Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai I           Band Mai I           Anhang Mai I

1. Mai


PRIMA DIES MAII.

SANCTI QVI KALENDIS MAII COLVNTVR.

Sanctus Ieremias Propheta, in Ægypto occisus.
S. Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia,
S. Iacobus Apostolus, filius Alphæi, Martyr Ostracinæ.
S. Iacobus Frater Domini, primus Episcopus & Martyr Hierosolymis.
S. Andeolus Subdiaconus, Martyr, in territorio Galliæ Vivariensi.
S. Cominius Martyr, Catanæ in Sicilia.
S. Maurus Libycus, Martyr Romanus, Gallipoli depositus.
S. Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano.
S. Columba Martyr Tugurii in Lusitania.
Soror, Martyr Tugurii in Lusitania.
S. Acius, Martyr Ambiani in Gallia.
S. Acheolus, Martyr Ambiani in Gallia.
S. Quintianus, Martyr in Africa.
S. Eleutherius, sive Heliotherus, Martyr in Africa.
S. Gagus, Martyr in Africa.
S. Alexander, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Apollonius, Martyr.
S. Euphemius, Martyr.
S. Proculus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Pelestus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Agapitus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
SS. Milites XXXIII aut XXXIV. Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Quintinus seu Quintianus, Martyr in Oriente.
S. Saturnina seu Saturninus, Martyr Emeritæ in Hispania.
S. Sabas Martyr, apud Græcos.
S. Batas Persa, Martyr in Mesopotamia.
S. Florina Virgo, Martyr in Arvenia.
S. Iustinus seu Iustus, In Novempopulania.
S. Magnus, In Novempopulania.
S. Isicius, In Novempopulania.
S. Phocas, In Novempopulania.
S. Blandinus, in territorio Galliarum Meldensi.
S. Isidora apud Græcos.
S. Amator, Episcopus Autissiodorensis in Gallia.
S. Orientius, Episcopus Ausciorum in Novempopulonia.
S. Africanus Episcopus, juxta Vabrum in Gallia Narbonensi.
S. Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi.
S. Asaphus Episcopus, in Wallia Boreali.
S. Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum.
S. Briocus Episcopus, in Britannia Armorica.
S. Theodulphus, Abbas S. Theoderici, in Or Remorum monte.
S. Theodulphus Presbyter Treviris ad Mosellam.
S. Kellacus Episcopus, in Hibernia.
S. Arigius sive Aredius, Episcopus Vapincensis, in Gallia.
S. Berta Martyr, Abbatissa Avennaci, in diœcesi Remensi.
S. Vltanus Abbas, Fossis & Peronæ.
S. Evermarus, in agro Tungrensi occisus.
S. Euphrosynus Episcopus, Panzani in Hetruria.
S. Theodardus, sive Audardus, Archiepiscopus Narbonensis in Gallia.
S. Peregrinus, in diœcesi Vmbriæ Nucerina.
S. Aldebrandus, Episcopus Forosemproniensis in Italia.
B. Vivaldus, tertii Ordinis S Francisci, Montajonæ in Hetruria.
B. Panacæa Virgo, Agamii in diœcesi Italiæ Novariensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Pater Macarius Presbyter memoratur in Kalendario Ægyptiaco seu Coptitarum Christiano, a Seldeno de Synedriis veterum Hebræorum lib. 3 cap. 15 adjuncto. Videntur is esse Abbas seu Pater & Presbyter Macarius, in Vitis Patrum laudatus, cujus Acta dedimus II Januarii.
S. Severinus, Episcopus Septempedanus, hoc die consecratus traditur in Actis, quæ dedimus VIII Januarii.
Dedicatio Ecclesiæ Trevirensis, & depositio Tunicæ Domini in altari S. Petri, facta est hoc die, & recolitur quotannis. Habemus quemdam sermonem MS. in hac solennitate recitari solitum, sed quem non judicamus huic operi inserendum. Ejusdem Tunicæ post inventionem prima hoc die publica ostensio facta est anno 1196. Consulendi Christophori Broweri Annales Trevirenses, & auctores ibidem citati. De ea nonnulla dicta sunt ad Vitam S. Agricii Episcopi Trevirensis cap. 4 die XIII Januarii.
B. Odoricus Martyr, Ordinis Minorum, indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vitam ejus dedimus XIV Januarii.
S. Joannæ, Ordinis Camaldulensis, Translatio Balnç indicatur a Wione. De ea egimus XVI Januarii.
S. Bassus Martyr, indicatur in MSS. Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ. Videtur esse, qui cum aliis relatus est XX Januarii.
Consecratio ecclesiæ Blandiniensis, a S. Amando facta hoc die, uti diximus ad hujus Vitam VI Februarii.
S. Sabinus Episcopus & Romulus Diaconus, Atripaldæ in Italia, occasione S. Hypolisti Presbyteri & Martyris, qui hodie ibidem colitur, referuntur cum illo in Catalogo Sanctorum Italiæ a Ferrario. Nos illorum Acta elucidavimus ad diem IX Februarii.
S. Soteris, Virginis & Martyris Romanæ, aliquæ reliquiæ adservantur in Monasterio sanctimonialium S. Mariæ Silvæ-Sezanæ apud Tricassinos: ejusque festum celebratur hoc die, teste Nicolao Des-Guerrois in Historia Trecensi fol. 56. Acta S. Soteris illustravimus X Februarii.
S. Guilielmi eremitæ solennitas celebratur in Stabulo Rodis, uti diximus ad ejus Vitam X Februarii.
Waldegundis Virgo inserta est sub finem Martyrologii Pragensis MS. nobis hactenus incognita. Est nomen S. Baldegundis Abbatissæ (si forsan esset eadem) ex variis Martyrologiis, sed absque ullis Actis, relatum X Februarii.
S. Walburgis, Virginis & Abbatissæ, elevatio & translatio corporis Eystadium celebratur magna veneratione in pluribus ecclesiis, & refertur in pluribus Martyrologiis manu exaratis & excusis, uti late diximus ad diem ejus natalem XXV Februarii.
Comitissa Valentinensis vidua, a B. Coleta admissa ad religionem, sancte traditur obiisse in illius Vita a Sorore Perinna scripta; sed dies obitus non exprimitur. Ab Arturo du Monstier, in Martyrol. Francisc. & Gynæceo Sacro, refertur ad hunc diem. Quæ in dicta Vita habentur dedimus pag. 611 num. 54 VI Martii.
S. Francisci de Paula, Ordinis Minimorum Fundatoris, Canonizatio refertur a Balinghemio. Vitam illustravimus II Aprilis.
Nicolaus de Pepulis Guido de Bononia Ordinis S. Francisci, Beati censentur Bononiæ, ubi eorum corpora asservantur in ecclesia Sanctimonialium S. Bernardini. Arturus a Monasterio, in suo Martyrologio Franciscano, Nicolaum hoc die mortuum ait, cæcumque illuminasse ac mortuum suscitasse: Guidonem prætermittit. Ast Masinus in sua Bononia perlustratæ, utrumque ait 23 Aprilis mortuum; & huic magis credimus quam Arturo, jam sæpius deprehenso mortuales dies pro sua commoditate definire: expectabimus ergo num quid inde de Vita, miraculis, cultu utriusque adferatur; acturi de ipsis plenius in Supplemento XXIII Aprilis.
B. Philippus seu Philippinus, Ordinis Minorum, Columbarii defunctus, indicatur in Martyrologio Franciscano Arturi. Verum in Monte-Ilcino, quo corpus translatum est, colitur die, quando ejus res gestas dedimus, XXV Aprilis.
S. Gualfardus Confessor, in aliquibus Veronensibus Kalendariis vetustis notatur hoc die: nunc fere festum fit proprio ejus die, quando vitam dedimus, XXX Aprilis.
B. Peregrinus, Ordinis Servorum B. Mariȩ, hoc die, quo obiit, colitur Forolivii: ast in toto Ordine, ob festum Apostolorum, colitur pridie, quando ejus Acta illustravimus, XXX Aprilis.
Initium prædicationis Domini nostri Jesu Christi memoratur ad hunc primum Maji primo loco in apographis Martyrologii Hieronymiani, Corbeiensi Parisiis excuso, Lucensi & Blumiano: item in MSS. Tamlactensi, Barberino, Augustano, aliisque monasterii S. Cyriaci, & Reginæ Sueciæ; quibus adstipulantur Notkerus & Wandelbertus. Curiose hanc quæstionem deducit Florentinius in suis Notis ad Martyrologium S. Hieronymi, ad quem lectorem remittimus.
Mariamne & Philippa, sanctæ Virgines & filiæ S. Philippi Apostoli, Hierapoli mortuæ, referuntur a Francisco Laherio in Menologio Virginum. De his infra in Actis S. Philippi §. 2
Martyres plurimi, Cantuariæ passi, recoluntur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, qui multa de iis examinat. Coli jubentur hoc die Officio semiduplici a Canonicis Regularibus S. Augustini, in Officiis propriis Romæ anno 1613 excusis. Sed omittuntur in eorumdem editionibus posterioribus, per Gabrielem Pennottum Ordinis historiographum curatis & illustratis: silent etiam Martyrologia Anglicana.
Arthuagus Gothus, Abbas Prior monasterii Sislæ Toletanæ, mortuus 1 Maji anno 593, cum titulo Sancti indicatur ab Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 3 sed nititur hic auctoritatibus Iuliani Petri, Eutrandi seu Luitprandi, & Maximi; quæ apud eruditos Hispanos vacillant, tamquam nuper confictæ.
Viennæ dedicatio solennis basilicæ Salvatoris, sub nomine & invocatione S. Petri omniumque Apostolorum, in qua pro reverentia innumerorum Christi Martyrum & Confessorum ibi quiescentium, locus ipse sanctitate & veneratione plurimum commendatur. Ita Martyrologium Viennensis Ecclesiæ, studio Ioannis le Lievre restauratum, & aliud antiquius a Petro Francisco Chifletio acceptum.
Isaacus, in Kalendario Ægyptiaco seu Captico edito a Seldeno, indicatur ante S. Macarium, de quo supra egimus; & S. Ieremiam, quem infra primo loco damus: sed cum plures sint Sancti Isaaci, ex nudo nomine difficile est statuere, quis ille fuerit: maxime cum fieri poßit ut ibi ponatur aliquis, ab omnibus aliunde notis diversus.
Apollinaris, Abbatis VIII Divionensis ad S. Benignum, depositio Kalendis Maji celebratur. Ita Sammarthani in Catalogo hujus Abbatiæ, non præposito titulo Sancti, quo eum honorat ad XXXI Martii Ferrarius in Catalogo generali, citato Kalendario Ecclesiæ Divionensis. Nos varia Kalendaria ibidem descripsimus, sed absque mentione hujus Abbatis.
S. Amator Episcopus memoratur ad hunc diem in Breviario Trecensi, & creditur ab aliquibus hujus urbis Episcopus: quod non satis constat, ut infra dicetur ad Vitam S. Amatoris Episcopi Autißiodorensis
B. Martinus, Confessor Tolentini, memoratur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: sed is hactenus nobis ignotus est.
Reliquia Capitis sancti est in magna veneratione Ansedæ, in diœcesi Portuensi in Lusitania. Ita pluribus Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitaniæ: addens per traditionem haberi, quod ipsum sit caput cujusdam D. Giraldi Canonici Regularis, cum magna sanctitate mortui in propinquo ejus Ordinis monasterio.
Magnus, Norwegiæ Rex, ut Sanctus refertur in Martyrologio Richardi Witfordi, Londini anno 1506 excuso. Omittitur a Ioanne Vastovio in Vite Aquilonia, & a Missali Aquilonari ante ducentos circiter fere annos excuso: neque alibi de ejus cultu aliquid reperimus.
Banbanus Episcopus refertur in MS. Tamlachtensi. Colganus, in Notis ad Vitam S. Patricii tripartitam sive septimam num. 67, plures Sanctos nomine Bambani indicat, & inter illos asserit Banbanum Presbyterum coli primo Maji. Agit de eodem VI Februarii ad Vitam S. Melis annotatione 8. Quare certiora de eo expectamus.
Dichullus de Cluain -Brain proponitur in eodem MS. Tamlachtensi. De eo ex Annalibus Cluanensibus, Vltoniensibus & Senatensibus tradit Colganus XVI Ianuarii, ad tertiam Vitam S. Fursæi num. 6, hæc legi: Anno DCC. Dichullus Abbas de Cluain -Eoias obiit. Idem ad 6 Vitam S. Patricii, auctore Iocelino num. 148, ait, S. Dichullum coli 1 Maji in ecclesia de Cluain-Braoin, quæ est prope Ecclesiam Luthensem in Ultonia, & forte eadem cum ea quam Vita tripartita vocat Ernatiensem, cum dicatur esse in eadem regione Australis Ultoniæ, in qua sunt Luthēsis & Ernatiensis Ecclesiæ. De aliquo Dichullo agitur in Vita S. Patricii a nobis edita num. 122, quæ ibidem legi possunt. Si Annales præcitati aliquando in lucem prodeant, de eorum fide poterit certius judicari.
Aidgenus Fovariensis indicatur in MS. Tamlachtensi. De monasterio Fovaria seu Fourrio in Media provincia egimus XX Ianuarii, ad Vitam S. Fechini ibidem VII Seculo Abbatis. Colganus, in Appendice ad Vitam dicti Fechini cap. 3, enumerat Præsules dicti monasterii, inter quos S. Aidganius, Episcopus Fovarensis & Abbas ibidem, obiit anno DCCLXVI. Nec plura de eo ejusque cultu reperimus.
Nicodimus, Germanus, Petrus, Renovatus, Joannes, Frigia, Zefanus, forte Stephanus, indicantur in MS. Tamlactensi apud Hibernos, de quibus præter nuda nomina nihil scimus. Forsan erit qui plus luminis affundet. Frigia forsan pro regione sumpta, ob S. Philippum Apostolum, Hierapoli in Phrygia coranatum.
Colmanus, id est, Gobnenus; & Ossenus, filius Moelsneachte; Monchenus & Romanus indicantur in MS. Tamlachtensi: de quibus nihil alibi legimus. Colganus, in Indice Sanctorum ad Triadem Thaumaturgam, indicat Sanctos dictos Colmanos viginti octo ad Acta Sanctorum Hiberniæ, quinquaginta. Referuntur utrobique etiam varii Osseni, unde difficile est aliquid de hisce statuere. Ita etiam Manchani, Mancheni aut Manchini viginti numerantur, & sex Ronani. Cum ergo hic nuda ponantur nomina; non possumus aliud facere quam ea simpliciter lectori indicare.
Bernardus, e monacho Clara-vallensi, titulo SS. Cosmæ & Damiani Diaconus Cardinalis, refertur ab Henriquez & Bucelino, cum titulo Beati, omittitur a Chalemoto & aliis.
Lupus, Marochiorum Episcopus, Ordinis Minorum, Cæsaraugustæ in Hispania mortuus, nescitur quo die. Cum relicto conventu priore Minores ad novum cœnobium migrarent; corpora Lupi & Bernardi a Viridante solenniter translata sunt, & a Deo miraculis comprobata. Hæc translatio facta est 1 Maji anno 1289, ac propterea in Martyrologio Franciscano Arturi ad hunc diem refertur Lupus, cum titulo Beati: at Bernardus a Viridante, XI Junii relatus, dicitur ab eodem Arturo Assisii sepultus: & res confusione plena indicatur. Waddingus, anno 1278 num. 37, ubi de translatione agit, Beatos appellat. Haroldus num. 11 beatos Fratres vocat.
Martha Virgo, in Ariaco monasterio diœcesis Lingonensis mortua, cum titulo Sanctæ memoratur ab Arturo præcitato in Gynæceo sacro. Fuit hæc desponsata S. Amatori, postea Episcopo Autißiodorensi, cujus Vita infra datur, in qua de ea agitur num. 3 & 4: & de ejus pio obitu & sepultura, a S. Amatore curata, num. 15.
Jacobus Schuermans, ab hȩreticis in Belgio an. 1579 occisus; & Felimeus, cum socio ab hæreticis in Hibernia interemptus, indicantur cum titulo Beati in Martyrol. Franciscano Arturi.
S. Sabas, Episcopus Daphnusiæ, celebratur in Menæis Mediolanensibus & Taurinensibus. De eo agimus II Maji.
Walbertus Abbas, discipulus S. Columbani, inscriptus est Florario Sanctorum. Vitam ejus damus II Maji.
Mafalda Regina, monialis in Arouca, indicatur in Kalendario Cisterciensi, Divione anno 1617 excuso. De ea latius agimus inter Prætermissos II Maji.
S. Judas seu Quiriacus Martyr, Episcopus Hierosolymis, hoc die mortuus, est inscriptus variis Martyrologiis, ast colitur IV Maji.
S. Titianus, Episcopus Laudensis, hoc die mortuus traditur: sed, ob festum Apostolorum, ejus solennitas transfertur in diem IV Maji.
S. Macarius Episcopus, Ligeno Burdegalam translatus, ubi in ecclesia S. Andreæ Metropolitana pari cum ipso Apostolo honore colitur, hodie refertur a Saussaio: & seculo 13 adhuc diem hunc occupabat simul cum SS. Apostolis Philippo & Iacobo: deinde convenientius judicatum est, proprie de eo solo agi, quod & nos faciemus, IV Maji.
SS. Calepodius, Palmatius & socii, Martyres Romani, memorantur in MS. Strozziano: item a Greveno & Canisio: ab aliis cum Martyrol. Romano X Maji.
S. Torquatus & socii, missi a SS. Petro & Paulo in Hispaniam, celebrantur in Missali & Breviario Mozarabes dicto, & antiquo Breviario Burgensi; item S. Torquatus solus in Hagiologio Lusitano Georgii Cardoso. Consule quæ de iis dicimus XV Maji.
S. Restitutæ, Virginis & Martyris Soranæ, solennitas celebratur Suessione in Arvensi Ecclesia, ob corpus eo translatum, attestante Saussaio in Martyrol. Gallicano. Dies illius natalis est XXVII Maji.
S. Alexander inscriptus est MS. Kalendario Lugdunensi. Duo hujus nominis Martyres sunt, in Antonini persecutione Lugduni paßi. Horum alter colitur XXIV Aprilis; sed quia Acta martyrii sunt juncta cum Actis S Epipodii, ea damus XXII Aprilis: alter, cum S. Photino, colitur II Junii.
S. Philippus, ex septem Diaconis, indicatur in MS. Græco Taurinensi: in Martyrologio Romano proponitur VI Junii.
S. Benignus Diaconus refertur a Ferrario, forte quia corpus ejus, non multo ante occisi, Mevaniam translatum est hodie a fidelibus, ut scribit Iacobillus in Sanctis Vmbriæ. Colitur tamen, cum S. Vincentio Episcopo Mevaniensi fratre suo, Lucæ & Mevaniæ VI Junii.
Mathildis, Regina Angliæ, pietate, humilitate & caritate in pauperes celebris, ut Beata memoratur ab Eduardo Maihew in Addendis ad Trophæa Anglicana. Silent alii de cultu. Fuit filia S. Margaretæ Reginæ Scotiæ: ad cujus Vitam de ea erit agendum X Junii.
B. Guidonis, Presbyteri Cortonensis, Ordinis Minorum S. Francisci, inventio capitis, miraculoso lucis indicio ex puteo extracti, festo publico hoc die celebrata fuit. Verum eum festum diem, ex conceßione Gregorii XIII, celebrant Cortonenses in tota diœcesi, quando de illo agendum erit XII Junii.
Ven. Jacobus de Vitriaco, ex Canonico Regulari primum Episcopus Acconensis, tum Tusculanus & S. R. E. Cardinalis, cum titulo Beati hoc die ponitur a Raißio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii. Quæcumque de eo fere dici possunt, petenda sunt ex libro 3 de Vita B. Mariæ Oigniacensis, ad duos priores a Iacobo compositos per Cantipratanum adjecto, dando ad illius Natalem XXIII Junii.
Isaias Propheta, sub Manasse Rege interfectus, refertur in MS. Florario. Ab aliis Latinis, cum Martyrologio Romano VI Julii.
S. Amalbergæ Virginis translatio corporis, in Blandinio monasterio, memoratur a Molano, Canisio, Saussaio, Wione, Menardo & aliis. Dies natalis est X Julii.
Zoerardus, dictus Andreas, & Benedictus, Eremitæ in Hungaria, memorantur a Molano, Canisio, Wione, Menardo & aliis. Eorum etiam Acta ad hunc diem edidit Surius. Verum XV 1 Iulii colunt eos Poloni, & sequenti Hungari, cum quibus referemus Acta XVII Julii.
S. Liborii, Episcopi Cenomanensis reliquiæ hoc die avectæ, & XXVIII hujus mensis Paderbornam allatæ; uti docuit noster Bollandus, tractatu peculiari de isto Sancto, & plenius dicetur die natali XXIII Julii.
S. Mauri Episcopi, S. Pantaleemonis, S. Sergii, Martyrum, Vigiliis in Apulia, inventio celebratur hoc die in Officiis propriis. At dies natalis est XXVII Julii.
S. Philosophi Martyris Alexandrini elogium hoc die habet Synaxarium Chiffletianum: ipse est, quem sine nomine laudat Hieronymus in Vita Pauli, a nobis ad X Ianuarii data num. 5, quod molli in culcitra religatus provocanti ad libidinem meritriculæ præmorsam dentibus linguam in vultum expuerit. Nomen a facto sumptum arbitramur, quia proprium ignorabatur: quomodo eumdem alii Nicetam seu Victorem appellavere. Agunt de eo Martyrologia XXVIII Julii.
SS. Orientius & Patientia Martyres, Oscæ in Hispania, referuntur in Martyrologio hodierno Romano, cum hac Baronii annotatione: In Flore Sanctorum Hispaniæ, ex veteribus monumentis Ecclesiæ Oscensis, leguntur hi parentes fuisse S. Laurentii Martyris. Sed non habentur Martyres, quales tamen fecit, qui Chronicon sub nomine Fl. Dextri nuper conflavit. Cum plures hic sint difficultates enodandæ, commodius id fiet ad Vitam S. Laurentii X Augusti.
S. Arnulphi, Episcopi Suessionensis, translatio corporis, Aldenburgum oppidum Flandriæ, celebratur in MSS. Centulensi & Florario Sanctorum: item apud Wionem, Dorganium, Menardum, Bucelinum. Dies ejus natalis est XV Augusti.
S. Grata, vidua Bergomensis, aliquibus Virgo dicta, licet maritum habuerit, refertur a Bellino, Maurolyco, Molano, Galesinio & in Martyrologio Romano. At colitur, ut vidua, in Ecclesia Bergomensi XXV Augusti.
B. Jacobus Tifernas, Laicus Ordinis Minorum, sculpendi peritia insignis, virtute & miraculis clarus, Tiferni sub majori ara conditus: cujus corpus solitum fuisse ostendi hisce Kalendis Maji scribit Angelus Conti de Sanctis & Beatis Tifernensibus. Verum Arturus du Monstier in Martyrol. Franciscano, & Iacobillus de Sanctis Vmbriæ referunt natalem XVII Septemb.
S. Januarii Episcopi Translatio Neapoli indicatur in Catalogo generali Ferrarii. Dies ejus natalis celebratur XIX Septembris.
S. Matthæi Apostoli natalis memoratur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, item MSS. Richenaugiensi, Augustano & Labbeano, sed omisso nomine natalis. Colitur XXI Septembris.
S. Benignus, S. Andochius, Presbyteri, occasione S. Andeoli socii, qui hoc die colitur, referuntur a Maurolyco, Greveno, Canisio, Ferrario; at seorsim coluntur, S. Benignus I Novembris.
S. Thyrsus Diaconus, occasione S. Andeoli socii, qui hoc die colitur, referuntur a Maurolyco, Greveno, Canisio, Ferrario; at seorsim coluntur, S. Benignus I Novembris.
SS. Andochius & Thyrsus XXIV Septembris.
B. Vitalis, B. Gaufridi, B. Guillelmi, Abbatum, Saviniacensium, elevatio corporū, facta ab Episcopis Cenomanensi, Abrincensi, & Redonensi, memoratur a Menardo, ab Henriquez inter Omissa & a Saussaio. Ex his B. Vitalis Acta dedimus VII Januarii.
B. Petri, B. Haymonis, Monachorum, Saviniacensium, elevatio corpurū, facta ab Episcopis Cenomanensi, Abrincensi, & Redonensi, memoratur a Menardo, ab Henriquez inter Omissa & a Saussaio. Ex his B. Vitalis Acta dedimus VII Januarii.
Guilielmus, cui poterit Gaufridus adjungi, refertur ab Henriquez XX Octobris.
Petrus, cujus Acta MSS. habemus, ab eodem memoratur XXIV Decembris.
Haymo, ut diximus inter Prætermissos 30 Aprilis, indicatur in Kalendario Divione excuso XXVI Septembris.
Baruch Propheta, occasione S. Ieremiæ, qui hoc die colitur, subjungitur a Petro de Natalibus, & resertur a Witfordo in Martyrologio Anglice olim edito. Verum is a Græcis in Menæis celebratur XXVIII Septembris.
S. Placidi & Sociorum exceptio reliquiarum, in monasterio S. Benedicti de Padolyrone, indicatur a Wione. Coluntur hi Martyres V Octobris.
S. Gereonis Martyris Coloniensis & Sociorum memoria celebratur in Conventu S. Hieronymi Vallis-belle factæ, territorii Penichii in Lusitania, ob sacrum caput & alios pretiosas reliquias ibidem asservatas, de quarum translatione agit Cardoso hoc die in Hagiologio Lusitano. Coluntur hi sancti Martyres X Octobris.
S. Joannis Boni, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Translatio Mantuæ, inscripta est Auctario Greveni ad Vsuardum, & Martyrologio Germanico Canisii. Dies ejus natalis censetur XXIII aut XXIV Octobris.
S. Elisabethæ viduæ elevatio capitis, facta anno 1236, traditur in MS. Florario. Dies ejus natalis est XIX Novembris.
S. Clementis, Mediomatricȩ urbis Episcopi, Translatio, anno 1090 facta, memoratur in Kalendario Ecclesiæ Luxoviensis, ab aliis die sequenti: at dies ejus natalis colitur XXIII Novembris.
B. Galganus eremita, in Italia, memoratur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, in Martyrol. Romano III Decembris.
S. Tebredia Abbatissa indicatur in Kalendario MS. Ordinis Benedictini. Eadem, in solo indice Bucelini reperta, indicatur coli XI Decembris.
Sapientia, sanctimonialis monasterii de Remeia Ordinis Cisterciensis in Belgio, divino alloquio & cælestibus visitationibus assuefacta. Ita Chrysostomus Henriquez in Kalendario Sanctarum ac Beatarum Ordinis ante Lilia Cistercii, & iterum in Menologio, ac Beatam appellat. Sanctam vocat Chamelot: Saussaius Piis annumerat: Manrique ad an. 1218 num. 8, ab omni titulo abstinet. Quæ de eæ referuntur, in Vita B. Idæ de Nivellis legi poterunt, quando de ea agemus, XI Decemb.
S. Corentini, Episcopi Corisopitensis in Brirannia Armorica, Translatio celebratur hoc die in Ecclesia Corisopitensi; de Apostolis vero proxima die non impedita. At per diœcesim fit de S. Corentino proxima die non impedita. Memoratur etiam hoc die in MS. Barberiniano, Carmelitano Coloniæ adservato; nec non apud Bellinum Parisiis auctum, Grevenum Molanum, Canisium Saussaium & alios. Dies natalis est XII Decembris.
Mochœmius de Tyrdaglass memoratur inter Sanctos Hiberniæ primo loco in MS. Tamlachtensi: & dicitur a Colgano is esse, qui in Vita S Fintani, a nobis edita ad diem XVII Februarii num. 3, dicitur B. Mocumim, qui est cum S. Columba Magistro suo in civitate Tyrdaglass, in terra Momoniæ, juxta flumen Sionna. Quæ sere eadem narrantur in Vita S. Columbæ filii Crimthandi, danda XIII Decembris.
SS. Willibaldus, Episcopus Eystadiensis & Wunibaldus Abbas ejus frater (occasione S. Walburgis sororis, quæ ob reliquias Eystadium translatas, in multis Ecclesiis habet solennem venerationem, ut jam supra diximus) in variis Martyrologiis referuntur. Ex his
S. Willibaldus colitur VII Julii. & S. Wunibaldus XVIII Decembris.

DE S. IEREMIA PROPHETA
IN ÆGYPTO OCCISO.

[Commentarius]

Ieremias Propheta, in Ægypto occisus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Incipimus hunc mensem Majum a summis sanctißimisque viris, Jeremia antiquæ legis, Philippo & Jacobo ex duodenario numero Apostolis, & altero Jacobo Fratre Domini, Episcopo primo Hierosolymitano, novi Testamenti Principibus: & subsequentur, quasi messe per orbem universum accrescente, quam plurimi Sancti. Proinde, ne moles hujus operis in immensum excrescat, quæ de S. Jeremia præclarißima scribuntur, ea poterunt legi apud quamplurimos ejus prophetiæ Interpretes. Fuit autem Jeremias, ut paucis ejus gesta complectamur, [Actorum epitome] fuit, inquam, Sacerdos, Doctor, Propheta & Apostolus; jam inde ab utero matris, ut plurimi censent, sanctificatus, & ad id munus consecratus. Decimo quinto circiter vitæ anno, teste S. Hieronymo, prophetare cœpit, immediate a Deo missus ad prædicandum Iudæis ceterisque nationibus adventum Regis Nabuchodonosoris, excidium Hierosolymitanæ urbis, & vicinarum provinciarum ac regnorum exterminium. Inter comminationes, increpationes ac lamenta, miscet hinc inde læta promissa de reducendis ex Chaldæa Iudæis, de redimendo per Christum mundo, de Gentibus in Ecclesiam reducendis, de multiplici gratia & felicitate novi Testamenti. Verum, pro omni labore suo, nihil ab ingratis civibus suis retulit, præter probra, vincula, carcerem & mortem, lapidibus obrutus. Quo nomine ut Martyr celebratur a Tertulliano, Epiphanio, Hieronymo, Isidoro, aliisque.

[2] Sacra ejus memoria ad hasce Kalendas Maji recolitur apud Orientales, Græcos, Latinos. Nam quod habemus Martyrologium Arabico-Ægyptiacum, a Gratia Simonio Maronita pro nobis Latine redditum, ista habet: Primo die Maji memoria Jeremiæ Prophetæ sanctificati. [cultus apud Orientales,] In Typico S. Sabæ Abbatis, quod Syriacum haberi potest, indicatur Jeremias Propheta. Græci in urbe Constantinopolitana hoc die solenne festum S. Ieremiæ celebrant in venerabili Apostolio sancti & Principis Apostoli Petri, quod situm est prope sanctissimam & magnam ecclesiam. Vti indicatur in MS. Synaxario Græco Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis & in Menæis excusis, [& Græcos,] ubi & laus ejusdem Prophetæ hymnis, odis & canticis promulgatur. Nobis sufficiat elogium, quod in pervetusto Menologio jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris Constantinopolitani seculo Christi decimo conscripto profertur, & est Latine redditum hujusmodi.

[3] Jeremias, electus Dei Propheta, [in Menologio Basilii Imp.] fuit ex Judæa regione; & multa quidem vaticinatus est, præsertim vero Hierosolymæ expugnationem. Quapropter Arcam legis accepit, & sacra omnia quæ in ea erant, & in petrosa cavea abscondit, illos qui tunc aderant ita allocutus: Migravit Dominus ex Sina in cælum, ac rursus veniet in Sina cum potestate: signumque erit vobis adventus ipsius, quando gentes omnes lignum adoraverint. Quæ cum dixisset, illico super eam caveam, in qua Arcam absconderat, nubes apparuit, locum illum per diem integrum obumbrans. Plures deinde ærumnas a Judæis sustulit, quod eorum scelera redarguisset. Cum vero postea in Ægyptum abiisset, prædixit futurum, ut omnia eorum simulacra concuterentur & conciderent, propter Salvatorem puerum ex Virgine in stabulo nasciturum. Ac demum cum Taphnis Ægypti urbe degeret, lapidibus a populo obrutus, e vita decessit, prope domum Pharaonis sepultus. Hæc in dicto Menologio.

[4] Eadem fere omnia recensentur in Chronico Alexandrino, uti illud Raderus appellat, & plura de sepultura, miraculis ac translatione Reliquiarum adduntur, his verbis: Jeremias Anathotites, [Chronico Alexandrino,] apud Taphnas Ægypti lapidibus a populo obrutus, occubuit. Jacet in eo loco, ubi Pharao habitarat. Ægyptii enim magna illum veneratione prosecuti sunt, quod ab eo magnis essent beneficiis cumulati, dum eis bene precatus, monstra, quæ crocodilos Græci, Ægypti menephoth appellitant, ab eis avertit. Porro quicumque etiam hodie, Christum professi, in eo loco precantur, & de loco illo pulverem colligunt, morsos ab illis homines curant, multique crocodilos ex aquis illis fugant. Accepimus nos ab Antigoni & Ptolomæi posteris, viris magno natu, Alexandrum Macedonum Regem, cum Vatis sepulcrum viseret, & ea quæ de se prædixerat cognovisset, ejus cineres Alexandriam deportasse, illisque illustre monumentum undequaque ornatum excitasse: unde factum ut aspides inde arcerentur, uti & ex flumine. Hæc in dicto Chronico. Ioannes Moschus in Prato spirituali lib. 10 de Vitis Patrum cap. 77 hæc interserit: Tunc ajo, [& Prato Ioannis Moschi,] inquit, Domino meo Sophronio: Eamus ad Tetrapylum, & illic maneamus. Est autem locus ille Alexandrinis venerabilis; dicunt enim Jeremiæ Prophetæ ossa ex Ægypto sumpta, ab Alexandro conditore urbis illic fuisse reposita.

[5] Non una ejusdem Prophetæ memoria adhuc superest in Terra sancta, [Celebritas in loco qui putatur nativitatis fuisse:] & a Peregrinis religiose visitur, Nam primo inter Rama & Ierusalem, decem circiter milliaribus ab urbe, occurrit in amœnißima valle amplum templum (ut Quaresmius lib. 4 cap. 7 & nuper inde advectus Fr. Antonius Gonzales lib. 2 cap. 6 referunt) adhuc fere integrum, sed tecto & ornamentis spoliatum, juxtaque Conventus olim Franciscani parietinæ ac rudera, sub titulo S. Ieremiæ, quem istic natum credunt incolæ. Neque valde obstat quod vocetur, Anathotites, Anathot autem non fuerit hoc loco, citra, sed tertio supra urbem sanctam milliario, secundum Hieronymum: nec enim uspiam dicitur Ieremias in Scriptura sacra Anathotites vel natus ex Anathot, sed solum dicitur fuisse de Sacerdotibus qui fuerunt in Anathot; vel, ut Chaldæus habet, qui suscepit hæreditatem suam in Anathot, quia scilicet ibi prædium emptum habuerit: quo non obstante alibi & natus fuisse potuit & habitasse. Altera ejusdem Prophetæ memoria est ad muros urbis sanctæ, extra portam Damascenam. Specus scilicet quam Ieremiæ vocant, quod in ea credatur flevisse destructionem imminentem Hierosolymis & Threnos dictasse. Est autem antrum, uti ait Quaresmius, quadratæ formæ, amplum ac spatiosum, unica columna ejusdem rupis suffultum, [item in ejus spelunca] triginta circiter passus per quadrum continens: supra quod, inquit Gonzales, ad decem aut duodecim pedum altitudinem monstratur locus instar lecti, qui Prophetæ pro cubili fuerit.

[6] Haud procul vero est alius locus, instar caveæ sive cisternæ, uliginosus & cœnosus; qui putatur fuisse in quem conjectus est Sanctus. Quod ne contrarium Scripturæ videatur, observat Quaresmius quatuor omnino vicibus conclusum fuisse Prophetam: ac primo cap. 10 v. 2 quando Phassur misit eum in nervum, quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini, intra civitatem in ejus meridionali plaga, pseudoprophetis & templi ministris cum quid deliquissent destinatum. Secundo cum obsideretur Ierusalem, quando erat clausus in atrio carceris qui erat in domo Regis Juda Cap. 32 v. 2. Tertio cap. 37 v. 14 irati Principes contra Jeremiam, cæsum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan Scribæ… in domum laci & in ergastulum. Est hic etiam locus intra civitatem domui regiæ vicinus, [& vicina fovea seu lacu, in quem fuit post carcerem ter mutatum dimissus.] ut inde clam accersiri facile & adduci ad Regem potuerit. Quarto denique cap. 38 v. 6. Tulerunt Jeremiam & projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech qui erat in vestibulo carceris … in lacum in quo non erat aqua, sed lutum. De hoc autem loco nihil additur quod dissuadeat fuisse in parte Aquilonari, aut etiam extra muros civitatis: cum intra & extra potuerint esse carceres varii; & hoc loco ultimus iste fuisse, in cujus lacum (nam tales fossæ etiam in plerisque carceribus hodie habentur) pro facinorosißimis reis) per funem tunc quidem fuerit dimissus Sanctus, postea vero ad memoriam Prophetæ paratus ingressus sit per portam & scalas, quarum hodie visuntur reliquiæ. Huc refer varia Scripturæ loca, similem carceris modum apud Iudæos usitatum indicantia. Psalmo 87 v. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis & in umbra mortis. Psalmo 39 v. 3 Eduxit me de lacu miseriæ & de luto fæcis. Zachariæ 9 v. 11 Emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Vtrum autem de postremo an de alio aliquo intra urbem loco intelligendum quod ait Nicephorus lib. 8 cap. 9 de Helena Constantini matre, quæ in fovea Jeremiæ mirifica construxit opera, difficulter definieris.

[7] Latini etiam hisce Kalendis Maji celebrant natalem S. Jeremiæ Prophetæ in antiquioribus Martyrologiis, sæpius a nobis allegari solitis, Casinensi, Barberino, Altempsiano, [Cultus apud Latinos] S. Cyriaci, Reginæ Sueciæ, aliisque, tum quæ ediderunt Beda, Rabanus, Ado, Notkerus, Wandelbertus. At majus hoc elogium habet Vsuardus: Kalendis Maji. In Ægypto Jeremiæ Prophetæ, qui a populo lapidibus obrutus apud Taphnas occubuit: additurque in hodierno Martyrologio Romano, ibique sepultus est: ad cujus sepulcrum fideles (ut refert S. Epiphanius) supplicare consueverunt, indeque sumpto pulvere aspidum morsibus medentur. Citatur in Notis a Baronio liber, qui vulgo tribuitur S. Epiphanio de Vitis Prophetarum: in hoc autem fere eadem continentur de S. Ieremia, quæ maluimus dare ex Menologio Græco Basilii Imperatoris & Chronico Alexandrino. Colitur quoque prima die non impedita, in Ecclesia Patriarchali & diœcesi Venetiarum, S. Jeremias Propheta Martyr ritu semiduplici. Hinc aliquæ Reliquiæ Pragam allatæ notantur in Diario Metropolitanæ ecclesiæ, tamquam repositæ intra crystallum ejusdem theculȩ argenteȩ inauratæ, in qua continentur Reliquiæ S. Iacobi Apostoli.

[8] Placet addere Epitaphium a Saliano nostro concinnatus. Claudit hoc mausolæum, Viator, non lipsana, sed balsamum Lilio virginitatis odoratum; non ossa arentia, sed theriacam venenis, sed amuletum fugandis serpentibus, lacertis, aspidibus, [Epitaphium ex Saliano.] crocodilisque salutare. Hanc illi vim dedit, qui dudum contra cacodæmones, tartareos serpentes & eorum cultum, illisque addictas Israëlitarum fæces Vatem invictum reddidit. Dederat quippe eum a puero in civitatem munitam, & in columnam ferream, & in murum æreum super omnem terram, adversus Reges & Principes & Sacerdotes & populum terræ. Nil mirum autem potentem fuisse Jeremiam adversus aspidem & basiliscum, & conculcasse leonem & draconem; qui ex ipso sanctificatus utero, nihil illis in se juris in animo, nihil in corpore inquinatum toto vitæ decursu admisit: illi tota vita simillimus, qui mortalem neminem, aut etiam immortalium neminem, habuit parem. Pro quo & in cujus typum calumniis appetitus, irriosinibus vexatus, circumventus insidiis, jugum subiit & catenas; alapas item & flagella, tenebras & cœnosum barathrum expertus est: & post deploratam multis assiduisque lacrymis civitatem ac rempublicam Judæorum, gemina clade pereuntem; saxorum denique grandine ab impia fugitivorum turba obrutus, in Sancti Abrahæ ceterorumque Patriarcharum sinum evolavit Maji primo, mense a descensu in Ægyptum septimo. Prophetici muneris anno XLII, ætatis fere LV. Philippus Labbe in Epitome Chronologica Historiæ sacræ & profanæ par. 2, collocat necem S. Ieremiæ ad annum Mundi ter millesimum quadringentesimum quadragesimum septimum, [Tempus cædis] Romæ conditæ centesimum quadragesimum septimum, ante Æram Christi vulgarem sexcentesimum septimum.

[9] Concludat rem totam visio nocturna, Iudæ Machabæo facta, qui eam libro secundo Machabæorū capite XV describens, dixit, apparuisse cum Onia & aliū virum ætate & gloria mirabilem & magni decoris habitudine circa illum. Respondentem vero Oniam dixisse: [Protectio S. Ieremiæ.] Hic est fratrum amator & populi Israël: hic est qui multum orat pro populo & universa sancta civitate, Jeremias Propheta Dei. Extendisse autem Jeremiam dexteram, & dedisse Judæ gladium aureum dicentem, Accipe sanctum gladium, munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.

DE S. PHILIPPO APOSTOLO
MARTYRE HIERAPOLI IN PHRYGIA

SUB DOMITIANO IMPERAT.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

AUCTORE G. H.

§ I Acta varia, & cultus sacer apud Latinos, Græcos, & alios Orientales.

[1] Celebris est ad Kalendas Maji memoria S. Philippi Apostoli in antiquißimis Fastis Latinis. Pervetustum Martyrologii Hieronymiani apographum, a mille prope annis exaratum, quo ab initio operis ut nostro usi sumus, [Cultus S. Philippi apud Latinos I Maji] quodque Epternacensibus ut suum exigentibus reddidimus, habet præfixum Indiculum de festis Apostolorum diebus, & referenda ad Kalendas Maji ista suggerit: Natalis S. Philippi Apostoli, in civitate Hierapoli provinciæ Asiæ. Verum in contextu Martyrologii ad Kalendas Maji hæc solum leguntur: [in Fastis S. Hieronymi,] Natalis sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi. In apographo Corbeiensi Parisiis excuso ejusdem Martyrologii Hieronymiani ita habetur: In Asia Hierapoli SS. Philippi Apostoli & Jacobi. De S. Iacobo, qui non spectat ad Hierapolim, mox seorsim agemus. Similia de utroque habentur in antiquioribus Fastis MSS. quos non est operæ pretium indicare. [Bedæ,] Venerabilis Beda in genuino suo Martyrologio, quod ante tomum secundum Actorum Martii ex octo antiquis codicibus edidimus, ista scribit: In Hierapoli Philippi Apostoli, & Jacobi Apostoli Fratris Domini. [Flori,] Addit Florus: Quorum primus in Asia in civitate Hierapoli provinciæ Phrygiæ passus est, ibique cum filiabus suis requiescit. [Rabani,] Rabanus, ætate proximus, sic scribit: In Hierapoli Philippi Apostoli, qui Ebionitarum hæresim extinxit, & quievit in pace. Vsuardus scripto mandavit hæc verba: [Vsuardi,] Natale Apostolorum Philippi & Jacobi, ex quibus Philippus postquam Scythiam ad fidem Christi convertisset, apud Hierapolim, Asiæ civitatem, glorioso fine quievit.

[2] [Adonis,] Ado Archiepiscopus Viennensis, in libello de festivitatibus Sanctorum Apostolorum, hoc elogium edidit: Natalis beatorum Apostolorum Philippi & Jacobi: ex quibus Philippus, cum pene Scythiam convertisset, Diaconibus, Presbyteris & Episcopis ibi constitutis, reversus est ad Asiam, ubi continua prædicatione per aliquot annos insistens, multitudinem populorum Christo, laboribus piis semper inserviens, lucratus est: quique apud Hierapolim Asiæ civitatem dormivit eum patribus suis, beato fine sepultus. Hæc Ado: quibus addit Notkerus, [Notkeri,] Extincta hæresi Ebionitarum, qui Christum Jesum ante Incarnationis tempus fuisse negabant. In hodierno Martyrologio Romano adduntur nonnulla de ejus martyrio his verbis: Natalis beatorum Apostolorum Philippi & Jacobi, [in Martyrol. Romano,] ex quibus Philippus, postquam omnem fere Scythiam ad fidem Christi convertisset, apud Hierapolim Asiæ civitatem, cruci affixus & lapidibus obrutus, glorioso fine quievit. Hæc ibi, quibus similia in suo Martyrologio tradit Galesinius. [Galesinii, Maurolyci] At Maurolycus aliquanto plura interserens, Natale, inquit, beatorum Apostolorum Philippi & Jacobi, ex quibus Philippus, postquam Scythiam ad fidem Christi convertit, ubi dejecto Martis simulacro erexerat Crucem, & venenosum draconem exterminarat; apud Hierapolim civitatem Asiæ glorioso fine quievit: sive ab Ebionitis cruci affixus & lapidatus occubuit: juxta quem duæ filiȩ ejus Virgines tumulatæ sunt: tertia Ephesi jacet. Hæc Maurolycus: præter quæ Constantinus Felicius nonnulla miscet ex Actis Græcis, de quibus mox agemus. [Felicii.]

[3] Vocatio Philippi ad Apostolatum nonnullis etiam Fastis ad XXVIII Februarii adscribitur: sed ista ex I die Maji latius deducenda fuere, ut via sterneretur ad Acta Latina, [Acta dantur ex vetustis MSS. Latinis,] primo loco danda, in quibus omnia continentur, quæ in citatis Martyrologiis attinguntur. Eadem Acta habemus in tribus illustribus codicibus nostris, quorum aliquis ante octingentos annos videtur exaratus. Præterea accepimus eadem descripta ex vetustis codicibus Trevirensi S. Martini, duplici Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, Romano Cardinalis Baronii. Invenimus ipsa etiam in tribus Reginæ Sueciæ signatis numero 81, 482 & 1604, Parisiensi Cardinalis Mazarini, Duacensi monasterii Aquicinctini, Bodecensi in Westphalia, & in Codice MS. Hospitalis S. Nicolai prope Cusam: neque ab hic diversa sunt, quæ habuit Auctor historiæ de Translatione brachii S. Philippi Florentiam, infra dandæ. Legendaria si libuisset excutere, plura possemus indicare exempla. Sed imprimis memorabilis est nobis eadem Acta continens Codex pervetustus, quadratis litterarum ductibus & discrimine diphthongorum atque vocalium accurate servato exaratus, qui olim pertinuit ad monasterium SS. Petri & Pauli in Wissenburg diœcesis Spirensis, nunc est Amplißimi Baronis Blumii, sæpius a nobis memorati, ob vetustum Martyrologii Hieronymiani apographum, quod ipse ex eodem monasterio acceptum pro sua humanitate communicavit. Ex hoc vetusto codice Acta virtutum & paßionum Sanctorum Christi Apostolorum, Reinoldus Dehnius, Societatis nostræ vir eruditus, descripta nobis transmisit.

[4] Præfigitur huic Codici epistola Melitonis, aliis Melliti, Episcopi Laodicensis, [& ex MS. libro de Vitis Apostolorum, forte Melitonis Episcopi,] ad universos Episcopos & Ecclesias Catholicorum, de quodam Leucio, qui quorumdam Actus Apostolorum scripserat. Notat hunc Melito falsitatis titulo, potißimum quia dixit, eos docuisse duo principia boni & mali, & bona a bono & mala a malo substitisse Principe. Eadem epistola præfigitur ante Acta S. Ioannis Euangelistæ apud Florentinium ad Martyrologium Hieronymianum. Mentio prædicti Leucii, aliis Leontii, videtur fieri in Tractatu de Fide sive de Vnitate Trinitatis contra Manichæos, qui tomo 6 Operum S. Augustini continetur: verum non habetur in Retractationibus ejus, neque in Indiculo Poßidii; asseritque Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis, evicisse Sirmondum in Historia Prædestinatiana ex fide MSS. codicum, præcipue Corbeiensis, quod sit Euodii Episcopi Uzalensis, in Proconsulari provincia Africæ, ad quem extant variæ S. Augustini epistolæ: ut vel tunc ante indicatus Melito sive Mellitus Episcopus vixisse videatur.

[5] Sunt hæc Apostolorum Acta postmodum varie aucta, & sub nomine Abdiæ, Babyloniæ Episcopi ab Apostolis ordinati, sæpius recusa; quasi ea ex Hebraica in Græcam linguam transtulisset discipulus Abdiæ Eutropius, [& sub nomine Abdiæ excusat] & hinc in Latinam vertisse se dicat Iulius Africanus, qui tertio seculo floruit sub Imperatoribus Heliogabalo & Alexandro Mammæ æ filio. Baronius in Notis ad hunc diem, Licet, inquit apocrypha censeantur hæc sub nomine Abdiæ, vera tamen nonnulla ibi esse mihi facile persuadeo: [eadem edita a Nausea, & Mombritio] maxime quando aliunde ea Acta, (ut hic de S. Philippo) satis probantur. Extant eadem excusa anno MDXXXI, inter Rhapsodias Anonymi Philalethi Eusebiani, in Vitas, miracula, passionesque Apostolorum, a Frederico Nausea collectas: & in plerisque horum non legitur quod Philippus cruci affixus & lapidibus obrutus fuerit. Verum inserta sunt illa verba apud Ioninum Mombritium, in Legendario ante ducentos annos excuso; item in Breviario Romano anni 1522 atque eo quod jussu Pauli Papæ III a Cardinale Quignonio ordinatum & Pii V jussu postea editum hactenus asservatur, [in Breviariis Romanis, &c.] licet in hisce Acta integra non dentur, ut in antiquiori Breviario. Prior pars Actorum integra habetur in Breviario anni 1479, 1490 & sequentium in eaque parte continentur illa, quæ inde Maurolycus supra tradidit de venenoso dracone exterminato, aut forsan diabolo sub tetri monstri figura. Similia habent Petrus de Natalibus lib. 4. Catalogi cap. 107, Philippus Ferrarius de Sanctis Italiæ, & plures alii.

[6] Actis Latinis subjungimus Acta ex Græco translata: quæ nobis valde antiqua videntur, [Acta alia ex vetustis MSS. Græcis,] & a Symeone Metaphraste inter Vitas Sanctorum potius transcripta quam de novo composita: cui vel ideo magis adscribuntur, quia primus & antiquus auctor non est suo nomine notus. Extant ea, interprete Gentiano Herveto, tomo quinto Vitarum Sanctorum Patrum ab Aloysio Lipomano vulgatarum: & ad has Kalendas Maji a Laurentio Surio translata sunt, unde cum Græco collata & notis nostris illustrata damus; Ipsum autem Græcum in MSS. Vaticanis Venetisque invenimus. Vixit eodem cum Metaphraste seculo Nicetas Paphlago, [a Niceta Paphlagone encomiastice deducta:] qui & David, Rhetor dissertißimus ac vir sapientißimus: cujus orationes plures transtulit Franciscus Combesis, & in sua Bibliotheca Patrum concionatoria edidit. Earum duæ referuntur ad hasce Kalendas Maji, altera de S. Iacobo Alphæi e duodenario Apostolorum numero, quæ infra editur; altera de S. Philippo Apostolo, quam vel ideo omittimus, quia solum est metaphrasis jam dictorum Actorum, & satis habemus aliqua exinde in Annotatis observare.

[7] Dicunt porro Acta Græca, Sacrum S. Philippi corpus depositum esse die XIV Novembris, [Cultus apud Græcos 14 Novembris] quo ejus festum apud Græcos & alios Orientales solenni veneratione peragitur. In Menologio, Basilii Porphyrogeniti auctorite ante septem secula edito, ad dictum XIV Novembris hoc elogium habetur Philippus, ex duodecim Apostolis unus; Bethsaidæ Galilææ natus, [in Menologio Basilii Imp.] post Jesu Christi Ascensionem, miraculorum frequentia insignis, Trajano Imperatore profectus est Hierapolim, cum septem filiabus & Mariamne Sorore sua, & Bartholomæo Apostolo; ubi Jesu Christi verbum nusquam non disseminando, deducebat ab idolorum vanitate multitudinem Gentilium, qui eodem in loco, simul cum Nicanora uxore Proconsulis, hominis inter suos primarii, serpentem dignabantur cultu & honore divino. Quare cum Proconsulis jussu Bartholomæus & Philippus sublimibus e muro pedibus penderent; orante Philippo Gentiles omnes cum Proconsule, cum vipera, cum sacerdotibus ejus, repentino terrarum hiatu hausti sunt. Verum omnes singulari Dei beneficio, præter Proconsulem cædis Sanctorum auctorem & viperam, emersere in apertum aërem: solutoque Bartholomæo, Philippus eo cruciatu consumptus est. Hæc ibi.

[8] In pervetusto Græco Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, epitome vitæ extat ad dictum XIV Novembris. Memoria sancti & inclyti gloriosique Apostoli Philippi, ex choro duodecim Apostolorum. Hic erat ex Bethsaida urbe, concivis Andreæ & Petri: [MS. Synaxario CP.] qui multus erat in evoluendis libris Prophetarum, & Virgo permansisse tota sua vita traditur. Hunc Christus post baptisma suum in Galilæa repertum, ut se sequeretur adhortatus est. Ille postea cum incidisset in Nathanaelem, Invenimus, inquit, Jesum, filium Joseph a Nazareth; aliaque multa scire volentibus de illo traduntur in divinis Scripturis. Hic post Adscensionem Domini sortitus Asiaticam terram, sub Trajano Imperatore Hierapolim (quæ tunc Ophioryme, quasi Serpentinus impetus dicebatur) accessit cum Mariamne sorore sua, & Bartholomæo Apostolo. Docebat autem Euangelium Christi, persuadens infidelibus ut ab errore idolorum discederent: viperam namque instar Dei habebant. Multi autem fidem Christi suscipiebant, inter quos erat Nicanora uxor Proconsulis, qui eos magna ignominia prosequebatur, volens plurimum ulcisci. Quare captum, calcaneis pedum perforatis, mandavit inverso capite de ligno suspendi, una cum Apostolo Bartholomæo, cui idem supplicium inflictum. Cum Philippus ita suspensus preces funderet, subito terra aperta absorpsit omnes infideles Hierapoli existentes, una cum Proconsule & vipera, hujusque Sacerdotibus. Verum miserante Christo omnes, excepto Proconsule & vipera, liberati, sunt, & mox Bartholomæum dissolverunt. Philippus autem eorum repressit conatum, atque ita in ligno vitam finivit. Hujus corpus cum Bartholomæus & Mariamne sepulturæ tradidissent, in Lycaoniam discesserunt. Festiva S. Philippi solennitas celebratur in sacra Apostolorum æde, in Miltiadis regione. Hæc ibi. Forsan illud Apostolorum templum fuit, quod Constantinopoli a S. Helena ejusque filio Constantino Magno extructum fuisse, forma oblonga & tecto ligneo opertum, tradit Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 38. De tempore martyrii infra agemus.

[9] In Menæis excusis & manuscriptis illustre S. Philippi elogium est, in quo perpetua ejus virginitas laudatur, [Menæis Græcis aliisque similibus.] diciturque, cum Apostolo Bartholomæo & Sorore Mariamne, Mysiæ & Lydiæ civitates prædicando Euangelium obiisse, & multa pericula & afflictiones ab infidelibus pertulisse; flagellis & virgis cæsus, carceribus inclusus, lapidibus appetitus, etiam cum S. Joanne Euangelista, qui id temporis Christum in Asia prædicabat, egisse. Ibidem Nicanor appellatur ipse Proconsul, cujus uxor Christi fidem amplexa erat, & additur mentio de Stachy, cujus domus a Proconsule & populo incensa erat: diciturque idem Stachys Episcopus Byzantinus creatus. Colitur hic XXXI Octobris, quando illa poterunt discuti: interim noto, eadem haberi in Vitis Sanctorum a Maximo Cytherorum Episcopo collectis, & in Anthologio Græco auctoritate Clementis Papæ VIII per Arcudium ordinato. Notatur etiam S. Philippi Apostoli memoria ad dictum XIV Novembris in Menologio Græco, Kalendario Græcorum apud Genebrardum, figurato Moscorum Kalendario apud V. CL. Laurentium Vander Hem Amstelodami, [item apud Arabes, Ægyptios, Ruthenos.] Kalendario Ruthenico apud Possevinum; MS. Martyrologio Arabo-Ægyptio in Latinum per Gratiam Simonium Latine pro nobis translato, & alio MS. Cophtorum per Athanasium Kircherum nobis transmisso; item in secundo Kalendario Arabico apud Ioannem Seldenum cum libro de Synedriis veterum Hebræorum excuso: in cujus priore Kalendario refertur, sed forsan amanuensium errore, pridie sive XIV Novembris. Præterea in Arabo-Ægyptiaco Simonii alter dies festus ejus aßignatur XXVI Maji, & appellatur Certamen S. Philippi Apostoli.

[10] Alia Acta Græca descripsimus Romæ ex codice Vaticano, siguato 808, sed imperfecta; quæ non est operæ pretium edere: solum noto quod hic dicatur inter miracula, præfatus Stachys a cæcitate liberatus, quam tulerat annis quadraginta: leopardus etiam & hœdus caprarum humana voce locuti. Minus edenda hoc loco videntur miracula, quæ sub nomine Philippi Apostoli habentur in Græcorum Menæis, indeque apud Maximum Cytheræum. Decipit enim Apostoli nomen, etiam Apostolorum discipulis commune, & (si finem excipias, in quo continentur aliqua Hierapoli gesta) omnia spectant ad Philippum, e septem primis Diaconis unum, de quo infra, uti ad VI Iunii apparebit. Idem intelligo de Actis Philippi Apostoli in MS. Græco Vaticano reperiendis, velut continentibus gesta Athenis in Græcia, cum Adenæ in Arabia potius conveniant.

§ II. Tres filiæ S. Philippi. Tempus vitæ & martyrii.

[11] Nonnulla in variis jam indicatis S. Philippi obscura occurrunt, [Num S. Philippus cœlebs vixerit?] sibique invicem opposita quodammodo & contradictoria; Ac primo circa vitam ante Apostolatum institutam occurrit dubium, num cœlebs vixerit, an vero matrimonio illigatus filias genuerit. Cœlibatus ejus indicatur in MS. Synaxario Græco Claromontano & in Menæis Græcis, in quibus eadem verba hæc leguntur: Παρθένος διὰ βίου παντὸς ἐγνωρίσετο. Virginem tota vita fuisse pro certo habetur. At contra in Menologio Basilii Imperatoris dicitur habuisse filias septem, quæ aliis tres sunt: & ita habent Acta Latina ex tot pervetustis codicibus MSS. & Breviariis Romanis num. 4. Erant autem ibi, Hierapoli, duæ filiæ ejus sanctissimæ Virgines, [An potius filtas genueric?] per quas Deus multitudinem Virginum lucratus est. Et relata sepultura S. Philippi, additur: Et post aliquantos annos duæ sacratæ filiæ ejus dextra lævaque sepultæ sunt. Etiam Florus supræ dicit Hierapoli quiescere cum filiabus suis. His plane consona scripsit Polycrates, antiquus Ephesinorum Ecclesiæ Episcopus, qui in epistola ab Eusebio lib. 3 Histor. Eccles. cap. 31 relata, ad Victorem Romanæ Urbis Episcopum (præfuit hic ab anno CLXXXVI usque ad annum CXCVIII) Joannis simul ac Philippi Apostoli ejusdemque filiarum mentionem facit his verbis: [De filiabus agunt Polycrates apud Eusebium,] Nam & in Asia, inquit, magna quædam lumina extincta sunt, quæ suscitabuntur in novissimo die adventus Domini, tunc cum de cælo veniet cum gloria, & universos Sanctos requiret: Philippum intelligo, qui fuit unus ex duodecim Apostolis, mortuusque est Hierapoli cum binis filiabus, quæ in virginitate consenuerunt. Altera quoque ejus filia, quæ spiritualem quamdam vitam duxit, Ephesi sepulta est. Sed & Joannes … in urbe Epheso conditus jacet. Et hæc quidem de illorum obitu.

[12] Ita dicto loco Eusebius, qui iterum lib. 5 cap. 24 dictæ Polycratis epistolæ ad Victorem mentionem facit, in qua dicitur: Philippus unus ex duodecim Apostolis mortuus Hierapoli & duæ ejus filiæ, quæ Virgines consenuerunt, alia quoque ejusdem, quæ Spiritu sancto afflata vixit & Ephesi requiescit, ubi Græca in omnibus codicibus excusis & manuscriptis habent. Φίλιππον τὸν τῶν δώδεκα Ἀποστόλων, sed Christophorsonus non est boni interpretis officio functus, dum pro Philippo ex duodenario numero Apostolo, Philippum unum ex septem Diaconis substituit, & in aliquem errorem abduxit Baronium, ut patet ex Annalibus ad annum 58 num. 114. Verum Ruffinus lib. 3 Histor. Eccl. cap. 31 Eusebii lectionem confirmat, [Ruffinus,] ubi Polycratis verba profert hac phrasi: Dico autem de Philippo, inquit, qui fuit unus ex Apostolis, qui dormivit apud Hierapolim. Sed & duæ ejus filiæ inibi Virgines consenuere: & alia ejus filia, Spiritu sancto repleta, permansit apud Ephesum. Ita ibi ex editione a Ioanne Schallo anno MCCCCLXXIX adornata, in posterioribus vero editionibus eadem leguntur. [Nicephorus,] Præterea Nicephorus Callistus lib. 4 Hist. Eccl. cap. 36 eamdem Polycratis epistolam transcribit, in qua ista leguntur: Philippus ex duodecim Apostolis unus, qui Hierapoli obdormivit, duæque filiæ ejus ad decrepitam usque ætatem Virgines: & alia præterea filia ejus, in Spiritu sancto cursu vitæ absoluto, Ephesi quiescit. [& S. Hieronymus.] S. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 45 de Polycrate agens, & partem ejus epistolæ proferens, hæc ita est interpretatus: Philippum loquor de duodecim Apostolis, qui dormivit Hierapoli; & duas filias ejus, quæ Virgines senuerunt; & aliam ejus filiam, quæ Spiritu sancto plena, in Epheso quiescit. Atque hæc dicta sufficiant de vero sensu Polycratis, Episcopi seculo secundo Ephesini, in epistola ad S. Victorem Pontificem; cui quæ de Paschate observato in Asia scribit non potuisset probare, si a veritate aliena esse constitisset quæ dicit de Philippi filiabus, & porro ab aliis confirmantur.

[13] Postquam Hierapolis erat a S. Philippo Apostolo fidei Christianæ initiis erudita, [S. Papias novit filias, citatus ab Eusebio,] fuit etiam collustrata a S. Papia suo Episcopo, cujus Acta dedimus XXII Februarii. Hujus scripta commemorans Eusebius lib. 3 cap. 39, inter alia sic scribit: Philippum quidem Apostolum una cum filiabus Hierapoli degere solitum, jam supra demonstratum est: quæ ipsius Eusebii sententia ita Græce profertur: Τὸ μὲν οὖν κατὰ τὴν Ἱεράπολιν Φίλιππον τὸν Ἀπόστολον ἅμα ταῖς θυγατράσι διατρίψαι διὰ τῶν πρόσθεν δεδήλωται. Hac sententia firmata, ista addit Eusebius: Nunc vero, quemadmodum Papias (qui eisdem temporibus, id est cum Apostolorum discipulis, aut forte cum S. Ioanne Euangelista vixit) mirabilem quamdam narrationem a Philippi filiabus accepisse se referat, exponamus Scribit is mortuum sub eo esse revocatum ad vitam. Videtur hic resuscitatus Hierapoli a S. Philippo, esse Theophilus, de quo inter miracula ex Menæis infra agitur. Sed huc spectat, quod secundum Eusebium egerit S. Papias cum hisce filiabus, & ipse forsan eas a dextræ lævaque S. Philippi sepelierit, ut impoßibile videatur ipsum circa earum patrem falli potuisse. Nicephorus etiam lib. 3 cap. 20 jam relata ita exponit: Quandoquidem Papias admiranda quædam in libris suis refert, a decessoribus suis per manus sibi tradita; agedum de iis pauca dicamus. Statim enim Philippum (eum qui Hierapoli fuit, & filias Prophetissas, ut ante dictum est, habuit) unum ex duodecim Apostolis, non ex septem illis Diaconis, quos in Actis recenset Lucas, fuisse memorat: & se cum filiabus ejus collocutum esse ait, ex quibus intellexerit ea ætate mortuum quemdam resurrexisse. Hæc ibi Nicephorus, qui supra filias non appellarat Prophetissas, [& Nicephero:] ut verbum istud hic aut ab ipso minus considerate appositum, aut ab aliis intrusum poßit videri.

[14] Testimonia duorum tam antiquorum Episcoporum, Hierapolitani Papiæ qui ipsas Philippi filias novisse dicitur, & Ephesini Polycratis, omnino persuadent virginitatem, ipsi Apostolo adscriptam in Menæis & Synaxario Græco, ad ipsum a filiabus suis, quæ Virgines consenuerunt, perperam translatam fuisse. Addi etiam posset Clemens, Presbyter Alexandrinus, cujus testimonio etiam utitur Eusebius lib. 3 cap. 30, ex libro 3 Stromatum. [Conjugatum S. Philippum etiam asserunt Clemens Alexandrinus] Clemens, inquit, enumerat Apostolos, qui uxores habuerant, propter aliquos qui nuptias damnabant. An forte, inquit, Apostolos improbabunt? Petrus enim & Philippus liberos ex legitimis nuptiis procrearunt. Philippus etiam filias nuptiis collocavit. Verum quia Clemens non æstimatur adeo accuratus scriptor, & ideo ejus opera a Gelasio Papa aliquæ censura notata sunt, de nuptiis filiarum, quarum alii non meminerunt, illi soli non acquiescimus. Idem Eusebius lib. 3 cap. 31 quartum testimonium habet Proculi apud Cajum, quem lib. 2 cap. 25 appellat virum Catholicum, [& Proculus in Dialogo Caji.] qui Zephyrini Episcopi Romanæ urbis temporibus (ergo circa annum ducentesimum) floruit, & Dialogum adversus Proculum sectæ Cataphrygarum patronum scripsit: in quo Dialogo Proculus istæ dixit: Quatuor posthæc Philippi filiæ Prophetides fuerunt Hierapoli, Asiæ civitate, ubi etiam earum & patris Philippi sepulcrum visitur. Verum duas solum filias Hierapoli consenuisse, & apud patrem sepultas fuisse, & tertiam Ephesi quievisse, supra est dictum.

[15] Videtur igitur Proculus filias Philippi Apostoli a filiabus Philippi Diaconi non satis distinxisse: de quibus Lucas in Actis Apostolorum capite XXI ista refert: Nos, inquit, [4 filia Philippi Diaconi,] navigatione expleta, a Tyro descendimus Ptolemaidam, & salutatis fratribus mansimus die una apud illos. Alia autem die profecti venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi Euangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant quatuor filiæ Virgines prophetantes. Hæc ibi. Prophetare autem in illa primitiva Ecclesia erat, non, futura prædicere, sed revelatam doctrinam alios docere, & in audientium præsentia de divinis mysteriis loqui: atque ita potest utriusque Philippi filiabus intelligi communem fuisse prophetiæ gratiam: quia per S. Philippi Apostoli filias Deus multitudinem Virginum lucratus dicitur in Actis antiquis. [Cæsareæ in Palastina domicilium nacta:] S. Hieronymus in Vita S. Paulæ viduæ, a nobis ad diem XXVI Ianuarii illustrata, num. 8 describens loca Palestinæ maritima per illam visitata, dicit quod sit mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimæ; & versa vice Stratonis turrim, ab Herode Rege Judææ in honorem Cæsaris Augusti Cæsaream nuncupatam: in qua Cornelii domum Christi vidit ecclesiam, & Philippi ædiculas, & cubicula quatuor Virginum Prophetarum.

[16] Sicut ergo Philippus Apostolus a Diacono Philippo diversus est, [diversæ a tribus filiabus Apostoli.] ita videntur tres prioris Philippi filiæ distinguendæ a quatuor filiabus Philippi Diaconi; cum hæ quieverint Cæsareæ in Palæstina, istarum duæ Hierapoli in Phrygia, ac tertia in urbe Asiæ Ephesina. In Menologio Græcorum Basilii Imperatoris refertur Hermione, filia Philippi Apostoli, sub Hadriano Imperatore capite amputato Martyr occisa, die IV Septembris; ejusque Soror appellatur Eutyche: quod suo tempore latius examinabitur, &, si hic erratum, emendabitur. Franciscus Laherius in Menologio Virginum duas Philippi Apostoli filias, Hierapoli mortuas, Mariamnam & Philippam appellat, earumque memoriam hoc die refert. Verum videntur hæc nomina in silentio antiquorum excogitata per occasionem Philippi patris & Mariamnes amitæ, cujus Acta dedimus XVII Februarii. Porro de Philippo Diacono agitur. Est hic cum S. Stephano inter Diaconos assumptus, & Simonem Magum Christianæ fidei præceptis informatum baptizavit, imo & Æthiopem Eunuchum Candacis Reginæ baptismo donavit: uti præclare explicat S. Isidorus Pelusiota lib. 1 epistola 447 & tribus sequentibus. Inscriptus est autem Philippus Diaconus Martyrologio Romano ad diem VI Iunii, & Fastis Græcorum ad XI Octobris.

[17] Quod ad Apostolatum Philippi attinet, Scythiam Provinciam attribuunt ei Latina Acta; [Fidem prædicat Philippus in Scythia] Græca, Asiam: utraque conciliaveris, si Scythiam intelligas Asiaticam, in quam trans Ciliciam & Cappadociam penetrarit; ita ut prædicationem exordiens a Colchide, adjectas Meoticæ paludi & Tanai fluvio gentes lustraverit, tum hoc trajecto Scythas adierit Europæos: cum autem sic annis circiter viginti laborasset,ut habent Latina; per Bosphorum Thracium redierit in Asiam proprie dictam seu Minorem, in eaque Mysiis ac Lydiis prædicaverit, uti Græca quædam ajunt; ac denique venerit Hierapolim in Phrygia, ad Meandrum fluvium, [& minori Asia] vicinas habentem alias eodem tractu celebres urbes Laodiceam & Antiochiam, ubi ea geßisse potuit, quæ ex Menæis infra referemus; cumque ecclesiam Hierapolitanam ordinasset, etiam istic excepisse Mariamnem sororem, una cum tribus neptibus Philippi filiabus Ioannem Euangelistam secutam, & prædicantis per eas regiones fratris cupidine ablectam, ut Hierapolim ad illum accederet; tum in Lycaoniam usque circumtulerit Euangelii facem; ac denique regressus Hierapolim ad compescendam, quæ istic invalescere cœperat, Ebionitarum hæresim, ibidem gloriosam martyrii palmam tandem fuerit assecutus, tumulatusque: quando etiam illuc venerint ab Epheso ex filiabus ejus prædictis duæ, apud patrem postea tumulatæ.

[18] De tempore obitus sive martyrii variant auctores. Baronius ad annum Christi LIV, [Passus est non sub Claudio Imperat.] & Claudii Imperatoris XII ista num. 3 scribit: Hoc eodem anno, Olympiade CCVII, anno quarto, inquit Eusebius in Chronico: Philippus Apostolus Christi, apud Hierapolim Asiæ civitatem, dum Euangelium populo annuntiaret, cruci affixus, lapidibus opprimitur. Hæc ibi. Habemus nos duo magnæ antiquitatis Chronica Eusebii in pergameno, quorum unum ante annos mille constat esse conscriptum; tertium item in charta diligenter exaratum, absque ulla mentione S.Philippi. Desunt eadem apud Scaligerum in Chronico tam Græco quam Latino, & apud Miræum in eodem Chronico cum variis antiquis codicibus collato. Arnaldus quoque Pontacus Episcopus Vazatensis edidit Chronicon collatum cum octo & viginti MSS. codicibus, & alio charactere citata verba interserens addit, in Notis, deesse illa in octodecim MSS, quæ exprimit: unde, inquit, valde est probabile fuisse adjecta, cum apud Hippolytum de septuaginta dicatur passus sub Domitiano, & apud Metaphrasten anno ætatis LXXXVII.

[19] Altera ergo sententia est S. Hippolyti Martyris de XII Apostolis & aliis discipulis: ubi ita scribit: Φίλιππος ἐν Φρυγίᾳ κηρύξας, [sed sub Domitiano.] καὶ ἐν Ἱεραπόλει ἐσταυρώθη κατὰ κεφαλῆς ἐπὶ Δομιτιανοῦ, καὶ θά̈πτεται ἐκεῖ. Philippus cum in Phrygia prædicasset, Hierapoli capite inverso crucifixus est sub Domitiano, & ibidem sepultus. Regnavit Domitianus ab anno LXXXI usque XCVI. At S. Hippolytus floruit sub Alexandro Imperatore circa annum CCXX & sequentes, inscriptus tabulis sacris ad diem XXII Augusti. Dicatur ergo natus Philippus Apostolus circa initium Æræ vulgaris, & martyrio coronatus circa annum ejusdem Æræ suæque ætatis LXXXVII, ita salva manebunt omnia, & solum corrigendum erit MS. Synaxarium Græcum, in quo loco Domitiani scriptum perperam videtur sub Trajano, ad cujus tempora aut etiam diutius vixerunt ejus filiæ.

[20] Nescimus an operæ pretium sit indicare commenta aliquot hodiernorum Hispanorum, fabulantium Ecclesias Hispaniæ celebre festum agere S. Philippi, propter favorem, [An Philippus Hispanis Iesum ostenderit?] quem eo mediante Hispani apud Hierosolymam experti sint: quia credi volunt Hispanos fuisse Gentiles illos, qui memorantur in Euangelio S. Ioannis cap. XII, ubi ista leguntur: Erant autem quidam Gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, & rogaverunt eum dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus & dicit Andreæ. Andreas rursus & Philippus dixerunt Jesu. Jesus autem respondit dicens: Venit hora ut clarificetur filius hominis &c. Quod autem Gentiles hi fuerint Hispani, probari certo putant ex Pseudo-Dextri Chronico nuper excogitato: pro cujus inutili defensione Franciscus Bivarius, Rodericus Caru, Tamajus Salazar & similes multum boni temporis, studii, & olei nequidquam consumpserunt, neque adhuc consumere cessant eorundem sequaces, post tot tamque evidentes a nobis aliisque sapientioribus in ipsamet Hispania prolatas convictiones, necdunt persuasi de istarum quisquiliarum futilitate.

§ III. Sacræ Reliquiæ S. Philippi in variis Ecclesiis asservatæ.

[21] Sanctum Philippi corpus Hierapoli, ubi passus est, positum fuisse; eique postea adjuncta corpora duarum filiarum, habent Acta Latina. Imo illius corpus a S. Bartholomæo Apostolo & sorore suæ Mariamne sepulturæ ibidem traditum fuisse, [Corpus diu Hierapoli asservatum,] habent Acta Græca, & alia in MS. Synaxario & Menæis elogia. Videtur autem ejus Sepultura ibidem in honore fuisse, non solum cum Polycrates aut S. Hippolytus viverent, sed etiam tempore S. Ioannis Chrysostomi, sub cujus Patriarchatu erat Hierapolis. Hic enim, ad sepulcrum ejus alludens in Homilia de duodecim Apostolis, [dein Romam translatum,] ait: Philippus Hierapolim conservat miraculis. Postmodum videtur corpus ejus inde ablatum, & detentis aliquibus reliquiis Constantinopoli, ut mox constabit, transmissum Romam, idque forsan cum corpore S. Iacobi Alphæi, ex duodenario numero Apostoli. Fuerunt enim hæc duorum Apostolorum corpora simul deposita in Ecclesia Apostolorum, nunc Patrum Conventualium S. Francisci; ubi etiamnum asservantur in altari majore inclusa; & in arcula seu tabernaculo, ut vocant, seposita sunt S. Philippi aliqua ossa, potißimum per cum carne, quem Christus in cœna novißima ante paßionem suam lavit, tersit, & osculatus est. Reliqua infra ad Acta S. Iacobi § v relata Lector inveniet, [brachium Florentiæ,] ibi necessario dicenda, neque hic repetenda. Ast brachii Constantinopoli in Palæstinam, & hinc Florentiam anno MCCIV translati historiam infra damus, ab auctore, qui istis temporibus vivebat, descriptam.

[22] Adfuit eodem tempore Constantinopoli Garnerus Episcopus Trecensis, cum Balduinus Comes Flandriæ in Orientis Imperatorem assumeretur, [vertex capitis Trecis in Gallia.] ibidem mortuus anno MCCV. Hujus beneficio ad Ecclesiam Trecensem traditur a Camuzato, in Promptuario Tricaßino fol. 116, delatus vertex seu corona capitis S. Philippi Apostoli, argenteæ thecæ, auri bracteis exterius inductæ, imagunculis sigillariis subtiliore artificio elaboratis insignitæ, inclusus. Adest in eadem Theca dens S. Petri Apostoli, donum Henrici Comitis Campaniæ & versus in circuitu thecæ incisi id ipsum testantur.

Si mihi pro pretio rubet aurum, gemma diescit;
Intus quod capio, pretii commercia nescit.
Petre, tuo denti, capitique, Philippe, dicatum
Vas ego; dens summa, caput ima parte locatum.
Hunc Romæ captum, Comes, huc, Henrice, tulisti;
Hoc Græcis raptum, Præsul Garnere, dedisti.

[23] Saussaius in Martyrologio Gallicano ad hasce Kalendas Maji ista scribit: [Reliquiæ Tolosæ, & Parisiis,] Tolosæ veneratio corporum beatissimorum Apostolorum Philippi ac Jacobi, in basilica S. Saturnini quiescentium. Philippi caput a corpore divulsum, hinc Lutetiam Parisiorum translatum fuit ad summum beatissimæ Virginis templum, ubi religiose asservatur, procedendumque hodie exhibetur in lipsanotheca argentea auro illita. At in aurea pridem id obtulit votivo munere Joannes Dux Bituricensis, Prorex Volcarum seu Landgothiæ. Hæc ibi. Vasconcellus in descriptione Lusitaniæ fol. 555, istæ tradit: [Monte. majori in Lusitania,] Oppidum Mons-major appellatum Divi Philippi Apostoli cranium habet, quod D. Fernandus Martinius Mascareñas, cum a Sebastiano Lusitaniæ Rege ad Synodum Tridentinam legaretur, habita Pontificis Summi bona licentia, secum importavit, & in templo Divi Francisci collocavit. Hæc ibi. Sed an reliquiæ sacræ cujusdam Philippi Sancti, continuo æstimari potuerint esse S. Philippi Apostoli, merito dubitamus: plures enim Sanctos Philippos novimus in Oriente, imprimis Diaconum.

[24] Carolus IV, Romanorum Imperator Augustus & Bohemiæ Rex, in diversis mundi partibus varias Sanctorum Reliquias magnis obtinuit precibus, easque præclare ornatas donavit Ecclesiæ Pragensi, [Pragæ in Bohemia] & ad dicti Imperatoris instantiam constituit Papa Innocentius VI festum Allationis Reliquiarum in diœcesi Pragensi solenniter celebrari die secunda Ianuarii, uti diximus in Addendis ad tomum primum Ianuarii pag. 1084. Inter has Reliquias dicitur esse brachium S. Philippi Apostoli, auro & argento ornatum, uti memoratur in MS. Martyrologio Pragensi ad hasce Kalendas Maji. In Diario Reliquiarum dicitur, caput & brachium allata ex Italia anno MCCCLV: & dein frustula ossium allata de Treveri anno præcedenti. Caput vero in argento deaurato reperit anno MDXV Ioannes Stradomirius, Decanus Carlsteinensis, Carlsteinensium reliquiarum Inventarium texens jussu Wenceslai Regis: quod Phosphoro Pragensi pag. 411 inseruit Metropolitanæ ecclesiæ Decanus Ioannes Peßina, idem qui Diarii auctor: rursumque hujus Capitis meminit pag. 462.

[25] Interim Bucelinus, in Sanctuario Benedictino post Menologiū, ad Kalendas Maji dicit quod S. Philippi Apostoli caput religiosissime asservatur in cœnobio Andecensi, [Audecii in Bavariæ] cum brachio ejusdem, & duabus magnis partibus brachii alterius; cum digitis item, nec non aliis quatuor insignibus de reliquo corpore portionibus. Est Andecense monasterium ex celebrioribus Bavariæ unum, ab ingenti sacrarum Reliquiarum copia nomen Sancti-montis adeptum, de quibus ejusque fundatione singularem librum prodiisse typis scribit idem Bucelinus parte 2 Germaniæ sacræ: quem librum nancisci optaremus. De jam dictis autem tum ibi tum alibi S. Philippi reliquiis sintne Apostoli ex duodecim unius, an alterius, non definimus; solum ad ulteriorem inquisitionem, vel ad notitiam ambigui inter plures juris ista indicamus. Eodem fine additum volumus, quod anno MCXLVIII dedicatum est templum Trevirense monasterii S. Mathiæ Apostoli ab Eugenio Papa III istic præsente Idibus Ianuarii, [Treviris in Germaniæ.] & consecratum est majus altare in honorem S. Ioannis Euangelistæ & S. Eucharii, Apostolorum Philippi & Iacobi & Stephani Protomartyris, quorum etiam reliquiæ ibi continentur: uti legitur XXIV Februarii in tractatu de Reliquiis S Mathiæ Apostoli cap. IV. Apud Scheckmannum pag. 56 dicitur de Philippi Apostoli thesauro ultra medietatem conservari. Gelenius in Fastis Agrippinensibus celebrat festum S. Philippi ob varias particulas Reliquiarum, [Colonia & alibi.] quæ in decem aut pluribus Ecclesiis notantur asservari, quod idem alibi de Ecclesiis variis dici observamus.

VITA
Ex pluribus vetustis MSS. Latinis, & Breviariis Romanis.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

BHL Number: 6817

EX MSS.

[1] Cum a in ipsis initiis absque ullo obstaculo Euangelii sermo usquequaque percurreret, factum est ut repente, quasi cælitus lumen ostensum, radius quidam solis erumpens totum orbem claritate superni luminis illuminaret, [Prologus.] ut compleretur illa prophetia quæ dixerat: In omnem terram exivit sonus eorum, Euangelistarum dumtaxat & Apostolorum, & in fines orbis terræ verba eorum. [Psalm. 18, 5.] Ex tunc per omnes civitates ac vicos immensæ multitudines, velut messium tempore frumenta ad areas, ita ad Ecclesias populi congregabantur; & quicumque illic, a parentibus traditi cibi [esu damnati,] morbidæ superstitionis vinculis tenebantur; per doctrinam Christi simulque per virtutum miracula quæ fieri videbant, recepta Dei veri notitia, tamquam a tyrannicis dominiis liberati, ad unum verum Deum & Dominum Creatorem, a vetustis pœnitentes erroribus, fideliter cum confessione veniebant.

[2] b Cum igitur sancti Apostoli Domini & Salvatoris nostri ceterique Discipuli ad prædicandum verbum Dei per singulas quascumque orbis terræ c dividerentur provincias; Philippus Apostolus Domini Jesu Christi, [S Philippus prædicat in Scythia,] post Ascensionem Salvatoris, per annos viginti instanter prædicavit Gentibus per d Scythiam Euangelium. Ubi cum tentus esset a Gentibus, & ductus ad statuam Martis compelleretur ad sacrificandum; exiit e de sub base, in qua statua Martis stabat, draco ingens, & percussit filium Pontificis, qui ministrabat ignem sacrificii. Percussit etiam duos Tribunos, qui præerant provinciæ: quorum officiales tenebant in vinculis S. Philippum Apostolum. De flatu autem draconis omnes morbidi redditi, vehementer ægrotare cœperunt. Tunc S. Philippus dixit omnibus: Audite consilium meum, & recuperabitis sanitatem; sed & isti qui sunt mortui suscitabuntur: draco quoque, qui vobis est noxius, in Dei mei nomine fugabitur. Dicunt ei omnes: Dic nobis, quid faciemus. Dixit eis Philippus Apostolus: Dejicite hunc Martem, & confringite, & in ejus locum, in quo fixus stat, Crucem Domini nostri Jesu Christi figite, & hunc adorate. Tunc illi qui cruciabantur, cœperunt clamare: Recuperetur in nobis virtus, & dejiciemus Martem. Facto itaque silentio Apostolus dixit: [draconem venenosum exterminat.] Præcipio tibi draco, in nomine Domini nostri Jesu Christi, exi de loco isto, & vadens morare in loco deserto, ubi non est accessus hominum, & nulla utilitas humanis usibus ministratur, [3 mortuos resuscitat:] ita ut vadens nemini noceas. Tunc draco iste sævissimus exiens, cœpit ire festinus, & ultra nusquam comparuit. Philippus autem filium Pontificis, qui ministrabat ignem sacrificii, & duos Tribunos qui mortui fuerant suscitavit: omnemque turbam, quæ morbata fuerat a draconis flatu, sanitati restituit. f

[3] Unde factum est ut universi Philippum Apostolum, quem persequebantur, pœnitentiam agentes, Deum hunc æstimantes, adorarent. Ipse autem per annum unum jugiter docebat eos, g quomodo mundo periclitanti adventus Domini subvenisset, quomodo natus ex Virgine, [exponit mysteria fidei:] quomodo passus, quomodo sepultus die tertia resurrexisset: quomodo post resurrectionem eadem quæ ante passionem suam docuerat, iterasset: quomodo videntibus Apostolis ascendisset in cælos: quomodo misisset Spiritum sanctum, quem promisit, qui veniens super Apostolos duodecim, omnium linguas & sermocinationes mentibus Apostolorum suorum inseruit: Ex quorum, inquit, ipse numero huc missus, scire vos feci, idola ista vana esse, [& multa millia baptizat:] & cultoribus suis inimica. Hæc & his similia docente Philippo Apostolo, crediderunt ei multa millia hominum, & baptizata sunt.

[4] Ordinatis autem Clericis, h Episcopis, Presbyteris & Diaconibus, atque Ecclesiis multis instructis, S. Philippus per revelationem ad Asiam reversus, [oppugnat Ebionitus:] in civitatem Hierapolim, illic hæresim malignam i Ebionitarum extinxit, k qui docebant, quod non vere natus ex Maria Virgine Dei filius carnem assumpsisset. Erant autem ibi l duæ filiæ ejus sanctissimæ Virgines, per quas Deus multitudinem Virginum lucratus est. Beatissimus autem Philippus, ante septem dies migrationis suæ, vocavit ad se omnes Presbyteros & Diacones, sed & vicinarum urbium Episcopos, & dixit eis: Hos septem dies mihi Dominus in ista vita concessit. Memores estote Domini nostri Jesu Christi, & state viriliter: Dominus autem complebit promissum suum, & corroborabit Ecclesiam suam. Hæc & his similia prædicans Apostolus Domini, annorum octoginta septem, m tentus ab infidelibus, [crucifixus moritur] crucifixus, lapidatusque perrexit ad Dominum: & in eadem civitate positum est sanctum corpus ejus. Et post aliquantos annos duæ sacratæ Virgines filiæ ejus dextra lævaque sepultæ sunt. Ubi præstantur beneficia Dei, orante Apostolo Philippo, n omnibus qui credunt regnum Patris, & Filii, & Spiritus sancti, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic Prologus erat in solo MS. Legendario Cardinalis Baronii.

b Hinc incipiunt Acta in antiquis Breviariis Ecclesiæ Romanæ, omissa particula igitur.

c MS. Baronii, dirimerentur.

d Antiqua Breviaria, Syriam. Sed alia MSS. Scythiam, & corrupte Sychiam, Setchiam, Setthiam. In hodierno Breviario Scythiam.

e Aliqua MSS. de sub vase, & de subtus ara.

f Hic finiunt aliqua antiqua Breviaria Romana, & incipiunt Acta S. Iacobi Apostoli. In Breviario anni 1522 fere reliqua habentur, contracta autem in MS. Breviario.

g In dicto Breviario anni 1522 sequentia desunt usque ad verba, crediderunt multa millia hominum & baptizati sunt.

h Aliqua MSS. Sed & levato eis Episcopo. Antiquißima MSS. cum Breviario consentiunt.

i Ebion post excidium Hierosolymæ suam hæresim sparsit. Consule Baronium ad an. 74.

k Aliqua MSS. Qui dicebant non verum hominem natum ex Virgine Dei filium assumpsisse.

l De his Virginibus supra actum est.

m Hæc verba, tentus ab infidelibus, crucifixus, lapidatusque, sunt in MS. Breviario prædicto anni 1522, desunt vero in MSS. plerisque. In Breviario, jussu Pii V edito, dicitur pro Christi nomine cruci affixus, lapidibusque obrutus Kalendis Maji: quod factum fuisse ab Ebionitis, legitur in Breviario, jussu Pauli III anno 1535 per Cardinalem Quignonium ordinato. Mombritius ita habet: Infideles ipsum tenuerunt, & cruci instar Magistri ejus, quem prædicabat, affixerunt.

n In citato Breviario anni 1522 ita concluditur, omnibus credentibus in Patrem & Filium & Spiritum sanctum Amen. In aliquibus MSS. est paraphrasis longior trium Personarum divinarum.

ALIA ACTA
Ex MSS. Græcis a Metaphraste excepta.
Interprete D. P.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

EX MS. GRÆCO.

[1] Deus Dei Verbum, semper coexistens Patri & nullo tempore circumscriptus, [Cum incarnatum Dei Verbum] propter naturæ nostræ lapsum voluit nobis assimilari & tempori subjici: itaque & Virginis ventre conclusus est, & sui communione deificavit quod assumpserat. Quoniam vero hic ejus in carne adventus salutem erat operaturus omnibus, oportuit etiam ut haberet divinæ istius & ineffabilis dispensationis spectatores atque participes mysteriorum, per quos supernam vocationem generi nostro copiose ministraret. Postquam igitur omnem Jordani finitimam regionem pervasisset Joannis prædicatio, [venisset in Galileam,] & gratia spiritus operante multi per illum baptizarentur (quando etiam Christus meus baptismum suscepit) ipsum incomprehensibile Dei Verbum urbanam frequentiam dimittens (eatenus enim videbatur Hierosolymis habitasse) venit in Galilæam, in qua etiam tum commorabatur admirabilis Philippus.

[2] Erat hic ex Bethsaida, civitate Andreæ & Petri, tunc vero in Galilea præsens: qui statim ab ineunte ætate a parentibus traditus liberalibus disciplinis, [ubi Philippus erat sacris litteris instructus,] cum esset bonæ indolis, & ad quamvis laudabilem scientiam aptæ, statim Mosaicos libros percurrit, & quæcumque de Christo erant prædicta imbibit, quomodo scilicet venturus esset diebus novissimis, & salutem omnibus impertiturus: nec enim iis qui juventutem docebant, fas erat doctrinam aliam discipulis tradere, nisi prius Moysen edidicissent.

[3] Veniens igitur in Galilæam Jesus, & magnum hunc Philippum reperiens, sequi se jubet. Hic vero ut vocantem audiit, [eum ad se vocat:] statim venit in memoriam eorum quæ a puero perceperat collegeratque de Christo; ipsumque esse cognovit, quem libri Mosaici venturum demonstrabant. Exinde vocanti se magistro adhæsit, & paulatim proficiens in virtute, discipulorum præcipuis fuit adnumeratus. Quod autem adeptus erat bonum etiam aliis communicare voluit; illudque haud abscondens, primo cui occurrit Nathanaëli (erat hic ei amicus & familiaris a longo tempore) præsentiam venientis, [Hic Nathanaeli indicat inventum Messiam;] non ut futuram, sed ut jam existentem annuntiavit, dicens, Non jam amplius in spe consistit Israelis salus: sed quem propheticæ linguæ in spiritu prædixerunt Salvatorem, extremo in tempore suscitandum, ipse nunc adest. Hunc ergo cum invenerimus Jesum a Nazareth, neque possimus esse increduli excellentiæ miraculorum ejus, aliis omnibus longum valere jussis, conversationem illius suscipiamus.

[4] His dictis post se Nathanaëlem trahens, licet ægre persuasum, & num ex Nazareth boni aliquid esse posset percunctantem, [ipsumque ducit ad Christum:] a cura Israelis abducit, Christoque obsecuturum stitit, atque hoc primum sinceræ suæ mentis argumentum præbuit. Nathanaël vero integra cum fide assistens, liberrime exclamavit, Rabbi, tu es Rex Israel. Quem ut sensit Christus ex animi incommutabilis sententia sic loqui, manifestat ei quod magnorum conscius esset futurus secretorum & regni Dei speculator. Quid enim ait? Amen, inquit, dico vobis, videbitis cælum apertum, & Angelos Dei ascendentes & descendentes super filium hominis. Ex illo ergo tempore sanctissimus Philippus, [cui imprimis carus] sacris mysteriis aurem accommodans, toto in illis erat animo; nullique alteri curæ eum advertens, lumine divinioris cognitionis in mente purgabatur; ac primam exuens ignorantiam, renovabatur quoad hominem interiorem. Progrediente vero ætate perfectiorem erga Christum caritatem assumens, ejus vicissim æqualem erga se recipiebat amorem, ut tamquam filius reputaretur, & loco heredis esset, atque in adventu Spiritus sancti Princeps super omnem terram constitueretur.

[5] Cum autem instaret tempus salutiferæ passionis, qua passibili naturæ comparanda impassibilitas erat, aderat ipse continue Christo. Contigit vero tunc Gentilium legatos aliquos mitti Hierosolymam ad diei festi spectaculum: [Gentiles videre Christum cupientes,] qui animo stupefacti, propter mira sibi de Christo nuntiata (magna enim quȩdam tunc de eo & fidem omnem excedentia dicebantur, quia Lazarum suscitarat a mortuis, & omnis turba eum laudibus extollebat, & millena alia operabatur miracula) cupiebant in ipsius venire alloquium. Huic porro tam honestæ obsequentes cupidini, Jesum meum sequuntur; & accedentes ad Philippum, causam sui adventus exponunt: [adesse significat.] Philippus vero nuntiavit primum vocato Andreæ, & simul ambo indicarunt Jesu: qui ipsis passionem suam & secuturam gloriam explicuit dicens, Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum assert.

[6] Et hæc quidem ipsis tunc dixit Christus: cum passus & suscitatus a morte, [post mortem vero ejus,] seipsum pluries manifestaret discipulis, eosque faceret spectatores rerum humanum captum excedentium; etiam hic magnus Philippus, tamquam socius & particeps ineffabilium mysteriorum, aderat iis quæ fiebant, eorumque unus censebatur. Quando autem Dominus & Salvator noster Jesus Christus omnem susceptæ pro nobis in carne dispensationis ordinem impleve rat, & cælestibus terrena mirabiliter univerat, atque in cælum susceptus cum gloria ad dexteram Patris consederat, Spiritum quoque consolatorem, [& ascensionem, accepto Spiritu sancto,] prout pollicitus fuerat, in specie linguarum ignearum miserat iis quos habuerat vitæ mortalis socios & conscios secretorum; eodem Spiritu etiam plenus Philippus, accinxit sese ad Euangelicum cursum.

[7] Tum vero quibusdam ex iis Orientales partes, aliis Occiduas aggredientibus, [sortitus Asiam,] nonnullis etiam Borealia & Australia climata pervadentibus, & prædicationem sibi demandatam implentibus, admirabilis hic Apostolus, sortitus a Asiam ipsamque circumiens, b & omnes in ea urbes oppidaque pervadens, innumerabilem multitudinem adduxit ad pietatem; quos universos lumine regenerationis consignans, cælesti adduxit Patri. Quin & infirmitatibus morbisque afflictos, & a dæmone male insessos, solo verbo sanctæque manus impositione curabat; ipsos quidem adversarios invisibiliter pellens, [multis ad fidem adductis] visibiliter autem salvans eos qui vexabantur, dum eos prædicationis magnificentia & operatione miraculorum stupenda, velut retiis quibusdam, ad veritatis agnitionem brevi tempore adduxit. Sacerdotes c vero & altaria per omnia ibidem loca ordinans & construens pro cruentis victimis docuit incruentam offerre hostiam, & Euangelii norman etiam in istis observare; atque ita maximum credentium per se numerum adduxit Christo. Cum denique in eo res esset statu, ut omnes quidem deberent transire ad fidem, ipse vero transire ad Dominum, tale quid ei circa finem d contigit.

[8] Civitas quædam Phrygiæ illustris, quæ sancta e nominatur, [venit Hierapolim,] & incolarum frequentia præcellit ceteras, atque aliarum mater dicitur, sanctissimum Philippum, post innumeros pro fide labores, excepit. Cum autem huc venisset Apostolus ut etiam in ea prædicaret Euangelium, eamque vidisset simulacris & inter pestifera venenata f viperæ cuidam monstrosæ cultum deferre; divino succensus est zelo: & orationibus assiduis enixius incumbens. Christique nomen invocans, letiferam illam belluam, quæ multis fuerat mortis causa, neci dedit.

[9] Postquam vero adversus belluam istam crudelem tam bene ei cessisset Domini appellatio, cunctis exinde suadere cœpit, [& ibi fidem prædicat:] ut in cælis vivere Deum crederent, neque serpentibus per terram animantibus adhærerent: quando revera Deus est, qui semper existens Deus perfectus & incomprehensibilis, postquam visibilem hunc mundum & invisibilem produxisset, etiam hominem formavit ad imaginem magnificentiæ suæ; eumque voluntatis suæ libero ornans arbitrio, paradisi bonis perfrui voluit, solum jubens ut a scientiæ ligno abstineret. Mandata vero prætergressum suaque privatum gratia cum despicere nollet, primum quidem per Legem atque Prophetas eum erudiit, deinde & consubstantiale sibi Verbum ex intemerata Virgine nasci voluit, itaque in humana apparens similitudine, nostrisque communicans passionibus impassibilis ipse, ac die tertia resurgens a mortuis, amanter se nobis manifestavit, atque ad cælos abiit unde descenderat: ipsum vero rursus venturum credimus, ut figmentum suum resuscitet, & reddat unicuique secundum opera sua: idipsum quoque scietis etiam vos, divino regenerationis lumine dignati; purgabitur enim mens vestra ab omni passione turpi, ejusque donis implebimini ad satietatem, si tamen eorum satietas esse possit, & bonorum promissorum hereditatem obtinebitis.

[10] Hæc & his plura divinus Apostolus differebat publice ac privatim. Si quos vero præ ceteris videbat suscipere verbum fidei, eos admovebat regenerationis lumini g , & in ordinem recipiebat Sacerdotalem, faciebatque animata Christi templa. Ita feliciter progredientem veritatem inimicus ejus videns, cohibere se non potuit quin ei insidiaretur atque offendiculum objiceret. [pro qua captus suspenditur e talis,] Eis itaque qui tunc in civitate primas tenebant sese insinuans, ipsorumque indignationē velut ignem accendens, primum comprehendi ab eis Philippum fecit, multitudinem in eum subito commovens, tum ei quidquid potuit molestum atque exitiale intulit. Nam qui eum comprehenderant duro incluserunt carceri, duriusque ceciderunt ac flagellarunt; deinde funibus per talos h trajectis suspenderunt in altum.

[11] [crucifigitur etiam Bartholomæus:] Et hoc quidem significare poterat statum animi, rectam ad superna viam tenentis: non ita tamen eum dimisit Dominus; sed quoniam tunc temporis divinus Apostolus Bartholomæus etiam Hierapoli erat, una cum ipso Euangelium annuntians, passionis eum consortem esse voluit ut fuerat prædicationis. Illo ergo, ut diximus suspenso e talis cruci addicitur i Bartholomæus. Soror etiam k Mariamne, corpore & animo virgo, neque magis natura fratri conjuncta quam animo, aderat patienti Philippo, cum eoque partiebatur ac sustinebat cruciatum. Dum autem hæc fierent contigit res omnino nova: concussa enim terra & tremorem insolitum patiente, cunctorum animis incubuit formido, qui oblectationis causa ad spectaculum convenerant. [facto deinde terramotu] Subvertitur funditus locus omnis, atque in profundum inconspicuum dehiscit: simul autem absorbebatur populus, eratque in periculo miserrimæ perditionis.

[12] Cum igitur omnes obstupescerent, neque consilium ullum utile expedirent; tandem, licet sero, agnoverunt vindictam se sustinere supplicii & injuriæ Philippo illatæ, eumque circumstantes suum appellabant salvatorem, [deprecantur veniam rei & convertuntur,] atque rogabant dexteram eis suam porrigeret, neque despiceret animas ipsius solius causa periclitantes. Narratur autem quod cum ita insisterent precibus, multaque miserationi commovendæ idonea dicerent, neque ab orando cessarent; misertus eorum quæ fiebant Jesus, benignam ipsis aurem commodarit, subitoque apparuerit: quodque apparitione illa statim cessarit periculum, solumque eatenus tremulum constirerit firmum, & iis qui mortem expectabant miserabilem divinior quædam apparuerit virtus, scalarum vice serviens, & facilem sursum præbens ascensum. Atque ea res infidelibus facta via fidei ad salutem, magnum quidem esse monstravit Philippum, majorem vero eum quem ipse prædicaverat Dominum.

[13] Qui autem salvati erant festinabant quidem Discipulos eximere e vinculis, eosque e ligno quantocius deponere; [inter exhortationes & preces mortui corpus,] sed cum Bartholomæum solvissent, prohibuit Philippus ne idem sibi facerent, sciebat enim sese jam jam emigraturum ad illum quem desiderabat: ideoque e ligno pendens, die tota loquebatur cum civibus de salute ipsorum, confirmansque eorum animos exhortando & preces pro iis fundens, sancte inter sancta excessit eloquia; atque ad Dominum quem amaverat transiit, animam suam in manus illius commendans.

[14] Venerandum porro illius corpus a Bartholomæo & Mariamne, [sepelitur 14 Novembris.] cum ea splendide persolvissent quæ fieri in sepulturis consueverunt, depositum est cum hymnis atque obsequiis sacris in loco sancto ac decenti, decima quarta die Novembris Bartholomæus autem & Mariamne, modico ibidem commorati tempore, cum iterum venerando illi corpori hymnorum atque exequiarum justa splendidius persolvissent, & præsentes amplius confirmassent in fide, ad propria reversi sunt, prædicando ubique Euangelium Christi: quia ipsi convenit omnis gloria, honor & adoratio, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In aliquo MS. Græco, præter Asiam, indicatur Lydia, in Menæis Græcis Mysia & Lydia, sed hæ provinciæ sunt in ipsa Asia minore.

b Nicetas hæc ita exponit: Asiæ plagas perlustrans, ac cunctis provinciis & urbibus vitæ doctrinam annuntians, eosque qui ad vitam erant ordinati, veræ per fidem vitæ reconcilians, captos omnes a diabolo, innumerisque erroribus ac seductionibus perditos, sapientiæ divinæ sermonibus ac exhortationibus captivans, ac regenerationis aqua emundans, gratiæque spiritu illuminans atque consummans, in eum modum Patri qui in cælis est filios asciscebat. Cunctos vero, qui variis languoribus ac morbis tenebantur, aut obsessi a dæmonio erant, aut quovis alio sinistro casu afflictabantur, solo sermone ac sacræ contactu manus sanabat.

c Idem Nicetas: Sacerdotes & Præsules fidelibus præfecit, altaria per loca Domino præfixit, ac sacram sanctorum Sacramentorum tradidit formulam.

d Cum per viginti annos in Scythia laborasset, ut ActaLatina habent.

e Idem Nicetas: Hierapolis urbs Phrygiæ magna atque illustris, opum abundantia, gloriæque fastigio superba, civium robore ac multitudine nulli forte tunc magnarum per Orientem metropoleon primas concedens.

f Iterum Nicetas ait, Hierapolim portentosȩ cuidam infandæque viperæ tamquam Deo addictam, eamque hostiis non absque dementia placare.

g In Menæis Græcis dicitur conversa Nicanoris Proconsulis uxor, & Stachys domus a Proconsule & populo incensa. In aliis Græcis MSS. dicitur Stachys valde dives & urbis primarius, qui fuerat annis 40 cæcus, & a S. Philippo illuminatus. An idem Stachys factus fuerit postea Episcopus Byzantinus, ut Menæa addunt, examinabitur ad 31 Octobris, quo colitur.

h Citatus Nicetas, Funiculis e calcaneis vinctum, in sublimi verso in terram capite suspendunt.

i Eadem de S. Bartholomæo habet Nicetas; & in Vita S. Bartholomæi Iosephus, forsan Hymnographus, illustranda ad 24 Augusti.

k Colitur S. Mariamna, Nicetæ Maria, 17 Februarii, ad quem diem ejus Acta e variis collecta dedimus.

MIRACULA S. PHILIPPI.
Ex Magnis Græcorum Menæis.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

EX MENÆIS GR.

[1] Qvamvis prolixa illa miraculorum S. Philippi narratio, quæ in Græcorum Menæis ad XIV Novembris subjungitur ejus elogio, tota fere, judicio nostro, pertineat ad Philippum Diaconum, uti supra insinuavimus: ea tamen quæ proprie Hierapoli contigisse dicuntur, videntur ad hunc e duodecim Apostolis unum spectare: fidei quidem ipsa non maximæ, utpote accepta ab eis qui duos Philippos in unum conflarint; non tamen prorsus rejicienda, cum ex antiqua Hierapolitanæ Ecclesiæ traditione aut etiam vetustioribus scriptis haberi potuerint: imo quod hic potißimum continetur miraculum suscitati mortui, ipsum esse videtur quod supra diximus ex Eusebio narratum Papiæ Episcopo a filiabus Philippi. Sunt autem hæc.

[2] Cum Apostolus Philippus Hierapolim venisset, monuit eos qui ipsum sequebantur, ne tentationibus succumberent. [Hierapolitanis in sancti necem conspirantibus,] Deinde incolæ decreverunt ipsum per dolum, ut præstigiatorem, de medio tollere, eo prætextu, ne & ipsorum uxores fascinaret, quemadmodum aliorum multas deceperat. E civibus tamen quidam, Heros nomine, ceteris conditione honoratior, voluit Apostolum a lapidatione eximere. Itaque idoneam persuasioni orationem ad suos habens, ita differuit: Accipite consilium, inquit, cives mei, quod neque nobis neque hospiti noceat. Si videtur vobis probemus ejus doctrinam, utrum ad salutem animæ profutura sit. [Heros ut ipsum audiant suadet eumq; domo excipit.] Cumque Heroi viro illustri nemo auderet refragari, ipse primus omnium pedes Apostoli complexus, invitavit Sanctum domum suam. Quam cum ambo ingressi essent; Marcella uxor Herois, irata viro suo, quærebat occasionem ejiciendi domo hospitem, negavitque dotem, nisi Philippum eliminaret.

[3] [& uxore placata,]Philippus, postquam animadvertit Heroëm in ancipiti versantem, hortatus est illum, ut in fide permaneret. Ipse vero positis genibus deprecari Deum cœpit: & illam quæ paullo ante ferociebat, viro tractabilem & mansuetam exhibuit. Quæ allocuta virum, O dulcissime vir, inquit, Unde admirandus hic vir est? quam dulcis ejus est sermo, & quam grata morum conversatio? [baptizatur cum familia sua.] Et Heros: Magni inquit, Dei præco est iste, conjux mea, & sempiterni regni procurator: quare si placet, sine ulla dubitatione ad colendum hujus Deum accedamus. Simulque ambo ad pedes Apostoli provoluti, cum tota domo, ex qua & Spiritu sancto regenerati sunt.

[4] Eo ex tempore multi ex vicinia ad Dominum traducti sunt. Sed malitiæ repertor, quando se victum & suos, [Quare in judicium vocatus Apostolus,] atque ab Apostolo captos vidit; excitavit quosdam qui Herois ædes incendio popularentur. Quod cum Apostolus in spiritu cognovisset, intrepide ab illo exiit. Quem inhumaniter comprehensum ad tribunal Senatus pertrahunt. Cui minaciter Aristarchus, idemque Exarchus consilii Præses, Scio inquit, te magicis artibus imbutum; quare nisi eas abdices, ego acerba te lapidatione in mortem dabo: quæ vero ad crucifixum tuum Deum pertinent, [Aristarchum Præsidem, injuriosus agentem,] opportuno tempore disquiremus. Tunc apprehensa Apostoli coma ipsum per lutum impulit. Beatus autem Philippus, Aristarchi importunum facinus volens emendare, fortasse propter alios qui aderant, ut intelligerent ipsum esse potensis Dei famulum; audientibus cunctis hunc in modum exclamavit: Domine, qui corda nostra singillatim efformasti, & quocumque vis affectus eorum impellis; verba cordis mei, omnis iræ expertia, [puniri impetrat ad exemplum aliorum.] facto ipso comple, ut omnes inde emendentur; & protensa super comam capitis, quod tu conservasti, manus debilitetur. Dixerat, cum secuta est illi importuno membrorum distortio; manus autem subito exaruit, oculus præterea excæcatus est, ambæque aures obsurduerunt. Hoc miraculo Senatus collectus obstupuit, rogaruntque Philippum, ut peccanti ignosceret. Quibus Apostolus, Membrorum depravationes humana ope curari non possunt: qui enim hæc corrigat, unus est, qui ex pulvere in principio formavit hominem; ad quem nisi accedatis etiam ipsi, ille distortus Aristarchus sanitatem non recuperabit.

[5] Inter hæc funus efferebatur ad sepulchrum; & Senatores qui cum Aristarcho erant, [& in nomine Christi juvenem qui sepeliendus efferebatur resuscitat.] retento feretro, per ludibrium dixerunt Apostolo: Si hunc in vitam revocas, omnes cum Aristarcho Deum tuum adorabimus. Tunc Sanctus, sublatis in cælum oculis, aliquandiu comprecatur: dein jacentem in sandapila placida voce allocutus, Theophile, inquit. Et statim mortuus resedit, oculosque aperuit. Cui Apostolus iterum; Christus, inquit, jubet: surge, & liber abi. Ille, cum e funebri lectica descendisset, ad pedes Apostoli illico procubuit: &, Gratias, inquit, tibi Sancte Dei, quod me ex tristibus inferorum faucibus hac hora eripueris: a duobus enim atris & monstrosis & crudelibus cyclopibus rapiebar violente: quod si paullum moratus mihi non adfuisses in tempore, in tetrum & exitialem tartarum fuissem ab reptus.

[6] Tunc inexpectatum hoc prodigium omnes in stuporem dedit, & Quomodo, inquiebant, hunc, [ipsum quoque Aristarchum jubet sanari ab Heroë,] quem nunquam noverat, nominatim compellando excitavit? Revera quem hic fortem dicit, & prædicat, & Deum annuntiat, potens & verax est: & nos sine ulla dubitatione ad hunc currimus & credimus. Tunc Apostolus manu silentium, compresso tumultu, indicens; imperat Heroi, Super Aristarcho, inquit, manu tua signum Crucis exprime, & in nomine sanctissimæ Trinitatis membra illius, ex ipsius simplicitate læsa, corrige. Quod cum fecisset Heros, Aristarchum articulis restauratis integrum effecit. Super quo miraculo omnes ad pedes Apostoli acciderunt, [omnesque convertit,] in quibus & Præfectus fuit, a mortuis suscitati pater, qui Princeps Senatus erat, una cum uxore sua: qui accessit ad Apostolum, & avide catecheseos institutionēexcepit, & in argumentum constantis fidei, duodecim Deos aureos quos colebat, præcepit Apostolo tradi, ut illos in usum pauperum erogaret. Quin & reliqua omnia sua bona ita bene dispensavit, ut ab recta fide suscepta numquam avelli posse videretur.

[7] [& ordinata ecclesia] Apostolus autem, cum omnes illic ad orthodoxam fidem adjunctos in commodum ordinem re degisset; Heroëm illis Episcopum præfecit; ex ipsis vero Presbyteros & Diaconos adjunxit: curavit etiam templa excitari, eademque fundari. Deinde omnibus in fide rite institutis, pacem illis impertiens, [Heroem Episcopum ordinat,] Deumque pro illis deprecatus, in Phrygiam, Lycaoniam & Asiam profectus, illic prædicavit, & Christum annuntiavit, cui gloria in secula. Amen.

TRANSLATIO BRACHII
Hierosolymis Florentiam.
Ex MS. Ecclesiæ Cathedralis Florentinæ.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

BHL Number: 6818

EX MS. FLORENT.

[1] Postquam Dei & hominum mediator se nostræ carnis mortalitatem induit, & Deitatem suam pro redemptione humani generis humanavit; [Inter 12 Apostolos a Christo electos,] veritas de terra orta est, & justitia de cælo prospexit. Unde qui veritatis & justitiæ filii esse cupiunt, apertas inveniunt januas Paradisi, quæ ante gratiam etiam bene operantibus clausæ manebant. Veritatis namque filii & principales coheredes fuerunt Apostoli: qui propter infusionem sancti Spiritus orbem terrarum undique peragrantes, Incarnationis mysterium, passionem & resurrectionem filii Dei excelsi populis infidelibus & colentibus idola nuntiarunt, incredulorum corda verbis, operibus & miraculis convertentes: & ita supernæ civitatis Jerusalem cives, & domestici Dei, portabant pacem, illuminabant patrias, & repulsa incredulitatis caligine veræ fidei lumina credentibus conferebant. Isti sunt duodecim Apostoli, qui missi dicuntur, quorum sonus in omnem terram exivit & in fines orbis terræ verba eorum, & quibus ex ore Altissimi collata fuit ligandi & solvendi potestas: hi sunt duodecim candelabra, igne sancti Spiritus radiantia; duodecim columnæ aulæ cælestis, quibus fides Catholica sustentatur; & duodecim portæ, per quas ingredimur ad regna cælorum. De quorum numero fuit B. Philippus Apostolus: de cujus brachii translatione [scribere aggredior], [fuit S. Philippus, cujus brachii Florentiam translatii historia indicatur] de licentia & mandato Joannis a Episcopi Florentini, qui propter sapientiam & discretionem omnimodam quasi aureum candelabrum in domo Domini relucet, sicut a Domino Venerabili Rainero, Priore Ecclesiæ sanctæ Resurrectionis Hierusalem, qui de Florentina diœcesi fuerat ortus, & Capellanus jam steterat in Ecclesia de b Puluento, audivi, cujus assertioni testimonium veritas perhibet: quoniam ipse sanctissimum Apostoli brachium transtulit prout in subsequentibus enarrabo.

[2] Eo siquidem tempore, quo c Emmanuel, gloriosissimus omnium Imperator quos post adventum Christi terra sustinuit, [Monacho Florentino,] in urbe Constantinopolitana permittente Domino imperabat, quidam Clericus, nomine Monachus, de civitate Florentia oriundus, sacrosanctum Sepulcrum Domini visitavit: qui licet vocaliter Monachus diceretur, propter morum honestatem & laudabilem conversationem realiter monachus cernebatur. Hic nempe a primo juventutis flore fuit liberalibus artibus eruditus, [Cancellario Hierosolymitano.] & postmodum in sacræ Scripturæ mysterio, Jure Canonico & Physicali scientia præpollebat. Quare Patriarcha d Hierosolymitanus illum in suum elegit Cancellarium, ut ejus providentia Sedes Patriarchalis honestius regeretur. Procedente vero tempore Cæsariensis Ecclesia, quæ secunda est a Hierosolymitana, orbata Pastore vacabat. Tunc universi Suffraganei & Capitulum, invocata sancti Spiritus gratia, prædictum Cancellarium in Archiepiscopum elegerunt: qui postea tam Archiepiscopatum quam Cancellarii officium feliciter gubernavit. [Archiepiscopo Cæsariensis,]

[3] Non post multum vero temporis venit e Saladinus, tamquam alter Nabuchodonosor, de Babylonia: cui tradidit Dominus terram promissionis propter peccata cohabitantium. Qui capto regno misit manum ad omnia desiderabilia Christianorum, & posuit iterum terram Jerusalem in pomorum custodiam, occidit infinitos, & projecit corpora interfectorum in escas volatibus cæli, & carnes populorum bestiis terræ; effundi sanguinem fecit ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, & non erat qui sepeliret. Illi vero qui non perierunt gladio, ducti sunt in captivitatem: & super flumina Babylonis sedent & plangunt, tenentes in manibus carmen damnandorum: quoniam illi qui eos captivos duxerunt, super ipsos in verba cantionum prorumpunt, nec audent cantare canticum Domini inter barbaras nationes. Subjugato quippe toto Hierosolymitano regno præter Tyrum, prænominatus Archiepiscopus, tamquam exul & patrimonio ecclesiastico spoliatus ad propria rediit, & Florentiæ fuit quasi per biennium commoratus. Sed postquam audivit quod Christiani civitatem f Accon recuperaverant, habuit propositum revertendi. Transfretavit domum, & rediit Accon: [dein Patriarchæ Hierosolymitano,] ubi post parvum suæ moræ spatium ab Archiepiscopis, Episcopis & Capitulo, ex permissione Regis, fuit in Patriarcham g electus.

[4] Hic siquidem sciebat quod prænominatus Imperator Emmanuël largitus fuerat sancti Apostoli Philippi brachium nepti suæ Curiæ h Mariæ, tempore re quo eam tradidit Regi i Almarico in uxorem. Unde tam ipsam quam filiam ejusdem Curiæ Mariæ Reginam Isabellam, uxore Ermerici k Regis, qui de Cypro in Accon venerat ad regnandum, [neptis Emmanuelis Imperatoris] fuit taliter allocutus: Filiæ Jerusalem, regali diademate coronatæ, vobis terrenus Imperator, ex amore præcipuo & gratia spirituali, dotes contulit spiritales, Apostoli scilicet Philippi brachrum: quod etsi vobis liceat, non tamen expedit custodire: [ab hoc acceptum brachium S. Philippi donavit:] quia cælum cæli Domino, terram autem dedit filiis hominum. Legitur enim quod Josias, ex eo quod divina tractare præsumpsit, insanabili fuit plaga percussus: ergo si viris & terrenis Principibus contradicitur sacra tractare, multo fortius mulieribus propter sexum fragilem inhibetur: unde quæ sunt Dei Deo reddere non tardetis, resignando in qualicumque ministerio suo Apostoli Philippi brachium, quod ex Imperiali largitione in regali Palatio retinuistis. Tunc illæ de excessu veniam implorantes, ei sanctum Brachium contulerunt: quod ipse cum summa reverentia reposuit in locum Sanctum.

[5] Postmodum piæ memoriæ Petrus l Florentinus Episcopus, hoc a quibusdam intelligens, [illud cum petiisset Petro Florentino Episcopo,] eidem Patriarchæ litteras direxit, suppliciter supplicando, ut Ecclesiam Florentinam dotare Apostoli Philippi brachio dignaretur. Ipse autem petitionibus Episcopi statim annuere voluit, nisi quod ad quorumdam dissuasionem hoc facere differebat. Denique cum sibi videret diem mortis superveniente funere imminere, Rainerio, quem in Prologo nominavi, qui tunc erat Decanus Joppensis, in virtute sancti Spiritus & obedientiæ veræ præcepit, [a moribundo Patriarcha committitur Rainerio,] ut beati Apostoli Philippi brachium, juxta suum votum, Florentiam destinaret, & in famoso Joannis Baptistæ templo faceret magnifice collocari. Postmodum autem reverendæ memoriæ Patriarcha, Domino vocante, m debitum humanitatis exsolvit; & ex hac vita fluxibili & fugitiva ad immortalitatis transivit patriam, coronam gloriæ immarcessibilis recepturus. Tumulato quidem ore tanti Patris, Venerabilis Cardinalis n Soffredus, qui tunc in ultramarinis partibus legationis officio fungebatur, fuit in Patriarcham electus: sed ille postea electioni renuntiavit. Verum universi ad quos spectabat electio, de consensu Regis elegerunt Episcopum o Vercellensem, ad quem reducendum jam dictus Prior fuit Legatus principaliter constitutus.

[6] Ille nempe, ultimæ testatoris voluntati satisfacere cupiens, [frustra aliquandiu obsistente Rege & Capitulo,] sancti Apostoli Philippi brachium secum deferre volebat. Tunc Rex & Capitulum suo proposito cœperunt penitus contraire, dicentes, quod tanti Apostoli membra in alienam regionem non permitterent transportari. Sed Magister Gualterottus p, olim Canonicus Florentinus & in Florentino Episcopatu de nobili prosapia ortus, vir summæ probitatis & discretionis, qui tunc temporis iverat cum Cardinali & fuerat in Acconensem Episcopum electus, ubi hodie honore Pontificali refulget, jam dicto Priori sancti Sepulcri opem in omnibus contulit socialem: unde ambo pariter & Regis animum & fervens Capituli propositum taliter mitigarunt, quod eidem Priori transferendi S. Philippi brachium concesserunt plenariam potestatem. Profecto idem Episcopus, ante suam promotionem & postea, plurimum laboravit, quod Florentina ecclesia tanti Apostoli meritis dotaretur.

[7] Prior autem, habito S. Philippi brachio, ipsum cum summa reverentia locavit in navi, & cœpit cum navigantibus navigare. [transfertur navi,] Ceterum quot pericula sustinuerit navigando, longum esset per singula enarrare: sed ab omnibus periculis meruit per beati Apostoli Philippi merita liberari. Quid plura? Venit demum Florentiam secum deferens brachium reverendum; & in introitu civitatis occurrerunt ei Joannes quondam Ecclesiæ S. Fridiani Lucensis Prior, tunc Florentinus Electus cum toto Clero, & illustris Comes q Rodulfus eo tempore Florentinorum Potestas, cum multitudine virorum ac mulierum clamantuim & dicentium, Benedictus Dominus Deus noster, qui civitatem nostram voluit Apostoli Philippi meritis decorare. Occurrebant etiam juvenes & virgines, senes cum junioribus, votivas & celebres laudes Altissimo referentes, [& solenni apparatus Florentiæ exceptum & deponitur in ecclesia S. Ioannis Baptistæ] qui civitatem Florentinam fecit tanti Patroni meritis reflorere. Electus namque, venerabile Brachium in ulnas recipiens, ipsum ab ingressu civitatis usque ad templum Baptistæ Joannis ac Præcursoris Domini, cum summa devotione reduxit, & ibi ingenti celebritate locavit: unde gaudet Ecclesia, exultat Clerus, monachorum ordo lætatur, Deo dicatæ Virgines ante Sponsi cælestis præsentiam gratulantur, tripudiat militia, cunctus populus jucundatur, & ex ore infantium & lactentium laus perficitur, quod Philippus Apostolus advenit, cujus prȩsentia & patrocinio civitas redditur gloriosa.

[8] Profecto cælicum donum r quadruplex, electio, confirmatio Ioanni tunc Florentino pariter provenerunt. [& B. Alberto Patriarchæ Hierosolymisano ostenditur,] Unde, tamquam alter Simeon, potest in Domino congaudere; quia, sicut ille Christum portavit in templo; ita iste partem corporis illius, cui Dominus ipse revelavit mysterium Trinitatis, portare in ulnas meruit, & collocare in templo Baptistæ Ioannis, cujus nominis, non æquivocatio, sed paritas, gratiæ denotat incrementum. Insuper ad maximæ auctoritatis favorē, dum sæpe dictus sancti Sepulchri Prior Vercellis cum Patriarcha electo rediret, Florentinam ingressus est civitatem, ubi Electus ipse B. Apostoli Philippi brachium sibi rogavit ostendi: qui confestim flexis genibus ipsum deosculans adoravit: nam hæc est miraculosa successio; quæ dum per hereditaria spiritualis juris itinera graditur, mirabilem inducit adventum, & Successorem novum facit Antecessoris vota firmare.

[9] [Deprædicatur felicitas Florentinorum]Sed o Florentia, quibus tuæ fortunæ munera laudibus efferam, quibusve præconiis extollam ignoro: quia tollit facultatem sermonis materia singularis. Ecce brachium cælestis civis, de Imperio ad Regnum, & de Regno ad te devenit: unde merito Florentia diceris, quia sicut lilium reflorescis, & ex hoc es facta florida, & ex membris Apostoli tamquam margaritis ornata. Prius enim ædificare meruisti de lapidibus pretiosis Præcursoris Domini famosum & celebre templum: ad cujus honorem tam gloriose factum non reperitur in orbe, unde habebas illum spiritualem Patronum, de quo Dominus ait, Inter natos mulierum non surrexit major Ioanne Baptista: nunc autem unus de duodecim, Philippus videlicet Apostolus, manere in eodem tabernaculo præelegit, ut duplici Patrono & patrocinio sustenteris. [Matth. 11, 11] Hic est Philippus Apostolus, qui tamquam præsentium dispositor & futurorum præsagus, ad confutandam hæreticorum omnium pravitatem Christum interrogavit, [S. Philippi fides,] ne de Trinitatis unitate in aliquorum mentibus dubietas remaneret; Inquit enim, Domine, ostende nobis Patrem & sufficit nobis: & ne crederetur quod ipse in aliquo dubitaret, dixit, Ostende nobis, non, Mihi; quia sciebat aliquos in Trinitatis articulis dubitare. [Joan. 14, 8] Solet enim contingere, quod qui in mensa divitis resederit satiatus, non pro se, sed pro famelicis qui circumstant, sibi panem quandoque postulat elargiri, ut omnes & singuli satientur. Filialis fuit interrogatio & fiducilis, cum dixit: Ostende nobis Patrem & sufficit nobis; id est sufficientiam de Trinitate habemus, nec in aliquo ulterius dubitamus. Et Dominus ei benigne respondet & quæstioni satisfacit, ei quærenti connumerando quos juxta interrogationem ejus noverat dubitare, cum dixit, Tanto tempore vobiscum sum & non cognovistis me. Et conversus ad interrogantem, quæstionem soluit dicens; Philippe, qui videt me, videt & Patrem meum. Qualiter autem vocatus fuerit a Domino in Apostolum, Ionnes Euangelista refert, & quomodo postea Nathanael duxerit ad Jesum: dicitur & in eodem Euangelio quomodo Jesus tentavit illum, cum venisset ad eum turba maxima, nec haberet quod manducarent: sed tantatio divinæ majestatis, virtutis est incrementum & collatio gratiæ plenioris, [& prædicatio in Scythia & miracula.] sicut in Abraham possumus evidentius intueri. Hic est Philippus Apostolus, qui Scythiam in sortem prædicationisrecepit, & in nomine Domini præcepit draconi ut ad loca solitaria fugeret, ne suo flatu mortifero ulterius perderet homines: nam & tres mortuos legitur suscitasse, ac alia fecisse miracula, quæ in ipsius passione, sed nimia brevitate, sunt scripta.

[10] Nunc vero primum miraculm, quod per beati Apostoli Philippi merita fuit in ipso civitatis introitu perpetratum, deduco in medium; ut orthodoxæ fidei sectatores in Domino collætentur, [Pellitur diuturnus morbus cor affligens] & damnabiles hæreticorum catervæ pavescant. Bellundus aurifex, Florentinus civis, ex quadam febrili distemperantia non per pauci temporis spatium syncopen, id est defectum cordis patiebatur, a qua infirmitate medicorum non poterat suffragio liberari: nam diuturnus morbus radices propaginat, & ægritudo annos a se longi temporis præscriptione tuetur. Affligebatur enum quandocumque proclinius jacebat, ac si laboraret morbo caduco. Ille autem videns in Electi ulnis brachium Apostoli consistere, ipsius clementiam lacrymabiliter imploravit, ut vetustum morbum spiritali antidoto removeret. Ab ea siquidem hora, sicut ipso referente audivi, nullam ex predicta ægritudine passus est læsionem.

[11] Aquarum inundatione fluvius, qui dicitur Arnus, dum præter solitum excrevisset, puella quȩdam, nomine Rosa, filia cujusdam Florentini civis, [puella im fluvium lapsa,] qui appellatur Deodatus, quodam casu in ipsum corruit. Et dum sine spe liberationis, videntibus plurimis, inter horribiles aquarum decursus volubiliter traheretur; mater, pro inenarrabili dolore filiæ medullitus ingemiscens, almifico Apostolo Philippo devotissime supplicavit, ut sibi periclitantem filiam restituere dignaretur. [& procul delata liberatur.] Tunc puella super aqua miraculose comparuit, & de civitate usque ad locum, quem vulgus Fontanellas appellat, qui potest esse quasi spatium trium stadiorum, devenit: ubi patri & matri, per Apostoli Philippi merita, est incolumis restituta. Fuit autem ibi non parvus virorum ac mulierum occursus, qui viso miraculo glorificaverunt Patrem Domini nostri Jesu Christi, qui talia miracula, per beatissimi Apostoli Philippi merita, operatur.

[12] [visus amissus restituitur.]Homo quidam, nomine Pichius, jam ætate senili gravatus, dum ligna scinderet cum securi, quædam ligni particula oculum repercussit; unde per annum & dimidium stetit ipsius oculi lumine destitutus: neque sibi profuerat tentasse aliquas medicinas: Quare B. Philippi Apostoli patrocinium exoravit, & confestim visum recepit optatum. Videat ergo Florentia, quomodo per Apostoli Philippi merita reflorescit: illum Patronum summopere veneretur, per quem a Christi fidelibus assidue veneratur, cujus patrocinio & præsentia decorata consistit, & coronam recepit de lapide pretioso.

[13] Translatum est autem B. Philippi Apostoli brachium anno Dominicæ Incarnationis MCCIV, VI Nonas Martii, Pontificatus Innocentii Papæ s anno VIII, nullo existente Imperatore, [Translatum est brachium anno 1204.] quia pro adipiscendo Imperio inter Philippum & Othonem orta prius t erat contentio dignitatis. Eodem etiam tempore u tradidit Dominus excellentissimam Urbem Constantinopolitanam in manibus Latinorum.

Annotata

a Joannes Episcopus vixit usque ad annum 1230.

b Pulventum videtur contractum, & a Geographis dici Bon-convento.

c Emmanuel seu Manuel Comnenus, Ioanni Comneno patri suo succeßit anno 1143: ac moriens in habitu monachi anno 1180, habuit successorē filium Alexium Comnenum.

d Heraclius Patriarcha, creatus anno 1180.

e Saladinus Rex Ægypti anno 1183 intercepit Aleppū, & paulatim plures urbes ac tandē an. 1187 Hierosolymam.

f Accon antiquis Ptolomais, recepta est a Christianis anno 1191.

g Anno 1194, in locum Michaëlis Decani Parisiensis, & facti Archiepiscopi Senonensis, creatus Patriarcha Monachus.

h Curia Græce κυρία, Domina.

i Amalricus, frater Balduini III, filius Fulconis, ex Comitibus Andegavensibus Rex coronatus anno 1163, rursumque cum Maria conjuge junctus anno 1167.

k Ermericus Lusignanus, aliis fere Almaricus, frater Guidonis primi Regis Cypri ex ista familia, cui succeßit anno 1193, & anno 1201 duxit Accone Isabellam uxorem, & coronatur Rex Hierosolymitanus, uti pluribus explicatur lib. 1 Historiæ Regum Lusignanorum, ab Henrico Gibleto editæ Bononiæ 1647.

l Petrus rexit Ecclesiam Florentinam ab anno 1189 usque ad annum 1203. Hujus temporibus, inquit Vghellus, brachium S. Philippi Apostoli delatum est cum pluribus aliis reliquiis, quæ in Cathedrali Ecclesia honorifice asservantur, verum id factum post ejus obitum fuisse infra dicitur.

m Mortuus est Patriarcha Monachus anno 1203.

n Soffredus, in MS. Offerens, creatus Cardinalis an. 1182, mortuus an. 1211.

o Hic est B. Albertus, qui ex Episcopo Vercellensi creatus Patriarcha Hierosolymitanus in urbe Accone resedit. Acta ejus late examinata dedimus 8 Aprilis.

p Gualterum Acconensem Episcopum simpliciter vocat Vghellus in Epp. Vercell. col. 1099 ubi ejus & Alberti jamdicti sigillum penes se esse ait, subjectum instrumento anni 1212: fortasse ob staturæ proceritatem augmentativo nomine dictus vulgo Gualterottus.

q Ioannes Villanus, Chron. Florent. lib. 5 cap. 31 narrat, quomodo Florentina civitas, quæ antea a Consulibus indigenis per populum lectis Romano more regebatur, domestico regimini, multis iucommodis obnoxio prætulerit externum, cœperitque ex aliqua vicinæ civitate quotannis nobilem aliquem accersere, cum titulo Potestatis, Latine Prætorem sive Urbis Præfectum diceremus, qui cum assessoribus suis causas capitales & civiles dijudicaret; exindequ cœpisse tempora Florentiæ, non per Consules, sed per Potestates notari: primum autem tunc lectum fuisse anno 1207 Gualterotum de Mediolano. Sed ex hoc scripto apparet primum revera fuisse Rudolfum anno 1204 ultimos autem Consules fuisse, quos Villanus pro anno 1203 nominat Capite præcedenti.

r Dubites an legi non debeat duplex. Sed neque sic est integer sensus: forte sic legendum, Profecto cælicum donum, cum quo duplex bonum, electio & confirmatio.

s Fuit Innocentius 3 Electus Papa an. 1198 mense Ianuario, adeo ut annus ejus 8 cum anno 1205 inceperit: quia tamen Florentini incipiebant civiles annos cum sequenti Paschate, hinc adhuc notatur annus 1204.

t Anno 1198 mense Martio electi per Schisma fuerunt Philippus Sueviæ Dux frater defuncti Henrici VI, & Ottho filius Henrici Ducis Saxoniæ.

u Scilicet in Paschate, inchoante annum 1204, prout hicanni numerantur. Villanus præcitatus lib. 5 cap. 27 rem gestam scribit an. 1200, ex quo apparet eum non esse valde accuratum circa hæc tempora, ut mirum non sit si erraverit in notando initio Potestatum.

DE S. IACOBO APOSTOLO,
FILIO ALPHÆI, MARTYRE OSTRACINÆ.
ET S. IACOBO FRATRE DOMINI,
PRIMO EPISCOPO ET MARTYRE HIEROSOLYMIS.

SECULO I

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Iacobus Apostolus, filius Alphæi, Martyr Ostracinæ (S.)
Iacobus Frater Domini, primus Episcopus & Martyr Hierosolymis (S.)

AUCTORE G. H.

§ I. S. Iacobi Alphæi, natalis, electio, labores, martyrium, cultus sacer.

Inter duodecim Apostolos duo nomine Iacobi designantur: Eos describit S Matthæus, unus ex illis, Capite X Euangelii sui his verbis: Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc: [Inter XII Apostolos memorantur Iacobus Zebedæi, & Iacobus Alphæi Iacobys Alphæi apud Matthæum.] Primus Simon, qui dicitur Petrus & Andreas frater ejus, Iacobus Zebedæi & Ioannes frater ejus, Philippus & Bartholomæus, Thomas & Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi & Thaddæus, Simon Chananæus & Iudas qui & tradidit eum. At Marcus Euangelista Capite III eos hoc ordine enumerat: Fecit Iesus ut essent duodecim cum illo; [Marcum.] & ut mitteret eos prædicare: & dedit illis potestatem curandi infirmitates & ejiciendi dæmonia. Et imposuit Simoni nomen Petri: & Iacobum Zebedæi, & Ioannem fratrem Iacobi, & imposuit eis nomina Boanerges, quod est filii tonitrui: & Andream, & Philippum, & Bartholomæum, & Matthæum, & Thomam, & Iacobum Alphæi, & Thaddæum, & Simonem Cananæum, & Iudam Iscariotem, [Lucam] qui & tradidit illum. Lucas Euangelista nomina & electionem Capite VI ita proponit: Cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, & elegit duodecim ex ipsis, quos & Apostolos vocavit, Simonem, quem cognominavit Petrum, & Andream fratrem ejus, Iacobum & Ioannem, Philippum & Bartholomæum, Matthæum & Thomam, Iacobum Alphæi & Simonem qui vocatur Zelotes, & Iudam Iacobi, & Iudam Iscariotem qui fuit proditor. [& in Actis Apostolorum.] Quo ultimo misere extincto, reliqui Actorum primo, post Ascensionem Christi, dicuntur reversi Hicrosolyman: & cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus & Ioannes, Iacobus & Andreas, Philippus & Thomas, Bartholomæus & Matthæus, Iacobus Alphæi, & Simon Zelotes, & Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus & Maria matre ejus & fratribus ejus. En numerus Apostolorum cum suis nominibus quater indicatus: inter prior Iacobus, apud Matthæum & Marcum, [Iacobus Zebedæi a patre Zebedæquos dictus,] Zebedæ cognominatur: at posterior Iacobus, ad majorem distinctionem, Alphæi cognomine ubique indicatur. Prior Iacobus suum cognomen a patre suo traxit, uti patet ex Matthæi Cap. IV, ubi Iesus, post vocatos Petrum & Andream, procedens inde vidit alios fratres, Iacobum Zebedæi & Ioannem fratrem ejus in navi, cum Zebedæo patre eorum,reficientes retia sua, & vocavit eos. Illi autem, relictis retibus & patre, secuti sunt eum. Quæ apud Marcum Capite primo eodem modo indicantur, & Iacobus Zebedæi appellatur, & pater Zebedæus; alibi etiam Iacobus & Ioannes filii Zebedæi paßim vocantur. Hunc Iacobum, fratrem Ioannis, [ab Herode Agrippa gladio occisus.] gladio occidit Herodes Agrippa, ut traditur Actorum Cap. XII. Annum tum fuisse Æræ vulgaris circiter quadragesimum tertium alibi ostendimus. Reliqua de dicto S. Iacobo Zebedæi, dicenda erunt die XXV Iulii, quo colitur.

[2] De Iacobo Alphæi, inter duodecim Apostolos æque relato, hic agimus: cui sub isto nomine eadem sors obtigit, cum sanctis Apostolis Bartholomæo, Simone Cananæo seu Zelote, & forsan aliis, ut videlicet eorum mentio non fiat in sacris Litteris, nisi quatuor supra allegatis locis. Dicitur autem Iacobus Alphæi, [Alphæi filis Iacobus & Matthæus,] id est, ut omnes admittunt, Alphæi filius; sicut alter Iacobus Zebedæi, quia Zebedæi filius. Apud Marcum Euangelistam Capite secundo, Iesus, post paralyticum sanatum, cum præteriret, vidit Levi filium Alphæi sedentem ad telonium: ubi alii habent, vidit Levi filium Alphæi, qui sedebat in domo vectigalis. Apud Matthæum Capite IX, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine: qui alio nomine Levi dictus, filius Alphæi erat. Alphæus ergo nominabatur tam pater S. Matthæi Apostoli, cognomento Levi, quam pater hujus S. Iacobi. Quid ergo, an idem Alphæus utriusque Apostoli pater censendus? An SS. Matthæus & Iacobus fratres, ambo Capharnai habitarint, ambo publicani fuerint? Theodoretus Episcopus Cypri eidem patriæ utrumque adscribit, illud Psalmi LXVII, Principes Iuda Duces eorum, principes Zabulon, & principes Nephthalim ita exponens: Ex his namque tribubus ceteri Apostoli originem duxerunt. Et illi quidem, qui vocabantur fratres Domini, ex tribu Judæ plane genus traxerunt: Petrus autem & Andreas, & Jacobus, [ambo a Theodoreto Capharnao adscripti,] & Joannes, & Philippus ex vico Bethsaida fuerunt. Matthæus & Jacobus dicti sunt habitasse Capharnaum. Simon Zelotes, Cananæus appellatus est. Omnia autem hæc loca Galilææ sunt. Zabulon autem & Nephthalim ibi suam habuerunt sortem. Hæc Theodoretus, in cujus relatione Jacobus & Joannes filii Zebedæi tribuuntur vico Bethsaidæ, Matthæus & Iacobus, ut filii Alphæi, Capharnaum dicuntur habitasse: Fratres autem Domini, inter quos est Iacobus, [a S. Chrysostomo publicans dicti,] de quo infra agemus, ex tribu Iudæ genus traxissent. S. Ioannes Chrysostomus homilia 33 in Caput 9 Matthæi, cum ordinem Apostolorum ex Euangelio supra a nobis relatum conciliasset, dein addidit ista: Animadvertamus, quo & quos misit. Istos, inquit Euangelista, duodecim misit Iesus. Quos istos dicit? Piscatores scilicet & publicanos. Quatuor enim erant piscatores, Petrus, Andreas, Iacobus & Ioannes: duo publicani Matthæus & Iacobus: unus etiam proditor. Hæc S. Chrysostomus, Iacobum una cum Matthæ statuens publicanum, eo quod esset Matthæi publicani frater, ab eodem cum illo Alphæo patre prognatus; uti Theodoretus eumdem Iacobum Capharnao adscribit, quod Iesus ibidem Matthæum fratrem ejus ex telonio vocasset.

[3] Conformis est S. Chrysostomo & Theodoreto omnis Ecclesia Orientalis, tenetque hos duos Apostolos, Matthæum & Iacobum, [& fratres habiti a Græcis ad 9 Octobris.] fuisse fratres, Alphæi filios: ex quibus S. Matthæus apud ipsos solenni cultu celebratur XVI Novembris, & S. Iacobus Alphæi die IX Octobris. Omittimus quæ ad S. Matthæum spectant elogia recensere: cum eadem circa prosapiam satis indicentur in elogiis S Iacobi Apostoli, unde etiam colligimus, in quibus regionibus Christum hic pradicarit. In antiquo Menologio, quod jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo vulgatum fuit, ad dictum IX Octobris, sub hoc titulo, Certamen S. Iacobi Alphæi Apostoli, ista leguntur: Iacobus Christi Apostolus, filius Alphæi, [elogium ex Menologio Basilii Imp.] & Matthæi publicani & Euangelistæ frater, Christi conversationem & ea quæ ad æternum illius regnum spectant, omnibus promiscue Iudæis & Græcis, palam prædicabat: magnamque hominum turbam in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti baptizabat. Quod Iudæi indigne ferentes, ejus interficiendi consilium cepere. Quare in unum locum coacti, comprehensum & varie crudeliterque cruciatum, demum scipionibus cæsum interemere: cum interim Sanctus ad extremum & laudes Domino nostro Iesu Christo tribueret, & gratias sancto ejus nomini ageret, quod illius ope exceptum fortiter diabolum ejusque voluntatis ministros vicisset: & reddita illi inter hæc verba anima, sepultus est. Hæc ex dicto Basilii Menologio. In pervetusto Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [MS. Synaxario] quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, hoc elogium profertur: Certamen sancti Apostoli Iacobi Alphæi. Erat hic frater Matthæi publicani & Euangelistæ. Hic divino zelo inflammatus, egressus ad prædicandum Euangelium, omnia idolorum fana igne succendit, morbos curavit, dæmones ex hominibus ejecit, & alia infinita miracula patravit. Qua de causa multitudo paganorum ipsum appellavit divinum germen. Itaque percurrens orbem, ut verus Christi amator ejusque passionis ac mortis æmulator, indociles Iudæorum populos arguebat: a quibus varias insidias passus, tandem captus, & in cruce infixus, suum Deo spiritum reddidit. Hæc ibi, quibus similia, sed omissa Iudæorum mentione contractiora, habentur in Græcorum magnis Menæis excusis & in antiquis MSS. codicibus bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses, [& aliis MSS. & editis Menais.] signatis N 103 & 176, T 364 & V 393, item in MS. Florentino monasterii S. Marci, Taurinensi Ducis Sabaudiæ & aliis; nec non in βίοις ἁγίων Maximi Cytherorum Episcopi, atque in Anthologio novo Antonii Arcudii, auctoritate Clementis Papæ VIII typis Vaticanis excuso. Habentur etiam in dictis Menæis plurimæ Odæ, quibus explicantur ejus apostolicæ virtutes & labores. In aliquo Mediolanensi codice refertur S. Iacobus Alphæi Apostolus ad diem IX Novembris.

[4] Floruit seculo Christi nono Nicetas David Paphlago, Photii adversarius, cujus meminerunt Georgius Cedrenus & Ioannes Curopalates, uterque initio operis. [Vita ejus encomiastica a Niteta sec. 9 scripta.] Hic plures illustres Vitas Sanctorum conscripsit, e quibus Raderus noster edidit Vitam S. Ignatii Patriarchæ Constantinopolitani. Ejusdem laudatio sanctissimi ac celebratissimi Apostoli Iacobi Alphæi, ex bibliotheca Cardinalis Mazarini eruta, & Latine reddita a Francisco Combefis, extat in hujus Bibliotheca Patrum concionatoria ad has Kalendas Maji: unde præcipuam partem acceptam infra subjungimus, cum multum conferat ad totius rei propositam controversiam. [Compendium illius per Nicephorum.] Nicephorus Callistus lib. 2 Hist. Eccles. cap. 40 ex dicto Niceta contraxit laborum ejus compendium hujusmodi verbis: Porro Iacobus etiam Alphæi filius, & ipse ex duodecim illis unus, juxta ejus qui eum regebat Spiritus sancti voluntatem & ductum, ab Apostolorum corpore sejunctus, Gazæ primum, deinde Eleutheropoli, & in vicinis ibi eorumdem populorum civitatibus versans, maxima quæque miracula edit; & cælestibus Spiritus sancti sermonibus, ab eo pacata quadam & inermi vi ad Gentes delatis, testimonium regni Christi maxima incrementa capit. Posthæc ad Ægyptios extremamque eorum regionem perveniens, & Christum Servatorem & Deum esse annuntians, ad urbem tandem, cui Ostracinæ nomen est, adit. Atque ibi, cum satis longo tempore vixisset, periculisque & certaminibus plurimis conflictatus esset, tandem ad confirmandam eorum quos docuerat salutem, cruci ipse quoque a quibusdam, qui verbo fidei adversabantur, affigitur: ut & in ipso non ita multum imitatio mortis Magistri sui abesset. Hæc Nicephorus. Est Ostracinæ urbs Episcopalis, sub Patriarcha Alexandrino, & metropoli Augustamnicæ primæ Pelusio, sita ad mare, in confinio Ægypti, Arabiæ Petreæ, & Palestinæ. In hac nec procul ab Ostracina sunt Gaza & Eleutheropolis, urbes Episcopales etiam ipsæ, sub Patriarcha Hierosolymitano & metropoli Palestinæ primæ Cæsarea.

[5] Occidentalis Ecclesiæ Latinorum Martyrologia peculiarem venerationem tribuunt huic Apostolo ad diem XXII Iunii: [Cultus sacer apud Latinos 22 Iunii] ac primo antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa tria, scilicet Epternacense ante mille circiter annos ex antiquiori apud Anglos exarato transcriptum, Corbeiense in Gallia scriptum & Parisiis excusum, atque Lucense in Italia a Florentinio illustratum: hæc, inquam, tria sic habent: In Persida natalis S. Jacobi Alphæi Apostoli. Eadem leguntur in vetustis MSS. Martyrologiis Aquisgranensi Ecclesiæ majoris, Trevirensi monasterii S. Maximini, Constantiensi in Suevia monasterii Richenaugiensis sive Augiæ divitis, [in 18 illu stribus Mar tyrologiis.] & alio Corbeiensi in Gallia ante annos octingentos scripto. In MS. Romano Ducis Altempsii, loco Persidæ, scribitur in Gallia, reliqua consentiunt. Ast omni designatione loci omissa, celebratur ad eumdem XXII Iunii memoria S. Jacobi Alphæi Apostoli, in Martyrologio B. Rabani Mauri Archiepiscopi Moguntini, item in MSS. Augustano monasterii S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi, Lucensi bibliothecæ Canonicorum. Neapolitano sub nomine Vsuardi, & alio monasterii S. Cyriaci a Cardinale Baronio plurimum æstimato, & ad Martyrologii Romani innovationem sæpius adhibito atque citato: item in Martyrologio Bellini de Padua secundum morem curiæ Romanæ, sed plurimum aucto, & Parisiis anno MDXXI excuso. Denique natalis S. Jacobi Apostoli, ad eumdem diem XXII Iunii, notatur in illustri MS. Martyrologio Cardinalis Barberini, & alio Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ num. 130 signato, item in MS. Kalendario adjuncto sub finem Martyrologii Hieronymiani in autographo Epternacensi. Quia autem supra Persiæ adscribitur hic Jacobus, credi potest etiam illam regionem luce Euangelica illustrasse; sed postmodum Ostracinam reversus, ibidem martyrii coronam obtinuisse. Quod in alio MS. Galliæ tribuatur, factum credimus ob reverentiam ibidem corpori ejus translato exhibitam: de qua re in additionibus Carthusianorum Bruxellensium ad Grevenum ista leguntur, ad dictum diem XXII Iunii: Eodem die translatio B. Jacobi Minoris in civitate Tolosana, per Carolum Imperatorem. De Translatione corporis infra agemus. Solennißimus cultus, [& I Maji.] cum festo publico sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi, peragitur hisce Kalendis Maji; quemadmodum SS. Petri & Pauli XXIX Iunii, & SS. Simonis & Judæ Thadæi XXVIII Octobris; & sic ista paria Apostolorum conjunctim in Litaniis Ecclesiasticis invocantur, ut nullus alius inter singula paria collocetur. Fuisse autem hoc festum SS. Philippi & Jacobi Alphæi in primitiva Ecclesia habitum, infra ex S. Gregorio Magno & antiquis Martyrologiis & Missalibus accuratius ostendetur: ubi etiam explicabitur, qua occasione ipsum a S. Jacobo Alphæi ad S. Jacobum Fratrem Domini sit traductum.

[6] Cum Latinis & Græcis conveniunt Ægyptii, Arabes, Syri, [apud Syros, Ægyptios, Maronitas,] Maronitæ & alii regionum Orientalium populi. Athanasius Kircherus, nostris studiis addictißimus, descripsit nobis partem Martyrologii Coptici, in quo ad diem x mensis Mechir, id est IV nostri Februarii, ista leguntur: [4, 11 & 12 Februarii,] S. Jacobus Apostolus, filius Alphæi, hodie patitur. Ad eumdem diem in primo Kalendario Ægyptiaco, per Ioannem Seldenum in libro de Synedriis veterum Hebræorum excuso, refertur martyrium Jacobi, & die XI Februarii festum Jacobi Apostoli. In secundo Kalendario idem Jacobus Apostolus memoratur ad diem XVIII mensis Anschir, quem exponit esse XII Februarii. Eodem Athanasio Kirchero procurante, aliquod antiquum Martyrologium Arabo-Ægyptium ex lingua Arabica in Latinam transtulit Gratia Simonius, collegii Maronitarum Romæ alumnus: in quo ad diem IX Octobris, quem huic Iacobo sacrum a Græcis habitum supra diximus, [& 9 Octobris.] celebratur certamen S. Jacobi Apostoli minoris: qui in Kalendario Syro-Chaldaico Romæ anno MDCXXIV excuso refertur ad eumdem IX Kalendario tam Syrorum quam Græcorum, a Genebrardo ante Psalterium excuso, appellatur Iacobus Alphæi Apostolus: utque cum præcipuis festis emineret, rubro minio dicta verba exprimuntur, & dein Iacobus frater Domini, de quo mox agemus, ad diem XXIII Octobris communi nigra tinctura excuditur. In Kalendario Ruthenorum apud Antonium Possevinum in Apparatu sacro, [etiam apud Moscovitas.] etiam ad IX Octobris celebratur festum Sancti Iacobi Apostoli, absque dubio Alphæi, uti iterum ad diem XXIII Octobris., quando alias celebratur festum S. Iacobi fratris Domini & Episcopi Hierosolymorum. Vtriusque Iacobi mentio io fit ad dictos dies in MS. Kalendario Moscovitico, quod Amstelodami apud V.C.L. Laurentium Vander Hem asservatur.

§ II. S. Iacobi fratris Domini genus, ordinatio, vita sancte peracta, Epistola Canonica.

[7] Egimus hactenus de duobus Iacobis Apostolis inter duodecim, scilicet de Iacobo filio Zebedæi & fratre S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ; & potißimum de S. Iacobo filio Alphæi, [S. Iacobi Fratris Domini & aliorum fratrum mentio] & fratre S. Matthæi etiam Apostoli & Euangelistæ. Hic jam quærimus in Acta & martyrium S. Iacobi fratris Domini, ac dein controversiam clarius proponemus; num scilicet hic merito a variis statuatur unus idemque cum Apostolo filio Alphæi. Prima hujus & aliorum fratrum Domini mentio fit apud Matthæum capite XIII, [apud Matthæum,] ubi cum Christus exposuisset parabolas seminis, zizaniorum, sinapis, fermenti, thesauri, margaritæ, & sagenæ, veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur & dicerent: Unde huic sapientia hæc & virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria? & fratres ejus Iacobus & Ioseph & Simon & Iudas, & sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Vltima verba Græce ita sonant: Καὶ αἱ ἀδελφαὶ ἀυτοῦ οὐχὶ πᾶσαι πρὸς ἡμᾶς εἰσι; quæ ita transferri possent. [Marcum:] Et nonne omnes sorores ejus apud nos sunt? Marcus cap VI jam dicta ita exponit: Nonne hic est faber filius Mariæ, frater Iacobi & Ioseph & Iudæ & Simonis? [& tacit is nominibus apud Ioannem,] Nonne & sorores ejus hic nobiscum sunt? Tertius locus de fratribus hisce, sed nullius nomine expresso, est apud Ioannem capite VII, ubi ista leguntur: Post haæc ambulabat Iesus in Galilæam, non enim volebat in Iudæam ambulare, quia quærebant eum Iudæi interficere. Erat autem in proximo dies festus Iudæorum Scenopegia. Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc & vade in Iudæam, ut & discipuli tui videant opera tua quæ facis. Nemo quippe in occulto quid facit, & quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credebant in eum. Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos, me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non adscendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc & ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. Hæc ibi. Imo cum Christus mutum & cæcum antea a dæmonio liberasset & sanasset, & Pharisæorum calumnias confutasset, ac signum requirentes arguisset; adhuc eo loquente ad turbas, [& alios 3 Euangelistas,] inquit Matthæus capite XII, ecce mater ejus & fratres stabant foris, quærentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua & fratres tui foris stant, quærentes te. At ipse respondens dicenti sibi ait: Quæ est mater mea, & qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos suos dixit: Ecce mater mea & fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater & soror & mater est. Hæc ibi, quæ aliquantum contractiora leguntur apud Marcum capite III, & Lucam capite VIII. Apud Ioannem, post celebrat as nuptias in Cana Galilææ capite secundo, descendit Capharnaum ipse, & mater ejus, & fratres ejus, & discipuli ejus; & ibi manserunt non multis diebus. Præterea apud Marcum, post electos duodecim Apostolos capite IV, convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. Et cum audissent sui, exierunt tenere eum, dicebant enim: Quoniam in furorem versus est, scilicet servorem ejus in prædicando interpretati furorem & mentis excessum.

[8] Atque hæc sunt quæ leguntur de fratribus Domini, partim nominatim, partim communiter designatis. Primus eorum est Iacobus, de quo hic agimus, secundus Ioseph, Græce Ἰωσῆφ & Ἰωσῆ sæpius scriptus, [Maria eorum mater,] & horum duorum mater creditur nominari Maria apud Matthæum capite XXVII, ubi a morte Christi in monte Calvariæ erant mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei: inter quas erat Maria Magdalene; & Maria, Iacobi & Ioseph mater; & mater filiorum Zebedæi. At Marcus cap. XV ita illas describit: Erant autem & mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene; & Maria, Iacobi minoris (Græce τοῦ μικροῦ parvi) & Ioseph mater; & Salome & cum esset in Galilæa, sequebantur eum & ministrabant ei: & aliæ multæ quæ simul cum eo ascenderant Ierosolymam. At S. Ioannes capite XIX aliquot solum mulierum meminit his verbis: Stabant juxta crucem Iesu mater ejus; & soror matris ejus, Maria Cleophæ, [an Cleophas pater?] Græce Μαρία τοῦ Κλεοπᾶ; & Maria Magdalene. Nominatur autem, Maria soror matris Iesu, τοῦ Κλεοπᾶ, Cleophæ uxor in textu Scripturæ, qui est in Commentariis Euthymii & Theophylacti; eademque Maria, Iacobi & Ioseph mater, a Matthæo & Luca appellata; & sic dicti Iacobus & Ioseph habiti essent consobrini Christi Salvatoris nostri, & habiti fratres Domini; & mater eorum a filiis accepisset cognomen: quo apud Marcum capite XV, Maria Magdalene & Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur, scilicet Iesus in Sepulcro: & capite XVI Maria Magdalene, & Maria Iacobi, & Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Apud Lucam vero capite XXIV erant Maria Magdalene, & Ioanna, & Maria Iacobi, & ceteræ quæ cum eis erant. Vbi, Maria tam apud Marcum quam Lucam, in textu Syriaco dicitur Maria mater Ioseph, & Maria mater Iacobi; imo etiam in textu Persico & Æthiopico legitur, Maria mater Iose, Maria quæ mater erat Iosephi. Quis autem hic Ioseph? [& Ioseph Barsabas frater uterinus?] Actorum I invenitur Ioseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, propositus cum Matthia ad suscipiendum Apostolatum, de quo prævaricatus fuerat Iudas. Hunc si quis ut eodem cum Iacobo Iusti cognomine appellatum, sic & eadem Maria matre natum voluerit opinari, Saba patre (hoc enim Barsabæ nomen indicat) & hæc conjectura vera fuerit; inventus esset alius Frater Domini: de quo agendum nobis erit cum Latinorum Martyrologiis XX Iulii.

[9] Et hæc hactenus ex Euangeliis deducta sunt, quibus nonnulla ex Actis Apostolorum adjungimus; ubi capite primo, cum Apostoli post Ascensionem Christi, reversi Hierosolymam, in cœnaculum ascendissent, ut supra diximus, erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus & Maria matre ejus, & fratribus ejus … & cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco … & repleti sunt omnes Spiritu sancto, & cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, uti hæc latius Capite secundo enarrantur. Aderat ergo Iacobus, primarius Frater Domini mini habitus. [an a patre,] Sed qua ratione Frater? Ea, qua soror Deiparæ Maria Cleophæ. Hæc autem quomodo? An quia maritus ejus Cleophas, qui Eusebio lib. 3 cap. 31 dicitur θεῖος τοῦ Κυρίου, patruus vel avunculus Domini fuerit; id est Iosephi frater, saltem uterinus, quemadmodum credidit Hegesippus apud Eusebium lib. 3 cap. II sub finem? Non existimo: quia tunc Maria, Iacobi mater, Cleophæ uxor, juxta modum loquendi istius ævi, potius cognata, id est, fratris uxor diceretur, quam Soror Deiparæ. An quia ipsamet Maria, Cleophæ nupta, nata fuerit ex fratre aut sorore S. Annæ, avunculo aut amita Deiparæ? atque ita sicut matres inter se vocabantur Sorores, sic etiam fratres dicebantur filii? Id mihi videtur congruentius, suam tamen cuique liberam opinionem relinquendo. Nam ita Davidicæ stirpis succeßio, (cujus primus ac præcipuuo ramus, a Salomone ductus, in Iechonia Rege defecerat) continuata per Nathanitas, rursumq; extincta quoad posteros Zorobabelis ex primogenito Abiud, [aut potius a matre habeat Iacobus ut dicatur frater Domini] cum morte Iacobi avi legalis Christi Domini, etiam quoad alterum ramum, apud Lucam a Reza ad Heli ductum, credi posset sic tota terminata in Christo; ut Iudæis, per aliam quamvis familiam ascensuris ad Davidem, non fuerit facile expedire certi quidpiam. Quamvis igitur Hegesippus apud Iosephum lib. 3 cap. 15 Nepotes S. Iudæ Apostoli, ejus qui se Fratrem Iacobi scribit & æque atque hic dicebatur Frater Domini, asserat ad Domitianum delatos quod essent ex Davide, idque esse confessos, nec dubium esse debeat quin id intelligendum sit de eorum stirpe paterna: malim tamen credere, tam ipsos quam Iacobum suam cum Christo consanguinitatem habere a matribus, quæ cum Deipara conjunctißimæ fuerint, quam a patribus. Consanguinitatem autem matrum cum Deipara proceßisse ex parte S. Annoæ, quæ fuerit Leviticæ stirpis, atque ita Sacerdotalis sanctimoniæ dignitatem cum Regii stemmatis prærogativa conjunctam in filia Maria, transfuderit in natum ex ea Iesum.

[10] [& Hierosolymitana Sedes Theadeiphica,]Atque hæc eo dicta sint potius, ut appareat, non tam quid haberi certius poßit, quam quid non poßit nisi per conjecturam asseri. Manet interim Iacobo certus & indubitatus titulus, undecumque promanans, ut dicatur Ἀδελφὸς τοῦ Κυρίου vel Ἀδελφόθεος: indeque profluxit ut Hierosolymitana Sedes, in quam primo post ascensionem Domini anno ab Apostolis est ordinatus Episcopus, dicatur Thronus Theadelphicus, a Dei fratre; sicut Romana Sedes dicitur Apostolica, a Principe Apostolorum Petro. Etenim Ecclesiȩ Hierosolymorum primus Episcopus ab Apostolis ordinatur Iacobus frater Domini; [in quam primus ipse est ordinatus Episcopus,] uti scribit in Eusebii Chronico S. Hieronymus, qui in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cum de solo Petro egisset, cap. 2 ista habet: Iacobus, qui appellatur frater Domini, cognomento Iustus; filius, ut nonnulli existimant, Iosephi ex alia uxore; ut autem mihi videtur, Mariæ sororis Matris Domini, cujus Ioannes in libro suo meminit; post passionem Domini statim ab Apostolis Hierosolymorum Episcopus ordinatus. [Joan. 19, 35] Erat autem dicta Maria, soror habita Deiparæ Virginis, uxor Cleophæ, ac mater Iacobi & Iosephi, ut supra deduximus. S. Hegesippus, qui Apostolorum temporibus vicinus fuit, & VII Aprilis sacrum cultum in Ecclesia obtinet, in libro quinto suorum Commentariorum, teste Eusebio lib. 2 Hist. Eccles. cap. 23, accuratißime scripsit de S. Iacobo his verbis: Suscipit ab Apostolis Ecclesiam Hierosolymitanam Iacobus frater Domini, usque ab ipsis Domini temporibus Iusti nomine passim appellatus, quoniam multi nominabantur Iacobi. Dein Sancta ejus vita, a juventute acta, ita describitur.

[11] Hic autem ab utero matris suæ sanctus fuit. Vinum & siceram non bibit, [qui ab utero matris sanctus.] nec animatum comedit, nec novacula caput totondit, nec oleo est unctus, nec balneo est usus. Huic soli in Sancta licebat introire: nec enim laneo utebatur indumento, sed sindone. Et solus ingrediebatur in templum; [vivit in magna abstinentia.] & genibus humi flexis pro peccatis populi veniam efflagitabat, ita ut illi continua geniculatio, in Dei adoratione & pro populo deprecatione, callum genibus cameli instar obduxerit. Propter suam porro præcellentem justitiam Saddik & Oz-liam appellitabatur, quod Latine præsidium populi & justitiam denotat, quemadmodum de illo Prophetæ significant. Hæc ibi, ex interpretatione Petri Halloix ad Vitam S. Hegesippi, cum satis longa apologia contra quasdam Iosephi Scaligeri ineptias, quæ ibi videri possunt.

[12] Erat S. Iacobus, Iustus & Frater Domini, Episcopus Hierosolymitanus ab Apostolis ordinatus, [visitur a S. Paulo,] cum S. Paulus ad Christum converteretur: qui post annos tres, ut inquit in epistola ad Galatas, venit Hierosolymam videre Petrum, & mansit apud eum diebus quindecim: alium autem Apostolorum vidit neminem, nisi Iacobum fratrem Domini. Annus is erat Æræ vulgaris trigesimus tertius. [Gal. 2, 1] Deinde post annos quatuordecim iterum ascendit Hierosolymam … & contulit Euangelium cum iis qui videbantur aliquid esse. [Gal. 2, 1] Annus is erat XLVII, quando Synodus Hierosolymitana fuit habita, in Actis Apostolorum capite XV descripta, in qua S. Iacobus ita locutus est: [in Synodo Hierosol, mitana sententiam profert] Viri fratres, audite me. Simon narravit, quemadmodum primum Deus visitaverit sumere ex Gentibus populum nomini suo. Et huic concordant verba Prophetarum sicut scriptum est, Post hæc revertar, & reædificabo tabernaculum David quod decidit, & diruta ejus reædificabo, & erigam illud, ut requirant ceteri hominum Dominum, & omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. Notum a seculo est Domino opus suum. Propter quod ego judico, non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Deum; sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, & fornicatione, & suffocatis, & sanguine. Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Hæc S. Iacobus, cujus consilium placuit: & ex ejus sententia epistola confecta & missa est. Tunc, inquit Paulus, in citata ad Galatas epistola, cum cognovissent gratiam quæ data est mihi, Iacobus & Cephas & Ioannes, [magni æsiimatur a SS. Paulo & Petro.] qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi & Barnabæ societatis. [Gal. 2, 9] Eodem modo S. Petrus, cum ab Herode in carcerem intrusus, & Angelico eductus esset auxilio, & ad suos venisset, dixit: Nuntiate hæc Iacobo & fratribus Ita omnis illorum solicitudo ac pia erga S. Iacobum reverentia erat. [Act. 12, 17]

[13] S. Hieronymus, in citato ejus elogio de Scriptoribus Ecclesiasticis, [dicitur usque ad apparitionem Christi jejunasse:] ista addit: Euangelium quoque, quod appellatur secundum Hebræos, & a me nuper in Græcum Latinumque sermonem translatum est, quo & Origenes sæpe utitur, post resurrectionem Salvatoris refert: Dominus autem cum dedisset sindonem servo Sacerdotis, ivit ad Iacobum & apparuit ei. Juraverat enim Iacobus non se comesturum panem ab illa hora, qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a mortuis. Rursusque post paululum, Afferte, ait Dominus, mensam & panem. Statimque additur: Tulit panem & benedixit ac fregit, & post dedit Iacobo Iusto, & dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus. Hæc S. Hieronymus. De hac apparitione Christi (de cujus veritate merito plurimi dubitant) possent forsan accipi quæ Apostolus Paulus in prima ad Corinthios epistola de variis Christi apparitionibus recenset capite XV his verbis: Resurrexit tertia die secundum Scripturas, & quia visus est Cephæ, & post hoc undecim; deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus. Novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est & mihi. Hæc ibi. Porro Doctorum & interpretum communis sententia est, hîc intelligi Iacobum fratrem Domini, primum Hierosolymorum Episcopum, cujus magna erat, etiam apud Iudæos auctoritas ut vel ideo apparitionem illi factam censuerit Paulus indicandam: sed quia ibi nuntiatur post eam quæ facta est plus quam quingentis fratribus, utique in monte Galileæ pluribus post resurrectionem diebus, ideo dixi merito dubitari saltem de circumstantia temporis & jejunii, usque ad apparitionem istam protracti, [Epistolam Canonicam scripsit.] expressa apud Hieronymum. Idem Iacobus, scripsit epistolam Catholicam eamque inscripsit duodecim tribubus quæ sunt in dispersione, sui ipsius calamo dictus Servus Dei & Domini nostri Iesu Christi. Qui auctorem faceret alium quam Iacobum monirem Hierosolymorum Episcopum, nemo veterum aut recentium fuit, quod sciam: solum apud Gonzalvum Davila in Thesauro Ecclesiast. Murciensis Episcopatus, invenio sub nomine Liciniani Carthaginensis Episcopi ad Gregorium Magnum confictam epistolam, qua, veluti res toti Hispaniæ compertißima, affirmatur , scriptam a Sancto Apostolo mox ubi ex Hispania reversus est Hierosolymam: atque adeo a Iacobo majore filio Zebedæi, qui creditur in Hispaniam excurrisse. Sed nihil moramur commenta istiusmodi: potius noto quod ex ipsa Canonica plura inserantur Actis hujus S. Iacobi Minoris, quæ damus cum MS. Græco collata, quæque genuinum Simeonis Metaphrastis fœtum esse agnoscit Leo Allatius, in sua de Simeonum scriptis diatriba pag. 128. [a Metaphraste in Vita ejus laudatam.] Edidit illa Latine translata Aloysius Lipomanus, tomo 6 Vitarum sanctorum priscorum Patrum, & retulit ad XXIII Octobris, quo Græci (ut infradicetur) solenni cultu ipsum venerantur. At Surius transtulit ad hasce Kalendas Maji, quas nunc ejus honori consecratas habet Ecclesia Latina. Titulus horum Actorum est hujusmodi: Ὑπόμνημα εἰς τὸν ἅγιον Ἰάκωβον, τὸν Ἀπόστολον καὶ Ἀδελφόθεον. Commentarius de S. Iacobo Apostolo & Fratre-Domini.

§ III. Martyrium S. Jacobi Fratris Domini, tempus Sedis, cultus sacer.

[14] Prædicto circa S. Iacobum Fratrem Domini Commentario, inseruntur multa ex S. Hegesippi scriptis, maxime quæ ad obtium ejus spectant, quæ malumus ipsius auctoris jam dictiverbis referre, cum aliqua Iudæorum de Iesu Christo disceptatione, ex qua fuit assumpta occasio martyrii: [Plurimos Iudærum convertit:] & sunt ejusmodi. Quidam igitur e septem hæreseon populi Iudaici sectatoribus ex eo sciscitabantur, Quodnam esset ostium Iesu? Ille autem respondebat esse Salvatorem. Horum ergo nonnulli crediderunt Iesum esse Christum. Hæreses porro, de quibus ante scripsi, non credebant neque resurrectionem, neque eum qui venit redditurum unicuique secundum opera sua: quotquot autem crediderunt, Iacobi opera crediderunt. Cum igitur plerique etiam ex Principibus crederent; tumultus concitatus est Iudæorum & Scribarum & Pharisæorum, dicentium perparum abesse quin omnis populus Iesum credat esse Christum. [rogatur ut ad populum contra Iesum loquatur:] Itaque Iacobum convenientes dicebant: Rogamus te, inhibe populum: siquidem ad Iesum, quasi is vere esset Christus, aberravit. Rogamus te, ut omnibus qui ad diem Paschæ convenerunt, de Iesu persuadeas: nam tibi omnes fidem habemus. Nos enim protestamur & omnis populus nobiscum una, te justum esse nec personam accipere. Persuade igitur multitudini de Iesu, ut ne erret: quandoquidem omnis populus & universi credimus tibi. Siste proinde te supra templi pinnaculum, ut ex alto sis conspicuus, & exaudiri possint a toto populo verba tua: nam propter Pascha tribus omnes una cum Gentilibus convenere.

[15] Statuerunt ergo nominati Scribæ & Pharisæi Iacobum super templi pinnaculum, [e pinnaculo templi profitetur fidem Christi:] atque ad eum clamaverunt & dixerunt: Iuste, cui omnes credere debemus; quandoquidem populus hic errat, Iesum qui fuit crucifixus sequens; annuntia nobis, quod est ostium Iesu, qui crucifixus fuit? Et respondit voce magna: Quid me interrogatis de Iesu filio hominis? Ipse enim sedet in cælo a dextris magnæ Virtutis, & venturus est in nubibus cæli. Multis porro id persuasum habentibus, & Deum propter Iacobi testimonium glorificantibus & dicentibus, Osanna filio David; tum ex adverso iidem Scribæ & Pharisæi inter sese dicebant: Male secimus, qui tale Iesu testimonium tribuerimus: verum ascendamus, & illum præcipitemus, ut homines perterrefacti fidem illi non habeant. Tum exclamaverunt dicentes: Heu, heu, etiam Iustus erravit. [Isa. 3. 10, juxta 70] Et Scripturam illam impleverunt in Isaia descriptam: Tollamus justum, quoniam inutilis est nobis. Igitur fructus manuum suarum comedent. Ascenderunt igitur & dejecerunt Justum, [dejectus lapidatur] & dixerunt invicem: Lapidemus Jacobum Justum: & inceperunt eum lapidare: præcipitatus enim non perierat, sed conversus & geniculatus dicebat: Precor te, Domine Deus noster, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Sic ergo lapidibus cum impeteretur, unus Sacerdotum ex filiis Rechab, filii eorum Rechabitarum qui Jeremiæ testimonio commendantur, acclamavit dicens: Cessate, quid facitis Justus pro vobis precatur. [Jer. 25, 5] Et quidam ex illis arte fullo, arreptum lignum, quo vestes premebat, [& fuste fullonis occiditur.] in caput Justi impegit: atque ita martyrium obiit. Quem & eodem loco sepeliverunt, manetque etiamnum ejus columna prope templum. Testis hic versus tam Judæis quam Gentilibus fuit, Jesum esse Christum. Statim exinde Vespasianus Judæam cingit, & Judæos in servitutem redigit.

[16] Hæc S. Hegesippus, cujus verba, ut supra insinuavi, noster Petrus Halloix satis defendit a cavillationibus Scaligeri; [quod hic pinnaculum intelligendum?] & quod in iis videri potest obscurum sic explicat, ut iis immorandum nobis non putemus Quia tamen intelligo nuperum Eusebii interpretem Gallicum, sumpta a Scaligero audacia, vehementer se jactare in pinnaculo templi, super quod nec aves quidem consistere testimonio Iosephi potuerint; & quo ridiculum erat adduci Iacobum, præ altitudine loci vix videndum a populo, nedum audiendum; lubet quærere ex homine illo, an etiam pro deridiculo habeat Euangelistam Lucam, cap. IV dicentem, quod diabolus Christum statuit super pinnam templi, dicens mitte te deorsum? Græce ἐπὶ τὸ πτερύγιον τοῦ ἱεροῦ, qua etiam voce Hegesippus utitur. An non & hic & ibi commode intelligitur xyslus, seu deambulatio spatiosa, in extima templi parte plateæ ad templum ducenti imminens, unde & populum alloqui facile fuerit, & non facile citra vitæ periculum desilire: pinna seu pinnaculum dictus, quia pinnali peribolo præmunitus ad avertendum inambulantium aut ex eo despicientium lapsum? Quid quod vox Πτερύγιον alam potius procurrentis ex latere ædificii, quam supremum culmen aptum sit ex sua origine & prima notione significare?

[17] Sed hæc omittens, noto quod, eadem quæ Hegesippus, de Iacobi Iusti martyrio tradat Clemens Alexandrinus, & hunc allegans Eusebius lib. 2 cap. I & cap. 23, quo loco ista addit: [ob hanc necem credita Hierosolyma obsessa.] Porro Jacobus ob singularem justitiam adeo celebris apud omnes & admirabilis fuit, ut Judæorum prudentissimi hanc fuisse causam existimaverint secutæ mox obsidionis Hierosolymorum: quam quidem non ab aliud sibi contigisse, quam propter scelus in Jacobum admissum, ipse etiam Josephus scripto restari minime dubitavit, cum ait: Hæc omnia contigerunt Judæis propter Jacobum Justum fratrem Jesu, qui dicitur Christus: qui cum esset omnium consensu iustissimus, nihilominus a Judæis necatus fuerat. Idem in vicesimo Antiquitatum libro mortem illius commemorat his verbis: Comperta morte Festi, Cæsar Albinum Procuratorem in Judæam mittit. Interea Ananus junior, quem Pontificatum accepisse jam diximus, vir audax imprimis ac temerarius, & qui sectam Sadducæorum sequebatur (quos quidem præ ceteris Judæis in judiciis exercendis immites esse supra retulimus) opportunum sibi tempus adesse ratus; [& Ananus Pontifex auctor necis] eo quod Festus quidem obiisset, Albinus vero adhuc iter faceret; concilium Judicum cogit, inductoque in judicium Jacobo fratre Jesu, ejus qui dicitur Christus, & cum eo quibusdam aliis, crimen illis violatæ legis impegit; statimque lapidandos tradidit. Sed quicumque inter cives modestissimi legisque observandæ studiosissimi habebantur, [apud Regem Agrippam accusatus,] graviter id factum tulere. Itaque clam legatos ad Regem mittunt, hortantes, ut Ananum per litteras monere vellet, ne deinceps talia gereret: neque enim prius illud recte atque ex jure ab eo factum fuisse. Quin etiam nonnulli eorum Albino, ab urbe Alexandria iter facienti, occurrerunt; eumque monuerunt, non licuisse Anano, absque ipsius consensu, concilium Judicum convocare. Quibus auditis, Albinus litteras plenas furoris & iracundiæ ad Ananum scribit, minatus se de illo pœnas sumpturum. [Pontificatu privatur.] Proinde Rex Agrippa redempto ei Pontificatu, quem per tres menses gesierat, Iesum, Damnæi filium, Pontificem constituit, Et hæc sunt inquit Eusebius, quæ de Iacobo narrantur: neque pugnant cum ante dictis ex Hegesippo, sed solum supplent quod ibi omissum fuerat narrando, quomodo adductus in judicium sit, prius quam adduceretur in pinnaculum, si forte adhuc ex voto Iudæorum responderet de Christo, metu mortis sibi jam decretæ.

[18] Tempus martyrii aßignat in Eusebii Chronico Hieronymus annum Imperii Neronis septimum: & idem Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis ita suum de elogium concludit: [Præfuit annos 30 phrasi Romanorum a Ianuario annos incipientiū,] Triginta annos Hierosolymis rexit Ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum. Annus is erat Æræ Christianæ sexagesimus, & a Chronologis statuitur septimus Neronis, absolvendo primum annum, licet non integro regnarit, cum anno Christi LIV. Hac autem ratione Hierosolymitanam ecclesiam rexit Iacobus annis triginta & mensibus fere tribus, ordinatus scilicet XXVII Decembris post Ascensionem Domini, Consulibus adhuc duobus Geminis Æræ vulgaris anno XXIX, & occisus in Paschate anni LX ejusdem Æræ. [occisus anno 60.] Solennis memoria ordinationis S. Iacobi in antiquis Ecclesiasticis Fastis celebratur ad diem VI Kalendas Ianuarii sive XXVII Decembris, de qua in quatuor pervetustis Martyrologii Hieronymiani apographis ista leguntur: Ordinatio S. Iacobi Apostoli fratris Domini, [Colitur die ordinationis 27 Decembris,] qui ab Apostolis primus ex Iudæis Hierosolymis est Episcopus ordinatus. In apographis Lucensi & Blumiano additur: & medio Pascha martyrio coronatus. In MS. Corbeiensi Parisiis excuso additur, & tempore Paschali martyrio coronatus: pro quo in codice vetustissimo Epternacensi legitur, & in medio Paschæ martyrio coronatus Hierosolymis, cujus passio VIII Kalendas Aprilis. Similia, aut integra aut abbreviata, habentur in aliis melioris notæ MSS. Martyrologiis, scilicet Romanis ecclesiæ Vaticanæ S. Petri, tum Bibliothecarum Cardinalis Barberini, & Ducis Altempsi, & eo quod olim monasterii S. Cyriaci; Constantiensi monasterii Richenaugiensis, Trevirensi S. Maximini, Tornacensi S. Martini, Lætiensi, Corbeiensi & aliis. Item apud Rabanum atque Adonem in variis MSS. & in Appendice, apud auctorem Bedæ supposititii aliosque recentiores. Verum, [& 29 Decembris.] quod dictus XXVII Decembris sit sacer S. Ioanni Apostolo & Euangelistæ, & sequens Sanctis Innocentibus pueris pro Christo occisis, solennis veneratio dictæ ordinationis S. Iacobi Apostoli translata est ad diem XXIX Decembris in ecclesia Mediolanensi, ad normam & institutionem S. Ambrosii Episcopi: atque ita præscribitur in Missalibus ejusdem Ecclesiæ, anno 1522 & anno 1560 excusis; & in Breviariis quæ anno 1539, & aliis quæ jussu S. Caroli Borromæi anno 1582 impressa sunt.

[19] At memoria paßionis S Iacobi supra insinuata, adjuncta est, ad diem XXV Martii, illustri recordationi paßionis Christi Redemptoris nostri, & quidem in apographo Martyrologii Hieronymiani Epternacensi his verbis: [& 25 Martii cum Christo isto die passo,] VIII Kalendas Aprilis, Hierosolymis Dominus crucifixus est; Passio Iacobi Iusti fratris Domini. Quæ aliquanto latius in apographis Lucensi & Corbeiensi exponuntur his verbis: In Hierosolyma Dominus noster Iesus Christus crucifixus est, & passio S. Iacobi Apostoli, qui & Frater Domini, sicut in Actis Apostolorum continetur. Eadem de S. Apostolo in Martyrologiis Rabani & Notkeri ita indicantur: Et passio S. Iacobi Fratris Domini, qui in Paschæ solennitate Iudæis Christum testificans, de templi est culmine præcipitatus, ac fullonis vecte percussus. Ejusdem S. Iacobi fratris Domini ad dictum XXV Martii celebratur memoria in pervetustis MSS. Constantiensi Augiæ-divitis, Augustano S. Vdalrici, Trevirensi S. Maximini, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, Leodiensi S. Lamberti, Centulensi S. Richarii & aliis. Iterum ad diem XV Martii nomen S. Jacobi Apostoli Fratris Domini legitur in prædictis apographis Martyrologii Hieronymiani, [item 15 Martii,] & alio MS. monasterii S Cyriaci, sed fere immistum Martyribus Carthaginensibus, uti ad dictum diem diximus. At præcipua solennitas sanctorum Apostolorum Philippi & Iacobi notatur ad hasce Kalendas Maji, [sed potissimum I Maji.] etiam relata in prædictis apographis Martyrologii Hieronymiani, & aliis MSS. Sed nullo addito indicio quo significetur, de quali Iacobo ista sint intelligenda, quod infra discutiemus. In MSS. Casinensi & Altempsiano appellatur expresse frater Domini. Idem legitur in genuino Bedæ Martyrologio, ad quod a Floro plurima ex Actis adduntur: aliqua autem in MS. codice monasterii S. Cyriaci brevius sic leguntur: Hierosolymȩ passio S. Jacobi fili Mariæ, quæ fuit soror Mariæ matris Domini, unde & frater Domini dictus est. Eadem etiam apud Adonem habentur. Verum is in prævio libello de festivitatibus Apostolorum longius encomium habet, ex SS. Hegesippo & Hieronymo supra relatis descriptum: quod dein in suum Martyrologium transtulit Notkerus. Pauciora leguntur apud Rabanum & Vsuardum. In hodierno Martyrologio Romano dicitur Jacobus frater Domini & primus Hierosolymorum Episcopus, qui e pinna templi præcipitatus, confractis cruribus, ac fullonis fuste in cerebro percussus interiit, ibique non longe a templo sepultus est.

[20] Græci solenni veneratione celebrant festum S. Iacobi, Fratris Domini, [Cultus sacer 23 Octobris apud Græcos.] die XXIII Octobris, & in pervetusto Menologio quod auctoritate Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo X est vulgatum, sub hoc titulo, Certamen sancti Hiero-martyris & Apostoli Jacobi fratris Christi, ista traduntur: Jacobus sanctus, primus Hierosolymorum Episcopus ab ipso Christo renuntiatus, & primus ab eodem edoctus, divini sacrificii rationem composuit: quam Iatius fusam postea Basilius Magnus, & post hunc Chrysostomus, hominum infirmitati consulentes, compendiariam reddidere. Jacobus autem, cum non contemnendam tam Judæorum quam Græcorum manum secum ad Christi cultum traheret, præsenti Judæos iracundia exardescentes in se adeo concitavit, ut coacti in unum e templi fastigio deturbatum necaverint. Hæc ibi, ex translatione Petri Arcudii, & editione Ferdinandi Vghelli ad tomum sextū Italiæ sacræ. Est autem hoc elogium longe concinnius, quam quod in eodem Basilii Imperatoris Menologio habetur XXX die Aprilis ipso die quo alii Græcorum libri habent Iacobum fratrem Ioannis, utpote quod errore non uno inquinatum ostendimus ad finem tomi I jam dicti Aprilis, ubi ipsum mensem Græce totum dedimus.

[21] Eadem leguntur in Menæis excusis, & in antiquis MSS. codicibus quatuor bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses, supra allegatis: item in MS. Florentino conventus S. Marci, Parisiensi Cardinalis Mazarini & aliis: denique ἐν βίοις ἁγίων Maximi Cytherorum Episcopi, & Anthologio novo antonii Arcudii auctoritate Clementis Papæ VIII typis Vaticanis excuso. Ceterum in hisce ista adduntur: Quod autem sit dictus frater Domini, sive ἀδελφόθεος, ex traditione ita acceptum est. Josepho, sponso Beatæ Virginis, agros suos seu terram filiis, quos ex priore conjuge susceperat, partiente, volenteque filio Virginis & Deo suam portionem assignare, sed aliis non admittentibus illum in sortem hereditatis; Jacobus in partem suam illum adlegit: eamque ob causam non solum vocatus est frater Domini, sed etiam Justus. Hæc ibi. Verum cum sacris Euangeliis & S. Hieronymo asserimus eum filium fuisse Mariæ, Sororis Matris Domini appellatæ. S. Epiphanius contra hæresin 78, Jacobus, ait, frater Domini appellatur, propter morum similitudinem non secundum naturam, sed per gratiam, Græce διὰ τὸ ὁμότροπον, pro quo alii Ὁμότροφον legentes, coëducationem sive communem educationem verrerunt.

[22] In pervetusto Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisii, [templu illius Constantinopoli] multo plura de martyrio S. Iacobi leguntur, ex S. Hegesippo transcripta & sub sinem ista adduntur: Solennitas hujus Sancti celebratur in templo ipsi dicato, quod situm est in vicinia templi Sacratissimæ Deiparæ in Chalcopratiis. De utroque agitur apud Georgium Codinum in Originibus Constantinopolitanis pag. 56. Templum, inquit, sacri conditorii in Chalcopratiis Justinus & Sophia ædificarunt … [& ejus ibidem reliquiæ.] Ibi deposita est veneranda zona & vestis sanctæ Deiparæ … Prope supradictum templum idem Imperator ecclesiam S. Jacobi extruxit ubi suis in conditoriis asservantur reliquiæ sanctorum Innocentium, & Simeonis Theodochi, & Prophetæ Zachariæ, & Jacobi τοῦ Ἀδελφοθέου Fratris Domini. Ceterum in dextrâ parte sacri conditorii posita sunt corpora sanctarum mulierum, quȩ unguenta ad Christi sepulcrum tulerunt; in sinistrâ vero coma B. Joannis Præcursoris. Inter dictas mulieres fuit Maria, Iacobi mater. At horum templorum conditores fuerunt Iustinus junior, Iustiniani Imperatoris ex sorore Vigilantia nepos, coronatus XVI Novembris Indictione XIV anni DLXV; ejusque uxor Sophia, cui ille cum Augustæ dignitate coronam imposuit, uti apud Theophanem legitur.

[23] In vetusto Martyrologio Arabo-Ægyptio, quod nobis ex lingua Arabica in Latinam transtulit Gratia Simonius Maronita, [Cultus apud Ægyptios, syros,] celebratur, ad ante dictum XXIII Octobris certamen sancti Apostoli Iacobi fratris Domini, & additur hæc oratio: Accepisti Euangelium ut discipulus Domini, o Iuste, & eras ut testis irrefragabilis. Te decet laus ut fratrem Domini, & precatio ut caput Sacerdotum. Deprecare Dominum Christum, ut liberare dignetur animas nostras. Similes preces & odæ quam plurimæ recitantur in Menæis Græcorum excusis. In Kalendario Syro-Chaldæico, Romæ anno 1624 excuso, ad dictum XXIII Octobris memoratur S. Iacobus Frater Domini. Additur in Kalendario Syrorum apud Genebrardum, Hierosolymorum Episcopus. In Kalendario secundo Ægyptiaco, per Ioannem Seldenum in libro de Synedriis veterum Hebrærum excuso, refertur ad eumdem XXIII Octobris Iacobus frater Domini; & ad XXVI Decembris, Iacobus Episcopus Hierosolymorum; & in utroque Kalendario, ad diem II Octobris, Iacobus filius Cleopæ: [Moscovitas.] quæ arbitramur de uno eodemque Iacobo sumenda. In Kalendario Ruthenico apud Possevinum, & in MS. Moscovitico etiam ad XXIII Octobris celebrari memoriam S Iacobi Apostoli, supra diximus.

§ IV Rationes collatæ, ob quas diversi statuuntur, S. Jacobus Alphæi, ex duodenario numero Apostolus; & S. Iacobus, Episcopus primus Hierosolymitanus, & Frater Domini dictus.

[24] Agressuri indicatam supra controversiam, num prædictus Iacobus Alphæi a Christo inter duodecim Apostolos electus, & relatus dein Iacobus Frater Domini, [Diversos credere suadent] Episcopus Hierosolymorum, debeant aut saltem poßint pro uno eodemque viro censeri; nolumus nobis objici, quod communiorem nunc opinionem secuti, ad diem XVIII Februarii, quo colitur S. Simeon dicti Iacobi Successor, Commentarium de eodem simus per hæc verba auspicati: Secundus Hierosolymorum Episcopus post S. Iacobum Apostolum, Alphæi filium, vulgo Minorem dictum, S. Simeon fuit, multis Simon etiam appellatus. Non enim omni loco quælibet controversiæ tangendæ sunt, imo nec difficultates occurrunt, nisi accuratius & ex professo argumentum aliquod tractandum suscipiatur, adhibito ad singula maturi judicii examine: quod ad hasce Kalendas Maji nunc primum debuimus facere, quo S. Iacobi festum solenni cultu peragitur.

[25] Acta damus duplicia, alia a Niceta Paphlagone, alia a Simeone Metaphraste scripta, [diversa simguiorum Acta,] sed inter se plane diversa: priora sunt de S. Jacobo Alphæi, quem auctor asserit alium esse a Jacobo Zebedæi & etiam ab altero Jacobo fratre Domini. Metaphiastes econtra hujus Jacobi Fratris Domini Acta illustrat, nulla Jacobi Alphæi facta mentione: & S. Hegesippus de eodem agens monet lectorem, ipsum fuisse ab aliis distinctum, cognomine Justum, quoniam multi Jacobi appellabantur. Apparet autem maxima inter utrumque distantia, ab ipsovitæ utriusq; exordio usq; ad martyrii diversum genus. [parentes, patria, fratres.] Est namq; prior Jacobus natus patre Alphæo ac frater S. Matthæi Apostoli, & cum eo dicitur habitasse Capharnaum (quæ urbs in finibus Zabulon & Nephthalim est) imo & telonium administrasse. Ast eos qui vocabantur Fratres Domini ex tribu Iuda genus traxisse omnino censuit Theodoretus, & saltem de uno eorum Iuda clarum est Hegesippo præcitato. De patre autem Iacobi Minoris idem Theodoretus ita scribit in epistolam S. Pauli ad Galatas: Jacobus vocabatur frater Domini, sed non erat natura: sed nec fuit Josephi filius, ut quidam existimarunt, ex priore matrimonio natus; sed erat Cleophæ filius, Domini autem consobrinus, habuit matrem Matris Domini sororem. Chrysostomus etiam in caput 2 epistolæ ad Galatas, Iacobum fratrem Domini bis appellat Iacobum Cleophæ, addens hoc cognomen indicasse Euangelistam, scilicet dum dicuntur stetisse juxta crucem Iesu mater ejus, & Soror matris ejus Maria Cleophæ, quæ ab aliis Euangelistis Maria Iacobi mater appellatur. De qua pluribus actum est ad diem IX Aprilis.

[25] Deinde S. Iacobus Alphæi cum reliquis Apostolis, in novißima ante paßionem cœna, [prior est a Christo consecratus,] Sacerdos a Christo consecratus est; & in ejus aliorumque Apostolorum locum succeßisse Episcopos declarat Tridentinum seßione 23 cap. 4. At teste S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis, Iacobus, qui frater Domini appellatur, [alter ab Apostolis,] post passione Domini ab Apostolis ordinatus est Hierosolymorū Episcopus. Hujus ordinationis diē XXVII Decembris celebratū in antiaquioribus Fastis Ecclesiasticis supra indicavimus. Meminerunt ejusdē paßim alii Scriptores, Eusebius lib. 2 cap. I, Euodius antiquus auctor apud Nicephorū lib. 2 cap. 3, Venerabilis Beda de sex ætatibus ad annum Tiberii XVIII, Anastasius, aut alius Oecumenicæ Constantinopoli contra Photiū habitæ; & alii. Præfuit ergo huic Ecclesiæ S. Iacobus frater Domini usque ad annum sexagesimum, [martyrium utriusque genere & loco diversum:] annis omnino triginta & tribus circiter mensibus, ac tandem e pinnaculo templi in solennitate Paschali dejectus, lapidatus & fuste fullonis percussus occubuit gloriosus Christi Martyr. At S. Iacobus Alphȩi in divisione Apostulorū, dimissus ad longa itinera, ut infra apud Nicetam legitur, dubios casus & pericula, multiplices Gentilium insultus & grassationes perpessus est, maxime Eleutheropoli, Gazȩ, Tyri, atque in vicinis alienigenarū oppidis atque urbibus, ubi Christum prȩdicavit: imo in Persiam usque progressus, & tandem Ostracinȩ in crucem actus, gloriosus Christi Martyr in cælos evolavit. Denique uterque a morte celeberrimum cultum ubiq; terrarū obtinuit, [Cultus sacer diversis diebus.] & Iacobus Alphæi apud Latinos ad diem XXII Iunii; apud Græcos, Syros, Ægyptios ad IX Octobris, & aliquot dies Februarii. At Iacobus Episcopus Hierosolymitanus apud Latinos XV & XXV Martii; & ob memoriam ordinationis ab Apostolis factæ die XXVII & XXIX Decembris; apud Græcos vero, Ægyptios, Syros & alios Orientales XXIII Octobris colitur memoria martyrii illius: uti supra deduximus ex antiquis omnium Ecclesiarum fastis sacris.

[26] Num prædictus Iacobus Alphæi poßit censeri olim obtinuisse venerationem ipsis Kalendis Maji, hic quæritur. Antiquiora Martyrologia Latina solum proponunt memoriā S. Iacobi Apostoli, [At Kalenda Majividentur primo tributæ Iacobo Alphai,] una cum cultu S. Philippi Apostoli, ut videatur totum intelligi de duobus Apostolis, a Christo inter duodecim assumptis. Sunt autem quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani, item MSS. Casinense, Richenoviense in Suevia, Rhinoviense in Helvetia, Trevirense S. Maximini, Augustanū S. Vdalrici & alia, in quorum præcipuis Fastis Iacobus, expresso titulo Frater Domini, relatus est XV & XXV Martii. Sed præhisce Fastis videtur pondus Majus cōferre S. Gregorius Magnus in libro Sacramentorū, cujus exemplar antiquißimum extat in monasterio Corbeiensi, quod Parisios delatum conspeximus in bibliotheca monasterii S. Germani, unde dictum librum Sacramentorū edidit Hugo Menardus & Notis illustravit. In hoc ad Kalendas Maji celebratur natalis sanctorum Apostolorū Philippi & Iacobi, & in Præfatione Missæ sic legitur: Qui Ecclesiā tuā in Apostolica soliditate firmasti: de quorū consortio sunt Beati Philippus & Iacobus, quorum Passionis hodie festa veneramur, poscentes, ut sicut eorum doctrinis instruimur, ita exemplis muniamur & precibus adjuvemur, Per Christum Dominum nostrū. Hæc ibi: quæ potius Apostolo Iacobo, in collegiū duodecim Apostolorum adscito, videntu applicanda. Reliqua Missalia quarumcumq; Ecclesiarū, etiam Mozarabicum Ecclesiæ Toletanæ, Ambrosianū Ecclesiæ Mediolanensis & reliquæ, una cum Missali Romano, ita de SS. Philippo & Iacobo Apostolis agunt, ut nihil obesse videatur, quo minus quæ ibi dicuntur omnia poßint S. Iacobo Alphæi applicari. Verum posteriores Martyrologi respexerunt ad illustre elogium, [postea Iacobo fratri Domini.] a S. Hieronymo in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis concinnatum de S. Iacobo fratre Domini & Episcopo Hierosolymorum, quod magna ex parte in Breviariis relatum est, & ex eodem encomia in Martyrologiis sunt transcripta.

[27] S. Hieronymus dictum Iacobum fratrem Domini non appellat Apostolum: de quo tamen, inquit, & Apostolus Paulus scribit ad Galatas: Alium autem Apostolorum vidi neminē, nisi Iacobum fratrem Domini. Baronius ad an. 44 n. 37 arbitratur, plus satis ex hoc loco monstrari, Iacobum fratrem Domini unum ex duodecim fuisse. Verū non ita censuerunt olim S. Chrysostomus & Theodoretus, [Hic homeris causa a S. Paulo titulo Apostolis in signitur.] qui in suis ad dictum S. Pauli locum, Iacobum fratrē Domini, non Iacobum Alphæi, sed Iacobum Cleophæ, & Iacobum Cleophæ filium appellant. Verum addit Chrysostomus, quoniam Paulus existimabat titulos Apostolorum esse proprios honoris, veluti seipsum honorans, ita & illum veneratur. Sane ipse S. Paulus, quamvis non fuerit ex duodenario Apostolorum numero, seipsum tamen Apostoli titulo honorat, dum ita Epistolas suas auspicatur: Paulus Apostolus Iesu Christi; Paulus, vocatus Apostolus; Paulus servus Dei, Apostolus Iesu Christi: Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominē sed per Iesum Christum. En, sicut Paulus seipsum, teste Chrysostomo, Apostoli titulo honorat, ita & Iacobum fratrem Domini, quamvis & hic ex duodenario Apostolorum numero non fuerit. Verum ipse Iacobus valde modeste Epistolam suam Canonicam auspicatur his verbis: Iacobus, Dei & Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

[28] Aliud a Baronio loco citato proponitur argumentum, quo omnem asserit dubitationis tollendum scrupulum. Nam, inquit, S. Hieronymus in Isaiam, cum illorum recitat sententiam, [S. Hieronymus, qui adolescentior duodecim Apostolis accensurrat Iacobum fratrem Domini,] qui quatuordecim numerabant Apostolos, & post duodenarium numerum Iacobum fratrem Domini & Paulum addebant, agens contra Heluidium, duos tantum Iacobos, alterum Zebedæi, Alphæi alterum, eosdemque Majorem & Minorem dictos, aliisque differentiis inter se distinctos, affirmat & probat. Hæc ibi. Verum distinguenda sunt tempora, quibus ista scripsit S. Hieronymus. Profitetur ipsemet in Proœmio libri decimi in Isaiam ad Eustochium Virginem, se scribere ætate & corporis imbecillitate confectum: & dein, finitis in Isaiam decem & octo explanationum voluminibus, aggressus est Ezechielem Prophetam, uti in Proœmio ad eamdem Eustochium præfatur; ac postea in Ezechielis Prophetæ Commentariis asserit, se Romæ adversus Heluidium, illius temporis hæreticum, in adolescentia non grandi, librum scripsisse; proinde videtur non exigere libro illi summam fidem in singulis adbibendam. Respiciendum ergo ad illa, quæ matura & senili ætate conscripsit in caput XVII Isaiæ, ubi post illa verba versu VII, In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, & oculi ejus ad sanctum Israel respicient, addit, Duas olivas & tres & quatuor & quinque, [Eum in matura ætate ab illis secludit,] de quibus ante actum erat, quatuordecim Apostolos interpretantur, id est duodecim, qui electi sunt, & tertium decimum Jacobum, qui appellatur Frater Domini, Paulum quoque Apostolum vas electronis. Hæc ibi. Quos vero antiquos Interpretes sibi hujus sententiæ auctores Hieronymus præfixerit, in Proœmio generali nominat, e Latinis Victorinum, e Græcis Origenem, Eusebium, Didymum & Apollinarium: de quorum operibus agit in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis.

[29] Ipse etiam Hieronymus cum Mariam Cleophæ dixisset uxorem Alphæi, tandem magno cum candore dicta sua in dubium revocat his verbis. Verum in hac parte contentiosum funem non traho. Alia fuerit Maria Cleophæa, lia Maria Jacobi & Josetis, dummodo constet non eamdem Mariam Jacobi & Josetis esse quam matrem Domini: quod pleno conatu omnes veri Catholici faciunt. [ingenue corrigens & retractans prius a se scripta.] Demum S. Hieronymus exponens epistolam S. Pauli ad Galatas, ad illa verba, Alium Apostolorum vidi neminē nisi Jacobum fratrem Domini, ista scribit: Memini me dum Romæ essem, impulsu fratrum librum de S. Mariæ virginitate edidisse perpetua: in quo mihi necesse fuit de his, qui fratres Domini dicti sunt, diutius disputare. Unde qualiacumque sunt illa quæ scripsimus, contenti esse debemus: Nunc hoc sufficiat, ut propter egregios mores & incomparabilem fidem sapientiamque non modicam Frater dictus sit Domini, & quod primus ei Ecclesiæ præfuerit, quȩ prima in Christum credens ex Judæis fuerat congregata. Hæc ibi S. Hieronymus, qui in libro tertio Commentariorum ad Paulam & Eustochium, asserit propter oculorum & totius corpusculi infirmitatem se ista manu aliena scribere, & sternit viam ad ea quæ post obitum Paulæ ad Eustochium scripsit in Isaiam supra relata, ut opponerentur citatis ex tractatu contra Heluidium: ex quo illud adhuc placet opponere dictum ejus: Quod autem exceptis duodecim quidam vocentur Apostoli, illud in causa est, omnes qui viderant eum & eum postea prædicabant, fuisse Apostolos appellatos: inter quos præcipuus fuit Jacobus frater Domini.

[30] Quod præterea assumebatur de duobus Iacobis, scilicet alterum Jacobum Zebedæi, [Iacobus frater Domini, parvus aut minor dictus quia non erat ex XII Apostolis.] Majorem; alterum Jacobum Alphæi, Minorem appellari; non ita, consideratis verbis Euangelistæ, est accipiendum. Nam Marci XV, erant, Christo in cruce mortuo, mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene, & Maria, Jacobi minoris & Joseph mater; & Salome, quæ Græce ita esseruntur: Μαρία τοῦ Ἰακόβου τοῦ μικροῦ μήτηρ, quasi diceretur, Maria quæ erat mater Jacobi cognomine Parvi: & hic est Iacobus frater Domini, de quo hunc Marci locum ita explanat Gregorius Nyssenus, Hieronymo aliquanto senior, oratione 2 in Christi Resurrectionem versus finem: Marcus autem Jacobi Parvi & Jose matrem eam vocavit: quoniam alter erat Jacobus Alphæi, Magnus idcirco, quia duodecim Apostolis connumeratus erat. Nam Parvus non erat de numero eorum. Quæ ultima sic Græce scripsit: γὰρ μικρὸς οὐκ ἐν αὐτοῖς ἐναρίθμιος, scilicet τοῖς Ἀποστόλοις τοῖς δώδεκα. Hic erat Jacobus iste, Parvus dictus, quia non erat inter duodecim Apostolos: at Magnus dictus Jacobus Alphæi (quidni & Jacobus Zebedæi?) quia erant in numero Apostolorum duodenario.

[31] Eodem cum Gregorio Nysseno tempore vixit S. Cyrillus, Episcopus Hierosolymitanus: qui Catechesi 14 late de Christi Resurrectione disserit, [a quorum numero secluditur etiam a Cyrillo Hierosolymitano] & explicans locum epistolæ primæ S. Pauli ad Corinthios, & in ea versum 20 capitis 15, hæc sua verba interponit: Nunc vero, Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium, & appatuit Cephæ, postea duodecim Apostolis: si enim uni testi non credis, habes duodecim testes: deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Si illis duodecim non credant, quingentos testes recipiant. Postea visus est a Jacobo fratre, primo hujus parœciæ Episcopo. Talis igitur Episcopi, qui ipse coram vidit resurrexisse Jesum, tu cum sis discipulus, ne diffidas. Sed dices quod Jacobus frater ad gratiam testatus est. Visus est postea & Paulo inimico: quale autem sit hostis testimonium scitis. Hæc ille, Iacobum fratrem Domini cum Paulo omnino a duodecim Apostolis segregans & distinguens.

[32] [& Eusebio] Idem jam ante ex Pauli testimonio fecerat Eusebius lib. I cap. 12, inter alia hæc asserens. Inde Christum Jacobo apparuisse testatur. Unus hic ex septuaginta discipulorum numero, ac præterea ex fratribus Domini fuisse perhibetur. Præterea Eusebius lib. 2 cap. 9 explicat martyrium Jacobi Apostoli, scilicet Zebedæi; at cap 23 hunc titulum profert: Quomodo Jacobus, qui frater Domini dictus est, martyrium subiit, & nusquam Apostolum appellat, sed ei Episcopalem Hierosolymorum Sedem ab Apostolis traditam dicit. Ex tis autem, qui perhibent S. Iacobum assumptum ex numero septuaginta discipulorum, [adscriptus 70 discipulis:] fuit Dorotheus Tyrius Presbyter & Martyr, aut quisquis sub ejus nomine synopsim de Septuaginta discipulis edidit, in qua primo loco ista leguntur: Jacobus frate Domini secundum carnem, qui & Justus vocatur & primus Hierosolymorum Episcopus constitutus est, lapidibus ibi a Judæis obrutus occubuit, atque in templo prope altare sepultus ist. Græci in Menologio Basilii Imperatoris atque in Menæis variis: desumptoque ex his Menologio Sirleti, nec non in Anthologio novo Clementis Papæ VIII auctoritate edito, ad XIV & XV Aprilis summis laudibus dictam Synopsin extollunt, in quam tamen aliqua σφάλματα irrepsisse subinde observamus. In Vita S. Euthymii, Magni Hegumeni in eremo sanctæ civitatis, a nobis illustrata ad diem XX Ianuarii cap. 16 Jacobus Episcopus Hierosolymorum dicitur clarus in choro discipulorū, cujus successoribus adnumerandi prædicuntur Martyrius & Elias. Non est quidem hæc Vita, uti tunc putabamus, illa quam discipulus & coævus Cyrillus scripsit, de Martyrio & Elia prædictum asserens, quod S. Jacobi Apostoli thronum essent suscepturi; auctorem tamen habet Metaphrasten, qui stylum Cyrilli solum mutavit, & qua ratione Apostolus vocetur Iacobus Hierosolymitanus, ista mutatione phrasis significatum voluit.

[33] Michael Glycas Siculus, tertia Annalium parte, vitam & martyrium S. Iacobi fratris Domini enarrat, [ab Aposiolis seclusus a Glyca] eumque a numero duodecim Apostolorum secludit. Quamquam, inquit, discipulos illos duodecim Dominus primos elegit, quamquam honore majore dignatus est, quamquam se promiserit illos supra duodecim sedes collocaturū, ut duodecim tribus Israëliticas judicent… futurum tamen erat ut quidam exemplo Pauli Jacobi hujus, Domini fratris, certaminibus suis peractis, ejus participes honoris fierent, qui discipulis illis duodecim est promissus. Hoc enim & Chrysostomus pronuntiavit. Hæc Glycas, fultus auctoritate S. Chrysostomi. [auctoritate S. Chrysostomi.] Mirum est neminem prorsus a nobis lectum & hactenus productum, qui allegarit Recognitiones & Constitutiones Clementis Papæ, & tamen Baronium ita fidenter asserere, ex istis libris apocryphis hanc sententiam nimis imprudenter arreptam, & inconsultissime propagatam esse. Nos aliquando Baronium secuti, unum eumdemque Iacobum esse diximus, filium Alphæi & fratrem Domini: nunc autem argumentis utrimque expensis arbitramur necessario separandos. Manet ergo, quem summe suspicimus cum omni reverentia amicus, sed magis amica veritas: quam si hic assecuti non fuimus, libenter revertemur ad priorem Baronii & tunc nostram sententiam.

[34] Epiphanius lib. 3 cap. 79 adversus Collyridianos, enumerat duodecim Apostolos, & in illis Iacobum Alphæi: verbisque clarißimis excludens Paulum, Barnabam, & Iacobum fratrem Domini; Petrus, inquit, & Andreas, Iacobus & Ioannes, Philippus & Bartholomȩus, Thomas, Matthȩus, & Iacobus Alphȩi, & Iudas Iacobi, & Simon Cananæus, & Mathias qui in complementum duodecim electus est. Hi omnes electi sunt Apostoli, [uti ab Epiphanio cum Paulo & Barnaba] ac sacram Euangelii functionem per orbem administrarunt, una cum Paulo & Barnaba ac ceteris; iidemque mysteriorum auctores fuerant, una cum Iacobo fratre Domini ac primo Hierosolymorum Episcopo. Hæc ille, quibus efficaciter probat Apostolos duodecim cum Paulo & Barnaba destinatos ad Sacram functionem prædicandi, & cum Iacobo fratre Domini habuisse Pontificiam potestatem administrandi Sacramenta ac sacros ritus ordinandi. Fecit hoc imprimis Iacobus frater Domini, qui auctor divinæ Liturgiæ composuit preces, quarum usus fuit in sacrificio Missæ. [ab eo Liturgia scripta.] Extat ea Missa tomo 2 Auctarii Græco-Latini, cura Frontonis Ducæi anno MDCXXIV vulgati sub hoc titulo, θεία λειτουργία τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου καὶ Ἀδελφοθέου Ἰακώβου. Sancti Iacobi Apostoli & fratris Domini divina Missa. Hanc Græci supra relati a Basilio Magno & Chrysostomo abbreviatam tradunt: alii a posterioribus credunt ita locupletatam, ut non sit facile dijudicare, quæ pars ejus Liturgiæ S. Iacobum habuerit auctorem. De eadem, post alios plurimos, videri possunt Bellarminus & Labbæus de Scriptoribus Ecclesiasticis.

[35] [& in Liturgia Æthiopum] Egimus supra de cultu utriusque Iacobi apud Syros, Arabes, Ægyptios, & Coptos: placetex Missa Æthiopum addere partem orationis, qua pro absolutione celebrantium petitur, ut ministrantes absolvantur, per os duodecim Apostolorum, & Sancti Iacobi Hierosolymitani, & Sancti Pauli, & omnium septuaginta duorum discipulorum. Etenim etsi dictus Iacobus & Paulus sint extra numerum Apostolorum duodenarium, [& a S. Hesychio laudatur.] ipsis tamen Apostolis æquales habiti sunt & Ecclesiæ columnæ. Placet etiam audire verba S. Hesychii Presbyteri Hierosolymitani (de quo egimus XXVIII Maji) relata a Photio codice 275. Quomodo prædicabo Christi servum & fratrem, novæ Ierusalem militiæ Principem, Sacerdotum Ducem, Apostolorum Præsulem, in capitibus verticem, in sideribus claritate vincentem &c. Denique habemus Acta S. Iacobi Fratris Domini in quam plurimis codicibus MSS. sed eos ne enumerare quidam lubet, quia omnia desumpta sunt ex Hegesippo, prout Ruffinus lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ ea ex Eusebio descripserat: procedunt autem omnia absque mentione Alphæi patris, aut electionis in numerum duodecim Apostolorum.

§ V. Reliquiæ utriusque S. Jacobi variis in locis asservatæ.

[36] Distinximus ab invicem S. Iacobum, Alphæi filium, ex duodenario numero Apostolum, Ostracinæ in cruce fixum, ac martyrio coronatum; & S. Iacobum, Cleophæ ac Mariæ filium, honoris causa cum SS. Paulo & Barnaba Apostolum habitum, & Fratrem Domini appellatum, Episcopum primum Hierosolymitanum, qui ibidem e pinnaculo templi dejectus, lapidibus obrutus, & ligno fullonis occisus, Martyr Christi gloriosus obiit. Inquisituri modo ubi illorum adserventur sacræ Reliquiæ, [S. Iacobus frater Domini sepultus Hierosolymis.] de S. Iacobo Fratre Domini inchoamus. Hegesippus supra relatus asserit, in loco martyrii sepultum ibidemque erectam columnam suo adhuc tempore mansisse. Metaphrastes etiam tradit, prope templum Domini sepultum. In Martyrologio Romano dicitur, non longe a templo sepultus. S. Gregorius Turonensis lib. I Miraculorum cap. 27 tradit, sepultum in monte Oliveti, in memoria, quam ipse sibi prius fabricaverat, & in qua Zachariam ac Simeonem sepelierat, sive potius ex priori loco sepulturæ transtulerat jam pridem ante mortuos, [cum SS. Simeone & Zacharia.] quod idem de S. Iacobo videtur dicendū. Solennitas autem translationis Corporum S. Iacobi fratris Domini & SS. Simeonis & Zachariæ inscripta est ad Kalendas Decembris Martyrologio MS. Arabo-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita Latine translato. [ejus ibi monasterium,] Inter Σύμμικτά Leonis Allatii a Bartholdo Nibusio edita, extat Ἀπόδειξις de locis Hierosolymitanis auctore anonymo, qui ait non multum a Valle-Iosaphat distare monasterium S. Iacobi Adelphothei, ab Armenis habitatum. De S. Theotonio Canonico Regulari, in Actis ad XVIII Februarii illustratis, dicitur parte 1 num. 14, quod dum peregrinaretur per Terram-sanctam, tunc a Latinis occupatam, ex monte Sion per viam sacram, qua Dei Genitricis corpus Apostoli detulere, [& sepulcrum.] intravit ecclesiam B. Petri de gallicantu, & ad sepulcrum Iacobi fratris Domini, descenditque in vallem Iosaphat, oravit ad sepulcrum beatæ Virginis Mariæ, de quo ascendens transivit ad oratorium Gethsemani.

[37] Quam diu ibidem tria corpora SS. Iacobi, Zachariæ & Simeonis perman serint, non constat. [Corpora SS. Iacobi, Zachariæ & Simeonis CP.] Delata postmodum fuisse Constantinopolim, & in templo, ad honorem S. Iacobi fratris Domini a Iustino juniore Imperatore ejusque uxore Sophia constructo, deposita, supra retulimus; ubi Simeon Theodochus, qui Christum in ulnis tulerat, colitur die VIII Octobris, & Zacharias, qui hic Propheta vocatur, videtur esse pater S. Ioannis Baptistæ, cujus etiam ibidem coma asservatur; nam ipse Zacharias ad diem V Novembris quo colitur, etiam Sacerdos & Propheta compellatur. Fuerunt ad idem templum translata corpora SS. Mariæ Cleopha, matris dicti S. Iacobi; & Salomæ, matris SS. Apostolorum Iacobi & Ioannis Euangelistæ, uti diximus ad istius Vitam IX Aprilis. Porro quemadmodum ablato corpore S. Iacobi sepulcrum tamen ejus in honore est habitum; ita & Cathedrellius, [Cathedra Hierosolymis,] uti ait Eusebius lib. 7 cap. 19, ad sua tempora conservata fuit, quam fratres illius Ecclesiæ, jam inde a majoribus, magno prosequuntur honore; satis perspicue declarantes, qualiter tum antiquiores, tum sui temporis Christiani viros sanctos, ob ipsorum erga Deum amorem, debito semper honore venerati sunt, & adhuc venerantur.

[38] Maurus Castella Ferrer, in Historia S. Iacobi Hispaniarum Patroni pag. 229, [caput Compostella in Gallecia] allegata veteri Historia Compostellana MS. narrat, quod tempore Alphonsi Imperatoris, ab Hierosolymis in Hispanias allatum est caput S. Iacobi: quod illud, post ejus veritatem cælesti revelatione comprobatam, collocatum in Carreonensi S. Zoyli ecclesia, Regina Urraca Alphonsi mater impetravit mittendum Compostellam; eamque translationem magna cum pompa curavit Didacus Gelmirez, primus Archiescopus Compostellanus, ab anno MCXX usque ad LII ejusdem seculi. Ipsum porro Archiepiscopus Berengarius, qui Sedem illam ab anno MCCCXVIII ad XXV seculi tenuit, argenteo capiti curavit includendum, & multis gemmis ac lapidibus pretiosis ornandum, quo decentius ad devotionem peregrinorum augendam monstrari possit, [Minoris Iacobi esse probatum,] sicuti scribit Gonsalvus Davila in suo Theatro ecclesiastico. Hoc ne putaretur esse magni Hispaniarū Patroni (cujus caput una cum corpore pridem illuc advectum credebatur ab ipsiusmet discipulis) dicebatur quidem esse S. Iacobi minoris, sed numquam ita clare id probatum est, quam anno MDL, prout ex Mauro præcitato Latinis verbis refert Tamayus in Martyrologio. Nam cum D. Ioannes a S. Æmiliano, Tudensis Episcopus, forte devotionis intuitu Apostolicam ecclesiam tunc visitaret; & minister ad hoc deputatus in ecclesia sacras reliquias Episcopo demonstraret, & virgula Caput S. Iacobi Minoris ostenderet; Antistes de ejus veritate tenaciter dubitavit; dicens quod si illud fuisset S. Iacobis Minoris caput, necessario signum ictus fustis fullonis in cerebro deberet habere. Tunc minister cistam ex altari descendens, ab eaque caput extrahens, Episcopo dubitanti cerebrum totum contusum & quassatum ictu fustis indigitavit. Qua evidentia Præsul compunctus, effusis lacrymis veniam supplex deprecabatur. Ob hæc Ecclesiæ Compostellana proprii prærogativa Officii etiam hunc S. Iacobum prosequitur, cujus Lectionē & Hymnos videre licet apud eumdem Tamajum: estque hic longe justior ejus sic venerandi titulus, quam quem inter Pseudo-Iuliani Adversaria nuperi fabulatores excogitarunt, quasi Hispaniarum ecclesiam, tamquam in Occidente primogenitam, ex commißione S. Petri & commendatione Beatæ Virginis specialius curavisset.

[39] Obiit Regina Vrraca, secundum Marianam, anno MCXXVI; cujus filius Alphonsus, ex avito testamento Galeciæ Rex, ante matris quidem mortem a Statibus assumptus est in Regnum Castellæ, titulum tamen Imperatoris Hispaniæ usurpabat, [aliatum tempore Alphonsi Imperatoris.] non ipse, sed vitricus Alfonsus, Rex Aragoniæ, exemplo Alfonsi soceri, ex cujus testamento Castellæ regnum se tenere ajebat, donec suffectum sibi privignum vidit & doluit. Cum igitur dicitur Alfonsi Imperatoris temporibus advectū in Hispaniam caput S. Iacobi minoris, existimo Vrracæ patrem potius aut maritum quam filium intelligi; sub filio tamen adhuc puero, jam Galeciæ Rege, in gratiam instructoris regii Compostellani Archiepiscopi, translationem a dicto Benedictinorum cœnobio esse factam ad regiam urbem. [quis hic fuerit?] Venerat autem ante finem seculi præcedentis Hierosolyma in manus Christianorum Principum; per quos, undequæque auxilia demereri ad bellum sacrum desiderantes, facile concedi potuit ut in Hispaniam ferretur sacra ista Reliquia, quæ sola ex Fratre Domini Hierosolymis remanserat, post corpus sub Iustino juniore translatum Constantinopolim ad ecclesiam propriam, sicuti supra dictum est.

[40] Honoratus Bouche, in Vindiciis fidei & pietatis Provinciæ, Aquis Sextiis anno 1644 & 1663 excusis, [an etiam in oppido Trimariano caput?] conatur probare, cum Maria Magdalena, Martha, Lazaro & aliis etiam in Provinciam appulisse S. Mariam Iacobi & Salomam cum Sara pedissequa, & attulisse caput S. Iacobi Episcopi Hierosolymitani, illudque in Ecclesia S. Mariæ de mari in Camaria vulgo Camargo deposuisse, ibidemq; dictas matronas sancte obiisse. Idem Honoratus, lib. 9 Historiæ Provinciæ sect. 4 § 2 asserit, anno MCCCCXLVIII factam dicta in ecclesia inquisitionem sacrarum Reliquiarum, & inventum fuisse caput grande, & creditum esse S. Jacobi Minoris, item sacra corpora SS. Mariæ Iacobi, Salomes, & Saræ pedissequæ, uti illa latius deduximus IX Aprilis ad Acta S. Mariæ Cleophæ, matris S. Iacobi fratris Domini: ad quæ lectorem remittimus. [Mandibula Foro-Livii.] At XX Martii, inter Acta SS. Grati Diaconi & Marcelli Subdiaconi Foro-Livii in Italia, dedimus inscriptionem in templo S. Stephani nunc S. Mercurialis appensam; in qua dicitur ibidem esse mandibula B. Jacobi fratris Domini, cum quadam parte capitis Hieremiæ Prophetæ, quas de partibus Orientis secum detulit S. Mercurialis Episcopus. Hujus Vitam illustravimus ad diem XXX Aprilis, in qua dicitur dictas Reliquias Hierosolyma attulisse. Habet etiam civitas Anconitana in Piceno instrumentum, [pars capitis utrum Anconæ,] Constantinopoli legitime scriptum anno MCCCLXXX die IV Martii, quo Paulus Palæologus, Patriarcha ibidem, Anconitanis magistratibus, in patriam suam auserendum donat Caput S. Jacobi Minoris, fratris Domini & primi Patriarchæ Hierosolymitani, quod una cum Clavo Dominicæ crucifixionis instrumento, brachio S. Antonii Magni, ac pede dextro S. Annæ matris, per alterum simile instrumentum XIII Aprilis donatis, Anconæ servatur: sed melius fortasse credetur esse pars de capite S. Iacobi Alphæi, unius e duodecim, uti mox dicemus de iis partibus, quas hic Antverpiæ nos habemus.

[41] Brachium quoque S. Jacobi primi Hierosolymorum Episcopi esse Gemblaci in Brabantia, [brachium Gemblaci.] scribit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico. Sed uti ibi per confusionem additur cognomen Alphæi, quod jam ostendimus non convenire Hierosolymorum Episcopo: ita verosimile est etiam ubi aut hujus aut illius Reliquiæ esse dicuntur, pari modo sæpe esse erratum, nec operæ pretium est hac de causa ecclesiarum omnium particularium fastos excutere. Interim per homonymiam trium ejusdem Apostolicæ dignitatis Sanctorum datur occasio nonnullas difficultates expediendi, dum absque præjudicio Hispanicæ gentis, totum Jacobum Zebedæi filium sibi vindicantis, [Reliquiæ S. Iacobi Alphas prope Veronam.] eæ reliquiæ, quæ commode dici nequeunt esse Fratris Domini, filii Cleophæ, alias Minoris, credentur esse Jacobi Alphæi, qui propterea quod fuerit inter duodecim, poßit respectu prioris dici Major. Itaque hujus forsitan sunt Reliquiæ, requiescentes in Monte-Grigiano, ad sex milliaria extra Veronā urbem, inventæ anno MCCCXCV, & miraculis mox plurimis illustratæ, ubi ecclesia amplißima ad honorem S. Iacobi constructa fuit, & a Communitate Veronensi anno MCCCCXLV dotata. Quæ pluribus describuntur ab Augustino Valerio Episcopo Veronensi in libro cui titulus, Antiqua monumenta Sanctorum Episcoporum Veronensium & aliorum Sanctorum, quorum corpora ibidem habentur.

[42] Ejusdem S. Jacobi Alphæi & Philippi Apostolorum corpora, nescio quando aut quomodo conjuncta, [ejusdem & S. Philippi corpora Romæ] habebantur Romæ seculo Christi sexto, incertum unde vel per quem allata. Solum scimus quod tunc in eorum honorem basilica Romæ extrui cœpta sit a Pelagio I Papa; cui anno DLIX substitutus Ioannes Papa III, eamdem perfecit, & nomine Apostolorum Philippi & Iacobi dedicavit; uti scribit Anastasius Bibliothecarius in Vita utriusque Papæ. Dein S. Gregorius Magnus in hac basilica beatorum Apostolorum habuit concionem ad populum Dominica secunda post Trinitatem; est que homilia XXXVI super Euangelium De cœna magna & invitatis se excusantibus. Octavius Pancirolus, in Thesauro abscondito Vrbis Romæ regione 3 ecclesia 5, arbitratur ad Kalendas Maji celebrari festum translationis corporum SS. Philippi & Iacobi ad hanc ecclesiam, quod alii dies horum cultui aßignentur, uti supra ad Acta S. Philippi & hic de S. Iacobo aßignavimus. Asserunt prætereaidem Pancirolus & Lucas Waddingus in Annalibus Minorum, ad annum 1463 num. 121, in quibusdam Martyrologiis MSS, in dicta basilica Romana SS. Philippi & Iacobi adnotari celebritatem omnium Apostolorum. Certe Micrologus qui traditur X seculo vixisse, cap. 55 ait, in Martyrologiis sive in Sacramentariis inveniri festivitatem SS. Iacobi & Philippi & omnium Apostolorum.

[43] Porro sive hac sive quacumque alia de causa, basilica dicta SS. Philippi & Iacobi, cœpta est dici basilica Apostolorum, uti etiamnum appellatur; [in ecclesia Apostolorum,] atque ita hanc olim vocavit S. Hadrianus Papa primus primus in sua epistola ad Carolum Magnum de sacris imaginibus, ubi ista habet: Pelagius Papa atque successor ejus Ioannes miræ magnitudinis Ecclesiam Apostolorum ædificantes, historias diversas tam in musivo quam in variis coloribus cum sacris pingentes imaginibus; & a tunc usque hactenus a nobis venerantur. Templum, ut scribit loco citato Waddingus, erat magnificum & frequens Canonicorum collegium: [nunc Patrum Conventualium S. Francisci.] iis vero ad parvum numerum redactis & redditibus imminutis, Ecclesiam contulit Pius secundus Patribus Conventualibus Ordinis S Francisci … Martinus V insignem Columnensium domum adjunxerat. Sixtus IV tribunam sive absidam, Iulius II nepos porticum extruxit. Sixtus V emptam Columnensis palatii partem monasterio adjecit, nobile ibidem Collegium S. Bonaventuræ instituit, & redditus auxit. In hac ergo Apostolorum basilica asservantur in altari majori corpora sanctorum Philippi & Iacobi Alphæi; & seorsim est dicti Iacobi brachium arculæ inclusum, atque in die festo ejus & stationibus hujus ecclesiæ exponi solitum.

[44] Saussaius in Martyrologio Gallicano ad hasce Kalendas Maji ista habet. [Reliquiæ item Tolosæ & apud Lingones.] Tolosæ veneratio sanctissimorum corporum beatissimorum Apostolorum Philippi & Iacobi, in basilica S. Saturnini quiescentium … Porro S. Iacobi brachium unum Lingonis in majori templo ante septingentos annnos repositum, ibidem ea qua decet veneratione recolitur. De his certius judicium ferri posset, si quæ habentur apud Tolosates reliquiæ exprimerentur distinctius, quam sub generali & nimis ample patenti appellatione corporum: cum qua distinctiori explicatione, optaremus etiam nancisci historiam translationis, aut aliquam auctoris temporisve notitiam. Hanc tamen debere operosius a nobis requiri, aut ex illo aut ex aliis mox nominandis locis, non existimamus; cum ab ipsis quorum interest, ejusmodi documenta, quæ ad summam rei non valde faciunt, poßimus ultro mittenda sperare pro futuro operis, [Centulæ cum altari.] satis ubique innotescentis, supplemento. Abbatia Centulensis S. Richarii in ecclesia S. Mariæ habet duo altaria, SS. Philippo & Iacobo Apostolis dicata; & in singulis sunt inclusæ aliquæ horum reliquiæ. De iis agitur XVIII Februarii in Vita S. Angelberti Abbatis num. 14.

§ VI. Reliquiæ capitis S. Iacobi Apostoli Antverpiæ apud Patres Societatis Iesu.

[45] Inter illustres multas Sanctorum reliquias, quibus ornatur hujus nostræ Antverpiensis Professorum Domus ecclesia, [Tres capitis illius partes in eleganti theca nunc compositæ:] dignum talibus thesauris gazophylacium, sunt tres notabiles partes capitis, quæ ab iis, qui duos solum Iacobos noverunt, S. Iacobi minoris esse creduntur: sunt autem Iacobi Alphæi multo verosimilius, & includuntur eleganti grandique ex ebeno thecæ, in eaque trans specularia vitra conspiciendæ offeruntur: sic ut ipsa theca, pedes fere quatuor aita, serviat pro base, proportionatæ ex eadem materia Crucis, de vivisico Dominiligno portiunculam continentis. In ea sic dispositæ reliquiæ cernuntur, ut inferiorem capaciorem loculum occupet fragmentum ejus quod dixi capitis, grande atque palmare, pars minimum quarta totius cranii; superiorem vero impleat pars dimidia unius ex inferioribus mandibulis, cui tres molares integerrimi adhuc inhærent. Tertia particula minus spectabilis est, ideoque reservata ad instruendam aliam thecam, in qua plures diversorum Apostolorum Reliquiæ conjunctim honorantur. Vnde autem & quomodo venerabilia pignora Antverpiam delata sint, non potest cognosci certius, quam ex publico instrumento, quod penes nos extat originale, confectum auctoritate Francisci Reinsardi Gennepons, Notarii curiæ Archiepiscopalis Arensbergensis, sub diœcesi Coloniensi, & est tale.

[46] In nomine Domini, Amen. Tenore præsentis publici Instrumenti, cunctis hoc visuris, lecturis seu legi audituris pateat evidenter & sit notum, [publico instrumento probantur,] quod sub anno a nativitate ejusdem Domini nostri Iesu Christi millesimo sexcentesimo, Indictione VII, die quidem Mercurii, XXVIII mensis Martii, hora III vel circiter post meridiem, Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris & Domini, D Pauli divina providentia Papæ ejus nominis V anno 11, in mei Notarii publici infrascripti & testium fide dignorum ad hoc specialiter vocatorum & rogatorum præsentia, præsentes & personaliter constituti, nobiles & validi viri, Gasparus & Christophorus de Lohu fratres, Procuratores nobilis quoque & præstantissimi viri D. Augustini de Trivios, Serenissimæ Regiæ Majestatis Hispaniarum ac Archiducis Austriæ Alberti in Belgio Officiarii, ad infrascripta (ut asserebant) constituti ex una; nec non Venerabilis ac Eruditus Dominus Henricus Nieschundt, modernus Pastor sive Rector parochialis ecclesiæ Buderich, præfecturæ seu districtus Werlensis, ex altera partibus.

[47] Quibus sic coram me constitutis, iidem Fratres de Lohu, Procuratores quo prius nomine, viva voce exposuerunt, [ex Stormele in Buderich translatæ;] ad memorati Domini sui Principalis notitiam antehac devenisse, qualiter caput B. Iacobi Minoris Apostoli, quod fuerat in cœnobio Monialium in Stormele longo tempore cum legitima veneratione asservatum; per quondam D. Ioannem Schmalbein, ejusdem ecclesiæ Parochialis in Buderich ultimum Rectorem in Domino defunctum, ad modo dictam ecclesiam, de licentia ac permissione dictarum Monialium (præter adhuc aliud caput, quod S. Luciæ Virgini ac Martyri attributum fuit) ante annos aliquot delatum, ibidemque hactenus custoditum, & pro tali veneratum fuisse & esse, ac custodiri & venerari ad præsens; prout hoc ipsum scripto, manu propria dicti quondam Pastoris ad memoratum suum Dominum principalem exarato, constare, aliasque Dominum Pastorem modernum non latere posse asserebant.

[48] Cum autem idem suus principalis, propter frequentes invasiones & deprædationes militum Belgicorum, [cum ibi coli digne non possent,] Catholicæ & avitæ religionis hostium, hisce in partibus huc usque continuatas, debitæ venerationi Reliquiarum hujusmodi plus æquo derogatum esse non dubitet; idcirco aliisque de causis gravibus animum suum moventibus, communicationem earumdem jam pridem sibi fieri postularit: priusquam vero obtinere potuerit, dictus Dominus Pastor diem obierit supremum. Hinc se, nomine procuratorio prætacto in præmissum finem ablegatos, obnixe petere, quatenus idem Dominus Pastor modernus in petitam Reliquiarum communicationem consentire non gravetur; se ad condecentem remunerationem, in ecclesiæ suæ decorem & ornamentum, vicissim offerentes.

[49] Ad quam quidem petitionem & instantiam, modo præmisso factam, [ex dispositione Pastoris defuncti] prætactus D. Henricus Nieschundt, Pastor uti præmittitur præsens, sese respondendo resolvit, non tantum ex scripto sui prædecessoris manu sibi satis nota exarato, sibique nupere ostenso, sed etiam alias sufficienter & abunde sibi manifestum evasisse, prætactas Reliquias, quæ S. Iacobo Apostolo attribuuntur, ex donatione Virginum Sanctimonialium in Stormele prædecessori suo proximo facta, ad prædictam suam ecclesiam in Buderich ante aliquot annos translatas, ibidemque pro talibus pridem habitas ac veneratas fuisse; sed propter tumultus bellicos, & hostiles invasiones aliquot annis continuatas, & nondum, pro dolor! cessantes, cultum earumdem debitum omissum fuisse & esse prohibitum, prout se ingenue fateri dicebat. [ab ejus successore] Quatenus itaque procuratores & ablegati prædicti venerationem, prætactis Reliquiis debitam, in locis ad quæ deferendæ erunt impendi debere spondeant & polliceantur, sese earumdem communicationem non detrectare: prout etiam in continenti easdem, in eventum talem & non aliter, ipsis, libera donatione mediante, obtulit & præsentavit.

[50] Qui quidem ablegati & procuratores prædicti Reliquias, sibi sic oblatas & præsentatas, [donatæ Officiario cuidum curiæ Bruxellensis,] debita cum reverentia acceptarunt, ad Principalem suum honorifice (uti decet) referendas, inque debita habendas veneratione, prout se facturos & procuraturos solenni stipulatione, ad manus memorati Domini Pastoris meaque Notarii, facta promiserunt & addixerunt, ac promittunt & addicunt præsentis instrumenti serie … Actum in ædibus Hansonis Teckhausen: præsentibus ibidem providis & discretis Ogero Brandts & Wilhelmo Schoeten telonario Werlensi; testibus fide dignis. Accedit attestatio Pastoris de suprascriptis signata XXVIII Martii anno MDCVII: qua etiam agit gratias pro triginta Philippicis, ad subsidium ecclesiæ inopis suisque ornamentis spoliatæ donatis, aliisque decem in compensationem sumptuum hac occasione factorum adjectis.

[51] Est Stormele, unde acceptæ primum Reliquiæ sunt, inferioris diœcesis Coloniensis trans Rhenum vicus inter Novesium & Meursiam, [quia ad Rhenum hæresis grassabatur,] quorum oppidorum ultimum cum ad Auriacum Principem pertineret, primumque Hispanicis teneretur præsidiis; apparet Sanctimoniales Virgines, tamquam inter malleum & incudem positas, necesse habuisse præsidiū in munitioribus locis quærere Qua in re fortaßis expertæ auxiliū Pastoris Budericensis, hanc ei beneficii vicem reddiderint. Sed apud eum magno in honore esse Reliquiæ non poterant. Quamvis enim Buderica munitum sit ad Rhenum oppidum e regione Wesaliæ, quæ ipsa munitißima loci natura est: uterque tamen locus, grassante inter cives hæresi Calviniana, plurimum ab avita religione desciverat; periculum autem erat ne confœderati contra Deum ac Regem Status, ipsa illa loca juris sui facerent, prætextu tuitionis propriæ; sicut postea factum est, cum Religionis Catholicæ iis in partibus detrimento maximo.

[52] Caput quod S. Luciæ ferebatur esse, tunc quidem Budericæ apud Pastorem remansit, [& recognita ab Episcopo Antverpiēsi.] quo autem pervenerit postea incompertum est nobis. S.Iacobi Reliquiæ, cum prænotato instrumento, exhibitæ sunt Ioanni del Rio, Ecclesiæ Cathedralis Antverpiensis Decano, qui se, tamquam Reverendißimi Episcopi Anverpiensis Vicarium, vidisse & legisse testatus est anno MDCXIII, mensis Iunii die XV. Cui attestationi ipsisque instrumentis originalibus innixus, anno MDCXXV, Ioannes Malderus hujus urbis Episcopus, prædictas Reliquias retulit in catalogum ceterarum omnium hujus domus, a se die XXX Octobris recognitarum & approbatarum, rogatu R. P. Ioannis de Tollenacre tunc Præpositi. Cujus autem beneficio ad nos tam sacra gaza pervenerit, in silentio domesticorum omnium monumentorum nequit explicari.

ACTA MARTYRII ET MIRACULORUM

S. Iacobi Alphæi Apostoli Excerpta ex encomio Nicetæ Paphlagonis
Latine edito a Francisco Combesis. Tomo VI Bibliothecæ Patrum concionatoriæ.

Iacobus Apostolus, filius Alphæi, Martyr Ostracinæ (S.)
Iacobus Frater Domini, primus Episcopus & Martyr Hierosolymis (S.)

[1] Heri nuperque Apostolorum beatissimus a Thomas suarum passionum, laborum, cruciatuum, migrationis memoriam prætendens, magnifice excepit, jucundissimo nos epulo ac delectatione adimplens spiritali. Nunc vero alia actio est, ac convivium aliud mysticum: alius denique nobis auspex atque inceptor indictus est sacræ solennitatis, [Solennitas S. Iacobi] qui ab illius splendore magnificentiaque nihil deficiat … Vultis etiam ejus nomen audire, qui hujusce diei præbet solennia? At quis nescit Iacobum hodie sacræ solennitatis ac Sanctorum lætitiæ auspicem esse? [non Zebedæi, aut fratris Domini, sed Alphæi,] Iacobum, non qui Zebedæi nuncupatur, neque illum Iosephi, ut & Dei frater appellatus sit; sed qui b Alphæi in sacris Euangeliis celebratur. Hic nos hodie ad ipsius memoriam hospites colligens, crebrosque in Magistri gratiam susceptos labores, desudata sacra certamina, crucem denique illius causa qui cruci affixus est fortiter toleratam apponens, splendidissimum animis convivium ac lautissimum instruit: nec in terra tantum constitutos homines ad suum illud festum ac gaudium invivat, quin & longe potius universos choros Sanctorum; nec vero illorum tantum, sed & sacrarum & intelligentium mentium mundo superiores ordines ac principatus; quin ipsum quoque universorum Dominum, cui eximie placent ea quæ peraguntur, pariter adducit cogitque. Sic Apostolica nihil illustrius perfectione, nullumque honesti lumen sic cælos simul terramque recreat, [ex XII Apostolis,] ac unius e duodenario sacrorum Dei filiorum choro, memoriæ cultusque celebritas … Qui tanta confertum suavitate pietatis fructum multiplicavit, ut sublimissimo præstantissimoque Apostolorum duodeno numero accenseri debuerit.

[2] Hic igitur magnus Iacobus ac admirandus, doctrinæ filius, id est vitæ (hoc enim Alphæi nomen significat) cum legis prius litteris institutus, [A Christo vocatut,] inque umbris atque figuris, ut par erat eum qui vere Israelita futurus esset, prædoctus fuisset ac rudimento imbutus; ut solummodo spiritus vitæ Legislatorem vidit, ubi tantum cælestem vocationem ac cælestis Magistri vocem audire promeruit; mente fideque veritatem in eo spiritaliter enitentem persentiscit … Hanc igitur spiritus legem divinus Iacobus ex ipsa Veritate cum audisset, [omnibus dimissis] non auditu offensus, non corde gravatus est, non mandati sublimitate animo hærente perculsus; quin innato desiderio in eum prævolans, qui ea quæ salutis essent præcipiebat, a cunctis statim quæ in censu ac numerato erant, abscedit: a necessariis, parentibus, fratribus, cognatis, amicis, quotquot corpore contingebant, abscedit: ipsa denique propria anima abnegata, omnique humili voluntate abdicata, unicum Iesum spirabat, uni Iesu vivebat, [eidem adhæret:] in unum Christum suspensus, mente in Christum intentus, totus in Christum conversus erat. Illius totus, non sui ipse erat: ipsum Deum Dominum, Magistrum, Regem, Pastorem, Patrem, Salvatorem, Præceptorem habebat. Suæ credebat animæ lucem ac vitam, sanctificationem ac redemptionem, salutem ac justificationem. Ipsum potestatem ac caput habebat: unde etiam in eo jugiter ipsius oculi erant, mentis enim speculo indesinenter illum contuebantur …

[3] [claret miraculis:] Verum præ argumenti tanta dignitate se ipsa contrahit oratio … Abyssum enim miraculorum, divinamque perspicacissimi Iacobi sapientiam, cælestis doctrinæ ac Theologiæ profunda quis investigabit. Quis dæmonum emundationem ac expulsionem; humanorum affectuum atque morborum curationem, ac amotionem; mortuorum suscitationem, claudorum firmatas bases ac gressus, cæcis redditum visum, corporis labes omnes Iesu nomine curatas, [multa patitur:] quis possit conscribere? Quis longa itinera, dubios casus, pericula, multiplices c Gentilium insultus ac grassationes; [Eleutheropoli,] quanta vir ter beatissimus Eleutheropoli ab impietatis patronis sustinuit, quanta Gazæ Tyrique ac vicinis alienigenarum oppidis atque urbibus ubi is Christum prædicavit? [Gazæ & Tyri:] Quis eorum multitudinem, qui per eum Christo adducti sunt, ac aqua & Spiritu emundati atque illuminati, [plurimes converit:] qui denique per Episcopos ac Sacerdotes ab eo constitutas in Ecclesias Deo sanctissimo coaluere? Quis hæc atque his sequentia veræ scientiæ (id est pietatis) verba atque opera sermo queat dilucidare?

[4] Verum his quidem illi dimissis, qui cuncta operatur atque novit, tuam illam, ter beatissime, crucem unicam celebro. [in cruce suspensus Ostracinæ,] Hanc enim pulcherrimam longe productis laboribus tuis ac certaminibus coronidem imposuisti. Crucem celebro, in qua pretiosis sacrisque extensis manibus, Deum tuum ac Dominum clarificasti. Crucem celebro ac laudo, quod tibi fixa scala sit, e terra in cælum recta transmittens … Etenim Ægyptum cum perrupisset, habitansque in tabernaculis Cedar longo tempore apud Ægyptios, verus ipse Israelita, atque apud gentem tenebris obsitam, ipse illuminatus incola fuisset; omnesque quos dignos repererat, filios lucis ac diei fecisset; sic tandem pro omnibus crucem conscendit, in una quidem Ægypti urbe (Ostracinam vocant) agnus jugulatus, cunctis vero urbibus & provinciis passionibus suis ac cruciamentis Christum propitians. Nec tamquam grave aliquid pateretur, aut velut animo discruciaretur, in crucis ac supplicii ministros indignabatur; quin potius tamquam beneficium munusque ex eis acciperet, ita alloquebatur blandeque arridebat, rogans ut saluti prospicerent, hortans ut ab Ægyptiaco errore ac superstitione emergerent, monens ut cæli ac terræ Dominum agnoscerent … Ejuscemodi sermonibus, o homo Iesu admirande, præclare philosophans, [astantes in fide confirmans moritur:] inque longas horas astantes e cruce confirmans… tandemque ab humano cessans colloquio ac tecum in silentio Domino confitens, perquam placide ac suaviter resolutus, gloriose e corpore emigrasti; inque locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei commigrasti; atque in voce exultationis soni epulantium, ad eum qui te eximia quadam ratione assumeret, inenarrabili ac glorificato cum gaudio ad Christum introisti … crucis supplicio similis Salvatori effectus: unde etiam majorem fiduciam atque favorem adeptus, [Intercessio ejus imploratur.] ad Regem Deumque in Ecclesiæ gratiam intercedere sufficis. d Potes, benignissime præstantissimeque ac magnisice fili Dei, nostræ etiam tenuitatis meminisse; atque Domino supplicem rogationem offerre: ut nos quoque, ex Dominica voluntate institutis, digne rationibus vitæ, efficiamur vestræ participes gloriæ, ac cælestibus Dei bonis vobiscum perfrui mereamur, in Christo Jesu Domino nostro.

ANNOTATA.

a Colitur S. Thomas Apostolus a Græcis VI Octobris, ac dein IX S. Jacobus Alphæi, quo die videtur laudatio recitata.

b Meminerit lector nihil ingeri de familia Cleophæ & Mariæ: non enim appellari fratrem Domini aut consobrinum, sed ab eo distingui.

c Nihil de Iudæorum insidiis aut Episcopatu Hierosolymitano, qui alteri Iacobo relinquitur. Verum videtur tunc etiam Persiam acceßisse, ut supra ex antiquis Martyrologiis deduximus.

d Non gratulatur Constantinopoli, quod ejus reliquias poßideat, aut templum ejus honori construxerit, ut supra de S. Iacobo fratre Domini diximus.

VITA
S. JACOBI FRATRIS DOMINI
Episcopi primi Hierosolymitani.
Auctore Simeone Metaphraste.

Iacobus Apostolus, filius Alphæi, Martyr Ostracinæ (S.)
Iacobus Frater Domini, primus Episcopus & Martyr Hierosolymis (S.)

AUCT. METAPHR.

PROLOGUS.

[1] [Vtilis & jucunda memoria Sanctorum,] Nihil est viro bono & virtutis amatori æque jucundum, & quod nulla minus satietate offendatur, atque justi memoria, & maxime, si passus sit propter Christum. Ea enim illum magis excitat ad lætitiam, quam aurum pecuniæ amatores, & quæcunque sunt visu delectabilia novarum rerum cupidos. Adde quod ipsa justi memoria non solum est jucunda, sed etiam valde utilis; cum aliquem zeli & æmulationis stimulum immittat animis, & ad similia aggredienda excitet. [& inter hos S. Iacobi.] Agedum ergo nos quoque magnum Jacobum in medium adducentes (qui vere est Justus & nominatur, & ut Christi frater vocaretur eximie est assecutus) communem ex rebus illius utilitatem capiamus & voluptatem. Nam licet multi alii, qui in Ecclesiastica scribenda historia studium posuerunt, de hoc Justo narraverint, & ante omnes Hegesippus & Clemens: quorum ille quidem in quinto suo libro, hic autem in sexta earum, quæ vocantur hypotyposes, nonnulla ex iis, quæ ab ipso gesta sunt, assumentes, posteris tradiderint: nemo tamen se extendit ad omnia, neque contendit de eo dicere singulatim. Causa autem est, quod non fuit eorum institutum de ipso scribere; sed erat quidem eis aliud propositum argumentum: in parte autem, cum ita accidisset, illius meminerunt.

CAPUT I.
Patria, epistola scripta & elucidata. Aliæ virtutes.

[2] Iacobo ergo divino patria fuit Judæa, pater a Joseph, [Patria Iudæus,] qui propter insignem virtutem & morum bonitatem, fuit sponsus Virginis, quæ Dominum nostrum Jesum Christum peperit. Erant autem ejus actiones nomini convenientes: ajunt enim eum fuisse vocatum b Obliam, quod quidem vult significare Justum. Oculus ejus lenis & placidus, & vere dignus qui consequeretur a Deo misericordiam: aures divinis verbis omnino apertæ: os, in quo, tamquam aliquæ deliciæ, [insignis moribus,] lex erat perpetuo: manus, quæ semper movebantur ad benefaciendum: venter, qui omnino suis resistebat appetitionibus: nam ab animatis & vino tota vita usque adeo abstinuit, [abstinentia,] ut aquam quidem existimaret potum suavissimum, quemadmodum & alimentum panem, lacrymarum guttas abundanter miscens cum potione. Norunt obdurata Justi genua, & eorum velut emortua caro animi promptitudinem. [precum assiduitate,] Pannus erat ei gratum indumentum, & sindon, quando erat ad sacra ascensurus. Inter noctem & diem nullum erat ei discrimen: sed noctu quoque lucis exercebat opera; & dies, vitæ tranquillitate & turbarum vacuitate, imitabatur plane noctis silentium. Suis erat jucundus, alienis venerandus: tantam enim laudem virtutis, non solum apud amicos, sed etiam apud c pietatis ignaros fuit assecutus, ut nonnulli quoque eorum ejus conscripserint martyrium, & dixerint, non eos solum luisse pœnas qui Justum interemerunt; [a Iosepho Iudæo laudatus,] sed civitatem quoque magnam accepisse calamitatem, in qua execrandum illud contigit facinus. Ei quod dico, fert testimonium Josephus, in vigesimo libro antiquitatum id referens.

[3] Quomodo autem & alia, quæ ad Justum pertinent, vobis virtutis amantibus pro dignitate recensebimus? Postquam Dominus carnem nostram assumere dignatus fuit, d magnus hic Jacobus tenuit clavum Ecclesiæ Hierosolymitanæ. [delectatur contemplatione:] Cum autem duo sint, quæ hominem ducunt ad perfectionem, contemplatio, inquam, & actio, ex quibus vim accipiunt virtutes; examinandum est, quam hic esset in utroque eximius. Sed quoniam maxime per contemplationem ad Deum est ascensus, quoad ejus fieri potest, prius narremus de illius contemplatione, deinde etiam ejus actionem ponderemus pro viribus. Existimo enim oportere Episcopi oculum ante alia delectari vi contemplandi, etiamsi actionem quidam putarunt esse ascensum ad contemplationem. Concedatur ergo, quod contemplatio præcedat actionem, quandoquidem justi actioni conjunctum est etiam martyrium.

[4] [ejus modestia in inscriptione Epistolæ,] Quomodo Episcopus gregem cum scientia pascere debeat, is aperte potest intelligere, qui Catholicam ejus legit Epistolam. Et primum quidem id, quod est in inscriptione egregium, non est prætermittendum: protinus enim, &, ut dicitur, a carceribus, significatur Sancti modestia. Sic autem habet: Jacobus Dei & Domini Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. Nam cum ei liceret seipsum vocare Apostolum, aut Episcopum, aut quod majus est, Fratrem Domini, quibus nominibus ipsum quoque Paulus significavit scribens ad Galatas; videtur delectari humilioribus, se esse servum Christi Dei significat tribubus Israelis, vel maxime proprium magistri insigne habens moderationem, & ea sibi magis placens, quam Episcopatus atque Fraternitatis dignitate. [Gal. 1.]

[5] [& sinceritas doctrinæ,] Sed age, nonnulla, quæ leguntur in Epistola, quantum conceditur, persequamur, per quæ erit manifesta illius mentis puritas, & accurata doctrina. Nam cum fuisset in principio Epistolæ, & contemplante animi oculo considerasset, ut est consequens, quod quisquis ad Deum accedit, incidit in tentationes: (Boni enim principium & radix, est Deus: bonum autem, est virtus: Via autem, quæ fert ad virtutem, est aspera & difficilis, & multa habet adversa: & ideo evenit omnino, ut qui ad Deum accedunt, [qua inculcat patientiam in tentationibus,] in res incidant inæquales) exhortatur Sanctos ad invictam patientiam & numquam cedentem, bonos imitans puerorum præceptores, & qui convenienter legibus decertationis sciunt decertare. Dicit enim: Omne gaudium existimate, fratres mei, quando in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur: e [Patientia autem perfectum opus habeat, ut in nullo deficiatis. Si cui autem vestrum deest sapientia, petat a Deo, qui dat omnibus absolute, & non exprobrat. [Jac. 1.] Considera autem, cum quanta hortatur sapientia. Non enim solummodo sustinere, sed etiam gaudere ingruentibus jubet tentationibus: nec solum gaudere, sed id etiam omne gaudium ducere. Neque vero dicit quaslibet tentationes: sed, Quando in varias incideritis tentationes. Causa autem est: Scientes, inquit, quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.] Deinde subjungit, in fide debere esse firmitatem, & constantiam, & nullam dubitationem, dicens: Vir animo duplex, est instabilis in omnibus viis suis.

[6] Quod autem postea dicit, quantam cum venustate habet etiam profunditatem? Glorietur enim, inquit, [in divitiis & paupertate] humilis quidem in sua altitudine: dives autem in sua humilitate. Nam cum divitiæ quidem alliciant ad superbiam, paupertas autem ad humilitatem & animi dejectionem; ille contra jubet facere, divitem quidem suam constituere altitudinem in modestis actionibus; pauperem vero hoc ipsum existimare dignitatem non contemnendam, si magno & excelso animo ferat paupertatem. Ita paupertatem & divitias, quæ sunt sæpe multis materia ad peccandum, materiam efficit ad Dei cultum. Deinde rursus cum sciret, cujus gloriæ, & quam multorum bonorum sint tentationes conciliatrices iis, qui se fortiter gerunt, repetens dicit: Beatus homo qui sustinet tentationem: quoniam cum fuerit probatus, accipiet coronam vitæ: beatitudine & spe coronarum efficiens, ut sint viris bonis acceptæ tentationes, & eas propemodum tanquam lucrum existiment, & cum voluptate excipiant.

[7] [nec Deo adscribendam tentationem] Neque multorum morbum, qui suas defendentes cupiditates, peccatum dicunt esse a natura, & neque verentur existimare Deum esse causam malorum, reliquit incuratum: sed tanquam medicus præstantissimus, auxiliis utens præservantibus, huic morbo resistit, dicens: Nemo qui tentatur, dicat: A Deo tentor. Deus enim non f tentatur a malis; ipse autem tentat neminem: unusquisque vero tentatur a propria concupiscentia attractus & inescatus. [sed propriæ concupiscentiæ allicienti ad peccatum:] Deinde concupiscentia cum concepit, parit peccatum: peccatum autem perfectum, parit mortem. Sic vir justus juste judicavit inter homines & Deum: illi quidem suo testimonio tribuens, quod non esset auctor malorum, & linguis loquacibus persuadens, ut tacerent; efficiens autem, ut homines suam agnoscerent imbecillitatem & sua peccata; & ut sibi, & non Deo, ascriberent delicta, quæ ex mala consuetudine proveniunt & socordia; & sic discerent se humiliter gerere, & petere veniam.

[8] Præterea videbis Justum sapienter perimentem arrogantiam & superbiam, [& omne bonū a Deo procedare,] quæ sequitur bonum recte gestum, & persuadentem Deo potius quam sibiipsis ascribere, quod fuerit recte factum. Ne erretis igitur, inquit, fratres mei dilecti: Omne donum bonum, & omne datum perfectum, desuper descendit a patre luminum, apud quem non est vicissitudo, nec mutationis obumbratio: volens enim genuit nos verbo veritatis, ut simus nos primitiæ quædam ejus creaturarum. Hæc & exinaniunt arrogantiam, & ostendunt Deum esse datorem bonorum, & esse immutabilem, nec in eum cadere alterationem: quodque is est eximius, si conferatur cum rebus creatis, & maximam videtur gerere curam hominis.

[9] Post hæc accedit ad admonitiones quæ ad mores magis pertinent: [docet mores in conversatione,] Sit, dicens, omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, & tardus ad iram. Si enim velox sermo est cavendus, quanto magis adhibenda est cautio, ne cito irascaris? Vide autem, quomodo figuram veri exprimit Christiani. Religio pura & immaculata patri & Deo hæc est: Visitare orphanos & viduas in afflictione eorum, immaculatum seipsum conservare a mundo. [Jac. 2.] Ex æquo jubet & a mundo recedere, & ad propinquum accedere: tunc enim vere ac sincere fratrum miserebimur, quando nos separabimus ab affectione in mundum. Dicendo autem, Ne in personarum acceptionibus habeatis, fratres, fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ: tollit id quod fit ad ostentationem, [rectam in Deum intentionem] docens ne vivamus ut placeamus hominibus, neque quæramus gloriam ex hominibus, humilia & abjecta cogitantes: sed Deum solum amemus, & ejus quod sit habeamus ipsum laudatorem, & remunerationem ab eo expectemus. Dicendo vero eum legem implere regiam, qui diligit proximum sicut seipsum, excitat ad fratrum dilectionem, ex ejus qui legem tulerat dignitate, sciens hujus præcepti magnitudinem & pulchritudinem: & quod plane legis adimpletio, est dilectio in proximum; & hoc ipsum est summa bonorum.

[10] Quomodo autem movet ad misericordiam? terrens immisericordi & inevitabili, quod illic est, [dilectionem proximorum,] judicio? Judicium, inquit, sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam: per hoc concedens, ut misericordia glorietur plus quam judicium, quatenus illi dat victoriam. Quin etiam ita dicit fidem opus habere actione, sicut corpus eget spiritu: absque ea autem esse mortuam & inutilem, ut non confidamus in eo solum quod credamus, & inaniter gloriemur. Hoc autem probat statim, Abraham & Raab adducens in testimonium: illum quidem, qui cum fide Isaac quoque obtulit: hanc autem quæ speculatores per aliam viam transmisit. Et quid opus est, ut singula enumerem? [Jac. 3.] Vix ullam prætermisit ex virtutibus moralibus, [præscribit leges linguæ] ad quam non incitaverit virum pium ac religiosum, cum multa probabilitate, gratia ac jucunditate. Is linguæ legem dedit, ut qui & in tempore tacendum, & in tempore dicendum accurate doceret. Is paterne docet sequi quidem veritatem, a falso autem abstinere. Porro autem linguam quoque maledicam & calumniatricem plurimum accusat. Et de propinquo clanculum detrahere, aut etiam eum judicare, ab animis hominum procul propulsat. [Jac. 4 & 5]

[11] [divitiarum & paupertatis,] Tuum opus est, o Juste, divites quoque rursus & pauperes admonere: illos quidem, ne confidant in divitiis: hos autem, ut mala ferant patienter, ut qui sint tolerantiæ accepturi mercedem, quæ non potest auferri: & illis quidem infidelitatis argumentum divitias objicere, ut qui in eis confidant, & non in Dei sinu, qui nunquam exhauritur: his autem, tanquam prophetam annuntiare, quod pro foribus stat is qui judicat. Illud autem, non perjurium solum, sed vel ipsum omnino jusjurandum declinari debere, cujusnam alterius, quam linguæ justæ fuerit admonitio, dicentis: Ante omnia, fratres mei, [vetat jusjurandum,] nolite omnino jurare, neque per cælum, neque per terram, neque ullum aliud juramentum: sit autem vestrum, Certe certe, &, Non non, ne sub judicio decidatis. Eos, qui sunt sereno & tranquillo animo, docet, ut se muniant oratione: eos, qui ægrotant, ut oleo utantur cum oratione Sacerdotis ad unctionem, & id habeant pro morbi medicina, utpote quod oratio, cui opera ferunt auxilium, maxima possit efficere. Quid opus est omnia persequi, quæ hæc continet Epistola, cum eam possit qui velit legere, & illinc haurire tanquam ex fonte, & gustando factis probare, & ita fide dignus esse testis eorum, quæ pulchre dicuntur a Jacobo?

ANNOTATA.

a Hanc aliquorum Græcorum sententiam supra rejecimus, ostendimusque fuisse filium Cleophæ, qui secundum aliquos erat dicti S Iosephi frater, vel saltem maritus Mariæ, natæ ex amita vel matertera Deiparæ, ideoque dictæ Soror Mariæ.

b Obliam etiam legitur apud Eusebium, unde hic locus acceptus, & ex hoc apud Rufinum atque Nicephorum: verum male hic ponitur Oblias, quasi significet Justum, cum Eusebius sic habeat ἐκαλεῖτο Δίκαιος καὶ Ὠβλίας ἐστιν ἑλληνιστὶ περιοχὴ τοῦ λαοῦ καὶ δικαιοσύνη· quod commodum sensum habet, cum revera Ophlias, juxta Henricum Valesium Hebraice dicatur arx populi. Nicolaus tamen Fellerus lib. 3 Miscellan. sacrorum mallet sic legi, ἐκαλεῖτο Σαδδὶκ καὶ Ὠσλιὰμ, ἐστιν δίκαιος καὶ περιοχὴ τοῦ λαοῦ: nominabatur Saddic & Osliam quod est justus & munitio populi.

c Judæos scilicet, Christianorum mysteriorum expertes.

d Græce ad verbum, Adhuc quidem Dominus particeps nobis factus est mysterii secundum carnem, & magnus hic Jacobus tenebat clavum: quæ malui clariori paraphrasi explicare.

e Quæ hic sequuntur, uncis inclusa, desunt in nostro MS. Græco.

f Clarius hoc ex Græco quam quod Latina versio habet: Deus enim intentator malorum est.

CAPUT II.
Synodus Hierosolymis habita. Æstimatio singularis apud Apostolos & Iudæos. Martyrium.

[12] Porro autem hinc quoque sciri potest, quanta esset ejus auctoritatis & dicendi facultas. [Act. 15] Fuit aliquando quæstio Antiochiæ, [In Concilio Hierosolymitano praclare disserit:] an oporteret eos, qui ex gentibus ad verbum veritatis accedebant, more Mosaico deinceps circumcidere. Fratres ergo, qui erant Antiochiæ, Apostolis commorantibus Hierosolymis permiserunt judicium, Paulo & Barnaba usi ministris ad proponendum id de quo quærebatur. Cum vero quæ Hierosolymis erat Ecclesia ad hoc esset congregata, & Petrus primus Apostolorum præesset fidei, & jaceret semina pietatis: Viri fratres, inquit Jacobus, Simon exposuit, quomodo primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; & ei consentiunt Prophetæ. Deinde cum subjunxisset verba unius Prophetæ, de iis quæ quærebantur hanc tulit sententiam: Judico ego, dicens, non esse molestia afficiendos eos, qui ex gentibus ad Deum convertuntur: sed scribendum ad eos, ut se abstineant a contaminationibus simulacrorum, fornicatione, & sanguine, & suffocato. Sic dixit, & quod dixerat, deductum est ad effectum: & quod a Jacobo fuerat decretum, scriptum est ab Apostolis, & Ecclesiæ pro forma fuit traditum. Tanta apud Apostolos fuit ejus reverentia.

[13] Sed licet etiam audire, quidnam Paulus de eo scribat ad Galatas: Ascendi, inquit, Hierosolymam ad videndum Petrum. [Gal. 1] [æstimatur a S. Paulo,] Alium autem Apostolum non vidi, nisi Jacobum fratrem Domini; utpote quod res esset magna, & digna quæ mandaretur memoriæ, videre Jacobum. Qualibus autem monitionibus ad Paulum usus sit Jacobus, aperte sciet, qui legerit Actus Apostolorum. Cum nos enim (inquit Lucas) venissemus Hierosolymam, exceperunt nos omnes fratres. [Act. 24] Sequenti autem die ingressus est Paulus nobiscum ad Jacobum, & omnes accesserunt presbyteri: quos cum salutasset, exposuit singulatim unumquodque eorum, quæ Deus fecit gentibus per ministerium suum. Illi autem cum audiissent, glorificaverunt Deum, dicentes Paulo: Vides, frater, quam multa millia sunt inter Judæos eorum qui crediderunt, & sunt omnes legis æmulatores: de te autem audierunt, quod tu doces a Mose defectionem Judæos omnes, qui sunt in gentibus. Sed fac hoc, quod tibi dicimus: sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se: his assumptis, sanctifica te cum illis, & impende in illis, ut radant capita: & cognoscent omnes, quod quæ de te audierunt, nihil sunt. Oportet autem omnino existimare hæc verba esse Jacobi, ut qui esset princeps illius Ecclesiæ: propterea enim hoc egregie a Luca est additum: Paulus nobiscum ingressus est ad Jacobum. Tantum inter Apostolos tribuebatur Jacobo, & adeo erat clarus, & habebatur in tanto honore, partim quidem hoc habens ex virtute, partim autem hoc nactus ex eo, quod esset Frater Domini.

[14] Judas autem, qui Catholicarum septimam scripsit Epistolam, quanam ex re seipsum significat, [& S. Iuda se fratrem ejus scribente.] & quomodo facit inscriptionem? Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, iis qui sunt dilecti in Deo patre. Non ex imperatoriis & inanibus dignitatibus sibi tantum claritatis tribuunt, qui sunt in mundo splendidi, quantum ille sciebat gloriari ex eo, quod esset & diceretur frater a Jacobi. Si autem est Judæ gloria, dici fratrem Jacobi: quanto est ipsi Jacobo major, quod Christi frater nominetur? Ipse enim solus assecutus fuit hæc privilegia, & dignus est habitus, qui solus b vocaretur frater Domini.

[15] [Primus Episcopus Hierosolymis in Sancta ingreditur.] Hic ergo magnus & divinus Jacobus erat sanctus (ut sacra dicunt eloquia) ex utero matris suæ. Quamobrem statim post Deum, primum Pontificem, accipit clavum Ecclesiȩ Hierosolymitanæ, & solus in Sancta c sanctorum perpetuo ingreditur. Non enim semel, sicut iis, qui legi & umbræ cælestium serviebant, concedebatur ingressus: sed sic ingrediebatur, ut qui solus posset ingredi propter puritatem. Ingrediens autem, se inclinabat in genua: & populo conciliabat remissionem peccatorum, melius quam Moses: adeo ut instar camelorum ei genua obdurescerent, eo quod ea flecteret assidue: sic enim nobis Deus, qui homo factus est, orandum tradit. Propter insignem autem justitiam vocabatur, Justus d Oblias, quod lingua nostra significat compræhensionem populi & justitiam.

[16] Cæterum, quomodo e Prophetæ prius significaverunt, quidam ex septem hæresibus, quorum dux erat f Ananus, g (Erat autem Ananus tunc sacerdos, quando Paulus appellato Cæsare, Romam a Festo vinctus missus est ad Neronem) cum essent frustrati spe insidiarum, [interceptus a Iudæis,] quas struxerant adversus Paulum, convertuntur contra Jacobum fratrem Domini. [Act. 23] Hæc autem in illum facere ausi sunt. Cum Justum intercepissent medium, petebant ab eo negationem fidei in Christum coram toto populo, & ex ipso sunt suscitati: Dic nobis, O Iuste, dicentes, quodnam est h ostium. Ille vero verbum eorum confirmans, & qualis dicebatur Iustus volens videri, justam similiter vocem emisit. Hic est, inquiens, [fidem Christi profitetur:] filius Dei Iesus Christus. Atque nonnulli quidem credebant iis, quæ dicebantur a Iacobo: alii autem minime credebant, & conrradicebant, convenienter non rectæ traditioni & errori. Quædam enim hæreses apud Iudæos (ut divina dicunt eloquia) neque tenebant resurrectionem, neque credebant Deum venturum, ut redderet unicuique secundum opera sua. Atque multi quidem propter Iacobum relati sunt in numerum credentium: magna autem murmuratio exorta est inter principes Iudæorum, utpote quod dicerent Pharisæi & Scribæ in periculum venire universum populum, expectantem Iesum Christum.

[17] Cum ergo accessissent ad Jacobum: Te valde rogamus, o Juste, dicebant, cohibe populum: in errorem enim inductus est de Jesu, quod ipse sit Christus: & fac, ut iis, qui die Paschæ convenerint, de Jesu persuadeas, ne de ipso fallantur. Tibi enim nos credimus, & tibi ferimus testimonium, & universus populus, quod sis justus, & personam non accipias: hoc autem testimonium, quod esset justus, & personam non acciperet, ideo illi tribuebant, ut ex hoc Justi nomine eum ad se allicerent, & persuaderent, ut illorum personas acciperet, [supra pinnaculum templi constitutus.] corruptus assentatione. Ascendens ergo inquiunt, sta supra templi pinnaculū, ut cernaris a toto populo, & verba tua audiantur: nam propter Pascha convenerunt omnes tribus cum i gentibus. Statuerunt ergo Scribæ & Pharisæi Jacobum supra templi pinnaculum, & alta voce dixerunt: Juste, debemus omnes tibi credere. Quoniam igitur populus errat post Jesum, quem omnes scimus passum esse mortem sub Pontio Pilato, nobis enuntia, quid tibi videatur de Jesu.

[18] Cum ergo tempus vocaret, ut vir fortis resisteret mendacio, [clamat Iesum sedere ad dexteram Patris] non est cunctatus, neque metu prodidit veritatem: sed & animo & lingua liberrimus, & magnam protinus vocem emittens: Quid me rogatis, inquit, de Jesu? Ipse sedet in cælo ad dexteram virtutis patris sui, venturus posthac in nubibus cæli, ut judicet orbem terræ in justitia. Cum multi autem fuissent persuasi ab hoc Jacobi testimonio, clamarentque & dicerent, Osanna filio David: Scribas & Pharisȩos subiit magna ejus, quod factum fuerat, pœnitentia, & inter se dicebant, Male fecimus, qui tale testimonium Jesu præbuerimus. Agedum ergo Jacobum dejiciamus, ut populus metu retardatus non credat Jesu. Cum sic dixissent, magna voce clamarunt: O o, Justus quoque erravit.

[19] Cum ergo ascendissent in templi pinnaculum, eum statim dejiciunt. [dejectus oratio,] Et ne sic quidem desistentes ab insania, dicebant: Justum obruamus lapidibus. Et cœperunt in eum jaculari lapides, quoniam dejectus non erat mortuus. Sed conversus, (O sanctam animam) figit humi genua dicens: Domine Deus pater, dimitte eis, nesciunt enim quid faciunt; eamdem vocem, quam Stephanus, divinus quoque emittens Jacobus. Cum sic ergo eum appeterent lapidibus, unus ex sacerdotibus, [lapidatur,] qui erant filii Recham, filii Rechabim, de quibus fert testimonium Jeremias k propheta, clamavit, dicens: Cessate: quid facitis? Justus pro nobis precatur. Quidam autem ex eis, accepto fuste ex officina fullonis, [occiditur.] quo comprimebat vestes, valide infligit ejus capiti: & sic Justus tradidit animam. Quem acceperunt & sepelierunt prope templum Dei.

[20] Quicunque autem erant, in civitate moderati & probi, & videbantur leges accurate servare, hoc tulerunt graviter, [Ananus Pontifex deponitur.] & clam mittunt ad Agrippam, (erat enim is successor tetrachiæ Herodis) rogantes, ut scriberet ad Ananum, ne talia auderet. Neque enim recte fecisse dicebant, quod fecerat magno Jacobo. Quidam autem ex eis Albino quoque procedentes obviam, venienti Alexandria (ipsum enim post Festum elegit Cæsar procuratorem Judææ) eum docent, non licere Anano absque ejus sententia sedere in concilio. Albinus igitur, credens iis qui dixerant, iratus scribit ad Ananum, minans eum daturum pœnas admissi facinoris. Rex vero Agrippa, Anano deposito a Sacerdotio, cum fuisset Pontifex non plures quam tres menses, alterum ejus loco constituit. Mala autem extrema invaserunt Judæos post mortem Jacobi: horum testis est Josephus Judæus, qui nihil celavit veritatis.

[21] Hæc ita evenerunt, & Sanctus additus est Sanctis, Martyr Martyribus, Justis qui Justus erat & nominabatur, quique primus inter Episcopos fuit martyrica corona redimitus. [S. Iacobus primus Pontifex Martyr.] Nam inter Diaconos quidem præcessit Stephanus, inter Apostolos Zebedæi Jacobus: nunc autem Pontifex Christum primum Pontificem est secutus: Martyr eum, qui pro universo mundo proprium præbuit sanguinem. Quam multarum divinarum dignitatum quam multæ tibi debitæ sunt coronæ, Discipulo, Pontifici, Justo, Dei fratri, Martyri? qui quidquid boni dixerit quispiam, habet ex abundantia: ad gloriam Patris, Filii & Spiritus sancti, quæ est una & inseparabilis divinitas, & quam decet omnis honor & magnificentia, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Cum Jacobo ex matre Maria solus frater Joseph aßignetur in Euangelio, dicendum erit Iudam fuisse Iacobi fratrem, ex eodem quidem patre Cleopha, sed ex altera matre.

b Interim Christus Marci 6 vocatur a Nazarenis frater Jacobi & Joseph, & Judæ & Simeonis. Paulus etiam I Cor. 9 v. 5 Fratres Domini nominat, Judam verosimiliter & Simeonem intelligens, ex duodenario numero Apostolorumduos, sed forte minus propinquos: ut Jacobus hic (nam de fratre Josepho, qui potuit ante Christum obiisse, nihil legitur) solus & antonomastice Adelphothei gloriosum cognomentum retinuerit.

c Græce εἰς τὰ Ἅγια ἁγίων. Ast Hegesippus, ex quo ista deducta, solum habet: Τούτῳ μονῷ ἐξην εἰς τὰ ἅγια εἰσιέναι. Erat Sancta Sanctorum locus, in quem semel in anno intrabat supremus Pontifex. At Sancta locus, in quem quotidie intrabant Sacerdotes. Et licet S. Iacobus non esset Sacerdos Iudæorum, tamen illi sanctitatis existimatio tantam conciliarat auctoritatem, ut intranti in Sancta nullus resisteret.

d Commodius dixisset Saddic & Oblias, ut duplex interpretatio sequens, duplici Hebraicæ voci responderet.

e Hegesippus apud Eusebium, hæc verba connectens periodo priori, de honorificis cognomentis Iacobo per Iudæos additis, ait, ὡς οἱ προφῆται δηλοῦσι περὶ αὐτοῦ, sicut Prophetæ de eo declarant: nec facile est explicare quos istic Prophetas significet: suspicor applicata ei quædam loca, quæ alias de Meßia sub nomine Justi inveniuntur: ut cum dicitur Sapientiæ 2, Opprimamus & circumveniamus Justum.

f Iosephus lib. 13 cap. 8 trium dumtaxat hæreseon meminit, Pharisææ, Sadduceæ, & Essenæ: at septem a se prius descriptas in Commentariis hic ait Hegesippus, cui credimus, & Iosephum solum tres precipuas nominasse.

g Hic Actorum 23 & deinceps vocatur Ananias, Princeps Sacerdotum.

h Ostium poni videtur pro exitu seu fine: intendebant enim, ut simpliciter respondendo quod obiisset in cruce, videretur ejus divinitatem negare.

i Non solum quarumcumque tribuum Israelitas, sed etiam gentiles ad diem festum undequaque solitos Hierosolymam ascendere, notius ex Euangelio est, quam ut contra Scaligerum probari debeat: cujus etiam scrupulo de gentibus templum non ingredientibus facile satisfacit ipse locus, in eam partem prospectum habens, ad quam gentilibus quoque fas fuerit accedere.

k Ast Rechabitæ, de quibus Hieremiæ 35, ex Madianitis inter Iudæos habitantibus erant, uti ex 10 Numerorum liquet; quomodo ergo ex iis Sacerdotes erant? Glossema igitur hoc de suo adjecerit vel Hegesippus vel Eusebius, eo quod legeretur filius Rechab, adductus in hunc errorem: cum nomen hoc ferre potuerit etiam ex Aaraonis familia aliquis, sicut ex Iudæis multi gesserunt nomen Ismaelis, quos ridiculum foret Ismaelitas dicere.

DE S. ANDEOLO SVBDIACONO
MARTYRE IN TERRITORIO GALLIÆ VIVARIENSI.

AN. CCVII.

[Praefatio]

Andeolus Subdiaconus, Martyr, in territorio Galliæ Vivariensi (S.)

G. H.

Acta vitæ & martyrii S. Andeoli damus ex antiquo Legendario nostro, quod aliquot tomis comprehensum nobis comparavimus, [Acta & MSS. & apud Bosquetum.] ac sæpius deinceps, quia ab hoc mense Majo usque ad finem anni plurimorum Sanctorum res gestas continet, lectori proponemus. Consentiunt hisce Actis ea, quæ Franciscus Bosquetus parte 2 historiarum Ecclesiæ Gallicanæ edidit a pag. 91. Capite primo contenta, leguntur plane eadem in Actis SS. Andochii, Thyrsi, & Benigni, nobis Autißiodoro submissa a Petrole Venier Pœnitentario Ecclesiæ Autißiodorensis. Eadem & contenta Capite secundo iterum descripsimus, sed cum aliqua hinc inde varietate, ex antiquo MS. Trevirensi monasterii S. Maximini: reliqua deerant: sed aderat Prologus, quem ex dicto codice solo damus. Similia Acta, sed plurimum contracta, submisit nobis Ludovicus Nicque Cælestinus Sueßionensis. Præterea, quæ jam dicto capite primo describuntur, indicantur etiam in variis Actis MSS. apud nos collectis, tum S. Irenæi Episcopi Lugdunensis, ad XXVIII Iunii dandis; tum SS. Andochii & Thyrsi, ad XXIV Septembris illustrandis; tum denique S. Benigni, qui colitur Kalendis Novembris.

[2] [a quibus expungendum S. Polycarpi nomen,] Ad temporum rationem quod attinet, implicatam eam reddit S. Irenæus, post cujus Martyrium dicitur Andeolus cum sociis missus in Gallias a S. Polycarpo: quæ subsistere nequeunt: cum S. Polycarpus ad annumCLXX vivendo non pervenerit, & S. Irenæus solum passus sit III seculo Christianæ Æræ jam inchoato. Hanc difficultatem si removeas, in reliquis stare posse S. Andeoli Acta censet prælaudatus Bosquetus. Removebis autem, si credere velis, pro aliquo Smyrnensi Episcopo, cujus nomen exciderat e memoria, usurpatum temere nomen S. Polycarpi, eo in Gallia notius quod ejus discipulus fuerit S. Irenæus. Expungo igitur Polycarpi nomen, & Smyrnensis Urbis Episcopum indefinite substituo: tum cum bona lectoris sic præmuniti gratia, [ut consistant tempora.] tempora advenientis in Gallias Andeoli & pro Christo patientis sic ordinata propono. Anno Severi Imperatoris X, Christi CCII S. Irenæus apparuerit Episcopo Smyrnensi, cujus nomen latet, eumque monuerit ut in Gallias mitteret S. Andeolum, quod eodem ipso anno contigerit, aut aliquanto post. Hic ab sociis sejunctus ad sinistram ripam Rhodani, ut mox dicemus, aliquot annis Christi Euangelium annuntiavit, & plurimos convertit. Dein anno Christi CCVII Severus Imperator illac transiit, & S. Andeolum, in fide Christiana constantem, martyrio coronavit: cujus ossa tempore Lotharii Imperatoris ipso revelante fuisse reperta, traditur ab Andrea du Chesne tomo 2 Scriptorum Historiæ Francorum pag. 402.

[3] Hujus martyrii paßim meminerunt Martyrologi Latini, excerpto ex Actis ejus elogio: [Memoria in antiquis fastis.] quod apud Adonem tale est: In Galliis territorio Vivariensi, in loco qui vocatus est antiquitus Gentibus, S. Andeoli Subdiaconi, quem misit ab Oriente S. Polycarpus (imo hujus successor) cum Beato Benigno & Andochio Presbyteris & Thyrso Diacono, ad prædicandum verbum Dei in Galliam. Cujus prædicatione Cæsar Severus comperta, spinosis fustibus crudelissime flagellatum in carcerem trudi præcepit: & alia die productum, cum videret superari non posse, jussit ad similitudinem gladii, de ligno durissimo ensem fieri & in crucis modum caput ejus scindi. Quod cum factum fuisset, eliso in terram cerebro, gloriosa morte translatus est. Eadem, sed magis contracta, habentur apud Vsuardum, Notkerum, Bellinum, & alios recentiores, cum hodierno Martyrologio Romano. Omitto nominare Hispanicum Martyrologium Tamaji de Salazar, qui S. Andeoli in Hispaniam pertrahendi auctorem habuit Pseudodexterum: hic vero non aliud fundamentum, quam quod Petrus de Natalibus, post eumque Maurolycus, pro Vivariensi Galliæ territorio expresserint Nivariense, per errorem typographis aut librariis condonandum: quod satis ei fuit ut cogitaret de Nivaria Carpetanorum, ipsa forsan quæ hodie Nieva dicitur, Comitatus indidem appellati caput, Ortelio Nipharia.

[4] Ioannes Columbi libro de Rebus gestis Episcoporum Vivariensium pag. 8 asserit, locum, [Burgum S. Andeoli.] qui dicebatur quondam Gentibus, nunc ab illustrissimo Martyre appellari Burgum S. Andeoli: & in ipso visi carcerem subterraneum, qui clausum habuit in vinculis, neque infrequentibus clarere miraculis. Ceterum probare non possum nominis rationem, in Actis num. 18 propositam, quasi a Severi sarcasmate impio, accepissent illud Christiani. [Actorum fides non omnino maxima.] Forte Gentii bustum antiquitus appellatus locus, ludendi in nomine occasionem dedit vulgo, ex cujus traditione crediderim conscripta Acta, post decursum plurium seculorum, non absque rhetorico aut potius juvenili ornatu sermonum invicem habitorum, non a coævo auctore composita. Licet enim n. 14 legam, Hæc ergo quæ in crypta gesta sunt, dum istic attineretur S. Andeolus, custodum relatione cognovimus: non persuademur tamē ea sic cognita esse immediate. Nam ipsamet hæc crypta, sub templo Martis extructa, antiquitatem non maximam sapit: quia Christianorum, & quidem jam pacate agentium fuit, non Gentilium, ædificandis templis cryptas substruere: & in fine Capitis I allegantur gesta Paßionis SS. Benigni, Andochii, Thyrsi, tamquam pridem scripta, quæ tamen non videntur esse vetustißima, ut quæ simili laborent vitio, nominati perperam S. Polycarpi; & concluduntur Acta cum attestatione miraculorum usque hodie perseverantium; & stylus totus conformis Prologo, posteriora sapit secula: Prologus autem ita operose amolitur lectoris fastidium & fabulositatis suspicionem, ut vel solus susficiat ad elevandam majoris antiquitatis fidem.

[5] S. Andeoli socii, videlicet Benignus, Andochius & Thyrsus, [Martyrium sociorum.] in Actis antiquis a nobis Romæ in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorii descriptis, dicuntur martyrio coronati, cum defuncto Severo Imperatore successisset Aurelianus, iniquior sicut imperio, ita & malitia. In Chronico Divionensi apud Ismaelem Bullialdum, in Diatriba de S. Benigno pag. 17 habes, quod Imperator Aurelius, qui & Aurelianus vulgo dicebatur, ingressus castrum Divionem, S. Benignum vinctum & cæsum jussit prȩsentari. Qui ergo in Romano MS. Aurelianus appellatur, est M. Aurelius Antoninus, Severi successor, ab usitato ei vestitus genere cognominatus Caracalla; quem aliquando Gallias petiisse testatur in ejus gestis Ælius Spartianus. Caracalla occiso succeßit Macrinus, eoque non die postea sublato, M. Aurelius Antoninus Heliogabalus, sub quo in dicto Chronico dicitur S. Benignus occisus. Quæ ad hujus & aliorum diem natalem erunt accuratius discutienda.

VITA
Ex variis MSS. collatis cum editione Bosqueti.

Andeolus Subdiaconus, Martyr, in territorio Galliæ Vivariensi (S.)

BHL Number: 0423

EX MSS. ET BOSQUET.

PROLOGUS.

[1] Sanctorum Martyrum gesta per ordinem exequi, atque triumphos veraci quidem sed paupere reserare sermone, non tam scriptori laboriosum, quam legentibus veremur esse laciniosum: Et cum Martyribus dolor vel labor non fuerit supplicia sustinendo; timemus, ne forte legentibus, idipsum generet fastidium recensendo. Hæc idcirco præmisimus, quia Beati Andeoli Martyris passionem, qui ob gloriam cælestis regni & nomen Domini nostri Iesu Christi, animam suam ad mortem, & corpus suum non dubitavit ad supplicium tradere, per ordinem scribere, atque ad posteros fideli relatione transmittere, Domino juvante, curavimus: non solum simplici relatione pandentes, quod vel in ipso intrepide usque ad mortem persistente, ac Dominum confitente, dictum gestumque cognovimus; sed & patriam ejus simul & causam deserendi patriam, similiter, ut comperimus, annectentes. Non ergo fabulosum narrare nos aliquis credat, si gesta Passionis ejus, ut diximus, sicuti jam a nobis comperta sunt, proferimus.

CAPUT I.
E revelatione iter Smyrna in Gallias.

[2] Igitur posteaquam gloriosus Irenæus Episcopus, fidelissimum pro Christo martyrium consummans, a migravit ad cœlum; b medio noctis fere tempore, [Smyrnensis Episc. a S. Irenæo per visum monitus] c vultu terribili, umbra pacifica, & cum multitudine Martyrum, ad d Smyrnensis urbis Episcopum, a quo doctus fuerat, veniens, ait ei: Agnosce filium quem erudisti, Pater: cognosce, sancte Sacerdos, Irenæum tibi fuisse ministrum. Ecce accepimus promissionem, quam nobis promisit Rex cælorum & terræ factor: nihil nobis de promissione sua fraudavit Redemptor noster. Nunc ergo, Pater, audi verba filii tui, & transmitte duos Sacerdotes, id est, e Benignum & Andochium, [de mittendis in Gallias SS. Benigno Andochio & Thyrso] & Thyrsum Levitam, Galliarum urbibus prædicare, quos nosti virtutibus & sapientia plenos; quoniam oportet eos illic per martyrii gloriam instigante f diabolo triumphare. Sed quia in illis regionibus paucitas Christianorum est; præcipe ut baptismatis gratiam populis præbeant. Notum enim tibi sit, sanctissime Pater, quia gens illa inspirante Domino copiose desiderat ad viam veritatis venire, ac deserere idola, & servire Christo. Et cum hæc sancto suo sermone locutus fuisset, rediens ad Martyres discessit ab eo. Mane autem facto, g Episcopus suos alloquitur Fratres, referens eis quæ viderat, & ut felix iter aggrediantur, hortatur simul & monet. Tunc sancti Sacerdotes Benignus & Andochius, una cum Thyrso Diacono, hæc audientes, gaudio magno repleti sunt; & præceptum Christi tam magnum cum omni alacritate suscipientes, ire quo jubebantur disponunt fiducialiter.

[3] Adveniente vero nocte, vigiliis & hymnis Domino vacantes, [eos ad navim deducit:] & pro tanta visione gratias agentes, facta luce valedicentes sanctis Fratribus, iter arripere parant. Sanctus autem Episcopus cum lacrymis & gaudio deducens eos usque ad portum, ubi naviculam ascensuri erant, cum ipsis descendit, & valedicens eis ait illis, Angelus Domini comitetur vobiscum, Spiritus sanctus sit in visceribus vestris. Magna vos in cælis gloria expectat, o piissimi Fratres: vos ergo verbum Domini gentibus prædicate, adventum Christi omnibus annuntiate. Videte itaque ne in aliquo vereamini: multos enim habetis adjutores atque intercessores, qui pro vobis Dominum interpellare non cessant. Et hæc dicens, dansque eis pacem, reversus est. Illi vero ascendentes naviculam, divino favente auxilio, in Corsicam sunt delati: statimque tantæ tempestatis affuerunt procellæ, ut omnes nautæ dicerent, se non solum visu, sed nec auditu tales potuisse comperire. [qui tempestate coacti in Corsica subsistere] Tunc sancta inter eos erat ista collocutio: Forsitan non omnia, quæ ad divinum pertinent ministerium exhibemus, aut in his locis nos vult divina clementia prædicare: sed quantum cognoscimus, omnes qui in his locis versantur Christiani h manifestissimi sunt. Tunc S. Thyrsus taliter suos collegas alloquitur, dicens: Sanctissimi viri, vacemus hac nocte orationi, & studeamus psalmodiæ: forsitan Dominus Iesus Christus revelare dignabitur servis suis, qua ex causa tempestas insidiatur nobis, & videtur esse contraria; feceruntque ita, & illucescente die paululum declinaverunt capita sua somno.

[4] Tunc S. Benigno beatissimus Irenæus apparuit dicens ei: Carissime frater, [discunt expectandum S. Andeolum.] in patria ad quam dirigimini paucitas videtur esse Episcoporum, nec facile invenietis qui vobis ad divinum ministerium debeant ordinare solatium: proinde dignum est ut vobiscum ducatis omne officium, ut non una aut duæ civitates de vestris corporibus exornentur, sed multa loca de vestra præsentia possint illuminari. i Sustinete ergo hic, donec Frater noster Andeolus Subdiaconus vestro subjungatur itineri. Surgens autem a somno beatissimus Benignus retulit sociis; illi vero Dominum glorificantes atque gaudentes tribus sustinuerunt diebus. Tertia vero nocte veniens ad Episcopum Beatissimus Irenæus, eo schemate sicut & antea, dixit ad eum: Pater sancte, adhuc nobis videtur ut dirigas Andeolum Subdiaconum post Fratres nostros, ut in unum juncti & simul pergentes, Euangelistarum in eis videatur impleri numerus. Mane autem facto Episcopus quæ viderat S. Andeolo narravit. Ille vero hæc audiens, exultans & gaudens dixit ad Episcopum: Pater bone, ne tardaveris implere Domini jussionem, sed quæ tibi præcepta sunt, ut bonus pastor fiducialiter accelera adimplere; [Hoc etiam misso,] ut cum ante Christi tribunal veneris, non solum de tuis meritis, sed & de nostris laboribus glorieris. Hæc autem B. Andeolo dicente, utrique descenderunt ad portum, ubi eidem navicula divinitus parabatur.

[5] Tunc talibus eum allocutus est verbis, dicens: Dulcissime Frater, ubicumque ieritis verbum Dei intrepide & incessabiliter prædicate, adventum Christi omnibus annuntiate. O quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium regnum Dei! Videte ergo ne vos longi itineris frangat austeritas, ne regionum longinquitate turbemini, aut parentum desideriis coacescat cor vestrum. Non vos ullæ minæ, non iniquissimi Cæsaris conturbet impietas: sit in cordibus vestris B. Pauli Apostoli sermo, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur nobis, & valedicens cum lacrymis dixit ei: Paradisi gloria perfruamini, & ante tribunal Christi reportantes fructum laboris vestri vos ipse excipiat, & in illa felicium justorumque regione associet athletis suis, ubi lux permanet, & vita regnat. Et ascendens B. Andeolus in naviculam, [prægressisque adjuncto] tertia die feliciter sanctorum Martyrum affuit præsentiæ; qui pariter gaudentes, ac Domino vota solventes, ascendunt navim, properare cupientes ad Galliam, ubi fuerant destinati. Gratia autem Domini favente celeriter eos ad Massiliam unda maris advexit. Egressi vero ad terram, habito consilio, ad Lugdunensem properant urbem. [appellunt,] Cumque venissent reperiunt S. k Zachariam Presbyterum, qui ob persecutionis procellam latenter in crypta inter Martyrum sepulcra latitabat: cum quo verbum Domini meditantes, atque in Spiritu sancto gaudentes, Dominum pariter precabantur, ut eorum dirigeret gressus.

[6] Et dum ibidem morarentur, Angelo Domini adveniente, [& separantur.] visum est sanctis Fratribus ut B. Andeolum ad l Carpentoratensem urbem prædicationis gratia destinarent. Tunc valedicentes sibi ac flentes oraverunt sic: Respice, Domine Iesu Christe, servos tuos in hoc loco nunc peregrinos; & præsta, ut quos nunc facit absentia corporalis esse divisos, in conspectu majestatis tuæ reportantes fructus justitiæ facias adunatos. Tunc beatissimi Sacerdotes Benignus & Andochius, una cum Thyrso Diacono, ad Augustodunensem urbem properant festinanter. Quȩ autem miro modo de ipsis acta fuerint, gesta Passionis eorum manifeste declarant.

ANNOTATA.

a Migravit die 28 Iunii anno 201.

b In MS. Vita S. Irenæi, a nobis Archimonasterio Cisterciensi descripta; & in MS. Vita SS. Andochii, Benigni & Thyrsi, Romæ in Vallicellana reperta, interponitur septimo die post obitum.

c MS. S. Maximini vultu lætissimo, in alio MS. ore pacifico.

d Hic expungimus nomen S. Polycarpi, uti temere usurpatum vel intrusum: huic autem forsitan aptata sunt reliqua, quibus Episcopum, ut suum olim Magistrum, alloquitur Irenæus: nisi hunc dixeris mortuo Polycarpo perseverasse sub disciplina successoris, quem proinde pari jure potuerit appellate magistrum.

e Coluntur S. Benignus I Novembris; SS. Andochius & Thyrsus 24 Septembris.

f MS. S. Maximini, de diabolo triumphare.

g Iterum hic & deinceps loco, S. Polycarpus, ponitur simpliciter, Episcopus.

h Fidem in Corsica a S. Paulo Apostolo prædicatam asserit Primus Cabilonen. Episcopus in Topographia SS. Martyrum: estque ipsorum Insulanorum traditio.

i In MS. S. Max, ista adduntur: quia dies erit, ut sepulcra vestra valde honorentur in terris, & animæ vestræ septuplum quam sol fulgere videantur in cælis.

k Zacharias, comes S. Irenæi, eum sepelivit: ac dein factus est Episcopus Lugdunensis; & teste Adone in Chronico, præfuit tempore Paracodis Episcopi Viennensis.

l Carpentoracte urbs Episcopalis & caput Comitatus Venuxini, in ditione Pontificia Provinciæ inserta.

CAPUT II.
Fides Christi annuntiata. Comprehensio. Vulnera tolerata. Plagæ sanatæ.

[7] Sanctus vero Andeolus ad urbem Carpentoracensem festinans, & per aggerem publicum iter agens, [Bergoiate Christum prædicanti:] usque ad Rhodanum fluvium pervenit: ibique inventis negotiatoribus, cum ipsis navali evectione usque ad locum, qui a Bergoïate vocatur, descendit; ibidemque substitit; quia diei noctis succedebat initium, mane volens carpere viam, per quam ad locum ubi destinatus fuerat posset accedere. Interim nocte illa non cessavit hospites suos verbo veritatis imbuere, & adventum Domini incessanter prædicare. Mane autem facto non solum incolæ loci illius, sed etiam vicini, fama Sancti hujus cito currente, cognoscentes quæ ab eo salubriter dicebantur, ad audiendum Dei hominem avide concurrebant; ac verbum veritatis ab eodem cum omni exultatione suscipientes, Domino quem cognoscere merebantur, vota vovebant.

[8] Dum hæc itaque agerentur, iniquissimus Cæsar b Severus ad urbem Valentiam properans, vidit in eodem loco ad audiendum Dei hominem turbas hominum convenire; [superveniens Imperator Severus] & interrogans quam ob causam ibidem tam devote utriusque sexus concurreret multitudo, cognovit B. Andeolum Dominum Iesum Christum, Dei Patris filium, voce publica, & adventum ejus in quo judicaturus est vivos & mortuos, omnibus annuntiare. Sed invidus diabolus, tam præclaram Christi lucernam extinguere conatus est. Denique Severus, statim hoc verbo audito, ira cum dæmonio repletus, accersitum eum ad se adduci præcepit; atque ipse, cum omni multitudine quæ secum erat, ad Sanctum Dei interficiendum festinus advenit; & descendens de curru suo, apprehendit lapidem manu sua; tantaque eum invasit furoris insania, ut ante ullam interrogationem Dei hominem in capite crudeliter feriret. [jacto lapide ferit, & punitur.] Quo facto statim manus illius arefacta est. Tunc nequissimus Cæsar, cum iracundia & furore, dolore constrictus, dixit ad eum: Dic mihi seductor, unde es? aut quod tibi est nomen? vel quare decipis homines bene viventes? & nescio ad quam perfidam sectam vis declinare? Cumque B. Andeolus teneret silentium; conversus ille ad suos, dixit eis: Credite mihi quia magus est iste: nam ex quo de lapide eum attigi, brachium meum torqueri non cessat.

[9] Et aspiciens ad Sanctum Dei, dixit ad ipsum. Dic nobis, maledicte, unde es? vel quæ te causa huc venire fecit? [S. Andeolus Christi fidem palam professus.] S. Andeolus cum omni patientia ac simplicitate respondit: De partibus Orientis ab Episcopo Smyrnensi in istam provinciam cum Dominis & Patribus meis missus sum, ut verbum Dei gentibus prædicemus, & adventum Iesu Christi Dei ac Domini nostri ignorantibus annuntiemus; & recedentes miseri homines ab idolis manufactis, ac deserentes insanam culturam, & imagines quas diabolus ad perditionem animarum adorari persuadet, illum cognoscant esse Deum qui in cælis est, qui nobis omnibus spiritum vivendi & animam contulit. Nomen vero meun si scire vis, Andeolus vocor. Tunc Severus admirans super ingentem patientiam ejus, dixit ad eum: Ergo propter hoc tantum in istam provinciam venisti, ut diis nostris contumeliam faceres, & sequentes te ad tormenta patienda tibi associares? Certe in regionibus istis, vana nescio quæ & superflua prædicando, vitam male finies. Sed audi consilium meum, dimitte hanc sectam, [non movetur promissis aut minis,] nuper a Christo nescio quo adinventam, qui ista prædicando crucifixus asseritur: tu vero si vis, primus poteris esse in palatio meo, & locupletem te ac splendidum, si mihi consenseris, faciam. Ceterum si in his quæ agis permanere volueris, diversis tormentis faciam te ultimum vitæ tuæ finire diem.

[10] Et conversus iniquissimus Iudex, interim, dixit ei: Dic mihi per Deum quem colis, si est tibi c acquestus auri & argenti dum ista prȩdicas? S. Andeolus respondit: Divitiæ nostræ non in auro atque argento, sed in Christi gratia aut ejus regno consistunt. Tunc Severus quasi blando sermone dixit ei: Crede mihi, quia si volueris ad deos nostros converti, & cum humilitate ipsis sacrificium offerre, ditiorem te & honoratiorem ceteris adstantibus faciam. Nam dii nostri misericordes sunt: cum enim vident contemptores suos ad se cum humilitate reverti, statim omnes culpas & excessus remittunt. S. Andeolus respondit: Ego in ista provincia non aurum & argentum, sed animas hominum acquirere veni, quia rationabilius est illum coli qui cælos & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, fecit, quam idola muta & surda, quæ tu colendo projiciendus es in ignem inextinguibilem, qui paratus est diabolo, & vobis qui consentitis ei. Infelicissime hominum, [divitias ostendit esse vanas:] si tu colendo res vanas animam tuam occidisti, vel hunc simplicem populum non subvertas, sed permitte eum ad viam veritatis venire. Si velles miser cognoscere Creatorem tuum, divitias istas, quas pertempus habes, in æternum poteras possidere. Sic enim promisit Dominus & Salvator noster, quia quæ homo dereliquerit in hoc seculo, & secutus eum fuerit, cum vita æterna centuplum accipiet in futuro de thesauris ejus. Intellige, infelix, quia hæc quæ colis opera manuum hominum sunt, tua autem ordinatione ad subversionem hominum facta: melius vero faceres si omnium elementorum factorem cognoscens, ad lumen de tenebris pervenires, & non tot millia hominum tecum deduceres in perditionem: nam & divitiæ tuæ, quas mihi promittis, tecum erunt inter tenebras exteriores, ubi erit fletus & stridor dentium.

[11] Tuuc iratus Severus jussit eum inversis manibus ad trochleas extendi, ita ut brachia illius arrecta viderentur; [in trochleis extensus, fustibus cæditur:] atque spinosis vectibus eum crudeliter cædi præcepit, sic vero ut quinquaginta fustes ad instar brachiorum a tergo illius frangerentur. Ille autem extensus dum cæderetur, non cessabat Domino gratias agere, dicens: Gloria & laus tibi, Domine Jesu Christe, quia jam initia passionis in me misero & indigno dignaris ostendere. Præsta Rex gloriæ, ut in his perseverans cum victrici corona ante Majestatem tuam merear pervenire; S. Polycarpe, magister meus & amice Christi, gemma splendida, laus & corona mea, ora pro me servo tuo, ut tolerantia roboratus, cum venerim ante tribunal Christi, de tua doctrina & mea in Christo victoria, habeas cum gaudio mecum triumphare. Cum autem omnes illi fustes a tergo ipsius fuissent confracti, d Severus dixit ministris suis, Solvite eum, & quærite locum tenebrosum & squallidum, ubi nullum lumen appareat, ibique eum recludite diligenter, ne forte aliqui de astantibus colloquantur cum eo, & persuadeat aliquos ad suam vanam perfidiam declinare.

[12] Tunc unus de militibus, Cerecius nomine, dixit ad Cæsarem: Domine, est in alia ripa fluvii cœptum fieri templum invictissimi Martis, sub ipso est crypta constructa, [carceri inclujus,] in qua si jubet Magnitudo tua, tutissime poterit iste recludi. Severus dixit: Optimam rem dixisti. Convenit enim utilitati nostræ ut non in tanta constipatione populi maneat, ne verbis suis, ad superstitiosam sectam, quam prædicat, aliquos ingenio suo persuadeat; sed & nos, dum inimicum nostrorum deorum ipsis vinctum præsentare videmur, gratiam eorum maximam possumus promereri. Jubente ergo Severo ductus est homo Dei, & in crypta dæmonibus dedita impie trusus. Vigilantibus vero ante cryptam custodibus, medio fere noctis tempore viderunt lumen immensum deintus, & multitudinem Sanctorum cum beato Martyre colloquentem apertissime audierunt. [a Sanctis apparentibus corroboratur,] Hortabantur autem eum dicentes ei: Dulcissime frater, forti animo esto, ne timeas: crastina enim die accipies coronam martyrii, Suscipiet vero ille te, pro cujus nomine gloriosum certamen intrepide suscepisti. Securus ergo esto de promissione Domini, quia te statuet ante conspectum suum, & fulgebis in regno ejus ut sol, & possidebis habitaculum perenne, divitiasque quas nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Recordare ergo Domini nostri mandata, quia multa nos pati propter nomen suum promisit: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[13] Orantibus vero eis ac discedere cupientibus, valedicentes dixerunt ad Martyrem Christi: Ita, frater, cœptum cursum percurre, ut te Christus cum gloria martyrii & triumphali corona intra portas paradisi excipiat, & ad portum perducat, ubi naufragium nullum timetur, & ubi periclitationis nullus accedit casus. Sanctus vero Andeolus perfusus lacrymis, precabatur eos dicens: Sustinete obsecro adhuc, sanctissimi viri, quia ex quo ad me loqui cœpistis, & vulnera carnis meæ sanata sunt, & consolationis maximus datus est locus. Orate itaque, Domini mei, [& sanatur.] ut robur mentis mihi accrescat, ut subsequentibus exemplum dignæ relinquatur provocationis; & gentibus, si in me tolerantiam viderint, credendi aperiatur aditus. Et his dictis, hymnum Domino modulata suavitate canentes, discesserunt ab eo. Hæc ergo quæ in crypta gesta sunt, custodum relatione cognovimus.

ANNOTATA.

a Bergoiate, Bergoate seu, Barbogate, videtur e regione Burgi S. Andeoli, ad sinistram ripam Rhodani, in Delphinatu hodierno fuisse. ubi mappæ notant la Berreria.

b Circa an. 207, cum per Gallias discederet in Britanniam: quæ porro hic sequuntur de jacto in Sanctum lapide & jacientis brachio arefacto, eo narrantur modo ut suspecta merito haberi poßint.

c MS. S. Maximini, acquisitio.

d In MSS. Andainensi & S. Maxim. hæc inseruntur: Cæsar præcepit ministris suis, ut decem subulas calidas in corpore infigerent. Cumque hoc factum fuisset, ipse sanctus Martyr illæsus permansit, laudans & glorificans Deum, qui eum custodivit a pœna. Tunc impiissimus Cæsar, non ferens injuriam, jussit afferri rotam & alligari Sanctum, & sub rota incendi flammam subter eum, & oleum desuper fundi præcepit, ut celerius consummaretur. Sanctus vero Andeolus alligatus est in rota: & cum solveretur rota, conquassavit totum corpus ejus. B. Andeolus aspiciens in cælum, dixit: Benedico te, Domine Deus meus, qui in cælis es: gratias ago Pater meus: Jesu Christe, ne me derelinquas in hoc certamine: sed extende manum. Hæc in dictis MSS. & desunt in aliis MSS. neque eorum mentio fit in Martyrologiis. Reliqua porro deerant in MS. S. Maximini.

CAPUT III.
Martyrium toleratum. Corpus a submersione liberatum & sepultum.

[14] Mane autem facto producitur sanctus Martyr a custodibus foras; [Eductus e carcere] & dum mora fieret Rhodanum fluvium transeundi, stans beatus Martyr super ripam fluminis, oculis elevatis ad cælum & mente in conspectu Domini consternatus, oravit ad Dominum, sic dicens: Domine Jesu Christe, quia te toto corde confiteor, & a te auxilium contra inimicum veritatis expeto, in ista hac die suscipe spiritum meum, & in ista fluvii ripa jube requiescere corpusculum meum. Tunc custodes comprehendentes eum, ad iniquissimum Severum in alia ripa fluminis, ad vicum prædictum Bergoiate, ubi pro hac solummodo causa substiterat, perduxerunt. At vero militibus Sanctum Dei foris tenentibus, ingressi seniores eorum ad tyrannum, retulerunt ei omnia quæ viderant, & qualiter cum beato Martyre multitudinem Sanctorum viderint colloquentem. Tunc Severus ait ad suos: Accelerate quantocius; & absque mora interficiatur seductor iste. Nam si audita fuerint quæ vidistis, vel quæ audisse vos dicitis, seditio fiet in populo, & despicientur Dii nostri, & pro nihilo in postmodum habenda est traditio nostra.

[15] Procedens vero Severus ad campum non longe a ripa fluminis, [sistitur Severo,] jussit Sanctum Dei Andeolum sibi offerri. Ille autem oratione ad Deum præmissa, diruptoque fune, de quo post tergum manus ejus tenebantur ligatæ, elevans dextram manum suam, signaculo Crucis frontem & pectus munivit. Et cum ante Tyrannum cum omni fiducia adstitisset, stupefactus Severus in aspectu ejus, intuens simul & admirans dixit circumstantibus ibi; Considerate maleficum istum, & videte qua alacritate corporis & lætitia mentis, nostræ assistit prȩsentiæ. Nobis quippe videtur, quod huc usque ad epulas & convivia deliciis affluentia consederit. Ecce enim, ut intelligi datur, verbera nostra ipsi omnino non nocuerunt: sed fortiorem, ut videmus, in omnibus reddiderunt. Sed & ut veritatem me comperisse cognoscatis, aspicite, & videte quam læto nos considerat vultu. Per invictissimos deos nostros, & nostram juro potentiam, quia maleficus iste est. Sed & quod sentio dico vobis, quia si eum celerius interfici non fecerimus, vereor ne non solum nobis, sed etiam patriæ nostræ aliquod malum immittat.

[16] Tali vero tyrannus repletus furore dixit ad B. Andeolum: Dic nobis maledicte, an tantum ad irritandam deorum nostrorum potentiam, vel ad contemptum censurȩ nostræ in istam provinciam advenisti? Sanctus Andeolus respondit: Ego jam dixi tibi, quia missus sum cum patribus meis a Smyrnensi Episcopo in istam provinciam, ut verbum Domini nostri Jesu Christi gentibus & cunctis ignorantibus prædicemus: de quibus ignorantibus etiam tu, infelix, prior esse cognosceris. Severus vero hoc audito sermone dixit ad eum; [& occiditur] Per magnum Deum Martem, & per victorias ejus juro, quia amplius nec mihi, nec gentibus prædicabis. a Tunc jussit ad similitudinem gladii de ligno durissimo ensem fieri, & in Crucis modum caput ejus crudeliter scindi. Ministri vero tam impiam jussionem explentes, ita caput ejus in crucis modum contriverunt, ut eliso in terram cerebro, vivens in Christo, vitæ fecerit finem: sicque consummans in Domino, ac gloriosum intrepidus complens Martyrium, laudans & benedicens atque glorificans Deum, cum gaudio emisit animam.

[17] Exanimato vero jam corpore, ac inhumato ad omnium spectationem jacente, [Corpus lapidi annexum flumini injicitur:] jussit impiissimus Severus catenam in lapide complumbari, ibique beatissimi Martyris pedes, jam passione impleta, constringi; & in Rhodanum fluvium, ne a quocumque Christianorum digne sepeliretur, suæ sævitiæ satisfaciens, præcipitari: & astans super ripam fluminis, cum corpus sanctum ipso præsente esset jactum in flumine, quasi jam victor interfecto insultans, dixit: Vade nunc, sicut te facere promittebas, & prædica gentibus. Ex ipso enim sermone maxime ad iracundiam impiissimus Cæsar contra Dei Sanctum excitatus fuerat, quia dixisset ei, Gentibus prædicare veni. Peracto vero jam scelere, & progrediente a vico ipso Cæsare, occurrentes ei Senatores plurimi interrogabant eum, dicentes: Quid factum est de homine illo qui legem novam annuntiare venerat? Ipse vero quasi irridens, elatione & superbia tumens dixit eis, Gentibus eum prædicare direximus. Ex hoc dicto appellatum est; nomen loci illius, ubi corpus beati Martyris sepultum est, Gentibus. b Cum autem corpus Sanctum cum lapide in flumine fuisset projectum, ita per fluenta fluvii, ipsius gubernante dextra Majestatis, in ulteriore ripa recte transiit, ut omnes eum crederent non ob hoc ut lateret in aqua demersum, sed ad locum ipsum a Domino fuisse transmissum. Unda vero famulante perductum est corpus ipsum atque delatum in aridam, quasi dextris c decem & octo ad ripam ipsius Rhodani fluminis fuisset projectum. [in aridæm defertur:] Quinta igitur jam advenerat dies, quo ubi nutu Dei jactatum ab aqua fuerat Sanctum corpus insepultum, jacebat.

[18] Cumque hoc factum incolæ loci illius cognovissent, venientes ad locum mirabantur valde, in hoc maxime stupentes, quod neque fera aliqua, neque avis ulla corpus ipsum audebat contingere. Et cum ad hujus facti spectaculum multitudo hominum convenisset; contigit matronam quamdam, nomine Tulliam, per d agrum publicum eodem præterire die ad agrum suum, [a Tullia matrona] ubi tunc temporis villam cœperat ædibus exornare. Hæc visendi gratia properans, ad istum pervenit locum: & videns multitudinem hominum circa corpus stantem, stare jussit carpentum quo vehebatur, & ait famulis suis: Ite quantocius, & videte quam ob causam ad hunc locum multitudo ista convenit hominum: sed & de astantibus illic ad me adducite, ut ipsis referentibus veritatem cognoscere possim. Tunc venerunt ad illam de multitudine illa, ut poposcerat, viri duo. Quos cum illa, ob quam causam ibidem convenissent, interrogaret; illi dixerunt: Peregrinus homo hic jacet, interfectus a Severo, in e interiore Rhodani ripa, jactatus autem ipso jubente in aquam lapide ad pedes ligato; [cognoscente miracula,] sed mox catenæ disruptæ sunt, & corpus unda referente in istam jactatum est ripam. Nunc vero admiramur valde, quod jacens corpus neque feræ neque aves omnino contingant: sed & pastoribus referentibus, miracula alia in isto loco quamplurimis demonstrantur. Audiuntur ecce a multis nocte super eum voces cantantium, cerea quoque ardentia cum magna claritate quamplures se sæpius vidisse affirmant. Et hoc nobis inter cetera maximum videtur esse miraculum, cum in hoc loco rapidissimi fluvii prægrandia saxa aqua videantur devolui, taliter recte corpus ejus fuisse delatum. Nunc vero omnes verentur f persecutionem publicam, vel certe impiissimum Cæsarem, & nullus est qui ei qualemcumque sepulturam audeat dare.

[19] Tunc matrona illa, evidentius quæ acta fuerant cognoscere cupiens, dixit illis: Rogo vos, filioli, veracius mihi ut cognovistis dicite: scire enim, ut cernitis, [& ob fidem Christi necemillatam,] cupio pro qua culpa homo iste interfectus asseritur. Respondentes duo viri illi dixerunt ei: Cognosce, Domina, nos tibi veritatem narrare: Christum Deum esse dicebat, & legem novam quam Christiani habere dicuntur, in patria ista docere volebat: ideo zelo ductus Severus, hæc audire non ferens, interfecit eum. Hȩc illa audiens apud semetipsam retinuit, & nulli suorum quid animo cogitaret aperiens, ad agrum suum quo tendebat velociter accessit, quia ager ipse in vicino situs esse videbatur. Ipsa vero nocte rediens cum fidelibus suis, & quos probatos in fide Christi habebat, [sepelitur.] corpus sanctum in ipso dignissime sepelivit, ubi se multis & non paucis vicibus virtutibus plurimis Sanctus ipse publicavit: in quo loco tantam gratiam Dominus obtentu Martyris sui usque hodie tribuere dignatur, ut quicumque ibidem tristis advenerit, postulata percipiens, cum gaudio revertatur. Martyrizatus est autem Sanctus Dei Andeolus, pro nomine Domini nostri Jesu Christi, Kalendas Maji; & VI Nonas Maji per beatissimam Tulliam ibidem, in loco qui vocatur Gentibus, sepultus, præstante Deo & Salvatore nostro Jesu Christo, cui est cum Patre & Spiritu sancto, honor, virtus, laus, imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In MS. Andainensi ista interponuntur: Sanctus vero Andeolus oravit ad Deum dicens: Domine Jesu Christe, qui nobiscum es, & non deseris timentes te, ostende tua mirabilia, & jube hodie accipi spiritum meum. Et statim vidit S. Andeolus venientem supra se gloriam Christi, & coronam super caput suum, & stolam purpuream, & ante ipsum Archangelum cum suavitate odoramentorum & incensorum cum hymnis. Tunc beatissimus Andeolus, ingemiscens & respiciens ad cælum, oravit & dixit: Fili Dei invisibilis & immaculate, qui descendisti de excelsis cælorum, cum multa gloria & virtute & exercitu Angelorum, & donasti mihi gloriam immortalem redemptionis, suscipe in hac hora spiritum meum. Tunc impiissimus Cæsar jussit &c.

b In eodem MS. additur: Et adhæsit hoc nomen loco illi ab eo die & deinceps: de hac autem etymi ratione jam diximus parum verosimilem videri.

c Fateor me non capere vim hujus tam inusitatæ locutionis: quid si extra aquam spatio 18 palmorum ejectum in terram corpus intelligatur?

d Mallem legere aggerem publicum, uti supra initio cap. 2.

e Forte legendum ulteriori ripa: nam interior idem essetquod citerior: atqui in altera ripa fuerat occisus Sanctus.

f Idem MS. Verentur publicum edictum ab impiissimo Cæsare prolatum, & nullus &c.

DE S. COMINIO SIVE COMITIO
MARTYRE CATANÆ IN SICILIA.

CIRCA AN. CCLXX.

[Commentarius]

Cominius Martyr, Catanæ in Sicilia (S.)

D. P.

Octavius Cajetanus, in suis tomis de Sanctis Siciliæ, deplorat sæpius funestas Siciliæ clades, a Saracenis aliisque barbaris illatas, per quas plurima monumenta & variæ Sanctorum memoriæ perierunt, [Nomen in Martyrologiis] magnæque tenebræ rebus sacris sunt offusæ; confidens aliunde lumen aliquod suboriturum, quod nos subinde conamur accendere. Huc faciet, quod Florentiæ ex MS. Medicææ bibliothecæ Martyrologio, & alio Caroli Strozzi Senatoris, atque ex tertio ibidem per Franciscum de Bonaccursiis Presbyterum anno MCCCCLXXXVI edito, eruimus memoriam S. Cominii, de quo ad hasce Kalendas Majas ista leguntur: Apud civitatem Catanensium provinciæ Siciliæ, passio S. Cominii Martyris sub Claudio Imperatore.

[2] Descripsimus nos ex MS. ecclesiæ Cathedralis S. Martini in civitate Lucana Paßionem S. Comitii Martyris, hoc principio: [Acta in Legendario Lucensi MS.] In diebus illis, in Catinensium civitate, Provincia (correctius legerunt alii, Provinciæ Siciliæ) in loco qui dicitur inter Primum, sub Claudio Imperatore orta est persecutio Christianorum. Finiuntur eadem Acta his verbis, Celebratur autem natalis ejus pridie Kalendarum Majarum. Hæc tam exigua diei unius & unius litterulæ differentia non persuadet diversos esse, hunc, cujus ista habentur Acta; & eum, cujus mentionem faciunt prædicta Martyrologia, quorum auctores verosimiliter habuerunt præ oculis MSS. alia, in quibus legebatur, non pridie, sed ipso die Kalendarum Majarum. Itaque trium librorum Florentinorum auctoritatem præponentes uni Lucensi MS. (in quo, forsitan propter Kalendas Apostolorum cultu impeditas, Legenda ista ad præcedentem diem retracta fuit) & in medio relinquentes Cominius, an Comitius legi debeat, ipsa Acta daremus hoc loco, nisi ea prorsus indigna nostro opere judicavissemus ad XXX Aprilis: utpote sic scripta, quasi ipse Imperator Claudius, in Sicilia præsens, hominem bubulcum, qualis fuisse Sanctus dicitur, [sed fabulosa.] oblato filiæ Claudiæ matrimonio voluisset a Christi fide avertere, in eaque constantem multiplici tormento tentasset pervertere.

[3] Consideratione interim digna putamus Acta ista, non quia veram contineant paßionis historiam; sed quia, ut multa ejusmodi alia, certam quodammodo faciunt veritatem Martyrii, ab ejusmodi nominis Martyre pro Christo obiti, ac vulgo per traditionem crediti, post plura autem secula inseliciter descripti. Hoc autem factum non fuisset, nisi Reliquiæ corporis olim in Sicilia publicum babuissent honorem, vel postea saltem, ad aliquam Hetrusci littoris civitatem delatæ, ibidem suam venerationem obtinuissent: tali enim occasione deprehendimus sæpe medio ævo conscriptas Legendas, [ex quibus tamen cultus antiquus confirmari possit,] ab hominibus piis magis quam doctis; nequaquam absurdum arbitrantibus, exigua historiæ semina per traditionem accepta extendere in formam narrationis amplioris, qualem suo quisque animo ex alibi lectis concipiebat.

[4] Gallieno Imperatori a militibus interfecto suffectum Flavium Claudium, ad annum CCLXIX narrat Baronius; eumque ostendit fuisse Christianis insensißimum: proinde fieri facillime potuit, ut etiam in Sicilia, sub ejus nomine, Præfectorum aliquis resuscitarit persecutionem, ab Impereratore Valeriano, Gallieni quondam Collega, cœptam, & cum ejus morte non penitus extinctam. In Actis autem SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini, Martyrum Leontinorum sub Valeriano, X Maji examinandis, habemus S. Donatum quemdam, ex Iudæo Samuele Christianum, [nec non ex ætate Donati Presbyteri qui eum baptizavit & sepelivit.] qui postea Presbyter ordinatus, rei Christianæ operam haud contemnendam navarit. Cum igitur Leontinis proximi Catanenses sint, potuit ad Donatum illum catecheseos & baptismi causa venisse Cominius sive Comitius, & ab eodem fuisse sepultus, postquam erat decollatus, in loco qui dicitur inter Primum, juxta Pontem lapideum.

[5] Ceterum illius loci situm Catanensibus indagandum relinquens, hoc solum dico, [ac Sede Præsidiali Catanæ constituta.] solitum Præsidem & Iudicem Imperatorum Catanæ residere, qui inde ad vicina loca excurreret & Christianos plecteret; idque cognosci ex cæde Sanctorum LXXV Martyrum Mendensium ab Apophrasio Iudice, qui Catanæ Commorabatur, morti addictorum, & sectis ferro cervicibus coronatorum temporibus Diocletiani, qui quatuordecim post obitum Claudii Imperatoris elapsis annis regnare cœpit. Acta horum Martyrum habet dictus Cajetanus tomo 1 pag. 103, dies autem illorum martyrio sacer est XIII Septembris.

DE SANCTO MAVRO LIBYCO
MARTYRE ROMANO, GALLIPOLI DEPOSITO.

SUB NUMERIANO

[Commentarius]

Maurus Libycus, Martyr Romanus, Gallipoli depositus (S.)

AUCTORE G. H.

Gallipolis, seu Callipolis, urbs Italiæ Episcopalis in territorio Hydruntino, ad mare Ionium, exiguo Isthmo continenti adnexa, & scopulis magna ex parte vallata, atque expugnatu difficilis, [Ecclesia & Abbatia S. Mauri:] ecclesiam habet S. Mauro Martyri sacram, in cujus territorio versus Neritum, vulgo Nardum, est ecclesia & Abbatia consistorialis S. Mauro dicata; ubi Abbas habet usum mitræ & baculi cum jure conferendi Minores Ordines. Vicinus huic monasterio est mons altißimus, cum crypta ibidem ad mille passu extensa, in qua diversis temporibus aliqui vitam eremiticam duxerunt. Ibidem colitur S. Maurus Martyr primo die Maji, [cultus 1 Maji:] cum magno accursu undique advenientium, uti didicimus ex litteris Cosmi Archipresbyteri Galateni, mißis anno MDCXLIV Monasterium Westphaliæ, ad Illustrißimum & Reverendißimum Fabium Chisium, tunc Episcopum Neritonensem & Nuntium Apostolicum ad tractum Rheni, Legatumq; pro pace Monasteriensi, dein Pontificem Romanum, [Vita ex Græco translata.] Alexandrum VII vocatum, qui dictas litteras, una cum Vita S. Mauri adjuncta nobis transmisit. Est hæc desumpta ex Menologio Græco antiquissimo, in membranis scripto, & per Martinum Vincenti, Archipresbyterum terræ Calatenæ, linguæ Græcæ peritissimum, anno MDCIII in Latinum versa. Hanc ergo Vitam, ex ipsa charta nobis ab Alexandro VII donata, excudimus, & est hujusmodi.

[2] Fuit Maurus nobilissimis ac Christianis ortus parentibus in Libya: sub Imperio Numeriani floruit, [e Libya Romam profectus.] & a tenera ætate in sacris literis enutritus atque edoctus fuit. Adhuc autem adolescens ambos amisit parentes: qui pauperibus erogare paternas atque maternas facultates, longinquas perquirere regiones instituit. Romamque ad Principes Apostolorum profectus, a Celerino Duce detentus, [martyrio coronatur.] atque compulsus ad sacrificandum, perseveranter in fide Christi permansit. propterea martyrium suscepit, atque insepultus diu permansit. Socii vero ejus, qui ex Libya eum secuti fuerant, Christi fideles, furati sunt sancti Martyris corpus. Videntesque ventos prosperos eorum navigationi, condentes illud in arca, acceptoque navigio, in Tiberim prius, deinde ad mare devecti; Libyam, eorum atque ipsius patriam, [corpus frustra persequentibus hostibus,] versus navigare cœperunt. Quod cum perlatum esset ad Celerinum, biremem munitam ad illos insequendos enavigare præcepit, ut eorum temeritatem (quando ejus auctoritatem contempserant) acriter puniret. At post longam insecutionem, in locum Italiæ, quem Longobardi coluerant, & præcipue in locum, qui dicitur Ortholithon, quod Latine sonat Rectum-saxū, parvum navigium cum Martyris reliquiis & ejus sociis prius, ac deinde biremis vento & undis delati fuerunt: Libyes autem, qui prius terram attigerant, habita parva temporis opportunitate, suscipientes arcam, in qua Martyris condebantur reliquiæ, per ardua montis vel serræ (loci more loquendo) fugientes, ad quoddam antrum deveniunt, ubi se & arcam cum beati Martyris reliquiis condiderunt. At milites biremis paulo post insequentes ad eumdem se contulerunt locum; & cum invenissent socios ibidem occiderunt, & beati Martyris Reliquias (ut eis injunctum erat) comburere tentaverunt. [Callipolim delatum est.] Sed contra exuvias servi Dei, vim suam oblitus est ignis: nihil enim nocuit sancto corpori. Peractis his rebus, ministri diaboli ad suum ducem & principem Romam redire statuerunt atque cœperunt: & cum devenissent ad insulam civitatis Callipolitanæ (prope quam Civitatem hæc gesta sunt) in mari cum tota bireme submersi sunt, non secus ac Pharao, quando populum Israelis in mare Rubrum insequebatur, submersus est. Nobiles ergo cives Callipolitani, cognita rei veritate, ibidem templum condiderunt ad Sancti martyris Mauri honorem, ac Summi Dei laudem: ibique ejus corpus servatur, ac sociorū duorum, qui pro ejus reliquiis ibidem mortui fuerunt, & Kalendis Maji ejus festum celebratur, sicut Grȩca seu Orientalis Ecclesia celebrare consuevit ac solet.

[3] Huc usque Acta, quæ nobis dubium relinquunt, propriumne Martyri nomen fuerit Mauri, an ab Gallipolitanis ipsum ignorantibus, ex communi gentis nomine, aptatum: mentio autem Longobardorum iisdem inserta, per insignem parachronismum (quia pluribus post Numerianum seculis eorum nomen in Italia primum audiri cœpit) manifeste docet ipsa esse composita medio plane ævo. [Vsus lingua Græcæ Gallipoli.] Græca si nanciscamur in fine addentur. Interim nota, quod altißimum illud saxum seu mons Ortholithon nominatus mari immineat, sitque terminus diœceseon Neritonensis & Gallipolensis. At Numerianus Imperator patri suo Caro cum fratre Carino succeßit anno CCLXXXIII, anno sequenti occisus habuit successorem Diocletianum. Viguit olim in Ecclesia Gallipolitana usus linguæ Græcæ, ac postmodum diu in more habuit, nunc originis gentisque Græcanicæ, nunc Latinæ per vices Episcopum creare. Ejus Episcopos enumerat Vghellus tomo 9 Italiæ sacræ.

DE S. HYPOLISTO PRESBYTERO
MARTYRE ATRIPALDÆ IN REGNO NEAPOLITANO.

AN. CCCIII

[Praefatio]

Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano (S.)

AUCTORE G. H.

Abellinum urbs est Episcopalis, olim Hirpinorum, nunc Principatus ulterioris (ut ea provincia in regno Neapolitano appellatur) ad Sabatum flumen, [Abellinum urbs, & Avellia, seu Velia dicta.] apud Montis-Virginis radices posita, abest autem a Benevento Metropoli ad XVI M. P. a Neapoli XXX. Initium & nomen hujus urbis credunt aliqui ab Veliæ, Velliæ, sive Avelliæ urbis finitimæ ruinis desumptum. Habemus litteras a Canonicis Atripaldensibus ad nos missas ac singulorum nominibus subsignatas, in quibus asserunt, dicta urbis prope Atripaldam spectari etiamnum antiqua vestigia, integri capacia milliarii. Hanc urbem ingressum S. Hypolistum de quo hic agimus, convertisse octo hominum millia, quos Abellinum hodiernum, licet non ita pridem amplificari cœptum, capere nequiverit. Præterea in hodierno Abellino non esse montem Capitolinum, ex quo S. Hypolistum præcipitatum Acta indicant; esse vero juxta Atripaldam, inter ruinas dictæ Veliæ, vulgo nunc Toppolo dictum, & Sabato amni imminentem, quæ magis conveniunt Actis. Verum quia S. Hypolistus sub Diocletiano est martyrio affectus, & memoria Abellini extat multo antiquior, Ἀβέλλινον Ptolomæo, & Plinio lib. 3 cap. 11 Abellinates Hirpinorum oppidani, & Frontino de Coloniis Abellinum, ducta colonia lege Sempronia; arbitramur nomen Veliæ, Velliæ, sive Avelliæ potius datum ipsis ruinis, per aliquem contemptum, propriumque & integrum nomen ejus olim fuisse Abellinum, remansisseque penes urbem e ruinis extructam.

[2] Abellinenses Episcopi vix ulli ante seculum duodecimum numerantur. Aliquis sub Symmacho Papa refertur Timotheus nomine; alter, sed non indicato nomine, in Chronico Fulconis Beneventani; [in hujus diœcesi Atripalda.] ac tertius Joannes, ad annum MCXXIV relatus, cum suis successoribus apud Vghellum tomo 8 Italiæ Sacræ, qui inter alia præmonet ista: Diœcesis Abellina, satis ampla, continet oppida decem & novem: inter quæ Atripalda, frequentia hominum & Sanctorum Martyrum cœmeterio illustris. Hic sub Confessione seu Crypta supra mille & trecentos, annos corpora Sanctorum Hypolisti seu Hippolyti ac Sociorum, tum & Sabini Episcopi & Confessoris, ac Romuli Levitæ jacuerunt occulta: [ubi S. Hypolisti corpus] superioribus vero annis reperta decentiorem in locum translata sunt. Eorum inventionis atque translationis historiam narrat doctus Bollandus tomo 2 Februarii die XIV. Imo die IX, ubi agitur de SS. Sabino & Romulo, unde quæ ad S. Hypolistum spectant infra repetemus.

[3] Colunt S. Hypolistum Atripaldenses ut præcipuum Patronum, atque cum iis Ecclesia Abellinensis, [hujus cultus sacer 1 Maji.] ad hasce Kalendas Maji: quo die in pervetusto MS. Martyrologio Romano Ducis Altempsii ista leguntur, S. Hypolisti Martyris. In MS. Vaticano ita: In civitate Avellina S. Ypolisti Martyris, neglecta aspiratione. Ferrarius in Catalogo generali hasce Kalendas ita auspicatur: Apud Abellinum S. Hippolyti Presbyteri & Martyris sub Diocletiano. In Breviario Ordinis Montis-Virginis, a S. Guilielmo (de quo agendum XXV Iunii) fundati, anno MDLV Venetiis excuso, [30 Aprilis.] celebratur festum S. Hypolisti pridie Kalendas Maji, quod hic dies solennitate SS. Philippi & Iacobi impediatur. Iterum Ferrarius in dicto Catalogo generali eumdem refert ad diem XI Februarii his verbis: [11 Februarii, & 17.] Apud Abellinum in Samnio S. Hippolyti Presbyteri & Martyris, & in notis observat etiam Hippolystrum appellari, itaque scriptum reperitur semper in Actis quæ dabimus. Ioannes Vincentius Ciarlantus, in memoria historica Samnii lib. 3 cap. 5, arbitratur ob corporis aliquam inventionem aut translationem referri ad dictum XI Februarii. David Romæus, in Indice Divorum regni Neapolitani, conjungit cum SS. Atripaldensibus Sabino & Romulo, & apponit diem XVII Februarii sed hi seorsim, ut dictum est, referuntur XIV Februarii. Denique S. Hippoliti imago in musivo S. Prisci Capuæ visitur, quam hujus Hypolisti esse arbitratur Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 570.

[4] Acta duplicia S. Hypolisti extant in archivio citati monasterii Montis-Virginis, [Acta in MSS. triplicia] in charta pergamena & charactere Longobardico exarata: quæ inde fideliter extracta, & manu Caroli Antonii Tascennæ Notarii publici signata, & a Ioanne Iacobo Iordano a Castello Abbate Generali Congregationis Montis-Virginis approbata, habuit Hyacinthus Rugerius de Atripalda Ordinis Prædicatorum, Sacræ Theologiæ in regali Conventu S. Ludovici Aversæ Professor: a quo eadem aliquot notationibus illustrata accepit Silvester Aiossa, & Capua ad nos transmisit. Neutra admodum antiqua sunt: antiquiora tamen ea quæ damus, & forsitan ante seculum X scripta. [sola prima hic dantur.] Alia, in substantia eadem, verbis diductiora (ut forte pro Lectionibus totius Octavæ ad Matutinum usui essent) non habentur integra, sed solum primæ tres Lectiones: proinde non est visum operæ pretium ipsa dare. Sed nec tertia quædam, Romæ inventa & ex Vaticano Codice 5334 transcripta, visa sunt efferenda in lucem (quamvis secundorum Actorum defectum supplere potuissent, utpote sub eadem fere verborum serie ex ipsis accepta) eo quod in re nihil diversum contineant a primis: scripta cum jam Mons-Virginis religione nova insignis haberetur, ut colligitur exinde quod distantiam loci ab ipso monte explicent in principio. Ordiuntur autem hæc ab insigni parachronismo, quo adventum S. Hypolisti in Italiam sic notant: Regnantibus Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Decio & Grato Consulibus, anno salutis ducentesimo septuagesimo septimo. Exorsus est Diocletianus Imperator totis XXXIV annis post Consulatum Grati & Decii, qui annum vulgaris Æræ CCL signat: Maximianum autem allegit Imperii sui consortem, anno dumtaxat ejusdem Æræ CCLXXXII, regni autem proprii III: quod satis est indicasse, ut appareat, quam male in allegato Actorum ultimorum principio cohæreant singula.

[5] Vitam Italice scriptam capitibus quinque deduxit Paulus Regius Episcopus Equensis parte prima de Sanctis regni Neapolitani a pag. 555 ad pag. 574. [Italica excusa & Compendia indicantur.] Compendium extat in Breviario dicti monasterii Montis-Virginis, scripto in pergameno anno MCCCCIII, quod itidem inde accepimus: aliud habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XI Februarii.

ACTA MARTYRII
Ex vetusto MS. cœnobii Montis Virginis.

Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano (S.)

BHL Number: 4054

EX MSS.

[1] Hypolistus Sacerdos ex Anthiochia, divino nutu a Avellinum Samnitorum urbem venit: ubi mirifice Euangelium prædicavit. Cum sacrificium, quod uni Deo debetur, fieri dæmonum simulacris ferre non posset; [Octo millia prædicatione & miraculis ad fidem convertit:] magnam gentium multitudinem, Dianæ templo immolantem, ab illa impietate removere conatus, eos ad Christianam religionem est cohortatus. Ejus sanctitatem miraculis notam Deus fieri voluit: dæmones enim effugavit, cæcorum oculos aperuit, varios morbos & insanabiles curavit, solo invocato Iesu Christi nomine. Quibus sane miraculis b hominum millia fere octo fidem Christi susceperunt. Itaque ab eisdem Dianæ templum solatum, una cum ejus simulacro fracto, Christo erectum est. Quo audito innumera populorum multitudo ad eum audiendum confluxerunt; qui auditis ejus verbis ad Christianam religionem conversi sunt. Postea precibus exoratus, Samnium (quod Beneventum dicitur Samnitorum caput) abiit, ubi & verbis & exemplo Christi fideles ad martyrii palmam adhortatus est; qui præcepta divinæ legis optime eruditi, uni Deo cæli & terræ reddebant honores.

[2] Avellinum reversus, ædiculam prope Jovis teroplum sibi extruxit, [inter tormenta cælesti luce circumfusus,] ubi assidue prædicabat, die noctuque orationibus intentus. Cum autem in Jovis statua dæmon se responsa daturum negaret, dum ibidem Jesu Christi servus moraretur; conquisitus inventus est Hypolistus, & alapis percussus, ad senatores Firmium, Fortunatum & Faustinum rapitur; eique proposita capitali pœna, idolo nisi sacrificaret, libere negavit se dæmonibus eum honorem velle tribuere qui Deo cæli debetur. Quibus verbis commoti Jovis Pontifices, eum sputis & virgis cæsum nonnullis vulneribus plagaverunt: Qui postea vinctis post terga manibus, & ad c montem Capitolinum perductus, in foro dejicitur. Ibi ejus fidei constantia varie tentata est. Cumque idololatræ ipsum orantem circumdarent, Angelus Domini luce clarissima circumfusus apparuit, confortans eum; qui postea evanuit. Quod magicis artibus Pontifices templi tribuentes, invidia moti suaserunt turbis, ut Hypolistum tamquam magum e medio tollerent. Interea Pontifex quidam ex illis, Batillus nomine, dissolutis ejus manibus, thuribulum ei porrexit, ut Jovis simulacro thus adhiberet. At ipse, dejecto thuribulo ac spreta illorum prava impietate, eos graviter increpavit.

[3] Hinc accenduntur iracundia gentes, & ab eis sputis, luto, variisque contumeliis afficitur, [idololatrarum templo divinitus collapso] ac fustibus inhumane percutitur. Qui dum eos hortabatur ut Christo servirent, templum fulgure e cælo tactum concidit, ac Jovis statua confringitur, & multi eorum opprimuntur. Quo facto majori ira succensi, eum acriter lapidaverunt: postea ligatis pedibus ad flumen Sabatum usque crudeliter per vallem raptari fecerunt: qui toto corpore lacerato, sacroque capite abscisso, migravit ad Dominum. Sanguis ejus, qui oram fluminis tinxit, [morti deditur:] aquam eo in loco salutiferam & pisces d mansuetos reddidit. Passus est post Christum natum circa annum e trecentesimum tertium, Kalendis Maji, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Marcellino summo Pontifice.

[4] Quod ubi perpetratum est, Senatores edisserunt ne quis Martyris Corpus, [corpus feris objectum, sed a fidelibus humatum,] canibus & feris devorandum relictum, humaret. Sed Deus, qui custodit ossa Sanctorum suorum, duarum mulierum animos disposuit, ut corpus ejus a quo baptizatæ erant sepelirent. Quæ nocte intempesta, spreto Senatorum edicto, dilaceratum corpus undique collegere; & illud sindone involutum, eo in loco per spatium mille passum, ubi nunc Altripalda nobile oppidum condita est, in foveam, quam ligonibus effecerant, sepelierunt. Avellinum postea reversæ, id nonnullis Christianis prodiderunt: qui eo se contulere ut Martyris corpus asportarent: [manna sudat.] verum per subitum terræ motum & intrinsecum timorem non licuit. Quam ob rem ibi templum post persecutionem Diocletiani Imperatoris condiderunt, & corpus secreto Oratorio infra templi pavimentum in marmorea f urna locaverunt: quæ circa tres dies ejus festivitatis Manna g exsudat, quod innumeris confert salutem fidelibus.

[5] h In quo oratorio sive sacello, in progressu postea temporis, corpora Sanctorum Sabini Episcopi & Confessoris, & Romuli ejus Levitæ sepulta sunt. Anno Domini MDCIV Templum vetustum, sancto Hypolisto i dicatum, sumptibus totius communitatis Atripaldæ funditus instauratum, & magnificentissime constructum est.

ANNOTATA.

a Rogerius mallet Avelliam seu Velliam legi, de quæ supra actum.

b Hæc octo millia potuerunt esse etiam ex vicinis locis, & paulatim conversa.

c Asserit Rogerius se anno 1644 observasse fragmenta quædam, velut ingentia saxa templi Iovis, in dicto colle seu monte Capitolino, ideo sic dicto.

d Acta 3 his verbis rem explicant. In loco etiam fluminis Sabati, ubi ejus aquas decollati Martyris sanguis intinxit, aquatilia, alias fugacissima, mansueta esse testantur, & aquam in loco ipso gurgitis jucundiorem & salubriorem esse utentibus asserunt. De præterito tempore nil dubitans Rugerius, de præsenti nihil audet asserere, addit tamen. Franciscus Pascha, Civis meus, retulit mihi, piscatores aliquos id fuisse testatos, nimirum, in aliis ejusdem fluvii partibus aliquando pisces, vulgo Truttas nuncupatos, non potuisse capere: in ea tamen fluvii parte cepisse. At certe, non magni momenti res ista mihi videtur: consideratione tamen dignum censeo, quod, saltem circa martyrii tempora, anniversaria nocte festivitatis ejusdem Sancti (ut scripserunt quidam, referuntque alii) lumina quædam, veluti faces accensæ, intus aquam prædicti fluvii cernebantur; in illa nimirum parte, in quam projectum fuit caput sancti Martyris. Aliquid huic simile scribit Ferdinandus del Castillo, 1 parte Historiarum S. Dominici lib. 1 cap. 63

e Annum 303 correxi, quo Marcellinus adhuc Summus Pontifex erat: nunc autem erat annus 306, & jam ante se Imperio abdicarant dicti Imperatores.

f Rogerius mallet legi, in lateritio tumulo seu cementario, quod in simili sit corpus inventum: sed potuit aliquando mutatum fuisse: & marmorum meminerunt Acta 3.

g Idem hunc sudorem attribuit corporibus SS. Sabini &Romuli. Sed cum aliis etiam Ciarlantus supra indicatus de corpore S. Hypolisti illud scribit. Acta 3 satis ambigue loquuntur, In sequenti tempore fabricavere basilicam; & adytum secretius ibidem efficientes, absidam prope altare Martyris construxerunt, & aliorum Sanctorum ex utroque latere composuere sarcophaga. Ex illis autem marmoreis absidæ crustatis, in festo & post festum illius, dein toto ipso triduo ac quibusdam etiam aliis solennibus anni temporibus, guttatim aqua delabitur: qua epotata, languentes ex fide pristinam incolumitatem adipiscuntur. Quomodo autem SS. Sabini & Romuli corpora liquorem emanent, vide accurate descriptum 9 Februarii fol. 335 num. 27 & 28.

h Reliqua nuper videntur adjecta, cum describerentur hæc.

i Ita hic semper scriptum fuerat, ex usu verosimiliter medii ævi, quando hæc Acta composita existimo; hoc enim suadet cura notandi num. 1 non tantum annum Christianæ Æræ, sed etiam Romani Pontificis tunc sedentis nomen.

ACTA TRANSLATIONIS
Ex MSS. Abellinensi.

Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano (S.)

[Col. 043C]

EX MSS.

[1] [Col. 043C] Anno MDCXXIX, in generali visitatione Illustrissimi Domini Bartholomæi Iustiniani, Episcopi Avellinatis & Frequentensis, [Inventio corporis] ob firmam civium traditionem sculptamque in tumulo S. Romuli inscriptionem, qua dicitur Ante Specum Martyrum, supplicantibus Magnificis de Regimine ac Reverendo Canonicorum Collegio, licentiam concessit idem Illustrissimus Iustinianus in prædicta crypta effodiendi, ut ipsa Martyrum corpora inveniri possent; ipsoquemet Illustrissimo præsente, aliisque selectis ad hoc personis, inventum fuit ex musivo pavimentum, quod initio memorabatur; & super eo parvula quædam, quatuor ad palmos elevata muris, hinc inde testudo, sepulcraque; [Col. 043D] & in sepulcris Martyrum corpora: quæ tunc non apparebant nisi numero quinque, a dextris ejusdem pavimenti composita. Quibus inventis ultra tunc procedere cives noluerunt: sed, eorum Præsule Illustrissimo consulente ac decernente, amplificare statuerunt cryptam, duas alias illi quas nuncupant alas, Septemtrionem versus, addendo, præter eam quæ pietate ac impensis Principis Camilli versus Meridiem prius addita fuerat.

[2] [& capitis] Anno MDCXXXIII, quintadecima die mensis Martii, prædictis additis alis, ipso Illustrissimo Iustiniano, suoque Generali Vicario Ioanne Baptista Gripho (præsente imprimis Illustrissimo Archiepiscopo Tarentino D. Thoma Caracciolo, Præsule tunc Cyrenensi) ad corpus S. Hypolisti, quod in loco, secundum antiquam firmamque traditionem prius indicato seu digitis ostenso, ad ingressum sanctæ cryptæ dextera ex parte ingredientibus occurrente, inventum fuerat, una cum aliis illis juxta ipsius loculum corporibus Martyrum, quæ cum S. Hypolisti corpore videbantur esse numero quinque, effodere facientibus, alia octo Sanctorum corpora inventa fuerunt. Caputque S. Hypolisti, quo suum corpus a quibusdam carere credebatur, ob quosdam referentes illud abscissum tempore sui martyrii dejectum fuisse in flumen Sabati, nimia repertum fuit creta gypsoque involutum: nec multo post subtus illud, gypso pariter & argilla prorsus involuta pars ea funis, sacrosancto cruore conspersi, qua e colle Capitolino ad flumen usque præfatum, ferocis ad caudam tauri, Sanctum Dei virum ferociores raptaverant infideles. Modoque pars illa funis in ampulla crystallina, e crystallo nimirum vulgo nuncupata di Rocca, per Illustrissimum Dominum Thomam Caracciolum Tarenti Archiepiscopum (sicut & eodem tempore annulus aureus, in uno ex duobus Martyrum peurorum tumulo repertus) magna cum devotione servatur: & pro asservando in ea capite sancti Martyris, ut interim theca fieret argentea, conclusum fuit atque statutum.

[3] Anno salutis MDCXXXIV, die prima mensis Maji, [ejusdem exaltatio.] ad primum ingressum quem fecit possessionis ad oppidum Illustrissimus & Excellentissimus Princeps Franciscus Marinus Caracciolus, Atripaldensium Dux; Illustrissimus & Reverendissimus Episcopus Cyrenes D. Thomas Caracciolus, Archiepiscopus nunc Tarentinus, Atripaldam venit: ac voluntate & expresso consensu Illustrissimi & Reverendissimi D. Bartholomæi Iustiniani, cum Sacrum fecisset, caput sancti Martyris Hypolisti rite & solenniter in argentea theca reposuit; illudque asportari processionaliter per oppidum jussit, quod & fuit executioni mandatum.

[5] Corpus autem gloriosi Martyris, & alia duodecim corpora Sanctorum, juxta ipsius loculum reperta, Septemtrionem versus ad ultimæ alæ caput asportata fuerunt; & ligneis in capsulis, loco depositi, collocata super altare: in quo adest nunc icona Sancti ipsius Hypolisti ac sociorum, donec Deo dante decentioribus valeant monumentis asservari.

DE SS. COLVMBA EIVSQVE SORORE
MARTYRIBVS TVRAGII IN LVSITANIA.

AN. CCCIII

[Commentarius]

Columba Martyr Tugurii in Lusitania (S.)
Soror, Martyr Tugurii in Lusitania. (S.)

G. H.

[1] Ebora distat leucæ spatio templum Deiparæ, Turagium vocant: non longe videntur veteres parietinæ & aquæductus, quo in loco fama est, multos pro Christi fide sanguinem fudisse: quos inter Episcopus cum duabus sororibus animam feliciter egerunt; quarum una Columba nuncupata. Ubi vero alia cruore terram imbuit, fons statim prosiliit, a nostratibus Fons sanctus appellatus: quamobrem multi adversa valetudine tentati in illo abluuntur. Ita Antonius Vasconcellius in Descriptione regni Lusitaniæ num. 14, & ex eo Ludovicus dos Anios in Horto Lusitanico cap. 17, & Tamajus Salazar ad diem XX Augusti, ad Acta S. Columbæ Virginis & Martyris Conimbricensis. Diem venerationis S. Columbæ ejusque Sororis vulgo Anominatæ, quasi Anonymæ dictæ, aßignat Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano hunc primum Maji: at fratrem Episcopum appellat Iordanum asseritque eum coli solitum die VI Augusti, & tempus martyrii addit fuisse annum CCCIII imperante Diocletiano.

[2] Extat, eodem Georgio Cardoso attestante, Lectionarium antiquum apud Antonium Mendez Priorem Ecclesiæ Turagiensis, in quo ista verba de ipsis leguntur: Per prædicationem Vincentii, in triduo comprehensionis ipsius, multas animas Deum acquisivisse. Quare videtur certum multos alios tunc temporis sub Daciano Eboræ martyrium passos fuisse, inter quos Columba & Episcopus ejus frater &c. præcipue ubi dicebatur Cavea Martyrum. Hinc ergo petenda ratio temporis, superius indicata: quæ si vera est, vehementer suspectum mihi redditur Iordani nomen, ne gratis eo fingatur appellatus S. Columbæ frater Episcopus. Hoc enim nullum umquam vocitatum invenio, nisi qui Teutonicæ gentis ac linguæ esset: ipsum certe aut ab origine Teutonicum est, aut ex nomine Latino Gordiani per Teutonicam contractionem formatum. Tale autem non penetrasset in Lusitaniam nisi seculis aliquot post extinctam gentilitatem. Quod Lusitanis proponimus excutiendum, ut aliquid certi ad diem VI Augusti proferri poßit. Demum addit Cardoso brevem Relationem martyrii horum impressam esse Vlysipone, anno MDCXLIV, quam non vidimus. Ante relatus S. Vincentius Martyr Eborensis colitur XXVII Octobris.

DE SS. ACIO ET ACHEOLO
MARTYRIBVS AMBIANI IN GALLIA.

[Commentarius]

Acius, Martyr Ambiani in Gallia (S.)
Acheolus, Martyr Ambiani in Gallia (S.)

G. H.

[1] Ambianum, urbs Galliæ Belgicæ antiqua, Episcopalis, & hodiernæ Picardiæ ad Somonā fluvium caput, Sanctos hosce Martyres colit: quorum memoria inscripta fuit antiquo Martyrologii Hieronymiani apographo Corbeiensi, [Caltus sacer.] Parisiis excuso, [1 Maji] his verbis: Ambianis civitate natalis SS. Agii & Acioli Martyrum. Ex antiquo Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis Ambianensis hæc ita solebant annuntiari. Ambianis civitate depositio sanctorum Martyrum Acii & Acheoli. Quæ etiam simili modo referuntur in aliis Martyrologiis MSS. & excusis. Saussajus in Martyrologio Gallicano, hoc eos elogio exornat: Ambianis beatorum Martyrum Acii & Acioli, qui post nobile fidei certamen, ibi multarum opitulationum gloria coruscant.

[2] Habemus antiqua Breviaria Ecclesiæ Ambianensis, anno MDL & MDLIV excusa: in quibus Kalendis Maji Officium totum fit de Sanctis Apostolis Philippo & Iacobo, postridie autem Kalendarum earumdem celebratur Commemoratio Achii & Acheoli Martyrum, [2 Maji] sub ritu Semiduplici cum novem Lectionibus: in quibus explicatur hæc sententia, Si Deus pro nobis quis contra nos; quasi hæc unica vox Martyrum fuisset, inter falsa opprobria & crimina objecta, inter ferrea vincula & carceres, inter ungulas & dilacerationes membrorum: & pro dicti confirmatione adsertur illud Apostoli: quia Deus proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hæc ibi. Festum istud modo translatum esse ad diem IV Maji cognovimus ex Schedis D. Mauritii du Pres, [& 4 Maji.] Ordinis Præmonstratensis, inde transmißis.

[3] Dedimus Vitam S. Salvii Episcopi Ambianensis, ad diem XI Ianuarii: [Corpora a S. Salvio condita:] ubi numero XI ista leguntur: Sed & Sanctos Dei Firminum Episcopum & Confessorem, Aceum quoque & Aceolum Martyres Christi, in crypta orientali reverenter condidit, & decenter exornavit. Floruit S. Salvius sub initium seculi septimi: Firminus colitur Kalendis Septembris, ab eoque dicitur extructum olim fuisse templum Deiparæ Virginis extra urbem, ad quod postmodum corpus S. Acheoli ex ecclesia S. Petri translatum, tot miraculis claruisse fertur, [templum S. Acheoli] ut templum sit S. Acheoli deinceps appellatum. Rorico Episcopus Ambianensis Canonicos Regulares S. Augustini anno MLXXXV ibi constituit. Successor Roriconis Gervinus, confirmavit omnia, [cum Abbatia] quæ iste in gratiam S. Acheoli concesserat, & superaddidit præbendam Ecclesiæ Cathedralis B. Mariæ, ita tamen ut tenerentur Clerici S. Acheoli & ipse Prior, pro vicibus suis, hebdomadam implere in Ecclesia Beatæ Virginis.

[4] Consuli circa hæc possunt Sanmarthani in Gallia Christiana, tam in Episcopis Ambianensibus, quam in Abbatia S. Acheoli, ubi exemplar constitutionis Episcopi Roriconis, e veteri tabulario desumptum, extat: excusum etiam a Luca d' Acherio tomo 2 Spicilegii veterum Scriptorum pag. 601. Primus Abbas hujus cœnobii fuit Deodatus, ut constat ex charta Theodorici Episcopi Ambianensis, qui dictum Prioratum anno MCXLV in Abbatiam erexit. Reliqua Acta horum Martyrum intercidisse indicavit nobis memoratus ante Mauritius du Pres. [Reliquiæ in S. Quintini,] Adventus reliquiarum SS. Acii & Acioli, in basilica S. Quintini die XIX Maji, memoratur in MS. Martyrologio Lætiensi. Aliquas eorum reliquias asservari in ecclesia Carthusianorum Abbavillæ tradit Ignatius Iosephus de Iesu Maria lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ Abbavillanæ cap. 54. [& Abbavillæ.]

[5] Andreas Saussajus, præter supra relata, iterum in Supplemento ista tradit: Carpentoracte natalis sanctorum Martyrum Acii & Acioli, [An Carpentoractæ occisi.] quorum venerandæ exuviæ ad Ambianos translatæ, insigne templum & cœnobium, quod ad muros pene civitatis visitur, sub eorum nuncupatione excitarunt. Hac ibi. Verum multum timemus, ne nomen Carpentoracte fuerit in aliquo MS. perperam huc translatum ex Actis S. Andeoli, quæ supra dedimus, idque Saussajus absque ullo examine huc transtulerit. Est Carpentoracte urbs Episcopalis & caput Venuxini Comitatus, in ditione Pontificia sub Metropoli Avenionensi, ab Ambianis magna parte regni Franciæ dißita: eoque minus verosimile redditur, quod sine antiqui ullius scriptoris testimonio primus asseruisse Saussajus invenitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
QVINTIANO, ELEVTHERIO, SIVE HELEOTHERO, GAGO, ALEXANDRO, ET SATVRNINO.

[Commentarius]

Quintianus, Martyr in Africa (S.)
Eleutherius, sive Heliotherus, Martyr in Africa (S.)
Gagus, Martyr in Africa (S.)
Alexander, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Apographum Martyrologii Hieronymiani Epternacense, quod ab initio Ianuarii tamquam nostrum produximus, post relatos Apostolos Philippum & Iacobum, mox hanc classem Martyrum his verbis subjungit: In Africa Quintiani, Eleutheri, Gagi, Alexandri, Saturnini. Antiquum MS. monasterii Richenaugiensis sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, duos ex eis ita adducit: In Africa Quintiani, Eleutherii. In MS. Helvetico Rhinoviensi solum lego, In Africa Quinti, pro Quintiani. In apographis Martyrologii Hieronymiani Lucensi, Corbeiensi & Blumiano, prædicti omnes, omisso loco, Apostolis Philippo & Iacobo quodammodo adjunguntur, & sic exprimuntur: Quintiani, Heleotheri, Gagi, sive Gaji, Alexandri, Saturnini. Origo erroris, quod palæstra martyrii Africa omittatur, videtur attribuenda culpæ amanuensium, per quam Hierapolis, ubi S. Philippus passus est, non Asiæ, uti debebat, sed Africæ fuerit adscripta. In Auctario Greveni ad Vsuardum refertur die IV Maji S. Quintianus, quem hunc esse arbitramur. In MS. Hibernico monasterii Tamlactensis memorantur, Quintianus, Eleutherius, Alexander, Saturninus & Gajus, cum magno consensu aliorum apographorum. Gagi nomen idem esse quod Caji plurimis exemplis monstrari posset, nisi ea toto hoc opere paßim obvia essent. Eleutherium vel Eleutherum proprie scribendum, qui superflua aspiratione & diphthongo magis barbara in pluribus MSS. vocatur Heleotherus dubitabit nemo, qui Græcæ vocis, libertatem denotantis, usum noverit. De loco, tempore, & martyrii genere nihil difinite poßumus vel per conjecturam proponere, in silentio & defectu scriptorum antiquorum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
APOLLONIO ET EVPHEMIO.

[Commentarius]

Apollonius, Martyr (S.)
Euphemius, Martyr (S.)

G. H.

Relatis Martyribus Afris subjungitur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani hoc par Martyrum, nullo apposito loco, his verbis: Et alibi Apollonii, Euphemii, sive Eufemi. Hactenus plures dati sunt Apollonii Martyres, at nullus Euphemius, quantum recordamur. Sunt aliquot in sexu fæmineo Euphemiæ, ut lector ex Indicibus Martyrologiorum potest indagare & scire. Apollonius memoratur in MS. Tamlactensi. Quid si Euphemius huic junctus Euphebius sit, sive Ephebus, & ambo una cum Proculo relati XV Februarii, tamquam Interamnæ paßi, hic rursum referantur occasione Martyrum Interamnensium jam jam referendorum?

DE SS. PROCVLO, PELESTO, AGAPITO, ET MILITIBVS TRIGINTA ET TRIBVS SEV QVATVOR,
MARTYRIBVS INTERAMNÆ IN VMBRIA.

[Commentarius]

Proculus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Pelestus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Agapitus, Martyr Interamnæ in Vmbria (S.)
Milites XXXIII aut XXXIV. Martyres Interamnæ in Vmbria (SS.)

G. H.

Interamna, Vmbriæ urbs antiqua & Episcopalis, plures habet Sanctos, pro fide Christi Martyres effectos: inter quos jam insinuavimus ad diem XV Februarii a nobis commemoratos SS. Proculum, Ephebum & Apollonium: Præter hos majorem Martyrum Interamnensium numerum, eodem aut alio duce Proculo, exhibet apographum Martyrologii Hieronymiani Corbeiense Parisiis excusum, sub hac verborum forma: Interamna milliario sexagesimo quarto Proculi, Pelesti, Agapiti & militum triginta trium. Quæ eadem sunt in apographis Lucensi & Blumiano, sed millia sed milliaria notantur LXIII. In apographo Epternacensi, vitio amanuensium, ita corrupte legitur: Et Interamnȩ militum XXIII (lege milliario LXIII) Proculi, Felisti, Agapiti & militum XXXIV. Qui aliis antesignanus indicatur Proculus, Agapitus & Felestinus memorantur cum militibus XXVI in MS. Hibernico Tamlactensi, item absque militibus solus Proculus in MS. Martyrologio Ecclesiæ Aquisgranensi & Auctario Greveni ad Vsuardum; sed adjuncto alio socio his verbis: Item Sanctorum Ammonis Martyris & Proculi. Prior eorum forsan est Ammon monachus, qui cum aliis hoc die refertur a Saußajo & Menardo in Martyrologio Gallicano & Benedictino.

DE S. QVINTINO SEV QVINTIANO
MARTYRE IN ORIENTE.

[Commentarius]

Quintinus seu Quintianus, Martyr in Oriente (S.)

G. H.

Apographa quatuor Martyrologii Hieronymiani, supra a nobis memorata, celebrant hunc sanctum Martyrem, sed more solito his paucis verbis: In Oriente Quintini: sed in Epternacensi ecgrapho scribitur Quintiani. In MS. Richenoviensi legitur In Oriente, sed omisso Quintino, additur Matthæi Apostoli. De hoc inter Prætermissos egimus. In monasterio Tamlactensi refertur Quintinianus cum aliis XXIII. Quos socios omittimus indicare in titulo, non satis ausi fidere unico isti MS.

DE S. SATVRNINA SEV SATVRNINO,
MARTYRE EMERITÆ IN HISPANIA.

[Commentarius]

Saturnina seu Saturninus, Martyr Emeritæ in Hispania (S.)

G. H.

Emerita, urbium Hispanicarum olim clarißima & amplißima, subministrat nobis ad hunc diem sacram venerationem alicujus Cælitis, sed qualem dixeris, virum num feminam, non satis constat. Antiquißimum apographum Martyrologii Hieronymiani, quod ad Epternacenses spectat, ista babet: Emerita civitate natalis Saturninæ. Consentit MS. Blumianum. At contra duo alia ejusdem Martyrologii apographa, Lucense scilicet & Corbeiense Parisiis excusum, ita habent: Emeritæ natalis S. Saturnini. Silent Hispani cum Tamajo Salazar: quod horum antiquorum Martyrologiorum non habuerint notitiam.

DE SANCTO SABA,
MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Sabas Martyr, apud Græcos (S.)

G. H.

Antiqua MSS. Menæa, quæ Divione apud Petrum Franciscum Societatis Iesu asservari reperimus anno MDCLXII, referunt hisce Kalendis Maji S. Sabam, in fico digitis suis appensum, & sic gloriosa vita functum, & addunt hoc distichon.

Ἤνεγκε καρπὸν πρωἳμενης συκῆς
Κλάδος τὸν χειροδεσμοῖς ἐκκρεμαμενον Σά̈βαν.

Attulit fructum præmaturæ ficus
Ramus, suspensum e digitis vinctis Saban.

DE SANCTO BATA PERSA,
MARTYRE IN MESOPOTAMIA.

[Commentarius]

Batas Persa, Martyr in Mesopotamia (S.)

[1] Certamen sancti & Sacri Martyris Batæ Persæ indicatur ad hunc primum diem Maji a Græcis, in Menæis excusis & apud Maximum Episcopum Cytheræum, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] his nudis & jam propositis verbis. At quale illud certamen fuerit, in Menologio Basilii Imperatoris sic exponitur. Fuit Sanctus Martyr Batas ex regione Persidos oriundus, ac fidem Christi a parentibus edoctus. Cum vero trigesimum ætatis suæ annum ageret, relictis patre, matre, uxore, liberis, & omnibus quibus affluebat divitiis, peregre profectus, monasticæ se subjecit disciplinæ: atque in rerum divinarum studio & conversatione versatus, Martyr pro Christi fide occumbere exoptabat. Exorta igitur adversus Christianos persecutione, cum reliqui qui cum ipso erant monanachi ex monasterio aufugissent; ipse solus in eo permansit. Ubi deprehensus ad Præsidem Nisibis abducitur, & ab illo jubetur Christum abnegare, solemque atque ignem adorare. Non assensit: sed summa animi fiducia Christum est professus. Quocirca cum a decem satellitibus ambæ ejus manus fuissent extensæ, ex nimia violentia humeri ejus sunt disrupti. Deinde cum partes genitales funibus essent arcte constrictæ, per terram raptatus est ac virgis percussus. Demum in omnibus plane corporis membris cruciatus, gladio cæsus occubuit. Huc usque Menologium Basilii Imperatoris: [MS. Synaxario] quibus similia habet antiquum Synaxarium Græcum Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, in quo absque mentione ignis, jubetur adorare solem: & in extensione manuū, dicuntur non solum humeri disrupti, sed etiam reliqua corporis harmonia: demum dicitur, capite ensis ictu amputato, e vita decessisse. Aliquod etiam elogium reperimus in MSS. Menæis Cardinalis Mazarini.

[2] In supracitatis MSS. Menæis apud Petrum Franciscum Chifletium, eadem aliquanto latius explicantur, quæ ideo placet addere, [& MSS. Menæit.] & sunt hujusmodi. Memoria sancti Martyris Batæ Persæ. Erat hic ex Perside, a parentibus fidem Christi edoctus. Cum annos ætatis circiter triginta nactus esset, audivit Christum in Euangelio dicentem: [Luc. 14, 26.] Qui non reliquerit patrem & matrem, aut uxorem, aut liberos, aut fratres, aut possessiones, non potest meus esse discipulus. Et repletus Spiritu sancto, ac divino desiderio totus exardescens, reliquit omnia: ac vitam monasticam amplexus, austeram & laboriosam vitam duxit: & omnes monachos in jejuniis & vigiliis superavit: & nulla moderatione adhibita sensuum appetitum domuit: sed omnem custodiam sui adhibens, desiderabat vitam martyrio finire. Persecutione ergo contra Christianos mota, & omnibus qui cum ipso degebant monachis secundum mandatum, quod vetat seipsum exponere periculo, recedentibus, ipse solus permansit, exoptans martyrio desiderium suum explere. Ibi ergo comprehensus, cum jam annum in monastica exercitatione trigesimum ageret, ductus est ad Iasdich fratrem Barsabanæ, tunc Prȩsidem T zebii. Iussus vero adorare solem, non obedivit: sed magna constantia se Christianum esse pronuntiavit. Quocirca manus ejus ambæ a decem militibus tanta cum violentia fuerent extentæ, ut humeri ejus disrumperentur: dein fustibus percutitur, atque in pudendis partibus fune devinctus a viginti militibus humi jacens pertrahitur. Cumque adhuc in Christi fide profitenda perseveraret, supinus collocatur, & super ventrem magnam lapidum congeriem sustinere cogitur. Denique cum præcordia ejus & alia infra mamillas corporis membra essent gladio discissa, capite amputato Martyr occubuit. Hæc ibi. Est nota Nisibis urbs Mesopotamiæ, nec dubitamus, quin ibidem Tzibium fuerit, nisi hoc per errorem irrepsit pro Nisibi. At quo tempore ibidem vixerint Barsabanas & Iasdich necdum potuimus scire. Factum id postquam Iovianus Imperator, pace cum Persis inita, illis Nisibin an. CCCLXIV conceßit. Elogio in eisdem MSS. hoc distichon præmittitur

Καὶ τῷ Βατᾷ τμηθέντι κά̈ραν ξίφει,
Βατὰ πρεπόντως οὐρανοῦ τὰ χωρία.

Etiam rescissus gladio caput Batas,
Ad alta cæli commode accessit loca.

Sed lusus est in voce βατὸς (quæ pervium & accessibilem significat) ad nomen proprium Martyris collata: qui lusus Latine exprimi non potuit.

DE SANCTA FLORINA
VIRGINE MARTYRE IN ARVERNIA.

[Commentarius]

Florina Virgo, Martyr in Arvenia (S.)

D. P.

[1] Armandus Gerard, Sarlatensis Canonicus, vir perquam eruditus sacræque historiæ studiosißimus, [Memoriæ a Iacobo Branche collectæ,] & jam inde a quo nos anno MDCLXII Parisiis vidit, juvando quod molimur operi impense deditus; inter alia subsidia, identidem submissa, curavit etiam ut haberemus Vitas Sanctorum & Sanctarum Arverniæ & Velauni, Gallice collectas atque in tres libros divisas a D. Iacobo Branche, Magno- Priore Conventus Dominæ nostræ de Pebrac Ordinis S. Augustini, ac Podii impressas anno 1652. Hic magna cum diligentia deductum reperimus quidquid de S. Florina sciri nunc aut sperari potest, satisque est ad probandum ejus antiquum atque præsentem cultum, quamvis nulli hactenus Martyrologio aut Kalendario nomen inscriptum potuerimus reperire. Nam S. Florina, cujus Saussajus meminit in Gallicano ad XXII Octobris, tamquam a Ludovico Episcopo Lingonas una cum S. Valeria translatæ, sub finem seculi XIV aut initio sequentis, e collegio fuit Vrsulanarum. De Arverna vero Sancta ita scribit Branche, ex Gallico fideliter Latine redditus.

[2] Nihil de hac Sancta scriptum reperio, præter Orationem Officii in Breviario ecclesiæ S. Juliani Brioudensis, [de ejus officio] quæ Virginem ac Martyrem colit. Vidi autem ossa ejus in ecclesia Mazoriensi sub diœcesi Claromontana, unius leucæ spatio ultra Ardes, intra capsam querneam valde antiquam & firmiter clausam, longam pedes duos, altam unum, varieque pictam animalibus ac silvis. Ad probandam illius sanctitatem ostendunt incolæ prædium in appendiciis Mazoriæ fundi, [corporeque,] cui nomen Ursati, inter Septentrionem & Eurum, desertis Arabiæ haud absimilis, ubi inter alia videtur rupes, alta virgas quadraginta aut quinquaginta, ad cujus pedem Cousa rivulus fluit. In extima valle conspiciuntur rudera veteris ecclesiæ, quæ, sicut & ipsa vallecula tota, nomen S. Florinæ tenent: in quibus varia quoque monumenta sepulcralia numerantur, [annua processione ferri solito] opere antiquo laborata. Creditur autem ecclesia illa circumjectis vicis parochialis fuisse: eodemque singulis annis, prima die Maji, ipsius Sanctæ reliquiæ deseruntur pompa processionali; eo quod ipsæ solitæ fuerint ultro in pristinum locum reverti; cum translata in Mozariam parochia, ipsæ quoq; eo essent translatæ:idq; durasse dicitur, donec meliori consilio decerneretur pompa ista annua, qua Sancta loco sibi dilecto sisteretur. Experientia vero compertum est, [ad locum ubi olim ecclesiam habuit:] quod si ad egressum procedentium fidelium cælum forte aut nubilum pluviumve, aut grandine fœtum fuerit, flante subito Borea totum serenetur, ut appareat gratum Deo esse obsequium quod ejus famulæ exhibetur.

[3] Prædicti accolæ credunt antiqua traditione, cujus initium ignoratur, [item de vestigiis geminæ rupi impressis.] quod Sancta hæc fuerit indidem oriunda: neque tantum causa fidei, sed etiam pudicitiæ, persecutionem passa ab infidelibus, castitatis æque ac religionis Christianæ osoribus: e quorum manibus elapsa fugere solebat ab Estourgouxiensi vico (patria verosimiliter sua) ad hanc valleculam, ipsius nomine dictam hodie, per sentes ac rupes pene invias. Accidisse autem semel ajunt, ut cum jam pene manibus insequentium teneretur, ex unius rupis, ad quadraginta vel quinquaginta virgas elatæ, præcipitio saltum per aërem faciens, ibidem impressum reliquerit sinistri sui pedis vestigium; seque trans Cousam stiterit, supra rupem alteram in silva positam, eique pedis sui dexteri vestigium impresserit; prout utrobique etiam nunc cernitur, & gemina cruce defixa notatur.

[4] De modo ac tempore martyrii nihil habet viventium memoria: [Tempus vitæ incertum.] crediderim post Diocletiani persecutionem, quando Alemanni & Hungari Gallias vastaverunt, atque imprimis Arvernensem Provinciam, floruisse Sanctam. Quidquid autem hic notavi accepi, ipso in loco existens, a Domino Vicario Ardensi, qui me videre fecit Reliquias & imaginem S. Florinæ, cum prædicta valle ac rupibus ad eamdem spectantibus; itemque a Domino Parocho Ardensi, qui præsens adfuit quando Reverendissimus Claromontanus Reliquias Sanctæ visitavit; nec non a Presbytero illius nepote, qui singula ut istic inventa sunt ad memoriam meam scripto excepit.

[5] Hactenus Branche, qui si ipsam quoque orationem, in Breviario San-Iulianensi repertam, [æque ac genus & causa martyrii.] curasset nobis descriptam exhibere; non video quid ad diligentiam ab eo collatam addi ultra potuisset. Ad tempus quod attinet, vanum videtur divinare: cum etiam quinto seculo multi in Galliis pagani superfuerint; &, si pudicitiæ causa mortem fortaßis oppetiit Sancta, potuerit ei corona martyeii etiam serius obtigisse. Florinæ nomen Romanum est, diminutivum a Flora, ut ante occupatas a Barbaris Gallias vixisse illa ibidem potuerit, parentibus Romana lege ac lingua viventibus & utentibus nata; potuerit etiam postea floruisse, in pace ecclesiarum, etiam post Imperii mutationem: nec enim hanc continuo secuta est linguæ ac morum mutatio, præsertim in provinciis a Belgio nostro, unde Franci in Gallias fecere transitum, remotioribus.

DE SS. IVSTINO, SEV IVSTO, MAGNO, ISICIO, PHOCO,
IN NOVEMPOPVLANIA.

[Commentarius]

Iustinus seu Iustus, In Novempopulania (S.)
Magnus, In Novempopulania (S.)
Isicius, In Novempopulania (S.)
Phocas, In Novempopulania (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Bigorra regio (cujus populi Bigerri, Bigernones & Bigerniones ab antiquis appellabantur) adjacet Pyrenæis montibus, in Novempopulania, [Bigorra urbs Episcopalis,] ad Aturum fluvium, Comitatus titulo honorata. In ea fuit & Bigorra civitas, urbs olim Episcopalis sub metropoli Ausciensi: cujus mentio fit in antiquis Conciliis unde & notitia Episcoporum quorumdam antiquiorum habetur. Ex his Aper Episcopus Bigorritanæ civitatis memoratur in Agathensi Concilio, pro quo subscripsit ab eo missus Ingenuus Presbyter an. DVI. At Concilio Aurelianensi IV interfuit Julianus Episcopus civitatis Bigerricæ, circa annum DXL. Dein sub Guntramno Rege Concilio Matisconensi II subscripsit Amelius, Episcopus Ecclesiæ Bigorritanæ. Ante hos vero Episcopos unus Antomarius nominatur a Sammarthanis in Episcopis Tarbensibus: nam civitas Tarba habetur modo Bigerrorum caput & Sedes Episcopalis. Arnaldus Oihenartus, in Notitia utriusque Vasconiæ lib. 3 cap. 2, post memoratum Antomarium interponit Faustum & Licerium Fausti discipulum.

[2] Verum & Justinum, aliquibus Justum, suggerunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa: ex his Corbeiense Parisiis excusum eum cum tribus Sociis ita indicat: Bigorra civitate depositio S. Justini Episcopi, Magni, Isici, Phoci. Epternacensi ista solum habet: Becora civitate S. Justini. [memoria horum Sanctorum apud veteres] At MS. Blumianum, Begorra civitate depositio S. Justi Episcopi. Eadem sunt in codice Lucensi, sed civitas Becora scribitur. In alio pervetusto Corbiensi necdum excuso sic habetur: Begorra civitate depositio S. Justi Episcopi, Magni. In Appendice Adonis, apud Mosandrum & Rosvveidum, hæc memoria proponitur: Item depositio S. Justini Begorra civitate. Idem, citato Adone, indicatur etiam a Ferrario. In ipsa diœcesi Tarbensi, versus Septemtrionem, visitur in mappis Geographicis parœcia S. Justini, probabilius ab hoc Sancto denominata. de quo videtur locutus S. Gregorius Turonensis lib. de Gloria Confessorum cap. 49 his verbis: Infra terminum Beorritanæ urbis, in vico Sexciacensi, S. Justinus Presbyter quiescit: at Martyrologia Episcopum faciunt. Et hæc de S. Justino ejusque Sociis hactenus reperimus in antiquis monumentis adservata.

[3] Antonius Dadimus Altaserra Rerum Aquitanicarum lib. 4 cap. II, agens de S. Claro, Episcopo & Martyre in eadem Novempopulania apud Lactoram, [an socius S. Clari?] ex aliqua ejus Vita MS. (quam pro I Iunii optamus nancisci) ait eum ab Anacleto Papa ordinatum Episcopum, ad Euangelii prædicationem missum cum sociis Justino, Severo, Geruntio, Polycarpo, Jona, Babilia: dubitat autem an hic sit Justinus, de quo supra egimus. Dubitationem augere posset S. Eulaliæ parochialis ecclesiæ Burdegalæ, ubi legitur vetus inscriptio, ab Hieronymo Lopez in Metropolitanæ suæ Burdegalensis descriptione, his verbis relata: Carolus Magnus hanc capellam fundavit, & retro altare septem corpora sancta imposuit, qui pro fide Christi martyrio coronati sunt, quorum nomina sunt, Clarus, Justinus, Gerontius, Severus, Polycarpus, Joannes & Babilius: addit autem ipse Hieronymus, quod eadem omnia singulis annis, Dominica prima post festum S. Clari, in processione solenni circumferuntur. Verum existimo ipsos Burdegalenses facile mihi assensuros, corpora hic dici pro parte aliqua notabili singulorum; neque tot aliis ecclesiis, ea apud se servari asserentibus probantibusque, controversiam super ipsorum veritate moturos; quod iterum dicendum erit VI hujus, ubi agetur de S. Gerontio. Quantum vero attinet ad S. Iustinum & socios ei adnumeratos, venerint ne ii simul omnes cum S. Claro in Galliam, & quo tempore, incertum mihi esse fateor; ipsum tamen Iustinum non libenter in duas personas distraxerim, nulla certa causa apparente. Quin nec ab hoc diversum esse crediderim eum cui invenitur afficta fabulosißima Vita, & ex Sanctorali Bernardi Guidonis impressa apud Philippum Labbe tom. 2 Novæ biblioth. pag. 579, sub hoc titulo, Vita S. Justini Confessoris, cujus corpus in partibus Vasconiæ, in vico qui vocatur Partiniacus. Quamvis enim addatur, cujus transitus celebratur pridie nonas Maji; [an is cujus Vita edita pro 4 Maji?] omnino tamen existimo quod pro die Translationis seu Inventionis supposuerit Bernardus diem transitus, cum neutrum determinaret qualiscumque Vita; sed solum in fine jubeatur ipsa ostendi & legi pridie Nonas Maji, ad confortationem omnium fidelium.

[4] Etenim Partiniacensis, non vicus est, sed regiuncula, Comitili insignis titulo, [quando videtur post plura secula corpus inventum,] vulgo Perdiac (diversa longe a Partiniaco vulgo Partenay in Comitatu Pictaviensi) pars olim occidua Comitatus Astaracensis, a quo per Arnaldum Comitem in gratiam minoris filii Bernardi rescissa, nomen a partitione videtur obtinuisse. Hæc autem regiuncula, ad extremum versus Bigorræm & Tarbam angulum, continet vicum S. Iustini, Sexciacensem Turonensi dictum; ubi crediderim medio aliquo seculo, occasione inventi elevatique corporis, restauratum fuisse novo fervore Sancti illius cultum. Cumque quam notum antiquitus ejus nomen, tam ignota haberentur vitæ Acta, fuit qui, sive ex male consutis narratiunculis, sive ex ingenio suo, compilavit Legendam pridie Nonas Maji, in anniversario restaurati cultus die recitandam, cujus supra meminimus & hic satis est synopsim exhiberi, ut citra operosam discußionem fabulosa esse intelligatur.

[5] In hac ergo dicitur Iustinus, in civitate Nicomediæ in Oriente, [& Vita fabulosa scripta, cujus hic satis satus est videri synopsim] in lauta & opulenta fortuna natus, ex parentibus gentilibus, Christum septennis agnovisse; cumque octennis esset, temporibus Trajani Imperatoris, vocatus ex præscripto ad cultum Dianæ, non modo eum abnuisse, sed alios etiam ab eo revocans, jejuniis sese macerare cœpisse; atque parentes suos, cum esset annorum duodecim, una cum turba multa conversos prædicationibus suis, baptizandos duxisse ad S. Athanasium Episcopum: anno vero ætatis decimo quinto vale dicentem suis, die quarto jejunum venisse ad Tribunum Claudium; a quo exclusus diverterit ad servum ejus Frontonium; quem una cum uxore, miraculose multiplicatis modicis farina & vino, in fide erudiens, aliis deinde miraculis etiam Claudiū ad eamdem perduxerit: unde digrediens cum venisset in partibus occidentalibus Galliæ, ibidem sumpto baculo cursum cujusdam fluminis percutiendo stitisse, donec ipse & qui sequebantur transirent; eoque & aliis pluribus miraculis Philosophum Tribunum aliosque plurimos induxisse ad fidem Christianam amplectendam: veniens denique ad locum sui tumuli ibi plantaverit baculum, qui die vicesima virescens talis permanebit usque in diem resurrectionis omnium justorum, invisibilis tamen & intractabilis pseudoprophetis & pseudoapostolis illuc forte accessuris, sicut Virga Moysi quæ manet in monte Sina: promissum autem esse loco, in quo S. Iustini corpus quiescit, ut nulla ibi aura mala, nulla grando, nulla persecutio, nullus impetus hostis aut famis aut sitis inquietudinem faciant.

[6] Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani cum ad hunc 1 Maji ita scripsisset; In castro Bigorræ, quod & Tarbas, ad Atyrum fluvium in Novempopulania, depositio S. Justi Confessoris, talentorum gratiæ multiplicatione gloriosi; rursus ad diem IV, velut de altero, meminit S. Justini Natalis, apud Vicum Partiniacum in Vasconiæ finibus; qui a primis Euangelii prædicatoribus Christo per semen gratiæ regeneratus, concepto ingenti fidei disseminandæ ardore, pro Domini Servatoris gloria multa fecit & passus est; demumque sub Trajano confessionem suam nobiliter consummavit. Quæ omnia nituntur notitiæ ex prædicto Sanctorali acceptæ, & melius deinceps tacebuntur æque ac Legenda ipsa; præstat enim communi sanctis quibusvis Confessoribus cultu S. Iustinum prosequi, quam incerta & fabulosa commenta sectari. Interim expectabimus ut ex ipso loco, per Auscitani nostri Collegii Patres ad quos litteras misimus, responsum detur de præsenti corporis Sancti statu atque cultu, & recentioris memoriæ fideique miraculis, si quæ scripto consignata habentur: addet autem ad cumulum beneficii, si quis de cultu SS. Magni, Isicii, & Phoci, quos Corbeiense MS. socios S. Iustino aßignat, in eadem regione conetur indagare an uspiam supersit aliquis.

DE SANCTO BLANDINO
IN TERRITORIO GALLIARVM MELDENSI.

[Commentarius]

Blandinus, in territorio Galliarum Meldensi (S.)

G. H.

Andreas Saussajus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, cum de S. Iusto sive Iustino Bigorritano egisset, ista subjungit: In territorio Meldensi S. Blandini, itidem Confessoris, qui in ecclesia sui nominis, sita in pago etiam ab ejus tutula nuncupato, requiescit, coliturque frequenti fidelium concursu. In registro beneficiorum diœcesis Meldensis indicatur Capella S. Blandini in Decanatu Creßiacensi; & ab aliis dicitur, ab oppido Creßiaco pagus S. Blandini abesse septem leucis Gallicis: alii eumdem ponunt inter Cressiacum & Faræmonasterium. Ejus antiquior memoria est in MS. Carmelitano Coloniæ adservato, ex Trecensis Ecclesiæ usu olim descripto: item in MS. Florario & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso: apud Grevenum etiam, Canisium, & Ferrarium his ubique verbis: In pago, seu territorio Meldensi S. Blandini Confessoris. In Breviario Meldensi anno MDCXL excuso præscribitur Commemoratio S. Blandini Confessoris ad diem sequentem 11 Maji, & omnia de Communi Confessoris non Pontificis recitantur. Hactenus de hoc Sancto nihil aliud potuimus scire: neque Magnus Vicarius Meldensis ecclesiæ Dominus C. Pastel, post diligentē inquisitionem in ipso loco factā ad nostrorū Parisiensiū instantiā quidquam reperit, quo Sanctus hic notior reddi posset.

DE SANCTA ISIDORA
APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Isidora apud Græcos (S.)

D. P.

[1] Antiqua MSS. Divionensia Menæa, quæ in collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chifletium reperimus, nobis dederunt notitiam hujus Sanctæ Isidoræ, quæ vitam in pace finivit, & additur hoc distichon.

Ἐκ γῆς ἀπέπτῃ πρὸς Μελισσῶνας πόλου
Μέλισσα χρηστῶν πράξεων Ἰσιδώρα.

Cæli alveare terris relictis petit,
Velut apis operum sanctiorum, Isidora.

[2] [An hæc in Vitis Patrum laudata?] Raderus noster parte 1 Viridarii Sanctorum cap. 3, ex Vitis Patrum, recitans historiam Anonymæ cujusdam, propter Deum stultæ apud Tabennesiotas, cujus eximiam sanctitatem sibi divinitus revelatam Sanctus Pityrum demonstravit Sanctimonialibus Virginibus, ipsam contemptui habere & vexare solitis; asserit se in MS. Græco bibliothecæ Augustanæ reperisse, quod illa nuncupata fuerit Isidora. Id si plura olim exemplaria habuerunt, verosimiliter conjectabimus Menæorum collectores aliquos hunc elegisse diem, quo annue memoraretur, cum proprium Natalem ignorarent. Hac enim ratione plerique eorum, quorum memoriam faciunt vitæ Patrum, propter eminentis sanctimoniæ meritum, invenerunt locum in Menæis ac Synaxariis, ut saltem disticho uno laudarentur: quamvis alias de die, loco, ac modo mortis nihil constaret. Raderum secuti sunt Lahierius, Nierembergius, Lancicius, Scriptores nostræ Societatis: quibus antiquiores testes alios mallemus posse producere. Anonymæ autem istius historiam referens Palladius, Helenopolitanus Episcopus, lib. 8 cap. 42, eam sic concludit: Paucis autem post diebus, cum ab omnibus valde honoraretur & observaretur, non ferens Beata gloriam qua afficiebatur, clam exiit e monasterio: & quonam iverit, aut quem locum subiverit, aut ubi obierit, nemo cognovit in hodiernum diem.

[3] Nullus porro est qui non videat, similitudinem subvolantis ad cælestia alvearia apis, cum collecto operum bonorum melle, præcedenti expressam disticho, cum hoc illius Sanctæ exitu vehementer congruere. Itaque non gravabor in fide Raderi, & ejus quem ipse citat MS. Codicis, ex Anonymo Græco, quem Latinum fecit Pelagius S. R. E. Diaconus, eamdem historiam plenius & ab origine descriptam huic loco inserere, [quæ apud Tahennesiotas stultam se simulans,] quæ in libello 18 n. 19 talis est, inter Vitas Patrum a Rosvveido vulgatas & illustratas lib. 5. Narravit S. Basilius Episcopus, dicens: Fuit in quodam Monasterio feminarum Virgo quædam, quæ stultam esse ac dæmonem se habere simulabat: quæ usque adeo talis ab omnibus per errorem habebatur, ut nec cibum quidem cum ea caperent. Talem siquidem elegerat vitam, ut a coquina numquam recedens, totius illic ministerii impleret officium: & erat secundum proverbium universæ domus spongia, impletum a se rebus probans, quod sanctis libris scriptum legimus: [I Cor. 3:] Si quis ex vobis putat se esse sapientem in hoc mundo, sit stultus ut sapiens fiat.

[4] Hæc igitur pannis involutum habens caput, ita quoque in omnibus serviebat: ceteræ autem Virgines tonsæ cucullis cooperiuntur. [& in magna austeritate & contemptu omnium vivens,] Nulla aliquando potuit hanc de quadringentis Virginibus videre manducantem: numquam per omne ævum suum sedit ad mensam: a nulla vel modicam partem panis accepit, sed micas tantum detergens ipsarum mensarum & abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat. Nulli unquam fecit injuriam: nulla ipsius murmur audivit: nulli aut parum aut satis locuta est unquam. Et ecce, cum ab omnibus cæderetur, in omnium odio viveret, maledicta omnium sustineret, sancto Pyoterio, [S. Pyoterio, sanctior esse,] cui hoc vocabulum erat, probatissimo viro semperque in desertis viventi, adstitit Angelus Domini quadam die, sedenti in loco Porphyrite, affatusque est his verbis: Vade ad Tabennesiotarum monasterium feminarum, & unam ex ipsis illic invenies habentem in capite coronam; ipsamque cognosce te esse meliorem: quæ dum contra populum sola diebus ac noctibus pugnat, cor ejus numquam a Deo recessit: tu autem in uno loco residens, neque quoquam aliquando progrediens, per omnes urbes animo & cogitatione vagaris.

[5] Statimque ad dictum monasterium venit, & Magistros Fratrum rogavit ut introducerent eum ad habitaculum feminarum. Quem mox illi, ut virum, [ipso coram omnibus Sororibus profitente,] non solum vita gloriosum, verum etiam & provectioris ætatis, cum fiducia grandi introduci fecerunt. Ingressus autem omnes Sorores desideravit inspicere: inter quas solam illam, propter quam venerat, non videbat. Ait autem ad postremum, Omnes mihi adducite, deesse mihi videtur aliqua. Dicunt ei: Unam stultam habemus intrinsecus in coquina: sic enim eas quȩ a dæmone vexantur appellant. At ille: Exhibite mihi ipsam quoque, ut eam videam. Quo audito supra memoratam vocare cœperunt. Quæ cum nollet audire, sentiens (ut credo) aliquid, aut fortassis hoc ipsum divina revelatione cognoscens, dicunt ei; S. Pyoterius te videre desiderat: erat enim vir famæ ac nominis grandis.

[6] [& a ceteris culpam agnoscentibus honorata,] Cumque ad eum fuisset exhibita, vidissetque panno frontem ipsius involutam, projecit se ad pedes ipsius dicens, Benedic me: quod rursus ad illius pedes tunc & ipsa fecit ac dixit, Tu me benedic, Domine. Omnes Sorores obstupuerunt, simul dicentes, Noli, Abba, talem injuriam sustinere, fatua est enim quam cernis. Et sanctus Pyoterius ipsis omnibus ait: Vos estis fatuæ, nam hæc & vestra & mea est Amma (sic enim vocant illic matres spirituales) & deprecor Deum ut dignus ipsa in die judicii merear inveniri. Quo audito omnes ad pedes ipsius simul prociderunt, singulæ varia peccata ei propria confitentes. Alia enim abluens sordes catini super ipsam se effudisse dicebat: alia vero colaphis eam sæpe a se verberatam memorabat: alia nares ipsius sinapi impletas a se esse deflebat: ceteræ quoque diversas referebant se ei injurias irrogasse. Pro quibus omnibus Sanctus ille fusis Deo precibus, egressus est.

[7] [clam sese subduxit.] Post paucos autem dies, non ferens illa tantam sui gloriam, tantoque se nolens Sororum honore cumulari, gravarique se credens excusationibus singularum, egressa est de monasterio illo occulte: & quo ierit, in quem se immiserit locum, vel quo fine defecerit, ad nullius potuit notitiam pervenire. Quis tamen finem illi, licet soli Deo notum, dubitet fuisse sanctißimum? Est autem Tabenna, Nili insula ad extremam Thebaidem, juxta Syenen. Porphyrites autem locus ab Eusebio lib. 8 cap. 18 dicitur esse in eadem Thebaide: & ex Palladii cap. 77 intelligitur omnino inhabitabilis fuisse, in quo vix herbas silvestres ad victum invenire solitus sit Abbas Posidonius. Quod vero attinet ad coronam, quam pro indicio latentis Sanctæ dicitur accepisse Pyoterius, hanc Palladius διάδημα appellat, Gentianus Hervetus redimiculum vertit, & bene: nec enim videtur hic intelligi debere signum aliquod divinitus ostensum Pyoterio, ceteris inconspicium; sed ipse ille vilis pannus, circum caput contortus, quo satis distinguebatur a ceteris, ex usu monasterii cucullatis.

DE SANCTO AMATORE
EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLIA.

AN. CCCCXVIII

[Praefatio]

Amator, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0356

AUCTORE G. H.

Plurimi Sancti Autißiodorenses suam hoc mense habent venerationem: inter quos sunt sex priores Episcopi, scilicet S. Peregrinus primus referendus ad diem XVI, S. Marcellianus II ad diem XIII, S. Valerius III & S. Valerianus IV, [Cultus sacer ex antiquis Fastis.] ambo ad diem VI, S. Eladius sive Helladius V ad diem VIII, ac dein S. Amator VI, de quo ad hasce Kalendas Maji nobis jam est agendum. Celebris est hujus Sancti memoria in omnibus pene Sacris Fastis Latinis, quorum primum locum obtinent antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, ex quibus Epternacense, ante nongentos aut plures annos exaratum, ista adjuncta habet: Autissiodoro civitate Amatoris Episcopi. Quæ in Lucensi & Blumiano latius hoc modo explicantur: In Gallia civitate Autissiodoro depositio S. Amatoris Episcopi. Titulus Confessoris additur ab Vsuardo, Bellino, & aliis, cum hodierno Martyrologio Romano. Alii, & maxime recentiores, ex ejus Actis addunt majora elogia, uti & Petrus de Natalibus lib 4 cap. 113. Sed præ hisce Fastis antiquum venerationis Ecclesiasticæ testimonium exhibet Basilica, [Basilica Autissiodori constructa.] Autißiodori ad ejus honorem & cultum erecta. Extat historia Episcoporum Autissiodorensium, a Philippo Labbe ex antiquis MSS. eruta & tomo primo Novæ bibliothecæ ejus edita, in qua ad Acta S. Aunarii (qui Ecclesiæ Autissiodori præfuit Episcopus circa annum DLXXX) indicantur Litaniæ ab eo constitutæ, per duodecim mensium capita celebrandæ, hoc ordine: Kalendis Januarii Basilica Domini Germani, Kalendis Februarii Basilica Domini Amatoris, Kalendis Martii monasterium Domini Mariani, & sic consequenter. Idem S. Aunarius constituit, a quibus Vigiliæ in Basilica S. Stephani cum Abbatibus celebrentur singulis diebus, hoc modo: Dominica nocte Basilica Domini Germani & monasterium Decimiacense. Secunda feria Basilica Domini Amatoris & monasterium Fontanense &c. In antiquis Breviariis Autissiodorensis Ecclesiæ præscribitur Officium de SS. Philippo & Iacobo Apostolis, cum commemoratione S. Amatoris in Vesperis & Laudibus: eaq; memoria continuatur per totam Octavam.

[2] Vitam S. Amatoris conscripsit Stephanus, Africanus Presbyter, rogatu memorati S. Aunarii, cujus est hæc ad illum epistola. Dilectissimo atque amantissimo & interno mihi vinculo caritatis connexo Stephano Presbytero, Aunarius gratia Dei Episcopus, in Domino æternam salutem. [Vitam ejus petente S. Aunario Ep.] Tuæ nobis doctrinæ multis jam experimentis comprobata prudentia, compulit nos, quamdam tuis humeris imperiosam superponere sarcinulam; sed eam quæ tibi non sit oneris, sed honoris; nec quæ deorsum iniquo pondere premat, sed quæ potius cælum usque sustollat. Cognitum tibi est, carissime frater, & quæ sit humanarum mentium diversitas, & quemadmodum in studia contraria non solum inane vulgus, verum etiam universa scindatur nobilitas: & quidam quidem prosaico oblectantur stylo, quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus versuum delectari fatentur. Ergo, ut omnium votis occurrerem, & nullus suo desiderio fraudaretur, placuit mihi, ut Vitas beatissimorum Confessorum quasdam pede libero describeres, quasdam vero lege metrica impeditas digereres: ob quam rem obsecro unitam mihi tuæ dilectionis amicitiam, ut beatissimi Germani Episcopi Vitam in versuum qualitatem commutare non desistas: Sancti vero Amatoris prosaica modulatione describas; ut sectatores Apostolicæ prædicationis effecti, omnibus omnia efficiamur, & nulli quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus. Individuam mihi caritatem vestram Divina custodiat pietas, venerabilis frater. Hactenus S. Aunarius; cui præfatus Presbyter hujusmodi responsum dedit.

[3] Domino beatissimo & Apostolicis infulis decorato Patri spirituali, Aunario Episcopo, Stephanus, [addicit se scripturum Stephanus Presbyter.] omnium servorum Christi famulus. Decursis litteris Apostolatus vestri, quod sancti desiderii ardor summa alacritate prætendit, luce clarius approbavi. Est ergo devotionis vestræ propositum, virorum opinatissimorum Germani & Amatoris floridæ vitæ nobiles actus describi: sed ad eos lepidissimi callis vestri dirigatur intentio, qui possunt virtutum lumina ȩquiparis afflatibus inspicere. Verum eo (cujus iners ingenium gemino rigore torpescit; & lingua balbutiens, fauciū inter rancidulos cursus squallido sitis impedita rigore, non loquitur, sed potius stridet) quomodo potero divinitus inspirata virorum sanctissimorum munera polito expedire sermone, qui nec privata possum humano casu congesta negotia explicare? Ridiculo, ni fallor, ac inexplicabili ludibrio semet impendit, quisquis ultra virium suarum possibilitatem onus assumit. Nonne ferarum sectatores, si minus captiosa industria formaverit, audax temeritas pessumdabit? Numquam tiro victoriæ monumenta parma, quæ est picta, gestavit, si eum docta veterani exempli manus non instruxit. Numquam etiam aëris sibi concessum patulum iter ales tutius resecavit, cui prævia dux penniger mater non fuerit. Jacebit profecto fluctuum elisione truncatus, quisquis suæ procacitatis fisus auctoramento, indocilem ratis dexteram ingerit clavo. Sic unusquisque in diversum imperitiæ hamo inscinditur, si doctorum favoribus minime adjuvetur. Ego, beatissime vir, quæso, ut illa mihi culmen apicis tui imponat, quæ facile me posse perficere non dubitat; si tamen & in hoc opere, quidquid illepide aut infacete rustica garrulitas digesserit,æ æquanimiter feras, aggrediar; & faciam quæ paterna infert ac jubet auctoritas. Vale in longum tempus, Domine Papa. Hæc Stephanus.

[4] [hanc damus ex MSS.] Comparavimus nobis Legendarium pluribus tomis in pergameno conscriptum: sed, quod hactenus indoluimus, defuerunt Acta Sanctorum ad quatuor priores menses spectantia: nunc vero usui nobis esse incipiunt, dum exhibent Acta Sanctorum ad Majum & sequentes septem menses pertinentia: ex quibus, & duobus aliis codicibus nostris satis antiquis, item alio monasterii S. Mariæ Bonifontis, Vitam S. Amatoris damus: quam eamdem reperimus in MS. membrano Serenißimæ Christinæ Suecia Reginæ numero 81 signato, item in MS. Nicolai Belfortii, quæ cum nostris MSS. conferre non videbatur operæ pretium, cum paßim occurrere eamdem cognovissemus ex Catalogo Codicis MS. & plurium aliorum. Petrus le Venier Pœnitentiarius Ecclesiæ Autißiodorensis (cujus humanitatem & eruditionem ipsi Autißiodori anno MDCLXII experti fuimus, & illustrem ejus bibliothecam sumus admirati) habet eamdem Vitam in tres partes distributam, cujus prior capite primo concluditur, duas sequentes partes, in duo capita singulas dividimus. Censet vir iste summi judicii, scriptam eam esse a supra memorato Stephano Africano Presbytero: & huic sententiæ libenter subscribimus. Auctor porro videtur, ex subministrata Actorum materia, accurate selegisse ea quæ reperit magis authentica. Ita quæ numero 18, 22, 24, 25, & 27 referuntur, desumpsit ex Vita S. Germani successoris, servatis verbis Constantii Presbyteri, dictæ Vitæ auctoris, quam hic integro seculo citius, id est circa annum CCCCLXXX, conscripserat.

[5] [Extant varia ejus compendia.] Varia ejusdem Vitæ extant compendia, in quorum aliquo, id quod Historiæ Episcoporum Autißiodorensium inseritur, cum hac post miraculorum narrationem clausula, Ut liber de Vita illius editus manifeste declarat. Quæ ibidem de tempore Sedis adjunguntur, mox examinabimus. Aliud compendium habemus ex MS. Vltrajectino S. Salvatoris, cui non absimile extat Coloniæ apud Patres Carthusianos; ex quo partem priorem, & quidem stylo mutato, edidit Laurentius Surius; pro reliquis lectorem amandat ad Vitam S. Germani. Tertium censeri posset, quod monachus Altißiodorensis profert in sua Chronologia, Parisiis anno MDCIX excusa folio 55 & 60; quod descripsit Bellovacensis lib. 20 cap. 13. Quartum compendium ipsi Autißiodori descripsimus ex MS. perantiquo Carnotensi, quod plurimum laudabat, qui nobis communicavit Georgius Viola, monachus Autißiodori ad S. Germanum, vir in antiquitate historica eruditus: quod quia illustre est Sancti encomium, & aliqua alibi non indicata continet, instar elogii proponimus, hujusmodi verbis.

[6] [aliquod Vitæ elogium.] S. Amator, Autissiodorensis Episcopus, in juvenili ætate litteris optime eruditus, coactus est a parentibus virginem quamdam desponsare. Sed cum tempus copulationis urgeret, se mutuo exhortantes, votum virginitatis fecerunt. Et ecce Angelus adfuit, qui duas eis coronas attulit, propositum laudans, & ad perseverandum exhortans. Porro puella Virginum cœtui se tradidit, Amator vero in Clericatu tanto prȩconio canduit, ut post excessum S. Elladii mereretur in Pontificatu constitui. Factus ergo Pontifex multis effulsit miraculis; cæcos illuminans, paralyticos curans, mortuos etiam ad vitam reducens. Cum autem multos subjecisset jugo fidei, tum exhibitione miraculorum, tum ex instantia prædicandi; videns parvam adhuc ibi esse basilicam, nec posse capere Christianorum multitudinem tam ingentem; petiit a quodam Autissiodorensi cive, Ruptilio nomine, ut sibi concederet domicilium, quod intra claustrum urbis habebat amplum & excelsum: & statim abnegavit. Sed non multo post gravissime infirmatus, Sancto annuit quod rogarat. Tunc vir Dei eamdem domum Basilicam consecravit, in qua postea S. Germanum tonsoravit. Hæc est hactenus basilica, in honorem Proto-martyris Stephani Christianis populis frequentata, quam D. Willelmus, ejusdem civitatis, postea Parisiensis, Episcopus, destruens, ecclesiam mirabili opere fabricare incepit anno Domini MCCXV. Amator denique febre correptus, cum sibi imminere obitum præsensisset, Clerum & populum convocans, thronum Pontificalē ascendit: & inter manus obsequentium Clericorum, emisit spiritū: quem quidem beatum spiritū viderunt multi in specie columbæ ab Angelis in cȩlum deferri.

[7] Ad ordinandam vitæ a S. Amatore ductæ chronotaxim, circa mortem ejus unicus character temporis offertur in Actis infra num. 31; [Mortuus est 1 Maji feria 4,] ubi dicitur defunctus Kalendis Maji feria quarta. Ergo non anno CCCCXXI, ut Monachus Altißiodorensis & alii post eum scripserunt: tum enim Kalendæ Maji inciderunt in diem Dominicam, littera Dominicali B. Non etiam incidit obitus in annum cedentem, XX istius seculi; quem Sanmarthani sub dubio indicarunt cum anno CCCCXVIII; quem, cum Philippo Labbe & aliis, [anno 418] necessario aßignandum morti S. Amatoris arbitramur. Tunc enim cyclo Solis VII, littera Dominicali F, Kalendȩ Maji convenerunt in requisitam feriam quartam, quæ cyclo Lunæ I incidit post tertiam Dominicam Paschæ, tunc VII Aprilis celebrati: adeo ut S. Amator potuerit commode post festa Paschalia iter assumpsisse in urbem Æduorum, atq; reversus fuisse ad propriam Sedem, uti in Actis explicatur. In historia Episcoporum Autißiodorensium anni Sedis tribuuntur triginta, cum mense uno & diebus V: [consecratus anno 388.] proinde consecratus fuisset circa Solennit atem Annuntiationis Deiparæ Virginis & Christi incarnati, an. CCCLXXXVIII. Et hactenus quidem satis apte omnia: sed merito displicet in dicta historia, quod dicatur S. Amator fuisse temporibus Constantii, & Juliani Apostatæ, atque Joviniani Imperatorum, sub Pontificibus Romanis Felice, Damaso, Siricio atque Anastasio. Nam primo, ita vixit sub Constantio, Iuliano, & Ioviano seu Ioviniano Amator, ut etiam Valentiniani Valentisque fratrum & Gratiani transcenderit Imperium, ac demum Valentiniano juniore & Theodosio magno imperantibus creatus Episcopus sit, mortuus sub Honorio Theodosii filio. Deinde, ultra prænominatos Pontifices (a quorum numero non erat excludendus Liberius, Felice II mortuo aut abdicante, rursum verus Pontifex) vixit S. Amator, etiam sub Pontificatu Innocentii. Hæc autem ideo explicanda fuere, ut constaret ab historiæ prædictæ auctore erratum in aliorum Episcoporum Autissiodorensium gestis simili modo anticipandis. [ad nuptias destinatus circa an. 364.] De prima S. Amatoris ætate, certius videmur alquid statuere posse ex tempore nuptiarū ejus: nā ut eis assisteret dicitur n.4 evocatus S. Valerianus sub finē Vitæ suæ, & mox S. Elladius successor eumdem consecravisse Levitam, n. 7. Ex dicendis autem ad Vitā S. Valeriani, hujus morti, & ordinationi S. Elladii assignādus est annus CCCLXIV; [natus ante 344.] proinde videtur S. Amator ante CCCXLIV natus fuisse, & mortuus ante annum ætatis septuagesimum.

[8] [dicitur Antiochiam profectus] Mirandæ sunt, quæ Romæ descripsimus ex Legendario MS. Cardinalis Barberini, & alio MS. in quo hic titulus præfigebatur: Incipiunt miracula SS. Quirici & Julittæ, quæ Teterius Sophista eorum servus edidit, de corporibus eorum a S. Amatore Antiochiæ repertis: post quem titulum ista scribuntur. Quoniam SS. Quirici & Julittæ matris ejus veneranda passio, diverso quidem relatu, sed vero & pari martyrio, constat esse nota populo Christiano; de insuperabili miraculorum suorum profunditate, quibus in seculo disponente Deo claruerunt, veluti quemdam rivulum deducens, pauca libare curavi, & ad honorem Ecclesiæ sacris paginis indere studui. Annorum igitur multorum excurso tempore, post perceptam martyrii coronam, sanctus Amator Autissiodorensis Episcopus, clarissimo viro Savino comite, fines Antiochiȩ peragrans, [corpora SS. Quirici & Iulittæ detulisse,] sacratissima corpora illorum Christi gratia reperit: quæ cum magno cultu, rediens, in partes galliæ attulit, ac Austricæ urbi delata, solo tantum pueri brachio Sancti Savini precibus concesso, in domo qua isdem Præsul meritorum gloria pollens a fidelibus veneratur, iterum honorifice tumulavit. Hoc enim incomparabile thesaurum a Deo civitas illa, multorum sanctorum titulis exornata, sibi dari ideo promeruit, ut & salus corporum & animarum inde populo suo perveniat: * & Dei ordinatio, qua idem Martyr Neversium pater futurus erat, ea interim servatrice, quandoque lætius assidua suis fidelibus fieret. Amen. Eadem usque ad signum *leguntur apud Mombritium tomo 2 in Vita S. Quirici & Iulittæ sub finem, & citantur a Baronio in Notis ad hasce Kalendas Maji. Forsan erit qui majorem lucem affundat, ut ad Acta dictorum proximo mense Iunio exploratius aliquid dari poßit. De S. Patricio, Hibernorum Apostolo, circa annum CCCCXIV a S. Amatore Autißiodori excepto, egimus ad hujus Vitam § VIII. De ejusdem apparitione facta S. Mamertino, postea Abbati Autißiodorensi, consule Vitam illius Sancti XX Aprilis. De brachio S. Germani & dente S. Amatoris, tempore Caroli Magni delatis ad monasterium de Cusano in diœcesi Cataloniæ Helenensi, egimus V Ianuarii in Actis S. Flamidiani Martyris, a Vincentio Domenecco collectis.

[9] Magna fuit in sacris officiis communicatio Ecclesiarum Trecensis & Autißiodorensis; hinc S. Helena Virgo, cujus corpus adservatur Trecis in Ecclesia Cathedrali, etiam in diœcesi Autißiodorensi solebat sub ritu duplici coli, uti infra ad illius festum IV Maji indicatur: [Cultus ejus in Ecclesia Trecensi.] vicißim autem in Ecclesia fiebat hoc die commemoratio S. Amatoris Episcopi, sicut in Autißiodorensi. Ex quo solum factum est ut habeatur S. Amator Episcopus Trecensis, & quidem primus, quemadmodum videre est apud Camuzatum in Promptuario sacrarum antiquitatum diœcesis Tricaßinæ fol. 152, Nicolaum Des Guerrois de Sanctis Trecensibus ad an. 314, Sanmarthanos, & alios in Gallia Christiana.

VITA
Auctore Stephano Africano Presbytero.
ex pluribus codicibus MSS.

Amator, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0356

AUCTORE STEPHAN. AFRICANO EX MSS.

CAPUT I.
Ortus, studia, sponsa obtrusa, & relicta. Assumptio in Clerum.

[1] Amator, vir summæ castitatis splendore perspicuus, & sui qualitate vocabuli Deo placitus atque dilectus, [Nobilium ac divitum parentum] parentibus nobilissimis natus, & in cunis segmentatis educatus est atque nutritus. Ejus autem pater Proclidius civis Autissiodorensis, mater vero Usiciola est nuncupata; quæ non dissimili genere de numero Procerum est Æduensium procreata. Horum profecto supellex ac patrimoniorum possessio inæstimabilis fuit. Tanta igitur locupletatio agrorum ejus bonis parentum accesserat, ut præ latitudine eorum & regionum diversitate in quibus siti fuerant, [unicus filius,] quantitatem ignorarent. His ergo nulla alia proles fuit, quæ tantæ facultatis possessione frueretur, nisi prædictus Amator, vir Dei prudentia ab ipsis cunabulis præventus atque repletus. Hunc igitur tenere diligentes, & cum summa solicitudinis diligentia educantes, litteris non solum communibus verum etiam liberalibus tradiderunt. Cujus ingenium quoniam Deo fuerat dedicatum, ita intra breve tempus omnium artium doctrinam & disciplinarum subtilitatem est consecutum, [instruitur liberalibus disciplinis;] ut poëticarum adinventionum schemata, oratorum enthymemata, jurisperitorum nodos atque ænigmata, Philosophorum quoque syllogisticas quæstiones facili disputatione penitus enarraret.

[2] Erat autem eodem tempore a Valerianus, vir moribus probatissimus, præfatæ civitatis Antistes. Igitur sæpissime antefatum juvenem percunctatus, [a S. Valeriano Episcopo diligitur,] admirabatur in eo non solum bonum naturæ, verum etiam tantæ capacitatis prudentiæque solertiam. Cumque per dies singulos ejus disciplinæ processus adspiceret; cœpit intra sui recessus pectoris ruminare ac dicere: Quid putas erit hic juvenis, cui tanta inest prudentiæ claritas atque simplicitas? Credo equidem, nec vana est fides credentis, quod vas est prædestinatum electionis, & templum purissimum majestatis. Hujus itaque frequentissime sæpe dicti juvenis larga mansuetudine vir venerabilis institutor, [ad omnes virtutes incitatur,] Dei sibi omnipotentis prece auxilium impetrans, aggreditur juvenē & salutaribus monitis adhortatur, ut Dei præceptis religionique Catholicæ magis suæ mentis intentionem, quam vanis superstitionibus, applicaret. Qui ita primordia sanctarum suasionum ejus fertili corde suscepit, tamquam si in his fuisset a principio eruditus. Ex hoc jam præfatus Episcopus non destitit divinarum Scripturarum eum confirmare testimoniis, & Domini consolidare præceptis. Hæc autem omnia clam parentibus agebantur.

[3] Cumque adolesceret, & ad eam ætatis possibilitatem perveniret, ut matrimonio copularetur; ajunt ad eum parentes ejus. Cognitum est tibi, fili, [a parentibus ad matrimonium destinatur.] quod præter te aliam sobolem non habemus, per quam generis nostri germina propagentur. Idcirco, dilectissime, libentius parentum suasioni attende, & consensum devotioni nostræ atque ardori citius præbe; ut similis tui a nobis in conjugium puella despondeatur, quo possis & mundi oblectationibus frui, & tuæ propaginis per solennia nuptiarum progeniem renovare. Amator vero vir solertissimus, cujus animus cælum jam tendebatur; declivior præceptis Dominicis, sibi a beatissimo Valeriano frequentius inculcatis, habebatur; quam in mundanis suasionibus, quæ ei a parentibus molestissime ingerebantur. Videntes autem parentes ejus, acclivem esse eum & pronum in sacratissimi Valeriani prædicationibus; cogitaverunt ei desponsare puellam, honestissimo semine procreatam, & natalibus parem; ut per ejus conjunctionem mentem Deo deditam ad secularia declinarent. Desponsata est autem ei virguncula, Martha nomine; [oblata Marthasponsa,] ex oppido Lingonicæ civitatis, celeberrimis atque famosissimis parentibus edita. Cum autem definitus nuptiarum dies secundum pactorum qualitatem inter se habitorum adventaret, invitantur de more cunctorum nobilium familiæ, exornantur ædes, thalamus intra ædiū splendidissima spatia rite construitur. Cujus pars auro plumata nitet: alia vero cocco, ac serico non semel tincto, eboreque lucido coruscat. [qua splendide adducta] Stat in foribus non segnis achates: jaspis lumen obumbrat: onyx prostratus calcatur, cunctarumque divitiarum illic copia reponitur, quibus natura speciatim nomen imposuit. Deinde virgo ornatricum certatim manibus comitur, quæ turrita corona frontem comprimunt, & laxos amictus balthei gemmis astringunt, nudatos etiam lacertos suppara prȩcingunt angusta, & luteola flammea splendidissimos vultus obnubunt, sicut ritus ac mos elegantissimorum fuerat Romanorum. Tunc reverentissimus juvenis thalamo adesse parentum auctoritate jubetur.

[4] [S. Valerianus super eos recitat pro nuptialibus, preces ordinationis Leviticæ] Invitatur de more religiosorum, ad introitum thalami, illico Valerianus Episcopus, ut conjunctionis eorum auspicium Dominicis invocationibus confirmaret. Qui dum appropians libellum sacrarum precum dextera arriperet, divino jam instinctu atque providentia perennis naturæ humanæ pro societatis coadunatione atque bono conjugali effundere preces cum vellet, sacro eos Levitarum dedicavit officio. Sed nullus astantium, quæ ab Episcopo gesta fuerant, nisi tantum hi qui benedictionibus fruebantur, cognoscere potuerunt. Sed cum jam advesperasceret, & copulationis tempus urgeret; dum strata fulcris mira pictura variatis ornantur, dum pro nuptiis unici filii sui parentes oppido lætantur, talibus aggreditur vir Deo plenus sibi divinitus associatam Virginem verbis: Dic quæso, immortali sponso dedita atque inclyta virgo; dic quæso, Dei omnipotentis filia, putasne intellexisti, quæ per ora sunt in nos effusæ preces Episcopi? Cui respondens virgo ait: Intellexi, dilectissime, & nimio sum prostrata terrore formidinis. Cui rursus adolescens: Ne quæso paveas, nec te tui corporis rigor exagitet. Et hoc enim non est imperitiæ deputandum, [quo animadverso tractant inter se de virginitate servanda,] sed Dei potius potentiæ adscribendum, quæ per os antedicti Pontificis suam in nobis pietatem exercuit. Propterea obsecro, ut si voluntati tuæ insidet, hoc munus conservare illæsum, nobis misericordia Dei prærogatum & datum, meæ notitiæ pandas. Cui sacratissima virgo respondit: Jam enim, dilectissime frater, ex uno dependemus arbitrio, & ideo quæ tibi Deo favente sunt placita libenter amplector. Ex eadem scilicet hora non jam conjugali se oblectatione fovebant, sed divinis potuis alteruter eorum testimoniis fruebatur, ut sacrarum Scripturarum, non conjugii amatores aspiceres. O ineffabilis & invisibilis Dei largitas, quæ non solum nomina horum Sanctorum, sed cum niminibus etiam b coæquat merita. Incorrupta soror Lazari Martha, Domino discumbenti æquanimiter ministravit: hæc Martha, in cælo summo Regi regnanti mentis corporisque puritatem exhibuit. Illa sibi tantum simplicem pudoris coronam promeruit: hæc dum sibi associatum juvenem castitatis proventu exornat, congeminatam sibi victoriæ pro munere palmam nobilitat.

[5] Illis ergo alternatim se præceptis Dominicis foventibus, atque exemplis suæ radices dilatantibus perseverantiæ; [& effusa cælitus fragrantia in proposito firmantur;] inusitatus odor, in medio eorum fragravit, non vulgaris, sed secreti luminis a Mediatore delatus. Cujus virgo repentinam admirata suavitatem, consociatum sibi juvenem talibus percunctatur sermonibus: Narra obsecro, juvenis, cujus tanta suavitas sit odoris. Nonne omnium florum suavitatem hiems procellosi rigoris adussit? Et unde nunc tanta inspirationis bonitas, in alieni temporis metas prosilivit? Ad hæc juvenis, Jam, inquit, sæpe tuis, virgo, mentibus inculcavi, quæ sit divinæ potentiæ possibilitas. Hic profecto odor, qui est in naribus nostris, non temporalium pratorum metis concluditur, sed æternæ Ecclesiæ campis vernantibus propagatur. Propterea oportet nos corporum nostrotum mentiumque inviolatam integritatem modis omnibus custodire, quibus se divina Majestas in odoribus præbet, & castitatis amator per suæ creaturæ suavitatem apparet. Thorus igitur conjugalis, strati tantum communis consortium existat, non in mundanis illecebris. Ego etenim c puellarum consortium ab infantia mea vitavi, & execratus sum mundi blandimenta, quibus assolet castitatis exorbitare pudicitia. Et ut nunc tuo affectui, virgo castissimis ornamentis prædita, præbuissem assensum, non voluntas mea, sed parentum persuasit frequens impulsio: quorum nefas putavi jussa contemnere, sperans me perpetui patris,dum mortalibus obedio, imperium possidere. Isti soli indesinenter grates exsolvo, qui talem te mihi conjugem præbuit, de qua non terrenis actibus, sed cælestibus complacerem. Et his dictis post longæ confabulationis eloquia utrosque sopor oppressit.

[6] Intempesta autem nocte expergefactus vir Deo dilectus Amator, aspicit haud procul a se Angelum consistentem, duplex sertum gestantem in manibus, qui ultro his compellat juvenem: Suscipite, juvenes, munus vobis Domini pietate concessum, & vestrum in omnibus incontaminatæ mentis custodite propositum. Has voces ex ore Angeli prolatas pervigil juvenis audiebat, [itemque visione Anceli duplex sertum offerentis.] & suis speculabatur ora eloquentis obtutibus: sed illa quasi per somnium geri, quæ vere dicta fuerant, existimabat. Erant namque ibidem pedissequæ duæ, excubantes in obsequium Dominorum: quæ cernentes ea quæ gerebantur, prostratæ sunt terribili visione. Altero autem die diluculo consurgentes, propter ostensum sibi miraculum poscebant se ancillas Dei fieri.

[7] Peractis vero diebus celeberrimis nuptiarum, alacres atque concordes ad d S. Eladium Episcopum, qui beatissimo Valeriano successerat, [Deinde a S. Eladio Episcopo] gressus Amator & Martha tendunt: & procidentes coram eo votorumque suorum desideria depalantes, ille Clericum se fieri deposcebat, illa religiosarum numero sociari magis ac magis postulabat. Tunc Antistes, considerans atque contemplans Dei eos amore fervere, [Martha sanctimonialis Amator Clericus ordinatur.] & propter ejus dilectionem velle secularem habitum commutare; utrisque impiger paruit, illum crinibus exonerans, illam castimonialium religionis cœtui devotissime jungens ac socians. Perfecto itaque in eis sanctificationis officio, sic eos e limpidissimis Pontifex exhortatur eloquiis. Gratias ago omnipotenti Deo, qui vos sibi immaculatos atque incontaminatos elegit. Nam vere, filii, satis fuit in vestra conjuctione prostratus Episcopus mœroribus, quando pro conjunctionis vestræ congruis precibus, ordinationis ac sanctificationis Levitarum preces effudit. Sed quoniam illa præfigurate, propter hanc confirmationem, voluntate fortuita gesta sunt; debetis, sacratissimi juvenes, cognoscere cui vos servitio mancipastis, & quem professionis cultum hodie recepistis. Omnis enim qui Deo militat, debet se ab omnibus abstinere; & ei tantummodo operibus complacere, cui se devovit, ac tradidit. Omnia quæ supervenerint æquanimiter sustinete. Nulla vos tribulatio a caritate Christi separet, nulla lucra secularia longanimitatis vestræ hilaritatem obfuscent: sic denique bonæ retributionis mercedem consequi poteritis, & hæreditatis justorum esse participes. Hoc dicens, Dei excitatus ardore, Amatorem sanctissimum levitico gradui admovit, & sacri ministerii sublimavit officiis. Revertuntur igitur ambo in diversorio gratulantes, & omnipotentis Dei sibi concessa miracula hymniferis vocibus collaudantes.

ANNOTATA.

a Colitur S. Valerianus 6 Maji.

b MS. Bonifontis, largitur.

c Vnum MS. nostrum, puellæ.

d S. Eladius, aliis Helladius colitur 8 Maji.

e MS. Bonifontis, lepidissimus.

CAPUT II
Sanati energumenus & paralytica. Dæmones depulsi.

a

[8] Non post multum tempus consecrationis ejus, erat quidam, b Eraclius nomine, ex civitate c Æduensi, excellentissimo germine progenitus. Cui uxor erat, nomine Palladia, moribus ac genere viro æquiparans, nec non & opibus copiosis opulentior. [Palladiæ Christianæ,] Hæc a culturis dæmoniorum abscedens, veræ se religionis fidei tradiderat atque dogmatibus; & regenerationis lavacrum, viro suo in pristinis erroribus commorante, adepta fuerat. Libuit autem eam, post consummationem sacri baptismatis, in Autissiodorensium civitatem pergere, in cujus vicinitate patrimonium possidebat. Posita autem ea in suburbio, Paschalis dies advenit. Ipso autem die Dominicæ resurrectionis, utpote neophyta, ad sanctam Ecclesiam lampificis ornamentis obsita processit: ita enim diverso splendore gemmarum præfata Palladia perlucebat, ut nitorem solis obnubilaret, & lucem diei pretiosis ornamentis absconderet. [negat communionem Calicis] Perfecto itaque sacrificio, dum Eucharistiæ libamina Sanguinis quoque Dominici haustu confirmare voluisset, accessit ad beatissimum Amatorem, tunc Diaconum, qui sacratissimum Calicem in vitam æternam populis porrigebat. Quam ille pomposis cernens cultibus exornatam, ita aggressus est: De hoc calice sanguinis Domini nostri Jesu Christi non gustabis, [ob vanum ornatum, & conjugii usum.] nisi a te onus ornamenti projeceris: scelus enim hac nocte pollutionis exercuisti, & oportet lugubri cultu indui, & profluvio lacrymarum nocturnum facinus abluere, & sic te sacratissimis epulis applicare. Non ita te pollicita es victuram, quando cum Deo pactum fecisti, renuntians diabolo & angelis ejus, atque illecebris & d incentivis quibus ille crassatur.

[9] Hæc illa audiens, quoniam palam omnibus fuerat increpata; & quæ putabat absconsa, vulgata fuerant in populo & revelata, exarsit: & a crimine audaciam sumens. tamquāleæna gemitibus frendens, de ecclesia est egressa. [ab ea incitatus maritus adhuc idololatra,] Cum autem appropinquaret ad locum in quo illustris vir ejus consistorium habebat, cœpit singultibus ei suggerere, & suam lacrymis pulchritudinem defœdare, ut viri sui ipso quodammodo luctu ad iracundiam animum provocaret. Suggestionis ergo suæ tale principium fecit: Conjunx tua, siquidem tua sum, nescio a quo pseudodiacino, coram tota Ecclesiæ multitudine, lacerata sum. Ego enim, ut tuis conspectibus complacerem, & solito cultior cunctis festivitatem frequentantibus apparerem, quidquid vestimenti superbissimi habui induta sum libens, ac etiam aureis ornamentis, lapillorumve monilibus memet decenter exornavi atque curavi: ob quam rem graviter vulnerata sum, ac labefacta contumeliis. Suscepta namque Eucharistia, cum vellem sanctificati Calicis latices delibare, me bajulus Calicis exacerbans repulit, minatus quod nisi vestimenta simul cum ornamentis deposuissem, & pœnitentiam admissi nocturni suppliciter peregissem, nullatenus communicarem. [& machinatus necem S. Amatoris,] Tu ergo, vere dilectissime, ne moreris ulcisci, quam te superstite tamquam viduam lacerari prospicis atque contemni. Cui maritus: Desinant paulisper, conjunx dulcissima, in pace lacrymæ tuæ, me nunc in sacrilegi cruore ultorem videbis.

[10] Ex hoc jam cœpit, utpote Paganus, rimare causas, & apta insidiis loca requirere, quo possit facilius læsam conjugem vindicare. Hoc autem agebat per dies singulos, [a dæmone obsidetur; & illa fit paralytica.] abjectis omnibus causis ac negotiis utilitatis eorum. Sed ne suæ cogitationis malȩ potiretur effectu, illico ille doli machinator nequissimo arripitur spiritu; illa vero lethifero morbo, qui membrorum compagem dissolvisset. Erant autem ambo jacentes sine ullius remedii aut consolationis adjutorio, quoniam Deus omnipotens per eos voluit in sæpedicto Amatore suam demonstrare virtutem, & ostendere quantum fuerit ei carissimus & fidelissimus famulis. Cumque in his languoribus versarentur atque suspiriis, paululum palpebris eorum somnus obrepsit: [voce cælesti ad pœnitentiam excitati, jubentur ad S. Amatorem accedere,] & ecce vox Domini Salvatoris in aures eorum insonuit his verbis, dicens: Adhuc in malitiis vestris versamini, & nefariis consiliis obcæcati atque hebetes facti, vestri estis immemores? Recordamini, quibus vos flagitiis afflixistis, vel quæ causa malitiæ super vos repente obvenit. Si vultis tandem aliquando hujus languoris vinculo, quo astringimini, ambo absolvi; revertimini ad cor vestrum, & scrutamini illud, quod in necem complaciti famuli mei Amatoris indecenter armaveritis; & cognoscetis, quoniam hæc malitia vos circumsepsit. Si enim non fueritis contrito corde ad eum conversi, ut pro vobis, e orationem effundat; scitote vos in vestris iniquitatibus atque in deteriori languore pariter consummari.

[11] His illi auditis, maturius consurgentes rogabant, ut ad Dei hominem pervenirent. Et quoniam ita fuerant diutinæ ægritudinis laqueis impediti, ut pedibus suis niti non possent, vectantur vehiculis; pergunt suppliciter tristes, & pugnis pectora contundentes. Verum ubi se recognoscunt jam propius esse Amatori viro sanctissimo; desilientes de tergo vehentium jumentorum, solo tenus prosternuntur, [ab eo veniam supplices petunt;] concordi voce clamantes atque dicentes: Miserere nostri, amice Dei: absolve nefandis vinculis colligatos tuis æquissimus meritis. Jam luce clarius tuæ virtutis fulgent insignia, & fidei firmitas latius propagatur. Fatemur nos, vir beatissime, velle propter redargutionem iniquitatis nostræ innocentem morti contradere, peccatum peccato adjicientes: Ne, quæsumus, malum malis retribuas: satis sit ultio quæ nos merito tui invasit. En, quæcumque habemus tuæ sanctitatis palmis offerimus, in quibuscumque volueris usus prærogare; tantum pristinæ nos tuis Deo placitis precibus sanitati restitue, & robur corporis animæque concede. Ad quos reverendissimus Amator sic exorsus est: Si credideritis in toto corde vestro, quæcumque petieritis concedentur vobis. Ubi enim sinceræ fidei splendor irradiat, ibi curationum integritas quoque conregnat.

[12] Tunc illi iterum cum ejulatu nimio, paululum faciem lacrymis irrigatam ad famulum Dei erigentes, dixerunt: Scis jam, Domine, qualis vel quanta sit fides ac credulitas in cordibus nostris: neque enim tibi occulta sunt, quæ a nobis miseris peraguntur. O investigabiles viæ Domini! o admiranda potentia! quæ ita humanæ præsumptionis temeritatem redarguit, ut acquirat non perdat, ut salvet potius quam occidat. Vere in his evidentissime exorbitantibus claruit, [illa sanatur,] quæ clamat & dicit: Occidam, & vivere faciam; percutiam, & ego sanabo. [Deut. 32, 39] Promerentur illico sanitatem, ab eo cui injuste manus injicere conabantur: & provolvuntur ante pedes illius cum luctu prostrati, de cujus exitio pertinacissime cogitabant. Convocato itaque Presbytero, Sanctus Amator maritum quoque sæpe dictæ mulieris baptizavit. [vir baptizatur,] Quos f aliquotiens ita admonebat dicens: Cavete ne ultra voluntates vestras in die festivissimo faciatis, ne deterius vobis contingat. Tunc demum accepto oleo benedixit, & invocato nomine Domini corpora eorum perunxit: [& ambo oleo inunguntur.] Et continuo ab illo spiritus nequitiæ est fugatus, & eam morbus contagii derelinquens, utrique sunt sanati. Hoc primum miraculum palam est Deus operatus per servum suum: qui occulte semper agit per singulos, & collaudatur jugiter, & benedicitur per universos.

[13] Post hæc, non post multi temporis curricula, g Auxentius, orthodoxȩ fidei inimicus, cœpit S. Martinum insequi, & multas ei ingerere molestias, ita ut eum ad capitale inquireret periculum. Tunc ille, [Dæmones a S Martino ex insula Gallinaria puisos] quoniam divina præcepta non ignorabat, quibus concessum est propter exardescentem persecutionis rabiem de civitate in civitatem transire; de loco in quo fuerat, ad insulam quæ h Gallinaria nuncupatur commigravit: in qua Beelzebub princeps dæmoniorum, exclusis habitatoribus, cum militibus suis conregnabat. Sed statim ut vir Dei pedem illuc attulit, præsentiam ejus sufferre non valens, locum a se possessum deseruit. Egressus est igitur, a præfati viri præsentia seclusus, cum ululatibus nimiis atque fragoribus; & ad locum se cum universis comitibus suis, [& in i Altrico residentes,] qui appellatus est Altricus, recepit: ibique non longe viarum in præcipiti caute considentes, cœperunt per momenta gradientes invasione quadam ac feroci terrore graviter detorquere, maxime autem meridianis horis, ut impleretur quod scriptum est; a ruina & dæmonio meridiano. [Psal. 90, 6] Sic faciebant non per breve tempus, ita ut omnium pene hominum pectora opinionis pravæ terror invaderet, & illius viæ rectioris iter fortiter evitarent. Hoc S. Amator comperiens, quadam die illius viæ iter arripuit. Quo viso frequens populus civitatis glomeratim se portis proripiebat, signum Domini nostri Jesu Christi fronti infigens, per quod beatissimus triumphabat Amator. [S. Amator adveniens,] Nec non etiam hi qui ante dictorum spirituum tentationibus agebantur, certatim accurrebant; potentiæ Dei, quæ per famulum suum Amatorem operabatur, non diffidentes.

[14] Tunc dæmones, voce magna clamantes, dicebant: Cur nos & hic, famule Dei Amator, persequeris? cur nos non licet in quolibet loco quiescere? Huc nos Martinus de domiciliis nostris pepulit, & a nostris liminibus effugavit: nunc etiam Amator a peregrinis nuper locis possessis excludit. Ad quos B. Amator: Cedite huic loco, & loca a vobis temeranter arrepta relinquite. Non enim sinemini Christi possessionem, unde jam per lavacrum regenerationis expulsi estis, iterum possidere. Vere fidelis Dominus in verbis suis, qui ita se exemplum omnibus præbuit, ut quod ipse habebat per naturam, accommodaret subjectis per gratiam: meruit enim Amator per fidem, quæ in eo regnabat, audere quæ Christus operatus est potestate. Nam ipsi, prius vociferantes ac confitentes Dominum esse totius creaturæ, dæmones conclamabant; [in virtute Christi] Quid nobis & tibi est, Jesu Nazarene? venisti ante tempus perdere nos. Increpans autem eos B. Amator dixit: Maturate fugam, & obsessa a vobis corpora illæsa abscedentes relinquite. [Luc. 4, 34] Non ego vobis impero, sed Jesus Christus, qui sævienti pelago imperavit, & elatio fluctuum in semetipsam resedit; qui pigris nubibus imperat, & præcipiti lapsu in terram defluunt. Quo nomine illi audito conterriti & soluti formidine, [effugavit.] humilitate prostrati, non sine lacrymosis clamoribus, locum in quo esse cœperant reliquerunt: & exeuntes de loco, in quo corporeis imaginibus populos deterrebant, tamquam fumus in aëre defluxerunt. Tunc populus, lacrymoso gaudio exhilaratus, Domino, quantum possibilitatis habebat, grates exsolvit, dicens: Gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, quia omnibus te in curationum munere præstitisti: & personarum acceptio penes te nullo modo potest reperiri.

ANNOTATA.

a In MS. codice D. Petri le Venier hic incipit secunda pars sub hoc titulo: Incipiunt miracula.

b MS. nostrum unum Eraclitus.

c Civitas Æduorum est Augustodunum, vulgo Autun, urbs proxima Episcopalis versus Meridiem, de qua infra 7 Maji agimus ad Vitam S. Placidi seu Placiti Presbyteri, & hactenus sæpius egimus.

d MS. Bonifontis, incrementis.

e Idem, preces.

f Idem, alloquens. Ex hac autem admonitione apparet, pollutionem eam, ob quam redarguta Palladia fuerat, venialem dumtaxat fuisse, ex sacri diei neglectu in usu conjugii alias licito, sicuti ipsa quoque ornatus vanitas solum erat delictum veniale.

g Auxentius Arianus, expulso e Sede MediolanensiS. Dionysio Episcopo, uti in hujus Vita 25 Maji dicetur, a Constantio Imperatore Ariano substitutus, S. Martinum, qui Mediolani sibi monasterium statuit, gravissime insectatus est, uti in hujus Vita scribit Severus Sulpitius cap. 4.

h Gallinaria Liguriæ parva insula, jam verius scopulus cum turri prope Albingaunum urbem, unde vulgo Isoletta d'Albenga appellatur.

i Altricus sive Autricus mons, vicinus urbi Autißiodorensi, quæ etiam Autricum ab aliquibus dicitur: ac forte ab ipso nomen accepit, ut Autissiodorum quasi Autricidorum dicatur, nomine composito ex dor, torrentem seu rivum significante apud veteres Gallos.

CAPUT III.
Episcopatus aditus: infamia dißipata. Ecclesia nova comparata. Mortuus suscitatus: incendium extinctum.

[15] His ergo peractis miraculis, brevisque temporis curriculis transeuntibus, [Episcopus consecratus,] Elladius vir Apostolicus corpus terræ, animam cælo transmisit. Tunc exorta est felix seditio populorum, concordi voce clamantium, Pastorem basilicæ Amatorem succedere, & Elladii spiritalem hæreditatem suscipere. Quorum voces dignis sunt Dei ordinationibus confirmatæ, & eorum desideria B. Amatori dedita, inania non fuerunt, sed statim in Episcopatus est honorem a promotus.

[16] Post tres autem annos Pontificatus ejus, adversarius spiritus, qui bonis semper invidet, & evitantibus calliditates ejus letales laqueos tendit, in b Litini Archidiaconi ejusdē reverentissimi Amatoris pectus illapsus, cœpit eum aculeis suis stimulare, [ab Archidiacono & aliis diffamatur ut reusluxuriæ:] ut adversus eum aliqua detestabilia machinaretur. Tunc ille, aggregans secum nonnullos e Clericis, & ex laicorum numero quosdam temerarios, cœpit semina odii in populis jactitare, & adversus Dei Pontificem novæ adinventionis lubricamenta malitiæ, ita ut hæc eorum insania suasisset, conjugii maculam atque adulterii notam casto infigere. Dicebant enim: Sacerdotibus sancitum est ut in Clericatu virginibus socientur; postquam vero adepti fuerunt honoris præmium, non eis licet ulterius uxoribus jungi: hic autem noster Episcopus, non solum particeps mensæ, verum etiam lecti, quod nefas est, invenitur. His ergo in universa plebe rumoribus mortiferæ cogitationis virus evomentes, dicebant: Exite & separamini ab eo, & ne ultra participes sitis c communicationi ejus: quam enim nobis purgationis nostræ veniam promereri potest, qui quotidie in luxuria volvitur, & voluptatibus suis satisfacere palam omnibus pervidetur? [qui eum noctu observare præsumentes] Sed quoniam legale decretum sancitur, ut nullus audeat suum accusare Episcopum; venite, & sagaci vigilantia eum circumseptis copiis circumdemus: & qui se putat ignorari, ipso quodammodo experimento, dum a nobis in præterito vomitu deprehenditur, cognoscatur.

[17] Hæc secum tali assertione solerter rimantes, nocte quadam defensi tenebris, clam lectulum ejus obsederunt. Quidam autem eorum fores observantes, copiosissimo numero convenerant. Sed Christus, qui sæpe in suis fidelibus operatur, & diligentibus se regni sui hereditatem promisit, [divinitus castigantur,] ut servorum suorum sibi quidem cognitam, populis vero latentem castitatem omnibus demonstraret, illis clam insidiantibus & lectuli lateribus adhærentibus; ecce tunc, in specie agni, donum Divinitatis, ad evacuandam machinationem superborum, in medio famulorum suorum irrepsit; in tantum sui fulgoris coruscans miraculo, ut etiam hi qui insidiabantur, licet indigni, luminis insoliti splendorem haurirent. Illico igitur Archidiaconus, auctor pessimæ machinationis atque inventor nubilosæ cogitationis, oculos ob fulgorem amisit: ceteri vero consentanei ejus a tentatore spiritu arripiuntur: ac vehiculo nefario coarctari, torqueri, atque elidi pro suis pravis cogitationibus cœperunt. Quod cognoscens vir sanctissimus Amator, duplici modo lacrymabiles gemitus Deo profudit, qui eum & mala suspicantibus mundū ostendit, & eos per ejus intercessionem ab his quibus occupati fuerant tentationibus, liberavit.

[18] Ipso etiam tempore, quo hæc contigerant, adhuc simul erat ecclesia ad portam quæ Balnearis a priscis auctoribus nuncupatur. [ob multitudinem ad Christum conversorum,] Erat autem prospectus ejusdem Ecclesiæ contra alveum fluminis d Ycaunensis. Propterea enim amplæ ædificationis ecclesia non fuerat, quia adhuc novitas erat Christianorum, ab idolis ad Deum convertentium; quæ per prædicationem sæpedicti beatissimi Amatoris ita cœpit pullulare, & germen fructificare caritatis, Christianosque palmites propagare, ut præ multitudine eos intra angustias brevitatis non caperet ecclesia. Tunc igitur temporis fuit nobilissimus quidam, nomine Ruptilius, civis Autissiodorensis civitatis, qui habebat amplum atque excelsum domicilium, [ex domo Ruptilii amplam ecclesiam fieri petit,] paterno sibi testamento dimissum; intra cujus claustra erat latior locus, amœnitate quadam divali circumseptus. Cui Ruptilio, dum quadam die beatissimus Amator ad eum venisset, ita locutus est: Novimus te, Deo auctore, sancti lavacri laticibus regeneratum fuisse; & debes ei, qui de erroribus te eripuit, & suæ veritati ascivit, in omnibus obedire. Nosti, clarissime vir, quod domus Dei parva sit, & non sufficiat populo Christiano; propterea, quoniam non est justum, ut arbitror, famulum melius Deo habitaculum possidere, conversorium facito decenter, ut hæ ædes Christo Domino in Ecclesiam consecretur, quo possis retributionem benevolentiæ Dei & largissimæ mercedis consequi bonitatem. Ille vero aspere sanctam admonitionem suscipiens, denegavit se posse hoc opus adimplere, propterea quod illustrium parentum suorum auctoritate ei fuerat legitime in hereditatem dimissa. [at repulsam passus] Et his dictis, Sacerdotis suavissima verba decassans, respondit: Absit ut hæc domus, quæ parentes & me ab infantia enutrivit, & maximæ generositatis splendore cunctis præpollens apparuit, alterius in se dominium suscipiat, & pristinæ dignitatis honorem amittat.

[19] Tunc dignus Deo Amator ab eo regressus, spiritales indixit excubias; & solo prostratus, deprecabatur Dominum dicens: Ostende, Domine Deus, quoniam omnium es Creator ac Dominus; [ad preces convertitur:] & hic, qui mihi famulo tuo pro tuo nomine postulanti parere neglexit, signis & prodigiis tuis compulsus, ultro se polliceatur tuæ satisfactioni spatiosa ædium loca daturum, quas dudum me rogante dare noluit atque despexit. Dominus autem, qui fidelium suorum preces semper exaudit, famuli sui non est passus diu petitionem differri: sed statim denegantem redarguit, & inobedientem per doloris correptionem ad obedientiæ plenitudinem revocavit. [deinde vero correptum morbo] Cœpit ergo ille corporis sui languore torqueri, & indesinenter doloribus affligi. Sed cum, inter tormenta corporea, somni oppressio quædam e surrepsisset; audit salutaria Domini minantis eloquia, dicentia sibi, Nisi protinus famuli mei Amatoris monitis acquiescas, deterioribus te f faciam affligi tormentis. Surge citius, & approperans Amatoris dilecti mei affatibus pare, & ne ulterius differas præfati domicilii tui loca in aulam mihi sanctificationis offerre. Quo audito, cucurrit, licet morbo impediente, ad habitaculum beatissimi Sacerdotis: & eminus se solo prosternens, cum lacrymis has voces emisit: Accipe, Deo placite, quæ dudum poposceras: & ora, ut languoribus, [domumque ultro offerentem] quibus mea est caro gravata, celerius caream; insuper & hanc, qua Christi regia construatur, paratus sum conferre pecuniam; tantum convaleam. Tunc sæpissime denominatus Christi discipulus, Crucis signaculo frontem ejus attitulans, [Crucis signo sanat:] salutis integritatem roganti restituit.

[20] Sed quoniam pars illius ædis semiruta pendebat, voluit carissimus Deo Amator prius fabricam solidari, & sic devotionis suæ votum, imo Dei voluntatem, in eadem implere. [Pecuniam in fundamentis repertam mittit Ruptilio,] Cum ergo operarios aggregasset, ut dirutæ partis facerent fundamina; in ipsa exhaustione fundamenti antiqui, reperit non parvam summam solidorum: quam diligenter ac cautius ligans, eidem viro Ruptilio per portitores, suam esse asserens, direxit, eo quod in loco habitationis ejus reperta fuerat. Cui portitores: Hæc dicit noster Antistes: Hi thesauri in illa sunt parte ædium inventi, quam Christo libentissime deputasti: propterea, quoniam juste congruit, ut quæ in tuis propriis reperta sunt habeas, sume. Quibus ille: Reportate, quæso, pondus auri quod mihi apportastis, & Pontificis manibus tradite. Hoc enim non meriti mei gratia, sed ipsius est largitatis consecutum abundantia; ideoque quidquid ei libuerit peragere, peragat de propriis lucris: hoc tantum vestram deprecor bonitatem, ut meam ei suggestionem propriam deferatis, ut inter splendidissimarum precum ejus libamina, sui sit Ruptilii memor. [remissam in pauperes & ecclesiæ reparationem impendit:] Suscepit ergo regredientes comites cum pecuniis S. Amator, & quædam earum in curas pauperum, quædam vero in inchoati ædificii perfectionem prærogavit; quod effectum, secundum voti sui initiamenta, Christo Domino consecravit.

[21] Hæc est hactenus g Ecclesia a Christianis populis confrequentata. O indeficiens sancti Spiritus donum, quod largitate Dominica Apostolis rite collatum, numquam disparilitate credentium aut posteritate corda dissociat! Apostoli, gentibus prædicando, infidelitate repulsa, ad verum Dei cultum accedere facilius suaserunt: [in qua dedicata] Amator autem superstitionis aras subvertens, convertentibus se ad ceremonias Christianas, tabernaculum testimonii, in loco quondam idololatriis polluto, purissimum parat. Concurrunt undique Proceres, & quicumque honorabiliores fuerant ad dedicationem h Ecclesiæ & Deo gratias peragunt, qui per fidelissimum sibi famulum Amatorem, novi quodammodo habitaculi receptaculum acquisivit. Admirantur omnes in Dei famulo virtutes operationum veræ fidei, gratulantur ob ejus sanctissima merita, uberiore Dei gratia sibi concessa. Perfecta ergo Ecclesia non plures post dies peractos, sacrata Deo puella Martha, febribus admovetur, in agro cui nomen erat Arriacho, [Martham suam sepelit.] parentum suorum quondam subjacens dominio: ibique non diu ægrotans, purissimum spiritum casta virgo Domino tradidit coronandum i. Cujus corpus reverentissimus Amator, multis secum comitantibus populis, diligentissime institis redimitum collegit, & juxta Altricum in conspectu civitatis tumulavit.

[22] Postera autem die ibat beatissimus Amator, frequenti cultu ac more solito, loca Sanctorum circuiens: & ecce infans, acerba morte ablatus, fit ei obvius, annorum fere octo; [puerum octennen & jam sepeliendum] cum quo erat multitudo hominum plangentium, & amaris sua pectora contusionibus tundentium. Quorum non ferens ejulatus, jussit stare corpus; & se in orationem inclinans, has preces in aures Domini dirigebat: Domine, qui es vita vivorum & resurrectio mortuorum, qui ducis ad portas inferni & reducis, qui Lazarum quatriduana corruptione jam fœtidum ad superos regredi præcepisti, fac etiam nunc solita mirabilia in hoc infantis cadavere, & lugentibus eum tamquam mortuum, vivum parentibus & incolumem restitue. Vix orationis suæ devotionem suppleverat, & mortuus illico suscitatur, [precibus resuscitat.] vigorem membra recipiunt sensuum, & officium tamquam numquam amissum corpori reddunt: loquitur qui fuerat mortuus, & ab omnibus resuscitatori Christo gratiæ peraguntur: dilatatur fides Christiana, ac tanti miraculi velocitas atque viri Dei impetratio late latius divulgatur. Accurrit catervatim turba languentium, & ante vestibulum Antistitis prosternuntur. Redditur omnibus sanitatis integritas, infirmitas procul fugatur, reficiuntur vires, color verus speciebus, ut ante fuerat, restituitur.

[23] His rite transactis, quadam nocte, casu nescio quo, universa civitas flammis repente sævientibus circumdatur, [sistit incendium urbis.] ita ut nulla esset deinceps habitatoribus spes evadendi periculum. Inter subitos tamen cladium casus, Amatoris Dei famuli recordantur, accurrunt præcipites, solotenus coram eo cuncti pariter prosternuntur, vociferantes ac dicentes: Succurre, famule Dei, periclitantibus: fer opem desperantibus. In te omnis hujus civitatis inclinata salus recumbit: te sibi illapsæ ruinæ firmissimum obicem ascire contendunt. Hæc audiens famulus Dei, injecit semetipsum, satis cum periculo, in medio flammæ ardentis, ubi poterat æstuanti fomite animæ vivacis flatum amittere, nisi cito Dei fuisset consolatus invisibili majestate. Statim igitur ut ille Dei cultor insperate se rapaci incendio tradidit, nubes parva in imbrem defluxit, quæ & voracitatem ignis extingueret, & servi Dei auctoramentum ad plebis salutem coram omnibus confirmaret.

ANNOTATA.

a Circa annum 388.

b MS. nostrum unum Licini.

c Idem, communioni.

d Idem, aspectus.

e Bonifontis, surrexisset.

f Idem, affici cognoscit.

g Est ecclesia S. Stephano dicata, quam Guilielmus II hujus Sedis Episcopus anno 1215 destruens, mirabili opere fabricare incepit, ut supra relatum.

h Esse dedicatam V Nonas Octobris indicatur in HistoriaEpiscoporum Autißiodorensium.

i Martha cum titulo Sanctæ inscripta est hoc die Gynæceo Sacro Arturi du Monstier, quod apud alios auctores non legimus, nisi quod eam referat Saussajus in Martyrologio Gallicano 22 Maji, & etiam Sanctam compellet.

CAPUT IV.
S. Germanus, postea successor, instruitur. Iter Augustodunum. Cæcus & tres leprosi sanati. Pecunia recepta a fure.

[24] Eo autem tempore quo hæc gesta sunt, a Germanus quidam nomine, nobili germine procreatus, territorium Autissiodorense visitatione propria gubernabat: [S. Germanum addictam venatui,] cui mos erat tirunculorum potius industriis indulgere, quam Christianæ religioni operam dare. Is ergo assiduo venatui invigilans, ferarum copiam insidiis atque artis strenuitate frequentissime capiebat. Erat autem arbor pyrus in urbe media, amœnitate gratissima, ad cujus ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capita pro admiratione venationis nimiæ dependebant. Quem celebris vir ejusdem civitatis Amator Episcopus, his frequens compellabat eloquiis: Define, quæso, vir bonorum splendidissime, hæc jocularia, quæ Christianis offensa, Paganis vero imitanda sunt, exercere. Hoc opus idololatricæ culturȩ est, [frustra admonens ne capita captarum ferum arbori affigeret] non Christianæ elegantissimæ disciplinæ. Et licet hoc vir Deo dignus indesinenter perageret, ille tamen nullo modo admonenti se acquiescere voluit aut obedire. Vir autem Domini iterum atque iterum eum hortabatur, ut non solum a consuetudine male arrepta discederet, verum & ipsam arborem, ne Christianis offendiculum esset, radicitus extirparet. Sed ille nullatenus aurem placidam applicare voluit admonenti. In hujus ergo persuasionis tempore, quadam die prȩfatus Germanus ex urbe in prædia sui juris secessit. Tunc B. Amator, opportunitatem operiens, [eam exscindit, nihil illius iram metuens.] sacrilegam arborem cum radicibus abscidit; & ne aliqua ejus incredulis esset memoria, igni concremandam illico deputavit: oscilla vero, quȩ tamquam trophei cujusdam certaminis umbrā dependentia ostentabant, longius a civitatis terminis projici præcepit. Protinus autem [aliquis], gressus suos ad aures sæpedicti Germani retorquens, dictis animum incendit; atque iram suis suasionibus exaggerans, ferocem effecit: ita ut oblitus sanctæ religionis, cujus fuerat ritu atque munere consecratus, mortem viro beatissimo minitaret: & ne ei aliquo modo quorumdam Christianorum conventus furenti resisteret; turbam secum agrestem coadunans civitati improvisus advenit.

[25] Hæc omnia dum a quibusdam cognita Amatori sanctissimo panderentur, ait: Ego b dignum me esse judico testem fieri fuso sanguine Salvatori: hoc est quod Græci appellant Martyrem. Divina ergo revelatione suæ decessionis tempus agnoscens, [& Augustodunum abit.] & Germanum sibi futurum successorem prævidens, Æduam profectus est, ubi Julius reipublicæ rector ac gubernator Galliæ præsidebat. Pergens igitur illo, ad locum adventavit, cui nomen erat Gubilium. Ecce autem ruricolæ, nutu divino, aspicientes eum venientem, cœperunt spinas & tribulos, alii manibus, alii ferramentis, quo iter perageret, amputare: & cum eis esset ignotus, pulchritudine vultus & capsellari honore quo Reliquias inclusas pendulas collo gestabat, cognoverunt Dei esse famulum ac cultorem. Accedentes autem cominus his vocibus clamare cœperunt: Proficiscere, benedicte Domini, & ad nos usque ne differas appropiare: cognoscimus enim, tam ex specie quam ex habitu, [in via rusticano recreatus obsequio] quoniam tu Dei Pontifex es atque Sacerdos: propterea, si non sumus immeriti, de poculis nostris sorbillum, & de ferculis sume licet rusticis delibamentum. Ille autem, gaudens quod etiam in consortibus ferarum fidei Catholicæ summa regnaret, & sanctus Dei timor inesset, non abnuit petitionem eorum; sed summotenus libans calicis gustum atque pulmenti, benedixit ac sanctificavit, atque eis ad bibendum comedendumque porrexit, quorum susceptione Christi sunt protinus largitate repleti. Quibus insuper ait: Descendat in vos benedictio Patriarchæ Jacob, & repleamini rore cæli & pinguedine terræ, & sit vobis abundantia frumenti, vini, & olei.

[26] Post hæc eventu quodam, ad revelanda tamen evidentius famuli Dei divinorum donorum insignia, [cæcum illuminat:] cuidam ex eadem multitudine rusticorum contagia cæcitatis acciderunt. Is vero qui percussus cæcitate fuerat, ad reverentissimi Amatoris cum lacrymabili gemitu plantas prostratus, rogabat, ut amissam visionem facinoribus propriis, sancti viri intercessio revocaret. Tunc B. Amator, more solito, curvis genibus, unici medici, omnium medicorum magistri, deprecatus est Majestatem. Consurgens ab oratione, orbem lumine defraudatum signaculo Christi ambivit; cum cujus ambitione digitorum, & dolor recessit, & lux propriam sedem revisit. Quo viso phalanx universa agrestium, ad B. Amatoris pedes cucurrit, præconia voce consitens eum Dei amatorem esse, ac dicens: Vere tu Dei excelsi es vir strenuissime atque sanitatum operator, & ipso jubente hodie tugurii nostri & mentis ac corporis salvator ingressus es. Amator vero, Dei cultor, gratias invisibili Creatori lætus exsolvens, illis relictis, viam quam cœperat ita perrexit.

[27] Illo autem proficiscente, Suffronius quidam, generoso sanguine creatus, ex oppido c Alisensi, mœrore confectus curisque acrioribus sauciatus, iter carpebat: qui elevatis oculis prospexit Amatorem sanctissimum recto tramite gradientem; & equo dissiliens citius, licet tristis ac lacrymans, Pontificis est amplexatus vestigia. Cui Pontifex: Cur tristis est insolito facies tua, & genæ tuæ lacrymarum rivulis irrigantur? Cui Suffronius: Furtum, vir beatissime, violentiamque pertuli sic atrocem, ut argenti mei totius quantitatis vascula amiserim. Sed, o bene! [pecuniam furto sublatam prædicit recuperandam,] Quia beatitudinem tuam mihi Deus in lugubri itinere concessit, jam credo me tuis orationibus, quæ amisi, sine labe aliqua rursus recipere. Cui Amator sanctissimus: Deus secundum fidem tuam operetur, & non te sinat diu lamentationibus affici. Verum quia ita nobis Dei providentia concessum est, ut mutuis nos aspectibus speculemur: comitare nobiscum paululum, & postea regredieris. Pergentibus autem illis pariter transmeati sunt spatium pene trium millium passuum; & ecce accurrit visibus eorum noctivagus fur, adhuc furti sui sarcinulam vehens humeris, humillimo vultu. Quem aspiciens atque cognoscens Suffronius, hilari vultu, pectore securo, celsiori voce intonuit dicens: Speciale mihi hodie Dominus solatii gaudium præbuit, ut te, beatissime Amator, inter angustias meas invenissem: en prospicio mei metalli, quam dudum amisi, splendidissimam quantitatem, quam mihi exaudibilis oratio tua restituit, & sanctitas conservavit. Hæc audiens beatissimus Amator ita exorsus est: Ecce jam quæ amiseras recepisti, damnum rerum tuarum vel jacturam nullam es perpessus, filiole: ob quam rem obsecro te ut hi nullius deinceps culpæ teneantur obnoxii, qui sunt reperti factis propriis criminosi; sed pergentes simul ad beatissimorum Martyrum d Andochii & Thyrsi tabernaculum properate, ibique eos sacramentorum vinculis irretire non differas, [furem absq; molestia dimitti præcipit:] ut se polliceantur ulterius facinus hoc non attentare: sed hoc adimplere clam curabis, propter avarorum judicum rapacitatem atque calumnias. Clare intuere, quia claret suis fructibus arbor, cælestis agricolæ, culturis spiritalibus instituta, quæ & tempore suo largitatis suæ copia inopiam amissæ facultatis implebit, solicitosque indebitis pomis exonerans securos satiari efficiet. His ergo & talibus beneficiis lugentem exhilarans, reos damnationis culpa absolvens, pernix ad urbem Augustudunensium venit.

[28] e Tunc f Simplicius Episcopus, vir summæ simplicitatis atque caritatis, [a S. Simplicio Episcopo honorifice exceptus] rumore adventus ejus præventus, ei cum omni ordine Clericali, nec non & cum Julio tunc Præfecto, officii sui turmis stipato, ire obvius non neglexit. Quem rite salutatum atque debitæ venerationis assentatione g purius honoratum, ad Æduam civitatem perduxerunt. Peracto autem caliginosæ noctis tempore, famuli Dei surgentes, ad h Symphoriani Martyris diversorium properant. Eo namque tempore nondum latis ædificiis ambiebatur, sed parvissimæ cellulæ angustiis obseratum erat spatium. Illic duæ olivȩ & duo candelabra, luminosis lychnis præceptorum Domini perlucentia, pariter ingrediuntur: alternatim se orationibus præveniunt: votorum obsequia Martyris dignitati persolvunt. Licet enim jam diu præfata cella fuisset in honore Martyris constructa, [cellam S. Symphoriani dedicat:] non tamen fuerat canonico more Pontificis invocationibus dedicata. Tunc ante dictus Dei Sacerdos Simplicius B. Amatori postulatione incumbit, ut per ejus precum puritatem Symphoriani Martyris Deo consecraretur habitaculum. Perficiente ergo Domino per suum famulum, quæ fidelissimo Athletæ Symphoriano promiserat; protinus, præeunte ac subsequente turba populorum Deum collaudantium, in urbem regressi sunt. Et ecce subito, in ipsa brevitate itineris, tres leprosi, mundationis sui corporis integritatem cupientes, sese conspectui eorum præsentaverunt; [tres leprosos sanat.] poscentes ut solitam precum salubritatem eis impenderent. Antistes vero ex fluento Jordanis latices sumit, qui Reticio i quondam Episcopo jubente, ad Æduam civitatem allati fuerant. Ex his in ora leprosorum irrorans, insuper oleo benedictionis omne corpus eorum Crucis facto signaculo illinivit; & statim omnis morbus obsessos penitus dereliquit, ita ut sic pristino colori cutis superficies redderetur, tamquam si numquam fuisset lepraticæ inquinationis deteriorata languore. Proclamant omnes Deo gratias, & Symphoriano Martyri atque Amatori consona voce gratiæ peraguntur, & sanitatis redditȩ opitulatio utrisque populorum præconiis deputatur.

ANNOTATA.

a Hic est S. Germanus, ejus in Episcopatu successor, ex cujus Vita 31 Iulii danda sequentia, hoc numero relata, ad verbum sunt descripta, ut supra indicavimus.

b Vita S. Germani, indignum.

c Alisa, vulgo Allize, etiamnum oppidum est inter Autißiodorum & Divionem, sed huic propinquior.

d SS. Andochius & Thyrsus Martyres coluntur Augustoduni 24 Septembris: de quibus hoc die egimus in Vita S. Andeoli eorum socii.

e Iterum ēx Vita S. Germani desumpta sunt, hoc numero relata.

f Colitur S. Simplicius 25 Iunii.

g Excusum in Vita S. Germani, prius, in MS. etiam purius.

h S. Symphorianus Martyr Augustoduni colitur 22 Augusti.

i In MSS. est reticulo: sed intelligendus omnino est S. Reticius Episc. Æduensis, qui colitur 19 Iulii & Concilio Arelatensi interfuit anno 314: de ejus autem in Palestinam suscepta peregrinatione conjectura haud absurda formari posset, ex hujus loci auctoritate.

CAPUT V.
S. Germanus petitus successor. Morbus, obitus, sepultura S. Amatoris. Vtriusque encomium.

[29] aEx hinc postera die S. Amator ad prætorium Julii se velle ingredi asserit. Cujus adventum Julius cognoscens, [A Iulio Gubernatore Galliæ] citius in occursum ejus profectus est, & quemadmodum decebat fidelissimum Dei cultorem obsequiis intra rectum inducit; more Christianissimi filii, ingressus ipsius benedictionem se postulat suppliciter promereri. Suppleta ergo oratione, sic Sacerdos reverentissimus Prȩfectum alloquitur: [S. Germanum successorem sibi petit,] Finem meum, Domino mihi innotescente, cognovi: & quia non est alter qui regimen sanctæ Ecclesiæ suscipiat, nisi illustrissimus Germanus, sicut mihi Dominus meus revelare dignatus est, posco Celsitudinem tuam, ut licentiam tribuas mihi roganti, eumdem Germanum tonsurare. Cui Præfectus: Licet necessarius sit atque utilis reipublicæ nostræ, tamen quia Deus sibi illum elegit, sicut tua Beatitudo attestatur, contra Dei præceptum venire non possum. Tunc voti compos, cum lȩtitia suȩ est iterum redditus civitati. In quam cum venisset, præcepit universum populum in atrium domus ejus adesse. Qui cum venisset, his eum concionatus est affatibus: Animo attentiores estote, filii dulcissimi; est enim operæ pretium vestris sensibus allegare, [& suum prænuntians obitum] quæ meæ mentis recessus parturiunt. Deo revelatore diem transitus mei de seculo evidentissime scio atque cognovi. Propterea hortor unanimitatem vestram, ut diligentius perscrutantes ex cœtu vestro virum firmissimum eligatis, qui speculator sit domui Dei. Illi autem hoc audientes conticuerunt, & nullus eorum ei verbum respondit.

[30] Tunc ille videns quod omnes silerent, iter direxit ad sanctam Ecclesiam: in cujus comitatu omnis congeries profecta est populorum. Subeunte autem illo Ecclesiam, cum & populus ingredi voluisset, ita eum allocutus est dicens: [Germanum nil tale expectantem attondet in clericum,] Exonerate filii carissimi jaculis manus, & arma ex humeris vestris rejicite, & sic domum Dei ingredimini, quoniam hæc domus est orationis, non martis statio præliantis. Illi vero hæc audientes, dicto citius, quidquid chalybis gestabant, forinsecus posuerunt. Tunc B. Amator, videns Germanum nihil oneris truculenti portantem, præcepit ostiariis ut fores Ecclesiæ claustris arctarent: ipse vero glomerata secum turba Clericorum atque nobilium, injiciens manus, Germanum apprehendit; & invocato nomine Domini cȩsariem ejus capiti detrahens, habitu religionis rejectis secularibus ornamentis eum promotionis honore induit, talibus exhortans verbis atque confirmans: Satagere te oportet, venerabilis frater, qualiter incontaminatum atque immaculatum custodias honorem tibi commissum: quia me decedente tibi omnipotens Deus pastorale commisit officium. Deinde vero incipit jam beatissimus Amator obitus sui incitamentis urgeri: & licet esset ægritudine saucius, numquam tamen omittebat prædicatione populum confirmare ac dicere: Filioli, nunc Dominus Deus meus, [& suadet eligendum post se Episcopum.] a quo huc usque fueram peregrinus, animam meam suscipiet: obsecro ut unanimes atque concordes, fratrem meum Germanum loci mei faciatis adipisci officium. Cui omnis turba consentiens, ad confirmationem persuasionis ejus, respondit, Amen, non tamen sine lacrymis neque sine dolore. Omnis namque ætas atque ordo vel sexus lamentationibus afficiebatur, quia talem amittebat Pastorem: erat tamen eis inter hæc solatii genus, quod non dissimilem forent recepturi Pontificem.

[31] Igitur Kalendarum Majarum quarta feria, acrius cœpit urgeri, [1 Majiferia 4 consolatus populum] & corporis solutione fatigari. Sed nec sic quievit etiam inter dolores a salutari prȩdicatione; sed omnibus salubrem admonitionem inculcans, ita loquebatur: Prohibete lamenta sonare, vetate populos flere. Ibi profecto luctivagæ voces emittendæ sunt, ubi meliori deterior fuerit successurus: hic vero incassum lacrymas funditis, ubi optimis meliora succedunt: istius namque vobis prædestinati Pontificis, non solum vita proderit, verum etiam mors. [in ecclesia moritur hora 3.] Hoc dicens præcepit se ad sanctam Ecclesiam provehi, ut ibi spiritum Datori redderet; ubi die ac nocte ei consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextera lævaque frequens multitudo, præcedit Clericorum chorus, matronarum caterva subsequitur. At ille ubi Ecclesiam est ingressus, Pontificalem thronum ascendens, fere diei hora tertia emisit spiritum. Cui continuo chorus Sanctorum, quod est ad dicendum mirabile, successit, & spiritum ejus cum hymnis & laudibus in specie columbæ vehebat ad cælum. Hoc a multis cernentibus & narrantibus est confirmatum, & maxime ab b Helena sacratissima puella, quæ eodem tempore cunctis virtutibus ac miraculis præcellebat.

[32] Bajulabant igitur corpus ipsius, ut eum juxta tumulum reverentissimæ memoriæ Marthæ deponerent. [Ad corporis delationem aperto carcero] Erat autem in itinere, per quod corpus fuerat transiturum, teterrimus carcer, ubi vincti non pauci pro suo admisso scelere tenebantur. Ante quod ergastulum cum feretrum, in quo corpus bajulabatur, veniret, illico arctamenta claustrorum franguntur, catenæ a corporibus obnoxiorum dissiliunt, & vinculorum omnium genera relaxantur. Tunc hi qui carceris pedoribus ac vinculis coërcebantur, prodeuntes, [captivi liberantur:] feretro se quo corpus vehebatur subjiciunt. Ex ea scilicet hora nullus est jam ausus custodum vel Judicum reis manus injicere; sed libertatem, quam vivi corporis sui facinore amiserant, Amatoris viri sanctissimi defuncto corpore receperunt. Facta est autem exultatio magna in populis, viventisque dudum gesta miracula, corporis mortui transitu multimoda laude firmantur. Crescunt deducentium corpus gaudia, dilatatur vox psallentium. c Exinde ad locum, qui appellatur Altricus, ad sepulturam deducitur. Unde dum redeunt, ecce prospiciunt quemdam hominem paralyticum, [paralyticus 30 annis sanatur.] qui jam triginta fere annis ipso morbo detinebatur, cervicibus hominum bajulari: erat autem ex territorio Biturico, quem sanctissimi Amatoris opinio de locis propriis vehi, ac peregrinari compulerat. Accedunt hi propius qui portabant; viri Dei sospitatem inquirunt; cognoscunt ipsius fuisse, quam catervatim ex urbe proficisci viderant, pompam funeris deducendam. Tunc languidus exorat, ut vel illis aquis paululum frueretur, quibus lavatum fuerat Amatoris beatissimi corpus. Hæc comperiens reverentissimus Germanus, tunc Presbyter, admirans fidem illorum, jussit ex eadem aqua paralytici membra perfundi. Mox autem ut de loti corporis lympha ægroti est membris allatum, protinus languor omnis discessit; & membrorum compages, morbida resolutione illico carens, suis est consolidata medullis, atque nervis vigentibus reparata.

[33] O vere digna ac præclara civitas quæ suis est fœcunditatibus mundo prælata! [Laudatur urbs Autissiodorensis,] Omnes pene civitates patronatus jura accipiunt, tu largiris: illæ alieno reguntur ac stabiliuntur auxilio, tu non solum tuæ firmitati geminum protulisti munimen, verum etiam mundo. Amator Australibus d sanitatum semina subministrat, Germanus Occidentalibus sospitatis semper largitur auxilium. Hinc tibi urbs, tantorum Martyrum genitrix, incolumitatis copia, inde fructuum opulentia ministratur. [gemino duorum Sanctorum patrocinio comparanda Romanæ.] Non imparem te Romuleæ asseram civitati: siquidem ibi Petri & Pauli Apostolorum beneficio triumphat populus, hic Amatoris Germanique auxi liis gubernatur: ibi amicorum Christi notitia præmicat, hic fidelium servulorum. Insiste ergo frequens sacratissimis tumulis, & officium grata mente exsolve, quæ meruisti tantis ac talibus titulis exornari. Illic die noctuque sinceri cordis excubias celebra, ubi multifariæ sanitatum formæ evidentius declarantur: quarum impossibile est vocabula speciatim retexere, quia facilius est immensi maris fluctus vel littoris arenas nominatim deprehendere, quam mirabilium profectus Amatoris Germanive mortali lingua percurrere. Hæc autem per eos & in eis operatur individua Trinitas, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Relata num. 24 & 25 sunt desumpta ex Vita S. Germani.

b S. Helena Virgo colitur 22 Maji, inscripta paßimomnibus iisque antiquißimis fastis.

c Iterum ex Vita S. Germani sunt hausta, quæ ad finem hujus numeri 32 referuntur. In Vita metrica ejusdem S. Germani Ericus lib. 1 ita celebrat S. Amatorem.

Urbis amor nostræ, sacrique refector ovilis
Prȩsul erat, merito cognomine mactus Amator,
Doctor magnificus, meritorum luce coruscus,
Signorum titulis longe lateque celebris.

d Ita significatur ad Australem urbis partem Germanum, ad Occidentalem haberi & coli S. Amatorem.

DE SANCTO ORIENTIO
EPISCOPO AVSCIORVM IN NOVEMPOPVLANIA.

[Praefatio]

Orientius, Episcopus Ausciorum in Novempopulonia (S.)

G. H.

Augusta Ausciorum, Auscium aliis, Auscii & urbs Ausciensis, Auxis etiam, Auxium, & urbs Auxitana dicta, est metropolis Arminiaci Comitatus, [Ausci urbs Novempopulantæ.] ad Ægircium fluvium, sex leucis distans ab Elusa olim metropoli Novempopulaniæ, sub qua in veteribus Notitiis undecim collocantur civitates, inter quas, subinde ultimo, subinde proximo loco, constituitur civitas Ausciorum. Vltimus Ecclesiæ Elusanæ Episcopus censetur Sennocus, qui teste Fredegario cap. 54, anno XLIII Chlotharii II, Christi DCXXVI, cum Palladio patre suo, quod rebellionis alicujus Vasconum fuissent conscii, in exilium retrusus est. Ab eo tempore dignitas metropolitana ad urbem Ausciorum translata est, & hactenus sub se continet decem Episcopatus Suffraganeos. Hujus urbis Patronus tutelaris est S. Orientius Episcopus, [S. Orientius Episcopus, colitur ibidē & Tolosæ] vulgo Sant-Orens: cui in urbe est dicatum locupletissimum cœnobium Ordinis Cluniacensis: in quo sacrum ejus corpus cum debita veneratione asservatur.

[2] [1 Maji] Celebris etiam ejusdem S. Orientii cultus fuit apud Tolosanos, erecta ad ejus memoriam in ipsa urbe capella sive oratorio, quod postmodum traditum monachis Crucigeris, cum hi ex suburbio, propter bellum Anglicum destructo, in urbem migrarent: ut autem antiqua ejus veneratio magis stabiliretur, aliquæ ejus Reliquiæ Auscio delatæ sunt Tolosam, & XII Iulii anni MCCCLIV oblatæ Religiosis sanctæ Crucis, atque in ecclesia S. Orientii depositæ. Hinc S. Orientius uti Ausciensi urbi tribuitur, ita & adscribitur Tolosanæ. In pervetusto Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi, ante nongentos & plures annos exarato, ad Kalendas Maji ista leguntur: Ausi civitate in Gallia S. Orientis Episcopi. At tria alia ejusdem Martyrologii ecgrapha, scilicet Corbeiense Parisiis excusum, Lucense & MS. Blumianum, adscribunt urbi Tolosæ: quæ sequuntur MSS. Richenoviense, sive Augiæ divitis, Romanum Cardinalis Barberini, ac Trevirense S. Maximini, cum Appendice Adonis. Vsuardus hoc eum elogio celebrat: Apud civitatem Auscium S. Orientii Episcopi, qui virtutibus ornatus sancto fine quievisse scribitur. Sequuntur Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, Galesinius, Canisius, aliique cum hodierno Martyrologio Romano, & variis MSS. Antiquum Cadurcense Breviarium IV Maji præscribit cultum Orientii Confessoris Pontificis. Ejusdem memoria celebratur ad diem XIV Maji in MS Florario & in Auctario Greveni, [4 & 14 Maji.] absque mentione ullius loci. Atque hæc de antiquo cultu S. Orientii, ejusque Episcopatu Auscitano, indubitata sunt. Vtinam tam certa de ejus progenie, vitæ tempore, aliisque ejus rebus gestis possemus proferre, idque absque ullius nationis præjudicio. Vni veritati nos studere profitemur.

[3] Acta S. Orientii triplicia habemus, sed non æque sincera omnia. Antiquiora & meliora primo loco damus, uti eæ ex insigni MS. Passionali in monasterio Bodecensi apud Westphalos nobis descripsit Ioannes Gamansius; [Acta 1 antiquiora ex MSS.] & Tolosæ inter collectanea Bernardi Guidonis Episcopi Lodevensis apud Patres Prædicatores reperit Petrus Possinus; unde eadem etiam habuit Guilielmus Catellus, & præ aliis laudat lib. 3 Historiæ Occitaniæ in Theoderico Rege pag. 461. Contulimus autem ipsa cum eorumdem contractiori aliquantum editione Philippi Labbe, tomo 2 Bibliothecæ suæ novæ, profitentis ita accepisse ex Collectaneis Illustrissimi & Reverendissimi D. Francisci Bosqueti, Episcopi Monspeliensis. Ex his Actis tempus, quo S. Orientius floruit, referendum esset ad seculum Christi quintum, cum Tolosæ resideret Theodericus Rex Gothorum, & dominaretur late per Aquitaniam & Novempopulaniam, eiq; Regi subesset S. Orientius: ab illoque mitteretur ad Duces Romanos Aëtium & Littorium, ut num. 2 indicatur. Consentiunt autem circa hos Duces reliqui auctores, [secundum quæ legatus ivisset pro Gothis ad Romanos] inprimis Idacius in Chronico ad annum XII Theodosii Iunioris ista de Aëtio habet: Burgundiones, qui rebellaverant a Romanis, Duce Aëtio debellantur. Deinde, quod potissimum huc spectat, anno XV ejusdem Theodosii ista tradit: Bello Gothico, sub Theoderico Rege apud Tolosam, Littorius Dux Romanus inconsultius cum auxiliari Hunnorum manu irruens, cæsis his parte plurima, ipse vulneratus a Gothis capitur, & post paucos dies occiditur. Cassiodorus in Chronico, Theodosio XVII & Festo Consulibus, id est anno CCCCXXXIX, ita scribit: His Consulibus bellum adversus Gothos Hunnis auxiliaribus geritur, & Littorius Dux Romanus ab eis capitur. Quæ eadem latius describit ad dictum annum Prosper in Chronico: & assentitur Isidorus Hispalensis in Historia Gothorum his verbis: Littorius, dæmonum signis aruspicumque responsis deceptus, bellum cum Gothis imprudenter iniit; amissoque Romano exercitu, miserabiliter superatus interiit.

[4] [paulo antequam horum Dux ab illis an. 439 caperetur.] Præclarissime rem totam depingit Salvianus lib. 7 de Providentia Dei. Cum Gothi, inquit, metuerent, nos præsumpsimus: nos in viribus spem ponere, illi in Deo: cum pax ab illis postularetur, a nobis negaretur: illi Episcopos mitterent, nos repelleremus: illi etiam in alienis Sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus: ita illis data est in summo timore palma, nobis in summa elatione confulio; illis exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione dejectio. Namque agnovit hoc ille Dux nostræ partis, qui eamdem urbem hostium, quam eodem die victorem se intraturum esse præsumpsit, captivus intravit: qui prædatoris habuit fiduciam, præda factus est: triumphum præsumens, triumphus fuit, circumdatus, arreptus, alligatus, retorta brachia tergo gessit: manus, quas bellicosas putabat, vinctas inspexit: puerorum ac mulierum spectaculum fuit: illudentes sibi barbaros vidit: irrisorium sexus promiscui sustinuit: & qui maximum habuit supercilium fortis viri, mortem subiit ignavi. Hæc aliaque Salvianus de Littorio, sed tacito ejus nomine. Per Episcopos autem missos ad illum, posset S. Orientius intelligi, si hæc cum relatis infra de hac legatione conferantur. Hinc porro exorta dici potest S. Orientii veneratio apud antiquos Tolosanos, ut, quasi esset tutelaris ejus urbis Patronus, ita fuerit antiquis Fastis Ecclesiasticis inscriptus, & propria ecclesia honoratus.

[5] Alia Acta damus secundo loco, asservatæ Tolosæ in ecclesia S. Orientii, quæ nobis indidem etiam transmisit supra memoratus Poßinus. [alia Acta ex MSS. dantur.] Contulimus ea cum aliis, quæ in octo lectiones distincta reperiuntur in Breviario Ecclesiæ & diœcesis Albigensis, in Aquitania prima sub Metropolitana Bituricensi, ut vel inde constet quam late sit veneratio dispersa dicti S. Orientii. Horum Actorum prior pars ex antiquo Breviario Ordinis Cluniacensis extat etiam apud Gononum lib. 4 de Vitis Patrum Occidentis pag. 244. In iisdem, quæ ab obsidionem & liberationem urbis Tolosanæ spectant, paucis narrantur, & ineptis additionibus augentur, ut ea vel ideo in Notata rejiciamus, æque ac alia nonnulla quæ ad obitum ejus spectant. Saussajus eorumdem Actorum compendium edidit, omißis fere, quæ omittenda duximus. Reliqua ut probabilia relinquimus. Alia denique Acta Parisiis accepimus ex collectaneis Patrum Fulliensium, quæ dicuntur compilata ab anno MDCIX, post translationem quarumdam Reliquiarum ejusdem Oscam, de mandato Christianissimi Regis Franciæ Henrici IV & assensu summi Pontificis Pauli V. Hic sub initium multa congeruntur de parentela S. Orientii: [tertia Acta omittuntur ut fabulosa,] quibus postea reliqua ex secundis Actis adaptantur; sed absque ulla prorsus congruentia. Adornatur etiam legatio ad Aëtium sive Agentium & Littorium, quam factam constat ex supra allatis anno CCCCXXXIX, & tamen mortuus dicitur Sanctus anno CCCLXXXIV, ac frater S. Laurentii Martyris, eodem cum ipso partu editi: ad quorum parentes Orientium & Patientiam Sixtus Papa, ob persecutionem fugiens in Hispaniam, divertisset; ecclesiamque ad honorem S. Laurentii, quem martyrio decorandum sciebat, consecrasset; & sic, post sibi assumptum S. Laurentium socium, secessisset Sixtus ad alias partes Hispaniarum. Quæ plane nobis absona videntur: cum vix integros tres annos Sixtus Ecclesiæ præfuerit, neque istius itineris alibi notitia habeatur. Quid quod martyrium S. Laurentii ad annum CCLVIII spectet? Atqui erat is ætatis maturæ cum pateretur: quam grandævus ergo fuisset frater Orientius quando ivit legatus ad Ducem Romanum an. CCCCXXXIX natus annos plures quam ducentos; aut, si Legationem istam rejicias, ut minimum centum quinquaginta.

[6] De hac fraternitate poterit exactius agi X Augusti ad Vitam S. Laurentii, si ad eam solide probandam antiqua monumenta suppetant. [donec certius probetur vere fuisse frater S. Laurentii.] Aliqua allegat Tamajus-Salazar ad diem XV Martii, in quibus asseritur ab eo primus Flavius Dexter, secundus Julianus Petri, & his alii subjunguntur cum Breviario Oscensi, cujus nos auctoritatem multo potiorem illis duceremus, si ex similibus fabulosis auctoribus depromptæ non fuerint ipsæ illæ lectiones. Philippus Labbe, post Vitam S. Orientii supra indicatam, edidit ejusdem Orientii breve elogium, sed ut præfatur, fabulis refertum, in quo similia de parentela ejus referuntur. Idem Tamajus celebrat die XXVI Septembris translationem aliquot sacrorum pignorum S. Orientii, ex urbe Auxensi in Gallia, Oscam in Celtiberia. Hispaniæ Tarraconensis, solenni pompa & celebri plausu peractam; & dein Translationis Acta profert, quæ apud eum videri possunt, quæ eum etiam SS. Orientii & Patientiæ conjugum filium, & fratrem gemellum B. Laurentii Archilevitæ, fuisse habent.

[7] Meminit monasterii S. Orientio dicati apud Auscios Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad Kalendas Iulii, [Monasterium S. Orientii.] in elogio S. Clari Episcopi & Martyris, ubi ait, hujus Sacras exuvias in illo honorifice conservari.

VITA
Ex MSS. Bodecensi & Tolosano, collatis cum editione Philippi Labbe.

Orientius, Episcopus Ausciorum in Novempopulonia (S.)

BHL Number: 6344

EX MSS.

Beatissimi Orientii Sacerdotis sacratissimos actus vel pro parte disserere, non peritiæ profluitate, sed tantæ materiæ admiratione, compellor: ut quod loqui nesciam, tacere non possim. Igitur beatissimus Orientius, mundanæ lubricitatis squallore deposito, [Auscitanus Episcopus,] se totum casta mente Divinæ Majestati devovit & tradidit, & altioribus honoribus adeptis, Pontificalis Auxio civitate Cathedræ dignitatem ascendit. Ecclesiasticis namque dogmatibus apprime eruditus, commissum sibi populum sacro sermone correxit, [Paganos convertit:] Paganorumque perversitatem destruxit: & ita plenissime doctus, tanta doctrina eos erudivit, ut spreta idolorum vilitate auctorem suum cognoscerent; & ad legem ejus, baptismatis gratiam accipiendo, pertingerent. Sic enim Pastor egregius de diabolicis faucibus populum periturum revocavit, ut illos quos vulneratos gladio invidi draconis acceperat, divinæ doctrinæ medicaminibus sanatos, Deo, cui jam pene perierant, reddidisset.

[2] Ergo cum in ejus pectore fides devota ferveret, & talia gessisset ut virtus ejus ostenderetur in plebe; Narvejam petiit montem, [Narvejam montem infestatione dæmonum liberat:] attollentem verticem immensa proceritate conspicuum, qui ex fano a Paganis quondam dæmonibus consecrato hoc nomen accepit, ubi etiam infestatione dæmonum nullum iter pervium habere licebat, cujus montis fœcundissimas radices incolæ Auxii non poterant laborate. Illuc B. Orientius pergit, præeunte Crucis vexillo, fanum ingreditur, & hospitibus incolis vi facta prorsus dæmones effugantur: & quod fuerat ante immundis spiritibus valde refertum, fit sanctis orationibus Deo pacificatum. Nullus exinde civium solitas infandorum spirituum insidias expavescit, nullus quolibet ritu deinceps contaminatur a pessimis. Denique S. Orientius totum locum sua oratione lustravit, ut omnem metum in securitatem converteret, & a nefandis spiritibus virtutibus suis evacuaret: ut etiam multi ejulatus eorum audissent, quod eis pro S. Orientio consistere in solito domicilio non liceret. Hac scilicet virtute comperta, cunctus populus Deo gratias egit, quod talem Pastorem eis Dominus donare dignatus est, qui ipsos ab infestatione diabolica liberaret. a Quo in loco personans psalmis, pernoctans vigiliis, orationibusque perseverans, largis eleëmosynis supernæ bonitatis gratiam cumulavit.

[3] [a Rege Gothorum invitatus,] Et cum præstante Domino vitam longam in seculo produceret, accidit ut ab Imperatore Aëtius Patricius, & Littorius, ad debellandum Gothorum Regem b, cum exercitu mitterentur. Quorum adventu Rex ipse territus, cum armis resistere non posset, maxime quod apud Dominum omnes ejus ante confidentia, propter fiduciam Arianorum viluerat; ita coactus, a Sancto Dei servo Orientio poposcit præsidium, & legationem ejus proponere destinavit, ut ejus auxilio terribilem impetum tantæ virtutis mitigaret. [ad Duces Romanos accedit:] Quam supplicationem B. Orientius libenti animo amplectens, non pro hæreseon erroris squallore contempsit, sed ut ejus tribulationibus subveniret, famulus Dei protinus iter arripuit: occurrit Aëtio simulque Littorio. Quo viso, Aëtius de equo desiliens, prudentia suadente cum omniveneratione humiliatus ei occurrit, [ab Aëtio benigne,] & ut pro eo orare dignaretur specialiter supplicavit: quod in posterum quantum ei fides præstiterit, facti fama percurrit. Littorius vero ei occurrere dedignatur, & legationem sancti hominis hujusmodi despiciens, [a Littorio malevale exceptus:] nihil de pace respondit: sed in urbem Tolosam, exitium daturus, se introire promittit. Tunc orante S. Orientio Episcopo, Littorius, transmissa cælitus plaga, in tantum nebulæ obscuritate vallatur, ut profuturi sibi consilii utilitate deceptus, portis civitatis improbe periturus accederet: captusque a Tolosanis, qui B. Orientii patrocinia postulaverant, pœnas sanguine persolvisset: nam & Aëtium Patricium, qui orationem pro salute poposcerat, illæsum cum omni exercitu sanctus Pontifex liberavit: qui interventu tanti Pontificis ad propria remeavit. [sed hoc capto liberat Tolosam:] Sicque factum est, ut beato viro, quem antea contempserat hæreticorum turba c Getarum, Deo gratias referens, occurreret, quod per ejus famulum ab extremo vitæ tempore, quo perituri erant, nunc fuerant liberati.

[4] Beatus iste & Deo dignus Pontifex Orientius, non solum in prædicatione, [promovet fidem:] nec non & patriæ liberatione necessarius multum fuit, sed etiam multorum hominum obsessa a dæmonibus corpora liberavit: ille providit reditum pauperibus & peregrinis: ille tribulantium animos in securitatem transtulit: ille perituros a morte redemit: ille vinctos & carceratos redemit. Ejus temporibus, eo laborante pax & securitas, pro qua multum laboravit, in orbem terræ introivit: profecit Christianitas, annullata est hæreticorum fatuitas: auctoritates quæ cavendæ, & quæ observandæ sint, testimonio divinæ lectionis Apostolicus præco non siluit. Nam dum non possumus tam multa profari, vel aliqua ex parte quæ agnoscimus relegenda perscripsimus.

[5] Quidam igitur vir nobilissimus genere, ex Hispaniis, prædives facultatibus, invidiam pessimi accusatoris incurrit: apud quem Regis animus ita est aggravatus, ut eo jure ad occidendum exhiberetur. Ad sancti itaque Orientii patrocinia transmissi sunt fideles, qui eum, ut pro ejus vitæ spatio interveniret, deprecati sunt. [Hispanum invidorum machinatione occidendum] Tunc congratulabundus Sanctus ad Regem venit, & ab ipso ad convivium est invitatus. Et cum initio regalis prandii, more solito barbarorum, mensa magnis fuisset carnium ferculis onerata; Rex ille humili prece poposcit, ut S. Orientius, quod pro parsimoniæ consuetudine non faceret, pro caritate carnalem ederet refectionem. Quod si faceret, quæcumque vellet a Rege obtineret. Tunc ipse, ut Regalibus animis satisfaceret, suo tactu sanctificavit epulas, & laudavit: & hinc fidem poposcit a Rege, ut quæcumque vellet apud Regis animum obtineret. Contaminatis igitur carnibus insolitus d cibus supermiscetur. Quo viso, ne hoc quod a Rege petebat impetrare potuisset, turba circumstantium potentum ei comminari cœpit. [admittens epulas Regias liberat:] Sed tamen B. Orientius pollicitum a Rege præmium postulavit: qui non auri argentique talenta, non prædiorum culmina, non agrorum spatia quæsivit: sed vitam ejus Hispaniensis sibi præstari poposcit, ante cujus faciem mors terribilis exitum vitæ prolato jam gladio minabatur. Cujus supplicationi Rex contraire non valens, concessit ea quæ petiit.

[6] Intelligite quanta ille potuit pro abstinentia obtinere, qui suis in cibis civibus salus & externis vita fuisse probatur. Nam quantas, nobis e videntibus, post vitæ tempore vivens virtutes fuerit operatus, [a morte clarens miraculis] turba Auxitanorum civium non ignorat, de quibus vel unum ad præsens enarrare curabimus. Quidam peregrinus, arescentibus nervis vim debilitatis incurrens, & contractis genibus manibusque constrictis longa pœna languescens, [contractum sauat.] ad solennitatem B. Orientii Episcopi, virtutem cælestis medici dum requireret, invenit: ibique fideli oratione supplicare non cessat. Procedit virtus de tumulo, & in tantum sanitas redditur arefacto, ut redivivo infuso sanguine, vitali calore membra sanitatis gratia replerentur. Sic ergo præmortuæ manus in usum pristinum revocantur: quarum digiti ita fuerant ante constricti, ut etiam eorum vestigia, palmis infixa debilibus, putrida apparerent.

[7] Det ipse S. Orientius mihi veniam, qui ab ætherea sede, virtutem, quam a Deo accipit, hominibus ostendit: quia si non potui expedire quæ volui, vel aliorum ad hoc animos invitavi, ut ex abundantia cordis sanctum Pontificem ipsi adornent, quod ego summo ore vix potui delibare. Nunc restat, ut qui S. Orientio gratiam suæ pietatis præstare dignatus est, [invocatur a scriptore.] nobis ejus orationibus veniam pro sua majestate non deneget: cui est honor & gloria in seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a MS. Bodecense: Ex illo vero tempore persistens in eodem fano Antistes Domini Orientius, psalmis & orationibus indesinenter vacabat, & de die in diem proficiens, in augmento spiritualium donorum supernæ bonitatis gratiam pleniter indeptus est.

b Hic est Theodericus senior, qui ab anno 429 usq; ad annum 451, quo periit in campo Catalaunico in pugna contra Attilam Regem Hunnorum, imperavit: quem oppugnaturus Littorius in urbe Tolosana, captus est & occisus anno 439, a cujus cæde Aëtius cum illo pacem iniit.

c Medii ævi ea imperitia fuit, ut Getæ, Sarmatiæ populi antiqui, cum Gothis, ad Danubium postea advenis indeq; in Romanum Imperium effusis, iidem esse crederentur.

d Insolitus, quia Episcopali benedictione consecratus.

e Hic loquendi modus arguit satis magnam horum Actorumvetustatem, & auctorem multo antiquiorem quam sit Bernardus Guidonis, qui obiit an. 1331. Nam 12 aut 13 seculi scriptor aliquis, qui multa suo tempore miracula fieri vidisset per S. Orientium, non fuisset uno referendo contentus; idque fecisset in forma magis probante & Authentica.

VITA II
Ex MS. Tolosano & Breviario Albigensi.

Orientius, Episcopus Ausciorum in Novempopulonia (S.)

BHL Number: 6348

EX MS.

[1] [Prologus] Exultemus omnes in Domino, Fratres carissimi, & lætemur in solennitate beatissimi Confessoris Christi Orientii Archipræsulis: siquidem sanctissimi Patris egregii, Prælati benignissimi, Pastorisque soliciti, prædicatione facundissimi, ædificatione & aliis quibuslibet virtutibus decorati, & Patroni nostri piissimi. Eidem ergo laudes & gratias copiosas cum summa lætitia referentes, ejus vitam, conversationem, merita & miracula devotissime recitemus: ut ejus meritis & precibus delictorum nostrorum veniam & gaudia consequi mereamur æterna.

[2] Beatus Orientius ex partibus Occidentis a, Urgellensis Ducis, [Ortu nobilis,] qui tunc temporis officio Proconsulis fungebatur, filius fuit, habens fratrem priorem se, qui post patrem in hereditate successit. Ipse vero parentum diligentia educatus, studiis liberalibus traditur, ac orationi & lectioni vacans, non mediocriter eruditus effulsit. Qui tandem, defunctis parentibus & fratre, regimen Ducatus est adeptus. Animadvertens autem se non posse simul Deo & mammonæ deservire, [sancte vivit,] vitam solitariam decrevit assumere: omnia sua dispersit deditque pauperibus, & sua mancipia manumisit. Fuit vero ita divina gratia plenus, ut suis orationibus obtineret optata: & ab eo multa miracula fierent. Unde ad famam virtutis ejus quamplurimi confluebant, [miraculis clarus] percipere cupientes ab eo beneficia sanitatum. Sed ne illum favor popularis extolleret, dimissa patria loca secreta petiit: ad quæ Spiritus Dei eum duxit, sub specie visibilis brachii & manus, ipsum benedicentis, & ad b Bigorram in Vasconia, [fugit in Vasconiam:] ad vallem quæ dicitur c Levitania, dirigentis.

[3] Veniens ergo ad dictum locum, vitæ solitariæ congruum: ibi in devexo montis latere oratorium statuit. Molendinum etiam in rivulo d Isaurio, [construit oratorium & molendinum.] qui præ foribus oratorii præterfluit, dissimili aliorum qualitate nihilominus construere studuit (de quo dicitur quod multo tempore durans, inconsumptum omnino permansit) certis temporibus se retinens & erumpens: bladum appositum opportunis temporibus restituens in farinam. In hoc loco dum maneret vir Dei Orientius, quadam die vidit ad se venientem multitudinem populorum: quod moleste ferens, fugam arripuit; & rupi e vestigium imprimens, divino nutu descendit ubi chaos hians in ea permaximum apparuit, [fugit in rupem,] ut ad eum nullus haberetur accessus. Ubi per multos dies persistens orationi, jejuniis & vigiliis, secum manens Deo devote vacavit. Omni namque die semel dicebat Psalterium, manens in aqua frigida usque ad umbilicum: & de labore suo panem manducans, & olera: aquam solum ad potum habebat: sibi nuda terra pro lecto erat: noctes atque dies ducebat insomnes, pallio & tunica sola contentus, atque catena pro cingulo utens.

[4] Eo tempore f S. Ursiano, Auxitanæ Urbis Archiepiscopo, [S. Vrsiano Ep. Auxita no mortuo,] viam universæ carnis ingresso, populus Pastoris desolatus solatio, indicto sibi triduano jejunio, apud Deum institit, ut sibi de Pastore idoneo provideret. Sicque in oratione perseverantibus vox audita est, ut B. Orientium eligerent in Pastorem. Electione itaque celebrata B. Orientium adeunt, ipsumque laborantem invenerunt, & in suum Pastorem humiliter salutaverunt, & negotium pro quo venerant indicarunt. Ad quæ vir Dei attonitus fugam paravit; [electionem de se factam admittit miraculo inductus:] sed detentus fuit ab his qui venerant. Tunc humiliter preces ad Deum fudit, & si esset sua voluntas, revelationem ab ipso sibi fieri postulavit. Qui cum virgam quam manu gestabat fixisset in terram, subito virga illa fronduit & floruit, & genuinos ramos expandit, & in arborem magnam excrevit. Quo viso miraculo vir Dei, cognovit se ad hoc a Domino vocatum; moxque divinæ voluntati se subdidit, & curam gregis illius humiliter reluctans suscepit.

[5] Quo cum accederet, undique ad eum Clerus & populus concurrens, & qui indigebant sanitatum beneficia, omnes cum maximo gaudio eum susceperunt, gratias & laudes reddentes Domino. Suscepto itaque curæ pastoralis officio, [ethnicos convertit:] Vascones tunc idololatras ad fidem convertit; & de quodam monte juxta Auxium, qui Narucia dicebatur, ad septentrionem versus urbem omnem idolorum spurcitiam extirpavit; & dæmones inde, varias hominum species deferentes, sua virtute fugavit. Mons ille nunc habet ecclesiam in honorem Beatorum Cirici g & Julitæ consecratam. Quamdam etiam cujusdam Galliæ h Principis filiam, Corneliam nomine, vexatam a dæmone liberavit. Recepit autem in donum a dicto Principe quatuor euangelia valde pulchra, [energumenam liberat:] & altare portatile, jaspide argento incluso cum Reliquiis ibi reconditis: quæ usque hodie in sua ecclesia reservantur.

[6] Cumque ad ejus ex Gallia regressum omnis populus conflueret, iterum desertum locum, ut Deo liberius vacaret, [e deserto ad Episcopatum reducitur:] repetiit: & ad locum solitum remeans, vigiliis, jejuniis & orationibus instans, iterum ab Auxitanis requiritur, ut ad Sedem suam redeat. Ipse vero Auxitanos durissime objurgavit, reditum omnino abnuens: sed revelatione divina sibi facta compulsus, eorum precibus annuit: & ad ecclesiam suam rediens, ipsam suis doctrinis, exemplis, meritis, ac orationibus fœcundavit … i Beatus itaque Orientius gregis Dominici Pastor, totius sanctitatis amator, Angelicam vitam gerens in terris, speculum bonorum operum factus, mundo virtutibus & miraculis renitens, efficacissime claruit.

[7] Denique cum beati viri ad Dominum transitus immmineret corpore senescente, spiritu roboratus; & sacri Domini Corporis communione devote percepta, vidit Dominum Jesum Christum cum multitudine Angelorum atque Sanctorum ad regna cælestia se vocantem. Quod etiam duobus Fratribus simul astantibus ostensum fuit: [moribundus a Christo visitatur:] & cum hoc odor suavissimus locum implevit. Ex quo vir Dei beatissimus lætus effectus, a Domino impetravit, in manu ejus suum reponi spiritum, & a sibi devotis malignum fugari spiritum, & locum sui sepulcri ab adversariis perpetuo esse tutum. Statimque duobus Fratribus sibi astantibus divina vox audita est, dicens: Quod postulasti adimplebo, & si quis nomen tuum digne invocaverit, a cujuscumque infirmitatis vel angustiæ, sive periculi aut tribulationis molestia, liberabitur, & bonis temporalibus non fraudabitur.

[8] Migravit autem beatissimus Pontifex Orientius anno pontificatus sui quadragesimo primo k … sepultusque est apud Auxium in monasterio B. Joannis Baptistæ, [sepelitur cum prædecessoribus 1 Maji:] cum aliis sanctis prædecessoribus suis, l videlicet Paterno, Servando, Optato, & Pompodiano, prima die mensis Maji. Nam post ejus felicem de hoc mundo exitum virtutibus & miraculis innumeris claruit. In loco autem in quo beatissimum ejus corpus requiescit, tanta & talia ipsius meritis & intercessione usque in præsentem diem fiunt miracula, quod nullus ibidem devote suum patrocinium efflagitans unquam passus est repulsam. Ibi namque a dæmonibus obsessi liberantur; & epileptico morbo ac aliis variis languoribus laborantes perfecte curantur: [claret miraculis.] ab ejus tumulo sacratissimo redeuntes multoties jocundantur, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est Deus super omnia benedictus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quid si pro Occidentis legamus Occitanis? Occitaniæ certe proxima est Catalaunia, in qua est Urgella urbs Episcopalis, cujus Ducatus patri S. Orientii tribuitur in Actis Tolosanis, Breviario Albigensi & apud Gononum. At Saussojus hæc ita in suo elogio habet: Qui Oschæ in Hispania natus, Proconsulis filius. Est Osca, vulgo Huesca, urbs Episcopalis Aragoniæ, patria S. Laurentii Martyris habita, & hic in locum Vrgellæ substituta ab iis, qui fratrem S. Laurentii dicunt S. Orientium. Imperite autem pro isto tempore nuncupatur Vrgellensis Ducatus, & quidem velut hereditarius.

b Bigorra regio Vasconiæ ad Pyrenæos montes, cujus urbs præcipua & Episcopalis est Tarba.

c Levitania vallis, vulgo Lavedan ad duo milliaria porrigitur.

d Gononus & Breviar in aqua, quæ vocatur Ysauria.

e Breviarium. vestigium imprimens duos hiatus aperuit, ut nullus ad eum haberetur accessus.

f Idem. Juliano. Verum Ursiano succeßisse scribunt Saussajus, Chenu, Robertus, Sanmarthani.

g Iam vidimus ante Acta S. Amatoris Ep. Autißiodorensis num. 8 horum Sanctorum corpora ab eo Antiochia in Galliam delata credi: ex quibus partem forsitan Auscenses obtinuerint.

h In Actis tertiis dicitur, Cornelia filia unica Regis Franciæ, quod inter alia supra indicata menda reputari potest, cum Francorum Regum nomen tunc necdum in Gallia notum fuerit.

i Quæ hic interponebantur, rectius in priori Vita habentur, & a nobis explanata sunt. Hoc loco ita corrupte referuntur in Breviario Albigensi: Post aliquod etiam tempus Imperator Maximianus duos Principes contra Olimbium, Regem Tolosæ, misit, scilicet Agentium & Litorium, quibus ad liberationem Tolosanæ civitatis occurrens B. Orientius, cum uno eorum, scilicet Agentio, pacem obtinuit: Litorius autem in malitia perseverans, aciem contra civitatem disposuit: sed precibus viri sancti a Tolosanis superatus occubuit. Et ipse Rex Olimbius cum populo suo, cum esset in Ariana perfidia, ad fidē Catholicam sunt conversi. Hæc ibi. In MS. Tolosano Imperator appellatur Maximus, sed nullus cum Aëtio sive Agetio & Littorio vixit Imperator Maximianus, aut Maximus, nisi maximus adjective sumatur, & intelligatur Valentinianus tertius tunc Imperator Occidentis. Nullus etiam Rex Gothorum fuit Olimbius vel Olimbrius appellatus, sed fuit Theodericus. Nam qui postea fuit Olybrius Imperator Romanorum, huc non spectat. Neque Rex Gothorum fuit tunc ab hæresi Ariana ad fidem Catholicam conversus, sed potuit Catholicis magis favisse.

k Addebatur in dicto Breviario: Anno a Passione Domini 353, imperante Theodosio primo anno 16 Imperii ejus, ac sedente Felice Papa. Quæ in MS. Tolosano ita leguntur: Anno Domini 394, imperante Theodosio primo anno 6 Imperii ejus, & sedente Siricio anno 9 Pontificatus sui. Saussajus solum assumpsit annum nonum Siricii Papæ. In MS. Fulliensi notatur annus Domini 384, & decimus Imperii Theodosii primi, & nonus Siricii Papæ. Vixisse eum anno 439 ex bello & obitu Littorii constat; non item quamdiu postea superfuerit.

l Hi quatuor a Saussajo in Indice topographico ut Sancti, qui hoc primo Maji suum cultum habeant, referuntur.

DE S. AFRICANO EPISCOPO
IVXTA VABRVM IN GALLIA NARBONENSI,

SEC. IV AUT VI

[Commentarius]

Africanus Episcopus, juxta Vabrum in Gallia Narbonensi (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Oppidum & Ecclesia Collegiata S. Africani.

Raimundus Comes & Marchio Tolosanus hujus nominis primus, anno Caroli Calvi XXIII, Christi DCCCLXII, villam, cujus vocabulum est Vaber, in pago Ruthenico, in Vicaria quæ dicitur Curiense, tradidit Adalgiso Abbati suisque monachis, [Vaber villa, in qua an. 862 Abbatia,] barbarorum incursione expulsis e monasterio, nomine Palmatus, quod habuerant in Petracorio pago, ad monasterium construendum in honorem S Salvatoris, & S.Mariæ Dei genitricis, sive S. Dionysii præcellentissimi Martyris, secundum Regulam S. Benedicti. Hujus fundationis diploma, cum Privilegio Regis Caroli, sub suam protectionem locum ipsum recipientis anno regni XXIV, videre licet apud Guilielmum Catel lib.1 cap. 10 Historiæ Comitum Tolosanorum. Floruit exinde prædicta Abbatia usque adeo, ut Paschalis 11 Papa, anno MCXVI ipsam Pontificiis privilegiis communire dignatus sit, [an 1317 Episcopatus erectus,] fortaßis & exemerit Ruthenensis Episcopi potestati. Certe Ioannes XXII, cum censuisset Ruthenensem diœcesim in duos Episcopatus dividendam, anno MCCCXVII, Sedem ibi constituit Episcopalem; Petro, qui Abbas fuerat, in Episcopum ordinato.

[2] Ex hoc tempore caput circum jacentium oppidorum cœpit esse Vaber, cum ea villa antea subjiceretur Vicariæ Curiensi. [olim Vicariæ Curiensi suberat] Hanc autem Vicariam constitutam fuisse in oppido quod nunc dicitur S. Africani, probant multa antiquorum judiciorum monumenta, ibidem adhuc asservata: amplæque & magnificæ domus rudera, quæ Curiæ nomen habens ipsi Vicariæ nomen olim dedit. Mansit igitur loco honor, ut novus Vabrensis Episcopatus suum istic semper haberet Officialem, habeturque sententia in ipsius oppidi favorem lata, qua declaratur quod Vabrensis Episcopus teneatur ibidem conferre sacros Ordines Chrisma conficere, Confirmationem impartiri, Synodos celebrare.

[3] Initia & origo loci incerta, antiquitas magna esse, haud immerito præsumitur. [inqua S. Africani corpus.] De nomine hodierno teneri potest, necdum illud in usu fuisse quando Vabrense monasterium fundabatur; quamvis jam tum notus fuerit S. Africani cultus, corpore invento in æde S. Saturnini, tunc temporis aut sola aut primaria, quam ipse Sanctus credebatur consecrasse. Etenim invenitur instrumentum vetus cum hac in fine clausula: Actum fuit sub die Jovis, in mense Augusti, Albiæ civitate, [ante 9 seculum etiam Albiæ ecclesiam habentis.] in ecclesia S. Africani, in præsentia Raymundi Comitis, anno primo regnante Ludovico Rege, post obitum Caroli Imperatoris, id est, anno Christi DCCCLXXVIII: quo persuademur, jam tum ab uno alterove seculo celebrem fuisse in iis partibus S. Africanum.

[4] Crevit tamen celebritas illa, postquam ei in ipsa Vicaria Curiensi sub proprio nomine nova consecrata est ecclesia, quod fuisse credimus ante annum MCCXIV; quando, ut in quodam vetustißimo instrumento legitur, fit tractatus & accordum, [& novam in ipso loco ante an. 1261,] cum quodam aurifabro istius urbis, de quadam reparatione capsæ eximii Doctoris & sanctissimi Confessoris S. Africani; & promittuntur pro pretio viginti tria scuta in Saluts, Tastarts, & Besonds solvenda. Fuit saltem ecclesia nova fundata ante annum MCCLXI; de hac enim, tamquam diversa a priori S. Saturnini, mentio fit in quadam charta isto anno scripta, cujus auctor sic loquitur: Recognosco me habere quasdam domos a Baylo ecclesiæ S. Africani, quæ confrontantur, id est contiguæ sunt, cum ecclesia S. Saturnini. Horum & aliorum omnium infra citandorum instrumentorum notitia, studiose sed ordine nullo collecta per D. Dutaur, loci ipsius Præpositum anno MDC XXVI, communicata nobis est a nostro Petro Francisco Chiffletio, cum qua si accepissemus integra ipsorum ecgrapha, longe certius possemus definire, an oppidum ipsum jam tum habuerit nomen S. Africani. Eodem facerent instrumenta, in quibus nominatur Porta S. Rochi in S. Africano, aut Domus infirmorum S. Lazari villæ S. Africani, aut Hospitale nuncupatum S. Jacobi in dicta villa, siquidem eæ facta sint ante annos prænotatos, de quo nihil indicatur in synopsi submissa.

[5] Sufficiunt illa interim ad comprobandam loci celebritatem: quæ seculo XIV fuit vehementer aucta, quando Raymundus Vabrensis Episcopus secundus, constituit ut Presbyteri, de dicta villa oriundi & ibidem residentes, usque ad numerum quadragenarium,unum corpus fierent & dicerentur, quod circa annum MCCCXL accidit. [ubi circa an. 1340 Chorus 40 Presbyt.] Cum vero Ioannes Petri indidem oriundus & Vicarius ibidem ac caput dictorum Presbyterorum, assumptus est in nouum Vabrensem Episcopum anno MCCCCXXI, prima ei cura fuit pronam in lapsum S. Africani ecclesiam renovare a fundamentis; in quam pro parte majori absolutam, ipsius Sancti corpus transtulit, [In eadem circa an 1427 restaurata,] & post altare majus circa annum MCCCC XXVII collocavit. Habetur enim instrumentum anni MCCCC XXX, in quo agitur de reparatione sacristiæ principalis ecclesiæ S. Africani, in qua tenentur jocalia, pretiosa paramenta, capsa & reliquiæ S. Africani: & promittuntur magistro operis seu lapicidæ loci de Brusca quadraginta mutones auri. Nec multo post Eugenius Papa IV, cum esset Florentiæ, anno Pontificatus sui X, Christi MCCCCXL XII Kalendas Februarii, dicit inter alia, quod dicta villa aliis locis omnibus in diœcesi Vabrensi existentibus notabilior & ditior existit, [positum Sancti corpus post altare majus,] ac in ea tam Regia Curia quam etiam officium Curiæ Episcopalis Vabrensis tenentur; nec non alias in ecclesia ipsa S. Africani (quæ inter ceteras illarum partium parochialis ecclesia famosa & insignis reputatur) corpus dicti S. Africani (ob cujus merita Altissimus plura & manifesta in eisdem partibus miracula operatus fuit & quotidie operatur) honorifice conservatur; ac propterea & ex aliis pluribus rationabilibus causis Chorus & Universitas prȩdicta provide consideratur.

[6] Idem deinde rogatus pro fundando ibidem Canonicorum collegio, anno MCCCCXLIV, IV Kalendas Aprilis, Pontificatus sui anno XIV, [& an. 1444 institutum Collegium Canonicorum,] mandavit Abbati S. Tiberii Agathensis diœcesis, ut ecclesiam S. Africani, quæ parochialis erat, auctoritate sua in collegiatam erigat, & collegialibus insigniis decoret; ac in ea, quadragenario Presbyterorum numero per ipsum Abbatem suppresso, unam Præposituram constituat, unamque Sacristiam loco perpetuæ Vicariæ, & viginti duo loca Presbyteralia quæ Canonicatus vocamus. Huic commißioni satisfacturus prædictus Abbas, cui nomen Ioannes, primo processum legitimum formari sibique exhiberi petiit, circa cultum S. Africani in prædicta ecclesia: [propter frequentia S. Africani miracula.] quem per omnia veritati conformem esse sciens, ipse, qui ex dicto loco oriundus scire optime poterat, tamquam testis a longo tempore oculatus, potißimum moveri se professus est, præsentia & miraculis S. Africani, ad fundationem dictam prosequendam: quod & fecit. Vabrensi autem Episcopo prænominato (qui eam Sedem secundum Sanmarthanos usque ad annum MCCCCLII tenuit) in mandatis reliquit, ut novo Canonicorum collegio Instituta scriberet, prout se facere præfatur ad laudem & honorem beatissimi Africani Episcopi & Confessoris, in cujus nomine prædicta ecclesia titulatur, & in qua corpus ipsius requiescit. Inter alia vero indictum est, ut Canonici Præpositum electuri sub hac forma jurarent; Juramus & promittimus omnipotenti Deo; & B. Mariæ semper Virgini, ac B. Africano, sub honore cujus præsens ecclesia est dedicata, in qua ipsius corpus requiescit, eum eligere & nominare &c.

[7] Instituto Canonicorum collegio restabat fabricanda ecclesiæ pars anterior, quæ cœpta est ædificari anno MCCCC XLVIII, ad hoc venditis redditibus confratriæ Procerum laïcorum S.Africani, [Eidem ecclesiæ perficiendæ circa an. 1448] nobili viro Berengario Blanchi, Condomino de Vaulcausino, per consules patronos & gubernatores dictorum reddituum, consensu habito D. Joannis Episcopi Vabrensis, pretio ducentorum mutonum auri, & dictum pretium recepit Pontius Gasparus lapicida & magister ædificii novi operis. Tanto autem fervore rem urgebat Episcopus, ut vix abesse sustineret a loco; jugiterque commorans in sua Episcopali ibidem domo, vulgo Baschalaria, a Vabrensibus suis, haud satis æquanimiter id ferentibus, vocaretur Episcopus S. Africani. Porro ut opus absolveretur anno MCCCCLV, Pontificatus Calixti Papæ III anno primo, regnante Carolo Francorum Rege, & Bernardo Episcopo Vabriensi præsidente; [& 1455, applicatur pretium quorumdam reddituum venditorum.] idem nobilis Berengarius Blanchi omnes prædictos reditus vendidit discreto viro Magistro Bernardo de Bagiis, notario S. Africani, pretio centum & trium scutorum auri cugni Franciæ ; quod pretium conversum fuit in ædificium novi operis prædictæ ecclesiæ. Denique anno MCCCCLXXXIX condita instrumenta fidem faciunt, actum esse de construendis Stallis seu sedilibus in choro S. Africani, & Branchadis seu ferculis deportandæ in proceßionibus capsæ servituris. Hic notatu digna sunt moneta in Gallia Narbonensi usitatæ, genera. Num.4 enim leguntur Saluts a Salutiensi ditione dicti; Tastarts, a Tasta urbe Vasconiæ vulgo Dax, & Besons, id est Gemelli, sic nuncupati a geminis faciebus eidem impreßis; uti apud nos dicuntur Besoirs (a beser, osculari) aurei quibus Alberti & Isabellæ Principum vultus, veluti osculaturi repræsentantur. Hoc autem num. 7 nominantur Mutons, id est Oves, uti a Pecude impressa Latine dicta Pecunia creditur. Quibus aliisq; omnibus signandis servit Cugnus, Gallice Coign, hic autem sumitur pro Moneta.

CAPUT II.
De corpore & reliquiis S. Africani.

[8] Diu antequam prædicta ecclesia in Collegiatam erigeretur, celebrabatur in ea festum inventionis & revelationis S. Africani die XV Ianuarii, [Ad corpus Sancti vulgo S. Afrigne, ante sec.9 inventum,] Translationis VIII Februarii, Natalis I die Maji. De hoc agendum, infra cap. 4, ubi magis ex professo agendum de Cultu ipsius Sancti. Translationem crediderim potius primam dici, qua ex veteri S. Saturnini æde, in qua sepultum jacuerat corpus, in novam S. Africani delatum est, diu ante seculum XIII quam posteriorem, factam sub Episcopo Ioanne in ecclesiam a fundamentis reparatam. Inventionem arbitramur ante seculum IX contigisse: eique adfuisse Episcopum Albiensem haud vana ex conjectura suspicaberis, quandoquidem ea ecclesia insignem aliquam sacri istius thesauri partem, una cum fragmento veteris tumbæ seu sepulcri ex eo conservarit tempore; ipsique Sancto erectam habuerit parochialem ecclesiam. Adfuit fortaßis & Nemausensis Episcopus (nam & in hujus diœcesi S. Africani villa & ecclesia est) & ex Castrensi nunc Episcopatu, tunc loco satis celebri, quidam, per quos in ipsorum territorio similis est excitata erga Sanctum religio: ubique autem a vulgo nominatur S. Afrigne; ut aliquando mihi in mentem venerit suspicari, utrum primo nomine non fuerit appellatus Afranius, potius quam Africanus. Sed hoc retinendum est, quandoquidem hoc solum inveniatur in iis de quibus hactenus egimus monumentis.

[9] [multa factæ miracula.] Tam religiosi cultus observantiam crebra meruerunt miracula: de quibus deque reliquis antiqui cultus argumentis juvabet legere processum ad hoc formatum, ut Collegii Canonici dignitas loco tam digno impetraretur. Processus illius tenor hic est. Dominus Michael Gariberni, procurator & syndicus Universitatis seu Chori Presbyterorum S. Africani, proposuit & exposuit Reverendo in Christo Patri Joanni Abbati monasterii S. Tiberii, [asserunt testes jurati plures,] Ordinis S. Benedicti Agathensis diœcesis, quod in ecclesia S. Africani, quæ semper insignior habita fuit in tota diœcesi, estque in medio illius sita, requiescit corpus, & sunt reliquiæ ipsius gloriosissimi Patroni nostri, qui… zelans cultum & augmentum fidei Catholicæ ac salutem animarum Ruthenensem adivit populum, ubique prædicans & hæreses extirpans: & in fine, cursum suscepti ministerii impleturus, ad hanc nostram urbem venit, Spiritu sancto monente: ubi diu vixit innocenter, in sanctitate & asperitate vitæ perseverans; & in dicta ecclesia corpus suum tumulatum fuit: in cujus transitu & sepultura omnipotens Deus quam plurima operatus est miracula, & ex post operabatur, quotidie ad se recurrentes adjuvans. Asserit autem prædictus testis, quod ob ipsius merita, [item ejus meritis villam immonem manere a fulmine & grandini,] quamdiu vixit & post ejus obitum, numquam fulmen nec grando ceciderunt in tota parochia. Quæ omnia Raymundus Episcopus Vabrensis considerans, & quod multa bona darentur; constituit quod Presbyteri, de dicta villa oriundi & ibidem residentes, usque ad numerum quadragenarium, unum corpus fierent & dicerentur.

[10] Sedit Raymundus iste, post Petrum primum Vabrensem Episcopum, ab anno MCCCXXIX usque ad MCCCXLVII, secundum Claudium Robertum & Sammarthanos: [sepulcrum elevatum & caput argento inclusum servari,] adeo ut uno tantum seculo fundatio Chori præcesserit fundationem Capituli. Audiamus porro testes alios. Guillermus de Alcapis, Consul prædictæ urbis, testatur, quod corpus S. Africani retro altare majus, in loco eminenti, requiescit; & caput ejus in argento est, & ad preces prædicti Africani fiunt multa miracula. Petrus Arnaldi, frater Germanus supradicti Abbatis & Consul supradictæ villæ, interrogatus pro verificatione contentorum in litteris Apostolicis commissionis prædictæ & articulis instructionalibus præinsertis (unde intelligas non haberi hic processum totum, sed solum præcipuas quasdam attestationes) eadem exponit, testatur & asserit, cum D. Petro Pomarede, Consule; & Guillermo Linsaci, Notario, habitatore & Consule dictæ villæ.

[11] D. Guillermus de Serres, Prior de Targiis, Cancellarius Domini Vabrensis & Curiæ Officialatus, in S. Africano residens, dixit, quod bene scit & vidit pluries multa miracula ad preces S. Africani fuisse facta, [vota & donaria plura oblata,] & fiunt quotidie: & vidit multotles illos qui a periculis & infirmitatibus liberati precibus S. Africani fuerunt, adultos & parvulos, masculos & feminas venientes, portantes sudaria, intortitia & reram, & alios munera reddentes & solventes vota quæ ipsi emiserunt: & dum veniebant, reddebantur per Vicarium Petrum de Magringo & alios Ecclesiasticos, [miracula pulsatis campanis publicata.] cum solenni pulsatione campanarum, laudes Deo & B. Africano de miraculis & gratia impetrata. Dicit etiam verum esse, & hoc refert publica & antiquissima fama, numquam cecidisse fulmen & grandinem in villa & tota parochia S. Africani; & hoc illius precibus. Et quod dicta ecclesia est de novo constructa, licet a parte pedis non sit completa. Est in illa retro altare majus corpus S. Africani, in loco satis alto: & vidit illud, quando fuit ecclesia reædificata, transferri per D. Joannem Episcopum Vabrensem; [celebratam translationem,] & altare majus solenniter consecrari. Et est caput dicti Sancti in argento, quod pereginis & devotis, ac cunctis in diebus solennibus, ostenditur. D. Anthosius Blanchi Presbyter, Vicarius perpetuus de Bornaco, Bacalaurius in legibus, Procurator generalis D. Vabrensis Episcopi, in S. Africano residens, & in curiis officialatus Vabrensis & temporali Regi & Condominorum dictæ villæ Advocatus, eadem testatur & asserit.

[12] D. Guichardus de Rupeforti, Vicarius perpetuus S. Africani, Locumtenus D. Officialis Vabrensis, dixit Corpus S. Africani & reliquias esse in dicta ecclesia & multa miracula fieri, & pro illis laudes & gratias referri solenniter, [altare consecratum:] per Clerum & populum cum pulsatione campanarum & orationibus. Et est ipsa ecclesia noviter ædificata, & vidit ipse corpus S. Africani transferri de ecclesia veteri ad novam, retro altare majus in loco patenti, per D. Joannem Vabrensem Episcopum, & postea dictum altare majus per ipsum D. Vabrensem Episcopum solenniter consecrari: & est caput dicti S. Africani in argento, & ostenditur peregrinis & devotis & aliis generaliter in festis solennibus. Dixit etiam quod ipse, ut Vicarius d. Ecclesiæ, recepit sudaria, imagines cereas, intortitia & alia vota, quæ illi, qui ab infirmitatibus sanati & periculis liberati precibus d. gloriosi Confessoris fuerunt, solvebant & afferebant: & scit pro vero quod numquam fulmen cecidit in parochia sua & S. Africani. Nobilis Joannes Blanchi, Dominus castri de Monte-cauro & Burgenfis d. Villæ, dixit se vidisse reædificationem ecclesiæ S. Africani, quæ vetustate consumpta erat, viditque transferri corpus S. Africani per D. Joannem Episcopum Vabrensem & altare consecrari solenniter. vidit multa miracula fieri & multos solventes vota & ferentes munera, liberatos a periculis & infirmitatibus suis Magister Joannes Arnaldus Notarius, consiliarius ac habitator d. Villȩ, idem prorsus asserit.

[13] Hactenus illius processus abbreviator: qui addit multos testes alios asseruisse, S. Africanum valde senem istic diem ultinum clausisse: [ob quæ omnia ipsa ecclesia facta sit Collegiata.] ac denique quod ipse Commissarius testatur se oriundum esse urbis S. Africani, & se tamquam testem oculatum a longo tempore scire supradicta omnia, & alia luce clariora: & sic se paratum esse procedere ad executionem suæ commissionis: & quod potissimum miracula, corpus, & reliquiæ S. Africani ipsum moverunt ad fundationem ecclesiæ nostræ antea secularis in collegiatam.

[14] Anno deinde MCCCCLXXI quidam sacrilegi exspoliaverunt furtive totam ecclesiam villæ S. Africani de omnibus jocalibus illius pretiosis, [hujus spoliatores miraculose puniti an. 1471] usque ad damnum inæstimabile: qui sacrilegi, Deo permittente & B. Africano, fuerunt capti, incarcerati,judicati ad mortem, & suspensi in patibulis d. villȩ S. Africani: & hoc, inquit Collector notitiarum nobis communicatarum, legi in quodam veteri libro iisdem verbis. Tum idem Collector verbis suis subdit, intellexi ex veteranis rem eam cum miraculo conjunctam fuisse; [Alia de brachio & arca argenteis,] eo quod miseri illi patrato sacrilegio, neque fugere neque abscondere se potuerint, sed in loco hæserint tamquam immobiles. Inter jocalia autem predicta haud dubie fuit brachium argenteum, ponderis quatuor marcharū, quod anno MCCCCLXI ecclesiæ collegiatæ S. Africani dat per testamentum Petrus Fabri Sacrista, ad reponendum ossa sacri corporis S. Africani. Iisdem deinde decentius collocandis, & in proceßionibus magnificentius circumferendis, fabricata est postea argentea capsa grandis, valdeque speciosa, & gemmis ac lapidibus pretiosis ornata. Talem enim fuisse, inquit prælaudatus Collector, a multis personalem habentibus cognitionem didici.

[15] Vivebant ergo cum hæc colligerentur anno MDCXXVI adhuc multi ex illis qui dictam arcam viderant, antequam sacra omnia vastantibus per Galliam Hugonottis in prædam cederet, [deque sepulcro testimonia.] in prima eorum per Languedociam grassatione circa annum MDLXII. Vivebant etiam adhuc multi, sed valde senes, qui Collectori asseruerunt, quod cum essent juniores pueri, sæpius transierint sub sepulchro lapideo grandi, quod post altare stabat elevatum supra quatuor columellas, intra quod dicebatur & credebatur firmiter esse corpus S. Africani. Proinde in prædicta argentea arca, ut jam insinuavi, dici potest fuisse os aliquod; hoc autem ut conspici poßit, in media fronte ipsius capsæ patebat fenestella, pellucido obducta vitro, sicuti eidem Collectori affirmabat se recordari senior ipsius ecclesiæ Cantor.

[16] In illa porro ecclesiæ desolatione, quam incendii Trojani nomine appellat Collector, non tantum direptæ lipsanothecæ argenteæ, sed ipsum quoque sepulcrum saxeum dissipatum fuit: [Sacris ossibus per Hugonottos dissipatis,] corpus vero sacrum injectum est puteo qui appellatur S. Joannis, prope sacellum seu oratorium S. Africani, extra & prope majorem portam ecclesiæ: uti ex auditu & veneranda canicie habeo, inquit Collector. Huic damno utcumque consultum volens providentia divina, sapienter ordinaverat, ut anno MDXII die XIX Julii, [ex parte anno 1512 Tolosanis donata,] D. Joannes Michaelis, Legum Doctor & ecclesiæ Mirapicensis Præpositus, de consensu & libera voluntate Consulum urbis S. Africani aliorumque honorabilium civium, in publico instrumento desuper confecto nominatim expressorum, partem ex brachio S. Africani cum scypho argenteo donaret fundato a se Conventui Religiosorum Sanctissimæ Trinitatis Tolosæ, ea conditione, ut ipsius Sancti festum, quotannus 1 die Maji recurrens, quam solennissime ibidem celebraretur.

[17] Itaque Canonici S. Africani, videntes se privatos eo thesauro, cujus partē aliis tam liberaliter communicaverant, prædictis Religiosis supplicaverunt per dicti fundatoris heredem Mag. Abrahamum Guillermum de Pendaria, Canonicum & Syndicum ipsius Capituli, itemque per omnium ac singulorum subscriptionem, aliorum etiam fidelium Catholicorum Africanensium subscriptionibus roboratam; & tandem impetraverunt, ut Prior & Religiosi Conventus prædicti ipsi Mag. Abrahamo, ad easdem sacras reliquias cum hymnis & canticis adducto, permitterent accipere inde partem fere tertiam, [ipsis Africanonsibus redditur particula an. 1605,] quam II Augusti anni MDCV attulit ad oppidum S. Africani, & coram testibus ad id vocatis tradidit reverenter in manus D. Mag. Guillielmi du Bent, sacræ Theologiæ Doctoris & Præpositi ecclesiȩ collegiatæ S. Africani, intra sericum involucrum & capsulam speciosam ad id Tolosæ comparatam. Hanc vero ipse Præpositus paulo post tradidit Sacristano S. Africani Mag. Joanni Galtier, ut eamdem conservaret cum reliquiis sanctissimi Patroni Albia receptis: prout hæc omnia constant ex instrumento Gallice confecto die XIII Augusti sub nomine Henrici per Dei gratiam Regis Franciæ & Navarrȩ.

[18] [sicuti paulo ante alia reddita erat ab Albiensibus:] Quod autem ad reliquias eodem anno Albia allatas attinet, de his quoque extat instrumentum Gallice scriptum XXVI Aprilis anni MDCV, sub nomine Petri de Mouret, Presbyteri & Præpositi ecclesiæ Collegialis S. Salvii Albiensis, Protonotarii Apostolici, Consiliarii & Eleëmosynarii ordinarii Reginæ, fidem facientis, quod ex mandato Reverendissimi D. Alphonsi del Bene, Episcopi Albiensis, visitaverit Reliquias ecclesiæ Parochialis S. Africani, a sua Præpositura dependentis, in præsentia R. P. Dominici Bruni Prædicatoris ex Ordine S. Dominici, Mag. Joannis Crayere Prioris d. Ecclesiæ, Joannis Valeux pro anno illo Consulis Parochiæ ejusdem, Jacobi Gorsse Syndici, & Antonii Maignon Marguellarii, aliarumque honorabilium personarum: quodque inventis inter eas duobus offibus de corpore S. Africani, cum particula monumenti, ex utroque osse ipsoque saxo acceperit portiunculas, & tradiderit prædicto P. Bruno offerendas Reverendissimo D. Francisco de la Valete Cornusson, Archiepiscopo Vabrensi, ut eas ipse reponeret in ecclesia S. Africani Ruthenorum, ad augmentum devotionis piorum fidelium in ista diœcesi. Has vero a se receptas, traditasque Mag. Joanni Galtier, Licentiato & Sacristano S. Africani, [quæ simul argento includuntur.] cum omni reverentia asservandas, simili Gallico instrumento testatus est ipse Reverendißimus Vabrensis die XXV Maji. Ego autem, inquit horum omnium Collector Præpositus, ipsas omnes aliasque complures Reliquias accepi, & reposui intra argenteam lipsanothecam.

CAPUT III.
De ætate & Episcopatu S. Africani.

[19] Proprium de S. Africano Officium, quod in veteribus membranis Manuscriptum & Lugdunensibus typis anno MDXLII excusum habetur, seculo dumtaxat XIV compositum, [Historiæ vitæ admodum sero composita prolectionibus] uti plenius infra dicetur, continet de Vita Sancti Lectiones novem, quibus dicitur Africanus, ortus alto sanguine Burgundiæ Ducum, & S. Patienti Lugdunensi Episcopo traditus ad nutriendum, ejusdem ecclesiæ Primatum obtinuisse; ac deinde Romam profectus, cum paucis e Gallia Præsulibus, in fide orthodoxa constantibus, in Capitolio coram Senatu, magnam partem hæretico, disputasse contra Arianos, sacrilege asserentes Dei filium assumpsisse phantasticum corpus, dolentibus ad eorum blasphemam audaciam Catholicis Pontificibus in quibus bonæ Memoriæ Cæsariensis Eusebius, nec non sanctæ recordationis Pictavensis tunc urbis Antistes Hilarius affuisse dicitur. Tum vero, cum modis omnibus tentata Africani constantia non flecteretur, injuriose expulsum a concilio & carceri includi jussum, postridie iterum præsentatum Senatui; increpitumque & scissis vestibus publice cæsum, exilioque addictum, junxisse se S. Hilario ad propria revertenti; & apud hunc aliquamdiu moratum, ejusdem consilio Ruthenensem populum, in sua feritate durantem, verbo Dei excolendum assumpsisse: & perspecto tandem habili loco, prope fluminis alveum, qui ab incolis regionis illius Sorgia dicitur, in honorem S. Saturnini ecclesiam consecravisse; ibique tantis coruscavisse miraculis, quod gens regionis illius incredula ad fidem convolaret, & sub signis Christi Deo devote militaret; ac finitis tandem prȩsentis vitæ laboribus & ærumnis, quievisse ipsis Kalendis Maji.

[20] [cum magna temporum & rerum confusione.] Hæc summa & ipsa pene verba dictarum Lectionum: in quibus S. Patientis, anno CCCCLXX florentis successor & discipulus, componitur cum ætate S. Hilarii, ante annos centum vita functi; & interim natus dicitur ex Burgundiæ Ducibus, non nisi post plura secula nominari cœptis; deinde Arianæ hæresi affingitur dogma, ab ejus placitis remotißimum, cum hæc in vera Christi humanitate asserenda excederet potius quam deficeret: & quæ de hæretico Imperatore Constantio utcumque dici potuissent, adscribuntur Romano Senatui; cujus in tota Arianorum historia nulla uspiam mentio apud antiquos scriptores invenitur. Deinde Hilarius fingitur Romæ adfuisse, & pro Vercellensi Eusebio sancto (qui tamen nec ipse Romæ adfuit) supponitur Eusebius Cæsariensis, annis fere quindecim prius mortuus quam S. Hilarius Episcopus fieret. Adeo ut in his omnibus nihil sit, in quo tuto pedem figere poßimus, [Iuxta hanc, pro una ex duabus parte creditam,] nisi sola tempora SS. Hilarii & Patientis, sub disjunctione accepta; sic ut si S. Hirio coævum facias S. Africanum, nihil habuerit cum Patiente Episcopo Lugdunensi Burgundisque commune; si ex his natum, sub illoque educatum fuisse credas; intelligatur Hilarius pridem mortuus Pictavis excepisse Sanctum, sicut Athanasium Alexandria profugum diceretur Romæ excepisse S. Petrus.

[21] Primum admittens, non Romam ad Liberium, non Mediolanum ad Constantium, [vel vixisset cum S. Hilario sec. 4] deducerem e Gallia Sanctum; sed ut summum Biterras cum Hilario, ibidem factione Saturnini Arelatensis Episcopi deposito ejectoque in exilium anno CCCLVI; vel potius unum fuisse crederem ex innominatis aliquibus, quos triennio ante constat Arelate mulctatos male, & una cum Trevirensi Paulino suis ejectos Sedibus. Nam Romam ad Liberium nulli sciuntur advenisse ex Gallia: qui vero Medioliani vim paßi sunt, pauci ad extremum constantes, noti habentur nominatim. Quamvis autem nemo sciatur Biterris, præter Hilarium, depositus e Sede sua fuisse; verosimile est tamen aliquos in eo fuisse numero, qui pro recta fide & Hilarii innocentia intercedentes, odium incurrerint Arianorum, etiam usq; ad exilium eis postea per calumnias accersendum, in quibus fuerit S. Africanus; & ad Hilarium, Sedi suæ redditum anno CCCLX, diverterit anno CCCLXII, cum Iulianus Imperator exulibus Episcopis reditum indulsisset: causa autem non statim repetendi propriam sedem eadem ipsi extiterit, quæ S. Dionysio Mediolanensi, S. Athanasio Alexandrino, aliisque nonnullis, in quorum locum ordinati Pseudo-Episcopi Arriani adhuc vivebant.

[22] His sic positis per conjecturam, restaret ut divinaremus, cujus loci Episcopus Africanus fuerit. [Lugduni Convenarum Episcopus.] Lugdunensem asserunt omnia quæ de ipso habentur monumenta, vel in membranis scripta, vel tapetiis intexta, vel aliter expressa. Sed, ut dixi, posteriora omnia quam ut certam fidem facere nobis poßint. Præterea triplex est Lugdunum in Gallia. De eo quod Clavatum dicitur, vulgo Laon, non potest esse hoc loco quæstio; quoniam Episcopatus ibidem constituendi auctorem primum satis constat fuisse S. Remigium, diu utique post hæc tempora: ipsum deinde longius ab Occitania distat, quam ut ejus hic liceat meminisse. At in vicina Aquitania habemus Lugdunum Convenarum, sub montibus Pirenæis, vulgo Cominges, urbs antiquitus Episcopalis, etsi fere lateant Antistitum nomina paucis demptis, quæ Conciliis reperiuntur subscripta. Pictavis autem redeunti Africano pronum fuit ad Ruthenos instruendos, non procul a via positos & Pictavensi diœcesi confines, declinare: quod non ita apte conciperetur de Lugduno Secusianorum, vulgo Lyons, hujus nominis præcipua hodieque nominatißima urbe ad Araris & Rhodani confluentes; quia ad hanc Pictavis citius venire potuisset Africanus, quam Ruthenorum urbem attingere. Præterea Lugdunensium Præsulum diptycha inter Vasium anno CCCXIV Concilio Arelatensi præsentem, & Iustum anno CCCLXXIV Concilio Valentino subscriptum, interpositos habent Maximum, Tetradium, atque Verißimum: qui facile potuerunt implere, cum prænominatis duobus, totum intermedium temporis spatium, annorum circiter sexaginta.

[23] [vel fuisset discipulus S. Patientis,] Atque hæc ex supposito quod S. Hilarii Pictavensis coævum velimus credere Africanum fuisse. At si dimisso Hilario, tamquā occasione urbis Pictavensis ad quam confugerit Africanus, vel ejus propter quā pulsus est hæreseos Arianæ, perperam in hanc historiam attracto, malimus respicere ad Burgundionum & S. Patientis tēpora; cujus extrema memoria invenitur ad annū CCCCLXXV; erant quidem Burgundi tunc adhuc fere Ariani, non ita tamen universim omnes, quin etiam primores aliqui Catholicā profiterentur unionē; imprimis Chilperici duo, Gunderici Regis frater ac filius; quorum iste Genabæ sedem Regni habens SS. Romano ac Lupicino monachis alimenta de Regio fisco constituit; [ex Burgundionibus natus,] junior filiarum alteram Deo consecratam, alteram habuit Christianißimam Crothildem, postea Chlodovæi Franci uxorem. Rex autem Gundebaudus, etsi ad extremum permanserit in hæresi Ariana, filium tamen S. Sigismundum ab ea non prohibuit, ipseque haud levem de se spem faciebat S. Avito Viennensi Episcopo: ut ex hac parte nihil obsit, quo minus ex aliquo Principe Christiano inter Burgundos natus Africanus, S. Patienti tradi potuerit ecclesiasticis imbuendus disciplinis, nisi solum nomen nihil Burgundicum sapiens. Sed nec ex Chronologia objici potest aliquid, quominus hic ipsi Patienti successerit, nec enim usque ad annum CCCCXC vixit Patiens (uti censuit Baronius) nec S. Rustici ad annum CCCCXCIV primum nominati in historia, adeo anticipanda initia sunt, quin inter utrumque potuerit sedisse, non solum S. Lupicinus, sed etiam alius aliquis, puta hic Africanus, si ulla ejus extaret apud Lugdunenses memoria. Verum non apparet cur hic solus debuerit in oblivionem venire; multo minus quæ eum causa potuerit ab Episcopatu extorrem facere, sub eo quem dixi Gundebaudo Rege, cui præ aliis poterat esse gratiosus ob sanguinis Burgundici communionem. Ergo alii alibi quærendi sunt Ariani, a quibus fuerit sua Sede expulsus Africanus, aut saltem multa passus fidei causa.

[24] Hi vero in Occitania, saltem sub Pirenæis montibus, invenientur, Wisigothi videlicet, ipso quidem quo S. Patiens vivebat tempore tota pene Occitania pulsi a Rege Francorum Chlodoveo, [& a Visigothis Arianis Convenas infestantibus pulsus seculo 6.] in extremis tamen finibus haud dubie hærentes; sub quibus commorantes Christiani liberius poterant ex amico Visigothis Burgundionum Imperio, quam ex Francorum Provinciis Episcopos petere & accipere: atque ita Lugduno Convenarum obtigerit Africanus, fortaßis inter Suavem & Præsidium, quorum primus anno DVI Concilio Agathensi, alter II Aurelianensi circa annum DXXXV interfuit; vel inter Amelinum & Rufinum, quorum hic anno DLXXXV Matisconensi Concilio, iste circa annum DXLIX Aurelianensi V subscripsit. Ast ubi Burgundionum regnum totum etiam ad Francos venit, cum essent continua inter hos & Visigothos certamina, multa pati necesse fuit, tam Convenarum urbem quam ejus Episcopum. Hunc autem nihil vetat deducere Pictavos ad S. Hilarium, pridem quidem mortuum, sed nominis celebritate viventem; quomodo de S. Patricio explicuimus, quod dicatur Turonas ad S. Martinum profectus, & apud eum, id est apud ejus ecclesiam aliquamdiu commoratus: deinde in Ruthenorum agro extirpandis idololatriæ atque Arianismi reliquiis operam dedisse aliquam, dum suæ Lugdunensi apud Convenas ecclesiæ pacatiora sperat expectatque tempora; & ibidem obiisse, congruumque sanctitati suæ cultum meruisse a posteris.

CAPUT IV.
De cultu & miraculis S. Africani.

[25] Kalendis Maji SS. Andeoli & Africani Martyrum memoriam, Kalendario cuidam inscriptam, legisse se quidem asserit Collector præcitatus, & huic titulo conformem videri imaginem tituli præfixi libello, [Habentur eo Officium vetus proprium sub titulo Confessoris,] sub annum MDXLII impresso Lugduni & continenti officium proprium S. Africani; ubi hic Sanctus genuflexus repræsentatur, ad excipiendum gladium lictoris a tergo stantis & caput rescissuri. Sed obstat quod in toto Officio nullum inveniatur indicium Martyrii, quin potius ubique usurpetur nomen Confessoris: ut credi poßit imago illa casu adhibita, cum alia aptior apud typographum non haberetur. Colitur autem Sanctus ut Confessor, in ipso quidem Africanensi oppido, sicut dictum, ter in anno, & pro festis singulis propriæ habentur Missæ; Albiæ vero & Tolosæ bis, in Majo & Februario. In Nemausensi quoque & Castrensi diœcesi; forsitan & Rutenæ & Lugduni cultus similis viguit: nam in illis ecclesias habet: [& cultus locis variis.] in Rutenensi autem MS. Legendario antiquo, eadem legenda invenitur quæ in Officio; & Lugduni putatur aliquod ejus sacellum seu altare ab eo vocitari sub nomine San-Fric: Ferrarius autem in Catalogo generali ad 1 Maji citat ejusdem ecclesiæ Lugdunensis tabulas, ex Campejo forsitan aut Demochare sumptas, quibus inscriptus reperiatur, eo quod dicatur Episcopus Lugdunensis fuisse: & cum hoc titulo ac longo elogio refertur etiam ipso hoc die in Martyrologio Gallicano Saussaji, atque Indiculo Sanctorum Lugdunensium Theophili Raynaudi.

[26] Idem officium, quod pro Africanensibus proprium impressum diximus, etiam Albiæ in usu est: ac præter multos hymnos rythmice compositos, continet Responsoria item & Antiphonas rythmo conceptas, una cum brevibus Actis vitæ in Lectiones novem distinctis, quarum ultima sic incipit. [ipsum post an. 1400 videtur compositum ex sola traditione:] Hujus Sancti viri pauca, quæ breviter tango, a quodam valde venerabili viro didici & meminisse gaudeo: nam liber de vita & virtutibus sancti viri plene editus, cum tota Lugdunensi ecclesia pluribusque insigniis, a gentilibus igni traditus fuit. Quisquis auctor fuit, non videtur ante seculum XIV & Chori Africanensis institutionem vixisse: quod autem de libro cum Lugdunensi ecclesia exusto ait, per conjecturam dictum existimaverim potius, quam quod illius aliquando visi certum indicium hic scriptor habuerit. Itaque nec dolere quidem prudenter possumus quod non servatus sit liber, qui verosimiliter nullus unquam fuit.

[27] Melius fundatus est dolor Collectoris notitiarum, de amißione alterius libri sic scribentis, Diligentissima custodia, in capsa communi Capituli, servabatur liber, [liber miraculorum antiquior periit.] in quo permulta miracula S. Africani descripta erant. Periit, pro dolor! sacer ille liber, cum ceteris insignibus ecclesiæ nostræ non paucis. Et hic liber idem videtur, de quo alibi idem Collector, post quam egisset de quodam instrumento anni MCCXIV, ita subdit: Ibidem (videlicet in dicto instrumento) fit mentio de quodam magno libro, in quo descripta erant S. Africani miracula plurima; verosimiliter ea quæ vel post corporis sacri inventionem primam, vel post ejusdem ex S. Saturnini æde in propriam ecclesiam translationem facta sunt, diu ante institutionem Capituli: quibus haud dubie major danda fuisset fides quam mereantur lectiones præmemoratæ.

[28] Quidni tamen ex iisdem suscipiamus miracula ea pauca, quæ eo vivente peracta, sanctimoniæ famam ipsi apud Ruthenos conciliasse dicuntur? [In vita dicitur circulo igneo illustratus fuisse,] solent enim ejusmodi fideliori memoriæ tradi, quam vitæ historia. Sic ergo habent: Quodam tempore, dum in predicta S. Saturnini, quam exstruxerat vel saltem consecrarat, ecclesia, sacra Missarum solennia celebraret Africanus, dum Dominici corporis Eucharistiam perciperet, igneus circulus super caput ipsius, in modum coronæ, effulsit, quod non omnes, sed qui digni fuerunt, viderunt.

[29] Quadam vero die, cum de pauperrimis facultatibus suis pauperibus subveniret; [illudentis sibi manus contractas sanavisse,] quidam joculari rei & petulantiæ deditus, alteram manum, curvam simulans, ut a S. Africano quasi nescio eleëmosynam acciperet, pauperibus admixtus extendit: cumque recederet & irridens abiret, divina ultione percussus utraque manu diriguit. Reversus autem vir ille ad servum Dei, quid sibi contigerat indicavit. Vir autem sanctissimus conversus ad Dominum dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe Deus æterne, qui servorum tuorum humilitatem intueris, & sperantibus in te semper auxiliaris. Respice nunc etiam Domine de sede majestatis tuæ, super hominem istum, erroris spiritu deceptum, ut de tuo beneficio lætus, diaboli laqueos evasisse gratuletur. Finita autem oratione, atque Crucis signaculo, rediit humiliatus & sanus ad propria, qui superbus advenerat.

[30] Hiemis rursus in tempore, inundatione aquarum facta, [naufragum liberasse a morte.] cum prædictus fluvius (Sorgia) alte intumesceret, homo quidam navim ascendens transmeare voluit: cumque necdum gurgitem superasset, jam aquarum cumulus cum turbine veniens navem subvertit: & cum horæ unius spatio sub aquis homo mansisset, corde cœpit invocare S. Africanum, cujus meritum mediis sensit in aquis. Ad ripam tandem perveniens ad ecclesiam confugit, & homini Dei gratias reddidit. Quid ultra? Talia ac tanta per eum effulsere miracula, quod gens regionis illius incredula ad fidem convolaret, & sub signis Christi Deo devote militaret.

[31] Hæc eadem miracula antiquißimis tapetiis intexta cerni, [eadem fere recitantur in Responsoriis,] testatur Collector noster, sibique obtigisse aliquando patinam æneam vetusti operis, in qua eadem similiter conspiciebantur expressa. Responsoria quoque rythmo concepta, & quidquid in prosa legitur sic exprimentia, ut dubites ex ipsisne lectiones, an ipsæ ex lectionibus acceptæ sint, eadem miracula sic proponunt.

Resp. VI Quadam die vir pius, dum Missam cantaret
      Corpusque sacerrimum Christi receptaret,
      Super caput circulus igneus apparet *,
      Cujus tota radio ecclesia claret. Allel.
Vers. Ad similitudinem coronæ insignis
      Africani visus est super caput ignis *.
      Cujus tota. Gloria Patri. * cujus tota &c.
Resp. VII Quidam homo petulans Sanctū Africanū
      Tentavit decipere, incurvando manum,
      Egenum se simulans & non bene sanum:
      Dei tamen famulum non lusit in vanum *.
      Ambas manu curvas videt
      Dei Sanctum dum irridet. Allel.
Vers. Audi novum, audi mirum,
      Dum implorat Sanctum virum
      Restauratur sanitati precibus viri beati *.
      Ambas manus &c.
Resp. VIII Ad ejus tumbam viri fluunt bene multi,
      Ubi fiunt liberi dementes & stulti; [cum mentione miraculorum frequentium ad tumulum,]
      Ægrique dum visitant tumulum sepulti,
      Redeunt incolumes, sospitate fulti. *
      Tuis ergo famulis, o benigne Rector,
      Sis pater propitius & pius protector. Allel.
Vers. Veneremur Deum verum,
      Justum sanctum & sincerum,
      Qui Pastorem nobis dedit,
      Quo gens unum Deum credit *.
      Tuis ergo. Gloria Patri. * Tuis ergo.

[32] De hoc ultimo Responsorio notat Collector, ipsum, quoties aliquis nuntiatur infirmari, solitum cantari sub Elevatione sacræ Hostiæ tempore Missæ a Canonicis; & frequentia consequi curationum exoptatarum beneficia. Sicut autem Responsoria omnia unum quasi continuum inter se nexum habent; sic etiam habent non solum hymni ad Vesperas, Matutinum & Laudes: sed etiam Antiphonæ ad Psalmos matutinales: adeo ut collectæ in unum, hymnum ipsæ quoq; confecturæ sint hoc modo.

      * Africanus vir beatus, Deo plenus fuit natus [Antiphonæ summarium vitæ continent]
      De clara progenie. Allel.
Juxta mundi dignitatem, patrem habuit primatem
      Unum de Burgundia. Allel. [ad 1.]
Quamquam esset vir illustris ortus alto sanguine,
Fulsit tamen mens sublimis litterarum lumine. All.
      * In ætate juvenili, Numinis præsidio, [ad 2,]
Præcellenti & sublimi floruit ingenio. All.
Datus fuit ad docendum & ad mores corrigendum
      Lugdunensi Præsuli. Allel.
Ægris fuit hic solamen, & Sophiæ moderamen,
      Lucernaque populi. Allel.
* Africani per doctrinam fidem volat ad divinam [ad 3 Nocturnum.]
      Ruthenensis populus. Allel.
Se divinis dedit totum Africanus, Sacerdotum
      Et pudoris flosculus. Allel.
Hic ærumnas, hic labores sæpe tulit, sed errores
      Hæreseon abstulit. Allel.
* Lugdunense civitate Africanus dignitate [ad Laudes & horas,]
      Archipræsul claruit &c.

[33] Omitto ceteras ad Laudes, per Horas, ad Benedictus & Magnificat: solum addo eadem omnia recitari in aliis duobus Sancti festis, omisso Alleluia & mutatis dumtaxat Antiphonis ad Magnificat & Benedictus: ita ut in festo Inventionis, XV Ianuarii, ad Magnificat sic canætur:

Gemma valde pretiosa inventa recolitur, [Eadem recitantur infestis Inventionis & Translationis.]
Margarita speciosa revelata colitur.

ORATIO

Omnipotens sempiterne Deus, qui sacra B. Africani Confessoris tui atque Pontificis membra, fidelibus tuis hodierna die revelare voluisti; velis nos intercessionis ejus auxilio, ab instantibus tribulationibus liberari, & futuris consolationibus satiari. Per Dominum. Eadem oratio recitatur in festo translatione & relevationis, die VIII Februarii, mutato verbo revelare in relevare; sed pro hoc festo propriæ habentur Antiphonæ, quæ in primis & secundis Vesperis ad Magnificat sunt hujusmodi:

I Sacra pignora transferri Altissimo placuit.
      Et nunc laudibus efferri solenniter voluit.
II Hinc tranferri, relevati pondere quo premimur;
      Optamus; & elevati, cælo frui nitimur.

[34] Præter antiquos istos Rythmos, quibus constabat Officium, habebat Collector alios novem sub initium præsentis seculi conscriptos, ex voto pii cujusdam ac docti viri; qui cum rogatus esset novos hymnos componere ad laudem S. Africani, [Alii 9 hymni recentius ex voto compositi,] neque satis prompte annuisset; ipsa nocte molesta quadam indispositione correptum se sensit, & suæ lentitudinis eam esse pœnam cælitus immissam interpretatus, vovit, si ante crastinum ea se liberatum inveniret, continuo facere quod erat rogatus; seque mox voti reum miratus, fidem opere ipso explevit. Verum Hymnos istos communicare non curavit Collector, quod intelligeret solum vetera requiri; & Prosam antiquam sive Sequentiam post Graduale olim cantari solitam ante Euangelium descripsit.

[35] [Prosa ad Missam antiqua,] Hæc, licet historiam æque implicatam contineat quam ipsum, de quo hactenus egimus, Officium, videtur non indigna huc tranferri.

      Amiranda, sed favoris digna, dies oritur;
Celebranda cunctis horis vita Sancti panditur
Africani Confessoris, cujus festum colitur.
      Romæ jacens in erroris cultu plebs erigitur,
Verbo tanti Protectoris hæresis depellitur,
Alti dono Creatoris Antistes efficitur.
      Ortu claro Burgundensis mira laude floruit,
Quem doctrina Lugdunensis, sic Præsulis imbuit,
Ut Ecclesiæ fulgentis Primatum tenuerit.
      Dux electus Ruthenensis, locum hunc obtinuit;
Orans, laudibus immensis laureari meruit;
Cernentibus non offensis, Angelus apparuit.
      Sed Deus, fidem infundens Africano; fœdera
Arianorum subvertens, horum fugat scelera;
Unde victoriam extollens, erexit ad sidera.
      Quidam ficte curvans manum pia petit munera:
Punitur, & Africanum voce petit libera:
Quem reddens omnino sanum, evexit ad prospera.
      Gaude Sion Africani prædita præsidio:
Laudes profer jucundanti in cæli palatio,
Ejusque dulcisonanti exulta præconio.
      Gaude plebs universalis, funde preces hodie;
Hunc collauda mente pari Rectorem Ecclesiæ,
Qui meruit coronari fulgoribus gloriæ.

[36] Atque hæc forsitan omnia in Africanensi aliisque ecclesiis præmemoratis, jam quadamtenus correcta recitantur; habemus enim inter collectanea, [Et hæc omnia egent correctione aliqua.] unde hunc commentarium excepimus, & Lectiones & Hymnos quadamtenus correctos, manu & cura ipsiusmet D. Præpositi Dutaur, agnoscentis præcipuos aliquos historiæ eatenus asservatæ errores. Malui tamen ipsa ut antiquitus recitabantur proponere; lectoris arbitrio relinquens, ut dispiciat quæ potißimum verba, & quem in sensum commutanda censeat; quamdiu nobis non liquet Patientisne an Hilarii mentionem excludere oporteat, dum simul utramque retineri veritas certioris historiæ non patitur, & enorme inter illos temporis intervallum unum eumdemque hominem complecti nequit: ventura ætas forsitan majus lumen his tenebris adferet.

DE S. MARCVLPHO ABBATE
IN CONSTANTIENSI GALLIÆ DIOECESI.

CIRCA AN. DLVIII

[Praefatio]

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

G. H.

Acta S. Marculpi duplicia habemus: priora descripsimus ex antiquo codice MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, signato numero 141, & alio codice nostro, in quo mutila sunt: alia habemus ex vetustißimo codice Domini Preudhomme nobis communicata, [Acta duplicia ex MSS.] illa ipsa scilicet, quæ ante Normannorum incursus seculo IX scripta stylo mutato edidit Laurentius Surius, & stylo genuino restituta ex codicibus MSS. extant seculo primo Actorum Sanctorum Ordinis S. Benedicti. In prioribus Actis non fit mentio corporis, a S. Audoëno translati seculo septimo ad finem vergente, quemadmodum fit in Actis secundis, hoc solum supra prima addentibus, cetera nitidiori dumtaxat stylo exprimentibus: unde consequens esse videtur prima illa esse scripta ante S. Audoëni Pontificatum, id est ante annum DCXL, intra primum a S. Marculphi obitu seculum. Neque est cur scrupulum cuiquam moveat Neustriæ & Neustricæ regionis, in qua Sanctus floruisse dicitur, appellatio; quasi in eorum accepta sensu, qui Galliarum partem, Normanniæ nomine postea appellatam, quadam antiquitatis affectatione proprie appellandam Neustriam putavere. Nam sexto seculo appellabatur Neustria, quidquid a Parisiis & Aurelianis interjacet inter Ligerim & Sequanam, uti ex Chronico Turonensi scribit Hotomannus, & nos ad S. Sigebertum 1 Febr. num. 16. In ea tamen regione, quæ nunc proprie Normannia dicitur, & Bajocaßina urbe natus Marculphus, Ordines Sacros cum Sacerdotio suscepit ab Episcopo Constantiensi, & in hujus urbis territorio Nantum monasterium construxit, in eoque vita mortali exutus habuit suam sepulturam: [Compendium in Breviario Constantiensi.] atque hactenus solenni officio colitur in tota diœcesi cum lectionibus propriis in secundo Nocturno recitari solitis; sed quæ, prout habentur in Breviario anno MDCX excuso, non satis fideliter videntur ex Actis contractæ.

[2] Corpus olim translatum est in agrum Picardiæ superioris Laudunensem, [Corpus Corbiniaci,] & in oppidi Corbiniacensis ecclesia depositum: ad quod honorandum Christianißimi Reges Francorum, statim atque Remis inuncti sunt, proficisci solent. Dicuntur enim hujus meritis accepisse beneficium divinum suo attactu sanandi strumas. Erecta ibidem creditur a S. Ludovico Rege confraternitas, [confraternitas,] in qua ipse primus inscriptus, ejusdem hactenus habetur Protector. Est illuc accursus peregrinorum maximus, invocaturque S. Marculphus potißimum ab iis, qui strumarum incommodo laborant. Ad illius Confraternitatis similitudinem erectæ sunt aliæ pluribus locis, ac novißime anno MDCLXVII Bruxellis una in æde S. Mariæ de Sabulone, cum capella & altari proprio, ubi & aqua sub S. Marculphi invocatione intinctis ejus reliquiis benedicitur. [triplex festum.] Triplex autem Remis ejusdem Sancti festum celebratur; primum & præcipuum hisce Kalendis Maji, quando & Indulgentiæ plenariæ a Summis Pontificilus concessæ sunt: alterum observatur die VII Iulii, ac tertium II Octobris, prout indicatur in libello parvo Officii de S. Marculpho, Remis anno MDCXXVIII excuso. Ibidem excusa est Gallice his ultimis annis collectio insigniorum miraculorum per S. Marculphum hoc potißimum seculo patratorum, quam aut ipsa unde desumpta est instrumenta de singulis authentica communicari nobis petii, Latine reddendam, & vel hic post Vitam si mature advenerit, vel in Appendice referendam.

[3] Memoria ejusdem ad hasce Kalendas Maji inscripta est variis fastis, [Memoria in sacris fastis.] atque inprimis antiquo Martyrologii Hieronymiani apographo Lucensi his verbis: In Gallia, Nanto monasterio, transitus S. Marculfi. Habemus etiam illustre apographum Vsuardi, quod præ ceteris magis sincerum, minusque interpolatum arbitramur, in quo sic legitur: In pago Laudunensi S. Marculfi Confessoris. Hinc colligimus ante ista tempora Reliquias Sacras Corbiniacum fuisse translatas. Eadem habentur apud Grevenum, Molanum, Canisium, & in MS. Florario. Longo encomio exornatur ipse Sanctus in Martyrologio Gallicano Saussaji, tum ex ipsis Actis, tum ex curatione strumarum Regibus Christianißimis concessa, & cultu in agro Remensi. Quibus ista adduntur, alibi non lecta: Hujus beati viri pretiosa pignora, ob Normannicos incursus, interiorem in Galliam, [ecclesia cum reliquiis Meduntæ] cum Domardi Socii sacris ossibus, translata, Meduntæ reposita sunt, constructa in honorem tanti Cælitis basilica, quæ nunc usque ejus patrocinio & venerandis lipsanis est insignis. Hæc ibi. Est autem Medunta, vulgo Mante, in provincia Insulæ Francia ad Sequanam fluvium, XII leucis infra Lutetiam versus Rotomagum, in ditione Vexini Francici. Idem Saussajus scribit ad diem secundum Maji, [cultus variis diebus.] Remis in cœnobio S. Remigii fieri officium depositionis S. Marculphi Abbatis, uti etiam in diœcesi Constantiensi. Vincentius Bellovacensis lib. 22 Speculi historialis cap. II meminit Marculphi, sed Abbatem Bajocassinensem facit: [Reliquiæ Trecis] secutus Vincentium Trithemius lib. 3 de Viris illustribus ordinis S. Benedicti cap. 54, addit, ejus festum celebrari septimo Kalendas Maji, ad quem diem dein retulerunt Wion, Dorganius, Menardus, & cum iis Ferrarius, qui iterum eumdem refert ad diem XXVIII Aprilis, & Mantuentiæ in Normannia tribuit, forsan Manto pro Nanto legit, sed tunc Meduntæ in Vexino Francico debuisset scribere. Aliquas ejusdem S. Marculphi reliquias asservari Trecis in Ecclesia S. Stephani, ejusque festum ibidem celebrari ipsis Kalendis Maji, tradit Nicolaus Des-Guerrois de Sanctis Trecensibus.

[4] Inter characteres temporis, quibus definiri Sancti hujus ætas potest, eminet regimen Childeberti Regis Francorum & Vltrogodis Reginæ. Est hic Childebertus I, qui patre Chlodoveo I die XXVII Novembris anni DIX mortuo factus est Parisiorum Rex, [Tempus vitæ,] vita functus X Kalendas Ianuari anni DLVIII. Sub hujus regimine præclaris enituit moribus & actibus, & commorabatur S. Marculphus, uti ejus Acta habent, jam pridem ante natus, circa annum forsan CCCCXC, & sic anno DXX, cum esset triginta annorum, Clericalem habitum accepisset a Constantiensi Episcopo Possessore seu Professore, atque post alios Ordines Sacerdos & Concionator fuisset institutus. [Sacerdotii,] Omnis hujus Episcopi notitia hausta est ex hisce Actis, & statuitur successor Leontiani, qui Concilio Aurelianensi I sub Chlodoveo 1 interfuit. Ipsi autem Possessori successor aßignatur S. Lauto, qui S. Marculphum ægrum invisit, & mortuum sepelivit. Interfuit is Conciliis Aurelianensibus secundo, tertio, quarto & quinto fuitque Episcopus saltem ab anno DXXXI usque ad annum DXLVII. Imo quia S. Gildardus Episcopus a multis creditur e vita deceßisse anno DXXIX, ante illud tempus fuisset S. Lauto Episcopus, utpote ab illo consecratus. Porro cum S. Marculphus jam Sacerdos, aliquamdiu in diœcesi Constantiensi fuisset concionatus, & fama virtutum & miraculorum esset celebris, Childebertum Regem adiit, ac Nantum impetravit, cœnobiumque construxit. Quid autem si adhuc vivente Possessore Episcopo hæc dicantur contigisse, circa annum DXXVI? Ita cum magna veri similitudine poterimus, alios ut minimum triginta annos, eidem postea inter suos labores atque constructiones monasteriorum actos, [& mortis.] concedere, ut circa annum saltem quingentesimum quinquagesimum octavum Regem Childebertum ac Reginam Vltrogothem pro secunda vice Compendii adierit, ab iisque confirmationem donationum sibi factarum impetrarit, & paulo post obierit, cum adhuc in vivis esset S. Lauto. Si quis certiores vitæ characteres repererit, libenter eosdem sequemur. Fuisse in illis Galliarum partibus multa monasteria, etiam cum S. Marculphus nasceretur, liquet ex Actis S. Martini Episcopi Turonensis, in cujus exequiis adfuerunt plusquam mille monachi: quænam ex iis & quando præcise S. Benedicti Regulam susceperint, nobis incompertum est: neque id ad S. Marculphum putamus magnopere attinere.

VITA I
Ex MS. Reginæ Sueciæ & alio nostro.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

BHL Number: 5266

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Sanctorum vitam, eorumque constantiam in bonorum actuum proposito digne perseverantem, summæ venerationis affectu, humanis auribus commendare debemus: nihil enim in hujus mortalitatis curriculo dignius agitur, quam si elinguitas nostræ loquacitatis in Dei laudibus jugiter a moderetur. Laus, inquam, Dei excellentissime canitur, si prudentia Sanctorum, quam ipso largiente acceperunt, auribus fidelium impendatur. Hinc ergo timor inanis propellitur, inde caritas perfectæ dilectionis solidius corroboratur; cum audimus fidem illorum firmissimæ petræ radicitus ita insitam, ut nec perturbationis procella possit agitari, nec prosperitatis fortuna quidquam extolli. Plures quoque ex eorum numero propter fidem Domini nostri Jesu Christi & spem regni æterni, diversis pœnarum suppliciis affecti, vitam maluere pacisci, nonnulli etiam variis tormentorum generibus eamdem ponere quæsierunt, licet provocantes gladium non invenirent martyrium. Crescente vero utrorumque caterva, Sancta cœpit stabiliri Ecclesia, fulgurans coruscis lampadibus, fuscata olim sedulis persecutionum turbinibus. Desierat quidem atrox tyrannorum ferocitas sævire adversus Christianos, ubi comperit illorum fidem magis augeri, cum immensis pœnarum cruciarentur tormentis. b

ANNOTATA.

a Ita MSS. mallem tamen legere, moduletur.

b Videntur aliqua deesse, ut applicentur dicta hisce Actis. Additur interim in nostro MS. illud solenne. Explicit Prologus.

CAPUT I.
Ortus, Sacerdotium, accessus ad Childebertum Regem. Miracula.

[2] [Ortu Bajocassinus.] Beatissimus igitur Marculphus, regnante jam Childeberto Christianissimo Rege, in partibus Neustriæ illis temporibus commorabatur. Hic oppido oriundus Bajocassinæ urbis, ideo ex nobilium genere progeniem traxit, ut Christi fidelis dispensator effici mereretur. Cujus pueritiæ ætas tantæ asseritur fuisse simplicitatis, ut vix ludifico, more parvulorum, vacaret officio; sed licet tenellimus corpore, modum tamen perfectorum retineret in mente. Ubi ergo robur virilis animi metas excessit tenerȩ juventutis, roboratioris fidei fultus soliditate, totis se viribus servituti expendit divinæ. Agebat enim maximam curam peregrinorum & pauperum, [benefacit peregrinis & pauperibus.] præbens illis necessaria, juxta modum suæ possibilitatis, congratulansque eis, ut fratribus, affectu miræ dilectionis. Parcebat cibi potusque voluptati, semper insistens orationum vigiliis. Erat namque mente clarus, ut ostendebat foris claritudo vultus; [virtutibus ornatus] dulcis affabilitate, mitissimus conversatione. Vitabat jactantiam gloriæ fallacis, spernebat honores pompaticæ potestatis. Talibus quoque ornamentorum coruscans generibus, utpote aurum diversis gemmarum ordinibus insignitum, postpositis rebus suæ portionis, cœpit meditari habitum peregrinationis.

[3] Eo namque tempore Sanctus a Possessor, summæ religiositatis vir, Constantinæ Urbis præsidebat Ecclesiæ: quem S. Marculphus aggrediens, [a Constantiensi Episcopo instituitur concionator:] cum omni caritatis hilaritate ab ipso susceptus est, a quo etiam ad publicandam fidem Dominicæ Incarnationis, sublimatus est gradibus Ecclesiasticæ dignitatis. Quibus ita gestis, dum aliquamdiu ibidem moraretur, tantam ei gratiam pietas Divina conncessit, ut ab omnibus velut Pater, digna reverentiæ exhibitione, recoli mereretur. Gaudebat enim universa plebs virum esse tantæ mansuetudinis, quem omnium donis virtutum perspiciebat exuberantissimum. Dictus vero Marculphus inde proficiscens, circum vicinas provincias peregrinavit, prædicando omnibus veram remissionem percipere peccatorum, credentibus Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum quoque ex utroque procedentem, & terno Personarum numero unius Dei fore potentiam: hanc etiam fidem denuntiabat stabiliendam per bonorum operum exhibitionem. Talibus equidem prædicationum dogmatibus perseverans, [miracula patrat:] maximam populorum catervam in fide solidavit Catholica. Amplexabatur ab omnibus verbum sacræ prædicationis, quia subsequebantur miracula innumeris flagrantia signis. Reddebat enim lumen non videntibus, vocem non loquentibus, auditum surdis restituens, gressus claudorum reformans, paralyticos autem, & quos morborum diversitas fecerat imbecilles, reparavit antiqua sanitate potitos: multarum itaque virtutum præclara magnaliis, divulgabatur ejus sacratissima fama per omnes Occidentalium nationes.

[4] Quadam igitur nocte, cum beatissima membra diuturnis macerata vigiliis exiguæ quietis sopore reficeret, apparuit illi Angelus Domini, his eum alloquens verbis: Non te frangat, o Christicola, labor cœptæ afflictionis, quia maxima tibi præparantur dona condignæ remunerationis. Surge nunc quantocius, [Angeli monitis,] & perge ad Regem Childebertum; qui semper divino cultui deditus, famulorum Dei præsentia admodum delectatur. Est autem quidam locus suæ subjectus ditioni, quem religioso habitu monachorum Christus sibi imperat consecrari: ego comitabor tecum, & bene vias tuas disponam. Sanctus ergo Marculphus, expergefactus Angelica visione, iter sibi cælitus designatum concito gressu carpere disposuit: delegit etiam secum in comitatu duos venerabiles viros, [assumptis ariulpho & Demardo sociis,] Cariulphum & Domardum, & sic de more asellum conscendens cœpit proficisci. Obviabat ei turba utriusque sexus non modica, quia videbant ab eo multa super his fieri signa, qui sua destituti virtute, diversis morborum generibus passim afficiebantur.

[5] Quadam denique die cum Rex Childebertus, maxima Palatinorum frequentia de more stipatus, [allocutus Regē Childebertium,] divinis Missarum astaret officiis; veniens B. Marculphus cum duobus supradictis proceribus, in quodam ejusdem ecclesiæ angulo precibus se, ut solitus erat, prostravit divinis. Aderant autem ibi quidam homines, diuturnis immundorum spirituum vexationibus ita fatigati, ut non solum aliis juxta morem energumenorum qualicumque modo vim niterentur inferre, verum etiam proprios artus diris dentium morsibus atrociter dilaniarent. Cumque sanctum Dei virum ibidem adesse sentirent, exclamaverunt dæmonia magnis vocibus iterum iterumque, atque dixerunt: Quid nobis, & tibi homo Dei? Numquid parum tibi videtur nos expulisse tuis ex finibus, ubi tam magna multitudo populorum nostro subjiciebatur numini, nisi etiam huc persequereris. His itaque vocibus obscœnis universa plebs admodum stupefacta, [orans in ecclesia a dæmonibus manifestatur:] cœperunt sciscitari, Quis esset, quem hominem Dei dæmones appellarent. Inquirentes quoque diligentius, repererunt B. Marculphum, adhuc ut cœperat in oratione prostratum: neque enim volebat Omnipotens tantam lucernam latere sub modio, sed ut superponeretur candelabro, ministrans lumen his qui domum ingrediebantur.

[6] Sanctus vero Marculphus surgens ab oratione, cum summa reverentia populi, ad præsentiam deducitur Regiæ potestatis. [a Rege benigne exceptus,] Intuens autem venerabilis Rex sanctum Dei virum, immenso gaudio totis repletus visceribus, dixit ad eum: Appropinqua, Domine mi, multum quippe gratulamur in adventu tuo: erat enim a longo tempore cupiens videre eum, quia audiebat miracula, quæ fiebant super his, qui pluribus languoribus ȩgrotabant. Beatus quoque Marculphus, clementiam Regis divinitus erga se intelligens esse benevolam, ita eidem respondit: Pax tecum, Rex, & justitia & veritas tibi cælitus ministrentur. Signo denique pacis ab utrisque peracto, dixit Rex ad illum: Unde te habemus, vir beatissime? & quæ causa tam desiderabilem thesaurum nostras advexit in partes? S. Marculphus respondit: Neustrica regione, non semel admonitus Angelica visione, ad vestram huc præsentiam accessi. Est siquidem locus, qui Nantus b nuncupatur, situs in littore Oceani maris, non valde procul ab urbe quæ appellatur Constantina; [Nantum pro cœnobio condendo petit:] quem Dominus noster Jesus Christus, ad gloriam nominis sui, devoto monachorum cœnobio præcipit insigniri. Hac de causa ab ipso Domino sæpissime monitus, nostrum ad vos, ut jam dixi, acceleravimus iter.

[7] His auditis devotissimus Rex immenso perfusus gaudio, quia talem Dominus dignaretur ad se mittere Patronum, dixit ad S. Marculphum: Totis nisibus paratus sum adimplere quæcumque mihi Dominus per te famulum suum voluit manifestare. Verumtamen valeat, oro, mea apud te deprecatio, ut isti homines, qui jam diu feris nexibus satanæ tenentur obvoluti, [ejus rogata] tuis sanctissimis precibus adiuti antiqua valeant perfrui sanitate. Beatissimus vero Marculphus magnis vocibus se ad hoc proclamabat indignum. Attamen ad memoriam verba Dominica reducens, qui promisit credentes in se spiritus immundos ab humanis corporibus posse fugare; [prostratus in preces energumenos liberat.] extento corpore cum lacrymis se ad orationem prostravit. Dum ergo sanctissimi viri ob nimiam [moram] in longum protenderetur oratio; ecce subito dæmonum, ab obsessis corporibus exeuntium, indicia hujuscemodi signis manifesta. Nam tanta confecerant eos afflictione, quos precibus B. Marculphi relinquebant inviti, ut nullus circumstantium existimaret in eis halitum remanere, præsertim cum per nares & aures illorum sanguinis rivuli crepuisse viderentur. Tunc vir Dei surrexit ab oratione, & quos universa plebs mortuos fore putabat, signo Crucis super ipsos imposito pristinȩ reddidit sanitati. Hoc itaque omnes stupefacti miraculo, magnificabant Deum, qui tantam gratiam homini concessit humano.

[8] Venerabilis igitur Rex, auditis jam tot miraculorum signis, nec non etiam comperiens tunc visu quod ante didicerat auditu; omnipotenti Deo gratiarum retulit actiones, [litteras donationis accipit.] qui nequaquam differt semper misereri generis humani. Supplex quoque & humilis deprecabatur sanctum Dei virum, ut ea quæ postulaverat, insuper & ampliora, libenti animo suscipere dignaretur. Ergo quia locus jam nuncupatus fiscus habebatur regalis; jussit inde fieri præceptum, ne unquam ab aliquo contumaci hoc posset violari donum. Tunc Beatissimus vir Dei Marculphus orationi procumbens, toto prȩcordiorum conamine cœpit benedicere Dominum; quo misericoditer disponente, compos voti esse promeruit. Sic denique valedicens Regi, Principibus, & reliquæ Palatinorum plebi, gaudens & exultans iter, quo ante venerat, versis gressibus cœpit proficisci. Misit etiam Rex secum quemdam nobilem virum, nomine c Leunutium, qui incolis illic indicaret, quod Sanctus postulaverat a Rege, esse completum.

ANNOTATA.

a MS. Reginæ Sueciæ Professor, at MS. nostrum, uti & alia MSS. in secunda Vita & Breviario Constantiensi, Possessor. Saussajus in Catalogo Sanctorum, quorum Natalem ignoravit, rejecit eum in 21 Septembris, ut cum S. Lautonesuccessore poßit conjungi.

b Nantus vulgo Nantevil, pluribus locis commune nomen a Britannica voce Nant, rivum significante. Constantiam autem urbem preterfluit auncis, duabus infra eum leucis oceanum influens, ad cujus ostium, an vero circum alius ejusdem diœcesis rivum his locus sit docebunt incolæ, nec enim in topographicis tabulis exprimitur.

c Leunutius, in alia Vita Leontius & Leontinus.

CAPUT II.
Monasteria, Nantum & alia constructa. Vita in insulis peracta. Dæmon abactus. Saxones interempti.

[9] Cum ergo rediret ad locum, miserante gratia divina suis precibus taliter sibi donatum; ecce obviam veniebat ei maxima turba virorum atque mulierum: qui tantum Patronum, [a Nantuanis benevolo exceptus,] tot miraculorum signis coruscantem, suos audierant terminos penetrantē. Deferebant secum infirmos, propriis morborum pluralitate privatos officiis, quibus per orationem sanctissimi viri optata sanitas statim reddebatur. Crescebat quotidie numerus fidelium, quia augmentabantur diversarum dona virtutum. Beatus itaque Marculphus, perveniens ad locum, quem Dominus monachica religione monuit redimiri; primo oratorium, [monasterium construit:] pro virium qualitate, ibidem construere fecit. Eligens deinde bonæ famæ viros, quorum probitas ab omnibus referebatur, constituit illos ejusdem loci monachos, pro pace Regis ac stabilitate sanctæ Ecclesiȩ misericordiam Domini assidue implorantes.

[10] His ita ordinate dispositis, solitariam malens aliquamdiu ducere vitam, navigavit ad unam insularū, quæ rustica lingua a Duȩ-liniones appellantur; ibique remotus ab aspectu humano, in parva cellula, quā suis ipse construxerat manibus, [in insula solus degit,] sub miro abstinentiȩ modo precibus insistebat divinis. Duobus namque aut tribus diebus continuatim absq; ullius cibi edulio peractis; cum jam acerrima fames plus æquo humanos afligeret artus, [in magna abstinentia ciborum] tunc modico hordeacei panis cum paucitate olerū famelice utebatur; ne penitus totum corpus, sua destitutū natura, propria hujuscemodi sponte videretur appetere mortē. Vigiliarū nec ȩstimo necesse describere quantitatē, [& somni.] quia quem tā assidua afflixerat macies jejuniorū, rarenter credo potuisse opprimi torpore dormitationū. Lectus ejus nec etiam quidquam molliditatis habebat, sed tantū nuda jacens in humo, durum cervical silicis, capiti supponebatur ipsius, talibusque vigiliarum atque jejuniorum vir Dei Marculphus abstinentiis maceratus, mundo quidem juxta Apostolum mortuus, Deo vivebat. [Gal 2, 19]

[11] Quadam itaque die sanctȩ Quadragesimȩ cum prȩforibus suȩ cellulȩ fuisset egressus; ecce illi hostis antiquus, [dæmonem in feminæ speciem transformatum] semper humano generi infestus, sub specie mulieris, quasi naufragium perpessȩ maritimum, tremula voce dixit ad sanctum Dei virum: Transmarinis, Domine mi, navigio adveniebamus de partibus, & jā terras antennis carpere læti videbamur.

Cum subito eripiunt nubes cælumque diemque
Nostris ex oculis, ponto nox incubat atra;
Intonuere poli, & crebis micat ignibus æther;
Hinc totum mare venti eruunt a sedibus imis
Et vastos voluebant ad littora fluctus.

Ex hac quippe tempestate nemo nostrorum evadere potuit, prȩter me solā, quȩ puppim confractȩ amplexa navis, huc illucque devecta per undas, hodie primum terris adhȩsi. Quamobrē deprecor te, vir Dei, ut magna pietas tua me cōcedere dignetur paulisper requiescere sub tugurio tuo, quia oppido fatigata frigore, vix super pedes consistere valeo. Sanctus siquidem Marculphus non ignorans versutias diaboli; [nomine Iesu pellit:] quibus semper humanum genus conatur irretire; ingressus cubile suū detulit crustulā panis, & sic cum benedictione porrexit illi dicens: In nomine Domini Jesu Christi hunc suscipe panē, & si tentator accessisti, a nobis recede. Tūc ille serpens venenosus, commenta fraudis suȩ comperiens fore nudata, cum magno ejulatu se saltu præcipitavit in mare, per quod antea se mentiebatur remigasse. Beatus vero Marculphus fixis in terrā genibus, vocem revoluit ad laudem Omnipotentis, qui semper timentes se non desinit & hic custodire a malis, & in futurum munerari inenarrabilibus bonis: Unde ait Propheta: Timenti Deum non deficiet omne bonum.

[12] Appropinquante autem solennitate Paschali, iterum navim conscendens, reversus est ad monasterium invisere Fratres, [reversus ad monasterium,] quia nefas esse putabat, ut in hac die dierum potissima ab eorū segregatus haberetur consortio. Audientes itaq; Fratres hujus sancti cœnobii suum ad se reverti Patronū, venerunt ei obviam cum cereis & choro psallentium, & sic admodum læti in monasterium canentes deduxerunt. Narravit deinde illis, quȩ sibi eodē tempore acciderant, quas illi satan insidiarum machinationes molitus est inferre, & quomodo prȩveniente gratia Divina victor superstitit omnium quȩcumq; intulit inimicus. Igitur divulgata circumquaque hujusmodi fama, quia B. Marculphus tantis floreret meritorum miraculis, properabant ad eum de externis & diversis regionibus religiosi monachi, [undique advenientes monachos adhortatur:] cupientes ipsius exemplis instrui, & sancti dogmatis melliflua commonitione erudiri. At ille, velut pius Pater, cum gaudio suscipiens eos, hortabatur unumquemq; ipsorum, ut in ea vocatione, qua vocatus quisq; erat, juxta Apostoli prȩceptum, fidei operibus Deo placere studeret. [Eph. 4, 1] Docebat, hujus seculi mordaces postponere curas, quȩ semper assuescunt corrodere mentes humanas; atque ita fit, ut dum animus per diversa corporaliū contemplando partitur; in singulis spiritualium minimus inveniatur. Asserebat etiam non illos hic habere manentem civitatem, sed debere eos exquirere futurā. Maximis siquidem ac diversis insistens documentis, pandensque semitam quæ ducit ad portā futurȩ civitatis, compescuit quosdam illorum ab ambitione gloriæ fallacis.

[13] Dum ergo aliquos dies peregisset in monasterio; convocatis ad se Fratribus, indicavit se Britanniā velle proficisci. Cumq; illi lamentarentur, [cum Romardo abit in insulam Britanniæ,] flentes absentiā tanti Pastoris; lacrymabili voce dixit ad eos: Nolite Fratres, nolite, quȩso, super me contristari; quia vita comite non diu differam reverti ad vos. Oportet enim me per alia loca euangelizare verbum Dei, quia ideo missus sum. Tunc quidā Sacerdos, nomine Romardus, vir religiosissimus, deprecabatur B. Marculphū, quatenus sui sanctissimi itineris comes fieri mereretur. At ille, nolens inferre molestiā ipsius devotæ petitioni, ascivit eum solummodo secū in comitatu. Pergentes itaque in regionē Britannorū, venerunt ad insulā quȩ ab incolis loci illius Agna vocitatur; ibique aliquantulum morā facientes repererent quemdam Fratrem, nomine b Eletum, jam prolixo dierū curriculo solitariam vitam ducentē. Tunc hi tres sanctissimi viri, [Eletum eremitam reperit,] conferentes vicissim quibus & quot modis maligni spiritus moliti sunt impedire propositum suȩ religionis, & qualiter auxiliante gratia Divina semper ille coluber tortuosus triumphatus abscessit; dantes inde gratiarum actiones Domino Jesu Christo, congratulabatur unusquisque fratri suo: [eique cohabitat,] erant enim unanimitatis vinculo constricti, nihil aliud agentes præter abstinentiam, & orationum assiduitatem.

[14] Videns igitur hostis callidus, ab initio semper bonorū operationi contrarius, hanc insulam his tribus luminaribus undiq; coruscantē; non immemor millenarū artium nocendi, suscitavit contra eam prædones, fermetria millia Saxonicȩ gentis: erant enim in eadem insula coloni numero nō multi, sed diversis opibus & luxu pecorū non modice referti. Mane autē novo surgentibus illis, ut unusquisque propria negotia juxta morem patriȩ exercendo properaret; [ibi ab incolis contra Saxones prædones invocatus] ecce multitudo maxima Saxonū jam littora prendere festinabant. At illi primo terrore perculsi, utpote de tanta inimicorū caterva, cucurrerunt ad cellulā, ubi S. Marculphus orabat cum supradictis duobus; atq; adhȩrentes pedibus ejus dixerunt, Adjuva nos, sanctissime vir Dei, quia in manibus inimicorū nunc positi sumus, deest enim locus fugiendi, nec est nobiscum virtus illis resistendi. Quomodo nos prȩpauci numero, viriq; bellis insueti, contra hunc populū valebimus dimicare? Tunc B. Marculphus suspiciens in cȩlum, dixit ad eos: Filioli, [eisdem animatis ad pugnam,] nolite terreri ab hac multitudine: viriliter ergo agite, & confortetur cor vestrum: Dominus enim pugnabit pro vobis. Facto siquidē signo sanctȩ Crucis super eos, prȩcepit illis dicēs: Ne timeatis millia populi circumdantis vos, quia Dominus percutiet adversantes vobis, & super vos benedictio ipsius erit. Ite multocius absq; titubatione contra inimicos vestros, quia nequaquam difficile est Domino salutē tribuere etiam in paucis.

[15] His denique hortamentis roborati, ponentesq; in Domino Deo spē suā, perrexerūt obviā inimicis, [victoriam impetrat,] quia nusquam parebat facultas divertendi. Tunc sanctus vir Dei Marculphus toto corpore cū lacrymis ad orationē prostratus, implorabat divinam opem in hoc illis discrimine cælitus advenire. Fertur enim, etiamque a multis asseritur, non plus triginta incolarum temporibus illis in hac insula demorari. Prospicientes igitur adversarii tot viros, quasi tantæ multitudini resistere prȩparatos; [hostium aliis submersis,] cū magno clamore de navibus prosiliere, existimantes se uno spiculorum jactu omnes depopulari posse. Cumque pars aliqua jam siccam teneret arenam, reliqua multitudine adhuc navibus prȩsidente; ecce subito maxima vis ventorum arreptas classes cum magno impetu revexit in altum, ibique invicem crebris ictibus ob turbinem ventorum minutim dissolutas, cum omni suppellectili in profundū demersit. Videntes itaque habitatores illius insulæ precibus B. Marculphi pro se Dominum decertare; [aliis intersectis.] cohortantes alterutrum, direxerunt aciem contra reliquos, percusseruntque eos usque ad internecionem: atque ita factum est, ut ex hac multitudine, Domino pro illis dimicante, nullus evadere valeret. Reversi quoque ad cellulam, ubi vir Dei extento corpore adhuc humi jacebat; cœperunt magnis vocibus benedicere Deum, qui nō deseruit sperantes in se, & qui meritis B. Marculphi eos ab hostium multitudine voluit liberare.

[16] Audientes quoque Britannorum populi magnalia, quȩ per sanctum virum quotidie operabantur, conveniebat ad eum non modica turba illorum. Pervenit etiam hoc verbum ad aures Childeberti devotissimi Regis; [construit ibi & alibi monasteria.] unde totis visceribus exultans ait: Quis Deus magnus sicut Deus noster? ipse est Deus qui facit mirabilia. Tunc B. Marculphus quoddam oratorium in eadem insula construxit, ubi monachos omni vita probatos, ad serviendum Deo devotissime collocavit. Eo quidem tempore multa monasteria in honorem Domini nostri Jesu Christi ab ipso leguntur fundata.

ANNOTATA.

a Duæ-Liniones, sequens Vita Induolinionis: aliis Duæ Liviones, Duolimonis & Dinolitionis. In tabulis Galliæ nonnullæ parvæ, sed anonymæ, insulæ, Constantiensi littore oppositæ visuntur.

b In sequenti Vita Helibertus dicitur, ubi plura annotamus, de eo & loco.

CAPUT III.
Miracula. Alter accessus ad Regem. Pius obitus.

[17] [Puerum rabidi canis morsu vulneratum sanat:] Peractis ergo in supradicta insula plurimis diebus, cum jam pene tota Britannia ejus sanctissimis documentis in cultu divino, quasi a quodam recenti Apostolo denuo fuisset reformata, ad pristinum monasterium visitare Fratres, ex se ipso solicitos, regressus est. Cumq; esset in itinere, occurrit illi quidam vir nobilis, nomine Genardus, deferens filium suum, morsibus rabidi canis atrociter ita dilaceratum, ut spiritus quo adhuc tenerrima membra vix vegetabantur, crudelior videretur morte futura. Ut autem appropiavit mœstus pater beatissimo Marculpho, procidens ad pedes ejus, cum lacrymis ajebat; Miserere, sancte vir Dei, patri infelici, quia jam sævissima mors hunc filium meum mihi miserrimo auferre componit. Sed si tu super eum saltem digitum tuum porrigere digneris, confido illum propriam sanitatem per hoc posse recuperare. Tunc B. Marculphus ad cælum oculis cum gemitu elevatis, imposuit manum super vulnera ejus, & confestim restitutus est puer antiquæ saluti: neque enim morbus illic permanere potuit; ubi talis medicus manum immisit.

[18] Crescente igitur monachorum turba, quos per diversa loca Dei famulus in sancta religione coadunaverat, necesse duxit & modum stipendii victualis ad numerum coaugmentare. [Regem iterum aditurus] Hujusce cura negotii sedulis cor illius perforabatur aculeis; quia plus æquo penuria imminente statum religionis minui formidabat. Accersitis itaque sociis, cum quibus sanctissimus vir assuetus erat comitari, profectus est ad Childebertum gloriosissimum Regem, qui eo tempore Rempublicam in partibus agebat Gallicanis. Cumq; [leporem sub cappa latitantem servat:] veniret super fluvium qui Isera appellatur, volens ibidem sopore aliquantulum reficere membra, ob longitudinē itineris nimium fatigata, audivit strepitum Regis venatorum, qui quendam persequebantur leporem cum magno concrepitu buccinarum. Tali susurro jam diu B. Marculphus accomodaverat aures; & ecce imbellis lepus, oblitus tot salutis viarum, urgente multitudine canum, cum appropinquaret Dei famulo, crebris saltibus cursum accelerans, abscondit se sub cappa ipsius. Canes vero totum circumquaque locum magnis replentes latratibus, procul omnes steterunt.

[19] Tunc unus juvenis, immoderate agitatus stimulis furiarum, hac contumaci voce comminatus est Dei servum: Clerice, nisi nunc ocius venationem dimiseris, quam nobis furari voluisti, [& a venatoribus tutum dimittit:] jam meus in te funeste desȩviet gladius. Venerabilis vero Marculphus, utpote vir miræ mansuetudinis, nolens erga se fratrem suum scandalizare, sublata sursum cappa, præcepit bestiolæ suum repetere callem. Lepus deinde ad memoriam reducens, quȩ sibi via alia vice vitam servavit, per medios canes fugam arripuit. Quos tanto pondere illico beati viri defixit oratio, ut nullus eorum pedem pedi prȩferre valeret. Ille etiam, qui Dei famulo nullius reverentiȩ prȩbuit modum, cum equum suum vivaciter vellet ascendere, tanto impetu in altiora sellulæ impegit, ut intima pars testiculorum, scissis vesicæ corticibus, foris penderet: sicque confectus cecidit de equo, ut velut mortuus esse videbatur. Reliqui vero sociorum, cernentes quæ fiebant, [aliquem ante sibi injurium & misere læsum sanat] projecerunt se de equis, & tenentes pedes S. Marculphi dixerunt, Ignosce nobis, famule Dei, quia quidquid sceleris commisimus in te, quis esses ignorantibus accidit de te; sed & huic miserere juveni, quem pallidæ mortis imago jam pertrahere festinat sævi Acherontis ad undam. Sic vir Dei precibus illorum misericordia motus, jussit virilia, quæ extra folliculum pelliculæ naturalis foras defluxerant, in propriis naturæ recondere locis. Nec mora, & ecce qui comes mortis lamentabatur a reliquis, professus est se recepisse robur pristinæ virtutis.

[20] Nuntiatum est itaque Regi a dicentibus qualia a sancto viro perpetrata sunt. Venerabilis quidē Rex, relatione miraculorum intelligens esse Beatissimum Marculphum, maximo tripudio tota mente exhilaratus, [a Rege honorifice suscipitur,] perrexit mox in occursū illius. Cum ergo appropinquaret ad eum, postposito fastu pompæ secularis, descendit de equo, prout citius potuit, & sic pronis cervicibus pervenit ad famulum Dei. Lacrymantibus illis, & mutuo ruentibus in osculum pacis, cœpit Rex dicere ad eum: Quæ causa, Domine mi, tuos sanctissimos gressus nostris nunc obtutibus retulit? Dei quippe providentia nolens privare gentē Francorum tanto lumine, te servum suum ad nos voluit remeare. Cui B. Marculphus, Est mihi, inquit, quȩdā petitiuncula ad te, o devotissime Rex, [ac variis prædiis denatur:] quæ me tam longū iter modo repetere compulit. Nam religiosus grex Monachorū, quos in locis mihi divinitus designatis in honorem Domini nostri Jesu Christi te auxiliante constitui, quotidie prioris numeri quantitatē majori proportionalitate paulatim excedit. Unde, bone Rex, necessarium duxi te convenire, quatenus tuis solatiis proutcumque possint subniti; ne nimia ingruente penuriarū molestia, ad nihilum videatur redigi devotio tantȩ religionis: Tunc Rex ad Beatissimum virum: Properemus, inquit, domum, tandemque satisfaciemus tuȩ sacratissimæ petitioni. Peragente ergo Dei famulo aliquantulū temporis ibidem cum Rege, imperavit Rex, ut si quæ villæ quondam fuerant appendices ad loca, quo S. Marculphus ecclesias fidelium instituerat, cum omni integritate in usibus monachorum, illic Deo millitantium cederent.

[21] His itaque peractis, benedixit Regi & reliquæ Palatinorum plebi; sicque inde, gaudens & exultans, regressus est ad monasterium suum. [reversus in omni sanctitate vitam peragit:] Ibi namque vigiliis deditus, orationibus sedulus, abstinentiis maceratus, eleëmosynarum largitate præclarus, non exigens omnino quæ sua sunt, sed quæ Domini Jesu Christi, cunctos Galliarum Neustriæque populos, suo sanctissimo irradiabat exemplo. Sæpissime quin etiam exquisivit pro nomine Domini sacratissimam animam ictu trucidantis gladii, aut diversis tormentorum generibus, sibi resecari; sed jam quiescebat ferocitas tyrannorum, devicta omnimodis perseverantia Christianorum. Porro, etsi non acie mucronis, ut vir sanctus optabat, fuerat interemptus; tamen juxta Pauli vocem se ipsum denegans martyrizabatur qui dicebat, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. [Gal. 2, 20] Ei nempe veraciter vivebat, qui illius amore, non solum extrinsecus accidentia pro nihilo computabat, verum etiam secundum Euangelii præceptum animam suam odio habebat. [Joan. 20, 25] Enimvero bene animam suam odisse narratur, quia ejus carnalibus desideriis non adquiescebat, ejus appetitum frangebat, ejusque voluptatibus reluctabatur. Quid ergo? si homini humano fas est omnia impertiri genera virtutum, hunc profiteamur omnibus redimitum.

[22] [æger suos contra insultus dæmonis animat:] Appropinquante autem die quo corpus suum, prolixis jam languoribus adtenuatum, viam universæ carnis ingredi sentiebat; convenerunt ad eum Fratres de diversis locorum sitibus, qui suum audierant ȩgrotare Patronum: quibus ut solitus erat osculatis, exhortabatur eos uti bonus Pater, ne cederent insidiis diabolicæ fraudis, quas ille ab initio semper conjicit adversus famulos Dei; Nec enim, inquit adversarius vester dormitat, sed velut leo rugiens undique investigat, quem vorare possit. Cui opportet vos fortiter resistere per fidem, ne triumphatos retrudat in tenebras quasi captivos. Estis namque vos Filii lucis ac diei, & non noctis neque tenebrarum. Quamobrem nolite soporari sicut quidam, sed vigilantes sobrii estote. Illi tantummodo adhærete totis viribus, qui vos de tenebris ascivit in admirabile lumen suum. Ego quidem jam reddere compellor hoc corpusculum telluri, quod ex eadem sumpsi, revocante Domino Deo nostro spiritum meum, quia ipse posuit eum.

[23] [pie moritur] Cumque hæc lamentabili voce protulisset, ad cælum oculis cum manibus elevatis, reddidit sacratissimam animam Angelorum choris, qui eam collocaverunt in sedibus Hierusalem supernæ civitatis. Beatissimus itaque Lauto Episcopus, qui his diebus illo advenerat, accersitis suæ parochiæ Presbyteris, & omnibus Clericis reliqui ordinis, cum omni reverentia reposuit corpus sanctissimi viri juxta Cariulphum collegam suum; qui jam utebatur quiete dulcissimæ pacis, expectans adventum nostri Redemptoris. Explevit ergo sacratissimus Confessor Dei cursum felicissimi agonis, [1 Maji.] primo die Kalendarum Maji, referens manipulos suos cum exultatione ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui ab initio, nunc & semper regnat, cum Patre & spiritu Sancto unus Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ALIA VITA
Ex vetustis MSS. codicibus.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

BHL Number: 5267

EX MSS.

CAPUT I.
Ortus, studia, Sacerdotium, conciones.

[1] Eo tempore igitur, quo gloriosus & Deo amabibilis Rex Childebertus Francorum sceptra strenue honesteque regebat, beatissimus Marculfus, magnus & prȩclarus, enituit moribus & actibus. Qui cum ex nobilissimis ditissimisque atque Christianissimis Bajocassinis civibus exortus esset, [Nobili Bajocassibus prosapia ortus,] ab ipsis puerilibus annis, toto nisu totoque desiderio ad supernam cœpit anhelare patriā. Prȩferebatur in annis puerilis levitas, sed vigebat in moribus senilis maturitas: nam ludicris omnibus, quibus ea ȩtas maxime occupari delectat, abjectis; ea quæ divinæ religionis erant, & avida aure percipere, & tenaci memoriȩ commendare, & curiosa prosecutione perficere satagebat. Devitabat denique bonæ indolis puer, [pie educatus,] coætaneorum suorum vaniloquia lascivaque conventicula, & seniorum semper interesse conventibus atque colloquiis expetebat, imitans jam sine lectionum demonstratione illud Moysi præcipientis, Interroga patres tuos & annuntiabunt tibi, majores tuos & dicent tibi: dicebatque cum Psalmista: Declinate a me maligni, & scrutabor mandata Dei mei. [Deut. 32, 7, Ps. 118, 115] Hujuscemodi igitur cum sese velut præludiis futuræ Christi militiæ exercitaret; a suis pædagogis pia provisione (nam jam dudum ejus uterq; parens morte obierat) divinarum instruendus traditus est studiis litterarum. Decebat utique ut quem taliter divina sibi vendicabat gratia, [litteris navat operam,] non mundanis sed divinis manciparetur negotiis. Sed cujus conscientiam dator scientiæ Spiritus sanctus a totius malevolentiȩ sordibus emundaverat, ei in discendo nulla potuit adesse tædiosa dilatio: nam infra brevis temporis intervallum, omnibus adeo divinis instructus est litteris, ut nulli suorum sodalium reperiretur secundus.

[2] Postquam autem annos pubertatis attingens in robur virile evasit, velut miles bene usque a primis annis in Christi tirocinio exercitatus, [juvenis omni virtutum genere clarus,] cœpit viriliter atque infatigabiliter ad supernȩ vocationis contendere bravium; præterita cum Apostolo obliviscens, & sese in futura extendens; vacans orationibus, insistens lectionibus, carnem vigiliis macerans, & jejuniis attenuans, omnibus humilitatem atque obedientiam præbens. [Phil. 3, 13] Largus in eleëmosynis, profusus in misericordiis, sustentabat inopes propriis sumptibus, pupillorum & viduarum subveniebat necessitatibus. Corrigebat denique vias suas in custodiendis mandatis Domini: suas quippe corrigebat, & Domini sequebatur. Talibus igitur moribus & officiis Christo dilectus, & hominibus gratus reverendusq; habebatur: gaudebat quippe atque lȩtabatur tali concive omnis Bajocassina plebs, confidens totius suȩ reipublicȩ statum per eum firmum stabilemque futurum. Nam beatissimus vir omnes crebris incitabat adhortationibus; ut, quȩ fundamentum bonorum est omnium, fidem firmiter tenerent Catholicam, spemque suam in Domino & non in hominibus constituerent; dilectionē integram colerent, [alios viam salutis docet:] ut Dominum super omnia & proximos tamquam seipsos diligerent, & ut quotidianis virtutum profectibus, ad promerendam supernæ civitatis beatitudinem, properarent.

[3] Denique cum rebus temporalibus hereditaria successione prȩdictus vir Domini afflueret, cumque soli Deo servire cuperet, in eis & procurandis & disponendis diu occupari nullatenus voluit: sed illius Euangelici dicti non surdus auditor, quoniā qui non renuntiat omnibus quæ possidet, [relictis omnibus,] non potest Christi esse discipulus; illius etiā Apostoli, ut nemo Deo militans secularibus se implicet negotiis; relicta domo rebusque patris, nudus ex mundi naufragio evadens, optatā arripuit peregrinationē; factus pauper, ut Christum pro nobis pauperē factum sequeretur. [Luc. 14, 33] Et quoniam jam dudum famam sanctitatis beati Possessoris Constantiæ Civitatis Episcopi acceperat; [adit Episcopum Constantiensem,] eum recto tramite expetiit, cupiens ipsius doctrinis & exemplis institui. A quo benigne susceptus, apud eum per non modicum tempus mansit, atque ab eo tonsuratur cum esset annorum triginta. Clericalem habitum recepit. Postmodum vero per reliquos Ecclesiasticos Ordines digna promotione sublimatus, tandem Presbyteratus gradum conscendit. Cœpit denique, [ab eoque Sacerdos & Concionator instituitur.] jubente prædicto Pontifice, pagum Constantinum peragrans, indesinenter admonere populum, ut quod semel sacro fonte professi essent, & moribus tenerent & operibus exercerent, viasque recte vivendi semper sequerentur, vanamque gloriam mundi parvipenderent, & ad cælestem tota intentione tenderent. His igitur cælestium factorum insignibus illustratus, ab omnibus quasi pater colebatur, summaque laude efferebatur, atque suæ sanctæ exhortationis dictis functi æquali devotione parebant. Erat namque vir sanctus, profundus ingenio, disertus eloquio, prudens in consilio, maturus in facto, virtutum cultor, vitiorum extirpator. Sed hujusmodi decorem animi forma etiam non obfuscabat corporis. Licet enim statura pusillus esset, aspectu tamen erat decorus, membrorumque eleganti coaptatione compositus.

CAPUT II.
Accessus ad Regem Childebertum: Nantum monasterium constructum. Energumeni liberati.

[4] Quadam vero nocte, dum post longam in orationibus Deique laudibus lucubrationem, [Iussus ab Angelo pro monasterio construendo] membris fatigatis modicam indulgeret quietem, adest ei supernus nuntius, habitu fulgidus & aspectu jucundus: qui eum excitans, his verbis alloquitur: Pax tibi, beatissime Marculfe. Omnipotenti Regi tua sunt grata opera, grata utique ipsi per omnia tua est militia: sciasque te in hoc præcipue illius gratiam promeruisse, quoniam non modo circa tuam, verum etiam circa tuorum salutem proximorum solicite invigilas. Et quoniam per te plures a faucibus divelli dæmonum, sibique Christus vendicari disposuit; festinus Childebertum Regem adeas, [Regem adire:] atque ab eo tibi dari postules locum quemdam in hoc pago Constantino, cui Nantus est vocabulum, cum omnibus rebus ad eumdem locum pertinentibus; in quo & monasterium construas, & aliquos Fratres, qui sub tuo regimine Deo devote serviant, constituas. Cum autem cor Regis in manu illius sit, cujus ista est jussio; nullo modo te fore impetraturum, quod poscere moneris, diffidas. His dictis protinus disparuit.

[5] Mane igitur facto, asello cui sedere insueverat ascenso, [cum Cariulpho & Domardo ad eum profectus,] assumptisque secum Fratribus Cariulfo & Domardo, iter imperatum arripuit. Cumque præfatus Rex cum sua Regina, Ultrogode nomine, & cum multa suorum Procerum turba, quadam festa die divini celebrationem Officii in ecclesia devote præstolaretur; B. Marculfus supervenit: intransque ecclesiam, non se continuo regalibus præsentavit obtutibus; sed cui omnis subtus erat mundana levitas, & in quo humilis manebat gravitas, in quamdam abditissimam partem divertit, [& orans secreto in ecclesia,] ubi ab omni tumultu semotus Christo secretas posset preces fundere: implens illud Euangelii, Cum oraveris intra in cubiculum, & clauso ostio ora Patrem tuum. [Matth. 6, 6] Nolebat etenim vir sanctus hypocritarum sectari jactantiam, qui in synagogis locisque publicis, ut ab hominibus viderentur, stantes orabant; de quibus Dominus, Amen, inquit, dico vobis, receperunt mercedem suam. [Matth. 6, 16] Sed quoniam lucerna Christi non poterat latere sub modio; quem custos virtutum celare satagebat humilitas, dæmonum superata detegebat superbia. Mox enim ut vir Dei ecclesiam introiit, [a dæmonibus proditur:] per quosdam, qui forte illuc adducti fuerant, obsessos utriusque sexus homines, magnis lacrymosisque cœperunt vocibus dæmonia clamare: Parce nobis, parce, Christi serve Marculfe: graviter enim cruciat nos tua præsentia. Sed si ab his nos sedibus per te divina expulerit potentia, ne nos trudat in abyssum, tua impetret sanctitas.

[6] Super hoc autem Rex omnesque sui vehementer attoniti, quis esset qui hoc nomine vocaretur, [a Rege benevole excipitur:] cui sic acclamarent dæmoniaci, diligenter jubet inquiri. Invenitur tandem, moneturque ut ad Regem festinus accederet. Quo accedente, Rex eum officiosissime salutans, Bene, inquit, venias, benedicte Domini: per te enim certum est nostram pusillanimitatem a piissimo factore omnium Christo visitari. Quem contra beatissimus Marculfus resalutans, Pax tibi, ait, & misericordia ab ipso Domino Jesu Christo, Virorum illustrissime, de cælis præbeatur: qui licet & dignitate præcellas & in solio regalis majestatis resideas, tamen te unum esse mortalium considerans, non superbia tumidus subjectos despicis, sed humilitate tranquillus, utpote eis natura similis, coæquaris; bene utique memor illius dicti Sapientis; [ejus virtutes extollit:] Principem populi te constituerunt, noli extolli, sed esto in eis unus ex eis. [Eccli. 32, 1] Denique justitia insignis nec pietate segnis, eisdem tibi subditis, & cum justitia parcis, & cum pietate, si deliquerunt, corrigis. His igitur & ceterarum virtutum exhibitionibus Deo vivis, & ejus Sanctis per omnia places.

[7] Rex autem tanto laudum præconio non ad elationem, sed potius ad humilitatem permotus; cœpit blando sciscitari alloquio, quibus ab oris vir sanctus adveniret. Respondens autem beatissimus Marculfus, Urbis, inquit, Bajocassinæ indigena sum, parentibus non insimis progenitus. Jussione vero Domini admonitus, ab eisdem occiduis partibus, [Nantum pro condendo cœnobio petit,] tuam amplitudinem tuamque magnificentiam expeto, quatenus fiscum in pago Constantino, qui Nantus dicitur, cum omnibus reditibus suis, non mihi, sed Christo (quo donante multa temporaliter possides, & plura æternaliter possidenda expectas) solenni donatione concedas. Est enim vere scias Dei omnipotentis voluntas & jussio, ut præfatus locus, non ulterius humano, sed divino mancipetur dominio; scilicet ut ibi cœnobium construatur, & Fratres qui districtioris vitæ tramitem tenent, pro tua totiusque Reipublicȩ salute, Christo sedulo oraturi in eodē cœnobio constituantur. Qua petitione vehementer Rex hilaratus, Gratias, inquit, [& impetrat:] misericordissimo Factori meo refero, qui per te dilectum suum mihi suorum infimo suȩ voluntatis deliberationem detegere condignatus est. Sua nempe terra & plenitudo ejus, orbis terrarum & universi qui habitant in eo. Fiat ex omnibus, quæ mihi misericorditer præstitit, ejus voluntas & jussio: sed omnes in commune, vir venerande, deposcimus tuam sanctitatem, ut his miseris tua subveniat pietas, quos nequam spirituum male torquet impietas.

[8] Vir autem Domini ad hoc nullo modo idoneum, imo se indignum obtestans, [Regis rogatu] tandem multorum victus precibus, curvatis ad terram genibus ac manibus in cælum protensis & oculis, invocat Christum hujusmodi vocibus: Domine Jesu Christe, Rex Regum potentissime, cujus imperio omnis subjacet creatura, qui es vita & salus & pietas, & gratuita gratia homo fieri dignatus es, ut nos a dæmonum ditione redimeres, quique discipulis tuis eorumque successoribus potestatem dedisti supra serpentes & scorpiones & omnem virtutem inimici; [oratione fusa,] his famulis tuis opem tuæ pietatis impende, quatenus a quibus crudeliter vexantur, fugatis dæmonibus, eorum, qui creator & redemptor es solus, possessor existas; & ipsi pristinȩ sanitati redditi, debitas tibi laudes persolvant & gratias. Hac igitur vix oratione completa, spiritus immundi certa relinquentes vestigia, in fugam versi sunt. [energumenos liberat:] Nam per eorum quos injuste pervaserant nares & ora, ipsis fugientibus, sanguis uberrimus prorupit.

[9] Tantum igitur taleque miraculum, Rex & ceteri qui aderant admirantes, [litteras donationis accipit:] immensas omnipotenti Deo gratias retulerunt. Accersito denique scriptore, jubet scribi super donum, quod vir sanctus petierat, Regale testamentum. Quo rata astipulatione munito, tradidit idem Rex omnibus suffragantibus prædictum fiscum, cum omnibus ad eum pertinentibus reditibus, Deo & sancto viro suisque posteris, perenniter habendum & possidendum. Imperat etiam ut quidquid deinceps vellet ab eo, sine ulla impetrandi hæsitatione, expeteret. His igitur ita gestis, vir Domini in patriam redeundi postulabat licentiam: sed Rex diutissime in ejus primum colloquio postremumque osculo demoratur; seque cum uxore & filiis illius orationibus commendans, atque obnixe ut eum sæpius reviseret flagitans, tandem eum dimittit. Delegavit autem ei quemdam suorum, Leontium nomine, qui terras prædicti fisci certissima finium designatione determinaret.

[10] Reversus igitur locum excolere aggreditur. Construxit autem monasterium aptum regulari institutioni & congruum. Rebus denique intus & extra prudenti dispensatione apparatis atque dispositis, non paucos, [monasterium construit:] cum quibus vitam monasticam duceret, sibi Fratres adscivit. Quos assidue, non solum piæ exhortationis incitamentis, verum etiam divinæ prosecutionis exemplis monebat, ut semper ardua & sanctiora sectarentur; quatenus de virtute in virtutem progredientes, Regem Regum in Sion contemplari mererentur. Monebat quippe, ut integra inter eos unanimitas maneret; quatenus ad formam primitivæ Ecclesiæ cor unum eis esset & anima una, [monachos instruit.] nec sibi quidquam proprium quisquam præter peccatum venditaret; sed essent omnia communia: otiositatem denique velut virus fugerent vipereum; sed certatim aut laboribus manuum, aut lectioni seu orationi incumberent. Inculcabat etenim eis, validius nihil otiositate monachili officere perfectioni.

CAPUT III.
Vita solitaria in insulis peracta. Dæmon abactus. Prædones puniti. Monasteria constructa.

[11] Rursus & illud est operæpretium lectioni inserere, qualiter vir sanctus antiqui Dei hostis prævenerit insidias. [In Quadragesima in insulam solus secedit:] Aliquando namque Quadragesimæ observationis diebus imminentibus, cum beatissimus Confessor quotidianis provectibus semper ad altiora conscendere, atque in dies, per carnalium affectionum salubrem decoctionem, velut aurum in fornace, mundior atque expurgatior fieri satageret; insulam quamdam, cui vocabulum est Induolinionis, incomitatus expetiit; quatenus ibi, per illud sacrum tempus quadragenarium, corpus rigidius solito maceraret; & quo ab hominum remotior esset conventibus, eo ad vigilias, orationes, jejuniaque exercenda aptior atque expeditior existeret.

[12] Sed quadam die dum ante aditum casulæ, quam pro tempore sibi paraverat, hora ferme sexta residens, [dæmonem in feminam transformatum] divinæ lectioni incumberet, ecce malignus spiritus, infatigabilis humani generis adversator, sperans eum pestifera fallere muscipula, transformatus in feminam, adest ante eum: clamitansque sese naufragam esse, atque illuc casu ejectam, prece lugubri supplicabat, ut eam tecto tegeret & cibo recrearet. Vir autem Domini, ut erat ad omnia providus atque circumspectus, diabolicæ fraudis confestim deprȩhendens præstigia; librum, quem tenebat, deposuit; intransque cellulam, panem accepit, Crucisque super eum signum depingens; Si non phantasma, inquit, [Crucis signaculo fugat:] sed vera es, sicut profiteris, femina sume panem, quem porrigo Crucis minutum signaculo. Sed cujus perpetuus est inimicus, ejus nomen nequaquam sustinere prævalens, illico tamquam fumus evanuit, atque ex alta rupe sese in mare cum horrifico præcipitavit fremitu. Præcipitium namque semper sibi debitum jure secutus est, qui quondam ob suam superbiam de cælesti culmine dejectus, tantam sanctæ Ecclesiȩ nitebatur columnam subvertere. Quod enim in nostro capite Christo, servile scilicet in eum bellum movens, prius explere nequiverat; hoc assidua grassatione in suis membris attentare non desinit.

[13] Sed iste vir sanctus his a defensaculis circumseptus extiterat, quibus hostis hujusmodi, Domino attestante, facile repellitur: jejuniis quippe & orationibus ceterisque Christianæ militiæ exercitiis indefessus insistebat. [Marc. 9, 28] Nullis etenim aliis cibis præter panem hordeaceum crudasque vescebatur herbas: [vescitur pave hordeaceo & crudis herbis] tunica denique, qua utebatur, saccus erat cilicinus: vestes autem aliæ, vervecinæ pelles. Somnum vero, ad quem solummodo lassitudo cogebat, paululum super nudam humum jacens, capitique lapidem supponens, carpebat. Taliter igitur Christi miles agonizans, [humi dormit:] omnes a se hostiles procul amovebat infestationes. Paschali denique appropinquante solennitate, revisere Fratres deliberans, monasterium repetiit eisque quod sibi contigerat expedito, [in Paschate ad suos redit:] omnes immenso repleti sunt gaudio, cum pro ipsius nimium desiderato reditu, tum quia salvum & incolumen sibi divina reddidisset defensio.

[14] Fama autem beati viti longe lateque dispergebatur, atque ad eum plurimi ex locis circumjacentibus concurrebant. [oblata munera pie expendit] Multi vero illius sancta conversatione & doctrina accensi, bona mundi penitus abdicantes, quæque habere poterant ei afferebant, & ut subesse ejus regimini possent humiliter deposcebant. Vir autem Domini libenter eorum annuens devotioni, tamquam fidelis Christi œconomus, quæ sibi offerebantur, [& plura condit cœnobia:] partim in recreationem inopum, partim in redemptionem captivorum, partim etiam in cœnobiorum distribuebat constructionem. Nam plura prȩter primum fundans, rebus eorum, qui ad ejus confugiebant magisterium, ditavit cœnobia.

[15] Venerabilis denique Sacerdos Domini Romardus, curis omnibus mundani negotii renuntians, ad eum convolavit. [cum Romardo discedit in insulam Britanniæ,] Cum quo B. Marculfus post non multum temporis spatium, aliquamdiu vitam eremiticam disponens agere; Britanniæ regioni quamdam adjacentem insulam, quæ b Agnus vocabatur, adiit. Incolebatur autem eadem insula paucissimis colonis: in qua etiam religiosissimus vir, c Helibertus nomine, nimiæ rigore abstinentiæ sese macerans morabatur: [& cum Heliberto eremita degit:] cujus tugurium vir Domini Marculfus cum beato Romardo intrans, diu cum eo, asperam cordis contritionem exercendo, vitæ speculativæ inhæserunt. Sed quantum qualeque in eadem insula Christus, per sancti viri merita, patravit miraculum, non est silentio supersedendum.

[16] Aliquando namque piratæ plurimi, ad tria fere millia, [contra Saxones piratas,] ex inhaustis scaturitionibus gentis Saxonicæ prorumpentes, ascensis navibus cursumque velocem remis & velis accelerantibus, ad prædictam insulam deprædandam atque depopulandam tendere cœperunt. Quod insulani, qui non plures quam triginta perhibentur fuisse, de longe deprȩhendentes; subito metu perculsi, quid agerent quodve confugium peterent, [insulanos suam opem implerantes,] utpote mari circumsepti, omnino nescientes; tandem salubri reperto consilio, pariter ad B. Marculfi cucurrerunt præsidium: atque ejus genibus obvoluti, ut eis subveniret implorant clamoribus. Quibus vir sanctus, Filii, inquit, forti animo estote: potens est Deus vos ab istorum manibus eripere. [animat ad pugnam:] Quapropter si meis vultis acquiescere monitis, arma constanter capessite, & animis intrepidis hostibus ad resistendum occurrite. Spondeo enim vobis de ipsis adfuturam victoriam: nam pro vobis ipse pugnabit, qui quondam Pharaonem ejusque exercitum magnifica contrivit potentia. His igitur incitamentis animati, audacter corripiunt gladios, atque non sua sed in Dei confisi gratia dextræ, virique sanctissimi precibus, fortiter pugnaturi piratis occurrunt. Fit utrimque congressus acerrimus: sed per Dei virtutem & beati viri obtentum, omnibus insulanis illæsis, barbarorum paucis ferro necatis, plurimisque marinis absorptis gurgitibus, nullus superfuit qui reliquorum casum suam reportaret in patriam. Audiens autem ejusdem insulæ Dominus, tot millia hostium ita magnifice per B. Marculfi suffragium consumpta; immensas Deo gratias rependit, [ibidem cœnobium condit.] atque ejusdem sancti viri ditioni eamdem dimidiam insulam devota traditione mancipavit. Construxit etiam beatissimus Sacerdos ibi monasterium, in quo aliquos, qui Christo constanter famularentur, constituit.

ANNOTATA.

a Acherius propugnaculis.

b MS. Preudhomme, Agnus, supra in alia Vita etiam Agna appellatur. Si detur conjecturæ locus est hæc insula Arne, inter Garnsejam & Sarsejam insulas ubi dicitur Franciscanis Fratribus sedes fuisse. Est Græcis ἄρς, ἀρνὸς agnus aut agna, ut videatur aliquis philologus ita vocem illam interpretatus. Consule Spedum & Cambdenum, potißimum in explicatione, cum in mappis non Arne, sed Harme legatur.

c Helibertus, supra Eletus, videtur S. Helerius esse, de quo egimus in Diatriba de Episcopatu Trajectensi lib. 2 cap. 1, latius acturi 16 Iulii. Habemus ejus Acta, sed non accurata. Dicitur venisse ad S. Marculphum Abbatem Nanti, & vixisse sub Childeberto juniore, quod Vincentius Bellovacensis & Trithemius etiam de S. Marculpho dixerunt. Dein cum Gomardo monacho vixisse in insula Gersich. Quidni Gomardus istic monasterio constructo præfuerit cum dicto Heliberto sive Helerio, & ibidem a Saxonibus postea reversis (qui Wandali appellantur) fuerit occisus, & insula a Garnseja vicina, sub qua erat, dicta fuerit Gersich. Hoc nunc curioso lectori proponimus, libenter ulterius edocendi.

CAPUT IV.
Miracula. Alter accessus ad Regem. Felix obitus. & Translatio corporis.

[17] Elapso denique pauco tempore, cum cœnobium quod primum construxerat, revisere properaret; pater quidam, Genastus nomine, filium suum, rabidi a lupi morsibus miserabiliter laceratum; atque jam morti contiguum; ei obtulit, magnis postulans clamoribus, [Puerum lupi morsu lantatum sanat:] quatenus ne moreretur puer suis vir Deo amabilis precibus obtineret. Sed qui pietatis visceribus totus in Christo affluebat, quique ad subveniendum proximorum miseriis semper erat promptissimus, protinus Dominum oraturus in terram prosternitur. Sed quanto terræ prontor, tanto cælo vicinior: mox ut surrexit de pulvere, puer ab omni sanatus est vulnere. Magna circumstantibus oboritur lætitia: patri pro restituto filio, reliquis autem pro insperato miraculo.

[18] Cum autem jam non longe suæ dissolutionis terminum, sancto revelante Spiritu, prænosceret adfuturum, Regem Childebertum, priusquam de hac vita migraret, adire decrevit; quatenus prædiorum donationes (quas cœnobiis quæ ipse construxerat multi fideles viri suarum pro salute animarum fecerant) ut absque ulla posterorum calumnia, [ad Regem iterum aditurus,] inconvulsæ & incontaminatæ perpetualiter permanerent, Regali astipularentur auctoritate. Igitur apparato commeatu iter cœpit. Quas vero Christus Dominus per eum virtutes obiter fecerit, non est reticere commodum. Nam priusquam b Compendium castrum, quo tunc Rex morabatur, perveniret; super fluvium qui Isera dicitur veniens, ut paululum a fatigatione recrearetur itineris, in pratum quoddam divertit. Ecce autem venatores Regis leporem canibus immissis insequebantur. Lepus autem per apertam camporum fugiens planitiem, jam jamque capiendus, [leporem ad se consugientem] mortem imminentem crebris flexibus differebat. Cumque hinc & inde campis patentibus nullum evadendo prospiceret effugium, velut jussus divinitus sub Dei hominis confugit amictu. Unus vero ministrorum, mente superbus & ore immoderatus, ad eum accedens; Qua temeritate, inquit, Clerice, [a venatoribus tutum dimittit,] venationem Regis invadere præsumsisti? Redde eam, alioquin mox mox gladio interibis. Vir autem Domini, non periculum declinandi causa, sed ut illius qui homines salvat & jumenta patesceret magnificentia, bestiolam dimisit. Canes vero, qui ad eam capiendam parati circumstabant, ita affixi regidique effecti sunt, ac si eis nulla esset vitalis mobilitas. Is autem qui virum Domini irreverenter & contumeliose adorsus fuerat, ex equo, quem calcaribus utrimque fodiens, [injurium sibi, læsum sanat:] ut sugientem consequeretur, instigabat, corruens, est adeo ad terram allisus, ut venter ejus discissus suis vacuaretur intestinis. Quo facto socii ejus stupefacti, scientesque ob sancto viro illatam injuriam id illi contigisse misero; pedibus ejusdem beati viri advoluti, ut jam morituro parceret, implorabant. Sed qui ad miserandum potius quam ad ulciscendum paratus erat, ubi semivivus jacebat protinus advenit; manibusque propriis exta prominentia contrectans, suo loco recondidit. Ubi vero diutissime incubuit orationi, sese de terra erexit: signoque super eum facto, qui pene exanimis videbatur, ita incolumis effectus est, ac si nihil perpessus esset mali.

[19] Rex autem venatu rediens, postquam quod factum fuerat audivit; vehementer, cum beatissimi Marculfi adventu, tum pro eo quod Deus per eum patraverat miraculo, gavisus, festinus ad eum tendere cœpit. Ut autem primum de longe eum prospicere potuit, mox de equo desiliens, pedes maxima cum reverentia ad eum accessit; [a Rege honorifice excipitur:] atque ut eum vir sanctus benediceret, supplex flagitabat. Benedicat, inquit, tibi Dominus ex Sion, & videas bona Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ, sintque omnes tui benedicti a Domino qui fecit cælum & terram. Mutuis denique sese complexibus diu deosculati, postquam Regi causam sui itineris intimavit, castrum pariter intraverunt prædictum. Interea sole ruente nox venit. Postera vero die Rex testamentum de his omnibus, pro quibus vir Domini petierat, [impetrat confirmationem donationum:] prædiorum donationibus, fieri jussit; atque illud, præsentibus Regina Ultrogode ceterisque suis Optimatibus, omnibusque attestantibus, suæ auctoritatis annulo subsignavit. Præterea Rex atque Regina plurimis eum donantes exeniis, supplices exoraverunt, quatenus Christum pro eorum dignaretur interpellare salute. Quo facto beatissimus Marculfus domum reversus est.

[20] Sed quoniam jam dies instabat, qua Christus sudores illius respiciens, de hac corruptionis imbecillitate ad perennis incorruptionis sanitatem migrare eum disposuerat, modica tactus molestia, [æger suos solatur,] gaudens & exultans suæ vocationis præstolabatur horam. Invalescente denique languore vicinum sui exitus terminum præsignante, Fratres undique, multaque populorum ex vicinis locis turba, inter quos etiam venerabilis urbis Constantiæ Præsul c Lauto, visitandi studio ad eum accurrit. Pastor autem bonus blande gregem suum consolans, utque sancti propositi norman nullo modo desereret admonens & exhortans, [oratione facta pie moritur.] summo Christo Pastori supplicabat, ut quos sacratissimi sui Sanguinis effusione redemerat, eos jugi suæ protectionis munimine circumdaret, Tandemque oculis & manibus cælo intentis, Domine, inquit, Jesu Christe, Patris æterni Fili unigenite, miserere mihi seni jam fatiscenti: & si jam satis est tuæ pietati, quod hucusque tuæ militiæ castris interfui; merear deinceps, diu optata libertate donatus, civium supernorum admisceri consortio. His dictis spiritum, choris Angelicis sociandum, exhalavit. Dolent omnes, turbantur universi: fit luctus omnium qui aderant intolerabilis, de absentia tanti viri. Vir autem Domini Kalendas Majas hominem exuens, sepultus est in monasterio quod prius construxerat, in loco qui dicitur Nantus: cum eo etiam duo Fratres, qui eodem tempore obierant, Cariulfus & Domardus, sepulti sunt in Christo.

[21] Post non modicum denique temporis interstitium, venerandus Rotomagensis Ecclesiȩ Pontifex d Audoënus, cum diœcesim suam cura pastorali circuiret, devenit in pagum Constantinum. Expetitus autem est ab Ermino loci sæpedicti Abbate, [Corpus ejus S. Audoënus transfert:] ut eumdem locum viseret; & corpus beati viri, de loco in quo jacebat alium in locum, quem ipse paraverat, transferret. Cujus petitioni prædictus Præsul libenter annuens, locum adiit, & ad quod venerat aggreditur negotium. Sublato autem de tumulo viri sanctissimi corpore, licet consumptis carnibus sola cutis adhuc virtute Dei incorrupta hæreret ossibus, tamen ita vividus ejus apparuit vultus, ac si vivifico foveretur spiritu. Quod miraculum ut multis fieret notum, detectus mansit per triduum. Beatissimus vero Audoënus præfatum Abbatem poposcit, ut de sancti viri corpore, tam pro sui laboris compensatione, quam pro sanctitatis devotione, concederet aliquid. Cui rei ille libentissime consensit. Cum autem apud se caput tractaret auferre; [caput asportare prohibetur.] chartula hujusmodi verbis exarata manu ejus cælitus missa insedit: Ceterorum membrorum beatissimi Marculfi sumito, caput autem ejus nullatenus tangere præsumas. Præsul igitur sanctissimus, hujusmodi divino interdicto a proposito revocatus, in loculo, qui paratus aderat, summa cum veneratione beatissimi Confessoris reliquias condidit. Quo in loco crebro patrata, virum sanctum non esse mortuum, sed vere vivere, testantur miracula. Nam ibi per beatissimi Marculfi merita, & visum cæcitas, & auditum surditas, gressumque recepit debilitas, omnisque a quibuscumque languentibus procul est fugata infirmitas, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, cum Patre & Spiritu sancto, in seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Supra dicitur morsus rabidi canis: & nomen viri Genardus scribitur.

b Compendium castrum videtur Childebertus occupasse anno 557, cum Chlotharius Rex Sueßionum, ad quem pertinebat, detineretur bello Saxonico. Consule Gregorium Turonensem lib. 4 cap. 17.

c Acherio dicitur, Magno, In nostris MSS. ac priori Vita, & apud Surium, est Lauto, de quo supra egimus.

d Colitur S. Audoënus 24 Augusti.

TRANSLATIO CORPORIS AUCTORE
& fundatio Monasterii Corbiniacensis.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Metropolis Remensis historiam diligentißime colligens D. Guilielmus Marlot, [Carolus simplex Rex Franciæ] S. Nicasii Remensis magnus Prior, & Finiensis cellæ prope Insulas Administrator, primum ejus tomum in jam dicta Insulensi apud Flandros civitate vulgavit anno 1666, & lib. 4 cap. 7 agere incipit de villa Corbiniaco, & Prioratu ibidem a Carolo Simplici Rege fundato occasione Reliquiarum B. Marculfi: ibidemque profert fundationis chartam, ex ipsius loci tabulario depromptam, quæ seriem rei in titulo appositæ clare explicans, meretur tota huc transcribi: est autem hujusmodi.

[2] [corpus Sancti, Normannorum metu translatum, Corbiniaci excipit,] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Carolus, divina providentia Rex. Si servis Dei ac locis divino cultui mancipatis opem impendimus, id nobis profuturum omnino confidimus. Quocirca omnibus innotescat, quoniam ob nimiam atque diutinam Pagonorum infestationem, quæ peccatis exigentibus per universam debacchando vagatur Ecclesiam, sanctissimum vereque beatissimum Marculphum, proprio loco eadem peste cum Clericis profugis pulsum, pro Dei amore suscepimus, atque in fisco nostro Corbiniaco, prout tempus dictavit, reposuimus. Et quoniam incertum manebat, utrum divina dispositio tantum pignus nobiscum manere, an iterum vellet ad proprium deportari monasterium; a nostris tam Episcopis quam laicis fidelibus responsa accepimus, [ejusque retinendi accepta ab Episcopis facultate,] ne sine proprii licentia Episcopi pretiosum corpus detineretur. Salubri itaque usi consilio, & licentiam ab Episcopo Erlebodo retinendi nobiscum, eo quod maneret regressus difficilis, impetravimus; & epistolam, ab eodem Præsule & ab Archiepiscopo Guidone ac reliquis subscriptam Coëpiscopis, de eadem re suscepimus.

[3] Hac igitur de re, divino inspirati amore, nostrorumque prædecessorum, non solum in humanis, [monasterium condit & dotat] sed etiam in divinis, imitatores esse cupientes; ob animæ nostræ remedium, in jam dicto fisco Corbiniaco, in honore B. Petri Apostolorum Principis (eo quod in Basilica, quæ est ipsius nomini dedicata, jam dictum corpus pretiosum foret locatum) monasterium disposuimus facere, & de rebus propriis dotare, Clericosque seu ministros, ad laudes omnipotenti Deo persolvendas, quique pro statu Ecclesiæ nostraque incolumitate totiusque regni stabilitate incessanter exorent, instituere curavimus: & ut hoc ibidem famulantibus Deo delectabilius implere delectet, concedimus B. Petro Apostolo & S. Marculpho Confessori mansos duos in eadem villa in Comitatu Laudunensi, ad luminaria ejusdem loci; & in usus & stipendia Fratrum inibi servientium mansos quatuor in eadem villa, in Craonna mansum unum & dimidium, in Albiniaco dimidium &c.

✠ signum Caroli gloriosissimi Regis.

Ernustus Notarius, ad vicem Noskerici Episcopi, recognovit & signavit. Datum VIII Kalend. Martii, Indictione IX, anno XIV regnante Domino Carolo gloriosissimo Rege, redintegrante IX. Actum Corbiniaco Palatio, in Dei nomine feliciter. Amen. Amen.

[4] Annus hic notatur Christianæ Æræ DCCCCVI, & indicata redintegratio initium habet ab anno DCCCXCVIII, [anno 906,] cum Odo Rex, qui abdicato Carolo decem annis regnarat, diem suum obiisset, regnumque Carolus resumpsisset. Erleboldus, a quo petita Corporis apud Corbiniacum retinendi licentia, Episcopus Bajocensis fuisse debuit: ponendus inter Erkambertum, cujus ultima notitia invenitur in subscriptionibus Pontigonensis Concilii anno DCCCLXXVI; & Heinricum, cujus nulla reperitur memoria ante annū DCCCCXXVII; adeoque ex hoc Corbiniacensi diplomate suppleri poterit hiatus, qui in Catalogo Bajocensium Episcoporum apud Sanmarthanos occurrit. Qui autem hic Guido dicitur Rotomagensis Archiepiscopus, Wito iisdem Sanmarthanis scribitur, & ultimum subscripsisse invenitur Concilio Trosleiano, sub annum DCCCCIX celebrato. Noskericus, cujus ut Cancellarii vice firmatur diploma, cujus loci fuerit Episcopus hactenus non potui invenire.

[5] Idem porro Rex, sequenti anno conjugem ducturus Frederonnam, Bononis Episcopi Catalaunensis sororem, [idque una cum ipso Corbiniaco Reginæ Frederonnæ donat an. 907:] inter fiscos possidendos & pro libitu disponendos, quos eidem dotis nomine attribuit, per chartam, apud Marlotum legendam, in Attiniaco Palatio III Kalend. Maji, Indict. X, Regnante Carolo … XV, redintegrante X; primo loco ponitur Corbiniacum in comitatu Laudunensi, cum ecclesia quæ est in S. Petri Apostoli honore dicata, ubi Confessoris Christi Marculfi corpus quiescit. Porro priusquam decimus a dotalitiæ paginæ signatione efflueret annus, [& ex hujus demortuæ legato] vitæ suæ finem attigisse se Frederonna vidit; deque animæ suæ salute solicita, S. Remigii cœnobitis (nam qui S. Marculphi corpus attulerant Corbiniacum vel morte extincti, vel rebus pacatis reversi erant ad propria) ipsam villam, cum cella seu monasterio S. Marculphi, tradidit; utque traditionis auctor fieret Rex martius, cum rogavit: quod XVI Kalendas Martii Indict. V, id est anno Christi DCCCCXVII, post uxoris mortem Rex fecit in ipso monasterio S. Remigii, ita exordiens:

[6] Notum esse volumus omnibus, præsentibus scilicet & futuris, quia Frederonna, quondam Regina conjux mea carissima, [an. 917 monachu S. Remigii confirmandam:] pro Dei omnipotentis amore Sanctique Remigii Francorum Apostoli veneratione, ante cujus sacratissimum pignus benedictione olei & consecratione in Reginam fuit delibuta, dedit monachis eo loci strenue militantibus, ad mensam illorum pro animæ suæ remedio, quidquid visa fuit habere in suæ ditionis dominio, quoad vita ejus artus rexerit, ex dote scilicet nostri Regalis connubii, hoc est Corbiniacum in comitatu Laudunensi; excepta cellula, quæ est in B. Petri Principis Apostolorum honore dicata, ubi etiam corpus Confessoris Christi Marculfi quiescit; quamque præfati cœnobitæ mihi in vita mea sub censu decem solidorum singulis annis solvendorum generaliter concesserunt … petens nostram obnixe munificentiam, [sibi servat sub annua pensione,] ut sæpe fatis monachis secundum morem legalem traderem ac præceptum nostræ auctoritatis eis facerem, quo securius per successus temporum, absque ullius refragatione imo inquietudine, tenere valerent … Cujus spontaneæ petitioni, ut par erat, benigne per omnia faventes, prout petivit & anima ejus desideravit, Domino largiente, in omnibus executi sumus …

[7] Suspicatur Marlotus cellulam, & quidem sacram, nomine dotis Reginæ præpotenti assignatam, quia frequentior indies peregrinorum turba Corbiniacum advolabat; [non ex avaritia ad usurpandas oblationes fidelium.] quorum eleëmosynis B. Marculfi sensim ditatam ecclesiam uxori suæ donando, rebus suis consultum existimarit Carolus, & tantumdem ærario suo reservari, quod alias dotis nomine detrahendum fuisset. Idem credo suspicaturum fuisse Marlotum, si ex eo quæsisset aliquis, cur ex toto Corbiniaco, solam illam Cellam servare sibi, sub annua licet pensione monachis præstanda, Rex voluerit: nam idem consequitur ex generali thesi, qua ponit, quod ea tunc erant tempora, quibus nec ipsimet Reges parcerent altaribus, quorum reditus, ut & sublatas sacrilega manu fidelium oblationes, in proprios usus convertebant: quod & fecisse Carolum suspicandi locus est, inquit: percrebuerat enim miraculorum fama quæ Corbeniaci fiebant.

[8] Ego de Simplici quidem, sed pio tamen ac bono Carolo, aliisque ejusmodi Regalibus dispositionibus humanius censeo: idque ipsum non repugnantibus tabulis puto posse sustineri; ut scilicet in Cellam S. Marculfi, eique proprias posseßiones, sex scilicet mansos in villa Corbeniaco & alia alibi, non plus juris dederit Frederonnæ & hæc San-Remigianis a se attributum voluerit, [sed ad jus Patronatus, quod solum antea Reginæ cesserat, recipiendū,] quam quod ille sibi Fundatoris titulo retentum antea, postea potuit Reginæ ceßisse; jus nempe Patronatus; per quod ipsi competebat confirmare electionem Prioris, aut etiam hunc designare, aliaque hujusmodi, nihil temporalis rei locis sacris detrahentia, sed solum servantia honorem Patronis competentem. Itaque dotales, quas dixi, tabulæ intelligendæ sunt cum respectu ad jus, quod in singulas Corbiniaci partes Rex obtinebat, sive tamquam Dominus, ut erat plerorumque fundornm; sive tamquam Patronus, ut erat Cellæ S. Marculfi, & non aliter.

[9] Cur vero jus illud Patronatus, quod jam semel abdicarat & in Reginam transtulerat, [ex pio affectu erga S Marculphum,] hæc vero monachis San-Remigianis legarat, voluerit ad se retrahere Carolus, causa esse debuit, non avaritia, sed pius affectus erga locum a se fundatum. In quo tamen ne injurius monæchis esset, non aliter quam sub censu eisdem pendendo voluit jus istud usurpare, ut ea ratione penes ipsos manere censeretur jus supremum, quod a Frederonna acceperant. Quid autem, si ob eamdem Regis erga S. Marculfum pietatem, [a quo acceperat strumas curandi privilegium,] ipsi ejusque posteris concessum divinitus fuerit curandarum strumarum privilegium; & quidem cælesti aliqua ac sensibili stipulatione, ut sic loquar, prævia? Numquid eo posito non magna causa fuisset Regi, ne eum locum penitus abdicatum vellet, unde tam singularis eidem obveniebat prærogativa? Scio esse qui a Chlodovæo 1 ejus potestatis initium faciant: sed quam nulla vetustatis suffragatione id nititur, tam facile rejici potest gratuita conjectura: nostra autem tanto videbitur verosimilior, quanto difficilius ostendi poterit arrogasse sibi eam potestatem Reges, ante Corbiniaci fundationem.

[10] Sane quod non aliunde quam a S. Marculfo eam se habere illi putent, vel ex hoc probari potest, quod, [quod videntur posteri Reges statim ut coronati sunt agnoscere.] sicut Marlotus ait, statim post inaugurationem Remis celebratam, illuc a multis retro temporibus peregrinari solent, ubi novenam per se vel per unum ex Eleëmosynariis perficiunt, cultumque suum erga prædictum Confessorem testantur quibusdam donariis & immunitatibus, ecclesiæ ac civibus loci impertitis, cujus rei libellus extat editus ab Asceta Remigiano. Hujusmodi etiam sunt ii qui adhuc loco isti deserviunt, interque eos unus sacrorum pignorum Custos seu Thesaurarius, ad peregrinorum oblationes excipiendas, qui ex variis mundi partibus frequentes in prædictum locum advolant, sanitatem a scrofulis per B. Marculfi meritum recepturi. Vt autem nunc ex oblationibus nihil ab ecclesia in regium derivatur ærarium; ita multo minus verisimile est id factum fuisse in ipso primo novæ pietatis ardore sub fundatore Carolo.

TRANSLATIO RELIQUIÆ
Antverpiam ad Abbatiam S. Salvatoris.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

[11] De S. Maria Ægyptiaca agentes die II Aprilis, occasionem habuimus explicandi, quomodo tam illius quam aliorum XXXV Sanctorum insignes pridem in Prioratu, [Ad Reliquias an. 1672 translatas] nunc Abbatia S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis adservatæ, postquam huc ex Lusitania allatæ fuerant, insigni cum pompa circumlatæ per Antverpiensem urbem, atque ad publicam venerationem expositæ sint die VII Augusti anni MDCLXXII, cura & studio Amplißimi Domini Francisci Dieriox, Abbatis ibidem tertii. Harum autem cultus Reliquiarum quo firmaretur solidius, instituta in eadem ecclesia Confraternitas est, & Apostolicæ Sedis auctoritate annuarumque Indulgentiarum privilegiis, ad singulorum Sanctorum festos dies obtinendarum, ornata: quæ prædictæ translationis memoriam quotannis renovat Dominica prima Augusti, eamque solennitatem octiduo toto producit.

[12] Id dum etiam agendum sic esset anno MDCLXXVI, fecit prædictus Amplißimus Dominus, ut novo addito ad sacrum istum thesaurū accessu insignium trium Reliquiarum de corporibus SS. Gregorii Magni, Marculphi Confessoris, & Luciæ Virginis Martyrisq;, [anno 1676 adduntur novæ SS. Marculphi Gregorii & Luciæ:] nova etiam acceßio fieret ad publicā Confratrum totiusq; civitatis pietatem, fabricata elegantißima & prægrandi arca ex ebeno, argenteis bracteis figurisq; ornata, in qua illæ per lucidißimā crystallum spectandæ proponerentur. Itaque primæ festivitatis solennitas per alteram continentem hebdomadem geminata fuit; postquam mature curatum erat, ut ipsæ Reliquiæ per Illustrißimū ac Reverendißimū Episcopum nostrum Fr. Ambrosium Capello, ex sacrorum Canonum præscripto recognitæ, probarentur die XV Iunii; qui actus optimo ac religiosißimo seni, & annum ætatis LXXX agenti, ultimus pene in hoc genere fuit: siquidem non ultra diem IV Octobris supervixit, prosequentibus placidißimum ejus exitum votis pauperum, quos vivus largißimus eleëmosynis sustentarat, & moriens heredes testamento fecerat. Tenor Bullæ hic est:

[13] [approbante eas Episcopo Antverpiensi,] Fr. Ambrosius Capello, Dei & Apostolicȩ Sedis gratia Episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris salutem in Domino. Quoniam electorū triumphantis Ecclesiæ civium relicta in terris corpora aliasq; exuvias, Ecclesiȩ militantis esse ornamenta, urbiū contra hostes visibiles & invisibiles prȩsidia, publicȩ pietatis incitamenta, & rectaratione & innumeris experimentis omniumq; seculorum usu comprobatum est: non possumus non eos peculiari benevolentia & caritate complecti, qui sacros hujusmodi thesauros pie asservant, publicæ venerationi legitime exponunt, ac quæ eorū cultui indies amplificando conducunt singulari pietatis zelo prosequuntur & curant. Cum igitur tam ex parte adm. Rev. D. Francisci Diericx Ordinis Cisterciensis Monasterii S. Salvatoris in hac civitate Abbatis, ejusq; venerabilis Conventus, quam ex parte viri prȩnobilis ac Domini Joannis Baptistæ van Horenbeke, Equitis Toparchæ de Alsingen & Receptoris generalis dominiorum Regiorum in Ducatu Brabantiȩ, nec non Confraternitatis XXXVI Sanctorū in prȩfati monasterii ecclesia per nos institutæ protectoris eximii, nobis esset expositum, quod perillustris ac Reverendiss. D. Petrus de Walenburg Mysiensis Episcopus, Sereniss. ac Reverendiss. Principis Maximiliani Bavariæ Ducis, Archiepiscopi Coloniensis, ac Principis Leodiensis & Electoris Suffraganeus, ac in Pontificalibus vices gerens &c. prȩfato D. Abbati ac devotis ibidē Religiosis, eorumq; S. Salvatoris ecclesiȩ gratiose in perpetuum donarit os unicum rotundum, intus concavum, & foris Episcopali suo sigillo munitum, S. Gregorii magni Papȩ; item partem ossis & aliam partem minoris costæ S. Marculfi Abbatis; item partem nobilem ex mento S. Luciȩ Virginis & Martyris Syracusanæ, in quo ante fuerunt conspicui quinq; vel sex dentes ejusdem Sanctæ, omnes partes notabiles, a variis olim S. R. E. Præsulibus recognitas & approbatas, cujus approbationis ac donationis originale instrumentum, debite (uti infra) sigillatum ac subscriptū, de verbo ad verbū sonat, ut hic inserimus.

[14] [tamquam donatas a Suffraganeo Coloniensi,] Petrus de Walenburg, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Mysiæ Episcopus, Serenissimi Domini mei Maximiliani Bavariæ Ducis, Archiepiscopi Coloniensis ac Principis Leodiensis, & Electoris Suffraganeus adm. Rev. ac Ampliss. Domino D. Francisco Diericx, monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis Abbati, ejusq; devotis Religiosis in Civitate ac Diœcesi Antverpiensi, salutem in Domino. Vestra in nos merita, vitæ probitas, antiqua in Christo familiaritas, imo vel maxime studiorum & orthodoxæ religionis zelus & industria, quibus nuper contra hetherodoxos, sanctorum lipsanorum fidem & antiquam omnium seculorum venerationem felici calamo demonstrasti, nos impulerunt, ut Te speciali favore & amore prosequi semper conati simus. Quandoquidem autē jam a multo tempore apud nos dignissime remanserint quȩdam verȩ & genuinȩ Reliquiȩ ossium S. Gregorii Magni Pontificis Maximi, secundum quantitatē & situm in margine depictum, cujus festum colitur in Ecclesia IV nonas sive XII die Martii, item S. Marculfi Abbatis Nantuensis Ordinis S. Benedicti in Gallia, cujus præcipuum festum annuatim colitur ipsis Kalendis Maji, prima vero translatio a S. Audoëno Rothomagensi Præsule facta, ibidem colitur Dominica secunda Novembris, quamvis in Februario satis acciderit miraculosa: tertio cum per obitum prȩdillecti nostri germani fratris Episcopi Adrianopolitani, ad nos devolutæ fuerint binȩ partes ossium S. Luciæ virginis & Martyris Syracusanæ, cujus festum annue colitur in Ecclesia die XIII Decembris, primam & nobiliorem ex mento in quo conspicui fuerunt quinq; vel sex dentes, desumpsimus, altera ex minori tibia apud nos etiamnum existente. Nos igitur meritorum vestrorum prȩmissorum intuitu, os unicum rotundū, intus concavum & foris Episcopali nostro sigillo munitum, prȩdicti S. Gregorii Magni Papȩ; item partem ossis & aliam partem minoris costæ prædicti S. Marculfi Abbatis, utramque Episcopali nostro sigillo munitam; item primam & nobiliorem partem menti, in quo fuere quinque vel sex dentes, ut supra descripsimus, nostro sigillo roboratam, prædictæ S. Luciæ virginis & Martyris, Tibi, vir Amplissime, secundum situm & quantitatem in margine harum delineatam sive depictam, & S. ecclesiæ S. Salvatoris in perpetuum donamus; ut illæ, inter alia sacrarum Reliquiarum pignora, pro publica fidelium veneratione & fiduciali Sanctorum invocatione apud vos locum inveniant. [declarante unde acceptæ sint partes SS.Gregorii,]

[15] Quoniam igitur prædictæ S. Gregorii vere Magni reliquiæ, a Paulo V Pontifice Maximo anno MDCVI Romæ desumptæ ac reservatæ fuerint, ex Sacra Basilica Vaticana, quæ Ecclesia S. Petri appellatur, quas pro veris & genuinis idem dignissimus Pontifex donavit Eminentissimo Domino Francisco Titulo S. Calisti Presbytero Cardinali Rupifucaldio, Episcopo Claromontano &c. anno MDCX; eademque sacra Reliquiarum pars designata, tamquam sufficienter recognita & approbata, postmodum devenerit in manus cujusdam ex Illustrissima familia Chisiana; sic certificamus, eam felicitatem nobis obtigisse quod Illustrissimus Dominus Fabius Crisius, in qualitate Episcopi Neritonensis ac Sedis Apostolicæ Legati a latere, & ad Tractum Rheni Nuntii, eamdem nobis ut talem donarit anno MDCLII. Insuper certificamus Germanum fratrem nostrum, D. Adrianum de Walenburg, Episcopum Adrianopolitanum piæ memoriæ, prædictas binas partes ossium S. Luciȩ Virginis & Martyris præfatæ, [& Luciæ,] anno MDCLIII recognitas & approbatas recepisse, ac munifico dono habuisse, e sacratis manibus ejusdem Illustrissimi Domini Fabii Chisii Episcopi Neritonensis ut supra: qui in verbo suæ eminentis dignitatis protestabatur, sese illas pro veris & genuinis dono habuisse a binis Illustribus Reipublicæ ac Status Venetorum Proceribus dignitate ac omni fide conspicuis; uti & nos declaramus easdem usque modo apud nos inviolatas remansisse.

[16] [itemque S. Marculphi.] De prȩfatis vero S. Marculfi Abbatis Reliquiis declaramus valde antiqua & continua traditione constare, S. Audoënum Rothomagensem Antistitem eas anno Christi DCLXXVII Coloniam transportasse, dum inter Austrasios & Francos altercantes & bellantes pacis concordiam firmaret. Unde & jure merito, ex valde antiquo & omnifide digno testimonio Domini Hildeboldi, sacri Palatii & Caroli Magni Regis Archi-sacellani, dato circa annum DCCC, constare declaramus, predictas S. Marculfi sacras Reliquias esse separatas de iisdem veris & genuinis ejusdem Sancti ossibus, quæ prȩcedentibus sæculis primū Corbiniaci, dein Meduntæ ac Trecis in Ecclesia S. Stephani per partes translatȩ, iisdem locis publicȩ Christi fidelium venerationi exponuntur, ac innumeris mirandis signis (vel maxime in Gallia) clarent. Datum Coloniæ in Domo nostra Episcopali, die XXII Augusti, anno incarnati Verbi supra millesimum sexcentesimo septuagesimo quinto, sub manus propriæ & Secretarii nostri signatura ordinaria, & minoris sigilli impressione, ac ejusdem quo donatæ & approbatæ supra Reliquiæ signatæ sunt. In quorum præmissorum fidem &c. Signatum erat P. De Walenburg, Episcopus Mysiæ. Parum infra, De mandato Reverendiss. Domini mei, Joannes Cornelius Huberti Secretarius: & erat sigillatum sigillo minori ejusdem Rev. D. Episcopi: in margine autem erant depictæ dictæ sanctæ Reliquiæ, secundum formam & quantitatem, ut a nobis occlusæ, recognitæ, & sigillatæ sunt, & etiam nunc manent.

[17] Nos igitur ex luculento hoc, omnique fide digno Mysiensis Episcopi testimonio, [primo etiam indulgentias 4 dierum concedente in ipsorum Festis eas visitantibus.] ac originali donationis approbationisque instrumento, antiquissimam & in Ecclesia consuetam prȩdictarum sacrarum Reliquiarum per multa incarnati Verbi secula traditionem, per viros supranominatos, in supremo quoque ecclesiastico statu ac dignitatis gradu constitutos, factam considerantes; deinde tam eminentium in Christo Sanctorum, suprema apud Deum merita devoto animo recolentes; simul serio perpendimus, quod illi qui sanctis & electis Dei in militanti Ecclesia deferuntur honores, per piam ac fiducialem Sanctorum invocationem, ad Dei omnipotentis gloriam & Ecclesiæ redundant utilitatem & spiritualem invocantium fructum. Ea propter prædictas SS. Gregorii Papæ, Marculfi Abbatis, ac S. Luciæ Virginis & Martyris sacras respective reliquias (ut in instrumento hisce inserto per partes designantur) debito examine prævio de novo recognoscentes, harum serie pro veris ac genuinis approbamus, & ut taliter recognitas & approbatas declaramus. Dein, ut fidelium devotio erga dictos Sanctos, ad supremi Numinis gloriam intentius augeatur, omnibus Christi fidelibus, prȩdictam S. Salvatoris ecclesiam in annuo cujuslibet trium Sanctorum festo visitantibus &c. XL dierum indulgentiam, secundum formam matris nostræ Ecclesiæ consuetam, in Domino conferimus. Insuper & fidem facimus, suprascriptas in instrumento inserto sacras Reliquiarum partes conspicuas, minori nostro sigillo intus minutas esse per nos, repositas & clausas in tribus distinctis capsulis, nostro Episcopali sigillo etiam expresse munitis, ut inviolata earumdem fides semper in Ecclesia permaneat. In quorū omnium fidē ac robur hasce manu propria & majori nostro sigillo ac Secretarii signatura muniri jussimus, Antverpiæ in palatio nostro Episcopali, die XV Junii, anno millesimo sexcentesimo septuagesimo sexto. sign. Ambrosius Ep. Antverpiensis. Parum infra, De mandato Reverendiss. Domini mei præfati. P. de Bisthoven Secretarius.

Hactenus Approbationis instrumentum, de mandato Amplißimi Abbatis præfati descriptum: qui merito nobiscum optaret expressum videre ipsum Hildeboldi Coloniensis præcitatum testimonium, propter venerabilem ejus antiquitatem.

DE SANCTO ASAPHO
EPISCOPO IN VVALLIA BOREALI.

INITIO SEC. VII

[Commentarius]

Asaphus Episcopus, in Wallia Boreali (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Flintensis provincia Walliæ Borealis, adjacet mari Hibernico & æstuario Devæ fluvii, in ea, ad confluentiam Elvvy & Cluidæ fluviorum, est Sedes Episcopalis, Britannis Llan-Elwy a fluvio, Anglis aliisque urbs S. Asaphi dicta, [S. Kentigerni discipulus] ob nominis vetustatem celebris. Huc S. Kentigernus, Episcopus Glascuensis (cujus Acta illustravimus ad diem XIII Ianuarii) e Scotia profugus venit, & ædificato apud Elgu cœnobio, Sedem Episcopalem constituit. Congregati sunt in illo monasterio novies centum & sexaginta quinque Fratres, sub regulari disciplina in magna abstinentia Deo servientes … Erat inter illos quidam, nomine Asaph, genere & specie clarus, ab ipso pubertatis flore virtutibus & miraculis fulgens, qui vitam Magistri in omni sanctitate & abstinentia jugiter sequi satagebat. Et cum S. Kentigernus more solito Psalterium nudus persolvisset in aquis, nimio frigoris rigore correptus, jussit puero Asaph ignem, quo calefieri posset, sibi afferre. Qui festinans ad clibanum, & non habens in quo prunas deferret, vivos carbones in gremio suscepit; nulloque adustionis signo in veste apparente, [& successor,] coram Sancto projecit. Quem vir Dei in posterum carum habens, curam monasterii illi delegavit, & in Episcopatu successorem instituit. Hactenus ex capite quinto Vitæ S. Kentigerni, qui traditur capite sequenti in Scotiam revocatus, quando admonitione Angelica Sanctum Asaph successorem suum constituit. Et hæc sunt quæ de S. Asapho sciri possunt.

[2] Michael Alfordus, in Annalibus Ecclesiæ Anglo-Saxonicæ, S. Asaphi exordia collocat ad annum DXLIII, [floruit initio sec. 7.] Episcopum consecratum arbitratur anno DLX, & mortuum anno DXCVI; sed nuda nixus auctoritate Martyrologii Anglicani, a Ioanne Winsono hoc seculo collecti. Adamus Kingh, anno DCVIII Asaphum obiisse tradit. Dempsterus in Historia Scotorum pag. 22 Baronio imputat, quod censuerit anno DCXV obiisse; sed hoc in eo non invenimus. Quamvis autem non admodum placeat superius allegata S. Kentigerni Vita, quod tamen præ ea sequamur nihil vel antiquius vel certius suppetit. Cum igitur, juxta hanc & mox referendas Breviarii Aberdonensis Lectiones, Roma rediens Sanctus ab alloquio S. Gregorii Papæ, adeoque post annum DXC, priusquam reverteretur in Cambriam ad suum Episcopatum, instituerit cœnobii prædicti Abbatem ac Walliæ Borealis Episcopum Sanctum Asaph; neque ulla appareat ratio, cur is qui in Elgiensi monasterio, circa annum DXL ædificato, puer educatus fuit, non potuerit prorogasse vitam multis post S. Gregorii Pontificatum annis; consultius videmur facturi, si nullo præcise anno determinato, Sanctum Asaphum adscribamus Christianæ æræ seculo VII.

[3] Ejus memoriam hoc die propriis suis additionibus ad Vsuardum inscripsit Ioannes Molanus his verbis: In Scotia Asaphi Episcopi, [nomen inscriptum Martyrologio.] de cujus nomine nunc vocatur Episcopatus Sancti Asaph. In prima editione anni 1568 nihil de eo dixerat: sunt autem ea verba editionis secundæ an. 1583 curatæ. Hanc editionem non vidit Baronius, Romanum tamen Martyrologium recognoscens, de S. Asapho & S. Walpurga in Anglicana ecclesia simul agi, percepisse se asserit in annotationibus; itaque legendum præscripsit ad hunc I Maji: In Anglia SS. Asaphi Episcopi & Walpurgȩ Virginis. De S. Walburge egimus XXV Febr. deque ejus translatione 1 Maji facta ac Martyrologiis inscripta; sed quod nullum uspiam simultanei istius cultus in Anglia potuerimus vestigium reperire, etiam nunc fatemur. Non improbamus interim, quod Martyrologii Romani auctoritatem secuti scriptores alii recentiores, huic diei Asaphum adscripserint; quia illi non tantum adstipulantur quas dixi additiones Molani ad Vsuardum; sed & Breviarium Aberdonense anno 1509 excusum, dum Vitam in Lectiones tres distributam sub hac rubrica proponit; Differatur semper usque post festum Inventionis sanctæ Crucis, nisi in ecclesia illi dedicata: hoc ipso satis innuens, in hac Sanctum coli proprio suo natali die. Lectiones Breviarii istius hæ sunt.

[4] [Lectiones Brev. Aberdonensis,] Kentigerno Antistite reverendissimo, a sanctissimo Gregorio Papa apud Romam, omnium civitatum facile [principem] urbem, rite & legitime consecrato, Scotiam revertente, colendissimus pariterque reverendus Asaph nomine, a teneris educatus cunabulis, Christum & ejusdem sanctos viros clarissimos insectare & super omnia amplectere conabatur; ad præceptorem tamen suum præstantissimum & Deo carissimum Kentigernum, Glascuensem Episcopum prænotatum, in doctrina, regula vivendi, & moribus prȩ ceteris insequendum animum accommodavit. Is quippe vir Asaph ab juvenili sua ȩtate Deo consecratus, suæ pueritiȩ & mentis integritate, parentes, patrimonialia, & reliqua sua quȩcunque bona relinquens, pauperibus, [in quibus miraculum ignis, sinu illæ segestati.] viduis, debilibus, cæcis & claudis eadem sua bona largiflue, pie, benigneque ministrando condonavit. Sed nocte quadam, dum alta vehementer instarent frigora, & de cælo aëreo nimia congelatio his inferioribus satis acriter incubuisset; Reverendissimi Kentigerni prȩceptoris sui admonitu, & jussu paterno tamquam in filium, Beatus Asaph ad cujusdam rusticuli domunculam, ignem deportandi causa, mittitur, ut inde Magistrum suum Kentigernum, & ejusdem servulos qui secum fuerant, calefaceret. Postulante autem eo ignem, hic rusticus, indomitus satis & imprudens, Beato Asaph dixit: Nisi in chlamydis tuæ pannulo ignem tuo Magistro deportaveris, parum aut nihil inde reportabis. Divus autem Asaph respondit: In meo pallio & chlamyde ignem Domino auxiliante accipiam, ut ad B. Kentigernum prȩceptorem meum citius revertar, qui me hactenus expectat algidus. At rusticus mox carbonum ardentium multitudinem in sinum Beati Asaph cum impetu quodam acriter intulit; quos Divo Kentigerno attulit, cui B. Kentigernus dixit: fili mi, carbones quos in pallio defers in pavimento projice. Ubi postquam in pallio combustionis signum apparuit nullum; videns B. Kentigernus dicti viri sanctitatem, & gratia Dei summa inditum, Cleroque & omni populo acceptabilem, ad Episcopatus culmen Spiritus sancti gratia pro meritis promoveri fecit divinitus: & monasterium, quod ipse idem Kentigernus longe antea in Wallia regebat, Beato Asaph mandavit: in quo omni clementia & vitæ sanctitate, clarisque aliis per eumdem ostensis miraculis, dies suos traduxit extremos, & ibidem sepultus est.

[5] [quædam ei afficta.] Camerarius scribit, Sanctum Asaph cum S. Kentigerno e Scotia in Walliam venisse, quod alibi non legitur: Dempsterus loco præcitato tribuit eidem libros aliquos conscriptos, scilicet Ordinationes Ecclesiæ suæ & Vitam S. Kentigerni Magistri. Quam nos ex Capgravio edidimus, attribuunt Alfordus & alii Ioanni Tinnemuthensi, qui seculo XIV floruit. Dempstero autem, fingendis librorum argumentis assueto, nihil credere possumus; donec gravior auctor proferatur, qui eos sibi visos lectosq; affirmet. Itaq; hic manum de tabula tollimus.

DE SANCTO SIGISMVNDO
REGE BVRGVNDIONVM.

AN. DXXIV

[Praefatio]

Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Cajus Plinius lib. 4 Historiæ naturalis cap. 14 describens Germaniam, ejusq; incolarum quinque genera asignans, eorum primos nominat Vindilos, sive, ut alii legunt, Vandalos; quorum, [Sedes antiquorum Burgundionum,] inquit pars Burgundiones, Varini, Carini, Guttones. Horum Burgundionum sedes dicitur fuisse circa majorē Poloniam ac Sedem Archiepiscopalem Gnesnam. Eorumdem versus Rhenū migrationem indicat S. Hieronymus in Chronico his verbis: Anno Valentiniani IX, Burgundionū octoginta ferme millia, quod nunquam antea, ad Rhenū descenderunt. Meminerunt illorum etiam Ammianus Marcellinus lib. 28 & Caßiodorus lib. 12 Historiæ tripartitæ. At secundum Prosperi Aquitani Chronicon, Lucio Consule an. CCCCXIII, Burgundiones partē Galliȩ propinquam Rheno obtinuerunt: & paulatim plures provincias occuparunt. [primi eorum Reges in Galliæ parte.] Rex illorum Gundicarius appellatur in eodem Chronico, ad Consulatum Theodosii XV & Valentiani IV qui est annus Christi CCCCXXXV. Chilpericum eorumdem Regē Genevæ habitavisse circa annum CCCCLXIII, ostendimus ad Vitam S. Romani Abbatis Iurensis XXVIII Februarii, & Fratris ejus S. Lupicini XXI Martii. Chilperici frater statuitur Gundericus, pater Gundebadi & trium fratrū. Fratribus occisis Gundebadus solus regnavit, Arii Photinique hæresi infectus, in eaque mortuus, relictis filiis S. Sigismundo, de quo hic agimus, & Godemaro Sigismundi successore.

[2] Dedimus V Februarii Vitam S. Aviti Episcopi Viennensis, & § III indicavimus familiarem ejus cum Rege Gundobado congressum, atque labores in hoc ad fidem orthodoxam adducendo impensos. Iste Avitus quod non potuit perficere in patre Gundobado, cum optimo successu peregit in S. Sigismundo filio: [ex his primus S. Sigismundus fidem Catholicam amplexus,] nam teste Agobardo, libro adversus legem Gundobadi, ipso Gundobado in sua perfidia perdito, successorem ejus Sigismundum Regem ad fidem Catholicam convertit: in cujus conversione recitavit Homiliam in populo, sensuum suavitate plenissimam & verborum compositione dulcissimam. S. Sigismundum autem, patre adhuc diu superstite, Catholicam fidem amplexunt fuisse, colligimus ex variis S. Aviti epistolis, quarum quæ XXIX inter editas numeratur, ipsius etiam zelum in coercendis hæreticis & præservandis ab eorum fraude noviter conversis subditis indicat, ipsi Domino Sigismundo scripta hoc initio. Omni quidem vitæ meæ tempore debitorem me asserendi famulatus agnosco: sed impensius festivitate præsenti, quæ solicitudinem vestram non minus explorandis hȩreticorum conatibus, quam nostræ partis occupat cultibus celebrandis. Siquidem per annuum quoddam contagiū congregatis adversis, attento vobis labore curandum est, ne alienæ calliditatis fraude pullulet, quod in Dei nomine jam vestra victoria celebrabili virtute succedit. Sigismundi exemplū secuti sunt liberi, filius Sigiricus, & filia Theoderico Regi Francorum Austrasiorum postmodum nupta: [cum liberis.] de quibus agit titulus VIII inter Homilias Aviti perditas; Homilia dicta in conversione Domini Segisrici, postridie quam soror ipsius ex Ariana hæresi est recepta.

[3] Conversi ad fidem orthodoxam Sigismundi præclarißimū & memoria dignißimum opus fuit id, cujus in Chronico meminit Marius Aventicensis Episcopus, ita scribens. Florentio & Anthemio Consulibus (annum hi signant Christianæ Æræ DXV) monasterium Acauno a Rege Sigismundo constructum est. [fundat ver restaurat monasterium Agaunense.] Aliis magis placet ipsum a Sigismundo innovatum dicere, eoque spectat titulus homiliæ VII S. Aviti, dictæ in Basilica Sanctorum Agaunensium, in innovatione monasterii ipsius vel passione Martyrum, Sancti scilicet Mauritii & Sociorum e Legione Thebæa, quorum Acta a S. Eucherio Lugdunensi Episcopo scripta illustranda nobis venient die XXII Septembris. Interim ex iisdem hic notamus, quod Acaunus sexaginta ferme millibus passuum a Genavensi urbe abest. Porro ad diem XI Februarii de eodē monasterio egimus, propter S. Severinum, ibidem Abbatem, seu verius Pastorem vel Rectorem incolarum promiscui sexus ordinisque: unde hic repetere placet quæ num. 5 sumpseramus ex historia Abbatum Agaunensium, ab S. Achivi tertii Abbatis discipulo conscripta: Cum Sigismundus Gundebadi Regis filius, jam honore Patriciatus accinctus, Arianæ pravitatis abjecisset perfidiam, fidem Catholici dogmatis consecutus, [usus consilio Maximi Genavensis Episcopi] animum suum erga religionis studia intentissime commendabat. Eo tempore Maximus, Genavensis urbis Antistes, omni sanctitate & puritate conspicuus, cunctæque industriȩ strenuitate egregius, apud quem prædicatio divini sermonis vehementer pollebat, ad hanc devotionem Sigismundi præcordia incitavit, ut de loco illo, quem pretiosa morte Thebæi Martyres & effusione sanguinis inclyti felicibus maculis rosea varietate ornaverant, promiscui vulgi commixta habitatio tolleretur; & illi, cui splendor vitæ per passionis atrocitatem fuerat acquisitus, nitor habitantium remearet; exclusisque actionibus tenebrarum, dies perpetuus haberetur: ita fore ut iisdem patrocinantibus & regno & regni integritate tutissime potiretur … Igitur habito consilio, quod universitati Dei instinctu complacuit, visum est, ut omnes mulieres de loco eodem tollerentur, & remotis familiis secularibus, Dei inibi, hoc est monachorum familia locaretur, qui die noctuque cælestia imitantes, cantionibus divinis insisterent pertractandis.

[4] Regula, proprie præscripta Agaunensibus, dicitur regula monasterii Tarnatensis, nuper edita a Luca Holstenio, parte 2 Codicis regularum: [Præscriptam Agaunensibus Regulam] quam etiam inseruit Annalibus Ecclesiasticis Francorum Carolus le Cointe ad an. 536 num. 200 & sequentibus, ostenditque eam admodum conformem esse Regulis SS. Pachomii, Augustini, & Cæsarii. Iosias Simlerus lib. 1 descriptionis Valesiæ asserit, Sigismundum Regem Burgundiorum in Agauno, in honorem Martyrum ibidem cæsorum cœnobium celebre construxisse; & oppidulum Tarnadæ, juxta positum, mœnibus ampliatis cœnobio conjunxisse, atque ab eo tempore nomen Tarnadæ obsolevisse, & nunc vulgo S. Mauritium appellari: plura de hac re diximus ad Vitam S. Severini. Dictam autem regulam cœnobii Tarnatensis sive Agaunensis tempore S. Sigismundi scriptam fuisse colligimus ex Vita S. Eugendi Abbatis, a nobis ad Kalendas Ianuarias edita, quam ejus discipulus scripsit, eamque ita concludit: Instituta quoque, quæ de formatione monasterii nostri Agaunensis, sancto Marino Presbytero, insulæ Lirinensis Abbate compellente, digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro jubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt. Fuit S. Eugendus in religione discipulus S. Romani, ante annum CCCCLX mortui, & ipse ultra sexagenariam ætatem sex fere mensibus vixit. Quid si moriente Romano S. Eugendus fuerit annorum viginti? sequeretur quod annum Christi quingentesimum solum vivendo attigisset: ut discipulus ejus videri posset circa ipsiusmet Agaunensis monasterii fundationem ista scripsisse: qui dum monasterium Agaunense, Nostrum appellat; & instituta jussu Marini Abbatis Lirinensis digessit; indicat magnam fuisse rerum communicationem inter tria ista monasteria, Lirinense scilicet & Iurense S. Romani atq; hoc de quo agimus Agaunense. Asserit porro idem Vitæ S. Eugendi scriptor, a suis lectitari & perfici instituta S. Basilii Antistitis, Patrum Lirinensim, S. Pachomii, & recentioris Cassiani, circa annum CCCCXLVIII vita functi.

[5] Illustravimus ad diem XXVIII Martii Acta S. Gunthramni Regis Burgundionum e familia Francorum Merovingica, [S. Gunthramnus pro monasterio S. Marcelli assumit,] eaque collegimus ex Historia Ecclesiastica Gregorii Turonensis, adjicientes Appendicem ex Chronico Fredegarii, in cujus capite primo ista leguntur: Anno XXIV regni sui (is est Christi DLXXXIV) divino amore ecclesiam B. Marcelli … mirifice & solerter ædificati jussit, ibique congregatis monachis monasterium condidit, ipsamque Ecclesiam rebus pluribus ditavit. Synodum XL Episcoporum fieri præcepit, & adinstar institutionis monasterii Sanctorū Agaunensium (quod temporibus Sigismundi Regis ab Avito & ceteris Episcopis, ipso Principe jubente, fuerat confirmatum) hujus Synodi conjunctione monasterii S. Marcelli Gunthramnus institutionem firmandam curavit. Dagobertus primus Rex Francorum, [& Dagobertus pro monasterio S. Dionysii.] teste eodem Fredegario cap. 79, cum ecclesiam & monasterium S. Dionysii prope Parisios condidisset, Psallentium ibidem adinstar monasterii Sanctorum Agaunensium instituere jusserat, sed facilitas Abbatis Aigulfi eamdem institutionem noscitur refragasse. Infra in Actis Gregorius Turonensis asserit S. Sigismundum post occisum Sigericum filium, instituisse apud Agaunenses psallentium assiduum, sive ut in libro de Gloria Martyrum ait, instituisse psallentium quotidianum, in Vita altera choros psallentium: prout regula nona indicatur de Horis Canonicis die noctuque recitandis, inter quas præscribuntur opera assumenda. Quæ fuerit dicti Psallentii peculiaris gratia, ob quam ipsum ab aliis expeteretur, non satis convenit inter auctores. Aliqui vocant assiduum, quod, aliis atque aliis mutuo succedentibus, die noctuque continuaretur, uti fiebat apud Acœmetas monachos Orientales, fundatos a S. Alexandro, ad cujus Acta XV Ianuarii hæc explicantur § 2. Alii solum peculiarem psallendi formam intelligunt, certis horis diei & noctis præscriptam.

[6] Dum hisce rebus intendit S. Sigismundus, pater ejus Rex Gundobadus obiit, [patre mortuo,] & ipse Sigismundus Rex levatus est in locum ejus, obtinuitque totum regnum Burgundionum, Petro Consule, id est anno Christi DXVI, uti tradit supra memoratus Marius. Anno autem mox sequenti, Agapito Consule, celebratum est Concilium Epaonense, in loco super Rhodanum Ienna nunc dicto, uti latius exposuimus ad Vitam S. Aviti Episcopi Viennensis, [celebrari permittit concilia] sub cujus & Viventioli Episcopi Lugdunensis directione id peractum est. Quam latum fuerit tunc regnum ejus apparet ex dicti Concilii subscriptionibus apud Sirmundum & alios, ubi enumerantur Sedes Episcopales septem & viginti intra fines ditionum Burgundicarum, scilicet Tharantasiensis & Octodorensis, [Episcoporum regni, Epaonensi] in Alpibus Graiis; Ebredunensis, in Alpibus maritimis; Viennensis, Gratianopolitana, Valentina & Genavensis, in provincia Viennensi prima; Cabellionensis, Avenionensis, Vasensis, Carpentoractensis, Arausicana, Diensis, Tricastinæ & Vivariensis, in provincia Viennensi secunda; Sequesteronensis, Aptensis & Vapincensis, in provincia Narbonensi secunda; Lugdunensis, Matisconensis, Lingonensis & Cabilonensis, in provincia Lugdunensi prima; Nivernensis, in provincia Senonensi seu Lugdunensi quarta; Vesontionensis, Aventicensis, Vindonensis & Bellicensis, in provincia Maxima Sequanorum sive Lugdunensi quinta. [& Lugdunense] Quæ in memorato Epaonensi Concilio & alio Lugdunensi, forsan eodem anno habito, de morum disciplina & regulis Ecclesiasticis, præclare ab Episcopis constituta sunt, ibidem videri possunt.

[7] [post filium occisum,] Sequentibus annis, cum omnia feliciter & prospere succederent, & inducta esset in thorum ejus secunda uxor; ex novercalibus insidiis filius Sigericus, ejus jussu injuste occisus est, Symmacho & Boëthio Consulibus, id est anno DXXII; & secutum est bellum Francicum, in quo anno sequente, Consule Maximo, [& ipse a suis traditus occiditur,] S. Sigismundus Francis a suis Burgundionibus traditus est, & in Franciam in habitu monachali perductus, ibique cum uxore & filiis in puteum projectus, ut apud Marium legimus. Ea cædes spectat ad hasce Kalendas Maji, anni sequentis DXXIV, quo frater ejus Godemarus Rex Burgundionum ordinatus traditur in ejusdem Marii Chronico.

[8] Hactenus indicata confirmamus infra in aliquibus ejus Actis, [Vitæ epitome ex Greg. Turonensi.] desumptis ex Historia Francorum Gregorii Turonensis lib. 3 cap. 5 & 6, quibus subjungimus alia Acta, descripta ex pluribus vetustis codicibus, scilicet Trevirensibus S. Martini & S. Maximini, Fridlariensi ecclesiæ S. Petri, Ebersbergensi Societatis Iesu, Consendoncano prope Turnhoutum Canonicorum Regularium, item ex alio codice in Gallia adservato, præterea ex Legenda Sanctorum Patronorum Bohemiæ, [alia ex variis MSS.] anno MDXI Cracoviæ excusa, & ex antiquo Breviario Pragensi. Habemus etiam aliquod eorumdem compendium ex MS. Pragensi. Acta hæc suam apud Adonem Episcopum Lugdunensem auctoritatem repererunt: qui inde aliqua decerpsit. Reliqua in Notis observamus; omittimus autem rythmum, ex Missali Cracoviensi nobis submissum.

[9] Antiquißimum venerationis Ecclesiasticæ vestigium apparet ex prælaudato Gregorio Turonensi, qui libro 1 de Gloria Martyrum cap. 75 ista habet: Sæpe Dominus arrogantiam contumacis mentis virga correctionis enervat, ut eamdem cultus sui generatio restituat, sicut quondam de Sigismundo Rege manifesta fides gestum profert. Hic etenim, post interemptum per iniquum consilium conjugis filium, [Missa in ejus honore celebrata,] compunctus corde Agaunum dirigit, ibique prostratus coram sepulcris beatissimorum Martyrum Legionis felicis, pœnitentiam egit, deprecans ut quæcumque deliquerat, in hoc ei seculo ultio divina retribueret; ut scilicet habeatur in judicio absolutus, si ei mala quæ gesserat, priusquam de mundo decedat, repensentur. Ibique & psallentium quotidianum instituit, locumque tam in territoriis, quam in reliquis rebus affluentissime ditavit. Postea vero captus ab Chlodomere Rege cum filiis, interfectusque ejus jussu, ad eumdem locum delatus, sepulturæ mandatus est; quem in consortio Sanctorum adscitum, ipsa res quæ geritur manifestat. Nam si qui nunc frigoritici in ejus honore Missas devote celebrent, ejusque pro requie Deo offerant oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinæ restaurantur. Eadem habet Aimoinus lib. 2 cap. 4 & Aimoinum secutus Sigebertus in Chronico ad annum DXV.

[10] Locus in quo patrata cædes, teste eodem Gregorio Turonensi, Columna dicebatur, [miracula,] Aurelianensis urbis vicus: quis autem hic sit, minime ambiguum esse asserit Carolus Saussajus lib. 3 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis: nam adhuc puteum remansisse, in quem S. Sigismundus cum filiis & uxore est projectus; & febricitantes, ad eum puteum accedentes, sumpta aqua convalescere (quod ipse febricitans anno MDCXI expertus est) esseque ibi capellam nomine Columellam, parochiam in confinio, [ecclesia,] unam vocatam Columieram, & alteram cui nomen S. Petri de vico Columbæ (quod est loco Columnæ, usu mutata littera, cum adhuc vulgari lingua fabri lignarii Columnas vocent Columbas) hocque loco ædificatam esse ecclesiam, quæ S. Sigismundi vocatur cum Prioratu Ordinis S. Benedicti, cujus collatio pertinet ad Abbatem Miciacensem: Memoriam item S. Sigismundi agi in Capella, quæ Campus-Roseus dicitur, ubi primum captivus adductus est. Ita Carolus Saussajus.

[11] [memoria in sacris fastis] At celeberrimus cultus permansit apud Agaunenses, indicaturque in quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: quibus ista verba fuerunt adjuncta: Agauno passio S. Sigismundi Regis, quæ paßim in antiquioribus fastis MSS. & apud Rabanum, Vsuardum & alios leguntur. Ado Lugdunensis hoc eum elogio ornat: Item civitate Sedunensi, loco Agauno, passio Sigismundi Regis, filii Gundebaldi Regis Burgundionum: qui cum se cerneret non posse Francis resistere, solus fugiens, coma deposita habitum religionis suscepit; & jejuniis, vigiliis ac orationibus die noctuque vacans, captus a Francis est cum uxore ac filiis, in puteumque demersus occubuit. Post vero Abbati cuidam revelatus, & ab eo reverenter sepultus, etiam miraculis claruit. Nonnulla ex Gregorio Turonensi Notkerus addit.

[12] [Translatio corporis Agaunum.] Notabilius est quod suggerunt Acta, videlicet Sancta corpora per triennium in limosi gurgitis aqua illæsa jacuisse, usque dum scilicet ab Agaunensi Abbate, Regis Theodeberti permissu, inde extraherentur, ad Sanctorum Thebȩorum limina deferenda & dignissimæ sepulturæ tradenda. Diem hujus Translationis cum Acta non exprimant, nescio an satis secure credi poßit fuisse XXIX Aprilis, quando ea notatur in nostro Florario MS. Quamdiu porro ibi sic corpora sepulta latuerint aut quonam anno fuerint elevata de terra, nusquam reperio indicatum. Elevata fuisse vix potest dubitari: nec melior ulla conjectura occurrit, quam ut id factum fuerit ipso eodem VI seculo, cum scilicet miracula crebrescentia admonuerunt, ampliorem honorem sacris pignoribus esse deferendum.

VITÆ COMPENDIUM
Auctore S. Gregorio Episcopo Turonensi
lib. 3 Historiæ Francorum cap. 5 & 6.

Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum (S.)

EX MSS.

[1] Mortuo a Gundobado, regnum ejus Sigismundus filius ejus obtinuit, [Agaunense monasterium condit:] monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque ædificavit. Qui perdita priori conjuge, filia b Theodorici Regis Italici, de qua filium habebat, nomine Sigericum; aliam duxit uxorem, quæ valde contra filium ejus, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare cœpit. Unde factum est, ut una solennitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam: Non enim eras digna, ut hæc indumenta tua terga contingerent, quæ Dominæ tuæ, id est, matris meæ fuisse noscuntur. At illa furore succensa, [filium Sigericum ab hujus noverca persuasus occidit:] instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum tuum possidere desiderat, teque interfecto id usque in Italiam dilatare disponit: scilicet ut regnum quod avus ejus Theodoricus Italiæ c tenuit, & iste possideat. Scit enim, quod te vivente non potest adimplere; & nisi tu cadas, ille non surgat. His & hujuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquæ consilio utens, iniquus extitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium jubet: cui dormienti lorum d sub collo ejus positum, ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suffocatus est. Quo facto, pater sero jam pœnitens, super cadaver exanime ruens, flere cœpit amarissime. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: Te, inquit, plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida sævissimus. Nam hunc, qui innocens jugulatus est, necessarium non est plangi. [agit pœnitentiam.] Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu & jejuniis durans, veniam precabatur: psallentium ibi e assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina e vestigio eum prosequente. Hujus f filiam Rex Theodoricus accepit.

[2] Crotildis g vero Regina Clodomerem & h reliquos filios suos alloquitur, dicens: Non me pœniteat, carissimi, vos dulciter enutrisse. Indignamini quæso injuriam meam & patris matrisque meæ mortem sagaci studio vindicate. Hæc illi audientes, Burgundias petunt, i & contra Sigismundum & fratrem ejus Godomarum dirigunt: devictoque exercitu eorum, Godomarus terga vertit: k Sigismundus vero, dum ad saltus Agaunos fugere nititur, a Clodomere captus, cum uxore & filiis captivus abducitur, atque intra terminum Aurelianensis urbis in l custodia positus detinetur. Discedentibus his Regibus, [a Francis captus carceri includitur] m Godomarus resumptis viribus Burgundiones collegit, regnumque recepit. Contra quem Clodomeris iterum disponens, Sigismundum interficere destinat: cui a B. n Avito Abbate decimo Miciacensi, magno tunc temporis Sacerdote, dictum est: Si, inquit, respiciens Deum emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiatis; erit Deus tecum, & proficiscens victoriam obtinebis. Si vero eos occideris, tu ipse in manu inimicorum traditus, simili sorte peribis: fietque tibi & uxori & filiis tuis, quod feceris Sigismundo & conjugi ac liberis ejus. Sed ille auscultare despiciens consilium ejus, ait: Stultum enim consilium esse puto, ut inimicis domi relictis, contra reliquos eam; eisque a tergo, hoc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. [occiditur cum uxore & filiis.] Satius enim & facilius victoria patrabitur, si unus ab alio separetur: quo interfecto, facile & alius morti poterit destinari. Statimque interfecto Sigismundo cum uxore & filiis, apud o Columnam, Aurelianensis urbis vicum, in puteum jactari præcipiens, Burgundias petiit, vocans in p suppetias Theodoricum regem. Ille autem q injuriam soceri sui vindicare volens, ire promisit. Cumque pariter apud Virosontiam r, locum urbis Viennensis conjuncti fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset, & Clodomeris insequeretur, ac de suis non modico spatio elongatus esset, assimulantes illi signum ejus, dant ad eum voces, dicentes: Huc huc convertere: tui enim sumus. At ille credens, abiit, irruitque in medium inimicorum. Cujus amputatum caput & conto affixum elevant in sublime. Quod Franci cernentes, atque cognoscentes Clodomerem interfectum, reparatis viribus Godomarum fugant, Burgundiones opprimunt, patriamque in suam redigunt potestatem. Godomarus iterum regnum recepit. s

ANNOTATA.

a Mortuus est Gundebadus anno 516, quo vivo cœptum construi monasterium Agaunense, ut supra dictum.

b Theodoricus Rex Gothorum ingressus est Italiam, Probino & Eusebio Coss. anno 489, & occidit Regem Albino & Eusebio Coss. anno 493. Ita Marius. Ejus filia & conjux S. Sigismundi ab aliquibus appellatur Amalberga.

c Imo adhuc tenebat, mortuus Olybrio Consule, Indictione 4. Ita idem Marius.

d Symmacho & Boëthio Coss. anno 522, quod autem hic lorum dicitur, id in vetustißimo Trudonensi MS. cum quo Gregorii historiam collatam habemus, vocatur orarium.

e Idem Gregorius lib. de Gloria Martyrum, psallentium quotidianum appellati: de quo supra egimus.

f Hic est Theodericus, filius Chlodovæi primi, Rex Francorum Austrasiorum, ut postea fuerunt dicti. Ast ejusuxor ab aliquibus Esleura, filia Sigismundi ex priore conjuge. Consule Sanmarthanos.

g Hæc est S. Crotildis seu Clotildis, uxor Clodovæi 1, Regis Francorum, filia Chilperici Burgundionum Regis, qui a fratre suo Gundebado, patre S. Sigismundi, fuerat cum uxore & duobus filiis occisus. Colitur S. Crotildis 3 Iunii.

h Ii sunt Childebertus Rex Parisiensis & Chlotharius Sueßionensis. Nam Theodericus habuit aliam matrem, & gener erat S. Sigismundi, ut jam dictum, & infra ipse Sigismundus vocatur ejus socer.

i Evocatos etiam Gothos, sed studio venisse tardius, probat Procopius lib. 1 de Bello Gothorum cap. 12 & 13, imo tunc occuparunt Gothi varias civitates, quorum Episcopi subscripserunt in Concilio Arelatensi 4, anno 524 habito.

k Anno 523, Maximo Consule, Iudictione I, Sigismundus Rex Burgundionum a Burgundionibus Francis traditus est, & in Francia habitu monachali perductus. Ita Marius.

l Ibi Capellam ad honorem S. Sigismundi erectam fuisse, quæ Campus Roseus dicitur, vulgo Camp-Rosier, supra diximus.

m Anno sequente 524, id refertur a Mario.

n Hic est S. Avitus Abbas Miciacensis, errore Amanuensium Nutiacensis dictus. Est autem monasterium,S. Maximini in agro suburbano, vulgo S. Mesmin de Mici pres d'Orleans. Colitur S. Maximinus Miciacensis 15 Decembris, & S. Avitus 17 Iunii.

o Columna, perperam impressum Colonnia, versus Comitatum Dunensem, prope oppidum Pattæum, & parochiam Columeli. De cultu S. Sigismundi ibidem supra actum.

p Aliis solatium.

q Injuria facta, quod a Burgundionibus fuerit traditus Francis.

r Duabus leucis Vienna dißitum, vulgo la plaine de Veseronce.

s Demum tamen anno 532 Godemaro fugato, Franci Burgundiam obtinuerunt, ac deinceps retinuerunt.

ALIA VITA
Ex VIII codicibus MSS. & antiquis editionibus.

Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum (S.)

BHL Number: 7717

EX MSS.

[1] Tempore a Tiberii senioris Augusti (qui sicut reliquas regiones, ita Gallias regebat) egressa est quædam gens de insula quam mare Oceanum cingit, cui vocabulum est b Scandania, qui ex vocabulo quoque regionis Scandinii nuncupati sunt. [Burgundionibus in Gallias profectis,] Cumque alia regna vel regiones cum mulieribus & filiis suis penetrassent, & Rhenum fluvium usque pervenissent, ibi jussione Imperatoris Tiberii burgos ultra flumen Rhenum, per multorum spatia annorum custodire coacti sunt. Unde & c Burgundiones nuncupati sunt, & usque hodie Burgundiones vocantur. Qui tempore d Valentiniani Augusti egressi de ipsis burgis, Gallias petierunt, & more barbarico terras & populos Imperialibus ditionibus subjugatos invaserunt: atque ex suo genere levato Rege, nomine e Gondiocho, Romanos Galliarum habitatores, [imperat Gundiochus avus S. Sigismundi.] quos ab ipsorum conspectibus fuga non celavit, gladiorum manus interfecit: paucisque relictis & suis ditionibus subjugatis, ipsi sub eorum dominatione positi sunt.

[2] Defuncto autem Gondiocho, ipsius filii Gundebadus, & Gondegisilus regno suscepto, Galliarum phalanges terrasque inter se diviserunt: [ei succedit Gundebadus pater,] ita ut Gondebadus duas portiones suis ditionibus vendicaret: tertia Godegisilus esset contentus. Unde inter ipsos magnum jurgium est exortū, adeo ut ab invicem & a fraterna caritate discederent. In ipsis temporibus cum Sicambrorū gens, illicita convalescens manu, multas regiones & gentes finitimas cum suis Regibus propriis, & subditas sibi ditiones prostrasset, atque devastasset: inter alia occidentis regna, Galliarum quoque fines invadēdos audacter, f licet inviti, petierunt. Quibus adjunctus Gondegisilus frater Gondebadi Regis, preliandi voto, cum Germanorum solatio, [& a fratribus per Francos adjutis pulsus] contra eumdem fratrem, natu & potestate majorem g, arma arripuit. Quo fraudulenta belli factione fugato, regnum Galliarum paucis diebus sibi subjugasse visus est.

[3] Non post multum vero temporis resumptis viribus, Gondebadus Viennam obsedit: dejectisque portis ejusdem civitatis, [recuperat regnum,] cum multo exercitu captum fratrem suum Gondegisilum cum uxore sua igne concremavit. Alium quoque fratrem Chilpertum interfecit, uxorem ejus ligato ad collum lapide in aquam immersit, duos filios eorum gladio trucidavit; duas nihilominus filias exilio condemnavit. Quarum senior, h Sedeolenica nomine, mutata veste se Deo vovit: junior autem, quæ Crotildis vocabatur, i postea Clodovȩo Regi Francorum nuptiali more desponsata nupsit, [fratresque interficit cum uxoribus & liberis] eumdemque barbarum ad fidem Christi per doctrinam S. Remigii Pontificis convertit. Præterea predictus Rex Gondebadus, Francos, fratris sui auxiliarios, in præfata urbe in quadam turre congregatos ferro trucidavit, pluresque Burgundionum morte condemnavit, nihil postea jam dicto Regi Clodovæo reddere disponens: sicque omne regnum, quod perdiderat, sibi vendicavit.

[4] Nati sunt autem ei duo filii, Sigismundus & Gundemarus: [S. Sigismudus fidem Catholicam amplexus,] & quamvis ipse Gundebadus rex, omnisque gens Burgundionum tunc temporis k Gotticȩ legis viderentur esse cultores, filiis suis Christianȩ & Catholicæ religionis cultui l deservire permisit. Qua lege percepta, illustris atque venerabilis Sigismundus puer, cum jam ad perfectam venisset ȩtatem, tanta devotio circa ecclesias vel limina Sanctorum ipsum accendit, ut die noctuque in vigiliis, jejuniis & orationibus incessanter persisteret. Defuncto autem genitore suo Rege m Gundebado, licet incredula circa fidem Christi, omnis gens Burgundionum, una cum paucis Romanis (qui cum ipsis in Galliis, [& patre mortuo in Regem assumptus,] eorū morsibus laniati, divertebant contempti) excellentissimum virum Sigismundum sibi Regem elegerunt. Qui accepto Principatu super Galliarum incolas, qualem se circa cultum divinum vel suis Optimatibus prȩbuerit, seu quæ illi in jejuniis, abstinentia, & eleëmosynis liberalitas, in judicii severitate discretio fuerit, lectio subsequens edocebit.

[5] Itaque cum in talibus semper ipsius animus incessanter videretur esse intentus; [æternam salutem inquirit:] sic de patriæ exercitusque sui salute videbatur esse solicitus, ut tamen velut apis prudentissima, aditum illum, per quem ad cȩlestia regna posset pervenire, requireret. Hæc vir Deo plenus in corde suo die noctuque pertractans, & non ab alio nisi a Domino nostro Jesu Christo, qui dixit, Qui receperit Prophetam in nomine Prophetæ, mercedem Prophetæ accipiet, præmium boni operis recipere cupiens; ita semetipsum circa Martyrum limina impendere conatus est, ut mercedem Martyrum accipere mereretur. [Mat. 10, 40] Interea sortitus conjugio filiam Theodorici Regis Italiæ, [ob filium occisum,] ex qua genuit filium nomine Sigericum; hac mortua duxit aliam uxorem: cujus nequissimis deceptus consiliis, prioris uxoris filium n interfici jussit.

[6] Postea corde compunctus, cum multa Sanctorum loca perlustrasset, [agit pœnitentiam,] pervenit in eum locum, qui Agaunum vocatur, ubi S. Mauritius cum suis sociis commilitonibus, pro amore Domini nostri Jesu Christi, martyrii palmam accipere meruit: & tam itinere quam jejuniis fessus, meditabatur qualiter pretiosis Sanctis deservire deberet, ut eorum agminibus sociari potuisset. Tunc, non aliter nisi nutu Dei, ut credimus, Angelo nuntiante ipsi revelatum fuit, ut ad instar cælestis militiæ psallentium choros institueret. Quo divinitus accepto consilio, [Agauni instituit choros psallentium.] sanctos atque Apostolicos viros consuluit, utrum salubriter cogitaret an non? Qua interrogatione inter se ventilata, sancti Antistites, licet o inusitatum opus, tamen Domino annuente unanimiter corroboraverunt.

[7] Quod sanctum opus, servitutis videlicet Dei, cum fuisset perfecte institutum, & confirmatum pari consensu omnium; quid adhuc superesset ei, qualiter cælestis patriæ regnum perciperet, devote exorabat, ut ei divina pietas ostenderet. Sed quia Dominus noster Jesus Christus laboris ipsius remunerationem diutius non patiebatur differri, ad palmam martyrii eum eatenus dignatus est vocare, ut Sanctorum Thebæorum Martyrum collegio, quorum se officio in Dei laudibus sociaverat devotione, paradisi quoque sociaretur amœnitate. Verum ne prolixior narratio legenti fastidium generet, ad beatissimam passionem, quamvis imperito sermone, veniamus.

[8] [secedit in monasterium,] Igitur cum Franci plurima fere regna devastarent Galliarum, gentesq; & urbes vehementer depopularentur, multitudo maxima Burgundionum se Francis sociavit. Tunc Sigismundus, videns se hinc inde coangustari, p Versallis montem expetiit: ibique ad instar Eliæ Thesbitæ, quatenus crudelissimæ gentis barbarorum ferocitatem evaderet, singulariter habitare elegit: quia sibi imminebat discrimen vitæ, juxta illud quod egregius prædicator, de suis tribulationibus scribens, ait: Pericula in falsis fratribus. [2 Cor. 11, 26] Tunc diversimode Burgundiones, necessitate magis quam voluntate, Francis ex integro se dederunt; promittentes quod sanctum virum Sigismundum, Principem suum, perquirerent diligenter, & eis vinctum traderent.

[9] [habitum sumit,] Hac promissione audita sanctus vir Sigismundus, comperta eorum nequitia, cervicem capitis sui totondit, & se a Laicali vestitu in Religionis habitum mutavit. Qui dum in supradicto loco jejuniis & vigiliis maceratus quiesceret, ibidem pauci ex Burgundionibus ad ipsum convenientes, quasi causa amoris, ad sepulcra Sanctorum q perducere promiserunt. Cumque ad clausuras ipsius Agaunensis monasterii pervenissent agmina Burgundionum una cum Francis, [& a suis proditus capitur:] ad instar Judæ traditoris, Burgundiones in eum manus r injecerunt; & vinctum catenis tradiderunt Francis eorumque Regi Clodomero: qui postea, divina exigente ultione, pro eadem re a Burgundionibus in prȩlio est interemptus. Tunc Franci, pertimescentes ne manus eorum effugeret, usque ad locum deputatum, sub alta custodia una cum conjuge & filiis, s Gystaldo, & Gundebaldo, vinctos ad locum, cui t Belsa vocabulum est, perduxerunt. [& in puteum projicitur cum uxore & filiis:] Ibique puteum ab antiquis [effossum] invenientes, ut vesania crudelitatis suæ satiarentur, capitali sententia adjudicatum, jussu fratris Regis u Glodomeri, capite deorsum dimerso, cum conjuge & filiis in puteum jactaverunt.

[10] Ubi per triennium sancta corpora, in limosi gurgitis aqua, illæsa jacuerunt: In quo nocturnis temporibus a sanctis viris divinitus lampas accensa, per totum illud triennii spatium, per quod ibi sancta corpora jacuerunt, visa est. Transacto autem triennio, sanctus ac venerabilis monasterii Sanctorum Agaunensium x Abbas, per Angelum admonitus in visu est, ut sacra corpora, [divina admonitione sacra corpora deferuntur Agaunum:] sicut animæ eorum in cælestibus beatæ Legioni merentur conjugi, ita etiam eodem loco sepulturæ sociarentur. Vir vero Dei venerandus Abbas supradictus, angustia plenus, qualiter Dominicam jussionem impleret, nesciebat. Tunc ad Ansemundum Burgundionem, qui usque in diem passionis sanctis viris fidem firmissimam visus est conservasse, missos suos direxit, ut ad gloriosum Principem y Theodebertum Regem Francorum suam petitionem pariter & suggestionem deportaret, quatenus sancta Martyrum corpora ad Sanctorum limina Thebæorum deferri permitteret. Quam petitionem piissimus Princeps indulsit.

[11] Tunc cum magna admirationis veneratione, sancta eorum corpora de puteo extrahentes, cum psallentium choris Agaunensi monasterio, in ecclesia quæ est in honore S. Joannis Apostoli & Euangelistæ dedicata, dignissimæ sepulturæ tradiderunt. In quo loco tantas assidue virtutes Domini misericordia cum fide precantibus præstare dignatur, ut si quis quaterno typo, id est morbo febrium z invasus, fideliter Sanctorum cineribus fuerit advolutus, statim integra sanitate recepta incolumis revertatur. [sanantur febri laborantes.] Nihilo minus & reliquȩ infirmitates, quæ genus hominum invadere solent, creberrime per Dei misericordiam, intercedentibus sanctis Martyribus effugantur, & infirmi ad pristinam sanitatem reducuntur: adjuvante Deo & Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, & gloria, & potestas, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Isidorus lib. 9 cap. 2 etiam credidit, Burgundiones a Tiberio Cæsare per castrorum limites positos.

b Scandinavia aliis & Scandia, proprie censetur pars Danici regni Septentrionalis ultra Balticum mare. De Sede prima & vera Burgundionum, ex Plinio supra actum.

c Burgundici nominis ratio potius ex antiquo Slavico seu Vinido idiomate est sumenda. Luitprandus lib. 3 cap. 12 asserit, etiam Burgundiones domorum congregationem, quæ muro non clauditur, Burgos vulgo vocare, & consentiunt Orosius lib. 7 cap. 22 & Isidorus supra.

d Ammianus Marcellinus lib. 28 scribit, Burgundiones a Valentiniano evocatos, prope Alamannos sedem fixisse, scilicet in hodierna Haßia. At Lucio Consule, anno 413, teste Caßiodoro in Chronico, Burgundiones partem Galliæ Rheno conjunctam possederunt: Marius addit Joanne & Varana Consulibus anno 456 Burgundiones partem Galliæ, interioris scilicet, occupavisse, terrasque cum Gallicis Senatoribus divisisse.

e Gundiochus, aliis Gondiothus, Gundovicus & Gundericus, & traditur regnasse ab anno 452 usq; 473.

f Alia MSS. licet invitati. Sicambrorum autem gentem intellige Francos, sic dictos a terris quas in veterumSicambrorum finibus tenuerunt, priusquam Mosam transire & in nostra Taxandria habitare a Romanis permitterentur. Iidem infra vocantur Germani quod lingua Teutonica Germanis communi uterentur, unde etiam Belgium nostrum Germania inferior appellatur.

g Illud bellum Marius describit, factum Patricio & Hypatio Consulibus, anno 500.

h Mucutuna dicitur Andreæ du Chesne lib. 1 Historiæ Burgundionum cap. 4, mutato forte cum veste nomine.

i Imo diu antea nupta fuit Chlodovæo, qui anno 494, invocato Crothildis uxoris Deo, vicit Alamannos.

k Intelligit hæresin Arianam, Photinianam, & Bonosianam, qua erat ea gens infecta. Consule dicta ad Vitam S. Aviti 5 Februarii num. 20.

l Alia MSS. cum filiis suis Christianos & religionis cultum Catholicæ visi sunt tradidisse.

m Anno 516.

n Anno 522.

o Secundum hunc loquendi modum, omnino dicendum videtur, Psallentii a Sigismundo instituti rationem, ab eatenus nota diversam, & Angelicæ doxologiæ quam humanæ similiorem fuisse: quam similitudinem, & inusitatæ rei novitatem præstare potest sola Officii numquam interrunpendi continuatio, tripartitim diviso monachorum cœtu, sicut deAcœmetis dictum, aliisque & aliis per vices succedentibus: Sed hoc non potuit nisi in numerosißimis Regiarum fundationum locis observari, qualia fuerunt SS. Marcelli & Dionysii monasteria, a Dagoberto & Guntramno erecta, sub eadem forma ut supra dictum. Idem ætate nostra S. Amandi Abbas Nicolaus du Bois facere cogitabat, ut Laus perpetua haberetur in suo, quod a fundamentis restaurarat, monasterio. Sed res aliæ bene cogitata impedierunt.

p Alias Verisalis: vix dubito quin locus Lugdunensi Regiæ urbi propinquus fuerit In proximo Dombensi Dominio est quidem locus Versallia dictus, & quatuor solum leucis distans; sed an eo loco mons sit nescio; si esset, in rem præsentem quadraret.

q Agaunum videlicet, tridui quadriduive itinere distans a Lugdunensi territorio & Dombensi Dominio.

r Ita Marius tradit anno 523, a Burgundionibus traditur & in habitu monachali abductum.

s Gystaldus, aliis Sigladus, Gisgaldus, Gisclades. At Gundebaldus, & Gundebadus scribitur.

t Bella seu Belsia regio est in qua est Aurelianensis ditio.

u Iam diximus fratres ei fuisse Childebertum & Clotharium æque Reges. Gregorius ipsi Clodomero factum tribuit.

x S. Innemundum dicunt Sanmarthani sub Sigismundo Rege præfuisse, & huic succeßisse Ambrosium istius nominis secundum. Nos neque nomen, neque Sancti titulum prioris reperimus, neque annum quo secundus cœperit.

y Theodebertus, filius Theoderici Regis Austrasiorum & nepos ex matre S. Sigismundi, forsan in Aurelianensi ditione post mortem Chlodomeris præfuit. De Ansemundo, autem Burgundione alibi nil comperimus: fuerit in aula Gundemari Regis potens.

z Glossema hoc, explicationis causa ab aliquo in margine additum, videtur in textum irrepsisse: neque enim simpliciter de febri, sed de quartana febri, videtur auctor voluisse intelligi.

TRANSLATIO CORPORIS
controversa inter Pragenses & Imolenses.

Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Hactenus satis certa, nec a quoquam in controversiam revocata, deduximus: de sacro capite Sancti Martyris facile etiam assentientur omnes, illud Pragæ in Bohemia haberi, Agauno allatum a Carolo IV Imperatore sub annum MCCCLXVI. Sane anno Domini MCCCLXVIII die XVIII mensis Augusti, honorabiles viri & Domini Wratigovius Decanus, Heinricus Thesauri, & Franciscus Decanus Omnium-Sanctorum, Canonici S. Ecclesiæ Pragensis, per Capitulum Ecclesiæ prædictæ, quoad actum infrascriptum, specialiter deputati, ad faciendum inventarium de Sanctorum Reliquiis, ornamentis, libris & aliis rebus ecclesiæ prædictȩ, mandatum eis injunctum sunt fideliter executi, & sub Rubrica de Capitibus Sanctorum num. XXI sic notarunt: [Caput S. Sigismundi Pragæ exornatum extat.] S. Sigismundi Martyris Regis Burgundiæ de puro auro, cum duabus coronis; quarum una est pretiosior, plena gemmis & perlis, quam pro capite hoc decorando donavit filia Imperatoris Marchionissa Brandeburgensis: altera est quoad pretium inferior, quæ diebus Dominicis ponitur supra caput S. Sigismundi. Est etiam una fibula deaurata pro pectore S. Sigismundi, ab eadem donata, habens 19 perlas, 3 sapphiros, 5 smaragdos, 7 palassios, 6 adamantes. Hactenus inventarium, quod totum exhibet Thomas Ioannes Peßina de Czechorod, Metropolitanæ D. Viti Ecclesiæ Decanus, nunc etiam Episcopus Samadriensis, in Hungaria, in Phosphoro septicorni, [De corpore Pragam translato] quem anno 1673 vulgavit de Majestate & gloria dictæ ecclesiæ pag. 467. Neque de hujus capitis certitudine quisquam est qui contradicat Pragensibus. Pro reliqui corporis posseßione Imolenses decertant; quos prius quam audiamus, producenda sunt ex parte Pragensium quæ pro illis faciunt.

[2] In Chronico MS. Beneßii Krabicze de Weitmille, Viri Illustris Familiæ, Canonici Pragensis & Archidiaconi Zatecensis, Scriptoris coævi, ista leguntur libro 4, [testimonium antiqui Chronici] ad annum MCCCLXV. Eodem anno, coronatus est Dominus Imperator corona Regni Arelatensis, quod Romano subest Imperio, in civitate Arelatensi, cum maxima solennitate. Postquam igitur Imperator disposuisset cum Domino Papa negotia sua & Sacri Imperii, pro omni sua voluntate, recepta ab eo licentia, processit abinde cum omni jocunditate atque gaudio, & venit in Agaunum causa devotionis visitandi limina SS. Martyrum Thebæorum: ubi tunc temporis requiescebat pretiosissimus thesaurus, videlicet, Corpus S. Sigismundi Regis Burgundiæ: quod impetravit sibi dari, & attulit secum Pragam, & susceptum est processionaliter in ecclesia Pragensi in die B. Augustini. Quod quidem corpus S. Sigismundi magnis ibidem claruit miraculis, quȩ fide dignorum sufficienti testimonio nobis relata, & coram nobis probata inferius describuntur. Et de his miraculis S. Sigismundi habetur specialis tractatus vel libellus in Sacristia Pragensi. Ita ille qui tunc vivebat & hæc videbat, valde solicite notans quod Regnum illud Romano subesset Imperio. Verum, præterquam quod Arelatensis civitas jam inde a tempore Friderici formam ac libertatem Reipublicæ sibi arrogarat, uti nunc Imperii liberæ civitates; immediatum illius ac reliquæ Provinciæ dominium Reginam Neapolitanam Ioannam spectabat: quare cum hæc de isto Caroli actu questa esset, ipse reddita facti sui ratione, totum quod prætendebat jus ceßit Ludovico Andegavensi, fratri Caroli Regis Franciæ. Ascenderat autem Arelate Avenionem Imperator, unde per Delphinatum & Sabaudiam iter habenti versus Helvetiam facile fuit in transitu Agaunum lustrare.

[3] Habemus antiqui Martyrologii Pragensis apographum, scriptum circa annum MCCCCLX, ex antiquiori aliquo, annum quidem MCCLIV præferente, sed novis identidem accessionibus aucto, potißimum occasione Reliquiarum spectatißimarum complurium, quibus undique & studiosißime conquisitis ecclesiam S. Viti locupletavit prælaudatus Carolus. In hoc sic aucto Martyrologio, ista leguntur: Civitate Sedunensi natalis S. Sigismundi Regis, [& Martyrologii antiqui,] qui captus a Francis, cum uxore & filiis, in puteum demersus occubuit. Sequuntur deinde, quæ verbotenus inveniuntur excusa per modum Rubricæ in Breviario Pragensi Venetiis anno 1517 pag. 361 hoc tenore: Cujus, scilicet Sigismundi, corpus Carolus Rex de Avenione veniens in Octodorum, alias in Agaunum, in diœcesi Sedunensi, magnis precibus & muneribus impetravit, & abinde ad Ecclesiam Pragensem transtulit sub anno Domini MCCCLXV. Qui quidem Sanctus Pragæ sepultus maximis & inenarrabilibus claruit miraculis: ita ut ad ejus tumulum Pragam fierent concursus de omnibus mundi partibus: & propter præclara & grandia miracula annotatus est cum aliis Patronis Ecclesiæ Pragensis & regni Bohemiæ. Regina conjux Caroli Imperatoris prȩfati circumdedit caput auro purissimo & ornavit gemmis pretiosissimis. Hujus festi fit specialis memoria in diœcesi Pragensi, tam in Officio quam in celebratione, die sequenti post Philippi & Jacobi. Quia cum per miraculorum magnitudinem sit factus Patronus Bohemiæ, decens fuit ut specialem pro se festivitatis habeat diem. Hactenus Martyrologium ex eoq; Breviarium Pragense, cujus Martyrologii originali primo appendix illa jam olim videtur adjecta, saltem sub Imperio Sigismundi ante annum MCCCCXVII, quo grassari in res sacras incipientes Hußitæ, augendi Sanctorum cultus sustulerunt facultatem Imperatori Capituloq; Pragensi, quibus, ut infra videbitur, cogitandum fuit potius, quomodo Sanctorum Reliquias in tutum subducerent.

[4] Perseverat hactenus ad diem II Maji cultus S. Sigismundi in Archidiœcesi Bohemica sub ritu Duplicis secundæ claßis, & recitantur tres Lectiones propriæ de Vita ipsius Sancti, [hodierni Breviarii Pragensis,] quarum ultima ita concluditur: Sacri corporis reliquiæ, ad Agaunense templum delatæ, in eodem jacuere, donec a Carolo Quarto Cæsare Pragam advectæ, gloriosum ibidem tumulum invenere. Ioannes Dubravius Episcopus Olomucensis libro 22 Historiæ Bohemicæ de hac translatione ista scribit: [in Historiæ Dubravti] Carolus postquam ex Italia rediit; & ex hoc itinere Agaunum divertens, ibi, præter reliquias Divi Mauritii, corpus insuper Sigismundi Burgundiæ Regis multis inclytum miraculis jacere cognovit; ibi instat oppidanos pro illo poscere, tamquam populari suo, propter linquȩ Wandalicæ commercium: nec destitit incepto, quam illud impetrat, secumque Pragam cum maxima omnium veneratione apportat.

[5] [& Hagecii.] Wenceslaus Hagecius in Historia Bohemica sub annum MDXL edita addit, altare ad honorem S. Sigismundi ab eodem Carolo erectum fuisse, atque ipsum tam illud quam mausolæum corporis ejus curavisse auro decenter exornari, & panno aureo contegi. Prælaudatus Decanus, in eodem suo Phosphoro texens Diarium reliquiarum in Pragensi ecclesia asservatarum pag. 508, dicit quod sanctum corpus demum in vigilia S. Wenceslai, id est XXVII Septembris, devote & honorifice fuit in sacello, in quo hodieque requiescit, depositum, utique per ipsum Imperatorem Carolum, de quo prælaudatus Hagecius sic pergit loqui: [ob nomen Sigismundi inditum Sigismundo Imperatori & Regibus.] Cumque illi anno MCCCLXVIII nasceretur filius, ob singularem erga S. Sigismundum affectum, voluit eum in sacro baptismate Sigismundum appellari, ac centum marcas argenti per Ecclesiarum Antistites in pauperes distribui, ut pro filii sui sanitate Deum deprecarentur. Est hic Sigismundus postmodum etiam Imperator coronatus, qui idem fuit Rex Hungariæ, Bohemiæ, & etiam Rex Poloniæ designatus, sed rejectus, imo & Marchio Brandeburgicus; qui dictum Marchionatum dedit Friderico Burggravio Norimbergensi, in qua familia hactenus perseverat. Simul cum hoc Imperatore Sigismundo (sub quo cultum S. Sigismundi credimus vehementer auctum, aliisque Bohemiæ Patronis æquiparatum) nomen istud celeberrimum mansit in omnibus vicinis regnis & provinciis: fueruntque tres Reges Sigismundi in Polonia, & varii Duces ac præclari viri in dictis regionibus.

[6] Andreas Saussajus, in Martyrologio Gallicano de S. Sigismundo agens, tandem, inquit, a Carolo IV Imperatore & Boëmiæ Rege cum in Galliam venit, sacratissimum ejus corpus pretioso munere acceptum, inque Boëmiam transvectum, Pragæ, in æde metropolitana … eximia devotione & reverentia collocatum est. Et hæc præcipua sunt, quæ de corpore S. Sigismundi Pragam translato reperimus. [Caput in Polonia adservatur] Addo ex litteris Thomæ a Czechorod Decani Pragensis, scriptis XXIV Iulii anni MDCLXXIV. Corpus S. Sigismundi hodieque in Metropolitana Ecclesia, in sacello honori ejusdem Sancti dicato, in tumba marmorea ad primarium altare posita eique contigua, ac superne holoserico rubro tecta, aliisque sericeis velis ornata, pie veneramur: ubi etiam lampas ardet perpetua. Caput Wenceslaus II Rex Bohemiæ dono dederat Sigismundo I Regi Poloniæ, fratri suo germano; quod modo servatur in Polonia, in urbe Poloyko, seu Plosci (hȩc ad dextram Vistulæ ripam, inter Varssaviam & Turonium, sita est) in Basilica arcensi, sub titulo ejusdem Sancti erecta, a Sigismundo III eidem Basilicæ donatum, thecæ auri obryzi (ut scribit Starovolscius scriptor Polonus, in Masovia prope initium) inclusum, & plane regali munificentia, gemmis & lapidibus pretiosis exornatum. Vtinam nunc superesset ille miraculorum libellus, cujus meminit Beneßius supracitatus: sed, pro dolor! arsit cum incensa sacristia ac templo, vel inter manus hæreticorum periit: itaque optari facilius potest quam sperari, ut ejus exemplar aliquod alibi extiterit, & in hunc usque diem servatum veniat aliquando in lucem.

[7] Interim ex Georgii Crugerii nostri insigni opere de sacris cineribus Regni Bohemiæ, & triumphis in eo Majalibus an. 1669 Litomisslii vulgatis accipe, hæc pauca. [cum prius partum Imperatrici expedivisset,] Inter cetera S. Sigismundi in Bohemiam translati miracula, Sigismundi Hungariæ ac Bohemiæ Regis, tum etiam Romani cæsaris, ortus & nativitas computatur. Laborantis ad partum periculose Elisabethæ Imperatricis capiti, Canonici Pragenses venerandum S. Sigismundi caput apposuerunt; & quia ex angustiis mortis ea ceremonia infantem regium expediverunt, ideo ipsi Carolus pater Martyris nomen in sacro baptismate imponi mandavit. A filio post paulo sospitator Burgundus convertit beneficium in patrem ipsum Cæsarem Carolosteinæ (arx est, coronæ quondam & reliquorum cimeliorum Regni servatrix) ita lecto affixerat, quia afflixerat, morbus capitalis Carolum loci fundatorem, ut ex eo assurrecturum desperarent quantumvis peritissimi medici. Uxor Elisabetha, experta proxime in filio suo Sigismundi Cȩlitis potentiam, ausa fuit & in servando marito ejusdem auxilium maximis donariis solicitare. Ut ergo præcipitantem in mortem sisteret divinitus, Carolosteina Pragam usque pedes Imperatrix Martyris sepulcrum supplicabunda adiit, & ut obtineret sanitatem Cæsaris, Cæsarea omnino dona, duodecim aureas lances, cælesti Adjutori præsentavit. Vix deposuerat in sacro tumulo dona soteria, fuderatque cum lacrymis preces; cum Carolo eo ipso momento redire vires, morbus cedere, sanitas denique ex integro caput, cor, totum corpus occupare. Quapropter duodecim illæ aureæ lances liquefactæ, atque in coronam, quæ caput S. Sigismundi ornaret conversæ sunt. Prostiterunt deinceps sacerrimæ Reliquiæ totius Regni venerationi, auro fulgidæ: & quas Reges Cæsaresque experti sunt salutares, [tum alii plurimi sanitatem recepissent,] ab iisdem centeni subditi, genus omne sexusve, depulsionem quorumvis morborum, postquam supplices expetiverant patrocinium, certis nimirum miraculis, impetraverunt. Propter hæc tot & tanta prodigia, festum Sigismundi Regis & Martyris solenniter in Pragensi diœcesi celebratur. Ubi hæresi postmodum regnante infrixit Bohemorum fides, Sigismundus, quia amplius ut par erat non colebatur, suam quoque ad neminem deinceps dexteram beneficus extendit.

[8] His præmißis transeo ad alteram de corpore S. Sigismundi contendentium partem. Anno MDCLX, Romam profecturi, venimus Bononia Imolam seu Forum-Cornelii, ut antiqui appellabant. In ea urbe post alia templa lustrata, etiam acceßimus ad ecclesiam Patrum Olivetanorum, [Imolæ in Italia etiam dicitur corpus esse,] ubi affirmabatur nobis esse S. Sigismundi Regis Burgundionum sacrum corpus, quod in sacello ad chorum sinistro, marmorea in tumba, super altare elevatum, operculo ligneo elegantius celato atque inaurato tegebatur: & hoc sustinebant ejusdem operis Angeli, inauratis prædicti altaris gradibus insistentes. Reducto autem velo, quod inter prædictos Angelos sub hac lipsanotheca erat appensum, legi poterat testimonium translationis Imolam facta. Ejusdem Divi brachium ad dexteram chori pilam adservabatur in conditorio pereleganti, cui ex altero altaris medii latere imago Deiparæ Virginis miraculosa respondebat.

[9] Ferdinandus Vghellus, tomo 2 Italiæ sacræ columna 687, in Litho Episcopo XXXII Imolensi, ista de S. Sigismundo habet: Sedente eo Episcopo anno MCCCLXXV, Ubertus Abbas S. Mariæ in Regula, ordinis Benedictini, sepulcrum reparavit, ubi Sigismundi Burgundionum Regis lipsana sacra quiescunt. Celebris est in sacræ ædis sacello arca ex lapide non ignobili. Armatus Rex insculptus adstat. Dextrum habet monachum genua flectentem cum Pastorali, & codicem apertum manibus præferentem: sinistra vero sunt hæc verba:

Sigismundus vocor, Rex Burgundionum
Christi Martyr noscor ictibus eorum: [cum hac inscriptione]
Devotis meis patientibus aufero febres,
De Ausonia Imolam me transtulit Abbas
Sepultus in terra. in hac me posuit arca
Egregius Doctor Ubertus Novariensis,
Cœnobii hujus Abbas, fundator, reparatorque
      secundus. Anno MCCCLXXV.

Arca in capite & pedibus signa ostentat, triplicem leonem, alterum alteri impositum, & diadema regium. In theca, qua brachium conservatur S. Sigismundi, & solus digitus a brachio divulsus, scriptum legitur: Hic est brachium S. Sigismundi, MCCCLXXXII. Quo vero anno Imolam translatum fuerit corpus non inveni. [ejus ibi cultus 2 Maji.] Martyris diem celebrari ibidem VI Nonas Maji affirmat Secundus Lancelottus, libro 2 Historiæ Olivetanæ.

[10] Hæc Vghellus, quorum aliqua exponit Petrus Laurentius Galassus Olivetanus, in folio expanso de Vita S. Sigismundi anno MDCL excuso. Ac primo in inscriptione non Ausoniam, sicut Vghellus sed Amsoniam legit, asseritque esse civitatem Burgundiæ, [an Ausona ea translatum anno 1146] apud Sonam fluvium, vulgo Auxon dictam: sed hæc est Aussona ad Ararim fluvium vulgo Saone, in confinio Comitatus Burgundiæ, quatuor a Dola, quinque a Divione leucis dißita. Sed quando, aut qua occasione, aut num corpus S. Sigismundi ad illam delatum fuerit, nusquam legimus. Deinde secundum Galassum Aussona anno MCXLVI, Rodulphus Abbas, Ravennæ natus, qui postea fuit Episcopus Imolensis, Eugenio Tertio Pontifici summe carus, Imolam detulit, & in Ecclesia sua Abbatiali S. Mariæ in Regula collocavit. Verum sexennio ante, Bennoni anno MCXL vita functo successisse Rodulphum Ravennatem in Episcopatu, scribit Vghellus, idemque supra ait se de anno translationis nihil invenisse.

[11] Postmodum idem Galassus addit: Anno MDCXXXVII, feria sexta majoris hebdomadæ, [an. 1637 ex aperta tumba] cum demolirentur ea, quæ in honorem & custodiam sanctissimi Corporis Domini nostri feria quinta accommodata fuerant; & a trabe, quæ præceps & casu sepulcrum supradictum percussit, rima quædam satis æque patens contracta fuisset; ex ea nedum ossa gloriosi Martyris, serico purpureo superposita, immisso lumine, [suavis odor emanat:] oculis patuerunt; sed inde etiam odoris fragantia talis exivit, quam nardi, balsami & cujuslibet terrenæ suavitatis odorem longe superasse & cȩlestem fuisse, testes quamplures examinati juramento deposuerunt. Quorum etiam testimonio constat, ossibus prædictis si brachii ossa addideris, quæ in hac eadem ecclesia extra sepulcrum argenteo vase clauduntur, tot ea numero ac tanta esse, [corpus ibi integrum] ut nihil fortasse desit ex illis, quæ integrum solent constituere corpus. Excipe tamen duo: Caput videlicet, quod anno MCCCLXV, ut referunt, a Carolo IV hujus nomine Imperatore Pragam delatum, [excepto capite & digito,] ibi nunc etiam summa Bohemorum veneratione colitur; & digitum, quem Smolenschi (civitas est regni Poloniæ inter Lithuaniam & Moscoviticum imperium) honorifice custodiri ab ejusdem civitatis Episcopo, dum anno MDCXVII Imola pertransiret Romam, ad limina profecturus, audivimus. Hæc Galassus. Verum Carolum Quartum Imperatorem dici integrum Corpus Agauni accepisse, & Pragam detulisse, supra ostendimus.

[12] Quid ergo in hac controversia dicendum sit, malumus ab aliis ulterius discuti & resolvi. Hoc unum suggeri posset, [an corpus uxoris posset censeri:] elevatis de prima sepultura apud Agaunenses Sanctorum corporibus, atque per altaria distributis ac multa miracula facientibus, ossa uxoris S. Sigismundi, in Burgundiam interiorem postea fuisse translata, postulante forsitan sancto Rege Gunthramno; atque ea Aussonensi civitati obtigisse, sed absq; capite; unde postea eadem fuerint translata Imolam, creditaq; fuisse ipsius S. Sigismundi, dum scilicet distinctior memoria nominis minus noti ad nominis celebrioris fulgorem paulatim devanescit; & quia capite deficiente (quod Agauni mansit & cum corpore sancti Regis dicitur Pragæ servari) deficiebat etiam argumentum discernendi sexus. Cur autem id potius esse de corpore uxoris quam filii alterutrius suspicamur? Quia scilicet brachium, quod Imolæ est, arguit corpus adultæ plenæque ætatis; filii autem S. Sigismundi admodum pueri erant, annis aliquot post regni paterni initium sive annum DCXVI nati, si eos secunda uxor peperit, ut est verosimile. [cujus digitus Smolensci miraculis claret,] Porro eadem virtus in sanandis iis, qui febre sunt correpti, cælitus utrique corpori concessa fuit: hanc enim teste Galasso, millies ac millies experti fuere Bohemi. Idem præstat aqua Smolenschi, quam Episcopus ipse super Digitum antedictum dederit fluere, & quam infirmis civibus ac Lithuanis quolibet anno distribuit. Imolenses etiam pulverem, a Martyris sepulcro subtiliter erasum, aqua vel alio liquore miscentes, potiunculam inde, implorantes salutem, devote sumunt, & liberantur a malo, sicuti quotidiano experimento vel miraculo declaratur. Hæc Galassus. Gloriosa S. Sigismundi memoria videtur obfuscasse, ut jam insinuavimus, [Vxor & filii etiam Martyres habentur.] venerationem uxoris, imo & filiorum: interim omnes in Actis secundis appellantur Martyres, & Sancta eorum corpora: & in pervetusto Martyrologio Remensis Ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris de omnibus elogium tale solebat recitari: Civitate Sedunensi, loco Agauno, passio sanctorum Martyrum Sigismundi Regis & uxoris ejus & duorum filiorum. Hi infra in Actis Gistaldus & Gundebaldus appellantur.

[13] Vxoris nomen nullus antiquorum exprimit: Decanus Pragensis in suo Phosphoro pag. 499 enumerans reliquias, [nomen Constantiæ fuisse dicitur] quæ in sacristia S. Michaelis servantur, pro faciliori ad eas accessu, dum solennioribus diebus, præsertim Patronorum, publice in summo altari aut alibi exponendæ sunt; nominat caput S. Constantiæ, conthoralis S. Sigismundi Regis. Sane quod pœnitentia insigni, juxta mariti exemplum, & morte Christiano animo obita, expiaverit crimen odii novercalis, meritoque etiam ipsa colatur ut Martyr, persuadet indiscriminata corruptio atque translatio corporis, & communis oßium ipsius æque ac aliorum elevatio: cui antiquum & omni exceptione majus testimonium habemus pag. 480 de anno MCCCCXXI feria VI post festum SS. Tiburtii & Valeriani, [& caput haberi Pragæ.] id est, die XX Aprilis cum littera Dominicalis esset E, adeoque festum ipsum die XIV recurrens caderet in Dominicam. Etenim tunc Fr. Ulricus, Prior Provincialis monasterii montis-Paracliti, alias in Owin, Pragensis diœcesis, Ordinis Fr. Cælestinorum per Bohemiam, Nicolaus Supprior, & ceteri Fratres monasterii antedicti, per litteras suas in jam dicto Phosphoro pag. 481 relatas, notum fecerunt, quod ad monasterium istud personaliter accedens honorabilis vir D. Raczko de Byrzkow, Archidiaconus Litomericzensis ac Sacrista in ecclesia Pragensi, cum Reliquiis, quas propter tyrannidem Wicleffistarum & Hussitarum de ecclesia Pragensi, de scitu & mandato & voluntate D. Sigismundi Imperatoris, & D. Decani ac nonnullorum DD. Canonicorum dictæ ecclesiæ Pragensis abduci gnaviter sub salvo conductu procuravit; easdem causa rei servandæ in tribus cistulis clausas, obseratas, & sigillo minori capituli Pragensis sigillatas deposuit dictis Religiosis: inter nomina vero earum quæ describi poterant, numeratur ab illis ibidem caput Conthoralis S. Sigismundi, carens mandibula. Denique pag. 524 in Appendice ad Diarium, ubi nominantur Reliquiæ Sanctorum, quorum dies festos in anno invenire auctor non potuit, ponitur S. Gunebaldi Martyris pars insignis, quam esse de corpore unius filiorum S. Sigismundi haud temere suspicaberis.

[14] Tamajus Salazar Martyrologio suo Hispanico inscripsit S. Sigismundum, ob triplicem Viccensium in Catalania de eo traditionem sive fidem. Prima dicitur esse, quod ipse juvenis in vicinis montibus per biennium vitam eremiticam egerit: secunda est, quod duas imagines sanctæ Crucis ibidem reliquerit, quarum alteram Narbonæ emisset, [Veneratio in Catalonia.] alteram suis manibus fecisset: & hæ sunt quarum inventionem describit Domeneccus, easque in templo ad honorem S. Sigismundi constructo ait fuisse depositas. Tertia traditio stabilitur in Adversariis Luitprandi, ubi n. 61 ista leguntur: Corpus S. Sigismundi Regis Burgundiorum & Martyris, ablatum ab urbe Seduno, ad tractum Barcinonensem creditur delatum, & in monte Tesbiade depositum, quem montē Mauri voce decurtata vocant Monseve. Excipit Tamajus caput Pragam a Carolo Imperatore delatum. Verum integrum corpus Pragam tradi translatum fuisse supra diximus. Potuerunt aliqua ossa, sive S. Sigismundi sive filiorum aut etiam uxoris, ad locum prædictum fuisse delata: atq; hac occasione reliqua, nimia cum credulitate aut fingendi licentia, fuisse in vulgo recepta. Adversaria sub nomine Luitprandi hoc seculo fuisse protrusa, jam sæpius cum aliis viris eruditis ostendimus: qui autem ea commentus est, videtur habuisse aliquid ex Actis, ubi n. 8 dicitur Sanctus Montem petiisse ad instar Eliæ Thesbitæ.

[15] Simili modo etiam alibi sacra S. Sigismundi, aut uxoris, aut filorum ossa videntur in honore esse, velut si integrum corpus foret. [Mediolani,] Ita Paulus Morigius in Sanctuario Ecclesiæ & diœcesis Mediolanensis, & Vghellus in Præfatione ad Archiepiscopus Mediolanenses, scribunt, absque ulteriore probatione, Mediolani in ecclesia Ambrosiana esse corpus Sigismundi Regis & Martyris. Ita Guilielmus de la Croix, in Serie Episcoporum Cadurcensium ait, [Cadurci,] tempore Stephani primi Episcopi, qui seculo XI exeunte floruit, ibi condita corpora Sigismundi Regis geminorumque filiorum. Prætereæ Christophorus Hartmannus, in Annalibus Eremi Deiparæ Matris monasterii in Helvetia, [& in Helvetia.] asserit ad annum MCCCLIII Carolum IV Imperatorem dimidiatum S. Sigismundi Burgundiæ Regis caput obtulisse: quod negare nolim revera factum fuisse, cum is e Gallia rediret in Bohemiam: neque enim novum est capita dici, quibus pars bona desit; nihil autem nos cogit credere, ipsum quod Pragæ est plane integrum esse. Denique observo quod duo Sigemundi apud Hermannum Crombachium inter Vrsulanæ Societatis Martyres pag. 653 numerantur, forsan a posteris ita appellati, cum eorum nomina laterent. Potuit interim ejusmodi nominis, a Sigismundi nomine vix abludentis, institutio, occasionem alicubi dedisse, quo de eorum corporibus pervenerat aliquid, ut de S. Sigismundi Regis corpore id esse censeretur.

DE SANCTO BRIOCO
EPISCOPO IN BRITANNIA ARMORICA.

SECULO V VEL VI.

[Praefatio]

Briocus Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE G. H.

Briocum sive urbs S. Brioci in ea parte Britanniæ Armoricæ, quæ vergit ad Oceanum Britannicum, inter Maclovium vulgo S. Malo, & Trecorium vulgo Land-Triguier, urbes ad Oceanum Episcopales sitas, nomen debet S. Brioco, [Cultus ut primi Patroni,] qui istic Episcopus in monasterio a se condito vixit ac mortuus est: & solenni veneratione ut primus Briocensis diœcesis Patronus colitur prima die mensis Maji: in qua totum Officium Ecclesiasticum recitatur de S. Brioco, & per Octavam continuatur, festo SS. Philippi & Iacobi translato in primam diem non impeditam festo novem Lectionum. Est autem illud Officium, [Vita ex Officio proprio.] Brioci anno MDCXXI excusum, auctoritate Andreæ le Porc Episcopi Briocensis; qui Lectiones proprias, quas pro S. Brioci Vita damus asserit easdem in antiquissimis Breviariis haberi. Sed quoniam, inquit, non ea sermonis erat puritas, quæ legentes non offenderet, recitantibusque fastidium non ingeneraret, quod erat insolens & barbarum, germanæ Latinitati sic restituere conati sumus, ut & humilior non esset oratio, & ab Ecclesiæ lenitate non abesset. Adjunxit hymnos, sed ex ipsis Lectionibus delibatos, quos omittimus. Oratio autem propria talis est. Beatissimi Confessoris tui atque Pontificis Brioci, [Oratio.] quæsumus Domine, precibus adjuvemur: in cujus meritis semper es gloriosus & vehementer glorificandus.

[2] Eadem Acta S. Brioci edidit Gallice Albertus le Grand, in tractatu de Vitis Sanctorum Britanniæ Armoricæ, additis hinc inde nonnullis: [Cultus 29 & 30 Aprilis] citat præterea Breviarium Leonensis diœcesis in eadem Britannia Armorica, in quæ asserit festum ejus celebrari XXIX Aprilis. Hinc forsan Saussajus transtulit ejus festum ad diem XXX Aprilis. Allegat idem Albertus Breviarium Corisopitense; [1 & 2 Maji] in quo tradit festum ejus celebrari die II Maji. Verum ad hanc diem primam Maji refertur ejus solennitas in antiquis MSS. Casinensi S. Benedicti & Romano Ducis Altempsii, item apud Molanum & alios. At festum Translationis Reliquiarum ad propriam Ecclesiam agitur XVIII Octobris, [& 18 Octobris,] ex dicto die in alium non impeditum translato Officio S. Lucæ Euangelistæ: cujus Translationis historiam ex jam dicto Briocensi Breviario subnectimus: juxta quod, tempus vitæ colligi deberet ex tempore Sedis & mortis S. Germani Episcopi Parisiensis, a quo litterarum & virtutum studiis eruditus dicitur, eidemq; a parentibus oblatus, necdum annum ætatis decimum agens: & postea ab eodem in Sacerdotemconsecratus, non diu ante ejus obitum, qui contigit anno DLXXVI, ut dicetur ad hujus Vitam XXVIII Maji. His admißis posset statui, S. Briocum circa annum DL aut paulo serius natum esse: [tempus vitæ] & quia attigit nonagesimum ætatis annum, mortuum esse circa annum DCXL aut etiam paulo serius.

[3] Saussajus & alii nonnulli integro seculo seniorem faciunt S. Briocum, dum pro S. Germano Parisiensi substituunt Autißiodorensem, [non satis certum,] qui colitur XVI Iulii. Hinc suspicamur in Actis antiquis, quæ maluissemus genuino stylo, quantumvis barbaro, accepisse & dare, simpliciter nominari Germanum Episcopum. Ipsa Claromonte in Arvernis apud Carmelitas Discalceatos invenienda, indicaverat nobis olim Ludovicus Iacob Carmelita, etiam libris editis notus Parisiis. Dedit igitur operam ut ea inde nancisceremur R. P. Iosephus Ignatius a S. Antonio Carmelita Discalceatus ex Toparchis de Robec: sed responsum accepit, adeo antiquato & detrito charactere scripta esse, ut a nullo legi possint, nisi pauca hinc inde verba, unde sensus nullus haberi queat: impossibilem proinde descriptionem censeri. Interim veremur, ne pluribus post mortem Sancti seculis scripta, uti Armoricorum Sanctorum pleraque, multum habeant admixti furfuris, quod Officii auctor non secreverit, sed auxerit. Etenim placere non potest, quod S. Briocus parentibus idololatris natus dicatur, eosque cum sua Corriticiana gente deinde convertisse ad fidem Christianam. Britannia enim, quæ quidem Romanis subdita redactaq; in Provinciam, famoso illo muro dirimebatur a Pictis, [uti nec Acta, quibus male dicitur e gentilibus natus eos ad fidem convertisse,] erat tota Christiana tempore S. Germani Autißiodorensis, qui ad extirpandam Pelagianam hæresim illuc missus cum S. Lupo Trecensi, magnam ibidem reliquit sui nominis æstimationem; ut vel hoc fundamento Saussajus aliique videantur inducti ad S. Briocum illius disciplinæ adscribendum. Tempore autem S. Germani Parisiensis ingens quidem multitudo Saxonum ethnicorum effusa in insulam nova ibidem regna condiderat, quibus convertendis S. Augustinus & socii a S. Gregorio Papa mißi utilem deinde impenderunt operam; sed Britones, qualis Brioci saltem pater erat, persistebant in avita fide, etsi eam fortasse aliqui inter barbaros remißius colerent.

[4] Quid igitur? Aliquam indagandæ veritatis ansam præbere videtur gentis nomen, ex qua natus Briocus fuisse dicitur: quamvis ipsum quoque non absque mendo sit scriptum. [cum patrem saltem habuerit Britonem ex Cereticis vel Coretanis,] Cereticam gentem in ea Britanniæ parte norunt omnes, quæ Hiberniæ objecta fidem Christianam semel acceptam semper retinuit, & Britonibus ceteris, Saxonum dominatu oppreßis, perfugium præbuit: Coretanos etiam seu Coretavos fuisse scimus Britanniæ populos sub Romanis, eamque tenuisse partem ubi deinde Merciorum fuit amplißimum regnum, ab oceano usque ad Cereticos extensum. Legimus deinde apud Westmonasteriensem, ad annum Christi DLXXXVI, quod Archipræsules Theonus Londoniensis & Thadiocus Eboracensis, cum omnes ecclesias sibi subditas solotenus destructas vidissent … diffugerunt in Cambriam, cujus pars Ceretica erat: exemplum vero secutos ex Clero & populo multos, adeoque ex Coretanis seu Coritavis qui erant Thadioco subjecti, dubium nullum est. His autem positis habemus fundamentum duplicis de ætate & natalibus S. Brioci conjecturæ.

[5] Prima est, ut S. Germano Autißiodorensi in Britannia agenti & prædicanti, circa annum CCCCXXIX, fuerit a parentibus commendatus, [fuerit autem vel S. Germani Autissiodorensis discipulus seculo 5,] ductusque in Galliam, & usque ad annum DXX vitam prorogarit: & tunc potius inter Coretanos quam Cereticos natum crederem Briocum fuisse; quia labores & famam S. Germani ad hos usque pertigisse vix credo, cum nec Pelagianæ hæresios virus illuc penetrarit, utpote incultiores & ceteris Britonibus barbaros magis, licet Christianos: quare nec de illis domandis soliciti postmodum fuere Saxones. Altera conjectura est ut exeunte sexto seculo Briocus floruerit, aut ex Cereticis natus in Cambria, nunc Wallia, aut ex Coretanis ibidem exulantibus: verosimilius tamen ex Coretanis, si verum est quod Albertus le Grand, forte ex antiquis Actis, dicit, Eldrudam dictam S. Brioci matrem: hoc enim nomen Saxonicum est. Quidni enim Saxonicæ gentis mulier, & forsan adhuc ethnica, Cerpo (sic enim vocat Albertus) Britoni nupta, cum eodem Episcopum suum sequente, migrarit ad Cambros, ibique filium Briocum pepererit. [vel in Hibernia sec. 6 sub aliquo S. Germano educatus, non Parisiis.] Tunc vero vixerit ille tempore S. Germani Parisiensis sed quia hic nihil cum Britonibus scitur habuisse commune, potius quā illi credā commendatum fuisse S. Briocum, putabo in vicinam Hiberniā deportatum, communem tunc fere palæstram litterarum tam Britonibus quam Gallis, postquam illuc fidem intulerat S. Patricius; ubi plures Germani seu potius Gormani floruerunt; quorum alicui puer datus in disciplinam, & adultior in patriam suam reversus, [& adultior in patriam suam reversus.] primum quidem inter consanguineos utiliter laborarit extructo ibidem cœnobio; deinde ad Armoricos trajecerit, quo tempore partem ibi aliquam Comes Rigual gubernabat; cujus ætas si aliunde innotesceret, certius aliquid de Brioco doceret.

[6] Ordini Benedictino ipsum Sanctum & condita ab eo monasteria adscribunt, Arnoldus Wion, Dorganius, Menardus, [an Ordinis Benedictini.] Bucelinus in suis Martyrologiis, & Antonius Yepez in Chronico Benedictino ad annum 556. Verum Ioannes Mabillon, in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti quos refert ad primum seculum Benedictinum, maluit eum inter Prætermissos collocare, quod, ut ante præmonuerat, monasteria in Britannia Armorica, nondum paßim Ordini essent subjecta. Ex dictis autem sequeretur ipso S. Benedicto, qui solum anno CCCCLXXX natus est, seniorem multo fuisse Briocum, si fuit Autißiodorensis Germani discipulus: si autem in Hibernia posuit vitæ religiosæ tirocinia, & in Ceretica monasteria condidit; ejusdem illa extiterint disciplinæ, cujus alia ibidem a S. Davide Menevensi extructa idemque censendum de Aremoricis monasteriis aliis, quotquot advecti e Cambria Britones ædificarunt.

[7] Censent Sanmarthani, circa annum DCCCXLIV in dicto S. Brioci monasterio, [Sedes Episcopalis Brioci stabilita.] constitutam fuisse Sedem perpetuam Episcopalem per Nomengium, aliis Nomenoium Ducem horum Britonum: cui anno DCCCLXII mortuo succeßit filius ejus Herispogius, infra Ylispodius dictus, anno dein DCCCLXVI interfectus. Hujus tempore, ob infestationem Normannorum, corpus S. Brioci translatum fuit ad monasterium SS. Sergii & Bacchi, [Corpus ad Andegavos translatum.] quod seculo Christi septimo prope urbem Andegavensem constructum etiamnum extat. In hoc monasterio solennis aliqua postmodum facta translatio ita describitur in charta ejusdem monasterii a Mabillono edita. Henricus Rex Anglorum, & Dux Normannorū & Aquitanorum, & Comes Andegavorum, omnibus sanctæ, Ecclesiȩ Dei filiis salutem. Noverit universitas vestra quod anno ab Incarnatione Domini MCLXVI & regni nostri X, pridie Kalendas Augusti, Luna XXX, die Dominica, me præsente translatum est corpus S. Brioci Confessoris Episcopi in ecclesia B. Sergii, [Translatio ibidem facta an. 1166.] quæ est Andegavis, & honorifice repositum in eadem ecclesia, officium præbente Guillelmo Andegavensium Episcopo, assistentibus Guillelmo ejusdem Ecclesiæ Abbate, Guillelmo B. Albini, Hugone S. Nicolai, Guillelmo B. Mauri Abbatibus, cum multo Clerī populique tripudio, Guillelmus Omnium Sanctorum Abbas huic Translationi interfuit, & Conanus Comes Britanniȩ. Hæc ibi. De aliquibus S. Brioci reliquiis, anno MCCX ad propriam ejus Ecclesiam relatis, historia infra datur, ex supra citato Officio S. Brioci.

VITA
Ex Officio proprio Ecclesiæ S. Brioci.

Briocus Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

EX MSS.

[1] Briocus nobilis genere, ex gente a Corriticiana, non sine alto Numinis consilio, editus est. [Prænuntiatur ab Angelo parentibus] Ut enim futura viri sanctitas signo portenderetur, apparet matri dormienti, nec minus erroris gentilitii quam noctis profundȩ tenebris involutȩ, e cælestibus spiritibus unus: qui eam de filio, quem Deo carum, divinis muneribus insignē, Christianȩ religionis fautorem & propugnatorem paritura erat, admonet; eam amplius jubens a vana idolorum religione maritum suum deterrere. Obstupescit mater: quȩ sibi ab Angelo credita commissaque fuerant ipsius beatissimi spiritus jussu viro suo exponit. Qui nocte subinde tertia solutus in somnum, Angelo sibi eadem prȩnuntiante fruitur, [per hoc conversis:] ab eo nonnihil infidelitatis insimulatus; quod suæ siquidem conjugi, quæ circa visionem non semel audierat narranti, fidem non habuisset. Recedente itaque Angelo & diluculo illucescente, amicis suis quæ viderat cuncta narravit. Statim igitur idola b quȩ habebat universa comminuit, & pauperes dimidia bonorum suorum parte recreare cœpit.

[2] Tempore a natura constituto mater fit puerpera. Infans cælesti monitu Briocus nominatur, [puer eximiæ virtutis,] qui cælestem & vere Angelicam vitam instituit. Mirum quam maturis moribus ætate nondum matura extiterit, quā senilem animū in juvenili corpore monstrarit. Nam neq; cum coȩvis ineptire, neq; nugas pueriles agere, sed ad meliora festinare cernebatur. Cum autē annos, quibus ad bonas artes puerilis ætas informatur, attigisset; mater ejus, [traditur erudiendus S. Germano Ep. Parisien.] mandati quod prius ab Angelo acceperat memor, Briocum B. c Germano Parisiensi Antistiti credere satagit erudiendum: sed pater eum domi continere contendit: ne sacris initiaretur, quem fortunarum suarum heredem relinquere optabat. Interim Angelus, quod divinæ voluntati suam opponeret, parentem arguit: & ut Germano filii sui institutore utatur, præcipit.

[3] Nulla mora, dantur puero comites, qui eum ad D. Episcopum deducant: cujus limina cum jam propius pius urgeret, [honoratur volatu albæ columbæ,] adest Germanus qui Deo plenus, quis puer, quo ex sanguine & patria, quantū in orbe Christiano jubar, quam sublimis sacri Euangelii propalator foret, prædicit. Ecce autem dum Briocus sanctum Antistitē salutat, & ad ejus pedes demissius inclinatur, albæ cujusdā columbȩ species advolare, & sacro Brioci vertici insidere visa est. Hospiti exinde recens accedenti congratulatus est sanctissimus Prȩsul, [imbuitur doctrina & virtute.] idem magister & hospes. Dici vero vix potest quā brevi tempore bonas artes, laboris improbitate & bonitate ingenii, puer Briocus adeptus sit. Nec minus pietatis operibus quam optimis artibus invigilabat. Cum enim nondū decimū ȩtatis annum excederet, res suas, quantulȩcumq; essent, [leprosis donat vasculum,] vel ad vestes quibus corpus amiciebat, egenis distribuebat. In quibus illud celebre & ad memoriā insigne, quod cum die quadā vasculum hausturus aquam deferret, occurrerunt quidam leprosi, eleemosynā ab eo petentes: ille, intimo cordis dolere ex hominū miseria commotus, urnā (cum nihil aliud haberet in promptu) leprosis dedit. [aliud divinitus accipit:] Agitur idcirco Briocus reus apud Germanū, tamquam rei suæ & monasterii temerarius profusor. Quid faciat pius adolescens in tam ancipiti rerū angustia? Procumbit ad altare, fundit preces & lacrymas, interim vasculū ȩneum mirȩ pulcritudinis videt divinitus allatum, quod magistro suo porrigit.

[4] Acerrimos hominū hostes aptissimis armis juvenis & strenuus miles afflixit, [dæmonis technas eludit:] carnē assiduis jejuniis, dȩmonē crebris orationibus. Quapropter cū aliquando quemdā probum & egregium juvenē horribili idolo & spectro improbus spiritus terrefecisset, necnon invasisset; unus omniū Briocus fudit belluā & liberavit adolescentē. [sanat pridem spina læsum,] Eodem tempore quidā juvenis, cui spina pedi infixa miros cruciatus infligebat, prȩsentē Brioci opem efflagitavit, cui sanitatē brevi oratione & aquȩ lustralis aspersione feliciter impetravit.

[5] Agebat annos obeundo Sacerdotio maturos, cum duo sacrorū ordinū candidati B. Germanū Antistitem conveniunt, quorū explorato captu tertium cum ipsis ordinat Briocū. [consecratus Sacerdos] Affulget interea divinȩ benevolentiȩ non vulgare argumentum: nam dum inauguratur Sacerdos, & sacrȩ Pontificis manus ordinandorū capitibus imponuntur, e summo tēpli tholo columna ignea Brioci cervici instare visa est. Divinus ille Spiritus, qui hanc famuli sui ordinationē signo suo comprobat, [columna ignea apparente.] simul intimo sapientiȩ lumine & inusitato caritatis fervore pectus ejus cumulat. Quo fit ut post non multo monitus ab Angelo, iter in patriā, magistro valere jusso, cum uno comite meditatus sit, parentes aliosq; nō paucos Gentiliū errore captos ad fidem Christi conversurus. [prædicit malaciam maris:] versurus.Jam ad littus maris accedebat, cum navē ibi adversa tempestate per septem continuos dies remoratam, nautasque mœstos invenit, quos sic amice consolatus est: Confidite, amici, cras simul navigabimus, æquor, Deo dante, mitescet.

[6] Altera die Briocus navē conscendit, solvit portu vento secundo & tranquillo mari: [navigat in patriam:] verū ecce delphines & ingentes belluȩ navē circumstant, fluctus excitant, & exiliunt quasi nautas voraturi. Pallent omnes, unus omniū Briocus alios imperterritus confirmat, & precibus suis catervā immanem avertit. Fruuntur tandem optato littore, ex quo Briocus una cum comite lætus paternā domū pervenit. Tunc vero parentes ejus lautum & opiparum conviviū celebrabant, [sanat femur fractum:] quod singulis quibusque Januarii Kalendis consueverant instruere. Agebantur per multos dies ludi profani, personabant ȩdes canticis, ducebantur choreȩ; in quibus dum insolentius quidam exultaret perfringit sibi femur, & luctuosis clamoribus vociferatur. Inde campus Brioco aperitur impios & nefarios ritus Paganorū objurgandi, & astantes omnes ad fidē, reddita ex tempore viro sanitate, convertendi. [& morsum rabidi canis:] Contigit eodē tempore ut puer quidā, canis rabidi morsu in furorē actus, linguā suam dilaniaret, cum alia sibi aliisq; nocendi prȩrepta esset occasio. Ad Briocū, cujus fama meritorū jam late per provinciā invalescebat, adducitur, quem digito in os ejus inserto sedat & sanat. His peractis, septiduanoq; [convertit multos.] indicto jejunio, parentes ceterique Corriticiani vetus gentilitiū abdicare, fidē amplecti, & doctrina fidei prȩmissa baptismoq; suscepto totos se Christo mancipare.

[7] Fide per universam provinciā propagata B. Briocus templa in honorē Dei & sanctorū locis opportunis curat ædificari: [templa construit:] ipse vero templū in vasta quadam solitudine conficit, ubi cum plurimis Religiosis diu noctuq; Deo deservit. Hoc diabolus ægre ferens, modo terret operarios in fabricam templi incumbentes, eorumq; uni, dum ligna secat, pollicē prȩ scindit, [pollicem abscissum restituit:] quem Briocus virtute divina restituit: modo sanctum ipsum vultu horrendo verbisque & clamoribus importunis aggreditur, quē tamen despicit & a se suisque procul amandat. Urgebat aliquādo fames universam provinciam: quapropter multi inedia compulsi confluunt in monasteriū: quos Briocus humaniter excipit, reficitq; [in fame publica multos alit:] panibus, quot in Fratrum alimoniam residui sunt. Verum Deus hanc eleemosynam ubere annona & ad proximam fertilitatem sufficiente compensat.

[8] Nocte sacra Pentecostes, cum forte post expletum officiū in choro lenis sopor eum invasisset, [Angeli monitu in Armoricam discedit.] admonitus fuit ab Angelo, ut minorē Britanniam peteret, novo pietatis & eruditionis suȩ lumine eam conspersurus. Paruit Deo, & ductis secum centū sexaginta octo comitibus vela fecit: navis vero in medio cursu obsistente diabolo sistitur, cujus conatus Briocus frangit. Rapitur deinde navis celeri fuga & in littore Armorico conditur. Ut terram tenuerunt, d locum monasterio sortiuntur, quod brevi Fratrū piorumq; [monasterium condit:] Armoricorū opera consurgit & perficitur. Interea pestis ingens Corriticiam universam labefactabat, cui fugandæ accitur Briocus, cujus adventu purgatur aër luesq; penitus extinguitur. [pestem pellit] Mox igitur ad Fratres suos reversus revisoq; monasterio quo patriā repetens excesserat, ad fidē & pietatē disseminandā alio sedē mutat, & ad eam soli Armorici partem, quȩ postea de ejus nomine Briocensis dicta est, cum octoginta quatuor viris appellit. Ibi Comitis e Rigualis liberalitate, primum oratorium in valle nemorosa juxta fontē amœnissimū, [aliud monasterium extruit.] non procul a flumine quod in portū Cessoniū influit, deinde monasteriū in ȩdibus ipsius Comitis ab eodē sibi tū sanguinis tum redditȩ sanitatis gratia concessis ædificavit.

[9] Floruit ibi Briocus Pontificali dignitate, floruit miraculis & insigni pietate. Itaq; post nonagesimum ætatis suæ annum, videns ultimū sibi vitæ diē instare, Fratres universos convocat, quos piis & sapientibus verbis exhortatus est: [pie moritur, suis visus in cælum ferri.] tum indicto & servato ab omnibus sex dierum jejunio, sacris Ecclesiȩ symbolis prȩmunitus, migravit ad Dominum. Non citius autem excessit spiritus, quā corpus exanime domum totam suavissimo odore, per id temporis quo inhumatū jacuit, complevit. Eo die Marcanus vir probus & religiosus se, Deo ita concedente, vidisse animā B. Brioci in cȩlum, quasi columbā a quatuor Angelis, aquilarum speciē referentibus, evectā, testatus est. Eodem ipso die Simanus, vir etiā religiosus & S. Brioci discipulus, tunc Corriticianus incola, se per somnium scalam ad cȩlum usq; productā, atq; per eam magistrum suum, prȩeuntibus & sequentibus Angelis, ascendentē vidisse retulit. Quapropter cum hac visione permotus in minorē Britanniā properaret, eique dæmon in puppi sub media nocte dormienti spiritū præcludere vellet, [claret miralis.] ille nominato & invocato Brioco liberatus est. Multa sunt & illustria miracula, quæ Deus servi sui Brioci meritis, sive quis nomē ejus inclamaret, sive ad ejus tumulū quis accederet, edidit. Hinc est quod multus honos ejusdē f corpori, in basilica SS. Sergii & Bacchi prope Andegavum collocato, in hodiernum usq; diem habitus sit.

ANNOTATA.

a Corriticiana gens, male in Hibernia ab aliquibus locata, pro Cereticis vel Coretanis Britonibus accipienda est.

b Patrē aut gentē S. Brioci fuisse idolis addictānō credimus.

c S. Germanus sedit Parisiis an. 555 aut sequenti usq; ad an. 576, quo mortuus; & colitur 28 Maji.

d Traditio est appulisse ad portū Trecorium, ubi dein urbs Episcopalis Trecora seu Trecorium constructa est.

e Le Grand scribit hunc Comitē Rigualem primo obfuisse, verum morbo occupatum destitisse, & dein sanatum præstitisse favorem.

f Eo translatum inter annum 862 & 866, quo præerat Ylispodius Britanniæ, ut supra monuimus, & infra habetur.

HISTORIA TRANSLATIONIS

Briocus Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

[1] Anno supra millesimum ducentesimo decimo, Philippo Gallorū Rege, [Anno 1210,] & Petro in Episcopū Briocensem cooptato, translatæ sunt Reliquiæ Beati Brioci in Ecclesiā suam Briocensem. Novū Antistitē novus ardor incessit, piū Parentē & Patronū suȩ diœcesis religiose colendi. Quapropter vocato Fratrum suorū Collegio, uno eorū ore discit corpus sanctissimi Prȩsulis in Ecclesia SS. Sergii & Bacchi, [Petrus Episc. Eriocensis] in suburbio Andegavensi sita, conservari, nullumq; aliud B. Brioci monumentū sibi relictū fuisse, præter cymbalū & insulā Hoc audito pergit Rev. Pater Andegavū, aliquid de sacris Reliquiis rogaturus. [adit Episc. Andegavensem] Sed ut in agendo prudentissimus erat, ne repulsam pateretur, prius Episcopum primoresq; Cleri Andegavensis supplex adit, ut Cœnobiarchā Cœnobitasq; SS. Sergii & Bacchi convenirent, favorē & opē quibus quisq; valebat adhibituri. Audiunt omnes: [dein Abbatem & monachos SS. Sergii & Bachii,] & venerabilē Episcopū in Cœnobium deducunt. Adveniente itaq; crastino horaq; Capituli, ipse tanto lepore tantaq, urbanitate sermonem de divina Scriptura instituit, ut si vel majorem monasterii partem petiisset, volentes concessissent.

[2] Finito sermone, Abbati primisq; monasterii Patribus mentē suam aperit Episcopus: adjiciens insuper quod si voto satisfecissent, Briocensem Ecclesiam firmū deinceps perpetuumq; [re serio proposita & considerata,] fœdus cū ipso monasterio percussurā, mutuas & auxiliares manus prȩbituram, & Abbatibus defunctis tamquā Episcopis suis justa persoluturā. Secedit interim Abbas, rationē cū Fratribus initurus: agebatur enim dubie, veritus primū ne iram Beatissimi Pontificis, corpus ejus integrum & tale tot seculis servatū imminuendo, in seipsum provocaret: deinde indignum existimabat tanti Prȩsulis voto non obsecundare. Reserio & mature cogitata, vox omniū fuit, Pontificis animo satisfaciendū: [e corpore S. Brioci] verum ne tumultus excitaretur in monasterio, placuit rē secreto peragere. Dum itaq; finito Matutino Fratres dormitoriū petunt, Abbas Patresque rerum conscii, albis amicti, capsulā argenteā, sacrum pignus concludentē, e summo altari, prȩsente Episcopo, deponunt; qua aurificis ingenio & labore aperta, suavissimus odor astantes perfudit. Tunc apparuit beatissimi Pontificis corpus cervino corio inclusum, ex quo venerandus Abbas brachium alterum, duas costas, [accipit brachium 2 costas & partem cervicis] & cervicis nonnihil detraxit deditq; Episcopo Briocensi. Reperta fuit etiā in eadē capsula tabula marmorea, in quam litteris aureis hæc incisa fuerant: Hic jacet Corpus Beatissimi Confessoris Brioci Episcopi Britanniæ, quod detulit ad basilicam istam, quæ tunc temporis erat capella sua, Ylispodius Rex Britannorum.

[3] Episcopus Petrus pretiosum munus in loculo decenti reponit; sacrȩq; sarcinulȩ studiosus, suum pignus apud Thesaurarium Andegavensem familiarem suum deponit. Mane autē facto, voti sui compos effectus, audita Missarum solennitate patriā cogitat, & se sancti depositi vigilantissimus custos ad iter accingit. Per id igitur temporis Andegavensis Antistes beatissimi Prȩsulis Reliquias usq; [cum solenni apparatu discedit,] ad portas urbis longo & eleganti totius Cleri ordine prosequitur. Cum autē de nocte Episcopus Petrus somnum caperet, astitit ei B. Briocus multa luce circumfusus, Cura, inquit, cura Fili mi, ut membra mea cum honore in mea Ecclesia recipiantur. Monitis sancti Prȩsulis bonus Prȩsul obtemperans, nuntios præmisit qui Clerum cunctumq; populum Briocensem paratos juberent, ut luce Divo Lucȩ sacra sancti Patroni plebē suam visitantis Reliquias honorifice exciperent. Parantur universi occurritq; numerosa & lȩta multitudo; atq; [& ad propriam ædem transfert 18 Octobris.] inter alios Comes Alanus, qui cum sacras Reliquias in Ecclesiā deferret, ac limē ejus pulsaret, ita exilire & moveri cœperunt intra loculum suum, ut certo constiterit, gratissimum esse beato Pontifici membra sua eum in locum afferri, quem vivus plurimum dilexerat.

DE S. THEODVLPHO ABBATE
S. THEODERICI IN OR REMORVM MONTE.

SUB FINEM SECULI VI.

[Praefatio]

Theodulphus, Abbas S. Theoderici, in Or Remorum monte (S.)

AUCTORE G. H.

Acta S Theodulphi duplicia habemus, alia ex codicibus Mss. monasteriorū Bonifontis in diœcesi Remensi, & Clarimarisci prope Audomaropolim, atq; alio nostro, uti & ex quodam MS Reginæ Sueciæ , signato n. 1456, quæ omnia contulimus cū editione Lucæ Acherii inter Acta Sanctorū Ordinis Benedictini seculo primo, [Acta duplicia habentur ex Mss.] & Historia Ecclesiæ Remensis a Flodoardo conscripta: nam ex hisce Actis pleraq; inseruit lib. 1 cap. 25 Alia habemus Acta ex MS. aliquo nostro & aliis Mss. Trevirensis Carthusiæ & Nicolai Belfortii. Fuerūt hæ prius multo copiosius conscripta, ex isq; alia nitidius efformata, quæ quia apud Lucā Acheriū legi possunt omittimus, ante magno labore collata, & alia ut antiquiora solū damus, forsan adhuc ex aliis plenioribus Actis decerpta. [antiquiora dantur.] In Ms. Trevirēsi annectebātur ista, quæ infra damus de S. Theodulpho Trevirensi, ab hoc Remensi plane alio: cum eo tamen hic conjungendo, ut diversitas illa clarius appareat.

[2] Floruit S. Theodulphus seculo sexto, & nonagenarius e vivis exceßit: [Tempus vitæ & obitus:] in juventute Clericatui adscriptus sub Ecclesiastica profeßione vixit, dein in monte Or, in monasterio S. Theoderici, vulgo S. Thiery, prope urbem Remensem monachus effectus est, sed num a S. Theoderico an ab ejus successore admissus, dubitatur. Mortuus est enim S. Theodericus circa an. DXXXII, ad sepulturā delatus a Rege Francorū Austrasiorū Theoderico, sub S. Romano Episc. Remensi successore S. Remigii: Sanctus vero Theodulphus, cum annis duobus supra viginti monachus terram coluisset, in Abbatem electus est, & in senectute magna sub finem dicti seculi videtur vita functus, [memoria in sacris Fastis.] hisce Kalendis Maji: quo die memoria ejus inscripta est MSS. Martyrologiis, Remensi Ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, Trevirensi S. Maximini, Leodiensibus S Lamberti & S. Laurentii, Bruxellensi S. Gudilæ, his ubiq; verbis. Remis depositio S. Theodulphi Presbyteri, quæ eadem leguntur apud Grevenum & Molanum in Additionibus ad Vsuardum, item apud Galesinium, Canisium, Ferrarium, Wionem & alios. Menardus Abbatem appellat, uti etiam Saussajus: qui deinde dicit, quod ob splendidiorem Apostolorum coronam, id est propter festum SS. Philippi & Iacobi hunc diem sibi vindicans, transitus S. Theodulphi Remis colitur die sequenti, quo die plures de S. Theodulpho Trevirensi agunt. De monachatu ejus legatur Carolus le Cointe ad annum 533 num. 56. Interim ipsius monasterii Prior infra citandus asserit primum fuisse Adalberonem Archiepiscopum, qui istic Benedictinos collocarit, eoque manifesti erroris putat convictum Trithemium. Flodoardi tempore, Clerici ibi, non monachi erant.

[3] [Corpus in suo monasterio honoratur] Primus quem legimus S. Theodulpho honoris aliquid detulisse, fuit Sonnatius Episcopus Remensis, qui an. DCXXXVII obiit, & testamento suo (quod Flodoardus lib. 2 cap. 5 exponit) legavit argentum, ad sepulcrum Domni Theodulphi fabricandum vel exornandum. Corpus tamen primum sub Adalberone Archiepiscopo fuisse de terra elevatum, adeoque decennio post mortem Flodoardi, habent quædam monasterii MSS. narrantia S. Theodorici elevationem. De hac suo tempore videbimus: de Theodulpho mox contrarium ex ipso Flodoardo parebit: interim quod ad honores eidem in ipso monasterio delatos attinet, doceri de iis potest aliquid ex Actis S. Rigoberti Remensis Archiepiscopi, datis IV Februarii, ubi ejusdem translatio describitur, & aliquoties mentio fit S. Theodulphi. Cum enim dictum esset, quomodo anno DCCCLXIV ad monasterium Theodorici delatum sit corpus S. Rigoberti ab Archiepiscopo Hincmaro; [ultra annum 364,] dicuntur num. 7 tres candelæ unius quantitatis accensæ sub nomine S. Theoderici, S. Rigoberti, & S. Theodulphi. At Hincmari successor Fulco, anno Sedis primo, Christi DCCCLXXXII, in ecclesia felicissimæ Mariæ Dei genitricis & perpetuæ Virginis, [dein Remis in S. Mariæ an. 882,] decenter almos collocavit duos Christi Confessores, Theodulfum & Basolum hinc & inde, medium autem B. Rigobertum, ita ibidem dicitur num. 11 & eadem transcribens Flodoardus lib. 2 cap. 15, sub finem addit: Ecclesia S. Dionysii extra murum civitatis, Canonicorum Remensium studio sumptibusque restructa, ibidem, cum B. Theodulfi pignoribus, honorifice venerantur illata, scilicet S. Rigoberti & aliorum ossa: quod ab Heriveo Archiepiscopo factum tradit idem Flodoardus lib. 4 cap. 13 his verbis: Remis ecclesiam in honore S. Dionysii constructam consecravit; ubi & membra Sanctorum, [in S. Dionysii anno 919.] B. Rigoberti Episcopi & S. Theodulphi, servanda tradidit, utique jam pridem elevata de terra, ut supra insinuavimus, & in portatili arca collocata.

[4] Sedit Heriveus ab anno DCCCC, usque ad XXII secuti seculi X, cujus tempore Hungari Gallias ingressi, cædibus, incendiis ac rapinis pene cuncta vastarunt, ipsumque monasterium S. Theoderici flammis exusserunt, uti testatur Flodoardus lib. 1 cap. 26, in Chronico ad annum DCCCCXIX. Hac occasione est verosimile etiam ipsius S. Theodorici corpus illatum in urbem, [Treviris ipsum numquam fuit:] & ad eamdem forte S. Dionysii ecclesiam, in quam Heriveus transtulerat SS. Rigobertum & Theodulphum. Interim Trevirense quoddam MS omnia confundens, SS. Theodorici est Theodulphi corpora ipso eodem tempore dicit esse Treviros translata; & his etiam paulo post eversis, latuisse, donec anno MCXL corpus S. Theodorici repertum proprio restitueretur loco ab Adalberone Archiepiscopo, anno autem MCCXL corpus S. Theodulphi inveniretur. Etenim uno eodemque tempore, ut ex Cantipratano constabit, inventum est Treviris cujusdam S. Theodulphi corpus & fratris ejus Theodorici, & utrumque Treviris mansit: sed diversum ab iis corporibus quæ Remis in honore erant Manifeste autem se prodit falsitas figmenti, quo pi Treviros dicuntur translati; dum constat Treviros prius ac sæpius ab Hungaris vexatos quam Remos; hos vero nec captos ab iisdem fuisse; & nisi jam Remis fuisset corpus S. Theodulphi, ingruentibus hostibus eo ferendum fuisse; sicut tunc factum de corporibus SS. Basoli & Remigii scribit Flodoardus lib. 2 cap. 3 & lib 4 cap. 21. Simili figmento ex alio Trevirensi MS. legitur apud Mediolanum (imo Mediolacum) sub quibusdam versibus, quod S. Liutwinus Præsul Trevirorum & Remensium, idemque fundator Mediolacensis monasterii, corpus S. Theodorici & S. Theodulphi in ecclesia S. Eucharii posuit: obiit enim S. Luitvvinus, juxta Brovverum in anno DCCXVIII, quando sepulcra quidem in honore erant, sed necdum forte elevata corpora.

[5] Accedit quod, ut annotat Mabillon, anno DCCCCLXXVI, Lothario Rege præsente translatio ex urbe ad monasterium celebrata, [sed rursus in monasterio an. 976 & 1100.] solenni ritu quotannis XV Aprilis cum officio proprio hactenus commemoratur. Deinde vero, ob pestem anno MC ingruentem, una cum S. Theoderici Abbatis corpore per vicos circumpositos delatæ sunt reliquiæ S. Theodulphi, ac postmodum anno MDCXXIX, Anna Austriaca felicis memoriæ, Regis Christianissimi Ludovici XIV matre præsentiam suam dignanter exhibente, thecæ argenteæ includuntur, excepto capite quod anno MDCLVII in argentea effigie compositum est. Hæc Mabillon, quibus similia invenio in epistola quadam, anno MDCLV data a Theodoriciani monasterii Priore R. D. Ioachimo le Contadi, ad quemdam ex Ordine Prædicatorum virum eruditum, Treviris agentem: in qua addit, translationem novißimam factam esse ab Episcopo Cataulaunensi, scilicet Henrico Clausse, cum Remensis Archiepiscopus Gabriel a S. Maria, eo anno mortuus, [novæ thecæ inciusum an. 1629.] aut in extremis ageret aut necdum successorem consecratum haberet; ad fuisse autem Athanasium Mongin, Visitatorē Congregationis S. Mauri per Franciæ Provinciam; & inventum esse corpus S. Theodulphi integrum, ossaque omnia suis queȩque locis decenter composita, excepta carne quȩ incinerata est reperta. Deinde MS. Legendarii parte 1 docet, quod Abbas Ramboldus loculos duos novos, anno Christi millesimo centesimo, fieri fecit: in quibus eorumdem Sanctorum pignora sacra collocavit, forte post pestem eorumdem circumlatione repressam, ex eleëmosynis vicatim collatis.

[6] In altero deinde ejusdem sui Legendarii tomo reperisse se ait idem Prior, quod, cum in pago Catalauno ad Teslam, qui milliari uno distat a monasterio, lues inguinaria maximam hominum partem absumpsisset; illi qui restabant Abbatem tunc Radulfum supplices accesserunt, & rogarunt, [quod sub Abbate Radulfo sec. 13 luem inguinatiam represserat.] quatenus Sanctorum Theodorici & Theodulphi loculos processionaliter ad locum infectum & circumcirca perferri permitteret: quod cum factum fuisset, Sanctorum meritis & precibus omnis continuo morbus cessavit. Ex quo tempore in locis vicinis ad eosdem Sanctos populi devotio plurimum aucta fuit, ita ut pagi aliqui S. Theodulphum (Gallice Saint Thiou) in patronum singularem sibi delegerint. Sciendum quoque, in monasterio nostro, ab antiquissimo tempore usque in prȩsens, singulis annis, Paschæ die altera, processionem valde solennem institui, in qua feretrum ejusdem S. Theodulphi pientissime circumfertur, ad eamque maximum semper concursum fieri omnis generis hominum. Hactenus ille, sed Gallice scribens: qui si ipsa Latina Legendarum verba nobis exhibuisset, in iisque Ramberti Abbatis nomen cum anno MC conjunctum; certius judicaremus erratum in Catalogo Abbatum apud Sanmarthanos, ubi Raimbaldus an. MLXX rexisse, succeßisse an. MXLXXVIII Rogerius, huic porro anno MLXXXVIII Radulphum dicitur, & usq; ad MCXII vixisse. Quod si annum ex sua conjectura adjecit Prior, tutius erit existimare pestem anni MC, cujus meminit Mabillon, esse ipsam quæ a Priore vocatur inguinaria: & novas sub Raimberto capsas annis pluribus citius fuisse confectas.

VITA
Ex vetustis MSS. Codicibus.

Theodulphus, Abbas S. Theoderici, in Or Remorum monte (S.)

BHL Number: 8099

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Beatæ, benedictæ, gloriosæque Trinitatis natura una est, sed sine discretione; opus trium Personarum unius, [Laudatur sanctissima Trinitas] & unius trium: Ecclesia quippe Catholica Patrem confitetur esse Deum, factorem cæli & terræ, visibilium & invisibilium; & Filium esse Deum, per quem omnia facta sunt; Spiritum sanctum quoque esse Deum, de quo Apostolus, Omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. [1 Cor. 12, 11] Et Pater in voce sonuit, Filius in homine, Spiritus sanctus in columba apparuit. Sed videsne quod natura unitatis communicat singulis indiscrete omnia, & concordia trinitatis cooperatur in singulis propria? In officiis vero Ecclesiȩ Spiritus sanctus gratias dividit, Filius ministrat, Pater operatur: de quibus pauca dicenda sunt ad evidentiam eorum quæ sequuntur. Fides, spes, caritas, & ceteræ virtutes, gratiæ vocantur: quoniam fidelibus a Deo gratis dantur. Quarum quidem donum simplex est: quoniam non danti, sed accipienti suffragatur. Effectus vero duplex; quoniam dum accipiens eas proximo ministrat, ejus salutem & augmentum suæ virtuti operatur. Earum dona personæ Spiritus sancti Apostolus apte attribuit. Divisiones, inquietus, gratiarum sunt, idem autem Spiritus: nam Spiritus sanctus spiritalitas & sanctitas Patris & Filii est, & creatrix gubernatrixque omnium Trinitas, hominem condens, spiritalitate, id est, rationabilitate; & sanctitate, id est, similitudine sua eum insignivit. [1 Cor. 12, 4, 1 Cor. 12, 5] Ipse quoque Apostolus gratiarum ministrationes personæ Filii convenienter annotavit: Divisiones, inquiens, ministrationum sunt, idem autem Dominus. Nam filius hominis homo factus, minister circumcisionis, nec ministrari sibi, sed ministrare voluit. Et quoniam natura est patris ut filiis suis benevolentiam impendat; consequenter idem Apostolus, personæ Patris operationes adscribit; Divisiones, inquiens, operationum sunt, idem vero Deus. [1 Cor. 12, 6] Distribuit ergo charismata Spiritus sanctus, ministrat vero ea Filius per adjutores. [2 Cor. 5, 20] Et item. Pro Christo legatione fungimur. Operatur autem ea Pater in nobis filiis, dum ex donis ad merita, ex meritis autem ad beatitudinem nos perducit. Indiscreta tamen operatio Personis est, quibus identitas essentiæ invariabilis est.

[2] Cum ergo charismata virtutum proximis nostris, adjutores Dei & Vicarii Christi, [ejus donis collaborant, qui Vitas Sanctorum edunt.] doctrina & operatione ministramus; profecto, ut ex donis ad meritorum augmenta proveniant, eos animamus. Cum vero vitam illorum, qui ex meritis beatitudine donati sunt, ad excitandam fidem eorum scribimus, & scribentes laude attollimus; proculdubio salutare poculum, quo spiritali desiderio inebrientur, illorum ori apponimus. Hujus autem ebrietatis lætitia tunc maxime in eis convalescit & innovatur, cum revoluto temporum curriculo, annua vel festa dies, qua beatitudinem adepti sunt, celebratur. Fit enim frequens concursus ex devotione fidelium, resonant choris alternantibus psalmi & laudes hymnorum, recitantur Spiritus sancti gratiæ; id est, virtutes, quas gratis distribuit Sanctis, ex mensura sibi placita; & ex virtutibus, prout vult distributis, procedentia merita. Quibus omnibus hinc justi proficiunt; hinc rei, nexibus peccatorum gravati, interventu ipsorum precantur a delictis absolvi; orant alii ut sanentur infirmi, genitorum vita continuetur, natorum sospitas comitetur; temporum tranquillitas, pax diuturna rerumque necessariarum optata succedat affluentia. Quoniam ergo ex charismatibus (ut dictum est) profluunt Sanctorum merita; ex meritis non modo beatitudo provenit, sed & in vita eorum & in morte stupenda fiunt miracula. Quorum alia malinas a æquiparant immensitate, ledones alia numerositate, alia rivulis conveniunt parcitate, quæ ex scriptorum provenit negligentia vel raritate. Peritioribus ergo nautis alta relinquentes, rivulum ejus tranare cujus porticum incolimus, eodem mentium nostrarū [imbecillitatem] sustentante, id est, pauca gesta & miracula scribere, satagemus: ut ad portum ejus, id est, beatitudinem, pervenire valeamus: cujus amatoribus stylus noster, etsi incultus, importunus (ut reor) non erit, si modo vera narrare studuerit. b

ANNOTATA.

a Ad Vitam S. Hermelandi 25 Martii num. 14 diximus ex Beda, Omnes cursus maris in Ledones & Malinas, id est, minores & majores æstus, dividi: pleniorem reiexplicationem ibi vide.

b Pleraque hujus Prologi in MS. Trevirensi contracta, bona pars etiam omissa fuit.

CAPUT I.
Prior pars vitæ, miracula ante dignitatem acceptam patrata.

[3] Sicut topographia docet, sinus Aquitanicus a flumine Ligeri protenditur usque ad Garumnam fluvium: ex quo sinu, [S. Theodulphus in Aquitania nobili prosapia ortus,] sicuti a majoribus nostris accepimus, ortus fuit vir Domini Theodulphus, ex orthodoxis orthodoxus. Qui ab ipsis cunabulis, secundum nomen suum a, Dei dulcedine perfusus, & De dulcedini infusus est: ut evidenter clareret, quod non fortuito, sed divinitus, hoc vocabulum sortitus sit. Effulsit prosapia sua, velut radius solis ab excelsis montibus, aulicorum Optimatum generositate, Præsulum dignitate, monachorum religiosa humilitate: cujus prosapiæ alteram partem, scilicet aulicorum procerum pompam, ut Sanctus posthabuit; alteram imitatus est & moribus excoluit. [puer litteris imbuitur:] Nam inter rudimenta pueritiæ stupendus erat geminus vigor mentis ejus, quo præduce honestati majorum suorum jam uniebatur, & litterarum scientia coætaneos suos præibat; & notandus erat gressus corporis, index religionis, qua velut ex lineari successione ingrediabatur. b

[4] Adolescentiam ingressus, pudicitiæ labem velut ictum scorpionis abhorrebat: ad quam tamen occasio non minima offerebatur, [deinde in cœnobio Montis Or monacbus] ex natalium hereditaria dignitate, quam ephebus prudens jam frequentare cogebatur. Super quibus multum diuque cum deliberasset; tandem coma capitis deposita, pompæ natalitiæ abrenuntiavit; & paludamento Curiæ abjecto, discipulus effectus est Ecclesiasticæ professionis.

[5] Postquam parentibus orbatus est, facultatibus suis Christum vestivit; & affines cognatosque postponens, de patria sua, ut Abraham, exivit. Erat ea tempestate montis Or ecclesia, velut arbuscula recens, plantata & inserta gnari cultoris industria. Nempe B. Remigius, ex demonstratione Angelica, plantaverat; integerrimus vero nivei pudoris custos Theodericus, collateralis & coadjutor, eodem jubente, inseverat. Hanc vir iste sanctus, ceteris quas peragrarat aptiorem sibi judicans, c ingressus, humilitatis habitu recepto, studuit competens propositum assumere. Quoniam ergo extremæ dementiæ esse judicabat, monachum habitu, non actu, profiteri: voluit abjectissimȩ servituti subjugari, rastro scilicet humum fodere, & vomere aratri terram proscindere. Legerat siquidē Apostolum Thessalonicensibus intonantem, Qui non vult operati, nec manducet; nec minus illud Psalmistæ, Labores manuum tuarum manducabis. [2 Thess. 3, 10, Psal. 127, 2] Hac intentione flagranti Theodulpho, commisit Pater cœnobii juvencos binos: [terram colit annos 22.] cum quibus ipse agriculturæ insudavit bis undecim annos. Cujus duris laboribus, pro variis scilicet passionibus aëris & commotionibus temporum, studemus annectere quiddam, gestum divinitus & memoratu dignum. Placuit enim illi, cui nil impossibile est, isto annorum spatio, juvencos ejus nec ætati cessisse, nec lassitudine defecisse. Et quod non minus mireris, ipse cum duobus iis, infatigabilis cum infatigabilibus, opus rurale exercebat, quod alius quilibet cum quatuor vel sex sive octo perficere vix valebat. Denique adeo intentus erat labori, ut, cum paulum aratro indulgeret mora fugæ nescia, d rastro manuum insisteret. Quodque non minus est stupendum, cum diem torum intensus labori continuasset; [noctes ducit vigil in oratione.] & vespertinus ab agro rediret, psalmis & hymnis insistebat solicitudine non remissiori: adeo ut frequenter unam, frequētius duas insōnes noctes ultroneo labori adderet.

[6] Interea mundus quidem, qui semper sinistrum arbitratur quicquid dextre accidit, ista hominis non sani capitis esse judicabat; [ejus stimulus terræ fixus assurgit in arborem,] cum his potius agricolis dominari ille ex progenitorum usu debuisset. Nonnulli tamen quibus mens sanior, quosque peccatoris non movebat manus nec pes superbiȩ, ejus reverentiȩ deferebant. Quorum diversorum judiciorum divinus tandem intuitus, quæ veriora essent, inopinato indicio comprobavit. Nam die quadam, cum ex agricolarum consuetudine a loro boves solvisset, ac tempus esset domum redeundi; inter cœnobium & villam Melfigiam, incubuit necessitas aratri corrigendi. Ob hoc, [cujus excisor factus est cacus.] deposita quam collo ferebat sarcina ruralium utensilium, stimuloque spineo terrȩ infixo, qui annorum multorum intervallo exaruerat, prout oportuit, agricola sanctus aratri correctioni opportune incobuit. A qua surgens, domum expetivit, stimuli spinei forte, imo divinitus, immemor, quem solo infixerat. Mira res! Idem stimulus, sub eadem nocte, altis terrȩ visceribus radicem infigit, gemmis turget, foliis dilatatur. Voluuntur tempora, & eadem spina excrescit: redduntur anni, & robore suo invalescit, factumque circumquaque innotescit. Tabescit super hoc hostis antiquus invidia, qui sede sua Protoplastum privavit per vetitam arborem; & nunc viatorem quemlibet mittit, cujus securi succidit spinam comantem. Sed ut parens propter gustum amisit paradisum; sic ille cum ultimo securis ictu oculorum perdidit visum. Ecce lampas pridem contempta apud cogitationes divitum, candelabro imponitur: & qui laboris ejus utilitatem, ut locustæ Ægypti, corroserant; nunc tumore cordis submoto, virum Dei extollunt & humilitati ejus optant conformari.

[7] Inter hȩc, dum spina comans & annosa necdum ruisset succisa, laborum viri Dei annus vicesimus secundus volvebatur: [Constituitur Abbas.] cum ecce Montis Or Ecclesia suo Pastore viduatur. Is reverentissimo Patri Theoderico successerat, & ei de quo scribimus præceptor accesserat. Quo mediis excedente, clerus, monachi, & plebs universa concurrunt, & quem spina dignum testabatur, loco regiminis inthronizant. Quasi enim tiro rudis recenter erueretur seculo, priore ab mundo conversione arctiorem sumit, [subditos excitat suo exemplo:] & jam prioribus laboribus ruris duriores claustri insuescit curas; omnibus prȩdicans prȩcepta salutis, convertensque eos qui deviaverant per anfractus lubricȩ carnis, & revocans ac reducens ad viam pascuæ paradisi semper florentis. Erat namque quietis impatiens, & sicut ad opera manuum indefessus extiterat, ita se in divinis exercens, in nullis sibi parcebat. Nam in oratorio suo, mox ut horarum audiebatur signum, Fratribus exoccupatis occurrentibus, occurrebat una & laudes concelebrabat: sed ut duplex esset meritum, quasi nihil ante solvisset, [pensum horarium bis legit:] eadem indefessus vota iterabat. Fabrificaverat namque Ecclesiam e in honorem S. Hilarii Confessoris Christi: in qua duplicabat cursum officii sui & laboris. Quod si quis pertæsus laborum ejus, protulisset illud illius notissimi auctoris dictum,

Quod caret alterna requie durabile non est; sibi parcentium ethnicorum remissioni consuluisse testabatur. Si vero illud alterius.

       — Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus —

suæ intentioni competere dicebat.

[8] [ejus aratrum dentium doloribus medetur.] Dum autem clam mundo cuncta ageret, non aliter quam ut soli Deo placeret intendens; Deo tamen non aliter placuit, nisi ut cultorē suum mundo palam faceret, antequam ȩterna ei tribueret. Eo enim curam Pastoralē sortito, & ideo ab agricultura cessante, villā Colobrosam incolentes, aratrū ejus sustulerunt, & in Ecclesia sua suspenderunt; & donec vorax flamma, impellente inimico, eamdē Ecclesiā concremavit, ibidem suspensum religionē eorum augmentavit. Nam quisquis dolorē dentium patiens ex eo assulā prȩscidisset, ac per eam de loco doloris sanguinis quantumlibet parum fluere fecisset, extemplo sanitatē consequebatur: quod beatissimi viri meritis fieri nulli dubium videbatur. Hȩc autē beneficia, non modo audita, verum & a nostrum quamplurimis sunt visu approbata, & ab iis qui sanabantur promulgata. [cujus amissi loco Grux erigitur.] Ceterum Melfigienses combusti aratri irreparabile damnum primo visceraliter doluerunt; deinde loco ligni, invidia diaboli excisi, domum ædificant; & victoriosæ f Crucis signum in ea figunt & ei dedicant.

Membra sui capitis apodixim sic imitantur,
Excidio ligni dum per lignum medicantur.

ANNOTATA.

a Seculi sui stylum etymologia hæc sapit; quando in usæ erat singulas syllabas proprii nominis captare, ad significationem fingendam quæ placuisset, uti hic fit, diviso sic nomine, Theo-dul-fus. Interim ipsum totum ac vere Teutonicum, ex Theod & Hulf, interpretatur Auxilium populi, seu Populi auxiliator: quod non vacat pluribus probare.

b In MS. Trevirensi ista similitudo interponitur: Sicut plerumque nonnullos mortalium naturaliter pugiles videmus aut cursores, & antequam exteriori disciplina imbuantur causidicos vel cantores; ita iste prius quam plenȩ formaretur ætatis robore, vel qua imbuebatur litterarum scientia, coætaneos suos præibat naturȩ suç ingenti industria.

c Idem MS. Ingressus est, & regiȩ secularis penitus oblitus, dignitatem natalis sui humilitate despexit, & ultimȩ servitutis famulatui ibidem se subjugavit, rastro humum fodiens, & aratro arva scindens.

d Apparet rastrum hic sumi pro ea aratri parte, quæ manu prehensa aratori pro gubernaculo est: Stivam Varro & alii Latini scriptores vocant: iidem vero rastrum proprie appellant dentatum ad glebas frangendas instrumentum, cujus usus est postquam est aratro proscissa humus.

e Extat etiamnum illa ecclesia, vici S. Theoderici parœcialis, S. Hilario sacra, inquit Mabillon.

f Crucem fuisse lapideam & adhuc conspici, asserit Mabillon: sed versus hi indicant fuisse ligneam. Forte, in loco excisæ arboris, de qua supra, erecta Crux lapidea perseverat: nam hæc intra ecclesiam, loco aratri, posita est, & pridem videtur periisse.

CAPUT II.
Miracula a Sancto Abbate patrata: pius excessus e vita.

[9] Ante fores basilicæ, quam idem Sanctus in honorem S. Hilarii fundaverat, puteus est montem incolentibus valde necessarius, cujus altitudinem pedum centum esse perhibent. a Animal grunniens dum discurrit juxta, in hunc ruit; illo nimirum agente, qui ruinæ princeps est. [Porcum in puteum lapsum oratione recipit:] Conturbati montani accurrunt, Sanctum Dei cum suis accersunt, & quid facto opus sit discutiunt. Quid tamen agerent? semul illapsum adhuc transnans, aquarum violentia paulo post absorbendum, non erat facile revocari; & eo absorpto atque corrupto, fontem suum dolebant inquinari. Hac difficultate pius Pastor permotus, asylum petit, extra quod nemo securus est: asylum dicimus Dei auxilium, quo nos tutari debemus, quando deest hominum. Res miranda! Extendit manus, oculos cælo inserit; volat justi oratio, ictu oculi ocior; valet oratio, omni gladio ancipiti penetrabilior. Nam citius dicto, aqua profundi excrescens, summas putei oras supergreditur; & animal illæsum ante pedes Sancti famulante unda reducitur. Monachi vero in stuporem versi, gratias egerunt Deo, qui tantam gratiam contulerat suo fidelissimo servo.

[10] Quodam die, non longum a Monasterio iter agens, [arantem viam publicam monet frustra,] reperit agricolam, suum jus transcendentem, & publicum iter aratro proscindentem. Quare justitiæ cultor, quod erat veritatis reticere nolens, Injuste, inquit, o homo, quod juris tui non est, sed plutimorum, tuis usibus deputas. Dixit, & quo intenderat, gressum inflexit: sed obstinationem cupiditatis non emollivit verbo, assertor veritatis. Expletis pro quibus abierat, regreditur: & eadem via ingrediens, aratorem negligentem & inobedientem reperit. Surdum auditorem sanctus vir increpat: & propius astans, manuque sancta caput rustici attingens, per illud obtestatur, ne publicum iter arandi ulterius ei cupido subrepat. Manu vero ejus a capite viri semota, [& tactu suo capillos ejus albos efficit.] pars tacta instar lanæ candens apparuit, & tali canitie insignitus est quamdiu mediis interfuit. O virum plenum Deo: qui decalvare hominem noluit, sed signo facti hujus insignivit! ut appareret causa ejus inobedientiæ non modo illi, sed & successuræ ipsi familiæ. Nam eadem parte capitis qua canuit, successio ejus tota canere visa est, quamdiu ex ea quisquam superest, vel superfuit.

[11] Juvenis quidam, dum negotio suo intentus nemus pertransiret; [altero oculo cæcum sanat:] ibi, ut assolet frequenter fieri, ramus arboris oculum ejus percussit. Nulla ex hinc dabatur requies misero super miserabilis punctionis dolore, nec spes erat de visus recuperatione: donec unum arbitratus est sibi fore remedium, si pro se oraturi hujus sanctissimi viri adiret cœnobium. Venientem ad se clementissimi cordis lenitate Pater excepit & consolatur: ac qualiter possent tortiones ejus annullari, torquendo seipsum meditatur. Ex divina ergo inspiratione, docet eum venerationi Sanctorum insistere, loculos eorum inquirere, & coram eis orationum libamina offerre, altaria deosculari, & cetera devotionis munera explere. Non segnis ille auditor, loculis Sanctorum & velaminibus altarium saucium oculum involvebat, & Christi servus interim pro eo orationi insistebat. Ut autem faciem lacrymis perfusam levavit a pavimento; juvenis oculus curatus est momento eodem, fugato totius doloris impedimento. Qui ut dignum erat, Deo gratias in suo famulo referebat, & cum gaudio ad propria reversus est.

[12] Cœpit interea Sanctus idem prophetiæ spiritu insigniri; Super quo cum suis temporibus plurima dederit indicia, ex iis unum apponimus. Austrasiorum primores, negotiis regni exigentibus, Francorum Regi miserunt legationem; qua functus est quidam non extremus eorum, quem vocabant Offonem. Is ea tempestate confidebat in virtute sua, & in divitiis suis gloriabatur. Ingressus itaque cœnobium viri Dei, patrocinia Sanctorum, altaria singula circumiens, expetebat. Tunc vir sanctus labore vigiliisque confectum b corpus quantulacumque somni requie forte recreabat. Ille vero Austrasiorum causidicus bile conteritur; typoque superbiȩ ignitus limat c circumstantes, indignans quasi Abbas præcurrere debuisset sibi occurrendo. [Legatum ira commotum] Itaque amaro animo discedebat in Sanctum Dei, convitia evomens, & se illi facturum multa mala comminans, prout ira consulebat. Indigne abeunti cumulus igneus additur: puer enim occurrit, & intimat potentissimum equum ejus mortuum esse tam subito, ut nemo quivisset subvenire. Nuntiantur hæc Abbati: qui statim ad barbarum hominem properat accedere, & cum irato blanda quæque solito more profari, animos efferos mitigare, convenientia famulari. [blando alloquiomitigat:] Ad orationem invitat, monet spem in Deo ponere, super equo non turbari, sed cum beato Job datorem omnium Deum laudando gaudere. Basilicam Christi Confessoris Hilarii subintrant simul (jam enim Sanctorum ceterorum pignora lustraverat) ac redeuntes medio itinere fixæ Cruci genua flectunt, & dant orationem. Cum ecce, Spiritu sancto suggerente, vultu converso ad barbarum necdum super damno suo sedatum, sic ait; Noli turbari; quoniam super equi tui, ante fores oratorii stantis, incolumitate debes potius gratulari. Si, ut disposueras, furibundo animo discessisses; equi cadavere nobis invitis residuo, emolumentum nullum reliquisses.

[13] Non adhibet dictis fidem Austrasius; præsertim cum toto corpore turgidum equum & mortuum viderit ipse idem, [& equum ante mortuum eidem sanum sistit.] licet jam magnificare incipiat gratiam comitis sui. Cum ecce nuntius occurrit, vix eloquens præ gaudio miraculi, & prophetiam unius probat, alterius fidem firmat. Sic legatus, Theutonici furoris exuta immanitate, animi corporisque gestu condigne humiliatus, Audieram, inquit, te præcipuum cultorem Christi ideoque veni ut cognoscerem, & orationibus tuis me commendarem: nunc autem oculis intueor, vix media ex parte facta tua mihi fuisse intimata. Cui beatus ille. Non ascribas, inquit, meæ pusillitati: sed age gratias divinæ largitati, & Sanctos venerare qui tibi possunt auxiliari. His & hujusmodi monitis instruxit hominem, & abire permisit benedictione confirmans, & perseverare in bonis exoptans. Liquet igitur hunc beatum virum prophetiæ spiritu claruisse, qui nullo adhuc sciente, equum vivere prænuntiavit. Liquet etiam quantæ pietatis fuerit, qui ne Austrasius ille inconsultus rediret, animal extinctum tacitis precibus absens vitæ reddiderit. Cum gaudio ille ad propria properavit, & monasterio viri Dei multa bona contulit.

[14] Nunc sufficiat nobis hæc dixisse, ultima de primis, minima de maximis, succincta de profusis. [febribus & aliis morbis medetur,] Nam præter hæc, o quot & quanti, febribus sive languoribus variis detenti, ejus interventu plenissimā receperunt sospitatem! Ille solus novit, qui prȩstat fidelibus suis ea juste petere, quȩ ipse nullius indigens, vult eis pro indigentibus annuere. Huic igitur memorabili viro, ætate jam nonagenario, pedetentim excreverat cum ætate claritudo eximia meritorum. Ut enim erat insignitus canitie, [nonagenarius omni virtute claret,] hilaris facie, jucundus aspectu; ita in corde gestabat simplicitatem columbæ, prudens in verbis, eloquio comptus, caritate diffusus, in eleëmosynis largus, contemptor seculi gloriosus, omni morum honestate redimitus. Inter ceteras quoque ejus virtutes illud summopere est laude dignum, quod nullo ignito jaculo hostis acrius infestantis, nullo febrium dolore, nulla corporis lassitudine, [& indefessus in servisio Dei,] nullo rerum ingruentium casu conciderit, nulla anima molestia motus fuerit, neque vel modicum ab oratione vel meditatione spiritum relaxaverit.

[15] Cum autem placuisset Deo, jam senio detentum, ut diximus, [febri corripitur,] pro laboribus suis remunerare; subito artuum & medullarum dolore, febriumque calore vehementer æstuare cœpit. Interea revelante spiritu totius sanctificationis & consolationis, meruit præscire diem suæ vocationis. Super quo vehementi gaudio animatus, ingreditur sanctuarium, conventu Fratrum solennia hymnorum matutinalium celebrante. Ubi corpus debilitatum terræ prostravit, preces intimas continuavit: animam, quam ex revelatione sanctorum Præsulum cognoverat maturius ergastulo carnis esse solvendam, benigne eisdem commendavit. Inde, aurora noctis tenebras fugante, cellam repetit, aliquot Fratribus eum comitantibus, & imbecilla membra non sine gemitu sustentantibus. [prostratus humi orat;] Ipse autem duplici gaudio agebatur super duplici consolatione, altera scilicet revelationis, altera in revelato sibi transitu subventionis. Nam sacrosancta loca Sanctorum, quasi ultimum valefaciens visitaverat, quos affore præstituto exitui ad sui munimem impetraverat.

[16] Cumque gaudii hujus affectio cordis ejus arcula volueretur, & volventi suæ resolutionis hora jam immineret; Fratribus astantibus pacem imperans & offerens; oculos cum manibus ad cælum levavit; [lætus moritur] & sanctissimam animam, mundi naufragiis ereptam, Deo conditori lætus repræsentavit: & sic Paradisi amœnitas animam sociavit beatorum cætui Spirituum. O vere terque quaterque beatus, qui in valle plorationis meruit præscire tempus, quo a morte mundanæ captivitatis transitum faceret ad vitam æternæ felicitatis! Felix & vere sapiens, qui seipsum cum suis terrenis contempsit; & quos ferret in gaudio præmiorum, in lacrymis laborum manipulos seminavit, fructuque centuplicato Dominica horrea cumulavit. Qui athleta Dei, cum ob hoc omne vitæ suæ spatium occupasset laboribus, [1 Maji.] Kalendis Maji oriente sole migravit ad Dominum, confectus senio & repletus odore bonorum operum.

[17] Illius ergo officiosi sedulique agamus memoriam, ut nostris delictis apud Deum imploret veniam. Mediator enim Dei & hominum, [invocatur a scriptore.] qui nobis talem Patronum instituit, piis ejus precibus placandus est; ne gehennæ cruciandos tradat, quos sanguine suo redemit, & salubri fonte abluit: quin potius pellat pœnas, quas ex culpis contraximus; & gaudia restituat, quæ peccando amisimus: quod annuat ipse Dominus universorum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a MS. Trevirense, porcas.

b Idem MS. Cum vir beatus contemplationi vitæ inhæreret, & eidem non occurreret, & reliqua hujus numeri valde succincte indicantur, in eodem MS.

c Limare, est, limis sive obliquis oculis aspicere. Hinc collimare.

D S. THEODVLPHO PRESBYTERO,
TREVIRIS AD MOSELLAM.

SEC. VII

[Praefatio]

Theodulphus Presbyter Treviris ad Mosellam (S.)

AUCTORE D. P.

Anno MDCLXVIII Treviros profecti, inter alia quæ ibidem lustravimus Sanctuaria, etiam ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum deducti, [Corpus integrum a nobis in altari visum,] vidimus etiam in arca, specularibus vitris cum valvæ removebantur tralucenti, supra altare quoddam elevata, hujus Sancti corpus; carne, exucca quidem, sed integra venerabile, cui, preter brachium unum & caput, nihil deerat. Brachium nostro Belgio communicatum dicebatur, caput ibidem haberi argenteæ inclusum hermæ: ita tamen ut cranii vertex, rescissus & argento ornatus, usum præberet poculi, unde sumpta aqua, in nomine ipsius Sancti benedicta, febribus aliisque morbis frequenter medebatur. Addebant iidem Patres, secunda hujus mensis die, quoniam prima Apostolorum festo impediretur, cultum apud sese fuisse hunc Sanctum, usque dum oportuit eodem die colere S. Antoninum Episcopum, Officio per totum Ordinem recepto: tunc vero institisse Fratres & in Capitulo generali Romæ anno MDCXII etiam impetrasse, ut S. Theodulphi festum cum Officio prævenire, & XXVIII Aprilis possent celebrare. Officii autem lectiones ostendebant, quales infra describam, ea fere tantum parte probandas, quæ desumpta ex Cantipratano est, vel miracula continet postmodum facta. Ipse autem Cantipratanus lib. 2 de Apibus cap. 53 num. 2 sic scribit.

[2] Vidimus & corpus cujusdam Sancti, quod annis ferme sexcentis integraliter manserat incorruptum: [cujus inventionem describit qui præsens fuit Cantipratanus,] qua autem occasione hoc viderim, breviter enarrabo. In urbe Germaniæ Treverensi, totius Europæ antiquissima civitate, structura quædam mirabilis erat, quæ Helenæ Constantini matris palatium dicebatur. Hoc ne ab inimicis præoccuparetur in præjudicium civitatis, a civibus est destructum. In cujus latere, a parte Aquilonari, oratorium parvum inventum est, in quo altare ex alabastro candidissimum erat, & in latere dextero sepulcrum: hȩc vero scriptura super sepulcrum in pariete legebatur: SANCTE THEODULPHE NOSTRI PETIMUS MISERERE. Ad sepulcrum igitur civibus pariter adunatis, vocati sunt Fratres Prædicatores, [& translatum ait ad ædem Prædicatorum] & ego casualiter superveni. Deposito autem lapide, corpus invenimus incorruptum; & apto schemate, ad cooperiendum naturæ secreta, manus super verenda demissas. De permissione vero civium, manum ejus dexteram, quam in sacrificio corporis Christi vivens extenderat, mox abscidi, & in Lovanium Fratribus Prædicatoribus dedi. Hujus reliquias capillorum & unguium, in antiquissimo monasterio jam dictæ civitatis, quod Horreum dicimus, cum superscriptione veteri & aliis Reliquiis Sanctorum inveni.

[3] De hoc beatissimo viro & fratre ejus Theoderico, qui in alia parte structuræ prȩdictæ incineratus inventus est, fama antiquissima ferebatur, [credi autem Nepotem unius Imperatoris Romani,] fuisse ambos filios sororis cujusdam Imperatoris Romanorum; quorum B. Theodulphus adhuc puer, jussu avunculi filiam Regis Britanniȩ desponsaverat. Cumque adolescens factus, spe gratioris vitæ, sponsam nollet accipere in uxorem, sed virgo in perpetuum remanere; Cæsar indignatione permotus illum de patria expulit. Qui Treverim veniens & habitum monachalem suscipiens, quasi in arctissimo specu, in loco, quem diximus, se reclusit. Erat autem & lectus ejus lapideus & cum cervicali lapideo, juxta oratorium, quod prædixi. Hunc vero secutus creditur frater ejus, [qui nuptias fugiens cum fratre Theoderico vixerit solitarius.] vitamque beatam in eodem loco duxisse. Decreto autem & consilio civitatis, sacrum corpus in ecclesiam Fratrum Prædicatorum translatum est, & retro altare digna veneratione locatum. Revolvi autem postea Chronicam temporum, & de his duobus Fratribus scriptum reperi, quod sub Chlodovæo Rege Francorum hi viri beatissimi floruerunt. Credo autem, salvo meliori judicio, digne quidem B. Theodulphum, pro signo incorruptȩ virginitatis in carne, incorruptionis gloriam etiam in corpore suscepisse.

[4] [Inventio illa adscribitur anno 1240] Hæc ut puto antiquior certiorque notitia est, quæ de hoc sancto haberi potest: ejus autem corpus inventum esse anno MCCXL Idibus Martii habetur in Trevirensi Carthusianorum MS. mox citando: ad quem annum, inventionis prædictæ Browerus meminit. Erat tunc Trevirorum Archiepiscopus Theodericus II, & diœcesis in metu, propter inquietum Walerami Lutzelburgii ingenium, Trevirensibus numquam constanter pacati. Ceterum quia non nisi obscura valde notitia habebatur hujus Sancti, [post hanc reperta vita S. Theodulphi Remen.] mansit apud Prædicatores absque honore per annos fere centum; quando allata Treviros historia S. Theodulphi, ejus qui Remis I Maji obierat, credita est hujus esse sancti: ipseque a Fratribus, inflictas sibi ob neglectum sacri corporis pœnas agnoscentibus, in majori honore cœpit haberi, miraculisque clarescere: quæ mox ex prædicto Carthusiensium MS. dabimus.

[5] [occasionem dedit longe alia sentiendi de Trevirensi:] Quod autem Historia jam memorata Remensis, non hujus Theodulphi fuerit, probat hoc, quod dixi, MS. ubi post supra relatam Vitam, narratur qua ratione Hungaris Gallias vastantibus ac Remorum urbi imminentibus, viro cuidam pio apparens S. Theodulphus, præceperit suum corpus inde auferre: quod ille, una cum S. Theodorici Abbatis corpore, deportarit Treviros; quibus non multo post etiam incensis, ignota manserint sacra pignora, donec anno MCXL inveniretur corpus S. Theoderici, & ab Adalberone Trevirorum Archiepiscopo restitueretur suæ sedi; anno autem centesimo post revelaretur corpus S. Theodulphi, ut dictum. Sed hæc omnia per conjecturam fingi, fundatam in falsa identitatis hypothesi, persuadet auctoritas Cantipratani, longe diversa ex sinceriori Trevirensium traditione narrantis. Cui etiam circa tunc pariter inventos Theoderici cineres tamquam oculato testi, fidem habentes, parum movemur ejusdem MS. verbis, [& duos etiam Theodericos confundendi.] asserentis anno MCXL inventum ab Adalberone Episcopo corpus S. Theoderici, & suo loco, id est monasterio prope Remos, fuisse restitutum. Imo nec admittendum putamus quod de Remensi Theoderico ac Theodulpho scribit Browerus, a Luituino Episcopo eorum corpora allata Treviros. Sed hoc iterum poterit examinari ad diem S. Theoderico Abbati natalem I Iulii: nunc satis est utrosque, nominibus eosdem, diversos personis ostendisse.

[6] Idem Browerus lib. 15 num. 167 asserit, id, quod Palatium Helenæ appellat Cantipratanus, [Sacellum in quo repertum corpus,] fuisse quadripartitam veteris basilicæ molem, quæ portam Albam aperiebat ex adversum amphitheatri: quod autem in ejus boreali latere stabat oratorium, olim ab Arnoldo Præposito Majore, Egelberti & Brunonis temporibus, id est intra annum MLXXVII & MCXXIV, sanctæ Crucis honori extructum fuisse. Quo eodem tempore credere possumus, in utroque latere collocatas arcas illas, in quibus Cantipratano præsente contigit S. Theodulphi corpus, [suadet illud elevatum fuisse circa an. 1100] & Theoderici cineres inveniri: & eadem occasione fieri potuit, ut Horreensibus sanctimonialibus obvenirent Reliquiæ capillorum & unguium, præ reverentia miraculosæ integritatis in dicta translatione resectorum.

[7] [Quid si Theodulphus Ataulphi Gotthorum R. & Gallæ Placidiæ filius fuerit?] Quod ad ipsorum genus attinet, non usque adeo mira nobis videntur, quæ habet de eo Cantipratanus. Scimus enim Gallam Placidiam, Honorii Imperatoris sororē ac Valentiniani junioris postea Imperatoris matrem, ab Ataulpho Gotthorum Rege, una cum urbe captam abductamque anno CCCCXI, & pro uxore habitam fuisse, donec is annno CCCCXIV ab ipsismet Gotthis Barcinone occideretur una cum sex filiis. Quidni autem ex hoc matrimonio nati fuerint filii, quibus ob propter matris Cæsareæ reverentiam tenellamque ætatem parcitum sit ab iis, qui pacem cum Romanis ambiebant, eamdemque mox impetrarunt restituentes fratri Imperatori sororem suam. Certe Theodulphi ac Theoderici nomina Gotthica sunt: & congruum fuit ut fructus ventrem sequeretur, matrem filii: quorum tamen in Augusta historia nulla fiat mentio, quia nullam Romanæ Reipublicæ partem attigerunt, in primo adolescentiæ flore submoti ab oculis; fortaßis etiam, quod nati essent ex barbaro patre, captiva matre, huic ipsi, injuriæ memori, cum jam esset Augusta, parum amati, nec multum æstimati in aula.

[8] Eodem anno, quo Romam cum sorore amissam dolebat Honorius; exercitus ejus, in Britannia victor, [eique desponsa filia Constantini Britanniæ tyranni?] eidem restituit posseßionem insulæ, in qua per annos aliquot Constantinus cum filio suo Constante, a seditioso milite Imperator proclamatus, tyrannidem obtinuerat. Hujus filia aliqua, ad Cæsareum gynæceum adducta, potuit progressu temporis, ob commiserationem fortunæ paternæ, Theodulpho puero, similem in patre fortunam passo, desponsari. Quid quod Britanniæ pars, quæ necdum a Romanis erat redacta in provinciam, suos adhuc haberet Regulos; cum quibus credibile est non semper bella, sed aliquando fœdera fuisse, quæ potuerint firmari etiā obsidibus filiabus & affinitatibus contrahendis, ad quas idoneus erat præ aliis Theodulphus, barbaris æque ac pater adnumeratus. Qui ut ad Chlodovæi usque tempora pervenisset, non debuisset septuagenario major fuisse. [unde dictus sub Clodovæo floruisse?] Verum existimo Chronicas illas, quas consuluit Cantipratanus, non admodum magnæ auctoritatis fuisse, fortaßis nec de hoc Theodulpho intelligendas. Similiter annos ferme sexcentos, quibus corpus a morte manserit incorruptum, ex modesti conjectatoris arbitrio potius definitos, quam ulla certa chronologia: nam ab ætate Chlodovæi usque ad seculum XIII, secula fluxerant integra septem.

[9] Vt ut sit, habetur & colitur Treviris S. Theodulphus aliquis, a Remensi diversus: cujus tamen, [nomen fastis inscriptum, 2 Maji] quia ignorabatur natalis dies sumptus ab altero est dies primus Maji; & hoc impedito dies II. Itaque in MS. Florario Sanctorum, in quo primo die relatus fuerat Theodulphus Remensis, cum memoria manus Lovanium translatæ, propter errorem prænotatum; postridie, tamquam de altero, legitur, Treviris S. Theodulphi Confessoris. Molanus eum appellat Presbyterum & Monachum: & in habitu monastico nunc Treviris pingitur. Sed non arbitror id alio fundamento fieri, quam quo cum Remensi eum confudit Trithemius lib. 3 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti, & alii pridie Kalendas Martii, quando Treviris inventum corpus dicunt, [& 30 Apr. non sine errore alique.] relati inter Prætermissos ad istum diem. Martyrologium Coloniæ & Lubecæ excusum anno 1490 simili modo habet secundo Maji Treviris natale S. Theodulphi Monachi & Confessoris, & additur Nepotis Caroli Magni Imperatoris: quod videtur excogitatum, occasione Romani Imperatoris, cujus meminit Cantipratanus; hunc enim apud Francos Teutonesve, potius quam apud Latinos Græcosve, quærendum esse, persuadebat nominis barbari ratio: quare neque Grevenus neque Canisius eum titulum omittendum putarunt.

[10] Raizzius in Hierosazophylacio Belgico pag. 192, meminit manus adhuc apud Lovanienses Prædicatores servatæ. [Manus Lovanii] Libuit ergo etiam nunc quærere, an ibi adhuc, & quo statu esset: responsumque est, ab eo qui spectatum ivit P. Iacobo Mols Societatis nostræ, in hæc verba: Est illa inclusa argenteæ thecæ per modum remonstrantiæ, ut vocant: in cujus medio vitrum rotundum ipsam erectam & undique spectabilem exhibet, cum inscriptione, rubricatis litteris vetustis exarata, S. THEODULPHI EPI. Est autem prorsus integra, sed contractior & subnigra exuccaque: apparent tamen clarissime & distinguuntur articuli & ungues omnes, sed admodum teretes & delicati: rimis etiam nonnullis hiat cutis, non tamen tantis ut ullo modo forma manus obscuretur. Hujus tam notabilis reliquiæ causa festum agit Conventus annue cum Officio proprio novem lectionum: ast, quod mireris, tamquam de Confessore non Pontifice, cum inscriptio clare Episcopum notet. Ita ille, admirationem suam, ubi Cantipratanum legerit conversurus in temeritatem ejus, qui titulum Episcopi sine fundamento adjecit. Officium ex conventu Treverensi accepimus: cujus duæ Lectiones pro die festo ad II Maji, nunc XXVIII Aprilis, sunt de S. Theodulpho Abbate: tertia quoque de eodem incipit: sed mox transit ad inventionem ex Cantipratano: ex quo deinde, pro XV Martii festo Translationis, sub ritu item duplicis agendo, Lectio IV, V & VI integre sumuntur; [Officium pro 2 Maji & 25 Martii.] aliæ autem tres, pro III Nocturno, ex sequenti Historia usque ad num. 4. Lovanii solus dies festus sive natalis recolitur, sed in XXVIII Aprilis translatus, ex communicatione privilegii Trevirensibus conceßi, facta anno MDCXL a Magistro generali Ordinis Nicolao Rodulpho, ad interceßionem Provincialis Capituli apud Gandavenses celebrati.

HISTORIA MIRACULORUM
Ex MS. Carthusiæ Treverensis.

Theodulphus Presbyter Treviris ad Mosellam (S.)

BHL Number: 8100, 8101

EX MS.

[1] Translato corpore B. Theodolphi ad ecclesiam Prȩdicatorum, [Absque cultu servatum corpus] & in capsella lignea collocato, nulla tunc miracula suæ sanctitati testimonium præbuisse [dicuntur]. Quapropter Fratres loci nullam reverentiam ei habuerunt, tum quod Legendam ipsius minime, tum quod festum ipsius in Martyrologiis Sanctorum non invenerunt. Propter quod multi ex eis populo pro deriso ostenderunt. Diversi tamen ex eis maximis plagis sunt percussi, quos ad præsens prætermitto: quidam autem ex eis, qui ejus Sacratissimum corpus retro a altare Sancti Joannis amovit, hydropicus ac phthisicus, nec non & morbo S. Antonii circa lumbos exustus, in brevi vita privatus est.

[2] [An. 1333] Anno vero Domini MCCCXXXIII quidam Frater, missus de Virduno Treviris, quoddam Antiphonarium antiquissimum secum attulit, in quo historia S. Theodulphi continebatur. Quam quidem Fratres perscrutantes, & miracula ibidem scripta attendentes, & Divinam ultionem timentes, eum ad digniorem locum collocare disposuerunt. Consulto autem super his Priore domus, [defertur ad sacellum S. Gregorii,] corpus sacrum ad capellam B. Gregorii ad tempus posuerunt; ut auxilium ibidem pro tumba præparanda a fidelibus in septimana pœnosa postularent. Cumque a peregrinis auxilium implorarent; & miracula ipsius, quæ ex historia b colligere poterant prædicarent; ac eū eumdem esse propalarent; cœpit continuo clarere miraculis gloriosis, quorum aliqua breviter pertransibimus.

[3] Quædam peregrina, habens maximam inflaturam in collo, [Curantur inflatura colli,] quæ in tantum invaluit, ut duobus diebus vix spirare valeret; veniens ad capsam S. Theodulphi, in momento curata est. Quidam etiam multo tempore jacens paralyticus in c Braymbach, eidem Sancto voto facto sanatus est. Quemdam virum, insaniam patientem, ad pristinum sensum revocavit. Quamdam mulierem, capitis vertiginem patientem, voto emisso, vermis rubeus unius palmæ de cerebro per nares egrediens [dimisit, & ipsa] mirabiliter curata est. Quemdam hydropicum in Waltraco a portis mortis revocavit. Cuidam etiam mulieri, quatuordecim fistulas in collo & in pectore habenti, [& plures alii morbi,] beneficium sanitatis præstitit. Multos insuper pueros squalentes ac sibi oblatos, incolumes parentibus reddidit. Quemdam puerum prope S. Paulinum d, monstruose contractum, a parentibus voto facto in momento consolidavit. Insuper & infinitos febricitantes curavit. Surdis multis auditum præbuit: aliis, quotidie devote ipsum implorantibus, auxilium præstare non desistit. Per omnia Benedictus. Deus, qui sic sanctum suum mirificavit.

[4] [obstrepens punitur & sanatur:] Cum autem quotidie S. Theodulphus miraculis clareret, quidam Fratres, non ingrati beneficiis Sancti Dei, ad laudem ipsius ea, cum devotione, prædicare cœperunt. Quædam Begina hoc audiens, obstomachans ad consedentes dixit: Fratres nostri nesciunt modo alia prȩdicare, quam de sancto ipsorum. Vix verba finierat, [cum aliis febricitantibus:] & ecce mox invasit eam febris acutissima: in se autem reversa, ad eum quantocius adiit; & veniam postulans de commisso, incolumis ad propria remeavit. Quidam in Treviri vixit, porta S. Joannis, nomine Thylmannus de Welm: [hic] cum febribus continuis detineretur, una cum uxore sua & filia, audiens sanctum Dei clarere miraculis, vovit se eidem cum devotione. Mirandum spectaculum! Vix voto commisso, ipse cum uxore sua & filia incolumis effectus est. Quidam Sacerdos in e Confluentia, Wernerus nomine, cum quartana per sexaginta septimanas detineretur, audiens S. Theodolphum clarere miraculis, vovit se eumdem visitaturum: mox voto facto reliquit eum febris continue: qui statim ad Sanctum Dei properavit, & quæ sibi acciderant, ibidem revelavit.

[5] Non silentio prætereundum est, quod cum idem Sacerdos post hæc totaliter cæcus efficeretur, [cæci illuminantur:] S. Theodolphum, ut prius, precibus adiit, & visum totaliter accepit: quod miraculum per se ipsum in Confluentia in publica prædicatione incolumis retulit. Quædam vetula nonagenaria, prope vicum S. Remigii, cum per triennium ex annositate visu caruisset, deducta in festo B. Theodolphi ad tumbam ipsius, continuo clare videre meruit: quod omnibus qui aderant innotuit. Quemdam etiam puerum cæcum in Waltraco, Jacobum nomine, cum a matre ad tumbam S. Theodulphi cum lacrymis oblatus fuisset, continuo illi visum restituit.

[6] Quidam rusticus, volens depravare miracula S. Theodolphi, in furiam tantam raptus est, quod se ipsum manibus & dentibus dilaniasset, [obganniens punitur insania,] nisi a suis funibus vinctus fuisset. Cumque per triduum continue vexaretur, amici ipsius Sanctum Dei precibus adierunt. Quo facto ad pristinum sensum rediit. Qui statim ad Sanctum Dei veniens, & quæ sibi acciderant & cicatrices funium in manibus & pedibus ibidem ostendens, incolumis ad propria remeavit. Quidam etiam scholaris comatus, detrahens S. Theodolpho, cum de nocte se sopori lætus dedisset, apparuit ei per visum Sanctus Dei; [alius caluitie.] & eum per capillos trahens, cum evigilasset, invenit se totaliter decaluatum. In se autem reversus, ad Sanctum Dei cum lacrymis cucurrit; & veniam postulans de commisso, accipiensque de aqua, in qua intinctæ fuerant Reliquiæ ipsius, & caput cum eadem abluens, statim ei recreverunt capilli, ac si cum novacula rasus fuisset: quæ postea in publica prædicatione in area Fratrum omnibus ibidem existentibus propalavit.

[7] Cum quidam Fratres essent Prædicaturi … super Suram in Steinheim prope Epternacum f, accidit ut quædam mulier, ad cujus domum declinaverant, haberet filium ethicum g, & totaliter ita consumptum, [curantur, lethalis morbus,] quod cutis super ossa obducta videretur, solo spiritu in pectore palpitante. Ea ad instinctum Fratrum Prædicatorum, in crastino summo mane, puerum humeris ad S. Theodolphum detulit, & eum super ipsius tumbam Sancti cum lacrymis posuit: quȩ cum ibidem auxilium implorasset, ac de aqua, in qua intinctæ fuerant Reliquiæ S. Theodolphi, ori ejus infudisset; puer statim ad se rediit, & eum incolumem cum gaudio ad propria reportavit. Quedam puella, nomine Margareta, filia cujusdam fullonis extra portam h Simeonis, cum haberet gingivam superiorem fœtidam, & corruptam, ac vermibus putridis defluentem; cum a matre S. Theodulpho oblata fuisset, [gingiva fœtida,] in momento cecidit ei ex ore suo illa corruptio, & gingiva cum dentibus miraculose apparuit, sanitate integraliter percepta.

[8] Cum lues inguinaria populum apud Welspillige prosterneret, quædam mulier ibidem, Catharina nomine, habuit filium fere ad extrema deductum, [lues inguinaria,] qui etiam duobus diebus jacuerat tam debilis, quod non gutta aquæ per ejus guttur descendere poterat. Quæ audiens S. Theodulphum clarere miraculis, vovit se pro filio ipsius tumbam cum oblationibus visitaturam, si filio suo adesse dignaretur. Vix verba finierat; ecce filius incolumis surrexit, & eadem die in admiratione omnium aratro laboravit. Quidam juvenis in Brupach prope Trevirem, cum quartana detineretur continue per triennium, nec ullorum medicorum auxilio posset relevari; [quartana triennalis,] audiens S. Theodulphum clarere miraculis, fecit se deduci ad tumbam ipsius: cumque se sub tumba orationi dedisset, & de aqua qua intinctæ fuerant Reliquiæ Sancti, cum devotione sumpsisset: surrexit incolumis, ita ut nec vestigia remanerent in eo pristinæ infirmitatis.

[9] Cum adhuc S. Theodulphus minime in reverentia haberetur, & corpus suum super presbyterium staret; [sanantur ob irreverentiam puniti, alius tremore,] quidam rusticus transiens, & audiens ibidem stare corpus incorruptum, ascendit ad capsam; & eam aperiens, Sanctum Dei cum pedibus extrahere ad spectandum nitebatur: statimque incidit in tremorē omnium membrorum, ita ut manus ad se retrahere non valeret, sed per brachia se sustentans pendebat immobilis. Cumque diu cruciaretur, dixit: Si sanctus Dei es quicumque, ignosce quæso quod ignoranter feci: & promitto tibi omni anno te visitaturum. Cumque votum complevisset, restitutus est pristinæ sanitati. Quidam insuper peregrinus, in septimana pœnosa astans ad tumbam S. Theodulphi, per cancellos manus intromisit, [alius paralysi,] tangens sacrum corpus. Mox coram omnibus paralysi percussus, permansit immobiliter stans: qui votū in corde sancto Dei fecit quod loqui nequierat, quod si dignaretur eum curare, quamdiu superesset, omni anno cum oblationibus eum visitaret; cujus suspiria Sanctus Dei de alto prospexit, & eum sanitati pristinæ integraliter restituit.

[10] Cum quidam Fratres pariter cœnarent, & de miraculis S. Theodulphi ad invicem conferrent; [alius loquela amissa,] unus ex iis cœpit ea annullare. Cumque post horam sic sedissent, cœpit eidem lingua intumescere, ac pustulis nigris superexcrescere, ac loquelam totaliter amittere. Qui considerans quod, quia miraculis Sancti Dei detraxisset, loquela privatus esset; ad terram cecidit cum lacrymis, & veniam a S. Theodulpho implorans, statim incolumis surrexit: qui in crastino Missam in honore Sancti Dei celebravit, & postea in sermone Fratrum quæ sibi acciderant omnibus manifestavit. [alii aliis morbis.] Multi insuper qui miracula S. Theodulphi depravare præsumpserunt, diversimode periere. Nam alii squallentes effecti, alii febribus detenti, alii paralysi dissoluti, alii morbo caduco percussi, alii subitanea morte prȩventi, manifeste perceperunt condigna quæ deliquerant loquendo perversa.

[11] Multi etiam, qui corpus sacrum in reverentia habuerunt, [Sancto devotus eadem die & hora moritur.] larga ab ipso beneficia perceperunt. Inter alia compertum est, quod numquam aliquis illorum nisi devotissime ab hac luce subtractus sit. Quidam autem Frater fuit antiquus & bonus, qui eum semper in reverentia habuit, ita ut numquam quamdiu poterat & intererat, sacrum corpus illotis manibus tractari permisit; & postea Fratres consideraverunt, quando Legendam Sancti Dei perlegerunt, quod eadem die eademque hora, qua S. Theodulphus, lætus cælum transiit, scilicet Kalendis Maji i idem Frater feliciter in Domino obdormivit. Quidam puer in k Stocheim, cum diris intestinorum cruciatibus multo tempore quateretur, [Curantur intestinorum cruciatus,] ita ut omnes qui secum in domo erant ac vicinos per lamentabiles clamores quiescere non sineret; parentes ejus, audientes S. Theodulphum noviter clarere miraculis, ejus auxilium implorabant. Iisdemque votum patrantibus, puer statim incolumis est effectus. Cuidam etiam alii puero, Baldewino nomine, in l Pelling eamdem infirmitatem patienti, beneficium sanctitatis præstitit.

[12] Quædam nobilis Domina in Comitatu Luxenburgensi, dum quemdam partum edidisset deformem & aspectu hominis totaliter immunem, [deformitas faciei,] & anxia præ dolore, quid facere deberet ignoraret; admonita est a quadam muliere ut auxilium S. Theodulphi imploraret, quod Deus multis miraculis illustrasset: quod statim facere non distulit. Quæ dum votum perfecisset, ad spectaculum omnium qui ibidem aderant, in momento forma venustissimi pueri in eo apparuit: ita ut non vestigium deformitatis pristinæ in eo remanserit. Hoc miraculum matertera pueri, monialis existens in m Boferdia, duobus Fratribus Prædicatoribus cum gratiarum actione retulit. [hæreditas stabilitur.] Quidam in Kurret, retro Sanctum Maximinum, cum haberet quamdam hereditatem pro annuali pensione a Dominis de Summo n in Treviri, & cum illa hereditate privare eum niterentur; ad diem statutum ipse una cum uxore, cum omnes noti ejus a longe starent, ad S. Theodulphum tamquam ad propitiatorium inclinata cervice properavit, ac ipsius causam devotissime eidem comendavit. Cumque ad Dominos cum tremore & timore amissionis hereditatis pervenisset, contra spem omnium quibus innotuit causa, pacati recepti sunt, ac hereditate perpetuo ab iisdem firmiter per litteras sunt stabiliti.

[13] Quidam juvenis juxta Berren-Kastel o, cum nimio dolore capitis cruciaretur, parentes ejus audientes S. Theodulphum clarere miraculis, [Aqua reliquiis sacrata tollitur dolor capitis,] miserunt pro aqua, in qua intinctæ fuerant Reliquiæ ipsius. Cumque puer de ipsa aqua parum sumpsisset. & capiti suo de ea aliquantulum infudisset; statim exierunt per ejus aures tres vermes hirsuti, & sic restitutus est integraliter pristinæ sanitati. Quidā alius puer in Witligh p, cum morbo cancri in facie torqueretur, ita ut pars nasi ac superior pars labii corrosa appareret, [& morbus cancri.] & quasi larvata facies videretur; Sacerdos loci, Nicolaus nomine, cum Treviris pervenisset, compatiens puero, tulit secum de aqua, in qua intinctæ fuerant Reliquiæ S. Theodulphi, & faciem pueri cum eadem aqua devote abluit. Quo facto, statim puer convaluit, sanitate integraliter percepta.

[14] Cum multi homines in Palatiolo q Mosellam navigio transirent, & jam ad medium fluminis pervenissent, quidam equus e navi exiens, [equus a submersione liberatur.] præcipitem se dedit in fluvium. Cumque diu in aqua fuisset, & jam submergi cœpisset; ei non succurrere valentes, implorabant omnes divinum auxilium ac diversorum Sanctorum. Cumque sic minime profecissent; quidam Fratres Prædicatores, in navi existentes, dixerunt ad illos: Invocate S. Theodulphum cum devotione. Qui cum altis vocibus hoc fecissent, statim equus de aqua exilivit, & ante eos ad littus incolumis pervenit. Cum quidam carnifex r, prope murum Judæorum, intolerabili dolore dentium torqueretur, [Curantur dolor dentium,] & ex nimia passione insanire videretur; uxor ejus ad S. Theodulphum properavit, & pro marito suo auxilium ab eo irremediabilibus lacrymis imploravit. Cumque Missam in honore ipsius celebrare fecisset, & ad domum revertisset; invenit maritum suum incolumem omni dolore penitus sedato. Quȩdam mulier in Lyve, cum auditu per septennium totaliter privata fuisset, audiens S. Theodulphum clarere miraculis, [surditas,] ab eo auxilium continue imploravit. Quo facto statim per merita Sancti Dei audire integraliter promeruit.

[15] Quidam Heymzo candelarius, commorans in Treveri in vico S. Theoderici s, habuit quemdam puerum, qui totaliter privatus fuit visu suo, ita quod oculos suos aperire nullatenus potuit: [cæcitas,] super quo ipse, una cum uxore sua matre pueri, multum dolentes, puerum cum magna devotione & multis lacrymis ex voto facto ad S. Theodulphum portaverunt; auxilium ab ipso suppliciter postulantes, ut puero suo visus meritis suæ sanctitatis redderetur, & oculi sibi clausi aperirentur. Mox ut puer, coram pluribus fide dignis, tactus est de Reliquiis ipsius Sancti & lotus de aqua sancta, visum clarum recepit, & oculi sibi pulchre sunt aperti sine omni læsione & dolore.

[16] Puer quidam, ad S. Paulinum extra muros Treverenses, [contractio cruris,] erat contractus in crure, ita ut inferior pars cruris reflexa fuerit ad superiorem: Unde ex hoc maximum dolorem sustinuit, nec usquam ire potuit, cum tamen esset novem annorum, nisi portaretur: super quod parentes ejus nimis contristati, in vigilia Beatorum Petri & Pauli, voverunt puerum de mane ad S. Theodulphum deportare; & annuum censum promiserunt sibi dare, si puerum suum de illa pœna curare dignaretur. Mane igitur facto parum ante diem puer clamavit ad patrem, cum adhuc in lecto esset, dicens: Pater, surge, vadamus ad sanctum, ad quem sero me portare promisisti. Ad quem pater, Quomodo illuc ibis cum ambulare non possis? Cui puer respondit, Optime possum, quia ex toto curatus sum, & bene possum ire. Surrexerunt pueri parentes, & ipsum secum usque ad Sanctum, ex illa hora ex toto curatum, adduxerunt ipso die Apostolorum Sanctorum.

[17] Quædam devota Begina, nomine Aleydis Deyrac, mirabili plaga circa collum & pectus horribiliter gravabatur, ita ut [haberet] horrenda foramina videlicet XIIII, [foramina colli.] multum magna ac deformia nimis in excessu, exceptis aliis quam plurimis: de quorum dolore frequenter tam graviter fuit inflata, & de inflatura adeo punita, ut vix potuerit respirare. Quæ stetit complete tribus annis in hoc miserabili ac horribili infirmitate, desolata & incurata; cum tamen pro sanitate recuperanda limina multorum Sanctorum longe & prope visitasset, & semel ivisset ad S. Quirinum, nec sic gratiam sanitatis obtinuisset; ut vovit se S. Theodolpho, beneficium sanitatis statim fuit consecuta. Hactenus MS. absque ulla mentione erecti postea sacelli & altaris, adeo ut appareat omnia & contigisse & scripta esse cum adhuc in S. Gregorii sacello corpus staret: quod utrum nunc mutato nomine S. Theodulphi dicatur, non vacavit quærere; nec puto ipsos Fratres docere posse, quo præcise tempore altare quod nunc cernitur constructum est. Nam ante annos circiter triginta quidam inter ipsos vir eruditus Lovanii, bene longum de ipso Sancto conscripsit commentarium, quo ejus historiam illustrare conatur ipsumque a Remensi diversum ostendere, in quo non prætermisit notare quomodo viderit ipse anno MDCXXXV, in die Nativitatis B. Mariæ devotos peregrinos circumire altare & subtus arcam reverenter transire, & quidquid circa hoc argumentum aut per se indagando invenire, aut Trevirenses interrogando discere potuit. Hunc commentarium nobiscum benigne communicavit Fr. Franciscus Ioyeux, ex eoque libens fateor nonnulla me accepisse quæ Trevirensem Theodulphum, plura quæ Remensem spectabant, accepta a Theodericiani monasterii Priore, ut supra dictum.

ANNOTATA.

a Cantipratanus altare, retro quod collocatum honorifice corpus fuerat, non nominarat; nomen hic habes, prout idem antea in parte hujus MS. a nobis omissa nominatum etiam legebatur: infra autem indicatur num. 9 corpus inde amotum fuisse, & in Presbyterio, id est sacristia depositum.

b Erat quidem historia illa alterius S. Theodulphi, ut diximus, bona tamen fides, qua hujus esse credebatur, valuit ad excitandam populi devotionem: Deus autem, non erroneam illam credulitatem, sed verant ejus cujus id corpus erat sanctitatem, censendus est consequentibus miraculis approbasse.

c In alio MS. lego Brauwbach: sed Tabulæ topographicæ nec hunc nec alia quædam loca exprimunt; neque ausim præstare fidem recte scripta hic haberi nomina omnia: uti nec credibile loca singula in tabulis accurate expressa: puta, Waltrac, Welspillig, Brupach, Kurretz, infra occursuræ locorum, in Trevirensi diœcesi verosimiliter requirendorum, appellationes.

d Ecclesia S. Paulini suburbana, multorum Episcoporum & Sanctorum Trevirensium sepulcris ornata, nuper a Francis subversa.

e Confluentia, a Rheni & Mosellæ confluxu nomen habens, in confiniis diœcesis Coloniensis.

f Epternacum, celeberrimum monasterium, a S. Willibrordo extructum, 3 leucis ab urbe versus Occidentem.

g Ethicus loco Hecticus, paßim imperiti usurpant.

h Simeon, qui Treviris I Iunii colitur, templum, sui corporis deposito ornatum, habet ad eam portam quæ Romanis Porta nigra seu Porta Martis nominabatur, insigne priscæ magnificentiæ monumentum.

i Scriptori perperam obrepserat, Martii: Maji tamen dies I, non hujus S. Theodulphi, sed Remensis natalis erat, cujus & Legenda.

k Cocheim oppidum, ad Occidentalem Mosellæ ripam, medio fere inter Treviros & Confluentiam itinere.

l Pelling, duabus Leucis ab urbe Meridiem versus.

m Tribus ultra Epternacum leucis invenio notatum Bessert, sed an ibi sit aut aliquando fuerit hic indicatum monasterium & cujus Ordinis, necdum comperi.

n Quæ & unde familia Dominorum de Summo libenter a Trevirensibus discam.

o Bernkastel, quasi dicas Bernonis Castrum, interTreviros & Cochemium prædictum via media, ad ripam Mosellæ orientalem.

p Witlich, ad Leseram fluvium, a jam dicto Bernkastel trans Mosellam tribus circiter leucis distans, a Treviris quinque.

q Palatiolum, una infra Treviros leuca, ad ripam fluminis occidentalem: ubi monasterium condidit Adela, S. Irminæ soror, Dagoberti 2 filia, uti alibi dictum.

r Carnifex pro lanione dici videtur: ubi autem sit aut fuerit Murus Judæorum, intra vel extra urbem, aliis quærendum relinquo.

s Quis & ubi sit Vicus S. Theodorici non requiro: sed indico eum mihi potius appellatum videri a celebri ejus nomine Abbate Remensi, quam ab hujus S. Theodulphi fratre: eoque confirmari posset sententia, de illius corpore aliquando Treviros allato.

DE SANCTO KELLACO
EPISCOPO IN HIBERNIA.

CIRCA ANNUM DC

[Praefatio]

Kellacus Episcopus, in Hibernia (S.)

G. H.

[1] Ioannes Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ, ad diem tertium Februarii profert Vitam S. Colmani vulgo Macduach, & in Appendice cap. 2 colligit Sanctos ex familia S. Colmani sive domo Hy-Fiachiorum oriundos, [Cultus 1 Maji.] & eorum dies natales ex Martyrologiis Tamlactensi, Dungallensi, Mariani Gormani, Cathaldi Maguir & S. Æingußii designat: ubi inter alios Sanctos hic Episcopus, de quo modo agimus, istis verbis profertur. S. Kellacus Episcopus, filius Eugenii Beli, filii Kellani, filii Alildi Molt, filii Davidis, filii Fiachrii &c. 1 Maji. Refertur in Martyrologio Tamlachtensi Cellanus Hua Fiachrach. Idem Colganus cap. 1 dictæ Appendicis, explicat hanc generationem his verbis: Habuit prædictus Fiacrius duos filios, [regia progentes.] Davidem Hiberniæ, & Amalgadium Connaciæ Regem. David quippe ex Rege Connaciæ, Nello Magno, patruo suo, immediate succedens in monarchia, totam administravit Hiberniam annis viginti tribus, & post ipsum Alildus, similiter ex Rege Connaciæ Monarcha factus, annis viginti. Hæc Colganus: quæ cum exordio Vitæ S. Kellaci satis conveniunt.

[2] At quo tempore floruerit S. Kellacus statui potest ex obitu Eugenii patris, qui in pugna cum Vltonibus saucius non nisi aliquot diebus dicitur vixisse. Dicuntur in Vita bellici Ultonum Duces Fergusius & Domnaldus, ex Muchertaco Ercæ filio progeniti. [Tempus vitæ] Iacobus Vsserius in Antiquitatibus Ecclesiarum Britannicarum pag. 947 ex Vltoniensibus Annalibus profert succeßionem regiam, ubi ad annum DLXV ista leguntur: Fergusius & Donaldus Murcheartachi filii, Ercæ nepotes, anno uno regnarunt. At quot antea annis citatum horum prælium cum Eugenio patre S. Kellaci contigerit, videtur posse colligi ex Vita S. Kierani Abbatis Cluanensi, sad IX Septembris elucidanda: sub quo Abbate, tempore dicti prælii & obitus Eugenii patris, degebat monachus S. Kellacus. Memoratus Vsserius in Indice Chronologico asserit, Kieranum anno DXLVIII cœnobium Clonense sive Cluan-mac-nois in Midia proximo ante obitum suum anno construxisse: & anno DXLIX annotat, Kieranum, annos tantum XXXIII natum, in Clonensi sua civitate obiisse.

[3] Verum occasione Vitæ S. Endei, Magistri S. Kierani, a nobis ad diem XXI Martii editæ, observavimus quædam plenius examinanda die IX Septembris; scilicet ab aliis dici, Kieranum fuisse annorum ætatis viginti novem, cum dictum monasterium Cluanense fundaret, adeoque quatuor illud annis rexisset, si solum annos vixerit triginta tres, & non potius annos septuaginta tres, quod suo tempore definietur. Porro in Cluanensi S. Kierani monasterio Sacerdos S. Kellacus ordinatus est ac dein Episcopus Aladensis: quam ut Sedem Episcopalem in Connaciæ Borealis extrema regione Tiramalgadia, trans Muadium fluvium, indicat Colganus 15 Febr. annot. 21 ad Vitam S. Forannani vulgo Kill-Alaid. Sed dignitatem ei pridem sublatam existimo, cum in Catalogis Episcopatuum nusquam compareat: ipse autem ait ibidem juxta Hibernica Martyrologia 1 Septembris coli S. Muredachum ut loci Episcopum. [locus Sedis] Monasterium Eiscreach, in quo S. Kellacus tumulatus est, & Sanctorum cultu honoratus dicitur, ubi sit inquirentes, didicimus ex Minoritis Hibernis, qui Lovanii degunt, esse in Comitatu Galviensi, qui totius Connactiæ veluti umbilicus est, super fluvium Succa. Hunc quidē fluviū non nominant Spedi tabulæ, uti nec alios plurimos a se descriptos: ad unum tamen, qui ex parvo ibidem lacu prope Kilhoran oriens in sinum Galviensem brevi cursu se exonerat, invenio notatum B, id est, Baroniam Cragh, ubi istud monasterium fuisse crediderim.

[4] Dubitamus de tempore mortis seu martyrii S. Kellaco illati; quomodo scilicet connitente Guario filio Colmanni fuerit occisus. Nam si poßit Colgano credi, [& mortis.] in Notis ad Vitam priorem S. Fechini ab ipso ad diem XX Ianuarii editam num. II, Guarius, filius Colmani, Rex Connaciæ, juxta Annales Hibernicos obiit anno DCLXII, uno nempe aut altero anno ante mortem S. Fechini: & ab eo ob singularem liberalitatem sæpius ita laudatur, ut proverbii modo dicatur aliquem ipso Guario esse liberaliorem. Quid ergo, an S. Kellaco danda tam longa vita, ut ultra annum sexcentesimum obierit; & dictus Guarius plane juvenis procurarit ejus necem, ac dein usque ad annum DCLXII vixerit? Difficile nobis semper fuit antiquitates Hibernicas ad solidam chronotaxim reducere, idque ob defectum auctorum coævorum.

[5] Vita S. Kellaci, quam hic damus, est nobis submissa a R. P. Thoma Sirino, in Lovaniensi conventu provinciæ Hibernicæ Theologiæ Lectore jubilato, [Vita ex MS. Hibernico versa.] quam asseruit ex MS. Codice Hibernico Dundoigrensi acceptam ac Latine versam. In hac quæ dicuntur de cervis, ad subvectionem occisi corporis operam ultro offerentibus, nec confirmare nec omnino reprobare est animus. Multa solemus legere æque aut magis peregrina in Hibernicorum Sanctorum Actis, majori plerumque admirationis captandæ quam fidei obtinendæ studio conscriptis. At quæ de Muredachi Regis facinore, ad ultionem occisorum a palustri bellua sociorum, in lacum ingreßi, ac demum cum ejusdem a se mactatæ capite regreßi, [& cultus.] indeque cognomen gloriosum ut Conghelt diceretur consecuti; cum sint accepta, non ex majorum de ipso Sancto traditionibus, sed ex poëticis, gestorum regiorum commentis, neque ad rem nostram omnino faciant, putavimus posse prætermitti; ne Lectori, talia nauseaturo, gratis molestiam ingeramus, id referendo quod præteriri poterat, salva integritate historiæ qualiscumque ad Sanctum pertinentis.

VITA
Ex MS. Hibernico Latine versa.

Kellacus Episcopus, in Hibernia (S.)

EX MS. HIBERN.

[1] Eugenius cognomento Bel, Kellaci filius, nepos autem Alilli Molt, qui annis viginti; [Eugenio Bello Regi Connaciæ,] pro nepos vero Dathiæ sive Davidis, qui viginti tribus annis Hiberniæ monarchiam tenuerunt; ad Connaciȩ solium evectus, ut erat vir strenuus, animosus, gloriæ cupidus, & rerum agendarum peritus, tuendo suo regno vigili cura, successu etiam felici, magnaque suorum lætitia incubuit; plurima, intra annos circiter triginta sex quibus supervixit, ex finitimis provinciis hostiliter incursantia agmina, nunc a devastatione provide coërcens, nunc gloriosiore victoria fundens, quandoque etiam in eorumdem fines prorumpens, & illata per eos dispendia paribus damnis spoliisque compensans. Dum sic secundante ejus molitiones, non fallaci fortuna, sed dispositione Divina, persisteret; coorta est inter ipsum, & posteros Conalli & Eugenii filiorum Nielli Magni, ceterosque Ultoniȩ proceres magna animorum divisio offensioque; eo demum progressa, ut hi, conscripto undique copioso exercitu, in Connaciam irrumperent, [ex vulnere morienti,] belli Ducibus Fergussio & Domnaldo, ex Murchertaco Ercæ filio genitis. Quibus usque ad a Muadum fluvium omnia populando progressis, occurrit cum Connacensium copiis Eugenius, initoque paulo post acri utrimque conflictu, Eugenius tandem graviter saucius, suorum opera super militaribus pilis lanceisque, transversim in cratis formam dispositis, e prælii loco avectus, quorumdam sententia solo triduo, aliorum septiduo supervixit.

[2] Interea temporis Connaciæ Optimatibus eum crebro visentibus, ejusque casum, & quam inde secuturam extimescebant patriæ calamitatem impense lugentibus, cum propediem e vita abiturum adverterent, [succedit filius Kellacus] multa secum & cum illo consultatione tractabant, præsertim qui O-Fiachrianæ familiæ erant, quem ejus loco Regem substituerent. Ad quos ille: Magno in discrimine positam video rem vestram: supersunt quidem mihi duo filii, Kellacus & Muredacus; ille ætate provectior, sed jam monachus est, & S. Kierani Cluanensis alumnus: alter ob teneram ȩtatem regno capessendo immaturus, [tum monachus Cluanensis] & in præsenti periculo inidoneus. Vos, si meo consilio acquiescitis, Kieranum adibitis, & impense rogabitis, ut in tanto rerum nostrarum discrimine Kellacus bona ejus venia regnum capessat. Hæc cum ille suasisset, & paulo post oppetiisset; delecti ex Optimatibus viri Cluaniā seu b Cluainmacnosiam perrexerunt; ubi a Kierano perbenigne accepti, nec tamen ad votum exauditi, binoctium in deputato iis hospitio transegerunt. Ultima autem nocte cum eos Kellacus invisisset, multis eum suasionibus adorsi, ita demum flexerunt, ut cum iis postera die, non captata Præsulis venia, discesserit. Kieranus eo alumni discessu admodum offensus, Malum, inquit, Kellacus elegit, ideoque maledictionem incurret, & tandem armorum cuspide occumbet; optoque ut providentia Numinis sic oppetat, similemque finem habeat quivis religiosæ disciplinæ desertor.

[3] Porro Kellacus, ita per suos abductus, Hi-Fiachriæ Rex inauguratur. Cumque id muneris aliquamdiu gessisset, Hi-Fiachriorum Aidhnensium Ducem, [sed pœnitentia ductus, in silvam secedit:] ab eo dissidentem, ad concordiam flexurus permultis comitatus adivit; habitoque publico conventu invicem fœdus icerunt, Kellacus quidem candide, alter vero (ut eventus patefecit) simulate & subdole. Nam in suam munitionem introducto benevolentiæ & honoris specie Kellaco, quotquot sequacium ejus comprehendere poterat, interemit; ipsum vero Kellacum, cum ter novenis suorum, fuga latenter suscepta, ferro necique subduxit. Sub hæc Kellacus, velut vexatione capacior jam disciplinæ; reducta in memoriam imprecatione adversus se severa S. Kierani, vehementi pavore cohorruit; cœpitque susceptæ dominationis celsitudinem fastidire, aversari; & qua maturitate, quove modo deserenda sit secum volvere. Dein meliora consilia, quæ ei clementissimus Salvator infudit, toto corde amplexus, retinacula cuncta simul abrupit, & in avium cujusdam silvæ secessum protinus se subduxit, ubi velut alter Petrus flevit amare, acerrima cordis contritione damnans, execrans, & in se ulciscens, quod sanctioris vitȩ institutum causa amicorum deseruerit, tremendum Numen offenderit, & pavendam sancti Præsulis Kierani maledictionem in se conciverit.

[4] Qua in exercitatione anno integro sancte exacto, cum ter novenis illis, quibuscum corporalis vitæ discrimen nuper evaserat, Cluaniam perrexit. Sed conscientia prioris delicti & Kierani reverentia perculsus, nec ausus civitatem intrare, prope eam substitit; donec in eum incidere quidam sui antea commonachi: qui officiosa salutatione & pacis osculo acceptum, blanda caritate introduxerunt, & qua par erat cura ministrari fecerunt, [Cluanæ ab Abbate receptus,] adventu illius non detecto sancto Abbati in diem posteram. Quæ cum adolevit, qui in sanctissimo illo monachorum cœtu eminebant, reversum e regione dissimilitudinis minorem filium, qui mortuus erat & revixit, perierat & inventus est, sanctissimo Patri Kierano repræsentant; sedula intercessione rogantes, ut pœnitentem clementia dignetur & venia; idque ipsum Kellacus in terram provolutus impense obsecrat. Ad hæc benignissimus Præsul, lætior tum de alumni reditu, quam ante de abitu temerario tristior; eum placide accipiens, Utinam, o fili, non te aberrantem maledictione feriissem; sed ea tametsi a me irrevocabilis, tuæ tamen apud Deum mercedi & gloriæ nihil detrahet; tantum in prima vocatione persiste & profice; impigre ferens onus leve & jugum suave Christi, cujus caritate nihil blandius, cujus famulatu nihil salubrius, nil in quantalibet Regum pompa aut voluptate gloriosius.

[5] Kellacus igitur Kierani tum prompta placatione, tum eloquio dulciore super mel & favum, in pleniorem consequendæ salutis fiduciam erectus, & superinfusa sancti Spiritus gratia in proposito bono corroboratus; secularium asseclarum agmine ad germanum Muredacum, tunc adolescentem, & apud nutricium suum Lugniæ c Ducem versantem, remisso, jussoque ei deinceps adhærere; [sancte vivit:] interjunctam religiosæ vitæ telam novo spiritu, novo ardore resumpsit, eoque successu institit promovere, ut multos eruditione, plurimos religiosa observantia & insigni pietate anteisse compertus, omnibus esset amori ipsique in primis Kierano, cujus nutum sequebatur in cunctis. Quare ad Sacerdotalem gradum promotus est, & paulo post, convenientibus in eum Cleri suffragiis, consecratus Aladensis Ecclesiæ & diœcesis Episcopus. In eo dignitatis culmine positus, [ordinatur Sacerdos dein Episcopus Aladensis.] quamquam desponsatæ sibi Ecclesiæ solicitudinem sedulus ageret, maximam tamen temporis partem in suo Cluanensi cœnobio per intervalla transigebat: fructuosas Marthæ curas, & jucundiora Mariæ otia, solerti discretione alternans; & utrisque se alteris sanctius obeundis adaptans. Temporales vero proventus pie impendebat, multa præbens solatia egenis & liberalium studiorum sectatoribus, qui crebri ad eum confluebant, exciti fama sanctimoniæ & liberalitatis ejus per Hiberniam diffusa.

[6] [visitat diœcesim] Quadam autem vice sanctus Antistes, volens pro sui muneris ratione diœcesim visitare, Killmoram Muado fluvio vicinam, bona Clericorum turma sociatus tendebat, iterque carpsit prope Durlus, ubi tunc contigit Guarium Colmani filium, cum suo filio Naro, & Nemedio Fercoghæ filio, magnaque amicorum caterva, moram trahere. Nemedius autem cum comperisset sanctum Præsulem juxta locum transisse; Inofficiose, inquit ad Guarium, minusque amice Episcopus Kellacus, nos velut aversatus, præteriit. Non refert, inquit Guarius, eum præteriisse: nam mittam ego qui ipsum meo nomine invitent, ut huc suo nos alloquio dignaturus adveniat. Missus illico unus carorum Guarii, cum ad Kellacum jam confecto itinere pausantem pervenisset. Ægre, inquit, habet Guarius, quod ipso inaccesso iter protuleris, ideoque rogat ut vel nunc ad eum venias. Ad hæc Episcopus: Quia jam sabbatum inclinavit in vesperum, mihi fixum est non hinc digredi usque ad exactam diem Dominicam, quæ omnibus est vacatione sancta, [ad Guarium invitatus non retrocedit:] nobis insuper divinis officiis, sacrisque Missarum solenniis celebranda: quibus Guarius, quia vicinus est, interesse poterit, eaque occasione quæ volet hic mecum tractare. Quod si emanserit, ego eum feria secunda lubens adibo. Regressus nuntius, non quæ Præsul sanctus prætexuit, sed quæ mens prava livorque suggessit Guario renuntiat: Kellacum scilicet omnimode inficiatum venire, nec in eum esse benevolum. Tum Guarius, ira & indignatione percitus, Adito, inquit, eum rursus, & edicito, nisi mox ex hisce finibus moliatur discessum, Ecclesiam, in qua versatur, circa ipsum suosque nocte ista comburendam.

[7] Abit ille, nec mitius quidquam nuntiat Episcopo; qui nihilominus, invocato Dei adjutorio, perstitit in loco usq; ad auroram diei lunȩ, qua movit in villā de Loch-con, ubi & sequentem noctē transegit. Inde porro ad stagnū vocabulo d Claon-loch progressus, dum sitam in eo lacu insulam Etgair (sic enim appellatur) meditabundus spectat, [ab eodem expulsus degit in insula Etgair] videt supra eam in aëre magnam bonorum Angelorum frequentiam. Qua visione illectus, cum suis in insulā trajecit; factaque inquisitione sedula, cum comperisset, nec ullum ibi locum sacrum, nec ullius Sancti extitisse unquam monumentum vel memoriam; arbitratus illa Cȩlitum apparitione sese invitari ad illic solitariæ vitȩ incumbendum, statuit non inde pedem referre. Quod consiliū qui ex Ecclesiastico ordine eum comitabantur, primū derisere, deinde dissuadere frustra conati sunt.

[8] Revertuntur ergo illi, ut Sanctus mandarat, quisque ad suȩ curȩ Ecclesiam; solis cum Episcopo remanentibus quatuor junioribus Clericis, [cum 4 sociis Clericis:] Moelcronio, Moeldalvano, Moelsenacho, & Mac-Deoradio, seu Deoradii filio, ipsius collactaneis. Traduxerunt itaq; in eo deserto totam quȩ instabat Quadragesimā Divinis officiis aliisq; sacris exercitationibus intenti; ex iis latebris interim in omnes Hiberniȩ fines micantius erumpente fama Antistitis sancti, qui Pontificii culminis honorē eremi rigoribus postposuit.

[9] Ceterū S. Kellaci frater Muredacus crebro ipsum in ea eremo visebat, ejus se instructionibus & consiliis accommodans. [Muredacum fratrem instruit, cum offensa Guarii:] Quod Guarius Colmani filius cum intellexisset, cœpit infensiori animo ferri in sanctum Prȩsulem; cujus instinctu & industria pertimescebat Muredacum, regiam prolem, & multa bonitate conspicuum, nisurum ad Connaciȩ regnum capessendum. Poterat nihilominus vir princeps & ad pietatem pronus, flecti ad benevolentiam erga sanctissimum Prȩsulem concipiendam, nisi obstitissent consultores pessimi, Narus filius, & supramemoratus Nemedius; qui diu noctuq; falsas fictasque criminationes afferentes, apud eum instabant, ut Kellacum e medio tolleret. A quo tam atroci & sacrilego facinore cum Guarium abhorrere comperissent, inita inter se consultatione pessima de Kellaco venenata potione necando, id tandem impetraverunt, ut ad solenne convivium ejus gratia instruendum reconciliandus invitaretur.

[10] Missi igitur nuntii Kellacum rogarunt die condicto adesse; quod cum ille renuisset, prȩtexens se aliā jam vivendi normam methodumque amplexum quam non decebat mundana consolatione interrumpere; [a quo socii Clerici convivio excepti,] illi, prout in mandatis acceperunt, institere, ut saltem dignaretur jubere suos socios Clericos adesse, quorū Guarius & prȩsentia delectaretur, & discretioni referenda committeret quȩ illi communicare volebat. Ad hȩc sanctus Episcopus, Ego, inquit, eos adesse nec jubeo, nec inhibeo: faciant ipsi quod suggesserit Deus. Socii ergo permissi sua ipsorū discretione uti, cum nuntiis e Durlusium ubi Guarius agebat profecti, magno honore magnaq, lȩtitia excipiuntur. Et post regias epulas in secretū tricliniū deductis, circumq; Guarium a dextera levaq; locatis, ex præstantiori qui in arce erat potu abunde propinatur: protractoq; aliquamdiu symposio, ventū est ad seductorios sermones & machinosa consilia, quibus improvidi de eremo hospites ad Kellacum extinguendum magna urgentur instantia, designato iis pactoque, si id faxint, operȩ pretio, tota f Tir-Amalgadia, numerosis equorum, boumque armentis, & sponsabus, quas ipsi ex omni puellarum numero deligerent, decoris.

[11] Istarum (eheu!) rerum cupidine & spe excȩcati miselli, [& in necem S. Kellaci inducti accedunt:] oblitiq; qui nuper fuerint, suo consensu firmata pactione impia & multifarie sacrilega, securi dormiunt; posteraque die sobrii & jejuni ratificant. Tum armis, facinori exequendo opportunis, sub Clericali veste muniti; eremum, non jam eremitȩ, sed jurati latrones & sacrilegi homicide repetunt; inventaque ad marginē stagni Claon-loch quam ibidē reliquerant navicula, ad insulā trajiciunt; ibique sanctum Antistitem, recitando tunc Psalterio intentum, conveniunt. Quibus ille, donec cœptas preces absolvit, nihil respondit. Postea vero eos contuitus, arbitratusque ex oculorū motibus vultuumq; mutatione, quod animis conceperant, Alium, inquit, o juvenes, vultum hinc tulistis, alium affertis, qui vos prodit a me aversos, pactosq; Guario mihi necē inferre. Resipiscite filii, & quod amplexi estis consiliū pessimum, vobisque ipsis damnosissimum, ocius abjicite; sublimius præmium, quā quod Guarius promisit, mihi acquiescendo consecuturi. Ad hȩc illi, conspirationē quidē fassi sunt, sed ab ea exequenda desistere renuerunt, id solum obtendentes, nullum ipsis, si a compacto resiliant, inveniendum in Hibernia munimem contra vim & potentiam Guarii.

[12] Itaque in malo obdurati, sanctum Dei famulum pariter aggressi, ad oram insulȩ trahunt, [in Silvam abductum] in continentē evehunt, indeq; ad interiora vicinȩ silvȩ interimendū abducunt: ipso interea eos a prosequenda malignitate dehortante, & promittente iis, modo desistant, securum vel Cluaniæ, vel, si malint, apud Hiberniæ Reges refugium. Qui demum videns se surdis & vecordibus cecinisse, rogat ut saltem a se perimendo in posteram diem abstineant. Quod ægre annuentes, [robori includunt:] illum nocte ingruente in vasti roboris caudicem, ad caveæ similitudinē vacuatum, compingunt; ipsique ad ostiū, ne quo ille eventu elabatur, advigilant. Sed cum nocte ad finem vergente gravis eos sopor oppressisset, Kellacum id advertentē, crebra pulsabat capessendȩ fugæ cogitatio; quā excutiens, Quoddā, inquit ad seipsum, incredulitatis aut diffidentiæ genus reputo velle Dei judicium effugere, & conari declinare necem ab eo mihi, Sancto Patre Kierano vaticinante, destinatam; adeoq; prȩstat ut hic eam constans & tranquillus prȩstoler, quam (ut forte accideret) in fuga, cui diu continuandæ, defectis inedia & lassitudine viribus, par esse non possum, velut meticulosus occumbā. Mansit igitur in loco, sacris meditationibus ad crepusculum intentus. Tunc vero ne quem ei pavorem ingereret lux surgentis aurorȩ, ultra quam mortis inducias non obtinuit, caveam occlusit: sed mox ejus rei pœnitens, suamque pusillanimitatem reprehendens, aperuit.

[13] Brevi post, cum prȩnuntii lucescentis aurorȩ silvarū volucres, canoros funderent sonos, Vir Dei, [constantem in laude Dei cantanda] revocato in memoriam quod nocte antecedentis feriæ quartæ somniavit, se nimirū a quatuor molossis ferociter invasum, dire discerptū, raptumq; per filicetum, in saltuosam proruisse voraginem, unde non successit emergere; intelligens id non tam somniū, quam præsagium imminentis sibi lanienȩ extitisse; cœpit & ipse modulabundus Creatorē in creaturis vernaculo sermone in hunc sensū laudare. Amem ardenter Factorē, tuique nobis Datorem, o cara mihi aurora candida, victoriosa, jucunda lucis filia, cognata solis amœni, qua voluminum paginæ redduntur legibiles, qua domorum fastigia, summaque montium juga, & lȩta ruris spatia fiunt aspectabilia. Dein vaticinatum cædis suæ circumstantias, & inter has corpus & sanguinem suum a feris avibusque delibatum iri, [crudeliter occidunt,] e caudiceo ergastulo educunt sacrilegi grassatores, feriuntque sævissime, primus quidem Mac-Deoradius, ipsius Sancti fratruelis, tum Moeldalvanus amitinus, inde Moelsenachus cujusdam viri justi filius, denique intimam ejus in se dilectionem liberalitatemque multifariam expertus Moelcronius. Enecto in hunc modum sanctissimo cognatoque Præsule, immanes & nefandi discipuli ad Guarium regressi, benigne hilariterque excepti sunt.

[14] Ad corpus autem viri Sancti, quod inhumatum reliquere, ferarum volucrumque rapacium greges, [Corpus feris expositum] prout ipse futurum prædixit, convenerunt: quorum quotquot ejus carnem aut sanguinem delibarunt, illico virtute divina & meritis Sancti Prȩsulis interierunt. Ipso autem die quo hæc truculenta tragœdia peracta erat, [a Muredaco fratre,] Princeps Muredacus, fratrem suum Kellacum, a quo velut patre, magistro, consultore, & spirituali directore totus pendebat, pro more visurus, in Conensem insulam trajecit: ubi cum, eo minime reperto, in memoriam revocasset, discipulos Kellaci nuper ante apud Guarium diversatos fuisse; inde suspicatus est, illum & Guarii suasu, & illorum opera interemptum. Quare insula confestim egreditur, movensque cum suis, quæsitum per avia silvarum valliumque recessus Pontificem sanctum, iter carpsit inter duo stagna Loch-Con & Loch-Cuilinn.

[15] Ita demum pervenit ad quercum, in cujus cavitate pernoctarat Kellacus: & dum undique circumspiciunt, vident cominus sanctissimi Præsulis exanime corpus, [invenitur:] humi inhonore porrectum, suo inspersum cruore, & hinc inde a feris avibusq; modice demorsum comesumque. Acerbum id, dirumque spectaculum feriit profunde corda eorum mœrore amarissimo, luctumque excivit undantem, maxime Muredaco, qui vernacula nænia orbitatem & dolorem suum cum Kellaci laudibus transmisit ad posteros. Auxit porro mœrorem incommoditas ipsa non modo digno honore celebrandi funeris, verum etiam ex aviis saltibus evehendi ad sacram ædem. Quo tamen modo potuere, Dunmoram, quæ nunc Turlach dicitur, sepeliendum apportarunt. At loci incolis, Guarii metu perculsis, non sinentibus istic sepeliri, inde detulerunt ad Lis-callain. Verum qui ad Ecclesiam de Kill-callain habitabant, Guarium similiter veriti, non permiserunt apud ipsos sacrum funus deponi. Quod ægre quidem accepit Muredacus, sed Deo vindicandum remittens, aliorsum non procul abscessit. Cum ecce; ipso suisque spectantibus, igne superne lapso ea ecclesia conflagravit, numquam exinde restaurata.

[16] Parvula inde mora secuta est, cum ecce alia nimis miranda res evenit. [a cervis divinitus submissis defertur in Eiscreach;] Ad globum enim illum nobilium virorum, qui pretiosum beati Martyris funus laboriose & incommode vectabant, duo cervi, nemine mortalium ducente vel agente, mansuete venerunt, commodo loculo onerati; qui ad sacrum usque corpus penetrantes, ipsa ibidem mora & loculi in terram demissione, sat indicarunt, se a Deo missos, ut illud ad congruum sepulturæ locum deferrent. Quamobrem viri illi, magnopere exhilarati, miratique tantam Numinis curam circa famuli sui pulverem, sacrum pignus in capulo componunt, [ibique sepelitur,] & cervis vehendum permittunt. Qui cum ad locum, Eiscreach dictum progressi fuissent, ad offensi illic asceterii ostium subsistentes, sacrum onus deposuerunt; & templi campanæ, nullo trahente, insonuere. Congregati igitur qui in ecclesia vel asceterio erant, comperto cujus funus allatum & divinis prodigiis honoratum esset, prompta devotione cum psalmodia & congruis ritibus honorifice tumularunt, sanctorum Angelorum multitudine celebritatem sua ipsorum præsentia non modicum augente.

[17] [manentibus ad tumulum cervis.] Porro præmemorati cervi in eo loco mansere deinceps, & habitatoribus aratione, aliisque laboribus, perinde ac domestica jumenta, de die serviebant; vesperi autem a jugo laxati, sepulcrum Sanctissimi Antistitis adibant, & quasi venerantium affectu lingua lambentes ad teneriorem ejus venerationem cultumque homines provocabant. Et hic fuit finis mortalis vitæ, ærumnarum, & martyrii S. Kellaci, quibus ad sempiternam beatæ vitæ possessionem pervenit, gratia Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, cui cum Patre & Spiritu sancto sit honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Muadus, alias Moadius, Spedo Moy, in Comitatu Slegensi, qui Connactiæ versus Vltoniam ad mare Oceanum ultimus censetur.

b Cluania in Occidentalibus finibus Mediæ versus Connactiam.

c Lugnia. Colganus 20 Ianuarii ad Vitam 2 S. Fechini, ait esse Connactiæ regionem satis notam Comitatus de Sligeach, in qua Sedes Episcopalis Achadensis.

d Videntur hæc loca in dicto Sligensi Comitatu haud longe a Muadio fluvio quærenda.

e Durbussium, arcem in Conactia esse notat in Indice Topogr. ad Acta Sanctorum Colganus, sed numeris ita depravatis, ut locus ubi de ea agitur nequeat inveniri: quæ typothetarum negligentia, utinam nec in nostris aliquando obreperet.

f Tir-Amalgadia, extrema Connactiæ trans Muadium ad ejus ripam borealem regiuncula, uti apparet ex Vita S. Patricii Tripartita apud Colganum lib. 2 num. 76.

DE S. ARIGIO SIVE AREDIO
EPISCOPO VAPINCENSI IN GALLIA.

POST ANNUM DCI

[Praefatio]

Arigius sive Aredius, Episcopus Vapincensis, in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Vapincum sive Vapingum, vulgo Gap, in Notitiis antiquis provinciarum Civitas Vappincensium, Vapensium & Vapecensium, urbs Galliæ Narbonensis in hodierno Delphinatu apud Alpes Cottias, Episcopalis sub metropoli Aquensi, solenni cultu veneratur hisce Kalendis Maji, [Cultus sacer.] quibus obiit, S. Arigium sive Aredium suum olim Episcopum: cujus sacram memoriam ad hunc diem reperimus in quinq; diversis MSS. Martyrologiis Romano Ducis Altempsii, Gallicano monasterii Cluniacensis, Divionensi Domini du Cheval, item MS. Adone Reginæ Sueciæ, & alio monasterii Aquicinctini: ejusque commemoratio fit in antiquo Breviario Ecclesiæ Forojuliensis in Provincia. [Vita scripta.] Vitam illius edidit Philippus Labbe tomo I Novæ Bibliothecæ, quam olim descripserat Iacobus Sirmundus ex codice Silviniacensi, sed pluribus mendis & barbarismis inquinato. Ita tamē ut transcribentium ea potius incuria, quam auctoris videatur esse culpa: nam si lineas ac voces quasdam, fœde transpositas, ordini suo reddas, quem habere deberent, ut commodus sensus inveniretur; & paucula hinc inde per benevolam conjecturam emendes; non omnino invenuste scripta apparebit, & auctori coævo minime indigna. Quare cum satis sit, invariatum quidem, [ab auctore coævo.] sed vix intelligibilem MS. Silviniacensis contextum in jam dicta Labbæi Bibliotheca extare; credidimus haud ingratum lectori futurum, si idem ex nostra conjectura hic proponeretur correctus. Interim optamus ut aliunde submittantur nobis, si supersunt uspiam, exemplaria alia, aut confirmatura correctiones nostras aut meliores suggestura. Auctorem recte coævum dici demonstrat § 4 Vitæ, ubi laudatur comes nocturnarum orationum Probus Clericus, qui tunc temporis, cum Sanctus Episcopatum inierat, Lectoris agebat officium; cum autem Vita scriberetur, erat in sacris Sacerdos admissus mysteriis: qui deinde etiam stylo percurrente narravit visionem, sibi a sancto Episcopo narratam sub exitum vitæ.

[2] Ætatis qua vixit Arigius chronotaxim nullo certiori charactere fundare possumus, quam tempore Concilii Lugdunensis anno DLXVII celebrati, quando Sagittarius, Vapincensi Episcopatu digne privatus, ipsius electioni locum fecit: ante quam tessares-decada regimini Ecclesiæ Morgecensis impendit, [Episcopatus circa an. 568 initus,] anno proinde DLIII ad eamdem promotus. Est hæc ecclesia in Arvernis, ad cognominem sibi fluviolum, Morges vulgo dictum una cum oppido, quinque circiter leucis a Claromonte; cui tunc Episcopus præerat S. Gallus, D. Gregorii Turonensis patruus, [post Morgecen. Parochiam 14 annis administratam.] vel successor Cautinus. Interim dubitare non possumus quin ad parochiam Claromontanæ diœceseos regendam assumptus Aregius sit ex Cleri Claromontani corpore, adeoque sub ipso S. Gallo (qui eum Episcopatum XXVII annis tenuit) fuerit ad sacros Ordines promotus. Fortaßis etiam B. Desiderius, qui puerum baptizavit & erudiendum suscepit, non fuit Episcopus Cabillonensis (nam utrum hoc nomine fuerit Cabillone aliquis vehementer est ambiguum, uti patet ex dictis ad XXX Aprilis, ubi egimus de ipso & S. Desiderato ibidē Presbytero) sed is quem XI Februarii ut suum colunt Claromontani, sepultum in ecclesia S. Illidi, appellantque S. Desideratum, affini utique & facile alternabili nomine cum Desiderio. Hujus namque nullum certum invenitur tempus; possetque inter S. Quintianum, qui haud diu post annum DXVI Sedem Claromontanam tenuit, & S. Gallum qui eam circa DXXV dumtaxat suscepit, medius fuisse iste Desiderius seu Desideratus. Nec obest, quod bimulus ante altare S. Vincentii Cabillonensis urbis oblatus fuerit Aregius a parentibus: Cabillone enim natus, potuit cum iisdem in Arverniā migrantibus migrasse etiam ipse ibiq; baptizari; & migrasse aliquando dicendus est, quē constat in Arvernis, fuisse promotū.

[3] Subscripsit sub Guntramno Rege Conciliis Valentino II & Matisconensi II, [S. Gregorius Arigio scribens] Aridius sive Aredius Episcopus Ecclesiæ Vappicensis. De ejus itinere Romano & benevola amicitia cum S. Gregorio Magno agitur in Vita num. 10 Addimus hic epistolas ejusdem S. Gregorii ad illum, quarum prima extat lib. 7 Registri epist. III scripta Indictione 2 anno DXCIX, & est hujusmodi. Gregorius Aregio Episcopo de Galliis. Fraternitatis vestrȩ afflictio, quā de amissione vestrorum vos hominum habuisse cognovimus, tantam nobis causam mœroris injecit, [consolatur de obitu suorum.] ut quia nos de duobus caritas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter uri tribulationibus sentiremus. Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuæ ad annum reducta discretio, quam & patienter ferre tristitiam, & decet de morte spe vitæ alterius longam non habere mœstitiam. Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente remaneat, hortor quiesce dolere, desine tristis esse. Nam indecens est de illis tædio afflictionis addici, quos credendum est ad veram vitam moriendo pervenisse … Hac itaque, Frater carissime, ratione perspecta, studendum nobis est, ut, sicut diximus, de mortuis non affligamur; sed affectum viventibus impendamus, quibus & pietas ad utilitatem & sit ad fructum dilectio …

[4] Præterea communis filius Petrus Diaconus nobis innotuit, [Dalmaticarum usum permittit:] quod Fraternitas vestra, tempore quo hic fuit, poposcerit, ut sibi & Archidiacono suo utendi Dalmaticis licentiam præberemus. Sed quia ita hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscessit, ut nec ipsum mœror incumbens diutius, ut dignum erat, & res desiderata poscebat, sineret imminere; & nos in multis implicitos Ecclesiasticæ rationis consideratio novum hoc inconsulte & subito non permitteret indulgere; idcirco postulatæ rei prolongatus effectus est. Nunc vero caritatis tuæ bona revocantes ad animum, hujus auctoritatis nostræ serie petita concedimus, atque te & Archidiaconum tuum Dalmaticarum usu decorandos esse concessimus, easque Dalmaticas dilectissimo filio nostro Cyriaco Abbate deferente transmisimus. Præterea in ea Synodo, quam contra Simoniacam hæresim per Fratrem & Coëpiscopum nostrum Syagrium decrevimus congregari, Sanctitatem vestram volumus interesse, atque eidem Fratri Pallium, quod transmisimus tribui: si prius se promiserit illicita, [jubet ut Synodo contra Simoniacos cogendæ intersit:] quæ prohibuimus, per definitionem Synodicam a sancta Ecclesia removere. De qua Synodo omnem nobis subtiliter ordinem tuam Fraternitatem volumus scriptis decurrentibus nuntiare, ut ipse, cujus nobis sanctitas valde experta est, nos reddas de omnibus certiores. Hæc ibi. De Synodo indicata legi possunt, quæ habentur XII Martii lib. 3 Vitæ S. Gregorii num. 2 & 3. Quo die etiam dedimus Vitam S. Petri Diaconi; quem tamen existimamus ab hic nominato & Vapincensi Clerico diversum fuisse. Archidiaconus Valatonius erat, ipsius deinde Sancti successor juxta S. Gregorii prædictionem. At S. Syagrius Episcopus Augustodunensis colitur XXVII Augusti. Altera S. Gregorii ad S. Aregium epistola habetur lib. 9 ep. 51, scripta anno DCI, & est hujusmodi.

[5] Cum in fraterna dilectione unum cor, unas sit animus; sicut in alterius prosperis mens lætatur, [laudat ejus patientiam in adversis,] ita in adversis affligitur: quia in utroque participes esse lege caritatis adstringimur. Atque ideo major nos de tristitia vestra mœror invaserat, ne fortasse prolixi luctus afflictio assiduo cor vestrum dolore pulsaret, & vitam gemitibus oneraret. Sed susceptis Caritatis vestræ epistolis, optato sumus gaudio consolati: & omnipotenti Deo gratias egimus, quia & humanitatem vestram incolumem, & animum ad consolationem rediisse cognovimus. Nec enim aliter de vobis fuerat existimandum, nisi quidquid adversitatis esset, Sacerdotali sine dubio patientia vinceretis. Qualiter præterea in abscindenda Simoniaca hæresi Fraternitatis vestrȩ zelus olim exarserit bene recolimus. [zelum contra Simoniacos,] Unde hortamur, ut operam studiosius impendentes, districta inter alia quæ scripsimus Concilii definitione damnentur: quatenus dum voluntatis nostræ intentio solicitudinis vestræ fuerit ope completa, & omnipotenti Deo oblationem gratissimam de vitiorum correptionibus offeratis, & ad aliorum ædificationem, qualiter in vobis Pastoralis officii cura fulgeat, ostendatis. Experientia autem vitæ vestræ nos provocat, quam valde multis præminere cognovimus, ut de vobis hac in re grande solatium præsumamus. Et ideo fervorem vestrum, sicut Deo auctore cœpistis, explete, ut bona, quæ in vobis recta intentione cœpta sunt, juvante Deo creatore omnium rectius impleantur.

[6] [caritatem erga monachos in Angliam destinatos:] Præterea monachis, quos ad reverendissimum Fratrem & Coëpiscopum nostrum Augustinum transmisimus, caritatem suam Fraternitas vestra, ut consuevit, impendat: & ita eos, tam per se quam per alios quos potuerit, ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, & nos quod de vobis confidimus sentiamus, & Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset. Hæc ibi. Memoratus Augustinus est Cantuariensis Episcopus, & colitur XXVI Maji. Inter monachos autem hic commendatos fuit S. Laurentius, dein Episcopus Cantuariensis, cujus res gestas & itinera dedimus die secunda Februarii. Est præterea epistola 62 ejusdem libri noni, in qua splendor virtutum S. Arigii elucet, & est hujusmodi.

[7] [indicat mutuam dilectionem,] In quanta apud nos memoria Fraternitatis vestræ sit caritas, cordis vestri secreta requirite, & ex eo quem circa nos habet amorem colligetis, Et quoniam sincera in dilectione nec vires absentia, nec locum habet oblivio; ita sibi imaginata vestræ Fraternitatis præsentia mens nostra reficitur, ac si corporeis vos oculis coram nobis sisti cernamus: quia nec abesse credendus est, qui per dilectionis vinculum animis inhæret. Quia ergo tanta in vobis Sacerdotalis gravitatis ornamenta conspeximus, ut de vestro omnino instituto & moribus lætemur, multa animis nostris de solicitudine vestra promittimus. Unde quia sic ea quæ Dei sunt agitis, [& Candidum Presb. ei commendas.] sic in commissi vobis gregis custodia vigilatis, ut tamen ea quæ ex latere sunt prudenti moderamine dispensetis; latorem vobis præsentium Candidum Presbyterum communem filium commendamus, ut opem illi in quibus necesse fuerit pro utilitate pauperum impendatis: quatenus dum Fraternitatis vestræ fuerit, sicut confidimus, fultus auxilio, in ejus vos consolatione nos invenisse se sentiat. Hæc S. Gregorius,quamdiu deinde post hunc annum DCI vixerit S. Arigius, non constat.

VITA
Auctore coævo, ex MS. Silviniacensi eruta a Iacobo Sirmondo S. I.

Arigius sive Aredius, Episcopus Vapincensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 0669

EX MS.

[1] [Nobiliter natus & pie educatus,] Sancti atque præcipui viri Arigii, Wapincensis urbis Antistitis, non phaleratis neque dialecticis, sed simplicibus tantum venerabilis vita narratur eloquiis. Ideo non vereor quod idioticus austeritatem auscultantibus ingerat sermo: quia si promptus attendit animus, illico sacer sociatur auditus. a Pater illius ex præclariori Francorum progenie oriundus Aprocasius vocabatur, mater Sempronia: qui etiam filium primogenitum Arigium, cum esset biennium suæ nativitatis [egressus] Deo offerentes, ante altare Cabillonensis urbis S. Vincentii b exhibuerunt. [post regimen ecclesiæ Morgecensis,] B. Desiderius c Episcopus, prælibatum filium cum gaudio suscepit & baptizavit, quia prȩscivit sibi futurum omni obedientia reverentem filium, modestiæ & humilitatis intelligibilem, & omni sanctitate pollentem. [Hic deinde ætate & scientia maturus] ad regimen ecclesiasticum, [fit Episcopus Vapincesis,] annuente Christo pervenit ad honorem d Ecclesiæ Morgecensis, ubi non modicus inhabitantium cernitur vicus: ibidemque una tantum temporis e tessares decada peracta, omnium Wapincensium Clericorum ac monachorum virorumque sanctorum consensu, atque cum exultatione gaudii maxima, postulatum est promereri sibi a Domino, ut Arigius, vir Deo plenus, Ecclesiȩ sanctȩ Wapincensis urbis f concessam sibi teneret Sedem.

[2] Interea detersa de corde caligine, ad cælos animum intente apposuit, cumque ob [fervorem] desiderantis animi S. g Marcelli Martyris ecclesiam adire desiderium arripuisset; [oratione claustra ecclesiæ aperit:] dum urbi Cabilonensi se beatissimus vir adjungeret, infestante inimico, Regina quædam valuas, liminibus Sancti appositas, Brunichildis h iniqua seris firmare præcepit. Sed Sanctus Dei signaculum Christi faciens, ejusque intercedentibus meritis sanctis, ubi Arigius venit, oratione defixa claustra patefacta sunt. Narrata virtute Regibus i, munera indesinenter ad Sanctum miserunt; quȩ cum iste vidisset, [munera respuit.] chlamyde sua recepit projectisque in terra solidis, exhorruit cum detestatione dicens, Dona iniquorum reprobat Altissimus; & taliter divina inspiratione vir beatus repletus est, ut sicut Elisæus Propheta, contemnendo aurum & argentum, leprosos mundaret.

[3] Cumque pensaret, ob conservandi gratiam Dominicum sibi fuisse commissum gregem; ita omnium curam suscepit animarum, ut solida conservaret, alligaret contrita, [Magnam curam gerit juniorum Clericorum.] errantem reduceret, nullam penitus extra caulas erroneam omitteret ovem. Clericorum autem sic nisus est in omnibus, ut spiritalem assumeret curam, ut industriæ suæ affectum bonitate misceret. Sui quippe moris erat, neminem contemnere: & si quempiam ad erudiendam suscepisset indolem, primo quidem ob rudimenta infantiæ blando commendans intimabat magistro, ut teneram instruens foveret infantiam; & sic demum spiritualibus rastris ad excolendos animos suo præcipiebat reservari labori. Cumque eosdem intra suæ recepisset Ecclesiȩ septa, ita pro ipsis in omnibus induit curam, ut sub ipsius ditione reverentissime commorantes, in legis Domini meditatione diei ac noctis tempora non transirent, quatenus & personaret lectio cum instructione, & denuo cum exultatione Davidicam canerent modulationem.

[4] [nocte in S. Mammæ ecclesiæ orat,] Quos intra conclavis sui claustra conservandos, oratione Domino facta, nocturnis horis relinquens; ipse B Pontifex [adibat] castrum, quod Wapincensium est non procul ab urbe, cum uno tantum Clerico, nomine Probo, qui tunc temporis Lectoris agebat officium, & nunc in sacris Sacerdos admissus noscitur esse mysteriis: [nam] quia eum non invenerit reprobum, ideo in spiritualibus ausis detinebat probatum. Hunc in suo adsumens obsequio cum ardenti fidei devotione, nulla intermittens nocturna horarum spatia, arduum montis conscendens supercilium, ad S. Mammæ k Martyris properabat Ecclesiam, in qua sacratissimi septi l pesiulum ex more reserare consueverant. Nam claves clam auferre faciens, similes protinus præcepit fieri; sicque acto noctis silentio, cum prædicto puerulo, qui suo vacabat obsequio, cauto ac pendulo, tamen fixo animo, in sancta sanctorum ingerens gressum, ab summæ noctis exordio orationem agens, cum gemitus modulatione, cum lacrymis in laudem Domini perseverat: sic cum hymnis, & laudibus, & canticis spiritualibus peracto officio, deinde Christo prævio ad subjectam monti repedat urbem.

[5] Sed dum templum B. Andreæ Apostoli, ardenti desiderio exercendo, prope oppidum ipsius civitatis fuisset ingressus, quod late Christianis concessum est, [coërcet dæmones:] ibi incursum m meridianum reperit suæ iniquitatis fungentem officio. Hoc ipse Pontifex sub Angelica respiciens ex more visione, intulit, ut ubicumque in suo nomine quis hominum properaret tutum iter ab eo postulans, eum in nullo noceret, & una cum satellitibus suis sibi cohȩrentibus ageret itineris curam. [corpus affligit:] Et quia jam tempus aderat ut gallus cantaret, & Clerus [conveniret,] coërcens ipsos quiete agebat. Nullus tamen hominum, a quibus vel de quibus venerat, præter Dominum scivit; & spectantibus Angelis, quid ageret penitus ignorabant. Elegit namque diversis atque exquisitis laboribus, in semetipso dicando martyrium, sanctum affligere corpus; tamen dum valuit ab isto exercitio non cessavit dirigere gressum, nec ante cujusquam patuit auribus, sed nec revelatum est oculis, nisi cum suspicientes ad ejus sanctam confessionem, quo sancta reserabat claustra cernerent n ferrum.

[6] Scientes ad memoriam & nescientes nunc ad scientiam revocabo operum Domini, qui virtutem suam in tribulatione fideli famulo nec horrendo negavit in gurgite o. Cumque solito beatissimus vir ad ulteriorem fluminis p Druentiæ ripam se vellet navali evectione transferri; [a naufregit eripitur ab Angelo:] fortuitu insidiante diabolo, & agente fluminis cursu carbasa, inopinanter navicula rupi mediæ prȩcipiti incidit lapsu, volventibus undis protinus conterenda: ex cujus mortis imminenti periculo per Angelicam adprehensus vir Dei dexteram, cum Diacono suo, qui Januarius vocabatur nomine, inimico superponitur saxo. Ex tunc itaque ipsum habuit suæ salutis in omnibus defensorem, quem incurrere visus fuerat in gurgite submersorem. Interea dum dextera lævaque gurgitum imminentes resonarent lymphæ, clarȩ noctis tempore, corde sancto & ore canebat, dicens: Expectans expectavi Dominum & respexit me, & statuit supra petram tram pedes meos, & direxit ad progrediendum gressus meos. [Psalm 39, 1] Cum igitur turba ingens Clericorum famulorum ac civium ex utraque parte littorum imminentes adstarent, & lugentes liberandi instantia perenni fatigarentur; propinquus inclaruit dies, præcedens inclaruit virtus Christi, adducens eum cum exultatione obtentæ gratiæ.

[7] Tria q item gessit beatissimus vir magna miracula, quæ nec silenda putabo in secula. Cum immanissimus ac sævus ex opacis saltibus aper non procul fuisset ab urbe, [oprum mitem reddit.] cumque solitis venantium constipatus fuisset catervis, atq; vibrantes tenentesque dexteris in perimenda bestia tela dirigerent ferrata, & incassi omnium invenirentur intendentium ictus; tunc demum sanctus Pontifex baculum, quem in manu alma gerebat, in ferino & in insano posuit ore: sic illico naturali caruit virtute, optatamque qui aderant omnes simul venationis capiunt prædam. Et sic factum est, ut omnium appareret obtutibus plus facere potuisse sanctitatis audaciam, quam puerilis armatam temeritatis instantiam.

[8] Dum cujusdam Sabinæ illustris feminæ, eo quod in timore Domini sacra & certe vera vidua esset, [serpentem conterit:] benedicendi gratia domum fuisset ingressus; progrediens inde venenosus viantibus apparuit serpens. Cumque cæruleus ex trisulca sibilum depromeret lingua, atque per flexuosos se traheret globos, ut letales infigeret morsus; & cum mortiferum omnes effugerent casum, atque fustibus ac saxis anguem obruere meditarentur; sed nullus eorum ipsum interimere potuisset; tunc vir Dei, virtute animi magis quam corporis, maligni caput sancto attrivit calcaneo: sicque prostratus nequissimus anguis, deinceps numquam valuit ex ore nefario mala exundare venena. Sed hæc omnia ad tuam referunt omnes, Christe, virtutem, qui conculcasti leonem & draconem. Propterea benedicimus, laudamus, & superexaltamus nomen tuum sanctum in secula: quia confidimus in te, qui fidelissimo tuo Arigio tanta dedisti virtutum insignia, ut & serpentis inimica contereret membra, & Pastorali baculo singularis feræ aperiret insaniam.

[9] [operario desidi maledicit,] Alterum vero miraculum vir Dei noscitur intulisse. Exigenti enim jam tempore, dum marcida flueret r præparata incisioni herba, eo quod solis ardor adustus jam adusserat fœnum, misit beatissimus Antistes operarios in prædia sua. Et cum ad horam sextam venisset, unus ex operariis inerti animo, corde impedito s, dicendo se lassum vix corpus pertrahere [vacabat ab opere]. Tunc demum athleta Dei ad ipsum venit, & dum invenisset eum non lucrantem mercedis opera, sed inique gerentem ex [dæmone] consorte; maledixit ei in nomine Domini, ut probaretur oppressio inimici. [& ideo a serpente læsum sanat:] Et dum se in terram volueret cum intentione iniqua, adveniens iniquissimus serpens, genua ejus rabiens inclusit; & dum avida fauce venenum ipsi evomuisset, cœpit clamare; Miserere, piissime Pastor, quia qui me suasit tibi mentiri, ipse me certissime decepit. Cumque concursus populi ad ejus acclamationem factus fuisset, venit S. Arigius Episcopus. At illic ut vidit deceptionem inimici, & hominis illius ruinam, & jam corpus ejus exanime jacere; projecit se in terram, atque cum lacrymis oravit, dicens: Domine Deus omnipotens, qui fecisti hominem ex nihilo, & periit primus homo per astutiam serpentis, & reparasti eum per unicum filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum; tu repara hunc famulum a morte, quam ipse diabolus per sinum venenosum in ejus membra transfudit, ut in nullo ei noceat. Et quia tu dixisti; Qui in me credunt, etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit: ita isti famulo tuo per preces servi tui reddere dignare pristinam sanitatem. [Marc. 16, 18] At ubi orationem complesset, signum Christi super plagam manu sua faciens, ita venenum evomuit corpus, ut nihil malum homo ille se inclamaret fuisse perpessum.

[10] Quodam interea in t tempore, cum vir Deo plenus Romam ad Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum limina, orationis causa, [Romam profectus a S. Gregorio benique excipietur:] pro amore Dei in Christi nomine properasset; tanta est a beatissimo Gregorio Papa veneratione receptus, ut cum esset Ecclesiæ Romanæ tam meritis quam privilegiorum supereminens potestate, atque Sacerdotalium infularum ceteris Sacerdotibus honore præpollens; taliter beatissimum Arigium Episcopum cum caritatis subjectione atque summo venerationis portabat affectu, ut non solum honoribus, sed & moribus, & scientia, sanctitate, modestia, castitate sibi coæquandum putaret. Sed nec unquam se a finibus Galliarum in illis partibus talem se protestabatur omnimodis Sacerdotem vidisse. Nam cum apud eum aliquantisper, tam ex devotione orationis, quam pro inquirenda Gregorii Papæ sermonum scientia singulari, spiritales innecteret moras; & jam valedicendi utrisq; inoptata advenisset dies; cum tanto se amore ac profluvio lacrymarum fletuumque sibi summi Pontifices visi sunt sancta oscula tradidisse, ut adstantes, libri Geneseos recordantes, [interesse se] obsequio Josephi Patriarchæ, cum lacrymis colla unici fratris osculantis, putarent. [Gen. 45, 4] Sed tunc, beatissimus Gregorius Papa sanctum ac venerabilem Arigium Episcopum visus est consolari eloquiis fidei, cum non modica spe, quod Jesus Christus Dominus noster, qui curam habet de omnibus, protinus eos in Paradisiacam faceret adunari sedem, laboris præmia centeno fœnore percepturos. Et sic placido oculo ac sereno animo suis omnibus tradens munera, oratione facta flentes ab invicem visi sunt discessisse.

[11] [discedens quis sibi sit successurus intelligit:] Ergo & Beatissimo viro Valatonio, qui tunc temporis Archidiaconus sub sæpedicto Pontifice Wapincensem regebat Ecclesiam, visus est Dalmaticā causa muneris indulsisse. Et quia compererat, quod esset sacris litteris decoratus, ideo maluit ut esset suis munificentiis sancto velamine circumdatus: & quod ipse in sui Magistri succederet Sede, u beatissimus Gregorius Papa palam suis pronuntiavit oraculis. Qualis autem & quanta fuit sancti viri perfectæ vitæ operatio, felix x commutatio fidelium oculis declaravit.

[12] Dum per quadragintaduanam observationem diebus ac noctibus perageret officia, ut macerato corpore prȩveniret sanctȩ Resurrectionis diem celebrando suscipere; advenere in trino numero elephantiosi: [tres leprosos post triduanum ministerium mundat,] quos cum vidisset, in sua cella adire præcepit; ibique, adposita pelui, præcinctaque sindone, pedes eorum lavare cœpit; & lectulos, ubi membra putrida atque defessa requiescerent, suis manibus adornavit. Illic tribus diebus detentus per noctis silentia pedes & capita eorum vel manus cum fletu & gemitu irrigabat, [donec illuxit] veniens sanctus dies Cœnæ Domini. Tunc eum Dominus exaudire dignatus est, ut sicut per Magistrum lotis pedibus discipuli paradisi amœna introierunt, sic fessi properantem de seculo beatissimi Arigii laudarent virtutem, y & detersa putredine carnis, vocis laudarent eum clamore, quia se cognoverunt per Sanctum Dei Arigium Confessorem lepræ evasisse supplicium, & postulantes viaticum [discesserunt].

[13] Sed dum in lectulo stratus sui requiesceret, evigilans post quietem, [& choro Angelorum interesse visus] chorum Angelicum modulatis vocibus ante altare B. Mariæ semper Virginis audivit: stratumque, omnibus suis obsequio z cubiculi vacantibus, dereliquit; & cursu concito inter eosdem introivit. Sed dum Probus Clericus, qui suo perpetim vacabat obsequio, evigilasset; & pergens ad cubiculum, eum illic non inveniret; statim ad ostium sanctæ ecclesiæ properans, & eum cum Angelico choro intuens, metuit, & penitus non introivit. Cumque prædictus Pontifex ad cubiculum rediret, cum magna humilitate, Probus eum interrogavit qua ex causa gressu intimo retrocedebat, dum inter eos psalleret, & coram obsequia ex more reciprocando repeteret. Sed ipse Pontifex hanc visionem ei silere præcepit. Igitur sic inchoavit, ut finiret: sic finivit, ut quod quæsierat, [decidit in morbum] perpetuo retineret. Nam cum jam suæ vocationis ultimum pertingeret tempus, aa & solitum Angelici panis sumeret cibum, cum ex summo doloris impetu fessa Sancti membra stratu jacerent, mens tamen amplius ex more erecta cæli Dominum intuebatur dicens: Jesu bone, Salvator Domine, non tradas bestiis animam confitentem tibi, neque eam derelinquas in inferno; quia in terrena testudine clausa semper te deprecata est in cælis. Sic jugem per multorum dierum spatia, dum sanctum spiritum cælo redderet, orationem cum gemitibus permiscebat.

[14] Sed neque hoc quidem, quod ex fideli debitore narrare necesse est, silendum omnino putabo. Cum vir Sanctus anhelum pectus paululum sopori dedisset, [in extasi ante tribunal Christi lætus excipitur] ante magni Regis tribunal se cum gaudio magno cernebat adstare, & niveo peplo semetipsum, ipso præcipiente Rege indutum, percepisse [considendi] potestatem. Et deinde Isicium bb, quondam Gratianopolitanæ urbis Antistitem, intendit [eadem] semita, qua venerat, alacrem properare; ac pari modo a residente in splendoribus Rege miratur esse ditatum. Cumque vir Dei a blando evigilasset sopore, Beatissimo viro Valatonio, tunc temporis Archidiacono, & Diconcio provectæ ætatis Presbytero, & Probo Diacono adstante etiam ultimo, qui istam stylo percurrente in suo amore narravit visionem, quam spiritalibus vidit oculis, certe audientium auribus indicavit, & sic ausus est in veritate dixisse, quod omnes suæ Ecclesiæ filios Domino commendavit, omnibus benedixit, & absolutione profuit cunctis.

[15] Nudato corpore, ante altarc S. Eusebii cc cum cinere & cilicio jacens, cum Viaticum Corporis & Sanguinis Christi de manu Isicii Episcopi & Diconcii Presbyteri accepisset, [sumpto viatico] ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia jam video tempus resolutionis meæ. Et sursum erectis oculis expansisque manibus, ait: Nudus egressus sum ex utero matris meæ, nudus revertar illuc. Obiit autem ipso die Kalendarum Maji; & continuo advenit [ursus] dd de remotis montibus, [moritur 1 Maji:] ipse, qui quando de Roma redibat vir sanctus, concito ictu percussit & devoravit bovem [subjugatum plaustro, in quo cum sarcinulis erant Reliquiæ] sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & multa patrocinia Sanctorum [quæ] ibi erant reperta, & denique caligæ B. Mariæ semper virginis. In Christi [autem] nomine vocavit Episcopus ursum: [accurrit ad exequias ursus.] [qui] inclinato accurrit capite [&] jugo ligatus ad feretrum onera perduxit Wapinco, [&] vixit usque senio. Ipse autem obviavit corpori: [& singulis annis] ad ipsam sanctam solennitatem veniebat, usque dum canus vixit. Et multi gaudebant qui videbant eum, & victum præbebant ei. ee Amen.

ANNOTATA.

a Quas hic primo loco legis lineas, fœde transpositas invenimus, post alias plures sequentes, usque ad verba, ad integrandum sensum a nobis inserta & [ ] inclusa. Loco autem principii invenies apud Labbe aptatum titulum, scriptoris multo recenticris, In nomine Sanctæ & individuȩ Trinitatis. Incipit Vita S. Arigii Wapincensis Episcopi, qui oriundus &c. Nos sub levi correctione videmur omnia primogenio sensui & ordini reddidisse.

b Est etiamnum ecclesia Cathedralis S. Vincentio sacra Cabillione.

c Desiderius hic, Cabillonensis, an Claromontanus Episcopus intelligi debeat, jam supra quæsivimus: in impreßis apud Labbe, dum sic legitur, ante altare S. Vincentii Cabillonensis urbis B. Desiderius Episcopus, ambiguum manet, ad utrum referatur τὸ Cabellonensis urbis.

d Morgecensis ecclesia, in tabulis les Martres Morges, in diœcesi Claromontana apud Arvernos.

e Tessares decada, intelligo spatium 14 annorum.

f Post annum 576 deposito Sagittario.

g S. Marcellus Presb. & Mart. Cabillonensis, colitur 4 Septembris.

h Brunechildis, uxor Sigeberti Regis Austrasiorum; quo moriente anno 575 venit illa in Galliam ad mariti defuncti fratres, inter quos S. Guntramnus Burgundionum Rex, & monasterii S. Marcelli fundator: apud eos autem varia fortuna ac fama vixit reliquo hoc seculo.

i Guntramnum intelligo & Chilpericum Neustriis imperitantem: ut communis aliqua consultatio eos cum Brunichildeibi conjunctos tunc habuerit: quando Cabilonem venit S. Arigius, natalem suam urbem.

k Hic est celebris Martyr, Mamas, relatus ad 17 Augusti.

l Impressum, sacratissima septa clavesque pessulum, quæ modica correctione & transpositione visum est corrigere.

m Dæmonem intellige: ita Ps. 90 v. 7, protegendum se Propheta ait ab incursu & dæmonio meridiano.

n Puto intelligi clavem oratorio appensam, quam sibi ad reserandas noctu ecclesias fabricari fecerat, ut supra dicitur.

o Ita visus est corrigi posse transpositis lineis perturbatus sensus verborum, levi dumtaxat correctione egentium: quod iterum paulo post facere oportuit, ut videbit qui volet impressa apud Labbe legere.

p Impressum Durantia: transit haud procul Vapinco.

q Interponitur, inquit, quasi ex alicujus ore aut scripto hæc referrentur; quod hic & alibi adhuc semel iterumque mutavi in Itaque & Item, vel plane omisi.

r Labbe floreret, prȩparatam --- herbam --- adduxerat.

s Sensui explendo addita hic & alibi verba lector his [] dignoscet.

t Circa annum 598, uti ex Epistola S. Gregorii supra relata constat.

u Sanmarthani non inveniunt quem substituant Aridio, nisi Potentissimum, qui Concilio Cabilonensi anno 650 interfuit: sed per hunc Valatonium opportune suppletur manifestus hiatus.

x Commutationem intelligo, qua pro Arigio substitutus est jam dictus Valatonius, sua virtute monstrans, quam efficax in eo fuerit sancti decessoris exemplum.

y Omitto hæc verba intermedia, tamquam hic otiose iterata, Ita Domini misericordia præstare dignata est.

z Id est, dormientibus.

aa Iterum omitto in quo oblationis omitteret diem: quia sensum non faciunt, & sine his cetera recte cohærent.

bb Isicius, aliis Esicius & Hesychius, qui Episcopus Gratianopolitanus, ab anno circiter 570, pluribus Conciliis interfuit: videtur autem hac visione indicatum, quod paulo post S. Arigium etiam ipse ad eamdem gloriam esset admittendus. Quare merito dubites, an inter hunc & Clarum, qui an. 650 Concilio Cabillonensi interfuit, non debeant collocari aliqui ex illis, qui apud Sanmarthanos collocantur post Clarum sine ulla nota temporis.

cc S. Eusebium Vercellensem hic notari crediderim, qui colitur 1 Augusti.

dd Impressa advenit vir sanctus: sed de urso hic agi ostendunt cetera, & verba, vir sanctus, alio spectare.

ee Non videtur hic plane finis fuisse.

DE S. BERTHA MARTYRE
ABBATISSA AVENNACI IN DIOECESI REMENSI.

SUB FINEM SECULI VII

[Praefatio]

Berta Martyr, Abbatissa Avennaci, in diœcesi Remensi (S.)

AUCTORE D. P.

Gumberti sanctißimi Martyris, apud Avennacum in Campania culti, memoriam illustrantes ad XXIX Aprilis, necesse habuimus præmittere Actis notitiam brevem, de ipsius ac Sanctæ uxoris ejus Berthæ gestis, ex Flodoardi Historia Remensi acceptam; [Epitome Actorum apud Flodoardum,] simulque indicavimus usum eum antiquis S. Berthæ Actis, uno post ejus mortem seculo scriptis, cum venerabile corpus inventum fuisset integrum atque incorruptum. Ea Acta, ut tunc erant, fortasse etiam nunc extarent sincera indivulsaque; nisi ille, cui post solennem Corporis revectionem Avennacum, factam sub Artoldo Remensi Archiepiscopo circa annum DCCCCL, commissum erat ordinare Officium ecclesiasticum pro cunctis utriusque Sancti festivitatibus, visum fuisset amplificare Legendam amplificatione varia, [antiquior legenda interpolata] eamque sic auctam distrahere in plures partes. Ac primum quidem excerpens quæ solum fere Gumbertum spectabant, ea sic extendit, ut pro die festo habuerit Lectiones XII de vita ejus Remis acta, & pro die Octava Lectiones VIII de ejusdem peregrinatione & martyrio. Quæ nos in unum colligentes, uti tunc interpolationibus rejectis antiquæ simplicitati conabamur reddere; idem nunc quoque intendimus facere, tanto solicitius, quanto potior semper Aveniacensibus fuit suæ sanctæ Fundatricis veneratio, numerosiori prolixiorique festivitate testata.

[2] Quin etiam communem utriusque Legendam, scriptam olim fuisse sub nomine solius S. Bertæ colligimus ex prologo, [& per lectiones plurium festorum distracta est,] qui in principio Lectionum pro die festo notatur iis verbis conceptus, ut appareat auctorem, ipsius dumtaxat causa scriptionem aggressum, ex qua sicut dictum est, amplificata postmodum, accepta sunt, primum Lectiones VIII de vita Sanctæ Berthæ usque ad monasterii Avennacensis extructionem, pro die Natali, [1 Maji] hoc 1 Maji; deinde pro sex diebus infra Octavam quotidie lectiones tres, quibus continetur vita ejus monastica, ac potißime miraculum deducti Avennacum fontis. Sequebatur historia mortis per privignos illatæ, distributa in VIII lectiones pro die VIII & pro Dominica infra eamdem. Sed hæ nescio quomodo amissæ sunt. Amissarum defectum supplevit posteritas; pro Dominica quidem infra Octavam usurpando easdem VIII Lectiones, quæ reservatæ fuerant & etiam nunc recitantur pro Commemoratione S. Berthæ, [12 Oct. & Augusti.] quæ fit XII Octobris: pro ipsa autem die Octava, easdem quæ dicuntur in festo Translationis, quod celebratur ultima die Augusti.

[3] Ita discimus ex rubrica, ante Officium Dominicæ & Translationis prænotatæ præfixa in prima Avennacensium Officiorum editione, [cum officio post translationem composito:] facta anno MDLVII, curante Ludovica de Linange Abbatissa. Lectiones quidem hæ continent historiam delati Avennacum S. Gumberti & juxta uxoris corpus sepulti, recentioribus quibusdam ex Flodoardo additamentis auctam: dicitur tamen solius Berthæ Commemoratio, quod argumento nobis est, ejus solius annuum cultum eatenus fuisse apud Avenniacenses: quas etiam credimus secundam illam festivitatem annue agendam assumpsisse, quando corpus ejus ut dixi elevatum fuit; & quoniam integrum prorsus erat, seorsim ipsum a mariti oßibus collocasse. Pro tertia vero quam diximus Translationis festivitate compositæ sunt VIII lectiones novæ sub novo exordio; quod exordium incuria posterorum a suo abstraxit corpore, tamquam legendum ad calcem Lectionum pro die Commemorationis præscriptarum.

[4] Harum postremarum Lectionum auctorem libenter eum credam, qui antiquam Legendam interpolavit atque distraxit in duas; [cujus responsoria metrica synopsim vitæ continent] & utriusque Sancti reliquum Officium composuit: proprias scilicet nec inelegantes Antiphonas, Responsoria, Orationes diversas pro singulis Horis. Vtriusq; Officii Responsoria, versu Hexametro composita, fortaßis antiquiora sunt, ideoque ea juvat hic in unum colligere, cum iis tota Actorum contineatur substantia.

Sancta Dei Bertha, prædulcis Franciæ alumna,
A summis Procerum generosum protulit ortum,
Cum carnis genere mentis proba nobilitate.
Sponsa fuit sponso conjuncta beata beato,
Par insigne animis Gumberto Bertha fidelis;
Prole tamen cassa, latet an sit & inviolata.
Desolata viro migrante beata virago,
Cuncta fere spreto pede repulit infima seclo,
Permutans pullo rutilantia flammea velo.
Dum sancta explorat quo diva habitacula condat,
Angelico visu super hac re certificatur,
Monstraturque locus Vallis prius aurea dictus.
Omnibus extructis, dum Mater tractat herilis,
Quisnam illuc Domini famulatu militet Ordo,
Virginibus septa visa est sibi virgo Maria,
Sic monstrando locum monialibus instituendum.
Temporibus priscis aqua deerat sedibus istis;
Unde gravata Deum dum Sancta exposceret almū,
Fons certusque locus sibi cælitus insinuatur,
Qui Virtus dictus jacet ad tria millia passus.
Illuc cum libra nummorum Sancta profecta,
Postquam pro pretio fuit illam solvere prȩsto,
Per-trahit-arva colum, sic ducens ad sua rivum,
Qui fluit usque hodie servans cognomina Libræ.
Felix & Domino gratissima Bertha supremo,
Dum per multiplices mundo obluctata labores,
Testata est, Christi quantum victoria possit;
Tandem martyrium peragens petit alta polorum:
Quæ divina videns, & jam sine tempore gaudens,
Christo, cui placuit, precibus nos jungere poscit.
Christe, salus nostra, tibi laus & gloria cuncta,
Qui nobis oriens lux atque redemptio vera,
Nos tantæ Matris donas prædivite gleba:
Cujus nos precibus pius abstrahe mortis ab umbra.

[5] Hactenus antiqua prosa sive sequentia, continuo sensu, ut apparet, composita, sed ab auctore Officii in plures distracta partes, ut pro totius diei festi Responsoriis omnibus sufficeret. Nihilo minus antiquus esse videtur Hymnus de Sancta, proprius ad utrasque Vesperas & Matutinum, qui talis est:

Decus futurum gloriæ, jubar micat ecclesiæ,
Claris orta natalibus & sanctis Bertha testibus. [uti etiam hymnus.]
Conjuncta matrimonio Gumberti nūc clarissimo,
Se non fœcundam partubus Deo sacravit actibus;
Dehinc contemnens fœtida mortalis ævi gaudia,
Pium convertit conjugem, sectantē vitā cœlibem.
Fundans sacrum cœnobiū greges ditavit virginū,
Fit ipsa Mater omnibus, præestque militantibus.
O Mater splendidissima, potens virtutum gratia;
Post carnis hujus exitum, concede vitȩ prȩmium.

Et hic quidem defectus prolis sic indicatur, ut ipsa vitæ cœlibis seu continentis auctor fuisse viro suo simpliciter indicetur: sed præcedens metrum, suspicionem ingerit perfectioris castimoniæ, ubi dicitur:

Prole tamen cassa, latet an sit & inviolata.

Quidni autem virginem vixisse suspicemur, quæ corporis per integrum seculum incorrupti privilegio, de solis fere virginibus legi solito, divinitus illustrata fuisse cognoscitur? [cum aliquo indicio servata virginitatis.] Certe intelligens sponsum suum (cui non deerant filii, ex legitimo, ut credere malumus, conjugio antea nati) sola consanguineorum importunitate & divinæ vocis imperio cedentem, subiisse rursus vinculum conjugale; facile eumdem potuit perpulisse, ut servandæ virginitatis gratiam sibi indulgeret; sicut eidem persuasit ut bonorum suorum heredes, quatenus per jura licebat, spirituales mallet filios quam carnales habere.

[6] Quidquid sit de Laureola virginitatis, palmam titulumque martyrii ipsi tribuunt quotquot de ea agunt, non solum Aveniacenses in omnibus suis de ea Officiis, [ejusdem ut Martyris cultus apud Remenses,] sed & alii. Ecclesia Metropolitana Remensis, quamvis Kalendas habeat sanctorum Apostolorum Philippi & Iacobi cultu festiviori occupatas, tamen in primis Vesperis Laudibusque, juxta Breviarium anno MDCXXX excusum, præscribit memoriam S Berthæ Martyris, cum Antiphona & Oratione Deus qui inter cetera, ut in communi Virginum. In pervetusto ecclesiæ SS. Timothæi & Apollinaris Martyrologio notatur Kalendis Maji, in territorio Remensi, loco qui vocatur Avenniacus, passio S. Berthæ uxoris S. Gumberti. Sigebertus in chronico, ad annum DCLX, ita scribit: S. Bertha, Martyr & Abbatissa, sanctitate floret in Francia. Sequuntur Ferrarius & alii cum Saussajo: qui ex prædictis Officiis eidem prolixius elogium texuit, non absque errore, [errores Saussaji] dum ipsam attribuit Avenæ, cœnobio Cataulaunensis diœcesis. Vulgariter quidem monasterii locus Avenay dicitur; sed illud, ut similia omnia Francicorum locorum nomina in ay, ex usu Latine scribentium, juxta formam antiquam eorumdem nominum, terminandum Latine erat per acum aut acus. Abest autem locus haud multo longius Catalaunis quam Remis, ad hanc tamen non ad illam diœcesim pertinet, ut est notißimum.

[7] Gabriel Bucelinus nihilo levius erravit, quando prolixius ejusdem S. Berthæ elogium finivit his verbis: requiescit autem juxta maritum olim suum, [& Bucelini] in monasterio S. Petri Rememsis: diversißimum enim hoc cœnobium est, a Baldrico in ipsa urbe Remensi extructum eodem seculo, de quo egimus XXIV Aprilis ad Vitam S. Bovæ, primæ ibidem Abbatissæ. Diversißimum fuit etiam alterum, cujus nunc (ut in Breviario Remensi legitur ad festum S. Gumberti) solum superest aula, sacellum & capella S. Patricii, olim in porta Collaticia seu Basilicari in honore S. Petri extructum a dicto Sancto, quod Regale seu Fiscale vocabatur. Monasterium vero Aveniacense, quamvis ipsum quoque S. Petro sacrum esset, octo fere Leucis distat Remis, & proprio nomine Vallis-aurea dicitur. Trium istorum monasteriorum discrimen potuerat discere Bucelinus ex ipso quem citat Flodoardo, diversis capitulis de unoquoque succeßive locuto; si paulo majorem accurationem quam festinationem libris in publicam lucem producendis adhibuisset: quod sane inviti reprehendimus: sed oportet subinde hæc animadvertere, contra eos qui moleste ferunt, quod non omnes continuo, quos tales scriptores admisere, recipiamus in Ordinem Benedictinum.

[8] [An fuerit ordinis Benedictini?] Ioannes Mabillon, in Actis Sanctorum sui Ordinis, videtur eorum judicio circa S. Bertham diffisus fuisse, quando seculo secundo omisit ejus Acta referre, contentus eam retulisse ad indicem Prætermissorum: quod tamen ne ægrius ferrent sui, præposuit * asteriscum, quo voluit indicatos qui germani Benedictini esse videntur, utique non tam ipsi quam aliis, quibus nolebat contraire. Dicitur quidem in II Lectione diei III quod S. Bertha construxit ædificia officinarū, sicut S. Benedictus præcipit; sed ostendimus in annotatis quam ineptum glossema istud sit. Multo efficacius istud probaret Altivillariensis cœnobii a S. Nivardo instituti disciplina, si ea probaretur Benedictina fuisse: vix enim dubitare possumus, quin in monasteriis ædificandis Regulaque legenda, exemplum sancti illius Antistitis ac fratris sui secuti sint pii conjuges Gumbertus & Bertha. Alioqui secundum Regulam S. Columbani instituta fuisse quædam vicina Remis monasteria, dubitare vix sinit Adzo Dervensis Abbas in Vita S. Basoli, dum ait, quod is Viriziacum adveniens, adjunxerit se numero duodenum Fratrum, mores & actus, B. Columbani imitantium, sicut in antiquariis reperisse, se ait: quod sane non reperisset, nisi saltem in novo post S. Basoli mortem cœnobio, ipso de quo agimus seculo DCC, ejusmodi institutio obtinuisset; esto id forte non fuerit trahendum ad tempus quo Basolus appulit.

[9] Flodoardus cum lib. 4 cap. 47 multa de S. Bertha ex antiquiori ejus Vita, ut credimus, deduxisset, deque illius ac viri communibus apud Avennacum miraculis; tandem subjungit, velut suo tempore, id est seculo X gestum. Quædam præterea mulier, ab altari hujus monasterii linteum nuper furata, ferre secum voluit; [quædam Actis addita ex Flodoardo.] sed egredi ecclesiam nullo modo potuit, donec suum confessa reatum, sublatum restituit suo altari velum. Idem pluribus verbis deduxit auctor officii proprii, nostra inquiens ætate: & similiter ex Flodoardo accepit finem præcitati capitis, ut impleret numerum Lectionum pro die Translationis hoc modo: Monasterium vero, quod Sancta ipsa maximis sumptibus instruxerat, & Abbatiam ejusdem domus, Dominus Fulco Præsul ab Odone Rege concedi Remensi ecclesiæ, per paginam præceptionis Regiȩ, obtinuit; & pro confirmando eo eidem Ecclesiæ a Formoso Papa privilegium Sedis Apostolicæ impetravit. Intra annos videlicet DCCCXCI quo electus Formosus, & DCCCXCVIII quo mortuus Odo, quamvis ipse Fulco ab anno DCCCLXXXVIII usque ad DCCCC Sedem suam tenuerit. Vltimam illam observationem omisit Monachus San-Remigiensis, qui Sanctorum Gumberti & Berthæ Vitas, quales in eorum Officiis repererat, novo stylo expolivit forte post XII seculum: quam ejus scriptionem habemus, sed stylo rursus per Guilielmum Duiatium Canonicum Regularem S. Ioannis Sueßionensis mutato: nec operæ pretium fuit requirere Remis styli primigenii ecgraphum, cum nihil ibi reperiatur notatu dignum, nisi quod ait, post Translationem sub Artoldo factam, utrique Martyri deinceps Officium particulare decretum institutumque fuisse.

ACTA
Ex veteri Officio Avennacensi.

Berta Martyr, Abbatissa Avennaci, in diœcesi Remensi (S.)

BHL Number: 1264

EX MS.

[1] Cum sanctorum præcedentium Patrum vita nobis ad memoriam reducitur, miramur quod [similes] nunc temporibus nostris inveniri minime queant. Sed divina clementia actum est, [Vitæ Sanctorum in exemplum propositæ,] ut lumen justitiæ nobis ostenderetur in arcta vita Beatorum, ne a veritatis tramite possimus pedem retrahere, velut nescientes quid debeamus sequi quidve vitare. Omnipotens namque Dominus, petens propter nos ima, non relinquens superna, non solum virili sexui contulit victoriam erga venenatæ fraudis nequitiam; [imo & Sanctarum:] sed etiam in fragili sexu muliebris conditionis magna præbuit exempla virtutis: ut ad ipsum semper mentis attollamus oculos omni cunctatione postposita, qui os mutorum aperit & linguas infantium facit disertas, qui per sensatos modos humani colloquii, distinxit immensos brutosque rugitus asinæ. Nec mirum si feminam fragilis materiei dedit in exemplum: qui veritatem suam etiam cum voluerit narrat per ora jumentorum. Ad consortium namque coheredum Christi nos confugere oportet, velut ad tutissimi portus sinum, ictus terreni æstus tempestatemque vitando, ut Deum deorum mereamur videre in Sion; ubi sanctissima Bertha, ob cujus memoriam recolendam hæc prælibavimus, potitur præmiis bonorum, ascita consortio sanctorum spirituum. a

[2] Hæc namque orta sanguine nobilium parentum, ut decebat tantæ nobilitatis lineam, [nupta S. Gumberto] juncta est sanctissimo, sicut legitur, & omni laude digno Gumberto in conjugium: non ardore nefandæ libidinis, sed amore propagandæ posteritatis. Dum vero simul juncti fruiti sunt mundo, semper Deo placere studebant, & de die in diem ad perfectionis culmen conscendere festinabant. b

[3] [mutuo consensu separatur,] Cum autem jam tempus immineret, ut, dispensante misericordia summi Dei, sese dividerent, quo quirent esse ex Dei cultoribus, quibus ipse dicit, Vos qui reliquistis omnia & secuti estis me, centuplum accipietis & vitam æternam possidebitis;… c Domina & venerabilis Bertha spiritum sanctæ paupertatis libentissime ferebat: & in hereditate magnæ dotis, quam jure maritali attigerat, sicut prius pariter egerant in d porta Remensium, aliud desiderabat construere monasterium. [& locum struendi monasterii divinitus edocta,] Cumque diutina cogitatio hæc animo versaretur, apparuit ei Angelus Domini, dubietatis jubens deponere obstaculum, & mentis oculum ad Patrem omnium erigere, locumque ab ipso præparatum designare e, mensurasque monasterii construendi metiri. f … Cumque ancilla Dei hæc vidisset, quasi in excessu mentis effecta, læta visione desiderii sui, properat ad partes sibi ostensas: & sicut sibi cælitus revelatum fuerat, sic jussit signari loca construendorum fundamentorum. g

[4] Cum autem ancilla Christi cœpisset construere monasterium, ut sibi a Domino fuerat imperatum, in vico qui vocatur Avennacus h, cœpit cogitare cujus sexus cujusve ordinis Deo militantes ibi adunaret. [in eodem] Dum hæc versaret animo, tempore opacæ noctis, quando nimium lassata membra daret modicæ quieti, [Deiparæ jussu puellas colligit.] astitit ei gloriosum diadema Virginum, scilicet beata Virgo Maria, confortans eam dicensque, ut quod Summo polorum jubente inceperat, totis nisibus corporis usque ad perfectionis culmen perduceret, & in eodem monasterio puellarum cœtum congregaret. i

[5] Completo autem opere, quod Domino ostendente amore ipsius accensa, inceperat, multis donariis ditavit eumdem locum, magnisque appendicibus terminos ipsius dilatavit. k Ibi vero, ut sibi revelatum fuerat a Domino, puellarum multitudinem undique ascivit: l quas & fragiles corpore, & mente robustas, verbis & exemplis ad bene vivendum informabat. m Confortabat namque in Domino adoptivas filias, scutoque justitiæ eas munitas reddebat, docendo ut divitias caduci seculi respuerent, & nulla ejus adversa formidarent. n

[6] Omnia autem ædificia officinarum sanctissima mater o, [ob aquæ penuriam,] circa ædes Deo militantium construxit, excepto molendino: quia illis adhuc temporibus indigentia maxima p aquæ habebatur. Cumque ancilla Christi per dies temporum * videret tristari, ac nimium lamentari famulas Christi ob indigentiam liquentis elementi, cœpit & ipsa compati doloribus earum. Repleta quoque sancti Spiritus gratia, quadam nocte, dum omnes Sorores se sopori dedissent, sancta Mater, [noctu supplicans] longa suspiria trahens ab intimis cordis, lento pede de eadem domo egressa est, ac oratorium pedetentim intravit. Quæ prosternens stravit se terræ, effusoque lacrymarum imbre, rogabat Dominum cæli terræque auctorem, ut qui olim per desertum populo sitis indigentia fesso, largiri dignatus est pocula ex silice per manum Moysi & Aaron, q misertus largiretur ex terræ visceribus sibi liquentia aquæ. [confortatur voce cælesti,] Dum completa oratione famula Christi exiret de oratorio, antequam perveniret ad limen ostii, vox cælitus delapsa dixit ad eam: Dilecta Dei, depone anxietatem mœroris: quia quod fideliter quæsi isti, efficaciter consecuta es. [& S. Petri directione:] Cumque hæc audisset, terrore nimio repleta, viribus desertis, devenit ad pavimentum soli, semiviva effecta; apparuit autem ei B. Petrus r dicens ei: Lucessente proxima die, vade ad locum, qui Domino jubente tibi monstrabitur; & quidquid ipso dispensante * contigerit, perage: ipsum vero scito semper esse tecum.

[7] Domina vero Bertha, dum aurora emicans cœpisset reddere cosmo lucem, & illuminasset in umbra opacæ noctis sedentes, properat sola cum sola puella ad locum sibi a Domino demonstratum. [fontem reperit.] Quo cum pervenisset, cœpit Deum omnipotentem invocare precibus lacrymisque, ut eam dignaretur compotem voti sui facere. Quæ dum lustraret situs loci illius, pervenit ad quemdam hortum in quo erat fons miræ pulcritudinis. Quem ut vidit Deo devota femina, minime concupivit; [sed] possessoribus ipsius prædii sic locuta est: s O fratres in Christo dilecti, hunc fontem prædii vestri vendite mihi: & accepta digna pecunia cedite nostris usibus. Cui sic ajunt: [emptumque] En prȩsto sumus, si tamen detur pretium a nobis taxatum. t Sancta autem videntibus qui aderant, libram unam denariorum posuit super lapidem qui erat super os ejusdem fontis: domini vero ac venditores receperunt æs. u Tunc sancta mater Deo plena, colo, quam manu tenebat, cœpit terram fodere, & in modum sulci rigam facere, orans ac dicens: [post se ducit.] Ostende nobis domine misericordiam tuam & salutare tuum da nobis. Revertens namque ad monasterium, colum eadem post se trahebat, tantaque abundantia aquæ eam sequebatur, ut ad usus omnes hominibus pertinentes, sufficeret: sicut usque hodie apparet. x Nomen quoque sancta mater fluviolo ipsi composuit, dicens: Libra vocaberis: quia una libra pro emptione tui data est. Tantam ergo gratiam illi concesserat Dominus, ut in terris posita corpore, menteque habitans in cælo, mirabilia ingentia faceret.

[8] [a privignis occisa,]… Privigni denique ipsius Domnæ Berthæ insurgentes contra eam illam interemerunt… y Postquam S. Bertha de hac luce migravit ad Dominum sæpe dicti privigni, filii videlicet Domini Gumberti, invasi a dæmoniis * defecisse referuntur, indignam vitam digna morte claudentes.

[9] Transactis vero multorum annorum curriculis, quadam apparuit nocte per visionem S. Bertha, cujus sepultum erat corpus in monasterio Avenniacensi, [mandat corpus S. Gumberti ad suum transferri,] ipsi Munciæ, quæ fuit consentiens in ejus nece, dicens: quod si vellet remissionem tanti facinoris habere, tunc iret ad locum ubi Dominus Gumbertus jacebat, eumque inde referret, ac juxta corpus suum locaret. Quæ dum talia audiret, respondit : O Domina, quomodo scire potero, quod mihi sit dimissum tam ingens peccatum? Ipsa denique dixit: Siquidem quando corpus ejus juxta meum fuerit positum, statim exiet sanguis a naribus & ab ore tuo. Ut ista audivit surrexit mente libenti, ac jussa sanctæ Matris citius adimplens, corpus sancti Patris Gumberti cum magno honore ad idem monasterium detulit, & juxta sæpedictam Dominam posuit. Prædicta vero Muncia quærens an adhuc laxata essent delicta, S. Berthæ corpus levare studuit: quod dum levaretur, statim unda sanguinis ab ejus cœpit ore & naribus fluere.

[10] Post rotationem vero centrum annorum, dum mausolæum sanctissimi corporis Berthæ aperiretur, [Ejus corpus post 100 annos incorruptum.] ita inventum est sanum atque integrum, omnesque plagæ ejus recentes, ac si eadem die ultimum diem clausisset. Cum vero corpus beati viri Gumberti poneretur juxta pignus asmæ Berthæ, loca, quibus sancta Dei mortis acceperat vulnera, ita cœperunt sanguinem emittere, ac si eodem momento perforata essent cuspide. Omnis namque multitudo, [sanguinem emittit.] quæ aderat, cœpit laudare Deum, qui ostendebat tam inauditam rem. z Multa quidem signa Dominus operari dignatus est ob merita SS. Gumberti & Berthæ, in loco ubi corpora eorum venerabiliter inhumantur: quæ per negligentiam desidum non sunt codicibus commendata. Sed Dominus, [& claret miraculis.] cui pura mente servierat, transvexit eos de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de labore ad requiem, tribuens illis immarcessibile munus cum supernorum civium agminibus, cui laus & imperium permanet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Non dubitamus quin hic sit sincerus atque antiquus prologus veteris Legendæ, ideoque credimus ipsam solius Berthæ nomen prætulisse; licet initio plura haberentur de S. Gumberto, & ab ejus natalibus inchoaretur narratio, qualis data a nobis est 29 Aprilis.

b Hunc articulum putamus esse interpolatoris: qui postquam veteris Legendæ totum initium resecuerat aptaveratque pro officio S. Gumberti, necesse habuerit novum hoc exordium texere.

c Signavimus puncta: quia hoc loco exempta credimus, quæ de recessu Gumberti fundatoque per eum monasterio, alibi jam dedimus.

d De hoc monasterio Rhemis constructo vide Flodoardum lib. 4 cap. 46.

e Monachus San-Remigiensis ait, dixisse Angelum, Valis-aurea (quæ post hac Aveniacum vocabitur) divinæ providentiæ consilio præelecta, condendo cœnobio opportuna erit, ita scilicet ei persuaserat auctor præcitati metri hoc versu, Monstraturque locus, Vallis prius aurea dictus. Nos Aveniaci nomen antiquius esse credimus, alterum ipsi monasterio dum conderetur inditum: unde etiam vulgo dicitur Val d' or d' Avenay.

f Importunam huic loco digreßionem intruserat Interpolator, quibus totam Lectionem 6 & bonam partem Lectionis 7 sic implevit: Sanctissima vero Bertha supernis civibus interseri appetebat; & adhuc corpore in mundo posito, mente extra mundum ibat. Exercitatione namque sanctæ inquisitionis fatigata, meditatione cordis in Conditoris sui spe & contemplatione requiescebat; ærumnam exilii quam toleramus deplorabat, & ad patriam sublimem se amoris stimulis incessanter excitabat. Cum ergo dolens videret id esse æternum quod nos perdideramus; invenit salubre consilium, temporale hoc seculum deserere, quod videbat ad nihilum devenire. Satagebat ergo inter Orientales magna effici (debent hic intelligi Austrasii, non ab Austro, sed ab Ost, Oriens nuncupati, respectu Occidentalium Francorum) quando eis spiritibus qui orienti luci inhærent, pressa corruptionis carnalis nebula, discretionis suæ radiis, in quantum possibilitas suppetebat, sociabatur; ut jure posset dicere cum Paulo Apostolo, Nostra conversatio in cælis est. Non quȩrebat inter actiones suas ima & fugitiva, quæ non prosunt: sed inter choros cælestium civium proficere conabatur.

g Quæ sequitur Lectio VIII, tota ejusdem farinæ & calami est: ipsam hic exhibemus. O quam fulgentem stellam Dominus propter exemplum multorum in cælis posuit, scilicet B. Bertham, ut vestigia ipsius sequendo possimus ambulare iter nostræ noctis, inoffenso pede operis. Dignum quippe erat ut in tenera femina Dominus ostenderet virilem animum, quæ erat futura mater & ductrix Deo servientium puellarum multarum. Holocausta sui cordis quotidie Domino offerebat, blanda persuasione infirmos refocillando, quatenus eorum mentes, & magna per contemplationem docens, pasceret; & parva per historiam tradens, quasi lacte nutriret. Simplex erat Deo devota femina in opere, recta in fide: simplex in bonis, quæ inferius peragebat; recta in summis, quæ in intimis sentiebat. Et hactenus quidem Lectiones pro die festo: sequuntur ternæ pro singulis sex diebus infra Octavam.

h Apparet connexum satis esse sensum, quem nihil necesse erat interrumpere his verbis: Sicut gesserat cum sæpedicto Domno suo Gumberto. De rebus quas habuerat partem maximam ad opus construendi monasterii dispensabat, aliamque partem pauperibus tribuebat: magna quippe in terris agebat, & tamen apud semetipsam de magnis actibus fiduciam non habebat: exhortatione sua exemploque sancto auditorum mentes ad bene agendum instigabat, ne remissȩ in malum aliquod defluerent, nec sese per illicita spargerent, nec sparsim cordis oculos deprimerent; sed quasi ad unam intentionem colligerent, ut ad ipsum mererentur pervenire, qui est fundamentum salutis æternæ. Completo itaque opere, quod amica summi Dei inceperat ipso jubente…

i Ecce rursum interpolantis verba, importune adscita: Obedientiæ namque virtutumque omnium amatrix erat, atque soli Deo placere gestiebat, ne occultis hostis jaculis subderetur. Recta quoque mente curas dispensationis ovilis æterni susceperat: quia non quod sibi solum, sed quod proximis debebat, attendebat, & non negligebat studia sancta, quæ sunt alimenta perpetim viventis animæ, per immoderationem alienæ solicitudinis; nec per vigilantiam suæ propriæ utilitatis, aliarum necessaria postponebat; sed omnibus omnia facta erat, ut omnes lucrifaceret.

k Ab eadem manu iterum sunt hæc: Nam idem cœnobium rebus magnarum opum adornavit; quarum pars (quamvis parva) usque hodie habetur in eodem loco.

l Item hæc: Quia dignum erat, ut exercitium dictæ pugnæ, quod sancta Mater adversus venenatæ fraudis nequitiam inceperat, per eumdem sexum perpetim in eodem loco haberetur. Ipsa vero Mater spiritualis extitit multarum filiarum beatarum.

m Et iterum: Callidi vero venenum hostis eas fugere docebat, dicens; quia adversarius humani generis, dum se repelli conspicit a cordibus bonorum bonarumve, rimas cordium diligentius exquirit, ostendendo illecebras blandientis seculi; ut dum vi alicujus fallacis amoris cor perforaverit, statim ictu pestiferi gladii munimina intimæ rectitudinis confringat. Flendo namque ajebat, quod amore prȩsentis seculi a dilectione nostri auctoris recesseramus; & perversa mens, dum dilectione se subdit creaturæ, disjuncta est a societate sui creatoris.

n Denique hæc: Ajebat enim: per culpam primi parentis discordes extitimus a Deo, dignum est ut ad pacem illius, dura & aspera tolerando, redeamus: ut dum unaquæque res bene condita nobis vertitur in dolorem, mens ad Auctoris pacem humiliter reformetur.

o Additur, sicut S. Benedictus præcepit. Merumglossema Benedictini alicujus, hoc unum spectantis ut crederetur cœnobium S.Berthæ sub regula Benedictina a principio fuisse: a quo si requiram quanam Regulæ suæ parte quidquam de numero vel ordine officinarum, ac nominatim de Molendino præcipiat S. Benedictus, debebit cum rubore fateri, S. Benedicti nomine nihil a se aliud cum veritate potuisse intelligi, quam usum receptum in monasteriis, tunc, cum ista adderentur, Benedictinam Regulam profitentibus.

p Aveniaci nomen, æque ac cetera in acus aut acum, ipso S. Berthæ monasterio antiquius esse omnino persuasus; nihil etiam possum dubitare, quin fluvius cujus aquæ postremam nominis prædicti partem dederunt, istic fluxerit ab omni hominum ante Bertham memoria. Topographica diœcesis Remensis tabula, descripta in Atlante Blaviano per Ioannem Iubrianum Catalaunensem, atque adeo solis sex leucis ab Aveniaco natum, ita exprimit hunc fluvium,ut originem debeat duobus aut pluribus rivulis, decurrentibus partim a Borea, ubi S. Basoli est monasterium; partim ab Occidente, ubi locus Saint-Ymoge dictus notatur; qui una supra Avennacum leuca, tribus vero leucis infra monasterium S. Basoli concurrentes, communi deinceps alveo deferuntur versus Matronam, eoque absorbentur una infra Avennacum leuca. Hinc intelligas prænarratum miraculum nulla verosimili ratione sic posse accipi, quasi talem aquarum decursum ex fonte, prope S. Basoli monasterium sito, derivasset Sancta. Quid igitur? Infra prædictorum rivulorum confluentiam & in eadem occidua fluminis ripa, ad quam monasterium a S. Bertha ædificatum spectat, notatur vicus Fontaine dictus, utique a fonte istic emergente. Ex hoc fonte, ad quem egrediens suo monasterio Sancta venire potuit infra horæ spatium, suspicor miraculo deductam ad cœnobium aquam, quæ satis esset usibus domesticis & molæ vertendæ, ac dein egressa monasterio illabatur in fluvium ipsum Avenacensem. Conjecturam hanc oculatæ incolarum fidei subjiciens, per eamque cupiens informari de veritate; reseco interim a veteri contextu ea omnia, quibus factum est, ut de ipso fluvio intellecta narratio omnino fabulosa haberi debeat. Tali admonitione præmissa aggredior ipsum Lectionum Avenacensium contextum expurgare, ac primum deleo verba quibus indigentiam aquæ ultra monasterium extendere voluit interpolator, cum addidit, Penuria vero lymphȩ colonos ipsius vici nimium angebat.

q Delevi parenthesim, importune & satis insulse adjectam, qui typum sanctæ Matris Ecclesiæ tenent.

r Item hanc: In cujus memoria omnia, quæ superius narravimus, construxerat.

s Longa circumductione rem gestam extendens interpolator, dum reddere mirabilem magis voluit, pene incredibilem fecit hoc modo: Utinam venali mercimonio fons iste mihi sororibusque nostri cœnobii concederetur! Quod cum audissent heredes ejusdem fontis, aviditate pecuniæ ducti, non putantes, quod impossibile videbatur corporeis oculis, possibile fore ancillæ Christi, sic inquiunt. O venerabilis Domina & omni laude digna, si extiterit, taxatione recta a nobis constituta, causa quæstus tanti firma ac rata, libenti animo cedemus, chartamque perpetim habendi faciemus. Hæc audiens Sancta Dei, En dixit progressu pedestri properemus ad Fratres nostri Ordinis, videlicet cœnobitas S. Basoli, ob cujus amorem Dominus in summo montis vertice aquam produxit ex silice. Ipse namque Pater extitit & Ductor multorum Deo militantium; ipse poterit impetrare precibus egregiis apud Patrem æterni filii, ut vobis solvam vinculum hujus desiderii. Locus vero, ubi oritur ipsius laticis emanatio, non longe distat a sancti Patris Basoli monasterio, tantum uno milliario. Quo dum pervenissent prostraverunt se pariter ad orationem, factaque oratione Rector ejusdem loci gratanter suscepit eam, mitique affatu studiis æternæ vitæ se pariter animabant. Inter pia eorum colloquia, Sancta Dei pervenit ad animæ suæ desiderium, quod ei narrare studuit, & qualiter ei B. Petrus apparuit; & quomodo jusserit ut veniret ad supradictum locum, & ibi Deo adjuvante compleretur ejus desiderium. Quod audiens prædicti monasterii Pater, blanda allocutione sic eam affatur: O Domina & omni laude digna, dominante jussu Domini mutatur natura in adversos modos. Nam qui ex arente metallo, populo Hebræo moranti in deserto protulit undam laticis, poterit tibi ancillisque tuis, sub tua tuitione degentibus fluenta aquæ dare, ut possit finis esse necessitatis tantæ. Eamus nunc ad locum, a Domino tibi monstratum, & præstolemur ibi auxilium de cælo. Situs vero loci illius vocatur Virtus, quia, Domino operante in famula sua, ostensa est virtus tanta, cui modernis temporibus similis non est audita. Quo dum pervenissent cœperunt locum illum circuire, ubi sæpe dictus fons erat. Nec mora heredes ejusdem advenere, quibus venerabilis Domina ait: &c.

t Ac rursum: Aderant vero ibi cœnobitæ almi Basoli cum Patre eorum, vexilla sanctæ Crucis in manibus ferentes; & Domina Bertha cum congregatione sibi subdita, & magna populi multitudo utriusque sexus, undique tamquam ad spectaculum concurrentes. Sancta Mater, non amatrix pecuniæ aut caducæ pompæ, dixit: Quantum cupitis dabo, & orate Dominum omnium mecum ut impleatur meum desiderium.

u Et iterum, Tunc omnes qui aderant cum sancta Dei famula prostraverunt se solo, orantes ac dicentes, Impetu fluminis lætifica nos Domine. Ubi consummata oratione surrexerunt, sancta Mater &c.

x

Discipulis suis, Marci XI, 23 ficum arefactam mirantibus, respondens Jesus, ait: Habete fidem. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti tollere & mittere in mare; & non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. Fides ergo, quæ montes transferre, etiam fontes potuit, nec id in Sanctorum gestis novum. Ius quoque ejusdem fontis, joco addictum a possessoribus, serio emptum fuisse a sancta credibile est: sed eam rem actam tanto cum strepitu, per publicas tabulas, coram utriusq; cœnobii conventu, & accolis undique ad spectaculum ascitis, nemo sibi prudenter persuaserit. Idque hic tanto credi debet minus, quod sola cum sola puella ad locum divinitus ostensum abierit Sancta, utique ostentationis fugitans. Nostrum in hac re judicium confirmat Flodoardus, duobus solum millibus, id est non integra leuca, dicens locum abfuisse a monasterio. Verba ejus hæc sunt: Dum inibi, scilicet in monasterio a se constructo, S. Bertha aquam non haberet, impetravit a possessoribus proximæ silvæ, argenti libra data, fontem quemdam, duobus fere millibus a suo monasterio distantem: ex quo fonte mox rivus egressus secutus est eam ad cœnobium remeantem: qui adhuc largiter effluens, pro eo quod tantumdem fuerit emptus, Libra vocatur.

Clausula hæc sic fusius explicatur in tertia sextæ diei Lectione: scilicet cæcis reddendo visum, multis loquelam, surdis auditum, claudis gressum, aliaque insignia exercendo: quia erat lucerna ardens & lucens, in domo Domini sita, ut ab orbibus intrantium depelleret tenebras caliginum.

y Sequebatur haud dubie, quomodo tum ipsos privignos tum facinoris complicem Munciam excitaverit sathan contra Sanctam, & qua ratione sepultum sit corpus; quæ poterant ex MS. San-Remigiensi accipi, si primigenius illius textus ad manum fuisset: nunc satis nobis fuerunt verba Flodoardi. Videtur autem Muncia succeßisse in regimine monasterii: adeoque valde clam favisse percussoribus, quorum forte proxima consanguinea erat, puta cognata germana ex parte matris ipsorum.

z Addit interpolator: Mirum valde erat atque stupendum, quod corpus tot diebus exanime tam recens videretur & roseo cruore madefactum: præsertim cum moriens corpus deseratur liquore sanguinis. Ipse vero cui inhæsit mente devota, ad demonstrandam magnitudinem gratiæ, quam habebat in cæli cacumine, voluit eam illæsam custodire, ut fieret exemplum generationi Venturæ.

* an temporum?

* an cogitaveris?

* al. decessisse

RELATIO CORPORUM
Remis Avennacum ex Officio.

Berta Martyr, Abbatissa Avennaci, in diœcesi Remensi (S.)

BHL Number: 1265

EX MS.

[11] Cunctipotens Dominus, qui omnia disponit suo nutu, quique ad sibi serviendum sanxit multos egregios Patres, [Sancti hi posteris in stimulum virtutis relicti,] ut lumen sanctæ vitæ per eos ostenderet generationi venturæ: Dominum Gumbertum Dominamque Bertham in candelabro sanctæ Matris Ecclesiæ dignatus est erigere, ut intrantibus in eam ostenderent callem arctæ viæ. Nam qui digne servierit ipsi degens in hac convalle lacrymarum, exutus mortali tegmine induetur veste justitiæ, ac locabitur heres cælestis patriæ. Non potest mens carnali onere pressa, pensare talia, quibus fruuntur electi in æterna requie; dum vident ad eorum, extincta corpora divinitus crebra agi miracula.

[12] Longe vero post venerabilem finem Domini Gumberti, [mandant corpora sua honestius collocari] dum quadam nocte quidam Bernardus, sanctis actionibus operam dans, requiesceret in stratu suo, apparuit ei S. Gumbertus cum alma Bertha dicens, quod iret ad Archiepiscopum Artoldum, eique indicasset ut eorum corpora levaret a loco, in quo erant humata. Adjecerant ergo, quia qui coram summo Deo honore potirentur maximo, cum tali dedecore non deberent custodiri. Eorum autem sancta corpora jacebant tunc in S. Mariæ ecclesia, eorumque memoria minime celebrabatur veneratione digna, sed ipsorum sepulcra plena erant aqua. Quod dum vidisset, [apparendo semel ac bis:] timore perterritus, cœpit cogitare quidnam deberet agere: an adhuc expectaret, si Dominus dignaretur secundo aut tertio demonstrare: aut statim ad jussum sanctissimi viri prædicto Præsuli indicasset? Cui talia meditanti, apparuit iterum B. Gumbertus, dicens, non bene fecisse, quod celaverit visionem sibi divinitus ostensam. Qui mane consurgens cœpit ire ad locum ubi sciebat morari Pontificem Artoldum. Sed cum jam non longe esset ab eodem vico, cœpit intra se cogitate quid deberet facere, an viam cœptam peragere, aut præstolari ternam visionem.

[13] Accidit autem post revolutionem unius mensis, ut idem Bernardus, Deo plenus, sederet in basilica, [ac tertia vice cum ingenti luce.] ubi jacebant prædictorum Sanctorum pignora; & subito circumfulsit eum lux ingens, & in coruscatione tanti splendoris apparuerunt ei sæpe dicti Sancti; & quasi tristi vultu alloquuntur sic: Quare dubitasti perficere quod tibi imperatum est a nobis? Ex splendore vero coruscæ lucis, duroque affatu illorum semivivus est effectus; atque in tantam infirmitatem incidit, ut vix putaretur ex ea relevare. Qui extitit propalator coactæ hujus visionis sanctæ, & prædicto Præsuli indicare curavit, quæ ter Domino monstrante vidit. Dominus vero Archipræsul Artoldus ad locum eumdem venit: [transferuntur ab Archiepiscopo,] & sancta eorum corpora a loco, in quo jacebant, levavit: & in monasterio B. Petri cum magno honore transtulit: ubi postea Domino in eis operante, multa miracula ostensa sunt, quæ commendata non sunt litteris negligentia dictantis.

[14] Post illorum vero sanctam translationem quidam juvenis mente captus, nomine Almanus, ad tumban eorum adductus est, a quodam Presbytero vocitato Amalberto: [demens sanatur,] ibique orantibus Deo sacratis Virginibus, Decanissa ejusdem congregationis aquam super eumdem jecit: sicque immundus spiritus vas, quod iniqua dominatione invaserat, deseruit, & Dei famulum vexare destitit. Insidiator vero humani generis non cessans ovile Christi circumire, quærens quem devoret, semper servientibus summo Deo bellum ingerit; ut possit aliquem, a veritatis tramite deviando, abducere. Quadam die ignifer invidiæ oriri fecit tumultum, surgentibus globis flammarum, in vico Avennacensium, [incendium sistitur:] ubi herilis celebratur memoria prædictorum Sanctorum. Nam maximam partem ejusdem vici victrix flamma consumpserat, rogi quoque immanitas lambebat jam monasterii ædes. Tunc ancillæ Christi inibi degentes, accepto corpore S. Berthæ, pergunt ei obviam: tantaque velocitate ignis fuga labens abcessit, ac si nihil ibi dominationis habuerit.

[15] Aliud quoque miraculum modernis temporibus operari dignatus est Dominus in eodem loco, [energumenus violente adductus,] quod præterire minime convenit. Quidam Sigebaldus nomine, de villa Turno, exigentibus culpis propriis, dæmone vexatus, a parentibus ad idem deducitur monasterium, pressus pondere catenarum: ut precibus Sanctorum ibi jacentium posset liberari ab infestatione dæmonum. Cum vero ad cœnobium perductus esset; dicebat dæmon clamans in misero, se non audere appropinquare ad sanctas ædes templi, in quo sciebat talem thesaurum esse absconditum, videlicet corpora sæpe dictorum Sanctorum. Sed emittens rugitus leonum, sibilos draconum, aliorumque monstrorum voces imitans, nil requiei capiebat per dies noctesque. Dum hæc agerentur, sancta Mater ejusdem congregationis Sororibus suis sic loquitur: [post preces & jejunia sanctimonialium,] Dilectæ meæ in Christo, compati oportet fratri nostro : recurramus ad medicum, omni petenti paratum præstare suffragium, & præveniamus faciem ejus in confessione: jejuniis corpora nostra lassemus, ut Factor omnium creaturarum misereatur creaturæ, ad imaginem & similitudinem suam creatæ. Jejuniis & orationibus ipsa die, secundum Abbatissæ suæ imperium, devote operam dantes: post Missam hora nona celebratam conveniunt in unum, jubent implere vas, quod usu rustico vocatur dolium, aqua, & super eam invocare nomen Domini sanctum. [impositus aquæ benedictæ] Quod & factum est secundum præceptum sanctarum Virginum: & miser ipse plenus dæmone missus est in fontem benedictæ aquæ. Cumque diu laborasset in ipsius emundatione, immundus spiritus, qui eum invaserat iniqua dominatione, discerpens eum semivivum dimisit. Post hæc ancillæ Dei ad mensam una cum Matre pergunt, & unaquæque portiunculam sui cibi per Decanissam suam miserunt ob amorem Dei & S. Berthæ. Ipsa denique Decanissa tunc temporis magnis pollebat virtutibus: [cibo sumpto] quæ dum pervenisset ad miserum, qui jacebat vinctis post tergum manibus, offam panis in os ejus misit, invocato nomine Domini, Sanctorumque Gumberti & Berthæ: & statim immundus spiritus, non habens vires amplius resistendi, per fluxus ventris exivit. [liberatur.] Quo exeunte tantus fœtor remansit, ut vix ibi aliquis morari potuisset. Ipse vero, assumpta sanitate integra, remeavit ad propria, laudans Deum, qui per servos suos operatur talia.

DE S. VLTANO ABBATE
FOSSIS ET PERONÆ.

CIRCA AN. DCLXXX

[Commentarius]

Vltanus Abbas, Fossis & Peronæ (S.)

AUCTORE G. H.

antiquißimum publicæ venerationis Ecclesiasticæ testimonium de S. Ultano profertur in MS. Martyrologio, quod sub nomine Adonis, sed a posteris auctum, extat in cœnobio Leodiensi S. Laurentii, [Cultus 1 Maji:] & transcriptum legitur in MS. Florario Sanctorum, ubique cum hoc illustri elogio: quod loco Actorum, quæ seorsim de eo scripta non reperimus, lectori proponimus: & est ejusmodi ad hasce Kalendas Maji legi solitum: Ipso die S. Ultani Confessoris, fratris Sanctorū Fursei & Foillani: qui post excessum fratris sui Fursei, [elogium ex MS.] cum Foillano, Sanctæ Gertrudis (cujus multa in Ecclesiis sanctitatis clarent monumenta) sancta adeptus est contubernia. Quorum sancta Virgo agnita sanctitate, per manus eorum obtulit Deo partem hereditatis suæ, scilicet villam vulgo Fossis dictam, quam ipsis tradidit in servorum Dei alimoniam: ut in eo loco construerent monasterium, ad perpetuale peregrinorum hospitium: quatenus adventantes ex longinquis regionibus ibi competens sibi sumerent solatium. Qui ædificato monasterio atque servientium Deo adunata ibi collectione, S. Ultanus in eodem Rector resedit cœnobio; Foillanus vero in sanctæ Virginis contubernio, suo se reddidit officio: cui cum aliquando incidisset cogitatio, ut S. Ultanum fratrem suum reviseret; in medio itinere positus, a viris diabolicis interimitur. Quæ res cum nulli hominum innotuisset (omnes quippe comites ejus cum ipso interierant) hæc visio S. Ultano ostensa est. Visa est sibi adesse columba, niveo corpus colore dealbata, sed fluido roseoque sanguine alas perfusa, ac leni volatu scandens supera. Cumque intra se meditaretur quid portenderet hæc visio; ipse & S. Gertrudis Angelica allocutione docentur, Foillanum martyrio transisse ad Dominum, corpusque ejus indicio columnæ, a loco quo jacebat corpus exanime ad cælum usque porrectæ, esse requirendum. Quod hoc signo inventum, in villa quȩ ex situ loci Fossas nuncupatur defertur, & a S. Ultano in monasterio a se communiter ædificato sepelitur. [Unde S. Ultanus recedens, locum hunc S. Foillano reliquit, & ad Parronam transivit]. Hæc ibi, quorum ultima verba uncis inclusa, erant antiqua manu substituta. Qui in dicto elogio referuntur Sancti fratres, suum habent in Ecclesia cultum, Furseus die XVI Ianuarii, cujus tunc Acta varia edidimus, & Foillanus XXXI Octobris, de quo habemus Acta ad dictum diem edenda. At S. Gertrudis Vitam edidimus ad diem XVII Martii, e quibus omnibus elogium jam datum elucidamus.

[2] Inter Vitæ S. Fursei scriptores est Venerabilis Beda, de eo elogium texens lib. 3 Historiæ gentis Anglorum cap. 19, [nobili genere in Hibernia natus,] asseritque eum fuisse de nobilissimo genere Scotorum & de Hibernia supervenisse in Anglorum provinciam, ibique prædicans verbum Dei monasterium nobile construxisse. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus seculi hujus & ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterium & animarum curam fratri suo Fullano, & Presbyteris Gobbano & Dicullo: [in Anglia ex monacho anachoreta,] & ipse ab omnibus mundi rebus liber in anachoretica conversatione vitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem, vocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diutina ad eremiticam vitam pervenerat. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia & orationibus, & in quotidianis manuum vixit laboribus. Hæc Beda, secutus Anonymum Vitæ scriptorem, apud quem n. 37 ultima verba de S. Vltano ita proferuntur: Habuit Furseus alterum fratrem Ultanum anachoretam, diuturna monasterii probatione ad eremiticam vitam instructum, multis jam annis ab eodem electam. Relictis itaque omnibus curis & rebus, nudus ad fratrem suum Ultanum, qui jam theorica pascebatur vita, solus profectus est. Qui labori quotidiano & orationibus continuis deservientes, annum integrum ibidem philosophabantur. In Historia 2 Miraculorum num. 12 dicitur Furseus Ultanum, alterum fratrem suum, cœnobitarum honestissima vita & religiosis moribus probatum, quod multoties ab eo petierat, permisisse ad eremum ire. Hæc ibi.

[3] Furseus deinde, ut antiquus Vitæ scriptor n. 38 tradit, ad Galliarum littora navigavit: [suscipit curam monasterii cum S. Foillano:] ibique a Francorum Rege Chlodovȩo & Patricio Erchenoaldo honorifice susceptus, monasterium in loco, quem nuncupant Latiniacum, construxit: scilicet, ut in subjunctis Miraculis num. 4 dicitur, cum omnia sua gubernacula in Britannia propriis suis germanis Foillano & Ultano ad custodiendum dereliquisset. Tunc, ut num. 15 additur, post spatium aliquot annorum contigit ei ut reverteretur in Saxoniam Britannicam, visitare proprios germanos suos, id est Foillanum & Ultanum, quos dimisit ad regendum suum monasterium: sed infirmitate correptus ad æterna migravit regna; solitus suos germanos Foillanum & Ultanum pia solicitudine vocare ac cælestibus imbuere documentis, uti in altera illius Vita num. 22 legitur. Et hæc de natali solo & rebus in Britannia factis eruimus ex Beda & Actis S. Fursei.

[4] Postmodum statu regni apud Anglos labefactato, ut Auctor Vitæ S. Foillani habet, [cum hoc abit Romam ad S. Martinum Papam:] Foillanus cogitatum suum in Domino jactat, & communicato consilio cum fratre suo Ultano, & eo assumpto in comitatum peregrinandi, relicta Anglia, primo expetivit Romam, ut Apostolicæ auctoritatis consilio directi, expeterent etiam Galliam, jam prædicatione fratris sui Fursei illustratam. Apostolicæ Sedi eo tempore præsidebat Martinus. Illi cor suum aperiens Foillanus, se totum cordi ejus infudit. Papa sentiens fervere Foillanum desiderio prædicationis, in Episcopum eum consecravit, & ei officium prædicandi injunxit. Roma egressi Foillanus & Ultanus Gallias adeunt, ut expetant Latiniacum, ubi frater eorum Furseus cœnobium fundaverat… Inde Peronam, ubi fratrem suum sepultum esse audierant, non tam pede currunt, [justa S. Furseo Peronæ persolvit,] quam animo volant, ut fratris sui justa præsentialiter absolvant … Erant multæ in femineo sexu nomen Domini benedicentes, inter quas lucebat sancta Virgo Gertrudis Nivellensis, velut inter stellas luna minores: Quæ comperiens Foillanum esse Episcopum, moribus sanctissimum, benigna eum familiaritate percoluit, præbens sibi suoque fratri Ultano quæcumque carnis necessitas exigebat. [a S. Gertrude Fossis acceptus,] Porro ipsa quotidie a B. Foillano reficiebatur spiritualibus cibis: & tandem consulta matre Iduberga, B. Gertrudis tradidit S. Foillano de rebus proprietatis suæ locum, quem indigenæ Fossas vocant, jure perpetuo: ubi Sanctus construxit ecclesiam, & Fratrum per cellas habitationem distinxit: quorum curam fratri suo Ultano committens, [præficitur monasterio ibi extructo.] ad B. Gertrudem reversus est. Accidit autem quadam die, ut ad germanum suum Ultanum properare volens gratia visitandi, cum tribus discipulis suis incideret in latrones … ubi primum beati Prȩsulis caput amputarunt, & discipulos pariter illius in ore gladii percusserunt … Interea Virgo Gertrudis sanctissima crebris solicitabatur insomniis, quod Patroni sui diuturniorem, quam putaverat, pateretur absentiam: & missis equitibus ad B. Ultanum, [divinitus novit martyrium S. Foillani,] qui Fossensi cœnobio præerat, sciscitabatur quare frater suus redire ad eam tardaret. Quibus ille respondit: Oranti mihi in ecclesia columba nivei candoris apparuit, plenis sanguine alis. Quo signo arbitror fratrem meum per passionem migrasse ad Dominum. Quod cum S. Gertrudi nuntiatum fuisset, indixit jejunium triduanum; quo expleto Angelus Domini ei apparens, ordinem locumque passionis lucide declaravit: viditque columnā igneam a loco, in quo corpus jacebat, pertingentem ad cælum. Et continuo convocato Clero & plebe fidelium ad locum perrexit, & corpora sancti Præsulis discipulorumque ejus invenit. Deferunt Nivellam, ponunt in ecclesia, Missas celebrant cum devotione populorum. Dubitantibus illis utrum ibi an alibi debeant sepelire, Abbas Ultanus adest, sic eos aggrediens: Ex divino, ait, consilio voluntas fuit Præsulis & fixum propositum, [ejusque corpus Fossis sepeliendum.] ut post ejus obitum Fossis eum colligat sepultura: quem si quis alias intenderit & contenderit sepelire, tam Dei quam Præsulis voluntati videbitur contraire. Consentit Virgo, consentit & populi multitudo. Itaque corpus Martyris Foillani Fossensi cœnobio perlatum est, ibique sepultum.

[5] Hactenus excerpta ex Actis S. Foillani, quibus ista ex Vita S. Gertrudis adjungimus: quæ num. 8 ita leguntur: Cum appropinquaret dies assumptionis animæ illius, [S. Gertrudi id petenti] vocavit unum de Fratribus & prȩcepit ei dicens: Vade festinanter ad illum peregrinum, qui nomine vocatur Ultanus, qui est remotus in monasterio, quod appellatur Fossuense, & dic ad illum: Virgo Christi Gertrudis misit me ad te, interrogare, quali die migratura sit de hac luce, quia valde se timere dicit, similiterque congaudet: & ille tibi dicturus est quid debeas renuntiare mihi. Vade, noli dubitare. Mox ille impleta jussione, quod ei fuerat mandatum interrogavit. At ille servus Dei Ultanus sine mora ei ipsi misso responsum dedit, & dixit: Hodie decimus * sextus Kalendas Aprilis est dies. Crastino autem die inter Missarum solennia illa Dei ancilla & Christi Virgo Gertrudis de corpore est migratura. Et dic ei ut non timeat neque trepidet de obitu suo, sed læta pergat: [prædicit diem & horam obitus] quia B. Patricius Episcopus, cum electis Angelis Dei & cum ingenti gloria, parati sunt eam recipere. Vade & tu velociter. Interrogavit autem eam ille Frater qui fuerat transmissus, si hanc causam per revelationem divinam vidisset, ut ei per ordinem indicaret. Et ille servus Dei Ultanus in responso dixit: Vade Frater, festinans, & scias hoc quod die crastina migratura sit ad Dominum. Quid me plus interrogas? Qui reversus nuntiavit famulæ Christi, quod fuerat dictum ad eam. Ast illa quasi ex somno evigilans, hilarem præ gaudio reddidit vultum, gratias agens Deo, eo quod per suum servum suam ancillam dignatus sit consolari … Crastina autem die Dominica, hora quasi sexta juxta viri Dei verbum sacratissimum Christi Corporis & Sanguinis viaticum accepit. Et quando Sacerdos Dominicam secretam sententiam habuit finitam … Deo desideratum reddidit Spiritum. Hæc ibi.

[6] Mortua est S. Gertrudis sicut in Exegesi Dagobertina ante 3 tomum Aprilis num. 38 ostendimus, corrigendo quod antea statueramus in Martio, anno DCLIX die XVII Martii. At quæ postmodum a S. Vltano peracta sunt, indicantur in elogio ex MS. Leodiensi supra dato, in quo antiqua manu erant ista addita. S. Ultanus recedens Foßis, locum hunc S. Foillano, ibidem sepulto ac miraculis claro, reliquit & ad Peronam transivit. Nam Acta S. Amati Archiepiscopi Senonensis, quæ ex variis MSS. danda erunt ad diem XIII Septembris, id requirunt. In illis quippe dicitur S. Amatus jussu Theoderici Regis ad Peronam, quæ est urbs regia in pago Veromanduorum, usque perductus: [Peronæ excipit S. Amatum exulem:] qui ibidem sub honorifico Abbate Ultano perstitit mancipatus: ubi S. Furseus, in Hibernia ex regali prosapia oriundus, est tumulatus. Post cujus decessum duo germani ejus, S. Foillanus Episcopus & ante monstratus Abbas Ultanus, fraterno ducti amore, imo divina ordinatione, subsequentes, Foillanus Fossensis cœnobii privilegio potitus, Ultanus quoque cura paternitatis de Peronensi monasterio implicatus, & moribus viguerunt, & actibus valuerunt. Enimvero Pontifex Amatus Sede Præsulari cum toto sublimitatis decore depositus, & in eodem loco sub custodia positus … ad sui juvamen sacrum B. Ultani experiebatur solamen: cujus providentia decentissime in verbis gratiæ & subsidio alimoniæ proficiebat assidue. Permansit itaque sacer Præsul Amatus in hoc loco non parvo temporis spatio, & exulavit sub Abbate sæpe dicto, vere sancto & per omnia Dei servo: donec pro meritis meritam in astris percepturus coronam, Ultanus Pater ab Angelis veheretur ad sideream palmam. Hæc ibi. Quo autem loco obierit incertum est.

[7] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii asserit eum quiescere prope Fossas, quȩ sunt oppidum Leodiense, in ecclesia quam ad honorem B. Agathȩ fundavit, [quiescit Fossis.] & Natalem habere Kalendis Maji. Quem tamen Fossense collegium, propter bifestum diem Apostolorum, transfert in tertium Nonas Maji. Quæ fere eadem ante in Indiculo Sanctorum Belgii idem Molanus ediderat. Mabillon seculo 2 Benedictino scribit Peronenses rejicere festum in sextum Nonas Maji, una cum monachis Monti-Quintinensibus, qui Ultanum Abbatem suum primum agnoscunt. Distat hoc monasterium vix integro a Perona milliari: sed hoc antiquitus extructum fuisse, ait Mabillon, diligenti indigere inquisitione: nihil enim de cœnobio Montis-S. Quintini apud ullum auctorem decimo seculo antiquiorem reperiri, ex quo justæ dubitationi locus relinquitur. [an aliquæ Reliquiæ Peronæ?] Sub nomine Doctorum Duacensium, in editione Molani anni MDCXVI adduntur ista: An autem ibi, Peronæ, quam Fossis celebrior sit ejus memoria, & major Reliquiarum portio, ex utriusque loci collatione foret cognoscendum. Hinc Autbertus Miræus qui in Fastis Belgicis ad has Kalendas Maji ejus elogium habet, sub finem adjungit, sacra ejus ossa partim Peronȩ, partim Fossis a Canonicis adservari. Eadem sed phrasi mutata, leguntur apud Saussajum in Martyrologio Gallicano. Verum dum aliquas ejus Reliquias esse Peronæ certius constet quam ex sola dubitatione Duacensium, malumus Molano assentiri simpliciter dicenti, eum quiescere prope Fossas.

[8] Ioannes Trithemius, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, hujus Sancti meminit sub nomine Altani, & ea solum scivit, quæ ab eo in Anglia gesta supra indicavimus. [An fuerit Ordinis Benedictins?] Trithemium secuti Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus eumdem Ordini Benedictino adscripserunt. At Constantinus Ghinius ipsum celebrat in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Ioannes Desmarus, in Vita S. Fursei a se Gallice edita, negat basilicam Peronensem aliquando monachis paruisse, sed a principio Canonicos ei fuisse impositos asserit: contra quem insurgit Mabillon. Sed esto, & Foßis & Peronæ fuerint monachi, non continuo sequitur eos fuisse Ordinis Benedictini. Cur enim potius non credantur SS. Foillanus & Vltanus servavisse & aliis servandam tradidisse eamdem quam in Anglia tenuerant vivendi normam, aut quam S. Columbanus itidem Hibernus præscripserat regulam? Nihil lubet pronuntiare in silentio antiquorum: neque cupimus hodiernis Benedictinis contradicere: habeant ipsi ut suum S. Vltanum, ejus memoriam celebrent, & virtutes imitentur.

ANNOTATA

* imo decimus septimus

DE SANCTO EVERMARO
IN AGRO TVNGRENSI OCCISO.

CIRCA ANNUM DCC

[Praefatio]

Evermarus, in agro Tungrensi occisus (S.)

G. H.

Inter illustres Belgii nostri bibliothecas, in quibus plurima Sanctorum Acta ab interitu sunt conservata, censeri potest ea, quæ in Sonia prope Bruxellas silva, in cœnobio Canonicorum Regularium S. Augustini, Rubea-valle dicta, etiamnum extat. Vixit ibidem Supprior Ioannes Gillemanus, qui teste Andrea Valerio in Bibliotheca Belgica, [Acta ex MS. Rubea-Vallis tripartita,] collegit & sua manu descripsit Hagiologium Brabantinorum duobus tomis, Novale Sanctorum tomis item duobus, & Sanctilogium tomis quatuor, ac tandem hisce laboribus immortuus est an. MCCCCLXXVII. Ex jam indicato tomo secundo Hagiologii Brabantinorum damus Acta S. Evermari, in tres partes distincta, quarum prior continet res ejus in vita gestas, &, ut Auctor loquitur, Passionem Martyris, in partibus Hasbaniæ martyrizati. Pars secunda explicat historiam inventi corporis circa annum DCCCCLX, sub Euraclo Leodiensi Episcopo, seculis quatuor & dimidio post mortem ipsius Sancti; quando vel ab ipso Ruzelino Presbytero, quem Dominus per Angelum suum de nomine & vita Martyris edocuit, cui seriem vitæ ejus cursumque martyrii retexuit, cui quo loco humatus jaceret ostendit, uti dicitur initio partis 2; vel ab alio qui Ruzelini relationem fideliter exceperit, Vita quamvis succincte scripta est, cujus apud Episcopum Theodwinum meminit Archidiaconus parte 3 num. 14, centum sere annis post Inventionem prædictam.

[2] Hanc igitur præ oculis habuit auctor, & amplificatione verbosißima in eam dilatavit amplitudinē, qua primas duas partes habemus: [antiquiora ex MS. Vltrajectino.] & quia ipsā nobis videmur in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris invenisse, ipsam præmittimus prolixiori historiæ: cujus pars tertia ibi, intacta, exponit causam, ob quam ab æde S. Martini, in quam repertum corpus transtulerat Euraclus, ad veteris sepulcri locum, lignea instructum ædicula, referendum ipsum censuerat Abbas Porzetensis, villæ ut apparet Ruttensis dominus. Narrat etiam quomodo ex accumulatis ob miracula oblationibus ibidem extructa ecclesia lapidea, ab Episcopo Theodwino post annum ML dedicata fuerit XXV Iulii, [Cultus primum 25 Iulii deinde 1 Maji.] ordinatumque ut is S. Evermaro, cujus Natalis ignorabatur, annue sacer haberetur. Invaluit tamen postea, abrogato prædictæ diei singulariori cultu, ut die 1 Maji coleretur hic Sanctus, post nocturnam quamdam visionem, quæ relatis miraculis subnectitur, ex publico Rutensis villæ testimonio, id est, ex nota incolarum traditione seu asseveratione; cui etsi fidem certam dari non petat auctor, petit tamen ne improbetur, quod eidem innixi Rutenses dictam jam diem festivam suo Patrono habeant, qui eumdem etiam omni Feria VI frequentare consueverunt, visitando sacellum quod ex splendida olim magnaque ecclesia nunc solum superest, satisque honeste conservatur piorum peregrinorum eleëmosynis.

[3] Scripta est autem prolixior historia seculo ut minimum XII: [Acta quando scripta?] nam Ægidius Aureæ vallis monachus Ordinis Cisterciensis, qui historiam suam Leodiensem anno MCCLI finivit, multum eidem ex ipsa inseruit primo in additionibus ad Anselmi Canonici Leodiensis historiam cap. 48 agens de Episcopo Eraclio, deinde in ea parte quæ proprie tota est ipsius c. 4, uti videre est apud Ioannem Chapeaville to. 1 & 2. Qui in Annotationibus ad priorem Ægidii locum, notat quod S. Evermarus honoratus inter Martyres a Ruthensi ecclesia & a vicina Tungrensi, [Corpus quotannis Tungros fertur.] ad quam singulis annis sacrum corpus defertur: idque in arca eleganti, quæ (sicut nobis scripsit anno MDCLXXVI D. Portugaels, Canonicus Ruttensis nuper & Pastor) decenter ornata continet majorem sacrorum oßium partem; & crebris miraculis redditarum petentibus sanitatum illorum sanctitatem probare non desinit usque in presentem diem, teste quodammodo oculato, præfato Canonico, quamvis eorum legitime notandorum nulla amplius cura habeantur, ut fit in iis quæ sua frequentia desierunt admirationi esse. [Caput Porceti in honore est.] Caput ab immemorabili tempore est in Abbatia Porcettana prope Aquisgranum. Crediderim id fuisse a reliquo corpore separatum in ipsa translatione præmemorata, & diu postea Ruttis fuisse prius quam Porcettum auferretur, occasione forsitan bellorum Leodiensi in agro ferventium; post quæ Abbati visum fuerit, remissa ad suum locum arca, caput apud se retinere. Solebant olim ex eadem Abbatia Ruttas mitti religiosi, qui cantu & præsentia festum ejusque Octavam honestarent, uti ex partis 3 num. 20 & 36 intelligitur.

[4] In antiquo Breviario Tungrensi, ad hasce Kalendas Maji, in Officio Ecclesiastico de SS. Philippo & Iacobo Apostolis, præscribitur Collecta S. Evermari martyris. Ast in Martyrologio hoc ejus elogium datur: In territorio Tungrensi, villa, quæ Ruthis dicitur, S. Evermari Martyris, qui ab injustis innocenter occisus est. [nomen sacris fastu inscriptum,] Hujus mors pretiosa crebris miraculis illustratur. Hisce addit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, hæc sequentia. Fuit autem, ut in Ecclesiastico officio legitur, nobilis Friso, qui succrescentibus cum ætate meritorum virtutibus ad sancta loca peregrinabatur. [elogiū apud Molanum] Cumque Trajectum iret ad S. Servatium, divertit in territorio Tungrensi apud Hacconem quemdam in silva Harsclopia cum septem suis comitibus. Qui ut erat tyrannus, beatum virum cum dictis comitibus interfecit. Honoratur vero inter Dei Martyres a Ruthensi ecclesia, & a vicina Tungrensi, ad quam singulis annis corpus ejus defertur. Ossa elevavit circa annum nongentesimum sexagesimum octavum Heraclius Episcopus Leodiensis: quam elevationem tot subsecuta sunt miracula, quod descripta integrum volumen conficerent. Est autem, uti scribit citatus ante Ægidius monachus, Villa quæ Rutis dicitur (Gallice Ruchon) non longe a dirutis urbis Tungrorum mœnibus, scilicet antiquis cum urbs esset amplißima, quorum aliqua vestigia in ruderibus extant: nam quæ hoc seculo fuere mœnia, & nuper ab amicis Gallis parum amice eversa sunt, una ut minimum leuca distant a loco, vulgariter dicto Rutheim, de extirpata silva, uti insinuatur initio partis 2, nomen retinens. Nam Heim domum, Rote seu Rute silvam notat: Ruyten vero Belgis, Germanis Reuten Kiliano teste, extirpare est atque evellere: unde plurima locorum in erutis silvis extructorum nomina paßim occurrunt terminata in Roy seu Rode, quod ab ista radice deducitur, aut in Ray vel Rade pro dialectorum varietate.

[5] Officio Martyris colitur S. Evermarus, ut solent omnes Sancti qui violenta morte interierunt, quod hoc toto opere sæpius diximus. Celebrantur una cum S. Evermaro socii ejus, qui numero septem fuerunt, in MS. Florario Sanctorum, ubi hoc profertur elogium: Apud Harstalliam, in confinibus Brabantiæ & Lotharingiæ, [& in MS. Florario.] passio sancti Evermari, sociorumque ejus. Hic tyrannice cum suis occisus, a venatore Pippini Ducis Brabantiæ repertus, partito in duas partes proprio clypeo venerabiliter in villa Ruthis prope Tungrim, pro loci & temporis opportunitate, sepelitur anno salutis septingentesimo. Quem postea Eraclius XVI Episcopus Leodiensis elevatum a terra honorifice transfert, admonitus per venerabilem Presbyterum Enselmum, qui ter super hoc per visum divinitus est instructus: & mira odoris fragrantia de corpore Martyris processit, anno salutis nongentesimo septuagesimo. Hæc ibi. Verum quia de corporibus & cultu Sociorum nihil vel Acta habent vel Ruttensium observatio, non audemus propter incertam Florarii auctoritatem eisdem dare Sanctorum titulum. Alia S. Evermari elogia habent Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis: meminerunt ejusdem Sancti etiam Galesinius, Canisius, Ferrarius, Gelenius & alii. Quin etiam accepimus pleniorem historiam Gallice redditam impressamque Leodii anno MDCLXX.

[6] Ægidius Gonsalvus Davila, in Theatro Ecclesiarum utriusque Castellæ, agens de Burgensi Ecclesia pag. 36 ait, quod anno MDVI Burgos illatæ sint Reliquiæ S. Everemarii & S. Gersonis, [An reliquia Burgis in Hispania?] quæ utrum hujus Sancti sint dubitare forsitan posset aliquis, eoque titulo festivam ibidem habendam hanc aut sequentem diem contendere. Sed talia cogitantem facile reprimet memoria undecim capitum ex Societate ursulana, cum pluribus aliis oßibus tunc pariter allatorum: quia verosimilius est etiam illos ex eadem societate haberi, nominibus ut alia pleraque, pro donantium vel accipientium arbitrio jam olim fabricatis: quibus Hermannus Crombachius suum certißimo auxisset catalogum, operose collectum & propositum lib. 8 Vrsulæ vindicatæ cap. 21, si Davilæ opus videre potuisset.

ACTA VITÆ ET MARTYRII
Ex MS. Vltrajectino S. Salvatoris.

Evermarus, in agro Tungrensi occisus (S.)

BHL Number: 2797

EX MS.

[1] Germaniæ monarchiam, a silva Carbonaria usque Rhenum, & a Mosa usque Mosellam, tenente mediano a Pippino, ex S. Begga Ansigisi Ducis filio, [Nobiliter natus in Frisia,] B. Evermarum ex nobilissima radice edidit Fresia: quem ex genitricis utero consecratum sibi Omnipotens jam totum sancti Spiritus gratia perfuderat. Sucerescentibus autem cum ætate meritorum virtutibus, in speculum totius sanctitatis effulsit. De cujus profectu invidens inimicus, multis eum tentationibus ab intentione sancta dejicere conabatur. Sed fortis Christi athleta claudebat aurem suam, [& ad magnam proficiens sanctitatem,] ad nihilum deducendo inimicum. Cum vero Deo dante, tentationibus hujusmodi sopitis sanctissimam duceret vitam, cœpit ad martyrium aspirare, sine quo metuebat se coram Deo imperfectum manere.

[2] Statuit igitur pro Deo peregrinari, ut sicuti ignotus martyrium assequi potuisset. [peregrinus obit Sanctorum loca,] Ingreditur itaque vir Dei viam quæ Galȩciam tendit ad S. Jacobum. Ingressusque ecclesiam S. Jacobi & expetitis ejus suffragiis, regreditur ad partes Galliæ inferiores, ubi Sancti recenter mundo subtracti refulgebant miraculis, Foillanus scilicet Martyr, Furceus & Ultanus fratres ejus, B. Remaclus Pontifex, Trudo venerabilis Confessor, & Virgo Dei Gertrudis. Quorum Sanctorum suffragia per singula eorum loca B. Evermarus devote requirens, cum apud Trajectum adire vellet S. Servatium, cum septem comitibus venit ad primos aditus silvæ, quæ Rutis nominatur.

[3] [& noctu divertens ad domum Hactonis] In qua cum nocte instante, ne se tenebris committens per ignotæ silvæ anfractus erraret, ad proximam villam quæ Herstaplia dicebatur, divertit. Quam villam quidam tyrannus nomine b Hacto fecerat suam, & in ea manebat. Qui publicus hostis, ferali temeritate & sociorum confœderata immanitate, transeuntes per silvam & vias publicas spoliabat vel interficiebat. Qui etiam aliud sibi juxta Mosam erexerat domicilium, cui Hactoletum a suo nomine nomen indiderat, quasi Hactonis lectum, in quo transeuntes videret & audiret, & navigantes spoliaret. [ab ejus uxore benigne excipitur:] Vir itaque Dei Evermarus, ad domum præfati Hactonis divertens, ignorans cujus esset, declinavit. Quo absente uxor ejus, timorata & peregrinorum necessitatibus accommodata, sanctum virum Evermarum cum suis comitibus gratanter excepit, monuitque eos ante solis ortum viam arripere, ne in crastinum superveniens maritus ejus, cujus crudelitatem noverat, si eos inveniret, occideret. Sic illi, data fideli mulieri benedictione, mane sunt egressi, & silvam quam reliquerant sunt ingressi.

[4] Interea Hacto domū revertitur, & de hospitibus suis qui apud se pernoctaverāt edocetur. At ille, [mane digressum insecutus ille,] pene exanimis factus, in hæc verba prorupit: Quo aufugerunt? Velociter, inquit, prosequamur eos, ne si manus meas effugerint, dicant occurrentibus, Hactonem quasi inertem & dormientem se impune transisse. Post hæc cum suis silvam ingreditur, insequens eos per invia & abrupta. Ex improviso autem offertur illis locus, in quo illi decumbebant, supplentes somnum quem fuga ruperat matutina. Quos prior Hacto increpat, quod terram suo primatui subjectam præsumpserunt ingredi : arguit etiam eos quod tributo, pro lege terræ sibi debito, liberum iter non redemerint, sed eo retento ut fures aufugerint: hoc autem reatu dicebat eos contra jus publicum obligatos, quo non possent absolvi nisi sanguinis eorum effusione. Sic locutus, in B. Evermarum, [occidit cum sociis septem.] eo quod honestiore & compositiore habitu corporis ceteris præstare videbatur, insilit; & telo confossum sive gladio transverberatum prosternit.

[5] Ceteri comites ejus ferro plectuntur, sed nescio si pro merito suo, pro societate tamen tanti viri & pro dignitate martyrii in quolibet diversarum mansionum cælestium diversorio spiritus eorum sunt recepti. Itaque quod præcipuum fuerat, carnifices Sanctos expoliant. [inhumata corpora sepeliunt venatores Pippini.] Quorum corpora inhumata manserunt Angelicis tutata excubiis, quousque præfatus Pippinus ad illos fines accessit: qui ingreditur Rutim silvam gratia venandi. De cujus convenatoribus pars quædam, dum lustrat invia silvæ, incurrit loco quo Sancti jacebant. Quos dum cernunt examines ex vulneribus & sanguine, misericordia moti sepeliunt: Beatum vero Evermarum, decore vultus & egregia compositione membrorum digniorem aliis creditum, peractis exequiis honeste sepelierunt, & partiti clypei c sui medietate illi supposita, alteram medietatem corpori superposuerunt.

[6] Tempore quo Leodiensis ecclesiæ præsidebat Euraclius Episcopus, erat in villa, quæ jam de extirpata silva nomen retinuerat Rutis, [Evermarum Euraclius Episcopos] ecclesia S. Martini honore dedicata: In qua Presbyter, Ruzelinus nomine, vir magnæ sanctitatis, deserviebat. Hunc Dominus per Angelum suum de nomine & vita B. Evermari martyris edocuit; huic seriem vitæ ejus cursumque martyrii retexuit, & quo locorum jacebat humatus ostendit; cui etiam præcepit in somnis, ut ad Episcopum Euraclium vadens, ex parte Dei ad id negotium evocaret, & adduceret ut sanctum Martyrem Evermarum de sinu terrȩ efferret, cujus spiritus ab hora martyrii cælum possidebat. [post ternam revelationem elevat:] Sacerdos autem hæsitans de visione, illo anno mandatum Dei non explevit. Secundo anno, eadem nocte, ab eodem Angelo culpatur, quod mandato non paruerat: sed Sacerdos, hac etiam vice inobediens perseverans, tertio anno, nocte qua duæ visiones præcesserant, apparente Angelo correptus & flagellatus, tandem credidit visioni: quam per ordinem recitans prædicto Episcopo, livores & plagas in testimonium ostendebat. Cui Presbytero Episcopus commisit ut S. Evermarum effoderet, [multis miraculis consequentibus.] & tunc Episcopus veniens eum a terra levaret. Quod & factum est. De corpore autem sancti Martyris tantus odor suavitatis exibat, quod astantes sibi viderentur paradisum intrasse. Levavit ergo sanctum Martyrem Episcopus: eumque in ecclesia S. Martini cum magna gloria, congregato populo terræ, collocans, plebi & patriæ Patronum instituit. Tanta enim post sacri corporis elevationem subsecuta sunt miracula, quod scripta per se ingens volumen efficerent.

ANNOTATA.

a Pippinus, pater Caroli Martelli, de quo infra ad Historiam tripartitam: quo etiam referimus cetera quæ essent ad hanc Vitam notanda.

b Hacto, in sequenti historia Hacco.

c Ipsius Evermari hunc fuisse clypeum, militari cultu militem præferentis, credibilius est: nam venatoribus eum fuisse ad manum non est verosimile.

HISTORIA TRIPARTITA
Ex MS. Rubeæ-vallis prope Bruxellam.

Evermarus, in agro Tungrensi occisus (S.)

BHL Number: 2794, 2795, 2976

EX MS.

PARS I. Vita & passio S. Evermari.

PROLOGUS.

[1] Sicut pluribus Sanctorum exemplis priora tempora instituta fuerunt & erudita, quæ per singulas ætates deducta in studiosis amatoribus suis profecerunt; [Exempla Sanctorum utilia,] in desidiosis vero & in otiosis contempta & vacarunt & delituerunt: sic inter studiosos & otiosos varie comportata, sed differenter suscepta fuerunt; quia studiosis grata, & otiosis invisa ad nos usque descenderunt: apud quos etiam cum a quibusdam deberent suscipi, repulsa ab illis fugiunt & discedunt; in quibusdam vero suscepta gratanter requiescunt. Quæ nobis sive scribendo sive loquendo proposita vel monstrata, non quærunt linguam nostram ad dicendas laudes suas: sed potius oculos nostros quibus videantur, & memoriam qua teneantur. Nec enim nostra intercessione indigent [Sancti] apud Deum, si quid de adimplenda eorum perfectione remansit: sed se incessanter recensendo memorari & imitando complecti volunt, [ad Christum adducunt:] ut suo conductu aspectibus Christi fideliter nos inducant. Omnium namque prædicatorum sermonem confirmant exempla Sanctorum: & ubi deficiunt, ubi non proficiunt sermonum verba exhortatoria; ad perorandum substituta, supplet & adjuvat bonorum historia. Unde ad audientium & legentium commodum scribimus vitam B. Evermari: quam audire salus est audientium, quam legere salutaris est doctrina legentium & disciplina: [uti & S. E. vermari Acta & miracula.] cujus miracula, etsi compendiosa narratione succincta sunt, tamen non inferius propter hoc ȩstimet quis meritum ejus; cum prædicat Dominus se dicturum his qui de virtutibus a se factis gloriaturi sunt, Discedite a me operarii iniquitatis, quia nescio vos unde sitis. [Luc. 13, 27] Miraculorum vero virtus approbanda est, non copia verborum, non plausu manuum, non favorabili acclamatione populorum; sed sanctæ vitæ testimonio & Dei attestatione: qui sic ea commumnicat sancto homini, ut opus sanctum, quod fit per meritum boni hominis, procedere credatur ex virtute divina.

CAPUT I.
Ortus, tentationes superatæ. Desiderium martyrii, peregrinatio Compostellam.

[2] Germanicæ partis monarchiam, a silva Carbonaria usque ad Rheni fluvium, & a Mosa usque ad Mosellam, tenente mediano a Pippino, ex Begga Ansgisi Ducis filio, B. Evermarum ex nobilissima nobilium parentum radice ulterior edidit Frisia (quem ex genitricis utero consecratum sibi dextera Omnipotentis jam totum sancti Spiritus gratia perfuderat) & veluti fragrantis aromatis unctione delibutus, odorem sicut agri pleni, [Ortus in Frisia] cui benedixit Dominus, cœpit dulcissimo oris affatu aspirare; & ita maturum se exhibere, ut adhuc ætate primȩva puerum, intellectu vero & sapientia crederes senem longævum. [in adolescentia maturus.] Et ut primitias ejus omni ætati ostendam spectabiles & præstantiores, ætas illius, coævis suis comparata, in eorum æqualitate non se continuit; sed senibus comparata, senilem gravitatem in bene vivendo mutuavit, & senilia verba in loquendo sapienter assumpsit. Enimvero ex vivaci ingenio, & ex sanis & ejus ætatem supergredientibus verbis & moribus, vel se Joannem ostendebat parentibus. Parentes vero suos, quasi cum Joannis parentibus, audiebat de se colludere; & hæc vicissim reciprocis vocibus ingeminare: Quis putas puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.

[3] [b] Et cum jam Christi tirunculus in annis floreret adolescentiæ, vernante in eo fœcundissimo germine virtutum; antiquus hostis, sicut primo homini Paradisi amœnitatem, sic huic invidit fœcundi seminis viriditatem. [a dæmone oppugnatur,] Qui sicut consuevit hujusmodi ætatem validius oppugnare, virtutem animi ejus elidere nitebatur: sed divino præsidio victus recessit, & quasi nullus advenerit disparens exolevit. E diverso ille pro se vigilantior exurgit, certus hostem suum propediem acriorem ad concertandum sibi affuturum. Quo exhortante se cum Propheta, Super custodiam meam stabo, & figam gradum super munitionem meam, iterum revocata ira hostis eum aggreditur: nec sensim, nec alternatim suis eum impetit fraudibus; sed multiplex in dolore multiplicem in virtutibus perurget. [Isai. 21, 8] Timebat enim, ne, si ei per intervalla incumbens vicissim tentando vexaret, per hæc spatia remissionis ille redintegraret sibi virtutem repugnandi, ideoque sine retractione totus in eum impegit. Sed athleta Dei illo perurgente inconcussus stetit, [sed victor persistit.] & forti animo perduravit: non enim hostilis terror eum exanimavit. Hinc hostis confusus ab eo resiliit, & spiritus a mortali homine victus aufugit, & refuga & apostata Angelus ab apostolici hominis insectatione mœrens & gemebundus etiam hac altera vice cessavit.

[4] Ut autem celebrius fieret ejus præconium Dominicæ tentationis exemplo (quod externa pugna hosti superato fuerat exitiabile, Christo vero ex trina victoria fuerat triumphale) tertium Christi athletæ bellum indicit, tertium æque etiam sibimetipsi detrimentum conquirit: & dum laborat ut is quem expugnat labatur, ipse in foveam confusionis ab illo impulsus præcipitatur. Denique per adolescentulos & coævos claris natalibus gloriosos, [ad venationem, & equitandi exercitium invitatus,] militem Domini, emeritorum egregio generi parem, sed egregia fide superiorem, de attentando usu & exercitio venandi, equitandi & joculandi creberrime compellabat: illi namque indecens fore asserebant, elegantiam formæ ejus & prosapiæ decus aboleri otio & desidia, & præclaram spectabilis adolescentiæ industriam torpore & mollitie consopiri. Verum fortis Christi athleta non immemor sanctæ Sapientiæ sic præcipientis: Fili mi, si te lactaverint peccatores ne acquiescas eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum; claudebat aurem huic periculosæ exhortationi, nec inducebatur in rete captivante adeo simplicem & fraudis subrepentis improvidam animam: quorum errorem miseratus, detestatus etiam nocivam eorum suggestionem, abhorruit illorum admisceri societati, quos in hac parte non recognoscebat sodales; quamvis eos & dilectione caros, & genere ac dignitate sibi congratularetur æquales. [Prov. 1. 10] Intelligebat præterea in eis notam sibi & frequenter expertam sui hostis astutiam, qui pro se offerebat ei & in seductionem sui personas, & venustate conspicuas, & nobilitate famosas, & eloquentia facundas, & omni modo ad deceptionem ejus sibi configuratas & imaginatas. [ut dæmoniacas tentationes rejicit:] Itaque in nitente cute eorum, & in albente cæsarie, & in persuasis lusibus, & in exercitiis telorum missilium intelligens, ut diximus, dæmoniacam tentationem; sano consilio & oratione ad Deum fusa, repulit eam a se & exinanivit. Sic ergo tertio hostilis recursus conflictu superato, liber & triumphator emicuit: neque vero ulterius quisquam de his quæ mundana sunt animi ejus qualitatem exploravit; nec nequam spiritus, sic efferatus & tam vehementer ut consueverat, ad ejus irruptionem machinamenta suæ malignitatis admovit.

[5] Igitur amotis omnibus impedimentis, tanta securitatis firmitate subnixus erat, ut solidum gressum animi per justitiæ tramitem dirigeret: securitas enim in illo constanter stabat, cautela vero in ipso sedula excubabat. Cum ergo d