Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar I           Band Februar I           Anhang Februar I

6. Februar


VI. FEBRVARII.

SANCTI QVI VIII ID. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctus Bucolus Ep. Smyrnensis in Asia.
S. Vitalis Mart. Abulæ in Hispania.
S. Antholianus Mart. Claromonte in Gallia.
S. Saturninus, Martyr.
S. Theophilus, Martyr.
S. Revocata, Martyr.
S. Dorothea Virgo, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Theophilus Scholasticus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Christe, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Calliste, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Dorothea Virgo, Alexandriæ in Ægypto.
S. Silvanus Ep. Martyr, Emesæ in Phœnicia.
S. Lucas Diac. Martyr, Emesæ in Phœnicia.
S. Mucius Lector, Martyr, Emesæ in Phœnicia.
S. Iulianus, medicus, Martyr Emesæ in Phœnicia.
S. Mel, Ardachadensis, Episcopus, frater, in Hibernia.
S. Melchus, Ardachadensis, Episcopus, frater, in Hibernia.
S. Munis, Fornagiensis, Episcopus, frater, in Hibernia.
S. Riocus, Inisbouindensis, Episcopus, frater, in Hibernia.
S. Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio.
S. Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio.
B. Andreas, Abbas Elnonēsis in Belgio.
S. Finianus Ab. Mellifonte in Hibernia.
S. Ina, Rex Occidentalium Saxonum in Britannia.
S. Guarinus, S.R.E. Cardinalis Ep. Prænestinus.
B. Hildegundis Comitissa Marensis, Ord. Præmonstrat.
S. Aldericus subulcus Fusseniaci.
S. Brynolphus Ep. Scarensis in Suecia.
B. Angelus a Furcio, Ord. Eremit. S. Augustini, Guasti-Amonij in Aprutio.
B. Francisca, tertij Ord. S. Francisci, Eugubij.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Fulgentius, Carthaginis Spartariæ in Hispania Episcopus, refertur hoc die a Philippo Ferrario. De eo egimus XIV Ianuar.
S. Auiti Ep. nomen hoc die Martyrologio Aquisgranensi inscriptum, huc translatum a V Februar.
Commemorationem animarum cognatorum & benefactorum, hoc die in suo Martyrologio indicit Franciscus Maurolycus. Sancta & salubris est cogitatio pro defunctis (præsertim benefactoribus) exorare, vt a peccatis soluantur. 2 Machab. 12.43
Sanctæ Crucis stata ac solennis est veneratio, Pontificis Maximi auctoritate firmata, hoc die Ceruariæ; quod oppidum est Celsonensis diœcesis in Catalania, vulgo Ceruera. De ea agit Antonius Vincentius Domeneccus, & miracula isthic facta narrat.
S. Siagrius, Sagericus, Sangericus, vel Gangericus, discipulus S. Dionysij Parisiorum Apostoli ab aliquibus statuitur Episcopus Cameracensis, & quidem sub Traiano Imp. ac frater S. Taurini Ep. Ebroicensis. Hic XI Augusti colitur, vna cum S. Gaugerico Ep. Cameracensi, qui VI seculo vixit. Vnde illius senioris Gangerici, siue Sangerici, qui Taurini æqualis fuerit, confingendi occasio nata; vti infra, hoc ipso die, ad Vitam S. Vedasti Ep. § I ostendemus.
S. Felix, Romæ. Ita Martyrol. Aquisgranense. Multi fuere hoc nomine Martyres, quatuor Pontifices Maximi. Sitne hic eorum vniis, an alius quispiam, nos latet.
S. Saturninus, S. Theophilus, S. Reuocata V. in Chronico quod Dextri dicitur, atque ex eo in Martyrologio Ioannis Tamayi de Salazar referuntur, Vianæ in Gallæcia hoc die, anno CCLX martyrium paßi: atque alij iisdem omnino nominibus, nisi quod Reuocatæ virginitatis aureola non tribuitur) anno CCC Argenteolæ in Asturibus. Cur dubitemus, num iidem sint, quos Martyrol. Romanum hoc die celebrat, infra indicabimus, cum de relatis in Romano agemus.
S. Diogenes, vel Giogenes, natione Græcus, a Romano Pontifice missus in Gallias, a S. Nicasio Ep. Remensi ordinatus Atrebatensium & Cameracensium Episcopus, a Wandalis, vel Hunnis occisus, ac Martyr, traditur a Massæo, Locrio, Miræo, Molano, Rayssio, aliisq;. De quo, in omnium Martyrologiorum, & vetustiorum Scriptorum silentio, nihil certi a nobis posse statui dicemus ad Vitam S. Vedasti § I.
Multi serui Dei, sub Attila Rege Hunnorum anno CDL Atrebatum ferro & igne vastante, circa altaria altissimi Regis sanguinem fudisse dicuntur in Vita S. Vedasti num. 14. Baldericus Ep. in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. I cap. 5 quadam vetustatis obscuritate memoriam eorum abolitam deplorat. Hinc necdum in vllo Martyrologio eorum legimus consignatum natalem.
Dominicus, Vedulphus, qui S. Vedasto in episcopatu Atrebatensi & Cameracensi immediate successerunt, a Massæo in Chronico mundi, & Rayßio in Belgica Christiana, Sancti appellantur: Coluenerius in catalogo ante Balderici Chronicon, soli Vedulfo Beati titulum tribuit. Agit ae vtroque Baldericus lib. I cap. 12 vbi in gestis S. Gaugerici tradi ait, Vedulsum rebus humanis exemptum ad meliora transiisse, cui ipse merito addit præmia pro innocentia reddita. Si quid certius occurrat, proferemus XI Augusti ad Vitam S. Gaugerici, vel alibi. Vedulphus porro Sedem Episcopalem Atrebato Cameracum transtulit: quod factum arbitramur, quando defunctis apud Austrasios Theoderico, Theodeberto, & Theodebaldo Regibus, Chlotarius Austrasiam, in qua Cameracum erat, regno suo adiecit, post annum Christi DLV.
Nicasius monachus Elnonensis, qui Sanctis Amando Ep. Traiectensi, & Humberto Abbati Maricolensi, comes fuit itineris Romani anno DCL tempore S. Martini Papæ, in antiquis chartis monasterij Elnonensis, siue Amandini, Beatus dicitur. De eo infra agitur ad Vitam S. Amandi. Haud tamen remur publicum ei cultum impendi.
Chrodobaldus discipulus S. Amandi, & Præpositus Marchianensis, paralysi ob inobedientiam percussus, a S. Amando sanatus, vir sanctus habitus, & miraculis celebris, & Beatus a Raißio appellatur. De eo infra agimus in Vita S. Amandi, vbi plura in Notationibus ad cap. 14 Vitæ per Philippum Abbatem.
S. Ronanus Scottis, qui in Synodo Pharensi, siue in Streneshealh, nunc Withbie, anno DCLXIV habita, strenue Catholicam Paschæ obseruationem contra Finanum Ep. defendit, vti memorat Beda lib. 3 histor. Anglic. cap. 25. refertur ad hunc diem a Dauide Camerario, diciturq; post eam Synodum in Scotiam rediisse, inq; vna Hebridum insularum, cui iam ab S. Ronano nomen, sancte obiisse, circa annum DCCLXXVIII. Quis credat ita longæuum fuisse? Insula quidem ab S. Ronano nomen obtinuit; quo, nobis compertum non est: neque an Ronanus ille Paschæ legitimi defensor, sit in Diuos relatus. Nam quod Colganus VIII Ianuarij, ad S. Finani Vitam, ait in Gallia Armorica coli I Iunij, probatq; ex Vita, quam Gallice Albertus Magnus Morlaix edidit, haud nobis id persuadet, cum ea Vita nil simile referat. Camerarius Regij Kalendarium citat, & Breuiarium Aberdonense, in quo quidam Ronanus VII Februarij: an idem, non liquet.
Commemoratio fit hodie Traiecti ad Mosam omnium Sanctorum illius vrbis Episcoporum: & quidem (vt ex veteri Breuiario Ecclesiæ S. Seruatij patet) ritu duplici. Eam consignarunt in suis Martyrologiis Galesinius, Canisius, Ferrarius, Molanus in addit: ad Vsuardum & Natalib. SS. Belgij; etiam monasticis, Wion & Dorganius, propterea quod nonnulli eorum vulgo existimentur monachi Benedictini fuisse. De omnibus hæc recitatur Oratio, quæ etiam apud Molanum extat: Propitiare nobis, quæsumus Domine, famulis tuis, persanctorum Confessorum tuorum, Seruatij, Monulphi, Gondulphi, Martini, Valentini, Candidi & Amandi, & aliorum, qui in præsenti ecclesia requiescunt, merita gloriosa, vt eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur aduersis. Numerat ca Ecclesia XXXI sanctos Episcopos, quotquot isthic, & antea Tungris pontificia fulsere dignitate. Et Tungris quidem IX fidem prædicasse, administrasse sacra, Cæthedram Episcopalem obtinuisse traduntur. XXI Traiecti sederunt, a S. Seruatio, (qui Atuatucæ Tungrorum Episcopus fuit, Sedemq; inde transtulit Traiectum) vsque ad S. Floribertum, cuius decessor S. Hubertus Leodium migrauit. S. Candidum fatentur, Traiecti quidem in fide ac pietate propaganda laborasse, sed alterius Sedis fuisse Episcopum. Bartholomæus Fisen noster in Floribus Ecclesiæ Leodiensis scribit, hunc sextum Februarij diem omnibus simul ab ea Ecclesia consecratum, quod quo die plerique diem obierint, ignoretur. Quæ nobis ratio non probatur. Nam Tungrensibus, (quos ipse Treuirenses Antistites fuisse certum habet) anniuersarium singulis diem ex Treuirensi Breuiario ipsemet aßignat: nos ceteris quoque, plerisque ex Breuiariorum, aliis ex quorumdam Martyrologiorum fide, vti suis locis patebit. Priores porro illi hoc ordine ex Tabulis Treuirensibus apud Browerum & Fisenum recensentur:
I S. Maternus XIV Septemb.
II S. Nauitus VII Iulij.
III S. Marcellus IV Septemb.
IV S. Metropolus VIII Octobr.
V S. Seuerinus XXIV Octobr.
VI S. Florentius XVI Octobr.
VII S. Martinus XXI Iunij.
VIII S. Maximinus XX Iunij.
IX S. Valentinus XVI Iulij.
Sed mirum est, si illi omnes vna Treuirorum Episcopi fuerunt, cur qui inter S. Maternum, tertium a S. Euchario, & S. Nauitum vndeuicesimum, Treuiren sem rexere Ecclesiam, non etiam Tungrenfibus aßignentur, siue proprij Episcopi, siue Apostoli: nisi dicantur nouem illi præcipuo studio, sacra Tungris præ reliquis curasse. Illud item mireris, horum plerosq; martyrij laurea coronatos, quibus retulimus diebus, celebrari ab Ecclesia Treuirensi; ab Traiectensi Confessoribus annumerari, & sere aliis diebus, vt suis locis dicemus. Post eos Tungris, at nentiquilam Treuiris, Episcopus fuit
X S. Seruatius, qui Sedem Traiectum transtulit, coliturq; XIII Maij.
S. Candidus Ep.aliunde aduenisse Traiectum narratur, ad venerandas S. Seruatij Reliquias, ibiq; episcopalia aliquamdiu munia exercuisse, deceßisse VII Iunij.
XI S. Agricolaus V Febru.
XII S. Vrsicinus I Octobr.
XIII S. Designatus XIII Ianuar.
XIV S. Resignatus (Fiseno Renatus) I Decemb.
XV S. Sulpitius (Fiseno & aliis quibusdam Supplicius) XVIII Ianuar.
XVI S. Quirillus XXX April.
XVII S. Eucherius, XX Febru.
XVIII S. Falco, siue Fulco, ait Folco XX Febru.
XIX S. Eucharius XXVII Febru.
XX S. Domitianus VII Maij.
XXI S. Monulphus XVI Iulij.
XXII S. Gondulphus XVI Iulij.
XXIII S. Perpetuus IV Nouembr.
XXIV S. Euergisus, siue Ebregisus XXVIII Martij.
XXV S. Ioannes Agnus XXV Iulij.
XXVI S. Amandus VI Februar.
XXVII S. Remaclus III Septembr.
XXVIII S. Theodardus M. X Septembr.
XXIX S. Lambertus M. XVII Septembr.
XXX S. Hubertus, qui, relicto Traiecto, Sedem Leodium transtulit, III Nouemb.
S. Amandus, seu Marcus Amandus Episcopus Castellonensis, siue Castulonensis, in Catalania, vel Bætica, memoratur in Iuliani Petri Chronico & Martyrologio Hispanico, coliturq; officio duplici in diœcesi Giennensi. Sacras etiam Reliquias S. Amandi adseruari prope Perpinianum scribit Domeneccus de Sanctis Catalaniæ hoc die. Eum vero hi esse putant, qui Episcopus Traiectensis nobis est; quod infra ad huius Vitam § XXII resutabimus.
Ethelburga Regina, vxor S. Inæ, relicto coniugio & regno, facta sanctimonialis, dein Abbatissa monasterij Berkingensis in Comitatu Essexiæ prope Tamesim fluuium, beato illic fine quieuit; vt infra § 7 ad Vitam S. Inæ dicitur.
S. Mathildis Virgo & Abbatissa in Germania, memoratur hoc die a Francisco Lahierio in Magno Menologio Virginum, nulla vel gestorum mentione, vel Fastorum Scriptorumue auctoritate.De variis eius nominis Virginibus agemus alibi.
S. Gerwis Virgo in Siluolde refertur in MS. Florario, & Hermanni Greuen addit. ad Vsuard. Necdum de ea certi quidquam comperimus.
Leo, siue Leonius, primum Lobiensis, deinde Bertinianus Abbas XLIII, de nobilioribus terræ Furnensis, vti in Bertiniano Chronico scribit Ioannes Iperius, hoc die anno MCLXIII mortitus, Beatus indigetatur a Ferreolo Locrio in Chronico Belgico, Guilielmo Gazæo in histor. Ecclesiast. Belgij, Hugone Menardo in Martyrol. Benedictino; Sanctus ab Andrea Saussaio in Martyrol. Gallicano. Beatum quoque facit Arnoldus Rayßius, sed ad XXVI Februarij refert, & cum vigesimum ageret annum seculo nuntium remisisse, fuisse autem XL in numero Abbatum. Refellit ista Iperius, & ipse Abbas, qui XXII annos ætatis excedentem, Curialium officiis seculoque relictis, in monasterio Aquicincti monachum effectum scribit: anno deinde MCXXXVIII Abbatem Bertinianum XLIII honorabiliter inthronizatum; atque ex eius epitaphio diem mortis indicat: Februi sexta, suprema tui. In eius laudem ista addit: Cuius memoriam Sithienses habere debent in secula, sibi reddentes orationum pia suffragia. Nam multa in libertatibus & possessionibus acquirendis, ampliandis & defensandis, libris, ornamentis & aliis modis pluribus eis multa tribuit beneficia. Verum nulla ei publica habetur in Sithiensi, siue Bertiniano, cœnobio veneratio.
Godefridus ex Comite Palatino monachus Hirsaugiensis, vir quondam in seculo strenuus & illustris, in religione autem feruens & deuotus … post multa bona opera in Domino quieuit VIII Id. Februar. anno MCLXXXVI, sepultus non sine opinione sanctitatis in medio Fratrum suorum. Ita Trithemius in Chronico illius cœnobij. Eum Wion, Dorganius, Ferrarius, Menardus, absolute S. Godefridum, (Wion Godofridum) suis Martyrologiis inscripsere. Si in numero Sanctorum habitus fuisset, non id sane reticeret Trithemius.
F. Simon, Minister Turoniæ, ad cuius os Spiritus sanctus in specie columbæ visus est, (vti eum celebrat Bartholomæus Pisanus lib. I Conformitatum, fructu 8, parte 2, in prouincia Turoniæ) recensetur a Francisco Gonzaga inter Beatos Ord. Seraphici, cum eodem elogio: eiusq; natalis ab Arturo in Martyrol. Franciscano VI Februarij aßignatur. Verum neque eius vspiam in Gallicano Martyrol. Saussaij, quamquam amplißimo, mentio fit; neque aliunde quidquam de eius veneratione comperimus.
S. Alto Confessor. MS. Florarium. De eo nos IX Febru.
S. Soteris V. M. Romæ. Martyrol. S. Hieronymi, Beda, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, & alij; quorum quidam in Oriente passam scribunt. De ea agemus X Februar.
S. Zoticus, S. Irenæus, S. Iacinctus, S. Amantius, Martyres Romæ, referuntur hoc die in vulgato Bedæ Martyrologio. De iis agemus cum Romano Martyrol. & aliis X Febru.
S. Scholasticæ V. depositio hoc die annotata est in Martyrol. Aquisgranensi. De ea dicemus X Februar.
S. Relindis, quæ & Renula, Virgo, hac die colitur Masecæ. Fuit post S. Harlindem sororem secunda Abbatissa Alteikensis (vt nunc vocant) cœnobij. Porro S. Harlindis, quæ hic quoque a multis cum sorore refertur, peculiare festum habet XII Octobris. Sed præcipua vtriusque solennitas agitur XXII Martij.
Festum Reliquiarum Atrebatensis Ecclesiæ annotatur hoc die (occasione, opinor, S. Vedasti) a Molano in Natalib. SS. Belgij: qui tamen ostendit festum id peragi Dominica 2 post Pascha, & Dominica intra Octauas Corporis Christi; vti ostendemus ad V Aprilis,
& XXIV Maij.
S. Quirini M. aduectas Coloniam hoc die Reliquias ostendit in Fastis Agrippinensibus Gelenius. Alij pridie, vt diximus, eam Translationem locant. De ea agemus ad XXX April.
B. Ladislaus Gielnouius Ord. Minorum hoc die refertur ab Arturo in Martyrol. Franciscano. At Vincentius Morawskiusin eius Vita tradit obiisse IV Maij.
S. Odo Cantuariensis Archiepiscopus refertur hoc die a Ferrario. Vitam dabimus IV Iulij.
S. Pantaleonis M. translatas Coloniam reliquias hoc die annotant Martyrol. Coloniæ editum an. MCCCCXC, Hermannus Greuen, Gelenius, Florarium, Doctrinale Clericorum: alij pridie ponunt. Nos de ea translatione agemus ad eiusdem Sancti natalem XXVII Iulij.
S. Helena Augusta refertur hoc die in MS. monasterij S. Martini Treuiris, MS. S. Mariæ Vltraiecti. Natalis eius agitur XVIII Augusti.
Translatio a pluribus ponitur VII Februar.
Merinus memoratur quidam ab Hectore Boëtio lib. 6 histor. Scotorum, monachus extitisse, insigni pietate vir, quo tempore S. Regulus Abbas dicitur S. Andreæ Apostoli Reliquias in Britanniam, ex Achaia attulisse. Merinus (inquit Georgius Conæus lib. I de statu religionis apud Scotos) aut secutus venientem, aut inuentum in monastica vita imitatus est. Regulum tradunt Adamus Regius, Dauid Camerarius aliiq;, XVII Octobris coli, XXX Martij Breuiarium Aberdonense. Ferrarius VI Februarij S. Merinum refert, ex Martyrol. Scotico, vt ait; non Regij certe, nec aliud vidimus. Quod addit, testari Boëthium, monachum S. Basilij fuisse Merinum, ac reliquias S. Andreæ attulisse Patris in Scotiam; id de eo Boëthius non refert, vt, cum de Regulo erit sermo, dicemus. Dempsterus lib. 12 hist Eccl. Scot. cap. 909 ait homilias de Sanctis scripsisse. Alius Merinus Abbas & Ep. (Dempstero ibidem cap. 859 Minnus) colitur, vt ex Breuiario Aberdonensi patet, XV Septembr.
S. Fausta, S. Euilasius, S. Maximus, Martyres Cyzici in Propontide. Menæa ac Menologium Græcorum, Galesinius aliiq; De iis cum Martyrol. Romano agemus. XX Septemb.
Garinus Abbas Altæ-cumbæ, Ep. Sedunensis, refertur hoc die in Kalendario Cistercien. Diuione edito: a Chrysostomo Henriquez VI Ianuarij cum titulo Beati: ab Hugone Menardo in altera appendice Martyrol. Benedictini, recensetur in Catalogo SS. & BB. Ord. Cistercien. ex veteri Missali an. MDXXVI Parisiis edito, nullo adscripto die. Henricus Murerus in Heluetia sancta inter XII Sanctos Valesiæ numerat X loco Garinum, siue Guarinum: sed videtur alius esse ab illo S. Bernardi coætaneo, facit enim eum CC annis S. Bernardo seniorem. De eo agemus ad XXIII Septemb.
S. Vrsicinus Ep. Traiectensis, in Kalendario SS. prouinciæ Leodiensis, hoc die, & cum ceteris Episcopus Traiectensibus, vt diximus, & iterum seorsim refertur. De eo agemus I Octobr.
S. Lubentius Presbyter, S. Maximini II Ep. Treuirensis, discipulus, hoc die refertur a Canisio, Hermanno Greuen, MS. S. Maximini, & Kalendariis quibusdam. Colitur XIII Octobr.
S. Amandus Ep. Argentoratensis, interfuit Concilio Coloniensi an. CCCXLVI. Eius & S. Antandi Episcopi Traiectensis res gestæ confunduntur, vti infra ad huius Vitam obiter dicemus, plenius de eo acturi quo die Ecclesia Argentoratensis suum Amandum celebrat XXVI Octobr.
S. Iustinus, siue Iustus, S. Maximinus, S. Valentinus, S. Solarius, Episcopi Argentinenses, post S. Amandum, vti dicemus ad Vitam S. Amandi Ep. Traiectensis hoc die. S. Iustinum inter viros Apostolicos & Patronos Argentinensium censent Acta S. Deicoli, quæ dedimus XVIII Ianuarij. Eum quoque, & Maximinum ac Valentinum appellant Wimphelingus & Guillimannus Sanctos: addunt Solarium Bruschius & Demochares. Si alius, quo colantur, non occurrerit proprius dies, poterunt cum S. Amando Argentoratensi referri XXVI Octobr.
S. Amandus Episcopus Wormatiensis eius nominis II, floruit tempore Dagoberti I, cuius sacra pignora adseruantur in æde primaria, eiq; templum parochiale dicatum est in suburbio: at Lectiones ad Matutinum recitantur ex Vita S. Amandi Episcopi Traiectensis, de quo hoc die agimus; quando & Wormatienses Commemorationem faciunt S. Amandi: at solenni cultu eum celebrant XXVI Octobr.
B. Didacus, Oxomensis in Hispania Episcopus, VI Ianuarij, quo die Cisterciensi Kalendario Diuione edito inscriptus erat, in VI Februarij fuit a nobis reiectus, quod hic eum Menolog. Cisterciense Chrysostomi Henriquez locaret. Sanctus quidem appellatur a Petro de Natalib. lib. II cap. 72, cuius titulus est, De S. Didaco Ep. vti & a Ioanne Marietta lib. 6 de SS. Hispaniæ cap. 83. item a Constantino Ghinio in Natal. SS. Canonicor. ad diem XII Nouembris. Beatus vero dicitur ab Hugone Menardo in appendice altera ad Martyrol. Benedictinum. Et fuit plane vir sanctus & Apostolicus, vti ex citatis auctooribus patet, & iis omnibus qui gesta contra Albigenses, ac Vitam S. Dominici scripsere; præsertim vero ex Thomæ Maluendæ Annalibus Ord. Prædicatorum, & Angeli Manrique Annal. Cistercien. to. 3. qui duo tamen postremi Scriptores, accurati comprimis, Beatum eum non appellant, etsi alias illius tituli dignatione minime parci. Ioannes Tamayus de Salazar in Martyrol. Hispan. ad hunc diem Vitam eius refert ex peruetusto Legendario Ecclesiæ Vxamensis, sub cuius finem ista habentur: Eius corpus sanctissimum in Crucifixi ædicula tumulatum, deinceps claruit miraculis: cuius tanta suæ Ecclesiæ conciuium & vicinorum accolarum veneratione colitur, vt absque eius deprecatione nullus opus etsi minimum aggredi audet, vt propositi successus optimus consequatur a Deo. Quæ tamen non videntur vllum publicum cultum, vel Ecclesiastica auctoritate sancitum, vel publico aliquo monumento testatum significare: nec eleuatio facta aliqua vel Translatio memoratur. Quare tantisper hic eum omittimus, dum certiora assequamur. Et sane cum, vt ex illius epitaphio constat, Æra MCCXLV, siue anno Christi MCCVII, obierit, existimat Maluenda non nisi sub anni eius finem decedere potuisse; licet citata ex Tamayo Vita ponat VIII Id. Febr. obiisse. Si quid certius de publico aliquo cultu, Beatiue titulo nobis postea constiterit, licebit cum Ghinio eum dare XII Nouembr.
S. Ansani Martyris reliquiæ hoc die Senas a loco martyrij solenniter translatæ sunt, vti tradit in Vitis SS. Etruriæ Seraphinus Razzius: eaq; translatio hic a Ferrario annotata. Vitam dabimus I Decembr.
S. Lucia, Virgo Martyr, Syracusis. Martyrol. S. Hieronymi, MSS. S. Lamberti Leodij, Aquisgran. S. Maximini. De ea agemus XIII Decembr.
S. Gelasius Confessor in Martyrol. Coptico memoratur hoc die. An forte sanctus Papa Gelasius sit, de quo agemus XXI Nouembris, haud scimus: an potius Gelasius Abbas, qui & Anastasius appellatus reperitur in Vitis PP. videturq; referri in Menæis Græcorum XXXI Decembr.

DE S. BVCOLO EPISCOPO SMYRNENSI,

CIRCA AN. CHR. C.

Commentarius præuius.

Bucolus Ep. Smyrnensis in Asia (S.)

Avctore I. B.

[1] Smyrnæ in Asia primus Antistes fuerit S. Bucolus, an Stratæas, Eunices filius, in ambiguo est. Pionius enim in S. Polycarpi Vita, quam XXVI Ianuarij dedimus, [S. Bucolus Smyrna Ep.] tradit, postquam Smyrna discessit Paulus Apostolus, suscepisse munus docendi Stratæam & alios quosdam cum ipso. Decessor certe quidem Polycarpi fuit Bucolus. Ita Menæa ibidem a nobis in Prolegomenis § I nu. 3 relata: Fuit hic (Polycarpus) Ioannis Theologi & Euangelistæ, vna cum Ignatio Theophoro, discipulus, & post Bucolum sanctissimum Smyrnæ Episcopum, [decessor S. Polycarpi,] qui prædixerat ei sacerdotium, ab Episcopis est consecratus. Suidas quoque, ibidem § 2 nu. 15 citatus, Polycarpus, inquit, Ioannis Euangelistæ & Theologi auditor, Bucoli autem primi Ecclesiæ Smyrnæorum Episcopi successor, qui & post ipsum secundus tenuit episcopatum.

[2] Natalem S. Bucoli ita consignauit hoc die Molanus in addit. ad Vsuardum: [colitur 6 Febr.] Die sexta, sancti Patris Buculi, Episcopi Smyrnæ. quæ sunt ex Horologio Græco sumpta. Et Ferrarius: Smyrnæ in Asia S. Bucoli Ep. discipuli S. Ioannis Apostoli. Galesinius in Notat. ad VI Februarij: In Græcia S. Bucoli, Smyrnæ Ep. vt in Menologio & Horologio scriptum est. Fuit is Ioannis Apostoli discipulus, habuitque in episcopatu successorem B. Polycarpum.

[3] Res a S. Bucolo præclare gestas, a Pionio traditas esse litteris, coniicere licet ex iis quæ idem scribit in vita S. Polycarpi cap. I nu. 3: Suscepit, [quæ egit, vnde descriptat] Suscepit, inquit, docendi munus Stratæas & alij quidam cum ipso, quorum nomina, prout reperire potuero, & qui qualesue extiterint, exponam. An is vspiam extet commentarius, necdum comperimus. Dabimus hic Vitæ eius epitomen ex nouo Anthologio, quod Romæ an. ⅭⅠƆⅠƆXCVIII excudi curauit, & Clementi VIII dedicauit, Antonius Arcudius: deinde ea subiungemus quæ in Vita S. Polycarpi sparsim de illo dicta.

[4] Celebrem fuisse miraculis, siue factis in vita, siue ad eius tumulum diuinitus patratis, ostendit Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 34 ita scribens: [miraculis clarus,] Apostolorum sectator Polycarpus martyrio est defunctus, qui post Bucolum Thaumaturgum, siue mirandorum operum effectorem, Smyrnæorum Ecclesiæ præfuit. Huc facit quod de eo canunt in Menæis Græci: Sacerdotij luce micans populos illuminasti, [in vita] o Hierarcha, idolorum tenebras dissipasti; ac per splendorem curationum, nebulapassionum discussa, transisti ad inaccessum iubar, plurimum intercedens pro nobis, qui te veneramur, Beate Bucole. Quod de miraculis in vita factis dictum videtur: illud de iis quæ ad sepulchrum contigerunt, canunt eadem Menæa: [& post mortem:] Vt palma germinans in aula Dei, debito iustis somno consopituses, o Bucole Dei præco. Nam ante diuinum tuum monumentum plantam producis miraculum videntibus. Terra quidem beatum tuum corpus obtegitur, medelas & gratias manifeste scaturiens, o gloriose Bucole, sed animam tuam simul cum electis, vere diuinis refulgentem splendoribus, cælum obtinet.

[5] Quo is obierit anno, quantoue tempore Ecclesiam Smyrnensem tenuerit, nusquam diserte traditum est. Sed cum ex S. Polycarpi Vita constet, iam tum Episcopum fuisse, quando is admodum adolescens Smyrnam adductus est; tamdiuq; protraxisse vitam, vt iam canis respersum sacerdotio initiarit; [diu in episcopatu vixit:] merito in eadem Vita longum pietatis stadium percurrisse dicitur. Si, quod quidam scripserunt, a S. Ioanne Euangelista Episcopus constitutus est Polycarpus; necesse est Bucolum deceßisse non serius, quam LXVIII post Paßionem Domini anno, [circiter annum Chr. 90 mortuus,] cum Ioannes eo ipso anno mortuus sit, vti S. Hieronymus testatur lib. de illustr. Ecclesiæ scriptorib. cap. 9. Is autem est annus Æræ vulgaris nonagesimus nonus, Traiani secundus. At prius etiam obiisse Bucolum oportet, si vere adolescens ille, de quo ad Polycarpi Vitam § 4 nu. 32 egimus, ab Ioanne commissus ei fuit, & non cuipiam alteri circa Ephesum Episcopo: multoq; magis, si Polycarpus est Angelus ille Ecclesiæ Smyrnæ, cui Ioannes e Pathmo scripsit Apocalypseos 2. Nobis neutrum liquet: multoq; magis eo inclinamus, vt Bucolum fuisse istum Angelum credamus.

[6] Fortaßis etiam non aliter constitutus Episcopus ab Ioanne est Polycarpus, quam quod Episcopum futurum prædixerit: quod & Bucolus, si non verbis, certe actione ipsa moribundus designauit, & ipse cælitus edoctus: licet ab eo ipso consecratum Græci asserant in Anthologio infra, & in Menæis, [Polycarpūconsecrasse, perperam asseritur:] vbi præter alia, S. Bucolo ista decantantur: Postquam egregie administrasti sacram Smyrnæorum Cathedram, o prorfus benedicte Bucole, Spiritus Polycarpum post te Pastorem manu tua consecrandum adducit. Et, Cognita per Spiritum euocatione tua, o sapiens Bucole, successorem tuum, in gratia rationalium ouium ducem, ad altare adducis, virtutum fulgoribus coruscantem. Refellit hoc Pionij narratio, in quæ Ioannis eum vel consecrantis, vel suffragio suo deligentis, nulla mentio.

[7] Quædam in iisdem Menæis de S. Bucolo pronuntiantur, que ad S. Polycarpum verius spectant: Tuis sacris concionibus, o gloriose Bucole, [restitit hæriticis, sed non Marcioni] execrandus Marcion impugnatus eiectusque est, omnis absurditatis sordes velut rabidus eructans. Nam Marcion (vti S. Epiphanius hærefi 22, alias 42, scribit) non nisi circa Hygini Papæ, atque Antonini Pij Imp. tempora hæresim suam procudit; vixq; natus adhuc erat, [fors tunc necdum nato.] cum Bucolus deceßit. Pugnauit tamen S. Bucolus aduersus hæreses, Ebionis præsertim ac Cerinthi. Hinc ea illi laus in citatis sæpius Menæis tribuitur, quod Dominicum gregem bonus pastor ad pascua pietatis deduxerit, omnemque hæresim, vtimmanes feras, abegerit: suaque doctrina ex intelligibilis lupi faucibus populos extraxerit, & hæreticorum ora, ostio carentia, obturarit, diuina sua eruditione.

VITÆ EPITOME
ex nouo Anthologio Græco.

Bucolus Ep. Smyrnensis in Asia (S.)
a

[Bucolus a S. Ioanne Episcopus ordinatur:] Hic a prima ætate innocentiæ atque integritati animum dedidit, factusque est domicilium Spiritus sancti. Quem celeberrimus ille Christoque dilectus Ioannes Theologus, probatum dignisque præditum moribus reperiens, Episcopum ac pastorem vtilissimum Ecclesiæ Smyrnæorum consecrauit. Is initiatus & a Spiritu sancto b velut in publicam lampadem erectus, sedentes in errorum tenebris cælesti luce perfudit, & per baptismum c filios lucis constituit, ab innumeris ac immanibus inferorum monstris liberatos. [Polycarpum Episcopum designat:] Priusquam vero migraret e vita, B. Polycarpum in eadem vrbe pastorem ac doctorem ratione pollentium ouium d consecrauit, ac demum ipse ex humanis excessit. Tumulato autem corpore e plantam oriri Deus fecit, quæ huc vsque plurimis morbis curationem præbet. [miraculus a morte clarus.]

[Annotata]

a Eadem habentur in Menæis.

b Λαμπαδογούμενος: qua voce sæpe vtuntur Menæa.

c υἱοὺς ἡμέρας. filios diei. ita etiam Menæa.

d Aliter id narrat Vita S. Polycarpi, eq; ea nos infra.

e Myrtum vocat Pionius in eadem Vita S. Polycarpi. siueμυρίνην.

ALIA VITA
ex actis S. Polycarpi, XXVI Ian.

Bucolus Ep. Smyrnensis in Asia (S.)

[1] Cvm Smyrnæ Episcopus esset Bucolus, [S. Bucolus Episcopus] Polycarpus puerulus, ex Oriente genus ducens, Smyrnam adductus est: quem mulier religiosa ac Deum timens, bonisque assidue vacans operibus, Callisto nomine, [Polycarpum aduenam] Angelico monitu, emptum domum duxit, & gaudebat honeste illum educans, & cælesti erudiens disciplina: cap. I nu. 3.

[2] Bucolus Polycarpum vnice diligebat, & maximi semper inde a prima ætate fecerat; [vnice diligit,] &, quam de eo conceperat, spe exultabat, vti lætari filiorum probitate parentes consueuerunt, quod prudentes nacti sint suarum facultatum hæredes. Ipse quoque mutuum Bucolo affectum rependebat: eum vt parentem reuerebatur, non fucatis sermonibus, nec omnino vna vice ac subito conciliata inuicem caritate, sed sensim ac tacite. Aspernabatur enim eos qui dicunt: [amicitia non temere contracta,] Nouerat tempora opportuna, vt neque fastidium afferret, neque semper eadem placitura existimaret. Domum quidem aut munus aliud neque hic illi, valenti etiam aliis subuenire, largiri studuit, [sed mutuæ æstimatione virtutis:] neque Bucolus accipere. Nam proprium hic lucrum censebat, adolescentis erga egentes promptitudinem: is vero Domini Iesu præceptum decenter exequebatur, tribuens non valentibus remunerari: cum quidam artificio quodam honorem venentur, maioremque minori quodammodo mercari appetant. cap. 3 nu. 10.

[3] Multa quoque ab eo recte gesta ipse suis oculis vidit Bucolus. Intelligens igitur vere eum Ecclesiastico ordine dignum esse, propter ætatis necdum satis prouectæ imbecillitatem, in Diaconorum gradu primum eum constituit, vniuersa suffragante Ecclesia. [Diaconum eum ordinat:] Beatus ipse reuera, qui dignus fuerit manum imponere sancto illi capiti, & suo ore benedicere tali animæ. Est enim rite electorum ordinatio probata & legitima, apud homines irreprehensibilis, conscientiæ innoxia, caussaque tranquillitatis & lætitiæ, quæ fit ab iis qui sunt in diuini officij munere collocati, per fidem in Deum. ibid. nu. 11.

[4] Crebro autem eum admonens & adhortans Bucolus, vix tandem persuasit vt Christianam fidem publice doceret, & in ecclesia catecheseos sermones haberet, (hic est enim traditus a Christo, [catechesin ei imponit:] velut principium rectæ doctrinȩ, Ecclesiasticus Catholicus canon) & mysteria sufficienter interpretaretur, quæ multis occulta. ibid. nu. 12.

[5] Ceterum cum in dies ætate proueheretur Polycarpus, vtiam etiam senij prænuntia floreret canities, [iam caniscentem,] atque albi in temporibus ridere capilli cœpissent, … cernens Bucolus & maturam Polycarpo esse ætatem, & maturiorem quam pro numero annorum compositionem vitæ totius, intellexit posse eum sibi optimum consiliarium esse in iis quæ ad Ecclesiam pertinebant, & socium doctrinæ. Confirmauit autem quasique consignauit Dominus hanc eius sententiam, [diuino monitu,] idem ei per visum præcipiens. Itaque eum Presbyterum ordinauit, omni Ecclesia vnanimiter eum cum magno gaudio suscipiente; cum ipse contra id munus vehementer refugeret: dicebat enim vix se pro loco vno, [licet diu reluctatum,] deque vno officio reddentiæ rationi sufficere, nedum de pluribus. addidit deinde: Si quis indignus honore, suscipere eum audet, iudicium habet: sin dignus est, at priorum mercedem recipit; suscipiens veluti præmium quoddam benefactorum, sacerdotij dignitatem. Cum non sineretur plura dicere, Dei voluntati & piorum consilio cessit, initiari se sacerdotio passus, [Sacerdotem consecrat:] visione quoque diuina, & plurimis adhorationibus permotus. cap. 4 nu. 17

[6] Cum longum pietatis stadium percurrisset Bucolus, ac sæpenumero edoctus esset cælitus qualem esset successorem habiturus, gaudens & exultans, [diuinitus intelligit eum sibi successuris,] atque veluti in sapiente dispensatore acquiescens, ita decessit, vt imminente iam morte, Polycarpi manum caperet, & primum quidem pectori suo eam apprimeret, dein vultui; ostendens quod quæcumque munia ac charismata illis sensuum facultatibus & instrumentis administrantur, corde quidem intelligendo, [idq;signis patefacit:] videndo oculis, auribus audiendo, naribus Christum aspirando, ore Deum Patrem & Filium eius Iesum prædicando, ea omnia illi essent commissa. Quæ cum egisset Bucolus, Gloria tibi Domine, inquit, [pie moritur:] itaque obdormiuit. Polycarpus vero nihil eorum tunc cogitabat: semper enim illi solum futurorum spes studiumque inerat. At qui præsentes circumstabant & hæc videbant, mutuos de iis sermones priuatim conferebant, spe pleni fore vt talis sibi Pastor obtingeret.

[7] Efferentes vero B. Bucoli corpus ad cœmeterium basilicæ Ephesiacæ dictæ, [sepelitur:] a iuxta Smyrnam sitæ, illud condiderunt, vbi nunc b myrtus crescit, post translationem corporis S. c Thraseæ Martyris: peractisque omnibus, obtulerunt panem pro Bucolo & ceteris: vna vero omnium sententia fuit, [planta salutifera ad sepulchrū enata: celebrat inexequiis Polycarpus.] vna vero omnium sententia fuit, vt Polycarpus offerret. Ille vero vt semper modeste & circumspecte se gerebat, quæ ad honorem suum spectabant rescindere conabatur: illi vero præoccuparant, ne aliter fieret. Cessit ergo voluntati eorum, sacrificumque peregit. cap. 5 nu. 20.

[Annotata]

a Halloix ita exponit: Delato igitur in vrbem Smyrnam Bucoli corpore (quippe in suburbanis mortem oppetierat) atque in cœmeterio non procui ab Ephesina poria tumulato. Vnde didicit foris eum obiisse? Erant certe olim extra vrbes sepulchra plerumque ac cœmiteria.

b De hac supra dictum.

c Colitur S. Thraseas, Eumeniæ in Phrygia Pacatiana Episcopus & Martyr, 5 Octobris.

DE S. VITALE MARTYRE ABVLÆ IN HISPANIA.

[Commentarius]

Vitalis Mart. Abulae in Hispania (S.)

I. B.

[1] Tres reperio, celebre apud Hispanos obtinentes nomen, Vitales. Primus est, qui cum SS. Zenone & Felicula, [Tres in Hispania SS. Vitales MM.] Romæ XIV Februarij, fecisse martyrium legitur. Alter, qui a S. Sebastiano Romæ, cum Tranquillino & aliis, Christi fide imbutus, martyrio deinde in Campania coronatus est die 11 Iulij: hunc volunt SS. Iusti & Pastoris parentem fuisse. Tertius S. Agricolæ famulus & socius martyrij fuit, coliturq; cum eo IV Nouembris; sed eorum Reliquias in vrbem Najaram translatas, isthic XXVII Nouemb. celebrari scribit Ioannes Marietta lib. 2 de SS. Hispaniæ cap. 98.

[2] Colitur Abulæ VI Februarij, ritu duplici, S. Vitalis Martyr, [vnus colitur Abulæ,] vti ex Ordine recitandi officium Diuinum, excuso Matriti an. MDCXXXV, patet. Sit necne e tribus illis vnus, haud equidem facile pronuntiem. Clemens VIII Pontifex Maximus eius corpus an. ⅭⅠƆⅠƆXCV ad Sanctium de Auila misit, [quo eius translatū Roma corpus:] Carthaginis Spartariæ tunc Episcopum, qui deinde ad Giennensem, post ad Seguntinam, ac demum ad Placentinam promotus est tiaram. Is, quia & Abula oriundus, & primum isthic Canonicus fuerat, Abulensem Ecclesiam eo pignore, anno ⅭⅠƆⅠƆC, honorauit: vti Ægidius Gonsalez Dauila to. 2 Theatri Ecclesiastici Hispaniarum, in catalogo Episcoporum Placentinorum, testatur: eiusq; iterum meminit, cum de Sanctorum corporibus Abulæ quiescentibus agit. Ipsemet Sanctius de Auila lib. 3 de veneratione sanctarum Reliquiarum cap. 8 nu. 3 testatur corpus sibi S. Vitalis M. a Clemente VIII donatum, illudq; se Ecclesiæ Abulensi, vti & quas plurimas in suo oratorio habebat Sanctorum reliquias, relicturum, in sacello, quod construi curabat, collocandas.

[3] Vitalem hunc Sanctio Antisbiti & Hispanis aliis eum coniicio haberi, qui, vt ante dictum, Zenonis & Feliculæ socius fuit. Nam, vt auctor est Franciscus Biuarius Commentario in Dextri Chronicon, [scriptus de eo liber a Sanctio de Auila.] Sanctius idem, non minus doctrina & scriptis, quam sanguinis claritudine decoratus, cum Gienni degeret Præsul, in lucem edidit specialem librum de vita martyrioque S. Vitalis, primi Toletanorum Archipresbyteri. Eum librum videre adhuc nobis non licuit. Suspicamur tamen Sanctium eius celebrare gesta ac memoriam Vitalis voluisse, cuius Roma corpus acceperat.

[4] Addit Biuarius, illum eo in libello, Dextri testimonio narrationem suam confirmare. [credūt Hispani Archipresbyt rum Toleti fuisse.] Dexter autem tum ad an. 105 nu. 6. consultum Vitalem aliosq; viros sanctos a S. Eugenio de primatu Hispaniæ scribit, tum ad an. 110 nu. 6 ista habet: S. Vitalis primi Toletanorum Archipresbyteri, (ex his quos venisse scimus) qui cum Zenone & Felicula venerant Toletum, Romamque ex Chersoneso reuersi, mirificum certamen fuit, quod ad Ecclesias totius Occidentis scribitur. Quæ ita interpretatur Biuarius: Is cum Toleti aliquamdiu quieuisset, ex Chersoneso (hoc est, Peninsula, seu Peniscola Valentiæ) soluens, Romam cum sociis contendit, vbi martyrij palmas acceperunt.

[5] Plura de S. Vitale Hieronymus de la Higuera Noster in Diptycho Toletano, ac tandem hæc: Credo (& ita narrat historia) a S. Marcello Eugenio fratrem nomine Vitalem, Archidiaconum suum, [Romæ martyrio coronatū.] missum ad eos (Nereum nempe & Achilleum) consolandum, reficiendum, & recreandum: in quo pietatis|officio aliquod tempus transegit S. Vitalis frater S. Marcelli & Archipresbyter: quo transacto, rediit ad fratrem & Episcopum S. Marcellum. Postea negotiorum grauissimorum caussa misit eumdem Parisios, ad conueniendum S. Dionysium: inde adire iussit Clementem Papam, vt rationem ei redderet legationis suæ, & progressus prouinciæ in fide & religione. Interea S. Clemens mittitur in exilium: fuit comes exilij Vitalis, eoque defuncto rediit Romam, & sub Traiano patitur cum Felicula Diaconissa, & alio socio, præclarum pro fide martyrium. Hæc omnia neque confirmare neque refellere animus aut otium est: quare ea citatorum auctorium fidei relinquimus.

DE S. ANTHOLIANO MARTYRE, CLAROMONTE IN GALLIA,

Circa An. Ch. CCLV.

Commentarius historicus

Antholianus Mart. Claromonte in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Aruernis in Gallia S. Antholiani Martyris VIII Id. Februarij triumphuni recoli tradunt Martyrol. Romanum, Beda, Ado, Vsuardus, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, [S. Antholiani nomē in Martyrologiis,] Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 nu. 51, ipsumq; antiquißimum Romanum Martyrol. quod S. Hieronymi appellamus. Beda vulgatus, & MS. Adonis ex monasterio S. Laurentij Leodij, Anatholium vocant; quædam MSS. Antholium, [varie scriptum:] Canisius Anatolianum; Labbeus noster ex MS. monasterij S. Laurentij Bituric. Ancolianum; MS. Florarium, Antholianum vel Anatolium; MS. monasterij S. Maximini Treuiris, Amilianum. Galesinius isto eum elogio celebrat: [non fuit Episcopus:] Aruernis, S. Antholiani Martyris; qui in ea vrbe, pro Christo sanguine profuso, illustre fidei testimonium dedit. In Notis (nisi mendum sit ab incuria typographi) passim in codicibus, recte exaratis, Anthoenum legi scribit. Nos certe quidem in nullo exarato codice, quales plures habemus, ita scriptum reperimus. Neque Episcopum appellari, præterquam in vnico monasterij Centulensis, Bedæ nomen præferente, in quo ita habetur: Aruernis S. Antholiani Ep. & Mart. Ad marginem tamen Martyrologij Vsuardi a Molano editi, adscripserat, nescio e quo exemplari, Andreas Scottus noster: Aruernis S. Antolini Episcopi & Martyris.

[2] Acta S. Antholiani S. Præiectus Aruernorum Episcopus scripsit. Ita huius Vitæ secundæ auctor XXV Ianuarij, [Acta de scripta a S. Præiecto:] cap. 1 nu. 9. Passiones Martyrum Cassij, Victorini, Anatoliani & Astrebodij, ac ceterorum Sanctorum, qui in eadem vrbe sanguinem fuderunt pro Christo, glorioso elucubrauit stylo. Eas nondum videre contigit. Si non interciderunt, proferet atque illustrabit Ignatius Iosephus a Iesu Maria, doctus vir & pius, ex Ordine Carmelitarum Discalceatorum, qui dudum sacram Aruernorum historiam meditatur.

[3] Prioris S. Præiecti Vitæ scriptor coætaneus cap. 1 nu. 5 de S. Antholiano & sociis ista refert: Opinio vera habetur, quod in eadem vrbe, [Claromōte martyriū subist.] sub paganis Principibus, legio sancta occubuerit Sanctorum, qui pro Christi nomine proprium ibi fuderunt sanguinem. Huius legionis Principes Cassium & Victorinum, Anatolianum quoque fuisse confirmat antiquitas. Si de militari legione agit auctor, refutatur sane quidem, quod ad Cassium & Victorinum attinet, verbis S. Gregorij Turonensis, quæ mox proferemus: sui vero de turma Christianorum simul palmam adepta illi sermo est, verißima videtur prædicare.

[4] Liceat autem non temere suspicari, non a Romanis Galliarum Præsidibus, [sub Chroco Rege Alamannorum, Gallieni tempore] sed ab Chroco Alamannorum Rege, S. Antholianum sociosq; fuisse interfectos. Nam S. Gregorius Turon. lib. 1 hist. Francor cap. 30 ita scribit: Vicesimo septimo loco Valerianus & Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui grauem contra Christianos persecutionem suo tempore commouerunt. Tunc Romam Cornelius, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt. Horum tempore & Chrocus ille Alamannorum Rex, commoto exercitu, Gallias peruagauit. Hic autem Chrocus multæ adrogantiæ fertur fuisse. [Gallias populato;] Qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium (vt aiunt) matris iniquæ, collectam (vt diximus) Alamannorum gentem, vniuersas Gallias peruagatur, cunctasque ædes, quæ antiquitus fabricatæ fuerant, a fundamentis subuertit. Veniens vero Aruernos delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galatæ vocant, incendit, diruit atque subuertit…

[5] Iuxta hanc vrbem Liminius Antholianusque Martyres requiescunt. Ibi Cassius ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, [sub quo & SS. Cassius ac Victorinus;] per effusionem cruoris proprij, cælorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum seruum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem Christianorum vocant, ad persequendos Christianos adit, Cassium reperit Christianum. Cuius prædicationibus atque miraculis motus, credidit Christo: relictisque fanaticis sordibus, ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, vt diximus, in terris sociati, ad cælestia pariter regna migrauerunt.

[6] Inruentibus autem Alamannis in Gallias, S. Priuatus Gabalitanæ vrbis Episcopus… de quo XXI Augusti … spiritum exhalauit. [S. Priuatus Ep. Gabalit. Mimate,] Chrocus vero apud Arclatensem Galliarum vrbem comprehensus, diuersis adfectus suppliciis, gladio verberatus interiit; non immerito pœnas, quas Sanctis Dei intulerat, luens.

[7] Cur illi de Chroco narrationi interiecta Antholiani sociorumq; mentio, nisi quia ab eo vel militibus eius interfecti, æque ac S. Priuatus Gabalitanus? Nam licet ob delubrum illud Aruernicum euersum, cuius sacerdoti famulatus antea S. Victorinus fuerat, illius, atque vna Cassij meminisse potuerit; at non Liminij & Antholiani. Deinde cum barbarus pœnas luisse, quas Sanctis Dei intulerat, dicatur; videntur ij indicari Sancti, qui immediate vna cum S. Priuato erant nominati. Denique id suo iudicio confirmat doctißimus Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano ita scribens: Claromonte Aruernorum, natale S. Antholiani Martyris, qui pro fidei testificatione a Chroco tyranno impio, Galliarum vastatore, capitis damnatus, ibi erecto tropæo immortali, [S. Liminius,] cum S. Liminio gloriosi certaminis consorte, prope mœnia vrbica, in loco vbi nunc ecclesia S. Galli condita cernitur, sepultus est. Eadem fere XXIX Martij de cæde S. Liminij prædicat. Plura de ceteris Antholiani sociis, (nulla facta temporis, quo occubuerint, mentione) XV Maij: Claromonte Aruernorum, inquit, natalis SS. Cassij & Victorini, qui in Christi dilectione fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprij, cælorum regna pariter sunt adepti. Quibuscum Maximus, Anatholianus & Austremonius, [& alij 6200 Aruernis passi:] aliique sex mille ducenti tres sexaginta (quorum nomina Deus scit) hac truculentastrage prostrati, præclara pro Christi fide & gloria concertatione, nec spiritu nec corpore sciuncti, occubuerunt, &c. in Indice notat hoc die Martyres 6663, sic nimirum interpretatus legionem, quam isthic occubuisse auctor Vitæ S. Præiecti supra citatæ asseruit. Austremonium certe Kalendis Nouembris longe ab his seiungit, quem S. Petri Apostoli discipulum facit. Lib. 1 de Ecclesiis Claromont, apud Sauaronem, cap. 10, dicuntur in ecclesia S. Venerandi, sex millia ducenti in corpore quiescere: de quibus ad XII Maij agemus.

[8] Neque tamen hic reticendum, alium ab hoc Chroco esse illum Alamannorum Regem, itidem Chrocum, quo auxilij gratia cum Constantino comitato, ac præcipue annitente, imperium ille cepisse memoratur lib. 11 histor. Miscellæ cap. 2. At seniorem illum cum gente Wandalorum, Sueuis quoque & Alanis, Gallias depopulatum scribit Aimoinus histor. Franc. lib. 3 cap. 1, tandem variis euersis vrbibus, Arelas expugnare nisum, a quodam milite, Mario nomine, captum, per ciuitates quas euerterat ductum, pœnis excruciatum, [ipse Chrocus captus necatusq; a Mario.] interiisse. Marius miles, fortaßis ille est, quiseptimus inter XXX Tyrannos memoratur a Trebellio Pollione, vir strenuus ac militaribus vsque ad imperium gradibus euectus. Militauit certe is in Galliis, sub Posthumio primum, [vno e 30 Tyrannis.] Transrhenani limitis Duce, qui per annos septem Imperatorem se geßit, & Gallias instaurauit, submotis omnibus Germanicis gentibus; ac iam nutante Gallieni luxuria in veterem statum Romanum reformauit imperium. Dein Lolliano Posthumij interfectore interempto, sub Victorino, militaris industriæ viro, atque assertore Romani nominis, quemq; Posthumius in participatum vocarat imperij, idem Marius meruit, & ab huius matre Victorina, vel Victoria, Augusta & Matre castrorum appellata, post Victorinum, admotus ipse imperio est, sed tertio die a quodam milite occisus. Hæ de Chroco tyranno, Sanctiq; Antholiani martyrio, de quo plura fortaßis & certiora ex S. Cassij Vita, quam manu exaratam Sauaro citat, erui possent.

[9] De ecclesia illius honori initio sexti seculi constructa, istæ tradit S. Gregorius Turon. lib. 1 Miracul. cap. 65. [S. Antholiano templum ædificatum,] Antholianus autem Martyr apud vrbem Aruernam martyrium consummauit. In cuius honore Alcima soror, & Placidina coniux Apollinaris Episcopi, templum ædificare cupientes, multa Sanctorum corpora, dum fundamenta iacerent, remouerunt; nescientes cuius meriti essent, quorum sepulchra repererant: quæ cum viritim sepelire ea vt possent, propter aliorum sepulchrorum multitudinem, quæ locum illum ab antiquo repleuerant, [(cemere congestis in vnū multorum SS. corporibus.] non haberent, congregatam ossium massam in vnam proiicientes foueam, humo operuerunt. Ideoque quod. Deo vel sancto Martyri acceptabile non fuisset, per visum cuidam apparuit, viditque homo ille conquerentem B. Antholianum cum reliquis Sanctis atque dicentem: Væ mihi, [quod illi displicuit)] quia propter me multi Fratrum meorum iniuriati sunt. Verumtamen dico, quia qui hæc cœperunt, ad effectum perducere non poterunt. Quod ita gestum est. Erectis tamen parietibus super altare ædis illius, turrim, a columnis, pharis, heraclisque transuolutis arcubus, erexerunt; miram cameræ fucorum diuersitatibus imaginatam ad hibentes picturam. [turri vel cupula eleganti ornatum;] Nam ita fuit hoc opus elegans & subtile, vt per longa tempora rimarum frequentatione diuisum, pene in ruinam pendere videretur.

[10] Quod periculum Auitus Pontifex cernens, anticipans futuram columnarum stragem, iussit tigna, asseres vel tegulas amoueri: quibus submotis, nec adiutoriis columnis appositis, nutu Dei, descendentibus de machina structoribus, vt cibum caperent, [quo postea corruit,] recedentibusque & reliquis a basilica, dato columnæ immenso pondere cum magno sonitu super altare, & circa altare diruerunt; completaque est ædes nebula de effractæ calcis puluere. At Sacerdos exanguis, duorum damnorum detrimenta suspirans, ne & marmora confregissent, & aliquis deperissete populo, scire non poterat quid damni accessisset. [nec hominibus læsis, nec altari, quod sub ea erat.] Nullus enim propter nebulam pulueris illuc poterat accedere. Post duarum vero horarum spatium recedente nebula, ingressisunt vel defunctorum colligere corpora, vel columnarum fragmenta rimari. Nullum hominem periisse cognoscunt: altare quoque mirantur inlæsum, in quod e tanta altitudine impactæ columnæ nihil læsionis intulerint. Quid plura? inuenerunt omnia integra, cuncta contemplantur esse saluata: glorificant Martyrem: conspiciunt Dei virtutem, qui sic altare columnasque seruauit inlæsas.

[11] Hactenus Gregorius ex MS. S. Laurentij Leodij, collato cum Coloniensi editione Materni Cholini. In hac tamen quædam aliter legebantur. Imo vtrobique pro illis verbis, Alcimœ soror & Placidina coniux erat: [a S. Apollinaris Ep. sorore & vxore id structum templum.] Alchima soror Placidinæ, coniux Apollinaris Episcopi. Legitimam lectionem nos docuit Sirmondus noster in Notu ad Sidonij Apollinaris lib. 3 ep. 13. Fuit vero Apollinaris, cui coniux Placidina, Sidonij Apollinaris filius, vti idem ostendit auctor; æque ac parens, Diuorum adscriptus tabulis, ad Septembris mensis XXV filius, pater ad XX, quo & natalis agitur S. Auiti Ep. qui hic narratur satiscentem S. Antholiani ædem sustentare ant restaurare voluisse. At quod Gregorius Turonensis ait, (si recte assequor) a columnis transuolutos arcus pharis heraclisque; id sic interpretor, [Heraclæ & phari infornite.] vt arcus Telamonibus, siue athlantibus, quos heraclas, quasi Hercules appellat, aut certe columnarum maiori coronidi, innixi, ac transuersariis siue tignis (si lignei erant) siue lapidibus, in fastigium fornicis κωνοείδως concurrentibus, itaq; decussatis, vincti inuicem fuerint: atque ea tigna phari dicta sint, quia phari in modum assurgant. Clarius eum locum explanabunt, qui tectonicæ artis periti sunt.

[12] In libello de Ecclesiis Claromentanis a Ioanne Sauarone edito, scripto vero, vt ipse censet, circa annum ⅠƆCCCCL, [S. Antholiani reliquia.] nulla fit ædis S. Antholiani mentio, vt quæ penitus euersa antea fuerit. At libello priori cap. 8 dicitur in ecclesia S. Galli, intra altare S. Mariæ requiescere cum aliis S. Antholianus. Alibi trædit Sauaro, euersa S. Galli ecclesia, S. Antholiani reliquias ad S. Illidij esse translatas.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO, THEOPHILO, REVOCATA.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr (S.)
Theophilus, Martyr (S.)
Reuocata, Martyr (S.)

I. B.

[1] Interciderunt, vt innumerabilium aliorum, aut latent certe etiamnum, horum Martyrum Acta. Ita eorum meminere plurima MSS. Martyrologia, [Horum SS. nomina in Martyrologiis.] pleraque Vsuardi prætitulata nomine, Parisinis exemplaribus demptis; excusa quoque, Lubecæ an. MCCCCLXXV & Coloniæ MCCCCXC, Bellinus item, Florarium, Maurolycus, aliiq;: Ipso die sanctorum Martyrum, Saturnini, Theophili & Retrocatæ. Refert eos quoque Petrus de Natalib. lib. 11 cap. 130 nu. 52. At Martyrolog. Romanum, Molanus atque Hermannus Greuen in addit. ad Vsuardum, & Galesinius, [varie expressa.] pro Reuocata Reuocatum habent: Maurolycus Theophilam pro. Theophilo; MS. monasterij Albergensis Theopholum. MS. S. Hieronymi duos Saturninos refert, sed cuncta intricate: In Achia (opinor in Achaia legendum) Saturnini. alibi Reuocatæ. Dorotæ, Theophili scholastici. Siracussa passio S. Luciæ Virg. alibi Antholiani, Saturnini. Achaiæ quoque eos attribuit vetus MS. Ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus Coloniæ, his verbis: [an in Achaia passi,] In Achaia nat. SS. Reuocatæ, Theophili. omittit Saturninum: quem solum memorat Martyrol. Aquisgranense, sed nullo adscripto loco. Galesinius Romæ passos scribit: sed familiare est illi auctori, vt quos e Græcorum Menæis in suum Martyrologium transfert Sanctos, si nullus adscriptus est locus, in Græcia passos addat; Romæ, si e Martyrologio Romano.

[2] Vulgatum Fl. Dextri nomine Chronicon Hispaniense, bis eos refert, sed ad loca ac tempora diuersa; nam ad annum Christi 260 nu. 2 ita habet: Vianæ in Gallæcia prope Tudem ciuitatem, [an Vianæ,] passi sunt sancti Martyres, Theophilus, Saturninus & Reuocata Virgo, sub Iulio Mineruio, in persecutione Imperatoris Valeriani, quæ septima est, eadem quæ sub Decio: sexta vero quæ sub Maximino Cæsare, anno a natali Domini CCXXXIX. Extat quidem in Lusitania vrbs maritima Viana circa ostia Limij amnis, iuxtaq; eam, vt Franciscus Biuarius Dextri commentator scribit, Septemtrionem versus, in monte, [nunc Lusitania vrbe;] veteris Vianæ ruinæ cernuntur. Eam ab Chronici auctore Vianam hic designari verosimilius est, quam alteram ad Bibeium amnem in Gallæcia, cuius meminit Licentiatus Molina: nam & propius abest a Tudensi vrbe maritima illa Viana, & olim intra Gallæciam erat, cuius nunc angustiores sunt fines. Prudentius Sandouallius in libro de Epp. Tudensibus, huic eidem Vianæ dictos Martyres tribuit; vti & Antonius Vasconcellius noster in Descriptione regni Lusitan. pag. 452. Ludouicus dos Anjos de fæminis sanctitate claris in Lusitania; Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitaniæ.

[3] Idem Dextri Chronicon ad annum Chr. 300 Comment. [an in oppido Asturiæ Auiles?] 2 nu. 20 ista habet: Argenteolæ in Asturibus sancti Christi Martyres, Saturninus, Theophilus & Reuocata, pro Christo passi. Monet Biuarius, itidem vt ad superiorem locum, & in Martyrol. Hispan. Ioannes Tamayus de Salazar, de his agi in Martyrol. Romano & in Catalogo Petri de Natalibus: diuersos tamen hos ab illis esse ex vrbis temporumq; differentia demonstrari autumant. De neutris habemus, quod pronuntiare certo poßimus. Idem Biuarius Argenteolam nunc Auiles dici ait, alij Medules: Tamayus, non liquere. [S. Reuocata an Virgo?]

[4] Dextri auctoritatem secutus Lahierius noster in Menologio Virginum, S. Reuocatam Virginem & Martyrem nuncupat: cui priorem aureolam nec tribuunt, nec detrahunt, citata antea Martyrologia.

DE SANCTIS MARTYRIBVS DOROTHEA VIRGINE, THEOPHILO SCHOLASTICO, CHRISTE ET CALLISTE, CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA,

Svb Dioclet.

Commentarius præuius.

Dorothea Virgo, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Theophilus Scholasticus, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Christe, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Calliste, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)

Avctore I. B.

§ I SS. Dorotheæ, Christes, Callistes, Theophili publica veneratio.

[1] Cappadociæ primæ metropolis Cæsarea, multis nobilitata est Martyrum tropæis; vel hoc ipso die SS. Dorotheæ Virginis, Theophili Scholastici, [S. Dorothea ignota Græcis.] Christes & Callistes: quorum nomina mirum est nusquam in Græcorum Menologio & Menæis extare. Extant autem in Latinis omnibus Martyrologiis. Ac vetus quidem Romanum ab Rosweydo nostro editum, ita habet: Apud Cæsaream Cappadociæ, S. Dorotheæ Virginis, & Theophili Scholastici. Antiquius Romanum, quod solemus sub S. Hieronymi nomine citare, die VI & XII Februarij eos refert: sexto quidem his verbis: Et alibi Reuocatæ, Dorotæ, Teofili Scolastici. [celebris apud Latinos,] Duodecimo vero: Et alibi Dorotæ, Teofili. Solet hoc die in quibusdam Ecclesiis commemoratio S. Dorotheæ fieri: sexto autem, Officio simplici (vt vocant) ab Romana Ecclesia colitur; ab aliis quibusdam semiduplici, vt patet ex Breuiario Herbipolensi; duplici ab aliis, inter quas Bruxellensis S. Gudilæ, & sacer Ordo Prædicatorum.

[2] Vsuardus monachus hoc eam elogio ornat: Apud Cæsaream Cappadociæ, [in Martyrologiis Vsuardi, & aliis.] natalis S. Dorotheæ Virginis, quæ primum equuleo vexata, dein palmis diu cæsa, ad vltimum capite punita est. In cuius confessione quidam Theophilus Scholasticus conuersus, & mox equuleo idem (paucula quædam MSS. eodem) acerrime tortus, nouissime gladio cæsus est. Eadem habet Bellinus de Padua, aliiq;. [sub quo Præside passa?] Romanum Martyrologium modernum addit: sub Sapricio illius prouinciæ Præside. Quod eidem Præsidi nomen tribuit Notkerus, & MS. Martyrologium Centulense. Apritium vocant Rabanus, Ado, Beda vulgatus, Galesinius, Maurolycus, MSS. S. Maximini, Vltraiectinum, Brugense, Bruxellense Ecclesiæ S. Gudilæ, aliaq; cum Florario. Fabricium, Doctrinale Clericorum Lubecæ an. ⅭⅠƆCCCCXC excusum, Viola SS. Hymnus antiquus, siue sequentia, in veteri Missali Herbipolensi & Cracouiensi.

[3] Plura scribit Ado Episcopus, quæ, quia ad Actorum explicationem faciunt, hic dare, operæ fuerit. Apud Cæsaream Cappadociæ, inquit, natalis S. Dorotheæ Virginis, quæ sub Apricio prouinciæ ipsius Præside, primum equulei extensione vexata, [Actorum compendiit ex Adone,] dein palmis diutissime cæsa, ad vltimum capitali sententia punita est. Cumque egrediens de prætorio duceretur ad mortem, Theophilus quidam Scholasticus ait ad eam: Eia tu sponsa Christi, mitte mihi mala de paradiso sponsi tui. Quæ statim promisit se esse missuram. Vbi ergo ventum est ad locum in quo iugulanda erat, paullisper oratione facta, protulit orarium suum; & vocato ad se quodam puero annorum sex, misit Theophilo, dicens: Dorothea ancilla Dei mittit tibi mala de paradiso sponsi sui Christi. Accipiens ille, & gratias agens quod petitionem eius implesset, cœpit sibi faciem tergere, tantaque repente suauitate perfusus est, ita vt tota mente mutatus, cum grandi exultatione & clara voce sæpius replicaret: Benedictum nomen Domini mei Iesv Christi. Ob quam confessionem mox & ipse tentus, ac suspensus in equuleo, tanta crudelitate tortus est, vt omnes circumstantes horrescerent: nouissime cæso capite martyrium consummauit. Eadem habent MSS. Martyrologia, Morinense, S. Maximini, (quod alioquin alibi cum Rabano fere congruit) & Pragense; sed in hoc puer ad Theophilum missus quatuor annorum fuisse dicitur.

[4] Rabanus paullum diuersa habet: In Cæsarea Cappadociæ, passio S. Dorotheæ Virginis, [& Rabano.] & Theophili sub Apricio Præfecto: quæ cum duabus sororibus, id est, Christæ & Callistæ, quæ a fide nuper apostatarant victæ doloribus, commendata esset, vt eam auerterent a Christo; eas iterum conuertit ad Christum, ita vt in cupam missæ per Præfectum incensæ ad martyrij palmam peruenerint. Postea vero Dorothea ducta ad locum pœnarum, vbi & passa est, cum a Theophilo quodam scholastico derideretur, quod a sponso suo Christo & poma & rosas florentes sibi mitteret, hoc citius impetrauit. Quod cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est verum Deum, & martyrizauit sub eodem Præfecto, capite plexus. Priora habentur & in Bedæ vulgato Martyrologio, vsque ad illa verba, rosas & mala ei mitteret. Nam quæ in eo sequuntur, sumpta sunt ex Adone. Vnde manifestum est (quod & sæpe monuimus) illud a Beda ita collectum non esse. MS. Centulense, siue S. Richarij, quod Bedæ præfert nomen, ita habet: Apud Cæsaream Cappadociæ S. Dorotheæ Virginis sub Sapricio Iudice, & Theophili scholastici. Wandelbertus metrico suo Martyrologio ita eam inscripsit:

Idibus octonis Martyr Dorothea coruscat.

[5] Christen & Callisten, quarum in Actis S. Dorotheæ certamen memoratur, vna hoc die consignant tum citati Beda, [SS Christo & Calliste,] Rabanus, Notkerus, tum Maurolycus & Canisius; Molanus quoque & Hermannus Greuen in addition. ad Vsuardum. Christa & Callista a Maurolyco, Canisio & aliis appellantur; Χρηστὴ, Optima, benigna, suauis; & Καλλίστη, Optima, formosissima. Christen Baronius to. 2 ad an. 304 nu. 70. in Actis Christenam & Christinam; in Notis vero ad Martyrol. a Beda Christianam seu Christetam, ait appellari: solum Christæ & Callistæ sororibus commendatam scribit Beda, seu quisquis illius Martyrologij auctor est. Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis vrbis Romæ reg. 8. eccl. 18, vnam Christianam, alteram Cælestenen vocat. Has Dorotheæ ipsius fuisse sorores tradunt Martyrol. [an eius sorores:] Coloniense an. 1490 excusum, Viola SS. Canisius, Laherius in Menologio, qui & Virgines asserit fuisse: neutrum ex Actis satis liquet.

[6] Molanus Annotat. 1 ad Martyrologium Vsuardi hoc die, censet S. Theophilum rectius Aduocatum quam Scholasticum appellari: hoc enim nomen non nisi semel, [S. Theophilus Scholasticus, siue Aduocatus.] idq; per contemptum in Actis vsurpari; esse enim Scholasticum, declamatorem versatum solum in fictis caussis & otiosis, non in veris litibus. Melius Baronius Annot. b. Ea voce significari ait Rhetores & declamatores litium fictarum, qui deinde transirent ad tractandas veras: atque ipsos etiam Aduocatos, Scholasticos appellatos. Virumque ex veteribus Legibus & aliis auctoribus confirmat: & quid sit scholastice dicere, qui scholares, ac scholæ, erudite disserit. Plura etiam Rosweydus in Onomastico ad Vitas PP. de Scholaribus & Scholasticis: & notat scholasticum sæpe vsurpari pro viro erudito & eloquente, etsi nec fictas caussas ageret, vt declamator, nec veras vt aduocatus. Ita S. Hieronymus de illustr. Eccles. Scriptorib. cap. 99 de S. Serapione loquens, qui XXI Martij colitur, Serapion, inquit, Θμούεως Ægypti vrbis Episcopus, qui ob elegantiam ingenij, cognomen Scholastici meruit.

§ II Acta S. Dorotheæ, & sociorum.

[7] Acta S. Dorotheæ ex quodam egregio MS. codice edidit Laurentius Surius, stylo hinc inde modice (vt ait) emendato. Nos primigeniam phrasim restituimus ex Cornelij Duinij MS. codice, [Acta vnde hic edita?] qui olim fuit Fratrum sanctæ Crucis in Horen, exaratus a CC sere annis per F. Theodoricum Poll, Venlonensis Conuentus Crucigerum. Contulimus vero ea cum MS. imperialis monasterij S. Maximini Treuiris, haud paullo antiquiore, sed in quo multa Sanctorum Acta, vt sæpius obseruauimus, aliquantum interpolata. Hic certe Hornanus codex propius ad Surianam editionem accedit. Vsi sumus & MS. S. Martini Vltraiecti, in quo tamen S. Theophili certamen deerat. Breuius eadem Acta perstringit Vincentius Bellouacensis lib. 12 Speculi historial. cap. 47 & Boninus Mombritius, apud quem quod regnante Augusto passa dicitur S. Dorothea, [alibi eorum epitome.] restituendum, Diocletiano Augusto. Agit de eadem Petrus de Natal. lib. 3 cap. 101. Thomas a Kempis 3 parte sermonum ad Nouitios ser. 8 nu. 9, vbi ait, Theophilum per martyrij palmam in paradisum lætum intrasse, sicut eidem egregia sponsa Christi Dorothea promiserat. Omitto quæ variis linguis edita sunt eiusdem Acta, e Surianis pleraque deprompta.

[8] Alia Acta exhibet Iacobus de Voragine, in quibus hyperbolice exaggerata quædam, [Alia suspecta in Aurea Legenda: vbi dicitur, Roma oriunda,] vt propterea haud multum absimilia apocryphis videri poßint. Eorum hæc fere est summa. Dorus & Thea senatoria ambo familia Romæ orti, vt sæuientis vim persecutionis declinarent, amplis relictis posseßionibus, vltro in Cappadociam cum Christe & Calliste filiabus exulatum abiere. Dein fixo Cæsareæ domicilio tertiam genuere filiam, quam baptismo tinctam Episcopus de patris matrisq; nomine Dorotheam appellauit. Hæc cum honestis artibus, ac præcipue Christianis virtutibus esset prædita, liuorem in se dæmonis prouocauit. Quia enim eximia floreret formæ dignitate, in eius amorem Fabricium prouinciæ Præsidem tartareus Cupido succendit. Oblatas ab eo cum coniugio opes luculentas, [amara a Præside,] Christi auersata est sponsa. Præses vt contemni se sensit, amore in odium verso, [oleo bullienti immersa, innoxie,] in bullientis olei lebetem mergi Dorotheam imperat. Illæsam Christi virtus, ac veluti balsamo perunctam, eduxit. Hinc multis Ethnicorum amplectendæ Christianæ religionis occasio data.

[9] Tum nouem ipsos dies inclusa carceri, vt fame interiret, annonam cælitus, Angelorum ministerio, percepit. Speciosior inde producta, [in fame pasta ab Angelis;] minis nequidquam intentatis ad deorum venerationem sollicitatur. Verum ea precante, columnam a Præside erectam, impositumq; dæmonis simulacrum, Angeli penitus contriuere. [prece statuam euertisse, vlulantibus dæmonibus; torta equuleo, flagris, vncinis, facibus, conuersis & coronatis sororibus, baculis verberata, innoxie;] Simul impurorum geniorum auditi vlulatus, vocesq; ferales: Dorothea, cur nos sic dißipas? Multa Ethnicorum millia hoc prodigium Christo adiunxit, qui deinde martyrio coronati. Interea Virgo equuleo distenditur: corpus omne flagris vncinisq; dire laniatur: vbera faculis vstulantur. Semianimis in custodiam recluditur. Postridie corpore integerrimo educta, miraculo intuentibus fuit. Antea binæ illius sorores Christe & Calliste, victæ tormentis, a Christo defecerant. His Dorothea traditur peruertenda: quas ipsa contra ad fidem reuocauit. Eas propterea Fabricius colligatas cremari iussit, Dorotheæ faciem baculis conuerberari. At feßis iam labore carnificibus, nullum in ea verberum cernere erat vestigium. Postera luce fertur capitis in eam sententia.

[10] Cum foras ad triumphi sui arenam ducitur, Theophilus Aduocatus occurrit, petiitq; irridens, vt cum in sponsi sui, cuius sæpius meminerat, paradisum venisset, rosas sibi inde mitteret. At Dorothea inter cetera precata est Deum, vt cunctis, qui sui memores certaminis essent, propitius fieret, [precata pro sui memoriam agentibus,] eosq; in aduersis consolaretur, ac sub vitæ exitum gratiam iis largiretur, qua ad suorum pœnitudinem scelerum excitarentur: mulieribus quoque prægnantibus, suumq; implorantibus patrocinium, subueniret. Voxq; e cælo æudita: Veni electa mea; quæ postulasti, [Deo preces ratas habente;] omnia euenient. Iam tetenderat ceruicem lictori; cum puer adstitit eleganti forma, purpura stellis, aureis restersa indutus, nudis pedibus, crispa cæsarie; mala tria, [per Angelum rosas & poma misisse Theophile.] rosasq; totidem apportans in Orario: quod Auctor non recte sportulam interpretatur, licet alioquin in sportula alij diuinos illos fructus, alij in orario seu sudario, alij in sinu vestimenti a puero allatos veliut. Huic Dorothea: Obsecro te, Domine mi, defer isthæc Theophilo scribæ. Ipsa plexa capite est. Venit mox in prætorium puer ad Theophilum; &, Has, inquit, rosas ac poma tibi soror mea Dorothea e sponsi sui paradiso mittit. Atque ea effatus, videri desiit. Prorupit in Christi laudes Theophilus, tantoq; animi sensu & verborum efficacia virtutem ac diuinitatem eius prædicauit, vt reliquus fere omnis populus Christiana sit sacra complexus. Varia ei irrogata a Præside supplicia, tandemq; (sed prius baptismo lustratus, ac corporis Christi sumptione recreatus) frustatim concisus, in cælos abiit victor.

[11] Hæc fere Genuensis Episcopus, [Eadem alibi relata.] nescio quæ secutus antiquiora monumenta. Eadem in Legendam Coloniæ an. ⅭⅠƆCCCCLXXXIII, & Louanij an. ⅭⅠƆCCCCLXXXV excusam, transscripta sunt. Eadem fere in magnum Menologium Virginum retulit Franciscus Laherius noster, qui patrem eius Theodorum, Theodoram appellat matrem.

[12] Anno Christi CCLXXXVII contigisse S. Dorotheæ & sodalium martyrium arbitratur Iacobus de Voragine; [quando obierit martyriū?] Alfonsus Villegas CCLXXXIX. MS. Florarium CCXCII. Canisius CCC. Ribadeneira, Rosweydus, Baronius, CCCIV. Nil certi est, nisi sub Diocletiano, aut durante adhuc eius persecutione, passam.

[13] Tam præclarum certamen haud putat a S. Basilio silentio prætermissum, Baronius to. 2 ad an. 304 nu. 70. Sed, vt aliæ complures Martyrum, [creditur laudata a S. Basilio:] qui itidem Cæsareæ passi sunt, laudationes, vna cum aliis plerisque scriptorum monumentis viri sanctissimi periere; ita quoque eius de ipsa encomium excidisse.

[14] S. Aldhelmus Occident alium Saxonum in Anglia Episcopus, qui an. ⅠƆCCIX vita functus traditur, [a S. Aldhelmo, ante fere 1000 annos.] ac fuit proinde plerorumq; Martyrologiorum, quæ hactenus excusa sunt, scriptoribus antiquior, libro de laudibus virginitatis cap. 25. ita S. Dorotheæ meminit: Porro Scholastica ac Christina, simulque Dorothea apud Cæsaream oriunda in prouincia Cappadociæ, licet dispari seculorum serie sequestrarentur, pari tamen integritatis gratia a Christo coronabantur. Et paullo inferius: Tertiam vero cum Sapricius, Orthodoxorum cruentus carnifex, non solum ad nuptias, sed ad nefandas quoque idolorum culturas, & ineptas gentium cæremonias cogere nequiret; confestim furibundus catastarum crudelitatem exercuit, liuidas palmarum vibices exhibuit, torrentes lampadum flammas applicauit. Duabus quoque fæminis, quæ nuper a fide naufragauerant, & a Christi consortio apostatauerant, eamdem tradidit deprauandam. Sed versa vice, earumdem probrosas apostatarum cicatrices, pœnitudinis medicamento ita salubriter curauit, vt statim ordine præpostero doctricem propriam ad martyrij palmam præcederent. Verum cum egrederetur crudele prætorium, Theophilus cum cachinnanti cauillatione flagitauit, vt de paradiso sponsi cælestis, ad quem properare fatebatur, grata fructuum munuscula mitteret: quod cum contumelia prolarum, in veritate completum est. Nam pridie quam pateretur, & cruentis mucronibus truncanda subderetur; tria mala cum purpureis totidem rosis ad eumdem Theophilum destinasse describitur: qui huius rei gratia, propriæ occasionem salutis adeptus, rubicundis martyrij sertis est coronatus. Hæc S. Aldhelmus.

§ III Reliquiæ S. Dorotheæ.

[15] Octauius Pancirolus loco ante citato tradit, Romæ in Transtiberina regione ædem spectari S. Dorotheæ, ita appellatum fortaßis, postquam in eam gloriosæ huius Virginis illatum est corpus, [S. Dorotheæ corpus Romæ,] cuius index inscriptio est Confeßioni superposita. Addit, mala illic quotamis sexto die Februarij benedici, ad quæ accipienda mortales confluunt, & aliquod offerunt vicißim donarium, [vbi annisaria pomorum benedictio; vti & Rononia:] ceu gratitudinis argumentum. In Iudice reliquiarum, ait in ea quidem æde Virginis corpus, particulas tamen eius in aliis Vrbis ecclesiis asseruari. Masinus in Bononia perlustrata tradit, in pluribus illius vrbis Ecclesiis aliquas S. Dorotheæ reliquias extare; atque ab sodalitio SS. Simonis & Iudæ festum eius celebrari, cum reliquiarum veneratione, pomorumq; benedictione ac distributione.

[16] [Reliquiæ Arelate:] Arelate in Gallia, extra muros vrbis, in campis qui Elysij dicebantur, vulgo Aliscamps, in ecclesia S. Honorato dicata, tum eiusdem sancti Antistitis, tum aliorum Diuorum, ac nominatim S. Dorotheæ Virginis & Martyris cultæ olim reliquiæ fuerunt; vti XVI Ianuarij in Historia Translationis S. Honorati ex Vincentio Barrali Salerno retulimus. Huc respexit Saussaiu: cū ad VI Februarij ita scripsit: Arelati susceptio corporis S. Dorotheæ Virg. & Mart. cuius hodie natalem Ecclesia, tropæumque vbique celebrat gloriosum. [Translatio 28 Martij: an earum?] Ea sit necne Translatio, quæ XXVIII Martij consignata in vetusto Martyrologio monasterij S. Laurentij Leodij, haud equidem pronuntiem ita habet: Item Dorotheæ Virg. & Mart. Eadem leguntur in Florario; & in alio quodam MS. diserte additur, Translatio S. Dorotheæ V.

[17] Verum & alibi extant S. Dorotheæ, siue huius, siue Alexandrinæ, [altæ Vlyssippone.] reliquiæ. Duas enim particulas Vlyßipponem an. ⅭⅠƆⅠƆLXXXVII allatas e Germania a Ioanne Borgia, Viro illustri, donatasq; Domui professe Societatis Iesu ad S. Rochum, diximus XXV Ianuarij. In Rutilensi quoque Carthusia, oppido Sirk propinqua, [Rutila,] Treuiros inter & Theodonisvillam seruari, cum aliis quamplurimis, S. Dorotheæ Virg. Mart. reliquias aliquas testatur Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico; in eo corrigendus, quod ad Mosam flumen sitam eam Carthusiam scribat, quæ est ad Mosellam.

[18] Ægidius Gelenius V. CL. lib. 3 & 4 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, [Coloniæ multiplices:] testatur in pluribus eius vrbis ecclesiis aliqua S. Dorotheæ pignora exstare; in collegiatis S. Gereonis; S. Seuerini, S. Andreæ; parochiali S. Pauli; SS. Ioannis & Cordulæ, Widenbacensi, Horto S. Mariæ Cisterciensium Virginum, in S. Michaëlis Virginum Regularium, in Monte Mariæ Carmelitissarum; sed præstat ceteris, quæ in Carmelitarum virorum ecclesia visitur, Mandibula S. Dorotheæ Virg. & Martyris, hermæ argenteæ inclusa: quam, vt idem scribit, Carmelo Coloniensi transmisit Bartholomæus Raccolius, Generalis illius Ordinis Præses, qui deinde Episcopus Maßiliensis fuit. Sacræ huius mandibulæ meminit quoque in Sacrario Agrippinæ Erhardus Winheimius. Sed cum vna e sodalibus S. Vrsulæ S. Dorothea Virgo fuerit, (vti in Hermanni Crombachij nostri historia Vrsulana pag. 636 videre est) merito ambigi potest, an non aliquæ ex modo relatis Coloniensibus reliquiis, illius Dorotheæ fuerint.

[19] [caput in Bohemia.] Pragæ olim, vel Carelsteinij, in Bohemia asseruatum ferunt S. Dorotheæ caput, a Carolo IV Imp. vt reor, isthuc allatum.

ACTA
ex tribus MSS. codicibus.

Dorothea Virgo, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Theophilus Scholasticus, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Christe, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)
Calliste, Martyr, Caesareae in Cappadocia (S.)

BHL Number: 2323

EX MSS.

CAPVT I
S. Dorotheæ confessio, tormenta.

[1] In prouincia Cappadociæ, apud Cæsaream ciuitatem, erat quædam puella, nomine Dorothea: [Dorothea, Virgo sancta] hæc quotidianis diebus, in castitate & sobrietate & puritate, Deo sedulum exhibebat officium; & cum humilitate & mansuetudine, ieiuniis & orationibus insistebat. Erat autem ita prudentissima, vt vix eam pauci imitari possent viri. Omnes autem qui eam nosse potuerant, magnificabant nomen Domini nostri Iesu Christi, qui talem habebat famulam; cuius & aspectus gratus, [& sapiens,] & vita & sapientia incomparabilis erat, & immaculata virginitas. Quia ergo intantum extitit in caritate Christi perfecta, vt ad eius thalamum perueniret, duplicauit certaminis sui palmam; & vnam virginitatis coronam tenens, alteram martyrij, cum gaudio peruenit ad Christum. Quo autem ordine passa sit, gestorum euidens pagina edocet.

[2] Cum fama sanctitatis eius per aures hominum curreret, peruenit ad Præsidis persecutoris auditum. Qui ingressus ciuitatem memoratam, id est Cæsaream, [comprehensa] famosissimam Christianorum præcepit Dorotheam Dei famulam coarctari. Cumque fuisset illi sedenti pro tribunali intromissa, inclinato capite orans Deum suum, stetit ante Præsidem. [sistitur Præsidi:] Tunc interrogauit eam Præses, nomine Sapricius, dicens: Dic, quæ vocaris? At illa respondit: Dorothea nomen est mihi. Sapricius dixit: Ideo exhibere te volui, vt diis immortalibus immoles, secundum imperium Principum Augustorum nostrorum. Dorothea dixit: Deus, [recusat diis immolare:] qui in cælo est Augustus, imperauit mihi, vt ipsi soli seruiam. Sic denique scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli seruics. [Matth. 4. 10] Et iterum: Dij qui non fecerunt cælum & terram, a terra pereant. [Ierem. 10. 11] Videndum ergo est, cui Imperatori obtemperare debeamus; terreno, an cælesti; Deo, an homini. Quid sunt enim Imperatores, nisi homines mortales, sicut fuerunt & isti dij, quorum effigies adoratis?

[3] Sapricius dixit: Si vis euadere & reuerti sana & immaculata & illæsa, pone animum tuum & sacrifica diis. Sin, alias legibus acta amaris, dabis timoris exemplum. [minas temporalium pœnarum contemnit:] Dorothea dixit: Omnibus dabo Dei timoris exemplum, vt hi timeant Deum, homines rabidos non timeant. Hoc enim faciunt, quod canes rabidi; laniant enim homines innocentes: & quia ratio in illis nulla est, insaniunt, desæuiunt, irascuntur, latrant, & suis morsibus lacerant transeuntes. Sapricius dixit: Tu, quantum video, perseuerare disposuisti in ista ineptissima professione, & vis cum ceteris mori. Audime & sacrifica, vt equulei pœnas euadas. Dorothea dixit: Equulei tui pœnæ, temporales sunt; gehennæ autem tormenta, æterna sunt. Vt ergo æternam pœnam euadere mihi liceat, temporalia timere non debeo. Memorsum, dixisse Dominum meum: Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus; animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest corpus & animam perdere in gehennam. [Matth 10. 28]

[4] Sapricius dixit: Ergo timere debes deos; ne irati & animam tuam & corpus tuum perdant, si non eis sacrificaueris. Dorothea dixit: Iam tibi dixi, Saprici, quia nullo modo poteris persuadere, vt sacrificem dæmoniis, [deos ridet:] quæ habitauerunt in his vanis hominibus, qui sic vixerunt, vt turpe sit etiam dicere; qui sic mortui sunt, sicut animalia, quia, cum viuerent, non cognouerunt eum quifecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Horum ergo animæ in igne ardent, quorum per varia metalla adoratis effigies. Et necesse erit, vt cum ipsis etiam illi in ignem æternum mittantur, quicumque relicto Creatore suo horum voluerint esse cultores.

[5] Cumque hæc audisset Sapricius, vehementer iratus est, & conuersus ad tortores dixit: [extensa in catasta,] Sistite eam in catasta, vt videns se constitutam in pœnis, vel sic consentiat diis se exhibere cultricem. Dei vero famula, cum se vidisset erectam in catasta, constanter, intrepida & non interrogata, ait ad Iudicem: Quid a me tricas? fac quod facturuses; vt possim eum videre, pro cuius amore mori non timeo, & torqueri non paueo. Sapricius dixit: Et quis est, quem desideras? Dorothea dixit: Christus filius Dei. Sapricius dixit: Et vbi est Christus? Dorothea dixit: Quantum ad omnipotentiam eius attinet, [Christum libere confitetur.] vbique est; quantum ad humanam capacitatem, quia sensus humanæ fragilitatis vanum quidem putat, quod non in aliquo loco esse didicerit, & ideo confitemur Filium Dei ascendisse in cælum, & sedere ad dexterem Patris sui Dei omnipotentis: qui vnitatem diuinitatis obtinens cum Patre suo & Spiritu sancto, inuitat nos ad paradisum deliciarum suarum, b vbi nemora omni tempore pomis ornantur, omni tempore lilia albescunt, [eiusq; paradisi delicias deprædicat,] rosæ florescunt, campi virent, montes virent, montes virent. colles ornantur, fontes dulcorantur, & Sanctorum animæ in Christo iocundantur. Hæc si credideris, Saprici, liberaberis, & ingredieris paradisum deliciarum Dei. Sapricius dixit ei: Oportet te relinquere vanitatem, & sacrificare, & accipere virum, & lætari in vita tua, ne taliter intereas, sicut & patres tui perierunt propter stultitiam suam. [eumq; solū sponsum optat.] Dorothea dixit: Nec sacrificabo dæmoniis, quia Christiana sum; nec virum accipiam, quia Christi sponsa sum. Et hæc est fides mea, quod me introducat in paradisum suum, & ad suum thalamum me faciat peruenire.

[Annotata]

a MS. Vltraiect. me terres? Max. moratis?

b Deest hat deliciarum paradisi amplificatio in MS. S. Maximini.

CAPVT II
SS. Christes & Callistes conuersio, martyrium: alia Dorotheæ tormenta, ac cædes.

[6] Tvnc Sapricius iussit eam duci ad duas sorores Christen & Callisten, quæ nuper apostatauerant; & commendauit eam illis Sapricius, [traditur Christa & Callistæ peruertenda:] dicens: Sicut vos, relicta vanitate & superstitione Christiana, diis sacrificastis inuictis, & remunerari vos feci; adhuc melioribus donis honorari vos faciam, si istam potueritis ab ista stultitia reuocare. Cumque suscepissent eam in domum suam, & dicerent ei, Consenti isti Iudici, & libera te de periculo pœnarum, [quas, se ad apostasiam inuitātes,] sicut & nos fecimus: melius est tibi agere, vt lumen istud non consumas in pœnis, & ante tempus tuum non pereas; respondens Dorothea dixit: O si audiatis consilium, & vos idolis sacrificasse pœniteat! [ipsa ad pœnitentiam.] Bonus est enim Deus & copiosus in misericordia iis qui conuertuntur ad eum ex toto corde suo. Dicunt ei Christe & Calliste: Iam semel periuimus a Christo: quomodo potest fieri vt reuerti possimus? Dorothea dixit: Peius peccatum est, desperare de Domini misericordia, quam vanis idolis immolare. [& spem excitat:] Nolite ergo desperare de medico bono & peritissimo, quia potest curare vulnera vestra. Non est aliquod vulnus, quod curare se non conueniat: nam ideo Saluator dicitur, quia saluat; ideo redemptor, quia redimit; ideo liberator, quia liberare non cessat. Vos tantum ex animo ad pœnitentiam conuertimini, & sine dubio ad indulgentiam peruenietis.

[7] Tunc miserunt se ad pedes eius, flentes ac precantes, vt oraret pro eis; quatenus possent pœnitentiam suam per ipsam Deo offerre, [pro iis pœnitentibus] vt indulgentiam diuinam perciperent. At illa cum lacrymis misit voces ad Deum dicens: Deus, qui dixisti, Nolo mortem peccatoris, sed volo vt conuertatur & viuat; Domine Iesu Christe, [Deū orat:] qui dixisti, super vno peccatore pœnitentiam agente plus gaudij haberi in cælis ab Angelis, quam super nonaginta nouem iustis, qui non peccatuerunt; ostende pietatem tuam in istis, quas diabolus tibi conatus est rapere. [Ezech 33. 11; Luc. 15. 7] Reuoca oues tuas ad gregem tuum, vt exemplo earum redeant ad te, qui recesserunt a te.

[8] Cumque hæc & his similia diceret, ecce Præses misit, & ad domum suam eas cum Dorothea fecit venire. Quas cum tulisset in partem, cœpit eas inquirere, si Dorotheæ animum inclinassent. [illa Christum confessa,] At illæ vno ore responderunt, dicentes: Errauimus & satis inique egimus, timentes pœnas & dolores transitorios, quia sacrificauimus idolis vanis: & ideo rogauimus eam, & dedit nobis pœnitentiam, vt possimus ad Christi indulgentiam peruenire. Tunc Sapricius scidit vestimenta sua, & in furore nimio iussit, vt dorsum ad dorsum ligatæ mitterētur in cupam, si statim sacrificare noluissent. At illæ clamantes dixerunt: Domine Iesu Christe, accipe pœnitentiam nostram, & da nobis indulgentiam tuam. In iis verbis & in ista confessione durantes in cupam missæ sunt, & incensæ in conspectu S. Dorotheæ. [comburūtur,] Gaudebat autem Dorothea in hora exitus earum, & clamabat eis dicens: Antecedite me securæ de indulgentia criminis vestri, & scitote quoniam palmam martyrij, quam perdideratis, [animanos eas Dorothea:] sine dubio inuenistis, & in amplexu vestro occurrit Pater, qui in filio perdito & recuperato lætatur.

[9] Tunc Sapricius iussit S. Dorotheam iterum in catasta leuari. Cumque leuata esset, tanto gaudio exhilarata est, [quæ in catasta exultat:] vt probaretur vere ad desideratum peruenisse suæ deuotionis a effectum. Dicit ei Sapricius: Quid est, quod sic vultu tuo simulata lætitia mendacem ostendis, & in supplicio posita exultationem te habere fingis? Dorothea dixit: Numquam in omni vita mea sic lætata sum sicut hodie; primo omnium de his animabus, quas diabolus per te tulerat Deo, & per me recepit Christus: hodie in cælo epulæ sunt: de iis gaudent Angeli, lætantur Archangeli, simul omnes Apostoli & Martyres & Prophetæ exultant. Festina ergo, Saprici, & fac quod facturus es, vt possim ad istam exultationem Sanctorum occurrere, & simul cum ipsis gaudeam, cum quibus fleui in terris. [lampadibus vstulatur:] Tunc Sapricius fecit circa latera eius b lampades applicari. At vero Dorothea magis ac magis faciem suam Iudici hilarem & insultantem ostendens, dicebat ei: Miser ad nil redactus es cum idolis tuis.

[10] Iterum depositam de catasta fecit diu in faciem palmis cædi, dicens: Ipsa facies cædatur, [palmis cæditur:] quæ mihi insultat. Cumque diu multumque cæsa iterum gauderet, & cædentes eam fatigati deficerent, hoc ordine Sapricius dictauit sententiam: Dorotheam superbissimam puellam, [morti addicitur:] quæ sacrificare noluit diis immortalibus vt viueret, sed voluit absolute mori propter nescio quem hominem, qui dicitur Christus, iussimus gladio percuti. Ad hæc Dorothea cum clamore dixit: Gratias tibi ago, amator animarum, quia me ad paradisum tuum vocasti, & ad thalamum tuum inuitas.

[11] Et cum egrederetur prætorium Iudicis, dicit ad eam irridicule quidam Aduocatus, nomine Theophilus: Eia tu sponsa Christi, [Theophilo promittit e paradiso rosas & poma,] mitte mihi de paradiso sponsi tui mala aut rosas. Et Dorothea dixit: Plane, quia ita faciam. Cum ergo venisset c in ictu percussoris, rogauit carnificem, vt eam modicum permitteret orare. Quæ dum complesset orationem, ecce puer ante ipsam apparuit, d ferens in orario tria mala optima, & tres rosas. Cui illa dixit: Obsecro te, [mittitq; per Angelum;] vt feras ea Theophilo, & dicas ei: Ecce quod a me petisti, vt tibi de paradiso sponsi mei transmitterem. Ipsa autem percussa gladio, cum triumpho mortyrij perrexit ad Christum, cui est gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Hornense. affectum.

b MS. Vltr. ignem apponi.

c Sur. ad ictum. MS. S. Max ad locum vbi decollanda erat.

d Addit MS. Vltrai. purpura indutus, discalceatus, crispo crine, in cuius veste stellæ aureæ sparsæ fuerunt. Quæ sunt ex Aurea Legenda transcripta, vt supra diximus.

CAPVT III S. Theophili Aduocati conuersio, tormenta, mors.

[12] Igitur Theophilus Aduocatus Præsidis, irridens promissionem S. Dorotheæ suis sodalibus referebat, dicens: Hodie cum a percussore duceretur Dorothea, quæ se sponsam Christi dicebat, [qui apud socios promissionem ridenti] & ad eius paradisum pergere memorabat, ego dixi illi eunti: O tu sponsa Christi, dum perueneris ad paradisum sponsi tui, mitte mihi exinde rosas aut mala. At illa ait: Plane, quia ita faciam. Cum autem hæc narraret, irridens sanctæ Virginis promissionem; ecce & puer ante eum cum orario, in quo ferens tria mala mirifica & tres rosas floridissimas, dixit ei: Ecce sicut petenti tibi promisit Virgo sacratissima Dorothea, [ea offert:] transmisit hæc tibi de paradiso sponsi sui.

[13] Tunc Theophilus accipiens exclamauit voce magna, [is Christū confitetur,] dicens: Verus Deus Christus est, & non est simulatio vlla in eo. Dicunt ei collegæ sui: Insanis, Theophile, an iocaris? Dicit illis Theophilus: Non insaniam patior, nec iocantis animum gero; sed est in me rationabilis fides, vt credam verum Deum esse Iesum Christum. Dicunt ei: Quæ ratio te repente in istam vociferationem conuertit? At ille, Dicite mihi, inquit, quis mensis nunc est? Dicunt ei: Februarius. Dicit eis Theophilus: [& sociis illa ostēdit,] Cum totam Cappadociam glaciale frigus tegat, & nulla penitus virgulta iā foliorum suorum tegmine vestiantur; vnde istas rosas aut ista mala mirifica cum suis frondibus adesse æstimatis? Dicunt illi: Hoc nos nec suis temporibus vidimus. Dicit eis: Me quem videtis, irridens allocutus sum euntem Dorotheam ad accipiendam sententiam percussoris. Cui quod quasi fatua esset, [ac rem gestam serio narrat:] quæ diceret sponsum suum Christum, & quod perueniret ad paradisum eius, insultans quasi stultæ, dixi ei: Dum perueneris ad paradisum sponsi tui, mitte mihi exinde rosas & mala. At illa dixit: Plane faciam. Et ecce repente, posteaquam pro nomine Christi passa est, venit ad me infantulus pulcher, breuissimus, non plus quam quatuor annorum, quem ego putabam loqui non posse præ ipsa infantia. Hic pulsauit a latus meum. Quem cum respexissem, tulit me in partem, & cœpit mecum ita perfecte loqui vt me putarem rusticanum in conspectu eius & proferens mihi orarium hoc cum his malis & rosis, dixit mihi: Virgo sacratissima Dorothea, sicut te petente promisit, transmisit tibi hæc munera de horto sponsi sui. Cum accepissem & clamarem, ille infans nusquam comparuit: quem ego non dubito Angelum Dei fuisse. Et hæc dicens clamabat: Beati qui credunt in Christum, & qui patiuntur pro nomine eius. Ipse est enim verus Deus; & omnis qui fidem suam ipsi committit, vere sapiens est.

[14] Cumque hæc & his similia diceret, ingressi sunt quidam ad Præsidem, [defertur ad Præsidē:] & dixerunt ei: Scholasticus tuus Theophilus, qui vsque hodie postulabat contra Christianos, & persequebatur eos vsque ad mortem, hic pro foribus vociferatur, laudans & benedicens nomen illius nescio cuius Iesv Christi, & multi credunt per prædicationem eius. Tunc Præses iussit eum introduci ad se. Cui intromisso ait: Quid est, quod foris loquebaris? Theophilus dixit: Laudabam Christum feliciter, [coram eo Christum confitetur,] quem vsque hodie infeliciter denegabam. Dicit ei Præses: Miror te hominem prudentem, hoc nomen iam nominare voluisse, quod hucusque quicumque nominauit persecutus es. Dicit ei Theophilus: In hoc apparet verum Deum esse, qui me conuertit ab errore ad viam rectam, & fecit me agnoscere, quia ipse est verus Deus. Dicit ei Præses: Omnes in sapientiæ sapore crescunt, vt de sapientibus sapientiores fiant: tu ex sapiente insipiens repente effectus es, dum Deum dicis, quem a Iudæis crucifixum, ab ipsis Christianis audisti. Dicit ei Theophilus: Hunc & ego crucifixum audiui, & errorem passus, putabam Deum non esse, & blasphemaui quotidie nomen eius. Nunc autem pœnitentiam gerens de præteritis criminibus & blasphemiis, hunc Deum esse confiteor. [priorem errorem detestans:] Dicit ei Præses: Et vbi aut quando factus es Christianus, qui vsque hodie sacrificasti? Dicit ei Theophilus: Ea hora qua Christum confessus credidi, sensi me Christianum effectum. & ideo sic ex toto corde meo immortali Christo Dei filio credens, prædico nomen eius verum, nomen sanctum, nomen immaculatum, nomen in quo nulla est simulatio, nulla impostura, quæ in idolis regnat.

[15] Dicit ei Præses: Ergo impostura in diis nostris regnat? Dicit ei Theophilus: [deos irridet:] Ergo non regnat in omnibus his simulacris, quæ homo dolauit in ligno, conflauit in ære, limauit in ferro, constabiliuit in plumbo; quæ noctuæ custodiunt, quæ araneæ texunt, quorum concaua muribus & soricibus plena sunt? Mentior, si ista probari non possunt. Sed quia non mentior, iustum est vt veritati consentias, & a falsitate animum tuum tollas. Decet enim, vt qui alios iudicas mentientes, teipsum a mendacio auferas, & ad veritatem, [Præsidi conatur fidē suadere:] quæ est in Christo, conuertas. Præses dixit: Ergo dij non sunt viui? Theophilus dixit: Interum effigies videmus sine sensu: Dei autem sensus est inuisibilis. Isti custodiuntur: ille custodit. Si ita non est, conuinci debeo ratione. Si autem de potestate agitur, constat te ratione superatum.

[16] Præses dixit: Ego video, infelix Theophile, quod mala morte interire desideras. Theophilus dixit: Ego vero bonam vitam inuenire desidero. Præses dixit: [eius minas contemnit,] Scias quia si in ista stultitia perseuerare volueris, primum tibi adhibeo diuersa supplicia, & ita demum crudeliter interfici iubebo. Respondens Theophilus dixit: Hoc ego desiderare iam cœpi. Dixit ei Præses: Consulere te oportet tibi & tuis & domui tuæ & patrimonio aut filiis aut affinibus tuis; & non ita præcipitem te tradere in mortem publicam, quam stulti & criminosi & incauti merentur. Theophilus dixit: Summa sapientia hæc est, vt philosophiam geram de omnibus affectibus meis, & de omnibus cruciamentis tuis nihil penitus timeam. Nec hoc irrationabili temeritate, sed rationabili consideratione diffinisse me approbo, cum omnibus temporalibus rebus æterna præfero, & labentibus præpono perpetua. Præses dixit: Magis tormenta eligis, quam requiem, & mortem magis quam vitam desideras. Theophilus dixit: Ego & tormenta timeo & mortem horresco: [docens, æterna potius timēda supplicia:] sed illa tormenta timeo quæ finem non habent, & illam mortem timeo quæ æternas pœnas habet. Istas autem pœnas tu potes inferre, quæ in breui tempore finem accipiunt: tormenta vero quæ idolorum cultoribus irrogantur, acrius subinde desæuiunt, & finem nullum inueniunt.

[17] Præses dixit: Appendatur in equuleo vir disertus Theophilus, vt verba vana acrioribus verberibus derelinquat. At vbi in equuleo suspensus est, dixit: Ecce modo factus sum Christianus, [in equuleo exultat:] quia in cruce suspensus sum. Equulei enim factura crucis similitudinem gerit. Gratias tibi, inquam, Christe ago, quia me in signo tuo leuari permunti. Dicit ei Præses: Infelix, parce carnibus tuis. Cui respondens Theophilus ait: Infelix, parce animæ tuæ. Ego vero carnibus meis temporaliter non parco, vt animæ meæ in æternum parcatur. Tunc in furorem ductus Præses vngulis latera eius attrectari præcepit, [raditur vngulis: lampadibus vritur:] & lampadibus ardentibus exuri. At vero Theophilus nihil aliud in tormentis clamabat, nisi hoc: Christe fili Dei, te confiteor; adiunge me in numero Sanctorum tuorum. Erat autem intrepidus in vultu, & constans in vultu, [nec videtur sentire] ita vt non putaretur ipse torqueri.

[18] Cumque torrores inter ipsa tormenta deficerent, hanc impius Præses dictauit sententiam: Theophilum, qui nunc vsque diis immortalibus sacrificauit, & cultor eorum extitit, [morte dānatur.] nunc vero præuaricator inuentus est, ita vt ab iis discederet, & sectæ se traderet Christianæ, iussimus capite plecti. Theophilus dixit: Gratias tibi ago, Christe. & gaudens pergebat ad coronam supernæ vocationis: qui hora vndecima conductus, meritus fuit cum iis æquam portionem, qui a prima hora vsque ad vndecimam operati sunt, per gratiam eius qui glorificat Sanctos suos: cui est honor & imperium cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a MS. S. Max. ad ostium meum.

DE S. DOROTHEA VIRGINE DEO SACRATA, ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO,

INITIO IV SEC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Dorothea Virgo, Alexandriae in Aegypto (S.)

Avctore I. B.

[1] Altera hæc est Dorothea, cuius cum fortassis ignoraretur natalis, hic cum Cæsariensi illa nomen adscriptum Martyrologiis, ab Richardo Wytfordo primum ante fere CXL annos, [S. Dorothea Alexandrina colitur 6 Febr.] deinde Francisco Maurolyco, Petro Galesinio, Petro Canisio, Philippo Ferrario. Meminere quoque eius Molanus in Notationib. ad Vsuard. & Baronius in suis ad Martyrol. Romanum, licet hic alibi Catharinam eam fuisse coniectet, de qua re infra. Galesinius his eam verbis prædicat, quibus ceteri fere congruunt: Alexandriæ, Sanctæ item Dorotheæ: quæ Maxentium & Maximinum Imperatores, Christianæ pudicitiæ & fidei hostes, fugiens, in solitudinem se abdidit: vbi in orationibus & ieiuniis assidua, complures alias exemplo ad illud sanctissimæ vitæ genus adduxit. [vixit non sub Maxentio,] Maximinum Galerium Cæsarem fugit Dorothea, non Maxentium; hic enim Romæ, non Alexandriæ, pari tamen atque ille vesania, & Christianam religionem, & Virginum matronarumq; pudicitiam expugnabat. Wytfordus Maximum vocat pro Maximino.

[2] Huius sanctæ Virginis nomen, ab Eusebio omissum, ad posteros transmisit Ruffinus, paullo aliter quoque rem ipsam, quam ille, complexus, lib. 8 hist. Ecclesiast. cap. 17 his verbis: Vincebatur sæpius, [sed Maximino Galerio;] Maximinus, non solum a viris, sed etiam a fæminis, quæ verbo Dei & fidei calore succensæ, vt fæminæ quidem comprehendebantur, sed vt viri fortes in certamine coronabantur: mortem quippe promptius subire, imo vero & vltro expetere, quam corporis maculam recipere malebant. Verum cum duobus grauissimis dominis, libidine & crudelitate, præceps ageretur; fuit apud Alexandriam Dorothea quædam, [nobilis, diues, docta, formosa,] satis nobili orta familia, ingentibus diuitiis, & propinquis nobilibus pollens. Sed in ea ingenij atque industriæ bonum, certarumque honestarum artium studia, magis quam hæc vigebant. Formæ vero & decoris gloria tanta ei fuit, vt mirum ac speciale in ea Dei figmentum crederetur. Sed illa, quæ religione animi & honestate vitæ pulchrior quam vultu corporis esse studeret; [Deo deuota:] æquissimo mentis iudicio, quod pulchrum & decorum inter homines videbatur, id potius Deo consecrare, quam vsui humano statuit indulgere, & Virgo Deo sacrata persistere.

[3] At ille qui Diuina atque humana, libidine simul & crudelitate, fœdaret; cognito solius formæ, non etiam ingenij ac propositi, bono, ad temerandam Virginem, ac polluendam eius castitatem animum intendit. Comperto vero quod Christiana esset, [a tyranno interpellata de stupro,] quæ secundum sua edicta pœnæ magis quam libidini subiicienda videretur, in ambiguo positus æstuare cœpit, & in quam se partem verteret ignorare. Sed vbi dubios animos libido, quæ ei latius dominabatur, obtinuit, & expectantem Virginem pro martyrio ad supplicium rapi, per occultos nuntios de stupro interpellauit, illaque nefas sibi esse respondit, templum corporis sui, quod semel Deo consecrauerat, idolorum cultu aut libidinis contagione polluere: proinde se quidem ad mortem paratam esse; a crudeli vero tyranno non decere blandum aliquid aut molle proferri, nec esse dignum resolui erga se truces animos, quos quotidie vndatim Christianorum profusus cruor duraret.

[4] Ad quæ responsa cum ille libidine accensus acrius incalesceret, &, nisi verbis acquiesceret, vi agere decerneret; [vim minante,] omnibus Virgo pudicissima facultatibus suis, domoque & familia derelicta, noctu clam cum paucis fidissimis famulis, [clam profugit:] & cum amicissima sibi comite castitate, discedit, atque illusum tyrannum vanum amentemque derelinquit. Sed & alias plurimas nobiles mulieres simul ac Virgines exemplo illius adortus, sed exemplo nihilominus illius paratiores ad mortem, quam ad seruitutem libidinis nactus, crudelibus suppliciis affici iubet. Quæ multo promptius & lætius, [alia pro castitate martyriū subeunt.] quam ceteri omnes, mortem subidant, eo quod duplices sibi coronas a Domino præparandas, non solum pro pietate verum etiam pro castitate, credebant.

[5] Hæc Ruffinus in editione an. ⅭⅠƆCCCCLXXIX, per Ioannem Schallum accurata. Eadem ex illo refert Vincentius Bellouacensis Speculi historial. lib. 13 cap. 10. Agit quoque de hac S. Dorothea Petros de Natalib. lib. 3. cap. 102, vbi post alia sic scribit: [ipsa in eremo sancte viuit:] Dum igitur Virgo Christi ab eodem (Maximino) pro adulterio impetitur, accepta dilatione, timensque virginitatem amittere, nocturno silentio clam aufugit: & eremum petens, orationibus & ieiuniis multo tempore vacans, in pace quieuit. Cuius exemplum multæ Virgines imitatæ sunt.

[6] Eusebius lib. 8 cap. 27 ita scribit: Mulieres vero, non minus quam viri, Diuini verbi doctrina corroboratæ, aliæ quidem eadem quæ viri certamina subeuntes, paria quoque virtutis præmia reportarunt, aliæ ad flagitium pertractæ, vitam prius morti subiicere quam dedecori corpus maluerunt. Vna quidem certe Alexandrina mulier, cum aliæ tyranni libidini cederent, nobilissima splendidissimaque cum esset & Christiana, intemperantia ac lasciuia furentem Maximini animum virili constantia superauit. Illustris illa quidem rebus ceteris erat, diuitiis, nobilitate, doctrina, sed decora isthæc omnia longe posthabuit pudicitiæ. [dicitur multis blāditiis a tyranno tentata, relegata, & bonis spoliata:] Eam multis frustra tentatam blanditiis, ac mori potius paratam, interficere tamen tyrannus non potuit, cupiditate magis animum eius occupante: eam igitur relegat, omnibus spoliatam facultatibus. Aliæ vero innumeræ, quia stupri minas, quas præfecti prouinciarum intentabant, ne audire quidem sustinebant, genus omne tormenti, conuulsionis, mortiferique cruciatus, tolerarunt: dignæ illæ quidem profecto admiratione.

[7] Franciscus Laherius noster in magno Menologio Virginum, eadem fere quæ Ruffinus memorat: sed interpellatam a tyranni satellitibus, dißimulatione vsam ait, ac biduum postulasse, quia tunc apte comparata non esset: [mortua circa an. 320.] itaq; accepta (vt Petrus de Natalibus ait) dilatione, clam profugisse. Coniectat vero circiter annum CCCXX obiisse, ac VII Februarij eius natalem locat.

[8] Baronius to. 3 Annal. ad an. 307 nu. 31 putat Heroidem, quam diximus, [Quidā putant eam esse S. Catharinam;] esse Catharinam Virginem ac Martyrem, quæ XXV Nouemb. colitur: quæ cum Hecaterina diceretur ab Hecate, in baptismo Dorothea sit appellata: cum tamen apud omnes esset celeberrima, priori nomine notior etiam apud posteros extiterit. Præcipuum eius argumentum est, quod non videatur quietura fuisse impotentis tyranni ira ac libido, vt non eam curaret retrahi e fuga: imo suspicatur, ipsam fuga lapsam montes Arabiæ petiisse, quo se Christiani Alexandrini recipere persecutionis tempore consuerint; eamque fido comitatu Christianorum, conscendisse verticem Sinæ montis: sed & … perquisitam denuo, inuentamque, atque tormentis exagitatam, fuisse martyrio coronatam; eoque corpus (vt tradunt) diuinitus translatum, vbi latebras nacta fuisset in fuga.

[9] Solertem viri magni coniecturam, nulla tamen vetustiori auctoritate, aut solida satis ratione firmatam, haud est cur leuiter amplectamur. [parū probabiliter.] Demus enim ab Hecate Hecaterinam duci posse, & non potius Hecatæam, aut simile quid; vbilegit Hecaterinam dici? In Menologio Latine edito Catherina est, in Menæis ac Menologio Græco αἰκατερίνα. quid hoc ad ἑκάτην? Henricum Adamum nostrum, Græce Hebraiceq; doctißimum, memini ante annos XXXV disserere de hoc nomine, ac contendere cum ἡκαθαρίνα pro Καθαρίνα scriptum legisset quispiam, Hecaterinam fecisse. At Menæa forsan non viderat, quæ aliter longe efferunt. Sed de Catharina alibi. Dorotheam Eusebius exilio multatam scribit, Ruffinas, qui primus prodidit nomen, quod Ægyptum obeundo fortaßis didicerat, non ignorasset sic fuga retracta fuisset, itaq; immaniter excarnificata.

DE SANCTIS MARTYRIB. EMESENIS, SILVANO EPISC. LVCA DIAC. MVCIO, SIVE MOCIO, LECTORE,

AN Chr. CCCXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Siluanus Ep. Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)
Lucas Diac. Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)
Mucius Lector, Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)

I. B.

[1] Emesæ, in Phœnicia Libani, Episcopus fuit S. Siluanus, glorioso martyrio cum Luca Diacono, ac Mucio, siue Mocio, Lectore, perfunctus sub Maximino Galerio Cæsare, [Emesæ Episcopus S. Siluanus,] Maximiani Armentarij Imperatoris sororis filio. Eum primus, Gregorij XIII Pontif. Max. auctoritate, Martyrologio Romano inscripsit Cæsar Baronius ad VIII Idus Februarij his verbis: [6 Febr.] Emessæ in Phœnicia S. Siluani Ep. qui cum eidem Ecclesiæ annis XL præfuisset, sub Maximino Imperatore vna cum aliis obiectus feris, [sub Maximino Galerio,] membratimque discerptus, martyrij palmam accepit. Nupera editio Martyrologij, Vrbani VIII auctoritate recognita, habet sub Maximiano occisos esse. Infra ex Eusebio ostendemus potius sub Maximino id videri contigisse. Græci ad Numeriani tempora referunt, [non Numeriano:] perperam: licet Numeriano imperante Ecclesiam illam, inde ab Aureliani primis imperij annis, Siluanus administrarit.

[2] Citat Baronius Menologium Græcorum, quod Lucam Mociumque adiungit: Eodem die, inquit, sancti Martyris Siluani Episcopi, [cum Luca & Mucio,] Lucæ Diaconi, & Mocij Lectoris; qui Imperatore Numeriano, ex regione Emesenorum, martyrium passi sunt. Galesinius quoque, Emissæ, ait, in Phœnicia, sanctorum Martyrum, Siluani Episcopi, Lucæ Diaconi, & Mocij Lectoris. Ij Numeriano Imperatore, cum Christi Iesu fidem palam prædicarent, ab idolorum cultoribus ad vrbis Prætorem vincti perducuntur: quos ille, perspecta eorum cælesti constantia, primum grauiter excruciatos, feris obiici iussit; [feris obiectus;] quarum morsibus tandem necati Deum sancte precando, ad præmium abierunt in cælum.

[3] Menæa ad XXIX Ianuarij prolixiori eos elogio celebrant, quod mox dabimus. [vel 29 Ianuarij:] Infra quoque ad XX Februarij memoratur in plurimis Martyrologiis S. Siluanus, diciturq; Tyrios Martyres, qui an. CCCIV coronati sunt, ad constantiam animasse, vna cum S. Tyrannione Tyri Episcopo & aliis. [laudatus 20 Febr.]

[4] Eusebius lib. 8 histor. Ecclesiast. cap. 25. recensens illustriores Martyres, qui circa annum octauum persecutionis Diocletiani, id est, Christi CCCX, palmam obtinuerunt, Siluanum quoque nominat: [& relatus inter passos sub Galerio Maximiano:] Ex Martyribus Phœniciæ, inquit, longe illustrissimi, omninoque sanctissimi, rationalis Christi gregis pastores, Tyrannio Episcopus … Siluanus etiam Episcopus Ecclesiarum quæ erant Emisæ: Græce est, τῶν ἀμφὶ τὴν Ἔμισαν ἐκκλησιῶν Ἐπίσκοπος: Episcopus Ecclesiarum quæ circum Emisam: quia nempe non vnius vrbis, sed totius ciuitatis Emesenorum Episcopus erat. Pergit Eusebius: Sed hic quidem bestiis esca, vna cum aliis in ipsa vrbe Emisa factus, choris insertus Martyrum est. Eadem habet Nicephorus Gallistus lib. 7 cap. 16. vbi eum ait ἐν Ἐμέσῃ τῆς ἐκκλησίας ἄριστον ἐπίσκοπον Χρηματίσαι. Ecclesiæ Emesenæ optimum Episcopum præfuisse. Ruffinus quoque lib. 8 cap. 14. Et Siluanus Emessanorum Ecclesiæ Episcopus, qui in sua ciuitate bestiarum morsibus absumptus, Martyrum sociatus est choris.

[5] Neque tunc tamen id contigit: sed cum persecutio primum repressa fuisset, [non tum occisus.] etiam Galerij Maximiani Armentarij edicto; Maximinus Galerius Cæsar post sex menses eam denuo suscitauit, non nouo quidem edicto, sed Præsidibus vrbium & prouinciarum clam inductis vt in Christianos sæuirent: id quod fuse & dilucide enarrat Eusebius lib. 9 cap. 2 & sequentibus. [sed renouata a Maximino persecutione,] Nicephoriis quoque lib. 7 cap. 25 & seqq. ac Ruffimus lib. 9 cap. 2 vt mirum sit Baronium to. 3 an. 311 nu. 48 negare hæc ab Eusebio esse scripta, sed ab alio adiecta. Ita porro de S. Siluani cæde scribit Eusebius lib. 9 cap. 5. In nos autem denuo exilia & crudeles persecutiones commouentur: acerbi Præfectorum singulas prouincias obtinentium, contra nos tumultus rursus cientur: vsque adeo, vt nonnulli ex iis qui in verbi Dei propagatione multum pollebant, ex improuiso comprehensi sententiam mortis ineuitabilem exciperent. Quorum tres, Emisæ vrbe Phœniciæ, cum se Christianos libere profiterentur, bestiis deuorandi obiiciuntur: quorum vnus Siluanus Episcopus erat, grandis natu, [admodum senex,] qui annos quadraginta sacerdotio functus esset. Eadem habet Nicephorus lib. 7. cap. 27.

[6] At Ruffinus lib. 9 cap. 6 ita ea vertit: Nostrorum vero rursum fuga, rursum persecutio & supplicia renouari. Iudices prouinciatum, tamquam gratum aliquid ex hoc Imperatori exhibentes, in nostros atrocius desæuire. Igitur apud Tyrum Phœnicis vrbem, tres quidam iuuenes correpti, cum se Christianos esse profiterentur, bestiis subiguntur. Cum quibus & Siluanus Episcopus, XL annis functus sacerdotio, [Emesæ non Tyri.] vir mansuetudine animi & ipsa iam senectute venerabilis. Ita Ruffinus. At qui tunc cum illa gererentur, & octo annis prius Tyriorum Martyrum certamini adsuerat Eusebius, diserte tres ait fuisse, interq; eos Siluanum, & Emisæ passos.

ACTA EX MENÆIS GRÆC.

Siluanus Ep. Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)
Lucas Diac. Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)
Mucius Lector, Martyr, Emesae in Phoenicia (S.)


Siluanus, Lucas & a Mocius cruciatibus
Obtulere corpora, animas Deo.

b Numeriano imperante mota est aduersus Christianos persecutio. Relatum est ad Emesenorum ciuitatis Præfectum, [Sancti capti,] de sancto Patre nostro Siluano Episcopo eiusdem ciuitatis. Ac subito comprehensus est Sanctus, cumque eo Lucas Diaconus, & Mocius Lector: ac vincti omnes Præfecto sistuntur. Quos ille diligenter examinatos, vt audiuit Christum solum ac verum Deum confitentes, atque idola & qui hæc venerarentur execrantes, cum blanditiis eos emollire non potuisset, ingenti iracundia percitus atque in rabiem actus, flagris eos atrociter cecidit, ac deinde in carcerem coniectos longa inedia torsit. Deinceps per multos dies identidem interrogatos, flagellari, vinculis coërceri, fame ac siti emaciari, tandem feris obiici præcepit. [post varia tormenta, feris obiecti, & ab iis intacti, moriuntur.] Producti vero in stadium, variis iam in eos immissis belluis, orauerunt vt isthic finire certamen possent. Statim suorum famulorum vota audiens Deus, eorum animas suscepit. Belluæ autem eorum corpora reueritæ, iis omnino intactis recesserunt. Nocte deinde ingruente, Christiani quidam clam eorum reliquias subripientes, magna cura sepelierunt, gratias Deo agentes.

[Annotata]

a Μώκιος quoque appellatur a Græcis qui 13 Maij a Latinis colitur S. Mucius Presbyter M. At Mucios Romanos Μουκίους vocat Plutarchus aliiq;.

b Supra monuimus non sub Numeriano, (qui exiquo tempore cum patre Caro imperauit, & non multis post huius mortem mensibus Aprisoceri insidiis oppressus est an. 284.) sed sub Maximino Galerio Cæsare, an. Christi 312, occisos esse hos Martyres.

DE S. IVLIANO MEDICO MARTYRE EMESÆ IN PHOENICIA.

AN. CHR. CCCXII.

[Praefatio]

Iulianus, medicus, Martyr Emesae in Phoenicia (S.)

I. B.

Ignotum Fastis Romanis S. Iuliani medici Emeseni nomen, primus adscripsit Petrus Galesinius e Græcis, atque ex eo Molanus retulit in Diarium Medicorum totidem verbis: Hoc ipso die, ibidem (Emesæ, nam de S. Siluano immediate egerat, [S. Iuliani M. Emeseni & medici nomen in Martyrologiis.] de quo & nos) S. Iuliani Martyris. Hic ab adolescentia medicus, illud in adhibēda corporibus medicina spectabat, vt Christi fidē docendo, animis salutare medicamentū afferret. Is autem cum illos, de quibus mox supradictum est, Martyres e carcere in theatrum, vbi a bestiis conficerentur, vinculis adstrictos duci videret, fidei ardore accensus accurrit: Sanctos osculatur, idque supplex precatur vt fortiter agerent. Quamobrem comprehensus, in speluncam includitur; vbi capite clauis confixo, & manibus pedibusque item, animam Deo reddidit. Breuiter Ferrarius: Emesæ in Syria S. Iuliani M. Menologium Græcorum ab Henr. Canisio e bibliotheca Sirleti Cardinalis editum: Sancti Martyris Iuliani Emeseni. Fusius Menæa, e quibus sua Galesinius accepit.

ACTA EX MENÆIS GRÆC.

Iulianus, medicus, Martyr Emesae in Phoenicia (S.)

Christo manus pedesque vulnerati sunt clauis:
Iulianus adiicit etiam caput.

Is ex Emesa ciuitate ortus, ab ipso flore ætatis Diuinarum rerum studio deditus fuit, [curatis corpora animasq;,] professus vero artem humanis corporibus medendi, maiorem tamen animarum curam gessit: erat enim artis vtriusque apprime gnarus. Captis igitur, tempore a Numeriani Imperatoris, Siluano Episcopo, Luca Diacono, & Mocio Lectore, atque a cultoribus idolorum damnatis ad bestias, [ac Martyres salutās] dum abducerentur occurrens Iulianus eos amplexus est. Quare & ipse apprehensus, postquam ij sublati de medio fuere, clauis per caput, pedes ac manus traiectis, in quodam antro ita vt erat confixus, inclusus est, Deoque spiritum reddidit. [fit ipse Martyr.]

[Annotatum]

a Idem quod de S. Siluano hic dicendum, non sub Numeriano, sed sub Maximino Galerio martyrio defunctum.

DE SANCTIS HIBERNIS EPISCOPIS MELE, MELCHO, MVNE, RIOCO,

Svb finem V secvli.

Commentarius historicus

Mel, Ardachadensis, Episcopus, frater, in Hibernia (S.)
Melchus, Ardachadensis, Episcopus, frater, in Hibernia (S.)
Munis, Fornagiensis, Episcopus, frater, in Hibernia (S.)
Riocus, Inisbouindensis, Episcopus, frater, in Hibernia (S.)

Avctore I. B.

§ I Horum IV fratrum natalis. SS. Mel & Melchus Episcopi Ardachadenses.

[1] Qvatuor hosce fratres Martyrologio Sariburiensi ad VI Februarij Richardus Wijtfordus inscripsit, seu quia ita in Fastis Hibernicis reperisset, [Coluntur hi 4 fratres, 6 Febr.] seu quia vno editos thoro, iisdem laboribus vnanimi constantia perfunctos, anniuersariæ memoriæ celebritate disungi inuicem non censeret oportere. Eum sequitur tomo 2 de Actis Sanctorum veteris Scotiæ Ioannes Colganus, & de Mele quidem ac Melcho aliorum quoque Hiberniensium Martyrologiorum testimonia profert; Munem vero ab aliis ad XVIII Decembris, Riocum ad Kalendas Augusti fatetur referri: quamquam alibi dubitat, an non alius Decembri mense Munis colatur, huius consobrinus. Wytfordi porro verba sunt: In Hibernia festum S. Melis, S. Melki, S. Munysi Episcoporum, & S. Rioki Abbatis: fuere hi quatuor fratres, nepotes S. Patricij ex S. Darerca sorore, omnes singulari sanctimonia & magnis miraculis clari.

[2] Qui vulgo Mel, siue Melus, is supra in 4 Vita S. Brigidæ ex MS. codice Hugonis Wardæi, [Melis & Melchi varie expressum nomen.] lib. 1. cap. 1. nu. 5 Maol appellatur. & Colganus Notat. 9 ad eamdem Vitam mauult Maol, seu Mael, dici, (eumdem enim esse vtriusque illius Hibernicæ diphthongi sonum) Latine Mælum. Mel paßim in gestis S. Patricij & aliorum scribitur. At Melchus, vulgo Melchu, in citata S. Brigidæ Vita Maolchu, in Metrica nu. 12 Melchon, paßim apud Colganum Melchuo, ab Wytfordo Melke vocatur.

[3] Eos autem S. Patricij sorore genitos, ex iisdem S. Patricij gestis liquet: nam Iocelinus monachus cap. 50 in editione Colgani ita scribit: Darerca sororum vltima, [Omnes S. Patricium comitantur in Hiberniam.] Darerca sororum vltima, mater erat Episcoporum sanctorum, Mel, Rioch & Munis; quorum pater dicebatur Conis. Hi similiter in prædicatione & itinere B. Patricium comitabantur, & in locis diuersis pontificalem dignitatem sortiebantur. Eiusdem quoque Sancti Vita tripartita lib. 2. cap. 21 apud eumdem Colganum: Cum S. Patricius ex Britannia in Hiberniam traiecisset; S. Munis Episcopus ipsum suosque germanos fratres, S. Melem Episcopum, & S. Riochum de Inisbofinne, secutus est. Hi erant filij Conis & Darercæ, quæ fuit S. Patricij soror, vt referunt Ecclesiarum S. Patricij rectores. Horum fratrem fuisse Melchum, siue Melchuonem, ibidem cap. 26 indicatur: Profectus S. Patricius in australem Teffiam, conuertit & baptizauit Manium Nielli filium, Regis Laogarij fratrem. Exstruxit ibi in loco Ardachadh nuncupato ecclesiam, quæ in hunc vsque diem Sedes est episcopalis; cui & præfecit Melem Episcopum, suum ex sorore nepotem: & cum eo reliquit Milchuonem Episcopum, eiusdem Melis fratrem germanum.

[4] [Mel Ep. Ardachadensis,] Est Ardachadh in Longfordiæ Comitatu haud procul a Regito lacu, vrbs episcopalis: quam post S Melis obitum S. Melchus rexit, antea quidem Episcopalem Ordinem adeptus, vt eo æuo, nulla ei certa Cathedra adscripta, sed fratris in omnibus indiuiduus comes & adiutor; nusquam enim illius fieri mentionem legi, [ist hic magnum monasterium cum Melcho regit:] quin vna S. Melis fieret. Monasterio fortaßis sub fratre præerat, de quo in Vita prima S. Brigidæ supra cap. 4 num. 26. Episcopi sancti Mel & Melchu cum S. Brigida perrexerunt in Campum Tehtfe, quia illi Episcopi monasterium grande ibi habuerunt. Huius monasterij partem, aut certe contiguam ei domum, S. Mel incolebat cum matertera sua Lupita, quæ fortaßis rem illius familiarem curabat. Verum ex huius simplici quidem, tamen imprudenti, facto, vtrique suspicio incestus a quopiam maleuolo aspersa. Rem totam ita narrat Iocelinus in Vita S. Patricij cap. 102.

[5] Magni vir meriti Mel supra memoratus, qui cum fratribus suis viris sanctissimis, Munio & Riocho de Britannia in Hiberniam aduenit, ab ipso S. Patricio in Pontificalem gradum promotus, ipsi in prædicatione coadiutor extitit. [labore manuum viuit:] Hic ex proprio labore manuum suarum, more Apostoli Pauli, studuit victitare; & quod ei a diuitibus datum fuerat, solebat egenis erogare. [1 Cor. 4. 12] Cum isto beato viro, vtpote nepote suo, commanebat in vna domo, [cohabitat ei S. Lupita matertera:] modo primitiuæ Ecclesiæ, S. Lupita soror Patricij, vt eius verbo & exemplo proficere posset in exercitio Diuini obsequij. Euoluto vero aliquanto tempore, cum sanctus Sacerdos, iuxta morem, media nocte surgeret ad confitendum Domino, sancta illa fæmina solebat se ad soporandum collocare, pellibusque cooperire in sancti Præsulis lecto. Nihil sinistræ suspicionis ex hoc facto fingi suspicabatur, quia ex conscientiæ propriæ puritate aliorum mentes metiebatur. Comperiens consuetudinem mulieris quispiam, [suspicionem incestus incurrunt:] nefandam fore familiaritatem ipsius cum Episcopo denotabat, denotatam in vulgo disseminabat. Et quoniam infamiæ dilatandæ ianua linguis vulgi reserata patuit, res latere Patricium diutius non potuit.

[6] S. Patricius, si sic res se haberet, euidentius voluit experiri: conuertit gressus ad habitaculum præfati Episcopi. S. Mel melius arbitrabatur, [purgant se, Mel piscibus in sicco captis,] innocentiam suam probare signo quam iuramento: arans tellurem in quodam colle, pisces multos & magnos cepit ex vomere in sicco, ipso etiam vidente Patricio. Taliter enim captos obtulit Sancto Dei, quasi pro miraculo; vt nulla suspicio remaneret in cordibus hoc videntium, dum tale signum fieri non soleat ab incestuoso. Soror etiam S. Patricij, [Lupita viuis carbonibus illæsa veste gestatis:] collectam vestem in gremio viuis carbonibus impleuit; quos sufficienter portans, & excutiens in conspectu fratris, absque vllo vstulationis vel læsionis signo, innoxiam se comprobauit.

[7] S. Patricius innocentiam signis tam euidentibus probatam approbans, illos mundos & immunes pronuntiauit: attamen quod ipsis aliisque multis salubre foret, [S. Patricius iubet eos non tētare Deum edendis miraculis,] palam edicere curauit. Inprimis ergo Episcopum conueniens admonuit, vt in terra araret, in aqua vero piscaretur, ne tentare Dominum suum videretur: denique ne gloriari præsumeret in aliquo miraculo ex Diuina gratia in se patrato. Denique sanxit Sanctus, vt a mulieribus viri sequestrarentur, & vtrique sexui ædificia & oratoria distincta construerentur. Sic profecto, vt ait idem Patricius, nomen Dei per eos inter gentes, quibus illud prædicabant, non blasphemaretur; [& seorsim habitare,] nec infirmis scandali occasio vlla in casu tali, vel detrahendi materia tribueretur. Quod ergo S. Patricius edixit, & statuit, obseruari fecit.

[8] Idem narratur in S Patricij Vita tripartita lib. 2 cap. 29, vbi non inter arandum pisces cepisse, S. Mel dicitur, sed in terra paullo ante aratro fissa, & imbre humectata, inter sulcos cœpisse piscari, & pisces, eosque salmones, capere. Ac post pauca: Et in perennem vtriusque memoriam, locus in quo primum a S. Mele patratum est miraculum, vulgo An chora thirim, id est, Piscina sicca; & secundum An maoil-tene, id est, fatuus ignis, nuncupatur. Ac deinde: [in remotis domiciliis.] Et sic reliquit eos S. Patricius in diuersis domiciliis locisque, montis interiectu separatos. Melum enim reliquit ad Ard-achadh ad Orientem, sororem in Druimcheo ad Occidentem montis Bri-leith nuncupati inter vtrumque locum iacentis. Porro S. Lupita Virgo colitur XXXVII Septembris, sepulta, vti Iacobus Vsserius de Britamicar. Ecclesiar. primordiis pag. 858 tradit, in Fearta, quæ est in orientali plaga ciuitatis Ardmachæ.

§ II. SS. Melis & Melchi cum S. Brigida familiaritas.

[9] Magna sanctis Episcopis Meli & Melcho cum S. Brigida Virgine interceßit neceßitudo: quippe qui eius nondum natæ diuinitus cognouerunt futuram sanctitatem, & plurimum deinde prouexerunt. Ita prima S. Brigidæ Vita cap. 1 nu. 3. In illis autem diebus, Deo instigante, duo sancti Episcopi ex Britannia venientes, [SS. Mel & Melchus ad ædes patri S. Brigidæ veniunt:] intrauerunt in domum Dubtachi, quorum alter vocabatur Mel, & alter Melchu. Dixitque Mel ad vxorem Dubtachi: Quare tristis es? Famulæ tuæ partus præcellet te & semen tuum. Sed tamen illam ancillam sicut filios tuos ama; quia progenies illius tuo semini multum proficiet. [S. Meleius nondum natæ sanctitatem prædicit:] Idem in 4 Vita cap. 1 nu. 5 refertur, & cum amplificatione in 5 nu. 3.

[10] Idem deinde S. Mel Episcopus sacram Confirmationem sanctißimæ Virgini contulit, [Confirmationem postea ei confert;] vti ex Calendario quopiam narrat Colganus Appendice 5 ad Vitam S. Patricij, cap. 4. nu. 7. & to. 2 ad 6 Febr. in Vita S. Melis cap. 6.

[11] Eadem postea Brigida, annos (vt vulgo tradunt) XIV nata, acceptis secum tribus puellis, vt in eadem prima eius Vita cap. 3 nu. 16 dicitur, perrexit ad fines Nepotum Neil, ad duos Episcopos Mel & Melchu, qui discipuli S. Patricij fuerunt; & in oppidis Medi illi habitauerunt, & habebant quemdam discipulum, nomine Maccalle, qui dixit ad Mel: [dein sacrum velum, cum Melcho & Maccallo,] Ecce Virgines sanctæ foris sunt, quæ volunt velamen virginitatis de manu tua accipere. Tunc introduxit eas ante Episcopum; intuensque illas Episcopus Mel, subito apparuit columna ignis de vertice Brigidæ. Lectis ergo orationibus, Brigida capite submisso pedem altaris ligneum manu sua tenuit, & ab hac hora pes ille viridis sine vlla putredine, [non sine miraculis:] & sine defectu manet in æternum: oculusque eius sanatus est, dum velamen acciperet. Aliæ vero VIII Virgines acceperunt velamen simul cum S. Brigida. Fuse in Prolegomenis ad Vitam S: Brigidæ § 4 a quo ea & vbi velum acceperit, quia recentiores quidam scriptores iam dictis refragantur, disputauimus.

[12] Melem certe & suum Episcopum appellauit & venerata est Brigida. Vitæ eius primæ cap. 4 num. 24. Alia autem die, postquam consummata est septimana Paschæ, dixit S Brigida puellis suis: Si deficit cereuisia, [excipitur ab ea conuiuto, aqua in vinum benedictione mutara:] quam parauimus solennitati Paschæ? Sollicita enim sum de Episcopo nostro Mel, & de hospitibus Christi. Responderunt puellæ dicentes: Deus mittet. Et cum hæc dixissent, venerunt in domum puellæ, vas aqua plenum in humeris portantes, & dederunt illud Brigidæ, vt benediceret solito more. At vero Brigida putans quod cereuisia esset in vase, ait: Deo gratias agimus, qui dedit cereuisiam istam Episcopo nostro. Et sic conuersa est aqua illa in cereuisiam, adinstar vini optimi facta fuit statim.

[13] Eodem tempore S. Brigida dolore oculorum cruciabatur. Hoc audiens Episcopus Mel misit ad eam, vt veniret ad se, [ducit eam oculis dolentem ad medicum quærendum,] quatenus ambo ad quærendum medicum pergerent, qui curaret eam. Cui Brigida dixit: Corporalem medicinam quærere nolo; sed tamen quod tu vis faciemus. Factum est autem, dum Episcopus Mel & Brigida iter agerent ad quærendum medicum, cecidit S. Brigida de curru suo in vado cuiusdam fluminis, & vulneratum est caput eius lapide, & sanguis vehementer fluebat … Accidit autem post hæc, vt ille medicus, [sed in via, misso sanguine sanatur,] quem quærebant, occurreret eis in via. Qui cum manu tetigisset caput Virginis, dixit: O Virgo, medicus caput tuum sanauit, qui multo melior me est: nullum locum inuenit, ex quo effunderet sanguinem. Illum medicum semper quære, qui potest morbum ex te repellere. [nec deinceps medico eget.] Tunc Episcopus ad eam dixit: Nequaquam iterum hortabor te, medicum quærere temporalem.

[14] Post hæc autem Episcopi sancti Mel & Melchu cum S. Brigida perrexerunt in campum Tehtfe, quia illi Episcopi monasterium grande ibi habuerunt. [ducant eam Mel & Melchus Ardachadā:] Cumque Sancta cum suis ibidem moraretur, quadam die Rex Tehtfe haud procul ab eis fuit in conuiuio; & rusticus quidam accessit, vt tolleret de mensa Regis vas quoddam pretiosum, facturæ mirabilis, & materiæ pretiosæ: & hoc vas apud veteres vocabatur Septiformis calix. Illud autem vas cecidit de manu rustici, & confractum est. Tunc iratus Rex iussit eum alligari vt occideretur. Hoc audiens Episcopus Mel, perrexit vt rogaret pro misero. [Melpro reo intercedit, frustra; quem Brigida miraculo liberat:] Sed Rex non dimisit eum. Tunc Mel portans fragmenta vasis confracti, venit ad S. Brigidam; & illa rogauit Deum, & restauratum est vas, & redintegratum est, & miser liberatus est,

[15] Ibidem cap. 5 nu. 34. Tunc sancti Episcopi Mel & Melchu ad S. Brigidam dixerunt: Vis vt nobiscum pergas in Campum Breg, [ducunt eam ad S. Patriciū.] ad S. Patricium salutandum? Brigida respondit: Ego volo ipsum alloqui, vt benedicat me. Tunc perrexerunt in viam sancti Episcopi & Brigida. Subrogauit eos quidam Clericus, habens multam familiam & vaccas & currus & onera multa, cum irent in campum Breg: sed nolebant Episcopi, ne tardaret iter eorum de multitudine pecorum eorum & onerum. Dixitque ad eos Brigida: Ite ante nos. Nam & ego remanebo, & compatiar istis, &c. Porro illi ad Concilium properabant, vt ex sequentibus patet, vbi caussa S. Broni Episcopi agitata.

[16] Idem S. Mel gesta S. Patricij auunculi sui mandauit litteris. [Melacta S. Patricij scribit, adhuc viuentis:] Ita Iocelinus cap. 186 apud Colganum, & citatur ab Vsserio cap. 27 pag. 816. De his quæ mirifice gessit in mundo, libelli vel tractatus referuntur conscripti sexaginta sex numero; quorum pars plurima principantibus Gurmundo & Turgesio consumpta periit incendio. Quatuor tamen codices de virtutibus & miraculis eius, partim Latine & partim Hibernice conscripti reperiuntur: quos diuersis temporibus quatuor discipuli eius, videlicet B. Benignus successor illius, & S. Mel Episcopus, & S. Lumanus Pontifex nepos eius, & S. Patricius filiolus eius, qui post decessum patrui sui Britanniam remeans in fata decessit, & in Glasconiensi ecclesia sepultus est honorifice, conscripsisse referuntur. Melem citat idem Iocelinus cap. 3. Sufficiat ergo miraculum memorasse, inquit, quod S. Mel Episcopus testatur se sæpius conspexisse.

[17] Videtur autem Patricij adhuc superstitis, Acta Mel scripsisse, si verum est, quod habet Vsserius in Indice chronologico ad annum CCCCLXXXVIII. [moritur S. Melan. 488.] Hocanno, vt Vltonienses Annales indicant, mortem obiit S. Mel, primus Ardachadensium Episcopus. At Patricius anno demum CCCCXCIII deceßit. S. Melchum Mele mortuo verisimile est Sedem Ardachadensem suscepisse: sed nihil de eo deinceps reperimus.

§ III S. Munis Ep. Fornagiensis.

[18] Melis Melchiq; frater Munis & ipse Darerice Conisq; filius, cum germanis suis (vt § 1 dictum est) S. Patricium auunculum in Hiberniam comitatus, ei diutißime adhasit. [S. Munis comes S. Patricij,] De eo auctor Vitæ tripartitæ S. Patricij lib. 2 cap. 23. Postquam in Hibernia appulissent, S. Munis reliquit baculum suum, cuidam arbusto innixum, in loco in quo moram traxerunt: nec eius fuit recordatus, donec ad locum remotum peruenerint. Ibi autem coram sancto Antistite conqueritur se baculum amisisse. [baculum amissum] Patricius autem suauiter eum admonens, vt in Domino confidat, ait baculum esse serui Dei, seruorum suorum necessitatibus potentis & (quando expedit) semper volentis succurrere. Sermones autem tales vix finiunt, [procul inde, eius meritis, recuperat,] cum ecce baculum super alio arbusto iacentem & præsentem conspiciunt. Tunc etiam sanctus Antistes ait: Baculos commutemus; ego tuum habeam, & tu teneas meum. Et ita factum est. Et baculus ille inter reliquias, quæ Fornagiæ apud S. Munem asseruantur, [& cum eius baculo commutat:] recensetur.

[19] Cū esset S. Patricius in monte de Cruachanaigle, cuiusdam consultationis gratia destinauit S. Munim ad Romani Antistitis præsentiam, [mittitur ab eo Romam] qui & sacras dedit ei reliquias. Contigisse dicitur ea legatio XXX annis antequam nasceretur S. Keranus artificis filius: hic autem natus est an. ⅠƆXVI, vti in Indice Chronologico tradit Vsserius, & nos ad eius Vitam IX vel XXIX Septembris dicemus: ergo anno CCCCLXXXVI vel CCCCLXXXV, Romam profectus est Munis, cum S. Felix III Ecclesiæ præesset. In Vita tamen Kierani, [an. 486 vel 466] quam habemus imperite & negligenter scriptam, neque leprosi (vt hic mox) neque reliquiarum mentio fit, & dicitur annis L priusquam nasceretur, a S. Patricio prædictus: vnde consequens esset, hæc anno CCCCLXVI esse gesta, cum Romæ sederet St Hilarus.

[20] Dum in itinere esset Munis, obiit in Hibernia leprosus quidam, S. Patricij alumnus, cuius sanctitas Muni reduci cælestibus ostentis declarata est. Mortem eam breuiter auctor Vitæ tripartitæ S. Patricij lib. 2 cap. 24 ita perstringit: Contigit aliqua occasio, [interea leprosus] ob quam S. Patricius in regione Vmhall existens, eiusque leprosus fuerint ab inuicem separati. Leprosus autem se contulit ad locum in quo Cluainmhucnoisia est hodie. Ibi reperit arborem quamdam concauatam, duoque eius brachia ex vna radice versus Orientem protensa: inter quæ & ipse sedem sibi fixit. Cum ibi esset, venit ad cum quidam, a quo petiit an esset Christi fidelis. Qui & respondit, se Christianum esse. Tunc ab eo humiliter petiit leprosus, quatenus e vicinis iuncis fasciculum radicitus euulsum; & in vase mundo haustum de aqua, ibidem mox erumpente, vellet sibi adferre. Ille iussa exequitur. Denuo leprosus petit, quatenus velit adferre instrumenta fodiendi terram, vt suum corpus ibi sepeliat: quod & alter deuote fecit. Et leprosus illi est primus, [in Cluanmicnois moritur,] qui sub humo Cluanensi sepultus est.

[21] Iocelinus cap. 113 secessus a S. Patricio caussam, & vt corpus exangue a lepra emundatum sit, ita narrat: S. Patricius, sancta consuetudine ductus, quemdam leprosum secum detinebat, cui cum magna deuotione cuncta pro Christo necessaria ministrabat, vlcera manibus propriis lauit, vtrumque ipsius hominem quemlibet cibo competenti, reficere consueuit. [diu a S. Patricio alitus,] Leprosus enim corporali sospitate penitus perdita, saluti animæ omnibus modis inuigilare studuit, orationi iugiter incumbere, in omnibus agere semper Deo gratias. Cum autem lepræ squalore succisus, [vir sanctus;] fœtorem commanentibus ingereret; timuit ne ceteris esset horrori, ac clam & humiliter a consortio ceterorum secessit, & in quadam arbore concaua, fortuito inuenta, solitarius secum habitauit. ac paullo post: Ad petentis igitur, vel potius adiurantis, vocem pergens ad locum homo, iuncum exstirpauit, & confestim perspicuus fons erupit: fascem autem de iunco ad leprosum attulit, & de noui fontis scaturigine quod accidit, retulit. Ille gratias & laudes Deo reddidit, deinde homini dixit: Noueris, frater carissime, [cuius meritis elicito fonte] quod Dominus noster Iesus Christus huc te adduxit, vt in fontis illius aqua corpus meum abluas, & in eo loco sepelias. His dictis, oculos ac manus in cælum leuans, [corpus eius ablutum a lepra mundatur,] expirauit: corpusque illius præfatus vir in fonte diluit: nullumque lepræ vestigium in eo videns, sed suauissimum repertum ibidem sepulturæ tradidit & discessit.

[22] Pergit idem Iocelinus: Euolutis aliquantis diebus S. Munis, multarum reliquiarum Sanctorum deuotus baiulus, de Roma reuertebatur, & necessitate coactus in loco prædicto de nocte morabatur. [& ab Angelis noctu honoratur:] Sub noctis autem silentio vidit lucem magnam circumfundere locum istum, & Angelos psallentes audiuit excubias agere vsque mane circa tumulati sepulchrum. Hæc omnia narrauit ille S. Patricio, [volente id auferre S. Mune,] dicens se velle amouere corpus illud sanctum a loco illo deserto. S. Patricius prohibuit hoc fieri, prædiceris ibidem habitaturum quemdam filium vitæ, nondum natum, Kieranum nomine, qui locum illum repleret præclaro Sanctorum examine, & corpus illud sanctum multo sublimaret honore. Quod enim prædixit, [iubet S. Patricius S. Kierano nondum nato relinqui;] processu temporis euenit. Est enim locus ille inter Mediam & Connactiam, in quo sita est ciuitas Cluanensis, in qua habetur hodie Sedes Episcopalis.

[23] Aliud prodigium memorat auctor Vitæ tripartitæ lib. 2 cap. 25 quod ad locum illum Cluain-mic-nois S. Muni contigit. Nam isthic pernoctaturus, deposuit suam thecam cum inclusis reliquiis in vicinæ arboris concauo sinu: quam & arbor ambiisse, [vti & reliquias Roma allatas.] obductaque cortice, omni cauitate abiecta, vndique conclusa crastino mane reperta est. Mira miraculi nouitate attoniti, secures aliaque ferramenta arripiunt, arborem discindere casso conantur labore. [sed intra arborem nocte vna penitus occlusas.] Et cum fatigati nihil proficerent, quæ contigerunt S. Patricio referunt. Patricius ad eos ait: Est quidam filius vitæ, nondum natus, qui illis reliquiis indigebit, nempe S. Kieranus Fabri filius; cui, Diuinæ prouidentiæ speciali fauore, ita reseruatæ sunt, idcirco relinquendæ.

[24] S. Munis memoratus (inquit idem Iocelinus cap. 114) de Roma reuersus, [S. Munis, amore quietis,] ex itineris longi fatigatione fastiditus vsum vlterius itinerandi, precabatur S. Patricium, vt sicut fratribus suis, Ecclesias habentibus, requiem prouidit, sic sibi procuraret locum habitationis contemplationi congruum. Sanctus igitur Patricius illum, licet internæ quietis dilectorem, saluti tamen plurimorum profuturum sciens, obtulit illi locum aptum & optimum, dicens: Ecce collis, ecce vallis; ædifica & inhabita, vbi gratius videatur oculis tuis. Illud autem scito, quod si in valle habitaueris, plures ad Dominum animas producere possis: si autem in colle manseris, [monasterium Fornagiæ ædificat,] pauciores acquires, ob vanitates & amœnitates oculis obiiciendas, & alias caussas casusque complures. Præmonitus & præmunitus Munis a Spiritu sancto, respondisse fertur S. Patricio: Non conqueror de colle seu de valle, sed de stagno proximo; quoniam inibi regalis existat habitatio. Crebra namque aulicorum aliorumque secularium frequentatio fiet mihi molesta, mentisque meæ sabbato ingeret impedimenta. [stagno procibus S. Patricij, Diuina vi submoto:] Confirmans illum S. Patricius, asseruit facile fore Deo, huic molestiæ mederi: recedensque paullulum, preces deuotas & efficaces effudit in conspectu Dei. Nocte igitur sequenti stagnum illud, cum habitaculis & habitatis in eo, tam remore transtulit Dominus, vt nullam molestiam aut grauamen inde sustineret seruus eius.

[25] Sanctus enim Munis manens illic ecclesiam exstruxit, cui S. Patricius de reliquiis sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & aliorum Sanctorum perplurium, ac insignia quædam ad Ecclesiasticum ministerium necessaria dedit. Ipse postea, licet inuitus, [reliquias & ornamenta ei donat S. Patricius.] virtutibus clarescentibus, ad officij pontificalis promotus fastigium, signis etiam coruscans multis, migrauit tandem ad Dominum. Hæc ibi. Est vero Fornagia, siue, vt dicitur in Vita tripartita S. Patricij lib. 2 cap. 2. Forgnuidhe, in regione Cuirene, in Boreali parte Midiæ, ad ripam Australem fluminis Ethne.

§ IV S. Riocus Abbas Inisbouindensis, & Episcopus.

[26] Qvartus sanctorum horum fratrum fuit S. Riocus, qui in Inisbouinde colitur, siue in insula albæ vitulæ. Duæ porro erant eiusdem nominis insulæ apud Hibernos, [Inisbouinde duplex, vbi sita?] vna quæ ad Occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, vt scribit Beda lib. 4 cap. 4 atque ex eo, Vsserius pag. 825 & meminit Cambdenus in descriptione Comitatus Galway: altera in Rigio, siue Regito, lacu Sinei fluminis, inter Mediam & Conactiam. In illa monasterium condidit S. Colmanus Lindisfarnensis Ep. vti cap. citato Beda refert, sed ducentu post Riocum annis. Huius tamen monasterium in eadem insula extitisse censet Vsserius. Colganus in hoc Rigiensi; quod longe verisimilius est.

[27] Pauca de hoc sancto viro tradita litteris reperimus. Vnum illud memorant, [Eugenius, Nelli filius deformis,] eximia præditum fuisse oris corporisq; totius dignitate. Ita Iocelinus in Vita S. Patricij cap. 84. Fuit quidam ex Hiberniæ Magnatibus, Eugenius vocabulo, qui diu prædicanti sibi resistebat Patricio: sed verbi viui & efficacis ratione tandem circumseptus & constrictus, ac signis irrefragabilibus conuictus, credidit, atque vitalis vndæ lauacro lotus in Christo renouari meruit. Erat idem diues & potens in regno, sed vultu menibrorumque habitudine cunctis deformior, qui fuerunt sub eius constituti dominio. Hic multoties super deformitate sua S. Patricio conquestus, precabatur illum, vt precum suarum obtentu, suæ larualis faciei horrorem exterminaret; vt sic Dei sui omnipotentiam, in quem omnis populus credit, experiri posset. Quadam vice S. Patricius precibus pulsatus hominis, de seipso sic verecundati & confusi, sciscitabatur ab eo, cui in forma optaret assimilari. [S. Rioco formosissimo,] Ille vero circumspectis cunctis in circuitu positis, prælegit speciem Riochi Ecclesiastici, custodis codicum S. Patricij. Erat ipse natione Brito, gradu tunc Diaconus, sancti Præsulis consanguineus, speciosus forma præ filiis hominum in finibus illis degentium. Erat nihilominus homo vitæ sanctissimæ, vt dicere posset illud Psalmistæ ex sententia: Domine, in virtute tua præstitisti decori meo virtutem, Sanctus vero Patricius fecit eos in vno lecto sub vno amictu somnum capere: [precibus S. Patricij,] stansque super eos leuauit puras manus in oratione. [Psal. 29. 8] Res mira & valde inusitata. Cum excusso sopore a strato surrexissent, nulla in vtriusque vultu apparuit distantia; discreuit illos tantummodo tonsura. [similis efficitur,] Cunctos ergo hoc agnoscentes admiratio percussit: sed hoc in se signum experti copiosior lætitia pectus perfudit.

[28] Idem in 4 Vita S. Patricij apud Colganum cap. 71, & in Vita tripartita lib 2 cap. 116 narratur, ac simul qua ratione idem Eugenius, S. Patricij benedictione, [& altior,] longiorem corporis staturam adeptus sit. Erat autem tunc ætate prouectus Eugenius hic Nelli filius, quippe multorum iam liberorum parens, e quibus Muredachus ei auctor fuerat, vt Christi fidem complecteretur, [S. Patricio admodum familiaris.] vt in citata tripartita Vita lib. 2 cap. 114 narratur. S. Patricius autem adeo ei erat familiaris, vt Conallo Endæ Cromij filio, Amalgadij Regis Connactiæ nepoti, Ængusij patrui sui fraude aditu aulæ Temoriensis excluso, ne patris caussam agere coram Laogario Rege & Eugenio, aduersus regni competitore; posset, ita vir sanctus præscripserit: Ingredere nunc ianuis apertis, ad Eugenium filium Neill, amicum meum fidelem, qui te adiuuabit: capiesque occulte annularem eius digitum, quod signum est inter nos semper. Eugenius autem hæc aduertens, petiit quid placeat S. Patricio. Ita lib. 2 Vitæ tripartitæ cap. 78. At de S. Rioco nihil aliud comperimus.

DE S. VEDASTO EPISCOPO ATREBATENSI IN BELGICA II,

CIRCA Annvm DXL.

Commentarius præuius.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I Episcopatus Atrebatensis & Cameracensis quondam vniti. An alij istic ante S. Vedastum Episcopi?

[1] Atrebates, Ptolemæo Ατρεβάτιοι, quibusdam Atrabates & Atrauates, notissimi Belgicæ secundæ populi, quibus quondam caput fuit Nemetocenna, seu Nemetocerna, deinde Nemetacum & Nimetacum, [In Belgica II Atrebatum] dictum: quo postea abolito nomine, ab ipso populo, Ciuitas Atrebatum, vel Atrebatta appellata est. Ptolemæus Atrebationum caput censuit Origiacum, quod alteri eius fere tractus oppido, vulgo Orchies, videri potest nomen adhæsisse. Cum deinde, seu Romano imperio inclinante, seu potius sub primis Francorum Regibus, per Gallias imperio potitis, regiones in varios pagos distinguerentur, hæc vrbs Atrebatum pago Adertiso, aut Adarteso, inclusa: vnde incolæ Adartesij, & Artesij dicti sunt: estq; etiamnum inter Belgicas prouincias celebris Comitatus Artesia, late per Morinos extensa. Qua Atrebatibus Neruij contigui erant, horum extat præclara vrbs Cameracum, antiquo etiamnum nomine appellatum. [& Cameraeum, Sedes Episcopales olim vnitæ.] Vtrique vrbi iidem diu fuerunt Episcopi vsque ad annum Christi ⅠƆXCIV, quo proprius Ecclesiæ Atrebatensi datus est Antistes. An vtrique præfuerit S. Vedastus, infra inquiremus. Vtriusque Chronicon conscripsit Baldericus, dein Nouiomensis Episcopus, ante a secretis Gerardo I, Lierberto & Gerardo II, vltimis vnitæ ædhuc Sedis vtriusque Episcopis. Præfatur hic auctor, illud a se Chronicon contextum esse ex Annalibus atque historiis Patrum, seu etiam ex gestis Regum, sed & ex chartis quoque, quæ adhuc in archiuo ipsius Ecclesiæ sunt: nec vllum reperisse se ostendit harum vrbium Episcopum, aliumue diuini verbi præconem, S. Vedasto, de quo hic agimus, antiquiorem. Nam, vt inquit lib. 1 cap. 5, primos earum Ecclesiarum Patres quædam vetustatis obscuritas a nostra seclusit memoria, imo ea, quæ peccatis exigentibus Galliarum Ecclesias Paganorum persecutio subuertit: quæ adeo in Christianorum populum efferbuisse legitur, vt Christiani, qui ea tempestate fuerant, per latibula Diuina celebrarent mysteria. Hæc Baldericus.

[2] Inter hos Patres primos alij statuunt Sagericum, seu Gangericum, & Diogenem, seu Giogenem, Episcopos. Liber Chronicarum cum imaginibus anno MCCCCXCIII Nurimbergæ excusus, [Sub Romanis non fuit istic Episcopus Sagericus,] refert folio CVII sub Traiano floruisse Irenæum Episcopum Lugdunensem, Lucianum Bellouacensem, discipulum B. Petri, Santinum Episcopum Meldensem discipulum Dionysij, Taurinum Episcopum Eboracensem, (imo Ebroicensem) Sagericum Episcopum Cameracensem discipulum Dionysij, & alios. Centuriatores Magdenburgenses centuria 2, cap. 10, inter Gallicanos Doctores relatis fere eisdem Episcopis, Taurinum eodem errore Eboracensem Episcopum statuunt, eiq; iungunt Gangericum, quem illius fratrem faciunt, Episcopum Cameracensem, cum ante fuisset discipulus Dionysij. Coluntur die XI Augusti & S. Taurinus Episcopus Ebroicensis, [qui S. Gaugeritus est.] & S. Gaugericus Episcopus Cameracensis, quos illi antiquitatis Ecclesiasticæ perturbatores, coniunxerunt tamquam fratres & simul Episcopos ordinatos, cum pluribus seculis inuicem distent. Nam S. Gaugericum Clerus, populusque Cameracensis a Childeberto Rege Austrasiorum sibi ordinari postulauit; quorum votis confestim voluit Rex satisfieri missis ad Ægidium Remensem litteris: vt Acta illius docent. Cœpit autem dictus Childebertus regnare vix lustro ætatis vno peracto, vt tradit Gregorius Turonensis lib. 5 histor. Franc. cap. 1, die Dominici natalis, anni DLXXV; vita functus, anno ⅠƆXCVI. At vero memorato Ægidio, iussu Childeberti anno regni eius XV, Christi ⅠƆXC, in exilium pulso, ordinatus est Remensis Episcopus Romulsus, vt idem Gregorius refert lib. 10, cap. 19. De S. Irenæo supra memorato, qui sub initium seculi tertij martyrij palmam adeptius est, agemus XXVIII Iunij: & de S. Sanctino XXII Septemb. De S. Luciano Bellouacensi egimus VIII Ianuarij; vbi plura de tempore martyrij eius atque aliorum Galliæ Apostolorum: plenius rursum acturi ad Vitam S. Dionysij IX Octobris.

[3] Non defuisse interim arbitramur viros Apostolicos, qui in ditionibus Atrebatensi & Cameracensi, etiam cum Gentiles Imperatores dominarentur, fidem Christi plantarint, [Christiani fuerunt hi populi sub Romanu,] quandoquidem Morinis & Ambianis, inter quos medij erant Atrebates, Christum prædicauerint SS. Fuscianus & Victoricus, postmodum apud Ambianos XI Decembris martyrio coronati: quo etiam tempore SS. Piatus, Eubertus & Chrysolius, in ditiones versus Lisam fluuium sitas, Christi nomen atque Euangelium intulerunt: estq; Chrysolius sepultus Cominij, Piatus & Eubertus Siclinij. Postquam vero fides Christi sub Christianis Imperatoribus florere cœpit, tum Notitia Prouinciarum & Ciuitatum Galliæ ordinata est, iuxta quam in Prouincia Belgica secunda, [potissimum Imperatoribus Christianis;] sub Metropoli ciuitate Remorum, leguntur Ciuitas Atrabatum, & Ciuitas Camaracensiū. Sed ea Notitia ciuilis potius a viris quibusdā eruditis censetur quam Ecclesiastica: Baldericus lib. 1 ca. 7 eam Notitiā S. Dionysio Papæ attribuit, & Ecclesiasticam credidit, qua Sedes Episcopales indicentur.

[4] Interea Wandali & Alani secundum Prosperi Chronicon, Arcadio VI & Probo Coss. anno Christi CDVI, [passi persecutionem a VVandalis,] Gallias traiecto Rheno pridie Kalendas Ianuarias ingressi: a quibus aliisq; barbaris, vt deplorat S. Hieronymus in Epistola XI ad Ageruchiam viduam, Moguntiacum, nobilis quondam ciuitas capta atque subuersa est, & in ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti: Remorum vrbs præpotens, Ambiani, Atrebates, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetes, Argentoratus, Aquitania, Nouemque populania, Lugdunensis & Narbonensis prouincia, præter paucas vrbes populata sunt cuncta: idque annis potißimum CDVII & sequenti. [anno 407 & 408,] Nam Honorio VIII & Theodosio III Coss. anno CDIX, secundum idem Prosperi Chronicon, Wandali Hispanias occupauerunt. Wandalis hisce iungit Idatius Alanos & Sueuos. Hac incursione barbarorum S. Nicasium Remensem Episcopum, cum Eutropia sorore aliisq; Christianis, a Wandalis interfectum esse tradit Flodoardus lib. 1 historiæ. Remensis cap. 6. Verum quod asserat cum eo inter Episcopos in Galliis renituisse gloriosos viros beatissimum Aurelianensium Pontificem Anianum, Sanctum quoque Lupum Trecassinum, & B. Seruatium Tungrensem, aliosque nonnullos virtutibus insignes; videri potest vixisse S. Nicasius ad Hunnorum inundationem, vt in eius Actis legitur, quod accuratius inquiretur ad dictorum Episcoporum natalem S. Nicasij XIV Decembris, S. Aniani XVII Nouemb. S. Lupi XXIX Iulij quibus S. Seruatius male iungitur, multo ante vita functus. [& ab Hūnis anno 45.] XIII Maij. In posteriore illa persecutione, vt infra in Actis num. 14 dicitur, Hunnorum, Rex Attila vrbem Atrebatum ferro vastauit & igne, & circa altaria altissimi Regis sanguinem seruorum Dei effudit &c. Anno hæc Christi contigerunt circiter CDL. Cæsis anno sequenti Hunnis Franci deinceps sub Meroueo & Childerico suum in hisce regionibus stabiliuerunt regnum, sub quibus adhuc Paganis nequiuerunt Christiani ad florentem religionis cultum redire: atque ita prædictorum Atrebatensium Martyrum gesta, imo & nomina a nostra memoria (vt Baldericus ingemiscit) vetustas obscura seclusit.

[5] Vnus ab recentioribus profertur Diogenes, in aliqua Barbarorum irruptione occisus. Primus, quem reperimus eius meminisse, [An eorum Episcopus Diogenes,] est Christianus Massæus, qui anno ⅭⅠƆⅠƆIX a Iacobo Crojo Episcopo Cameracum euocatus, ibidem scholis publicis ad iuuentutem erudiendam præfuit. Hic in Chronico mundi a se conscripto adnotat lib. 13 ad annum ⅠƆCXV inter Episcopos Cameracenses, quorum catalogum interserit, primum omnium eorum, qui memoriæ traditi sunt, fuisse Diogenem, Martyrem Wandalorum temporibus. Extat eiusdem nomen in Gallico MS. catalogo Episcoporum Cameracensium vsque ad dictum Iacobum Crojum, vt illius aut idem Massæus fuisse auctor videatur, aut certe alius ex eius Chronico illum excerpsisse. Ferreolus Locrius, ad S. Nicolaum apud Atrebates Parochus in suo Chronico Belgico, ad annum ⅭⅠƆⅠƆC perducto, tradit eumdem in tabulas Ecclesiæ Cathedralis relatum, [natione Græcus,] his verbis: Quidam Diogenes, natione Græcus, tempore Vandalicæ persecutionis, quæ crudeliter grassata est in regno, & in Ecclesiis eiusdem regni Francorum, a Romano Pontifice in Galliam gratia prædicationis est directus, & a quodam temporis illius Remorum Archiepiscopo Episcopus consecratus. [Roma missus; at non ad Frācos:] Hic primum prædicauit Atrebati. Sic illæ tabulæ, in quibus perperam statuitur regnum Francorum tempore Vandalicæ persecutionis fuisse in Gallia, quam Clodio, qui ab anno CDXXVIII ad annum CDXLVIII Francos rexit, primus ad Somonam vsque fluuium occupauit: contra quam incursionem Atrebates defensi videntur a Romani exercitus Ducibus Aëtio & Maioriano, a quibus Francos apud vicum Helenam profligatos fuisse tradit Sidonius Apollinaris carmine V, siue Panegyrico huic Maioriano dicto. Quis locus fuerit Helena, aliis Hedena, disceptatur: quibusdam Lendium est, quod oppidum Lenense castrum dixit Baldericus lib. 2 cap. 22: aliis Houdaing aut Olhain pagi: nonnullis Hesdinum oppidum. Ceterum prima Francorum irruptione Cameracum interceptum fuisse constans scriptorum consensus est: eam irruptionem refert Sigebertus ad annum CDXLV.

[6] Secundo, easdem tabulas, in quibus in Gallias dicitur Diogenes tempore persecutionis Wandalicæ directus, [an tempore persecutionis VVandalorum?] quo S. Innocentius Papa Ecclesiam regebat, refutant idem Locrius, Riaßius in Belgica Christiana, Coluenerius in Notis ad lib. 1. Balderici cap. 5, & alij dum Roma a Siricio Papa anno CCCXC missum volunt. At Guilielmus Gazæus in Historia Ecclesiastica Belgij, missum tradit circa annū CCCLXVIII aut CCCLXX, [num sub iis Martyr,] quo Ecclesiæ præerat S. Damasus Papa. Tertio, quod silent tabulæ prædictæ, martyrium ipsi adscribunt omnes, & fere in Wandalica persecutione: adduntq; S. Nicasium Episcopum Remensem; a quo Diogenem & Episcopum ordinatum, & ad Atrebates delegatum scribit idem Locrius. Molanus ad VI Februarij in elogio S. Vedasti ait proditum esse, Diogenem, vel Giogenem, Atrebatum Episcopum martyrij coronam Hunnorum ferocia percepisse. [an sub Hunnis?] In silentio Flodoardi, Balderici aliorumq; antiquorum, nihil certi de hoc Diogene pronuntiare possumus, veriti aliquam hic confusionem, quam ante in Sagerico vel Gangerico ostendimus. Hunc tamen Sagericum Episcopum primum statuit Franciscus le Bar in suis collectionibus monasticis MSS. tomo 5, par. 2, ac secundum subiungit Diogenem. Vtrumque recensent ac Sanctum appellant Vinchantus lib. 1 Annalium Hannoniæ cap. 22 & Catullius in Tornaco Syntagmate 2. Coluenerius priorem reiicit, quem repererat S. Siagrium dictum in lib. MS. monasterij Henniacensis, & ab S. Euaristo Papa directum vrbi Cameracensi Episcopum. At S. Diogenem ait constare ex traditione, quam iam discußimus, præfuisse Ecclesiæ Atrebatensi. Nos si aliquid certius nactifuerimus, iterum de eo agemus XIV Decemb. quo die ad elogium S. Nicasij addit Molanus, quosdam in eadem tempora referre Diogenem quemdam Episcopum & Martyrem Atrebatum. Sigebertus primum Atrebatensium Episcopum statuit S. Vedastum.

§ II Ætas SS. Remigij & Vedasti, vtriusque Episcopatus. Francorum ad fidem conuersio.

[7] Francorum originem, sedes, migrationes, & in varia regna diuisionem, cum accurata epocha temporum deduximus I Februarij ad Vitam S. Sigeberti, [S. Remigius natus anno 435.] eorumdem Francorum ex prima Merouingorum stirpe Regis; & in Diatriba de Episcopis Traiectensibus. Antequam hi Franci Gallias occuparent, iam natus erat circa annum CDXXXV, futurus illorum Apostolus, S. Remigius: [fit Episcopus anno 457:] ordinatus deinde anno ætatis suæ XXII Remensis Ecclesiæ Episcopus circa annum CDLVII, cum alterum iam annum Francis imperaret Childericus, vita functus anno CDLXXIX; cui tum filius Chlodoueus subrogatus, primum regni annum numerat Christi CDLXXX. Natus iam pridem S. Vedastus, eo tempore in virum eximium euaserat, de quo & S. Remigio, huiusq; fratre, ita scribit Sigebertus in Chronico ad annum CDLXXXVI: Clarent in Galliis Remigius Remensis, [cum eo floret S. Vedastus Sacerdos anno 486:] & Principius frater eius Suessionum Episcopus, & Vedastus post Episcopus Atrebatensis. Hunc Richardus Wassenburgius lib. 2 Antiquitatum Belgicarum, eumq; secutus Locrius ad annum Christi CDLXXXVI, aiunt fuisse nepotem S. Firmini Episcopi Virdunensis, cui dies IV Maij sacer est, quibus vt firmiter valcamus assentiri, vetustiora proferenda essent monumenta. Rassius in Belgica Christiana scribit eumdem S. Vedastum primum a S. Remigio fuisse consecratum Episcopum Tullensem; quod prorsus improbamus. [non fuit Episcopus Tullensis:] Erat Tullum in Belgica 1 sub Metropoli Treuirensi. Nec vlla Vedasti mentio est in catalogis Episcoporum Tullensium: atque infra in Actis num. 5 dicitur sanctus Dei Sacerdos, & Prædicator Euangelicus, qui nu. 7 laudabili religione soli seruiebat Deo, & dulcissimos contemplatiuæ vitæ carpebat fructus; quiq; diu postea, vt mox dicemus, ordinatus est Atrebatensibus Episcopus. Consecratus quoque Atrebatensi Ecclesiæ Episcopus a S. Remigio dicitur in antiquis Martyrologiis infra citandis; non ergo Tullensi. Interim Rex Chlodoueus, [ducit Chlodoueū baptizandum ad S. Remigiū:] cum anno CDXCIV victoria de Alamannis obtenta rediret, apud Tullum oppidum eum agnouit: eoq; socio itineris assumpto, ad S. Remigium baptizandus properauit, quod festo Natalis Christi factum esse docuimus V Februarij ad Vitam S. Auiti § 4.

[8] S. Vedastus a Rege, cui admodum carus erat, commendatus S. Remigio, ad Episcopatum Atrebatensem promotus est, [ordinatur Episcopus Atrebatensis, non anno 531, neque 530.] sed quo tempore variant Auctores. Sigebertus, qui eum ad annum CDLXXXVI claruisse dixerat, fui non satis memor ad annum DXXXI scribit primum Atrebatensium Episcopum ordinatum a S. Remigio. Eumdem annum aut præcedentem DXXX signant quam plurimi auctores, Massæus lib. 13 Chronici, Meierus lib. 1 Annalium Flandriæ, Locrius, aliq;. Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum, hoc VI Februarij, differt eius ordinationem ad annum Christi DXLII. Lectiones Breuiarij Atrebatensis, [neque 542,] cum Officiis propriis Festorum eiusdem Ecclesiæ Duaci anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXII recusæ, statuunt S. Vedastum ordinatum Episcopum, [neque tēpore Hormisdæ Papa, facti anno 514,] vrbique Atrebatæ directum, cum S. Remigius vices Hormisdæ Papæ per regnum Francorum obtineret. Quidquid sit de hac Vicarij dignitate atque auctoritate S. Remigio conceßa, quam suspectam habet Carolus a S. Paulo Episcopus Abrincensis lib. 5 Geographiæ sacræ num. 12, hoc certum nobis atque indubitatum est, ante Pontificis Hormisdæ tempora ordinatum esse Episcopum S. Vedastum. Sedit S. Hormisda a XXVI Iulij anni ⅠƆXIV vsque ad annum ⅠƆXXIII, quo vita functus est VI Augusti: vt rationes adferendæ multo magis oppugnent ante nominatos auctores diu post S. Hormisdæ obitum eius consecrationem differentes.

[9] Factus est aliquot annis ante Episcopus S. Vedastus, quam e vita migraret Chlodoueus, [sed sub Rege Chlodoueo, defuncto anno 509,] defunctus anno ⅠƆIX, die XXVII Nouembris, vt alibi accurate probatum. Nam, vt in breuiore Vita legitur, actum deinceps, cum diu Episcopus fuisset, vt mortuo Chlodoueo, Chlotharius filius eius, in locum patris suffultus a Francis, regnaret, & egregie regni regimina regeret &c. Quæ Alcuinus in Vita repetit num. 17, vbi conuiuio cum S. Vedasto dicitur adfuisse Rex Chlotharius prædicti Regis Chlodouci filius, qui tunc temporis regni regebat sceptrum, in tetrarchia scilicet fratrum, sede eius regia apud Sueßiones constituta. Ob hanc caussam recentiores plurimi Scriptores, [non post baptismū eius anno proximo,] anno proximo post baptismum Chlodouei inchoarunt Episcopatum S. Vedasti. Ita Buzelinus noster lib. 1 Annalium Gallo-Flandriæ refert in annum Christi CDXCVI & victoriam Chlodouei de Alemannis, & suscepto baptismo eius ad fidem Christi conuersionem, ac deinde in annum sequentem CDXCVII confert consecrationem S. Vedasti in Episcopum Atrebatensem. Coluenerius in scholiis ad Flodoardum lib. 1. cap. 13 baptismum Chlodoueo censet collatum anno CDXCIX, secutus Baronium; & in Catalogo Episcoporum Cameracensium & Atrebatensium, quem Balderico præfixit, S. Vedastum tradit Episcopum factum circa annum quingentesimum. Miræus in Chronico Belgico, relato baptismo Chlodouei in annum CDXCVI, [aut secundo,] biennio post statuit Episcopatum S. Vedasti, anno CDXCVIII ita scribens: Sub hoc tempus S. Remigius Remorum Archiepiscopus religionem Christianam in Belgica restituit; Atrebatensibus & Cameracensibus S. Vedastum, Tornacensibus Theodorum, Morinensibus Antimundum, Episcopos dedit. Hæc ibi. Nos plures etiam annos inter conuersionem Regis Chlodouei, & initium Episcopatus S. Vedasti interponendos arbitramur, [sed fere sexto circa annū 500:] quod medio tempore, vt in Actis legitur num. 10 & 11, moratus apud S. Remigium, dicatur vitæ meritis & virtutum claruisse exemplis, a multis visitatus ob celeberrimam sanctitatis famam, ob eamq; late celebratam ordinatus Episcopus. Quæ eadem habet Baldericus cap. 7, ac tandem addit S. Vedastum cum B. Remigio ita detentum, fauente Rege Chlodoueo ordinatum esse Episcopum &c. Requirimus ergo moram quinque circiter annorum interpositam, & qui baptismum Chlodouei referimus in finem anni CDXCIV, verosimilius ex anno obitus infra aßignando statuimus consecratum esse Episcopum circa annnum quingentesimum: quem cum Coluenerio etiam amplectuntur Claudius Robertus in Gallia Christiana, Raißius in Belgica Christiana, Miræus in Fastis Belgicis aliiq;.

[10] Baldericus vbi exposuit cap. 7 libri 1, quo Zelo S. Vedastus iam Episcopus ecclesiam Cathedralem, quam istic olim fuisse arbitratus est, [non suppleuit in Synodo Viennensi vices S. Remigij euocati a S. Mamerto,] in nouum sinceræ religionis vigorem renouarit, & cap. 8 quomodo circumiacentis prouinciæ populos a falso deorum cultu ad veram Christianæ fidei notitiam perduxerit, subdit hæc eodem capite 8: Huius temporibus habita Synodus Vienna vrbe describitur; ad quam Galliarum Episcopi a B. Mamerto conuocati, pene omnes conuenerunt: vbi & ipsi B. Remigium, vtpote diuinis eloquiis eruditissimum, & præstantioris gratiæ priuilegio facundissimum, venire petierunt. At vir sanctus senio grauis, cum corporis imbecillitate detineretur, beatum illuc Vedastum vicariæ sollicitudinis cooperarium direxit: vbi Episcopi communi consilio decreuerunt seruari ieiunium, quod triduo ante Ascensionem Domini vsque nunc per omnes Galliarum Ecclesias agitur. Hæc Baldericus, nescimus qua in errorem eum occasione abductus. Quæ etiam ex Tabulis Ecclesiæ Vedastinæ refert Locrius ad annum DXXX. De S. Mamerto nonnulla disputauimus ad Vitam S. Auiti Episcopi Viennensis V Februarij § 1, qui eum habuerat in sacro baptismo patrinum, eiq; post S. Isichium patrem suum in Episcopatu successerat: ibiq; diximus S. Mamertum Episcopum circa annos CCCCLX & CCCCLXX floruisse. [defuncto seculo 5,] Reliqua accuratius discutiemus XI Maij ad eius Vitam. Ado Episcopus etiam Viennensis, cum vno loco de Litaniis ab eo institutis egisset ante obitum S. Martini (quem 1 Februarij ostendimus conuenire in annum CCCXCVII) altero loc, relata ad fidem Christi conuersione Chlodouei, subdit: Hoc tempore beatissimus Mamertus Viennensis Episcopus cladem imminentem lacrymis & precibus suis a Viennensium vrbe remouit … concepit animo Rogationes &c. Quo tempore si aliqua Synodus habita fuisset, non incommode a S. Remigio viro sexagenario, seu morbo, siue aliis negotiis maioris momenti ob Regem connersum impedito, in eius locum Vedastus magna tum sanctitate celebris Sacerdos potuisset mitti. Verum id non factum est in dicta ante Synodo Viennensi, tum quod non tantum S. Mamerto, sed & S. Isichio mortuis, iam aliquot annis Ecclesiam eam rexerat S. Auitus, cuius litteras ad Chlodoueum Regem Christianam religionem amplexum, dedimus ad huius Vitam § 4; [sub Regibus Burgundionū.] tum etiam quod Vienna subiecta Regibus Burgundionum esset, a quibus, Arianæ hæresi addictis, non facile fuisset permissum, vt Episcopi e regno Francorum aut Gothorum, qui reliquis Gallis imperabant, ad Synodum inuitarentur. Egimus ibidem § 8 de synodo Epaonensi sub S. Sigismundo Rege Catholico celebrata, ad quam nulli præter eius subditos fuerunt euocati. Quid si Synodus I Aurelianensis sub Chlodouico anno Christi DVIII aut sequente habita cum Viennensi a Balderico confundatur? Certe in ea Canon XXVII præscribit, [an fuerit in Synodo Aurelianensi?] Rogationes, id est, Litanias cum triduano ieiunio ante Ascensionem Domini ab omnibus Ecclesiis celebrandas. Ibi loco S. Remigij, & nomine suo potuit interfuisse S. Vedastus, cuius tamen nomen, quod catalogus mutilus sit, subscriptum non reperitur.

[11] Pars magna interim Francorum, ait Flodoardus lib. 1 Historiæ Ecclesiæ Remensis cap. 13, necdum ad fidem Christi conuersa, cum quodam Raganario Principe trans Somnam fluuium post aliquamdiu in infidelitate versata est, donec superna disponente gratia, [An datus Episcopus Cameracensibus,] præfato Rege Ludouico (ita Chlodoueum appellat) gloriosis potito victoriis, idem Raganarius, flagitiorum sectator ac turpitudinum, vinctus a Francis traditus est & interemptus, omnisque Francorum populus ad Christi fidem per B. Remigium conuertitur ac baptizatur. Hæc Flodoardus, cuius historia recitata addit Baldericus lib. 1 cap. 4, eos potius credi per B. Vedastum conuersos ac baptizatos. Numquam enim, ait, S. Remigium in nostris partibus verbum Dei populo prædicasse audiuimus; sed ab illo & a Rege nouiter baptizato huic nostræ vrbi ad conuertendam gentem directum B. Vedastum cognouimus: quare illum huius negotij auctorem credimus. Hæc Baldericus. [occiso Rege Ragnachario?] Fuit autem Ragnacharius, secundum Gregorium Turonensem lib. 2 Histor. Franc. cap. 42, Rex apud Camaracum, propinquus Chlodouei: quo aliisque Regibus interfectis, Chlodoueus paullo ante obitum regnum suum per Gallias dilatauit. Quo tempore potuit a S. Remigio Ecclesia Cameracensis S. Vedasto commendari: qua tamen de re silent auctores æuo vtriusque viciniores. De Optimatibus sub Chlothario necdum ad Christum conuersis infra agemus.

§ III Annus obitus SS. Remigij & Vedasti.

[12] Mortuo Chlodoueo XXVII Nouembris anno Christi DIX, quatuor eius filij regnum inter se partiti sunt, quorum senior Theodericus in regno Metensi, quod postea Austrasiorum dictum est, obtinuit Remos, & Cameracenses; Chlotharius vero apud Sueßiones sedem regiam habuit, & simul imperauit Atrebatibus: apud quos S. Vedastus suum Zelum sub eo exercuit. Anno horum Regum primo, Christi DX, scripsit epistolam S. Remigius ad tres Episcopos, Leonem, quantum colligimus, Senonensem, Haraclium Parisiensem, [S. Remigius scribit epistolam ad 3 Episcopos anno 510, Episcopatus 53.] & Theodosium Autißiodorensem, de Claudio Presbytero, in cuius caußa spretum se ab illis fuisse conqueritur. Præsidebat tum S. Remigius Sedi Episcopali, vti de se testatur, quinquaginta & tribus annis, qui ab anno CDLVII, quo Episcopum diximus consecratum fuisse, ad hunc DX congrue numerantur, quando post obitum Chlodouei has se litteras dare significat, dum Claudium a se Presbyterum factum esse ait præcellentissimi Regis testimonio, [post mortem Chlodouei,] qui erat non solum prædicator fidei Catholicæ, sed defensor; vbi vocabulo erat illum tum obiisse innuit. Sirmondus eam Epistolam retulit inter Concilia Galliarum, [non anno 523,] ad annum Christi DXXIII; quo solum intuitu Petauius parte 1 Rationarij temporum lib. 6 cap. 19 & lib. 7 cap. 4, & Miræus in Chronico Belgico ad annum 535 inferunt S. Remigium circa annum CDLXXI ad Episcopatum Remensem promotum fuisse. Verum eadem epistola legitur apud Andream du Chesne tomo 1 Scriptorum Historiæ Francorum absque vlla anni a Sirmondo præpositi mentione; [pridem ante defuncto S. Theodosio Episc. Autissiodorensi, cui scribit:] vt eum hic annum videatur elegisse, morti vtcūmque modo vicinum. Præterea duo Episcopi, ad quos S. Remigius scripsit, Heradius Parisiensis, & Theodosius Autißiodorensis interfuerunt Synodo Aurelianensi 1, sub Chlodoueo anno DVIII aut sequente habitæ; cum tamen secundum tabulas Ecclesiæ Autißiodorensis apud Baronium in Notis ad XVII Iulij, & Saussaium in Martyrologio Gallicano S. Theodosius, qui eo die colitur, VIII tantam annos, cum aliquot mensibus, illi Ecclesiæ præfuerit, nec potuerit vixisse vsque ad annum ⅠƆXXIII. [huius successores] Imo si tempus illorum, qui viginti post S. Theodosium annis eidem Autißiodorensi Ecclesiæ præfuerunt Episcopi, diligenti trutina examinetur, non videtur vltra annum ⅠƆX diu superfuisse. [SS. Gregorius,] Nam qui ei subrogatus est S. Gregorius, XII annis & mensibus VI ibidem Episcopus sedit, vt ex eisdem credo tabulis, asserit XIX Decembris ad diem eius natalem Saussaius. Successerunt deinde SS. Optatus, [Optatus, Droctoaldus,] & Droctoaldus ob illustria patrata facinora Cælitibus adscripti, vt singulis aliquot etiam anni sint concedendi. Colitur S. Optatus XXX Nouembris, S. Droctoaldus VIII eiusdem Nouembris. [& Eleutherius Episc. anno 531.] Et qui huic subrogatus est S. Eleutherius, (cui dies XXVI Augusti sacer est) interfuit Synodo Aurelianensi II, anno Childeberti & fratrum Regum XXII, Christi ⅠƆXXXI.

[13] His positis de eiusdem S. Remigij obitu facilius certi quid stabilitur. [S. Remigius obit anno 530,] Hincmarus in eius Vita, & Flodoardus lib. 1, cap. 16 tradunt illum cursum sancti certaminis consummasse, postquam septuaginta quatuor annos in Episcopatu Domino ministrauerat, nonagesimo sexto ætatis suæ anno; Christi aut ⅠƆXXIX, aut, si eos completos sumamus, & quod Idibus Ianuarij ad cælestem coronam euolarit, [13 Ianuarij.] anno potius ⅠƆXXX. Annos eius Episcopatus confirmat Gregorius Turonensis libro de Gloria Confessorum, cap. 79, asserens illum septuaginta & eo amplius annos expleuisse. Eumdem etiam Christi annum eius obitu illustrem colligimus ex eiusdem Epitaphio ab Hincmaro posito, in quo dicitur sacri eius corporis Translatio facta Kalendis Octobris anno ⅠƆCCCLII, cum

ter centenus octauus tangeret annus,
      Hic Iustus Domini quo petit astra poli:
Ter centum fuerant tres & deni quater anni, [(error 15 annorum in Epitaphio)]
      Quo vitæ Francos gurgite lauit ouans.

Vbi a calculo Hincmariano, vt ad rectam alibi statutam Chronologiam deducatur, tollendi sunt anni quindecim. Baptizatum diximus Chlodoueum anno Christi CDXCIV, quod Hincmarus additis quindecim annis statuit factum anno ⅠƆIX, cui dum iungit annos in Epitaphio expressos CCCXLIII, efficit annum ⅠƆCCCLII, quo sacræ reliquiæ fuerunt translatæ. Ita vice versa si ab eo anno ⅠƆCCCLII detrahantur CCCVIII, supererit annus DXLIV, cui ascripsit obitum S. Remigij; si autem, vt clare demonstratum est fieri oportere, alij quindecim anni in calculo Hincmariano superflui etiam auferantur, dictus ante annus ⅠƆXXIX supererit. Verum quia mensis October ab Idibus Ianuarij sequentis anni minus distat, ad eum iudicamus obitum S. Remigij potius referendum, quem supra statuimus annum Christi ⅠƆXXX. Preæclare hanc correctionem quindecim annorum contra Hincmarum confirmant S. Remigij successores S. Romanus, [succedunt S. Romanus,] Flauianus, & Mappinius. De S. Romano agimus XXVIII Februarij, eius Sedi aßignantes triennium aut summum quadriennium, obitumq; eius referentes ad annum ⅠƆXXXIII, aut sequentem. Qui huic subrogatus est Flauius, interfuit Aruernensi Synodo sub Theodeberto Rege V Idus Nouemb. post Consulatum Paulini iunioris habitæ, [Flauius, Episcopus anno 535.] is est annus ⅠƆXXXV. Ast a Flauij successore Mappinio missus Protadius Archidiaconus subscripsit Aurelianensi Concilio V, anno Regis Childeberti XXXVIII, Christi ⅠƆXLVII.

[14] [Mappinius, 547.] Quod S. Remigius condidit testamentum, cum reliqua Vita daturi sumus I Octobris, in quo nulla S. Vedasti mentio est: illud ex duplici codice MS. erutum conimunicauimus Ioanni Iacobo Chiffletio; qui in disquisitione de Ampulla Remensi vulgauit cap. 3. [An S. Vedastus subscripserit testamento S. Remegij.] Quod ante extabat apud Flodoardum lib. 1 cap. 18, Brissonium lib. 7 de Formulis & solennibus populi Romani verbis, Miræum in Codice Donationum cap. 1, aliosq;, pluribus interpolatum est, cui secundus subscripsit S. Vedastus his verbis: Vedastus Episcopus, cui pater meus Remigius maledixit, maledixi; & cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. In eo testamento dotatur Ecclesia Atrebatensis hac formula: [an acceperit ab eo] Ecclesiæ Atrebatensi, cui Domino annuente Vedastum fratrem meum carissimum Episcopum consecraui, ex dono iam dicti Principis villas duas in alimoniis Clericorum deputaui. Ortos videlicet & Sabucetum, quibus etiam pro memoria nominis mei solidos viginti dari iubeo. [villam Ortos,] Est autem Ortos villa, vulgo Ourton, pagus in meditullio Artesiæ inter pagum Housdain & oppidum Pernes, cuius ecclesia S. Vedasto est dicata. Villa vero Sabucetum, [& Sabucetum?] vulgo Souche, pagus tertio lapide Atrebato distat, qua Bethuniam abitur, haud procul a monasterio Montis S. Eligij. Vtriusque pagi decimas poßident Canonici Atrebatenses. Forte alia particulari donatione hæc loca S. Vedasto sunt concessa. Quod huc facit, clare inde demonstratur, multum a vero abesse eos, a quibus supra diximus referri annum consecrationis S. Vedasti in Episcopum Atrebatensem, aut DXXX, aut DXXXI, aut etiam DXLII.

[15] His positis facilis via sternitur ad designandum obitum S. Vedasti, [rexit Episcopatum 40 annos:] quem Acta infra num. 18 docent annis circiter quadraginta Ecclesiam Christi rexisse, Episcopum scilicet prædictæ vrbis Atrebatensis, vt addit Baldericus cap. 9, & omnes prorsus consentiunt scriptores. Qui eadem Acta in Lectiones Ecclesiasticas, ad Matutinum decantari solitas, atque in Breuiario Atrebatensi excusas, distribuit, dum Lectione quinta diei VI intra octauam refert S. Vedastum sacrosancto Corporis & Sanguinis Christi confirmatum viatico, inter manus lacrymantium spiritum emisisse, vti in Actis repererat, anno, [obiit non anno 570;] vltro addit Dominicæ Incarnationis quingentesimo septuagesimo. Quo eum etiam anno e vita migrasse scribunt Baronius ad VI Februarij, statuens Episcopum solum annos XXVIII fuisse; Massæus lib. 13 Chronici, Meyerus lib. 1 Annalium Flandriæ, Locrius in Chronico Belgico, & paßim alij, secuti chronicon Sigeberti, mire, vt supra notauimus, hic confusum: vtpote in quo traditur anno CDLXXXVI floruisse, anno ⅠƆXXXI Episcopus Atrebatibus datus, atque anno ⅠƆLXX vita functus, qui iuxta eam epocham, quamuis XVI anno ætatis diceretur cum SS. Remigio & Principio floruisse, quod nemo facile admiserit, tamen centum vitæ annos peregisset: cuius decrepitæ senectutis nulla vspiam mentio est, vt miremur a tot illustribus Scriptoribus id non fuisse animaduersum. [sed anno circiter 540:] Annos ergo illius Episcopatus quadraginta in Actis expressos, extendimus ab anno Christi circiter quingentesimo, ad ⅠƆXL, quo cum Coluenerio, Claudio Roberto, Arnoldo Raißio aliisq; eum e vita migrasse iuxta calculum annorum hactenus probatum statuimus: cum annum infra probaturi, dum narrabimus corpus eius a S. Autberto anno ⅠƆCLXVII translatum, & quidem post obitum eius CXXVIII. Buzelinus noster vti Episcopatum initum supra tradidit anno CDXCVII, ita obitum refert ad annum ⅠƆXXXVII.

§ IV Dies natalis S. Vedasti sacro cultu celebris.

[16] Annum obitus S. Vedasti apud auctores intricatum discußimus: dies, quo e vita migrauit, vnanimi omnium consensu aßignatur VIII Idus Februarij: [6 Februarij,] quo die sacra eius memoria in omnibus fere Ecclesiasticis Fastis celebratur. Antiquum Martyrologium MS. sub Bedæ nomine, quod olim Centulensis monasterij S. Richarij, nunc Vedastini apud Atrebates cœnobij, breuiter de more sic habet: Atrebas S. Vedasti Episcopi & Confessoris. Beda excusus, Rabanus, Notkerus: In Gallia, ciuitate Aderato, depositio S. Vedasti Episcopi & Confessoris. [refertur in Martyrologiis, seorsim,] Henricus Canisius ad Rabanum & Notkerum margini adscribit pro Aderato reponendum esse Atrebato. At quidni vrbs illa eo etiam appellata sit nomine, ac vulgarem Gallis dederit nomenclaturam, qua eam solent Arras nuncupare? Martyrologium MS. cœnobij Tornacensis S. Martini: Eodem die Atrebato depositio S. Vedasti Episcopi & Confessoris. Hic, dum plurimorum miraculorum signis rutilaret, diuersis diuersas impertiens sanitates, gentem Francorum barbaricam, ad fidem paullatim vocauit Catholicam. Eadem leguntur in Martyrologio MS. Lætiensi, atque ex Martyrologio Ecclesiæ S. Vedasti referuntur in Natalibus Sanctorum Belgij a Molano editis: in his tamen, Atrebatis, vel Atrebata ciuitate, hæc depositio facta scribitur. Plura etiam ex sacris Fastis cœnobij Vedastini traduntur ab eodem Molano, his verbis: Apud Atrebatam ciuitatem depositio B. Vedasti, qui Pontifex a S. Remigio Remorum Archiepiscopo consecratus, & ab eodem huic ciuitati, gratia Saluatoris ordinante, destinatus; per quadraginta annos Ecclesiam Dei verbo prædicationis & exemplo vitæ strenue gubernauit. Ad cuius merita declaranda columna miri splendoris e cælo super domum illius ægrotantis irradians obitum eius præsignauit. Eadem leguntur in Martyrologio Romano Galesinij, Germanico Petri Canisij, & in Auctario Molani ad Vsuardum.

[17] Hoc eodem VI Februarij vita functus est sub finem seculi septimi alter Belgarum Doctor S. Amandus, de quo infra agemus. [& cum S. Amando Episcopo:] Hunc & S. Vedastum plures sacri Fasti coniunxerunt. Martyrologium MS. monasterij S. Maximini prope Treuiros: Eodem die Vedasti & Amandi. MSS. Vltraiectinum Ecclesiæ S. Mariæ, & Treuirense S. Martini: In Gallia Vedasti & Amandi Episcoporum & Confessorum. Eadem fere traduntur in Appendice Adonis apud Rosweydum. Vsuardus MS. in vetustioribus codicibus: Eodem die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, quorum & vita & mors plurimis extitit miraculis gloriosa: quorum prior Adartensium, sequens vero Traiectensium rexit Ecclesiam. Posteriores loco Adartensium reposuerunt vsitatius Atrebatensium nomen, quo modo in Martyrologio Romano, apud Bellinum de Padua, & in plurimis MSS. ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis legitur. Similia sunt in MSS. Martyrologiis Adonis monasteriorum Lobiensis & Leodiensis S. Laurentij, in Florario Sanctorum MS. apud Maurolycum, Constantium Felicium, aliosq;, quorum nonnullos infra referemus, cum de S. Amando agemus. Fusior a elogia contexunt Saussaius in Martyrologio Gallicano, Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræus in Fastis Belgicis.

[18] Solenni etiam cultu, prohibitis operibus seruilibus, honorant hoc VI Februarij suum Patronum Atrebatenses, quem particulari officio per integram Octauam prosequitur Clerus. [colitur festo publico:] Nec huiusmodi cultus eius diœcesi includitur: Bellioli Flandriæ Occidentalis oppido, inhibito etiam plebi opere seruili, honori S. Vedasti sacer hic VI Februarij hactenus fuit dies. Pleraque etiam antiqua Belgij Breuiaria eius festum recolunt, aut seorsim, aut cum S. Amando. Ita Cameracense, Mechliniense, Brugense, Blandiniense in vrbe Gandensi, Leodiense, Vltraiectinum, Corisopitanum etiam in Britannia Armorica; [& in variis Breuiariis:] & Sarisburiense in Anglia. Appellatur autem Anglis Vedastus S. Zawster: vt in Martyrologio-Sarisburiensi Richardi Wythfordi di videre est. De variis aliis diebus S. Vedasto dicatis infra agemus, cum Translationes sacri eius corporis referemus. Celeberrima est S. Amandi memoria pluribus in locis ad XXVI Octoris, vt infra ad eius Acta dicemus: quo diu de vtroque hæc leguntur apud Adonem: Commemoratio agitur ipsa die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, [refertur etiam 26 Octob.] quorum vita & mors plurimus extitit miraculis gloriosa. Vterque illo die refertur in Calendario Breuiarij Treuirensis MS. & Moguntini anno ⅭⅠƆⅠƆVII editi.

§ V Corpus S. Vedasti translatum a SS. Autberto & Audomaro. Horum obitus assignatus.

[19] Atrebatum vrbs duplex etiamnum est, intermedio nuper adhuc distincta muro, iam ad maiorem vtriusque partis securitatem deiecto. Huius altera, minor quidem, [Atrebatū duplex vrbs.] sed antiquißima est a S. Vedasto exculta, templo pulcherrimo, Deiparæ Virgini sacro, exornata, ac Sede Episcopali illustrata. Altera, eaq; præcipua, suam originem debet S. Vedasto, qui inibi ad ripam Crientionis fluuioli oratorium extruxit, in quo iuxta altare aut sepultus fuit, vt nonnulla MSS. Acta persuadent, aut certe sepeliri se voluit; licet postea suis obnixe poscentibus, passus sit se in basilica Cathedrali tumulari: vnde tamen postea est ad idem oratorium reportatus. [S Vedasto succedit post alios sex Episcopos] Succeßit ei in episcopatum Dominicus; huic Vedulfus, qui Atrebato relicto Sedem Cameracum transtulit. Ambo paßim Sancti habentur, sed quo die aut obierint, aut cultu sacro honorentur, necdum legimus. Licebit, ni verus natalis eruatur, de iis agere XI Augusti, quo Vedulfi successor Gaugericus colitur. Post Gaugericum sederunt Bertoaldus, seu Bertrandus, tum S. Ablebertus, siue Emebertus, qui & frater S. Gudilæ pro vno eodemq; habentur, cum is potius fuisse videatur Hildebertus, quem præcesserunt post Emebertum SS. Autbertus & Vindicianus, vt ad illius Vitam XV Ianuarij diximus. Verum, [S. Autbertus,] quia a die depositionis S. Vedasti vsque ad tempus B. Autberti sex fuere Episcopi, quibus ipse septimus ad Pontificij culmen successit: vt infra in Historia Translationis ex antiquis Actis S. Autberti desumpta dicitur, videtur nomen alicuius Episcopi intercidisse; nisi, quod hactenus nulli probatur, diuersus Ablebertus ab Emeberto statuatur. Coluntur S. Autbertus XIII Decembris, S. Vindicianus XI Martij, qui in Actis S. Maxellendis XIII Nouembris octauus a. S. Vedasto habetur Episcopus.

[20] Septimus ergo post depositionem S. Vedasti Episcopus Cameracensis Autbertus, corpus illius ex templo S. Mariæ extra antiquam vrbem translatum, [& corpus S Vedasti transfers] in cratorio a S. Vedasto extructo, in quo ab initio sibi sepulturam elegerat, solenni cum apparatu deposuit. Annus paßim huic Translationi aßignatur ⅠƆCLVIII, ad quem hæc leguntur in Chronico Sigeberti: Theodardo Episcopo martyrizato, S. Lambertus filius Apri Comitis Episcopatum Traiectensem illustrat gloria nobilitatis & gratia sanctitatis. Hæc Sigebertus, cui a posteriore aliquo adiuncta vult Miræus sequentia: Atrebatis dum corpus S. Vedasti transferretur ab Autberto Episcopo, præsentibus Lamberti Tungrensi, [cum S. Audomaro,] & Audomaro Taruanensi, aliisque sanctis Episcopis, Audomarus, qui præsenio cæcus erat, dum precibus præsentium Episcoporum & meritis S. Vedasti illuminatus esset, ægre ferens se liberatum esse a cæcitate, quam pro salute sua sibi a Deo immissam esse gaudebat, rursus ad votum suum excæcatus est. Obiit Ioannes Abbas Blandiniensis, cui successit Baudemundus. Hæc siue a Sigeberto, siue ab interpolatore scripta magnam afferunt ἀταξίαν, infra ad Vitam S. Amandi accuratius emendandam: vbi demonstrabimus, primo S. Remaclum dicto anno ⅠƆCLVIII præfuisse Traiectensibus Episcopum, sicuti & Blandiniensi monasterio S. Florbertum. Colitur hic Kalendis Nouembris, Remaclus III Septemb. Secundo S. Theodardum, qui S. Remaclo suffectus est anno ⅠƆCLX, [noncum S. Lāberto, necdum Episcopo,] vixisse ad annum circiter ⅠƆCLXXVI, illiq; X Septembris occiso succeßisse sub initium anni sequentis S. Lambertum. Tertio S. Autbertum circa annum ⅠƆCLXXV, longe ante quam S. Lambertus consecraretur Episcopus, deceßisse diximus etiam I Februarij ad Vitam S. Sigeberti num. 53. Hinc quarto inserimus S. Lambertum non interfuisse huic Translationi corporis S. Vedasti: quod ante Sigebertum eiusue interpolatorem non reperimus ab vllo scriptum fuisse; secuti illum plurimi, Massæus, Miræus, Locrius, ac prolixe Fisen lib. 4 Historiæ Leodiensis, num. 4 & 5 & cap. 4 Vitæ S. Lamberti inter Flores Ecclesiæ Leodiensis editæ. Coitur is XVII Septemb. Forte huic eleuationi interfuit S. Amandus, & dedicationi ecclesiæ Vedastinæ S. Lambertus, vt infra dicetur.

[21] In Historia miraculorum a S. Vedasto diuersis temporibus patratorum num. 2 dicitur beatum cadauer in ecclesia beatæ Dei genitricis Mariæ iacuisse circiter centum viginti & octo annos. [anno post obitū 128,] In Chronico Sigeberti ad an. 697 apud Miræum ex Lipsiano MS. hæc leguntur: Translatio S. Vedasti post annos obitus sui CXXVIII. Quos annos mox ostendemus optime Chronologiæ nostræ congruere. [non an. Ch: 697.] Male Sigebertus eiusue interpolator eos numerat ab anno DLXX, ad DCXCVII, sed priore mendo admisso in obitu eius aßignando, alterum necessario consequebatur. Locrius in Chronico Belgico decem hinc sustulit, aitq; annos circiter CXVIII legi in tabulis Ecclesiæ Atrebatensis, quas § 1, cum de Diogene ageremus, ostendimus correctione sæpius indigere. Ex illis Locrius infert Translationem corporis S. Vedasti anno ⅠƆCLXXXVII factam fuisse: aßignato ante obitu euisdem ad annum DLXX, productis itidem tabulis Atrebatensibus firmatum; veritus præterea vt ad annum vsque ⅠƆCXCVII in Sigeberti Chronico notatum vixerint SS. Autbertus & Audomarus, e quibus illum tradit obiisse anno ⅠƆCXC, istum vero ⅠƆCXCV; vtrumque post ⅠƆCLXXXVII, [neq; 687.] cui anno ipse eam Translationem aßignat. Verum fallitur & ipse Locrius: contra quem aliosq; supra demonstratum est S. Vedastum circa annum DXL vita functum. Deinde nec S. Autbertus vltra annum DCLXXV vita, vt iam dictum; nec eum attigisse videtur S. Audomarus. Nam suscepit hic Taruanensis Episcopi Sedem & dignitatem agentibus Rege Dagoberto & S. Aichario Nouiomensi Episcopo. vti Acta eius ad IX Septembris habent: ergo factus Episcopus ante annum ⅠƆCXLIV, quo vita functus est XIX Ianuarij Rex Dagobertus. At vero postquam Morinensis, siue Taruanensis Ecclesia, iuxta eadem Acta, triginta annorum spatio tanto fuisset potita Præsule, deceßit V Idus Septemb. Non ergo vltra annum ⅠƆCLXXIV, superstes fuit, si non etiam prius obiit.

[22] Vt autem Translatio S. Vedasti post obitus sui annos CXXVIII contigerit iuxta ea, [sed anno 667,] quæ supra diximus, annum censemus accipiendum esse ⅠƆCLXVII, quo, aliquot mensibus a Februario ad Octobrem elapsis, vltimus annus maxima sui parte præterierat. Viuebant eo tempore ambo Episcopi, qui huic Translationi præfuerunt, S. Autbertus scilicet & S. Audomarus, tum secundum Acta Translationis infra danda, senio pressus & amissione oculorum debilior factus. Hac se laborasse cæcitate illo anno testatur S. Audomarus in quodam diplomate, quo donat S. Bertino basilicam Sithiuensem S. Mariæ, apud Malebran cum nostrum lib. 4 de Morinis cap. 3 in scholiis, vbi diploma integrum exhibetur cum hac clausula. Actum in basilica ipsa sub die XVIII Maij, [S. Audomaro tum cæco.] anno VI regni Domini nostri Chlothacarij Regis, In Christi nomine quamuis peccator ego Audomarus nomine, absque merito, Episcopus, hanc epistolam voluntarius dictaui, & recensere audiui, & qui subterius subscribere deberent rogaui. Hæc abs ocellis feci, vt alius manum meam tenens scripsit & subscripsit. Huius diplomatis & alterius eodem anno dati meminit Ioannes Iperius Abbas Sithiuensis in Chronico Bertiniano MS. capitulo 1, parte 10, additq; hæc duo priuilegia data fuisse anno VI Chlotharij; signum enim regium nec fallere, nec falli. Quibus verbis innuit se primigenia diplomata ceram inspexisse, ac diligenter examinasse. Iam annum Chlotharij VI incidere in annum Christi ⅠƆCLXVII constat ex dictis ad Vitam S. Sigeberti § 9. quo etiam anno hanc Translationem arbitramur factam: atque ex S. Audomari senio cæcitateq; reiicimus prius allatam sententiam eorum, qui anno ⅠƆCLVII aut sequente illam contigisse scribunt.

[23] Celebritas huius Translationis peragitur quot annis apud Atrebatenses Kalendis Octobris, & quidem officio Ecclesiastico sub vitu duplici, vt vocant: quem diem indicat Auctor Miraculorum S. Vedasti seculo nono celebrari solitum: [1 Octobris celebratur Translationis memoria,] quo etiam die plurimis nomen S. Vedasti inscriptum est Martyrologiis. MSS. Vltraiectinum S. Mariæ, & Treuirense S. Martini: Atrebatis Vedasti Episcopi & Confessoris. quæ etiam leguntur apud Bellinum. In antiquißimo Vsuardi MS. exemplari, quod penes nos est: Apud castrum Atrabetis S. Vedasti Episcopi. [seorsim,] In aliis fit mentio Translationis. MS. Centulense: Atrebas Translatio S. Vedasti Episcopi & Confessoris. Vsuardus MS. monasterij S. Germani Parisiis: Translatio S. Vedasti Episcopi. Martyrologium antiquum Coloniense. Atrebati translatio S. Vedasti Ep. & Confessoris, qui Atrebatensem & Cameracensem rexit Ecclesias. additur in MS. Bruxellensi: qui a B. Remigio ordinatus, VIII Idus Februarij migrauit ad Christum. In MS. Florario dicitur hæc Translatio facta anno salutis ⅠƆCLVIII ab Autberto septimo successore suo & S. Audomaro Episcopo. Est is annus ab interpolatore Sigeberti traditus, ex cuius augmento non tamen accurate descripta hæc leguntur in Auctario Hermanni Greuenad Vsuardum, & Martyrologio Canisij: Atrebati translatio S. Vedasti Episcopi, cui interfuerunt S. Lambertus Tungrensis, Ausbertus Rotomagensis, & Audomarus Taruanensis, qui lumen oculorum amiserat, cumque precibus sanctorum Episcoporum & meritis visum recuperasset, moleste tulit, atque, vt iterum obcæcaretur, obtinuit. Qui hic cum S. Autberto Cameracensi confunditur, est S. Ansbertus anno ⅠƆCLXXXIX S. Audoëno mortuo factus Episcopus Rotomagensis: de quo agemus IX Februariy. S. Lambertum huic Translationi non interfuisse, necdum etiam fuisse Episcopum, ante dictum est. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij ad VI Februarij hæc addit: Calendis Octobris Translatio corporis S. Vedasti de loco sepulturæ in eum, in quo nunc requiescit. Transtulerunt autem beati Confessores Autbertus & Audomarus. Plurima ex Vita & Historia miraculorum congeruntur in Martyrologio Adonis MS. monasterij S. Laurentij Leodij.

[24] In aliis Martyrologiis coniungitur cum variis Sanctis; qui eo die fere coluntur. In Adonis appendice apud Rosweydum: [& cum SS. Bauone, Piato,] Eodem die SS. Vedasti Episcopi, & Bauonis Confessoris. In MS. S. Maximini: Alibi Vedasti, Bauonis, & Piatonis. S. Bauo quiescit Gandaui, huius vrbis Patronus: de eo ac Piato, seu Piatone, illo die agemus. In pluribus MSS. Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis: Ipso die translatio sanctorum Confessorum Germani & Vedasti, quorum primus Autissiodorensem, [Germano Autissiodorensi,] alter vero Atrebatensem & Cameracensem rexit Ecclesias. S. Germani Acta dabimus XXXI Iulij. Ado MS. monasterij Lobiensis: Eodem die Translatio corporum sanctorum Confessorum Remigij Remensis Episcopi, & Vedasti Atrebatensis. MSS. Lætiense & Tornacense S. Martini: In Gallia Translatio corporum SS. Remigij, Germani, [& Remigio:] Vedasti. Martyrologium nostrum MS. sub nomine Bedæ: Eodem die Translatio sanctorum Confessorum & Episcoporum, Germani, Remigij & Vedasti, quorum prior Autissiodorensem, alter vero Remensem, tertius vero Attrabatensem rexit Ecclesiam: additur in Vsuardo Lubecæ excuso, & Armeracensem. Cameracensem supra appellat MS. exemplar Vsuardi: sed, vt vel inde colligi potest, a posterioribus auctum. Maiore mendo adiungitur in Maurolyco: Germanum tralatum esse de Rauenna Autissiodorum, reliquos, Remigium & Vedastum, ad vrbem Remensem.

[25] Demum XXX Septembris, seu pridie Kalendas Octobris, eamdem Translationem referunt Molanus in Auctario Vsuardi, [vti seorsim 30 Sept.] eumq; secutus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum: Atrebati Translatio S. Vedasti Episcopi. Saussaius in Martyrologio Gallicano: Atrebati Translatio corporis S. Vedasti facta per sanctos Confessores Autbertum & Audomarum, qui orbatus oculorum lumine, visum tunc inexpetitum recepit, opeque ipsius Cælitis implorata, sibi recludi lucis meatum ad exercitium patientiæ impetrauit.

§. VI Monasterium Vedastinum. Templa S. Vedasto erecta.

[26] Apud Saussaium in elogio S. Vedasti VI Februarij hæc traduntur: Quiescit Vedastus Atrebati in sui nominis monasterio, cuius ipse fundamenta iecit ad ripam riuuli Crientionis. Sanctus vero Autbertus, septimus Episcopali serie successor, illud auxit, ac demum Theodericus Rex Christianissimus, qui ibidem sub auspiciis tanti Confessoris iacet cum Doda coniuge, [Monasterium S. Vedasti in loco Nobiliaco] munificentissime dotauit. Locus primo, vt infra Acta num. 24 habent, pro nobilitate sui Nobiliacus est appellatus, præclaro præsagio, vbi nobilißima & opulentißima S. Vedasti Abbatia (qua vix alia toto Belgio illustrior) extruenda esset. Post translat as ergo sacri corporis reliquias, & in oratorio, ab ipso Vedasto ædificato depositas, S. Autbertus, qui dein octo adhuc vixit annos, monasterium construxit, Fratres in obsequia diuini cultus deputauit, [cœpit extruere S. Autbertus,] vt infra ex Actis eiusdem S. Autberti referemus. Verum iuxta Chronicon Vedastinum, non potuit morte præuentus anno DCLXXV, mausoleum D. Vedasto satis illustre erigere, sed tantum extructa monachorum æde, [perfecit S. Vindicianus,] successorem habuit S. Vindicianum, qui Theodericum Regem Franciæ, occiso fratre Childerico anno ⅠƆCLXXX restitutum, conscium necis D. Leodegario anno ⅠƆCLXXXV illatæ, ac sententia Præsulum Gallicorum damnatum, sibique commissum pœnitentia mulctandum, [dotauit Theodericus Rex:] adduxit ad perficiendam, ornandam, locupletandam, & ad iustam amplitudinem euehendam hanc insignem ac percelebrem Abbatiam Vedastinam. Hæc ex Chronico Vedastino Locrius ad annum 690, Malebrancus lib. 4, de Morinis cap. 26, & Franciscus le Bar in Tractatibus monasticis necdum editis. Omittimus hic varia prædia concessa, priuilegia immunitatis indulta, aliaq; beneficia a Theoderico Rege huit monasterio collata, quorum aliqua XI Martij ad Vitam S. Vindiciani referentur. Chronologicas tricas, quæ circa annos regni Theoderici plurimæ sunt, ad Vitam S. Sigeberti dissoluimus, diximusq; Hattam constitutum Abbatem anno ⅠƆCXC, [eius Abbates aliquot Sancti.] ac ⅠƆCXCI, a S. Vindiciano solenniter benedictum. Huic succeßit S. Hadulphus, postea Episcopus Atrebatensis, cuius natalis celebratur XIX Maij. Reliquos Abbates recenset in suo Chronico Locrius, e quibus adscripti Cælitibus sunt Fulco, dein Archiepiscopus Remensis, & Poppo: de illo agemus XVII Iunij, huius edidimus ad XXV Ianuarij Vitam.

[27] Extructa S. Vedasti æde, noua adornata est corporis eius eleuatio, [Dedicatio Ecclesiæ 21 Februarij,] cuius vna cum dedicatione Ecclesiæ mentio fit in perantiquo Martyrologio MS. Tornacensi S. Martini ad Kalendas Octobris: Eodem die in Gallia Translatio corporum, & dedicatio Ecclesiarum SS. Remigij, Vedasti & Germani. Verum, vt ad VI Februarij Molanus de Natalibus SS. Belgij obseruat, ea dedicatio celebratur XXI Februarij: Nono Kalendas Martij, inquit, Nobiliaco monasterio dedicatio ecclesiæ S. Vedasti Episcopi & Confessoris, quæ per reuelationem Angelicam B. Autberto est manifestata, scilicet extruenda, quam successor eius S. Vindicianus & Theodericus Rex absoluerunt. [facta a S. Vindiciano,] Idem S. Vindicianus, quemadmodum, euocato S. Lamberto Episcopo Traiectensi, consecrauit, teste Balderico lib. 1 cap. 26, ecclesiam in villa Hunolcorth prope Cameracum, ita eumdem S. Lambertum adhibuisse socium huius dedicationis ecclesiæ Vedastinæ videtur, [& forte S. Lamberto;] qui ideo creditus Translationi corporis sub S. Autberto interfuisse: imo in Gemblacensi & Lipsiano MS. Chronico Sigeberti refertur ad annum ⅠƆCLVIII ea Translatio a Vindiciano facta, quæ in MS. Aquicinctino, & Orteliano, nunc Domus Professæ Societatis Iesu Antuerpiensis, recte tribuuntur S. Autberto: sed temporibus confusis, facile perturbantur etiam gesta ipsa Sanctorum.

[28] Antiquißimum extat in Hannonia haud procul Malbodio monasterium Altimontense a S. Vincentio Comite, Madalgario dicto, extructum, vbi a prima sua origine fuit oratorium quoddam in honore & reuerentia S. Vedasti dedicatum, [In oratorio S. Vedasti Altimontensi,] in quo S. Aldegundis (cuius soror S. Waldetrudis nupta fuit dicto S. Vincentio) benedictione sacerdotali cum a SS. Amando & Autberto in sponsam Christi consecraretur, Spiritus sanctus in specie columbæ velum beatissimæ Virginis capiti imposuit: [S. Aldegūdis Christo despōsatur.] vt tradit Hucbaldus in Vita S. Aldegundis XXX Ianuarij, cap. 4. Coluntur S. Vincentius XIV Iulij, S. Waldetrudis IX Aprilis. Idem S. Autbertus, secundum Baldericum lib. 1, cap. 18, assumpto secum Amando, ecclesiam, quam S. Gislenus construxerat, in honore Apostolorum consecrauit. Colitur S. Gislenus IX Octobris. Vtriusque huius ecclesiæ dedicatio contigit sub Chlothario Rege Francorum, quando etiam ab eodem S. Autberto translatum fuit corpus S. Vedasti, cui solennitati forte interfuit S. Amandus; quo expuncte, cum alij scriberent eum anno ⅠƆCLXI deceßisse, potuit substitui, qui ab eo quartus Traiectensem rexit Ecclesiam S. Lambertus. Quæ coniectura infra ad Acta S. Amandi § 14 temporibus vitæ eius accurate digestis confirmabitur.

[29] Eodem tempore Renticæ in Artesiæ parte ea, quam olim Morini incoluerunt, [Templa S. Vedasti Rentica.] Wambertus Comes eiusq; coniux Homburga, vt dicitur in Actis S. Bertulphi V Februarij cap. 1, num. 4, præter cœnobium, construxerunt tres ecclesias, vnam Principi Apostolorum, aliam beatissimo Martino, tertiam S. Vedasto. At tempore illo, quo S. Vindicianus a S. Vedasto octauus, Cameracensi Ecclesiæ præsidebat, S. Maxellendis, vt huius Acta testantur XIII Nouemb. martyrij palmam adepta est, & corpus in proximo pago, quem Pomeriolas vocant, terræ mandatum; vnde post tres annos ad locum cædis Chauldericum a S. Vindiciano reportatum est constitutis illic viris Clericis, [Chaulderiaci,] & religiosis fæminis ad debitum omni tempore officium persoluendum. Addit Baldericus lib. 1 cap. 23, constructam esse basilicam in honore omnium Sanctorum, præcipue quidem S. Vedasti, nec non & veneratione ipsius sacræ Virginis Maxellendis. Est autem Calderiacum, vulgo Caudri, in ditione Cameracensi, inter vrbem & castrum Cameracesium.

[30] Bethuniæ illustri in Artesia oppido duæ parœciæ sunt, altera S. Bartholomæo dicata, altera S. Vedasto, ex suburbiis, [Bethuniæ,] vbi eiusdem ecclesia visitur, translata. In vicino Decanatu oppidi Bassæi extat sacellum eiusdem S. Vedasti. At Cameraci, [Cameraci,] vbi SS. Autbertus & Vindicianus eorumq; successores Sedem Episcopalem habuerunt, ecclesia Parochialis est S. Vedasto dicata, ad quam sub Carolo V Imperatore, cum hic arcem conderet, vbi edes fuerat S. Gaugerici, Canoniri huius ædis cum sacro eius corpore inducti, ecclesiam S. Vedasti, nomine S. Gaugerici, auxerunt.

[31] Transmarus ex monacho Vedastino Episcopus Nouiomensis factus anno ⅠƆCCCCXXXVII, dedicauit in Hereem in oppido Gandensi inter Scaldim & Legiam fluuios capellulam in honore S. Ioannis Baptistæ, [Gandaus,] nec non SS. Bauonis & Vedasti, Kalendis Maij anno ⅠƆCCCCXLI. Ita legitur in codice MS. cœnobij Blandiniensis, de rebus potißimum Gandauensibus scripto: quam capellulam, perperam Cathedralem Ecclesiam S. Poannis interpretatur Sanderus lib. 5 rerum Gandauensium cap. 1, quasi tum extructam, quam multo post ibidem condidit quidam Lausus, peregrinationis in Palæstinam ad sepulchrum Domini aliaq; loca sancta socius S. Popponis Abbatis, vti XXV Ianuarij in huius Vita legitur cap. 2, num. 6. Einhami prope Aldenardam ad Scaldim, [Einhami.] antequam fundaretur monasterium Benedictinorum, exstitisse ecclesiam S. Vedasti traditur in diplomate Balduini Insulani Flandrorum Comitis anno Christi ⅭⅠƆLXIII signato, apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 92. Illustris ecclesia S. Vedasti collegiata visitur Augustæ Suessionū, cui varia olim indulta diplomata edidit Melchior Regnault in Historia Sueßionensi: [in vrbe Suessionesi.] inter ea vnum est Ludouici VII Regis Francorum, datum Siluanecti anno ⅭⅠƆCLXXVII, in quo testatur se pro remedio animæ suæ & Philippi filij & prædecessorum, Ecclesiæ S. Vedasti Suessionensi & Canonicis ibi Deo seruientibus in perpetuum donare duos modios vini & vnum modium frumenti &c. De aliis eidem in Gallia, ditione Leodiensi, & Scotia, erectis ecclesiis infra agemus.

[32] Denique tam celebris olim erat cultus S. Vedasti, vt eidem non templa solum sint dicata, [varia loca a S. Vedasio nomen sortita.] sed integri a S. Vedasto pagi appellati, quales duo visuntur in Hannonia inter oppida Bauacum & Quesnoium. In diœcesi Atrebatensi duæ etiam parœciæ sunt a S. Vedasto appellatæ, harum altera de Marij altera de Neuueuille cognominatur, illa in Decanatu Bapalmensi, ista in Heninensi. In diœcesi Ambianensi sunt pagi S. Vedasti in Calceia, & S. Vedasti Daron dicti. At plures apud Normannos, vbi in diœcesi Rotomagensi ad mutuam distinctionem cognominantur de Seneuille, Esquiqueuille, Guillemecourt &c. Alia etiam loca a S. Vedasto appellata sunt in diœcesibus Constantiensi, Sueßionensi aliisq;.

§ VII Vita S. Vedasti conscripta. Rado Abbas XI Vedastinus.

[33] Inter Abbates Vedastinos ordine succeßionis vndecimus fuit Rado, [Rado Abbas Vedastinus,] seu Raddo, monasterij, templi & cultus S. Vedasti magnus instaurator: cui ob res præclare gestas in Chronico Vedastino apud Locrium & Franciscum le Bar in monumentis MSS. hæc relicta est memoria: Rado ad res instaurandas Diuino munere datus anno ⅠƆCCXCV, expectationi omnium cumulate respondit: [cultum S. Vedasti promouet,] qui ambustum fœdatumque incendio templum magnifice instaurauit, ornauitque omnibus suis partibus: inprimis magna vi auri argentique fusi & cælati in calices & thecam S. Vedasti & consimilia, tum aulæis & * vestibus byssinis, impensis sane quam maximis, parsimonia idoneum vectigal suppeditante. Missale implicatum satis (vt ferebat temporis conditio) examini venerabilis Alcuini subiecit: cuius descriptæ etiamnum apud nos extant duæ ad Radonem epistolæ, [familiaris Alcuino:] atque aliquot versus, quibus opera eiusdem posteritati commendat. E quibus videre est, magni admodum nominis fuisse Radonem, qui extrema ætate, rebus actis, pietate, & canitie venerabilis, anno ex quo Christus natus ⅠƆCCCXV mortem obiit, cum viginti annos præfuisset: post mortem ob vitæ innocentiam in terris * vnus indigetum habitus.

[34] Epistolarum Alcuini altera ad Radonem, Vitæ S. Vedasti, de qua mox agemus, præfixa; altera vero, vt auctor est Locrius, communis fuit Abbati & monachis, de versuum compositione & Missalis emendatione: quæ inter epistolas Alcuini tertia parte operum editas non habetur. Ast inter versus eiusdem extat poëma LXVI de instauratione templi Vedastini a Radone Abbate facta, [ab hoc laudatur,] vbi ista leguntur:

Hæc domus alta Dei flammis crepitantibus olim
      Arsit, & in cineres tota redacta ruit.
Sed miserante Deo, Rado venerabilis Abba
      Construxit melius, [ob templū post incendia renouatum] ac renouauit eam:
Plurima præsenti domui ornamenta ministrans,
      Exornans totam muneribusque sacris.
Cancellos, aras voluit vestire metallis,
      Vedasti fabricans sarcophagumque Patris.
Pallia suspendit parietibus, atque lucernas
      Addidit, [& ornatum,] vt fieret lumen in æde sacrum.
Officiis Domini fecit quoque vasa sacrata
      Argento, nec non aurea tota quidem.
Induit altaris speciosa veste Ministros,
      Vt foret egregium semper vbique decus.
Omnia mellifluo Christi deuotus amore,
      Restaurans opera vir pius in melius.
Pro quo, quisque legas titulos, rogitare memento,
      Adiuuet vtque illum gratia summa Dei.

Cultum vero sacrum in ara S. Vedasti a Radone ornata poëmate LXVIII celebrat idem Alcuinus his versibus:

Pontificalis apex, meritis viuacibus aram
      Vedastus sanctus hanc regit ipse Pater. [& altare S Vedasto erectum:]
Hanc Abbas humilis vestiuit Rado metallis,
      In Domini laudem, ductus amore Patris.

[35] Huius Alcuini stylo extat Vita S. Vedasti in gratiam Radonis Abbatis emendata, [huic dedicat Alcuiniss Vitam S. Vedasti emendatam:] vt initio epistolæ dedicatoriæ ad eumdem Abbatem præfatur. Quæ vero fuerit ante conscripta Vita, & Alcuini correctioni submissa, non satis constat. Andreas Chesneus tomo I Scriptorum historiæ Francorum inter Fragmenta, quæ gesta Chlodouei I exornant, edidit decerpta ex antiqua, [ei præponitur breuior Vita, vtraque in MSS. exstat.] vt præfatur, & rudi Vita MS. S. Vedasti Atrabatensis Episcopi & Confessoris, quam postea Alcuinus, petente Radone Abbate, emendauit. Extat ea Vita Atrebati inter MSS. monasterij Vedastini, quam hic priore loco damus, ac breuiorem Vitam appellamus. Nulla in ea fit mentio Translationis corporis a SS. Autberto & Audomaro anno DCLXVII factæ, vt ante illud tempus videatur conscripta. Quod tamen plurimum differat a Vita altera ab Alcuino emendata, non improbabile nobis videtur aliquam aliam vberiorem extitisse. Hanc autem Vitam ab Alcuino emendatam edimus secundo loco, iam ante excusam apud Surium, & ab Andrea Chesnæo ex vetustis codicibus MSS. insertam operibus Alcuini. Eamdem & nos contulimus cum MSS. exemplaribus Ecclesiæ Audomarensis, & monasteriorum Marchianensis & S. Maximini prope Treuiros, ac duplici codice nostro. Extat eadem MS. in monasterio Vedastino, & Collegio Duacensi Societatis Iesu.

[36] Differre inter sese plurimum antiqua MSS. circa ea, quæ ad sepulturam S. Vedasti pertinent, infra ad Acta annotamus: imo suspicamur eadem Acta post obitum Alcuini aucta circa ea, quæ initio num. 24 referuntur post Translationem corporis, his verbis: Porro & miracula, [An altera Vita post obitum Alcuini aucta,] quæ & tum in Translatione gesta sunt, & quæ iam ab eo tempore per annos ferme centum sexaginta per merita B. Vedasti patrata sunt, nullo sunt stylo memoriæ mandata: qui anni ab ea Translatione, anno ⅠƆCLXVII facta ad obitum vsque Alcuini non intercedunt. Mortuus is est anno ⅠƆCCCIV ipso die Pentecostes XIX Maij, vt ex eius Vita a discipulo conscripta probauimus IV Februarij ad Vitam B. Rabani: neque etiam ab obitu S. Vedasti iidem anni numerari possunt, quod ab anno DXL elapsi sint ducenti sexaginta anni, vt annus octingesimus habeatur, circa quem Vita hæc videtur emendata fuisse. Eadem Vita paucis omißis distributa est in lectiones sacras, [vti eadem in Lectiones Breuiarij distributa.] quæ per octauam eiusdem in diœcesi Atrebatensi ad Matutinum in Officio Ecclesiastico recitantur; sed quod supra correximus temporis nota vitiose inserta: vt & ordinatus tradatur Episcopus, cum vices Hormisdæ Papæ per regnum Francorum obtineret S. Remigius; & vita functus anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo septuagesimo, & demum a SS. Autberto & Audomaro translatus, cum corpus in ecclesia S. Mariæ iacuisset circiter centum octo & decem annis: qui prioribus annis adiuncti, annum Chr. DCLXXXVII aut sequentem conficiunt: ante quod tempus SS. Autbertum & Audomarum obiisse supra diximus. Eamdem vitam in suum vsum contraxerunt Baldericus lib. 1 Chronici cap. 6. 7 & 9, Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Haræus, Lippelous, & paßim alij in suis operibus de Vitis Sanctorum, quorum plerique obitum eius retulerunt in annum ⅠƆLXX. Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 99 ait, circa annum Domini DC in pace requieuisse. Quæ supra satis refutata sunt.

[37] Subiungimus huic Vitæ adhortationem ab eodem Alcuino conscriptam, [Adhortatio eiusdem Alcuini,] qua inculcat imitationem virtutum S. Vedasti in Actis propositarum. Deest ea adhortatio, siue homilia parua, inter opera a Chesnæo edita, quam hic damus ex MSS. monasterij Vedastini, & nostro, seu Domus professe Societatis Iesu Antuerpiæ. Addimus ab eodem Alcuino conditum S. Vedasto epitaphium, [& epitaphium S. Vedasti.] quod inter illius carmina extat poëmate LXVII. Ad pleniorem præterea notitiam rerum in Translatione corporis gestarum, referimus eamdem ex Vita S. Autberti auctore Fulberto, iubente Gerardo Episcopo Cameracensi, conscripta, vt tradit Baldericus lib. 1 cap. 77. Ex S. Autberti Vita lectiones Ecclesiasticæ ad Matutinum recitantur in Octaua S. Vedasti XIII Februarij, & in Translatione corporis 1 Octobris. [Fulbertus de Translatione corporis.] Possent addi varia diplomata a Theoderico Rege, Ioanne Papa, & S. Vindiciano super rebus ecclesiæ S. Mariæ & monasterij Vedastini concessa: verum ea commodius ad Acta S. Vindiciani XI Martij discutientur.

[38] Alcuini discipulus habetur Haiminus Presbyter, cui Milo monachus Elnonensis dicauit Acta S. Amandi Episcopi carmine a se descripta: [Haiminus Presbyter, discipulus Alcuins] cuius ibidem additur ad eumdem Milonem responsum. De quo ad calcem Vitæ ita canit Vulfaius Milonis condiscipulus:

Hæc tuus, hæcque meus Haiminus iure Magister,
      Quo duce firmauit, deuia nemo petit.

Quod huc spectat, de eo Valerius Andreas in bibliotheca Belgica ita scribit: Hayminus Ordinis S. Benedicti, monachus ad S. Vedastum in ciuitate Atrebatensi, reliquit librum de Miraculis S. Vedasti, cuius initium: Sane quæ nuper & oculis probauimus &c. Legi is per Octauam in choro basilicæ Cathedralis Atrebatensis solet. [scribit miracula S. Vedasti;] Item sermonem de virtutibus eiusdem Sancti; incipit: Excitentur, obsecro, filij lucis, corda vestra. Fuit Alcuini discipulus, Caroli Magni condiscipulus. Obiit anno Domini 834: vbi numeris transuersis reponimus annum 843. Nam superfuisse vltra annum etiam ⅠƆCCCXXXV, quando Hincmarus factus est Archiepiscopus, constat ex elegia memorati supra Vulfaij, vbi ambo Milonis carmina perlecta dicuntur approbasse, & hoc apponitur de Hincmaro distichon:

Hæc Archipræsul toto notissimus orbi
      Hingmarus verbis sustulit eximiis.

Miracula ea fere coram obseruauit Haiminus ecclesiæ S. Vedasti ædituus, quæ damus ex MSS. Audomarensi, & duplici Antuerpiensi Domus Professæ Societatis Iesu. [hic edita ex MSS.] Extant eadem in monasterio Vedastino: ex cuius codice MS. addimus eiusdem Haimini sermonem de duobus paruulis, meritis S.Vedasti sanatis: eumq; sermonem contulimus cum MS. Antuerpiensi nostro.

[39] [vti Hubertus discipulus; Haimini:] Eiusdem Haimini discipulus fuit Hubertus Presbyter, qui eidem inscripsit historiam apparitionis S. Vedasti factæ moribundo, & valetudinis huic restitutæ: eam edimus ex eodem MS. nostro. Extat etiam in monasterio Vedastino.

[40] Sequuntur deinde miracula alia a S. Vedasto diuersis temporibus patrata, atque a monachis Vedastinis collecta, occasione Eleuationis corporis S. Vedasti anno DCCCLII factæ; [& alij Vedastini eodem seculo.] idq; saltem vsque ad finem capitis tertij; vbi prior pars concluditur: cui sequentia postea sunt adscripta ante annum ⅠƆCCCLXXX, quo translatum est Bellouacum S. Vedasti corpus, cuius translationis in iis miraculis nulla mentio fit. De horum aliorumq; miraculorum auctoribus it a scribit Locrius in Catalogo Scriptorum Artesiæ: Vedastini cœnobitæ anonymi Vitam D. Vedasti ab Alcuino accurate conscriptam, magnopere auxerunt & locupletarunt, additis quam plurimis miraculis, quæ precibus & meritis D. Vedasti patrata fuerunt, potissimum vero illustribus adiectis historiis, quibus manifeste constat, quam rigidam Dei vindicis manum experti sunt isti, qui bona & iura monasterij Vedastini violare attentarunt. Proferimus hæc miracula ex MSS. Ecclesiæ Audomarensis & Collegij Duacensis Societatis Iesu, & duobus codicibus nostris: atque ex horum altero præfigimus prologum, qui etiam cum reliqua historia extat in monasterio Vedastino.

[41] [Translationem & Relationē corporis scripsit auctor coæuus,] Proximum locum exigit Historia Translationis S. Vedasti Bellouacum, & Relationis Atrebatum, auctore anonymo, sed monacho Vedastino, qui interfuit dictæ relationi: adiungitq; miracula apud Bellouacenses ope S. Vedasti patrata, quæ istic a fide dignis hominibus acceperat. Eam historiam damus ex MS. Vedastino & duplici codice nostro. Epitome eiusdem historiæ recitatur XV Iulij Lectione VI ad Matutimum, quam exhibent officia propria Ecclesiæ Atrebatensis. Extat sermo in Relatione corporis B. Vedasti habitus hoc exordio: [as postea Ioannes de Bruxella,] Gaude plebs Attrebata hodierna die gratuita munerum Diuinorum munificentia, per relationem gloriosissimi corporis Patroni tui & Doctoris beatissimi Vedasti oppignorata &c. Reliqua omittimus, ne moles, nimium excrescat, cum nihil in eo sermone historicum contineatur, præter pauca infra referenda. Compilatus & scriptus dicitur anno ⅭⅠƆCCCLXXVIII die Veneris ante festum Relationis ipsius. Dein subscripsit Ioannes de Bruxella, auctor, vt videtur, illius sermonis.

[42] [vti posteriora miracula Baldericus & duo alij.] Succedunt alia miracula a tribus auctoribus, & fere oculatis testibus, sed diuersis temporibus conscripta. Extant ea MSS. in monasterio Vedastino; quæ tamen secundo loco referuntur, habent auctorem Baldericum, in cuius Chronico Cameracensi & Atrebatensi sunt excusa lib. 1 cap. 10 & 11. Vltima contigerunt seculo XIV, quando memoratus Ioannes de Bruxella vixit, forte eorum auctor. Illustrarunt etiam Vitam S. Vedasti celebres superioris seculi Poëtæ, Antonius Meierus & Panagius Salius: ille libros tres de rebus D. Vedasti edidit typis Parisiensibus anno ⅭⅠƆⅠƆLXXX, eosq; Vrsum appellauit: iste libros quinque vulgauit Duaci anno MDXCI excusos sub titulo Vedastiados, seu Galliæ Christianæ: quos nostro instituto minime necessarios omittimus.

[Annotata]

* Locrius clara veste.

* Locrius felix habitus.

§ VIII Translatio corporis S. Vedasti Bellouacum, & Relatio Atrebatum.

[43] Bellouaci vrbe antiqua atque illustri Belgicæ II in regno Francorum, nono Christi seculo cultus S. Vedasti celebris erat in prima ac præcipua vrbis parœcia eidem Sancto dicata, [Bellouaci parœcia S. Vedasti,] quam tamen apud vulgus frequentius appellari S. Stephani, monet Antonius Loiselius in suis de Bellouaco commentariis cap. 2 § 9. Quod in dicta S. Vedasti ecclesia est collegium Canonicorum, ius patronatus habet variorum huius diœceseos locorum, vt quinque aliarum vrbis ecclesiarum parochialium. Tam celebris autem S. Vedasti ibidem extitit memoria, vt creditus sit vno eodemq; tempore Atrebatensi & Bellouacensi Ecclesiæ præfuisse Antistes: vt infra dicitur in Historia Translationis: vbi & miracula referuntur tum ab ipso adhuc viuo, tum postea, [celebris eiusdem miraculis.] potißimum seculo Christi nono, ibidem patrata: ob quæ historia Translationis corporis apud recentiores quosdam scriptores videtur confusa esse, quasi miracula in templo ipsi dicato facta, exegissent præsentiam corporis translati.

[44] Petrus Louuetus in Historia Bellouacensi asserit corpus S. Vedasti duabus vicibus fuisse Bellouacum translatum; [Non est corpus S, Vedasti bis Bellouacū translatū.] sed quo tempore prior contigerit translatio, silet. Relationem tradit lib. 3 cap. 12 factam sub Herminfrido Episcopo, postquam ope S. Vedasti in eius ecclesia Bellouacensi dæmoniacus fuisset liberatus: quæ infra traduntur absque vlla Reliquiarum aut corporis S. Vedasti mentione.

[45] Sub Abbate Vedastino Adalardo auctoritate S. Theoderici Episcopi Cameracensis, ob persecutionem Normannicam eleuatum est anno ⅠƆCCCLII die VI Nonas Iulij corpus S. Vedasti. Eum diem Atrebatenses huius rei memoriæ consecrasse, [Eleuatio facta an. 852, recolitur 2 Iulij,] obseruant Molanus ad VI Februarij, & Locrius ad dictum annum. In Florario MS. Sanctorum hæc eo die traduntur: Attrebatis translatio & eleuatio S. Vedasti Episcopi & Confessoris. Vbi plura annectuntur de priore translatione sub S. Autberto facta. Anno sequenti eadem sacra S. Vedasti essa, IV Iunij reposita sint, quo die in eodem Florario MS. hæc leguntur: [repositio 4 Iunij. facta an. 853.] Apud Atrebatum depositio S. Vedasti Episcopi & Confessoris anno salutis ⅠƆCCCLIII.

[46] Saussaius in Martyrologio Gallicano vnicam ad Bellouacenses constituit translationem S. Vedasti ac relationem: sed inter vtramque vult elapsos annos fere quinquaginta, [Non fuit corpus Bellouaci 50 annis, neque translatū circa an. 843,] vt mox dicetur. Hinc quia Atrebatum sacra hæc pignora anno ⅠƆCCCXCIII relata sunt, Bellouacum deberent anno ⅠƆCCCXLIII fuisse asportata, quo tempore adhuc latebant Atrebati, anno dein ⅠƆCCCLII eleuata, ac sequenti reposita, vt ante dictum, idq; tunc scripta historia miraculorum confirmat. Illam autem translationem memorat V Iulij Saussaius his verbis: Apud Bellouacum sub secundæ Belgicæ capite, [neque 5 Iulij,] translatio S. Vedasti Episcopi Atrebatensis & Confessoris, quando ob Normannicæ incursionis metum sacra eius gleba eam ad ciuitatem, quæ munitissima erat, delata, in ecclesia primum S. Stephani Protomartyris, ac postea in ædicula ad sancti ipsius Confessoris cultum constructa, condigna honorificatione reposita est: vbi miraculis præclaris emicuit; in quibus illud memorabile narratur, quod lampas ante hierothecam posita, exhausto oleo sine vllo pabulo ardere & rutilare visa est. Hæc Saussaius, sed cum extenuatione miraculi, cum lampas tradatur infra cælitus purissimo repleta oliuo, & diuino accensa lumine. Secundo quia S. Hildemannus Episcopus Bellouacensis, eiusq; successores illo oleo vsi fuerunt in sacro Baptismate, & Extrema vnctione, non contigit illud miraculum præsente istic corpore, etiamsi Bellouaci integros annos quinquaginta quieuisset, cum S. Hildemanno tum mortuo, iam istic esset Hermenfridus Episcopus, qui subscripsit priuilegio monasterij Corbeiensis in Concilio dein Parisiensi anno ⅠƆCCCXLIV confirmato. Præterea ecclesiam S. Stephani vocat, quæ proprie S. Vedasti est, & huic solum ædiculam tribuit: quæ in historia Translationis non leguntur. Denique diem V mensis Iulij huic Translationis aßignat, quo nec die neque mense contigit.

[47] In Gestis Normannorum ante Rollonem Ducem, ab auctore coæuo ad annum ⅠƆCCCXCVI deductis, hæc leguntur: Anno Domini ⅠƆCCCLXXX Northmanni incendiis & deuastationibus inhiantes, [sed anno 880] sanguinem humanum sitientes, ad interitum & perditionem regni mense Nouembrio in Gandauo monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt: [mense Decembri,] & mense Decembrio corpus S. Vedasti Vallis supra Summam in villa sua refertur, & inde Bellouacum. Consentit auctor historiæ Translationis, vti ad hanc obseruamus. Diem huic Translationi sacrum necdum in vllo Martyrologio legimus annotatum, qui fuit XXII Decembris aut aliquis vicinus dies, vt mox e tempore relati corporis constabit. Præerat Vedastinis Rudolphus Abbas XX, anno ⅠƆCCCLXXVII electus, qui, vti ex Chronico Vedastino edidit Locrius, onus obiuit iniquissimo tempore, cum fractis Christianorum viribus, omnis pene patria prædæ esset barbaris. Vedastini fuga salutem sibi quæsiuere, profecti Bellouacum, asportato secum B. Vedasti corpore, & quidquid erat, quod minus perditum vellent. Sed vna fere fuit omnibus fortuna. Quidquid hæserat domi, direptum a barbaris; [anno 886 illæsum ab incendio;] ipsa domus incensa: solum templum inustum mansit. Quidquid tuto creditum erat loco Bellouaci, fortuito eius vrbis incendio XV Kalendas Octobris anno ⅠƆCCCLXXXVI, parum abfuit, quin totum perierit: ad B. Vedasti reliquias dumtaxat non pertinuit ea clades.

[48] Solennitas corporis S. Vedasti Bellouaco Atrebatum relati hactenus perseuerat. Illius dies ita describitur in Historia Relationis num. 4: [relatum an. 893, die Dominica, 15 Iulij:] Tandem quarto die egressionis a Bellouago, in Dominica die, Idibus mensis Iulij, Domini misericordia nos adiuuante, Atrebatum ingressi sumus. Hæc testis oculatus. Conueniunt hi characteres in annum Christi ⅠƆCCCXCIII, quo, Cyclo Solis VI, & littera Dominicali G, primus & decimus quintus Iulij inciderunt in diem Dominicam. Idem Auctor coæuus tradit num. 3 corpus fuisse Bellouaci bis senos semis & eo amplius annos. Molanus in Additionibus ad Vsuardum ex propriæ Ecclesiæ Martyrologio hæc scribit: Atrebati anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo nonagesimo tertio, Relatio corporis S. Vedasti a Bellouago ad proprium locum, post annos duodecim, menses nouem, dies viginti quatuor. Quæ eadem leguntur in Martyrologio Germanico Canisij. Verum idem Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij ad VI Februarij eadem repetit omißis mensibus & diebus: veritus forte ne quis subesset error, quod auctor historiæ & testis oculatus menses tantum sex addat & eo amplius, scilicet diebus XXIV, nempe a Decembri anni ⅠƆCCCLXXX, quo Atrebato Bellouacum corpus translatum diximus.

[49] Eamdem relationem referunt XV Iulij MS. Martyrologium Centulense, [Martyro logiis inscripta relatio 15 Iulij,] quod & Vedastinum: Atrebas relatio S. Vedasti Atrebatensis Episcopi & Confessoris. Florarium MS. Translatio S. Vedasti Episcopi & Confessoris, cum de Beluaco Attrebatis reuectus est. At pluribus Saussaius: Atrebati reuectio corporis S. Vedasti Episcopi eiusdem Sedis & Confessoris ex vrbe Bellouacensi, vbi fere quinquaginta annis quieuerat in ecclesia S. Stephani proprio in sacello, cum multorum signorum coruscatione, ab eo scilicet tempore, quo ob metum Normannorum fuerat illuc ad custodiam delatum. Hæc Saussaius, cuius opinio singularis in quinquaginta illis annis corporis apud Bellouacenses relicti constituendis, antea est refutata:

[50] [& 14 Iulij,] Pridie Idus Iulij apud Bellinum hæc leguntur: Eodem die S. Vedasti Episcopi & Confessoris: quæ de eadem sunt Translatione accipienda. In sermone Ioannis de Bruxella, anno ⅭⅠƆCCCLXXVIII de hac translatione scripto, hæc traduntur sub finem: Relata fuerunt gloriosissimi Patris nostri Vedasti pretiosissima ossa Idibus Iulij, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo nonagesimo tertio, a Bellouago ad proprium locum & Ecclesiam suam, quæ ei ab Angelis iussa est fieri nominibus, vbi per eius merita, beneficia orationum plurima sanitatesque diuersæ ægrotantium fiunt vsque in hodiernam diem. [miracula.]

§ IX Reliquiæ S. Vedasti in æde B. Mariæ Atrebatensi & Cameracensi: aliæ Duaci & Lætiis.

[51] Iperius in MS. Chronico Bertiniano capitulo 35, tradit Hemfridum eius loci Sithiuensis Abbatem XXXV incepisse sedere temporibus Regis Roberti Francorum, [Reliquiæ Sanctorum inuentæ in æde B. Mariæ Atrebati post annum 1012,] ac Imperatoris Henrici primi, anno Domini ⅭⅠƆXII. In Atrebatensi ciuitate inuentas esse multas Sanctorum reliquias, ibique multa miracula prouenisse. Baldericus, non diu post ea tempora natus, hæc refert lib. 2 cap. 13: Ibi vero, inquit de templo B. Mariæ cathedrali, iuxta altare Dei genitricis Mariæ, quod B. Vedastus suis diebus consecrauerat, anno quidem secundo Gerardi Episcopi, multæ & multum pretiosæ Sanctorum Reliquiæ inuentæ sunt, ad quarum illustrationem diuersa miracula, per tres circiter annos Diuina clementia operata est. Leprosi enim mundati, contracti humanis vsibus solidati, multique a diuersis languoribus curati, sospitate donantur. Acta Gerardi I Episcopi prosequitur toto fere libro tertio, ab initio ad caput vsque LXIII. & cap. 4 hæc de inuentis Reliquiis repetit: Tunc etiam temporis in monasterio S. Mariæ Atrebatensium iuxta altare multorum Sanctorum Reliquias pretiosas contigit inueniri. Ad quarum quidem merita propalanda Diuina clementia diuersi generis signa & prodigia operante, non solum ex vicinis sed etiam longe positis regionibus, per totum fere biennium, multitudo maxima confluebat.

[52] Deinde cap. 32 refert epistolam Gerardi Episcopi ad Leduinum Abbatem S. Vedasti, [aliæ post combustam ecclesiam anno 1030] qua inter cetera deplorat ecclesiam S. Mariæ Atrebatensium, igne de cælo adueniente, videntibus cunctis, III Kalend. Augusti totam combustam esse, anno ⅭⅠƆXXX, vt margini adscripsit Coluenerius, & confirmat Locrius citato Ludouico Bresinio tomo I Chronici MS. Artesiæ & Flandriæ. Iterum Baldericus cap. 58 de reliquiis S. Vedasti aliorumq; Sanctorum hæc tradit: Domnus Gerardus Episcopus dedicationem ecclesiæ in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ facturus, [inuentæ circa annū 1040,] remouit altare a proprio loco; & effossa terra, quæ circa erat, multæ Sanctorum Reliquiæ ibidem repertæ sunt. Insuper brachium Confessoris Christi Vedasti, [cum brachio, parte capitis, aliisq; S. Vedasti.] & non modica pars de capite eius & de quibusdam membris. Consecrata est igitur ipsa ecclesia II Nonas Ianuarij, apportato S. Vedasti corpore cum aliis Sanctis a monachis eiusdem loci. Hæc Baldericus, qui deinde cap. 60 recitat epistolam Gerardi ad Henricum III Imperatorem, in qua testatur se triginta tum annos Episcopum esse: vnde colligimus eam capitis S. Vedasti inuentionem contigisse circa annum ⅭⅠƆXL. Locrius refert eam inuentionem capitis ad annum ⅭⅠƆXIV: quod monumenta MSS. Ecclesiæ Atrebatensis addant: Inter cetera fuisse brachium S. Vedasti cum capite eius, & quibusdam membris ipsius &c. sed ex tertio Balderici loco, cuius non meminit Locrius, ea sunt desumpta.

[53] Arnoldus Bayßius in Hierogazophylacio Belgico agens de S. Mariæ ecclesia Cathedrali Atrebatensi, refert autographum veteris membranæ MS. post chori ambitum in tabula appersæ, [Alia istic facto Translatio reliquiarum anno 1287,] in qua inter cetera ita legitur: Anno Domini ⅭⅠƆCCLXXXVII, Dominica qua cantatur Misericordia Domini, (ea est secunda post Pascha) fuit facta translatio reliquiarum, quæ sequuntur, in ecclesia Atrebatensia Reuerendo Patre Domino Guilliermo Atrebatensi Episcopo, præsentibus venerabilibus Patribus, Abbate Montis S. Eligij, Abbate Aquicinctensi, Abbate Marchianensi, Abbate Hannoniensi, Abbate Arrosiensi, Abbate Igniacensi, Abbate de Mariolo, Abbate de Viconia, Abbate de Mortagnia, Abbate Mortagnia, Abbate de Caro-campo, ac multis aliis tam Decanis, Prioribus, quam aliis personis Ecclesiasticis, Religiosis & secularibus. Omnibus visitantibus Ecclesiam Atrebatensem die dicta solennitatis, ac per omnes octauas, Dominus Remensis Archiepiscopus, & omnes sui Suffraganei, quibuslibet eorum quadraginta dies de pœnitentiis sibi iniunctis contulerunt. In subiuncto dein Catalogo Reliquiarum valde amplo leguntur quasi simul iunctæ Reliquiæ SS. Vedasti, [inter quas S. Vedasti,] Remigij, & Hilarij. De hoc egimus XIII Ianuarij. Festum hoc Reliquiarum dicta secunda post Pascha Dominica etiamnum Atrebati quot annis colitur officio, vt vocant, Duplici maiori.

[54] Ecclesia noua B. Mariæ Cameracensis, teste Balderico lib. 3 cap. 49, [vti & Cameraci anno 1030] vetere diruta, a memorato ante Episcopo Gerardo septennij spatio reædificata est, & die XVIII Octobris anno ⅭⅠƆXXX solenniter dedicata, ordinatis circa altare Sanctorum corporibus, beatissimi Gaugerici in cathedra Pontificali, [eum eius baculo.] iuxta quem medium sanctorum Pontificum Autberti, Vindiciani, Hadulfi altrinsecus statutorum, interposito etiam baculo S. Vedasti cum reliquiis suis. Hæc pluribus Baldericus. Colitur S. Hadulphus XIX Maij: de aliis sæpius actum.

[55] Idem Raißius tradit in Hierogazophylacio, varias Duaci in ecclesia S. Amati repositas esse reliquias particulari feretro cum duobus instrumentis publicis, [Duaci,] quorum alterum datum anno ⅭⅠƆCCXXV, alterum vero ⅭⅠƆCCCIX. Inter illas seorsim referuntur reliquiæ S. Vedasti, tum SS. Vedasti & Benedicti Andegauensis Episcopi, qui sedit sub Ludouico Pio, sed hactenus latet, die eius natali incognita. Demum referuntur de vestibus SS. Martini & Vedasti istic esse partes. Dies harum Reliquiarum venerationi attributus est primus Aprilis, quo reconditæ fuerunt. Denique inter reliquias, quas aureis fere aut argenteis conclusas hierothecis religioso cultis seruat monasterium Lætiense S. Lamberti in Hannonia ad Helpram fluuium, [Lætiu,] ipsi coram venerati sumus aliquas S. Vedasti particulas, quarum etiam meminit dictus Raißius. Reliquias eius aliquas Brugis in ecclesia cathedrali asseruari tradit Sanderus in Flandria. [Brugis.]

[56] Quæ hactenus de cultu & veneratione S. Vedasti dicta, concludimus prolatis ex Officio Atrebatensi, Hymno, Antiphona & Oratione de S. Vedasto; ne quis ea quoque desideret. Euangelium ex Communi Euangelistarum legitur ex capite X S. Lucæ. Designauit Dominus & alios septuaginta duos &c.

Hymnus

Voce iucunda resonemus omnes, [Hymnus de S. Vedasto,]
Laudibus sacris studium ferentes
Atrebatensem modulando Patrem
      Laude Vedastum.
Hic pius pastor gregis atque tutor,
Lux fuit cæcis, baculusque claudis,
Signa patrauit, miserante Christo,
      Plurima terris.
Obuio cæco comes ipse Regis
Lumen ablatum citius rependit,
Vnde cernentes meruere cordis
      Sumere lumen.
Summa virtutum viguit per ipsum,
Caritas cunctum superans charisma,
Vase nam sicco dederat amico
      Gaudia vitis.
Lustra beluarum dedit Angelorum
Esse concentum, Dominique templum
Ac decachordo reboare psalmum
      Nocte dieque.
Laus Deo Patri, genitæque Proli,
Et tibi compar vtriusque semper
Spiritus alme, Deus vnus omni
      Tempore secli.

Vers. Confessor sancte, & Sacerdos magne,

Resp. Beate Vedaste, intercede pro nobis.

Antiphona. [Antiphona,] Hic est beatus Vedastus, quem fama celebrior verbum Dei prædicaturum Chlodoueo Regi socium itineris adsciuit. ������ Oratio.

[Oratio.] Deus, qui nos deuota B. Vedasti Confess oris tui atque Pontificis instantia, ad agnitionem tui sancti nominis vocare dignatus es; concede propitius, vt cuius solennia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Per Dominum nostrum &c.

VITA BREVIOR
Ex MSS. Vedastinis, & Andrea Chesnæo.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8503

Avctore Anonymo, ex MSS.

[1] Omnium sanctorum Præsulum gloria potissimum semper ac sollicita inquisitione, vel imitando exemplo, vel litterarum serie, memoriæ est commendanda: vt clara prorsus luce reddita, [Prologus Auctoris.] ad sui cultus imitationem, delinquentium animos studeant prouocare; quatenus non solum sibi mercede lucri abunde, verum etiam aliorum profectu vna congaudeant. Eritque æquus arbiter rerum Sator æternus: vt, qui illis solamina ad augendam religionis copiam tribuit, imitatoribus supplementum proficiendi præbere non abnuat. Nec fastidire quispiam audeat, in aliquibus rebus, quæ exiguæ hominibus videantur, supernæ virtutis suffragia postulare: cum crebro in magnis ac minimis rectus Arbiter & pensando subueniat, & subueniendo, vt in maioribus conualescant, auxilium præstet. Venerandi ergo viri Vedasti, Pontificis Atrauatum vrbis, memoriam posteris commendare ratum duximus, vt, vnde originem duxerit, vel qualiter sanæ vitæ cursum peregerit, quemque finem habuerit, prosequi studuimus verbo.

[2] [Rex Chlodoueus,] Igitur cum inclytus Francorum Rex Chlodouius, omni industria solers, Francis regnauit, euenit, vt quodam tempore inter incendia bellorum, aduersus Alamannos gentem ferocem bellaturus pergeret. Quo cum venisset ab vtroque acies, & nisi obuium hostem habuisset a Rheni, tam Franci, quam Alamanni ad mutuam cædem inhiarent. Commisso prælio, ita vehemens terror Chlodouij animum obrepserat, vt in ea pugna se viuendi finem horrenda anxietate trutinaret. Cumque ergo suos pene ad internecionem opprimi cerneret, tandem Diuino fultus auxilio in animo, oculosque in cælum eleuatos attollit. Vnicæ, inquit, potestatis ac maiestatis Deus, quem Chrotildis collateranea mea confitetur, [inuocato Christo,] quemque humili prece die noctuque supplicare non cessat, tu mihi hodie de his hostibus concede victoriam, vti & ego te deinceps corde credendo teneam & adorem. Cumque is huiusmodi precibus rerum Auctorem pulsaret, cessit tandem hostis, terga vertendo, victoriam Chlodoueo. Victos deinde Alamannos cum Rege in ditione cepit, ouansque ad patriam festinus rediens. [Alamannos cædit:] ad Tullum oppidum venit.

[3] Et cum iam desiderium, vt celer ad baptismi gratiam confugeret, sciscitando comperit inibi B. Vedastum sub religionis cultu vitam degere, [a S. Vedasto ductus Remos,] quem mox sibi itinere iunxit. Dum pariter pergerent quadam die venerunt in pago Vongise ad locum, qui dicitur Grandeponte iuxta villam b Rilugiago super fluuium Axona … Deinde ad Remorum vrbem ad Pontificem Remigium, qui tunc inibi sacerdotalem Cathedram regebat, perduxit. Quo tantisper moratus, [baptizatur.] sacræ Trinitatis fidem Chlodoueus professus, baptismi gratiam recipit. Indeque progressus victor ad patriam rediens, iam dictum Vedastum B. Remigio commendauit.

[4] Qui cum apud eum moraretur, & in præfata vrbe Remorum vitam duceret, accidit, vt in quodam tempore aliquis ex illustribus viris ad cellulam eius veniret. Erat enim mitis animo, alloquioque suauis. Nouerat enim opem ferre miseris, mœstosque verbis fouere, ac ignauos ad sobrietatis normam restringere, omnemque itemque religionis censuram, & exemplo monstrare, & verbis studebat edocere. Cum ergo, vt diximus, quidam de illustribus viris ad eum venisset, ille ex industria ministro iussit, vt concito gradu post salubria effamina huic poculum vini afferret. Ille ait, nequaquam in vas, quo haurire solitus fuerat, quid quam vini remansisse. [S. Vedastus precibus vinum impetrat:] Quo audito gemens cælum aspicit, ac mentem ad superna attollit, vt cito clemens pietas subueniret, illud recordans miraculum, quo in Cana Galilææ aquas in vini mutauit saporem, huius necessitatis tribuat vicissitudinem. Post impletam orationem ministro vrgens imperat, vt ad vas festinus properet, & quæ Dominus tribuerit, afferre festinet. Mox obediens minister celeriter venit, vasque, a quo vinum haurire solitus fuerat, superfluens reperit. Repletus gaudio imperatum munus apportat, ac de affluente munere lætus renuntiat. Quod ille statim audiens, ne fauor patratæ virtutis mentem macularet, ministro iubet, vt nulli hoc in propatulo iactitando denuntiet. Sed quoad vsque inter superos degerit silendo tegi iubet.

[5] Cumque iam celeberrima fama in præfata vrbe Remorum esset, & B. Remigius eum venerationis cultu attollere niteretur; [sit Episcopus:] fuit tandem consilij, vt Atrebatum vrbis eum Pontificem faceret, qui Francorum gentem ad baptismi gratiam paullatim docendo ac de industria monendo attrahere curaret. Suscepto itaque Pontificalis Cathedræ onere ad vrbem Atrebatum venit, dumque muros intrare vellet, obuiam habuit cæcum & claudum alimoniam postulantes. Cumque ille de Apostolico fonte hauriens, verba depromeret, ac diceret se nequaquam supplemento auri & argenti onerari; [Act. 3] illi attentius petebant, ac de industria pecuniam ab ipso extorquere nitebantur. Ille importune opem petentibus ait: Pro auri argentique munere, si vestra fides meo committeretur affectui, Diuini muneris vberius affluentia abundaretis. [signo Crucis cæcum & claudū sanat:] Illi, aiunt, sese ad omnia paratos. Inquit: Si fides vestra meis committatur dictis, pristinam sanitatem vtrique vestrum Omnipotentis pietas largietur. Manuque mox oculis superposita, ac debilibus membris attrectatis, signo Crucis facto, sursum cælos aspiciens, quæ poposcit, impetrauit. Nam cæcus visum, claudus gressum recipiens, ouantes ad propria remearunt.

[6] Contigit ergo vt Ecclesiam introiret, quam cernens incultam, ac negligentia ciuium Paganorum prætermissam, veprium densitate oppletam, [Atrebaii squalorem templi deplorat,] ac stercoribus bestiarumque habitaculis pollutam, memoriter cordi subdidit, omnique tristitiæ colla submisit. Hæc prorsus hominis habitatio vrbem frequentabat. Quæ olim ab Attila c Necaronorum Rege diruta, turpi fuerat squallore relicta. Ibique habitatione vrsi reperta, cum eum animi dolore a vallo vrbis eiecit, [vrso abitum imperat:] & ne Crientium fluuiolum, qui ibi fluit, vltra progrederetur, imperauit; nullatenus illuc visus rediisse. Erat gratus penes aulam regiam, nec valebat Francorum viros a profanis erroribus ex integro retrahere: sed paullatim, quos per dulcia effamina religioni subdebat, Ecclesiæ recipiebat sinu.

[7] Actumque deinceps est, vt mortuo Chlodouæo Chlotharius filius eius in locum patris susceptus Francis imperaret: [in conuiuio Chlotharij Regis,] & cum egregie regni regimina regeret, euenit, vt aliquis vir Francus, nomine Hozinus, Regem Chlotharium ad prandium vocaret, & inter aulicolas Regis venerabilem virum Vedastum Pontificem inuitaret. At ille, non quod eis consentiendo gulæ faueret, sed quo coadunatam ad Regis prandium turbam suis salubribus doctrinis edoceret, ac per Regis auctoritatem plene ad sacrum vsque Baptismum prouocaret, venit, [væsa gentils ritu fœdata,] Cum ergo bis ille ad prandium vocatus venisset, domum introiens conspicit d gentili ritu vasa plena ceruisiæ domi astare. Quod ille sciscitans quid sibi vasa in medio posita vellent; responsum est, alia Christianis, alia Paganis apposita ac gentili ritu sacrificata. Cum, ita sibi denuntiatum fuisset, omnia vasa signo Crucis sacrauit, & omnipotētis Dei nomine inuocato, cum fidei adminiculo cælitus auxiliante dono benedixit. Cumque benedictionem Crucis signo super vasa, quæ gentili ritu fuerant sacrificata, præmisisset, [signo Crucis frangit,] mox soluta ligaminibus cunctum ceruisiæ liquorem, quem capiebant, in pauimentum deiecerunt. Vnde Rex miraculo perculsus, ab omni Procerum caterua sciscitaretur, quæ gestæ rei caussa fuerit, vt in propatulo sibi narraret venerandus vir Vedastus, summusque Pontifex ait: O Rex, tuorum decus Francorum, cernere potes, quanta sit diabolicæ fraudis astutia ad animas hominum decipiendas. Numquam putas hic dæmonum fuisse coniecturam, quæ per hunc liquorem corda hominum Dei per præuaricationem suffocata morti æternæ subdere studebant? [& multos conuertit:] Sed nunc virtute diuina pulsata, & effugata dæmonis arte, scire cunctis necessarium est, qualiter ad salubria medicamenta veræ fidei Christianæ queant confugere, & superstitiones Gentilium omni nisu studeant prætermittere. Quæ caussa multis, qui aderant, profuit ad salutem. Nam multi ex hoc ad gratiam baptismi confugerunt, & sanctæ religioni colla submiserunt.

[8] Erexit ergo supradictam Ecclesiam multa per spatia temporum, annos circiter quadraginta, cursum vitæ consummans. Cum iam vellet eum Dominus de huius vitæ ærumnis ad cæleste prouocare regnum, [annis circiter 40 in Episcopatu peractis;,] febris corripuit, ac exitum suum denuntiauit. Nam cum in eadem vrbe in quadam cellula iaceret, ignea columna cælo delapsa super cellulæ tegumenta, per longa noctis spatia plusquam duarum horarum immobilis stetit. Quod cum vir venerabilis audisset, suum exitum denuntiauit, ac omnibus valedicens post monita salubria animam Creatori reddidit octauo Idus Februarij: felicemque de hac vita exitum agens, [obit 6 Febru.] solum desiderium viuentibus reliquit. Multi in hac hora psallentium voces audierunt in cælo. Cum hoc funus omnes audissent, aduenerunt Clerus & plebs non solum de illo oppido, sed etiam de vicinis vrbibus Pontifices & Sacerdotes, vt seruum Dei Vedastum Pontificem, sicut dignum erat, traderent sepulturæ. Beatum corpus in medio positum, vt mos est, omnibus accipientibus feretrum cum ipso sancto corpore, nullatenus de loco potuerunt mouere. [sepeliendus nequit moueri:] Interrogatum est a viro venerabili Scobilione Archipresbytero loci illius, quem ipse Pontifex enutrierat, quidnam esset. At ille se nescire dixit. Vtique vnum scio, quia cum esset in corpore, sæpius audiui eum dicentem, quia infra muros ciuitatis nullus defunctus requiescere deberet. Nam ipse Pontifex in oratorio, quod super littus Crientij fluuioli ædificauerat, requiescere disponebat. Sed tamen neque locus sic delectus nec monumentum paratum esse videbatur. Dum hæc ad inuicem loquebantur, & quid de ipso agerent dubitabant, [precibus fusii monetur;] venerabilis vir Scobilius, mœrore cordis repletus, commouetur in lacrymis, & super corpus B. Vedasti prouolutus in vocem erumpit, dicens: Heu me, heu me, beatissime Pater, quid vis vt faciam? quia iam dies declinat ad vesperum, & omnes qui conuenerunt, remeare ad propria festinant. Iube te ergo portare, dulcissime Pater, ad locum quem olim tibi præparauimus. Cum hæc dixisset, accepto feretro, in quo gleba sancti corporis iacebat, leuauerunt in humeris suis, nullum onus sentientes, & cum magno silentio deferentes canebant: [sepelitur in æde Cathedrali:] Ambulabunt Sancti in viam quam elegisti: festina ad locum qui præparatus est tibi. Tradiderunt eum sepulturæ, sicut decuit seruum Dei, in ecclesia a dextro cornu altaris, vbi ipse pontificalis cathedræ fungebatur officio. Nam actum est aliquanto tempore post, vt cum eadem domus, in qua vir sanctus vitam finierat, ignis incendio cremaretur, & pars domus consumeretur, vna ancillarum fidelissima, nomine Habita, B. Vedastum cerneret, & igneni a cellula in qua defunctus fuerat expelleret: quæ sola cum lecto incombusta remansit. Quam propterea rerum Sator vrere non permisit, vt virtutis suæ munere memoriale viuentibus relinqueret.

[9] e Nunc sicut superius memorauimus, vnde originem duxerit, ratum ducamus. Aquitania montem habet, qui æqualibus pene spatiis Petragoricam & Lemouicam ciuitates dirimit. Mons ille magnus, & sui quantitate multum terræ occupans, longe lateque altitudine fere nubes penetrans si graues sint. [origine creditur Aquitanus,] Super cacumen eius antiquis & præteritis ætatibus, incertum an ciuitas an castrum situm fuit, cuius enormitatem & munitissimam magnificentiam ruinarum indicia & moles dirutæ satis demonstrant, quanta fuerit res ipsa: nomen montis ex tunc & nunc Leucus est, ex nomine montis castrum illud etiam nomen sortitum est: sed & populus regionis illius Leuci sunt dicti maxima pars Aquitaniæ vsque in Oceanum. Testes sunt perpetua fama & plures scripturæ iam hodie, quod illa omnia ita nuncupantur. De Leucis ergo B. Vedastus oriundus fuit, nobilibus procul dubio natalibus, prosapia sicut ingenua, ita insigni & famosa, prædiorum affluentia, & abundantia diuitiarum locupletissimis, vt nihil de seculari defuerit gloria. Puer studio litterarum felici auspicio mancipatus est: nam omnia quæ ad institutum studium attinebant, Diuino suggerente suffragio, plenissime hausit. [in studiis sancto educatus,] Verum in his omnibus nullo abusus est, sed gradatim ad summa aspirans, vere secundum Deum, & quæ illius sunt, demum philosophatus est, vt solum Deum & voluntatem eius, & præcepta amplecteretur, certus de reposito fructu. Demum Beatissimus plusquam adolescens parentes fugit, diuitias contempsit paternas, & gloriam & amplissimas prædiorum possessiones ita spreuit, ac si breuissimæ essent, ita patriam euasit. Applicuit tandem ita solitarius, ita vacuus ad fines qui Alemannos prospiciunt. Ibi de loco ad locum pauper exulauit pro amore Dei & vitæ æternæ. [versus Alamanniam profectus est.] f Et quia tanto tempore in partibus illis conuersatus fuit, incolæ illius patriæ existimauerunt illum, & adhuc existimant, in Tullo, tunc oppido, nunc ciuitate, fuisse natum.

[Annotata]

a Videntur deesse duæ voces, ad ripam vel circa ripas, vt in sequenti Vita legitur: ad quam plura.

b Deest nomen alibi. In altera Vita dicitur Rege pontem transeunte obuiasse cæcus, ibidem a S. Vedasto illuminatus; quæ hic a descriptore videntur omissa. Vti etiam in Chesnei Fragmento.

c Imo Hunnorum, vt in sequenti Vita dicitur.

d Hæc maleficiis attribuuntur in sequenti Vita.

e Hæc post prologum iuxta partitionem ibidem factam videnturfuisse, sed quod minus certa sint, huc reiecta. Alibi pro alio prologo seorsim leguntur.

f Sequentia deerant in altero MS. Vedastino.

ALIA VITA
ab Alcuino emendata,
ex Chesneo, Surio, variis MSS.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8508

Avctore Alcvino, ex MSS.

PROLOGVS ALCVINI.

a

[1] Dvlcissimo dilectionis filio b Radoni Abbati, humilis Leuita Albinus salutē.

Dilectionis vestræ venerabile prȩceptum secutus, Vitam S. Vedasti Patris vestri & Intercessoris nostri, c emendare studui: non quod aliquid illius excellentissimis meritis dignum valuissem, sed quod nihil tuæ Reuerentiæ iussis denegare ratum putaui. Idcirco ad te maxime pertinet harum laus vel vituperatio litterarum. Vtinam tibi & Fratribus, qualescumque sint, placeant. Deprecor autem, vt meum laborem orationum vestrarum solatio remunerare dignemini; & vnus merear esse vestrum in caritatis communione: illius semper memores mandati, qui dixit: [Ioan. 15. 12] Hoc est præceptum meum, vt diligatis inuicem. In hoc enim mandato omnium salus consistit. [Abbati in caritate regendi subditi,] Hoc cunctis pernecessarium esse constat, & maxime iis, qui gregem Christi regendum accipiunt. Quapropter tu, Carissime, gregem, quem accepisti regendum, fraterno amore diligenter erudire studeto, & sanctis admonitionibus eum per pascua vitæ deducere satage. Habes in omni opere bono Christum adiutorem, Sanctum quoque Vedastum intercessorem. Sicut magno labore domum Dei optime habes ornatam, & largissimis donis decoratam; ita tibi subiectos bonis moribus ornare contende, & eos in diuina laude deuotissime fac consistere, & quod Angeli semper agunt in cælis, hoc Fratres iugiter faciant in ecclesiis. Tuum est præcipere, illorum obedire. Tuum est præire, illorum subsequi, Omnium itaque in seruitio Dei vna debet esse voluntas, vt vna fiat in regno Dei remuneratio.

[2] Nullus horis canonicis se diuinis subtrahat laudibus, ne propter aliquam negligentiam cuiuslibet locus in conspectu Dei vacuus inueniatur: [cura hæbenda officij diuini,] & verba Dei in ecclesiis intimo cordis affectu proferantur, & cum magna reuerentia Dei omnipotentis officia celebrentur. Omne vero ministerium Christi humiliter & deuote impleatur. Omnis itaque obedientia in seculi necessitatibus fideliter & strenue peragatur. d Fiat equidem inter omnes concordissima pax & sanctissima caritas, & deuotio vitæ regularis. Seniores bonis exemplis & sedula admonitione erudiant iuniores, illosque diligant vt filios, & illi, quasi patres, eos honorificent, illorum cum omni alacritate obediant præceptis. [caritatis fraternæ,] Tua vero, venerande Fili, conuersatio omnibus sit exemplum salutis. Caue, vt nec minimus quis in tua scandalizetur vita, sed ædificetur & roboretur in via veritatis,: quia tibi ex illorum salute merces iudicabitur æterna. Cani capilli, extremum denuntiant properare diem. Quapropter paratus esto omni hora in occursum Domini Dei tui. Dilectio fraterna, & eleemosynæ miserorum, & vitæ castitas præparent tibi gradus in cælum. Diligenter elabora tibi æternos dies felices. Honor secularis, quem habes spiritualem tibi abundet in gloriam.

[3] Festiuis diebus veniente ad ecclesiam populo, fac eis prædicari verbum Dei: & quocumque vadis, [ædisicationis,] Clerici, qui seruitium Dei pleniter peragant, tecum eant; sobrietate ornati, non ebrietati assueti: quorum honestas vitæ, aliis sit doctrina salutis. Curamque vbique habeas maxime pauperum, viduarum, & orphanorum, vt audias in die tremendo a Domino Christo cum aliis eleemosynam facientibus: [eleemosynarum,] Quamdiu vni ex his minimis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25. 40] Esto miseris vt pater, & caussam ad te clamantium diligenter discute, & parce in te peccantibus, vt Deus tuis parcat peccatis. Esto iustus in iudiciis, & misericors in debitis, magister virtutum, moribus honestus, verbis iucundus, vita laudabilis, in omni opere Dei deuotus. Fratres quoque cohortare, vt sanctas diligentissime legant Scripturas. Non confidant in linguæ notitia, [& studij Scripturarum,] sed in veritatis intelligentia, vt possint contradicentibus veritati resistere. Sunt tempora periculosa, vt Apostoli prædixerunt, quia multi pseudodoctores surgent, nouas introducentes sectas, qui Catholicæ fidei puritatem impiis assertionibus maculare nitentur. [2 Tim. 3. 1; 2 Petr. 3. 3] Ideo necesse est, Ecclesiam plurimos habere defensores, qui non solum vitæ sanctitate, sed etiam doctrina veritatis, castra Dei viriliter defendere valeant.

[4] Has vero piæ admonitionis litterulas non quasi nescienti direxi, sed vt veræ caritatis in meo pectore fidem ostenderem. Quid facit amicus, si seipsum verbis non ostendit? Si diuites pauperum munuscula non spernunt, cur & vestræ sapientiæ flumina, nostræ riuulos intelligentiæ respuere debent? [monita amice suscipienda.] Nam & maiores amnes riuulis augentur influentibus, & ipse Dominus viduæ laudauit duo minuta, quæ ex inopia suæ paupertatis larga manu Deo, quod habuit, obtulit. [Luc. 21. 3] Et ego, quamuis scientia inops, tamen fraterno fidelis amore, vestræ hæc munuscula direxi pietati: obsecrans, vt tam humili fraternitatis ea intuitu respicere digneris, quam nos pia deuotionis caritate illa vobis dirigere studuimus, Omnipotens Deus te tuosque carissimos Fratres in omni bono proficere faciat, & ad beatitudinem æternæ gloriæ peruenire concedat.

[Annotata]

a Prologus deest in MSS. S. Maximini & Marchianensi, & altero Antuerpiensi, in altero Actis postponitur.

b Surius Rodani. de eo iam egimus.

c Scilicet, vt monuimus, ante Alcuini tempora scriptam.

d Surius breuius: Omnes vtique obedientiam iu seculi necessatibus fideliter & strenue peragunt.

CAPVT I
Doctrina Christiana Regi Chlodoueo explicata a Vedasto.

[5] Postquam Deus & Dominus noster Iesus Christus ouem quærere perditam de cælis in hunc mundum per virginalem venerat vterum, & tota suæ dispensationis, & nostræ salutis peracta plenitudine, cum triumpho gloriæ ad sedem paternæ maiestatis reuersus est, vt atetricas ignorantiæ tenebras toto depelleret orbe, multa sanctorum lumina Doctorum, Euangelicæ prædicationis luce fulgentia, toto diuiserat mundo: vt, sicut cælum fulgentibus ornatur stellis, quæ tamen omnes ab vno illustrantur sole; sic & lata terrarum spatia sanctis splendescerent Doctoribus, [Inter Doctores Ecclesiæ claret S. Vedastus:] qui tamen ab æterno sole illuminati, Diuina præeunte gratia, cæcas ignorantiæ tenebras veræ fidei fulgore & glorioso Christi nomine illustrarent, vt eis ministrantibus, longa ab initio mundi esuries, æternæ vitæ epulis satiaretur. [Luc. 15. 4] De quorum numero sanctus Dei Sacerdos Vedastus & Prædicator egregius, temporibus fortissimi Regis tunc temporis Francorum b Clodouei, in has, Diuina dirigente gratia, ob multorum salutem peruenit regiones: quatenus supernæ pietatis suffultus auxilio, populum diabolica fraude deceptum, & errorum laqucis captiuūm, in viam dirigeret salutis æterne, & veræ, quæ in Christo est, libertati restitueret. Sed vt hoc acceptabili, secundum Apostolum, fieret tempore, qui ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; Dominus Tesus, qui vult omnes homines saluos fieri, competentem suo famulo præuidebat caussam, quomodo opportune ad ministerium verbi Dei peruenire valuisset. [2 Cor. 6. 2; 1 Tim. 2. 4]

[6] Contigit vero præfatum Francorum Regem Clodoueum c Alemannis bellum inferre, qui tunc d temporis regno suo per se potiti sunt: sed non eos ita offendit imparatos, vt voluit. Nam fortissima collecta manu, Regi circa ripas e Rheni fluminis obuiauerunt, vnanimes bellica virtute patriam defendere, vel liberā manu pro patria mori: & fortissime vtrimque decertatum est: hi, ne triumphi gloriam, illi, ne patriæ perderent libertatem, in mutuam corruentes cædem. Igitur Rex nimio turbatus terrore, dum inimicos vidit fortiter pugnare, & suos pene f ad internecionem vinci, magis cœpit de salute desperare, [Chlodoueum, potitum in Christi nomine victoria,] quam de vitoriā sperare. Etsi autem necdum g voluntate renatus esset in Christo, tamen necessitate cogente, ad Christi confugit auxilium. Et quia Reginam habuit religiosam, baptismique Sacramentis initiatam, nomine h Clotilden, i oculos cum hac voce ad cælum leuauit: O Deus vnicæ potestatis, & summæ maiestatis, quem Regina Clotildis colit, confitetur & adorat; concede mihi hodie de inimicis meis victoriam. Nam ex hac die tu solus mihi eris Deus, & veneranda potestas. Tu mihi triumphum præsta, & ego tibi seruitium promitto sempiternum. Mox Diuina operante pietate, terga verterunt k Alemanni, victoria cessit Regi & Francis. O mira omnipotentis Dei clementia! o ineffabilis bonitas! qui sic exaudit, & numquam derelinquit sperantes in se. Quanta fide Christiani nomen illius & misericordiam inuocare debent, dum paganus Rex ad vnius precis effectum tantam promeruit victoriam. Cui ex antiquis huius diuinæ pietatis adæquare auxilium debemus, qui ob vnius momenti lacrymas tam celebrem venturo suo seruo contulit triumphum, nisi Ezechiæ Regi, qui in angustia tribulationis vna tantummodo petitione promeruit, non solum a præsenti vastatione ciuitatem superna protectione defendi, sed etiam in eadem nocte, qua preces in diuinas effuderat aures, centum octogintaquinque millia hostium lætus & liberatus occidi viderat? [4 Reg 19]

[7] Hæc vero victoria, de qua ante diximus, Regi populoque suo caussa fuit salutis æternæ: & ne lucerna, Sanctus videlicet Vedastus sub modio lateret absconditus, sed supra candelabrum positus, exemplis vel prædicationibus, in domo Dei lucens, ab errore idololatriæ & caligine ignorantiæ in viam plurimos educeret veritatis. Igitur superatis hostibus & rebus in pace compositis, & Alemannis suæ subiectis ditioni, Rex ouans cum laude triumphi ad patriam rediit. [instruit,] Et vt fidelis tantæ sibi gloriæ Largitori sponsor appareret, l festinauit seruorum Christi sacra imbui prædicatione, & sancti baptismatis ablui Sacramentis. Venit autem ad m Tullum oppidum, vbi Sanctum agnouit Vedastum laudabili religione soli seruire Deo, & dulcissimos contemplatiuæ vitæ carpere fructus. Hunc vero ad S. Remigium, Christi clarissimum Sacerdotem, ad Remorum properans ciuitatem, sibi socium assumpsit: quatenus per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis, [ad S. Remigium deducit baptizandum.] & Catholicæ fidei firmis initiaretur fundamentis: vt paratus fide & virtutum scientia, a tanto Pontifice spirituali ablueretur lauacro, & ab illo donis cælestibus confirmaretur, quod ab isto Diuina prius præueniente n gratia euangelicis cœptum fuerat prædicationibus. Hic ad fontem vitæ festinantem deducebat Regem: ille in fontem salutis æternæ venientem abluebat. Ambo propemodum pari pietate Patris: hic doctrina fidei, ille baptismatis vnda: vtrique æterno Regi Regem temporalem munus obtulerunt acceptabile. Hi sunt duæ oliuæ, & duo candelabra lucentia, a quibus Rex præfatus in via Dei eruditus & a diaboli catenis erutus, miserante Deo, portam perpetuæ lucis ingressus, cum fortissima gente Francorum credidit Christo, & facta est gens sancta, populus acquisitionis, vt annuntientur in eo virtutes illius, qui eos de tenebris vocauit in admirabile lumen suum.

[Annotata]

a MSS. Marchian. & alterum Antuerp. tetras.

b Imperauit Chlodoueus a fine anni 479 ad 509, quo obiit 27 Nouemb.

c Alamanni, siue Alemanni, ξυνιήλιδές εἰσιν ἄνθρωποι καὶ μιγάδες, καὶ τοῦτο δύναται αὐτοῖς ἐπωνυμία, [Alamanni vnde dicti?] Conuenæ sunt & miscellanei homines; quod & appellatio eorum lingua indicat. Ita lib. 1 de rebus Iustiniani Imperatoris Agathias, secutus Asinium Quadratum hominem Italum, accuratum rerum Germanicarum, vel ipso Agathia teste, scriptorem. Et certe ipsum nomen Alleman Germanis Belgisq; omnem virum significat. Habitarunt olim hi Alamanni inter fluuios Mœnum, Rhenum & Danubium: [eorum sedes:] quem prætergressi pristinum locum Sueuis & Francu Orientalibus reliquerunt. Hincmarus in Vita S. Remigij ait pugnatum Francos inter & Alamannos Sueuosq; De singulis actum 1 Februarij ad Vitam S. Sigeberti.

d Alamannos post Romanorum, quibus subiecti ante fuerant, excussum imperium, pro libertate sua vindicanda acerrimos factos illorum fuisse hostes docet Ammianus Marcellinus, [Romanorum imperium excutiunt:] potissimum lib. 28 in Valentiniano & Valente cap. 6. De hoc Chlodouei cum iis bello agunt Gregorius Turonensis lib. 2 cap. 30. Aimoinus lib. 1 cap. 15. Hincmarus aliiq; antiqui Scriptores gestum id est anno regni eius 15. Christi 494.

e Ita etiam in Vita priore obuius hostis dicitur factus ad Rhenum. Circa partes Argentorato vicinas pugnam contigisse arbitramur, primo quod ab altera Rheni parte sedes Alamannorum fuerit. Secundo ac potissimum, quod, cum Remos Suessionesque festinans repeteret, [victi a Clodoueo circa Argentoratum, non Tulpiacum:] transierit Tullum vrbem, ac pagum Vongisum ad fluuium Axonam, quæ loca inter Argentoratum & Remos interiacent. Recentiores scriptores prælium hoc assignant Tulpiaco, vulgo Zullich, oppido Ducatus Iuliacensis; sed itinere dici a Rheno distat, & erat tum sub regno Sigeberti Regis Coloniensis, qui istic secundum Gregorium Turonensem lib. 2 cap. 37 pugnans contra Alamannos percussus in geniculum claudicauit: quod in alia hostium irruptione factum fuerit: nec enim ad sedem regiam rediturus Clodoueus Tullum venisset.

f Turonensis, exercitus Chlodouei valde ad internecionem ruere cœpit.

g Idem:: Compulsus est confiteti necessitate, quod prius voluntate negauerat.

h Colitur 3 Iunij S. Clotildis, aliis Chlotildis, Crotildis, Hlotild, Rothilt, Rothildis.

i Greg. Turon. Eleuatis ad cælum oculis, compunctus corde, commotus in lacrymis, ait: Iesu Christe, quem Crothildis prædicat esse filium Dei & c. Hincmarus addit Regem ante monitum ab Aureliano Consiliario id fecisse. Quæ etiam leguntur in Gestis Regum Francorum.

k Hincmarus addit, Alamannos, videntes Regem suum interfectum, [an eorum Rex occisus?] potestati Chlodouei se subdidisse, qui eos & terram eorum sub iugo tributario constituit. Ast in Vita priore Chlodoueus victor Alamannos eum Rege in ditione cepit: quod verosimilius credimus.

l Ita secundum Vitam priorem, festinus rediit, vt celer ad baptismi gratiam confugeret. Ergo non procul circumiuit: quod factum esset, si Tulpiaco per vrbem Tullensem rediisset.

m Tullum ad Mosellam vrbs Episcopalis. Aimoinus lib. 1, cap. 16: Victor Chlodoueus regrediens, [Tullum vrbs.] Tullo ciuitatem deuenit, reperrumque inibi B. Vedastum, postea Adartensium Episcopum, comitem sui adsciuit itineris.

n MS. March. clementia.

CAPVT II
Miracula & virtutes S. Vedasti. Baptismus Chlodouei Regis.

[8] Sacra igitur Euangelicæ auctoritatis narrat historia, Dominum Iesum Hiericho pergentem ad confirmanda in fidem suæ maiestatis corda populi præsentis, cuidam cæco ad se clamanti lumen reddidisse oculorum, vt per corporale vnius illius cæci lumen, spiritualiter multorum illuminarentur pectora. [Luc. 18. 41] Ita & S. Vedastus, [S. Vedastus cæcum obuium,] Deo Christo donante, per cuiusdam illuminationem cæci, fidem, quam verbo prædicauit, in corde Regis miraculo confirmauit: vt Rex ipse intelligeret, tam sibi esse necessarium cordis lumen, quam cæco oculorum illustrationem: & quod Diuina operata est gratia, per preces famuli sui, in oculis cæca nocte castigatis; hoc per sermones eiusdem famuli, eadem operante potentia, per spiritualis intelligentiam lucis in suo pectore perficeretur. Nam dum regia excellentia condigno comitatu cum multitudine maxima iret populi, [Rege præsente,] iter agentibus illis, venerunt in quemdam pagum, qui incolarum terræ illius consuetudine a Vungise pagus dicitur prope b Reguliacam villam, quæ sita est super florigeras Axonæ fluminis ripas. Et ecce eiusdem fluminis c pontem Rege transeunte cum multitudine populi, obuiauit illi cæcus quidam, huius diutissime solaris expers luminis: forte nec sua cæcatus culpa, sed vt manifestarentur opera Dei in illo, & per illius illuminationem præfentem, plurimorum illuminarentur corda spiritualiter. Qui cum intellexisset a prætereuntibus S. Vedastum Christi seruum in eodem iter agere comitatu, clamauit: Sancte & electe Dei Vedaste, miserere mei, & supernam pio pectore diligentius deposce potentiam; vt meæ subueniat miseriæ. Non aurum posco, nec argentum, sed vt mihi lumen per sanctitatis tuæ preces restituat oculorum. Sensit itaque vir Dei virtutem sibi adesse supernam: non ob illius cæci tantummodo, sed plus propter præsentis d populi salutem, to tumque se in sacras effudit preces, in Diuina fidens pietate, [signo Crucis illuminat:] & dexteram cum signo Crucis posuit super oculos cæci, dicens: Domine Iesu, qui es lumen verum, qui aperuisti oculos cæci nati ad te clamantis, aperi oculos & istius, vt intelligat populus iste præsens, quia tu es Deus solus, faciens mirabilia in cælo & in terra. Mox ille cæcus lumine recepto, gaudens perrexit viam suam. In quo loco tempore sequenti a religiosis viris ædificata est ecclesia, in testimonium miraculi istius, in qua orantibus & credentibus vsque e hodie beneficia præstantur diuina.

[9] Igitur Rex a viro Dei Euangelicis apprīme imbutus doctrinis, & hoc præsenti miraculo in fide firmiter confortatus, nil moratus in via, nil dubitans in fide, sed magna alacritate animi, magna festinatione itineris, sanctissimum Pontificem Remigium videre properauit, vt illius sacratissimo ministerio, Spiritu sancto operante, in remissionem peccatorum, & spem vitæ æternæ, Catholici baptismatis viuo ablueretur fonte. Cum quo aliquantis moratus est diebus, [a Chlodeueo] vt Ecclesiasticis satisfaceret sanctionibus, & pœnitentiæ, secundum Apostolicum præceptum, prius ablueretur lacrymis, dicente B. Petro Principe Apostolorum: Pœnitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; & sic in nomine sanctæ Trinitatis, cælestis mysterij baptisma susciperet. Sciens vero beatus Pontifex Apostolum dicere Paulum, Omnia vestra f honesto cum ordine fiant: constituit g diem, quo Rex Ecclesiam intraret ad suscipienda diuinæ pietatis Sacramenta. [1 Cor. 14. 40] Quale fuit tunc h Sanctis Dei gaudium, qualis in Ecclesia Christi lætitia, cum viderent Regem Niniue ad prædicationem Ionæ de solio maiestatis suæ descendisse, [post baptismum] & in cinere sedisse pœnitentiæ, & sub pia Dei Sacerdotis dextera, suæ Excellentiæ caput humiliare! [Ion. 3.] Baptizatus est itaque Rex cum optimatibus suis & populo, qui Diuina præueniente gratia, salutaris lauacri gaudebat suscipere Sacramentum.

[10] Vtriusque & victoriæ ex hostibus, & suæ salutis voti compos, ad sceptra regni gubernāda reuersus est, Sanctumque Vedastum beato Pontifici commendauit Remigio. [commendatur S. Remigio:] Qui ibi moratus, vitæ meritis & virtutum claruit exemplis, omnibus amabilis & venerabilis factus est. Fuit enim morum dignitate religiosus, caritate præcipuus, fraterna dilectione iucundus, humili pietate eximius, orationum vigilantia assiduus, sermone modestus, corpore castus, ieiunio sobrius, miserorum consolator. Non de crastino cogitans, sed semper de Dei confidens clementia, omnes ad se venientes, æternæ vitæ pascebat alimento. Nullum in sua despiciebat angustia, sed piæ consolationis verbo reficiebat mœstos. Nemini vel verbo nocuit, sed fraterno amore cunctis prodesse satagebat. [omni virtute excellit:] Vnde & a quam plurimis illustribus frequentabatur viris, vt illius sacratissimo alloquio vel in tristitia cuiuslibet sollicitudinis susciperent consolationem, vel in religione Ecclesiasticæ exercitationis puram ab eo audirent veritatem. Vnde & illius pia deuotione i multi a diaboli laqueis liberati sunt, & vias vitæ perpetuæ, superna adiuuante pietate, ingressi sunt. Scilicet multi, vt supra diximus, ob celeberrimam sanctitatis famam eius nobilium vel plebeiorum virum Dei visitare solebant, vt consolarentur per gratiam, quæ abundabat in labiis illius, & quia ex abundantia cordis os loquitur, & quia fraterno amore omnes diligebat, omnibus se affabilem præstabat. Aliorum salutem suum reputans lucrum, [omnes instruit:] nec Dominicæ talentum pecuniæ pigritiæ obruit humo, sed quotidiano caritatis sudore multiplicare studebat, ne vacuus reueniente Domino suo, in conspectu illius k appareret.

[11] Igitur quidam vir nobilis & religiosus inter alios famulum venit visitare Christi, vt per cum cælestis doctrinæ reficeretur melle. Et dum sermo dulcissimæ allocutionis in longum traheretur, & sol medium cæli transiens centrum, crescentes duplicaret vmbras, nolebat vir Dei hospitem suum absque caritatis dimittere viatico: sed mandauit puero, vt si quid illi remansisset vini, caro pocula portaret amico, quatenus in vtroque & anima refectus, & corpore confortatus, domum rediret. Sed propter hospitum frequentiam, & viri Dei largam erga omnes munificentiam, non arida patris caritate, aridum inuenit vasculum, in quo vinum seruari solebat. Mox tristis, tacito murmure, hoc ipsum puer paternis intimauit auribus. Qui verecundiæ rubore perfusus, caritatis tamen dulcedine abundans corde, in diuina confisus suffragia, tacitus paulisper Deo preces effudit: nil de diuino dubitans auxilio, nil de suæ petitionis hæsitans effectu, totus in eius credens clementia, qui de arida petra sitienti populo fontem aquæ viuæ produxit, vel in Cana Galileæ aquam l in mirabilis vini conuertit saporem; dixit puero: Vade in Dei confidens bonitate, & quodcumque inueneris in vasculo, non cuncteris nobis adferre. Qui celer paterno obediens præcepto, [Precibiis vinum obtinet.] cucurrit, & vas vino optimo superaffluens inuenit: gratias Deo agens, alacri animo venienti & suis sociis propinauit amico. Qui duplici roboratus caritate, remeauit in propria. Sed famulus Christi, ne vanis iactantiæ verbis vel rumigero populi celebraretur fauore, sub magna attestatione præcepit puero, omnibus vitæ suæ diebus hoc tacere miraculum, plus Deo soli cognitus esse cupiens, quam hominibus, certo sciens, omnium esse virtutum veram in humilitate custodiam, & hanc esse, quæ caritatis gradibus altissima cæli regna conscendit, ipsa dicente Veritate: Omnis qui se humiliat, exaltabitur. [Matth. 23. 12]

[Annotata]

a Vungise, siue Vngise; aliis Vungisus pagus: in Itinerario Antonini Vongus vicus. [Vungisus pagus.] In Capitulis Caroli Calui ad annum 853 dum pagi per Missaticos ordinati describuntur Vonziso; in præcepto Ludouici pro Ecclesia Remensi castrum Vonzense: & apud Flodoardum municipium Vongum; vulgo Vouzy, quod pago feuditioni subiectæ nomen dedit.

b In Vita priore villam Rilugiaco.

c Ibidem, locus qui dicitur Grandeponte.

d In MS. March. seculi.

e Baldricus testatur adhuc suo tempore extitisse eam ecclesiam in testimonium virtutis huius constructam; id est, seculo Christo vndecimo. Consuli potest caput 6 libri 1.

f MS. March. honeste & ordinate. In Vulgata editione legitur: Omnia autem honeste & secundum ordinem fiant.

g Diem, inquit S. Auitus in epistola ad Chlodoueum Regem, quo natum redemptionis suæ cæli Dominum mundus accepit, [Chlodouius baptizatus nocte natiuitatis Christi.] & quo Christus ortus est mundo. Vnde, addit. nos iam securos vestri sacra nox reperit, qua videtur baptizatus.

h Suum gaudium exprimit S. Auitus: Nobiscum tractabamus sacra illa nocte, quale esset illud, cum adunatorum numerus Pontificum, manu, sancti ambitione seruitij, membra regia vndis vitalibus confoueret: cum se Dei seruis inflecteret timendum gentibus caput: cum sub casside crines nutritos salutari galeasacræ vnctionis indueret: cum intermisso tegmine loricarum immaculati artus simili candore fulgerent, &c.

i MS. March. admonitione.

k Idem inueniretur.

l Idem, vertit in vinum.

CAPVT III
S. Vedasti episcopatus Atrebatensis.

[12] Cvmque viri Dei celeberrima vulgaretur fama, & caritatis in eo munificentia, & religio vitæ, & verbi Dei instantia a longe lateque ab omnibus celebraretur, visum est beatissimo Pontifici Remigio, tam prȩclaram Christi lucernam melius esse supra candelabrum ponere, vt splendidissimo suæ sanctitatis fulgore latius ad salutem luceret multorum, quam sub vnius loci b latebris propemodum abscondita lateret. Diuina igitur dispensatione & salubri Sacerdotum consilio, [Ordinatus Episcopus it Atrebatum:] ordinauit eum Episcopum, & ad prædicandum verbum vitæ Atrebatensi eum direxit vrbi, quatenus populus diu in antiquis malæ consuetudinis erroribus iacens, Deo auxiliante, per assiduam sacræ prædicationis instantiam, per illum in viam veritatis, & agnitionem Filij Dei deduceretur. Qui pontificatus gradu & prædicationis officio suscepto, concitus ad iam præfatam perrexit vrbem: sed in auspicium futuræ prosperitatis & salutis, Deus cuiusdam miraculi testificatione eius patefecit ciuibus introitum.

[13] Igitur in ipsa ciuitatis porta duos habuit sibi obuiam egenos & infirmos, cæcum scilicet & claudum, miserabili a viro Dei voce c stipendia postulantes. Mox sacerdos Christi, illorum condolens miseriæ, secum tractabat, quid illis solatij præstare posset. Et cum Apostolicus prædicator pecuniam in sacculis se non habere sciret, in Diuina confidens clementia, & sanctorum Apostolorum Petri & Ioannis confortatus exemplo, ait: Aurum & argentum non est mecum: quod autem habeo, id est, caritatis officia, & d pietatem orationis ad Deum, hoc vobis præstare non differo. [Actor. 3. 6] Et post hæc verba vir Dei ex intimo cordis affectu pro illorum miseria fudit lacrymas, & cum fidei puritate opem illis poscebat Diuinam, [precibus cæcum & claudum sanat:] vel pro illorum corporali, vel pro populi præsentis salute spirituali. Nec tam piæ & necessariæ preces inefficaces esse potuerunt, sed ab illo, qui per Esaiam inquit Prophetam: Tempore opportuno exaudiui te, & in die salutis adiuui te: mox ambo in conspectu multitudinis optatam receperunt sanitatem, hic luminis claritate ditatus, ille pedum velocitate lætatus. [Isa. 49. 8] Ambo supernæ gratias agentes pietati, maiora quam sperauerāt munera reportantes, domum reuersi sunt. Sed & hoc miraculum sanitatis in illis, plurimis caussa fuit salutis æternæ. [multos conuertit:] Videntes enim cælestem virtutem verba consequi Sacerdotis Dei, relictis idololatriæ sordibus, in Christum credentes, viuo sacri baptismatis fonte purgati sunt.

[14] Præfati vero miraculi testificatione, vir Dei fauore populi suffultus, singula ciuitatis loca peragrans; quæsiuit inter ruinas ædificiorum, si quod ecclesiæ signum inueniri valuisset. Nam in antiquis ferme temporibus, sacræ in illis locis fidei floruisse religionem agnouit; sed propter peccata habitatorum terræ illius, occulto Dei iudicio, sed iustissimo, tradita est cum ceteris Galliæ vel Germaniæ ciuitatibus, pagano & perfido Hunnorum Regi e Attilæ, vrbs quoque illa deprædanda. Qui propter nimiam animi sui sæuitiam, [templi antiqui ab Attila vastati.] nec Sacerdotibus Dei honorem, nec Ecclesiis Christi reuerentiam impendere sciebat: sed omnia, quasi tempestas immanissima, ferro vastauit & igne. Tunc in similitudinem Hierosolymitanæ vastationis. [4 Reg. 25.] quæ ab impio Babyloniæ Rege facta est, venerunt gentes in hæreditatem Dei, & pollutis manibus profanauerunt sacraria Christi, effundentes sanguinem seruorum Dei circa altaria altissimi Regis. Non hæc paganorum fecit fortitudo, sed populi Christiani promeruerunt peccata. Inuenit vero famulus Christi antiquæ ruinas ecclesiæ inter murorumque fragmēta, [reperit vastigio:] veprium crescere densitates: vbi quondam psallentium chori, ibi lustra & latibula ferarum visa sunt, stercoribus & immunditiis omnia plena, ita vt vix vestigium aliquod remansisset murorum. Hæc cernens, intimo cordis dolore ingemuit, dicens: O Domine, hæc omnia venerunt super nos, quia peccauimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. [Psal. 105. 6] Sed tu Domine memor esto misericordiæ tuæ, & nostris parce peccatis, & ne obliuiscaris pauperum tuorum in finem.

[15] Dum hæc itaque lacrymosis murmuraret querelis, ecce subito, ex ruinosis speluncis vrsus prosiliuit. Cui vir Dei cum indignatione præcepit, vt in deserta secederet loca, & sibi commoda inter condensa siluarum quæreret habitacula, nec vltra illius fluminis ripas transiret. Qui mox tali territus minatione, fugit, [vrso abitum imperat:] nec vnquam postea illis visus est in partibus. O mira omnipotentis Dei in Sanctis suis potentia, quibus bestiæ ferocissimæ rocissimæ obedire sciunt. O miserabilis hominum audacia, qui salutiferæ prædicationis verba, a sanctis prolata Doctoribus, contemnere non metuunt. Irrationabilis bestia, in obtemperando Sanctorum præceptis, quodammodo ratione vtitur humana: homo vero ad imaginem Dei conditus, ratione præditus, honorem suum non intelligens, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. [Psal. 48. 13]

[16] Dum vero comperisset vir Dei ecclesias Christi desertas, cor populi idololatriæ erroribus infectum, ignorantiæ tenebris obcæcatum, gemino se pietatis subdidit labori. Populum sedula intentione ad agnitionem veri luminis perduxit, ecclesias ad culmen summi decoris erexit, [construit sacras ædes,] Presbyteros & Diaconos sibi in adiutorium per diuersa Ecclesiarum disposuit loca, & vbi prius speluncæ fuerunt latronum, ibi orationum domos construxit f : magisque diuinis intendit eas ornare laudibus, quam pompaticis seculi diuitiis comere. Fuit vero pauperibus largus, diuitibus affabilis, quatenus omnes vel largitate munerum, vel iucunditate verborum in viam deduceret veritatis. Sciens itaque nullatenus superba secularis potentiæ colla ad Christianæ religionis humilitatem conuerti vel inclinari posse, nisi per suauissimas pietatis admonitiones, Apostolico instructus exemplo, omnibus omnia factus est, vt omnes lucrifaceret, seniores honoribus præueniens, iuniores paterna dilectione admonens, vbique per officia caritatis, [omnibus omnia factus.] non sua quærens, sed quæ Dei sunt, Christi sequutus vestigia, potentium conuiuia non contempsit, non luxuriæ caussa, sed prædicationis obtentu, vt familiaritatis concordia, facilius verbum Dei conuiuantium infunderet cordibus. [1 Cor. 9. 12]

[17] Igitur quidam nobilis Francus, potentia clarus, Ocinus nomine, Regem g Clotharium, prædicti Regis Clodouei filium, qui tunc temporis Francorum regni nobiliter regebat sceptrum, vocauit ad prandium,quod magno apparatu in domo sua Regi & suis parauerat h Optimatibus. Rogatus quoque est Sanctus ad conuiuium Vedastus. [In conuiuio, Rege præsente, signo Crucis] Qui domum intrans, more sibi solito, dextera extenta, omnia sanctæ Crucis vexillo signauit. Quædam vero vascula ibi ceruisia adstabant plena, sed male gentili errore dæmoniacis incantationibus infecta. Quæ mox ob potentiam sanctæ Crucis destructa crepuerunt, & quicquid liquoris habuerunt, in terram effuderunt. [frangit pocula maleficiis infecta.] Territus vero Rex & Optimates illius, huius visione miraculi, sciscitabatur Pontificem caussam repentini prodigij. Cui sanctus respondit Episcopus: Per quasdam maleficorum incantationes, ad decipiendas conuiuarum animas, diabolica in his latuit liquoribus potentia: sed virtute Crucis Christi territa, sic inuisibiliter de domo effugit ista, sicut visibiter considerastis, liquorem effundi in terram. Hæc vero res multis proficiebat in salutem. Nam plurimi, occultis diabolicæ fraudis catenis absoluti, auguriorum vanitate spreta, incantationum consuetudine relicta, ad veræ religionis i conuolauerunt puritatem, intelligentes Diuinæ potentiæ efficaciam in suo famulo facere signa, nihilque contra eius sanctitatem antiqui serpentis valere machinamenta. Et quod ille ad perditionem parauerat aliquorum, hoc Christi gratia ad redemptionem conuertit plurimorum.

[Annotata]

a MS.S. Maximini, magis magisque excresceret.

b Surius lateribus.

c idem stipem.

d MS. S. Maxim. pietatis orationem.

e Anno Christi 450 & sequenti. De Attila Sidonius Apollinaris in Panegyrico Auiti, carmine 7, versu 327 ita canit: [Attila.]

Et iam terrificis diffuderat Attila turmis
In campos se, Belga, tuos.

f Baldricus addit, inuentam aram sanctæ Dei genitricis Mariæ inter stragem murorum illæsam diuinitus seruatam. Raissius in Belgica Christiana ait eam a § Diogene erectam, & a S. Vedasto templo constructo inclusam. De Diogene in silentio antiquorum nihil supra § I ausi sumus affirmare.

g Chlodoueo anno 509, die 27 Nouemb, defuncto successeruntquatuor filij, inter quos Chlotharius I, apud Suessionas sede posita, præfuit Atrebatibus.

h Plures ex his Paganos fuisse, eisq; pocula superstitione gentili sacrata fuisse indicat Vita prior.

i Surius conualuerunt.

CAPVT IV
S. Vedasti obitus, sepultura.

[18] Rexerat igitur præfatus Dei Sacerdos Ecclesiam Christi, Diuina auxiliante gratia, annis circiter a quadraginta, sub magna Euangelicæ prædicationis deuotione, sub magno pietatis amore, [S. Vedastiss excolit 40 annis diœcesim,] ac per id temporis multitudinem populi Catholico dogmate ad Christianæ fidei conuertit sanctitatem. Claruit vbique Diuinæ cognitio legis, sanctissimum Christi nomen cunctorum audiebatur in ore, floruit in moribus castissimæ vitæ honestas, ardebat in pectoribus singulorum cælestis patriæ amor, populus statutis diebus ad ecclesiam concurrebat, [vberrimo fructu:] festa cum magno gaudio nostri Saluatoris opportunis celebrabantur diebus, eleemosynæ circa domos vberrime pauperibus dispertiebantur, verbum Dei quotidie per loca singula populis prædicabatur, hymnidicas laudes Deo horis canonicis chorus cantabat in ecclesiis. Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius. [Psal. 143. 15] Omnes enim in pulchritudine pacis quiescebant, in agnitione veritatis gaudebant, in sanctitate Christianæ religionis lætabantur.

[19] Postquam vero pius prædicator & sanctus Dei Sacerdos, meritis maturus & annis, præmia sui laboris accipere debuit, Deo dispensante, in eadem Atrebata ciuitate validæ infirmitatis febre correptus est, [æger] Diuina præuidente misericordia, vt, vbi plurimum in Dei sudauit seruitio, inde ad palmam æternæ beatitudinis perueniret, & inter carissimorum manus filiorum animam suo redderet Creatori. [columna lucida apparente, obitum suum præsagit:] Vt vero sui famuli obitum Deus designaret, visa est nocte quadam clarissimæ columna lucis, a culmine domus, in qua sanctus iacebat Sacerdos, vsque ad summum cæli, horarum ferme spatio duarum, stare fastigium. Quod cum viro Dei diceretur, intellexit statim, hoc signum suum demonstrare obitum. Vocauit igitur suos ad se filios, vt eorum precibus suam fideli conditori commendaret animam. Et post dulces paternæ pietatis admonitiones, [sumpta Eucharistia obit:] & extrema caritatis verba, sacrosancto Corporis & Sanguinis Christi confirmatus viatico, inter manus lacrymantium spiritum emisit. O dies sancto lætissima Sacerdoti, sed cuncto mœstissima populo, quem tantus subito corporali vita deseruit Pastor, quem tamen spirituali numquam deserit intercessione, si sacræ illius admonitionis verba, & probatissimæ vitæ vestigia sequi non desistat.

[20] Conuenerunt itaque ad vltimas venerandi viri exequias Clerus & populus copiosus, aliarumque Ecclesiarum Sacerdotes, Presbyteri & Diaconi. [sepeliendus nequit moueri,] Sed mirum: inter lacrymantium voces in terra, psallentium (vt fertur) a quibusdam religiosis viris cœtus audiebantur in cælo: & dum digno honoris officio feretrum, in quo iacebat corpus, paratum staret in medio, accedentes mouere illud non valebant. Quid vero agerent, ambigebant; quo se verterent, nesciebant. Sciscitabantur a Scopilione Archipresbytero, viro equidem religioso, qui secretarius fuerat sermonum Sancti b Dei, si aliquid de sua eum testari sepultura memoraret: timentes, ne forte illis hoc ideo accidisset, quia intra murum eiusdem ciuitatis illum sepelire disponebant. Quibus ille respondit, sæpius eum se audisse dicentem, quod nullus c intra muros ciuitatis sepeliri debuisset: quia omnis ciuitas locus debet esse viuorum, non mortuorum d. Volebant siquidem illum in ecclesia beatæ semper Virginis Mariæ, vbi Sedi pontificali præsederat, tumulari. Ipse vero sepulturæ suæ locum in oratorio, quod paupere sumptu, id est, ligneis tabulis prope litus e Crientionis fluuioli ædificauerat, fieri disposuisse cognoscitur. Quod licet ipse pro humilitate, qua semper vsus est, fieri voluisset, omnes tamen, qui aderant, attendentes meritorum eius insignia, indignum ducebant tanti viri corpus in loco humili debere sepeliri; præsertim cum nec locus ipse habilis esset tanto monumento, [(petierat in oratorio extra muros sepeliri)] nec palude obsitus, foret accessibilis populo.

[21] Dum talia inter se quererentur, venerabilis vir Scopilio, doctus virtute precum, ad solita sibi credidit arma currendum, vt videlicet oratio fidei obtineret, quod multa hominum manus viribus nequiuisset. Vnde cunctos hortans ad precem, [factis precibus mouetur:] ipse prior illacrymans, super corpus sacratissimum incumbens orationi, in hanc vocem, mœrore cordis affectus, erupit: Heu mihi, inquit, o beatissime Pater, quid vis vt faciam, quoniam & dies in vesperum declinat, & omnes, qui ad tuas exequias conuenerunt, ad propria iam remeare festinant? Permitte, obsecro, te perferri ad locum, qui tibi filiorum cura præparatus existit. Et his dictis, accipientes capulum, in quo sancti viri corpus iacebat exanime, nullum onus sentientes, portauerunt eum subiectis humeris cum alacritate animi ad sepulturæ locum. Sepelieruntque eum in ecclesia iam dicta beatæ Dei genitricis semper Virginis Mariæ, in dextera parte altaris, [sepelitur in æde B. Mariæ,] vbi quondam pontificalis Cathedræ fungebatur officio, nobilem terræ abscondentes thesaurū.

[22] In quo loco per aliquod iacuit tempus, quousque Domino reuelante, ad locum, vbi nunc fulget eius memoria, est a viris sanctis, Autberto & Audomaro Episcopis felici mutatione translatus. Nunc autem, quid in eodem episcopio post eius excessum visum est dignum memoriæ, referatur. Superueniente igitur tempore, domuncula, in qua Deo dilectus diem obiit, flammis arrepta, [incendium apparens discutit.] ardere cœpit. Sed vidente quadam religiosa fœmina, Abita nomine, Sanctus adueniens Vedastus, flammas a domo discussit, & ita incolumis remansit cum lectulo, in quo vir Domini sanctam ad cælestia regna animam emisit: vt omnes agnoscerent, quanta illius esset beatitudo in cælis, cuius lectuli domicilium in terris ardere non potuit.

[Annotata]

a Ab anno circiter 500 ad 540, vt supra docuimus.

b MSS Marchian, & S. Maxim. a S. Phyleone.

c MS. March. infra muros, phrasi eo æuo obuiā, pro intra muros.

d Vita ita concluditur reliquis omissis in MSS. Marchianensi & S. Maximini: Consilioque ab eo accepto foras ciuitatem in oratorio, quod sibi ipse parauerat, sepelirent Patrem. Qui mox facillime leuantes feretrum portabant sanctum corpus cum luminibus, [An initio sepultus in oratorio suburbatio?] laudibus & hymnis ad locum sibi placitum, sepelientes eum cum magno honore iuxta altare eiusdem oratorij nobilem terræ condentes thesaurum. In quo loco diuina præstante pietate vsque hodie solent miracula fieri, quæ magis cernentium ore narrantur, quam dictantis stylo scribantur. Superueniente itaque tempore, domus, in qua Deo dilectus diem obiit, flammis arrepta ardere cœpit. Sed vidente religiosa fæminā, Abita nomine, Sanctus adueniens Vedastus, flammas a domo discussit, & ita incolumis remansit cum lectulo, in quo vir venerabilis sanctam ad cælestia regna animam emisit, vt omnes agnoscerent, quanta illius esset beatitudo in cælis, cuius lectuli domus in terris ardere non potuit: pro cuius meritorum quoque sanctitate Diuina operante pietate quotidie vel vetera narrantur miracula vel noua videntur. Felix equidem Attrebata ciuitas tam excellenti munita Patrono, & si ruinis murorum vilescat, illius tamen meritorum nobilitate clarescit. Totus itaque populus pro eius sanctitatis intercessione gaudeat & omnipotenti Deo æternas deferat laudes, qui tam clarum illis perdonauit Doctorem: cuius prædicatione viam veritatis agnouit, cuius precibus si in firmitate fidei & vitæ sanctitate consistir, ab omni aduersitate secura permanebit, & vsque ad perfectam beatitudinis gloriam peruenier, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

e [Crientio fluuius.] Crientio, aliis Trientio, vrbem perluit. Eius meminit Carolus Caluus apud Miræum lib. 2 Dip. natum Belgicorum, cap. II, vbi concedit Stephano Episcopo legalis iustitiæ disciplinam in ciuitate Atrebatensi.

CAPVT V
Translatio corporis S. Vedasti.

[23] Iacuit autem in loco eodem vsque ad tempus B. Autberti, qui septimus ei in Sede pontificali successit Episcopus. Is autem, vt maiorum relatione cognouimus, & vt in innumerabilium hominium ore versatur, & quod oculis etiam factum probamus, [In visione admonitus] dum quadam die post hymnos matutinos in a mœnianis consistens, rubente aurora, Orientem versus intenderet, vidit eminus trans fluuiolum, qui Crientio vocatur, virum præfulgidum, virgam manu tenentem, basilicæ locum metiri. Quod ille cernens, reuelante Deo, visionem cognouit Angelicam: ostensumque est illi, Beatum illuc Vedastum, annuente Christo, [S. Autbertus transfert eius reliquias.] sine dubio transferendum. Qua reuelatione certior factus, inuitauit ad tantum opus B. Audomarum, qui ea tempestate Taruennæ Morinorum vrbis Episcopus, in Dei rebus magnificus habebatur. Qui licet iam senio pressus, & amissione luminum videretur debilior factus, animum tamen vt arcum habens spiritali studio intentum, illico promptus, Christo gressus regente, festinus ad venerabilem peruenit Autbertum. At ille quid animo gereret, & quid sibi diuinitus esset ostensum, referens, pari voto communique consilio cum magno populorum gaudio, qui vndique confluxerant, ad locum designatum beatissimum transtulerunt Vedastum. In qua translatione perhibetur B. Audomarus lumen recepisse oculorum, sed illico precibus eamdem, quam vltroneus ferebat, reimpetrasse cæcitatem. [B Audomarus recepto visis, impetrat denuō cæcitatem.] Paruipendebat quippe lumen carnalium oculorum, qui lumen meruit ciuium supernorum.

[24] Porro autem miracula, quæ & tunc gesta perhibentur, & quæ iam per annos ferme centum sexaginta per merita B. Vedasti patrata sunt, nullo sunt stylo memoriæ tradita, excepto, quod vocibus cantorum huiusmodi canitur antiphona: Hic est Beatus Vedastus, cui templum fieri ab Angelis iussum est hominibus. Est autem locus ipse non longe ab eadem vrbe, qui pro nobilitate sui Nobiliacus primo est appellatus: sed procedente tempore tam insignis effectus, vt vrbis nomine, quæ iam ruinis crebrioribus pene obsoluerat, vocitetur. Est namque & largitione fidelium sublimatus, & agmine monachorum, & aliorum Deo deuotorum grege refertus: vbi incessanter quotidie Diuina celebrantur præconia, & frequenter cælestia facta sunt, & fiunt miraculorum signa, quæ iam magis cernentium ore narrantur, quam dictantis stylo scribantur. Felix equidem Atrebatum ciuitas, tam excellenti munita Patrono: & si murorum ruinis vilescat, [Felix Nobiliacus & Atrebatum reliquiis, miraculis, intercessione S. Vedasti.] illius tamen meritorum nobilitate clareseit. Totusque pro eius sanctitatis intercessione gaudeat populus, omnipotentique Deo æternas referat laudes, qui tam clarum illi perdonauit Doctorem, cuius prædicatione viam agnouit veritatis. Cuius precibus, si in fidei firmitate & vitæ sanctitate consistit, ab omni aduersitate secura permanebit, & vsque ad perfectam beatitudinis gloriam perueniet. Obiit autem idem Sacerdos Christi Vedastus VIII Idus Februarij regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Surius humanis. Fulbertus infra ex Vita S. Autberti, stans in mœnibus.

ADHORTATIO
ad imitandas virtutes S. Vedasti, in Actis descriptas,
AVCTORE EODEM ALCVINO,
Ex MSS. Vedastino & Antuerpiensi.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8509

[1] Gaudete, dilectissimi Fratres in Domino, qui ad sanctissimi Patris & protectoris nostri, Sancti scilicet Vedasti, solennia conuenistis, & spiritali iucunditate lætamini, & ex intimo cordis affectu Clementiam Domini nostri Iesu Christi collaudate, [Ad fidem a S. Vedasto cōuersi,] qui nos ab idololatriæ erroribus ad agnitionem sui sancti nominis per huius sancti Sacerdotis prædicationem perducere dignatus est. Sequamur vnanimiter tam sancti Doctoris vestigia: non simus tanti Patris degeneres filij: [imitari debent virtutes illius.] sed sanctitatem vitæ illius morum nobilitate imitemur. Abiiciamus a nobis opera tenebrarum, & induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: quia nox ignorantiæ recessit, & veræ scientiæ nobis lumen illuxit: vt filij lucis in omni castitate & pietate ambulemus. Non sint alicuius nequitiæ vel malitiæ occulta in cordibus nostris semina: quia homo videt in faciem, Deus autem corda, considerat, nec aliquid illius Omnipotentiæ oculis occultari potest. Præparemus nos in omni bonitate, vt præclarus Pontifex, & pius prædicator noster Vedastus, gaudens nos ante tribunal summi Iudicis in die vltimo deducat, quatenus ex numerositate filiorum illius cumulemur gloria, & nos cum illo desiderabilem audire mereamur sententiam. [Matth. 25. 34] Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. [æterno præ mio digna.] Ille de cælesti patria piis orationibus nostrum quotidie agonem adiuuare non desistit, desiderans * nos carissimos filios, quos paterna pietate genuit in Christo, ad gloriam perpetuæ peruenire beatitudinis. Quapropter, carissimi Fratres, vnusquisque in suo ordine secundum virium facultatem, fortiter diabolicis resistat suggestionibus, vt æternam triumphi coronam cum pio parente nostro accipere dignus efficiatur. [Rom. 8. 18] Non sunt enim condignæ, vt ait Apostolus, passiones huius temporis ad superuenturam gloriam, quæ reuelabitur in nobis. Igitur breue laboris tempus Diuina nobis voluit esse pietas, & agonis nostri retributionem esse perpetuam, & pro temporali tribulatione, permanentis gloriæ mercede gaudere.

[2] Audiuimus itaque, cum Deo dilecti Sacerdotis Vita legeretur, [in Vita illius descriptas;] quantam in omni bonitate habuit deuotionem, quomodo per abstinentiæ rigorem suum castigauit corpus, qualiter per caritatis officia omnibus prodesse contendit. Incedamus cum omni alacritate mentis & tota virium facultate illius vitæ vestigia, vt beatitudinis, in qua regnat cum Christo, consortes effici mereamur. Nulla carnalis concupiscentia, nulla secularis ambitio impediat iter nostrum. Curramus per opera pietatis ad cælestis patriæ portas. Expectant nos ciues æternæ ciuitatis, & Rex ipse, qui vult omnes homines saluos fieri, nostram cū Sanctis suis vehementer desiderat salutē. Decet enim nos illius esse cooperatores in salute nostra, [maxime caritatem Dei,] qui nos in tantum dilexit, vt proprio Filio suo non parceret, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Diligamus eum, quia ille prior dilexit nos: faciamus illius voluntatem, quia voluntas illius felicitas est nostra. Habeamus semper in mente, quod ipsa Veritas cuidam diuiti respondit in Euangelio: Si vis vitam ingredi, serua mandata. [Matth. 19. 17] Quæ sunt mandata, nisi caritas Dei & dilectio proximi? In his duobus præceptis tota lex pendet & Prophetæ. Dilectio itaque proximi in operibus misericordiæ comprobatur: Qui seculi habet substantiam, auxilietur non habenti. Qui doctrinæ habet scientiam, corrigat errantem, dicente Apostolo Iacobo: Qui conuerterit peccatorem ab errore viæ suæ, cooperit multitudinem peccatorum suorum. [Iacob. 5. 20] Scire debemus, carissimi Fratres, [& zelum salutis proximorum;] quod quantas animas quisque lucratus fuerit Deo, tantas accepturus erit mercedes a Deo. Quantam gloriam habere putatis S. Vedastum in cælesti regno cum Christo, qui tam innumerabilem populum populum sedula prædicatione Christo in terris adquisiuit. Vel quanta sit gloria animæ illius speratis inter Angelos, dum tantum honorem habet corpus illius inter homines? Vel quid non potest pietatis precibus impetrare in cælis, qui tantis in mundo claruit miraculis? Sed omnibus miraculis maior est Euangelicæ prædicationis instantia, & sanctæ caritatis in corde flagrantia. Valde enim viriliter accepta Dominicæ pecuniæ talenta multiplicare studuit; ideo feliciter sibi Dominum audiet dicentem: Euge serue bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. [Matth. 25. 23] Parua sunt præsentis vitæ bona in comparationem futurorum bonorum. Sed qui in his fideliter laborat, in illis fideliter requiescet.

[3] Iste Sanctus, ad cuius concurrere festa voluistis, pro multorum laborauit salute, [præmium cæleste cum illo accepturi,] ideo plurimorum præmia in die iudicij suscepturus erit. Seipsum per abstinentiæ macerauit rigorem, aliis prædicationis profuit sedulitate, ideo laudabilis omnibus extat, iuxta vocem sapientissimi Salomonis: Memoria iusti cum laudibus, & nomen impiorum putrescet. [Prouerb. 10. 7] Dum vita iustorum laudatur, iniquitas impiorum quasi stercus detestatur ab omnibus. Quid est felicius, quam in bona conuersatione a Deo perpetuæ promereri beatitudinis gloriam, & omnium ore laudari? Cogitemus quotidie, qua fiducia veniamus ante tribunal summi Iudicis, quid boni operis nobiscum deferamus. Æquitas illius nullius accipiet personam; sed vnicuique reddet secundum opera sua: & qui plus laborat in opere Dei, plus mercedis accipiet in regno Dei. Vnusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea viriliter suam operetur salutem. Omnibus cælestis regni ianua patescit, sed meritorum qualitas alium introducit, alium expellit. Quam miserum est hominem a gloria excludi Sanctorum, & æternis cum diabolo deputari flammis! Peccatorum sarcina animam submergit in Tartara: iustitiæ abundantia ad cælestem euehit gloriam. Frequentemus sæpius ecclesiam Christi, audiamus in ea diligentius verba Dei: &, quod aure percipimus, hoc corde retineamus, vt fructum boni operis feramus in patientia, & fraterno amore vnusquisque alium adiuuare studeat. Habemus præclara sanctissimi Patris nostri abundanter exempla in omni caritatis officio, in fidei feruore, in spei longanimitate, & perseuerantia totius bonitatis illius, quem tanta celebramus laude, & tanto diligimus amore, tota mentis intentione in omni conuersatione sancta sequamur vestigia eius, quatenus viam vitæ illius currentes, æternæ beatitudinis cum illo gloriam accipere mereamur, auxiliante nos Rege æterno Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

* MS. Vedast. suos

VERSVS ALCVINI
ad Radonem Abbatem.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)


Noli, quæso, Pater, munuscula spernere nostra.
Paruula si videas, magna hæc dilectio mittit.

EPITAPHIVM S. VEDASTI,
auctore eodem Alcuino.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)


Hic Pater egregius Vedastus corpore pausat,
      Cuius honore sacro hæc domus alta micat,
Fulcitur & tanti meritis per secla Patroni,
      Per quem multa Deus signa salutis agit.
Qui sacra celsithroni viuens vestigia Christi
      Lingua, mente, manu namque secutus erat.
Multiplicauit opes bis quinis forte talentis,
      Nec data marsupiis lucra migrauit opes.
Audiet idcirco vocem mox Iudicis almi:
      Intra nunc Domini gaudia sancta tui.

HISTORIA TRANSLATIONIS S. VEDASTI,
Ex Vita S. Autberti Episc. Camerac.
auctore Fulberto.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 0861

Avctore Fvlberto.

[1] Rerum necessitas vrgebat, vt venerabilis Pater a Canonicos suos, qui Atrebati in B. Mariæ monasterio famulabantur, visitaturus adire deberet: qui locus olim & ambitu murorum, & frequentia ciuium celeberrimus fuerat, [S. Autbertus] sed Gentium infestatione a prisco statu deformatus, crebris ruinis hucusque consistit. Vbi cum de rebus Ecclesiæ satis ad tempus tractasset, quadam nocte, vt illi semper erat moris, Fratribus adhuc quiescentibus, surgens, nocturnæ orationis tempus, vsque in lucis crepusculum continuauit Necdum vero cursum orationis expleuerat, cum se foras, quasi pro refocillandis aliquo releuamine artubus, [agre ferens sepultura S. Vedasti minus honorari.] suspensa interim oratione, contulit: & stans in mœnibus, cœpit piæ meditationis motibus pulsari, quamobrem Vedastus, tantorum spatio annorum vilis sepulcri cespite clausus, debito honore careret, quem iam supernorum ciuium consortio exultantem, cælestis Hierusalem ceu gemmam virtutum fulgore micantem adsciuisset. Etenim a die depositionis eius, vsque ad tempus B. Autberti, b sex fuere Episcopi, quibus ipse septimus ad pontificij culmen successit, cum tot labentibus c annis gemma Dei pretiosa subterraneo adhuc specu claudebatur, cuius sepulcrum haud longe a dexto cornu d altaris B. Mariæ distabat. Cum vero tot egregios Christi Confessores illis fuisse temporibus audiamus, meritis sublimes, virtutibus illustres, minimis in rebus solicitiores; [in visione discit] proculdubio manifestum est, non eorum ignauia negligentius iacere tantum thesaurum, sed Diuino iudicio & voluntate B. Vedasti, hoc exequendi muneris ministerium B. Autberto reseruatum. Cœpit igitur animo æstuare, quonam transferri sanctus Confessor debuisset, reputans secum, incongruum fore, duo luminaria magna, angusta vnius domus sede cohiberi: [corpus alio transferendum esse:] videlicet, ne vbi præclara Dei Genitricis memoria primatum nominis tenebat, tanti Patris gloria obscurior videretur: cum repente aurora rubente, Orientem versus intendens, videt eminus trans fluuiolum, qui e Trientio vocatur, virum splendidum, virgam manu tenentem, basilicæ locum metiri: ceu quondam Ezechiel secus fluenta Babylonis corpore positus, in spiritu venit ad terram Israël, vbi in visionibus Dei, templum Domini manu hominis vidit metiri. Quod ille cernens, reuelante Spiritu, visionem cognouit Angelicam. Intellexit igitur vir Dei B. Vedastum illuc, annuente Christo, transferendum.

[2] [S. Audomarus ad id euacatur ] Beatus igitur Pontifex tali reuelatione certior factus, B. Audomarum, qui ea tempestate Taruanensis vrbis gregem cura peruigili regebat, ad tam solenne translationis officium inuitandum æstimauit. Qui licet senio pressus, & amissione luminum debilior factus, imbecillioris tamen corporis tantum non formidabat laborem, quantum B. Autberti mandato satisfacere gaudebat. Difficultatem igitur corporis superabat caritas mentis, Christoque gressus regente, deuotus ad venerandum peruenit Episcopum. At ille, cum quid animo gereret, & quid sibi diuinitus esset ostensum, referret, congratulabatur visioni, & se fraternæ sedulitatis studio obedienter accinxit. Iam vero æstimari non potest, quanta confluentis populi turba eo die ad eum locum conuenerit; Clerus videlicet, & vtriusque sexus non ignobile vulgus. Parato igitur feretro, [& in solenni S. Vedasti translatione] & omnibus, quæ necessaria videbantur, detecto sepulcro, & imposita antiphona, cum magna reuerentia sanctum thesaurum sustulerunt, paratisque Crucibus & cereis, & omnigenis solennis pompæ ornatibus, cum magna plebis exultatione sanctum corpus ad locum destinatum transferre cœperunt. Transeuntes autem prædictum fluuiolum, cum iam suburbanos fines contingerent, & B. Audomarus S. Autberti vestigia pedetentim prosequeretur, statim supernæ operationis in se agnouit virtutem: vt ei aperte daretur intelligi, quanti essent meriti, & is qui portabatur, & is, quem portando sequebatur. Nam depulsa longæ cæcitatis nocte, [visum recipit] statim oculorum lumen recipit, in loco videlicet, vbi in memoriam B. Autberti f ecclesia constructa, a præsentibus adhuc cernitur in testimonium præsentis miraculi. Sed quia venerandus vir Audomarus paruipendebat lumen carnalium oculorum; [sed dein obtinet cæcitatem priorem.] qui lumen certe ciuium desiderabat supernorum, illico precibus eamdem, quam vltroneus ferebat, rursus impetrauit cæcitatem. Qua in exhibitione miraculi non latet virtus operantis, sed superest quærere meritum optatæ virtutis. Verum subtilius speculantibus dubium esse non potest, quia præeuntibus meritis S. Vedasti, fides, vt efficeretur, obtinuit B. Autberti. Stupentibus autem, qui aderant, vario euentu miraculi, beatum corpus ad locum ab Angelo designatum honorifice transtulerunt. Quo in loco venerabilis Episcopus monasterium construxit, [Monasterium exstruitur.] & ex rebus sui Episcopij in vsum famulantium pro rerum opportunitate donauit: vbi iuxta congruam rerum facultatem Fratres in obsequia Diuini cultus deputauit.

[Annotata]

a Baldricus lib. 2, cap. 13 scribit suo tempore fuisse Canonicos quadraginta. annotat Coluenerius totidem hodie esse, [Canonici Atrebati] & Capellanos 52, personatus 12, regique diœcesin per 12 Decanos rurales.

b An hinc inferri possit S. Ablebertum diuersum ab Emeberto videri, nolumus asserere.

c Annis 128 ab anno 540, ad 667: vt supra probatum.

d Erat illud altare a S. Vedasto consecratum, teste Baldrico ante citato.

e Crientio aliis dicitur.

f Ecclesiam illam S. Autberti, dein parochialem factam, [ecclesia S. Autberti.] adhuc extare, monet Coluēnerius ad cap. 19 Baldrici, vbi de hæc Translatione agitur.

MIRACVLA S. VEDASTI
auctore Haimino Presbytero,
Ex MSS. Antuerpien. & Audomarensi.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8510

Avctore Haimino ex MSS.

[1] aSane, quæ nuper & oculis probauimus, & ab his qui illa experti sunt audiuimus, [S. Vedasti meritis sanantur,] pauca de multis referemus. Ego siquidem, qui ista nunc suppleo, interfui his qui viderant mutum & surdum ante paucos annos, meritis B. Vedasti, subito percepisse & auditum aurium, [mutus & surdus:] & linguæ solutionem. Poterat denique loqui curatus pauper ille; sed ignerabat penitus, quid diceret, nisi quod ab aliis audisset: quippe qui numquam ante non modo humanum eloquium, sed nec fragorem potuit audire tonitruorum.

[2] Me siquidem Ædituo Ecclesiæ eiusdem, in qua nunc pignora Sancti Dei seruantur, contigit miraculum, quod narro. Pauper quidam, cuius oculi iudicio legis seculi fuerant effossi, dum longa maceratione carceris ac neruo teneretur pedibus obstrictis, adeo pede vtroque claudus effectus est, [claudus,] vt neruis contractis non plantis insisteret, sed repens potius genibusque innitens, magis se manibus, lignea tenens instrumentula, traheret, quam ambularet. Is dum quotidie pro foribus vel intra limen ecclesiæ Beati resideret Vedasti, quatenus ab introeuntibus eleemosynam potius acciperet, quam salutem speraret, suffragio Sancti Dei & stipem quotidianum promeruit, & pristinam sanitatem pedum recepit. Nam, sicut ipso referente cognouimus, nocte quadam, [in somno monitus,] qua Theophaniæ festa celebrantur, apparuit ei quidam in somnis, hortans eum, vt ad ecclesiam, ad agendas vigilias, properaret; nec vbi antea iuxta valuas templi, sed cancellis quam proxime recubaret. Quod audiens misellus ille æstuare cœpit, qualiter id faceret, conquestus se non habere, qui ei manum pro ducatu præberet. Sed modo quo potuit, quæ illi fuerant imperata, compleuit. Præterea populo ecclesiam replente, [ecclesiam ingressus:] Clero autem diuina cantica personante: & ecce subito claudus ille exclamans, a compedibus diuitinæ implicitatis se solutum, extendit, sed humi extentus, proceriorque factus, nondum suis fidem præbens gressibus, audebat se propriis attollere pedibus: sed aliorum fultus auxilio erexit se, & firmis deinceps vsque hodie gressibus lætus incedit. Manuum vero illius sustentacula, cum manibus inreperaret, postibus ecclesiæ, quoniam recens factum est, visuntur suspensa.

[3] Similiter etiam vidimus paullo ante quemdam, omnibus ciuibus vrbis illius notum, [alter claudus:] pedibus diutissime debilem, meritis Patris Vedasti pristinæ redditum sanitati.

[4] Non solum ergo animabus humanis & corporibus fidelium vir Domini opem curationis impendit; sed etiam animalibus brutis pro solatio hominum est dignatus medicari. Ante hoc ferme triennium, facta sunt hæc miracula fide poscentium, quæ narro. Dum itaque quadam die per ecclesiam vadens, vt templi ædituus negotij quid acturus, obuium me habuit quidam rusticus dicens, se velle mecum paullisper fabulari: vnde secedens in exedram nobis proximam, requisiui quid vellet. At ille, quasi satisfacturus, volens in terram ruere, dixit, se voti reum, ac grauiter obligatum. Anno, inquit,præ terito, dum circumquaque per viciniam nostram pestis animalium grassata, [curantur a peste] pæne armenta omnia persorberet, accidit iuuencos, quos habere poteram, morbo correptos, mihi desperationem subsidij vitæ huius inferre: quoniam præter ipsos, nulla mihi spes restabat in rebus terrenis. [iuuenci voto S. Vedasto facto,] Interea incidit mihi cogitatio, vt Domino meo pro eis supplicarem Vedasto. Qua de re obligans me voto, pollicitus sum iugeri, quod primum ex his essem araturus, prouentum, seruitio famulatum iri ecclesiæ B. Vedasti, imponensque iugum bobus ægerrimis, in campum araturus processi. Quibus subito conualescentibus araui, seui, messui, & frumentum, auenam scilicet, vendidi: & ecce pretium attuli, quantum inde nundinatus accepi. Sed ex hoc nimis trepido, & indulgentiam posco, quia non statim adimpleui promissum. Necessitate quidem compulsus, familiaris curæ necessitatibus illud tunc pretium expendi, quod nunc eiusdem quantitatis persoluo. Nam de boum meorum sospitate & fortitudine totus hilaresco.

[5] Simile quid euenit cuidam homini, qui vota persoluens, mihi ipsi narrauit huiusmodi factum, dicens: Ad mercatum, inquit, veni; sed quem sedi equum, quadraginta solidis præstantem, subito moribundum amisi. [equus moribundus,] Cui, iam desperans, etiam capistrum a capite mœstus nimis auferrem, quidam circumstantium me confortans, ait: Animæquior, inquiens, esto, & pollicere luminaria B. Vedasto: [cera promissa;] tunc fidens in eius meritis, ipso eodem, quo venisti equo, peruentum ire poteris domum. Quod audiens, actutum vota promisi. Et ecce, dicto citius, equus ille surrexit, & pabula repetiuit. Quapropter recipe ceram quam voui. Nam massam ceræ non modicam protulerat. Quo facto gaudens, sanato caballo, quo aduectus fuerat, perlatus est domum.

[6] His igitur diebus quibus hæc gesta sunt, b venit quædam mulier vili quidem habitu, sed pauper spiritu, diues autem fide, & vt statim comperi, simplicis naturæ. Quæ, cum solenniter vota, prout poterat, apud sepulchrum B. Vedasti persoluisset, meam adiens mediocritatem, c exenia, quæ manus eius inuenire potuit, mihi quidem obtulit, dicens: Quoniam te huius sacræ domus ministrum cognoui, dignum duxi tibi etiam post vota peracta aliquid offerendum. Quibus non libenter adeo susceptis, delectatus eius simplicitate, petensque eius secessum: aliquantisper cœpi cum ea, paucis assistentibus, sermocinari. Nam humanitatis aliquid illi impensum est. Sed inter loquendum, huiuscemodi proferens dicta: Licet, inquit, tam pauper videar, [& pecora eius custodiæ commissa.] quoniam duris & immitibus dominis premor, pro quibus non audeo cultioribus indui vestimentis, non sum tamen adeo inops & mendica, vt putas. Pastor siquidem meus Vedastus, meique pecoris custos, non sinit me paupertate confici, ex die qua ei mea pecora commisi. Estne, inquam ego subridens, ille armenti tui præfectus? Est plane, inquit, mihi armentarius, iam olim fidissimus. Nam ex tempore, quo illi armenti mei curam ex fide tradidi, nec pestilentia consumptum, nec captum a bestia pecus iuris mei cognoui vel vnum. Et, si quando pestis animalium sæuit, non tamen medicamina, vt quidam, in eis requiro: quia pestem in meum pecus valere non formido. Qua de re, semper quotannis meum Dominum non cesso frequentare Vedastum. Esto, inquam ego, in ea fide fixa, & manere poteris tuta. Sum plane, inquit illa, nec possum esse de illius suffragiis dubia, quæ iam per tot annos eius experta sum beneficia.

[Annotata]

a Hinc coniicere est, præfixum fuisse huic narrationi Prologum, quem nondum vidimus.

b MS. Audomar. inuenit.

c Xenium, munus hospitibus dari solitum, pro quo Gallie præposito more suæ linguæ exenium scribunt, [Exenium.] & pro quocumque dono accipiunt.

SERMO HAIMINI IN NATALI S. VEDASTI,
de II paruulis, meritis eius sanatis,
Ex MSS. Vedastino & Antuerpiensi.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8511

Auctore Haimino ex MSS.

[1] Excitentur, obsecro, filij lucis, corda vestra pro collatis beneficiis ad diuina præconia. Erumpat, quæso, in vocem, quod iam ardet in mente; vt, quos fides illustrat, confessio pura confirmet. Præsto est igitur materia laudis, in promptu est caussa iubilationis. Oculis cernitur, manu tenetur, vtilitate sentitur: testimonium reddunt, qui fallere nescierunt. Iam sunt diserti, qui necdum perfecte didicere loqui. [Psal. 8. 3] Ex ore, inquit, Psalmista, infantium & lactentium perfecisti laudem. [Sap. 10. 21] Omnium idem Dominus diues in omnes, qui inuocant illum, [Intercessione S. Vedasti cæcus a natiuitate illuminatur,] linguas infantium facit esse disertas. Docent fide, etsi nondum possunt sermone: imo Christus per illos docet, quibus tantam gratiam præbet. Ipse enim interius illuminat, qui foris per miracula coruscat. Mira fiunt omnimodis & stupenda, & quo rariora, eo sunt amplius prædicanda. Prisca redeunt, antiqua recurrunt, frequenter audita patescunt. Quæ namque in sacris Paginis legimus, oculis repetita videmus: Cæcus a natiuitate videt. Operatur etenim Christus in Ecclesia, quod iam olim gessit in Synagoga: illum siquidem & corde illuminauit & corpore; hunc, quia renatus erat, illuminauit in corpore, vt fidem torpentium resuscitaret in mente. [Ioan 9] Nostis plane, qui adfuistis, quæ hodierna die Dominus Iesus per merita serui sui, beati Patris nostri Vedasti, opera fecit; imo imperfecta suppleuit. Duos scilicet ægrotos sanauit, vni lumen oculorum dedit, non reddidit: [claudus gressum recipit.] alteri quia claudus erat gressum restituit.

[2] Mira dicturus sum, quod omnes mecum pariter nostis. Ipse Pater noster, sacer Vedastus adhuc præbet e tumulo, quod viuens in carne operatus est in mundo: & præclarus Senator, de cælesti curia salutem filiorum decernit. Per exteriora denique miracula ostendit, quod in secreto Sanctorum pro animabus nostris intercedat. Id ipsum, vt dixi, repetit, quod olim gessit. Meministis, Fratres carissimi, & meminisse potestis, quod directus a S. Remigio, Beatus ipse Vedastus ad prædicandum Gentibus Dei verbum, in introitu vrbis Atrebatum duos egenos curauerit ægrotos, cæcum videlicet & claudum, quatenus ostenderet miraculo, quod acturus erat in verbo: quoniam sicut oculos corporis aperuit ad videndum mundum, ita corda hominum semine verbi Dei per fidem illustrauit ad cognoscendum Deum. Et sicut reddidit gressum pedis, ita direxit gressus fidelium ad iter operationis. Sed quia (pro dolor!) iam corda nostra torpescunt a bono opere, excitanda sunt miraculorum exhibitione. Attendite, quæso, Fratres dilectissimi, quæ facta sunt, & in quibus sunt gesta. Nam non solum prouidit Dei clementia, quæ per serui sui merita ageret, sed quibus tanta medicamina salutis adhiberet. Solent namque minus Dei beneficia considerantes, si quando sanationes fiunt per merita Sanctorum in corporibus hominum, (heu!) quia solent dicere, non sanatos esse, quoniam credunt eos debilitates non pertulisse. Quid dicent de istis, quorum ætas non sinit eos simulare? quibus illos poterunt criminibus accusare? Ecce sunt nutrices & matres, quæ debiles attulerunt, & sanos reducunt. Quorum vnus de a Corbeiensium villa, quæ b Walgiacus dicitur, alter colonus ipsius Ecclesiæ B. Vedasti; [horum patria.] visu scilicet donatus Corbeiensium, qui claudus fuerat, B. Vedasti famulorum: vterque paruulus, vterque innocens, vterque humilis & c rectus. Quia est Dominus noster paruulorum, id est, humilium salus, paruulos nunc sanauit, vt nos esse humiles, id est paruuli esse discamus. Adhuc enim clamat: Sinite paruulos venire ad me, talium enim est regnum cælorum. [Marc. 10. 14] Ecce amplexatus est, & sanauit, accepit a parentibus, benedixit & reddidit.

[3] Agamus singuli, agamus omnes gratias Omnipotenti, qui nos reuisitare, & paterna viscera Pontificis sacratissimi nobis manifestare dignatur. Excitemur de somnio pigritiæ, [Adhortatio ad virtutem.] & per ea quæ foris miranda cernimus, interius ad formam pietatis imprimamur. Aperiamus oculos mentis nostræ, vt æternum lumen mereamur videre. Lauemur lacrymis, vt purificari mereamur. Curramus dum lucem habemus; ne tenebræ nos comprehendant. Mundemur ab omni inquinamento mentis & corporis, sit lucerna pedibus nostris verbum Dei, sit nobis indesinenter in desiderio lumen indeficiens. Quæramus & faciamus opera lucis, non tenebrarum & iniquitatis. Curramus viam mandatorum Dei, dicamus ore & corde Deo nostro: Dirige me Domine in veritate tua & doce me, & gressus meos dirige secundum eloquium tuum, vt non dominetur nostri omnis iniustitia. Imploremus d clementiam Domini per intercessionem tanti Patroni. Omni custodia seruemus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Humili corde & supplici voce præueniamus faciem Domini in confessione, vt experiamur in mente, quod modo paruuli meruerunt in membrorum reformatione. Redeamus ad conscientias nostras, conueniamus nosmetipsos, puniamus mala quæ fecimus. Cogitemus quid in die iudicij magni Dei dicturi sumus, quid excusationis habebimus, cum Doctor noster B. Vedastus cum iudicantibus Apostolis sedebit, cum ministrantibus Angelis apparebit, pro saluatis filiis exultabit. Nam qui eum audire noluerunt, iam vlterius non curabit. Quid amplius exhibere potuit? Viuens nocte dieque audientibus verba Dei ministrauit: nam & verbis pluit, & miraculis coruscauit. Et iam in cælis cum Christo regnat, & adhuc nostram salutem curare non cessat. Non negligamus tanta Dei beneficia, ne nobis veniat ad cumulum damnationis, quod impenditur ad caussam salutis. Imploremus misericordiam Domini per intercessionem sancti Patris, quatenus & hic maneamus in eius doctrina: & illic gaudeamus de æterna & communi gloria. Sic ergo in hac vita monitis eius obedientes simus, vt communi retributione inibi lætemur. Paremus hic in via, quod possideamus in patria. Dominus Iesus, qui vult omnes homines saluos fieri, faciat nos ad tantum Patronum bene operando venire, & in æterna lætitia semper cum illo gaudere. Amen.

[Annotata]

a De Corbeia egimus 1 Ianuarij ad Vitam S. Adalardi primi Abbatis, & 3 Febru. ad Vitam S. Anscharij istic in adolescentia monachi. Oppidum est Picardiæ ad Somonam fluuium.

b MS. Antuerp. Valgiacus.

c MS. Vedast. erectus.

d MS. Antuerp. misericordiam.

APPARITIO S. VEDASTI, ET VALETVDO RESTITVTA MORIBVNDO,
auctore Huberto Presbytero ad Haiminum Præceptorem;
Ex MS. Antuerpiensi.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8512

Avctore Hvberto, ex MSS.

[1] Præceptis tuis satisfacere, peritissime Præceptor, satagens, barathrum propriæ imperitiæ vsquequaque nudabo, videlicet describens cuidam nuper homini, tignario pauperculo, nomine Dagoberto, [Prologus.] visionem reuelatione sanctissimi Vedasti euidenter ostensam: tibique caussa sublimandi a stylo proprio in melius exornandam contradens; malens siquidem imperitiæ incurrere culpam, quam tibi, Domino meo, quippiam, quod æquum fore videtur, abnegare præsumam. Audiat siquidem per subsequentia rusticitatis meæ verba, omnem rei gestæ ordinem Paternitas tua: & tunc, si quid dignum forsitan fuit memoriæ, hinc obtentu sumpto, stylo rudi, propriis vt libitum fuerit inserat membranulis.

[2] Quarta namque feria iam tertia diei hora imminente, messores Imbodi Sacerdotis, patrui scilicet mei, ab agro reuertentes, iuxta tuguriolum cuiusdam prædicti tignarij, videlicet Dagoberti, transitum forte habuerunt: cuius equidem muliercula præ foribus stans, [Dagobertus tignarius] tundebat pugnis crebro miserum pectus, crinesque manibus dilacerans, eiulabat, nimio quippe dolore confecta. Quam cum vnus eorum percunctatus fuisset, quo dolore sic afficeretur; respondit, ob immane viri sui periculum, qui iam in vltimo vitæ exitu erat detentus: addensque, ob hoc se maxime fore afflictam, quod sine pœnitentia & communionis gratia idem vir suus ex hac esset luce subito migraturus. Quod ille audiens, ad me festinus vsque peruenit, & hæc mihi ignoranti miseranter innotuit. Quibus illico auditis, obstupui, [periculose, æger,] formidans, ne forte sine pœnitentia & viatico æui præfentis excederet metas, fieremque reus pro credita oue in die vltima magni iudicij Domini: fidens tamen in Dei clementia, surrexi propere, sumensque mecum mysterium viuifici corporis ac sanguinis Domini, concito gradu in domum perueni iacentis: qui prolixa ægritudine tabefactus, non solum loqui nempe sed nec oculos ad videndum attollere vel paullulum valebat. Sedens vero ante stratum eius mœstus ferme duarum spatio horarum; cœpit oculos diu clausos tandem aperire parumper, hac illacque aciem sollicitus euoluere luminum. Quod ego cernens, interrogaui eum, si me aliquatenus recognosceret. Respondit, se bene vtique nosse me. Cui ego: Visne ergo secundum morem ceterorum hominum pœnitentiam sumere, & antequam hinc recedas Dominico roborari viatico? ait: O Domine, omnia quæ iusseris, si tantum dignus fuero, libenter adimplebo. [post extrema Sacramenta sumpta,] Quam vocem dum auribus hausissem, lætior animo effectus, dixi vxori eius: vt paullulum aquæ ori eius immergeret, quatenus facilius aliqua verba exprimere posset. Quod protinus actum est. Denique pœnitentia sumpta, & Dominico edulio secundum consuetudinem accepto, ita grauis in momento extitit, vt non solum crastinam lucem, sed nec ipsius diei limitem solisue occasum posse pertingere videretur. Hoc ergo ita dimisso repedaui domum, nullatenus spem recuperationis eius omnimodo habens.

[2] Facto autem vespere, & quadam iam parte noctis exacta, cernens eum vxor sua tali immobilitate sepultum, conata est eum blandiloquis compellere sermonibus, [in extasin vaptus,] vt confortaret eum, & sui memor aliquatenus foret. Tunc vero ille tandem ab intimo pectore longa trahens suspiria, annisu tamen omni, quo poterat, ait: O gratissima quondam coniux, vt quid me tantum inquietas? Cur tantæ me gloriæ efficis expertem? Numquid non cernis omne hospitiolum nostrum infelix claritate inenarrabili enitescere? Desine me, precor, tuis amplius sollicitare querelis: & aliquamdiu his interesse gaudiis permitte, quibus nunc per modicum sum, antequam a te excitarer, potitus. Ad hæc verba mulier conticuit. Ille autem prædictam iterum sumens pausam, quæ sibi diuinitus sunt ostensa, euidenti relatione hactenus propalare non cessat. Dicit, præuisum sibi B. Vedastum, Patronum nostrum, adstitisse, & quid ageret, [a S. Vedasto monita æccepit,] in quoue spem collocatam haberet, studiosissime requisisse. Cui, cum respondisset, quod iuxta possibilitatem propriam ageret, & in misericordia Dei, & in auxilio Patroni sui Vedasti, fortiter confideret, ait: Bene. Sumensque proprij oris saliuam digitis, vt ipsi iam dicto viro visum fuit, intulit ori eius, dicens: Caue deinceps, ne Sacerdotis, Senioris, Iudicis, aut magistri te metus terreat vllus: quin potius interritus refer omnia, quæ a me tibi ex ordine iussa fuerint: & ne credas audaciæ tuæ moneo, vt vel vnum silentio proprio tegas verbum: sed vnicuique personæ prout fuerit, rei veritatem, quam audis euidenter, præcipio pandas.

[3] [dicenda Huberto Presbytero,] Primo omnium iuniori huius Ecclesiæ Huberto Presbytero huiusmodi celer stude edicta referre: Præcaue solerter, ne aliquando a cœptis lassescas, & ad ea quæ non prosunt olim diuertas: sed cœptum iter tanta industria perseueranter conficere satage, vt ad metas eius irreprehensibiliter vsque pertingere queas. Demum patruo eius, [Imbodo Sacerdoti,] Imbodo scilicet, etiam hæc innotesce: Vacas enim sollicitudine in exterioribus rebus, & paruipendis nostræ vtilitatem Ecclesiæ: sed nisi te ab huiusmodi sollicitudine propere correxeris, & quæ sunt apta Ecclesiæ nostræ restaurare studueris; scias te Domini & nostra vsquequaque gratia carere, & maius tibi signum, quam quod ad præsens possides, adfuturum.

[4] [Adalgiso villa Domino,] Adalgiso autem, huius Domino villæ, etiam ne ista quidem formides summa cum diligentia referre: a Dagobertus etenim inclytus quondam Rex Francorum, & conditor villæ istius, portiunculam quamdam terræ videlicet & vernaculorum sub b chartula & sigillo proprio nostræ contradidit Ecclesiæ: quæ vsque ad improbi Echardi æuum, qui huic villæ præfuit, intemerata permansit: qui tandem ductus inuidia, quod talis Ecclesiæ huic attributa foret donatio, auxit proprium scelus: & præfatam portiunculam diuidens, vnam partem sibi temere retinens, alteram vero eidem Ecclesiæ reliquit. Sed audacis huius facti haud longe post meritam subiit vltionem. Nam subito Domini sui Regis priuatus gratia, villaque amissa, omniumque solatio destitutus est. Ad extremum vero, dum tentaret iam senior equestrem exercere ludū, equo terratenus deiectus, fregit sibi infelix propriam coxam: ab illo etenim die vsque nunc sustentaculo ligni proprium conficit iter. Quocirca & tu memor illius, ne similia quandoquidem subeas, omnia, quæ nostræ fuerunt, stude velociter restituere Ecclesiæ. Non enim ob id paupertate afficieris aliqua, si nostris in hoc parere tentaueris edictis: sed magis ditaberis, & lætior quippe quandoque efficieris. De calcis autem fornace, quam iussit contiguo loco in silua fieri, & de vicinorum auxiliis efflagitandis ad opus aliquod peragendum, & laquearibus nouis ponendis, & de ædificio peragendo, quod Herradus perficere conditor eiusdem ecclesiæ morte præuentus nequiuit, nihil tuæ Paternitati scribere iudico: ne forte prolixitas ipsa fastidium gignat.

[5] [VVinfrido Iudici,] Intulit etiam ista: Sic & verbum ad Winfridum Iudicem edicito mea ex parte: Vt non familiam loci huius immerito excruciet: ne forte eamdem, quam Gillebertus olim expendit, qui eodem diu functus est officio, habeat pœnam. Nam & ipse, vt Echardus, præsidio ligni morte tenus proprium conficit iter. Reddat itaque & nummos vndecim, quos ab Ebruino immerito sumpsit: qui scilicet Ebruinus, quia & ipse nostram ausus fuit inique proprio seruitio subiugare familiam, intelligat se dextri luminis amisisse virtutem, filiamque propriam ita vna corporis parte esse debilem, vt vix iam recuperationem adipisci amplius queat vllam. Nam & pro eisdem quippe mancipiis admodum iam dictus Hubertus, quando ab isto loco amota sunt, mœstus extitit, haud secus & Imbodus prius: nam postea ne Ioannes, qui eius neptem in matrimonio habebat, & aliquos ex eadem prosapia vernaculos, quos tenere videbatur, amitteret, assensum dedit. Suadente quidem Orico maiore, qui malitiæ huius, aliarumque complurium caput extitisse probatur; qui & ipse pro huiusmodi infeliciter mulctatus, quotidie sceleris sui pœnas expendit meritas. [& Sacerdotibus:] Præcipe etiam ex eisdem Sacerdotibus iam sæpe dictis, vt eos, quos sacramenti occasio subrepsit, per quam nostra sunt auulsa mancipia, sub arcta pœnitudine coërceant, & ad reconciliationis remedium quandoque reducant: ne forte simili suasione assensum aliquando præbere, & ad tam nefandum manus proprias extendere præsumant sacramentum. Tu vero deinceps omnia, quæ tibi præcepta sunt, euidenti narratione pandere sollicita: nec iam alicui amplius, nisi domui nostræ aliquid seruitij impertire præsumas. Si enim Dominus huius loci iam præfatus, te nostræ etiam proprio reddiderit Ecclesiæ manso, debitum caue quantum valet seruitium. Si autem in hoc non euenerit, matricula tibi tantum sufficiat nostra. Non enim indigebis necessariis victus quamdiu nostris fueris subiectus ministris. In hæc quidem verba finem tandem fecit loquendi.

[6] Iam vero aurora diei splendente cœpit idem ægrotus, Dagobertus videlicet, propriam alloqui leniter vxorem, interrogans eam, si haberet aliquid, quod comedi posset. [Æger petito cibo] Quæ cum se partem casei recentis habere respondisset, inquit ad eam: Affer mihi, obsecro, simul cum eo & paullulum cereuisiæ, si habes, vt hauriam. Quibus apportatis, comedit parumper. Qua quippe comestione confortatus, ad alterius diei, id est, sextæ feriæ auroram incibatus vsque peruenit: qua plenius radiante, [dein vestibus,] ait vxori suæ: Affer mihi, obsecro, solita calceamenta. Durum quidem mihi videtur, quod tam prolixo spatio ego & paruuli mei hic sine igne consistentes, frigore nimio quatimur. Nam si plaustrum alicubi cum trionibus inuenire quiuero, cito me, onerato eo materia siluarum, [ligna e silua adfert,] huc affore videbis. Super quo illa admirans ac nimium stupefacta, sedibus hærebat in propriis. Ille autem cernens eam stupefactam, ait: Ne mireris, o coniux. Nam, quod dico, misericordia Domini adiutus, & auxilio Patroni mei B. Vedasti, qui me præterita nocte confortauit, suffultus, protenus impletum videbis. Quod & ita mox actum est. Nam, indutus solitis vestibus, sumptoque baculo, ac vicini sui carpentum mutuans, perrexit siluam: & sicut prædixi, onerato plaustro, mox domum celer repedauit ad propriam. Quod tamen omnibus, qui hoc videre & audire potuerunt, valde mirabile visum est: quod is, qui tam prolixa ægritudine debilitatus, & ante triduum ad vltimum fuerat deductus, tam subito conualuerit, & tale quid vltra vires agere tentauerit: nec postea aliquid incommodi sustinuerit. Hoc tamen & ille, [ope S. Vedasti sanatus,] vt certum est, non suis viribus, sed clementia & suffragio B. Vedasti se profitetur egisse.

[7] Nec tamen silentio & hoc tegendum autumo, quod idem vir prius cum tardiloquus & blæsus extiterit, sed in hac reuelatione tanta ditatus est copia fandi; [& ex blæso factus eloquens.] vt plura nunc vna queat hora recte exprimere verba, quam prius per totam vnquam aliquatenus valuisset diem.

[8]

Audax & modicos Haimino pandere versus,
Incipe charta Patri, cuius tu rustica iussu
Mirandæ caussæ promisit, nempe notamen.
Ingenio non fulta licet, non arte salubri:
Nec studio quoquam tamen aude dicere tandem:
[Epilogus.] Viue valeque diu, Pater inclyte, munere Christi
Saluatus, semper tendens ad gaudia vera,
Noli, quæso, Pater, munuscula spernere nostra:
Paruula si videas, magna hæc dilectio mittit.

[Annotata]

a Duo fuerunt Dagoberti Reges, quibus Atrebates fuerunt subiecti, de quibus agimus 1 Februar ad Vitam S. Sigeberti Regis, nati patre Dagoberto seniore, qui forsan benefecit Ecclesiæ Cathedrali Atrebatensi. Monasterium extructum est a Theoderico Rege eius nepote; cuius itidem nepos fuit Dagobertus vltimus, qui regnauit ab an. 711 ad 715.

b Diploma illud necdum licuit Videre.

MIRACVLA S. VEDASTI, FACTA DIVERSIS TEMPORIBVS,
a Monachis Vedastinis collecta:
ex quatuor MSS. codicibus.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8513
a

Auctoribus monachis Vedastinis ex MSS.

PROLOGVS.

[1] b Lvce clarius patet, dilectissimi Patres, Iesum Saluatorem a cunabulis mundi per Patriarchas prædictum, pueritiam orbis lege illustratam, adolescentiam seculi a Prophetis vaticinatam, iuuentutem, vt ita dicamus, omnium elementorum ab ipso Redemptore de diaboli faucibus erutam, & instar imaginis incorruptibilis ad similitudinem Dei transformatam: & quod ipse per se gessit, quatuor mundi partibus per sua membra diffudit. Vnde nouerit Caritas dilectionis vestræ, beatissimum Vedastum nobis a Deo destinatum, virtutibus floruisse, religione viguisse, prodigiis coruscasse, & cuius meriti vixerit in mundo, quotidie signis demonstrari a Christo. Sed negligentia scriptorum, & desidia imperitorum, plurima vidētur obnubilata, quæ fuerant ab Omnipotente collata. Nam ferrugine puerorum rodente stylum, inertia scabrosas reddidit adolescentium linguas.

[Annotata]

a Varius titulus præfigitur: in altero MS. Antuerpiensi: Incipiunt miracula S. Vedasti Episcopi in Translatione eiusdem legenda. In altero: Incipit præfatio de Virtutibus S. Vedasti diuersis temporibus ostensis, sed nuper a Fratribus eiusdem cœnobij in vnum collectis. In MS. Duacensi hæc præsiguntur verba: Sequitur translatio beatissimi Vedasti Episcopi & Confessoris, & miracula quædam. In MS. Audomarensi coniungebantur absque vllo titulo miraculis ab Haimino descriptus.

b Præfatio solum extabat in altero exemplari Antuerpiensi. Est etiam in cœnobio Vedastino, quod non vidimus.

PARS I
Eleuatio Reliquiarum S. Vedasti.
Beneficia collata ægris. Pœna inflicta maleuolis.

Cap. I.

[2] Sanctissimus igitur Vedastus postquam commune mortis debitum soluens, veteri suum Adæ chirographum reddens, ac Domino Iesu animam commendans, cælestia regna petiuit; iacuit beatum cadauer in ecclesia beatæ Dei genitricis Mariæ annos circiter a centum viginti & octo. Dehinc translatum est a BB. Autberto & Audomaro in locum, [Corpus S. Vedasti a S. Autberto translatum,] vbi nunc seruantur beata illius pignora. Sed tempore Caroli gloriosissimi Regis, filij Imperatoris Ludouici, peccatis nostris promerentibus, infuderunt se Nortmanni intra Galliam b Comatam, vastantes vniuersa, quæ sibi iusto Dei iudicio tradita sunt, & vsque ad c nos irrumpere volentes, prohibiti sunt auctore Deo & precibus B. Vedasti. Sed quia nemo Deum tentare debet, cœnobitæ, nostri monasterij metuentes similia vicinis nostris, cum essent sub potestate Adalardi Comitis, adierunt venerabilem Antistitem d Theodericum, supplicantes ei, vt sua freti auctoritate, [a S. Theoderico Episc.] perquirerent vbinam essent pignora tanti Patris recondita, vt si, quod absit, vastarent locum, spes reliquiatum nobis maneret: & maxime quia ferebatur a maioribus neminem nosse, quonam in loco sepultus esset. Itaque auctoritate tanti Pontificis vsi, statuerunt quæsitum iri vbicumque reperiri potuisset. Et præstante eo, qui suis pollicitus est: Petite & accipietis, quærite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis, tandem inuenerunt thesaurum, vbi spes habebatur. Profectum est ad Episcopum. [Matt. 7. 7] At ille, vt erat benignissimus & summæ mansuetudinis vir, gratias agens Deo, actutum peruenit ad cœnobium. Quid dicam, quantus populorum conuentus? [eleuatur,] quanta vtriusque sexus confluentia nobilium vndique & plebialium concurrerant? Quid plura? Leuatus est ille nobilissimus de cinere thesaurus, sexto Nonas Iulij, [2 Iulij an 852] Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo quinquagesimo secundo, cuius anima lætatur in cælis cum Christo. Venerabilis itaque Theodericus Deum laudans, & sacris sanctas tractans reliquias manibus e exultabat, quod patefecerit seruulis suis Christus, quod diu occultauerat seculis. Cuius patrocinio munimur non solum a f Germanicis hostibus, sed & diaboli insidiis: cuius precibus credimus peruentum ire ad indulgentiam peccatorum & æternorum perceptionem præmiorum. g Repositæ autem sunt reliquiæ beati viri sub sigillo Episcopali in eadem basilica, quoad fabricaretur crypta tantis pignoribus apta, vt, si similis nos tempestas, peccatis nostris promerentibus, occupauerit, facilius possint leuari (quod Christus auertat) & comites fieri, imo duces fugæ & latibuli nostri.

[3] Transactis autem ferme vndecim mensibus conuentus iterum fidelium populorum, vt reponerentur reliquiæ Patris in suum locellum: concurrerunt, & occurrerunt vndique. Videres totam florere prouinciam, & quasi post diluuium h Getarum tripudiare Franciam. Gaudebant omnes, lætabantur vniuersi, ac si conspicerent in corpore venisse Vedastum. Adest & Deo dilectus Antistes Theodericus cum Clero, fit lætitia, omnibus insultant hostibus, quibus auxiliatur Christus. i Reponuntur iterum membra venerandi Patris Vedasti, [reponitur 4 Iunij anni 853.] insuum digno cum honore locum secundo Nonas Iunij anno ab Incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo tertio. Quis dicturus est, quanta inibi sunt collata a diuitibus, a secularibus oblata, a deuotis promissa.

[4] Superueniente vero anniuersario translationis die, fit conuentus totius prouinciæ, & nocturnas agentibus monachis vigilias, in medio vulgi aderat quidam pedibus debilis, ita vt calcanei natibus adhærerent. Et ecce subito, [Sanantur incuruus,] quasi a duobus tractus fuisset viris, soluuntur nerui, tenduntur venæ, fitque prolixus qui fuerat curuus. Adeptus est Vedasti precibus, quod non habuerat ex vtero matris. Clamor populi attolitur, k laudantium Deum & benedicentium Dominum. Non credant his, qui negant Christum de Virgine natum.

[5] Superest sanctimonialis seruientibus Deo Fratribus deseruiens in sarciendis vestibus, quam vidimus deferri contractam manibus suorum ad limina S. Vedasti, [contracta.] Kalendis Octobris translationis eiusdem Patris die, quæ ita reddita est incolumis, vt vsque hodie membris omnibus videatur sana, & cicatricum non desint indicia. Et hoc dicimus propter eos qui dicunt (sed absit vt dicant) hæc mendaciter ficta.

Cap. II.

[6] Olim gestum est, quod modo recitatur l Aminiacus dicitur fundus almi Vedasti super fluuium m Isam, in pago n Laudonensi. Quæ villa, quia procul erat a monasterio, omnes circum habitantes, sicut de Madianitis legitur, cum pecudibus, & quæcumque habere poterant, gregatim veniebant, vastantes & diripientes vniuersa vsque ad solum, [Depopulati agros S. Vedasti,] nullo eis præbente auxilium. [Iudic. 6. 5] Qua necessitate quidam seruulorum compulsus, sumpto victu venit ad monasterium, conquerens suam suorumque calamitatem. At postquam nil solatij suarum reperit querelarum, cucurrit ad tumbam Patris Vedasti. Ridiculum est, quod narro, fuit tamen verum. Exclamansque; Heus, inquit, Vedaste, si moraris hic in corpore, vt omnes fatentur, & habes aliquid honoris in cælis, cur nos deseris? cur fruges tuas alieni diripiunt, & tua hostes pascua vineasque deuastant? Nullus tibi defert. Nos tuos famulos, si panis fuissemus, forsitan absorberent. Et quoniam hic clausus es, longe non potes videre; non tibi molestum videatur, si vili gestatorio fruaris, atque hunc intra follem, vt videas lacrymas miseriarum nostrarum. His & aliis querelis peractis, [villico ad sepulchrū eius peregrinato,] expandit peram coram sepulchro, resoluensque, Intra, inquit, ne moreris: humeris meis defereris illæsus, & postea reuerteris securus. Cerneres follem inflari, & quasi carnibus & durissimis ossibus fortiter impressis vtrem impleri. Quod videns rusticus fide diues, credens se adeptum quod petierat, concito gradu ad sua reuertitur. Proiiciensque vtrem in medio camporum inclamauit: Ah, ah, Sancte Vedaste, videsne, quomodo deripiunt aduersarij, quæ tua fuere? Nullus tui nec tuorum miseretur. Cerne cunctos contra te confluentes. Mirum dictu, sed horrendum factu! Omnia pecora o concurrunt in se, & impetu facto tum dentibus frendentes, cornibus se appetentes, necnon pedibus totoque corpore vindicauere in sua viscera, quod admiserant in hereditate aliena; sicque dum vastauerunt, [puniuntur varie.] a semetipsis vastata sunt. Pastorum quoque quidam debiles redditi sunt, alij diuersis cladibus attriti. Nam deinceps, nullus incolarum voluit depopulari S. Vedasti prædia atque vineas, quæ tanta habebant præsidia.

[7] p Anno Dominicæ Incarnationis octingentisimo septuagesimo quinto, contigit miraculum meritis Patris nostri Vedasti, quod narro. In Britannico mari, quod nobis vicinum est, soliti sunt piscatores simul proficiscipiscatum, ad capiendam balenam. [Piscatores irridentes S. Vedastū,] Et accidit altercatio prioratus inter nostros & aliarum potestatum nautas, recusantibus illis consortium nostrorum, nisi darent solidos contubernij. Negantibus hoc nostris, conglobati omnes, qui de diuersis Ecclesiis illic erant ad piscandum, subsannauerunt nostros, sicut pueri Bethel Heliseum caluum dicentes: En vestra apparebit piscatio: capietis integrum cete, quod præsentetis monachis vestris, quod hactenus non sunt contemplati, qui nec decimam partem adipisci meruerunt, & hoc ipsum nostra donatione. [4 Reg. 2. 23] [nihil capiunt,] Mox itaque intrauerunt mare, fidentes in multitudine nauium & numerositate sociorum, sed spes in hominibus frustra est: quia non solum piscium nihil adepti sunt, verum cum magno euaserunt periculo. At nostri commendantes se Deo & beato Patri Vedasto, cum voto & duabus nauiculis, non dubitauerunt vitam committere ventis. [colentes, copiosam habent piscaturam.] Et qui semper adest inuocantibus se in veritate, quique Petro piscanti adduxit piscem cum auro, piscem seruis suis dedit immanem. Tunc partes, quæ vnicuique piscantium ex more debebantur, miserunt vt vouerant, Fratribus & B. Vedasto argenti solidos duos, quot statuerant. Et, ne cui incredulum videatur, gestum est q primo Imperij anno gloriosissimi Karoli, filij Imperatoris Hludouici, regni autem eius trigesimo sexto, Indictione nona. Non credant istud, qui negant Ionam inobedientem r ventre ferino vectum ad regiones, quas ignouerat.

Cap. III.

[8] Intercessione meritorum S. Vedasti etiam Britannia, quæ; vt scriptum est, nihil aliud nouerat, nisi barbarum frendere, olim cœpit & Christum venerari, & Sanctos illius debito cum honore supplicare. Accidit autem, vt quidam Scottigena adiens monasterium, in quo venerabile corpus Beatissimi diem præstolatur & horam, qua remeante spiritu Sanctus in terra sua possideat duplicia, petiuit humiliter, [Ablatis a sepulchro pulueribus in Scotiam,] vt sibi reliquiæ darentur, in quarum memoria construeret basilicam in Scotia. Quod cum negaretur vt aduenæ, & vt imposter haberetur, accessit cum fidei puritate ad altare Dei & tumulum Patris Vedasti. Tunc pauimenti colligens cineres & puluerem, qui scopantium effugerant manus, reuertitur ad sua. Quid plura? Fabricat Ecclesiam pro viribus suis & collatione fidelium. Habebat itaque idem bonus vir aluearia plena mellis & apum pro foribus basilicæ B. Vedasti. [erecta S. Vedasti ecclesia:] Et ecce subito noctis initio, cum sibi mortales iudulsissent quietem soporis, adest far, irrumpit locum, vult sibimet possidere, in quo noluit laborare. Et dum studuit prædari, præda factus est. Stat miser, onustus honore alieno, non honoratus propria calliditate: fit latro immobilis, nec latere poterat. Videres hominem velut simulachrum exanime, dum nec sine rapina nec cum ipsa gressum mouere poterat. Cumque galli cantus instaret, surgit senior ad pulsanda matutinorum signa: inuenit quod volebat, & nolebat. Cognita autem re præcepit latroni, vt cum ipso mellis vase operiretur, quo ad vicini congregarentur; volens miserum Iudicibus tradere puniendum. Dein cum cubitum isset Scottus, [fur immobilis factus.] apparuit illi senex pulcherrimi vultus & venerabilis s caluitici, dicens: Nil pœnarum inferas illi misello, Christus illum t vinxit, non tu: & ego absoluo eum in nomine Iesu. Noueritis quoque me non vocari Badastum, sicut vestra barbaries solita est nuncupare, sed Vedastum. Et ecce subito, soluta sunt dicto citius vincula, quibus tenebatur reus occulte ligatus. Dimissoque vale, discessit illæsus. Et si quis curiose seu peruicaciter scire desiderat, vnde nos ista scisse contigerit, respondemus: Nobilissimus illius indigena u soli, nomine Echo, relictis parentibus, abdicato patrimonio, voluntariam adgressus est peregrinationem. Nam pater illius ex regia prosapia ortus, inter primores prouinciæ secundus post Regem extiterat. Quod non solum ab illo comperti sumus, qui quanto generosior habebatur, eo vilior & pauperior videri volebat, sed & ab omnibus accolis Scoticæ telluris audiuimus. Nam & hodie cognatus Fratris x Echonis nobiliter Scottorum sceptra gubernat. Ipse quoque religiosissime in nostro viuens cœnobio, triginta circiter annos, Christo vitam finiuit. Ipse nobis sæpissime fassus est, hanc virtutem in istiusmodi verissime peractam.

[9] Omissis Britanniæ vel marinorum fluctibus, reuertamur ad Francigenarum agros. Dominus Vedastus quanto suauis est mitibus, tanto seuerus apparet pertinacibus. Temporibus y Hlotarij Imperatoris, filij Hludouici Cæsaris, deuenit abbatia Patris Vedasti in manibus Adalardi Comitis. Et dum z villas Sancti suis impertiret, [Tyrannicus villæ S. Vedasti possessor,] quidam prædiues fundus, nomine Ymburius, mancipiis nobilior suis, & pascuis vberrimis, traditus est cuidam aa Lethardo vsu beneficij. Qui adeo grassatus est in familiam, vt minaretur vniuersos ad mendicitatem perducendos, & qui maiores in eis videbantur, pannis suarum vxorum operiendos. Vxor quoque eadē tenebatur acerbitate crudelitatis, & quia, sicut Propheta dicit, a planta pedis vsque ad verticem non fuit in eis sanitas, vltio diuina subsecuta est. Nam iusserat cunctos adire locum, quo propriam videbatur habere possessionem. Quod renuentes, non propter superbiam, sed ne in consuetudinem haberetur, furibundus interminatus est, id acerbiter vindicandum. Tunc omnes mœsti confugerunt ad limina Sancti, conferentes cereum miræ magnitudinis. Quadam igitur die dum sederet, & satellites sibi astarent, horribili voce clamauit: Eheu, quis me interficit? succurrite, adiuuate, ferte præsidium, En quidam aduersarius in figura Clerici, appetit me mortificare. Et mox cunctos tantus pauor inuasit, vt relicto Domino fugarentur, præter villicum eiusdem loci, nomine Rimundum, quem nullus occupauerat horror, a cuius hausimus ore, quod notamus calamo. Ipsa quoque torua inclamatio repetita est tertio. [punitur morte prolis & vxoris,] Eadem tempestare mortua est soboles, quam habebat vnicam. Post hæc vxorem tantæ crudelitatis adiutricem languor inuasit, ita vt, (fama est) crustæ lardi superponerentur linguæ oris illius, & exponerentur quasi carbones nigræ: hoc dicitur cruciatu vitam finiuisse. Tunc isdem Lethardus febre correptus, sed mente correptus iniit fugam, quasi non esset reperturus mortem, imo reperiendus a morte. Fatebatur iam dictus hoster villicus iuratus cateruatim coisse coruorum multitudinem, & cornicum super illum crocitantium. Canes quoque ferebat immensos dedisse latratus ad illius discessum ad vnam vsque leugam. Vtrum diabolica fuerit subsannatio, an fortuito fuerit auditum, non est nostrum iudicare. Tandem perueniens, quo tendebat, cœpit indies fieri debilior. Tunc, vt alter Pharao, obduratus mente, non prospiciens instare sibi vltionem Diuinam, iussit parari conuiuium solenne, trigesimum vt putabat celebraturus vxoris diem. [propria.] Adest dies statutus, & ecce moritur Lethardus secundum nomen suum, si ita volueris compositum bb ex Latino & Tendisco, mors dura, quam non sibi optamus, & prandium, quod parauerat, in suis exequiis expensum est. Sicque factum est, vt vsque hodie ipsa villa omnibus sit Dominis reuerenda, scientibus B. Vedastum Pontificem suorum fore defensorem, adiuuante Christi gratia, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorū, Amen. cc

[Annotata]

a Ita MS. Antuerp. quos annos supra § 5 probauimus. In Duacensi annos centum decem & octo. Audomaren. centum quadraginta nouem.

b Gallia Comata tribus distincta populis, Aquitanis, Celtis & Belgis; in his erant Atrebates.

c Normanni anno 851 monasterium S. Bauonis Gandaui incenderunt, venientes vrbem Rotumum vsque, (ea est Rotomagum) ad Beluacum pedestri pede peruenerunt: qua incensa cum redirent, aliqua ex parte profligati sunt. Ita Annales Bertiniani Erant autem Atrebates medij inter dictarum ciuitatum populos.

d Colitur S. Theodericus Ep. 5 Augusti. Agit de eo Balaericus lib. 1 cap. 41 & sequentibus.

e Ita MS. Antuerp. quæ in aliis plurimum contorta erant.

f Dania, vnde Nordmanni venerant, Germaniæ magnæ pars erat, illiq; fere Germanica lingua loquebantur. De Normannis eorumq; incursionibus egimus 3 Februarij ad Vitam S. Anscharij, & alibi sæpe.

g Baldericus cap. 42 ait, Theodericum quæsiuisse & inuenisse, scilicet facultate ad id monachu concessa: inuentum vero ita parasse, vt si forte metus Danorum cogeret, fugientes aliorsum deferrent.

h Getæ accolæ Danubij, vicini Dacis, quos imperiti cum Danis confundunt, vti alibi Getas cum Gothis. Hic pro Normannis accipiuntur, quorum vicini, si non pars, erant Gothi. De ea confusione iterum agimus 12 Februarij ad Vitam S. Benedicti Abbatis Anianæ & Indensis.

i MS. Audomar. interponit hoc epiphonema: Pro nihilo habent Nortmannos, quos fouet ipse Vedastus. deest in aliis MSS.

k Idem MS. addit: qui est mirabilis in Sanctis suis.

l Ita MS. Antuerp. at Duac. Amasiacus. Audom. Antimacus.

m Isa fluuius, aut forte Isara; (quo nomine æuo illo appellabatur Aisia, siue Oesia,) aut fluuiolus aliquis vicinus.

n Laudunum, seu Lugdunum Clauatum, vrbs Episcopalis Picardiæ superioris in confinio Campania: inter Laudunenses & Atrebates interiacent Veromandui.

o MS. Duac. corruerunt.

p Piscationis huius in MS. Antuerpiensi nulla mentio.

q Coronatus est Carolus Caluus Imperator a Ioanne Papa VIII ipso Natalis Christi die exeuntis anni 875.

r MS Duac vento sereno.

s Idem, canitiei.

t MS. Audomar. iunxit Duac. vexat.

u Duac. poli.

x Idem MS. S. Ethonis.

y Lotharius præfuit Imperio ab anno 840 ad 855.

z Aliis Yburius, & Iburius.

aa Aliis Letardus, Leotardus & Liethardus.

bb Letum scilicet Latinis mors est, & hardt Teutonibus durum.

cc Hic finit prior collectio, cui videntur postea reliqua accessisse.

PARS II
Alij iniurij S. Vedasto puniti. Miracula Bellouaci facta.

[10] Temporibus a Pippini & Karolomanni Principum b Adalrico eiusdem monasterij Abbate, Comes Atrebatensis prouinciæ, nomine c Theutbaldus, ambiebat Fratribus auferre quamdam culturam cum horto, quia sedes comitatus videbatur in d Dominica curte, cui villæ proxima erat ipsa cultura & hortus, sicut & vsque hodie permanet. [Comes Theutbaldus, hortos monasterij ablaturus,] Quæ postea industria e Adalrici Abbatis, qui fuerat probatissimus illis temporibus f medicus, tradente g Karlomanno Principe, cessit vsibus Fratrum. Cumque mœrentes conuolarent ad Deum & suum Vedastum, non sunt fraudati desiderio, quod petierunt cum voto. Nam isdem Comes dicitur adiisse h Principem, rogans mitti viros a latere suæ auctoritatis, qui pauperibus vim Fratribus inferrent, & suæ satisfacerent cupiditati. Iussusque est i Remensis prouinciæ Comes his interesse altercationibus. Quadam igitur die cum post quietem ædituus basilicæ S. Remigij, vir bonus & iustus, inibi solus excubaret, audit quemdam voce flebili Sanctum inclamasse Remigium. Quo interrogante, Quis es? Frater, [obsistentibus Sanctis vicinis,] inquit Vedastus: Misisti me, Pater sancte, verbum Dei prædicare Gentibus incredulis, quod & feci gratias Deo: & ecce conglobati palatij Proceres auferunt matriculariis, quod collatum est a fidelibus. Vade dixit S. Remigius, conuoca Fratres & cooperatores verbi diuini vicinos tibi, k Audoënum scilicet & Audomarum vt audiant, Bertinum, cum Vulmaro & reliquos l maritima possidentes loca. Nec relinquas m Amandum; Quintinum accersi, Gaugericum suade cum gaudio venire, electus Eligius nostro non desit placito, Lucianus cum n luce veniat. Ipse mihi assumam B. o Martinum, cum Sanctis Aquitaniam incolentibus, necnon p Medardum suos medentem. q Sutores quoque Augustæ Suessionum vtrosque adsciscam germanos, r Dionysium cum suis aduocabo, atque ita properabimus in occursum tui. Quibus auditis custos Episcopo nuntiat mane. Adest & Comes, socij satisfacturus precibus. Pontifex refert. Comiti quod audierat a Fratre. At ille stomachans subsannat, monachum vino sepultum narrasse somnium, & cum suis iter decreuit carpere. [adiutore punito,] Et conscendens equum, vt peruenit ad ædem, in qua visio apparuit, cecidit & fracto crure manibus suorum perlatus est domum. Ast Theutbaldus, delator Fratrum, auctor tot querelarum, statuto die sessurus sonipedem, musca nares intrauit & tam diu calcitrauit, [collapsus moritur.] donec dominum terræ deiiceret, & mox fracto collo mortuus est. Sicque Fratres vsque in hodiernum diem, suas res sine molestia quiete possident.

[11] Diuina sancitur auctoritate, duorum testimonio vel trium verbum fieri ratum. [Matth. 18. 16] Beatissimus noster Vedastus non contentus suis subuenire, sed & longe, vt dictum est, lateque peragrans, Christo largiente, famam suæ liberalitatis diffundens; Bellouagum adiit, s atque quadriuium occupauit more sibi solito, cum nusquam sibi inuenias t circuitis Galliis basilicam suo dedicatam nomine, nisi in publico aggere. Cumque multo tempore veneraretur ab incolis, [Bellouaci in templo S. Vedasti] & maxime religiosis monachis & Canonicis, necnon sanctimonialibus memoria venerandi Patris, qui de silice produxit aquam, & ex nihilo vinum, ad laudem sui nominis oleum inibi manare præcepit. Cumque omnibus id foret admirationi, quidam superuenientes pro nihilo ducentes, cœperunt, habere contemptui. Et dum hæc gererentur, videntibus cunctis & qui mirabantur, & qui dubitauerant, exiliuit vsque ad solum quidquid olei videbatur haberi in lampade, [oleum & lumen divinitus datum:] & statim cælitus purissimo u repleta est oliuo, & diuino accensa est lumine, vt nulli dubitarent verum fuisse, quod antea dicebatur. Vnde factum est, vt Dominus x Hildemannus, & vniuersi successores Bellouacensis Ecclesiæ inde sumerent oleum, tam ad baptizandum, quam ad infirmorum vnctionem, adiuuante gratia Dei Amen.

[12] y Quædam mulier inibi degens vouerat beato Pontifici Vedasto linteum valde bonum. Cumque sibi finem vitæ cerneret imminere, præcepit illud filiæ loco deferri destinato. At illa cupiditate ducta, vt mos est fæminis, [linteum voto deterius oblatum, ter ab altari auolat:] deterius, z imo comparatione illius pessimum altari superposuit. Cumque cum sua egrederetur fraude, linteolum diuino nutu proiectum est ab altari. Videres cum impetu volasse rem insensatam, ac propriam requirentem dominam. Cumque tertio repositum esset altari, & tertio reiectum, conuenta est mulier, & publice confessa, reddidit Sancto, quod abstulerat furto.

[13] Naturale scitis esse, cuncta vetustate consumi. In eadem basilica Bellouagi in honore B. Vedasti consecrata, paries lapideus ab vna pene decidens fronte spatio vnius cubiti quotidie lapsum minabatur. Conueniunt quibus locus fuerat commissus. [paries subito firmatus:] Nam pauperum hospitale totius Episcopatus inibi summa cum diligentia custoditur. Et cum sollicite quæritur, vtrumne destruatur murus, & ex integro reædificaretur, an cuneis & arte mechanica fulciretur, dormitum est. Et crastino paratis omnibus quæ forent necessaria tantis impensis, cernunt firmissime parietem, qui labebatur, erectum & suis compactum gressibus cohæsisse parietinis sociis.

[14] Rodente temporum antiquitate, deciderat tectum basilicæ S. Vedasti, in eadem vrbe positum. Collatum est vndique ac refabricatum, quod fluminis more defluxerat. Superfuit materies perquirenda, cuius longitudo non erat facile reperienda. Et ecce quidam opibus pauper, fide locuples, dixit se habere quod quȩrebatur, impositūque plaustro aduexit illo: mensuratum a fabris & inuentum est breue. Tunc mœsti, [tecto reficiendo materia] qui videbantur lætabundi, tandem respiciente corda illorum, qui respexit Petrum negantem, pura fide ad materiem præparandam accesserunt. Et, [mire accreuit.] sicut testantur hodie per Deum & S. Vedastum, qui præsentes affuerant, inuenta est creuisse plusquam necessarium illi foret loco. Præterea multas Dominus operatur virtutes meritis B. Vedasti, in illa basilica, fide poscentium. Cuius & nos precibus adiuuari credimus, per Dominum nostrum Iesum Christum, vna cum Patre & Spiritu sancto, qui viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Mortuo Carolo Martello anno 741 successerunt duo filij Pipinus & Carolomannus, secluso fratre Grifone natu minore, Suanihilde matre nato. At Carolomannus anno 747 in Italiam profectus, institutumq; monasticum amplexus est. In MS. Audomar. nulla facta Carolomanni mentione habetur: Temporibus Pipini Regis: qui in ea dignitate vixit ab anno 752 ad 768.

b Videtur legendum Romano Abbate: qui præfuit Vedastinis ab anno 744 aut sequente, ad 747, quo Carolomannus imperium deposuit.

c Aliu Theobaldus, & Theodbaldus.

d Francile Bar in Tractatibus monasticu MSS. ex Chronico Marchianensi refert an. 745, quo Romanus erat Abbas, Dominicam curtem a Carolomanno traditam B. Vedasto.

e Adalricus, aliis Adalericus, vt habet Chronicon Vedastinum apud Locrium, præfuit ab an. 747 ad 763.

f In Chronico Marchianensi MS. hæc leguntur ad an 747: Adalricus, arte medicinali peritissimus, Atrebatensium Abbas efficitur.

g MS. Audomar. Pipino Rege.

h Idem MS. iterum Regem. at alia MSS. Principem vbique habent.

i Flodoardus in Historia Remensi plurimorum Comitum meminit, qui ei prouincia præfuerunt.

k Coluntur hi Sancti, Audoënus 24 Augusti, Audomarus 9 Septembris, Bertinus 5 eiusdem; Vulmarus 20 Iunij.

l Aleuinus in Vita S. Richarij Abbatis maritimam Franciam statuit a Scalta fluuio vsque ad Sequanam, atque ita reliquos a S. Vedasto conuocandos includit Sanctos.

m Coluntur & hi Sancti, Amandus hoc 6 Februarij, Quintinus 31 Octobris, Gaugericus 11 Augusti, Eligius 1 Decembris, Lucianus 8 Ianuarij.

n MS. Audomar. cum Lucio veniat: potius si socius adfuisset, Maximianus Presbyter & Iulianus Diaconus socij S. Luciani fuissent.

o Colitur S. Martinus 11 Nouembris. Turenes Aquitanis vicini, cum illis subfuerunt Gothis.

p S. Medardus Episc. Nouiomensis colitur 8 Iunij.

q Sunt hi SS. Crispinus & Crispinianus, Patroni sutorum, apudSuessiones martyrio affecti: coluntur 25 Octobris. Hinc liquet Nouiomenses & Suessiones non censeri inter maritimos Francos.

r De S Dionysio & sociis agemus 9 Octobris.

s In MS. Audomar. interponebantur hæc verba: Allatæ sunt reliquiæ ipsius: quæ melius desunt in MSS. Duacensi &Antuerpiensi.

t MS. Duacense, in cunctis.

u Saussaius ad 5 Iulij ait, lampadem ante hierothecam, positam exhausto oleo sine vllo pabulo ardere &rutilare visam esse. Vbi male præmittit corpus S. Vedasti tunc Bellouaci adfuisse, quod post 50 & amplius annos eo primum translatum est.

x Adfuit S. Hildemannus S. Adalardo morienti an. 826, vt dictum 2 Ianuarij ad huius Vitam, & subscripsit depositions Ebbonis Archiepiscopi Remensis anno 833: colitur 8 Octobris.

y Reliqua desunt in MS. Antuerpiensi: postea adiuncta.

z MS. Duacense nimio.

HISTORIA TRANSLATIONIS S. VEDASTI BELLOVACVM, DEIN ATREBATVM,
auctore monacho coæuo,
Ex MSS. Vedastino & duplici Antuerpiensi.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8516,8517

Avctore coævo ex MSS.

PARS I
Narratio rei gestæ.

[1] Valde dignum est, Fratres carissimi, vt in hac præsenti solennitate beatissimi Confessoris Christi, ac carissimi Patris nostri Vedasti, omnipotenti Deo deuotas laudes & gratias persoluamus: ne forte, si eius beneficiis ingrati fuerimus, pro tali tantaque contemptus insolentia, necnon veternosa negligentia, [Solennitas recepti corporis S. Vedasti recolenda.] ab illo grauius iudicemur. Magnum siquidem beneficij munus nobis hodie Dominus præstitit, quando sanctissimum Vedastum Patronum nostrum diu sublatum, diuque desideratum, nobis restituendo reddidit. Quis, rogo,sermo, quæue mens concipere potest, quanta tunc hilaritas, quanta tunc iocunditas omnibus hoc in loco fuerit; cum proprius Dominus, Sanctus scilicet Vedastus, ad proprium locum, vnde (pro nefas,) per aliquot tempus peregre oxulauerat, per relationem sui corporis iam iamque retierti dignaretur? Nulli prorsus dubium est, quin (heu, pro dolor!) vnum pro peccatis nostris accidit, aliud vero nihilominus miserante ac tandem repropitiante Deo, nobis seruis suis diuinitus contigit. Quod autem sublatus est, nostra fecit miseria, quod vero receptus, miserentis Dei factum est misericordia. Sed vtinam, atque o vtinam, numquam deinceps tam grande tamque graue malum permittat prouenire Omnipotens. Verum iam summatim ac breuiter dicatur, qua necessitate cogente idem terque quarterque beatissimum corpus Bellouagum delatum sit.

[2] Igitur postquam diuæ memoriæa Carolus Rex, & ad vltimum Imperator Augustus, [Post mortem Caroli Calui,] qui fuit filius Ludouici æque Imperatoris, filij videlicet Magni Caroli Regis & Imperatoris, ex hac vita discessit; b Ludouicus filius suus ei in regnum, nullo obstante hæreditario iure, [& Ludouici filij.] successit: qui etiam paullo plus vno anno vitales auras carpens, hominem celerius exuit. Quo terris sublato, &, quod minime decuit vel debuit, Principibus inter se & contra se pro constituendo Rege c diuisis, audientes Northmanni hanc regni desolationem (nam fama, malum quo non velocius vllum mobilitate viget, hanc illis nuntiauerat) omnes pene de suis finibus egressi, atque mare Oceanum trangressi, d Gallias intrauerunt:sed fines nostros, quia marinis littoribus proximiores erant, [Nordmannis triumpentibus,] primitus inuaserunt. Quibus cuncta ferro & igne depopulantibus, neminem viuere sinentibus, monasteria & cetera loca sancta euertentibus; hoc monachi pauore consternati, [defertur corpui S. Vedasti Bellouacum:] & futurum prospicientes periculum (præsertim cum adhuc locus monasterij huius afforet immunitus, nec muris esset circumseptus, nec saltem vallo circumdatus) assumpto in humeris locello, in quo ossa sancta recondita erant, actutum fugæ præsidium inierunt, & Bellouagum petierunt: quo deuenientes, non e modicum temporis spatium ibidem exegerunt. Denique vt hæc profectio, si id necessitatis incumberet, absque alicuius moræ dilatione liberius atque expeditius posset peragi; iam pridem hoc futuri mali prefaga mente monachis præuindentibus, Antistes illorum venerabilis vir ac totius sanctitatis Pater, nomine Theodericus, eadem sancta ossa de nobilissimo mausoleo fossa humo elata f exposuerat; atque in ipso iam dicto locello eumdem thesaurum omni auro Arabico pretiosiorem, honorifice commutando posuerat: susceptas ergo apud Bellouagensem ciuitatem has sanctas reliquias, [honorifice ab Odone Episc. excipitur:] cum summo gaudio & debita veneratione gloriosissimus g Odo tunc eiusdem Sedis Episcopus, quondam vero Corbeiensis monachus & Abbas, & dum Carolus Rex vixit, gloriosissimus in palatio.

[3] [refertur post annos 12] Postea euoluto aliquanto tempore, hoc est, post bisserios semis & eo amplius annos, iam monasterio muris circumsepto, turribus affirmato, vallorum ambitu circumdato, monachis etiam ex diuersis patribus ad illud reuertendo coadunatis, quærebatur, tractabatur, consiliabatur; quatenus S. Vedastus ad suum reportaretur locum & proprij iuris prædium. Quoniam illo absente nil boni, nec spes cuiusquam boni ibi videbatur haberi: imo indies omnia retrograda erant, & in deterius cuncta diffluebant. Itaque cœnobitæ pro hoc exercendo negotio adierunt proprium Pontificem, non minus bonum quam doctum, nomine Dodilonem h (qui olim eiusdem monasterij monachus atque Præpositus ab omni Clero & populo electus, [a Dodilone Episc. Cameracensi,] velut alter i Gregorius, de monasterio k expellitur, dehinc canonice Episcopus ordinatus, gregis Christi Pastor efficitur) qui desiderium monachorum perpendens, ac preces illorum benigne suscipiens, vt erat benignissimus & in Dei rebus valde strenuus, votis precantium minime abnuit, imo magis consensit, fauit, consuluit, atque suum iter non distulit. Quapropter certatim vndique secus Bellouagum itum est. Vt autem illo peruentum est, excepit eos honorifice & affatim humane. l Honoratus, eiusdem vrbis honorabilis Episcopus. Sanctum pignus, quod repetebatur, [permittente Honorato Episc. Bellouacensi,] negare non potuit, retinere nequiuit, ideoque licet inuitus reddere non distulit. Voluisset tamen si potuisset, numquam tanto in sua vita carere bono. Hospitium vero illis præbuit, hospitalitatis iura non denegauit, obsequio iuuit. Porro illius tanti Sancti, sæpe & semper cum honore & amore nominandi, Vedasti, prout potuit, cessit honori: quin minus, quam quod dignum erat, circa eius honorem explere satagere demum cum regredientibus egressus est, cum repatriantibus longius comiratus est. Tota etiam ciuitas cum hymnis & laudibus illos prosecuta est, cantantibus & dicentibus omnibus: [& aliquo vsque comitante.] Via iustorum recta facta est, iter Sanctorum præparatum est. Deinde quando venerabilibus Episcopis sibi in via vale mutuo dicentibus, Honoratus Episcopus cum suis ad sua reuersus est, noster vero Pater & Pastor Dodilo cum suo comitatu cœptam carpebat viam.

[4] Videres ergo illud confici iter sine labore, absque difficultate, sine vllo impedimento, cum magna animorum alacritate, cum iocunda lætantium iubilatione, cum suauissima aëris tranquillitate. Quid plura referam? [Recipitur Atrebati] Præ amore illius dulcissimi Patris, qui portabatur, cuncta dulcia & suauia erant, nec aliquis grauabatur labore. Tamdem quarto die egressionis a Bellouago, in Dominica die, Idibus mensis Iulij, Domini misericordia nos adiuuante, Atrebatum ingressi sumus, deferentes S. Vedastum benignissimum, amantissimum Dominum, atque desideratissimum in ipsum venerabile & augustum templum, quod sibi fieri ab Angelis iussum est hominibus. Sed quis enarrare, quis æstimare possit, qui concursus & occursus populorum illic fuerit? Quot millia plebis illuc conuenerint? [maximo omnium concursis,] Quæ facies rerum, qualis dignitas vel pulchritudo nobis tunc visa sis? quæ si ab inferis Maro emersisset; & noster Augustinus, ille Doctor egregius, orator facundissimus, flumen eloquentiæ, quod de cælesti Paradiso profluens, omnem terram irrigat imbribus æthereis: si, inquam, ille & ille affuisset, ad talem tamque admirandam gloriam depromendam, vterque elinguis obstupuisset, atque obstupescendo subriguisset. Quippe aderat, non parua monachorum caterua, aderat & multiplex conuentus Canonicorum, Presbyterorum, reliquorumque Clericorum, aderant viri cum mulieribus & paruulis, iuuenes & virgines, senes cum iunioribus, ibi laudabant nomen domini. Iam de agris & villis, per quas commeauimus, nemo subsedit, qui non cum lætitia sanctum sequeretur feretrum. De tota etiam ipsa parochia nullus se subduxit, qui ad hanc tam gloriosam non conueniret susceptionem. [& gratiarum actione:] Omnes pariter excelsa voce Deo gratias cum Kyrie eleison referebant, Gloria in excelsis Deo cantabant, Te Deum laudamus personabant. Nihil ibi nisi laus Dei audiebatur. Credo quidem (nec vana fides) quoniam numquam & nusquam illo die lætior dies eluxit in terris. Præ nimio siquidem gaudio a plurimorum oculis fontes defluebant lacrymarum, nec tanto gaudio explere mentem valebant. Quis enim, rogo, tam saxei pectoris, vel quis tam ferinæ mentis esse poterat, qui in his & de his non compungeretur, atque in dulcissimas lacrymas non deflecteretur? O quanta rerum immutatio! Pro certo tunc in nobis completum est illud Dauidicum: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. [Psal. 125. 5] Nimis quidem ægre & nimis diu doluimus, lacrymauimus, tristati sumus: at nunc ex sententia res nobis cunctæ geruntur.

[5] Tali modo talique iubilatione cum exultantibus Angelis, [eo in ara posito,] qui sine dubio semper assistunt Diuinis officiis, cum hymnis & laudibus ad sidera vsque personantibus (nam totum cælum ita plenum erat dulcisono iubilo, sicut nudatum fuerat omni mœstifero nubilo) in iam dictum templum illud sanctissimum corpus referebatur, ac perferebatur: de qua re sic tripudiabant cuncti, quasi viuus adesset B. Vedastus. Sed venerabili feretro, vt decebat, supra altare posito, omnibus rite ac solenniter compositis, [sub Missa] reuerendus Pontifex adorsus est Missas, qui deinde perueniens ad prædicationis locum, sermonem fecit ad populum, imo magis omnibus viuentibus atque viuere quærentibus amplectendum; locutus est de Deo, locutus est de regno Dei, locutus est de fide Catholica, [concionem habuit Episcopus,] locutus est de vita æterna. Proposuit etiam exemplum cunctis Christicolis imitandutu beatissimum Vedastum: in quo licet omnes virtutes placidam sedem habuerint, tamen caritas in illo magis eminuit, quæ a puero eius vernula virtus fuit. [de vitutibus S. Vedasti,] De qua & de tota vita eius, nec non & miraculis, vt affatim affabilis erat, retractans, nonnulla sancta & vtilia prosecutus est, & euntem plura loquendo detinuit sermone diem. Quæ vero suspiria, qui singultus, quæ vbertas fletuum illic tunc fuerit, nemo est qui sufficienter dicere possit. Deus enim omnium illorum corda visitauerat, & ad tam piam exhortationem benignissimi Doctoris, cui lacrymanti conlacrymabant, respectus Diuinus illos interius inflāmauerat.

[6] Præterea quando in huiusmodi sermocinationis epilogo exhortatus est, [& statuit diem Relationis Idibus Iulij recolendū,] suasit & admonuit Dominus Pontifex, vt hic dies Relationis corporis B. Vedasti ad proprium locum omnibus annis celeberrimus ageretur, atque in prædicto die, Idibus Iulij mensis, vt ab omnibus sublimiter & solenniter hæc festiuitas obseruaretur, diuina & Episcopali auctoritate sanxit & statuit. Quod vt fieret, ore omnium se velle conclamatum est. Præcipue tamen ipsos monachos super hoc negotio compellatus est, ne vllo genere hoc statutum negligerent, quos de tam pij Patris præsentia semper gaudere oportebit: qui eius nunquā adminiculo carebunt, si eorum nimium grauis reatus non fuerit.

[7] Post hanc vero allocutionem & Missæ celebrationem Domnus Episcopus data benedictione, [ac data benedictione dimisit populum.] dimisit in pace populum, qui omnes cum magno gaudio reuersi sunt ad propria, laudantes & benedicentes Dominum in honore beatissimi Vedasti, senioris & Protectoris nostri: cuius sanctitatis dignissimis precibus apud Dominum promereri tota deuotione deposcimus, vt numquam ab eodem Patre semoti illuc perueniamus, quo eum peruentum ire cognoscimus, [Epilogus.] videlicet ad beatissima ac felicissima æternæ vitæ gaudia, atque immarcessibilia semper virentis Paradisi amœnissima pascua: vbi in florigeris sedibus collocati, omnique spiritalium aromatum flagrantia delectati, Dominum nostrum Iesum Christum filium Dei, pro nobis hominem factum, cum Patre suo & Spiritu sancto, laudare, benedicere, glorificare, misericordias eius in æternum cantando, valeamus: atque de eiusdem omnipotentis Dei dulcissima, exoptatissima, suauissima continua visione, quem tum facie ad faciem videbimus, cum Angelicis choris & omnibus Sanctis sine fine gaudere mereamur: cui soli est honor & gloria, laus & iubilatio, potestas & imperium, decus & omne bonum, per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Mortuus est Carolus Caluus an. 877, mense Octobri.

b Ludouicus Balbus obiit an. 879, 4 Id. Aprilis in Parasceue Domini.

c De hac Principum alter catione videndi historici illius temporis, ac potissimum Annales Bertiniani. Tum euocatus ab aliis Ludouicus Rex Germaniæ patruelis Ludouiti Balbi. Hugo LotharijRegis, ex VValdrada filius Lotharingiam inuasit. Boso etiam, Richildis vxoris Caroli Calui frater, ab vxore incitatus, inhiabat regno reliquo: quo reiecto inter Ludouici Balbi duos seniores filios ex Ansgarde susceptos, anno 880 regnum diuisum est: Ludouico Francia & Neustria, Carlomanno Burgundia & Aquitania obtigit.

d Normannos anno 880 in Ganto, siue Gandaui, resedisse tradunt Annales Bertiniani: at Fuldenses addunt eos in Gallia prædas & incendia exercuisse, & plurima loca & monasteria depopulatos esse.

e Ab anno 880 ad 893.

f De hac eleuatione, sub S. Theoderico Episcopo Cameracensi facta, supra egimus.

g Odo Belgiuagorum Episcopus an. 870 missus est a Carolo Caluo ad fratrem eius Ludouicum Regem Germaniæ, vt ad regnum Lotharij diuidendum conuenirent: vt tradunt Annales Bertiniani. In Synodo apud Pontigonem anno 876 vltimo Iunij cum aliis Episcopis confirmauit Imperium Carolo Caluo collatum.

h Dodilo, teste Balderico lib. 1 cap. 60, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis factus XVI Kalend. Aprilis anno 887. quem an. 900 interfuisse ordinationi Heriuei Archiepiscopi Remensis refert Flodoardus lib. 4 cap. 9.

i Scilicet vt S. Gregorius Magnus, qui in Romanum Pontificem electus, alieno vestitu in spelunca delituit, ne id onus subiret; vti pluribus dicitur in Vita 12 Martij.

k Seis potius, inuitus extrahitur.

l Flodoardus lib. 4 cap. 6 refert, quæ Fulco Archiepiscopus Remensis, cui dictus ante Heriueus successit, diuersis scripserit Episcopis:inter quos fuerunt Dodilo Cameracensis, & Honoratus Bellouacensis, cum præclara huius narrationis confirmatione.

PARS II
Energumenus ope S. Vedasti liberatus. Virga arida in siluam excrescens.

[8] Igitur miraculum quoddam, quod Deus omnipotens per Beatissimum Vedastum in vrbe Bellouacensi operatus est, a huic nostræ paginulæ inserere decreuimus: quoniam eadem die, qua vrbem cum eiusdem Sancti pignoribus egressi sumus, illud a monachis, Canonicis seu laicis, viris religiosis veraci narratione didicimus; & quod maioris certitudinis est, ipsi se vidisse testati sunt. Denique fuit quidam adolescens, vnius Canonicorum eiusdem loci famulus, [Quidam post scelera punitus,] lubricus atque lasciuus: qui etiam pro quodam grauiori commisso, a Domino suo sæpe numero redargutus, cum nequaquam monitis illius adquiesceret, sed (heu pro dolor!) in sua iniquitate perduraret, pedetentim ad aures plurimorum eius culpam contigit peruenisse. Vnde palam ac publica inuectione correctus atque verberatus est. Qua confusione in magnam delapsus est tristitiam, non illam tristitiam, quæ salutem operatur, sed tristitiam seculi quæ b mortem ingerit. Quem ita sese agentem, nec ad Deum conuerti volentē, iusto Dei iudicio inuasit immundus atque malignus spiritus; nec vno tantum, [a dæmonibus obsidetur:] vti res postea innotuit, sed multipliplici dæmone antrum pectoris eius repleuit: & iuste quidem satis, vt qui noluit Deo subdi volens, diabolo traderetur inuitus & nolens.

[9] Deinde cum tantis furiis ageretur infelix, vinctus durissimis loris atque catenis ducitur ad monasterium S. Luciani Martyris, ibique præsentatur Domino c Episcopo: [in ædo S. Luciani] nam tum erat eiusdem Sedis Episcopus Venerabilis vir Ermenfridus. Tunc congregata multitudine Cleri & populi diutius & deuotius pro liberatione iam dicti arreptitij in psalmis, [ab Hermēfrido Episc. exorcisatus,] supplicationibus, Litaniis, & orationibus plurimum laboratum est. Additi sunt exorcismi iuxta morem, adiurationes & increpationes. Quibus cum necdum cederet inimicus, d indixit Episcopus, fontes baptisterij impleri aqua, in quam benedictam atque sanctificatam iussit immergi hominem. [aquæ benedictæ immergi nequit:] Cuius præcepta implere volentibus, velut pelagi rupes immota resistit fluctibus ac procellis, sic ille restitit, atque vtroque pede super marginem sacri vasis altrinsecus posito, ita immobilis hærebat fixusque manebat, vt nulla virtute, nullo ingenio nulloque conamine, non solum immergi, sed nec moueri potuisset.

[10] Tunc ille pestifer serpens antiquus insultans Episcopo dixit: Quid frustra laboratis? Nescitis cuius potestatis cuiusue virtutis simus? [diadolus se Legionem vocat,] Nam ego sum ille, qui interrogatus a Domino Iesu, sicut legitis in Euangelio, quo nomine censerer, respondi, Legio. [Mat. 59] Ego enim sum Legio: plurimi enim sumus in vnum collecti. Multiplex enim potestas mea & diffusa per omnes gentes, & omnium illarum lingua mihi adeo cognita est: quod Iudæi, quibus plurimæ linguæ cognitæ sunt, [variis linquis loquitur:] experiri possunt. Tunc vocati Iudæi, diuersisque linguis alloquentes eum, in vnaquaque lingua, facile & plane ab eo responsum est eis. Post hæc iactando & gloriando se adiecit: [absentia refert.] Hodie enim fui Constantinopoli, & innumerabilium hominum stragem peregi: & ecce in prato tuo inter tuos & Comitis homines magnam discordiam seminaui, & iam iamque se interficient: & melius esset illuc ire, quam hic inaniter fatigari. Quod audiens Episcopus, iussit ire illuc. Quantocyus perrectum est, & inuentum est ita esse, vt ille fallax gloriando de suis dolis dixerat: sed statim per Dei gratiam omnia pacata sunt.

[11] His ita gestis, quia iam tardior hora imminentis vesperæ incubuerat, omnes ab ecclesia, licet cum dolore, ad propria redierunt. Remansit ibidem homo iussu Episcopi: vt, si forte Deo placeret, ibi sanaretur meritis eiusdem sancti Martyris, interuenientibus pro hoc ipso ipsius loci beatissimis monachis. Sed cum per aliquot dies ibi moraretur; [Obsessus cælesti reuelatione] cuidam viro religioso reuelatum est diuinitus in somnis, vt ille male sanus ab eodem loco recedens, ad ecclesiam S. Vedasti, quæ non longe ab vrbe posita erat, velocius properaret: quia in ea, miserante Deo, & ille sanandus, & in hoc miraculo amabilis Deo beatissimus Pontifex Vedastus honorandus erat. [ad ecclesia S. Vedasti ducitur,] Cuius reuelationi propinqui eius fidem accommodantes, perduxerunt illum ad eamdem ecclesiam. Quo cum peruentum esset, repente cœpit illum immundus ac ferox spiritus solito atrocius vexare, ac totum discerpere. Cumque hoc diutius faceret, ille saltu se proripuit extra ædes ecclesiæ, & tanto se pondere præcipitauit in terram, vt eadem terra concuti videretur. Tunc mirum in modum sanguis plurimus effluebat ex ore eius, quem subinde non modica nigredo fellis cum magno fœtore subsequebatur. [& dæmonibus instar vespertilionū extūtibus,]

[12] Tunc demum his expletis, quod numquam & nusquam nostris temporibus auditum, vel visum fuerat, visi sunt erupisse ab eiusdem ore calui sorices, qui etiam vespertiliones dicuntur, ita vt nullum examen apum ex suis alueariis densius contingat erumpere: vnde & totum impleuerunt inane aeris, quorum velamine & cælum obductum & splendor solis obscuratus est, & nihil aliud per aliquantas horas, nisi ipsa nigredo volantium, desuper apparebat. [mortuus creditus,] Idem vero homo quasi exanimis iacebat, nec aliquod signum vitæ in eo remanserat. Tunc sui, qui aderant, existimantes illum esse mortuum, exequias funeri peragentes, & in medio Ecclesiæ ponentes, excubias noctis celebrauerunt. Circa quartam vero Vigiliam noctis cœpit corpus moueri, manus foras loculum extendere. Cucurrit mater (nam mater illi adhuc erat) interrogauit si viueret. [subito sanatur.] Respondit: Deo gratias & S. Vedasto, quia viuo & viuam: & eius meritis & precibus donata est mihi vita: & liberatus sum a tam graui periculo, in quo fueram: ablata est mihi morbosi pernicies, & concessa est sanitatis optata libertas. Postulauit bibere, & bibit: ac protinus de capulo surgens, per omnia sanus & alacer extitit: nec vlterius huius incommoditatis quidquam sustinuit. Vnde cum omnibus, qui audito huius facti rumore, vndique secus longe lateque concurrerant, misericordias Domino & S. Vedasto decantans, ac hymnidicas laudes, vt dignum erat, cum gratiarum actione referens, lætus & gaudens reuersus est ad propria.

[13] Dicitur quoque idem beatissimus Sacerdos Dei Vedastus, vno eodemque tempore & huic Atrebatensi atque pariter e Beluacensi pastorali cura præfuisse & profuisse Ecclesiæ. Quod veris signorum & operum indiciis, eiusdem loci atque regionis testantur indigenæ: apud quos plus miraculorum quam apud nostros viuens in carne fecisse narratur. [S. Vedastus] Interque omnia vnius mentionem agere commodum duximus. Denique cum quadam die esset in itinere, & iam pausandi hora, ac reficiendi corporis incumberet; huius rei gratia declinauit ad quemdam amicum, scilicet in villam quæ vocatur f Wardara in pago g Vilcasino: & ipse vir & potentissimus & nobilissimus erat; cuius etiam filium iam pridem de fonte lauacri idem Sanctus susceperat: [amico & hospit, suadet,] vnde & familiarissimi inter se esse videbantur. A quo cum magno honore & amore cum suis susceptus, postquam cibo & quiete refecissent corpora, inter diuina spiritualium sermonum colloquia dixit vir Dei ad suum hospitem: O carissime consodalis, & pats animæ meæ, volo & hortor, vt meis assertionibus assensum præbeas. Cerno siquidem hunc locum amœnissimum, & necessitatibus seruorum Dei aptissimum, [vt xenodochium exstrisat,] & Diuinis rebus congruentissimum: qua de re benefeceris, si saluti tuæ consulens, illum Deo deuouendo, Senodochium cum ecclesia in eo construxeris: pro quo iuxta pollicitationem Domini nostri, & in præsenti centuplum accipies, & in futuro vitam æternam possidebis.

[14] Ille vero hæc audiens, cum paullisper hæsitans hæreret, Quid, inquit Sanctus, dubitas? Ecce virgam omnimodis aridam atque decorticatam, [infigit terræ baculū] quam manu teneo, huic terræ infigam, & si de illa arbor prouenerit, experiri poteris absque vlla cunctatione vera esse, quæ dico. Qua terræ infixa valedicens amico, cœptum aggressus est iter. Nam Parisius ad Reginam h Hlotilt, Deo ac sibi deuotissimam, quæ tunc ibi morabatur, profectum iri contendebat. Igitur virga actutum & viridescere, & cortice circumdari, [accrescentem in arbarem & siluam:] & frondescere in ramos & folia, & in paruo spatio temporis facta est arbor procera, referens naturam virgæ, de qua pullulauit, nam de tilia fuit. De qua arbore processu temporis ingens silua & pulcherrima exorta est. Nam, vt ferunt incolæ eiusdem loci, quia si quid ramorum illius tiliæ, aut impulsa venti, aut auis deportatu alicubi decidisset, & deorsum mittebat radicem, & sursum in arborem succrescebat.

[15] Verum dictus illius prædij possessor ac dominus ammonitus verbis spiritalibus amici, atque huiusmodi miro ac nimis mirando miraculo confortatus, dedit Domino totum illud prædium, & construxit in eo xenodochiale monasterium ad susceptionem peregrinorum & pauperum: [extruitur xenodochiale monasterium,] in quo multas animas per multa tempora Deo adquisitas non dubium est. Verum postea nacta opportunitate, beatissimus Vedastus reuertens illuc, immensas gratiarum actiones iam dicto amico retulit: videlicet quia sibi paruit & Domino Deo suarum rerum patrimonium spontaneus contulit. Deinde ipsum locum ad vtilitatem seruorum Christi, [cum ecclesia a S. Vedasto consecrata,] & necessitates pauperum, ordinate disponens, sua benedictione consecrauit, & ecclesiam Episcopali auctoritate dedicauit. Vbi deinceps totius bonitatis sanctitas floruit, omnium virtutum copia exuberauit. Nullus quippe pauperum inde eliminatus est, nullus peregrinus exclusus: omnes recipiebantur, sanabantur, reficiebantur: & inerat omnibus gaudium & lætitia in Spiritu sancto, ad laudem & gloriam sanctæ Trinitatis & memoriam beatissimi Vedasti Confessoris sui, per quem tanta bona & tam insignia miracula Deus operabatur in mundo.

[16] Præterea sciēdum est, quia idem Dei Sacerdos, vbi cumque opportunum fore viderat in illis partibus, & in tota Neustria vsque ad fines Britannici soli, xenodochia fieri constituit. [vti plura in Neustria.] Nam Regia potestas, & Principum ei in omnibus operibus suis fauorem præstabant. Huius rei gratia omnia illa xenodochia, cum ipsis ecclesiis in viis siue iuxta i vias positis, quia ostium eius semper viatori patuit, in eius memoria & honore consecrata esse cernuntur, vbi laus & gloria Dei peragitur, & meritum sancti viri ab omnibus honorifice celebratur.

[Annotata]

a MS. Antuerp. non prætermittere decreuimus.

b MS. Vedast. morte mulctatur.

c In MS. altero Antuerp. hæc breuius ita dicuntur: Episcopo venerabili viro Hermenfrido: qui fuit decessor Odonis, sub quo hæ reliquiæ Bellouacum sunt delatæ.

d Idem MS. in aquam baptismi sanctificatam iussit Episcopus hominem immergi.

e Non numeratur inter Episcopos Bellouacenses: quare arbitramur eum Sede vacante, isti ditioni etiam iussu S. Remigij Archiepiscopi inuigilasse.

f Infra dicitur esse villa S. Vedasti.

g In Capitulis Caroli Calui coniunguntur Vircasinum & Belluacense suspicamur hoc tempore Vulxinum & Vexinum dici, quod duplex est Normannicum & Francicum.

h Est hæc S. Chlotildis, siue Crotildis, vxor Chlodouei I, quæ colitur 3 Iunij.

i Quadriuium dicitur supra vbique occupasse.

MIRACVLA ALIA
Auctore anonymo teste oculato,
Ex Ms. Vedastino.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8518

Avctore Anonymo. Ex MS.

[1] Mirabilis Deus in Sanctis suis, & respectus misericordiæ eius in filios hominum: in nobis scilicet peccatoribus ostendens diuitias bonitatis suæ; in electis autem suis iam summa pace profunctis gloriam magnificentiæ suæ. [Misericordia Dei illuminati,] Nullius enim mortalium est meriti, quod nobis dona suæ benedictionis impendit: neque etiam nostri est muneris, quod ad cognitionem sui sancti nominis perduxit, & viam veritatis ostendit. Exuit siquidem nos vetustate antiqua perditionis, & induit nouitate suæ redemptionis: abstulit errorem profanæ superstitionis, & dedit cultum veræ religionis: ostendit per seipsum, quid nobis sit faciendum atque sequendum: docuit verbis, quid sit vitandum atque fugiendum: ostendit vbi sit vita & mors: ostendit, quia rectæ viæ Domini, & iusti ambulabunt per eas. [seruare mandata eius debent,] Ergo scrutemur pura mente semitas eius, & inoffenso pede iter mandatorum eius curramus; vt de nobis recte dicatur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. [Psal. 118. 1] Beati qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. Si itaque fideliter in stadio hunc cursum itineris conficiemus, de munere retributionis in prouentione gaudebimus. Nam quod fidelibus suis promittit, præmium est ineffabile: quod vero iubet, volentibus est leue & facile. Sic namque monemur Dominica iussione: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde: & inuenietis requiem animabus vestris. [Matth. 21. 29] Iugum enim meum suaue est, & onus meum leue. Et Apostolus de præmij magnitudine, Non sunt, inquit, condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in nobis. [Rom. 8. 18] Enimuero nec oculus vidit, nec auris audiuit, [accepturi præmium cæleste,] nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparauit Deus diligentibus se: O quam pia cælestis patriæ gaudia Christi fidelibus præparata! [1 Cor. 2. 9] Sed si nos tantæ visionis delectat gloria, non deterreat contra crudelem hostem aspera pugna. Habemus siquidem Dominum nostrum adiutorem: si perfecto pugnauerimus animo aduersus huius mundi principem. Si ergo ad obtinendam victoriæ palmam fuerit perseuerans sancti propositi voluntas, conscientia munda, sancta simplicitas, Domino opitulante, nulla erit difficultas. Nam, Veritate teste, credenti & in nullo hæsitanti omnia possibilia sunt. [Marc. 9. 22] Incredulis vero & inuitis omnia possibilia rediguntur ad impossibilia. Neque enim quidquam tam leue aut facile est, quin id fiat graue & difficile homini inuito facienti. Quæ autem sit pœna impiis & incredulis denuntiata, insinuat Propheta: Flamma, [& tormenta æterna euitaturi:] inquit, eorum non extinguetur, & vermis eorum non morietur. Et Psalmista: Veniat mors super illos, & descendant in infernum viuentes. [Isai. 66. 24] Et iterum: Introibunt in inferiora terræ. [Psal. 54. 16 & 62. 10] O quam dura & crudelia erunt illorum tormenta, qui viuentes descenderunt ad laci inferiora! Itaque omni hora vitæ nostraæ his nobis est valde timendum, qui nullum de actibus nostris habemus iudicium, quorum sumus habituti consortium. Verum, quia sanguis Christi est pretium nostrum, ipse vero Redemptor noster nihil aliud a nobis, quam nos ipsos requirit; præcepta autem vitæ æternæ seruemus, quæ nobis dedit, & in ipsis viuemus, sicut promisit.

[2] Habemus namque, vbi, & vnde, quæ præcepit, faciamus, & quomodo vestigia eius sequamur. Ipse denique mandauit mandata sua custodiri nimis, proponit nobis materiam pugnæ, [adiuuandi a Sanctis,] Sanctorum scilicet suorum triumphos de sæuissimo persecutore. Hi etenim, abiecta omni carnis cupiditate, florentem mundum spreuerunt, expediti mente & corpore, sicque omnia diabolicæ fraudis machinamenta fortiter eorum deuicit inuictissima patientia. Succensi igne diuini amoris, extinxerunt ardorem illicitæ persuasionis. Ideo ergo puluis eorum in terra animatur, cum animæ in cælis perpetua lætitia perfruantur. Reddunt cæcis visum, claudis gressum, mortuorum luci restituunt animata, & eorum iussioni omnis famulatur creatura. Hæc autem tua sunt munera, Christe, quæ semper agis pro tui nominis gloria & honore, ac Sanctorum tuorum digna veneratione. Inter hos ergo tuum pretiosissimum Confessorem assiduis donans miraculis, ostendens mundo, quam sit tibi carus cælo, qui vere dicitur Vedastus. [& S. Vedasto, miracula patrante,] In huius itaque deuotione & memoria, quia debitores sumus eius, sub quadam exhortatione mandamus posteris scripto aliqua signa, quæ nostris temporibus, vel etiam nobis præsentibus, a Domino, ipsius intercessionis merito mirabiliter sunt gesta.

[3] Igitur in comitatu Baduano, in villa S. Vedasti, quæ dicitur a Wlfara, hæc res accidit noua. Erant ibi duo vicini compatres, [Oue furto sublata,] quorum vnusalteri furtim vnam subripuit ouiculam: sed pauper sicut de magno sæpe S. Vedastum precibus inclamat damno. Presbyter autem in ecclesia, si quis huius rei esset conscius, quærit in populo, & interdicit verbo, seque pollicetur excommunicare in proximo. Sed nemine confitente, iterumque Dominica die, [chirotheca furis balasum edit:] Presbytero de eadem re populos admonente, cum reus sceleris præsens inter reliquam multitudinem astaret; subito de sinu ipsius, chirothecæ quasi balatum dederunt. Quo signo populus viso, Dominum voce in altissimis glorificat, qui secreta reuelat, & Sanctum veneratur Vedastum, cuius meritis hoc miraculum affirmat factum. Satis plane inanimatæ rei ipse potuit dare balatum, qui asinæ Balaam dedit loquendi vsum.

[4] Quidam etiam de eius familia, Witrannus nomine, quondam contractus & debilis, [sanantur ad Sancti reliquias] in hac morabatur ciuitate, qui se manibus & natibus per terram trahebat miserrime. Idibus vero mensis Iulij, quando ad proprium locum est Relatio corporis Sancti, [contractus,] inter alios, vt potuit, ad sepulchrum viri Dei properauit, cum magna deuotione preces fudit: sed subito miseratione Antistitis in pedes constitit erectus: ac cunctis qui hoc videre poterant, mirantibus apparuit sanus. Per omnia benedictus Deus.

[5] [ceta,] Sic etiam, dum sequenti tempore continuum orbis reduceret annum, in eadem festiuitate venit quædam mulier cæca ad viuificos Sancti cineres orationis caussa, & per ipsius suffragia recipere meruit oculorum lumina.

[6] Per idem quoque temporis spatium venerat in hanc quidam b Theotiscus ciuitatem, nomine Gerardus, toto corpore ita tremulus, vt nullo modo in suo statu valeret esse, [tremulus corpore,] vel vno momento immobilis, Hic ergo cœpit ecclesiam Sancti frequentare, ac Missarum solenniis interesse. Quadam vero Dominica die, dum ad locum orationis ex more conueniret, antequam sanctum legeretur Euangelium, surrexit ire ad capitium, quasi per corrigiam sui vestimenti Sancto se ipsum dediturus. Vt autem a loco voluit redire, multis exagitationibus fatigatus, vt nobis esset mirabile intuentibus, in terram concidit, sed inde post paullulum quasi nil mali fuisset aliquando perpessus, sanus surrexit. Sic denique, vt in magnis & paruis, semper est Deus mirabilis.

[7] Eadem vero tempestate paruulus quidam amborum incurrerat cæcitatem oculorum. Hunc itaque amita sua sæpe deferebat ad limina Confessoris Christi, [cæcus,] & prostrata ante eius tumulum lacrymis rigabat solum. Vnde respectu Diuinæ pietatis & intercessione almi Pontificis, præsentis recepit gaudia luminis.

[8] Alio quoque tempore Scottus quidam cæcus Roma rediens, [alius cæcus.] in hanc peruenit ciuitatem, & a suis est comitibus desertus: quem Abbas & Fratres huius loci aliquamdiu secum morari caritatis gratia fecerunt. Sed dum hic assiduis orationibus & vigiliis insisteret, & gloriosum Confessorem Christi Vedastum sibi adesse inuocaret, amissum recuperauit lumen oculorum.

[9] His atque aliis quamplurimis Dominus militem suum insignit titulis, decoratque cōtinuis virtutum miraculis, & nobis insinuat quorum sequi debeamus vestigia. Sic namque nouit nutrire populum suum, vt non deficiat in æternum, sed potius proficiat per singulos dies ad cælestis vitæ augmentum. Verbis hortatur ad spem, [Præ miraculis vita Sanctorum imitanda.] miraculis informat ad fidem. Sed non tantopere sunt simpliciter attendenda miracula, quin magis miracula facientium vita. Nam multum nobis est cauendum, ne in hoc præsenti seculo non tantum prosint vtentibus ad suffragia, quantum in futuro sint ad opprobria. [1 Cor. 14. 22] Signa enim, vt Paulus ait, sunt non fidelibus sed infidelibus. Et Dominus: Nisi signa & prodigia videritis, non creditis. [Ioan. 4. 48] Ergo qui signa & merita Sanctorum digna celebratione venerari desiderant, oportet vt deuotæ mentis imitatione mores & actus eorum sequantur. Illi namque non desidia & vanitatibus huius mundi ac carnalibus concupiscentiis vacando, meruerunt accipere, quæ modo videntur facere posse, sed ieiuniis & vigiliis atque orationibus operam dando, æternæ gloriæ consecuti sunt dignitatem. Igitur & nos his exemplis instituti, Domino & Patrono nostro Vedasto fideliter seruiamus, vt consortes cælestis regni esse mereamur, quod nobis ipse tribuat, qui sine fine viuit & regnat, vt eius gratia de nobis etiam dicatur: Mirabilis Deus in Sanctis suis.

[Annotata]

a Supra in pago Vilcassino sit a dicitur.

b Gallice Theois, id est Tento, siue Germanus.

MIRACVLA ALIA
Auctore Balderico Episcopo,
Ex lib. 1 Chronici Cameracensis, & Atrebatensis cap. X & XI.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

[1] a Pauca vero, quæ nostris diebus meritis huius beati Confessoris a videntibus facta accepimus, nequaquam prætereunda æstimauimus. In Deriensi namque territorio quemdam ex familia S. Vedasti hominem, mali rapinatores alienæ substantiolæ inhiantes, prauis insimulationibus adorti sunt, & ob hoc suum aduocatum in ius quærentes, ipsum quidem hominem ad b singulare certamen, quod rustice dicimus campum, prouocauerunt. [In duellū vocatus.] Qui aduocatum suum affuturum pollicitus, intra huius legis diffiniendæ terminum, sumpta pera cum baculo, ad cœnobium viri Dei pergere festinauit, caussamque proclamans, Abbatis aduocatiam implorauit. Abbas autem pro difficultate longi itineris detrectauit ferre suffragium, imo diuinum monuit expectare auxilium. Omnino itaque desolatus, ad sua reuertitur, solaque in Domini fisus clementia, susceptam legem refellere nequaquam æstimauit. Ergo præscripta die iudicio se repræsentans, [patrocinio S. Vedasti] aduocatiam Dei & S. Vedasti profuturam assumpsit, nullumque aliud scutum, quam peram sibi opponendam fiducialiter ad dirimendam pugnam exclamauit. Factumque est Diuina operante clementia, [nebula offusa, liberatur,] quod, vbi obluctator alter diligenter armatus, congressu habito, illius inermis peram ingenti ictu percusserit, tanta & tam densa nebula inter eos de ipsa pera statim exoritur, vt neuter alterum videre potuisset.

[2] In vna quoque ecclesia, quæ in Episcopio Leodecensi sita, in honore S. Vedasti colitur, raptor quidam pessimus, compositis fraudulenter calumniis, [alius iniuste vinculis ligatus.] hominem cepit, nexisque post tergum manibus, & fune ascellis supposito, torquendum durius abducebat. Quem mox cælitus emancipatum respiciens, equo desiliit, illumque per se fore solutum, quoquo modo existimans, male verberatum, iterum arctius vinculauit: equoque ascenso, repente quoque laxatum intuitus, cum furore etiam per comam arripuit, verberibusque affectum tertio per genitalia ligauit. Nec longum vero, [vltro ter absoluitur.] dissolutum respexit, sicque tandem deuictus, Diuinæ potentiæ cedendum æstimauit, hoc autem meritis S. Vedasti a Deo concessum, nemo est qui dubitat.

[Annotata]

a Egerat Baldericus cap. 9 de obitu S. Vedasti, ac corporis eius translatione facta a SS. Autberto & Audomaro: atque ita caput illud concludit: Huius post obitum miracula alias diligens lector inueniet: quæ hactenus retulimus, ac tum hæc profert.

b Duella olim a barbaris inducta, legitima probationis vim habuisse; vti ferrum candens, aquam frigidam vel calidam, alibi sæpius diximus. De iis hic agit Coluenerius, ad quem remittimus Lectorem.

MIRACVLA ALIA FACTA SECVLO XIV.

Vedastus, Ep. Atrebatensis in Belgio (S.)

BHL Number: 8519

Avctore Anonymo, Ex MS.

[1] Anno Domini millesimo trecentesimo septimo, Ioannes Bursarij, qui pro tempore inter Scabinos villæ Atrebatensis principalior habebatur, [Ioannes Bursarius incitatis Scabinis,] maligno spiritu agitatus, velut alter Saul, Scabinos præfatæ villæ, vna cum communitate eiusdem, contra ecclesiam B. Vedasti & personas eiusdem monasterij, deuote Domino famulantes, dissensionem commouit intantum, quod Scabini prædictæ villæ Atrebatensis multas iniurias, violentias, oppressiones prædicto monasterio intulerunt: &, vt prædictam ecclesiam exhereditarent, totis viribus nitebantur. Et, vt pauca de multis sumamus, aliquos excessus, quos contra prædictam ecclesiam commiserunt, breuiter exprimemus. Primo siquidem cum villa Atrebatensis sit situata in fundo Ecclesiæ B. Vedasti, [priuilegia monasterij Vedastini pessumdat,] & in illo fundo ecclesia præfata talem dignoscatur libertatem habere, quod non licet cuicumque fodere in dicto fundo villȩ pro quocumque muro vel ædificio construendo, nec etiam licitum est cuicumque infra prædictum fundum puteos vel cellaria construere, nec fenestras qualescumque vel alias aperturas sine Dominorum dicti monasterij B. Vedasti scitu, licentia, beneplacito & assensu: non obstante libertate prædicta, præfatus Ioannes, qui in malitia alios excedebat, voluit quod in præiudicium ecclesiæ B. Vedasti quædam Crux construeretur, in paruo foro, ipsorum Dominorum assensu nullatenus requisito. Insuper per Scabinos fuit inhibitum, ad suggestionem eiusdem, omnibus qui personis præfati monasterij necessaria victui ministrabant, quod nullo modo eis victualia venderent, [excommunicationem latam contemnit,] vel aliquatenus ministrarent, licet fuisset lata sententia excommunicationis contra omnes, qui talem inhibitionem facerent quibuscumque. Quam quidem sententiam præfatus Ioannes contempsit animo indurato.

[2] Item inhibuit ne aliquis ligna vel carbones præfato monasterio duceret cum vectura, [subministrari necessaria vetat,] & quod nullus prata ad monasterium pertinentia secundum exigentiam temporis adaptaret: quia prata appropriata, ecclesiæ B. Vedasti intendebat communibus pascuis applicare. Et quia aliqui operarij suæ iniustæ inhibitioni noluerunt parere, fecit eis iniurias & molestias irrogari. Verum quia Religiosi viri monasterij B. Vedasti procurauerunt apud Regem, vt eorum prata sub protectione regia pararentur, præfatus Ioannes ad augmentum suæ nequitiæ misit aliquos in habitu incognito, & laruatos, qui operarios monasterij ante dicti verberibus & contumeliis affecerunt. [operarios monasterij affligit;] Insuper ad procurationem eiusdem Ioannis aliqui de communitate villæ Atrebatensis, pisces in aquis prædicti monasterij degentes, furtiue ceperunt. Vnde licet prædictus Ioannes plures haberet complices, tamen ipse solus, velut ille, qui principalior erat, & qui alios induxerat ad talia enormia committenda, promisit omnibus aliis, quod de omnibus excessibus præmissis eos immunes redderet & indemnes.

[3] Et cum processu temporis Religiosi monasterij B. Vedasti super præmissis deposuissent querimoniam apud Regem, vt iustitia suadente ipsi in suis libertatibus remanerent; [et iusto Dei iudicio,] licet nondum esset adhuc per diffinitiuam sententiam determinatus processus, nihilominus tamen, quia manifesta peccata non sunt occulta correptione purganda, Deus, qui non permittit, quod excessus finaliter remaneant impuniti, sed iuste, occulte vel manifeste, secundum merita vel demerita retribuit vnicuique, voluit excessus istius manifeste punire, vt futuris temporibus posteris cederet in exemplum, & vt omnes timerent contra iura & libertates Ecclesiæ B. Vedasti de cetero attentare. Vnde sciendum est, & diligenter memoriæ commendandum, quod prædictus Ioannes Bursarij timens, ne iuste ex decreto Regis pro præmissis grauibus excessibus & iniustis oppressionibus puniretur, [veritus sententiam Regis, in templo suburbano] secessit per modum refugij ad quamdam ecclesiam, extra muros ciuitatis & villæ Atrebatensis, quæ ecclesia S. Vincentij nominatur. Vnde iste, Iudæ similis proditori, quia ille loculos habebat, & isto cognomine Bursarius dicebatur, cum insuper esset eidem similis in aliquibus actibus vitiosis, consimilem vitæ exitum est sortitus, quia manibus propriis se suspendit, [semet suspendit.] & execrabilis execrabiliter sibi ipsi vitam corporalem extorsit in ecclesia B. Vincentij supradicta, & in tali statu fuit ostensus per duos dies omnibus, qui ipsum voluerunt videre.

[4] [Vedastinis ex bonis illius restitistio fit,] Ex quibus manifeste apparet quod euidens iudicium reliquit persecutionis iniustæ, & fuerunt omnia bona prædicti Ioannis, de mandato Regis, in recompensatione grauaminum ecclesiæ illatorum, eidem ecclesiæ & monasterio applicata, & quia Prouerbiorum XIX habetur, quod flagellato pestilente, stultus sapientior erit; Scabini villæ Atrebatensis in prædicto Ioanne vltionem Diuinam considerantes attente, supplicauerunt humiliter Ecclesiæ B. Vedasti, [Scabini reliqua priuilegia cōfirmant,] quod dicta Crux in prædicto loco fieret, & recognouerunt per litteras suis sigillis munitas, quod illa Crux est in fundo Ecclesiæ situata, & in specialem recognitionem quolibet anno in festo Relationis B. Vedasti ab illis de villa Atrebatensi vna columba alba deportatur in ecclesia B. Vedasti, hora qua Missa solennior celebratur, cum decenti solennitate & magna, & cum hoc in specialem recognitionem dominij dicti fundi ecclesia B. Vedasti determinatam quantitatem pecuniæ de omnibus rebus venalibus, quæ super gradus illius Crucis venduntur, [& obseruant.] accipit: & gaudet pacifice ecclesia B. Vedasti de omnibus, quæ eis subripuerant Scabini villæ Atrebatensis, de fraudulento consilio Ioannis Bursarij supra dicti.

[5] Fuit quidam in villa Atrebatensi, qui Bertoldus de Beughij suo tempore vocabatur, [Alius Vedastinorū bona surrepturus,] in temporalibus diuitiis valde potēs, & quia, vt dicitur Ecclesiastici XI, Si diues fueris non eris immunis a delicto; hic auaritiæ laqueo irretitus, multas fraudulentias adinuenit, per quas posset damnificare ecclesiam B. Vedasti, &, vt obtineret intentum, specialiter, modo quo sequitur, suas augeret diuitias, cupiditatis fræna laxauit. [falsa conficit instrumenta:] Nam idem falsas composuit litteras, quibus falsorum sigillorum falsa apposuit munimenta, nec non & falsa composuit publica instrumenta, per quæ deceptione proponebat & conabatur probare, quod Domini monasterij S. Vedasti, ratione mutui in magna quantitate pecuniæ tenebantur eidem, & cum hoc quod in magna quantitate reddituum ad vitam suam & liberorum suorum erat prædictum monasterium obligatum. Sed Deus, qui est simplex veritas, cui nulla falsitas est admixta, quoniam vt Psalmo X Psalmista concludit: Iustus Dominus & iustitias dilexit, [is dolo detecto,] æquitatem vidit vultus eius, illius nefandi dolositatem & falsitatem detexit. Nam a peritis examinatis eius litteris & publicis instrumentis, cum in eis essent falsa continentia deprehensa, omnia illa fuerunt iuridice reprobata & sententialiter condemnata. Ipse autem sibi ipsi conscius, timens incidere in manus iustitiæ secularis, se Clericum esse dixit. [in carcere extinctus,] Vnde a suo Iudice ordinario tamquam criminosus in a prisione detentus, ibidem non post multos dies vitam ignominiose finiuit, & post istius infelicem decessum illi de sua posteritate in magna paupertate diem clauserunt extremum. Nec est in dubium reuocandum, quin præmissa incommoda illi & suæ posteritati euenerint, eo quod contra libertates & iura Ecclesiæ B. Vedasti iniuste attentare præsumpserat & dolose.

[6] b Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo septimo, Ægidius dictus Hakins, Gubernator castellaniæ Insulensis, multa damna intulit, & multas molestias fieri procurauit subditis Ecclesiæ B. Vedasti, qui in Castellania Insulensi in territorio, [Alius subditos eorū iniuste affligens,] quod Allodia S. Vedasti dicitur, morabantur. Nam eos compellere nitebatur, vt essent suæ iurisdictioni subditi contra tenorem priuilegiorum eidem Ecclesiæ concessorum, a tanto tempore quod de opposito memoria non existit, in quibus continetur expresse, quod subditi Ecclesiæ B. Vedasti in certis casibus debent ad Bailliuum Ambianensem, qui fuerit pro tempore, habere recursum, & cum fuerunt eidem ostensæ litteræ Regiæ, quæ de prædictis expressam faciunt mentionem. Sed omnibus præmissis non obstantibus, ipse in superbia eleuatus, fultus caterua satellitum, qui erant in malitia sibi pares, de Insula per Duacum venire Atrebatum disponebat, cum intentione deliberata inferendi grauamina Ecclesiæ supradictæ tam in casu proposito, quam in aliis quibuscumque: & cum esset in via inter Atrebatum & Duacum, velut alter Saulus, furiis inuectus versus villam, quæ c Gauerelle dicitur, subito de equo cecidit, [sensibus destitutus,] & fuit cæcitate percussus, ita vt nullis sensibus corporis vteretur. Tunc deportauerunt eum aliqui de comitiua sua extra territorium supradictū. Et cum essent in territorio d de Fampous, transacto aliquo temporis interuallo rediit ad sensum, & petiit ab illis, qui sibi astabant, vbi erat: quo cognito, ipse reatum suum aliqualiter recognoscens, aliqua verba protulit, quæ consimilem sententiam continebant illis verbis, quæ dicta fuisse ab Antiocho recitantur secundo Machabæorum IX cap. Iustum est subditum esse Deo. Et cum postea intraret in territoriū de Haties & de Haruaing, quod est de iurisdictione B. Vedasti, iterum de equo cecidit, & cælesti eum iudicio perurgente, pristinæ eum debilitas corporis apprehendit, & in propria domo monasterij B. Vedasti, quæ Haruaing dicitur, [misere moritur.] dies suos obitu miserabili consummauit. Vnde ex præmissis manifeste apparet, quod facinus illius dilationem non habuit vltionis. Eo igitur sublato de medio, subditi B. Vedasti in prædicto loco commorantes, a tempore illo & deinceps vsque in præsentem diem absque calumnia in suis libertatibus remanserunt.

[7] Anno Domini millesimo trecentesimo nono, Ioannes dictus Cosset, insecutus a Dominis ecclesiæ B. Vedasti, eo quod ipsis inuitis, in viuariis dictæ ecclesiæ furtiue pisces acceperat, in indignatione sui spiritus, contra præfatam ecclesiam male motus, magnam partem communitatis villæ Atrebatensis commouit, exhortando & mendaciter asserendo, quod Domini monasterij B. Vedasti sibi appropriauerant terras, arbores, [Alius populari commotione in Vedastinos concitata,] ripariam & aquas adiacentes eidem, quæ ad communitatem dictæ villæ pertinere debebant. Vnde aliqui de communitate prædicta, suis fraudulentis exhortationibus concitati, sclusas viuariorum dicti monasterij ruperunt, inde pisces traxerunt, suis vsibus propriis indebite applicantes, arboresque quam plurimas euerterunt, & multos excessus alios commiserunt. Insuper prædictus Ioannes subditis ecclesiæ B. Vedasti intulit minas graues, & his qui morabantur in domo dictæ ecclesiæ, quæ nemori est coniuncta, & Domus nemoris nuncupatur, irrogauit iniurias corporales. Et quia, vt ab antiquis temporibus est compertum, & in scriptis diligenter redactum, Deus qui diu non patitur contra ecclesiam B. Vedasti quorumcumque malignorum insultus, hunc impunitum noluit remanere. [agnoscit ex alia imposita culpa se morti adiudicatum] Prædictus igitur Ioanes a seruientibus Comitis Atrebatensis captus, & in prisione detentus, eo quod treugas fregerat, vt imponebatur eidem, licet multi ad eius expeditionem totis viribus laborarent, post modicum temporis interuallum fuit morti sententialiter condemnatus. Vnde cum egrederetur de castello Comitis, & ad extremum supplicium duceretur, & videret campanile ecclesiæ B. Vedasti, consimilia verba protulit, [ideo puniri.] audientibus fide dignis: Ego sum sententialiter condemnatus, cum tamen non perpetrauerim illud, quod mihi est impositum. Sed ego firmiter teneo, quod propter forefacta & damna, quæ ego contra ecclesiam B. Vedasti feci sine caussa rationabili, & fieri procuraui, istam pœnam recipio: & supplico Deo quod omnia illa, quæ contra dictam Ecclesiam iniuste commisi, mihi benigne remittat.

[Annotata]

a Gallico idiomate prison carcerem significat: ita Beka in Chronico Vltraiectino in Episcopis Conrado 22. Hereberto 26, Theoderico 31, & VVillebrando 35 prisionem & prisonem dixit.

b Ioannes Buzelinus noster lib. 7 Annalium Gallo-Flandriæ hæc refert ad an. 1307. citatis monumentu MSS. monasterij S. Vedasti, ex quibus tamen hæc damus.

c Buzelinus Cauerellam scribit, memorato cœnobio parentem.

d Idem, Fampousij alterius vici.

DE S. AMANDO EPISCOPO TRAIECTENSI ELNONE SIVE AMANDOPOLI IN BELGIO,

AN. CHR DCLXXXIV

Commentarius præuius.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0340, 0341

Avctore G. H.

§ I Aquitania S. Amandi natalibus, vita monastica, prædicatione illustrata.

[1] Sanctum Amandum prædicat Hucbaldus, monachus Elnonensis, vir eruditus, in Vita S. Aldegundis Virg. XXX Ianuarij, pene toti notum orbi fuisse fama celeberrima virtutum: qui, tamquam in messe Dei strenuus operator, [S. Amandus fama virtutum celebris,] & multas nationes ad fidem perduxit Catholicam, & multa cœnobia virorum ancillarumque Dei construxit. Consimilia tradit alter Vitæ S. Aldegundis scriptor, Hucbaldo senior. Ea nos singillatim hic exequemur. A patria & prima monastica institutione ordimur. Dein labores in Aquitania ac reliqua Francia ab eo susceptos prosecuti, ad Belgicas prouincias veniemus, in quibus antiquiora monasteria pleraque S. Amandum aut venerantur fundatorem, aut fundatorum adiutorem agnoscunt.

[2] Patriam ei Aquitaniam dant Harigerus ac Milo infra producendi. Verum id latius patet nomen, quam vt Garumna fluuio, velut æuo Cæsaris, terminata intelligatur Aquitania. [natus in Aquitania II] Nam XII adiunctis populis, ab Celtica diuulsis, ad Ligerim fluuium extenta dein fuit, atque in Notitia Imperij in Primam, Secundam, Tertiam, distincta. Baudemundus, S. Amando coæuus, ei patriam aßignat Aquitaniæ partes, haud procul a maris Oceani littore. [parte maritima,] Sed a montibus Pyræneis ad Ligerim vsque, Oceano partes Aquitaniæ II & III alluente, vaga nimium ea descriptio. Auctor anonymus Vitæ ex MS. Chesnæi, quem Aquitanum ortu arbitramur, affirmat eum traxisse originem in pago Herbasilico, non longe a littore Oceani Galliæ. Quæ Philippus Abbas ita explicat: Herbatilicus loco nomen est, qui titulo natiuitatis eius insignis, sicut ab Oceano non plurimum distat, sic Aquitanicæ collimitat regioni; ex parte scilicet Britanniæ Armoricæ adiunctus, dum hic auctor viueret seculo Christi duodecimo. [pago seu Comitatu Herbadilico:] SS. Benedictus Episcopus & Viuentius Presbyter, vt huius Acta referunt XIII Ianuarij cap. 3, Herbedilicam vrbem seculo Christi quarto attigerunt. Verum, quod ciues prædicatione S. Martini, Vertauensis monasterij fundatoris, noluerint ad fidem Christi conuerti, vrbs Herbadilla terræ hiatu absorpta traditur. Colitur hic Martinus XXIV Octobris, aliquot ante natiuitatem S. Amandi annis mortuus. Sunt autem & Vertauum & lacus Herbadilla, vulgo Herboge & Grand-lieu, in agro Namnetensi, duabus circiter a Ligeri leucis, iam Britanniæ Armoricæ, olim Aquitaniæ II annumerata.

[3] Vrbe Herbadilla euersa, nomen cum dignitate Comitum diffusæ circumquaque ditioni adhæsit. Ibi teste Ademaro inter Normannicos scriptores edito, variisq; monumentis a Ioanne Beslio in historia Comitum Pictauensium & Ducum Aquitaniæ erutis, Rainaldus Arbatilicensis Comes anno ⅠƆCCCXXXV cum Northmannis dimicauit in Herio insula: [an parentes habuerit Comites Herbadilicos?] & congressus anno ⅠƆCCCXLIII cum Lamberto Comite Namnetensi IX Kalendas Iulij occisus est: quem conflictum pluribus describit Adreualdus lib. 1 miraculorum S. Benedicti cap. 33. Ab hoc Rainaldo prognati sunt Duces Aquitaniæ & Comites Pictauorum, quorum vltimus fuit Guilielmus a schismate Anacleti Antipapæ per S. Bernardum Abbatem conuersus, de quo alibi plura. Sed ad S. Amandum redeamus: cuius parentes vocant Baudemundus & Auctor Aquitanus inclytos, claros sanguine Philippus, secundum seculi dignitatem addit Harigerus. Miloni Poëtæ nobilis est genitor, & egregia genitrix. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij & Yepez in Chronico Benedictino ad an. 630 opinantur patrem Ducem Aquitanorum fuisse. Aquitaniæ Comitem appellat Ioannes Ooghius in Vita S. Amandi, Belgico sermone edita. Comitem potius Herbadilicum, si coniecturæ locus sit, dicamus, sed pro eius æui more beneficiarium, arbitrio Regum abdicandum, vti nunc Gubernatores solent.

[4] Adolescens Amandus, vitæ monasticæ studio seceßit in insulam Ogiam, auctori Aquitano Oyem, in Breuiario Spirensi an. 1477 edito Oye, [fit monachus in insula Ogia, siue Oyem prepe Rupellam,] eodem etiamnum nomine appellatam, e regione Rupellæ, adeo insulæ Reaco, vulgo S. Martini, propinquam, vt æstu maris defluente ex vna in alteram siccis pedibus transeatur. Est nunc insula Oyem ((vnde aliquod antiqui monasterij vestigium eruitur) sub ditione monasterij S. Michaëlis in eremo diœcesis Lucionensis, non procul distantis. Inde Amandus, quod pater quietum in Ogia rebus Diuinis vacare haud pateretur, ad S. Martini Turonensis sepulchrum profectus, precatus est Deum, vt numquam, inquit Baudemundus, eum Dominus ad solum proprium remeare permitteret, aut sicut ipse apud Milonem Poëtam,

Ne repetam natale solum, notosque relictos,

eiusmodi solum innuens etiam Ogiam insulam esse, [distincta ab Augia e regione Normaniæ:] fortaßis Comitatu Herbadilico ad eam vsque pertingente. Auctor miraculorum S. Wandregisili XXII Iulij, insulam Augiam, quæ vox ab Ogia non multum discrepat, a gente Britonum excultam, ait adiacere pago Constantino: quam Augiam attribuunt institutioni monasticæ S. Amandi Massæus lib. 14 Chronici, Yepez, aliiq;: Ogiam appellant Lambrechtus Episcopus Brugensis, & Rosweydus in Vita Belgice edita, & sitam tradunt circa Constantiam & Maclouiopolim, vrbes maritimas, illam Normanniæ, hanc Britanniæ Armoricæ: vbi insulæ aliquot sunt, & fere Anglis subiectæ. Verum ea coniectura ex hactenus dictis satis refellitur.

[5] Aquitaniæ Episcopus appellatur S. Amandus a Ferrario in Topographia ad Martyrol. Rom. Burdegalensis in Breuiario Spirensi an. 1509 excuso. [alius a S. Amando Ep. Burdegalensis:] Sed senior Amandus is est, qui colitur XVIII Iulij, ad quem scriptæ aliquot a S. Paulino, quæ extant, epistolæ. Facilis error in eodem nomine fuit, præsertim ob iunioris Amandi ad has ditiones profectionem, & populorum circumquaque in fide, pietate, ac Christanis moribus institutionem. Vltra Garumnam Aquitania III est, alias Nouempopulania dicta. Hanc seculo Christi sexto Vascones occupare cœperunt: quos sensim inualescentes, ac nouo dominatu elatos, Franci sæpius domuerunt: Charibertus Aquitaniæ Rex, anno Christi ⅠƆCXXXI repressos, etiam regno suo adiecit. Ad hunc Regem fugit S. Amandus, [Vascones docet tempore exilij,] a Dagoberto ob eius in continentiam castigatam in exilium missus. Tunc, inquit Hucbaldus in Vita S. Rictrudis XII Maij, libentissime pro Christo optabat proprium fundere sanguinem, per diuersa loca serendo diuini verbi semen: tandem inter cetera genuinam B. Rictrudis aggressus est patriam, scilicet Vasconiam, vt illic & plures, & hanc pulchram sibi cælitus infuso, quo ardebat, irradiaret lumine stellam: reputans etiam ob illius gentis sæuitiam se inibi posse martyrij palmam adipiser. Additur infra in MS. Chesnæi, eum etiam ad loca maritima perrexisse, & mare Britannicum transire voluisse ad gentes Saxonum: vt eis Euangelium prædicaret, & in prædicatione cunctis diebus vitæ suæ permaneret. Cœperant hi eo ipso fere tempore, in Britannia, dudum occupata, ad fidem Christi conuerti.

[6] Baudemundus solum tradit, S. Amandum tempore huius exilij remotiora perquirentem loca, [& sub Chlothario III,] verbum Dei Gentibus prædicasse: at deinde alterum eius iter tempore Chlotharij III susceptum num. 18 describit, asseritq; Vascones, gentem circa Pyrenæos saltus per aspera atque inaccessibilia loca diffusam, auguriis deditam, idola pro Deo coluisse. Auctor quoque Gestorum Dagoberti cap. 36 tradit, Vascones esse de intermontium rupibus egressos: vbi subsecutis temporibus Bascones, lingua, moribus & vitæ instituto a reliquis Vasconibus diuersos, vixisse diximus II Februarij ad Vitam S. Adalbaldi mariti S. Rictrudis § 4. Petrus de Marca lib. 1 Historiæ Bearnensis cap. 25 num. 9 omnem ab Vasconibus conatur idololatriam remouere, quasi extollendæ virtutis S. Amandi studio illis a Baudemundo & Hucbaldo affictam. Opponit Episcopos Aquenses, Benarnenses, Oloronenses: [adhuc idololatras] addat etiam, si lubet, Bigorritanes & Vico-Iulienses Conciliis Agathensi, Aurelianensi IV & V, Matisconensi II, imo & Parisiensi IV, interfuisse, siue omnes, siue illorum aliquos; sed ante habitis, quam Vascones in illis ditionibus consederint. Agnoscit idem Petrus de Marca totius Aquitaniæ Episcopos Agathensi consilio subscripsisse, Ariano tamen Regi Alarico subiectos: quidni igitur, maxime in locis maritimis illi, [in locis maritimis:] ad quos Anglo-Saxones aliiq; a fide Christiana alieni appellebant, paganicis erroribus inhærere potuerint? Ita infra Gandenses, Antuerpienses aliiq; populi in cultu idolorum perstiterunt, etsi Tornaci, Cameraci, Traiecti, vrbibus vicinis, essent Episcopi, doctrina vitæq; sanctitate clari.

[7] Auctor Aquitanus infra num. 16 narrat S. Amandum (quem, nomine non multum discrepante, Alanum appellat) a Rege Sigeberto impetrasse locum in Gallia, qui Vaurum dicitur, ibique cœnobium ædificasse. [an Vauri condiderit monasterium?] Est Vaurum, vulgo Lauaur, in Aquitania I vrbs anno Christi ⅭⅠƆCCCXVII Episcopalis facta, ex Prioratu Ordinis Augustiniani anno ⅭⅠƆXCVIII per Isarnum Episcopum Tolosanum extructo: in cuius fundationis diplomate, apud Catellium lib. 2 Historiæ Occitaniæ cap. 16, dicitur ecclesia S. Elani olim a fidelibus constructa. quam Isarnus restaurarit ad honorem Dei genitricis Mariæ & S. Elani. Meminit huius Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani XXV Nouembris his verbis: In agro Tolosano S. Elani, seu Alani, Episcopi, Vaurensis Ecclesiæ ad Agotum amnem in pago Lauracensi Patroni. Celebratur & XXVII Nouembris S. Alanus in antiquo Breuiario Corisopitano in Britannia Armorica, eadem S. Amandi Vita in Lectiones IX ad Matutinum distributa: in qua traditur locum, vbi cœnobium ædificauit, obtinuisse a Rege Aldeberto: qui forte Charibertus est, in cuius regno Vaurum fuit, vicinum Tolosæ, regiæ sedi: vt verisimilius videatur aliquod istic cœnobium tempore exilij inchoasse S. Amandum. Potuit tamen Vaurum confundi cum Vabrio, vbi & Sedes Episcopalis ex Abbatia Benedictina eodem anno MCCCXVII erecta est, [extruxit Nantense apud Rutenos:] in cuius diœcesi extat municipium Nanto, quod eum a Rege Childerico ad construendum monasterium impetrasse aiunt Baudemundus, Milo aliiq;. Extat etiamnum illud monasterium S. Petro dicatum in superiori Rutenorum Marchia, prope fontes Darbij, non procul inde ad Milialdim vrbem sese in Tarnim fluuium exonerantis. Habere autem Abbatem plenum municipij & castrisatis muniti dominium, tradit Ranchinus tomo 11 Generalis descriptionis Europæ a Petro Dauitio editæ. Qui tum obstitit S. Amando Episcopus Mummulus, Sedem Vcetiæ habuit, vrbe itinere bidui distante. Fuisse vero Vcecios & Rutenos vicinosq; Aquitaniæ I populos sub Regibus Austrasiorum diximus I Februarij § 3 ad Vitam S. Sigeberti, [diuersus a S. Amātio Episcopo Rutenensi.] decessoris Childerici. In Lectionario MS. monasterij Moyßiacensis in diœcesi Cadurcensi ad VI Februarij Vita breuior S. Amandi refertur, sed qui per errorem habetur Episcopus Rutenensis, pro Traiectensi, occasione aberrandi sumpta, quod istic Episcopus fuerit S. Amantius, qui IV Nouembris colitur. Simili errore alij dictum monasterium Nanto, cum Nantua, seu Nantuaco, abbatia Comitatus Beugij, Geneuam inter & Lugdunum sita, confundunt; quos commodius sub finem huius Commentarij § XX & XXI refutabimus, vti & XXII illos, qui S. Amandum volunt in Hispaniam transgressum, ibiq; Episcopum Castellonensem obiisse.

§ II Francia a S. Amando piis exercitationibus, conditisque monasteriis, exculta.

[8] Amandum per quindecim annos cellæ inclusum apud Bituriges egisse, omnes tradunt. Auctor Aquitanus Bethoricas ciuitatem terræ Burgundionum adscribit. [Biturigibus cellæ inclusus vixit, 15 annos:] Fuerat a morte Chlodouei I Aurelianensi subiecta Regi, dein sub Gunthramno, Childeberto & Theoderico II regno Burgundionum annumerata, nomine istic Aquitaniæ, cuius metropolis erat, fere oblitterato. In ea parte agri Borbonij, quæ ad Bituricensem diœcesim spectat, [in agro Borbonio an monasterium cōdiderit?] visitur ad Carim fluuium oppidum ab hoc S. Amando appellatum: cuius Ecclesiæ beneficia conferuntur a Priore de Monteto, seu Monticulo-monachorum, diœcesis Claromontanæ; ad cuius etiam nominationem ibidem exstat Prioratus. In quo loco, quantum coniectura assequimur, a S. Amando extructum est monasterium, num. 20 a Baudemundo indicatum: Cum, inquit, e Vasconia in fines remearet Francorum: eo vsque enim regnum Aurelianense pertingebat. Quæ eadem innuit Milo lib. 4 cap. 2.

[9] Inter loca apud Francos virtute doctrinaque S. Amandi illustrata, fuit vtraque aula regia; tam Austrasiorum Metensis, quam Neustrasiorum Parisiensis. [Episcopus factus,] Cum ex primo itinere Romano in Gallias veniret, coactus, inquit Baudemundus, a Rege & Sacerdotibus, Episcopus ordinatus est. Sedem illi Parisiensem aßignat Ioannes Serranus in Inuentario Historiæ Francicæ in Dagoberto; [non Parisiensis,] quasi alioquin huius incontinentiam redarguendi ei defuisset potestas. Verum, teste Harigero, iuxta morem illius æui ad prædicandum est ordinatus Episcopus: & bene exponente poëta Milone,

Non Sedem propriam suscepit Pontificalem:
Sed veluti Paulus populus aggressus Eoos, [sed ad Apostolicam prædicationem;]
Sic iste Occiduas partes transmissus adiuit,
Gentibus & sparsis sparsit pia verba salutis.

Parisios interim sæpius regressus, Reges conuenit, aut facultatem varia per regnum monasteria condendi impetraturus, [degit Parisiis,] aut eorumdem literis muniendus, vt verbum Dei maiore cum auctoritate prædicaret, aut ipsos etiam Reges eorumq; aulicos viam salutis edocturus. Ab exilio redux in veterem Regis Dagoberti gratiam restitutus est Clypiaci, [Clypiaci,] villa regia, in agro Parisiensi, vltra Montem-Martyrum. Eodem tempore baptizauit filium eius S. Sigebertum, [Aurelianis,] Chariberto Rege eum Aurelianis de sancto lauacro suscipiente, vt refert Fredegarius cap. 62 Chronici. Carus inde S. Sigeberto Regi Austrasiorum fuit, quo vrgente Episcopatum Traiectensem suscepit, eoq; permittente se illo abdicauit. Ad eumdem Regem Sigebertum, Metis habitantem, S. Martinus Papa legatum misit S. Amandum, vt eum consultissime admoneret, [Metis:] precareturque, vt Episcopus Romam dirigeret &c. quæ infra apud Philippum num. 49 leguntur.

[10] [a Childerico Rege & Imnechilde vidua S. Sigeberti Regis,] Fuit S. Sigeberto Regi vxor, nomine Imnechildis, quæ marito anno DCLXIII vita functo superstes, Childerico, adhuc adolescentulo, Rege constituto, Austrasios rexit: perperam vero ipsa, & vxor Bildechildis in vnam eamdemq; conflantur ab Hieronymo Vignerio in Tabulis Genealogicis Alsatiæ pag. 2, Philippo Labbeo in Genealogia domus regiæ Francorum, tabula 1 num. 10, aliisq;. Ab hoc Childerico Rege, & Imnechilde Regina (de qua plura diximus in Analectis post Vitam S. Sigeberti § 1) S. Amandum obtinuisse in agro Laudunensi Barisiacum, leuca a Couciaco, altera fere ab Oesia fluuio oppidoq; Calnico remotum, legitur in antiquo MS. nostro, vbi sub finem Vitæ S. Amandi, post varia monasteria enumerata, dicitur: Cellulam quoque, quæ vocatur Barisiacus, [impetrat Barisiacū in agro Laudunēsi,] quem locum cum adiacentibus sibi appendiciis illi Hildericus Rex & Ymnechildis Regina visi sunt condonasse: cuncta legimus ab ipso diuino viro ædificata fuisse. Eadem leguntur apud Chesnæum tomo 1 historiæ Francorum pag. 647. Donationis diploma edidit Miræus lib. 1 Diplomatum Belgicorum cap. 3, vbi tamen nomine Reginæ Imnechildis expuncto, substituitur Bildechildis, quæ illi postea, cum virilem attigisset ætatem, vxor fuit. Philippus Labbeus in Miscellaneis curiosis cap. 4 § 3 propter pueritiam Regis in diplomate indicatam ratus abesse debere nomen Bildechildis, iudicauit reponendam Baldechildem matrem Childerici. Sed ea cum Chlothario, seniore filio, etiam puerulo, rexit Neustrasios, nec propter Optimatū æmulationem potuisset vel minimum Austrasiorum regimini intendere. Ipsum diploma genuinum subiicimus.

[11] Childericus Rex Francorum & Imnechildis Regina, viro illustri Bertuino Comiti & Bertelando Vicario. Merito largitatis nostræ munere subleuantur, [dato hoc diplomate.] qui pro parentibus nostris, vel etiam pro adolescentiæ nostræ ætate famulantur. Proinde cognoscat magnitudo vel vtilitas vestra, quia nos propter nomen Domini vel amorem cælestem, Apostolico Patri nostro Amando Episcopo, villam nostram, nuncupatam Barisiacum, sitam in pago Laudunensi, quam vsque nunc fiscus noster tenuit, promptissima deuotione cum vniuersis villulis ad se adspicientibus, & cum omni integritate ad se pertinente concedimus & concessam esse volumus. Quapropter auctoritate nostra præsenti decernimus ac volumus, quod in perpetuum volumus esse mansurum, vt ipsam villam memoratam Barisiacum cum omnibus ad se pertinentibus, tam in terris, domibus, vineis, siluis, pratis, pascuis & mancipiis ibidem commanentibus, sicut fiscus noster ibidem tenuit ac possedit, & ipse Dominus Amandus ad opus monachorum suorum absque vlla contradictione vel diminoratione teneat ac possideat. Sic igitur in integrum hoc nostræ concessionis beneficium firmum esse volumus, vt iam dictus Pontifex de ipsa villa Barisiaco, & de rebus ad eam pertinentibus, habendi, tenendi, freda exigendi, mansiones faciendi, dandi, commutandi, vel, quidquid elegerint, faciendi, liberam ac firmissimam per nostram auctoritatem habeat potestatem. Insuper omnes successores nostros, per nomen Domini adiuramus, vt nullus eorum ipsam villam, cum omnibus ad se pertinentibus, Domno Patri Amando vel suis monachis auferre præsumat, vel vllam inquietudinem faciat. Quod, quicumque est ille, fecerit, iudicium portet, & sententiam damnationis incurrat. Et vt hæc auctoritas circa ipsum Pontificem & monachos eius firmior habeatur, & per tempora succedentia perpetuo conseruetur, & ego, dum propter imbecillam ætatem minime potui subscribere, manu propria subtersignaui, & Regina subterscripsit. Signum Childerici Regis. Imnechildis Regina subscripsi. Datum sub die Kalend. Augusti, anno II regnante Domino nostro Childerico Rege. Philippus Abbas infra in Vita num. 60 addit, monasterio dispositione congrua collocato præfectum esse Andream, dein Abbatem Elnonensem: cui monasterio etiamnum subiectum est Barisiacum.

[12] Resbaci non procul a Matrona fluuio, in diœcesi Meldensi, & saltu Brigensi, extructum est a S. Audoëno monasterium, [Resbaci ecclesiam dedicat.] cuius ecclesiæ dedicationi interfuisse S. Amandum narrat idem Philippus num. 22. Rotomagi extat præclarum monasterium S. Amandi, vbi an. ⅭⅠƆ CVII altare extabat, [Rotomagi est monasterium S. Amandi,] in quo olim S. Amandus Missas celebrare consueuerat, vt infra testatur Abbatissa. Est in eadem diœcesi Rotomagensi pagus S. Amandi de Guillemecourt dictus, cum ecclesia parochiali. Vicinus est ager Bellouacensis, & cæca muliere a S. Amando illuminata, & verbo diuino prædicato ab eo excultus: in quo etiamnum extat prioratus S. Amando dicatus. [Prioratus apud Bellouacos.]

§ III In Belgio Elnonense monasterium a S. Amando constructum: diplomatis Regio & Pontificio munitum. Menapiis sedes vindicata.

[13] Sanctus Medardus, vt eius Acta habent VIII Iunij, dolens ciuitatis Viromandensis, quam regendam susceperat, factam destructionem, veritusque iterandam Paganorum irruptionem, sano satis consilio Sedem Episcopalem constituit Nouiomi, [Nouiomēsi Sedi Tornacensem vnitam excolit S. Amādus:] in agro Sueßicnum; apud quos antiqua tamen permansit Cathedra Episcopalis. Huic Sedi Nouiomensi tunc adiuncta est Tornacensis ad Scaldim fluuium, cuius diœcesin S. Amandus assumpsit excolendam; inq; ipsa vrbe cellam sibi sociisq; habuit, vbi fauore Diuino adspirante magnam sibi conciliauit auctoritatem, cum hominem suspensum, a morte suscitasset. Tunc paßim, teste Baudemundo, fana destruebantur, monasteria ecclesiæque construebantur. Quid præstitum fuerit vrbi Tornacensi, non æque commodum est in silentio antiquorum coniectare: forte molitus est S. Amandus bene inchoare, quod opere compleuit S. Eligius Episcopus, dum illustre S. Martini monasterium ibidem extruxit, degente tunc in diœcesi Traiectensi S. Amando. Cum vrbe Tornacensi, & Tornacesio, seu Castellania, aut Baliuagio, vt vocant, [condit monasterium Elnonense, nunc Amandinū dictum,] Tornacensi, vnam quodammodo prouinciam constituit tertium membrum Amandopolis: quod oppidum ex monasterio Elnonensi excreuit, octo vicinos pagos sub sua iurisdictione complectens. Inter monasteria quam plurima a S. Amando condita, eminet maxime Elnonense, in quo & vitam in senectute sancta peregit, & sepultus e cælo adfuit hactenus benignus Patronus, ac miraculorum patrator: vt eius propterea nomine iam tantum manserit notum. Nomen Elnoni dedit amnis paruulus: ita Milo infra lib. 4 cap. 12,

       — Locus est de flumine dictus,
Quod recipit largoque sinu Scarb purior effert.

Influit Elno in Scarpum ad finem pomarij seu prati versus Septemtrionalem plagam ædificiorum monasterij. Scarpus autem in Artesia exortus, primo Atrebatum, tum Duacum alluit, inde illustriora monasteria, Marchianense, Hasnoniense & Elnonense præterlapsus, prope Mortaniam supra Tornacum Scaldi miscetur.

[14] Philippus Abbas infra num. 31 tradit vrbem Menapiorum esse, quæ vulgato nomine Tornacus dicitur, & num. 64 Elnomen asserit intra Menapiorum positum fines, [in antiqua Menapiorū ditione late diffusa,] Propontiis Neruiisque conterminum. Vbi manu exarato codici nostro adscriptum est: Menapios esse Tornacenses, Propontios Bracbatenses, Neruios Hainonienses. De hisce duobus populis etiam a S. Amando excultis infra agemus. At diœcesis Tornacensis continet præterea cum agris suis vrbes, Insulas & Cortracum, & iam abstractas Gandauum cum Aldenarda, Brugas cum Aldenburgo, Slusa vicinisq; opdidis. Vnum qui fecerit populum, Menapios dixerit, & ad Morinos vsque extendet. De vtroque populo egimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § 5. Menapios Morinis adiungunt Cæsar de bello Gallico lib. 2 cap. 4, lib. 3 cap. 9, lib. 4 cap. 38 & alibi, Plinus lib. 4 cap. 17: [Morinos inter] ita ὁμοροῦντας τοῖς Μεναπίοις Μορίνους statuunt Strabo lib. 4 & Dio Caßius lib. 39. Adstipulantur posteriores Scriptores: nam iuxta Gesta Normannorum ante Rollonem Ducem, Normanni, Tornaco ciuitate omnibusque monasteriis super Scaldem fluuium anno DCCCLXXX ferro & igne deuastatis, & Cortriaco castro ad hiemandum constructo, Menapios & Sueuos vsque ad internecionem deleuerunt, omnemque terram iuxta flumina Scaldim & Legiam consumpserunt. De Sueuis infra agemus. Eodem modo apud Auctorem ineditum, a Vredio cap. 1 veteris Flandriæ citatum, [& Bracbantos,] Normanni Taruanna vrbe Morinorum vastata, omnem terram Menapiorum perambulando ferro & igne vastant. [sub varia appellatione,] Posthæc Scaldem fluuium intrant, & omnem Brabantionum terram incendio & ferro delent. Iidem Normanni, iuxta fragmentum historicum de Corbeia destructa, tomo 11 Scriptorum Franciæ, destruxerunt ferro & igne vrbem Taruennam, fines Morinorum, Menapiorum, Brachatensium, omne quod circa Scaldum flumen erat. Similia refert Sigebertus in Chronico ad an. 882. Ludouicus Pius Imperator in Præcepto diuisionis Imperij inter filios faciendæ, videtur hanc Menapiorum ditionem diuidere in Menapiscon, Medenenti, & forte Franderes, siue Flandram, quibus contiguas adiungit regiones, Bragbentum, Ainau, Austerban, Adertensem & Teruanensem. At Flandros tum incoluisse loca maritima Brugas inter & fretum Zelandicum, Medenatenses partim agri Insulensis, diximus ad Vitas SS. Adalbaldi & Anscharij. Menapiscis reliqua igitur ad Scaldim & Legiam est ditio attribuenda. De aliis ab hoc populo distinctis Menapiis, seu Genapiis, Iulij Cæsaris, & Dionis, qui a Tacito Gugerni, tam fere Cliuij dicuntur, alibi agemus. Ptolemæus dum hos Menapios confundit, multos in errorem induxit. Hunc mirum vbique Germaniarum turbatorem appellat Cluuerius lib. 3 Germaniæ cap. 1, eumq; in Gallia antiqua paßim emendat Brietius noster.

[15] Ceterum Elnonense monasterium ex diplomate S. Martini Papæ mox dando constat, æuo S. Amandi fuisse in Francorum Austrasiorum finibus, vbi vicinum Austerbantum a limite Austrasiorum appellatam esse alibi diximus. [in regno Austrasiorum,] Addit Philippus Abbas, Elnonem, sicut regni Germanici & Romani finis est Imperij, sic Belgicæ Remensis portionem, sic limitem dignosci esse Francorum: scilicet Occiduorum, vbi posteri Caroli Calui Francorum nomen retinuerunt. [dein Francorum occiduorum,] Ita auctor chronici Marchianensis & Sigebertus ad an. 812, dum eleuationem corporis S. Amandi referunt, Elnonense cœnobium in Francia collocant: at vicini Cameracenses, Hannones, Bracbanti, qui olim sub Austrasiis Regibus, dein sub Lothario Imperatore fuerant, Romano-Germanico Imperio sunt annumerati. Censetur & Elnonensis ditio, [sub Archiepiscopo olim Remensi,] Belgicæ Remensis portio, cum ea ab Austrasiis ad Francos occiduos translata: cui, tunc Belgicæ secundæ metropoli, suberant vicini Episcopi, Tornacensis, Cameracensis, Teruanensis, Atrebatensis: sed nouis erectis in Belgio Episcopatibus, [nunc Cameracensi,] Tornacenses Episcopi subiiciuntur Archiepiscopo Cameracensi, vti & alij, a Francis separati. Demum Pabulensi ditioni attribuitur monasterium Elnonense in eiusdem loci Martyrologio infra citando: vnde etiamnum, [in Pabulēsi ditione.] vnde etiamnum, teste Buzelino lib. 1 Gallo-Flandriæ cap. 17, monasterij Amandini Antistes intra Pabulanam ditionem Comes appellatur, imo & Flandriæ Gallicanæ annumeratur. [Gallo-Flandriæ.] Duo extant diplomata pro hoc Elnonensi monasterio data S. Amando, quorum alterum est Regis Dagoberti; alterum vulgo S. Martini Papæ esse volunt. Prius est huiusmodi.

[16] In nomine Domini nostri Iesu Christi. Dagobertus Diuina ordinante clementia Rex. Deum nobis fore propitium credimus, [Dagobertus Rex diplomate] si ad reformandum & confirmandum religionis cultum præcipuam curam impendimus, & religioni deseruientibus munificentiæ & liberalitatis nostræ manum aperimus. Proinde tam præsentium quam futurorum solertiam scire volumus, quod venerabilis vitæ Amandus Episcopus, [S. Amāda] qui per gratiam Dei filium nostrum Sigebertum baptizauit, iam quibusdam ecclesiis seu monasteriis ad augmentum diuini cultus constructis ac bene dispositis, Excellentiam nostram adierit, & vt non deficiens Dominicæ vineæ cultor, confidens autem de nostræ largitatis beneficio, locum situm inter duos fluuios Scarp & Elnonem a nostra liberalitate sibi concedi humiliter petierit. [Elnonem donatum] Qui locus licet esset propter multam siluæ densitatem ad extirpandum difficilis, tamen labori suo, imo post laborem suum, quieti & vsui Deo militantium, quos ibi se iam præmeditabatur per Dei gratiam ordinaturum, videbatur opportunus. Nos igitur considerantes dignam reuerendi Pontificis petitionē, tum propter totius regni nostri, ac prolis nostræ stabilitatem ac pacem, tum propter animarum nostrarum salutem, locum quem petierat, cum vtraque aqua & silua circumquaque succrescente, [confirmat,] prona animi deuotione concessimus, & concessionem nostram rata legum sanctione stabilimus. Præcipimus igitur, & ex auctoritate regia iubemus, vt nulla secularis vel Ecclesiastica persona de loco suprascripto cum aqua & silua præfato Pontifici a mea liberalitate concesso, ipsi Pontifici seu successoribus eius vllam inquietudinem, aut refragationem, vel præiudicium siue violentiam facere tentet; sed potius hoc regalis munificentiæ beneficium tam ipse Pontifex, & quos ipse ordinauerit, quam qui ei successerint sine vlla diminoratione absque vlla calumnia & contradictione secure ac perpetualiter habeant & possideant. Quod si Diuina pietas locum ipsum per industriam huius amabilis viri ac successorum eius, & per deuotam largitionem bonorum hominum meliorari & amplificari voluerit, [& a iure fisci eximit.] quidquid exinde siue in caussis, siue in fredis, siue in pratis, siue in terrarum diuisionibus & redibitionibus, siue aliquo modo ius fisci exigere poterat, in integrum tam præfato Patri quam successoribus eius concedimus. Ipsum vero locum & res ad eum pertinentes, quidquid etiam largitas Principum vel deuotio quorumlibet fidelium deinceps addiderit, sub tuitionis & immunitatis nostræ defensione consistere volumus. Et, vt hæc regalis auctoritas firma ac inconuulsa perpetuo perseueret, præsens præceptum manu propria subterfirmauimus, & annuli nostri impressione signauimus; successores etiam nostros, vt in hoc ipsum morem nostrum imitentur, commonemus. Datum Kalendis Maij, Indictione * II, anno XI regni Domini Dagoberti. Actum Parisius ciuitate feliciter, Amen. Gerardus Notarius ad vicem Dadonis Cancellarij recognouit. Huc vsque diploma. Annus XI Dagoberti conuenit in annum Christi ⅠƆCXXXVIII, quo erat Indictio XII non II neque VII, quæ melius abest more eius æui, a posteris adiuncta. Alterum diploma S. Martini Papæ est huiusmodi:

[17] Martinus Episcopus, [S. Martinus Papa alio diplomate creditur] vltimus seruorum Dei, omnibus diligentibus Deum salutem. De quotidiano sanctæ matris Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ profectu ac multiplicatione gaudere debemus, atque in vinea Domini pro mercede laborantibus auxilium ferre debemus. Vnde notum fore volumus sanctæ vniuersalis Ecclesiæ filiis tam præsentibus quam & futuris; qualiter sanctæ dilectionis nostræ filius Amandus cum consensu & petitione carissimi filij nostri … memoriæ Dagoberti Francorum Regis, siue filij eius Sigeberti priuilegium auctoritatis nostræ expetierit de quodam cœnobio, [monasterium Elnonense SS. Petri & Pauli] cui Helnonis indidit nomen, quodque etiam ab ipso consecratum est in honore beatissimi Apostolorum Principis Petri, Doctorisque Gentium, Pauli intra decursum duorum fluminū Scarp & Helnonis Priuilegium quidem sanctæ auctoritatis nostræ, nostris futurisque temporibus memorato loco indulgemus. Ordinamus itaque atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis & facultatibus, de ecclesiis & ecclesiarum decimis, siue familia & de quibuscumque stipendiis specialiter inibi Deo seruientium. Interdicimus autem in nomine Domini nostri Iesu Christi, & ex auctoritate B. Petri Apostolorum Principis prohibemus, [exemisse a iurisdictione Episcopi;] cuius vice huic Ecclesiæ Romanæ, auctore Deo, præsidemus: vt nullus Episcoporum vltra præsumat de reditibus, rebus vel chartis eorum, vel villis quocumque modo qualibet exquisitione minuere, nec dolos vel intermissiones aliquas facere, nec illorum ingredi monasterium, neque placita, nec aliud quid facere. Sed si qua caussa forte inter terram venientem ad partem … ecclesiæ & monasterij euenerit, & pacifice non potuerit ordinari, apud electos Abbates & alios Patres timentes Deum sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Euangeliis, finiatur.

[18] Defuncto vero Abbate non extraneus, [liberam Abbatis electionem,] nisi de eadem congregatione, quem sibi concors congregatio elegerit, & qui electus fuerit, sine dolo & venalitate aliqua ordinetur. Pariter autem custodiendum est, vt inuito Abbate ad ordinanda alia monasteria, aut ad Ordines sacros vel Clericatus officium tolli exinde monachi non debeant. Sed si abundantes fuerint, qui ad celebrandas Dei laudes, [ac promotionem ad Ordines sacros,] vel vtilitates loci complendas sufficiant, de his, qui superfuerint, offerat Abbas coram quos dignos potuerit. Quisquis autem ex monasterio ad Ecclesiasticum ordinem peruenerit, vlterius illic nec potestatem, nec licentiam habeat habitandi. Missas quoque publicas ab Episcopo in eodem cœnobio fieri omnino prohibemus, ne in seruorum Dei recessibus, & eorum receptaculis vlla popularibus præbeatur occasio conuenticuli; [aliaq; pro quiete monasterij concessisse,] nec audeat cathedram ibi collocare, vel quamlibet potestatem imperandi, nec aliquam ordinationem, quamuis leuissimam, faciendi habeat: nisi ab Abbate eiusdem loci fuerit rogatus; quatenus monachi semper maneant in Abbatis sui potestate. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam, omni in futuro tempore, ab omnibus Episcopis firmam statuimus illibatamque seruari: vt & iam suæ Ecclesiæ, iuuante Domino, suo tantum sint iure contentæ, & Abbas iam dicti monasterij atque monachi Ecclesiasticis conditionibus, seu angariis, vel quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant, nullis laicis viris deseruiant; sed remotis vexationibus ac cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa animi deuotione perficiant. Quicumque in Apostolicis constitutionibus sincera dilectione obseruator extiterit, benedictionem & misericordiam a Domino percipiat. At qui ea, quæ Apostolica Sedes stabiliuit, pro nihilo ducere atque violare tentauerit, B. Petri Apostolorum Principis, nostrique Apostolatus auctoritate, [apposite anathemate in repugnantes.] anathematis vinculis irretitus, vt sacrilegus a sinu matris Ecclesiæ, & participatione corporis & sanguinis Christi separatus, cum diabolo & angelis eius sententiam damnationis accipiat. Scriptum per manus Stephani Notarij & Regionarij & Sacriscrinij sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Ianuario, Indictione II. Datum XIV Februarij, per manum Amandi Episcopi, bibliothecarij sanctæ Sedis Apostolicæ. Huc vsque diploma S. Martini Papæ, in quo Indictio II cum tempore Sedis eius non conuenit; IX potius ponenda, vt anno ⅠƆCLI, quo infra probabimus S. Amandum Romæ fuisse, videri datum queat, ac XIV Kalendas Februarij, qui dies infra legitur in alio diplomate pro monasterio Gandensi impetrato.

[Annotatum]

* al. VII

§ IV Ecclesiæ & monasteria a S. Amando erecta in Belgio, ad Scarpum, Legiam & Scaldim fluuios. Flandri, Antuerpienses aliique instructi.

[19] Ex monasterio Elnonensi S. Amandum adiisse vicina loca, obseruat Buzelinus lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ: Promptum erat, inquit, inde quoslibet Pabulæ locos obire, vt populus, quod maxime gnauus Pater optabat, [S. Amandus ex monasterio Elnonensi vicinas regiones excolit:] Christi legibus ad salutem animorum excoleretur. Inde facilis etiam erat Valentianas & Tornacum eumdem in finem excursio. Et paullo inferius: Ex eo quippe loco, postquam Vrsum ei præfecisset, nunc Tornacum adire, nunc Pabulæ regionem peragrare, nunc Martianas, Duacum, Insulas, alio tendere; vbique modo concionari, modo priuatim de rebus diuinis colloquia instituere; eo etiam conatus appellere, vt plerosque opulentos & nobiles viros ad pietatem vehementius impelleret, certum aliis ad virtutem incitamentum futuros. Inter viros magni nominis iis temporibus ab D. Amando piis alloquiis ad virtutem incitatos, non dubito tres fratres numerare, Erchenaldum videlicet, Adalbaldum, & Sigebertum. De iis egimus ad Vitam S. Adalbaldi II Februarij, & de Erchenoaldo Præfecto palatij Chlodouei II ad Vitam S. Sigeberti. De Adalbaldo, addit Buzelinus, id certum habeo, fundum hoc fere tempore D. Amando in Pabulensi ditione dedisse, condendo illic monasterio. [a S. Adalbaldo fundum Marchianensem obtinet;] Ad flumen Scarpum is iacet, haud procul Hamagia in extimis Pabulæ finibus. Parum cultus tunc erat is locus, multisque palustribus aquis, arundinibus , arena, nemoribus horrebat. Verum ideo S. Amandus continendis hominibus, quos relicto seculo diuina contemplandi studium incendebat, aptissimum iudicauerat.

[20] Hic ergo, vt legitur in Chronico eius monasterij, Marchianensem ecclesiam in honorem S. Petri Apostoli in Adalbaldi Ducis allodio construxit. Imo & monasterium, vti Hucbaldus auctor est in Vita S. Rictrudis: Porro locum, vbi hæc, inquit, spiritualibus daret exercitiis operam, cum consilio & auxilio sæpe dicti Antistitis Amandi, [ibiq; monasterium condit,] valde sibi congruum delegit, nempe monasterium, quod Martianas vocant, ab eodem Antistite ad fluuium Scarbum exædificatum, cui disponendo & constituendo vir sanctus Abbatem præfecerat S. Ionatum venerabilem virum, cuius adhuc in eodem monasterio corpus conditum habetur. [sanctimonialibus datum,] Et Amandus quidem monachos illic haberi voluit; sed Ionatus sanctimoniales ibi congregauit. Hunc ergo locum satis opportune ab hominum strepitu remotum, Dei famula Rictrudis expetiit, & B. Amando non solum consentiente, sed etiam inter Regem & ipsam pacem conciliante, cum maiestatis regiæ priuilegio obtinuit, vt illic se totam rebus diuinis manciparet. Additur in Chronico Marchianensi: [præfecta iis S Rictrude,] quoniam sua bona B. Rictrudis huic loco consecrarat, ibique Deo deseruite statuerat, sanctimoniales inter seruos Dei collocatas, primatus ordinem suscepisse. Ast anno Christi ⅭⅠƆXXVIII, vt habet Meierus in Annalibus, sub Balduino Barbato Comite Flandriæ, & Gerardo I Episcopo Atrebatensi & Cameracensi, [nunc virerum est:] in locum sanctimonialium introducti monachi Benedictini ex monasterio Atrebatensi S. Vedasti, quibus huius Abbas Leduwinus præfuit annis nouem.

[21] Quæ supra dicitur Hamagia villa, est hodie Prioratus Marchianensi abbatiæ annexus, olim monasterium a S. Gertrude auia S. Adalbaldi constructum, [an iuuerit in condendo Hamaticensi,] apud quam educata, & ad vitam monasticam informata est eius proneptis S. Eusebia, filia SS. Adalbaldi & Rictrudis: a qua Eusebia illud monasterium ex rebus suis hereditariis constructum scribit Baldericus lib. 2, cap. 27. Quæ consilio atque opera S. Amandi præcipue peracta arbitramur. Ad eiusdem Scarpi alteram ripam, inter oppidum Amandinum & Marchianas, [& Hasnoniensi ad Scarpum?] visitur cœnobium Hasnoniense; quod a Ioanne viro nobilißimo, lociq; illius toparcha, eiusq; sorore Eulalia, cum S. Amandus in vicino Elnonensi monasterio senex degeret, vtriusque sexus religiosis construi cœpit; ac primus creditur Ioannes præpositus monachis Abbas, sanctimonialibus Abbatissa Eulalia. Hi quoque exemplo, auxilio, consilioq;, quantum coniicere ob loci vicinitatem licet, a S. Amando adiuti. Ecclesiam Deo & sancto Apostolo Petro dedicauit S. Vindicianus Cameracensis & Atrebatensis II Kalendas Maij anno Theoderici Regis IV, quo infra probamus S. Amandum defunctum esse. De origine huius cœnobij plurima traduntur in monumentis monasticis ineditis Francisci le Bar tomo 6 par. 2.

[22] Cortracum vrbs ad Lisam, seu Legiam, fluuium, fidem Christi acceptam refert SS. Eligio & Amando. Fertur, inquit Meierus tomo 1 rerum Flandricarum, [Cortraci monasterium S. Amandi.] S. Eligius Cortracensibus pietatis rudimenta tradidisse, eorumque templum fecisse augustum, S. Martino sacrum. At quæ istic extat præpositura S. Amandi cum capella S. Mariæ, olim prædiues, spectat ad abbatiam Elnonensem, a Flandrorum sanctißimo Apostolo Amando erecta, vti ex Elnonensium relatione tradit Sanderus in Flandria illustrata. Idem S. Eligius, vt lib. 2 Vitæ eius cap. 3 refertur a S. Audoëno, Flandrensibus, Andouerpensibus, Frisonibus, Sueuis, & barbaris circa littora maris degentibus verbum Dei prædicauit. & multum vti cap. 8 dicitur, in Flandris laborauit, iugi instantia Andouerpis pugnauit, multosque erroneos Sueuos conuersit; fana destruxit, idololatriam funditus subruit. Quæ eadem de S. Amando iure meritoq; dici debent. [Sueuis in Flandria prædicat:] Sueuos immistum Menapiis populum supra ostendimus: eorum vestigia exhibent pagi celebres, Sweueghem leucam vnam Cortraco distans, & Sueuesalia medio itinere fere Cortracum inter & Brugas, in Decanatu Thorholtano: de cuius oppidi monasterio egimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § IV: quod adiutorio S. Amandi nobis verosimilius videtur conditum, quando S. Bauo eius discipulus, [Thorholtij monasterium extruit,] vt in huius Vita I Octobris, legitur, quocumque diuini sator germinis ibat Amandus, illuc studens subsequi, & indiuisibiliter adhærens Magistri lateri, ardebat sanctæ prædicationis adipe repleri, & familiarem notitiam contraxit cum Domlino Torholtensis Ecclesiæ Presbytero, quem Angelus Domini ad eum adduxit moribundum: de quo pluribus agemus ad Kalendas Octobris, quo Sanderus lib. 3 Hagiologij Flandriæ Domlinum coniungit S. Bauoni.

[23] Flandrorum olim caput fuit vrbs Rodenburgum, quam Ardenburgum hodie nominant, [& Ardenburgi:] in qua post alios Flandricarum rerum scriptores tradit Sanderus, ecclesiam fuisse Deiparæ Virgini a S. Eligio dicatam, monasterium per D. Amandum constructum, eiq; aliud a S. Vrsmaro adiunctum; de hoc agemus XVIII Aprilis. Frisij ad eam Flandriæ partem, [prædicat Frisiis vicinis,] qua brachio maris interni (Hontum appellant & Scaldim Occidentalem) a Zelandia separatur, eo æuo habitabant; in quatuor ambacta, seu præfecturas, distincti, qui cum oppidis Hulsto, Axela, Sasso, Biervlito, sicut reliqui Frisij, sub Episcopis vrbis Vltraiectinæ, quæ Frisiorum metropolis erat, ad annum vsque Christi MDLIX, quo noui in Belgio erecti fuerunt Episcopatus, permansere: qui, in diuisione regni Lotharij anno DCCCLXX facta, videntur cum vicinis Zelandis tertiam partem Frisiorum fecisse, a Carolo Caluo cum Taxandro & Bracbanto obtentam; Ludouico Regi Germaniæ duabus Frisiorum partibus cis vltraq; Rhenum, cum Comitatu Tiersterbanto & Batua relictis. His Frisiis adiuncta in Scaldis fluuij æstuariis Calloa, [& Calloanis.] Baudemundo Chauelaus, Philippo Abbati Canelaus, Harigero Chanalaus, Miloni Poëtæ Calolo, quæ metathesis est scioli scriptoris ex Calloo, quod etiamnum loco nomen. Calloaniæ Ecclesiæ, vniusq; capellaniæ patronatus spectat etiamnum ad Abbatiam S. Petri, a S. Amando Gandaui, vt mox dicemus, extructam.

[24] Distat Calloa altera circiter leuca ab vrbe Antuerpiensi, cuius expresso nomine omnium primus meminit Audoënus. [Antuerpiæ, ecclesiam construit,] Hæc Apostolos suos, a quibus fidem edocta, agnoscit colitq; SS. Eligium & Amandum: eisq; aliquanto iuniorem Willibrordum Episcopum Vltraiectinum, cui plurima bona contulit Rohingus Antuerpiensium Princeps duobus datis diplomatis, in quibus præclara quædam S. Amandi illic opera memorat. In priore ita ait: Ego in Dei nomine Rohingus, & coniux mea Bebelina, donamus Apostolico Domino & Patri nostro Willibrordo Episcopo, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est, ecclesiam, quæ constructa est infra castrum Antwerpis, super fluuium Scalde, quam Dominus Amandus Pontifex in honore SS. Petri & Pauli Apostolorum Principum, [ad honorem SS. Petri & Pauli,] vel ceterorum Sanctorum construxit, & nos pro ipsa ecclesia, vel quidquid ibidem aspicere videtur, venerabili viro Firmino Abbati de monasterio Quercolodora locellum nostrum nuncupatum Tumme in concambio dedimus. … Actum publice est hoc Weimodo regia villa cum fecit October dies viginti, regnante Theodorico Rege anno sexto. id est anno Christi DCCXXVI. In secundo diplomate fere eadem repetit his verbis: In nomine Dei ego illuster vir Rohingus, & coniux mea Bebelina, donamus ad sacrosanctam ecclesiam Petri & Pauli Apostolorum, quam Dominus Amandus in Antwerpo construxit, vbi Willibrordus Episcopus præesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus &c. Integra diplomata exhibet Miræus in Codice Donationum cap. 6 & 7. Ceterum, sicuti S. Eligius ab Audoëno in eius Vita non dicitur tantum Episcopus Nouiomensis aut Tornacensis, sed etiam Veromandensis, Corturiacensis, Gandensis & Flandrensis, quod singulæ hæ vrbes ditionesue a propiis Comitibus aut Marchionibus regerentur; ita S. Amandus videtur & dici potuisse Episcopus Antuerpiensis; vti S. Willebrordus Episcopus Vltraiectinus, in memorato diplomate etiam dicitur Ecclesiæ Antuerpiensi præfuisse, ea tunc vrbe sub Principe Rohingo constituta: cuius donationum meminit in suo testamento idem Willebrordus: Rohingus, inquit, mihi condonauit, vel tradidit ecclesiam aliquam, quæ est constructa in Antuerpo castello super fluuio Scalde, in pago Renensium, cum appendiciis suis &c. Castrum seu castellum vulgo adhuc burgum appellatur, vti ecclesia burgensis, quæ postquam ciuitas anno ⅭⅠƆCCCXXXVI, vt tradunt Annales Fuldenses, incensa est a Nordmannis, sub honore sanctarum Virginum Catharinæ & Walburgis dein est restaurata. [nunc S. VValburgis.] Iam fere solius Walburgis nomine agnoscitur, vt plenius ad huius Vitam XXV Februarij dicetur.

[25] Socium S. Amando in conuertendis Antuerpiensibus fuisse S. Humbertum Abbatem Maricolensem indicāt carmina a Molano in Natalibus Sanctorum Belgij XXV Martij edita, quæ sic incipiunt:

Inclyte, qui meritis fulges, Humberte, coruscis,
Cuius ad exemplum vitæ ac moderamina, quondam
Barbara doctrinam nacta est Antuerpia Christi.

De eiusdem Humberti cum S. Amando itinere Romano agemus infra. Quod supra in donatione Rohingi Querquelodora appellatur Firmini Abbatis monasterium, [In pago Deurne] Durini fuisse videtur, siue Turnini, qui pagus est vulgo Deurne, Antuerpia leuca vna distans. Et vero suspicari licet, illud ipsum monasterium a S. Amando constructum ad firmamentiem recens plantatæ isthic fidei, ac propagationem. Quercolodoram autem, seu Kerckelodoram dictum, [monasterium Quercolodora.] quasi Kercke-loo-dor; ab aqua (quæ dor aut dur, vel deur, veteri Belgica lingua dicebatur) fluente iuxta siluam, seu loo, apud quam siluam templum erat, Kercke, κυριακόν. Aqua autem illa est Scenda amnis, qui Durninum pagum alluit. Qui huic monasterio primus creditur præfuisse S. Fredegandus, Durinensium hactenus Patronus, colitur XVII Iulij, cui forsan memoratus supra Firminus succeßit. Magna huic Quercolodoræ coniunctio fuit, & quædam bonorum communicatio, cum altero monasterio a S. Amando ad Sabim fluuium, vt dicemus infra, extructo: quo translatum est corpus S. Fredegandi, cum Nordmanni omnia circa Antuerpiam vastarent.

§ V Gandenses a S. Amando ad fidem conuersi. Tria ibi monasteria extructa.

[26] Gandauum nobilißimam hoc tempore Flandrorum vrbem, maximis Europæ vrbibus amplitudine parem, Baudemundus, qui istic seculo Christi septimo vixit, infra num. 12 Gandauum pagum, [Gandenses idololatras conuertit S Amandus;] & locum vocat, nen vrbem, vt num. 13 Tornacum agnoscit. S. Audoënus Baudemundo aliquanto senior, in Vita S. Eligij Episcopi. Tornacum regalem ciuitatem nominat, Gandauum vero & Cortracum censet inter municipia, Comitis alicuius præfecturæ subiecta, & tamquam diœceses distinctas a S. Eligio administrata. Auctor Aquitanus in MS. Chesnæi infra llum vocat in confinibus Francorum & Gentilium. Inter hos Gandenses, licet Francis subessent, constituendi sunt, qui, teste Baudemundo, fana atque idola adorabant, adeo feroces, vt nullus Sacerdotum auderet illis verbum Domini annuntiare. S. Amandus, contempto mortis periculo, zelo Apostolico hos aggressus, mysteria nostræ religionis edocuit: nec ob sæuitiam eorum, animo fractus, etiam comitibus ad propria remeantibus, solus perstitit, & post longos sæpiusq; resumptos labores fidem Christi plantauit: [ecclesiam S. Petri & omnium Apostolorum construit: excipit S. Eauonem;] ac secundum Chronicon Bauonianum, idolo Mercurij contrito, araque eius subuersa, ecclesiam construxit: atque in honorem S. Petri Apostolorum Principis ac reliquorum Apostolorum consecrauit.

[27] Ibidem S. Bauonem ex Hasbania ad se venientem excepit, doctrinaque & pietate instructum, in Clericum attondit, & tandem sanctißime mortuum sepulturæ mandauit. Monasterij tum conditi meminit S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus in Vita S. Liuini Episcopi & Martyris XII Nouembris: [ac S. Liuinum in cœnobio,] Cum plurima, inquit, perlustrasset loca, conuenit cum discipulis suis ad quoddam cœnobium, a vico vocabulo Gandauum nominatum, quod beatus Pontifex Amandus, extirpatis Gentilium sanis, fecit fundari, quod & ipse dedicauit ad honorem S. Petri Apostoli, & omnium Apostolorum, congregatis ibidem cultoribus, quibus præposuit Abbatem nomine Florbertum, sanctæ religionis Rectorem, dignis moribus compositum, & totius honestatis exemplo refertum. A quo etiam & a ceteris Fratribus monasticæ caritatis officio susceptus est. Ibi quoque inuenit mirificæ sanctitatis virum, & egregium Confessorem Christi Bauonem recentina morte in Domino pausantem, & in monasterio S. Petri sanctorumque Apostolorum a B. Amando & Abbate Florberto & deuotis Fratribus condigno honore humatum, atque gloriosis miraculis coruscantem. [quod dein S. Bauonis dictum,] Hinc postea monasterium S. Bauonis dictum est.

[28] Inde S. Liuinus, in terram, Deo disponente, properauit Brabantiam: cui ditioni hoc monasterium adscribit Ludouicus Pius diplomate, per Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 27 vulgato, his verbis: Ludouicus Diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium solertia, quod vir venerabilis Einhardus Abbas ex monasterio, quod dicitur Ganda, quod situm est in pago Brachbatense, constructum in honore S. Petri Principis Apostolorum, [in pago Bracbatensi situm,] vbi etiam S. Bauo Confessor Christi corpore requiescit, detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis Domini & genitoris nostri Caroli, bonæ memoriæ præstantissimi Imperatoris; & postulauit, vt paternæ auctoritati nostram quoque superadderemus. Cuius petitioni libenter assensum præbuimus. Data Idibus Aprilis anno, Christo propitio, Imperij nostri VI, Indictione XII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen. Signum Ludouici serenissimi Imperatoris. Annus is fuit Christi ⅠƆCCCXIX. Ast octo annis ante, teste ipso Eginhardo in Annalibus, Carolus Magnus ad Scaldim fluuium veniens, in loco, qui Ganda vocatur, naues ædificatas aspexerat: quo tempore potuit dictam immunitatem huic monasterio contulisse. Anno ⅠƆCCCL Normanni monasterium S. Bauonis in oppido Gandauo incendunt. Dein ⅠƆ CCCLXXX, [a Normannis combustū,] quo supra diximus a Normannis Cortriacense castrum constructum, iidem Normani mense Nouembrio in monasterio Gandauo sedem sibi ad hiemandum statuunt, vt Chronicon de Gestis Normannorum refert. Addit antiquus auctor Anglo-Saxo, cum Beda Cantabrigiæ editus, exercitum Normannum apud Gaent in Francis annum moratum esse.

[29] Illud deinde monasterium ab Arnulpho Comite Flandriæ, eiusq; filio Balduino, opera S. Gerardi Abbatis Broniensis, [a S. Gerardo Broniensi restauratū, confirmatum a Lothario Rege Francorum,] instauratum, sua auctoritate firmat Lotharius Francorum Rex, anno regni primo, Christi ⅠƆCCCCLIV, in cuius diplomate apud Miræum in Codice donationum cap. 26 dicitur monasterium in vico Gandauo positum, vbi Legia & Scald is flumina confluunt, in honore S. Petri constructum, in quo etiam S. Bauo corpore quiescit humatus. Vt etiam ab Imperatoribus defenderentur cœnobij eius priuilegia, adlaborasse monachos colligere est ex diplomate S. Henrici anno Christi ⅭⅠƆIII signato, cuius hæc pars est: Henricus Diuina fauente clementia Rex… Nouerit omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, [Ottone & S. Henrico Imperatoribus:] nostrorumque præsentium scilicet & futurorum industria, quod vir venerabilis Eremboldus Abba ex monasterio Gandensi, quod est situm, vbi Scaldis fluuius Legiæ fluuio iungitur, constructum a B. Amando Pontifice in honore S. Petri Principis Apostolorum, vbi etiam insignis Bauo Confessor Christi corpore requiescit, obtulit nobis auctoritatem immunitatis Domini antecessoris nostri, scilicet Ottonis inuictissimi Imperatoris. Integrum refert Miræus in libro Donationum Belgicarum cap. 17. Omitto aliorum Principum diplomata. Tandem anno Christi ⅭⅠƆⅠƆXXXVII, auctoritate Pauli III Pontificis Romani, [destructum an. 1540.] monachis S. Bauonis veste mutata in Canonicos assumptis, & triennio post in Parochialem S. Ioannis Baptistæ basilicam Gandensem. nunc Cathedralem, translatis, Carolus V Imperator loco monasterij arcem ad vrbis custodiam extruxit.

[30] Aliud est nobilißimum amplißimumq; impensi a S. Amando apud Gandenses laboris monumentum, [S. Amandus ibidem extruit monasterium Blādinium,] excitatum in monte Blandinio ad honorem SS. Petri & Pauli monasterium: de cuius situ atque ædificatione agitur in diplomate S. Martini Papæ quod S. Amando coram Romæ concessum volunt. Illud ita habet: Martinus Episcopus, vltimus seruorum Dei, omnibus diligentibus Deum salutem. De quotidiano sanctæ matris Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ profectu ac multiplicatione gaudere debemus atque in vinea Domini pro mercede laboris operantibus auxilium ferre debemus. Vnde notum fore volumus sanctæ vniuersalis Ecclesiæ filiis, tam præsentibus quam & futuris, qualiter sanctæ dilectionis nostræ filius Amandus cum consensu & petitione carissimi filij nostri diuæ memoriæ Dagoberti, Francorum Regis, siue filij eius Sigeberti, priuilegium auctoritatis nostræ expetierit de quodam cœnobio, quod ipse deliminatis Gentilium spurcitiis fundo tenus extruxisse dignoscitur, cui nomen Blandinium indidit: quodque etiam ab ipso consecratum est in honore beatissimi Apostolorum Principis Petri, [dicatum SS. Petro & Paulo,] Doctorisque gentium Pauli; situm inter decursum duorum fluminum Scaldis & Legiæ. Priuilegium quidem sanctæ auctoritatis nostræ, nostris futurisque temporibus, memorato loco indulgemus, [bonis dotatum,] ordinamus atque firmamus de stabilitate ipsius loci, de villis & facultatibus, de ecclesiis & ecclesiarum decimis, siue familia, & de quibuscumque stipendiis specialiter inibi Deo seruientium, & ecclesiæ ornamentorum atque luminariorum ac matriculariorum, hospitum atque pauperum, iuxta petitionem carorum nostrorum præcellentissimorum Regum Dagoberti atque filij eius Sigeberti, nostra Apostolica auctoritate stabilimus, corroboramus, atque inconuulsa statuimus.

[31] [dispositioni Abbatum traditum.] Decreuimus itaque, vt liceat regulari Abbati Florberto ad præsens inibi subrogato vel constituto a filio nostro Amando, tam ipsi quam in reliquum futuris Abbatibus, in vniuersis vtilitatibus loci, diuino solatio, ita omnia disponere & ordinare, absque vllius contradictione vel refragatione, vt libere inuigilent mandatis Domini, secundum regulam S. Benedicti. Si quis vero (quod non optamus) temerario ausu contra huius nostri priuilegij Apostolici publica scripta agere præsumpserit, reum se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, ac a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat, atque perinde in æterno examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco ius seruantibus & de suis bonis locum ditantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis recipiant, & apud districtum Iudicem præmium æternæ pacis inueniant. Scriptum per manum Stephani Notarij & Regionarij & Sacriscrinij S. Romanæ Ecclesiæ, in mense Ianuario, Indictione II. Datum XIV Kalendas Februarij per manum Amandi Episcopi Theatrapi sanctæ Sedis Apostolicæ.

[32] [S. Martini Papæ de eo diploma expenditur.] Hactenus diploma S. Martini Papæ: cuius aliud supra dedimus monasterio Elnonensi indultum, in quo Indictionis numerus idem vitium habet: cui istic IX substituendam diximus, vt anno ⅠƆ CLI fuerit datum. Deinde Amandus istic Bibliothecarius, hic Theatrapus dicitur. Num, forte eius curæ commissum, vt codices in biblitheca inspicerentur non vero auferentur? θέα Græcis visio, inspectioue est, & ἄτραπος, siue ἀτράπελος, immobilis. Miræus relato diplomate in libro Donationum Belgicarum cap. 1, dubitat an hæc verba, secundum regulam S. Benedicti, glossema sint a posterioris æui manu. Idem in Chronico Belgico ad annum 653 meminit solius diplomatis, a S. Martino Papa Elnonensibus conceßi. Censuit fortaßis Blandiniense illud dubium esse. Certe nomen Sigeberti Regis Austrasiorum bis repetitur, omisso Chlodoueo II eius fratre, in cuius regno erat Blandinium, cuiusq; cum imperio consilium habitum tradit Audoënus, dum S. Eligius Tornacensis, Gandensis, Flandrensis &c. Episcopus eligeretur. Nomen monasterio a S. Amando inditum dicitur Blandinium, quo vocabulo a prisca gentilitate vocari consueuisse tradit Philippus Abbas infra num. 30, cuius proinde ad notitiam non videtur diploma venisse.

[33] In diplomate Caroli Magni apud Sanderum monasterium hoc vocatur Blandinius, [Eius monasterij priuilegia confirmata a Carolo Magno & Ludouico Pio,] a S. Amando in vico Gandensi constructus, in honore SS. Petri & Pauli consecratus. Ludouicus Pius dato priuilegio bene de eodem monasterio meritus est: illud integrum edidit Miræus in Notitia ecclesiarum Belgij, quod ita habet: Ludouicus Diuina prouidentia Imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium solertia, quia vir venerabilis Abbas Ainhardus ex monasterio Blandinio, quod est constructum in honore sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, [in pago Gandensi siti.] quod est situm in pago Gandensi super fluuium Scaldem, obtulit obtutibus nostris auctoritatem Domini & genitoris nostri Caroli bonæ memoriæ piissimi Augusti, & postulauit: vt eamdem auctoritatem nostra quoque confirmaremus auctoritate. Cuius petitioni libenter acquieuimus, & hoc nostræ auctoritatis præceptum fieri iussimus. Signum Ludouici serenissimi Imperatoris. Helizachar recognoui & notaui. Datum IV Nonas Iunij, Christo propritio, anno II Imperij Domini Ludouici piissimi Augusti, Indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen. Annus is erat Christi ⅠƆCCCXV. Plurima diplomata summorum Pontificum, Imperatorum, Regum Galliæ, Comitum Flandriæ, aliorumq; Principum & virorum illustrium huic monasterio concessa videri possunt in Auctario Flandriæ illustratæ Sanderi: inter quæ est Wicmanni Comitis ab Ottone I constituti, in quo monasterium a S. Amando extructum dicitur.

[34] [Aliud S. Mariæ in pago Mempisco,] Tertium ibidem monasterium a S. Amando erectum traditur apud Sanderum lib. 3 rerum Gandauensium cap. 7. Primam, inquit, huius loci ecclesiam in pago Mempisco super fluuium Legiam, Deiparæ Virgini sacram a S. Basino Regulo & Martyre constructam & dotatam, B. Amandus Traiectensis Episcopus & Gandauensium Apostolus collegio Canonicorum, siue, vt veteres loquebantur, monasterio Clericorum in communi viuentium decorauit. Hæc Sanderus ex MSS. monumentis eiusdem cœnobij, quod Altum dicitur in Chronico Blandiniensi, & monasterium S. Mariæ super ripam Leyæ a Normannis cum monasterio S. Bauonis anno DCCCL incensum. [nunc Trūchinium dictum.] Nunc Trunchinium dicitur a Præmonstratensibus restauratum. S. Basinus colitur XIV Iulij.

§ VI Monasteria in Bracbanto antiquo, & Hannoio, a S. Amando extructa. Diœcesis Cameracensis exculta.

[35] Ex diuisione regni a Ludouico Pio Imperatore in filios facta Menapios Bracbanto coniungi; [S. Amandus in antiquo Bracbanto,] imo solo Scaldi fluuio distingui, ex fragmento Corbeiano & Sigeberto aliisq; supra ostendimus. In diuisione regni Lotharij anno ⅠƆCCCLXX inter Carolum Caluum & Ludouicum Regem Germaniæfacta, quatuor in Brachanto (aliis Bracbanto) aßignantur Comitatus, cum his vicinis Comitatibus, Hanoio, Lomensi, Hasbanio, Taxandro, & tertia parte Frisiorum supra indicata. Eam Bracbanti regionem fluuiis Haina, Scaldi, Rupela, Dilia & Senna fere conclusam arbitramur. Vltra Scaldim pago Bracbantensi adscribi monasterium Gandense S. Bauonis ante retulimus. [agrum Teneramundanum videtur exceduisse:] Quod idem de agro Teneramundano dicendum est; in quo ad dexteram Scaldis ripam visitur pagus S. Amandi, in scriptis antiquis Basseroda S. Amandi vocari solitus, cui Basseroda alia contigua est. Illi anno ⅭⅠƆCCLXVI a Roberto Guidonis Comitis Flandriæ primogenito, Abbate S. Amandi in Pabula, & Leonio Domino de A præscripta leges exhibet Dauid Lindanus lib. 3 Teneræmundæ cap. 2, additq; Comitem Veldensem & Sponheimium ex Comitibus Palatimis Rheni & Ducibus Bauæriæ, sed sub clientela Abbatis S. Amandi, eo potiri loco: quem Gandauum inter & Antuerpiam situm prædicatione S. Amandi olim excultum arbitramur.

[36] In agro Alostano eiusdem Bracbanti, iam Flandriæ attributo, extant vici Escha & Hauthem, martyrio & sepultura S. Liuini Episcopi illustrati, [in agro Alostano] ambo in ditionis huius meditullio, a S. Bonifacio in huius Vita Bracbanto adscripti. Qua inde Aldenardam abitur, oppidum Rotornacum, siue Rotnacum, visitur; de quo Baldericus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 44 ita scribit: [extruit monasterium Rotnacense,] In vico Rotnasce est monasterium Canonicorum S. Amando in honore eorumdem Apostolorum Petri & Pauli constructum, vbi martyr Dei pretiosus Ermes quiescit. Hoc autem demiramur, quod hunc locum tam antiquum & tam opulentum Ludouicus Pius Endensi cœnobio subiacendum donauit. Illud monasterium cuidam Heridago Presbytero a Carolo Magno, [a Carolo Magno donatum Heridago,] cum Sedem Archiepiscopalem, cui ille præficeretur Hamburgi erigere statueret, collatum fuisse; eaque spe dilata a a se Indensi monasterio attributum, testatur idem Ludouicus Pius in diplomate, quo Archiepiscopatum Hamburgensem S. Anschario confirmat. Integrum dedimus III Februarij, ad Vitam S. Anscharij; in quo inter alia de Carolo Magno patente hæc ita refert: Delegauit etiam eidem Presbytero Heridago quamdam cellam Hrodnace vocatam, quatenus eidem loco periculis vndique circumdato fieret supplementum. Sed quia consecrationem iam dicti viri velox ex hac luce transitus pij genitoris nostri in diebus eius fieri prohibuit; [a Ludouico Pio Indensi monasterio,] ego autem, cum in multis regni disponendis negotiis insisterem, hoc quoque prædicti patris mei studium regni in finibus peractum, minus caute attend erem, suadentibus quibusdam, iam dictam cellam ad Indam monasterium contuli. Hæc Ludouicus Pius, qui S. Benedicto Abbati ex monasterio Aniana in diœcesi Magalonensi, quæ nunc Montis-Pessulana est, in Narbonensi Gallia sivo, [prope Aquisgranum,] Aquisgranum euocato, hoc monasterium, mutuato de riuulo vallis vicinæ nomine Indam vocatum, a palatio sex millibus passuum distans, miro opere construri iussit; ecclesiæ dedicationi adfuit, eamque de suis copiosissime ditauit fiscis; vt in huius S. Benedicti Vita XII Februarij scribit S. Ardo Smaragdus eius discipulus. Hinc Balderico eodem lib. 1, cap. 75 referente, B. Hermes Martyr Christi, Danis furentibus, & sanctas Dei casas incendentibus, de Rotnasce villa Brabatense, de monasterio videlicet, quod B. Amandus construxit ad monasterium villæ Ende, [nunc S. Cornelij dicto:] quæ iuxta Aquisgranum sita est, asportatur. Inda illa, siue Enda, iam monasterium S. Cornelij appellatur: cuius Abbas Rainardus anno ⅭⅠƆCCLXXX suum in Rotnacenses ius vendidit Guidoni Flandriæ Comiti. Colitur S. Hermes Martyr XXVIII Augusti.

[37] Quæ Bracbanti pars a Rotnaco ad Hainam vsque fluuium interiacet, [apud Propontios] nunc Hannoniæ annexa, a Philippo Abbate infra in Vita cap. 44 Propontiorum sedes vocatur, nomine accepto a Ponte-Scaldis, cuius & meminerunt Itinerarium Antonini, tabulæq; Peutingerianæ, & vestigium præbent rudera antiqua viæ Romanæ. Certe inter vias, quas etiamnum ostentant Bauacenses, sexta, inquit Miræus in Chronico Belgico ad an. Ch. 613, a Bauaco ducit ad Pontem-Scaldis, obscurum hodie vicum primo lapide a Condato, transitoque Scaldi siluam Abbatiæ S. Amandi a silua Martaniensi separat. [construit monasterium Lusosanum:] In eadem Hainoensi Lutosa, seu Leuza, oppidum exiguum est, sed laboribus S. Amandi decoratum. Nam apud sæpe laudatum Baldericum cap. 43 libri 2, monasterium Canonicorum in honore Apostolorum Petri & Pauli est in vico, qui dicitur Lutosa, quod construxit B. Amandus, & est diues Abbatia, vbi vir Dei venerabilis Baidilo requiescit, coliturque VIII Octobris. De hisce duobus locis Rotnaco & Lutosa ita legimus in memorato supra MS. nostro inter monasteria ab ipso Amando, diuino viro ædificata, esse illud, cui ipse sanctus vir Lotosa nomen imposuit, seu Rothnace, quod præfato pene est contiguum. Luitosæ præterea mentio fit in diuisione regni Lotharij anno ⅠƆCCCLXX facta, de qua sæpius egimus.

[38] In eodem Bracbanto ad fluuium Sennam, seu Sinnam, qui, vbi Hallas, Bruxellas, & Vilfordiam perluit, [eius consilio extruūt monasteria, Forestanum] infra Mechliniam, Diliæ mox miscetur, pagus Senonagus est, ex quo Samo Francus, Rex Sclauorum, de quibus agit Baudemundus infra in Vita num. 13, oriundus dicitur apud Fredegarium in Chronico cap. 48, Prope hunc Sennam non procul Bruxella est Forestum, vulgo Vorst, opulentū sanctimonialium instituti Benedictini monasterium, [S. Alena,] cultu S. Alenæ Virginis & Martyris celebre: in cuius Actis MSS. XIX Iunij dicitur S. Amandus Episcopus domum lapideam, quam Foresti diues Christianus habebat, crescente fidei Christianæ religione, in ecclesiam permutasse, & in honore Dei & B. Dionysij solenniter dedicasse. Addit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij ad VI Februarij, S. Amandum inter occidentales Brabantos sæpius prædicasse, potissimum in Comitatu Bruxellensi, ibique Alenam Martyrem, & in Niuellensi Gertrudem cum matre discipulas habuisse. [Sogniacense S. Vincentius,] De S. Gertrude eiusq; parentibus & consanguineis infra agemus, vbi de Episcopatu eius Traiectensi actum fuerit. Prope eiusdem Sennæ fontes oppidum Sogniacum accreuit ex monasterio, quod istic S. Vincentius Comes, Madalgarius dictus, extruxit; qui mundo renuntians viuificæ prædicationis S. Amandi instinctu, iuxta beati Pontificis salutarem doctrinam … factus est voluntariæ municeps paupertatis, & sanctitatis laudabile propositum gloriosæ consummationis exitu coronauit: de quo iterum infra num. 34 Philippus Abbas. Baldericus lib. 2 cap. 46 Sungeias vocat; Sumniacum monasterium dictum in diuisione regni Lotharij: de quo, eiusq; fundatore S. Vincentio accuratior differendi locus erit ad huius Vitam XIV Iulij.

[39] [apud Neruios] Præterea idem Philippus Elnonensi S. Amandi monasterio vicinos aßignat Neruios, quos supra indicatus Interpres intellexit Hainonienses, quorum regio in diuisione regni tam Ludouici Pij, quam Lotharij Ainau, & Hanoium dicitur, [ad Hainam fl. Cellense S. Gistenus,] a descripto modo Bracbanto diremptum fluuio Haina, seu Hagna, vt vocat Fulbertus in Vita S. Autberti XIII Decemb. supra quem ait a S. Gisleno monasterium extructum, atque a S. Autberto & beato ac venerabili Dei cultore Amando, cum magna circumfusæ plebis exultatione ad laudem Domini & honorem Apostolorum Petri & Pauli consecratum. Quæ etiam referunt Baldericus li. 1, ca. 18, Otto 1 Imperator in Notitia Belgica Miræi cap. 62, & infra Philippus num. 34, qui iterum de alio S. Amandi ad monasterium S. Gisleni aduentu agit num. 54. Quod huic monasterio circumadiectum oppidum, veteri lege ac iure agnoscit Ecclesiasticum ciuilemq; Dominum huius loci Abbatem.

[40] Altero a Gislenopoli lapide extant Montes Hannoniæ, Comitatus totius metropolis; Castrilocum veteres dixerunt, [S. VValdetrudis Montense Castriloci,] in quo illustre Canonicarum nobilium extat cœnobium, a S. Waldetrude dicti S. Vincentij coniuge, quæ, istic sacri velaminis habitum sumpsit, ex prædiis propriis & dotalibus beneficiis in honore S. Mariæ conditum: [S. Vincentius Altimontense;] vti post alios tradit Baldericus lib. 2, cap. 39. At S. Vincentius Altimontense monasterium, teste Philippo Abbate, ex proprio sumptu fundauit, quo S. Aldegundis soror S. Waldetrudis, cum audisset (verba sunt Hucbaldi in huius Vita cap. 4) aduenisse S. Amandum atque venerabilem Autbertum Episcopos, illuc properauit, ad vestigia eorum sese prostrauit … Tunc B. Amandus ita puellæ fatigatum roborauit animum, vt non solum ipsum respueret mundum, verum etiam parata fieret subire martyrium. [S. Aldegundis, a S. Amando in sponsam Christi sacrata,] Deducta a sanctis Episcopis in oratorium quoddam eiusdem cœnobij, in honore & reuerentia S. Vedasti dedicatum, benedictione sacerdotali ab ipsis digne consecrata, sponsoque suo Domino Iesu Christo desponsata, sacræ religionis velamen suscepit & habitum, Spiritu sancto in specie columbæ velum beatissimæ Virginis imponente capiti: quod illa beatorum Christi Sacerdotum merito adscribens, Deo gratiarum actiones innumeras reddidit … largas possessiones pauperibus Christi consilio BB. Amandi atque Autberti Episcoporum distribuit. Illud Altimontense cœnobium hodieq; a monachis Benedictinis inhabitatum distat milliari vno a Malbodio oppido ad Sabim itidem sito, [Malbodiēse.] quod suæ initia debet illustrium Canonicarum monasterio, cui consilio beati Præsulis Amandi, vt prosequitur idem Hucbalbus, S. Aldegundis cum duabus sororis suæ B. Waldetrudis filiabus semetipsam contradidit. Harum vna Madalberta, altera vocabatur Aldetrudis. Coluntur illa VII Septembris, hæc XXV Februarij, vtriusque mater Waldetrudis IX Aprilis: omnes ad eminentem pietatis ceterarumq; virtutum gradum obtinendum a S. Amando adiutæ.

[41] Demum indiuiduus itineris Romani comes, cum tertio limina Sanctorum Apostolorum S. Amandus inuiseret, [S. Humbertus Maricolense,] factus S. Humbertus, fundator monasterij Maricolensis in codem Neruiorum agro, altero a Landreciaco oppido vix distantis milliari. De mutua visitatione, & S. Amandi hospitandi gratia ad domum B. Humberti declinantis, & huius post alterum suum ab vrbe reditum, ad virum Dei Amandum descendentis Elnonem, agit infra Philippus num. 65 vt huius monasterij extruendi auctor & consiliarius S. Humberto videatur fuisse S. Amandus. De eo agemus XXV Martij.

[42] Sunt præterea in eadem ditione quatuor tunc extructa monasteria, si non auxilio aut consilio S. Amandi, certe eius exemplo. Fundatorem agnoscunt S. Landelinum, ab Episcopo Autberto, [an alia ibidem S. Lādelinus extruxerit adiutus a S. Amādo?] familiari S. Amandi amico, ex nefario prædone ad Christum conuersum. Sunt autem monasteria Laubiense, Alnense, Waslariense, & Crispinium, de quibus XV Iunij ad Vitam S. Landelini agemus. Et hæc de exculta a S. Amando diœcesi antiqua Gameracensi, late diffusa per Neruios, & Neruiorum clientes (quos Iulius Cæsar Centrones, Grudios, Leuacos, Pleumosios, & Gordunos dixit, & Neruiorum nomine comprehendunt Tacitus, aliiq;) æuo S. Amandi fere Bracbantos appellatos, nunc partim sub Hannonia, partim Flandria, partim adhuc Brabantia constitutos. Habebat eosdem Episcopos & Cameracensis & Atrebatensis diœcesis. In hac extructum est ab Autberto, eiusq; successore S. Vindiciano celebre Vedastinum monasterium, [quid præstitum Vedastino?] vt supra hoc die diximus. Quid illis auxilij a S. Amando præstitum sit, in silentio antiquorum non liquet. Illustri certe Zelo atque exemplo præiuit. Distat Atrebato sesquimilliari versus montem S. Eligij Mareolum, antiqua Abbatia Canonicorum Regularium, [Mareoli in Artesia] a Fulberto Episcopo Cameracensi & Atrebatensi circa annum DCCCCXL constructa, quam Lotharius Rex in diplomate an. DCCCCLXXVII dato, [monasterium, ecclesia & Curia S. Amandi.] appellat monasterium S. Amandi & S. Bertiliæ, vti ad huius Vitam III Ianuarij in Appendice dictum est, vbi & in Historia miraculorum cap. 1 ecclesia dicitur S. Amando dicata, & in Historia Translationis mentio fit Curiæ B. Amandi apud Mareolum

§ VII Traiectensis S. Amandi Episcopatus. Cathedra Traiecto vindicata.

[43] Qvæ ante annos aliquot pararæm de Episcopatu Traiectensi, hoc & sequenti § edenda, nuper singulari Diatriba seorsim vulgaui, [De Episcopatu Traiectensi Diatriba a nobis edita,] suadentibus ita vrgentibusq; viris aliquot primariis: vt, quia operis nostri vasta moles non ita celeriter, atque ipsi nobiscunt optant, vel a nobis perpoliri, vel a typographis procudi potest, aliquid opponeretur recentioribus quibusdam scriptoribus, ausis pronuntiare, numquam Traiecti Cathedram Episcopalem fuisse, ac nullos vere Traiectenses Episcopos extitisse. Contra hanc Diatribam mox prodiit exile quoddam & nullius momenti scriptum hoc titulo: Veritatis & Ecclesiæ Tongrensis breues vindiciæ. In quarum conclusione auctor, [hic contra obirectatores paucis vindicatur.] qui prodere nomen aut non est ausus, aut certe noluit, hoc effatum pronuntiat: Dehinc licebit, vt Episcopi sui ab Traiectensibus Traiectenses nominentur, modo eo nomine habitationem, non Sedem caputue gentis ac diœcesis intelligant. Ad quæ refutanda, repetimus testimonia auctorum antiquorum, grauium, integrorum, incorruptorum, quorum nullus est Traiectensis: quibus tamen olim licuit, Veritatem, quam indagamus, proferre, eosq; Episcopos, de quibus controuersia est, Traiectenses appellare, plerosque a Clero ciuibusque Traiectensibus electos dicere: licuit Traiectum nuncupare vrbem Episcopalis Sedis, vrbem propriam Episcoporum; illiq; vrbi, vti vere intelligebant, attribuere Sedem, Cathedram, Solium Episcopale, Episcopium, Pontificium, Prouinciam, Ecclesiam, dignitatem Episcopalem: vt non videam qua verborum formula clarius, quodnos affirmamus, efferre potuerint; aut quid aliud hic intelligere aduersarius poßit, nisi Latinarum vocum velit nouas effingere notiones.

[44] Auspicati sumus sententiæ nostræ confirmationem lib. 3 Diatribæ cap. 3 a S. Seruatio antea Tungrensi, dein primo Traiectensi Episcopo. Eius Vitam, factaq; post mortem miracula primus breuiter attigit S. Gregorius Turonensis, qui ante mille ac sexaginta annos vixit, S. Gregorij Magni æqualis. Is lib. 2 Historiæ Francorum cap. 5 cum ea narrat, quæ gesta a S. Seruatio, priusquam Tungris relictis Traiectum migraret, ita incipit: Erat tunc temporis apud Tungros oppidum Seruatius eximiæ sanctitatis Episcopus &c. Vbi autem miracula refert ad eius tumulum facta cap. 72 libri de Gloria confessorum, ita loquitur:Seruatius vero Traiectensis Episcopus, [S. Seruatius Episcopus Traiectēsis appellatus a S. Gregorio Turon.] tempore Chunorum, cum ad inrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur: qui & sepultus refertur iuxta ipsum pontem aggeris publici, circa cuius sepulchrum quamuis nix defluxisset, numquam tamen marmor, quod super erat positum, humectabat. Hæc ipsa forma est & ratio loquendi, quam & ab aliis obseruatam ostendimus, vbi, cum de Episcopatibus ab vna in aliam vrbem traductis agunt, posterioris titulum Episcopis tribuunt. Hunc tanta antiquitate, nobilitate generis, vitæ sanctimonia, rerum diuinarum ac humanarum scientia clarum Episcopum, errare hic fatetur aduersarius; [ideo perperā ludibris exposito.] præclara nempe aduersus tantæ auctoritatis scriptorem reuerentia. Quid ergo tandem de primis Francorum gestis certum erit, cum pleraque ab eo solo ceteri scriptores acceperint? Sed ne longum hic faciam, cum in Diatriba probatum sit de singulis, Traiectenses Episcopos vere habitos a coætaneis, aut ceteroquin perantiquis scriptoribus; duos hic dumtaxat ex toto eorum Antistitum numero seligam, S. Amandum, cuius Sedis occasione hæc nata disputatio est, & S. Lambertum ortu etiam Traiectensem, Ecclesiæq; Leodiensis & diœcesis vniuersæ Patronum primarium. Ostendam autem veleuulsis erasisq; antiquis monumentis, ex placito aduersarij nihil sciri de iis posse; aut stabilitis iisdem monumentis, eos fuisse vere Episcopos Traiectenses, sedemq; seu Cathedram Episcopalem Traiecti fuisse.

[45] Baudemundus discipulus S. Amandi, atque ab eo Abbas Blandiniensis constitutus, de morte S. Ioannis Agni, suffectoq; ei S. Amando, ita scribit: [S. Amandi Episcopi Ecclesia Traiectēsis,] Triectensium Episcopus migrauit ad Christum. Rex ad regendum Treiectensium Ecclesiam Amandum proposuit. Auctor Aquitanus ex MS. Andreæ Chesnæi, Contigit, inquit, vt Traiectensium Episcopus moreretur. Tunc vir Dei Amandus, a Rege coactus, & a Sacerdotibus iussus, & a populo electus, Traiectensium Ecclesiam regendam suscepit. Milo Poëta lib. 3 sub hoc titulo, Vbi Sanctus Ecclesiam Treiectensium ad regendum suscepit, ita cecinit ante annum Chr. ⅠƆCCCXL.

Angelus euexit celsi trans sidera cæli
Pontificem, cuius Sedem Treiectus habebat. [Sedes Traiectensis,]
Quo Rex comperto, Sanctum accersiuit Amandū:
Plurima Pontificum conducens agmina secum,
Præsulis ad tanti solennia, iungit honores.
Interea Sanctus sacra sublimis in arce
Ducitur ac trahitur iam dicta in Sede locatur.

Similia habent Harigerus Abbas Lobiensis, & Philippus ab Eleemosyna Abbas Bonæ-Spei in Actis S. Amandi. Eumdem venerabilem virum Amandum, Treiectensium vrbis Episcopum, appellant monachus S. Dionysij in Gestis Dagoberti Regis cap. 24 & Aimoinus lib. 4 Histor. Franc. cap 20. [Episcopatus Traiectensis,] Eumdem Amandum Traiectensium Episcopum dixerunt Huebaldus, monachus Elnonensis in Vita S. Aldegundis XXX Ianuarij cap. 1 Stephanus Abbas Leodiensis ad S. Iacobum in Vita S. Modoaldi Episcopi Treuirensis XII Maij, Rainerus in Vita S. Gisleni Abbatis IX Octobris aliiq;. Vsuardi omnia exemplaria typis excusa & manu exarata ad VI Februarij coniungunt SS. Vedastum & Amandum, quorum prior Adartensium, sequens vero Traiectensium rexit Ecclesiam. Verba Vsuardi hactenus retinet in Martyrologio Ecclesia Romana, [approbante Ecclesiā in Martyrologio Romano.] sed Atrebatensium Episcopum facit, qui Vsuardo Adartensium est, mutata voce vna claritatis caußa; ea retenta, qua prisca auctoritas Ecclesiastica stabilitur. Ipsa Martyrologij Romani verba hæc sunt: Eodem die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, quorum vita & mors plurimis miraculis extitit gloriosa, equibus prior Atrebatensium, alter vero Traiectensium rexit Ecclesiam. Eadem leguntur in Adonis MSS. exemplaribus monasteriorum S. Laurentij Leodij & Lobiensis, & in antiquo Martyrologio monasterij Elnonensis, vbi sepultus Amandus est.

[46] Bartholomæus Fisen lib. 3 Historiæ Leodiensis & in Floribus Ecclesiæ Leodiensis VI Februarij in Vita S. Amandi, studiose nomen vrbis Traiectensis declinat; cuius ne in solo quidem titulo meminit, & vbique substituit Tungros, citatis etiam hisce auctoribus, qui Tungrorum non meminerunt. Sed proferatur, qui integris quatuor seculis ab obitu S. Amandi eum aliter, quam Traiectensem Episcopum scripserit. Ipse Notgerus Episcopus Leodlensis, ordinatus anno ⅠƆCCCCLXXI, vita functus ⅭⅠƆVII, ita loquitur in Vita S. Remacli successoris S. Amandi: [eiusdem Amandi Cathedra Traiectensis,] Inclytus Rex S. Amandum fecit in Traiectensium Cathedra sublimare; siue vt Surius edidit: in Traiectensi Cathedra collocare. & in Vita S. Landoaldi, Traiectensium Cathedræ præsidere fecit. Notgerianus scriptor est Harigerus, cuius in Vita S. Remacli, cap. 49 Gestorum Episcoporum Tungrensium & Traiectensium verba sunt: Beato igitur Ioanne a corpore decedente, [Pontificiū Traiectense.] Beatus ei Amandus in Pontificio Traiectensi successerat. En testimonia grauium, integrorum, & tantum antiquorum auctorum, quorum nullus (quod sciatur) Traiecti vixit. Hi autem non solum appellant S. Amandum Episcopum Traiectensem, ob solam in ea vrbe habitationem, sed clare pronuntiant eumdem in Traiectensi Cathedra sublimatum & collocatum fuisse, & in Sede dicta locatum, in Pontificio Traiectensi successisse, Cathedræ Traiectensium præsedisse, & Traiectum Sedem Pontificis habuisse. Denique S. Amandum Traiectensium rexisse Ecclesiam post Baudemundum, Milonem, Vsuardum, aliosq; confirmat Ecclesia Romana, quam propugno: a cuius sensu qua caußa alij discedant, ipsi viderint.

[47] [Eadem confirmani scriptores Vitæ S. Lamberti Ep. Traiectensis, Godeschalcus Diaconus Leodiensis,] Venio ad S. Lambertum Episcopum Traiectensium, at Leodiensis vrbis prouinciæq; tutelarem Diuum. Vitam eius primus scripsit Godeschalcus Ecclesiæ Leodiensis Diaconus, iussu Agilfridi Episcopi anno ⅠƆCCLXI ordinati. asseritq; decessorem eius summum Pontificem Theodardum oppidi Traiectensis Cathedræ Pontificali præsedisse. Quo interfecto, S. Lambertus per totius plebis in Spiritu sancto vnum consilium, & simul Regis imperium, fauente Domino, subrogatus est, vt præesset Ecclesiæ Traiectensi. At S. Lamberto de Sede Pontificali deposito, Pharamundum in Cathedra illius constituerunt, qui post septem annos de Sede Pontificali & Prouincia Traiectensi depositus atque repulsus est, & S Lambertus cum magno honore ad propriam Sedem reuocatus, & ad Vrbem propriam regressus. Cuius corpus a morte defertur Traiectum, quæ vrbs Episcopalis Sedis apud se eum reposcebat ex debito humandum; quem populus Traiectensis vt Pastorem bonum lamentis prosequebatur. Hæc Godeschalciis, qui eodem, quo sanctus Martyr Lambertus occubuit, vixit seculo, forte etiam ante cædem illius natus. Si quæ tamen Godeschalco, quia Diaconus solum Leodiensis nominatur, desit auctoritas, eam firmabit sustentabitq; Stephanus affinis consanguinitati Caroli Simplicis Regis Francorum (vt in huius diplomate lib. 3 Diatribæ cap. 8 ostenditur) Episcopus Leodiensis, [Stephanus Episc. Leodiensis,] circa annum ⅠƆCCCCIII ordinatus, vita functus anno ⅠƆCCCCXX, & ipse scriptor Vitæ S. Lamberti. ex qua hæc summatim excerpo: S. Lambertum plebs Traiectensium pariter congregata, Spiritus sancti præeunte clementia, Episcopum fieri elegit, & in loco Magistri S. Theodardi succedere acclamauit: Lambertus noster Episcopus fiat, Lamberte noster Episcopus eris. Ita Episcoporum benedictione consecratus, in Traiectensis Ecclesiæ fascibus Pontifex institutus est, in Solio Pontificali sublimatus, & Ecclesiæ Traiectensis Pastor supereminens habetur. Verum S. Lamberto de Pontificali Cathedra eiecto, suggestum Traiectensis Ecclesiæ latro Pharamundus inuasit. Post infelix inuasor Ecclesiæ Traiectensis expulsus est a Pontificali Cathedra, & ab eadem eiectus Prouincia. Hinc beatissimus Confessor Lambertus ad propriam Sedem est reuersus, Gregem suum recepit, & in Cathedra Traiectensium decenter relocatur. Hæc Stephanus Episcopus Leodiensis.

[48] [Renerus monachus Leodiensis,] Tertiam Vitam S. Lamberti scripsit Renerus ad S. Laurentium monachus: ex illa hæc seligo: S. Amandus Traiectensium Episcopus, S. Remaclus Cathedram Traiectensium Ecclesiæ suscepit. S. Theodardus Traiectensium Episcopus substitutus. S. Lambertus Traiectensium Ecclesiæ substitui debet Episcopus, Episcopatu Traiectensium ceteris dignior. Pharamundus ad Episcopatum Traiectensem contra ius & fas promouetur: tandem non tantum ab Ecclesia Traiectensi, sed etiam a tota Prouincia expellitur. Lambertus pius Pater Traiectensium, Pastor ouibus restituitur, & in Cathedra Traiectensium decenter relocatur. [Anselmus Canonicus Leodiensis,] Anselmus Canonicus Leodiensis post Harigerum suam a S. Theodardo historiam exorditur, & hæc tradit: B. Theodardus in Sede Traiectensi succedit: huic Lambertus Patronus noster ex nobilissima Traiectensium stirpe, quo a Sede Cathedrali expulso, deuotio filiorum Ecclesiæ Traiectensium, Pastoris damnum reminiscitur, Lambertum ad Sedem Episcopij reducunt, rursus in Cathedra Pontificali sublimant. Denique S. Lamberto successit Hubertus. Hic cum ossibus B. Lamberti Leodium transtulit Sedem Episcopij, quæ eatenus habebatur Traiecti. Hæc ille. Similia tradit in additionibus ad Anselmum Ægidius a Leodio monachus Aureæ-Vallis: [Ægidius a Leodio:] B. Theodardus, inquit, in Sede Traiectensi successit: huic venerabilis Patronus Lambertus, quem filij Ecclesiæ Traiectensis ad Episcopij Sedem reducunt. Venerandus Præsul Hubertus a Clero & populo Traiectensi honorifice suscipitur, & in Cathedra Pontificali inthronizatur. Ipse est, qui ab oppido Traiectensi transuexit Leodium Sedem Episcopij. Hæc ibi, quæ lib. 3 Diatribæ cap. 7 prolixiut enarrantur. En clarißima testimonia non Traiectensium, sed quinque Leodiensium, virorum antiquorum, grauium, incorruptorum. Contra quos tamen exceptionem dari sibi postulat auctor Vindiciarum: si aliter Episcopos hosce Traiectenses appellent, quam vt eo nomine habitatio, non Sedes caputue gentis ac diœcesis intelligatur. Quid ergo significant ab iis, qui res gestas Episcoporum ex professo tractarunt, toties repetitæ eæ voces, [horum sententia clarissima repetitur,] Traiectum Vrbs Episcopalis Sedis, Vrbs propria, Sedes propria Episcoporum, Traiecti Cathedra Episcopalis, Cathedra Pontificalis, Sedes Cathedralis, Sedes Pontificalis, Sedes Episcopij, Solium Pontificale, Episcopatus Traiectensis, Prouincia Traiectensis, Episcopi Traiectensium, Episcopi Ecclesiæ Traiectensium, Pontifices Ecclesiæ Traiectensis, Pastores & Patres Traiectensium, ab Traiectensibus Episcopi electi? Producantur, qui hisce contraria tradant, aut hæc negent, aut certe nemine habitationis, hospitij aut domicilij vsi sint.

[49] Opponit Vindex § 2: Contrariam opinionem tuentur apud nos, id est, Leodienses, quicumque antiquitatem & verum amant. Pro ea scripsit Chappauillæus, [An Chappauillæus nuper Vicarius Leodiensis negarit, & primus quidem, Sedē Traiectensem?] nuper Canonicus & Vicarius Leodiensis, eumque secuti varij. Hæc ibi. Veneratur antiquitatem Chappauillæus, eamq; sinceram atque intactam tradit. Vtinam alij eum secuti essent! Inspiciatur pagina VII Florum Ecclesiæ Leodiensis, vbi Vitæ S. Lamberti scriptores Leodienses referuntur a nobis laudati, Godeschalcus, Stephanus, Renerus, Anselmus, Ægidius, quorum verba ex Chapauillæo protuli: at longe diuersa substituit Florilegus ille. Chapauillæus repertum in MSS. codicibus hunc titulum edidit: Gesta Pontificum Tungrensium, Traiectensium, & Leodiensium: Qui eum secuti sunt, expunxerunt nomen Traiectensium.

[50] Alios illius opinionis auctores protuli lib. 3 Diatribæ cap. 2, qui noluerunt cum antiquis suis Episcopis, aliisq; religiosißimis atque integerrimis viris Leodiensibus, eum honorem, quem a nongentis annis tribuerunt antiqua monumenta, S. Lamberto concedere. Sed quid opponent Martyrologio Romano? In eo illustre hoc elogium, quo antiqui a nobis indicati approbantur auctores, refertur XVII Septembris: Apud Leodium B. Lamberti Episcopi Traiectensis, [S. Lambertus Episc. Traiectensis dicitur in Martyrologio Romano.] qui cum regiam domum zelo religionis increpasset, a nocentibus innocens occisus, aulam regni cælestis perpetuo victurus intrauit. Hactenus lux meridiana, adeo larga ac pura splendet, vt quicumque antiquitatem & verum amant etiam apud Leodienses, hanc non opinionem, sed claram veritatis demonstrationem non poßint non amplecti; nisi malint fateri, de S. Lamberto nihil sciri, erasis, vt dixi, euulsisq; antiquis monumentis.

[51] At nostra, inquit aduersarius § 8, pro veritate tuenda vnica peremptoriaque ratio est, in Conciliis, & a Summis Pontificibus Episcopos nostros Tongrenses vocatos esse. Agimus hic de XXI sanctis Episcopis Traiectensibus, quorum primus S. Seruatius est, vltimus S. Hubertus: de quorum Sede nullus Pontifex, qui secus ac nos statuerit quidquam, adfertur. [Episcopi Leodienses a Pontificibus dicti Tungrenses, non Traiectenses.] De nomine Tungrorum post translatam Traiecto Leodium Episcopalem Cathedram vsurpato egimus lib. 3 Diatribæ cap. 8, ostendimusq; Stephanum exactißimum scriptorem, a quo SS. Theodardus & Lambertus appellantur Episcopi Traiectenses, & Sedes, Cathedra, Solium Episcopale attribuitur vrbi Traiecto, semet in Epistola dedicatoria scribere humilem Tungrorum Episcopum, resumpto nomine Tungrorum pro Leodiensi, non vero Traiectensi. Sint ergo Episcopi Leodienses a Summis Pontificibus ad annum vsque ⅠƆCCCCXXI appellati Episcopi Tungrenses, vti etiam Stephanus se Episcopum Tungrensem scribit: nihil inde conficitur contra XXI Episcopos Traiectenses, quos Ecclesia in SS. Amando & Lamberto agnoscit, Episcopos Traiectenses extitisse, & Traiectensium rexisse Ecclesiam.

[52] At § IX hic titulus præfigitur: In Conciliis, quæ peremptoria est auctoritas, vocati Tongrenses. Proferantur Conciliorum decreta, canones, aliaue statuta, & liti finis imponetur. [In Conciliis nihil scitur de Sede Traiectensi decretum.] De D. Seruatio, inquit, quin Tongrensem se ipse vocarit, ambigi non potest ex Sardicensi, Ariminensique Conciliis & Agrippinensi Synodo, in quibus solis nomen eius legitur. At qua fide isthæc ita inculcantur? Fuerunt ea Concilia habita XX aut XXX annis, antequam in Imperium Romanum irrumperent Chuni, ob quorum ferociam cælesti monitu S. Seruatius Sedem Episcopalem Tungris Traiectum transtulit: qui ergo potuisset in iis conciliis se Traiectensem scribere? Pergit Vindex: A D. Seruatio ad Diuum vsque Domitianum in Synodis nomina Episcoporum nostrorum non leguntur, adeoque inde nil possumus statuere. [neque S. Remigius appellauit Falconem Episc. Tungrensem.] Nisi forsan, additur, Epistolam Diui Remigij producamus in tomum primum Conciliorum Galliæ relatam ad annum ⅠƆXXIV, & inscriptam ad Falconem Tongrensem Episcopum. Sed eius Epistolæ titulus est: Domino vere sancto & in Christo beatissimo fratri Falconi Episcopo Remigius Episcopus, non addito Episcopatus nomine, adeoq; inde in alterutram partem nihil confici potest. Male ergo aduersarius pro titulo Epistolæ producit inscriptionem argumenti per librarium præfixi, vti hisce verbis sibi applicandis vtitur aduersarius § 10. Sed inscriptiones illas non moramur.

[53] De Diuo, inquit, Domitiano res aperta est. In Aruernensi enim Synodo ad annum ⅠƆXXXV ex vulgata Chronologia est hæc subscriptio: [S. Domitianus Episcopus Traiectensis ex propria inscriptione,] Domitianus in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Tungrorum, quod est Traiectum, subscripsi. Vbi diserte vocat se Episcopum Ecclesiæ Tongrorum, non autem Ecclesiæ Traiectensis, licet Traiecti nomen addatur ad exprimendum habitationis locum, Hæc ibi, sed procul hinc, cum suo habitationis loco, nuper excogitato, & antiquis prorsus incognito. Traditur Episcopi Domitiani in Concilio subscriptio, additurq; hæc antiqua interpretatio a Sixto V Pontifice Maximo in sua Conciliorum editione approbata: [& antiqua interpretatione,] scilicet ideo Traiecti nomen addi, quia a Tungris Sedes Episcopalis in Traiectum translata est, atque inde postea ad vrbem Leodiensem. Et ita intellexerunt proxime secuti auctores, Baudemundus, Godeschalcus, Milo, Vsuardus, Hucbaldus, Stephanus, Notgerus, aliiq;, quorum auctoritatem cum Sixto Pontifice Maximo tuetur Ecclesia in Martyrologio, dum agnoscit eos Traiectenses Episcopos & Traiectensium rexisse Ecclesiam; non vero Tungrensium, nisi addatur quod est Traiectum. Quæ verba in Aurelianensi Concilio subintelligenda sunt, licet diserte non exprimantur. Idem proinde dixi & dico de Concilio V Aurelianensi iudicium esse debere. Occlamatur hoc a me sileri non bona fide. Quoties ea verba contorquere in aduersarios potui in mea Diatriba! at modestiæ caußa tacui. Certe plenam solutionem dedi, imo vltra quam ipse requirere aduersarius posset, qui cum quadam contumelia, superuacuam Diatribam, & superuacuas quæstiones nuncupat. Dico ergo iterum, S. Domitianum Episcopum Traiectensem interfuisse Conciliis Aruernensi & Aurelianensi cum Episcopis quam plurimis Aquitanis procul a Germania II degentibus, qui tum lege Romana Theodosij vtebantur, ac Romani appellabantur, quibus vt clariorem Sedis suæ cognitionem daret Domitianus, sub scripsit secundum Notitiam antiquam Prouinciarum ac Ciuitatum Galliæ, illis maxime notam, [Traiectum caput Ecclesiæ, olim Tungrensit.] cui tamen Sedis Traiectensis, quam tunc tenebat, & sub qua Tungrinuper euersi erant, nomen adiunxit. Est ergo Traiectum, non Aduatuca, caput Ecclesiæ Tungrensis in istis Conciliis nominatum. Verum opponitur dici posse, voces istas, Quod est Traiectum, assumentum esse alicuius interpolatoris. Hoc vltimum aduersarij effugium est, scilicet hactenus bene insita atque ædificata euellere ac destruere. Quidni potius dicat librarios, has voces, Quod est Traiectum (cum viderent similes aliis Episcopis in Aurelianensi non appositas, neque enim necesse erat) tamquam superfluas expunxisse? Id enim facilius a stupidioribus fieri potuit, quam ita apte apponi. Et hoc siluit, qua fide? Fateatur ergo rem de Diuo Domitiano apertam non esse, imo sententiæ suæ eam aduersari.

§ VIII Diœcesis Traiectensis late diffusa: monasteria in ea extructa, aliaque a S. Amando præclare gesta.

[54] Diatribam de Episcopatu Traiectensi a nobis excusam in tres distinximus libros: [Diœcesis Traiectensis, late diffusa.] horum primus ipsum veluti Episcopatus corpus ostendit, populos videlicet ad eum pertinentes, eiq; subiectos. Exordimur ab ipsa Sedis Traiectensis distinctione, quia aliqui hanc & Vltraiectinam ad Rheni antiquum alueum pro vna eademq; habuerunt. Capite II indicantur antiqui Eburones, Sunici, Condrusi, Pæmani, Segni, Cæresi populi diœcesis Traiectensis, finitimi Coloniensi, Treuirensi, & Remensi Episcopatibus, vti capite III Aduatici, Tungri, Bethasij, Taxandri, finitimi antiquæ diœcesi Cameracensi. De quibus breuitatis studio nihil hic repeto, contentus indicasse curioso lectori, & Belgicæ antiquit atis studioso, istic ea a me examinata esse, & Philippum Cluuerium atque alios æui nostri Geographos emendatos.

[55] Capite IV protuli Masacos, Masegauos vel Maselandos, ad fluuium Mosam, quam accolæ Masam dicunt, [Traiectum Masacorū, seu Maselandia, vrbs primaria,] & horum primariam fuisse Traiectum probaui: ex qua vrbe Masacorum, siue in districtu Mosegauiæ, primaria, extra ditionem Tungrorum, cum Sedes Episcopalis a S. Huberto Leodium transferretur, resumptum est nomen Tungrorum, trecentis & amplius annis ab Episcopis Traiectensibus non vsurpatum. Erat namque, teste Godeschalco Leodiensi, auctore coætaneo, Leodium villa non magni nominis: hinc ab illa nomen Episcopatui imponere minus honorificum videbatur. Placuit ergo a ditione Tungrorum, in qua Leodium, eiusdemq; tractus vicina vrbe, in qua olim Sedes Episcopalis fuerat, nomen Episcopale repetere, potißimum quia, si verum Florilegus Leodiensis narrat, Leodium prædium erat Ecclesiæ Tungrensis. Ne ergo successoribus reditus ad priorem Sedem Traiectensem foret ita facilis, relicta est illius Sedis appellatio; quod vrbs ea extra Tungros esset in ditione Masacorum, seu Masegauia aut Maselandia. Rancida hæc aliis visa nomina, quæ Regia sunt & Imperatoria. [agnita in diplomatis Regum & Imperatorum:] Traiectum in comitatu seu pago Maselandiæ fuisse confirmant in suis diplomatis Arnulphus Rex, postea Imperator, Zuendeboldus Rexillius filius, Carolus Simplex Rex Francorum. Ea diplomata exhibent Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 44, 46 & 49. Christophorus Brouwerus lib. 9 Annalium Treuirensium, vti fusius diximus citato cap. 4 Diatribæ nostræ. In diuisione regni Lotharij inter Ludouicum Regem Germaniæ & Carolum Caluum Regem Francorum, omnis ea Masacorum ditio distincta est in duos Comitatus, superiorem & subteriorem Masau, seu Masegau.

[56] Eginhartus Caroli Magni Imperatoris Cancellarius, vir scientia, doctrina virtuteq; eximius, lib. 4 Historiæ translationis SS. Marcellini & Petri cap. 8 apud Surium 2 Iunij, [pagus Mosanus apud Eginhartum,] Gangluden, vulgo Gangelt, oppidum prouinciæ Iuliacensis, aliquot a Mosa leucis distans, fundum regium in pago Mosano esse tradit. Quo tempore floruerunt SS. Lambertus & Hubertus Episcopi Traiectenses, [& tempore Episcoporum Traiectensium] præerat Austrasiis Pipinus Herstallius, pater Caroli Martelli, de quo Brouwerus lib. 7 Annalium Treuirensium pag. 435 hæc habet: Diploma vetus inspeximus, quo ipse, Pipinus in villa Bagoloso, regnante iam tum Dagoberto, iacens ex morbo S. Willibrordum prædio Suuestra donat, quod prædium ipse ad riuum cognominem in pago Mosariorum situm esse confirmat, [pagus Mosariorum in diplomate Pipini Herstallij:] atque vt in nepotum Grimoaldi & Drogonis filiorum sit tutela, cauet. Denique cum propter morbi magnitudinem subnotare non potuisset ipse, Plictrudi coniugi dat negotium, vt ipsa donationem subscribendo corroboret. Quæ Theofridus in Vita S. Willibrordi ita confirmat: Idem munificus Princeps sub chirographi conscriptione anno IV Regis Dagoberti VI Nonas Martij tradidit illi Willibrordo villam in pago Mosariorum sitam, & a præterfluentis fluuij nomine Suestram nuncupatam, & egregiæ Blittrudis sagaci industria, ab ingenuis viris pecuniæ impendiis comparatam. Est Suestra, siue Sustera, illustre nobilium virginum monasterium cum oppido adiuncto, circiter ter mille passus a Mosa remotum, [Masaci populi apud Tacitum.] e regione fere Masaci, seu Masecæ oppidi, Traiectum inter & Ruremundam. Nec procul ab Sustera distat relatum ante Gangluden. Demum ostendi lib. 1 Diatribæ cap. 5 Tacitum lib. 4 Historiarum eosdem Masacos appellare, & Sunicis, Tungris, Bethasis & Caninefatibus finitimis populis coniungere: quæ hic nil opus est repetere. Caput ergo gentis Masacorum, Mosariorum, Mosanorum, seu Maselandorum, fuit Traiectum, quam totius prouinciæ vrbem maximam dixit Ægidius a Leodio; vbi & Reges solitos fuisse commorari colligimus ex diplomate Childerici Regis, quo donationes monasteriis Stabulensi & Malmundariensi confirmat. Datum, id est, quando fecit mensis September dies VI, anno VIII regni Domni Childerici Regis, Traiecto feliciter. Annus is erat Christi ⅠƆCLXXII, quo S. Theodardus Ecclesiæ Traiectensis Episcopus loca monasteriis donata cum Hodone Domestico & forestaris regiis iussus est determinare: non ergo anno ⅠƆCLV occisus, vt tradunt Bucherius, Fisen, atque alij, quorum opinionem auctor Vindiciarum Ecclesiæ Tungrensis vulgatam Chronologiam, vocat, ac Belgis Gallisque sequendam statuit. Sed quomodo hi manifeste in tempore Sedis horum Episcoporum errant, ita idem inferre cogitur eos in vrbe Sedi aßionanda errare potuisse. De Chronologi infra agemus.

[57] Quantum S. Amandus in hac diœcesi Traiectensi excolenda laborarit, hic paucis inquirimus. Inter familias illustriores, quas arctiori vinculo ad virtutem excitatas Christo coniunxit, [S. Amandus ad pietatem instituit familias SS. Bauonis & Pipini,] prima censeri potest S. Bauonis, ditißimi apud Hasbanos Principis, cuius mater & filia, quibus idem dicitur nomen Adeltrudis fuisse, & soror Adilia habitæ sunt conspicienda sanctitate fœminæ. Altera fuit & ipsa nobilißima familia B. Pipini Ducis, qui apud Austrasios Maior-Domus palatio Dagoberti 1 eiusq; filij S. Sigeberti præfuit. Huius vxor S. Itta, siue Iduberga, filiæq; SS. Gertrudis & Begga Ecclesiastico cultu honorantur. Hic Pipinus sacrum corpus S. Hermelindis Virginis leuauit e tumulo, & sacrarum Virginum monasterium Meldariæ in præfectura Cumptichensi prope Thenas oppidum instituit, prædiis multis locum ditans. [fundatorum monasteriorū Meldariæ & Caluimontis:] Quibus Virginibus vt diuinum sacrificium Presbyteri, ex monasterio S. Bauonis, quod in vicino monte, Teutonice Calfmont, situm erat, adiuncti sunt. Sed neutrum monasterium nunc subsistit. vt allatis verbis scribit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij XXIX Octobris. Quin ea istic consilio impulsuq; S. Amandi a SS. Bauone & Pipino erecta sint monasteria, vix fas ambigere est.

[58] S. Gertrudis, vt in eius Vita legitur XVII Martij, patre Pipino humanis exempto, inhærens matris in viduitate permanentis vestigio, cum quotidie multimodis sanctitatum incrementis famula Dei proficeret, venerabilisque mater eius maximas curas animo peruolueret, quatenus cogitata ad effectum perduceret, contigit venerabilem Episcopum Amandum ad eius domum aduentare, qui tunc in Dei rebus Magnus habebatur. Tunc venerabilis Itta depoposcit, [monasterium Niuellense consecrat,] vt ab eo sibi sacrum velamen imponeretur, & ex sua domo monasterium consecraret. Quod & factum est. Nam non solum se, sed & omnia, quæ habere potuit, libentissime Domino deuouit. Illa fuere celeberrimi monasterij Niuellensis exordia, [eius Abbatissæ SS. Iduberga & Gertrudis,] cui post S. Idubergæ matris obitum filia Gertrudis, ab illa olim attonsa, præfuit Abbatissa, totumque regiminis pondus in se solam recepit. Eadem beatißima Gertrudis magna cum veneratione peregrinos suscepit SS. Foillanum Episcopum & Vltanum fratres S. Fursei, eisq; in villa hæreditatis suæ monasterium Fossense supra Namurcum, inter amnes Sabim & Mosam, extruxit. Coluntur S. Foillanus Martyr XXXI Octobris, 1 Maij S. Vltanus. Hanc Fossensem Abbatiam pago & Comitatui Lummensi attribuit, & Stephano Episcopo Leodiensi confirmat anno ⅠƆCCCCVII Ludouicus Rex, Arnulphi Imperatoris filius.

[59] Otto primus Imperator diplomate anno ⅠƆCCCCLXVI dato, in Notitia Ecclesiarum Belgij a Miræo cap. 62 relato, confirmat Niuellensibus hæreditatem S. Gertrudis, sitam in pago Tessandria, super fluuio Struona, in villa quæ dicitur Bergom. Hilsundis Comitissa Striensis, vxor Ansfridi Comitis, sed ab eius thoro separata, illoq; Episcopo Vltraiectino ordinato, fundatura monasterium Thorense, nobilium Virginum, prope memoratum ante oppidum Masecam, in quo ipsa filiaq; eius Benedicta monasticam amplexæ sunt vitam, pro dote inter alia donauit ecclesiam de Stryen, [eiusdem S. Gertrudis Oratoriū consecrat S. Amandus in oppido Gertrudis Berga,] quæ est consecrata in honore Mariæ Virginis, Montem-littoris, vbi beatissima Gertrudis corporaliter conuersata est, & cellam habet a S. Amando consecratam. vti in diplomate anno ⅠƆCCCCXCII signato refertur apud eumdem Miræum cap. 73. Dictum Bergom, seu Mons-littoris, nunc Berga seu Mons-S. Gertrudis dicitur, estq; oppidum prouinciæ Hollandicæ, quamuis in vlteriori Brabantiæ ripa non procul Breda situm, olim Traiectensis, ac postea Leodiensis, nunc Siluæducensis diœcesis. Est ibidem vltra fretum Bisboßium insula, cuius regiunculæ caput est ante indicatum Stryen.

[60] Altera Pipini & Idubergæ filia fuit S. Begga, primo nupta Ansegiso Duci, filio S. Arnulphi Episcopi Metensis (ex quorum stirpe prognati Pipinus Herstallius, Carolus Martellus, Pipinus Breuis Francorum Rex, Carolus Magnus Imperator) tum mortuo marito vidua, [S Gertrudis soror S. Begga monasterij Andanensi fundatrix.] acceptis e Niuellensi S. Gertrudis sororis monasterio sacris Virginibus, nouum monasterium ad Mosam infra Namurcum, Adanæ, siue Andennæ, condidit, quod Ad-septem-ecclesias (tot enim ab ea istic extructæ hodieq; visuntur) solet appellari. Quæ omnia vti sanctorum parentum sororisq; Gertrudis gloriosam famam honoremq; amplificant, ita non minima pars laudis debetur S. Amando sanctissimæ huius familiæ rebus diuinis Doctori ac Magistro.

[61] [Harum consanguineæ SS. Gudila,] Eidem familiæ sanguine copulata S. Gudila Virgo, vt in huius Vita dicitur VIII Ian. cap. 1. ex ipso fonte a Gertrude sancta eius nepte suscepta, ad eius pedes adulta, saleque diuinæ legis litterarum imbuta est. Imo & S. Pharaildis, cuius Vitam dedimus IV Ianuarij, [Pharaildis,] a B. Gertrude cognata sua de sacro fonte leuata, litterisque instructa pietatem a teneris annis egregie coluit. Habetur ea S. Gudilæ soror a Molano aliisque. Fuit certe Gudilæ soror Raineldis Virgo & Martyr, [Raineldis, Amelberga.] quæ XVI Iulij colitur. Earum mater S. Amelberga a dicto Pipino nuptui tradita Witgero Comiti, sed aliquot procreatis liberis, maritus Lobiensibus monachis adiunctus, ipsa velamine sacro ornata, totam se Deo dedicauit Malbodij apud S. Aldegundem, quam supra diximus a S. Amando in sponsam Christi sacratam. De S. Alena in Comitatu Bruxellensi, discipula S. Amandi habita, iam ante egimus.

[62] Ad Sabim fluuium, secundo ab vrbe Namurcensi lapide, monasterium idem Amandus extruxit, [Ad Sabim Monasterium a S. Amando conditum.] atque ad honorem S. Petri Apostoli Deo consecrauit, vbi antiquitus fuisse congregationem sub regula monastica viuentium nomen loci Moustier, seu Monstier, indicat. Adseruantur istic in ecclesia collegiata Monasteriensi Reliquiæ S. Fredegandi, illuc tempore Normannorum translatæ e monasterio Quercolodora prope Antuerpiam, cui illum præfuisse Abbatem supra diximus. De hac Translatione agitur in Officiis propriis XVII Iulij, ad quem diem, monasterij illius conditorem fuisse S. Amandum, testantur Molanus in Natal. SS. Belg. Miræus in Fastis Belg. & Fisen in Floribus Eccl. Leod. qui eadem repetit cap. 3 Vitæ S. Amandi. Est nunc monasterium nobilium Virginum Canonicarum XVII, & collegium X Canonicorum.

[63] [Templa S. Amandi Gela,] Ex antiquioribus Brabantiæ Baroniis est Gela apud antiquos Taxandros oppidum cum territorio satis amplo, vbi altera parochialis ecclesia sane elegans S. Amando dicata est, altera S. Dympnæ Virgini & Martyri, quæ XV Maij colitur. Aliud S. Amandi antiquum sacellum Traiecti fuit, [Traiecti,] nunc intra septa collegij Societatis Iesu. Plurimi ipsum S. Amandum huius oratorij auctorem faciunt. In agro Iuliacensi prope Marcodurum Patronus est S. Amandus ecclesiæ siue sacelli Girbertzrodensis, [Girbertzrodæ.] vt constat ex antiquo loci huius Missali anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVIII renouato.

§ IX Sclauis ab S. Amando in Carinthia prædicatum Euangelium. Apud VVormatienses, & Argentoratenses antiqui Episcopi: aliqui Amandi appellati, & Sancti.

[64] Sclaui anno XIII belli Gothici, Christi ⅠƆXLVII, & sequentibus, transito Danubio inter alias prouincias Carinthiam obtinuerunt, [S. Amandus Sclauu in Carinthia prædicat.] diu sine Rege: graui dein ab Hunnis seruitute oppreßi, Regem elegerunt Samonem, natione Francum, cuius industria libertatem recuperarunt. Fuit hic Samo ex pago Senonago in antiquo Bracbanto ad Sennam fluuium, (vt supra coniectauimus) oriundus, in Regem electus anno Chlotharij II Regis Francorum XL, Christi ⅠƆCXXIII, regnauit annis XXXV, vt ex Procopio, Fredegario aliisq; diximus ad Vitam B. Domitiani Ducis Carinthiæ V Februarij § 4. Accepta horum Sclauorum, eorumq; Regis Samonis, notitia, S. Amandus, instructus etiam fortasse litteris consanguineorum Regis, in eodem pago Senonago religione Christiana iam ante institutorum, vltra Rhenum, Danubiumq; profectus est, æstuans desiderio aut hanc gentem, eiusq; Regem, ad fidem Christi adducendi, aut martyrij palmam consequendi. Quid præstitum sit ab eodem Sancto in reliqua Germania, prorsus silent antiqui. Recentiores Episcopatus Wormatiensem & Argentoratensem ab eo administratos tradunt: sed veremur, ne similitudines nominis decepti ei attribuerint, quæ ab aliis sanctis Episcopis, etiam Amandis appellatis, præclare fuere gesta.

[65] Wormatiæ Vangionum vrbe Sedem olim Episcopalem fuisse manifestum est ex Synodo Agrippinensi sub Constante Constantini Magni filio, [VVormatiæ olim inter primos Episcopos Amandus,] post Consulatum Amantij & Albini, IV Idus Martias, anno Christi CCCXLVI, habita. Interfuit huic Synodo Victor Vangionum Episcopus, qui, cum alij, si qui forte ante eum fuerint, ignorentur, paßim in Catalogis primus Wormatiensis Episcopus scribitur. II Amandus, qui cum innumera ciuium multitudine ad portam S. Seruatio, Episcopo Tungrensi, obuiam ruit Wormatiam intranti; vti in huius Vita XIII Maij tradit Iocundus Presbyter. Ægidius in additionibus ad Harigerum de Episcopis Tungrensibus & Traiectensibus cap. 26 scribit S. Seruatium Wormatiæ appropinquantem, [S. Seruatium hospitio excipit:] magnifice a B. Amando vrbis Præsule susceptum esse. Quæ totidem fere verbis in aliis Actis MSS. S. Seruatij reseruntur. Mortuus est S. Seruatius Traiecti, quo Sedem Episcopalem Tungris transtulerat, anno CCCLXXXIV cum aliquot annis ante elapsis limina Apostolorum inuisisset, eaque occasione Wormatiam venisset. III Vangionum Episcopus habetur Carolus. IV Crotoldus. VIII S. Rudpertus, siue Rupertus, quem Acta eius antiqua XXVII Martij tradunt anno II Childeberti Regis Austrasiorum, Christi ⅠƆLXXVII, in Wormatia fuisse Episcopum, sed magna eiectum iniuria, primum Salisburgensem Episcopum factum. Aliorum quatuor sequentium Antistitum, qui eam Ecclesiam rexerunt, nomina intercidisse in tanta Chunorum, Gothorum, Wandalorum, Alamannorum, aliorumq; Christianæ religionis hostium persecutione tradunt Bruschius, Demochares, Cratepolius, Claudius Robertus, aliiq; Catalogorum Episcopalium scriptores.

[66] X Episcopus habetur S. Amandus eius nominis secundus, qui, teste Bruschio, tanta religione ac tantis miraculis etiam claruit, [alter ibidem Amandus Episcopus,] quibus doctrinam Christianam confirmauit Deus, vt ei senatus populusque vrbis Vangionum, templum gratitudinis ac pietatis ergo post mortem statuerent, quod hodie adhuc in suburbio situm, S. Amandi parochia dicitur. Præerat Ecclesiæ Wormatiensi S. Amandus anno VI regni Dagoberti 1 apud Austrasios, [an. 626,] is est Christi ⅠƆCXXVI aut sequens, quando II Kalendas Octobris Dagobertus Rex e consilio procerum, [sub Dagoberto Rege,] Pipini Maioris, Arnulfi Metensis Episcopi, & Chuniberti Coloniensis Archiepiscopi donauit Ecclesiȩ Wormatiensi ciuitatem Laudemburgensem. Quam donationem approbarunt postea Childericus Rex Austrasiorum, Pipinus Rex Francorum, eiusque filius Carolus Magnus, vti ex huius priuilegio constat, signato anno XXX regni illius. Hoc deinde priuilegium confirmarūt Ludouicus Rex, Otto Imperator, Henricus Rex, Rudolphus Rex Romanorum: quæ diplomata referuntur a Marquardo Frehero in libro de Lupoduno, posteris Laudemburgo dicto. Testatur & Bruschius in S. Amando, X Episcopo Wormatiensi, originale diploma Dagoberti Regis suo tempore adhuc integrum fuisse, in archiuis Episcopi Wormaciensis. Bertramus Limburgius, collegij Societatis nostræ olim apud Vangiones Rector, de Sanctis vrbis Wormatiensis a nobis interrogatus, respondit anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVIII, corpus S. Amandi huius nominis II, Episcopi Wormatiensis, adseruari in Cathedrali æde, in eiusque honorem extructum templum parochiale extare in suburbio, dictum S. Amandi, eiusque festum celebrari XXVI Octobris; [colitur 26 Octobris.] ac Lectionem in Breuiario Wormatiensi recitari de S. Amando Belgij Apostolo, nulla facta Sedis Wormatiensis mentione. Hæc ille. Sed diuersus plane est S. Amandus II Wormatiensis ab S. Amando Traiectensi, & hoc senior, iam tum Episcopus, cum iste apud Bituriges inclusus degebat, tiro adhuc vitæ spiritualis.

[67] [Argentorati Amandus Episc an. 346:] Est ibidem ad Rhenum fluuium nobilißima Argentoratensium Ecclesia, sub Imperatoribus Romanis Sede etiam Episcopali exornata. Certe in supra indicata Synodo Agrippinensi, anno Christi CCCXLVI habita, condemnationi Euphratæ Episcopi Coloniensis subscripsit Amandus Argentinensium Episcopus, fassus se suis epistolis ad eum deponendum ante etiam consensisse. Num aliqui ante eum ibidem Episcopi fuerint, & quinam, defectu scriptorum sciri nequit. Auctor Vitæ S. Deicoli, Lutrensis in Burgundia Abbatis, quam XVIII Ianuarij ex Lutrensibus membranis edidimus, de S. Amando aliisq; vrbis Argentoratensis Patronis circa annum ⅠƆCCCCLXV hæc scripsit cap. 1: Ciuitas Argentina, quæ vulgarico vocabulo Strasburch vocatur, exceptis Reliquiis principalibus, proprios se gaudet habere Patronos, quos a Domino suscepit veræ fidei fundatores, & Diuini verbi prodigos seminatores, id est, [eius istic olim Reliquiæ adseruata:] Amandum, Iustinum, Arbogastum, Florentium, & alios nonnullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regio sine fine tenet coaxata. Hæc ibi, agiq; de sanctorum Patronorum reliquiis toto capite innuitur: in quo Floriaci monasterij dicuntur Patroni SS. Benedictus & Scholastica, vrbis Sueßionis S. Sebastianus Martyr, & sic de reliquis. Primus ergo fidei apud Argentor atenses fundator dicendus est senior Amandus, qui aliquot seculis vixit ante S. Amandum Episcopum Traiectensem, cuius sacras Reliquias semper magna cum veneratione fuisse apud Elnonenses adseruatas, ex infra dicendis certo constabit. In antiquo Breuiario Argentinensi, anno ⅭⅠƆCCCCLXXVIII, & ⅭⅠƆCCCCLXXXIX excuso, [colitur 26 Octob.] celebratur XXVI Octobris festum S. Amandi Episcopi Argentinensis, Lectionibus, quæ ad Matutinum recitantur, ex Vita S. Amandi Episcopi Traiectensis decerptis: vnde aliis errandi occasio data est, maxime quod eodem die etiam colatur S. Amandus Episcopus Traiectensis ob Reliquias ea luce translatas.

[68] Iacobus Wymphelingus in Catalogo Episcoporum Argentinensium, anno ⅭⅠƆⅠƆVIII excuso, de origine huius Episcopatus hæc refert: [perperam isthic S. Amandus Traiecten. dicitur Episcopus primus fuisse.] Dagobertus Austrasiorum & Alsaticorum Rex, cognita sanctitatis & virtutum Amandi fama, ipsum, vt ex Traiecto vocatus, primis Argentinensis Ecclesiæ Antistes præficeretur, effecit anno ⅠƆXCVI. Scilicet cum bimulus esset Amandus, vt pote anno ⅠƆXCIV natus, quinquaginta demum post annis Ecclesiæ Traiectensi præfectus; cum Dagobertus I, Francorum Rex, aliquot ante annis obiisset, diu licet post aßignatum annum ⅠƆXCVI & ipse natus. Franciscus Guillimannus in Commentario de Episcopis Argentor atensibus, errorem Wymphelingi chronologicum correcturus, tradit S. Amandum ab Dagoberto Magno, Francorum Rege primum Argentinensium institutum Episcopum circiter annum Domini nostri ⅠƆCXL, atque in eius Episcopatus fundationem quidquid iuris aut regiæ superioritatis in Alsatia sibi aut suis quocumque modo competeret, in Amandum & eius in præsulatu legitimos successores liberrime transfudisse. Quæ verba, tamquam ex vetusto scriptore (sed qui ignoratur) deprompta, magni æstimat Iodocus Coccius in Dagoberto Rege cap. 14: additq; ad diem VIII Idus Februarij, quo S. Amandus migrauit, ei publice in Fastis Argentoratensibus honorem haberi. Quo VI Februarij in citato Breuiario perantiquo Ecclesiæ Argentoratensis solenni ritu Officium de S. Dorothea Virgine & Martyre peragitur, nulla facta S. Amandi mentione. Molanus vero in additionibus ad Vsuardum XV Nouemb. hæc habet: Argentinæ S. Amandi Episcopi & Confessoris. Addit Galesinius: qui illius ciuitatis primus Episcopus, sancte factis Euangeliique propagatione, fidelem Christo Domino Ecclesiæque operam præstitit. Hæc illi, quæ Wion & Dorganius, in sui Ordinis honorem, de S. Amando Traiectensi intelligunt. Wionem sequitur Ferrarius in Catalogo Sanctorum, & in noua Topographia, vbi ex tabulis Ecclesiæ Argentinēsis, quas ante citarat Galesinius, asserit Amandum primum Aquitaniæ, deinde Argentorati fuisse Episcopum, eo a Dagoberto missum. Sed quas hi tabulas Argentinenses velint, non exprimunt. In citato antea Breuiario Argentinensi Officium dicto XV Nouembris de Feria simulq; de S. Martini Octaua fieri debere præscribitur, absque vlla S. Amandi mentione. Nec alibi de S. Amando a Rege Dagoberto Argentoratum misso apud antiquos scriptores quidquam reperimus. Imo qui præcipuas posseßiones donauit Ecclesiæ Argentoratensi, non Dagobertus senior est, sed eius nepos filius S. Sigeberti, & ipse Dagobertus appellatus, vti alibi pluribus ostendemus.

[69] [Antiqui Episcopi Argentoratenses] Amandus ergo, qui primus Episcopus Argentoratensium habetur, vixit seculo Christi quarto, atque, vt diximus, interfuit anno CCCXLVI Synodo Agrippinensi. Secuti illum in eadem Sede Episcopi, II Iustus, siue Iustinus. III Maximinus. IV Valentinus. quos Sanctos adpellari pingique cum diadematibus, & credi inter Diuos receptos esse, tradunt Wymphelingus & Guillimannus. V Solarius, quem etiam Sanctum nominant Bruschius & Demochares. VI Biulfus Solarij successor a Bruschio statuitur. VII Magnus. VIII Goarinus, seu Garoinus. IX Landebertus. X Rodobaldus. XI Magnebertus. XII Labiolus, aliis Vbiolus. XIII Gundoaldus. XIV Aldus, si tamen alius, tempore Heraclij Imperatoris, inquit Wymphelingus, id est, tempore Chlotharij II, a quo Dagobertus filius Austrasiis Rex datus est. XV Gando (forte S. Amandus Traiectensis creditus) vir clari ingenij, vt ait Wymphelingus. XVI Vtho. Addit Wymphelingus, de horum patria, genere, vita, morte, sepulchris nihil pene se offendere potuisse. XVII Ansoaldus, teste Bruschio, a Rege Childerico constitutus: attigerit forte primos eius annos. XVIII Rodtharius teste eodem Bruschio, Ducali origine & stemmate natus, ex regiæ curiæ Magistro ac strenuo equestris ordinis viro a Childerico Rege Episcopus constitutus, extruente tunc S. Deodato monasterium Vallis Galilææ, in confiniis Alsatiæ & Lotharingiæ. Huius Deodati in Vosagi eremo socij fuerunt SS. Arbogastus & Florentius: ex his XIX Episcopus fuit a Dagoberto filio Sigeberti creatus Arbogastus, cui XX succeßit S. Florentius, quorum tempora alibi stabilimus. XXI Wicgernus. Hic cellam monachorum quȩ iam Ettenheim-munster vocata est, de rebus B. Mariæ fundauit, de quo in testamento Heddonis. Ita Wymphelingus. XXII Wandelfridus. XXIII Heddo, siue Etho, aut Ethico, filius Ethiconis, fratris S. Odiliæ Virginis, Alsatiæ Comitis, nati patre Adalrico, siue Athicone, & matre Beresuinda, sorore Reginæ Bilichildis, vxoris Childerici Regis.

[70] [viginti tres ab an. 346 ad 744.] Est autem dictus Heddo, siue Etho, factus Argentoratensium Episcopus anno ⅠƆCCXXXIV, quo etiam anno Carolus Martellus Frisiam vastauit, vti illa apud Hermannum Contractum coniunguntur. Zacharias Papa inter Episcopos Galliæ & Germaniæ, quibus epistolam VI, a Sirmondo tomo I Conciliorum Galliæ relatam, scripsit circa an. ⅠƆCCXLIV, Heddum Strateburgensem numerat: En viginti tres Episcopi, qui ab anno CCCXLVI vsque ad annum ⅠƆCCXLIV per quatuor secula Ecclesiæ Argentoratensi ab S. Amando vsque ad Heddonem præfuerunt. Nec plures aliarum Sedium Episcopi reperiuntur, inter illos, qui dictæ Synodo Coloniensi anno CCCXLVI cum S. Amando Argentinensi intersuerunt, eosq; qui in citata Epistola Zachariæ Papæ memorantur. Nam Rotomagenses referuntur Eusebius & Reginfridus; inter quos fuerunt Episcopi XXI. A S. Seruatio vltimo Tungrensi ac primo Traiectensi, ad S. Hubertum Traiecti sederunt XX, post eum Leodij S. Florebertus, ac dein Fulcarius in epistola Zachariæ memoratus. Apud Ambianenses inter Eulogium & Rambertum quindecim solum Episcoporum supersunt nomina, vti quinque tantum inter Iessen & Dauidem apud Spirenses. Eadem fere reliquorum Episcopatuum ratio est, quorum Episcopi Synodo Agrippinensi subscripserunt, & ad quorum successores Epistola Zachariæ missa est. Expensa nobis accurate singulorum succeßio: at ne cui fastidium creet, hic omissa. Vdonem siue Vthonem Episcopum Argentoratensem, quem tradunt Posseuinus, Voßius, aliique seculo Christi decimo scripsisse Vitam S. Amandi Episcopi Argentoratensis, necdum licuit videre.

[71] Habent ergo & Wormatienses & Argentoratenses suum vtrique Amandum Episcopum, [Cultus celebris S. Amandi Episc. 26 Octob. Spiræ & Moguntiæ.] quem anniuersario cultu celebrant XXVI Octobris: qui itidem dies in Breuiario Spirensi anno ⅭⅠƆCCCCLXXVII & ⅭⅠƆⅠƆIX excuso S. Amandi Episcopi veneratione dicatus est, quando in Officio Ecclesiastico tres Lectiones ad Matutinum recitantur ex Vita S. Amandi Episcopi Traiectensis. Eodem die in Breuiario Moguntino anno ⅭⅠƆCCCCXCV & ⅭⅠƆⅠƆVII vulgato recolitur memoria S. Amandi Episcopi. Et hæc hactenus dicta sufficiant de regionibus, per quas Dominicæ vineæ cultor Amandus, Traiectensium Episcopus, velut imbrifera nubes circumquaque pluendo discurrit, vti prædicat totidens verbis Hucbaldus in Vita S. Aldegundis cap. 1.

§ X Chronologia stabilita a natiuitate S. Amandi vsque ad annum Christi ⅠƆCXXXVI.

[72] [Chronologia æuo S. Amandi,] Qvod Kalendis Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis probatum est, eius hic iubemus meminisse lectores, scilicet Francorum Regum stirpis primæ Merouingicæ temporibus discernendis non fuisse adhibitos annos Christi, Pontificum, Imperatorum, Consulum Romanorum, aut etiam, nisi in quibusdam Conciliis Indictionum: sed solis annis Regum inuicem succedentium indicatis, [solā Regum successione nixa.] solita tum dirimi discrimina temporum. Reges autem Francorum, sub quibus vixit S. Amandus, sunt hi: Chlotharius II, Dagobertus, S. Sigebertus apud Austrasios, eiusq; frater Chlodoueus II apud Neustrasios, tum huius tres filij, Chlotharius III, Childericus primo solum Austrasiæ, dein etiam Neustriæ moderandis habenis adhibitus, ac Theodericus: quorum regni tempora accurate demonstrauimus I Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis §§ IX, X, XI & XII, & in Diatriba de Episcopatu Traiectensi lib. 2.

[73] Character temporis certißimus in testamento S. Amandi proponitur, dum annus signatur Theoderici Regis II, dies XV Kalendas Maij: post quem infra probabimus S. Amandum VI Februarij vita functum esse anno Christi ⅠƆCLXXXIV. Hic nodum implexißimum apprehendunt, qui tribus & viginti annis prius, eius obitum referunt ad annum ⅠƆCLXI: quos infra suo loco refutabimus, postquam pari passu ostenderimus & natiuitatem eius & reliqua gesta serius reponenda. Annos eum vixisse vniuersim nonaginta plerique cum Milone censent, [Nascitur S. Amandus circa annū 594,] ac proinde natum anno ⅠƆLXXI. Nobis verosimilius videtur, natum eum esse anno ⅠƆXCIV, dies VII Maij Natiuitati illius dicata est in antiquo MS. Martyrologio Tornacensi monasterij S. Martini, his verbis: Nonis Maij in pago Aquitaniæ prouinciæ Herbatilico, natiuitas S. Amandi. Ita menses tres ad complendum nonagesimum ætatis annum requirentur. Hic annus natiuitatis a nobis constitutus, mox in eius ad S. Austregisilum Archiepiscopum Bituricensem accessu firmabitur.

[74] Ab infantia, inquit Baudemundus, sacras Amandus litteras edoctus, cum iam adolescentiam transiens in robur migraret virile, [degit adolescens in Ogia insula:] Ogiam insulam petiit, vbi viso miræ magnitudinis serpente perterritus puer est, sicut ipsa patiebatur ætas. At deinde blandis a patre sermonibus irretitus, vt rursus secularem sumeret habitum, relicto solo parentibusque Turonos petiit, vbi ad sepulchrum S. Martini, coma capitis abscissa, adeptus est Clericatus honorem. Posthæc Bituricas ciuitatem petiit, a S. Austregisilo, eiusque Archidiacono S. Sulpitio, clementissime susceptus. Hæc Baudemundus, quem in eumdem modum Milo exponit. At Harigerus Abbas, Dum puer, inquit, adhuc esset, Ogiam insulam expetiuit, & viso serpente pro puerili ætate extimuit. Et post modicum tempus pater eum tentauit a monasterio abstrahere; sed negotio imperfecto puerum sanctum nolens reliquit. [Bituricas venit:] Philippus narrato ad S. Austregisilum aduentu, Agebat, inquit num. 15, pubertatis annos B. Amandus in adolescentiæ flore primæuo, feruorem spiritus ab ætatis feruore non diuidens. Quæ ante annum Christi ⅠƆCXII, cum ætatis XVIII expleret S. Amandus, fieri non potuisse satis est manifestum; vt sic, quo tempore in Ogia insula vixerit, facile statui poßit.

[75] [cuius vrbis Episcopi obierunt, S. Sulpitius Seuerus anno 591,] Decessores Episcopos Bituricenses habuit Austregisilus SS. Sulpitium Seuerum, Eustasium, & Apollinarem, quorum primus e vita migrauit anno Christi ⅠƆXCI, id est, Childeberti Regis XVI, & Gunthramni XXX, vt qui non inde procul tunc Episcopus viuebat, scribit Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ Francorum, vbi annis Regum cap. 24 propositis, hæc cap. 26 subdit: Obiit & Sulpitius Bituricæ vrbis Pontifex, cathedramque eius Eustasius Augustidunensis Diaconus est sortitus: quæ ad diem XXIX Ianuarij, Sulpitij natalem, explanata. Ioannes Chenu Bituricensis, in Notitia Archiepiscoporum & beneficiorum diœcesis Bituricensis describenda diligens, [S Eustachius anno 602,] tradit S. Eustachium eam Ecclesiam annos XII rexisse, extremumq; diem obiisse pridie Kalend. Ianuar. anno iuxta computum positum secundo & sexcentesimo ad exitum dilapso. Huius successorem S. Apollinarem tradit idem Chenu annos IX sedisse, [S. Apollinaris 611:] ac III, (alij II) Nonas Octobris obiisse: ergo anno Christi ⅠƆCXI, aßignato vtrique tam Eustasio quam Apollinari anno vltimo imperfecto: vt citius non potuerit ordinari S. Austregisilus, in cuius Vita auctor synchronus XX Maij ista scribit: Mortuo Bituricensi Episcopo Apollinari, suffectus est Austregisilus, quam functionem duodecim annis præclare administrauit, [succedit S. Austregisilus,] quemadmodum ab Angelo ei nocte illa fuerat prædictum, cum primos fines vrbis esset ingressus, & diluculo narrauit Sulpitio Diacono, qui ei postea in Episcopatu successit, anno scilicet Christi ⅠƆCXXIV. De S. Sulpitio Pio egimus XVII Ianuarij, ex cuius Vita cap. 2 constat, S. Austregisilo Episcopo facto, Theodericum Regem Burgundionum, cui suberant Bituriges, adhuc vixisse. Vbi is anno Christi ⅠƆCXIII prosluuio ventris extinctus est, Chlotharius II monarchiam Francorum occupauit, magno statutæ a nobis Chronologiæ firmamento. Venerit ergo S. Amandus ad Austregisilium Episcopum anno Episcopatus eius primo, Christi ⅠƆCXII, quo seu puer, [hunc adit S. Amandus circa an. 612.] seu in adolescentiæ flore primæuo, annos agebat pubertatis, & sic adolescentiam transiens in robur migrabat virile, annos, vt diximus XVIII natus. Quam procul ab hac ætate absunt alij, secundum quos S. Amandus anno DLXXI in lucem editus, Bituricas dici deberet venisse quadraginta & vnum natus annos!

[76] Hoc posito fundamento progredimur. Bituricis, teste Baudemundo, cellulæ inclusus, tribus ferme militans lustris, [ibi cellæ inclusus ad 15 annos:] pane & aqua corpus suum sustentauit: quibus lustris annos quindecim exprimunt Anonymus Aquitanus, Milo Poëta, Harigerus & Philippus Abbates. Sic ergo, inquit hic, annis fere quindecim viro Dei viuitur, sub SS. Austregisilo & Sulpitio Pio, ad annum vsque Christi DCXXVII, [dein it Romam circa an. 627,] quo Romam prosectus: hic a S. Petro sibi apparente admonitus, in Gallias ad verbum Dei prædicandum est reuersus. Milo hoc itinere Romano relato librum primum concludit his verbis:

      Volui hoc complere libello,
Quæ iuuenilis adhuc, sed non iuueniliter, egit:
Aptum opus, vt iuuenis iuuenem laudare mererer.

Annum tum ex nostra supputatione agebat Amandus ætatis suæ quartum & trigesimum, quo maturam satis iuuentutem complerat. Secūdum alios necessario egisset annum ætatis LVII, omnemq; iam pridem prætergressus iuuentutem, seniles dudum attigisset annos, tantis laboribus, quos hactenus enarrauimus, perferendis minus aptos.

[77] Philippus Abbas infra in Vita num. 20, Regem Chlotharium designat, a quo aliisq; Sacerdotibus S. Amandus Roma regressus, dicitur coactus in Episcopum ordinatus. Verum quia eius in conuertendis ad fidem Christi hominibus peritia ratioq; agendi Regi ceterisq; innotescere primum debuit, [ordinatur Episcopus circa an. 628.] vix hæc ante annum ⅠƆCXXVIII, quo Chlotharius succedente Dagoberto, defunctus est, peragi potuisse arbitramur. Huic ordinationi sacer est XXVI Octobris, ad quem diem MS. Kalendarium Benedictinum ita habet: Ordinatio S. Amandi Episcopi Traiectensis superioris & Abbatis Elnonensis. Martyrologium MS. Treuirense S. Martini: Treueris ordinatio & translatio Amandi Episcopi Confessoris. Degebat Dagobertus Rex apud Austrasios, & frequenter Treuiris, vt istic potuerit contigisse dicta ordinatio, cui ab aliis adiuncta est Translatio Elnone facta. Ast vrbem Traiectensem substituunt Molanus, Wion, Menardus: Traiecti ordinatio episcopatus S. Amandi, & Elnone cœnobio translatio corporis &c. Ferrarius in Catalogo: Traiecti ad Mosam S. Amandi Episcopi: annotatq; ordinationem intelligi aut translationem. Omißa vrbe ita legitur in antiquo Martyrologio MS. Lætiensi: Elnone monasterio translatio corporis S. Amandi, & ordinatio eius, & dedicatio basilicæ ipsius, & dedicatio basilicæ S. Mariæ perpetuæ Virginis. At sequenti die hæc apud Wionem & Molanum leguntur ex Martyrologio Elnonensi: Sexto Calendas Nouemb. Elnone Commemoratio ordinationis S. Amandi Episcopi, quæ licet præcedenti die, sicut & translatio corporis & dedicatio facta fuisse credatur, tamen hac die specialius recolitur.

[78] Quid quoque anno Episcopus consecratus gesserit, quamuis tam exacte demonstrari nequeat, ex multis tamen certisq; instrumentis reliqua eius acta probabili indicio ad sua conabimur tempora reuocare. Ac primo, [Gentibus prædicat: an. 629:] accepto Pontificatus honore, inquit Baudemundus, cœpit Gentibus verbum Domini euangelizare: interq; alia pietatis opera, pueros transmarinos captiuos pretio dato redimebat, ac spiritali regeneratos lauacro, litteris imbui præcipiebat. Theodericus Abbas in Vita S. Bauonis I Octobris, tradit, Gandauensibus tum euangelizasse verbum Dei; sed videntem parum se proficere, Romam abiisse: apud Papam de infructuoso in infructuosam gentem suo labore conquestum; iterum ab eo in opus Euangelij animatum, Gandam a reditu rursus aggressum esse. Chronicon etiam Bauonianum, sed multis post seculis scriptum, apud Sanderum lib. 4 rerum Gandauensium cap. 3 tradit, quinto ante anno Gandaui a S. Amando prædicatum, atque ara Mercurij subuersa, ecclesiam constructam esse, sed ab incredulis biennio ante destructam, quam S. Amandus auctoritate Aicharij Nouiomensis Episcopi, litterisque Dagoberti Regis munitus, Gandauum redierit. Anno ergo XXIX supra sexcentesimum Gandenses aggressus, eos videtur aliquamdiu excoluisse: [it secundo Romam an. 630.] inde anno eius seculi XXX Romam iuisse, reuersusq; intellexisse oratorium, forte in priuatis ædibus ante erectum, a feroci illa gente, a qua omnes Sacerdotes, teste Baudemundo, se subtraxerant, deiectum fuisse: tum miseratus eorum errorem, impetratis per S. Aicharium epistolis Dagoberti Regis, [Gandaui prædicat an. 631,] intrepide illuc anno ⅠƆCXXXI perrexisse. Ibi plurimas perpessus iniurias, cæsus, in flumen præcipitatus, a sociis relictus, alimentum propriis acquisiuit manibus: ac captiuos innumeros redimens, sacro baptismate emundauit.

[79] Hæc Gandaui. Tornaci interim sibi sociisq; cellam habebat; in quam mortuum patibulo detractum curauit deferri, [Tornaci mortuum suscitat:] precibusq; ad Deum fusis, ad vitam illum reuocauit. Quo miraculo diuulgato, ecclesiæ monasteriaque circumquaque exstrui cœpta. [monasteria construit an. 632:] Forte Lutosanum & Rotnacense intelliguntur in antiquo Bracbanto, non procul Tornaco sita. Notitia tunc quoque inita in reliquo Bracbanto, pago Senonago, ac vicina Hasbania, in quibus locis degebant B. Pipinus Dux, pater SS. Gertrudis & Beggæ; Walbertus parens SS. Waldetrudis & Aldegundis; Witgerus, a quo progenitæ SS. Gudila & Rainildis, omnes viri Principes, & magno in honore habiti in aula Dagoberti Regis, qui circa annum ⅠƆCXXXII, vt scribit Fredegarius in Chronico cap. 58, tanta prosperitate regale regimen regebat, vt etiam gentes, quæ circa limitem Auarorum & Sclauorum consisterent, eum prompte expeterent: vt ille post tergum illorum iret feliciter, & Auaros & Sclauos ceterasque Gentium nationes vsque manu publica suæ ditioni subiiciendum fiducialiter spondebat. [Sclauos adit an. 633:] Præfuisse tunc Sclauis Samonem Francum ex pago Senonago oriundum, supra diximus: quem ea occasione S. Amandus ad fidem Christianam allecturus, vltra Danubium in Carinthiam vicinasq; prouincias profectus, annum ⅠƆCXXXIII, quantum colligimus, in eam expeditionem insumpsit.

[80] Interea Rex repudiata Gomadrude vxore, Nanthildem monacham coniugem acceperat, imo, teste Fredegario cap. 60, luxuriæ supra modum deditus, tres habebat ad instar Reginas, [incontinentia Dagoberti culpatā, in exilium relegatur an. 634:] & plurimas concubinas. Hanc Regis incontinentiam simul atque redarguit S. Amandus, eo iubente e regno eius fuit expulsus circa annum ⅠƆCXXXIV. Præerat tum Charibertus, Dagoberti frater, magnæ parti Aquitaniæ, Hispaniis viciniori: quo tunc se recepisse S. Amandum, notitiamque cum S. Rictrude contraxisse supra ex huius Vita auctore Hucbaldo diximus. Ibi tum Vascones in fide & pietate instituti: ac forte Vauri monasterium conditum. Dagobertus interea anno regni sui VIII, [S. Sigebertum baptizat an. 635.] Christi ⅠƆCXXXV, Ragnetrudem stratui suo adsciuit, de qua eo anno habuit filium, nomine Sigibertum. Ita non sine hactenus statutæ Chronologiæ firmamento testantur Fredegarius cap. 59, Monachus S. Dionysij in Gestis Dagoberti cap. 24, Aimoinus lib. 4 cap. 20. Tum S. Amandus, qui ad loca maritima Aquitaniæ perrexerat, ad Anglo-Saxones conuertendos in Britanniam insulam nauigandi opportunitatem expectaturus, ab exilio a Rege Dagoberto reuocatus, S. Sigebertum baptizauit Aurelianis, Chariberto Rege eum de sancto lauacro excipiente: & quod multum renuerat S. Amandus, suscepit in filium sibi spiritualem,

Illum docturus diuina lege Magister.

Quæ pluribus Fredegarius cap. 62, Baudemundus & Milo infra in Vita prosequuntur. Nec diu superfuit Charibertus Rex, anno sequente, regni Dagoberti IX, Christi ⅠƆCXXXVI, vita functus. Quæ omnia prolixe exponuntur I Februarij, ad Vitam S. Sigeberti § 9.

§ XI Chronologia S. Amandi firmata ab anno ⅠƆCXXXVI vsque ad ⅠƆCL. Triennium Episcopatus Traiectensis.

[81] Beneuolum Dagoberti Regis animum nactus Amandus, ad pristinas rediit stationes, [Gandaui cœpta monasteria octo annos regit,] ac potißimum Gandauense reuisit sacellum, vbi dein monasterium conditum, S Petro & reliquis Apostolis dicatum, quod postea S. Bauonis appellatum est. Aliqua etiam iacta fundamenta monasterij in Blandinio, SS. Petro & Paulo postea sacrati. Hoc cœnobium, teste Chronographo Blandiniensi, S. Amandus in propria persona, vna cum capella Gandensi, quæ postea S. Bauonis nuncapabatur, octo annos rexit, idque, vt ex successorum tempore constabit, ab anno ⅠƆCXXXVI, [ab anno 636:] post baptismum S. Sigeberti pace quieteque restituta. Certe annis octo sequentibus S Amandum Gandaui sæpius fuisse arbitramur, indeque crebrius vicinos populos inuisisse, tam ad dextram Scaldis ripam Antuerpienses, Bracbantos, Hasbanos, Neruios, quam ad alteram Flandros, Sueuos, Cortracenos, Tornacenses, & fluuij Scarpi accolas, eosque frequenti pabulo diuini verbi sanctorumque Christi Sacramentorum refecisse, quibusdam ecclesiis seu monasteriis ad augmentum Diuini cultus constructis ac bene dispositis. [Elnonense extruit anno 638:] Quo tempore non deficiens Dominicæ vineæ cultor, locum designauit Elnonensi monasterio exstruendo, eumq; a Rege Dagoberto impetrauit anno regni XI, Christi ⅠƆCXXXVIII, quo is filium suum Sigebertum in regno Austrasiæ, teste Fredegario aliisq;, sublimauit. Locum conceßit Rex tum propter totius regni ac prolis ad regnum promotæ stabilitatem, tum propter animarum salutem, vt verba diplomatis supra dati declarant. Florebant eo tempore sancti coniuges Adalbaldus & Rictrudis, quatuor sanctorum liberorum parentes: [S. Clotsendem de sacro fonte suscipit anno 640.] e quibus S. Clotsendem de sacro fonte suscepisse S. Amandum circa annum ⅠƆCXL diximus ad S. Adalbaldi Vitam II Februarij § 4. Huius auia S. Gertrudis istic quoque viuebat, Hamaticensis monasterij fundatrix & Abbatissa, consilio S. Amandi in rebus suis constituendis vsa. S. Autbertus anno ⅠƆCXLIII Cameracensibus Episcopus datus, annos tres & triginta ei Sedi præfuit: cui fidelem operam nauasse S. Amandum alibi ostensum.

[82] Dagoberto Rege rebus humanis exempto XIV Kalendas Februarij anni ⅠƆCXLIV, [Chlodoueo II & S. Sigeberto regnantibus,] succeßit in Neustria & Burgundia Chlodoueus II. at S. Sigebertus Austrasiorum integrum adeptus est regnum. Eodem anno S. Florbertum vtrique monasterio Gandensi præfecit Abbatem Amandus, vt ipse liberius apud vtrumque Regem rem Ecclesiasticam coram promoueret, [S. Florbertum facis Abbatem Gandensem, anno 644,] tum vt Elnone sæpius commorari posset, ac vicina monasteria vel erigere, vel fouere erecta. Fundum etiam, in quo Marchianense monasterium extrueretur, a S. Adalbaldo acceperat. Postquam autem ecclesiam S. Petri in Blandinio constructam S. Florberto Abbati commiserat, Marchianensem quoque, in honore eiusdem beati Apostoli, in præfati Ducis Adalbaldi allodio conditam esse, [monasterium Marchianense extruit anno 645,] refertur in Chronico Marchianensi: quod sub initium regni Chlodouei circa annum DCXLV & sequentem factum est. Huic monasterio perficiendo & ornando, teste Hucbaldo in Vita S. Rictrudis, idem Præsul Amandus discipulum suum præfecerat S. Ionatum venerabilem virum, ordine monachorum colligendorum præscripto. Defuncto interim S. Aichario Episcopo Nouiomensi XXVII Nouembris anni ⅠƆCXLV, subrogatus est S. Eligius, atque anno III Chlodouei, XIV Maij, Dominica ante Rogationes siue Ascensionem Domini, anno Christi DCXLVI, cum S. Audoëno Episcopo Rotomagensi consecratus.

[83] [S. Ioanni Agno defuncto anno 646] Quo eodem anno vita functus est S. Ioannes Agnus Episcopus Traiectensis XXV Iulij, qui dies sacro eius cultui dicatus: de eius electione hæc scribit Harigerus cap. 39: Regnum Austrasiensis Franciæ Dagobertus adolescens administrabat. Lotharius pater eius quatuor regnorum monarchiam solus regebat. Regia vero præcepta edicuntur, B. Ioannem Traiectensem fore Episcopum a cunctis acclamatur: [sub Chlothario facto Episcopo Traiectensi,] consentiunt omnes, vniuersi lætantur: rapitur, inthronizatur. Quod factum ante annum Chlotharij XLII, Christi ⅠƆCXXV, quo Dagobertus adolescens, necdum ducta vxore Austrasiam tantum septemtrionalem, in qua Traiectum, regebat. Annos Ioannem minimum viginti eam Ecclesiam administrasse persuadet morientis senectus ab Harigero indicata: B. Ioannes, inquit, cursum vitæ præsentis explens, in bona senectute vita decessit. Huius S. Ioannis Agni tempora innuit Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Theodardi, de quo infra agemus, vbi tunc, antequam S. Amandus illum Episcopatum suscepit, ait, Ecclesiam Traiectensem magna possessionum suarum quantitate fuisse mutilatam: in eo scilicet Episcopi senio. In vulgata Chronologia Bucherij, Fiseni aliorumq; S. Ioannes Agnus dicitur sex tantum annos Episcopus fuisse, idq; ab anno ⅠƆCXXXI vsque ad annum ⅠƆCXXXVII, sed nulla addita ratione. At nostram epocham sequentia firmabunt. Mortuo ergo die XXV Iunij anni ⅠƆCXLVI Ioanne Agno, [substituitur S. Amandus,] S. Amandus a Rege & Sacerdotibus coactus ad regendam Treiectensium Ecclesiam, Pontificalem suscepit Cathedram, & per triennium vicos & castra circumiens verbum Domini constanter omnibus prædicauit. Hæc Baudemundus, quem Anonymus ex MS. Chesnæi ita explicat: Tunc vir Dei Amandus a Rege coactus, & a Sacerdotibus iussus, & a populo electus, Traiectensium Ecclesiam regendam suscepit. [regit] Castra, vicos, villas circumiens, prædicando, arguendo, obsecrando, per triennium viam Dei populo demonstrabat, multique ad viam pœnitentiæ sunt conuersi. [per tres annos:] Harigerus etiam tradit, ipsum suscepto pastorali officio, commissorum sibi sollicitudinem gerentem vicos & castra per triennium circumiuisse, ac verbum vitæ annuntiasse. Triennium illud, quo hanc Ecclesiam rexit S. Amandus, terminamus annis Christi ⅠƆCXLVII & duobus sequentibus. Rex autem Austrasiorum Sigebertus, annos decem natus, ex suo erga S. Amandum Patrem spiritualem affectu, eiusq; consilis intimus S. Chunibertus, Episcopus Coloniensis vrbis, ac Germaniæ II, in qua Traiectum erat metropolis; S. Modoaldus Episcopus Treuirensis, Amandi gentilis, ex eadem nempe oriundus Aquitania, frater S. Idubergæ, de qua mox agemus; S. Autbertus Episcopus Cameracensis; quorum omnium diœceses Episcopatum Traiectensem circumcingunt aliiq; Sacerdotes persuaserint, vt Traietensem Cathedram susciperet.

[84] In hac diœcesi B. Pipino Duce XXI Februarij anno ⅠƆCXLVI humanis exempto, S. Itta, siue Iduberga vidua, soror S. Modoaldi Episcopi Treuirensis, [consecrat monasterium Niuellense,] secundum vitans matrimonium, a S. Amando Traiectensi Episcopo diuinitus ad eam directo, sacrum velum sanctæque religionis habitum suscepit, vt in Vita S. Modoaldi legitur XII Maij. imo ex domo eius consecrauit monasterium Niuellense, vt supra diximus ex Vita S. Gertrudis: cui cellam consecrauit etiam in Monte-littoris, iam Monte seu Berga S. Gertrudis dicto. Tum Franciæ monarchiam Chlodoueo gubernante, cum Sigeberto fratre, degebat in Hasbania Bauo, [S. Bauonem instruit,] qui in coniugio animum ad superna inflectebat, mundique deliciis spretis virtuti egregie studebat, & monachum viuebat laicus, vt in eius Vita refert Theodericus Abbas. Quod autem postea mortua vxore S. Amandum secutus fuerit, vt infra dicetur, innuit antea quoque eius præceptionibus ad illa virtutis studia fuisse informatum. De Calfmontano S. Bauonis monasterio, alteroq; ad Sabim in eadem Traiectensi diœcesi a S. Amando extructo supra actum. Præfectus ab eodem Marchianensi cœnobio S. Ionatus Abbas, loco monachorum, [S. Ionato Marchianensium, Vrso Elnonensium, tunc Abbatibus.] sanctimoniales, prout sibi visum fuerat, aggregauit, occupato tunc sui Episcopatus Traiectensis administratione S. Amando, a quo Elnonensibus tum datum fuisse Vrsum Abbatem tradit Buzelinus lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ. Quæ omnia confirmant impensos hoc triennio labores Hasbanis, Taxandris, ceterisq; diœcesis Traiectensis populis. Eam antem Ecclesiam ac diœcesin ne prius existimetur gubernasse, faciunt quæ plurima ante ad Scaldim, Scarpumq; fluuios, vt diximus, gesta ab eo præclare. Bucherius, Fisen aliique præfuisse Amandum Ecclesiæ Traiectensi, vel vt loqui malunt, Tungrensi, annis ⅠƆCXXXVIII & duobus sequentibus tradunt.

[85] Verum, quod præcipuum statutæ hactenus Chronologiæ robur est ac præsidium, quo tempore Ecclesiam Traiectensem administrabat Amandus, [A S. Martino Papa,] Ecclesiæ vniuersæ præfuit S. Martinus Papa, Roma per Theodorum Calliopam auectus, vt ipse epistola XV testatur, feria quarta XIII Kalendas Iulias. Imo præcedentem Dominicum diem ait conuenisse in XVI Kalendas Iulias, ergo anno Christi ⅠƆCLIII, cyclo Solis XVIII, littera Dominicali F. Ante quod tempus, teste Anastasio Bibliothecario, viro in Actis exilioq; eiusdem indagandis studioso, rexerat Ecclesiam annos sex, [anno 647 electo,] creatus anno Christi DCXLVII. Ab hoc Pontifice S. Amandum epistola missa petiisse onere Episcopatus Traiectensis liberari, constat ex ipsius Martini ad eum responso. Quæ epistola Actis Concilij Lateranensis, anno Constantis Imperatoris VIII, die III Nonas Octobris, Indictione VIII, [petit liberari onere Episcopatus Traiectensis an. 649,] (ergo anno ⅠƆCXLIX) habiti subiuncta est, editaq; a Philippo Abbate infra in Vita cap. 5. Ex relatione, inquit S. Martinus, iuxta tenorem tuæ Fraternitatis epistolæ, præsentium latoris, laborum tuorum certamen cognouimus. Suggestum est namque nobis, eo quod Presbyteri seu Diaconi, aliique sacerdotalis officij, post suas ordinationes in lapsu coinquinantur: & propterea nimio mœrore Fraternitatem tuam adstringi, [ob Cleri inobedientiam.] velleque pastorale obsequium pro eorum inobedientia deponere, & vacationem ab Episcopatus laboribus eligere &c. Quæ Baudemundus paucis his verbis expreßit: Multi etiam, quod dictu nefas est, Sacerdotes atque Leuitæ prædicationem illius respuentes, audire contempserunt. Eadem narrant Auctor Aquitanus, Harigerus, Milo, cuius hi sunt versus:

Triste nefas, qui debuerant agnoscere primi,
Ac verbum Domini plebi monstrare sequendum,
Ecclesiæ gradibus prælati rite Ministri,
Reiiciunt, spernunt, contemnunt, despiciuntque,
Postponunt pellūtque probum per probra Patronū,
Quo sibi nil lucri, sed maxima damna tulere.

[86] [Tempore Dagoberti nec S. Martinus Papæ sedit nec Traiecti S. Amandus:] Plura ista huc congerimus, quo clarius liqueat de eodem tempore agere & S. Martinum Papam, & hos Vitæ S. Amandi scriptores: ac perperam hæc transferri ab Harigero & Philippo ad regnum Dagoberti aliquot ante annis vita functi, ad cuius tamen regnum, vnde aberrandi occasio data est, S. Martini Pontificatum retulit Hucbaldus XXX Ianuarij cap. 1 Vitæ S. Aldegundis: at magis a vero abreptus Chronographus Blandiniensis apud Sanderum annum V Pontificatus S. Martini enormi mendo coniecit in annum Christi ⅠƆCX, regni Dagoberti XIV. Decepti forsan fuere hi auctores, vsitata Baudemundo transitionum formula, qua indicato S. Sigeberti baptismo pergit: His ita gestis, adueniente obitus sui die, Treiectensium Episcopus feliciter migrauit ad Christum. Verum idem Baudemundus regnum Childerici, quod XIX annis ab obitu Dagoberti distat, mox Episcopatui Traiectensi annectit, his solum tribus interpositis connexionum formulis, Næc multo post, his ita peractis, & eodem fere tempore vir sanctus Domini Amandus Childericum adiit Regem: neque vlla expreßa temporis mora, sed his solum positis verbis, aliquantis diebus. An ergo etiam sub Childerico Rege Traiectensem Ecclesiam rexisse Amandum dicemus? Sed his obiter indicatis ad epistolam S. Martini Papæ redeamus, in qua de Sigeberto Rege, non Dagoberto, hæc præscribit S. Amando: [sed Sigeberti R. Austrasiæ,] Sigebertum præcellentissimum filium nostrum, Regem Francorum prosuæ Christianitatis remedio consultissime admone, atque precare: dirigere nobis ex corpore Fratrum nostrorum dilectissimos Episcopos, qui Sedis Apostolicæ legatione fungi debeant. Misit vna S. Martinus Acta Synodi Romanæ cum epistola encyclica, vt ab Episcopis regni Sigeberti congregata Synodo confirmarentur: quod etiam eum egisse apud Chlodoueum fratrem eius liquet ex Vita S. Eligij, in qua dicitur S. Martinus Papa fidem omnibus orthodoxis consentientibus contra hæreticos in Concilio editam cum subiuncta epistola Galliarum partibus destinasse, [& Chlodouei II Neustria.] mandans & obtestans Regem Francorum Chlodoueum, vt viros eruditos Catholicos sibi adminiculum ob hæresim comprimendam faceret destinari: vbi tum Eligius cum sodali Audoëno libentissime perrexisset, nisi ei quædam caussa impedimento fuisset. Ita Audoënus in Vita S. Eligij. Eadem fere leguntur in Vita S. Audoëni XXIV Augusti.

§ XII S. Amandi tertium iter Romanum. Datus ei successor, non S. Landoaldus, sed S. Remaclus.

[87] Hacvsus occasione S. Amandus, dum Sigerberto Regi indicaret sanctißimi Papæ voluntatem, [S. Amandus relicto Traiecto,] vna ab eodem Romani eundi impetrauit facultatem. Tum ab introitus sui tempore (verba sunt Philippi num. 51) triennio taliter euoluto, cum suam prorsus circa eos (diœcesanos) videret operam profligari, recessit ab eis; priuatus eligens habitare in domo Dei, quam inter transgressores titulo dignitatis excellere. Et, vt refert Baudemundus, puluerem de pedibus excutiens, ad alia properabat loca. Quæ etiam in poëmate expreßit Milo. Tunc beatus Confessor Amandus (verba sunt Raineri in Vita S. Gisleni) amabilis Deo & hominibus, [inuisit S. Gislenum:] quem … per triennium fere inuitum tenuit Traiectensis Episcopatus, cum de eodem Episcopio reuerteretur, zelo Dei, vt quondam Elias zelatus, contigit, vt visitandi & consolandi gratia adiret locum, quem incolebat S. Gislenus. A quo vir sanctus cum honorifice esset susceptus, more solito mentes fidelium, qui aderant, recreabat documentis salutaribus, inflammans eas igne Spiritus sancti. Qui imbuti pabulo sanæ doctrinæ, & accensi geminæ dilectionis ardore, ditati insuper cælesti benedictione deducunt sanctum Episcopum tendentem ad Elnone. Ac interposita narratione piscis e fluuio prosilientis, ac prandij sumpti, pergit: His ita peractis, miraculorum patrator Amandus, Elnonenses Fratres reuisit.

[88] Consentit Chronicon Elnonense apud Buzelinum lib. 1 Gallo-Flandriæ cap. 45, [præficit S. Ionatum Elnonensibus:] his verbis: Ionatum Marchianis instituerat B. Amandus primum Abbatem. Verum cum Episcopalem curam renuntiasset, & limina Apostolorum pro tertia vice, adiunctis sibi SS. Humberto de Maricolis & Nicasio Elnonensi monacho & discipulo, [assumptis Nicasio Elnonensi,] petere decreuisset, prædicto Ionato Marchianensi Elnonense cœnobium similiter duxit commendandum. Quæ in Actis S. Humberti XXV Martij ita confirmantur: Cum Humbertus, [& S. Hūberto Abb. Maricolensi,] inquit auctor, ad quemdam locum suæ ditionis peruenisset, superuenit ibi S. Amandus Episcopus cum venerabili viro Nicasio, qui peregrinationis gratia ad Apostolorum limina pergebant. Cum ergo a B. Humberto hospitio recepti & consolati fuissent, [Romam an. 650 proficiscitur:] ipse S. Humbertus eadem deuotionis gratia peregrinationem cum ipsis accepit. Hæc ibi; quæ anno DCL facta sunt.

[89] Romæ aliquamdiu morati sunt, vt codices, quos ante a S. Martino Papa sibi mitti petierat Amandus, maiore otio sibi suisq; monasteriis procuraret. [priuilegia a S. Martino Papa impetrat Ianuario an. 651.] Istic etiam traditur immunitatem aliaq; priuilegia Elnonensi monasterio impetrasse, diplomate mense Ianuario signato, manuq; Amandi Episcopi, bibliothecarij sanctæ Sedis Apostolicæ subscripto; anno igitur ⅠƆCLI. Ex altero S. Martini diplomate, quod sibi tum Blandinienses indultum volunt, constat S. Florbertum illorum Abbatem ab Amando constitutum anno, vt diximus, ⅠƆCXLIV, adhuc eo tempore superstitem floruisse, quem Chronographus Blandiniensis Abbatem anno ⅠƆCXVIII ordinatum tradit, diemq; extremum anno ⅠƆCXXXIX obiisse.

[90] [Secum inde ducit S. Landoaldum,] De reditu S. Amandi ita scribit Notgerus Episcopus Leodiensis in Vita S. Landoaldi XIX Martij: Romam, inquit, deliberauit S. Amandus iterato adire. Romanum vniuersalem Pontificatum Martinus Papa tum administrabat. Cui B. Amandus votum, cuius obtentu venerat, exprompsit: qui, vt sibi ad id opus peragendum suppetiæ mitterentur, poposcit. Destinati sunt ei plures, [cum aliis,] quorum nomina exciderunt, adiutores: inter quos S. Landoaldus Archipresbyter, Amantius Diaconus, quos etiam comitatæ sunt sanctæ Virgines Vinciana & Adeltrudis cum aliis viris & mulieribus septem. Ita Notgerus, qui hæc ad regnum Dagoberti transfert: Per idem fere tempus, inquit, B. Ioannes Tungrensium & Traiectensium feliciter regens Pontificatum, mortem occubuit. Dagobertus Rex, qui patre defuncto anno Christi ⅠƆCXXVIII, rerum potitus auspicabiliter successerat, B. Amandum euocauit, Traiectensium Cathedræ præsidere fecit. Ac mox indicata eius post triennium inde migratione, addit: Incompertum est deinde, quanta temporis intercapedine plebs Traiectenium fuerit vsque ad B. Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quia fama ad nos vsque perferente, (post CCCL annos) accepimus B. Landoaldum illic remansisse, & per nouem annos vices Pontificis administrasse. [male Vicarium Sedis vacantis Traiectensis existimatum a Notgero.] Cui opinioni illud nos facile facit accedere, quod refertur idem B. Landoaldus specialem Patronum nostrum, Sanctum scilicet Lambertum prima pueritia nutriuisse. Idem Notgerus, sui non satis memor, ita scribit in Vita S. Remacli III Septembris: Incompertum deinde est, quanta temporis intercapedine plebs Traiectensium fuerit sine Pastore: donec Sigebertum pater Regem Austrasiis anno ⅠƆCXXXVIII præfecit, & in Mediomatricum vrbe sedem habere instituit. Cui plebs Traiectensium cum electione communi Sacerdotum, cum frequentia & audientia Magnatum, cum vociferatione etiam & acclamatione omnium ordinum obtulit tale precum suarum votum, neminem sibi debere nisi Beatum præesse Remaclum &c. Quæ iisdem fere verbis repetit idem Notgerus in Vita S. Hadelini III Februarij cap. I, vbique coniungens Papatum S. Martini, cum regno Dagoberti: vt mirum non sit Harigerum Abbatem, qui suam Historiam collato cum eo studio concinnauit, ab eodem Rege Dagoberto referre, S. Amando Episcopatum esse collatum.

[91] Non defuerunt deinde, qui Notgerum imitati, nouem annos Ecclesiæ Traiectensi S. Landoaldum præfuisse vellent: inter quos Theodericus Abbas, integro seculo Notgero iunior, [Theoderica Abbate,] in Vita S. Bauonis hæc refert: Sanctum Papam Martinum adiit Amandus … animatur datis suppetiis, venerabili Archipresbytero Landoaldo, & Amantio Diacono. Emensis igitur Alpibus Galliam ingressi sunt: cumque videret Amandus messem quidem multam, operarios vero paucos, Landoaldum Traiecti reliquit, vbi & per nouem annos vices Pontificis (nam Ioannes Episcopus nuperrime obierat) administrauit vsque ad tempus S. Remacli. Ita Theodericus alios errores congerens, quasi Ioanni, non Amando Episcopo, succeßisset Vicarius Landoaldus. Similia habet Gemblacensis in Vita S. Theodardi Episcopi Traiectensis, [aliisq;] Renerus & Nicolaus in Vita S. Lamberti, Ægidius cap. 49 ad Harigerum: quos sequuntur Bucherius, Fisen & alij: adduntq;, Landoaldo S. Lambertum studio litterarum initiandum, a patre commissum fuisse. [an instituerit Lādoaldus S. Lambertum puerum,] Cuius institutionis non meminere Godeschalcus Diaconus & Stephanus Episcopus Leodiensis auctores præcipui Vitæ S. Lamberti, Nicolao & Renero multo antiquiores: quorum ille refert cap. 1 traditum eum a prima fere ætate viris sapientibus & historicis, sacris litteris edocendum: at pueritiæ annos excedentem, commendatum esse Theodardo Episcopo Traiectensi, anno ⅠƆCLX ordinato, diuinis dogmatibus & monasticis disciplinis erudiendum: postquam autem ipse adolescens per doctrinam Theodardi sapiens effectus est; virtute adultum … tam cum Pontifice, quam in domo regia militare cœpisse. Hæc Godeschalcus, quibus similia memorat Stephanus Episcopus. [natum circa annum 650?] Vnde constat non videri ante annum ⅠƆCL natum esse S. Lambertum, potuisseq; inter viros sapientes, quorum disciplinæ puer commissus fuit, numerari Landoaldum a S. Martino Papa in Belgium socium adiutoremq; S. Amandi missum. Non tamen continuo probamus, quod post Ægidium censent Bucherius in tabulis Chronologicis, & Fisen lib. 4 Historiæ Leodiensis cap. 1, & in Vita S. Lamberti cap. 4 hunc annum ætatis XXI agentem inauguratum esse Episcopum: quod infra docebimus non ante annum ⅠƆCLXXVII factum fuisse.

[92] Quid interim Episcopatu Traiectensi, cum inde abiret S. Amandus, factum fuerit, silent Baudemundus & Milo. Aderat eo tempore in palatio S. Sigeberti Regis Remaclus, [S. Remaclus ante Episcopus,] infulas Sacerdotales adeptus, vt præsulatus officium gerens omnibus in necessitate sua subueniret: vti testatur monachus Stabulensis in libello Vitæ eius, quem Notgerus integro seculo iunior, quod breuius, quam vt res postularet, conscriptus esset, se extendisse fatetur in Præfatione Vitæ a se editæ, in qua diximus nullam Episcopatus Traiectensis a S. Landoaldo per annos nouem administrati fieri mentionem. Hic ergo vir Dei S. Remaclus, vt in eius Vita dicti auctores referunt, [succedit S. Amando Traiecti,] subrogatur S. Amando, ordinante Dei prouidentia, & rogante Regem plebe, Clero, senatuque Traiectensi: ipso etiam, vt verisimile est, S. Amando Regi persuadente, vt eam dignitatem illi imponeret, & S. Remaclum hortante, vt suscipere dignaretur: se Romæ, vt Martinus Papa rata esse omnia velit, effecturum. Suffectus ergo S. Amando Remaclus anno ⅠƆCL, [anno 650.] sedit annos circiter decem, quos exprimi in Chronico MS. cœnobij Trudonensis, planeq; supponi in Vita S. Trudonis XXIII Nouemb. a Theoderico Abbate illius monasterij supra memorato conscripta, demonstrauimus ad Vitam S. Sigeberti Regis § X, occasione monasteriorum Stabulensis & Malmundarij ab hoc Rege anno VI Episcopatus S. Remacli, Christi ⅠƆCLV extructorum, & triennio post ab eo adhuc Episcopo Traiectensi dedicatorum, vt mirum sit a Bucherio, Fiseno, aliisq; annos illi tres quatuorue solum attribui. Eius quandoque apud Regem fortasse procul a diœcesi agentis, aut ceteroquin monasteriorum illorum ædificatione occupati vices supplere potuit S. Landoaldus, si nouem annis, vt traditur, Traiecti sub eius Episcopatu Archipresbyter vixit.

§ XIII Res a S. Amando præclare gestæ ab anno DCLI ad DCLXIV.

[93] [S. Amandus Roma reuersus an. 651,] In Belgium redux anno ⅠƆCLI S. Amandus, & satis vegeto corpore, annos solum LVII natus, non, vt plures alij statuunt, LXXX; & ad rerum maximarum molitionem egregio præditus animi robore; S. Londoaldo Traiecti relicto, monasteria ante extructa, potißimum Gandensia, reuisit: cuius fama longe lateque diffusa, S. Allouuinus, Bauo dictus, Gandam venit (verba sunt Theoderici in eius Vita) Amandum inuenit, Clericum ait se esse velle. Gauisus Amandus, vbi videt eum nihil cunctari, sed ad omnia sustinenda paratissimi esse animi, gratias agens Deo, quasi carissimum amplexatus filium, inducit in Dominici scholam seruitij, atque in ecclesia Gandensi ante aram B. Petri Apostoli, [S. Bauouem Clericum ordinat,] militiam Christi professum, barba & capillo tonsum, assumit in Clericatum: qui, quocumque diuini sator germinis ibat Amandus, illuc studens subsequi, & indiuisibiliter adhærens Magistri lateri, ardebat sanctæ prædicationis adipe repleri. Imo consensu sui Amandi, & loca Sanctorum & vicinos cœnobitas accingitur circuire, si forte contingeret aliquid ante inexpertum vel intentatum inuestigare, ad quod agendum merito se animare deberet. Quo tempore etiam sibi familiarem fecit Domlinum Thurholtensis Ecclesiæ Presbyterum.

[94] [S. Adalbaldo anno 652 occiso,] S. Adalbaldum, itinere in Vasconiam arrepto, insidiis consanguineorum S. Rictrudis vxoris, anno ⅠƆCLII in agro Petragorico interemptum fuisse diximus II Februarij. Qua occasione, forte adhuc eodem anno labente, S. Rictrudis, vti, tradit Hucbaldus in eius Vita, init cum philochristis sibi familiaribus, maximeque cum Amando sanctissimo Dei Pontifice & capit consilium salubre. [S. Rictrudi suadet castitatem,] Cui ille verus consultor proposuit vitam monasticam. Vsa ergo consilio sui Symmistæ, Deiferi scilicet Amandi, ad opiparum con uiuium Regem cum Optimatibus inuitat, & inter prandendum secundum salubre sui Consiliatoris Amandi inclyti Præsulis consilium, ex sinu suo prolatum capiti superponit iam benedictum ab eodem Pontifice velum, & locum, vbi spiritualibus daret operam exercitiis, cum consilio & auxilio sæpe dicti Præsulis, qui eidem erat a secretis, elegit valde congruum; monasterium scilicet Martianas vocatum, [ac vitam monasticam,] quod ab eodem Pontifice super fluuium Scarp fuerat constructum. Rictrudis post professam Deo viduitatis continentiam, & post sumptum sanctum sanctimonialis habitus indumentum, [assumptam ab ea & tribus filiabus:] tres quoque filias vni despondit Christo in ætate adhuc tenera. Ex quibus S. Adalsendis in iuuentute diem extremum obiit XXIV Decembris. S. Eusebia annos nata duodecim, circiter annum Christi ⅠƆCLVII, post obitum proauiæ S. Gertrudis monasterij Hamatici facta Abbatissa, colitur XVI Martij. S. Clotsendis vero matri in regimine monasterij subrogata, habet suo dicatum cultui XXX Iunij.

[95] Interea, vt tradit Rainerus in Vita S. Gisleni, cum Cellæ oratorium esset fideliter peractum, [oratorium S. Gisleni circa an. 653 consecrat:] deprecatione eiusdem B. Gisleni a sanctissimis Christi Episcopis Autberto Cameracensi atque Amando, cum maximo Cleri plebisque tripudio, sub annum Christi, quantum colligimus, ⅠƆCLIII, in honore Apostolorum, Ecclesiastico more decentissime est dedicatum. Ibi populo pasto prædicatione, nec non corroborato in fide, donato insuper Episcopali benedictione, quidam Comes nobilis, nomine Madalgerus, [S. Vincentium Comitem ad vitam monasticam inducit;] (qui S. Vincentius est) prædicantibus Episcopis, Diuina inspiratione compunctus, fallaci mundo renuntiato, capite est tonsus, præfati Cameracensis Episcopi manibus, ac quia crucem Domini tollendo, vestigiaque illius sequendo, mundo volebat esse mortuus, in Alto-monte, (quod cœnobium tunc extructū) sub regulari habitu est reclusus. Cuius vxor S. Waldetrudis marito consentiens, [imitante maritum S. VValdetrude:] cum in seculari habitu aliquamdiu caste degisset, proles & prædia strenue gubernans, S. Gisleno exhortante Cameracum maturauit adire, atque benedicente S. Autberto Pontifice, sacro induta est velamine, omnibus norma salutis & speculum sanctitatis facta, monasterium Castrilocense, quod est Montibus Hannoniæ, extruxit. [laborat in diœcesi Cameracensi & Tornacensi:] Nec solum adfuit S. Amandus Autberto Episcopo Cameracensi, eumq; iuuit in variis supra indicatis monasteriis ædificandis, sed etiam sæpius adiit S. Eligium Episcopum Nouiomensem, a quo ait S. Audoënus Flandrenses atque Andouerpenses, Frisones quoque, & Sueuos, & barbaros quosque circa littora maris degentes, quos velut in extremis remotos, nullus adhuc vomer prædicationis impresserat, magna parte populi relictis idolis ad verum Deum conuersos esse Christoque subiectos. Quarum rerum nonnullæ Sancti quidem Eligij auspiciis, ab Amando tamen gestæ, in illius diœcesi, videntur.

[96] [S. Bauonem anno 655 includit:] S. Bauo post vitam aliquamdiu solitariam, ac sub S. Florberto monasticam actam, accersito sancto Pontifice Amando & venerabili Abbate Floreberto, integram corpusculi reclusionem obsecrat, ac vix aliquando impetrat; recluditurque manibus sancti Pontificis V Idus Nouembris, anno Christi ⅠƆCLV: a qua reclusione necdum biennio elapso, die prima Kalendarum Octobris anno DCLVII, Angelorum præsentia delectatus, [mortuum sepelit anno 657.] spiritum efflauit, a S. Amando dein sepultus: & quidem secundum Chronicon Bauonianum, anno Abbatis Floreberti XIII: cuius initium retulimus ad annum ⅠƆCXLIV. Aliter sentiunt de hisce annis Christi appositis & Theodericus Abbas in Vita S. Bauonis, & auctor Chronici Bauoniani, qui plurimorum iam sæpius indicatum errorem secuti, Florebertum tradunt Abbatem anno ⅠƆCXVIII constitutum a S. Amando (quem tum apud Bituriges inclusum vixisse supra ostendimus) & S. Bauonem anno DCXXIX inclusum, [non 631.] atque anno ⅠƆCXXXI sancte mortuum: & quidem Martino vniuersalem administrante Pontificatum, quem post sedecim demum annos suscepit. Sed plura magisq; enormia alibi menda. Nam dicitur Bauo vxorem duxisse Chlodoueo Franciæ monarchiam gubernante; cum numquam integram tenuerit, sed solius Neustriæ imperium adeptus sit, & quidem puer adhuc, an. ⅠƆCXLIV a morte Dagoberti patris, Deinde vxore mortua, Gandauum vsque S. Amandum quæsiuit Bauo, Roma reuersum, acceptus a S. Martino Papa sociis Landoaldo aliisque. Præterea apparuit felix anima S. Bauonis, [pro funere Tinteamina mūtit S. Gertrudis,] in ipsa exitus sui hora, longe manenti in monasterio Niuellensi, sanctæ Virgini Gertrudi, vt mitteret linteamina condendo funeri necessaria. Ita Theodericus, qui tamen annum obitus S. Bauonis adstruit sexcentesimum trigesimum primum; quo nata est S. Gertrudis, [nata an. 631,] quæ B. Pipino patre anno ⅠƆCXLVI moriente adolescebat, ac quatuordecim erat annorum: igitur quando mortuus est Bauo secundum calculum nostrum anno ⅠƆCLVII, pertigerat ad annum ipsa ætatis XXVI, [mortua an. 664,] tandemq; XVII Martij anno Christi ⅠƆCXLIV ætatis suæ XXXIII pie deceßit. Consobrinos fuisse SS. Bauonem & Gertrudem tradit Othelboldus, anno ⅭⅠƆXIX creatus S. Bauonis apud Gandenses Abbas, [eius consobrina.] in epistola ad Otgiuam Flandriæ Comitissam, Balduini Barbati coniugem, edita a Miræo in Notitia Belgica cap. 82, vbi meminit libri Vitæ S. Bauonis, quam dolemus modo non extare; nisi a Theoderico Abbate S. Trudonis multo iuniore non recte annis Christi adiunctu interpolatam. Bauone egregio Christi Confessore recentina morte in Domino pausante, atque a B. Amando & Abbate Florberto condigno honore humato, miraculisque coruscante, venit ad monasterium Gandense S. Liuinus, & accipiens ab officio monasterij sumptus, [S. Liuinus martyrio coronatur anno 659,] qui in itinere necessarij sunt, profectus est & in terram properauit, Deo disponente, Brabantiam, vbi apud Escham vicum multis plagis irrogatis decapitatus est pridie Idus Nouembris, vti testatur in eius Vita S. Bonifacius Archiepiscopus Moguntinus. Annus martyrio eius celebris est ⅠƆCLIX, biennio secundum Chronicon Gandense post obitum S. Bauonis elapso.

[97] Sæpius S. Amandum visendorum Antuerpiensium ac fidem Christi docendorum caußa, in castrum, siue oppidum, Antuerpiam venisse non dubitamus; [S. Amadus dedicat Ecclesiam Antuerpiensem circa an. 660,] sed ad hæc tempora, tertium nempe ab obitu S. Bauonis annum referimus ecclesiæ istic in honorem SS. Petri & Pauli extructæ dedicationem, ad annum scilicet Christi ⅠƆCLX, quo S. Eligius XIV Episcopatus sui annum explebat. Eodem tempore cum S. Liuino aliisq; viris Apostolicis in Belgium venit fortaßis S. Fredegandus ab S. Amando Durinensi monasterio, vt supra diximus, præfectus. Calloanis a S. Amando post Traiectenses abdicatas infulas, [extruit monasteria:] verbum Dei prædicatum esse tradunt Baudemundus, Milo aliiq;: postremis nimirum, quos iam retulimus, annis. Inter discipulos S. Liuini numeratur S. Foillanus Martyr, a quo, fratreq; eius Vltano monasterium Fossense, Sabim inter & Mosam, in villa S. Gertrudis hæreditaria, extructum esse supra diximus. Eodem quoque forsan tempore Trunchinij, Ardenburgi, Cortraci condita, quæ antea retulimus, ab S. Amando monasteria, quorum ecclesiæ traduntur a S. Eligio consecratæ.

[98] Extructis monasteriis Altimontensi a S. Vincentio, & Montensi ab eius coniuge S. Waldetrude, S. Aldegundis, huius soror, Bertiliæ matris, nuptias suadentis, illecebras aspernata, a sorore ad monasterium suum euocata est, [S. Aldegūdem Christo cōsecrat circa annum 661.] inq; proposito seruandæ virginitatis confirmata. Inde postea ad SS. Amandum & Autbertum, quos ad Altimontense monasterium venisse intellexerat, profecta, susceptoq; ab iis sacræ religionis velamine in sponsam Christi sacrata, Malbodiense monasterium construxit. Quæ Regibus Chlodoueo & Sigeberto fratre adhuc regnantibus contigisse videntur. Chlodoueo post annos regni octodecim, anno Christi ⅠƆCLXII vita functo, Chlotharius filius primogenitus, eius nominis III substitutus, per annos circiter quatuordecim apud Neustrasios Burgundionesq; regnauit: vti demonstratum est ad Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum, qui & ipse anno ⅠƆCLXIII piißme mortuus est. Intrusus inde in solium fertur Childebertus, filius Grimoaldi fratris S. Gertrudis: eo expulso, adscitus ad sceptrum Childericus, alter Chlodouei II filius, qui ad obitum vsque fratris Chlotharij solis Austrasiis imperauit. [mortuo anno 664 S. Florberto,]

[99] Chlothario III regnante, mortuus est S. Florbertus monasteriorum Gandensium Abbas, anno regiminis XXI, Christi ⅠƆCLXIV, Kalendis Nouembris. Substituti sunt in monasterio S. Bauonis Aldebertus, apud Blandinienses Ioannes, qui ambo testamento S. Amandi subscripserunt. Chronologiam statutam egregie confirmant Acta Ioannis ex archiuo Blandiniensi a Sandero edita. [Abbates creat Aldebertum S. Bauonis, Ioannem Blandiniensium,] Ibi Ioannes vas Domini electum, mundum, sanctum, temporibus Chlotharij Regis iunicris in hoc tabernaculo Dei custos vasorum Dei efficitur, a S. Amando Abbas Blandiniensibus præpositus: cui obtulit munus omni sanctitate plenum, id est phylacterium, quod a S. Martino Papa impetrauerat, [& huic varia donat.] & cucullam omni veneratione dignam, qua ipse pro Pontificali cultu & honore indui solitus erat, cum ad diuina mysteria celebranda sese præsentaret: & pedum pastorale incuruum, quod tempore deambulationis siue peregrinationis suæ portabat. Quorum aliqua tunc forsan donata, cum S. Amandi testamento Ioannes subscripsit. Cœpit tunc temporis, pergit Auctor, Gandensis pagi territorium, quod primo Apostolicus Pater Amandus, velut cælestis agricola excoluit, & vomere verbi diuini exarauit, sub sanctissimo Patre atque successore suo Ioanne ramos germinis expandere, & fructus vitæ perpetuæ facere. Hæc ibi. [S. Eligio subrogatur S. Mōmelenus an. 665.] Sub Chlothario III mortuus etiam est S. Eligius Kalendis Decemb. anno circiter ⅠƆCLXV. Ei in Cathedram Nouiomensem subrogatus S. Mummolenus: qui & ipse testamento S. Amandi subscripsit.

§ XIV Chronologica distributio rerum ab S. Amando summa iam senectute gestarum; ab anno nimirum Christi ⅠƆCLIV ad ⅠƆCLXXXII; ætatis ipsius LXXXVIII. Tempus Episcopatus SS. Theodardi, Lamberti, Huberti.

[100] Amandus annos natus septuaginta, auctoritate longaque prudentiæ & sanctitatis fama celebris, tota Gallia peragrata, [Ab anno 665 S. Amandus Vascones instruit:] Vascones sub Pyreneis montibus habitantes iterum adiit, siue rogatu S. Rictrudis, vt corpus S. Adalbaldi, aliquot annis ante in agro Petragorico interempti, Elnonem ad suum monasterium, vbi dein sepultum fuit, adueheret (quod ad huius Vitam insinuauimus nobis non improbari) siue vt quos olim tempore exilij Vascones cœperat instruere, iam fidei morumque doctrina perpoliret. Verum illis in cæcitate permanentibus, teste Baudemundo, ad alia demigrauit loca: [monasteris ædificat, an in agro Borbonio?] atque in itinere, cæcus aqua, qua manus Antistes abluerat, aspersus, visum illius meritis recepit. Ad fines deinde Francorum venit, monasteriumque extruxit, vt supra coniectauimus in agro Borbonio, sub Bituricensi diæcesi, vbi etiamnum oppidum S. Amandi nomine extat. Quo eodem tempore, secundum Baudemundum, in loco Nanto, apud Rutenos a Rege Childerico donato, cœnobium condidit, [aliud Nato apud Rutenos:] passusque multas iniurias ab Vceticensi Episcopo, singulari Dei fauore innoxius euasit. Ab eodem Rege Childerico anno regni II Kalendis Augusti, anno Chr. ⅠƆCLXVI impetrauit Barisiacum in Laudunensi agro, vbi extructæ cellulæ præfecit Andream, [aliud Barisiaci an. 666.] vt supra diximus. Ad Belgica sua monasteria fere rediuit, sub annum Christi ⅠƆCLXVII, quo Atrebati corpus S. Vedasti ex templo S. Mariæ Cathedrali ad oratorium suburbanum, [an anno 667 traslationi S. Vedasti adfuerit?] quo loco nunc in altera ciuitate monasterium S. Vedasti visitur, a SS. Autberto & Audomaro solenni pompa translatum est: cui translationi forte S. Amandus, vt supra ostendimus, videtur interfuisse, sed eius nomine expuncto, quidam, rati eum aliquot annis ante mortuum, S. Lambertum substituerunt, decennio integro prius quam hic Episcopus fieret. Ita adfuit S. Amandus eidem Autberto oratorium S. Vedasti in Alto-monte consecranti: quando sacrum velum istic S. Aldegundi collatum.

[101] Elnonense monasterium in silua extructum, ac procul ab hominum turba semotum, præcipue adamauit S. Amandus, [Elnone degit:] ibiq; sedem senectutis suæ, ac sepulturam elegit. Inde tamen ad constituta a se monasteria visitanda, aut noua erigenda ad finem vsque vitæ alio identidem profectus est: ideoq; fere nonagenarius in suo postea testamento cauit, vt, si in itinere, aut vbi vbi finis vitæ peruenisset, Fratres vel Abba de ipso monasterio licentiam haberent, corpusculum eo reuocandi. Inde rogatu S. Rictrudis ad Marchianense monasterium profectus, [S. Maurōtum Clericum ordinat.] vidit caput S. Mauronti eius filij apibus cingi, qui ab eo decisa coma in Clericum attonsus, dein Leuita factus, Regia honoratus est bulla, Notarius regalium præceptorum conscribens edicta: vt tradunt Hucbaldus in Vita S. Rictrudis & Philippus infra num. 37. Colitur S. Maurontus V Maij. Itinere ad Bellouacos instituto, cæcam istic illuminatam esse inter postrema S. Amandi gesta recensent Baudemundus, Milo aliiq;. Chlothario III anno. ⅠƆCLXXVI mortuo succeßit primum Theodericus tertius fratrum eoq; mox pulso monarchiam. Francorum adeptus est Childericus, postquam annos XII apud solos Austrasios regnasset. Mortuo etiam anno ⅠƆCLXXV die XIII Decembris S. Autberto Episcopo Cameracensi subrogatus est anno ⅠƆCLXXVI S. Vindicianus, [S. Autberto succedit S. Vindicianus an. 676.] qui testamento S. Amandi etiam subscripsit.

[102] Præerat hactenus Ecclesiæ Traiectensi S. Theodardus Episcopus ab anno Christi ⅠƆCLX vsque ad annum ⅠƆCLXXVI, quo apud Nemetes X Septembris interemptus, martyrij lauream obtinuit. Bucherius in Tabulis Chronologicis, Fisenus lib. 3 Historiæ Leodiensis & in Vita eiusdem, aliiq; eorum Chronologiam secuti, eius Episcopatum biennio circumscribunt, quasi S. Remaclo Stabuletum anno ⅠƆCLIII secedenti suffectus, & anno ⅠƆCLV martyrio foret coronatus. Extat illustre diploma Childerici Regis Austrasiorum, signatum Traiecti VI Septemb. anno regni VIII, [S. Theodardus Episc. Traiectēsis adest Childerico Regi an. 672,] Christi ⅠƆCLXXII, in quo Rex confirmat monasteriis Stabuleto & Malmundario collatas a S. Sigeberto patruo varias posseßiones. Vnde, inquit Rex, iussimus pro hac re Domno & Patri nostro Theodardo Episcopo, vel inlustri viro Hodoni Domestico, cum forestariis nostris, ipsa loca mensurare & designare per loca denominata &c. Integrum diploma alibi dedimus, cui Regina Bilichildis Childerici coniux etiam subscripsit. [martyriū subit anno 676, 10 Sept.] S. Theodardo anno ⅠƆCLXXVI interfecto, consilio totius plebis & imperio Childerici Regis subrogatum esse S. Lambertum, tradunt in huius Vita Godeschalcus cap. 2, Stephanus Episcopus cap. 4. Anselmus in gestis Episcoporum Traiectensium cap. 5 & 6, omnes æuo eius propinqui. Annos tum natus erat S. Lambertus circiter septem & viginti, nuper adolescens iuxta eosdem auctores a S. Theodardo Episcopo diuinis dogmatibus & monasticis disciplinis eruditus. Auctor Vitæ S. Theodardi, a Sigeberto Gemblacensi meliori stylo adornatæ, dum ab Episcopatu S. Amandi anno ⅠƆCXLVI inchoato, ad martyrium vsque S. Theodardi triginta circiter annos interponit (quibus Ecclesia Traiectensis, possessionum suarum quantitate mutilata, atque irruentibus vndique procellis agitata est) necessario necem S. Theodardi ad annum vsque ⅠƆCLXXVI reiicit. Ordinatus aliquot post illius martyrium mensibus S. Lambertus sub initium anni ⅠƆCLXXVII, sub Childerico Rege, [succedit ei S. Lambertus an. 677,] qui eum secundum Godeschalcum aliosq; præ omnibus Pontificibus & Optimatibus diligebat, illam Ecclesiam triennio administrauit. At Childerico ab impiis carnificibus anno ⅠƆCLXXX in æstate interfecto, & Theoderico fratre eius assecuto regnum, iussu Ebroini Palatio eius præfecti, [anno 681 expulsus,] de Sede sua anno ⅠƆCLXXXI depositus est, & honore debito priuatus, ac Pharamundo in Cathedra illius constituto, in monasterio, quod vocatur Stabulaus, septem annos peregit. Dein Pipino Herstallio apud Austrasios anno ⅠƆCLXXXVII in Maiorem-Domus, vt vocabant, assumpto, atque Ebroino a quodam Hermenfrido anno sequente ⅠƆCLXXXVIII interempto, [vestitutus anno 688.] Pharamundus de Sede Pontificali & de prouincia Traiectensi depositus atque repulsus est: Dominus autem Apostolicus S. Lambertus ad propriam Sedem reuocatus, magna vniuersi populi exultatione susceptus est. Ac tum, cuius antea nulla apud vllos auctores mentio est, pedes suos ad euangelizandam pacem dirigens, populum sibi commissum omnimodis sacræ doctrinæ cibis reficere curauit, innumeras infidelium turmas de gentilitate vocauit ad Christianitatem.

[103] Bucherius cap. 6 Disputationis historicæ de Episcopis Tungrorum seu Traiectensium num. 100, tradit ab eo tempore, quo S. Amandus a Martino Papa impetrarit veniam decedendi Episcopatu, id est, ab anno ⅠƆCL, [Perperam negatur 77 annis ad Episcopos Traiectēses vltimos ordinandos nullum reperiri characterem,] nullum definitum Episcoporum Traiectensium Characterem apparere ante mortem S. Huberti primi Leodiensium Episcopi, siue annum Christi ⅠƆCCXXVII, per annos omnino septuaginta septem, quo interuallo quatuor tantum concluduntur Episcopi, Remaclus, Theodardus, Lambertus, Hubertus, omnes Sancti. Ex his LXXVII annis concedit S. Huberto triginta, eiusq; ingressum componit cum vere anni ⅠƆCXCVII, S. Lambertum tradit cœpisse ineunte anno ⅠƆCLVI, ac labente Episcopatus sui anno XLI cæsum, XVII Septembris: atque ita SS. Remacli & Theodardi Pontificio simul quinque solum annorum spatium relinquitur: idq; vt fatetur, absque vllo apparente charactere. Et hæc est vulgata illa Chronologia, quam Belgas Gallosq; sibi sequendam statuisse clamitat auctor Vindiciarum. At contra eam dedimus characterem, expressum annis quinto, octauo, decimo, Episcopatus S. Remacli, quem proinde ostendimus sedisse ab anno ⅠƆCL ad ⅠƆCLX. Protulimus dein diploma Childerici anno regni VIII, Christi ⅠƆCLXXII, datum, cum Ecclesiæ Traiectensi præesset S. Theodardus: quem ex altero charactere ostendimus ad annum vsque ⅠƆCLXXVI vixisse, quo X Septembris cæsus est. Demonstrauimus etiam S. Lambertum anno ⅠƆCLXXXI e Cathedra Traiectensi pulsum (quod sub prioribus Sedis annis factum est) & anno ⅠƆCLXXXVIII eidem Ecclesiæ redditum, occiso tum Ebroino, cuius cædem idem Bucherius retulerat ad annum ⅠƆCLXXV, quo ostendimus Chlotharium III adhuc regnasse. Nos Episcopatui SS. Lamberti & Huberti annos integros quinquaginta aßignamus, ab anno scilicet ⅠƆCLXXVII ad annum ⅠƆCCXXVII. Sed quot anni sint horum singulis aßignandi, non æque liquet. Annorum numerum Episcopatui S. Lamberti adscripsit Renerus cap. 27 Vitæ eius in Epilogo: Passus est, inquit, S. Lambertus XV Kalendas Octobris, [Non fuit S. Lābertus 40 annos Episcopus,] anno Episcopatus sui quadragesimo sub Rege Francorum Hildeberto Theoderici Regis filio. Verum ex calculo nostro tum sedisset S. Lambertus Episcopus ab anno ⅠƆCLXXVII, vsque ad annum ⅠƆCCXVI: ante quem non solum obierat Rex Childebertus, sed etiam filius eius Dagobertus iunior. Non est adeo exactus Renerus in annis computandis, qui cap. 8 tradit S. Lambertum emicuisse inter sanctos sui temporis Episcopos, [neque tēpore SS. Austrigisoli & Eligij:] Austrigisilum Biturigensem, Eligium Nouiomensem aliosq;, quorum ille anno ⅠƆCXXIV, iste ⅠƆCLXV mortuus est, quando S. Lambertus necdum Episcopus erat imo, circa annum ⅠƆCL tantum natus. Regnauit Childebertus ab anno ⅠƆCXCVIII ad annum ⅠƆCCXI, quo tempore Pipinus Dux cum amplißima potestate regno potißimum Austrasiorum præerat: a cuius familiari, nomine Dodone, de Primatibus Palatinis vno S. Lambertum telo transfixum, animam Deo transmisisse scribit Godechalcus in eius Vita.

[104] Mortuus est Pipinus anno ⅠƆCCXIV, a quo post obitum filij Droci, siue Drogonis, magis amatus est filius Carolus Martellus, eiusq; mater Alpais instar vxoris habita. Ob hanc Principis incontinentiam reprehensam, S. Lambertus ab Alpaidis fratre Dodone interfectus est. Qui iussu Childebrandi Comitis, [an post obitum Drogonis filij Pipini,] Chronico Fredegarij partem vltimam a capite XCVII adiunctam auctor coæuus de Pipini familia scripsit, hæc ita narrat cap. 102 & seqq. Post hæc Drocus filius Pipini a valida febre correptus, mortuus est, & sepultus in basilica B. Arnulfi Confessoris in Mettis vrbe. Grimoaldus quoque ex quadam concubina genuit filium, nomine Theudoaldum. Igitur præfatus Pipinus aliam duxit vxorem nobilem & elegantem, nomine Alpheidam, [assumpta quasi in vxorem Alpaide,] ex qua genuit filium, vocauitque nomen eius lingua propria Carolum. Creuitque puer elegans atque egregius factus est. Mortuus est his diebus Childebertus Rex, & sepultus Cauciaci in basilica S. Stephani Martyris. Hæc auctor ille iussu Childebrandi, dicti Caroli Martelli fratris, vltimis istis annis ex Alpaide nati, quam in huius fauorem aliam vxorem Pipini appellat. Ita Dagobertus I tres simul habebat ad instar Reginas, vti tradit Fredegarius cap. 60. Drogonem, seu Drocum, filium Pipini mortuum esse anno ⅠƆCCVIII habent Annales breues in monasterio S. Nazarij ad Rhenum scripti, atque a Frehero & Chesuæo editi. Imo tempore veris obiisse addunt Annales ab eius obitu cœpti, atque ex MSS. Tiliano & Petaniano sub initium tomi II Scriptorum Galliæ a Chesnæo vulgati. [occisus post an. 708?] Mortuum esse Childebortum Regem anno ⅠƆCCXI supra diximus. Quæ autem inter obitum Drogonis & Childeberti Regis narrantur gesta de ducta siue assumpta Alpaide in alteram quasi vxorem, quidni referantur ad annos interpositos ⅠƆCCIX aut ⅠƆCCX? Eo namq; tempore accrescebat Carolus Martellus puer, forte X aut XII annorum. Ad eosdem circiter annos referri cædes S. Lamberti posse videatur: saltem, dum alius occurrat character. [non videri saltem ante an. 707.] Certe non ante annum ⅠƆCCVII, quo triginta in Episcopatu explerat annos, deceßisse arbitramur. S. Willibrordus Episcopus Vltraiectinus & S. Lambertus maximo sese inuicem videndi desiderio inflammati, conuenerunt referentes, quæ & quanta per eorum ministerium Diuina gratia operata est in Gentibus. Vti cap. II Vitæ S. Lamberti tradit Nicolaus: quibus multi vtrimque anni in Episcopatu peracti innuuntur: & tamen a Bucherio, Fiseno, Ioanne Roberti aliisq; traditur ante occisus S. Lambertus, quam S. Willibrordus consecratus Romæ Episcopus, rediisset in Belgium. Quæ refertur reuelatio martyrij S. Lamberti facta Sergio Papæ, quia antiquis scriptoribus incognita est, alibi inter apocrypha esse reponendam probauimus. Et hæc de successoribus S. Amandi in Sede Traiectensi dicenda putauimus, ne vel inde semita aliqua deuia ad Chronologiam statutam infringendam aliis panderetur.

[105] Sed ad tempora Childerici Regis, facti iam Francorum monarchæ, [Sub Childerico fuit Maior domus S. Leodegarius. S. Niuardo anno 678 mortuo,] redeamus. S. Leodegarius Episcopus Augustodunensis, teste Vrsino auctore coæuo in huius Vita, super omnem domum Childerici in Neustria confirmati, sublimatus erat, & Maior-domus in omnibus factus: qui præsente Rege Childerico cum S. Niuardo Episcopo Remensi, & S. Mummoleno Nouiomensi subscripsit epistolæ S. Bercharij Abbatis, qua hic cœnobio Deruensi a se condito e propria sua hæreditate plures villas largitur. Cui Berchario idem Rex Childericus priuilegium dedit in Compendio palatio regni Neustriæ, IV Nonas Iulij, anno III regni, Christi ⅠƆCLXXIX, subscribentibus eodem Leodegario, Attelano Episcopo Laudunensi, & S. Reolo Episcopo Remensi, [ordinatur S. Reolus Episcopus Remensis:] post obitum S. Niuardi qui Kalendis Septembris anno DCLXXVIII contigit, ordinato. Hic est S. Reolus III Episcopus, qui testamento S. Amandi subscripsit: de eo agemus XXV Nouembris, de S. Berchario Abbate XVI Octobris: cuius epistola ac priuilegium Childerici referuntur a Nicolao Camuzato in Promptuario Tricaßino post Acta eiusdem S. Bercharij. De S. Leodegario post resumptum a Theoderico anno ⅠƆCLXXX regnum Francorum, ab Ebroino in exilium misso, & anno ⅠƆCLXXXV interfecto, egimus ad Vitam S. Sigeberti Regis; prolixius acturi II Octobris die eius natali.

§ XV Tempus conditi a S. Amando testastamenti, eiusque obitus.

[106] Sanctus Amandus, quod erexerat Elnone templum, teste Chronologo Elnonensi apud Buzelinum lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ, [S. Amandus consecrat templum Elnonense,] insigni pompa dedicauit in honorem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, conuocatis Episcopis in monasterio Elnone, Reolo Archiepiscopo Remensi, Mommoleno Tornacensi & Nouiomensi, Vindiciano Cameracensi & Atrebatensi, Abbate Bertino, [& condit testamentum anno Theoderici 2,] Aldeberto, Ioanne, quibus subscribentibus testamentum suum confirmauit: idq;, vt ipsi testamento adscribitur, anno secundo regni Domini nostri Theoderici gloriosi Regis, sub die XV Kalendas Maij. Cum autem S. Leodegarius post Pascha anni ⅠƆCLXXX Luxouium profectus, aliquanto temporis spatio cum Ebroino inter monachorum contubernia pœnitentiam agens tam strenuese gesserit, vt perpetuo illic in monastico instituto mansurus videretur; antequam Childerico inter venandum occiso, Theodericus ad regni sceptra perueniret; arbitramur diem XVIII Aprilis, quo testamentum S. Amandi subsignatum est, referri debere ad annum Christi ⅠƆCLXXXII, [Christi 682,] quo solennitate Paschatis peracta XXX Martij potuit Ecclesia dedicata fuisse feria quarta aut quinta, die XVI aut XVII Aprilis, ac deinde ab illis inductus, testamentum S. Amandus confecisse XVIII Aprilis feria sexta post Dominicam II a Paschate. Subscriptores nostram Chronologiam confirmant: ac primo Episcopi ordinati, [subscribētibus 3 Episcopis,] vt supra demonstratum est, Reolus Remensis anno ⅠƆCLXXIX, Mummolenus Nouiomensis DCLXVI, Vindicianus Cameracensis ⅠƆCLXXVI. Deinde præter S. Bertinum (qui quod vltra quinquaginta annos Sithiuensi a se condito monasterio præfuerit, neutrius partis luminibus præstruit) sunt Abbates Gandenses, [& 2 Abbatibus post annū 663 ordinatis: constituit anno 683. 7 Martij Baudemādum Blandiniensem Abbacem:] Aldebertus monasterij S. Bauonis, & Ioannes Blandiniensis; cui sub die Nonarum Martiarum anno regiminis XX, Christi ⅠƆCLXXXIII defuncto, Abbas a B. Florberto tertius, ordinante sanctissimo Patre Amando, efficitur Baudemundus magnificæ sanctitatis vir: cuius Abbatis tempore sanctissimus Pater Amandus vniuersæ carnis viam ingressus est. Scripsit idem Baudemundus testamentum S. Amandi eiusdem viri iussu, tum scilicet necdum Abbas. Hæc ex Chronico Blandiniensi: quæ ad proximum Februarium anni sequentis cogunt differre obitum S. Amandi. Eodem etiam, aut præcedenti anno B. Andream Barisiaco euocatum præfecit Amandus Elnonensibus Abbatem, qui quo tempore testamentum factum ibi necdum erat.

[107] Hoc rerum gestarum ordine in singulos ferme annos producto, annum obitus S. Amandi statuimus ⅠƆCLXXXIV, [moritur anno 684.] quo anno ætatis nonagesimo, cælestem gloriam ingressurus, VI Februarij mortalem hanc vitam reliquit, sesqui anno circiter prius quam S. Leodegarius II Octobris anni ⅠƆCLXXXV occideretur. Hinc ad Theoderici Regis vsque tempora, ait Auctor Elnonensis, § sequenti edendus, [altero ante S. Leodegarium anno,] vixisse B. Amandum chartarum instrumento, quæ apud nos hactenus habentur, docemur. Quibus etiam diebus Ebroinus Maior domus nefandas regno Francorum inferens calamitates, B. Leodegarium diuersis tormentorum pœnis excruciatum, Christi Martyrem fecit. Hæc ibi, quæ nostram Chronologiam maxime confirmant, produntq; inscitiam auctoris, dum annum Christi ⅠƆCLXI adscribit. Idem morienti S. Amando aßignat diem Dominicam, Philippus Abbas noctem Dominicam, Massæus lib. 4 Chronicorum Sabbatum. Silent auctores antiquiores. Anno ⅠƆCLXXXIV, quo statuimus S. Amandum e vita deceßisse, [Sabbato ante Dominicā Septuagesimæ.] in Sabbatum conueniebat dies VI Februarij ante Dominicam Septuagesimæ, quæ a Sabbatinis Vesperis, dum solenne canticum Alleluia omittitur, potest censeri inchoata: sub cuius noctem si obierit S. Amandus, alij dixerint mortuum esse Sabbato, alij nocte Dominica, aut etiam cum quadam ampliatione die Dominica, maxime si tum sepultus fuerit. Nam diem depositionis multi a die obitus non distinguunt, vt alibi non semel adnotauimus.

[108] Hanc diem Dominicam obseruant nonnulli, quia infra in Historia Translationis, ex MS. Insulensi & Surio edita, [S. Aldegūdus vidit gloriam S. Amandi,] dicitur num. 1 S. Aldegundis nocte Dominica in ipsa, qua B. Amandus transiit hora, in ecstasi mentis vidisse virum senem, cygneo capite reuerendum, Sacerdotalibus & præclaris vestibus indutum, baculum in manu tenentem, ad superna quasi transire. [non tunc mortui,] Similia referuntur a Philippo num 74, & ab Hucbaldo Elnonensi monacho in Vita S. Aldegundis num. 25, additq; ea in Vita B. Gisleni plenius inueniri: innuens scilicet illum auctorem potius a se describi, quam eo seniorem in Vita eiusdem Aldegundis, ex veteribus MSS. primo loco a nobis edita, vbi cap. 2 ita legitur: Illo in tempore erat inibi in proximo B. Amandus Episcopus multis fulgens virtutibus, qui plurimas per circuitum nationes prædicationis verbo & vitæ meritis ad Christianitatis perduxerat titulum: multaque monachorum cœnobia, & Canonicorum collegia puellarumque congregationes ad summos prouexerat honores. Ostensum siquidem est Aldegundi, quasi S. Amandus transiret ad Dominum, & multitudo populi, quæ per eum crediderat Christo, [sed adhuc viuentis.] sequeretur illum: ipsa quoque Virgo Christi in eodem * habere comitatu. Beatus itaque Amandus percipiebat a Domino Iesu coronam numerositatis virorum, quos Christo lucratus fuerat: benignissima vero Aldegundis brauium multitudinis puellarum a suo meruerat sponso. Hæc ibi, quæ nobis vt veriora probantur. Potuit ea visio accidisse nocte Dominica, quam alij ad horam, qua S. Amandus mortuus est, cuius hic nulla fit mentio, inconsiderate transtulerunt.

[109] [Corpus S. Amandi translatū anno 698, non a S. Eligio, anno 665 defuncto;] Simili errore referunt Milo infra, aliiq;, venerandum Christi Confessorem Eligium corpusculum sancti Patris Amandi sexto decimo post transitum anno, reperisse incorruptum, ac VII Kalendas Nouembris, transtulisse: quod factum est anno Chr. DCXCVIII: quasi vti in Vita S. Audomari IX Septembris legitur, post decessum Aicharij Mummolinus illi in Nouiomensis Ecclesiæ Cathedra successisset, ac sex & viginti annos strenue se gessisset, atque illi tum fuisset subrogatus S. Eligius, qui in Chronico Gandensi simili mendo dicitur circa tempora Baudemundi & Ferreci Abbatum ad annum vsque DCC prædicasse verbum Dei in Flandris, Blandinium amplificasse, ecclesiam S. Martini Cortraci dedicasse, Brugis item & Aldenburgi, Rodenburgi & in Oostburg templa construxisse. S. Mommoleno anno DCXCI succeßit Guidonius vel Gunduinus, [sed a S. Mommoleni successore.] eoq; mortuo Geralphus vel Guarulphus, quorum Acta magis obscura sunt, & forte aliqua S. Eligio adscripta. Aliud mendum pluribus commune additur, scilicet corpus S. Amandi, Lothario sacri templi ædituo, [eleuatum anno 809,] esse eleuatum XII Kalendas Octobris anno Christi DCCCIX, postquam in imis terræ visceribus vsque ad annum sui obitus centesimum quinquagesimum occultatum iacuisset. [ab obitu non 150,] Qui idem annus a Milone tam in sermone de hac Eleuatione corporis quam in poëmate exprimitur. In hoc Milo, vbi iuuenis S. Amandum laudare meretur, hos promit versus:

Curricula annorum centum vergente recursu
Transierant, numerus pariter partitus & idem,
Transiit ætheream quo vir venerandus ad aulam:
Cum corpus tumuli disiecta mole leuatum,
Incolume inuentum est, & dens sublatus ab ore
Fudit sanguineas vt viuo gutture guttas.

In his versus secundus, vt ab anno DCLXXXIV perueniatur ad annum DCCCIX, [sed 126,] ita legendus foret, numerus quarto partitus & idem. Interfuerunt enim anni CXXIV, menses septem & dies XIV, a sexta scilicet Februarij ad XX Septembris: at dum exprimitur annus ab obitu centesimus & quinquagesimus, [male inde illato anno obitus 661.] vna indicatur mendo communi annus obitus DCLXI, apud Elnonenses, ne oblitterari posset, lapidibus insculptus, vt ex sequentibus constabit.

[Annotatum]

* forte haberi.

§ XVI Scriptum Elnonense de anno obitus S. Amandi excussum.

[110] Qvamquam hactenus iis qui obitum S. Amandi ad annum DCLXI referunt, abunde satisfactum esse videatur; tamen, ne aliquem in monumentis MSS. latentem thesaurum existimemur neglexisse, [Anonymus Elnonensis] addimus ex MSS. Elnonensi & Marchianensi, Argumentum, quo tempore beatus Christi Confessor Amandus vel natus vel defunctus sit: vti illud sub hoc titulo proferens Auctor Elnonensis, hæc ita disputat. [statuit S. Amandū vixisse ab anno 571 ad 661] De tempore natiuitatis & cursu vitæ atque obitu beati Pontificis Christi Amandi aliqua lectioni inserere ad plenam cognitionem legentium necessarium duximus. Qui, sicut probabili argumento historiis ac chronicis sibi concinentibus inuestigamus, anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi DLXXI, Nonis Maij mensis, in prouincia Aquitaniorum, & pago præfatæ regionis vocabulo Herbatilico, ex patre Sereno, matre Amancia, natiuitatis initium habuit, anno scilicet septimo, quo Iustiniani successor minor cum Sophia coniuge in Republica arcem imperij tenebat: quo videlicet tempore Ioannes Pontifex Romanæ Ecclesiæ in ordine Pontificum LXIII Cathedram eiusdem Vrbis anno sui Præsulatus VII strenue gubernabat. [sub his Pontificibus Romanis] Computantur autem ab anno natiuitatis præfati viri Diui Amandi vsque ad obitum ipsius, Pontifices Romanæ Sedis sedecim, a Ioanne scilicet incipientes numerare, cuius octauo anno * Pontificatus natus est, hoc modo. Primus idem Ioannes, secundus Benedictus, tertius Pelagius, quartus mirabilis Doctor Ecclesiæ Gregorius, in cuius ordinationis initio vir Domini Amandus XXII ætatis agebat annum, in obitu vero ipsius Papæ XXXV, qui erat annus a Natiuitate Domini DCV, regni autem Phocæ Cæsaris annus II, sicut Beda venerabilis Presbyter in Chronicis suis refert. Et vt cœptum persequar calculum, successor Gregorij Pontificis quintus Sabinianus, sextus Bonifacius, septimus alter Bonifacius, octauus Deusdedit, nonus Bonifacius, decimus Honorius, vndecimus Seuerinus, duodecimus Ioannes, tertius decimus Theodorus, quartus decimus Martinus B. Amando familiarissimus, quintus decimus Eugenius, sextus decimus Vitalianus, cuius tertio anno Pontificatus B. Amandus est defunctus VIII Idus mensis Februarij, atque ita computati ab anno dicto Incarnationis Dominicæ DLXXI, qui erat annus octauus Præsulatus Ioannis Papæ, vsque ad annum Domini DCLXI, qui erat annus Episcopatus Vitaliani Papæ tertius, inueniuntur anni vitæ præfati Patroni XC, quibus præsentis vitæ munus expleuit.

[111] Simili etiam modo, si Reipublicæ Imperatores reuoluas, septem in tempore vitæ præfati Patris Amandi regio officio functos inuenies hoc ordine. [Imperatoribus in Oriente,] Primum Iustiniani successorem Iustinum iuniorem, cuius septimo anno regni natus est: secundum Tiberium, tertium Mauritium, quartum Phocam, (cuius secundo anno Imperij, vt iam diximus, qui erat annus Domini DCV, Gregorius Papa obiit: post quem B. Amandus vixit annis LVI) quintum Romani Imperij Principem Heraclium, sextum Constantinum, septimum eiusdem nominis Constantinum, cuius anno regni XXIII, qui erat annus Dominicæ Incarnationis DCLXI, vltimum præsentis æui tempus sæpe dictus Pater expleuit. Quod si & Principes regni Francorum, qui tempore vitæ eius ius regium tenuerunt, aliquis quærere voluerit, (quamquam enim id non facile propter historiarum semiplenam indaginem videatur fieri posse) diligentius animi viuacitate perspiciens, reperiet tempore vitæ eius, hos apud Francos honore functos regio, hoc ordine. Primum Hilpericum, secundum Lotharium, [& Regibus Francorum:] tertium Dagobertum, quartum Sigebertum, eiusque fratrem Hlodoueum quintum, cuius filij fuerunt hi, Lotharius, Hildericus, ac Theodericus. Sed Lothario in iuuentute mortuo, ac deinde Hilderico a Francorum Primatibus interfecto, regalem, quam nuper tonsoratus amiserat, Theodericus excepit dignitatem. Ad cuius vsque tempora Beatum vixisse Amandum, [mortuum esse sub Theoderico Rege, & Ebroino Maiore, domus, circa tempus martyrij S. Leodegarij.] chartarum instrumento, quæ apud nos hactenus habentur, docemur. Quibus etiam diebus Ebroinus Maior-domus nefandas regno Francorum frendens inferebat calamitates, augens de die in diem vsque ad seram scelerata piacula mortem. Qui Regibus cum omni populo perturbatis, ad vltimum omnium malorum suorum cumulum, B. Leodegarium diuersis tormentorum pœnis excruciatum Christi Martyrem fecit.

[112] Si quis vero hunc sermonem ab exiguitate ingenioli nostri depromptum quasi minus idoneum ac veritate suffultum probabili argumento inuestigare voluerit, hunc monemus; vt primo annum obitus præfati Confessoris Christi Amandi, [Error is lapidibus insculptus,] qui fuit a natiuitate Domini DCLXI, diligenter memoriæ figat: quia in eo, sicut priores nostri non solum in libris, sed etiam lapidibus, ne oblitterari posset, scriptum reliquerunt, ab hoc mundo ad Dominum transiit. Vnde hoc numero, quasi fundamentum, in animo stabiliter collocato: ab ipso demum ad superiora calculando, XC annorum, quibus vixit, numerum computet, & sic ad DLXXI natiuitatis Dominicæ annum, quo natus est sæpe dictus Pater, gradatim perueniet. His igitur duobus calculis vno ortus & altero obitus diligenter animo commendatis, adhibeat sibi historias Regum, qui eo tempore ius regium tenuerunt, insuper & chronicas venerabilium Patrum, nec non & librum de Pontificibus Apostolicȩ Sedis editum, eosque quasi ante & retro oculatus, hinc & inde sensus viuacitate circumspiciat, atque, qui Apostolici, quiue Imperatores vel Principes B. Amando in corpore adhuc viuente fuerint, solerter consideret. Et, si post nonnullam laboris operam, rei veritatem inuenire quiuerit, nequaquam hæc nostra dicta, qualiacumque sint, vt opinor, reprobabit. Hactenus Auctor Elnonensis, totus in colligendis Pontificibus Romanis, ac Imperatoribus Constantinopolitanis, quasi muris illis atque propugnaculis procul extra Galliam sitis, hæc controuersia foret defendenda. Imo quasi hæc non sufficerent, additur epocha illius anni ⅠƆCLXI, qua tunc veluti firmißimo, præsidio munita ea sententia nequiret deinde expugnari. Ita ergo in MS. nostro adiungitur sub titulo de obitu B. Amandi: Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCLXI, Indictione IV, Epacta XV, Concurrente IV, Termino XII Kalendas Aprilis, Pascha V Kalendas Aprilis, Luna XXI, VIII Idus Februarij, die Dominica, Luna I, obiit S. Amandus annorum circiter nonaginta. Hæc ibi, quæ, excepta die Dominica, conueniunt in illum annum ⅠƆCLXI, Cyclo lunæ XVI, Solis XVI, littera Dominicali C, vti etiam ex Concurrente IV constat, ergo VI die Februarij in Sabbatum incidente. Quid si epocha anni ⅭⅠƆⅠƆCLXI eodem modo apponeretur, num inde conficeretur S. Amandum mille annis serius vita functum esse? Sit potius, nomine asserentium annum obitus eius ⅠƆCLXI, hæc proposita conclusio, atque ex intimis historiæ visceribus deducta.

[113] [Conclusio aliorum de anno 661 obitus,] S. Amandus ante Episcopus Traiectensis, Elnone in monasterio a se extructo, ab his auctoribus mortuus dicitur anno Christi ⅠƆCLXI, ergo Sabbato ante Dominicam Quinquagesimæ, cyclo Solis XXVI, littera Dominicali C, & cyclo Lunæ XVI, Paschate deinde celebrato XXVIII Martij: anno ætatis LXVII, ordinationis Episcopalis XXXIII, suscepti Episcopatus Traiectensis XVI: regni Chlodouei II apud Francos Neustrafios anno XVII, S. Sigeberti fratris apud Austrasios XXIII, antequam in Neustria Chlotharius III (sub quo tamen Ioannem Blandiniensium constituit Amandus Abbatem) regnum auspicaretur, [plurimas continet contradictiones,] integro anno, at biennio ante quam regnum Childericus apud Austrasios capesseret, qui tamen ei fundum donauit, & apud Rutenos in quo monasterium Nantense extruxit; & Barisiaci in agro Laudunensi: ac demum anno XX antequam Childerico occiso Theodericus, (sub quo testamentum condidit) regnum Francorum accepit. Eadem ratione secundum illos auctores mortuus est anno XVII, antequam S. Reolus consecraretur Archiepiscopus Remensis, anno XV ante Episcopatum S. Vindiciani, anno V ante Episcopatum S. Mummoleni: & anno III priusquam Abbates crearentur Aldebertus apud Gandauenses S. Bauonis, & Ioannes Blandiniensium; qui tamen omnes tam Episcopi quam Abbates eius testamento post S. Amandi propriam signaturam subscripserunt. Demum anno XXIII, antequam ab eo Baudemundus constitueretur Blandiniensium Abbas; anno XVII ante martyrium S. Theodardi Episcopi Traiectensis, & succeßionem S. Lamberti, & anno XXV ante cædem S. Leodegarij, qui eisdem fere diebus, vt traditur ab Auctore Elnonensi, martyrium passus. Postremo anno S. Vitaliani Papæ non tertio, vt illi volunt, sed quinto, vtpote sub finem Iulij anni ⅠƆCLVI creati: & anno non Constantini XXIII, sed Constantis patris Constantini Pogonati, de quo mox agemus anno XXI. Horum interim annorum tam Pontificis quam Imperatoris nulla mentio fit apud Baudemundum, Auctorem Aquitanum, Milonem, ceterosq; æuo S. Amandi magis propinquos. [& temporum confusiones.] Constantis, qui & Constantinus, meminit Harigerus, eiusq; annum XXIII, Christi ⅠƆCLXV exprimit: cui Constanti adiungit annum ætatis S. Amandi nonagesimum, quem etiam cum Imperio Constantini, vt vocant, & pontificatu Vitaliani tradunt Auctor Elnonensis, & Philippus Abbas, asserentes ambo mirabili temporum confusione, tunc in Francia Theodericum regnasse. Quare de eius sub hoc Rege obitu sit etiam opposita alteri hæc nostra conclusio.

[114] [Conclusio de anno 684 obitus,] Amandus antea Episcopus Traiectensis, Elnone in monasterio a se constructo mortuus est anno ⅠƆCLXXXIV, ergo Sabbato ante Dominicam Septuagesimæ, cyclo Solis XXI, litteris Dominicalibus C B, ac cyclo Lunæ 1, Paschate dein celebrato X Aprilis; anno ætatis XC, ordinationis Episcopalis LVI, [in omnibus clara,] a suscepto Episcopatu Traiectensi XXXVIII, anno regni Theoderici III, Episcoporum Lamberti Traiectensis VII, Reoli Remensis V, Vindiciani IX, Mummoleni XIX, Abbatum Aldeberti monasterij S. Bauonis XX, Baudemundi Blandiniensis I, altero anno labente ante necem S. Leodegarij Martyris, Leone II Pontifice Romano, [tum imperante Constantino Pogonato.] & Constantini Pogonati Constantis filij, Imperatoris anno XVI. Ab hoc Imperatore aliquos occasionem perturbandi hanc Chronologiam hausisse non dubitamus. Nam Regino Abbas Prumiensis, qui sub finem noni atque initium decimi seculi floruit, [non tempore Dagoberti Regis.] tempore huius Constantini Pogonati tradit Dagobertum Regem vixisse, eiusque filium Sigebertum, dum a S. Amando catechumenus fieret, non amplius quam quadraginta dies natum, cunctis audientibus Amen respondisse. Præterea annum Christi siue ab eodem Reginone, siue ab alio, vt ad Vitam S. Sigeberti diximus, potius intrusum, apponi ⅠƆCV; [neque anno 605, iuxta Chronicon Reginouis,] regnasse XVII annos, ac tamen Iustinianum eius filium succeßisse anno Christi ⅠƆCXII, decennio integro ab immemore sui siue interpolatore siue Reginone magna cum socordia absorpto. Verum hic Iustinianus, ab præcisis deinde naribus Rhinotmetus posteris dictus, Constantino patri succeßit anno Christi ⅠƆCLXXXV: sub cuius imperio tradit idem Regino S. Sigebertum Regem in regno Austriæ sublimatum, Chlodoueum II, illi Lotdouuicum natum, eorumq; patrem Dagobertum Regem mortuum esse, & in basilica S. Dionysij sepultum. Hos Reginonis errores exprimit Chronologus Gandensis, [descriptum a Chronologo Gandensi,] dum asserit monasterium Blandinium cœptum anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCX, Indictione I, Dagoberti XIV, qui idem annus reperitur in Chronico Sigeberti, & vulgaribus his versiculis confirmatur:

In sexcenteno deno fundauit Amandus
Anno Blandinium, Patronum dans ibi Petrum:
Rexit Florbertus, dotauit Rex Dagobertus.

Quia autem circa illud tempus natus baptizatusq; est a S. Amando Sigebertus Rex secundum Chronicon Reginonis, illud principium fontemq; omnium errorum prorsus iudicamus. Inde mendum haustum a Theoderico Abbate, statuente S. Bauonem anno ⅠƆCXXXI mortuum esse. [Elnonensi,] Inde Elnonenses reliquam ætatem S. Amandi supputantes obitum eius coniecerunt in annum ⅠƆCLXI, quem mox lapidibus insculptum, sacrosanctum existimarunt Elnonensis Chronologus, Sigebertus in Chronico, Philippus Abbas in Vita: [aliisq;.] secuti posteriores cæco quasi impetu nullum dubitandi aut examinandi locum relictum esse censentes: sufficere correctionem Imperatorum, quos errore nimium crasso a suo tempore remotos esse luce clarius videbant: relinqui posse S. Amandum, vt hominem priuatum ab exteris scriptoribus neglectum.

[115] Inter præcipuos Scriptores, qui vltimo hoc seculo Historiam Belgicam scripserunt, sunt primo Molanus & Meierus, qui ex Elnonensibus tabulis annum Christi ⅠƆCLXI seruarunt: Molanum describunt Rosweydus noster in Historia Ecclesiastica Belgica, in Annalibus Baronius, aliiq;. [Ab Elnonensi traditione recedunt Doctores Duacenses ad annum 645,] At Doctores Duacenses in suis ad Molanum notationibus fauent Placentio mortem eius referenti ad annum ⅠƆCXLV: pro quo facit, inquiunt, quod S. Lambertus (qui ei post Remaclum & Theodardum successit) legatur interfuisse eleuationi S. Vedasti, quæ, teste Sigeberto, facta est anno ⅠƆCLVIII. Sed ea satis reiecta sunt tum hic, tum ad Vitam S. Vedasti. Tantum cum pace veniaque Religiosißimorum Patrum monasterij Elnonensis liceat nobis, adhibito diligenti studio veritatis ab hac intrusa traditione recedere, quam nulla prope caußa Doctores Duacenses reiiciendam iudicarunt. Bucherius, Ioannes Roberti, Buzelinus, Fisen sæpius citati, aliiq; tradunt obiisse S. Amandum anno ⅠƆCLXII. Tunc, inquit Bucherius, S. Amandus moritur VI Februarij, [Bucherius aliiq; ad annum 662] die Dominico. Meierus. Ergo hoc anno, etsi ipse cum Sigeberto vocet ⅠƆCLXI, quod & verum est; nam tunc a Paschate primum inibant anni. Ast ab Christi natiuitate cœptos tunc annos infra dicemus. Addit Meierus Indictionem IV, quam Bucherius V statuit. Demum recedit ab Elnonensibus tabulis Ioannes Cognatus lib. 2 Historiæ Tornauensis cap. 34, & Malebrancus lib. 4 de Morinis cap. 10, statuentes obitum S. Amandi incidisse in annum ⅠƆCLXXII, [& alij ad annum 672 & 671.] eumq; fuisse Regis Theoderici IV. Quæ supra satis refutata sunt. De anno ⅠƆCLXXI a Guichenono morti eius attributo agemus infra § XXI.

[Annotatum]

* Eln. Prȩsulatus.

§ XVII S. Amandi publica variis diebus veneratio. Eius Reliquiæ.

[116] Hactenus anni vitæ S. Amandi vniuersi discußi, ac tempus obitus stabilitum est. In die ac mense vnanimis est consensus omnium, [Celebratur S. Amandus 6 Februarij, quo obiit,] qui eum ab aliis Amandis distinxerunt. Dies is est VIII Idus Februarij, sacra eius memoria in plerisque tabulis Ecclesiasticis celebris. Eo certe quidem die inscriptum eius nomen Calendario antiquo ante annum ⅠƆCCXLI scripto, & martyrologio S. Hieronymi adiuncto. Martyrologium MS. [in variis Martyrologiis,] Centulensis olim, nunc Vedastini monasterij, sub nomine Bedæ: Cœnobio Helnone S. Amandi Episcopi & Confessoris. MS. Leodiense S. Lamberti sub Bedæ quoque nomine: Eodem die natale S. Amandi Episc. & Confess. Beda excusus, [aut seorsim,] Rabanus, Notgerus: Et in Ellone, siue Hellone, corrige Elnone, depositio S. Amandi Episc. & Confess. MS. Tornacense S. Martini & Lætiense primo loco hæc habent: Elnone monasterio, depositio S. Amandi Episc. & Confess. qui multorum miraculorum virtutibus pollens, inter alia fertur, quod reum, cui ante mortem a sæuo Iudice non potuerit vitam impetrare, post mortem a pio Iudice Deo vitam impetrauit & salutem. Quæ eadem referuntur in Martyrologio Elnonensi apud Molanum in Natalib. Sanctorum Belgij, præpositis his verbis: In Pabula; cuius ditionis Comitem haberi Abbatem Amandinum supra diximus: dein Episcopus Traiectensis nominatur vti supra etiam insinuauimus. Galesinius hoc eum elogio exornat: Traiecti S. Amandi Episcopi & Confessoris. Hic illustri genere in Aquitania natus, monasticæ vitæ disciplinam a puero amplexus, parentis rogatu ab ea amoueri nullo modo potuit: sicque annis quindecim omni admirandæ abstinentiæ genere corpus macerauit. Religionis caussa Romam peregrinatus, cælesti admonitu in Galliam rediit: vbi multis locis fidem prædicauit, complures habuit discipulos sanctitatis laude præstantes, & ab impietate innumerabiles ad Christianæ religionis cultum perduxit; sicque in omni vita sanctissime versatus, fideique caussa multis laboribus pie perfunctus, quieuit in Domino. Canisius in Martyrologio Germanico insigne quoque eius habet elogium, in quo dicitur suis precibus obtinuisse Dagoberto Regi filium, a se dein baptizatum, atque Amen respondentem, qui fuit S. Sigebertus: quem eius precibus obtentum alibi non legimus. Longioribus eumdem encomiis celebrant Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræus in Fastis Belgicis & Saussaius in Martyrologio Gallicano, qui volunt illum & Argentoratensem ad Rhenum condidisse Episcopatum, & primum fuisse vrbis illius Episcopum. Quæ supra reiecimus.

[117] Hoc eodem VI Februarij egimus de S. Vedasto Episcopo Atrebatensi, [aut cum S. Vedasto,] altero Belgarum Doctore, quem cum S. Amando in pluribus sacris Fastis coniunctum istic diximus, allatis verbis Martyrologiorum MSS. Treuirensium S. Maximini & S. Martini, Vltraiectini Ecclesiæ S. Mariæ, ac potißimum Vsuardi ex vetustionibus codicibus. Huic fere consentit Martyrologium Romanum, cuius verba supra § 7 dedimus. In MS. Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ, clausula adiecta dicitur Traiectensem supra Mosam rexisse Ecclesiam. Ast in Martyrologio Coloniensi, Florario MS. aliisq; compluribus MSS. sub nomine Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis dicitur, Traiectensium tribus annis rexisse Ecclesiam: sed infructuosum inibi cernens laborem suum, vitam eremiticam eligens in quadam cella iuxta ciuitatem Turonicam quindecim annis cilicio semper tectus (aliis MSS. supertectus) & aqua & pane hordeaceo sustentatus permansisse. Quæ cum Vitæ historia non consentiunt, neque Turonis, sed Bituricæ XV annos in cælestium rerum contemplatione exegit, neque post relictam Traiectensem Sedem, sed sub ipsa conuersionis initia. Aliter hæc efferuntur in Martyrologio MS. Leodiensi S. Laurentij, quod est Adonis, sed auctum: Eodem die depositio SS. Vedasti & Amandi Episcoporum, quorum actus, & miracula & vitæ consummatio in Ecclesiis clara & celebria habentur (eratque antiqua manu additum) Vedastus Atrebatensem rexit Ecclesiam, in qua etiam requiescit. Amandus vero Traiectensem tribus annis Ecclesiam rexit; sed infructuosum inibi videns esse suum laborem, vitam eremiticam elegit, in saltum transiens Beuium: vbi nunc honorifice requiescit super fluuium, qui Scarbs nominatur. Apud Molanum in Auctario ad Vsuardum additur, eum, benedictione ab Aichario Episcopo accepta, in pago præter fluenta Scaldi fluuij, cui vocabulum est Gandauum, verbum Domini intrepidum annuntiasse. Maurolycus addit eum Traiectensem rexisse Ecclesiam tempore Heraclij, qui imperauit ab anno ⅠƆCX ad annum ⅠƆCXLI: post quem regnarunt eius filij Constantinus, tum Heracleonas, singuli aliquot mensibus tantum; dein Constans, Constantini filius, Heraclij nepos; sub cuius imperio S. Amandum tribus annis rexisse Ecclesiam Traiectensem supra probatum est. Annus obitus additur Martyrologio Germanico DCLIII, Florario MS. aliisq; ⅠƆCLXI: qui error supra confutatus est.

[118] [aut cum reliquis Episcopis Traiectensibus.] In Ecclesia Traiectensi hoc VI Februarij colitur S. Amandus simul cum reliquis Episcopis Traiectensibus; officio duplici, vt videre est in antiquo Breuiario S. Seruatij. Eamdem omnium Episcoporum commemorationem recolunt Saussaius, Galesinius, Canisius, Ferrarius, Molanus, aliiq; ac nos supra hoc die inter Sanctos in alium diem remissos de ea fuse egimus. De eadem omnium Pontificum Traiectensium celebritate agunt Wion in Martyrologio Monastico, & Dorganius in Calendario Benedictino, quod nonnulli eorum vulgo existimentur monachi Benedictini fuisse, eaq; de caußa seorsim de S. Amando agunt iidem Wion & Dorganius; vti etiam Menardus, & Kalendarium MS. Benedictinum his verbis. S. Amandi Episcopi Traiectensis superioris, prius Abbatis Elnonensis, cui cum quidam Episcopus caussa humilitatis & hospitalitatis aquam in manibus daret, ex lotura cæcus est illuminatus. De die natiuitatis & ordinationis Episcopalis supra egimus.

[119] Milo in historia Translationis corporis S. Amandi num. 4 tradit, VII Kalendarum Nouembrium, [Memoria Ordinationis, Translationis & Dedicationis ecclesia 26 Octob.] seu XXVI Octobris, triplicem S. Amandi memoriam, numeroso populorum cœtu, debito cum honore celebrari, videlicet Dedicationem sacræ basilicæ, Translationem B. Amandi, & Episcopalis honoris assumptionem. Antiquum Martyrologium MS. Tornacense S. Martini ea ita refert: Treiecti ordinatio Episcopatus S. Amandi, & in pago Tornacensi Helnone cœnobio Translatio corporis ipsius ab ecclesia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli in basilica S. Stephani Protomartyris, agente B. Eligio Pontifice; atque Dedicatio eiusdem basilicæ. Eadem habent (omißis solum verbis, in pago Tornacensi) Wion, & Menardus in Martyrologio Benedictino, & Molanus ex Martyrologio Elnonensi in Natalibus Sanctorum Belgij atque in posteriore editione additionum ad Vsuardum. Fusius Florarium Sanctorum MS. Translatio S. Amandi Traiectensis superioris Episcopi & Confessoris: cuius corpus cum in cœnobio a se condito, cui Eluonis (imo Elnonis) nomen adhæsit, mansisset sedecim annis sepultum, post tantum temporis a S. Eligio Nouiomensi Episcopo, qui floruit anno salutis ⅠƆCXLIX, repertum est incorruptum: qui gratias egit summæ Deitati, quod sanctitas, quæ in viuente claruerat, in mortuo non latebat. Quæ verba ex Historia translationis a Milone scripta. sumpta: qui etiam S. Eligium adhuc superstitem fuisse dicit, quod supra refutauimus. Aliqua Martyrologia eodem die referunt S. Amandum, nulla addita solennitatis caußa: ita Beda excusus, Viola Sanctorum, Bellinus, quædam sub nomine Vsuardi excusa & MSS. Ipso die S. Amandi Confessoris. Alia MSS. sub Vsuardi nomine: Ipso die Eleuatio S. Amandi Confessoris. Hermannus Greuen, & Martyrologium Coloniense antiquum: Translatio S. Amandi Episcopi Traiecti superioris & Confessoris. MS. S. Richarij: Cœnobio Helnone Translatio S. Amandi Episcopi & Confessoris. Alij addunt S. Vedastum, illi VI Februarij iunctum socium. Ado a Rosweido editus: Commemoratio agitur ipsa die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, quorum vita & mors plurimis extitit miraculis gloriosa. Habentur eadem in prima editione Auctarij Molani ad Vsuardum, in Martyrologio Germanico, in MS. Treuirensi S. Maximini, ac fere in Galesinio. De vtrisque ita cecinit Wandelbertus:

Pontifices fama, signis, tumulisque coruscos
Septimus ostendit, vero de nomine Amandum,
Vedastumque simul meritis & tempore iunctos.

Plurimæ Ecclesiæ dicto XXVI Octobris hanc solennitatem celebrant, vti videre est in antiquis Breuiariis Cameracensi, Leodiensi, Vltraiectensi, Brugensi, Antuerpiensi, Bruxellensi, Tornacensi, Atrebatensi, Blandiniensi, Coloniensi & c. in quorum aliquibus agitur festum duplex, in aliis solum Commemoratio. De celeberrimo S. Amandi culta eodem XXVI Octobris apud Argentinenses, Spirenses, Wormatienses actum supra § IX: quo die colitur & S. Amandus Wormatiensis Episcopus, aliusq; Amandus Episcopus Argentoratensis. [aliquibus 25 aut 27 Octob.] Martyrologium MS. Leodiense S. Lamberti pridie, id est XXV Octobris, hæc habet: Item Translatio vel Ordinatio, siue Dedicatio S. Amandi Episcopi & Confessoris. Postridie, siue XXVII Octobris, commemorationem Ordinationis S. Amandi specialius recoli supra diximus.

[120] Altera S. Amandi eleuatio, quæ anno Christi ⅠƆCCCIX a Lothario custode facta est; [Eleuationis 20 Septemb.] celebratur XX Septembris: quo die in Martyrologiis Elnonensi & Tornacensi S. Martini hæc leguntur: Duodecimo Calendas Octobris, Elnone Eleuatio corporis S. Amandi Episcopi & Confessoris, cuius corpus post centum quinquaginta a transitu annos integrum inuentum est, atque de oris eius geminis ab inuentore dentibus ablatis, stillæ scribuntur fluxisse cruoris. Eadem habet Molanus in Auctario Vsuardi, Wion & Menardus. Meminit eiusdem Ferrarius & MS. Martyrologium Bruxellense S. Gudilæ. In Florario MS. hæc Eleuatio pridie, seu XIX Septemb. refertur his verbis: [aliis 19 Septemb.] In Francia apud cœnobium Elnonense Eleuatio S. Amandi quondam Traiecti superioris Episcopi, consecratoris S. Gertrudis Virginis Niuellensis, facta a Lothario custode anno salutis ⅠƆCCCXII, a depositione eius anno circiter CLII, cuius corpore adhuc inuento integro, cum eius capilli & vngues, qui excreuisse videbantur, succiderentur, & de ore dentes adhibita forcipe extraherentur, sanguis inde profluxit, qui ad memoriam posterorum adhuc seruatur. Hæc ibi, numeris plerisque mendose expreßis: dies fuit XX Septemb. annus ⅠƆCCCIX, qui Miloni aliisq; est a transitu eius CL, nobis CXXVI, vt supra probatum est. Mansit tum corpus omnium aspectibus & venerationi expositum duos & triginta dies, [Repositionis 23 Octobris.] ac deinde sepositum, seu sacræ sepulturæ restitutum, XXIII Octobris. qui dies in Martyrologio Elnonensi apud Molanum celebris habetur: Decimo Calendas Nouembris, Helnone restitutio corporis S. Amandi Episcopi & Confessoris. Eadem habent Wion & Menardus. Demum Dominica post Ascensionem Domini celebratur vltima eius Reliquiarum translatio.

[121] Kalendis Octobris, quo die colitur translatio Reliquiarum S. Vedasti, [Alius cultus 1 Octobris.] in quodam Martyrologio MS. Benedictino, sed nec admodum antiquo, neque accurato, isthæc leguntur: Translatio S. Amandi Abbatis Elnonensis & Episcopi Traiectensis. Gemeliacum, modo Gemblacum, vetus est Brabantiæ oppidum cum monasterio: in quo S. Amandi, (ob templum forte olim ibi erectum, populosq; fide virtuteq; instructos) cultus annotatur XXV Iunij, quo die Molanus in Auctario Vsuardi: [25] In Gemeliaco natalis SS. Amandi & Domnoleni Confessorum. Saussaius socium Domnelum appellat. MSS. antiqua Leodiense S. Laurentij & Treuirense S. Maximini: In Gemiliaco Natale S. Amandi. Florarium In Genuliaco S. Amandi. Hæc ibi. An qui Domnelus vel Domnolenus est, censendus fit Domlinus Torholtanus, de quo egimus num. 22, non constat. In Auctario MS. Carthusiæ Bruxellensis non antiquo ad Vsuardum, refertur eodem XXV Iunij, Eleuatio S. Amandi: sed quænam ea fuerit necdum legimus. Ferrarius XXIV Iunij, citatis tabulis Ecclesiæ Lemouicensis ad se transmißis, hæc scribit: [& 24 Iunij.] Lemouicis SS. Amandi & Domnoleni Confessorum. Infra ad caput V Vitæ per Baudemundum littera h dubitamus, num Lemouici cæcus ab eo fuerit illuminatus. Corpus S. Amandi Elnone, inde Amandopoli dicta, [Corpus Elnone,] seruatur thecæ inauratæ artificiosißime elaboratæ inclusum. At magnam eiusdem cranij partem habere Patres Recollectos in Cortracensi conuentu, aliquas etiam reliquias esse in nobili monasterio sanctimonialium Broucburgensium, [aliquæ reliquiæ alibi.] ac de sudario & vestibus eius obtentis gloriari Maricolenses monachos scribit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico. Coloniæ in Ecclesia B. Mariæ Virginis ad Gradus spectari aliquas reliquias S. Amandi tradit Gelenius lib. 3 Coloniæ Agrippinensis syntagmate 7 § 4, num. 17. Delatæ fuerunt reliquiæ S. Amandi & aliorum Sanctorum XIX Ianuarij anno DCCCXCIV in villam Nemmicum pugi Veromandensis, ad contractum firmandum, vt dicitur IV Ianuarij in Translatione S. Rigoberti cap. 5. Et XVII Ianuarij fit commemoratio S. Amandi in veteri Breuiario Præmonstratensi.

§ XVIII Vita S. Amandi a variis conscripta.

[122] Qvod S. Amandus testamentum, siue coniurationem de sua sepultura, fecit die XV Kalend. Maij, anno Theoderici Regis II, Christi ⅠƆCLXXXII, scripsit Baudemundus eius tum discipulus, vti indicat sub finem his verbis: [Baudemūdus scriptor testamenti S. Amandi,] Ego Baudemundus peccator, iubente Domno meo Amando, hanc epistolam deliberationis suæ scripsi, & subscripsi. Hic secundum ea, quæ ex Chronico Blandiniensi supra num. 106 dicta sunt, Ioanni Abbati Blandiniensi, qui dicto teslamento subscripsit, [Abbas Blandiniēsis creatus an. 683,] Nonis Martiis anno DCLXXXIII mortuo, succeßit, tertius a B. Florberto Abbas, ordinante S. Amando, anno sequente DCLXXXIV vita functo. Quamdiu superfuerit Baudemundus, dubium est, tabulis Blandiniensis cœnobij corruptis, in quibus cum Ferreco successore traditur rexisse annis XCV: quos solum XXIII censemus fuisse. Nam Hatta primus monasterij Vedastini apud Atrebates Abbas, vt traditur in Chronico Vedastino, anno Christi ⅠƆCCVI etiam Blandiniensibus, e quibus assumptus fuerat, datus est Abbas; e viuis dein sublatus Kalendis Februariis anno ⅠƆCCX: vt ex eo Chronico scribit Locrius. Qui Hattæ succeßit Cælestinus, expulsus fuit a Carolo Martello, quod Raginfrido anno ⅠƆCCXVII ab eo deuicto adhæsisset. Hæc de tempore, quo Baudemundus eiusq; successores Blandiniensi monasterio præfuerunt. Quam primo loco damus Vitam S. Amandi, [scripsit eiusdem Vitam,] hic Abbas Baudemundus scripsit: de quo in Martyrologio Elnonensi hoc VI Februarij ita legimus. Baudemundus, qui Vitam S. Amandi scripsit, dicit quemdam Bonum Presbyterum sibi narrasse, quod præsens erat, cum Amandus Tornaci a Iudice non obtinebat furis liberationem, quem suspensum ad vitam reuocauit. Ea num. 13 relata ætatem auctoris produnt. Eodem mode num. 22 ait se Erchengisilo Presbytero venerabili atque fideli viro narrante didicisse. & num. 3 ex ore S. Amandi scribit, sicut idem vir Dei narrare consueuerat. & num. 20 ait se ex Fratribus in monasterio a S. Amando excultis plures postea Abbates seu honorificos vidisse viros. Videtur autem Baudemundus hanc Vitam composuisse ante primam corporis S. Amandi eleuationem, [ante annum 699,] factam ab obitu eius anno XVI, Christi ⅠƆCXCIX: quam alioquin non ita tacitus præteriisset, imo nec ipse Baudemundus forte tam diu vixit: Omittit idem auctor quæ per Belgicas prouincias extruxit plurima cœnobia ac templa, quasi iis, quibus scribebat, sat nota. Surius eam Vitam edidit, & quidem, vt præfatur, a Baudemundo, vt habent codices ad S. Amandum, scriptam; fortassis autem meliori stylo redditam a Milone monacho S. Amandi, qui huic historiæ alium librum subiunxit. Est hic liber de visione S. Aldegundis, eleuatione corporis S. Amandi, eiusq; discipulis Sanctis, a Surio huic Vitæ adiunctus: quem hic seiungimus, infra cum de Translationibus agemus, daturi, atque ostensuri non a Milone, de quo mox agemus, sed ab aliquo recentiore auctore, non absque variis mendis, vt dictum est num. 108 & 109, editum. [hic editam ex variis MSS.] Hanc ergo a Baudemundo scriptam Vitam damus collatam cum peruetustis codicibus MSS. duobus Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, tum monasteriorum Blandiniensis, Elnonensis, Marchianensis, S. Maximini, Rubeæ vallis, tum Guilielmi Lindani, & Cornelij Duinij. Contulerat & Rosweydus noster cum alio MS. Extat etiam in codice Vltraiectino S. Martini, sed phrasi paßim mutata.

[123] Aliam perbreuem Vitam Parisiis ab Andrea Chesnæo accepimus, sed sub nomine S. Alani; cuius ipse partem aliquam edidit tomo 1 Scriptorum historiæ Francorum pag. 657. [Iunguntur compendia, aliud ex MS. Gallico,] Quæ eadem extat in MS. Pragensi Bernardi Guidonis; atque etiam edita est in Breuiario antiquo Corisopitensi ad XXVII Nouemb. vt supra diximus. Auctorem arbitramur aut Aquitanum, atque ad distinctionem ita appellamus; aut certe Britannum Armoricum. Nonnulla habet ab aliis non relata, adeoq; digna, quæ hic adiungatur. Simile compendium in Gestis Episcoporum Tungrensium & Traiectensium edidit Harigerus Abbas Lobiensis creatus anno ⅠƆCCCCXCI: [aliud Harigeri ex Gestis Episc. Traiectensium.] quod hic vel ideo magis adiungimus, vt veritas rerum supra discussarum clarius appareat. De Harigero supra sæpius actum est.

[124] Vitam eiusdem S. Amandi eleganti stylo descripsit Philippus Haruengius, vulgo ab Eleëmosyna dictus, monasterij Bonæ-Spei apud Binchium in Hannonia Ordinis Præmonstratensis secundus Abbas, [Philippus Haruengius, ab Eleemosyna Abbas Bonæ-Spei] S. Bernardi æqualis & familiaris. In elogiis Abbatum Elnonensium hæc de eo traduntur:

Non mihi facundi laus est reticenda Philippi,
      Eloquij cuius vndique serpit odor,
Hugonisque ætate fragrat: quo principe gestis
      Admouit calamum, Præsul Amande, tuis.

Huic Hugoni scripsit Philippus priorem Epistolam Vitæ S. Amandi instar Prologi præpositam, eoq; anno Christi ⅭⅠƆCLXIX mortuo, scripsit alteram Epistolam Abbati Ioanni eius successori: sub quo Vitam S. Amandi in lucem editit circa annum ⅭⅠƆCLXX. [circa an. 1170 scripsit Vitam S. Amandi,] Obiit tandem anno ⅭⅠƆCLXXXIII, cum aliquot mensibus ante regendi monasterij onere se abdicasset. Illius hoc legitur epitaphium:

Marcescit florum flos Philippus, via morum:
      Sub me Sanctorum sit consors, Christe, tuorum.
Christe Iesu non da Philippo morte secunda
      Lædi, sed tribue viuere perpetuo.

De Philippo hoc tribus locis agit Voßius in libris de Historicis Latinis, ac lib. 2 cap. 49 vocat Philippum ab Eleëmosyna Abbatem Bonæ-Spei: dein lib. 3 par. 2 litt. P, refert Philippum Abbatem Bonæ-Spei, quasi a superiore diuersum: ac mox Philippum Abbatem Elnonensis cœnobij profert scriptorem Vitæ S. Amandi, a Meiero citatum ad annum 661 in Annalibus Flandriæ. Posseuinus quoque Elnonensem velut ab Abbate Bonæ-Spei diuersum tradit. Iosias Simlerus vnicum habet, & Elnonensem Abbatem facit, nisus & ipse auctoritate Meieri: cuius hæc verba sunt. Philippus Abbas de situ eius (Elnonensis) cœnobij: Locus est, inquit, inter Menapiorum fines Propontiis Neruiisque finitimus. Quæ verba habet Philippus infra num. 64. Hanc Vitam ex MSS. monasterij Blandiniensis, & Nicolai Belfortij descripsimus, [hic editam ex MSS. & operibus excusis.] contulimusq; cum editione Duacena operum Philippi Abbatis, & alio vetusto codice MS. cœnobij Elnonensis: extat etiam MS. in bibliotheca Vedastina. Meminerunt Vitæ huius a Philippo scriptæ Miræus in Fastis Belgicis & de scriptoribus Ecclesiasticis, Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, sed qui in prima huius editione S. Amandum scribit Episcopum Vltraiectensem, in secunda Leodiensem: quo satis innuit eam sibi Vitam non fuisse cognitam. Philippi chronologiam non satis accuratam supra cœpimus corrigere, plenius ad ipsam Vitam emendaturi. Alia ad Milonem spectant sub nomine Philippi edita.

[125] Succedit Milo monachus ac Sacerdos Elnonensis, Harigero & Philippo multo antiquior: sed ordo rerum ab eo scriptarum hunc locum deposcit: ac primo damus, [Milo Presbyter Elnonensis,] ex codice MS. Antuerpiensi domus Professæ, Societatis Iesu, alteroq; Amandino, quam stylo soluto exarauit Baudemundus Vitam S. Amandi, carmine redditam libris quatuor, ac versibus Heroicis vniuersim ⅭⅠƆⅠƆCCCXVIII: in quorum vltimo libro innexuit miraculum sanguinis e dente fluentis in eleuatione corporis facta anno ⅠƆCCCIX. [carmine Heroico edidit eiusdem Sancti Vitam,] Meminit huius poëmatis Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 106 his verbis: Milo monachus S. Amandi, scientia litterarum clarus, scripsit metrico stylo Vitam S. Amandi. Scripsit etiam ad Carolum Regem metrice librum de Sobrietate. Ad quem locum annotat Miræus, eum virum eruditissimum, scripsisse Vitam S. Amandi versu & prosa. Hanc Surium ad diem VI Februarij publicasse. Quæ iam reiecimus, neque etiam, vt Surius ait, eam meliore stylo reddidit, sed metrico. Eiusdem metricæ Vitæ meminere Trithemius, Posseuinus, Gesnerus, Voßius, Valerius Andreas, aliiq;, quorum aliqui cum Miræo Vitam a Surio editam ei perperam etiam attribuunt. Opus illud a se iuuene conscriptum esse indicat sub finem libri primi:

Aptum opus, vt iuuenis iuuenemlaudare mererer. Dicauit illud Magistro suo Haimino, monacho Vedastino, Alcuini quondam discipulo, anno DCCCXLIII vita functo, vt diximus ad Vitam S. Vedasti, vbi aliquot eius tractatus dedimus. Approbauit illud poëma Wlfaus monachus in subiuncta Elegia relatis viris illustribus, [ante annum 840.] quorum iudicio satis factum fuisse ostendit. Sunt autem Episcopi Hincmarus Remensis, Theudericus Cameracensis, & Emmo Nouiomensis, Adalardus Abbas, ac monachi Haiminus, & Teudingus, de quorum ætate infra agimus ad hanc elegiam: indeq; colligimus circa annum DCCCXL poëma suum absoluisse Milonem, qui etiam testes eleuationis anno ⅠƆCCCIX factæ fuisse superstites indicat his versibus.

Si quæris testes, fidei virtute vacillans,
Huc venias, moneo: aspicies diuersa virorum
Agmina, multiplicesque senes ætate verendos.

§ XIX Historia translationum & miraculorum S. Amandi a variis conscripta.

[126] Scripsit idem Milo soluta oratione historiam Translationis corporis S. Amandi factam quindecim ab obitu eius annis. [Scripsit idē Milo Historias Translationis & Eleuationis corporis S. Amandi.] Hanc se per traditionem a Patribus fideliter referentibus acceptam referre num. 1 attestatur: additq; se alterum de eleuatione incorrupti cadaueris eius sermonem habuisse. In hoc sermone, siue historia Eleuationis, ait num. 12, se hæc a Patribus, qui his interfuere, & numerosi supersunt, audiuisse: vti ante ab eodem in poëmate dictum vidimus: atque ita vtroque loco sanguinem, qui e dente euulso manauit, comparat cum pretioso sanguine lateris Christi. In hac eadem historia num. 9 se Elnonensis monasterij filium, quamuis degenerem, inenarrabili pietate existere, asserit. Demum miraculo cerei diuina virtute accensi se adfuisse ait num. 16: Ego ipse, qui hæc qualiacumque sunt, describo, coram positus, & auribus audiui, & ignem oculis vidi: hos etiam versiculos in ipsis concentibus tanto Pontifici dixi, vbi se Poëtam ostendit. [cum miraculo cerei celitus accensi, an: 855, a se spectati.] atque ante num. 13 refert miraculum illud contigisse anno ⅠƆCCCLV: vt mirum sit sub nomine Philippi Abbatis eam historiam editam esse, quam cum codicibus MSS. contulimus: ex quibus historiam Translationis hactenus ineditam adiunximus, potißimum ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris, & duplici codice, quem vtrumque ne lacerarentur, pretio a bibliopegis redemimus: ex quorum altero etiam damus Milonis poëma. In eo quoque continetur eiusdem Milonis carmen hexametrum de Cruce in modum sphæræ ingeniosißime factum, cum hoc ad Carolum Caluum Regem initio:

Accipe, Karle, precor, carmen pietate serena.

Milonis in rebus Chronologicis errores supra refutauimus; & suis locis indicamus. Annum obitus S. Amandi iudicauit DCLXI & S. Eligium interfuisse Translationi corporis eiusdem, vti in vtraque historia & Translationis & Eleuationis narrat.

[127] Extat alia Translationis corporis S. Amandi historia, ex relatione Milonis fere excerpta, adiuncta sub initium visione S. Aldegundis, [Additur Epitome] de qua supra egimus § XV num. 108. Enumerantur a num. 6 discipuli S. Amandi virtute ac sanctitate illustres: inter quos recensetur S. Landoaldus, cuius reliquiæ & Gandauum traduntur translatæ (quod sub finem decimi seculi factum est) & populis fidelibus beneficia impendere: [post annū 1000 scripta,] circa quæ tempora ea increbuit opinio, quod idem Landoaldus, vti hic etiam narratur; vice S. Amandi curam pastoralem in Episcopio Traiectensi egerit. Historiam hanc damus ex MSS. Insulensi Societatis Iesu & Blandiniensi, quam Vitæ S. Amandi a Baudemundo scriptæ etiam subiunxit Surius, tamquam alium librum, vti præfatur a Milone scriptum, qui Auctore illo hactenus ignoto, duobus circiter seculis antiquior est. Huic historiæ adiungimus paruum fragmentum Chronici Elnonensis, [cum fragmento Chronici Elnonensis.] in quo aliqua ad historiam Eleuationis corporis S. Amandi pertinentia attinguntur, atque ex eo initium anni tum a Natiuitate Christi seu XXV Decembris sumi solitum confirmatur.

[128] Sequitur Historia miraculorum S. Amandi a Gilleberto descripta: [Gillebertus testis oculatus scripsit Historiam miraculorum priorem,] de quo hæc traduntur apud Le Bar ex monumentis Elnonēsibus: Gillebertus Sacerdos venerabilis, primo S. Andreæ Elnone Decanus, & postea Elnonensis factus monachus, vir in diuinis Scripturis eruditus, vita quoque & sanctitatis conuersatione insignis, qui contra vitiorum tumultus & versutias viriliter dimicauit, & qui tam Clero & populo quoad viueret, Doctor egregius & Prædicator eximius enituit. Opuscula non spernendæ lectionis edidit de incendio monasterij sui Elnonensis, de deportatione S. Amandi per Franciam, de miraculis per Amandum in via patratis, de reparatione eiusdem cœnobij, stylo soluto & prosaico. Quæ omnia in Historia miraculorum sæpius aucta continentur, & hic eduntur ex MSS. Gandensi & Belfortij, atque editione operum Philippi ab Eleemosyna. Extant etiam MSS. in bibliotheca Vedastina. Præfatur Auctor nihil scribi, nisi quæ euidenter obtutus probauere scriptoris, testimonium ei reddentibus eiusdem temporis monachis, Clericis, atque etiam venerandæ memoriæ & insignis famæ laicis. Quæ de priore parte stylo soluto conscripta intelliguntur: at vbi carmine describit hominem e carcere liberatum, præmonet id esse

Gestum Cocceij, postquam remeauimus ipsi:
      Quod iā non oculis, sed fonte probauimus auris.

Tum de suspenso olim a S. Amando suscitato agens, hac cautela miraculum, sicut quorumdam relatione didicit, legere volentibus qualicumque scripto notificare curat. Quo autem vixerit tempore, constat ex incendio, quo monasterium conflagrauit anno ⅭⅠƆLXVI. An dein superstes fuerit ad annum ⅭⅠƆXC, & quæ vltimo capite subiunximus, etiam scripserit, dubium est. Ab aliis eiusdem cœnobij viris eruditis potius addita suspicamur.

[129] Alia in iisdem MSS. additur Historia miraculorum S. Amandi corpore anno ⅭⅠƆCVII per antiquum Bragbantum delato: [posteriore forte Gunterus, auctor coæuus,] quo tempore vixit Gunterus monachus S. Amandi, qui, teste Sigeberto de Scriptor. Eccl. cap. 166, scripsit martyrium S. Cyrici metrico stylo: cuius & hæc historia calamo potuit concinnari. Vtraque hæc Historia miraculorum edita fuit sub nomine Philippi de Eleemosyna cum reliquis eius operibus, sed vti prior auctorem habuit Gillebertum Amandinum, ita posterior potius referenda est ad dictum Gunterum, aliumue monasterij Elnonensis alumnum. [miraculū Marsilia Abbatissa.] Quæ subiicitur Historia mulieris suspensæ anno eodem ⅭⅠƆCVII Rotomagi ad vitam reuocatæ, editur ex MSS. Elnonensi, Insulensi, aliisq;, & operibus Philippi ab Eleëmosyna, scripta a Marsilia monasterij Rotomagensis S. Amandi Abbatißa, forte nitidiori stylo reddita a dicto Guntero, alioue vltimorum miraculorum scriptore. Demum laborem hunc nostrum concludimus duplici Hymno olim in honorem S. Amandi cani solito, & in codice nostro MS. Vitæ S. Amandi per Milonem carmine editæ subiuncto.

[130] Præter ea quæ de S. Amando damus, extant nonnulla, quæ consulto prætermittimus, [Omittūtur hic alia; Supplemētum MS.] oratione soluta sub variis titulis congesta. Horum primum in MS. Elnonensi & Blandiniensi est huiusmodi: Suppletio quæ addita est libello Vitæ S. Amandi a Milone monacho & Sacerdote cœnobij ipsius: quasi huius suppletionis auctor esset Milo. Est in nostro codice MS. cui prima folia recenti manu suppleta sunt, ita legitur: Supplementum Vitæ S. Amandi a Milone monacho conscriptæ, & editæ a Laurentio Surio, tomo 1 die 6 Febr. Vitam S. Amandi per Baudemundum, perperam Miloni attributam supra ostendimus: quo aliquot seculis iunior fuit auctor Epitomes translationis & Eleuationis corporis S. Amandi simul cum Vita a Surio excusæ. Incipit illud supplementum his verbis: Prælato libello de virtutibus S. Amandi edito, sciendum est quantus vir idem & cuius honoris apud homines habitus est, licet ipse declinare honores mundi semper desideraret. Deinde post indicata breuißime aliquot monasteria ab eo extructa, amicitia eius cum S. Martino Papa explicatur, atque huius contra hæresim Monothelitarum vigilantia laudatur. Subiungitur sub titulo nouo Epistola Martini Papæ ad S. Amandum, quæ infra datur in Vita per Philippum Abbatem. Tituli sequentes sunt De obitu B. Amandi. Quo tempore Beatus Christi Amandus vel natus vel defunctus sit. Hoc scriptum supra § 16 datum est excussumq;, in quo cum Auctor colligat scrupulose Pontifices Romanos atque Imperatores Orientis, quos in supra memoratis operibus ne semel quidem attingit Milo, alius ac multo recentior auctor est, qui obitus S. Amandi annum a maioribus inscriptum libris, & lapidibus insculptum tradit: quod partim a Milone, partim eius tempore factum est.

[131] Adiungitur sermo legendus in transitu siue depositione ter beati atque gloriosi Pontificis Christi Amandi: [& Sermo MS legendus die natali.] in cuius exordio diem depositionis in Sanctis tradit dici diem natalem; tum mortem Sanctorum comparat cum transitu Israëlis in terram promißionis, eosq; dum viuunt, enutriri in deserto manna cælesti corporis Christi. Prolixe dein ostendit exemplo S. Amandi patriam, parentes diuitiasq; contemni debere: tum adolescentiæ eiusdem in Ogia insula peractæ adiungit gloriam in cælo collatam: ad eamq; alios inuitat, inculcata fide, spe, caritate cum operibus misericordiæ, concluditq; sententia extremi iudicij. Quis huius sermonis auctor fuerit, nos latet. Aliquis Milonem imitatus eum conscripsit, vt die Natali legeretur, sicut huius tractatus legebantur in Translatione & Eleuatione corporis S. Amandi: in quibus nusquam istius Sermonis meminit, sed Vitæ per Baudemundum scriptæ: Quia, inquit, Vitæ ter beati ac Deo dilecti Confessoris Christi Amandi libellus satis plene sufficienterque disseruisse cognoscitur. Nos hic eum sermonem, quia nihil in eo, quod ad historiam pertineat, omittimus, indicatis solum primis verbis, quæ sic habent: Quia ad anniuersariam ac sacrosanctam solennitatem beatissimi Patris Amandi, Fratres dilectissimi, religioso deuotionis studio conuenistis, opportunum esse arbitror, vt exhortatione nostri sermonis operum illius insignia cognoscatis, &c.

[132] S. Amandi res gestas plures alij scripsere, Vincentius Bellouacensis lib. 21 Speculi Hist. cap. 119 & 120, [Alij Vita scriptores.] S. Antoninus par. 2 tit. 12 cap.8 § 9, Iacobus de Voragine in Legenda Aurea, qui præter alios errores tradunt eum Turonis ad sepulchrum S. Martini in quadam cellula inclusum XV annos vixisse, quod apud Bituriges factum est. Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 100 & Georgius Wicelius; qui eum scribunt sub Heraclio obiisse anno DCXX. Franciscus Haræus, Cornelius Grasius, & linguis peregrinis quam plurimi: tum varij antiqui in Actis aliorum Sanctorum, quos plerosque supra attigimus.

[133] Euerhelmus Abbas in Vita S. Popponis XXV Ianuarij cap. 5 visionem a S. Amando apparente B. Adelwiua matri eius factam ita describit: [B. Adelvviua mater S. Popponis] Adelwiua in Elnone monasterio ad S. Amandum vna cum filio suo perducta, ibidem desidorij sui ex cælestis visionis oraculo securitatem est adepta. Nam ante B. Cyrici lipsanas, eadem in vigiliis precibusque pernoctante, atque post paullulum ex diutina sui defatigatione semi-vigilante, quia eam superna respexerit exauditio, huiusmodi ad se diuinitus perlata patefecit visio. Noua rerum certe facie quamplures Christi Sacerdotes in consistoriis dealbatos vidit, quos in modum coronæ diuina ostensio altrinsecus positos spectaculo sibi dedit: [a S. Amādo in visione apparente,] inter quos etiam B. Amandus, vtpote eiusdem loci primus, præ ceteris promotius honestiusque residere videbatur, atque ad sententiam ipsius, sicut eum eo loci tunc decebat, omnium intuitus suspendebatur. Sed & B. Cyricum serico, gemmisque totum videbat nituisse, elegantisque pueri vultum imitatum fuisse, tum cum singulis Sacerdotum sermonem conseruisse, proque se ibidem in medio prostrata preces fudisse. [commendata S. Cyrico,] Cui S. Amandus vna cum pari considentium sibi consensu, Eia, inquit, bonæ indolis puer, tuum est pietatis dextram cum precibus etiam huic viduæ porrigere, quæ ante sacrosanctas lipsanas tui continuas non desistit preces admittere. Qua auctoritate venerabilem puerum Cyricum certiorem factum, ad se appropinquasse, totamque se quasi de terra, vbi iacuerat prostrata, vidit leuasse. Atque huiusmodi visio hic finem sui habuit, ipsaque B. Popponis mater mox expergefacta ad se rediit. [fit sanctimonialis.] Quæ hanc quidem visionem filio retulit, cum quo etiam ipsa eadem visionis fide animæquior facta, Virdunum se contulit, veloque piæ conuersationis ex consilio beati viri sibi imposito, iustitia & moribus iam cœnobialis vitæ arrisit proposito. Colitur S. Cyricus seu Quiricus XVI Iulij.

§ XX Nantua in Beugesia monasterium an a S. Amando constructum?

[134] Ad huius Commentarij finem duplex reiecta disputatio: sitne S. Amandus, Belgio procul, in veterum Burgundionum Oris, [In Beugesia, Bressiæ adiuncta,] an vero & apud Hispanos mortuus? Beugesij ad Breßiam nunc spectant populi, S. Amandi æuo, intra Burgundiam numerati: ac nuper cum ad Sabaudiæ Duces antea pertinuisset, Salußiarum marchionatu commutata eorum ditio, & ad Coronam Gallicam translata. Gentis eius historiam, erudito æque ac laborioso commentario illustrauit Samuel Guichenonus: qui in continuatione partis 2 pag. 75 & sequentibus, [Nantua monasterij origo perperam S. Amando attributa,] agit de Nantua, vel Nantuaco, Ordinis Benedictini cœnobio, in media sito Beugesia, qua Lugduno, in cuius diœcesi est, iter est Geneuam atque in Heluetiam. Hoc monasterium autumant accolæ, ab S. Amando ædisicatum, ibiq; eum & in fata conceßisse, & conditum tumulo esse. Neu vana fides queat cuiquam videri, Vita antiqua prosertur, a Baudemundo scripta, sed fœde corrupta. Eam ex duobus codicibus Nantuacensibus descriptam submisit nobis Diuione Petrus Franciscus Chiffletius noster: quam & Guichenonus in probationibus ad historiam Breßiæ & Beugesiæ pag. 210 & seqq. edidit ex Nantuacensi Breuiario.

[135] Quæ Baudemundus narrat cap. 6, ita hic amplificata: His ita peractis, inquit Baudemundus, idem vir Domini Amandus in fines remeauit Francorum, elegitque sibi locum prædicationis aptum, [In Vita S. Amandi ibidem interpolata,] in quo cum Fratribus, qui cum eo per diuersas prouincias, multas pro nomine Christi perpessi sunt passiones, ædificauit cœnobium: atque ex eisdem Fratribus plures postea vidimus Abbates seu honorificos viros. Et hæc quidem vere Baudemundi sunt: dein ita pergit: Eodem fere tempore &c. Quæ ita in codice Nantuacensi leguntur: Temporibus igitur Mauritij & Phocæ Cæsarum, rediens a præfatis Vaccensibus & Pyrenæis montibus Sanctus Dei Amandus, [afficta Beugesia Ozindinsis vrbs Episcopalis,] lustratis pene finibus Francorum, flagitans secretum reperire locum, in quo solitariam vitam ducere posset, liberiusque Deo vacaret; tandem deuenit in quamdam ciuitatulam, nomine Ozindinsem, sitam in finibus Lugdunensium, decentissime turribus eminentibus circumseptam, quæ deinceps a Sarracenis & Vandalis & Gottis, vsque ad solum desolata atque diruta est. Habebat autem hæc vrbs a Septemtrione montem quemdam, nomine Helnon, [mons Helnon, & regio Helnonensis:] ex cuius nomine omnis circa regio Helnonensis vocabatur: in cuius cacumine castrum insigne quadrato lapide & polito constructum habebatur, munitio & defensio vrbis: circa cuius ambitum apparet grata planities, fœcunda pascuis atque irrigua, nemoribus consita, saltu decora, venationi atque piscationi commoda: in quam influunt duo aluei Onix & Lengis. Ab Aquilonali vero parte mons Dunicus circumcingebat eam, simili modo copioso munimine oppugnatus. Extra cuius gyrum quidam collis prospiciebatur, quem reducto paullulum sinu, in æquo complanabat natura, per quam fluuius discurrens planitiem, vocabulo Merulus, ab Alpibus progrediens, bifido cursu nando meat in quoddam stagnum iuxta positum, præstans incolis piscium non modicum quæstum: quæ etiam triugis montium cacuminibus protegebatur, scilicet Dunico, [& Nantua ab nando dicta,] Ibico, & Heenco. Præterea fons prælucidus ab rupibus profluens, saluberrimis vallem irrigat aquis: cuius vocabulum hactenus vicus omnino retinuit. Quem locum vir sanctus, quasi a Deo sibi cælitus offerretur, amplectens, citato gradu in Franciam rediens, Childericum adiit Regem, petens humiliter, qualiter hoc præmemoratum municipium, ad construendum habitaculum monachorum, largiri dignaretur. Nam adeo remotus & secretus erat commeantibus vel itinerantibus, vt, nisi venandi gratia, nullus ibi diuerteret hospes, præter paucos ruricolas inibi degentes, qui ex contignatis lignis iamdudum basilicam in honorem Andreæ Apostoli inibi ædificauerant. Quod Rex libentissime annuit, deditque ei Rex Childericus filius Lodouei, & frater Theoderici postulatum locum Nantuacum, [etiā Helnone dicētur appellata:] qui & alio vocabatur nomine secundum regionis nuncupationem, videlicet Helnone, in quo vir Dei sagaci studio cœpit ædificare cœnobium, non ambitionis gratia, sed ob animarum salutem. Mummulus autem præfatæ Ozindinsis ciuitatis Antistes valde ferebat moleste, quod idem vir Dei eumdem locum impetrauerat a Rege &c.

[136] Hæc Nantoacensis interpolator, pro quibus paucula hæc habet Baudemundus: Eodem fere tempore vir sanctus Domini Amandus Childericum adiit Regem, [existimata quod a Baudemūdo memoratur] eumque humiliter postulauit, quatenus ei aliquod municipium ad construendum monasterium, non ambitionis gratia, sed ob animarum salutem, largiri dignaretur. Deditque præfatus Rex ei locum, nuncupatum Nanto: in quo vir Domini sagaci intentione cœpit ædificare cœnobium. Mummulus autem quidam Ozindinsis vrbis Antistes valde ferebat moleste, quod idem vir Domini eumdem locum impetrauerat a Rege &c. Hæc Baudemundus, quem loqui de monasterio Nanto, apud Rutenos prope fontes Darbij amnis a S. Amando extructo, [Nanto monasterium apud Rutinos.] & de Mummulo Episcopo Vceticensi supra num. 7 ostendimus. Ast hic interpolator suo monasterio Nantuaco ea applicaturus, ingeniose excogitauit vrbem Episcopalem Ozindinsem istic vicinam, hactenus reliquis scriptoribus incognitam, quam nempe dirutam a Vandalis & Gothis asserit: sed quo tempore? Num anno Christi CCCCVI? [ficta vrbs Ozindinsis a Vandalis & Gothis diruta:] quando secundum Prosperi Chronicon, Arcadio VI & Probo Coss. Vandali & Alani Gallias traiecto Rheno pridie Kalendas Ianuarias ingressi. & triennio post, Honorio VIII & Theodosio III Coss. Hispanias occupauerunt. Subsecuti Vandalos Gothi, & Honorio IX & Theodosio V Coss. Rege Athaulpho Gallias ingressi sunt anno CCCCXII. Anno sequenti Burgundiones hanc Galliæ partem, in qua Breßia etiam & Beugesia sunt occuparunt. Sed hæc tempora æque potuerit scriptor ille confundere, quam quæ tradit, temporibus Mauritij & Phocæ Cæsarum suum Nantuacum a S. Amando facultate a Childerico impetrata constructum esse. [temporibus confusis] Imperium adeptus est Mauritius anno Christi ⅠƆLXXXII, quod ei anno ⅠƆCII Phocas extorsit; & ipse anno DCX interfectus: quando S. Amandus natus circa annum ⅠƆXCIV, adolescens in Ogia insula degebat, [fingitur epistola S. Gregorij Magni ad Childericum Regē] & Chlotharius II, dicti Childerici proauus, Francis imperabat. Hanc tamen qualemcumque chronotaxim (aut chronotaraxin potius) Nātuacenses tuentur duplici diplomate in archiuo suo seruato, atque inde a Guichenono in Probationibus pag. 212 & sequenti edito. Prius est S. Gregorij Magni, Phoca regnante anno DCIV mortui, cuius hæc istic verba referuntur:

[137] Gregorius seruus seruorum Dei, Childerico Francorum Regi. Quoniam innumerabilibus mundus procellis quatitur… quid autem in aliis mundi partibus agatur, [quasi is rogante S. Amando,] ignoro. Solummodo a Beato Amando nostro Coëpiscopo didicimus, in omnibus rebus spiritalibus honestissimo vestro regimine regnum vestrum præ ceteris pace & tranquillitate, Christo tribuente, pollere. Retulit quoque vestra munificentia sibi olim concessum cœnobium in finibus Francorum positum, quod Helnone, [Nantuaci ab illo fundati] siue Nantuacum nuncupatur, nunc a vobis affluentissime de vestris reditibus & prædiis & fiscis ad Fratrum victualia dotatum atque locupletatum: de quo vobis gratiarum dona cum benedictione misimus. Ipsum namque præfatum cœnobium, dum responsis Ecclesiæ deseruirem, & ob hoc ad venerabilem prædecessorem nostrum illuc cum regrederer, poscente memorato Patre Amando atque Abbate Latercenio cum multis religiosissimis viris sanctitate præditis, [ecclesiam in honorē SS. Petri & Pauli dedicasset,] basilicam ipsius loci in honorem Petri & Pauli omniumque Apostolorum honorifice consecraui, ipsique loco tale priuilegium concessi, vt nullus Princeps, nec Episcopus, neque vlla iudiciaria potestas ibidem præficere audeat Abbatem, [priuilegia,] nisi quem concors congregatio pari consilio & voluntate secundum Deum elegerit, sicut Benedictus Pater præcepit. Postquam electus fuerit ab illis, [immunitates] prius Sedis Romanæ munus accipiat, ipsiusque benedictione fungatur, nisi assensu eius concedatur alicui licentia. Sed neque ipsi Archiepiscopo Lugdunensi, neque vlli Episcopo committimus illi Ecclesiæ vim excommunicationis inferre vllo modo, nisi Apostolica deliberatione. Sed & si quis fidelium Romam ire disponens, [& indulgentias cōcessisset,] sumptusque ei defuerint, ipsum memoratum locum adeat, & ibidem pro posse eleemosynam Fratribus impendat, eadem forma benedictionem Apostolicam sine dubio inibi percepturus, sicuti si limina Apostolorum peruenisset. Statuimus de cetero, vt nullo modo quis hunc locum violare audeat, nec vim inferre: quod si quis temerario ausu infregerit, anathematis vltione damnetur, ita vt deinceps inuiolata, illibataque hæc nostra præceptio siue interdictio conseruetur.

[138] Secundum diploma est Childerici Regis, eiusdem omnino momenti, [ipseq; Childericus eā epistolam misisset S. Amando,] quod ita incipit: Rex Childericus, filius bonæ recordationis Clodouei, Amando Præsuli atque Abbati. Gaudeo, Frater carissime, sanctitatem tuam opinionemque tuæ religiosæ vitæ toto orbe dilatari. Supra namque cum ad ciuitatem Parisius deuenissemus, delata ad nos scripta Beati Gregorij Papæ, in quibus cœnobium a te constructum Nantuacense mirifice exornat, suisque præconiis exaltat. Quod ideo tuæ sanctitati mittere curauimus, vt pro magno munere ibi conseruetur. Ipse quoque supradictus Papa omnino petiit, vt ea quæ ipse auctorizauit, nos more regio laudaremus atque confirmaremtis… Omnia prænominata tibi & Fratribus in dicto cœnobio commorantibus, [omnia approbans,] tam præsentibus quam futuris per nostri priuilegij firmitatem tribuimus, quatenus pro salute nostra, vel regni nostri prosperitate, incessanter Dei omnipotentis clementiam exoretis. Hoc autem donum frater meus Theodericus ob amorem tui laudauit atque concessit. [vti & Theodericus frater:] Actum est hoc donum siue priuilegium in ciuitate Parisius anno quinto Childerici Regis. Hæc ibi. Regnauit apud Neustrios & Burgundos Childericus ab anno Christi ⅠƆCLXXVI ad ⅠƆCLXXX, interemptus anno regni IV. Frater eius Theodericus tum regno pulsus, ac monasterio S. Dionystij inclusus, inter monachos attonsus degebat, cuius approbatio in hac dissensione frustra conficta est. Sed quam procul hæc tempora distant ab ætate S. Gregorij Magni, & quidem necdum ad Pontificatum euecti, vt, [integro fere seculo iuniores S. Gregorio.] cum pro decessore suo Pelagio Papa II responsis Ecclesiæ deseruiret, basilicam huius monasterij consecrare potuerit? &, quod consequens est, ante annum ⅠƆXC, quo Pelagius mortuus est?

[139] Claudius Robertus in Gallia Christiana Nantuam fundatam scribit tempore Gregorij Magni Papæ, Childeberto Rege dotatore, qui cum esset Rex Austrasiorum, [Nātua an fundata a Childeberto Rege Burgūdia?] S. Guntramno patruo suo anno Chr. ⅠƆXCIII mortuo, in regno Burgundionum succeßit, vita regnisq; functus anno ⅠƆXCVI, huiusce regni quarto vix inito, vt diploma fundationis non potuerit datum esse anno regni quinto, multo minus Parisiis, vbi tum agebat Rex Chlotharius II: quæ tamen verba ex superiori diplomate Regis Childerici a Claudio Roberto translata ad Childebertum fuerunt. Ad hæc porro S. Gregorij Magni tempora fundationem huius monasterij referendam esse persuadet diploma Lotharij Imperatoris, ex archiuo Nantuacensi a Guichenono in probationibus pag. 214 excusum, cuius hic partem damus: In nomine Domini nostri Iesu Dei æterni. Lotharius, Diuina imperante prouidentia Imperator Augustus. Omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ & nostris præsentibus videlicet & futuris notum sit, quia monachi Nantuacensis monasterij nostræ retulerunt Celsitudini, quod a quibusdam peregrinis Abbatibus aliunde venientibus, res ecclesiæ illorum, [eius ecclesia dedicata a S. Gregorio.] vnde victum vestitumque habere continuatim debebant, seu vnde familia eiusdem loci seruitium illis impendere solita erat, expoliabantur & consumebantur… Quare interrogauimus, quid inde vellent, & flexis poplitibus nostra deosculantes vestigia, vnanimiter exclamauerunt ex seipsis velle habere Abbatem. Quorum petitionibus ob B. Petri Apostolorum Principis venerationem, in cuius honorem memoratum cœnobium constat esse a B. Gregorio Papa dedicatum, assensum præbentes, hos Serenitatis nostræ apices fieri iussimus, &c. En vt monasterium tunc crediderint, tempore S. Gregorij fuisse ædificatum. Quam opinionem firmant relata supra tempora Mauritij & Phocæ Cæsarum, eidem ædificationi aßignata. Quæ dum omnia ab Actis S. Amandi absunt, propria huic monasterio fuisse existimamus: quibus reliqua assuit auctor Nantuacensis, arbitratus suum Nantuacum monasterium esse illud, quod Baudemundus scripserat a S. Amando constructum esse, vocabulo Nanto, sed situm apud Rutenos, populos cum vicinis Aruernis, Gabalis, Cadurcis, Albigensibus & Vceciis, Austrasiorum regno, cui tum præerat Childericus, subiectos.

§ XXI Obitus S. Amandi affictus Nantuæ. An ea monasterium S. Amandi dicta?

[140] Alterum addi monasterio eidem ornamentum debuit, quo plurimi circumquaque gloriabantur monachi: scilicet vt fundator eius Sanctus fuisse, inq; suo monasterio migrasse e vita diceretur, & in eo magnifice sepultus; [S. Amandus Elnone in Belgio obiit,] eiusq; patrocinio ibidem multa fieri miracula. Quæ quia Baudemundus attribuit loco, cui vocabulum est Elnone; qui antiquitates istas Nantuacenses coagmentauit, nomen illud monti vicino affinxit, in eiusq; cacumine extructo castro; vnde omnis circa regio Helnonensis dicta sit, ipsumq; etiam Nantuacum secundum regionis nuncupationem Helnone appellatum. Verum aut non viderat ille, aut negligenter transcurrerat, quæ Elnonem in Belgio locant antiqua & certa monumenta, maximeq; inuicem congruentia; inter quæ sunt diplomata Dagoberti Regis ac S. Martini Papæ. Quæ si ille vidisset, non montem Elnonem, sed fluuium, alterumq; Scarpum ex eo monte elicuisset. Locum Amando datum, asserit Dagobertus inter duos fluuios Scarp & Elnonem situm. & S. Martinus Papa statuit cœnobium, cui Helnonis inditum nomen, intra decursum duorum fluminum Scarp & Helnonis. Inclamant Nantuacenses, suo Martyrologio inscriptum S. Amandi Patroni sui nomen, in hunc modum: VIII Idus Februar. In diœcesi Lugdunensi, monasterio Nantuacensi, sanctissimi atque omni laude dignissimi, [non Nantuæ:] almi Amandi, qui dictum monasterium fundauit; cuius mors pretiosa & vita inclyta virtutibus & miraculis in cælo & in terra effulsit: qui quondam Vltraiectensium Episcopus fuit; postea vero dicti monasterij Abbas, vbi beato fine quieuit. Hæc ibi, amplificata ex Martyrologio Vsuardi, in quo ita legitur: Eodem die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, quorum & vita & mors plurimis extitit miraculis gloriosa: quorum prior Adartensium, sequens vero Traiectensium rexit Ecclesiam. Quod autem tempore scriptoris illius Nantuacensis, non esset Traiecti Sedes Episcopalis, olim Leodium translata, apposuit Vltraiectum, vrbem Episcopalem, posterioribus temporibus valde celebrem, quæ erat quidem, dum viueret S. Amandus, metropolis Frisiorum, sed adhuc a fide Christiana abhorrentium.

[141] Annum mortis & sepulturæ S. Amandi apud Nantuacenses ⅠƆCLXXI aßignat ex Martyrologio Nantuacensi idem Guichenonus. Sed quot eum tunc oportet annorum fuisse, si cœnobium illud grandis natu condiderat, quod minimum LXXX ante eius decessum annis Magnus dedicarat ante pontificatum Gregorius? Testamento quoque S. Amandi (nam & illius meminit) an subscripserint euocati e Belgica II S. Reolus Archiepiscopus Remensis, pro Lugdunensi? & Episcopi S. Mummolenus Nouiomensis, [Testamentum S. Amandi,] & S. Vindicianus Cameracensis, vice propinquorum, Bellicensis, Matisconensis aut Geneuensis? & Abbates S. Bertinus Sithiuensis, & Gandenses duo Aldebertus monasterij S. Bauonis, [variæq; corporis Translationes ostēdunt] & Ioannes Blandiniensis, loco Abbatum istarum ditionum? An tum ab his Antistitibus templum istic Elnonense dedicatum, quod apud Belgas Elnonenses factum diximus? An corpus eiusdem Sancti istic etiam translatum anno ⅠƆCXCVIII, & eleuatum anno ⅠƆCCCIX? An, vt reliqua omittamus, idem sacrum corpus inde Tornacum, Gandauum, & per alia loca Flandriæ & antiqui Bracbanti, anno ⅭⅠƆCVII delatum? Certe affictum Nantuaco nomen Elnonense ignorarunt antiqui. [Nantuam non esse Elnonem dictam.] ita Rex Pipinus in priuilegio eidem monasterio dato anno VI regni, Siagrium appellat Abbatem monasterij Nantuaci. Ludouicus Pius in constituto de monasteriis, quæ Regi militiam, dona vel solas orationes debent, monasterium Nantuadis in secunda classe statuit, dona absque militia conferentium. Lotharius Imperator in memorato diplomate monachos Nantuacensis monasterij dixit. Albitius & Odda Comites Geneuenses seculo decimo varias donationes conferunt sacrosancto S. Petri Nantoadis monasterio. Paschalis II Papa anno ⅭⅠƆC inter alia monasteria Cluniacensibus subiecta in Prioratum redigit Nantuacum. Eugenius Papa III anno ⅭⅠƆCXLVI Bulla inscripta Priori Nantuacensis monasterij, priuilegia confirmat. Quæ omnia exhibet Guichenonus in Probationibus: ast in iis nusquam Elnonis aut etiam Amandi nomen; vt perspicuum sit, omnem illam fabulam ex sola voce Nanto extudisse posteros. Extat apud eumdem Guichenonum epitaphium Caroli Calui Regis Francorum & Imperatoris, in monasterio Nantuacensi, tempore Helmedij VIII Abbatis, sepulti. Quod qua occasione contigerit, ita refertur in Annalibus Francorum Bertinianis: Carolum in vilissimo tugurio mortuum II Nonas Octobris aperientes, [Nantuæ Carolus Caluus sepultus.] qui cum ipso erant, ablatis interaneis, & infusum vino & aromatibus, quibus poterant, & impositum locello, cœperunt ferre versus monasterium S. Dionysij, vbi sepeliri se postulauerat. Quem pro fœtore non valentes portare, miserunt eum in tonna interius exteriusque picata, quam coriis inuoluerunt: quod nihil ad tollendum fœtorem profecit. Vnde ad cellam quamdam monachorum Lugdunensis Episcopij, quæ Nantoadis dicitur, vix peruenientes, illud corpus cum ipsa tonna terræ mandauerunt.

[142] Edita est in Bibliotheca Cluniacensi columna 313 Charta Lotharij Regis de monasterio S. Amandi Cluniacensi Abbatiæ tempore S. Maioli Abbatis subiecto: [Diploma Lotharij Regis,] quod monasterium Guichenonus Nantuacum esse ratus, eamdem Chartam a Petro Francisco Chifletio nostro ex archiuo Cluniacensi descriptam, sibiq; communicatam vulgauit in Probationibus pag. 216: quam hic damus. In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis Lotharius Dei gratia Rex. Prædecessorum nostrorum consuetudines Regum obtinemus, si familiariter congruis in petitionibus fideles nostros exaudimus. Quapropter vniuersæ sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque omnium fidelium, tam præsentium quam & futurorum, animis notum esse volumus: quoniam Domina mea mater gloriosissima Gerberga Regina, [de monasterio aliquo S. Amandi] per consensum suorum nostrorumque fidelium, accessit nostræ præsentiæ serenitatem, maternis cum iussionibus rogans: vt monasterium, quod est situm in Comitatu * Varesino, in honore S. Amandi dicatum, eo quod absque Rectoribus, etiam veluti in inhabitabilibus locis, monasterio Cluniacensi suisque Rectoribus subderemus, [Cluniacēsibus subiiciendo,] cum suis omnibus ad se pertinentibus, tam in villis quam in prædiis omnibus, cum mancipiis vtriusque sexus, pratis, vineis, siluis, aquis, aquarumque decursibus, & egressibus & exitibus. Cui assensum præbentes, quod æquum fuerat, petitiones in hac iussione vt in aliis suscepimus, præfatumque monasterium S. Amandi cum omni integritate, vt iam dictum est, iam dicto Cluniacensi monasterio subdendo concessimus eostatu, vt inquantum Deus illis suppeditauerit auxilium, eum construant, locumque habitabilem, prout potuerint, reddant, quatenus cunctipotens Deus ibi iugiter laudetur cum Sanctis, Dominaque mea gloriosissima nobiscum mater, quæ hoc statuit, æternæ felicitatis præmio, Christo largiente, donetur. Et quo firmius credatur, stabiliusque possideatur, manu propria subterfirmauimus, & annulo nostræ auctoritatis insigniri iussimus. Signum Domni & gloriosissimi Lotharij Regis. Gebe humilis Quæstor ad vicem Artoldi Archiepiscopi summique Cancellarij cognouit. Datum IX Kalend. Decemb. regnante gloriosissimo Lothario Rege anno V Indictione III Actum Diuionensi in palatio feliciter, Amen. Hæc ibi. Lotharius anno Chr. DCCCCLIV, ab Artoldo Archiepiscopo Remensi pridie Idus Nouembris in Regem inunctus est: adeoq; si sequens annus integer primo regni anno attribuatur, annus quintus conueniet in annum Chr. DCCCCLIX, quo Indictio III ab Octobri numerari cœpta. Annum regni omisit Guichenonus, ratus forte eum cum Indictione III minus congruere.

[143] Sed maior difficultas est apud eumdem, vt probetur, quo ductus argumento scribat, memoratum locum, monasterium S. Amandi appellatum, non distingui a Nantuaco, [non conuenit Nantuæ dicata S. Petro,] quod tamen in diplomate Lotharij Imperatoris dicitur a B. Gregorio Papa in honorem B. Petri Apostolorum Principis esse dedicatum; imo in instrumento donationis ab Albitio & Odda circa tempora Ludouici Transmarini, quo patre Lotharius Rex natus est, factæ, appellatur sacrosanctum S. Petri Nantoadis monasterium, & postea monasterium S. Petri, cui tum præerat Abbas Alranus, ante Episcopus Matisconensis. Nec facile intelligi potest, quomodo mox illud monasterium esse potuerit, absque Rectoribus, [tum valde celebri,] & veluti in inhabitabilibus locis, vt de monasterio S. Amandi dictum est, cum isti pro solis luminariis, sacrificiis & psalmodia a dictis Comitibus Geneuensibus donati sint reditus plurium villarum siue pagorum, & quinque in iis ecclesiarum. Præterea inter celebriora monasteria habitum fuisse Nantuacum, colligimus ex vndecim Prioratibus illi immediate subiectis, qui enumerantur in Catalogo Abbatiarum Prioratuum & Decanatuum mediate & immediate monasterio Cluniacensi subditorum. Quando autem Nantuacenses hanc Cluniacensem reformationem susceperint, non constat. In supra indicata Bulla Paschalis Papæ II postponitur Nantuacum monasterio S. Martini de Campis, interiectis Siluiniaco, Virgeno & Ginniaco. [Cluniacēsibus postea subiectæ,] Fuisse autem monasterium S. Martini de Campis ab Henrico I Rege Francorum anno Chr. ⅭⅠƆLX fundatum, docet ipsum fundationis diploma vna cum reliqua huius monasterij historia editum a Martino Marrierio. Aliquot dein elapsis annis S. Hugo Abbas Cluniacensis ad Ecclesiam Nantuacensem transtulit corpus S. Maximi, aßistente Odone Episcopo Ostiensi tunc in Gallias misso a B. Gregorio Papa VII, qui præfuit Ecclesiæ ab anno ⅭⅠƆLXXIII ad ⅭⅠƆLXXXVI. Mentio Odonis est in veteri inscriptione posita an. ⅭⅠƆLXXXV, [seculo II.] apud Vghellum in Italia sacra. Post reformationem ab S. Hugone inductam primus istic Prior fuit Franciscus, qui traditur apud Guichenonum aliquam bonorum commutationem anno ⅭⅠƆXCIX cum Amato Geneuensi Comite iniuisse. Eodem anno creatus est Papa Paschalis II, qui, abdicato Abbatum nomine, voluit eos omnes, qui præessent monasteriis Cluniacensi subiectis, Priores appellari. Denique in prædicto Catalogo Cluniacensi hæc de Nantuaco habentur: Prioratus Nantuaci Lugdunensis diœcesis, vbi debent esse viginti quinque monachi, & debent ibi celebrari tres Missæ cum nota, & debet fieri eleemosyna ter in qualibet septimana omnibus venientibus, & debent dari tredecim præbendæ tredecim pauperibus, in festo B. Mariæ Magdalenæ & S. Petri, scilicet Patroni.

[144] Postremo etiamsi omnia in Lotharij Regis tempora conuenirent, [tēpore Lotharij Regis subditæ Conrado Regi Burgundiæ;] & nomen S. Amandi dicto monasterio Nantuacensi proprium foret, vnde huic Regi ius erat de illo monasterio extra suum regnum sito statuendi? Suberant eo tempore Bressia & Beugesia Conrado Regi Burgundiæ, Alamanniæ & Prouinciæ, cui nupta soror Lotharij Regis in dotem contulerat at vrbem & ditionem Lugdunensem. Fuit is Conradus filius Rudolphi II, nepos Rudolphi I, itidem Regum Burgundiæ. De iis agunt Chesnæus lib. 2 Historiæ Regum & Ducum Burgundiæ capp. 22, 23 & 24, & Guichenonus par. I Historiæ Breßiæ & Beugesiæ cap. 9. Imposuit fortasse huic scriptor Nantuacensis, Lotharij diplomate ad suum etiam monasterium aptato.

[145] Cur autem in catalogo monasteriorum Cluniacensi Abbatiæ subiectorum non legatur vllum S. Amandi monasterium, nil certi, quod respondeamus, occurrit. Forsan postea destructum, [vbi illud monasteriū S Amandi fuerit?] aut aliud obtinuit nomen. Quid si reclamantibus monachis reformationem Cluniacensem non admisit, aut postea ad priorem institutionem rediit? Hactenus etiam situm Comitatus Trahesini, siue Varesini certo assecuti non sumus.

[Annotatum]

* al. Tahesino

§ XXII Episcopatus Castellonensis an a S. Amando administratus?

[146] Ea virtutum S. Amandi per omnem fere Europam celebritas fuit, vt post aliquot secula complures eum sibi olim fuisse Episcopum aut Abbatem optarint. Quapropter noua ab Hispanis quæstio mouetur, in hunc commodius locum a nobis reseruata, vtpote apud alios Scriptores intacta, atque ex supra dictis, potißimum ratione chronologica, dissoluenda. Fundamentum sternitur in Chronico Iuliani Petri Archipresbyteri S. Iustæ, [S. Amandus Episc. Castellonēsis in Chronico Iuliani] in quo hæc leguntur ad annum 660, num. 336. S. Amandus Episcopus Castellonensis in Hispania per id tempus floret, ad quem litteras mittit S. Martinus Papa. Contrahitur Amando impulsore Concilium contra Monothelitas anno Domini ⅠƆL, mendose. Anno ⅠƆCL legit Tamayo Salazar, [anno 650] de quo mox agemus. At pergit Iulianus num. 337. Florebat S. Ildefonsus Toletanus Antistes, qui prima die Decembris anni ⅠƆCLIX accipitur ad Sedem Toletanam loco S. Eugenij III, qui mortuus, est ad Superos relatus die XIII Nouembris. Sed succedit Ildefonso Toletano Iustus in regimine monasterij SS. Cosmæ & Damiani. Sanctus vero Ildefonsus VII Idus Nouembris hoc anno Concilium Toleti contrahit contra quosdam hæreticos male sentientes de virginitate B. Mariæ, quod dilatatis virginalibus claustris, vt ceteræ mulieres, peperisset sine nouo quodam miraculo. Anno Domini ⅠƆCLXVI, vt num. 338 pergit, [& 666,] Hæreticos Gallos Theudium & Helladium loquentes de parturiendi modo beatæ Virginis Mariæ editis libris, quos ad moniales Deliuiensis (aliis Deibiensis) monasterij in agro Toletano positi dedicarat, confutat. Concilium multorum Episcoporum contrahit, inter quos fuit vnus S. Amandus, primus Episcopus Traiectensis, deinde vero Castellonensis in Hispania, vir doctus & sanctus.

[147] Ita Chronicon Iuliani: cuius auctoritate motus Ioannes Tamayo Salazar S. Amandum Martyrologio Hispano inscripsit his verbis: Apud Castellonenses Hispaniæ populos S. Amandi, primo Traiectensis Episcopi, post Castellonensis, qui peragratis Italiæ, [apud Tamayum Salazariū in Martyrolog. Hispano,] Galliæ & Germaniæ prouinciis, Hispaniam adiuit, Ildephonso Toletanæ Sedis Episcopo carus, cuius exhortationibus beatus Præsul Toletanus Concilium contra Monothelitas indixit, cui interfuit Amandus, post in patriam reuersus glorioso fine quieuit. Adiungit deinde Acta ex variis Scriptoribus collecta, [& Actis adiunctis,] in quibus postquam Episcopatum Traiectensem ab eo relictum narrauit, hæc addit: Episcopalis ergo oneris diruptis compedibus, vt Pontificis placitum vbiuis adimpleret, Aquitanos suos, illis deposcentibus, inuisit. Ibidem quantis Vaccea gens, quæ hodie dicitur, citra & vltra Pyrenæos viuens, implicaretur erroribus agnoscens, eorum miseratus excidium, illo quo æstuabat fidei zelo in illorum populos descendens, illis prædicare aggreditur, vt ab idolorum fœda abstraheret seruitute: demum in Castellonensem deuenit populum, vbi mirabilia patrans, Euangelici verbi semine, innumeram Christo obtulit frugem. Ex quo Castellonensis Episcopus factus, totam Hispanicam Vasconiam lustrauit. At audita fama, quod Theudius & Helladius hæretici, ex Gallia Hispanias ingressi, virus sui erroris in tenera credentium viscera diffundere decernebant, B. Ildephonsum Toletanum Antistitem litteris interpellat, vt contracta Synodo aduersus hæreticos gladius Ecclesiasticæ vltionis acriter elucescat. Ildephonsus, qui etiam a Genesio Episcopo Aruernensi fuerat admonitus, continuo Concilium indixit Toleti, cui itidem Amandus interfuit, in quo damnatis hæreticis Gallis & aliis ex Concilij Lateranensis decretis, quorum Amandus Apostolicus executor extiterat, facile turbulenta illa hæreticorum seditio sedata est. His in Hispania peractis, in Galliam reuersus, Childerici Regis munificentia illustre Elnone condidit cœnobium, quod postquam monasticis institutionibus vitæque exemplo stabiliisset, eiusque dedicasset basilicam, ad promeritam tot laboribus coronam in cælum euolauit, sub annum vitæ nonagesimum, VIII Idus Februarij anno Domini DCLXXI.

[148] Hactenus Tamayo Salazar, qui prorsus de S. Amandi apud Castellonenses Episcopatu ab anno ⅠƆCL ad ⅠƆCLXVI, atque eius tum ad Concilium Toletanum aduentu securus, prolixe Sedem illam Castellonensem inquirit; ac triplicem Castellonem, seu Castulonem aßignat, [eius officiū Duplex recitatur in Giennensi diœcesi,] aliam in Catalania ad radices Pyrenæi, aliam in Nauarra, ac tertiam in Bætica, quæ hodie Episcopatui Giennensi paret. Ideo nuper Episcopus Cardinalis de Moscoso & Sandoual, Giennensis tunc Episcopus, dein Archiepiscopus Toletanus, præcepit ab omnibus illius diœcesis Clericis, tam secularibus quam regularibus, qui ad Diuinum officium legendum obligantur, illud de S. Amando Confessore Pontifice, ritu duplici, die VI Februarij recitari: datis litteris III Iulij anno DCXL, cum aliquot ante annis Franciscus de Rus-Puerta edidisset historiam Ecclesiasticam regni & diœcesis Giennensis, in eaque seculo 7 cap. 2 scripsisset S. Amandum istic fuisse Episcopum Castulonensem. Verum opponit Tamayo Salazar hoc Cardinalis Baronij dictum in Notis ad X Decemb. Coluntur vbique sancti Martyres, (idem dicendum de aliis) quorum Deus omnia in omnibus, & diues in omnes, qui inuocant eos. Dein reiicit hanc Bæticam Castulonem, quam Hispanice Cazlona vocant, quod Marcus Episcopus Castellonensis Concilio Toletano X anno Christi DCLVI, Æræ Hispanicæ DCXCIV, celebrato subscripserit: cum iam ante S. Amandus esset Episcopus Castellonensis.

[149] [in Catalania statuitur Marcus Amādus a Ramirez de Prado,] Sed quidni potius hic Marcus fuit Episcopus Castellonensis in Catalania, quam in Bætica, cum velit vrbem Catalaniæ olim Castulonem dictam? Secundo quidni binominis, & Marcus Amandus appellatus? Ita Laurentius Ramirez de Prado in Notis ad Luitprandi Chronicon, in quo ad an. Æræ Hispan. 687, Christi 649, traditur num. 85 tum habita Synodus Hispalensis contra Monothelitas. vbi ita addit: Quod vt melius intelligatur, oportet obseruare, sanctum Pontificem Martinum Papam I litteris ad M. Amandum Episcopum Castellonensem (Castellon de la Plana vulgo) in regno Catalaniæ significare inuentionem librorum a Taio petitorum, sed non expectasse, vt scriberentur Moralia… Circa materiam huius Concilij sic scribit ad dictum Episcopum S. Martinus … Marcus Amandus acceptis litteris a S. Martino Papa mittitur ad Reges, qui iubeant Eugenio, vt congreget Synodum Toleti. Hæc est contra Monothelitas, vt videamus, quanta sit Hispanorum Regum obseruantia erga sanctam Sedem Romanam, & Episcoporum obedientia, qui habita Synodo Toleti, vbi recepta est honorifice Synodus Lateranensis, & abiurantes ac detestantes hæresim Monothelitarum, mittunt Romam hanc Synodum cum Taio & M. Amando Episcopis. Et mirum est, quomodo hæc Synodus interciderit, quamquam eius vestigia in Onuphrio & Roderico, ac Iuliano Toletano, clara expressaque reperimus. Hæc Ramirez de Prado de binomini Marco Amando, [applicata huic epistola S. Martini Papæ ad S. Amandum Traiectensem.] inserta parte epistolæ S. Martini Papæ ad S. Amandum Episcopum Traiectensem datæ: emißaque priore parte ad Sedem Traiectensem pertinente, incipit ab his verbis: Credimus autem ad vos peruenisse, quomodo a conturbatione verȩ fidei & Catholicæ Ecclesiæ cōculcatione ante hos plus minus XXIV (alij XXV) annos a Sergio falso Episcopo Constantinopolitano, in auxilio habente Imperatorem Heraclium, execranda & abominanda hæresis pullulauit. A quibus verbis infra in Vita S. Amandi per Philippum Abbatem incipimus numerum 48. Omittuntur aliqua num. 49 de Rege Francorum Sigeberto interposita; præpositis sequentibus, quæ num. 50 de reliquiis Sanctorum donatis, ac codicibus describendis referuntur. Extatne vspiam codex aliquis Conciliorum, in quo hæc seorsim tradantur? Cur non citatur si extat? Si non extat, vnde ista hoc modo protruduntur in lucem? Apud Onuphrium Panuinium ab eo citatum hæc verba, Synodus Hispalensis contra Monothelitas ex Luitprando repetuntur ad annum Christi ⅠƆCL. At Rodericus Toletanus lib. 2 Historiæ cap. 22, in Concilio Toletano sub Eugenio Metropolitano, mysterium sanctæ Trinitatis traditum asserit absque vlla mentione S. Amandi Episcopi Castellonensis: quo impulsore ea Synodus habita scribitur in Chronico Iuliani.

[150] [Non fuit noster S. Amandus in Hispania anno 649 aut seqq.] His positis, censemus si aliquis eo tempore fuit in Hispaniis S. Amandus Episcopus Castellonensis, necessario alium statuendum ab S. Amando tunc Episcopo Traiectensi, ad quem S. Martinus Papa illustrem epistolam, adfinem Synodi Lateranensis anno ⅠƆCXLIX habitæ hactenus excusam misit. Hic relicta Sede Traiectensi, vt demonstratum est § 12, Romam petiit, non cum Taio quopiam Hispano, sed assumptis sibi sociis Nicasio Elnonensi, & S. Humberto Abbate Maricolensi. Dein Roma non in Hispaniam, sed in Belgium rediit anno ⅠƆCLI acceptis adiutoribus SS. Landoaldo Archipresbytero, Amantio Diacono, Vinciana & Adeltrude Virginibus, aliisq; viris & mulieribus septem. Ac mex S. Bauonem ordinauit Clericum, eumq; anno ⅠƆCLV cellæ inclusit, ac sancte mortuum anno ⅠƆCLVII sepeliuit: S. Adalbaldo anno ⅠƆCLII occiso, suasit S. Rictrudi continentiam vitamq; monasticam: prædicatione verbi diuini, dum oratorium S. Gisleni cum B. Autberto consecrat, S. Vincentium Madalgerum ad vitam cœnobilicam induxit. Dein circa annum ⅠƆCLX dedicauit Antuerpiæ ecclesiam a se extructam, ac varia in Belgio monasteria condidit, Calloanis prædicauit ad Scaldim, quorum oppidum Chauelaus apud Baudemundum, frustra Castulonem seu Cazlonam in Bætica sitam somniarunt quidam. Demum mortuo apud Gandenses Kalendis Nouemb. anno ⅠƆCLXIV S. Florberto, Abbates creauit Amandus monasterij S. Bauonis Aldebertum & Blandiniensis Ioannem. Quæ omnia supra § XIII firmantur.

[151] [inuisit Vascones, dein Rueenos post an. 664.] Post hæc tempora, vti § XIV indicamus, Vascones instructurus versus Piræneos saltus prosectus est. Verum illis in cæcitate permanentibus, ad citeriorem Franciam reuersus, monasteria extruxit, aliud, quantum ex coniectura assequimur, in agro Borbonio, aliud Nanto clare expressum apud Rutenos populos prorsus vicinos Aruernis, quorum Episcopus S. Genesius, vt tradit Luitprandus in Aduersariis num. 220, S. Ildefonsum anno DCLXV admonuit per epistolas de hæresi Iouiniani per quosdam excitata, qui dicebant beatam Virginem in partu corruptam mansisse &c. de S. Genesio agemus III Iunij. Potuit S. Amandus aut collato cum S. Genesio studio, aut sua sponte ac zelo excitatus scripsisse S. Ildefonso, & sic occasionem dedisse confundendi res gestas huius & alterius Amandi Episcopi Castellonensi, vt supra factum diximus cum S. Amando Episcopo Burdegalensi, S. Amantio Episcopo Rutenensi, S. Alano, siue Elano Episcopo, Vaurensis Ecclesiæ Patrono, S. Amando Episc. Argentinensi, & S. Amando Episc. Wormatiensi; quamuis aliqui horum aliquot seculis distarent a S. Amando Traiectensi.

[152] [Cuius Amandi reliquiæ seruentur Perpiniani?] Antonius Vincentius Domeneccus libro de Sanctis Catalaniæ ad sextum Februarij tradit, sacras S. Amandi Episcopi & Confessoris reliquias magna cum veneratione ad seruari in Ecclesia Eulana vrbis Perpiniani in Helenensi diœcesi: quod de parte non minima e Belgio eo translata conatur explicare Tamayo Salazar. Verum vti aliorum, qui S. Amandi dicti sunt, Reliquiæ adseruatæ fuerunt apud Argentinenses & Wormatienses, licet officium Ecclesiasticum de S. Amando Episcopo Traiectensi istic recitetur; ita alterius S. Amandi in Catalania, vbi S. Amandus traditur Castellonensis Episcopus fuisse, prorsus opinamur Reliquias adseruari. Meminit Amandi Episcopi Castellonensis Franciscus Portacarrero noster cap. 14 Vitæ S. Ildefonsi, cuius Sedem in Bætica statuit in loco iam Cazlona dicto.

Vita
auctore Baudemundo eius discipulo, Abbate Blandiniensi,
Ex XI codicibus MSS. & Surio.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0332

Avctore Bavdemvndo, Ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] aScripturis vitam B. Amandi, habitatorem eius inuoco Spiritum sanctum: vt, qui ei virtutes largiri dignatus est, [Auctor pauca de S. Amando seligit,] mihi etiam eas sermonem tribuat narrandi: quatenus & caritati vestræ debitum seruitutis impendam officium, & ne is lateat, qui omnibus modis est imitandus. Licet enim b tantæ rei sim impar ingenio, atque nugacitatis vel desidiæ pondere opprimar; ad illum tamen spem erigo, qui dixit: c Aperi os tuum, & ego adimplebo illud: maximeque vestris d fretus suffragiis, vt, quod meritis meis obtinere non valeo, orante pro me beatitudine vestra, opus tam arduum atque difficile, a meque hactenus indiscussum, superna opitulante gratia, possim aggredi. [Psalm. 80. 11] Prius enim scire vos cupio, me ad omnes virtutes, quas per eum Dominus operari dignatus est, attingere minime posse. Et quamuis ad omnia illius peruenire nequeam, tamen, prout Dominus vires infuderit, pauca e pluribus cursim succincteque, & vt ita dicam, breuiter aggredi conabor. Indignum est enim, vt de tanto viro silere quis audeat, dum pius rerum Arbiter talem in Ecclesiasticæ culturæ campo cultorem instituit, per quem, agrum ipsius intenta operatione fidei rastro e colenti, ad centeni numeri red ditum Christi seges excresceret. Satis enim sunt solicita circa humanum genus immensæ Diuinitatis prouisura remedia, dum talem ad illuminationem patriæ dignata est dirigere, misericordia consulente. Et licet longe lateque se per rumigerulos fauores diuulgare noluerit, tamen, vt ait ipsa veritas, ciuitas in monte posita, f latere non potuit. Et quod mihi pace Sanctorum omnium liceat confiteri, nulli est secundus in meritis eorum, [quem nulli Sanctorum arbitratur secundum.] quorum agnouimus virtutes. [Matt. 5. 14] Igitur ne prolixa oratio horrorem incutiat, generetque, vt assolet, legenti fastidium, vitam S. Amandi, qualiter a pueritia vsque perfectam vixerit ætatem, qualiterue ante episcopatum vel in episcopatu gesserit, aut circa beatum finem qualis extiterit, vel qualiter rigorem mentis atque propositum tenuerit, licet rustico ac plebeio sermone, propter exemplum tamen vel imitationem, memoriæ, contempta verecundia, tradere curabo. g

[Annotata]

a Hoc exordio vtitur S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, 21 Octob. & alij eius imitatione.

b MSS. tanti sim impar ingenij.

c In lectione vulgata, dilata os.

d MS Lætiense, fultus.

e Surius, colentem.

f In lectione, vulgata abscondi.

g Subiunguntur in multis MSS. capitula de virtutibus S. Amandi Episcopi, quæ vt a posteris apposita negligimus, Acta more nostro distinctisri. Illa tamen, si quis forte requirat, hic apponimus. [Capita diuisionis a posterioribus facta.]

1 De initio conuersionis illius.
2 De serpente ex Ogia insula orationibus illius fugato.
3 De responso ad patrem, qui eum secularem rursus cogebat assumere habitum.
4 De aduentu ipsius ad S. Martini sepulchrum, & de clericatus honore.
5 De eo, quod ciuitate Bituricas ad S. Austregisilum petiit, & de conuersatione eius.
6 De abstinentia ipsius, & qualiter Romam petierit.
7 De eo quod sedente eo in extasi mentis, Sanctus eum alloquitur Petrus.
8 De reuersione ipsius in Gallias, & de adsumpto Episcopatu.
9 De pueris emptis, & instructione eorum.
10 De reuersione ipsius a Roma, & de puero in Centumcellensi loco a dæmone erepto.
11 De tempestate in pelago orta, & oratione illius sedata.
12 De eo, quod in naui residens, Sanctus eum alloquitur Petrus.
13 De pago, cui vocabulum est Gandauus, ab errore liberato.
14 De mortuo suscitato.
15 De fanis destructis, & Gentilibus conuersis atque baptizatis.
16 De eo, quod prædicationis gratia ad Sclauos perrexit.
17 De eo, quod Dagobertus Rex Sanctum Dei virum petiit, vt filium eius de sacro exciperet fonte atque enutriret.
18 De eo, quod Ecclesiam Traiectensium ad regendum suscepit.
19 De insula reperta & militatione ipsius in ea, & de contemptoribus verbi Dei.
20 De eo, quod dum gentem Wascanorum verbum Dei admoneret, ab eis repulsus sit, & de mimilogo a dæmone atrepto.
21 De cæco, ex aqua, in qua vir Dei manus abluit, illuminato.
22 De reuersione ipsius in fines Francorum cum monachis, & de cœnobio ædificato.
23 De comitatu ipsius ad Childericum Regem, & municipio impetrato, & de Mummulo, qualiter eum voluit interficere.
24 De muliere cæca in pago Beluacinse illuminata & destructo fano.
25 De monacho propter inobedientiam soluto paralysi, & oratione ipsius sanato.
26 De obitu vel sepultura ipsius, atque virtutibus reliquis.

CAPVT I
Vita S. Amandi, in patria, insula Ogia & Biturigibus.

[2] Amandus igitur sanctissimus atque religiosissimus, a Aquitaniæ partibus haud procul a maris Oceani litore ex Christianis atque inclytis parentibus b editus peur est. [S. Amandus ortu Aquitanus,] Pater eius c Serenus nomine, genitrix vero Amantia vocabatur. Sed cum iam adolescentiam transiens, in robur migraret virile, & immodicis desideriis in Christi flagraret amore, patriam parentesque relinquens, ad d Ogiam insulam, quæ a litore Oceani maris quadraginta distat e millibus, felici nauigans cursu, tandem portum monasterij petiit, [inter monachos Ogiæ insulæ exercetur:] ibique a Fratribus spiritualibus cum magno receptus est gaudio: & quia sacras ab infantia didicerat litteras, ex hoc maiori succensus desiderio, amplius quotidie in Dei rebus crescebat.

[3] Quadam igitur die, dum ei a Fratribus imperatum fuisset, vt obedientiæ caussa per insulam deambularet, fit ei repente obuiam miræ magnitudinis serpens, sicut idem vir Dei narrare consueuerat, ita ingens atque immanis, qualis nec post, nec antea in eadem visus est insula. Quo viso, perterritus puer, sicut ipsa patiebatur ætas, quid ageret, ignorabat. Tum subito superna respectus gratia, ad orationum confugit auxilia. [immanem serpentem videns, terretur: signo crucis pollit:] Statimque solo prostratus, cum aliquantisper orationi incubuisset, signum Crucis contra immanem opposuit anguem, potentique virtute verborum, vt ad latebras quantocyus rediret, imperat. Qui dicto obediens, atque ad signum viri Dei fugiens, rapidoque cursu ad latebras remeans, in eadem insula vlterius nusquam comparuit. Sicque eamdem insulam per orationem beati viri Amandi omnipotens Deus ab imminenti liberauit periculo. Hoc initium signorum eius, ad nos multorum fama volitante perlatum est.

[4] Dein, f cum adhuc in puerili esset ætate, cœpit pater eius blandis eum sermonibus irretire, [patri habitum secularem suadenti resistit:] vt quantocyus de monasterio egrederetur, & rursus secularem assumeret habitum. Cumque his atque huiuscemodi persuasionibus animum illius conaretur euertere, obtestans, nisi citius assensum daret, vt de monasterio egrederetur, iam paterna priuaretur hæreditate; respondisse fertur: Nihil mihi, Pater, tam proprium videtur, quam vt Christi assumam seruitium, qui est pars & hæreditas mea. De paternis enim substantiis nihil adipisci cuplo: solummodo, vt Christo militem, permitte.

[5] [Turones ad S. Martinū abit:] Sicque in eodem permanens desiderio, relicto g solo parentibusque, Turonis ad sepulchrum sanctissimi petiit Martini. Ibique prostratus, & profusis in oratione vberrime lacrymis, ex toto cordis petiit affectu, quatenus vir sanctus oratione sua apud Deum obtinere mereretur, vt numquam eum Dominus ad solum proprium remeare permitteret, sed omnem vitæ suæ cursum in peregrinatione expenderet. Cumque ab oratione surrexisset, statim comam capitis sui abscidit, adeptusque Clericatus honorem, [in Clericū tondetur:] ommem gratiam transcendebat in Clero.

[6] Post hæc vero ab Abbate ipsius loci, & a Fratribus benedictione percepta, ciuitatem Bituricas, ad Sanctum h petiit i Austregisilum, qui tunc in Dei rebus magnificus atque insignis habebatur. Cumque ab eo, [apud SS. Austregisilum & Sulptium Pium solitarius degit 15 annis.] & ab eius Archidiacono, sanctissimo videlicet k Sulpitio, qui postea Episcopus claruit, clementissime fuisset susceptus, omni ei humanitate exhibita, cellulam iuxta ecclesiam in superiori ciuitatis muro construi fecerunt, in qua cellula multis diebus ob amorem æternæ vitæ, cilicio tectus & cinere, ieiuniis attritus atque inedia, hordeaceo tantum contentus pane atque aqua perpaullulum corpus suum sustentauit potius quam aluit. Sicque ibidem l tribus ferme militans lustris, a vino & sicera omnino abstinuit.

[Annotata]

a In pago Herbatilico versus Ligerim fluuium: vt supra § 1 diximus.

b Anno 594, die 7 Maij, vt dictum.

c Serranus Guillimanno de Episc. Argentoratensibus: eum alij Ducem, alij Comitem Aquitanorum appellant: potius Comes Herbatilicus dicatur.

d MS. Rubeæ vallis Orgiam. MS. Vltraiect. Egiam. Buzelinus Ogiacam. Yepez Augiam. at melius MS. du Chesne, Oyem. [Oyem insula.] Adiacet insulæ Reaco, siue S. Martini non procul Rupella.

e Alij milliaribus: tot enim distat Ogia, sine Oyem, a portis S. Benedicti.

f Desunt sex verba hæc Surio, & nonnullis MSS.

g Scilicet natali, patrio, aut proprio, vt expressit Milo, & mox hic explicatur.

h Circa annum Ch. 612, ætatis 18.

i Colitur S. Austregisilus 20 Maij. De tempore Episcopatus illius & decessorum S Eustachij & Apollinaris actum est § 10.

k Hic est S. Sulpitius Pius, successor S. Austregisili, cuius Vitam dedimus 17 Ianuarij.

l Siue quindecim annis, vt Milo, Auctor Aquitanus, Harigerus & Philippus habent.

CAPVT II
Iter S. Amandi Romanum duplex. Ordinatio Episcopalis. Tempestas sedata.

[7] His ita gestis, cælesti iterum inflammato desiderio, incidit ei cogitatio, vt ad limina beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli properare deberet. Assumptoque secum vno tantummodo comite, squalida atque deuia lustrans loca, [It Romam:] tandem Romam a peruenit. Ibique sancto satiatus desiderio, prædulcia in liminibus Apostolorum figens oscula, diebus ecclesiarum Dei circuibat loca, [loca sacra inuisit;] nocte vero ad sancti Petri reuertebatur ecclesiam.

[8] Quadam namque die iam appropinquante vespera, cum custodes iuxta morem in ecclesia fecissent diligentiam, [eiectus ex ecclesia,] sanctus vir Domini Amandus, egredientibus cunctis, in ecclesia paullulum substitit, ibi ex deuotione tota nocte vigilare cupiens. Tum vero vnus ex custodibus eum inuentum, contemptibiliter affectum iniuriis, eiecit extra ecclesiam. Sedente autem eo in ecstasi mentis in gradibus ante fores ecclesiæ, subito ei Sanctus apparuit b Petrus, blande leniterque eum alloquitur, & vt in Gallias ad prædicationem exercendam reuerti deberet, [a S. Petro apparente in Gallias remittitur:] admonuit. De qua visione sanctus vir Amandus hilarior redditus, accepta benedictione Apostoli atque patrociniis, feliciter remeauit in Gallias.

[9] Cum interim paucis post transactis diebus, coactus a Rege ac Sacerdotibus, c Episcopus ordinatus est. Acceptoque pontificatus honore, d Gentibus verbum euangelizare cœpit Domini, [ordinatur Episcopus Apostolicus,] atque seipsum in omnibus exemplum præbere bonorum operum. Erat autem piissimus, atque omni bonitate repletus, vultu serenus, eleemosynis largus, sensu sobrius, corpore castus, atque inter diuites & pauperes medius: [omni virtute præditus:] ita vt pauperes illum quasi pauperem adspicerent, diuites quasi superiorem se æstimarent. Vigiliis atque orationibus deditus, sermone cautus. Si quos etiam captiuos vel pueros e transmarinos inuenisset, dato pretio redimebat spiritalique eos regenerans lauacro, [captiuos redimit, & instruit:] litteris affatim imbui præcipiebat, præmissaque libertate per diuersas f distribuebat Ecclesias. Pluresque ex his postea Episcopos, vel Presbyteros, seu honorificos Abbates fuisse audiuimus.

[10] [in altero a Roma reditu] Illud etiam non est prætermittendum, quod idem vir Dei Amandus a Roma secundo g rediens, ascensa naui, peruenit ad h Centumcellensem locum. Quadam igitur nocte dum solus, vt illi mos erat, oraret, immundus spiritus vnum e famulis apprehensa manu trahebat ad mare, volens eum ibi i demergi. Sed idem puer, qui trahebatur, magnis cœpit vocibus clamare, dicens: Christe, adiuua me: Christe, adiuua me. [famulo a diabolo submergendo succurrit:] Mox malignus spiritus eidem puero insultando respondit: Qualis Christus? Sed dum puer, qui trahebatur, minime responderet, ait S. Amandus: Die illi fili: Christus filius Dei viui, crucifixus. Statimque ad vocem illius inimicus vt fumus euanuit.

[11] Nec multo post, cum quadam die per medium pelagus nauigaret, nautasque verbum moneret Domini, subito apparuit illis miræ magnitudinis piscis. [sæuiente tempestate,] Nautæ vero, misso in pelagus rete, eumdem piscem ceperunt. Cumque epularentur, mutuisque plausibus exsultarent, subito inopinata orta tempestas est, quæ omne gaudium eorum in luctum conuertit. Cœperunt kautem, quic quid in naui habebant, tam ad stipendia cibi quam omne subsidium, vel etiam armamenta nauis, in pelagus proiicere, vehementerque labori insistere, lvt ad terras egrederentur: sed nihil omnino proficere valebant. Nauis vero quassata, huc illucque a fluctibus ferebatur. Itaque omnes de vita spem nullam habentes reddiderat, statimque nautæ ad seruum Dei cucurrerunt Amandum, rogantes vt Dominum deprecaretur, quatenus eos per orationem ipsius de imminente liberaret periculo. Vir autem Domini Amandus blande eos consolatus, confidere iussit, & vt de Domini misericordia fiduciam haberent, fideliter admonuit. Nautæ vero nimio fessi labore, [solatur nauias] huc illucque in naui iacebant sopore depressi. Ipse etiam Sanctus in puppi nauis residens, quiescebat. Tum ei ex improuiso Sanctus apparauit Petrus, transiens per puppim nauis: [apparente S. Petro,] excitansque cum ac blanditer alloquens, ait: Noli timere Amande: non peribis, neque qui tecum sunt. Mox vero ad verbum illius sedata tempestate, [impetrat tranquillitatem.] transquillitas reddita est magna. Et facto mane, omnes, qui in naui cum viro erant Dei, sani atque incolumes ad terras egressi sunt.

[Annotata]

a Circa annum Ch. 627, ætatis 34.

b Hinc summe erga S. Petrum affectus, omnia fere monasteria ac templa a se extructa ad honorem eius dedicauit.

c Circa annum 628. Ordinationi huic dicatus dies 26 Octob.

d Tum etiam Gandauum venisse, Mercurij aram euertisse tradunt supra § 10 relati.

e Anglo-Saxones tum vendi solere liquet ex Actis S. Bathildis Reginæ 26 Ianuarij, S. Gregorij Magni 12 Martij & aliorum.

f MS. Lætiense, relinquebat.

g Circa an. Ch. 632.

h Notus Etruriæ portus, quem celebrat Plinius iunior lib. 6 epist. 31.

i MS. Elnonense, demergere.

k Surius: quæ ad cibum pertinebant, quam reliqua subsidia omnia.

l Idem: cunctosque de vita spem omnem abiicere cogebat. Mox igitur nautæ.

CAPVT III
Verbum Dei a S. Amando prædicatum Gandensibus. Mortuus Tornaci suscitatus.

[12] Per idem autem tempus, cum loca vel diœceses ob animarum sollicitudinem vir Domini circumiret Amandus, audiuit pagum esse quemdam præter fluenta a Scaldi fluuij, cui vocabulum est b Gandauum. Cuius loci habitatores antiquitas diaboli eo circumquaque laqueis vehementer irretiuit, [Gandenses a fide alienos adit,] vt incolæ terræ illius, relicto Deo, arbores & ligna pro Deo colerēt, atque fana vel idola adorarent. c Propter ferocitatem enim gentis illius, vel ob terræ infœcunditatem, omnes Sacerdotes a prædicatione loci illius se subtraxerant, & nemo audebat in eodem loco verbum annuntiare Domini. Quo audito, vir sanctus magis eorum miseratus errorem, quam de vitæ suæ periculo pertimescens, d Aicharium Episcopum, qui tunc e Nauiomensis vrbis cathedram præsidebat sacerdotalem, adiit, eumque humiliter postulauit: vt ad Regem f Dagobertum quantocyus pergeret, epistolasque ex iussu illius acciperet, vt, si quis se non sponte per baptismi lauacrum regenerare voluisset, g coactus a Rege, sacro ablueretur baptismate. Quod ita factum est. Percepta namque a Rege potestate, & benedictione a Pontifice, illuc vir Domini Amandus h perrexit intrepide. Vix enim quis digne enarrare sufficiet, [multa patitur ab incredulis:] quantas ibidem pro Christi nomine perpessus sit iniurias, & quam frequenter ab incolis loci illius cæsus sit, nec non & a mulieribus vel a rusticis non absque iniuria sit repulsus, verum etiam & in flumen sæpe præcipitatus. Quæ omnia vir sanctus pro nihilo deputans, verbum Domini non destitit monere, memorans illam sancti Euangelij sententiam, quæ ait: Maiorem caritatem nemo habet, quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis. [Ioan. 15. 15] Comites etiam illius, qui eum fuerant germana caritate secuti, ob inediam vel sterilitatem loci ad propria remeantes, eum ibidem solum reliquerunt. Ipse vero in prædicationis permanens officio, alimentum propriis acquirebat manibus. [captiuos redimit:] Sane captiuos innumeros redimens, sacro baptismate emundabat, & vt in operibus bonis persisterent, fideliter hortabatur.

[13] Illud etiam operæ pretium huic schedulæ annectendum putauimus, quod viro venerabili Presbytero, nomine Bono, narrante didicimus: qui testabatur se præsentem fuisse, quando hæc gesta res est. Aiebat namque, quod Comes quidam ex genere Francorum, cognomine i Dotto, congregata non minima multitudine Francorum, in vrbe Tornaco, vt erat illi iniunctum, ad dirimendas resederat actiones. Tum subito a lictoribus ante eum præsentatus est quidam reus, quem omnis turba acclamabat dignum esse mori. Erat namque idem fur plagis iam crudeliter affectus, vehementerque cæsus, [furem suspensum] & corpore etiam semiuiuus. Cumque præfatus Dotto decreuisset, vt eum patibulo deberent affigere, vir Domini Amandus adueniens, obnixa prece postulare cœpit, vt ei vitam concedere dignaretur. Sed vt erat sæuus, atque omni bellua crudelior, nihil apud eum obtinere potuit. Tandemque a ministris vel apparitoribus idem fur affixus patibulo est, atque extremum exhalauit spiritum. Dotto igitur domum reuersus est, populi constipatus caterua. Sanctus vero vir Domini Amandus citius ad patibulum cucurrit, hominemque iam mortuum inuenit: depositumque de ligno, ad cubiculum, in quo familiariter orare consueuerat, deferri fecit, fratribusque cellula egressis, ipse super defuncti membra, orationi tamdiu incubuit, lacrymis ad Dominum profusis ac precibus, [a morte suscitat:] donec iubente Deo anima in corpus rediit, atque cum viro Dei loqui cœpit. Adueniente itaque matutinali tempore, conuocatis Fratribus, aquam iussit afferri. Suspicantibus autem illis, vt corpus ad sepeliendum, sicut mos est, abluere deberet, subito cellulam ingressi, viderunt eumdem hominem, quem mortuum reliquerant, sanum cum viro Dei sedentem, atque incolumem colloquentem: mirarique vehementer cœperunt, quod viuum videbant, quem paullo ante mortuum reliquerant. [petit celari miraculū] Tunc igitur sanctus vir Domini Amandus assistentes cunctos vehementissime obtestari cœpit, vt ne cuiquam vnquam proderent: hoc videlicet quod per eum Dominus operari dignatus est; asserens, non suæ hoc esse asscribendum virtuti, sed misericordiæ Domini, qui in se sperantibus vbique dignatur adesse. Loto itaque omni corpore atque cicatricibus, carnem carni restituit, ita vt de plagis, quas ante pertulerat, in eius corpore nullum indicium appareret. Sicque eum ad propriam remittens domum, parentibus restituit incolumem.

[14] At vbi hoc miraculum longe lateque diuulgatum est, statim incolæ regionis illius cursu celeri ad eum cucurrerunt, &, vt eos faceret Christianos, humiliter postulabant. [templa & monasteria extruit.] Fana etiam, quæ ante adorare consuerant, propriis destruentes manibus, ad virum Dei omnes vnanimiter peruenerunt. Nam, vbi fana destruebantur, vir Domini Amandus tam ex munificentia Regis, quam ex collatione religiosorum virorum, religiosarumque fæminarum, statim k monasteria aut ecclesias construebat: verbique sacri pabulo populum reficiens, omnium corda mandatis cælestibus illuminabat.

[Annotata]

a Ita habent MSS. Elnon. Blandin. Duinij, Lindani, at Scaldæ MS. Rubeæ vallis: [Scaldis.] passim Scaldis vocatur, fluuius notissimus, corruptis litteris Tabuda Ptolemæo dictus.

b De Gandauensium conuersione ac monasteriis istic tribus a S. Amando extructis actum § 5.

c De ferocia vicinorum populorum agitur in Vita S. Eligij 1 Decemb.

d S. Aicharius, Aycharius, Acharius, Yepezio Ycarius, decessit S. Eligij, colitur 27 Nouemb. vita functus anno 645.

e Nouiomensi Sædi vnitus tunc erat Episcopatus Tornacensis, cui suberat Gandauum.

f Tenuit monarchiam Francorum ab obitu Chlotharij II, patris sui anno 628 defuncti, vsque ad an. 644.

g Quid possint Principes Christiani circa subditos infideles, disputant Theologi. Verisimile est, S. Amandum litteras solum regtas petiisse, ad conciliandam sibi apud eos populos auctoritatem, & vt ad prædicationem Evangelij audiendam inuitarentur, neue eam impedirent.

h Circa an. Ch. 631.

i In MSS dicitur Dotto, Docto, Docco, apud Yepez Doto, in MSS. Chronicis Episcoporum Traiectensium Otto. In Vita S. Eligij memoratur Atto Comes Tornacensis fortassis idem. [Dotto Comes Tornacensis.]

k De variis monasteriis tum cœptis extrui supra actum.

CAPVT IV
Iter ad Sclauos. Exilium S. Amandi. Baptismus S. Sigeberti.

[15] Cvm iam vir sanctus videret prædicatione sua quosdam ad Deum conuerti, ex hoc maiori æstuabat desiderio, quatenus adhuc alij conuerterentur. Audiuit denique, quod a Sclaui nimio errore decepti, b a diaboli laqueis tenerentur oppressi. Illicque c martyrij palmam se assequi posse confidens, transfretato Danubio, eadem circumiens loca, [Sclauis Christum prædicat:] libera voce euangelium Christi Gentibus prædicabat. Paucis vero ex eis in Christo regeneratis, videns etiam sibi non satis accrescere fructum, & martyrium, quod semper quærebat, nondum se adepturum, ad proprias iterum reuersus est oues, curamque gerens earum, ad cælestia regna prædicando perduxit.

[16] Interea Rex Dagobertus, d amori mulierum plusquam oportebat, deditus, omnique spurcitia libidinis inflammatus, sobolem minime videbatur habere: sed tamen ad Domini confugit auxilium, deprecabaturque sedulo, vt ei filium dare dignaretur, qui post eum regni sui gubernaret sceptra. Quod ita dante Deo factum est. Cumque sibi nuntiatum fuisset, quod ei Dominus filium dare dignatus esset, magno mox repletus gaudio, cogitare cœpit, cui ipsum puerum traderet, qui eum sacro baptismate regenerare deberet. Statimque accersitis ministris, [redarguers incontinetiam Regis Dagoberti, relegatur:] vt Sanctum perquirerent Amandum, sagaci intentione præcepit. Nam dudum ipse Pontifex, dum pro capitalibus criminibus, e quod nullus ex Sacerdotibus facere ausus est, ipsum redargueret Regem, iubente eo, non absque iniuria de f regno eius g fuerat expulsus. Ille vero remotiora perquirens loca, verbum Dei Gentibus prædicabat. [reuocatur:]

[17] Cumque a ministris tandem fuisset repertus, &, vt ad Regem ire deberet admonitus, memorans illud Apostoli præceptum, Potestatibus sublimioribus se subdi debere, tandem peruenit ad Regem, qui in illis diebus in villa, cui vocabulum h Clypiaco est, morabatur. [Rom. 13. 1] Visoque Rex beatissimo Amando, magno repletus est gaudio: prostratusque pedibus beati viri, deprecabatur vt tanto sceleri, quod in eum perpetrauerat, veniam largiri dignaretur. Sed ille, vt erat mitissimus, atque supra modum patiens, citius eum elenauit a terra, facinusque in se perpetratum clementissime indulsit. Tunc Rex ad Sanctum ait Amandum: Pœnitet me valde, quod stulte aduersum te egerim. [Rege veniam petente,] Precorigitur, ne memineris iniuriæ, quam tibi irrogaui, atque preci meæ qua summopere postulo, ne dedigneris annuere. Dedit mihi Dominus filium, non meis præcedentibus meritis, precorque, vt eum sacro digneris abluere baptismate, atque in filium tibi spiritualem suscipere. Quod vir Domini vehementer renuens, scilicet sciens esse scriptum, militantem Deo non oportere implicari secularibus negotiis, & quietum atque remotum, [SS. Audoëno & Eligio deprecantibus,] palatia non debere frequentare regia, e conspectu Regis abscessit. [1 Tim. 2. 4] Statim igitur Rex misit ad eum virum illustrem i Dadonem, atque cum eo venerabilem virum Eligium, qui tunc in palatio Regis sub seculari degebant habitu, quos tamen k postea egregios sacerdotes, atque præclaros in meritis, signis quoque atque virtutibus fuisse plurimis compertum est. Hi vero humiliter virum Dei petierunt, vt precibus Regis daret assensum, atque filium ipsius sacro dignaretur diluere fonte, & vt eum enutrite, atque lege imbuere diuina quantocyus assentiret, dicentes, quod si hoc vir Dei non renueret, per hanc familiaritatem liberius in regno ipsius vel vbicumque eligeret, haberet licentiam prædicandi, seu nationes complures per hanc gratiam se posse conquirere fatebantur. Tandem fatigatus precibus amborum facturum se esse promisit. Audiens autem Rex, quod preces suas Sanctus non renueret Amandus, statim ipsum puerum l afferri præcepit, qui fatebatur non plus a natiuitate habere, quam mdies circiter quadraginta. Accepit igitur vir sanctus in manibus puerum, & benedicenseum, catechumenum fecit. [baptizat S. Sigebertum, respondētem Amen.] Cumque finita oratione, nemo ex circumstante multitudine respondisset, Amen: aperuit Dominus os pueri, atque audientibus cunctis, clara voce respondit, n Amen. Statimque eum regenerans sacro baptismate, impositoque nomine Sigeberto, Regem atque omnem eius exercitum tunc S. Amandus magno repleuit gaudio.

[Annotata]

a De Sclauis Curinthiam incolentibus, atque S. Amandi ad eos accessu supra actum § 9 & 10.

b [Sclaui infideles.] De Sclauorum Rege Samone, qui duodecim ex VVinidis vxores habebat, agit Fredegarius cap. 48 & 68, vbi Samo Rex Sichario Dagoberti Regis legato ita respondit: Si vos estis Dei serui, & nos sumus Dei canes; dum vos assidue contra ipsum agitis, nos permissum habemus, vos morsibus lacerate. Et mox eiectus est Sicharius de conspectu Samonis.

c Refertibidem Fredegarius,, multitudinem plurimam Francorum negotiantium a Sclauis Winidis in regno Samonis interfectam fuisse. Hinc Sicharius missus repetundarum agens, ac tandem triplex a Dagoberto exercitus Austrasiorum, Alamannorum, & Langobardorum expeditus est anno regni huius 9 Ch. 636: [Francos mercatores occidunt.] vt cædes mercatorum aliquot annis ante contigerit, quando etiam istic fuit S. Amandus circa an. Ch. 633.

d Repudiata legitima vxore, assumptis tribus Reginis, & plurimis concubinis, teste Fredegario cap. 60.

e Hucbaldus in Vita S. Rictrudis tradit eum super hocscelere a Pontisicibus, maximeque a sanctissimo viro & mirabilium patratore operum Præsule Amando, redargutum esse.

f Eum tum in Vasconiam abiisse, subiectam Chariberto fratri Dagoberti, diximus § 1 num. 4.

g Circa annum 634.

h In agro Parisino vltra Montem-Martyrum: in qua villa regali Dagobertum in coniugem accepisse Gomadrudem tradit Fredegarius cap. 53.

i S. Dado, siue Audoënus, colitur 24 Augusti, S. Eligius 1 Decemb.

k Anno Chr. 646, 14 Maij Dominica ante Rogationes ordinati Episcopi.

l Aurelianiss S. Sigebertus baptizatus est anno 635. Plura 1 Februarij dicta nil attinet hic repetere.

m Aimoinus lib. 4 cap. 20 triginta.

n Miraculum hoc primus retulit hic Baudemundus: quod plurimi dein Scriptores tradiderunt. Simile infantis responsum apponimus, quod Vienna perscriptum his fere verbis: [infans ter respondet, Deo gratias.] Anno 1650, 4 Februarij in Saran pago ditionis Archiepiscopi Strigoniensis, Stephanus infans quinque horarum Parocho benedicenti his verbis: Stephane vade in pace, & Dominus sit tecum, Amen; distincte respondit: Deo gratias, Deo gratias. Cunctisq; admirantibus cum Parochus solennem illam post baptismum benedictionem repeteret, subiunxit infans tertium, Deo gratias. Res iussu Cæsaris examinata per Archiepiscopum Strigoniensem, & auditis legitime testibus authentice approbata est.

CAPVT V
Episcopatus S. Amandi Traiectensis. Fidei doctrina instituti Calloani & Vascones.

[18] His ita gestis, adueniente obitus sui die, a Treiectensium Episcopus feliciter migrauit ad Christum. b Rex igitur, huius viri venerabilis comperiens obitum, [Fit Episcopus Traiectensis:] Sanctum accersiri fecit Amandum. Congregataque multitudine Sacerdotum, populique turba non modica, ad regendam Treiectensium Ecclesiam eum præposuit. Illo vero renuente, atque se indignum vociferante, omnes vna voce clamabant, dignum eum esse sacerdotio atque ob animarum sollicitudinem Ecclesiam magis, quam pecuniæ quæstum debere suscipere. Coactus igitur a Rege ac Sacerdotibus, pontificalem suscepit cathedram. Sicque per c triennium fere vicos, vel castra circumiens, verbum Domini constanter omnibus prædicauit. Multi etiam (quod dictu nefas est) Sacerdotes atque Leuitæ, prædicationem illius respuentes, audire contempserunt. At ille secundum Euangelij præceptum, puluerem de pedibus in testimonium excutiens, ad alia properabat loca. [Matt. 10. 14]

[19] Igitur tandem paruam reperiens insulam, cui vocabulum est d Chauelaus, iuxta Scaldum fluuium, aliquantis diebus cum Fratribus spiritualibus ibidem Christo militare studuit. [prædicat Calloanis,] Sed verbi Dei contemptores per biennium fere ingens attriuit plaga, ita vt euersæ domus & agri in solitudinem essent redacti: necnon etiam vici vel castra destruerentur, [(punitis Traiecten.)] nullusque pene in his regionibus remaneret, qui virum Dei contempserat prædicantem.

[20] Nec multo post, cum a Fratribus, quos ob animarum curam per diuersa reliquerat loca, rogaretur, vt eos præsentia sua visitaret, & vt verbi sacri pabulo reficere dignaretur; tandem prece accepta peruenit ad eos, audiuitque ab eis, gentem, quam e Vacceiam appellauit antiquitas, quæ nunc vulgo nuncupatur Wasconia, nimio errore deceptam, ita vt auguriis vel omni errori dedita, idola etiam pro Deo coleret. Quæ gens f erga Pyrenæos saltus per aspera atque inaccessibilia diffusa erat loca, fretaque agilitate pugnandi, frequenter fines occupabat Francorum. Vir autem Domini Amandus eorum miseratus errorem, enixe elaborare cœpit, vt eos a diaboli reuocaret seruitio. [& Vasconibus:] Dum autem eis verbum prædicaret Diuinum, atque Euangelium annuntiaret salutis, vnus e ministris assurgens, leuis ac lubricus, nec non & superbus, atque etiam apta cachinnans risui verba, quem vulgus g mimilogum vocat, seruum Christi detrahere cœpit, Euangeliumque, quod prædicabat, pro nihilo ducere. Sed eadem mox hora arreptus a dæmone miser, propriis se cœpit manibus laniare, atque coactus publice confiteri, quod ob iniuriam, quam Dei irrogauerat seruo, hæc perpeti mereretur. Sicque in ipso constitutus tormento, spiritum exhalauit extremum.

[21] Illis autem adhuc in eorum cæcitate permanentibus, dum vir sanctus ad alia demigraret loca, peruenit ad h ciuitatem quamdam. Vbi cum ab Episcopo ciuitatis illius honorifice fuisset susceptus, & ei hospitalitatis more Episcopus aquam in manibus funderet, secretius præcepit ministro, vt eamdem aquam, in qua vir Dei manus abluerat, diligenter in sacrario ecclesiæ custodiendam deportaret. Quod ita factum est. Præfatus namque ciuitatis Antistes satis fidens exstitit, quod eadem viri Dei benedictio salutem fidelibus restituere posset. Eodem quoque tempore homo quidam cæcus sedebat ante fores templi mendicans, qui multo iam tempore corporalem amiserat visum. Ad quem ciuitatis ipsius Episcopus ait: O homo, si habes fidem, ablue oculos tuos ex aqua, [cæco visus restitutus aqua, qua lauerat manus,] in qua vir Dei Amandus abluit manus. Confido enim, quod per ipsius sanctitatem, pristinam consequaris salutem. Cumque idem cæcus oculos ex eadem aqua abluisset, statim iubente Deo pristinum recepit visum, ita vt omnia clare videret.

[Annotata]

a S. Ioannes Agnus obiit anno 646, 25 Iulij.

b S. Sigebertus, mortuo patre Dagoberto, vt probatum est § 11.

c Ab anno circiter 647 ad 550.

d MS. Duinij Chanalaus. Surius & nonnulla MSS. Chanelaus: melius MS. Rubeæ vallis Chauelaus, vnde Chalelaus, [Calloa.] & Calaus. Milo Calolo, aut rectius Calloo, quod vocabulum etiamnum loco manet, de quo dictum § 4.

e MS. S. Maximini Vaceiam. MS. Duinij Vaclam. Sunt autem Vaccæi, interioris Hispaniæ ad Durium fluuium populi, [Vaccæi a Vasconibus diuersi] quorum metropolis Pintia fuit, nunc, vt censent viri eruditi, Vallisoletum. At Vascones degebant ante Iberum fluuium inter & Pyrenæos montes, secundum Isidorum Hispalensem ab vrbe Vacca (quam alij Iaccam nominant) ita appellati.

f Surius circa Pyrenæos saltus: desunt ea verba in MSS.S. Maxim. Rub. & Rosvveydi, & sic legitur: Quæ gens montibus per aspera.

g MS. Vltraiect. Vinc. Bellouac. S. Antoninus aliiq; iocularem vocant

h In Aquitania sitam: an Lemouicum? in huius diœcesi plures pagi a S. Amando nominantur.

CAPVT VI Monasteria a S. Amando extructa, miracula patrata.

[22] His ita peractis, idem vir Domini Amandus in a fines remeauit Francorum, elegitque sibi locum prædicationis aptum, [Monasteria extruit Amandinum] in quo cum Fratribus, qui cum eo per diuersas prouincias, multas pro nomine Christi perpessi fuerant passiones, ædificauit b cœnobium. Atque ex eisdem Fratribus plures postea Abbates seu honorificos vidimus viros. Eodem fere tempore vir sanctus Domini Amandus c Childericum adiit Regem, eumque humiliter postulauit, quatenus ei aliquod municipium ad construendum monasterium, non ambitionis gratia, sed ob animarum salutem, largiri dignaretur. Deditque præfatus Rex ei locum, nuncupatum d Nanto. In quo vir Domini sagaci intentione cœpit ædificare cœnobium. [& Nantoënse:]

[23] Mummulus autem quidam, e Ozindinsis vrbis Antistes, valde ferebat moleste, quod idem vir Domini eundem locum impetrauerat a Rege: inuidiæque facibus accensus, eumdem virum Domini extinguere conabatur. Missisque agilibus viris, iussit vt eumdem virum Dei a loco ipso contemptibiliter iniuriis affectum eiicerent, [abducitur, dolo interimendus,] aut certe in eodem punirent loco. Venientesque ad eum ministri, simulato dolo dixerunt, quod ei locum aptum ad construendum monasterium ostendere deberent: tantummodo cum illis illuc properare deberet. Sed eorum fallacia, reuelante Deo, latere non potuit. Cumque eum ad prædictum locum ducere simularent, non erat inscius vir Domini Amandus, quo in loco eum interimere disponerent. Tamdem igitur peruenerunt ad supercilium montis, vt eum ibi capite truncarent. Vir tamen Domini suis hoc ante indicare noluit, quia ad martyrium libentissime properabat. Sed subito orta tempestate pluuiæ grandinisque, [liberatur immissa tempestate & cæcitate latronibus;] omnem illius montis locum tenebrosæ obtexerunt nubes, ita vt apparitores, qui ad interficiendum eum fuerant missi, amisso lumine, nihil penitus viderent. Spemque vitæ iam nullam habentes, prostrati pedibus sancti viri, veniam postulabant, &, vt eos viuos abire sineret, [hos precibus sanat:] humiliter deprecabantur. Tunc vir Domini ad consueta recurrit præsidia, scilicet ad orationum auxilia, profusisque vberrime lacrymis, tam diu orationi incubuit, donec red dita serenitate, lumine etiam apparitores recepto, non absque metu vel stupore ad propria reuerterentur. Talique perculsis timore ministris, vir Domini mortem incolumis euasit.

[24] Nec illud quoque prætereundum putaui, quod Presbytero quodam, nomine Erchengisilo, venerabili atque fideli viro narrante didici. Quadam die, dum vir Domini Amandus in pago f Beluacensi verbum Domini prædicaret, peruenit ad quemdam locum, cui vocabulum est g Rossonto, secus h Aronnam fluuium. Eratque ibi mulier quædam cæca, [mulierem, quod arborem dæmoni dicatam coleret, factam cæcam,] quæ longo iam tempore amisso lumine, nihil præter tenebras nouerat. Ingressus autem vir Dei domum illius, cœpit percontari ab ea, qualiter ei hæc cæcitas euenisset. Responditque illa, quod non ob caussam aliam ei ipsa cæcitas euenisset, nisi quod auguria vel idola semper coluerat, insuper ostendit eilocum, in quo prædictum idolum adorare consueuerat, scilicet arborem, quæ erat dæmoni dedicata. Ad quam vir Domini ait: Non miror, si pro hac stultitia cæca facta sis: sed admiror clementiam Domini, qui te tam diu expectando sustentat, vt, cum Factorem & Redemptorem tuum adorare debeas, adores dæmones & idola muta, quæ nec tibi nec sibi possunt prodesse. Nunc igitur accipe securim, [iubet succidere arborem] & hanc nefandam arborem quantocyus succidere festina, per quam lumen amisisti corporis, & animæ perdidisti salutem. Confido enim, quod, si firmiter credideris, lumen pristinum a Domino consequi possis. Deducta autem mulier puellæ suæ manibus, ad arborem citius peruenit, atque eam excidere conabatur. Tum vir Domini Amandus eam ad se aduocans, signumque Crucis super oculos eius imprimens, [& signo Crucis illuminat.] inuocato Christi nomine, pristinæ reddidit sanitati. Instructam qualiter se agere deberet relinquens: omnibus diebus vitæ suæ caste atque sobrie se exhibuit, & correctiorem vitam deinceps gerens, mores commutauit in melius.

[Annotata]

a Hos fines in diœcesi Bituricensi locauimus supra § 2.

b Illi accreuisse oppidum S. Amandi in agro Borbonio ibidem coniectauimus.

c Childericus factus Rex Austrasiorum anno 664 ac totius Franciæ an. 676, occisus anno 680.

d Apud Rutenos Aquitania 1 populos De eo monasterio actum § 2.

e MS. Antuerp. Ozidensis. Philippo Abb. Osindensis. Est autem Vceticensis in Gallia Narbonensi visina, in antiqua Notitia prouinciarum & ciuitatum Galliæ Vcetinsis, & Vcecinsis. [Ep. Vceticensis.]

f Bellouaci Iulio Cæsari noti Belgicæ II populi, eodem adhuc nomine appellantur, inter Picardos, Normannos & Francos.

g Ressontum, & Ressonum: a quo Archidiaconatus seu Decanatus Ecclesiasticus diœcesis Bellouacensis (quæ in nouem Archidiaconatus rurales diuiditur) etiamnum appellatur.

h Aronda dicitur, atque Oesiæ fluuio prope Compendium miscetur. Arondæ adiacentia loca pertinent ad Decanatum Ressonensem.

CAPVT VII Inobedientia punita. Obitus S. Amandi.

[25] Hoc quoque, quod ad cumulum laudis eius Dominus ostendere dignatus est, non videtur silentio contegi. Quodam itaque tempore cum cuidam monacho, videlicet Præposito a monasterij sui Chrodobaldo nomine, [Monachū inobdeientē paralysi percussunt,] per quemdam missum iussisset, vt vehicula ad vinum in vsibus Fratrum monasterio deferendum præparare deberet, dicitur inobediens extitisse. Sed eum nocte eadem vltio diuina subsecuta est. Nam eo iter agente, vt ad virum Dei pergeret excusationis caussa, quod vehicula minime haberet, ita dicitur omni corporis paralysi dissolutus, vt nec manum quidem vel pedem posset mouere. Omnique iam carne velut mortua in solo pectore vitalis anhelabat spiritus. Tenuique flatu confiteri, vt valebat, nitebatur, quod ob inobedientiam & contumaciam hæc perpeti merebatur. Igitur præfatum monachum Fratres mittentes in nauim ad monasterium, cui vocabulum maiores indiderunt Elnonem, ad virum Dei adduxerunt Amandum. Cumque iam vesperascente die, finitis Missarum seu vespertinarum solenniis, vir Domini ad reficiendum iuxta morem isset, subito ei nuntiatum est, qualiter idem monachus ægrotatet. Leniterque, vt aiunt, subridens, dixisse fertur: Adhuc maiora sustinebit pericula, quia valde iactantiæ atque inobedientiæ deditus erat. Sed tamen Presbyterum quemdam, fidelem virum, [misso pane & vino sanat:] ad se vocari præcepit, eidemque monacho calicem vini & fragmen panis per eumdem transmisit Presbyterum, eique mandauit, dicens: Vade, & dic monacho illi, vt sumat partem panis istius & vini, & cras, iubente Deo, cum ad eum visitandum perrexero, obuiam mihi procedat, & in lectulo iacere non patiatur. Quod ita factum est. Accepta itaque idem monachus Patris benedictione, ita totius corporis recepit sanitatem, ac si nullam vnquam pertulisset læsionem. Adueniente igitur sancto viro, obuiam ei processit, atque cum eo loqui cœpit. Mirarique vehementer Fratres cœperunt, quod viuum & incolumem videbant, quem mortuum fere suspicabantur. Vir autem Domini Amandus indulta Fratri venia, vt mores deinceps in melius commutaret, admonuit, atque eum sanum ad monasterium direxit.

[26] Alia quidem sunt multa, quæ per eum Dominus operari dignatus est, [multa patrat miracula:] nobis quidem incognita, Deo autem nota. Sed quantum ad nostras, fidelibus narrantibus viris, perlatum est aures, si omnia cupiam persequi, dies, vt opinor, ante, quam sermo, cessabit. Nam quas per eum Dominus virtutes non edidit, cum & mortuis vitam, cæcis visum, paralyticis gressum, leprosis munditiam, surdis auditum, a dæmonibus oppressis restituit sanitatem?

[27] Igitur sanctissimus Domini Amandus, cursu fideliter peracto, [sancte moritur:] repletusque omnium bonorum operum fructu, adueniente sanctissimi obitus die, feliciter migrauit ad Christum. Sepultusque est cum magnifico honore in loco, cui vocabulum est Elnone. In quo loco multa fiunt orationibus eius beneficia, & laudatur ibi ab omnibus nomen Domini Iesu Christi: [Elnone sepelitur.] cui est cum æterno Patre & Spiritu sancto virtus & honor, gloria & imperium, laus & potestas per infinita seculorum secula, Amen. b

[Annotata]

a Marchianensis, vt infra dicetur ad Vitam a Philippo scriptam.

b Quæ addebatur apud Surium Historia de Visione S Aldegundis, Eleuatione corporis S. Amandi, ac sanctis eius discipulis, ab homine minus perito scripta, hic omittitur, infra, cum de Translationibus agetur, Referenda.

ALIA VITA
Auctore Aquitano anonymo,
Ex MS. Andreæ du Chesne.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0335

Avctore Aqvitano Anonymo.

[1] Beatus a Amandus in pago b Herbasilico non longe a littore Oceani Galliæ, [S. Amandus oriundus ex pago Herbatilico,] ab inclytis & Catholicis parentibus traxit originem: cuius pater Serenus nomine dictus est, mater vero Amantia nuncupata est. Hic ab infantia litteris eruditus, inspirante sibi diuina gratia, relictis parentibus & patria, vitam cœnobitarum eligens, nauigauit insulam, nomine c Oyem, quæ distat a littore Galliæ XL milliaribus: [monachus,] ibique in quodam monasterio religionis habitum assumens, cum gaudio est susceptus. Quadam vero die dum per insulam ambularet, vidit quemdam serpentem seu colubrum miræ magnitudinis. Quo viso territus puer S. Amandus, [signo Crucis serpentē fugat:] in oratione prostratus, signum Crucis contra serpentem opposuit, & ad latebram suam, vt inde numquam exiret, fugere compulit, nec ex tunc apparuit. Et sic habitatores illius insulæ a serpentino periculo liberauit. Parentes vero eius voluerunt eum ad propria reducere, quibus minime acquieuit.

[2] Post hæc Amandus licentiam & benedictionem a Patre monasterij, quod erat prope mare, postulans, caussa peregrinationis solus in terra d Burgundiorum in ciuitate Bethoricas multis diebus, [includitur apud Biturigas:] annis videlicet XV peregrinauit, & a S. Austregisilio illius ciuitatis Episcopo benigne susceptus est. Vbi constructa cellula iuxta ecclesiam, cilicio indutus, & pane hordeaceo & e sicera sustentatus, vitam austeram duxit. Dum autem quadam die ad quēdam orationis locum ire desideraret, hora diei quasi sexta radio clarissimo perfusus, per momentum horæ totus orbis terrarum quasi sibi apparuit. f

[3] Deinde assumpto vno comite, g asello sedens, per deuia Alpium Italiam penetrans, ad visitanda sanctorum Apostolorum ac Martyrum limina & patrocinia, [Romæ] ad vrbem Romam peruenit. Vbi deambulans per loca Sanctorum diebus, ad ecclesiam S. Petri noctibus reuertebatur. Sedente autem eo in gradibus ecclesiæ in extasi mentis, Sanctus Petrus apparuit ei sereno vultu, [a S. Petre visitatur:] & blando sermone dixit, vt causa prædicationis reuerteretur. Gaudensque de visione, cognouit inuenisse gratiam Dei, quam quæsiuit.

[4] Post hæc Amandus in Gallias remeauit, prædicans Euangelium regni Dei. Erat autem vultu serenus, [prædicat in Galliu:] corpore castus, vigiliis & orationibus deditus, sermone cautus. Sic inter Gentes anachoretarum gerebat vitam. Hic vero pueros transmarinos comparauit plurimos, & per baptismi lauacrum emundauit.

[5] Rursum cum h officio Clericorum ad vrbem Romam perrexit, & ab Apostolico honorifice est susceptus. Pueros vero, quos duxit, [Romam adit:] per loca Sanctorum donauit. Codices diuinos vtriusque Testamenti & tractatus, rediens Galliam, secum tulit. Cum autem pelago Sardiniæ nauigasset, nautis de pace & caritate prædicauit. Illis vero bibentibus & manducantibus apparuit piscis ingens, qui arte piscatoria captus est, vnde nautæ gauisi sunt. Orta autem magna tempestate, [rediens in tempestate a S. Petro recreatur:] de vita desperantes, omnia quæ habebant, iactabant in mare. Tunc omnes seruum Dei Amandum deprecabantur, vt per orationem eius Deus illos de mortis periculo liberaret. At ille consolans eos, verbum Dei intrepidus prædicabat. Beatus vero Apostolus viro Dei Amando apparuit, dicens: Noli timere; non enim peribis tu & qui tecum sunt. Facto autem mane reddita est tranquillitas, & omnes ad portum incolumes peruenerunt.

[6] [Gādēsibus prædicat:] Transacto autem aliquanto tempore, audiuit S. Amandus esse in confinibus Francorum & Gentilium vnum llum, cuius vocabulum est i Gaudens, iuxta k Sotaldis fluenta: qui propter ferocitatem gentis & terræ infœcunditatem, prædonibus derelictus est, sed profanus & idololatriæ deditus. Propterea Amandus exposuit se periculo, vt habitatores loci illius a laqueo diaboli liberaret, & Deo duce illuc perrexit, vbi multas tribulationes pro nomine Christi perpessus est, & sociis suis propter inopiam victus & vestimenti ad propria remeantibus, solus remansit: [multa patitur:] & propria manu l molam vertebat, & panem cinere mixtum, quem edebat, faciebat. Sæpe etiam dum fana destruebat, a fæminis virisque percussus in flumine iactus. Captiuos tamen nihilominus de seruitute redimens, ad baptismi gratiam perduxit.

[7] Dum autem quadam die ad m Francorum curiam cultor Dei Amandus adueniens, vt Francis in vnum venientibus Euangelium prædicaret, adduxerunt illi Comites vnum vinctum semiuiuum, grauissimis vulneribus percussum. Deprecatus est vir Dei pro ipso, vt religiosam vitam haberet, si de illis vulneribus euadere potuisset: nihilque potuit cum illo Principe obtinere; iussitque Comes illum hominem in ligno suspendi. [hominem suspensum] Igitur suspenderunt eum, mortuumque relinquentes, domum sunt reuersi. Seruus autem Dei Amandus ad stipitem cucurrit, & corpus eius ad suam cellulam portari præcepit, vbi more solito solus soli Deo pro se & omni populo preces fundere solebat. Iussitque Fratres quiescere, & cellulæ ostia claudere. Totamque noctem in vigiliis, lacrymis, & orationibus deducens, facto signo ad Matutinas, aquam portari iussit, [a morter suscitate,] quam Fratres more humano ad illum hominem sepeliendum putabant necessariam. Cumque cellulam fuissent ingressi, inuenerunt hominem illum, quem mortuum dimiserant, sedentem atque loquentem, super quo plurimum admirari cœperunt. Amandus vero manibus suis plagas illas oleo fouit, & carnem ad alteram coniunxit, & cum cælesti medicina sanum & viuum ad domum suam ire permisit.

[8] Audito autem tanto ac tali facto, ad baptismi gratiam & pœnitentiæ lamenta populus vtriusque sexus currere cœpit, [monasteria & templa extruit:] & idola atque fana ipsorum igne concremauit, & in illis locis, vbi inimicus humani generis habitabat, S. Amandus monasteria construxit, ecclesias fundauit, & ad cultum Christi populum induxit, & animas errore cæcas luce veritatis illuminauit.

[9] Deinde trans Danubium ad terras, vbi Christus non nominabatur, prædicare perrexit, ad martyrij palmam animo præparatus, [Sclauis prædicat:] vbi libera voce Euangelium salutis prædicans, aliquos ad baptismi gratiam adduxit; sed adhuc peccatis exigentibus alij verbum Dei audire noluerunt.

[10] His itaque gestis, contigit vt Traiectensium Episcopus moreretur. [fit Episcopus Traiectensis:] Tunc vir Dei Amandus a Rege coactus, & a Sacerdotibus iussus, & a populo electus, Traiectensium Ecclesiam regendam suscepit. Castra, vicos, villas circumiens, prædicando, arguendo, obsecrando, per triennium viam Dei populo demonstrabat, multique ad viam pœnitentiæ sunt conuersi. Sacerdotes vero & Leuitæ vocabulo, non officij merito, virum Dei prædicantem, & eis viam salutis demonstrantem, audire contempserunt. Sanctus vero Amandus excusso puluere a pedibus suis, in testimonium illis, in solitudinem perrexit, ibique in parua insula aliquanto tempore habitauit. [discedit, contumacibus diuinitus punitu:] Ingens autem plaga diuinitus illos verbi Dei contemptores subsecuta est. Vnde per biennium inopinata pestilentia castra deserta sunt, vacuæ domus, agri in solitudinem redacti sunt. Per illam omnem regionem, vbi prædicare ipse voluit, pene vllus remansit qui eius prædicationi contrarius fuit.

[11] Post spatium vero temporis visitatis Fratribus, quibus per diuersas prouincias monasteria & ecclesias regendas commendauerat, audiuit esse quandam gentem ferocissimam errore deceptam, quæ nunc Wasconia appellatur. [prædicat Vasconibus,] Quæ gens per saltus Pyrenæos, per aspera & inuia diffusa est loca: quæ crebris eruptionibus, pugnandi agilitate, Francorum fines longe lateque vastando contriuit. Illuc itaque caussa prædicationis accessit, vt eos ab idololatria & rapinis & a fallacia huius mundi eriperet. Cum quadam autem die prædicaret, surgens vnus ex eis, verbis risui aptis, Euangelium Christi & seruum Dei Amandum detrahendo irrisit, & populum post se illa vana lætitia attraxit. Eadem hora, Diuina vltione, angelus sathanæ miserum inuasit, statimque omnia membra eius contraxit, [irrisore subito exstincto:] & inter pœnas confitens quod ideo patiebatur,quia seruum Dei Amandum irriserat, miserabiliter expirauit.

[12] De finibus autem Vasconum egrediens, dum ad ciuitatem quamdam venisset, Episcopus illius illum suscepit, & pro reuerentia hospitalitatis, aquam ad lauandum manus S. Amando detulit, iussitque ministro vt ipsam aquam seruaret. [lotis aqua manibus ea c??acum illuminat:] Erat autem illic homo, qui lumen amiserat oculorum: cui Episcopus ille ait: Si habes fidem crede, & laua oculos tuos in illa aqua, in qua Amandus lauit manus suas, & lumen recipies. Cumque lauisset oculos, aperti sunt oculi, vt videret clare.

[13] Venerabilis autem senior Amandus, Christo duce, reuertens in extremas Francorum regiones se direxit, egitque ibidem prædicationem apertam propter Christi nomen, & per diuersas prouincias multas perpessus est iniurias. [docet vbique in regno Francorum:] Construxitque cœnobium, & sicut pastor filios in Christo quotidie verbis Diuinis instruens, quosdam docebat verbo, alios proprio erudiebat exemplo. n

[14] Quadam die Dominica dum S. Amandus Palatinis Proceribus prædicasset, rogatus ab Episcopis & a Rege Dagoberto Missarum solemnia celebrauit: finita vero oratione, [Regū Dagobertum arguit:] priuatim colloquium a Rege secretius expetiit, ipsumque Regem de capitalibus criminibus arguere cœpit. Rex vero typho superbiæ elatus, verba viri Dei audire noluit, sed iratus de finibus eius exire iussit. Cumque seruus Dei Amandus gaudio repletus a conspectu Regis o … ad locum maritimum nauem inuenire volens perrexit, & mare Britannicum transire voluit ad gentes Saxonum, vt eis Euangelium prædicaret, [in exilium pellitur:] & in peregrinatione cunctis diebus vitæ suæ permanere volebat. p

[15] Post hȩc Rex correptus febribus culpam, quam in virum Dei Amandum commiserat, recognoscens, [reuocatur:] misit celeriter pro eodem, vt ad se rediret: rogans humiliter, vt sibi indulgeret, & filium Sigebertum, [baptizat S. Sigebertum,] qui ei natus erat, baptizaret. Sanctus vero Amandus benigne Regi offensam remisit, sed timens secularibus negotiis implicari, puerum baptizare primitus renuit, sed tandem per S. Eligium & S. Audoenum, qui tunc in curia Regis morabantur, precibus & instantia flagitatus, puerum filium Regis baptizauit. Finitis vero collectis & orationibus catechismi & baptismi, [respondentē Amen.] cunctis tacentibus, infans ille Regis filius XL diebus, clara voce respondit, Amen. Quod pater audiens, repletus est gaudio, & compatrem suum cunctis diebus vitæ suæ habuit in magna reuerentia & fauore.

[16] Sanctus autem Amandus impetrauit a Rege Sigiberto locum vnum in Gallia, qui dicitur q Vaurum, & ibi cœnobium ædificauit. [Vauri monasterium condit:] Sed Episcopus proximæ ciuitatis hoc moleste gerens, iussit famulis suis, vt inde eum eiicerent, aut certe occiderent. Beatus vero Amandus eorum malitiam, Deo reuelante, cognoscens, iuit cum eis ad cacumen montis, vbi eum occidere cupiebant, nec suis sociis hoc reuelauit, [occidendus cælitus protegitur:] quia martyrium affectabat; sed subito orta tempestate, pluuiæ & grandines ita montem obtexerunt, quod maligni, qui eum volebant occidere, nihil viderent. Tunc sanctus Amandus tamdiu orauit, donec reddita serenitate & visu recepto ad propria redierunt. Multa quidem & alia miracula fecit Deus meritis sancti Amandi, quæ hic scripta non sunt. [sācte obit.] Hic quoque plenus dierum & operibus bonis migrauit ad Dominum.

[Annotata]

a Alanus vbique erat, substituimus Amandum.

b Alij Herbatilico De eo actum § 1.

c Hinc ostendimus esse contiguam insulæ Reaco, seu S. Martini prope Rupellam. In Breuiario Corisopitano dicitur Oyam, aliis Ogia.

d Bituriges cum regno Aurelianensi subfuisse Burgundionibus diximus § 2. Et patet ex Concilio Matisconensi 2, vbi Gunthramnum Regem suum agnoscunt Episcopi, inter quos erat Sulpitius Seuerus Bituricensis.

e Siceræ non meminerunt alij.

f Visio hæc ab aliis etiam intacta.

g Silent alij de asello.

h Et hic multa particularia narrantur ab aliis neglecta. Nihil etiam de officio Clericorum habetur in Breuiar. Corisop.

i Imo Gandens, Gandensis, aut Gandauum legendum.

k Mendum etiam a librariis, corrigendum Scaldis.

l Nihil alij de mola, & pane cinere mixto.

m Tornaci ad Scaldim.

n Sequentia num. 14 & 15, ante numerum 10 referenda.

o Deest verbum abitet, aut quid simile.

p Silent alij de his Anglo-Saxonibus.

q De Væuro accurate disputatum § 1 num 7: alij Childericum Regem & monasterium Nanto appellant: Breuiarium Corisopit. Regem Aldebertum vocat, & loci nomen omittit.

ALIA VITA
auctore Harigero Abb. Lobien.
Ex gestis Pontificum Tungrensium & Traiectensium.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0336

Avctore Harigero Abbate.

Cap. 41

[1] Post hæc S. Amandus, vicesimus sextus subrogatur Episcopus, [S. Amandus nobilibus & Christianis parentibus natus,] de cuius vita, quia plena virtutibus habetur descripta, placuit hinc inde decerpere pauca, & ipsa ante Episcopatum eius gestorum repetere initia. Igitur in a Aquitania oriundus, patrem habuit Serenum, mater Amantia est nominata: non solum secundum seculi dignitatem inclyti, verum Christianissimi.

Cap. 41

[2] Dum puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit: Ogiam insulam ad occidentem maris Oceani expetiuit. [in Ogia insula monachus,] Illic a Fratribus gaudenter suscipitur: &, cum litteratus esset, Dei seruitium frequentabat ardenter. Primum autem signorum eius hoc fuit initium. Eunti per viam die quadam magnitudinis nimiæ serpens occurrit. Et primum quidem pro puerili ætate extimuit, demum post fusam orationem surgens, Crucis signum opposuit, [signo Crucis serpentem fugat:] &, vt ad latebras redeat, indicit. Statim iussis obtemperans serpens, ocyus rediit: & in eamdem insulam deinceps non comparuit. Post modicum tempus pater eum insecutus, a monasterio tentauit abstrahere; sed negotio imperfecto, puerum sanctum nolens reliquit.

[3] Deinceps Turonicam expetens ciuitatem orationis caussa, [inuisit Turones,] B. Martini Antistitis inuisit sepulchrum, vbi & comam capitis abscindens, Clericatus adeptus est honorem. Inde Bituricas deueniens a S. Austrigisilo eiusdem ciuitatis Episcopo, [& Eutiricas,] & eius Archidiacono S. Sulpitio, postea Episcopo, deuote suscipitur. Quorum suasu cellam sibi illic construxit, [vbi ad 15 annos cellæ includitur:] quam per quindecim fere annos inhabitauit, cilicio tectus & cinere, vigiliis assuetus, & ieiuniis, hordeaceo pane contentus, a vino abstinuit, aqua corpus sustentauit.

[4] Posthæc sancto tactus desiderio, Romam profectus est, vt beatorum Apostolorum limina expeteret. Et, [it Romam:] cum quadam nocte egressis custodibus, ipse in ecclesia delitescens, & orans b pernoctasset, sequenti die repertus, [a S. Petro apparente iubetur in Gallias redire:] iniuriis afficitur, & ab ecclesia propellitur. Hac de caussa in foribus sedenti & præ cordis mœstitia extasi detento, Sanctus apparuit Petrus Apostolus, blandeque delinitum, vt Gallias prædicandi caussa repetat, hortatur. Ipse vero redditus hilarior, ad Gallias est reuersus.

Cap. 42

[5] Nec mora, coactus a Rege & Sacerdotibus iuxta morem ad prædicandum est ordinatus Episcopus. [Episcopus ordinatus,] At ipse commissum sibi strenue implens officium, circumquaque positis verbum Dei annuntiabat, c monasteria construens, religionem ampliare curabat: ipsaque cœnobia a prædiis & opibus, [proximos iuuat:] a Rege sibi & Principibus collatis, ditabat. Captiuos pretio redimebat, nudis vestimenta præbebat, esurientes cibis reficiebat.

[6] Item subiit animus Romam proficisci, contigitque inde reuertentem Centumcellis hospitari. Cumque illic esset, [iterum Roma rediens,] diabolus vnum de famulis arripiens, ad mare necandum trahebat. Qui cum Christum ad suam liberationem inuocaret: diabolus autem irridendo, quis esset Christus, [submergēdū liberat;] inquireret; d ait B. Amandus: Filius Dei viui pro salute hominum crucifixus. Ad hanc vocem, disparente diabolo, ereptus est homo. Per idem pelagus, nauigantibus eis, captus est piscis; cuius captura gaudium cumulauerat nautis. [tempestatē precibus,] Sed hanc eorum lætitiam orta subito turbauit tempestas; quæ eos de vita desperantes,ad virum Dei confugere compulit. Orante Sancto, B. Petrus per puppim nauem transiens, [apparente S. Petro sedat.] apparuit, confidere iussit, saluandos omnes promisit. Sedata est mox procella, tempestas fugata. Facto mane omnes ad terram incolumes exiere.

Cap. 43

[7] Ingressus interea Gandense oppidum, Scaldi fluentis insitum, diabolicis laqueis sic inuenit irretitum, vt eius loci homines pro Deo colerent ligna & arbores. [Gandensibus prædicat:] Ceteris circumquaque positis Christi fidei subiectis isti vel propter efferos mores, vel propter infœcundos cespites adhuc idolis seruiebant. Igitur fauente Aichario Nouiomensi Episcopo, regia insuper auctoritate incumbente, tanto se discrimini opposuit, nimis succensus animi feruore. Quoties iniuriatus, quoties flagris est cæsus, quoties e ab inhonestis mulieribus est deturpatus? Quam sæpe in fluuium est præcipitatus? Ad vltimum, fugatis sodalibus, solus remansit prædicationi assiduus. f S. Petri cœnobium illic ædificauit: g S. Bauonem ex Hasbania prædonem conuertit, [S Bauonē conuertit.] & trans fluuium facta cellula pœnitentem inclusit. h

[8] In eodem pago reus quidam iudicandus est præsentatus. Superueniens sanctus vir, pro eo,ne moreretur, Comiti preces humiliter satis effudit. Obduratus ille, beati viri precibus non intendit, quin potius damnatum hominem, primo cædi iussit, [suspensum] deinde ligno præcepit affigi. Postea, discedentibus cunctis, defuncti iam corpus in patibulo relinquitur; [a morte suscitat,] sed sanctus vir visitaturus miserum, post modicum regreditur. At, vbi iam defunctum reperit, depositum de ligno ad cubiculum, vbi orare consueuerat, secum facit deferri. Et, cum iuxta corpus orans pernoctasset, mane Fratres conuocans, aqua lotum, viuum restituit, ita vt ne vulnerum quidem eius saltem cicatrix appareret. Cuius miraculi nouitas i loci illius incolis intantum profuit, vt ad eum vndique concurrentes, idola sua, [multos conuertit:] propriis manibus diruerent, & ea in ecclesiis construendis expenderent.

[9] Post horum conuersionem, transito Danubio, Gentibus prædicare disposuit, [Slauis prædicat:] sed pluribus ex eis in infidelitate persistentibus, paucos tamen Christo regenerauit, ac deinde ad propria regressus est.

Cap. 44

[10] Contigit interea Dagobertum Regem ex coniuge suscipere filium: &, [ob Regem monitum exul,] quia idem Rex subita præuentus ira, beatum virum cum iniuria regno dudum expulerat, quod pro quodam crimine corriperetur ab eo, ductus pœnitudine, ex occasione baptizandi pueri sibi eum voluit reconciliare: & idcirco directis honestioribus viris, [reuocatur:] Eligio scilicet & Audoëno, ex commisso in eum, primum quidem veniam precabatur, deinde vt ad baptizandum filium suum veniret, obnixe rogabat. Tandem repertus vir Domini Amandus, regiæ petitioni veniendo paruit, noxam remisit, [baptizat S. Sigebertū] sed tantæ Maiestatis filium baptizare, quasi indignus, humiliter recusauit. Sed Rege in prece perseuerante, puerum quadraginta a natiuitate dies habentem, catechizauit. Circumstantibus in alia occupatis, & non respondentibus, [respondentem Amē.] puer clara voce respondit: Amen. Sicque baptizatus, Sigebertus est nominatus, cunctis qui aderant mirantibus pariter & gaudentibus.

[11] Posthæc B. Ioanne Traiectensi Episcopo ad superna translato, Rex k Dagobertus conuocatis Sacerdotibus plurimis, S. Amandum Traiectensibus præfecit. [fit Episcopus Traiectensis:] At ipse, suscepto pastorali officio, commissorum sibi sollicitudinem gerens, vicos & castra per triennium circumiuit, verbum vitæ annuntiauit. Sed nihil se proficere cernens; quin potius Sacerdotes & Diaconos insultare sibi perpendens, dimissis eis, ad alia se loca transmisit.

Cap. 45

[12] Chanalaus postea, insulam Scaldi fluminis, deuenit: ibique cum Fratribus religiosis aliquamdiu mansit. [Calloanis prædicat.] Contemptores autem verbi Dei plaga crudelis per biennium attriuit, ita vt in eo loco nullus remanserit ex his, qui sanctum virum prædicantem spreuerant. Postea in Wasconiam secedens, Gentilibus populis verbum salutis prædicabat. [& Vasconibus:] Mimilogus quidam seruum Christi derisit, Euangelium annullauit, protinus a dæmone arreptus, propriis se lacerans manibus,miserabili obtutu vitam finiuit. Sed & illic minime proficiens, cum reuerteretur, ciuitatem quamdam hospitandi gratia intrauit. Illo ab Episcopo ciuitatis honorifice suscepto, aqua manibus eius infusa, iubente Episcopo, [cœcum illuminat:] iubente Episcopo, reseruata est: de qua cæcus quidam, dum oculos intingeret, lumen recepit.

Cap. 46

[13] Postea Franciam rediens, cum illic habitare decerneret, Hildericum Regem poposcit, vt sibi locum monasterio construendo aptum largiri dignaretur: [monasteriū Nanto extruit:] quem protinus impetrauit. Sed Mummulus Ozidinsis Episcopus hoc ægre tulit, qui mox contra virum Dei ardentissima stimulatus inuidia, in mortem eius aspirauit. Illico misit apparitores, qui locum alium conuenientiorem sibi simulate ei ostenderent: [a periculo mortis,] vt, dum ab hominibus eum abstraxissent, clanculo perimerent, & corpus in abdito loco proiicerent. Quo Beatus ille, Spiritu sibi reuelante, [excæcatis hostibus, scribitur:] cognito, sitiens tamen martyrium, ad montem quemdam secutus est illos: illicque cæcitate feriuntur inimici; sed pœnitentes, orante Sancto, curantur.

[14] Reuertens autem Beluacum, in pago ciuitatis apud cæcam quamdam mulierem hospitatus est. Sciscitatus caussam cæcitatis, [cæcam illuminat:] didicit eam adorasse arborem dæmoniis dicatam: mox illam incidi præcepit, & mulier lumen recepit.

[15] Præposito monasterij cuiusdam, vt ad euehendum Fratribus vinum plaustra pararet, indixit. Ille plaustra se non habere mendaciter respondit, [inobedientem paralysi percussum] & iussioni eius parere ad horam distulit. Mox paralysi dissolutus, crimen inobedientiæ suæ recognouit, & naui impositus, Elnonense monasterium viro Dei deducitur, a quo vinum & panem accipiens, [sanat:] mox vt gustauit, in integrum sanitati restituitur, & de suis prauis moribus in reliquum emendatur.

[16] Alia multa miranda peregit, innumera cœnobia construxit, [Elnone sancte moritur.] & opibus ditauit. Ad vltimum Elnonense monasterium inhabitauit: vbi & vitæ finem accepit, octauo Idus Februarij, anno l Constantis, qui & Constantinus, XXIII, anno Domini m DCLXV, anno ætatis suæ nonagesimo.

[Annotata]

a Adscripsit Ægidius margini, teste Chappeauillæo; ex pago Berbantico, imo Herbatilico, vt supra dictum.

b Baudemundus, tota nocte vigilare cuperet.

c Hæc post secundum iter Romanum & mortuum suscitatum facta.

d Imo puer iussus a S. Amando respondit secundum Baudemundum & alios.

e Baudemundus ait,a mulieribus vel a rusticis non absque iniuria repulsum.

f De monasteriis Gandaui extructis actum § 5, & de tempore, quo condita sunt, § 11.

g Hic inuerti ordinem rerum gestarum constat ex disputatis § 11 & 13.

h Imo Tornaci.

i Regionis illius, vt vicini Gandenses potissimum intelligantur, vbi ideo contigisse putauit Harigerus.

k Imo Sigebertus, Dagoberto aliquot ante annis mortuo, vt probatum est § 11.

l Sub Constantino Pogonato Constantis filio obiisse S. Amandum supra probatum est § 16.

m An errore typographico? alij annum legunt 661, qui fuit 684.

ALIA VITA
Auctore Philippo Haruengio de Eleemosyna, Abbate Bonæ-Spei Ord. Præmonstrat.
Ex II MSS. collatis cum edit. Duac.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0334

Avctore Philippo Abbate, ex MSS.

Epistola dedicatoria ad Abbatem Hugonem.

[1] Reuerendo in Christo Patri a Hugoni, Dei gratia venerando monasterij Elnonensis Abbati, & congregatis ibidem in Domino Fratribus, Frater Philippus de Eleemosyna, in semine computari, cui benedixit Dominus.

Sanctorum meritis flores adhibere sermonum, & officio scriptionis electi generis ornare præconia, difficile probatur & arduum : maxime vbi nec vita conuenit, nec scientia suffragatur. Qui enim Beatorum prædicare mores, explicare vitam, retexere gesta disponit, sic expedit viuat, vt loquitur, & factis ornet, quod oratione commendat: ne vocis propriæ testimonio redargutus, imitatione non approbet, quod assertione prosequitur. Ab vniuersitatis vestræ desiderabili sanctoque collegio, ad corrigendum mihi Amandi beatissimi Vita porrigitur, vt exercitio vigili recipiant obscura lucem, modum superflua, hiantia iuncturam, [Auctor rogatus ab Amandinis,] minus habentia, supplementum. Sed quis ego, aut quid ego, cui nec meritum vitæ, nec sapientiæ condimentum, nec eruditionis cultus, vsusue scribendi, tam clari spondet operis paritatem? Laudo quidem scriptoris primi diligentiam, veneror antiquitatem: placet industria: si stylus iacet, ordinem non refello. Sed facile noua cudentibus accedit inuidia, nec æstuans liuor detractionum caret aculeis: maxime cum in sugillatione veterum nouitas induci serio videatur. Sic que antiquorum deploratur iniuria, tamquam pereat illis, quidquid nouis accesserit. [inuidia aliorū contempta,] Sed expectatur securius iudicium veritatis, quam murmur timeatur inuidiæ, quæ locum non habet in atrio caritatis. Hæc est, quæ nostræ præstat imperitiæ fulcimentum, vires suggerit, ministrat audaciam; & in procellosum pelagus nauiculam timidæ sedulitatis impellit. Cui tamen si nauta detur humilitas, clauus obedientia, veritas malus, antenna discretio, remex sedulitas, auctoritas velum, quod gratiæ cælestis fauorabilis aura sustollat; facile turbidi sali vndosa cacumina, & tristes commotionis inuidæ sinus secundo cursu poterit enatare. [scribit Vitam S. Amandi:] Quia igitur sinceritati vestræ caritatis teneor deuinctus affectu; negare nequeo, si quid iniungitis,maxime cum debeat honestis imperiis executio comes semper assistere, & iocunditatis afferre fructum sancta mandantibus. Nec enim debet esse,quod honestas imperat, importunum; quod dictat amor, difficile; quod persuadet vtilitas, onerosum.

[2] Quid autem iudicari potest vtilius, quam spiritualibus exercitiis exempla formare, serere moribus disciplinam, Sanctorum celebrare virtutes, & tradere posteris, quæ sequantur in sanctitate & iustitia coram Deo? Sane quid est aliud Deo digni vita Pontificis, quam bene viuendi lumen eximium, speculum sanctitatis, iustitiæ titulus, magisterium pietatis, forma doctrinæ, disciplinæ b sanctio, religionis exemplum? Habet omnis in eo sexus, ætas, conditio, gradus, ordo, statusue, [qua instruuntur omnes,] quid eligat: & in omnes abundanter emanat luminis huius sancta serenitas. Inuenit in eo pueritia quid miretur, quid imitetur adolescentia, robur virile quid appetat, quid sequatur vigilantia senectutis. Instruitur in eo nobilitas, plus animæ quam carnis affectare delicias, & ornare natalium dignitatem decore virtutum. Humiliari & obedire status ordinis edocetur, ne peruersi turbinis aura supra se raptus inaniter animus, [nobiles,] elatione gestiens intumescat, & ad eius sortem pertinere videatur, qui est rex super omnes filios superbiæ. [Principes,] Potestas eruditur non altum sapere, sed timere: & terrenæ sublimitatis eminentia, cælestibus imperiis humiliter subiici, nec Diuinam refellere voluntatem. Informatur Pontificalis auctoritas in delinquentes sic zelo rectitudinis erigi, ne mansuetudinis deserat lenitatem; [Episcopi,] sicque iudiciorum studeat æquitati, ne dissolutionem redoleat indulgentia, vel vindicta sæuitiam. [Concionatores,] Conuenitur prædicatorum vita, non in doctis humanæ sapientiæ verbis Euangelium ponere, sed in ostensione spiritus & virtute: ne gloriam quærens ab hominibus, gloriam, quæ a solo Deo est, non obtineat; & foris effusa, mercedis internæ munere vacuetur. [populus:] Componitur populorum status, non recedere a fidei fundamento, persistere in lege Testamenti, principalibus edictis esse subiectus, nec publicis executionibus aduersari. Sic fructificatur omnibus vnius exemplo, & in omni eius opere, pietatis cultus & semita veritatis elucet.

[3] Laudemus Dominum, qui fecit illum, qui sicut in Sanctis suis semper est & vbique mirabilis, sic est in Amandi beatissimi virtute miranda laudabilis. Ipse in illo nomini suo dat gloriam,laude, qui magnificauit eum in laude, qui fecit eum excelsum in verbo gloriæ, & in verbis eius monstra placauit. Orationum itaque vestrarum patrocinante suffragio, de imperitia quidem timidus, sed de caritate præsumens, [agit gratias Deo datori sanctitatis:] obedientia duce, quod mandastis aggredior, satisfaciens pro viribus imperio caritatis. Ad corrigenda tamen quæ primo sunt posita non ascendo, ne antiquitatis reuerentiam videar minus reuerenter infringere, neu styli varietas opus proferat inconcinnum, quæ sensuum pondus, & materiæ gloriam, in capacis iuncturæ non conserat vnitatem. Thematis igitur tenore seruato, dispositisque certa sub assignatione c capitulis, sub diuinæ pietatis & vestræ deuotionis adiutorio, [implorat eius gratiam.] cum gratia sancti Spiritus opus ordior imperatum.

[Annotata]

a Fuit hic Hugo, vt patet ex monumentis Einonensibus, gente Burgundus, eloquentia, consilio, morumq; Ioannis, deinde Abbas Humolariensis, [Hugo II Abbas Elnonensis.] postea Gualtero II ob inertiam amoto, factus Abbas Amandinus XLII, & sui nominis II, anno 1150. Turrim incendio colapsam ā superioribus fenestris in sublime eduxit: duas piscinas effodit: claustrum reparauit: triclinium extruxit: possessiones ampliauit: e vita abiit anno 1169. Eius laudes celebrat Philippus in sequente Epistola.

b MSS. fatio.

c Hanc ab auctore distinctionem Capitum factam margini apponimus.

Epistola eiusdem ad Ioannem Abbatem.

[4] Dilecto in Christo Patri & amico a Ioanni, Dei gratia monasterij Elnonensis Abbati, & sancto eiusdem loci conuentui, Frater Philippus de Eleemosyna, seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis. Ritu perpetuo iubetur ignis ardere iugiter in altari: cui per singulos dies Sacerdos ligna subiiciens, alimenta suggerit consummationibus hostiarum. Excubat ante fores tabernaculi litteræ legalis auctoritas, hoc interius significante Spiritu sancto, quod igne caritatis debet semper ara cordis ignescere: cui velut quotidianum fomitem, continua debet pietatis opera suppeditare fidelis & sedulus operator. Quia non est holocausti forma laudabilis, si non in conspectu Domini mutuæ dilectionis incensum in odorem suauitatis ascendat. Hæc mihi consideratio in amore vestri non permittit vitabilem b fruticare defectum, sed piæ deuotionis affectibus circa obsequium vestrum mens studiosa motu sinceræ caritatis inuigilat, vt coram Deo rationabile sit obsequium nostrum, & vtrimque proficiat oblationis huius hostia salutaris. Sed & ad vestræ sanctitatis occursum nuper ascendere proponenti factus est mihi leo in via, cerastes in semita: duræ subitationis accessus. Audiui & conturbatus est venter meus, [Luget Hugonem Abbatē mortuum:] a voce contremuerunt labia mea, confusi sunt sensus, & status mentis emarcuit: quia tam repente sublata est de medio columna sublimis, summi artificis manu potenter expressa signo sanctitatis, gloriæ & honoris. Recessit Pastor bonus, decus ordinis, pietatis exemplum, disciplinæ sator, religionis ornatus, domicilium virtutum, consilium pacis, rectitudinis via, metator vtilitatis publicæ: pauperum c solutor, & arbiter æquitatis. Cuius vberem sapientiam, cuius industriam celebrem, monasterij status in cultu iustitiæ coram Deo, & in conspectu hominum plenius ædificia præclara testantur. Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum; vt plangam non cæsos gladio filios populi mei, sed Patris communis excessum, dissidium triste prædulcis amici, lamentabilem publicæ desolationis ærumnam. Articulus nobis huius necessitatis impingitur, vt lacrymas funebribus dependamus obsequiis: lacrymabile nihil est illi, qui palea carnis exutus, feliciter in horreum cæleste demigrat. Cuius etsi careamus iocunda præsentia, recondere tamen debemus in thesauro memoriæ de illo quid d miremur: quid dulce sit imitari, quid aliis proponere gratiosum.

[5] Benedicta gloria Domini de loco suo, quæ in tanti luminis occasu, locum vestrum vendicauit a tenebris, diuisionum turbines in tanta turbatione compescuit: & consolationis piæ gratiam retulit post dolorem. Gaude Pastor, in electi gregis vnitate laudabili, [gaudet Ioannem ei suffectū,] fideli constantia gratia singulari. Gaude in prouectibus ordinis & exercitio disciplinæ, gaude in cultu iustitiæ & operibus sanctitatis. Gaude sacer conuentus de noui subrogatione Pastoris, qui non per cancellos Simonis, vel cuniculos falsitatum, tamquam mercenarius introiuit: sed vestra famulante concordia vocatus a Domino tamquam Aaron, Petri minister & Amandi successor effectus est. Quem firmum cum Petro, & amabilem cum Amando desidero feliciter inueniri. Cuius ætatem si quis minus sincere iudicat vel oneri dispatem, vel honori; [cuius iuuenilem ætatem excusat.] audiat Apostolum Timotheo dicentem: Adolescentiam tuam nemo contemnat. Legat & intelligat quia Ieremias ad prædicandum puer vocatus est, Daniel puer contra senes impudicos, in spiritu iudicij & spiritu ardoris districte & humiliter erectus est. [1 Tim. 4. 12; Ierem. 1. 6; Dani 13. 45] Circa id ætatis Dauid a Domino electus est & vnctus in Regem, Ioannes Euangelista in Apostolatus ordinem sublimatus. [1. Reg. 16] Vtilior est multoque probabilior adolescentia cum moribus senectutis, quam senectus annosa iuuentutis implicita lusibus & obnoxia leuitati. Cani enim sunt sensus hominis, & senectus vtilis vita immaculata. Gratulamur in Domino, Fratres, quod sic vniti estis fœdere spirituali, vt & caritatis vestræ zelus in alterutrum ferueat, honestatis lumen præferens & pietatis exemplum.

[6] Et ecce ad manum est quod quæsistis; quod iussistis, impletum est; quod mandastis, exhibitum. Non quidem, vt decuit, exaratum est, nec vt Patroni tanti reuerentia vel materiæ dignitas exigebat; [Acta S. Amandi mittit a se conscripta.] sed vt pauperis ingenij tenuitas, & occupatio multiplex indulserunt. Et nunc os meum patet ad vos, cor meum dilatatur ad vos; sed præsentiam meam vobis inuidet necessitatum mearum fœcunda progenies, quæ sic me trahit & distrahit, vt non quod volo, hoc faciam, sed plerumque, quod odi, cogar exoluere. Communis filius noster Frater Albertus, vice nostra, quod caritati vestræ dirigimus, exhibebit. Bene valete semper in Domino, & orate pro nobis. e

[Annotata]

a Ioannes II, Abbas XLIII, antea Supprior eiusdem monasterij, post annos 14 coactus Atrebati præsente Guilielmo Archiepiscopo Remensi sese abdicare; [Ioannes II & Eustachius Abbates Elnon.] successorem habuit Eustachium Blandiniesis Ecclesiæ Thesaurarium, virum egregium.

b Ita MS. codex. alter fructicare. excusa, fructicarum.

c MS. solator.

d Ita MSS. Ast excusa, meremur.

e Hic indiculus Capitulorum adiunctus erat in MSS. & excusis. Ea in margine indicamus. Vitam autem more nostro in capita longiuscula distinximus. Ipsorum tamen capitulorum hic breuiaria adnotamus.

1 De natiuitate & institutione beati Amandi.
2 De conuersione eius.
3 De dracone.
4 Qualiter voluit eum pater reuocare a conuersione.
5 De peregrinatione viri Dei.
6 De reclusione eius apud Bituricas.
7 De itinere Romano.
8 De iniuria viro Dei ab ædituo illata.
9 De apparitione & solatio beati Petri Apostoli.
10 De ordinatione viri Dei in opus prædicationis.
11 De consolidata mensa altaris, quæ per incuriam fracta erat.
12 De instantia prædicationis.
13 De secunda peregrinatione ad Vrbem.
14 De puero liberato a dæmone.
15 De pisce & tempestate.
16 De secunda apparitione beati Petri Apostoli & sedata tempestate.
17 De profectione viri Dei ad Gandauos.
18 De duritia Gandauorum & constantia viri Dei.
19 De effectu prædicationis.
20 De resuscitatione mortui apud Tornacum.
21 De fructu gratiæ sequente miraculum.
22 De colloquio beati Gisleni & conuersione Vincentij.
23 De beata Aldegunde.
24 De beata Rictrude & filio eius Mauronto.
25 De prædicatione Sclauis facta.
26 De excessu Dagoberti Regis, & exilio viri sancti propter correptionem eius.
27 De reuocatione viri sancti.
28 De infante cuius linguam Dominus aperuit in verbo præsignationis.
29 De electione beati viri in Traiectensi Ecclesia.
30 De mala conuersatione Clericorum.
31 De morte Regis Dagoberti, & de missa legatione ad Vrbem ad beatum Martinum Papam.
32 Epistola Martini Papæ ad beatum Amandum.
33 De recessu beati Amandi a Traiecto.
34 De conuersione beatæ Ittæ.
35 De filia eius sancta Gertrude.
36 De aduentu sancti Amandi ad monasterium beati Gilleni, de miraculo piscis.
37 De contemptoribus prædicationis viri Dei, qui pestilentia graui mulctati sunt.
38 De blasphemo correpto a dæmone.
39 De cæco illuminato.
40 Quomodo vir sanctus orta tempestate manus euasit apparitorum.
41 Quomodo Rex Hildericus dedit viro Dei Barisiacum.
42 De muliere cœca illuminata.
43 De tertia peregrinatione ad Vrbem.
44 De ædificatione Elnonensis monasterij.
45 Qualiter sanctus Humbertus ab Vrbe rediens venit Elnonem ad sanctum Amandum.
46 De Præposito Elnonensis monasterij propter inobedientiam percusso & sanato.
47 Qualiter Blandinienses monachi elegerunt sanctum Amandum post mortem beati Florebetti.
48 Qualiter Elnonensi monasterio beatus Amandus præfecit sanctum Andream discipulum suum Abbatem Barisiaci.
49 De testamento quod fecit ante transitum.
50 Petitio seu adiuratio sancti Amandi de corpore suo.
51 De transitu eius & sepultura.
52 Visio beatæ Aldegundis virginis de transitu sancti Amandi.

CAPVT I S. Amandi ortus, pueritia, vita monastica.

Cap. 1

[7] Gloriosus igitur Christi Confessor Amandus, fide claris & sanguine parentibus ortus, [S. Amandus genere nobilis,] natalium dignitatem vitæ meritis illustrauit. Pater eius Serenus, mater Amantia, nuncupatione tam celebri sobolis sanctæ nomen & gloriam felici denuntiauere præsagio. Herbatilicus loco nomen est: qui titulo natiuitatis insignis, sicut ab Oceano non plurimum distat, sic Aquitanicæ collimitat regioni. Agente itaque circa susceptum filium paternæ circumspectionis industria, præceptoris diligentiæ sacris traditur litteris imbuendus: vt ætatis primæuæ rudimenta prima, liberalium studiorum cultus insignis erigeret: & doctrinam gratia condiente, ab vberibus sapientiæ, diuinæ legis sugeret intellectum. Iam in id temporis rutilabant in puero futuræ sanctitatis insignia: [signa sanctitatis futuræ ostendit:] & secuturi fructus vbertatem lucidi floris circumferebat aspectus. Etenim manus Domini erat cum illo; cuius operante potentia tanquam vitulus nouellus promouendus ad aratrum, cornua producebat & vngulas: quibus antiqui hostis calcaret immunditiam, malitiam ventilaret. Vigebat in eo cælestis exercitium disciplinæ, & in castris mens deuota certatura regalibus, ignem & gladium ad victimam deferebat. Erat sermo fidelis, fides affectuosa, affectio sincera, sinceritas firma, firmitas constans, constantia perseuerans, perseuerantia non aberrans. Agebat sane quemdam senectutis ornatæ moribus castigati operis cælibatum; & in fragili corpore virilis animus & consilia matura conuenerant. Et, quia semper vanitatem reprimit æstimatio veritatis: &, vbi spiritus Domini, ibi libertas; in libertatem gloriæ Filiorum Dei reformari pius animus affectabat. Iamque salutis partus, [seculum deserere statuit;] quem a timore Domini mens sancta conceperat, in lucem gestiebat erumpere: & ad fugam seculi fidelis præsuspirabat affectus.

Cap. II

[8] Sacro igitur animum stimulante desiderio, relictis parentibus & domo paterna, in Ogiam insulam, quæ ab Oceani littore quadraginta ferme millibus distat, secunda nauigatione deuehitur. Ibi Deo seruientium Fratrum iocunda deuotione susceptus; conceptæ propositionis arcanum celebri concludit effectu: & mundi gloriam cælestis philosophiæ conterit argumento. [fugit in monasteriū insulæ Ogiæ:] Abdicat generis claritatem, vt abiectus viuat in domo Dei, carnis fugit illecebras, abiicit præstigia vanitatis; renuntiat infulis dignitatum, ponit modum cupiditatibus, curiositati metas affigit: [sancte obseruat institutum monasticū,] indicit vitiis bellum, famulatum virtuti prærogat, & corde non ficto viam veritatis insumit. Pauperem Christum pauper factus insequitur, & regularis disciplinæ cultum tota sedulitate nouus cœnobita complectitur. Pascitur ieiuniis, vigiliis recreatur: laboribus hilarescit, oratione respirat, lectionum ferculis saginatur. Vincit occupationibus tædia, fastidium varietate detergit, ornat meditatione silentium, motus stabilitate componit, Fratrum studiis delectatur, imitatione proficit, ignescit exemplis, adliortationibus informatur. Iustitiæ viam caritatis illustrat obsequiis, & operis gratiam salubris obedientiæ decorat ornamento. Stupet Fratrum fidelis vniuersitas, in ætate tam fragili tantæ perfectionis ornatum, & tamquam noui sideris miratur exortum: ac de tanti commilitio bellatoris apud eos in conspectu Domini gratiarum resonat actio, & vox laudis.

Cap. III

[9] Solet profectibus alienis tabescere mordax inuidia, & iniquitatis est proprium, non sereno vultu processus innocentiæ contemplari. Videt peccator & irascitur, fremit dentibus & tabescit: & ad gloriam sanctitatis turbida indignatione confunditur. Reparat antiquæ fraudis insidias, & per familiare sibi organum, radiantem noui luminis flammam, vel extinguere nititur, vel turbare. Agebat absque arbitris iter solitarium puer sanctus aliquando per insulam, [solus ambulans per insulam,] præsidentium citatus edicto: nec detrectabat obsequium, quo gratiam mereretur. Ibatigitur sibi totus incumbens, & cælestia mente contrectans, ante altate aureum, quod est in conspectu Dei, piæ deuotionis adolebat incensum. Constituebat diem solennem in condensis vsque ad cornu altaris: de mensa propositionis epulabatur exultans, & delectabatur in lætitia. Fit plerumque iocunda quies, origo discriminis: & exorta est de messe gaudiorum, planta tristitiæ. Liuoris exagitatus aculeis, humani generis affuit inimicus: eamdem formam referens eamdemque naturam, [obuio serpente terretur:] qua protoplastis intulit plagam mortis; & sponsionis fraudulentæ fractos illecebra, iugo miseræ captiuitatis addixit. Subito namque serpens immanis corpore, forma terribilis, horrendus aspectu, sese sacris iniecit obtutibus: & mentis sabbatum transtulit in stuporem. Facile rudes animos improuisa concutiunt, & animi statum leuiter repentina subuertit accessio. Ad occursum monstri puer. Domini timore corripitur, sollicitatur angustia, trepidatione confunditur, fugam meditatur anxius, sed draconis horret instantiam; nec apud eum constat, fugitare sit, an restare securius.

[10] Respectus Domini semper est in electos, nec derelinquit Sanctos suos in die malorum, & in tempore superborum sine adiutorio. Reparat subito Diuina miseratio fluctuantem, trepidum reficit: & æstuantis animi motus confidentiæ subleuat in profectum. Conuersus igitur ad cor, in feruorem pristinum recalescit. Spei lætioris armamenta recolligit: & felicis insigne victoriæ de promptuario diuinæ pietatis expectat. [fiducia in Deum cōfirmatus,] Itaque solo prostratus, de priori quidem turbatione compungitur, de visitatione gratias agit: pro subuentione breuis & efficax ad thronum gratiæ deriuatur oratio. Auditur in excelso clamor eius: & de cælesti propitiatorio munus exauditionis in auxilium reportatur. Illico surgit intrepidus, [signo Crucis eum fugat.] & in hostem fidei signo Crucis edito, potenti verborum virtute imperat vt a finibus insulæ malitia draconis emigret; nec se deinceps damnis afferat incolarū. Velut a baleari percussa tormento, potentis imperij virtute virtus serpentis eliditur: submisso capite confusus abscedit; nec edicto recalcitrat imperantis. Vincitur in serpente diabolus, & induitur tamquam diploide confusione sua: pro ingesto timore recipit doloris anxietantisque manipulos, &, quo videtur ætas victoris infirmior, eo grauiori pulsatur insania: turbatur vehementius, & amplius erubescit.

Cap. IV

[11] Non capit infrunitus animus de præteritis coniecturam: iugiterque tabernacula calumniæ procax irreuerentia confrequentat. Quem frangere terrore non potuit, tentat aduersarius eneruare blanditiis: & a sancto nititur reuocare proposito b captiosæ satellitio pietatis. Ad visitandum eum cor patris euerberat: iam tepentes in eo recidiuat affectus. Nouis suggestionibus antiqua suscitat desideria: c nouumque generat in animo genitoris ardorem. [parentis eū inde abstrahere conantis,] His aspersa tenebris mens Sereni patris deficit a sereno: tam dulci pignore carere non sustinet: & quasi post cineres sepulchri, viuente se filio credit orbatum. Proinde respectu diuini timoris abiecto, disponit a monasterio diuellere, quem paternæ auctoritatis votiua non assignarat oblatio: & in ius hæreditatis contemptæ reuocare deliberat profugum successorem. Enauigato igitur mari descendit in insulam, veniens in monasterium gratanter excipitur: consalutatisque Fratribus, a Priore loci colloquium filij postulat & meretur. Quo in partem secretius euocato, post dulcia oscula, sermonesque promiscuos de abiiciendo sacræ religionis accinctu, de reditu in patriam, de repetenda hæreditate, consilia matura procedunt, & persuasio seria subinfertur. Proponitur paternæ titulus orbitatis, teneritudinis maternæ continuus & anxius dolor, nobilitatis iniuria, contribulium querimonia frequens, generalis commanentium de reuersione voluntas.

[12] Velut auræ tenuis sibilus a puero Domini reputantur hæc omnia, reiiciuntur paternæ preces, respuuntur blanditiæ, [respuit blanditias, minas,] consilia prædamnantur. Indignationis nubem Serenus induit non serenam: contumescit animo, & in iram totus attollitur, minas congerit ad terrorem, nec contemptum suum valet æquanimiter sustinere. Tactus itaque dolore cordis intrinsecus, abdicat filium, successionis iura conuellit: & exhæredationis indicit d elogium. Ille in alta mentis specula constitutus, mundo altior, quasi nihilum & inane ducit hæc omnia: vultuque ac mente immobilis, blandientem pariter ac minantem despicit patrem: sic tamen vt non reuerentiæ iura confundat, nec pietatis infringat officium. [hæreditatem:] Moderationis nempe retinens internæ temperiem, disponit sermones suos in iudicio; Tibi sit, inquiens, pater, hæreditas tua: Dominus pars hæreditatis meæ & calicis mei, ipse es qui restituet hæreditatem meam mihi. Dignior est cælestis generatio quam terrena. Mortali patri, patrem præferre condecet immortalem. Spe frustratus pater, ad hanc vocem turbatus egreditur, profligata opera vacuus cedit & refertur ad propria. Hoc iam secundo mirificauit Dominus Sanctum suum, timentem se glorificans: & in conspectu eius ad nihilum deducta est impostoris antiqui maligna peruersitas.

Cap. V

[13] Non est turpe cum re mutare consilia: nec improbabile causis vrgentibus adhibere consensum. Motus, vt creditur, hoc impulsu seruus Domini, peregrinari disposuit: vt, & laboris instantia castigatio carnis assumpta præstanter augesceret, & similes in reliquum vitaret incursus. Sicut enim fugienda sunt cum suis vitia caussis, sic declinanda est ingestæ tentationis occasio. Ad malum namque facilius necessitudinum carnalium motus, quam gladiorum terror aut sæuitia potestatis inclinat: & humana natura sequi, quam trahi solet semper esse paratior. Igitur ad vrbem Turonicam votiuæ peregrinationis primi deriuantur incessus: vt beati Martini patrociniis sic destinata dirigatur intentio, [Turones peregrinatur, ad sepulchrum S. Martini:] & Sanctorum suffragiis opus promoueatur inceptum. Ad sepulchrum sane gloriosi Confessoris in spiritu humilitatis accedens, inter deuotos sacræ confessionis ascensus, hoc specialiter sibi Patris sancti meritis apud Deum postulat obtineri, vt omnis sibi in reliquum redeundi in patriam præcludatur accessus, occasio præcidatur. Quia, sicut non est tutum vicino serpente dormire; sic inter notos & affines secularibus deditos, non est secura conuersatio profitentibus pietatem. Aliquantisper in loco eodem demoratus, [in Clerum assumitur:] primitias capitis obtulit Deo, regalis sacerdotij suscipiens signum, & ecclesiastica tonsura initiatus in clerum.

[14] Petita postmodum a Fratribus loci benedictione progreditur, & iter repetit intercisum. Inde Bituricas, Domino ducente, peruenit: [it Bituricas,] & ad vrbis Antistitem hospitandi gratia declinauit. Eo tempore præsidebat ecclesiæ vir vitæ venerabilis beatus Pater Austrigisilus, [vbi a SS. Austregisilo & Sulpitio Pio excipitur:] cuius ornabat celebri sanctitate collegium Sulpitius archidiaconij Confessor insignis, vitæ merito & morum gratia post sanctum virum Pontifex mox futurus. Hi venientem ad se seruum Dei debito susceperunt humanitatis officio: & ex beneuolentia caritatis, congrua necessitati subsidia ministrarunt.

Cap. VI

[15] Agebat pubertatis annos Beatus Amandus, in adolescentiæ flore primæuo, feruorem spiritus ab ætatis feruore non diuidens: vt caperet virtus animi cum corpore pariter incrementum;corpore pariter incrementum; & in azymis sinceritatis & veritatis deuotam consecraret Domino iuuentutem. Intellexit hic vir Deo plenus, sibi secretius aliquid exequendum: quo arctiori custodia, promptiori studio, vigilantia puriori, rudes ætatis lubricæ motus, & genuinos carnis impetus subneruaret. [carnē spiritui subiecturus,] Ad æterna namque tendentibus circa motus domesticos seueræ castigationis est adhibenda censura: ne misere seruiat animus, qui nobiliter debuit imperare. Desiderio desiderabat hoc pascha cum perfectis edere vir electus, & de hoste victoriam, conflictu quærere singulari; iuxta verbum Sapientis quo dicitur: Beatus homo cum portauerit iugum Domini ab adolescentia sua, sedebit solitarius & tacebit, & leuabit se super se. [Thren 3. 27. & 28] Successus congruos sancta facile sortitur intentio: & vix affectum possibilitas deserit, quem pietatis studia suscitarunt. Ad petitionem eius, a viris misericordiæ, sancto Pontifice & fideli Archidiacono, supra murum ciuitatis instantia celeri cella construitur, [cellæ includitur:] vbi felici peregrinationis genere, peregrinus a mundo, peregrinus a carne, peregrinus a sensibus, & contubernio vanitatum, soli Deo liberius adhæreret, vacaret ardentius, fidelius obsequeretur, fructuosius militaret. In hoc voluntariæ necessitatis ergastulum, vir Dei caritatis compede vinctus ingreditur, contra vitia carnis ac spiritus, contra mundi gloriam, contra spiritales nequitias circumspectione modesta & humili pugnaturus.

[16] Fit pugnanti cilicium vestis, hordeaceus panis edulium, potus vnda communis: [corpus affligit:] reclinatorium terra vilibus constrata segmentis. Fit abstinentia iugis, vigiliæ frequentes, indefessa oratio, fidele silentium, [diuina cōtemplatur.] meditatio sacræ legis assidua, efficax diuinæ studium lectionis. Sicque libratur occupatio multiplex, vt non inueniret otiositas inimica progressum, & hosti callido deesset accessus, & clauso aforis ostio, diuina custodia contra turbines externos intra arcam sapientiæ, iustum seruaret absconditum. Sic annis fere quindecim viro Dei viuitur, [annos 15.] & in talibus vita spiritus eius virtutum ducens ab æterna vite propagines, & de stillicidiis gratiæ germinans sanctitatem, post affectati carceris labores egregios, post conflictationis eximiæ fideles excubias, post assiduos macerati corporis cruciatus, ætatis incessibus potenter edomitis, tractu temporis, quem diximus, euoluto, votiuæ peregrinationis recrudescit affectus: & ad iter primo dispositum, propositi prioris memoria non segnis erigitur.

[Annotata]

a Ita MSS. ast excusa, grauiori.

b MSS cautiosa.

c Excusa, nonnumquam.

d In altero MS. eloquium.

CAPVT II S. Amandi primum iter Romanum. Verbum Dei prædicatum.

Cap. VII

[17] Deseritur solitaria mansio, secreti dulcis negotiosa otia laxantur in publicum: conuersationis occultæ latebra, [Spiritu Dei incitatus, cellam deserit:] sub aspectum solis educitur. Non hic tamen vsum leuitate credimus seruum Dei, vel absque familiari processisse mandato, quod paginæ cordis calamus scribæ velociter scribentis impresserat. Spiritualis quidem omnia iudicat, & ipse a nemine iudicatur, & cum Sanctorum semper imitanda sit virtus, non tamen semper imitabilis actus: & eorum pleraque opera non viuendi formam, sed priuilegium diuini muneris eloquuntur, in quo sunt admirationi tradita, non exemplo. Mirari liceat super hoc Dei seruum, non libeat imitari: quia non in generale transit edictum priuata concessio: nec in omnes diffunditur gratia specialis. Spiritus enim sanctus non vbique, sed vbi vult, spirat, & vocem virtutis prærogat voci suæ: vt, qui docetur interius, audiat, quid loquatur: & a mandatis intelligat, semitas eligens veritatis. Taliter, vt dignum est credi, vir sanctus, vno tantum comite contentus, egreditur: & aggreditur viam, quam, Spiritu sancto dictante, conceperat, spiritalis emolumento gratiæ munerandus. Emensoque itinere, post Alpium horridam & arduam viam, post anfractuosos & lubricos vertices Appennini, [Romam peruenit:] post naufragosos & difficiles fluminum commeatus, Apostolici culminis Vrbem iocunda peruentione lætus ingreditur. Ibi ad B. Petri confessionem, cum lacrymis & oratione reuerenter affusus, obsecrationibus sacris mente deuotus indulget, [sacra loca inuisit:] ad reliquum vitæ tempus & ordinem postulat profutura, pietati diuinæ totus innititur, & in iubilo cordis de subuētione gratuita gratiarum replicat actionem. Inde ad memorias Martyrum & Sanctorum a titulos auiditate sedula circumfertur, & eorum suffragiis operi suo fructum a Patre luminum flagitat assignari.

Cap. VIII

[18] Sicut studet exequi iustitia, quod suum est; sic a ferali proposito liuor improbus non recedit. Iustorum namque semitas obsidet sathanæ malitia peruicax, & insidiando circumuolat: vt conuertat studia pietatis in scandalum. [pernoctare volens in oratione,] Reuersus erat in vna dierum B. Amandus, sicut consueuerat a visitationis sacræ votiuo circuitu, vt in B. Petri basilica consummaretur dies, & continuaretur oratio. Cumque post vespertinam synaxim, recedentibus aliis, vellet ibi solus huius rei gratia demorari; affuit ex ædituis vnus, loca sancta perscrutans in ordine vicis suæ, ne quid accideret, quod seruitutis suæ turbaret obsequium. [e templo pellitur,] Hic cum non agnitum sibi Dei seruum in loco abdito reperisset; repentino turbatus impulsu, minus ciuiliter attrectatum, non sine verbis contumeliæ, violenter a templi ambitu & irreuerenter extrusit. [idq; patienter fert.] Ille intra patientiæ claustra se continens, in spiritu mansuetudinis portat iniuriam, calumnias despicit, molestiæ reluctatur. Non recedit ab opere sanctitatis excitatus opprobriis; sed in hymnis, & psalmis, & canticis spiritualibus, cordis & vocis ministerio consonante, seruitutis suæ pensum Domino cum omni humilitate dependit. Retunditur & hic antiquus illusor, & illuditur ei iudicio veritatis: quia reportat humilitas allisa solatium, & in desiderio cordis fui fraudulenta non requiescit impietas.

Cap. IX

[19] Cum ergo sic exclusus, in gradibus ascensionis pro foribus ecclesiæ resideret; post orationis cursum, post pietatis lacrymas, & amoris intimi sancta suspitia, subito raptus, [S. Petre iubente,] in excessu mentis B. Petrum videt propter assistere, aspectu læto, serena facie, claritatis habitu renitentem. Hic post visitationis piæ munus exhibitum, post communionem suauis alloquij, post familiaritatis sanctæ lene solatium, reflectendum denuntiat iter in Gallias; vt in agro Domini laboret attentius, & super messem, quæ multa succreuerat, promptus minister inuigilet. Ille cælesti certificatus oraculo, & Apostolicæ vocis roboratus hortatu, [in Gallias reuertitur:] viam conuertit in Gallias: & quod a mandatis intelligat, opere protestatur.

Cap. X

[20] Regnabat in Galliis ea tempestate b Lotharius, vir strenuus in rebus bellicis, non minor virtute quam gloria, & Christianæ fidei propugnator insignis. [sub Chlothario II.] Hic quartus a Clodoueo (quem c B. Remigij constat ministerio baptizatum) præferebat in potestate clementiam, morum titulos in eminentia dignitatis, in abundanti rerum prosperitate gratiam mansuetudinis exigebat. Colebat in reuerentia Pastores Ecclesiæ, donariis frequentibus & prædiis ornabat Ecclesias: & regni gloriam continuis propagabat augmentis. Ad eum cum beati viri celebris emanasset opinio, gloriosis viris d Audoëno & Eligio non segniter adnitentibus, qui inter aulicos Principes adhuc in seculari habitu non mediocriter eminebant, euocatur ad Regem: [curantibus SS. Audoëno & Eligio, Episcopus ordinatur:] & Pontificali auctoritate præmissa, voluntate Principis, & Magnatorum probante consensu, in officium prædicationis ordinatur Episcopus, sicut mos illius temporis exigebat, & ad disseminandas in Gentibus euangelicas sanctiones, ad propalandum Christi nomen incredulis, ad ponenda fidei fundamenta, cum omnium fauore & gratia destinatur.

[21] Vir sanctus impositum suscipiens reuerenter officium, studet opus Euangelistæ diligenter implere: studet omnibus verbo proficere, pariter & exemplo: [verbum Dei prædicat:] studet ad lucra spiritualia talentum sibi creditum fideliter erogare: studet annonam fidei, fidem nescientibus dispensare cum gratia: & ab idolorum cultibus ad veritatis viam reuocare satagit aberrantes. Et, quia redemptionis æternæ gratiam prædicat, captiuorum redemptioni miseranter insistit: vt in eis mundanæ pariter & diabolicæ iugum seruitutis absoluat, [captiuos redimit,] & prædicationi sanctæ pondus & gratiam conferat æstimatio pietatis. Si quos autem infra pueritiæ terminos redemptioni casus assignat, purificatos vnda baptismatis, studiis applicat litterarum, ne confundat indisciplinatio renascentes, vel obruat ignorantia promouendos. Ex his postea nonnulli, beati Patris adnitente subsidio, [eosq; educat in viros præclaros:] facti sunt veritatis assertores egregij, Sacerdotes electi, Doctores Ecclesiarum, & prælati monasteriis sancti vitæ monasticæ professores.

Cap. XI

[22] Dum commerciis talibus vir beatus ordinationis suæ coronat initia, ab illustri viro, quem supra memorauimus, Audoëno ad consecrationem monasterij, quod iussu prædicti e Regis instruxerat, inuitatur. Vocatur f B. Faro Meldensis Episcopus, & ad opus destinatum cum B. g Agilo fideli opera consummandum diligentius elaborat. Cumque omnibus rite peractis ad altaris consecrationem sancti Pontifiees accessissent; [in consecratione altaru] inæquali positione locatum superpositum marmor apparuit: differunt ad horam sancta mysteria, correctionem parant inæqualitatis inuentæ; & ad reformandum mensæ decliuis statum vigilanter intendunt. Quam loco motam sancti viri dum sustentarent manibus, & inconsideratius attrectarent; defluxit in terram subito marmor elapsum, [marmor lapsu fractum] & allisum vehementius in duas partes subita diuisione dissiliit. Turbati & conterriti venerabiles viri, non mediocriter contristantur, & casus vrgentis incommodum verbis cæremoniæ prosequuntur. Tunc B. Amandus cum Beatis Farone, & Agilo, spe de Domini pietate præsumpta, cum lacrymis in orationem procumbunt: & affectu penetrante cælestia, solatium tristis incommodi, de Patris æterni clementia præstolantur. Surgentesque ab oratione, [signo Crucis redintegrat.] signo super lapide viuificæ Crucis emisso, h reconsolidatum marmor, in integritatem pristini tenoris aspiciunt; sed ad signum virtutis, signique memoriam, virgula subtilis in medio loco scissuræ, tamquam lineare discrimen apparuit. Fit de diuino munere solennis gratulatio, consecrationis opus in gaudio consummatur, & aguntur vberes gratiæ tam celebris misericordiæ Præstitori. Audoënus igitur vir illustris, ne tam dignum opus, vel vetustas absumeret, vel occultaret obliuio, prædictum marmor litteris iussit eminentibus insigniri, certo sensu continentibus, altare præsens B. Amandi fuisse ministerio consecratum. Locum præterea i Ierusalem præcipiunt sancti Patres ab incolis appelari, propter crebras reuelationum spiritualium visiones, & assidua miraculorum beneficia, quæ dignabatur in seruis suis diuina pietas ibidem multipliciter operari.

Cap. XII

[23] Inde, ne quid a titulo gloriæ, ne quid a cumulo mercedis excideret; ad loca remotiora, & irretitas idolorum cultibus Gentes, dilectus Deo & hominibus B. Amandus egreditur, [Gentibus prædicat verbū Dei.] ad dandam scientiam salutis plebi Domini in remissionem peccatorum eorum: vt lumen Christi splenderet in tenebris, & notum fieret salutare Domini, & reuelaretur infidelibus iustitiæ cultus, & gratia veritatis. Hic labor, hoc studium viri Dei, huic operi diebus insistit & noctibus, & lucris spiritualibus ampliatur, Domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis.

[Annotata]

a Edita, tumulos.

b Hic est Chlotharius II, cui anno 628 mortuo successit filius Dagobertus, ac sub hoc sequentia potius peracta.

c Quartus a Chlodoueo I non ordine regendi, sed nascendi, habuit enim eum proauum, Chlotharium I anum, & Chilpericum patrem.

d Colitur 1 Octobris. De eius ætate & baptismo Clodouei egimus hoc die ad Vitam S. Vedasti; vti & de baptismo Regis 5 Februarij in Vita S. Auiti Episc. Viennensis.

e Imo a Dagoberto Rege post obitum Chlotharij, petiuit S. Andoēnus & impetrauit locum, extruxitq; monasterium, vt constat ex Vita S. Agili primi Resbacensis Abbatis 30 Augusti cap. 11 & 12.

f Colitur S. Faro 28 Octob.

g In altero MS. Agasilo, minus recte.

h Idem miraculum in Actis S. Agili cap. 15, & S. Faronis narratur, & in vtrisque S. Amandus adfuisse dicitur.

i Aimoinus lib. 4 hist. Franc. cap. 41 scribit, B. Audoënum fabricasse monasterium intra Brigensem saltum, quod Hierusalem quidem est nominatum, sed a fluuiolo, super quem est situm, Resbacense dici cœnobium.

CAPVT III S. Amandi secundum iter Romanum. Gandenses aliique instructi.

Cap. XIII

[24] Nvmquam de se vera præsumit humilitas, & quo altius in arcem virtutis euehitur, eo arctius sua in se excrementa recolligit, & his existimat se minorem, quorum dicitur æstimatione sublimior. Poterat sufficere viro Dei cælestis auctoritas, & Apostoli Petri fidelis indictio: quo mandante, prædicationis onus opusque susceperat. [Romam redit:] Sed ne præsumptionis notam liuoris ei genius infligeret, si absque Vicario Christi, Christum euangelizaret in Gentibus, iterato Romam tendit itinere: [Papæ votum prædicationis aperit:] & apud summum Pontificem, laboris & intentionis suæ summam, cum subiectionis humilitate depromit, cordis affectum verbo scintillante prosequitur: & sancti desiderij flammam, summi Patris ingerit sanctitati. Dominicæ messis opulentiam docet operariis indigere, & subuentione paterna suam postulat indigentiam subleuari. [laudatur:] Deo dignus Antistes, viri Dei miratur zelum, probat industriam, doctrinam commendat, propositum veneratur, laudat instantiam, labores extollit, compatitur periculis, profectibus delectatur. Ad supplementum igitur consortij vel laboris, probabiles & industrios viros, [socios impetrat:] a Landoaldum Archipresbyterum, & Amantium Leuitam, segregatos in opus ministerij sancti, cum aliis quorum nomina non tenemus, auctoritate Apostolica cum B. Amando delegat in Gallias. Ille voti compos, cum benedictione Patris ab Vrbe digrediens, Centumcellis subuectione nautica deportatur, spe magna concipit & fidelis collegij plenitudine gloriatur.

Cap. XIV

[25] Lætis semper imminet transgressor antiquus; & aspergine fæculenta maculare nititur gaudia beatorum. Orationi circa vesperam more solito vir Domini secretius incumbebat; cum subito malignus spiritus, [puerum a dæmone submergendum] vnum de pueris arreptum, concussione valida trahebat in pelagus suffocandum. Ille timore noctis & hostis horrore circumdatus, stridore terribili, quoad poterat, Christi nomen frequentius inclamabat, Christi flebiliter implorabat auxilium, Christo se fideliter commendabat. Insulatorie b peruasor iniquus clamanti respondit: Quis esset hic Christus, cui se tam sedulo commendaret? Quo tacente, ad hanc vocem vir beatus infremuit, & clamore valido puero subintulit dicens: Responde fili: Christus qui natus est de Virgine, [confessione Christi liberat.] qui pro nobis passus est, & resurrexit a mortuis. Ad vocem confessionis dæmon confusus euanuit, & merito sanctitatis puer ab imminenti naufragio liberatur.

Cap. XV

[26] Ascensa dehinc naue, Thyrreni legit æquoris plagas, & sinuosos littorum prætercurrit anfractus. Cumque secum in naui residentibus, vt moris habebat, tamquam pincerna cælestis, diuini verbi nectar infunderet, improuiso piscis magnus occursu nauigantium se conspectibus intulit, & vicinis incursibus naui cœpit insistere. Quem gnara piscandi turba diligentius intuens, venationis æquoreæ circumuoluit & extulit armamentis. Læta igitur diuino muneri gratias agit: [inter epulas nautarum.] & in commune de tam solenni præda, refectionis subsidia præparantur. Epulantur & gaudent, & ducunt in lætitia diem festum, iocundi successus grata stipendia celebrantes. Incerta sui est semper mortalis infirmitas, & sicut caussas, sic rerum minime comprehendit euentus. Inter epulas & verba lætitiæ, subito facies maris inhorruit, cælum triste sole subducto migrauit in tenebras: & vehementius incumbens spiritus procellarum, violentia turbinis, & vndarum crebris incursibus, [tempestatem sedaturus, orat:] lætantium mentes & statum securitatis absorbuit. Deuoluitur in pelagus, quicquid ad victualia seruabatur, iactantur sarcinæ, vasa cum vtensilibus exponuntur, vacuatur nauis omnibus, vt vndosa cacumina saltu leuiore supernatet, & rebus perditis sola saltem possit vita seruari. Vbique metus, vbique mortis imago plurima, nec nisi suprema cogitat miseriarum comes desperatio. Supplicant igitur viro Dei, vt partes suas apud misericordiam Iudicis interponat: & pro communi periculo, precum victimas offerat Redemptori. Consolatur attonitos vir beatus, & toto corde conuerti monet ad Dominum, & salutis euentum de Omnipotentis sperare clementia. Inde ad orationem conuertitur, familiare in omni tribulatione refugium, & pro sua suorumque salute, preces summæ porrigit Maiestati. Cælum pulsat affectibus, deuotione transcendit excelsa: & valido mentis incessu, patrem misericordiarum, & totius consolationis Deum, ad remedia solitæ pietatis inuitat.

Cap. XVI

[27] Inter orandum vir Domini subitum rapitur in soporem, & in labore spiritus vehementi, [S. Petro apparente cōfirmatus,] carnis subsidit infirmitas. Adest cælestis clauiger quiescenti, & in secretarium misericordiæ, per ostium blandæ consolationis inducit, dicens ei: Surge Amande, ne timeas, non peribis: & euadent periculum, quos tibi necessitatis huius societas aggregauit. Hoc dicto somnus pariter & procella dispergitur, [serenitatem impetrat:] & tranquillitatis optatæ refulget læta serenitas. Mane itaque facto, naue dimissa, refunduntur omnes in aridam, & de liberatione sua gratias exhibentes, ad propria diriguntur. Gloriosus Deus in Sanctis suis, qui clamentem ad se seruum suum, tam misericorditer audiuit, adiuuit potenter, efficaciter liberauit. Dignus & ipse præconio, cuius insigne meritum, vita laudabilis, opus egregium, tantum de Domini sui gratia meruit obtinere; vt non sibi tantum, sed & aliis proficeret ad salutem, & exurgens in exitium commune triste periculum, orationis sanctæ beneficio propulsaret.

Cap. XVII

[28] Interea viam vniuersæ carnis ingrediente c Lotario Rege, successor ei constituitur Dagobertus, sicut regiminis, sic virtutis & pietatis paternæ strenuus imitator. Quo regnante, B. Amandus ab Vrbe regrediens, ministerium verbi, sicut assueuerat, cœpit diligentius exercere, & animarum lucra profectu diuini muneris operari. [Gandauū venit,] Huius rei gratia, Gandauum progreditur, & sterilitatem gentis incredulæ, fœcunditate diuini germinis satagit adimplere. Hic, vt liberius securiusque possit in euangelicæ sationis opus assurgere, interueniente sanctæ recordationis Aichario Nouiomensi Pontifice, [Regis Dagoberti litteris munitus:] a præfato Rege suscepit epistolas, vt nullus verbum vitæ, iugum fidei, sacramenta gratiæ detrectaret: sicque Regi cælesti Rege militante terreno, velociter curreret sermo sanctus, & in exitium mortis, iugulumque diaboli, duo gladij conuenirent: quia felix est & iocunda communio, cum ad classicum militiæ spiritualis, erigitur terrenæ satellitium dignitatis.

Cap. XVIII

[29] Populus autem ille, sicut vbere glebæ, sic vbertate gratiæ sterilis & ieiunus, fanatici erroris cultibus & idolorum sacrificiis insistebat. [Ob Gandensium duritiam,] Sicque instigante salutis aduersario, dura fronte, & indomabili corde, pacis æternæ consilium respuebat, & salutaribus monitis, ceruicoso reluctabatur annisu. Satagebat nihilominus vir Domini, studio pertinaci & iugi opera, vt in diuersoria mortis inductos, in regnum vitæ per gratiam sanctificationis educeret. Renitebatur impietas pietatis obsequiis: & ministrum vitæ frequentibus ad mortem trahere moliebatur insidiis. [multa aduersa patitur,] Ille spreta sui corporis morte, sæpenumero cæsus, affectus contumeliis, pulsatus iniuriis, opprobriis lacessitus, frequenter præcipitatus in flumen, ab ipsis etiam mulierculis, persecutionis iniuriam sustinebat. Quarum quanto est fragilior sexus, tanto est nequior sensus, tanto affectus improbior, [et que a sociis deseritur:] & procacior solet esse malitia. Fratres itaque qui eum, nimia eius deuincti caritate, secuti fuerant, & in opere Dei præstabant familiare contubernium, timore mortis, & inediæ squallore compulsi, fracti animo recesserunt, [victum labore conquirit:] relicto eo ad propria remeantes. Ille, ne quem grauaret, & sine sumptu poneret Euangelium, propriis manibus laborabat, vnde viueret, &, vt pro facultate ministraret necessitatem patientibus.

Cap. XIX

[30] Nihil est tam arduum, tamque difficile, quod non expugnet opera pertinax, & frequens lima complanet; maxime cum diligentiæ comes gratia suffragatur. [populum conuertit:] Aperitur tandem laboribus sanctis ostium grande, & Magnatis ad fidem cum populo confluentibus, vir sanctus in virtute Dei confringit idola, templa destruit, [idola deiicit:] altaria demolitur, cultum miseræ superstitionis excludit, & abdicat deceptæ gentilitatis errores. Ad laudem igitur & gloriam nominis Dei viuificæ Crucis erigitur triumphale vexillum: mutato ritu, pro fidelibus offeruntur hostiæ salutares: & carnificini libaminis cruore sublato, religionis Catholicæ cultus eucharis instauratur. [ecclesias construit:] Ædificatur in eodem loco fidelium sumptibus fabrica celebris, quæ in fidei domicilium solennibus edita sacramentis, sub Apostolorum Principis honore & nomine, B. Amandi ministerio consecratur. Construitur item altera cultibus diuinis ecclesia, in loco quem Blandinium vocare consueuerat voluptatum sectatrix prisca gentilitas: eo quod blanditiis lenis, & amœnitate præcipuus videretur. Vbi Deo seruientium probata constituens officia Clericorum, curæ pastoralis officium, [discipulos habet SS. Florbertum & Bauonem:] discipulo suo viro venerabili tradidit Floreberto. Sub illius felici magisterio, S. Bauo secretum votiuæ reclusionis intrauit, postquam a vanitate seculi B. Amandi prædicatione conuersus est, & ecclesiastico ritu, benedictionis gratia tonsuratus. In qua, vigiliis, ieiuniis, orationibus conuenienter intentus, seipsum Deo patri hostiam viuam, sanctam, beneplacentem, iuxta institutionem viri Dei satagebat fideliter exhibere.

Cap. XX

[31] Gloriosa semper & efficax circa suos Diuina dignatio, bonis meliora d supponit, & optima perfectionis coronat accessu. Magna & admirabilis Amandi gloria in salutari sancto: gloriam & decorem magnum posuerat Dominus super eum; sed, quanta fuerit virtutis eius, sanctitatisque perfectio, sequentis attestatione miraculi declaratur. Ad vrbem e Menapiorum, quæ Tornacus vulgato nomine dicitur, vir beatus ascederat, patriam gloria sanctitatis illustrans, & gratiam suauitatis infundens populo iam credenti. Residebat ibi Comes Dotto Iudex a Rege delegatus in prouinciam, vt publicis actionibus ordinem, finem controuersiis, iudiciis formam, culpis supplicia, iusta merentibus exhiberet. Sedente eo pro tribunali, [adiudicatum morte liberari petit, nec impetrat:] vir a lictoribus exhibetur, corruptus infamia, correptus in culpa, miserabilis pœna: cui mortis sententiam populus terribiliter inclamabat. Iudex, sicut paullo truculentior & indulgens iræ iusto amplius erat, ad clamorem plebis, in miserum, suspensionis ferale iaculatur edictum. Sed vir beatus, qui totus semper in Domino misericordiæ visceribus affluebat, miseratus addictum, partes suas apud Iudicem suppliciter interponit: preces pro absolutione porrigit perituri: & dari sibi postulat animam, quam sententia supremæ damnationis inuoluerat. Obstinationem plerumque parit elatio, & immitis nascitur de obstinatione contemptus. Immobilis manet animositas iudicis, nec meritum sanctitatis aduertit; sed precum supplicatione reiecta inreuocabiliter manere decernit, quæ semel fuerat indicta damnatio. Igitur ad patibulum miser trahitur, miserabilior cruciatu, quam diffinitione crudeli; sicque iam totus fere plagis absumptus, vt non homo, sed cadauer ereptum bestiæ videretur.

[32] Mens humilis non confunditur ad repulsam: sed in illius miseratione respirat, qui non derelinquit in finem, nec precem pauperis auersatur. Mox a facie iudicis vir sanctus egreditur, & ad locum supplicij cum festinatione procedit; sed misericordiæ gressus, manus apparitorum violenta præcesserat, & extorta laqueo vita, carnis ac spiritus obiecerat triste dissidium. [suspensum in cellam suam deferri curat:] Deponit itaque de ligno corpus exanime, & ad cellam, in qua orare consueuerat, iubet assistentium manibus deportari. Hinc amotis omnibus, orationi totus incumbit, prodit ab intimo pectore sancta suspiria: rigat faciem piarum profluuio lacrymarum, & totis animæ viribus, in occursum Diuinæ miserationis exurgit: vt ad vitam redeat sic extinctus, & ad salutis remedia denuo reparetur. Non præciditur a fonte riuus, [precibus resuscisat:] nec vena beneficio propriæ fraudatur originis. Pius affectus in amplexum pietatis, obuia benignitate colligitur, & petitionem filij non auertit paterna dignatio. Redit transfuga spiritus in ius possessionis ereptæ, & rediuiuis donata sensibus, caro mortua suscitatur, exclusis tenebris lumina reuoluuntur in lucem, & corporis ingesti rigore laxato, in pristini sermonis lingua, renouatur officium. Mane itaque facto, conuocatis Fratribus, aquam vir sanctus iussit afferri, vt vulnerum sordes, vt fluxi cruoris asperginem, minister deuotus ablueret, ne quid pietatis deesset officio. Credunt ad obsequium funeris, ablutionis exigi famulatum, & donandum corpus existimant beneficio sepulturæ. Sed ingressi cellam, colloquentem pariter, & assidentem viro Dei, quem defunctum reliquerant, non sine stupore, & admiratione conspiciunt, magnificantes in opere tam solenni misericordiam redemptoris. [miraculum celare petit:] Quos vir sanctus humiliter obsecrat & obtestatur in Domino, ne publicent hoc secretum; sed silentio supprimant cautiori; quod non de merito fragilitatis humanæ, sed de indulgentia fuerat Diuinitatis exceptum. Mens etenim sancta, numquam ab humilitatis tenore dissiliens, nihil aliud in operibus suis, nisi Diuini nominis claritatem, nisi cælestis regni gloriam requirebat; humani fauoris illecebras & hominum laudes, tamquam virus execrabatur horrendum. Loto igitur corpore, sic carnis scissuras, & hiantia vulnera solidauit: vt nullum superesset de pristina corruptione vestigium. Muneratum taliter remittens ad propria, sanum parentibus & incolumen resignauit.

Cap. XXI

[33] Frustra quæritur latebra, cum fama loquatur in publicum, nec caret ornamento gloriæ, quem glorificare Maiestas æterna disposuit. Crescit in dies, lateque diffunditur amabilis Amandi nomen & gloria, & tamquam de promptuario luminis, gloriosus emicat de tanti admiratione miraculi magnificentiæ clarioris sincera serenitas. [ab Ethnicis honoratur:] De tantæ virtutis eminentia gratiam recipit ampliorem: rigore deposito Gentilium, colla pridem dura mollescunt, odiorum sepultis aculeis, persecutionis inuidia defluit in amorem: & malitiæ vepres dulcorem referunt caritatis. Ceruices spontaneas subiiciunt fidei sacramentis: & profligatis sedibus idolorum, sicut erroris terminum, [templa ab eis & altaria erigi impetrat.] sic exterminium deferunt feritati. Erigunt præclara dominicæ passionis insignia: & in honorem Saluatoris ecclesias, & altaria sancta constituunt, ac fideli obedientia sancti Patris monita prosequuntur.

[Annotata]

a S. Landoaldum sociosq; a S Martino Papa adiutores datos S. Amando in tertio eius itinere Romano ostendimus § 12.

b In altero MS perueisor.

c Philippus tradit S. Amandum obiisse anno 661: hinc anticipat, quasi sub Chlothario II facta, quæ sub filio Dagoberto & nepotibus Chlodoueo II & S. Sigeberto contigerunt.

d Ita MSS. ast edita, superponit.

e Hanc Menapiorum sedem vindicauimus § 3.

CAPVT IV
Conuersio variorum ad vitam monasticam. Exilium & reditus S. Amandi. Baptismus S. Sigeberti.

Cap. XXII

[34] Erat ex multo tempore desiderans videre eum a B. Gislenus, qui tamquam sidus eximium, cuius rutilans splendor ab oriente paret in occidentem, [Visitatura B. Gisleno:] cælesti ductus oraculo, a Græciæ finibus migrarat in b Gallias. Hic cum viri Dei visione pariter & c alloquio fuisset instructus, & in opus sanctum continua fructificatione proficeret; occasione sumpta pro dedicatione monasterij sui, quod de nouo construxerat, seruum Dei diligentius studuit euocare: vt cum d B. Autberto Cameracensi Episcopo, noui operis fabricam, in gratiæ cælestis habitaculum consecraret. Hic dum sacris mysticis ambo pariter insudarent, & formæ visibilis exemplar fidelium mentibus satagerent conuenienter imprimere, pio conuentus auditu Madelgarius Comes, qui & e Vincentius, a seculi vanitatibus ad diuinæ conuertitur obsequia pietatis. [S. Vincentium Madelgarium conuertit:] Hic, cum inter Palatinos Principes clarus & nobilis, Regique gratissimus haberetur; mundo renuntians, viuificæ prædicationis instinctu, iuxta beati Pontificis salutarem doctrinam, didicit a voluntatibus suis cor auertere, resistere carnis f affectibus, proprium nil habere: factusque est voluntariæ municeps paupertatis, & sanctitatis laudabile propositum, gloriosæ consummationis exitu coronauit.

Cap. XXIII

[35] Laudatur arbor a fructibus, & ex odore suo balsama comprobantur. Pretium mercibus species & vsus ascribunt, venustas operis commendat artificem; seruo Dei celebrem compingit ornatum, quam in Christo per euangelium genuit susceptæ sobolis generosa fœcunditas. Inclyta virgo g Aldegundis, quam formæ dotibus & dignitate natalium, [S. Aldegundem] morum gratia fecerat & fidelis institutio digniorem, pudicitiæ procos & copulæ nuptialis illecebras fugiens, in incorruptionis æternæ thalamum peruenire cum titulo virginitatis ardentius affectabat. [nuptias fugientem,] Hæc clandestinæ fugæ, siluestrisque latibuli beneficio, de manibus elapsa quærentium, vbi ad h Altimontis monasterium præfatos comperit aduentasse Pontifices; desiderium mora corporis non tardante, festinanter ad eos tamquam ad vrbem refugij conuolauit. Ad Sanctorum itaque procumbens vestigia, quid timeret, edocuit, aperuit quid optaret, quid expediret, petiit erudiri. [Deo consecrat:] Cuius animum fluctuantem B. Amandus diserto sermone reficiens, in arcem propositi celsioris euexit: & imposito sacri velaminis vsu, sponso virgini, sponsam virginem i consecrauit. Quæ voti compos roborata felicius, k Malbodium rediit, vbi primum latuerat. Ibi sancto annitente Pontifice, & l Dagoberti Regis munificentia suffragante, monasterium construxit Deo seruientium fœminarum.

Cap. XXIV

[36] Simili m B. Rictrudis cum filia S. Eusebia exemplo, gloriosi Pontificis monitis animata, munita consiliis, adiuta precibus, euecta suffragiis, [SS. Rictrudem & Eusebiam in monasterio collocat:] n Martianis monasterio, quod sanctus Pater ante o fundauerat, sub eiusdem discipulo p Ionatho Abbate, vouit & exsoluit Domino salutaris continentiæ cælibatum.

[37] Filius eius q Maurontus, sancto Patre diuina celebrante mysteria, cum sacris astaret reuerenter altaribus; vidit idem sanctus Pontifex apis volatu caput girante circumdari. Concipit hic altius aliquid perspicax animus viri Dei, & quia ministra dulcoris est, & castitatis mater apicula, fideli coniectat auspicio, [S. Maurontum apibus cinctum videt:] perpetuæ suauitatis in eo gratiam castimoniæ merito propagari. Dehinc adolescentem secretius euocans, quid viderit, indicat: quid visio portendat, edisserit: & ad formam propositi r sanctioris inuitat. Ille, licet amicis suadentibus, & matris conniuente consilio, & hereditatis orbatæ prouocante defectu, propensius ad coniugij copulam traheretur; ruptis necessitatum vinculis, [monachū facit:] salutaribus monitis animum pariter & caput inclinat: & præstito solenniter continentiæ voto, iuxta morem Ecclesiasticum, beati Pontificis ministerio tonsuratur, & diuinis efficaciter totus mancipatur obsequiis.

Cap. XXV

[38] Nihil relinquit intentatum sancta sedulitas, nec difficultatis obiectus affectum veræ pietatis elidit, vel amori sancto generat diffidentiam res timoris. Vir itaque, ne quid sibi apud Dominum meriti defluat aut fauoris, non sibi parcere proponit, vt saluti consulat aliorum, & vt congreget pereuntes, offerre proprij sanguinis hostiam non recusat. Igitur ad Sclauos iter s dirigit, quibus necdum fuerat annuntiatum de Christo: [ad Slauos prædicandi Euangelij caussa tendit:] vt in castra fidei colligat alienos, & ad gloriam Regis æterni sub signis doceat militare cælestibus, & tyrannicis sathanæ legibus reluctari. Sed non est omnium fides, nec obediunt omnes Euangelio: quia non capiunt tenebræ luminis sacramentum; nec sementi congruit terra, quæ non humoris proprij fœcundatur impendiis. Paucis tamen ad fidem conuersis, [paueis conuersis redit in Gallias:] verbi diuini curam delegat, & ministeria sacra disponit, ne quid posset deesse saluandis. Ipse vero ad proprias oues reuertitur, cum pertinaciter & promiscue cetera turba in errorum suorum iaceret inuolucris: nec sibi videretur idoneum, si margaritas Domini mitteret ante porcos, & sanctum canibus erogari. Excusso itaque in eos iuxta Domini præceptum puluere pedum, commeatu felici euocatur in Gallias, & prædicationis opus repetit intercisum.

Cap. XXVI

[39] Interea Dagobertus ingentibus victoriis, & rebus supra fidem prosperis factus elatior, [Dagobertum Regē luxuriæ deditum,] a via iustitiæ cor deflectit in facinus, & flagitiis inquinat regiam dignitatem. Coniugij violat sacramentum: & t reiecta vxore legitima, in assumptæ pellicis demigrat amplexus. Quod vbi ad sancti Pontificis processit auditum, mœrore conficitur, innocentiæ statum, ruinam virtutis, regiæ maiestatis iniuriam, notam feralis exempli, mentis anxietate prosequitur. Et quia iustus, vt leo, confidit, & probata virtus corripit insipientes, ingreditur audacter ad Regem, [corripit:] sicque hominem corripit, vt gradui deferat, & sic verbum reprehensionis exponit, vt nec offensæ locum perquirat aut gratiæ. Leonis feritas non verbere, sed blanditiis regitur; regia dignitas non reprehensione corrigitur, sed prosilit in furorem. Ad monita viri Dei, [in exilium pelletur:] Regis animus contumescit in iram: Diuinitatis honore calcato, pietatis eliminato respectu, iubet a regni sui finibus ministrum veritatis excedere: confusionis suæ reputans inuenire solatium, si viri Dei remoueat crudelis vindicta præsentiam. Ille vocis Diuinæ non immemor: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam, dat iræ locum, & ad interminationem Regis egreditur, remotiora u penetrat loca, reclinatorium pacis exilio quæritans & labori. [Matth. 10. 23]

[40] Numquam tamen animus exulat a Diuinis: sed verbum præstat Dominus euangelizanti virtute multa, & in die nubis & caliginis seruum solatur insontem. Nocenti pœnas ingerit, & fructu ventris priuat adulteram: [Rege punito] quia iuxta verbum Sapientis: Spuria vitulamina non dabunt radices altas, & semen ab iniquo thoro exterminabitur. [Sapien. 4. 3] Rex igitur de successione diffidens, repudium mandat adulteræ, & totus in alios transit affectus: hoc specialiter affectans, & sedulis expetens votis, ne careant sceptra regentibus, nec regia dignitas liberorum posteritate fraudetur. Tertius aptatur thalamus, & secundum Regis voluntatem virgo nobilis inducitur & fœcunda: quæ maritum sobole, regnatore subditos, regnum muneret successore. Inter hæc Dagobertus non immenior præuaricationis admissæ, [dein pœnitente,] ad Dominum conuertitur ab ærumna delicti, dum cordi eius infigitur terribilis spina iudicij. Eleemosynis peccata redimit, obsecrationibus cælum, donariis altaria confrequentat. Respicit Dominus humilitatem serui sui, [eiq; filio nato,] & datur ei diuino munere filius, parentum gloriatio, reparatio generis, spei bonæ titulus, gaudium subditorum. Deliberat ergo lætus & anxius pater, cui potissimum committere paruulum debeat, ad suscipienda regenerationis sanctæ salutaria Sacramenta: quem tanti muneris velit esse custodem, quem tutorem spei suæ, quem regiæ successionis ministrum præparet & altorem.

Cap XXVII

[41] Subit animum multa cogitantis Sancti memoria, solusque apud eum non dubiæ æstimationis iudicio dignus quam maxime reperitur, cui iure debeat tantæ reuerentiæ tam dulcis fasciculus assignari. Protinus ex ore Regis emissis circumquaque cursoribus, quæritur seruus Dei, [reuocatur,] multoque repertus labore, cum gaudio & exultatione reducitur. Regredienti Dagobertus hilaris & iocundus occurrit, & iniuriæ memor, & regiæ dignitatis oblitus, ingredientis vestigia pronus amplectitur, delicti veniam postulat, & errorem suum confessione humili detestatur. Pretiosus Domini Confessor, sicut mitis semper erat, [mansuete Regem suscipit,] & humilis corde, plusque veniam paratus x exerere, quam vindictam, præuenit humilitatis obsequio sic prostratum, iacentem subleuat, & gratiam compensat iniuriæ. Factus ille de viri Dei benignitate securior, quid postulet, aperit: &, vt indultum sibi cælitus paruulum cælestibus innouet Sacramentis, multa supplicatione deposcit. Vir Domini, [& baptismum filij addicit:] qui nihil in mundo nisi Domini voluntatem, nil nisi cæleste requirebat imperium, ne terreni Regis familiaritatem tali videretur vsurpare voluisse commercio; primo quidem renuit: sed agente supplici Regis instantia, & idipsum supersuadentibus gloriosis viris, Audoëno & Eligio (quos adhuc regia familiaritas inter Palatinos Principes, dilectionis & fidei speciali celebrabat exemplo) reuerenter annuit postulatis, & pium regiæ voluntati spopondit obsequium.

Cap XXVIII

[42] y Conuenientibus itaque Aurelianis in vnum Magnatis & Primoribus regni, [S. Sigebertum baptizat,] iuxta Regis edictum, deportatur ad baptisterium paruulus sancti Pontificis ministerio sacris mysteriis innouandus. Cumque præsignatione solenni, iuxta morem Ecclesiasticum, catechumenum eum faceret, quantæ apud Deum virtutis esset & gratiæ, Diuina pietas in conspectu hominum mirabili declarat iudicio. Puer namque quadraginta ferme ab ortu habens dies, cum, oratione finita, non esset in multitudine tam frequenti, qui locum suppleret idiotæ, clara voce respondit, Amen, [respondentem, Amen.] & omniumqui audierunt in se oculos & corda conuertit. Mirantur & stupent tam insolitum, tamque solenne miraculum: beatum prædicant Regem de tam felici susceptæ prolis auspicio: puero futuræ probitatis vaticinantur insignia, commendant in rei nouitate bonitatem Dei, meritum viri sancti, gratiam Sacramenti. Renouatur itaque paruulus salutaribus Sacramentis, & in nouam transfertur diuino munere creaturam. Fit omnibus communis exultatio, referuntur ab omnibus gratiæ tanti muneris Largitori, & cum lætitiæ manipulis singuli reuertuntur ad propria. Sic serui Dei fauor & gratia gloriosius augmentatur, & quo diffusius circumfertur, dulcius enitescit.

[Annotata]

a Colitur S. Gislenus 9 Octobris.

b Belgicam scilicet, vbi ad Hainam fluuium, a quo Hannonia Comitatus appellatur, monasterium condidit, cui oppidum ab eo Gislenopolis dictum, accreuit.

c Hunc inuisit, relicto Episcopatu Traiectensi, anno 650.

d Fulbertus in Vita S. Autberti 13 Decemb, refert etiam hanc consecrationem a SS. Autberto & Amando factam. Contigit circa an. 653.

e Colitur 14 Iulij: in cuius Vita & S. Autberti eadem referuntur.

f Alterum MS. voluptatibus.

g Triplicem S. Aldegundu Vitam dedimus 30 Ianuarij.

h De Altimoniesi monasterio egimus 16 Ianuarij ad Vitam S. Marcelli Papæ, cuius Reliquiæ illuc sunt translata.

i Hæc supra retulimus, facta circa an. 661.

k De oppido Hannoniæ Malbodio, a quo leuca distat monasterium Altimontense, egimus ad eius Vitam.

l Imo S. Sigeberti, quem tum Austrasiæ Regem fuisse, & quam plurima monasteria condidisse, diximus 1 Februarij.

m De iis egimus ad Vitam S. Adalbadi mariti S. Rictrudis 2 Februarij.

n De Marchianensi, seu Martianensi, monasterio egimus ibidem & supra § 4. Eleganter id describit Buzelinus lib. 1 Gallo-Flandriæ cap. 41.

o Anno 645.

p S. Ionatus colitur 1 Aug.

q Hanc eamdem historiam refert Hucbaldus in Vita S. Rictrudis. Id § 14 in senectute S. Amandi contigisse diximus.

r Alter codex, arctioris.

s Circa annum 633, vt dictum § 10.

t Gomadrude, quod sterilis esset.

u Regnum Chariberti fratris Dagoberti adiit exul anno 634.

x In altero MS. exercere.

y Anno 635.

CAPVT V
Episcopatus S. Amandi Traiectensis Epistola S. Martini Papæ.

Cap XXIX

[43] Sane post decessum beati a Ioannis Traiectensis Episcopi, feruente circa virum Dei b Dagoberti Regis affectu, electione Cleri, petitione populi, honoratorum assensu, comprouincialium voto, seruus Domini reuerenter & instanter expetitur, [Episcopus Traiectensis eligitur:] renitens & inuitus trahitur ad Cathedram, & pastorali cura dignus, omnium voce & desiderio conclamatur. Ille se honore indignum constanter edicit, oneri se fatetur imparem, non satis vtilem curæ, minus idoneum dignitati. Sed pietatis subnixa zelo multorum studia conualescunt, & in Cathedra pontificali, generali omnium assensu fauorabiliter collocatur. Indignum siquidem iudicatur ab omnibus, si tam clara Sedes, tanti patris solatio non ornetur, si tantus Pater tanto tempore, sine titulo debeat militare, si tam fideli dulcique consilio domus regia defraudetur. Tam sinceræ deuotionis instantiæ vir beatus, querulus, [Episcopatum inuitus suscipit:] tristis & anxius acquiescit, & quo indigniorem se clamitat, dignior ab omnibus æstimatur, dignoque vniuersitatis præconio, sanctæ humilitatis exhibitio commendatur. Peractis igitur, quæ in ordinatione Pontificis solent & debent solenniter exhiberi: vir sanctus omni sagacitate, & studio satagit honorare ministerium suum, praua corrigens, debilia sustentans: consolidans fracta, sana conseruans, dispersa recolligens. Non exerit typum dominantis in Clero; sed forma factus gregis, omnibus se præbet humilitatis exemplum, iustitiæ viam, innocentiæ speculum, castimoniæ decus, titulum sanctitatis. Æquabilem se præstat humilibus, in elatos rectitudinis erigitur zelo: [omni virtutum genere excellit:] corrigit in mansuetudine delinquentes: rebelles piæ seueritatis animaduersione concludit. Colit diligentia subditos, pares obsequiis, reuerentia summos, recreator pauperum, mœrentium consolator, plebis deliciæ, gloriæ Magnatorum: salutis in omnes & gratiæ propagator.

Cap XXX

[44] Sed, quemadmodum scriptum est: Ecce, qui seruiunt ei, non sunt stabiles, & in Angelis suis reperit prauitatē; [conuersationem malam Clericorū Traiectensium] reperta est in ministris altaris tristis & ærumnosa calamitas, & inuenta est eorum misera conuersatio ad pondus sanctuarij minus habens. [Iob 4. 18] Sacerdotes namque & Leuitæ qui cælestibus cæremoniis arctius deberent & sincerius obligari, respectu diuini timoris abiecto, commessationibus & ebrietatibus, cubilibus & impudicitiis deseruiebant, curam carnis agentes in desideriis, desideria patris sui diaboli, voluptatis obscenitatibus adimplentes. Angariatur animo vir beatus, [corrigere studet.] & in fortitudinis zelum iusta seueritate se subrigens, constanter insistit errantibus, arguit, increpat, obsecrat opportune & importune, prædicat innocentiæ viam, & correctionis sarculo de vinea Domini densitatem veprium conatur auellere. Non facile medicamini desperata cedit infirmitas, nec libenter verbum veritatis recipit indurata malitia. Flammis edacibus salamandra conuiuit, &, quæ in exitium dantur homini, vitam præstant venena serpenti. Sic in fæcibus suis malesana requiescit impietas, & præuaricationum frutices radicis malæ germinat infausta fæcunditas. Deprehensus in sphæram se conuoluit ericius, & attrectantis manum spinarum cruentat aculeis. Sic malignantium rebellis & fraudulenta congeries, non solum monitis salutaribus non obaudit; sed machinationibus noxiis appetit innocentem: & pro subuentionis sanctæ beneficio, persecutiones excitat & offensas.

Cap. XXXI

[45] Rex interea Dagobertus c diem claudit extremum, regnantibus pro eo filiis suis Clodoueo in d Francia, & in Austria Sigeberto, quem B. Amandus de sacro fonte susceperat. Considerans idem vir Domini, suam nihil industriam proficere, nil conferre solicitudinem, beneuolentiam nil mereri, nisi contradictionum stimulos, & cuniculos odiorum, latere disposuit, & exire de medio nationis prauæ & peruersæ, ne vel illis de rebellione delicti pondus accresceret, vel eorum culpis exigentibus, labor suus insructuosior appareret. Sed quia sapientis est examinare consilia, & non cito ad noua facili volubilitate prolabi, sicut per Salomonem dicitur: Omnia fac cum consilio & post factum non pœnitebis, directa ad Vrbem legatione, laboris suscepti molestias, [Legationē mittit ad S. Martinum Papam:] & desiderium cordis sui B. e Martino tunc Romano Pontifici, signatis direxit apicibus, eius volens vti consilio, cuius suberat potestati. [Eccli. 32. 24] Quos plenis veneratione oculis vir Apostolicus, pio perlegens intellectu, plenam consolationis & reuerentiæ rescripsit epistolam, cohortans eum ad perseuerantiæ virtutem, qua fidelium omnium merita coronantur. Iam enim famæ discurrente præconio, vitæ sanctitas, prædicationis instantia, gratia virtutum beato Papæ innotuerant, & quem Deus perfuderat gratia, sincerius ab eo & ardentius amabatur. [munera ab eo accipit.] Destinauit præter hoc ei Sanctorum pignora, quæ postulauerat, & synodalium decretorum volumen egregium, quod f quinque partitum tomis ipse g descripserat, & mandata Regi Sigeberto perferenda transmisit. Vnde datur intelligi B. Amandum magni meriti, & nominis extitisse: quem tantus Confessor, fidei columna, & vniuersalis Ecclesiæ Pater, tantæ dignationis munerauit insignibus, cuius absentem præsentiam familiari recolligebat intuitu, quem dignius ea sui parte recolebat & dulcius, quia fidelius atque iocundius amicitiæ ratio possidetur. Vt vero prædictæ locutionis nostræ assertio, deterso dubietatis nubilo, confirmetur, præfatam epistolam eiusdem Papæ ad B. Amandum directam, huic nostro sermoni subiungere placuit, cuius iste modus est:

Ca. XXXII

[46] h Dilectissimo Fratri Amando Martinus. Fraternitatis tuæ, studio pietatis congestam epistolam i suscipiente, animus noster releuari cognoscitur: quippe quoniam huius seculi fluctiuagas, [S. Martinus Papa laudat eius labores,] atque transitorias, despiciens oblectationes, illa quæ perpetua & sublimia dona pro Domini Dei nostri obsequiis tribuuntur, appetere certum est. Ex relatione igitur, iuxta tenorem tuæ fraternitatis epistolæ, latoris præsentium, laborum tuorum certamen cognouimus, ex quibus cælestis patriæ ascensum humiliatis mentibus, atque contritis corporibus, vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Nam, cum sit nulli omnino comparationi coæquandum, quod a Creatore nostro pro bonis seruitiis compensatur, [a Deo remunerandos:] dum breui atque paruo temporis spatio finiuntur labores, quos pro dilectione ipsius sustinemus; consideratione refrigerij nos oportet libenti animo tolerate præsentis vitæ angustias. Sed, quantum nobis laborum vestrorum operatio magnam gaudij vbertatem inducit, tantum pro duritia Sacerdotum gentis illius conterimur, [hortatur ad perseuerantiā;] quod postpositis salutis suæ suffragiis, atque Redemptoris nostri contemnentes seruitia, vitiorum fœderibus ingrauantur. Quibus ad præparandam salutem, quandoquidem tanto nos necesse est importunis prædicationibus imminere, quantum perfectæ negotiationis, creditorum nobis talentorum duplicat assignatio, atque Dominicæ vocis ad suscipiendam eius requiem persuadet assertio. Suggestum est namque nobis eo quod Presbyteri, seu Diaconi, aliique sacerdotalis officij post suas ordinationes, in lapsum inquinantur, & propterea nimio mœrore fraternitatem tuam adstringi, velleque pastorale obsequium pro eorum inobedientia deponere, & vacationem ab episcopatus laboribus eligere, & silentio atque otio vitam degere; quam in his, quæ tibi commissa sunt, permanere: dicente Domino, Beatus qui perseuerauerit vsque in finem. [Matth. 10. 22. & 24. 13] Vnde namque beata perseuerantia, nisi de virtute patientiæ? Quia secundum apostolicam prædicationem omnes qui voluerint in Christo pie viuere, persecutiones patiuntur. [2 Tim. 3. 12] Ideoque frater carissime, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestræ proposito coarcter recedere, considerans quanta pro absolutione nostri, & liberatione, Creator Dominusque noster pertulerit, quibusque contumeliis afficiendum tradiderit, vt nos a vinculis potestatis diabolicæ liberaret.

[47] Propterea nullatenus in huiusmodi peccato delinquentibus, ad destructionem k canonum, compassionem exhibeas. [monet Clericos lapsos nonpromouendos essæ ad sacros ordines:] Nam qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit; deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotij poterit adipisci; sed sufficiat ei lamentationibus, fletibusque assiduis quoad vixerit, in eadem pœnitentia perdurare: vt commissum delictum diuina gratia extinguere valeat. l Si enim tales quærimus ad sacros ordines promouendos, quibus nulla ruga, nullumque vitæ contagium præpediat; quanto magis; si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, & præuaricationis peccato deprehendatur obnoxius, omnimodo prohibendus est, cum manibus lutulentis atque pollutis, mysterium nostræ salutis tractare? Sicque huiusmodi semper iuxta sacrorum canonum statuta in hac vita depositus, vt ab illo qui mentis interiora scrutatur, nullumque que de ouibus errare congaudet, dum aspexerit sinceram pœnitentiam eius, in terribili iudicio habeat reconciliatum. Ideoque iterum hortamur caritatem tuam, exemplo eius qui pro nobis pati & mori voluit, promptos vos in cunctis eius seruitiis permanere. Neque nos pigeat temporales cruciatus pro Christi nomine sustinere: sed emolumenta futuræ remunerationis, huius seculi vexationes tolerare persuadeant. [Psal. 115. 12. 13] Scriptum namque est: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini inuocabo. Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequia commodare. Cumque cuncta quæ nobis, ad confortandos fraternitatis vestræ animos, poterant ministrari, largiente supernæ maiestatis clementia, vobis sint procul dubio manifesta; restat vt de aliis, quæ nos per sua scripta consuluit, fraternitati vestræ significemus.

[48] Credimus etenim ad vos peruenisse, quomodo in conturbatione rectæ fidei, & catholicæ Ecclesiæ conculcatione, ante hos plus minus m quindecim annos, a n Sergio falso Episcopo Constantinopolitano, in auxilio habente o tunc imperantem Heraclium, execranda & abominanda hæresis pullulauit p Apollinaristarum, & q Seuerianorum, r Eutychianistarum, atque s Manichæorum errorem renouantem. Quam successor eius t Pyrrhus, idemque Episcopus, qui ambitionis fastu Constantinopolitanam Sedem arripuit, [indicat hæresim Monothelitarum Episcoporum Constantinopolitanorum,] in deterius auxit. Pro qua re sæpius u Apostolica Sedes persuasionibus, contestationibus, atque increpationibus plurimis, ammonuit eos; quatenus ab huiusmodi errore recederent, & ad lumen pietatis, ex quo lapsi sunt, remearent. Et non solum hoc facere nullatenus voluerunt; sed & nunc successor eius x Paulus, temerator fidei, Episcopus Constantinopolitanus aliud nequius excogitauit in præiudicio catholicæ fidei conamen: quasi quæ a decessoribus suis hæretice exposita fuerant destruens, & imperialem y typum, sacrilego ausu, totius plenum perfidiæ, a clementissimo Principe nostro z fieri persuasit, in quo promulgatum est, vt omnes populi Christiani credere debuissent. Ideoque necesse habuimus, ne pro quadam negligentia, & animarum detrimento, [in Concilio Romano damnatam esse:] quæ nobis commissæ sunt, culpa reatitudinis adstringamur: cœtum generalem fratrum & Coëpiscoporum nostrorum, in hac Romana ciuitate congregare. Quorum præsentia memoratorum hæreticorum scelerosa conscripta examinata, atque denudata sunt, & Apostolico mucrone, Patrumque diffinitionibus, vno ore, vnoque spiritu condemnauimus, vt cognoscentes vniuersi errorem, qui in eis continetur, eorum pollutione nullatenus maculentur. Vnde præuidimus volumina gestorum synodalium in præsenti vobis aa dirigere, vna cum Encyclia nostra, ex quorum serie omnia subtiliter potestis addiscere, & tenebras illorum nobiscum, vt filij lucis, extinguere.

[49] Id circo studeat fraternitas tua omnibus eadem innotescere, vt tam abominandam hæresim nobiscum execrentur: quamque suæ salutis sacramenta indiscere valeant, atque synodali conuentione, omnium fratrum & Coëpiscoporum nostrorum partium illarum effecta, [petit subscribi ab Episcopis Francia:] secundum tenorem Encycliæ a nobis directæ, scripta, vna cum subscriptionibus vestris nobismet destinanda concelebrent: confirmantes, atque consentientes eis, quæ pro orthodoxa fide, & destructione hæreticorum vesaniæ nuper exortæ a nobis statuta sunt. Et Sigebertum prȩcellentissimum filium nostrum Regem Francorum, pro suæ Christianitatis remedio, consultissime ammone atque precare, [& horum aliquos a Sigeberto Rege Romam mitti:] dirigere nobis ex corpore fratrum nostrorum, dilectissimos Episcopos, qui Sedis Apostolicæ legatione, diuina concedente propitiatione fungi debeant, & quæ in nostro concilio peracta sunt, cum his synodalibus apicibus bb nostris, ad clementissimum Principem nostrum sine dubio asportari cc faciemus, vt nostrorum laborum particeps effectus, mercedis cumulum adipisci valeat, & sui regni protectorem inuenire eum, cuius caussa flagitari dignoscitur. Hoc namque & in eius epistola exhortari eum cognoscimus.

[50] Reliquias vero Sanctorum, de quibus præsentium lator nos admonuit, dari præcepimus. [Reliquius ei mittit.] Nam codices iam exinaniti sunt a nostra bibliotheca, & vnde dare ei nullatenus habuimus: transcribere autem non potuit, quoniam festinanter de hac ciuitate regredi properauit. His igitur ita prælibatis, quæ a nobis per epistolam vobis scripta sunt, effectui mancipari fraternitatem vestram hortamur. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.

[Annotata]

a Anno 646, 25 Iulij.

b Imo S. Sigeberto, triennio post mortem Dagoberti.

c Anno 644, 19 Ianuarij.

d In Neustria seu Francia Occidentali, vt antiquiores loquebantur.

e S. Martinus creatus anno 647, in exilium deportatus anno 653: colitur 12 Nouemb.

f Acta Synodi Romæ sub S. Martino Papa habitæ anno Constantis 8, III Nonas Octobr. Indictione 8 tum cœpta, Christi 649, distincta habentur quique secretariis, actionibus, vel sessionibus.

g In Actis S. Martini dicitur, faciens exemplaria: quæ describi curauerat: infra enim ait: Præuidimus vobis dirigere volumina.

h Extat ea Epistola in fine dictæ Synodi, & tomo 1 Conciliorum Galliæ a Sirmondo editorum. Eamdem contulimus cum MSS. Elnonensi, Blandiniensi, & quatuor aliis.

i Alij suscipiens, & suscipientes.

k Hæc Pontificis verba retulit Gratianus in Decretum dist. 50 cap. 2, Qui semel post.

l Hæc quoque recitat Gratianus dist. 50 cap. 12.

m Ergo circa annum Ch. 634, Heraclij Imp. 24, quo Patriarcha creatus fuit Hierosolymitanus Sophronius orthodoxus, sub quo hæresis Monothelitarum, quæ anno Heracij 20. Christi 630 cœperat, fuit damnata.

n Creatus est Sergius, anno Phocæ Imperatoris 7, [Sergius Constantinopol.] & anno vno ante Imperium Heraclij, ergo Christi 609: mortuus vere Indictione 8 apud Nicephorum in Breuiario, anno 636.

o Dein mortuum anno Imperij 31, Christi 641. octo annu antequam hæc epistola scriberetur.

p Ita in dicta Synodo secretario; S. Martinus Papa tradit Sergium vnam, secundum impium Apollinarem, in Christo voluntatem & operationem instituere. Cœpit ea hæresis sub Imperatoribus Valente & Valentiniano, damnata a S. Damaso Papa Romæ in Synodo anno 373: agit de ea Sozomenus lib. 6 cap. 25.

q Seuetus sub Zenone Imperatore vixit. [Seuerus hareticus,] S. Martinus Papa loco citato ait, Cyrum Alexandrinum ad similitudinem Accephalorum hæreticorum vnam operationem in Christo prædicasse.

r Eutyches naturatum in Christo omne discrimen sustulis, damnatus in Chalcedonensi Synodo Oscumenica.

s Manichæi plurima de Christo fabulas commenti erant, quas refert Timotheus Presbyter apud Combefis in Histeria Monothelitarum .

t Successor Sergij eiectus est sub Constante anno 642.

u Potissimum S. Martini decessores Ioannes IV & Theodorus.

x Sedit Paulus ab anno I Constantis Imperatoris ad annum II, ab anno Christi 641 ad 652.

y Typum auctor Vitæ S. Martini appellat morbum inuentæ hæreseos, [Typus.] quo Catholicum dogma destruitur, & omnes omnino voces sanctorum Patrum eneruantur; & nec vnam nec duas voluntates aut operationes in Christo Domino licet confiteri.

z Indictione 6 anno Christi 648.

aa S. Martinus, vt in eius Actis legitur, exemplaria per omnes Ecclesias Orientis & Occidentis direxit, & per manus orthodororum fidelium direxit.

bb Sirmondus in Concilius Galliæ, vestris.

cc Ita MSS. at Sirmondus omittit faciemus.

CAPVT VI
Variorum institutio. Miracula a S. Amando patrata. Monasteria extructa.

Ca. XXXIII

[51] Svsceptis tanti Patris ammonitionibus, perstitit in ministerio suscepti regiminis vir beatus, de subditorum transgressione graues sustinens doloris aculeos, & ad salutis remedia sagaci reuocans instantia detrectantes. Sed sicut per Prophetam dicitur, Curauimus Babylonem & non est sanata, sanctæ medicationis antidotum refugit indurata peruersitas: vt merito posset dicere vir beatus, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi, qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua. [Ierem. 51. 9] a Triennio igitur ab introitus sui tempore, taliter euoluto, cum suam prorsus circa eos videret operam profligari: [Traiectum deserit:] recessit ab eis, priuatus eligens habitare in domo Dei, quam inter transgressores titulo dignitatis excellere. [Rom. 10. 21] Tutior est enim innocentia paupertatis, & priuati secessus abiectio; quam peccatricis opulentiæ luxus, & tumentis extollentia potestatis. Ibat igitur amarus animo, in indignatione spiritus sui, malitiam miserans improborum, perditioni timens, & exhibens tristi periculo sanctæ compassionis affectum. Verumtamen manus Domini erat cum illo, confortans eum, quæ pro sterilitate derelicta, fructus pretiosi rependeret vbertatem.

Ca. XXXIV

[52] Erat in eadem regione matrona nobilis, b Itta nomine, natalium gloriam conuersationis & morum titulis antecedens. [B. Ittam viduam] Hæc gloriosi Ducis c Pipini recens defuncti viduata consortio, felicis copulæ triste diuortium, mente lugubri sustinebat. Fit plerumque molestia temporalis, propositi sanctioris læta progressio, & aliquando in vsum virtutis transformatur dura necessitas. Ad arcæ sinum reuolat columba, cum diluuio regnante non inuenit, vbi pedes porrigat in quietem. Cogitabat & hæc sancta mulier inter angores suos, [pietati deditam inuisit:] maritali destituta solatio, quomodo Christo soli placere posset, & votiuum castimoniæ decus, thesauri cælestis inferre sacrario: quia secunda post naufragium tabula est in virginitatis amissæ solatium vidualis continentiæ merito reparari. Diuertit ad eam consolationis gratia vir beatus, initæ dudum familiaritatis sanctæ suadente commercio. Exhibetur ingredienti comis hilaritas, depromuntur obsequia congrua sanctitati, conseritur modesti sermonis inuicem grata communio. Vir Domini vbi ad intimæ voluntatis est admissus arcanum, [pia eius proposita confirmat:] & deprehendere potuit ad quid sanctæ viduæ pia suspiraret intentio, congratulatione fouet, erigit admonitionibus, confirmat exemplis desiderij sancti fidele propositum. Illa sancti Pontificis hortatu facta robustior, voto se castitatis astringit, & bene viuendi arctioribus obligat institutis. Et quia non potest esse amor otiosus, sed quantus sit, opere protestatur, Beata Itta facultates & prædia cælesti sponso consecrat quem elegit, & domum suam cælesti purificatam sacramento, rogat in Ecclesiam consecrari. Ibique inter sacra Missarum solennia, de manu sancti Pontificis, [sacrum ei velum confert:] humilitatis & castimoniæ signum, sacrum velamen accepit. Aggregato deinceps ibidem cœtu Deo seruientium mulierum d locum ipsum possessionibus ampliauit, & multiplici diuersi generis decorauit ornatu, studens omnibus fieri obedientiæ & humilitatis exemplum.

Ca. XXXV

[53] Erat ei vnica filia, Gertrudis nomine, quæ generis & formæ dotibus clara, cōpetitores sibi plurimos excitabat, quam pia mater de corruptionis voragine cœnulenta cupiens liberare, [S. Gertrudem Christi sponsam consecrat:] crinibus attonsis, & habitu demutato, sacris applicauit altaribus, & obtulit sancto Pontifici consecrandam. Affectabat enim quam maxime, vt, quod emarcuerat in radice, germinis integritas exhiberet: &, quod in se non poterat, virginitatis in filia titulum possideret. Sacris igitur initiata mysteriis, & mystico redimita velamine, cœpit inter ceteras virgines excellere plurimum conuersatione, gratia, fide, moribus, disciplina. Nec multo post, diuina operante clementia, Niuiallensi monasterio præficitur, & electionis canonicæ trahente cōcordia, Virginum Mater, dispositione sancti Pontificis ordinatur. Vbi postmodum plena bonis operibus, & merito virtutum celeberrima, beato e fine quieuit in Christo.

Ca. XXXVI

[54] Inde digressus vir Domini, ad monasterium B. Gisleni, de quo actum est, læta profectione dirigitur, susceptusque gratanter a Fratribus, salutis annonam poscentibus, hilari dispositione communicat. Hiatus sæpe graues patitur angusta paupertas: [S. Gisleni monachos adhortatur:] & quæ sibi non sufficit, alteri sufficientiam præstare non potest. Non habentibus illis, quod dignum mensa tanti hospitis iudicarent, sanctus Pontifex impransus egreditur, non sine multiplici Fratrum querimonia, cum penuriam sustineret diues affectus: nec inueniret manus, quod animus gestiebat. Deducitur ergo ad nauem f Hainæ fluuium transiturus, sicut necessitas postulabat itineris. [pisce vltro se offerente reficitur:] Iamque sibi inuicem, valedicentibus viris sanctis, Amando atque Gisleno, g subito piscis magnus, quem lucium vocant, de flumine vltro prosiliuit in terram, qui sui magnitudine multos posset reficere conuiuantes. Ad spectaculum nouæ rei omnes cum exultatione conueniunt, & auctorem muneris Deum gratiarum actione, & laudum præconio prosequuntur. Releuatur hoc beneficio pristinæ confusionis angustia, pia compassio sancti Pontificis hilaratur, tollitur de medio ieiunij dura necessitas, conuiuium præparatur, & ad monasterium vir Domini cum lætitia reuocatur. Facta est ibi inter sanctos Patres humilis & pia contentio, dum Gisleni meritis munus hoc sanctus Pontifex imputaret, & ascriberet idem sancto Pontifici B. Gisleni simplex & deuota sententia. Fit altercatio sine rancore, dissensio sine molestia, sine transgressione certatio, & variatur vtrimque iudicium sine præiudicio veritatis: quia ab animorum pace semper est aliena dissensio, nec ab idem sapientibus voluntatis vnitas violatur. Postquam igitur Diuini muneris est peracta refectio, cum gaudio reuertuntur ad fluuium, & se inuicem salutantes in osculo sancto, famulante nauigio, per decursum fluminis ab aspectu mutuo separantur. h Subuectus igitur in insulam, quæ vulgo i Canelaus nuncupatur, Scaldo proxima, nec multum differens a Gandauo, laboris sui reclinatorium breue, [Calloam venit:] cum timentibus Deum viris ibidem habitantibus habere disposuit.

C. XXXVII

[55] Post aliquanti temporis moram, postquam nomen eius processit in publicum, veritatis viam cœpit annuntiare finitimis, & doctrinæ salutaris beneficio, [prædicat verbum Dei,] ab errore viarum suarum satagebat auertere delinquentes. Sed perit officiositas medici, cum sanari detrectat ægrotus, & mente captis ad correctionem verba sapientiæ non procedunt. Appetitum negant incolæ vitalibus alimentis, & velut tristem vomicam passi, potum salutis stomacho languente reiiciunt. Contemnitur Dei seruus ab impiis, imo in seruo suo Christus abiicitur, [contemptoribus peste multatis:] qui in illo venerat quærere & saluare quod perierat. Mandat eis libellum repudij Dominus pro repulsa, & in limo profundi deserit contempta clementia desertores, & quia sicut humilitas veniam, sic pœnam contumacia promeretur; tamquam in reos maiestatis, cælestis vindicta progreditur, continuoque fere biennio, de populatrix in eos pestilentiæ plaga desæuiit, donec absumerentur omnes, qui superbe viri Dei felicibus restiterant documentis.

C. XXVIII

[56] Nec multo post, cum Fratres suos, quos ob animarum salutem, per diuersa reliquerat loca, [prædicat Vasconibus,] vir Domini circumspectione sedula visitaret, Vasconum fines ingressus est, quos idolorum cultibus, & auguriis audierat & variis erroribus occupari. Cum igitur in conuentu publico, verbum veritatis, & salutis ordinem perfidæ multitudini prædicaret, extollens vocem suam quidam de turba, leuis, ac lubricus, [blaspheme a dæmone correpto,] de peruersi cordis abundantia cœpit turpes effutire blasphemias, & in seruum Dei, fideique doctrinam non sine cachinno, plena conuitiis verba nimis absona iaculari. Qui statim correptus a dæmone, seipsum propriis morsibus cœpit incessere, & lanio factus corporis sui, oris hiatum, quem in sanctum Pontificem irreuerenter extulerat, in sui pernitiem cœpit horribilius aperire. Confitebatur nihilominus inter ipsa sui tormenta, se ob iniuriam serui Dei talia sustinere, [& misere extincto.] sicque ad extrema deductus, procacem spiritum pœnis vrgentibus exhalauit.

Ca. XXXIX

[57] Inde cum in vnam ciuitatum caussa prædicationis intrasset, ab Episcopo loci illius hospitio reuerenter exceptus est. Cuius manibus cum deuotæ hospitalitis obsequio aquam prædictus ministrasset Episcopus, iussit quod susceptum fuerat, in sacrario reseruari. [qua manus lauerat aqua,] Sedebat ad portam ecclesiæ vir multo tempore cæcus & mendicans, ad quem Pontifex fidelis accedens ait: Fili si credere potes, confide in Domino, & ablue oculos tuos aqua, vnde vir Dei Amandus abluit manus suas, & visum recipies, liber ab incommodo cæcitatis. [ea cæcus illuminatur.] Ille verbo Pontificis animatus in fide, spem concipit ampliorem, & oppressos nube caliginis oculos ablutionis vnda perfundens, de tenebris reuocatur in lucem, & solis ministerio fungitur, quod primitus ignorabat. Sic humiles spiritu saluat Dominus, & in virga furoris malitiam comprimit improborum. Iustoque Dei iudicio, nec a vindicta maledicum liberat confessio veritatis, & fidelis a vinculo cæcitatis absoluitur. Sic serui sui Dominus clarificat vitam, clarificat opus, meritumque commendat, & se in Amando viuere, certis demonstrat indiciis.

Cap. XL

[58] Relictis interim vir Domini Vasconum finibus, remeauit in Franciam: veniensque ad Hildericum Regem Francorum, locum postulauit, vbi conuenienter posset ædificare cœnobium. Qui secundum regiam magnificentiam, prædium contulit ei nomine k Nanto. Ibi vir sanctus alacritate prompta, studio pertinaci, [Nanto monasterium exiruit:] diligenti opera, nouæ plantationis cæpit ponere fundamentum, & congregantis in ea filiis gratiæ apta ædificia præparare. Mummulus autem quidam l Osindensis Episcopus, moleste ferens liberalitatem Regis, [ab Episcopo Mummulo] & sancti viri propositum, veneno pestiferi liuoris infectus, filios Belial delegauit segregato in opus malum, qui demolirentur opera sanctitatis, & a prædicto loco seruum Dei crudeliter exturbarent. Venientes igitur ad eum loquuntur verbis pacificis in dolo, & locum in quo aptius ædificaret, se demonstraturos in proximo repromittunt. Sequitur ministros nequitiæ sancta simplicitas, [præscit insidias sibi parari:] & licet reuelante spiritu, molitionis impiæ machinam non ignoret; corde tamen & animo ad martyrium deuotus aspirat, & affectat effusione sanguinis diu protensi laboris exitum coronare. Noluit tamen hoc indicare discipulis, ne vel impedimentum facerent ad extrema tendenti, vel de instanti periculo grauius turbarentur.

[59] Cum igitur ad montis supercilium peruenissent, vbi disposuerant carnifices trucidare seruum Dei, in iudicium conuersa iustitia de cælo prospexit, flagellans impios, & iustum protegens piæ defensionis auxilio. Exoritur repentina tempestas, [subita aëris tempestase] cæli facies densatur in tenebras, aër caliginis horrore perfunditur, & solis splendorem turbo procellosus inuoluit. Absconditur rerum facies, & vniformi confusione conuoluitur, apparitoribus eripitur lumen, & subita cæcitate percussi, mortis proximæ discrimen horrescunt, [perculsos insidiantes] crudelitas vertitur in timorem, transit in supplicationem ferocia, in abiectionem ceruicositas inclinatur, & quem trucidare venerant, humili poscunt instantia, vt abire liberi permittantur. Mouetur ad indulgentiam pietas viri Dei, & multo lacrymarum fluore perfusus, orationi fidenter incumbit, [recibus fusis] &! absolutionem culpæ postulat miserorum. Aperitur pulsanti ianua misericordiæ, redit erepta serenitas, sublatis turbinibus status aëris reparatur, & resolutis ad lucem luminibus, in vsum diurni splendoris, cæcitate semota miseri reformantur. Igitur pœnitentia ducti de liberatione sua gratias agunt, [liberat.] seruum Dei digna admiratione venerantur: & in pace reuertentes, ad propria, magnalia Dei, quæ viderant, plenius eloquuntur. Sic Dominus a seductoribus tutauit illum, & velut aqua decurrens, ad nihilum coram eo deducta malitia, nec flagellum dignæ seueritatis euasit, nec a misericordiæ beneficiis extitit aliena.

Cap. XLI

[60] Anno itaque circiter m quinto, iam prædicti Regis Hilderici, dum n Lauduni moraretur, venit ad eum beatissimus Pater Amandus, & agente Deo, gratiam inuenit in oculis eius. Ad dilatandum itaque diuini cultus obsequium, & propagandum regularis ordinem disciplinæ, nobile prædium Barisiacum nomine, cum omnibus eius pertinentiis, regia liberalitate, & debita libertate beato viro contradidit, [Monasterium Barisiaci construit,] quod benigne cum gratiarum actione suscipiens, pro loci & temporis opportunitate, monasterium inibi dispositione congrua collocauit, congregatisque in eo Deum timentibus viris, & Christi professis militiam, venerabilem & Deo dignum o Andream discipulum suum prouida dispensatione præfecit, successorem sibi in Elnonensi monasterio mox futurum. [eiq; Andream præficit:]

Cap. XLII

[61] Cumque, vt moris habebat, euangelizandi gratia loca finitima circuiret, Ressumthum venit, quod in pago Beluacensi, super Aronam fluuium situm esse dignoscitur. Erat ibi mulier infidelis, quæ perfidiæ pænas, [mulierem cæcam,] cæcitatis sustinebat incommodum: & propter opera tenebrarum, tenebris addicta, plenam mortis imagine vitam ducebat inutilem. Ingressus ad eam vir Domini, caussas infortunij sciscitatur, quod sibi iuste accidisse pro dæmonum cultu, & auguriorum obseruatione mulier anxia confitetur. Dehinc signo quo præualet, ostendit arborem, sub qua profanis ritibus imbuta, dæmoni consueuerat immolare. Cui vir sanctus, [reiecto diabolico cultu,] Si vis, inquit, pristinam recipere sospitatem, prima in contemptum superstitionis, ad excidendam arborem mitte securim, & a cæcitatis horrore sanaberis. Credula mulier viro Dei, puellæ suæ deducta ministerio, prompta ferrum librat in arborem: & quod propria virtute non expedit, adstantium manibus monet & gratulatur impleri. Stans igitur super eam vir domini, inuocato Dei nomine, Crucis signo, [Crucis signo illuminat.] luminis tetigit officinas, & ad lucis officium diuina gratia reformauit. Dehinc qualiter amodo viuere deberet instructam, docuit in timore Dei, omni custodia seruare cor suum, & actus vitæ suæ diligentius custodire: vt sicut exterius lumen in capite, sic interius splendor veritatis radiaret in mente. Mulier igitur ad monita sancti Pontificis edocta fideliter, & in omnibus facta correctior, in sanctitate & iustitia viuebat coram Deo omnibus diebus vitæ suæ.

[Annotata]

a Auctor intra triennium Episcopatus Traiectensis concludit regnum Dagoberti, & Pontificatum S. Martini: quæ supra refistata sunt.

b De B Itta, siue Iduberga, agemus 8 Maij.

c Anno 646, 21 Februarij.

d Monasterium Niuellense.

e Anno 664, 17 Martij.

f Iuxta Hainam iacet monasterium S. Gisleni: ab eo Hannonia Hainan, & Henegau dicta.

g Idem refertur in Vita S. Gisleni 9 Octob.

h Philippus in Vita S. Gisleni ait inde Elnonem profectum, quod supra § 12 probauimus.

i Calloa intelligitur.

k Apud Rutenos in Aquitania 1.

l Imo Vceticensis.

m In diplomate Regis supra relato exprimitur annus 2, Christi 666.

n Laudunum, seu Lugdunum Clauatum, vrbs Galliæ ad Picardiæ Campaniæq; confinia.

o De B Andrea infra hoc die agemus.

NOTA in capite VII sequenti litteras d e f male positas debere transferri ad sequentes g h i, & has sequentium loca occupare.

CAPVT VII
Tertium iter Romanum S. Amandi, Laus Elnonensis monasterij.

Cap. XLIII

[62] Circa a idem tempus, disponebat vir sanctus, Romam iam tertio proficisci: vt labore peregrinationis, & orationum fructu, [Tertio Romam profecturus,] sicut initia sua dedicauerat, sic extrema vitæ tempora promoueret. Aggressus iter, ad b domum B. Humberti hospitandi gratia declinauit. Susceptus ab eo est cum omni reuerentia caritatis, [S. Humbertum sibi adiungit:] & omnis humanitas in procuratione diligenter exhibita. Requirit inter conuiuandum vir sanctus ab hospite, si cum eo velit suscepti laboris pondus insumere, si laboris velit communicare mercedi, & apostolicis se præsentare liminibus. Annuit B. Humbertus, & sequitur sancti Pontificis cum omni hilaritate consortium.

[63] [vrsum onera iumenti, quod occiderat, ferre iubet,] Quadam vero die, sicut mos est itinerantium, dum prandendi caussa iuxta siluam viæ proximam consedissent, egrediens vrsus, animal illud decerpsit, quo sarcinas deportare consueuerant. Quem virtute diuini nominis alligatum deducunt ad sarcinas, & loco iumenti vtuntur, in suppellectilis domesticæ subuectione, & vectorem faciunt de raptore. Sic accedentibus ad Vrbem viris Dei, familiari colloquio Romanus Pontifex, edoctus ab Angelo, ministerio cursoris occulte denuntiat, vt absoluant ab hoc ministerio feram: ne pompatice magis, quam religiose videantur ingredi ciuitatem, quæ religionis & honestatis caput esse debet in gentibus: neue spectaculi nouitate concursus moueant populorum, & omnium in se voces & ora conuertant. [dein liberum dimittit:] Apostolicæ iussioni sancti Patres obediunt, & absolutam ab iniuncta obedientia feram, ad saltuum latebras redire permittunt, subinde respectantem, & obsequium suum signis, quibus poterat, exhibentem. Inde ciuitatem ingressi, digne ac reuerenter excipiuntur a summo Pontifice: [redit:] peractisque omnibus ad quæ venerant, & perquisitis Sanctorum suffragiis, ad propria cum gaudio reuertuntur.

Cap. XLIV

[64] Diuertente Beato Humberto Maricholas, vir Domini Amandus secessit Elnonem, quem sibi locum Dagoberti Regis munifica manus c dudum concesserat; & ad amplificandum diuinitatis cultum, [Elnone exstruit monasterium,] donatione solenni liberaliter assignarat. Locus ipse intra d Menapiorum positus fines, Propontiis, Neruiisque conterminus, sicut regni Germanici, & Romani e finis est imperij; sic Belgicæ Rhemensis portio, sic limes dignoscitur esse Francorum. Hic duobus in vnum conuenientibus fluuiis, f Elnone & Scarpo, spatiosus in medio distenditur angulus, circa quem fluentis irrigua prata, pascualis vbertas, & piscatio fœcunda porrigitur; dehinc apta venatibus silua, recessus productioris offertur. Gleba nec adprime fertilis, nec ieiuna; lactis & mellis copiam prærogat vsibus incolarum. Huc Dei seruus adueniens, præsago mentis intuitu, reclinatorium laboris, pacis domicilium, quietis habitaculum, titulum consummationis habere disposuit. Sed quia religioni congrua nondum illic ædificia collocarat, sollicite considerare cœpit, vbi ædificationis nouæ fundamenta disponeret. Ingressus itaque prædictæ intercapedinis angulum, cœpit dumeta præcidere, conuellere frutices, eradicare carecta, & fluuialium demetens arborum stipites, & arundineta demoliens, natiuo terram vellere spolians, pristinæ densitatis horrorem complanauit in aream, & regularibus officinis locum præparauit aptissimum. Iactis itaque fundamentis, in honore Apostolorum Principis Petri fundauit ecclesiam, quem præcipuum suæ prædicationis auctorem, laboris ducem, molestiæ consolatorem, frequenter habuerat. Extruxit hic ardenti studio conuenientes monastico ordini officinas, quæ nec superfluæ curiositatis ambitum, nec attritæ paupertatis angustiam redolerent. Inde retia laxat piscator sedulus in capturam, & strenuos vndique colligit cœpti operis adiutores, & institutionum regularium prouisores fidissimos. Conueniunt ad eum viri spiritu feruentes, zelantes legem Domini, mandata vitæ propensius amplectentes, & erectam diuini seruitij scholam celebri prosequentes instantia. Gaudet pastor fidelis de boni gregis augmento, & inuicem grex deuotus sub tanti Patris regimine, de bonorum communium profectibus hilarescit. Inde nouam a fundamentis in honore Beati Andreæ Apostoli fabricari iussit ecclesiam: [& ecclesiam.] quam dignis Deo famulantium decorauit obsequiis. Ipse tamquam dispensator egregius, nunc exteriorum suscipit turbines actionum, nunc ad interiora velaminis non sine orationis incenso, & sancti feruoris igne progreditur, vt audiat quid in eo loquatur Dominus Deus, & in seruos eius pacem postulet & profectum.

Cap. XLV

[65] Non multo post hæc elapso tempore, secundo rediens ab Vrbe S. Humbertus, ad visitandum virum Dei descendebat Elnonem. Cumque iam loco propinquaret, accessit g Angelus Domini ad B. Amandum, monetque, vt egrediatur obuiam seruo Dei, & quanti sit apud Deum meriti, signo, quod vertice prætendit, [ab Angelo de aduentis Humberti fit certior:] agnoscat. Egreditur vir beatus, & de tanti hospitis gratulatur aduentu, & dato pacis osculo, caput eius retegens radiare conspicit in vertice signum Crucis, [Crucem in capite eius radiare videt:] quod non tamen dabatur omnibus intueri, nisi quorum diuina virtus oculos illustraret. Fit communis inter eos, ingensque lætitia, quæ non adulationis fucum, sed sinceritatis sanctæ spiraret indaginem; nilque referret insolitum, quod non vtriusque proposito, quod non sanctitati, non ordini conueniret, nec posset hospitalitatis sanctæ legibus reluctari. Perendinato apud eum, quanto libuit spatio, post exhortationis mutuæ collationes sacras, post dulcia pietatis sanctæ colloquia, data inuicem benedictione, B. Humbertus cum gaudio refertur ad propria.

Cap. XLVI

[66] Erat in cœnobio h Elnonensi, Præpositus quidam, Chrodobaldus nomine, Fratrum deputatus obsequiis, & exteriori curæ sancti Patris assignatus imperio. [monachū inobedientem,] A quo mandatum suscipiens, vt potum Fratribus tempore congruo iuxta solitum ministraret, iusta mandantis contempsit edictum. Sed vindictam iusti Iudicis non euasit. Ad excusandas excusationes in peccatis, ad virum Dei parabat ascendere, vt obductionis velo contumaciam sui reatus obnuberet: cum subito paralysis horrore conuoluitur, profligantur sensus, hebescit memoria, visus caligat, hebetatur auditus, [paralysi percussum,] omnibusque in illo præmortuis membris, vitalis adhuc spiritus in solo pectore palpitabat. Voce tamen & nisu, quo poterat, confitebatur instanter, quod inobedientiæ culpa tantis illum malis ingesserat. Impositus igitur naui ministerio Fratrum, cursu i fluminis deportatur Elnonem. Nuntiantur hæc viro Dei, qui subridens dixisse fertur: Adhuc sustinebit maiora; quia iactantiam sequitur, & obedientiæ gratiam non attendit. Dehinc per fidelem Presbyterum fragmen panis, & modicum vini data benedictione dirigit, [data benedictione sanat:] & vt his reficiatur edicens, mandat vt obuiam sequenti die, se visitaturo sine cunctatione procedat. Gustata Præpositus benedictione Patris, pristinæ redditur sanitati, & reparat obedientia vires, quas inobedientiæ reatus abstulerat. Sequenti die, venienti ad se seruo Dei, læto se repræsentauit occursu, postulans veniam pro delicto, & beneficio gratias referens. Miratur vniuersitas Fratrum, quod sanum vident, & vegeto corpore, quem quasi exanimem alienis manibus illatum viderant misere decumbentem. Agitur in commune laus Deo, & sancti Patris virtus ac meritum gloriosius prædicatur. Ipse autem correptum blande ac leniter fratrem Martianas remittit, & hortatur, vt in reliquum sibi caueat, & actus suos satagat vtilius reformare.

Cap. XLVII

[67] Interea Beatus Florebertus, quem Blandiniensi monasterio iam dudum ipse præfecerat, k appositus est ad Patres suos, [a Gandēsibus, mortuo Floreberto, in Patrem requiritur,] ingressus in gaudium Domini sui, immortalitatis regnum sortitus & gloriam. Fratres autem loci pari voto, & vnanimi voluntate legatione transmissa, supplicatione qua præualent & obsecratione non ficta, pulsant paternæ pietatis affectum, vt ad eos declinet vir sanctus prouideat monasterio quod fundauit, enutriat filios, quos de spiritali generatione suscepit, riget vberius arbusta quæ posuit, nec gregem deuotum patiatur in dispersionis abire iacturam. Beatus Amandus filiorum petitione concussus, timoris pariter & amoris subito transfixus accessu, nec Elnonem relinquere, nec sine consilio remittere volebat filios supplicantes. Sic ex studio pietatis diuisus in partes, post multos sanctæ deliberationis motus, & exquisita consilia petentibus blanda humilitate respondit: Nolite, filij, [dignitatē illam detrectat,] nolite Patris vestri sollicitare quietem, nolite de portu reuocare in pelagus, sufficit mihi paupertas mea, vt diuitiæ computentur, hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Vobis non deerit, propitiante Deo, virtus cælestis auxilij, vel nostræ sollicitudinis adiumentum. Hac voce Fratres a cursu propositæ intentionis exclusi, ne vacui reuertantur implorant, & sancti Patris consulunt cum omni deuotione sollertiam, quid de Blandiniensis monasterij ordinatione sentiat, quid censeat adimpleri. Sanctus Pater Amandus, qui nec suos Elnonenses deserere, nec gregi deesse poterat desolato, probatæ conuersationis virum, moribus insignem, moderatione præcipuum, l Ioannem, discipulum suum tradidit eis: cui Fratrum curam data benedictione commisit, [Ioannem iis præficit,] & remisit cum exultatione Blandinium.

Cap. XLVIII

[68] Sentiebat iam ex tunc beatus Pater Amaridus corporis sui defectus, laboribus confectus & senio, nec abesse longius exitus sui diem secreta inspiratione præsenserat. Euocatum igitur ad se venerabilem Andream, quem Barisiaco prius Abbatem præfecerat, constituit m super familiam suam, quam Domino iuuante collegerat, vt in manu eius virtus ordinis, [B. Andreā Elnonensibus:] & seueritas disciplinæ, prouida moderatione floreret, & ipsi vacandi Deo secretior ac liberior pateret introitus. Reuocari tamen decreuit in ius Elnonensis monasterij possessionem perpetuam, quidquid Barisiaci ante posse derat, de munificentia Regis Hilderici, quod vsque in hodiernum diem secundum viri Dei dispensationem irrefragabiliter conseruatur.

[Annotata]

a Imo relicto Traiecto anno 650, vt dictum § 12; ergo annis 26 ante conditum Barisiacum monasterium.

b Maricolense monasterium.

c Anno Dagoberti II Christi 638.

g Hæc ex Vita S. Humberti 25 Martij excerpta sunt.

h Imo Marchianensi, de quo hæc tradit Gualbertus Marchianensis monachus apud Buzelinum lib. 1 Gallo Flandriæ cap. 41. Quinto loco beato Abbati Ionato vicinum & iuxta positum Sanctum Chrodobaldum celebri memoria a que dignum, meritis gloriosum, [Chrodobaldus Sāctus habitus,] sanctissimi Confessoris atque Pontificis Amandi monachum & Præpositum, percussum tamen a Deo ob contumaciam, iactantiam atque peruicaciam, sed humiliatum scilicet ab eodem Pontifice, coniuncta membrorum, paralysis morbo dissoluta propter inobedientiæ vitium, erga beatum virum commissum, præcipiente Magistro & non obaudiente discipulo caritatis obsequium; per virtutem Domini sanatum atque correptum. Pro cuius merito posteris demonstrando de eo tale miraculum innotuit in Marceniensi cœnobio. Quando enim prisco tempore combustum est eiusdem cœnobij templum, [miraculo illustratus.] tapete eius sarcophago suppositum, prunis ardentibus vndique cooperum, flamma vndique feruente per totum monasterium, sicut ab antiquis Patribus relatum est, omnino permansit illæsum. Ad cuius miraculi insigne oculis tam futurorum quam præsentium quotidie innouandum, tapetum adhuc reseruatur reconditum vel potius in reuestiario, vbi superponuntur albæ, cappæ, & cetera ornamenta, extat appositum. Eiusdem miraculi meminit Raissius in Hierogazophylacio, & Beatum appellat.

i Scarpi, cui adiacent Marchianense & Elnonense monasteria.

k Anno 664 1 Nouemb. quo Vitam eius dabimus. De eius obitu actum supra § 13.

l Præfuisse Ioannem vsque ad annum 683 diximus ibidem.

m Anno 683 vt dictum § 15.

CAPVT VIII
S. Amandi testamentum, obitus, sepultura.

Cap. XLIX

[69] Solet circa posterius genitam sobolem paterna pietas esse propensior, & genuinæ caritatis ardorem semper extremis reseruat affectibus. Sic Magister pietatis, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos, & infirmis adhuc rudibusque discipulis vitalem suæ mortis exhibuit medicinam. Huius imitator beatus Pater Amandus, cum sciret articulum sui transitus imminere, conuocatis ad se Fratribus, post exhortationis verba, post piæ consolationis blanda colloquia, post inculcata salutis æternæ mandata, vocationis suæ tempus indicat propinquare; &, [mortem suam prænuntiat:] quantum eos viuens dilexerit, manifestis declarat indiciis, cum nec in morte sustineat ab eorum dulci collegio separari. Facto igitur eis testamento, sicut in archiuis huius monasterij continetur, stabile de corpore suo confirmat edictum, idemque constanter adiurat, precatur, monet, hortatur, & imperat, vt inuiolabiliter obseruetur. Conuenerant ad eum fama sanctitatis, opinione virtutum, meritorum fructibus, & operum signis illecti, reuerendæ auctoritatis, & insignis excellentiæ Patres, a Reolus Metropolita Remensis, Mummolenus Nouiomensis Episcopus, Cameracensium Pater Vindicianus, Bertinus & Aldebertus Abbates, Ioannes Blandiniensis cœnobij Pastor b egregius, cum aliis Deum timentibus viris, quorum auctoritate & consilio dispositionis suæ roborauit effectum. Disposuit igitur sub horribilis interminatione sententiæ, [de sepultura statuit:] ne cuiquam liceret Ecclesiasticæ seculariue personæ, corpus suum ab Elnonensi remouere cœnobio, vel transferre cuiuslibet occasionis obtentu; sed cum Fratribus, qui eius inductu mundum vicerant, depositionis suæ locum præsentia sui corporis immobiliter possideret: & resurrectionis vltimæ diem cum eis fideliter expectaret, quos nec viuens deserere sustinebat, nec admittebat moriens aliquatenus dimoueri. Vt ergo omnem ambiguitatem huius rei scire volentibus auferamus, testamentum pij Patris nobis placet vt huic operi inseramus.

Cap. L

[70] c In nomine Domini nostri Iesu Christi, ego Amandus miserrimus, & peccator. Credimus vbique Diuinam nos pietatem regere, & clementer saluare velle, [testamentū condit:] quia & ingressum nostrum in mundum, & exitum de mundo, ante secula ipse prænoscit. Proinde omnibus non habetur incognitum, qualiter nos longe lateque per vniuersas prouincias, seu gentes, propter amorem Christi seu verbum Dei annuntiare, vel baptismum tradere, discursum habuimus: & nos de multis periculis pietas Dei eripuit, & vsque tempore isto perducere dignatus est. Sed, dum iam corpore fesso & multis laboribus fatigato, iam in summa senectute pene corpore præmortuo, exitum de hoc mundo in proximo habere speramus, & quia nos Deus d in istum locellum, qui vocatur Elnonis, [sepulturā eligit apud Elnonēses:] perducere dignatus est, quem super largitate regia, proprio labore visi fuimus construxisse; si nos ibi Deus de hoc mundo decreuerit emigrare, peto & coram Christo Iesu filio Dei coniurare præsumo, vt nulli Episcoporum vel Abbatum, seu secularium virorum, aut quibuslibet potestatibus hoc contrarium sit, vt corpusculum meum in ipso monasterio, quod superius diximus, Elnone, inter illos Fratres requiescat, vbi iam nos ad ipsos Fratres & corpore & anima commendauimus.

[71] Et si in e itinere, aut vbivbi finis noster prouenerit, ad ipsum locum, quem superius memorauimus, corpusculum nostrum licentiam habeant Fratres vel Abba de ipso monasterio Elnone ibidem reuocare. Siquis vero contradicere, aut de ipso monasterio corpus meum per fortia abstrahere, aut temerario spiritu contradicere voluerit; [fert anathema in transgressores.] imprimitus sanctæ Trinitatis incurrat offensam, & ab omnibus Ecclesiis Catholicis excommunicatus appareat, & a societate Sanctorum extraneus efficiatur: & damnationem, quam Dathan & Abiron sustinuerunt, quos infernus viuos absorbuit, ipse sustineat, & sit anathema maranatha, quod est perditio, in aduentu Domini nostri Iesu Christi. Et nec sic nostram voluntatem mutare valeat; sed hæc deliberatio nostra in perpetuo firma, & inuiolata permaneat. Et vt certius credatis, manu propria subscripsi: & omnibus hominibus Deum timentibus vt subscribant supplicamus & rogamus. Quam epistolam fratri nostro Baudemundo Presbytero fieri rogauimus. Facta epistola in monasterio Elnone anno secundo regni domini nostri Theodorici gloriosi Regis sub die decima quinta Kalend. Maij. [subscribit cum variis aliis.] Ego Amandus peccator hanc epistolam a me factam consensi & subscripsi. Ego in Christi nomine Reolus acsi peccator subscripsi. Ego in Christi nomine Mummolenus episcopus subscripsi. Ego in Christi nomine Vinditianus ac si peccator Episcopus hanc epistolam, rogante Domno Amando, consensi & subscripsi. Ego Bertinus Abba subscripsi. Ego Aldebertus Abba subscripsi. Ego Ioannes rogatus a Domno Amando, consentiens hanc epistolam subscripsi. Ego Baudemundus peccator, iubente Domno meo Amando, hanc epistolam deliberationis suæ scripsi & subscripsi.

Cap. LI

[72] Laudabilis zelus, inuictus amor, delectabilis gratia, iocunda suauitas, mirabilis vnio caritatis, quæ sic animam viri sancti vinculo pietatis indissolubili colligarat: vt in propriæ dissolutionis excessu, dissociari a Fratribus iacturam sancti fœderis æstimaret. Igitur gloriosi Pontificis imminente reuerendi transitus die, [moritur] cum esset in oratorio B. Andreæ, post orationum munus, post suscepta cælestis Sacramenta mysterij, inter discipulorum manus, finito vitæ cursu migrauit ad Dominum; & appositus est ad Patres suos cum gloria. Felix operum merito, felix gratia sanctitatis, felix consummatione laudabili, [ante altare B. Mariæ:] cui diuinitus concessum est, vt ante altare beatæ Virginis vltimum redderet spiritum, cuius se meritis adiuuari deuotissime postubat, cuius sacra vestigia toto mentis annisu studerat imitari. Nullius enim apud Deum familiarior interuentus, nullius efficacior potest esse gratia, quam illius quæ mater esse meruit, cuius pater est Deus. In qua sancti Spiritus operatione mirabili deitatis, [4 die sepelitur.] virginitatisque complexus naturarum proprietate seruata, æterni Verbi communicat genituram.

[73] In quartum sane diem differtur exequiarum sancta solennitas, vt religiosis vndique conuenientibus viris, [magno concursu] iusta soluantur sancto funeri & pretiosi thesauri depositio fauorabilius celebretur. Excitati fama finitimi, concursu frequenti pariter, ex oppidis, vicisque conueniunt, vt tanti Patris venerentur exequias, &, quem viuentem dilexerant, exanimem pietatis officio prosequantur. Adest de diuersis euocata partibus discipulorum eius sancta frequentia. Adsunt pietatis filij Clerus & populus adiacentes: & elatam de loco transitus sanctissimi corporis glebam, vsque ad locum sepulcri, psalmis, hymnis, & canticis canora cælestibus fidelis turba prosequitur. Quæ licet de tanti Patris felici victoria sentiat esse gaudendum, lacrymas tamen doloris, pietatis extorquet affectus: & de vno eodemque fonte, pari tenore scaturiens, disparibus excitata caussis, mæroris & gaudij vena progreditur; dum triumphanti pietas debet, vt gaudeat, & funebribus obsequiis exhibere decet, vt doleat. Sepultus est igitur in oratorio B. Petri, [in oratorio S. Petri,] quod ipse fundauerat: vt, qui prædicationis auctor, adiutor in opportunitatibus, in tribulationibus consolator extiterat, in extremis promptus adsisteret, portas iustitiæ reseraret intranti, & foueret in terræ gremio quiescentem. Præstantur ad sepulchrum eius beneficia præclara poscentibus, quæ Patris sancti meritum plenius attestantur, & Confessorem suum corusca miraculis visitatio diuina commendat, & in seruo suo Christus se viuere gloriosis demonstrat ostentis. Qui cum Deo Patre, & sancto Spiritu viuit & regnat Deus: per infinita secula seculorum. Amen.

Cap. LII

[74] Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, quæ licet minus capacibus iter exterminij videatur, magnificat tamen eos cælestis auctoritas, & resurrectionis æternæ gloriam prædicat in defunctis. Deposito carnis onere B. Amandus, dum f nocte Dominica migraret ad Dominum, inclyta virgo Aldegundis, in monasterio Malbodiensi, ante venerandum altare sanctæ & perpetuæ Virginis; vigiliis & orationibus ardentius insistebat. [B. Aldegūdis eum in cælos deduci videt,] Cum g subito rapta in excessu mentis, videt reuerenda canitie virum, clarum sacerdotalibus indumentis, virga pastorali subnixum, cum ingenti gloria coruscæ lucis ad superna conscendere. Præcedebat, & subsequebatur euntem cuneus innumerabilis albatorum, quos e vestigio sequi, quorum dulci sociari collegio, quorum felicibus interesse gaudiis affectabat, & nisu quo poterat vestigia sequebatur. Interrogatur ab Angelo itineris duce, sciretne, quis esset ille tantæ reuerentiæ & gloriæ senex, quem stiparet tam solennis candidatæ multitudinis comitatus. Quod cum se nescire virgo Domini fateretur; Hic est, inquit, seruus Domini Amandus, qui cursu vitæ præsentis laudabiliter & innocenter expleto, in gaudium Domini sui, cum lætitiæ manipulis intrare festinat, vt sic ei iocunda quietis mansio post labores, & de spe translatus ad speciem manifestæ contemplationis gloria satietur. [stipatum pluribus Sanctis ab eo instructis:] Spectabilis autem illa dealbatæ multitudinis turba, quæ pone sequitur aut præcedit, ij sunt qui sacris eius institutionibus eruditi, Diuina sententia præordinantur ad vitam: signum apostolatus ipsius in Domino, pro imitatione sancta gloriæ comites & mercedis.

[75] Virgo Domini tegens silentio visionem nulli suorum voluit indicare, [id indicat SS. VValdetrudi & Gisleno;] sed destinato ad sororem suam B. Waldetrudem nuntio, ad colloquendum sibi cum ea, vitum Dei S. Gislenum pariter euocauit. Quibus ad locum qui h Meruius vocatur, occurrens, familiari colloquio mysterium sacræ visionis edisserit. Quod vir sanctus prudenter aduertens, Gratias, inquit, age Deo virgo fidelis, cui dignatio & serui sui meritum, & exitus tui proximum diem voluit indicare. Proinde quod cœpisti, conuenienter & solerter exequere, vt cuius exhortationis es amplexata consilium, eius, in æternitatis gloria, collegio socieris. [quo anno iuxta hunc auctorem obierit?] His dictis ab inulcem recesserunt, & fidem verbis fidelis exitus applicauit.

[76] Transiit autem B. Amandus nocte Dominica octauo Idus Februarij, anno ab incarnatione Domini i sexcentesimo sexagesimo primo, præsulatus Vitaliani Papæ k tertio, imperij l Constantini vicesimo tertio, qui ab Eracleo tertius rempublicam gubernauit. Regnante in Francia m Theoderico. Anno vitæ beati pontificis nonagesimo. Præstar te Domino Iesu Christo: cui cum Patre & Spiritu sancto est honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Coluntur Reolus 25 Nouemb Mommolenus 16 Octob. Vinditianus 12 Martij, Bertinus 5 Septemb.

b Hunc Molanus 1 Nouemb. in S. Florberto omnium morum probitate comptum vocat: eumdem recenfet Sanderus in Hagiologio Flandriæ.

c Contulimus testamentum hoc cum MSS. Elnonensi, Blandiniensi & aliis tribus. Edidit illud Miræus in Fastis Belgicis.

d MS. Elnonense, in isto locello.

e Idem, ab ipso loco.

f Obiisse S. Amandum Sabbato ante Dominicam Septuagesima dictum est § 15.

[]

g Imo viuente S. Amando hanc potius visionem contigisse diximus supra.

h Rainerus Meinriuum vocat.

i Anno 684.

k S. Vitalianus, de quo egimus 27 Ianuarij, pontificatum iniit anno 656, [S. Vitalianus Papa] ergo tertius illius annus fuit, Christi 659, & quintus 661.

l Imo Constantis: qui nepos Heraclij, & filius Constantini, cœpit regnare anno 641, [Constans Imp.] cuius annus 20 conuenit in annum Christi 661: fuit Constans pater Constantini Pogonati, sub quo e vita decessit S. Amandus. De errorum caussa actum § 16.

m Theodericus cœpit regnare anno 680. eius solius meminit testamentum S. Amandi. [Theodericus Rex]

ALIA VITA METRICA
auctore Milone monacho Elnon.
ex MSS. Antuerpien. & Elnonen.

Amandus, Ep. Traiectensis, Elnone in Belgio (S.)

BHL Number: 0333

Avctore Milone, ex MSS.

EPISTOLA MILONIS LEVITÆ,
postea Presbyteri, ad venerabilem Patrem Haiminum Christi Sacerdotem directa.

ab

Reuerentissimo Patri Haimino Milo deuotissimus filiorum indelebilem æternæ felicitatis iocunditatem.

Perfruitus quondam vestræ mansuetudinis benignissimo affatu, eo scilicet tempore, [Fretus amicitia Haimini,] quo susceptus a vobis vestra immeritus merui iocundari allocutione, ac melliflua perfoueri dulcedine, gratiarum actionem persoluo. Siquidem erga exiguitatem meam tanta vestræ excellentiæ benignitas viguit, vt deinceps non cessaret, quod inflammatum erat in corde meo vestri amoris ardere incendium. Et non immerito: quippe melle pleni sincerissimæ dilectionis cordis ac corporis gesta eructantes, quæ interiora vestri pectoris habebant cubilia, facile obtinuistis, ne de fibris meis vllo vnquam tenore vestra labatur amabilis mentio; sed æternaliter innouata conseruetur & perduret flore immarcescibili. Qua de re fidens in tam laudabili paternitate vestra, ceu filius indidi manibus vestris ineptas meæ imprudentiæ nænias, [poëma de Vita S. Amandi] præexercitamen scilicet ingenioli mei in vita beatissimi Amandi, suppliciter obsecrans, vt si in his aliquid fidei Catholicæ minus consonans, vel incongruum legi metricæ inueneritis, [eius cēsuræ subiicit,] ad certæ normam regulæ misericorditer, more paterno reducatis: nec me meo dimittatis errori, contestor & obsecro per sanguinem Christi, qui fusus est pro salute populi Christiani. Quod si, misericordia supernæ maiestatis præeunte, æquas textus carminis mei obtinuerit partes; tunc vna mecum huius doni largitori, sancto scilicet Spiritui, gratiarum laudes debita exultatione persoluite: cuius munere tantum opus quiui vtcumque compingere. Rusticitati autem meæ veniam dare necesse est, quia rusticatio, vt quidam ait, [humili cōscriptum stylo.] ab Altissimo creata est. Et quamuis difficilioribus vti potuerim aliquibus in locis verborum ambagibus, ne id facerem sum prohibitus, quia etiam credidi futurum opus istud gratius, si omnium Fratrum pateret auditibus. Faueat ergo excellentia vestra non vitiis meis sed laboribus; vt illud percipiatis in cælestibus, quod mortalis non vidit oculus. Valere vos optamus ad omnium fidelium profectum æternaliter.

[Annotata]

a Ita codex noster MS. Incipit Epistola Milonis Leuitæ &c. at codex Amandinus: Incipit Epistola Milonis Philosophi ad venerabilem Patrem Haiminum &c.

b De Haimino Sacerdote & monacho Vedastino egimus ad Vitam S. Vedasti.

RESCRIPTVM HAIMINI AD EVMDEM.

Avctore Milone, ex MSS.

Infimus seruus Christi Haiminus Miloni suo salutē. Carmen quod mihi, Frater amantissime, porrexisti, auida mente perlegi: sed quia non satis est legisse semel, iuuit vsque videre. Vnde repetens a principio non sine iudiciali censura, quod ante summotenus tetigi, totum ex integro legens & inculcans, [Haiminus poëma probat.] omnes in eo intentionis meæ vires impendi. Nam primo putaui me fateor in planum posuisse pedem; sed vt comperi meam exiguitatem non modo poculo fontis irrigari, sed fluctibus eloquentiæ obrutum iri, non sine cautela deinceps totum id flumen Fratribus, qui mecum sunt, quomodo sit nauigandum ostendi. Et, quia in eo nec scopulum, qui fidei obstet, offendi, nec, quod legi metricæ refragetur, inueni; horror Fratres nostros, qui a talibus studiis non abhorrent, [commendasq; aliis,] munus hoc libenter suscipere, & obsecro, vt satius velint ad simile studium prouocari, quam inuidiæ facibus concremari. Nouimus siquidem semper ciues ciuibus inuidere, & secundum Saluatoris dictum neminem Prophetam, siue, vt tu solitus es dicere, nullum Poetam acceptum esse in patria sua. [Luc. 2. 24] Sed quia paruulum occidit inuidia, minor esse cognoscitur qui inuidet, quam ille, cui inuidetur. Papæ! miror opiparum valuisse diuitibus præparare conuiuium, quem putabam vix posse pauperibus exhibere vel gustum. Plane amantissimi Amandi ego quidem id meritis imputo, de cuius præconiis exsultare ac Christum laudare non cesso. Est igitur eloquium suaue & carmen salibus dulce, [a styli suauitate:] leni lapsu & plano sermone decurrit oratio. Quid amplius? Dicant & iudicent sodales vt velint: ego autem arcanum cordis mei peruulgo: quia præconia tanti Patris, mi dilecte, satis abundeque tuo carmine illustrasti. Noli tamen, obsecro, ab incepto desistere, noli desidiæ aut inerti otio succumbere; noli gratiam, quæ tibi adiacet, negligere; sed, dum vacat, [incitat auctorem ad similes lucubrationes.] semper te bonis studiis exerce; & noli quod gratis accepisti, aliis denegare: noli solus bonum commune possidere velle. Hæc sola pecunia est, quæ nouit expensione augeri: hæc sola est, quæ sparsa crescit, & erogata emolumenta capit: hæc est etiam, quæ absconsorem suum pœnis addicit, & bonum dispensatorem æterni muneris gloria insignit.

Macte noua virtute, vale Milo optime vates,
      Haiminique tui, dic, misere Deus

PROOEMIVM OPERIS SEQVENTIS.

a

Festa propinquabant nostri veneranda Patroni,
      Instabatque dies terrigenis celebris.
bOrnabat nitidi præcelsa habitacula templi
      Peruigili cura sancta caterua gregis. [Alius triūphum Natalis paratibus,]
Candentes tunicas atque ornamenta per aras
      Ponebant texta stamine purpureo.
More parabantur solito pauimenta decenter
      Marmore commixtis ordinibus variis.
Pars aliqua aptabat redolentia lumina ceris,
      Formabatque chorus cantica mellifluus.
Pars & oliuiferis appendens vasa coronis,
      Fundebat lucem corde, manu rutilam.
Tunc me solicitum, ne in tantis munere turmis
      Parerem vacuus, istud opus rapuit, [Auctor poëma hoc scribit,]
Laudibus apta piis, florentia gesta venusti
      Præsulis vt metro dulcisono canerem.
Dulce decus, pietatis opus, compingere versu
      Pontificis vitam suasit amor fidei.
Quorumdam monitis Fratrum compulsus, enorme
      Suscepi pondus viribus exiguis.
Antiquos proh non puduit reticere poëtas,
      Quis doctrina inerat vana, caduca, leuis.
Fallendi studium quos cunctum lusit in æuum,
      Totaque vita fuit dedita criminibus. [non Gentilium more,] Carmine distincto verborum ferre cothurno,
      Ac nomen laudis quærere per facinus.
Dumque per errores variis anfractibus irent,
      Perfecere aliud nil, nisi mortis opus.
Aqua decepti, inferno tumulisque reposti,
      Fletibus assiduis talia facta luunt.
Muta mihi & sicco languebit lingua palato,
      Falsaque qui damno, vera tacere queo.
Nam meliore via Christi celebrare tropæa
      Muneris intuitu spes bene fida monet.
Laus vt summa Deo, veneratio debita Sancto,
      Exemplum populis sit quoque Christicolis. [sed amore Dei & S. Amandi.]
Et mihi succrescat cumulato fœnore merces,
      Transferar & Iusti huius ad astra prece.
Intentata tamen prius isto schemate res est,
      Et quæ non didici, conor amando loqui.
Ergo Dei fidens bonitate & munere sancti
      Flaminis aggredior inscius istud iter.
Quisquis erit, nostrum qui carmen rodere mauult,
      Verme fero iustæ roditur inuidiæ,
Et qui tam iusto cupit aggaudere labori,
      Patre Deo genitus, patris amator hic est.
Ergo euangelicum primo percurrere textum,
      Illius & septem sacra sigilla iuuat.
Tunc melius Sancti potero properare per actus,
      Principium tale si pia membra habeant. c

[Annotata]

a Hæc præponebantur: In nomine Domini incipit Vita S. Amandi Confessoris Christi, de prosa oratione in Heroicum carmen metrico stylo transfusa, habens libellos IV, edita a Milone monacho cœnobij ipsius.

b En ornatus ad celebranda Sanctorum festa ab annis octingentis & amplius adhiberi solitus.

c Hæc capita margini adscribimus, ac more nostro distinguimus: Illa hic indicasse sufficit. [Capitula libri 1. ab auctore præfixa.]

1 Hvmana Christi natiuitas, & quod hunc omnia elementa Dominum fore cognouerint exponitur.
2 Apostolorum electio, passio ac resurrectio & ad cælos Christi ascensio, Spiritus quoque sancti emissio breuiter indicatur.
3 Quibus in locis Apostoli euangelium prædicauerint.
4 Commemoratis Apostolorum successoribus B. Amandus subnectitur.
5 Editor operis confitens inscientiam, sancti Spiritus postulat gratiam.
6 Patria parentesque Beati commemorantur.
7 Vbi Sanctus cognatos relinquens, Ogiam petiit.
8 Vbi serpentem validum prece & Crucis vexillo fugauit.
9 Responsio ad patrem.
10 Quod ad sepulchrum S. Martini orans caput sibi totondit.
11 Qualiter Bituricas adiit, & de abstinentia & conuersatione ipsius.
12 Vbi Romam fidei ardore proficiscitur.
13 Vbi a custode de ecclesia pellitur.
14 Apparente Petro ammonetur ad Gallias redire.
15 Reditus Sancti refertur, simulq; libellus cum prece finitur.

LIBER PRIMVS

Avctore Milone, ex MSS. Lib. I.

CAPVT I
Introductio Poëtica, a Christo & Apostolis ad S. Amandum. Huius ortus.

[1]

Arbiter omnipotens, hominum rerumque Creator,
Errorum tenebris mundo pereunte, misertus,
Virginis intrauit thalamum, intactumque parauit
Hospitium sibimet, [Christus Incarnatus] clausæ quo nomine portæ
Hezechiel signat quam nullus conditus intrat,
Ni solus, cui clausa patent habitacula, Christus.
Vtque magis stupeas quodque est mirabile dictu,
Cælestis clausam penetrauit ianua portam: [Ezech. 44. 2.]
Vnde Maria sui genitrix effecta parentis,
Virginis antiquæ delictum deluit Euæ,
Protulit & mundo verum sine semine fructum.
Ergo vbi conspicuo processit honore Redemptor, [agnoscitur ab omni creaturas]
Et mundo effulsit Phœbo rutilantior ipso;
Pastores pecorum primi, pressique pauore,
Conspicuos ciues carmen cæleste canentes
Audiuere astris arrectis auribus: Auctor
Ad terras rerum quod venerit & Reparator,
Cuius in exortu cælesti gloria regno
In terrisque foret homini pax sancta volenti.
Astra polisensere, suus quod Conditor esset,
Ad cuius cunas stellam misere coruseam,
Huncque suum Dominum pelagus cognouerat esse,
Se plantis cuius calcabile præbuit. Almus
Sol quoque condoluit, cum fixum stipite vidit
Flens famulus Dominum furuo velatus amictu.
Terraque cognouit, quando est concussa tremore
Horribili fractis Sanctorum rite sepulchris.
Infernusque pauens tremuit, cum claustra reuulsa
Vidit, conspicuo contractis lumine valuis.

[2]

Sed quia terrigenæ Regem super omnia necdum
Hunc fore credebant, simulacra nefanda putantes,
Pro dolor, esse Deos; non amplius ista manere
Passus, & antiquæ nec damna videre ruinæ, [eligit Apostolos,]
Elegit quosdam, quos gratia sola beauit:
Per quos quadrifido mundi sub cardine gentes
Saluaret; quibus ostendit miracula magna,
Defunctis vitam tribuens, dans lumina cæcis.
Venerat & quoniam supera de sede Redemptor,
Vt proprio totum saluaret sanguine mundum,
Illusus, cæsus, damnatus, dispoliatus,
Iudicio iniusto Iudex iustissimus, index
Iustitiæ, extremo crucifixus, & inde sepultus, [moritur,]
Multimodum superas spolium releuauit adauras. [refurgis,]
Inde polum penetrans, iam dictis dona remisit
Discipulis promissa suis, quis Spiritus ignis
Affuit in specie sanctus, dans munia linguæ, [mitrit Spiritum sanctum:]
Qua possent mundo magnalia visa referre:

[3]

Hi quoque peruigili complentes iussa labore,
Partitas sibi terrarum partes adierunt,
Lumine conspicuo rutilantes more lucernæ
Præcelsi Proceres Petrus, Paulusque priores
Ardua Romuleæ properant ad mœnia Romæ; [Apostoli Christum prædicans variis per orbem populis:]
Romanosque lauant melius quam gurgite Tibris;
Atque ibi constituunt primi fundamen honoris.
Hinc petit Andreas properando virilis Achaiam
Ac nomen proprium patrando viriliter implet.
Hinc Iacobi geminis Iudæam legibus ornant.
Prisca docent simili resonare tenore nouellis.
Inde Asia accedit monitis conuersa Ioannis:
Quam paradisiaco sitientem flumine potat.
Lampadis & Scythiæ resplenduit ore Philippus,
Atque ibi compleuit proprio quod a nomine signat.
Mattheus Æthiopas torrente ardore crematos
Vt b Geon eximius sacrato diluit amne,
Et facit in speciem lotos candere niualem.
Indorum tenebras discussit Bartholomeus,
Fecit & egregia splendoris luce coruscos.
Parthos sollicitus cognato more beatis
Explorat Thomas digitis, & vulnera narrat
Quæ Domini vidit post mortem in corpore viui.
Simon Persidem dulci comitatus Iuda,
Bellica quæ fuerat, verbi mucrone subegit.
Ægyptum terram, melius quam Nilus inundans,
Fruge euangelij complet quoque Marcus opima,
Semina sancta ferens. Sanctus sermone superno
Viuifico mundat populos baptismate Lucas,
Hos quoque post missi Doctores rite sequentes, [secuti varij Doctores;]
Per mundum sparsi sparserunt verba salutis:
Actus prosaico quorum sermone notati,
Et nunc vsque manent, & in omnia secla manebunt,
Carmine quin etiam quorumdam facta canuntur:
Versibus & breuibus numquam breuianda ligantur:

[4]

De quorum numero Confessor fulsit Amandus,
Ad cuius modo gesta manum calamumque nouellum
Mittimus, [ex his S. Amandus,] & nisu prægrandia tangimus arcto,
Inspirante Deo: quia magna est portio laudis,
Illius calamo varios replicare labores:
Ac genus & patriam seu fortia scribere gesta
Ad laudem Domini, hæc cuius virtute peregit.
Quiquid enim canimus seruorum in laude bonorum,
Respicit ad Dominum; cuius hoc munere sumunt,
Cum bene quid produnt iustum & laudabile Sancti
Mente, manu lingua, meditando, operando, loquēdo;
Quo sine puluis homo est; quo cum nil carius extat.

[5]

Nam quantus fuerit, cuius describitur actus;
Qualis in hoc virtus, pietas, deuotio qualis,
Centenis nullus poterit depromere linguis,
Gutture millesono tonitrus si more boarit:
Quin minus hæc gracili sermone referre valebo, [Poëtæ, eum digne laudare non valenti]
Qui rudis existens, apicum primordia vix nunc
Addidici, doctrina & verbi flumin