Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai I           Band Mai I           Anhang Mai I

2. Mai


SECVNDA DIES MAII

SANCTI QVI VI NONAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Secundus Episcopus, Abulæ in Hispania.
S. Hesperus conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Zoë conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Cyriacus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Theodulus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Germanus, Martyr.
S. Cælestinus, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Cetinus, Martyr.
S. Vrbanus, Martyr.
S. Bellicus, Martyr.
S. Privata, Martyr.
S. Saturninus, Martyr Alexandriæ.
S. Neopolus, Martyr Alexandriæ.
S. Helpidius, Martyr, Melitenæ in Armenia.
S. Hermogenes, Martyr, Melitenæ in Armenia.
S. Eupolites, Martyr, Melitenæ in Armenia.
S. Lupus, Martyr, Melitenæ in Armenia.
S. Germanus, Martyr Alexandriæ.
S. Cælestinus, Martyr Alexandriæ.
S. Santina, Martyr Alexandriæ.
S. Elenara, Virgo & Martyr in Gallia.
S. Sponsaria, Virgo & Martyr in Gallia.
S. Flamina, Virgo & Martyr Davajaci in Arvernia.
S. Sicharius Martyr, Brantolmæ in Petragorico.
S. Felix Diaconus, Martyr Hispali in Hispania.
S. Simplicius, Martyr in Catalania.
S. Ambrosius, Martyr in Catalania.
S. Athanasius, Episcopus Alexandrinus.
S. Germanus, Episcopus Martyr, apud Ambianos in Gallia.
S. Florentius, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus.
S. Vindemialis, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus.
S. Vindemialis Episcopus, Martyr in Africa.
S. Valentinus, Episcopus Genuensis.
S. Waldebertus, Abbas Luxoviensis, in Burgundiæ Comitatu.
S. Sabas, Episcopus Daphnusiensis in Archipelago.
S. Wiborada Mart. Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia.
S. Rachilda, Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia.
B. Conradus Martyr, Fundator Montis-Angelorum Ordinis S. Benedicti, in Helvetia.
S. Antoninus, Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Prædicatorum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Silvestri monachi, ex Ordine S. Basilii, agitur hoc die solennis celebritas Traïnæ in Sicilia; ut testantur hic Ferrarius, & Octavius Cajetanus noster: de eo agimus II Januarii.
S. Macra, uti & aliæ Virgines sacræ, in territorio Remensi. Ita MS. Martyrologium Vedastinum. Quænam hæ sint Virgines sacræ, non comperi; de S. Macra agimus VI Januarii.
S. Marius Confessor, refertur in MS. Adonis Cardinalis Sfortia, absque ulteriori notitia. Forsan est S. Marius, Abbas Bodanensis, cujus Vitam illustravimus XXVII Januarii.
Geva, relicto matrimonio Sanctimonialis, memoratur in quibusdam scriptis Westphalicis. Fuit hæc amita S. Theadildæ, Virginis & Abbatissȩ Freckenhorsti in Westphalia: in cujus Vita & Commentario prævio, quæ haberi de ea possunt narrantur. Vide Appendicem ad XXX Januarii.
S. Berlendis, S. Nonnæ, S. Celsæ, elevatio memoratur in MS. Florario, Wione, Menardo, Saussajo & aliis, ut diximus ad Vitam illarum III Februarii.
S. Simeon, Episcopus & Martyr, qui consanguineus fuit Christi Salvatoris, memoratur in MS. Adone Cardinalis Sforcia. Est II Episcopus Hierosolymitanus: cujus Vitam dedimus XXVIII Februarii.
Sub invocatione S. Petri lacrymantis, Mariæ pœninitentis & Latronis confitentis est per S. Adonem Archiepiscopum Viennæ facta dedicatio altaris & capellæ circa ambitum majoris Ecclesiæ, ubi intercessione horum Sanctorum infinita quondam circa ægros operata fuere miracula. Ita MS. Martyrologium Viennense. Coluntur ex his S. Petrus Apostolus XXIX Junii.
Maria pœnitens, si intelligatur, Ægyptiaca II Aprilis.
Si vero Maria Magdalena XXI Julii.
Latro Christum in cruce confessus XXV Martii.
S. Eutychii, Episcopi Constantinopolitani, translatio corporis Venetias, indicatur a Ferrario. Vitam dedimus VI Aprilis.
S. Aibertus, reclusus in monasterio Crispiniacensi in Hannonia; ob sacellum, in quo requiescit, Kalendis Maji dedicatum, hoc die habet aliquam venerationem, ac memoratur a Molano in Natalibus Belgii, Wione, Dorganio, Saussajo & aliis. Vitam dedimus die ejus natali VII Aprilis.
B. Guarterus, Abbas Pontisaræ, qui egregiis virtutibus Ordinem Cisterciensem mire decoravit, refertur primo loco ab Chrysostomo Henriquez, in Menologio Cisterciensi, & Bucelino non absque mendo. Citatur Ferrarius, qui retulit ad diem 3 Maji, & unum eumdemque fecit cum Gualterio Davidis Regis Scotiæ filio, aliis Walleno, Melrosæ Ordinis Cisterciensis Abbate, de quo etiam ad diem 3 Maji inter Prætermissos agitur. At Galterius Abbas Pontisaræ, cujus translatio corporis facta est 3 Maji, fuit Abbas Benedictinus; cujus Acta duplicia dedimus die ejus natali VIII Aprilis.
S. Joannes Thaumaturgus prope Jordanum, refertur in MSS. Menæis. Is quarto hujus appellatur Joannes Palæolaurita, cujus Acta dedimus XIX Aprilis.
S. Eremberti Episcopi translatio, indicatur in quibusdam scriptis. Vitam ejus illustravimus XXX Aprilis.
S. Sigismundi, Regis Burgundionum, Martyris solennitas, ab hesterno die translata, celebratur hoc die in variis Ecclesiis, & memoratur in MSS. Aquileiensi ac Pragensi, & apud Bellinum, Maurolycum, Molanum & alios. Acta ejus illustravimus I Maji.
S. Ultanus Abbas colitur Peronæ & in Monte-S. Quintini vicino: uti diximus ad ejus Acta I Maji.
S. Evermarus, Martyr & Dux e Thebæa legione, memoratur in MS. Florario Sanctorum & Auctario Greveni ad Vsuardum. Nos talem in sacra illa legione non novimus: sed alium qui Ruttis prope-Tungros colitur, de quo egimus I Maji.
S. Marculphi Abbatis, officium depositionis fit hodie Remis in cœnobio S. Remigii, teste Saussajo & colitur Nantii in diœcesi Constantiensi. Ejus transitus fuit heri I Maji.
S. Theodulphus Presbyter, Treviris apud Patres Prædicatores quiescens, refertur a Greveno, Molano & aliis. De eo egimus I Maji.
S. Jacobi planctus indicatur in Kalendario Ægyptiaco a Seldeno edito, sed quis intelligatur non additur.
S. Athanasius, colitur hoc die in cœnobio Deiparæ Virginis de Valvaneda Ordinis Benedictini, in Calagurritana Hispaniæ diœcesi supra urbem Najara. At controvertitur, quis iste Athanasius, Fuisse Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopum tradit Gregorius Bravo de Sotomajor apud Tamajum Salazar ad hunc diem. Sed hic cum Marietta sentit monasterii hujus coquum fuisse. Nos certiora monumenta, ut huic coquo venerationem Ecclesiasticam adstruamus, merito requirimus.
S. Alexander memoratur in MSS. Casinensi & Altempsiano. Verum ob silentium aliorum arbitramur legendum Alexandriȩ, & præponendum nominibus Saturnini & Neapoli ibidem passorum, uti infra ad horum cultum indicamus.
S. Antonia Virgo notatur hoc die in quibusdam Carmeliticis Kalendariis, teste R. P. Philippo a Visitatione in Acie bene ordinata, de qua infra. Idem in notis MSS. putat esse illam, sub cujus disciplina in Thebaide vixit S. Euphraxia sive Euphrasia; quæque (ut in hujus Actis 13 Martii illustratis legitur) ab hac post diem trigesimum evocata ad cælum, eidem est contumulata. Nusquam ego invenio Thebaici illius monasterii Diaconissam, id est Hegumenam sive Abbatissam, vocatam fuisse Antoniam. Antiqua Latina versio nomen non exprimit: Græcus contextus Theodulen vocat, uti ad num. 7 litt. l notavimus.
S. Oliva Virgo & Martyr in Hispania, indicatur a Ferrario & Tamajo Salazar ex Kalendario Breviarii Ordinis S. Mariæ de Mercede, absque ulteriori notitia, neque in Ordine recitandi divinum officium inter Mercenarios ulla hujus fit mentio.
S. Eumonis, Episcopi & Confessoris Senonis, memoria inscripta est MS. Florario Sanctorum. Videtur Emmo esse, mortuus anno DCLXXV ut tradit Clarius in Chronico monasterii S. Petri Vivi, ubi sepultus est: a quo etiam Sanctus Emmo appellatur. Interim non est aliis fastis, nequidem Saussaji, aut etiam Breviario Senonensi inscriptus. Hinc majorem venerationis certitudinem exspectamus.
Felicissima Virgo & Martyr, ob Inventionem colitur Viterbii in Italia. Ita Ferrarius in Catalogo generali: ex tabulis Ecclesiæ S. Sixti, illoque citato Arturus in Gynæceo sacro.
Danfrerdus, Episcopus & Confessor, adscriptus est Auctario Greveni a Carthusianis Bruxellensibus. Nobis hactenus ignotus.
Enarius & Colmanus, indicantur in MS. Tamlachtensi. Sunt aliquot Enani, & plurimi Colmani in Indicibus Colgani ut Sancti relati. Sed ex nudis nominibus nihil certi potest proferri.
S. Nectanus de Kill-unche in regione Conalliæ, S. Patricii ex sorore Liemania nepos: cui is morienti adstitisse, ejusque merita & futuram in cælis gloriam prædixisse dicitur, & jacere Finnanariæ, ad ripam Boandi fluvii, in regione Bregarum. Ita excerpta ex variis Martyrologiis Hibernicis relatis a Colgano in Appendice 5 cap. 4 num. 6 ad Vitam S. Patricii. Vtinam alius ejus tomus prodiret, ex quo certiora de ejus Vita haberentur.
Aidamus filius Cuamse, sive Cuaimsechæ, refertur in MS. Tamlachtensi, & ad Vitam S. Aidani sive Mædoci Episcopi Fernensis, a nobis etiam editam, in Appendice cap. 1 a Colgano.
Zefanus, Quintinus, Transilla, & alter Saturninus cum aliis sex inscripti sunt MS. Tamlactensi. De S. Quintini elevatione apud Veromanduos, si forsan idem est, agimus inter Prætermissos. De aliis nihil alibi legimus.
S. Bertinus junior, in Monasterio Sithiuensi S. Bertini, memoratur a Menardo, sed absque titulo Sancti aut Beati relatus a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, qui refert ex Iperio eum, professum religiosam vitam sancto fine conclusisse, ejusque corpus, cum corpore B. Erkenbodonis & aliorum Sanctorum, supra majus altare in ecclesia Canonicorum S. Audomari repositum, venerari: quod etiam scribit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 75, qui eum titulo Beati honorat. Quod tamen inquit Molanus, nunc a Canonicis Audomarensibus ignoratur, fortassis tamen ex feretrorum inspectione aliquando patefiet. Refertur autem hoc die occasione S. Waldeberti Abbatis Luxoviensis, a quo alius est Walbertus parens hujus Bertini, per alios ab illo non distinctus & Sanctus habitus.
Mafalda, filia Sancii I Regis Lusitaniæ, Henrico I Regi Castellæ nupta, sed relicto conjugio in Arouca monasterio Cisterciensi Lusitaniæ sanctimonialis, oratione, silentio, abstinentia & signis post obitum conspicua, memoratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino, in fastis monasticis. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro, eam titulo Beatæ honorat, uti etiam Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano, sed minore charactere, quo ipsam a cultu Ecclesiastico separat. Antonius Vasconcellius, in Sancio I Lusitaniæ Rege, pluribus de hac filia ejus agit num. 14 & tribus sequentibus, asseritque anno MDCXVII, die VII Augusti, sepulcrum sanctissimæ Reginæ apertum fuisse, & corpus integrum visum, & de miraculis forma juris consueta ab Episcopo inquisitionem habitam, omniaque ad Regem Catholicum remissa. Interim a titulo Sanctæ & Beatæ abstinet Vasconcellius Vtinam aliquando Sanctißimæ Reginæ concedatur cultus Ecclesiasticus, & Acta vitæ atque miraculorum ad nos transmittantur.
Anonymus, in Corsica ab hæreticis anno 1354 occisus,
Joannes Simplex, Conversus Aßisii, an 1215,
Marcus Hungarus, Conversus apud Insubres, an. 1372,
Petrus a Xeresio, in mari Indico, an. 1577 mortui, Ordinis S. Francisci, referuntur cum titulo Beati, in Martyrologio Franciscano Arturi a Monstier: quos alii ab ipso citati ut viros illustres habent. Eodem Martyrologio citato, indicatur a Iacobillo de Sanctis & Beatis Vmbriæ dictus Jacobus Simplex.
Maria Alphonsa, Ordinis S. Claræ, Asturicæ in Hispania, de qua Waddingus ad an. 1328 asserit, Moniales in magna veneratione ejus corpus prosequi, ob pleraque miracula ejus intercessione patrata, in eodem Franciscano Martyrologio & Gynæceo sacro proponitur ab Arturo cum titulo Beatæ, quo abstinent Waddinghus & Haroldus: & merito. Illam enim monialium venerationem, siquidem adhuc durat, non excedere limites privati cultus plane nobis persuasit R. P. Antonius Ossorius, Marchionis Asturicensis filius, nostræque Societatis Sacerdos: qui rogatus describenda curare ipsius Mariæ Acta ac miracula, siquidem scripta extarent & vere cultum aliquem illa publice haberet ut Beata; respondet, interrogasse se multos, atque etiam misisse Asturicam qui in memoriam illius miraculosæ Beatæ inquirerent, & nullam invenire potuisse: nec vero credere ullam habere in toto Episcopatu: cujus omnia sanctuaria, una cum Marchione fratre, studiose obiverit aliquando ipse, nec tamen Beatam illam nominari unquam audiverit.
S. Stanislaus Bidigosta, ad hunc diem nominatur in Acie bene ordinata plurium Sanctorum & Beatorum utriusque sexus Ordinis Carmelitarum, ex variis Martyrologiis & Kalendariis collecta per R. P. Philippum a Visitatione Carmeli Valencensis Suppriorem, secundum edita anno 1676, & cum MSS. notis ad nos ab Auctore missa: qui hæc de Stanislao suggerit. S. Stanislaus Bidigostanus, Polonus, visione miraculorum, per sacratas Hostias juxta Posnaniam patratorum, in fide Catholica confirmatus, Ordinem Carmelitarum in urbe patria Bidigostensi professus, virtutibus & prodigiis effulsit. Tandem pro Christo in Prussia trucidatus, & in Carmelo dicto sepultus, anno 1420, secunda die Maji novis miraculis resplenduit, quibus sibi popularem cultum comparavit: sicque sanctitatis titulum illi attribuunt veteres picturæ & scripturæ, nec non Biscarretus in Palma Carmeli, & Varsevicus Varsoviensis Canonicus in Catalogo Sanctorum Polonorum, approbato Romæ anno 1620. Quæ quia certa esse credimus, rogamus illius Provinciæ & Ordinis Patres, ut pleniori scripto Commentario de Vita, Martyrio, miraculis ejus, deque publici cultus argumentis singulis edocere nos dignentur, ut hic ipsorum Sanctus digniorem in futuro operis Supplemento locum occupet.
Candidus monachus Hibernus, cum opinione sanctitatis anno 1616 mortuus, refertur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino, & traditur ejus Vita a Francisco Bivario scripta extare, aliaque metrice a Stephano Sartal: apud Henriquez autem in Fasciculo lib. 2 dist. 33 varia de eodem collecta extant.
SS. Silvanus, Episcopus Gazensis & alii quadraginta, capite plexi, referuntur in MS. Synaxario Græco Claromontano, & MSS. Menæis Mediolanensibus & Taurinensibus. Acta illorum, sed sociorum triginta novem, damus IV Maji.
S. Juvenalis Martyr, colitur Beneventi ritu duplici, ejusque ibidem corpus asservatur. Vipera de Sanctis Beneventanis arbitratur hunc ab aliis referri die, quo ista elucidamus, VII Maji.
B. Joannis Nepomuceni mors, huic diei adscribitur a Georgio Crugerio in memoriis sacris Regni Bohemiæ: nos Bohuslaum Balbinum secuti, agimus de eo XVI Maji.
S. Piranus, ex regia Hibernorum familia natus, sancte vixisse in Cornubia Angliæ provincia, traditur a Wilsono, in prima editione Martyrologii Anglicani, in secunda ad diem V Martii: secuti sunt ad hunc diem Ferrarius & Fitz-Simon. Citatur a Ferrario Cambdenus, quasi de eo ageret in emporiolo Padstow, quod asserit contracte pro Parrockstow dici, a Petroco quodam Britannico in Sanctos relato: qui celebrem cultum habet: quando, si aliquid certi sciatur, poterit etiam de Pirano agi IV Junii.
S. Norberti, Archiepiscopi & Fundatoris Ordinis Præmonstratensis, translatio corporis Magdeburgo Pragam, memoratur a Saussajo in Martyrol. Gallic. & Georgio Crugerio in Sacris memoriis regni Bohemiæ, & celebratur in dicto Ordine apud Hispanos. Dies natalis est VI Junii.
S. Olivæ Virg. & Mart. translatio brachii Pithinæi, in Sicilia diœcesis Cephaleditanæ oppido, teste Pyrrho, in Notitiis tom. 2. fol. 492. Festum ipsum agitur XII Junii.
S. Cunegundis, Virginis in Eischel, memoria inscripta est Auctario Molani ad Vsuardum secundæ editionis. Est Eischel in diœcesi Constantiensi: ubi iterum, ob elevationem cum SS. Mechtunde & Wibrande, dicitur coli ab eodem Molano, Wione, Galesinio & aliis XVI Junii.
SS. Eugenius & Longinus, cum Vindemiali, sub Hunnerico Rege capite obtruncati, referuntur in Martyrologio Romano, uti infra ad Acta S. Vindemialis dicitur. At seorsim S. Eugenius (quando etiam de Longino agi poterit, si quæ alia occurrant, colitur XIII Julii.
SS. Mauri & Sociorum Martyrum natalis, primo loco memoratur in MS. Casinensi. Videntur Vigiliis in Apulia coli, & eorum inventio celebratur X Maji: Dies natalis XXVII Julii.
S. Quintini S. Victorici S. Cassiani elevatio inscripta est cuidam Martyrologio Vsuardi. Fuit corpus S. Cassiani translatum ad basilicam S. Quintini, uti & corpus S. Victorici. Extat autem Sermo de tumulatione Sanctorum Christi Martyrum Quintini & Victorici & Confessoris Cassiani apud Claudium Heremæum in Augusta Veromanduorum. Ex his S. Quintinus colitur XXXI Octobris.
S. Victoricus, cum S. Fusciano Martyr Ambianis, XI Decembris.
S. Cassianus, Episc. Augustodunensis V Augusti.
S. Ludovici Regis Francorum e captivitate liberatio traditur hoc die facta: de qua agetur ad ejus Vitam XXV Augusti.
S. Bertini Abbatis elevatio recolitur in proprio monasterio, & indicatur a Molano, Wione, Menardo, Saussajo & aliis. Dies ejus natalis est V Septemb.
S. Optati Episcopi, S. Memorii S. Sanciani Presbb. Translatio corporum Autisiodori, memoratur subjuncta apographis Hieronymiani Martyrologii Parisiensi, Lucensi & Blumiano, & in Fastis aliorum. Ex his celebrior est Episcopus Optatus, ad cujus natalem poterit etiam de aliis agi XXXI Augusti.
Dicuntur alii celebrari VI & VII Septembris.
S. Januarii, Episcopi & Martyris, translatio Neapoli, refertur a Ferrario. Acta ejus danda erunt ad diem XIX Septembris.
S. Florentius Confessor, memoratur in MS. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item in Auctario Greveni ad Vsuardum. Ast Florentius, Presbyter & Confessor in territorio Andegavensi appellatur in Martyrologio Bellini, auctius anno 1521 Parisiis edito: item apud Molanum, Galesinium & alios. In MS. Martyrologio Prioratus Daveronensis, Ordinis Benedictini diœcesis Carnotensis, ista leguntur: Apud Salmurum castrum susceptio corporis B. Florentii Presbyteri & Confessoris. Videtur is esse, qui in Martyrologio Romano & Gallicano, item apud Vsuardum aliosque, colitur XXII Septembris.
S. Cassii, S. Florentii, S. Mallusii, & Sociorum Translatio Bonnæ, celebratur primo loco in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso; item apud Grevenum, Canisium & in MS. Florario. Dies natalis est X Octobris.
S. Firmini, Useticensis Episcopi, translatio proponitur a Catellio in Historia Langedociæ pag. 298. Natalis celebratur XI Octobris.
S. Lucæ Euangelistæ Translatio secunda, memoratur in MSS. Ejus Vita danda erit XVIII Octobris.
S. Aviæ Virginis & Martyris commemoratio, fit in diœcesi Britanniæ Armoricæ Venetensi, uti indicatur in proprio Sanctorum dictæ diœcesis excuso an. 1652. Nihil aliud de dicta Avia potuimus scire. Est Avina inter Vrsulanas apud Crombachium, & talem hanc agnoscit Arturus in Gynæceo sacro: ergo cum Vrsulanis referenda ad XXI Octobris.
Trium Mariarum festum, sub ritu duplici coli solitum in Ecclesia Maurianensi, constat ex Breviario ejus anno 1512 excuso, & nomen Mariæ habetur in MS. Tamlactensi. Ex his prima Maria Magdalena colitur XXI Julii;
Secunda Maria Jacobi quæ & Maria Cleophæ est: Cujus Acta dedimus IX Aprilis.
Tertia Salome, quæ aliquibus Maria Salome dicta, colitur XXII Octobris.
Asasii festum, forte scriptum pro Athanasii, indicatur in posteriore Kalendario Copto-Ægyptiaco Seldeni: ast cum priore, poterit agi die, si forte alia notitia habeatur, XVI Novembris.
S. Elisabethæ translatio, Marburgi in Hassia, celebratur officio Ecclesiastico in Ordine Teutonico, & aliis Ecclesiis; & memoratur in MS. Florario & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso: a Greveno etiā Canisio & aliis. Dies ejus natalis est XIX Novemb.
S. Clementis, Episcopi Metensis, translatio indicatur in MS. Florario, item a Greveno, Canisio, Saussajo, Colitur ipse præcipue XXIII Novemb.
S. Gatiani, Episcopi Turonensis, Translationem festivius agendam instituit Iuhellus de Matteflon Archiepiscopus Turonensis seculo 13: ejus transitus recolitur XVIII Decembris.

DE SANCTO SECVNDO
EPISCOPO ABVLÆ IN HISPANIA.

SEC. I.

[Praefatio]

Secundus Episcopus, Abulæ in Hispania (S.)

D. P.

Primorum septem Episcoporum in Hispanias mißio, communis rememorationis honore, in antiquis Vsuardi exemplaribus & in hodierni Romani Martyrologii tabulis, [Cultus hoc die proprius:] celebratur XV Maji: ad quem diem, præter jam ante dicta Kalendis Februarii, plene eamdem rem tractamus; eoque lectorem remittimus, ut sciat quid credendum sit de S. Secundo eorum uno, cujus hodie festum seorsim agit Abulensis Ecclesia, sicut aliorum aliæ Ecclesiæ, proprium cuique diem aßignantes; videlicet S. Euphrosio, diem XIV Ianuarii; S. Cæcilio & Ctesiphonti, I Martii & Aprilis; S. Indaletio ejusdem Aprilis diem ultimum; [communis cum aliis, 15 Maji.] solus S. Torquatus proprium festum non habet, sed colitur in choro sociorum, eo quem signavimus die XV hujus mensis. Istis suppositis, nihil opus existimo immorari commentis: quæ ad hunc II Maji de S. Secundo, & alibi de aliis, congerit Tamajus in Hispanico Martyrologio, ex Chronicis Dextri, Luitprandi, Iuliani Petri aliorumque similium, alibi abunde confutatis, & apud prudentiores Hispanos nullam amplius fidem invenientibus.

[2] Est autem Abula Castellæ veteris apud Hispanos urbs Episcopalis, [eum titulo nunc Martyris,] inter Madritum & Vallisoletum fere media, sed Segoviæ vicina magis, quæ de S. Secundo, Episcopo Martyre, ut Patrono, duplex festum quotannis agit. Primum hoc II Maji, tamquam ejus Natali, cum Octava; alterum sine ea, ut duplex secundæ claßis, die XI Septembris, tamquam festo Translationis: recitantur autem utroque die omnia de communi unius Martyris Pontificis, præter Lectiones II Nocturni, quas eleganter compositas & a sacra Rituum Congregatione examinatas & approbatas, confirmavit approbavitque Clemens Papa VIII, die III Augusti, MDXCIV, Pontificatus sui anno III, [olim Confessoris.] ut a Capitulo & Canonicis Ecclesiæ Abulensis recitari, sicut desideraverant, poßint. IV & V Lectio communem ceteris historiam texunt, & tandem sic clauduntur: Secundus, qui Abulam civitatem docendam suscepit, multos vitæ exemplo & prædicatione per Euangelium Deo genuit: tandemque, post multos pro Christo toleratos labores moriens, suo sanguine Abulensem [ecclesiam] Deo vero consecravit. Hæc ibi: quo magis miraremur, quod Marietta in lib. 5 de Sanctis Hispaniæ cap. 90, tertio post Officii conceßionem anno prodiens, dicat coli Abulæ S. Secundum ut Confessorem, nisi notaremus & in Brevi Leonis X, ex informatione ab Episcopo accepta; & in ipso solenni Translationis actu, usurpari hunc dumtaxat titulum, Missamque de Confessore Pontifice celebratam narrari in Historia mox proponenda. Neque sane ullum uspiam invenitur martyrii argumentum, ideoque prudenter visus est fecisse Romani Martyrologii recognitor Baronius, quod titulo abstinuerit nimis facile vocando in controversiam, ita scribens: Abulæ in Hispania S. Secundi Episcopi, de quo etiam infra idibus Maji cum aliis agitur.

[3] [Translatio II Septembris] Lectio VI summatim continet Historiam inventi translatique corporis & est hujusmodi. Cum ejus corpus omnibus ignotum diu jacuisset, anno MDXIX divinitus inventum est. Nam cum cæmentarii labentem templi parietem demolirentur, sub ejus fundamento lapideam arcam invenerunt, inscriptam his verbis S. SECUNDUS, ex qua tanta odorum suavitas emanabat, ut templum & vicina loca perfunderet. Contigit quoque in sancti corporis testimonium, ut unus e cæmentariis, homo insanabili morbo laborans, ad aspectum sancti corporis invalesceret. Quarum rerum percrebrescente fama innumeri homines ad visendum S. Secundi corpus venerunt, ac plerique variis morbis laborantes S. Secundi meritis liberati sunt. Hujus sancti Episcopi & Martyris reliquiæ, multis illustratæ miraculis, in antiquissimo templo, quod in Abulensi suburbio structum est per longa tempora asservatæ sunt: hinc in primarium urbis templum translatæ sunt, & sacello ipsi Sancto dicat o reconditæ, ubi frequenti & incredibili totius populi devotione coluntur.

[4] Facta fuerat ea translatio XI Septembris, anno non integro antequam lectiones approbarentur, [Historia prolixa Hispanice scripta.] anno scilicet MDXCIV: ipso autem anno MDXCV impressa est duobus libris Madriti Historia S. Secundi, cum succeßione Episcoporum Abulensium, usque ad Episcopatum D. Hieronymi Manrique de Lara, auctore Antonio de Cianca; quibus duobus libris, sub finem anni XCVI aut initium sequentis, acceßit liber tertius, de jam dicti Hieronymi ingressu ad Episcopatum & translatione sancti corporis præmemorata. Ex his porro libris sua hauserunt omnia quicumque hoc seculo eamdem materiam attigere, & plures citantur a Tamajo. Nobis nihil opus est rivos sectari, dum fontem habemus: ex ejus ergo contextu excerpimus & compendio Latino reddimus, quæ ille Hispanice plolixius habet: eo autem ordine qui nobis videbitur ad brevitatem congruentior, salva quoque libertate, in iis ubi conjectura utitur auctor, quandoque aliter sentiendi.

HISTORIA INVENTIONIS ET TRANSLATIONIS
Ex Hispanico Antonii de Cianca.

Secundus Episcopus, Abulæ in Hispania (S.)

Auctore D. P.

CAPUT I.
Inventio corporis in templo S. Luciæ anno MDXIX.

[1] Qva parte fluvius Aja, ex Arabico Guadaja mutilatum nomen in vulgo obtinens ut dicatur Adaja, [In veteri S. Luciæ templo] Abulensem intersecat vallem, ipsiusque urbis appropinquat Occidentali lateri; antiquæ structuræ templum est, super ripam fluminis quadrato erectum lapide, ex eorum genere quæ circa civitatem cruuntur de terra, antiquæ formæ & operis: quod initio seculi XVI a S. Lucia nomen habuisse, patet ex Bulla Leonis X infra num. 17 proferenda. Idem sub nomine S. Sebastiani olim notum fuisse, nescio an satis probet Actus cujusdam confœderationis inter ecclesias quasdam parochiales Abulensis civitatis, [sub cura Sodalium S. Sebastiani,] conscriptus Æra MCCXCVI, quæ fuit annus Christi MCCLVIII, ubi S. Sebastiani parochia nominatur septima inter quindecim; esto illius Sancti festum ibidem annue agatur solennius: quia id fieri potest ratione Confraternitatis, sub ejusdem Divi invocatione ibidem jam olim constitutæ, cum obligatione conservandi sarta tecta ipsius ecclesiæ, ejusque restaurationem & ornatum tempore opportuno curandi.

[2] Vt ut sit, cœpit ea ecclesia, post inventum ibidem S. Secundi corpus, [nunc S. Secundi dicto,] ab ipsius appellari nomine: quod quandonam istic fuerit collocatum, quadamtenus cognosci potest ex verbis inscriptis calici, reperto intra arcam ipsius sancti corporis hoc tenore, ✠ ANDREA PETRUCI ORTO DA SIENA FECE CHESTO CAL. Andreas Petruccius Senis oriundus hunc calicem fecit. Nemo enim prudenter dixerit ante Maurorum irruptiones tale quid Abulæ scriptum fuisse; aut etiam statim post eorum expulsionem, [jacuit corpus cum notis seculi fere 13.] factam sub regno Alfonsi Sapientis seculo Christi XI exeunte. Restat igitur ut uno alterove post seculo facta fuerit depositio sacri corporis, eo ubi repertum est loco; cum jam etiam plebeis hominibus & opificibus in usu esset usurpare cognomina, & abolito linguæ Latinæ apud Senenses usu, ea quæ nunc Hetrusca appellatur lingua, non solum in vulgari sonaret ore, sed etiam ad ejusmodi inscriptiones adhiberetur. Non placet igitur quisquis existimat ipsam ecclesiam restauratione urbis antiquiorem esse: neque de loco primo sepulturæ, ante tot secula, quot ab ejus morte fluxerunt, Sancto attributæ, lubet divinando affirmare quidpiam: sed postremæ sepulturæ inventionem placet ex teste jurato audire.

[3] Fuit hic Matthȩus Panca, civis Abulensis, qui anno MDLXIV, natus annos LXVII, & rogatus legitime enarrare, quid circa corpus S. Secundi cum inveniretur agi vidisset, [Ibi dum an. 1519 quidam paries suffoditur] deposuit, quod anno MDXIX, cum in prædicta ecclesia dejicerentur minores quidam arcus, intersecantes parietem, quo utrimque dividuntur sacella, medio majori sacello collateralia; ut uno utrimque majori arcu extructo, commodior deinceps esset ampliorque communicatio cum dicto majori sacello; deposuit, inquam quod eo in loco, ubi postea constructum est S. Secundi sepulcrum, circa ipsum pavimentum, intra parietis crassitiem solidam, notabatur forulus arcuatus, continens parvulam e ligno tumbam, cui aforis appositæ erant virgȩ quædam ligneȩ, instar cratis, viridi colore tinctæ: quȩ quid notarent sciebat nemo, adeo scilicet ignotus jam erat sacer iste thesaurus.

[4] [inventum sepulcrum & intra illud arca] Hæc omnia cum pariete demoliti operarii, cum novo fundamento locando humum incepissent effodere; detexerunt alium in veteri parietis fundamento loculum, intraq; eam tumbam lapideam; qua aperta, conspexerunt arcam ligneam, cum titulo SANCTUS SECUNDUS. Hujus rei publicata fama multitudinem undique magnam spectatorum accivit (magistratum ecclesiasticum & secularem acceßisse dicunt alii, cujus arbitrio acta deinceps sint omnia) inter quos fuerit etiam ipse testis, videritque in lignea illa arca compositum corpus, sive ossa omnia unius personæ, quam apparebat ex residuis vestium fragmentis instar Ecclesiasticȩ sive Episcopalis personæ sic collocatam, [cum indiciis episcopalibus] cum ibi adesset calix, ex stanno vel ære ut videbatur conflatus, habens inauratam cuppam; itemque annulus aureus.

[5] Brevius aliquanto in præmißis Antonius Davila, civis etiam ipse Abulensis annorum LXXX, dictæ inventioni præsens, calici addit patenam: capiti autem impositum ait fuisse tumidum quidpiam ad instar mitræ; sed adeo marcidum corruptumque, ut cujus materiæ esset discerni non posset: solum distincte cernebatur forma mitræ. Ceterum tam hic testis, quam alius primo loco auditus Franciscus Gomez de S. Stephano, civis Abulensis annorum LXXIV, [& titulo nominis.] qui cunctis agendis præsens quoq; fuerat, dicunt, titulum, qui ex primo allegati Matthæi relatis verbis videri poterat forinsecus in arca fuisse descriptus, intra ipsam arcam repertum; & quidem, secundum Francisci prænominati depositionem, insculptum vel inscriptum petræ sive laterculo saxeo. Ex cujus tituli indicio si didita primum fama est de inventione S. Secundi uti est verosimilius; vero similius etiam videri debet, ab ipsismet operariis cognoscendi cupidis, aut ab eorum præfectis reseratam fuisse arcam, antequam prædicti magistratus eo accederent; qui tamen ipsam mox clauserint, ac deinceps sublato, quoties jubebantur, operculo sanctum corpus monstrarint, uti de clausura arcæ ex sequenti miraculo clare colligitur.

[6] Vidi enim, inquit Antonius, eo tempore quo inter operarum manus versabatur corpus Sanctum, [ad ejus contactum sanatus herniosus.] quod civis quidam Abulensis, habitans juxta eremitorium sanctæ Crucis, Franciscus Arroyo nomine (quem ipsemet cognoveram fœde ruptum, ita ut intestina extra locum naturalem prolapsa ostentaret, indeque se graves sæpe cruciatus experiri diceret) qui erat de numero operarum, dixit: Volo me ponere supra hoc sanctum corpus, si forte me dignetur Deus a mea infirmitate liberare. Quo dicto, vidit illum ipse testis ascendere supra arcam, ibique orare aliquantulum; ac mox jungere manus, & exclamare voce magna: Domine Jesu Christe, ignosce peccatis meis, sicuti per hunc beatum Sanctum me sanavisti. Deinde addebat: O gloriose Domine S. Secunde! o gloriose Sancte, qui me sanasti! Mox autem præsentibus omnibus innotuit & tota civitate vulgatum est miraculū, quod Deus fuerat operatus. Viditque ipse testis, [locus mira fragrantia impletur,] multis postea annis, venire prædictum Franciscum Arroyo, orationis causa, ad prȩdictam ecclesiam, Deoque agere gratias pro collatis sibi beneficiis. Meminit etiam quod eodem tempore, tota ecclesia fuerit suavissimo odore perfusa.

[7] Idem de odore affirmat Matthæus, prius tamen ait, quod viderit audiveritque inter eos qui ad spectaculum accurrerant Decanos & Capitulum ecclesiæ Cathedralis, quæ S. Salvatoris nomen gerit, satagentes ut sanctum corpus ejus, quem dicebant suum fuisse Episcopum, in suam quoq; ecclesiam transferrent: sed huic consilio opponebant se præfecti Confraternitatis præmemoratæ, [contendunt Capitulares cum ædituis de corpore] Lopez & Silvester Gallego, Christophorus del Barco, & Petrus de las Navas: atque intra ecclesiam apposuere custodes, ne quis thesaurum inventū auferret, interim dum ei condigne reponendo locus aptaretur. Quem hic Decanum Matthæus nominat, una cum tribus aliis Canonicis præsentem, scimus fuisse Christophorum de Medina, Decani titulo postmodum ornatum. Sed pro Confraternitate stabant Sancius Davila, Gubernator Abulensis, filius & synonymus famosi illius Capitanei, cui propter insignia facinora in receptione. Alhamæ cognomentam ab hac mansit, nec non alii Rectores civitatis.

[8] Itaque post dierum & noctium aliquot intentam custodiam corpori adhibitam, conventum inter partes est, ut intra eamdem ecclesiam remaneret sanctum corpus annulus vero cum calice transferrentur ad Cathedralem. [quod ipso in loco novæ capsæ imponitur.] Decretum quoque est, ut ex nuceo ligno conficeretur nova capsa, tribus ceris munienda, intra quam transferrentur sacra ossa; quod & factum est, adhibita nova ac pura sindone, & intra arcam posita. Itaque intra eamdem lapideam arcam collocata capsa, eo mansit loco ubi etiam nunc est, inquit Matthæus: dicebatur autem quod clavium unam abstulisset Capitulum, [annulus & calix Cathedrali conceduntur,] altera penes Magistratum mansisset, tertiam servaret Confraternitas. Porro calix & annulus magna cum reverentia servantur in sacrario majoris ecclesiæ, & spectatum accedentibus religiose ostenduntur: singulis autem annis die Iovis sancto adhibetur idem calix, ad custodiam Dominici corporis intra monumentum. Communi etiam Capituli Abulensis decreto, in honorem S. Secundi fabricatum est altare magnificum, [ubi ei erectum altare] & altari majori collaterale, supra quod ipsius Sancti imago in alabastro sculpta, item historiæ prædicationis & vitæ, mortis ac sepulturæ, similiter sculptæ conspiciuntur. Est autem hoc altare ad ingressum chori, in uno angulorum, per quos in crucem forma templi excurrit: quod ne symmetriam ipsius deformaret, similis plane structuræ aliud in altero angulo extructum est, in S. Catharinæ honorem.

[9] [particulæ ossium ablatæ & reddita.] Nec omiserim, personas quasdam honoratas, quæ præsentes aderant quando aperiebatur sacer tumulus, sumpsisse sibi reverenter ac devote minora quædam ossa, religionis ergo asservanda; quæ deinde publicatis eum in finem censuris referre coacti sint & ecclesiæ restituere. Quia autem non videbatur propterea aperiendum denuo sepulcrum & arca, tribus ut dictum est clavibus obfirmata; placuit eadem servare juxta altare majus, ad usum sanorum & infirmorum, qui ea contingere peterent: ideoque confectum est ex argento reliquiarium speciosum, crystallis præmunitum ornatumque, intra quod valde apte decenterque reposita prædicta lipsana, suo aspectu fovent fidelium accurrentium devotionem.

CAPUT II.
Miracula ab anno MDXLIII usque ad MDL Processu publico examinata & probata.

[10] Franciscus Gomez, juratus testis de quo supra, affirmat (in eoque assentientem sibi habet Antonium Davilam, [Locus a peregrinis frequentatur] & alios plures similiter juratos) quod a tempore factæ & publicatæ inventionis, usque annum MDLXIV, annis singulis vidit plurimos homines ad sepulcrum S. Secundi venerabundos accedere, ex variis partibus, ibique vigilias aut novenas peragere, offerre cereos, Missas dicendas curare, non sine consequentium miraculorum plurium effectu; [propter miracula:] quibus circa annum MDXLIV, inquit Antonius Davila, constat sanatos esse varios surdos, claudos & paralyticos, quorum aliquos ipse ego vidi, cum eisque locutus sum; de aliis famam audivi publicam, & scio per civitatis Provisorem petitas affirmationes authenticas, ad quas appello. Atque hic est Processus, cujus epitomen habemus, a Blasio Davila Notario publico, [de quibus Processus fieri cœptus] anno MDLXIV, descriptam de mandato Licentiati Castellii Correctoris Abulensis, in favorem ecclesiæ, hospitalis & Confraternitatis S. Secundi, præsentato sibi die XIX Iulii per Ioannem de las Navas, Antonium Gomez & Rochum Davila, Patronos ecclesiæ & Confraternitatis S. Secundi. Epitome autem illa sic proponitur.

[11] Ego Blasius Davila, Apostolica & Episcopali auctoritate Notarius publicus Audientiæ Episcopalis Abulensis, ad prædictum mandatum complendum, requisivi, & inveni processum, penes me depositum & formatum coram patre quondam meo Joanne Davila, Notarium publicum ex numero Audientiæ Episcopalis Abulensis, in cujus officia & registra successi: [29 Apr. 1543] ex eoque apparet, quod XXIX mensis Aprilis anni MDXLIII coram adm. R. D. Licentiato Joanne de Valverde, Provisore & Vicario Generali Episcopatus Abulensis, & coram prædicto Joanne Davila Notario, comparuerunt quidam ex confratribus Sodalitatis ecclesiæ S. Secundi, in qua ipsius primi Episcopi Abulensis corpus servatur: dixeruntque, quod, quia Deus ad intercessionem ipsius S. Secundi in jam dicta ejus ecclesia operari dignatus erat miracula plura, petitio sua erat, ut eorum veritas examinata, publico testimonio roboraretur. Itaque prænominatus Provisor ad ipsam ecclesiam sese contulit, [in compendium a notario redigitur an. 1564,] audivitque de miraculis quæ ibidem contigerant depositiones sufficientes, tam ipsorum qui ea experti erant in se, quam aliorum gravium ac fide dignorum testium, qui infirmos miraculose sanatos noverant. Quas cum prȩvia virorum magnorum, ex Clero tam regulari quam seculari, æque in Theologia ac Legibus versatorum, consultatione discussisset, attente approbavit ipsa, ut vera miracula. Postea autem ibidem de aliis quoque miraculis institutum est examen, per Judices hujus Episcopatus ordinarios: atque ex istis processibus extrahi jussi ipseque extraxi testimonium miraculorum patratorum sub forma tenoris sequentis.

[12] [nominatis summatim morbis & personis caratis:] Primus casus & miraculum, quod ex devotione erga S. Secundum venit ad d. ejus ecclesiam, confisus meritis ipsius Sancti, juvenis quidam, nomine Joannes, filius Joannis de Hotero & Mariæ de las Vegas, qui paralyticus erat & sanatus est. Item alius casus & miraculū, quomodo sanata fuit D. Agnes de Henao, uxor Christophori del Barco, civis Abulensis, ex quadam infirmitate brachio dextero manca. Alius casus & miraculum, quod Hieronymum de Valdes, filium Christophori de Henao, ab hernia sanavit. Alius casus & miraculum, de puero quodā, filio Didaci Alonso civis ex Peñaranda, qui non poterat nisi curvus incedere ab infantia; & sanatus est. Alius casus & miraculū, quomodo sanavit Clericū quemdam valde paralyticū, dictum Alfonsum Garcia, ex Orbita diœcesis Abulensis oriundum. Alius casus & miraculum notabile, [in quibus paralytici plures] de puero, cui nomen Joannes, filio Michaelis Amo, civis de Adavero diœcesis Abulensis; qui ab anno ætatis suæ quarto paralyticus venit ad ecclesiam S. Secundi, & sanatus est. Alius casus & miraculum, quomodo sanavit septemdecim annorum puerum, qui in oppido Arenas e ceraso lapsus, brachium ruptum ferebat: nomen puero erat Franciscus, pater Bartholomæus Rodriquez, mater Maria itidem Rodriguez, uxor ejus.

[13] Alius casus & miraculum, de puello quadam, filia Francisci Sanchez & Joannȩ la Rollona, civium Abulensium ex vico Dominæ nostræ de vaccis: quæ ex infirmatate quadam remanserat paralytica, cæca & surda; habebat autem nomen Anitæ. [item muti duo,] Alius casus & miraculum, quomodo loquela restituta fuit cuidam muto, ex oppido Ysnatorafec districtus Cazorlensis oriundo, qui dicebatur Christophorus de Molina. Alius casus & miraculum, de altero muto, cui similiter restituta loquela est, & dicebatur Alfonsus de Armada, filius Alfonsi de Armada, ex oppido S. Vincentii diœcesis Legionensis. Alius casus & miraculum de quodam multis annis paralytico, qui appellabatur Joannes Verdugo, Arevalensis incola. Alius casus & miraculum, de duabus feminis paralyticis, quæ sanatæ sunt, nominabanturque Maria Cogote & Maria de Medina, cives Abulenses. Alius casus & miraculum de Maria, filia Joannis Alvarez & Mentiæ del Pozo, ex plebe de Gordon Episcopatus Legionensis, virgine nubili: quȩ unius tibiæ paralysi afficta fulcrisque subaxillaribus usa, ad novemdialem cultum S. Secundo in sua ecclesia exhibendum advenerat. Alius casus & miraculū, quod Ysabella Martinez, Ordinis Carmelitani devota, ex Onquilana districtus Arevalensis in diœcesi Abulensi, brachio uno debilis & paralytica venit ad similis religionis novemdialis exercitium in ecclesiam S. Secundi, & sanitatem recepit. Alius casus & miraculum, quod Beatrix Gonzales, uxor Francisci de Armella, civis Cæsaraugustana in regno Aragoniæ, habitans in vico S. Pauli juxta Dominam nostram de Portillo, venit ad novenam in eadem ecclesia peragendam, toto corpore paralytica, ideoque portanda fuit, & sanata est.

[14] Hæc omnia miracula, uti ex d. Processu patet, verificata & approbata fuerunt per sententias Ordinariorum Ecclesiasticorum hujus Episcopatus. [& omnia fuerunt valde solenniter publicata.] Factæque sunt processiones ab ecclesia Cathedrali civitatis Abulensis usque ad ecclesiam S. Secundi: quo convenerunt omnes parochiæ, cum suis quæque crucibus & Clero, sodalitiisque tam secularium quam ecclesiasticorum, suos Crucifixos & insignia deferentibus ad ipsorum miraculorum publicationem, cum Missa & sermone de S. Secundo, ad quod accurrebant Magistratus, Rectores, Equites, Scutiferi, Officiales, cum ingenti cujusque sexus & conditionis multitudine, tam civium quam externorum, ad laudem & gloriam Domini Dei nostri & S. Secundi Episcopi: prout diffusius apparet ex Processu informationum, deliberationum, & sententiarum, ad quem me refero, paratus eumdem quoties opus fuerit signatum exhibere. Omnia porro operatus est Dominus in ecclesia S. Secundi ab anno MDXLIII usque ad annum MDL. Ego vero hoc testimonium ex prætitulato mandato conscripsi, Abulæ, die XX mensis Julii MDLXIV: manetque in registro meo, tria folia chartæ implens, sub meo, quod & hic apponitur, signo, in fidem veritatis.

✠ Blasco Davila.

[15] Horum porro miraculorum aliqua, uti dictum est, approbavit Licentiatus de Valverde, [Præ hoc compendio mallemus Processum habuisse.] Provisor Abulensis: alia diligentißime examinavit & rata esse jußit Licentiatus Don Franciscus de Soto y Salazar, Episcopus postea Salmanticensis, cum esset Provisor & Vicarius generalis in toto Episcopatu Abulensi, pro Domino Didaco de Alaba y Esquivel, anno MDXLIX, coram Ioanne Davila Notario: quæ deinde Patres Societatis Iesu exposuerunt legenda in tabula, pendente ex sepulcro S. Secundi. Ipsius integri Processus ecgraphum si nobis dignentur Abulenses submittere, poterimus in Supplemento hujus mensis, distinctius exponere singulas prædictorum miraculorum circumstantias. Hic solum addo, ex testimonio Francisci Gomez, quod circa annum MDLX vidit matronam quamdam, ex quodam loco districtus Arevalensis, cujus & ipsius matronæ nomina de memoria exciderant, ad visitandam prædictam ecclesiam; quæ quia per se sola ambulare non poterat, a viris duobus, per brachia apprehensam sustentantibus, ducebatur: viditque accedentem ad contingendas reliquias aliquas S. Secundi, extra arcam servatas: & his contactis ipsam per se liberrime ac sine adjutorio ambulantem, Deoque & Sancto ejus glorioso gratias referentem.

CAPUT III.
Tentata frustra Translatione ornatur sepulcrum & statua erigitur.

[16] Evicerat quidem Magistratus secularis auctoritas, uti supra vidimus, [Ad instantiam Ruizii Episcopi] in ipso novæ inventionis fervore, ne suo loco moveretur corpus Sanctum. Sed quia is erat extra muros urbis solitarius, adeoque expositus incommodis pluribus de quibus infra; visum est Episcopo Abulensi Fr. Francisco Ruiz, ex Ordine Seraphici Patris Francisci (qui fuerat socius Cardinalis Hispani F. Francisci Ximenez de Cisneros Archiep. Toletani, ad hanc Cathedrā promotus post mortem D. Alfonsi Carilii de Albornoz obitam anno MDXVII) judicavit majori potestate utendum, quo posset in suam Cathedralem ecclesiam pignus tam pretiosum sanctumque traducere. In primis autem curandum sibi putavit, ut quæ habebat in animo perficere. Sedis Apostolicæ favore munirentur; a qua Breve tenoris sequentis recepit.

LEO PAPA DECIMUS.

[17] [Leo X concedis facultatem] Venerabilis Frater & dilecte Fili, salutem & Apostolicam Benedictionem. Exponi nobis nuper fecistis, quod cum venerabile corpus S. Secundi Episcopi & Confessoris (qui primus olim a B. Jacobo Apostolo, cujus discipulus fuit ad Ecclesiam vestram in Episcopum promotus extitit) in quodam antiquissimo tumulo situm, in ecclesia S. Luciæ extra muros Abulenses, cum eisdem quibus ibi sepultum extiterat vestimentis nuper repertum fuerit; & tumulo hujusmodi de tui, Frater Episcope, vel tui in spiritualibus Officialis aut Vicarii generalis licentia aperto, corpus ipsum pluribus ex tunc miraculis, quæ D. N. Jesus Christus ejusdem S. Secundi meritis operari dignatus est, coruscaverit & clareat; pia devotione desideratis corpus ipsum ad ecclesiam vestram, in qua decentius venerabitur, honorifice transferri, & in aliquo ei decenti ejusdem ecclesiæ loco collocari, vestrisque expensis cancellis ferreis circulari: quare nobis humiliter supplicari fecistis, ut in præmissis providere pia diligentia curaremus. Nos igitur, qui in Sede B. Petri, meritis licet imparibus, constituti, singulis piis fidelium (iis prȩsertim per quȩ Sanctorum Reliquiæ, [transferendi corpus S. Secundi ad Cathedralem.] quorum animas in cælo cum Christo regnare non dubitamus, decentius collocari & a fidelibus ipsis venerari valeant) votis solerter opem & operam impendere satagimus; pium & laudabile propositum vestrum plurimū in Domino commendantes, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis venerabile corpus hujusmodi omnesque ejus reliquias, cum debitis reverentia & honore, a d. tumulo extrahendi, & ad ecclesiam vestram præd. transferendi, & in ea honorifice collocandi ac perpetuo retinendi, licentiam & facultatem, auctoritate Apostolica tenore præsentium (sine tamen alicujus præjudicio) concedimus & elargimur. Quo circa dilectis filiis monasterii B. Mariæ de los Huertos extra muros Segovienses, & secularis ac collegiatæ ecclesiæ oppidi de Medina Salmanticensis diœcesis Abbatibus per præsentes committimus & mandamus, quatenus ipsi vel eorum alter, per se vel alium seu alios, vobis in præmissis efficacis defensionis præsidio assistentes, non permittant vos desuper per quoscumque quomodolibet indebite molestari, perturbari seu impediri; contradictores quoslibet… compescendo … non obstantibus &c. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXV Februarii MDXX, Pontificatus nostri VII.

[18] [Episcopo mortuo intermittitur negotium,] Hoc Brevi Abulam perlato, fortasse initium datum est fabricando altari supradicto; quod dum fit, eripitur e vivis Episcopus Ruizius anno MDXXI, cui successere Rodericus de Mercato, Didacus de Alaba y Esquivel, & Didacus de los Cobos: sub quibus nihil actum circa Sanctum; nisi quod crebrescentibus miraculis post annum MDXL formati sunt processus, quos diximus capite superiori: ipsoque anno MDXLIV sepulcrum, [& anno 1544 nova crate ornatur sepulcrum,] ab ipso inventionis tempore crate ferrea qualitercumq; munitum ornatumque, nova & ornatiori crate septum sit, liberalitate D. Ioannis Davila Abbatis Alcalæ regalis quoad titulum, quoad regimen vero Burgi-profundi, fratris D. Francilli Davila, qui erat Eques habitus S. Iacobi & Commendator ejusdem Ordinis in Villa-franca, ex quo per lineam masculinam procedunt Comites de Vzeda. Huic novæ crati circumducta corona inaurata, picturæq; & aliæ elegantiæ variæ, in ipsa parietis incrustati calce expressæ, [additur ecclesiæ hospitale.] cum indicio miraculorum quorumdam, illo eodem anno patratorum. Et quia, nihil ibi erat alterius ædificii, quo se recipere possent, qui novenarum aut vigiliarum causa frequentabant locum; idem Abbas impensis propriis extruxit domum, ecclesiæ ex parte Boreali contiguam.

[19] Anno MDLX, promoto ad Iacensem Cathedram D. Didaco de los Cobos, in Abulensem succeßit D. Alvarus de Mendoza, cujus soror D. Maria de Mendoza, S. Secundo pientißime devota, [an. 1562 decernitur statua facienda:] cum anno MDLXII in ejus honorem observaret novenam, in cogitationem venit conficiendi umbellam ex panno aureo, supra tumbam ex ligno inaurato compositam, quæ stabat supra sepulcrum Sancti; aut ducentos aureos largiendi pro alabastrina ipsius Sancti statua. Placuit, autem statuam confici; & ad ducentos quos illa dabat aureos, conferre, ex eleëmosynarum Sancto oblatarum peculio, quantum insuper necessarium foret. Confecta igitur Valisoleti est statua qualis hodie visitur, & advecta Abulam mense Aprili anni MDLXIII. Hujus bases ut apte & citra irreverentiam collocarentur, visum est tantisper vacuandum esse sepulcrum, & sacrum corpus alio in loco reverenter habendum.

[20] [qua occasione removetur tantisper e tumba loculus,] Adfuerunt ad hunc actum, præsentiam suam exhibituri, D. Rodericus Vasquez Davila, Episcopus Troyanus (in partibus credo & titulo tenus) Licentiatus Ferdinandus) de Brizuela, Arevalensis Archidiaconus & Provisor in Abulensi Episcopatu; Licentiatus Antonius Hernandez de Valvidieso, Thesaurarius; Alfonsus Davila, Canonicus Doctoralis in sancta ecclesia Abulensi; Ioannes & Franciscus de las Navas, Ioannes Dias & Franciscus de Santiago, pro tempore Patroni confraternitatis & Ecclesiæ nunc a S. Secundo nominatæ: quibus ad opus inchoandum accinctis, supervenit Licentiatus Martinus de Espinosa, regius apud Abulam Prefectus, Alcaldum Majorem vocant, ad coercendam turbam & fortuitum quemcumque casum qui accidere posset avertendum. [& transfertur ad sacrarium:] Horum autem omnium consensu unanimi statutum est, ut arca, sicut erat clausa, decenter inferretur in sacrarium cum cereis & lampadibus: quod & factum est: ipsiusque sacrarii tam porta quam fenestra repagulis firmißimis clausa, adhibitis insuper diu noctuque custodibus duodecim, quibus ipsimet Patroni præsidebant: inter quos suas etiam vices habere voluerunt Don Rodericus del Aguila, & Franciscus de Quinones Rector Abulensis; item alio die Don Iosephus de Calatayud y Zuniga & Ægidius Gonzales de Villalva.

[21] In hunc modum continuatis excubiis, rursum die XXIV Aprilis adfuerunt prænominati omnes & alii ex utroque ordine plurimi (quos longo ordine hic enumerat historiæ auctor Hispanus) cum infinita civium multitudine: [rursumq;, 24 Aprilis 1563.] coram quibus recognitæ primum ostii ceræ, deindæ reseratæ sunt: & Episcopus Troyanus, cappam e serico albam indutus, cum Provisore, Thesaurario, Canonicisque nonnullis, Correctore item, Præfecto & Rectoribus prænominatis, atque Equitibus illustrioribus quibusdam, omnibus ardentes faces gestantibus, ingressus sacrarium, arcam, diligenter recognitam & velo sericeo rubro contectam, efferri fecit; succollantibus Martino Gonzales de la Venera Archidiacono Oropesano, & Thesaura rio præfato, cum Francisco de Guzman & Alfonso Navarro Canonicis. Qui eam inter lætos musicorum concentus deposuerunt supra altare majus, ubi ad duas horas & amplius venerationi & conspectui omnium exposita stetit, concurrentibus devote civibus, ad capita, manus, rosaria eidem reverenter admovenda. Eodem deinde ordine itum est ad sepulcrum: eoque, post positam intro arcam, clauso, erecta desuper statua est, S. Secundum repræsentans Pontificaliter indutum, & velut in oratione defixum.

[22] Porro ad magis inflammandam Abulensis populi erga S. Secundum devotionem, [Processio cum Reliquiis ad Cathedralem,] placuit Patronis Sodalitatis prædictæ, eas quas extra sepulcrum habebant ejusdem Reliquias, die aliquo Festo proceßionaliter inferre in urbem, ad unam Parochialium ecclesiarum. Qua de re convenit cum Curato & Beneficiatis ecclesiæ S. Ioannis: sed Canonicorum collegio, ubi hoc inaudiit, visum est magis convenire, ut ad suam Cathedralem duceretur proceßio. Itaque Feria tertia Pentecostes, [instituta 23 Maji.] quæ tum in XXIII Maji cadebat, processum est ab universo Clero ad ecclesiam S. Secundi, cura Dominæ Mariæ de Mendoza Marchionis de Caramasa splendide adornatam: delatisque ad Cathedralem reliquiis, cantata ibi solennis Missa, ac sermo de laudibus Sancti habitus est. Sub vesperam vero, regrediente pompa ad eum locum unde elatæ Reliquiæ fuerant, apparuit ecclesia poëmatibus, epigrammatis & inscriptionibus variis, Hispanice & Latine, circumquaque loquax legentium oculis, ad S. Secundi extollendam gloriam. Specimina eorum quædam Cianca exhibet, quibus hic nihil attinet immorari.

CAPUT IV.
Sub Episcopo Hieronymo Manrique resumitur & absolvitur translationis desideratæ negotium.

[23] [Hieronymus an. 1590 creatus Episcopus Abulensis,] Alvaro de Mendoza sub annum MDLXXVII Palentiam traducto, Antonius Maurinus de Pazos, Pactensis antea in Sicilia Episcopus, succeßit; & huic ad Cordubensem Sedem intra biennium translato, Sancius Busto de Villegas. Hic moriens anno MDLXXIX, successorem habuit Petrum Fernandez Termiño usque ad annum MDXC, quando placuit Catholico Regi mortuo Petro substituere Carthaginensem Episcopum D. Hieronymum Manrique de Lara, sub quo decreverat divina bonitas Cathedralem Abulensem locupletare concupito pridem sancti corporis thesauro: quod qua ratione peractum sit aggredior explicare. Contraxerat Episcopus, Hispanam classem, sub auspiciis Ioannis Austriaci pugnaturam, olim secutus, in ea expeditione infirmitatem quampiam, quæ sese interdum prodebat crebra palpitatione cordis. Hæc anno MDXCIII die IX Septembris tanta fuit, [1593 depositus a medicis,] ut desperantibus de Præsulis vita medicis ipse animæ suæ prospicere, suscipiendis extremis Sacramentis; Collegium vero canonicorum futuræ suæ orbitati occurrere, placando per preces Deo festinarit. Et Canonici quidem tam bono cum successu suarum precum, ut ipso tempore quo proceßio ad S. Secundum ducebatur, habere melius Episcopus cœperit; & convalescentiæ insperatæ celeritatem mirati medici, censuerint supra communem ordinem naturæ videri.

[24] Ex hinc cum sese vitam S. Secundo debere pius Præsul gratanter profiteretur, [S. Secundo vitam, se debere profitens,] velletque ei dignum aliquod obsequium rependere; suggesserunt ex Capitularibus aliqui, quid ab Episcopo Ruizio postulatum, & a Leone X impetratum fuerit. Pronas Antistitis aures nacti, ne nihil non legitimo ordine facerent, convocato Capitulo decreverunt, ut Rationarius suus Garcias de Mena communi nomine proponeret Episcopo, quam indecens videretur, tanti Sancti depositum haberi in suburbana quadam ecclesiola, propter coriariarum in vicinia officinarum graveolentiam desolata, quæ nec aperta excludere bestias aut pecora posset, nec occlusa commode recipere adventantes; neque a nocturnis furibus tuta servare ornamenta, si qua ex piorum eleëmosynis conficerentur. Addebant quod occasione novenarum & vigiliarum, [consilium suscipit tentandæ iterū Translationis;] in honorem Sancti peragendarum, non raro contingeret impudicas mulieres suum istic venari quæstum: quodque ecclesiæ reditibus destitutæ male etiam esset prospectum de Sacerdotibus, qui nulli ad eam certi habebantur, adeo ut Missæ ibi raræ dicerentur, nec nisi a fortuito adventantibus, aut per pios fideles curatis; tantum abesse ut statis solennibus honoraretur Sanctus, sicut in civitate fieret: Populi quoque devotionem haud mediocriter impediri, quod propter loci paupertatem nemo eidem purgando adornandoque intenderet.

[25] Hæc ubi rite proposita, examinata, probataque fuerunt; censuit Episcopus annuendum esse Capituli votis, [& mittit qui Regis consensum petant,] & Pontificium Privilegium effectui tandem mancipandum. Electi igitur communibus Suffragiis Canonici duo, Petrus de Castro & Laurentius Chacon, pro obtinendo Regis consensu Madritum profecti sunt X Ianuarii MDXCIV. Intellexit id, referentibus S. Sebastiani Sodalibus, Magistratus civilis: tantamque rem ratus non fuisse tractandam inconsulto sese (quamvis Episcopus excusaret semper ea se intentione fuisse, ut cum Regis mentem exploratam haberet, [nequidquam contra nitente civitate.] de omnibus cum Civitate communicaret) perstitit in sententia; & quos ad primam Confratrum prædictorum instantiam nominaverat e Rectoribus Abulensibus duos, Episcopi postulationi sese opposituros apud Regem, Alphonsum Navarrum & Sancium Cimbron, ire nihilominus jußit.

[26] Iverunt igitur: sed jam prævenerant legati Capitulares, iisque mandarat Rex expediri litteras ad civitatem commendatitias in causa tam justa, ut videbatur. Ii etiam quos ipsa civitas Patronos & Procuratores habebat in aula, Marchio de Velada, Gaspar de Bullon, & Didacus de Ribera sentiebant, nihil reluctandum, sed solum consultandum de modo, quo res executioni mandaretur, salvo quam maxime jure & honore Magistratus Abulensis. Ita utrimque rediere legati; [Sed post institutam ea de causa supplicutionem,] & Regis epistola, die II Februarii signata, die XVII ejusdem mensis lecta est, ac biduo post communibus suffragiis decretum, ut institueretur ad S. Secundum generalis supplicatio, ad exorandam divinam clementiam, quatenus omnium mentes illuminaret ad id statuendum, quod magis ex ipsius gloria publicoque bono foret. Ducta est supplicatio prima Dominica Quadragesimæ, quæ tunc in diem XXVII Februarii cadebat: quæ cum per urbis vicos precipuos in ecclesiā S. Secundi venisset, rumor in vulgo percrebuit, visam aliquibus sudare Sancti statuam & vultum ejus commoveri, Id cum varii varie & pro suo quisque sensu interpretarentur, [& discussos rumores,] missus cum Notario Provisor Episcopalis nihil certi potuit examinando conficere in alterutram partem; nisi quod lotæ pridie statuæ potuerint guttæ aliquæ adhæsisse, & ex multarum facularum ac cereorum fumo, ante eamdem intra ecclesiam fluctuante, extitisse species moti vultus.

[27] Interim ad Kalendas Martii convenerant iterum Magistratus, extremum deliberaturi, quid Regi, quid Episcopo responderetur. Coram quibus exhibitum est memoriale ab Episcopo Capituloque submissum, rationes continens ob quas conveniebat translationem fieri: quibus contrarias suas cum refutatione priorum opponebat in alio memoriali Confraternitas S. Sebastiani. [ac lecta utrimque motiva,] Lectis memorialibus mandavit Magistratus Licentiato Alfonso de Orejon, ut quid juris in hoc negotio esset palam ediceret. Qui expendens sacrorum canonum textus circa hanc materiam & auctorum sententias, demonstravit, Episcopum & Capitulum in ea Translatione facienda usuros jure suo, Pontificia ac Regia auctoritatibus fulto; contra quod non posset prævalere exiguum juris punctum, quod sibi tamquam custodibus competere prætendebat Confraternitas prædicta: cum hic titulus, siquidem eis competebat, competeret etiam Episcopo, Capitulo, Magistratui, præ quibus ipsi Confratres pars minima essent eodem in jure participantium.

[28] Habitæ deinde sunt consultationes variæ, quarum denique is exitus fuit, ut rescriberetur Regi, quod mature examinatis rationibus faciendam vel non faciendam translationem suadentibus, tandem in Episcopi & Capituli vota descendere constituissent; [suum etiam consensum præbente,] eo maxime moti, quod Episcopus promitteret ædificare Capellam elegantem in sua Cathedrali, ad ipsum corpus sanctum habendum decentius; in eaque fundare Sacellanos sex, designando reditum bis mille aureorum, annue percipiendorum ad usum fabricæ & dictorum Sacellanorum stipendium. Tali epistola ad Regem scripta & signata XVII Martii; cœptum cum ipso Episcopo agi de conditionibus rei perficiendæ: & post colloquia plura in sequentes conventum.
I Translatio corporis S. Secundi fiat intra septem proximos menses: interim vero dum fabricatur capella, servetur ipsum corpus sacrum in loco decenter ornato ad latus altaris majoris, [sub certis conditionibus,] ubi canitur epistola.
II Durante ædificationis labore, eo in loco quem Decanus & Capitulum designabunt, applicentur canones prædicti reditus bis mille aureorum uni illi rei, usque dum absoluta fabrica fuerit.
III Eorumdem bis mille aureorum distributio, tam circa fabricam quam sacellanos, ministros resque illuc spectantes, tota sit penes Episcopum Hieronymum Manrique de Lara.
IV Sint autem Capellani sex, quorum unus gerat titulum Abbatis S. Secundi, sub iis obligationibus & conditionibus quas præscribet Episcopus.
V In ecclesia, ubi hactenus servatum fuit sacrum corpus, ejusque cineres & reliquiæ manebunt, maneat etiam sepulcrum sancti cum omni suo ornatu: unusque e sex Capellanis præfatis eidem ecclesiæ ministret, sicut antea a propriis Capellanis fiebat, ministrans ibidem Sacramenta & alia consueta hactenus officia peragens.
VI Fiant, uti solebant antea, a Capitulo ecclesiæ Abulensis Processiones annuæ ad ecclesiam S. Secundi, citra mutationem ullam: solum ea quæ facta est hactenus II Maji (quando æquum est omnes vacare festo istic ubi corpus colitur celebrando) differatur in Dominicam infra Octavam.
VII Capella in quam transferendum est sacrum corpus ita fabricetur, ut habeat portam patentem versus vicum Albarderiæ, juxtaque domum aptam recipiendis fidelibus, ad vigilias & novenas istic agendas peregre adventantibus.
VIII Clavis una capsæ, intra quam servabitur sanctum corpus, penes urbanum magistratum servetur.
IX Si Deo ita disponente contigerit ut ante absolutionem capellæ & Capellanorum institutionem, Episcopus Hieronymus moriatur: quod agendum supererit curent Decanus & Capitulum de bonis illius, tantumque obligentur ad humilem Episcopi sepulturam, prout cum illis convenerit, peragendam.
X Maneat jus patronatus in prædictam Capellam, Capellanos & alia eo spectantia, penes Decanum & Capitulum Abulense in solidum.

Sub his conditionibus tam Episcopus quam ejus Camerarius Moyses Petrus de Vsasu, in cujus capite erant constituta jura quædam ad Episcopum pertinentia, pro complemento bis mille aureorum annuorum, renuntiarunt & cesserunt præ dictis juribus, in manus Decani & Capituli rite acceptantium; cum oligatione omnia defuncti Episcopi bona eodem applicandi; & cum ratihabitione Magistratus urbani, coram Vincentio de Hierro scriba, anno MDXCIV die XIV Maji.

CAPUT V.
Corporis inspectio & translatio solennissima: os unum Philippo II datum.

[29] Restabat determinare diem sumptusque in Translationem decretam faciendos: qua re in Capitulo ventilata coram duobus a Magistratu deputatis, Hieronymo Piniano de Zuniga Correctore, [decernitur Translatio facienda I Domin. Sept.] & Sancio Cimbron Commissario eidem ad hoc adjuncto, elegerunt Dominicam primam Septembris anni ejusdem: conventumque est ut quidquid in ceram & personas ecclesiasticas expenderetur, persolveret Capitulum, cum omni ornatu quem Canonicis placeret adhibere: civitas vero sustineret expensas quascumque in secularia ministeria faciendas ornatusque suos. [ad eamque invitandus Rex.] Visum est etiam invitandum Regem, ut sua præsentia festivitatem reddere honoratiorem dignaretur; qui si annueret, tam civitas quam Augustinus Trevisio, Procurator generalis oppidorum territorii Abulensis, præstarent ea quæ solent in ejusmodi casu fieri; sin minus, cuncta moderatius agerentur.

[30] Rogatus Rex, qui tum ad S. Laurentii erat, ita respondit XVIII Iunii, ut neque se addiceret neque abnueret; interim moneret, omnia ad dictam Translationem parare absque superfluo sumptu. Quo responso accepto, alioque XXXI Iulii, quo Rex excusabat se prohiberi podagra, quo minus suam præsentiam exhiberet; processum in negotio est. Censuit autem Episcopus atque Capitulum, paucis diebus ante Translationem futuram, aperiendam arcam sacri corporis, & quæ intus reperirentur ossa in novam ornatioremq; transferenda esse; tum ut constaret quid traderetur, [Episcopo arcam aperiendam censenti,] tum quia necessarium erat novas claves fabricari & arcam aptari mensuræ illius loculi, qui faciendus erat juxta altare majus, ubi tantisper ipsa poneretur dum strueretur capella.

[31] Aliter nihilominus Magistratui visum, alleganti pro se Epistolam S. Gregorii Papæ, quæ lib. 3 occurrit 30 ad Constantiam Augustam, [contradicit civitas,] petentem sibi mitti caput S. Pauli Apostoli: ita enim excusando se loquitur. Dum beatæ recordationis decessor meus, quia argentum quod supra sacratissimum corpus B. Petri Apostoli erat, longe tamen ab eodem corpore fere quindecim pedum spatio, mutare voluit, signum ei non parvi terroris apparuit. Sed & ego aliquid similiter ad sacratissimum corpus S. Pauli Apostoli meliorare volui: & quia necesse erat ut juxta sepulcrum hujusmodi effodi altius debuisset, [exemplis S. Gregorii Papæ.] Præpositus loci ipsius ossa aliqua, non quidem eidem sepulcro conjuncta, reperit: quæ quoniam levare præsumpsit atque in alium locum transponere, apparentibus quibusdam tristibus signis, subita morte defunctus est. Præter hæc autem sanctæ memoriæ decessor meus idem, ad corpus S. Laurentii Martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur ubi venerabile corpus ipsius esset collocatum, & effoditur exquirendo; subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est: & hi qui præsentes erant atque laborabant monachi & mansionarii, qui corpus ejusdem Martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitæ superesse potuisset, qui sanctum Justi illius corpus viderat.

[32] In hac contentione placuit iterum appellare Regem: qui seorsim Episcopo seorsim Correctori Abulensi scripsit, respondens eorū litteris XXIII Augusti datis, [appellatus Rex jubet id secreto fieri,] acceptis die ejusdem mensis XXIX; & voluntatis suæ esse dixit, ut soli quatuor, Episcopus cum Decano, Corrector cum Rectore, quam secretissime & alio nemine præsente, aperiant arcam; & nec Abulæ neque in aula cuiquam aliquid indicarent de eo quod invenissent intra eam, sed sibi soli notificarent, deinceps ordinaturo quid esset facto opus. Itaque prædicti quatuor, Episcopus scilicet cum Didaco de Bracamonte Decano, & Corrector cum Francisco Davila y Vlloa Rectore, die XXXI Augusti, dimißis extra ecclesiam S. Secundi famulis ac satellitibus suis, eamdem ingreßi soli, aperuerunt capsam: & invenerunt ossa ac cineres multos, mundißimo & adhuc integerrimo linteo involuta, cum iisque partem albæ lineæ sive rocheti, quæ majorem referebat vetustatem.

[33] Clausa post hanc inspectionem iterum arca, tectoque sepulcro, quoniam amota erat statua, quæ suo pondere ipsum continebat ne posset a quoquam aperiri, appositæ denuo custodiæ sunt, ad illud excubaturæ donec Translatio fieret. Interim vero admonitus Rex de eo quod actum erat, [sibiq; os unū ex præcipuis mitti.] per datas die III Septembris ipsi Episcopo puncta quædam præscripsit, in Translatione servanda; ad extremum præcipiens, ut curaret reservare insignem aliquam partem, puta brachium aut coxam integram, quæ sufficeret ad celebrationem Officii de Sancto præscribendam; eamque sub authenticis testimoniis per latorem fidelem transmitteret ad Monasterium S. Laurentii in Escuriali, ibidem conservandam inter multas Sanctorum aliorum reliquias, eo imprimis titulo, quod sub illius Monasterii districtu pars esset quæ olim fuerat Abulensis diœcesis. Idem etiam Correctori per alias ejusdem datæ commendabat Rex, committens ei ut nomine ipsius Regis sanctum corpus Episcopo traderet, & unam e tribus clavibus arcæ ipse servaret.

[34] Die Veneris IX Septembris contulerunt se ad ecclesiam S. Secundi, [transferuntur ossa in novam arcam,] sub horam post meridiem tertiam, cum multo Procerum tam ecclesiasticorum quam secularium comitatu Episcopus & Corrector; præmissaque oratione & litaniis, accedentes ad sepulcrum, multis prælucentibus cereis, ipsum aperuere, indeque extulere arcam: qua reserata cœpit Episcopus ossa sigillatim omnia ostendere adstantibus, quæ deinde suis ipse manibus seorsim iterum singula involvebat particulis serici rubri, ab Archidiacono & Thesaurario porrectis; ponebatque intra novam ex nuce arcam, quæ ulnam fere integram longa, mediam alta, & duas tertias lata, intus ac foris contecta serico, fimbriis aureis argenteisque ornata, & tribus seris instructa adstabat: [cineres relinquuntur in veteri.] omnia autem simul colligebantur intra novam & candidißimam sindonem Hollandicæ telæ. Reliquit tamen, intra veterem arcam, bonam partem cinerum cum medietate veteris albæ seu rocheti, alteram ejus medietatem Regi servans; partem quoque sanctorum cinerum in circumstantes proceres reverenter distribuens. Ita obseratis arcis, vetus intra sepulcrum denuo dimissa est, nova ad altare delata, additique ad custodiam viri ex Clero & Magistratu primarii.

[35] Ipsa die Dominica, quæ fuit XI Septembris, celebrata est in Cathedrali per Decanum solennis Missa de Sancto, [arca ad Cathedralem transfertur,] qua absoluta proceßit ornatißima supplicantium pompa versus ecclesiam S. Secundi; quæ, uti & tota qua procedendum erat via, splendidißimo apparatu distincta, omnium oculos rapiebat. Pompam excepit Episcopus, qui majoris devotionis ergo ibidem privatim celebraverat: & capsam, quæ supra altare majus splendidißimo in pegmate prostabat, dimitti jussam tradidit sex primæ dignitatis Ecclesiasticis, Petro Tablares Archidiacono Abulensi, Ludovico Nusies Vela Archidiacono Arevalensi, Ferdinando de Escobar Archidiacono Olmedensi, Ioanni Carillio Thesaurario, Antonio de Arevalo scholarum Magistro, Didaco Fernandez Arnacedo Archidiacono Oropesano: hi vero eamdem imposuerunt humeris succollantium Hieronymi Piniani de Zuniga Correctoris, Regis personam hoc in actu repræsentantis, [succollantibus Proceribus primæ notæ:] Francisci de Rojas y Sandoval Marchionis Diniensis, Petri Stephani Davila Marchionis de las Navas, Licentiati Gascæ de Salazar e supremo Senatu regio Consiliarii, Licentiati Didaci de Alarcon Auditoris, & Ioannis de Argote Præfecti in Regia Cancellaria Vallisoleti: qui eam detulere sub umbella speciosißima, sustentata a Rectoribus Abulensibus.

[36] Ita aliis aliisque succedentibus in locum prædictorum, post trinam stationem in triplici area, suo unaquaque altari instructa, ante ædem S. Stephani, ante domum Comitis de Vzeda, & in foro minori qui totius urbis frequentatißimus est locus; ventum est ad ecclesiam Cathedralem, [ubi cum Episcopus exemisset ossa duo,] cui prætensa areola etiam ipsa erat speciosißime apparata: & ad hujus ingressum Rectores urbis tradiderunt Episcopo capsam, qui eamdem prænominatis ecclesiæ Dignitatibus commisit ferendam a porta ecclesiæ usque ad majus altare. Longum sit explicare omnia vel incitamenta devotionis vel argumenta lætitiæ, quibus toto octiduo certatum est. Propius ad rem nostram, & ideo minime prætereundum est, quod sequenti die Lunæ, post Missam solennißime decantatam, coram utriusque ordinis proceribus, ad sacram capsam accedens Episcopus, eamdem aperuit; indeque exemit duo grandia ossa, quorum alterum lipsanothecæ propriæ includendum remaneret ecclesiæ, alterum Majestati regiæ mitteretur: quæ ipsemet proceßionaliter per ecclesiam circumtulit, ea populo venerabundo ostentans. Ipsis deinde ad altare una cum arca relatis, Corrector Regius mandatum suæ Majestatis explens, sub instrumenti publici fide tradidit arcam Episcopo. [Corrector regius ei arcā tradidit.] Episcopus autem ante eam celebravit Pontificaliter: & peracto sacrificio, rursum prædicta ossa de arca accepit, iterumque circumlata per ecclesiam retulit ad altare, & signavit instrumenta, quibus fides fiebat ea esse ex corpore S. Secundi accepta. Porro toto octiduo Missa & Officium ex usu Romanæ Ecclesiæ recitabantur sicuti de Pontifice Confessore, cum Collecta sumpta ex festo S. Augustini, variato dumtaxat nomine Augustini in Secundum.

CAPUT VI.
Ossis unius translatio ad Escuriale: Officii proprii approbatio & promulgatio.

[37] [Legati civitatis Regi nuntiant quid actum sit,] Absolutis quæ per octiduum duraverant festis, quæque in historia ipsa minutim singula poterunt inveniri descripta, tractari cœptum de Reliquia quam sibi Rex mitti jusserat, scriptis tam ad Episcopum quam ad Correctorem litteris. Vnde iterum nata est concertatio pia, ad utrius spectaret officium designare latores earumdem. Sed & hæc composita est, primas obtinente Civitate, in dirigendis ad Regem nuntiis peractæ solennitatis, & Reliquiæ ad ipsius nutum reservatæ, qui fuerunt Sancius Cimbron & Antonius de Barrientos: vicißim autem prærogativam tenente Episcopo, in eo quod ipsius delegati essent Reliquiam eamdem portaturi ac tradituri. Iverunt igitur illi & benignissime excepti retulerunt Regia manu signatam epistolam, qua gratum habere Civitatis officium sua Majestas testabatur, die XXVIII Septembris sæpe dicti anni MDXCIV.

[38] [alii ab Episcopo Reliquiam petitam perferentes,] Episcopus quoque Reliquiam, quæ os coxendicis cum particula veteris albæ erat, ligneæ capsellæ, intus ac deforis vestitæ ornatæque & eleganter clausæ, impositam, una cum testimonio suo authentico de ipsius veritate, perferendam tradidit duobus ecclesiæ suæ Canonicis, ipsi scilicet Decano Bracamontio & Doctori Ioanni Beltramo de Guevara: qui eamdem ex sericeo rubri coloris balteo appenderunt collo Mariæ de Ayala, Capellani in eadem ecclesia: simulque profecti, pervenerunt sub noctem diei XXVII Septembris ad vicum diœcesis Abulensis, cui nomen Navale-Peraldi. Inde Decanus scutiferum suum Sebastianum Angulum expedivit, cum epistola ad Garciam de Loyasa Giron, Eleëmosynarium Majorem & Instructorem Regis: de cujus mandato rescribens idem Garcias, [excipiuntur honorifice,] jußit ut ad Monasterium S. Laurentii diverterent cum suo thesauro legati. Cum hac epistola regressus ad Decanum postera die Angulus, ipsum sub vesperam obvium habuit, ultro accedentem quo vocabatur; qui ingressus in atrium honorificeque exceptus, cum Garciam prædictum visitasset, visitatus vicißim ab eo est, etiam Reliquiarum capsam decenter expositam venerante.

[39] Sequebatur S. Michaëlis Archangeli festa dies, cujus officia cum essent finita, [& 29 Sept. ad Regis oratorium ducti,] significavit legatis Garcias velle Regem, ut circa tertiam vespertinam accederent ad oratorium regium, quia ibi decreverat Rex cum filiis admittere eos & munus quod ferebant. Ista ergo hora Garcias ipse adfuit, cum Fr. Garcia de S. Maria Priore, & Fr. Ioanne de Benavente Vicario, aliisque pluribus religiosis; ipsosque duxerunt ad sacristiam regalis illius Monasterii, tantisper expectaturos, donec Rex annueret ingressum oratorii sui: quod mox factum per Antonium Boto Cimeliarcham regium. Itaque illuc deducti, inter prælucentes plurimos cereos, soli illi ingreßi sunt cum Eleëmosynario Regio & Priore conventus; explicueruntque capsam suam supra altare: & mox ingredientem Regem, cum Philippo Principe & Infante Ysabella filiis suis, venerati, significarunt quam ob causam ab Episcopo & Capitulo Abulensi venissent, exhibitis eorumdem patentibus litteris.

[40] [ipsi illam offerunt,] Ista cum paucis perorassent, acceßit ad altare Rex; & Decanus capsulam reserans, primo exemit particulam albæ, veteris quidem, sed adhuc candidißimæ: quam Rex filiique succeßive deosculati, etiam capiti & oculis reverenter admoverunt. Idem ad exhibitionem oßis factum. Deinde jußit Rex ut ea suo nomine prædictus Antonius Boto reciperet, quod & fecit: rursumque obserata arcula, de omnibus his conditum est instrumentum, per manus Gregorii de Segovia ad hoc præsentis & vocati. Post quæ regia hospitalitate tractati legati, prima Octobris regreßi sunt Avilam, cum epistola Regis ad Episcopum, [& epistolam cum gratiarum actione referunt.] his verbis concepta: Reverende in Christo Pater Episcope. Per epistolam vestram, XXV hujus mensis datam, & ea quæ oretenus mihi retulerunt Decanus Didacus de Bracamonte & Doctor Joannes Beltramus de Guevara, ecclesiæ vestræ Canonici, intellexi, quam prompta voluntate vos & Capitulum istud mihi miseritis os coxendicis de corpore S. Secundi, cum particula albæ quæ simul reperta est, & certitudinis fide debita. Quo officio vestro vehementer recreatus, & munus pro eo quod meretur permagni æstimans, gratias vobis ago: quia desidero habere hic partem de corpore istius gloriosi Sancti, ad eam honorandam jungendamque Reliquiis, in hoc D. Laurentii Sanctuario asservatis. Ad S. Laurentium die XXX Septembris MDXCIV.

[41] [Anno 1595 23 Aprilis ponitur primus lapis capellæ] Quod ad Capellæ decretæ fabricam attinet, designatus ei situs est commodus ad plateam, quæ deinde S. Secundi diceretur, & ex qua æque ac ex ipsa ecclesia ingressus in eamdem pateret: quem in finem petita & obtenta a Rege facultas est destruendi ex parte murum civitatis, cujus ruinam abunde suppleret firmior Capellæ paries. Huic autem addicta aureorum octo millia, nequaquam suffectura operi, nisi marmora in ipso Abulensi agro aptißima haudquaquam e longinquo fuissent advehenda. Designatus etiam situs sacristiæ ad usum Capellæ, & domus hospitalis, quæ simul omnia in quadrum ducta ecclesiæ adnecterentur. Quoniam vero urgebatur Episcopus ut transiret ad Aulam, exerciturus munus Inquisitoris generalis; festinatum in opere est, eoque res perducta, ut potuerit ab eodem primus lapis rite in fundamento locari cum hac inscriptione. Præsidente in ecclesia Dei Papa Clemente VIII, & regnante in Castella Catholico Rege Philippo II, Episcopatum autem Abulensem administrante D. Hieronymo Manrique de Lara Inquisitore generali, cœptum est opus hujus Capellæ gloriosi S. Secundi; suaque Dominatio posuit primum lapidem fundamentalem, tamquam dominus & fundator illius, XXIII die mensis Aprilis anno MDXCV.

[42] [Approbatur Romæ officiū Proprium.] Dum hæc aguntur in Hispania, Romæ pro impetranda approbatione novorum Officiorum, quæ de Patronis suis deinceps recitaret Abulensis Ecclesia, haud frustra laboratum est: & impetratum ut de S. Secundo fieret tamquam de Episcopo Martyre, cum antea fieret tamquam de Confessore, ut indicatum in prævio Commentario, Lectio VI ibidem proposita, continens summarium hactenus deductorum, finitur asserendo, quod Reliquiæ fuerunt in sacello ipsi Sancto dicato reconditæ, ubi frequenti & incredibili totius populi devotione coluntur. Quæ verba de sacello proprio, tunc, cum Lectiones illæ approbarentur, necdum extructo, per quamdam temporis anticipationem composita & proposita, quando nam ipso opere completa fuerint nusquā expressum reperiens, nihilq; dubitans quin absoluta sacelli fabrica sacri corporis depositio peracta esset cum magna solennitate, scripti Abulam, ut annum, diem, ac modum cognoscerem: [& ante sacelli designati constructionem] sed respondit nostri ibidem Collegii anno MDCLXXVI Rector P. Ferdinandus de Musquy, de eo actu nihil scriptum impressumve haberi. Misit interim, quod nondum videramus Abulensis Episcopi decretum Pastorale ad omnem sibi subditum Clerum; quo, diebus LIV prius quam poneretur primus lapis sacelli, significabatur omnibus, proprii Officii Romæ facta superiori anno approbatio, & usus præscribebatur. Hoc decretum cum non inveniatur impressum in prælaudata Episcoporum Abulensium Historia; & eo confirmetur miraculum, in ipsius Episcopi Hieronymi persona factum; judiavi illud hic debere inseri. Est autem tale.

[43] Hieronymus Manrique de Lara, Episcopus Abulens. & Generalis Inquisitor, Capitulo nostro & universo Clero diœcesis Abulen. salutem in Domino. [promulgatur ab omnibus recitandum I Martii 1595.] Cum non sine divino consilio factum sit, ut ditiori Ecclesia Carthaginiensi relicta, in hanc nostram Abulens. commigraverim: non quidem priori sponsa (quæ nunc & olim, gratissima & carissima mihi semper extitit) repudiata; sed quod cæleste numen, & summa Dei providentia (quæ universa etiam nimis occulta atque abdita summo consilio regit ac moderatur) me (illa relicta) ad nova alia (ut ipse rerum eventus ostendit) in hac diœcesi perficienda vocaret: quam primum hanc nostram Ecclesiam felicibus auspiciis ingressus sum, de Translatione reliquiarum Secundi, primi Abulensis Episcopi, & hujus diœcesis in religione Christiana primi Doctoris atque Magistri (re tota cum Rege nostro Philippo, Abulensi Capitulo & Civitatis Senatu mature communicata) attentius cogitavi. Postquam enim (quod fideliter credimus) Secundi precibus a gravissimo illo morbo superiori anno sumus liberati (ut interim innumera alia beneficia ab illo accepta, silentio involvamus) sacellum illi vovimus; & Reliquias, ad fluminis Adaxæ ripas humili loco sepultas, in nostram Cathedralem ecclesiam, qua fieri potuit regia pompa & magnifico apparatu, transtulimus: non dum tamen accepto beneficio aliqualem gratiam retulisse videbamur. Quapropter cum sæpe mecum tacitus cogitarem, nullam me posse majorem gratiam Secundo rependere, quam si darem operam, ut quem tota hæc diœcesis vitæ parentem ac cælestis doctrinæ magistrum habuit, eum proprio cultu & laude debita venenaretur; in eam curam tota animi vigilantia ac pastorali solicitudine incubui: ac tandem Sanctissimum Pontificem nostrum Clementem divina providentia PP. VIII per litteras deprecatus sum, ut pro sua benignitate Sanctis (quos hæc Ecclesia proprios habet Patronos & Tutelares) Secundo, inquam, Vincentio, Sabinæ, & Cristetæ sororibus, proprium Officium, quod in eorum festivitatibus recitare & ad communem Breviarii Romani rationem adjungere possemus, dignaretur ordinare & concedere. Acquievit ille pro sua clementia honestæ ac justæ petitioni, remisitque nobis duplex Officium, alterum pro Secundo, alterum pro Vincentio ac Sororibus, quod juxta decretum Pii v prædecessoris ejus, & novum ab eo editum & ad nos transmissum, in eorum festivitatibus recitare possemus. Nos igitur pro nostri pastoralis muneris ratione (re iterum cum Fratribus & nobiscum sæpe attentius communicata) tum istorum Sanctorum, tum aliorum qui jam olim in hac diœcesi celebrantur, festa colligi & ad Breviarii Romani normam conformari, in lucem edi & publicari præcepimus; ut tam Patronorum nuper nobis concessa, quam aliorum Sanctorum officia, debito ordine per menses digesta haberet universa diœcesis.

[44] Quia tamen festum Beati Vincentii & sororum brumali tempore, quo propter cadentes nimbos summa solet esse in hac urbe cæli inclementia, celebrari consuevit; de consilio prudentissimorum virorum in postremum Augusti diem rejecimus & transtulimus, quo devota Civitas celebritati suorum Patronorum commodius posset vacare. Quamobrem vobis universis Capitulo, ac singulis clericis nostræ potestati subjectis, his litteris præcipimus atque mandamus, ut in his Sanctorum festivitatibus Secundi, Vincentii, & sororum, necnon ceterorum, qui hoc Kalendario continentur, hoc officio Ecclesiastico & precandi ratione, & non alia, tam publice in ecclesiis quam privatim utamini. Speramus enim in Domino atque confidimus, ex nova ista precandi & recitandi divinum Officium ratione, vos omnes uberes animarum fructus percepturos: quod in his officiis habeatis multa veræ ac solidæ pietatis & religionis exempla ante oculos posita, eorum, qui nos aut tamquam primi parentes Christiana veritate genuerunt, aut eorum, qui jam genitos felicissime educarunt: quos tamquam domesticos, Tutelares atque Patronos in primis colere ac venerari, tum gratissima animorum pietate prosequi debetis, & precatores adhibere apud Deum, ut eorum meritis ac patrocinio in adversis omnibus juvari & sublevari possitis. Datum Abulæ Kalend. Martii, anno Domini MDXCV.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
HESPERO ET ZOE CONIVGIBVS, CYRIACO ET THEODVLO FILIIS,
ATTALIÆ IN PAMPHYLIA.

SUB ADRIANO.

[Praefatio]

Hesperus conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Zoë conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Cyriacus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Theodulus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)

AUCTORE D. P.

Attalia, ab Attalo Rege opulentißimo nomen retinens, vulgo Satalia, Pamphyliæ urbs olim præcipua & Archiepiscopalis fuit, in ora maris mediterranei, ad Cestrii fluminis ostium. Ea sanctis hisce Martyribus finem humanæ servitutis & cælestis libertatis initium dedit, [Acta Græca,] sub Hadriano Imperatore. Locum Martyrii indicant Acta, quæ damus ex MS. Vaticano Græco a nobis Latine reddita: Tempus illa non signant; ipsum tamen (ex aliis forsitan Actis) notant, & cultum apud Græcos paßim receptum probant omnia eorum Menæa & Synaxaria, tam manu scripta quam typis excusa: in quibus Elogium sub minori majorive compendio traditur. Pro omnibus sit quod in Collegii nostri Claromontani Parisiis MS. Synaxario invenitur his verbis.

[2] Sancti Hesperus & Zoë erant sub Hadriano Imperatore ex regione Italiæ, servi cujusdam divitis Catali & Tetradiæ uxoris ejus: [elogium ex Synaxario.] qui cum filios Cyriacum & Theodulum Christiane educassent, die quadam dixerunt ipsis pueri: Quare servimus impiis istis & non potius Christo, ne pereamus cum illis? Audiens hæc mater ipsorum dixit: Resistite ei qui emit corpora nostra, & martyrium pro Christo sustinebimus. Tunc accedentes ad Catalum, Christum, ajunt, Jesum habemus Dominum animarum nostrarum, fortuna autem quadam factum est ut corpora nostra tuæ subjicerentur potestati: potiorem interim ducimus Christi servitutem, quia Deo magis obedire oportet quam hominibus. Obstupescens adhæc Catalus tunc quidem illos misit in Tritonium ad patrem suum Hesperum, postea vero accersens patrem & matrem cum filiis, verberari eos & torqueri vehementer jussit quia noluerunt celebrare natalitia filii sui, atque gustare de vino & carnibus quas eis miserat. Præcepit deinde accendi clibanum, eique injici Sanctos: qui in illo animas suas tradiderunt Deo. Postera autem die eumdem aperientes, invenerunt Sanctos veluti dormientes, ad Orientem conversos. Peragitur autem festivitas in sanctissimo eorum martyrio, quod est in Secundo.

[3] [templum S. Zoes Constantinopoli.] Istuc scilicet allata fuerunt aut ipsorum omnium corpora, aut saltem S. Zoës, forsitan sub Iustiniano Imperatore: de cujus ædificiis agens Procopius libro 1. cap. 3, cum dixisset, quod in ea urbis Constantinopolitanæ Regione quæ δεύτερον dicitur, dedicavit S. Annæ nobilissimum ac prorsus mirabile templum; mox addidit: Non procul inde, ad ultimum urbis angulum, Zoæ Martyri templum valde concinnum fecit. Hinc fit ut Acta solius Zoës nomen in titulo præferant, eorum qui cum ea paßi sunt addita mentione generali. Sirletus ex Menæis suum concinnans Menologium, [nomina in Martyrologio.] Baronio dedit occasionem eosdem nominatim omnes inserendi Romano Martyrologio: sed ita ut hallucinantem sequendo, Exuperium scriberet pro Hespero.

PASSIO
Ex MS. Vaticano Græco.

Hesperus conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Zoë conjunx Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Cyriacus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)
Theodulus filius Martyr, Attaliæ in Pamphylia (S.)

EX MS. GR. VAT.

[1] [In servitutem idololatris venditi] Sancta hæc Martyr ejusque maritus & filii duo, peregrini sicut Abraham pater electrorum, cælestis urbis cives fuerunt: empti enim fuerunt a Catlo a ejusque uxore Tertia. Catlus autem Roma veniens migrarat in Pamphyliam, & habitabat Attaliæ: eos autem mancipia sibi emerat ex b Phrygia. Cum igitur multa fide præditi essent & spem in Deo haberent positam, utpote ex Christianis nati, tam ipsa Zoë quam qui cum ea erant, recta gradiebantur via: qui autem eos emerent impuram idolorum superstitionem sectabantur, utpote pagani, & sacrificabant idolis, dicentes eos esse Deos. Itaque S. Zoë & maritus ejus ac filii duo, [idolothyta aspernantur,] videntes eorum vanam superstitionem graviter ferebant: ideoque nec gustabant de sumptu eduliorum quæ accipiebant, suspicantes esse idolis oblata: in domo enim, in qua habitabant, constituta erant idola.

[2] Itaque sancta Martyr, accepta sportula sua, stabat ad ostium, dicebatque ostiario, Requiesce per diem, & ego si opus fuerit suscitabo te: satis enim laboras nocte tota, propter multitudinem engredientium & ingredientium ad Dominum nostrum, [pauperibus dimensum suum impartitur Zoë:] quos ejus vana religio allicit ut subjiciant sese atque adorent Fortunam. Ostiarius porro dictis obaudiens recipiebat sese, & quiescebat in atrio juxta januam. Erant autem canes extra portas ligati; & si quis, præter hospites, mandati capiendi causa accedere solitos, adveniret, continuo involabant in eum. Videns ergo Sancta pauperes & peregrinos adventare, modicum de cibario suo projiciebat; illisque tacentibus, reliquum dabat pauperibus; suadens eis ut fierent Christiani: ideo enim, inquiebat, salvamini huc venientes. Quinetiam pascebat domestica altilia, quando accipiebat dimensum menstruum, his frumentum, istis legumina impertiens, prout singula vescebantur secundum genus suum. Ac denique circa occasum solis reficiebantur etiam ipsi, memores verbi divini dicentis, Considerate volatilia cæli, quia non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, & Pater cælestis pascit illa. [Matt. 6, 26]

[3] Dixerunt autem filii ad matrem: Non possumus habitare cum istis: numquid enim tu ipsa nos doces ex divinis Scripturis, [filii, zelo fidei ducti,] unde & meminimus Apostoli dicentis, Nolite jugum ducere cum infidelibus? [2 Cor. 6. 14] Nisi ergo Scripturis obedientes & Domini præcepta custodientes ab illis recesserimus, etiam cum illis numerabimur. Martyr vero dicebat filiis: Quo tandem pretextu ab ipsis recedetis, filii? sunt enim Domini eorum quæ videntur corporum. Ad hæc filii: Christus pro nobis sese tradidit manibus impiorum Judæorum, & crucifixus & sepultus est, [consilium suum matri explicant:] & tertia die resurrexit: si igitur etiam nos corpora tradamus impio Catlo, nosque cruciando interficiat, sciemus quod animæ nostræ æternum vivent: itaque gaudens & exultans, o mater, siste nos impio Domino nostro; & quod dederit Dominus os nostrum, loquemur ad eum.

[4] Cumque ad prandium veniret Catlus, parati erant juvenes, tamquam generosi athletæ, ad certamen, dicentes ad invicem; Si Deus dederit ut pro eo moriamur & digni habeamur eum videre, [Christumq; palam professi] erimus cum ipso. Mater autem verebatur ne tormentis terrefacti ad sacrificandum inducerentur, hactenus enim nesciebant Domini eos esse Christianos. Cum ergo nollet eos introducere, dixerunt ad ipsam filii sui, Quid metuis impium istum? Non recordaris quia scriptum est, Loquebar in testimoniis tuis in conspectu Regum & non confundebar? [Psal. 118, 45] Egredientes igitur filii occurrerunt Catlo extra ostium & dixerunt ei: Bene veneris corporum nostrorum visibilium Domine, animarum autem nostrarum Dominus Jesus Christus est, qui in cælis residet. Dixit autem Catlus; Insaniunt pueri isti, peregrinum nomen ingerentes mihi, Deum ac Dominum appellantes eum qui dicitur Jesus Christus: vocate mihi patrem & matrem eorum.

[5] [cum ea ad patrem in villam ablegantur.] Abeuntes famuli non invenerunt patrem ipsorum, sed adduxerunt matrem Zoën: cui dixit Catlus: Ubi est vir tuus? Respondit illa: Numquid non tu jussisti ut foris in Tritonio habitaret? Dixit ei Catlus; Utinam etiam vos in Tritonio essetis, neque animum meum conturbaretis, dicentes vos proprium habere Deum, quem nec ego nec alius quisquam audivit: sed videbar mihi pro magno solatio multisque donis accepisse dominam vestram Tertiam, quia sacrificia obtuli magnæ Deæ Fortunæ. Nolo ulterius quæstionem habere de iis quæ dixistis mihi: sed cum natus puer fuerit, & magnam Deam Fortunam adoravero, tunc & vos audiam. Jussit ergo eos discedere in c Tritonium. Qui cum abducerentur gaudebant & exultabant psallentes atque dicentes, Dominus pascit me & nihil mihi deerit, in locum pascuȩ ibi me collocavit: & iterum, Quia eruisti nos de inferno, & ex manu mortis salvasti nos: existimabant enim domum esse infernum, Catlum mortem, idola vero ignem.

[6] Natus est autem Catlo filius, & celebrabantur impura natalitia, sacrificando Fortunæ civitatis; [Cumque ob natum domino filium] & omnes in nativitate pueri lætabantur: sancta autem Zoë confortabatur, orans Deum ut non induceretur in tentationem aut vir suus aut filii. Catlus vero post impium illud epulum procedens, dixit uxori suæ Tertiæ: Lætentur omnes in festivitate filii nostri: & ipsa respondit: Lætentur omnes. [missam sportulam Zoë sprevisset.] Et continuo miserunt vinum in amphoram atque in discum carnes, jusseruntque portari ad Zoën: quæ videns impurum ministrum & spurcorum donorum significationem intelligens, ingemuit & dixit: Domine Deus, humanorum cordium scrutator infallibilis, adesto peregrinis nobis: nam præter te Domine, Deum alium nescimus: confirma nos in tua confessione. Et accedens ad eum qui carnes ferebat, ipsas quidem objecit canibus, vinum autem effudit.

[7] [advocætur illa cum marito & filiis:] Quod cum vidisset famulus, abiit & nuntiavit Catlo, quod acciderat. Catlus vero hæc audiens, impletus est ira & indignatione contra Christum: & jussit eos induci in domum suam. Dum autem ducerentur instruebat S. Zoë maritum & filios atq; dicebat: Nō timeamus tormenta impuri Catli: sed sustineamus ea, ut per patientiā ingrediamur in civitatē Christi cū Sanctis ejus. Ingrediētibus illis ad se Catlus inquit: In quo habentes fiduciā ausi estis hos facere? neq; enim tantū curo quod me affecistis injuria, quā quod magnā Deam Fortunam contempseritis. Sancta autem Zoë respondit illi: Spes nostra est Christus Jesus, filius Dei vivi: [Christum confitetur,] nam quos tu Deos nominas, dæmones nobis sunt. Dixit Catlus: Jubeo ergo torqueri filios tuos, ut videamus si juvare eos possit, quem Deum esse dicitis Christus.

[8] Cum igitur suspensi pueri raderentur d ungulis, dicebat eis adstans mater, [filios in tormentis animat:] Certate, neque timete tormenta impii Catli. Filii vero respondebant, Nihil sunt hæc tormenta: dic impio Catlo ut majores cruciatus nobis inferat, ut perfectā patientiæ coronam consequamur. Ipsa vero dixit impio Catlo: Quare suspendi jussisti pueros, & cessas eis tormenta inferre? non enim senserunt lanienam. Tunc jussit Catlus furnum succendi, & servos Dei in illum mitti, ac diligenter custodiri. Sancta autem Zoë, & maritus ejus Hesperus, & filii duo Theodulus atque Cyriacus, erant in fornace psallentes & laudantes Dominum. Audiens igitur eos in fornace e psallentes Catlus, [tum quibus & viro conjecta in fornacem expirat:, ] cogitabat quomodo eos majori cruciati interficeret. Dictumque est eis in fornace a Spiritu sancto, Confortamini; quærit enim Catlus quomodo vos majoribus tormentis perdat. Ipsi vero hoc audientes, orabant & dicebant, Domine Jesu Christe, suscipe animas nostras in pace. Et continuo animas suas tradiderunt in pace die secunda Maji.

[9] Postera vero die veniens cum suis Catlus, invenit corpora Martyrum illæsa, [corpora illæsa reperiuntur.] & in orientem conversa: jam enim animæ eorum adjunctæ erant choris Sanctorum Martyrum & Angelorum atque Archangelorum. Et facta est vox de cælo dicens, Intrate, justi, in Paradisum: tu vero, impie Catle, respice in judicium æternum & locum gehennæ, ubi ignis non extinguetur, dum justi erunt in gaudio paradisi per æternitatem temporum, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Synaxaria & Menæa Catalum & Tetradiam vocant.

b Menæa minus recte, Ex Pamphylia emptos scribunt: interim genere Italos fuisse, habent Synaxaria tam Claromontanum quam Basilii Imperatoris.

c Idem Basilii Synaxarium, ἐν τῇ πόλει Τριτωνίῳ, In urbe Tritonio. Nos urbem talem nullam novimus: prædium seu villam agnoscimus, ad quam colendam missus fuerit Hesperus.

d Vngularum quidem expressum nomen non est in Græco, sed sub verbo ξέεσθαι solet intelligi: Menæa autem expresse habent τὰ νήπια κρεμασθηναι κελεύει καὶ σιδηροῖς ὄνυξι καταξέεσθαι, ferreis ungulis.

e Eadem Menæa cantum hunc postera die auditum referunt his verbis: Ἔωθεν δὲ, φωνῶν ἐν τῷ κλιβάνῳ ἐνηχουμενων ὥσπερ ψαλλόντων τινῶν, διανοίξαντες οὐδένα εὗρον, εἰ μὴ τοὺς Ἁγίους μόνον ἐν σχήματι καθευδόντων, κατὰ ἀνατολὰς τετραμμήνους. Mane autem, cum voces quædam in clibano audirentur velut psallentium, aperientes neminem invenerunt, nisi Sanctos in specie dormientium conversos ad Orientem.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
GERMANO, CÆLESTINO, FELICE, CETINO, VRBANO, BELLICO ET PRIVATA.

[Commentarius]

Germanus, Martyr (S.)
Cælestinus, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Cetinus, Martyr (S.)
Vrbanus, Martyr (S.)
Bellicus, Martyr (S.)
Privata, Martyr (S.)

G. H.

Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, quo ab Epternacensibus accepto hactenus usi fuimus, ita hunc diem auspicatur: VI Nonas Maji, Germani, Cælestini, Felicis, Cettini, Urbani, Bellici, Privatæ. Iidem leguntur in aliis tribus ejusdem Martyrologii apographis, nisi quod in Lucensi desit nomen Germani, & loco Privatæ scribatur Privati: tum varie scribuntur nomina Cettini, Cetini, Cætini & Cetici, & Bellici, Bellaci, Bellapi & Hellaci. Ex his varii in aliis MSS. referuntur. Trium primorum, scilicet Germani, Cælestini & Felicis, [Horum nomina in antiquis Martyrologiis.] memoria celebatur in MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato. In MSS. Pragensi, duplicique Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentii indicatur natalis SS. Germani, Cælestini, Urbani & Privatæ. Eadem sunt in MS. Florario, sed Privati scribitur. Item in MS. Barberino, sed Germano omisso; & in MS. Trevirensi S. Maximini, sed omissa Privata; & Orbano, loco Urbani, scripto. Ast aliis, de quibus mox agemus, immistis inseruntur in MS. Rhinoviensi nomina Germani, Cælestini, Felicis, Urbani, & præterea in Richenoviensi Bellaci, Privatæ. In MS. Augustano S. Vdalrici ista traduntur: Germani, Cælestini, Privati, Felicis, quibus in Parisiensi a Labbeo nobis communicato additur Cetini. In MS. Tamlactensi sunt nomina Cælestini, Germani, Urbani, Bellici, Privatæ. Hactenus illustris horum Martyrum memoria in tam variis MSS. continetur absque palæstra seu loco martyrii. De aliis Germano, Cælestino & Santino Alexandriæ paßis infra agemus. Item de Germano & Cælestino Romæ tributis in sequenti classe. Nomen S. Bellici inscriptum est antiquo Kalendario ante opera MSS. S. Isidori, asservata Romæ apud Patres Congregationis Oratorii.

[2] [Alicujus S. Cælestini reliquiæ Bononiæ.] Paulus Masinus in Bononia perlustrata scribit ad hunc diem, Bononiæ in Ecclesia S. Francisci caput & partem brachii S. Cælestini Martyris, item aliquas reliquias esse apud Sanctimoniales S. Helenæ. Accepimus & nos authenticum testimonium, cum Bononiæ essemus anno MDCLX, quod apud dictos Franciscanos officio Ecclesiastico sub ritu duplici coleretur S. Cælestinus martyr ob prædictas reliquias, quas ibidem venerati sumus. Verum videntur assumpsisse hunc diem, quia in Romano Martyrologio notatur aliquis Cælestinus passus Romæ cum aliis duobus mox nominandis: quod probare non possumus; & licet possemus, non propterea putaremus consequens esse, [alterius Calepii.] quod ejus præcise qui hoc die commemoratur, Reliquiæ sint Bononiæ. Similiter diversum ab hoc putamus esse eum, cujus corpus, an. MDCLXXV. XVIII Maji, de mandato Pontificio Gaspare tituli S. Silvestri de capite S. R. E. Presbytero Cardinali de Carpineo, illius Vicario generali, accepit Joannes Paulus Comes de Calepio, una cum reliquiis sanctorum Christi Martyrum Liberalis, Angeli, Casti, Severiani, Perpetuæ, Victorinæ, Pontiani, collocandum in ecclesia Visitationis B. Mariæ de Begnanga, sitam in communi de Calepio diœcesis Bergomensis. Ejus tamen hic volui meminisse, tum quia existimo cultui ejus in prædicta ecclesia assumptum hunc diem, quo Cælestinus aliquis invenitur Romano Martyrologio, licet per errorem, adscriptus: tum quia id meretur ipsius Comitis & Calepiensium pietas, qui nobis publicorum de ea translatione actuum instrumenta sub Notariali fide communicanda curaverunt: ex quibus constat, corpus istud acceptum esse ex Romano S. Calisti cœmeterio, simulque inventum qui servatur lapidem, cum inscriptione CÆLESTINUS insculptaque Martyrii palma. De Cælestino Consule Hispano, qui sub Juliano apostata præsumitur passus, infra agemus.

DE SS. SATVRNINO ET NEOPOLO
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr Alexandriæ (S.)
Neopolus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Progredimur cum Martyrologio S. Hieronymi, in cujus apographis Lucensi & Blumiano ista leguntur: [Referuntur Alexandriæ passi,] In Alexandria saturnini cum Neopoli Socio suo. Verum nomen Socii in MS. Corbejensi Parisiis excuso, prima littera omissa, scribitur Eopoli, & deest in MS. Epternacensi. In MS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, ex quo genuinum Martyrologium Bedæ etiam edidimus, ista traduntur: Alexandriæ natale S. Saturnini in carcere quiescentis, cum Neopoli socio suo. Notkerus eosdem ita refert: Item Alexandriæ Saturnini &Neopolis, [aut absque loco martyrii,] qui in carcere requierunt. MSS. Richenoviense, Rhinoviense & Aquisgranense priorem ita proponunt: In Alexandria Saturnini, dein alios ex diversis claßibus adjungunt. At palæstra martyrii omissa ita referuntur in MSS. Casinensi & Romano Ducis Altempsii: Natale S. Saturnini in carcere quiescentis cum Neopoli socio suo. Forsan ob S. Alexandrum præpositum, cujus alibi non fit mentio, legendum est Alexandriæ. At mutata phrasi apud Vsuardum, Adonem, Auctorem Bedæ supposititii, Bellinum, Maurolycum, & in MSS. Trevirensibus S. Maximini & S. Martini; item in MSS. Centulensi, Vltrajectino, & Florario Sanctorum & apud Petrum de Natalibus ista leguntur: Natalis SS. Saturnini & Neopoli, [cum sola mentione carceris.] qui in carcere quieverunt. Eadem, sed absque mentione carceris, leguntur in MSS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & alio Romano-Francico, quod communicavit Parisiis Lucas Acherius. Solius Saturnini meminerunt MSS. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Philippi Labbe. Et Saturninus, Hippolytus & Alexander sunt in MS. Tamlactensi. An Hippolytus loco Neopoli, & Alexander loco Alexandriæ?

[2] En memoria horum duorum Martyrum, ex tot illustribus Martyrologiis collecta, quibus palæstra certaminis aut aßignatur Alexandria, [an recte dicantur Romæ passi cum aliis sociis?] aut siletur. Post tot exemplaria Galesinius aliam illis palæstram & alios socios indicat his verbis: Romæ sanctorum Martyrum Saturnini, Neopoli, Germani & Cælestini, qui pro Christo Domino in carcerem conjecti, ibi obdormierunt. Pro dictorum probatione in Notis ita addit: Priorum duorum Usuardus meminit, ac Beda item: posteriores duos nos adjunximus ex codice MS. Sed quem habuit non satis solium, uti hactenus sæpius diximus. Vnde autem sciverit Romæ passos, non addit. Baronius dum Galesinio credit, facile aberrat; is in Martyrologio Romano ita hos celebrat: Romæ Sanctorum Martyrum Saturnini, Neopoli, Germani & Cælestini, qui multa passi, in carcerem demum conjecti, ibi in Domino quieverunt. Dein in Notationibus ista addit: Agunt de his item Beda, Usuardus, Ado, & alii recentiores. Is est Galesinius, qui primus palæstram statuit Romam, & duobus primis Germanum & Cælestinum junxit: de his jam egimus, & iterum infra acturi sumus. Bucelinus in Sacrario Benedictino asserit corpora SS. Saturnini, Neopoli & Cælestini quiescere in Monasterio Antecensi in Bavaria. Quæ mallemus probari de his Martyribus esse intelligenda: aut saltem aliquos istorum nominum ita conjunctim esse repertos; veremur enim ne ex Romano hodierno assumpta sint nomina, ut simul haberetur dies cultus, & corporibus sine nomine inventis aptata.

[3] Dedimus IV Februarii S. Phileæ Thmuëos Episcopi Acta, in iisque epistolam ejus de Martyrum Alexandrinorum certaminibus & coronis: [Quales in carcere Alexandrino Martyres?] eamdem Epistolam allegat Eusebius Ecclesiasticæ historiæ lib. 8 cap. 10, unde accipere juvat, quæ de Martyribus, sub extrema Diocletiani & Maximiani persecutione in carceres Alexandrinos retrusis, ibidem hisce verbis leguntur, post enarrata toleratorum ab iis supliciorum genera varia. Quidam post tormenta in nervo jacuerunt, pedibus ad quatuor usque foramina divaricatis, ita ut supini esse cogerentur; cum ob recentes plagarum cicatrices, quas toto corpore gerebant, stare omnino non possent. Alii humi projecti jacebant, præ nimia tormentorum acerbitate, & multo gravius quam dum cruciarentur spectaculum intuentibus præbebant, varia ac multipliciter excogitata tormentorum genera corporibus suis circumferentes. Quæ cum ita gererentur, alii in ipsis tormentis expirabant, constantia sua pudorem incutientes adversario: alii semineces in carcerem trusi, paucis post diebus doloribus oppressi vitam finierunt. Ex his igitur, quibus modo tam memorabili carcer pro stadio fuit, credibile est fuisse Saturninum & Neopolum; & quidem genere aut munere illustriores ceteris, qui præ tam multis aliis meruerint in Martyrologiis eo titulo commendari, quod Alexandriæ in carcere quieverint.

DE SS. HELPIDIO, HERMOGENE, EVPOLITE ET LVPO,
MARTYRIBVS MELITENÆ IN ARMENIA.

[Commentarius]

Helpidius, Martyr, Melitenæ in Armenia (S.)
Hermogenes, Martyr, Melitenæ in Armenia (S.)
Eupolites, Martyr, Melitenæ in Armenia (S.)
Lupus, Martyr, Melitenæ in Armenia (S.)

G. H.

Hæc tertia Martyrum turma in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis continentur, & quidem his verbis in MSS. Lucensi & Blumiano: In Armenia civitate Militana Helpidii & Hermogenis: quibus tertius additur Eupolites in antiquißimo ecgrapho Epternacensi: cujus loco in MS. Corbejensi substituitur alius, nomine Lupus, ut videantur quatuor nominandi. In MS. Richenoviensi solus Hermogenes celebratur in Armenia civitate Militana: quæ ita sæpius in antiquis Martyrologiis appellatur, aliis antiquis scriptoribus paßim Melitene dicta, & fuit plurimorum Martyrum palæstra, uti ex toto hoc opere constat. At, nullo martyrii loco indicato, referuntur Helpidius & Hermogenes in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbei, quibus in MS. Aquisgranensi additur Ypolites, supra Eupolites dictus, a quo si aliquis Lupum nolit distinguere, quasi in priore litteris ferme transpositis contineatur, nolumus funem ea de re contentiosum trahere: interim utrumque in titulo proponimus. Apud Grevenum, in Auctario Molani, referuntur Germanus; qui huc non spectat, Hippolytus, supra Eupolites; Elpidius & Hermogenes. In MS. Tamlactensi indicantur Elpidius, Hermogenes, & Eupolites: est autem hoc MS. fere ex Hyeronymiane aliquo acceptum.

DE SS. GERMANO, CÆLESTINO, SANTINA
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Germanus, Martyr Alexandriæ (S.)
Cælestinus, Martyr Alexandriæ (S.)
Santina, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Hæc quarta & ultima Martyrum turma est, in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: & quidem in Epternacensi ante mille prope annos exarato ista leguntur: Item in Alexandria Germani, Cælestini, Scantinæ. [Passi sunt Alexandriæ.] Vbi particula item potest hos secernere a SS. Saturnino & Neopolo etiam Alexandriæ paßis, sed alio forsan anno, hoc tamen eodem die. Potest etiam dicta particula item hos duos Germanum & Cælestinum distinguere ab aliis ejusdem nominis Martyribus, qui in prima hujus Martyrologii classe cum quinque aliis sociis recensentur. In MSS. Lucensi & Blumiano, loco Scantinȩ, legitur Santinæ & in MS. Corbeiensi Parisus excuso, Santini. In quibus etiam omnibus repetuntur nomina Germani & Cælestini, licet fuissent in prima classe collocata: quorum auctoritate & nos idem facimus. MS. Aquisgranense recolit Germanum, sive hic ille sit, sive alius supra relatus. De SS. Germano & Cælestino perperam adjunctis SS. Secundino & Neopolo Alexandriæ passis, & simul a Galesinio Romæ adscriptis in secunda horum Martyrum classe, jam egimus.

[2] Tamajus Salazar Martyrologio Hispanico inscripsit S. Cælestinum, Martyrem Romæ, quasi esset Hispanus: idque auctoritate Iuliani Archipresbyteri Toletani; [An Cælestinus, Martyr Romæ, sit Hispanus.] in cujus Adversariis num. 5 ista leguntur: In Hispaniis memoria celebris est S. Cælestini Martyris, qui passus est Romæ in persecutione Juliani Apostatæ. Vir Consularis ex Consulari Bætica; Hispanus cum aliis, tempore quo Joannes & Paulus comprehensi sunt. Obiit in carcere die secunda Maji Martyr. In Chronico etiam Dextri ad an. 356 traditur Olymphius Episcopus Toletanus libros edidisse, quos inscripsit ad Cælestinum Consulem Bæticæ, qui postea Martyr fuit. Verum hos libros hoc seculo XVII confictos fuisse arbitramur, & Adversariorum Iuliani auctorem secutum fuisse Galesinium aberrantem, a quo etiam abductus fuit Baronius. Qui allegatur a Tamajo Ambrosius Morales, meminit litterarum a Constantio Imperatore ad Cælestinum missarum, verum de ejus martyrio silet, quod desideramus melius probari, quam ex speudepigraphis auctorum supposititiorum scriptis.

DE SS. ELENARA ET SPONSARIA
VIRGINIBVS ET MARTYRIBVS IN GALLIA.

SUB DIOCLETIANO.

[Commentarius]

Elenara, Virgo & Martyr in Gallia (S.)
Sponsaria, Virgo & Martyr in Gallia (S.)

G. H.

Centula, celeberrimum apud Pontivenses in Picardia monasterium, nunc vulgo a fundatore suo S. Richerii appellatur, uti late dictum est ad hujus Vitam XXVI Aprilis. Hujus monasterii aliqua Chronica MSS. habemus, quæ abbreviata dicuntur, respectu Chronici majoris excusi tomo 4 Spicilegii Acheriani, sed quod cum Actis S. Geruini finitur. Post quem præfuit dicto monasterio Gervinus II, factus deinde Episcopus Ambianensis. Huic subrogatur Ancherus, ut in dictis Chronicis abbreviatis legitur, electus anno MXCVII, regnante Ludovico Grosso Rege Francorum, [Inventio corporum,] & Guidone Comite Pontivi. Iste Ancherus in anno XVI sui regiminis renovavit omnes capsas & feretra omnium Sanctorum & reliquiarum hic existentium. Ipse voluit videre & scire realiter omnia, quæ continebantur in dictis capsis, & in una invenit … corpora Sanctarum & Martyrum Elenaræ & Sponsariæ, quæ passæ sunt martyrium propter nomen Domini nostri Jesu Christi sub Rictiovaro, sexto Nonas Maji. Hæc ibi. Rictiovarus sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus quam plurimos Christianos martyrio affecit in Galliis. In Chronico majore Centulensi, ab Ariulfo monacho seculo XI absoluto & edito tomo 4 Spicilegii Acheriani lib. 3 cap. 29 ista leguntur: Inter tantorum merita Beati & Sancti Angilberti munimur Reliquiis, beatarumque Martyrum Christi & Virginum Elenaræ, [martyrium sub Rictiovaro.] Sponsaræ patrociniis fovemur. Hæ autem beatissimæ Virgines, quantum a prioribus accepimus, B. Macræ Martyris sociæ & convirginales extiterunt, & una cum ipsa a persecutore Rictiovaro pro Christi nomine martyrizatæ sunt. Acta martyrii S. Macræ dedimus VI Ianuarii: sed absque ulla Sociarum mentione; sine quibus ipsa etiam sepulta est, & inventa a bubulco quodam Landulpho, cujus Teutonicum nomen indicat tempus inventionis differendum usque ad Regum Francorum tempora, primæ scilicet stirpis: nam pro veteri S. Macræ ecclesiola ampliorem novam factam tempore Caroli Magni, Flodoardus tradit. Quæ ideo hic noto, ut exemplo fiat verosimile, etiam harum Sanctarum corpora, simili ratione reperta translataque olim fuisse: & majorum traditione potius quam scriptorum fide acceptum videri, quod sub Rictiovaro passæ illæ fuerint eodem tempore, quo S. Macra apud Sueßionas certavit. Ignatius Iosephus de Iesu Maria, in Historia Ecclesiastica urbis Abbavillæ cap. 82, in Anchero XXV Abbate Centulensi, meminit dictæ inventionis, quam etiam Iacobus Malbrancus inseruit lib. 2 de Morinis cap. 14, & tantem Arturus du Monstier ad hunc II Maji in Sacro Gynæceo easdem retulit.

DE SANCTA FLAMINA
VIRGINE ET MARTYRE DAVAIACI IN ARVERNIA.

SUB DIOCLETIANO.

[Commentarius]

Flamina, Virgo & Martyr Davajaci in Arvernia (S.)

AUCTORE D. P.

Vrbs & territorium Claromontanum in Arvernis plurimum obstringitur Ioanni Savaroni, Præsidi olim & Præfecto Arverniæ, ob singularem ejus doctrinam & accuratam diligentiam, qua ejus omnis antiquitas illustrata est & quasi revixit. Hic lib. 2 de Sanctis, [Cultus sacer] Ecclesiis, & monasteriis Claromontii, ex antiquis MSS. cap. 19 ista tradit: In Ecclesia S. Hilarii, altare S. Hilarii: ibi requiescit S. Flamina. Quibus Savaro addit, dictam Ecclesiam S. Hilarii jam veteribus ruinis deformem esse, positam inter Rubiacum & Valerium collem, vulgo Royat & Valiere, in amplo vinearum territorio, haud procul a Claromontana urbe versus Occidentem, Ea ipsa Ecclesia S. Hilarii, dein nomen S. Flaminæ assumpsit, vulgo S. Cliamine. Est etiamnum ecclesia S. Flaminæ Daviaci, vulgo Davayac, ad vicum Arthonnam, in qua ecclesia festum natalitium colitur VI Nonas Maji; & festum Translationis III Nonas Augusti: quorum dierum priori eamdem inseruit Catalogo generali Ferrarius, Menologio Virginum Lahierius, Gynæceo sacro Arturus.

[2] Ex prædicta ecclesia, curantibus RR. PP. Paulo Suffren Lugdunensis, & N. Courboulles Claromontani Collegii Rectoribus, [Officii proprii Lectiones:] accepimus Lectiones pro secundo Nocturno tres, compositionis non valde antiquæ; quas secutus Savaro, præivit aliis de hac Sancta scripturis, & aliquod vitæ compendium texuit: quod Saussajus in Martyrologio Gallicano multum amplificavit, & Iacobus Branche in Vitis Sanctorum atque Sanctarum Arverniæ Gallice reddidit. Ejusdem Sanctæ meminit Arturus du Monstier in sacro Gynæceo, & Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum qui non sunt in Romano. In dictarum Lectionum ultima plerique expendunt, ut maxima consideratione dignum (sicut revera est) quod in fine dictarum lectionum dicitur de sacris ejus exuviis Davajaci repositis, quod scilicet ad illas frequens est infirmorum concursus, morborumque ab arte medicinæ desperatorum conferunt sanitates, maxime cæcis & oculorum infirmitate laborantibus, qui earum virtutem persentiunt.

[3] Eamdem ab illis promanantem gratiam confirmat antiquius multo Officium, [oculorum curandorum gratia:] ex ejusdem Davajacensis ecclesiæ monumentus descriptum, & unacum Reliquiis illuc allatum: in quo legebatur Paßio ipsius Sanctæ ex veteri usu in novem lectiones distributa, & ad ejus calcem Antiphona propia cum Oratione, quas esse ipso Officio illo vetustiores vix dubitarim. Antiphona hæc est: Virgo Martyr egregia, pro nobis, S. Flamina, funde preces ad Dominum, ne pro reatu criminum, uramur morbo luminum. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, pro cujus præcelsi nominis honore, Beata Virgo & Martyr Flamina horribilem oculorum dolorem constanter sustinuit; præsta, suppliciter obsecramus, ut qui ejusdem memoriam pia devotione frequentant, ejus precibus & meritis ab omni oculorum infestatione liberantur, & ad cælorum supernam mansionem perenniter victuri perducantur; per Christum Dominum nostrum. Amen.

[4] Officium vero antiquum, locum pro quo ipsum primo compositum fuit, [Ambræ primus sepulcri locus,] & qui sacri corporis deposito gloriabatur, prius quam illud in Arverniam transferretur, his verbis indicat: Post possionem vero ejusdem Martyris, corpus ejus sublatum fuit ad locum videlicet Amberensem, distantem a civitate Ambuorum circiter novem milliaribus versus Boream, in quo loco per invocationem beatæ Virginis multi cæci venientes, illuminati recedunt. Censeo ego indicari locum, vulgo Ambres dictum, Marchionatus insignem titulo, ad Agutum fluvium, prius quam hic Dolonæ junctus in Tarnam sese infundat. Sed quo hic civitas Ambourum, & quidem novem milliaribus versus Boream a loco distans? Vitiose scriptum haud dubio nomen, pro quo Albiorum libenter intelligam, id est Albigensium: in horum enim confiniis Ambres est. Scrupulum tamen hic facit quod neque Mons-Albanus, neque Albia ipsa, unde leucis hinc inde novem distat Ambres, eo habentur situ, ut designationi prædictæ quadret; hæc enim ab Ortu, ille ab Occasu potius dici deberet Amberensem locum prospectare. Dici nihilominus potest, ita absolute hoc verum non esse, quin aliquis ad Boream flexus notetur & major quidem versus Montem-Albanum, plane medio inter Boream & Zephyrum situ respectu dicti Ambres locatum, qui proinde centeri poßit Albiorum civitas nominari.

[5] [& haud procul inde locus Martyrii.] Hoc locorum istorum peritioribus discutienda proponimus; satis enim est sciri, quod in ea paßione quam una cum corpore Arverni acceperunt, Ambres tamquam primus sepulturæ locus nobis ante non multa secula indicetur, qui non videtur extra Gallias quærendus. Sed nec procul inde passa credi debet Sancta. Davajacenses quidem Lectiones, & ex his Savaro atque alii, [Nicomediæ tamen ad scripta est.] passam dicunt Nicomediæ, sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus: sed nullo alio, ut apparet, fundamento, quam quod antiquiores Lectiones narrent paßionem, ut peractam sub præside Blasio, qui desponsam sibi S. Iulianam Virginem Martyrem fidei causa excarnificavit. Dedimus nos S. Julianæ Nicomediensis Acta duplicia XVI Februarii, ubi Virginis sponsus, idemque Iudex & tortor, nominatur Eleusius; quod nomen multimodis corruptum a librariis, Baronio Euilasius, pluribus Eulasius, in uno etiam MS. Eblesius vertitur, ut alias lectiones prætermittam.

[6] [occasione S. Iulianæ ibidem passæ.] Est igitur satis verosimile, non modo Davajacensium Lectionum auctorem, qui Eulasium scripsit, & Nicomediam incunctanter adjunxit; sed etiam Amberensis Officii scriptorem qui Blazium nuncupavit, respexisse ad illius Julianȩ Acta, quam fatemur passam Nicomediæ. Sed non ideo persuademur hanc cum S. Flamina recte conjungi: potius dixerim, occasione alicujus Julianæ in ipsa Gallia passæ cum S. Flamina, irrepsisse in hujus historiam, non nisi post secula plura scriptam, Præsidis Blasii sive Eulasii nomen; Julianam vero, [& pro alia in Galliis passa accepta.] cujus memoria una cum cultu S. Flaminæ ad posteros perduravit, nihilo melius Nicomediensem existimari, quam existimetur in pluribus Galliæ urbibus, in quas Reliquiæ ejus divisæ, quamvis ea XII Februarii coleretur, ut apparet ex Saussajo, cum Nicomediensis colenda sit die XVI. Nempe, quia Nicomediensis Iulianæ Paßio in omnibus fere Legendariis habebatur tanscripta, ad alias ejusdem nominis Martyres, quarum ignota erat historia, translata facile illa est, atque ita plures in unam personam confusæ.

[7] Magis adhuc displicet in utrisque Lectionibus, quod, cum in Oratione antiqua tam diserte dicatur, [Passio, sero & parum accurate scripta.] S. Flamina pro Dei honore horribilem oculorum dolorem constanter sustinuisse: uti verosimiliter ex perpetua populorum traditione habebatur; nihil de tali cruciatu ejus dicant illæ. Solum habent Lectiones Amberenses, sprevisse tormentorum minas, inclusamque in carcerem æc rursum productam & alapis cæsam esse Virginem jubente Præside; ac denique ab hoc imperatum, ut foras muros eductæ capilli tollerentur: ubi scribi verosimiliter caput debuit: mox enim, absque ulla capillorum mentione, dicitur ducta ad decollandum; & post orationem completam, uno mucronis ictu decollata. Davajacenses Lectiones, mutata priorum phrasi, hoc modo rem exaggerant: Tetro carcere crebrisque impositis plagis minime frangitur Flaminæ constantia: tormenta generose perferens, e carcere educta, cum in ipso prætorio gloriam Christi servatoris magnificentiori fidei præconio efferret, per ignominiam detonsa, gloriosum martyrium demum capitis abscissione peregit.

[8] Eædem utriusque loci lectiones multum exaggerant miraculorum gratiam, oculorum imprimis curandorum facultatem concessam viventi adhuc Virgini, [viventi dat eam miraculorum frequentiam,] propter ejus eximiam sanctitatem, & erga pauperes largitatem; unde factum quod ejus fama volante, multi imbecilles & claudi, debiles atque cæci multi ad eam accesserunt, & precibus ejus atque meritis incolumes remearunt. Contracti autem in grabatis jacentes & qui infirmitate tanta incedere nequibant, audito & invocato ejus nomine curabantur: & præcipue in illa provincia nulla cæcitas, lippitudo, aut macula in oculis habitantium inhærebant. Hactenus Amberenses lectiones, [quæ ad mortuæ invocationem patrata videntur.] non sine exaggeratione multitudinem proponentes curationum miraculosarum, per S. Flaminæ merita impetratarum, tamquam a vivente patratarum: quas ut credam post mortem ejus differendas, facit una ea quæ sola exempli causa sic proponitur: Tunc accidit in illis finibus quod quidam dives … se proprio baculo subito læserat in oculo, & cæcus efficitur, & is Baldericus dicebatur, qui præ nimio oculi dolore nec dormire poterat nec quiescere … Tunc ejus liberi nuntiaverunt ei S. Flaminam esse sibi opitulantem, si Deo suo obediens extiterit. Et ille hoc audiens gravisus est, ac quam citius ad eam potuit accedere, ambulavit. Factum est autem eo accedente, atque Flaminæ nomen sæpius recolente, quod ejus oculus repente sanus est factus, ac si in eo nulla unquam labes fuisset.

[9] Pergunt deinde Lectiones narrare, quomodo ad Sanctam accedens Baldericus, innumeram pecuniæ summam ad B. Flaminam detulit, [qualis est Baldeceri cæci curatio.] quam illa accipere recusans jusserit pauperibus distribui: & quomodo ex hujus miraculi celebritate innotescens Præsidi, adducta ad eum fuerit. Sufficeret solum Balderici nomen, utpote Gothicum Francicum vel Burgundicum (si hunc a vivente Flamina curatum constaret) ad subvertendam eorum credulitatem, qui Nicomediæ post S. Iulianam martyrium egisse dixerunt. Sed de loco certaminis jam non laboro, quem supra dixi non esse quærendum extra Gallias. Tempus ipsum patrati miraculi, nego ad Diocletiani persecutionem trahi posse sub qua alias vixisse Sanctam facile crediderim, si, uti supponitur, Martyr pro fide obiit. Etenim nomen, ut dixi barbarum, inditum homini in ea ubi Sancta celebrabatur provincia opulento & inquilino, ætatem arguit multo posteriorem, quæ prædictæ nationes Galliarum potiebantur, necdum integre ad Catholicam fidem ab Arianismo vel Ethnicismo reductæ. Forte autem hic Baldericus, ex multis olim curatis, solus permansit in ore populorum; quod oblatis ab eo pecuniis potißimum auctus fuerit Sanctæ sospitatricis cultus, & celebritate miraculi tota Occitania pervulgatus.

[10] Iam quod in iisdem Lectionibus narratur Sancta ante decollationem sic orasse, Domine Deus oro te adhuc ut quicumque nomen meum invocaverit nulla sit ei oculorum infirmitas; [an credi debeat Sanctæ eam gratiam ante mortem petiisse?] & ubi corpus meum fuerit; quicumque illuc venerit, & bono corde deprecatus fuerit, nomenque meum in corde suo recoluerit, a sua infirmitate liberetur, & si cæcus venerit, videns redeat: quod item dicitur hæc sua petitio eidem concessa per vocem e cælo delatam: utrumque commune est, Sanctorum Martyrum, certis morbis patrocinantium Paßionibus iis, quæ multis post eorum obitum seculis majori simplicitate quam certitudine sunt scriptæ; ut scilicet, talium curationum gratiam, antequam gladio collum subjicerent, petiisse & impetrasse legantur. Hoc enim quanto de pluribus asseritur, tanto est minus verosimile de singulis, & præsumi potest aliud plerumque non habere fundamentum, quam veram similium curationum frequentiam, qua factum, ut quod post mortem impetrare atque præstare sciuntur Sancti, vulgo credantur petiisse cælitusque promissum accepisse in terris. In sincerioribus Martyrum Actis, quorum antiquitas major, & certior fides, rarius tale quid invenies: ideo concessam S. Flaminæ jam in cælis gloriosæ gratiam, rebus ipsis probatam credere contenti, non putamus ejus fidem a cælesti quam vivens audierit voce petendam: & totam Paßionis, quæ Flaminæ adscribitur, historiam, ut apocrypham ab hoc opere excludendam putamus.

[11] De Tempore, quo passa Sancta, nihil definio. Passam pro fide, & quidem in oculis cruciatam, credo traditioni. [Translatio ex Occitania in Arverniam.] Quia autem sic cruciata ferebatur, ideo existimo (ut fere in aliis factum) honoratam a Deo prærogativa illa, populosq; per motos ut ab ea sperarent remedium infirmitatibus oculorum. Patriam ei Galliam fuisse existimo, ac verosimiliter Albigensem tractum; ubi Romano nomine Flaminia dicta primum sit deinde (cum vulgari nomine Flamine diceretur) Latine quoque scribi ac dici cœperit Flamina. Apud Ambras diu quievisse corpus, credibile facit lectionum ibidem compositarum stylus. Inde in Arverniam translatum, primum in veteri S. Hilarii ecclesia conditum fuisse, ubi partem adhuc esse sub altari videtur Savaro indicare. Pars tamen potior, post ecclesiæ illius ruinam, adscribi Davajacensibus potest; apud quos, forsan haud ita pridem tali thesauro ditatos, Officium recentius tali Oratione clauditur: Deus qui hanc ecclesiam B. Flaminæ, Virginis & Martyris tuæ, pretiosis Reliquiis & titulo decorasti; præsta supplicibus tuis, ut eam religiosa veneratione celebremus, & illius protegamur meritis & proficiamus exemplis.

DE S. SICHARIO MARTYRE
BRANTOLMÆ IN PETRAGORICO.

[Commentarius]

Sicharius Martyr, Brantolmæ in Petragorico (S.)

AUCTORE D. P.

[Nomen in additamentis ad Vsuardum,] Qvædam Vsuardi Martyrologia, ad Ecclesiarum Gallicanarum usum aucta, hujus sancti Martyris notitiam nobis simplicißimam suggerunt. Ita in eo quod Chamberii in monasterio Conventualium S. Mariæ invenimus, ad hunc II Maji signatur memoria Sicharii Martyris: in altero Reginæ Sueciæ, Passio S. Sicharii Martyris; in eo vero quod anno MDXXXVI Parisiis est excusum, notatur ipso die passio S. Sicharii Martyris. Secuti sunt alia similiter aucta, Molanus, Witfordus, Canisius & Ferrarius: Saussajus cum longiori elogio ex scriptis mox citandis petito locum nominat. De primis additamenti istius auctoribus utinam dicere poßimus quam magnæ ætatis monumenta secuti, sic addiderint nomen hoc transcribendis a se Vsuardi fastis: si enim forent admodum antiqua, magnum nobis præberent fundamentum efficacius evertendi figmenta, quibus Brantolmenses in Petragorico monachi, dum volunt reddere memoria Sicharii clariorem, fecerunt obscurißimam.

[2] Ad hoc discutienda prius quam veniam, producenda sunt verba Ioannis du Puy Recollecti, [infantile corpus hoc seculo recognitum] in statu ecclesiæ Petrocoricensis, anno 1629 Gallice edito pag. 192, referentis quæ hoc seculo comperta sunt. Ante modicum tempus, inquit ille, Prior Claustralis istius Abbatiæ, sciens quod pretiosa capsa, in qua requiescebant ossa Sancti Innocentis Siccarii, diu fuisset in abditis habita, propter metum irreligiosorum Religionarionem, harpyjarum instar sacra omnia discerpentium; consultum duxit, præmissa preparatione congrua, aperire arculam ligneam, aureis & argenteis bracteis coopertam, multisque margaritis & lapidibus pretiosis ornatam, quæ servabatur in sacrario. Ea aperta viderunt boni illi Religiosi corpusculum parvuli Innocentis, prorsus integrum; deinde nodum osseum e cingulo S. Petri, ac denique phialam ejus iiquoris, qui de sepulcro S. Catharinæ Martyris olim scaturiebat. Fit autem (uti ex Proprio Brantolmensi significavit nobis Armandus Gerard Canonicus Sarlatensis) festum ejus tamquam de Patrono sub ritu duplicis I Claßis hoc II Maji: Translatio autem (ea credo qua in dictam arcam repositum est corpus) die XI Octobris.

[3] Si aliud nihil repertum fuisset, nec alibi quidquam antehac scriptum, [quod pueri olim in Gallia a Iudæis occisi possis credere,] potuissem sine scrupulo suspicari illius aut alterius in Gallia regionis puerum aliquem Innocentem, cui parentes sui Sicharii vel Sicarii nomen imposuerant, hac secunda Maji a Iudæis, consueta sæpe alias carnificina, enectum Christiani baptismatis & nominis odio, promeruisse honorem cultus usque in hunc diem conservati in Brantolmensi cœnobio, tertia a Petragorico leuca olim ædificato sub Pippino Rege, ut habet Chronicon Malleacense; vel, ut loci constantior tradito habet, ab ejus filio Carolo Magno: antiquo certe, [& Brantolmæ veteri monasterio illatum.] cum Monasterium Brantolmurii sub Ludovico Caroli filio inter ea numeretur, quæ nec dona nec militiam dare debent, sed solas orationes pro salute Imperatoris vel filiorum ejus & stabilitate Imperii. Conjecturam hanc nostram firmare poterat Sicharii vel Sicarii nomen, a quacumque etymologia ductum (varia enim afferri potest) etiamque sub Romanis notum in Galliis, ut patet ex S. Sicario Lugdunensi Episcopo, de quo XXVI Martii egimus; neque hodie rarum, istis in partibus, etiam inter sublimioris gradus personas, uti mihi de his quærenti nuper scripsit prædictus Armandus Gerard, de tempore positi in arcam illam corporis conjectare quis posset, fuisse post seculum X, [& in pretiosam arcam Positi post seculum X] quando occasione transmarinarum expeditionum, primo factum existimo, ut in nostro Occidente inciperet esse celebrior S. Catharinæ cultus, & notum in his partibus fieri oleum, quod ex ejus sepulcro dicebatur manare.

[4] Verum his nostris conjecturis opponetur ante omnia vetus pergamenum, in eadem repertum arcula, ex una quidem parte signatum ac sigillatum, ex altera antiqui ævi characteribus sic conscriptum, uti prædictus auctor habet pag. 193. [cum titulo Christi pueri Innocentis.] Hic requiescit pretiosa, a cælesti gratia referta margarita sanctissimi corporis gloriosi Martyris CRETSPYY INNOCENTIS, quem fere tribus annis ac semis, ad tutelam sui suorumque, secum honorifice per diversa terrarum spatia * KPULOS, FRANCORUM MAGNUS ac perpetuus princeps, delatum; tandem post HISPANIAM longo bellorum exercitio tributariam sibi factam, dum VICTOR reverteretur, hoc in loco qui BRANTOSMA dicitur, cum multis aliis Sanctorum Reliquiis benigne divisit; inde hanc ecclesiam construens, ut majore veneratione præ ceteris Sanctorum locis celebratur, per LEONEM, [& memoria dedicationis velut a Leone III factæ] clarissimum in omni sanctitatis Religione, Romanæ Sedis Apostolicum virum, in honore Beati PETRI Apostolorum Principis, divina benedictione consecravit; cum multisque eam honoribus decoratam REGIO ET APOSTOLICO PRIVILEGIO, ita sub anathemate mancipavit, ut nemo mortalium, in his quæ ad religionem eorum pertinere viderentur, aliquod jus aut DOMINIUM TEMERARIO molimine USURPARE auderet. Quod vero quis rapace ambitione succensus præsumeret violare, omnipotentis Dei judicio, universorumque SANCTÆ ROMANÆ SEDIS PONTIFICUM auctoritate condemnatus pœnas luat, consors JUDÆ traditoris Domini inprofundum Erebi per ȩterna secula factus. SANCTUS SICHTS.

[5] Hactenus charta illa, ad cujus imum marginem habentur signaturæ quinque litteris nominum inter se ductis: quas non est opus ad vivum ære aut ligno expressas videre, ut peritus antiquarius intelligat, vel solius styli indicio scripturam esse seculi, decimo posterioris, & multum quidem. Non solum autem recentiori usu Brantosma dicitur, quæ Caroli ævo atque etiam postea Brantolmurium aut brevius Brantolmirum nominabatur: [(quod e scriptis fabulosis acceptum)] sed & Hispanicæ Caroli expeditiones mirabili satis modo experimuntur; & (quod præcipuum est) consecratio ecclesiæ Leoni Papæ adscribitur, quod confictis sub Turpini & Ludgeri nomenclatura figmentis innititur, non recipiendis ab eo qui geminum Leonis iter ad Carolum Magnum, reditusque rationem a partibus illis sejunctißimam, legerit in Eginharti aliorumque melioris notæ Chronicis. Ceterum cujuscumque ævi scriptura illa sit, sicut nihil continet quod prohibeat credere sanctum istud corpusculum fuisse a Carolo Magno donatum loco isti, uti ferebat traditio: ita conjecturam nostram in nullo oppugnat: solum enim dicit Innocentem Christi puerum (hoc enim Petragorice videntur sonuisse litteræ illæ CRETSPYY) cujus proprium nomen eadem Petragorica dialecto SICHTS aut forte SICHES pro Sichario infra exprimitur, [cum proprio Sancti nomine.] istuc delatum a Carolo; qui simili idiotiosmo istic videtur dictus KRULOS, sicuti aliis alibi nationum dicitur KARLOS: nam P loco Repositum imputo librariis aut typothetis, quorum fortasse vitio etiam in voce PYY alterum Y irrepsit pro U. Atqui constat Innocentes dici paßim eos omnes, quos a Iudæis, ut dixi, mactatos veneramur, exemplis nullo non seculo obviis.

[6] Conjecturam nostram de martyrii ratione fortius oppugnare videtur Reginonis monachi Prumiensis locus in Chronico, apud auctorem Petracoriensis historiæ præcitatum pag. 192, [In additamento ad Chronicon Reginonis] juxta Pithœanæ bibliothecæ MSS. fragmenta. Anno Domini 769 Carolus Magnus [iterum procedens ad Petrochoricum], constituit Basilicam juxta fluvium Dronam, in honorem beati Petri Apostolorum Principis, in qua non multum post temporis unum de Innocentibus collocavit, datum Patri suo a Domino Papa Romano, [cujus meritis & auxilio dicebat se in bello victorem fuisse multoties]. Locus autem, in quo hæc basilica fundata est, Brantosma vocatur. Eadem tomo 4 Galliæ Christianæ habent Sanmarthani, [dicitur corpus esse donatum a Papa:] sed ex alio verosimiliter MS. cum ea prætereant verba, quæ [ ] inclusa vides, & longe melius notent rem gestam sub anno DCCLXXIX, qui secutus est Caroli reditum gloriosum ex Hispania, post quem reditum suam ecclesiam fundatam ipsi Brantosmenses putant. Locus autem prædictus nostram conjecturam oppugnat, non tantum eo quod dicat unum ex Innocentibus, qua phrasi paßim solent intelligi puere ab Herode occisi; sed addat datum a Domino Papa Romano, quod non debet de puero Gallo supponi.

[7] Perduxit Regino, Prumiensis Abbas in ditione Trevirensi Chronicon suum usque ad annum DCCCCV, [quod non placet, quia non videtur credibile] decimoque post an. obiit exul in S. Maximini monasterio prope Treviros. Sicuti autem laborem hujus continuavit aliquis usque ad annum DCCCCLXVII, sic alii interpolasse ipsum & auxisse videntur, diu forsitan postea: & ex sic interpolatis exemplis debuit sumptus fuisse locus, qui in nullis Belgicis MSS. invenitur. Quare hoc solum ex eo probatur, interpolitionis auctorem ex Brantosmensium scripto aliquo posterioris ævi id sumpsisse. Estque mihi verosimile hos, postquam S. Sicharii corpus, ei quam nuper reseratam diximus arculæ impositum, ad majorem venerationem evexissent; cupidine plura & distinctiora narrandi augente proclivitatem ad veterem notitiam a majoribus acceptam per novas conjecturas ampliandum, sibi primum, deinde aliis persuasisse, [ex infantibus ab Herode occisis unum dictum Sicharium,] ex Herodianæ crudelitatis victimis unum fuisse Sicharium. Quærentibus autem, unde ejus nomen tam definite pronuntiarent, quod eo casu præsumi deberet soli Deo notum; occurrit facile responsum ex casu, qui in veteri Sarlatensi Breviario exprimitur, pro octava & unica de hoc Sancto Lectione, ad II Maji, quando de S. Athanasio solum fit commemoratio, cetera de S. Sicario, sed ex communi, præter Antiphonas ad Magnificat & Benedictus, atque Evangelicum ex Matthæo, Angelus Dei apparuit in somnis Joseph. Lectio autem hæc est.

[8] De Martyrum Christi Innocentium collegio unus athleta processit, [cujus verum nomen dæmon ex energumeno indicarit primus,] qui nutu Domini jussioneque gloriosissimi Regis Caroli evectus e transmarinis partibus, Aquitanico fulget in solo. Hic cum sine nomine, nisi solum Insons, apud nos haberetur; divini muneris largitate Christus Jesus, pro cujus nomine mortem pertulerat passionis, hujus nomen nostris auribus taliter intimavit. Erat quidam miser in diebus illis, qui diutissima fatigatione a dæmone vexabatur. Hunc cum parentes ejus per sepulcra Sanctorum circumducerent, perque diversa loca nihil proficerent, cœperunt inquirere ubi hic sanctus infans tumulatus forte jacebat. Tunc miser, ut audivit, contremuit, miraque colluctatione cœpit infestare, ac diverse nolle itum ad pueri templum. Sane illi qui ducebant illum, intelligentes hoc figmentum esse phantasticum, manibus a tergo ligatis Brantolmensi monasterio perduxerunt. Mox itaque ut portam ecclesiæ transivit, clara voce sic ait, Sicari Martyr sancte, incendunt me orationes tuæ.

[9] Ioannes du Puy allegat Breviarium Brantosmense vetus, ubi ad longum referatur, [aut arbitrarium ex seipso finxerit.] quomodo sancto Imperatori sit per Angelum revelatum, quo loco reponendæ essent sancti Innocentis Reliquiæ. An autem in eodem habeatur præmissa historia dæmoniaci non liquet; cum ad marginem, ubi ea proponitur, citetur Breviarium Sarlatense. Deinde addit idem Ioannes (ex sua, an Brantolmensium conjectura, nescio) videri dæmonem hoc sancto Martyri nomen posuisse, quod sica confossus interiit. Adeo scilicet parum verosimile videbatur, quod puero Iudaico, loco Hebræi aut Græci nominis (nam ab iis linguis solis nomina sua sumebant sub Herode Iudæi) propria ista & a parentibus indita fuisset appellatio. Ast hoc minime incongruum fuisset opinari de Sancto in Gallia nato & passo: quod & supponere videntur Martyrologia, quæ Passionem ejus hoc die recolunt; cum Infanticidium Herodianum patratum credatur die XXVIII Decembris, mense XXI post Christi incarnationem ab Angelo nuntiatam, & apparitionem stellæ Magis factam. Istis igitur rejectis, qui S. Sicharii cædem referunt ad Herodem, satis habemus probasse ejus cultum, antiquum & certum, qui in Sarlatensi veteri hac Oratione concluditur. Deus qui Ecclesiam tuam, meritis & orationibus pretiosissimi Martyris, mirifico splendore clarificas; concede propitius, ut qui solennitatem ipsius celebramus in terris, intercessionem ejus apud te habere mereamur in cælis.

DE S. FELICE DIACONO
MARTYRE HISPALI IN HISPANIA.

[Commentarius]

Felix Diaconus, Martyr Hispali in Hispania (S.)

G. H.

Tabulæ hodierni Martyrologii Romani, ad hunc secundum Maji, ista verba habent: Hispali S. Felicis Diaconi & Martyris. Dein annotat Baronius: De eo item in Breviario Toletano, [Cultus Sacer] ubi plura in ejus Officio Ecclesiastico. Porro in Kalendario Breviarii, secundum regulam B. Isidori, dicti Mozarabes, impreßi Toleti anno MDII jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi, ista ad hunc diem indicantur, Felicis Diaconi Hispalentis IX Lectiones. Et hæc inde translata a Tamajo Salazar ad Martyrologium Hispanicum, quia alia Acta antiqua desunt, hic damus. CAPITULA. Felix, Martyr tuus, Domine, & nomine probatus, & munere consecratus, dum eum ex nomine vocas & munere consecras, [Elogia ex Breviario Gothico] ut eum & nuncupares præscitum & glorificares electum. Confessionis ergo hujus nos participes effice, & beatitudinis compotes redde: ut te annuente infelices eruat de ergastulis inferorum, cum ipse felix permanet in æternum. BENEDICTIO. Christus Dominus, qui beatissimum hunc Martyrem, & merito Felicem fecit esse & nomine, ab omni vos infelicitatis labe expurget. Amen. Ut qui per illum feliciter temporales infelicium infelicitates devicit, felicitati vos æternæ jubeat numerari. Amen. Ut qui per hunc Martyrem indultæ felicitatis privilegio gaudet, in æterna vos felicitate sine fine lætabundos oblectet. Amen. ORATIO. Felix est, Domine, quem ita tuo munere facis esse felicem, ut transgressionis nesciat voluptates, ut cum possit transgredi, transgressum se esse non noverit, nec male facere, cum utique possit a rectis semitis deviare. Qui ergo, non suo, sed tuo munere felicitatis hujus promeruit donum, nostræ infelicitatis suis precibus detergat opprobrium; quo tanti Martyris ducatu in seculo gubernati, & voluntatem peccandi nesciamus habere, & transgressionis culpas ignoremus perficere. ORATIO. Deus auctor felicitatis æternæ, qui in tantum fecisti Felicem Martyrem tuum esse felicem, ut nec post aurum abiret nec in thesauros & pecunias speraret, cum sine avaritiæ contagio margaritas fulgentes prædicando seminaret in populo; da nobis, ut totius avaritiæ retinacula perhorrentes, justitiæ verbum ore portemus, quo legem & misericordiam in lingua habentes, infelicitatem seculi Felicis tui merito superemus, & felicitatem vitæ æternæ feliciori ejus suffragio capiamus. Per Dominum. Hæc in dicto Breviario: quibus quæ addat nullibi reperire potuisse asserit Marietta lib. 2 Historiæ Sanctorum Hispaniæ cap. 99. [figmenta nec refutari digna.] Vacuum ergo serendis zizaniis argum nacti illi, qui de suo cerebro fabricarunt postea Chronica Dextri & Maximi, de eodem Felice commenti sunt varia, ex quibus aliisque aliquod ejus elogium composuit Tamajus Salazar: sed non lubet inhærere figmentis confutandis. Sufficit indicasse, in ecclesia & tota diœcesi Hispalensi coli S. Felicem Diaconum Martyrem sub ritu duplici secundæ claßis, cum Credo in Missa, ceteris de Communi Martyris sumptis, & festo S. Anthanasii in diem quintum Maji translato.

DE SS. SIMPLICIO ET AMBROSIO
MARTYRIBVS IN CATALANIA.

[Commentarius]

Simplicius, Martyr in Catalania (S.)
Ambrosius, Martyr in Catalania (S.)

AUCTORE G. H.

Philippus Ferrarius, in generali Catalogo Sanctorum, paucis horum Martyrum ita meminit: [Cultus Sacer] In Hispania in territorio Vicensi sanctorum Martyrum Simplicii & Ambrosii. Et hæc inquit, ex Tabulis Ecclesiæ Vicensis & cœnobii S. Joannis Ripollensis, ubi ipsorum corpora asservantur. Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, Prope Vicum, inquit, in valle Ripollensi Comitatus Ozonaæ in Catalonia Hispaniæ, depositio SS. Simplicii & Ambrosii Martyrum, quorum sacra lipsana in thecis occlusa illustribus honorifice servantur, & annuaria festivitate coluntur. Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Catalaniæ ad hunc secundum Maji, proponit titulum, de beatis Martyribus Simplicio & Ambrosio, quorum sacras Reliquias cum magna veneratione asservat Ecclesia S. Joannis de Abbatissis, olim celebre monasterium Canonicorum Regularium S. Augustini in Episcopatu Vicensi. Et dein hanc historiam subnectit, Latine a Tamajo Salazar editam. Anno Domini octingentesimo octogesimo septimo, dominante in Catalonia Wifredo Barcinonensium Comite, cognomento Piloso, [in monasterio Ripollen.] Domnus Wifredus & Domna Guidinilla ejus uxor, Comites Bisoldunenses, cum ædificassent monasterium S. Joannis de Abbatissis in Comitatu Ozanellensi, in vallo Ripollensi, procurarunt a Domino Gothmaro Episcopo Ozonensi, nunc Vicensi, consecrari ecclesiam dicti monasterii: cui post Emonem ejus filiam, ut ibidem in habitu religionis Deo serviret, etiam obtulerunt aliqua castella, ecclesias & domos, item agros, nemora & multas possessiones, præcipue in oppido Ripollensi & Scaranensi, in quibus etiam domos, hortos & agros donaverunt: nec minus in Congosto, Comitatu Bergensi, & Empuritano: unde dictum monasterium inter ditissima illius provinciæ censebatur. Hisce divitiis oblatis necdum contenti Comites, etiam in ministerium sanctimonialium dederunt servos & ancillas: quin etiam Gothmarus Episcopus decimas aliquorum sui districtus populorum S. Joanni concessit. Postmodum quia sanctimoniales prȩdictum monasteriū deseruerunt, in earum locū successerunt Canonici Regulares S. Augustini. In hoc igitur monasteriū translatæ fuerunt Reliquiæ sanctorum Martyrum Simplicii & Ambrosii, quorum solenne festum recolitur VI Nonas Maji sub ritu duplici, & hæc recitatur Oratio: Deus qui nos annua sanctorum Martyrum tuorum Simplicii & Ambrosii solennitate lætificas, concede ptopitius, ut quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis. Per Dominum &c. Consignat autem illos dictum cœnobium pro Ecclesiæ suæ Patronis. Sacrȩ eorum Reliquiæ reconduntur in duabus capsis separatis: in quarum una legitur hȩc inscriptio: Hoc est scrinium S. Simplicii Martyris, in quo ejus corpus est conditum. In altera vero hȩc est inscriptio: Hoc est scrinium Ambrosii Martyris, in quo ejus corpus est conditum. Hæc omnia Domeneccus. De Wifredo, aliquibus Guifredo, & Grypho, cognomento Piloso, late agit Franciscus Diagus lib. 2 Historiæ Comitum Barcinonensium cap. 7 & sequentibus, asseritque ejus uxorem Guinidildem seu Guidinillam, fuisse filiam Balduini Ferrei & Iudithæ filiæ Caroli Calui Regis Francorum. At Ripollum, quasi ripis pollens arbitratur dictum, quia ad confluentiam Teræ & Freseri fluviorum situm sit: monasterium vero non filiæ Emoni, sed Rodulfo filio constructum addit. Episcopus Gothmarus, aliis Gundemarus dicitur, cui Vicum urbem ejusque jura Odo Rex Francorum dedisset. Reliqua Acta martyrii, cum loco & tempore quo floruerunt, plane latent.

SANCTI ATHANASII
EPISCOPI ALEXANDRINI

ANNO CCCLXXI.

VITA
Ex ipsius & aliorum veterum scriptis collecta.

Athanasius, Episcopus Alexandrinus (S.)

AUCTORE D. P.

PROLOGUS.

Magni Athanasii acta omnia narrare, & cum admiratione expendere, historiæ justæ opus fuerit, inquit insignis ipsius encomiastes Gregorius Nazianzenus, [Si Vitam scripsisset Nazianzenus,] atque ἐυχῆς ἔργον, rem multa prece expetibilem sibi fore ait, ad instructionem oblectationemque posterorum, illa ex professo mandare litteris; sicuti ipse divini Antonii Vitam conscripsit, quæ sub forma narrationis, normam continet conversationis monasticȩ. Laudabile enimvero votum, & tali dignum scriptore; qui utinam illud etiam deduxisset ad effectum! Quemadmodum enim per eam quam scripsit Athanasius Antonii Vitam, informantur Solitarii ad privatum animæ propriæ cultum; ita in Vita Athanasii, quam scripsisset Gregorius, habuissent Episcopi perfectißimam veri Præsulis ideam in publica administratione Ecclesiarum, & speculum invictæ contra quoscumque hæreticorum incursus constantiæ tolerantiæque.

[2] Sunt quidem post secula aliquammulta tam Græce quam Latine conscripta aliqua, [non fuisset ea ex posterorum libris] speciem quamdam præferentia historiæ per totam Sancti vitam deductæ, de quibus in hujus tractatus fine loquemur: sed hæc, quamvis fere accepta sint ex antiquis auctoribus, Rusino, Palladio, Socrate, Theodoreto, Sozomeno, quadamtenus etiam ex coævo Eusebio Cæsareensi; tamen, præter propria quibus laborant vitia, multa etiam alia peccant una cum ipsis quos citavi auctoribus, nec inter se neque cum ipso Sancto satis convenientibus: quibus aut conciliandis sigillatim aut refutandis, [aut ipsius Sancti scriptis operose petenda,] magnus, nec multum utilis labor requireretur: quem tanto facilius est declinare, quanto plura de rebus suis ipse Sanctus coactus est scribere. Ex quibus, ad historicum ordinem reductis, copiosus & huic operi abunde sufficiens Commentarius concinnari potest, si modo ex scriptoribus aliis pauca, non prorsus prætermittenda, & nullam cum certiori ipsius Sancti testimonio contrarietatem habentia, præmittantur admisceanturque.

[3] Fecit id Gallica lingua, sed indicatis in margine fontibus, Godefridus Hermant, [Hoc nuper factum Gallice,] Sorbonicus Doctor & Bellovacensis Canonicus; itaque fecit ut totam fere historiam seculi IV, quo vixit certavitque Athanasius, duobus voluminibus sit complexus. Hujus felici labore libenter fateor sublevatum adjutumque me; cum propositum haberem, ea maxime, quæ S. Athanasium attingunt propriis ipsiusmet Athanasii verbis explicata dare: [nunc fiet Latine.] Latine quidem, non tamen verbotenus ex Latino ejus interprete Nannio; quoniam hic sæpe laxus nimium, nec satis solicitus semper fuit, ut auctoris sui mentem examinaret propius. Quoties ergo quidpiam apud nos aliter, aliter in vulgatis editionibus leges, memento ad Græci textus fidem recurrere; & tacente me, facile per teipsum agnoscere poteris, huic quoque Sancto communem cum ceteris sanctis Patribus plerisque fuisse fortunam, ut interpretem in multis dormitabundum dicam, aut festinabundum, nancisceretur: quod ut tibi facilius sit, exprimam in margine numeros paginarum, exemplo Hermantii, juxta Parisinam ultimam anni MDCXXVII editionem, qua ipse & ego usi sumus.

[4] Porro si interpretum socordia vel nimia præcipitantia sæpe obscuritatis aliquid affudit dignißimis lectu operibus; [Notandus est autem ordo operum Athanasii.] inexplicabilem pene confusionem induxerunt ii, qui primi eadem ex codicibus variis, prout ibi vel integre vel dimidiate continebantur, collegere; infelicitate haud minore, quam factum in libris S. Gregorii Nysseni contra Eunomium, aut in S. Iustini Philosophi Apologia: quarum hanc perperam esse bifarie distractam, ut primæ quæ periit defectus suppleretur, ostendimus die XIII Aprilis; istos ineptißime divisos digestosque probavimus die IX Martii. Tanto autem optabilius est operum Athanasii, præsertim apologeticorum, ordinatam habere notitiam; quanto ea magis necessaria videtur ad historiam quæ nobis in manibus est.

[5] Ac primo quidem satis certum est, Apologiam ad Constantium esse orationem, eo fine compositam ut recitaretur ab ipsomet Sancto, [Ex quibus Apologia ad Constantium] si quando ad ejus conspectum mereretur admitti. Hinc fit ut non nisi cum maximo respectu eum ubique alloquatur, impie crudeliterque factorum invidiam, qua fieri potest, in adversarios declinans; evidenterque commonstrans, se neque de eo unquam male locutum apud fratrem Constantem, neque quidquam commercii habere potuisse cum Magnentio tyranno Constantis interfectore, neque accusandum ob moram quam in Episcopatu traxit, ipsiusmet fretus litteris & contrariis mandatis non apparentibus; nec denique argui posse ob fugam, ad quam persecutionis contra se suscitatæ immanitas coegit. Et hæc Apologia scripta est anno ut summum CCCLVII, [scripta an. 357,] cum prioris anni mense Februario sese ad eremi latebras recepisset. Eodem circiter tempore scripta est altera, Apologiam dicas seu Epistolam nil interest, de fuga sua.

[6] His proxime, meo quidem judicio, succeßit tractatus, multo quam nunc apparet longior, una parte polemicus, [tum Epistola ad Solitarios bipartita,] historicus altera, cum epistola nuncupatoria directus omnibus ubique locorum solitariam vitam colentibus, fundatis in fide Dei, sanctificatis in Christo, atque dicentibus, Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te, dilectis & desideratissimis Fratribus. [1 p. 808] Epistolæ prædictæ hoc initium, simulque totius operis argumentum, sic proponitur. Vestra inductus benevolentia, multumque rogatus a vobis, scripsi breviter de iis quæ nos atque Ecclesia passi sumus, [de Verbi divinitate & persecutionibus suis.] quantum potui redarguens impuram Ariomanitarum hæresim, & ostendens quam ipsa procul sit a veritate. Tum narrare incipit quid inter scribendum passus sit; quomodo videlicet, propter incomprehensibilis argumenti de Verbi divinitate sublimitatem, sæpe subsistere & desinere voluit a scribendo; vim tamen sibi ipse fecit, ne vel ipsis postulantibus, vel aliis propter silentium suum periclitaturis deesset: ac denique quæ scripsit petit ab iis excipi, non tamquam habentia plenam interpretationem de Verbi divinitate, sed solum ut refutantia impietatem Christomachorum, & volentibus occasionem præbentia ad tenendam melius pietatem salutiferæ in Christo fidei; jubet auteum & ex judicio divino, in morte Arii exercito atque aliunde satis intellecto, cognoscere quam odiosa Deo hæresis ejus sit; & aliquoties lecta quam primum remitti ad se, nullo transcripto exemplari.

[7] Idem postea rogatus a Serapione ut ipsi scriberet, tum ea quæ tunc contra se acta erant, [quæ etiam missa est ad Serapionem Episcopum.] tum de impiissima Ariana hæresi cujus occasione talia pertulerat, & qualem vitæ finem Arius habuit; Ex tribus, inquit, postulationibus duas quidem feci libenter, & pietati tuȩ misi quȩ scripsi monachis; nam ex his discere poteras quæ vel contra me vel contra hæresim erant: de tertio vero multum deliberavi, veritus ne quis me putaret hominis morti insultare. [1 p. 67.] Simpliciter tamen narrans quæ ex oculato teste audierat, ad sopiendam quæstionem de Ario subortam num esset in Ecclesiæ communione mortuus; ipsa jubet recitari iis, qui hanc quæstionem moverant, una cum iis quæ ad monachos compendio scripta de hȩresi sunt; prohibens interim, ne eorū exemplar velit vel aliis tradere vel transcribere sibi; idque propter ea quæ in epistola ad monachos passum se inter scribendum dixerat, & quia tutum non est tradere idiotis scripta, maxime de summis & præcipuis dogmatibus.

[8] Atque hinc facile apparet bipartitum fuisse operis argumentum; & quamvis de utroque δἰ ὀλίγων paucis scripsisse se dicat Athanasius, [Prima pars, periisse credita] id tamen intelligendum cum respectu ad materiæ utrimque propemodum infinitæ amplitudinem. Porro sicuti opus ipsum, qua parte historicum & notum vulgo est, acephalum licet, est valde prolixum; ita nihilo minus prolixum fuerit ex parte altera, qua Theologicum erat; licet sub ea bipartiti operis forma nusquam compareat. Quod autem sic non compareat, inde mihi factum videtur; quia aliis historiam, aliis doctrinam sibi postea describendam eligentibus, divulsæ ab invicem partes sint: quas, cum essent argumento & stylo tam disparatæ, nemo librariorum postea curarit aut sciverit conjungendas.

[9] Sane non existimo Theologicam partem, cujus tanto major usus esse fidelibus poterat præ historica, [videtur superesse in 4 orationibus contra Arianos.] neglectam fuisse a posteris; ideoque circumspicienti omnia S. Athanasii opera, occurrit suspicari, quod ex quinque Orationibus, quarum prima titulum habet encyclicæ epistolæ ad Episcopos Ægypti & Libyæ contra Arianos, [1 p. 283] & nullam cum sequentibus connexionem, quatuor reliquæ, quarum hoc principium est, Eæ quidem hæreses, quæ contra veritatem insanias sibi excogitarunt, manifestæ sunt… sed hȩc omnium novissima … quæ Ariana vocatur… speciem suam dissimulat, & litterarum sacrarum vocibus quasi honesto cultu induitur. [1 p. 306] Has, inquam, quatuor, quarum nulla præter ultimam clauditur consueta alias sanctißimæ Trinitatis invocatione, suspicor ab auctore in unum quadrimembre corpus compactas fuisse: & præpositas alteri paris prolixitatis parti, quæ ab aliis una cum epistola nuncupatoria descripta seorsim, sola nunc & quidem non integra, obtinet titulum operis ad Solitarios.

[10] Deesse huic parti principium suum notavimus in Martio ad diem XXVI, ubi de S. Eutychio, Alexandrino Subdiacono & Martyre, dedimus narrationem hinc acceptam. Evidens enim est, cum Epistola sic finiente, Gratia D. N. Jesu Christi sit vobiscum, Amen, [Secunda pars acephala habetur:] non apte continuari sequentia, Illi autem ea, propter quæ talia machinati erant, haud diu post expleverunt. Mox enim ab istis insidiis Arianos receperunt in communionem, despicientes tam multa contra illos judicia, Imperiale autem de iisdem mandatum rursus prætexentes: nec erubuerunt ita loqui scribentes, Athanasio afflicto, resedit odium, Arianos vero recipiemus; & ad audientium terrorem addere, quia hoc præcepit Imperator. [1 p. 810] Spectant hæc ad Hierosolymitanum conciliabulum, post Athanasii indignißimam criminationem a tumultuantibus Tyri Eusebianis factam, vivente adhuc magno Constantino: quare, si pars hæc posterior operis ad Solitarios, jam inde a Niceno concilio, primas Athanasii cum Arianis pugnas ad usque annum CCCXXX pari explicabat modo, quo cetera deinceps sub Constantio gesta enarrata habemus; illud quoque manebit evidens, dimidiam fere partem historiæ deficere.

[11] Hanc jacturam videntur collectores operum voluisse supplere, præponendo Epistolæ & reliquo operi ad Solitarios, aliud quoddam ejusdem Athanasii scriptum, paris ferme longitudinis, [neque ejus initium est Apologia 2,] quod appellarunt Apolegeticum secundum contra Arianos; [1 p. 719] ad singulas paginas iterando titulum Apologiæ ad Imperatorem Constantium: quorum omnino nihil probari potest. Nam neque ad Imperatorem, uti clarißime fit in laudata superius Apologia, neque ad alium omnino quemquam dirigitur; nec ullam habet Apologiæ formam, nisi forsitan in brevi exordio & æque brevi conclusione: & denique ipse Athanasius, in eo quod restat ad Solitarios opere, manifeste aliud ei nomen, alium ordinem tribuit; quinque omnino locis indicans, quod monumenta, initio tenus a se descripta, ibi integra quæri debeant.

[12] [in ipsa Epistola ad Solitarios sæpe citata,] Sed hæc loca, haud satis accurate expressa ab imperitis librariis, non fuerunt ab interprete Nannio intellecta: qui ubi ad geminam Constantii epistolam scriptum invenisset, uti & impreßit, ἐγράφη ὀπίσω τὸν ξελόγον καὶ ἔστιν ἐκ ὁλοκλήρῳ ὁμοία τάυτῃ; [1 p. 824] tamquam librariorum errorem corrigere volens, latine posuit, Epistola tota superius scripta est: & mox infra, ubi est ἐγράφη δὲ ἅυτη ὁμοίως εἰς τὸν ἀυτὸν ξελόγον; scripsit ipse, Et hæc quoque superius descripta est. [1 p. 826] Eædem formulæ, tam Græce quam Latine, iterantur simili occasione post alteram paginam; cum hoc solum discrimine, quod ubi prius erat ξελόγον, [non tamquam aliquid præcedens,] habeatur ξηλόγον; cum circa initium allegando Epistolam Constantini Iunioris, legeretur ἐγράφη ὀπίσω εἰς τὸν λόγον ἀπαραλλάκτως. [1 p. 814] Non adeo somniculosum credo fuisse Nannium, ut putarit adverbium ὀπίσω, quod citra controversiam valet, postea, infra, idem esse quod ἔμπροσθεν & significare antea sive supra: sed hanc sibi concedendam veniam existimarit, ut quæ jam legebantur prius impressa, ea quoque superius requirenda sibi intelligeret lector.

[13] Verum ad τὸν λόγον, ξελόγον, ξηλόγον prorsus hæsit; nulla conjectura assequens, quid illis demum indicaretur. Nam licet multi apud Athanasium λόγοι extent de variis argumentis, nullus tamen apparebat uspiam, [sicuti Interpres fecit,] qui vel antonomastice his vocaretur λόγος, vel ipsas epistolas quæ indicantur contineret; & solum as inveniebat in præcedenti qualiscumque nominis Apologetico. Præterea quamvis ξε᾽ valeat 65, & ξη᾽ 68; tamen Græcæ scriptionis proprietas ejusmodi respuebat syntaxim; & si indicandus erat numerus aliquis, scribi debuisset τὸν λόγον ξε᾽ & ξη᾽. Ne dicam enormem illum esse numerum, ac ne κεφαλίοις quidem seu Capitibus convenire, in quæ (modo nusquam alibi usitato apud Athanasium) opusculum illud conciperetur fuisse divisum. Quantumcumque enim minute dividas imaginando, non tamen plures quam sedecim sectiones facere poteris ante eam epistolam, quæ dicitur εἰς τὸν ξηλόγον relata.

[14] Omnibus itaque consideratis, plane judico quod illis quinque locis legendum sit εἰς τὸν ξύλλογον, id est, in Collectione, epistolarum, scilicet Synodicarum, Imperialiū, aliarumque Athanasii innocentiam evidentem reddentium; quam Collectionem ipse confecit, epistolas omnes brevissimarum narrationum interjectu in unum veluti corpus compaginans, [sed tamquam collectio documentorum addenda in fine,] idque post mortem Constantini Iunioris, cum Eusebiani Antiochiæ priores resuscitabant calumnias. Eamdem Collectionem judicaverit postea Athanasius, pro majori certitudinis evidentia, subnectendam operi ad Solitarios; eo prorsus modo quo Synodus Alexandrina, scribens in defensionem Athanasii ad Iulium Papam (quæ defensio primum locum in hac Collectione habet) simul mittenda censuit allegatarum a se litterarum exemplaria, Alexandri scilicet Thessalonicensis Episcopi, & Presbyterorum Mareoticorum, & Ischyræ fatentis ad calumniandum se vi adactum, & Patris Imperatorum, id est Magni Constantini, Meletianos ob fictam de Arsenio occiso criminationem execrantis. [1 p. 735]

[15] [ut fuerit quasi 3 pars, licet diu ante composita.] Adeo ut hæc quasi tertia pars operis ad Solitarios mißi censenda sit: quæ quoniam nulla continet acta post reditū ab exilio confecta, merito censemus eam ipsam conscriptam quidem fuisse circa annum CCCXLII; postea tamē cum eam Sanctus subnecteret operi ad Solitarios mittendo, additam esse sub finem clausulam de Valente & Vrsacio, quod credi deberent olim vere & ex animo retractasse calumnias suas; deque Episcopis, pro Athanasii causa exilium sustinentibus potius, quam ut tot ac tantorum Episcoporum judicia abrogarent, in quorum numero esset & Liberius Romanus Præsul … & Hosius ille magnus … Hæc autem verba cum sola essent addita, [tunc vero nonnullis additamentis aucta.] quando istam Collectionem subjunxit operi ad Solitarios mittendo; postea, cum idem opus ad Serapionem misit Sanctus, utrique nomini adjunxit parenthesim de Hosii & Liberii lapsu, Arianæ violentiæ teste. Eodem prorsus modo Athanasius, post conscriptam anno CCCLVIII Epistolam de Synodis, eidem inseruit parentheses aliquas de Constantinopolitano Concilio & Constantii morte, prout suo loco ostendemus. Hic solum dicimus, tam hunc tractatum, prolixitatis non minimæ; quam priorem, de quo tam multa diximus, Epistolam vocari ab antiquis operum S. Athanasii descriptoribus, quando inter utrumque hanc annotationem posuere. [Bipartitum illud opus vocatur epistola,] Quæ præcedit Epistola ad omnes ubiq; monachos, desinit in rebus circa Georgii Cappadocis ordinationem factis per ejus receptatores Arianos: sequens autem Epistola de Synodis factis Arimini & Seleuciæ in Isauria, dicit prædictum Georgium in Seleucia fuisse depositum.

[16] His ad faciliorem clarioremque præfatorum operum usum observatis, concludo & dico; Apologiæ nomine, simpliciter posito, eam solam Orationem in sequenti Commentario intelligendam, quæ palam & citra controversiam Imperatori directa est. Epistolam ad Solitarios, dicendam, a nobis quoque, eam partem historiæ, quæ ex dicto opere superest; quam autem appendicem ejus fuisse ostendimus, non appellabimus, ex errore communi, [& appendix ejus appellatur Syllogus.] Apologiam II; sed, ex ipsius auctoris præscripto & mente, Syllogum: si vero etiam opus sit citare lucubrationes contra Arianos, eas recepto jam vocabulo vocabimus Orationes, licet verosimiliter poßēt dici pars operis ad Solitarios. Tolerandus enim usus est, ex cujus correctione nullum commodum historiæ elucidandæ nascitur: in talibus enim valet quod vulgo dicitur, Loquendum ut multi, sapiendum ut pauci.

CAPUT I.
S. Athanasii pueritia, collato sodalibus per ludum baptismo memorabilis.

[17] Patriam Athanasii fuisse Alexandriam, Ægypti metropolim, tum ipse satis in suis scriptis innuit, [Alexandriæ natus] tum Constantius Imperator declarat, quando paternis nudatum penatibus, ac tandem patriȩ restituendum, monet venire ad Comitatum; ut, postquam suum vidisset conspectum, Alexandriam transiret. [1 p. 769] [ibi θείαν & consanguineos habuit.] Ibidem etiam Sanctus habuit θείαν, amitam seu materteram, quam queritur a Gregorio in suum locum intruso, sepultura prohibitam fuisse, post Pascha anni CCCXLI, de qua infra num. 154. Habuit & consanguineos, quos in Epistola ad Luciferum Calaritanum Latine scripta sub annum CCCLXI, & infra n. 283 citanda, nominat parentes, ex usu loquendi Occidentalium in Italia Galliaq;, ubi linguam Latinam didicerat: nam patrem ac matrem S. Athanasii ad illud usque tempus in vivis fuisse, eo minus est verosimile, quo minus de iis legimus in scriptis filii. Quas enim injurias iis non oportuisset fuisse irrogatas? & quam pathetice eas descripsisset Sanctus, si quid illi sua causa fuissent paßi? Cum vero nec nomina quidem eorum sciantur, existimo omnino obiisse utrumque, Athanasio adhuc admodum juvene.

[18] Cujus a puero institutionis hic fuerit, memorare volens Ruffinus, sicut ab his qui cum ipso vitam duxerant, [In ludo puerili Episcopum agens, baptizat catechumenos] accepit, libro 10 Hist. Ecclesiast. cap. 14 ita narrat: Tempore quo apud Alexandriam Petri Martyris diē Alexander Episcopus agebat; cum, post expleta solennia, conventuros ad convivium suum Clericos exspectaret, in loco mari vicino; videt eminus puerorum multitudinē, super oram maris, ludo, ut fieri solet, imitantium Episcopū, atque ea quȩ in ecclesiis geri mos est. Sed cum intentius diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quædam etiam secretiora & mystica. Perturbatus, illico vocari ad se Clericos jubet; atque eis, quid eminus ipse videret, ostendit. Tunc abire eos, & comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat: cumque adessent, quis eis ludus, & quid egissent, & quomodo, percunctatur. Illi, ut talis habet ætas, pavidi negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandunt: & baptizatos esse a se quosdam Catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis Episcopus fuerat simulatus.

[19] Tum ille, diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, [quos rite baptizatos dicitur Alexander Ep. censuisse.] quidve responderint, simul & ab eo qui interrogaverat; ubi videt, secundum religionis nostræ ritum cuncta constare, collocutus cum concilio Clericorum, statuisse traditur; illis, quibus integris interrogationibus & responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptisma non debere, sed adimpleri ea quȩ a Sacerdotibus mos est. Athanasium vero, atque illos quos ludus vel Presbyteros habere visus fuerat vel Ministros, convocatis parentibus sub Dei obtestatione tradit, ecclesiæ suæ nutriendos. Parvo autem tempore exacto, cum a Notario integre, & a Grammatico sufficienter, Athanasius fuisset instructus; continuo, tamquam fidele Domini commendatum, a parentibus restituitur Sacerdoti, ac veluti Samuel quidam in templo Domini nutritur; & ab eo, pergente ad patres in senectute bona, ad portandum post se Ephod Sacerdotale deligitur.

[20] Hæc Ruffinus, cujus auctoritate citata, eadem in epitomen contracta refert Socrates lib. 1 cap. 11. Sozomenus autem, [fuerit tunc forte octennis Athanasius,] æque ac Socrates, proximi post Athanasiū seculi scriptor, eumdem Ruffinum totidem verbis describit, & dici ait, ea accidisse, Athanasio οὔπω προσήβῳ γενομενῳ, nondum pubertatis ætatem ingresso. Neque sane aut Ruffini verba, aut res ipsa patiuntur, octenni aut decenni puero grandiorem hic concipere Athanasium, qui scilicet necdum cœpisset litteras discere: quod de duodenni aut eo majori non potest commode accipi. Id nihilominus facere necesse est eos, qui post annum CCCXI gesta sentiunt, quæ ex Ruffino narrantur: quamvis ne sic quidem Athanasius, anno CCCXXVI, quo factum Episcopum constat, justam ei muneri ætatem attigisset: & tamen hunc defectum numquam objectum legimus ab adversariis, omni modo conatis traducere electionem ejus, & veluti non rite factam calumniari.

[21] Difficultas tota pendet ab anno, quo S. Petrum (cujus anniversario die dicitur res contigisse) insigni martyrii corona donatū scribit Eusebius l. 7 Hist. Eccl. c. 26, [post martyrium S. Petri Ep. anno, non 311.] designans annū persecutionis nonū. Persecutionis autē istius initium sumunt plerique ab anno CCCII vel III, quo Diocletianus & Maximianus, promulgatis ubique edictis, ecclesias dirui, Episcopos occidi, Christianos ubicumque inventos jusserunt comprehendi; & extremis, nisi a Christo recederent, mulctari suppliciis. Verum salva multorum gravißimorumque auctorum reverentia, puto dubitari posse utrum Eusebius, saltem ibi, non longe citius exordiatur persecutionis istius annos. Dubitandi causam præbet Theophanes, auctor sane gravis & diligens, cujus Chronographiam peculiari exegesi ante tomum III Martii conatus sum illustrare, quando ad eum annum, qui vulgaris nostræ æræ anno CCXCV respondet, sic loquitur: [sed 303 occisi,] Hoc anno Diocletianus & Maximianus Herculius, vehementi & horrenda in Christianos persecutione suscitata, & omnis generis excogitatis tormentis, plurimas Martyrum myriadas confecere, de quibus qui octo libros Ecclesiasticæ historiæ ab Eusebio compositos percurrerit notitiam accipiet. Postea vero, ad annum CCCIII, resumptam atrocius persecutionem describit, quæ martyres innumeros consecrarit; inter quos si fuerit ipse Petrus, consequens erit Eusebium eo loco, quo S. Petri Martyrium refert ad annum persecutionis nonum, secutum scripta Alexandrinorum, ab anno CCXCIV eam ordientium; licet ipse, res sua ætate gestas potißimum narraturus libro sequenti, videatur persecutionem ordiri ab anno publicatorum decretorum.

[22] Quæ autem anno CCCIII erat sævißima rabies, ea subsequentibus annis interpolata casibus variis minusque continua fuit, [ut potuerit circa an. 305 res accidisse.] abdicantibus sese ultro tyrannis; adeoque potuit anniversarium Petri, etiam primis a morte annis, festivius agi Alexandriæ ab Episcopo & Clero, pueris tamē sacra Christiana in littore imitandi facultas fuisse liberior. Celebraverit ergo sui decessoris anniversarium Alexander an. CCCV aut sequenti, videritque cum pueris ludentem puerum Athanasium; potuit tamen hic, cum anno CCCXXVI factus Episcopus est, [& sanctus an. 326 fuisse annorum 30.] egisse annum ætatis XXX; quod ad rem præsentem videtur esse satis. Nec enim pro multo longiori ætate eidem tribuenda contendere absolute cogimur; cum de prætacta persecutione, quam dixi cœpisse anno CCXCIV agens ipse Athanasius, non suam ipsius alleget scientiam in epistola ad Solitarios, sed solum dicat, audivisse a parentibus, & verum arbitrari, quod cum persecutio esset mota sub Maximiano Constantii avo, ethnici homines abdiderint latebris Christianos, sæpeque mulctati pecunia & carceri fuerint mancipati, non ob aliud, quam quod profugientes ad se prodere nollent. [1 p. 853] Quæ res distinctioque causarum, ob quas a tyrannis corripiebantur homines, cum sub puerilem sensum minus caderet, prudenter majorum testimonium appellavit Athanasius; minime eo habiturus opus, si grandior natu fuisset.

[23] Maneat ergo, quod ex parte ætatis, quam primis Alexandri annis attigerat Athanasius, [nisi malis erratum dicere in nomine Alexandri,] quamque eum opportet ad Episcopalem ordinationem attulisse, nulla sit convincens causa, ob quam Alexandrinorum relatio de Athanasio, nobis proposita a Rufino, & omnium fere qui de hoc Sancto egere scriptis vocibusque celebrata, debeat revocari in dubium. Si quis tamen salva rei substantia Rufino, in aliis quoque de hoc Sancto scriptis non accuratißimo, & solum auditu cognita narranti, putet in nominando Episcopo obrepsisse errorem; ipsique S. Petro, in memoriam decessoris sui S. Theonæ ecclesiam dedicanti, malit accidisse ut videret ludentem Athanasium, & sic ad hujus ætatem velit octo vel septem annos addere, nihil repugnabimus: quia etiam sic salva manebit rei substantia, solumque deficiet in circumstantia, facile in talibus alterabili. Quod autem alicui mirabilis forsitan videri poßit approbatio baptismi, uti prima fronte apparet, ludicri, non adeo commovere quemquam debet, ut propterea totam narrationem convellat; [salva historiæ substantia,] cum diligens consultatio desuper facta, puerorumque discreta interrogatio suadere poßit, nihil actum temere: ipsaque in Alexandro aut Petro præsens sanctimonia, & in Athanasio gratia præcox, potuerint aliquid ultra communem ordinem in eo casu egisse. Interim observa, quod ex modo dictis aliqua corrigi aut illustrari debeant ad diem XXVI Februarii, ubi istius S. Alexandri Acta deduximus, & hanc eamdem materiam tractavimus.

CAPUT II.
S. Athanasii studia & prima cum Ario certamina Alexandriæ atque Niceæ in Concilio.

[24] Redditus parentibus ab Episcopo, sub ea quam diximus conditione, Athanasius; liberalibus artibus perexiguum temporis tribuit, teste Nazianzeno, ne videlicet hujusmodi rerum omnino rudis & ignarus videretur, eaque nescire quæ sibi duxerat contemnenda. [Liberalibus artibus puer imbustur,] Neque enim generosam ac magnificam animam inanibus studiis occupari sustinuit, eodemque modo affici quo imperiti athletæ, qui dum aërem sæpius quam corpora feriunt, præmiorum spe frustrantur. Itaque quod Sulpitius Severus lib. 2 Iurisconsultum appellet Athanasium, [non item Iuris-civilis scientia,] pro eo tempore quo Episcopus Alexandrinus jam erat & ætate provectus, id de sola Canonum ecclesiasticorum scientia velim accipere; non autem in ea latitudine, qua ad finem anni 311 dixit Baronius, quod non tantum valde imbutus fuit Theologicis facultatibus, sed etiam Jurisprudentiam apprime calluit.

[25] Vt ut sit, revertor ad Nazianzenum, Athanasii studia progressusque exponentem his verbis: [sed sacrarū litterarum] Veteris & novi Testamenti libros omnes ita permeditatus, ut ne unum quidem quisquam alius, non modo contemplationis sed etiam egregiæ ac luculentæ vitæ divitiis augetur, mirificeque utrumque connectit, catenam vere auream, atque ejusmodi ut nequaquam a multis connecti queat: hanc nimirum rationem iniens, ut & vita duce ad contemplationem uteretur, & contemplatione vitam morumque elegantiam obsignaret … Sic porro nutritus & eruditus (ut nunc quoque eos oporteret, qui plebis Antistites futuri, magnumque Christi corpus tractaturi sunt) secundum grande Dei consilium ac præscientiam, quæ magnarum rerum materiam longe ante constituit, in magnum hunc Clericorum ordinem cooptatur, [Clericus ordinatur.] atque in eorum qui Deo appropinquant numerum adscribitur, ac sacrosanctæ stationis & ordinis honore afficitur: cunctisque Ecclesiasticorum graduum muneribus deinceps perfunctus, (ut quæ media sunt resecem) Alexandrino populo, quod idem est acsi dixissem, universo terrarum orbi, præficitur.

[26] Inter media, quæ resecanda sibi putavit Nazianzenus, censet Baronius non semper apud Alexandrum mansisse, [& absq; ullo ad eremum secessu,] sed profectum in eremum adhæsisse magno illi Antonio, idque existimat in hujus Vita ab ipso Athanasio significari. Verum nihil tale istic reperio, solum in præfatione legas, quod sæpe illum vidit. [2 p. 453] Testatur quidem Alexandrinus Clerus, per litteras Syllogo insertas, populi clamoribus postulatum fuisse Athanasium, nominantis eum per omnia optimum, sedulum, pium, Christianum. Ascetarum unum, & vere Episcopum: sed exaggeratus hic loquendi modus figuram quamdam continet similitudinis, non proprietatis. Sicut enim necdum tunc erat Episcopus Athanasius, sed solum indicabatur aptus qui esset; sic nec Asceta fuit unquam in eremo, sed in medio populi, [manet in familia Alexandri Ep.] quoad exercitationem virtutis, Ascetis ipsis comparandus dicebatur. Maneat igitur absolute & citra restrictionem verum quod dixit Sozomenus, Athanasium, jam inde a primis sui Clericatus annis, Alexandro ὁμοδίαιτον καὶ ὑπογραφέω commensalem scribamque domesticum fuisse, & quamdiu vixit a carißimi Patris convictu numquam receßisse.

[27] Duæ porro res Alexandri Pontificatum vehementer exercuerunt, in quibus partes suas egisse Athanasium, scribendo sui Episcopi litteras negotiaque tractando, dubitare non possumus. Ipse de re utraque sic habet in Syllogo. [1 p. 777] Meletium, Episcopum Ægypti nominatum, multis convictum criminibus, & imprimis quod idolis sacrificasset, in communi Episcoporum Synodo deposuerat Petrus, [ejus scriba & adjutor contra Meletii schisma,] ante persecutionem Episcopus, & in persecutione Martyr declaratus; (quod circa annum CCC fecisse potuit) ille vero non ad aliam Synodum confugit, neque eorum successoribus se studuit purgare, sed schisma fecit; & qui Lycopolitani Episcopatus jure exciderat, in universa Ægypto potestatem sibi arrogans, suæque factionis Episcopos & Clericos ordinans, primo Petrum, deinde ejus successorem Achillam calumniatus est, & post Achillam Alexandrum … Dum autem hæc ageret Meletius, ejusque conatibus strenue sese opponeret Alexander, prout ad XXVIII Februarii est deductum; etiam Ariana hæresis emersit, ea scilicet ratione quam Theodoretus lib. 1 Hist. eccles. cap. 2 declarat his verbis.

[28] [& hæresim Arii.] Arium, numero Presbyterorum adscriptum & cui concredita erat sacrarum expositio scripturarum… suggestionibus suis oportunum nactus Diabolus, veritatis inimicus… persuasit illi, ut Apostolicæ Alexandri doctrinæ aperte resisteret. Nam ut hic, sacrarum litterarum disciplinæ obsecutus, Filium Patri honore parem ejusdemque cum eo esse substantiæ docuit; sic ille, contra veritatem manifeste pugnans, eum creatum & factum affirmavit…atque ista non in ecclesiis solum, verum etiam extra in circulis. & congressibus hominum disserere cœpit; per ædes quoque circumcirca grassari, ut quos posset in istorum errorum laqueos induceret. Alexander igitur, doctrinæ Apostolicæ Patronus, primum hortatione & consilio eum a sententia deducere tentat: ceterum ubi Corybantum more insanire vidit, & impiam doctrinam palam prædicare, de dignitate Sacerdotali dimovet, Euangelii præcepto obsecutus, Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum & projice abs te.

[29] Cum vero nihilominus pergeret Arius, ambitionis æstu incensus, [cujus damnationi, in Concilio Alex. factæ & per epistolas vulgatæ,] ut ait idem cap. 3. eos quos pestifera in Deum blasphemia irretierat in unum cogere, & separatim conventus celebrare, Alexander impiam ejus blasphemiam Ecclesiarum Præsidibus per epistolas significavit. Harum unam ad cognominem gentilemque sibi Alexandrum Constantinopoleos Episcopum, qua perniciosi Arii conatus perspicue explanantur, proponit Theodoretus cap. 4. Epiphanius hæresi 69 affirmat, omnes numero septuaginta apud studiosos sui temporis servari. Præcipua autem est, quam habet Socrates lib. 1 cap. 3 ad omnes ubique gentium in Ecclesiæ ministerio conjunctos; qua causas reddit, cur ipse cum aliis fere centum Ægypti & Libyæ Episcopis, in unum convenientes, Ario & fautoribus atque asseclis ejus anathema denuntiarit.

[30] Est hæc Epistola eo etiam notabilior, quod in historia Concilii Niceni, Gelasio Cyziceno adscripta, addantur eidem subscriptiones Presbyterorum & Diaconorum Alexandriæ & Mareotidos, [subscribit Athanasius Diaconus an. 320] consentientium prædictis & dejectioni Arii, eorumque qui cum ipso impie sentiunt: ubi inter Alexandrinos Diaconos quarto loco invenitur Athanasius Diaconus similiter consensisse, haud dubium quin hic noster, Diaconus adhuc post annum CCCXX quando celebratam esse Synodum Alexandrinam præfatam colligitur ex epistola S. Athanasii ad Episcopos Ægypti & Libyæ, quæ titulo 1 Orationis contra Arrianos haud recte insignitur, scriptaque est anno CCCLVI; ubi asserit quod Ariani [1 p. 305] ante annum trigesimum sextum hæretici declarati atque ab ecclesia submoti sint. Nam quod de judicio totius Synodi Oecumenicæ subjungit, videlicet Nicenæ, aliter intelligi non potest, quam quod hæc Alexandrinæ Synodi sententiam confirmarit: non quod ab illa usque ad tempus scriptæ Epistolæ anni fluxerint XXXVI.

[31] [Arianis econtra quaquaversum scribentibus, augetur dissidium:] Ceterum ad istam tot litterarum scribendarum diligentiam cogebat Alexandrum Arianorum impiger zelus; qui, mox a sententia Alexandriæ probata, censuerant sibi præoccupandam Episcoporum gratiam, legatosque miserant cum litteris de fide sua, flagitantes ut si rectum de Deo sentire ipsi viderentur, significarent Alexandro eumque placarent; sin autē, docerent quomodo credendum foret. Et hic conatus, inquit lib. 1 cap. 14 Sozomenus haud parum eorum causam adjuverat. Nam hac illorum opinione in omnes fere dispersa, ab omnibus passim Episcopis de ea disputari cœptum: quorum pars scripsere ad Alexandrum, ne admitteret Arianos in ecclesiam, nisi suam de fide opinionem abjicerent; pars autem oravit, ne ipsos repelleret.

[32] [& astu Eusebii Nicomediensis,] Præcipuus in his fuit Eusebius Nicomediæ Episcopus, vir illustris & magno in honore habitus in aula Imperatoris Licinii, Nicomediæ residentis, cujus uxorem Constantiam, Constantini sororem, prorsus obnoxiam sibi habebat, &, ut verisimilior habet opinio, cognatione satis propinqua attingebat. Hic eadem cum Ario sentiens, quodam tamen politices vafræ respectu, maluit Arianismi Patronus quam Magister videri; auctorque præcipuus fuit, ut tum ex Concilio in Bithynia coacto, pro Ario, tamquam recte sentiente, ad omnes Episcopos scriberetur; tum ex sententia alterius Synodi in Palestina, permitteretur Arius suos Alexandriæ conventus habere, ita tamen ut se subjicerent Alexandro, & ut de pace cum eo facienda agere non desisterent, quemadmodum plenius præcitato loco narrat Sozomenus.

[33] Per has concertationes succrescentibus in ecclesia Dei scandalis, Constantinus Imperator, post expurgatum a tyrannis Imperium victumque gemina pugna Licinium, [in Arii favorem inclinatus Constantinus,] nihil magis curans quam ut Ecclesiam quoque pacatam videret; statim ut Nicomediam appulit, & quæ Alexandriæ disceptabantur cognovit, primum quidem Alexandro & Ario scripsit eas litteras, quas libro 1 historiæ Ecclesiasticæ cap. 4 recitat Socrates indices, animi quidem omnino pientißimi, sed per Nicomediensem Eusebium haud leviter præoccupati contra Alexandrum, velut si, [Concilium provinciale Alexandriæ,] ob quæstiones momenti non magni & omni studio sopiendas, tantum turbarum excivisset: deinde misso Alexandriam Hosio Episcopo Cordubensi curavit Synodum illic cogendam, in qua de restauranda Ecclesiarum concordia deque celebratione Paschatis Catholica tractaretur. Quod ubi parum e sententia succeßit & Hosius re infecta rediit, scripsit ad Episcopos quaquaversum omnes, ut ad universale Concilium, Niceæ in Bithynia celebrandum, [tum œcumenicum Niceæ agi jubet.] convenirent. Convenerunt autem supra trecentos: qui exceptis paucißimis, τὸ Ὁμοούσιον recipientes, Consubstantialem Patri Filium pronuntiarunt; ipso etiam Nicomediensi Eusebio & asseclis ejus in eamdem fidei profeßionem consentientibus; sed hoc quam parum sincere ab iis factum esset, cito apparuit.

[34] Hæc ita breviter perstrinxisse satis est, quia ab Ecclesiasticæ historiæ scriptoribus sic tractantur, ut quid proprie gesserit Athanasius nemo exprimat. S. Gregorius Nazianzenus dicit, quod nondum in Episcoporum allectus numerum, [In quo Athanasius Archidiaconus Alexandri,] verum primi Ordinis inter eos qui simul cum Episcopis convenere, morbum, quantum in se fuit, compescuit. Gelasius Cyzicenus in historia Concilii texit Catalogum Sanctorum Episcoporum per quos sancta magna & universalis Synodus Niceæ coacta, misit omnibus in toto orbe terrarum Dei Ecclesiis, quæ ab ipsis per Spiritum sanctum in ea fuerant constituta: & ait quod id facere jussus fit Alexander cum Athanasio tunc Archidiacono, Ecclesiis per totam Ægyptum, Libyam & Pentapolim & regiones finitimas usque ad Indiæ provincias. [decreta cum eo publicare jussus,] Etenim quod esset vir acris ingenii & in Ecclesiasticis negotiis apprime vigilans, satis innotuerat, inquit Rufinus cap. 14; utpote cujus suggestionibus hæreticorum doli ac fallaciæ vigilantes detegebantur.

[35] Imprimis autem hic audiendus est S. Cyrillus: qui uno post seculo Episcopus Alexandrinus etiam ipse fuit. Hic cum in Epistola I ad Solitarios comprobare intenderet, sacram Virginem Mariam absq; hæsitatione vocandam Deiparam, idque probasset auctoritate petita ex Athanasii libro de Sancta & consubstantiali Trinitate, [præcipua in æstimatione Patrum fuit,] Idoneus sane hic vir est, inquit, apprimeque dignus, cui intrepide fidem adjungere, quemq; tuto sequi liceat. Quo enim pacto illustris ille ac celebris Pater, qui in sacra illa magnaque Synodo Nicæna in tanta omnium admiratione habitus est, a veritatis tramite aberraret? Nam etsi per id tempus Episcopi munus nondum sustineret, sed adhuc inter Clericos ministraret: attamen, propter præclaram indolem vitæq; insignem probitatem, a beatæ memoriæ Episcopo Alexandro assumptus tunc fuit. Versabatur autem cum sene, tamquam filius cum patre, ad quidvis utiliter conficiendum sese ducem præbens, & in omnibus quæ agenda forent commodam viam ostendens. Sozomenus porro cap. 16 lib. 1 etiam distinctius loquens ait, quod Athanasius, tum adhuc Alexandrinæ Ecclesiæ Diaconos, maximam partem deliberationum visus est sustinere: quarum hic fuit exitus, quod quidem ad rem nostram attinet, ut sicut in sua Apologia ait ipse Athanasius, [1 p. 777] Ariana hæresi anathemate damnata Arianisque rejectis, Meletiani aliquo modo recepti sint.

[36] Initium Concilii sumunt aliqui a die XX mensis Maji: quod de consultationibus, ad Synodales seßiones præviis, [duravit Concilium tribus mensibus,] intelligi non incommode posset; deque eo tempore, quod Episcoporum inter se criminationibus mutuis offerendisque Imperatori libellis tritum constat: ipsarum autem initium Actionum videtur Baronius accuratißime expressum invenisse, in sua pervetusta collectione Cresconiana, ubi sic legit: Factum est Concilium apud Nicæam, Metropolim Bithyniæ, a die XVIII Kal. Julias ad diem VIII Kalendas Septembris, Paulino & Juliano Consulibus, qui annum notant nobis CCCXXV, Constantini vicennalibus insignem. [anni 325, finitum 25 Augusti,] Fuerunt quidem qui pro tribus mensibus sedentis Synodi totidem annos obtruderent, hosque vel cum prænominatis Consulibus finirent vel ab eisdem auspicarentur: sed ea exerratio tam manifesta est, & istius temporis historiæ utramvis in partem tam evidenter repugnat, ut confutari non mereatur. Trimestri autem eo sic constituto, reliquæ chronologiæ, tam ante quam post ordinandæ, lapis ut sic dicam angularis habetur, cui temporis utriusque acta adnectantur. Hinc in ea quæstione, quæ de anno victi profligatique Licinii magnis utrimque auctoribus agitatur, [fere biennio post victum Licinium.] fueritne hodiernæ æræ CCCXXIV, an solum CCCXXIII, posterior hæc præplacet. Cum enim clades Licinii ultima ad Chalcedonem solum contigerit die XVIII Septembris, non videntur tam multa, quæ post illam & ante Concilium sunt Acta, commode posse compingi intra arctum mensium dumtaxat octo vel novem spatium. At si annum adjeceris, commode fluent omnia; dicique poterit, diversum civilis & consularis anni exordium dedisse occasionem, ut confunderentur alicubi characteres, quibus Licinii depositionem auctores adnectunt.

[37] Socrates lib. 1 cap. 9 citat Synodicum Athanasii Episcopi Alexandrini, [De eo librū scripsit Athanasius, qui periit,] in eoque dicit haberi nomina omnium sigillatim qui Nicææ convenerunt, cum titulo suæ cujusque provinciæ & civitatis: qui liber utinam superesset! vix enim nobis possumus persuadere, ipsum aliud nihil fuisse quam libellum Canonum, ibi pro ecclesiastica disciplina conditorum, qualis in Conciliorum collectionibus extat, & quidem variis canonibus destitutus, quos sancti Patres nonnulli allegant ut Nicææ conditos. Existimo ego, ut postea Athanasius scripsit de Synodis Ariminensi & Seleuciensi, sic nunc scripsisse de Nicæna historiam, appretiabilem auro si conservata fuisset. Iacturam hanc supplere potuisset antiquißimus ille liber, continens dicta, facta, & ordinata sacrosancti istius conventus, descripta in membranis, quas fecerat divinus ac fama celebris Dalmatius, qui fuit in illustri Cyzicenorum metropoli sanctæ & Catholicæ Ecclesiæ Episcopus; [æque ac scripta Dalmatii Ep. Cyziceni,] quas in paterna domo Cyzici repertas, & a se studiose perlectas scribit Gelasius Cyzicenus, cum diu postea factus Archiepiscopus Cæsariensis in Bithynia, ex memoria rerum quondam a se ibi lectarum & observatarum, itemque ex Eusebio, Rufino & aliis, potissimum autem ex valde antiquis quaternionibus Joannis cujusdam Presbyteri, viri senis & scribacissimi, compilavit prædicti Concilii historiam, tempore Basilisci Imperatoris circa annum CCCCLXXVI. [& Ioannis Presb. de eodem argumento.] Verum nec iste Dalmatii liber, nec Ioannis quaterniones supersunt; ipse autem Gelasius nimium videtur Eusebio tribuisse, ad obtegendam suam suarumque partium Arianis faventium confusionem intento. De Dalmatio autem possemus credere Nicæam venisse cum suo Episcopo Theona, sicut eodem venit Athanasius cum Alexandro, & fide atque intentione simili scripsisse.

CAPUT III.
S. Athanasii concors electio ad Episcopatum, & in eo virtutes.

[38] Nondum quinque menses, a finita scilicet Nicæna Synodo, præterierant, cum B. Alexander mortem obiit, inquit ipse in Syllogo S. Athanasius. [1 p. 777] [S. Alexandro mortuo, non in Februario,] Obiit igitur mense Ianuario Alexander; esto alio mense, aliaque quam mortis die colatur, uti ejusdem Sedis alii plures, ac nominatim S. Achillas decessor immediatus, qui colitur VII Novembris, obiit autem aliquo longe anteriori mense, & S. Proterius, anno CCCCLVII circa Pascha vel ipso Paschali die XXI Martii occisus, qui colitur XXVIII Februarii. Fuerit forte XXVI Februarii ordinatus Alexander: idque confirmari videtur ex Historia Nicæni Concilii, Gelasio Cyziceno attributa, ubi dicitur, quod a cæde S. Petri, mense Novembri facta, anno transacto (toto scilicet aut fere toto, quo Episcopatus propter persecutionem vacavit) ordinatur in sede sancti Martyris Achillas: cum autem hic mensibus tantum quinque supervixisset (Epiphanius tres solum videtur ponere, Theodoretus indefinite modicum tempus habet) suscepit Sacerdotii primatum Alexander: quidni illo quo colitur die?

[39] [nec in Decembri,] Vt ut sit, non obiit mense Decembri Alexander, adeoque nec bene creditur S. Athanasii successoris Ordinatio fuisse VI Kalendas Januarii, uti ad genuinum Bedæ Martyrologium II die Maji, additur in MS. Ecclesiæ Vaticanæ S. Petri. Coluntur a Græcis communi festo, XVIII Ianuarii sive XV Kalendas Februarii, SS. Athanasius & Cyrillus Alexandrini Episcopi; hinc factum videtur ut ex alicujus antiquioris errore Vsuardus & Ado, quos secuti alii, S. Cyrilli memoriam ad XXVIII seu V Kalendas retulerint. Simile quid potuit obvenisse Athanasio, & novo deinde librarii vitio, pro V Kalendas Februarii, [sed in Ianuario, sufficitur Athanasius,] in illud MS. Vaticanæ ecclesiæ irrepsisse VI Kalendas Februarii. Quæcumque autem fuerit Græcis causa istorum duorum Sanctorum cultum tali die conjungendi; verosimili conjectura dici potest XVIII Ianuarii fuisse S. Athanasii Natalem, non quidem in cælis (obiisse enim II Maji dicendus) est, si colitur aliquo quo obiit die, ut infra probabitur) sed in Episcopatu. [forte 18 ejusdem;] Sic enim scimus locutas de Episcoporum Ordinationibus antiquitus Ecclesias: & quemadmodum solebant hunc suum Natalem quotannis celeberrime agere Episcopi dum viverent, exemplo ab Imperatoribus sumpto, ita sæpe contigit, quod jam indicavimus, eum etiam post mortem remanere festivum, subinde præ ipso obitus die.

[40] Hæc de tempore succeßionis. De modo audiendus imprimis est Apollinarius Syrus, scriptor coævus, idem verosimiliter de cujus magna cum S. Athanasio familiaritate plura dicentur infra. Hic in aliquo scripto suo, quod nunc quidem excidit, vidit autem transcripsitque Sozomenus lib. 2 cap. 16, ita loquitur: successit in Episcopatu Athanasius, multa quidem fuga usus, sed Deo providente repertus: utpote is de quo per divinam revelationem præmonstratum erat beato viro Alexandro, quando Deo commendabat Episcopatum, [juxta revelationem S. Alexandro morituro factam,] non alium quam hunc successorem ejus fore. Cum enim ex hac vita vocaretur, essetque jam morti vicinus; Athanasium, qui neutiquam aderat, nominatim appellat: atque, ubi ejusdem nominis alius vocanti respondisset, tacuit ipse, ut qui hunc minime vocaret; deinde iterum nomen istud appellat. Dum autem hoc sæpius fieret, ille quidem qui aderat tacuit, constabat enim vocari absentem; Beatus vero Alexander, quasi prophetico spiritu increpans, [de eo absente aut latente,] subintulit; Æstimas effugisse te, Athanasi: non sane effugeris, agonem scilicet indicans, ad quem vocabatur.

[41] Aberat ergo Athanasius, & siquidem aberat ab ipso Alexandro missus ad Comitatum, sicut habet Epiphanius, verosimiliter eo missus erat propter Ioannem, quem contra Synodi Nicænæ decreta designaverat sibi successorem Meletius; aliosq; Meletii asseclas, qui more canum, nonobliti vomitus sui, rursus Ecclesias perturbare inceperant, uti de iis in Syllogo queritur Athanasius. [1 p. 777] Verum sive ex hac, sive ex sola declinandi Episcopatus causa, aberat Alexandria Sanctus; non tam procul aberat, quin tempore electionis. statim post Alexandri mortem fieri cœptæ, vel intra vel circa urbem absconditus ageret; citoque repertus, fuerit communi consensu ordinatus, uti mox ex ipsius Alexandrini Cleri testimonio apparebit. Neque enim audiendus hic Epiphanius, hæresi 69 scribens, quod Alexandro successit Achillas … & Achillæ post tres menses B. Athanasius. [brevi tamen invento:] Hunc certe errorem manifeste redarguit ipse Sanctus, pluribus locis Petrum, Achillam, Alexandrum, velut eodem ordine prægressos, nominans. Tali tamen errore admisso, consequens erat ut Epiphanius, sciens non esse in Alexandrina Ecclesia consuetudinem, ut Episcopo moriente differretur successoris electio & ordinatio, excusaret neceßitatem qua electus erat Achillas, non autem continuo, is qui ex Deo vocatus erat & a B. Alexandro decretus, Athanasius.

[42] Eumdem errorem ipsi etiam Ariani refutant, dicentes juxta Sozomenum loco citato, quod Alexandro mortuo communionem inierint inter se, [qui non per dolum suffuratus ordinationem,] tam qui Alexandri quam qui Meletii partes sectabantur; & ex Thebaide totaque Ægypto convenientes Episcopi quinquaginta quatuor, conjurarint suffragatione communi eligere eum qui Alexandrinæ Ecclesiæ præesse deberet: quosdam vero ex iis septem numero, violato jurisjurando contra omnium sententiam suffuratos esse ordinationem Athanasii, cujus communionem multi propterea ex populo, multi per Ægyptum Clerici declinarint. Hæc eadem illi, quibus nullum mendaciorum genus reformidandum videtur, Imperatoribus scripsere. Nos autem, inquit Synodus Alexandrina in Syllogo, [1 p. 726] econtra testamur, cum tota civitate & universa provincia, omnem multitudinem populumque totius Ecclesiæ in unum coactum, [sed postulatus a populo fuit,] quasi in speciem unius corporis animæque, clamoribus vociferationibusque postulasse, ut Athanasius Ecclesiæ daretur Episcopus, idque publicis votis a Christo expetisse, nosque ut faceremus per multos dies ac noctes jurejurando obtestatos fuisse; cum interea nec ipsi ab ecclesia discederent, neque nobis discedendi facultatem permitterent…

[43] Porro quod nostrum plerique, sub omnium oculis acclamationibusque Episcopum creaverint Athanasium, nos ipsos in testes offerimus: quibus ut auctoribus ordinationis fides major haberi debet, quam istis qui tunc aberant & nunc mentiuntur … Deinde, [& magna omnium gratulatione exceptus,] regerentes Eusebio Nicomediensi suæmet promotionis incertitudinem seu potius invaliditatem, redeunt rursus ad Athanasio objecta commenta; & prorsus ejusdem vanitatis cum superioribus sunt, inquiunt, fuisse in Athanasii introitu seditiones, luctus, populorumque lamentationes, indigne ferentium illius creationem. Nihil ibi tale contigit, sed prorsus contraria omnia; gaudia scilicet animorumque alacritates; & populorum, videre hominem desiderantium, accursus; lætitiæque & gratulationes ad Dominum per ecclesias. Ministri autem & Clerici ita eum intuebantur, ut & animis gaudium conciperent, & illum diem omnium faustissimum arbitrarentur. Nostram autem, qui Episcopi sumus inenarrabilem lætitiam, quid opus est scribere? cum jam antea testati simus, quidquid ei acciderit nobis accidisse videri. [1 p. 727, 1 p. 728]

[44] Neque satis constituere possum, inquit S. Gregorius Nazianzenus in encomio Athanasii, [tamquam Ecclesia certissimum columen.] acceperitne sacerdotium, ut præmium virtutis, an ut vitam fontemque Ecclesiæ? Hanc enim oportebat, veritatis siti languentem ac prope confectam, Ismaëlis instar, potu refici; aut velut Eliam, refocillari ex torrente, ægreque spirantem revocari ad vitam; & semen Israëli relinqui, ne velut Sodoma & Gomorrha efficeremur. Propterea nobis jam jacentibus cornu salutis erectum est; lapisque angularis, nos & secum & inter nos opportune constringens, injectus est; aut ignis, malæ & vitiosæ materiæ purgator; aut ventilabrum, quo a gravibus dogmatis levia discernuntur; aut gladius, vitii radices succidens; Deique Filius belli socium nanciscitur, & Spiritus invenit hominem qui pro ipso spiret. Sic igitur atque ob eas causas totius populi suffragiis, non autem secundum perversum exemplum quod postea inolevit, neque per vim ac cædem, sed Apostolice & spiritualiter ad Marci thronum evehitur, non minus pietatis quam primariæ Sedis successor…

[45] Posteaquam autem ad hunc modum Præsul designatus est, [eum a virtutibus Episcopo congruu laudat Nazianzenus,] ad eumdem quoque modum administravit imperium. Non enim simulatque ad thronum pervenit, velut qui tyrannidem quamdam aut hæreditatem insperatam acceperunt, statim ob rerum copiam elatus est insolentia: hoc enim adulterinorum Præsulum est … qui plura pro suis quam pro populi ignorantiis sacrificia debent, ac prorsus duorum alterum peccant, ut vel ultra modum faciles ignoscant aliis, quia ipsi venia egent; vel acerbius utantur imperio, ad sua ipsorum tegenda peccata. Quorum utrumque fugiens Athanasius, vita quidem sublimis erat, sed humilis animo; & ea virtute ut ad ipsam nemo aspirare posset; comitate tamen tanta, ut ad ejus congressum omnibus facilis pateret aditus; clemens, alienus ab ira, miseratione præditus, sermone jucundus, moribus jucundior; forma Angelicus, sed animo magis: in objurgando placidus, in laudando vim habens eruditricem; sic utrumque temperans, ut neutram virtutem immoderatione labefactaret; sed correctione uteretur paterna, laudatione magistrali; neque dissolutus in lenibus, neque austerus in gravibus; sed his discretionem, istis prudentiam adhiberet; utraque vero in eo essent infima, si figuram dictionis spectes, sufficientia tamen ad instructionem; & minimum quidem haberet de virga, propter modestiam sermonis; minus etiam de sectione, propter ipsius virgæ moderatissimum usum.

[46] [velut qui Christi exemplum & Pauli regulam in se expresserit,] Quid autem opus est hominem describere, quem Paulus antevertens depinxit, partim cum magnum illum Pontificem cælos penetrantem laudat (illuc enim usque ascendere audet oratio, siquidem Christos didici esse eos qui secundum Christi præcepta vivunt) partim cum Timotheo, in ea quam ad ipsum scribit Epistola, leges statuit; eum qui Ecclesiæ Antistes futurus est, sermone fingens atque efformans: nam si leges eas, velut regulam quamdam huic, cujus laudationem teximus, viro admoveas; quam recta sit, liquido comperies. Agite ergo & mecum, sermonis inopia laborante, dividite partes laudationis: etenim multa prætermittere cupio; sed aliud me post aliud trahit; &, tamquam in corpore partibus omnibus æque pulchro, quidquid occurrit videtur pulchrius, & orationem ad se convertit.

[47] Agite, inquam & egregias illius dotes persequimini, qui illarum & laudatores & testes existitis. [& omnes hominum ætates atq; conditiones,] Præclarum inter vos certamen suscipite, viri simul ac feminæ, adolescentes & virgines, senes & juvenes; Sacerdotes & laici, monachi & cœnobitæ, qui in contemplatione quique in actione versamini. Alius laudet studium ejus, in jejuniis & precibus tam assiduum, velut si corporis expers fuisset: alius vigiliarum & psalmodiarum constantiam; alius egentium curam ac patrocinium; alius ut vel superbis restiterit, vel ad humiles se dimiserit, narret. Virgines laudent pronubum, Matrimonii jugo constricti moderatorem, instructorem Solitarii, in communi vita positi legislatorem, viæ ducem simplices, contemplativi Theologum; [sigillatim invitat ad eumdem commendandum.] hilares frȩnum, calamitosi solatium; canicies baculum, juventus disciplinam; paupertas largitorem, custodem divitiæ. Videntur mihi quoque defensorem viduæ, pupilli patrem, inopes pauperum studiosum, hospitalem hospites, fraternitatis dilectorem fratres, ægrotantes medicum cujuscumque morbi ac medicinam, sani conservatorem valetudinis; omnes denique efferre eum laudibus, qui omnia factus est omnibus, ut omnes aut plurimos lucraretur. Hactenus Nazianzenus.

CAPUT IV.
Arianorum cum Meletianis conspiratio contra Athanasium. Ischyræ calumnia & retractatio.

[48] Qvæ superiori capite sunt relata, utcumque sint magna, [Infinita certamina Athanasii pro fide,] minimam esse laudum de Athanasio prædicandarum, agnoscit ejus encomiastes Gregorius, torrentem eloquentiæ hoc loco effundens, cui paucioribus verbis consonans Ruffinus, Hujus, inquit, tanti fuerunt pro Ecclesia agones, ut etiam de hoc videatur dictum, quod scriptum est; Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo. In hujus etenim persecutiones universus conjuravit orbis, & commoti sunt principes terræ: gentes, regna, exercitus convenerunt adversus eum: ille autem divinum illud conservabat eloquium, dicens, Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum; si consurgat in me prælium, in hoc ego sperabo. Hæc Ruffinus, incerta deliberatione æstuans quid teneat, quid omittat, dum tanta ac talia Athanasii gesta sunt, ut magnitudo quidem rerum nihil præteriri patiatur, multitudo vero cogat quam plurima omittere. Initium sumamus a verbis Synodi Alexandrinæ, in Syllogo relatis.

[49] Cum Arius, unde Ariomanitarum hæresis est conflata, post Nicænam Synodum, ab ecclesia per beatum Episcopum Alexandrum esset ejectus; Eusebiani, discipuli pariter & socii impietatis, semetipsos ejectos esse pariter arbitrantes, multis adhortationibus Alexandro scripserunt, ne Arium extra Ecclesiam relinqueret. Alexandro autem, ob pietatem in Christum, hominem impium non recipiente; [sub Alexandro ob non receptum Arium inchoata,] in Athanasium ejus Diaconum iras avertunt; tum quia eum assiduum esse apud Alexandrum haberique in pretio curiose advertebant; tum quia jam antea ejus pro Christo pietatem experti erant in Synodo Nicæna, ubi cum magna libertate contra Arianam hæresim disseruerat. Postquam autem Deus eum ad Episcopatum provexit, veterem jam olim malitiam refoverunt, veriti illius orthodoxam mentem & robur in repellenda impietate; conscientiaque vecordes, omnibus rationibus conspirationes in eum cœperunt coquere. [1 p. 725]

[50] Veterem malitiam refovisse Eusebianos, dicunt Alexandrinæ Synodi Patres: non enim primis Athanasii ad thronum evecti initiis exerere eam statim potuerant, destituti capitibus, [recruduerunt post Eusebii atque Theognii reditum ab exilio,] Eusebio Nicomediensi & Theognio Nicæno Episcopis, quod deprehensos communicare cum Arianis Constantinus Imperator, tertio post Nicænum Concilium mense, exules in Galliam amandarat, uti asserit Philostorgius lib. 1 cap. 10, & tribus ibidem annis detinuerat, uti idem ait lib. 2 cap. 7: quæ licet ita distincte dicantur ab alio nemine, teneri tamen posse videntur, & persecutionum S. Athanasio suscitatarum initium anno vulgaris Æræ CCCXXVIII adscribi. Tum scilicet, [anno 328;] persuaso de vera Eusebii & Theognii pœnitentia Imperatore, ejusque sorore Constantia forsitan adnitente, suis restituti Sedibus, cœperunt Episcopi, si qui contradicerent, insidias struere, & eorum loco inducere hæreticos in Ecclesias; ut, quando vellent, Synodos cogerent, eos quos ob id evexerant adstipulatores habituri; uti ait Athanasius in epistola de Synodis. [1 p. 890] Ita S. Eustachius, qui XVI Iulii a nobis commemorabitur, Antiochia; Gaza autem Episcopus Asclepas ejecti tandem eorum molitionibus sunt: sed prius adversus Athanasium comparatæ machinæ hunc in modum.

[51] Arianus quidam Presbyter, familiaris Constantiæ, atque ab hac moriente Constantino fratri commendatus, cum maximo in honore apud Imperatorem haberetur, ita emollivit illius animum, excusando Arium, [qui reducto in Constantini gratiam Ario,] quasi dissonum nihil a Nicæna fide sentiens per invidiam dumtaxat ab Ecclesia arceretur; ut ipsummet pro se dicentem audire Constantinopoli non abnuerit; acceptaque ab ea fidei, in speciem rectæ, confeßione, eumdem Alexandriam remiserit, ipso tempore quo Meletiani (quos quia aliquo saltem modo recepti erant & quietos & gratos esse oportebat) rursus ecclesias turbare inceperant. [1 p. 777] Cum igitur ab orthodoxis non reciperetur Arius; Meletianos, jam tumultuantes, sibi adjungendos ratus Eusebius, propugnator Arianæ hæreseos, ad illos litteras dat; [conjunxerunt sibi Meletianos:] magnisque promissis societatem & amicitiam clanculum init, sibique invicem rebus agendis tempus constituunt. Ita Athanasius ipse in Syllogo, cujus deinceps verbis a prima in tertiam personam traductis pergo reliquæ conspirationis progressum & exitum exhibere; paucis illustrandæ historiæ causa sub nota characteris diversi interjectis: quod semel hic monitum, hoc reliquo Commentario debet obversari lectoris animo; si tamen monendus lector fuit, in eo quod toto hoc opere servandum ipso ejus usu potest intelligere.

[52] [dein an. 33.] Inita igitur, quam dixi, cum Meletianis societate, anno CCCXXXI Eusebius, ne prius asperiora tentaret, quam videretur molliora adhibuisse conamina, primum litteras ad Athanasium hortatorias scribit de Ario recipiendo, sed ita ut sine scripto minaretur. [1 p. 778] Verum, ubi illi responsum esset, hæreseos inventores, veritati infestos, & damnatos ab universi orbis Concilio, minime recipiendos esse; Cæsarem inducit, ut Athanasio cum minis scriberet, ea ipsum expectare debere, quæ & postea passus est, nisi Arium reciperet. [cum Arium ad Constantini mandatum recepire] Pars autem epistolæ, quam detulerunt Syncletius & Gaudentius Palatini, sic se habebat: Cum igitur mentis meæ sententiam intelligas, omnibus qui Ecclesiam intrare postulant, aditum inoffensum præbebis: quod si prohibueris quemquam qui se Ecclesiæ participem velit, aut si excluseris ab ingressu, mittam continuo cum meis mandatis, qui te deponant & in alium locum deportent.

[53] Hic cum Cæsari scribens Athanasius eidem suaderet, [recusasset Athanasius,] nullam esse debere Ecclesiæ Catholicæ cum hæresi Christi impugnatrice communionem, tum demum, commoto haud leviter Imperatore, tempus obvenisse arbitratus Eusebius quod cum Meletianis constituerat; litteras ad eos scribit, ut scelera ea de Athanasio fingerent, quibus se adversus Petrum, Achillam & Alexandrum exercuerant. Sed cum plurima captantibus nihil reperiretur ex sententia Eusebianorum; per Isionem, Eudæmonem & Callinicum crimen ementiuntur de vestibus lineis, ad usum Ecclesiæ Alexandrinæ præstandis; quasi Athanasius canonem ejusmodi tributi Ægyptiis induceret, [hunc apud illum per Meletianos accusant,] & primus omnium exigeret. Sed id frustra fuit: Presbyteri enim ejus Apis & Macarius, qui ibi forte præsentes aderant, eos audiente Imperatore convicerunt de calumnia. Hic autem Isionem condemnavit, Athanasium vero ad se venire per litteras jussit; [sed frustra;] utique cogniturus causam Meletianorum, qui prohibitas sibi ab Synodo Nicæna ordinationes præsumebant facere; idque ut sibi per Imperatorem porro liceret, importune instabant; Athanasio contra nitente, & schismatis perniciosi radices extirpandas suadente.

[54] Recognita, Eusebius Meletianis auctor est, ne se moveant loco, [Constantino illorum calumnias rejiciente,] id est Nicomedia, ubi residebat Imperator, ipseque Episcopus totius machinæ motui præsidebat. Ex ejus porro consilio Meletiani rem apud Cæsarem novis criminibus tentant; accusantes Macarium de calice, qua de re pluribus agendum infra; Athanasio autem non quodvis crimen sed quod maximum omnium est imposuere, quasi hostis Imperatoris, crumenam auri, cuidam Philumeno, tyrannidem affectare insimulato, misisset. [1 p. 779] Imperator autem Psammathiæ, quod Nicomediense suburbium erat, palatio insigne, causa audita; illos quidem ut calumniosos rejecit; [& Athanasium laudatum remittente.] Athanasium vero redeuntem in patriam, remisit cum epistola … populo Catholicæ per Alexandriam Ecclesiæ scripta, qua & redarguit odiose rixantes, & Athanasium ipsis commendat, ut virum Dei, quem idoneum necessariumque arbitratus sit ut ipsis minister præesset in sacris, veluti, cujus in tuenda æquitate sedulitas, non indigna nec inepta nostræ pacificæ religioni, bonum salutaris doctrinæ semper foveat. [1 p. 781.]

[55] His ita actis, cum aliquantisper Meletiani quievissent, [Ischyras, Presbyterum se mentitus,] denuo infestius insurgentes, consilium tale inierunt, ut gratificarentur suarum operarum redemptoribus. Mareotis regio quædam Alexandrina est, ubi Meletius quondam schisma inducere non potuit. Cum igitur ibi ecclesiæ certis in locis essent, & Presbyteri synaxes in eis celebrarent, ac populus in quiete esset; Ischyras quidam, ut nequaquam Clericus, ita moribus improbissimus, conatus est sui pagi incolas decipere, jactans sese Clericum esse. Id ubi rescivisset ejus loci Presbyter, Athanasio, tum Ecclesias perlustranti, annuntiavit. Athanasius igitur illum ipsum cum Macario Presbytero ablegavit, [& Athanasii jussu per Macarium coërcitus,] ad Ischyram accersendum. Quem cum morbo decumbentem in cubiculo invenissent, patri injunxere ut filio denuntiet, ne tale quid, quod de eo ferebatur, tentaret. Ille autem ubi a morbo surrexisset, & ab amicis atque adeo suomet patre coërceretur, ad Meletianos confugit. Qui, re cum Eusebio communicata, istiusmodi calumniam composuerunt; calicem a Macario fractum, Arsenium autem Episcopum ab Athanasio interfectum esse: Arseniumque, ut calumnia succederet, [ad Eusebium confugit:] in abditis habent; quo, si nusquam appareret, occisus esse crederetur. Interim illi manum cujusdam, tamquam ex ejus corpore recisam, ad ostentationem circumferre; Ischyram, quem non noverant, ut Presbyterum celebrare; ut cum de calice loqueretur, auctoritate tituli commodior esset ad decipiendum.

[56] Ob hæc cum Ischyras reprehenderetur a suis, [dein facti pœnitens, ad calumniam fingendam] Athanasium lamentabundus adiit, nihil quidquam inquiens tale factum esse a Macario, qualia jactabant: sed se subornatum esse a Meletianis, ad istud flagitium comminiscendum: quapropter ista quoque scriptis protulit. Beato Papæ Athanasio Ischyras in Domino salutem. Quoniam accessi ad Te, Domine Episcope, volens de Ecclesia esse; tu vero objurgasti me ob ea quæ antehac locutus sum, quasi ego ultro id fecissem, ac non vi potius huc adactus essem; ideo hanc satisfactionem tibi scripto porrigendam putavi, ut cognosceres mihi factam vim esse, etiam inflictis verberibus ab Isaac & Heraclide, (erant hi schismatis Meletiani, Isaac Cleopatridos, & Heraclides Niciæ dicti Episcopi) & Isaac Letoïs, eorumque sociis. [1 p. 782] Ego autem, [fatetur se coactum a Meletianis.] Deum testem accipiens, pro excusatione dico, me nullius eorum quæ illi a te facta jactitant conscium esse, neque ullum calicem confractum scire, aut sacram mensam subversam; meque ad omnia ista contestanda ipsorum violentia esse adactum. Hæc igitur excusavi & scripto tradidi, … in præsentia Presbyterorum, Ammonis Dicellæ, Heraclidæ Pasci, Bocconis Chenebri, Achillæ Myrsenes, Didymi Taphosiris, & Justi a Bomotheo; tum Pauli, Petri & Olympii, Diaconorum Alexandrinorum; Mareoticorum vero Olympii, Ammonii, Pisti, Demetrii & Gaii. Hæc cum ita scripsisset Ischyras, rursum nihilominus eamdem accusationem jactitant adversarii, remque ad Constantinum Imperatorem deferunt.

CAPUT V.
Calumnia de Arsenio Episcopo occiso per Athanasium, & judicium hac de causa Tyri constitutum.

[57] [Accusatur Sanctus de occiso Arsenio:] Qvæ præcedenti capite de Ischyra, ipsius Athanasii verbis deducta dedimus; accuratius etiam refutata exhibebimus, una cum criminibus ceteris, ad judicium postea Tyri deductis: nunc de Arsenii cæde, quomodo hæc quoq; jam pridem fuerit falsitatis convicta, declarat in hunc modum Athanasius. [1 p. 782] Audierat jam antea Psammathiæ existens Imperator de calice, cum nos quoque præsentes ibidem essemus; quapropter repudiata adversariorum sycophantia, Antiochiam litteras ad Dalmatium Censorem misit, ut cognosceret de causa homicidii. Censor igitur perscribit ut pararem me ad criminis defensionem. Ego autem litteris acceptis, principio ejus rei nullam curam sumpsi, eo quod mihi conscius essem, nihil veri ab adversariis dici: sed tamen quia Imperator commotus erat, certiores ejus rei facio Consacerdotes per Ægyptum; & Diaconum amando, qui de Arsenio cognosceret, quem intra quinque vel sex annos prorsus non videram.

[58] Is, ut compendio loquar, primum quidem in Ægypto dum ibi occultaretur, repertus est; postmodum eumdem Tyri se abstrudentem nostri invenerunt: [sed hic invenitur vivus,] &, quod mireris, repertus deprehensusque noluit agnoscere se Arsenium esse, nisi in judicio a Paulo ejus loci Episcopo convictus: ab eo enim tempore, pudore impeditus, seipsum negare non est ausus. [1 p. 783] Id autem ideo faciebat, quod pacta Eusebio servata cuperet, ne se reperto argumentum fabulæ dissolveretur. Nec fefellit eum opinio sua. Cum enim scripsissem Cæsari Arsenium repertum esse, & in memoriam revocassē quæ de Macario Psammathiæ audierat; inhibuit judicium Censoris; litterasque misit, quibus calumnias in nos conjectas improbabat; Eusebianosque, ad se in Orientem venientes contra nos, re infecta abire jussit… Jam vero Arsenium ideo occultatum fuisse, ut cædem verosimilem facerent, [cum a Meletianis frustra fuisset occultatus,] testantur ejus familiares; quorum unus Pinnes, reperto tandem post longam vestigationem Arsenio, in hunc modum scripsit ad Joannem successorem Meletii, totius factionis caput, & sycophantiæ hujus auctorem. [1 p. 784]

[59] Dilecto Patri Joanni Pinnes, Presbyter Monasterii Ptemengyrceos in nomo Antipolita, salutem. Scire te volumus, Athanasium misisse in Thebaidem Diaconum suum, ut omnia scrutaretur, ad Arsenium quærendum. Primum autem obvii repertique Pecysius Presbyter, Silvanus Eliæ frater, & Paulus monachus Hypseles, confessi sunt eum apud nos esse. Id cum rescivissemus, curavimus illum in navim conjici, ut ad partes inferiores cum Elia monacho aveheretur. [ut ex ipsorū met litteris constitit.] Non ita diu post Diaconus, cum nonnullis superveniens & Arsenium quærens, in nostrum Monasterium irruit: verum illum, ablegatum jam ad partes inferiores, quemadmodum dixi, non invenerunt; me autem, cum monacho Elia, qui Arsenium avexerat, secum Alexandriam deportarunt, Ducique nos obtulerunt. Ibi mihi minime licuit inficias ire, sed confessus sum eum vivere & interfectū non esse: eadem quoque monachus, qui eum avexerat fassus est. Hæc ideo tibi significavi, Pater, ut scires, Athanasium tibi accusandum non esse … res enim innotuit universæ Ægypto, neque celari potest.

[60] Scripta porro Imperatoris, de Arsenio incolumi reperto admoniti, ista sunt. [1 p. 785] Victor Constantinus, Maximus, Augustus. Papæ Athanasio. Litteris tuæ prudentiæ perlectis in eam veni sententiam, ut putarem te scriptis nostris adhortandum, [Itaque securum esse Athanasium Imperator jubens,] ut populum Dei ad modestiam induceres: meo enim in animo hæc inter præcipua habeo, ut & veritatem colam, & in mente justitiam semper conservem; iisque potissimum gaudeam, qui recta vitæ via incedunt. De istis autem omni execratione dignis Meletianis, immanibus inquam & nefariis hominibus, qui vesania correpti stupent, & solummodo invidia, æmulatione ac tumultibus ad scelera moventur, nefariam suam mentem declarantes, hoc solum dixerim: Vides eos homines, [calumniatores redarguit:] quos ipsi ferro interfectos ajebant, in medio versari & vita frui. Nam quod præjudicium eorum criminationibus possit opponi deterius, quodque tam clare eorum causam oneret? … Jam cum in hoc negotio tanta fuerit malitiæ eorum importunitas, certum habeant me ita decrevisse atque hujus esse sententiæ; si quid tale iterum moverint, non pro more Ecclesiarum, sed juxta leges publicas, me meapte opera causæ cognitionem suscepturum; ac deinde cognoscent, se non solum humani generis, sed divinæ etiam doctrinæ latrones esse. Deus te servet, Frater dilecte.

[61] Ut autem magis ostenderetur sycophantarum improbitas, ecce etiam Arsenius scripsit postquam inventus est, cum aliquamdiu latuisset. [1 p. 786] Quemadmodum enim Ischyras litteris confessus est suam calumniam, [scribit deinde etiam ipse Arsenius.] ita Arsenii litteræ evidentius illorum perversitatem coarguunt, dum scilicet declarant quam ipse ac sui Hypselitæ, quibus Meletianas partes olim secutis ipse Episcopus præerat, communionem aversarentur eorum, qui se ab Athanasio separarant. Et nos quoque, inquiunt ipse & Presbyteri ac Diaconi sui, [1 p. 787] diligentes pacem & unanimitatem cum Ecclesia Catholica, cujus tu per Dei gratiam Præsul es, volentesque ecclesiastico canoni pro veteri instituto subjici, scribimus tibi, Papa dilecte, promittimusque in nomine Domini nos deinceps non communicaturos cum schismaticis … neque citra tuam Metropolitæ nostri sententiam, [Athanasii communionē ambiens:] ullum de Episcopis aut alio dogmate communi & ecclesiastico decretum edituros, sed cessuros canonibus ante susceptis… Præterea obsecramus tuam humanitatem, ut nobis quam primum rescribas, & de nobis ad nostros in sacris collegas, indicesque eis nos jam stare pristinis decretis, pacemque agere cum catholica Ecclesia, & regionum istarum Episcopis conjunctos esse; credimusque tuis precibus, & gratis & efficacibus apud Deum, istam pacem firmam indissolubilemque perpetuo futuram…

[62] Majus autem & liquidius argumentum, nos calumniis impetitos fuisse, Joannis pœnitentia demonstrat, cujus testis fuit ipse, Deo gratiosissimæ & beatæ memoriæ Imperator, Constantinus. [idem facit Ioannes Meletiana factionis caput,] Qui cum sciret qualia crimina ad se Joannes detulisset, litterasque ejusdem jam pœnitentis accepisset, in hunc modum scripsit. Ex animo mihi gratæ fuerunt tuæ prudentiæ litteræ: inde enim didici, quod maxime desiderabam scire, te omnem deposuisse pusillanimitatem, & cum Ecclesia (ut par erat) communicasse, & cum Athanasio Episcopo quam maxime reverendo in concordiam venisse. Certum igitur habeas te a nobis propter ista collaudari … His ita gestis accidit ut Athanasius Alexandro Thessalonicensi Episcopo scriberet, [& factum gratulatur Alexander Thessalon.] & suum Serapionem, latorem epistolæ, eidem laudaret ac commendaret: cui rescribens Alexander, hoc insuper adjecit; Dilectus noster Condiaconus Macarius exhilaravit me, Constantinopoli scribens, quomodo sycophanta Archap (qui & Joannes, teste Athanasio) convictus est vivum hominem, veluti interfectum, apud omnes prædicasse. [1 p. 785] Quod Alexandri istius testimonium, propter summam viri auctoritatem, suo etiam Syllogo Athanasius inseruit.

[63] Ita, faciente Deo ex tentatione proventum, ad aberrantium reductionem & dißidentium reconciliationem conversa est machina, [sed Ischyras non mansit in fide: mansit Arsenius,] ab Eusebianis contra Athanasium parata. Nam licet Ischyras numeribus & promißis, ad calumnias jam recantatas iterandum, seductus est ab Eusebianis: ejus tamen, cognati, quibus solis persuaserat se Presbyterum esse, fraude detecta, catholicæ communioni semper conjuncti mansere, non facturi scilicet, si vel tantillum injuriæ accepissent a nobis, inquiunt Alexandrini Patres. [1 p. 735] Arsenius non modo non rediit ad Eusebianos, neque subscripsit condemnationi Athanasii (quod tamen assensit Socrates lib. 1 cap. 21, merito addens prope incredibile videri posse, ut cui ferebatur ab Athanasio illata mors, hic eumdem abdicarit vivus) sed perseveravit in communione & amicitia Athanasii constans, prout testantur prædicti Alexandrini Patres, anno post hæc quarto, Christi CCCXXXIX. Papa etiam Iulius epistola, anno CCCXLI scripta, hoc idem confirmat. Denique invenitur subscriptus Concilio Sardicensi, quasi Deus eum ideo voluisset vivere diutius, ut hominum oculis quotidianum testimonium daret turpißimæ calumniæ, ab Eusebianis contra Athanasium ita impudenter reproductæ Tyri, quando nemo erat in Ægypto quin ejus falsitatem jam nosset.

[64] Ceterum in hac quoq; de Arsenio historia, per vulgi ora decurrente, non nihil immutasse, ut assolet, reperitur fama. Sunt enim qui narrent, Arsenium, [de quo alia minus vera sparsa fuerunt.] de quo tantus ubique sermo fuit, solum ad Lectoris gradum in Alexandrina promotum Ecclesia, cum ob enorme quoddam flagitium justas ab Athanasio pœnas formidans, fuga sese proripuisset, neque crederetur in conspectum hominum facile se daturus propter turpitudinem criminis, opportunum visum cui cædes & manus exectio adscriberentur: Nihilominus fallitur loco præcitato Socrates, quando dicit mera curiositate ductum Arsenium, tempore judicii de Athanasio instituti advenisse Tyrum, & ab Archelaï Consularis famulis deprehensum in taberna, ab ipso Archelao conquisitum conclusumque, & a Paulo Tyri Episcopo convictum, oblatum esse Athanasio. Iam enim vidimus ipsum a prædicto Paulo convictum esse, non quomodocumque, sed in judicio: quale si anno CCCXXXV fuisset Tyri exercitum, non potuisset Arsenii præsentia Eusebianos latuisse.

[65] Quid autem Ioannes? Cito ad ingenium rediit. Nam cum ipse suam de calice contracto sycophantiam agnovisset, ac proinde in communionem esset a nobis receptus, inquiunt Alexandrini præcitati, [1 p. 788] [quorum suasu imperator Concilium indicens.] animadvertens Eusebianos studiis animisque cum Meletianis coire, communemque factionem alere; ita tamen ut illos propalam adjuvare nollent, sed alias ad id personas rerumque prætextus quærerent; obtulit illis suam veluti in scena histrionicā operam, ad eam fabulam agendam cujus argumentum erat, Arianorum agon; primæ autem partes dramatis, Arianorum successus; assutela vero appendix, Joannes cum suis gregalibus; ut Arianorum studiosi, sub istiusmodi occasione & specie judicii, adversarios impietatis e medio tollerent, & impietatem loco religionis inducerent, Arianosque in Ecclesiis collocarent.

[66] Etenim Meletianis, ita ut supra dictum est cum pudore digressis, inquit ipse in Syllogo Sanctus, ne ita quidem Eusebiani quiescere potuerunt; eo quod ipsis non Meletiani, [quorum suasu Imperator Concilium indicens,] sed Ariani curȩ essent: veritiq; ne Meletianis conquiescentibus, destituerentur hujusmodi calumniæ histionibus, denuo eos exasperant in Athanasium, iterum indicendam Tyri Synodum Imperatori persuadentes. [1 p. 788] Nam Cæsaream Palæstinæ (ubi Episcopum agebat Eusebius, & alter Eusebius Nicomediensis) poterat omnia) venire Sanctus recusaverat. Sed nec Tyri quidem, [cogit Tyrum accedere Athanasium,] quo ad habendam Synodum missus est Comes Dionysius, Eusebianisque præsidium militare additum, comparuisset Athanasius; nisi severis ab Imperatore mandatis scriptum esset, ut adsit; atque adeo necessitas veniendi adjuncta, ut nisi veniret adduceretur invitus. Venit igitur cum Episcopis Ægyptiis quadraginta novem, ad sui Metropolitæ innocentiam laborantemque cum eo fidei orthodoxæ veritatem sustinendam, inter se & cum illo conjuctißimis.

[67] Ex Epistola, quam, durante adhuc conciliabulo, Presbyteri ac Diaconi Mareotici dederunt, Consulibus, Julio Constantio Illustrissimo Patricio, fratre Religiosissimi Constantini Augusti; [anno 335,] & Ruffino Albino; clarissimis & Deo gratissimis viris; [1 p. 795] Ex hac, inquam, epistola constare potest, anno Christianæ æræ CCCXXXV actam esse tragœdiam, quam enarrare aggredimur, & ipso an. XXX Constantini Imperatoris; per occasionem scilicet Episcoporum, ex toto Oriente invitatorum ad dedicationem Hierosolymitanæ ecclesiæ, proximo Septembri, qui Græcis inchoaturus erat annum CCCXXXVI, celebrandam. Nempe id agebant Eusebiani, [occasione dedicationis Hierosolymitanæ:] ut Athanasii subversio, quam moliebantur, eo præcipitaretur magis, quod veluti parergon hoc erat Episcopis alio festinantibus; tanto tamen evaderet celebrior notiorque, & justior, etiam videretur, quo major erat numerus judicantium. Hos cum Socrates sexaginta fuisse dicit, apparet de iis solis eum agere, qui ex parte Eusebii convenerant nominatim appellati: nam vel ex sola Ægypto, ut diximus, aderant cum Athanasio quadraginta novem, ut de aliis aliarum regionum taceam.

[68] Verum, ut Alexandrini Concilii verbis, utar, qua fronte talis conventus appellari potest Synodus, cui Comes præsedit? ubi spiculator apparebat? ubi Commentariensis, [ubi nulla servata est forma judicii ecclesiastici.] loco Diaconorum ecclesiæ, introducebat adventantes? ubi Comes verba faciebat, ceteri præsentes in silentio erant, vel potius Comiti obsequium suum accommodabant? ubi quod communiter Episcopis placuit ab illo impediebatur? [1 p. 728] Ille imperio utebatur, Episcopi a militibus ducebantur; vel potius jussis Eusebianorum sententiisque ipse Comes inserviebat. In summa, quæ species ibi Synodi, ubi vel cædes vel exilium, si Cæsari placuisset, constituebatur? … Si veluti Episcopi sese judices volebant esse, quid opus erat vel Comite vel militibus, aut edictis ad coëundum Imperialibus? Quod si Cæsare indigebant, & ab eo voluerunt robur accipere acta sua, quo jure ipsi judicium Cæsaris irritum fecerent? aut qua de causa, cum Cæsar Meletianos pronuntiarit scriptis calumniatores esse & nefarios, ob cædem de vivo homine confictam, Athanasium vero innocentissimum; ipsi Meletianos verum dicere, & Athanasium reum esse definiunt?

CAPUT VI.
Publica refutatio columniarum, Athanasio coram judicibus objectarum.

[69] Si quid in accusando Athanasio actum sit quȩras, admiratione longe maxima capiaris necesse est, inquiunt Alexandrini Patres: [1 p. 728] [Mulier stupri accusans Athanasiū,] sed dum ad atrociora properant crimina, prætermittunt comœdiam, in ipso accusationis exordio actam, quam Ruffinus lib. II cap. 17, ex eoque Theodoretus & Sozomenus narrant.Verba Ruffini hæc sunt: Prima introducitur accusatio mulieris cujusdam, quæ se diceret aliquando hospitio Athanasium recepisse, & ab eo noctu, nihil suspicantem, vim corruptionis esse perpessam. Introduci ad hoc jubetur Athanasius: ingreditur cum Timotheo suo, eumque monet, ut posteaquam mulier dicendi finem fecisset, se tacente, ipse ad ea quæ dixerat responderet. Cumque mulier ea quæ docta fuerat perorasset; Timotheus conversus ad eam, Vere, inquit, [convincitur eum ne nosse quidem.] mulier, ego mansi apud te aliquando? aut vim tibi, ut asseris, feci? Tunc illa, ut mulierum talium procacitas se habet, objurgans Timotheum, Tu, tu, inquit, mihi vim fecisti, tu in illo loco commaculasti castitatem meam: simul & conversa ad Judices, obtestari fidem Dei cœpit, vera se dicere. Tunc omnes ridiculosus pudor habere cœpit: quod tam facile, tacente eo, factio compositi criminis patuisset: nec tamen permissi sunt Judices habere de muliere quæstionem, unde hæc, per quos, aut quomodo fuisset compacta calumnia: quoniam judicandi libertas penes accusatores erat.

[70] Parum est in Alexandrinorum, quam dixi, pro Athanasio epistola hoc tam splendidum confusionis publicæ argumentum taceri: nec ipse quidem Athanasius ejus uspiam meminit, uti nec plurium aliarum minoris celebritatis accusationum quarum aliquas Sozomenus lib. 2 cap. 24 sic refert: [Plures alii de vi sibi ab eo illata queruntur,] Callinicus Episcopus & Ischyrion quidam ex factione Joannis (Ischyras hic est aliis ipsiq; Athanasio) accusaverunt Sanctum, quod calicem mysticum confregerat, quodq; thronum Episcopalem disturbarat; & ipsum Ischyrionem, qui erat Presbyter sæpe in carcerem concluserat: quin etiam quod nomine ipsius ad Hyginum Ægypti præfectum falso delato, quasi lapides in statuam Imperatoris conjecisset, vinculis constringendum curaverat. Itemque quod Callinicū, Episcopum ecclesiæ Catholicæ quæ est in Pelusio & conventus cum Alexandro agere solitum, abdicarit, nolens communicare cum ipso, nisi persuaderi sibi sineret, de fractione mystici poculi crimen esse falsum. Præterea quod Marco cuidam, qui fuerat Presbyterio abdicatus, Ecclesiȩ Pelusiacæ gubernationem commiserat; ipsumque Callinicum a militibus custodiri, verberibus cædi, & in judicium adduci effecerat. Porro Euplus, Pacomius, Isaac, Achilles & Hermȩon, factionis Joannis, illum insimularunt, quod ab eo vapularant.

[71] Denique omnes communiter ei objectabant, quod quorumdā perjurio ad Episcopatum ascenderat; [de ordinatione ejus subreptitia,] idque cum omnes Episcopi asseverassent, neminē debere prius ordinari quā crimina sibi illata diluerit; seq; ita in fraudem inductos, propterea ab ejus communione abstinuisse. Eum autem dedignatum esse causam suam persuadendo obtinere; sed vi cogendo homines & in vincula conjiciendo, suam in sententiam perducere conatum. Ad hæc crimen de Arsenio renovatum est: &, uti evenire solet in insidiis quæ de industria tenduntur hominibus, illi qui putabantur ejus amici esse, ex improviso accusatores extiterunt: quin etiam tabulæ legebantur, in quibus scriptæ erant vociferationes populi contra eum, [& a populo improbata;] perinde quasi plebs Alexandrina propter eū ad conventus in Ecclesia agendos venire renuisset. Athanasius autem jussus pro se respondere, sæpe in judicium ingressus, criminum sibi objectorum alia diluit, de aliis diem ad deliberandum postulavit. Pendebat autem animi magnopere, cum videret & accusatores ad Judicum nutum ac voluntatem sese accommodate, & multos contra se testes, partim ex Arianis, partim ex Meletianis, comparatos esse; & calumniatores, licet crimina falsa, quæ ipse refutaverat, retulissent, veniam tamen impetrasse.

[72] Hæc Sozomenus: qui cum & de muliere & de Arsenio objecta exposuisset, [deque aliis multis;] credo, inquit, eorum prius in Actis Concilii ideo non extare, quod res tam turpis tamque ridicula non esset in tabulas referenda: & ego credo, quia relata non erat, ideo minus dignam Athanasio visam cujus nominatim meminisset; uti nec aliorum minus pertinaciter ventilatorum criminum uspiam meminit; hoc unum in genere respondere contentus, Sunt ex Ægypto & Libya & Pentapoli Episcopi propemodum centum, [quæ Episcoporum suorum testimonio confutat Athanasius:] quorum nemo nos insimulavit, neque Presbyter ullus conquestus est, neque quispiam nobis ex populo obtrectavit. [1 p. 788] Sed Meletiani, a Petro ejecti, & Ariani, sic inter se partiti insidias sunt, ut isti accusationem, illi officium judicandi sibi vendicarent. Quomodo Ægypti Episcopi diluerint vitium Ordinationi S. Athanasii objectum jam supræ vidimus: circa Arsenium quomodo acta res sit, placet iterum ex Ruffino audire.

[73] [& Arseniū, cujus occisi manus ostentabatur,] Profertur facinus, seculis inauditum. Ecce, inquiunt, ubi nemo possit verborum præstigiis decipere: oculis res agitur: verbis cessantibus, brachium hoc te, ajunt, Athanasi, accusat excisum: hæc est Arsenii dextera, quam tu, quomodo & ad quos usus excideris, indicato. Tum ille: Quis enim, inquit, vestrum Arsenium noverat, ut hanc ipsius dexteram esse cognoscatis. Exsurrexerunt aliquanti, qui se dicerent optime scire Arsenium, in quibus nonnulli erant absque conscientia factionis. Orat dehinc Athanasius a Judicibus, ut hominem suum, quem negotium deposceret, jubeant introduci. Cumque introductus esset Arsenius, elevato ejus vultu, Athanasius Concilio & Judicibus ait, Hic est Arsenius: & allevans ejus nihilominus dexteram, [vivum ac sanum judicibus sistit.] Hæc est, inquit dextera ejus, hæc est & sinistra: hæc autem, quam isti offerunt, manus unde sit, vos requirite. Tunc velut nox quædam & tenebræ accusatorum oculis infusæ: quid agerent, quo se verterent ignorabant: ipsum etenim Arsenium restes, qui paulo ante scire se dixerant, confirmabant. Vetum, quia non judicandi sed opprimendi hominis causa Concilium gerebatur, fragor omnium repente attollitur: magum esse Athanasium, nec debere ultra talem hominem vivere: factoque impetu suis eum discerpere manibus parant. Sed Archelaus, qui cum ceteris ex præcepto Imperatoris Concilio præsidebat, ereptum eum de discerpentium manibus per occultos exitus eduxit.

[74] [qui cum non tunc primum sese aperuerit,] Ast quomodo Tyri, in eo temporis articulo, inventus est productusque Arsenius? Rem nusquam distincte & fideliter satis explicatam invenias. Nam ubi dicitur, fama judicii sua causa faciendi motus, clam se stitisse Athanasio, facturus quidquid juberetur; ibidem adjunguntur circumstantiæ certo falsæ, quod Lector ordinatus ab Athanasio, ne pœnas flagitii probrosi sustineret fuga & latebris sibi consuluerit, dones viri sancti discrimen evidens compulisset rursus venire in lucem. Veram jam pridem convicta erat calumnia, constiteratque Arsenium vivere, tum confeßione Pinnis qui eum absconderat, tum ipsiusmet adductione ad Episcopum Tyri; deinde cum sibi de Catholica communione placens, ut loquuntur Alexandrini, neque aliunde testimonia expectans ut vivus esse doceretur, ipse sese confessus est vivere, litteris ad Athanasium perscriptis: quibus & Imperatori probata fuit calumniæ falsitas. [1 p. 729] Cur igitur, inquies, cum aliis Ægypti Episcopis quadraginta novem, hunc quoque secum Athanasius non duxit, futurum innocentiæ suo testimonium evidens?

[75] Equidem existimo Meletianos, numquam ausuros fuisse rursum hanc causam suscitare, [videtur ex iterata custodia elapsus] nisi iterum in potestate habuissent Arsenium. Quod indicare mihi videntur Patres Alexandrini, cum ajunt: Nec puduit impios, hominem tanta intercapedine locorum & itineribus terra marique disjunctum, ab Athanasio occisum comminisci, cujus per illa tempora locus, ubi agebat, nemini mortalium cognitus erat; adeo ille, nullo dum attactus malo ab accusatoribus celabatur: quem, quoad licuit, in alium orbem transtulerant, occisuri eum libenter, ut vel homine vere extincto Athanasium convictum occidere vere possent. Sed divinæ hic providentiæ gratiæ agendæ, quæ nihil injusti invalescere sinit, Arseniumque sub oculis omnium produxit, dilucide sua præsentia calumnias eorum & figmenta retegentem. Ex quibus nobis verosimile fit, [rursus Tyrum advenisse.] Arsenium divino miraculo aut industria sua elapsum e custodia, clam omnibus advenisse Tyrum, & ab Athanasio tantisper occultatum fuisse, donec ipsummet sistendum judicibus opportunitas causæ & temporis, suaderent.

[76] Sed hoc nihil Athanasio profuit, inquit Ruffinus, quin oppressus calumnia, quasi verus homicida, in exilium denique ageretur. Cum autem diutius postea in vivis permanens Arsenius, [Quid postea finxerint Ariani tam de Arsenio,] præstigiarum opinionem sua nimis quam certißima vita dilueret; tum Ariani ad excusandos Meletianos, ne omnino sine fundamento viderentur suscepisse accusationem homicidii, satis fore crediderunt, si dicerent, Plusianum, unum ex Episcopis qui Athanasio parebant, mandato ejus Arsenii domum incendisse, ipsum alligasse ad columnam, loris verberasse, in ædiculam denique compegisse; at Arsenium per fenestram inde aufugisse, cumque esset conquirendus aliquamdiu abditum delituisse; & quia non comparebat, hominibus opinionem fuisse non sine causa allatam, eum mortem obiisse: quam ob causam Episcopi qui partibus Joannis favebant, illum ut virum illustrem & Confessorem quæsierint, remque detulerint ad magistratus. Ita ex postmodum fabricatis Arianorum excusationibus Sozomenus; quæ quam falso fingerentur, palam facere volentes Episcopi Ægyptii, Arsenius, inquiunt, nos nequaquam aversatur ut interfectores suos, aut ut injuriosos odit (nihil enim mali a nobis passus est) sed nostræ communionis avidus, in nostro grege conversari cupit, quod ipsius scripta declarant. [1 p. 729]

[77] Extat a Iacobo Gothofredo editum in lucem peculiare opusculum Photii, in ejus Bibliotheca hactenus desideratum, quo in epitomen contracti habentur libri duodecim historiæ ecclesiasticæ, [quam de muliere,] per Philostorgium Cappadocem hominem hæreticum compilatæ, a Constantini magni Ariique initiis, ad sua, id est Theodosii Iunioris, usque tempora; ubi jam dictus Photius, inter cetera quæ Philopseudes Cacostorgius de S. Athanasio portentose narrat, lib. 2 num. 12 calumniam de muliere sic invertisse illum ait, quasi ipsa ab Athanasio in Eusebium conducta fuerit, ut ab eo se imprægnatam profiteretur: cumque de adultero suo, num eum nosset, per ipsummet Eusebium esset interrogata, ita incongrue respondisse, ut veritate incipiente nudari, Eusebius omni calumnia potior apparuerit; Athanasius vero non modo non evitarit crimen ordinationis illegitimæ, sed contra dupliciter reus convictus fuerit de calumnia.

[78] Nempe pari fide antea n. II, impium istud mendacii instrumentum scripserat, [& ordinatione Athanasii.] Alexandro mortuo variantibus aliquamdiu suffragiis, Athanasium circa noctem obscuram, in ecclesiam quæ vocabatur Dionysii concessisse; occlusisque firmissime portis, a duobus quibusdam Ægyptiis ibi repertis ordinationem suam extorsisse, de eaque, velut communi civitatis consensu facta scripsisse Imperatori; qui fraude illa deceptus, possessionem Sedis confirmarit Athanasio, licet eum præsens Episcoporum caterva anathemati subjecisset. Ita nihil pensi habent heretici, ad factionis suæ tegendæ probra, cumulare mendaciis mendacia, quod in sequentibus dilucidius etiam apparebit.

CAPUT VII.
Resumitur calumnia de calice apud Ischyram fracto, eique probandæ delegantur in Mareoten adversariorum suspectissimi.

[79] Qvod attinet ad crimen mystici poculi a Macario comminuti, propter quod Tyrum is adductus in vinculis erat, & Athanasius agebatur reus; cum ipsemet Athanasius in Syllogo dicat, quod tota conspiratio in fingendo scelere ex litteris Ægyptiorum Episcoporum cognosci poterit; [1 p. 788] juvat eorumdem verbis uti, [Crimen hoc refutat Synodus Alexandrina,] & pro aliis quæ identidem allegantur scriptis originaliter integreque legendis, dimittere lectorem ad dictum Syllogum, cui & istæ litteræ, & aliæ plurimæ ad Athanasii expurgationem pertinentes, verbotenus inseruntur. Meletiani sunt, inquiunt, qui hic se accusatores præbent, homines prorsus fide indigni, utpote schismatici & hostes Ecclesiæ; neque ii novi aut recentes, sed vetusti jam olim a temporibus B. Petri Episcopi & Martyris, [declarans malam fidem Meletianorum,] cui insidias posuerunt; & Achillæ ejus successoris, quem calumniati sunt; & Alexandri, quem usque ad tribunalia Cæsaris accusando persecuti; & postremo ita meditandis criminibus exercitati, Athanasium invaserunt, nihil alienum a sua malitia facientes … quorum calumniæ antea inefficaces, nunc demum successum habuere, ex quo Eusebianos; in gratiam Arianæ impietatis, socios & patronos adepti sunt, pro qua tuenda, ut in multos alios Episcopos, ita quoque in Athanasium accusationes faciunt. [1 p. 731]

[80] Atqui locus ille in quo confractum poculum jactirant, [& quam falso Ischyras diceretur habuisse sacrum calycem,] ecclesia non erat; nec quisquam Presbyterorum eo loco vicinus; nec dies, qua id factum a Macario volunt, Dominica. Cum igitur neque ecclesia ibi esset, neque qui sacra faceret, neque dies hoc ipsum exigeret; quale, aut quando, aut ubi mysticum illud poculum fractum est? Pocula multa passim in ædibus atque adeo in medio foro haberi, nemini dubium est, quæ collidentem non impiant: mysticum autem poculum, quod impium reddit eum qui id ultro frangit, nusquam nisi apud legitimos Ecclesiæ Præsides invenias … Presbyter autem, [ac Presbyter esse,] qui fingitur adfuisse, est ille toties rumoribus jactatus Ischyras, qui neque ab Ecclesia ordinatus est Presbyter; neque, cum a Meletio constitutos Presbyteros Alexander in ecclesiam recipiebat, in eorum numero unquam habitus fuit. Quo pacto igitur Presbyter Ischyras, aut quo tandem auctore constitutus? [1 p. 732] Numquid scilicet a Colutho? id enim restat. Atqui Coluthum in gradu Presbyterii mortuum, omnesque ab eo ordinatos in laicorum ordinem esse redactos, adeo apud omnes constat, ut nemo de ea re dubitandum putet. Quomodo igitur homo privatus, & privatas ædes inhabitans, poculum mysticum sibi concreditum habuit?

[81] [licet ei postea ecclesia exstructa sit.] Sed illi hominem privatum, appellant Presbyterum; & in nostram injuriam, hoc nomen illi indiderunt; eidemque pro mercede calumniarum, ædificandæ ecclesiæ potestatem conciliarunt. Qui ergo per id tempus nullam habuit ecclesiam, nunc, ad compensationem sceleris obsequiique in accusando præstiti, ecclesiam accepit, forsitan etiam Episcopatu donandus: id enim passim jactat & minitans fremit. Talia, pro dolor! præmia per Episcopos accusatoribus & sycophantis deferuntur. Neque id immerito: quem enim administrum suæ libidinis habuere, eum, ut rerum consiliorumque socium, consimili Episcopatu dignum habuere … Impares tamen veritati, quamquam se modis omnibus communierant, eo quod Ischyras Tyri pro calumniatore habitus nihil probare posset, [Missi nihilominus qui rem examinarent,] & ipsa calumnia sua vanitate corrueret, judicium causæ suspensum voluere, donec de probationibus constaret. [1 p. 733] Promittunt igitur se aliquos ex suis Mareotim amandaturos, qui rem curiose scrutarentur: de quibus e vestigio vos docuimus, quod multis de causis essent rejiciendi; inprimis quod & Ariani essent, & propter Arianismum nobis propalam infensi.

[82] Verum illi, potentia magistratuum freti, clam emittunt Diognium, Marim, Theodorum, Macedonium, [& quidem maxime suspecti] annis ingeniisque putidos & venales: his addunt duos, ætate ac moribus juniores, Ursacium & Valentem, homines Pannonios, qui ab ultimis illis finibus Tyrum profecti sunt, ut sententiam in adversarium dicerent; & post tantum itineris, e Tyro Alexandriam contenderunt, nullo cum pudore quod se ex judicibus restes facerent: quia potius, omnibus insidiandi rationibus propalam susceptis, quosvis labores itineraque subiere, ut calumniam semel inchoatam absolverent. Hostes ergo Athanasii, Athanasio peregre detento, Alexandriam, in populum ecclesiamque debacchaturi, contendunt: imo, quod absurdius est, Ischyra accusatore secum adducto, accusatum Macarium non permiserunt sequi; sed Tyri captivum reliquerunt, quem antea sub ejusdem criminis prætextu sursum deorsumque raptaverant.

[83] Econtra dicebat Athanasius, supervacaneam esse Mareoticam legationem; neve simularent, quasi de iis quæ jam pridem meditati essent, [una cum accusatore Ischyra:] nondum satis disseruissent; neve dilationes quærerent, cum quæ se deprehendere posse speraverant, omnia jam in medium protulissent; ac proinde ipsos, rebus destitutos, tergiversationes aucupari. [1 p. 790] Quod si omnino Mareotica legatio necessaria videretur, ne saltem homines suspectos eo mitterent. Comes igitur, quantum ad suspectos pertinet, obtemperabat: verum illi idipsum tanto acrius fecerunt; quos enim ob Arianam hæresim rejiciebat Athanasius, eos illi omni ope eodem ablegarunt. Cujus rei indignitate commotus Alexander Thessalonicensis Episcopus, Dionysio Comiti & judicii Præsidi hanc scripsit epistolam.

[84] Clare video Athanasio calumniam strui, omnes enim quos recusavit, [quod licet improbaret Alexander Thessalon.] nescio quo modo illi emittere voluerunt, nullo nobis ejus rei indicio facto, erat enim decretum ut consultatio haberetur, quosnam eo amandare oporteret. [1 p. 798] Consule igitur illis, ne quid temere faciant. Venerunt enim ad me turbidi cum his verbis; belluas inhorruisse, & in proximo esse ut exiliant, eo quod sonitu strepituque consternatæ sint, audierintque Joannem nonnullos emisisse. Nosti porro Coluthianos, una cum Arianis & Meletianis, hostes Ecclesiæ esse. Isti nunc inter se, animis calculisque conciliatis, ingentia mala patrare possunt. Vide igitur quid utile sit, ne quid triste emergat; ne subjiciamur obtrectationi quasi nequaquam juste judicaverimus. Ea autem potissimum de illis suspicio est, ne peragratis Ecclesiis, quarum Episcopi hic sunt, per metum & vim totam Ægyptum perturbent, ut ita Meletianis Ecclesiæ tradantur, quod quidem agitari jam pridem animadversum.

[85] Huic suggestioni volens aliquid detulisse videri Dionysius Comes, Eusebianis scripsit in hunc modum. [ipseque Comes Dionysius,] Hæc ipsa erant quæ dicebam Domino meo Flacillo (Antiochenus hic erat Archiepiscopus, & si qua Tyri erat Synodi species eidem vel præsidebat reipsa, vel præsidere debebat) Athanasius insurget, dicetque, quos ipse rejecerat, eos ad illud negotium submitti; seque injuria tractari & circumveniri, vociferabitur. [1 p. 799] Hæc quoque eadem illa sunt, quæ Dominus animæ meæ Alexander suis epistolis nobis significavit. Verum ut sciretis ratione constare, quæ mihi ab illo perscripta sunt, ipsius epistolam, ut a vobis quoque legatur, subjeci. Memores autem estis eorum quæ prius scripsi, cum admonerem vestram bonitatem, legatos communi judicio & suffragio deligendos esse. Videte igitur ne res culpæ obnoxia sit, neve justam criminandi nostri occasionem criminatoribus præbeamus: ut enim accusantium partem gravari non oportet, ita nec reorum. Arbitror porro non minimam obtrectandi nostri materiam datum iri, si Dominus meus Alexander actis nostris non videatur suffragari.

[86] Neque segnius egere Eusebiani quam moniti fuerant, circumferentes libellum, [vatum tamen habetur a multis:] quo legatio communi consensu facta diceretur, & singulis subscribendum offerentes; optato apud multos successu, & (quod mireris) etiam apud ipsum Thessalonicensem Alexandrum; sic enim de eo loquuntur Alexandrini Patres: Quod si eum in suo grege adnumerent adversarii, sociumque suæ factionis jactitent, eo ipso vim suam in hominem, qua ejus subscriptionem expresserunt, declarabunt. [1 p. 735] Hæc cum agi sentirent Episcopi, qui cum Athanasio Ægypto ad Concilium venere, aliis Episcopis Tyri congregatis, iis scilicet qui necdum palam Eusebianis Arianisque se junxerant, scripserunt per Adamantium Episcopum; & quas ille dedit litteras nominum suorum subscriptione firmarunt circiter triginta sex Antistites. [1 p. 795] Litterarum autem hic tenor erat.

[87] Non arbitramur ulterius incertam dubiamque haberi conspirationem Eusebii, [ceteros, ne idē faciant, monent Ægyptii,] Theognii, Maris, Narcissi, Theophili & Patrophili. Principio quidem omnes reclamabamus, per comministrum nostrum Athanasium, ne illis, cum adessent, causæ cognitio permitteretur; utpote non ignari, vel unius inimici præsentia, nedum plurium, judicia conturbari & lædi posse. Neque vero occultum est nobis odium eorum, non solum in nos, sed in omnes orthodoxos; & quam Arianæ rei furioso atque immani studio, impiæque doctrinæ zelo, immineant omnibus, & adversus omnes conspirent. Cum autem nos, veritate freti, Meletianorum calumnias refellere vellemus, nescio quibus artibus Meletiani conatus nostros interturbare studuerunt, magnamque operam impendere ut nostra dicta rejicerentur, nunc sincere judicantibus comminando, nunc etiam contumelias irrogando aliquibus, eo dumtaxat fine ut successum haberet quod contra nos moliebantur.

[88] Fortassis divina vestra religio, Domini reverendissimi, ignorabat tunc temporis conspirationem eorum: at nunc putamus eam vobis esse manifestam cum sese quales essent tam clare ostenderint. [& ut tandem agnoscant manifesta conspiratione agi omnia.] Quotquot enim ex toto grege suspectissimi erant, in Mareotem ablegarunt, ut per nostram absentiam, quibus hic hærendum est, populos perturbent & studia sua perficiant. Nam quia sciebant Arianos, Coluthianos & Meletianos esse Catholicæ Ecclesiæ hostes, ideo eos potissimum studuerunt emittere, ut per nostrorum hostium præsentiam, telam qualem volent adversus nos texant. Certe Meletiani, qui hic apud nos Tyri sunt, ante quatriduum, quasi certi essent hoc in Concilio decretum iri, quosdam ex suis vesperi per veredarios ablegarunt; qui etiam ex reliqua Ægypto Mareotem convocarent Meletianos, qui ibi nulli sunt; eodemque aliunde contraherent Coluthianos, instruerentque quid contra nos dictum vellent. Memores enim estis ipsum Ischyram dixisse coram vobis, non plures se habere quam septem qui conveniant.

[89] [protestantes de fraude] Ceterum quia post technas illas summissosque suspectissimos homines, audivimus eos singulos vestrum ambientes, postulare vestram subscriptionem, ut omnium vestrum consilio id actum videri possit; ideo nos & ista scribimus, & protestamur, quod insidias ab illis & per illos patiamur: oramusque ut Dei timorem suscipientes animo, indignantesque quod absque consensu vestro emiserint quos voluere, a subscribendo abstineatis … & tamquam rationem in Dei judicio reddituri, caveatis quidquam contra nos facere, aut Eusebianorum consilia adjuvare … Similiter scribentes Flavio Dionysio Comiti illustrissimo porrexerunt libellum, ut cognitionem causarum suarum ipsi Augustissimo Imperatori reservaret … apud quem liceret & jura Ecclesiæ & sua proponere, [etiam apud Comitem Dionysium.] … obtestantes adjurantesque per omnipotentem Deum, & Imperatoris ac liberorum ejus salutem, ut nihil in ipsorum negotiis deinceps faceret, neque sibi indulgeret, ut quidquam contra ipsos in Synodo moveret. [1 p. 797]

CAPUT VIII.
Legatorum insolentia apud Mareoticos & Alexandrinos. Athanasii discessus a Tyro ad Imperatorem.

[90] Interim delegati, Alexandriam cum accusatore Ischyra, ipsorum contubernali, sodale, [In Mareotem profecti legati,] compotatore ingressi, assumpto una præfecto Philagrio, (quem S. Athanasius religionis nostrae transfugam fuisse ait; & milites ejus ethnicos homines [1 p. 790]) ad ea perscrutanda, quæ ne catechumenis quidem fas est intueri, in Mareotem abscedunt: atque illic soli pro libidine quæstionibus incumbunt: neque permiserunt Presbyteris ut interessent, quamquam id multis precibus requirerent. [1 p. 733] Erant autem illi qui hæc postulabant, omnes tum Alexandrinæ civitatis tum universȩ provinciæ Presbyteri, [rejectis qui adesse volebant Presbyteris,] petentes ut sibi ostendere liceret quosnam testes Ischyras subornasset, quales, & unde. Sacrorum igitur ministris exclusis, coram ethnicis hominibus quæstiones de ecclesia, de calice, de mensa Domini, de sanctis sanctorum habuere; & quod gravius est, ethnicos in quæstione de mystico poculo testes citavere … Neque puduit eorum testimonia coram se & solo Præfecto excipere, qui unde gentium essent ignorabant: nec veriti sunt eos dicere ab Athanasio occisos, quorum testimoniis adversus Athanasium abusi sunt.

[91] Quin imo necem Athanasio molientes, novis mendaciis fabulam de ementita cæde Arsenii imitantes, eos qui vivi sunt mortuos finxerunt; [questionem exercent] & adhuc superstites atque in suis sedibus coram hominum oculis apparentes, apud longe positos miserrime deplorarunt; ut cum e longinquo petenda essent rerum documenta, Athanasium calumniari possent, quasi vi & potentia grassantem, cum ipsi per vim & potentiam omnia agerent. [1 p. 734] Eadem enim denuo apud Mareotem quæ Tyri designata sunt. [Tyrio judicio simillimam;] Ut enim illic Comes erat cum militari satellitio; nihil quod Eusebianis displiceret aut dici aut fieri permittens: ita quoque hic Præfectus Ægypti, manu militari succinctus, omnes Ecclesiasticos terrefaciens, nulli permisit ex vero testimonium dicere: &, quod absurdius est, in ipsis ædibus accusatoris commorabantur, & pro libitu discernebant operam quæstionibus dandam; eoque tam judices quam testes, ceterique ejusdem studii, vel, quod verius est Eusebianæ factionis administri, conveniebant …

[92] Hactenus Alexandrini Patres; Athanasius vero ipse, de modo exercitæ quæstionis, aliquanto distinctius ita scribit: De mysteriis inquirentes Judæos interrogarunt & Catechumenos; Ubinam, inquientes, eratis, cum Macarius accessit & mensam subvertit? [1 p. 800] Illique responderunt, Nos intus fuimus. Jam id si verum est, ergo eo tempore Oblatio celebrari non potuit, [citantque ad dicendum testimonium Iudæos & Catechumenos,] siquidem Catechumeni intus erant. Nihilo minus passim scriptitarunt, stante Presbytero ac sacrum faciente, Macarium ingressum subvertisse omnia. Et, cum interrogarent quos vellent, ita percunctati sunt: Quo in loco erat Ischyras cum Macarius superveniret? illique responderunt, In cubiculo ægrotus decumbebat. Ergo in Sacro non stabat, qui per morbum decumbebat; neque Oblationem facere poterat, qui in cellula sua ægrotus jacebat. Insuper, dicente Ischyra combustos esse libros a Macario, subornati ad eam rem testes, nihil tale factum esse & mentiri Ischyram asseverarunt. Jam, quod admireris, cum suis litteris famam ubique terrarū sparsissent ab Athanasio sublatos esse, qui conscii testimonium ferre poterant; eosdem tamen, cum jam apparerent, percunctati sunt; & nullo interim pudore tangebantur, videntes quod undique declararentur quadruplatores.

[93] Talia & tali modo agentes, exclusis, ut jam dictum, Clericis omnibus, [protestantibus contra eos Alexandrinis] ne &, quemadmodum Tyri contigit, suos haberent refutatores; latere omnino non potuerunt: sed Presbyteri & Diaconi sub Reverendissimo Episcopo Athanasio Catholicæ Ecclesiæ Alexandriæ, animadversa illorum malitia, Theognio, Mari, Macedonio, Theodoro, Ursacio, Valenti, Episcopis e Tyro profectis, ad hunc modum scripserunt & protestati sunt. [1 p. 790] Decuit imprimis, quando huc veniebatis cum ipso accusatore, adducere quoque vobiscum Presbyterum Macarium. Ita enim judicia institui debent secundum sacram Scripturam, ut reus & accusator simul appareant. Postquam autem nec Macarium adduxistis, [quod nihil legitime ageretur:] neque Reverendissimus Episcopus noster Athanasius ad judicium receptus est; postulavimus, ut saltem nobis interesse liceret, quatenus præsentibus nobis certa quæstio institui posset, & ad istum modum rebus actis fidem vestris judiciis merito haberemus. Verum & hoc nobis denegastis, & soli cum Præfecto Ægypti atque accusatore id agitis quod libet. Profitemur igitur nos in vestris actis malitiæ suspicionem; animadvertimusque adventum vestrum nihil aliud in se habere quam conspirationem & insidias; eaque de causa hanc epistolam vobis dedimus, monumentum testimoniumque istius rei aliquando futurum in vera & legitima Synodo, ut omnibus innotescat, quod, inaudita parte altera, aliud nihil studueritis agere, quam ut nos conspiratione opprimeretis: ut autem celari non posset a vobis, exemplar harum litterarum etiam Palladio dedimus, Imperatoris Curioso: scelera enim quæ fecistis, faciunt nos illud quoque suspicari de vobis.

[94] Nomina sua, post Dionysium Presbyterum qui litteras dedit, [similiter & Mareotici protestantur,] subscripsere, Presbyteri quindecim, Diaconi quinque. Ast Ecclesiæ Catholicæ Mariotici omnes Presbyteri quatuordecim, & Diaconi totidem, primum scribentes Flavio Philagrio, & Flavio Palladio Ducenario Palatino Curioso, & Flavio Antonino Commeatuum Præfecto Centenario illustrissimorum Præfectorum sacri Prætorii, cum subscriptione epistolam pro testimonio porrigentes. [1 p. 794] Hi cum jam ostendissent Ischyram Presbyterum nō esse, utpote a solo Colutho, qui Episcopus numquam fuerat, ordinatum; adjuraverunt eos per omnipotentem Deum & per Constantinum Augustum & liberos ejus Illustrissimos Cæsares, [ac Tyrum etiam ad Episcopos scribunt,] ut in cognitionem pietatis eorum referant, quod neque Ischyras Presbyter est Catholicæ Ecclesiæ, neque Ecclesiam habet, neque unquam calix apud eum confractus est: sed hæc omnia falsa & ficta sunt. [1 p. 792] His porro non contenti, scripserunt etiam sanctæ Synodo Beatorum Episcoporum qui Tyri erant, sub hoc exordio. Scientes scriptum esse, Quod viderunt oculi tui loquere; & illud, Falsus testis impunitus non erat: ea quȩ vidimus testanda arbitramur; & potissimum quia testimonium hoc nostrum necessarium reddidit conspiratio, adversus Athanasium Episcopum nostrum inita.

[95] [convincuntque calumniam,] Deinde admirari se dicunt, qua tandem ratione Ischyras pro Ecclesiastico habeatur … Deum testem faciunt, nihil in ejus verbis esse nisi calumniam; idque ut certo conscii, utpote, inquiunt, qui nec longis finibus ab Episcopo distamus, & comites ei in lustranda Mareote adhæsimus. Numquam enim ille solus visitandi causa solet obire itinera; sed comites secum trahere Presbyteros & Diaconos, & non paucos ex plebe … Proinde concludunt, Theognium & socios in Mareotem protectos, nulla documenta reatus deprehendere potuisse. [1 p. 793] Quid autem & quomodo egerint, sic exponunt. Cum res in eo esset ut sycophantia contra Athanasium proditura palam videretur; Theognius, inimicus Athanasii, cognatos suos & quosdam Ariomanitas instituit, ut quæ ipse vellet pro testimonio loquerentur. [& testimonia per vim extorta:] Nemo enim ex populo quidquam contra Athanasium locutus fuisset, nisi terrore Philagrii Prȩfecti Ægypti, importunitateque Arianorum vehementer instantium, victi coactique essent ad ea facienda quȩ ipsis liberet. Siquidem nos, inquiunt, ad calumnias refutandas eo venientes, non admiserunt; nobisque rejectis eos, quos idoneos putaverunt ad fraudem instruendam, receperunt: qui metu Philagrii Præfecti in partes eorum concesserant. Atque ideo nimirum nos submotos volebant; ne scilicet subornatos ab iis criminatores, aut Ecclesiasticos non esse; aut, si essent, Arianos esse doceremus.

[96] Sed tamen quamquam seorsim, sine aliorum auctoritate, ita pro libidine agerent, nutubusque testes admonerent; & Præfectus quidem minas jactaret, [quæ Acta licet occultarent adversarii,] milites vero tela ac vulnera intentarent; nihilominus tamen Dominus veritatem patefecit, eosque sycophantiæ coarguit, inquit hæc recitans Athanasius. [1 p. 800] Illi ergo, ut idem prosequitur, suppresserunt Actorum monumenta quæ habebant, & notariis injunxerunt ut ea absconderent, neque ulla exemplaria vulgari sinerent. Sed frustra hæc omnia. Nam qui ea scripsit Rufus est, qui nunc in Augustaliana Spiculatorem agit, & testis ejus recitari potest: [in manus venerunt Athanasii.] atque adeo ipsi Eusebiani ea per suos Romam miserunt, eademque illa ab Julio Episcopo ad me transmissa sunt. Insaniunt igitur, cum ea quæ occultari ipsi volebant, in manibus nostris habeamus & legamus. Ita Athanasius, ex ipsis illis utique Actis, non ex aliorum relatione habens quæcumque de gestis in Mareote scripsit, & aliorum pro ipso testimoniis fidem adstruens indubitabilem.

[97] Quæ porro Alexandriæ ausi sint, reversi ex Mareote quæsitores egregii, [Reversi Alexændriam legati crudeliter sæviunt.] ea ubique gentium fama vulgata fuisse, asserunt Patres Alexandrini, sub quorum oculis patrata erant flagitia. [1 p. 734] Strictos scilicet gladios intentatos esse sanctis Virginibus Fratribusque, flagella pretiosis apud Deum corporibus incussa; pedesque debilitatos fustigatione fuisse eis, quæ mentem in castitate & in omnibus solidis bonis exercebant: interim gentilium vulgo licuisse nudare corpora Virginum, verberare, contaminare, aras idolorum victimasque interminari. Adeo ut homo quidam protervus, veluti ejusmodi potestas deinceps concessa esset in gratiam Episcoporum, Virginem manu arreptam, ad altare quod forte obviū erat protraxerit, necessitatem sacrificandi & vim persecutionis repræsentans. Inter hȩc fugisse Virgines. Ethnicos insultasse Ecclesiȩ, Episcopis intra illas ipsas ædes ubi talia perpetrabantur versantibus: in quorum gratiam Virgines miseræ strictos gladios, omnia periculorum genera, & quamlibet contumeliam ac violentiam experiri cogebantur: & hæc quidem passas esse jejunas ab Episcopis intus comessantibus.

[98] Dicunt Alexandrini Patres, in sua pro Athanasio prolixa defensione, [Interim Athanasius ad Imperatorem confugit:] quod, cum Episcopi apud Tyrum nihil culpȩ in Athanasio reperirent, Comesque summa vi imminens plura contra eum moliretur; ipse Comitis violentiam fugiens, ad religiosissimum Imperatorē ascendit: quod non puto obstare quominus credatur Sanctus, Tyro digressus, subsecutus esse Quæsitores contra se in Mareotim missos; cum tam expresse protestentur Presbyteri & Clerici Alexandrini, de quibus supra, quod nec Macarius ab iis esset adductus, nec Episcopus suus Athanasius ad judicium receptus. [1 p. 729] Puto etiam verosimile, quod vitam maluerit navigio committere, quam terrestri itineri, in quo Eusebianorum insidiis magis opportunus fuisset: rursumque ab Alexandria, cum frustra se esse videret, navigasse Constantinopolim ad requirendum Imperatorem. [Episcopi, Hierosolymas abire jussi,] Interim mox atque Tyri comparere desiit, primum a Concilio indicta causa condemnatur, ut Socrates ait: Deinde, simul atque ea quæ in Mareote gesta erant, concurrerunt, abdicatio illi decernitur. Post has autem res gestas, inquit idem Socrates lib. 1 cap. 22 litteræ Imperatoris afferuntur, quæ significabant ut Concilium mature Hierosolymam se reciperet: itaque Episcopi, nulla interposita mora, Tyro Hierosolymam propere iter faciunt.

[99] Hunc rerum gestarum ordinem paßim sequuntur scriptores alii: [dedicatione ecclesiæ peracta,] sed quantum conjectura & argumentis assequor minus recte. Etenim ex oratione S. Sophronii Hierosolymitani Episcopi in Exaltationem sanctæ Crucis, itemque ex Typico S. Sabæ ad monasteriorum ecclesiarumque sanctæ urbi subjectarum usum composito, & ex Menæis ac Synaxariis paßim omnibus constare videtur, traditionem in ipsamet Hierosolymitana Ecclesia acceptā a majoribus, & toti Orienti communicatā fuisse, quod eadem dies XIII Sept. & dedicatæ ecclesiæ & exaltatæ Crucis solennitate fuerit cumulata. In Chronico autem, quod paßim Alexandrinum dicitur cum Constantinopolitanum magis proprie nominaretur, ita legitur: Facta sunt encænia Ecclesiæ sanctæ Crucis, sub Constantino ædificatæ, mense Septembri ιζ᾽, [die 13 Sept.] id est XVII. Sed mendum esse scriptorium, & ιγ᾽ esse legendum, dubitari non potest, cum addat. Hinc incepit festum Staurophaniæ, id est manifestatæ seu exaltatæ Crucis: quod alio quam XIII die agi nemo unquam audivit Ipsum autem esse Dedicationis Hierosolymitanæ festum sozomenus lib. 2 cap. 25 satis indicat, cum ait quod ex tempore dedicationis prædictæ Ecclesia Hierosolymitana quotannis diem festum splendide admodum celebrat, adeo ut eo initiationes sacrorū peragantur, & diebus octo deinceps conventus fiant, compluresque ex omnibus terræ partibus juxta locorum sacrorum historiam, tempore istius solennitatis conveniunt; quam alio nomine esse solennitatem exaltatæ Crucis, ex Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, non integro post cœptam festivitatem seculo scripta, apparet.

[100] Eo autem posito fieri non potuit, ut qui in Mareotem ablegati fuerant, [audiunt legatos reversos ex Ægypto.] & contra quos illegitime procedentes Mareoticus Clerus protestatus est, Philagrio & sociis scribens die decimo Thoth, id est, die septima Septembris, quæstione peracta redierint Tyrum adeo cito, ut audita eorum relatione, potuerit Synodus Athanasii abdicationem decernere, litteras quaquaversum expedire, & Hierosolymis adesse ante decimam tertiam ejusdem mensis. Itaque libenter sic ordinavero rerum jam indicatarum seriem; ut Episcopi, haud multis post legatorum profectionem & Athanasii fugam diebus, mandatum acceperint, ut aliis quibusvis causis tantisper omißis Hierosolymam excurrerent ad dedicationem prædictam, [& Athanasium abdicant.] ac denique vel Tyrum regreßi, quod nemo indicat, vel ibidem Hierosolymis, quod puto verosimillimum esse, idq; circa initium Octobris, susceperint reversos ex Mareote legatos, & Athanasii abdicationem præcipitarint, ac tum acceperint ab Imperatore per Athanasium convento inductoq; epistolam, qua jubebantur venire Constantinopolim, reddituri rationē tam iniqui judicii.

CAPUT IX.
Arianis in Synodo Hierosolymitana receptis damnatur absens Athanasius.

[101] Narratis quæ Tyri & in Mareote gesta erant, reliqua prosequens Athanasius in Syllogo, [Epistolam Synodi,] & adversarios luculenter convincens, causā, inquit, cur ea facerent, manifestam reddiderunt. [1 p. 801] Nam & in digressu suos Arianos, secum Hierosolyma adductos, in communionem receperunt, scriptis hujusmodi super ea re litteris, quarum principium & pars hȩc est. Sacra Synodus, Dei gratia Hierosolymis congregata, Ecclesiæ Dei apud Alexandrinos, omnibusq; per Ægyptum, Thebaidem, Libyam, Pentapolim & ubique per orbē Episcopis, Presbyteris, Diaconis, in Domino salutē. Omnibus nobis in eumdem locum, ex diversis provinciis, ad magnū & festum diem congregatis, ut dedicationē templi Salvatoris, [Arianos ut orthodoxos recipientis,] cura religiosissimi Imperatoris Cōstantini omniū Regi Christo ȩdificati, celebraremus; accumulatiorem vim lȩtitiȩ attulit Dei gratia, ipseque Imperator religiosissimus, propriis nos litteris admonens ad id quod maxime expediebat; ut scilicet actis procul ab Ecclesia odiis omniq; malignitate, propter quam ejus membra dissidebant; simplici & pacato animo susciperemus Arianos, quos invidiȩ iniquitas aliquantisper retinuit extra Ecclesiam. Ipse vero Imperator Deo carissimus dabat eis per epistolam testimonium rectȩ fidei ipsorum, de qua & ab ipsis viva voce persuasus eamdem susceperat, & nobis manifestam faciebat, litteris suis subjiciens scriptam eorum de fide confessionem orthodoxam.

[102] Cetera a Pseudo-concilio acta Sozomenus prosequitur lib. 2 cap. 25 his verbis. [sequitur abdicatio Athanasii,] Condemnat indicta causa Athanasium Synodus, & Episcopatu abdicat, atq; decernit ut Alexandriȩ non habitet, ne tumultus & seditiones, si adsit, excitare aggrediatur: Joannem autem & omnes qui ab eo stabant, uti incommodis per injuriam affectos, in communionē recipit; & quam illorū quisq; dignitatē in Clero obtinuerat, restituit. Episcopi porro, in eodem coacti Concilio, Acta Concilii Imperatori transmiserunt, scripseruntque ad alios ubiq; Episcopos, ut a communione Athanasii abstinentes neq; ad eum scribant neq; ab eo accipiant litteras; [& encyclicæ contra eumdem.] quandoquidē & criminum, de quibus certiores facti fuissent, convictus erat; partim fuga, partim quod causam suam in judicio agere recusaverit, reus deprehensus. Prȩterea per litteras ostenderunt, se ad ejusmodi sententiam contra eum pronuntiandam impulsos; primū quia ægre admodum ferebant, quod cum Imperator dedisset mandatum anno prȩterito (novus enim jam cum Septembri fluere eis cœperat) ut Episcopi Orientis Cæsarȩam ejus causa convenirent, ipse eo non accesserat & Imperatoris mandata contempserat, idq; licet videret Concilium diuturna sui expectatione fatigari: deinde quod, cum permulti Episcopi Tyrum convenissent, eodē venerat stipatus hominum multitudine & turbas ac tumultus in Concilio excitarat, modo pro se respōdere detrectando, modo Episcopos contumeliis onerando … quin etiam, plane compertū esse quod calicē mysticum fregerit, declararunt … singula crimina (ut mos forensis habet) perstringentes, idq; unū agentes, ut calumnias Athanasio quā artificiosissime texerent.

[103] Quis hæc audiens, inquit in Syllogo Athanasius, fabricas eorum & technas non perspiciat? [1 p. 802] … Nam si ego is eram qui Arianos arcebam ab Ecclesia, [Ab his in gratiam Arianorum agendis] Arianique me oppresso recepti sunt; quid aliud intelligas quam omnia in gratiam Arianorum esse facta, omnia contra me instituta … ut hæresim in Ecclesiam immitterent, & ipsi interim non haberentur damnati de hæresi. Nec verentur in suis litteris affirmare quod recte sentiant Ariani, quos universi orbis Concilium anathemate damnavit; neque verentur tam præclaram Synodum, quantum in ipsis est, clam demoliri, quidvis temere dicentes & facientes. Addit tamen Sozomenus lib. 2 cap. 24, [S. Maximū dicitur abduxisse Paphnutius.] compluribus Episcopis visum esse quod minime sincerū judicium ageretur, & ob eam rem dici quod Paphnutius Confessor, qui Concilio interfuit, prehenderit manum Episcopi Hierosolymitani, monueritque ut surgeret: non enim conveniens esse, ut ipsi, qui Confessores erant & pro pietate effossos oculos ac poplites debilitatos habebant, communicarent concilio hominum perditorum. Id autem post celebratam Hierosolymitanæ Ecclesiæ dedicationem contigisse debuit, imo in ipsa illa Hierosolymitana Synodo: quis enim credat S. Maximum, tantæ solennitatis apparatui incumbentem, Tyri in Concilio apparuisse; aut dedicatione peracta, impiæ illi Synodicæ, quam retulimus, consentientem subscripsisse?

[104] Talia dum partim Tyri partim Hierosolymis fierent (nec enim facile est suis quæque locis discernere) Athanasius, adito Principe qui Synodum indixerat, in qua etiam ipsius Comes præsederat, Eusebianorum scelera patefecit, [De iisdem ab Athanasio appellatus Constantinus,] eo quem ipse Constantinus in sua epistola indicat modo. [1 p. 803, 1 p. 804] Ingredienti mihi, inquit, cognominem mihi & felicem patriam meam Constantinopolim (eram autem in equo) subito Athanasius Episcopus in media via, cum nonnullis aliis quos circa se habebat, ita inexpectatus occurrit, ut non levem mihi causam admirationis præberet. Testis est mihi Deus, omnium speculator, me, quis esset, primo aspectu non potuisse cognoscere, nisi nostrorum quidam, quisnam ille, & quam injustitiam passus, indicassent nobis, id ipsum sicut congruebat requirentibus. Ego igitur tunc temporis neque alloquii illum mei neque conversationis participem feci, & tantum non jussi submoveri eum, nihil aliud a me cum magna libertate postulantem, quam ut vos huc evocari juberem, quo vobis præsentibus quæ per vim passus esset conqueri posset.

[105] [Episcopos increpat ob res turbulente actas.] Hæc Constantinus Episcopis Tyri congregatis, sive quod eos jam sciret revertisse Tyrum, sive quod etiam Hierosolymam digressos Synodi Tyriæ nomine appellare pergeret, Epistolam ab increpatione hujusmodi exordiens, Ego ignoro quid sibi velint ista, quæ a vestra Synodo tumultuarie ac tempestuose judicata sunt. [1 p. 803] Mihi sane videtur, nescio quo pacto, veritas per immodestiam opprimi … Sed erit divinæ providentiȩ opus, tum contentiositatis istius mala manifeste producta dissipare, tum ostendere nobis, utrum istuc convenientes curam aliquam habueritis veritatis, & utrum in rebus dijudicandis citra odium aut gratiam processeritis. Quocirca instanter mando, [& ad rationem sibi reddendam citat:] ut omnes ad meam pietatem conveniatis, factorum vestrorum exactam rationem reddituri. Eadem rursum iterat sub finem epistolæ, quam celerrime adesse eos jubens. [1 p. 805] Quibus cognitis, conscii suorum facinorum, ceteris Episcopis a profectione retentis, ne scilicet eorum aliqui, pari aut majori quam Tyri & Hierosolymæ libertate, tuerentur Athanasium Constantinopoli, [veniunt CP, tantum sex,] discordesque sententiȩ calumniam patefacerent; soli Eusebius, Theognius, Patrophilus, & alter Eusebius, Ursacius & Valens Principem adierunt, absque omni mentione calicis aut Arsenii: deerat enim illis ad hoc fiducia.

[106] Quid ergo? Aliud crimen, æque commentitium, detulerunt, scilicet gloriatum esse Athanasium quod frumenti deportationem Alexandria Constantinopolim impedire posset. [1 p. 729] [a quibus novi criminis accusatus sanctus] Hæc, cum dicerentur, & Imperator indignabundus ad ea comminaretur; audierunt, qui intus cum Athanasio erant ex Episcopis Ægyptiis, Adamantius, Anubion, Agathammon, Arbethiō, Petrus. Cumq; Athanasius ad tantas calumnias ingemisceret affirmaretque eas esse falsas, nec fieri posse ut homo privatus & pauper tantum virium haberet; Eusebius, ne publice quidem detrectans calumniatoris munus, dejeravit Athanasium perquam opulentum esse, & satis virium & auctoritatis ad ista omnia perpetranda habere, ut ita verosimilior calumnia videretur. [1 p. 805, 1 p. 730]

[107] Emicuit continuo Cæsaris indignatio: nam qui antea talia contra Athanasii calumniatores, [relegatur in Galliam,] ut dictum est, scripserat, eorumque injustiam cognoverat tam clare; statim atque audivit accusationem istam, exarsit in subitam iracundiam: & omissa causæ auditione, nos dimisit in Gallias, inquit Athanasius ipse. Alexandrini autem Patres, mitiori utentes phrasi, Dei, inquiunt, gratia plus in hoc negotio valuit quam sycophantarum illorum scelerata malitia: nam pietatem Imperatoris ad humaniorem flexit partem, & loco mortis exilium dedit. Alii aliter hoc factum Constantini accipiunt; [per nimiam Imperatoris facilitatem,] omnium prudentißime Theodoretus lib. 1 cap. 33. Nemini, inquit, mirum videri debet, quod Imperator in fraudem illectus, tam illustrem virum proscripsit; credidit enim decipientibus se Episcopis, veritatem quidem occultantibus, longe tamen aliam speciem præseferentibus. Quemadmodum revera etiam Propheta David deceptus fuit, decepit autem eum non Pontificum aliquis, sed domesticus vernula, imo verbero, Sibam dico, qui quod falsum erat Regi contra Miphiboseth suggessit, ejusque agrum sibi impetravit. Hæc autem dico, non veluti Prophetam redarguens; sed excusationem pro Imperatore adferens, atque humanæ naturæ imbecillitatem demonstrans, admonensque non esse accusatoribus, quantavis fide digni videantur, sic credendum, ut auris altera non servetur accusato.

[108] Hæc Theodoretus: Athanasius vero prolata Constantini Iunioris Epistola, quam infra dabimus, [forte ita volentis consultum vitæ illius.] excusantis ideo in Gallias missum Sanctum, ne a crudelitate hostium suorum pateretur aliquid haud facile postea medicabile, eamdem videtur excusationem admittere: sic enim loquitur. [1 p. 806] Cum ista igitur causa fuerit ob quam in Gallias missus sum, quis non videt, hinc quidem pium erga me Imperatoris propositum, inde vero Eusebianorum sanguinarium animum: & quod Princeps ideo solum hoc fecerit, ne quod gravius malum mihi machinarentur? Hactenus in Syllogo Athanasius, qui insuper in epistola ad Solitarios magis etiam declarat, nihil contra se actum ab Imperatore cum injuria fidei orthodoxæ; unde factum quod non potuit persuaderi ab Eusebianis ut in Athanasii locum Episcopum, quem ipsi postulabant, submitteret: imo eos qui id moliebantur compescuit, & jam rem ipsam conantes gravibus minis deterruit. [1 p. 844]

CAPUT X.
Exul in Galliis Athanasius quædam Latine scribit.

[109] Relegatus, ut dictum est, Athanasius, Augustam Trevirorum appulit, mense circiter Februarii anni CCCXXXVI, [S. Athanasius 28, mensibus commoratus Treviris] siquidem constat ex Theodoreto lib. 2 cap. 1 biennio & quatuor mensibus ibi commoratum; remissum vero Alexandriam esse a Constantino Iuniore, mense Iunio anni CCCXXXVIII. Habuit autem ibi Sanctus haud incommodum sub Constantino Iuniore tunc Cæsare exilium, uti ex hujus jam Imperatoris epistola clarius mox patebit: & a S. Maximino Trevirorum Episcopo honorifice est susceptus, uti scribit in Chronico S. Hieronymus; sed errat cum addit hoc factum esse cum a Constantio quæreretur ad pœnam. Huic interim errori San-Maximiani monachi, ex populari traditione, superstruxere fabulam, quam Annalium Trevirensium scriptor Browerus lib. 4 operose refutat, & Trithemius in Catalogo sub his verbis magis exaggeratam proponit. Fugiens, inquit, Athanasius a facie Imperatoris & Arrianorum, venit ad Trevirim urbem Galliarum, & a S. Maximino Archiepiscopo honorifice susceptus, [non annis 7,] septem annis apud eum latuit in cisterna sine aqua, quæ usque ad hunc diem apud monasterium S. Maximini Treviris in crypta ostenditur. In hoc loco multis annis, ut diximus, latitans, solem nō vidit; ibiq; Symbolum, Quicumq; vult salvus esse, composuit; donec tandem a puella proditus, Dei nutu, fuga elapsus est.

[110] Colitur S. Maximinus die XXIX Maji, quando de insigni ejus basilica plenius differendi occasio dabitur. [puteo qui ostenditur ad suas forte necessitates usus,] Hic monuisse sufficit, eum qui ostenditur puteus a nobis quoq; sub choro conspectum esse, judicatumque Athanasii hospitio olim adjunctum, fortasse aquam præbuisse Sancto, cum necdum ibi ecclesia staret; unde usus obtinuerit in vulgo, ut S. Athanasii puteus diceretur, eaque appellatione occasionem daret prænarratæ fabulæ. Alexander Wilthemius in suis accuratißimis San-Maximiani monasterii Annalibus (quos manuscriptos legimus, & aliquando in lucem dandos speramus) popularem Trevirensium traditionē quoad Symbolum, putat non omnino rejiciendam; [an ibi Symbolum scripserit non constat.] eo quod Gregorius IX in definitione fidei (quam ipse Apocrisiariis suis Constantinopolim deferendam dedit an. MCCXXXIII, quamque ex Græco Vaticano & Sfortiano Latinam fecit Gerardus Voßius) illud his verbis allegetur; Unde S. Athanasius, dum in partibus Occidentalibus exulabat, in expositione fidei quā Latinis verbis reddidit, sic ait: Pater a nullo est factus. Verum quis nos docebit, aut exilium proprie dictum, quale non nisi Treviris Sanctus habuit, intelligi a Gregorio, cum is sæpe alias fuerit in Italia fugitivus? aut si id ita intellexit Gregorius, illud fecisse ex satis certæ auctoritatis argumento, tam multis post rem gestam seculis?

[111] Vnum pro certo habemus, Athanasium qui libros Luciferi ad Constantium Latine scriptos in Græcum sermonem transtulit, [Videtur ipsemet illud scripsisse Latine;] uti infra dicetur n. 303, Latinæ linguæ non minus quam Græce peritum fuisse: ideoque non dubitamus quin Latine conscriptum sit Symbolum, quod alius diu postea verterit Græce, prout inter ejus opera nunc reperitur. Neque enim apud antiquiores Græcos ullum invenio vestigiū typi cujusquam seu formulæ de fide, ab Athanasio editæ: qui in omnibus suis ad Orientales scriptis hoc potißimum agit, ut præter editam Niceæ formulam, nullam aliam requirant vel suscipiant. Cum Latinis autem diversa omnino esse debebat agendi ratio: quibus ut suam doctrinam, cum Nicæna fide prorsus eamdē, distincte & clare ipsorummet lingua explicaret plane conveniebat; ad confutationem scilicet Arianorū, simulantium etiam a se teneri fidem Nicænam, & Athanasium criminantium quasi solo contendendi studio pugnaret de verbis, nequaquam necessariis ad rectam fidei expositionem.

[112] Libellus autem de observationibus monachorum, quem Lucas Holstenius, [sicut & librum de observationibus monachorum,] Bibliothecæ Vaticanæ Custos, in Appendice Codicis Regularum, in capite exhortationum ad monachos & virgines de observantia vitæ religiosæ, collectarum olim a Benedicto Anianensi Abbate, ex duobus manuscriptis Floriacensibus Reginæ Sueciæ edidit, eidemque dedicavit iis verbis, quæ ego ipse cum Magistro meo Henschenio aßidens lectulo moribundi suaque extremum disponentis, propria manu, sicut & alias ejusdem Codicis dedicationes, excepi pridie ante mortem (nam qua erat modestia animi, pridem excusa typis ad id usque tempus distulerat evulgare) Hic inquam libellus, jam ante inter opera editus, ut Exhortatio ad monachos non nisi Latine mihi scriptus videtur. [vogatus a monachis sub S. Maximiano instistitutis,] Et quoniam monastica profeßio adhuc in Occidente rara erat ac fere ignota, monachi autem San-Maximiani initia sua ad Constantinum magnum referebant (uti ex Dagoberti primi diplomate apparet) verosimile mihi est, quod cum iis agens Athanasius, multaque narrans de multitudine & disciplina Ægyptiorum monachorum, rogantibus ipsis, qui nullam adhuc habebant vitæ Regulam descriptam, opusculum istud concinnarit, ita exordiens:

[113] Etsi gloriari in Christo liceat, quod hujusmodi principiis sitis initiati, [quorum præclara initia vehementer laudat,] ut sit inchoatio vestra, perfectio; & ad veram vivendi frugem gradus interpositos prævolantes, apice ipsius culminis occupato, disciplinæ summam teneatis; mihi tamen hujus licentiam prærogativæ paternus adscripsit affectus, & amplectenda mihi vestræ postulationis exactio: qui dum me auditis, non solum libenter, sed etiam avide, impudentem me vestro amore fecistis. Præcedentes duco, & ultra mensuram meæ possibilitatis, extensus, quos sequi cupio, ducere compellor. Pergam igitur per tramitem vitæ vestræ, & quasi qui primis litterarum imbuatur elementis, depictis adumbratas præfigurationibus notas stylo imitatore calcabo, accedentibus ad sperata beati instituti præmia qui sequendi sunt: ita namque puto ultima hæc verba legi debere, non quæ sequenda.

[114] Postquam autem de abstinentiæ cura, jejuniorum mensura, orationis instantia, legendi intercapedine, victus vestitusque ratione, custodia linguæ, caritate fraterna, moderata ac circumspecta cum feminis piis agendi ratione, [non respuit tamen si laxiora quis velit.] bonæ famæ cura, paupertatis denique rigore, disseruisset solide breviterque; tandem conclusurus, hæc si cui præter vos nimium videantur adstricta, qui Dei claustra pulsare tentaverit, prout ratio sua tulerit, relaxabit; quasi futurum prævidens ut alibi quoque congregationes religiosæ coirent, sub minori quā qua San-Maximiniani cœperant austeritate. Nolens etiam, sicut ipsos monachos ante monuerat, eos qui foris sunt, & in seculari adhuc actu mundialibus vinculis colligantur, attentioris vitæ austeritate condemnare; sed magis benignis adhortationibus & illiciente blandimento, [ipsosque seculares ad congruam suo statui virtutem jubet animari.] via veritatis ostensa, nubem erroris aperire; ut non trahi incipiat unusquisque sed sequi pedetentim, quatenus per status proprii conditionem licebit. Si autem quis, inquit, aut innexus sit conjuge aut liberis impeditus, habet, præter hæc arcta, substantia plura quæ sequatur; neque se repulsum credat, sed aditu alterius vocationis admissum.

[115] Qui totus contextus licet bene Latinus sit, multa tamen habet novi testamenti loca, [In hoc libro videtur ex sola memoria allegasse Scripturas,] quæ non videntur descripta juxta aliquam quæ tunc vulgata fuerit versionem Latinam; sed potius ex memoria, suggerente verba textus Græci, non semper fidelißime quoad voces, fideliter tamen quoad sensum, quia ibi Græcus textus forte non erat ad manum: quod auctorem fuisse Athanasium, ut præfert titulus, nobis confirmat. Exemplo sit locus ex I Petri 3 v. 26. Præparati semper estote ad rationem reddendam ad omnes, poscentes vos de verbo fidei vestræ & spei vestræ, & ex I Cor. 12, v. 12 Sicut enim corpus unum membra habet multa; omnia autem membra de corpore uno, cum sint multa, corpus unum sunt, & 2 Cor. 11, v. 2 Zelans vos zelo despondi vos uni viro, & Matth. 10, v. 37 Quicumque plus me fecerit domum aut uxorem &c.

[116] Tale quid licebit observare etiam in sequenti opere cui titulus, Exhortatio ad Sponsam Christi, [uti & in alio qui est adhortatio ad Sponsam Christi,] quæ sane præstantißima est instructio Virginum, ideo publica Ecclesiæ cerimonia consecratarum, ut discamus, inquit auctor, peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio. Nam cum universa turba credentium paria gratiæ dona percipiat, & eisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur; istæ proprium aliquid præ ceteris habent; cum de illo sancto & immaculato Ecclesiæ grege, quasi sanctiores purioresque hostiæ, pro voluntatis suæ meritis, a sancto Spiritu eliguntur; &, per summum Sacerdotem, Dei offeruntur altario. [in quo citatur aliquis canon Romanus,] Certe etiam in hoc opere circa finem admonens auctor Sponsam Christi, ne cui vel concupiscendi occasionem tribuat, & rationem addens, quia criminosior est Christi adultera quam mariti; satis indicat sese inter Occidentales peregrinum esse, quando subjungit. Unde pulchre Romana Ecclesia, Apostolico sine dubio cujus Sedem obtinet spiritu animata, tam severam nuper de hujusmodi sententiam statuit, ut vix vel pœnitentia dignam judicaret, quæ sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset.

[117] Hæc verba si uspiam inveniantur inter Canones Romanorum Pontificum, de auctore ejusque ætate certius aliquid docere nos poterunt: interim licebit credere titulo, quem S. Benedictus Anianensis seculo æræ Christianæ IX invenit, præfixū operi, uti verosimilius puto, Latine scripto; ipsumq; S. Athanasio dimittere. His autē respexisse videtur ad Synodum Romanam aliquam sub silvestro Papa, aut successoribus ejus Marco vel Iulio, habitam illo tempore quo in Gallius quiete satis agebat Athanasius, & ejusmodi scriptionis habere occasionem potuit inter velandum Virginem aliquam illustriorem; [forte cujusdam Synodi sub Silvestro.] non quidem ad claustralem communionem, quæ necdum forsitan usurpari in Occidente cœperat, & cujus nullum in hac adhortatione vestigium; sed ad Ecclesiæ ministerium, & privatum in domo propria religiosioris vitæ exercitium. Vtinam ejusdem Sancti similia alia opuscula plura, seu Græce seu Latine, reperiri contingat! omnibus enim applicari debet quod in Prato spirituali Cap. 4 Ioanni Moscho dixit Abbas Cosinas, Cum inveneris aliquid ex opusculis S. Athanasii, nec habueris chartas ad scribendum, in vestimentis tuis scribe illud.

CAPUT XI.
Mors Arii: Athanasii reditus ab exilio.

[118] Non multis mensibus in Galliis fuerat Athanasius, quando causam suam tanto defensore privatam, ipsemet suscipiens Deus, palam declaravit, quam sibi odiosa esset hæresis Ariana; illus auctore per talem mortem sublato, quæ omnem quibusvis dubitationem deberet adimere. Eam ipse Athanasius, in Epistola ad Serapionem fratrem & comministrum (erat quippe Episcopus Thmueos) exposuit, [Arius CP. venire permissus ab Imperatore,] prout didicerat ex relatu Macarii Presbyteri, qui præsens aderat. [1 p. 670] Accersitus erat ab Imperatore Constantino Arius, opera & studio Eusebianorum: quem ingredientem Imperator interrogavit, an fidem Catholicæ Ecclesiæ servaret: ipse autem juravit se recte credere, atque exemplar fidei suæ descriptum tradidit; occultans ea ob quæ fuerat ab Alexandro ejectus de Ecclesia, & Scripturarum locutiones per hypocrisim imitans. Jurantem igitur non sensisse ea ob quæ ejecerat eum Alexander, cum pace dimisit Imperator: Si recta, inquiens, est fides tua, bene jurasti: Deus secundum juramentum tuum judicabit de te.

[119] [non tamen ad ecclesiam receptus ab Episcopo,] Sic egredientem ab Imperatore, volebant Eusebiani inducere in ecclesiam, consueta sibi violentia: sed Constantinopolitanus Episcopus Beatus Alexander opposuit se dicens, inventorem hæreseos non debere in communionem recipi. Cui minitantes Eusebiani responderunt: Quemadmodum invito te fecimus eum vocari ab Imperatore, ita die crastino, quantumcumque tibi ægre sit, nobiscum in hac ecclesia communicabit Arius: erat enim sabbatum, cum hæc dicerent. His auditis vehementer indoluit Episcopus Alexander, ingressusque in ecclesiam & manus ad Deum extendens, illacrymatus est: & in faciem se projiciens in sacrario, pronus supra pavimentum oravit & ipse, & qui cum eo erat Macarius, vocemque orantis exaudiebat. [ad hujus orationem] Petebat autem e duobus alterutrum, dicens; Si cras huc inducendus ad communionem Arius est, dimitte me, Domine, servum tuum, neque simul cum impio pium perde: sin autem ecclesiæ tuȩ parcis (& scio quod parcas) respice in verba Eusebianorum, neque des in exitium & vituperium hereditatem tuam: sed Arium de medio tolle, ne ipso in ecclesiam ingrediente, simul cum ipso ingredi videatur etiam hæresis, & impietas deinceps pro pietate habeatur.

[120] [disrumpitur in latrina,] Talia cum orasset Alexander, recessit vehementer solicitus: & continuo stupendum quid atque mirabile accidit. Eusebianis comminantibus orabat Episcopus, & Arius iisdem fretus ac multa blaterans in latrinas se recepit, velut ad alvi necessitatem: ibique repente pronus incumbens, secundum quod scriptum est, crepuit medius; & collapsus in terram expiravit, simul & vita & communione frustratus. Atque hic Arii finis fuit: Eusebiani autem magnopere confusi sodalem suum sepeliverunt. [divino extinctus judicio.] Beatæ vero memoriæ Alexander, exultante Ecclesia celebravit synaxim cum omnibus fratribus, in vera pietate rectaque fide orans, & glorificans magnopere Deum; non tamquam gaudens super ea morte (absit, cunctis enim propositū est semel mori) sed quia preter humana judicia istud accidit. Nam ipse Dominus, dijudicans Eusebianorū minas & Alexandri preces, condemnarat hæresim Arianam, ostenderatque eam esse ecclesiastica communione indignam.

[121] Verum ipso sic extincto, non quievit disputatio de iis quæ invenerat dogmatibus, inquit Sozomenus lib. 2 cap. 29, neque desierunt eadem cum ipso sentientes diversa sentientibus adversari. Quin etiam, [Alexandrinos cum S. Antonio petentes reditum Athanasii,] cum populus Alexandrinus continenter vociferaretur, atque in supplicationibus suis pro Athanasii reditu precaretur, & magnus ille monachus Antonius sæpius eamdem ob causam scriberet, suaderetque haud esse credendum Meletianis, & eorum accusationes habendas esse pro calumniis; nequaquā persuasus est Imperator: sed Alexandrinis quidem scripsit, insaniȩ & petulantiȩ eos arguens; Clericis vero & Virginibus sacris præcepit ut quiscerent; affirmans se nullatenus dimovendum a proposito, nec revocandum a se Athanasium, utpote seditiosum & ecclesiastico judicio damnatum, Antonio deniq; renuntiavit, sententiam Synodi a se nō posse parvi pendi: Quamvis enim, inquiebat, pauci aliqui ad odium aut gratiam judicarent; [repellit Imperator pacis cupidus;] non tamen credibile est, tantam multitudinem adeo illustrium & spectabilium Episcoporum in eamdem partem adductum iri. Athanasium certe contumeliosum & arrogantē, turbarumq; causam esse: nam qui alieniori erant ab illo animo de his maxime eum accusabant, scientes quam vehementer ejusmodi homines Imperator aversaretur.

[122] Ob eandem etiam causam Ioannem Meletii successorem, licet a Concilio Tyri ad communionem receptum, [& Ioannem Meletianum in exilium mittit;] induci nō potuit ut susciperet, sed ipsum quoq; mulctavit exilio, quia intellexerat ejus causa divisam in factiones Alexandrinorum Ecclesiam, aliis ipsum, aliis Athanasiū commendantibus. Hujus tamen innocentiam tandē aliquando cognoscens, extremo vitæ tempore eum Alexandriam redire jussit, idque præsente Eusebio Episcopo Nicomediæ, & contraria suadere conante, ut ait Theodoretus lib. 1 cap. 32. Obiit deinde magnus Constantinus, XXI Maji, anno CCCXXXVII: ex cujus testamento Imperium partiti sunt filii: sic ut Constantino natu maximo cesserit Hispania, Britannia, Gallia etiam Belgica, Germaniæ pars circa Rhenum & Danubium & Africæ pars Occidentalior; Constanti natu minimo Italia, Illyricum, [ac moritur, decreto prius Athanasii reditu:] Ponto Euxino finitima; Macedonia, Græcia, Creta, Sicilia, Sardinia, & Africa reliqua; Constantio Thracia cum vicina Mysia, Asia, Syria, Ægyptus, Orientisque Imperium ab Illyrico ad Nisibin. At quia Constantiue secundo genitus protractus erat in Arianæ hæreseos defensionem, per eum Presbyterum, cui testamentum suum moriens Imperator commendarat, dilatus fuit S. Athanasii reditus, integro & amplius anno: Eusebianis interim in Arianorum gratiam moventibus omnem lapidem, ut & ipsum arcerent, & quoscumque consiliis suis adversantes orthodoxos Episcopos, hæreticis hominibus in eorum locum substitutis: [qui sub Constantio retardatus,] quemadmodum prolixe exponit ipse Athanasius in epistola ad Solitarios, asserens Eusebianos, quia per feminas commendationem habebant ad Imperatorem, cunctis se præbuisse terribiles. [1 p. 813] Feminis porro, in quibus erat ipsa uxor Constantii, adnumerari etiam Eunuchi palatini debent: qui uti se ad Eusebianorum vota prorsus aptaverant, ita & obnoxium sibi immodice Imperatorem trahebant quocumque illi vellent.

[123] Nihilominus, cum an. CCCXXXVIII alicubi convenissent tres fratres, atq; inter cetera de pace Ecclesiis reddenda egissent, uti ex Athanasio ipso colligitur, [tandem conceditur,] jusserunt quemq; in patriam & Ecclesiam suam redire, de aliis quidem scribentes propriæ cujusque Ecclesiæ; de Athanasio vero hæc, Constantinus Cæsar populo Catholicæ Ecclesiæ urbis Alexandrinæ. [1 p. 814] Non existimo vestræ sanctæ menti esse ignotum, quod Athanasius adorandæ legis interpres, ideo ad tempus missus in Gallias fuerit, quoniam feritas sanguinariorum hostium ejus periculose imminebat sacro illius capiti, ne forte per improborum, illorum machinationes immedicabile quidpiam pateretur. [scribente ea de re ad Alexandrinos Constantino Iuniore.] Ad illam vero eludendam ereptus faucibus hominum sibi insidiantium, jussus est apud me sic vivere, ut in qua moraretur urbe necessariis omnibus abundaret; quamvis veneranda viri virtus, divino freta auxilio, asperioris fortunæ pondera parvi faceret. Igitur cum Dominus ac Pater meus Constantinus Augustus, quam maxime voluerit, propter vestram insignem pietatem, eumdem Episcopum suo loco restituere; sed humana forte præventus, prius quam suum hoc votum impleret, obdormierit; congruum duxi, ut ego propositum Imperatoris piæ memoriæ susciperem impleremque. Cum is ad conspectum vestrum venerit, cognoscetis quanto in honore apud me fuerit. Neque minus, si quid gratiose erga ipsum egi; ad hoc enim animum meum movit & induxit desiderii vestri repræsentatio, ipsaque tanti viri species. Divina providentia vos conservet, Fratres dilecti. Datum XV Kalendas Julias. Treveris.

[124] [Rediens ille bis agit cum Constantio,] Ad Athanasii Alexandriam revertentis iter spectare videtur quod in Apologia ad Constantium scribit, quod ipsum Imperator ille fuerit dignatus videre, primum Viminiaci, qui locus est ad Danubium in Mœsia prima, & iterum Cæsareæ, quæ est in Cappadocia: de quibus duobus congreßibus & posteriori tertio Antiochiæ, testem ipsiusmet Imperatoris appellat memoriam, utrum vel tum de Eusebianis ipsum affligentibus apud ipsum fecerit mentionem; aut criminatus sit eorum quempiam a quibus afficiebatur injuria. [1 p. 676] [videt Paulū Ep. Constantinopoli,] Si autem, inquit, neque ob ea de quibus me loqui oportebat accusavi illos, unde hæc mihi insania, qua coram Imperatore traduxerim Imperatorem, & fratrem cum fratre commiserim? de quo scilicet falso insimulabatur ab æmulis. [1 p. 813] Eodem in itinere Constantinopoli transiens Athanasius, præsens fuit accusationi intentatæ Paulo Constantinopolitano Episcopo, prout indicat in Epistola ad Solitarios, Pauli orthodoxam fidem vel eo probans, quod qui hunc fecit reum Macedonius, etiam tunc cum reo suo, cujus Presbyter erat, communicavit.

[125] Cum vero Alexandriam nondum esset ingressus Sanctus, & per Syriam in itinere ab exilio reverteretur, [1 p. 725] a Præfecto Ægypti damnati sunt aliqui, [transit per Syriam,] quorum causa non puduit adversarios, sævitiam Athanasio imputare: quod merito indignantur Alexandrini Patres, cum, si vel in ipsa Alexandria fuisset, nihil ad eum pertinuissent Iudicum aut Præfecti acta, ex re nulla ecclesiastica occasionem habentia. [1 p. 748] Notant etiam iidem Patres, quod revertens ab exilio Athanasius, suam ecclesiam, a qua recipiebatur, etiam tum vacantem invenit: indeque inferunt, eum, cum relegebatur in Galliam, non fuisse habitum pro vere damnato; [& Thronum suum adhuc vacantem recipit.] cujus loco alius constitui potuisset ac debuisset. Quanta tum fuerit illius Ecclesiæ lætitia nusquam exprimitur: comparatio tamen quam instituit Nazianzenus, posteriorem aliam Athanasii receptionem describens, videtur hoc potißimum tempus spectare, quo, ex simili fuga & ob easdem causas suscepta, Alexandriam repetiit. [3 p. 18] Si enim posterior illa, cum nulla alterius cujuscumque occursus festivitate comparabilis, cum hac tamen conferri potuit; oportet eam omnino maximam & fere inexplicabilem fuisse.

CAPUT XII.
Nova Eusebianorum molimina, tum apud Imp. Constantiumt, um Romæ apud Iultum Papam; quem Athanasius ipse adit.

[126] Vix redierat Alexandriam Athanasius, cum adversarii ejus, verentes, [Ab reduce Athanasio metuentes sibi adversarii,] ut Russinus ait lib. 11 cap. 15, ne si forte adeundi Regis Constantii libera aliquando copia fieret Athanasio, per eumdem veritatis fidem, quam divertebant, secundum Scripturas edoceretur; omnimodis eum insimulare apud Principem aggrediuntur, contraque eum quamplurima criminosa simul ac flagitiosa componunt. [1 p. 724] Inprimis vero, ex ea quam supra attigimus occasione, ob Præfecti acta nihil ad ipsum tunc adhuc absentem pertinentia; objiciunt cædes & homicidia patrata esse post Athanasii ingressum. Quod Synodus Alexandrina refellens Cædes, inquit, omnino nulla, neque ab Athanasio neque per Athanasium commissa est … Cædes & vincula aliena sunt a nostra Ecclesia: [calumniantur quod cædes ejus causa sint facta,] carnifici neminem unquam Athanasius tradidit: neque carcer, quantum in ipso fuit, propter illum unquam est fatigatus. Sacraria nostra, uti semper, ita & nunc munda sunt, & solo Christi sanguine veraque inipsum pietate sanctificata. Non Presbyter, non Diaconus interfectus ab Athanasio est, neque mortem ulli vel exilium irrogavit. Utinam illi, qui vere persecutionem suscitant, nihil tale contra ipsum fecissent! nullus enim ejus causa hinc abiit in exilium, nisi ipsemet Episcopus Alexandriæ, Athanasius, per istos pulsus: quem dimissum, rursus iisdem ac pejoribus malis student involvere, omninoque ad falsa & letifera verba linguas suas exacuunt.

[127] Aliud deinde crimen excogitant, quod prædicta Synodus sic exponit & refellit. Frumentum dabatur a patre Imperatorum in alimentum viduarum, partim Libycarum partim Ægyptiarum, quod etiamnum recipiunt, Athanasio nihil inde referente præter laborem. [1 p. 737] [quod frumentum viduis dandum ad se verterit,] Nunc tamen accipientibus illis, neque querentibus quidpiam, sed præberi sibi fatentibus, traducitur Athanasius, quod universum frumentum emerit atque in usus suos reposuerit: & hoc scripsit Imperator, eorum criminationibus ad querelas deponendas inductus … cum ipsimet studeant frumentum avertere ab Ecclesia per hujsumodi calumniam, & ad Arianos transferre.

[128] Imprimis autem accusarunt Athanasium adversarii, teste Socrate lib. 2 cap. 5, quod a Concilio Tyri depositus, absque consilio & consensu communis Concilii Episcoporum, [quod absq; Concilii assensu redierit.] Sacerdotii gradum denuo conscendisset; & ab exilio revertens, suo ipsius arbitrio in ecclesiam irruisset … quin etiam, quæ Tyri contra ipsum acta fuerant, proferebant in medium: non tantum apud Constantium, ad talia suscipienda pronum, (uti apparet ex ejusdem querula de frumento epistola, cujus jam meminimus) sed & Romam & ad Imperatores Constantinum atque Constantem scribentes. [1 p. 815] [sed frustra apud Constantinum & Constantem.] Verum quia legati missi ab Athanasio, ut ipse ait in epistola ad Solitarios, eorum mendacia refutabant, rejecti sunt cum pudore ab Imperatoribus prænominatis. [1 p. 675] Alibi quoque fatetur Athanasius, quod Alexandriæ existens, necesse habuit excusare se per litteras apud Constantem, ob ea quæ Eusebiani calumniose ad ipsum scripserant. Denique collecta & quaquaversum missa sunt a Synodo Alexandrina testimonia Sacerdotum Libycorum, Pentapolitanorum, atque Ægyptiorum, ut vel inde constaret de calumnia Athanasio illata.

[129] Interim Eusebius, qui pridem oculos adjecerat ad Episcopatum urbis Constantinopolitanæ, quæ in primariam Imperii sedem erecta erat a Constantino (nam eodem modo a Beryto Nicomediam transilierat) sicuti criminando effecerat ut a Constantino relegaretur in Pontum Paulus Constantinopolitanus Episcopus; [1 p 813] ita & apud Constantium egit, [Puiso Paulo CP. Sedem ejus occupat Eusebius,] ut convocata super eo negotio Synodo, deponeretur iterum e Sede illa, ipseque substitueretur, persuasus, ut Alexandrini de eo queruntur, in magnitudine urbium religionem esse suam, & sortem Die, secundum quam constitutus ordinatusque fuerat, pro nihilo ducens. [1 p. 727] Colitur S. Paulus die VII Iulii, quando de ejus exiliis morteque plenius erit agendum nobis; nunc ejus hic meminisse sufficit, [Arianis Alexandrinis curat Episcopum ordinandum,] quatenus historia ejus implicita est cum Actis S. Athanasii: cui ut eamdem fabam cuderent Eusebiani, Antiochiam deligunt, habendis contra eum atque orthodoxam fidem conciliabulus; interim vero Arianis qui Alexandriæ erant, a Secundo Episcopo Ariano ordinandum curant Episcopum, Pistum.

[130] Eorum qui Antiochiæ convenerant præcipui erant Dianius Cæsarææ in Cappadiocia, Flacillus Antiochiæ, Narcissus Neroniadis, Eusebuis jam Constantinopolitanus, Maris Chalcedonis, Macedonius Mopsuestiæ, Theodorus Heracleæ Episcopi: qui ad Julium Romanum Papam litteras misere: & arbitrati se Athanasium perterrituros, petierunt indici Synodum, ipsumque si vellet Julium fieri judicem. [1 p. 739] Has litteras, una cum Actis Conciliabuli Tyrii, [& Romam citari Athanasium petit.] antea tam sedulo occultatis, detulerunt Romam Eusebianorum legati, Macarius Presbyter & Martyrius Hesychiusque Diaconi: qui videntur etiam in mandatis habuisse instare apud Iulium, ut Pisto scriberet, quatenus ita videretur Pontifex cum isto, quem Arianum esse dißimulabant, [hic illuc Presbyteros suos mittit,] communicare. His cognitis non defuit sibi suæque cauæ Athansius: sed etiam ipse Presbyteros e suis aliquos Romam expedivit; quibus Eusebiani, ut in epistola sua testatur ipse Iulius, nullo modo pares, ac semper ab illis convicti refutatique, Concilium indici postularunt, litteraque & ad Eusebianos & Alexandriam ad Athanasium mitti, quibus convocarentur, ut coram omnibus justo judicio de causa cognosci posset: tum enim se de Athanasio probaturos esse, quod jam nequirent… Athanasii Presbyteris bona cum fiducia coram Julio resistentibus.

[131] Iidem Presbyteri etiam docuerunt, Pistum (pro quo cœperant solicitare Pontificem Eusebiani, antequam isti judicio se sisterent) Arianum esse, [qui coram Iulio adversarios confundunt.] eoque nomine & ab Alexandro & a Nicæna Synodo ejectum: ac gradum sui ordinis a quodam Secundo, quem similiter magna Synodus ut Arianum rejecerat, accepisse. [1 p. 743] His vero neque Macarii quidem sodales contradicebant, neque Pistum fuisse a Secundo constitutum negabant … Ipse autem Macarius Presbyter cum audisset superiores esse Athanasii Presbyteros, Pontifice ejus & Martyrii atq; Hesychii præsentiam præstolante, licet corporali ægritudine teneretur, noctu tamen recessit, confusus propter refutationem Pisti, quantum licuit conjectando assequi. Hæc ipse Iulius.

[132] Interim congregata est Alexandriæ jam sæpe citata sancta Synodus ex Ægypto, [ad eumdem & alios ubique Episcopos scribit pro Athanasio Alexandrina Synodus,] Thebaide, Libya, Pentapoli; [1 p. 722] quæ omnibus ubique Ecclesiæ Catholicæ Episcopis, Iulio imprimis, scripsit pro Athanasio longam illam Epistolam, quam totam ille refert in Syllogo, & ex qua plurima in præcedentibus accepimus, historiam rerum circa Sanctum gestarum & calumniarum ei intentarum continentia. Exordium Epistolæ istius hoc est. Poteramus quidem, dilectissimi Fratres, statim ab initio conflatæ in Athanasium comministrum nostrum calumniæ; deinde post ejus Alexandriam regressum, respondere super fictis criminibus Eusebianorum, simulque ostendere quam nihil nisi meras imposturas objecissent. Sed quia tempora illa id non permittebant, ut ipsi nostis, postea autem arbitrabamur ad restitutionem Episcopi Athanasii submissuros vultum & pudore suffendendos pro tam manifesta injustita; [propter calumnias veteres ab Eusebianis impudenter renovatas,] putavimus rem esse transmittendam silentio. Sed quoniam post tantas ejus viri calamitates, post aditam Galliam & vitam peregre actam, post tantum non toleratam mortem, propter eorum accusationes, nisi humaniori Imperatore usus fuisset, post ista denique omnia, quibus quilibet inimicus satiari quantumvis efferus potuisset; quoniam, inquam, non erubescunt, sed rursum impudenter efferuntur contra Ecclesiam & Athanasium; ejusque dimissionem ægre ferentes ac prioribus pejora molientes, non verentur quod in sacris Litteris scriptum est, Falsus testis impunitus non erit, &, Os quod mentitur occidit animam; non possumus silere diutius. [Prov. 19 Sap. 1]

[133] Hinc ingredientes in materiam propositam, singula accusationum Athanasio intentarum capita exponunt & refellunt, efficacißime demonstrantes eorumdem vanitatem, [easdem sigillatim refutans,] æque ac judicii apud Tyrum exerciti injustitiam: denique in conclusione Epistolæ de Eusebianis queruntur, quod jam non clanculo, sed aperte, Arianos homines, atque eo nomine ab universa damnatos Ecclesia, contra Ecclesias irritent, Episcopumque illis constituant, divulsis a se invicem per metum Ecclesiis, [querensq; ab ipsis foveri Arianos,] quo illis ubique suppetant cooperatores suæ impietatis: ideoque & Diaconos mitti ad Arianos, qui cum ipsis communicando, litterasque accipiendo & mittendo, Ecclesiam in schisma conjiciunt: ea etiam scribi quaquaversim quæ hæresim commendent & Ecclesiam infament, uti videri potest ex litteris ad Romanum Episcopum, & forte ad alios sigillatim scriptis. Itaque omnes orant, ut hac contestatione suscepta, [& sub falso Ægyptiorum nomine contra Sanctum scribi.] Athanasio condoleant, & zelum indignationemque induant contra Eusebianos … neque eis attendant si iterum contra Athanasium scribant (quidquid enim ab illis proficiscitur, falsum est) ne quidem si Ægyptiorum Episcoporum nomina subscribant Epistolis. [1 p. 738] Certum est enim, inquiunt, nos non subscribere, sed Meletianos, homines semper schismaticos, qui usq; nunc conturbant Ecclesias, & seditiones movent, & decreta prorsus absurda ac pene ethnica faciunt; eaque patrant quæ pudor sit committere litteris, sed ab earum latoribus disci poterunt.

[134] [pro eodem etiam alii aliunde scribunt.] Anno CCCXXXIX hæc acta & scripta videntur (priusquam sequenti anno Concilium Romæ indiceretur, de quo infra) eodem autem ferme tempore ac zelo etiam ex aliis provinciis Episcopi pro Athanasio scripsere, ut Iulius Papa asserit in sua ad Antiochenam Synodum Epistola, &, ut in Syllogo notat Athanasius, alii tum ex Asia, tum ex Phrygia, tum ex Isauria, quorum singulorum nomina cum suis epistolis circumferuntur prope sexaginta tres. [1 p. 750, 1 p. 768] Ad quæ Iulius Papa opportune advertens, Eusebianos monet, quod si suis litteris fidem dari postulant; æquum pariter esse ut litteris eorum qui pro Athanasio scribunt fides non abnegetur; maxime cum, [quare Iulius Concilium Romæ indicit;] ipsis ab ejus patria longe distantibus, illi qui in iisdem locis cum Athanasio degunt, ut de homine noto rebusque ibi gestis certiores, bonum testimonium de vitæ ejus innocentia perhibeant, affirmantes eum non nisi fictis criminibus opprimi. [1 p. 746] Porro Iulius Eusebianis & Athanasio scripsit, Concilium fieri oportere, ubi tuto invicem objicerent crimina, & objecta refutarent. [1 p. 815]

[135] Ea Pontificis mente intellecta ipsummet sibi adeundum statuit Athanasius. [quo cum venisset Athanasius,] Cum autem is Romam pervenisset, mense circiter Septembri anni CCCXXXIX continuo Julius ad Eusebianos litteras scripsit, misitque per duos ex Presbyteris suis Elpidium & Philoxenum; certum diem definiens ut aut præsentes se sisterent, aut cognoscerent se omnibus modis suspectos haberi. [1 p. 739, 1 p. 816] Illi vero ubi Athanasium Romæ adesse audierunt, contra quam ausurum speraverant, & intelligentes ecclesiasticum consessum fore, ubi nec Comes affuturus esset, neque satellites pro foribus excubarent, neque ex præscripto Cæsaris fierent omnia, quibus rationibus & non aliis Episcopos vicerant; [non sunt ausi comparere Eusebiani.] qui sine illo præsidio ne loqui quidem audebant, ita inhorruerunt & metu contracti sunt, ut Presbyteros retinerent ultra diem condictam, causificationem interim turpem fingentes, se ob bella Persarum venire non posse. Sed in ea re nihil veri; metus autem conscientiæ illos urgebat. Quid enim negotii Episcopis cum bello? aut quid obstaculi illis a Persis oriebatur, quo minus Romam venirent, urbem utique longinquam & transmarinam. Orientis interim loca suasque provincias obeuntes, leonum more quærebant si quis ipsis adversaretur, ut eum per calumniam ejicerent in exilium.

CAPUT XIII.
Conciliabuli Antiocheni acta adversus Athanasium: Gregorii Ariani violentus in ejus ecclesiam ingressus.

[136] Annum totum & integros sex menses, inquit in sua Epistola Iulius, apud nos hæsit Athanasius, Eusebianorum expectans præsentiam aut quotquot comparere auderent; suaque præsentia pudesecit omnes: quippe qui judicio non se stitisset, nisi sui fiduciam habuisset. [1 p. 748] Nec enim, inquit Iulius, sponte comparuit, sed litteris nostris vocatus ad judicium; quemadmodum & vos citavimus. Interim Constantinus Iunior copias contra Constantem movens, seditione militari prope Aquilejam comprehensus, [Extincto Constantino Iuniore, ad novas spes erecti Eusebiani,] & in fluvium Alsum præcipitatus interiit, die VI Aprilis an. CCCXL. Ea mors in Asia nuntiata, quin Eusebianorum animos vehementer erexerit, dubium esse nullum potest. Itaque missos a Iulio Presbyteros varie ludificari cœperunt, multa querentes de ipso Iulio, ac nominatim, quod epistola quam attulerant a solo scripta Iulio solos compellabat Eusebianos, & non etiam alios Antiochiæ insimul præsentes, unaque cum Eusebianis constituentes Synodum, quam non universim rejecit Ecclesia; sed conditos in ea Canones complures approbans confirmavit, dum eos post mortem S. Ionnis Chrysostomi recepit in celebrem illam compilationem CLXV Canonum, [in Concilio Antiocheno prævalentes,] veluti in Conciliis Niceno, Ancyrano, Neocæsariensi, Gangrensi, Antiocheno, Laodiceno & Constantinopolitano legitime decretorum: ex quibus etiam duos, qui inter Antiochenos sunt quarus & quintus, Calchedonense Generale Concilium Actione 4 sine scrupulo protulit. Conciliabulum tamen in titulo diximus, quia ipsum in hac historia consideramus , quatenus primas auctoritatis partes in eo habentes Eusebiani, receptique ad communionem Ariani, fecerunt, ut non alio oculo ipsum debeamus considerare, quam quo illud consideravit S. Athanasius & S. Innocentius Papa I, exitum ejus potius quam initium considerantes; magisque attendentes quid Eusebiani intenderint, etiam in iis quæ alias recte constituebant; quam quid spectarent Episcopi plures revera orthodoxi, & ex sola cum Arianis communione reprehensibiles, eatenus tamen excusabiles, quatenus persuasi erant eos solo Consubstantialitatis vocabulo offendi, rem admittere.

[137] Iulius autem neque hoc excusavit eisdem rescribens, quin libere ostenderet peccari in eo, quod Arianos, ab omnibus condemnatos, contra sententiam eorum qui causam judicaverunt, reciperent: neque tamen suam eis communionem propterea denegavit, dilectissimos in Christo Fratres adhuc eos appellans: ad objectam vero criminationem, [de ipso Iulio querelas movent vanissimas;] quasi solis Eusebianis scribens reliquam Synodum inhonorasset, excusat se non aliunde quam ab Eusebianis litteras accepisse contra Athanasium, ideoque necessario iis respondisse qui scripserant. Similiter & ad alterum querelæ caput, quod solus illis scripserit; consequens est, inquit ut indignemini quod illi mihi uni scripserint… tametsi autem solus sum qui scripsi, non meam tamen solius sententiam, sed omnium Italorum & omnium in his regionibus Episcoporum scripsi. Et hoc ipsum testatur Athanasius in sua ad orthodoxos Epistola, anno sequenti scripta, ubi ait, quod, cum nondum scelera illa accessissent (de quibus a Philagrio & Gregorio patratis conqueritur, uti mox videbimus) Episcopi Romæ, infensi prioribus eorumdem hominum factis, concilium indici celebrarique voluerunt. [1 p. 950] Hoc autem reformidantes Eusebiani, inquit Athanasius, ut Ecclesiam turbarent nosque de medio tollerent, [& novo conventu suorū Antiochiæ coacto,] atque ita sine metu agerent quæ vellent, & reprehensorem non haberent, inierunt consilium, & denuo Antiochiam indixere conventum, quem Athanasius in libro de Synodis ait esse habitum tempore encœnorium, ejus scilicet Basilicæ cujus fundamenta Constantinus jaci jusserat ante decennium, ad quæ convenerunt numero nonaginta Episcopi, Consulibus Marcellino & Probino, Indictione XIV, id est anno CCCXLI, præsente ibidem impiissimo Constantio.

[138] Hic præcipua Eusebianis cura fuit, confirmare depositionem Athanasii apud Tyrum decretam, [confirmant depositionem Athanasii] & in Alexandrinam Sedem substituere alium: ad quod Eusebius factionis caput Antiochiam accersierat quemdam sibi cognominem, cujus natales, institutionem, doctrinam ex Georgio Laodiceno fuse describit Theodoretus lib. 2 cap. 6. Sed cum hic Alexandriam proficisci timeret, propterea quod Athanasius a populo Alexandrino plurimum diligeretur, maluit Emisenæ Ecclesiæ præfici; & ex triginta sex mansionibus Antiochiæ peregrinus Episcopus nominatus est, ut ait Iulius. Gregorius erat, natione Cappadox, de quo loqui Nazianzenum existimat ejus interpres Nicetas aliique, ubi excusans patriam suam Cappadociam, quæ illum & similiter Georgium tulit, alterum postea invasorem Sedis (quandoquidem & in vinea spinæ nascuntur) continuo subdit: Nec vero desunt qui ne meum quidem cognominem culpa liberent, qui doctrinæ amore ac studio tum temporis Alexandriæ peregre agens, cum ab ipso Athanasio humanissime, [pro eoque ordinant Gregorium,] non secus ac filiorum carissimus, exceptus esset; tantamque apud eum gratiam obtinuisset & auctoritatem, ut res maximi ponderis illi committerentur; consilium (ut hominum sermo erat) ceperat insurgendi adversus patrem & patronum. Et quamquam alii essent actores tragœdiæ, manus tamen Absalonis, ut dicebatur, cum illis erat.

[139] Verum, quis credat Gregorium invasorem, quem palam omnibus erat præcipuam furialis erynnios partem sustinuisse in Alexandrino theatro, excludi ab actorum numero posse, velut is qui post siparium latens, [diversum ab eo qui olim Athanasii hospes,] expositarum in scenam personarum modos actusque occulta moderatur suggestione, soloque vulgi sermone fuisse adductum in suspicionem facinoris tam notorii? Quid? quod de suo qualicumque cognomine agens Nazianzenus, ejusque velut Absolonis quondam manum fuisse cum adversariis indicans, ad longe anteriora tempora & prima persecutionis adversus Athanasium motæ initia videatur respicere. Illata enim mentione de manu Absolonis, continuo subdit: Si quis vestrum est, qui manum illam, ex qua sancto viro falsum crimen illatum est, & mortuum illum viventem, & injustum exilium norit, quid dicam intelligit: hæc enim omnia Arsenium spectant, & judicium Tyrium, & exilium Trevirense. Quamcumque igitur partem in hac tragœdia habuit ille hactenus occultus Nazianzeni synonymus, cujus causa in ore vulgi infamata etiam Cappadocia fuit, velut novos identidem adversarios Athanasio parturiens, eam ille egit anno CCCXXXV; proinde diversus ab eo fuit, qui anno CCCXLI dumtaxat in scenam prodiit & obiit anno CCCXLIX. [an. 335 ejus adversariis occulte favit.] Denique illa singularis modestiæ ac reverentiæ plena cognominis sui incusatio, numquid indicare videtur Nazianzenum agere de aliquo, cum ista dicerentur annis post invasoris Gregorii mortem pluribus quam viginti, adhuc vivente, & virtutis, doctrinæ ac dignitatis æstimatione secum comparabili, & quem suum ipse cognominem per antonomasiam appellabat? Quod si liberas cogitationes libere prodere liceat, nemo est in quem suspicio favoris contra Athanasium præbiti & operæ adversariis ejus clam navatæ, cum insigni ingratitudinis nota, facilius cadere posse videatur, quam in S. Basilii juniorem fratrem S. Gregorium Nyssenum; qui eo tempore, in flore adolescentiæ ac studiorum, ætatem annorum forte triginta attigerat, dignus quem Athanasius exciperet tam amanter, & tam confidenter adhiberet ad negotia, spes undique maximas de se facientem. Illa autem suspicio si vana non est; eidem, ad meliores postea adjuncto & professo Arianorum hosti, justam talionem reposuit Deus, quando permisit ut etiam ipse anno CCCLXXII haud absimilem pateretur persecutionem ab iis quibus olim colluserat, totosque octo annos exul a sua Ecclesia ageret: quæ ceteræque ejus laudes abunde debent eluisse maculam, si qua olim fuit ab adolescentiori in Athanasio vexando contracta.

[140] Redeo ad Alexandrini Sedis invasorem Gregorium, ab Eusebianis ordinatum Antiochiæ: quæ res quanam ratione facta sit prorsus ignoro, inquit Iulius, non enim decebat, cum nos ad celebrandam Synodum litteras mitteremus, aliquos præoccupare judicium Synodi: deinde non decuit novos istos modos contra Ecclesiam induci. [1 p. 784] [Indignatur ad sceleris novitatem Iulius:] Ubi enim est ejusmodi ecclesiasticus canon aut traditio Apostolica, secundum quam, Ecclesia pacem habente, & Episcopis Provincialibus cum Alexandrino Episcopo Athanasio consentientibus, immitteretur Gregorius, externus homo, neque Alexandriæ baptizatus, neque plebi notus, neque postulatus a Presbyteris; isque Antiochiæ, crearetur Episcopus, inde deducendus Alexandriam, non cum Presbyteris aut Diaconis civitatis, non cum Episcopis Ægypti, [Eusebiani repudiato τῷ ὁμοουσίῳ] sed cum militibus? prout infra videbimus. Hac re confecta, inquit Theodoretus lib. 2 cap. 7, fidem commutare laboraverunt: qui quidem videri volebant nihil eorum quæ in Concilio Nicæno acta sunt reprehendere: revera tamen nitebantur fidem Consubstantialis cum Patre Filii labefactare, ut paulatim homines ad Arii opinionem impellerent. Ergo cum pridem in Hierosolymitanis, ut vidimus, encæniis Arii dementiam collaudassent, & Arianos in communionem recipiendos statuissent; intelligentes se ideo ab omnibus male audire de hæresi, variis modis scripserunt Confeßionem fidei. Et primo quidem scripserunt epistolam, qua negant se Arii sectatores esse, aut, cum sint Episcopalis ordinis, [novam fidei formulam condunt,] Presbyterum sequi: quinimo aiunt, se fidei ejus, id est Arianæ, examinatores probatoresque factos, potius eum admittere quam sequi: signanter autem credere … in unum filium Dei unigenitum, ante omnia secula existentem, & coexistentem cum Patre a quo genitus est. [1 p. 892]

[141] Sed cum priorum pœnituisset novaque excogitassent, aliam in eisdem encæniis edidere epistolam, profitentes se credere in filium Dei unigenitum, per quem omnia; eumque natum esse ante secula ex Patre, [iterumque aliam,] Deum ex Deo, Totum ex Toto, Solum ex Solo, Perfectum ex Perfecto, Regem ex Rege, Dominum ex Domino, Verbum vivum, Sapientiam vivam, Lumen verum, Viam, Veritatem, Resurrectionem, Pastorem, Januam; immutabilem & inalterabilem quoad Divinitatem, essentiamque & voluntatem, potentiam & gloriam; Patris imaginem dissimilitudinis expertem, Primogenitum omnis creaturæ, eumdemque in principio apud Deum Verbum. [1 p. 894] Theophronius porro Episcopus Tyanensis istiusmodi fidem in præsentia omnium promulgavit; [& aliam.] cui omnes, hominis religione approbata, subscripserunt. In hac autem dicitur Unigenitum, per quem omnia, genitum esse ex Patre ante secula, Deum perfectum ex Deo perfecto, & apud Patrem existere in sua persona. Quæ omnia, verbis diversa, sensu eadē & Catholica, eo spectabant, ut suaderetur Consubstantialitatis confeßionem, cum vox esset inusitata Scripturis, non esse extorquendam hominibus, rem ipsam ut videbatur tenentibus; eaque seclusa pacificari posse Ecclesiam, receptis in eam Arianis; & pro turbatoribus esse habendos, qui eos pretextu Nicænæ fidei exclusos volebant.

[142] Talia Antiochiæ acta esse ac porro agi intelligens Athanasius, non putavit cum tanto Ecclesiæ suæ periculo, [Redit interim Alexandriam Athanasius,] in quam immittendus per vim Gregorius quotidie timeri poterat, diutius sibi Romæ expectandos frustra esse adversarios, quos judicium supterfugere satis apparebat. Alexandriam itaque festinavit regredi, ubi eum in Paschate feralis ille turbo deprehendit, cujus plena est omnis ecclesiastica historia. Rem ut gesta est juvat ex ipso Athanasio discere, qui in epistola ad Orthodoxos prolixe hoc argumentum tractans, hujusmodi historiam nobis proponit.

[143] Rebus Romæ & Antiochiæ inceptis, cum male sibi ubique conscii Eusebiani, [& Eusebianu apud Constantiū agentibus,] de causa sua in Ecclesiastico conventu desperarent; Constantium, ut hæreseos propugnatorem, adeunt cum lamentis: & Vides, inquiunt, omnes a nobis deficere, pauci residui sumus: incipe persequi, quoniam etiam ab istis paucis destituimur & deserti relinquimur: quos enim vi ad communionem nostram per exilia Episcoporum adegimus, ii ab Episcopis in Sedes suas revertentibus, ut contra nos sentiant, persuadentur. [1 p. 815] Scribe igitur ad omnes, & mitte denuo Philagrium Præfectum Ægypti: ille enim, ut reipsa jam patuit, idoneus est rebus gerendis: mitte item Gregorium Episcopum Alexandriam: nam & iste poterit hæresim nostram stabilire. Ita Athanasius ad Solitarios, ad Orthodoxos vero antea scripserat quæ sequuntur. Itaque nobis ex more degentibus in pace, [proponitur edictum de recipiendo Gregorio.] populisque lætantibus super frequentatione synaxeon; & in bona secundum Deum conversatione proficientibus sacrorum comministris per Ægyptum, Thebaida, Africamque, ac mutua tum inter se, tum erga nos pace connexis; ecce ibi statim Præfectus Ægypti litteras proponit, in formam edicti, quasi Gregorius quidam Cappadox, successor mihi veniret a Comitatu. [1 p. 944]

[144] [Populo frequentiori intra ecclesiam collecto,] Fama istius negotii tunc, ut in re nova, & nunc quoque post rem peractan, perturbavit omnes. Major igitur ea de causa in templa populi confluxus, præcipue quia sciebant neque se, neque Presbyterum, neque Episcopum ullum questum de me; solos autem Arianos cum ipso videbant, & ipsummet Arianum esse sciebant, pro Arianis missum ab Eusebianis … Populis ergo graviter id ferentibus & propter ejusmodi novitatem ad ecclesias convenientibus, ne Arianorum impietas fidei ecclesiasticæ commisceretur; Philagrius, qui olim ecclesiam & sanctas ejus Virgines contumelia affecerat, [irrumpit in eam cum armatis Præfectus Philagrius,] & nunc Ægypti Præfectus erat, religionis nostræ Apostata & Gregorii conterraneus, nihil sanctum in moribus habens, sed Eusebianorum patrocinio fultus, eoque studiosius contra ecclesias agens; gentilium turmas ac Judæorum & quoscumque dissolutos homines conducit pollicationibus, quas deinde exolvit; eosque subito immittit in ecclesias contra populum cum gladiis fustibusque … [1 p. 945]

[145] Et ecclesia quidem ac baptisterium conflagrarunt igne; ululatus autem & lamentationes audiebantur per urbem, indignantibus civibus propter ea quæ fiebant, conclamantibusque & de vi facta protestantibus. [raptantur Virgines monachoque,] Etenim sanctæ Virgines & incontaminatæ nudabantur, patiebanturque nefaria, aut si resisterent, periclitabantur de vita: monachi protriti pedibus publicis servitiis mancipabantur * aut gladiis fustibusque cæsi tollebantur e vita; alii vulnerabantur aut verberabantur. Supra mensam autem sacrosanctam quæ non impietas commissa est! Offerebant aves & pineas nuces, idola laudabant; Salvatorem nostrum Jesum Christum, Dei viventis filium, blasphemabant intra ipsas ecclesias Domini; [contaminatur ecclesia,] sacros libros, ibidem inventos, tradebant flammis: in sanctum autem baptisterium, vah audaciam! Christicidæ Judæi & profani gentiles, temere ingressi seque ipsos nudantes, dixerunt feceruntque, qualia vel narrare sit pudor. Nec defuere homines impii, qui, imitando persecutionum veterum acerbitatem, Virgines continentesque feminas injectis manibus traherent, & raptantes cogerent blasphemare atque abnegare Christum, recusantes autem conciderent conculcarentque.

[146] Facinoribus talibus admirabilis ille ac splendidus Gregorii Ariani ingressus exornatus, [ornamenta & utensilia diripiuntur,] velut mercedem ac præmium sceleratæ victoriæ præbens, Ethnicis Judæisque & aliis talia contra nos ausis deprædandam dedit ecclesiam. Insolentia autem ista atque improbitate semel permissa, committebantur terriora quam in bello, atrociora quam in latrocinio; cum hi diriperent obvia, illi in cellis reposita dividerent, magnamq; vini copiam aut ebiberent aut effunderent aut asportarent, oleumque reconditum prædarentur; fores item cancellosq; velut rejectamenta auferrent, & candelabra ad parietem ponerent, atque ecclesiæ cereos idolis accenderent. Denique in ecclesia aliud videre non erat quam rapinas & cædes: neque ad hæc erubescebant Ariani impii, sed pejora insuper crudelioraque adjiciebant. Nam Presbyteri laicique exponebantur ad contumeliam, sublatæ in humeros Virgines deferebantur ad Præsidis tribunal & conjiciebantur in custodiam: alii publico addicebantur & cædebantur flagris; panes quoque sacrorum Ministris Virginibusque dari prohibebantur.

[147] Fiebant hæc in Quadragesima circa Pascha; cumq; jejunarent Fratres, [& hæc circa Pascha:] Gregorius ille admirabilis, Caipham æmulatus, cum Præside Pilato contra pios Christi cultores debacchabatur ebrius. Certe in die Parasceves, [atrociora etiam facta in Pentecoste,] cum Præside & gentilium multitudine, unam ecclesiarum ingressus, quia vidit populum violentam ejus irruptionem aversari, fecit ut crudelissimus Præses eadem hora triginta quatuor Virgines, matronas ac viros ingenuos, flagellarit publice & in carcerem mitteret: inter quos Virginum unam, legendi studiosam & adhuc Psalterium tenentem manibus, cum similiter Præses jussisset publice cædi flagris; ipse quidem liber discerptus est a carnificibus, Virgo vero in custodiam tradita. His ita actis non quieverunt nequidem in diem sequentem: sed consilium inierunt ut & in alia quoque ecclesia, [invasis aliis duabus ecclesiis.] in qua maxime versabar diebus illis, eadem quæ prius facerent. Ideo autem ad hanc quoq; volebant extendere furorem suum, ut me ibidem perquisitum interficerent: quod & factum esset, nisi Christi gratia adjuvisset me, ut fuga elapsus hæc pauca vobis narrare possem.

[148] Hactenus in epistola ad Orthodoxos Athanasius, quæ ut nunc edita extat perpetuo pro Gregorio Georgium exhibet, [quæ omnia male adscribuntur Georgio, postea similiter debaccbato.] errore tanto proniore, quanto facilius duo hæc nomina alterantur; quantoque tam hujus Gregorii, qui a Philagrio Præfecto per vim inductus est; quam Georgii, qui post annos quindecim a Duce Syriano invectus eamdem occupavit Sedem, similia magis initia, fortaßis etiam exitus fuere. Sed satis utrumq; distinguunt nomina Magistratuum, sub quibus & cum quibus res gestæ narrantur; nec locus unus manifeste corruptus, de quo mox infra num. 152 efficere potest, ut epistolam istam ad ulteriora transferamus tempora; quam exorditur Sanctus ab historia Levitæ, qui injuriam passus in uxore, demortuæ corpus secuit, & partes in omnes tribus dimisit; ut ad omnes pertinere crederetur facinus, quale in Israel numquam acciderat; quemadmodum ibi Athanasius ostendit Ecclesiam Alexandrinam numquam tam dira passam esse, quam sub Gregorio Ariano pertulit. Pascha autem an. CCCXLI, quo ista sunt acta, celebratum est die IX Aprilis.

[Annotatum]/center>

* ἐδημεύοντο

CAPUT XIV.
Alia Gregorii intrusi contra Orthodoxos facinora.

[149] Ego, inquit Athanasius, epistolam suam ad Orthodoxos prosequens, [Fugit Athanasius,] cum viderem eos ad extremam devenisse rabiem, mecumque reputarem qua ratione cavere possem ne porro damnum pateretur Ecclesia, Virgines contaminarentur, & cædes rursum fierent, novisque injuriis vexaretur populus; furtim me subduxi multitudini, dicente Salvatore, Si vos in una civitate persecuti fuerint, [prævidens impetum etiam contra se faciendū:] fugite in aliam. [1 p. 947] Ex iis enim malis quæ patrarant in ecclesia altera, sciebam nullum scelus adversus istam [in qua commorabar] omissuros. Certe nec Dominicam sacræ Festivitatis diem ibi reveriti sunt, quo minus tunc quoque in custodiam compingerent homines, quando Dominus a vinculis mortis omnes absolvit; & Gregorius cum gregalibus suis, in oppugnando Christo Præfecti potentia nixis, liberatricem diem Christi servis converteret in luctum (gaudentibus ad hæc Gentilibus, & festum ipsum irridentibus) Christianosque constringeret ærumnis vinculorum, mandata fortassis Eusebianorum adimplens.

[150] Per hujusmodi ergo violentiam ecclesias Præfectus rapuit, raptas Gregorio & Arianis tradidit: [Ita traditæ sunt ecclesiæ Arianis:] & qui a nobis propter impietatem excommunicati fuerant, de ecclesiarum rapina gratulantur sibi: populus autem Dei & Ecclesiæ Catholicæ Clerici coguntur vel communicare cum hæreticorum perfidia, vel ab ecclesiarum abstinere ingressu. Quin & naucleris aliisque navigantibus mare non exiguam violentiam intulit Gregorius, alios per Præfectum subjiciens tormentis, alios vinciens atque in carcerem compingens, ut injustitiæ illius non contradicerent, sed susciperent ab ipso litteras, quales scilicet peregre proficiscentibus fidelibus, ut ab aliis quoque reciperentur, [& Præfecto ad Imperatorem scribente contra Sanctum,] dari consueverant. Ac ne istis quidem contentus fuit, verum sanguine etiam nostro satiari cupiens, persuasit crudelissimo & complici suo Præfecto, ut, tamquam ex voluntate populi suffragationem contra me piissimo Imperatori Constanti scriberet, odiosissimis conceptam verbis, quo non fugiendus dumtaxat, sed mille suppliciis dignus existimarer. Et scriptor quidem suffragationis, antehac religionis Christianæ transfuga, adorat idola ethnicorum; subscribentes vero, aut ethnici sunt idolorumque æditui, aut Ariani.

[151] Denique, ne prolixior in scribendo videar, persecutio adest, [sævissimam persecutionem movit Gregorius Catholicis,] & quidem talis qualis numquam contra Ecclesiam facta est. Nam in alia antehac persecutione, si fugam eligeret aliquis, etiam latens poterat baptizari; nunc vero major crudelitas exercetur, & Babyloniorum impietati simillima. Ut enim tunc adversarii Danielis, sic nunc admirabilis hic Gregorius, privatim domi suæ orantes ad Prȩfectum defert, & sacrorum ministros injuriosissime observat; adeo ut propter istam violentiam multi non baptizati periclitentur, multi sine visitatoribus ægrotent & lamententur, ipso morbo acerbiorem existimantes ejusmodi calamitatem. Etenim ministris Ecclesiæ persecutionem patientibus, abominantur populi impietatem hæreticorum Arianorum: maluntque potius sic ægrotare & periclitari, quam ut super capita sua veniant manus illorum. Arianus namque Gregorius est, & pro Arianis missus; & ideo prȩter hos quidem nemo illum postulat; ipse vero, tamquam alienus & mercenarius, quælibet acerba & gravia per consentientem sibi Præfectum irrogat Ecclesiæ Catholicæ populo, velut minime suo.

[152] Etenim quoniam… eum, quem Arianis prius Eusebiani constituerant, postquam ego de eo scripsi, [ejus communionem aversantibus,] vos Ecclesiæ Catholicæ Episcopi, cognita illius impietate, anathemati subjecistis & excommunicatum declarastis; ideo Gregorium iisdem Arianis misere. Ne autem etiam hic, me similiter de eo scribente, eamdem pateretur ignominiam; externa vi contra nos usi sunt, ut cum ecclesias possiderent, Arianismi suspicionem viderentur effugere. Sed in hoc quoque frustrati spe sua sunt: [nemo enim Ecclesiasticorum sese adjunxit Gregorio] nisi vel hæretici, vel ob causam ejecti, vel propter Præfecti violentiam dissimulare persuasi. Quem prius Arianis Eusebiani misere, Pistus vocabatur, ut supra vidimus: cujus nomen & memoria cum lateret, [sicut antea Pisti.] & totam hanc de Gregorio narrationem, esse de Georgio crederet librarius, ad aliquem forte in principio sui manuscripti errorem, reliquum aptans contextum, non dubitavit, quin eo loco, quem punctis signavimus; intelligeretur is qui Georgium immediate præcesserat, videlicet Gregorius.

[153] Hactenus relata brevibus perstringens idem Athanasius, in epistola ad Solitarios alia quædam de Gregorio addit hic minime prætereunda, licet post Athanasii fugam acta, scilicet quod deinde etiam Episcopi flagellati & acerbis vinculis constricti sunt: cum scilicet, occupatis Alexandrinis Ecclesiis, per reliquam Ægyptum vim circumferrent Dux Balacius atque Gregorius ipse, [Vexantur pari modo alii per Ægyptum Episcopi,] quo se Provinciæ totius Primatem agnosci faceret. [1 p. 816] Tunc itaque Serapammonem Episcopum & Confessorem, in exilium egerunt: Potamonem vero, qui Confessor etiam ipse oculum in persecutione perdiderat, concidentes plagis cervici impactis, non prius quieverunt quam mortuum hominem esse crederent. Tunc nempe abjectus ab eis, & ægre post horas aliquot curatus refocillatusque, resumpsit spiritum; Deo illi vitam concedente, sed admodum brevem. Post modicum enim tempus, ex verberū dolore, mortuus est, habens in Christo gloriam secundi Martyrii: de quo vide plura dicenda XVIII Maji, quando ejus nomen in Romano Martyrologio habetur.

[154] [& varie sævit Gregorius,] Quot alii monachi flagellati sunt sedente pro tribunali Gregorio, cum Balacio qui Dux appellatur! quot Episcopi concisi! Hos autem omnes postea miserabilis ille Gregorius invitabat ut secum communicarent… Quin & Episcopi amitam ita persecutus est, ut nec mortuam quidem sepeliri pateretur; itaque insepulta abjecta fuisset, nisi hi qui eam susceperunt, ut proprium mortuum extulissent; usque adeo erat impius. Insuper cum peregrini varii eleëmosynam acciperent, jussit ad hoc data diripi, & vasa in quibus oleum vinumque deferebantur confringi … Denique multa etiam alia fecit, quæ sermonis superant facultatem, & audiens aliquis incredibilia existimaret. Latinus interpres Athanasii Philagrium scribit, ubi in Græco utriusque editionis dicitur pro tribunali sedisse Gregorius: forte quia id credidit minus conveniens esse Episcopo: sed conveniebat tyranno, & consonant cetera quæ notantur Gregorii scelera: quare existimo, Philagrium statim ab expulso Athanasio rediisse ad Imperatorem; vel reducendæ sub jugum Arianorum urbi intentum, res foris agendas militum Duci Balacio commisisse.

[155] Ceterum ista ideo sic patravit, quia neque secundum ecclesiasticum canonem ordinatus erat, [utpote illegitimus in vasor,] neque juxta Apostolicam traditionem ad Episcopatum vocatus; sed ex Palatio cum militari manu & magnifica pompa missus, velut Magistratum secularem initurus. Ob eamdem etiam causam Principum magis, quam Episcoporum aut monachorum, optabat esse amicus. Si quando igitur vel ipse Pater Antonius ei de monte scribebat, abominabatur ejus scripta (nam pietas impietati abominatio est) si vero Imperator, Dux, aut Judex litteras ei mittebat, sic exhilarabatur, sicut ii de quibus in Proverbiis quasi cum querimonia dicitur, O qui relinquitis vias rectas, [& solius fastus sæcularis æstimator:] qui pravis oblectamini & gaudetis in perversione malorum. Eum certe qui ejusmodi afferebat epistolas remunerabatur pecuniis; Antonii vero aliquando scribentis litteras Balacio Duci conspuendas præbuit. Sed divina ultio id minime neglexit: paulo enim post conversus equus, quo præfatus Dux ferebatur ad primam mansionem, eum momordit in femore, humoque prostratum mors intra ternos dies abstulit. Hactenus in epistola ad Solitarios Athanasius: qui postmodum in Vita S. Antonii, numero apud nos 109, istius Balacii factum & pœnam, nulla facta Gregorii mentione, distinctius narravit: sic ut non ab eo cui insidebat ipse Balacius, sed a pariter equitantis Nestorii equo mitißimo, dejectus & laceratus miser dicatur: præmittatur vero Ducem eum fuisse sub Nestorio Præfecto, qui licet cito post intrusionem Gregorii succeßisset Philagrio, de quo nobis non constat, potest tamen Balacii mors post plures annos accidisse, quandoquidem Nestorius adhuc tenebat Præfecturam anno CCCXLIX, sicut in reditu Athanasii apparebit.

[156] Quæ cum ita essent, merito miratur Iulis, quomodo ausi fuerint Eusebiani scribere, per institutionem Gregorii & Athansii expulsionem, [quem ne suscipiant Episcopi alii,] pacem magnam Alexandriæ & in Ægypto esse factam. Prudenter autem Athanasius, ad Orthodoxos Episcopos concludens Epistolam, ita monet. [1 p. 747] Si igitur Gregorius ad vos scribat, aut alius de ipso; ne quæso, Fratres, suscipiatis epistolas ejus; sed lacerate, & cum indignatione repellite: si vero etiam formulam pacificatoriam audeat notare, neque hanc admittite: qui enim eam accepere, metu Præfecti multipliciter coacti sunt ad eam perferendam. Quoniam autem verosimile est etiam Eusebianos vobis scripturos de eodem, studui vos commonefaciendo prævenire, ut Deum, [vel ejus epistolas aut fautores Eusebianos,] apud quem non est acceptio personarum, imitantes, expellatis illos; eo quod hoc tempore persecutiones, stupra, cædes, rapinas, incendia, & blasphemias, per ethnicos & Judæos, in gratiam Arianorum, ecclesiis induxerunt. Quid? quod nec ipse Gregorius negare possit se esse Arianum: convincet enim eum qui litteris omnibus subscribit Ammon, jam olim a a B. Alexandro decessore meo, multis de causis & propter impietatem ejectus de Ecclesia. Dignemini autem rescribere nobis, & impios condemnare; ut qui hic est Clerus populusque, vestram orthodoxam doctrinam & animum improbitati contrarium intelligens, gaudeat in Christo de sua vobiscum in fide concordia; illi vero qui talia contra Ecclesiam perpetrarunt, vestris litteris commonefacti, vel sero possint resipiscere.

[157] Hactenus Athanasius, proximo post Concilii Romani indictionem anno, eodem scilicet CCCXLI, [scribit ad omnes Orthodoxos Athanasius:] quo ista contigerunt: ut hinc quoque dubitari non poßit, quin ad Gregorium, non ad Georgium, epistola spectet. In qua cum nulla fiat mentio Arsacii Eunuchi, quem Philagrio adjunctum fuisse indicat Epistola ad Solitarios, suspicamur hujus nullum tam proprium facinus extitisse, ob quod debuerit nominari. Videtur autem scripta haud diu post Pascha, quod isto anno celebratum fuit XIX Aprilis; prius certe quam Alexandria egressus Gregorius cum Balacio Duce, cujus hic nulla mentio, ea patraret in Episcopos & Monachos (nam hos Paschali tempore adeo multos quam supponitur fuisse Alexandriæ non est credibile) quæ retulimus ex prædicta epistola ad Solitarios, post annos ab hinc sedecim scripta. [cujus epistolæ defectus, ex alia post scripta ad Solitarios supplentur.] Ex hac autem discimus insuper, Quirini nominatam fuisse ecclesiam, quæ primum ac præcipuum Philagrii & Gregorii impetum excepit. Eademne combusta etiam cum baptisterio sit, an alia S. Dionysii dicta, non divino: unum credo, errasse eos qui scripsere, ipsosmet indignabundos Catholicos ignem ecclesiæ S. Dionysii injecisse. Objectum id quidem fuisse Athanasio scio: sed eodem quo ceteras calumnias modo accipio, id scilicet commentos adversarios ad proprii facinoris infamiam in orthodoxos devolvendam. Ab utraque etiam diversam esse oportet eam, cui similem sortem metuebat Athanasius nisi discederet, nempe majorem S. Theonæ dicatam.

[158] [pro Concilii Nicæni Capitulis recuperandis,] Nolo hic, ad exaggerationem malorum, Alexandrinæ Ecclesiæ illatorum, & satis ex Athanasio descriptorum, addere, quod Ariani libros omnes, usque ad minimum incedentes, nec unum iota relinquentes, propter veritatis fidem, Nicænam Synodum, qua Clerus & populus imbuebatur & maxime jam imbuti erant, incenderunt; [2 p. 623] ut propterea necesse habuerint Athanasius & Episcopi Ægyptii ad Marcum Papam Romanum scribere, ac postulare, ut sibi transmitteret ejusdem Concilii capitula septuaginta, qualia per beatos viros * Victorem & Vincentium Presbyteros, Apostolicæ Sedis Apocrisiarios, missa sunt Papæ Silvestro, sub ipsius Athanasii cum suo Episcopo præsentis testimonio. Tota enim illa epistola, prout S. Athanasii operibus inseritur, purum ac putum figmentum est; æque ac responsum ipsius Marci, transcriptum istorum septuaginta capitulorum mittentis, [fingitur scripsisse ad Marcum Papam,] ut præfertur; ipsumque Athanasium ac socios Episcopos animantis inter tot adversa, hortantisque ad hæreticos omni qua possent severitate extirpandos, VIII Kal. Novembris Nepotiano & * Secundo viris clarissimis Consulibus. Illo quidem anno, qui fuit annus Christi CCCXXXVI, vixit S. Marcus, novem non integris mensibus Pontifex; sed obiit pridie Nonas Octobris, ex omnium etiam antiquißimorum catalogorum consensu: tunc autem S. Athanasius exul agebat in Gallia: invasio autem quæ ibi describitur, & per quam facta esset ista jactura, cujus nulla in certis Sancti scriptis est mentio, non nisi quinto post S. Marci obitum anno contigit. [abnormi prorsus commento.] Deinde elapsus ab hostium manibus Athanasius, quam commoditatem habere potuit cogendi statim Synodum Episcoporum, quibuscum satageret pro ea jactura reparanda? Quid autem necesse erat per epistolam mitti, quæ mox Romæ præsens potuisset accipere? Qua deinde ratione potest esse credibile, eorum Canonum, quos per omnes sigillatim Ecclesias promulgari Synodus voluit, uti vidimus, aut unicum tantum exemplum in Ægypto fuisse & vicinis regionibus, aut omnia potuisse aboleri tam cito, ut Roma petendum exemplar fuerit, cum Nicænæ fidei nullus adhuc palam audebat contradicere? Quis porro antiquorum, qui de Concilio Nicæno satis accurate scripserunt, aliquid dixit simile iis quæ de septuaginta Capitulis dicuntur in utraque Epistola?

[159] Omißis ergo tam portentosis commentis, ad Eusebianos, Athanasii hostes, & totius tragœdiæ illius auctores, revertatur oratio. Erant illi Antiochiæ, interim dum ista agebantur Alexandriæ, [Interim Eusebiani rursus novam fidei formulam condunt,] minime otiosi; sed in rem suam intenti, sparsis quaquaversim calumniosis Epistolis, abdicationem Athanasii probabilem conabantur efficere. Nec minus de sua æstimatione soliciti, cum undique se notari intelligerent tamquam Arianismi fautores; non contenti iis fidei formulis, quas per tempora encæniorum formarant; & arbitrati, non satis perfecte scripsisse se, utpote fluctuantes animo; aliud rursus componunt scriptum circa fidem, [qua potuissent videri Catholici,] post menses non multos; mittuntque in Gallias Narcissum, Marim, Theodorum & Marcum; qui, velut a Synodo missi, Constanti Augusto, & aliis ibidem omnibus, illud tradiderunt. [1 p. 894] Iisdem illud, verbis, quoad fidem de Filio, conceptum est quo superiora; sed hac in fine clausula auctum, Eos porro qui dicunt, Filium ex non ente aut ex alia subsistentia, & non ex Deo esse; &, Fuit tempus quo non dum erat Filius, [si Arianios non foverent.] alienos a se censet Catholica Ecclesia. Recte: sed eadem Ecclesia erores istos damnaverat in Ario: & tamen pergebant ipsi communicare cum Arianis, atque horum fidem excusare ut veram, modisque omnibus recipiendam contendere.

[Annotata]

* lege Vitonem

* lege Facundo

CAPUT XV.
Iulio Pont. & Constante Imp. adnitentibus cogitur Synodus Sardicensis: a qua se subducunt Eusebiani.

[160] [Alexandria profugus Athanasius] Qvomodo Philagrii & Gregorii manus effugerit Athanasius, ubi latuerit, quamdiu in Ægypto substiterit, nusquam expressum invenio. Credibile est, quod, rebus ita turbatis, quam citißime ac secretißime potuit, iter in Italiam relegerit, absque diverticulo ullo. Sic enim scribit in Apologia ad Constantium: Profectus sum Alexandria;, non ad castra fratris tui, aut ad alium quempiam, sed Romam dumtaxat, me meaque Ecclesiæ commendaturus. [1 p. 675] Hæc una mihi cura fuit. [Romam se confert,] Nec sane vana. Mox enim atque tempus adfuit, celebrando Concilio indictum anno præcedenti, circa initium mensis Iunii; Presbyter Vito, is qui Nicænæ Synodo pro Silvestro Papa Legatus interfuerat, plures Episcopos quam quinquaginta in Concilium adduxit, [& absolvitur a Concilio,] qui Athanasii defensionem susceperunt, & decreverunt cum eo tenendam communionem & caritatem. [1 p. 739]

[161] Porro non solum Athanasius, de illatis sibi injuriis querens, adfuit; sed & plurimi alii Episcopi, inquit Iulius, ex Thracia, Cœlesyria, Phœnicia, [ad quod undique multi venerant similes querelas deposituri:] Palæstina convenere: Presbyteri autem non pauci, partim ex Alexandria partim aliunde ad idem Concilium concurrerunt; & coram omnibus Episcopis ibi congregatis, inter reliqua dicta sua conquesti sunt, vim & injuriam Ecclesiis illatas esse, suasque Ecclesias eadem passas quæ Alexandrina, in iisque similia designata. [1 p. 751] Ex Ægypto autem & Alexandria cum denuo supervenissent Presbyteri, litteras secum attulere, quibus plurimorum Episcoporum & Presbyterorum querimonia continebatur, se, cum huc ad Concilium pergerent, detentos fuisse & adhuc detineri. [tandemque reversis qui Antiochiæ erant retenti legatis,] Supervenerunt denique Concilio jam inchoato Presbyteri Elpidius & Philoxenus, ante annum ad Eusebianos legati, & ultra diem Romani Concilii inchoationi indictum detenti ac ludificati Antiochiæ: sed quo loco de eorum reditu agit Iulius, & usque ad Januarium detentos Presbyteros videtur dicere, pro Januario legendum esse Junium, evidens est tempora conferenti. [1 p. 744]

[162] Referebant iidem ab Antiochia epistolas, excusantes absentiam frigido illo Persici belli prætextu; & accusantes Iulium, quasi temere in communionem recepisset Athanasium, & Concilii Tyrii decreta recidisset; cum ipsi causam nullam possent idoneam reddere, cur Athanasii depositionem perfecissent, & Nicæni Concilii decreta convellerent. His litteris lectis, magna indignatio exorta est contra Eusebianos; & rogaverunt Julium, [& Eusebianorum epistolam adferentibus,] ut ad eos a quibus litteras acceperat ipse rescriberet. [1 p. 739] Fecit id Iulius diligenter, & misit litteras per Gabianum Comitem, imprimis questus, quod Presbyteros suos, quos cum gaudio remissos oportuit, remiserunt cum luctu, ob ea quæ istic geri conspexerant; fatetur etiam quod cum litteras ipsorum evolvisset, post varias ultro citroque cogitationes, eas supprimendas putarit, ea spe quod crederet saltem aliquos ipsorum adventuros, nec opus fore istiusmodi epistolis: verum ubi nullus comparuit, necesse fuisse ut eas proferret. [1 p. 740]

[163] Et credite mihi, inquit Iulius, omnes admiratione pleni vix persuaderi poterant, [eisdem rescribit Iulius.] istiusmodi litteras a vobis esse profectas, quæ contentionis potius quam caritatis erant. Tum factorum consiliorumque ab ipsis initorum insolentiam, Athanasii econtra innocentiam clarißime proponit Pontifex; ac denique concludens, Obsecro, inquit, ne ista ulterius fiant, ne deinceps has injurias patiantur Ecclesiæ, ne Episcopus aut Presbyter afficiatur contumelia … unusquisque enim nostrum eorum quæ hic turbavit rationem reddet in die judicii: optoque ut omnes secundum Deum idem sentiant, quo Ecclesiæ Episcopis suis receptis perpetuo gaudeant. His monitis nihil apud Eusebianos proficientibus, cernens Athanasius nusquam se in Oriente tutum fore ab eorum insidiis & violentia, mansit in Occidente sub quietiori Constantis imperio.

[164] [Rursus Eusebiani novā formulam scribunt.] Eusebiani vero, post tot confeßiones fidei evulgatas, rursus quasi priorum pœniteret, post triennium a mißis in Gallia legatis de quibus supra, iterum in consessum veniunt, fortaßis Antiochiæ; amandantque Eudoxium, Martyrium, & Macedonium, cum aliis nonnullis, in partes Italiæ, delaturos fidem prolixe conscriptam, & multas appendices novas habentem. [1 p. 895, 1 p. 899] Quarum ineptißima ultima sic habet: Hæc coacti sumus, post fidem compendio editam latius explicare, non ambitionis causa, sed ut nos ab omni suspicione purgaremus iis qui nostra ignorant; atque ut omnes in Occidente intelligant, tum impudentiam heterodoxorum nos calumniantium, tum Orientalium ecclesiasticam in Christo mentem, cui apud incorruptos omnes testimonium minime violentum a sacris Scripturis perhibetur. Ad quæ Athanasius Orat. I contra Arianos, bene notat, Eusebianos, dum perpetuo scribunt, suamet ipsi immutantes, incertam suam fidem, vel potius certam infidelitatem amentiamque ostendere. [1 p. 289] Id vero reipsa patuit apud Mediolanum, quo pervenientes tres illi quos supra ex Athanasio nominavi, [Constans Imp. scribit fratri de vocando Concilio,] cum Arii hæreticam sententiam noluissent damnare, de Concilio iratis animis exierunt, ut ait Liberius Papa in Epistola ad Constantium anno CCCLIV scripta; in qua id factum dicens ante annos octo, tempus illius Concilii Mediolanensis ostendit fuisse annum CCCXLV. [1 p. 818, 1 p. 676]

[165] Hac occasione Constans Imperator, qui Concilio aderat, certior factus est de Romana Synodo, deque iis quæ tum Alexandriæ tum Oriente toto contra Ecclesias gerebantur. Itaque fratri Constantio scripsit … idque ut ex Apologia constat, quarto post Synodum Romanam anno, immediate post Mediolanense, quod dixi, Concilium. Deinde etiam Athanasio scripsit ut ad se veniret Mediolanum, ubi tunc erat: … quidam enim Episcopi … ab eo postularant, ut fratri scriberet de Synodo facienda. Cum igitur venissem Mediolanum, inquit Constantio ipse Athanasius, expertus sum multam ejus humanitatem. Dignatus est enim mihi in conspectum suum admisso dicere, [& de eadem re agit Mediolani cum Athanasio,] quomodo litteras scripsisset misissetque ad Te, rogans ut Synodus fieret: in qua, uti dicitur in Epistola ad Solitarios, recognoscerentur quæ acta erant: ne ulterius affligerentur ii qui erant passi injuriam; & qui eam fecerant, ne talia porro audere possent. [1 p. 818]

[166] Prædictum Athanasii cum Constante congressum calumniati postea adversarii ejus sunt, tamquam si animum Imperatoris contra fratrem commovisset delationibus criminosis. De quo ille se in Apologia expurgans, negat esse credibile, quod coram Imperatore, adstantibus tam multis, male fuisset de Constantio locutus. [1 p. 675] Numquam sane, [sed nec tune nec alias sine arbitris.] inquit, sine comitibus Fratrem tuum vidi, neque ille unquam solus cum solo verba miscuit: sed semper cum Episcopo ejus loci in quo agebat aliisque qui aderant, ad colloquium intravi; simul cum illis illum vidi, simul cum illis a colloquio recessi. De hoc testari potest Fortunatianus Aquileiæ Episcopus, potest & Pater Hosius, & Crispinus Patavii, & Lucillus Veronæ, & Dionysius Leïdos, & Vincentius in Campania Episcopus: quoniam autem mortui sunt Maximinus Trevirensis & Protasius Mediolanensis, testari pro iis poterit Eugenius, qui Magister fuit: ipse enim ante velum stabat, & audiebat, tum quæ ego Imperatorem rogabam, tum quæ hic mecum dignabatur communicare.

[167] Jusserunt porro Constantius & Constans Episcopos, tam Orientis quam Occidentis, [ipsum Sardicæ in confinit Imperii utriusque convenit,] convenire Sardicæ, Thraciæ urbe, in confiniis Mysiæ superioris versus Hæmum montem, inter Naissum & Philippopolim, sic ut sub Constantio esset locus, ne quid possent detrectare Eusebiani; vicinus autem jurisdictioni Constantis, ne Occidentales longinquitatem excusarent. [1 p. 754] Interim Eusebius ex Nicomediensi Constantinopolitanus, adversariæ factionis caput, diem suum obiit; imo jam obierat ante quadriennium, prius quam ejus & sociorum epistolam Iulius Papa Romæ acciperet, tempore Romani Concilii (si credimus) Socrati, id asserenti lib. 2 cap. 13) vel saltem (ut lib. 3 cap. 6 Sozomenus) finito Antiochiæ Concilio, antequam sententiam Julii Roma acciperet. Supererant tamen alii zelatores dißidii, in favorem Arianorum continuandi, Theognius, Maris, Theodorus, & reliqui, imprimis Vrsacius atque Valens, quorum deinceps crebra facienda mentio. Hi dum se ad Concilium accingunt, [post mortem Eusebii,] ceterique ex Imperio toto Episcopi, annus Christi CCCXLVI effluxit: ad quem referimus quod ait in Apologiæ Athanasius, se in urbe agentem (Mediolanensine cujus paulo ante meminerat, an Romana? Existimo quod Mediolanensi) transmissum in Gallias, quo Pater Hosius se contulerat, ut inde Sardicam proficiscerentur. [1 p. 676]

[168] Celebratum est autem Concilium, ut scribunt Socrates & Sozomenus, Rufino & Eusebio Consulibus, [anno 347.] qui est annus Christi CCCXLVII, post mortem Magni Constantini decimus: quo temporis spatio non obstante de Concilio, sic loquitur Severus Sulpitius lib. 2 Hist. sacræ quasi ipse jußisset, impulsu octoginta Episcoporum in Ægypto, Athanasium injuste condemnatum esse pronuntiantium, apud Sardicam congregari;atq;omne judicium quo Athanasius damnatus fuerat retractari; sed quod, cum interim ipse obiisset, Synodus illa demum fuerit congregata, Constantio (pro quo in editis perperam legitur Constantino) jam Imperatore. Convenerunt autem (uti ad Solitarios scribit Athanasius) Episcopi plus minus centum septuaginta. [1 p. 818] [ad quod Eusebiani adducunt Comitem & Castrensem.] Et ex Occidente quidem meri venerunt Episcopi, secum habentes Patrem Hosium; Orientales vero ducebant secum, pædagogos dicam? an advocatos, Musanium Comitem & Hesychium Castrensem; propter quod confidenter advenerant, sperantes eorum potentia subnixos sese iterum quidlibet efficere: per hujusmodi enim homines terribiles sese monstrabant, quibus videbatur; & quibus lubitum erat, tendebant insidias. Ceterum ubi advenere, compererunt, ecclesiasticum morē tantummodo observatum iri, & ex singulis Ecclesiis civitatibusque accusatores esse præsto, & documenta rerumque probationes in promptu; videruntque Arium & Asterium venerabiles Episcopos, qui cum ipsis quidem venerant, sed ab iis recesserant, [sed judicium pure ecclesiasticum fore videntes,] & se jungentes nobis narrabant eorum solicitudinem, utpote rebus suis formidantium, & ne judicium fieret metuentium, neve convincerentur esse calumniatores, & ab iis quibus usi erant accusatoribus probarentur ipsimet suggessisse omnia & instruxisse.

[169] Hæc igitur conspicati, licet alacres venerant, rati nos metu conterritos haud quaquam ausuros accedere; ut viderunt promptitudinem nostram, intra Palatium concluserunt sese (ibi enim hospitabantur) atque ad invicem sic loquebantur: Ad alia venimus, quam quæ conspicimus. Accessimus cum Comitibus, [deliberant de fuga ineunda.] & sine Comitibus judicium fiet: actum est: damnabimur. Videtis quæ mandata proposita sint. Qui cum Athanasio faciunt, in manibus habent commentarios rerum in Mareote actarum, ex quibus hic quidem justificabitur, nos vero confundemur. Quid ergo cunctamur? quid hæsitamus? Fingamus causam & recedamus, ne si manserimus condemnemur: melius est enim fugientes nos erubescere, quam ut manentes convincamur esse calumniatores: sic forsitan quocumque modo poterimus hæresim defensare:quod si fugitivos damnaverint, habemus patronum Imperatorem, qui non permittet ut a populo de ecclesiis expellamur.

[170] Ita quidem illi disceptabant: Hosius vero & ceteri omnes Episcopi crebro illis renuntiabant confidentiam eorum qui essent cum Athanasio, [frustra eos invitante ad comparendum Hosio,] & quam parati ad causam dicendam, promittentes quod sycophantias ipsorum essent retecturi. Ad hæc ajebant, Si judicium metuitis, quare huc venistis? præstitisset enim non venisse, quam postquam veneritis fugere. Talia audientes, & magis ac magis consternati, absurdiore quam Antiochiæ excusatione usi, dicentesque se laureatas de Persis victis ab Imperatore accepisse; arripuerunt fugam, & hanc causam, nihil verecundati, miserunt per Eustathium Ecclesiæ Sardicensis Presbyterum. Sed neque sic sua illis fuga ex voto successit. Statim sancta Synodus, cujus præsessor erat magnus Hosius, [& Synodo interminante judicium,] diserte eis scripsit. Aut venite responsuri ad accusationes vobis objectas, & quas machinati estis calumnias; aut scitote vos quidem pro reis damnari a Synodo, eos vero qui cum Athanasio sunt omnis culpæ expertes vacuosque judicari. Verum illos sua magis urgebat conscientia, quam ut ejusmodi litteris persuaderi sibi reditum sinerent: videntes enim illos quos affecerant injuria, ne respicere quidem ad loquentes ausi, celerius etiam fugiebant.

[171] Talis igitur tamque indecora ac turpis eorum fuga fuit. [1 p. 839] [ipsoque Athanasio etiam iniquas conditiones acceptante,] Et tamen etiam Hosius, ut postea in epistola ad Constantium scripsit, ultro Athanasii inimicos provocaverat, cum ad ecclesiam, in qua commorabatur, venissent; ut si quid contra eum haberent, ederent: promiseratque eis securitatem, neve quidquam aliud expectarent quam rectum in omnibus judicium. Idque non semel, sed bis feci, inquit; quod si nollent rem ab universa Synodo disceptari, saltem me judice uterentur; promisique etiam nos Athanasium, si in noxa reperiretur, ejecturos: quod si innocens deprehendatur & vos ostenderit calumniatores, ac nihilominus illum recusetis admittere; ego illi persuadebo ut mecum in Hispanias veniat. Quas omnes conditiones recipiebat obedienter Athanasius, nihil contra oblocutus: illi vero, ad omnia diffidentes, recesserunt. Ita Hosius: cujus verba Hispani quidam apud Tamajum in Martyrologio interpretati liberius, eo etiam trahere conati sunt, ut ille crederetur reipsa in Hispanias abduxisse Athanasium, cujus restitutionem in suam Sedem Alexandrinam non potuerat impetrare. Neque hoc tantum, sed eo etiam procedunt amentiæ, ut in monasterio Calagurritanæ diœceseos, [non tamen in Hispanias profecto ut fingunt aliqui.] hodie Valvanera, sub humili nomine & officio coci delituisse eum dicant, cumque lignorum ad focum adhibitorum reliqui cineres magis accumularentur, quam ei commodum esset exportare quotidie; obtinuisse precibus a Deo, ut illis deinceps insensibili decremento sublatis, non haberet opus circa eos fatigari; quod in hunc usque diem ibidem fieri perseveret. Sed id si miraculum est, Tamajus post Mariettam alteri longe posteriori Athanasio tribuit; qui profeßione laicus, officio coquus, vita sanctus, loco illi sub regula S. Benedicti servierit; sed a posteris imperite fuerit cum Athanasio Magno confusus. De eo quidquid sit; existimamus nos, digressum Sardica Athanasium progressum ultra Aquilejam non fuisse; nec ullum invenimus idoneum argumentum ad affirmandam aut nunc aut postea commorationem Hispanicam. Nam quæ allegantur instrumenta, illius mentionem facientia, posterioris ætatis sunt omnia, quam ut rei vetustis scriptoribus inauditæ fidem poßint adstruere: & forte aliud non supponunt quam præsentiam Capitis quod illuc cum lingua, ut infra videbimus, translatum haberi creditur. Ipsa vero Hosii epistola, dum seceßionem tam longinquam reticet, quæ opportunißime potuisset allegari ad probandum quam fuerit a contentione alienus Athanasius, sufficienter probat eam falso adstrui: ut de ipsius Athanasii scriptis nihil dicam, nullam uspiam Hispaniæ ab eo aditæ mentionem facientibus.

CAPUT XVI.
Sardicensium Patrum pro Athanasio rescripta: Eusebianorum violenta consilia, Constantio data: cui demum eorum patescunt calumniæ.

[172] Synodus autem (uti scribit Athanasius ad Solitarios, cœptam narrationem prosequens) collecta ex provinciis pluribus quam viginti quinque, [Ex 25 Provinciis collecti Patres] (sic enim corrigo, & ubi nunc in Græco habetur λε᾽, poni debere κε᾽ convincor ex earumdem Provinciarum enumeratione, præfixa epistolæ Synodicæ ad Alexandrinos) videlicet e Roma, Hispaniis, Galliis, Italia, Campania, Calabria, Apulia, Africa, Sardinia, Pannoniis, Mysiis, Daciis, Norica, Siscia, Dardania, & secunda Dacia, Macedonia Thessalia, Achaja, Epiro, Thracia, Rhodope, Palæstina, Arabia, Creta, Ægypto; cognita Arianorum malitia, susceperunt Athanasii asseclas ad defensionem eorum quæ passi fuerant, [Athanasium cum suis innocentem declarænt,] & de quibus ipsi eos erant calumniati. [1 p. 819, 1 p. 756, 1 p. 820] Cumque illi rationem dedissent omnium, quæ antea explicuimus; suscepit defensionem Synodus, & supra modum admirata est; ipsorumque communionem amplexa, scripsit litteras ad uniuscujusque diœcesim, potissimum Alexandriam & in Ægyptum ac Libyam; quibus significabatur, Athanasium quidem & socios ejus puros & omnis culpæ expertes esse; eorum vero accusatores, sycophantas atque facinorosos, & quidvis potius quam Christianos debere appellari.

[173] Litteras ad Alexandrinæ diœcesis Presbyteros & Diaconos, aliasque prolixiores ad Ægyptios & Africanos, [eaque de re quaquaversum scribunt,] Athanasius integras inseruit Syllogo, quas satis est ibi legi posse; quoniam ad historiam quod attineat, quodque jam ante fusius dictum non sit, vix continent aliquid. In prioribus tamen hoc singulare est, quod Aphthonius & Athanasius Capitonis filius Compresbyteri, eamdem fraudem ab Eusebianis perpessi, aliquibus eorum in exilium actis, aliis metu mortis intentatæ profugis, similiter recepti & innocentes declarati perhibeantur. Posterioribus autem subjiciuntur nomina eorum, qui cum interesse non potuerint, [subscribentibus post Hosium singulis,] accepta tamen Synodica jam dicta, ab Hosio ceterisque Patribus Sardicæ subscripta, ipsi quoque suis suffragiis decreta Synodi approbarunt. Sed illa nomina ita subjiciuntur, ut eorum qui in Synodo subscripsere nominibus permixta, & in septem classes secundum præcipuas orbis Christiani regiones distributa, legantur. [1 p. 768] Addit porro Athanasius, quod fuerint plurimi item alii, qui ante eam Synodum pro ipso scripsere, tum ex Asia, tum ex Phrygia, tum ex Isauria, [quibus accessit etiam absentium suffragium] quorum singulorum nomina cum suis epistolis circumferebantur, propemodum sexaginta tres; in universum autem trecentos quadraginta quatuor numerari, qui Synodi decretis subscripserint. [1 p. 768] Notabile est etiam quod post Hosium ab Hispania, ut Concilii Præsidem, [& littera Synodicæ ad Iulium] nominetur Julius Romæ Episcopus, tamquam præsens per Archidamum & Philoxenum Presbyteros suos; atque his proximus Protogenes Sardicæ.

[174] Verum eæ subscriptiones, atque inprimis Episcoporum Cypri, non sunt collectæ nisi postquam Alexandriam Athanasius rediit. [1 p. 820] Extat etiam, [Ex adversariis damnantur aliqui.] inter fragmenta ex opere historico S. Hilarii Pictavensis Episcopi, tertia quædam epistola ad Iulium Papam, breviter insinuans acta Synodi cum subscriptione Episcoporum unius & sexaginta; in cujus epistolæ fine monetur Pontifex, quod sua excellens prudentia disponere debet, ut per ejus scripta qui in Sicilia, in Sardinia, & in Italia sunt Fratres, quæ acta sunt & quæ definita cognoscant, & ne ignorantes suscipiant eorum communicatorias Epistolas quos justa sententia degradavit; perseverent autem Marcellus, Athanasius, Asclepius in communione, quia obesse eis non poterat iniquum judicium & fuga & tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium Episcoporum venire noluerunt. Et hi quidem Athanasium aliosque injuria accusatos dimiserunt cum pace: Stephanum autem & Menophantum, Acacium & Georgium qui Laodiceæ pro Episcopo fuit, Ursacium item & Valentem, & Theodorum & Narcissum deposuerunt; Gregorii autem, Alexandriam missi, nomen ita in damnatione ejus recitaverunt, ut numquam eum Episcopum, neque dignum qui Christiano nomine appellaretur, censerent: resciderunt enim omnes ordinationes quas facere præsumpsit, præcipientes ne illæ vel nominarentur in Ecclesia, propter rei novæ indignitatem.

[175] Quid autem adhæc Sardicenses fugitivi? Receperant sese Philippopolim Thraciæ, urbem proximam; ibique retento Sardicensis Concilii titulo, [hi vero Philippopolim profecti,] quo facilius mundo illuderent, res ipsi suas ex adverso agebant. Ac primum, protestati se non posse convenire quamdiu in Synodo sederet Athanasius, Tyri damnatus depositusque, & alii quos pro rite convictis damnatisque volebant haberi; cum frustra se protestari viderunt, contraria omnia definiverunt quam erant Sardicæ constituta: &, ut habet Sozomenus lib. 3 cap. 10, stabilitis iis quæ de Athanasio aliisque decreverant, primo Julium Episcopum Romanum, [sub nomine Synodi Sardicensis contraria sanciunt,] quod cum illis communicaverat,… deinde Hosium Confessorem … ac Maximinum Trevirensem Episcopum abdicarunt, ac præter illos etiam Protogenem Sardicæ, & Gaudentium Naißi. Hæc eadem ut prosequitur ibidem Sozomenus, Episcopis omnibus per litteras significarunt, ne vel in communionem admitterent, vel scriberent ad eos, neque litteras ab iis scriptas reciperent.

[176] [tamquam Athanasium convicissent de criminibus, ante] Est vero operæ pretium audire ipsa calumniosæ epistolæ verba, prout eam, apud Hilarium in fragmentis, Latinam habemus sub nomine Concilii Sardicensis. De Athanasio, inquiunt, quondam Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopo, accipite quæ gesta sunt. Accusatus & graviter juxta Deum sacrilegus, & juxta mysteria Ecclesiæ sanctæ profanus, propriis manibus comminuit poculum Deo & Christo dicatum, ipsumque altare venerandum confregit, sedemque sacerdotalem subvertit ipse, atque ipsam basilicam, Dei domum, ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est. Presbyterum vero, virum gravem & justum, nomine Narchen, tradidit custodiæ militari. Accusatus præterea est de injuriis, violentia, cæde atque ipsa Episcopi internecione: quique etiam ipsis diebus sacratissimis Paschæ tyrannico more sævierit, Ducibus atque Comitibus junctus: qui propter ipsum aliquos in custodiam recludebant, aliquos vero verberibus flagellisque vexabant, ceteros diversis tormentis ad communionem ejus sacrilegam adigebant. Quam falsa hæc sint omnia satis ex præcedentibus liquet, ipsa tamen esse probe cognita legitimeq; dijudicata pluribus conantur ostendere; tum ad ulteriora mendacia pergunt, & sua propria crimina in Athanasium retorquent, tamquam ea fecisset ipse quæ Philagrius Gregorium introducendo patravit. Sic enim loquuntur.

[177] Sed dum Athanasius post damnationem reditum sibi de exilio comparasset, [& post exilium patralis.] de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus advenit; atque prȩterita in nihilum ducens, acrius in nequitia prævalebat: nam comparatione sequentium levia sunt, quæ ab ipso primum commissa sunt. Etenim per omnem viam reditus sui Ecclesiam subvertebat, damnatos Episcopos aliquos restaurabat, aliquibus spem ad Episcopatus redeundi promittebat, aliquos ex infidelibus constituebat Episcopos per pugnas & cædes, nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum. Inde per vim, per cædem, per bellum Alexandrinorum basilicas deprædatur. Constituto jam in ejus locum, ex judicio Concilii, sancto & integro Sacerdote, ut pestis sacrilega, adductis gentilium populis, Dei templum incendit, altare comminuit, & clam exit de civitate occulteque profugit. His similia præmiserant de Marcello Ancyrano, nec magis vera subjungunt de causa Pauli Constantinopolitani; de Iulio autē Papa, Hosio, Maximino & ceteris addunt calumnias, quas hic referre nihil attinet: ac deniq; concludētes, de Deo, inquit Sozomenus, [fidei formulam scribunt;] eo modo sentire jubent, quo formula fidei epistolis subjuncta præscribebat: quæ ut nullam Consubstantialis fecit mentionem, sic illis communionem Ecclesiæ interdixit, qui dicerent tres esse Deos, aut Christum non, aut Patrem & Filium & Spiritum sanctum eumdem esse, aut ingenitum Filium, aut tempus seculumve fuisse quando non erat. Sed non per hoc potuerunt efficere quo minus rejicerentur tamquam Ariani, quorum imitabantur pervicaciam, & quorum fidem volebant esse ac semper fuisse orthodoxam.

[178] Sed his omißis, vera ipsorummet facinora audiamus ex Athanasio. Qui autem exauctorati Sardicæ erant, una cum illis qui tam fœda fuga recesserant, [sæviunt in non consentientes cædibus] talia designarunt in recessu, ut priora facinora cum his collata possis minima æstimare. [1 p. 820] Cum enim eorum communionem, ut fugientium a Synodo & noxiorum, Adrianopolitani [Presbyteri] aversarentur, rem detulerunt ad Imperatorem Constantium, effeceruntque ut a magistratu qui istic Fabricæ nuncupatur, * tamquam laici decapitarentur, subserviente ipsis etiam ad hoc Philagrio, qui rursum Comes factus erat. Hujus rei monumenta ante urbem consistunt: quæ nos, inquit Athanasius in præcitata ad Solitarios epistola, inter prætereundum vidimus: itaque confirmaverunt ideo solum fugisse se, ne ut calumniatores convincerentur. Hæc autem uti suadebant ipsi, [& exiliis:] sic Imperator fieri jubebat. Igitur etiam effecere, ut ab Alexandria in Armeniam duo Presbyteri & tres Diaconi relegarentur. Arium quoque & Asterium, utrumque Episcopum Petræ, alterum Arabicæ, alterum Palȩstiniæ, qui ab ipsis desciverant, non solum mandandos in Libyam, sed & contumeliis afficiendos curarunt.

[179] Lucium porro Adrianopoleos Episcopum, quem videbant multa contra ipsos confidentia uti, eorumque arguere impietatem; rursus, uti prius, fecerunt ferreis vinculis per collum manusque vinciri, [Episcopos varios relegari faciunt;] atque in exilium ejici, ubi & mortuus est, sicut illi norunt. Diodorum quoque Episcopum (eum verosimiliter qui cum titulo Tenedi subscripsit concilio Sardicensi) dimoverunt loco, & Olympium ex Ænis, ac Theodulum ex Trajanopoli, ambos in Thracia Episcopos, bonos & orthodoxos viros, quia hæresim oderant, accusarunt; primo quidem Eusebiani, quibus Imperator Constantius subscripsit; nunc vero per novam suggestionem hi, qui Sardica fugerant. [Alexandriā scribunt ut accessu prohibeatur Athanasius;] Scriptum autem erat ut non solum ejicerentur ex urbibus atque ecclesiis, sed etiam ut capitis pœnam subirent, ubicumque envenirentur. Quod quidem licet mirum, non tamen alienum erat ab eorum animis; ut qui talia ab Eusebianis didicerant, impietatis atque intentionis eorum relicti heredes. Cum vero, sicut patres eorum, Alexandriæ pariter & in Thracia vellent se formidabiles ostendere; scribi faciunt, ut portus & urbium ingressus custodiantur, ne forte propter facultatem a Synodo factam ad Ecclesias revertantur; itemque Judicibus Alexandrinis de Athanasio & Presbyteris quibusdam nominatim, ut sive Episcopus sive eorum aliquis inveniatur accessisse ad civitatem aut ejus consinia, liceat Judici capita deprehensorum rescindere. Ita Judaica hæresis, non solum negare Christum, sed etiam occidere didicit.

[180] Neque tamen hic quiescebant, sed quemadmodum hæreseos ipsorium pater tamquam leo circuit quærens quem devoret; [ubique terribiles sese reddunt.] ita illi, commoditate utentes publici cursus, & quaquaversum circumeuntes, quemcumque inveniebant, aut fugam ipsis exprobrantem, aut Arianæ hæreseos odium præferentem, flagellabant, vinciebant, a patria extorrem fieri curabant; adeo ut multi simulare mallent, multi ad loca deserta confugere, quam cum illis conversari. Talia fuerunt insana eorum, etiam post fugam, ausa. Quin etiam novum aliquid machinati sunt, suȩ quidē hæresi consentaneum, necdum tamen prius auditum, ac forte ne factum quidem unquam a protervioribus ethnicis, tantum abest ut a Christianis.

[181] [Missis a Synodo ad Constantiū legatis parata calumnia] Miserat legatos sancta Synodus Episcopos, Vincentium Capuæ, quæ est Campaniæ Metropolis, & Euphratem Agrippinæ, quæ est Metropolis Galliæ, ut Imperator, sicut judicaverat ipsa faciendum, permitteret Episcopos exules redire ad ecclesias suas, quandoquidem ipse eos ejeceret. Scripserat quoque pientissimus Constans fratri suo, & Episcopos commendabat. Hos cum Antiochiæ viderent admirabiles illi & quidvis audere parati; consultant in commune, solus autem Stephanus (erat hic Antiochiæ Episcopus Arianus) tragœdiam adornandam suscipit, urpote ad similia longe aptissimus. Conducunt igitur publicam meretricem, ipsis sanctissimæ Paschȩ diebus; eamque nudantes, noctu immittunt ad Euphratem Episcopum. Et illa quidem, juvenem esse a quo vocaretur rata, prompte sequebatur; ut vero immissa ab illis, [detegitur per meretricem ipsis immissam:] vidit jacentem hominem & eorum quæ fiebant ignarum; deinde diligentius intuens, consideravit senilem vultum speciemque Episcopalem; exclamans continuo, protestata est vim sibi fieri, quamvis rogarent illi ut taceret, & falsum crimen Episcopo impingeret.

[182] [ejus auctor Stephanus Episcopatu privatur:] Facto igitur die diffamatum est facinus, totaque concurrit civitas: qui autem in palatio erant, rei indignitate commoti, suadebant ne premeretur silentio. Venitor ergo ad judicium, & lena quidem accusabat eos qui ad se venerant, hi vero ipsum Stephanum cujus Clerici erant: qui mox depositus est, & substitutus pro eo castratus Leontius, tantum ne deesset Arianæ hæreseos propugnator. Rem eamdem pluribus narrat Theodoretus, & multas minutiores circumstantias addit; [Saliano Comite urgente ut Imperator rem cognosceret,] ut quod legatis, a Synodo destinatis quidem, ut ait Athanasius, sed vel Constantis jussa præstolatis tantisper, vel post initos primos conatus reversis, iterumque abituris, comitem addiderit Constans Salianum Prætorem, virum pietate & justitia insignem. Quod Stephanus, cujus scelera summatim enumerat, quindecim virorum turbam, Onagro quodam duce, ad Episcoporum hospitium abdiderit: qui meretrice ingressa tumultum cierent. Quod Euphrates, Legatorum senior, in exteriori cubiculo dormiens, ac pedum strepitu excitatus, audita visaque muliere, velut ad conspectum dæmonis expaverit, atque ad crucis orationisque arma confugerit. Quod e numero insidiatorum septem, clausis a Vincentio ostiis comprehensi sint; & instante potissimum & stomachante Saliano, impetratum ab Imperatore ac Magistratibus, ut quæstio in regia haberetur.

[183] Hæc aliaque narrat Theodoretus lib. 2 cap. 9: qui idem cap. 8 proposuerat summam quamdam epistolarum, [qui motus minacibus fratris litteris,] a Constante ad Constantium scriptarum, quæ non hortationem solum & consilium continebant, sed etiam minas pio Imperatore dignas … Nisi enim obtemperaret, ipsummet Alexandriam profecturum, & Athanasium restituturū desiderantibus eum ovibus. Addit Socrates lib. 2 cap. 18 Constantium, haud modice his consternatum, accersivisse Orientalium Episcoporum non paucos; eosque respondisse, quod melius esset Athanasium restituere, quam intestinum bellum suscipere.

[184] [& Eusebianorum fraudibus compertis, exules revocat,] Quibus persuasus Imperator, nonnihil compunctus ad se rediit; & ex his quæ Euphratæ fecerant, conjectans ejusmodi etiam esse cetera quæ contra alios moliti erant; relegatos ab Alexandria in Armeniam Presbyteros Diaconosque jubet e vestigio dimitti; atque Alexandriam aperte scribit, ne ulterius persecutio fieret contra Clericos Laicosve Athanasio adhærentes. Deinde post menses decem defuncto Gregorio, accersit & Athanasium. Qui post Concilium Naissi commoratus, acceptis novis a Constante litteris ad eum se contulit: confectoque itinere per reliquum tempus Aquileæ hærebat. [1 p. 676] Ubi me litteræ tuæ pietatis deprehenderunt, [& cum his ipsum Athanasium.] inquit ipse in Apologia ad Constantium. Inde rursus a beatæ memoriæ viro, scilicet Constante, evocatus, in Gallias profectus sum, atque ita perveni ad tuam Majestatem. Hæc breviter ibi; quæ ut uberius habentur alibi explicata, ita hic diffusius tractanda sunt.

[Annotatum]/center>

* Gr. δίκην λαικῶν.

CAPUT XVII.
Multis Constantii litteris ad reditum animatus Athanasius, iter Alexandriam versus capessit.

[185] Anni CCCXLVIII Pascha, circa quod ab Antiocheno Episcopatu amotus est impiißimus Stephanus, [Mortuo Gregorio Ariano,] celebratum est die III Aprilis; proinde mors Gregorii, decimo post illam abdicationem mense intellecta, contigit in Ianuario anni CCCXLIX. Genus & causam mortis nemo distincte explicavit: solus Theodoretus lib. 2 cap. 12, ab ipsis Alexandrinis cæsum ait, nimia ejus barbarie atque crudelitate verosimiliter irritatis. [1 p. 823] Athanasius, ut vidimus, [accersitur a Constantio Athanasius,] simpliciter dicit eo mortuo accersitum se. Id autem factum ait cum omni honore: quia Imperator, non semel, aut iterum, sed tertio amicissimas litteras scripsit, quibus illum animabat & ad veniendum hortabatur: misit quoque ad eum Presbyterum & Diaconum, ut majori cum fiducia ad se rediret. Putabat enim, inquit Athanasius, ob superiora pericula me cunctantius agere circa reditum. Scripsit item fratri suo Constanti, ut ipse quoque me ad reditum hortaretur: affirmabat enim, quod me integro anno expectasset (utique post adventum Legatorum prædictorum Antiochiam) nec permisisset ullam novitatem aut ordinationem fieri, ex quo mihi promiserat reditum, sed Ecclesias Athanasio Episcopo a se reservatas fuisse.

[186] Litteras illas omnes, quia Syllogo inseruit Sanctus, etiam hic inserendas credidi. Tenor primæ talis est. Constantius, Victor Augustus, Athanasio. [1 p. 769] Diu te jactari vexarique immanibus undarum procellis nostræ Clementiæ humanitas non permisit; [per humanissimas litteras, semel,] & patriis nudatum penatibus, exutum bonis, & in locis aviis feralibusque oberrantem, non deseruit nostra indefessa pietas. Tametsi enim diu admodum distuli ad te perscribere animi mei propositum, sperans te ultro venturum ad nos, & laborum tuorum medelam postulaturum; tamen, quia fortassis intentionem animi tui impedivit metus, ideo munificentiæ plenissimas litteras ad tuam constantiam transmisimus, ut securus conspectui nostro quamprimum tuam præsentiam offeras, quatenus voti tui compos effectus, nostramque humanitatem expertus, restituaris tuis. Hac autem de causa etiam ad fratrem nostrum Constantem; Victorem Augustum, pro te rogavi, ut veniendi facultatem tibi det; atque ita, nobis utrimque annuentibus, patriæ reddaris, habeasque hoc nostræ gratiæ pignus.

[187] Secunda epistola hujusmodi fuit. Etsi superioribus litteris significavimus, ut secure ad nostrum Comitatum accederes; ut, quod ipse cupis maxime, remittaris ad propria; [iterum], tamen etiam nunc has litteras ad tuam constantiam misimus, quibus adhortamur, ut sine omni diffidentia aut metu publica vehicula conscendas, & properes ad nos; ut consequi possis, quæ concupiscis.

[188] Aliquanto denique interjecto tempore, ac forte circa autumnum, [ac tertio scriptas,] misit Constantius etiam tertiam epistolam hujus sententiæ. Cum Edessæ commoraremur præsentibus Presbyteris tuis (verosimiliter ad primarum litterarum invitationem expeditis ab Athanasio, quo propius animum Imperatoris explorarent) placuit ut misso ad te Presbytero uno, dum alter scilicet in Palatio manens Episcopi sui negotiis utiliter invigilaret, rursum monerem, ut ad nostrum Comitatum festinares; quatenus, ubi nostrum vidisses conspectum, statim Alexandriam proficiscerere. Sed quia, plurimo tempore intercedente ex quo nostras litteras acceperas, necdum advenisti; ideo te nunc denuo admonere studuimus, ut vel nunc saltem quam celerrime ad nos venias, atque ita restituaris patriæ tuæ, & desiderio potiaris. Ad pleniorem autem instructionem Achitam Diaconum ad te misimus, ex quo discere possis animi nostri sententiam, & quod voti tui omnino fieri compos queas. Neque his contentus Imperator, etiam Comites suos Polemium, Datianum, Bardionem, Taurum, Florentiū, quibus maxime fidi poterat, scribere jussit. [1 p. 823]

[189] Aquilejæ tum temporis erat Athanasius, cum has litteras accepit: [quibus illo persuaso & Romam profecto,] qui totam rem Deo acceptam referens, Constantio huc usque se inclinante, Romam ascendit, Ecclesiam & Episcopum aditurus. [1 p. 770] Ingens igitur gaudium in Ecclesia fuit; Episcopus Julius, restitutioni ejus congratulans, litteras ad Ecclesiam ipsius misit: porro autem transeuntem alii deinceps Episcopi cum pace deduxerunt. Litteræ autem istiusmodi fuere. Julius Presbyteris & populo sub Alexandriæ diœcesi posito. [Iulius gratulabatur Alexandrinis] Gratulor vobis etiam ego, dilecti Fratres, quod fructum fidei vestræ tandem præ oculis positum videatis, in Fratre & Coëpiscopo nostro Athanasio, quem propter vitæ puritatem & propter preces vestras Deus vobis restituit. Memores enim promissionum cælestium eoque tendentis viæ, quam ex disciplina prædicti Fratris nostri didicistis; cognovistis vere, & pro ea quæ in vobis est rectissima fide apprehendistis, non omnino in perpetuum divulsum fuisse a vobis, quem in piissimis mentibus vestris semper velut præsentem habebatis.

[190] Non igitur mihi ad vos scribenti multis opus est verbis; [servatam erga suum Episcopum fidem.] quidquid vobis dici posset a me, hoc vestra fides præconcepit, & implevit per Dei gratiam communia nostrum omnium vota. Gratulor igitur vobis (nam rursus idem repetere juvat) quod animas vestras in fide conservastis inexpugnabiles: nec minus gratulor Fratri nostro Athanasio, quod inter multa quæ passus est aspera, nulla tamen hora in oblivionem venerit vestræ dilectionis & desiderii vestri. [cumque redeuntem] Licet enim corpore videbatur a vobis separari ad tempus, semper tamen vivebat tamquam in spiritu vobis præsens. Redit itaque ad vos illustrior nunc quam cum discederet a vobis: nam si materias pretiosas, aurum & argentum, ad puritatem probat ignis; quid digne dici poterit de tali viro, qui tot tantisque periculis superatis restituitur vobis, non tantum a nobis, sed etiam ab universa Synodo susceptus ut innocens?

[191] Recipite ergo, dilecti Fratres, cum omni secundum Deum lætitia & gloria, [recipi jubet cum omni lætitia:] Episcopum vestrum Athanasium, & cum eo ceteros eorumdem laborum consortes: vestrorumque votorum compotes facti, gaudete, quia Pastorem vestrum, vestræ pietatis fame, ut sic loquar, & siti laborantem, salutaribus scriptis aluistis & potastis: nam peregre commorantis solatium facti estis vos, & in persecutione positum confovistis fidelissima vestra mente animoque. Oblector ego certo, jam nunc cogitatione prȩsumens atque prospiciens uniuscujusque vestrum in ejus regressione lætitiam, & religiosissimos occursus multitudinis, gloriosamque concurrentium festivitatem. Quis enim aut qualis vobis erit dies ille, cum Fratre nostro revertente & omnibus ante factis cessantibus, reditus ejus honoratissimus optatissimusque omnes adunabit in gaudio liquidissimæ voluptatis? Porro hujusmodi gaudii pars sane magna ad nos quoque pertingit, quibus divinitus obtigit ut in talis viri possemus venire notitiam.

[192] [atque ipsis bene precatur.] Nunc in orationem desinere epistolam convenit. Deus ergo omnipotens & filius ejus Dominus atque Salvator noster Jesus Christus, remuneretur admirabilem fidem vestram, cujus erga Episcopum vestrum gloriosum dedistis testimonium: vobisque ac posteris vestris, nunc & in futuro bona illa concedat, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit qualiter ea paravit Dominus diligentibus se, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem omnipotenti Deo gloria in secula seculorum.

[193] Cum his Roma dimissum Athanasium, atque Antiochiam appulsum, & in castra sua, ut loquitur Hosius, [Constantius illum benigne excipit,] venientem, sincero serenoque vultu intuetur Constantius Imperator, eidemq; potestatē facit revertendi in patriam ad ecclesias suas. [1 p. 839, 1 p. 823] Athanasius autem, dolenter questus de iis quæ vel passus fuerat vel contra ipsum scripta erant, rogavit ut citarentur omnes inimici sui, qui Antiochiæ præsto erant; quatenus aut redarguerentur, aut redarguerent apud ipsum Cȩsarem; & vel se præsentem commonstrarent ea fecisse quæ objecerant, vel absentem deinceps non calumniarentur. Quod cum ipsis indicasset Imperator, excusari petierunt, [juratque deinceps se non crediturum ejus accusatoribus:] sicut Hosius indicat. Quare urgere ultra Cæsar nolens, hoc quidem quod petebat Athanasius non fecit; omnia tamen quæ antea per accusationem scripta contra eum erant tolli & aboleri jussit, affirmans nullas se amplius accusationes suscepturum, & hoc fixum sibi ac certum esse propositum. Neque simpliciter dixit, sed etiam jusjurandum verbis addidit, Deum super his testem appellans.

[194] [petit Arianis ecclesiam Alexandriæ concedi:] Postea, sicut narrat Ruffinus lib. 11 cap. 19, admonitus Imperator ab impiis consiliariis, Non est, inquit, magnum, Athanasi, quod Episcopi poscunt de te, ut unam ex multis, quæ apud Alexandriam sunt, ecclesiis concedas populis eorum qui tibi communicare nolunt. Tunc ille, Deo suggerente sibi paratum in tempore consilum: Et quid est, inquit, Imperator, quod poscenti tibi liceat denegare, qui potestatem habes omnia jubendi? Sed unum est quod rogo, ut meam quoque petitiunculam libenter admittas. [sed Athanasio vicissim Catholicis unam petente Antiochiæ,] Cumque se omnia quæ vellet, quamvis essent difficilia, promitteret præstiturum; Hoc est, inquit quod rogo; ut quia etiam hic (nam apud Antiochiam res agebatur) sunt nostri populi qui istis communicare nolunt, unam eis tenere concedas ecclesiam. Æquissimum id sibi videri & valde præstandum, respondit Imperator: sed cum rem detulisset ad eos quorum consiliis utebatur, neque ibi se velle accipere ecclesiam, neque hic dare respondent.

[195] Etenim ut observat Sozomenus lib. 3 cap. 19. Existimarunt suam opinionem apud Alexandrinos nullum omnino progressum facturam, [& recusuntibus conditionem Arianis,] propter Athanasium, qui non modo ad confirmandos sibi consentientes sufficeret, sed etiam ad alios convertendos. Si autem hoc fieret apud Antiochenos, primum quidem congregandos sectatores Eustathii qui multi erant; deinde, quod consequens est, molituros res novas: quando ne nunc quidem, cum ipsi [Ariani] tenerent ecclesias, non omnino opinationi eorum assentiretur populus atque Clerus omnis; sed per choros dispositi, uti moris est, ad Dei laudes concinendas, finiendis canticis suam quisque subjungeret opinionem; aliis Patrem & Filium, velut æqualiter honorandum, glorificantibus; aliis Patrem in Filio, & hac præpositionis varietate Filium minorem significantibus.

[196] Prudentiam porro Athanasii miratus Imperator…; cum multis aliis modis eum animasset, & bonam fiduciam habere jussisset, [ille dimittitur, cum litteris Constantii ad Episcopos Ægypti] istiusmodi litteras dedit Episcopis & Presbyteris Catholicæ Ecclesiæ. [1 p. 772] Non est derelictus a Dei gratia Reverendissimus Athanasius. Nam licet ad breve tempus subjectus fuerit humanæ probationi, congruam tamen ab omnium inspectrice providentia sententiam retulit, recipiens Dei optimi voluntate nostroque judicio patriam & Ecclesiam suam, cujus divini nutu Prȩses fuerat constitutus. Consequens porro est ut nostræ mansuetudinis præcepto omnia quaæ ante hac decreta sunt contra tenentes communionem ejus oblivioni tradantur, omnisque suspicio adversus eum de cetero cesset, eumq; sequentes Clerici in ea quam olim habuerunt immunitate convenienter stabiliantur. Quin etiam nostræ erga ipsum gratiæ jure adjiciendum putamus, ut omnes sacro Ordini adscripti intelligant, quod omnibus ipsi adhærentibus plena detur securitas, sive Episcopi seu Clerici fuerint. Quicumque enim meliorem sortem electionemque amplexi ejus communionem suscipiunt, eos volumus præstita sibi divinitus gratia omnes perfrui.

[197] Simili modo scribens Catholicæ Ecclesiæ populo apud Alexandriam, [ac populum Alexandrinum:] dicit se eis remittere virum, vitæ rectitudine & morum probitate apud omnes notissimum; hortatur ad concordiam inter se & cum Episcopo tenendam; atque indicat, quod, ad omnem turbationis & seditionis occasionem rescindendam, Judicibus suis per litteras injunxit, ut quotquot seditiosos invenerint pœnis & suppliciis legum coerceant. [1 p. 773] Scripsit quoque Nestorio Ægypti Præfecto, & eadem forma Augustamnicæ, [& contraria omnia decreta abrogantur.] Thebaidis & Libyæ Præsidibus de restitutione Athanasii, & immunitate inhærentium ejus communioni; atque insuper, cum jußisset omnia, quæ prius contra Athanasium decreta erant per calumnias Eusebii, abrogari & tolli de tabulis Præfecti & Ducis Ægypti; ac forte respondisset Nestorius, illa a se non inveniri; alteram eidem epistolam scripsit, in Epistola ad Solitarios relatam his verbis: Certum est ex nostro decreto antea vulgato superesse diplomata, contra æstimationem reverendissimi Episcopi Athanasii, eaque existere in Provincia tuæ sanctitatis. [1 p. 774, 1 p. 824] Volumus igitur ut tua spectatissima discretio omnes epistolas, sub nomine prædicto in tua provincia factas, secundum jussionem nostram transmittat ad nostrum Comitatum … Missusque ea de causa Eusebius Decurio, sustulit omnia de tabulis.

CAPUT XVIII.
Gloriosus Athanasii reditus ad suam Ecclesiam, eumque secuti multiplices fructus.

[198] [Redeunti Athanasio occurrunt per viam amici:] Rebus ad istum modum actis & constitutis, Athanasioque cum suis iter prosequente; amici quidam amicum videntes, gavisi sunt; aliorum vero quidam pudefacti sunt ipso conspecto, quidam vero non ausi accedere absconderunt se; nonnulli etiam agebant pœnitentiam ob ea quæ contra ipsum scripserant. Certe omnes Palæstines Episcopi, præter duos aut tres eosque suspectos, ita susceperunt Athanasium ejusque communionem ambierunt, ut etiam scriberent excusarentque, quod quæ prius scripserant, non sponte sua, sed coacti fecissent. Hæc Athanasius in Epistola ad Solitarios; in Apologia vero adjungit Palæstinis Syros, quos utique itineris ratio exigit prius adito; fuisse.

[199] [Apollinarius eidem conjungitur,] Huc autem spectat, quod lib. 6 cap. 25 narrat Sozomenus de Apollinario juniore, Poëta, ut ibidem describitur, perquam gratioso, ex Epiphanii Sophistæ & Poëtæ gentilis disciplina, Laodiceæ in Syria, ejusdemque Ecclesiæ olim Lectore, tunc forte etiam Presbytero, ac postea Episcopo ejusdem aut alterius Laodiceæ in Phœnicia: videlicet quod transeunti illac Athanasio familiaris & amicus imprimis factus est. Quoniam vero contrariæ factioni, ex qua erat Georgius, illius tunc civitatis Episcopus, execrabilis valde erat communio Athanasii, contumeliose ab Ecclesia expellitur Apollinarius, tamquam si contra Canones & Episcoporum statuta deliquisset, [& ab Episcopo suo excommunicatur.] per illam consuetudinem cum Sancto: crimina vero objiciebantur antiqua, & per pœnitentiam peridem deleta, quod scilicet ipse Lector adhuc existens sub Theodoro Georgii decessore egressus esset ad audiendum hymnum, in Bacchi laudem a suo magistro Epiphanio compositum. Felix si novam ejectionem apposuisset lucro, nec fuisset solicitus de recuperanda hæretici Episcopi communione; & cum Athanasii amore etiam tenuisset firmitatem doctrinæ.

[200] Hic vero, inter ceteros sui per Syriam & Paæstinam itineris fructus, in præcitata etiam refert Epistolam, [Hierosolymitana Synodus scribit litteras] quam sancta Synodus, Hierosolymis coacta, Præsidente S. Maximo, uti dicetur V Maji, scripsit comministris in Ægypto & Libya, nec non Presbyteris, Diaconis & populo Alexandriæ in hæc verba. Non possumus, dilectissimi, gratias pro merito sufficientes agere universorum Deo, pro iis quæ semper fecit mirabilibus, nunc vero etiam cum vestra Ecclesia, reddens vobis Pastorem ac Dominum vestrum, nostrumque comministrum Athanasium. Quis enim speravit umquam ea se visurum oculis, quæ nunc reipsa experimur? Certe preces vestræ exauditæ sunt ab Omnipotente, suam Ecclesiam curante, & vestras lacrymas atque lamenta respiciente, ideoque & preces suscipiente. Eratis tamquam oves abjectæ & dissipatæ non habentes pastorem, propterea de cælo visitavit vos verus ille Pastor, de suis solicitus ovibus, reddens vobis eum quem desiderabatis.

[201] [ad Alexandrinos gratulatorias.] Nos quoque satagentes pro pace ecclesiastica vestræque conspirantes caritati, ipsum prævenientes amplexi sumus; per euamque communicantes vobiscum, hanc salutationem mittimus, & hæc nostra vobis congratulantium vota; ut sciatis, nos quoque unitos vobis essc per vinculum communionis cum eo. Vestrum autem est orare pro pietate religiosissimorum Imperatorum, qui ipsum etiam cum omni honore dignati sunt restituere, cognoscentes vestrum erga illum amorem & innocentiam. Vivebant ergo, cum hæ scriberentur, adhuc ambo Imperatores, ut mirum sit contrarium sustineri a Baronio; maxime cum Valentis & Vrsacii pœnitentia, de qua mox, tamquam de effectu Hierosolymitanæ Synodi, etiam prævenerit mortem Constantis: & hi postea relapsi, hujus metu impulsos se sint causati.

[202] De Ægyptiis & Libycis Episcopis, quo modo hac tam desiderata felicitate lætati sint, deque earum provinciarum & diœcesis Alexandrinæ populo, [tota Ægyptus in occursum effunditur:] supervacaneum est loqui; cum omnes occurrerint, & ineffabili gaudio perfusi sint, non tantum quia præter spem suos quique vivos recipiebant, sed etiam quia liberabantur ab hæreticis, tamquam a tyrannis aut rabidis canibus. [1 p. 825] Elegantißime, ut assolet, Nazianzenus effusam omnium lætitiam descripsit: sed cum magna, quod merito mireris, rerum ac temporum confusione: primum cum post Georgii mortem, regnante jam scilicet Iuliano; facta scribit, quæ necessario debent acta intelligi post mortem Gregorii; deinde cum secundum Philagrii Præfecturam, quam ille iniit eo ipso tempore, quo infelicem suum Episcopatum, non dico Georgius, sed Gregorius, ea quam describit exceptione facit posteriorem: tertio denique cum suum gentilem Philagrium, eum esse putat, cujus ad iterandam administrationem ingressus tanta occurrentis exultantisq; populi frequentia fuerit honoratus. Nempe encomium illud scripsit dixitq; Nazianzenus Constantinopoli, procul ab Alexandria, prout sibi vel suggerebat senilis memoria (erat enim octogenario tunc major) vel ipsius Athanasii scripta quædam, fortasse non satis integra correctaque, decimo dumtaxat post Sancti mortem anno. Placeat nihilominus, ipsum solita sua facundia hac de re loquentem audire.

[203] Postquam ille impietatis turbo (Georgium Nazianzenus intelligit, [quemadmodum describit Nazianzenus,] ego Gregorium substituo) ille corruptor pietatis & prodromus Antichristi, publicæ iræ vehementiæque factus est victima (nam & hoc de Gregorio dicunt aliqui) aut saltem sua morte vacuam Athanasio Sedem fecit; redivit ex sua præclara peregrinatione Athleta: sic enim appello exilium ejus, pro Trinitate & cum Trinitate toleratum. Reditus autem ejus jucundissimus accidit civitati, pene dixerim Ægypto universæ, undequaque in unum concurrenti ut vel sola voce Athanasii, vel intuitu satiaretur; aut etiam, quemadmodum de Apostolis audivimus, a nuda ejus umbra & vacuo corporis simulacro sanctificationem acciperet. Cumque multorum sæpius ex eo tempore factæ sint honorificæ exceptiones sive Præfectorum sive Antistitum, imo etiam eorum qui ipsis Imperatoribus erant familiares atque domestici; nemo tamen meminit ullam fuisse splendidiorem frequentioremque nisi ipse secum comparetur Athanasius, & cum hac pompa conferatur prior alia, qua exceptus est in priori ingressu, quando redibat a simili similibusque ex causis tolerato exilio. Circumfertur autem de honore illo hujusmodi sermo; dicatur enim, licet superfluus, velut condimentum orationis, ejusque inductioni idoneus flosculus.

[204] [ut in simili postea occursu aliquis, dixerit,] Eorum qui bis ad Præfecturam accesserunt aliquis, post illum introitum invehebatur in urbem (noster hic erat, utpote Cappadox, & quidem illustris valde; Philagrium, scio, nostis me dicere) erga quem civium affectus erat, qualis non alius, nec erga alium, & par honor; is denique, cui (ut brevi verbo rem totam complectar) iterato delata erat Præfectura, supplicante populo & Imperatore suffragante. Tum igitur e vulgo quispiam, cui infinita multitudo ac veluti pelagus quoddam videbatur, cum eam oculis metiri nequiret, [majorem esse quam Imperatori fieret,] dicitur amicorum familiarum alicui, uti fieri assolet, sic locutus: Dic, amabo, num aliquando vidisti multitudinem tantam, & tam affectuose ad unius hominis honorem effusam? Juvenem vero respondisse, Nequaquam: mihi autem videtur neque ipsi Constantio tantum obtingere: veluti per eum exhibetur Imperatori, summum honoris fastigium exprimere volens. Alterum porro facere ac suaviter ridentem subjunxisse, [imo quam factus sit Athanasio.] tamquam magnum quoddam & admirabile Ego vero vix existimo ipsum magnum Athanasium sic esse inductum; & mox addidisse jusjurandum quoddam indigenis usitatum, ad dicti sui confirmationem.

[205] Qui quidem sermo eo spectabat, quod vobis manifestum est, ut is quem modo laudandum sumpsimus ipsi Imperatori prælatus videatur: tanta erat hominis veneratio apud omnes, & tanta admiratio ejus qui nunc commemoratur ingressus. Etenim per sexus, & ætates, & artes divisi erant omnes, quomodo civitas illa solet instrui, quando publicum alicui honorem exhibet. [fluvii instar ferebatur populus,] Qualiter autem oratione exponam spectaculi illius magnitudinem? Fluvius unus omnes erant (Poëtarum aliquis Nilum diceret, illum utique aurifluum fertilemque) sursum ex civitate ad Chæreum se volvens, unius diei itinere & amplius. Date veniam ut etiam hic aliquantulum lasciviat oratio, quando in his sumus, nec facile est sermonem ab illa solennitate revocare.

[206] Pullus ipsum vehebat, eodem fere modo (absit quæso invidia verbo) quo Jesum meum olim ille, [dum asino invectus Sanctus] sive is populum gentilium quem a vinculis ignorantiæ solutum benefaciendo conscendit, sive quid aliud symbolum illud significet. Sed hunc excipiebant rami & variæ floridæque vestes injectæ jumento subtratæque, cum huc usque se dimisisset summus ille dignissimusque & parem non habens; istic vero Christi ingressum repræsentabant conclamantium & choreas ducentium turbæ nisi quod non solum puerorum multitudo erat quæ laudes concineret, sed omnis prorsus lingua, [quamdam intrantis Ierusalem Christi præberet speciem.] concorditer & absque contradictione cujusquam, mutuo se vincere contendentium. Mitto nunc dicere plausus populares, unguentorum profusiones, pernoctationesque, & totam urbem lumine coruscantem. Taceo convivia publica & privata ac cetera quibus hilaritatem solent civitates testari, quæque ei tunc amplissime & ultra modum exhibebantur.

[207] Hactenus Nazianzenus, nominum Gregorii & Georgii affinitate verosimiliter abductus a recta temporum ratione, imo nec satis constanter eos inter se distinguens; [Sed hic Nazianzenus confudit Gregorii & Georgii nomina ac tempora,] ut cum par fuerit utriusque in suo ingressu immanitas, nihil pene in Gregorium dicat, dira autem omnia in Georgium: post cujus crudelißimam cædem a furente ethnicorum plebe patratam, rursus quidem Athanasius, Alexandriæ comparuit, vel ex suis ibidem latebris prodiens, vel peregre reversus in urbem; nullatenus tamen credi debet, quod sub novo Iuliani dominatu, & rebus Orthodoxorum usque adeo dubiis, tam solennis exceptio potuerit adornari. Quare fidenter hæc omnia refero ad hoc tempus, cum respectu ad primam ab exilio Gallicano reversionem, quæ Constantini Iunioris mortem præceßit, & splendidißima fuisse etiam debuit. Quidquid enim nunc factum est, quia summa duorum Imperatorum Constantii & Constantis voluntate nitebatur, sicuti extra periculum erat, sic potuit & debuit fuisse splendidißimū, post tales ac tantas de calumnia & impietate victorias, publicis Synodorum judiciis & ipsorum Imperatorum suffragiis relatas.

[208] [& Philagrii ingressum ad secundam Præfecturam] Ad Præfectum quod attinet, cujus prior Magistratus adeo fuit populo gratiosus, ut ad secundum postulari meruerit; nego eum fuisse Philagrium, hominem, uti supra vidimus, a religione Christiana apostatam, & in vexandis orthodoxis crudelißimum: de quo merito Athanasius queritur in epistola ad Solitarios, quod eum Constantius, præter mentem patris Constantini, sub quo priora patrarat flagitia, ob eadem forsitan exauctoratus, pro secunda vice Præfectum misit, deteriora etiam patraturum. [1 p. 844] Præterea non conveniunt tempora, quemadmodum exordiens insinuavi; & exceptio Philagrii magistratum secundo ineuntis, [cum alterius gratiosioris ingressu,] quantocumque Gentilium & Arianorum studio fuisset celebrata, ut summum comparari potuisset cum ea, quæ Athanasio obtigit ante octennium. Ignorasse debuit hominem Nazianzenus, qui eum, quod gentilis suus & Cappadox esset, tam honorifice hic nominavit. Quod autem factum dictumque narrat, contigisse potuit aliquo ex postea mißis Præfectis ingrediente, puta S. Artemio, a cujus, duplici titulo sibi exosi, cæde, quia & Christianus erat & Gentilibus valde fuerat adversatus; auspicatus est Iulianus persecutionem eorum, qui præcipuos sub Constantio Magistratus gesserant.

[209] Sed redeamus ad Nazianzenum, eloquenter prosequentem Athanasii in Cathedram suam restituti laudes: [Fuit autem Athanasius post regressum humanissimus] Omnia, inquit, velut in lyra una, congruebant sibi in viro sancto; vita, sermo, certamina, pericula, quæque in reditu quæque post reditum egit. Mox enim atque Ecclesiam suam obtinuit, non est passus quod solent immodica commoti iracundia, quidquid occurrerit propellentes, licet alias venerabile, propter prædominantem furorem; verum existimavit hoc esse tempus conciliandorum sibi animorum. Quoniam enim plerumque contingit, ut qui patitur moderatior sit, qui vero in potestate est positus impotentius agat; ipse adeo mansuete leniterque eos tractavit a quibus erat affectus injuria, ut nec illis ipsis quidem molestus, [etiam erga Arianos:] ut sic loquar, fuerit ejus reditus. Nam licet expurgarit sacrum locum ab iis, qui Deo Christoque velut ad quæstum nundinasque abutuntur, ut in hoc quoque imitaretur Christum; id tamen non texto ex funiculis flagello, sed persuasibili oratione effecit.

[210] Conciliavit etiam tumultuantes, nullo mediatore indigens ad eos cum seipso atque inter se componendos; [& magisterium veræ fidei verbo ac scripto resumens,] solvit oppressiones patientium injuste, nihil discriminis faciens inter eos qui suæ partis vel adversæ fuerant: resuscitavit collapsum Verbum, animosque ut sic loquar addidit Trinitati, rursus supra candelabrum positæ, & claro unius Divinitatis lumine omnium mentes collustranti. Rursum ille leges mundo dictare, & omnium animos ad se trahere; hos scripto, illos voce erudiens, nonnullos etiam ultro accedentes docens, omnibus seipsum normam statuens quam sequi vellent: quod utique solum sufficit ad magisterium virtutis. Ut autem compendio dicam, duorum laudabilium lapidum imitabatur naturam, effectus adamas percutientibus, & dissidentibus magnes, ineffabili naturæ virtute ferrum trahens, & metallorum durissimum sibi familiaritate devinciens.

[211] Magna igitur, inquit ipse ad Solitarios Athanasius, suarum alias laudum parcißimus prædicator, [magnos ex omni hominum genere fructus colligit.] alacritas populorum erat in sacris conventibus, mutuo se cohortantium ad virtutem. [1 p. 825] Quam multæ innuptæ quidem adhuc, sed ad nuptias propensæ, Christo sese virgines servavere! Quot juvenes, alios conspicati, monasticam vitam elegerunt! Quot patres rogavere filios, quot filii obtestati sunt parentes suos, ne suam in Christo exercitationem impedirent! Quot mulieres persuasere viris, quot a viris persuasæ mulieres sunt, vacare orationi, sicut ait Apostolus! Quot viduæ, quot pupilli, qui prius erant famelici ac nudi, ex ingenti populorum ad eleëmosynas alacritate, non modo non esurierunt amplius, sed & vestiti prodierunt in publicum! Denique tanta fuit ad virtutem æmulatio, ut singulas familias atque domos totidem ecclesias esse existimares, propter inhabitantium probitatem & precationem ad Deum.

[212] Quantus porro ad ipsummet Athanasium audiendum esset confluxus Alexandrinæ multitudinis, [erantque ei ecclesiæ tam angustæ] ex eo liquet, quod subsequentium annorum aliquo contigisse ipse in Apologia fatetur, in Quadragesimalibus synaxibus, propter locorum angustias & frequentiam populi, plurimos pueros juvenculasque & vetulas ac juvenes non paucos domum relatos esse pene oppressos; ita tamen ut eorum nemo, quæ Dei clementia fuit, exinde obierit. [1 p. 682] Si autem, inquit, in profestis diebus tanta fuerit compressio, quid timendum ipso festo? Cum igitur & ecclesiæ paucæ parvæque essent, & populi numerus tantus esset, quantum in Christiana urbe optare quis posset; haud parva tumultuatio fuit postulantium ut in magna ecclesia (quæ tunc adhuc extruebatur, aut saltem dedicata necdum erat) conventus celebrarentur, atque ibidem preces fierent pro salute Imperatoris. Quod & factum est; [ut infortunii metu debuerit uti majori necdum dedicata.] renitente licet multum Athanasio, suadenteque ut tantisper exspectarent, & quamvis cum pressura in aliis tamen ecclesiis convenirent. Verum in hoc non audiebatur: erant enim parati ex urbe egredi, & quemvis itineris laborem potius sustinere, quam festum Paschæ agere cum luctu. Quæ deinde res calumniandi ansam adversariis præbuit, uti infra videbimus.

CAPUT XIX.
Vrsacii & Valentis pœnitentia. Novi motus propter Marcellum Ancyranum. Syllogus ab Anastasio compilatus.

[213] Erat in Ecclesiis, ut loquitur in epistola ad Solitarios Athanasius, profunda quies & plane mirabilis, cum Episcopi undequaque scriberent, [Vrsacius & Valens Romam accedentes,] & vicissim reciperent ab Athanasio consuetas pacis litteras. [1 p. 626] Quin etiam Ursacius atque Valens, conspectis litteris Hierosolymitanæ Synodi (uti in Syllogo indicatur) quasi a sua ipsorum conscientia flagellati, pœnitentiam professi sunt; & Episcopo quidem amicam pacificamque scripserunt epistolam; ipsi vero Romam abierunt, & suam confessionem scripto complexi tradiderunt Julio, cujus exemplar a Paulino Episcopo Trevirensi Latine transmissum Athanasio, ab ipsoque Athanasio Græce redditum, invenitur utriq; operi apolegetico ad Constantium atque ad Solitarios insertū, una cum epistola ad Athanasium: ambæ autem epistolæ Latine extant apud Hilarium in fragmentis Historici operis ex Pithœ ana bibliotheca acceptis: ubi tamen inverso referuntur ordine, cum teste Hosio, prius quam Romam venirent, amicam & pacificam Epistolam scripserint Athanasio, his verbis conceptam. [1. p. 839] [postquam Athanasio pacifice scripsissent,] Dedit se occasio Fratris & Compresbyteri nostri Moysetis, venientis ad tuam Dilectionem, per quam tibi salutem largissimam dicimus ex Aquilejensium civitate, & optamus ut incolumis has litteras nostras recenseas. Dederis autem fiduciam, si tu quoque in rescribendo vicem nobis rependas. Sane habere nos locum tecum & communionem ecclesiasticam his litteris scito. Divina pietas te custodiat, Frater.

[214] Exemplum vero Epistolæ, quam post renuntiationem Orientalium, Athanasium reum non esse, [scripto etiam ibidem culpā agnoscunt] in urbe Roma, holographa manu, Valens perscripsit, & Ursacius subscripsit, tale est. Quoniam constat, nos antehac multa gravia, de nomine Athanasii Episcopi, litteris nostris insinuasse; atque litteris Sanctitatis tuæ conventos, ejus rei de qua significavimus non præstitisse rationem; profitemur apud Sanctitatem tuam, cunctis præsentibus Presbyteris Fratribus nostris, omnia quæ ante hac ad aures nostras pervenerunt de nomine prædicti, falso esse nobis insinuata, atque omnibus viribus carere: [& Arianis anathema dicunt.] atque ideo nos libentissime amplecti communionem prædicti Athanasii: maxime cum Sanctitas tua, pro insita sibi benevolentia, errori nostro veniam fuerit dare dignata. Damnant deinde hæresim Arianam, sed eo sensu quo videri volunt semper eam damnasse, dißimulata Consubstantialitatis mentione: & hæc epistola, inquit Hilarius, post biennium missa est, quam hæresis Photini a Romanis damnata est. Errant igitur, qui Romanum super causa Photini Concilium, differunt ad finem anni CCCLI aut sequentis initium.

[215] Ultro deinde idem Valens & Vrsacius subscripserunt litteris pacificis, quas Athanasii Presbyteri Petrus & Irenæus & Ammonius laicus circumferebant, licet per eos nihil ipsis scripsisset. [1 p. 826] Quis tantam Ecclesiæ pacem videns, non miraretur? quis non glorificaret Deum, populorum in conventibus alacritatem intuens? Quam multi ex inimicis ostenderunt pœnitentiam? [alii plures ex adversariis ad illum redeunt.] quam multi retractarunt priores calumnias? quam multi qui antea eum oderant ad ejus amorem sunt conversi? quam multi qui contra eum scripserant cecinerunt palinodiam? Plurimi autem qui non ex deliberato animi proposito, sed necessitate quadam Arianis adhærebant, noctu venientes seseque excusantes hæresim abjurabant; veniamque sibi dari postulabant de insidiis calumniisque, ipsi per eos factis; profitentes quod licet corporali quidem præsentia inter istos apparerent, animo tamen convenirent cum Athanasio, & semper apud eum manerent.

[216] Ita prospere agente Athanasio, non erant Catholicis quieta omnia, [Absolutus Sardicæ Marcellus Ancyræ Ep.] propter Marcellum Episcopum Ancyræ in Galatia. Hunc voce ac scriptis vehementiorem experti Ariani, peßime oderant; & Sabellianismi accusatum, in Conciliabulo Constantinopolitano abdicarant anno CCCXXXVI: qui paria fere cum Athanasio passus, idem quod ipse refugium habuit, Romanum scilicet Pontificem Iulium; usque dum ejus quoque causa Sardicæ est judicata, de qua in epistola Synodica hæc legimus. [p. 764] Recitata quoque sunt scripta nostri comministri Marcelli, & deprehensa est Eusebianorum dolosa vafricies: quæ enim Marcellus per modum quæstionis tractaverat, ea, tamquam ita esse profiteretur, calumniati sunt: recitata quoque sunt in his quæstionibus quæ intercederent & subsequerentur, & inventa est bona & recta fides istius viri. Non enim ex S. Maria, ut ipsi asseverabant, Verbo Dei initium attribuit, neque finem ejus regni constituit; sed regnum ejus initio & fine carere scripsit. Ita absolutum remissumque Ancyram, exagitare non desiit factio eorum qui intruso istic Basilio adhærebant: [& propter scripta posteriora,] ipseque eo tandem prolapsus est disputandi ardore; ut Catholicis quoque visus sit serio sustinere, quæ quæstionis dumtaxat gratia proposuisse excusans, fuerat in sua excusatione susceptus. Itaque, uti ait Severus Sulpitius lib. 2 Historiæ sacræ, antea innocens, postea depravatus, videri poterat jam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat judicatum.

[217] Rem clarius explicans Basilius Epistola 52 ipsi Athanasio sic scribit: Quæritur & a nonnullis (idque sicut nobis ipsis videtur necessario) ut illi, [judicatus hæreticus a S. Basilio,] scilicet Legati a Romano Pontifice in Orientem mißi, hæresin Marcelli, tamquam malam & nocivam & a sana fide alienam, exterminent: quoniam ad hunc usque diem, in omnibus quas scribunt litteris, Arium quidem, pessime audientem, sursum & deorsum versantes, anathematizare atque ab Ecclesiis eliminare non cessant; Marcellum vero, qui ex diametro respondentem Ario impietatem attulit, atque contra eamdem Unigeniti? Divinitatisque essentiam impie egit, & Verbi appellationem male usurpavit, ne semel quidem accusare videntur, quod Verbum quidem Unigenitum vocari tradit, ratione ministerii & dispensationis, & quatenus in tempore natus prodiit, ceterum ad eum unde egressus erat reversum, nec ante egressionem fuisse, nec post regressionem subsistere (& huius experimentum ac demonstrationem reconditi apud me iniquæ illius syngraphæ libri continent) attamen istum nequaquam reprobare visi sunt, & per hæc culpandi veniunt, ut qui ab initio illum, per ignorantiam veritatis, in ecclesiasticam etiam communionem receperint. Igitur & illius, ut decet, fieri mentionem prȩsentia negotia deposcunt, ne occasionem habeant qui occasionem ex eo quærunt, quod Sanctitati tuæ conjungantur qui in fide sani suor. [ex communicatusq; ab Athanasio,]

[218] Ex hac tam irrefragabili suggestione: cum parum sanæ fidei esse Marcellum penitus cognovisset Athanasius, teste Severo ubi supra, eum a communione suspendit; habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri judicio notatus, sponte concederet. Quæ verba mihi videntur ultroneam & sinceram retractationem explicationemque significare eorum scriptorum, in quibus Basilius manifestam hæresim deprehenderat; post quam iterum ab Athanasio recipi quadamtenus meruerit Marcellus; cum Epiphanius, duobus dumtaxat post mortem ejus annis scribens hæresi 72, dicat, Interrogavi aliquando ipse Beatum Papam Athanasium de hoc Marcello, [eidem se purgasse videtur.] quomodo de eo sentiret. Ille vero neque ipsum defendit, neque graviter adversus eum invectus est; sed leni solum risu edito, ostendit flagitium non magnum in ipso fuisse, sed haberi eum veluti qui se purgasset. Postea vero Presbyteri Ancyrani, de sua magistrique sui fide prorsus orthodoxa, rationem reddentes per epistolam, quæ extat apud dictum Epiphanium, etiam allegant litteras, quas beatissimus Papa Athanasius socialiter atque familiaritet scripsit, & in illa sanißimam per omnia fidem distincte ac sigillatim confitentur. [mansit tamen dubia de eo fama.] Dubia nihilominus semper mansit de Marcello fama, eo etiam aggravata, quod Photinus ille Sirmiensis, auditor Marcelli in adolescentia fuisse videbatur, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria prædicans, ac purum hominem fuisse eum asserens. Interim ubi semel constitit abdicatum ab Athanasii communione fuisse Marcellum, nacti Ariani istiusmodi occasionem, ut prosequitur Severus, [Interim Ariani,] conspirant penitus Sardicensis Synodi decreta subvertere. Etenim eis color quidam suppetere videbatur, quod tam injuste fuisset pro Athanasio judicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii judicio hæreticus esse probaretur. Igitur in Sirmiensi Conciliabulo an. CCCXLIX, miscent astuto consilio innoxium criminosis, [commistis Marcelli & Athanasii causis,] damnationemque Photini & Marcelli & Athanasii eadem sententia comprehendunt: illud nimirum apud Imperatorum animos præstruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam judicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent.

[219] A tali principio resumpta contra Athanasium obloquendi libertate, veteres denuo nænias cœperunt occinere; & objecta Tyri crimina, atque conciliabuli illius sententiam fidentius inculcare. Adversus quorum maledicam impudentiam, ut promptum in manibus habet remedium, [veteres calumnias resuscitant:] congruum putavit Sanctus præcipua innocentiæ suæ documenta, ad hoc usque tempus edita (ad unius veluti Apologiæ contextum reducere, quem ipse, ut principio vidimus) Syllogon, alii Apologiam secundam nominarunt, cujus hoc exordium: & quasi eorum Synopsis, quæ productis, ut dicitur, tabulis demonstranda sibi sumit Sanctus. Existimabam ego, post tantas demonstratione circa me factas, fore ut sese occultarent adversarii, eosque pœniteret quod alios sint calumniati. [1 p. 719] Ast illi convicti licet, non erubescunt, [ille documenta innocentiæ suæ in Syllogon collegit,] & quasi ad omnia insensibiles contradicendo subrepunt, sperantes cuncta irritanda; non quidem ut denuo dijudicentur (id enim horrent) sed ut nos vexent animasque simplicium. Itaque necessarium censui apud vos me defendere, ne umquam suscipiatis eorum susurros, sed calumniæ totius perspectam habeatis nequitiam. Coram vobis autem, ut sinceris, me defendo; apud alios vero qui contendere voluerint, confido convictionibus contra ipsos proferendis.

[220] Nostra enim causa non amplius judicio indiget, utpote non semel tantum iterumque, [secundum quæ ita se absolutum probat,] sed etiam sæpius judicata: primum quidem in nostra Provincia, quæ sub Episcopis circiter centum convenit; deinde Romæ scribentibus Eusebianis, ipsisque & nobis eo citatis, convenientibus autem Episcopis pluribus quam quinquaginta: [ut nihil sit opus ulteriori judicio.] tertium in magna Synodo quæ Sardicæ consedit, juxta mandatum Deo carissimorum Imperatorū Constantii & Constantis, in qua adversarii nostri exauctorati sunt velut sycophantæ, sententiæ vero in nostrum favorem latæ subscripserunt Episcopi plures trecentis… quibus denique attestati etiam sunt Ursacius & Valens, primum quidem nos criminati, deinde vero pœnitentes: idque non tantum suscipiendo judicata, sed etiam confitendo sese & alios quotquot nobis adversantur calumniatores esse. Hæc aliaque præfatur Athanasius, ut ostendat non esse identidem movendas quæstiones tot sententiis decisas; & Eusebianos ideo dumtaxat controvertere, quod omnia contra ipsum composita solam spectent hæreseos defensionem, a qua discedere oporteret, si judicata pro Athanasio faterentur esse recipienda. Tum quæ circa se scripta sunt in diversis Synodis, ac primum in Synodo Ægyptiorum, [Quibus nam hic Syllogus scriptus videatur.] aggreditur exhibere verbotenus, documenta & epistolas singulas inter se connectiens brevi gestarum rerum narratione; & hunc tractatum, nulli certæ personæ aut hominum generi inscriptum, sed ad onnes veritatis cognoscendæ cupidos directum, existimo sæpius transcriptum fuisse & missum ad varios, nec non traditum legatis, pro rerum & causarum exigentia ad Apostolicam Sedem, ad Comitatum Imperialem, & alio quocumque destinandis. Hoc autem tempore compositum, ideo præcipue sustineo; quod nil contineat ultra annum CCCXLIX, quo suam pœnitentiam Vrsacius & Valens scripto signarunt. Nam quæ de Liberio Hosioque adduntur in fine, quando & quomodo accesserint, in præfatione jam dixi, & rursum suo loco indicabo.

CAPUT XX.
Mors Constantis & Iulii: secutæ machinationes adversariorum apud Liberium & Constantium.

[221] Svb hæc, initio anni CCCL, magna accidit in Occidente rerum conversio, cum Magnentius XVIII Ianuarii Augustoduni in Gallia assumpsisset purpuram; & rebelles suos fugiens Constans, ab iisdemque circa montes Pireneos interceptus, [Occiso Constante turbatur Imperiū Occidentis:] miserabiliter periisset; atque ad hujus cædis nuntium Vetranion sive Britannion, diuturna clarus & carus militia, assumpsisset Imperium in Pannoniis prima die Martii: quod ei Constantius confirmare maluit, misso diademate; quam ad Persicum bellum, quo satis superque in Oriente premebatur, suscipere alterum in Occidente. Nepotianus quoque, Magni Constantini ex Eutropia sorore, quondam Athanasii hospita, nepos, velut sanguine proximus, conatus est occupare regnum: & sumpta purpura die III Iunii, Romam victor occupavit, ipse decimum octavum post diem a Magnentii Ducibus victus occisusque. Magnentius autem legatos ad Constantium misit, Servatium & Maximum Episcopos, [Magnentius tyrannus mittit legatos ad Constantium:] itemque Clementium & Valentem: qui cum Alexandria transitum habuissent, postea occasionem arripuerunt Ariani calumniandi Athanasium, quasi per illos tyranno scripsisset. Quod ille crimen fortiter convincenterque a se removet in Apologia.

[222] Quære, inquit, qualem mentionem fecerim de beatæ memoriæ Constante, cum primum Clementii socios vidi; quomodo, sicuti scriptum est, lacrymis vestes meas laverim, humanitatem ipsius & animum Christi amantem recogitans. [1 p. 679] [ab illo sibi metuens Athanasius pro hoc preces indicit,] Inde progressus in ecclesiam, nihil aliud dixi quam Precemur pro salute religiosissimi Constantii Augusti: & statim universus populus consona voce acclamavit, Christe auxiliare Constantio: & in hac oratione perseveravit … Certior autem factus de Magnentii immanitate, cum Valentem per Libyam discursantem viderem, quomodo exhorruerim quære, ne etiam hic auderet quid simile, & tamquam latro occideret omnes beati viri amicos, quorum ego nemini me secundum existimo. Hæc Athanasius ad Constantium: qui prius quam calumniis contra illum resuscitatis aurem præberet, ita ad eum scripsit.

[223] Hoc meum semper fuisse votum, ut meo quondam fratri Constanti omnia ex animi sententia cederent, tuam etiam conscientiam minime latet. In quanto autem mœrore fuerim, ubi didici eum ab aliquibus scelestissimis interfectum, [& litteras securitatis accipit.] conjectare iterum facile potest prudentia tua. [1 p. 688] Quoniam porro nunc aliqui sunt, qui hoc tam luctuoso tempore te conantur perterrere; congruum duxi Constantiæ tuæ hanc epistolam mittere, teque hortari, ut, sicut Episcopum decet, doceas populos quæ divinæ conveniunt religioni, cum iis vacans orationibus solitis; neque credas vanis, quicumque fuerint, rumigerulis. Nostro enim animo firmiter hæc sententia sedet, ut ex nostro decreto, absque ullo impedimento, velim te perpetuo manere Episcopum in illo loco. Divina providentia multis annis te servet, Pater carissime. Talia Constantius, post fratris mortem, non tantum semel iterumque, sed & tertio scripsit. … Præterea per Asterium Comitem & Palladium, mandata misit Felicissimo Duci & Nestorio Præfecto, ut neque Philippus Præfectus, [confirmat pluries confirmatas.] neque alius quispiam, molestus esse Athanasio auderet. [1 p. 844]

[224] Porro cum Eusebianæ hæreseos impietatisque heredes… viderent Episcoporum cum Athanasio concordiam ac pacem; erant autem hi plures quadringentis, [Arianis consensum Episcoporum cum Athanasio non ferentibus,] tum ex magna Roma atque universa Italia, Calabria, Apulia, Campania, Brutia, Sicilia, Sardinia, Corsica, tum ex universa Africa, Galliis, Britannia atque Hispaniis cum magno illo Confessore Hosio; præterea ex Pannoniis, Norico, Siscia, Dalmatia, Dardania, Dacia, Mysia, Macedonia, Thessalia, totaque Achaia, Creta, Cypro, Lycia; plures item ex Palæstina, Isauria, Ægypto & Thebaide, cunctaque Lybia & Pentapoli: hæc, inquam, cum viderent illi, metu & invidia cruciati sunt; invidia quidem, propter ejusmodi animorum conjunctionem; metu vero, ne ipsorum hæresis diffamata velut in triumphum duceretur & proscinderetur ubique. [1 p. 827]

[225] Primum igitur Ursacio & Valenti persuadent, ut mutato proposito quasi canes revertantur ad proprium vomitum, [reversi ad vomitum Vrsacius & Valens,] & ut sues in pristino impietatis luto denuo se volvant; causificantes, pœnitentiam a se fuisse simulatam, propter metum religiosissimi Imperatoris Constantis. Atqui tametsi fuisset metus, inquit Athanasius in epistola ad Solitarios, institutam prosequens narrationem, non oportebat eos (siquidem confidebant probare posse quæ fecerant) proditores fieri propriorum actorum. Nunc vero cum nullus subfuerit metus, [causantur ex metu facta,] sed sponte mentiti sint, qua tandem venia digni censebuntur? Sane neque milite adstante, neque Palatinis Notariisque citantibus, imo nec Imperatore præsente, ac ne vocati quidem ab aliquo, scripserunt; sed ipsi ultro venerunt Romam, [quæ liberrime egerant,] intraque ecclesiam (ubi nullus ab extra metus, sed Dei solum timor est, & liberam quisque habet expromendi animi potestatem) per seipsos pœnitentiam egerunt signaruntque. Nihilominus denuo ad Arianismum relapsi, non erubuerunt adeo absurdam excusationem comminisci; deinde deliberatione communi supplicarunt Imperatori Constantio in hunc modum.

[226] Pridem supplicantes non invenimus fidem, cum Athanasium remittebas, [queruntur plerosque ab Arianismo deficere,] & diceremus quod illum revocando hæresim nostram exterminares, quoniam huic ab initio contrarius fuit, neque desinit eamdem condemnare. Nunc autem ipse implet quod diximus, quaquaversum scribens contra nos. Ecce vero plerique ejus communionem tenent; quos autem putabamus nobiscum sentire, eorum alii jam ipsi adhærent, alii eodem propendent. Nos autem remansimus soli, metusque est ne palam innotescat hæresis, nosque ac tu habeamur hæretici. Quod si fiat, vide ne cum Manichæis reputemur. Incipe igitur rursum persequi, [& Constantium denuo perveriunt.] & defende hæresim: hæc enim te Regem habet. Ille autem, quando contra Magnentiū festinans in itinere videret tantam omnium Episcoporum conjunctionem cum Athanasio, tamquam igne succensus, mutavit sententiam; & non modo juramentorum oblitus est, sed etiam scriptorum suorum; suoque ingratus fratri quid ei deberet noluit recordari: quamvis & huic scribens & cum Athanasio coram agens juravisset aliud non facturum se quam vellet populus, & Episcopo placere intelligeret…

[227] [qui victo denique Magnentio,] Interim Magnentius, anno CCCLI victus ingenti prælio, in Pannonia die XVIII Septembris, Italiam quoque sequenti anno, multiplici clade attritus, amiserat & in Gallias se receperat; ac tandem ipse sibi manus intulit violentas, circa diem X Augusti anno CCCLIII. Hoc eodem anno Constantio VI & Constantio II Consulibus (altero scilicet Augusto, altero Cæsare, cognomine Gallo pro cujus nomine paßim in Consularibus fastis nomen Constantis legitur & hoc & sequenti Consulatu) ipsis Kalend. Decemb. data est lex ad Taurum Præfectum Prætorii, [legem fert de abolendis Gentilium ritibus,] hoc tenore: Placuit, locis omnibus atque urbibus universis claudi protinus templa; & accessu vetitis omnibus, licentiam delinquendi perditis denegari. Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. Quod si quis aliquid forte hujusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari, & similiter affligi Rectores Provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. [ad Taurum Præfectum Prætorii,] Præfecturam geßit Taurus, uti ex aliis legibus demonstrat Iacobus Gotthofredi ad lib. 10 Codicis tit. 10, ab anno CCCLIII, ad annum CCCLXI; adeoque vehementer errant, tam qui hanc legem Constantino Magno attribuerunt, pro quadam simili ac vera ejus lege quæ periit; quam editiones vulgatæ Codicis, quæ legem hanc notant Constantio IV & Constante II Coss. qualis Consulatus nusquam invenitur totis prioribus annis, quibus vixit Constans Imperator; tantum abest ut inveniatur Constante mortuo sub Præfectura Tauri: adeo ut omnino admittenda sit prædicta Gotthofredi correctio: hic autem explicanda fuit, quia hæc ipsa & non alia lex verificavit prædictionem Athanasii, a Sozomeno lib. 4 cap. 9 relatam his verbis:

[228] Fama est, quod cum aliquando procederet per civitatem Athanasius, [quæ Athanasii prædictionem verificat,] contigerit advolantem corvum crocitasse. Accedentem ergo Gentilium multitudinem, tamquam in præstigiatorem jactasse dicteria, rogando ut sibi diceret, quid corvus nuntiasset. Ipsum vero suaviter subridentem respondisse, Cras, quod Romana lingua significat diem proxime venturum: Sic autem crocitando injucundum vobis fore diem crastinum prænuntiat, inquit: significat enim decreto Romani Imperatoris prohibendum vobis ne proximam festivitatem celebretis. Hæc vero Athanasii prædictio, quamvis illis ridicula visa sit, apparuit certa: nam die sequenti Romani Imperatoris litteræ traditæ sunt Præfectis, [de impediendo per Imperatorem proximo illorum festo.] prohibentes ne permitterentur Gentiles ad fana accedere, aut consuetas superstitiones conventusque celebrare: & festivitas imminens, eaque Gentilibus sacerrima ac celeberrima, dissoluta est. Petrus Castellanus, ad calcem Syntagmatis de festis Græcorum, agens quoque de mensibus & anno pag. 177 veterem Hesiodi Scholiasten allegat, qui doceat, Ægyptios mense Cheac, qui Romanis December est, festa Bacchi celebrare: eosdem autem Bacchum colere sub nomine Osiridis, patet ex Tibullo Elegia 7 lib. 1, ubi utroque nomine indifferenter utens Poëta, unum eumdemque vitis cultorem ac vini inventorem canit. Si igitur lex ea, lata Kalendis Decembribus, potuit pervenisse Alexandriam ante mensis illius finem; potuit etiam impedivisse celebre aliquod Ægyptii Osiridis festum, sin minus, impedierit aliquid simile in Ianuario.

[229] [Iulio Papæ mortuo subrogatus Liberius.] Sed hæc operosius disquirant, quibus Ægyptia sacra in vestigare est cura: ad Constantium redeo, qui, per mortem Fratrum & Magnentii interitum, universi Imperii liberam tandem adeptus posseßionem, totum se convertit ad oppugnandum Athanasium, & cum Athanasio fidem Orthodoxam. Spem obtinendi voti faciebat mors Iulii Papæ, Athanasio addictißimi, hoc eodem anno CCCLIII die XII Aprilis defuncti: cui suffectus Liberius XXII Maji, quo animo fuerit in sui Pontificatus progressu erga Sanctum virum, non sinit dubitari exilium idcirco toleratum; utrum tamen talis a principio fuerit, dubium facit epistola, ab Hilario in fragmentis sic relata.

[230] [visus initio vacillare in causa Athanasii,] Dilectissimis Fratribus & Coëpiscopis nostris, per Orientem constitutis, Liberius Urbis Romæ Episcopus salutam. Studens paci & concordæ Ecclesiarum, posteaquam litteras Caritatis vestræ, de nomine Athanasii & ceterorum, factas ad nomen Julii bonæ memoriæ Episcopi, accepi, secutus traditionem majorum, Presbyteros urbis Romæ, Lucium, Paulum & Helianum, e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Roman veniret, ut in præsenti, id quod Ecclesiæ disciplina exigit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos Presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiæ Romanæ communione. Reversi ergo Presbyteri nuntiaverunt, eum venire noluisse. Secutus denique litteras Caritatis vestræ, quas de nomine dicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem vestram [damus], nos cum omnibus vobis & cum universis Episcopis Ecclesiæ Catholicæ pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Romanæ Ecclesiæ, & consortio litterarum ecclesiasticarum.

[131] Verum hæc epistola, an unquam a Liberio missa sit, dubitant alii; [(si vera est ejus quæ allegatur epistola)] nec desunt qui Arianorum esse figmentum existiment, Hilario imprudenti obtrusum. Res sane utrimque ambigua est, cum neque Athanasius usquam indicet de Liberio, quod de sua innocentia aliquando dubitarit; neque alterutri unquam objectum ab adversariis inveniatur, quod vel ad momentū fuerint a mutua communione sejuncti. Ex altera vero parte vix apparet credibile, decipi potuissein re tanti momenti Hilarium. Forte non dißimilis vero conjectura sit, scriptam quidē, ex quædam sententiæ ferendæ præcipitantia, fuisse epistolam (adeo ut exemplum quoque traditum fuerit iis qui se Orientalium legatos dicebant) suppressam tamen esse maturiori consilio, quia mox ex Ægypto omni atque ab Alexandria missæ epistolæ advenerunt. Nam (sicut post epistolam illam suspectam testatur Hilarius) quales ad Julium pridem de reddenda exulanti Athanasio communione erant scriptæ, tales nunc ad Liberium datæ de tuenda.

[232] Hic vero cum postea accusaretur, Orientalium & Ægyptiorum litteras suppressisse, ne crimina Athanassi, [eum defendit acceptis Alexandrinorum pro eo litteris,] quem dicebantur condemnasse, paterent; Satis omnibus clarum est, inquit, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse; legisse Ecclesiæ, legisse Concilio, ad hæc etiam Orientalibus respondisse: quibus fidem & scientiam non commodavimus nostram (aut commodatam nimis facile mox retractavimus) quod eodem tempore octoginta Episcoporum Ægyptiorum de Athanasio sententia repugnabat. Hæc, correctis mendis, transcripta ex Hilarii fragmentis, clarum faciunt responsum fuisse Orientalibus: & quidni per prænotatam epistolam? Vtinam porro etiam extarent, quas excidisse dolemus ex præcitato Hilarii cui subjectæ erant loco, Ægyptiorum litteræ; [quorum Synodum Athanasius convocarat,] rem utique totam illustraturæ clarius. Interim conjectare licet, Athanasium, non quidem recusasse Roman venire, ut vel Ariani finxerunt, vel ab his corrupti Legati mendaciter retulerunt; se reformidasse, ne in manus Constantii, novis calumniis haud leviter irritati, & in Italia victorias contra Magnentium prosequentis, incideret; in omnem tamen judicii Romæ iterum subeundi neceßitatem, congregasse Synodum Provincialium Episcoporum, prædictorum scilicet octoginta, & ab his scriptas litteras præmisisse ad Liberium cum excusatione suæ justæ cunctationis, & convictione Arianorum, ipsum sub communi Orientalium titulo accusantium una cum Meletianis, auctoritatem & titulum Ægyptiorum Episcoporum mendaciter sibi arrogantibus.

[233] Sub hæc Alexandriam venit Montanus Palatinus, cum hujusmodi epistola, quasi ego, inquit in Apologia Athanasius ad Constantium, a te jus abeundi in Italiam postulassem, [postquam fraudulenter invitatus ab Imperatore,] ad ea instauranda quæ in Ecclesiasticis ibi deficere videbantur. [1 p. 686] Tuæ quidem pietati gratias ago, quod ad scripta aliena, quia mea putabas, annueris; curamque itineris mei, ut id quam commodissime fieret, susceperis. Miror tamen ita falsa ad tuas aures potuisse deferri: nihil enim tale scripsi… Scit Montanus me non detrectasse profectionem: sed ut ego irem, velut ideo scripsissem, indecorum credidi; ne vel in hoc occasionem reperirent adversarii novæ calumniæ, quasi tuæ Pietati essem importunus. Interim parabam me, uti etiam Montanus novit, ut si dignareris scribere, venirem statim. Hæc Sanctus, postea necesse habens purgare se, quod ad Constantii, non mandatum, sed simplicem permissionem, eamque fraudulenter ab adversariis procuratam, non dimisisset, Alexandriam, nulla idonca causa cur in Italiam iret invitante, multa ne iret dißuadente.

[234] [legatos ad eumdem misisset;] Nam paulo ante quam istam epistolam acciperet Athanasius, teste Sozomeno lib. 4 cap. 8, persuasum habens sibi in Palatio Imperatoris paratas insidias, ad eum tunc in Occidente agentem Ægyptios Episcopos quinque a se delectos, & cum his tres suæ Ecclesiæ Presbyteros miserat, qui & ipsum sibi conciliarent, & calumniis adversariorum, si opus, responderent; tum alia facerent quæ Ecclesiæ ipsique expedire cognoscerent. Ex horum numero fuit Serapion, Thmuæus Episcopus, cujus una cum Ammonio peregre agentis quia meminit Athanasius in Epistola ad Dracontium, occasionem dat existimandi, [quorum meminit in epistola ad Dracontium] ipsum Dracontium (qui magno consensu Alexandriæ electus & ordinatus fuerat Episcopus Hermopoleos) monachorum quibus præsidebat suasu fugam inivisse hoc tempore; ab eaque retrahendum fuisse pulcherrima illa quam ei Sanctus misit epistola, monens exemplo prædictorum duorum & aliorum plurium (qui monachi & monachorum Præfecti cum essent, Episcopatum tamen non rejecerant) ne speratum de se fructum Ecclesiæ subtrahat; sed audiat missos cum Epistola Hieracem Presbyterum & Maximum Lectorem: ex quibus cognoscere Dracontium Sanctus voluit, quo cum affectu ista scripsisset, & quantum ipsi immineret periculum ecclesiasticam ordinationem detrectanti.

[235] Ceterum legatione prædicta nihil admodum profectum fuisse apud Constantium, [Imperator Arelate cogit multos subscribere contra Athanasium,] ex post gestis apparet, quæ in epistola ad Solitarios Athanasius sic exorditur narrare: Singulis in urbibus cogebat Episcopos, jam victor & solus dominans Constantius, ad mutandam in Athanasii & religionis causa sententiam. [1 p. 829] Cum autem esset Arelate & Mediolani, omnia ex hæreticorum consilio & suggestione faciebat: vel potius hi ipsi agebant quæ vellent, potestatem contra omnes nacti. Fuit Arelate Constantius a die X Octobris CCCLIII usque ad sequentis anni ver; interimque paria ibi fecit, quæ Mediolani egisse mox videbimus. His autem obviam ire volens Liberius Papa, sicut ad Hosium scribit ipse, cum Episcopis Italiæ ad se collectis deprecatus est Constantium, ut, sicut placuerat dudum, Concilium ad Aquilejam congregari juberet, mittens Vincentium Capuensem, [ad quod etiam legati Pontificis] cum Marcello æque ex Campania Episcopo. Qui non tantum nihil impetravit, sed etiam ipse in eamdem ductus est simulationem, ut Athanasii communionem abdicaret. ad cujus tamen excusationem ipse Sanctus in Apologia dicit, ipsum aliosque vim non vulgarem gravesque contumelias passos esse, donec promitterent se ab ea communione abstenturos. [1 p. 693]

[236] [vi & dolo pertrahuntur.] Rem ut gesta est in Epistola ad Constantium, quæ in fragmentis Hilarii extat, ita explicat Liberius Papa. Manent, inquit, litteræ Legatorum, qui ad Clementiam tuam fuerant destinati: quibus significant, propter turbationem omnium Ecclesiarum, se quidem succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii hæresim condemnassent … eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur: itur in concilium: accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse; Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hanc autem Epistolam, qua ostendit non solius Athanasii causam agi, & orat ut Concilium generale fieri patiatur Imperator, per Luciferum Calaritanum Episcopum misit Liberius: sed irrito æque ac priores conatu, nisi Lucifer sese constantiorem præbuerit, uti ostendetur ad diem XX Maji quo colitur.

[237] Vincentii lapsus quantopere Liberii animum & Athanasii causam afflixerit, dici vix potest: secutus est enim ceterorum fere omnium assensus in abdicationem Athanasii, [ceteris passim exemplum sequentibus:] & S. Paulinus Trivirensis Episcopus, quem Confessoribus ubique annumerat Athanasius, exilio relegatur; de quo pluribus agendū XXXI Augusti quo Treviris colitur. Fortaßis etiam ad hoc tempus spectat, quod Athanasius, Arelatensis Mediolanensisque conciliabuli iniquos effectus conjungens, sic indicat in epistola ad Solitarios. Statim expeditæ sunt litteræ cum mandatis ad Præfectum, ut frumentum, [contra recusantes Arianam communionem persecutio indicitur.] eatenus præberi solitum, auferretur ab Athanasio, dareturque Arii opinionem tenentibus; & ut volentibus libertas esset contumelia afficiendi eos qui cum Athanasio facerent. [1 p. 829] Minæ item denuntiatæ Judicibus sunt, nisi communicarent cum hæreticis. Et hæc quidem Alexandriæ: extra vero rursum edicta & notarii per urbes singulas mittebantur, cum minis ad Episcopos Judicesque, ut hi quidem illa exequerentur, isti vero contra Athanasium scriberent communicantes cum Arianis, aut exilii pœnam sustinerent; & populi ipsis adhærentes scirent, vincula, plagas, contumelias, bonorumque rapinas sibi esse expectandas. Neque segniter agebatur negotium: habebant enim qui missi erant secum Clericos Valentis & Ursacii, qui Judices incitarent, & negligentius agentes deferrent ad Imperatorem.

CAPUT XXI.
Mediolanense Concilium & persecutio orthodoxorum, Athanasii damnationi subscribere recusantium. Liberii & Hosij vexatio.

[238] [Dum appatur Mediolani concilium.] Reliquus annus CCCLIV in apparatu Mediolanensis Synodi exactus est; non ut Liberii aliorumq; orthodoxorum voto fieret satis; sed ut majori cum strepitu atque a majori Episcoporum undique coactorum numero damnaretur Athanasius. Ast apparebat Orientales, propter itineris longinquitatem, pauctores adfuturos; neque vero expediebat ut copiosi adessent, qui non nisi violenter sperabantur trahendi in sententiam; ac forte Occidentales de rerum in Oriente gestarum veritate instruendo, minus idoneos redderent ad paratas sibi ex conficto Orientalium consensu fraudes. Itaque, ut ait Athanasius ad Solitarios, Scriptum est Magistratibus, & multa pecuniaria iis denuntiata, [coguntur per Orientem Suffragia contra Athanasium,] nisi suæ quisque civitatis Episcopum ad subscribendum coegisset. [1 p. 830] Hinc omnis locus & civitas implebatur pavore atque tumultu, cum Episcopi quidem traherentur; Judices vero cogerentur intueri populorum lamenta suspiriaque.

[239] Et hæc quidem a Palatinis ad hoc missis agebantur; hæretici vero tantis patronis fulti, nihil non moliebantur. Itaque Episcoporum aliquos citabant ad Imperatorem, [multa cum violentia:] alios circumveniebant per litteras, comminiscentes causam contra ipsos aliquam; ut vel præsentem Imperatorem reformidarent, vel legatos minasque & calumniarum prætextus metuerent, & sic a sua recta piaque mente abducerentur. In hunc modum coëgit Imperator tam grandem numerum Episcoporum, partim minis partim promissis extorquens, ut dicerent, [quibus magno numero sic extortis,] Non amplius communicamus cum Athanasio. Qui enim ad ipsum veniebant, non prius admittebantur in conspectum, ac ne quiescere quidem sinebantur, vel hospitio suo egredi quin vel subscriberent vel renuentes abirent in exilium. Hoc autem faciebat, eo quod videret omnes aversari hæresim. Ideoque magis cogebat illos tam multos accedere paucis, studebatque colligere nominum multitudinem; ut hinc quidem invidiam faceret Athanasio, inde Arianæ impietati, cujus erat patronus, speciem aliquam conciliaret; existimans, quod æque ipsam veritatem, ac hominum animos posset pervertere.

[240] [convenitur, non in ecclesia,] Cum hoc apparatu talibusque præludiis, quibus congrui subsequentes omnes actus fuere, cœptum est anno CCCLV, Arbetione & Lolliano Consulibus, famosa illa Mediolanensis Synodus, Episcoporumne dicam in sententias iturorum, an mancipiorum in verba juratorum? quos ex Occidente fuisse plerosque & plures trecentis, scribunt Socrates atque Sozomenus; & in his multos, rerum ignoratione inductos, persuasosque unius hominis tuendi causa non esse Ecclesias omnes exponendas periculo. [sed in Palatio.] Verum cum appareret ad fidei mutationem tumultus in populo orituros, neque eam rem tuto posse in ecclesia publice agitari, ad Imperatoris palatium translatæ sunt Synodales actiones, ubi libertas minor nor præsentiorque metus ad assensum citius exprimendum conducerent.

[241] At non omnium eadem imbecillitas fuit. Cum enim multis insidiarentur hæretici, non paucos fecerunt Confessores; [Hic emicat constantia SS. Luciferi, Eusebii & Dionysii.] quo titulo præ ceteris clariores sunt, inquit Athanasius Paulinus Episcopus Travirorum, quæ Galliarum Metropolis est, sed jam ante exilio relegatus, Lucifer Metropolitanæ in Sardinia Sedis Episcopus, Eusebius a Vercellis civitate Italiæ, & Dionysius a Mediolano, quæ & ipsa est Italiæ Metropolis. [1 p. 831] Hos enim advocans Imperator, jussit subscribere contra Athanasium, & cum hæreticis communicare. Cumque hi mirarentur importunum illius studium, dicerentque id non esse Ecclesiastici canonis, statim ille, At, quod ego volo, canon habeatur: nam sic loquentem me sine contradictione audiunt qui in Syria Episcopi appellantur. Obedite igitur, aut exules etiam vos estote. Talia cum diceret, attoniti Episcopi efferebant ad Deum manus, [libere arguentium Imperatorem,] & magna verborum libertate utentes, docere nitebantur, non esse illius Imperium, sed ejus qui dederat Dei, quem ut timeret hortabantur, ne ipsum ille cito auferret: minabantur ei etiam judicii diem, suadebantque ne disciplinam ecclesiasticam corrumperet, aut cum ejus dispositione commisceret administrationem Romani imperii, Deique Ecclesiæ hæresim Arianam induceret. Ast ille neque audiebat, neque plura dicere ipsos sinebat; sed comminabundus stringebat gladium contra illos, & quosdam abripi e conspectu jubebat. Dabimus ad XXV Maji Vitam S. Dionysii, in eaque descriptam plenius Concilii illius historiam, ad quam satis hic fuerit lectorem remittere.

[242] Alias cum videret hærere perplexos criminatores, ipse eorum vices subibat in accusando, ut accusati nihil possent respondere; propter nimiam illius violentiam: id quod in causa Athanasii potissimum patuit. [1 p. 831] Videns enim Luciferi, Eusebii, & Dionysii Episcoporum constantiam, [quod se accusatorem faceret,] ex Ursacii & Valentis pœnitentia demonstrantium non esse audiendos in iis quæ nunc dicebant; exurgens ille confestim dixit: Ego nunc accusator sum Athanasii, propter me credite iis quæ dicunt. Illis autem respondentibus, quomodo accusator esse potes absentis rei? si enim accusator adest, abest autem reus, judicium nullum exercetur: adesse autem propter itineris longinquitatem non potuit… Quod si de auditis objiciens loqueris, æquum est te quoque illa credere quæ dicit ipse: si autem non credis illi, credis vero istis, potius videntur illi in tui gratiam talia dicere, & ob eam Athanasium accusare.

[243] [& absentem damnari præciperet,] His similia scripsit postea Lucifer, cujus vitam dabimus XX Maji: ex ejus interim libro 2 pro Athanasio pauca hæc accipe: Urget defensio veritatis quæri a te, cur absentem damnari præceperis. Dic quæso, bene, an male id fieri imperaris? Si dixeris bene; credo te ad B. Pauli confugere factum, quod Corinthiis scripserit jam se illum punisse peccatorem, quem comperisset graviter deliquisse. Videamus nunc si tu, bellua, membra & corpus tantum habens hominis animum vero ferinum, si ita egeris ut egit Apostolus. … Primo omnium beato Apostolo Catholici nuntiarant hi, quos notat fideles, quos Deo probaverat fideles, & testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam Ecclesiam. Tu contra cum consacrilegis tuis, accusantibus Deo odibilibus hæreticis, nos dignabaris urgere ad absentis damnationem. Deinde, cum Apostolum audis dicere, Congregatis vobis & spiritu meo,… tu tenebra, cur nobis dicentibus, Ad ipsum nos nostris impendiis pergemus; in plebe, cui divinitus constitutus est, eumdem audiemus, tantum da Catholicos accusatores; cur detractasti? cur (tamquam gladiatores, non Episcopi, essemus) tantum juxta vota tua, quo possemus interficere eum, cujus tu olim sitiebas cruorem, operam dabas?

[244] Talia cum sibi, ut post scripta, ita tunc coram dicta audisset & suam reputaret contumeliam; [ideoq; damnantur exilio.] illos quidem ejecit in exilium, commotus vero contra Athanasium scripsit atrocius, ut ea quæ deinde facta sunt pateretur… Sancti autem excutientes pulverem de pedibus, suspicientesque in cælum, neque minas Imperatoris timuerunt, neque ob nudatos gladios prodiderunt veritatem; sed exilium, velut ministerii sui officium, acceptarunt. [1 p. 832] Transeuntes enim per oppida & urbes, quamvis in vinculis positi, euangelizabant, veram prædicantes fidem, & Arianam hæresim execrantes, divulgantesque non sine infamia Ursacii & Valentis pœnitentiam. Itaque adversariis contra quam statuerant accidit: quantoque longius erat exilii spatium, tanto magis augebatur odium illorum; eratque præconium publicum impietatis eorumdem, ipsa Sanctorum relegatio…

[245] Porro nec Liberio quidem Romæ Episcopo initio persecutionis pepercerunt… Videntes enim recte sentientem & ab hæresi Ariana alienissimum, [Liberius ad consensum solicitatus,] quin etiam satagentem ut ab eadem omnes reduceret, dixerunt impii intra se: Si Liberio persuaserimus, omnes brevi superaverimus. Ergo suggerunt Imperatori de eo: Imperator vero ratus cum Liberio omnes ad se trahi posse, scribit & mittit spadonem quemdam, Eusebium nomine, cum litteris muneribusque, [minis blanditiisque,] ut his blandiretur, illis comminaretur. Abiens autem eunuchus Romam, primum suadebat Liberio ut subscriberet contra Athanasium & cum Arianis communicaret; hoc enim velle Imperatorem & pro potestate jubere; deinde ostentans munera, instabat prensabatque manus, dicens, Obtempera Imperatori, atque hæc accipe.

[246] Contra Episcopus nitebatur dicens ; Quomodo id fieri adversus Athanasium potest? quem enim non una tantum, [generose abnuit,] sed & altera Synodus undecumque collecta omnino innocentem pronuntiavit, & Romana Ecclesia cum pace dimisit, quomodo possumus condemnare? Quis porro nos reciperet, si nunc omnino rejiceremus absentem, quem præsentem dileximus nobisque communicantem habuimus? Non est hic canon ecclesiasticus, neque talem unquam a Patribus accepimus, qui sua antea habuerunt a beato & magno Apostolo Petro. Quod si Imperator, curam gerens ecclesiasticæ pacis, jubet aboleri quæ a nobis circa Athanasium scripta sunt; [& liberum concilium petit:] aboleantur etiam quæ ab illis contra eum sunt facta; & sic ecclesiastica Synodus fiat procul a Palatio, ubi nec Imperator adsit, nec immineat Comes, neque Judex minetur, sed solus Dei timor sufficit & Apostolica constitutio. Ita namque ante omnia, salva quidem manebit Ecclesiæ fides, qualem Nicæni Concilii Patres definiverunt; Arianis vero ejectis, soli in fide puri habebant loquendi libertatem…

[247] Hæc dicente Liberio contristatus eunuchus, non tam quia recusabat subscribere, quam quia se ostendebat hæresi adversari, oblitus est se coram Episcopo stare, multumque comminans exivit cum muneribus… & Imperatoris iram contra Liberium exacuens scripto, [quare ad Imperatorē pertractus,] commovit etiam eunuchos ceteros: hi enim omnia & sunt & possunt apud Constantium. [1 p. 834] Scribit igitur Imperator Romam: & rursum Palatini & Notarii & Comites mittuntur, cum mandatis ad Urbis Præfectum, ut vel dolo circumventus Liberius expelleretur Roma, mittereturque ad ipsum in castra; vel violenta persecutione premeretur… [1 p. 835] Trahitur ergo ad Imperatorem Liberius, [relegatur etiam ipse.] coram quo multa etiam tunc libertate pollens: Desine, inquit, persequi Christianos, neque per me speres impietatem inducere in Ecclesiam… Priusquam crimen aliquod contra nos comminiscantur, venire festinavimus, licet de exilio certi; ut & ceteri, qui paria nobiscum passi sunt, innocentes appareant; & impacta ipsis crimina, intelligantur meræ esse calumniæ…

[248] Tantis ac talibus sceleribus non contenti, nihil adhuc se fecisse arbitrabantur, [similiter solicitatus Hosius,] quamdiu magnus ille Hosius eorum malitiam nondum erat expertus… [1 p. 837] Hic Princeps est, inquiebant, Synodorum; & siquid scribit auditur ubique: hic formulam fidei in Nicæna concepit, & Arianos ubique pro hæreticis traduxit… Subinde igitur scribente Constantio, & nunc quidem blandiente ac patrem appellante, nunc interminante ac relegatos enumerante, nihil ad ista expavit Hosius; quin inter contumelias, [per epistolam increpat Constantium:] quas patiebatur, scripsit epistolam; supra aliquoties allegatam, quæ apud Athanasium hoc ipso loco inserta legi integra potest; initium hic accipe. [1 p. 838] Ego fidem confessus jam pridem sum, cum avus tuus Maximianus persecutionem moveret: quam si tu resuscitas, etiam nunc quidvis potius sustinere paratus sum, quam ut effundam sanguinem innocentem ac prodam veritatem. Scito ergo quod talia scribentem te comminantemque non curo. Tu potius desine ista scribere, & cum Ario sentire: neque audi Orientales, neque crede Ursacio & Valenti: quæ enim dicunt, non propter Athanasium, sed propter hæresim suam dicunt. Mihi crede Constanti, qui per ætatem avus tuus esse possem.

[249] Tali principio congruit Epistola reliqua, manifeste exponens, quomodo non audentibus Sardicæ coram Athanasio apparere adversariis, absolutus ille sit, ipsique Valens & Vrsacius calumniatos se faßi; ac denique non esse Imperatoris tractare causas Ecclesiæ, sicut nec Episcoporum negotia Imperii; quare concludens, Ego neque Arianis suffragor, inquit, sed eorum hæresim execror; neque contra Athanasium scribo, quem nos & Romana Ecclesia & universa Synodus innocentem declaravit: [monetque ut a cœptis desistat:] quod & ipse considerans remisisti hominem, & permisisti cum honore ad patriam suam Ecclesiamque reverti… Non est prudentis propter alienam libidinem seipsum conjicere in certum damnationis æternæ periculum. [1 p. 839] Desine quæso, & mihi ausculta, Constanti: hoc enim & me scribere decet, & te convenit non vilipendere.

[250] [quare anno integro Sirmii vexatur,] Hæc Abrahamicus ille senex, vere Hosius, & sensit & scripsit… Quæ cum accepisset impietatis propugnator Constantius, aliique dicerent non solum ipsum non subscribere,sed & aliis suadere quod melius esset mortem perpeti, quam proditores fieri veritatis, ob quam & dilectus frater Athanasius persecutionem sustineret, & Liberius Romanorum Episcopus ceterique omnes insidiis appeterentur; item quod alii per Hispanias essent ejusdem cum Hosio sententiæ; cum hos quoque solicitasset ad subscriptionem neque inflectere potuisset; accersivit Hosium, & pro exilio detinuit integro anno Sirmii; neque Deum reveritus, neque patris sui erga ipsum amorem, nec denique hominis jam centenarii & sexagesimum eoque amplius annum in Episcopatu agentis senectutem.

[251] Hactenus Athanasius, excusans deinde, & in Arianorum accusationem convertens, [succubuit tamen & ipse & Liberius,] quæ postea Liberius Hosiusque ærumnis victi fecere, quæq; apud Historiæ ecclesiastice tractatores legi diffusius poterunt: sicuti & in nostro Aprili ea quæ Felicis substitutionem in Romanum Pontificatum spectant, ubi ostendimus electionem ejus, qualiscumq; eam præceßit ordinatio, ipsum Liberium habuisse auctorem; adeoque verum Pontificem fuisse Felicem, & ob mortem pro fide obitam dignum qui inter Martyres sanctos colatur. Lapsum vero suum ita raparavit Liberius, Felice mortuo anno CCCLXV rursum verus Pontifex; [sed uterque lapsum reparavit.] ut Epiphanius hæresi 75 beatum, Basilius Epistola 74 beatissimum, Ambrosius ad Virgines felicis ac beatæ memoriæ appellent; eumdemque Græci ut Sanctum colant cum insigni elogio die XXVII Augusti; & Wandelbertus in Kalendario metrico aliiq; in additionibus ad Vsuardi Martyrologium cum simili Sanctitatis titulo eum proponant ad XXIII Septembris: quando plenius hæc tractabuntur a nobis. De Hosio paucis ipse Athanasius ad Solitarios: Tantam vim intulit seni Constantius, & ita arcte eum tenuit, ut afflictus attritusque malis, tandem ægreque cum Ursacio & Valente communicarit, sic tamen ut contra Athanasium non subscriberet. [1 p. 841] Verum ne ita quidem eam rem pro levi habuit; moriturus enim, quasi pro testamento suo, eorum vim protestatus est, & Arianam hæresim condemnavit, vetuitque a quoquam probari aut recipi. Hæc de Hosio Athanasius, longe diversa a relatione Marcellini & Faustini Luciferianorum, in suo mendacissimo precum libello prorsus incredibilia narrantes, de violentia ab Hosio exercita contra refugientes communionem suam, deque ejusdem impœnitentis horribili exitu, qualem Sacerdotis Heli fuisse Scriptura memorat.

CAPUT XXII.
Syriani contra Athanasium nocturna irruptio: Heraclii edicta proponentis impietas & crudelitas.

[252] [Nullo Constantii mandato discessum imperante.] Tempus est ut regrediamur Alexandriam, ubi Athanasiū reliquimus, nihil motum subreptitiis litteris, facultatem veniendi in Italiam facientibus, quas Montanus attulerat. Hic igitur cum alio esset profectus, post sex & viginti menses venit Diogenes notarius, qui nec ipse aliquid litterarum attulit, inquit, Athanasius in Apologia, neque sub mutuum conspectum venit, aut præcepit aliquid ac si de eo mandatum sibi esset. [1 p. 688] Quin cum Syrianus exercituum ductor Alexandriam ingrederetur, & Ariani jactarent, nunc demum acturos se quæ vellent; quærebam num ejusmodi litteræ, quales illi jactabant, essent allatæ. Has vero cum illi se non habere dicerent; postulabā ut saltem vel ipse Syrianus vel Ægypti Præfectus Maximus, de eo mihi scriberent. Hoc autem sic postulabam, quia mihi scripserat Tua humanitas (Imperatorem alloquitur) ut a nemine turbarer, neque susciperem si qui terrere nos vellent…

[253] De hac epistola cum illi referrent ad judices; … neque mandatum tuæ Pietatis monstrarent, jure inferebam, verba eorum citra mandatum tuum esse, [Athanasium Alexandriæ manere patitur Dux Syrianus:] Religiosissime Auguste; agendumque mihi esse credidi, ut quemadmodum epistolas tuas habens regressus eram in patriam, ita & mandatum habens tuum egrederer; ne veluti Ecclesiam fugiens aut reus deprehensus, sed tamquam jussus honestam haberem discessus causam. Idem omnis populus cum Presbyteris & major pars civitatis, ne quid dicam amplius, Syrianum adeuntes postulabant, coram Ægypti Præfecto Maximo. Postulabant autem ut mihi scriberetur, mittereturque ad me, vel ut deinceps non turbarentur Ecclesiæ, usque dum populi ipsi circa hoc misissent legatos suos ad Te. Ipsis igitur diu multumque supplicantibus, videns Syrianus æquum peti, per tuam salutem jurans affirmavit ita faciendum esse. Intererat vero etiam Hilarius & cohors Ducis, & cohors Præfecti Ægyptiaci.

[254] Hæc cum promisisset Syrianus, conveniebant omnes in ecclesiis, cum gaudio & securitate, Verum post dies viginti tres, [deinde, contra fidem datam,] (cum scilicet militares copiæ; quas Romani Legiones vocant, ex Ægypto & Libya, teste Sozomeno, accersitæ advenissent) apparuit quam nihil fidendum hæreticis sit. [1 p. 717] Nox erat, & quidam ex populo pervigilabant in proximam synaxim; quando Dux Syrianus improvisus adfuit, cum plus quam quinquies mille viris, [cum 5000 armatis ecclesiam obsidet:] habentibus arma & strictos enses, arcusque & sagittas & fustes; cinxitque ecclesiam, milites conjunctim locans, sic ut esset impossibile, ab ea egredientes pertransire. Ego vero absurdum ratus in tanta confusione deserere populum, pro quo ipse potius debebam subire periculum; in throno residens mandavi Diacono, ut Psalmum recitaret audiretque populus, Quoniam in æternum misericordia ejus; atque ita recederent singuli in domos suas. [Ps. 105]

[255] Tandem cum Dux violenter irrumperet, & milites ad me comprehendendum circumcingerent sacrarium; [quo violenter irrumpente,] quotquot ibi erant Clerici reliquique de populo clamabant, obsecrabant, ut ego quoque jam discederem. Ego autem renuebam egredi prius quam omnes sigillatim egressi forent. Surgens igitur & orare præcipiens, rogabam ut prius exirent universi, melius esse ajens si periclitarer ego, quam si eorum quisquam lȩderetur. [Athanasius in turba salvus egreditur.] Itaque plerisque egredientibus & sequentibus reliquis, qui mecum intus erant Monachi & Clerici quidam, secum me traxerunt egredientes. In hunc modum, teste veritate ipsa, per medios milites, quorum alii sacrarium cinxerant, alii per ecclesiam oberrabant, Deo ducente & protegente, clam ipsis evasi; glorificans Deum, quod neque populum prodidissem; & ipsum præmittens, salvari atque effugere potuissem manus quærentium me.

[256] [facta hæc sub auroram 9 Februarii.] Hactenus Athanasius in Apologia de fuga sua: cui consona, sed atrocioribus facinoribus aucta, scripsit in sua publica protestatione populus Alexandrinus, omnibus exponens, quid in ecclesia actum sit illucescente die V Iduum Februariarum, id est decimo quarto mensis Mechir, vigilante & orante populo, eo quod celebrari deberet synaxis Parasceves. Scripta est autem ipsa protestatio tertio post rem gestam die, post Consulatum Arbethionis & Lolliani decimo septimo die mensis Mechir, id est pridie Iduum Februariarum. [anno 356] Quibus accurate notatur annus CCCLVI bissextilis, cujus initium habuit Dominicalem litteram G, ita ut dies quintus Iduum sive nonus istius mensis fuerit Parasceve seu Feria VI, S. Apolloniæ Virgini & Martyri Alexandrinæ sacra. Tamen quia Athanasii interpres, nescio quo calami errore, pro Idibus scripsit Kalendas; factum est, ut ultra nihil examinans Baronius, Romanum Martyrologium recognoscens & Sanctis quibus videbatur augens, die XXVIII Ianuarii scripserit, [non 28 Ianuarii.] Alexandriæ plurimorum sanctorum Martyrum, qui hac ipsa die, factione Syriani Ducis Ariani, dum in ecclesia Synaxim agerent, diverso mortis genere sunt interempti. Atqui notare potuisset, diem XXVIII Ianuarii, eo qui notatur in protestatione anno, fuisse non Parasceven, sed Dominicam.

[257] Romani Martyrologii reverentia ductus Bollandus noster, ipsam Protestationem in Ianuario, sub isto erroris indicio, dedit & illustravit. Quare ne actum agam, [In ea irruptione plures esse occisos,] strictim hic indico, cæsos fuisse multos tam ex populo quam Virginibus sacris, quorum quarumque corpora a militibus abdita, ad publicam ostentationem toleratæ immanitatis, ab ipsis fidelibus mox fuerunt exposita publice. Tanta autem fuit indignatio populi, ut arma telaque reperta intra ecclesiam suspenderint, noluerintque amoveri, quantumvis instante Gorgonio Præfecto. Prima etiam, quam ipso verosimiliter die scripserant, protestatione non contenti, hanc secundam scripserunt & signaverunt quaquaversum distribuendam, [protestatur populus Alexandrinus.] eo quod Syrianus testimonium exigeret, quod nullus tumultus factus, neque quisquam occisus fuisset. Verum contemptui habitæ a Constantio sunt Catholicorum querelæ: qui hujusmodi mala approbans, per Hilarium quemdam Comitem, scripsit Senatui populoque Alexandrino, juventutem solicitans, ut simul congregati aut persequerentur Athanasium, aut scirent se pro inimicis habendos… [1 p. 843]

[258] Edicta igitur publice proposita sunt, quæ ipsa magnam ea scribentis manifestabant confusionem. [1 p. 844] Postquam enim, [Constantius in edictis excusat quod solius fratris causa redire siverit Athanasium,] sicuti magnus Hosius eidem scripsit, non invenit verosimilem aliquem animi erga Athanasium mutati prætextum; excogitavit alium, etiam minus sibi suisque consiliariis convenientem suis verbis: Fratris divinæ ac religiosæ memoriæ amicitiam reveritus, indulsi ipsi ut ad vos pro tempore aliquo reverteretur. Hæc autem declarant, ipsum & in promissis fallacem, & erga demortuum fratrem esse ingratum. Deinde divinæ ac religiosæ memoriæ, uti revera fuit, appellat eum, cujus preceptum & amicitiam, sicut ipsemet scripsit, licet aliquid ejus causa indulsisset, non debuit inofficiose negligere, sed potius ut Imperii sic & sententiæ heres fieri. Atqui cum Britannionem e medio sustulit, volens id tamquam jure factum excusare, dixit, Nam cujus erit fratrum hereditas post mortem? At propter sceleratam Christoque adversam hæresim, quid jus sit ignorat, & erga fratres inofficiosus efficitur, propter quam etiam nec patris sui sententiam integre studuit observare: nam in eo quod placet impiis, [qui vel hinc eum convincit impietatis,] ipsam sequi se profitetur; in eo vero quod ipsis disciplet, nescit rationem habere pietatis parenti debitæ. Hic enim dimisit quidem Episcopum, ab Eusebianis accusatum, ad tempus in Gallias, propter feritatem inimicorum ejus; sicuti beatus Constantinus, hujus Constantii frater post mortem patris declaravit, per suas quæ extant litteras: numquam tamen ab Eusebianis persuaderi sibi sivit, ut mitteret quem ipsi volebant Episcopum, sed id cupientes compescuit, remque aggressos cum gravi comminatione increpuit. Quomodo ergo si genitoris sui acta, ut scribit, volebat custodire inviolata, primum quidem misit Gregorium, nunc vero depeculatorem Georgium? Quomodo Arianos, quos ille vocabat Porphyrianos, studet inducere in Ecclesiam?

[259] [uti etiam facit S. Lucifer.] Hæc Athanasius: Lucifer autem Calaritanus, pro sua consueta libertate, nec ipsi quidem Constantino parcens, & Constantio objiciens, quod instar canis reversus ad vomitum, eum quæreret interficere, cui se deinceps nihil mali facturum Alexandrinis per litteras juraverat, longe acrius easdem excusationes evertit, lib. 2 pro Athanasio sic scribens: Sed, inquis, pater meus illum miserat ad exilium, & me oportuit patris mei parere statutis. Pone, ut vis, hæreticum esse Athanasium. Si recte fuerat missus ad exilium, cur eum passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem, quam ei se tuus tulisse arbitratus fuerat pater? Sed, inquis, Fratris mei Constantis factum est interventu. Sed potuisti occurrere Constanti, dicens, Pater noster quem probavit hæreticum, nisi se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. Sed, inquies, timui ne inter nos bella fuissent orta. Ergo, quia Saporinus Persarum Rex nunc contrate gerit prȩlium, si tibi dixerit, Suscipe religiones meas & ero tecum pacatus; te oportet cum omnibus in imperio tuo commorantibus transire ad religionem dȩmonum?… Verum ipse testis es conscientiæ tuæ … quod missus fuerit ad exilium Athanasius quia noluerit esse Arianus: idcirco perosum habitum a patre tuo non fugit te; quandoquidem & in ea digneris ipsum persequi causa, in qua & pater tuus eum fuerit persecutus. Digne itaque comparatus es cani qui redierit ad vomitum suum. Jam enim Christianus esse æstimabaris, ex quo Athanasium cum talibus litteris repræsentaveras: at nunc comprobaris esse Arianus, & cupiens hæresim tuam invenire locum, virum justum persequeris, quia ille videlicet sit eamdem omni nisu impugnans.

[260] Porro Athanasius cum suam ad Constantinum Apologiam scriberet ac fugam excusaret, videtur adhuc ignarus fuisse cædium in Syriani irruptione patratarum; [Scripsit autem Athanasius ex eremo,] eas autem didicisse cum postea scriberet præcitatam ad Solitarios Epistolam, cui ipsas propterea populi Alexandrini litteras de gestis Syriani subtexuit. Ignoravit vicißim has scribens populus, quid factum esset Athanasio; orabatque Præfectum ac Magistratus ne permitterent alium pro illo substitui, quem unice desiderabant secum manere, pro eo etiam mori parati. Quo autem abierat Athanasius? Respondeo quod ex ipsius verbis aliud nihil possumus elicere, quam quod statim ad eremum se contulerit. [1 p. 690] Cum enim in Apologia prius dixisset, Ego, [quo se receperat.] visa Syriani nocturna in Ecclesiam irruptione, primum populum monui ut discederet; tum ipse cum eis, ut viderunt qui aderant, Deo me occultante & deducente recessi, atque ex eo tempore mansi κατ᾽ ἐμαυτὸν, quod de quacumque etiam domestica solitudine posset intelligi. [1 p. 697] Clarius deinde loquens, fateor, inquit, quod auditis ac ferme visis quæ decreta erant executionique mandabantur, deposito adeundi Imperatoris consilio, ad eremum denuo reverti, hoc ipso satu indicans ibi se fuisse prius quam consilium istud susciperet.

[261] [Propositis edictis ab Heraclio Comite] Interim mutatis magistratibus, militaris rei cura, cum titulo Ducis, ad Sebastianum; politicæ, cum titulo Præfecti, ad Cataphroniū transiit, impiißimos homines. Missus etiam fuerat Heraclius Comes, qui edicta publicaret, & ex mandato Imperatoris denuntiaret, quod nisi obediretur, subtraherentur panes, & idola subverterentur (quorum prius ad infimam plebem, alterum ad gentiles concitandos spectabat) multisque e primoribus civium atque ex populo captivitatem esse paratam. Hȩc autem denuntians, inquit ad Solitarios Athanasius, non erubuit palam magna voce edicere, quod Athanasium Imperator repudiaret, & Arianis juberet ecclesias tradi, (has namque ut ait Sozomenus lib. 4 cap. 9 post fugam Athanasii Clerus ejus & populus aliquamdiu tenuerant) Cumque super his admirati multi sibi invicem innuerent, [in favorem Arianorum,] quærerentq; utrum Constantius factus esset hæreticus; non modo nihil Heraclium id puduit, sed etiam coëgit consiliarios atq; tribunos plebis, homines ethnicos & idolorum ædituos, subscribere ac profiteri, quod suscipere essent parati Episcopum quem mitteret Imperator… [1 p. 846]

[262] Postridie congregatis in magna ecclesia populis (erat enim quarta Sabbati, [irruunt ethnici in ecclesiam,] qui loquendi modus videtur mihi hebdomadam Sanctam & diem Aprilis III notare, quia hoc anno CCCLVI Pascha incidit in diem VII) Heraclius Comes, assumens secum Cataphronium Præfectum, & Faustinum Catholicum seu Procuratorem generalem, Bithynum genere & secta hæreticum, gregariorum hominum juniores idololatras exstimulavit, mandatum Imperatoris esse asserens, ut invaderent ecclesias, & populum lapidarent. Cum vero, Missione indicta, plerique ab ecclesiis egressi essent, & pauculæ mulieres in iis remanerent; res agi cœpta est ut fuerat imperatum, oriturque spectaculum miserabile. Adhuc enim in oratione erant quæ remanserant mulieres; [Virgines & viduas ibi repertas contumelia afficiunt,] quando nudi ingressi juvenes prædicti cum lapidibus fustibusque, ipsas lapidibus cœperunt impetere, & Virginum sacra corpora plagis concidere, detractisque velaminibus earum capita denudare, ac resistentibus calces impingere. Gravia erant hæc iis, & valde gravia; graviora tamen secuta sunt alia, & quavis contumelia acerbiora. Cum enim scirent quanta esset verecundia Virginum, & quam intemeratæ iis aures, quodq; facilius enses ac lapides quam obscœna verba tolerarent; his potissimum utebantur, dum in eas irruerent. Ariani vero hæc ipsa juvenibus suggerebant, ejusmodi dicta & facta suo approbantes risu, fortassis & imitantes…

[263] [& sacram omnem supellectilem comburunt:] Deinde, velut totum Imperatoris mandatum peracturi (hoc enim maxime satagebant, hoc Comes & Catholicus prȩcipiebant) subsellia rapiunt, & thronum & mensam, lignea utique omnia; & ecclesiæ vela atque alia quȩcumque poterant efferentes, ante vestibulum in magna platea combusserunt, superinjecto thure … suaque laudentes idola, dicebant: Gentilis factus est Constantius, & Ariani nobiscum sentiunt … Et illi quidem unius alteriusve ex suo numero supplicio statim divinitus irrogato, quemadmodum fusius prosequitur Athanasius, nihil ultra ausi sunt: Ariani vero ne sic quidem confusi sunt, sed obduraverunt cor suum, spem totam in Imperatore ejusque eunuchis collocatam habentes… [1 p. 848]

[264] [Prætextu quærendi Athanasii passim omnes vexantur,] Ista igitur, quemadmodum jam dixi, per illos faciebant: quæ vero per seipsos perpetrarunt, quomodo non dicentur omnem malitiam ipsiusq; carnificis immanitatem superare? Quam domum, investigandi prætextu, non diripuerunt? quem hortum non conculcarunt? quod sepulcrum non aperuerunt, quasi Athanasium requirentes? Multorum obsignatæ sunt ædes, multa quæ erant in hospitalibus largiti sunt militibus sibi subservientibus. Quis malitiæ eorum expers erat? quis iis obviam factus in foro non abdebat sese? quis propter ipsos dimissa domo noctem non egit in solitudine? quis sua ab istis servare volens non plura perdidit? quis non maluit inexperti maris periculis committere sese, quam ipsos comminantes expectare?

[265] Hæc aliaque, & mulctas indictas opulentioribus, & Virginum expulsiones; & illatas iisdem, sicubi in conspectum venirent, contumelias, Arianorum mulieribus circa ipsas baccharum instar ferocientibus, prosequens Athanasius; Eutychii Subdiaconi, ad metalla deportati, crudele martyrium; & ingenuos viros quatuor, ejus causa flagellatos, carcerique inclusos, lamentabiliter commemorat: quæ vide ad XXVI Martii deducta; [Eutychius Subdiac. occiditur.] non quia eo die acta sint, cum potius ad Aprilem pertineant; sed quia eorum memoriam Romano Martyrologio Baronius tali die inseruit; quamvis non sine errore circa genus supplicii; quod gladio iis illatum comminiscitur, cum de iis quos nominavimus tale nihil Athanasius indicet. Certius est, quod sub Georgio Episcopo Ariano, passos dicat: quare intermissa tantisper crudelitatis contra orthodoxos exercitæ narratione, ad hujus ingressum explicandum transimus, qui Prioris Gregorii ingressui plane similis aut etiam violentior fuit.

CAPUT XXIII.
Georgii Cappadocis crudelia initia, Constantii litteris æpprobata, ex odio Athanasii.

[266] Cappadocium quoddam monstrum, ex ultimis regionis nostræ finibus oriundum, [Georgius Cappadox, homo vilissimus,] inquit Gregorius Nazianzenus, ipse Cappadox; genere malum, mente deterius; non plene ingenuum, sed mixtum, uti mulæ sunt; primum quidem mensæ alienæ mancipium, & offæ pretium, nihil non ventris causa facere ac dicere sciens, tandem ad rempublicam gerendam se contulit: in qua cum ei creditum esset ministeriorum infimum, ut scilicet suillarum carnium, quibus exercitus alitur, esset susceptor; deinde cum omnia ad ventris utilitatem referens, cœpisset mala fide laborare, neque jam amplius aliquid reliquum haberet præter corpus; fugam iniit; aliamque ex alia urbem & regionem commutans: denique in commune damnum Ecclesiæ, instar Ægyptiacæ cujusdam plagæ, [ab Arianis Antiochia ordinatus:] Alexandriam apprehendit, ubi vagandi finem, male autem agendi initium faceret. Nihil ille quidem habebat unde æstimari posset. Non erat liberali facundia præditus, aut in conversatione facetus, ac ne inanem quidem honestatis speciem vel per hypocrisim præferebat: sed solum ad male agendum resque turbandas videbatur appositus: & hoc ei satis fuit, ut teste Sozomeno lib. 4 cap. 7 Episcopus ordinaretur ab Episcopis, numero circiter triginta apud Antiochiam congregatis adversus Athanasium, & a Constantio mitteretur in Throni Alexandrini posseßionem: postquam scilicet accepisset Imperator subscriptiones, ab Heraclio Comite ad hoc collectas, prout supra audivimus.

[267] Venisse Georgium Quadragesimæ tempore, indicat Athanasius in Apologia de fuga sua: sed nusquam significat, eum interfuisse occupationi violentæ ecclesiarum: [in Quadragesima appulsus Alexandriam,] quam cum ipsa majori hebdomade factam censuerimus, eaque paratam ingressuro in eas Georgio viam, consequens erit ut leniora consilia prius tentata credamus ad illius receptionem persuadendam; quibus non succedentibus, violentia prædicta adhibita sit; ac tum demum in publico comparuerit Georgius, tamquam Episcopus ab Imperatore missus. [1 p. 704] Ad hunc autem, conventus in ecclesia majori agentem, cum accedere recusarent orthodoxi, in die Paschæ, sequentibusque Dominicis oraverunt Fratres in solitario circa cœmeterium loco, ut ait Athanasius in Apologia ad Constantium; in alia autem fuga sua distinctius notat, quod quod post hebdomadem Paschæ, Virgines carcere clausæ sint, [post pascha sævire incipit.] vincti a militibus perducti Episcopi, orphanorum ac viduarum panes domusque direptæ, noctu deportati alio Christiani, & eorum ædes obsignatæ fuerint, ac denique Clericorum fratres pro fratribus in periculum adducti. [1 p. 692, 1 p. 704]

[268] Quibus ita in genere dictis & occasione S. Eutychii a nobis ad XXVI Martii relatis, idem Athanasius, narrare aggreditur quæ patrata fuerunt Hebdomade post sacram Pentecosten, quando jejunans populus exierat ad cœmeterium oraturus, eo quod omnes abhorrerent communionem Georgii; ipse id intelligens, Sebastianum Ducem, hominem Manichȩum, contra eos instigavit. [varii Martyres fiunt,] Hic ipsa Dominica die fecit impreßionem novam in populum; cujus impreßionis memoria in Romano Martyrologio invenitur sub his verbis. Alexandriæ commemoratio Sanctorum Martyrum Secundi Presbyteri & aliorum, quos sacris diebus Pentecostes, sub Constantio Imperatore, Georgius Episcopus Arianus sævissime occidi præcepit … Plenius ergo de his agemus die XXI Maji, quo ista legi Baronius voluit; licet Pentecoste illius anni in diem XXVI Maji, Dominica autem subsequens in diem II Iunii inciderit; Secundus autem, non isto tempore, sed in Quadragesima sequentes anni sit obtritus calcibus a Secundo & Stephano Episcopis Arianis.

[269] [pelluntur Episcopi,] Eodem XXI Maji reposuit Baronius etiam memoriam Sanctorum Episcoporum, qui ab Arianis exilio relegati sanctis Confessoribus sociari meruerunt: de quibus & nos, ex Apologia de fuga, agemus plenius. Nunc ex alia ad Constantium noto, quod cum grandævi verique Episcopi, partim in exilium deportati partium metu fugati essent; homines aut ethnici aut catechumeni, & qui primas in Senatu tenebant aut excellebant divitiis, pro Christianorum vera fide promittebant se communicaturos cum Arianis … atque ut Episcopus nominaretur aliquis, ne hoc quidem curabatur quod ethnicus erat, [& eorum Sedes venduntur indignis,] modo aurum porrigeret. [1 p. 691] Idem in epistola ad Solitarios exaggerantius etiam exponens Athanasius; Exinde, inquit, gravior populis calamitas incubuit. Cum enim Arianorum conductitios atque a se alienos aversarentur; flagellabantur illi, addicebantur operibus publicis, compingebanturque in carceres a Duce exercitus. [1 p. 859]

[270] Fiduciam hæc agendi & securitatem dabat eis quædam Constantii Epistola, Alexandrinis scripta; [fiduciam dante epistola Constantii ad Alexandrinos,] quam quia assidue recitabant, mortem unicuique denuntiantes, non dubitavit Apologiæ suæ inserere Athanasius, præsumpta ab Imperatoris humanitate licentia, ac veluti non credens quod ipsa ab eo dictata sit. [1 p. 692] Certe acerbitatus & maledicentiæ plenißima est, & solis auctoribus Arianis digna, quam hic propterea juvat totam dare: sic ergo habet. Quoniam civitas vestra, patrii moris tenax, [laudantis quod juxta ejus præceptum,] & conditorum virtutem imitans, etiam nunc morigeram sese, uti solet, præbuit; haud modice nobis videremur peccare, nisi Alexandrum ipsum superaremus nostra erga eam benevolentia. Quam enim gratiosum est vobis modeste agere; tam congruum est regiæ, ut sic loquar, virtuti, præ aliis vos amplecti, qui primi Deum verum intelligentes, primo semper loco habuistis interpretes sapientiæ; & in horum præcipuis deligendis nostrum sequentes suffragium, impostorem aversati, adhæsistis viris gravissimis & omni admiratione dignissimis.

[271] Quis enim quantumcumque remoti orbis incola ignorat, [civitatis sue perturbatorem,] quam magna in iis quæ acta sunt hactenus a vobis adhibita sit animi generositas: nec scio quid ei addi ultra possit. Cum enim plerique in urbe, quadam veluti cæcitate tenerentur, rerumque potiretur homo ab ultimis emersus inferis; qui veritatis inter tenebras dignoscendæ cupidos ad mendacia abducens, nihil quidem fructuosi adferebat sermonis, sed præstigiis quibusdam decipiebat animos; assentatores ipsius, quos etiam nunc mussitare est verosimile, clamabant, plaudebant, admirabantur; plerique vero simpliciorum ad eorum vivebant præscriptum, & omnia ruebant in præceps, omnibus velut in diluvio despondentibus animos; & multitudinem regebat vir, nihil ab infima plebe differens, & hoc solum agens ut omnes qui in civitate sunt in profundum in barathrum pertraheret.

[272] Verum præclarus ille & egregius, nec judicium quidem de se faciendum expectavit, fugam sibi potiorem existimans; [jamque ultro fugitivum abdicantes,] quem expediret vel a barbaris de medio tolli, ne quos eorum doceat impie agere, dum veluti in scena ad primo obvios lamentatur. Ei ergo longum dicetur vale: vos autem me convenit æstimare in paucis, aut potius solos revereri præ omnibus, quibus tantum virtutis & sapientiæ inest, quantum prædicant opera toto pene orbe laudata. Macti estote virtute ista; nuntios enim audivimus, etiam iterato narrantes & laudantes quæ fiunt apud vos, qui majorum decora supergressi posteris eritis in exemplum pulcherrimum; solique delegistis vobis morum ducem, [Georgio adhærerent,] verbis factisque præstantissimum; a quo ne ad modicum quidem tempus recedentes, sed viriliter eidem adhærentes, ab humilibus his atque terrenis ad supercȩlestia evehimini, illuc dirigente reverendissimo Georgio, viro in hujusmodi exercitatissimo, per quem & in futurum habebitis spem optimam, & in præsenti quiete vivetis.

[273] Utinam communiter omnes in civitate ab ejus voce, velut a sacra anchora, pendeant; ne sectionibus ustionibusque egeamus contra eos, quorum corruptæ sunt mentes: quos instantissime monemus ut a studio tuendi Athanasii recedant, [& malum comminantis fautoribus.] ac ne recordari quidem garrulitatis ejus velint, nisi malint extremis obnoxii haberi periculis, a quibus nescio quis possit seditiosos eripere. Etenim absurdum foret, perditissimum Athanasium regionem commutare ex regione, licet turpissimorum criminum reum & quorum dignam vix exegeris pœnam quamvis decies vitam abstuleris; ejus autem assentatores atque ministros, homines circumforaneos & quos vel nominare sit pudor, negligi cum turbas movent. Quapropter, iterum præcipitur Judicibus eos interficere. Fortassis autem, nisi mature a prioribus delictis resipiscant, nec simpliciter quidem interibunt ii, quorum dux fuit impurissimus Athanasius, qui & in publico plurimum nocuit, & rebus sanctissimis impias atque exsecrabiles manus admovit.

[274] Nihilo hac moderatior epistola est ejusdem Constantii altera, [jubentisque ut S. Frumentius Æthiopiæ Ep.] Aïzanæ & Sazanæ Auxumeos Tyrannis seu Regulis scripta, apud quos in veteri Troglodytide sive hodierna Abaßia, regia urbs juxta Ptolomæum, Auxumis, Episcopum ab Athanasio acceperat S. Frumentium; de cujus ad Æthiopes Apostolatu agendum nobis erit XXVII Octobris, eo quod tunc referatur in hodierno Romano, licet a seipso perperam distinctus, propter eos qui Indorum abusi nomine, Indos etiam Abyssinos vocaverunt. Per hanc epistolam mandat Imperator, ut dictus Frumentius statim mittatur in Ægyptum ad Georgium, in hujus familiaritate disciplinis ecclesiasticis instituendus, si velit haberi Episcopus: [mittatur instruendus ad Georgium:] ideo quod in eum ordinem provexerit ipsum Athanasius, mille criminum reus: qui cum nihil eorum quæ sibi objiciebantur congrue posset diluere, statim e Throno suo excidit, & æque in vita ac doctrina peccans oberrat, commigrans de regione in regionem, quasi sic possit effugere quo minus malus sit. [1 p. 696] Integram epistolam alias dabimus: satis est ex isto specimine ad priora addito cognovisse acerbitatem, qua causa Athanasii acta est.

[175] Augebat acerbitatem ipse Georgius, uti Ammianus Marcellinus lib. 22 scribit, [qui communi laborans odio,] apud patulas Constantii aures multos incusans, ut ejus recalcitrantes imperiis; professionisque suæ oblitus, quæ nihil nisi justum suadet & bene, ad delatorum ausa feralia desciscebat. Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe Alexandrina ædificia cuncta solo cohærentia, a Conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum extructa, emolumentis ærarii proficere debent ex jure. Cum igitur, ut ait Sozomenus lib. 4 cap. 9 aliis omnibus se terribilem prȩbere, & erga Athanasii fautores crudelem imprimis se ostendere studeret, tamquam tyrannus æstimabatur: ideoque in odium commune deductum irata plebs aggressa, intra ecclesiam, ubi commorabatur, [& fugere coactus] pene eum confecerat. Salvatus tamen, licet ægre, ab eo periculo, ad Imperatorem profugit; & Athanasii sectatores receperunt ecclesias, sed ad modicum tempus. Adfuit enim mox Ægypti Præfectus, & Georgianis illas restituit; postea vero Notarius Imperialis, [ac restitutus, evadit terribilior,] missus ad sumendum de seditiosis supplicium, multos Alexandrinorum cruciavit flagellavitque: & paulo post rediit ipse Georgius, terribilior ob ea quæ dixi factus, majorique quam antea odio habitus; ut qui ad multa mala commoveret Imperatorem, & proter infidelitatem superbiamque repudiaretur ab Ægyptiis monachis, quorum doctrinam & numerum sequebatur populus, tamquam veridicorum testium, quia eorum omnis vita posita erat in exercitatione virtutis.

CAPUT XXIV.
Athanasii recessus ad eremi monasteria, ejusque latebræ per sexennium.

[276] Degebat ille, jam inde a prima Syriani in ecclesiam irruptione, solitarius, ut supra vidimus, [Athanasius paratus Imperatorem adire,] fiduciam habens excusandi sui primum apud Deum, deinde apud Imperatorem. [1 p. 690] Apud Deum quidem, quod extremæ ceßisset violentiæ, elapsus e manibus mortem suam quærentium: apud Imperatorem vero, quod eatenus perstitisset Alexandriæ, quo cum ipsius ingressus mandatis, si absque iisdem præsumpsisset abire, non potuisset non haberi reus. Hæc igitur prȩ oculis habens, & nihil mihi conscius, inquit in sua Apologia, properabam ad tuam Pietatem … Verum jam in viam profecto egredientique eremum, subito fama advolat (quam primo falsam existimans, deinde nimis quam veram comperi) quod Liberius Romæ Episcopus, & Hispaniarum magnus ille Hosius, æque ac Paulinus Galliarum, [intelligit exilium quorumdam Episcoporum inoccidente,] & Eusebius ac Dionysius ab Italia, nec non e Sardinia Lucifer, & alii quidam Episcopi, Presbyteri & Diaconi relegati essent, eo quod contra me subscribere noluissent: & hos quidem exilio esse damnatos, Vincentium vero Capuæ, & Fortunatianum Aquilejæ, & Eremium Thessalonicæ, ceterosque in Occidente Episcopos, haud mediocrem sustinuisse violentiam, & multam coactionem contumeliamque, usque dum promitterent nobiscum non communicare. [1 p. 691, 1 p. 692]

[277] Hæc ita pariter nuntiata, & quoad Liberium Hosiumque non minus nova quam inexpectata, [dispersionemque aliorum per Ægyptum & Libyam:] cum admirarer & anxiarer animo; ecce novus adfertur nuntius de Ægypto & Libya, quod Episcopi circiter nonaginta essent dispersi, eorumque ecclesiæ traditæ Arianæ hæreseos professoribus: & quod ex illis quidem omnino sedecim acti essent in exilium, alii vero partim ad fugam ineundam, partim dissimulandam animi sententiam coacti; simulque narrabantur quæ fuerant post Pentecosten acta. Ego tamen ne tunc quidem destiti, sed iterum prosecutus sum iter ad tuam Pietatem, idque eo faciebam, diligentius, quo mihi certius persuadebam, inscio Te ista fieri, & cum rescisses prohibiturum. [1 p. 693] Sic autem cogitantibus nobis, [cumque nihilominus pergeret,] tertius nuntius advenit, de litteris ad Auxumenses Tyrannos scriptis, ut Frumentium Episcopum a se abigerent; & me quidem inter ipsos barbaros requiri, in Præfectorum carceres, Commentaria dictos, retrudendum; populos veros & Clericos passim omnes cogi communicare cum Arianis, aut interfici si recusarent…

[278] Talia audiens ego, & tantum non videns, ex iis qui ista lamentabundi nuntiabant; in eremum, fateor, rursus reverti, cogitans, quod etiam pietas Tua intelligit, Si ideo quærimur ut tradamur Præfectis, hoc ipsum impediet quo minus ad Tuam humanitatem perveniamus: [novis nuntiis acceptis cogitur ad eremum redire.] & si hi, qui contra nos recusant subscribere, tanta ac talia patiantur, ut laici Clericique nolentes communicare cum Arianis, jubeantur interfici; dubium nullum est, quin sycophantæ isti millenas insolitasque mortes machinentur nobis, ut post necem meam negotium moveant quibus & quantum voluerint… [1 p. 697] Hæc igitur, Deo carissime Imperator, recessus mei causa fuit: nec recusaverim aut in eremum abire, aut si necesse sit per sportam e muro demitti; omnia enim sustinui, & cum feris habitavi, præstolans hujus orationis ad te habendæ tempus; atque confidens, quod aliquando agnoscendi sint qui me calumniantur, & humanitas Tua manifestanda. [1 p. 699]

[279] Ex his apparet, quod principio dixi, apologeticam hanc orationem eo fine compositam esse, [sine mandato Imperatoris non regressurus Alexandriam.] ut aliquando coram Imperatore recitaretur: & quidē in eremo eam esse compositā post festa Pentecostalia, nuntiumque de litteris adversus sese atque Frumentium ad Auximenses Principes mißis. In hac autem, ut suum erga Imperialia decreta ostendat reverentiam, non solum protestatur exiturum se fuisse urbe sua, si vel jußisset Constantius, vel scripsisset; adeoque nihil opus fuisse nocturna illa & insidiosa, contra quam promiserat Syrianus, aggreßione: sed uti inquit tunc non restiti decreto tuo, quod nullum exhibebatur; ita neque nunc conabor regredi Alexandriam, donec id pietas Tua jusserit: hoc autem jam ante prædico, ne circa hoc quoque inveniant sycophantæ mei calumniandi occasionem. [1 p. 691]

[280] Quæres, ubi & inter quos, & tunc & postea, vixerit Athanasius? Respondet Nazianzenus, quod in sacris illis & divinis Ægypti ac vicinarum Ægypto solitudinum scholis, [ibi inter monachos vivens,] ubi exercebantur, qui sese a mundo sequestrantes, & deserta adamantes, vivebant Deo, magis quam ceteri omnes qui versantur in corpore: quorum alii vitam prorsus solitariam & ab hominum societate remotam agebant, sibi ipsis dumtaxat loquentes & Deo, neque de mundo quidquam notum habentes nisi quantum colebant in eremo; alii caritatis legem in communitate sectantes, eremitæ simul & cœnobitæ, ceteris quidem hominibus & negotiis mortui … invicem sibi mundus erant, ipsaque conjunctione virtutem exacuebant. Cum his, inquit Nazianzenus, conversans Magnus Athanasius … Solitariam vitam ita cum sociali conciliavit… ut uniret inter se quietam operationem & operosam quietem; & palam faceret monasticam professionem, morum constantia magis, quam corporis secessione exprimi…

[281] Ita fiebat ut qui multum alios superabant virtute, [nonnihil sibi, multum ipsis proficit,] multum ab ipso superarentur: & eo quo excellebant ceteris, modicum quidpiam conferentes ad Episcopalem perfectionem; multo ampliorem ex ipso utilitatem reciperent ad philosophiam; eisque pro lege esset, quidquid ipse censuisset; quidquid autem reprobasset, interdictum crederent; ejus decreta observantes, tamquam Mosaicas tabulas; eisque majorem deferrent reverentiam, quam homines passim rebus sacris deferant. Cum vero contingebat supervenire ex iis aliquos, qui virum sanctum ubique veluti feram quamdam investigabant (nec enim scrutantes omnia eumdem inveniebant) ipsi tales nec alloquio quidem dignabantur; [mori etiam pro eo promptis] sed protendebant cervices gladiis, tamquam si pro Christo decertarent, & aliquid acerbi pro illo pati maximam philosophiæ partem existimarent, longisque jejuniis & humicubationibus ac ceteris quibus innutriuntur exercitationibus sublimiorem divinioremque.

[282] Huc videtur spectare epistola de Græco in Latinum translata, atque in fine operum Luciferi Calaritani vulgata, qua Athanasius solitariæ vitæ studentibus, & in fide Dei roboratis ac dilectissimis Fratribus, [iisdem deinde scribit] in Domino salutem mittens, hortantibus sincerissimis Fratribus, per quos intellexerat esse quosdam, qui quæ sunt Arii sapiunt, circumeuntes monasteria propter nihil aliud, nisi ut, quasi ad ipsos venientes & ab ipsis revertentes, simplices seducant; Studui, inquit, scribere vobis, ut piam fidem, quam in vobis Dei gratia operatur, [quomodo agendam cum Arianis aut suspectis.] sincere & sine dolo custodientes, non detis occasionem scandali Fratribus. Cum enim quivis in Christo fideles, viderint vos communicare cum talibus vel cum eis pariter orare, utiq; opinantes indiscretū * hoc esse, incidunt in cœnum impietatis. Ut ergo nihil tale fiat, sit vobis voluntas, carissimi, eos qui sapiunt quæ sunt impietatis Arii, avertere; eos autem qui putantur quidem non sapere quæ sunt Arii, orant autem cum impiis, devitare: & maxime, quia quorum sensus execramur, horum etiam communionem convenit fugere. Si quis itaque venit ad vos, siquidem adfert secundum B. Joannem veram doctrinam, dicite huic Ave, & sicuti Fratrē hunc talem suscipite. Si quis autem simulat quidem consiteri se rectam fidem, apparet autem communicare illis, hujusmodi hominem hortamini quidem abstinere se a tali consuetudine, & siquidem promiserit habetote & hunc quasi Fratrem; si vero contentioso animo perseveraverit, hunc quoque vitate.

[283] Incertum est quando & ubi Athanasius hæc scripserit: de tempore tamen verosimilis mihi conjectura videtur, [Cum longius recessisset,] quod non statim primis suæ seceßionis annis, sed corroborata penitus Ariana impietate ac veluti jam pacem nacta, hæc dictaverit. Fortaßis etiam non amplius degebat in vicinis Alexandriæ monasteriis, eratque hoc tempus de quo in epistola ad Luciferum Calaritanum circa annum CCCLX data ita scribit. Etsi credo pervenisse etiam ad sanctitatem tuam de persecutione, quam etiam nunc adversus fraternitatem facere conati sunt inimici Christi, quærentes sanguinem nostrum; possunt tamen etiam carissimi nostri referre religioni tuæ. In tantum enim rabiem per milites extendere ausi sunt, ut non solum civitatis Clericos effugarent, sed etiam ad Eremitas exirent, & funestas suas manus adversus μονάζοντας immitterent. Inde factum est, ut etiam ego me longius abducerem, ne etiam qui nos susceperunt negotium ab eisdem paterentur… Licet igitur Ariana insania cum externa potentia ita se movebat, ut non liceret Fratres, nec, quantum illi sæviebant, libere aërem videre; tamen juxta orationes tuas Deo favente, etsi cum labore & periculo, videre potui Fratrem, qui solet tam necessaria quam epistolas, tam tuæ sanctitatis quam aliorum, destinare.

[284] Mißi scilicet a Lucifero ad Athanasium erant Fratres, de communibus utriusque curis & afflictionibus collaturi; quos excusat Sanctus ad se non potuisse admitti: [missos a S. Lucifero Fratres videre non potuit.] quod iterum in fine epistolæ faciens, De Fratribus autem nostris, inquit, si minus potui videre eosdem, ignoscas peto. Est enim ipsa veritas testis, optasse me & desiderasse hoc impetrare, & tantum habuisse dolorem quod non potui: nam nec lacrymæ cessaverunt ab oculis, nec gemitus ab animo, quia nec Fratres permittimur videre. Testis est autem Dominus, quia nec parentes quos habeo potui videre, ex quo persequuntur nos. Quid enim non faciunt Ariani? Itinera observant, [propter intentam Arianorum custodiam:] curas agunt de proficiscentibus & exeuntibus de civitate, naves quærunt, eremias gyrant, domos perturbant, concutiunt Fratres, singulis negotia concinnant: sed Deo gratias, dum hȩc agunt, tanto magis & plus execrantur ab omnibus, & cognoscuntur vere, ut dicit sanctitas tua, mancipia esse Antichristi.

[285] Ad hoc idem tempus existimo pertinere, quod ad longe priores annos, antequam ad Constantem in Europam abiret Athanasius, [tunc videtur etiam latuisse in cisterna] refert Ruffinus lib. II cap. 18, Toto, inquiens, orbe profugus agitur Athanasius, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus. Tribuni, Prȩpositi, Comites, exercitus quoque ad investigandum eum moventur: præmia delatoribus proponuntur, si quis vivum maxime; si id minus, caput certe Athanasii detulisset: & ita totis regni viribus frustra, adversus eum cui Deus aderat, certabatur. Interea… ita latuisse fertur in lacu cisternæ non habentis aquā, ut solem nunquam viderit. Sed cum per ancillam, quæ sola conscia dominorum officiis, qui ei latebras præbuerant, videbatur, indicatus fuisset; tamquam Dei spiritu admonitus, ipsa nocte, qua ad eum comprehendendum cum judicibus veniebatur … migravit ad alium locum. Ita illi qui venerant frustrati, dominis quoque in fugam versis, de ancilla, ut falsa indice, pœnas sumunt.

[286] Locum hunc totum in suis Martyrologiis descripserunt Ado atque Notkerus, [non autem in prioris persecutione neque per sex annos.] errantemque secuti Ruffinum etiam ipsi errarunt in tempore: quod non fecissent, si animum applicuissent ad sex continuos annos, quos latebræ illi Ruffinus tribuit; non quidem vere, sed tamen ex sermone vulgi; haud dubie intelligentis totum illud tempus, quo post irruptionem Syriani usque ad mortem Constantii delituit Athanasius, licet non in iisdem semper, sed mutatis subinde latebris. Sozomenus lib. 4 cap. 9 eadem transcribens, annos quidem numerato non exprimit, dicit tamen ἐπὶ πολλῷ χρόνῳ longo tempore sic delituisse Sanctum, & ad Constantis Imperium ista refert, cujus fere totum tempus ille in Occidente transegit, ac proinde eadem eget correctione.

[Annotatum]/center>

* id est, indifferens ἀδιάφορον

CAPUT XXV.
S. Athanasii lucubrationes tempore sexennalis recessus editæ.

[287] [Statim atque excessit Alexandria] Vti alibi numquam, ita nec in solitudine desidem vitam egit Sanctus; sed quando non potuit lingua, scripto conatus est veritatem defendere. Primum omnium scripta videtur Apologia de fuga sua, tunc inita quando a Syriano Duce persecutionem patiebatur: & quidem ita statim post eam scripta videtur, ut cædium, a Syriano ecclesiam invadente patratarum dum adhuc ipse in sacrario esset, necdum factus esset certior cum scriberet, gratias agens Deo quod salvari potuisset populo prius dimisso, [scripta Apologia de fuga sua] & nulla facta alterius violentiæ mentione, quam qua ipsummet intercipire Dux & milites moliebantur. [1 p. 701] Neque ab hac sententia dimovere me potest, quod videam, post narratam Hosii vexationem, lapsus quoque, in quem per imbecillitatem senilem est inductus anno CCCLVII, fieri mentionem. Apparet enim manifeste, hanc esse parenthesim, postea adjectam margini ab ipsomet Athanasio, & a librariis imperite insertam textui, alias optime cohærenti, qui talis de Hosio est. Contra hunc quoque, [(cui postea accessit parenthesis de Hosii lapsu)] tantarum scilicet, quantas præmisit, laudum virum, audacter se intulerunt: quia etiam ipse, sciens quas calumnias mihi causa impietatis struxissent, eorum contra me insidiis non subscripsit … Inde vero Alexandriam rursus aggrediuntur, denuo me quærentes ad necem per Syrianum, uti consequenter exponit ante adventum Georgii. [1 p. 704] Vbi nullum vides patere locum interjiciendi quidquam, quod sit irruptione Syriani posterius, salva contextus illius integritate.

[288] Qua porro occasione scripserit indicat, exordiens ab his verbis: [respondet Arianis eum accusantibus:] Audio Leontium, qui nunc est Antiochiæ (non fuit autem nisi usque ad annum CCCLXVIII, adeo ut inter ejus mortem & Hosii lapsum, de quo supra, exiguum admodum tempus mediarit) & Narcissum ex Neroniade, & Georgium modo præsidentem Laodiceæ, ac reliquos cum ipsis Arianos multa obgannire & convitiari, ignaviæque imputare, quod ab ipsis ad necem quæsitus ultro me non tradiderim. [1 p. 701] Idque ostendit exemplis ex Scripturis sacris a se fieri & potuisse, & vero etiam debuisse, & aliud nihil ipsos dolere, quam quod concupiti sceleris facultatem amiserint, idque suam æstimare injuriam ac propterea irasci.

[289] Porro qui ex manibus quærentium animam suam elapsus, ista in eremo scripserat; inde paulo post egressus cum bona spe ac fiducia causæ suæ apud Constantium defendendæ, ut vidimus, in viam se versus illum dedit: sed quousque pertenderit non explicat ipse, videtur tamen occasionem dare suspicandi, quod usque in Syriam aut Palæstinam. Etenim Epistolam encyclicam contra Arianos ad Episcopos Ægypti & Libyæ scribens, [deinde scribit encyclicam ad Episcopos,] quæ sub nomine primæ orationis contra Arianos operibus ejus inseritur, ante alias quatuor ejusdem argumenti (sicut collectoribus appellare placuit) orationes, de quibus conjecturam fecimus in Præfatione, priorem esse alterius operis grandioris partem, absque ullo ad eam quæ prima dicitur orationem respectu; hanc inquam Epistolam scribens Sanctus, simul indicat se tunc in Ægypto non fuisse, simul scribendi occasionem sic exponit. [1 p. 283]

[290] Audivi, in his regionibus commorans (sic enim nuntiarunt veri Fratres & doctrina orthodoxi) quod aliqui secundum Arium sentientes convenerint, & de fide scripserint, velintque ad vos mittere, ut subscribatis pro eorum beneplacito, [ne formulæ ab Arianis offerendæ subscribant.] aut potius prout eis inspiravit diabolus; exilium autem sustineat quicumque contradixerit… [2 p. 287] In quo multa sane utuntur vafritie, idque agunt ut mihi quidem videtur duabus potissimum de causis; prima quidem, ut subscribentibus vobis cessare videatur nominis Ariani infamia, & ipsi interim lateant, quasi eadem cum Ario non sentientes; altera, ut ista scribentes obliterent memoriam Synodi apud Nicȩam celebratæ, fideique in ipsa contra hæresim Arianam expositæ. Hæc aliaque præsatus, [eo quod suspecta esse debeat,] cum ostendisset quam merito debeat esse suspecta ista innovandarum formularum fidei inconstantia, queritur quod Ariani, pauci numero cum sint, sua velint præ omnibus valere; & quæ ipsi conspirantes descripsere in angulis, conentur stabilire dissolvendo sic œcumenicam, eamque sinceram & puram Synodum. [1 p. 289]

[291] Tum singulos nominans formulæ istius auctores, quam poßis Antiochiæ conscriptam credere, [& ne Georgiū Cappad. ab eis mittendum suscipiant.] numero circiter octodecim; omnes ostendit ab Eusebianis ordinatos, ad Orthodoxos Episcopos per calumniam subvertendos; & ob eamdem, inquit, causam Georgium quemdam ex Cappadocia conduxerunt mittendum ad vos, cujus tamen nulla habenda est ratio: dicunt enim in his partibus, quod nequidem Christianus omnino sit, sed idolorum zelator, & moribus carnifex; ideoque ab eis electum esse, ut possit injurias, rapinas & cædes facere: ad hæc enim exercitatus est diu, & quæ Christianæ fidei sunt prorsus ignorat. [1 p. 290] Necdum ergo Alexandriam pervenerat Georgius, imo nec fama quidem adhuc Ægyptiis notus erat, cum hæc scriberet Sanctus, mense scilicet Februario exeunte aut ineunte Martio anni CCCLVI; interim Cardinalis Baronius, epistolam hanc usque ad annum CCCLXI distulit.

[292] Causam quidem ita sentiendi allegat Baronius, quia dicit Sanctus, [eam epistolam non fuisse serius scriptam] quod Meletiani ab annis quinquaginta quinque schismatici facti, Ariani vero sint ab annis triginta sex declarati hæretici, & judicio œcumenicæ Synodi ejecti ab ecclesia. [1 p. 305] Sed vel errorem esse numeri, vel hunc non spectare ad tempus Concilii generalis, ut ab hac ejecti, antea, puta Alexandrina in Synodo, fuerint hæretici judicati; multipliciter potuit notare Baronius, si otium sibi sumpsisset excutiendæ totius epistolæ. Vidisset enim in ea dici, quod earum, in quibus Athanasius scribebat, regionum plerique, cognita scribentium vafritie, parati sunt adversus illorum calliditatem usque ad sanguinem sese opponere, propter ipsorum Ægyptiorum constantiam, eis in exemplum propositam; quod post Ariminense consilium non scripsisset. [1 p. 303]

[293] Deinde post Synodum Seleuciensem, anni CCCLIX, in qua Nicænæ fides manifeste rejecta est, [videntibus ostenditur indiciis.] non provocaret adversarios tamquam id numquam ausuros, ut accusarent Nicȩnam Synodum, quod repudiata impietate Ariana rectam fidem exposuerit subscribendoque formarit. Notari etiam potuit, Eustathium Sebastenum, aut Basilium Ancyranum Semiarianos, anno CCCLX in exilium detrusos ab Arianis, non tantum perstringi acriter, sed nominari ut adhuc suam tenentes Sedem atque auctoritatem; laudari etiam Hosium & Liberium, citra ullam excusationem imbecillitatis ac dißimulationis in quam postea lapsi sunt; inter vivos denique numerari Cecropem, Pseudo-episcopum Nicomediensem, quem constat eo terræmotu, qui anno CCCLVIII mense Augusto urbem concußit, fuisse ruinis involutum. [1 p. 301]

[294] Maneat ergo, hanc quoque Epistolam unam esse ex primis Anthanasii post initam fugam operibus: [Et hactenus quidem cum reverentia Constantii scripta omnia,] secundum quæ nullum crediderim præferendum Apologiæ præmemoratæ ad Constantium, tunc scilicet scriptæ cum a suscepto ejus adeundi consilio triplici nuntio fuisset revocatus. In hac autem maximo semper cum honore Imperatorem appellat, nec in anthehac memoratis scriptis, videlicet Syllogo & encyclica Epistola, quidquam in eum dicit acerbius; solum in fine Apologiæ pro fuga Constantius hæreticus appellatur, quod vereor ut ipsius auctoris sit, aut saltem primæ scriptionis.

[295] Verum in prolixißimo illo, de quo in Præfatione egimus, ad Solitarios opere, aperte in ejus impietatem invehitur; ac demum etiam ostendit, Constantium Pilato acerbiorem: Hic enim, inquit, animadversa iniquitate, lavit manus; ille vero Sanctos in exilium pellens, stridet etiam dentibus. [1 p. 856] Sed quid mirum si per hæresim seductus ita immanis est adversus Episcopos; [postea aperte ejus scelera redarguit] cum ne cognatis quidem, ut homo, pepercerit. Etenim necavit patruos, patrueles interfecit & socerum, cum adhuc filiam ejus haberet uxorem; neque cognatorum extrema patientium est misertus: quin & jurisjurandi quod singulis fecerat prævaricator effectus, simili erga fratrem impietate ausus est uti. Simulat quidem ei se excitare monumentum, interim ejus sponsam Olympiadem tradidit barbaris, Armeniæ Regi ipsam conjungens.

[296] Paulo autem postea, cum eumdem fatuitatis arguisset, qui ita se sineret rapi impiorum consiliis, [in epistola ad Solitarios,] persecutionem ab eo motam, proœmium esse ait præparationemque Antichristi. Plerumque autem in tertia persona loquitur, ut videatur, seipsum auctorem dißimulare voluisse; & præter propositum suum eidem obrepsisse, si quando (quod raro accidit) loquatur in prima. Huic operi quomodo subnexum sit antiquius aliud, quod Syllogon appellat, jam supra vidimus; & quomodo ipsum, [cui additus Syllogus diu ante collectus.] cum novo additamento de lapsu Liberii, missum sit ad Serapionem Episcopum per epistolam, explicantem insuper quid comperisset de morte Arii, etiam in Præfatione ostendimus.

[297] Incertum est quo tempore ista ad Serapionem sint missa; [denique scripta Epistola de Synodis] credibile est tamen id factum prius quam scriberetur Epistola sive liber de Synodis, quæ similiter directa videtur ad Solitarios, & sic orditur. Verosimiliter ad vos quoque pervenit fama ejus, quæ nunc in omnium ore est, Synodi: quaquaversum enim missæ sunt litteræ Imperatoris & Præfectorum, ad conventum vocantes. [1 p. 869] Jam quia discendi cupidi quæritis quid actum sit, congruum judicavi, ea quæ aut vidi aut accurate cognovi vobis declarare; ne ab aliis audientes animo dubio fluctuetis; maxime cum soleant aliqui res gestas aliter quam actæ sint nuntiare. Nicȩæ igitur, quemadmodum statutum fuerat, nullum Concilium coactum fuit; sed secundum edictum promulgatum est, ut Episcopi Occidentales Arimini Italiæ urbe convenirent, Orientales vero Seleuciæ cognomento Asperæ, civitate Isauriæ. Sed numquid Athanasius, universo pene mundo in ejus exitium conspirante, Seleuciæ aderat, ut quæ ibi contra se & contra rectam fidem agebantur præsens potuerit speculari? Ita quidem visum Hermantio; nobis fidem omnem videtur excedere præfidentia tanta, aut potius temeritas; qua enim ratione sperare potuit occultum istic se futurum aut si fuisset, quomodo non expreßius ac pluribus locis seipsum allegasset oculatum testem?

[298] Ergo quæ vidisse se dicit Athanasius, existimo esse publica Acta, tractatui isti verbotenus inserta; quorum aliqua tamen, ex Episcopio Alexandrino petenda, deesse sibi uno alterove loco indicans, promittit ea cum nactus fuerit, [ante Synodi Ariminensis lapsum,] submissurum: cetera dicendus est fideli relatu audivisse, & scripsisse ipso quo gerebantur tempore, atque absolvisse, antequam intelligere potuisset, quomodo Synodi Ariminensis Legati ad Imperatorem, turpiter prævaricati causæ pro cujus tuitione mißi erant, X Octobris anni CCCLIX subscripsissent confessioni, ab Vrsacio & Valente Ariminensibus Patribus eatenus frustra propositæ: quare nusquam de his nisi cum honore loquitur. [1 p. 889] Absoluto autem tractatui subjecit epistolas Constantii ad Ariminenses & horum ad illum; de quibus postea cognoscens, habere exempla curarit; ut, inquit, cognoscatis Imperatoris quidem impiam versutiam; [preter quadam post interjecta.] Episcoporum vero firmam & immobilem pro veritate sententiam. Quod igitur inseritur, de fidei formula Constantinopoli edita & Ariminum missa, ac deinde Antiochiæ mutata, deque ipsius Constantii morte, ab his verbis, Ταῦτα γράψαντες ἐν τῇ Ἰσαυρίᾳ, usque ad Τέως μεν ἄχρι τούτων φθάσαντες; id causa absolvendæ historiæ de variis fidei formulis, postea ab ipso S. Athanasio additum judicare convenit: & quidem post aliquem temporis lapsum, cum non ita distinctam amplius notitiam rerum memoria suggereret. [905 & 907] De reliquo Concilii Ariminensis successu, quem in hac Epistola Athanasius non attigit, nihil hic pono: quoniam in eo (caventibus id de industria Arianis) nulla facta est Athanasii mentio; [illius lapsus excusatio.] sed solum de fidei unitate constituenda. Quomodo vero sub hoc prætextu recepta sit tandem Vrsacii & Valentis confessio, verbis Catholica, sensu hæretica, præclare describit Hieronymus in dialogo contra Luciferianos; ostenditque quam digni venia fuerint, qui verbis sensum respondere rati, per meram simplicitatem subscripserant receperantque Valentem cum suis, quos prius generose damnarant; agnita autem fraude, detestari, cœperunt illius auctores, parati & subscriptionem pristinam & omnes Arianorum blasphemias condemnare. Fuit etiam in his S. Servatius Tungrorum Episcopus, ad cujus Vitam die XIII Maji plenius hæc res proponi poterit.

CAPUT XXVI.
Alia S. Athanasii in solitudine scripta.

[299] Svperiori Capite de iis egimus libris, qui historici cum sint, potiorem huic commentario materiam suppeditarunt, [Scribit epistolam ad Serapionem] ideoque debebant distinctius cognoscendi proponi. Alia fere opera Theologica sunt: in quibus primum mihi nominanda venit ad Serapionem Episcopum (ipsum, ut credimus, de quo supra) prolixa epistola, ac potius liber, contra dicentes, quod Spiritus sanctus creatura est, hoc principio: Litteræ tuæ sanctæ affectionis datæ mihi sunt in eremo: & quamvis acerba nobis incumbat persecutio, multaque investigatio eorum qui quærunt nos ad mortem; tamen misericordiarum Pater & Deus totius consolationis, consolatus nos est per epistolam tuam. [1 p. 174] Etenim dilectionis tuæ atque omnium germanorum Fratrum recordatus, videbar eos mihi præsentes habere; ideoque ipsam chartam diu tenui manibus. Ast ubi in ipsam conjeci oculos, incepi denuo angi mœrore, propter eos quibus omnino propositum est impugnare veritatem.

[300] Scribebas namque, mi dilecte ac vere desideratissime, dolens etiam ipse, quod aliqui recesserint quidem ab Arianis, propter eorum blasphemiam in Deum; sentiant tamen contra Spiritum sanctum, dicuntque ipsum dumtaxat creaturam esse, unumque esse ex administratoriis spiritibus, [de divinitate Spiritus sancti:] ac solo gradu differre ab Angelis. Est hæc sane cum Arianis simulata pugna: revera autem contraria rectæ fidei assertio. Sicut enim illi negando Filium, negant Patrem; sic etiam isti diffamantes Spiritum sanctum, diffamant Filium: & utrique bellum contra veritatem inter se partiuntur; ut dum hi contra Verbum, isti contra Spiritum opinantur, eamdem stabiliant blasphemiam adversus Trinitatem … Contra hos igitur cum multis disputasset eosque solidißimis confutasset argumentis, Ego, inquit concludens, quamvis in eremo agam, tamen propter impudentiam eorum qui alios avertunt a veritate, parvi feci irrisores nostræ in dicendo humilitatis, & pauca scribens misi pietati tuæ, rogans ut his acceptis partim ea corrigas, partim tenuiter dicta excuses.

[301] Simili cum testificatione animi, magnifice de Serapione, de seipso modeste sentientis, [item aliam de divinitate Filii Dei.] sed longe minori prolixitate scripsit adversus eos qui dicunt, Filium creaturam esse, initio tali: Equidem arbitrabar etiam sic pauca scripsisse, meque ipsum accusabam magnæ imbecillitatis, quia non tantum potuerim scribere, quantum possibile est hominem dicere contra impie agentes in Spiritum sanctum. [1 p. 166] [cum esset rogatus scripta de Spiritu sancto redigere in compendiū,] Quia tamen quidam ex Fratribus uti scribis, etiam illa ipsa petunt in compendium redigi, ut in promptu habeant, quo interrogantibus de fide nostra satisfaciant paucis, & impios coarguant; hoc quoque præstiti, confidens quod conscientiam habens bonam, si quid in his omissum fuerit, adimpleturus ipse sis.

[302] Quis a tali exordio non expectaret dissertationem, longe diversam ab ea quæ proponitur in titulo? [quod non esse a se factum excusat.] Itaque iterum ad eumdem Serapionem scribens, Admiraberis inquit. qui factum sit, ut jussus in epitomen contrahere epistolam scriptam de Spiritu sancto, & rem totam explicare paucis; omisso, sicut vides sermone circa argumentum istud faciendo, scripserim contra impie agentes in Filium dicentesque ipsum creaturam esse. [2 p. 10] Id vero cum ostendisset se fecisse congruenter, ut ex cognitione Filii possimus apte consequi cognitionem Spiritus sancti; [facit autem postea,] quia qualem cognoverimus esse proprietatē Filii ad Patrem, talem inveniemus Spiritus sancti ad Filium: id, inquam, cum ostendisset, satis facit priori Serapionis voto.

[303] Ex cujus deinde responso intelligens hæreticorum impudentiam, solo contentionis studio arguentium, Si non est creatura Spiritus sanctus, ergo Filius est, ac duo fratres erunt Verbū & ipse; & iterum. [2 p. 16] Si ex Filio accipiet Spiritus atque ab eo datur; [& variis hæreticorum sophismatis respondet.] ergo avus est Pater & Spiritus ejus nepos; respondet non jam Christianos sed paganos videri posse, qui talia Cæsareæ & Scythopoli Iudibundi objiciunt; refutatis tamen sophismatis prænotaris, tandem concludit, Sufficit vos credere, quod non est creatura Spiritus, sed Spiritus Dei est: quodque neque Patris vocabulum tribuendum est Filio, neque fas sit dicere quod ipse Spiritus idem sit cum Filio, neq; quod Filius idem sit cum Spiritu sancto: sed sic est quemadmodum dictum est, & una in Trinitate Deitas, & una fides & unum baptisma in ea datur. [2 p. 21]

[304] Cœpit Macedonius, Constantinopolitanæ Sedis usque ad annum CCCLX Episcopus, suos de Spiritu sancto errores palam facere, [idque circa initium anni 360,] postquam ab Arianis divisi Semiariani, sola appellatione Consubstantialitatis rejecta, Catholicam de Filio doctrinam videbantur amplexi; adeoque post exitum Seleuciensis Synodi ad præcedentem Septembrem spectantis. Ejus autem ac ceterorum Semiarianorum Episcoporum depositio decreta fuit in Synodo Constantinopolitana mense Ianuario. Proinde dicendum omnino, istas ad Serapionem epistolas omnes, aut intermedio trium mensium tempore, aut saltem primis anni LX mensibus esse conscriptas. Eodem fere tempore oportet æstimare, missam esse ab Athanasio Epistolam ad S. Luciferum Calaritanum, per Eutychetem Diaconum, [quando etiam scriptæ duæ epistolæ ad Luciferum.] qua suo & omnium Confessorum nomine rogat, ut dignetur ad se destinare exemplum librorum quos scripserat ad Constantium Imperatorem pro Athanasio; alteramque, qua gaudet in iis ad se allatis perspexisse imaginem Apostolicam, fiduciam Propheticam, magisterium veritatis, doctrinam veræ fidei, viam cælestem, martyrii gloriam, triumphos adversus hæresim Arianam, traditionem integram Patrum nostrorum, regulam rectam Ecclesiastici ordinis. Hanc laudem Lucifero datam ab Athanasio vehementer appendunt Marcellinus & Faustinus Presbyteri in suo libello precum; adduntque, quod istos Luciferi libros, ut veri vindices, suspiciens Athanasius, [ejusque libr Græce redditi ab Athanasio.] in Grȩcum sermonem transtulit, ne tantum boni Græca lingua non haberet. Sed dum addunt ipsum hoc fecisse, cum per omnia ex integro ageret, aculeum schismatis figunt, quasi a fidei integritate postea defecisset, per eam qua deinde usum videbimus erga lupos indulgentiam.

[305] Epistola ad Admicum data, ad demonstrandum quod Nicæna Synodus, animadversa Eusebianorum calliditate, [Epistola ad amicum pro decretis Nicænis.] definitiones suas contra Arianam hȩresim congrue ac pie exposuerit, scribendo τὸ ἐκ τῆς οὐσίας, & τὸ ὁμοούσιον; hæ, inquam, epistola videri posset circa hoc idem tempus scripta; si τοὺς τὰ Ἀρείου πρεσβεύοντας, cum quibus habita disputatio causam illius scribendæ dedit, recte Nannius vertisset Legatos: intelligi enim possent Legati Synodi vel Ariminensis vel Seleuciensis ad Constantium, quorum hi sustinebant eas voces utpote a Scriptura non usurpatas, esse eliminandas; isti vero sibi siverant persuaderi earum causa non esse contendendum. Verum laxa nimium, [aliqua explicatione & correctione egens,] nec satis congrua est hujusmodi versio; & principium epistolæ, preßius in Latinum versæ, sic habet: Recte fecisti quod mihi declaraveris disputationem a te habitam πρὸς τοὺς τὰ Ἀρείου πρεσβεύοντας, cum dogmatis Ariani assertoribus sive æstimatoribus: nam & hoc significat verbum πρεσβεύω, non tantum legatione fungor. Quod autem mox sequitur, in quibus erant Eusebianorū sodalium aliqui, & plures ex Fratribus cum Ecclesia sentientibus, id sane indiget correctione, & pro ἐν οἷς ἦσαν, omnino legendum videtur, ἐν ᾗ ἦσαν, vel ἐν ᾗ παρῆσαν, cui, scilicet disputationi interfuerant.

[306] Interim vero ex his colligitur, hæc scripta esset tum, cum maxime Eusebianorum factio nominabatur, [scripta videtur ante Sardicense Concilium.] & antequā Nicæna fides ab alia ulla Synodo confirmaretur; cum alterius nullius fiat mentio, & solum urgeatur, quod evidentia veritatis convictus etiam Eusebius Cæsareensis, Arianæ hæresis damnationi subscripserit, & expositionem fidei Nicææ editam suæ Cæsariensi Ecclesiæ commendarit per epistolam, quam in fine subjungere se ait: & in hoc appellat conscientiam Acacii, qui Eusebio huic in Episcopatu succeßit anno CCCXXXVIII; nisi, inquit, etiam hic formidans temporis causa dissimulet ac neget veritatem. Quibus verbis satis indicatur, tunc necdum palā cognitam fuisse Acacii impietatem, remque actā esse ante Sardicense conciliū in quo depositus ab Episcopaquamvis non secuto effectu, acrius tamē meruisset perstringi.

[307] Porro ingrediens in materiam propositam Athanasius, ostensurusque Arianorum doctrinam, [haud ita diu post Nicænū,] quam neuter Eusebius defendere potuerit, & eorum sequaces frustra nituntur excusare, non sanam esse sed dæmoniacam; tametsi, inquit, in priori ad te Epistola prolixiori confutatione usus sum, nihilominus nunc posteriores quemadmodum tunc priores illos profligemus, progrediendo per singula quæ ab illis dicuntur. [1 p. 253] Ajunt igitur, quod etiam illi sentiebant, Non semper Pater, nō semper Filius: [ante quod aliam contra Arianos scripserat.] nec enim Filius fuit antequā fieret, sed ex nōentibus factus etiam ipse est. Non extat quidē prior ista Epistola, videtur tamē intelligi scripta ante Nicænū Conciliū, prius quam Episcopus esset Athanasius: quidni ergo hæc de qua agitur scripta sit haud diu post, cū sub scriptiones suas retractantes Eusebiani dederunt sequacibus suis fiduciam Nicænæ definitionis terminos cavillandi.

[308] Quemadmondum autem hæc epistola non est ejus de quo agimus sexennii, ante Constantii mortem decursi, sed temporis longe anterioris; ita & aliæ epistolæ atque opuscula varia, de quibus neque antebac fuit occasio dicendi aliquid, neque nunc occurrit quidpiam singulariter faciens ad historiam. [1 p. 545] Et talis etiam est epistola. De Dionysio Alexandriæ Episcopo, [postea vero scripsit de Dionysio Ep. Alexand.] quod etiam ipse contra Arianam hæresim senserit, æque ac Nicæna Synodus, eumque frusta calumniantur Ariomanitæ tamquam sibi consentientem. Colitur S. Dionysius, insignis sub Valeriano Confessor, apud Græcod die III Octobris, apud Latinos XVII Novembris, ubi licebit distinctius hœc tractare tum ex hac Epistola Athanasii, tum ex una de pluribus ipsius S. Dionysii, quæ ad cognominem sibi S. Dionysium Papam scripta & ab Athanasio inserta Epistolæ de Synodis, sic incipit: Etiam alia epistola regardui quod contra me inferunt crimen, quasi non dicerem, Consubstantialem Deo esse Christum: licet enim vocem hanc dixi non inveniri neque legi alicubi in sacris Scripturis; argumenta tamen mea, quæ sequuntur & ipsi reticent, non abludunt ab hac sententia. [1 p. 904]

[309] Philippus Labbæus noster, tomo I Dissertationis historicæ de Scriptoribus ecclesiasticis, enumerat omnia quæ sub Athanasii nomine continētur in ea, quam sequimur, Parisiensi editione anni MDCXXVII; [Quædam opuscula Eutherii Nestoriani non recte ad. scripta Athanasio,] eaque accurate notat, quæ sibi aliisve ascriptitia videntur. Eum lector consulat; hic satis habeo monuisse longam illam tractatuum parvorum seriem adversus Macedonianos, aliosque circa varias quæstiones, qui continentur tomo 2 a pag. 261 ad 328 interprete Abrahamo Scutero, a viris eruditis pridem fuisse abjudicatos S. Athanasio. Sunt qui S. Maximo Martyri eos tribuant, Labbe putat esse Theodoreti; nec enim satis sanæ doctrinæ sunt etiam ipsi, saltem non omnes. Verum postquam prodierunt Marii Mercatoris S. Augustino coævi opera, a nostro Ioanne Garnerio illustrata, & cum his ejusdem excerpta ex libris Theodori Mopsuesteni, Theodoreti Cyrensis, & Eutherii Tyanensis Episcoporum, cœpit manifeste constare dictos sermones aut omnes aut plerosq; esse prænominati Eutherii. Vt enim ostendat Marius, patefactis Nestorii Theodorique ac Theodoreti blasphemiis, quod eadem fuerit Eutherii ac illorum impietas, sed callidius atque adeo perniciosius insinuata fidelium animis, Approbemus, id inquit ex sermonibus quos conscripsit in aliquot Catholicorum sententias & eam maxime B. Cyrilli Alexandrini Pontificis, quam de Christo protulit Epistola 3 ad Nestorium, dicens, Passus est impassibiliter: quæ sententia Catholicæ veritatis auctoritate munita hoc asserere nititur, ut unus idemque Dei filius secundum divinitatem impassibilis, secundum carnem passibilis esse credatur. Mox autem sermonis ejus qui habetur pag. 305 sub istius sententiæ titulo partem fere tertiam profert, ut Eutherii versuta pravitas, & nihil apud fideles ulterius valitura, prodatur.

[310] Mihi insuper suspectus est tractatus de Virginitate seu de exercitatione Virginis, tum ratione styli, valde, ut mihi quidem videtur diversi; [uti etiam liber de virginitate.] tum quod ipsum in conclusione videam appellari βίβλιον, cum Athanasius, in iis omnibus quæ Græce extant, præ animi modestia, maluerit nomen ἐπιστολῆς, suis quantumvis prolixis lucubrationibus: est alioqui præclarum opus, & præclaram sacræ cuicumque Virgini viæ ac conversationis solitariæ regulam præscribit, omninoq; iis exaratum videtur quæ extra asceteria puellaria domi suæ vitam a seculi turbis reductam agebant. [1 p. 309]

[311] Tales verosimiliter etiam illæ erant, ad quas Consolatorios scripsit sermones, [ejus consolatoriæ ad Virgines perierunt.] unde Theodoretus lib. 2. cap 14 hæ verba excerpsit, Quocirca nemo vestrum efficiatur mœsta, si etiam vobis dum sepelimini invident impii prohibentque efferri. Erant enim ex earum numero, quarum plures sub Gregorio aut Georgio passæ sunt Alexandriæ. Et quoniam addit Theodoretus, eo usque excrevisse Arianorum crudelitatem, ut portas obstruerent, & dȩmonum instar sederent ad monumenta, ne quis decedentium ibi deponeretur: datur locus conjectandi, ad Georgii potius quam Gregorii tempora, adeoque ad primos latentis in eremo Athanasii annos pertinere sermones hujusmodi, qui utinam aliquando in lucem veniant, hactenus nusquam reperti!

CAPUT XXVII.
Mors Constantii & Georgii: S. Athanasii regressus in Ecclesiam.

[312] Sextum fere annum in sua solitudine egerat Athanasius, quando visum est Deo aliquo melioris spei radio consolari Ecclesiam Alexandrinam, [Anno 361 moritur Constantius,] legitimi Pastoris absentia & grassantis lupi immanitate afflictißimam. Anno enim Christianæ Æræ CCCLXI, descendens contra Iulianum Imperator Constantius, Mopsucrenæ in confiniis Cappadociæ atque Ciliciæ, die III Novembris, haud malum malo imperio finem imposuit; eorum quæ insipienter egerat pœnitens ut ajunt, sub extremum spiritum, quando unusquisque judex suarum rerum est incorruptus, [de cujus pœnitentia fama perlata ad Nazianzenum] propter instans in altera vita judicium: conscium enim sibi fuisse trium malorum, quod propinquos necasset, quod apostatam extulisset, quod in fide novitatem sectatus esset; & in his vocibus decessisse eum dicunt. [3 p. 18]

[313] Ita Gregorius Nazianzenus in laudibus Athanasii, cujus verba, ut nunc leguntur in Gæco, κακὸν ου᾽ κακῇ ἀρχῇ κεφὰλαιον, visa omnino sunt transpositione negativæ particulæ ου᾽ indigere: nisi potius corrigere & legere malis καλὸν ου᾽ καλῇ bonum non bono principio finem imponens. An autem vera fuerit fama cui Nazianzenus credidit de pœnitentia Constantii, vehementer ambigo, saltem quoad tertium punctum: nam Athanasius in ea parenthesi, [non videtur credita ab Athanasio.] qua interpolatam fuisse diximus epistolam de Synodis, expresse habet, quod Arianæ impietatis antesignanus Constantius, in eadem usque ad finem perseverans, ac demum moriens, voluit baptizari non a viro aliquo pio, sed ab Euzojo, propter Arianam hæresim non semel sed sæpius excommunicato. [2 p. 907]

[313] [Illi succedens Iulianus apostata] Vt ut sit volens nolensve Imperium Iuliano reliquit, filio Iulii Constantii, ejus qui magni Constantini frater, ipsiusque Constantii socer fuerat. Iulianus autem, sicuti encomiates ejus Ammianus Mercellinus scribit lib. 22, qui animo semper idololatriam foverat, ubi adesse sibi liberum tempus faciendi quæ vellet advertit, sui pectoris patefecit arcana, & planis absolutisque decretis, aperiri templa, arisque hostias admoveri, & reparari Deorum statuit cultum. Utque dispositorum roboraret effectum, [exules Episcopos redire permittit.] dissidentes Christianorum Antistites cum plebe discissa, in Palatium intromissos monebat, ut civilibus discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suæ serviret intrepidus: quod agebat ideo, ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem.

[314] [Georgius Alexandrinis ethnicis formidatus,] Tali igitur animo cum exules cujuscumque sectæ Episcopos ad sua redire permitteret Iulianus; mirum haud est, quod Athanasius non crediderit, per ejusmodi edictum tuto sese rediturum Alexandriam, ubi adeo violentam tyrannidem exercebat Georgius, ut ipsis quoque ethnicis intolerabilis evaderet. Nam reversus ex Comitatu Principis, Constantii ut existimo, cui contra Iulianum moventi extremum se stiterat, cum transiret per speciosum Genii templum (teste prædicto Ammiano) multitudine stipatus ex more, flexis ad ædem ipsam luminibus, Quamdiu, inquit, sepulcrum hoc stabit? Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesg; ne illud quoque tentaret evertere, quidquid poterant in ejus perniciem clandestinis insidiis concitabant.

[315] Interim Artemius ex Duce Ægypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, [ab iisdem S. Artemii causam aggravantibus,] supplicio capitali mulctatus est, Antiochiæ XX Octobris, quando ejus illustrißimum martyrium a Græcis Latinisque recolitur. Nam quod partem habuisset in cæde Galli a Constantio imperata, nō nisi per meram calumniam imputatū ei fuit; neq; habuerunt quod ei objecerēt Alexandrini, nisi quod circa eversionē fanorum ethnicarumque superstitionum prohibitionem fuerit Constantii decreta executus, aut eadem exequenti Georgio auctoritatis ac potestatis suæ robur commodarit. Præfecerat autem cum Constantius Romanæ in Ægypto militiæ, postremo vitæ suæ tempore; & ipse officii causa ad Iulianum accedens, vidensque Eugenium & Macarium Antiochenos Presbyteros fidei causa concidi flagris, [accusatur etiam ipse;] Imperatorem libere coarquerat, eaque libertate ejus in se iracundiam concitarat: cui in vincula conjecto credibile est supervenisse ex ethnicis accusatores Alexandrinos, ipsius & Georgii causam invidiosis delationibus aggravaturos.

[316] Dum autem hæc Antiochiæ aguntur, Alexandriæ res accidit, quæ Georgium, Artemii protectione destitutum, præcipitavit. Eam Socrates sic narrat lib. 3. cap. 2. Locus erat in civitate, ab antiquis temporibus desertus & neglectus, multisque refertus sordibus, in quo Gentiles olim Mythræ sacra peragendo humanas immolabant victimas. [& propter mysteria gentilium risui exposita,] Hunc Constantius, velut pridem inutilem, Ecclesiæ Alexandrinæ attribuerat, & Georgius ibidem volens oratorium construere, purgari jusserat. Eo autem purgato, inventum est adytum alte defossum, in quo abdebantur Græcorum mysteria, calvariæ scilicet hominum plurimæ, juniorum ac seniorum, quos fama erat ibi olim occisos, quando divinationibus magicis extorumque inspectionibus utebantur Gentiles. Talia igitur cum in adyto reperissent Christiani, festinarunt publico omnium risui exponere Ethnicorum mysteria, & quasi triumphabundi nuda ostentabant crania. Quod videntes qui erant Alexandriæ, recentibus Iuliani edictis effecti fidentiores, & rei sibi intolerabilis indignitate ad iram concitati, quidquid occurrebat accipientes pro armis irruerunt in Christianos, [furente gentili plebecula,] multosque ex iis vario mortis genere interemerunt, alios gladiis, alios lapidibus fustibusve mactantes, vel funibus strangulantes, quosdam etiam crucifigentes, idque in opprobrium Crucis; plerosque vero vulneraverunt: nam ut in talibus fieri assolet, nec a familiarissimis quidem abstinebantur manus, sed amicus amicum, frater fratrem, parentes filios, & hi vicissim illos poscebant ad mortem.

[317] [abripitur in carcerem,] Eodem tumultuantis plebis Ethnicæ impetu, Sozomenus menus lib. 5 cap. 7 ait, impetum factum adversus Georgium: quo tamen in prȩsentia represso, eum dumtaxat habuerint in vinculis. At vero, inquit Ammianus perlato letabili nuntio, indicante extinctum Artemium, plebs omnis ethnica elata gaudio insperato (&, juxta Sozomenum, summo mane concurrens ad carcerem) ac vocibus horrendis infrendes, [& post nuntiatam Artemii mortem,] Georgium petit; raptumque diversis mulctandi generibus proterens & conculcans, divaricatis cruribus [interficit]. Cumque eo Dracontius monetæ Præpositus, & Diodorus quidam veluti Comes, injectis per crura funibus simul exanimati sunt … Quo non contenta multitudo immanis, dilaniata cadavera peremptorum, camelis imposita, vexit ad littus; [crudelissime occiditur,] iisdemque subdito igne crematis cineres projecit in mare; id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis, ædes iis extruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles pœnas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, & nunc Martyres appellantur. Poterantque miserandi homines, ad crudele supplicium ducti, Christianorum ope defendi, in Georgii odio omnes indiscrete flagrassent.

[318] [cum aliis duobus, quorum melior forte causa fuit:] Hæc Ammianus, scriptor Ethnicus, gnarus tamen quod apud Christianos Martyrem faceret, non pœna, sed causa; satisque ostendens, quidquid fuerit de causa Dracontii, ideo verosimiliter in vincula dati, quod aram in Moneta, quam regebat, recens locatam evertit; & Diodori, forsitan Coëpiscopi, accusati quod dum ecclesiæ ædificandæ præesset; cirros puerorum licentius detondebat, Clericos scilicet seu Lectores ordinans; Georgium certe omnium Christianorum, etiam Arianorum, odio gravatum, ab iisdem permissum esse furori Gentilium, ejus non tam religione quam insolentia offensorū. Nazianzenus, Notus vobis est, inquit Camelus ille, atque insueta sarcina, novaque celsitudo, primaq; ac, nisi fallor sola, hujus formȩ circumductio, qualē etiam nunc injuriosis hominibus imprecamur.

[319] Addit quidem Nazianzenus, factum improbans, & veluti ipsismet Christianis culpam imputans, [quod quia per seditionem factum,] non tam considerandum quid pati ipsum, quam quid nos facere condecebat; & Sozomenus fatetur, Arianos prædicate, quod Georgius ea passus sit ab Athanasii fautoribus, quem ab ipsi sparsum rumorem videtur arripuisse Nazianzenus: gentilium tamen totum fuisse facinus, non tantum Sozomenus sustinet, ipseque ut vidimus Ammianus; sed Imperator quoque Iulianus, minaci ad Alexandrinos scripta epistola, si quid simile ultra tentaverint (facta interim pœnæ gratia, respectu Alexandri conditoris, & protectoris eorum Serapidis) Etenim: per Serapin, inquit vehementer increpans, [Iulianus improbat,] dicite mihi quæ tandem Georgii crimina vos in illum incitarunt? Respondebitis arbitror, quoniam in vos Constantium accederit, deinde exercitum in sacram urbem adduxerit, deinde Rex Ægypti (sic per ironiam appellat Artemium) sanctissimum templum ceperit, statuas & donaria & ornatum omnem diripiens, … in hoc magis fortasse Georgium quam Constantium veritus, si humanius erga vos ageret … His itaque causis Deorum inimico Georgio irati, iterum sacram urbem vestram scelere polluistis, cum liceret eum sententiis Judicum permittere.

[320] His ita gestis, redivit Alexandriam Athanasius; & quidem, ut Nazianzeno visum, triumphabundus. [Extincto Georgio redit Athanasius,] Nazianzeno consentire videtur Hieronymus, contra Luciferianos scribens, quod tunc (cū omnes Episcopi, qui de Sedibus propriis fuerant exterminati, per indulgentiā novi Principis ad ecclesias redirent) triumphatorem suum Athanasium Ægyptus excepit. Sed cum triumphator appellari poßit Athanasius, ob duorum priorum ingressuum festivitatem; non magis vocem hanc debemus præsenti aptare tempori, quam particulum tunc ad prima Iuliani initia.

[321] [verosimiliter absque pompa,] Quæ autem causæ suaserunt Athanasio, ne edicto Imperatoris uteretur, quamdiu vivebat Georgius; eædem & multo majores persuadere debuerunt, tum ipsi, ut non nisi quam modestißime regredi vellet; tum populo orthodoxo, earum quas Iulianus Antiochiæ & alibi variis prætextibus exercebat crudelitatum fama verosimiliter consternato, ut suam de reditu Pastoris lætitiam privatis potius quam publicis indiciis testarentur. Socrates lib. 3. cap. 4 de eadē re agens, aliud non dicit, quam quod revertentem ab exilio Athanasium populus Alexandrinus ἀσμενως, libenter alacriterque excepit. [& ecclesias recipit,] Hic vero, qua quidē parte Christianus erat (erat autē maxima) fere etiam orthodoxus erat & ab Ariana hæresi alienißimus: ut mirum non sit, quod idem populus, absque alio tumultu, Ariani dogmatis sectatores ab ecclesiis expulit, omniaq; oratoria tradidit Athanasio; Arianis suos privatim conventus intra obscuras ædiculas celebrantibus, ubi & Lucium quemdam in locum Georgii ordinaverunt, ut scribit idem Socrates.

CAPUT XXVIII.
Alexandrina Synodus: cura Antiochenis impensa.

[322] Restituto in suam Sedem Athanasio, prima cura fuit providere, ut non ipse tantum, sed omnes ubique orthodoxi secum & inter se pacem haberent. [Congregati Episcopi Confessores deliberant de lapsis,] Itaq: Alexandriȩ Confessorū Concilio congregato, pauci numero, sed fide integri & meritis multi, quo pacto, post hȩreticorum procellas & perfidiȩ turbines, tranquillitas revocaretur Ecclesiæ, omni cura & libratione discutiunt. Aliis videbatur, fidei calore ferventibus, nullū debere ultra ad Sacerdotiū recipi, qui se utcumq; hȩreticȩ cōmunionis cōtagione maculasset. Sed qui, imitantes Apostolos, quȩrebāt, nō quid sibi utile sed quid pluribus vel qui imitarentur Christum, qui cum esset omnium vita, pro salute cunctorum humilians se descendit in mortem, quo scilicet inveniretur & in mortuis vita; dicebant, melius esse humiliari paululum propter dejectos, & inclinari propter elisos, ut eos rursus erigerent, nec sibimet solis cælorum regnum defenderent; sed esse gloriosius, [& exceptis hæresiarchis recipiendos pœnitentes decernunt,] si cum pluribus illuc mererentur intrare. Et ideo rectum sibi videri, ut tantum perfidiæ auctoribus amputatis, reliquis Sacerdotibus daretur optio, si forte velint abjurato errore perfidiæ ad fidem Patrum statutaque converti, nec negare aditum redeuntibus, quin potius de eorum conversione gaudere. Quia & ille Euangelicus junior filius, paternæ depopulator substantiæ, in semetipsum reversus, non solum suscipi meruit, sed & dignus paternis complexibus deputatur, & annulum fidei recipit, & stola circumdatur, per quam quid aliud quam Sacerdotii declarantur insignia? nec probabilis extitit apud patrem senior filius, quod invidit recepto; nec tantum meriti habuit non delinquendo, quantum notæ contraxit non indulgendo germano.

[323] [Sanctis Asterio & Eusebio ad id deputatis.] Cum igitur hujusmodi sententias ex Euangelica auctoritate prolatas, ordo ille Sacerdotalis ut Apostolicas approbasset; ex Concilii decreto, Asterio, ceterisque qui cum ipso erant, Orientis injungitur procuratio; Occidentis vero Eusebio decernitur. Hactenus Ruffinus lib. 11. cap. 28 & 29. Cum autem etiam nonnulla circa ipsam fidem, præsidente in omnibus Athanasio, definivisset Concilium, plerique ex Ægyptiis qui convenerant in suas diœceses redierunt: nos autem qui remansimus Alexandriæ, una cum comministris nostris Asterio atque Eusebio, quæ illi confessi sunt breviter enarravimus vobis, inquit Athanasius in epistola, suo & sociorum circiter viginti nominibus subscripta, inscriptaque Lucifero, Cymatio, & Anatolio, Antiochia tractantibus pro istius ecclesiæ misere dißidentis pacificatione, [eaque de re scribunt Antiochiam,] unde in titulo dicitur epistola ad Antiochenos: a quibus eodem invitati Ægyptii cum Athanasio, responderunt, sibi quidem non deesse eundi desiderium; Verum inquiunt, quia, ut in alia epistola indicavimus, ecclesiasticæ necessitates nos detinent … rogavimus comministros nostros Asterium & Eusebium ad vos nostro loco proficisci; gratias agentes eorum pietati, quod cum ipsi etiam possent ad suas diœceses properare, suis omnibus negotiis potiorem habuerint causam vestram. [1 p. 579, 1 p. 575]

[324] Quæ ea causa fuerit ad Natalem S. Meletii explicuimus XII Februarii: rem paucis hic repeto. Transierat ad Constantinopolitanam Sedem Eudoxius Arianus, Leontio æque Ariano suffectus; mortuus etiam, uti omnino credimus, erat S. Eustathius, pridem ab Arianis expulsus: ergo communi consensu partium electus erat Meletius. [(ubi Ecclesiæ pacem reformate Lucifer nitebatur)] Sed hunc Ariani, præterquam fuerant opinati videntes profiteri Catholicam de Trinitate fidem, trigesima postquam ordinaverant die ejecerunt in exilium; Catholici vero in partes divisi sunt, quibusdam eorum Meletii ordinationem ideo rejicientibus quod esset facta ab Arianis; ceteris eidem inhærentibus, quod fidei causa relegatum Meletium ab Arianis constaret, & ordinationi ejus assensum a Catholicis præstitum nemo ignoraret, nec tantopere referre videretur quosnam ea habuisset ministros, modo ordinatus Catholicus esset, ut esse se palam ostenderat Meletius, licet aliqua dißimulatione apud Arianos usus. Itaque cum redituri essent in Occidentem Lucifer Calaritanus & Eusebius Vercellensis Episcopus, qui uterque in finibus Ægypti fuerat relegatus; & ab hoc ille exoraretur, ut ad videndum Athanasium Alexandriam pergerent, communique tractatu cum his qui superfuerant Sacerdotibus de statu Ecclesiæ decernerent; præsentiam suam abnegans Lucifer, legatum pro se Diaconum suum misit, ipse autem intento animo Antiochiam perrexit.

[325] Interim circa id quod disputatum Alexandriæ erat, prænominatis apud Antiochiam Episcopis scribens Athanasius, ita præcipit: Omnes volentes pacifice nobiscum agere recipitore, [solam Arianæ hæresis abjurationem exigentes.] maxime qui in Palæa (Meletianorum hæc erat ecclesia) conventus agunt; & alios ab Arianis revocate ad vos; tamquam patres, magistri, & curatores; vosque etiam adjungentes dilectis nobis Paulini sectatoribus (Presbyter hic erat, & partis Eustatianæ dux) nihil amplius ab eis exigite, quam ut execrentur Arianorum hæresim, confiteanturque sanctorum Patrum in Nicæa fidem; execrentur item eos qui dicunt Spiritum sanctum esse creaturam, & divisum ex substantia Christi. [1 p. 575] Hoc enim vere est recedere a scelerata factione Arianorum, si non dividas sanctam Trinitatem, nec dicas aliquid ejus esse creatum.

[326] [quod ab aliis quoque Synodis probari] Similia alibi congregatæ Synodi Episcoporum orthodoxorum deinceps censuerunt, de quibus interrogatus Athanasius a Ruffiniano, Domino, filio, ac dilectissimo comministro, ita scribit: Sedata quæ viguerat violentia, mox facta est Synodus, cui etiam aliqui ab externis regionibus Episcopi adfuerunt: facta est etiam a comministris Græciam incolentibus, nec non in Hispania; & tam hic quam alibi ubique placuit ut lapsis, qui duces fuerunt impietatis, si pœnitentiam agerent, venia daretur, non tamen suus locus in Clero: iis vero qui impietati non opposuerunt sese, sed abripi siverunt per violentam necessitatem, non tantum venia sed etiam locus suus concederetur: eo magis quod non incongruam excusationem proferant, idque videantur ex quadam dispensatione fecisse: asserunt enim, [scribit Athanasius Ruffiniano Episcopo:] se numquam ad impietatem transisse: ne tamen impiissimi quique in Episcopos ordinati corrumperent Ecclesias, maluisse potius obsequi violentiæ, & onus portare quam dimittere populos… His de causis ignoscendum fuit Clero, & seductis qui vim passi erant concedenda indulgentia. [2 p. 40] Ita & Romæ scriptum est & Romana suscepit Ecclesia. Ita Athanasius, cujus hæc ultima verba, in operibus editis deficientia, ex Synodi Nicænæ 2 textu Græco supplevimus, suggerente Baronio magis integrum eum locum haberi insertum Actioni 1 illius Synodi.

[327] Vix mihi potest videri dubium, quin Ruffinianus, ad quem scripta Epistola, Episcopus fuerit: [quem esse Martyrem in Campania notum,] hoc enim indicant tituli omnes, quibus eum appellat Athanasius. Episcopum Neapoli in Campania, aut saltem in partibus illis fuisse, sunt qui existiment, de eoque intelligunt, locum in epistola seu libello precum Marcelli & Faustini Presbyterorum Luciferianorum ad Imperatores Valentinianum Theodosium & Arcadium, ubi dicunt, quod Ruffinianus, miræ quidem simplicitatis, sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis prævenit exilium: addunt enim, quod eum, cum pro integritate fidei persistit, Epictetus, atrox ille & dirus de Centumcellis Episcopus, ante rhedam suam currere coëgit: & cum diu currit, sic in via ruptis vitalibus sanguinem fundens exspiravit. Deinde subjungunt: Sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiæ cruoris ejus in obsessis corporibus dæmones affligunt, pro gratia utique fidei illius, pro qua sanguinem effudit. [non apparet credibile.] Ista cruoris apud Neapolitanos asservatio gloriosa, facit sane, ut in Italia peractum Martyrium, inter Neapolim & Centumcellas, non inepte credatur. Quod autem Ruffiniani mors immediate narretur post mortem S. Maximi Neapolitani Episcopi, ex eadem causa in exilio mortui, vehementer firmat conjecturam de ejus Episcopatu haud longe quærendo. Quia tamen subjungitur, quod fuerunt & alii de Ægypto, licet pauculi, quorum alii in fugam versi sunt, alii vero in exilium dati, eo quod nollent cum Episcopis impiis & crudelibus convenire: vehemens datur ratio suspicandi, Ruffinianum, ad quem scripsit Athanasius, esse ab illo Campaniensi Martyre diversißimū, Crudelitas enim illa omnino videtur circa an. CCCLIX post Conciliū Ariminense exercita fuisse sub Constantio: epistola autem, de qua agimus, scripta est post tyrannidem supradictam, uti ipsa declarant verba, quando jam liberum erat orthodoxis Synodos agere, [cum hic quidem sub Constantio passus videatur,] & consultare de modo reparandæ ruinæ; per casum tot Episcoporum, quot formulæ Ariminensi aut Sirmiensi subscripserant, in Ecclesia factæ: quibus, quantumvis pœnitentibus, Luciferiani negabant dandam fuisse veniam, eoque titulo & viventem Damasum & mortuum Athanasium non metuebant reos agere prævaricationis. [ad illum vero postea sit scripta epistola,] Nec omnino absona fuerit suspicio, Luceferianorum quiritationibus commotum Rufinianum, ad quem data epistola, consulto Athanasio dedisse occasionem sic rescribendi. Fuerit ergo ex Africanis Episcopis, aut saltem ex Orientalibus aliquis, cui cum Athanasio propinquius commercium litterarum esset, etiam post mortem alterius Rufiniani, de quo ejusque cultu clariorem optaremus superesse notitiam.

[328] Monendos præterea Luciferum & socios, Antiochiæ res ordinaturos, censuit cum suis Athanasius, [Monet etiam Athanasius, quod Sardicæ nihil adjectum sit fidei,] ut tabellam quam ostentabant aliqui, velut fidei adjectam in Sardicensi Synodo, nec proferri nec legi omnino sinerent, eo quod tale nihil definivisset Synodus … sed decrevisset nihil scribendum esse de fide, ultra id qud fuerat Nicææ statutum… Eos igitur, inquiunt, quos aliqui accusabant tres hypostales dicere, eo quod suspecta vox & in Scripturis inventa non sit, [& quod trium hypostaseon assertores,] rogavimus ne de Nicæna confessione disputarent amplius; tantumque responderent, num sicuti Ariani dicerent diversas pereginasque & ab invicem distinctas, singulasque hypostases, sic divisas sicut sunt aliæ creaturæ & ex hominibus nati; aut ut diversas essentias dicimus aurum argentum & æs, sic etiam dicerent ipsi, constituentes cum aliis hæreticis tria principia, imo tres Deos. [1 p. 576., 1 p. 577.]

[329] Illi vero affirmarunt ita se nec dicere nec sensisse unquam. [sensum suum commode explicuerint,] Interrogantibus ergo nobis, qua tandem ratione dicerent tres hypostases, & quare his vocibus uterentur, responderunt; sese in Trinitatem credere, non quæ nomine tenus Trinitas, sed quæ vere Trinitas esset & subsisteret; & Patrem, ut vere existentem & subsistentem; Filium, ut inexistentem & subsistentem; Spiritum sanctum quoque, ut subsistentem & existentem agnoscere: non tamen dixisse tres Deos aut tria principia, imo ne toleraturos quidem, siquis tale quidpiam aut dicat aut sentiat: sed se quidem sanctam Trinitatem nosse, unam tamen Deitatem unumque principium; Filium vero coessentialem Patri, sicuti loquuntur Patres; & Spiritum sanctum non creatum, non alienum, quid proprium & indiscretum ab essentia Patris Filiique.

[330] [idemque fecerint qui eis adversabantur;] Hujusmodi interpretatione & excusatione suscepta, interrogavimus ab his delatos, eo quod dicerent esse unam hypostasin, num forte loquerentur sicut Sabellius, ut sublatos vellent Filium ac Spiritum sanctum, quasi essentia Filius, Spiritus hypostasi careat. Affirmarunt autem neque se ita sensisse unquam, sed hypostasin intelligere idem cum essentia, & ideo illam unam dicere, quod Filius sit ex essentia Patris, & ejusdem cum ipso naturæ: unam enim Deitatem, & hujus unam esse naturam: neque aliam esse naturam Patris, atque ab hac extraneam Filii naturam Spiritusque. [& utrimque facta conventione soli hæretici sint damnati,] Denique & illi qui de triplici hypostasi fuerant interrogati cum ipsis consenserunt illis & cum illis, prout se explicuerant hi qui unam affirmabant essentiam: & ab utrisque partibus anathema dictum est Ario, Christi inimico; Sabellioque & Paulo Samosatensi, tamquam impiis; Valenti quoque & Basilidi, ut alienis a veritate; Manichæo vero, tamquam malorum inventori; omnesque per Dei gratiam, post istas verborum interpretationes, consenserunt optimam & accuratissimam esse fidem, quam Nicææ fuerant Patres confessi; atque deinceps ab ejusmodi verbis abstinendum potius esse quam iis utendum.

[331] Quinimo de œconomia Salvatoris secundum carnem (quoniam circa hanc quoque contendebant aliqui) & hos & illos interrogavimus: [conventum etiam ait inter disputantes circa mysterium Incarnationis;] & quemadmodum hi confessi sunt, ita & consenserunt illi, quod non sicut ad Prophetas factum est Verbum Domini, sic ad aliquem Sanctum hominem descendit in fine seculorum; sed ipsum Verbum caro factum est, atque in forma Dei existens suscepit formam servi, atque ex Maria secundum carnem natus est homo propter nos … confitebantur enim non habuisse Salvatorem corpus inanimum ac sine sensu… Cum igitur talis fuerit ipsorum confessio; rogamus vos ne eorum verba, qui ita sese explicant & confitentur, temere condemnetis aut rejiciatis, sed pacem petentes, seque excusantes, potius suscipiatis; alios vero qui dictas voces, οὐσίαν scilicet & ὓπόστασιν, [& omnes, circa rem ipsam sic sentientes, admittere suadet.] non volunt sic interpretari, arcete atque vitate tamquam suspectos: ita tamen ut dum hos non suscipitis, illis qui recte sentiunt beneque se explicant suadeatis, ne inter se de verbis certent, sed in uno pietatis sensu conveniant.

[332] Hujusmodi epistolæ, post Athanasium legatosque Luciferi, Paulini, atque Apollinaris, subscripserunt, primum communiter cum Ægyptiis aliis, dein iterum seorsim, [Hanc epistolam non recipiens Lucifer,] Eusebius atque Asterius, ita ut Eusebius Latine complecteretur consensum & sententiam suam. Postquam autem missus ab Alexandria erat tomus iste, per supramemoratos, subscripsit etiam Paulinus, utique Antiochiæ, & sic subscriptum tomum videtur remisisse Alexandriam ad Athanasium. [1 p. 580] Erat autem Paulinus, quando Eusebius Asteriusque advenerunt, a Lucifero, præter id quod convenerat, ne Episcopus nisi de utriusque partis consensu fieret, ordinatus Episcopus: quem cum recipere nollet Eusebius, recusavit vicißim Lucifer subscribere epistolæ per illum allatæ: [novo schismati occasionem dedit.] & utroque sic recedente, Sanctoque Meletio revertente, subnatum est schisma Luciferianorum dictum, eos qui ab Arianorum communione redierant suscipiendos non esse in suas dignitates sustinentium. Ab hoc tamen schismate excusandus est ipse Lucifer, quod legatorum suorum subscriptionem, negando suam, non fecerit irritam: sed tantum ostenderit ægritudinem animi, ob non receptum ab omnibus quem ordinarat Paulinum. Verum de hac re pluribus agendum est XX hujus, quo colitur ipse Lucifer, ut Sanctus.

CAPUT XXIX.
Acceptis Io. Baptistæ reliquiis, exilio damnatur Athanasius, & usque ad mortem Iuliani Alexandriæ latet.

[333] Prædictis in Syria dissensionibus sopiendis, si non omnia ex voto succedere sibi dolebat Athanasius; [Dum apud Sebasten S. Io. Bapt. reliquiæ comburuntur,] gaudebat tamen alta illa pace, quam inter Ægyptios composuerat; novumque acceperat gaudium, delatis ad se sanctis reliquiis Dominici Præcursoris. Rem Rufinus lib. 12 cap. 28 sic narrat. Juliani temporibus, velut relaxatis frænis efferbuit impietas; ex quo accidit, ut apud Sebasten Palestinaæ urbem, sepulcrum Joannis Baptistæ, mente rabida & funestis manibus, invaderent; ossa dispergerent; atque ea rursum collecta igni cremarent; & sanctos cineres, pulveri immixtos, per agros & rura dispergerent. Sed Dei providentia factum est, quosdam ex Hierosolymis, [earum aliqua perferuntur Ierosolymam,] de Monasterio Philippi hominis Dei, orationis causa illuc per idem tempus venisse. Qui cum tantum nefas, humanis quidem manibus, sed ferina mente, fieri viderent; mori gratius habentes, quam hujusmodi piaculo funestari; inter eos qui ossa ad exurendum legebant mixti, diligentius in quantum res patiebatur ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus vel insanientibus subtraxere, & ad religiosum Patrem Philippum venerandas Reliquias pertulere.

[334] Ille supra se ducens tantum thesaurum propriis servare vigiliis, [deinde S. Athanasio donantur.] ad Pontificem maximum, tunc Atanasium, hostiæ immaculatæ Reliquias, per Julianum Diaconum suum, post etiam Palȩstinæ urbis Episcopum mittit. Quas ille susceptas, paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete, inclusas, prophetico spiritu generationi posteræ conservavit; quibus nunc, dejectis & prostratis idololatriæ vestigiis, in ædibus quondam profanis, aurea tecta consurgerent. Quod sub Theodosii imperio factum.

[335] Athanasius autem non tantum Arianorum reductioni, sed etiam gentilium conversioni intentus, cum magnos in utrisque fructus faceret, [qui dum etiam gentiles convertit,] non potuit se continere diabolus, quin suum cultorem Iulianum adversus Sanctum concitaret. Hic vero, licet edixisset Artabio scribens, juransque per Deos, quod neque interfici Galilæos (sic Christianos appellabat per contemptum) neque cædi præter jus & æquum, [Iulianus, instigante diabolo,] neque molestiæ quidquam perpeti vellet; erga Athanasium tamen, ut ait Russinus lib. 11 cap. 33 fictæ Philosophiæ tenere imaginem non potuit. Etenim, cum, veluti tetri serpentes de cavernis terræ ebullientes, ad eum processissent magorum, philosophorum, aruspicum manus profana; omnes pariter allegant, nihil suis actibus successurum, nisi prius Athanasium, velut horum omnium obstaculum, sustulisset.

[336] Igitur ad Alexandrinos edictum tale mittitur. Æquum erat, eum qui Imperatoriis edictis compluribus ejectus fuerat, [jubet ipsum Alexandria expelli,] unum saltem regium mandatum præstolari, ac tum denique domum suam redire; non autem singulari audacia atque amentia fretum, illudere legibus, tamquam omnino extinctis ac perditis. Etenim nunc quoque Galilæis a Constantio ejectis, non reditum ad suas Ecclesias, sed in patriam cuique suam concessimus. Athanasium interim audio, hominem audacissimum, solita elatum præfidentia, Episcopatus Sedem, ut ipsi appellant, iterum usurpare: idque non mediocriter displicere religioso populo Alexandrino. Quare eum jubemus urbe excedere eo ipso die quo Humanitatis nostræ litteras acceperit: quod si in urbe manserit, longe majores gravioresque ei pœnas denuntiamus.

[337] [imo tota Ægypto.] Scriptum est etiam Exdicio, Ægypti Præfecto, in hæc verba: Etsi nihil de ceteris scribis, attamen de illo Deorum hoste Athanasio scribere certe debuisti, præsertim cum præclara nostra decreta multo ante audivisses. Testor magnum Serapin, nisi ante Kalendas Decembris inimicus Deorum Athanasius ex ea urbe, vel potius ex universa Ægypto, discesserit, centum auri pondo cohortemquæ tibi paret mulctatum iri. Scis autem quam sim lentus ad condemnandum, & quanto lentior postquam condemnavi ad ignoscendum.Permolestum mihi est ejus opera Deos omnes contemni. Itaque ex tuis factis nullum libentius videro, imo audiero, quam Athanasium illum scelestum ex omnibus Ægypti locis pulsum esse, qui ausus est in meo regno feminas Græcorum illustres ad baptismum impellere.

[338] Cum talibus mandatis, sicut narrat consequenter Ruffinus cap. 24, [Ipse vero per Nilum fugiens,] iterum mittitur exercitus, iterum Duces, iterum impugnatur Ecclesia. Cumque Athanasium mœsti ac flentes populi circumstarent, prophetico apud eos usus sermone perhibetur: Nolite, inquiens, o filii, conturbari: quia nubecula est, & cito pertransit. Cumque discessisset, & navi per Nilum fluvium iter ageret; Comes qui ad hoc ipsum missus fuerat, cognito ejus itinere, instanter eum insequi cœpit. Et cum forte appulisset Athanasii navicula ad quemdam locum, comperit a prætereuntibus post tergum esse persecutorem suum; & jam jamque, nisi prospiceret, imminere. Conterriti omnes qui simul aderant socii, eremum suadebant ad fugæ præsidium petendam. Tum ille, Nolite, inquit, [conversa navi evadit manus persequentium,] o filii, deterreri, eamus magis in occursum percussori nostro, ut sciat, quia longe major est qui nos defendit, quam qui persequitur: & conversa navicula iter agere, obvius ei qui se insectabatur, aggressus est. Ille, qui nullo genere suspicari posset in occursum sibi venire quem quȩreret, tamquam prætereuntes aliquos interrogari jubet, ubi audissent esse Athanasium. Cumque respondissent, [& Alexandriam redit:] se vidisse eum non longe euntem, tota celeritate pertransiens properat in vanum, festinans capere quem ante oculos positum videre non potuit. Ille vero, Dei virtute munitus, Alexandriam rediit; ibique tuto latebras, usquequo persecutio cessaret, exegit.

[339] [ubi apud virginem Palladio postea notam,] Sozomenus lib. 4 cap. 9, interno divinitatis admonitu, cognovisse Athanasium ait viciniam imminentis persecutoris: ejus certe manifestæ revelationi attribuendum puto, quod latendi locum elegerit apud Virginem, de qua narrat Palladius Historiæ Lausiacæ cap. 63; in eo tamen, æque ac Ruffinus antea, cum de cisterna sicca ageretur, exerrans a vero, quod ad Constantii tëmpora (sub quo statim ab ecclesia ad eremum abiit Sanctas, promisitque Imperatori eo invito numquam se regressurum Alexandriam) factum id esse sibi siverit persuaderi, eisque latebris attribuerit sexennium, cum solum fuerint paucorum mensium. Quo errore correcto, in Palladii narratione, ad hoc tempus relata, nihil apparet dißimile vero. Nam præterquam quod gravis auctor sit, eoque etiam apud Sozomenum lib. 5 cap. 6 fidem invenerit, [tunc vero formosissimam,] ipsam se dicit novisse Alexandriæ Virginem, eamque offendisse natam annos circiter septuaginta, apud quam occultus delituit Athanasius: eique universus Clerus dabat testimonium, quod cum esset juvenis, nata annos circiter viginti, & longe formosissima, fugiebatur ab iis qui erant studiosi virtutis, propter pulchritudinem, ne inureret eis aliquam labem ex suspicione.

[340] Quando ergo accidit, inquit Palladius, ut insidias B. Athanasio Alexandrino Episcopo struerent Ariani (neque enim incredibile est ab his ad accusandum Sanctum Gentiles incitatos) per Eusebium, qui erat eo tempore Præpositus sub Constantio (Exdicium ego intellexerim, [latendi securitatem divinitus accipit,] qui erat Ægypti Præfectus sub Iuliano) Imperatore … & Comitis insequentis manus, eo quo dictum est modo effugisset, Alexandriam regressus; ultra eam diem apud neminem ausus est delitescere, non apud cognatum, non amicum, non clericum, non aliquem alium: sed … accepto stichario & cereo, media nocte se contulit ad hanc Virginem. Illa autem fuit rei novitate obstupefacta. Dicit ergo ei Episcopus: Quandoquidem quæror … mihi Deus revelavit hac nocte me apud nullum alium posse esse salvum, nisi apud te. Illa ergo præ magno gaudio omni abjecta dubitatione, cum tota esset Domini, prompto & alacri animo occultavit sanctissimum Episcopum … quamdiu vixit Imperator … ipsamet ejus pedes lavans, & excrementa repurgans, [& invenit.] & in aliis quæ usui erant subserviens, librosque ei commodans & præbens; neque ullus novit Alexandriæ, ubinam ageret beatus Athanasius Episcopus. Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 115 de S. Athanasio agens addit, Cum autem persecutores sui illuc advenissent, & nuntiante ei ancilla Athanasius aufugisset, illi hoc cognoscentes Virginem ad mortem ceciderunt: quod ut sine teste dicitur, ita nec fidem meretur. Arturus a Monasterio in sacro Gynæceo ad II Maji Virginem hanc anonymam cum titulo Beatæ, adscribit mulieribus Sanctis: sed & hoc absque exemplo antiquorum est, ideoque non magni faciendum.

[341] Ingens interim Athanasii desiderium tenebat Alexandrinos. Missa itaque ad Iulianum supplicatio est; qui eis in hunc modum respondit. Etsi alius quispiam vestræ conditor urbis esset, ex iis qui suas ipsi leges transgressi, meritas pœnas eo ipso persolverunt, [Interim supplicantes pro eo Alexandrinos,] quod & nefariam vitam sponte sua delegerunt, & novum dogmatis doctrinæque genus invexerunt; ne tum quidem desiderari a vobis æquum esset Athanasium. Nunc cum & urbis vestræ conditorem habeatis Alexandrum, & tutelaris vobis præsesque sit Deus ille Rex Serapis, una cum assistrice puella & Ægypti totius Regina Iside, [reprehendit Iulianus;] [qua ratione reposcitis Athanasium] minime sanam civitatem imitantes? Verum male affecta pars, audet sibi nomen civitatis assumere. Ego autem magno confundor pudore, Alexandrini, quod aliquis apud vos Galilæum se esse fateri audeat. Ab hoc principio impius ille Apostata conatus religionem Christianam Alexandrinis execrabilem reddere, multa in Christum blasphemans, ac denique concludens:

[342] [& Athanasii recipiendi,] Vos, inquit, si obtemperare mihi vultis, Christi fidem penitus eliminando, majorem lætitiam afferetis; sin autem in illa superstitione & callidorum hominum institutione perseverare malitis; mutuam saltem inter vos retinete concordiam, neque Athanasium desiderate: sunt enim ex ejus discipulis utique complures, qui auribus prurientibus & sermone impio expleri cupientibus auribus vestris abunde faciant satis. Nam quicumque tandem e populo electus erit a vobis, quod ad Scripturarum enarrationē attinet, nihil est eo qui optatur deterior. Sin, [spem omnem præscindens,] quod reliqua vos Athanasii solertia delectat (veteratorem enim esse hominem illum audio) ideo mihi pro illo supplicastis, scitote hac ipsa de causa urbe illum ejectum fuisse. Etenim parum commoda per sese res est, vir populo præsidens & negotiosus; quod si ille nec vir quidem est, sed vilis homuncio, qualis est iste, pulchrum existimans periclitari de capite; hoc vero initium seditionis est certum. Quamobrem, nequid simile apud vos contingat, cedere illum pridem civitate jussimus, nunc vero etiam Ægypto universa.

[343] Scripserit hæc Iulianus mense Martio vel Aprili anni CCCLXIII, [in Perside divinitus pereussus moritur.] antequam Antiochia discedens moveret in Persas; apud quos obsessa frustra Ctesiphonte, perfido transfugæ sese & suum exercitum credens, hunc fame & siti per deserta attrivit, seipsum autem perdidit divina ultione percussus. Itaque, quem magnificum & honoris cupiditate flagrantem eo transmiserat vis ultrix Numinis, eumdem reduxit mortuum: cujus nec miseratione quidem movebatur quisquam; neque corpus, sicut audivi ab aliquo, inquit Nazianzenus, sepulcrum continuit, sed terra ab ipso commota, excussit, projecitque; præludium faciens cruciatuum illi in futuro seculo paratorum.

CAPUT XXX.
Ioviani Imperium, Athanasii restitutio, Arianorum vani conatus.

[344] Post Juliani necem, civile nobis Joviani reparatur Imperium. [Ioviano Imp. electo,] Is namque sub uno eodemque tempore Imperator & Confessor, male illati extitit depulsor erroris. Nam cum in procinctu esset exercitus, & urgeret barbarus; ductoresque nostri, de summis rebus consilium trahentes, Joviano calculum darent; cumque apprehensus ad suscipienda Imperii traheretur insignia; ad exercitum, Juliani sacrilegiis profanatum, dicitur exclamasse, non se posse imperare eis quia esset Christianus. Tum omnes pari eademque voce respondisse perhibentur, Et nos Christiani sumus; [& fidem Christi professo,] nec prius quam hanc votem audiisset, acquiescere ad Imperium voluisse. Hæc Ruffinus initio libri 12, & mox narrationem cœptam prosequens, statim, inquit, affuit divina clementia, contraque omnem spem, cum clausi undique hostibus tenerentur, nec evadendi facultas ulla suppeteret, subito emissos a barbaris oratores ad se vident, pacemque deposcere; exercitui quoque, inedia consumpto, cibos ceteraque necessaria in mercimoniis polliceri, omnique humanitate nostrorum temeritatem emendare. Sed ubi, [pax offertur a barbaris,] in viginti & octo annos pace composita, [Jovianus] ad Romanum regressus est solum, clariorque lux nostro se orbi ex Orientis partibus oborta diffudit; rempublicam, quasi post nimias procellas, omni moderatione aggreditur reparare.

[345] Interierat Iulianus XXVI Iunii, eique postridie suffectus erat Iovianus; utriusque autem rei fama cito pervolavit Alexandriam, ubi latebat Athanasius: qui quomodo de eadem re citius etiam certiusque cognoverit, [Athanasius rem edoctus ex revelatione Didymo facta,] quam fama posset nuntiare, Sozomenus lib. 6 cap, 2 sic narrat: prout referre auditus est Ecclesiasticus Philosophus Didymus. Qui Alexandriæ degens, cum gravissimo dolore afficeretur, tum propter Imperatorem vano errore deceptum, tum ob contumeliam ecclesiarum, jejuniis & orationibus vacabat. Cumque præ nimia solicitudine, ne superveniente quidem nocte cibum sumpsisset; in cathedra sedens somno oppressus est; ac velut in mentis excessu positus, equos candidos per aërem discurrentes videre sibi visus est, virosque ipsis insidentes ita exclamantes audire, Nuntiate Didymo, hodie Julianum hac ipsa hora peremptum esse; idque ille Athanasio Episcopo significet, & surgens comedat. Ergo Athanasius, nihil cunctatus, [progreditur e latebris,] rursus honesto & venerabili habitu indutus, uti scribit Palladius, noctu fuit inventus in ecclesia. Quem videntes, omnes magna sunt affecti admiratione, quasi ipsum vivum accepissent, ex mortuis: simul etiam expostulabant ejus amici de latebris, quod ipsum ob earum ignorationem invenire non potuissent. Respondit autem B. Athanasius amicis suis: Ideo ad vos non confugi, ut vere jurare possetis; deinde propter investigantium instantiam ad eam me contuli, de qua nemo suspicari poterat, utpote formosam & juvenem. Necdum tamen ad Episcopium & gradus suis publicas functiones credimus revertisse Sanctum; [recipiendiq; Ecclesiam veniam petit a Ioviano,] memorem quid sibi objectum fuerit a Iuliano; bonaque spe ductum, quod a Ioviano recepturus esset Ecclesia suam eo promptius, quo ipse ageret verecundius, ejus consensū præstolando: quod arbitramur fecisse, jam securum periculi, in ædibus amicorum; ibique adire volentibus copiam sui fecisse, donec ab Imperatore veniret responsum: quod inter opera Sancti tale fuisse legitur.

[346] Dei carissimo amico Athanasio Jovianus. Admirantes præclaras laudes discretissimæ conversationis tuæ, [& benignissime impetrat.] ejusque quam cum universorum Deo habes similitudinis, atque erga Christum Salvatorem nostrum affectionis, suscipimus te, Reverendissime Episcope; quoniam nullum laborem nullamque persecutionem reformidans, periculaque & intentatos gladios flocci faciens, dilectæ tibi fidei orthodoxæ clavum tenendo, huc usque pro veritate depugnas, teque ipsum virtutis exemplar, prȩbere cuncto fideli populo perseveras. [2 p. 33] Revocat igitur te nostra Majestas, & redire jubet ad magisterium salutis. Redi ergo ad sanctas Ecclesias, & pasce Dei populum, atque pro nostra Clementia preces tuas prompte ad Deum dirige: novimus enim quod supplicatione tua nobis, & iis qui nobiscum Christiane sapiunt, magnam compensationem a summo Deo impetremus.

[347] Hactenus Imperator: qui non contentus restituisse Athanasium, ab ipso etiam requisivit, Nazianzeno teste, fidei nostrȩ veritatem, a multis laceratam & conturbatam, atque in partes opinionesque plures divisam: & hoc maxime quidem, ut totus orbis, si fieri posset, consentiret conveniretque per cooperationem Spiritus sancti: sin minus, ipse saltem optimæ sese parti adjungeret, eique suam commodans potestatem, vicissim ab ea robur viresque acciperet, [ab eodem de fidei regula rogatus,] excelse simul ac magnifice de rebus maximis cogitans. Ipsas litteras, quas honorificas officiosissimasque Ruffinus appellat, nusquam reperimus conservatas: de Athanasii vero ad ipsas responso, quod mox integrum dabitur, quodque convocatis illustrioribus Episcopis conscriptum ait Theodoretus lib. 4 cap. 3, sic loquitur Nazianzenus.

[348] Atque hic potissimum apparuit viri puritas ac firmitudo circa fidem in Christum. [Spiritus S. divinitatem asserit;] Cum enim omnes quicumque doctrinam nostram profitebantur, essent divisi trifariam, multique circa Filium ægram haberent mentem, plures circa Spiritum sanctum, ubi impietas levior æstimabatur esse pietas; pauci vero utrimque sani reperirentur; primus ipse & solus, vel certe cum paucis, palam diserteque veritatem profiteri ausus est, scribendo unam trium Deitatem & essentiam: & quod Patribus numero multis olim concessum fuerat circa Filium; hoc ipse divinitus inspiratus circa Deitatem Spiritus sancti præstitit; & Imperatori donum vere regium atque magnificum obtulit, scripto scilicet expressam pietatem, contra novitatem nullis Scripturis innixam, ut opponeretur Imperatori Imperator, doctrina doctrinæ, & epistola epistolæ, Constantio scilicet Iovianus, & hujus decretum decretis illius.

[349] Epistolam autem istam sic orditur Athanasius: Decet earum Deo Imperatorem animus discendi cupidus, & desiderium rerum cælestium: sic enim vere fit ut cor habeas in manu Dei. [1 p. 245] Cum igitur Pietas tua cuperet cognoscere a nobis Ecclesiæ Catholicæ fidem, actis super ea re Domino gratiis, [& formulā fidei Nicenæ commendat:] consultissimum omnium nobis visum est Pietati tuæ recitare fidem, quam Patres Nicææ professi sunt. Hanc enim aspernati quidam, nobis varias struxerunt insidias qui non obtemperabamus hæresi Arianæ; causa autem factionum & schismatum in Ecclesia facti sunt. Quod ubi demonstravit Sanctus, Huic, inquit, fidei consentiunt omnes ubique Ecclesiæ quæ sunt in Hispania & Britannia, Gallia atque Italia omni & Dalmatia, Dacia quoque & Mysia, Macedonia omnique Græcia, & per totam Africam, Sardiniam, Cyprum, Cretam, Pamphyliam & Libyan atque Ægyptum, Pontum & Cappadociam; quotquot item vicinæ sunt nobis & aliæ per Orientem, paucis exceptis quæ Arianæ sunt: omnium enim jam dictarum atque etiam plurium regionum sententiam experiendo comperimus & scripto habemus. [1 p. 246] Ita Athanasius subnectens denique fidei Nicenæ formulam, cui tamquam divinæ & Apostolicæ, oporteat in hærere, neque mutare quidquam per contentiones pugnasque verborum. [1 p. 247]

[350] Hujus, ab Athanasio taliter factæ, confessionis auctoritate permoti, [exemplum factus ceteris Episcopis,] tum Occidentales, tum quidquid in Oriente vitale est, partim quidem animo tenus pietatem tenent (si tamen id asserentibus credi debet) ulterius autem eam non proferunt, velut fœtum mortuum intra uterum; partim, velut quamdam scintillam, accendunt, servientes tempori aut ferventioribus orthodoxis & populo Deum amanti; partim denique veritatis causam agunt fidenter. Ita Nazianzenus, optans annumerari postremis, neque nimis stricte accipiendus cum dixit, solum fere Athanasium tanto fuisse animo, ut palam auderet asserere orthodoxam de Trinitate fidem; ad extremum verum summopere extollens, quod cum οὐσία una, ὑποστάσεις tres pie dicerentur a Græcis, [altercationes de vocibus rescindendo,] eodem autem modo intelligerentur ab Italis; sed hi propter linguæ suæ inopiam οὐσίαν & ὑπόστασιν non distinguerent, ideoque ne tres substantias viderentur admittere, uterentur vocabulo Personarum; ita ut fidei diversitatem continere videretur tenuis illa de sono altercatio;… ipse utraque parte leniter accita, & loquentium mentem accurate explorans, postquam invicem sibi consentire animadvertit, [pacem restaurat:] nihil distantibus quoad sensum sua cuique permiserit verba, satis habens eos rebus constringi … idque extollit, tamquam celeberrimis Athanasii exiliis comparabile.

[351] Notat deinde Nazianzenus & laudat, quod S. Athanasius iisdem post persecutiones studeret rebus, ob quas in ipsas persecutiones inciderat; [& Episcopalis officii partes omnes explet.] efficeretq; ut idem facerent alii, hos laudans, illos leviter castigans; quorumdam socordiam excitans, aliorum fervorem refrænans; nonnullis ne caderent prospiciens, lapsis ut surgerent allaborans; moribus simplex, gubernatione multiplex; sapiens sermone, sapientior mente; humilis tenuioribus, sublimior mediocribus; hospitalis, propitius, malorum depulsor, & unus vere ea omnia quæ Diis suis collaudandis usurpant sigillatim Gentiles; adde conjugalis, virgineus, pacificus, conciliativus, deductorque eorum qui hinc moriendo discedunt. O quantam nominum copiam virtus hominis mihi suggerit, inquit, ad orationis suæ finem tendens Nazianzenus. Neque nobis vacat plura Episcopalis studii in Athanasio elucentis colligere elogia, quibus historiam solum propositum est non etiam encomium concinnare. Vtrumque constitutum sibi habens, quem initio laudavi Godefridus Hermantius, utrumque præstitit cumulate: ac potißimum libro duodecimo ac ultimo, per quindecim capita præcipuas Sancti virtutes distinguens.

[352] [Optimo Imperatoris affectu usurus,] Porro Iovianus, perlecta Epistola Athanasii de fide, confirmavit eam quam habebat, rerum divinarum cognitionem, & affectum erga easdem; legemque scripsit, qua jubebat constitutum frumentum Ecclesiis dari, quemadmodum magnus Constantinus decreverat, Julianus autem fieri vetuerat, ut scribit Socrates lib. 4 cap. 4. Hinc vero intelligens Athanasius, quam serio religionis Christianæ restaurationem spectaret Imperator, qui etiam in publica, ut tunc erat, fame, jura Ecclesiæ redintegrata cuperet; [Antiochiam ad eum excurrit.] communicato cum familiaribus quibusdam consilio, necessarium putavit ipsum invisere: & profectus Antiochiam, postulata sua eidem exposuit. Sunt autem qui dicant, inquit Sozomenus lib. 6 cap. 5 quod ipse Imperator accersivit hominem, ut sibi explicaret quid circa religionem veramque doctrinam agendum esset. Ille vero cum Ecclesiæ negotia, quatenus erat possibile, ordinasset, cogitabat de reditu; quando Euzoius, qui erat hæreseos Arianæ apud Antiochiam Episcopus, ejusdem opinionis hominem, eunuchum Probatium, conatus est Alexandriæ præficere. Qua autem id factum ratione, inter ipsius Athanasii opera expressum reperitur, ut non sit opus ex Sozomeno mutuare dimidiatam narrationem.

[351] Egrediente ad Campum Imperatore occurrentes prima vice in porta Romanesia Lucius, Bernicianus & alii quidam Ariani dixerunt. [2 p. 27] Rogamus potentiam, majestatem & pietatem tuam, [veniunt etiam Ariani, alium Episcopum petituri:] audi nos. Ait eis Imperator. Quinam estis & unde? Ariani responderunt, Christiani, Domine. Dixit Imperator, Unde & ex qua civitate? Ariani responderunt, Ab Alexandria. Excepit Imperator: Quid vultis? Ariani rursum, Obsecramus Imperialem potestatem tuam, da nobis Episcopum. Respondit Imperator: Jussi pridem, ut quem antea habuistis Athanasius sederet in throno. Ariani dixerunt, Deprecamur Majestatem tuam, quia per multos annos sub accusationibus & in exilio fuit. Tum vero zelosus quidam miles; Deprecor & ego Majestatem tuam, ipsemet quære qui sint & unde: Hi enim sunt qui civitatem & mundum desertum faciunt, conspiratio Cappadociæ & reliquiæ impuri illius Georgii.

[354] Hoc audito Imperator calcaribus equum concitavit, & venit in campum, ubi iterum ei occurrentes Ariana dixerunt: Accusationes & demonstrationes habemus contra Athanasium, qui ante decem & ante viginti annos in exilium missus est ab immortalis memoriæ Imperatoribus Constantino & Constantio, [& repelluntur semel, iterumque,] itemque a numini carissimo, sapientissimo beatissimoque Juliano. Respondit Imperator. Ante decem viginti & triginta annos institutæ accusationes jam præterierunt: mihi autem de Athanasio ne loquamini: novi enim quare accusatus & relegatus sit.

[355] Nihil ista secunda repulsa territi, etiam tertiam commeruerunt, [ac tertio.] dicentes: Rursus alias contra Athanasium habemus accusationes. Imperator respondit: Multiplicando contentiones & verba non apparebit justitia: duos itaque ex vobis ipsis eligite, duos item alios ex populo: non enim possum unumquemque sigillatim recipere ad audientiam. Qui ex populo erant, dixerunt: Hi sunt reliquiæ impuri Georgii, desolantes provinciam nostram,… Ariani dixerunt: Rogamus te, quemcumque velis, excepto Athanasio. Imperator respondit: Dixi vobis, quod quæ Athanasium spectant ordinata jam sint: & iratus air, Feri, Feri. Dixerunt Ariani, Deprecamur te: nam si Athanasium mittis, corrumpetur civitas, quia nemini cum ipso convenit.

[356] Respondit Imperator, Atqui diligenter inquirens comperi, [tandemque ex propriis verbis redarguti,] quod recte sentiat, & orthodoxus sit atque optime doceat. Ariani dixerunt: Ore quidem loquitur bene, animo autem dolose sentit. Respondit Imperator: Hoc satis est quod ipsi de illo testamini, quod bene loquatur & bene doceat. Si autem linqua quidem bene loquitur & docet, animo vero male sentit, Deo reus est: nos enim homines cum simus, solum audimus sermonem, Deus autem judicat corda. Dixerunt Ariani: Jube nos convenire. Respondit Imperator: Ecquis autem prohibet? Dixerunt Ariani: Obsecramus Te, hæreticorum ac novorum dogmatum fautores nos ese pronuntiat. Respondit Imperator, Officium ejus est, & eorum qui bene docent. Dixerunt Ariani, [remittuntur.] Rogamus Majestatem tuam, non possumus hunc tolerare, etiam * fundos ecclesiarum nobis aufert. Respondit Imperator, An ergo pecuniarum & non fidei causa huc venistis? Iterumque dixit: Abite & quiescite. Deinde subjunxit: Abite in ecclesiam: cras agitur conventus * vester: post cujus dimissionem adsunt Episcopi, & adest hic Nemesinus. Unusquisque vestrum prout credit subscribet: adest quoque hic Athanasius, qui ergo nescit fidei rationem ab eo discat. Habete crastinum & perendinum diem: ego ad campum progredior.

[357] Tunc * Advocatus quidam Cynicorum, conveniens Imperatorem, Obsecro, inquit, Majestatem tuam, prætextu Athanasii Episcopi * Quæstor generalis meas mihi ædes abstulit. Respondit Imperator: Si Quæstor tibi ædes tuas abstulit, quid hoc ad Athanasium? Alius quidam Advocatus Patalas dixit: [simili modo confutantur duo gentiles obtrectantes Athanasio.] Accusationem habeo contra Athanasium. Respondit Imperator. Tu vero qui Gentilis es, quid rei habes cum Christianis? Quidam autem de plebe Antiochena comprehenderunt Lucium & duxerunt ad Imperatorem dicentes: Obsecramus Majestatem tuam, vide quem voluerint Episcopum facere. Factum id videtur ad vestibulum Palatii, uti habet titulus allocutionis quartæ, qua Lucius dixit: Obsecro Majestatem tuam, [ac rursum Lucius Arianus,] audi me. Substitit Imperator & ait: Tibi dico, Luci quomodo huc venisti, navigione an pedibus? Lucius respondit Navigio. Dixit Imperator, Tibi dico, Luci, Deus mundi & moderator solis atque lunæ, irascatur iis qui tecum navigarunt, quia te non projecerunt in mare; navis autem illa non habeat in perpetuum cursus felices, neque in tempestate cum vectoribus suis portum teneat.

[358] [& eunuchi castigantur.] Per Euzoium deinde rogaverunt Eunuchos, socios Probatii, successores Eusebii & Bardionis, ut infideles Ariani assistentiam haberent. Cum autem hoc cognovisset Imperator, castigari jubens eunuchos, dixit: Si quis contra Christianos convenire me voluerit, hoc patietur. Hactenus illa collectio allocutionem, ex ipso colloquentium ore, uti apparet, excepta, & scripta ad memoriam inter Athanasii opera; ex qua non satis liquet quod ait Sozomenus, actum esse ut Probatius Episcopus fieret. Deinde dubium efficitur, an, quod supra diximus es Socrate, statim a morte Georgii assumptus ab Arianis sit Lucius in Episcopum, qui hic primum postulatur ad eum gradum. Tertio noto, Eusebium, qui hic nominatur, esse illum sub Constantio potentißimum Eunuchum, & cubiculi ejus Præfectum, quem ipso imperii initio Iulianus occidi jußit; [Athanasius cum honore in Ægyptum remittitur,] cujus socius Bradion ab eodem Imperatore, si non occisus, saltem cum plerisque Constantii officialibus domesticis fuerat loco motus. Imperator porro Iovianus dimisit, ut ait Sozomenus, Athanasium in Ægyptum, quem præsens conversatio carum ei reddiderat, jubens ut Ecclesiæ ac populi agerent quæcumque ipsi meliora viderentur. Dicitur enim vehementer laudasse illum virtutis causa, vitæ item sanctæ respectu, nec non ob ejus facundiam atque prudentiam.

[Annotata]

* τὰ τεμένη

* ὑμῖν an ἡμῖν?

* σχολαστικὸς

* καθολικὸς

CAPUT XXXI.
Valentis Ariani conatus contra Athanasium irriti: hujus cum S. Basilio amicitia.

[4] Svb Imperatore tam Christiano respirans Ecclesia, pene in ipso ortu extinctam doluit spem eam omnem, [Mortuo Ioviano,] quam adeo religiosa promittebant initia, quando vidit Iovianum, nocte inter XVI & XVII Februarii, anno CCC LXIV, Imperii mense octavo, defunctum in confiniis Galatiæ Bithyniæque. Ioviano intra decimum diem substitutus Valentinianus fuit: qui adscito in Collegam Valente fratre, [succedens Valentinianus,] huic Orientem reliquit, sibi reservavit Occidentem, dißimili nimium conditione tenendum. Nam cum ipse ita foveret orthodoxos Nicænæ fidei professores, ut tamen Arianis gravis non esset; Valens post susceptum ab Eudoxio Constantinopolitano baptisma, hos ita protegendos fovendosque suscepit, ut illis esset molestißimus. Patuit id maxime anno CCC LXVII, quando Episcopi, [Valenti fratri tradit Orientem,] qui Thyanæ convenerant plurimi beneque ad concordiam Ecclesiarum constituendam animati, Tarsum Ciliciæ delegerunt novæ Synodi habendæ: a quibus per Occidentalium consensum & Liberii Papæ litteras animosioribus etiam redditis, cum suæ Arianæ hæresi male metueret Valens; [qui restitutos sub Iuliano Episcopos expelli jubet:] non tantum conventum illum minacibus edictis impedivit atque dissolvit; sed etiam singulis cujusque gentis Magistratibus dedit mandatum, ut Episcopi temporibus Constantii abdicati, & iterum regnante Juliano ad Sacerdotia restituti, ecclesiis expellerentur.

[360] Quo quidem mandato etiam Magistratus Ægypti impulsi, uti narrat Sozomensus lib. 6 cap. 12, & brevius lib. 4 cap. 12 Socrates, Athanasium ecclesiis illius regionis privare, & urbe Alexandrina ejicere laborarunt: [inter quos non censendum Athanasium contendunt Alexandrini;] nam litteræ Imperatoris non levem complectebantur pœnam; sed omnibus ex æquo Magistratibus, militibusque ac curiis sub eorum potestate constitutis, ingentis pecuniæ mulctam irrogabant, nisi fierent imperata. Itaque multitudo Christianorum in unum coacta, postulabat a Præside, ut non temere nec inconsulto Episcopum Athanasium urbe exturbaret, sed consideraret secum accuratius, quid esset litteris Imperatoris definitum: eas enim contra illos solos valere, qui temporibus Constantii in exilium missi, postea regnante Juliano redierant. At Athanasium dicebant, tametsi temporibus Constantii exularat, ab eodem tamen revocatum fuisse & Episcopatui redditum; Julianum vero, cum alios omnes reduxisset, eum unum egisse in exilium, quem Jovianus rursum domum revocavit. Hac oratione cum Præfecto persuadere nihil possent, restiterunt ejus conatibus Alexandrini, & vim Episcopo fieri non permiserunt.

[361] Qure cum populus undique conflueret, tumultusque ingens ac turba cieretur, [ipse tamen, videns rem ad seditionē spectare,] adeo ut omnes seditionem futuram expectarent, Præfectus de iis quæ facta erant Imperatorem facit certiorem per litteras, Athanasium interim manere in urbe permittens. Multis vero diebus intermissis, cum jam tumultus sedatus videretus, Athanasius clam ex urbe egreditur, & in locum quemdam solitarium se abdit: [abdit se in sepulcro patris ac frustra queritur,] Socrates paternum Monumentum appellat, ubi totos quatuor menses latuerit Sanctus. Nocte vero intempesta Præfectus Ægypti & Militiæ Dux ad ecclesiam contendunt, in qua domicilium habebat Athanasius: quem cum in tabulatis requisissent nec invenissent, consilio quod intenderant frustra suscepto, recesserunt … Ille vero sive divina quadam vi, sive quorumdam præmonitu recesserit, eodem redit: quin etiam quod tam opportune insidias tum præcognosceret, tum vitaret, majoris videtur esse prudentiæ, quam quæ homini attribui queat. Sunt tamen alii qui dicunt eum, cum mente præciperet temerarium populi tumultum, & vereretur ne cladis, si qua inde accideret, ipse auctor & causa videretur; toto hoc tempore (quod quatuor integrorum mensium fuisse ait Socrates, ad quem hic respicere videtur Sozomenus) in Paterno monumento delituisse.

[362] Haud diu post Imperator Valens scripsit litteras, ut rediret Athanasius & Ecclesiam denuo capesseret. [dein ad Ecclesiam redire permittitur,] Suspicor autem eum non sua sponte has litteras scripsisse; sed vel quod opinionem omnium animis insitam, revereretur; essetque verosimile quod Valentinianus, fidei Nicænæ propugnator, ipsum idcirco reprehenderet; vel quod metueret, ne, cum tam multos Athanasius haberet fautores, tumultum ejus causa cierent, & res novas non sine reipublicæ damno molirentur. Arbitror præterea, sectæ Arianæ Antistites, non adeo magno studio ad eum Alexandria pellendum incubuisse, propterea quod cogitarent eum, si urbe ejectus esset, [eamque in pace retinet dissimulantibus cum eo Arianis,] denuo Imperatoribus exhibiturum molestias, indeque habiturum occasionem cum ipsis in colloquium veniendi, atque ipsum forte Valentem in suam abducendi sententiam, Valentinianum certe ad iram contra ipsos excitandi. Nam ejus virtutem, in his quæ regnante Constantio acciderant, satis experti; maxime sibi ab eo metuebant: siquidem eo tempore ita omnes adversariorum profligabat insidias, ut haud inviti eidem Ecclesias Ægypti cesserint, & tamen ipse vix litteris Constantii adduci potuerit ut Alexandriam rediret…

[363] Ceteros Episcopos persecutio, similis fere persecutioni gentilium, exagitavit: nam qui ipsorum respuebant doctrinam, [ceteros autē vexantibus,] illis non modo parabantur exilia, verum etiam Ecclesiæ auferebantur & tradebantur aliis. Ægyptus autem, quamdiu superfuit in vivis Athanasius, istarum calamitatum prorsus expers fuit. Itaque vexatis aliis conturbatisque, præcipuum ipse erat refugium atque solatium: extatque hujus persecutionis occasione Epistola catholica, scripta omnibus ubique fratribus, fidem & salutem capessentibus nec non orthodoxis per Ægyptum, Syriam, Ciliciam, Phœniciam atque Arabiam Episcopis, [ad quos confirmandos epistolam scribit Sanctus.] qua Athanasius ejusque Coëpiscopi sic illos alloqui exordiuntur. Quotquot conspicitis impietatem adversus pietatem consurgere, per manifestas innovationes vocum & simulationes fraudulentas, a tumultibus seditionibusque, a vulneribus & plagis cædibusque, tamquam a tempestate, subducere vos atque salvare debetis; neque commiscendo vos iniquitati tractantium indigne unam ac veram Trinitatem, Filiumque a Patre, Spiritum a Filio alienantium ac dividentium; neq; ingerendo vos ipsorum confusis letiferisq; consiliis: ita namque nos agimus, cupientes nos ipsos & eos qui nobiscum communicant salvos facere… [1 p. 570] Indicamus autem vobis, quod, licet jam longo tempore hæc pestis incubuit, adhuc tamen in plerisque populis permanet Apostolicæ fidei decus, imo & in plerisque Episcopis … quamvis multi eorum, partim istorum qui illustriores civitates obtinent metu, partim gloriolæ captandæ vanitate, occultant quæ sentiunt, quæ vero non sentiunt sentire se simulant. Quibus & ceteris omnibus proponit expendendam Athanasius unius Nicænæ fidei certam ac simplicem veritatem, cujus summa sit Consubstantialis Trinitas, Deusque verus ex Maria factus homo.

[364] Inter eos porro qui maximi hoc tempore fecerunt Athanasium, fuit S. Basilius, [S. Basilius cum Athanasio conjunctissimus,] anno CCCLXX protractus e solitudine, ordinatusque Cæsareësis in Cappadocia Episcopus; ut defecturo intra paucos annos Athanasio, ad continuandos pro fide agones, succederet, sicut eidem ante ac post initum Episcopatum frequenti litterarum commercio fuit conjuctißimus. Hic eum Epistola 51 appellans pientissimum Patrem, Epistola 52 ait, quod opinio de eo jam olim concepta, semper corroboretur progressu temporis, [maximi facit ejus sanam doctrinam,] & augeatur accessionibus eorum quæ successive acciderunt. Epistola autem 337 Ascholio Thessalonicensi ad laudem imputat studium ejus adversus Athanasium, ut argumentum evidentissimum de ejus sano sensu in maximis capitibus fidei. Rursum vero Epistola 51, Cogitamus, inquit, quod te Ecclesiasticarum infirmitatum Dominus noster medicum constituerit. Et sequenti 52, eum landat, quod tantam curam gerat omnium Ecclesiarum, quantam ejus quæ ipsi particulariter a Domino nostro concredita erat, [& studium juvandæ Ecclesiæ,] ita ut nullo non tempore de sacris dissereret, admoneret, scriberet, frequenterque mitteret optime aliis ubique consulturos. Cum vero eidem exposuisset neceßitates Antiochenæ Ecclesiæ, tandem concludit: Tu vero hæc omnia tandem magis ipse quam nos curabis, [atque hujus necessitates ei commendat.] quandoquidem intelligis omnes tibi permittere ac commendare ea quæ Ecclesiasticum statum concernunt. Hujusmodi de Athanasii auctoritate, virtute, experientia judiciis plenæ sunt plures S. Basilii, tum ad ipsum tum ad alios scriptæ epistolæ; ad quas dum illius responsa desunt, non est facile negotiorum, inter utrosque tractatorum, ordinem seriemque describere.

[365] Athanasii porro de Basilio fuit judicium non impar merito. [1 p. 952] Itaque Joanni & Antiocho, dilectis sibi Compresbyteris, scribens; Valde, inquit, [Vicissim Athanasius eum defendit,] admiror audaciam eorum, qui non reformidant oblatrare dilecto nostro & vero Dei famulo Basilio Episcopo; cum ex hujusmodi oblatratione deprehendi atque convinci possint, ne Patrum quidem confessionem amare aut amplecti. Et sequenti epistola, dilecto Filio Palladio Presbytero scripta, Quod de monachis Cæsariensibus, inquit, significasti, hoc ipsum quoque didici ex dilecto nostro Dianio, eos scilicet graviter ferre atque resistere dilecto nostro Episcopo Basilio. [1 p. 952] Tibi certe, quod mihi rem indicasti, gratias ago: illis autem quæ decuit scripsi, ut veluti filii obsequantur Patri, nec iis quæ ille probat contradicant. Nam si suspectus esset in negotio veritatis, [& excusat monachis Neocæsariensibus,] recte pugnarent: sin autem confidunt, ut omnes confidimus, eum esse gloriam Ecclesiæ, dum ita decertat pro veritate, & docet eos qui indigent doctrina, non est fas cum eo pugnas conserere, sed propter pietatem animi potius est amandus. Nam ex iis quæ cognovi ex dilecto nostro Dianio, nihil causæ est cur eum aversentur: ipse enim infirmus efficitur apud infirmos, ut infirmos lucretur. Itaque dilecti Fratres nostri, respicientes ad scopum ejus quo tendit ad veritatem, glorificent Dominum, quod talem Episcopum Cappadociæ dederit, qualem singulæ provinciæ sibi optant.

[366] Fortasse displicebat jam tum monachis illis, quod postea, [eo forte scandalizatis,] cum dimisso Episcopatu ad eremum se retulit Basilius, liberius Neo-Cæsariensium quidam criminabantur, & cujus causa ad ipsos scribens Epistolam 75 eos sic alloquitur, ut Athanasii auctoritate potißimum tueatur suum cum reconciliandis Arianis agendi modum, dum inter cætera ait. Mentem nostram Arianorum blasphemia numquam polluimus: sed si nonnullos aliquando, ex illorum venientes disciplina, ad communionem recepimus, [quod juxta decretum Athanasii susciperet Arianos pœnitentes.] sive quia verbis piis utentes morbum recondebant in pectore, sive quia non contradicebant sententiæ nostræ; id fecimus, non nostro circa tales judicio plane utentes; sed potius obsequentes decretis Patrum circa ipsos pridem evulgatis. Ego enim cum suscepissem epistolas beatissimi Patris nostri Athanasii, Episcopi Alexandrini, quas etiamnum in manibus habeo & requirentibus offero, distincte præcipientis, ut si quisquam ex Arianorum hæresi ad nos transire voluerit confitendo Nicænam fidem, is admittatur citra disquisitionem quamcumque: has, inquam litteras cum suscepissem, & ille mihi sententiæ hujus consortes allegasset Achaiæ & Macedoniæ Episcopos omnes; necessarium duxi tanto viro obsequi, propter fide dignam suffragantium auctoritatem; simulque adipisci cupiens præmium pacificis destinatum, eos qui fidem istam confitebantur adscripsi parti communicantium.

[367] [sicuti repellebat, quos ille ejecerat,] Nec minus in recipiendis, quos probasset Athanasius, quam in rejiciendis, quos hic improbasset, unanimem cum eo sensum ostendit Basilius: specialiter autem in Epistola 47 ad eumdem sic exordiens: Accepi sanctitatis tuæ litteras, quibus adversus Libyæ Præfectum, virum infamem, ingemuisti… Deploramus Libyam, quod tradita sit viro, crudelitati pariter & lasciviæ assuero a pueris… Et illum quidem flagella manent apud justum Judicem, ad eumdem commensurata modum, quo ipse Sanctos prȩsumpsit affligere: innotuit autem & Ecclesiæ nostræ ex litteris pietatis tuæ, atque aversandum & execrabilem illum arbitrabuntur omnes, ita ut nec ignis, nec aquȩ, nec tecti communionem cum illo sint habituri. … neque omittemus, quominus condemnationem istam omnibus ejus familiaribus, & amicis, atque etiam advenis ostendamus.

[368] Apponi denique hic meretur ejusdem Basilii ad Athanasium epistola una integra, [habens eum pro unico afflictæ Ecclesia medico & consolatore.] quæ inter editas est numero 49, his verbis concepta: Quanto Ecclesiarum languores evadunt auctiores, tanto propensius universi ad tuam convertimur integritatem, unam nobis malorum consolationem in tua tutela relictam esse credentes, qui & precum virtute, & scientia rerum gerendarum (qua quid optimum factu sit potes nos docere) in hac horribili tempestate nos conservare crederis ab iis omnibus, qui vel audiendo vel experiendo aliquantulam tui notitiam habent. Quocirca ne cesses orare pro animabus nostris, nosque excitare per litteras; quarum quanta sit utilitas si intelligas, nullam si qua dabitur ad nos scribendi occasionem unquam negliges. Si vero, adjuvantibus precibus tuis, etiam digni haberemur conspectu tuo, & bonorum in te repositorum fructu præsenti, ut ad nostræ vitæ historiam adjiciatur etiam congressus cum tua vere magna & Apostolica mente, æstimabimus nos a divina clementia consolationem accepisse, æqualem nostris omnibus afflictionibus.

CAPUT XXXII.
Athanasii postremæ lucubrationes contra hæreticos: Vita S. Antonii scriptæ: an etiam S. Syncleticæ?

[369] Secundo post Imperii commutationem anno eodemque Christianæ Ære CCCLXVI, [Liberio mortuo cui suaro fidem,] die XXIV Septembris, mortuus est Romæ Liberius Papa, qui priori lapsu egregie reparato, ad extremum usque spiritum inhæsit communioni S. Athanasii, prout probat illius ad hunc epistola, continens fidei profeßionem, hæresi Arianæ e diametro contrariam; in qua Athanasium appellat Liberius desideratissimum sibi, & ita eum in fine alloquitur. [1 p. 243.] Huic igitur confessioni, Frater Athanasi, quæ vera fides in sancta Catholica & Apostolica Ecclesia censetur, si mecum sentis coram judice Deo & Christo, quæso subscribas; quo certiores reddamur, num sicuti nos eadem in vera fide sentias; ut ex hinc securus, sine scrupulo peragam quæcumque mihi dignaberis imperare. Fortasse intellectus Synodi Alexandrinæ decretis, quibus præscindebantur disputationes circa verba inutiles; scrupulus aliquis contra Athanasium subortus fuerat Romanis, [etiam ultimis annis probavit Athanasius,] tres Personas sive Hypostases nominantibus: quem eximi sibi optabat Liberius, simulque requirens ejus sententiam, de quæstionibus circa Incarnationem verbi moveri cœtis addit: Id etiam te scire volo, carissime, quod filii veritatis confiteantur impassibilem Deitatem, & incarnati Dei ac Verbi adventum, scilicet quod perfectum hominem citra peccatum assumpsit genitus ex Patre sancto & Maria Virgine. [1 p. 245.] Huic confeßioni & definitioni reposuit continuo Athanasius accuratißimum rescriptum, quod extat, & ultra quam rogatus fuerat in fine addidit, Sic etiam credimus resurrectionem carnis, hoc est, corpus nostrum secundum sacras Scripturas ex corruptibili mortalique in immortalitatem & incorruptibilitatem a Deo mutandum esse: quia hoc scilicet jam etiam cœperat disputari.

[370] [idem inhærens conciliis sub Damaso Papa habitis Roma & alibi,] Successor Liberii Damasus exeunte septem creatus, recenti contra se schismate, per Vrsicinum Presbyterum suscitato, sic occupata habuit sui Pontificatus initia, ut quæ in Synodo Romæ convocata egit contra Vrsacium & Valentem, videantur ad annum CCCLXVIII aut IX posse referri. Meminit hujus Synodi Athanasius, suam aliorumque nonaginta per Ægyptum & Libyam Episcoporum epistolam contra Arianos, ad venerabiles in Africa Episcopos, ita exordiens. [1 p. 931] Sufficiunt quidem scripta Damasi, Comministri nostri dilecti & Magnæ Romæ Episcopi, & tam multorum cum ipso congregatorum Episcoporum; nihiloque minus sufficiunt scripta aliorum Conciliorum, quæ partim in Gallia partim in Italia habita sunt, ad confirmandam eam quæ in nobis est fidem, quam Christus largitus est, & Apostoli prædicarunt, & Patres qui Nicæam undequaque ex nostro habitabili orbe convenerant, tradidere. Instituta autem comparatione inter Nicænum & Ariminense Concilium, cum multis probasset Athanasius audiendos non esse, qui vel priori adjicere aliquid, vel iis quæ in posteriori per vim dolumque extorta sunt conantur adstruere auctoritatem, ipsamque de Filii divinitate doctrinam dilucide comprobasset; tandem subjungit. Verum ista non docendi animo, [monet Episcopos Afros ne circa fidem Nicænam vacillent.] sed admonendi scribuntur: interim non soli sumus qui ista scribimus, sed omnes in Ægypto & Libya Episcopi nonaginta numero, omnium enim idem est sensus, & alii pro alio quem contigeret adesse subscribunt. [1 p. 940]

[371] Ex his sequi videtur, etsi titulus præferat auctoritatem omnium nonaginta, non omnes tamen præsentes adfuisse, aut etiam cum paucis forte hæc scripsisse Athanasium. Indicatur tamen præceßisse aliqua Synodus Alexandrina, cui vel omnes vel plerique adfuerint cum legerentur scripta Damasi in Ægyptum allata: sic enim progreditur Athanasius. [1 p. 941] Cum hoc animo essemus, & contigisset nos in unum convenire, [rogat Damasum ut ejiciat Auxentiū Mediolanen.] scripsimus dilecto Damaso Episcopo magnæ Romæ, contra Auxentium, invasorem Mediolanensis Ecclesiæ; eumque non solum in communione esse Arianicæ sectæ, sed præterea reum multorum scelerum, quæ designavit cum Georgio socio suæ impietatis; miramurque cur nondum depositus dejectusque sit ab Ecclesia: ac profitemur gratias agere ejus peitati, iisque qui cum ipso fuerunt Episcopis, quod Ursacii & Valentis asseclas, [sicut excommunicarat Vrsacium & Valentem.] eademque cum ipsis sentientes ejicientes, servarint Ecclesiæ Catholicæ concordiam: quam etiam ut servetis rogantes, hortamur ne suscipiatis eos, qui, uti diximus, prætextu fidei obtrudunt multitudinem Synodorum … & solum apud vos auctoritatem habeat fides a Patribus Nicææ professa; cui etiam eorum patres, qui ipsam nunc oppugnant, adfuere, & sicuti diximus, subscripsere.

[372] Valuit porro suggestio S. Athanasii Ægyptiorumque Episcoporum quos diximus contra Auxentium apud Damasum Papam: [quod & factum,] qui anno CCCLXIX aliud Romæ Concilium Episcoporum habuit, in quo ille ut Arianus depositus, Vrsicinus ut schismaticus est condemnatus. Extat de Auxentii depositione Synodalis epistola in tomis Conciliorum, directa Episcopis Illyrici, ad eos in fide Nicæna confirmandos, in qua nonnulli eorum cœperant vacillare. Sed vaferrimus ille, suis se tenebris involvens, ne Arianus, quod erat, ab Imperatorum mansuetißimo agnosceretur, usque ad annum CCC LXXIV Episcopatum tenuit; quando S. Ambrosio successuro vacuam morte sua Ecclesiam fecit. Nihilominus sententia Damasi Conciliique Romani approbata paßim ab orthodoxis fuit; [& ubique publicatum ac receptum fuit.] quod initio Epistolæ, ad Epictetum Episcopum Corinthiorum scriptæ, significat Athanasius ubi ait, quod diversis Conciliis per Galliam & Hispaniam celebratis, omnes qui ad ea convenerunt, concordi suffragio anathema dixerint occultis eatenus Arianis; Auxentio scilicet Mediolanensi, Ursacio & Valenti, ac Gajo ex Pannonia; scripserint autem quoquo versum, eo quod sibi fingerent nomina Synodorum, nullam in Catholica Ecclesia Synodum nominari præter unam Nicænam.

[373] Hæc autem scribo, inquit, occasione Memorialis a tua sanctitate producti, in quod incidi, quodque non fuisse scriptum expediret, [Scribit etiā adversus eos qui humanam divinamque naturam in Christo confundebant,] ut scilicet nec memoria quidem talium rerum ad posteros supersit. [1 p. 582] Quis enim talia audivit unquam? quis docuit didicitve? Ex Sion enim exibit lex, & verbum Domini ex Hierusalem: ista vero unde venerunt? aut quis infernus hoc eructavit, ut corpus ex Maria genitum consubstantiale dicatur Divinitati Verbi? aut quod Verbum carnem, ossa, pilos totumque corpus, transmutans ea a propria sua natura, alienarit? Quis vero audivit in Ecclesia aut omnino apud Christianos, quod Dominus adoptivum, non naturale, corpus gestarit? aut quis ita fuit impius, ut assereret simulque sentiret, quod Deitas, ipsa quæ consubstantialis est Patri, post conversionem suam est circumcisa, factaque de perfecta imperfectior? & quod in cruce confixum est non fuit corpus, sed ipsa essentia sapientiæ creatricis? Quis auribus accipiens, quod Verbum non ex Maria sed ex sua ipsius substantia conformavit sibi corpus passibile, dixerit ita loquentem esse Christianum? Quis istam nefariam excogitavit impietatem, ut cuiquam incideret mente concipere, ne dicam eloqui, quod qui affirmat ex Maria esse corpus, non Trinitatem sed quaternitatem in Deo adstruat; ut propterea qui ita sentiunt, dicant de substantia Trinitatis esse carnem, quam induit ex Maria Salvator?

[374] Unde autem rursum aliqui eructaverunt parem prædictis impietatem, [quos negat posse censeri Christianos,] ut dicant corpus non esse posterius Divinitate Verbi, sed ei per omnia coæternum fuisse, quoniam ex substantia Sapientiæ constitutum est. Quomodo vel dubitare ausi sunt Christiani, utrum Dominus ex Maria procedens, natura quidem & substantia est filius Dei, quoad carnem vero ex semine David & ex carne S. Mariæ? Quinam tandem ita fuerunt prȩsumptuosi, ut affirmarent eum Christum qui secundum carnem passus & crucifixus est, non esse Dominum & Salvatorem, Deum & Filium Patris? Qua ratione cupiunt nominari Christiani, qui dicunt in hominem sanctum, tanquam in unum Prophetarum, venisse Verbum: & non ipsum esse natum assumendo ex Maria carnem, sed alterum esse Christum, alterum Dei Verbum quod ante Mariam & ante secula fuit Filius Patris? Aut qui possent esse Christiani, dicentes alium esse Christum, aliud Verbum Dei?

[375] Hæc tamen erant in tuo Memoriali diversimode quidem dicta, eamdem tamen vim ad impietatem insinuandam habentia: [vel audiri debere,] ob ista disceptabant & decertabant inter se, qui de confessione Patrum in Nicæna Synodo gloriabantur. Equidem non potui non admitari, quod eos toleraverit pietas tua, & ista dicentes non compescueris, veram eis fidem propones; ut vel obaudientes quiescerent, vel contradicentes æstimarentur tamquam hæretici: nam quæ retuli neque dicenda neque audienda sunt a Christianis, utpote alienissima a doctrinis Apostolicis. Propterea etiam eorum asserta uti dicitur, nude scribi jussi in epistola, ut qui vel audieret tantum videat in iis contentam fœditatem atque impietatem: [cum responso indigni sint:] & quamvis merebantur qui talia excogitarunt pluribus coargui de imprudentia, credidi tamen suffecturum si huc usque continuaretur epistola, nec aliquid scribendum amplius. Quæ enim manisfesto apparent perversa, ea nudari pluribus & curiosius tractari non debent, ne contentiosis videantur ambigua: aut hoc solum respondere ad ista oportet, quod non sint ex sensu Catholicæ Ecclesiæ, neque ea Patres docuerunt.

[376] Ne tamen repertores iniquitatum, ex omnimodo silentio occasionem arripiant agendi impudentius, bonum erit ex divinis Scripturis aliqua pauca commemorare, [confutat tamen singula eorum asserta,] ut vel ipsimet pudore victi a sordidis istis cogitatis cessent. Atque his præmißis ingreditur in materium Athanasius, confutans singula, nusquam tamen nominans Apollinarium a nobis laudatum supra cap. 18, istarum impietatum habitum postea assertorem, tunc vero satorem forsitan adhuc occultum, [nulla facta mentione Appollinarii,] saltem necdum suspectum Athanasio & ex veteris amicitiæ memoria carum. Quare mihi videntur præter auctoris mentem fecisse, qui duabus ejus circa hanc eamdem materiam & fere eodē tempore scriptis orationibus de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, & de ejusdem salutari adventu addiderunt in titulo, contra Apollinarium; cum hic nusquam in ipsis orationibus nominetur; [qui nihil de istis scripsisse videtur,] ac ne unus quidem aliquis objectionum isthic dissolvendarum indicatur esse auctor, sed simpliciter agitur contra pruriginem in disputationem vocantium certißimā eatenus veritatem, & quam nec Ariani quidē in disceptationem vocarant de vera Christi humanitate. [1 p. 614, 1 p. 633] Nihil autem omnino, circa hanc materiam Appollinarius scripsisse videtur, sed solum docuisse verbo, quidquid perperam docuit, postquam in sanctas Scripturas innumerabilia scripsit & contra Porphyrium triginta libros, quorum causa laudatur ab Hieronymo, tam in Chronico quam in libro de Scriptoribus.

[377] Quin imo in magna Bibliotheca Patrum extat Leontii Byzantini liber, adversus eos qui proferunt nobis quædam Apollinarii, falso inscripta nominibus Sanctorum Patrum; [imo absolute negavit ea a se doceri.] ubi inter prima ponitur fragmentum ex Epistola ipsius Appollinarii ad Serapionem, eum verosimiliter ad quem varia scripsisse Athanasium supra docuimus, in qua ait: Epistolam Domini Corinthum missam magnopere approbavimus, eorum autem qui dicunt carnem Deo consubstantialem magnam insaniam damnavimus. Fortaßis, ut etiam nunc sæpe hæretici, ab eo quod impensißime nitebatur persuadere, fingebat se quam alienißimum: quomodo etiam discipulus ejus Valentinus Apologiam edidit, ab eodem Leontio citatam sub hoc titulo, adversus eos qui dicunt dicere nos, scilicet Apollinaristas, esse corpus consubstantiale Deo. [S. Cyrilli testimonium de doctrina Athanasii,] Atque hæc & alia plura sunt, quæ de fide aut pro fide, ad orthodoxos vel contra hæreticos, Athanasius scripsit, ultimis & quietioribus vitæ suæ annis, Alexandriæ residens. De quibus allisque omnibus ejus lucubrationibus intelligi debent S. Cyrilli in Epistola I ad Solitarios verba, quod loquaci hæreticorum garrulitati invicta planeque Apostolica sapientia resistens, scriptis suis, veluti fragrantissimo quodam unguento, totum orbem mirifice recreavit; & ob dogmatum absolutam integritatem fideique rectitudinem, magna apud omnes existimatione & auctoritate semper fuit.

[378] Iisdem extremis suæ ætatis annis, Alexandriæ tranquille residens, [a quo etiam habemus scriptam Vitam S. Antonii] scripsit vitam S. Antonii, quam ab Euagrio Latine redditam, notisque illustratam, & suo auctori contra novatorum quorumdam inanes scrupulos vindicatam, dedimus XVII Ianuarii. Obierat ille, vivente adhuc Imperatore Constantio, vulgaris Æræ anno CCCLVI, adeoque privatus Athanasius fuit eo solatio, quod, ipso eodem anno ad eremum se recipere coactus, habuisset ex Patris tam cari & venerandi alloquio. Dubium tamen esse non potest, quin inter monachos quotidie conversans, & quandoque cum ipsius Sancti discipulis, multa adjecerit ad cognitionem, quam eo adhuc vivente hauserat ex frequenti ipsius ac discipulorum ejus conspectu & usu. Quin etiam in hac grandi ætate Thebaides monasteria fuisse a S. Athanasio visitata credere suadet Vita S. Pachomii, qui anno CCCXVI vicennis dumtaxat, nunc cum Tabennense ab eo conditum monasteriū adiit Sanctus, Antistes, plurimorum Pater monachorum erat, & senex appellatur, prout XIV die hujus mensis ex ejus Vita docebimus.

[379] Isti autem, quam dixi, S. Antonii Vitæ præmittit auctor Proœmium, [ad monachos ἐν ξένῃ,] πρὸ τοὺς ἐν ξένῃ μοναχοὺς. Peregrinos Fratres vertit Eugrius: proprium certo monasterio potius, quam commune cuivis exteræ regioni nomen fuisse, suadet phrasis Græca; nec lubet appellationis causas divinando investigare. Hoc certum videtur, ab Ægypto non adeo remotum fuisse locum, quin paucorum dierum itinere attingeretur; nec ita vicinum, ut ex eo frequenter Alexandriam venirent aliqui: sic enim loquitur Athanasius, simul & occasionem scribendi, & rerum scribendarum notitiam, unde accepta & quomodo data, exponens.

[380] Suscepta epistola vestra (qua scilicet interrogastis me de conversatione S. Antonii, [qui id ab eo per litteras petierant.] discere cupientes qualiter exercitationem exorsus sit, & qualis ante eam fuerit, qualemve habuerit finem vitæ, & utrum sint vera quæ de ipso dicuntur) volebam monachos quosdam accersere, qui frequentius cum eo esse consueverant; ut plenius edoctus, vobis copiosius possem scribere. Sed quoniam concludebar angustia temporis ad navigationes idonei (quo indicatur Solstitii æstivi tempus, post quod, intumescente fluvio, & superatis ripis locorum discrimina confundente, cessabat navigatio) & tabellarius festinabat; ideo quæ novi (nam sæpe eum vidi) quæque discere ab eo potui qui tempore haud modico ipsi servivit, lavanti manus aquam infundens, pietati vestræ scribere properavi.

[381] [Vita S. Syncleticæ, Athanasio attributa a Nicephoro,] Nicephorus Callistus hist. Eccles. lib. 8 cap. 40, cum dixisset, quod S. Antonii Vitam ad memoriam posteritatis copiose descripsit rebus omnibus optimus Athanasius, ut liber is monastici instituti velut regula quȩdam esset; addit, Ut, sicut in Vita Syncleticæ mulieres, ita in illa viri, quod sequerentur institutum, tamquam in commentario expressum haberent. Hanc Vitam, quam periisse credebat Baronius, dedimus nos ad V Ianuarii, prout ab interprete Davide Colvillo acceperamus, eo majori piorum virorum gaudio, quod, uti nonnemo ad Bollandum scripsit ex Anglia, acceperint eam, velut ex orci faucibus ereptam, [& a nobis in Ianuario Latine edita] id est ex magno illo sepulcro librorum in Escuriaco, ubi codicum MSS. cadavera asservantur & putrescunt, & ex quo paucissimi liberantur. Vix enim contingit ut aliquid originaliter integreque transcribi patiantur custodes, inhumanißimi simul & Græcarum litterarum imperitißimi, prout magno suo cum dolore experti sunt, Balthasar Corderius noster & Iacobus Sirmondus, [ex Ms. Escuriacensi Græco,] hic Christianißimi Regis interceßione gravißima frustra usus, ut impetraret exemplar paucarum Epistolarum S. Theodori Studitæ, ad supplementum magnæ earumdem collectionis a se prælo paratæ, & ob eum defectum hactenus suppressæ: iste nequidquam simili ex causa profectus in Hispaniam, ipsiusque Regis instructus privilegio, quod tamen irritum reddidit eorum quos dixi custodum morositas: quæ utinam vel nunc saltem mitescat, post irreparabile tot codicum pulcherrimorum damnum, luctuoso incendio anni MDC LXXI factum.

[382] Verum quantumvis raræ felicitatis fuerit Vitam Syncleticæ inde qualitercumque eruisse; [non videtur vere ab eo scripta,] non tamen absque scrupulo tulit Bollandus, quod eam sub nomine S. Athanasii imprimi jußisset, Nicephoro id primum asserenti credens; de cujus fide etiam magis dubitasset, si videre potuisset commentarium nostrum de Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, per eumdem attributa S. Sophronio Patriarcha Hierosolymitano, cum summa rerum ac temporum confusione. Nam & acceperat ipsam S. Syncleticæ Vitam Græcam ex MS. Vaticano, una cum longe meliori versione nostri Petri Lansselii, quam ibi sub nomine Polycarpi cujusdam haberi deinde scripsit Lucas Holstenius, Bibliothecæ toto orbe primariæ dignißimus olim custos.

[383] [cum alibi inveniatur sub nomine Polycarpi] Rursum Parisiis eamdem transcripsimus ipsi, ex vetusto membraneo, ad ecclesiæ alicujus Hierosolymitanæ aut Antiochenæ usum descripto, unde dedimus in Martio Acta Sanctorum Martyrum, tum monachorum in S. Sabæ laura occisorum sub Arabibus die XX, tum Ducum XLII Imperatoris Theophili in Amorii excidio captorum & in Perside occisorum die V: & unde plura alias daturi sumus: ubi in fine ad Marginem ita legitur ἕως ὧδε πεπλήρονται οἱ ἐκ τῆς ἁγίας π. παρα τοῦ μακ. Αρσ. τῶν πηγάδ. λόγοι, [aut Arsenii,] καθὼς καθειρμ. κεῖνται ἅπαντες: quod suppletis abbreviationibus sic lego & reddo, Huc usque complentur sermones, ex ipsa Sancta Virgine per Beatum Arsenium, Pegadum Episcopum vel Hegumenum, sicut omnes conclusi jacent. Præterea, habuit Ecclesia Alexandrina, annis post S. Athanasii mortem centum viginti, Athanasium alium, Petri Mongi, in hæresi socium, in Episcopatu successorem; [fuerintque Athanasii duo Epp. Alexand.] adeo ut ne quidem Athanasii Episcopi Alexandrini nomen, aliquibus forsan exemplaribus Græcis additum, & a Nicephoro lectum, securos nos reddere posset (quamdiu certiora indicia) nulla suppetunt) quod ea Vita sit a Magno Sanctoque Athanasio scripta.

[384] Quæ omnia cum nobis incertum Vitæ istius auctorem faciant; [certe valde diversus est utriusque scriptionis modus.] tum maxime ingens inter hanc & S. Antonii Vitam diversitas cogit dubitare. Nam illa S. Syncleticæ nihil minus est quam Vitæ historia: & (si finem initiumque excipias, ubi educatio & obitus panegyrica deductione exornantur) aliud nihil est quam collectio sermonum de virtutibus ac vitiis, ad religiosas Virgines habitorum; in iis autem quæ historica quadamtenus videri possunt, nulli apparent characteres temporum ac personarum, nullius alterius qui audierit adfueritve exprimitur nomen, nusquam vel de seipso vel de causa scientiæ auctor innuit aliquid; prorsus contra quam factum in Vita Antonii, ubi personæ & loca plurima nominantur, nec paucæ suppetunt temporum investigandorum notæ, ac nonnumquam in prima persona de seipso, ut præsente vel aurito teste, loquitur Sanctus; & pro consueto sibi in aliis scriptis usu, rationem in proliminari epistola reddit scriptionis suæ.

CAPUT XXXIII.
Mors, sepultura, translatio corporis, successor Petrus.

[385] Vitæ inter perpetuos studiorum, disputationum, exiliorumque labores traductæ, [Tali vita dignam sortitus mortē,] talem, qualem utcumque describere conati sumus, cursum cum tenuisset, indefessus orthodoxæ fidei propugnator, & ecclesiasticæ disciplinæ vindex, Athanasius; cumque ita, ut vidimus, institutus, alios quoque sic instituisset, ut Episcopalis administrationis norma essent viventis mores, recte autem docendi regula dogmata prædicantis; quod tandem pietatis præmium acceperit, quærit ejus encomiastes Gregorius Nazianzenus; sibique ipse respondens, In bona, inquit, senectute vitam claudit, patribusque suis Patriarchis & Prophetis, Apostolis & Martyribus, qui pro veritate dimicaverunt, [cum magno Alexandrinorum luctu effertur,] adjungitur: atque (ut epitaphium paucis complectar) excellentiori honore in discessu afficitur, quam quo in civitatis ingressibus ornatus fuerat; sic videlicet e vita migrans, ut multis lacrymas excitaret; majoremque æstimationem nominis sui reconditam in animis omnium relinqueret, quam quæ posset explicari signis sub aspectum cadentibus.

[386] Tanti autem cum virum facerent Alexandrini, quid mirum si cari vultus lineamenta fideliter conservaverint in imaginibus; [& servata in imaginibus memoria vultus,] qualia fere referunt Menæa excusa ad XVIII Ianuarii, sub horum explicatione & sensu verborum: Erat Athanasius mediocri statura corporis, modeste latus & incurvus; grato aspectu, decenti calvitie, adunco naso; barba non admodum promissa, sed diffusa & genas vestiente; ore brevi & quasi inciso; non omnino cano capite, nec pure albo, sed subflavo. Ad hanc descriptionem satis prope accedit ejusdem imago præfixa editioni operum Parisiensi qua usi sumus, & ab Andrea Theveto Chalcographo Regio æri incisa, e quodam pervetusto exemplari, quod extat Alexandriæ; nisi quod barbæ forma videatur plus æquo promissa; sic ut quoad hanc, similior fortasse sit imago expressa ad diem prædictam in Menæis, dißimilior alias quoad cetera; tum quia emacido nimis vultu fronteque rugosa & bene capillata exprimitur, tum quia vertice ad modum Græcorum nudo, quem ex usu Ægyptiorum Episcoporum, etiam num a Ruthenis observato, oportuisset opertum pingere, sicut factum in tabula Alexandrina.

[387] Porro sicut S. Antonius moriens mandavit discipulis, ne corpus suum sinerent perferri in Ægyptum, [corpus humatur extra urbem,] ubi forte in domo aliqua reponendum esset; sed sepelirent & terra contegerent, quemadmodum in Vita ejus scripsit Athanasius: ita hunc ipsum scimus, teste S. Ioanne Damasceno oratione 1 de imaginibus, Sanctorum reliquias non in urnis collocandas, sed humi condendas eo consilio censuisse, ut absurdum Ægyptiorum morem abrogaret, qui mortuos suos non sub terra condebant, sed in lectulis & scimpodiis collocabant. Itaque non dubitamus quin hæc Sancti Præsulis constitutio tum quidem fuerit etiam in ipso observata, neque tantum terræ infossum sit corpus (intra arcam tamen seu sarcophagum lapideū, & cum honorifico desuper titulo) sed etiā extra urbem in cœmeterio: utrum vero ipsum intra urbem relatā sit post Lucii Ariani depositionem, aut etiam post mortem Valentis, sub Imperio magni Theodosii, quando ad Episcopales aliasque urbanas Ecclesias deferri facile potuerunt Sanctorum Præsulum & populari veneratione digniorum ossa; vehementer ambigimus.

[388] Magnam enim suspicionem translati Constantinopolim corporis, [quod postea translatum Constantinopolim,] & quidem tempore S. Germani Patriarchæ Constantionopolitani: hic enim Officium ecclesiasticum in honorem Sancti recitandum vel composuit totum, vel partibus aliquot insignibus auxit: vel etiam multo citius translati, inquam, corporis suspicionem ingerunt excusa Græcorum Menæa ad diem II Maji: quando synopsis vitæ multo prolixior solito proponitur, & ex Ephemeride Metrica Constantinopolitanæ urbis legitur hic Versus:

Δευτερίῃ νέκυς Ἀθανασίου εἰσεκομίσθη.

Corpus Athanasii est illatum luce secunda.

Ephemeris hæc Constantinopolitanos, ut alibi dictum, fastos fere continet; & quod ipsa de corporis illatione intra urbem regiam cogitandum præbet, magis adhuc confirmat distichon, secuturo elogio ex more præludens:

Ἀθανάσιε ποῦ κομίζῃ μοι πάλιν;
Καὶ νεκρὸν ἐξόρισμον ἐκπέμπουσί σε.

Quo veheris iterum, quo veheris, Athanasi?
Etiam in exilium mortuum te relegant.

[389] [ubi communi festo cum S. Cyrillo colebatur 18 Ianuarii.] Accedit quod ad diem XVIII Ianuarii (quem esse Ordinationis diem ex temporum ratione & morte decessoris Alexandri arbitramur) ubi geminato Hymnorum sacrorum ordine ipsius & S. Cyrilli, Episcopi similiter Alexandrini, commune festum in MSS. & excusis omnibus proponitur, ad finem communis utrique elogii addantur hæc verba, Festum eorum agitur in sancta majori ecclesia, Sophiæ dicta: non alia, ut licet opinari causa, quam quia Reliquiis S. Athanasii in illam ecclesiam die ipsius natali jam olim illatis, postea conjunctæ fuerint Reliquiæ S. Cyrilli, similiter ex Ægypto advectæ: siquidem verosimilis alia non apparet causa ejus commemorandi, & quidem tam solenniter, eo die, quo nullis Ægyptiorum fastis S. Cyrillus reperitur inscriptus. Ordinatus enim circa XVIII Octobris, uti constat ex Socrate lib. 7 cap. 7, mortuus putatur mense Iunio, quando Græca omnia monumenta Natalem ejus proponunt. Ceterum, quod hactenus suspicionem dixi; ex certa scientia infra probabitur, intelligeturque, [& seorsim in propria ecclesia,] ut ut olim in majori ecclesia festum suum habuerit S. Athanasius, ejus deinde cultum magis auctum esse, ædificata sub ejus nomine ecclesia propria in Xerolopho, translatoque in eam Sancti corpore, verosimiliter post tempora iconomachorum.

[390] Gregorius XIII Pont. Max. ut in notis ad Romanum Martyrologium scribit Baronius, cupientissimus Orientalis Ecclesiæ unionis & pacis, [Sub ejus nomine conditum Romæ Græcorum Seminarium.] Romæ templum egregium, S. Athanasii nomine, construxit; Collegiumque Græcorum instituit, ubi complures adolescentes bonis moribus & orthodoxæ fidei doctrina erudiuntur: ex quo Seminario uberes aliquando pietatis fructus, ad Orientalem Ecclesiam venturos, Dei benignitate & S. Athanasii patrocinio, sperare licet. Hæc Baronius, apte satis præmonens, quod, cum olim urbs Romana, Petri Apostoli Sedes, Athanasio, magnis oppugnationum procellis agitato, tutissimus portus fuerit & tamquam azylum ac perfugium calamitatum omnium sanctissimi viri; non sine divino consilio factum videatur, ut fortissimus fidei defensor, religionis in Oriente propagandæ & ecclesiasticȩ unionis conciliandæ causa, iterum quodammodo, post annos mille ducentos & amplius, ad Urbem redierit, præclaro ei constituto domicilio supradicto, quod haud diu post Societati nostræ commissum, in hodiernum usque diem speratos a se fructus haud segniter profert.

[391] De Sancti ætate, quam moriens habuit, nihil potest definite statui. Existimo octogenario longe propriorem quam septuagenario fuisse. Sciscitatus autem de successore, Petrum, tribulationum suarum participem & socium delegit. [Petrus ab Athanasio successor designatus,] Ita Ruffinus lib. 12 cap. 3, cui consentiunt Socrates lib. 4 cap. 16, & Sozomenus lib. 6 cap. 18; præ ceteris autem Theodoretus lib. 4 cap. 18. Cum gloriosus Athanasius, post tot certamina totidemque coronas, laborum suorum finem accepisset, transiissetque ad vitam ærumnarum expertem; Petrus, vir longe optimus, Præsulatum suscepit; primum quidem suffragio beati illius capitis designatus, deinde vero consensu omnium tam in sacro quam politico ordine præcellentium. Populus autem universus eum collaudans, testabatur lætitiam suam. [& magna omnium approbatione ordinatus,] Nam laborum ab Athanasio susceptorum socius ac particeps, cum eo, tam Alexandriæ agente, quam foris peregrinante, semper versatus, multa cum eodem pericula sustinuerat. Concurrerunt igitur vicini Episcopi; & qui asceticas incolebant palȩstras, ipsis dimissis, dignati sunt accedere ad Petrum in sedem Athanasii collocandum.

[392] Postquam vero Archiepiscopalē insedit thronum, statim Provinciæ Præfectus Palladius, [substituto in ejus locum Lucio Ariano,] professione Gentilis & simulacris colendis eatenus deditus, collecta Gentilium & Judæorum multitudine, ecclesiæ parietes circumdedit, deditque Petro mandatum ut exiret, alioqui comminans se deturbaturum vel invitum; idque ut simulabat, in gratiam Imperatoris. Rem in ecclesia Theonæ gestam pathetice describit ipse Petrus, in epistola postmodum exarata, cujus partem Theodoretus prædictus suæ historiæ inseruit. Ariani vero, ut scribit Socrates, absque mora Imperatori, tunc Antiochiæ agenti curaverunt significandam Athanasii mortem. Paucisque diebus interjectis, Euzoius, Antiochenæ Sedis simul & hæreseos Arianæ Præses, temporis occasione captata, decrevit ire Alexandriam, uti administrationem ecclesiarum ibidem Lucio pariter Ariano traderet. Quod cum etiam Imperator probasset, additus est eis Comes Largitionum, Magnus nomine; & mandatum Palladio Præfecto missum est, ut cum copiis militaribus serviret Euzoii proposito. Qui & Petrum comprehensum in custodiam tradidit, & Clericis diversimode amandatis, Lucium in Sede Episcopali collocavit… & sic Ariani, numero licet pauci, Alexandrinis ecclesiis potiti sunt. At captivitatis non meminit Petrus in epistola, ad diem XIII Maju danda.

[393] Hæc cum Romæ intellecta fuissent, continuo Damasus litteras, [elapsus Romam abit, & Apollinarium damnat.] tum consolatorias tum communicatorias misit ad Petrum: qui elapsus e carcere ac navi vectus, Romam appulit. Vbi cum ipse ac Pontifex certiores facti essent de Apollinarii hæresi, primi omnium, convocato Romæ Concilio, eam alienam esse ab Ecclesia Catholica pronuntiarunt, uti ait Sozomenus lib. 6 cap. 25, quo per errorem citato Labbæus noster in Synopsi Chronologica hanc Apollinarii damnationem ipsi adscribit Athanasio, ad annum usque CCCLXXIII aut ultra, eum vixisse persuasus. Quæ interim contra Orthodoxos quamque crudelis suscitata Alexandriæ sit persecutio & in omnem circumlata Ægyptum, docebit prædicta Petri Epistola apud Theodoretum. Ruffinus paucis rem absolvens, elapso fuga Petro, Lucius, tamquam materia sibi crudelitatis ablata, [interim sævit Lucius in urbe] sævior erga ceteros efficiebatur; & ita ibat in sanguinem, ut nec speciem quidem aliquam religionis servare videretur. Ejus primo ingressu tam turpia in Virgines & Continentes Ecclesiæ gesta sunt, quæ nec in persecutionibus Gentilium memorantur. Inde post fugam civium & exilia, post cædes & tormenta flammasque quibus innumeros confecerat, ad monasteria furoris sui arma convertit; vastat eremum, bellum quiescentibus indicit; tria millia & eo amplius viros, per totam eremum secreta & solitaria habitatione dispersos, oppugnate pariter aggreditur; [& in eremo,] mittit armatam equitum ac peditum manum; Tribunos, Præpositos & bellorum Duces, tamquam adversum barbaros pugnaturus, eligit: qui cum venissent, novam belli speciem vident; hostes suos gladiis objectare cervices, & nihil aliud dicere, nisi, Amice, ad quid venisti?

[394] Duravit ea persecutio, usque dum Valente a Gotthis occiso, Imperatores Valentinianus & Gratianus, Damasi Papæ Romani consiliis, Episcopos exilio damnatos, [Valente mortuo redit Petrus,] data lege revocarunt ad Sedes sibi proprias, Arianis ab eis omnino depulsis. Tunc autem Alexandriam reversus Petrus, proprium thronum Lucio ejecto recepit. Ita Theophanes ad annum primum Theodosii, in Valentis locum subrogati, qui fuit annus Christi CCCLXXIX; ut ii errent qui, vel Lucio solum quinque annos tribuunt, vel Petrum ipso statim initio sui Episcopatus ejectum volunt.

[395] Cum autem per Catholici Imperatoris evectionem spes esset Regiam quoque civitatem Constantinopolim (ubi paucos, quos invenerat, [ejus & Athanasii communis laus apud Nazianzenum.] Orthodoxos solicite adunabat S. Gregorius Nazianzenus) veræ fidei cultui restituendam; persuasum fuit Petro ut illuc suos Legatos mitteret, specie quidem ad res Ecclesiæ ibidem nunc respirantis fulciendas: revera autem, ut, excluso Gregorio, eidem præficerent quemdam Ægyptium, Maximum nomine, illuc se intrudere molientem. Fuit hæc macula in Petri gloria sane non levis, uti ad diem IX Maji videbimus in Vita Nazianzeni: qui nihil mali suspicatus, sicuti ipsum Maximum exceperat amantißime, insigni Oratione recitata; sic etiam in horum Legatorum adventu aliam habuit Orationem quæ inter ceteras est XXIV, cujus exordio cum laudasset Ægyptios, ut divini verbi dispensatores optimos, qui vere ac sincere medeantur fami populorum spirituali, ad Athanasii ac Petri laudes, sub nomine Iosephi narrandas, dilabens: Talis, inquit, erat Joseph dispensator vester, ac proinde & noster, qui & pro sua sapientia famem prospicere norat, & consilio ac prudentia curare… Et quidem utrumvis Joseph intelligere volueris; sive illum immortalitatis amatorem & effectorem & nomem ferentem [Athanasium]; sive illius & in throno & in doctrina & in canicie successorem, novum, inquam, nostrum Petrum, non minus virtute quam nomine; a quibus id quod medium fuit (scilicet hæresis Ariana) excisum & contritum est, tametsi paululum adhuc & languide velut serpentis intercisi cauda, palpitet. Horum alter in bona senectute, post multas dimicationes & palestras vita defunctus, nunc res nostras, ut persuasum habeo, cælitus inspicit, [& cultus apud Ægyptios.] ac in virtutis causa laborantibus manum porrigit, eoque magis quod corporeis vinculis liberatus est: alter ad easdem cælestes mansiones post eadem certamina properat; & Superis quidem jam propinquus est, ceterum hactenus adhuc in carne versatur, ut Catholicæ doctrinæ postremam opem ferat atque cum ampliori viatico iter sursum capessat.

[396] Plura deinde in magnorum veritatis doctorum, propugnatorum, atque victorum communem laudem addit Gregorius, veluti citam Petri migrationem præsagiens: quæ eodem anno aut sequenti contigit, reduci enim unum solum annum tribuunt chronographi. Ei autem sacros cum aliis Sanctis Episcopis honores detulisse videntur Alexandrini: nam in infra citandis Coptorum apud Seldenum Kalendariis, festum seu memoria Petri Patriarchæ notatum invenitur pluribus diebus; puta XIV Februarii, XIX Iunii, & XXIX Octobris; præterquam quod in Novembri (quando Petrus Patriarcha & Martyr ab omnibus colitur) idem nomen inveniatur, tum ibi tum alibi, ad XXIV, XXV & XXVI dicti mensis. Verum, quam facile est suspicari, aliquem ex priorum mensium diebus convenire Petro Athanasii successori; tam est difficile discernere, quis e tribus. Memini quidem alicubi legisse de eo, qui XXIX Octobris nominatur, Monophysitam, id est, unius in Christo naturæ assertorem fuisse, [incertum quo die.] quod eum a Petro II distingueret, faceretque credi hujus nominis Tertium, tempore Mauritii Imperatoris; sed utrumque ambiguum reddit historia Patriarchalis, XXV Abibi, id est, XIX Iunii mortuum Petrum III asserens. Ipsa vero illa Historia circa antiquos exiguam fidem obtinet; quare neque magnifaciendum est quod Petri II obitus ab eadem in XXVI Abibi, id est II Iulii conferatur.

[397] Interim hæc omnia libuit hic in unum congerere locum, ne tanti viri virtus, nulli certo annotata diei omnino præterita videatur. [incertum quo die.] Dicit quidem Hieronymus in Chronico, quod post Valentis interitum tam facilis in recipiendis hæreticis fuit, ut nonnullis suspicionem intulerit acceptæ pecuniæ: sed hoc Luciferianorum Antiochensium calumniæ adscribatur, nee dedecori vertatur, Petro id fecisse, quod magnus Athanasius faciendum etiam ipsi Lucifero suaserat, [Petro succedit Timotheus,] ut supra vidimus; contentus si abjurata hæresi Nicænam fidem profiteretur, qui ab Ecclesia vellet recipi. Petro autem mortuo, inquit Theophanes, Timotheus ejus frater Alexandrinæ Ecclesiæ & Orthodoxorum Episcopus in ejus locum consecratur: prius tamen quam id fieret, fuit Constantinopoli a S. Gregorio Nazianzeno recitatum encomium S. Athanasii, [sub quo a Nazianzeno habita oratio de S. Athanasio.] quod inter illius orationes extat numero XXI, ubi præfatur solum dicturum se pauca ex multis quæque veluti notiora & insigniora ultro memoriæ occurrerent; idque ut & amori suo faceret satis & officium persolveret concioni Orthodoxorum, ad diem ipsius Sancti festivum in parva Anastasia exiguo numero congregatorum. Sed de die cultus æque ac anno mortis restant adhuc dicenda quædam, pro quibus sequens caput sit.

CAPUT XXXIV.
Annus & dies, mortis atque cultus: Vitæ scriptores posteriores.

[398] Qvod ad annum pertinet, quo e vivis abiit sanctus Doctor, [Annus 371 notatus per Consules displicet Baronio,] eum Socrates, proximus ævo scriptor, lib. 4 cap. 16 notatum reliquit, Gratiano II & Probo Consulibus, cum annis quadraginta sex inter multa pericula Episcopatum administrasset. Eumdem Consulatum, qui annum CCCLXXI notat, eumdemque annorum Episcopatui impensorum numerum notant auctor vitæ Anonymus & Metaphrastes Socratem secuti. Baronius ad an 69 num. 36 ita loquitur: Tempora annumerata per Consules, libentioribus sunt accipienda auribus, cum ceteris illa frequentior, liberalior & verior noscatur esse chronographia, quæ a fastis deducta est Consularibus. Certe quidem cum vetera monumenta in antiquis scriptoribus interdum invenimus Consulibus esse signata, magno afficimur gaudio, perinde ac si in tenebris oberranti fax aliqua exoptata præfulgeat. Hæc ille, sed postea sui oblitus voti, prælatam sibi a Socrate facem ipse extinguit, acturus de S. Athanasii morte; eamq; in notis ad Martyrologium Modesto & Arintheo Coss. annum CCCLXXII notantibus & apud neminem antiquorum inventis, primus signat. Quo autem argumento mendacii arguitur Socrates? Quia, inquit, ad an. 372 num. 63 ex sententia Cyrilli, quem hæc omnia exploratissima habuisse oportuit, utpote ejusdem Sedis Episcopum, [qui mavult 372 notare:] quadraginta sex annos (quos etiam habet Socrates) eosque integros Athanasius sedisse traditur; … constat autem anno sequenti a Concilio Nicæno nempe Domini CCCXXVI fuisse creatum Episcopum Alexandrinum.

[399] Cyrilli verba in Epistola I ad Solitarios hæc sunt, τῆς ἀοιδίμου μνήμης πατὴρ ἡμῶν Ἀθανάσιος, τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας κατακοσμήσας τὸν θρόνον ἐφ᾽ ὅλοις ἔτεσιν τεσσαράκοντα καὶ ἓξ τὸν ἀριθμὸν. [sed locus Cyrilli quo nititur,] Sed non ita clara hæc verba sunt, ut secundum Græcæ locutionis proprietatem annos integre completos designent, & non salvari poßint eo sensu, quo Ruffinus, Cyrillo senior, dixit Athanasium quievisse in pace quadragesimo & sexto anno Sacerdotii sui: & τὸν ὅλοις, integris, licet videatur afficere vocem annis, immediate sequentem; ex mente tamen loquentis trahi potest ad solam integritatem numeri, ut si dicat, annis omnino sexaginta sex, quomodo loquimur etiam cum ultimus non plene decursus habetur. Habentur autem, [non exigit annos 46 integre completos.] a die XVIII Ianuarii anni CCCXXVI, usque ad anni CCC LXXI diem II Maji, anni XLV, menses III & dies XVI. Græcis porro Ægyptiisque, a Septembri mense annum inchoantibus, adeoque in primo Athanasii ad communem æram aptato menses fere octo, in postremo menses rursus octo invenientibus, tanto fuit facilius utrimque incompletos annos numerare pro integris, quanto minus ad plenitudinem deesse videbatur.

[400] Theophanes in Chronographia, ultimum S. Athanasii annum cum anno Alexandrinæ Æræ CCCLXV componens; [qui annum 373 scribunt] eumdem cum anno communis Æræ CCCLXXIII conjungit; quem annum etiam S. Hieronymus in Chronico adscribit initio Petri, post Athanasium ordinati; & eumdem Labbæus noster præfert, atque indubitabilem esse credit, propter auctoritatem S. Proterii, qui & ipse Episcopus Alexandrinus fuit, paucis post S. Cyrilli mortem annis in locum Dioscori, propter hæresim depositi, subrogatus. Hic autem an. CCCCLIV ad S. Leonem Papam, scripsit Epistolam de Paschate, quam ex MS. acceptam Bucherius noster inseruit suo ad Victorii Canonem Commentario, ubi pag. 84 sic legitur: In octogesimo anno ab Imperio Diocletiani, [nituntur testimoniis Proterii,] superstite beatæ memoriæ Patre nostro & Episcopo Anastasio (imo Athanasio) cum XIV luna Paschalis XXVIII die mensis Phaminoth, id est, nono Kalendarum Aprilium die provenisset, die Dominico; in subsequentem translatum est Dominicum, ita ut quinta die mensis Pharmoti, hoc est pridie Kalendarum Aprilium, celebraretur Pascha Dominicum. [sed contra sententiam omnium de annis 46 Episcopatus.] Omnes isti characteres annum procul dubio notant CCCLXXIII: quo si adhuc usque ad Majum aut ultra vixisset Athanasius, jam non solum XLVI annis, sed XLVII & amplius in Episcopatu explesse dicendus foret: quod omnium omnino auctorum, ipsiusque Theophanis consensui repugnaret; maxime autem Cyrillo, qui non debuisset numerum imminuere eo loco, ubi ex ipsa annorum multitudine, quibus Ecclesiæ præfuit, Athanasii auctoritatem exaggerat in materia fidei, circa sacram Virginem, ut vere Deiparam tenendæ.

[401] Quod autem ad Proterii auctoritatem attinet; ea major foret si vel ipsum Græcum textum haberemus incorruptum, vel saltem Latinam versionem ex autographo incorrupto acceptam: [Proterii vero epistola, pluribus locis corrupta,] nunc vero ea reperta est in manuscripto aliis pluribus locis vitioso, uti in margine notat Bucherius; non tantum ipsum Sancti nomen, sed & numeros annorum, jubens succeßive corrigi, & pag. 85 pro CCLV legi CLXXI, pag. 86 pro CCLXXV scribi CXCVIII, & pro die XXVIII mensis diem XXX. Sane id passus videtur Proterius per librariorum socordiam, aut interpretum ignorantiam, quod ne sibimet ipsi aut suis notariis eveniret, ait in fine, transferre hanc epistolam in Latinæ vocis eloquium non satis certum esse putavimus; ne forte Græcissantes apud vos, nec * etiam valentes hæc diligenter exprimere, * læderent veritatem propter informem sermonem atque incongruum; & qui forte non ita possit * attendenter scienterque transferri atque causa poscebat.

[402] Quid igitur, si eo loco, ubi Græce legebatur ἀποβιόντος, defuncto; scripserit vel legerit aliquis, ἐπιβιόντος superstite? Quid si exciderint verba aliqua, [etiam in illo aliquid passa videtur.] scripseritque Proterius, non quid factum sit eo anno, superstite Athanasio, sed quid pro eo anno aliquamdiu ante sit ordinatum ab eodem vivente? Nec enim incredibile est quod tabellæ Paschales, uti nunc ad multos annos consequenter notatæ inveniuntur in antiquißimis MSS. Latinis, sic etiam in Ecclesia Alexandrina pro pluribus annis haberentur digestæ. Has igitur statim post Nicænum Concilium, a quo quæstio de Pascha discussa fuerat, renovandas curaverit Athanasius; & rursum iterum ante mortem, dum pacatior Ecclesiæ Alexandrinæ status otium ejusmodi curis idoneum suggerebat. Hieronymi Chronicon scriptum ab eo admodum juvene, ut alibi sæpe in digerendis per annos rebus, ita hic etiam si erraverit, sicuti postea erravit Theophanes, ex eo quod totos XLVI annos poneret inter annos ordinationis & mortis, non valde nobis curandum est, nec ullatenus tolerandum ut propterea Consules commutentur.

[403] De die minus videtur ambigendum, quin omnino fuerit II Maji: in hoc enim omnes omnino conveniunt fasti Ægyptii, [Dies natalis 2 Maji notatur in omnibus fastis Ægyptiis,] Græci, Latinique. Ægyptii quidem; nam in eo Martyrologio quod Romæ apud Maronitas servatur, nobisque Latinum fecit Gratia Simonius, ad II Maji notatur Memoria S. Athanasii Magni, cum hac seu oratione seu antiphona, Fuisti columna veræ doctrinæ & Ecclesiæ, divina confessione, o Pontifex Athanasi, quia prædicasti Filium Patri esse consubstantialem, & confudisti Arium, O Sancte Pater, precare Christum Deum ut concedat nobis magnam misericordiam. In duplici simili Heortologio Coptico, Arabice (uti & Romanum illud) scripto, similiter invenitur ad VII Baschnes, id est, ad II Maji. Ac primum quidem in eo quod apud Abulaibsan Achmed Calcasendium, scriptorem Mahumetanum perinsignem, reperisse se MS. dicit Seldenus, lib. 3. cap. 15 de Synedriis Hebreorum, Festum Asasii, perperam indubie scriptum, pro Athanasii. Iterum vero apud eumdem Seldenum ex simili manuscripto ad calcem Euangeliorum, anno MCCLXVIII exaratorum descripto, Sancti Athanasii: & additur Apostoli, pro quo in Historia Patriarchali melius ponitur cognomentum Apostolici, quod sane labores ejus pro fide meruerunt. Notandum est autem quod in nullo istorum Arabicorum scriptorum alibi uspiam habeatur nomen S. Athanasii nisi hoc II Maji. Extat tamen in prædicto Collegio Maronitico Chaldaicum Kalendarium, a Simone Moysis Maronita Italice transcriptum, ubi ad XVIII Ianuarii memoria S. Athanasii iteratur: quemadmodum & in omnibus MSS. Græcis; nisi quod hæc conjungant eidem memoriam S. Cyrilli, ut diximus.

[404] Denique in Historia Patriarcharum Cophtitarum, usque ad an. MCCLVIII deducta, [qui non recte cum die Iovis componitur, pro eo quo Sanctus obiit anno.] quam Abrahamus Echellensis Latinam fecit & vulgavit, dicitur quod obiit Sanctus Patriarcha, septima Bescinas, die Iovis. Diem mensis, ex communibus, uti vidimus, Kalendariis auctor accepit; feriam ex suo calculo, nimium quam sæpe exorbitante addidit: nam cum volens integros XLVI annos Episcopatus numerara, notasset annū Æræ Alexandrinæ CCCLXIV, qui nobis esset CCCLXVII Bissextilis, notatus litteris Dominicalibus A G, secundus Maji fuisset dies Mercurii; dies autē Iovis non fuit nisi anno CCCLXXIII. Ipso autem quo obiisse Sanctum diximus anno dies II Maji concurrebat cum Feria II hebdomade. Sed fortasse non ita constans Ægyptii Kalendarii ratio est, ut hujus menses eodem semper modo concurrant cum Latinis mensibus, quod aliis examinandum relinquo; unum moneo, ne quem decipiat Athanasii Episcopi Alexandrini nomen, alicubi fortaßis inveniendum XVI aut XVII Septembris, qui respondent XX & XXI Ægyptii Thoth, hic enim juxta prædictam Historiam est alius plus quam centum annis posterior, sicut supra diximus, & tamquam hȩreticus notatur in S. Nicephori Chronologia.

[405] [Græci etiam 18 Ianuarii festivum S. Athanasio habent.] Græci, uti jam sæpe indicavimus, in gemino cultus die conveniunt: & quidem pro XVIII Ianuarii allegat Baronius in Notis ad Martyrologium Emmanuelis Imperatoris Constitutionem; quando etiam in Menæis inveniuntur Odæ, ab iis quæ II Maji præscribuntur diversæ, sub acrosticho tali:

Ἀθανάσιος εὖχος ὀρθοδοξίας ἔφυ.

Decus Athansius orthodoxiæ fuit.

Sintne eæ Odæ S. Germani Patriarchæ Constantinopolitani opus, cujus alia sunt Sticharia, etiam II Maji recurrentia, non est facile definire: quæ ipso II Maji præscribuntur nulli acrosticho illigantur, atque adeo vetustiores videntur iis quæ in Ianuario recitantur; ut verosimile sit prius festum in Constantinopolitana Ecclesia serius fuisse receptum, quando scilicet communior cœpit esse acrostichorum usus ad Odas ejusmodi componendas.

[406] Inter Latinos, qui S. Athanasii nomen sacris fastis ad II Maji inscripsere, primum locum sibi vendicat Beda; non supposititius ille, quem solum novit viditque Baronius; sed genuinus, qualem ante tomum 2 Martii dedimus, cum his verbis IV Nonas Maji, sancti Patris nostri Athanasii Alexandrini Episcopi: quod Rabanus transcripsit. [Latini solum norunt 2 Maji.] Florus addidit orthodoxi, qui pro Christi fide multa perpessus est. Plura, & fere ex Ruffino sumpta, subjungunt Ado & Notkerus. Medius inter horum prolixitatem & brevitatem Bedæ incedit Vsuardus, cujus phrasim in hodierno Romano Martyrologio modice auctam expolitamque habemus, postquam Pius V annue de eo agendum Officium sub ritu Duplicis ordinavit: quod antea sub ritu simplicis agendum quis primus decreverit haud ita liquet. Gavantus in Rubricas Breviarii sect. 7 cap. 7 sic invenisse ait in Breviario anni MDL: sed multo ante Cardinalis Quignonius, in suo per Paulum III approba:o Breviario, Officium de Athanasio recitandum proposuit, & nomen inscriptum Kalendariis reperitur. Breviarium quoque Capuanum anni MCCCCXCIX Officium simplex cum tribus propriis lectionibus habet, ut in hoc Sancto colendo Romana Ecclesia omnino videatur ab aliis in Italia Ecclesiis exemplum accepisse quod imitaretur.

[407] [Tres Vitæ Græcæ auctorum posteriorum] Vitæ scriptores, tam Græci quam Latini, fuere multi: sed, si Gregorium Nazianzenum excipias & ætate proximos Ecclesiasticæ historiæ scriptores, sæpe in hoc commentario citatos, nemo aliquid edidit quod huic operi inseri mereatur. Inter opera extat duplex Græca, altera auctoris Anonymi, quam nova Latinitate donaveramus, prius quam ejus vitia haberemus comperta; altera solo fere stylo politiori differens a priori, editaq; sub nomine Metaphrastis: tertiam in Bibliotheca describit Photius, aliquanto contractiorem prioribus: & omnes iisdē laborant defectibus, quos etiam me tacente curiosus lector facile per se cognoscet, postquam hunc commentarium legerit.

[408] Præcipua sunt, quod ad Alexandrum & Athanasium datas dicant Constantini Magni litteras pro Ario, [multis laborant erroribus.] quæ fuerunt Alexando & Ario communiter scriptæ, absq; ulla Athanasii mentione. Secundo quod Arsenium, de cujus cæde accusatus fuit Athanasius, & quem hic pluries Episcopum nominat; Vitæ istæ faciant Lectorem Alexandrinum, metu commeritarum ob pudendum aliquod facinus pœnarum ab Athanasio profugum. Tertio quod pro conciliabulo Antiocheno, contra Athanasium ex mandato Constantii coacto, inducant secundum quoddam conciliabulum Tyrium; de quo ea narrant omnia quæ sub Constantio Tyri acta sunt. Quarto quod narrent Athanasium istic damnatum, sex annis latuisse in fovea, priusquam in Europam transiret ad Iulium & Constantem; cum tamen Romam adierit Sanctus interim dum contra se conspirarent adversarii; atque illuc redierit eodem anno, opem imploraturus adversus Gregorium suæ Sedis invasorem & iniqua Arianorum judicia: & deinceps mansit in Occidente. Quinto quod post Conciliabulum Mediolanense iterum ad sexennium concludant Athanasium cum virgine sacra, quando eum constat in eremo apud monachos delituisse.

[409] [Legendæ Latinæ fere sunt ex Ruffino,] Latina Legendaria antiqua in pergameno, referentia S. Athanasii Vitam, habemus quædam, plura vidimus; quin & transcribi fecimus aliqua, primum ex MS. Vltrajectino S. Salvatoris, deinde ex Codice 145 Caßinensis Bibliothecæ Longobardicis litteris exarato. Sunt autem omnia fere ex Ruffino collecta ac sæpe iisdem plane verbis. Sed hanc Legendam, [ampliorem scripsit Ioannes Aretinus,] pro rerum ab Athanasio & circa Arianam hæresim gestarum amplitudine, nimis arctam jejunamque censens Ioannes Aretinus Rom. Eccl. Subdiaconus, vir eruditus, sub Eugenio Papa IV, circa annum MCCCCXL, ex auctorum Græcorum fontibus, Eusebio præsertim, Socrate, Theodoreto atque Sozomeno, nec non ex Vita sub nomine Metaphrastis inventa, prolixam satis contexuit historiam, dictoque Pontifici dedicavit, [circa an. 1440] ut innumeras persecutiones eatenus injuste perpesso, inter quas suæ illi æque ac S. Athanasio non defuerint consolationes. Nam sicut hic multa interim pro Dei Ecclesia se perfecisse gavisus, tandē suæ propriæ Alexandrinæ pacem redditam vidit: sic & illi gratulatur Ioannes inveteratum Græcorum atq; Armenorum schisma perduxisse ad unionem, infinitis pene impensis ac summis laboribus, rem multis Decessorum tentatam, perfectam nemini. Nullam hic mentionem facit Iacobitarum, qui mißi altero post prædictam unionem anno & XLI istius seculi; nullam etiam Legatorum, qui anno mox sequenti venerunt a Prestejanne; ut scriptæ dedicationis tempus nullatenus poßit in dubium revocari.

[410] Vitam hanc. Aloysius Lipomannus vulgavit tomo 3 de Vitis Sanctorum; nos autem anno MDCLX eamdem, sed absque auctoris nomine, [extat ea Senis MS.] manuscriptam invenimus Senis in armario quodam bibliothecæ Pontificia, olim Pii II cura juxta Cathedralem Ecclesiam ornatæ instructæque, nunc autem fere vacuæ: eique adjunctam reperimus Epistolam Iustiniani Imperatoris ad Menam Patriarcham, quæ quinto Concilio celebrando dedit occasionem, cujus contextum Græcum profitebatur se habuisse interpres (idem haud dubie qui vitæ collector) a Theodoro Feltrensium Episcopo. [cum memoria Theodori Feltrensis Episcopi:] Qualem cum in toto Feretranorum Episcoporum Catalogo nullum reperiamus: vide num hic non poßit interponi inter Ioannem de Arimino, cujus pro anno MCCCCXXIV extat memoria, servata in calice tunc per ipsum oblato; & Franciscum Angelum de Claravallibus, anno MCCCCXLIV ad cathedram illam admotum. [aliæ duæ MSS. Venenetiis.] Circa eumdem annum composita est Venetiis quædam ejusdem Sancti Vita, ad usum monialium sanctæ Crucis, ad quas recens fuerat corpus translatum: quæ Vita cum non satis certa cultaque videretur, Hermolaus Barbarus Episcopus Veronensis aliam ex Eusebii scriptis compilavit. De utraque infra plura dicentur.

[411] Extat etiam alia Actorum S. Athanasii collectio, ex prædicto Aloysio Lipomanno, [Catena de Vita Sancti ex Græcis & oratio Anonymi.] post ipsius Sancti Opera; estque veluti catena ex Socrate, Theodoreto, atque Sozomeno: cui ibidem subjungitur Oratio de vita, certaminibus, & laudibus Sancti, a viro quodam docto ante multos annos conscripta: quod hic sufficit indicasse, ut tandem finiam cum Nazianzeno, Sanctum sic alloquente: Ast tu, o sacrum & carum caput … benignus de cælo nos respicias, populumque hunc regas, perfectum perfectæ Trinitatis cultorem, [Conclusio Nazianzeni.] quæ in Patre, Filio, & Spiritu sancto intelligitur & adoratur; meque, siquidem in pace agere liceat, manu teneas, simul gregem pascens; sin autem vivendum est in bello, abducas hinc sive assumas, tecumque & cum tui similibus colloces, tametsi grande est quod petitur, in ipso Christo Domino nostro, cui omnis gloria honor & imperium in secula. Amen. Quibus verbis & ipse suam de maximis Athanasii meritis fiduciam explicat, & exemplo præit ipsum invocandi, etiam in his quæ Ecclesiam nunc turbant variarum novarumque opinionum tempestatibus: quas veluti in speculo proponere videtur noster Ludovicus Maimbourg, duobus tomis Gallice editis & Historia Arianismi appellatis, ubi S. Athanasius præcipuas ubique partes agit.

[412] Quæ autem quantæque virtutes ejus in tam varia fortuna & jactatione exstisterint, si quis velit ex ipsiusmet scriptis collectum videre, [virtutū synopsis.] habet ultimum librum Vitæ Gallicæ, in principio laudatæ, cujus summariam synopsim per capitum titulos hic lubet proponere

Libr XII.

Cap. I. De fide S. Athanasii, fundamento Constantiæ ejus.
II De soliditate & eminentia scientiæ ejus, Scripturis & traditioni innixæ.
III De spe ipsius & fiducia in Deum.
IV De caritate ejus erga Deum.
V De amore ejus erga Ecclesiam in genere, & specialiter erga Alexandrinam.
VI De prudentia & justitia S. Athanasii.
VII De fortitudine & magnanimitate ejusdem.
VIII De frequenti ejus recessu & fuga, pusillanimitatis haud quaquam accusanda.
IX De patientia ejus, quantique in regimine animarum fecerit exercitium hujus virtutis.
X De ejus temperantia, vitæ austeritate & perfectissima continentia.
XI De humilitate & mansuetudine S. Athanasii.
XII Quid senserit de statu Episcopali, & quibus regulis ingressum ad eumdem præmunierit scribens ad Dracontium.
XIII Quantum solitudinem & Solitarios semper amaverit.
XIV Qualem de sacris Virginibus curam gesserit, regulas eis opportunas præscribens.
XV Quanti fecerit Psalmos Davidicos, Psalmodiæ ecclesiasticæ æstimator præcipuus.

[Annotata]

* nec enim jam

* an læderemus?

* ardenter

CAPUT XXXV.
De corpore S. Athanasii Constantinopoli Venetias translato & ejus ibidem cultu.

[413] Qvæ de corpore S. Athanasii, Alexandria Constanstinopolim translato, [De corpore in ecclesia non S. Zachariæ] diximus supra per conjecturam dumtaxat, certitudinem accipiunt ex certitudine ædificatæ ibidem ei ecclesiæ & post secutæ translationis Venetias. Hoc illuc in ædem S. Zachariæ delatum cum dicunt Baronius & Vghellus, erraverunt sine dubio in nominanda ecclesia: quia ibi nulla est S. Athanasii memoria: corpus vero prædictum adhuc hodie servatur in monasterio, ad quod delatum initio fuit, sanctæ Crucis de Iudaica, earum insularum una, quæ Veneticam urbem quadam veluti concatenatione præcingunt, ex ea parte qua S. Marci basilica & forum mare respiciunt. Distinctiorem de præsenti corporis statu factaque olim translatione notitiam requirenti mihi, [sed S. Crucis asservato] R. P. Aloysius Gonzaga, Professæ Domus nostræ Venetiis Præpositus, cum per se nequiret servire, ad urgentiora officii sui negotia evocatus in agrum Patavinum, curavit ut unus e suis responderet, vir sane accuratißimus, uti ex sequenti ejus scripto, in publici testimonii formam digesto apparet.

[414] In nomine Domnini. Amen. Aloysius Carnolius, Bononiensis, Societatis Jesu Professus, [testatur qui inspexit an. 1676] annorum LIX, accessi die XV Septembris anno MDCLXXVI ad ecclesiam Monialium sanctæ Crucis, Ordinis S. Benedicti, positam Venetiis in Judaica: & vidi super altare, situm in medio ecclesiæ, arcam ingentem, ligneam, conopæo serico Damasceno, aureis fimbriis terminato, opertam, affabre sculptam, ac totam inauratam: ubi ajunt asservari corpus S. Athanasii, Episcopi Alexandrini, qui fuit auctor Symboli, Quicumque, nam ita denominatur. Amoto conopæo, sublata est pars versatilis anterior prædictæ arcæ, [intra aream integrum] ac per nitidissimas ingentes crystallos, admota etiam per me qui conscenderam altare una ex candelis, de more quoties patefit arca accensis; vidi sanctum corpus supinum, veste sacrificali pretiosissima indutum: per cujus vestes & amplas ex arte rimas, vidi brachium alterum & femur, manum etiam utramque ac digitos gemmatis annulis ornatos. [sed sine capite.] Pedes habet calceatos: capitis autem loco, quod pridem Romam delatum ajunt, involucrum est quoddam ex subtilissima bysso, serico phrygiato distinctum, cui mitra est imposita. Parieti ecclesiæ dextero affixa est prægrandis tabula, non ineleganter depicta, in cujus altera parte exprimuntur gesta S. Athanasii celebriora, ea præsertim quæ in Romano Breviario ad II diem Maji notantur; in altera parte series & historia Translationis ad urbem Venetam atque ad hanc ædem. Ex eodem pariete videre est pendentia anathemata plura votiva ex argento, tabellasque ligneas depictas, in fidem ac memoriam sanitatum ac beneficiorum acceptorum malorumque depulsorum per S. Athanasium.

[415] Præterea in Kalendario Veneto, sive Ordine recitandi divini Officii, quotannis imprimi solito, ubi notatur nomen S. Athanasii, semper additum legitur, Ejus corpus est in ecclesia monasterii sanctæ Crucis in Judaica. [cultus Venetiis præscriptus,] In libro quoque Venetiis impresso, cui titulus Chronologia Veneta, diserte asseritur, in Judaica penes ecclesiam sanctȩ Crucis jacere corpus S. Athanasii Patriarchæ Alexandrini. Tandem monachi Græci, qui Venetiis. colunt ecclesiam S. Georgii Græcorum, singulis annis stata die accedunt ecclesiam sanctæ Crucis in Judaica, ut in ea devenerentur corpus S. Athanasii, suamque coram ipso psalmodiam peragunt ritu solenni. In templo S. Laurentii servatur adhuc, [digitus in ecclesia S. Laurentii.] & quidem ab aliquot seculis, digitus e sancto corpore revulsus: apud Moniales vero S. Zachariæ Venetiis nusquam. est S. Athanasius: non ejus corpus, non pars corporis, non reliquia ulla; non monumentum, non tabula privata aut publica; non rumor sive fama de hoc aliqua, neque apud ipsas Moniales. Et hæc post exactissimam inquisitionem, atque adeo ut certo certiora attestor.

[416] [liber de vita & translatione MS. Italice] His ita inspectis Reverendissima cœnobii illius Abbatissa, D. Cecilia Cesara, exorante Nobili Senatore D. Livio Sanudo, obtulit mihi librum, apud se solitum asservari, cum hoc titulo Italice scripto, Liber in quo de Vita & translatione gloriosi S. Athanasii. Est Codex in quarto, ut ajunt, ad crassitiem pollicis humani consueti compactus ex crassissima charta, ligneis tabellis armatus, fibulisque coriaceis occlusus: in quo post narratam cursim Italico, sed inconditissimo sermone vitam S. Athanasii, occurrit hic titulus. Incipit Translatio gloriosi S. Athanasii Patriarchæ Alexandrini: quam fideliter in linguam Latinam deinde transtuli & translatam una cum hisce mitto. Meminit idem liber anni MDC, [testis translationis factæ in novam arcam.] quo ex priori arca corpus S. Athanasii repositum fuit decentius in elegantiorem, quæ hodie visitur arcam; nec sine pompa populique affluxu restitutum solenni ritu in eumdem locum die I Maji. Anno autem MDCXXXIII, jubente Cardinali Cornelio, Patriarcha Veneto, ad ornamentum atque tutelam apposita eidem crystallus est.

[417] Atque hæc una cum prædicta translationis historia excerpsi ex libro MS. prædicto: [alius item Latinus Hermolai Barbari Ep. Veronen.] quem cum redderem Abbatissæ, ab eadem ostensus mihi est alter liber, paris magnitudinis & formæ, rubro corio contectus, item manuscriptus; in quo eadem prorsus continentur quæ in altero, ast sermone Latino, cum hac præliminari epistola. Hermolaus Dei patientia Episcopus Veronensis ad venerabiles sanctimoniales sanctæ Crucis de Judaica. Petiistis a me, Sorores ac Filiæ in Christo dilectissimæ, ut Athanasii sanctissimi viri Vitam, quam constat olim ab Eusebio Græco sermone conscriptam, vobis in Latinam linguam traducerem; ut vir ille, singularis excellentiæ atque virtutis, Latinis quoque litteris decantaretur; [rogati vitam ex Græco Eusebii Latinam reddere,] & quales fuerint ejus mores ac disciplina, qualisque pro Christi fide concertatio animique constantia, vere fideliterque dignosceretis; cum existimetis veterem illam de eo viro pervulgatam historiam, quæ ob vestram in eum devotionem quotidie in vestris versatur manibus, haud quaquam fidelem esse, nec ejusmodi, ut ejus oratio viri illius gravitati ac præstantiæ possit ulla in parte respondere; judicetisque eam in multis apocrypham esse, nec ubique veritatem continere: eamque per Reverendum Patrem meum virumque devotissimum Bartholomæum, S. Nicolai in littore Abbatem, ad me misistis, ut non vestro magis quam meo quoque judicio aut comprobaretur aut refelleretur.

[418] Verum etsi ego non sim ejusmodi qui existimem me posse, aut orationis elegantia aut conversionis dignitate, vestræ de me exspectationi respondere; & potissimum cum omnem illam pene litterarum Græcarum cognitionem, quam ab adolescentia mea imbiberam, [cum nulla satis digne & accurate scripta haberetur:] hæc Pastoralis meæ adjuncta dignitati cura aut præoccupasse videatur, aut ad alios utiliores ac sanctiores usus divertisse; tum etiam quia nulla extat apud nos Græca historia, in qua contemplari viri illius vitam possemus: turpe tamen judicavi id vobis a me negari, quod intelligebam vos zelo quodam virtutis ac mira in eum virum veneratione & caritate deposcere: maluique imprudens forte ceteris videri, quam vobis defuisse, ac tam honestæ petitioni & cupiditati vestræ aliquid de officio meo subtraxisse: & præsertim cum certum esset, pristinam, quam ad me misistis de viro eo historiam, plerisque in locis, præsertim cum ad finem devergitur, prorsus a veritate deflectere,

[419] Feci igitur, ut a me petistis; non ea forte dignitate aut elegantia, [quod se fecisse ait,] quam videmini a me desiderare, aut quæ tanti viri gloriæ conveniret, quem constat elegantissimum fuisse; sed ea, quam mihi pro sua benignitate ineffabilis ac immensa Spiritus gratia conspiravit. Unum certissimum est, me veritatem de eo viro conscripsisse, Eusebium potissimum secutum, quem fidelissimum scriptorem nostra semper Ecclesia comprobavit. Adjunxi præterea quo pacto sanctissimum illius corpus ad nos translatum est, [addita etiam Translationis historia.] ne memoria tantæ rei aliquo ætatis casu interiret; sed potius semper perstaret, & æternis litterarum monumentis futuræ ætati commendaretur; intelligerentque posteri, quantum benignitatis suæ immortalis Deus præstiterit huic civitati nostræ. Non enim factum esse id sine singulari illius Divinitatis beneficio & munere semper existimavi, ut tam pretiosum monile, ex mediis illius prope civitatis flammis ac ruinis ereptum, ad eam civitatem deduceretur, cui semper gloriæ fuit Sanctorum corpora magnopere venerari; & hæ mulieres id possiderent, quæ religione & sanctitate in eadem civitate præstarent, & quæ semper cultrices extiterint ejus viri & continentiæ & integritatis.

[420] In calce ejusdem libri extat officium quoddam de S. Athanasio, [Officium proprium auct. Ægidio de Sarzana.] per devotum Sacerdotem & doctum Dominum Ægidium de Sarzana secundum ritum monasticum: cujus primus Hymnus ad Vesperas incipit:

Ecce defensor fidei supernæ.

In progressu autem hæ strophæ leguntur, præter alias:

Vosque thesauro Veneti reperto
Corporis sancti, civitas beata,
Atque donati jubilate læti
      Munere tanto.

Vos quoque, o Matres Crucis in Judaica,
Cantica & laudes resonent frequentes:
Atque Patris corpus honore digno
      Semper habete.

In tertio Nocturno hujus Officii, post Euangelium, ponuntur Lectiones de Homilia Hermolai Barbari, Episcopi Veronensis, & incipiunt: Vidistis, Sorores in Christo dilectissimæ: unde constat & Prologum & totam historiam Latinam, in hoc libro contentam, esse Hermolai Barbari.

[421] Hactenus Aloysius Carnolius, jam jam Venetiis migraturus; pro reliquo tamen, [Prætermissa tamen Latina historia Hermolai.] si quod restaret opere, relinquens ibidem R. P. Danielem Simonetti, ad cœpta ab illo obsequia prosequenda paratißimum Tam prompta igitur voluntate usurus, cum suspicarer ex Latina Hermolai historia sumptum esse contextum Italicum, qui libro priori continebatur, ac proinde eam fore operi nostro magis idoneam, in quo profitemur singula monumenta dare primigenia auctorum phrasi, petii & obtinui, ut ex Latino quoque libro describeretur historia Translationis & miraculorum: nam quæ de Vita ex Eusebio collegisse profitebatur Hermolaus non erant usum habitura, rem totam accuratius deductam habentibus. Verum ut legi, quæ transcripta erant, & cum historia a Carnolio traducta contuli, cognovi illam, quamvis Italice scriptam, antiquiorem tamen esse, multoque accuratiorem compositione Hermolai: qui eloquentiam impendens sermonibus, inter translationis auctores ultro citroque habitis, [datur ex Italico nova translatio.] prout haberi potuisse videbantur, explicandis adornandisque; rem ipsam strictius retulerit, multisque notabilibus circumstantiis imminuerit; miracula autem prorsus omiserit. Quare eo seposito prætuli versionem Carnolii, strictiorem verbis, rebus uberiorem, tamquam historiæ ex fide publicorum Actorum, ipso quo res gesta est anno MCCCCLIV, scribi Italice cœptæ, cum Hermolaus ad Veronensem Cathedram promotus anno præcedenti, usque ad MCCCCLXXI vitam in eo munere propagarit, adeoque pluribus annis post rem gestam & scriptam suum opusculum composuisse potuerit.

CAPUT XXXVI.
Quomodo Constantinopoli deportatum sit corpus, ex veteri MS. Italico, interprete Aloysio Carnolio S. I.

[420] Sub annum millesimum quadringentesimum quinquagesimum quartum, mense Decembri, Constantinopolim cum sua nave appulit D. Dominicus Zotarelli: [Navarchus Venetus cum Græco Episcopo locutus,] quod cum Metropolita quidam sive Græcus Episcopus intellexisset, qui tum Constantinopoli morabatur, pridem cupidus videndi aliquem hominem Catholicum, accessit ad navim: in eamque gratiose ac reverenter, uti par erat, receptus, cœpit cum navis patrono agere de variis sanctæ Catholicæ fidei persecutionibus, quas inter numerabat abscissionem nobilissimi unius membri, urbis scilicet Constantinopolitanæ. a Id vero cum maximum esse damnum affirmaret navarchus, multaq; invicem lamentarentur de facto ibidem exterminio, quo tot ecclesiæ erant destructæ, dissipatȩ res sacræ, Sanctorum corpora atq; reliquiæ expositæ ludibrio; navarchus, tamquam verus Catholicus multumque desiderans aliquam insignem reliquiam subducere manibus Turcicorum illorum canum, dixit Episcopo: Utinam, Pater, auxilio vestro aliquam ejusmodi Reliquiam obtinere possem, & Venetias deferre, istic cum honore debito habendam atque colendam, neque amplius conculcandam pedibus infidelium istorum canum! Certe nihil ea re gratius mihi facere posses.

[421] Ad hæc Metropolita, considerans pium navarchi desiderium, contemptumque quotidianum sacrorum corporum in eo loco, [ab eoque de corpore S. Athanasii edoctus,] ac zelo religioso motus, dixit ei: Si tibi suppetit ad eam rem animus, monstrabo ego insignem unam & valde pretiosam. Cum autem recepisset navarchus cuncta se, quæ suggereret, fidenter executurum; Vade, inquit Episcopus, ad extremum procurrentis in mare telluris b angulum, ibi in tali platea (& hanc nominabat) invenies capellam opertam plumbo; & in ea corpus c S. Athanasii Patriarchæ Alexandrini, qui fecit tertium d Ecclesiæ Catholicæ Symbolum: quod si potueris inde auferre, habebis certe Reliquiam pulcherrimam: ego autem constitui cito ab hac regione discedere; nec enim ultra sustineo videre tantas iniquitates. Talibus ejus dictis fidem adhibens navarchus, accersivit e naupegum suum, sermonis Græci peritum & regionum urbis; qui promptissimo animo sese obtulit ad opus, [naupego suo rem committit:] dicens navarcho: Rem mihi credite, & ego promitto quod ipsum sanctum corpus salvum tibi ad navim deferam.

[422] Cumque deliberasset negotium aggredi die aliquo turbido ac pluvio, crastinus mox talem ei se præbuit, ex quo divina voluntas evidentius patuit. [qui pluvium cælum nactus die postero] Videns ergo naupegus consilium suum a Deo dirigi, cælumque ex voto suo dispositum, nautica sese veste longa induit, & saccum f sumpsit, atque ad designatam sibi capellam accessit, ubi benedictum istud corpus in grandi lignea capsa reperit, in cujus operculo ab intus depicta erat figura expressumque nomen S. Athanasii: [ipsum incustoditum juvenit & aufert:] videbaturque ipsa capsa per capellam raptata fuisse a Turcicis canibus, erat enim aperta maleque composita. Tunc naupegus g acceptum corpus gloriosum immisit in saccum quem ferebat, sed minus quam ipsum erat longum, ideoque necesse habuit complicare h ejus tibias: itaque meliori ut potuit modo compositum ad hoc ut ipsum auferre posset, sub veste sua abdidit.

[423] Prodiens autem foras, in ipsa via haud longe capella prȩdicta vidit eminus contra se venientes sex Turcas: a quibus sibi metuens ingressus est Græcanicam quamdam i maceriam, alicujus olim ut videbatur vineæ, tamquam necessitatis naturalis causa: [atque occurrentibus sibi Turcis sex occultatum] ibidemque sanctum corpus abscondit, ut potuit, infra vepres, in loco vilissimo, ut videri non posset; & mox in viam rediit, ne quam suspicionem Turcis ingereret, simulabatque cœptum se iter prosequi. Interrogaverunt autem eum illi, quo iret & quis esset. Ipso autem respondente hominem se esse nauticum, atque ad navem redire; euntes porro via sua liberum quoq; ipsum transire permiserunt, nihil ultra quærentes, uti voluntas Dei ferebat. Eos ergo procul transgressos videns naupegus extraque conspectum, [inter densissiman pluviam portat in navim.] regressus est ad tollendum sanctum corpus; quo sublato vehementissimus imber descendit e cælo, tam opportune, ut non intermitteretur donec ad navem veniret inobservatus atque securus; non absque insigni Dei favore; neque enim crediderat naupegus futurum ut citra periculum grande tam longam viam emetiretur: quo autem evidentius appareret miraculum, mox ut in navim illatum est sacrum corpus, serenatum subito cælum fuit.

[424] Tum desiderabilem thesaurum devote ac reverenter suscipiens k navarchus, vovit sese illum portaturum Venetias, oblaturumque venerabilibus Dominabus sanctæ Crucis in Judaica. Deinde mandavit gubernatori abducere navim ab eo in quo stabat loco, ad alium magis securum: ad Columnas l dictum, ubi solent naves armari: [quæ in alium quam navarchus jusserat locum adducta] ipse vero abiit terra ad negotia sua. Gubernator autem ad alium quam qui prȩscriptus erat locum navem applicuit. Noctu ergo cum revertisset navarchus, locumque considerasset attentius, utpote quem præcipua cura spectabat; minime securam esse stationem vidit, neque navim ibi esse ubi jusserat intellexit. Quo cognito dixit navarcho gubernator: Domine Patrone, nihil formides: profunda hic enim aqua est plus quam novem passus.

[425] Acquievit ejus verbis navarchus: ipsa autem nocte gravis tempestas exorta est, [a nocturnæ tempestatis periculo divinitus salvatur.] judicabaturque necessarium esse ut pluribus anchoris firmaretur navis, prout navarchi jussu factum est. Sed nihil damni tempestas attulit, per Dei gratiam & gloriosi illius Sancti, cujus hic primum effulsit miraculum. Nam cum tempestas noctu exorta, mane cessasset; navis stetit prorsus immobilis. Quod admirans navarchus, Quid hoc, inquit, est rei? An forte spuma m intra navim est? Currentes & inspicientes navim nautæ renuntiarunt nullam ibi spumam esse. Tum jacta bolide placuit explorare fundum, & inventa est navis supra terram stare. Tum enimvero tam ipse quam ceteri omnes dixerunt: Eia! solis sancti hujus ac gloriosi Athanasii meritis adscribendum est, quod hæc navis, cum omnibus nobis, salva integraque permanserit, ab hoc tam grandi periculo: certo enim certius per eam quam sustinuimus hac nocte tempestatem, navis adhærens terræ debuisset dissolvi frangique in partes. Et sane quisquis rem intelliget pulcherrimum miraculum fuisse affirmabit, quod in tam sæva procella damni nihil sit passa navis, quam credere licet ea durante fuisse veluti a terra suspensam, meritis & intercessione S. Athanasii. Etenim ubi malacia rediit, non potuit in altum navis adduci, nisi levata onere, multisque viribus & machinis adhibitis: quod tamen etiam citra damnum est factum.

[426] [Monitus de re tota Patriarcha Venetus,] Cum porro aliquanto adhuc tempore ibidem moram facere deberent, occasionem habuit navarchus interim scribendi Venetias, significandique prædictis Dominabus sanctæ Crucis in Judaica, quale munus eis donare vellet, corpus videlicet gloriosi S. Athanasii: ipsæ vero rem totam indicarunt Reverendissimo Domino Patriarchæ Mozenico n Justiniano. Qui ea intellecta dedit operam per mensem Februarium, ut priusquam prædicta navis ad nos appelleret, inveniretur aliquis Constantinopolitanarum rerum peritus, a quo haberi certa informatio posset pro exploranda veritate istius sancti corporis. Divulgata autem per urbem fama, repertus est quidam Magister Jacobus, professione tonsor, origine Venetus, qui totis octodecim annis fuerat Constantinopoli commoratus; ipsiusque sancti corporis optimam se dicebat habere notitiam, eo quod, cum esset familiarissimus Calogero ipsius ecclesiæ, in quo ipsum servabatur, illud frequenter inspexisset.

[427] [examinat hominem qui locum norat,] Hunc ergo arcersiit Patriarcha, & caute cœpit examinare, interrogans primo de regione: quam ille respondit, Ixirolaphum o noncupari Græce: ubi est columna altissima, sculpta p sicut illa quȩ Romæ visitur: & ex una quidem parte est locus qui nominatur Christus in cruce, ex altera S. Athanasius, totus autem locus dicitur Ixirolaphus. Quæsivit deinde Reverendissimus Patriarcha quantum ab eo loco distarent q fora; respondit ille, ad duo vel tria passuum millia. Tum Patriarcha, An etiam aliæ ibi erant ecclesiæ? Sex, respondit ille, vel septem, sed ruinosæ, inter quas etiam ecclesia S. Athanasii: cujus corpus ibidem haberetur in capella cooperta plumbo, intra arcam ligneam & pictam. Interrogatus an aliquo in honore ipsum corpus ibi esset, respondit, esse apud Catholicos aliquos. Ad alia denique multa de variis minutioribus circumstantiis tonsor ille interrogatus respondit, quæ sigillatim hic recensere prætermitto brevitatis studio. r

[428] Sed revertamur ad navim, quæ Constantinopoli solvens, cum itinere prospero s Methonen prȩterveheretur, [navis periculo insidiantium ei Catalanorū erepta,] visæ sunt obviam venire duæ naves; quas Venetorum esse rati nautæ, magna cum lætitia expectavere, sperantes aliquid novæ rei ex illis discere de familiaribus suis, ut fieri assolet: apparuit deinde etiam navis tertia: quibus propius factis cognitum est Catalanorum eas esse naves, quibus nescio qua via innotuerat S. Athanasii corpus ea navi vehi, quemadmodum ex post secutis apparuit. Verum disponente sic Deo factum est, ut aliquanto infra navim Venetam appellentes illæ, non potuerint ipsi se applicare tam prope quam volebant, ad hoc ut corpus sanctum eriperent Venetis, nihil minus quam quod Catalani meditabantur suspicantibus. Cumque sequenti nocte solvisset navis Veneta, iter suum prosecutura, litigium super ea re magnum extitit inter Catalanos, elapsam e manibus navim Venetam conspicatos, quemadmodum postea Venetiis certo innotuit per ipsosmet Catalanos, qui iis navibus vehebantur, atque appulsi in Catalauniam commorantibus istic mercatoribus Venetis narraverunt, quæ contigerant in via circa Venetam navem.

[429] Hæc ergo per Dei gratiam & Sancti sui merita sic liberata in Istriam appulit, [appellit in portum,] ubi navarchus exscensionem fecit & Venetias venit: ipsa dein vela fecit versus portum, notabili spatio foris extra t fucam. Ad eam ibi consistentem Navarchus rediit, cum duobus nepotibus ac tribus famulis suis in cymba, salvus quidem, sed non sine labore, quia ventus vehementior insurrexerat. Dominus autem Patriarcha intelligens advenisse navim, auferri ab ea sanctum corpus jussit: sed quia invalescebat ventus, opus fuit mittere onerariam u robustiorem, & hæc ipsa ubi in mari fuit nonnulli ex naviculariis nauseam pati cœperunt, [inde in cymbam acceptum corpus,] alii autem turbari propter violentiam tempestatis. Cum autem accesserunt ad navim, viderunt cymbam navarchi abnavigasse cum sancto corpore; ideoque mutuo se animantes dicebant: Eia insequamur cymbulam istam; ut auxilio ei esse possimus, si quid forte sinistrum contingat. Verum navigabat illa tam quiete, ut supra marinos fluctus, non cymba, [per tempestatem placide advehitur.] sed avis volare videretur; & per Dei gratiam salva citra periculum appulit; cum oneraria Patriarchalis non nisi multo cum labore viam ac portum tenere potuerit. Et tamen cymba illa, præter sacrum corpus sex homines ferebat, & varias insuper merces, pondus ipsorum vectorum multum superantes.

ANNOTATA.

a In hac oratione adornanda dimidiam fere scriptionis suæ partem insumit Hermolaus, utpote in recenti clade: capta enim erat urbs præcedenti anno die 19 Maji.

b Trigona namque Constantinopolis est, cujus unum latus secundum Bosphorum porrectum, terminatur regione urbis duodecima, quæ hic designatur, de qua infra pluribus.

c In Italica plerumque præponitur titulus Messir, id est Dominus.

d S. Athanasii Symbolum tertium dicitur, cum respectu ad priora duo Apostolicum, quo vulgo utimur; & Nicænum, quod in Missarum solenniis decantatur.

e Iterum hic Hermolaus inducit navarchum oratione prolixasuos hortantem ad opus; & eum qui se obtulit, fabrum lignarium appellat; recte, si nauticum intelligas, Venetis Marangon.

f Lintea in genere vertit Hermolaus.

g Idem describit prævium naupegi horrorem, ad conspectum sacri corporis in terram procidentis ac tremebundi, donec divinitus confirmaretur.

h Idem has tam notabiles circumstantias prætermittit, ex quarum una discimus non tantum incorruptum, sed etiam membris omnibus flexile fuisse corpus sanctum. Cetera quæ deinceps ille transilit plurima annotare prætermitto: ad finem enim ei exhinc præcipitatur narratio, quæ vixdum nobis bene cœpta.

i Italice un certo terzen Græco.

k Addit Hermolaus, quod allato cophino inter sericeas vestes illud jussit collocari.

l Satis apparet designari locum qui hodie Arsenale vocatur, & lateris istius quod mare spectat fere tenet umbilicum: ut proinde videatur navis antea non longe ab ea ripa stetisse, unde proxime ad S. Athanasii templum ascendebatur; incuria autem gubernatoris solum ad eam partem fuisse provecta, que Lavulaca nunc appellatur.

m Italice bava: cum autem nequeat aqua, nedum spuma, navi recepta ipsam immobilem reddere, superstitiosæ alicujus inter nautas observationis suspicio mihi ex hoc loco nascitur.

n Nemo alias hic intelligi potest, quam primus Venetæ urbis Patriarcha, ut infra nam. 428 dicitur; & propio eum nomine Hermolaus, qui optime norat, appellat, B. Laurentius Justinianus, eum titulum consecutus a Nicolao V anno 1451, & vita functus anno 1455 8 Ianuarii, uti ex epitaphio constat. Ideoque initio hujus historiæ, ubi notabatur absolute mensis December anni 1454, posui, sub annum 1454, a Ianuario scilicet proximo inchoandum. Neque enim alis eo vivente geri potuissent, quæ proximo Februario Aprili & Majo gesta esse infra narrantur. Sed quomodo hic Mocenigi nomen additur cognomini Justiniani, non Laurentii? An ex Moceniga familia fuit mater Quirina? ut hujus quoque cognomen cum paterno cognomento usurparit? an vero gens. Justinianæa in duos divisa ramos, altero nomine addito distinguebatur? Veneticæ nobilitatis studiosis considerandum hoc relinquo: sic enim clare scribitur: la Signoria Reverendiss. de Monsignor Patriarcha Mozenigo Giustinian.

o Recte ac vere ξηρόλοφος, id est Aridus-collis. Est autem ultimus & maximus e septem, quibus secundum Bosphori littus spectatur civitas velut vallata. Describit eumaccurate Petrus Gillius lib. 4 de Topographia Constantinopolitana cap. 7: libro autem 1 cap. 18 ait, plus minusve duodecim millia passuum in circuitu complecti, ac plusquam tertiam urbis partem continere: sed ea haud dubio laxior acceptio est.

p Etiam hujus columnæ, quam Arcadius Imperator extruxit, & statua sua desuper collocata ornavit, exactißimam descriptionem habet idem Gillius dicto jam lib. 4 cap. 7. Est autem columnæ scapus, ut idem ait, scalptus pugnis variis, & scalptura procedit in modum columnæ, quæ Romæ Trajano sacra est, inter elices binas cochleæ more surgentes.

q Italice pluraliter dalle piaze: Quamvis autem singulæ regiones Vrbis sua haberent fora, & quædam plura, unumq; esset nominatius ceteris, Forum antonamastice dictum, alias a Constantino auctore appellatum: apparet tamen certum aliquem locum intelligi, in plura divisum fora, unde determinata posset distantia accipi; & hunc puto ad ripam Bosphori concipiendum extra urbis mœnia, ubi singulæ nationes suum distinctum forum & consequenter etiam stationem haberent cum suas merces venum exponerent, ut paßim in magnis ad mare aut flumina laxiora emporiis fieri scimus; adeo ut proprie hic intelligatur peti, quantum a ripa sive littore distaret S. Athanasii ecclesia, sive locus in quo stabatcolumna.

r Totam hanc inquirendi diligentiam Venetiis adhibitam, & quæ deinceps sequuntur ad sancti corporis veritatem comprobandam, transilit Hermolaus.

s Methone Messeniæ oræ urbs antiqua, in extrema Pelo ponneso, ubi Archipelagum totum emensæ naves Hadriaticum mare versus cursum flectere incipiunt.

t

Italice verso el porto di fuora della Foca un grand pezzo: ubi Fucæ nomine, quod modo exta usum est, intelligi censeo illam insularum veluti catenam, mari Hadriatico objectam, intra quam ipsamque continentem plurimæ illæ minores insulæ, quarum pars ipsam Venetam urbem constituunt aut cingunt, tamquam pisces intra nassam, natare spectantur. Etenim in lingua Teutonica (cum qua multas radices communes habuerunt Longobardi, & ab his adhuc retinent Itali) Fuke seu Fuyke dicitur nassa seu rete verriculum. Intra hanc autem quam dixi insularum catenam per quatuor portus ingressus patet. Primus Chioggiæ dicitur remotißimus ab urbe; secundus Malamocci, ad Australe cornu cognominis insulæ; tertius Venetus, ultra ejusdem insulæ cornu septentrionale, a quo brevißimus in urbem trajectus, quartus denique S. Erasmi, ultra urbem. Itaque dum melior occurrat ratio, cogitare possumus navim ex Istria venientem appulisse ad hanc veluti littoralem plagam, milliaribus a Iudaica 8 aut 20. Eritforte qui minutiora hæc contemnenda putabit: ego vero libenter fatebor, non unas me litteras super hujus loci interpretatione scripsisse: quia fidelitatis esse arbitror conjecturas non nisi at conjecturas proferre, & qua fieri potest ad certitudinem conniti indagando: quod quia interpretes multi non faciunt (quasi pudor sit in ea lingua quam tractant ignorare quidpiam) sæpe in gravißimos errores impingunt.

Iam hoc folium facie una impressum erat, & in aversa facie imprimendum recognoscebā menda typographica notans 14 Julii 1677; cum ecce adferuntur Venetiis accuratiores de re tota litteræ 2 ejusdem datæ a P. Daniele Simonetti, post diligentißimum examen hæc renuntiante: Locus qui hodie la Fose dicitur, & olim (ut videtur) dicebatur la Fucca, tribus milliaribus Italicis distat ab utroque portu, id est a portu Malemoci, quem intrant majores naves, & a portu Littoris seu del Lido, quem etiam mediocres intrare solent. Locus vero Fose dictus, extendit se ad duo Germanica milliaria quoad latitudinem & longitudinem, in quo aqua est satis profunda & mare nudum, ita ut facile possint projicere anchoras, & ibi sistere naves donec habeant tempus commodum intrandi & auxilium periti ductoris, qui naves per profundum recurvumq; meatum ad portum introducat, ne ad arenam impingentes prope portum (ut præfidentioribus solet nonnunquam contingere) naufragium faciant. Hactenus ille: quibus conjecturam priorem partim explicantibus partim confirmantibus nolui fraudare lectorem; & ut properanti prælo quam minima injiceretur mora, interponere hæc malui: neque enim ita cito quam opus erat poterant mutari omnia atque ad pauciora contrahi, ut ex duabus observationibus fieret unica.

u Onerariam etiam vertit Hermolaus, Italice Peota.

CAPUT XXXVII.
Veritas sancti Corporis a Patriarcha examinata & probata Translatio ejusdem solennis ad ecclesiam sancte Crucis.

[430] Detulit autem cymba illa corpus sanctum usque a Castellum, ubi illud præsentatum est Reverendissimæ Dominationi D. Mocenigi Justiniani, [Delato in Iudaicam corpore.] primi Venetiarum Patriarchæ, qui jussit ut secreto deportaretur ad Dominas sanctæ Crucis in Judaica, districte prohibendo ne illi honor aliquis aut reverentia exhiberetur, priusquam certior esset factus ipsum vere esse corpus S. Athanasii, Doctoris Ecclesiæ Catholicæ, qui fecit pulchrum istud Symbolum quod incipit, Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat Catholicam fidem. [Patriarcha naupegum examinat coram locorum perite:] Volens ergo de re tota certificari, quamvis jam antea locutus fuisset cum supradicto Mag. Jacobo Tonsore, qui sæpius visitaverat & inspexerat ipsum sanctum corpus, uti supradictum est; statim tamen atque navis appulit, jussit Dominatio sua Patriarchalis illum accersiri, simulque naupegum qui gloriosum corpus es sua capella Constantinopoli abstulerat; cum unus nihil sciret de altero, & naupegum nunquam allocutus fuisset nedum examinasset Tonsor prædictus.

[431] Tum hoc præsente cœpit Patriarcha, juxta ea quæ antea ex Tonsore audiverat interrogare naupegum, unde corpus illud sustulisset. Qui respondit, E regione & civitate Constantinopolitana. Ex quo vico? inquit Patriarcha. Es eo respondit naupegus qui Ixirolaphus dicitur, ubi est columna grandis & pulchra. De qua ecclesia? inquit. De ecclesia S. Anthanasii, [ex cujus responsis per omnia conformibus veritati,] respondit alter. Ille iterum, De qua capella? De una retulit alter quæ plumbo tegitur. Interrogatus autem de forma sepulturæ, respondit, capsam fuisse ligneam: sed & de signis unde cognosci distinctius posset requisitus, dixit aforis & deintus pictam esse. Quin & circa ipsas figuras ibidem depictas examinatus, respondit figuram abintus videri S. Athanasii. Denique ad omnem quæ sibi fiebat quæstionem respondit naupegus ita congrue & conformiter ad ante relata a Tonsore, ut dubitari non posset, quin omnia cum veritate consisterent; & Dominatio sua Patriarchalis, cum omnibus super eo negotio constitutis, satisfactum sibi plenissime faterentur. Quia autem Tonsor antea dixerat, ipsum corpus sanctum habere retro in tergo duas maculas nigras, etiam hoc exploratum fuit, inventæque reipsa maculæ illæ sunt. Postremo interrogatus naupegus, num de illo corpore fama esset certa & constans, ipsum esse S. Athanasii Doctoris Ecclesiæ; respondit omnino talem ibi esse.

[432] Alterum præterea testimonium veritati prædictæ obtigit hoc modo. [alteriusque testis assertione digitū unum deesse recordantis,] Nobilis quidam e familia Justinianæa, Constantinopolim propter quædam negotia sua erat profectus, eo tempore quo istic grandis pestilentia sæviebat: a cujus contagione ut securior & remotior esset nobilis prædictus, hospitium sibi delegerat apud illum Sacerdotem, in cujus cura erat prædictum sanctum corpus; cum eoque manserat mensibus sex, ab eodem linguam Græcam discens, & interea sæpius ipsum sanctum corpus inspiciens. Hic interrogatus num illud agniturus esset si videret, respondit, se id non posse promittere, eo quod jam anni sex transiissent ab eo tempore quo ultimum vidit; unum tantum se recordari, quod scilicet digitus unus deesset manui dexteræ. Rogatus deinde est ut dignaretur per sese accedere ad moniales sanctæ Crucis in Judaica: quod ille libenter fecit: statimque ut vidit manum digito mutilam, Certissimo, inquit, hoc est corpus quod vidi: digitus autem qui hic deest, servatur ab antiquo in ecclesia S. Laurentii b Venetiis.

[433] Maxima præterea & exactissima diligentia nostri Reverendissimi Domini Patriarchæ actum est, ut plura alia veritatis prædictæ argumenta clara haberentur, a die decima c Aprilis, usque d in diem undecimam Maji: [nec non aliis argumentis certior factus de ipsius corporis veritate,] tempus enim intermedium totum exactum est interrogandis & diversimode examinandis, tam ipso naupego, qui corpus a capella S. Athanasii sustulisse se affirmabat, quam navarcho seu patrono ipsius navis, omnibusque iis, a quibus indicium aliquod vel documentum haberi circa rem istam posset, ad certo dilucideque sciendum ipsum esse verum corpus S. Athanasii. Habita igitur tam plena certitudine, magno cum fervore convertit se sua Reverendissima Dominatio ad honorandum tam sacrum pignus; neque Patriarcha tantum, sed & multi alii Episcopi ac Prælati, ipseque Illustrissimus Senatus Venetus com omni populo, consenserunt ad celebrandam, quam maxima fieri posset & conveniebat pompa, Translationem gloriosissimi istius Sancti, quem Deus ipse, per tam evidentem demonstrationem veritatis, singulari prorsus honore dignum significarat.

[434] Parata sunt autem omnia huc spectantia in Dominicam infra Octavam Ascensionis sanctissimȩ: [Dominica infra octavā Ascensionis,] quando sub auroram misit Dominatio sua Reverendissima, qui sanctum corpus secreto transferrent, a sancta Cruce in Judaica, ad ecclesiam S. Marci: ubi debita cum devotione & reverentia collocatum fuit supra aram principem, pannis aureis pretiosissime splendidissimeque vestitam. Præparatum insuper fuerat ex maximis navibus, inter sese firmiter concatenatis contabulatisque, pegma spatiosum, instructum sedilibus, [faciendam translationem instituit.] pannisque sericis diversi coloris aureisque speciosissime adornatum, ut gratissimum cominus eminusque intuentibus prȩberet spectaculum. Competenti autem hora convenerunt Reverendissimus Dominus Patriarcha cum suis e Suffraganeis, & D. Episcopus f Patavinus cum aliis Episcopis & Prælatis, qui tunc Venetiis inveniebantur quindecim aut sedecim, mitrati omnes: item cunctæ Sacerdotales congregationes numero novem, cunctique Religiosi cum suis Capitulis solenniter apparatis, intra suas quique planas naves. Tum quatuor majores Scholæ cum suis luminaribus; ac denique Serenissimus g Princeps cum suo nobilissimo ornatissimoque Senatu, ad debitam reverentiam sancto corpori exhibendam.

[435] Verum ubi hæc splendidissima h pompa ad aream S. Marci appulit, vehementior mari incubuit ventus, [prout factum sedata subito tempestate,] quam processioni ordinate faciendæ convenire videbatur per aquas sic turbatas. Procedendum nihilominus censuit Reverendissima sua Dominatio, confidens in Domino & servo ejus. Itaque procedere cœperunt primum quatuor Scholæ, tum Religiosi, deinde Congregationes, ac denique Capitulum S. Marci cum Illustrissimo Senatu. Quibus procedentibus, jussit Patriarcha ut Episcopi octo Pontificaliter vestiti atque mitrati subjicerent humeros sacro feretro, collocando supra contabulationem prædictam loco excelso & eminenti, prout factum, sedentibus circumquaque Reverendissimo Patriarcha cum Episcopis & Prælatis, Serenissimoque Principe & Senatoribus ejus. Quibus omnibus in destinata sibi sedilia receptis, posuit ventus, conquievit mare, & facta est tranquillitas magna & admirabilis.

[436] In hunc modum discessum a littore est versus Judaicam, [cum magna solennitate & pietate,] magno cum jubilo & lætitia universorum, personantibus tubis tibiisque & omnis generis instrumentis musicis. Exscensionem autem omnes fecerunt eodem quo venerant ordine, Scholæ, Religiosi, Congregationes Sacerdotum, & ceteri ad parochiam i S. Euphemiæ, atque ad sanctam Crucem processerunt per insulam, totam virentibus ramis herbisque instratam ac convestitam: campum vero illius omnem implebant tentoria, ordinate atque devote disposita. Interim paulatim adnatabat machina, sanctum corpus cum suo Reverendissimo ac Serenissimo comitatu ferens: quæ ubi etiam ipsa in modum currus triumphalis applicuit, progredientibus obviam pluribus parochiarum Venetarum Plebanis, cereos grandes ardentes gestantibus, sublatum est feretrum humeris prædictorum Prælatorum, atque intra ecclesiam sanctæ Crucis delatum, in ejusque medio impositum excelso pegmati ad id præparato.

[437] Neque vero sine mysterio fuisse videtur, quod prælaudatus navarchus ejus sancti corpus, [ad ecclesiam S. Crucis ducta pompa] qui dum vixit pro fide sanctæ Crucis adeo viriliter decertavit, donandum censuerit ejusdem sanctissimæ Crucis ecclesiæ: quandoquidem etiam Domino Deo placuerit, ut vitam finiret atque ad perpetuam gloriam transiret in pervigilio Crucis inventæ. Collocato autem, ut diximus, corpore, recitata fuit brevis oratio, qua Deus laudabatur de tali dono ac munere, huic benedictæ civitati Venetiarum oblato, quod esset verum corpus unius ex sanctæ Ecclesiæ Doctoribus. Actæ deinde gratiæ sunt Reverendissimo D. Patriarchæ, omnibusque Episcopis & Prælatis eum comitantibus, tum Serenissimo Principi totique Illustrissimo Senatui, & omnibus eos secutis, de tali ac tanto honore.

[438] Neque vero ab hominum memoria visa est solennitas tam ornata tamque devota. [longe splendidissima.] Rapuerat illa omnium oculos animosque statim a principio, quando sanctū corpus deferebatur ab ecclesia S. Marci; magis vero in progressu per aquam; maxime autem du poneretur loco suo, cum tanta quiete ac reverentia, in adeo grandi populi undique affluentis multitudine, ut nullus strepitus, nullum uspiam scandalum fuerit notatum, nihil etiam amissum perditumve. Quare consolatissimi omnes recesserunt, agnoscentes rem totam certissimo actam esse ex Dei omnipotentis voluntate, ad honorandum Servum suum in hoc benedicto loco sanctæ Crucis: quod & demonstrare non cessat quotidianis evidentibusque miraculis ac signis, quæ istic Divina majestas operatur, in favorem omnium qui se meritis & intercessioni S. Athanasii commendant. Unde licet probationes prædictæ deficerent, ad declarandum quod hoc sit verum corpus S. Athanasii, qui scripsit pulchrum istud Symbolum, Quicumque vult salvus esse; miraculosæ tamen gratiæ, quas fecit Deus specialibus quibusdam personis, ad ipsum Symbolum ejusque gloriosum auctorem pie devotis, sufficerent ad plenam certitudinem faciendam. Aliquas, earum ne longior prolixitas fastidium pariat, hic consequenter subnectam.

ANNOTATA

a Exigua insula, ubi prima Veneti Episcopi sedes fuit,unde & Castellanenses Episcopi dicebantur, estque civitati ex parte orientali extima, eique per pontem connexa ipsum Portum proxime prospiciens.

b Sanctimonialium hæc est ecclesia, ei in qua S. Marci basilica est insulæ vicinior, in qua etiam est ecclesiæ S. Georgii Græcorum, cujus antea cap. 36 facta mentio.

c Anno 1454 Pascha fuit 21 Aprilus: cœptum ergo examen ante hebdomadam Sanctam, die Iovis post Dominicam Paßionis.

d In Italico dicitur usque in diem Translationis, qui fuit undecimus Maji. Verum inferius dicitur Translatio facta Dominica infra octavam Ascensionis, quæ Dominica eo anno, littera Dominicali F, fuit dies 2 Junii. Itaque cespitationem scriptoris claram corrigens, delevi verba loco non suo posita. Voluit fortasse auctor dicere, 11 Maji finito examine, constitutum fuisse, ut fieret solennis translatio jam dicta Dominica. Nec vero apparatui necessario brevius tempus, quam trium hebdomadarum, sufficere poterat; tot autem præcise numerantur ab 11 Maji ad 2 Iunii.

e Chorepiscopos intellige, pro ecclesiis Castellana & Gradensi sub uno Veneti Patriarchatus titulo unitis.

f Fantinus Dandulus, nobilis Venetus, Patavinæ ecclesiæ præfuit ab anno 1448 ad 1459.

g Franciscus Fuscanus, Dux seu Princeps Venetiarum, ab anno 1423 ad 1457, longævo regimine id assecutus, ut successorem vivus acciperet, quod ei mortem acceleravit.

h Totam hanc pompam prætermittit Hermolaus: econtra primam receptionem, qua sanctum corpus ad Castellum excepit Patriarcha, commendat a festivo apparatu totius prope civitatis in occursum effusæ, & gratiarum ægris corporibus impetrandarum spe visere ac contingere gestientis.

i Parochia S. Euphemiæ in ipsa Iudaica, inter 110 parochias urbis Venetæ censetur ultima, vulgo S. Fumia.

CAPUT XXXVIII.
Miracula S. Athanasii præcipue post translationem corporis.

[439] [Odor suavis e corpore procedit.] Primum quod S. Athanasius fecit miraculum, censeri debet suavissimus odor, procedens ab ejus corpore, eo in loco in quo fuit depositum, cum maxima circumstantium omnium admiratione. Quanto enim ad eum locum quisque accedebat proprius, tanto magis illum suaviusque percipiebat, & cum stupore dicebat, Quæ ista est fragrantia? quam mirabilis? In ipso autem suæ Translationis glorioso die, quacumque sacrum corpus transibat, idem odor percipiebatur.

[440] Fuerat præsens Venetiis juvenis quidam Parmensis, cum sacrum corpus ex navi elatum primo deponeretur apud sanctam Crucem: [sanantur, pestilentia laborans juvenis,] huic deinde pestis advenit: qua invalescente, apparuit ei noctu Sanctus quidam Episcopus, eumque confortans, Ne animum, inquit, desponde: sed vade ad sanctam Crucem in Judaica, ibique devote recitans ter Pater & Ave, jube tibi admoveri reliquias illius Sancti, & statim liber eris. Fecit postridie quod jussus erat æger circa horam Vesperarum, accessit ad ecclesiam sanctæ Crucis, ubi reperit occupatos Sacerdotes in sancto corpore apte decenterque collocando; Reliquias ejus affectæ corporis parti admovit, moxque convaluit: quod cum ejus quidam proximus consanguineus, in cujus comitatu advenerat, dubitaret credere; Tuis, inquit juvenis, manibus explora num veritatem loquar. Exploravit ille, & ita rem se habere cognovit ac credidit.

[441] [mulier paralytica,] Mulier quædam gravissimam patiebatur infirmitatem per annos quindecim, qua omnes ejus nervi contrahebantur, adeo ut toto corpore assiderata instar paralyticæ tremeret. Nulli eam medici, medicinæ nullæ juvare potuerant; sed magis magisque aggravabatur malum. Cum ergo intellexisset delatum esse Venetias gloriosum corpus S. Athanasii, sæpius sæpiusque ejusdem precibus se commendare cœpit. Quadam autem die plus solito patiens, auxit etiam devotionem ac fidem, rogans Deum per benedicti illius Sancti merita, ut siquidem saluti animæ suæ expedire cognosceret, hanc infirmitatem a se auferret. Et hanc orationem faciens melius sibi fieri sensit, ipsoque die persanata extitit, nec amplius morbum illum est passa.

[442] [alia caput & brachiū dolens,] Mulier quædam, totis quatuor mensibus cum maximo capitis cruciatu conflictata, nec minori in brachio, statim ut se commendavit S. Athanasio utriusque membri sanitatem obtinuit, & utriusque cereum simulacrum attulit, ad visitandum sanctum cotpus cum gratiarum actione veniens. [puer cæcutiens,] Alia mulier filiolum habebat, capite tantum inflato ut nullam lucem oculis admitteret: posuit autem eum super altare S. Athanasii, & puer coram multis præsentibus aperuit oculos ac clare videre cœpit. Tertia, eaque nobilis continuo anno brachium dolebat adeo graviter ut ipsum nulla posset ratione movere: quæ Sancto se commendans, & Quicumque recitans, atque affectam partem Cruce signans, subito liberatam a cruciatu illo sese experta & mirata est.

[443] Altera fœdum in facie morbum patiebatur, nec a medicis vel medicinis ullum ferebat auxilium; [fœdus in facie morbus,] quare multum anxia decrevit visitare corpus S. Athanasii, coram quo orans dixit; Domine Deus, per merita hujus gloriosi Sancti, dignare mihi reddere sanitatem, quam medici ac medicinæ restituere nequeunt: tum globulorum precatorium sertum, quod corpori sancto admoverat, applicuit vultui, eo se loco devote signans ubi malum sedebat, & sanata fuit. Nobilis quidam grandi & continua, [vehemens febris,] quam patiebatur, febri ad mortem adductus, vovit prædicto glorioso Sancto, quod si a febre liberaretur, nullum alium ad locum prius iret, quam ad visitandum ejus corpus, ibique pulchram Missam cantari faceret: moxque sanatus votum suum cum singulari devotione implevit.

[444] [puer moribundus,] Mulieris cujusdam infirmus filius magis magisque quotidie vergebat ad mortem: sed ad votum matris, ceream pro eo statuam cum Missa, si sanaretur dicenda, promittentis, subito convaluit. [alius paralyticus,] Alius puer, quatuor mensium spatio assideratus, erat sub cura mediocrum; sed eam nihil proficere experiens mater huic glorioso Sancto eum commendavit, & brevi spatio persanatum habuit. Juvenis quidam incurabili infirmitate novem annis laborans, [morbus incurabilis,] signavit se candela quæ corpus sacrum attigerat, subitoq; convaluit, atque vovit ipsum sanctum corpus visitare: sed quia votum implere neglexit, eadem ipsi infirmitas & multo quam antea gravior rediit. Femina quȩdam habebat filium qui spacio quinque mensium diu noctuque non desinebat ejulare, præ cruciatu quem sustinebat: quod cernens afflicta mater pueroque compatiens, recordata est hujus benedicti Sancti, vovitque deferre filium in ecclesiam ubi ejus corpus servatur. Nec mora: sanatus est puer, & votum suum læta mater implere festinavit.

[445] Alia femina, quadam sui corporis parte impedita, commendabat se variis quibus devote afficiebatur Sanctis, [mulier parte corporis impedita.] præcipue in eorumdem festivitatibus gratiam postulans sanitatis: denique etiam ad S. Athanasium se convertens, subitoque curata, nescivit cuinam potissimum, ex pluribus quos invocaverat, acceptam deberet sanitatem referre. Hinc vario cogitationum æstu jactata cum multum anxiaretur, & die quadam orto inter ipsam & consortem litigio coacta fuisset domo egredi, denuo se commendavit S. Athanasio, dicens, [eadem pacem obtinet,] O sancte Athanasi, si tu es ille per cujus merita Deus mihi contulit sanitatem, sac obsecro ut domum revertens pacem inveniam: eodemq; die desideratæ gratiæ compos facta, vitam deinceps cum consorte egit in pace, quemadmodum antea.

[446] Triremis quædam peregrina jactabatur tempestate in mari, [15 peregrini e nave ejecti fluctu recurrente in eamdem reponuntur.] cum superveniens fluctus quindecim ex eo homines rapuit, & ceteros ita conterruit, ut de vita sua desperantes peccata invicem confiterentur. Erat inter eos quidam, qui Constantinopoli existens fuerat devotus S. Athanasio: huic ergo votum facit: & ecce fluctus, ab alio latere in navim veniens, ipsos illos quindecim quos prior excusserat in eam reposuit, factaque est subito tranquillitas magna. Scientes autem quod corpus S. Athanasii Venetiis jam esset, quam primum potuere istuc venerunt: votoque quo erant obligati expleto, sanctimonialibus narraverunt miraculum quod sibi acciderat.

[447] [Ancilla paralytica advecta ad corpus,] Nobili cuidam matronæ famula erat assiderata, multumque afflicta, eo quod nullam haberet absque subaxillaribus fulcris gradiendi facultatem. Huic in visione apparuit Episcopus quidam dicens: Vade ad sanctam Crucem in Judaica, & isti Sancto te commenda: ipse enim, Dei gratia mediante, te sanabit. Evigilans porro dixit dominæ suæ quæcumque viderat & audierat, rogans ut ipsam duceret ad sanctam Crucem, ubi est istud corpus sanctum. Ipso ergo illo matutino tempore deduxit eam matrona prædicta cum suis furcillis ad prædictum Sanctum, mandans duobus famulis ut eam de cymba elatam carrucæque impositam veherent ad ecclesiam: [Sancto per somnum apparente convalescit,] quæ multum devote se commendavit benedicto isti Sancto, ac deinde domum revecta est cum domina sua. Sequenti autem nocte apparuit eidem Episcopus prædictus, eamque palpavit per omnes eas partes corporis in quibus erat assiderata; dixitque, Scias te esse sanam; abstulitque furculas juxta positas, detulitque ad alteram cubiculi partem. Evigilans autem illa somniasse se credebat, atque ad furculas capiendas manum extendens, deesse illas deprehendit. Tentavit ergo num absque iis movere se posset, movebatque se optime: quare subito assurgens, maxima cum lætitia perrexit ad cubiculum dominæ suæ; & quidquid acciderat sibi eidem narravit. Die autem facto venit ad sanctam Crucem in Judaica cum gaudio magno, curavitque ibi cantandam Missam in honorem hujus gloriosi S. Athanasii: & in monumentū facti in se miraculi ibidem appendit furculas suas, laudans Deum & hunc benedictum Sanctum, qui tam pulchrum miraculum in se fuerat operatus.

[448] Vir quidam honestus ex Pastena & duo ejus filii patiebantur gravem infirmitatem: [sanatur pater cum 2 filiis a gravi morbo.] cumque ei venisset in memoriam egregia festivitas qua celebrata fuerat S. Athanasii translatio, eidem sese & filios suos devovit: eademque hora sanati sunt omnes ab infirmitate illa. Similiter subito convaluit puer, quem animam agere videns mater, eidem Sancto devoverat. Mulier quædam ex Herza, mensibus octo infirma, & tam dire cruciata ut diu noctuq; vociferaretur ejulans, [mulier moribunda] nulloque invento remedio ad mortis articulum deducta judicaretur; recordata est gloriosi S. Athanasii, eique se commendavit cum desiderio tangendi aliquid de reliquiis ejus. Venit autem ei in mentem annulus, quem ab Episcopo Patavino acceperant Reverendȩ Matres monasterii a Corpore Domini nuncupati, qui annulus sancti corporis attactu erat consecratus. Petiit ergo illum sibi afferri ex dicto monasterio, allatumque posuit eo loci ubi majorem sentiebat cruciatum, ac subito dormire cœpit, viditque pueros multos albis vestitos, interque eos virum illustrem, qui & dixit: Quid tibi est mulier? Illa vero, Ah! malum grande. Ipse autem capiti ejus imposuit manum dicens: Redde te mihi sponte, nullum enim amplius malum senties. Tunc illa curiosius intuens vidit eum esse absque capite: & experrecta narravit viro suo per ordinem quæ viderat. Cui vir suus: Scias, inquit, eum Sanctum, qui habetur ad sanctam Crucem, cuique te commendasti, non habere caput. Ab eaque hora & deinceps remansit sana ab omni infirmitate.

[449] [alia tibiam dolens,] Mulier alia a primis pueritiæ annis maximum dolorem patiebatur in tibia ex quodam ejus defectu; adeo ut non nisi pauxillum posset ambulare. Cum igitur annis multis eam infirmitatem tolerasset, commendavit se S. Athanasio, cui jam antea multum devota fuerat, haud paucis ab eo gratiis aliis munerata. Quamvis autem difficilis impetratu ipsi videretur sanitas sua, cum magna tamen fiducia & devotione etiam hanc gratiam ab eodem decrevit petere, votis & precibus eum directis: subitoque liberam se sentiens, ambulare cœpit, solita deinceps dicere sæpius, quod libenter fecisset manus unius jacturam pro facultate ambulandi obtinenda. Quare ex eo quod sibi acciderat consolatissima remansit, [puer leprosus.] nec videbatur expleri posse agendis Deo gratiis & benedicto ejus Sancto, pro favore tam singulari. Infans quidam ita leprosus in mundum natus erat, ut cum fasciæ ei ac panni mutarentur, carnes deciderent & tenella ossa totius corporis nuda apparerent. Non audebat illius mater medicamentorum quidpiam admovere ei, metuens ne pejus exinde haberet: solum cum devotione & fide maxima recursum habuit ad S. Athanasium: cui mox atque votum fecit, infans totus sanus integerque apparuit, tamquam nihil mali unquam passus.

[450] Juvenis quidam, annis quatuor incurabili consumptus lepra, erat a medicis depositus: [item juvenis,] quare ad S. Athanasium vota & spem convertit, ac subito melius habere cœpit, cuteque siccata nihil ei veteris morbi remansit prȩter exiguum vestigium, eo loci ubi primum apparuerat. Erat autem tunc dies Sabbati, Lunæ autem sequenti venit ipse ad visitandum benedictum hunc S. Athanasium: & in memoriam tanti miraculi, posito veteri, assumpsit nomen Athanasii. Puer quidam annis jam tribus quartana laborabat febri admodum vehementi, [& quartana laborans.] & nullum in medicis aut medicinis reperiebat levamen, donec pater suus eum commendavit S. Athanasio, cujus meritis ille mox persanatus fuit.

CAPUT XXXIX.
De cultu sacri capitis in Hispania & Gallia.

[451] Sacrum S. Athanasii corpus, non modo nunc carere capite deprehendit R. P. Aloysius Carnolius; sed a principio suæ ad Venetos translationis absque eo fuisse, [Corpus Venetias allatum sine capite,] manifeste apparet ex verbis relatis n. 446, cum S. Athanasius moribundæ mulieri esset sine capite conspectus. Quamvis enim in tota præcedenti narratione & examine, super allati aut adferendi corporis veritate habito, nulla fiat mentio capitis deficientis; satis tamen id colligitur, primo ex verbis nobilis illius Veneti, qui ne 430 dubitabat an sæpe sibi visum corpus esset agnitarus, post annos sex quibus Constantinopoli non fuerat, nisi ex digiti unius defectu; & ex duabus maculis nigris, in tergo ejusdem corporis requisitis, juxta Iacobi tonsoris testimonium. Quanto enim distinctiora magisque obvia indicia seu signa distinctiva desumi potuissent, ex forma & statu vultus, integri, aut extremitatibus narium, aurium, vel labiorum deficientium minuti; qualia in plerisque eorum, quæ post mortem integra quadamtenus monstrantur, corporum Sanctorum paßim conspexisse memini? Deinde ordinarii sacci mensura, qui corpus capere non potuisset, nisi flexis in tergus pedibus immissum foret; suadet, capite imminutum fuisse truncum, nam etiam hoc altius sacco extitisset, nec sivisset naupego eumdem saccum abscondere sub eo quem indutus erat bardocucullo: absque illo autem sarcina, haud multo plus quam tres & medium pedes longa, deferri sub axilla haud difficulter in sacco potuit.

[452] At quonam delatum caput dicemus? Venetiis creditur, pridem illud Romæ haberi. [hoc in Hispania esse dicitur una cum incorrupta lingua.] Id si fuit, admodum pridem fuisse oportuit: nam modo nulla ejus ibi notitia aut memoria. Fr. Gregorius Bravus de Sotomayor, in historia Monasterii Vallis-Venarum vulgo Valvanera, in termino Calagurritanæ Diœceseos, parte 1 cap. 8 f. 40, inter alia argumenta quibus conatur probare, veram esse traditionem loci, quo creditur S. Athanasius Alexandriæ Episcopus ibidem, persequente ipsum Constantio, delituisse, & cœnobii coquum egisse, quarto loco allegat, quod hac traditione instante, antiqui Patres hujus cœnobii a quodam summo Pontifice adepti sunt Casulam S. Athanasii, & caput cum lingua: quæ honorifice adservantur inter alias Reliquias in majori ara. Traditionem ipsam probare non possum: ideoque Antonio de Yepez magis assentior, coquum Monasterii Athanasium, cujus ibi memoria cum sanctitatis opinione vigeat, & cujus occasione nata sit opinio de latebra S. Athanasio Alexandrino istic præbita, fuisse Ordinis Benedictini monachum. Idem cum Yepesio censet Tamayus de Salazar ad hunc diem, in suo Martyrologio Hispanico: neque movetur eo argumento Bravi, quod fere in omnibus privilegiis, gratiis & indulgentiis, quibus hunc locum locupletarunt summi Romani Pontifices, asseritur ea illos concedere in honorem B. Mariæ & S. Athanasii Doctoris magni, qui in illa habitavit domo; & quod Innocentius III Pontifex Maximus, qui Ecclesiam ad ann. MCXCVII gubernavit, & Athanasii vitam scripsit, concessit huic domui magnas Indulgentias, contemplatione sancti Doctoris, referens habitaculum in ea. Si tamen pars altera traditionis de Casula, Capite, Lingua Roma allatis subsistit, quam credere volo ipsarum Reliquiarum exhibitione præsenti probari posse; eo illa evaderet verosimilior, quo integritas hactenus servatæ linguæ vero quoque similius facit ex corpore hactenus integro ipsam esse.

[453] Verum Hispanis adversantur Franci, apud quos in diœcesi Turonensi pagus est, [Galli dicunt haberi in diœcesi Turonensi,] du Serrin dictus, in eoq; ecclesia parochialis, quæ S. Athanasii Alexandrini caput hodieque ostentat: quod, uti super his rogatus R. P. Guilielmus Quirini nobis scripsit, creduntur Alexandria attulisse & isthic deposuisse Domini de San-Blanse, pagi Serrenio vicini, qui & Duces Andegavenses olim & Reges Hierusalem. Topographicæ tabulæ, quatuor leucarum intervallo a Turonensi Metropoli, trans meridionalem Indræ fluvii ripā, collocant pagum San-Branche, id est S. Pancratii (nam etiam Itali Brancatium ex Pancratio faciunt) quod prædictus Pater, ex vulgi corrupta pronuntiatione, videtur in Blanse convertisse. Huic ergo vicinus est Serrinii vicus, in tabula prætermissus; in quo jam dictus Pater (quem suus pro hoc opere zelus compulit ipsummet eo ire) invenit an. MDCLXXVI caput S. Athanasii, argenteo capiti inclusum, & honestius quam alias viderat asservatum, sed absque scripturis ullis: accepit tamen a Pastore loci, qui in Apostolicis litteris appellatur S. Athanasii, exemplar Archiepiscopalis mandati, ante non multos menses editi, quod ex Gallico placet Latinum facere.

[454] Michaël, Dei misericordia & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Archiepiscopus Turonensis, [in pago du Serrin,] caritativis fidelibus nostræ diœcesis salutem & benedictionem in Domino Jesu Christo, qui est Deus pacis & caritatis. Nescio quo modo fiat, ut res magis sanctæ & majori veneratione dignæ, majori plerumque premantur pauperie. Certe non absq; gemitu nostro intueri possumus, veterem illam Serrinii ecclesiā, non minus antiquitate sua quam pretiosarum Reliquiarū thesauris commendabilem, eo redactam paupertate loci, ut ruinam undique minitetur. Cogimur ergo caritatem fidelium diœcesis nostræ & aliarum implorare, ut conferre velint aliquid de suo abundanti ad restaurationem istius loci, supra quem eam benedictionum cælestium largitatem effudit cælum, quam testantur Indulgentiæ plenariæ eidem concessæ, [ubi ejus intuitu propositæ Indulgentiæ.] intuitu magni S. Athanasii, cujus caput illa integrum possidet, cum aliis pluribus pretiosis Reliquiis: quarum Indulgentiarum thesaurus aperietur ad primas Vesperas festi ejusdem Sancti, prima die proximi Maji, omnibus personis caritativis, qui de suo illic tribuent aliquid, pollicendo, quod futuri sint participes, generatim & particulatim, omnium precum, quæ ibidem loci fient. Dilectos autem nostros Priores & Curatos vicinos exhortamur, ut cum sua quisque plebe illuc processionaliter accedant, reddentes vota sua, & commissos sibi populos efficaci exemplo ad idem præstandum invitantes, ut scilicet præsentes adsint processioni & prædicationi ibidem faciendæ, & cum benedictione sanctissimi Sacramenti terminandæ. Datum Turonibus, sub signo nostro & sigillo Archiepiscopali, cum subsignatione Secretarii quoque nostri, XVIII Aprilis MDCLXXVI.

[455] Non est meum componere controversiam, quæ hinc existit inter Hispanos & Francos: Nam si his difficile est probare, Alexandria acceptum esse quod habent caput; nihilo minus laborabunt Hispani, ut probent se Roma accepisse quod obtinent. Si objiciatur Hispanis credibile esse, Reliquias quas ostentant, capitis præsertim & linguæ, esse fortaßis illius coci, unde sumpta occasio comminiscendi incolatum S. Athanasii Episcopi in illo loco: reponent Hispani, æque facile fieri potuisse, ut ex Constantinopolitano potius quam Alexandrino Patriarchatu acceperint Galli caput cujuspiam S. Athanasii Episcopi, puta Corinthiorum, qui colitur V Maji. Ad hæc, quam est incertum an coquus ille sanctus unquam in rerum natura fuerit, aut saltem an Athanasii nomine appellatus; tam videtur certum casulam simul asservatam cum capite signum Episcopi esse, non Fratris laici: itemque sola cranii ossa, omni carne nudata esse in Gallia; caput autem quod est in Hispania, uti linguam adhuc imputrem servat, ita & servare carnem saltem exuccam; quod magis convenit ei statui in quo est reliquum corpus Venetiis. Quod si ita quis judicaret de capite Serriniensi, multo magis sic judicaret de costa, quam Ioannes Schekmannus in Epitome seu Medulla gestorum Trevirensium, anno 1617 excusa fol. 55, asserit in Monasterio S. Maximini servatam; scilicet eam non posse credi S. Athanasii Alexandrini, si ejus est corpus servatum Venetiis, de quo non videtur dubitandum amplius.

DE S. GERMANO EPISCOPO MART.
APVD AMBIANOS IN GALLIA.

SECULO V.

Commentarius R. P. Joannis Bollandi.

Germanus, Episcopus Martyr, apud Ambianos in Gallia (S.)

AUCTORE J. B.

[1] Celebratur VI Nonas Maji natalis. S. Germani Episcopi & Martyris. Ita MS. Florarium: Eodem die S. Germani Episcopi & Martyris. Idem habet Matricula Carthusiæ Vltrajectinæ a ducentus & amplius annis conscripta, & Belgica quædam Kalendaria. Heribertus Rosweydus noster in Fastis Sanctorum: [S. Germani natalis.] Germanus Anglus Episcopus & Martyr II Maji. Philippus Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum: In Anglia S. Germani Episcopi & Martyris. Citat Ferrarius Fastos SS. Britanniæ auctore Heriberto Rosweydo Societ. Jesu. At non Britanniæ Sanctorum Fastos peculiariter descripsit Rosweydus, sed omnium omnino, quorum vitæ in Belgicis Bibliothecis manuscriptæ. Eumdem Rosweydum citat, neminem alium, Ioannes Wilsonus in Martyrologio Anglicano, ita scribens: In inferiore Germania Festivitas S. Germani Episcopi & Martyris: hic Anglus natione, in inferiores illas provincias trajecit, Christi fidem prædicaturus, ubi tandem suam mercedem, martyrii scilicet coronam, adeptus est. Ejus Vita copiose manu exarata in quopiam Belgii monasterio extat, ut e Societate Jesu venerabilis Sacerdos testatur, atque hoc die ejus Festivitas consignata in libro qui Fasti Sanctorum inscribitur. In secunda Martyrologii sui editione aliter illius elogium idem expreßit Wilsonus: Eodem die in inferiori Germania depositio S. Germani Episcopi & Martyris, natione Angli, qui cum in Brabantiam trajecisset; inde in Frisiam, Christi fidem prædicaturus, in mercedem gloriam martyrii adeptus est circiter annum Christi DCCL.

[2] Quod eum Anglum Rosweydus scripsit, id non ita præcise accipiendum, quasi ea gente, quæ ex Saxonia inferiore advecta Britanniam a mille prope ac ducentis annis tenet, fuerit ortus; sed quia ex plurium gentium, quæ nunc Anglorum monarchæ parent, aliqua natus, & a S. Germano Autisiodorensi, in ea ipsa provincia, quæ nunc Anglia dicitur, Christo adjunctus. Rosweydi auctoritate libenter Anglum Wilsonus appellavit. Ferrarius utrumque, ultra etiam quam præirent, [Non Anglus is fuit,] secutus, absolute in Anglia eum locat, quasi isthic vel Episcopatum gesserit, vel obierit mortem. At Vitæ illius Scriptor parentem ejus Scotorum gentis Principem vocat, non quasi S. Germanus Autisiodorensis, cum in Britanniam (ut infra dicetur, narratque Constantius in ejus Vita, & Beda lib. 1. Ecclesiast. Anglor. cap. 17 & quatuor sequentibus) profectus est, vel Hiberniam adierit, quæ, ut idem Beda scribit lib. 1 cap. 1 proprie patria Scottorum est; vel in Septemtrionali Cluydæ amnis ripa situm, urbique munitißimæ Arcluith oppositum, terræ tractum, ad quem Scotti (ut idem tradit) iisdem fere Valentiniani III temporibus, [sed Scotus,] aut non multo prius, advenientes sibi locum patriæ fecerunt. Sed fuit ille Scoticæ gentis Princeps Audinus tunc in Britannia, sive pulsus e patria, sive legatione aliqua ad Britannos functus, sive erat fortaßis amicior tunc Britannis in aliqua Scotorum Hibernicorū provincia. Neq; illud alioquin insolitum, ut e gentibus invicem bello dißidentibus, viri etiam illustres quandoque in hostili solo degant. Et vero circa eadem hæc tempora Scoti quidam inter ipsos Romanos non sine nominis celebritate versati sunt, ut C. Cælius Sedulius Presbyter & poëta.

[3] Fuit hic postea Audinus multis fortaßis e sua gente suscipiendæ fidei auctor, ad quos ut Episcopus mitteretur continuo curatum. Florentio & Dionysio Coss. sive Christi anno CCCCXXIX, Agricola Pelagianus, ut in Chronico Prosper Aquitanas scribit, Severiani Episcopi Pelagiani filius, Ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit. [(qua gens tunc conversa)] Sed actione Palladii diaconi Papa Cælestinus Germanum Autisiodorensem Episcopum vice sua mittit, & deturbatis hæreticis Britannos ad Catholicam fidem redigit. Et biennio post, Basso & Antiocho Coss. idem Prosper sic scribit: Ad Scotos in Christum credentes ordinatus a Papa Cælestino Palladius Episcopus mittitur. Verisimile est Germanum e Britannia reversum in Galliam, scripsisse Cælestino quid isthic a se gestum esset, utque non modo profligatæ hæreses essent, & relata de Pictis aliisque barbaris victoria, sed & Scoti nonnulli Proceres ad Christum conversi, quibus mittendi aliqui una cum Episcopo Doctores viderentur: tum vero Palladium a Cælestino missum, & ipsum fortaßis gente Britonem; Britonibus certe faventem, cum ejus actione Germanum ad eos miserit Cælestinus. Nam idem Prosper eadem occasione & liberatos hæresi Britannos & fide imbutos esse scotos innuit, libro contra Collatorem, qui est quærtus Responsionum adversus calumniatores doctrinæ S. Augustini, extatque tomo 7 Operum ejusdem Augustini; in eo ergo libro cap. 21 ita scribit: Unde & venerabilis memoriæ Pontifex Cælestinus, cui ad Catholicæ Ecclesiæ præsidium multa Dominus gratiæ suæ dona largitus est, & paucis interjectis. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiæ, solum suæ originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani; & ordinato Scotis Episcopo, dum Romanam insulam studet servare Catholicam, fecit etiam barbaram Christianam. Studuit Cælestinus Romanam provinciam, Britanniam, misso isthuc Germano, servare Catholicam, & simul barbaram, Scotiā videlicet, fecit Christianā, nonnullis per ipsum Germanum conversis. Aditu deinde in insulam patefacto per Palladium, absq; alio fere operæ pretio, tota demum insula Christo subjugata est per Patricium. Sed de his plenius adVitā S. Patricii XVII Martii, S. Palladii VI Iulii, S. Germani XXXI Iulii.

[4] Exaratam reperi Rosweydi manu schedam, in qua innuebat S. Germanum, Episcopum & Martyrem, qui II Maji colitur, sibi eum videri esse, cujus meminit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi de S. Eloquio agit. Sed quæ isthic habet Molanus, sunt ex S. Eloquii vita transscripta, ubi ita efferuntur: Igitur anno Verbi, carnem scilicet facti, [nec S. Eloquii socius fuit seculo 7.] Filii Dei pro salute ac redemptione humani generis incarnati, sexcentesimo quadragesimo sexto, regnante Clodovæo jam Christianissimo Rege, venit B. Eloquius ad Galliarum littora ex Hibernia insula, cum aliquibus venerabilibus viris, videlicet Fursæo, Ultano, Foillano, Boëtio, Mombolo, Adalgiso, Hettono, Helano, Træsano, Germano, Verano, atque Columbano. Verum aut illius vitæ Scriptorem memoria fefellit (nec mirum, cum annis post S. Eloquii mortem ducentis vixerit) aut imperitus aliquis eam Vitam interpolavit, ut ad III Decembris dicemus. Et sane Vita S. Momboli quam dabimus XVIII Novembris, cum iisdem fere verbis descripta sit, Helanum, Tresanum, Germanum, Veranum non memorat. Vita S. Algisi, sive Adalgisi II Iunii hos recenset ejus comites, Ettonem, Gobanum, Eloquium, Corbicanum, Rodalgum sive Rodaldum. Sed plures tum moderni tum mediæ ætatis scriptores, cum Sanctos commemorant qui e transmarinis partibus in Galliam aut Germaniam venerunt, omnes conjungunt, quamvis longo distantes temporis intervallo.

[5] Propior Germani nostri ætati Germanus ille SS. Helani & Gibriani Frater fuit. Hic Gibrianus, ut Flodoardus hist. Eccl. Remensis lib. 4 cap. 9 scribit, Tesanus, Tresanus, Germanus, Veranus, Abranus, Petranus, cum tribus sororibus suis Frauda, Promptia, Possena, eligentes sibi super fluvium nomine Matronam opportuna degendi loca &c. Memorantur jidem fratres & sorores in Vita S. Tresani VII Februarii, sed pro Tesano Helanus, [nec S. Gibriani sec. 6.] pro Frauda Franda. Colitur S. Helanus VII Octobris, S. Guibrianus VIII Maji, quo die & reliquos dabimus, nisi proprios singulorum natales reperiamus. Horum ætatem indicat Sigebertus in Chronico ad an. DIX Gabrianus Scottus, cum fratribus & sororibus in Gallia peregrinatus, urbem Remensem & vita & morte sua illustrat. Quæ tamen aliena manu addita censet Miræus in sua Sigeberti editione, quod a codice. Gemblacensi abessent; sed in pervetusto Lobiensi, quo sumus usi, habebantur, inque Laurentii Barri editione.

[6] Wilsonus cum ad annum DCCL S. Germani martyrium retulit, videtur existimasse S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini & Germaniæ Apostoli comitem fuisse: nam is circiter annum DCCLV martyrium in Frisia subiit, [nec S. Bonifacii sec. 8.] cum sociis LII, quorum undecim solum ab auctoribus nominantur, nullus inter eos Germanus. Eorum, quorum nomina reticentur, unum extitisse Germanum an conjecerit Wilsonus, an uspiam legerit, haud scio: mihi difficile est credere, inter illos Episcopum fuisse, cum id non videantur omissuri fuisse diligentes scriptores rerum a Bonifacio gestarum. Proclivius erat, [sed antiquior.] ut S. Gibriani fratrem, hoc die apud Ambianos coronatum martyrio, atque anniversaria coli celebritate suspicaremur; cum ceterorum præterquam Gibriari & Tresani, nos natales gestaque lateant. Sed Gibriano multo antiquiorem Germanum hunc Vitæ illius historia ostendit, quippe a S. Germano Autisiodorensi anno Christi CCCCXXIX, aut non multo post baptizatum.

[7] Non est tamen Vita hæc optimæ notæ, quæ sit ab incerto auctore, quingentis fere post Germani decessum annis, non ex veteribus monumentis, sed populi fama conscripta. Testatur id in Prologo Auctor: Hujus ergo Beatissimi actus seu passionem non vidimus, sed tamen a paganis ejus vitæ codicem succensum novimus. Nunc tamen Deo opitulante quidquid ex ejus gestis audivimus, dilucidare satagemus. [Ejus vita quando scripta?] Liceret existimare non tam vulgi narratione accepisse Scriptorem quæ tradit, quam ex ipsis gestis, antea lectis auditisve, priusquam igne absumerentur; si, quis fuerit, ubi scripserit, aut quando, constaret. Parum certe curiosus fuit, ut ex iis patet, quæ nihil ad propositū facientia de Iuliano Apostata narrantur, deq; ridiculo, & anilium simili fabellarum occupati ab eo imperii modo. Porro quod cap. 6 num. 17 scribit, Vir Sanctus prædicando per Normanniam ibat, & cap. 7 num. 20 qui est limes medius Normanniæ ac Franciæ; consequens est, hanc Vitam seculo Christiano decimo, aut fortaßis etiam serius, scriptam esse, cum Westria sive occidua Franciæ ora, tum primum cœperit Normannia appellari, quando Rolloni Normannorum Duci, Christianam fidem amplexo, Carolus Simplex Francorum Rex Gislam filiam in matrimonium dedit, sub annum Christi DCCCCXII, inque dotem provinciam illam tradidit, quam Nortmanniam, inquit Auctor anonymus inter Normannicos Scriptores primus editus ab Andrea Duchesnio, Northmanni vocaverunt, eo quod de Northwega egressi essent.

[8] Eam vitam ex vetustis codicibus Monasteriorum Thosani & Claromarescani discripserat Rosweydus: [unde hic edita?] tertium exemplar a D. Ionne de S. Martino, Petri Loveti Bellovaci V. CL. fratre, congregationis Foliensis monacho, Ambianis accepi; quartum quoque indidem a D. Ioanne Cauchie Canonico Ordinis Præmonstratensis, S. Germani in eadem urbe Curione. Sed in postertoribus hisce duobus exemplaribus deerat Prologus. Extabat eadem Vita, eodemque stylo, in MS. Ecclesiæ S. Martini Vltrajecti, sed paßim breviata. Officium quoque Ecclesiasticum, ut vocant, quod in utraque S. Germani ecclesia decantari hoc die consuevit, idem venerabilis Curio nobis transmisit, in cujus Lectionibus, Hymnis, Antiphonis, Responsoriis eadem quæ in Vita memorantur.

[9] Duæ sunt apud Ambianos dicatæ S. Germano Martyri ecclesiæ: altera in urbe, structuræ elegantia nulli post Cathedralem secunda, [Ejus ecclesia Ambiani,] a quingentis annis monasterio Ordinis Præmonstratensis, in eadem urbe, quod nunc S. Ioannis appellatur, donata a Guidone Castellano Ambianensi ejusque conjuge Mathilde; nisi tamen post eam donationem renovata ac splendidius instaurata est: nam, ut Adrianus Morlerius Antiquitatum Ambianensium lib. 2 in Catalogo Abbabatum S. Ioannis testatur, in donationis instrumento solum altare S. Germani appellatur. Et vero cum II die Iulii MDCXLIII summæ aræ lapidea tabula, ad sex pedes promovenda, ut nunc cernitur, esset sublata, sub ea exiguum e stanno vasculum repertum est, eique inclusa membrana in qua hæc erant inscripta: Anno Domini MDXXVI, die Lunæ, nona mensis Julii, Reverendus in Christo Pater Nicolaus Ebronnensis Episcopus, de permissu & auctoritate Reverendi in Christo Patris ac Domini D. Francisci de Hallewin, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopi Ambianensis, hanc ecclesiam & hoc altare in honorem S. Germani Episcopi & Martyris Sanctorumque omnium consecravit vit seu dedicavit; me Secretario dicti D. Episcopi Ambianensis subsignato præsente. De Courcelles. Fuit autem Episcopus ille Ebronensis Nicolaus Lagrene, ut testatur Morlerius, Hallewinii Episcopi Ambianensis Suffraganeus & Vicarius, Ordinis Præmonstratensis, Abbas Monasteriorum S. Ioannis & Montis S. Martini, antea Pastor Ecclesiæ S. Germani, de qua hic agimus; idemque Paschasium Broëtum, e primis S. Ignatii Sodalibus unum, XII die Martii pridie Dominicæ Paßionis Sacerdotio initiavit, non anno MDXXIII, ut idem veterem epocham secutus scripsit Morlerius, sed MDXXIV quando littera Dominicali B, Pascha in XXVII Martii incidit. In ea ergo ecclesia Parochum agit ex eodem S. Ioannis cœnobio Canonicus, cui ab Abbate suo præsentato, uti dicunt, id munus confert Episcopus. Vt ea parochia a Regularibus administraretur obtinuit anno MCXCVIII, a Theobaldo Ambianensi Episcopo, Odo Abbas S. Ioannis, patrocinante sibi Wilhelmo Remensi Archiepiscopo & Sedis Apostolicæ Legato. Extat Parochorum omnium ab ante MCCLXXX Christi annum Catalogus. Ex his Abbates postea electi Matthæus Lotterellus an. MCCCCXXIII, & ante memoratus Nicolaus Lagrenæus.

[10] In hac ecclesia vita cernitur S. Germani, non modo in vetustis descripta codicibus, sed eleganter quoque efformata in vitrea ad lævam fenestra, mille aureorum pretio æstimata; inque octonis prægrandibus tapetibus, quibus ornari celebrioribus diebus ejusdem ecclesiæ Chorus solet. [pulcherrimo pensili odæo clara.] Spectatur in eadem ecclesia pulpitum lapideum, vicenos pedes longum, plano fornice, antiquo opere affabre elaboratum, quod quatuor columnæ lapideæ ad angulos sustentant: in id geminæ ducunt utrimque lapideæ scalæ, circum duas ecclesiæ columnas insigni artificio volutæ, & ipsæ pensiles. Estque tota hæc moles ejusmodi, ut magnam sui excitet admirationem, & inter illius circum Somonam amnem tractus præstantißima opera censeatur. Hic Parochus nunc est, ut ante scripsi, Ioannes Cauchie Canonicus regularis Ordinis Præmonstratensis, vir humanißimus, Deique gloriæ ac Sanctorum amplificandæ studiosißimus; qui antea S. Firmini Martyris in valle parœciam in eadem urbe administravit, a XXII Octobris MDCXXIV ad XIII Augusti MDCXLII.

[11] Altera S. Germano Martyri sacra ecclesia visitur in vico diœcesis Ambianensis, qui S. Germani dicitur, [alia, ubi ejus sepulchrum,] ubi is martyrio & coronatus. Est vero Prioratus, ab Abbatia S. Fusciani in nemore, Ord. Benedictini, diœcesis Ambianensis dependens: non tamen ipse Prior, sed sub eo Pastor divina administrat. Extat etiamnum ejus sepulchrum subter majorem aram; atque post eam structum cælatis lapidibus monumentum, aliquantulum supra solum eminens, intra quod descendentibus ingens objicitur cælatum saxum, quo corpus Martyris olim opertum fuit, idque tribus perforatum locis, ut lumine admoto totus pervideri tumulus jam vacuus, queat. Iuxta eamdem aram armarium est, in quo e ligno efformatum Episcopali schemate caput est, [& reliquiæ.] inque eo ossa quædam capitis ipsius (ut a majoribus accepta fama creditur) S. Germani asservantur; aliæque in brachio itidem ligneo reliquiæ. Eadem hic quæ Ambiani vitæ ac necis S. Germani extat historia, idemque quod Ambiani ejus die festo Officium Ecclesiasticum celebratur. Eo vero die ingens e propinquis vicis turba hominum ad eam ecclesiam confluit, multique in ejus cœmiterio sepeliri se, pietate erga sanctum Martyrem moti, postulant. Viget isthic ab omni retro memoria ea consuetudo, ut Pastor festo die S. Germani sacra peragens, cum ad Offertorium, ut vocant, pervenerit, ad populum conversus clara voce edicat, Si quis oppidi Senardi-pontis incola adsit, cujusque ætatis, ordinis, sexus, is primus accedat, etiamsi ipse vici Dominus adesset. Ea honoris prærogativa illi oppido exhibetur, propterea quod ejus Dominus olim sancti Martyris corpus sepulturæ mandarit. Distat is vicus a Senardi-ponte Gallica leuca & dimidia, tribus ab Albamarla, sive Aumaleo. Plures paßim vici tota Normannia S. Germani nomine insigniuntur, vel a S. Germano Parisiensi, cujus XXVIII Maji Vitam dabimus, vel ab Autissiodorensi per universam Galliam celeberrimo, vel ab hoc Sancto Episcopo & Martyre Germano, qui occiduum illum Galliæ tractum Evangelii prædicatione, miraculis, ac tandem martyrio illustravit. Idem hic tutelaris est ecclesiæ pagi dicti Minidavid, in diœcesi Rotomagensi.

[12] Hæc omnia olim scripsit R. P. Ioannes Bollandus, una cum Annotatis ad Vitam sequentem, & transmisit ad D. Ioannem Cauchium Canonicum Ordinis Præmonstratensis & Parochum Ambianensem Ecclesiæ S. Germani: qui mox eadem typis vulgavit anno MDCXLV, & iterum cum novis hinc inde animadversionibus anno MDCLXV, nobis quæ post dicti Patris obitum transmisit, addita ubique Vita Gallica & Officio Ecclesiastico ejusdem Sancti, quæ apud ipsum videri possunt. Submisit idem etiam aliquam a se compositam historiam translationum, quarum prior anno DCCCL facta celebratur die XIII Novembris, posterior anni MDCLX Aprilis III: quam ipsam historiam Vitæ subjungimus.

[13] Reperimus etiam S. Germani memoriā inscriptam Mss. Martyrologiis Augiensi Canonicorum Regularium, & Parisiensi S Germani de Pratis. Quod autem huic prævio Bollandi commentario Annotationibusque subjunctis velimus additum, nihil magnopere occurrit. Nam quod ait parum curiosum fuisse Vitæ hujus scriptorem, adeo verum est, ut omnino inter postremæ notæ Vitas (quales huic operi nō nisi perquam inviti inserimus) censeri eam velimus, solo melioris historiæ defectu excusantes consilium. Cui enim placere potest prædicatio Sancti sic proposita, quasi paganis ethnicisque convertendis in Britannia, Gallia, Hispania, Germania, eorumq; fanis destruendis tota ejus vita fere fuisset addicta, tempore illo, quo vix tenues idololatiæ reliquiæ supererant, Christus fere solus aris templisque colebatur, etsi Galliarum domitores Franci adhuc Gentiles essent? Quid quod de punito per ejectionem intestinorum judice, de dracone stola Sacerdotali alligato & in puteum protracto, videantur additamenta accepta ex qualicumque historia S. Mercurialis Foroliviensis, quam dedimus XXX Aprilis? Alia ipse per se lector notare poterit, quibus ingenio suo nimium indulsisse auctor videatur.

VITA
Ex variis codicibus MSS.

Germanus, Episcopus Martyr, apud Ambianos in Gallia (S.)

BHL Number: 3452

EX MSS.

PROLOGUS.

a

[1] Cum universæ machinæ molis benignissimus conditor ac misericordissimus reformator, pro salute humani generis, quod serpens antiquus decipiendo per lignum vetitum merserat in tenebris, cruci fuisset addictus; maluit mortem in nostra quam susceperat carne recipere, quam tot millia animarum amittere. Suscepit namque mortem temporaliter, ut nos a durissimis pœnarum nexibus erueret misericorditer, & ut veridica præsagi electi Domini mystice panderetur sententia dicentis: Propter hoc non derelinques animam meam in inferno, neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. [Psal. 15, 10, Act. 2, 27] Ne corrumperetur refecta Deitate caro, tertia die vendicans sibi spolia tartarea, [Apostoli & Martyres Spiritu sancto corroborati.] erepta de sævissimis chelydri faucibus, surrexit a tumulo; superumque illud, immensa redimitum gloria, cunctis intuentibus clientulis, conscendit regnum, nobis olim per culpam incognitum, nunc autem per gratiam apertum. Ascendit idem rector humani generis ad rutilantia polorum regna, haud relinquendo terrestria: nam si reliquisset, quid nobis benedicta nativitas, quid veneranda mors, quid admirabilis resurrectio, gloriosaque profuisset ascensio? Non reliquit, inquam, terrena, sed beatissimum Pneuma dudum promissum, in cordibus discipulorum diffudit; per quod omnia nequissimi hostis tela valuisset extinguere, & omnes ad dulcissimam semitam mandatorum Dei præcellentissimorum perducere. Sed plane quamvis hostis antiquus, eorum spiritibus, super petram fundatis durissimam, nocere nullis valuisset ingeniis; corpora tamen eorum eorumque successorum per sibi condignos gravissimis pœnarum affligi generibus fecit ministros, autumans eorum sacros spiritus capere suo teterrimo laqueo, quos Christus jam fundaverat cælo. Inter hos ergo & beatissimum Germanum, Sacerdotali stola pollentem, per Patellites multis cædi fecit suppliciis, non tamen vincere victus valuit victorem. Hujus ergo beatissimi actus seu passionem, non vidimus, sed tamen a paganis ejus vitæ codicem b igne succensum novimus. Nunc tamen, [S. Germani Acta deperdita.] Deo opitulante, quicquid ex ejus gestis audivimus, dilucidare satagemus. Adjuvet omnipotens Deus, ut hoc adimplere valeamus, qui regnat in æterna secula.

ANNOTATA I. B.

a Aberat hic Prologus a MSS. Ambianensibus, extabat in Thosano & Claremarescano.

b Factum id videtur Normannorum incursionibus, quibus a Caroli Magni obitu centum fere per annos dire vexata Gallia est.

CAPUT I.
S. Germani ætas, baptismus.

[2] a Temporibus Domni b Joviniani gloriosi atque mitissimi Imperatoris, qui post nequissimum Apostatam Julianum totius orbis principatum, Deo annuente, obtinuit; sancti Christiani nominis religio usquequaque crescere cœpit, in tantum ut & ecclesiæ Dei, quas impius tyrannus, exosum habens nomen magnificum Christi, c claudi jusserat, ne laudes omnipotenti Deo redderentur, [Iulianus Apostata imperium præstigiis adeptus,] jam dicto Domno Imperatore Joviniano incipiente regnare, aperirentur, & multis creberrime coruscarent miraculis. Quo autem ordine jam prænotatus Julianus Cæsar fuerit effectus, sobrio narrare non displicebit stylo. Fuit namque idem Julianus sacrorum verbis dogmatum diligenter instructus, ita ut etiam Clericus effectus, donum d Subdiaconalis gradus mereretur suscipere. e Instigante autem ejus mentem diabolo, ut cœpta relinqueret & solium regni invaderet, (quippe erat regali ex stirpe genitus) quadā die dum ad Missarum solennia lectionem S. Pauli Apostoli recitasset, & ante aram sacrosanctam humiliaturum se inclinando projecisset; egit arte magica, ut corona quædam regalis, quæ in arcu erat suspensa triumphali ante sanctum altare, ipso adveniente supra caput ipsius caderet, ac si propria quis eam manu imposuisset: Quod cum circumstantes populi vidissent, hunc vere Imperatorem acclamaverunt, suspicantes ei a Domino regimen totius orbis esse accommodatum. Quod ille cernens acturum sibi Imperatoriæ potestatis usurpavit nomen, [sævit in Christianos] Ecclesiamque Dei variis cœpit turbare procellis, abjiciens a se Dei Christianique nominis religionem, & idola vana & surda & muta complectens. Unde factum est ut ecclesias Dei, quæ longe lateque per totum orbem diffusæ erant, claudi juberet, ne ultra in eis nomen Domini invocaretur. Fecit ergo & multa f millia Sanctorum interimi ob nomen magnificum Christi. Inter hæc etiam & corpus g S. Joannis Baptistæ igne succendi jussit, [& SS. reliquias:] atque in favillam redigi, ut nullus amodo Christianus ex eo sibi reliquias colligere valeret, sed quasi quamdam stipulam vitaret, dum illud tali incendio cremari vidisset.

[3] Dum hæc siquidem, aliaque valde detestanda quamplurima gessisset opera; misereri cœpit misericors Dominus fletibus sibi fidelium, atque luctuosis singultibus, quos die noctuque emittebant; observando quatenus eos liberare dignareetur de diri faucibus hostis; [male perit.] Ecclesiamque sanctam, olim per universum mundum renitentem, conservare dignaretur incolumem; eique, quam sævissimus tyrannus abstulerat, redderet libertatem suo numine sacro. Factum est interea, ut post non multum temporis spatium jam dictus Julianus Imperator insana mente bellum Persarum genti inferret: in quo, opitulante Deo, dum plusquam oporteret, gerere vellet, a quodam h incognito satellitibus suis viro percussus, vitam cum regno perdidit, quod contra jus humanæ religionis viriliter sibi usurpavit. Post detestabilem igitur superbissimi Judicis necem, [succedit Iovinianus pius Imp.] miserator omnium Dominus, sanctæ matri Ecclesiæ pium dare dignatus est patronum, Dominum videlicet Jovinianum Imperatorem. Qui mox ut monarchiam totius orbis suscepit, actutum ecclesias Dei aperiri jussit, quatenus laus & gloria in ipsis Christi in laude canerentur, quæ omissȩ erant cantari vivente Cȩsare impio. Cœpit ergo clarissimum Christi nomen usquequaque validissimis radiare miraculis, intantum ut multi paganorum videntes magnalia, quæ in servis suis operabatur Dominus, relicto gentilitatis errore, ad veram & immaculatam unanimiter converterentur fidem.

[4] i In hujus præclarissimi Cæsaris temporibus, fuit quidam in pago Autissiodorensi vir, magnificis editus parentibus, Germanus nomine, qui intantum brevi in tempore crevit, ut Tribunus effectus, cum lucra secularia Domino reddere deberet terreno, potius ad animarum tenderet lucrum; & quicquid valeret acquirere, cunctipotenti Deo munus gratissimum toto corde offerret. [S. Germanus Autissiodoren ex Tribuno fit Episcopus:] Accepit ergo sibi uxorem secundum morem secularem, parentibus valde nobilibus progenitam, quam dominante Christi gratia, ita divinis instrumentis imbuit atque ornavit, ut non uxor, sed vera fide soror esse crederetur. Quid plura? dum urbs itaque Autissiodorensis destituta foret sacro Pontifice, mox voce summa plebs universa hunc sibi postulat dari Pastorem, quem corde puro noscebat Christi fore cultorem. Constituitur itaque beatissimus Germanus in jam prælibata civitate Pontifex a Deo electus: fit gaudium omni civitati & immensa exultatio: namque videbant se alacres sic in Dei laudibusfore, ut non trepidam brevemque vitam possidere se autumarent, sed paradisiaca collocatos in gloria, atque Jordanica tinctos unda melliflua. Erat namque vultu placido, comis decoratus Angelicis, ut intuentibus eum, non humana forma, sed Angelica effigies, pulchra ut luna, electa ut Phœbus videretur: tantaque circa eum caritas Christi erat, ut in terris positus, in cælestibus habitaret.

[5] Vir autem beatissimus, post multa fortiter patrata miracula, [proficiscitur ultra mare,] k nixus est quæ valuit Sanctorum circuire pignora. Non solum itaque, hæc quæ in Galliarum partibus constituta erant visere studuit sola, verum etiam in l transmarinis partibus loca Sanctorum circuire curavit. Completa interea sacra circuitione, dum ad propriam civitatem redire disponeret, quatenus plebem sibi creditam verbis Euangelicæ doctrinæ affatim refocillaret; contigit ut quemdam m Scotorum gentis Principem sibi, Audinum nomine, una cum uxore, quæ Aquila vocabatur, obvium haberet: in quorum comitatu ducebatur filius eorum, admodum puerulus, pulchra facie, & decorus aspectu, sed cum ipsis parentibus adhuc gentilitatis errore detentus. [orat pro Audino Scoto, ejusque uxore & filio;] Hos ergo cum obvios habuisset beatissimus Antistes Germanus, & vidisset Angelica decoratos forma; ingemuit, conversusque ad Dominum dixit: O Domine, quid est quod formam hanc, quam ad imaginem & similitudinem tuam creare dignatus es, hostis antiquus possidet? Non his in tabernaculis, Domine, recubare debuisset, forinsecus Angelica specie decoratis; sed ignis æternus illius pabulum esse deberet. Obsecro itaque te, Deus meus, quatenus mihi nequissimo omnium, tibi tamen corde fidelissimo, concedere digneris, ut eorum corda ad te Deum verum omnipotentem per me convertantur, & agnoscendo te summum Deum, corde credant; & diligant, ore collaudent, vultuque adorent, tuque misericors sis dux eorum, qui numquam derelinquis sperantes in te. Completa itaque oratione viri beatissimi, [domum invitatus eos convertit,] subito Audinus cum Aquila uxore provoluti ejus genibus, rogaverunt eum dicentes: Rogamus te, virorum sanctissime, quatenus ad nostra non dedigneris venire tabernacula: videtur enim nobis facies tua ut Phœbus radians, & ideo credimus in te aliquid divinitatis esse. Mox ergo vir Domini promisit se cum eis ire. Cumque venissent domum, cœpit beatissimus Germanus nomen Domini illis benigne prædicare, & in longum sermonem protrahere. Quid multa? [filium in baptismo susceptum Germanum appellat.] Credidit jam dictis vir Audinus una cum uxore sua, omnique familia, & baptizati sunt in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, Ipsum quoque filium ipsius admodum parvulum suscepit vir beatissimus ab ipso sacri laticis fonte: nomen suum illi imponens, ut non jam perditionis filius, sed germana caritate repletus, vere Germanus vocaretur, ad propria cum gaudio remeavit.

ANNOTATA.

a In MSS. Thos. & Clarom. quæ hic dicuntur usque ad ea verba Post detestabilem igitur &c. num. 3 conficiebant secundum Prologum: melius ea Auctor omisisset, quæ plane πὰρεργα sunt.

b Jovinianus post Iuliani Apostatæ necem, V Kal. Iul. anno Christi 363 Imperator factus, octavo post mense, XI Kal. Mart. deceßit. Videtur post ejus imperium aliquanto tempore natus esse S. Germanus Autißiodorensis, ut ad ejus Vitam 31 Iulii dicemus. At fœde hallucinatur concinnator Vitæ S. Germani Martyris, quæ extat in codice Vltrajectino, dū ipsis Ioviniani Imperatoris temporibus, Germanus Autissiodorensis Episcopus, dum a peregrinatione transmarina reverteretur, dicitur Audino uxorique & filio Germano occurrisse.

c Imo & diripi immißis militibus ecclesias jußit Iulianus, ut patet ex oratione S. Gregorii Theologi in funere patris, quam dedimus I Ianu. & Orat. I in Iulianum: quasdam incendio absumi, alias a fundamentis subverti, ut scribit Sozomenus lib. 5 cap. 19.

d Fuit Iulianus cum Gallo fratre Clericus factus, sive sua sponte, ne patrueli suo Constantio Augusto ulla posset suspicio incidere eos ad imperium aspirare, sive ipsius jussu Constantii, ut omnem illis spem ejusmodi præcideret: fuit autem non Subdiaconus, ut hic dicitur, sed Lector, uti S. Gregorius Nazianzenus testatur orat. I in Iulianum.

e Hæc tota ratio occupandi imperii fabulosa est. Erat ille quidem magicis præstigiis deditißimus, Maximo philosopho & mago præceptore usus, & Iamblicum itidem magum summa colens familiaritate, aliosque; sed Cæsar creatus a Constantio est 6 Novemb. anno Christi 355, Coss. Arbetione & Lolliano: anno vero 360 Imperator ab exercitu, cui in Galliis præerat, acclamatus, publice adhuc sese Christianum simulans, clam dæmonibus sacra exhibens. At tum quoque videri voluit divino numine ad imperium capessendum vocari invitus, multaque fingebat somnia & visa, veluti sibi divinitus objecta, de quibus Ammianus Marcellinus perpetuus ejus laudator, & alii.

f Plurimos ipse trucidari jußit, sed fere alio titulo quam Christianitatis: at multo plures a Præfectis & populo in omnibus provinciis mactati, quod ipse non modo sinebat fieri, sed & suadebat, eos laudans qui in ea re strenui fuissent. Quæ omnia fuse commemorantur in Annalibus Ecclesiasticis.

g Factum id Sebastæ in Palæstina, uti narrat Ruffinus histor. Ecclesiast. lib. 2 cap. 28.

h De Iuliani percussore prolixe & accurate disputat Baronius ad an. 363 n. 51 & seqq. Accidit ejus cædes eodem anno, imperii ejus post Constantii obitum 2, 26 Iunii.

i Quo anno natus sit S. Germanus, mihi necdum liquet, quove obierit: nec de ejus Britannicæ legationis tempore conveniunt auctores. Nam Sigebertus ad an. 446 refert: Prosper ei coætaneus ad 429: huic potius ut subscribamus facit, quod S. Lupus Trecensis Episcopus illius in ea legatione comes, cum in Lirinensi cœnobio se in S. Honorati disciplinam dedisset, inde post annum Matisconem reversus, ad Episcopatum Trecensem raptus est, ac biennio post in Britanniam cum S. Germano profectus, ut in ejus Vita 29 Iulii dicitur. Atqui S. Honoratus ad Arelatensem cathedram evectus est post Patroclum, qui Theodosio XII & Valentiniano juniore II Coss. an. Christi 426 interfectus est. Vnde sequitur anno 425 venisse Lupum in Lerinum insulam, anno sequenti ivisse Matisconem, & sub finem illius anni aut initium 427 ad episcopatum Trecensem vocatum. Non dißimulaverim tamen in MSS. exemplaribus vitæ S. Lupi, quæ penes nos sunt, asseri eum post biennium episcopatus in Britanniam missum, at non exprimi quanto tempore apud S.Honoratum egerit. De S. Honorato egimus 16 Ianuarii. Monachus Autisiodorensis in sua Chronologia S. Amatorem seceßisse scribit an. 421, Germanum ejus successorem 450. At cum imminente obitu suo Augustodunum ad Iulium Præfectum profectus S. Amator, a S. Simplicio Episcopo honorifice exceptus dicatur consequens esset Simplicium ultra 70 annos sedisse, quippe qui post Consulatum Amantii & Albini, anno 346 legatur Concilio Agrippinensi interfuisse. Quid quod Constantius Presbyter scribit, cum S. Germanus obiit rexisse Romanum imperium Placidiam Reginam cum filio Valentiniano jam juvene? Quomodo is juvenis erat annum agens 33 ætatis? Papirius Massonus histor. calamit. Galliæ insinuat ante 17 Valentiniani III annum S. Germani iter in Italiam & mortem contigisse; cum ea narrata, subjiciat ex Prosperi Chronico pacatis motibus Galliarum Aëtium ad Italiam regressum, anno Valentiniani 17, qui erat Christi 441. Verum statim post S. Germani mortem venit Lutetiam Parisiorum ejus Archidiaconus, cum cives ob adventum Attilæ, trepidarent, ut in Vita S. Genovefæ 3 Ianu. dictum. Irrapisse vero in Gallias, Attilam memorant Valentinano VIII & Avieno Coss. an, 450. Sed de his alibi. Huic Bollandi notæ lucem conferent, quæ I Maji de S. Amatoris ætate & obitu diximus.

k MSS. Thosan. & Claromares. missus, MS. Ambian. nixus: alterum MS. visus.

l Visitavit S. Germanus, S. Albani Martyrzis sepulcrum prima sua in Britanniam profectione, illudque aperiri jußit, pretiosa ibidem munera conditurus, arbitrans opportunum ut membra Sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat cælum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Ita Constantius in ejus Vita. Erat illud apud Verulamium vetus & celebre municipium cujus civis fuit S. Albanus Martyr, de quo agemus 22 Iunii. Iuxta ejus jam eversi mœnia cernitur S. Germani sacellum, ubi ille pro suggestu de rebus divinis ad populum dixit.

m Licet Britannos, Valentiniano III imperante, vehementer affligerent Scotti a Circio, Picti ab Aquilone; tamen quo tempore in Britannia fuit Germanus, Picti & Saxones bellum junctis viribus adversus eos suscepisse memorantur a Constantio Presbytero & a Beda iisdem verbis lib. 1 cap. 10. nulla facta mentione Scottorum, quod fortaßis de pace cum iis ageretur. Nam licet plures essent Scottorum Reges tum in Hibernia, tum in ipsa Albione, tamen aliqua inter se societate tenebantur, & fortaßis potentioris inter eos Regis auctoritate. Postea tamen iterum in Britannos grassati sunt Hiberni, ut ex eodem Beda lib. 1 cap. 14 patet. Tandem Saxones ad eos Pictosque retundendos advocati a VortigerioRege, lupi nimirum ad oves custodiendas.

CAPUT II.
S. Germani religiosa adolescentia.

[6] Post discessum igitur beatissimi Antistitis Germani, cœpit puer bonæ indolis ita sacræ litteris compleri doctrinæ, [Germanus puer speciosus,] ut vix similis illi in transmarinis partibus ullus inveniri potuisset: erat namque vultu speciosissimus, ut intuentibus eum non humanam sed Angelicam crederetur formam possidere. Verbum illius in tantum sacræ erat sapientiæ sale conditum, ut propter allocutionis dulcedinem, qua Christo multa & innumerabilia agmina animarum quotidie aggregabat, per os illius videretur ipse loqui conditor mundi. Quidquid itaque cibi ad usus corporis sui acquirere valebat, indigentibus largissime dare satagebat, juncto pariter & potu: magis ergo cibo corda eorum refocillabat spirituali, lac quoque potum dabat eis non escam. Si quis ad eum dives, si quis mediocris, siquis pauper, si quis nobilis, [benignus,] si quis ignobilis, si quis civix, si quis peregrinus, aliqua compellente occasione venisset; numquam ab eo discedebat, donec gloriosum nomen Christi cognosceret, verboque salutari pleniter instructus, ad propria cum gaudio remeabat. Mentis itaque suæ benignissimam sinceritatem demonstrabat gloriosissimi vultus serenitas, clementiamque cordis valde piissimi manifestabat in lenitate suavissimi sermonis. Largitas sacrȩ eleëmosynæ ita in eo radiabat, ut cum aliquem videret pauperem, se Christum cernere crederet mundi Redemptorem.

[7] Vigiliis quoque sic sedulus inerat, ut videretur sibi horis omnibus venturum adfore judicium, memor Dominici sermonis, Vigilate, inquit, [vigilans,] quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. [Mat. 24, 42] In devotissimis æque orationibus sic assidue intentus erat, ut nisi orationi incubuisset semper sibi tentatorem adstare crederet, suumq; fragile corpus ab eo illudi variis tentationibus timeret, spiritumque pariter in aliquo titubare compelleret; reminiscens verbi Domini dicentis, Vigilate & orate, ne intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. [Mat. 26, 41] Caritate intantum perfectus erat, ut nihil operis absque ea compleret, credens illud Apostoli Joannis, Qui manet, inquit, in caritate, in Deo manet, [assidue prædicat Christum:] & Deus in eo. [I Joan. 4, 16] Doctrinis sacris sic animos fidelium, arguendo, obsecrando, increpando, in omni patientia & longanimitate refocillabat, ut æstimarent se Paradisi jam gramineis recubare in campis, atque splendidissima immortalitatis redimitos undique stola. Sermo illius cunctis audientibus ita erat gratissimus, ut pro lenitate atque sonoritate vocis, quodam indicio doceret ipsum Dominum in ejus ore sibi sedem statuisse, qui dixit: Aperi os tuum & ego adimplebo illud. [Psal. 8, 11] Conversabatur itaque invictissimus Christi tirunculus in omnibus præceptis Domini, absque ulla * turbatione mentis, quoniam penitus exturbaverat a se sævissimæ principem iniquitatis, terendo sub pedibus colla illius valde superbissima, atque opera detestabilia. Sed quid fabor amplius? Numquam invenit in eo hostis atque adversarius humani generis sævissimus, quod aliqua decipere valeret fraude, nec fuscare vel aliqua malevola simulatione.

[8] [Factus Clericus,] Inter has igitur & alias multimodas virtutes, quibus vir Domini Germanus decoratus erat, etiam & secularem voluit relinquere habitum, & sub Clericali ordine, Christi sectando monita, vivere. In quo ordine cœpit per eum misericors & miserator Dominus multa & innumerabilia patrare miracula, [infirmos sanat,] cæcis videlicet visum reddere claudis amissum gressum, surdis auditum, leprosis cutis candorem, mortuos etiam suscitare: sanavit paralyticos, curavit ægros, omnesque infirmitates corporeas in sanctæ Trinitatis curavit nomine: non solum autem corporeas, sed etiam omnes mentis morbos, prædicando gloriosum nomen Christi, curavit. Effugabat etiam dæmones infestissimos ab ipsis corporibus obsessis: qui intantum tremebant illum, [præcipue energumenos.] ut dum advenire eum cernerent, ante conspectum ejus, diras emittentes voces, aufugerent. Digne ergo hic beatissimus Germanus in cunctorum vertitur memoria, quia semper permansit inter Angelorum gaudia, cogitationeque ac mentis aviditate, in illa cælestis regni curia, gratia Dei manens, id quod erat permansit.

[Annotatum]/center>

* alibi titubatione.

CAPUT III.
S. Germani Sacerdotium, prædicatio in Gallia.

[9] Accidit autem quodam tempore, cum jam ad presbyterii honorem pervenisset, [Sacerdos factus,] ut patriam parentesque, Angelo sancto admovente, desereret, & in his Galliarum partibus advenire tentaret. Cumque secus littus maris venisset, cogitare cœpit intra se, [Angeli monitu,] quo aut quali ordine transire illud altissimum valuisset mare; conspiciensque hac & illac, nullamque penitus navim intuens, neque nautam qui eum ultra immensum pelagus transveheret, Domine, inquit, si hoc glorioso in conspectu tuo acceptum est, ut ego ad Galliarum veniam partes, Dominumque meum pium patrem & sanctissimum Doctorem, Dominum scilicet Germanum Episcopum, qui me in tuo sacro nomine baptizavit, atque de benedicto fonte suscepit, oculis corporalibus videam; digneris mihi nunc indigno famulo tuo manifestare vehiculum, per quod has immensas aquas valeam transmeare. Hæc orante S. Germano, subito divino nutu quædam rota plaustri ante pedes ejus apparuit; [in Galliam rotæ plaustri infidens navigat:] quam conscendens vir prudentissimus cœpit psallere, dicens; In mari via tua Domine, & semitæ tuæ in aquis multis. Deduc me Domine, sicut eduxisti populum tuuma filios Israel per medium rubrum mare, in manu tuorum fidelium Moysi & Aaron, quia tuum est & velle & posse me adjuvare, qui solus regnas in secular seculorum. Completa autem oratione vir beatissimus cœpit a navigare festinanter, ac si in munitissima consisteret navi.

[10] Erat autem ex altera parte ripæ maris quidam Judex, qui ipsa hora judicabat populum ipsius pagi, qua vir Domini advehebatur tali navigio. Sed cum jam benignissimus nauta appropinquaret ad terram, b videntes eum universi populi, qui ante Judicem stabant, solum per medios fluctus advenire, concite unanimiter perrexerunt, diligenter expectare volentes eventum rei. [populum id mirantem] Factum est autem cum approximasset vir Domini, ut viderunt eum populi super rotam sedentem in mediis fluctibus, coeperunt vehementer admirari, quisnam esset. Aliqui autem eorum dicebant magum esse, qui tali adveheretur navigio: alii vero dicebant, non, sed esse Neptunum, quem credebant Deum esse aquarum. Cumque hȩc altercatio esset inter illos, cœpit vir Domini Germanus his eos alloqui verbis: Filioli mei, non, ut vos æstimatis, magus sum aut Neptunus; sed sum servus Domini Dei omnipotentis, qui creavit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, & ipsum colo, ipsum adoro, ipsum toto mentis affectu desidero, quoniam omnia judicia illius justa sunt, & omnes viȩ illius misericordia & veritas, qui me in tali positum periculo liberavit, uti me nunc stare videtis. Re etenim vera a transmarinis partibus me, ad hanc vestram patriam tali vehiculo adducere dignatus est Dominus, ut contester vos bonam ignorare viam, quæ in initio arcta est, in fine autem ampla & spatiosa, per quam pervenitur ad regnum omni decore & pulchritudine, luce quoque inæstimabili undique refertum; [viam vitæ docet] ubi neque luctus, neque clamor, neque dolor, neque ulla omnimodis recubat tristitia, sed est in eo non temporale gaudium, sed perpetuale, perpetualis lux, perpetualis gloria, perpetualis pax, & claritas inæstimabilis.

[11] Hanc bonam & gloriosam viam ignoratis, fratres mei; noscitis autem illam, quæ in initio lata & spatiosa est, in fine autem angustissima: per quam pervenitur ad regnum omni fœtore repletum, ubi sunt æternales tenebræ, æternalis luctus, æternalis ignis, æternalis stridor, æternalis clamor, æternalis miseria, & rugitus intolerabilis. Hæc est via quam scitis, & quam diligitis, fratres mei. Volo autem vos & obsecro hanc relinquere viam, & illam, [& convertit] quam superius dixi, amplecti diligentissime: quia tunc vobis prævalere non poterit inimicus, & recipietis gaudia sine fine mansura. Hæc & his similia prosequente B. Germano, universus populus cum summa lætitia exclamavit, dicens: Omnia quæ loqueris noscimus vera esse, & in cunctis parati sumus jam obedire, gloriosissime Pater. Audiens hæc vir beatissimus glorificavit Deum, qui salvat omnes sperantes in se. Præses quoque videns quod fuerat actum, convocavit omnes ad se, & dixit: [Iudice id magie imputante, divinitus punito.] Ut quid vultis credere verbis istius malefici? Per Deos omnipotentes juro, quia non hæc per virtutem Christi agit, sed magicis imbutus artibus debilitare cupit mentes hominum. Ne ergo credatis ei Factum est ergo, dum insecreto cubiculo causa ventris purgandi resideret, ut omnia interiora ejus defluerent, & sic miser horribilem vitam finiret, pro eo quod male de viro Domini senserat.

ANNOTATA.

a Plura ejusmodi miracula in Sanctorum Hibernorum vel Scotorum vitis legere est, præsertim quæ sunt ab ineruditis scriptoribus, multis post seculis, ex imperiti vulgi fama conscriptæ. Quamquam non erat Deo difficilius plaustri rota eum trans mare devehere, quam S. Raymundum de Pennaforti una cum socio, expanso super aquas pallio e Balearibus Barcinonem veluti navigio deportare, ut 7 Ianu. in ejus Vita cap. 5 factum narratur; aut quam Habacuc Prophetam capillo per Angelum e Iudæa Babylonem, ut Danielis 14 v. 15 dicitur, deferendum curare.

b Antiqua populi opinio est appulsum esse S. Germanum haud longe ab eo loco, ubi nunc Flammavilla vicus juxta Dieppam urbem: hic Iudex, aut Prætor, ad sarciendam antiqui illius Iudicis injuriam, in publica supplicatione albam manu virgulam gestat. Fertur & rota S. Germani alicubi asservari.

CAPUT IV.
S. Germani varia miracula, Episcopatus.

[12] Gessit itaque vir Domini & aliud miraculum valde clarissimum. Erat namque in provincia eadem draco miræ magnitudinis, a qui capita septem habebat: in his ergo locis, quibus anguis sævissimus recubabat, nullus homo stare præ timore audebat; sed sancto adveniente viro, pax cunctis continuo reddita est. [Puerum a dracone septicipite præfocatum] Nam ante paucos dies quam Sanctus Domini Germanus advenisset, quidam puer parvulus, ob duritiam cordis patrem matremque fugiens, dum per silvæ semitas solus erraret, contigit ut flatu draconis præfocatus continuo caderet mortuus. Quod factum patrem & matrem latuit. Dum ergo vir Domini ad eamdem, ut diximus, provinciam pervenisset, multaque per eum Dominus signa operaretur, factus est subito concursus universi populi, una cum Maximiano Præfecto, clamantium & dicentium: Succurre nobis, piissime Pater, & libera nos a præsenti periculo, quia periit universa plebs, obsistente impio & sævissimo dracone. Quibus Sanctus Domini respondit Germanus: Si credideritis in nomine Domini mei Jesu Christi, erit quod petitis: sin autem, ipse draco pessimus devorabit vos. Acclamaverunt autem rursum omnes, dicentes: Si non crediderimus, Pater sancte, in Deum quem prædicas, fiat secundum verbum tuum: tantum libera nos, ne pereamus. Quibus vir Dei ait: Ducite ergo me ad locum, quo latitare solet. Qui statim cœperunt eum deducere trementes. Quibus iterum ait: Quid expavescitis? Venite, & statim videditis vinctum, quem formidatis. Perrexerunt ergo, cumque medio venissent in itinere, invenerunt puerum jam dictum jacentem mortuum. Dixerunt ergo viro Dei: Domine, ecce hic a flatu draconis periit. Quibus ait: Ne timeatis, videbitis enim confestim alacriter surgere, quem mortuum suspiratis. Apprehensaque manu pueri, dixit: Tibi dico puer, [suscitat:] in nomine Domini nostri Jesu Christi, surge. Qui statim sic incolumis surrexit, ac si nihil mali unquam passus fuisset.

[13] Deinde perrexerunt usque ad locum, in quo immanis serpens jacebat. Cumque vir Dei appropinquaret, statim serpens sævissimus viso eo capita defixit in terram, & (quod dictu quoque mirum est) suppliciter utramque aciem oculorum circumflectebat, ac si reatus sui petens indulgentiam. [draconem stola ligatum in cisternam demergit:] At stola sua innexa collo ejus, Sanctus Dei, stupentibus cunctis qui aderant, in verbo Christi quasi animal mansuetum adduxit, & in cisternam quamdam altissimam demersit, faciens oppilari. Fama ergo vulgante, non modica plebs convenit undique, & fundentes lacrymas ex abundantia lætitiæ, magna conclamabant voce: Magnus Deus Christianorum est, quem prædicat Germanus: unus vere solus & verus, in cujus nomine ab hoc monstro eripimur, & puer ab ipso serpente peremptus adstat incolumis, tamquam nil mali passus. Veniat super eum ira Dei quicumque amodo ritus idololatriæ tenuerit, & non Deo Christianorum crediderit. [Maximianum Præsidem, multosque alios convertit,] Tunc unanimiter advoluti ejus genibus, se graviter errasse confitentur, petentes ut baptizari mererentur; & abdicantes ritum gentilitatis, amplius quam sexcenti viri, ex aqua & Spiritu sancto sunt regenerati. Maximianus etiam cum satellitibus suis baptizatus est cum eis a B. Germano, in nomine sanctæ Trinitatis.

[14] Longum est autem narrare singillatim, quot per eum simulacra & fana in regione eadem contrita sunt, quot cæci illuminati, quot paralytici curati, [multa patrans miracula:] quot leprosi mundati, quot mortui suscitati. Menses vero tres & dies aliquot inibi commoratus, & ut in fide persisterent diligenter erudiens eos monitis salutaribus, recessit ab eis; dicens, oportere quidem euangelizare & aliis regionibus. Cujus abscessum ægre ferentes, ut filii non degeneres, volebant multi eorum esse itineris comites, & quod tam cito eos relinqueret conquerentes, prosequebantur ejulantes. Quibus vir sanctus promittens se reversurum, [alio migrat] vita sibi comite, noluit ullum sibi comitem admittere; sed commendans eos Deo, & lacrymantes deosculatus, in prædicationem Euangelii pacis alias est profectus. Deinde frequenter transfretans mare, ultra citraque non cessabat ligonibus verbi Dei saxosa corda & spinosa excolere, & Deo auspice sevit b quam plurima satione messis Dominicæ. Non reticendum videtur, quomodo idem Beatus adscitus sit in sortem Apostolatus, & Episcopali infula donatus. Pro certo siquidem sciens, quia qui plus laborat plus etiam accipiet mercedis, nullius perhorruit barbariem gentis, malens mulctatione mortis perfectus Confessor fieri, quam occulere ut servus nequam talentum verbi Dei. Gallicis igitur gentibus orsus prædicare, ad rebellium effera corda mitiganda plerumque signorum enituit virtute.

[15] Et cum sæpissime ab idololatris convitiatus fuerit & flagellatus, [multa patitur:] a vicis oppidisque cum injuria repulsus, ut athleta strenuus nullis cessit tentationum ictibus: magis autem in potentia virtutis Dei confisus, & loricam justitiæ cum galea fidei indutus, assumptoque gladio Spiritus, ferocissimam gentem super c Mosellam fluvium aggressus, metropolim etiam Treverim ire perrexit intrepidus, [adit Treviros:] ubi jam Confessorum Christi adeo plurimus populus martyrii palmam fuerat indeptus, ut d inde fluvii occisorum sanguine rubricarentur. At vir beatus nil quidem tantum nefas reveritus, sed ad lucrandos populos sedulus, ut lucerna accensa & candelabro superposita lucebat omnibus. Cujus usquequaque virtutum fama prodeunte, e S. Severinus Archiepiscopus Agrippinensis Coloniæ studuit eum accersire: & ruens in ejus amplexus, nec passus eum suis advolui gressibus, Deo gratias ago, inquit, quod aspectu tuo non sum fraudatus, [ordinatur Episcopus.] cujus præconio nomen Christi plurimum ubique diffunditur. Etenim quanta jam sis pro assertione veritatis perpessus, & quanta passurus, non me celavit Dominus, & te idoneum sibi approbat in sortem Apostolatus. Unde f nostra auctoritate & Apostolica Pontificalem infulam suscipe, & ligandi solvendique accepta auctoritate, Sacerdotale ministerium exequere, & Ecclesias Dei in quibus non sunt locis fundare, vel in quibus sunt Sacerdotibus ac ministris procura instruere. Et consecrans eum Episcopum, per aliquot dies, in quibus familiarissime detinuit secum, normam Apostolicarum eum affatim perdocuit sanctionum. Episcopali itaq; infula donatus, exemplar virtutum se intuentibus est factus, & ampliori studio contiguas longeque positas permeans provincias, ecclesias fundando, & ministros ordinando, & ad fidem populos convertendo, nec non oppressos variis languoribus sanando, talem se exhibebat omnibus, ut & a Gentibus amaretur, quia ut idoneus medicus corporum languoribus, sic rationabiliter eorum condolebat erroribus.

ANNOTATA.

a Quidam cum in Actis Sanctorū legunt vel immensæ magnitudinis vel multorū capitū feras extitisse, continuo fabulosa ea Acta pronuntiant, credituri multo etiam magis prodigiosa, si T. Livius ea vel Q. Curtius memoraret. Esse tamen bestias tricipites, extitisse septicipites hydras, fidem facit Ioannes Eusebius Nierembergius noster historiæ Naturæ lib. 11 cap. 2. Sed quæ plurima id genus in Vitis Sanctorum narrantur ad perniciem mortalium edita in lucem, & Divina ope ab iis profligata, ea sæpenumero non animalia fuere, sed præstigiis dæmonum acervatæ, eorumque vi impulsæ moles; quæ proinde modo abreptæ subito ab oculis, modo tellure haustæ narrantur. Idemque de dracone hoc septicipite esse judicium potest.

b MSS. Thosano & Claromaresc. quamplurima satione.

c Mosella nobilis fluvius, ab Ausonio celebratus, Augustam Trevirorum, Belgicæ primæ metropolim, olim Præfecti Prætorio Galliarum sedem, alluit.

d MSS. Clarom. & Thos. ut undæ. Hoc Diocletiani persecutione, cum crudelißimus Rictiovarus Treviris in Christianos sæviret, accidisse memoratur 13 Ianu. in Vita S. Agricii cap. 2 n. 9 ex Actis SS. Fusciani & Victorici, quæ II Decemb. dabimus. At postea sæpius urbs Trevirorum vastata & funditus excisa a Barbaris, atque his ipsis quoque Germani Martyris temporibus ab Attila, ut censet Browerus noster l. 5 Annal. Trevir. ad an. Christi 451, quando & Octavia Tungrorū eversa, & Colonia Agrippina vastata, ibidemq; Virgines Britannicæ quarum dux Vrsula, interemptæ, licet harum cædem alii ad anteriora tempora referant. Nec dubium quin tunc quoque longe plurimi Christiani Treviris occisi sint.

e S. Severinus, Coloniæ Agrippinæ Episcopus seculo Christi quarto ordinatus, atque ut 23 Octobris ostendemus, sub initium 5 seculi Christiani obiit Burdegalæ, cum necdum baptizatus, ac neque fortassis natus esset Germanus hic noster. Fuere Treviris Antistites Severini duo, prior initio 4 seculi martyrio coronatus colitur 24 Octobris, alter circiter annum 600 vixit, coliturque 21 Decembris. Ab neutro igitur horum ordinari Episcopus potuit Germanus. Verisimile, est a S. Severo Trevirorum Episcopo consecratum esse. Fuit is S. Germani Autißiodorensis in secunda ad Britannos legatione comes, fortaßis in prima, S. Lupum Trecensem Episcopum, magistrum suum, secutus. Ita asserit perbrevis ejus Vita in MS. codice S. Martini Vltrajecti, ex Actis fere S. Germani excerpta: Hic Apostolis per omnia coæquandus, Germanis verbum Dei prædicavit, & cum B. Germano Autissiodorensi Episcopo, & S. Lupo Trecassino Episcopo in Britanniam pergens, Pelagianam hæresim destruxit. Fuit enim discipulus S. Lupi Episcopi Trecassini. Neque enim existimandum, vel Germanum vel Lupum non aliquos secum duxisse eruditione & virtute præstantes viros, quorum opera consilioque juvarentur. Si inter hos Severus, fuit hic prima Germano adolescenti cum eo notitia inita, in secunda legatione confirmata. Sed refragari videtur Browerus, qui Severum scribit Episcopum factum anno 428, prius scilicet quam prima illa legatio susciperetur, cui si jam Episcopus adfuisset, non id Constantius aut post ea Beda reticuisset. Verum nullum certum characterem initi a Severo Episcopatus exprimit Browerus; solum commemorata Francorum per Aëtium cæde, subdit: Eodem pene tempore Severus Trevirorum Episcopus, in magna virtutis atque eruditionis existimatione fuit. Neque certius obitum ejus signavit, ad annum 455 ita scribens: Severus Trevirorum Archiepiscopus medio tempore vitam propagare desierat.

f Ita MS. Ambianense: at Thos. & Claromaresc. nostra Apostolica auctoritate.

CAPUT V.
Gesta a S. Germano Romæ, in Hispania, in patria.

[16] [Romam petit:] Præterea in animo habens ratum, loca circuire Sanctorum, Romam proficiscitur: basilicamque ingressus Principis Apostolorum, ut moris est religiosorum inprimis, Antiphonam super memoria decantabat Sanctorum. Orationes dicturus præmisit versiculum psalmi centesimi quadragesimi noni, ita prosecutus: Exultabunt sancti in gloria. Et ecce vox emissa ab ecclesiȩ adytis, subsecuta respondit: Lætabuntur in cubilibus suis. Beatus vero Germanus subjunxit: [voce arcanā honoratur:] Ora pro me B. Petre Apostole Dei. Et vox altrinsecus respondit ab hispartibus ubi cathedra habebatur Apostoli: a Rogo & te, famule Dei, ut pro me intercedere digneris, quia impetrare mereris, si quid ab eo petieris. Prostrato denique toto corpore incumbens orationi diutissime oravit cum lacrymis, atque veluti correptus somno raptus est in extasim, viditque Apostolos Dei Petrum & Paulum adsistentes & dicentes sibi: Eja frater Germane, consors Apostolatus nostri, viriliter age, confortare, [a SS. Petro & Paulo animatur,] nec cesses in plebem verba veritaris fructu fidei redundantia seminare, ut & particeps fias retributionis æternæ. Merces quidem jam parata est tibi pro exacto labore, sed adhuc ingens certamen manet te pro corroboranda fide, dum roseo perfundaris cruore, hostilis gladii animadversione. Romȩ ergo aliquamdiu immoratus, [& futura edocetur:] ecclesiarum Dei loca circuibat diebus, nocte vero ad S. b Petri basilicam revertebatur, & prȩdulcia figens oscula in ecclesia liminibus, sic sancto desiderio vix satiabatur.

[17] De visione itaq; Apostolorum hilarior factus, & patrociniis eorum confisus, ad opus quod cœperat, Roma regreditur: & quasi jam majori desiderio afflatus, Hispaniæ se intulit partibus, martyrii palmam illic se nacturum ratus. Ubi congruenti tempore eructans mellito gutture affatim fluenta vitæ, quæ divinitus imbiberat sitibundo pectore, ad excitandum & corroborandum minus perfectarū mentium teporem, & confutandum incredulorum errorem, [in Hispania multos convertit,] efficacia signorum claruit plerumque: unde multi inspirati divinitus, fana etiam, quæ colere consueverant, propriis diruebant manibus, a viro Dei expetentes baptismi munus. Vir autem Domini ubi destruebantur c fana, ex munificentia & collatione religiosorum statim construebat ecclesias aut monasteria, ordinans ministros de perfectioribus in fide orthodoxa. Et quanto prædicatione sua converti videbat multos; tanto, quatenus adhuc & alii converterentur, majori ȩstuabat desiderio. Et sicubi aliquos errore deceptos a diaboli laqueis captos audiebat teneri, intrepide ut miles strenuus, mox eadem circuiens loca, prȩdicabat libera voce Euangelium Christi. Ubi vero omnino contemnebatur verbū ejus preȩconii, alias migrabat secundū prȩceptum Euangelii, in testimonium tamē excutiens super illos pulverē de pedibus suis. [Matt. 10, 14] Sunt autē perplura quȩ per eum Dominus in Hispania operari dignatus est miracula, nobis quidē partim incognita, [multa facit miracula:] Deo autem nota. Sed & quȩ ad nostram notitiam fidelium narratione sunt perlata, si velimus digeste prosequi omnia, ante diei forsitan aderit clausula, quam narrandi desit copia. Nam quas virtutes per eum Dominus non edidit, cum & vitam mortuis, visum cæcis, gressum paralyticis, munditiam leprosis, auditum surdis, a dȩmonio oppressis vel quolibet morbo laborantibus sospitatem restituerit. Testis est cuncta d Tolosa, ubi hodie usq; vulgo etiam narrantur virtutū ejus insignia, quibus inibi usus est in prȩdicatione sua.

[18] Cernens igitur, sua aliorumque quorumdam prædicatorum industria, Hispaniam ex parte plurima in divino proficere amore & credulitate orthodoxa, prospera navigatione transvectus est Britannici maris ȩquora. Terram quoque nativitatis suæ ingressus, dissimulando se esse, [redit in patriam,] sperabat delitescere: verum spes sua fefellit eum in hac re. Nulla siquidem ætas, nullus sexus domi remanebat, procedentes ei obviam, quia non eum unquam se visuros speraverant. Taceo de ejus cognatis & Christianis, Pagani & ipsi idolorum Sacerdotes, & ipsi convolabant Domini & primores regni, quia apud universos jam celebre erat nomen Germani. [ab omnibus honorifice excipitur:] Ambiebant quoque saltem fimbriam vestimenti ejus attingere, multum sibi ejus tactum credentes prodesse. Habebat autem magnam & in vultu gratiam, quod a Salvatore pro munere acceperat. Si quis enim ignarus ejus, inter tantam multitudinem videre eum desiderasset; nullo indicante, & animi puritatem cognoscebat in vultu, & per speculum corporis gratiam sanctæ mentis ejus intuebatur: nam semper hilarem faciem gerens, liquido ostendebat ad se venientibus, cogitare se de cælestibus. Et si aliqui sinistra valetudine laborantes properassent ad eum, [multos sanat,] etiam de longinquis locis & remotioribus, ab eo sospitati restituebantur; nemo tamen unam unquam vexationem aut detrimentum laboriosi itineris est conquestus. Hoc etiam inter cetera gratiæ obtinuit, ut cum secundum præceptum Apostoli, sermonem sale divino conditum proferret, in præconio fidei careret invidia inter Sacerdotes gentilitatis. [Coloss. 4, 6] Præterea cum pueros irruentes ad videndum se repellerent quique ætate provecti, conventum populi æstimantes illi tædio fore; [pueros ad se admittit.] tranquillo animo dicebat ipse: Sinite parvulos venire ad me; & omnes vos malitia parvuli estote. Sic divinæ dono gratiæ multos retraxit a Gentilium errore & idolorum superstitione; & sumptibus patrimonii sui & fidelium collatione, quamplurimas ecclesias e per unum & semis annum studuit fundare, & ministros secundum morem Ecclesiastici ordinis ordinare.

ANNOTATA.

a Non est existimandum hanc Apostoli vocem fuisse, sed animæ fortaßis cujuspiam in Purgatorio detentæ, permissæque tunc illius implorare preces; vel cujuspiam pii hominis isthic excubias agentis: nisi quis illa verba ut pro me intercedere digneris, ita interpretur, ut velit Apostolus, ipsummet Germanum pro se, id est suo loco, Deum precari, a quo poßit quidlibet impetrare. Simile illud in Lectionibus DiviniOfficii a S. Agatha S. Luciæ dictum: Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris præstare continuo matri tuæ?

b MS. Ambian. S. Pauli: minus id verisimile.

c Non deerant quidem in Hispania tunc, uti & in ipsa Italia & Gallia, idololatriæ reliquiæ; sed præcipue isthic ab Arianis Gothis facessabatur Catholicæ fidei negotium.

d Quæ hæc Tolosa sit, non satis perspieuum. Nam si nobilißima illa provinciæ Narbonensis primæ civitas, quid illa ad Hispaniam pertinet. Et Guilielmus Catellius scriptor diligentißimus Antiquitatum Occitanarum nusquam hujus S. Germani meminit: neque in ea urbe ejus ulla extat memoria, ut me Petrus Poßinus noster per litteras edocuit. An fortaßis hæc est Tolosa Bœticæ circa montes Marianos oppidum aut castrum, quod ab Alphonso VIII Castellæ Rege cum aliis captum an. 1212 memorat Rodericus Toletanus lib. 8 cap. 12, post memorabilem illam in loco propinquo, quem Navas Tolosæ vocant, victoriam, qua cæsa Maurorum ducenta millia? an Cantabrica potius hæc Tolosa, Guipuscoæ metropolis Oriæ amni adsita? Quid si pro Tolosa legas Tortosam in Catalaunia?

e MS. Ambian. per unum Semisannum.

CAPUT VI.
Miracula in mari & Normannia.

[19] Desiderans autem ut cum Christo esset jam resolvi, & ingemens martyrii palmam sibi differri, in Franciam remeare disponit, quam noverat adhuc a ex parte deditam idolis. Instruensque quos Christo lucrifecerat de omnibus quæ sunt fidei, & valedicens eis, cymbam conscendit: atque præcipiens altius in pelagus agi, [Navim fatiscentem servat, ejecto dæmone:] ipse quidem prosternitur transtris, ut lasso corpori paullulum indulgeret quietis. Verum blando sopore fessos ejus artus jam relaxante, subita navis facta est concussio cum nimio fragore, & pene mergebatur quasi præ nimia præponderatione, non solum fatiscentibus rimis, sed & desuper influentibus undis. Unde nautæ attoniti, & videntes se jam profundo absorberi, horribiliter inclamant cum lacrymis: Expergiscere vir Dei, & pereuntibus subveni. Qui perturbatus a somno exilit, & versum Psalmi sexagesimi quarti cecinit: Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ & in mari longe. [Psal. 64, 6] Et omnibus circumspectis, videt insidentem puppi adversarium humanæ salutis: editoque signo salutari; Abscede, ait, inimice veritatis. Mox ut fumus evanuit, putorem teterrimum linquens, quasi certa vestigia sui. Non mirum, inquit, si periclitabamini, qui æmulum vestræ salutis vobiscum nescientes assumpseratis. Tranquillitate vero illico reddita, exanimata nautarum sedavit pectora; & exemptos de præsenti periculo, animarum periculum magis esse timendum admonuit, & astutias præcavendas diaboli. Postmodum ejus oratione transfretantes fausta navigatione, in portum b Mogduni applicuere, ubi ad propalandum meritum servi sui, quid per eum Dominus operatus sit, licet inculto sermone, nostræ inserimus narrationi.

[20] Cujusdam nobilissimi viri filia, Mogduni indigena, ab utero matris cæca, omniumque membrorum erat officio destituta. [caca & paralytica curata,] Hæc in somnis admonita quod a B. Germano esset supplenda, per septem circiter annos eum operiebatur solicita: cognito autem ejus adventu, quali poterat conamine ad eum accedere nitebatur. Tandem a domesticis oblata, & a beato viro, lavacro salutis in Trinitatis nomine immersa, oculorum membrorumque supplementum est adepta, & de castimoniæ puritate est instructa c. Sic per viri Dei merita sospitati donata, [multos convertit:] multis extitit salutis causa: viso enim tanto miraculo, altus idololatras agebat stupor subdere colla Christi jugo. Longe lateque hoc factum percrebuit, & certatim confluentes populi, notabantur signo Christi, abrenuntiantesque diabolo & ejus pompis, collatione munifica construebant ecclesias Dei.

[21] Quocumque etiam vir sanctus prædicando per d Normanniam ibat, omnis plebs obviam ei procedebat, quia virtutum ejus fama proditrix passim prævolabat. Cum autem e Bajocas civitatem tenderet, in itinere affectus siti, Comiti, qui præerat civitati, missis pueris suis mandavit, ut ad refocillandum dignaretur vinum mittere sibi. Sed Comes caninæ tenacitatis, [avari hominis vinum imprecatione exsiccat;] parvipendens legationem Sancti, vacuos aspernanter remisit. Unde beati viri animus in Comitē aliquantisper commotus, Deum cum suis obsecrat comitibus, ut vinum omnino deficeret de doliis & apothecis illius. Et qui voluntates timentium se facit & deprecationes exaudit, voluntatem servi sui non distulit: ita enim omne subito vinum Comitis quasi evanescendo defecit, ut nec guttula quidem in omnibus inveniretur vasis. Comperto miraculo hujuscemodi, Gantius quidā illustris vir, B. Germano festinus occurrit cum pluribus, exeniis f, quæ & ei devotissime cum humillimis precibus obtulit. Sed vir Dei nil sibi præter Asellum unum sumpsit, [liberali benedicit:] cujus suavi gestamine contentus postea fuit: benedixitque ei Sanctus cum filiis & filiabus suis & omnibus quæ erant juris illius.

[22] Sicque perveniens Bajocas, pro quibusdam carceratis, ut resolverentur, rogavit, nec impetrare potuit; & nimia g perturbatione animi imprecatus mala cunctanti, [Bajocis murum pede subruit,] calcaneo suo murum percussit, & maximas pinnas muri ex parte funditus subruit: quod adhuc civitas ipsa, omnisque prædicat regio illa, hodieque apparent inibi tantæ ruinæ vestigia. Ab urbe autem progressus, efferri ad tumulandum videt defunctum pueri corpus, [mortuum suscitat,] parentibus prosequentibus illud celebri luctu. Verum ubi præteriens a concurrente turba est agnitus, continuo ante ejus gressus triste deponitur funus. Ecquid plura? Compassus flentium & ut misereretur deprecantium lacrymis, genua ad orationem flexit, surgensque invocato nomine Domini viventem reddidit. Et omnes qui aderant, & hæc signa videbant, ex abundantia lætitiæ flentes clamabant: Benedictus es Domine Pater, & filius tuus Jesus Christus cum sancto Spiritu, qui talem Pastorem nobis attribuisti, per quem tanta mira ostendis. At ubi in civitatem illata est fama hujuscemodi, formido subita omnium animos perculit, & egressi dona plurima offerebant viro Dei. [captivos liberat.] Sed in cujus corde totus aruerat mundus, solumque mori lucrum & vivere erat Christus, nil horum ad suos suscepit usus: carceratos tantum viginti quatuor resoluit, & cum alimento carnali refovit etiam spirituali, & de salute animarum eos commonens, sic profectus est via cœpti itineris.

ANNOTATA.

a Quid mirum, cum Franci adhuc gentiles essent?

b Mogdunum nunc Montebourg dici, nos docuit vir eruditus Ioannes Cauchie.

c Addunt MSS. Ambian. Petronilla est ab eo vocitata.

d Normannia seculo Christiano 10 appellata est Galliæ pars occidua, quæ jam ab aliquot seculis Westria, vel ut moderni scribunt Nuestria vel Neustria vocitabatur.

e Bellocasses vel Bajocasses Galliæ Celticæ populi sunt, vulgo le Bessin; urbs primaria eruditis quibusdam Neomagus, vulgo Bajocæ & Bajoca appellatur, Gallice Bayeux, Episcopali basilica admirabilis structuræ ornata, utmemorat Duchesnius Libro de Antiquitatibus Galliæ & Papirius Massonus lib. de fluminibus Galliæ.

f Ξένια dona sunt hospitibus dari solita. Crebro a scriptoribus pro quibusvis muneribus usurpantur: sequiori ævo sæpe exenia.

g Sensum animi ac pium quemdam dolorem fuisse probabilius est, cui Deus miraculum indulserit.

CAPUT VII.
S. Germani martyrium.

[23] Verum ne sermo prolixus tædio sit legentibus vel audientibus, omissis miraculis, quibus claruit quampluribus, qualiter a hominem obierit, succincte explicemus. Igitur sicut crebro diximus, desiderans ut cum Christo esset resolvi, instinctu Divino de Normannia in pagum Ambianensium tendens, iter suscepit: & jamiam adfuturo die suæ resolutionis, nocte prȩcedenti super b Elnam amnem, in municipio, [divinitus intelligit se postridie moriturum:] quod dicitur c Mare-mortuum, hospitio remansit. Ubi cum membra dedisset sopori, revelatione Divina didicit, quod diu optarat, in crastinum mulctatione gladii se æthereo sociandum Senatui. Prosiliensque a somno hilaris, & quasi sui compos voti, ad solvendum Deo nocturna munia socios suos excitavit; laudibusque finitis, quod restabat noctis devotissime in oratione pernoctavit. Summo autem in via egressus diluculo, pene præibat pernix socios, ut cervus fontes aquarum sitiens, ad sibi destinatum præcurrere cæleste bravium. Crepidinem quoque montis transgressus, quod d Vetus dicitur Rothomagus, iter habebat sub turris mœnibus, quæ hodieque e Mansio Hubaldi tyranni dicitur, ubi tunc temporis ipse manebat Hubaldus, [ab Hubaldo tyranno,] idololatriæ cultor præcipuus, religionique Christianæ acerrime infensus. Qui Hubaldus, ut viri Dei transitus sibi innotuit, mox tumens bile invidi cordis, accitis complicibus quamplurimis, apparat vestigia ejus insequi, dolens ejus præconio fidem Christi passim insinuari.

[24] Beatus vero Episcopus transito f Auda amne, qui est limes medius Normanniæ ac Franciæ, ingressus est oratum contiguam ecclesiam beatæ Virginis Mariæ; populisque affluentibus undique, [prædicans & orans] quia ipsa erat ecclesia capacitatis angustæ, egressus præ foribus, insistebat verbo Divinæ doctrinæ, vallatus populi multitudine. Cum interim ipsum satellitem sathanæ, multo stipatum militum agmine, videt approprinquare. Certus ergo mori, intenta oculorum acie in summis, in hæc orationis verba prorupit: Agie, Agie, Agie, invisibilis, incomprehensibilis, triplex simplicitas, simplaque Trinitas, jam tempus est: exime me, si placet, de lutea corporis crate, neque patiaris amplius in hac ærumnosa vita degere. [occiditur:] Commendo autem quos tibi lucri feci; precorque ut qui mei memor fuerit, aut in mei memoriam te obsecraverit, in omni negotio misericordia tua ei adsit. Vix hæc verba compleverat, cum tyrannus crudelis in ejus jugulo gladium immersit, volensque in populum adstantem illi similiter debacchari, in fugam omnes compulit. Columba autem nivei candoris de corpore Sancti visa est egredi, & ad cælos usque levibus subvolare pennis. Abscissionem vero capitis passus est sexto nonas Maji.

[25] Desecto itaque capite beati viri, seorsum truncum corpus ad usque in crastinum jacuit, expositum avibus & feris, nam & suprema funeris inhibebat jussio cruenti tyranni. Sed margaritum pretiosum, licet humanitus incustoditum jacuerit, divina tamen providentia non abfuit, quæ & quod minores formidabant tyrannide Hubaldi, per primores regni effecit. Namque quem jam apud se glorificabat in cælis, ut & apud homines magnificaret in terris, [mortuus loquitur:] in extinctis artubus Martyris suæ ostendit potentiam virtutis. Quædam enim juvencula ad præfatam ecclesiam oratum certis diebus consueverat properare, quam in crastinum venientem ex more, os abscissi capitis viva voce ita orsum est compellare: Huc ades, filia, nec nostra verearis funera, sed madentes & concretos sanguine crines nostros, tua manu corripe, atque dextræ nostri trunci corporis & seorsum jacentis ingere: nec pigeat te, pro humanæ conditionis compassione & Dei amore, ad Senardum Principem, quondam mihi familiarem, properare, qui modo abest, non nimium hinc longe, in villa videlicet quam g Senardi-pontē ejus vocant ex nomine. Huic itaque edissere, qualiter jaceam ab impio interemptus carnifice: & ut in eodem loco, quo invenerit, corpusculum nostrum tradat sepulturæ. [a Senardo Principe sepelitur:] Quæ licet diu primum cunctata sit, jussioni tamen ejus sedula paruit. Comperto ergo obitu Germani Episcopi, Senardus sumptis secum Clericorum ordinibus, atque adunata religiosi frequentia apparatus, comitantibus nihilominus non modicis populi agminibus, properare maturavit ubi jacebat sanctum corpus. Beati autem corpus aliquantulum Angelico ductu progressum, in loco quo cæsum puella dimiserat, non est inventum. Et condiens aromatibus diligentissime, loco quo reperit, in novo miroque, quem composuit, sarcophago, pia Sacerdotis membra studuit collocare, ecclesiamque desuper ædificare. Virtutes autem multas, [clarescit miraculis.] ibi dum conderetur, & nunc usque, Dominus operatur, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita alibi, exit hominem, eodem sensu.

b MSS. Ambian. Hellam vocant, Thos. & Claromar. Helnam, Fluviolus est in Caletibus, qui in Oceanum Britannicum versus Diepam urbem evolvitur, vulgo Faune.

c Mare-mortuum, sive Mortuum-mare, Gallice Mortemer, vicus est ad Elnam amniculum jam dictum, quatuor francicis Leucis ab Albamerla sive Aumaleo distans, totidemque a Senardi-ponte. Hinc nomen sumpsit illustris quondam familia Mortuomariorum, sive Mortimers in Anglia. Ordericus vitalis lib. 7 Eccles. hist. meminit castri quod Mortuum-mare dicitur. Duchesnius in Normannicis inter milites ferentes bannerias in Normannia tempore Philippi II Regis, refert Guillelmum de Mortuo-mari.

d Vetus-Rotomagus, vulgo vieil Roven, vicus est medio inter Senardi-pontem & Aumaleum itinere.

e Visuntur supra Vetus-Rotomagum, haud longe a S. Germani vico, ruinæ ac fossæ vetustæ arcis, quæ Hucbaldi mansio fuisse existimatur.

f Auda, vulgo nunc Gresle, sed notiori nunc vocabulo Riviere d' Eu, quod Aucum urbem alluat. Aucia dici videtur in vita S. Lupi Senonensis I Septemb. Rex Clotarius felle commotus virum Dei Lupum Episcopum retrusit in exilium, in pago quodam Neustriæ nuncupato Vinimaco, traditum Duci pagano, nomine Bofoni Landegisilo, quem illo direxit in villam, quæ dicitur Andesagina super fluvium Auciam. Id flumen etiamnum Picardiam, quæ Francorum citima Belgis provinvia, a Normannia separat.

g Senardi-pons, vulgo Sener-pont, oppidum est, sive ut nunc vocant burgum, non ignobile, ad idem flumen situm.

HISTORIA TRANSLATIONUM
Auctore D. Ioanne Cauchio nuper composita, ut in Officio Ecclesiastico recitaretur.

Germanus, Episcopus Martyr, apud Ambianos in Gallia (S.)

EX MSS.

[1] Cum per annos supra trecentos S. Germani Scoti, Martyris atque Pontificis, corpus summa religione coleretur in finibus Ambianensium, ad ripam Augiæ, [Ob metum Normannotum] in pago quem suo martyrio nomineque consecrarat; contigit ut e S. Benedicti familia, quæ ibidem loci divino se cultui manciparat, Prior & Religiosi, cum viderent Danorum flammis sacra omnia profanaque violari, tantum pignus tutum in locum efferendum esse decreverint. Ergo ex his Religiosis duo iter aggressi Veromanduos versus, nocteque ingressi suburbium Oppidi a Ribodimontis, diœcesis Laudunensis, [Corpus Ribomontem delatum,] reliquias deponunt in ædicula S. Annæ, quæ ultro ipsis valuas, tamquam invitatura, recluserat. Subsequenti crepusculo cum se viæ impigre dedissent, post longos per totum diem errores, ad eamdem ædiculam, unde mane discesserant, se rediisse stupuerunt. [manet immobile.] Cumque sequenti aurora depositum corpus ab altari tollere molirentur, tanta subito mole depressum est, ut cum vi nulla movere id possent, facile intellexerint, Dei e consilio esse ut Ribodimons S. Germani asylum esset, & vicissim Ribodimontis Germanus esset ipse præsidium. Momento temporis tantorum miraculorum fama in urbe pervagante, Clerus universus atque Dynasta cum omnibus Civibus, non minori gaudio quam pompa, arcam S. Germani, [defertur in ecclesiam S. Petri] ab ara ædiculæ nullo conamine sublatam, important in ecclesiam parœcialem Divi Petri Apostolorum Principis, circa annum salutis octingentesimum quinquagesimum, die decima tertia Novembris. [13 Novemb. anno 850.] Porro ædicula quo se gratam in Divum Germanum, per quem tot miraculis coruscat, ostenderet, nomen ipsius, quod etiamnum hodie servat, assumpsit.

[2] Atque ut religione in Martyrem Cives cum Dynasta suo certarent, [includuntur thecis argenteis caput, brachium, corpus:] illi martyris caput atque brachium separatim argenteas in thecas includunt, reliquum vero corpus in arca paris pretii deponunt; ubi præcipua Divi miracula ejusdemque Martyrium, argenteis laminis auro illitis, cælata noscuntur. Dynasta vero sua in arce egregiam construxit ecclesiam, in qua Canonici statas preces quotidie persolverent Deo, qui tanto thesauro Ribodimontem locupletasset. Paulo post Canonicorum in locum suffecti sunt Sancti Benedicti alumni, vicino e monasterio, cui nomen Divi Nicolai b a prato. Atque hoc monasterium ut tantum beneficium agnosceret, [adjungitur monasterium Benedictinum.] beatum Germanum monasterii Tutorem ac Præsidem sui, & suæ civitatis Ribodimontii delegerunt. Sacrique Ordines solenni supplicatione, quam Regius Magistratus populusque subsequitur bis quotannis, die scilicet Natalitio, dieque Translationis procedunt ad ædiculam, ubi Martyris lipsanotheca primum deposita fuit. Et ut miraculorum in ea patratorum memoriam perpetuo redintegrent, arcam ubi corpus est, in ara majori; thecas vero quæ caput atque brachium condunt, inferioribus in aris ad latus dispositis constituunt; [febres pulsæ.] confluente vicinis e locis magna hominum multitudine, qui cum variis vexatos morbis, tum vero maxime febribus conflictatos supponunt arcæ, experturos Martyris opem, quam innumeri suis liberati doloribus perceperunt.

[3] Anno sexcentesimo quinquagesimo supra millesimum c, cum Ribodimontem captum hostilis deprædaretur exercitus, [An. 1650] nec ejus sedandæ cupiditati satis essent Civium facultates, irrupit in ecclesiam, ubi gloriosi Martyris arca idcirco remanserat, quia ei sua vetustas ne cum illatis in Sancti Quintini fanum pretiosi capitis & brachii thecis, ipsa quoque simul efferretur, obstiterat: atque illud, quod Divo futurum videbatur in dedecus, summam cessit in gloriam. [arca reliquiarum in hostili irruptione servata.] Vix enim sacrilegi lipsanothecam effregerant, cum injecto divinitus terrore perculsi se proripiunt in fugam, involucro arcæ argenteo & lapillis quibus distinguebatur intactis; quæ ibu reperit ecclesiæ thesaurarius, ossa quidem mirifica Faram d, munitissimam in arcem diœcesis Laudunensis, ocyus comportavit; decennio vero post Joannes Canonicus e familia Præmonstratensi, idemque Curio parœciæ Ambianensis, [an. 1660 aliquæ reliquiæ Ambianum denum delatæ,] quæ ejusdem S. Germani nomine insignitur, cum suam ecclesiam, structura cultuque conspicuam, sui Patroni Reliquiis vellet esse sanctissimam, post multa itinera voti tandem factus est compos. Sacrorum enim Germani ossium partem non exiguam, actis publicis consignatam, secum Ambianum asportavit. Quas exhiberi publice, tum ad populi in Divum Germanum pietatem inflammandam, [3 Aprilis,] tum ad ejusdem Martyris in pium populum tutelam promerendam, Franciscus e quartus Ambianensis Antistes, pro sua in Divum religione, concessit MDCLX, III Aprilis. [arcæ argenteæ includuntur] Cumque idem Parochus & ejus curæ commissus populus, pro incenso illo suo in tutelarem studio, arcam argenteam, insigni artificio perfectam auroque collucentem, præparassent; in eam idem Pontifex sanctissimas Reliquias inclusit; & eum supplicatione, quæ florenti in urbe potuit esse quam maxima, intulit in ecclesiam Parœcialem Martyri consecratam; ubi post celebratum ritu Pontificio sacrificium, ipse insigni panegyrico beati Germani virtutes atque miracula, maxime quæ in translationibus contigere complexus est, anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo secundo. [an. 1662.]

ANNOTATA.

a Ribodimons, vulgo Ribemont ad Oesiam flumen, ab oppido S. Quintini tribus, a Lauduno plus quam sex Gallicis leucis distat.

b Monasterium S. Nicolai, in Pratis, a dicto flumine per modum insulæ cinctis, exhibent tabulæ Picardiæ, ad Occidentale latus oppidi. Tacent de eo Sammarthani Galliæ Christianæ tom 4.

c Annus 1650 Belgio Hispanico, sub regimine Archiducis Leopoldi felicißimus fuit: quo & pleraque ex amißis oppidis recepta cepere, & præcipui Gallorum Duces, Cardinalis Mazarini jugum ferre ultra non valentes, ad partes Hispanas transiere, non sine gravi Picardiæ calamitate, qua Castelletum oppidum numinitißimum captum, & oppida etiam trans Oesiam coacta victorem tributo pendendo agnoscere.

d Fara vulgo la Fere, 4 leucis infra Ribodimontem ad eumdem fluvium.

e Franciscus le Favre ex Ordine Minorum, Reginæ matris Annæ Austriacæ concionator, anno 1651 Glandatensis Episcopus consecratus, ad Ambianensem Cathedram transiit 1653.

DE SANCTIS EPISCOPIS ET CONFESSORIBVS
FLORENTIO ET VINDEMIALE,
EX CORSICA TARVISIVM ADVECTIS.
ITEM DE S. VINDEMIALE EPISCOPO,
IN AFRICA MARTYRE.

SECULO V

[Praefatio]

Florentius, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus (S.)
Vindemialis, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus (S.)
Vindemialis Episcopus, Martyr in Africa (S.)

AUCTORE G. H.

Marchia Tarvisina, Italiæ provincia, olim Longobardis, nunc dominio Reipublicæ Venetæ subjecta, nomenclaturam debet Tarvisio urbi Episcopali amplæ & munitæ: cujus cives inter Patronos suos colunt Sanctos Episcopos Florentium & Vindemialem, [Tarvisii corpora SS. Florentii & Vindemialis.] quorum sacra corpora requiescunt in Cathedrali S. Petri ecclesia, marmoreæ arcæ inclusa. De iis hoc scriptum ibidem legitur. Reliquiæ Sanctorum Confessorum atque Episcoporum Florentii & Vindemialis. Aliquam Vitæ ac Translationis historiam, quasi a Titiano urbis Tarvisinæ Episcopo, [Historia Vitæ & Translationis datur ex MS.] qui eadem corpora ex insula Corsica transtulit, conscriptam, reperimus in quodam MS. codice Reginæ Sueciæ, quam infra damus. Reperimus etiam Vitæ illius compendium in quodam codice MS. cœnobii Rubeæ Vallus Canonicorum Regularium prope Bruxellas: sed illud omnino idem Petrus de Natalibus, Plebanus Sanctorum Apostolorum Venetiis, deinde in dicta Marchia Tarvisina Episcopus Æquilinus, edidit libro 4 Catalogi Sanctorum capite 116, a se anno MCCCLXIX & sequentibus compositi: cujus testimonium hac in re pluris æstimandum remur, quod illud ibidem scripserit, ubi potuit rei veritatem accuratius examinare & plenius addiscere. Illud autem compendium est ejusmodi.

[2] Florentius & Vindemialis Episcopi, Tarvisii translati quiescunt. Quorum Vindemialis Afer natione, a S. Alpiano Confessore doctus, [Peregrinatio ex Africa in Corsicam:] ad Presbyteratus Ordinem, inde ad Episcopatum pervenit: ubi una cum Eugenio miraculis multis ostensis populum copiosum convertit. Deinde peregrinationis gratia ad insulam Corsicam venientes, in castris Faunensi & Vadensi populum a cultura draconis eruerunt, ligato orario ad collum serpentis & ipso in mare demerso: sicque populum conversum baptizarunt. Post quæ S. Eugenius ibidem in castro Vadensi commoratus quievit in pace: [obitus & sepultura,] ubi etiam extat puteus ab eodem in mare defossus, præter naturam, dulcem aquam emanans. Vindemialis vero regressus Corsicam, ibidem in pace vitam finivit, & sepultus est ibi: ubi & olim Florentius Episcopus quiescebat. Vastata vero Corsica a Saracenis, Titianus Episcopus Tarvisinus illuc navigio accedens, corpora SS. Florentii & Vindemialis obtinuit, [translatio Tarvisium.] & Tarvisium translata in basilica S. Joannis Baptistæ deposuit. Quæ successor ejus Rotharius postmodum in majori ecclesia S. Petri honorabilius tumulavit. Horum festum colitur VI Nonas Maji. Hæc ibi Petrus de Natalibus, adjuncta traslatione ad ædem Cathedralem S. Petri a Rothario Episcopo, quæ in narratione Titiani neque adest, neque adfuisse potuit.

[3] Habemus historiam insulæ Corsicæ, Italice anno MDXCIV editam a Ioanne Großio, Petro Antonio Monteggiano, [Corsica sub Saracenis sec. 7 & 8.] Mario Antonio Cecialdo, & Antonio Petro Philippino: in qua historia dicitur Corsica intercepta a Saracenis Mahumetanis seculo Christi septimo, ac detenta sub quinque eorum istic dominantibus Regibus usque ad tempora Caroli Magni Imperatoris. Hinc facile colligimus quo fere tempore præfuerint Episcopi Ecclesiæ Tarvisinæ Titianus ejusque successor Rotharius, [Titianus & Rotharius Episcopi Tarvisii.] maxime in summo hiatu Episcoporum apud Ferdinandum Vghellum tomo V Italiæ Sacræ, ubi VIII Episcopus Felix collocatur ad annum DXC, dein nonus Trivisius anno DCCXXXIX, decimus Fortunatus anno DCCXCIX, undecimus Adeodatus anno DCCCXXVII. Aliquis ab eodem Vghello asseritur III Episcopus Titianus circa annum CCCC, cui ab illo tribuitur translatio horum corporum. Verum aut ille trecentis fere seculis junior fuit, aut alius ab eo statuendus Titianus secundus, cui Rotharius, ab Vghello omissus, fuerit substitutus: & sic potuit Vindemialis, uti in Actis dicitur, interfuisse anno CCCCLXXXIV, sub Hunerico Rege Wandalorum, collationi Episcoporum Catholicorum, cum Arianis de fide orthodoxa disputantium.

[4] Franciscus Maurolycus, Abbas Messanensis in Sicilia, in suo Martyrologio hos Sanctos ita ad II diem Maji recolit: Item Florentii & Vindemialis Episcoporum, [Mentio in sacris fastis:] qui ex Africa in Corsicam transfretantes, miraculis illustres ibi defuncti, a Titiano Episcopo Tarvisium tralati sunt. Quæ fere eadem leguntur apud Constantium Felicium & Petrum Galesinium: & contractius apud Richardum Witfordum in Martyrologio Anglice Londini anno MDVI excuso, & ad sequentem diem apud Grevenum & Canisium, Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem ista habet: In Corsica insula, Sanctorum Episcoporum Florentii & Vindemialis, sub Wandalis vexatorum. Quod latius explicat in Catalogo Sanctorum Italiæ ad Kalendas Iunii: sed id de Florentio non asseritur in Actis. Vindemiali additur socius Eugenius, quod etiam annotavit in suo Martyrologio Maurolycus. Sed de ejus cultu necdum aliquid legimus.

[5] Alius ab eo est S. Eugenius Episcopus Carthaginensis relatus ad diem XIII Iulii, ab Adone, Vsuardo & in Martyrologio Romano, [Alius Eugenius Episc. Gartagin.] imo & Gallicano Saussaji, quod exilio deputatum, apud Albigensem Galliarum urbem, finem vitæ præsentis fecisse testetur Gregorius Turonensis l. 2 Hist. Francor. c. 4, addunturq; eidem socii Vindemialis ac Longinus: inter quos sancta exorta est contentio, quis oculis subito cæci facti signū beatæ Crucis imponeret; [& Vindemialis Episc. Martyr in Africa.] conventumque ut hi manus suas super caput ejus tenerent, & S. Eugenius Crucem super oculos cæci faciens oraret, statim ablato dolore ad pristinam cæcus rediit sanitatem … Honoricus autem Rex Sanctos Dei post multa tormenta, post equuleos, post flammas, post ungulas jussit interfici … Sanctum vero Vindemialem gladio percuti præcepit, quod & impletum est in hoc certamine. Hæc Gregorius Turonensis. SS. Eugenii & Vindemialis memoria inserta est ad Kalendas Februarii quatuor Martyrologii Hieronymiani apograhpis, & MSS. Martyrologiis Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, quibus additur Longinus, in prima editione Additionum Molani ad Vsuardum: quam secuti sunt Canisius & Galesinius. De S. Eugenio agetur XIII Iulii: & tum addentur, si quæ alia de Longino occurrant.

[6] [in scriptus Martyrol. Romano] De S. Vindemiale, occasione alterius Vindemialis, ad hunc diem ista sunt in hodiernis Fastis Romanis apposita. Eodem die S. Vindemialis Episcopi & Martyris, qui una cum sanctis Episcopis Eugenio & Longino, doctrina & miraculis adversus Arianos decertans, ab Hunnerico Rege capite obtruncari jubetur. Hæc ibi. Alius ergo hic est Vindemialis in Africa percussus, quem Herrera Alphabeto Augustiniano inseruit tom. 2 fol. 491, a Vindemiale exule in Corsica, qui ibidem incontaminatum Spiritum reddidit, & vitam in pace finivit: & sic recte Ferrarius hunc Confessorem Vindemialem retulit in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano. Dolemus autem, nullam martyrii S. Vindemialis Episcopi mentionem fieri apud Victorem Vticensem seu Vitensem, quod etiam observavit Baronius in Annalibus an. 484 num. 68. Recenset Victor lib. 4 nomina Episcoporum Catholicorum, qui Carthaginem ex præcepto Regis convenerunt: inter quos reperitur Vindemialis Capsensis in provincia Byzacena Episcopus. [Apud Victorem Vticensem Vindemialis & Florentii duo] Præterea fuerunt Vindemius Altaritanus, Provinciæ Proconsularis Episcopus, in exilium missus, & Vindamius Lemsactensis in Mauritania Sitiensi, Episcopus, ut aliquis horum potuerit Vindemialis haberi, qui, ut in Vita dicitur, primum in Faunensi seu Sauvensi deinde in Vadensi maritimis Africæ castris prædicavit, cum socio Eugenio; & notior fieri posset, si alicunde doceremur, qua parte Africani littoris ea loca quærenda sint: aut si exprimeretur nomen insulæ Vadensi castro objectæ. Nunc obscura manent omnia: quia inter plures insulas difficile est definire quæ hic intelligatur. Recensetur etiam a Victore Vticensi Florentius Nobagermaniensis provinciæ Numidiæ Episcopus, & inter eos quibus Corsica exilium obtigit, Florentius Seminensis: sed incertum est, an alteruter horum in Corsica obierit; uti & an S. Florentius, qui Tarvisii colitur cum S. Vindemiali, vixerit in Africa & sub Hunnerico Wandalorum Rege.

[7] [eorum festum in Corsica & Episcopatu Nebbiensi.] Qui Chronicum sacrum & Sanctuarium Corsicæ, ad instantiam Minorum Observantium istius insulæ, scripsit Italice, & Florentiæ vulgavit anno 1639 R. P. F. Salvator Vitalis Marensis, Theologus & Prædicator generalis Observantiæ regularis in Provincia Tusciæ lib. 4 cap. 1, scribit, Sanctorum Florentii & Vindemialis Episcoporum Afrorū festum in Corsica, ubi vitam finierunt, quotannis agi, maxime Nebbii, cujus Advocatus & Patronus est S. Florentius: usque eo ut civitatis ipsius suburbium nomen ab eo etiam nunc habeat, idemque nomen habuerit olim Cathedralis Nebiensis, priusquam a Mauris urbs occuparetur. Videant autem, inquit Salvator, ii ad quos spectat prospicere cultui & honori Sanctorum Patronorum & Protectorum diœcesanorum, utrum non conveniat, quamvis mutatus sit ecclesiæ titulus, agere festum istud cum Octavā. Sane cum in illa Cathedrali dicerem ad populum per adventum coram Illustriss. ac Reverendiss. Joanne Mascardo Episcopo, nullamque ibi viderem S. Florentii capellam, ac ne imaginem quidem, vehementer indolui tam neglectim haberi ibi eum Sanctum, quem istic vixisse & obiisse habebam pro certo.

[8] Ceterum quam auctor hic Nebbiam vocat, propter Episcopalem Sedem eo translatam, civitas est S. Florentii, [translatio ad Oppiaum S. Florentii,] in vetus ac novum burgum distincta, uti docet Antonius Petrus Philippini in Historia Corsicæ, descripta Italice & in Gallia excusa anno 1594. Nam veteris Nebbiæ, medio milliari a S. Florentio dißitæ, tunc cum scribebat ille, sola supererant vestigia in ruderibus antiquis, cum satis eleganti ex albo & quadro lapide ecclesia, quam Pisanorum opus esse appareret. Hujus ergo ecclesiæ titulus, una cum Sede Episcopali transiit ad ecclesiam S. Florentii antea dictam: cujus rei principium videtur dedisse Episcopus ille, qui circuli seu territorii S. Mariæ Nebbiensis, decem circiter milliaria complectentis, medietatem attribuit populo S. Florentii circa annum MD: quem populum Genuenses anno MCCCCLXXXIII subjecerunt Officio S. Georgii primum omnium: unde factum ut Florentiani cives multis immunitatibus gauderent, tam in Corsica quam Genuæ; & locus, in quo ante adventum Genuensium nihil præter vetustam turrem visebatur ad custodiam vicinarum salinarum, præ Nebbia cœperit frequentari, quamvis situ minus salubri, invitante maris alluentis commoditate. Quæ cum sint oculorum experimento comprobata, merito miratur prælaudatus auctor in præfatione, quomodo Thomas Porcacchius, in sua præcipuarum insularum descriptione, S. Florentii civitatem quinque milliaribus a mari removeat. Ab hac autem ipse propinqui maris sinus S. Florentii nuncupatur a pluribus. Intelligo porro esse aliquem qui scribat, veteres loci Christianos, irruentibus in insulam Barbaris, arcam sancti Patroni sui ipso in littore defodisse, ubi latuerit donec apparentibus noctu e cælo luminibus excitati posteri, scrutari cœpere quæ esset hujus miraculi cuasa. Hinc vero nonnemo alius occasionem arripit, [unde corpora videntur Tarvisium advecta.] confirmandi traditionem Campiliensium in Hetruria, asserentium S. Florentii, quod apud eos colitur, corpus, in sua marmorea arca, illuc a mari advectum e Corsica. Sed ostendemus XV Maji, Populoniensis ante S. Cerbonium Episcopi potius illud corpus esse. Antiqua autem celebritas loci, a S Florentio in Corsica dicti, verosimile nobis facit, quod dicit Salvator; ad eum locum a barbaris destructum appulisse Tarvisinum Titianum; & de subtus ecclesiæ destructæ ruinis emisso Sanctorum Florentii & Vindemialis Sarcophagos, prout sequens historia explicat.

VITA
Auctore Titiano Episc. Tarvisino.
Ex Codice MS. Reginæ Succiæ.

Florentius, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus (S.)
Vindemialis, Episcopus Confessor, ex Corsica Tarvisium advectus (S.)
Vindemialis Episcopus, Martyr in Africa (S.)

BHL Number: 3053

AUCTORE TITIANO EX MS.

[1] Dum universalis Synodus apud Cartaginem ab Honorico Rege congregaretur, [Episcopi 670 ab Hunerico Rege Wandalorum in exilium missi:] ex omnibus regnis atque insulis quæ sub ejus regimine tunc temporis degebant, die Kalendarum Februariarium; sexcenti septuaginta Episcopi in unum sunt pariter congregati, pro fide sanctæ & individuæ Trinitatis certaturi; quos ipse, deceptus Arianorum perfidia, omnes exilio damnare jussit; e quibus Cartaginensis Episcopus Eugenius & Vindemialis, summæ scientiæ summæque sanctitatis, inter alios emicuerunt, & fidem sanctæ & individuæ Trinitatis inviolabiliter constantissima voce edocuerunt. Qua de re a propriis sedibus expulsi, peregrinationis causa ad transmarina convolaverunt, Apostolicum sequentes exemplum: Mihi vivere Christus est, & mori lucrum. [Phil. 1, 21] Florentii vero atque Vindemialis, licet ortus eorum, vita, atque transitus alios floruissent; nobis tamen Dominus venerabilia corpora eorum, tempore quo voluit, revelavit: & pro hujus urbis tuitione atque habitantium incolumitate, [Corpora SS. Florentii & Vindemialis Tarvisium delata.] a longissimis terrarum partibus, pietate divina nobis eorum corpora mittere dignatus est. Et sicut ab incolis terræ illius didicimus, ubi Sanctorum corpora requiescerent; cum omni timore atque tremore ad tumulos Sanctorum accessimus, & cum omni reverentia Sanctorum reliquias inde sustulimus, ad navimque perduximus: & cum intercessione beatorum Confessorum Christi ad Tarvisianum solum usque pervenimus, ibique Deo miserante cum summa reverentia, condigno honore, Sanctorum corpora collocavimus.

[2] Igitur beatissimus Vindemialis Africano solo ortus atque nutritus est; [SS. Vindemialis & Eugenius clari miraculis in Africa] sed a beato Confessore Christi Appiano Episcopo edoctus, & cælesti conversatione, fide ac religione imbutus, Presbyterii dignitatem adeptus est, in quo digne Deo militans ad Episcopatus onus usque pervenit: ubi & in partibus Africæ una cum Eugenio multa per illos signa magnifica & innumerabilia omnipotens Dominus operari dignatus est. Deinde vero tam peregrinationis causa quam & prædicationis, ob amorem Christi ad insulam Corsicam pervenerunt: ubi dum fidem Christi Jesu Domini nostri perpetuo prædicarent, ut a vanissima cultura idolorum recederent, neve Arianorum sævitiæ consentirent; cælesti magisterio imbuti divinitusque inspirati, omni culturæ idolorum abnuerunt, seseque soli Domino, omnis ille conventus perpetualiter servituros contradidit; [& Corsica, plurimos convertunt.] ejusque soli Filio Spirituique sancto, perpetuæ videlicet Trinitati, sine aliqua ambiguitate, ipso adjuvante, deservire profitentur. Sanctus vero Vindemialis, ex præfatis partibus regrediens, maritimaque littora circuiens, procellosis fluctibus ultra progrediens, usque ad castrum Sauvense pervenit, una cum sanctissimo Eugenio; cum quo & multa miracula in partibus Africȩ atque Cartagine egit: indeque venientes usque ad castrum Vadense, in illis partibus plurimam populi multitudinem sua prædicatione Domino Jesu Christo acquisiverunt.

[3] Inter hos quam plurimi erant, qui suorum fallacia sensuque vanissimo, relicto Creatore omnium rerum, in quodam specu bestiam execrabilem omnibusque satis odibilem, adorabant: & cæcitatem sui cordis concepta dementia, ritu vanissimo & sceleratissimo, eidem draconi quotidianas hostias sacrificiaque offerebant usu Paganorum. [draconem cultu divino adorari soli tum.] Quod viri reverentissimi dum comperissent, astutiam scilicet illius antiqui serpentis, qui primum hominem protoplastum seduxerat, & ab initio semper sua fallacia genus humanum in idolorum culturam attraxerat; ingemiscentes Deique misericordiam implorantes, ut sicut Danielem liberare dignatus est de lacu leonum, ubi propter Bel intromissus fuerat, qui etiam & draconem interfecit, liberans Babylonios ab ejus cultura, quem ipse interfecit; ita & hos quoque famulos suos, per virtutem Domini nostri Jesu Christi, liberare dignaretur ab hujus spurcissimi & nequissimi spiritus servitute, per nomen Domini, in quo omnis potestas adversa superatur & vincitur, sicut Dominus in Euangelio loquitur: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, & mittere in mare. [Luc. 17, 6] Amen dico vobis, quia quidquid petieritis in nomine meo, fiet vobis. [signo Crucis muniti eliminant:] Et ita intrepidi atque Crucis Christi signaculo armati, omnem fiduciam habentes in Domino, nihil hæsitantes, facta prius oratione cum jejunio, ad specum, in quo bestia latebat accesserunt; & superno fulti auxilio, bellatores fortissimi, non gladio aut armis circumdati, sed signaculo sanctæ Crucis muniti, venerandas manus suas super bestiam miserunt; atque detractum orarium circa guttur sævissimi serpentis connexum est, & draco de specu in quo latebat projectus est. O admiranda potentia tua, Christe, in cujus virtute famuli tui duo simul dracones contriverunt! nam in istius draconis effigie ille draco in hæserat, qui virtute tua devictus, ob superbiam suam de cælis projectus est. Sed ubi cultores tui & sancti nominis prædicatores, pro tuo amore pugnaturi, processerunt; draco ille qui cunctis diebus vitæ suæ terram comederat, invocato sancto nomine tuo, discessit, ita religatus igneis catenis, ut usque in adventum Domini nostri Jesu Christi nemini nocendi haberet potestatem: & ita religatum in profunda pelagi altitudine eum habitare præceperunt, ubi nulla hominum habitatio esset, neque alicui ultra nocendi haberet potestatem.

[4] Populum vero hortantes ut in fide Trinitatis permanerent, & a cultura idolorum vanissima recederent, & ab Ariana hæresi se segregarent, [Moritur Eugenius] & sancto proposito instanter adhærerent, denique populum in viam veritatis educerent; intra non longum spatium multas animas Christo Domino lucrati sunt. Ubi & vir sanctus Eugenius usque ad finem vitæ suæ Christo Domino deservivit, & est commoratus in insula prope Vadense castrum, distans duobus inde milliariis: [miraculis a morte clarus,] ubi & puteum sibi effodere jussit miræ altitudinis quod inusitatum utique apud nos est, ut in medio maris aqua dulcis habeatur. Quod potius sanctitati illius reputandum est, quam ipsius loci naturȩ: [uti & S. Vindemialis in Corsica] ubi & ipsius venerabile corpus requiescit: ad cujus tumulum multa & innumerabilia per illum omnipotens Dominus dignatus est operari miracula. Sanctus vero Vindemialis, a præfato castro recedens, Corsicam properans, Christo Domino militans, ibi in sancto proposito incontaminatum reddidit spiritum.

[5] Qualiter autem corpus beatissimi Confessoris Christi ad hanc civitatem pervenerit, [Post hanc a Saracenis captam,] omnibus in Christo fidelibus enarrare desideramus. Quia postquam a Saracenis captam Corsicam multasque ecclesias Dei a fundamentis destructas relatu multorum comperissemus; ego Titianus, sanctæ Tarvisianæ ecclesiæ Episcopus, nutu divino ad præfatam perveni insulam: ubi tam a nautis quam a loci illius incolis didicimus, ubi beatissimorum Confessorum Christi in sarcophagis posita corpora fuerant, Vindemialis utique atque Florentii Episcoporum. [corpora SS. Vindemialis & Florentii transferuntur Tarvisium.] Triduano vero jejunio peracto, cum magno tremore ac reverentia accessimus ad tumulos: indeq; corpora eorum levantes ad navim usq; perduximus, ipsorum intercedentibus meritis: atque ad Tarvisianum solum, Deo miserante, pervenimus, & in locis venerabilibus, ubi nunc requiescunt, Deo permittente, collocavimus in basilica Sancti Joannis Baptistæ, ubi usque hodie per illos omnipotens Dominus multa & innumerabilia dignatus est miracula operari, cui est honor & gloria per infinita secula seculorum.

DE SANCTO VALENTINO
EPISCOPO GENVENSI.

[Commentarius]

Valentinus, Episcopus Genuensis (S.)

AUCTORE D. P.

Non ita accurata Genuensium monumenta sunt, ut de S. Valentini ætate ex iis pronuntiare certo liceat. [Tempus Episcopatus S. Valentini incertum] Paßim opinatur scriptores, teste Vghello tom. 4. Italiæ sacræ, Genuensem Ecclesiam ordine quintum gubernasse: quamquam est ab eodem Vghello præteritis mediis, quorum nomina interciderint positus proximus S. Salomoni habito paßim Episcopo Ganuensium primo. Vitam ejus aliquam antiquitus conscriptam Vghellus habuit, indeque accepit corporis inventi atque elevati Historiam: [Vita sec. 13. scripta requiritur.] Ferrarius quoque ex eadem videtur accepisse summatim relata miracula quædam. Sed hactenus frustratum dolemus laborem, quem in ea Genuæ requirenda posuit R. P. Ioannes Stephanus Fliscus, hujus operis promovendi studiosißimus: quare si quis vel inter relictas ab Vghello chartas vel alibi superesse exemplum novit, rogamus ut communicare dignetur. Interim quæ possumus colligere pauca habeat lector, ac primo elogium virtutum ex proprio sanctorum Genuensium; in quo cum solum genericas & cuivis Episcopo proprias laudes lego, inducor ut credam nec in vita quæ requiritur, singularis notitiæ contineri quidquam. Tenor porro Lectionis propriæ hic est:

[2] Valentinus Genuensis, egregium sanctitatis specimen, [Elogium ex Proprio SS. Genuensium] cum vivus tum etiam mortuus, exhibuit. Is ab ineunte ætate sanctæ religionis officiis deditus, omnes carnis delicias atque hujus seculi voluptates contemnens, divinis virtutibus adeo enituit, ut per omnium ora, velut divinum Christianæ pietatis exemplar, volitaret. Erat autem vultu venerabilis, ore jucundus, corde rectus, consilio prudens, moribus compositus, atque in omnibus Dei operibus mirifice strenuus. Itaque defuncto civitatis Episcopo, Valentinus, summo omnium consensu, invitus Ecclesiæ Genuensi præficitur: quod munus Episcopale sic gessit, ut a fidelibus maximam laudem consequeretur. Nam in adhortando mansuetudinem, in corrigendo severitatem, in suo grege recte instruendo summam curam ac diligentiam semper adhibuit. In viis justitiæ rectus, in cibo & potu parcus, in oratione sollicitus, in contemplatione mirificus, Christum Jesum semper in ore, semper in corde deferre agnoscebatur. Viduarum & pupillorum fuit defensor assiduus, pauperum & orphanorum patronus optimus. Itaque sanctus Episcopus, multis pro Dei honore perfunctus laboribus, cum Ecclesiam suam annos fere tredecim sanctissime gubernasset; virtutum ac miraculorum gloria illustris, VI nonas Maji, ætatis suæ anno septuagesimo quinto, obdormivit in Domino, & in basilica duodecim Apostolorum fuit religiose sepultus. Ejus corpus diu occultum, ac mirabiliter cum omni ornatu Pontificio adhuc integrum repertum, odoremque suavissimum spirans, Joannes II Episcopus Genuensis, magna populi veneratione, juxta altare majus honorifice collocandum curavit.

[3] Factum id anno DCCCCLXXXV ait Vghellus: &, sicut præmonui, ex coævo scriptore inventi elevatique corporis pleniorem historiam ipsis ejus verbis sic proponit. Hujus talis ac tanti Valentini Præsulis latuit mortalibus corpus, humatum intra S. Syri ecclesiæ sinum: sed, sicut ab antiquioribus nostris didicimus, dum in eodem locello ignoto euntium & redeuntium pedes deambularent, [Inventio & elevatio corporis an. 985] quasi quidam concavitatis sentiebatur sonus terraque tremere. Unde quamplurimi magnæ vitæ virum, sicuti & erat, quiescere corpus opinabantur: qui causa devotionis quadrificæ compositionis incastraturam ligneam superius exstruentes, ab injuria sancti omnium remoti sunt pedes. Quæ ita permansit nostris usque temporibus, donec curam pastoralem obtinuit Ioannes hujus civitatis Januensis Episcopus. Cum igitur omnium bonorum inventori placuisset, ut tam egregii viri vita quam corpusculum panderetur; dum memoratus Episcopus ecclesiam S. Syri in monasticæ institutionis ordine ordinari cuperet, & populus dirutam ecclesiam jam in melius restauraret ac fundamenta jaceret; repererunt corpus sanctissimi Valentini, in loco, de quo jam diximus, integrum vestibus & corpore. Quod citis gressibus illico Episcopo nuntiatum est: qui celerius Diaconum suum misit, scire cupiens utrum res ita se haberet: indicens in mandatis, ut diligentius inquirerent, an Sanctus annulum in manu haberet: quem jussit ut sibi detulisset. Qui veniens, adhuc in eodem loco corpus sanctum reperit, & causa cupiditatis ut jussus fuerat annulum abstulit, partemque aliquam carnis cum veste rapuit, sed eam illico super altare posuit: annulum vero Episcopo detulit & partem quam de corpore Sancti tulerat, & quod super altare deposuerat, per ordinem pandit. In eumque idem Episcopus inuexit, quia stulte fecerit, atque præcepit in mandatis, ut quam citius carnem cum veste in sepulcro juxta corpus reponeret, unde abstulerat, quod fecit. Dominus autem Episcopus cum sacro ordine Clericorum & multitudine populorum exinde glebam Sancti auferens, cum omni reverentia juxta altare majus posuit, quoad usque locus ibi, ubi reconderetur, aptissime perficeretur. Quod Domino annuente completum est, & ab omni plebe donatione larga tantum largitum est, unde camera totius ecclesiæ pene ad finem perfecta est. De loco autem ubi Sanctus jam pridem jacuerat, tabula inventa est marmorea, in qua ejus nomen & vita decenter est scripta: quæ permanet usque hodie ad multorum notitiam.

Hæc Vghellus; ex quo noto, eumdem Ioannem Episcopum transtulisse Sedem Episcopalem ex ecclesia S. Syri ad ædem S. Laurentii intra urbis mœnia: ac tum demum ei injectam videri mentem constituendi monachos in ecclesia jam dimissa, quam propterea restaurandam ipse quidem suscepit; monachos tamen, præventus morte, constituere ibidem non potuit: sed pium hoc opus successori Landulpho absolvendum reliquit. Interim cœpit S. Valentini corpus clarere miraculis: quæ Ferrarius in Catalogo sanctorum Italiæ reperisse se breviter descripta indicans, hujusmodi elogio eumdem S. Valentinum ornat. Valentinus, Genuaæ natus: ex antiqua traditione ob ejus virtutes Episcopus Genuensium V creatus, [quædam miracula.] vixit in Episcopatu ad annos septuaginta quinque, vitæ sanctimonia miraculisque conspicuus: quibus etiam post obitum emicuit. Nam ut aliqua quæ scripta leguntur proferamus; cum quidam Albintimeliensis, ob escam faucibus hærentem, animam ageret; ad S. Valentini sepulcrum deductus, statim a periculo liberatus est. Puella Astensis, quæ ita pedibus contracta erat, ut nullo pacto incedere posset, ad tumulū sancti Episcopi delata incedendi recuperavit facultatem. Matrona item Genuensis, quæ faciei deformitatem ex morbo contraxerat, ad opem S. Valentini confugiens, prioris formæ speciem decoremque recepit. In Annotatione citat Ferrarius prælaudatus Annales urbis Genuensis, & Codicem perantiquum Ecclesiæ: in quo credimus descriptam eum invenisse ipsam Vitam, cujus exemplum Vghellus habuit; adeoque hæc miracula contigisse seculo ipso X, [Translatio partis ad Cathedralē] quo corpus inventum fuerat. Hoc deinde, anno MCCXL, ab Ecclesia S. Syri in ædem Cathedralem S. Laurentii fuisse translatum, indicat Vghellus; quo tempore juxta ipsum ad S. Syri Abbas erat Bertrandus III, Ianuensis vero Archiepiscopus Ioannes alius, de Cuturno cognominatus. De qua translatione num præterea scriptum sit aliquid quærere rogatus quem supra nominavi P. Fliscus, respondit, nihil inveniri, aut in archivio Metropolitanæ ecclesiæ, [parte ad S. Syrū relicta] aut in bibliotheca Patrum Theatinorum, quibus ceßit ecclesia S. Syri: illud solum, inquit traditione novimus, partem sacri corporis relictam fuisse in ecclesia S. Syri, ubi in ara maxima in arca marmorea nigri coloris, affabre elaborata atque ornata signis æreis deauratisque, servatur, publice venerationi exposita: reliquam partem in ecclesia S. Laurentii reconditam sub ara majori.

DE S. VVALDEBERTO ABBATE
LVXOVIENSI IN BVRGVNDIÆ COMITATV.

AN. DCLXV

[Praefatio]

Waldebertus, Abbas Luxoviensis, in Burgundiæ Comitatu (S.)

AUCTORE G. H.

§ I. Cultus: tempus vitæ. Acta scripta. Diversi ab hoc Walbertus Comes Arquensis, & alius Episcopus Meldensis.

Luxovium antiquum monasterium, in Comitatu Burgundiæ ac diœcesi Vesontionensi, a S. Columbano primo ejus Abbate est constructum; cui successerunt SS. Eustatius & Waldebertus, sive Walbertus aut Waubertus. Istius Vitam dedimus XXIX Martii, de hoc acturi sumus præsenti die quo S. Wauberti Abbatis memoriam reperimus in pervetusti Brevarii MS. Vesontionensis Kalendario, cui suffragatur veterrimum Kalendarium Corbeiense ante annos nongentos exaratum his verbis: [Cultus sacer 2 Maji,] VI Nonas Madias depositio S. Waldebetri Abbatis: item Ms. Martyrologium Romanum bibliothecæ Vallicellensis Congregationis Oratorii, Luxovio monasterio S. Walberti Abbatis. Eumdem celebrant Grevenus & Molanus in suis ad Vsuardum additionibus, & Molano citato Galesinius, atque hunc secutus Canisius in posteriore editione, qui eum asserunt discipulum S. Columbani, & forte ideo, quia ejus institutum & normam vivendi sub S. Eustatio est amplexus. Eadem etiam de causavidetur in Florario MS. ad ipsas Kalendas Maji adscriptus Italiæ, ubi S. Columbanus in monasterio Bobiensi a se constructo vitam finivit. Atque hæc de cultu: ad quem referri etiam potest quod in fine Actorum S. Waldeberti dicitur, Reliquias ejus hactenus in ecclesia Luxoviensi coli; caput quidem in argentea effigie, reliquas corporis partes in theca ex argento inaurato.

[2] Alius ab hoc Sancto Walbertus Comes in Belgio floruit: qui suum Comitatum Arquensem & Poperingam, Flandriæ prope Ipras oppidum, [Non fuit Comes Arquensis aut monachus Sithiuensis] S. Bertino Abbati Sithiuensi apud Audomaropolitanos, in usus monachorum tradidit; & seculo renuntians, sub eodem Bertino monachus est effectus. Hujus aliquam Vitam & nobilem prosapiam Ioannes Iperius, ibidem Abbas & anno MCCCLXXXIII vita functus, describit in Chronico Bertiniano MS. cap. 1. par 10, sed ob ejusdem nominis identitatem deceptus, addit ipsum postea Luxovii monachum factū sub B. Eustasio, & post hunc immediate in Abbatem assumptum, ac demum ut aliqui referunt, esse Meldensis Ecclesiæ Episcopum sublimatum. Iperium sequuntur Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, allegans Officium monasterii S. Bertini, Miræus in Fastis Belgicis, Mejerus libro 1 Annalium Flandriæ ad annum 668. Verum hi nihil de Episcopatu Meldensi tradunt, Molanus etiam in posterioribus editionibus Auctarij ad Vsuardum huc respexit, dum Comitē appellat. De ejus natali legitur ad S. Bertinū, teste Molano, die inventæ Crucis Dominicæ: Item ipso die depositio S. Walbetri Comitis & Luxoviensis Abbatis, qui valde familiaris Patri nostro Bertino fuit.

[3] At contra nihil de Comitatu aut familiaritate cum S. Bertino, aut monachatu sub eodem habet Trithemius: sed tradit lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 72 & lib. 4 cap. 137, [Neque Episcopus Meldensis,] eum primo Abbatem Luxoviensem, ac deinde Episcopum Meldensem fuisse. Trithemium sequitur Wion in Martyrologio monastico Benedictino ad hunc diem; ad quem Dorganius, & ad XXVI Aprilis Menardus, solum referunt S. Walbertum Meldensem Episcopum, cujus tunc Translationem fuisse ait Bucellinus: sed ex Ordine suo Benedictino assumptum supponunt. In aliquo Kalendario Ms. Benedictino non antiquo, ad dictum XXVI Aprilis, referuntur S. Baldebertus III Abbas Luxoviensis, item S. Walbertus Episcopus Meldensis, primo monachus Luxoviensis. Suassajus in Martyrologio Gallicano longa rapsodia omnium figmenta in unum conjunxit, & post eum Bucellinus in Menologio Benedicto; allegans primo loco Antonium Yepez, qui tomo 2 Chronici Benedictini ad ann. 617 cap. 5, admittit eum ex Abbate creatum Episcopū, sed alium ab eo statuit Comitem de Arcubus, familiarem S. Bertino & sub eo monachum; arbitraturq; alteri diem XXVI Aprilis esse sacrum, alteri hunc II Maji. Verum fatetur se nescire, an quispiam res ejus gestas longiuscule prodiderit memoriæ, & se solum habuisse quæ paucis composuit Trithemius; quo citato eumdem & Abbatem Luxoviensem & Episcopum Meldensem fuisse scripsit Ioannes Chenu in Episcopis Meldensibus, [sed alius frater S. Faronis sub Chlothario 2 mortuus.] ipsumque secuti Claudius Robertus, & Sanmarthani. Addunt hi, mortuum esse II Maji in Martyrologio monastico, ejusque festum diem annua commemoratione agi in Ecclesia Meldensi XII Maji. Verum in Breviario Meldensi, anno MDCXL excuso, nulla uspiam mentio fit S. Walberti Episcopi. Fuit aliquis Meldensis Episcopus Walpertus seu Walbertus nomine, frater S. Faronis & Chagnoaldi & S. Faræ seu Burgundoforæ. Hic autem Walbertus, ut in Vita S. Faronis, ad diem XXVIII octobris ex Mss. edenda, legitur, fuit Episcopus Meldensis, post cujus dormitionem S. Faro fraternam successionem Pontificatus emeruit, & Chlotharius Rex non solum consensione animum inclinavit, sed etiam fieri sine scrupulositate aliqua adjudicavit. Mortuus est Rex Clotharius anno DCXXVIII. Quia autem Gondoaldus Episcopus Meldensis interfuit Concilio Remensi, sub Sonnatio Archiepiscopo anno DCXXIV aut initio sequentis, non potuit diu sedisse dictus Walbertus, qui Gondoaldi successor statuitur; deq; Sede ejus ambigeretur, nisi in Vita S. Faronis successoris id indicaretur, ex qua & ejus obitum sub Rege Clothario contigisse scitur. Alium ergo a S. Waldeberto Abbate Luxoviensi, statuimus dictum Walbertum, fratrem S. Faronis & Episcopum Meldensem; neque Cointii novum figmentum admittimus, quasi S. Waldebertus ex Abbate Luxoviensi S. Faroni succeßisset anno DCLXXII, & anno tandē DCLXXX vita esset functus, cum inquit Sedisset annis octo, ut Chenutius & Saussajus testantur. Hi quidem de annis octo Sedis loquuntur: verum Gondoaldi, non Faronis successorem faciunt. [& Comes Arquensis multo junior est.] Gondoaldi autem memoriam celebrans Trithemius lib. 4. cap. 13 & sequente fuisse monachum Luxoviensem, & fratrem Walberti, & Faronis in Episcopatu successorē perperam scribit. Procul etiam amandamus alium Walbertum Comitē Arquensem & S. Bertini monachū, ut multo juniorem, cū ipse Bertinus sub S. Waldeberto Luxoviensis monachus vixerit, cui monasteriū Sithiuense fundavit Adroaldus, dato diplomate anno XI regni Chlodovei, id est anno Christi DCXLVII. Nec dubium quin diu postea dictus Walbertus Comes floruerit, cujus res gestas Iperius narrat sub regimine Chlotharii III, quem diximus regnasse ab anno DCLVI usque ad annum DCLXXV.

[4] Vixit autem S. Waldebertus Abbas seculo Christi septimo, illustri prosepia natus in ditione Meldensi, [Tempus S. Waldeberti] & ex milite monachus luxoviensis sub S. Eustasio Abbate: cui anno DCXXV defuncto subrogatus est, & in eo regimine Deo servivit annis quadraginta, mortuus anno DCLXV. Res ejus gestas proprio volumine olim, nec diu post ejus obitum, fuisse conscriptas, indicat in Prologo Actorum ejus a se descriptorum Adso: qui, & Hermiricus Abbas Luxoviensis, floruit seculo decimo: [Vita auctore Adsone] nec dubitamus quin ea, quæ de vita ejus & obitu narrat, ex antiquiore contraxerit volumine, quod temporum injuria excidisse dolemus. Hæc autem Acta damus ex veterrimo codice monasterii Bertiniani, quæ allegavimus ad XXI Februarii in vita S. Germani Abbatis Grandivallensis: [ex MSS.] unde cum mota orexis esset Lucæ Dacherio & Ioanni Mabillono, ea tandem obtenta ad calcem Seculi III Benedictini, licet ad II spectaret, in Appendice ediderunt ex MS. codice Luxoviensis monasterii submissa; quæ & nos cum nostro apographo contulimus. Erravit Adso circa familiam Caroli Magni & Ludovici Pii, ut infra annotamus: sed postea a se visa describens accuratius usque ad tempora decessoris sui Aalonci Abbatis, majorem merito fidem obtinet.

§. II. Analecta ex variis diversorum Sanctorum Actis desumpta.

[5] Ionas, Vitas S. Columbani & aliorum decessorum scribens, orditur ab hac præfatione. [Vita S. Columbani inscripta SS. Bobeleno & Wandelberto] Dominis eximiis & sacri culminis regimine decoratis, religionisque copia fultis, Bobeleno & Waldeberto Patribus, Jonas peccator. Memini me ante hoc ferme triennium Fratrum conniventia flagitante, vel B. Bertulfi Abbatis imperio jubente, cum apud eos Apenninis ruribus vacans in Bobiensi cœnobio morarer, fuisse pollicitum, ut almi Columbani meo studerem stylo texere gesta: præsertim cum hi, qui eo fuerunt in tempore, & penes ipsum patrata viderunt, quamplurimi penes vos superstites sint, qui nobis non audita sed visa narrarent, vel quæ etiam nos per venerabiles viros Attalam & Eustasium didicimus: quorum primus Bobiensis, secundus Luxoviensis cœnobii, quo vos Præsules existitis, ejus successores fuerunt, qui Magistri Instituta suis plebibus servanda tradiderunt. Hisce autem Actis S. Columbani subjungit secundo libello SS. Attalæ & Eustasii. Vitas: quarum hanc illustravimus ad diem XXIX Martii, istam ad diem X ejusdem Martii, ubi late de Iona scriptore egimus. Quæ is supra indicat Magistri Instituta, in Vita S. Eustasii appellat Regulam S. Columbani, quam sub S. Waldeberto non solum Luxovii observatam scribit, sed & varia tunc constructa monasteria indicat, quæ quia ad honorem S. Waldeberti spectant paucis indicabimus.

[6] Ionas ergo cum indicasset calumnias ab Agrestino, homine improbo, contra Regulam S. Columbani objectas, & a S. Eustasio confutatas; [Multi sub Regula S. Columbani monasteria construunt,] addit num. 16 ista: Abellenus vel ceteri Galliarum Episcopi ad roboranda Columbani Instituta adspirant. Quammulti, in amore Columbani & ejus Regulæ, monasteria construunt, plebes adunant, gregem Christi congregant: inter quos illustris tunc vir Eligius, qui modo Veromandensis Ecclesiæ Pontifex præest, juxta Lemouicensem urbem monasterium nobile, Solemniacum nomine, construxit, & alia multa in iisdem locis cœnobia. Sed & in Patrisius Puellarum monasterium ædificat, in quo Christi Virginem Auream præfecit. In Bitoricensi vero urbe Puellarum monasterium, ex B. Columbani Regula, Bethoara nobilis genere & religione femina sanctissima construxit. In suburbano ejusdem Bitoricensis urbis Theodulfus, cognomento Babolenus, monasteria ex Regula Columbani religione omni pollentia construxit: primum in insula super fluvium Milinandram, aliud Goudiacum nomine, tertium Christi Virginum Carentonii, item aliud juxta Novernense oppidum sub eadem construxit. Hæc Ionas, quæ in Notis ibidem illustrata sunt. Dacherius & Mabillon, ad hanc Vitam ista in margine addunt: Multi sub Regula S. Columbani monasteria construunt, quod tempore S. Waldeberti factum est, qui S. Eustasio anno DCXXV defuncto subrogatur tempore Chlotharii Regis, cui anno DCXXVIII mortuo succeßit Dagobertus, a quo S. Eligius Solemniacum impetravit, teste S. Audoëno in hujus Vita lib. 1 cap. 15, [Tempore S. Waldeberti:] qui deinde cap. 17 & 18 & lib. 2 cap. 51 agit de Puellarum monasterio, quod. inquit Ionas, ædificat Eligius, scilicet cum dictam Vitam scriberet. Claudius Robertus scribit fundationi Solemniaci, X Kalendas Decembris anni regni Dagoberti X, (adeoque anno DCXXXI aut sequenti) subscripsisse varios Episcopos, & interpositam fuisse conditionem ut Monachi tramitem Religionis sanctissimorum virorum Luxoviensis monasterii consequerentur. Extat ea charta in Appendice seculi 2 Benedictini pag. 109. sed forsan interpolata in his verbis: & Regulam beatissimorum Patrum Benedicti & Columbani firmiter tenerent. Fatetur Mabillon in Præfatione ad dictum seculum num. XI in nonnullis id genus instrumentis veterrimis quædam reperiri errata, quæ & librariorum audacia & temporum longinquitas induxit: quod de dicta charta dici posse videtur ex allato Ionæ textu, a Mabillono admisso & ad MSS. codices Cistercienses aliosque emendatius edito. Quando autem introducta sit Regula Benedictina in monasterium Luxoviense, nobis non liquet. Sanmarthani, quibus impune licet sententiam pronuntiare de talibus, post aliquot secula id factum aiunt.

[7] Idem Ionas in dicta Vita S. Eustasii ex Mss. emendata, asserit hunc monasterium Virginū Christi, pro S. Fara sive Borgundofara, [hic in monasterio S. Faræ regulam docet.] super paternū solum ædificasse & decrevisse Walbertum, qui ei postea successit, cum Chagnoaldo puellæ germano, ut Regulam docerent. S. Faram aggressus est, teste eodem Iona, supra memoratus Agrestinus ut eam a S. Columbani Regula abstraheret, sed frustra. Colitur autem S. Fara VII Decembris in proprio monasterio & tota diœcesi Meldensi: ad quem diem ejus Acta danda erunt. [dat S. Bathildi e suis Abbatem Corbejensē:] S. Bathildis Regina cum filio suo Chlotario III fundavit Corbeiam, celeberrimum hactenus monasterium; cui primus Abbas præfuit Theodefridus seu Theudofredus, quem præfata Domna Bathildis, de Luxovio monasterio, a Reverendissimo viro Domino Walberto Abbate expetivit, & mirabiliter ad ipsum cœnobium Fratrū direxit. Ad Luxovium etiam & ad reliqua Burgundiæ monasteria villas perplures ad integrum concessit, & pecuniam innumerabilem direxit. Ita auctores coævi in Vita S. Bathildis, XXVI Ianuarii a nobis edita.

[8] Dedimus ad diem XXI Februarii Vitam S. Germani Abbatis & Martyris, Grandivalle in diœcesi Basileensi, auctore Boboleno coævo. Egit is sub S. Waldeberto Abbate vitam monasticam Luxovii, quem cum hic cerneret virū esse industrium, eum Presbyterum fieri jussit. Cernens vero Deo plenus & Spiritu sancto repletus Sacerdos Dei Waldebertus certatim undique catervas monachorum coadunari; cœpit de tam plurima multitudine, si forte ubi ubi posset, loca uberrima, ubi de suis monachis ad habitandum adunaret, exquirere. Audiens id Gundoinus … ministros ad eum direxit, ut ad ipsum quantocius properarent. Tum B. Waldebertus absque ulla ambiguitate ad ipsum Gundoinum accedit … & cœpit lenibus verbis mulcere animum ejus, ut si vellet pro Dei intuitu, [acceptat Grandem-Vallem,] vel pro remedio animæ suæ, vel pro absolutione peccaminum suorum, firmitatem de ipsis locis, manibus suis seu bonorum hominum manibus roboratam, exhiberet. Deinde Waldebertus cum timore Dei & oratione Fratrum ad ipsum locum accessit, & invenit locum uberrimum … hortans Fratres suos ut ibidem consistere deberent. Accersivit itaque ad se unum de Presbyteris suis, nomine Fridoaldum, de paucis monachis Domini Columbani Abbatis, admonens ut ad ipsum locum accedat … Posthæc cœpit Waldebertus, Sacerdos Dei, intra semetipsum tacitus cogitare, si posset reperire de suis Fratribus ex genere nobili, & sacris apicibus vel litteris eruditum, in sanctitate conspicuum, qui ipsos monachos secundum tenorem regulæ gubernare & regere deberet. Quid plura? Deo jubente vel inspirante, S. Germanus eligitur Abbas. [constituit S. Germanum Abbatem:] Igitur venerabilis vir, Sacerdos Deis, cum ipso Germano ad ipsum monasterium Grandem-vallem veniens, cœpit eum cum suis monachis exhortari, ut nihil formidaret, sed ut vir sanctus lumbos suos accingeret … Fratres vero exhortabatur, ut eos de sua obedientia absolutos reddat, & S. Germano, pro Dei intuitu, obedientæ colla submitterent: quod & fecerunt. Accepta. igitur benedictione tria monasteria, scilicet S. Ursicini, atque Verdunense, nec non & Grandis-Vallis in suo recepit Dominio. Hæc excerpta sunt ex Actis S. Germani, & in Notis ibidem explicantur.

[9] Inter sanctas filias spirituales S. Waldeberti merito censetur S. Salaberga, Abbatissa Laudunensis: ex cujus Actis, Auctore coævo ad XXII Septembris dandis, ad regnum Dagoberti II filii Sigeberti stabiliendum aliquando sumpsimus argumentum; modo ex illis excerpta de S. Waldeberto damus: In Abbatis Eustasii locum, beatæ recordationis Walbertus in regimine Fratrum subuectus est, vir omnium famâ laudabilis, eximiæque sanctitatis, & in Ecclesiasticis disciplinis non mediocriter eruditus, [inter alia monasteria condita,] bonitate ac pietate caritateque præcipuus & doctrinâ exuberans … Cum igitur egregia sanctitatis opinio B. Walberti pene per universos Francorum terminos eximie pullularet, & solertia prædicationis ejus a Christo Domino, sine quo nihil boni agitur, affatim feruesceret, essetque omnibus Deum colentibus gratus, & monasteria virorum ac mulierum Christi ex ejus norma affatim conderentur; [S. Salabergā juvat] cernens S. Salaberga servum Christi militemque præclarum tot florere exemplis, virtutibusqus fragrare supernis, & assidue velut e luporum faucibus ereptos ubique greges Christi adunari, eum ad propriam domum, ob benedictionis ad eo gratiam percipiendam, crebrius accersitum, velut divinum munus sibi a Domino fore concessum, ovans suscipiebat, verbaque salubria & animarum medelæ congrua haurire ex ejus mellifluo ore desiderabat: flagrabatque instantissime animus, ut phaleramentis seculi postpositis ad virtutum culmen apicemque sanctitatis valeret conscendere … Quid plura? Auctore Deo omnem spem suam post Deum beato viro committens, viro converso, prolibusque Deo sacratis, [in construendo monasterio,] Religionis veste accepta, inito cum B. Walberto consilio, cœnobium Puellarum in suburbio Lingonicæ urbis, in hereditate vel successione paterna, conatur extruere … ad quod opus peragendum venerabilis Walbertus solamen artificesque ac viros industrios præbuit atque commisit … Dein cœpit cum viro Dei trutinare animo, non esse in eodem loco Puellarum cœnobium tutum … & consilio adepto cum præfato Walberto Abbate, qui ingenio & vigore sagaci & natura bona in talibus præditus erat, quem postea comitem itineris & socium laboris habuit, elegit iter Christo duce … & ad urbem Lugduni cum maximo apparatu & cum animabus a Deo sibi commissis proficiscitur … [& Laudunum transferendo,] & infra exigui temporis spatium coacervatæ in eodem loco sunt vel monasterio adunatæ plus minusue trecentæ famulæ Christi … Dum quadam nocte soporem caperet, in specie venerabilis viri Walberti, utpote Angelus Domini apparuit ei tertio, qui cingulum ejus de renibus abstractum secum detulit: quod cingulum ulterius non comparuit, significans ut opinor, [eiq; per Angelum apparens indicat tempus mortis.] quod in posteritate ejus honor successionibus accreverit. Qui, ut ipsa referre solebat, candore nimio fulgebat, & hac voce admiranda affatur feminam: O dulcissima filia, præpara te ut accipias bravium & exitum præstolare: quia & ego ex victoria tua cupio bravium accipere, quia centesima ex hac die dies vocationis tuæ eveniet, ut laboris tui fructum, quem cum magno sudore quæsiisti, cum multiplicato fœnore in horreo Domini tui recondas. Hactenus in illa Vita auctor coævus.

[10] Præterea S. Frodobertus, Abbas Cellensis in Trecensi suburbio, cujus Vitam dedimus VIII Ianuarii, [admittit inter suos S. Frodobertū, dein Abbatē Cellensem,] a suo Episcopo ad Luxovium cœnobium spiritalis profectus gratia directus est; ut religiosorum imitatione allectus, & ipse in virtutibus cresceret, & regioni suæ postmodum sanctitatis ac perfectionis exempla lucidissima reportaret. Præerat tunc ei cœnobio Walbertus Abbas, vir & religione inclytus & sanctitatis opinione famosus. Quo cum ex præcepto Pontificis pervenisset, a sanctis illius loci Patribus gratia exultationis suscipitur, atque in congregationis contubernum deputatur … Erat eo tempore prænominatum Luxoviense cœnobium in Gallicis regionibus pene singulare, tam in religionis apice quam etiam in perfectione doctrinæ. Qua ex causa plurimi, quibus in utramuis partem proficiendi fervor inerat, ad eumdem locum certantibus studiis undique confluebant. Hæc ibi, ubi etiam dicitur quidam ex cœnobio S. Sequani Abbas, nomine Teudolenus, a Bertoaldo, [Teudolenum ex cœnobio S. Sequani] Lingonicæ urbis Episcopo, eruditionis gratia illuc destinatus. Sanctus etiam Babolenus, primus Abbas Fossatensis, an tempore S. Waldeberti, [S. Babolenū postea Ab. Fossatensem.] apud Luxovienses monasticam vitam exorsus sit, quærendum erit XXVI Iunii: & plures alii ejusdem temporis Sancti, in hujus operis decursu apparebunt ex Luxoviensi disciplina profecti.

[11] [S. Berchariū] Denique S. Bercharius, Abbas Dervensis in Catalaunensi diœcesi, & ante Alticullatensis in diœcesi Remensi, a S. Nivardo Remorum Episcopo ad S. Waldebertum circa annum DCL destinatus est. Erat enim, inquit Adso Abbas Dervensis auctor Vitæ S. Bercharii, eo tempore in cunctis Galliarum partibus hoc Luxoviense cœnobium cum multimodis rerum possessionibus, tum etiam Divinæ venerationis cultibus nomen singulare habens, quod illic & districtior institutio & studium sapientiæ plenius haberetur … Audita ergo fama tanti nominis viri religiosi illuc undecumque confluunt, se suosque liberos plurimi certatim imbuendos offerunt: illud ante omnia ducentes permaximum, si vel post longævam probantis injuriæ tolerantiam, quodammodo admitti mereantur in Congregationem. Jam vero quis locus vel civitas non gaudeat ex beati viri (Columbani) disciplina Rectorem habere Pontificem vel Abbatem? cum constet ex hujus virtute magisterii pene totum Francorum orbem decretis Regularibus fuisse primum decenter illustratum. Bercharius itaque famulus Christi, ad altioris vitæ semper instituta conscendere desiderans, Pontificis sui autoritate & gratia, celeri gressu ad locum hunc pro voto properat, præfati Patris alacritate condignus approbatur, sanctæ monachorum cohorti non tam corpore quam mente & actu sociatur … Cum vero jam Regularibus apprime esset disciplinis edoctus, [Abbatem Alto-villariensem] Divinæ militiæ in utramque partem armis præmunitus, in provinciam Remorum ad S. Nivardum Pontificem revertitur … ac Altovillari monasterio constructo, monasticæ religionis viros religiosos aggregavit; & cuncta quæ huic Ordini commoda judicabantur, diligenter implevit. Postea construxit Dervense cœnobium, [& Dervensem.] cujus diligenter primordia circa annum DCLXV, quo S. Waldebertus obiit, collocanda: in eoque S. Bercharium e vulnere obiisse anno DCLXXXV, tradit is, qui Gesta S. Bercharii (quæ eatenus inculte exarata habebantur & abdita) comens lepore facundiæ, sparsit totius Galliæ oris, Adso Abbas Dervensis, doctrina philosophica ac vitæ probitate spectabilis, qui an. DCCCCXCII in itinere viæ Hierusalem beatā animam transmisit ad gaudia patriæ cælestis, ut scribit Auctor Historiæ miraculorum S. Bercharii, simul cum dicta Vita e Nicolao Camuzato in Promptuario Tricaßino editæ, & ab eo jussu Brunonis Abbatis Dervensis scriptæ. Fuerat hic Bruno Romæ a S. Leone IX ordinatus, & ejus nomine donatus, quia hic Papa ante Bruno nominabatur, mortuus anno MLIV, uti ad ejus Vitam XIX Aprilis diximus.

[12] Hic porro Auctor Historiæ miraculorum S. Bercharii, monachus Benedictinus, de Regula S. Benedicti introducta tempore regis Rodulphi (qui loco Caroli Simplicis rexit Francos ab anno XXIII usque ad annum XXXVI seculi decimi) ista scribit: [in hoc monasterio Regula S. Bedicti assumpta sec. 9.] Regula sanctissimi Patris nostri Benedicti, adhuc inaudita hominibus Francorum Imperii, solertissima industria istius Principis jubar suæ claritatis plurimis infudit Ecclesiis. Qui vero ipsis temporibus qualecumque præferebant monasticum schema, famosissimi quondam Luxoviensis nominis sese tuebantur consuetudine aliquantula. Sed Rex pridentissimus … cœnobium Floriacense … corrigendum tradidit S. Odoni Abbati monasterii Cluniacensis. Gloriosus autem Abbas … libellum Regulæ ejusdem Patris primus eidem loco intulit. Tantæ rei celeberrima fama excitus Gauslinus, Leucorum urbis Pontifex … supradictam quoque Regulam beati Patris secum deferens, primus urbi Tullensi innovationem monastici ostendit præpositi. Horum exemplo Dervense cœnobium ordinatum est, & proturbato Benzone Abbate, Monachis vero suis metu invisæ Regulæ in diversa fugientibus, Fratres adducti a monasterio Tullensi S. Apri successerunt: qui memoriam suæ prudentiæ, nostræ hactenus ætati ostentant, etiam Ecclesiasticorum voluminum sagaci ordinatione. Sed quibus auctoribus intromissi, priores fuerint expulsi, supersedi scribere; ne ineptȩ controversiæ aliquando videar fomitem præbuisse. Hæc auctor Benedictinus: qui addit primum tunc ibidem claruisse Abbatem Albericum, monachum S. Apri Tullensis, cui succeßit Adso. De quo supra egimus. Quomodo vero dicitur Regula S. Benedicti adhuc inaudita hominibus Francorum Imperii? Nonne in Vita S. Salabergæ legitur, quod per Galliarum provincias agmina monachorum ac sacrarum puellarum examina ex Regula dumtaxat beatorum Patrum Benedicti & Columbani pullulare cœperunt? Potuit hoc scriptor iste ignorasse: potuit in suo exemplari habuisse, ex Regula dumtaxat beatissimi Patris Columbani: utrum credibilius sit, penes alios indicium esto; solum indico agi in illa Vita de Luxovio monasterio, ejusque Abbatibus Columbano, Eustasio, Waldeberto; & non vult inficiari Mabillon in veterrimis instrumenti reperiri errata, librariorum audacia inducta: id num hic factum non sit & S. Benedicti nomen temere adjectum ad nomen S. Columbani, inquirant alii.

VITA
Auctore Adsone, Abbate Luxoviensi.
Ex MSS. & Actis Benedictinis.

Waldebertus, Abbas Luxoviensis, in Burgundiæ Comitatu (S.)

BHL Number: 8775

AUCT. ADSONE AB. EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Luxoviensium Cœnobitarum sacræ concioni, Adso, qui & Hermiricus, nomine Abbas non merito vocatus, perpetuam in Christo Domino salutem. Consideranti mihi ac sæpius ore ac mente revolventi, quid utilitatis & commodi loco conferrem, [Profitetur auctor quod ad memoriam posterorum] in quo a parentibus traditus, primævi tirocinii juvenilia rudimenta inter dubia Pythagoricæ litteræ bicornia peregisse memineram; illud potissimum occurrit, ut ad reparandam succedentium solertiæ præteritarum rerum memoriam, ea quæ per egregios Christi Domini Confessores, sexcentorum ferme Monachorum Luxoviensium fundatores atque rectores, Eustasium videlicet atque Waldebertum, etiam nostra ætate gesta esse divina gratia noscuntur, stylo commendarem. Nam inter illa quæ jam transierunt, & ea quæ ventura sperantur, profundæ caliginis quasi quodam nubilo interpolante, humana perspicacia liberam notitiæ non potest habere facultatem; nisi exterius litteralis industriæ traditione juvetur, per quam ea quæ cursus anterior absorbuit, præ oculis adducta, quasi præsentia censeantur. [præcipue velit scribere res sui temporis:] Cujus rei studio nos provocante, manum misimus, ut ea, quæ ad honorem Divinæ majestatis geruntur, quatenus nostra scientia contingere potuit, torporis ignavia non lateant: præcipue cum eos nobis Divina providentia tamquam specialis dono privilegii Patronos destinaverit, quorum præsens suffragium nos muniret, miraculorum virtus clarius illustraret. Sed cum laudamus viros gloriosos in vita sua, nequaquam illum prætermittimus, imo cunctis omnibus proponendum recta fide censemus, per quem hæc omnia eos promeruisse & obtinuisse non dubitamus, qui est gloriosus in Sanctis suis, & admirandus in cunctis operibus suis. Ea itaque quæ iidem præfati Patres vel in vita, vel certe quæ paullo post discessionis suæ tempora operati sunt, nequaquam tangimus: [cum vita acta jam olim, sat scripta sint;] sed quod post longe succedentis ætatis excursum, nobis scilicet intuentibus, divina clementia per eos declarare voluit, ex pluribus quæ memoriæ mandari potuerunt, ad exhibendam tenacius tantorum virorum reverentiam non tacemus. Nam si quis eorum gesta plenius nosse desiderat, eorum actus qui voluminibus propriis ab exordio rerum gestarum latius continentur, diligentius inquirat, ubi perfacile inveniri poterit, quantis & qualibus virtutum uterque eorum insignibus clarescat.

[2] Suscipiat ergo vestra sancta Paternitas hoc nostræ devotionis opusculum: quæ etsi imperitos nos facundiæ lepore considerat, [nec recusare si quis eadem cultius efferre velit.] tamen dedisse nos operam cognoscat, ne ad glorificandam divinorum operum magnificentiam nostra ignavia torpescat. Ita tamen ista prosequimur, ut si vel rectius vel facetius ad explenda hæc scriptorum quilibet emerserit, si quis ex his laudis seu mortalis nobis honoris fructus provenire possit; libenter nos hoc profitemur carere privilegio, dum solummodo nos loco cedimus, si alter potior vel facundior subrogetur: tantum pernoscendæ materiæ viam ostendisse sufficiat. Nec nobis merces laboris, ut speramus, a Domino frustrabitur, si vocis facultas defuerit, cum promptus extiterit nostræ devotionis affectus.

CAPUT I.
De Vita & obitu S. VValdeberti: viventis miracula.

[3] [S. Columbano Luxovio pulso,] Igitur postquam beatissimus Pater Columbanus, ut liber historiæ de vita & virtutibus ejus scriptus indicat, sub Rege Francorum a Sigeberto, patriæ Hiberniæ finibus exul Burgundiam aggressus, locum sibi specialiter delegerat, cui ab antiquo Luxovium (ut illic legitur) nomen erat; tantam a Domino efficiendorum operum gratiam est consecutus, ut in eo loco signis & prodigiis præeuntibus, sexcentorum ferme monachorum in brevi multitudinem, dispositis per loca sibi exigua (ut usque hodie cernitur) agminibus, aggregaret. Quibus in omni sanctitate, sapientia, doctrina & religione optime institutis, ita ut longe lateque per urbes vel monasteria ex disciplinæ beati Patris Columbani discipulis Pastores eligerentur & Rectores; instigante diabolo, ab impiissima Brunechilde Regina expulsus b, egressus a Luxovio Italiam petiit, Bobiense monasterium magnifice condidit: [succedit S. Eustasius.] in quo tandem multis miraculorum signis clarus beato fine c quievit. Cui ad regendam Luxoviensium monachorum congregationem, beatus Pater d Eustasius providus gubernator successit; qui nobiliori e Lingonensium genere exortus, prædecessoris sui in omnibus instituta secutus, æque sapientia & sanctitate ubique locorum fama & virtutibus notissimus, migravit ad Dominum, in eodem loco corpore tumulatus.

[4] [huic S. Walbertus] Cui in regimine Sanctus successor extitit Walbertus: qui videlicet vir in vita sua gloriosissimus, licet posterior fuerit ordine, non tamen inferior extitit meritorum qualitate: cujus quoque annos adolescentiæ in armis tradunt primum excellentissime floruisse. Qui scilicet cum esset inclyta prosapia clarissimus, in pago qui vulgo f Pontivus dicitur, honoribus & rerum dignitate juxta natales suos ditissimus; tamen sub rebus seculi regni non immemor æterni, sectabatur sedulus opera misericordiæ, agens quæ Dei sunt, [etiam in seculo nobilis & erga pauperes benevolus:] non quæ hominum. Qualis autem & quanta in eo sub illo militari habitu bonorum operum virtus effulserit, sermo nullus explicare sufficit: cum in ceteris quampluribus, tum etiam in his intentissimus, scilicet algentes vestire, inopes alere, imbecillibus præstare solamen, pauperes recreare, refovere mœstos, ad pacem revocare discordes. Sic miles optimus, inter fasces constitutus & arma, perituris præponens semper æterna, sedula versabat cogitatione, quod postea devotus complevit opere. Cujus quidem sub illo bonorum exercitio initium signorum hoc referunt extitisse.

[5] Intra fines Franciæ, in pago videlicet Meldense, famosi vicus est nominis, prisco nomine g Nant vocatus, [Nantinatus, ubi habet fontem sui nominis celebrem:] qui scilicet vicus sibi a progenitoribus jure hereditario competebat; ortu quoque ejus & puerilibus incrementis hic locus usque in præsens admodum habetur insignis. Ad laudem etiam ejus nominis fons illic exoritur memorabilis, ex quo perfusa turba popularis, lætiora se arbitratur ad sua referre, ob memoriam beati viri, lucra incolumitatis. In hoc itaque, ut diximus, vico, sui juris ager latissimus fuerat & fœcundus. Nam cum in aliis vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat: & hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore vel sonitu vocis more rustico h gantas vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso jactu seminis & sationis incremento vastabant. Minister indignatus, cum eas nulla vi inde posset abigere, familiare damnum domino procurat intimari. At ille imperans, Vade, inquit, citius, & ordine pedestri numero integro subsequens reclude eas domi. Mox servo præcedente videres mœstas volucres, mirum in globum, [anseres silvestres ad se adduci jubet:] deposita feritate, colligi; ac pro jubentis nutu, certo tramite, quo ducebantur tectum subintrasse. Ita jam triduum aves illæ sine cibo agentes, beati viri tandem indulgentia relaxantur, dempta scilicet una de numero ceterarum, quam unus e familia furto sublegerat, & sibi male conscius in escas vorax temerator absumpserat. Illæ tamen volucres solutæ de carcere, elato in altum gemitu, clamore replentes aëra, tecta circumvolant, atque in aures sancti viri damnum sociale resolvunt. Qui mox causam intelligens, depositum inquirit, pœnas jussisse debitas pro crimine i profitetur, non neces intulisse. Præsumptor ut furti reus, [& earum unam occisā resuscitat.] pudore deprehensus, plumarum [reliquias] quas forte subduxerat ac quæque residua profert in medium. Ita vir sanctus, facta oratione exanimem reparans, restaurato numero sinit abire lætantes, numquam post hæc infra agrum illum irruptionem facere præsumentes. Hæc ergo jam tunc Dominus in servo suo dignabatur ostendere, quem disponebat postmodum sancto illi Luxoviensium monachorum gregi pastorali auctoritate præficere. Qui etiam si sic in minimis laïcus potuit, quanto magis in maximis credendus est sub sancto habitu valuisse?

[6] Hinc jam cum ad altiora tenderet, seculo omnino renuntiare desiderans, Dei nutu ac beati Patris Eustasii consultu, Luxoviense monasterium, [Eustasii monitis Luxovium se recipit:] quod prȩ ceteris eo tempore regulari ordine districtius copia rerum & numero monachorum excellentius præpollebat, devotus expetiit: ac traditis rerum suarum illic, quæ per diversa loca amplissime possederat, prædiis; armisque depositis, quæ usque hodie in testimonium sacræ militiæ ejus in eo loco habentur; servorum Dei numero adiit sociandus. Qui sanctæ conversionis gratiam tanta est perfectione adeptus, ut etiam sancto Spiritu illustrante signa virtutum ostenderet, cum in alterius dispositione consisteret. k Monstratur adhuc denique locus, duobus a monasterio millibus disparatus, [solitarius viuit:] sub saxo quidem præeminenti concavus, aqua vero e terra prodeunte blandius irriguus, ubi cellulam sibi referunt statuisse, ac contra vel carnis vel antiqui hostis tentamina non parvo tempore singulariter decertasse.

[7] Præterea Pater Eustasius (sicut supra prælibavimus) signis & virtutibus quampluribus (ut in descriptione actuum ipsius sufficienter legitur) comprobatus, [Eustasio sufficitur:] cum palma bonorum operum, Domino vocante, cæleste capitolium ingreditur coronandus. Qui etiam post sacram beati Petri Apostolorum Principis aram, intra mœnia principalis ecclesiæ, quam ipse cum Patre Columbano condiderat, magnificam (ut par erat) sepulturam retentat. Nec patitur divina providentia sacrum ovile rectore destitui. Nam in illo Sanctorum collegio cum forent plurimi, quos & sapientia & vita commendarat; tamen universi, pari voto parique consensu, Waldebertum, virum æque sanctissimum, loco Patris decedentis decernunt, ac loci Rectorem constituunt, [rem optime gerit.] certi de ejus virtute & meritis: quæ etsi in eo poterant augmentari, nulli dubium quin possent fixa deliberatione moveri. Nihil enim a pristino vigore agens remissius, exquisitis arctioris vitæ se districtionibus coërcebat. Si quid vero in rebus vel ceteris utriusque vitæ commoditatibus tempore illorum duorum Patrum, Columbani videlicet & Eustasii, imperfectum restabat; hic Pastor beatissimus Waldebertus omni industria supplevit, auxit, & ad unguem perfectius elimavit. Villas quoque & prædia copiosa, traditione publice facta, in usus monasterii contulit: inter quæ vicum quoque, quem superius Nant vocatum diximus, genuinum videlicet ejus solum, cum membris adjacentibus sub interminatione tradidit; ut qui eum a loco auferret, æternæ maledictioni succumberet. In pago quoque l Tarnensi vicum Herlerum nomine, cum omnibus ad se pertinentibus, seu quidquid in Pontivo solido jure possederat, obtulit: & omnium rerum suarum Beatum Petrum Apostolum in perpetuum heredem esse constituit. Inter cetera quoque ejus donaria contulit etiam pretiosissimæ gemmæ poculum, ex uno topazio, miro modo guttulis aureis (ut ejus est natura) interlitum; interposito anathemate, ut quisquis quacumque occasione exinde illud subtraheret, vel subtractum ausu temerario retinere tentaret, cum diabolo & angelis ejus æternis flammis in perpetuum cruciandus adesset, salva quoque auctoritate Francorum Regum & Procerum, qui usus admodum eo tempore ferebatur.

[8] Sancto m Nicetio Episcopo, magnarum virtutum viro, [Nicetio Episcopo familiaris:] familiarius adhærebat; interposita utriusque conditione pacti, ut quis eorum primus Domino vocante rebus humanis excederet, alter superstes locum sibi sepulturæ competentis ordinasset. Quod & ita contigit. Nam cum per quadraginta annorum spatium gloriosus Confessor Domini Waldebertus locum sibi delegatum, omni virtutis genere optime dispositum, augeret rebus & numero Deo servientium; multis miraculorum virtutibus adornatus, migravit ad Dominum VI Nonas Majas; [moritur 2 Maji] supernorum civium socius & consors effectus, & ad januam perpetuæ jucunditatis feliciter introductus. In cujus obsequium funeris confluentibus undique fidelium turmis, in n Ecclesia B. Martini, quæ est constructa ex latere monasterii in parte aquilonari, [ab eo sepultus:] composita a sancto Nicetio Pontifice post aram crypta opere mirifico, Domino disponente, dignissima ibidem conditus est sepultura.

[9] In quo videlicet loco, post gloriosum vitæ ejus excessum, [Corpus ejus præsidium maximum contra Paganos.] ad honorem divini nominis plurima sunt ostenia miracula, cum cæcatis vultibus visus redditur, claudis rupta nervorum compagine gressus restauratur, infirmis adspirat sanitas, a membris ægrotantium pellitur invisa debilitas, mœstis solatia, adversis decidentibus præstantur beneficia: inter quæ etiam divina sunt virtutis commercia. Id certa ratione prior ætas dicitur comprobasse, quod exhibita pio debito jacenti honoris reverentia, quamdiu manu hominis [intacta] extiterat sacri corporis sepultura, nec pravitas infidelium, nec ulla illic prævalere potuerit sæva irruptio Paganorum. At postquam, seu ob paucioris præconii meritum, seu etiam aliquo compellente casu supervenientium rerū, sumpta inde reverendi corporis ossa alterius templi sunt illata sacrariis; nec nocitura impietas perversorum, nec defuerunt strages & infortunia crudelium nationum. Tum etiam longe post o Pagani subito illuc irrumpentes, omni conamine nisi fuerunt monasterium incendere: sed relisi manifesta Dei virtute, incassum visi sunt sua incendia admovisse: quo etiam tempore, ut post dicetur, nonnulli monachorum a Paganis inventi sunt interempti.

[10] [successores Ingofredus] Decedente itaque ab hac vita (ut prȩfati sumus) Waldeberto Pastore beatissimo, sanctus Ingofredus, omni virtutum genere conspicuus & perfectus, loco ejus est solenniter subrogatus. [& post alios Mellinus,] Deinde prolixa plurimorum temporum serie decurrente, in illo candido nivei monachorum agminis conventu, Patribus (ut in catalogo eorum facile est inveniri) sibi invicem succedentibus, nec pastoralis auctoritas defuit, & temporalis subsidii copia usque ad ultimum eorum Abbatem, nomine Mellinum, prospera perduravit. Hæc nos siquidem, quasi per præoccupationem materiæ breviter prælibantes, cum nobis propositum non fuerit præteritorum temporum acta replicare; his omissis, ad nostræ ætatis tempora, sicut sumus polliciti, redeamus.

ANNOTATA.

a Hallucinantem in his Ionam, auctorem Vitæ S. Columbani sequitur. Nam Sigebertus solum Austrasiorum Rex fuit, anno 575 occisus, & istius sui regni heredem reliquit Childebertum. At Burgundionum Rex tunc fuit S. Gunthramnus mortuus 28 Martii an. 593, cui succeßit dictus Childebertus mortuus 596, huic porro sub tutela Brunechildis aviæ, successerūt filii Theodoricus apud Burgundiones & Theodebertus apud Austrasios. Arbitratur vero Ionas regnum Burgundionum ad Sigebertum, & dein a morte ejus ad filium Childebertum pertinuisse.

b Anno 610.

c 21 Novembris anno 614.

d Vitam dedimus 29 Martii, quo mortuus est anno 625.

e S. Eustasii avunculus, sive patruus, traditur fuisse Migetius, sive Metius Episcopus Lingonensis, creatus sub annum 595, mortuus circa annum 618.

f Pagus Pontivus, seu regio Pontivensis, vulgo le Ponthieu in Picardia Occidentali, inter Somonam & Anthiam & Altiliam fluvios, ab Ambianensium finibus usque ad Oceanum, in cujus meditullio est Centula, nunc oppidum S. Richarii, uti ad hujus Vitam 26 Aprilis latius dictum.

g Nantum infra num. 14 interum dicitur ejus natale solum, Mabillono oppidum Nantogilum, Nantueil, quod e Burgundia Matronam prætervectis obvium est, ubi hactenus Prioratus est Ordinis Cluniacensis.

h In Vita S. Wereburgæ Virginis 3 Februarii num. 10, agros depopulabatur infinita aucarum, quas gantas vocant, multitudo: quas simili modo S. Wereburga adduci fecit, & unicam furto ablatam redeuntibus restituit: addit Malmesburiensis eam comestam recixisse, quod minus probavimus. Sunt autem aucæ anseres, Anglis Gante, Belgis Ganse.

i MS. Bertinianum, profertur.

k Tradit Mabillon, cerni ad hunc usque diem, haberique in spelunca sacra rigidum saxum, jacenti homini aptatum: in quo febricitantes sæpissime sanitatem recipiunt.

l Tarnensis, seu Ternensis pagus seu Comitatus, vulgo le pays de Ternois, ubi vicus Herlerus vulgo Herly in Comitatu S. Pauli, est teste Malbranco lib. 4 de Morinis cap. 6, in ditione urbis Taruanæ seu Teruanæ metropolis Morinorum, an. 1553 excisæ, quæ proprium a Ternensi Comitedicitur habuisse Comitem.

m Vitam S. Nicetii, Episcopi Vesontionensis, dedimus 8 Februarii; ejusque successoris S. Protadii, 10 Februarii. Verum cum ille exceperit S. Columbanum, & iste sub Chlothario fuerit Episcopus; plane arbitramur loco Nicetii substituendum esse Migetium, qui præerat dictæ Ecclesiæ, cum S. Wandelbertus moreretur.

n Extat etiamnum, estque parœcialis in medio oppido.

o Saracenos intelligit Mabillon, quorum incursiones tempore Caroli Martelli in Gallias notißimæ sunt. Quidni potius Normanni, a quibus interempti sunt monachi ut hic insinuatur, & infra num. 13 refertur, quod factum anno 888.

CAPUT II.
Abbates a temporibus Ludovici Pii. Reliquiæ S. Waldeberti ad varia loco delatæ. Miracula patrata.

[11] Post memorabilem a Caroli Magni & gloriosi Imperatoris obitum, orta fuisse dicitur inter quatuor Reges dissensionis magnæ controversia, Carolum scilicet & b Pippinum, Lotharium quoque & Ludovicum; rixantibus quoque & vi magna inter se decertantibus, cui eorum solius regni dominatio Franciæ specialius obveniret, quod jam quidem germanus eorum junior Carolus, nutu patris decedentis, singulariter acceperat. Quæ fraternæ litis impietas cum nulla posset ratione revinci, eo usque deducta est, ut convocatis utrimque regnorum cohortibus, dispositis bellantium cuneis, c in fraternas acies vexilla solverentur. In qua acie Lotharii fugiente exercitu, juvante d Warino Burgundiæ Duce potentissimo, [Item sed inverso ordine Abbates Drogo,] Carolus victoriæ signa reportavit, ac sic Regnum Franciæ, divisis in ceteros regnorum partibus, solus accepit. e Drogonem vero quintum, æque regnandi avidum, qui clarissimæ (utpote ex eodem genere) videbatur esse indolis, in Clericum attondent, ac in sede Mettensis Ecclesiæ Pontificem constituunt. Hunc etiam ad amplioris supplementum honoris f Luxovio Pastorem præ esse decernunt. Quem ille locum acceptum ita strenue post priorum studia & potentissime gubernavit, ut aucta rerum copia, quindecim mansorum millia suo tempore recensenda viderentur. Hîc interdum ille solito commoratus, dum amœnitate locorum fruitur, Lignonem vicinum fluvium gratia piscandi aggressus, dum piscem immanem sequitur, aquis lapsus subito g præfocatur, Mettisque delatus in sancti Arnulfi Confessoris Christi Ecclesia tumulatur. Post hæc tempora h Ludovicus, cognomento Pius, in Francia Papa Stephano coronante Imperator efficitur. His diebus per Plurima monasteriorum loca regularis Ordo defecerat, & rerum temporalium administratio quotidianis malorum casibus deperibat. Hic tamen frequentius synodalibus Conciliis statum Ecclesiarum in pristinum pro viribus reparabat.

[12] [Ansegisus,] Ea tempestate Luxoviensium quoque dignitas inter cetera, pristino rigore tabescente, jam pæne vacillabat. Quod Cæsar Ludovicus expertus, i Ansegisum, virum dignissimum, comptum moribus & sapientiæ decore præpollentem, loco præficit in Pastorem. Hic collapsa reparat, dispersa recolligit, situm ecclesiæ longius extendit, circumpositas officinas amplioribus spatiis atque altioribus muris exporrigit, parietes quoque ecclesiæ cum ceteris ornamentis pulchra varietate depingit. Capitula siquidem Regum Francorum, quæ diversis fuerant acta Conciliis, excepit, & uno volumine contineri fecit. Cumque inter regni Proceres Francorum Regibus gratus esset; justis & piis operibus intentus, vitæ finem fecit; & illic ubi spatiosius ecclesiam extenderat, dignam accepit sepulturam.

[13] [Fulbertus,] Fulbertus quoque, vir quidam illustris, procedente tempore in eodem loco constituitur: qui etiam Sanctorum Oratoria inter duo monasteria pulchro satis decore composuit, rebusque decentibus adornavit. k Post hæc longe Paganis (ut prȩdixmus) irruentibus, [Gibardus a Normannu occisus cum nonnullis monachis,] monachis fama terroris subiti per diversa reptantibus, Gibardus vir genere & doctrina clarissimus, qui Pastor monasterii & Abbas eo tempore fuerat constitutus; dum longius ad alias partes fuerat digressus, l Paganorum sagittis confoditur, atque in loco qui Martini-villa dicitur, sepelitur. m Tetelmus quoque, monachus honorabilis inter suos, non longe a monasterio inventus est cum aliis quibusdam interfectus. Hinc jam usque ad hæc nostra tempora Pastoribus decedentibus, n Richardo magno Duce Burgundiæ, [in Galliarū infelice statu.] dum invisi tyranni passim cœpissent emergere, ac sese invicem mutua strage collidere; Ecclesia Dei confunditur, jura rumpuntur, legum statuta violantur, possessiones Ecclesiæ pervaduntur, & ab impiis undique rapiuntur: sacris non est reverentia locis, sed prævalente nequitia impiorum, totus pariter concidit honor religionis: quod nimirum habitatores Luxoviensis cœnobii, peccatis exigentibus, pleniter sunt experti: nam villas & possessiones eorum in hereditatem sibi diripuerunt manus alienorum. Cumque Rex non esset & Judex, qui veræ intuitu justitiæ huic impiorum pravitati vellet ex toto resistere; compulsi sunt quamplurimi Clericorum, contra temerariam audaciam diripientium, suorum pignora circumferre Sanctorum; ut quos potestas humana non compesceret, [Reliquiæ Sanctorum circumlatæ.] virtus ostensa divine coërceret. Inde est quod loci hujus incolæ alibi fiduciam non habentes, contra nequitiam perversorum, S. Waldeberti sui defensoris, latis corporis ejus pignoribus, soleant inferre virtutem: ut qui quondam temporalis militaæ sacramenta servasse visus fuerat, ipse quoque inter casus suorum fidelium pius propugnator adsistat. Cujus rei experimentum se ultro ingerit, si consideretur virtutis ejus potentia, quam frequenter ostendit.

[14] Villa marinis littoribus contigua, quæ superius Herlerium est vocata, [S. Waldeberti corpus] tyrannorum vi sublata fuerat. Monachi ancipiti in discrimine positi, S. Waldeberti protectoris sui suffragium expetunt, sanctorumque pignorum ejus glebam sibi imponentes, per fines Franciæ illuc iter intendunt. Quibus abeuntibus subito Maternæ fluvius obvius occurrit. Quem cum transmittere cupiunt, plurima præcedente turba populorum, [nave ultro accedente defertur ultra Matronam.] sacri pignoris gleba citra littus constiterat. Monachi articulo positi quid facerent nesciebant. Mira dicturus sum: mox navis divino impulso a remige illuc absque humano juvamine sponte perducitur, qua sancti corporis gleba tenebatur. Mirati comites, tanta facilitate fluvio transducti sunt, quantam eatenus numquam fuerant experti. Hinc itaque procedentes, paullo post ad prædium perveniunt Nant superius memoratum: ubi videlicet ipse & vitæ exordium temporaliter sumpserat, & quibusdam miraculorum signis vivens illustrarat. Hic comperta corporali ejus præsentia, dici non potest, quanta utriusque sexus illuc confluxerit populorum frequentia. Inter quæ, ob beneficiorum ejus gratiam, cum diversa donorum munera cum gleba sancti viri inter frondes arborum præturba irruente decernerent appendi, quoddam ligneum poculum a quodam contigit offerri. Hoc unus e famulis servandum acceperat: quod cum quidam lascivus juvenis & petulans ab illo peteret sibi dari, cum forte videretur indignus promereri; ille, exempto ense, viri Dei obsequio deditum gladio nisus est appetere. Cumque in eum librasset ictum, subito ferientis dextera ligatur in aëre. [Malevoli dextera in aëre suspensa manet:] Sic ille sine patibulo cælo suspensus amens redditur, sensu confunditur, fixus tellure tenetur: nec prius potuit sibi reddi, quam oratione illorum, quibus nociturus venerat, mereretur absolvi. Ita plurimorum pectora terror perstrinxerat hujus facti. Denique hîc aliquantisper a populo detenti, resumunt iter quod cœperant; ad Herlerum veniunt, quo tendebant. Insurgunt undique injusti pervasores, volentes eos a finibus repellere, quos sui dispendio cernebant advenisse: sed sancti viri virtus terrore mentes edomat impiorum, & suis reformat domestica prædia, quæ alienorum factionibus fuerant direpta. Ita, licet cum labore, rebus compositis, cum sacris pignoribus monachi obsequentes, lætiores redduntur propriis laribus.

[15] Vicus est iterum non ignobilis, Provincherias suo vocabulo dictus, [Invasor bonorum] pene viginti millibus a monasterio disparatus: quem videlicet vicum quidam miles pervaserat, inter suos nominatissimus. Ad quem angustia imminente, quia deerat suffragium terreni defensoris, sancti viri glebam imperabat necessitas deportari. [equi crure fracte interficitur.] Qua in ecclesia illic propria collocata, miles indignatus cœpit furere, irasci, Sancto derogare, bacchari, & insanire, affirmans res ecclesiæ ditioni suæ libere subjugare. Denique cum quadam die, tumidus & elatus equo spumanti, per subterpositum ecclesiæ campum solutis habenis cursu ferretur præpeti, crure fracto equus in præceps concidit: ipse vix casum evadens, in proximo a milite interfectus, villam usque in præsens S. Petro libere possidendam reliquit.

[16] Alio quoque tempore Rotbertus quidam, miles viribus potens & opibus, cum nepote Berardo in pago Divionensi, Caciacum villam apprime viniferam; Hubaldus vero, Molisiacum in pago Belnensi, res videlicet Luxoviensis ecclesiæ, satis iniqua dominatione possidebant: quare monachi cum Principibus Burgundiæ sæpius conquesti, prævalere non poterant. Inito igitur o Letoldi Comitis consultu, eo tempore quo Rex Lotharius, pulsa obsidione Burgundiorum, sub ditione sua p Divionense receperat castrum; monachi notum repetunt suffragium, S. Waldeberti pignus venerabile illuc constituunt deferendum. Quo cum pervenissent, medio villæ tentorium competenter cum sacro loculo statuunt: cum repente hostes armati serro & animis, Berardus videlicet cum suis, [Berardus raptis villæ bonis] advenientes quidem cum suo Defensore non audent contingere; villam tamen solito more corripiunt, familiam male opprimunt, alimentorum sumptus copiosius ac durius exigunt: sicque cibo rapaciter & vino perfusi, monachis inedia laborantibus, [dysenteria correptus, emendatur,] nocte irruente, sopore membra protensa resolvunt. Ecce subito noctis medio, eorum princeps, Berardus videlicet, febre corripitur, morbo dysenteriæ membra torquentur, fluxu ventris undique coarctatur: vixque auroram præstolatus, monachos adit, ante præsentiam Sancti corruit, reatus sui pœnitentiam agit: sicque indulta sanitate, villa Caciacus ex tunc & nunc alieno eruitur possessore, domini proprii potitur libertate.

[17] Hubaldus vero miles, licet in rebus sanctuarii avidus, [& ejus exemplo Hubaldus,] alias tamen vir probus, & ut armis ita etiam moribus modestus, quem in pago Belnensis provinciæ apud Molisiacum villam monachorum vini & frugum reditus diximus subjugasse; visis hujus Sancti virtutibus territus & miraculis, in reliquum, licet nolens, possessionem suam ecclesiæ dereliquit.

[18] Alio post hæc tempore iidem monachi in pago Alsgodiensium, tyrannorum infestatione prorumpente, quarumdam rerum suarum fuerant dispendia passi. Hac perurgente necessitate, eas, habita deliberatione, decernunt partes adire, habentes secum fidei tutamina, sacra videlicet Reliquiarum pignora ex membris q S. Eustasii, necnon S. Waldeberti, Confessoris Domini gloriosi. In quo itinere, non longe a monasterio, apud villam quæ S. Mariæ dicitur, primum sunt hospitati. Deinde locum qui Campaniolas vocatur aggressi, quarto demum die illuc perveniunt, quo fuerant malorum improbitate provocati. [Reliquiis versus limitem Alsatiæ delatis,] Erat in illo comitatu non parvus numerus tam ex monachis quam ex ministrantibus, cum quibus ierat Abbas & Episcopus, nomine r Aaloncus. Pervenientes itaque ad locū destinatum, quia alibi locus aptus nō fuerat, in prato quodam, quod eis contradicebat, super unius quercus abscissæ truncum[arcam] statuunt. Ad famam igitur tantæ novitatis pluribus concitatis, cerneres promiscui sexus infinitam populorum multitudinem illuc repente confluxisse. Non solum ex vicinis, sed ex longinquis partibus, locis, villis, & oppidis mirum in modum conglobati omnes conveniunt: ac mox campum replentes, una voce, consona devotione, omnipotentis Dei nomen & S. Waldeberti cuncti invocant, suis incommodis opportuna suffragia petunt. [facto de cælis sono] Ut autem declararet divina potestas Sanctorum suorum etiam corporale adesse beneficium, fit subito tantus de cælo strepitus, tantus terror, ac in modum tonitrui concitati sonus vehemens; ut terra, sicut eis videbatur, tremente, vix præsentes populi supra pedes consisterent, ac quisquis illorum qua parte esset constitutus nescirent. Illi attoniti, & de ea re quæ acciderat nimium pavefacti, postquam virtute reddita ad semetipsos sunt reversi, [advolat avis,] (mira dicturus sum) videres avem, in figura columbæ, per serenum aëra de sublimibus descendisse, ac blando volatu super loculum sanctum familiariter circumvolasse: quæ deinde, expleto cursu, cæli secreto recipitur, quo manifeste advenisse probatur. [sanantur 2 cæci & 2 contracti.] Hinc virtus utriusque Sancti cœpit ostendi: mox etenim duo, propriis diu luminibus orbati, ea hora qua avis prædicta visa est abscessisse, sine ductu alterius, recepta luminis claritate, ineunt [viam], gaudentes ad sua festinanter properare. Deinde quoque alii duo, complicita nervorum nodositate catenatis quasi membris toto corpore adstricti, aliorum manibus sacris pignoribus illati, divina virtute ostensa in pedes sunt subito erecti, & ad propria absque humano juvamine lætantes sunt reversi; ac terram quam prius calcare nesciebant, novo docti itinere, liberis gressibus, Dominum glorificantes & S. Waldebertum prævium habentes, ambulare cœperunt.

[19] Huic itidem loco castrum cernitur esse contiguum, quod priori tempore s Montem-Biliardæ novimus esse cognominatum. Hujus oppidi incolam nomine Utonem, non ab ignobili genere oriundum, pluribus notum fuisse satis est compertum. Hic nervis coactis & corporis facultate privatus, manibus per terram repens, ire non poterat, [item alius contractus,] nisi vel equo, vel asino sessore uteretur. Hic itaque ad locum perductus est cum summa devotione, quo Sancti hujus venerabile pignus cognoverat constitisse. Venit igitur, lacrymis humum perfundit, Sancti nomen invocat, suffragium exposcit: nec ante a loco discedit, donec divina virtute ruptis nervorum nexibus redit ad propria, pristina incolumitate donatus.

[20] Et quoniam temporis & ejusdem beneficii se opportunitas dedit, non piget iterum aliud ad laudem divini nominis referre, quod in re simili vir iste sanctus dissimiliter est operatus. In pago siquidem, rusticorum usu t Warascum nuncupato, ætate priore fuisse quemdam virum novimus, qui proprio fuerat Bernericus nomine dictus: qui quidem generis erat libertate potitus; [& alius a peregrinatione rediens] sed tamen toto corpore & nervis adstrictus, nulla facultate poterat solide terris affigere gressus. Hic biroto carpento impositus, quocumque esset ducendus, unius bovis & famuli [obsequio] videbatur esse contentus. Qui audita virtute Sancti, juncto bove ac ministro præmisso, carpento impositus, pervenit ad locum, quo se duci fuerat deprecatus. Ante præsentiam Sancti in terra prostratus diu decubat, cum lacrymis preces miscet, & familiarem bovem S. Waldeberto non tardat polliceri, si hac corporis incommoditate mereretur absolvi. Cujus quidem vir sanctus non est dedignatus suscipere gemitum supplicantis: sed tamen præsentem distulit impendere sanitatem: nam non impetrato quod diu rogaverat, mœstissimus abscedebat. Cumque aliquantulum itineris rediens peregisset; O sancte, inquit, Waldeberte, placetne tibi quod tristis veni, tristior recedo? Hæc dicens, plaustrum stare jubet, terram petit, bouemque in pascua resolvit: cum subito sanus factus concitus redit, gratias agit, bovem ductorem obtulit, ac firmatis gressibus ad domum lȩtissimus redit.

[21] Quædam iterum femina, genere nobilis, gravissimo tenebatur morbo ejusdem contractionis, destituta solatio corporeæ facultatis. Quæ cum jam consequendæ salutis commercio desperata videretur, [item femina contracta.] ad locum eumdem se petiit deportari. Ubi cum diutinis precibus & lacrymis insisteret, repente sanata, non sine admiratione multorum, in pedes constitit. Sed cum adepta sanitate vellet inde recedere, in itinere jam posita subito in terram concidit, & in eumdem contractionis morbum adstrictam se esse cognovit. Suspiciens cælum ingemuit, & rursus ad locum se referri fecit. Ubi cum pristinam sanitatem recepisset, quasi aliquantulum jam secura, res necessarias revisere cupiens a loco discedit, & abire jam cœpit. Sicque in itinere jam constituta, rursus in unum corporis globum contrahitur: atque denuo ad locum refertur. Sicque factum est, ut quotiescumq; inde abire voluisset, in eumdem morbum concideret: donec tandem recepta sanitate animum fixit, & usque ad ultimum vitæ tempus in eodem loco permansit.

ANNOTATA.

a Non Caroli Magni sed Ludovici Pii legendum esse nomen, omnes sciunt.

b Non est frater aliorum, qui Pippinus biennio ante patrem Ludovicū mortuus fuit, adeoq; huic liti non potuit interesse: sed istius filius Pippinus 2, qui adhærebat Lothario, ejus & aliorum Regum nepos.

c Anno 841, die 25 Iulii. Consule Historiam Nitardi, de tota hac re libris 4 accurate descriptam.

d Warinus Dux, valde fidus Carolo Regi dicitur, lib. 4 Nithardi.

e Drogo non fuit quintus filius Ludovici Pii, sed ejus frater, jam ante Episcopus Metensis; & hujus Archicapellanus eumdem sepelivit, uti Nithardus sub finem libri 1 scribit.

f Eo Luxovii Abbate Angelemus ibidem monachus explanans libros Regum, uti ipse in epistola nuncupatoria testatur.

g De hoc genere mortis alibi nihil legimus. Sed dicitur in Burgundia apud prædium S. Petri Mimeriacum obiisse, 6 aut 7 Novembris anno 855, aliis an. 857.

h Et hoc enorme mendum est. Nam Ludovicus Pius, qui supra loco Caroli Magni restitui debuit. Fuit a Stephano Papa IV Remis coronatus anno 816.

i Ansegisus vixit sub Ludovico Pio, & Capitularia publicavit.

k Inter Fulbertum & Gibardum statuendus est Drogo supra relatus.

l Hi fuerunt Normanni, a quibus etiam monachi Besuenses in Ducatu Burgundiæ fuerunt anno 888 cæsi. Consule Chronicon Besuense.

m Tetelmus in MSS. Bertiniano Tetelinus, Saussajo Titilmus, qui hunc & Gibardum retulit in Appendice, quod diem natalem ignorarit.

n Richardus sæpius Normannos cecidit, & anno 891 urbem Carnotensem obsidione liberavit, anno 894 mortuus.

o Letoldus quidam Comes Burgundiæ adstitit Ludovico Transmarino Regi, ægro anno 951, apud Frodoardum in Chronico. Hunc igitur consuluerunt.

p Id factum anno 960 refert in Chronico Lingonensi Iacobus Vignerius.

q Pars quædam reliquiarum S. Eustasii adservatur etiamnum Luxovii, scrinio eburneo & argenteo inclusa, corpore Vergavillam in Lotharingiam delato.

r Aaloncus, sive Adaloncus, decessor scriptoris.

s Mons Beliardæ vulgo Montbeliard, Comitatus titulo insignis, tribui solito Ducis Wirtenbergici primogenito.

t Warasci, erant accolæ Duvii seu Dubis fluvii supra Vesontionem, quibus S. Eustasius fidem orthodoxam annuntiavit.

DE SANCTO SABA
EPISCOPO DAPHNVSIENSI IN ARCHIPELAGO.

[Commentarius]

Sabas, Episcopus Daphnusiensis in Archipelago (S.)

G. H.

Ptolomæus libro 5 Geographiam Asiæ describit, & cap. 1 deducit situm Ponti & Bithyniæ, & sub finem refert insulas adjacentes, atque inter has est Thynias, quæ & Daphnusia insula. At Plinius lib. 5 cap. 32 ibidem collocat Thallusam, quam alii, inquit, Daphnusam scribunt. Hujus loci Episcopum celebrant Græci in pervetusto Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis: in quo ista leguntur, Eadem die secunda Maji, memoria sancti Patris nostri Sabæ, Episcopi Daphnusiæ. Quæ fere eadem annotavimus ex MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ littera o & num. 148 signatis, item ex MSS. Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, sed videbantur ad ipsas Kalendas Maji sub finem notari. At quo tempore vixerit hic Episcopus Sabas, nescimus divinare. Fuerunt seculo VIII & IX Abbates Studitarum Sabæ appellati. Potuit & tunc floruisse, & Ecclesiam contra Iconoclastas propugnasse, quod nollem absque ulteriore notitia asseverare.

DE S. VVIBORADA MARTYRE ET B. RACHILDA, VIRGINIBVS INCLVSIS
APVD S. GALLVM IN HELVETIA.

ANNO DCCCCXXV

[Praefatio]

Wiborada Mart. Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)
Rachilda, Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)

AUCTORE G. H.

Inter illustriores Abbatias, Sacri Romani Imperii Principatu nobilitatas, merito censetur illa, quæ a S. Gallo, S. Columbani discipulo, fundatore suo nomen traxit, sita in Turgea Helvetiorum ditione, leuca Germanica a lacu Potamico seu Constantiensi: [Apud S. Gallum] de qua latius agendum erit XVI Octobris ad Vitam dicti S. Galli. Interim curiosus lector poterit perlegere, quæ de ejus initio retulimus ad Vitam B. Notkeri Balbuli ibidem monachi, ad diem VI Aprilis illustratam. Sub hujus monasterii Abbatum directione & ejus districtu, apud S. Magni in Yrano colle templum, vixit in angusta cella inclusa S. Wiborada Virgo, [colitur S. Wiborada] & ab Hungaris anno DCCCCXXV occisa, Martyrque habita, Officio Ecclesiastico sub ritu duplicis secundæ claßis, ut Virgo & Martyr, ibidem colitur. Quæ veneratio, quod mox plurimis clareret miraculis, proximo ab obitu anniversario die hoc II Maji cœpta fuit, cum (teste Ekkehardo juniore) per duos Papas eam in Sanctam levandam fuisset decretum, tandem auctoritate Clementis Papæ secundi anno MXLVII confirmatur. Hujus rei testimonium profert Burkhardus monachus S. Galli, [a Clemente 2 Sanctis adscripta.] libro de Casibus dicti monasterii cap. 6, in Nortperto Abbate. Obtinuit, inquit, amminiculante Henrico Imperatore & conjuge ejus Agnete, hoc apud Dominum Apostolicum Clementem secundum, recitata Vita B. Wiboradæ ejusque miraculis, de tamdiu neglecta re ab ipso Papa redargutus, quatenus ipsam præsente Theoderico Constantiensi Episcopo canonizaret, & pro Sancta haberi præciperet, & anniversarium ipsius diei solennizandum institueret. Hæc ibi. Henricus Rex, Niger dictus, Conradi Salici filius, anno MXLVI ad monasterium S. Galli venit, inde Romam profectus, ubi & ipse & uxor ejus Agnes Imperiali benedictione sublimati fuere a Clemente II, tunc ex Episcopo Bambergensi in Pontificem creato, uti legitur in Annalibus brevibus Hepidanni & Chronico Hermanni Contracti. Addit hic Theodericum Episcopum Constantiensem fuisse ejusdem Henrici Cancellarium & Archicapellanum.

[2] Vita B. Wiboradæ, cum ejusdem miraculis apud Clementem Papam recitata hactenus inedita, [Vita prima] datur ex Mss. codicibus bibliothecæ Dilinganæ, & Wiblingensis monasterii in Suevia prope Vlmam. Vita hæc ab Ekkehardo juniore, præcitato libro de Casibus monasterii, sub dicto Nortperto scripto, appellatur Liber per se amplus. Conradus de Fabaria, qui casus sive historiam Sangallensis monasterii usque ad dimidium seculi XIII prosecutus est, capite 3 describens nomina quorumdam fratrum in monasterio, qui columnæ fuerunt ecclesiæ verbo & exemplo, [scripta ab Hartmanno ante an. 958,] antiquis Isonis & Marcelli discipulis, Notkero Balbulo, Ratperto & Tutiloni, qui vivente S. Wiborada floruerunt, interponit Notkerum magistrum artis Theoricæ non pigrum, quem breviori epitheto Medicum appellans Hepidannus in Chronico, ait anno DCCCCLXXXI obiisse, decrepitæ (ut aliunde scimus) ætatis senem ac pridem cæcum, cujus in hac vita n. 34 fit mentio, ut præsentis miraculo convalescentis B. Rathildæ, haud diu post mortē ipsius Sanctæ. Idē Conradus Ratperto ac Tutiloni subjungit Hartmannū, [post mortem Ekkehardi qui idem agere cœperat circa an. 954.] qui Vitā Wiboradæ luculento satis sermone conscripsit: & hi, inquit, locum ditaverunt moribus, ornaverunt scientia & disciplina: adeo ut præsumere liceat, dictum Hartmannum, qui nullam facit mentionem corporis B. Richaldis sub Gralone translati ante annum DCCCCLVIII, antea quoque obiisse. Subsecutus autem Hartmannus est in scribendo Ekkehardum, quem S. Vdalricus, Episcopus Augustanus factus anno DCCCCXXIII (tempore dicti Gralonis Abbatis, atque adeo post annum DCCCCXLII) ad scribendum de S. Wiborada impulit, prout pridem ex voto obligabatur. Multa autem eorum quæ a diversis personis audivit scribere inchoavit & pleraque scribendo comprehendit, ut dicitur in fine Vitæ per Hartmannum scriptæ, Verum, uti in Prologo secundæ Vitæ dicitur, morte prȩventus non absolvit inchoatum opus. Goldastus in proœmio ad Scriptores Alemannicarum rerum quatuor Ekkehardos distinguit: sed qui omnes post Gralonem vixere: ut hunc ei præmortuum opporteat seniorem facere, non tantum illis quatuor, sed ei etiam quem anno DCCCCLXXVIII obiisse scribit in Chronico Hepidannus. Morte porro, ut dixi, præventus Ekkehardus multos sui propositi habuit heredes: quorum primus prædictus Hartmannus Vitæ hujus auctor, qui præterea suam ætatem prodit, quando n. 9 ait multos adhuc superesse, qui meminerunt sanctæ vitȩ ab Hittone fratre S. Wiboradȩ peractæ; & n. 17 asserit, se conspexisse impleta quæ de S. Udalrico Episc. Augustano a S. Wiborada fuerant prædicta: & n. 29 testatur, oculis suis inspexisse murum, sanguinis ejus aspersione perfusum. Qui plures post Hartmannum idem argumentum tractandum susceperunt, eorum scripta dicenda sunt periisse, præterquam unius jam jam nominandi.

[3] Altera Vita scripta est ab Hepidanno, cœnobita S. Galli, ex imperio sui Abbatis Vdalrici, qui supra memorato Nortperto anno MLXXII successerat: qui valde multa in priore Vita omissa adjunxit, nonnulla ibidem relata omittit, [Vita 11 ab Hepidanno composita.] & varia obiter perstringit: ac proinde utraque fuit necessario edenda. Accepimus hanc ex MS. codice ipsius S. Galli monasterii, contulimusque cum editione Goldasti inter Scriptores Rerum Alamannicarum insertam: apud quem primo loco extant Hepidanni cœnobitæ S. Galli Annales breves rerum in Alamannia gestarum, quas ad annum solum MLXII deductas videtur junior scripsisse; ac dein stylo accuratiore Vitam S. Wiboradæ composuisse.

[4] Memoria Sacra ejus ad hunc diem inserta est MS. Martyrologio Pragensi Ecclesiæ Cathedralis his verbis: [memoria in Fastis,] In Alemannia, monasterio S. Galli, natalis S. Wiboradæ Virginis & Martyris. Similia aut etiam plura, aut subinde pauciora, leguntur in MS. Florario Sanctorum, in Auctario Greveni & Molani ad Vsuardum, in Martyrologio Germanico Canisii, Monasticis, Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini, & aliis. Henricus Murerus, in Helvetia Sancta Germanice anno MDCXLVIII excusa, ex utraque Vita ab Ekkehardo & Hepidanno conscripta, illustre edidit compendium. Aliud habemus in Officiis propriis monasterii S. Galli anno MDCXII impreßis; cui additur hymnus proprius cum responsorio ad Vesperas: ad has Antiphona præscribitur Veni Sponsa, [& Breviario.] & Oratio Indulgentiam, de Communi Virginis & Martyris. Quanti eam fecerit S. Vdalricus Episcopus Augustanus infra in utraque Vita & in Notatis indicatur: [pro Reliquiit habitum cilicium.] quibus hæc pauca ab Ekkehardo juniore cap. 5 relata addimus. De cilicio etiā quo ipsa utebatur, cujus hodie asperitatem pro Reliquiis id habentes horrescimus, pulvillulum filio suo, ut & ipsa eum nominabat, in abstinentiæ diebus utendum conneverat: quod interdum in sinu gestans noctibus, ille maxillis lapide supposito aptare solebat. Tali ille lectisternio pro deliciis coram januis ecclesiæ usque, Nocturnorum sonitum, aut in sedili aut nuda quidem terra, expectare solebat.

[5] Adjungitur ab utroque Auctore accurata aliqua relatio rerum a B. Rachilde gestarum, [Eidem jungitur B. Rachildis discipula,] quod ea censeatur filia spiritualis S. Wiboradæ, ab hac sæpius sanitati restituta, ejusque jussu inclusa: & paßim, B. Rachildis, & sancta Virgo appellatur. Hepidannus etiam in Annalibus brevibus eodem modo annotat annum, quo utraque Virgo fuit inclusa & vita functa: & quidem anno DCCCCXX ista habet, Rachilt in Nativo, id est Natali festo, S. Mariæ inclusa est: & dein, anno DCCCCXLVI, Rachilt reclusa defuncta est. Quæ ad dictum annum etiam referuntur ab Hermanno Contracto. Fuit apud S. Wiboradam sepulta. Ab Ekkerardo juniore de Casibus monasterii cap. 9 dicitur Rachilda, post Wiboradæ passionem jugissima, primo ad Deum assumpta. & cap. 10, Rachilda passim in corpore & mamillis ulcerosa, quotidie emori visa, & ipsa fere Martyr, cui lenius erat cum Magistra Wiborada semel cerebrum obtulisse, [longum inulceroso corpore martyrium passa.] quam viginti & uno post illam annis testa saniem cum S. Job inclusam rasisse. Cum tamen interea jejunare & orare (vigilare enim dolores dabant) & eleëmosynas dare non tæderet, ut de illa Ekkehard senior, consobrinus ejus cecinit.

Hanc Sathan, hanc læsit, cum Job saniem sibi rasit.
Jejunans flevit, tormenta dolens vigilavit.

Neque enim vitam vel passionem votivæ Martyris lucidius succingere potuit. Ad cujus sepulcrum in repentinis angustiarum motibus, experto credite, multum valet orasse. Hæc ibi. Translationem utriusque corporis, scilicet S. Wiboradæ & B. Rachildæ, ad basilicam S. Magni describit Hepidannus infra sub finem Vitæ. Menardus ad hunc II Maji, S. Wiboradæ adjungit B. Rachildem Virginem & inclusam, quod & nos facimus Bucelinus in Indice Menologii retulit eam ad XXIII Novembris, ad quam diem nullam ejus mentionem facit.

VITA
Auctore Hartmanno, Monacho S. Galli fere coævo.
Ex MSS. Dilingano & Wiblingensi.

Wiborada Mart. Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)
Rachilda, Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)

BHL Number: 8866

A. HARTMANNO. EX MSS.

CAPUT I.
Sancta ejus pueritia & vita in seculo.

[1] Beatissima igitur Dei Virgo Wiborada, ex Alemannorum, qui & Suevi, stirpe oriunda, parentibus bene natis vitæque laudabilis, [Nobilibus & piis parentibus nata,] nobilitate pollentibus, Christianæ quoque militiæ exercitio inter primas Dominici agminis alas vexilla salutis strenue subsequentibus, veluti bona arbor, bonæ radicis ex germine pullulavit. Quæ etiam per divinæ scientiæ providentiam, omnia in mensura, pondere, numero ineffabiliter disponentem, [Wiborat quasi Consilium mulierum dicta,] quasi quodam præsagio dignum sortita est nomen: nam Wiborat, Teutonica lingua prolatum, si Latini sermonis translatione mutetur, a Consilium mulierum sonat. Et revera huic apte tale congruit nomen, quæ sibi primitus consulens utrasque sorores recte agendi magistras, ambas in quantum Christi amatrices, Martham scilicet & Mariam imitans, per activæ quidem sudorem conversationis, ad fastigium speculativæ contemplationis ascendens; cunctis iter rectum quærentibus non solum mulieribus, sed & viris mundum spernendi, Domino serviendi & inconvulse ac indefesse adhærendi, [levitates juveniles evitat.] consilium prærogavit pariter & exemplum. Hæc ergo ab ipsis cunabulis factori suo omnipotenti Deo devota; imo ab ipso, qui eam etiam antequam formaretur in utero noverat, misericorditer assumpta; universas lascivientis petulantiæ illecebras, cunctas infantilis ætatulæ levitates, modesta gravitate restrinxit, ac severa quadam maturitate edomuit. Inepta etiam parvulorum ludicra devitans, nugaces joculatorum scurrilitates despiciens, aniles veteranorum fabulas detestans, ad incesta quæque carmina pudicas aures obduravit: ac si cum Sara, id est, Raguelis filia, Tobiæ sancti conjuge, futura Domino fiducialiter dicere & ipsa proposuerit, Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant. [Tob. 3. 17.] Nec mirum, si Spiritus sanctus, in tempore veritatis & gratiæ, famulam suam, quam sibimet ipsi providerat sponsam, in primævo adhuc vernantem flore, tantæ integritatis diligentia [præmunivit; qui] in umbra legis tantopere custodivit puellulam, justi viri thalamo copulandam.

[2] Sed operæ pretium prælibare, quia venerabili huic Virgini quam dicturi sumus, soror erat summæ simplicitatis & innocentiæ, in annis tenerrimis animos actusque gerens seniles, cunctos lubricæ temeritatis excessus evitans. Quam cum die quadam coævulæ secum ad ludendum adhortarentur exire, bene illa anima, alacriter ad æthera suspiciens, & iterum iterumque ingemiscens auresque attonitas acutius subrigens, [ejus soror post auditā hermoniam Angelorum moritur:] internam mentis jucunditatem tandem inter suspiria prodidit, dicens: Quid mihi & inanibus hujus seculi vanitatibus? Audio in cælis signa sonitusque campanarum ac dulcisonam Angelicæ modulationis harmoniam: illuc ire desidero, his interesse delector. Nec plura effata, lacrymis gremium replevit obortis. Post paucos vero dies carne soluta est, in cælum nimirum profecta, quo paulo ante tam suaviter est invitata: placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illam de medio iniquitatum.

[3] Sed ut ad cœpta regrediar, B. Wiborada, sicut ab illicitis se quibusque subtraxit, ita in bonis omnibus se studiosa sagacitate exercuit. Nam velut ab ipsius Domini ore perceperit, Primum quærite regnum Dei & justitiam ejus, legeritque scriptum, nihil divino operi præponendum; quotidie ad ecclesiam, quæ a domo paterna mille & eo amplius distabat passibus, via montuosa & difficili sæpius nudipes ire certabat: adeo ut parentes suos, sacræ religionis, ut diximus, amatores, [ipsa nudipes accedit ad ecclesiam:] sed tamen in labore mundialium more occupatos plerumque, quamvis infans, de negligentia divinarum rerum admonuerit, & ad ecclesiam frequentius occurrere studii sui fervore compulerit. [Matt. 7, 7.] Panem vero otiosa non comedit, sed operibus manuum suarum impigre continueque institerat; acsi summa Scripturarum conventa & comminationem pertimesceret, [operatur manibus:] & diligeret sponsionem: Comminationem quidem qua dicitur, Qui non laborat non manducet: sponsionem autem, quæ sic exhortatur: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es & bene tibi erit. [2 Thes. 3, 10, Ps. 127. 2] Frequentiam vero, non solum externorum, verum etiam notorum, cognatorum, domesticorum, fratrum, sororumque, prout licuit, fugere studuit: [declinat alloquia superflua:] sola commorari, sola operari, secreta semper amare: quatenus & superflua facilius potuisset alloquia declinare, & sanctis meditationibus aciem mentis liberius infigere.

[4] Quadam itaque celebri festivitate, cum ad ecclesiam processura, coacta a parentibus, [ornamenta capitis jussu parentum assumpta deponit:] cultioribus se indueret vestimentis, crinalibus verticem redimiret ornaculis, laxos sinus pretiosioris amictus aureolis præfigeret fibulis, posita in equo una cum genitrice & sociis ire perrexit. Cum ecce via media caput dolere graviter cœpit: confestimque per spiritum divina se sentiens visitatione commonitam, ab equo desiliit: nudaque tellure residens, reductis inter b amphibalum manibus, aurum primo pectoris soluit, deinde subtus c theristrum vittatoriam verticis compositionem detrahens & revellens, sinu interiore recondit. Cui e vestigio mater superveniens, quid caussæ sit quod ibi substitit, & quare remoretur, inquirit. Quam dissimulate pro tempore uti procederet adhortatur, se quoque continue subsequi profitetur: cumque eam comites ut equum reascenderet perurgerent, penitus non consensit, sed pedestri itinere ad ecclesiam usque pervenit. [renuit equo vehi,] Hæc dies ultima aliquid in ea compositoriæ superfluitatis sive superfluæ compositionis aspexit: post hanc diem nullus eam jumento vel alicujus vehiculi adminiculo quoad viveret impositam vidit; excepto cum, sicut dicturi sumus, Romam orationis gratia peteret, si ei necessitas transmeandi alicujus fluminis aut torrentis forte evenerit.

[5] Hoc modo illa in tenerrimis & vix habilibus magno intellectui annis mundi voluptatibus renuntians, & matrimonii contractionem mirifice contemnens, procos quoslibet adventantes solius sponsi Christi amore despiciens, fratri suo Hittoni Clerico, [Hittoni fratri suo & monachis S. Galli benefacit:] apud cœnobium S. Galli Confessoris Christi tunc temporis in scholis agenti, servire disposuit: cui diebus certis vestimenta & pleraque alia necessaria per fideles internuntios destinavit. In quo etiam monasterio reverendissimis quibusdam Patribus, ad obvolvenda sanctorum librorum volumina, propriis manibus decora solebat contexere linteamina. [a fratre divinitus monito Psalmos edocta] Memorato itaque fratre ejus ad Presbyteratus ordinem promoto, sinceræ & laudandæ caritatis glutino cohærens, eo dictante Psalmos, quibus juvencula nullam operam dedit, partim ac sparsim ediscere cœpit, cumque ille tum divinis operibus tum incidentibus caussis aliis præpeditus, ab insinuanda ei lectione pigritaret, pro accipiendo Psalmo quinquagesimo soror ei sedulo assidebat, nec tamen ut ad hoc vacare vellet obtinere prævaluit. Cum ecce nocte quadam Sacerdoti in somnis persona adstitit, specie fulgida, auctoritate metuenda, gravi eum animadversione corripiens, ac terribili comminatione interdicens, nequid die proxima gustare præsumat, priusquam Virgo Psalmum diu multumque flagitatum ediscat. Quid plura? De nocte surgens, sororem accersit, visum aperit, seque paratum ad demonstrationem sæpius postulati Psalmi affirmat. His illa auditis, alacriter ad meditandum accingitur: & non solum ex prioris desiderii, sed etiam studio fratris jejunio absolvendi, propinata Scripturæ pocula sitibundo pectore hauriens, Psalmum cum omni celeritate excepit ac memoriæ fundamento firmavit. Quinquaginta ergo Psalmis sparsim, ut dictum est, a memorato germano suo perceptis, reliquos solo sancti