Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai I           Band Mai I           Anhang Mai I

3. Mai


TERTIA DIES MAII

SANCTI QVI V NONAS MAII COLVNTVR.

Inventio sanctæ crucis, per SS. Helenam & Macarium Hierosolymis.
S. Hermogenes, Martyr in Asia.
S. Alexander I, Pontifex, Martyr Romæ.
S. Eventius, Diaconus, Martyr Romæ.
S. Theodulus Diaconus, Martyr Romæ.
S. Timotheus, Conjunx, Martyr in Thebaide.
S. Maura, Conjunx, Martyr in Thebaide.
S. Alexander miles, Martyr, Constantinopolim translatus.
S. Antonina Virgo, Martyr, Constantinopolim translatus.
S. Diodorus, Martyr Aphrodisiæ in Caria.
S. Rodopianus Diaconus, Martyr Aphrodisiæ in Caria.
S. Arbonus Martyr.
S. Marianus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Rufina, Martyr in Africa.
S. Fortunio, Martyr in Africa.
S. Fortunatus II, Martyr in Africa.
S. Viola, Virgo & Martyr Veronæ.
S. Genius seu Hyginius, Martyr Lectoræ, in Vasconia Aquitanica.
Sancti XXX milites, Martyres Lectoræ, in Vasconia Aquitanica.
S. Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria.
S. Iuvenalis Confessor, Fossani in Pedemontio.
S. Eusebius Presbyter, Autissiodori in Gallia.
S. Avitus Diaconus; Autissiodori in Gallia.
S. Philippus Presbyter, Cellæ in Palatinatu Rheni.
S. Vrsius, in agro Italiæ Vicentino.
S. Petrus Thaumaturgus, Episcopus Argivorum, in Peloponneso.
B. Aufridus, sive Anfridus, Episcopus Vltrajectinus in Belgio.
B. Ventura, Ordinis Cruciferorum, Hispelli in Vmbria.
B. Alexander, Conversus Ordinis Cisterciensis, Fusniaci in Gallia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Odilonis, Abbatis Cluniacensis, reseratio corporis inscripta est Martyrol. Gallic. Saussaji. Vitam dedimus I Januarii.
Sperandus, Abbas Benedictinus & Reformator monasterii S. Petri Eugubii in Umbria, dicitur hoc die coli ibidem apud monachos Montis Oliveti, qui corpus ejus habent. Verum Iacobillus refert ejus Natalem die, quando in Supplemento de eo poterit agi, XV Januarii.
B. F. Zacharias, discipulus S. Francisci, cum illustri elogio profertur in Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi. Ast in Martyrologio Franciscano ad diem, quod in Supplemento examinandum, XX Januarii.
S. Messalina, Virgo & Martyr, Fulginii in Umbria, indicatur ab Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. Vitam dedimus XXIII Januarii.
Conclaidus Killdariensis Episcopus, Ronchenus dictus. Ita MS. Tamlachtense. De eo pluribus actum ad Vitam S. Brigidæ I Februarii, quæ S. Tigernacum curavit per eum baptizari, ut ibiden § 13 pag. 116 dictum. Cumque ejus vestes pauperi dedisset, similes pro eo divinitus recepit. Vita I num. 104, & Vita 4 num. 68. At quæ in 2 Vita num. 17 dicuntur de prima sepultura S. Brigidæ, & Conlei, seu Conlaeth ut habet Capgravii, id est Conlaidi Archiepiscopi, ut ibi dicitur, illustria sunt, quæ (nam alia non occurrunt addenda) Lector inveniet dicto I Februarii.
S. Musa, forsan Virgo Romana, memoratur in MS. Tamlactensi. De ea egimus II Aprilis.
S. Walterus, Abbas apud Pontisaram, memoratur a Molano in Auctario Vsuardi; & a Carthusianis Bruxellensibus, in Notis MSS. ad Grevenum. Molanum allegat Wion, sed hic & plures alii eum confundunt cum Walleno, Scoto & Abbate Maelrosensi, de quo mox. Vitam dicti Walteri Pontisarensis duplicem, cum miraculis & bulla Canonizationis, dedimus VIII Aprilis.
Idesbaldi, Abbatis Dunensis, translatio corporis Brugas indicatur a Chrysostomo Henriquez & Saussajo. Vitam dedimus XVIII Aprilis.
S. Catharina Senensis memoratur a Molano, Canisio & aliis: Vitam illustravimus XXX Aprilis.
S. Andeolus, Subdiaconus Martyr, refertur in MS. Vltrajectinæ Carthusiæ. De eo egimus I Maji.
S. Marculphus Confessor, refertur a nonnemine. Acta varia dedimus I Maji.
SS. Florentius & Vindemialis, Episcopi & Confessores, indicantur a Greveno, Canisio & Witfordo. Vitam eorum dedimus II Maji.
Memoria sacri Sanguinis Christi colitur Brugis in Flandria. De hac solennitate videri possunt Molanus in Natalibus Belgii, & Scriptores de rebus Brugensibus & Flandricis.
Heraclius Martyr, signatur in Martyrologio Notkeri. Plures hujus nominis Martyres hactenus dedimus & daturi sumus, etiam hoc mense Majo; ut facile aliquis fuerit istorum hoc die relatus.
Severina matrona, uxor Aureliani Cæsaris, memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi, & cum titulo Sanctæ a Canisio in Martyrologio Germanico, Ferrario in Catalogo generali, & Arturo du Monstier in Gynæceo Sacro. Est hæc Severina, uxor Aureliani, non Cæsaris, sed Comitis utriusque militiæ; a quo interfecti sunt SS. Alexander Papa, Eventius & Theodulus Presbyteri, quorum corpora Severina sepelivit, ut hoc die in illorum Actis sub finem legitur.
Sophronius, qui librum B. Hieronymi de illustribus Scriptoribus & Vitam S. Hilarionis aliaque ex Latino Græce transtulit, ut Sanctus & Confessor, qui in eremo vitam anachoreticam duxit, refertur a Petro de Natalibus lib. 11 cap. 91, quod diem ejus natalem ignorarit: quem Richardus Witfordus Martyrologio Anglice edito inscripsit ad hunc diem, sed ut sæpius facit propria auctoritate.
Viennæ dedicatio capellæ & altaris, sub nomine legis & gratiæ, ubi antiquitus erat hospitium pauperum. Ita Ms. Viennensis Ecclesiæ.
Adamus Confessor, absque ulteriori notitia, indicatur in scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quod aliis ad ulteriorem inquisitionem proponimus.
Joannes, nullo verbo addito, indicatur in Martyrologio Ægyptiaco seu Coptico, per Seldenum edito.
Athgenius de Boith memoratur in Ms. Tamlachtensi. Colgano videtur is, qui in Vita tripartita S. Patricii lib. 3. cap. 98 dicitur Sanctus Athgenius de Bothdomnaich, coquus S. Patricii, scilicet (ut in Notis num. 12 additur) in diœcesi Derensi in valle quadam Tironiæ, Gleann-arche appellata, in qua colitur & aliter Corbmaeus dicitur, uti habetur in Sanctilogio genealogico.
Carbrerus sive Carpreus, Episcopus Magbilensis in Hibernia, refertur a Colgano cum aliis ejusdem loci sanctis Episcopis ad Vitam S. Fridiani 18 Martii in Appendice cap. 8, & citantur Martyrologia Tamlachtense, Ængußi, Mariani & Maguir, item ad Vitam S. Canoci XI Februarii in Notis num. 14.
Barrindus de Druim-Chulim indicatur in Ms. Tamlachtensi. Videtur is Vsserio pag. 961 dici Barrindeus, Abbas monasterii Druin-Caillin, in confinio Mumoniensium & Laginensium & nepotum Neill, in terra quæ dicitur Fearceall, in qua est etiam civitas Raythen, & in Indice Chronologico asserit, claruisse anno DXC.
Neccanus, nullo alio titulo addito, refertur in Ms. Tamlachtensi: forte Nessanus est in Actis Hibernorum Mss. ab Henrico Fitz-Simon communicatis, ubi dicitur habitasse in insula, quæ oculus Hiberniæ dicitur, ad Orientalem plagam, ad sex milliaria de Dublin, & aqua benedicta fugasse diabolum ultra mare in rupem. Præterea liber suus Euangeliorum in mare lapsus, & illæsus inventus, vocatur Kyrlabar, & habetur in pretio magno, ita ut vix justus audeat jurare super illum, quia vindicta Dei ostensa fuit perjurātibus in illum. Hæc ibi, quæ aliorum scriptis optamus confirmari. Consule Colganum 17 Martii, ubi de variis Nessanis agit absque mentione hujus.
Theodosii Kioviensis obitus indicatur in figurato Kalendario Moscovitico Amstelodami apud Laurentiū vander Hem asservato. Apparet ex ipsa imaginis historicæ adjunctæ amplitudine cultum ejus apud Moschos celeberrimum esse, proinde de hujus vita, ætate & sanctitate optaremus plenius edoceri. Dedimus XII Februarii Vitam S. Alexii Confessoris Kioviensis Memoratur in Menologiis unitorum ad XXI Decembris B. Petrus Metropolita Kioviensis, inter Patronos proprios Ducatus Lituaniæ apud Albertum Wiuck-Kojalowicx; sed quia hic de illo tacet, nihil statuere audemus, donec responsum e Lithicania acceperimus.
S. Priscæ Virginis & Martyris, a Romana diversæ, Inventio in Sardinia indicatur in Menologio Laherii.
Arnugus sanctus Eremita, juxta mœnia Ulmeti, vulgo Ormedo, in diœcesi Abulensi, extruxit ecclesiam sub titulo S. Crucis, quæ nunc monialibus commendatariis S. Joannis Maltensis, urbis Zomaræ paret. Vitam & sanctitatis famam indigitant antiquæ litteræ in marmore incisæ, quæ viri sancti Acta recensent hujusmodi:
Sub Cruce, sub Christo, dum corpore vixit in isto. Hæc Sandovallius apud Tamajum Salazar, qui inquit Acta a nemine scripta se extendere, adducto elegio ex Iuliano Petri, & fatetur memoriam illius adhuc inter Ecclesiasticas tabulas non fuisse scriptam.
Mochonna de Doire indicatur in Ms. Tamlachtensi. Colgano 8 Martii est Mochona, qui & Dochona Antistes Dorensis, & ibidem in Notis num. 2. decem dies referuntur, in quibus celebratur aliqua memoria Mochonnæ Dorensis: inter eos tamen non est hic 3 Maji, unde difficile est aliquid statuere.
Sandalius de Kill-Conbrain Clothacus Sanctus, Darchellus Glenndalocensis, Filiæ Osseni, Aidanus, memorantur in Ms. Hibernico Tamlachtensi, de quibus alibi nihil reperimus. Aidanus etiam pridie seu 2 hujus relatus legitur, sed non constat utrum diversus ab hoc.
Dominus Wallenus, primus Ordinis Cisterciensis Melrosæ in Scotia Abbas, S. Bernardi discipulus, ac Macolmi Regis avunculus, qui spreto S. Andreæ Episcopatu sanctitate celebris, obiit anno MCLV. Ita Gaspar Iongelinus in Abbatiis Ordinis Cisterciensis in reguo Scotiæ. Hunc Walterum, aut Gualterum dictum, & factum apud Pontisaram in Gallia Abbatem (ut supra dictum, dum ad VIII Aprilis remisimus) arbitrantur Wion, Camerarius, Dempsterus, Ferrarius, & hinc titulus Sancti & Canonizatio ei perperam adscripta a Chrysostomo Henriquez, Chalemoto, Wilsono & aliis recentioribus. At Menardus solum tribuit titulum Venerabilis.
Joanna a Cruce, Abbatissa Tertiaria Ordinis S. Francisci, in territorio Hispaniæ Toletano, paßim Sancta & Beata vocatur ab Auctoribus Vitæ & Scriptoribus Ordinis, ob celebrem famam miraculorum & cultum olim plus quam privatum: ideo multam operam dedimus, ut antiquam ejus Vitam nancisceremur, scriptam vulgari lingua ab ejus socia & discipula Sor. Mariæ Euangelista, ad hoc divinitus litteras edocta; verum neque id succeßit; neque ut succeßisset, ea Vita hic poni potuisset. Quia enim mortua Ioanna est an. 1534 adeoq; intra terminos Decreti Vrbaniani, & causa Beatificationis agenda erat Romæ, suspensa dicuntur tantisper omnia: quod & nos facimus, ne judicium Ecclesiæ præoccupare videamur.
Dominica de Cruce, Ordinis S. Dominici Professa in monasterio S. Catharinæ de Senis Duaci, hoc III Maij an. MDCXVI cū magna sanctitatis opinione mortua, cujus vita per aliquot paginas deducta extat lib. 3 de Vitis Sanctarum & Beatarum sanctimonialium Ordinis S. Dominici, a Ioanne de S. Mariæ Gallice Parisiis editis cap. 6, ejusque breve compendium in Anno sancto ejusdem Ordinis Gallice & Belgice excuso, & ubique Beata Soror compellatur. Venerabilis a Laherio in Menologio Virginum.
Claudius Roletus, in territorio Tullensi anno 1575 ab hæreticis occisus;
Hieronymus Gallus, seculo 13 Lucæ in Hetruria;
Petrus Martini, laicus Avenione, anno 1622 mortuus; Ordinis S. Francisci, referuntur in Martyrol. Francisc. Arturi du Monstier cum titulo Beati, a quo alii abstinent. Waddingus, Hieronymum Gallum beatum virum appellat an. 1289 num. 45.
S. Silvanus, Episcopus & Martyr, cum plurimis Clericorum suorum memoratur in Ms. Carthusiæ Vltrajectinæ. Colitur is IV Maji.
S. Corcodomi depositio & translatio corporis Autissiodori indicatur in MS. Divionensis S. Stephani: ab aliis IV Maji.
S. Juvenalis Martyr, indicatur in MS. Barberiniano, & in Auctario Greveni, uti indicamus die, quo colitur, VII Maji.
S. Alexander S. Galla, Apud Arvernos, tamquam hoc die colendi habent elogium apud Iacobum Branche, in Vitis Sanctarum & Sanctarum Arverniæ, citato Molano, qui & alii post eum ipsos habent XXXI Maji.
B. Stanislaus, Canonicus Regularis S. Augustini, ac Vice-Prior Conventus sacratissimi corporis Christi, Casimiriæ ad Cracoviam, hoc die obiisse dicitur in litteris P. Frederici Schembec ad nos mißis. Verum in Vita impressa, obiisse statuitur VII Junii.
Alexander Vinciolus, ex Ordine Minorum Episcopus Nucerinus, paßim Beatus habetur, & refertur ad hunc diem a Iacobillo & Vghello tomo I Italiæ in Episcopis Nucerinis. Verum Haroldus, qui postea scripsit Historiam Ordinis Minorum, refert obitum ejus die XIII Junii.
S. Viventianus Hispanus, abductus in Gallias & martyrio hoc die coronatus, traditur ab Antonio Corvasserio, in Historia Episcoporum Cenomanensium pag. 110 & 111. At colitur cum Sociis Peregrino & Machorato apud Saussajum & Tamajum Salazar, citato ab hoc antiquo Breviario Cenomanensi IV Augusti.
S. Helena, mater Constantini Magni, memoratur hoc die in Viola Sanctorum, occasione Crucis inventæ. Vita ejus danda erit XVIII Augusti.
S. Joannes Episcopus Eugubinus, hodie relatus in Menologio Benedictino Bucelini, obiit & colitur VII Sept.
S. Aurea, Virgo & Martyr Ursulina, indicatur a Laherio in Menologio Virginum. De ea agi poterit XXI Octob.
S. Optatus Episcopus, S. Memorius Presbyter, S. Sentianus Presbyter, Autissiodori: quorū depositio memoratur a Greveno & Canisio. Consule de iis inter Prætermissos dicta II Maji.
& latius dicenda XXXI Augusti.
S. Ambrosius memoratur in MS. Tamlactensi. Si hic sit Episcopus Mediolanensis, celebratur IV Aprilis, ut ibi diximus inter Prætermissos; plenior rerum ab eo gestarum expositio danda erit VII Decembris.
Mariæ Virginis Conceptio celebratur in Martyrologio Tamlactensi. Colitur in Ecclesia VIII Decembris.
S. Hildemani, Episcopi Bellovaci, inventio recolitur a Saussajo, Menardo, & Bucelino. Dies natalis est VIII Decembris.
S. Albinæ Virginis & Martyris corpus translatum est Juliaci, ad ecclesiam sanctimonialium sancti Sepulcri, anno 1665 Dominica quarta post festum Resurrectionis, tunc die Inventionis sanctæ Crucis. In libello, de hac translatione Germanice edito, indicatur hanc S. Albinā esse, quæ Formiis in Campania dicitur in Martyrologio Romano coronata die, quando poterit id examinari, XVI Decembris.

DE INVENTIONE SANCTÆ CRVCIS
PER SS. HELENAM ET MACARIVM HIEROSOLYMIS.

ANNO CCCXXVI

[Commentarius]

Inventio sanctæ crucis, per SS. Helenam & Macarium Hierosolymis.

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
S. Helena loca sacra adit, inventaque Cruce exornat ædificiis.

[1] De S. Macario Hierosolymitano Episcopo agentes, die ejus Natali X Martii, quæ circa inventionem sanctæ Crucis egit, dedimus explicata antiquißimorum duorum auctorum verbis, [Macarius Ep. Hierosol.] Ruffini scilicet Aquilejensis & Theodoreti; quorum hic in Cyro urbe Syriæ fuit Episcopus, iste in Syria diu multumque versatus est; uterque autem uno dumtaxat post inventionem prædictam seculo floruit, ut loco sic tempore proximi. Nolo eorum hic verba repetere: sed potius S. Theophanis, laudati die XII Martii. Cum enim hic seculo IX floruerit, satis ostendit, quod ne tunc quidem apud viros eruditos in Græcia fidem invenerint fabulæ, quas paulo post Synaxariorum ac Menæorum compilatores secuti sunt ad XXVIII Octobris, agentes de S. Cyriaco. Eas fabulas die sequenti de eodem acturi referemus integras, ut falsitas evidentior sit. Verba Theophanis, copiosius rem describentis, sed nihil in substantia variantis, hæc sunt ad annum Constantini Imperatoris XX.

[2] [a Concilio Niceno reversus,] Macario Hierosolymorum Episcopo, qui Concilio I Nicæno interfuit, mandavit Imperator, ut reversus Sanctæ Resurrectionis locum, & Calvarii Golgotham, & vivificum Crucis lignum requireret. Eodem quoque anno matrem Helenam, mulierem divino sensu præditam, coronavit Constantinus: ostentum autem vidit illa, jubens Hierosolymam proficisci; & divina loca, sub terram ab impiis & profanis defossa, in lucem educere. Tunc ipsa filium Constantinum rogat, ut divinitus sibi mandata perficeret: & ille divino nutu motus, matri morem gessit. Hæc ibi Theophanes; proximo deinde Constantini anno XXI cœptam narrationem sic prosequitur: [excipit Helenam:] Eodem anno Beatam Helenam, cum ingenti pecuniarum pondere, ad vivificam Domini Crucem perquirendam, divinus Constantinus Hierosolymam misit. At cum debito honore Imperatrici factus obviam Patriarcha, una cum ipsa semotus a comitatus tumultus, cū mentis tranquillitate fervidis orationibus & jejuniis vacans, desiderati ligni perquisitionem agebat.

[3] His præmissis, divino tandem nutu, locus, quo Veneris impuræ templum ac simulacrum erecta fuerant, [& locum defossæ crucis divinitus edoctus,] ipsis Macario manifestatus est: eumque Helena, divinitus coronata Imperatrix, regia potestate usa, operarum adhibita multitudine, a fundamentis effossum dejecit; rudera exportavit, & cuncta, ab Ælio Adriano quondam ibi magnis sumptibus constructa, demolita est & expurgavit. Confestim vero sanctum Sepulcrum detectum, & Calvarii locus patefactus est, & his proxime tres cruces ad orientem effossæ: sed & studiosius investigantibus clavi etiam reperti. Anxiis vero cunctis quæ utique Crux Dominica foret, & Beata Helena valido mœrore confecta, [refossam a latronum crucibus miraculo discernit:] Macarius Episcopus, proprii nominis claritudine Beatus, dubium omne fide sua dissolvit. Illustrium enim feminarum cuidam, de vita desperatæ & jam animam agenti, hujus & illarum crucium admotis lignis, Dominicam agnovit. Nam ut ad infirmam sola accessit umbra; quæ absque spiritu & omni motu destituta jacebat, divina virtute confestim exiluit, & magna voce Deo laudem reddidit. Pientissima vero Helena, [regressaque ad filium Helena] cum tremore plurimo & cordis tripudio vivifica Cruce sublata, partem quidem cum clavis ad filium detulit; aliam autem argenteo loculo inclusam Macario Episcopo tradidit, secuturæ deinceps posteritati monumentum. Ecclesiam quoque jussit extrui in sancto Sepulcro & in Calvario; & singularem aliam de filii sui nomine, ubi vivifica Crux reperta est; & in Bethleem & in Olivarum monte; atque ita regressa est ad illustrissimum Constantinum.

[4] Hic vero ubi ex reduce matre intellexit quomodo res actæ essent, scripsit ad Macarium Episcopum Epistolam, quæ apud Eusebium in Vita Constantini lib. 3 cap. 3 legitur his verbis concepta: Tanta est Servatoris nostri gratia, ut nulla sermonis copia ad præsentis miraculi narrationem sufficere videatur. [ab hoc mandatum accipit] Nam sacratissimæ illius passionis signum, sub terra jam pridem occultatum, tot annorum spatio delituisse, quoad communi omnium hoste sublato, famulis ejus in libertatem vindicatis affulgeret; omnem revera admirationem superat. Nam tametsi omnes, quotquot ubique terrarum sapientes habentur, in unum coacti, aliquid pro hujus rei dignitate dicere instituerint, ne ad minimam quidem illius partem aspirare posse mihi videntur. Quippe hujus miraculi fides, omnem humanæ rationis capacem naturam tantum excedit, quantum humanis divina præcellunt. Quocirca hic unus ac præcipuus mihi semper est scopus, ut, quemadmodum veritatis fides novis quotidie miraculis inclarescit, sic etiam mentes omnium nostrum ad sanctissimæ legis observantiam, cum omni modestia & cordis alacritate, incitentur. Quod quoniam omnibus perspectissimum esse confido, [struendi augustissimi templi,] illud tibi imprimis persuasum velim, nihil mihi antiquius esse, quam ut sacrum illum locum, quem Dei jussu turpissimi adjectione simulacri, velut gravi quodam pondere exoneravi; & qui ab initio quidem Dei judicio sanctus fuit, postea vero multo sanctior effectus est, ex quo Dominicæ passionis fidem in lucem protulit; eum, inquam, locum fabricarum pulchritudine exornemus.

[5] Placuit totam epistolam dare, ut intelligeretur clarius, quod omnia ista ordinata ab Imperatore fuerint respectu Crucis Dominicæ, [idque respectu inventæ Crucis;] refossæ & miraculis illustratæ, quæ Crux hic appellatur τὸ γνώριμα τοῦ ἁγιωτάτου πάθους, &, τοῦ σωτηρίου πάθους πίσστις, Sanctissimæ & salutiferæ Passionis signum, &, fides seu testimonium. De hac expreßius non esse locutum Eusebium, neque miraculi ad ejus agnitionem patrati meminisse, miraremur; nisi videremus in solius Constantini laudibus ita occupatum, ut nec matris quidem Helenæ, ad hoc in Hierusalem missæ, fuerit recordatus; utique festinans ad fabricæ illius augustißimæ descriptionem, cui mox integra decem capitula impendit: ac tum demum, veluti respirans, descendit ad laudandam Helenæ pietatem, caput 41 sic concludens. Atque hæc loca, Bethleem scilicet & Montis Olivarum, magnifico cultu exornans Constantinus, simul nomen matris suæ, cujus opera ac ministerio tantum bonum humano generi procurabatur, ad æternam posterorum memoriam consecravit. Tunc distinctius enumerare incipiens loca, Helenæ solicitudine & Constantini impensis extructa, prosequitur Imperatricis laudes ac mortem, encomium potius ejus texendo quam ordinatam & historicam rerum ab ea in Oriente gestarum narrationem. Quid ergo mirum, si non attigerit miraculum illud, quod magis proprie spectabat ad fidem S. Macarii ipsiusque Crucis virtutem prædicandam?

[6] Hæc considerans, satis mirari nequeo præcipitantiam cujusdam Anconitani Causidici; [cujus indicium a ludais habitum] qui, veluti si malarum causarum satis Anconæ non foret, mihi quoque litem intentandam suscepit, ea solum ex causa, quod in familiari epistola, ad eum operose id petentem scripta, non satis ex voto ejus probassem eas omnes fabulas, quibus S. Macario nihil in toto hoc negotio tribuitur, omnia Iudæo indici adscribuntur; cum, ut infra ostendam, ipsum quoque Iudaicum indicium fabulositatis suspectum haberi debeat, velut ex iisdem fabulis acceptum. Sed hic mirandum nobis occurrit quod suæ sententiæ auctorem Legulejus iste adeo fidenter citet Eusebium Cæsariensem, [nec Eusebius,] qui, uti dixi, quæsitæ ab Helena Crucis nusquam meminit, nedum modum describit quo inventa est. Quæ allegat. non Eusebii Cæsaræensis, sed Ruffini Aquileiensis verba sunt ista lib. 10 cap. 7. [nec Ruffinus,] Per idem tempus Helena … Hierosolymam petit: atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus Christi pependerat ab incolis requisivit. Excusabilis videatur alicui error & memoriæ lapsus, unius auctoris nomen pro altero suggerentis: sed excusationem adimit eadem pagella citatus Ruffinus, tamquam testis ab Eusebio diversus, & breviori verborum periodo eamdem rem asserens. Quid autem Ruffinus iste tandem asserit, nisi id quod erat convenientißimum; [nec Paulinus,] quodque S. Paulinus Nolanus Ep. 11 plenius sic explicat? Regina illa venerabilis, ut venit Hierosolymam … Crucem Domini studiosissime requirere adorsa est. Sed quæ via vel ratio inveniendi subesset, cum index idoneus nullus inveniri posset, ubi memoriam & curam religiosæ conscientiæ vel observantiæ & antiquitas ævi & superstitionis diuturnitas abolevisset? Verum… fidelis mulier sanctum Spiritum per affectum pium meruit: quo aspirante, cum rem ab humana conscientia diutius remotam frustra diligens requisiisset, de loco tantum passionis certior fieri studuit.

[7] De hoc igitur solo consultis incolis cognoscendo spem habens, præter Christianos etiam Iudæos consuluit, teste eodem Paulino, nec plus Ruffini verba significant: eorum autem omnium una de loco testificatione confirmata, jussit illico (urgente sine dubio conceptæ revelationis instinctu) in ipsum locum operam fossionis accingi. [nec denique Sozomenus asserunt.] Ergo quod humano indicio sciri adhuc poterat, id interrogando didicit; cum jam antea divinitus esset edocta, id quod homines docere non poterant; eo nempe loco, ubi hi dicerent passum Christum, ipsam ejus cracem inveniendam. Paulini sententiam jam ante paucioribus verbis ita expresserat Ruffinus. Cum religiosa femina properasset ad locum, diligenti scilicet perquisitione agnitum Crucem tulisse olim, sed cælesti indicio sibi designatum eamdem nunc quoque occultare; cuncta ex eo profana & polluta deturbans, in altum purgatis ruderibus, tres confuso ordine reperit Cruces. Ast Sozomenus lib. 2 cap. 1, Iudaici indicii, quo Crux inventa meminit. his verbis. Audiamus. Locus ille patefactus est, & deprehensa impostura quam in eo malitiose Judæi fecerant, indicio viri cujusdam Hebræi, ex illis qui in Oriente habitant, qui locum hunc ex paterno quodam scripto manifestavit. Hæccine Sozomenus ita absolute & quidem de Cruce? O quadruplatoris imposturam insignem! Sozomenus dicit loco citato: Tandem locus erutus est, & error, in quo stabiliendo tantopere laboratum fuerat (nempe a Gentilibus, uti fuse descripserat) manifeste deprehensus, indicio (uti quidam memorant) Hebræi cujusdam versus Orientem habitantis, qui avito quodam scripto admonitus locum demonstravit: seu (quæ verior est opinio) monstratione Dei optimi maximi, qui signis quibusdam & somniis homines ad loci memoriam excitavit: nam res divinæ, mea quidem sententia, humano indicio non egent, cum Deo visum fuerit eas patefacere. Hæc Sozomeni verba sunt: de quorum veritate ut consuli facilius libri editi poßint, malui ea ex veteri & vulgatiori Ioannis Christophorsoni interpetratione dare, quam ex Hadriani Valesii accuratiore sed nova. Quo autem fundamento quidam memorent Hebræi cujusdam indicio patefactum locum, jam aggredior explicare.

CAPUT II.
Fabulosa inventæ Crucis Acta: alia quædam de eodem argumento scripta.

[8] Gelasius Papa, in Synodo Episcoporum septuaginta anno CCCCXCIV, authenticos libros ab aliis descernens, [Scripta de inventione Crucis an. 494 reprobavit Gelasius:] inter apocrypha retulit scripta de inventione Crucis Dominicæ, velut quæ sint novellæ quædam relationes. Eas Græcas vidimus Romæ in Codice Vaticano 866, nec fuit operæ pretium curare descriptionem: Græcum autem fuisse auctorem, & quidem omnis sacræ ac profanæ historiæ imperitißimum, pluribus ostendetur ad diem sequentem, ubi integre dabimus fabulosa Acta S. Judæ, qui & Cyriacus, Hierosolymis paßi: cujus nomen e seculo II & ætate Adriani Imperatoris acceptum, bardus iste sic transtulit ad seculum IV & Constantini atque Helenæ tempora, quasi eum pro merito indicatæ Crucis consecrari ad Sedis istius regimen curaverit Helena; & quidem (si Superis placet) per S. Eusebium, totis XIV annis prius mortuum, quam Crux requireretur.

[9] Est vero operæ pretium figmenti istius, prout in Latinis antiquißimis MSS. extat, [scatent ea anachronismis & fabulis.] initium legere; & simul auctoris levitatem cognoscere. Sic ergo incipit. Anno ducentesimo tricesimo tertio post passionem D. N. Jesu Christi, regnante venerabili Dei cultore magno viro Constantino, in sexto anno regni ejus, gens multa barbarorum congregata est super Danubium, parata ad bellum contra Romaniam. Videns autem quia multitudo esset innumerabilis, contristarus est & timuit usque ad mortem. Ea vero nocte veniens vir splendidissimus, suscitavit eum, & dixit: Constantine, noli timere, sed respice sursum in cælum, & vide. Et intendens in cælum vidit signum Crucis Christi, ex lumine clare constitutum, & desuper litteris conscriptum titulum, IN HOC VINCE. Viso autem signo hoc, Rex Constantinus fecit similitudinem Crucis quam viderat in cælo.

[10] Certum est initia Constantini annis ut minimum quinquaginta serius, quam hic dicatur, esse ponenda: primam autem victoriam Constantini de Sarmatis Danubium transgreßis eodem contigisse tempore, quo res ipsi contra Licinium erat, circa annum imperii ejus XIII; [quibus fingitur Constantinus viso Crucis signo debellasse Sarmatas,] quam victoriam Zosimus lib. 2. describit. Quæ autem divinitus ostensa hic dicuntur illam prænuntiasse, ea infallibili Eusebii testimonio, rem ex Constantini ore referentis, contigisse scimus, multo citius, idque in Italia, cum adversus Maxentium iret Imperator, Vrbem a Maxentii tyrannide liberaturus; quod revera anno Constantini, VI contigit. Vt hoc solum de re toto orbe notißima scivisse videatur hic fabulator, dum quæ ad Tiberim, contra Romanos ipsos, signa Maxentii secutos, sunt gesta, ineptißime transfert ad Danubium, eumque transgressos barbaros. Tum victor Constantinus, in suam urbem reversus, fingitur ex convocatis Sacerdotibus quærere, cujus Deorum aut Dearum signum esset quod viderat; quasi tam ignota esset eo tempore Christianorum religio, ut quod ejus signum esset ignoraret Gentilium aliquis.

[11] Deinde ab Eusebio, urbis Romæ Episcopo, catechizatus dicitur ac baptizatus Constantinus: [& ab Eusebio Papa baptizatus;] Helena vero, ex mandato filii ad Crucis perquisitionem profecta Hierosolymam, expurgato loco sacri sepulcri, inducitur convocatis Iudæis, deque suo in Christum scelere increpitis, mandare, ut peritiores e suo numero seligant, qui respondeant ad interroganda. Cumque delecti quingenti coram ea adstitissent, nec hi satis essent, sed adhuc meliores quæri juberentur, eaque res haberet omnes valde perplexos; [ejus autem matri Helenæ Crucem revelasse Iudas,] quod esset de Cruce Christi futura quæstio conjectare fingitur Iudas quidam: cujus Pater Simeon, filius Zachæi, Christum in carne viderit, & Iudam clam instruxerit de Christi paßione, de martyrio Stephani, de Pauli conversione (quæ omnia Iudæi admirantes numquam a se audita dicunt) monueritque ut facta de ligno crucis inquisitione ipsum manifestaret: quod ne Iudas faceret deprecati sint Iudæi.

[12] Sed cum jussu Reginæ cremandi essent omnes, quia nolebant edicere veritatem; tandem Iudam, ut secreti illius conscium designasse dicuntur: [postea Episcopus & Cyriacus dictus.] qui tergiversatus aliquamdiu & septiduana inedia maceratus in carcere, elegerit obedire, & fusis ante precibus acceperit fossorium; cumque fodisset XX passus, repererit tres cruces: quas in civitatem adferens ad Helenam scire volentem quæ ex illis esset Christi, certiorem reddiderit per suscitationem ejus qui tum forte efferebatur mortui; lamentante dæmone, quod qui per proditorem Iudam Christum de medio tulerat, per hunc Iudam ejiceretur ab urbe. Denique baptizatus, & Episcopus ab Eusebio Romano consecratus, non jam Iudas, sed Cyriacus, juxta hanc fabellam, jubetur ab Helena etiam clavos Dominicos requirere: quibus repertis per divinæ claritatis, locum collustrantis signum (quod omnes qui aderamus vidimus, inquit auctor, ut testem oculatum credas) & regio fræno ex iis confecto, moriens XVII kalendas Maji Imperatrix, Cyriaco Episcopo multas opes demiserit, & Crucis inventionem quotannis jusserit quinto Nonarum Majarum celebrari. Hæc figmenti istius summa, quam retulisse ipsum quidem est refutasse; sed pervicacia eorum, qui Anconitanæ urbis Patrono Quiriaco potiorem laudis suæ partem detrahi censent, nisi verum ipsum, quadamtenus saltem, esse credatur; cogit nos illud uti habetur in Mss. verbotenus exhibere sequenti die.

[13] Nunc satis dixisse videmur, ad justificandam Gelasii Papæ censuram, [Deceperunt illa.] Scripta de inventione crucis Dominicæ vocantis novellas narrationes. Quia tamen nonnulli eas Catholici legunt, jubet idem Gelasius, ut cum hæc ad Catholicorum manus pervenerint, B. Pauli Apostoli præcedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Monitum hoc præ oculis non habuit Catalogi Pontificii secundi, ante Aprilem a nobis explicati auctor, quando de S. Eusebio Papa dixit: [Auctorem Catalogi Pontificii,] sub hujus tempora inventa est sancta Crux Domini nostri Jesu Christi v Nonas Maji. Hic baptizatus est Judas Quiriacus. Floruit hic auctor initio sexti seculi, quem sine scrupulo secuti ceteri Pontificiorum Catalogorum compilatores, ostenderunt, majori se fide quam judicio descripsisse quæ a prioribus scripta repererant Idem dicendum videtur de iis qui inter Epistolas Pontificias receperunt unam, quasi ab Eusebio Papa Episcopis Tusciæ & Campaniæ directam, inter alia sic monentem; Crucis ergo Domini nostri Jesu, quæ nuper, nobis gubernacula S. R. Ecclesiæ tenentibus, V Nonas Maji inventa est, in prædicta kalendarum die, inventionis festum vobis solenniter celebrare mandamus. Hanc epistolam uti jam nemo non agnoscit supposititiam esse, ita & olim agnoscere potuissent omnes, si tam clare explicatas, quam nunc habemus, habuissent chronologicas rationes. Nunc vero excusandi sunt, qui hoc subsidio destituti minus discernere potuerunt inter vera & falsa.

[14] Præter Catalogorum auctores decepti istiusmodi figmentis sunt etiam alii viri magni; atque imprimis S. Gregorius Turonensis, Historiæ Francicæ scriptor antiquus; [Gregorium Turonen.] eoque majori venia dignus in iis quæ libro I scripsit quasi præludia ad eamdem, utpote & locis & temporibus remotiora ab ejus cognitione, quam sint ea quæ deinde narrando exequitur. Hic dicti libri cap. 36, ubi de Constantino Imperatore agit, Hujus, inquit, tempore venerabile crucis Dominicæ lignum, per studium Helenæ repertum est, prodente Juda Hebræo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Rabanus atque Notkerus, in suis Martyrologiis ad kalendas Maji, idem secuti sunt hujusmodi verbis: [Florum, Rabanum, Notkerum,] In Hierosolyma passio S. Judæ sive Quiriaci Episcopi, cui revelatum est lignum Dominicæ Crucis. Imo idem Notkerus, ne quid videri poßit circa prænarratas fabulas dubitasse, ad V Nonas Maji earumdem initium sic inseruit. Hierosolymis inventio sanctæ Crucis Domini nostri Jesu Christi, ab Helena Regina post passionem Domini, anno ducentesimo trigesimo tertio, quæ eadem verba ante eum Florus Lugdunensis, ad memoriam Inventæ Crucis, addidit, ex præmemorata Legenda Denique Berengosius, S. Maximini Abbas, non seculo VII (cui eum fortuito adscripsit Bellarminus, [Berengosiū,] præfatus incertum esse quo tempore vixerit) sed initio seculi XII (uti ex diplomate Henrici V probant Sammarthani) Berengosius, inquam, Abbas, tres libros scribens de laude & inventione sanctæ Crucis, eorum medio aliud non egit, quam dilatare & exornare præfatam de Iuda Crucis revelatore fabellam, hoc cautior quam Florus & Notkerus, quod anni designationem omiserit, neque de Hierosolymitano illius Episcopatu verbum fecerit aliquod, soli argumento de Cruce inhærens. Idem Berengosius, dum lib. 3 cap. 7 Constantinum dicit in Græcorum Gestis baptizatum asseri ab Eusebio, Romanæ urbis Episcopo; & suadere nititur, Græco nomine dictum fuisse Eusebium, qui Latine dicebatur Silvester; non tam nobis id probat quod intendit, quam nostram confirmat opinionem de Græca totius fictionis origine: quomodo enim Græcos allegasset Berengosius, si in Latinis dumtaxat scripturis Eusebium legisset pro Silvestro positum.

[15] Porro sicut hi omnes, fabulosa quæ diximus Acta secuti non commovent nos, ut inventioni sanctæ Crucis patiamur Iudam-Quiriacum admisceri; [& auctorem orationis Græcæ,] sic nec ad credendum, quod ulli omnino Iudæi defossam crucem manifestarint, movemur ea oratione Græca, quam sub nomine S. Andreæ Cretensis edidit Gretzerus, ejusdemque Andreæ operibus inseruit Combefisius, rursumque tomo 8 Bibliothecæ concionatoriæ recudit pro festo Exaltatæ Crucis. Ibi primum dicitur divinitus instructa fuisse Helena, pro persuadenda Iudæis seu extorquenda Crucis manifestatione, ut partim quidem regia severitate, partim vulgari persuadendi ratione instaret, & omnia afferret, quæ inflexibilem Judæorum mentem inflectere poterant. Deinde in oratione altera, seu potius prioris parte secunda, sic habetur: Exaltatur Crux, ut ostendat inanem esse Judæorum invidiam; ut nos margaritam recipiamus, quam qui Dominum crucifixerunt, vel inviti patefecerunt. … Nam Imperatrici quidem, ut paulo ante dixi, ardens immisit desiderium Deus, illis autem timorem incussit, qui totam illorum vitam conturbaret: cumque viderent fieri non posse ut ab inquisitione desisteretur, ostendentes se sua sponte facere quod faciebant inviti, imprimis venerandum Domini signum manifestarunt. Ita ille; Iudam quidem nusquam nominans, sed satis ostendens ex ipsius fabulosa historia talia se accepisse. Verum absit ut Andreæ Hierosolymitæ, ab Episcopatu postea dicti Cretensis, orationes illas esse credamus; nedum ut assentiamur Combefisio in notis, suspicanti in ipsa Hierosolymitana ecclesia, ab Andrea, necdum Constantinopolim transgresso, fuisse pronuntiatas. Observat ille, quod stylus commatis sit incultior quam soleat in aliis esse Andreæ, [S. Andreæ Cretensi perperam attributæ.] nec ea majestate iisque floribus cum gravitate delectare. Cur non etiam observavit, credi non posse, quod in gremio Hierosolymitanæ ecclesiæ seculo VII educatus eruditusque vir cultißimus, dixerit res a vera inventionis historia alienißimas, idque in ipso ubi acciderat loco, & ubi vel sola majorum memoria debuisset eum confutare? Sit ergo oratio illa, prout in Mazariniano Codice invenisse fatetur Combefisius, auctoris incerti.

[16] Iam quod ad reliquas inventæ Crucis circumstantias attinet; S. Paulinus Nolanus Episcopus, rem verosimiliter ex auditu potius quam certis litterarum monumentis describens, nonnihil variat in ejus miraculi relatione, per quod vera Crux discreta fuit ab aliis duabus, [S. Paulini aliquantum diversa narratio miraculi.] dum Epistola II ad amicum suum S. Severum Sulpitium, eidem particulam mittens vivifici ligni, sic loquitur: Cum tres pariter cruces, ut quondam fixæ Domino & latronibus steterant, repertæ fuissent; gratulatio repertarum cœpit anxia dubitatione confundi, justo piorum metu, ne forsitan aut pro Cruce Domini patibulum latronis eligerent, aut salutare lignum pro stipite latronis violarent. Respexit pias fideliter æstuantium curas Dominus; & ipsi potissimum, quæ tam piæ solicitudinis Princeps erat, hujus consilii lumen infudit, ut aliquem recens mortuum inquiri & inferri juberet. Nec mora: verbum factum, cadaver illatum est, deponitur: jacenti una de crucibus admovetur, & altera: sed reorum ligna mors sprevit. Postremo Dominicam crucem prodit resurrectio, & ad salutaris ligni tactum morte profuga funus excussum & corpus erectum est. Ita Paulinus, cujus narrationem salvare nituntur aliqui, dum succeßive moribundam salvatam, mortuum suscitatum dicunt; sed non efficiunt ne videatur unum idemque miraculum sub aliqua circumstantiarum varietate narrari.

[17] S. Ambrosius, Paulini familiaris, tertiam sacri ligni recognoscendi viam, [S. Ambrosii de Crucis titulo sententia singularis,] forte ex propria magis conjectura quam ex antiquioris scripturæ relatione, his verbis tradidit, sic loquens de Helena in oratione de obitu Theodosii. Aperit humum, decutit pulverem, tria patibula confusa reperit, quæ ruina contexerat, inimicus absconderat; sed non potuit oblitterari Christi triumphus. Incerta hæret ut mulier, sed certam indaginem sanctus Spiritus inspirat, eo quod duo latrones cum Domino crucifixi fuerint. Quærit ergo medium lignum: sed poterat fieri ut patibula inter se ruina confunderet, casus nudaret & inverteret. Sedit ad Euangelii lectionem: invenit quia in medio patibulo prælatus titulus erat, Jesus Nazarenus Rex Judæorum. Hinc collecta est series veritatis, titulo Crux patuit Salvatoris. Hoc est quod petentibus Judæis Pilatus respondit, Quod scripsi scripsi: id est, Non ea scripsi quæ vobis placerent, sed quæ ætas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena quæ legat, unde Crucem Domini recognoscat. Hæc narratio & singularis prorsus est, & Crucis gloriam vehementer imminuit. [nec satis verosimilis,] Verosimilior multo opinio videtur, Titulum & clavos seorsim projectos inventosque fuisse, sicut de Titulo expresse scribit Sozomenus, de clavis omnes consentiunt. Ceteri Græcorum hæc tractantes non meminerunt Tituli, ut neque Coronæ spineæ neque Spongiæ, de quibus omnibus cum longa institui tractatio poßit, nos eam, ut a scopo nostro alienam, dimittimus.

CAPUT III.
Quibus diebus Crux Hierosolymis ostendatur; festum Inventionis apud Latinos quando cœptum? oratio Alexandri monachi de Cruce qualis?

[18] [Crucis inventio non colitur a Græcis festo mobili,] Qvod ad ipsum diem festum attinet, III Maji celebrandum, est illud Græcis Menologiis prorsus ignotum. Causam esse putat Baronius in Notis ad Romanum Martyrologium, quod Crucis inventionem illi numerent inter mobilia festa, tertia die a Resurrectione Domini celebrandam. Ad Typicum igitur spectabat, inter sacra Paschalium feriarum, de eadem agere: & tamen nihil tale in toto invenitur Typico. Quæ autem huc allegat Baronius ex SS. Sophronio & Paulino loca, si probarent aliquid, non aliud probarent, quam in sanctæ Resurrectionis Hierosolymitana ecclesia ita fieri solitum; non item pro aliis urbis sanctæ ecclesiis aut monasteriis, ex quorum antiquo usu descriptum & impressum habetur Typicon, nedum pro aliis Græcorum Patriarchatibus, Antiocheno, Alexandrino vel Constantinopolitano.

[19] Sed neque Sophronium, quamvis ab Achille Statio Latine redditum, satis accurate legit Baronius. [neque ipsa Hierosolymis exponebatur feria 3 Paschæ,] Ille enim in Oratione, quæ extat in Bibliotheca Patrum tomo 7. editionis Coloniensis, quærit, Cur, non, sicut antea divina crux prius exorta refulsit, Domino in cruce feria VI pendente, quam hic resurgeret; sic & nunc luciflua Resurrectio ejusdem Domini tertio post illam die resplendeat? id est cur mysterium Resurrectionis non celebretur die tertio post exaltatam seu demonstratam solenniter Crucem? Postquam autem hoc quæsivit, ipsemet sibi ad propositam interrogationem respondens, significat postridie Resurrectionis convenientius ostendi Crucem: & Arbitramur, inquit, nobisque conjectura ducti persuademus, eos, qui ex finibus terræ ad utriusque adorationem se conferunt, hujus subsecutionis & antegressionis causam fuisse; ut obito prius & celebrato lætissimo & splendidissimo Resurrectionis festo, post hoc autem statim Crucis exaltatione conspecta, potentissimum ejus comitatum, quasi egregium quoddam viaticum, secum asportent; habeantque Crucem, in terra simul gradientem, [sed secunda;] in mari simul navigantem comitem, omniumque incommodorum profligatricem. Ne vero saltem unam feriam putes posse interjici, præcavit ipse sic ante professus: Hodie procedit Resurrectio, suaque progressione omnia illustrat & ornat; cras Crux manifestatur cultoribusque largitur munera: hodie Resurrectio expanditur, cras Crux in edito loco quodammodo supervolat.

[20] Atque hoc est quod in præcitata ad Severum Epistola indicant hæc S. Paulini verba: Basilica auratis corusca laquearibus, [neque tunc tantum,] arcano positam sacrario, Crucem servat: quam Episcopus urbis ejus quotannis, cum Pascha Domini agitur, adorandam populo, princeps ipse venerantium, promit. Addit deinde idem Paulinus. Neque præter hanc diem, qua Crucis ipsum mysterium celebratur, ipsa, quæ sacramentorum causa est, quasi quoddam sacræ solennitatis insigne profertur; nisi interdum religiosissimi postulent, qui hac tantum causa illo peregrinati advenerint, ut sibi ejus revelatio quasi in pretium longinquæ peregrinationis deferatur: quod solum Episcopi munere obtineri ferunt. Verum in hoc quod dicit, ista solum die id fieri solere, ei non magis possumus assentiri, quam Baronio, qui ipsam diem ab eo actu Resurrectionem Crucis appellatam fuisse scripsit; cum Adorationis solum nomen in hac materia fuerit usurpatum Græcis.

[21] Hanc autem Adorationem prolatæ e sacrario Crucis, non solum in contigua Paschatis die fieri solitam: sed etiam in media Jejuniorum hebdomade, [sed etiam in media Quadragesima] quæ nobis est Quadragesimæ tertia, probat alia prælaudati Sophronii oratio pro ea festivitate, post alteram edita sub eodem adorationis titulo: in qua expresse dicit, quod in medio jejunii, adorationis gratia, proponi solet lignum vitale venerandæ Crucis. Idem fiebat & cum multo majori populorum concursu in festo Exaltationis, [& in festo Exaltationis,] quod Ecclesia universa, tam Occidentalis quam Orientalis, XIV Septembris agendum suscepit; prout constat ex Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, dictæ ostensionis occasione conversæ, idque anno vulgaris Æræ CCCLXXXIII, uti ostendimus ante ejus Acta 2 Aprilis num. 7.

[22] [quod solum Græci norant] Manet interim, quod antea dixi, festum Inventionis, sub eo nomine Græcis esse ignotum. Festum, inquam: nam quod in excusis Menæis ad VI diem Martii notetur, Inventio venerandæ Crucis, quando ab Helena inventa est, & Inventio venerandorum Clavorum cum duobus distichis, nimium exile est quam ut considerari mereatur, nec paßim invenitur in MSS. potuit autem in una aliqua ecclesia ob privatam rationem simile quid induci. Quod autem tam notabili rei nullum proprium festum Hierosolymis statutum fuerit, haud equidem miror. Cum enim statim ab inventa Cruce, decreverit Helena, ejusdem & sanctæ Resurrectionis honori, suis ac filii sumptibus, extruendum magnificentißimum templum, multiplicatis operis quam citißime absolvendum; neque prius quam illud dedicaretur, commoditas digna daretur Crucis in publicum proferendæ; non erat operæ pretium instituere festivitatem diversam ab ea, quæ jam jam facienda expectabatur, quæque postea propagata ad posteros est, sub titulo Exaltationis annue peragenda, eo die quo Crucis exhibitione publica dedicatus est locus, eum in finem comparatus: adeo ut vanum sit aliud inventæ Crucis festum quærere apud Græcos.

[23] [Romani etiam inventionis festum agunt.] Ast Romæ aliter composita res erat. Ibi jam pridem, in memoriam ejus, quæ Constantino contra Maxentium pugnaturo apparuerat, Crucis, ecclesia stabat in ædibus Sessorianis erecta: ad hanc, tamquam ad proprium locum, partem sacri ligni detulisse Helena credi potest, mox atque e Terra sancta redux in urbem appulit. Quod si credam: cur non & in hac, priusquam Hierosolymitana fabrica absolveretur, putem cœptam recoli memoriam ejus diei, quo Crucem invenisse se narrabat Helena? Sic tamen id credere velim, ut etiam existimem quod ea festivitas propria manserit isti Basilicæ, usque dum succedentium Pontificum aliquis, ante seculum verosimiliter sextum, idem festum voluit ab aliis quoque Romanæ urbis ecclesiis celebrari; unde paulatim propagatum ipsum est ad Ecclesia alias, ac tandem etiam inter festa a populo feriato agenda numeratum, quemadmodum hodie usurpat tota Ecclesia Occidentalis.

[24] Erit forte, qui ad probandam majorem antiquitatem communis in festo hoc celebrando observantiæ, uti volet verbis iis, quibus præsentem diem exorditur Hieronymianum Martyrologium, [ejus mentio perperam inserta Hironymiano Martyrologio] juxta exemplaris Lucensis olim in Gallia scripti fidem editum a Francisco Maria Florentinio; eoque asseverantius quod eadem verba inveniantur etiam in antiquiori codice Henrici Iulii Baronis de Blum, quicum Lucensem Codicem conferens jam dictus Florentinius, in sua ad calcem appendice monet, Ecclesiæ Trajectensis fuisse; itemque in MS. Corbeiensi, unde idem Martyrologium edidit Lucas Acherius. Omnia diem hunc sic ordiuntur: In Jerosolyma inventio S. Crucis D. N. Jesu Christi ab Helena [Regina] post passionem Domini anno CCXXXIII regnante Constantino Imperatore. Erit fortaßis etiam, qui idem volet confirmare ex eo Kalendario, potius quam Martyrologio, qui Comes S. Hieronymi dicitur, editus ab eodem Florentinio ad operis calcem, ubi IV Nonas Maji notatur Inventio sanctæ Crucis.

[25] Sed horum ego nihil tamquam S. Hieronymi recipio. Nam quod ad S. Hieronymi Comitem sive Lectionarium attinet; integrum illum ex optimis codicibus edidit Iacobus Pamelius, tomo 2 Liturgici Latini, [& Lectionario sive Comiti,] absque ulla talis festi mentione: in Martyrologii autem vetustißimo ecgrapho Epternacensi similiter absunt jam dicta verba ex apocryphis Actis desumpta, & die VII Maji (quod alibi fit nusquam) notatur primo loco Inventio sanctæ Crucis Domini. Hac autem die III in genuino Bedæ Martyrologio, non nisi ultimo loco, quasi festum recentiori memoria fastis additum, notata legitur Inventio sanctæ Crucis, post longum Alexandri Euentii & Theoduli elogium. Merito igitur Ioannes Fronto, Canonicus Regularis ad S. Genovefam Parisiis, cum ejusdem festi nullam memoriam inveniret in Romano Kalendario, annis nongentis vetustiori, quod ex domestico MS. eruditis annotationibus illustratum edidit anno 1652; merito, inquam, Fronto censuit, [cum ipsum usque ad ætatem S. Gregorii a sacris fastis abfuerit,] tale festum post annum DCCXX celebrari cœpisse, id est, inter universalis Ecclesiæ festa communia numerari. Quod tamen putamus non obesse, quo minus vere S. Gregorii locus sit in Sacramentario æque ac Antiphonario, ubi festum istud notatur: quidni enim ritum, in una Romanarum ecclesiarum pridem usurpatum, ad ceteras Vrbis ecclesias Papa iste traduxerit, exemplum paulatim sequentibus diœcesibus aliis etiam transmontanis? Kalendarium vero a Frontone editum potest fuisse transcriptum ab exemplari, ante Pontificatum Gregorii exarato.

[26] Quidam hoc loco Scaligerum arguunt, quasi is Calviniano in Crucem & res sacras animo, censuerit ad Eusebii Chronicon, non ipsius aut S. Hieronymi manu sed aliena, esse adjectam inventæ Crucis mentionem, [Quod de ipsa inventione nihil legatur] ubi, occasione inducti in Alexandrinam Sedem Alexandri Episcopi, nominatur Arius, ab eo de ecclesia dejectus, & Arianorum in Nicena Synodo secuta damnatio indicatur; quædam autem exemplaria deinde sic legunt, Helena, Constantini mater, divinis monita visionibus, beatissimum Crucis signum, in quo mundi salus pependit, apud Hierosolymam reperit. Sunt alia in quibus Scaligeri doctrina & fides merito requiritur a piis & eruditis lectoribus: sed in hoc puncto, ubi ex sola fide antiquorum codicum definivit quid germanum spuriumve sit, non possum ei non assentiri, locum istum esse purum ac merum glossema inertis librarii, qui Nicænam synodum, anno quidem non suo, sed tamen ex occasione nominatam legens, præsumpsit linearum aliquot in suo forte codice vacuum spatium implere ista Crucis inventæ commemoratione, ex Ruffino sumpta; non attendens quam id nihil faceret ad Alexandrum & Arium, quorum gratia fuerat Nicæna synodus nominata.

[28] Glossema autem esse probant, non solum Græci Codices, ex quibus Eusebii genuinum textum idem Scaliger edidit: sed etiam plerique & vetustiores Latini, in quibus Hieronymi versio legitur absque ista lacinia. [in antiquis Eusebiani Chronici Mss.] Talium aliqui apud nos sunt; & quidem unus, in Francia finitus anno XIV Heraclii & XL Chlotacharii Regis est, id est Christi DCXXIV, quo fideliorem antiquioremque hactenus reperiri non puto. Dum porro pro veritate sic loquimur, nihil detrahere nos putamus honori sanctæ Crucis. Constat illius inventæ certitudo atque celebritas, neque ea Chronici Eusebiani isto silentio magis infirmatur, quam res infinitæ aliæ in eodem præteritæ, quasque vel ipsemet Eusebius alibi, [non officit ejus veritati.] vel alii magnæ fidei auctores, velut relatu dignißimas, prolixo sermone explicatas reliquerunt; uti in hoc argumento factum vidimus. Quanto autem jure sacrum lignum honoretur colaturq; ab iis omnibus, qui se per Crucifixi mortem redemptos profitentur, clarius est ex Græcis Latinisq; Patribus omnibus, quam ut hoc a nobis debeat contra Calvinianorū rabularum vesaniā demonstrari.

[29] His ita deductis, ne in sola fere errorum alienorum redargutione hæreret oratio, [Oratio Alexandri monachi de hoc argumento] volebam subjungere Historicum encomium Alexandri monachi Historiographi, de inventione pretiosæ & vivificæ Crucis, quale Gretzerus noster Græcolatinum edidit ex MSS. Cryptæ ferratæ & Bibliothecæ Augustanæ. Ad id autem eo inclinabar magis, quod ipsum in suæ Concionatoriæ Bibliothecæ tomo 6 recudi faciens Franciscus Combefis, notasset ad calcem, ante Heracliana tempora & reportatam ex Perside Crucem, scriptam videri orationem, in qua nulla ejusdem Hierosolymam reductæ invenitur mentio. Placebat etiam atque ad rem facere haud parum videbatur, [Theophanis narrationi quoad rem conformis;] quod Alexander iste suam concludens narrationem, quæ Theophani ut plurimum conformis est, expresse caveat edicatque, Ne quis seipsum decipiat, fabulosas narrationes peregrinis nominibus contextas argumento huic inserendo: neque enim, inquit, ullus alius. Episcopus Hierosolymitanus fuit præter prædictos (scilicet Hermonæ successorem Macarium, & huic suffectum Maximū, [& eatenus fabulosa Acta refutans,] qui ibi vocatur Maximonas) neq; alius Romanorū Imperator, neque alio modo veneranda crux inventa fuit. Exploditur hac ratione Iudas ille Cyriacus, qui gentis suæ arcanum prodens Episcopatū Hierosolymitanū meruisset; hunc autē explodi nō poterā nō probare.

[30] Verum ut orationem illam inspexi propius, non modo censui eam Heraclianis temporibus longo intervallo posteriorem esse; sed omnino talem, quæ præter substantiam ac pene verba narrationis ex Theophane vel simili scriptore acceptæ, nihil omnino habeat, [hominis est imperiti non tantum in historia veteri,] quo non manifestetur turpis plurium notißimarum rerum ignorantia; adeo ut nihil minus convenire illius auctori poßit, quam Historiographi titulus. Dicit enim, ut alia omittam, quod Nicæni Concilii Patres, Eos qui in prava Arii & Eusebii Nicomediensis opinione permanserant, a suo corpore absciderunt exilioque damnarunt, aliis in eorum locum creatis: cum ipsi Ariani Episcopi, etiam Eusebius, rectæ fidei tunc subscripserint, quamvis dißimulanter. Postea Macarium Hierosolymitanum Episcopum facit Imperatrici Helenæ occurrere cum comprovincialibus Episcopis, quasi illa Sedes jam tunc Metropolitico vel Patriarchali jure habuerit alias sibi subjectas, ipsa Cæsariensi Metropolitæ usq; in longū post hac tempus subdita.

[31] Sed levia sunt ista: quæ autem sequuntur plane ejusmodi, ut nisi Græce scripta oratio foret, Græcas litteras vix attigisse crederem, qui tempora sic notare potuit: [sed etiam in Græcorum usitæta chronologia,] Colliguntur autem, a Christi in carne præsentia usque ad tempus inventionis Crucis venerandæ, anni trecenti quinquaginta duo: ab Adam vero usq; ad tempus quo Christus in carne apparuit, quinquies mille quingenti: secundū alios vero, quinquies mille quadringenti septuaginta quinque. Rotundus ille numerus quienquies mille quingentorum annorum ante Christum, est Alexandrinæ Æræ, vulgo notißimæ, & paßim a scriptoribus ecclesiasticis usurpatæ, quæ Æra quantum post Christi nativitatem excurrit, tantum de annis ab eadem nativitate numerandis deque Gentilium Imperatorum regno detrahit, eo fine ut mundialium & Christianorum annorum numeri pariformiter progrediantur, & sic annus Constantini XX, conjungitur cum anno ab ortu mundi quinquies millesimo DCCCXVIII, Christi CCCXVIII; comparandus cum anno nostræ vulgatæ Æræ CCCXXVI; a vero autem Christi natali, alibi a nobis demonstrato, removendus annis CCCXXXI: sed Æra quæ ad CCCLII annum Constantini Vicennalia differret, hactenus inventa non est. Similiter Æra Constantinopolitana, secundum Romanos dicta, in numerandis Mundi annis ab Alexandrina differt ante Christum, annis VIII, post eumdem natum, annis XVI; & sic annus Constantini XX ipsis est annus Mundi quinquies millesimus DCCCII, annus vero Christi nativitatem præcedens quinquies millesimus CCCCXCII: sed qui ab eo numero adhuc detraheret XVII, ut solum colligantur anni Mundi ante Christum quinquies mille CCCCLXXV, hactenus quod sciam fuit nemo.

[32] Nihilo minoris ignorantiæ fuit, de numero Romanorum Imperatorū & Hierosolymitanorū Episcoporum, ita scribere: Ab Augusto Imperatore, [& Imperatorum atque Episcoporum successionibus;] sub quo Christus secundum carnem natus est, usq; ad Constantinū magnū triginta quinq; Imperatores intercesserunt: similiter a Jacobo fratre Domini, usq; ad hujus Imperiū, triginta quinq, fuerūt Hierosolymis Episcopi. In omnibus enim qui passim per manus volvebantur Hierosolymitanæ sedis Catalogis, apud Eusebiū, Epiphaniū, Gregoriū Syncellū atque Nicephorū (ut Latinos catalogos alibi citatos taceā) minimū quadragesimus est S. Macarius, qui Crucē Dominicā cum Helena Imperatrice requisivit & reperit: Constantinus autē Helenæ filius, in serie Romanorū Imperatorū, gradibus aliquot superat quadragesimum; & si adjungas eos, [forsan composita in Crypta. ferrata.] qui una cum aliis regnantes Imperatores etiam ipsi fuerunt, quiq; brevißimo tempore tyrannidem potius tenuere quam Imperium, ultra quinquagesimum fere ad sexagesimum promoveretur. Quibus consideratis, encomium istud judicamus hoc opere indignum esse: auctorem vero suspicamur fuisse monachum Cryptæ Ferratæ in Latio prope Romam; unde similes quisquiliæ plures inter Græcas Sanctorum Legendas ad Vaticanam bibliothecam pervenerunt, uti ostendimus ad III Martii, repudiantes Acta SS. Agapes, Chioniæ & Irenes, ibidem simili cum levitate ac temeritate compilata. Sufficiant ergo quæ initio hujus Commentarii diximus, certa & testata satis.

DE SANCTO HERMOGENE
MARTYRE IN ASIA.

SECULO I

[Commentarius]

Hermogenes, Martyr in Asia (S.)

G. H.

Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, quo ab Epternacensibus monachis accepto diu ut nostro usi sumus, V Nonas Maji Natale S. Hermogenis sic notat, ut nihil prius potiusve collocet: alia tria minus antiqua præmittunt sanctißimæ Crucis D. N. Iesu Christi inventionem, ac tunc proxime subjiciunt hunc sanctum Martyrem, de quo in Mss. Lucensi & Blumiano ista leguntur: Provincia Asiæ, in Luminata civitate, Natalis S. Hermogenis de antiquis. Hisce valde accedit Notkerus, ita scribens. In Asia S. Hermogenis de antiquis; omißis istis verbis, in Luminata civitate; pro quibus in Ms Corbeiensi Martyrol. Hieronymiani, Parisiis excuso post relatam Inventionem Crucis ponuntur hæc verba, illuminata civitas, quasi id spectaret ad Hierosolymam: Dein additur: Et natalis S. Hermogenis. Sed vix dubitamus quin errori librarii interpunctio depravata, & una alterave littera mutata sit, debeatque novus sensus inchoari, In Luminata civitate. Sed & hic mendum veremur: quæ enim Luminata civitas? An Limenis, seu Limenopolis? Est hæc civitas Pisidiæ: Pisidia vero videtur attribui Asiæ Provinciæ, seu Asiæ proprie dictæ, prout ea a Romanis in Provinciam est redacta, dum in Notitia dignitatum Imperii tota Minor Asia seu Natolia in decem Ponticas, totidemque Asianas diœceses dividitur, quarum quarta est Pisidia. Quemadmodum autem Hermogenes dicitur de antiquis; sic etiam S. Thraseas Episcopus V Octobris martyrio Smyrnæ coronatus, dicitur ab Adone & Notkero unus de antiquis, & varii alii Martyres nominantur de antiquis S. Pauli, aut Apostolorum discipulis. Quod idem de præfato S. Hermogene dicendum videtur: qui ideo in præfatis Martyrologii Hieronymiani apographis præponitur ante S. Alexandrum ejusque socios sub Trajano passos, ut etiam sub hoc aut potius Domitiano aut aliis primi seculi Imperatoribus censendus sit ad coronam martyrii pervenisse. In Martyrologiis MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbei, ista conjunguntur: Romæ Hermogenis, Alexandri, Euentii & Theodoli, ubi palæstra Roma, ad SS. Alexandrum ejusque socios est transferenda.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
ALEXANDRO PRIMO, PONTIFICE, EVENTIO ET THEODVLO PRESBYTERIS,

ANNO CXVII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Alexander I, Pontifex, Martyr Romæ (S.)
Eventius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Theodulus Diaconus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

§ I. Acta horum Martyrum sincerissima. Cultus Sacer cum elogiis variis.

Edidimus ante Acta Sanctorum mensis Aprilis aliquem tractatum de Summis Ecclesiæ Romanæ Pontificibus, gavisi summe, quod inter primos illos Pontifices unus adesset Alexander Martyr, cujus extarent Acta martyrii sincerißima, & ob suam antiquitatem veneranda, utpote ante persecutionem Decianam seculo III conscripta, quemadmodum ad calcem eorum notamus, quæ decessorum & successorum Pontificum, quorum Acta desiderantur, [Acta sincerissima S. Alexandri,] possent chronotaxin firmißime stabilire. Ea ad hunc diem tertium Maji, quo passus est cum suis sociis Alexander, accuratius elucidata promisimus dare, & jam fidem datam cupimus liberare. Edidit ea Laurentius Surius; sed stylo, ut præfatur, modice mutato. Extant primævo stylo in plurimis præcipuarum totius orbis bibliothecarum manuscriptis, quæ nec nobis lubuit annotare omnia, nec possent lectori absque ingenti tædio enumerari. Aliqua ergo & selectiora proponimus. Ac primo extant dicta Acta in bibliotheca Romanorum Pontificum Vaticana, [passim extant:] in membranis optima manu litteris grandiusculis ante annos, quantum apparet, facile sexcentos exarata, estque hic codex numero 1191 insignitus. Reperimus eadem in illustri bibliotheca Reginæ Sueciæ, a nobis primum Antverpiæ, dein Romæ perlustrata: & quidem in tribus membraneis codicibus, signatis num. 13, 81, & 482.

[2] [& dantur ex 6 MSS. collatis:] Damus ipsa hic potißimum ex septem antiquis voluminibus accuratius inter se collatis; videlicet ex Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini, Rebdorffensi Canonicorum Regularium in diœcesi Eistettensi, Monasteriensi Domini Rottendorffii, Bodecensi etiam Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi, Audomarensi in Artesia Ecclesiæ Cathedralis, & duobus exemplaribus nostris, quorum alterum aliquot tomis a Majo usque ad finem anni exhibet illustria plurimorum Sanctorum Acta, a nobis jam cœpta aliquoties proferri; alterum exemplar, a nobis ne periret feliciter redemptum, continet eorumdem mensium aliquot rariora Acta, antiquorum Sanctorum & fere Martyrum; estque ipse codex talis, ut omnibus, quos hactenus licuit videre, ob suam antiquitatem non videatur posse aut debere cedere. Extant denique eadem Acta a Ionino Mombritio, ante ducentos circiter annos ex MSS. codicibus Italicis excusa, & ex aliis MSS. Germanicis inseruntur Historiis Sanctorum anno MCCCCLXXXIII Coloniæ & biennio post Lovanii excusis, etsi hinc inde contracta. Hæc sunt Acta, quæ quia judicamus sincerißima atque ob suam antiquitatem præcipue veneranda, miramur illa in Annalibus Ecclesiasticis ad annum CXXXII a Cardinale Baronio notari, tamquam [perperam dicta sua antiquitate mendosa.] tamquam sua antiquitate mendosa, talemque censuram in ultima Surii editione apponi, ut lector cum ista cautela legat. Causam censuræ tam iniquæ, imo neceßitatem, fecerant Baronio illa ipsorum Actorum verba, quibus dicitur, Sub Trajano Imperatore & Aureliano Comite utriusque militiæ Alexander punctim per tota membra transfixus, & Euentius & Theodulus decollati. Ast Baronius Hadriani Imperatoris, qui Trajano succeßit, anno decimo, mortuum credebat Alexandrum: non potuit igitur ut sincera recipere ea, quæ tam enormi intervallo distabant a calculo suorum Annalium: in quo prius quam errasse illum ostendam, operæ pretium fuerit declarare, qui quantique auctores ea judicaverint omni acceptione dignissima.

[3] Sanctus ac venerabilis Beda, in fine Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum, enumerat a se conscripto libros, [ex illis dederant elogia S. Beda, seculo 8] & inter ceteros testatur se edidisse Martyrologium de Natalitiis sanctorum Martyrum diebus, in quo omnes, quos invenire potuit, non solum quo die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo Judice mundum vicerit, diligenter annotare studuit. Hoc Bedæ Martyrologium genuinum edidimus ante tomum secundum Martii nostri ex octo antiquis Mss. quorum unum quia repertum erat in codice Vaticano Ecclesiæ S. Petri, arbitramur illud huic saltem Ecclesiæ usurpatum fuisse. In eo autem Martyrologio Beda ita scribit: V Nonas Maji Romæ SS. Alexandri Papæ & Euentii & Theoduli Presbyterorum, quorum primus post vincula & carceres, eculeum, ungulas & ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus est: sequentes & ipsi, post longam carceris sustinentiam, ignibus examinati, & ad ultimum decollati sunt sub Aureliano Judice, tempore Trajani Principis. Ipso die inventio sanctæ Crucis. Hæc Beda, mortuus anno DCCXXXV die Ascensionis Christi XXVI Maji, qui, uti apparet, laudata superius Acta S. Alexandri sociorumque apud se habuit; eaque sincerißima judicans, jam indicatum elogium ab eis excerpsit. Beda integro seculo junior est B. Rabanus, Abbas primum Fuldensis, dein Archiepiscopus Moguntinus, [& seculo 9 B. Rabanus,] mortuus anno DCCCLVI, die IV Februarii. Hic in suo Martyrologio primo omnium profert elogium de Inventione sanctæ Crucis, tum subjungit verbotenus ex Beda descriptum elogium de SS. Alexandro Papa, Euentio & Theodulo Presbyteris, nullo prorsus verbo addito aut omisso, & cum depositione S. Philippi Confessoris, cujus infra Acta damus, concludit hunc diem. Sunt autem dicti Beda & Rabanus duo præcipui suorum seculorum Doctores, qui Ecclesiam suis scriptis exornarunt.

[4] Dicitur in Actis, eodem anno, quo hi Sancti martyrium compleverunt, nutu Dei defunctus Trajanus, [S. Ado Archiepiscopus Viennensis cum longo elogio:] scilicet die X Augusti, quando ex Oriente in Italiam rediturus, in Cilicia vivere desiit, elapsis post dictum martyrium tribus mensibus & septem diebus. Cui tunc succeßit Adrianus Imperator, a quibusdam Chronologis relatus ad dictum annum, neglectis forsan septem mensibus Imperii Trajani. Hoc errore assumpto, videtur horum Sanctorum martyrium ad Hadrianum relatum ab aliquibus, quos S. Ado, Archiepiscopus Viennensis creatus anno DCCCLIX, in suo Martyrologio tacite rejicit, dato longißimo de his sanctis Martyribus encomio, quod necessario hic proponendum duximus, & est hujusmodi. Eodem die Romæ via Numentana milliario septimo S. Alexandri Papæ, cum Euentio & Theodulo Presbyteris, sub Trajano Principe, Judice Aureliano. Qui Romanæ Ecclesiæ Episcopatum quintus post Petrum tenuit annos decem, menses duos, dies decem, & sanctitate incomparabilis, fide clarissimus, maximam partem Senatorum urbis convertit ad Dominum. Qui postmodum jubente Trajano Principe, ab Aureliano Comite urriusque militiæ, carceri mancipatus; post stupenda & divina miracula, ubi per puerum, qui faculam ferebat ardentem, e carcere nocturno silentio per fenestram eductus, ad domum Quirini Tribuni, ubi B. Hermes Præfectus sub custodia tenebatur, perducitur; & postquam sanata est filia ipsius Quirini, Balbina nomine, & ipse Quirinus conversus baptismi gratiam desideravit; postque liberationem & baptizationem eorum, quos vinculis arctatos in carcere Quirinus ipse tenuerat, inter quos duos quoque sanctissimos Presbyteros inter reos constrinxerat, Euentium & Theodolum, qui de Oriente venerat; post ista omnia, & si quæ sunt alia venerabiliter ab eo gesta, Aureliano Comiti iterum, Principe adhuc Trajano (siquidem Adrianus nondum imperabat) exhibitus est simul cum ipsis beatis duobus Presbyteris: primoque in eculeum levatus, & tortus ungulis, atque lampadibus attractatus gravissime fuit.

[5] Cumque nullas daret voces, dixit ei Aurelianus: Quare taces? S. Alexander respondit: Quia tempore orationis Christianus homo cum Deo loquitur. [ex ipsis Actorum verbis compilati:] Deposito autem Alexandro, jussit impius Iudex applicari Euentium & Theodolum, & interrogavit B. Alexandrum, Qui sunt isti? B. Alexander dixit: Ambo viri sancti, ambo Presbyteri. Tunc conversus ad B. Euentium Judex interrogavit eum: Quando factus es Christianus? Cui B. Euentius: Ante annos septuaginta, & annorum undecim sum baptizatus, & annorum viginti Presbyter ordinatus fui, & nunc ago octogesimum & unum ætatis, quem in carcere & vinculis complevi. Et postquam interrogavit etiam Theodolum, & in confessione manentem invenit; jussit furnum incendi fortiter, & B. Alexandrum atque Euentium ligatos in medium præcipitari. Cum eis & B. Theodolus sponte in flammas prosilivit, decantans cum ipsis & pariter gratias agens; Igne nos examinasti, & non est inventa in nobis iniquitas. Quod cum nuntiatum impio Aureliano esset, fecit beatissimum Alexandrum punctis creberrimis per tota pungi membra, donec deficeret. Hujusmodi fine vir sanctus martyrium suum complevit. Sancti autem duo Presbyteri gladio consummati sunt. Quorum corpora * Severa femina religiosa collegit, & B. Alexandrum atque Euentium in uno sepulcro, Sanctum vero Theodolum separatim in alio posuit, via Numentana in prædio suo, V Nonas Maji. Hæc omnia S. Ado Archiepiscopus (exceptis paucis de tempore Sedis, quod infra examinabimus) ex Actis S. Alexandri; ipsis eorum verbis ferme retentis, præclarißime collegit & exposuit prudentißime. Habemus ergo consentientia suffragia trium illustrißimorum sanctitate & doctrina virorum, qui dicta Acta habuerunt in Anglia, Germania & Gallia; eaque sincerißima, neque sua antiquitate mendosa judicarunt.

[6] Quartus accedat testis B. Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis in Heluetia, cujus Acta illustravimus ad diem VI Aprilis. Erat hic ibidem religiosam vitam professus cum anno DCCCLXX prædictus S. Ado reliquias S. Desiderii Martyris ad cœnobium S. Galli mitteret, [& B. Notkerus monachus Sangallensis,] ut ipse Notkerus ad diem XXIII Maji testatur in suo Martyrologio; cui ad hunc III Maji inserens præclarum elogium de S. Alexandro Papa ejusque sociis; plurima quidem videtur ex Adone descripsisse: quia tamen addit, Balbinam struma colli sanatam, & nutricem aliam illuminatam, quod Ado omiserat, ostendit se etiam ipsa Acta habuisse: & sincerißima judicavit, ex iis transcribens quod jubente Trajano Cæsare, ab Aureliano Comite utriusque militiæ S. Alexander carceri mancipatus sit, & punctis creberrimis per cuncta punctus membra. Denique inter alia quæ habemus antiqua Mss. Martyrologia, unum est in Anglia ante annos sexcentos in pergameno exaratum, ubi ista leguntur, ex Beda, omisso nomine Trajani, fere desumpta: Romæ via Numentana passio S. Alexandri Papæ, [antiquum Ms. Martyrologium,] Euentii & Theodoli Presbyterorum, sub Aureliano Principe. Quorum primus post vincula, carceres, eculeum, ungulas, & ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus, sequentes quoque post longam carceris * custodiam ignibus examinati, ad ultimum decollati sunt. Quæ eadem habet Bellinus de Padua, in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ anno MCCCCXCVIII Venetiis excuso, ac postea sæpius recuso.

[7] Verum hic aliquibus, qui Acta horum Sanctorum non habebant, aut saltem accurate non perpenderant, visus fuit lapis scandali & offensionis, quasi diceretur S. Alexander Papa passus sub Aureliano Imperatore, [Vsuardo perperam intrusum nomen Adriani Imperat.] anno solum CCLXX ad eam dignitatem electo. Ergo e sua conjectura, quod nomen Adriani non multum abluderet, & ab eadem littera inciperet, in locum Aureliani supposuerunt nomen Adriani; itaque habent varia exemplaria Vsuardi, & servavit Molanus in prima editione sua ejusdem Vsuardi: sed postea vir magnæ eruditionis & prudentiæ seipsum correxit; atque in secunda & tertia dicti Vsuardi editione reposuit nomen Aureliani Principis: omnem scrupulum suis exempturus lectoribus, si Martyrologium, quod potißimum ex Vsuardo Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC est excusum, secutus, cum eodem scripsisset, [pro Aureliano Principe,] sub Aureliano Judice, Principe Trajano; aut cum antiquo Ms. Leodiensi S. Lamberti impreßisset, sub Trajano Principe, Judice Aureliano. Fecit hoc perquam expresse Molanus ad XXX Martij, quo die passus est S. Quirinus Tribunus, [noto etiam in Fastis de SS. Quirino,] a S. Alexandro ad fidem conversus. Nam cum hic paßim apud Vsuardum legeretur; Sub Aureliano Imperatore agonem martyrii gladio consummasse, id Molanus in secunda & tertia editione Vsuardi, interpositis verbis parenthesi a nobis inclusis, ita explicat: Sub Aureliano [Comite utriusque militiæ & Trajano] Imperatore. At simpliciter, Quirinum passum sub Trajano Imperatore, scribunt Ado & Notkerus. Eumdem Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 14 tradit passum in persecutione Trajani, sub Aureliano Comite utriusque provinciæ. [Hermete,] Denique Maurolycus, Felicius & Canisius, scribunt passum Quirinum Trajano imperante, sub Aureliano Præfecto. Eadem parenthesi, qua defectuosum Vsuardi textum supplevit Molanus, supplendus est similis error in Adone atque Notkero, dum ad diem XXVIII Augusti asserunt, S. Hermetem a S. Alexandro conversum, uti & hujus Acta infra declarant, sub Aureliano Imperatore passum: ubi multo accuratius in memorato ante Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, appellatur Aurelianus Comes; & ipse Hermes in Martyrologio Germanico Canisii sub Trajano Imperatore passus dicitur. Simili modo ad Kalendas Aprilis necessario explicandi Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus & alij, asserentes S. Theodoram, sororem S. Hermetis, [& hujus sorore Theodora,] martyrizatam sub Aureliano Principe, aut Imperatore. Verum iterum melius in laudato Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso Aurelianus tantummodo Comes appellatur. Non voluimus omnia & singula martyrologia enumerare, quæ S. Alexandri & sociorum nuda fere nomina referunt, cum antiquis Martyrologij Hieronymiani apographis; ac tertium fere Theodolum, rarius Theodulum appellant; quamvis posterior lectio magis genuina sit, ex Græco Θεόδουλος Dei-servus, unaque cum Euentio Presbyterum agnoscunt: Wandelbertus eos his versibus honorat.

Præsul Alexander quinas & Euentius ornant,
Theodolusque, Dei pariter pro nomine cæsi.

[Annotata]

* aliis Severina.

* alii sustinentiam Bellinus de Padua.

§ II Tempus Sedis ex Catalogis & Vitis Pontificum: dignitas Comitum utriusque militiæ.

[8] Hactenus ex antiquis martyrii Actis, & variorum Martyrologiorum elogiis, quæ ostendimus fuisse ex dictis Actis desumpta, satis probatum est, semper, creditum fuisse pro certo, [Ex precipuæ fidei catalogo] quod S. Alexander Papa ejusque socii sub Trajano Imperatore paßi sint: quam autem id merito & recte creditum fuerit ut intelligatur, quot & quibus annis præfuerit Ecclesiæ nunc quærimus. Primum ergo Lectorem monemus, nos ob monitum Cardinalis Baronii, ad diem XXVI Aprilis datum, in his quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem fidem adhibere ejus alumnis quam ceteris. Inter alumnorum vero scripta huc spectantia eminent Catalogi Summorum Pontificum, editi a nobis ante tomum primum Aprilis: ex quibus primus a S. Damaso Papa missus est ad S. Hieronymum: & hujus priorem partem videri a S. Antero Papa ex antiquioribus monumentis circa annum Christi CCXXX collectam fuisse, monuimus in nostra ad dictos Catalogos Præfatione; unaque indicavimus, quod historiis per Consules deductis velit idem Baronius præcipuam fidem adhiberi. His positis, annos præsidentis Alexandri clare expressos ostendent hæc pauca verba: Alexander annis octo, mensibus duobus, die uno. Fuit temporibus Trajani, a Consulatu Palmæ & Tulli, [habetur tēpus Alexandri:] usque Æliano & vetere. Succeßit Alexander S. Euaristo Papæ, cujus hoc est elogium in dicto Catalogo: Euaristus annis tredecim, mensibus septem, diebus duobus. Fuit temporibus novissimis Domitiani & Nervæ & Trajani, a Consulatu Valentis & Veri, [& decessoris Euaristi:] usque Gallo & Bradua. Fuerunt C. Fulvius Valens & C. Antistius Vetus, sine Verus, Consules anno XCVI, quo Domitianus est interemptus XVIII Septembris. At Ap. Annius Trebonius Gallus & M. Atilius Metilius Bradua Consules extiterunt anno CVIII, Trajani XI, ultra quem videri aliquamdiu superfuisse S. Euaristum alibi monuimus. Habemus præterea prælo paratam Chronologiam Pontificiam accuratiorem, super antiquos Catalogos fundatam, & ante tres proximi Iunii tomos tripartito edendam; ubi ostendemus, prædictos Consules sic esse accipiendos, ut idem Euaristus cœperit Romanam Ecclesiam regere, primum quidem S. Anacleti Vicarius, a die XXV Martii anno XCV, ante Consulatum Valentis & Veri; deinde a XIII Iulii, quo Anacletus obiit, summus Pontifex, usque ad XXVI Octobris anni CIX post Consulatum Galli & Braduæ. Quod autem ad Sedem S. Alexandri spectat, priores Consules A. Cornelius Palma & C. Calvisius Tullus, (aut iis intra annum substituti P. Ælius Adrianus & Publilius Celsus) fuerunt anno centesimo nono, Imperii Trajani duodecimo, cujus maximam partem in suo Episcopatu habuit S. Alexander, primum quidem Vicarius Euaristi, ordinatus die tertio Martii; deinde post ejus mortem summus Pontifex in quo munere vidit Consules Æmilium Ælianum & L. Antistium Veterem, [quorum iste passus 3 Maji an. 117] anno centesimo decimo sexto, Imperii Trajani decimo nono; post hunc vero annum vixit S. Alexander, sed fere carceri inclusus, usque ad diem III Maji anni sequentis CXVII, & sic ab anno CIX & die III Martii, præfuit Ecclesiæ annos octo, menses duos, diem unum, in dicto Catalogo indicatos.

[9] Congruunt Acta S. Alexandri, in quibus dicitur eodem anno nutu Dei defunctus Trajanus Imperator, scilicet ut supra monuimus, elapsis tribus mensibus & septem diebus post martyrium S. Alexandri; quia Trajanus ex Oriente in Italiam reversurus in Cilicia X Augusti vivere desiit: [quo etiam obiit Trajanus Imp. 10 Augusti,] eaque de causa monet Ado Viennensis supra relatus, Adrianum nondum imperasse cum S. Alexander ejusque socii martyrium subirent. Successor S. Alexandri in Pontificatu fuit S. Sixtus primus: cujus Pontificatus consequenter ad dicta de Alexandro in præcita to Catalogo sic describitur: Sixtus annis decem, mensibus tribus, diebus viginti uno. Fuit temporibus Adriani a Consulatu Nigri & Aproniani, usque Vero III & Ambibulo. Fuerunt Quintius Niger & T. Vipsanius Apronianus Consules indicato anno CXVII, quo diximus S. Alexandrum III Maji martyrio coronatum, & Trajanum X Augusti periisse; quod utrumque hinc confirmatur: Reliqua S. Sixti Acta dedimus VI Aprilis. Hæc viderentur sufficere circa tempus, quo præfuit Ecclesiæ S. Alexander, nisi in Catalogo Pontificum, ex Ms. Christinæ Reginæ Sueciæ desumpto ista legerentur: Alexander natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput-Tauri, sedit annos decem, menses septem, dies duos. Fuit autem temporibus Trajani, usque Æliano & Vetere Eadem plane leguntur in Mss. Gestis Pontificum usque ad Martinum V deductis, & in Mss. codicibus Anastasii Bibliothecarii de Vitis Pontificum Thuano & Mazarinico. Possem respondere apud Anastasium excusum & in variis ejus Mss. sic legi: Alexander natione Romanus, ex patre Alexandro, [sedit autem annos tantū 8 non 10] de regione Caput-Tauri, sedit annos octo, menses quinq; dies duos. Fuit temporibus Trajani, usque ad Helianum & Veterem, scilicet Consules, uti additur in dictis Mss. Gestis Pontificum. Verum frustra recurrerem ad variantes lectiones, nequaquam decisuras controversiam: cum hæc ex sententia Baronii in simili casu anno 337 num. 67 definitive terminetur per Consules ubique eosdem. Nam in prædictis omnibus codicibus Consulatus Galli & Braduæ, anni CVIII, spectat ad Euaristum decessorem S. Alexandri; & hujus ultimus annus indicatur per Consules Ælianum & Veterem, sive annum CXVI, & consequenter non sunt intermedii, nisi anni solum octo: quos cum primo & vetustißimo Catalogo, & Anastasio Bibliothecario retinemus, indeque corrigendos censemus qui omißis Consulibus annos decem Alexandro tribuerunt. Menses duos & diem unum ex eodem antiquißimo Catalogo adjunximus: quos etiam habet Ado menses duos, sed dies decem. Si quis malit aßignem cum Anastasio menses quinque & dies duos, meminerit initium Pontificatus auspicari a Kalendis Decembris anni CVIII.

[10] Adduntur apud Anastasium & alios aliqua Alexandri gesta in Pontificatu his verbis: Hic passionem Domini miscuit in precationem Sacerdotum, quando Missæ celebrantur. Martyrio coronatur, [Aliqua in Pontificatu gesta:] & cum eo Euentius Presbyter & Theodolus Diaconus. Hic constituit aquam aspersionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem, Presbyteros sex, Diaconos duos, Episcopos per diversa loca quinque. Qui etiam sepultus est via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longa milliario septimo, quinto Nonas Maji. Verum in his aliqua σφάλματα sunt, quia Euentius & Theodolus ambo Presbyteri fuerunt, & decollati martyrium compleverunt. Sed S. Alexander punctim per tota membra transfixus est, sive punctis creberrimis per tota punctus membra donec deficeret, uti habent antiqua Breviaria Romana manu exarata & excusa anno 1479, 1490, 1522, & passim aliarum ecclesiarum Breviaria, quæ penes nos habemus: in quibus omnibus dicuntur, passi sub Trajano Principe & Judice Aureliano. In Breviario Romano jussu Pii V edito, dicitur Alexander Romanus Trajano Imperatore rexisse Ecclesiam, nulla Adriani successoris facta mentione.

[11] Paßi igitur sunt sub Trajano Imperatore, sed in Orientem profecto: qui inde ad interfectionem Christianorum Romam misit Aurelianum, [Dignitas Comitum utriusque militiæ,] Comitem utriusque militiæ in Isauria: cui omnis Senatus ita famulatus est, ut ipsum Principem crederent esse Trajanum. Erat utriusque militiæ Comitatus, summus honoris & dignitatis titulus, qui ad tempora Arcadii & Honorii duravit: hinc in Notitia Imperii, tunc scripta, recensentur duo viri spectabiles, Comites rei militaris per Ægyptum & Isauriam, sub quorum dispositione erant variæ legiones & ministri Imperatorum. Et hanc ob causam videtur dictus Comes Aurelianus variis titulis honoratus, & appellatus Judex, Præfectus, Præses, Princeps, Imperator. In Lexico Hesychii Κόμης est ἄρχων, ἡγεμών. Comes idem qui Princeps & Dux. Et apud Suidam, Κόμης λαοῦ ἄρχων. Comes est Princeps populi. Præterea olim Imperatores dicebantur, qui aliis Præfecti copiarum & Duces exercituū habebātur: & Appianus, qui eodē, quo hic Comes Aurelianus, tempore vixit, testatur lib. 2 Bellorum civilium, Imperatoris nomen suo tempore dari solitum Ducibus exercituum, post victoriam cæsis hostibus reportatam. Ex quibus facile est rationem reddere, qua factum ut diceretur Aurelianus Princeps & Imperator.

§ III. Reliquiæ horum Sanctorum in variis ecclesiis.

[12] [Corpora horum Sanctorum in Vrbē delata:] Paschalis Papa primus, qui sedit ab anno DCCCXVII usque ad annum XXIV istius seculi, teste Anastasio in ejus Vita, multa Sanctorum corpora requirens invenit: quæ & diligentius intra civitatem, ad honorem & gloriam Dei, recondidit. Octavius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis Romanæ regione 5 ecclesia 5, dicit ab hoc Pontifice corpora SS. Alexandri Papæ, Euentii & Theodoli deposita fuisse in aliquo oratorio intra monasterium S. Praxedis, eaque inde ab Alexandro II Papa anno MLX extracta, & Lucam fuisse transmissa. Verum addit credi posse, partem Reliquiarum aliquam tunc donatam fuisse ecclesiæ S. Laurentii in Lucina, aliquam etiam ecclesiæ S. Sabinæ. Paulus Aringhus lib. 4 Romæ Subterraneæ cap. 22, asserit Sanctorum eorumdem corpora in Urbem translata, quam multas pretiosis Reliquiis ecclesias ditasse. Quamobrem pleræque, vel exiguis reliquiarum particulis cumulatæ, sacra se eorumdem possidere corpora gloriantur. In ecclesia enim S. Sabinæ Aventino in colle anno MDLXXXVI marmoream arcam, [quorum pars est in Ecclesia S. Sabinæ;] pervetusto sub altari, quod ab Eugenio Papa II erectum fuerat, inter explorandum reperiri contigit: in qua SS. Alexandri Papæ, Euentii & Theoduli asservari corpora exsculptis notis legebatur: quæ quidem arca majori sub ara, quam postremis temporibus Sixtus Papa Quintus erexit, perhonorifice condita est. Hæc ibi. Succeßit dictus Eugenius II ante memorato Paschali I. Idem Aringhus postea his addit, [pars in Ecclesiæ S. Laurentii in Lucina,] quod sub ara majori ecclesiæ S. Laurentii in Lucina haud modicam eorumdem Sanctorum partem asservari binæ inscriptiones testentur: in quarum altera a Cælestino Papa III eadem sub ara inter ejusdem consecrationis solennia anno MCXCVI reliquiæ ibi conditæ hunc in modum exsculptis notis adnumerantur: Corpora beatorum Martyrum Alexandri Papæ, Euentii, Theoduli, Severinæ &c, De hac inter Prætermissos ad hunc diem egimus. Pancirolus loco citato ait, Caput S. Alexandri in dicta S. Laurentii ecclesia ostendi.

[13] Tiburtini etiam, teste Aringho, & Iustinopolitani in Istria, affirmante Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, gloriantur se poßidere corpus S. Alexandri Papæ. Sulmonæ in Pelignis templum celebre habet S. Alexander Papa, teste Vghello tom. 1. Italiæ sacræ col.* 252, in quo circa annum DCCCLXXX Arnulphus Episcopus sepultus fuit: diu autem antea allata eo fuisse debuit pars corporis sancti ipsius Papæ, ut facile colligitur ex stylo hujus distichi, marmorea in tabula juxta altare legendi,

Hic Alexandri sunt ossa recondita sancti.
Papæ, qui Petro quintus successor habetur.

apud eos scilicet, qui Linum & Cletum inter S. Petri successores non numerant: inferius vero sic ibidem notatur,

Ugonis fortis, sapientis, nec non potentis opus.

Si foret ad manum Herculis Ciofani descriptio urbis Sulmonensis, una cum Ovidij inde nati vita edita anno 1578 & ab Vghello laudata, [alia Tiburi & Sulmone.] in ea fortaßis inveniremus tempus istius Vgonis, & haud dubie aliquid de prædicta ecclesia, unde veniremus in cognitionem ejus temporis qua sacra illa ossa eo allata sunt. Tiburtini habuisse partem potuerunt, a cive suo S. Simplicio Papa: neque enim probatur quod primus Paschalis Sanctum corpus extulerit in lucem.

[14] De Iustinopolitanis, quod Romani Pontificis partem poßideant, dubium mihi facit Vghellus, quando tomo 5 Italiæ sacræ col. 356, agens de ecclesia eorum Cathedrali, ait: [an etiam lustinopoli?] Hic asservantur tria sanctorum corpora, nempe Nazarij Episcopi Tuletaris, & SS. Alexandri atque Ælij. Sicut enim erravit Ferrarius quando diem XIII Kalendas Iunij, quo migravisse S. Nazarium testatur lamina plumbea, intra arcam cum corpore reperta, dicit fuisse diem inventionis; sic etiam credendus est errasse in Alexandro, qui Iustinopoli VI Kalendas Novembris colitur, dum similiter eum diem inventionis appellat; ex falso verosimiliter supposito quod Episcopus Romanus fuerit, qui potuit Iustinopolitanus aut alibi in Istria Episcopus fuisse; forte nec Episcopus fuit, sed simpliciter Confessor, æque ac Ælius sive Helius, qui colitur XV. Kalendas Augusti: estque verosimile, non succeßive, sed uno pariter die ex eadem revelatione, inventa esse sacra corpora, sub ijs nominibus, quibus jam ante diversi dies erant sacri.

[15] Meliori verosimiliter fundamento credunt Parmenses sese habere corpus, id est partem de corpore S. Alexandri Papæ, cui & sanctimonialium monasterium ibidem consecratum, [alia Parmæ] hodieque sub S. Benedicti regula insigniter florens, fundatricem agnoscit Cunigandam, Bernardi Italiæ Regis viduam, sub annum DCCCXXXVII; quæ accepta a Gregorio IV ea quam dixi reliquia, excipiendam curarit insigni Episcoporum ex vicinis urbibus accitorum concursu, accedentibus etiam Transmontanis duobus Lamberto & Herberto. Ita ad jam dictum annum Bonaventura Angeli in in Historia Parmensi, vulgata anno MDXCI: cui ejusdem temporis auctor Garofani in Sanctuario Parmensi consentit; sequiturque Ranuccius Picus in Theatro Sanctorum ac Beatorum Parmensium, ante annos fere quadraginta excuso, ingenue confitens, nescire se, [& Lucæ,] unde acceperint auctores isti Cunigundæ Reginæ nomen Recte autem concludit, ex illorum dictis consequi, quod S. Alexandri Papæ veneratio Parmæ, multo antiquior sit quam Lucæ, quo ad ejusdem nominis ibidem ecclesiam ipsius Reliquias transtulit Alexander II, qui Lucensis Episcopus fuerat, nec nisi anno MLXI factus est Romanus Pontifex. Transtationis istius testimonium continet recentior hujusmodi titulus, superiori seculo positus, quem testem novißimæ translationis Baronius ad an. 1070 num. 28, [ubi & catena qua vinctus Sanctus,] & Franciottus in Historia sacrarum imaginum & Sanctorum Patronorum civitatis Lucensis pag. 361 proferunt his verbis. Corpus Beatissimi Alexandri primi Pontificis Maximi, sub Hadriano (imo Trajano) Imperatore Martyrio coronati, una cum catena qua vinctus custodiebatur, ab Alexandro II in ara hujus templi subterranea conditum debita cum reverentia, fuit in hoc altare translatum anno MDXXXIII Mense Decembri, curante nobili viro Joanne Arnolphinio Ædituo.

[16] Narrat deinde Franciottus casum circa prædictam Catenam notabilem, Anno MDLXXXIII, [inviolata ab igne] cum esset Episcopus Lucensis adm. Illustris D. Alexander Guidiccionius senior; & præfatæ Ecclesiæ S. Alexandri Rector haberetur D. Horatius San-Miniati, qui postea a fel. mem. Sixto V creatus est Archiepiscopus Theatinus; contigit ut quidam, furti faciendi causa ingressus sacrarium, ubi ipsa servabatur Catena; cum aliud pretiosioris metalli nihil inveniret, eamdem abstulerit, & instar inutilis ferri vendiderit exiguo nummo. Jacturam ubi comperit Sacellanus ecclesiæ, id quod erat suspicatus, circuire cœpit per officinas fabrorum ferrariorum; tandemque ad eum perveniens, qui emptam solidis quatuor abjecerat in angulū, eo quod igni impositam nequiverat ad usus suos emollire; agnitam redemit prompte retulitque ad ecclesiam; [& attactu salutaris.] & quod ex fabro de ea intellexerat, id postea cum Romæ esset consignavit litteris, anno MDXCVI; addens vidisse Lucæ multos, qui graviter infirmi contactu sacræ illius Catenæ sanitatem recuperarint, merito sancti Pontificis. Quod eo libentius refero, inquit Franciottus, quia & Catenam ipsam singulari favore videre merui, & epistolam omnia supradicta attestantem.

[17] Gabriel Bucelinus in Sacrario Benedictino ait, S. Alexandri Papæ corpus sacratissimum haberi & magna veneratione coli in S. Dionysii Parisiis; [Corpus S. Alexandri in Gallia,] costarum partes aliquas in Weingartten, quod est antiquißimæ fundationis monasterium Altorfiæ in Franconia. Ast de San-Dionysianis Reliquiis scribens Iacobus Doubletius lib. 1 cap. 42, ait quod Leo Papa III corpora SS. Alexandri Papæ, Cucuphatis & Hippolyti Martyrum dedit Carolo Magno, qui eadem distribuens in totidem Prioratus, monasterio San-Dionysiano subjiciendos, corpus S. Alexandri posuerit in Prioratu vallis Lebrahæ. Vnde si fuisset ipsum relatum ad S. Dionysii ecclesiam, æque hoc dixisset Doubletius, quam id dixit de Reliquiis SS. Cucuphatis & Hippolyti; quas ait post mortem Caroli, curante S. Fulrado Abbate illius nepote allatas, [alterius forsan, ut & aliæ alibi partes.] & propriis in sacellis locatas. Vti autem has non audemus dicere esse famosiorum istis nominibus Martyrum, quorum Cucuphas Barcinonæ passus est procul a Roma; ita nec de Alexandro velim asseverare, Papam esse Romanum; cum multi Alexandri Martyres, etiam Episcopi, inveniantur. Nempe usu, seu potius abusu quodam, in defectu antiquorum documentorum fundato, fieri solet, ut ad præcipuum unius nominis Sanctum referantur omnia; & hinc factum existimamus, ut paßim ad S. Alexandrum Papam respiciant omnes, qui alicujus S. Alexandri Martyris corpus aut reliquias habent. Itaque finem facimus inquirendi in alias ecclesias plures, quæ ejusmodi titulo gloriantur. Gelenius in una Agrippina Colonia tres invenit: alii alias adnumerabunt: nos nullius posseßioni refragari intendimus, nec etiam uni præ aliis operose suffragari.

ACTA MARTYRII
Ex variis & optimæ notæ Codicibus MSS.

Alexander I, Pontifex, Martyr Romæ (S.)
Eventius, Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Theodulus Diaconus, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 0266

EX MSS.

CAPUT I.
A. S. Alexandro conversus S. Hermes cum aliis. Hujus cum Quirino Tribuno dissertatio de fide.

[1] Quinto loco a beato Petro Apostolo Romanæ urbis Ecclesiæ a Cathedram sedit Alexander, sanctitate incomparabilis; [A S. Alexandro converso Herme Præfecto & aliis multis] juvenis quidem ætate, sed fide senior b. Totius autem populi verum affectum gratia ei divina contulerat: ut & Senatorum maximam partem converteret ad Dominum, & Præfectum Urbis quoque, c Hermen cum uxore & sorore & filiis baptizaret, cum mille ducentis quinquaginta servis suis, uxoribus quoque & filiis eorum, quos omnes d in die sancto Paschæ prius fecit fieri ingenuos, & ita baptizari: quibus postea etiam multa, cum ingenuos faceret, dona concessit.

[2] Unde cum hæc opera ejus ad Trajanum Principem pervenissent, misit Aurelianum Comitem utriusque militiæ de Seleucia Isauriæ, ad interfectionem omnium Christianorum: unde nutu Dei eodem anno e defunctus est Trajanus. Et ingresso Urbem Aureliano, [missus Aurelianus Comes] omnis senatus ita famulatus est ei, ut ipsum Principem crederent esse Trajanum. Statim ergo ut ingressus est Romam, venerunt ad eum templorum Pontifices; & ea quæ facta sunt invidiosis vocibus suggerentes, ita animum Aureliani ad iracundiam concitaverunt, [utrumque includit carceri.] ut Hermen Præfectum Urbis in vincula mitteret, sed & S. Alexandrum Papam carceri manciparet: unde orta est f grandis seditio populi Romani. Nam alii clamabant, vivus ardeat Alexander: alii dicebant, Hermes debet Vivus incendi, qui tot millia hominum a Deorum cultura avertit, quos fecit templa derelinquere, & Deos g lares suos in suis sedibus unumquemque confringere.

[3] [ubi cum Quirino Tribuno disputat Hermes,] Igitur dum Hermes præfectus Urbis haberetur in vinculis apud Quirinum Tribunum, dicit ei Quirinus: Quæ ratio est ut vir illustris, vice sacra judicans, non solum ad istam injuriam te redigi velis, verum etiam Præfecturæ h carens honore tamquam privatum vinculis te onerari æquanimiter feras? Sanctus Hermes dixit: Ego Præfecturam non perdidi, sed mutavi: nam dignitas terrena a terris tollitur ac mutatur; dignitas vero cælestis æterna sublimitate subsistit. Dicit ei Quirinus: Miror te prudentem virum ad tantam i stultitiam devenisse, ut credas te extra istam vitam aliquid habiturum; cum cineres humani corporis ita redigantur ad nihilum, ut nec ipsa ossa subsistant. Hermes dixit: Et ego k ante hos annos ista deridebam, & istam carnalem utilem esse dicebam vitam. Dicit ei Quirinus: Fac & me probare, ut si ita est, sicut tu credidisti, & ego credam.

[4] Hermes dixit: Sanctus Alexander, qui habetur in vinculis, hoc me docuit. Audiens hæc Quirinus, [profitens aliam vitam sibi a S. Alexandro indicatam:] maledicere cœpit Alexandro, dicens: Domine mi, vir illustris Hermes, recipe præfecturam tuam: redi ad mentem tuam: recipe patrimonium tuum: recipe familiam tuam, tuæque domus ornatum. Ad hoc enim misit me Dominus meus Aurelianus Comes utriusque militiæ, ut, si sacrificare volueris, Præfecturam tuam non deseras: ut etiam de his te vindices, qui inimicitias contra te habentes insultant casibus tuis. Hermes dixit: Non me permisisti loqui tibi, quod ut loquerer tu voluisti? Dicit ei Quirinus: Ego te interrogavi dicens, Fac me probare juste te credidisse; & tu mihi nominasti hominem magum, quem ego in vinculis habeo & in carceris ima conclusum: & ideo mox ut mihi nomen scelerati hominis nominasti, per quem deceptus es, jam te audire non potui. Video enim te sicut rusticanum quasi a l Samardaco seductum, qui & se & te decepit, homo miserrimus in vinculis & in tenebris constitutus, & forsitan flammis pro suis sceleribus exurendus. Sed si quid potest, liberet & se & te. Hermes dixit: [ille se crediturum promittit,] Domino meo Jesu Christo in cruce posito Judæi dicebant: Si quid potest, descendat de cruce, & credimus ei. Ille autem, si cor eorum non exhorruisset, plenum squallore perfidiæ, & vidisset vere eos velle credere, sine dubio descendisset. Quirinus dixit: Si verum dicis, ego vado ad eum & dico illi: Si vis ut credam te verum Dei esse præconem, & verum Deum esse quem colis, [si ipsos noctu simul invenerit.] aut te apud Hermen inveniam, aut Hermen apud te, & omnia quæ mihi dixeris credam. Hermes dixit, Ita fiat. Dicit ei Quirinus: Vadam ergo modo, & super eum vincula triplicabo & custodes, dicamque illi ut eum apud te inveniam cœnandi hora. & si hoc potuerit facere, per totam noctem, credam quod & me poterit edocere.

ANNOTATA.

a MS. Rebdorffense, Cathedram suscepit. MS. S. Maximini, regimen tenuit.

b MS. Audomarense, Omnem autem populi Romani amorem ita in eum gratia divina infudit.

c Idem Audomaren. Præfectum Urbis, Hermetem nomine.

d MS. Rebdorf. in Sabbato sancto Paschæ.

e MS. Audom. contigit ut Imperator obiret Trajanus. Mortuus hic est in Cilicia 10 Augusti anni 117.

f Idem MS, gravissima.

g Idem, claros.

h Idem MS. Audom. honorem patiaris amittere, & vinculis tamquam privatum onerari te.

i Idem MS. fatuitatem perductum.

k Idem, ante hos duos annos deridebam istam assertionem, sed Dei fretus auxilio ad hoc perveni, ut probarem istam carnalem vitam esse vanissimam.

l MS. Rebdorf. a Samarisco seductum, aliis indutum & inductum. Est autem Samardacus homo ridiculus & versipellis. S. Chrysostomus Homilia 17 in epistolam S. Pauli ad Ephesios: Οὐχ ὁρᾷς τούσ λεγομενους γελωτοποιοὺς, Σαμαρδάκους; οὗτοί εἰσιν ἐυτράπελοι. Consule Glossarium Meursii.

CAPUT II.
S. Alexander e carcere ductus ad S. Hermetem & reductus. Hujus filius a morte resuscitatus, & nutrix cæca illuminata.

[5] Cumque isset & hoc dixisset Tribunus Quirinus sancto Alexandro, [S. Alexander petit Angelum a quo ad Hermen ducatur,] & triplicasset ei custodes & claustra; mittens se in orationem Alexander, dixit: Domine Jesu Christe qui me in Cathedra Apostoli tui Petri sedere fecisti, præsta mihi a ut salva passione mittas ad me Angelum tuum, qui me hodie, vespertino tempore, perducat ad famulum tuum Hermen, & iterum matutino huc revocet me, nemine sentiente usque dum ego huc redeam. Primo igitur nocturno silentio affuit puer, faculam ardentem ferens in carcerem, dixitque sancto Alexandro, Sequere me. [eumque puerili specie apparentem probat,] At ille respondit: Vivit Dominus meus Jesus Christus, quia si non mecum flexeris genua, & b orationem Domini mei Jesu Christi dixeris, non sequar te. Puer autem, qui videbatur, non amplius erat quam quinque annorum, flectensque genua sua oravit dimidiam fere horam: & surgens dixit orationem Dominicam: & apprehendens manum ejus puer, [ac sequitur:] duxit eum ad fenestram quæ erat clausa, & quasi ostium aperuit eam, & perduxit eum ad Hermen in domum Quirini, intra clausum cubiculum.

[6] Et veniens post Quirinus aperuit ostium: & inveniens eos simul extensis manibus orantes, & faculam ardentem videns, exterritus est. Cumque viderent eum illi amentem effectum, [illi Quirinum exterritum ad fidem alliciunt:] dixerunt ei: Quoniam ex fide hanc diffinitionem habuisti in corde tuo, ut si nos, qui fuimus separati corporibus, animo tamen eramus conjuncti, etiam corpore sociatos videres, crederes; ecce vidisti nos, crede. Sed ne putes quod nostræ evasionis causa nos tibi a vinculis absolutos ostendimus, quos iterum mane invenies ut ipse vinxisti: sed tuæ magis liberationis causa factū est, ut credas Christum Filium Dei esse verum Deū, qui exaudit credentes in se, & quidquid ab eo c fueris deprecatus accipies. Dicit eis Quirinus: Hoc potuerunt facere etiam artes magicæ. Respondit ei Hermes: Numquid nostra voluntate perrupimus carceres? sed ideo quia tu dixisti te crediturum si nos in unum videres, ecce vides nos quos triplicibus custodiis mancipasti. Crede: nam ipse Dominus noster Jesus Christus talium beneficiorum se manifestavit indiciis, dum illuminaret cæcos, [Christi miracula docent.] mundaret leprosos, curaret paralyticos, effugaret dæmonia, mortuos suscitaret.

[7] Denique ideo factum est, ut ego isti Papæ sancto Alexandro crederem. Unicus mihi cum esset filius, in nimio languore positus, qui adhuc ad litterarum studia ambulabat, iste in Capitolium ductus est a me & a matre sua; & cum sacrificassemus omnibus Diis, omnibusque Pontificibus præmia dedissemus, mortuus est. Tunc increpare me cœpit nutrix ejus, dicens: Tu si ad sancti Petri limina eum adduxisses, & credidisses Christo, hodie filium tuum haberes incolumem. Cui ego dixi: Dum tu ipsa cæca sis facta, & non sis curata, quomodo filium meum mihi reddes incolumem? At illa dixit: [narrat S. Hermes nutricem filii 5 annis cæcam a S. Alexandro sanatam,] Sic quomodo cæca sum ante istos quinque annos, si Christo credidissem, redderentur mihi oculi mei. Cui ego dixi: Vade, & crede: & si tibi oculos aperuerit Alexander, credam quod & mihi possit restituere unicum filium. Tunc abiit ad ipsum cæca circa, horam tertiam: & ecce hora diei sexta, reversa est ad me sana, imponensque mortuum filium meum in humeris suis currere cœpit, sic ut vix eam juvenes ac pueri sequerentur. Quæ cum venisset [ad Alexandum] jactavit eum ante pedes ejus dicens: Domine, redeat ad me cæcitas, tantummodo ut iste resuscitetur ad vitam. Tunc sanctus Alexander dixit ei, sic vero istum puerum resuscitet Christus, [ipsumque filium mortuum resuscitatum,] ut tibi semel quos redonavit non auferat oculos. Cumque oratione facta sanasset eum, & ipse per se veniens ad me, reddidisset filium meum viventem & sanum; statim me misi ad pedes ejus, & rogavi eum ut me faceret Christianum: & ex eo die credidi Christo. [itaque conversum se] Constitui ipsum filio meo tutorem, & omne patrimonium matris ejus defunctæ ipsi contuli, aliquanta etiam de meo addidi: cetera, vero omnibus servis meis, qui mecum facti sunt Christiani, simul cum libertate donavi: quicquid vero superfuit erogavi pauperibus. Nunc vero in expedito positus, nec confiscationem timeo, nec offensam hominis morituri pavesco, [ad martyrium anhelato.] credens me partem habere cum his qui pro Christi nomine ad coronam martyrii pervenerunt.

[8] Audiens hæc Quirinus misit se ad pedes eorum, & cœpit dicere: [Quirinus cupit filiam Balbinam Sanari,] Lucretur ergo animam meam Christus per vos hoc modo. Habeo filiam adultam & volo eam viro tradere, cujus aspectum quidem pulcritudo condecorat, sed collum ejus struma circumdat. Hanc vos salvam facite, & conferam ei omnia, & vobiscum Christum confiteor. Dicit ei sanctus Alexander: Vade & adduc eam ad carcerem ad me cito, & tolle boiam de collo meo, & impone ei & fac simul illam manere cum boia, & mane illam invenies salvam. Quirinus dixit ei: Ec cum tu hic sis in domo mea, [quod promittit Alexander] quomodo te inveniam in carcere? Sanctus Alexander respondit ei: Festinanter vade, quoniam qui me adduxit ad te priusquam tu venires, reduci me ibidem faciet. Hæc cum dixisset egressus est Quirinus, & cœpit velle apertum dimittere locum ubi clausum tenebat Hermen. Dicit ei Alexander Papa & S. Hermes; Claude more solito. Et cum nollet, coëgerunt eum, & clausit. Et cum sibi valedicerent orantes, [quando venerit ad se in carcerem.] ecce infantulus ille cum facula paratus aperuit ei fenestram, dicens: Sequere me. Et intra unum punctum horæ revocavit eum in carcerem, eique vincula reposuit & abscessit.

ANNOTATA.

a In Ms. Audomar. ista interponuntur: ut salva passione, quæ mihi super mel & favum dulcior est pro tui nominis confessione, mittas &c.

b Alterum Ms. nostrum: orationem Dominicam dixeris.

c Aliqua Mss. fueris postulatus, Ms. Audomar. postulaveris.

CAPUT III.
SS. Quirinus & Balbina filia & alii captivi a S. Alexandro baptizati. Martyrium SS. Quirini, Hermetis & aliorum.

[9] Post unam vero horam venit ad custodes quatuor viros Quirinus, [S. Alexander excipit Quirinum cum filia Balbina] quos ante ima carceris posuerat: & cum invenisset eos vigilantes, & claustra omnia integerrima atq; signata, sicuti dimiserat; aperiens invenit S. Alexandrum Papam, ad cujus pedes procidens, cœpit clamare dicens: Peto, Domine, ut ores pro me, ne veniat super me ira Dei, cujus tu es Episcopus. Cui respondens S. Alexander ait: Deus meus non vult perire quemquam, sed converti peccantes. Nam & cum in cruce positus esset, pro crucifigentibus se oravit. Tunc prosternens se Quirinus dixit: Ut jussisti, ecce ancilla tua filia mea. Dicit ei S. Alexander: Quot sunt in isto carcere clausæ personæ? At ille; a Prope viginti. Sanctus Alexander dixit ei: Require si sunt hic aliqui pro nomine Christi clausi. Et cum requisisset, invenit ac renuntiavit ei dicens: b Est ibi Euentius Presbyter senex, & Theodolus, quem dicunt de Oriente venisse Presbyterum. Dicit ei Alexander Papa; Vade cursim, & cum honore adduc eos ad me. Tamen, dum vadis & venis, tolle boiam de collo meo, & indue eam filiæ tuæ. Statim tollens omnia vincula ab eo Quirinus, [& struma ejus per boiæ impositionē sanata,] osculari cœpit pedes S. Alexandri, dicens. Tuis manibus impone eam illi. At ubi imposuit urgere cœpit Alexander Quirinum ut iret. Qui dum vadit, ecce puer ille subito cum facula apparuit, & venit ad puellam dicens ei; Salva esto, & in virginitate tua permane, & ego faciam te videre sponsum tuum, qui pro amore tuo sanguinem suum fudit. Hæc cum dixisset, abscessit.

[10] Veniens autem pater puellæ Quirinus cum Euentio & Theodolo Presbyteris, invenit filiam suam sanam, & cœpit clamare: Exi hinc de ista custodia, Domine Alexander, ne forte, dum tu hic c tardas, veniat ignis de cælo & consumat me. Dicit ei S. Alexander: Si vis mihi præstare beneficium, suade omnibus, qui sunt in carcere, baptizari, ut fiant Christiani. Quirinus respondit: Vos Christiani Sancti estis, horum autem alii d effractores sunt, alii adulteri, alii e malefici, alii diversorum criminum rei. [petit ut captivi ceteri adducantur instruendi in fide:] Dicit ei S. Alexander: Pro peccatoribus filius Dei Dominus noster Jesus Christus de cælo descendit, & de Virgine natus omnes vocat ad indulgentiam. Noli ergo dubitare, sed omnes fac ad me venire. Tunc Quirinus dixit omnibus clara voce; Quicumque voluerit fieri Christianus, fiat: & qui baptizatus fuerit, vadat liber quocumque voluerit.

[11] Cumque venissent omnes ad S. Alexandrum Papam, [quibus cum Christum prædicasset] aperuit Deus os ejus & cœpit dicere: O Filioli, audite & credite. Deus qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt: qui fulgura mittit & tonat, qui mortificat & vivificat, cui serviunt sol & luna & stellæ & serenitates, & nubes & pluviæ; hic filium suum de regno cælorum misit per Virginis uterum, ut ex homine nasceretur, & inciperet nasci, qui initium nascendi numquam habuit, cum eo qui nascebatur ex Virgine. Hic cœpit ad fidem suam invitare omne genus hominum: sed cum duri essent Judæi ad credendum, & nollent ei credere, hoc signum fecit: Prandens cum eis, dum vinum in conviviis defecisset, aquam convertit in vinum: item cogitationes hominum singulis cœpit exprimere: item cæcorum aperire oculos, mutorum ora resolvere, reddere claudicantibus gressum, fugare dæmonia, salvare languentes ac febricitantes; sed & mortuos suscitare, imperare ventis, tempestates f arcere, supra mare pedibus ambulare: cumque hæc omnia faceret, & innumerabilis ei multitudo crederet, zelo ducti Pharisæi atque Judæi crucifixerunt eum: quos facere ideo id non vetuit, dum posset, quia nostræ mortis auctorem studuit captivare. Quo facto tertia die resurrexit a mortuis, & coram multis testibus ascendit in cælos, dans potestatem discipulis suis easdem exercere virtutes. Hic post finem seculi venturus est judex, ut reddat bonis bona, & malis mala. Ergo vos videte cui credidistis, & date nomina vestra ut efficiamini Christiani.

[12] [omnes cum Quirino & familia baptizat:] Cumque universi credidissent, præcepit Euentio & Theodolo, ut manus eis imponerent, & catechumenos eos facerent. Post hæc autem Quirinus, simul cum filia sua Balbina & omni domo sua, baptizatus est, omnesq; qui simul erant in custodia. Et omnibus baptizatis apertus est carcer, & cœpit esse quasi ecclesia.

[13] Tunc abiit Commentariensis ad Aurelianum, dixitque ei universa quæ gesta sunt. [Quirinus coram Aureliano fidem,] Vnde iratus jussit ad se adduci Quirinum, & dixit ei: Ego te quasi filium dilexi, tu autem itrisisti me, deceptus ab Alexandro. Dicit ei Quirinus: Ego Christianus factus sum. Vis occidere, vis fustigare, vis incendere, aliud non ero. Nam & omnes qui erant in carcere feci fieri Christianos, & dimisi eos, & g noluerunt usquam ire. Sanctum autem Alexandrum Papam, [pro se & aliis fatetur:] & virum illustrem Hermen rogavi, ut abscederent, & noluerunt, ibique sunt omnes in carcere, dicentes; Si pro criminibus nostris mori habuimus ac perire, quanto magis pro Christi nomine animas offerimus? Ego vero rogavi eos ut exirent omnes qui baptizati sunt, & vestibus candidis novisque h vestiti, quia hoc exigit religio Christiana: sed ad martyrium omnes usque nunc astant, parati ad necem suam, sicut esuriens paratus ad epulas. Jam quod tibi placet, incipe facere.

[14] Tunc fecit ei linguam abscindi, dicens: Linguam tuam aufero, quia non timuisti sic audacter tua mihi pandere secreta, ut tacentem te torqueri jubeam i in eculeo. Quirinus dixit: Miser & infelix, libera animam tuam, ne æternæ te pœnæ suscipiant. Qui tortus in eculeo k cum ab Aureliani non cessaret injuriis, jussit ei manus ac pedes abscindi, & sic eum decollari, & projici canibus. [& post varia tormenta decollatur.] Tunc corpus ejus rapientes Christiani in via Appia l sepelierunt, in cœmeterio Prætextati m: Filia vero ejus sancta Balbina in sacra virginitate permansit. Cui sæpe osculanti boiam per quam salvata fuerat, [S. Balbina vincula S. Petri querit] dixit ei S. Alexander: Desine hanc boiam osculari, sed potius require beati Petri vincula, & ea osculare, & boiam meam osculari desine. Tunc data sibi opera cum studio ac desiderio magno pervenit ad illa S. n Balbina, deditque ea Theodoræ illustrissimæ feminæ, sorori sancti Hermetis Præfecti urbis. [S. Hermes capite plectitur.] Qui cum ab Aureliano decollatus fuisset, corpus soror ejus Theodora collegit, & in Salaria veteri sepelivit, non longe ab urbe Roma, sub die quinto Kalend. Septembris o. Omnes in carcere baptizatos Aurelianus cum navi vetusta in altum mare duci jussit, & illic ligatis ad colla lapidibus p mergi.

ANNOTATA.

a Ms. Audomar. Prope centum viginti.

b Idem addit: Sunt hic duo Presbyteri. Euentius senex & Theodolus, Ms. Bodecense, Est hic senex Euentius ab Oriente veniens, & Theodolus, ambo Presbyteri.

c Alia Mss. Moras facis, tricas, constringeris, detineris.

d Ms. Audom. fures.

e Ms. Rebdorf. maledici.

f Idem Ms. compescere.

g Ms. Audom. prohibuit.

h Ms. S. Maxim. vestivi.

i Ms. Audom. In eculeo posito Quirino aperuit Deus os ejus & dixit.

k Ms. Bodecense apponit, licet lingua amputata.

l Ms. S. Maxim. interponit: in qua est postea positum corpus Martyris Ianuarii.

m Quomodo postea corpus S. Quirini delatum fuerit Novesium, dictum est ad ejus Vitam 30 Martii.

n Acta S. Balbinæ dedimus 31 Martii, & S. Theodoræ 1 Aprilis.

o Corpus S. Hermetis postea Rothnacum, municipiumFlandriæ inter Tornacum & Aldenardam, translatum est, uti latius dicendum erit 28 Augusti.

p Horum Martyrum sacra memoria celebratur 10 Aprilis.

CAPUT IV.
Varia tormenta inflicta SS. Alexandro, Euentio & Theodolo. Horum martyrium & sepultura. a

Deinde sanctum Alexandrum Papam jussit sibi exhiberi, dixitque ei: Exquiro a te prius, ut omnia sectæ vestræ mihi mysteria manifestes, ut sciam cur pro Christo, nescio quo, occidi quam vinci optetis. [S. Alexander recusat Aureliano mysteria fidei aperire:] S. Alexander dixit: Quod quæris sanctum est, & non permittimur a Christo sanctum dare canibus. Aurelianus Comes dixit: Ergo ego canis sum? S. Alexander respondit; Utinam canis esses, sed quod tibi pejus est, etiam cane deterior: canis enim pro factis malis in ignem æternum non mittetur, sed semel mortuus, & corpore simul moritur & flatu. Homo autem, qui ad Dei similitudinem factus est, si per iniqua opera a Dei cultura recesserit, æternis suppliciis subiacebit: sicut ille reus est tibi, qui similitudinem imaginis tuæ sive statuæ tuæ ausus fuerit inquinare. [ejus incredulitatem] Sed & tu, dum temporalis es homo, temporales hominibus infers pœnas; Deus autem, qui æternus est, æternas peccantibus pœnas & æterna infert incendia. Aurelianus Comes dixit: Si interrogationibus meis satis non feceris, scias te verberibus attrectandum. S. Alexander dixit: Aureliane tyranne, quid est quod talia temerario ausu perquiris? & hoc a me, qui præter Regem meum, qui est in cælis, alterum omnino non timeo? Erras, si te putas, non credendo, sed discutiendo a Christianis hominibus erudiri.

[16] Aurelianus Comes dixit: Artificiosa loquacitas tua cesset, non enim ante Judicem qualemcumq; loqueris, sed ante eum, cujus potentiam totus mundus expertus est. S. Alexander dixit: Noli de potentia tua gloriari, prope est enim ut desinat esse potens qui in sua potentia gloriatur. [& crudelitatem arguit] Aurelianus Comes dixit: Ideo permitteris loqui, miserrime, quia vario tormentorum genere cito anima tua extorquenda est. Alexander dixit: Nihil novum facturus es: quis enim innocens manus tuas evasit? Soli illi apud te vivunt, qui negaverunt se servos esse Domini Jesu Christi. Ego autem, quia certus sum me Dominum meum numquam negaturum, necesse est ut a te interficiar, sicut Hermes vir sanctus, qui modo vere illustris est; & Quirinus, qui modo vere est Tribunus; sed & omnes illi qui nuper illuminati migraverunt ad regna siderea. Aurelianus Comes dixit: Hoc est quod a te inquiro, quæ tantæ rei causa est, ut optetis magis vos occidi quam vinci. Alexander dixit: Jam dixi tibi, non licet sanctum dare canibus. Aurelianus dixit: Nunquid ego sum canis? Cessent verba, quia præsto sunt verbera. [minas spernit.] Alexander dixit: Ego non timeo verbera ista, quæ tempore transeunt, & sub celeritate finem inveniunt: sed illa tormenta timeo, quæ tu non times.

[17] Tunc iratus Aurelianus jussit eum in eculeo levari, & torqueri ungulis, atque lampadibus attrectari. Cumque diu hæc faceret, & ille nullam emitteret vocem, dixit ei Aurelianus: Quare taces? S. Alexander dixit: Quia tempore orationis homo Christianus cum Deo loquitur. Aurelianus dicit ei: Responde ad omnia quæ te interrogo, & cessare faciam verbera a te. S. Alexander dixit: Stulte, ego te increpo, [& tormenta:] quia de tua crudelitate non curo. Aurelianus Comes dixit: Considera quia triginta b annorum ætas tibi est, quare tuam perdere vis juventutem? S. Alexander dixit: Utinam animam tuam non perderes: Et cum esset in eculeo suspensus sanctus Alexander misit ad Aurelianum uxor ejus dicens; Libera te, & dimitte istum sanctum Alexandrum, quia & tu mala morte moriturus es, & me viduam derelinques. Aurelianus dixit: Nonne amicus tuus est, & ideo talia verba pro ipso loqueris?

[18] Et deposito S. Alexandro jussit applicari Euentium & Theodolum: & interrogans B. Alexandrum dixit: Dic mihi, Alexander, isti qui sunt? Alexander respondit: Ambo viri sancti, ambo Presbyteri. Applicato igitur S. Euentio, Aurelianus dixit: [S. Euentius annorum 81] Quis diceris? S. Euentius respondit: Nomine carnali Euentius dicor, nomine spirituali Christianus sum. Aurelianus dixit: Et tu quando factus es Christianus? S. Euentius dixit: Ante hos annos septuaginta, quia cum annorum essem undecim baptizatus sum, cum autem essem viginti annorum, Presbyter ordinatus sum: [solicitatus ad defectionem] nunc vero ago octaginta & unum ætatis annum, c & istum unum annum in carcere habeo & in vinculis, unde & gaudeo. Aurelianus dixit: Consule senectuti tuæ: nega Christum esse Deum tuum, & amicum meum te faciam & divitem comitemque. Euentius dixit. Ubi est sensus tuus, & ubi est intellectus tuus? Putabam te aliquid sapere: tu autem cæcus corde non potes videre quæ Dei sunt. Unde, miser, vel tarde intellige, [arguit Aurelianum:] quia homo mortalis es; & age pœnitentiam, & crede Christum Dei filium esse verum Deum, ut possis ejus misericordiam invenire. Tunc amoveri fecit & hunc Aurelianus, & jussit sibi Theodolum applicari, cui & dixit; Tu es Theodolus, qui jussa mea pro nihilo computasti? S. Theodolus dixit: [idem facit S. Theodolus] Etiam pro nihilo teipsum semper computabo, qui Sanctos Dei his suppliciis maceras. Quid enim fecit S. Alexander, ut tantis eum tormentis affligeres? Aurelianus dixit: Quasi tu immunis eris? Theodolus dixit: Credo de misericordia Dei mei, quia non separabor a societate Sanctorum Martyrum ejus.

[19] Tunc Aurelianus jussit fortiter incendi furnum, & jussit Alexandrum & Euentium dorsum ad dorsum ligari, & sic præcipitari in futurum candentem. [& cum Alexandro in furno ardenti manent illæsi.] Theodolum vero ante ipsum furnum stare præcepit, ut quasi eorum territus passione ad sacrificandum idolis consentiret. Sanctus vero Alexander clamavit dicens: Frater Theodole, festina venire huc, & d age nobiscum, quia ille quartus, qui inter tres pueros Hebræos apparuit nunc hic nobiscum est. Et exiliens in ignem S. Theodolus ingressus est furnum: & gratias agentes Deo pariter dicebant: Igne nos examinasti Domine, & non est inventa in nobis iniquitas. [cum eoque martyrium complent] Quod cum nuntiatum fuisset Aureliano; iratus ingemuit, & angustiatus præ furore, jussit Euentium & Theodolum decollari, Alexandrum vero e punctim per tota membra transfigi.

[20] Cumque eis quasi mortuis insultaret, vox facta est repente ad eum de Cælo dicens; Aureliane, istis, [Aurelianus voce & visione territus,] quibus insultas, apertus est paradisus deliciarum, tibi autem apertus est tartarus & infernus. Ad hæc verba tremor corripuit Aurelianum, & cœpit dicere ad f Severinam uxorem suam; Venit ad me quidam juvenis cum virga ferrea ignita, & jactavit eam ante pedes meos, dicens; Habes Aureliane quod egisti. Et ex illa hora totus contremui, & in febre sum devolutus, & quid faciam nescio: ora pro me, Severina, Deum tuum, ut indulgeat mihi. Severina vero dixit ei: [petit preces uxoris,] Ego vadam & per me sepeliam eos, ne & mihi similiter contingat. Vadens autem in septimo milliario ab urbe Roma via Numentana in g prædium suum, Euentium & Alexandrum in uno posuit monumento, Theodolum vere solum in loco altero sepelivit. [quæ Sanctos sepelit:] Omnes vero Clerici Romani, & religiosi viri qui ad exequias venerant, ibidem remanserunt. Severina autem festinans rediit, invenitque Aurelianum loquentem aliena, candentem febribus, ac sibi omnes miserias reputantem. Cui respondens Severina, dixit: [ac, mortuo marito,] Noluisti audire vocem meam, & ecce ipse mala morte morieris, & me viduam derelinques. Qui mox expiravit masticans linguam suam: Severina vero uxor ejus vestivit se cilicio, & tam diu jacuit ante limina Sanctorum quos ipsa sepelierat, [induit cilicium.] donec venisset ab Oriente sanctus Sixtus Episcopus, a quo impetravit Severina, ut in eodem loco prædii ipsius ordinaretur Episcopus, qui omni die quæ sunt h Sancta Martyribus celebraret: ideoque locus ipse habet proprium Sacerdotem, usque in hodiernum i diem. Sanctorum autem ipsorum natilitia cum omni gloria & honore celebrantur quinto nonas Maji; benedictus Deus in secula seculorum. Amen. k

ANNOTATA.

a Quæ hoc capite referuntur habemus seorsim ex Mss. Romano bibliothecæ Vaticanæ & Vltrajectino ecclesiæ S. Salvatoris, sed variis amplificationibus immutata, uti etiamsunt in Ms. Trevirensi S. Maximini: quæ minus placent.

b Vtcumque infra veritatem tam exigua Alexandro ætas hic tribuatur a blandienti judice, oportet tamen, venusta plane specie ac vivida fuisse Sanctum, qui licet haud dubie excederet annum ætatis quadragesimum, potuerit tamen tricenarius videri: quo faciebat usitata eo tempore rasura barbæ, potißimum in personis ecclesiasticis.

c Idem Ms. jam secundum annum.

d Alia Mss, alge, aut vade.

e Aliqua Mss. pungi per tota membra præcepit. Beda, punctis creberrimis per tota membra peremptus est.

f Aliquibus Severiana dicitur, & ad hunc diem est non nullis fastis inscripta; ut supra inter Prætermissos diximus.

g Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 22 asserit, hoc prædium vulgo appellari Casam-novam, & conspici adhuc pervetustæ ecclesiæ reliquias, & parietinas ex colonorum habitationibus restantes.

h Id est, Missæ sacrificium offerret in memoriam ipsorum Martyrum.

i Quandoquidem non est verosimile, quod sub S. Silvestro aut deinde seculo 4 habuerit locus iste Episcopum proprium (nec enim de Presbytero simplici intelligenda est vox Sacerdos ) verosimile fit hæc Acta esse scripta seculo 3, in ea ecclesiæ pace quæ Decii persecutionem præceßit. Cumautem locus iste fuerit via Numentana octavo ab urbe milliario, ultra quem uno alterove dumtaxat milliario ipsum Nomentum fuisse suadent ejus reliquiæ hodieque superstites sub nomine Lamentanæ; sicut pons super Anienem in ipsa via stratus Ponte Lamentano vulgo dicitur; credibile est ibi constitutam fuisse Sedem Episcopi Numentani; qui tamen Episcopatus sub Decio aut Diocletiano nominari desierit.

k Extant in Bibliotheca Ambrosiana sub littera N in in folio num, 151 hæc ipsa Acta tamquam Vita S. Hermetis, Græce reddita, & solo diversa principio, quemadmodum colligitur ex § ultimo, quem Mediolano Lauretum ad Pœnitentiariam sedem pro Belgis transiens anno 1677 P. Ignatius le Febvre, nobis transcripsit: utinam & principium describat aliquis, unde de re tota certius feratur judicium. Interim videtur Interpres locum de Sixto Episcopo Sanctissimo, qui de Romano Pontifice, S. Alexandri successore, a nobis intelligitur; intellexisse, quasi rogatus fuerit a S. Severina, ut ipsemet ibi fieri Episcopus dignaretur, sic enim habet, μέχρις ὅτου ἐκ τῶν τῆς ανατολῆς παραγένετο μερῶν ἁγιώτατος ξίφος, ὅντινα καὶ ᾔτησεν Σευερίνα ἐν τῷ αυτῷ προσήκοντι ἀυτῆς ἐπίσκοπον ἀυτὸν καταστῆσαι, ὅπως δια παντὸς τὰ προσήκοντα τοῖς μάρτυσιν ἐπιτελεσθήσονται· καὶ διὰ τοῦτο τοιοῦτος τόπος μέχρι τῆς σήμερον ὀικεῖον ἐκληρώσατο ἱερέα.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
TIMOTHEO LECTORE ET MAVRA VXORE EIVS
IN THEBAIDE.

CIRCA AN. CCLXXXVI

[Praefatio]

Timotheus, Conjunx, Martyr in Thebaide (S.)
Maura, Conjunx, Martyr in Thebaide (S.)

AUCTORE D. P.

Pluries nobis in hoc opere commemoranda venit Ariani, Præsidis in Thebaide a Diocletiano constituti, crudelitas adversum Christianos, ibidem exercita; prius quam ipse veritatem fidei nostræ agnoscens, illustre pro eadem martyrium subiit, [Sub Ariano Præside Passi in Ægypto] circa annum, ut arbitramur, vulgaris æræ CCLXXXVI; quod explicuimus VIII Martii, ubi dedimus communia ipsius & SS. Philemonis atque Apollonii & quatuor Protectorum Imperialium Acta. Hic par conjugum generosum offertur, sub eo coronatum, Timotheus scilicet & Maura; quorum festum hoc die agebatur Constantinopoli, ut testantur Menæa excusa & Claromontanum Synaxarium, [coluntur Constantinopoli] in quibus prolixa Paßionis narratio terminatur hic verbis: Agitur ipsorum Synaxis in sanctissimo eorum Martyrio, quod est Peræ in Justinianis: unde intelligimus, eorum corpora aut partem notabilem illuc aliquando fuisse delatam.

[2] Translationem hanc Reliquiarum, aut saltem Martyrii dedicationem, fuisse quotannis valde festivam, persuadent tam Typicum Græcorum, [valde celebri efficio,] quam Kalendarium metricum, solam SS. Timothei & Mauræ synaxim indicantia: unde etiam Moschi, in suo figurato Kalendario, eosdem Sanctos hodie potißimum celebrant, ex toto numero aliorum Martyrum; & in Ruthenicis fastis apud Possevinum S. Timothei Mart. nomen legitur. [per S. Ioseph Hymnogr. composito.] Non fuisse tamen festivitatem illam Constantinopoli antiquißimam credere suadet hujus diei Canon sacer, totus de illis, utpote S. Iosephi Hymnographi opus, qui seculo nono, & quidem ad finem vergente, floruit. Canonis illius Acrostichis, etiam Theotocia & nomen auctoris comprehendens, hæc est:

Τιμοθέου Μαύρας τε τοὺς πόνους σέβω. ἸΩΣΗΦ.

Timothei Mauræque veneror labores. Josep.

[3] Acta damus ex Græco Codice Palatino Bibliothecæ Vaticanæ, [Acta dantur ex Græco,] simpliciter scripta, ad eum fere modum quo ex Proconsularibus Actis habemus quædam, & maximi facimus. Paßionem in cruce consummatam Menæa insuper hoc disticho ornant:

Ἥπλωσε Χριστὸς χεῖρας ἐν σταύρῳ πάλαι·
Ἥπλωσε καὶ νῦν Μαῦρα συν Τιμωθέῳ.

Expandit olim Christus in cruce manus,
Expandit & nunc illas cum Timotheo Maura.

In Menologio Basilii Imperatoris brevius eorum elogium sic deducitur. [elogium ex Synaxario.] Timotheus, Christi Martyr, Lector fuit Ecclesiæ Dei: cum autem conjugii lege Mauram accepisset in uxorem, vix prætergressis diebus viginti, comprehensus est ab idololatris, & vinctus ad Arianum Præsidem Thebaidos adductus, eique traditus. Qui ait ei: Affer libros tuos, eosque coram me combure. Sancto autem id facere renuenti immiserunt ferramenta candentia in aures, & statim exciderunt pupillæ oculorum ejus: deinde alligatus est rotæ per talos, & lignum imposuerunt ori ejus, ligantesque ad collum lapidem suspenderunt eum conversum in caput. Cum autem nihil ei persuadere posset Præses; ait uxori ejus, ut suaderet ei deficere a Christo: hæc vero elegit ipsamet potius martyrium pati: quare evelli jussit crines capitis ejus; ac denique utrumque ad parietem clavis configi, ubi post novem dierum perseverantiam consummati sunt.

[4] Pluribus, ut dixi eadem in Menæis describuntur, unde nonnihil lucis inferemus contextui Græco; ne Latinum, in tria capita more nostro dividendum, distinguamus Annotatis minime hic necessariis: quippe quæ in Græci contextus consideratione fundarentur. Cardinalis Sirletus in suo Menologio mentionem horum Martyrum fecerat: hinc eorum notitia accepta, Baronius Romano Martyrologio sic inscripsit. In Thebaide Sanctorum Martyrum Timothei & Mauræ Conjugis, [& Romano Martyrolog.] quos Arianus Præses post multa tormenta cruci jussit affigi; in qua novem diebus vivi pendentes, ac seipsos in fide roborantes, martyrium consummarunt. Notat deinde eorum Acta in menologio fusius explicari: sunt tamen ea ex Menæis contracta.

ACTA MARTYRII
Ex cod. Græco Palatino 27 Bibl. Vatic.

Timotheus, Conjunx, Martyr in Thebaide (S.)
Maura, Conjunx, Martyr in Thebaide (S.)

BHL Number: 8303

EX. MS. GR. VATIC.

CAPUT I.
Tormenta a S. Timotheo tolerata, Maura uxor animata ad martyrium.

[1] Persecutionis tempore quærebantur Christiani, & Ariano Præsidi adductus est vir, nomine Timotheus, [Adductus ad Præsidem] Lector ex vico Perapeorum. Dixit autem ei Præses, Quis es tu & cujus dignitatis? Respondit Timotheus, Christianus sum, Lector ordinatus. Cui Præses: Num solus forte non audivisti mandata Imperatoris, jubentis ut quisquis non immolaverit Diis male pereat? Timotheus inquit: Spiritus Jesu Christi in me habitat, & ideo non sacrifico. Dixit ei Arianus Præses: Numquid vides tormentorum instrumenta circum te posita? Neque tu, [recusat sacrificare aut libros tradere] respondit Timotheus, vides Angelos Dei me confortantes? Tum Præses: Da mihi libros tuos ut eorum virtutem cognoscam. Cui Timotheus: Demens & omnis nequitiæ inventor, quis hominum unquam filios suos in mortem tradidit? An ergo non intelligis, quia libri mei filii mei sunt? quodque dum iis utor, circumdant me Angeli Dei? Dixit Præses: Hoc prætexis, quia non vis sacrificare neque libros ostendere: vide & considera ne hæc audacia tibi cedat in damnum. Timotheus respondit: Non sacrifico, Christianus enim sum.

[2] Tunc indignatus Præses jussit afferri stylos candentes atque in aures ejus immitti. [stylis ignitis per aures immissis excæcatur,] Statimque ab æstu ignis nimiaque inflammatione ferri pupillæ oculorum ejus prosilierunt: & dixerunt ei milites Præsidis, Ecce quia non vis sacrificare amisisti oculos tuos. Timotheus respondit: Oculi quidem corporis, insulsa multa videre soliti, hoc patiuntur: sed salutiferi oculi Domini mei Jesu Christi illuminant animam meam. Quod audiens Præses iratus est, [alligatur rotæ:] jussitque talos ejus alligari ad rotam, dicens ei: Sacrifica & a tormentis liberaberis. Timotheus econtra: Non sacrifico: habeo enim Dominum protegentem me. Tunc Præses ait: Solvite eum a rota; ligantesque illi manus injicite ori camum, [in caput suspenditur.] & in caput conversum suspendite de columna, colloque ejus appendite lapidem.

[3] Expectabant autem & auscultabant num a sententia sua discederet, [Maura jussa se comere ut viro defectionem suadeat,] grave enim erat tormentum quo affligebatur. Beatus vero Timotheus, in cælum suspiciens, dixit: Est Deus in cælis, qui me ab hac angustia liberabit. Tunc milites annuntiarunt Præsidi quæ dicebat, suggerentes ei quod per humanitatem potius videretur convertendus quam per ejusmodi tormenta: Sponsus enim est, inquiebant, neque plures quam viginti sunt dies quod nuptias celebravit, & habet uxorem adhuc juvenculam. Jussit ergo illam adduci Præses & coram se constitui. Adducta autem illa, dixit Arianus Præses, Quod tibi nomen est? Respondit illa, Maura. Subinfert Præses, Miseret me calamitatis tuæ, quod adeo juvencula, efficiaris vidua. Proinde mando tibi, ut sumpto ornatu vario, & crinibus comptis, vestesque induta decoras, abeas ad virum tuum Timotheum; si forte ei persuadere possis ut conversus sacrificet, ne vere fias viduas adhuc juvencula.

[4] Fecit illa sicut jusserat Præses, & abiens ornavit sese, venitque ad virum, multa ei suadens: sed respondere non poterat ipse camo præpeditus. Conversa igitur ad Præsidem Maura, [& ob vestium fragrantiam rejecta,] rogabat ut camus adimeretur: quod ut fieret, continuo mandavit Præses. Tunc rursus cum accessisset Maura & ad Timotheum appropinquasset, olfaciens ille fragrantiam ornamentorum ejus, exclamavit, Ubi est, inquiens. pater meus Pœcilius Presbyter? Adveniens hic ait; Numquid vis, fili beate? Respondit ei S. Timotheus; Rogo te pater, bonum opus operare in me, & palliolum afferens obvolve vultum meum, ut hujus suaveolentiæ pestem evadam; hæc enim fragantia mortifera est, & in perniciem pertrahit homines, hæc gehennam præparat, hæc est malæ cupiditatis mater, diaboli comes, inimica sanctorum, justorum abominatio.

[5] [amanter queritur] Cumque his dictis siluisset, ait ad eum Maura. Frater mi Timothee, quare me tali afficis contumelia, prius quam offensus a me fueris? Vix enim viginti dies sunt ex quo conjuncti sumus, & nondum cepisti experientiam morum meorum: nec ipsa vicissim adhuc novi omnia domus tuæ loca, tantum abest ut alteri cuiquam verbo aut mensa communicaverim: nunc vero conficior planctu videns te positum in tormentis, & misereor tui talia citra culpam patientis: ipsaque tuis tormentis affligor, [eique redimendo omnem offert ornatum.] quia etiamnum juvenculam me viduam derelinquis. An forte prodigus nimium, eoque obœratus, comprehensusque ad debitum fœneratori solvendum huc devenisti, ut teipsum occideres & vitam tuam perderes? Age, surge frater: eamus domum, divenditisque vestimentis nostris dissolvamus debitum creditori. Quod si propter tributa publica comprehensus es a lictoribus, nec habens unde facias satis teipsum hujusmodi ærumnis tradidisti; ecce coram te est omnis meus mundus nuptialis, aurumque & vestis; hæc aufer a me, ac vende, & redde Imperatori tributum.

[6] Post hæc cum illa siluisset, dixit S. Timotheus. Soror mea Maura, vidi te venientem e domo, & a dextra tua comitantem dæmonem qui habebat manu claviculam versatilem, qua cor tuum convertebat conversus mundum. [Timotheus ostendit eam a diabolo deceptam] Dixit ei Maura, Frater mi Timothee; si te te requisivero, ubinam deinceps inveniam? Sane me tui miseret vehementer. Cum vero sabbatum aut Dominica advenerit, quis demum leget libros tuos? Timotheus respondit. Valedicens transitoriis & vanis hujus mundi, veni mecum Maura, ad sustinendum pulcrum hunc agonem, quatenus a Salvatore nostro Deo promeritam suscipiamus coronam. Si enim sponte ad ipsum iverimus, [& pœnitentem] non imputabit nobis peccata nostra. Respondit ei Maura. Equidem cupiebam tecum esse, sed cogitabam quod cor meum iniquitate & dolo plenum erat: postquam autem mihi locutus es, Spiritus Dei subingressus est; & propter te, frater beatissime, consecuta sum justitiam. Scias igitur quod ego quoque ea præfero quæ tu amas.

[7] [jubet se Præsidi sistere,] Dicit ei Timotheus: Si vere ut sentis, ita loqueris; vade & corripe Præsidem super his quæ facit. Respondit ei, Timeo, frater mi Timothee, ne aspiciens ira commotum Præsidem & tormentorum magnitudinem, non possim sustinere cruciatum; nam tenera admodum est ætas mea & annorum dumtaxat septemdecim. Ait ei Timotheus: Spera in Dominum Jesum Christum, & tormenta atque cruciatus Præsidis erunt tamquam oleum superfufum corpori tuo, ac veluti spiritus roris in ossibus tuis, recreans atque refocillans te ab omni dolore. Tu vero o Deus omnis gratiæ, [Deum orans] tu auxiliatus es tribus pueris in camino ignis, qui Danielem salvasti ex ore leonum, & Prophetæ per Prophetam tribuisti alimoniam, ad remunerandam eorum justitiam; qui Abacuc ad ferendum prandium confirmasti, & non solum in captivitate opem tulisti, sed etiam in leonum lacu & camino ignis confidentes in te salvasti, [ut ipsi constantiam largiatur.] in testimonium benignitatis tuæ, qua captivum accipiens fecisti Martyrem & Prophetam. Nunc autem Domine, Domine, respice super famulam tuam Mauram: & qui nos in conjugium copulasti, idem in hoc agone non abjungas nos a sanctissimo choro tuorum Martyrum: sed largire nobis obsecro, ut cum tolerantia sustineamus passionem propter te ipsamque mortem; ut confundatur adversarius, quia non potuit abducere nos ab ea concordia, quam habemus in Christo Domino nostro, cum quo tibi Patri & Spiritui sancto gloria sit in secula. Amen.

CAPUT II.
S. Mauræ in tormentis constantia admiranda.

[8] Completis a Timotheo precibus, surrexit Maura; & sancto Spiritu incitata, [Coram Præside constituta confitetur Christum] abiit ad Præsidem, & stetit coram eo atque ait, O Dux iniquitatis, argentum & aurum præberi mihi jussisti, animam meam in perditionem illiciens: nec quidquam magis tibi cordi est quam animos auro donando occidere: sed per tuam hanc fraudem non prævalebis adversum me: quia armaturam Salvatoris mei Jesu Christi indutam me tibi sisto. Tunc Præses Arianus dixit ad suos: Numquid non prædixi vobis de Timotheo, quod homo magus sit: ecce enim & uxorem suam fascinavit ut secum fureret. Ad illam vero ait: An tu quoque, [& novas nuptias oblatas] Maura, mortem præ vita elegisti? Considera, quia privaberis hac suavissima vita, tormenta & supplicia sustinens. An mortem viri tui prævidens, & quod vidua facta nullam amplius in hac vita requiem habebis, proposuisti cum eo mori? Ne cor tuum crucia: non enim vidua eris, quia a me in conjugem accipies unum ex meis centurionibus, qui jam duodecim stipendia meruerunt, cum quo vitæ hujus deliciis fruaris, & marito multo quam ante nobiliori glorieris.

[9] Cui Maura, Cum omnibus seculi rebus nuntium remiserim, [generose spernens,] nulli me centurionum addico in conjugem: dico autem tibi pro certo quod conjuncta sim sponso cælesti Jesu Christo filio Dei, in quo confisa animo constanti exhibui me tibi, nihil injustum tuum tribunal reverita. Iratus Præses jussit capillos capitis ejus evelli: quo facto, dixit ei, Ecce coma capitis tui evulsa jam est, quare suadeo ut lucri facias cetera quæ te manent tormenta multa & gravia. Respondit Maura. Nunc scio, o Præses, [evulsam sibi comam gaudet,] quia me Christus sibi assumpsit peccatum illud mihi non imputans, quod per ignorantiam commisi a te persuasa: exscidisti enim mihi crines, quos ut exornarem in deceptionem beati viri mei fraudulenter effecisti: magnum autem illud crimen transtulit a me Deus, ne alius quispiam adstantium scandalizetur in hoc spectaculo.

[10] Exacerbatus Præses hujuscemodi responso, jussit digitos ejus abscindi & abjici. Cui Maura dixit: [& abscissos digitos,] Etiam in hoc gratias me tibi debere profiteor: jussisti enim amputari digitos, quibus mihi ipsi ornamenta deceptionis imposui, Scito igitur ignorare te quid agas circa me: hoc enim alterum meum peccatum fuit, & per hoc tormentum, ipsum mihi dimitti fecisti: quare lætanter me tibi sisto ad quascumque cruciatuum inventiones ac machinas. Qua ejus tolerantia conspecta in ferendis tormentis vehementer admiratus est. Presbyter autem Poccilius, constantiam illius intuens, (neque enim longe aberat) inquit ei, O Maura, fortis ac proba, quomodo nunc te habes, filia, videns excisos & abjectos digitos? Cui Maura, Quemadmodum, inquit, sæpe vidisti esse hominem in horto irriguo revellentem a radice olera, sic & ego videbam abscissos mihi digitos, nec sentiebam.

[11] Tunc præcepit Arianus duodecim militibus succendere magnum lebetem, in eumque conjicere S. Mauram; [in lebetem aquæ ferventis missa,] bulliebat autem lebes, & effervescens strepebat tonitrui instar. Cumque in eum conjecta esset, visa est in medio ejus consistere, nihil grave patiens: sic autem loqui cœpit Præsidi: Rursus ob hoc gratias tibi ago: jussisti enim ablui me & perpurgari ab iis quibus ante me inquinaveram delictis, quæque paulo ante in mundo commisi: itaque jam corde mundo accedens ad Deum, [insultat Prasidi,] accipiam coronam vitæ: quæ enim a te patior, ad salutem mihi in Christo proficiunt. Verumtamen nimium festinasti immittere me in lebetem necdum bullientem, nam aqua in eo admodum frigida est; neque calorem sentio, uti nec tormenta tua priora.

[12] Talia cum audiret Præses, iratus est vehementer; cœpitque suspicari, [qui frigidam infusā existimans,] quod milites, Mauræ colludentes, aliud pro alio supposuissent; & ferventem effundentes aquam, infudissent frigidam in lebetem; ut cum dimissa esset excipientes eam, eadem turpiter uterentur ad libidinem suam. Hæc itaque cogitans a throno suo exiliit, currens & scire volens, num vere aqua in lebere frigida esset: & ait Sanctæ: Si propter nimiam insensibilitatem tuam contemnis aquam, age paululum ejus tolle, & manui meæ infunde, ut & ego intelligam vere frigidam esse aquam lebetis. Cui Maura, Adeo frigida est, ut nesciam me sentire ullum ejus calorem: quare si tibi deest lignorum copia ut lebetem succendas, mitte ad patrem meum, qui dabit tibi plaustrum lignorum, est enim faber, [ejus experimentum capit malo suo.] ut lebetem hunc amplius fervere facias. Hoc autem dicebat irridens Præsidem, ejusque machinamenta. Dixit ei Præses: Adeone alges ut fervorem aquæ non sentias? jam dixi tibi ut ex lebete manui meæ infunderes. Sancta autem infudit manibus ejus, quæ statim ob fervorem lebetis vehementem adustæ sunt: & obstupescens Præses tantam illius tolerantiam, exclamavit cum admiratione & laudavit eam; dixitque, Benedictus Dominus Deus Mauræ: & non est alius præter eum in quo ipsa gloriatur. Et hæc dicens, jussit eam dimitti.

[13] Verumtamen, dum illa dimittitur, diabolo rursus in ejus cor subeunte, [rursus solicitata ad sacrificandum] ad repugnandum iis qui nihil melius judicabant quam habere bonam ad Deum conscientiam; vocavit eam & dixit, Desine tandem, Maura, sperare in Christum, & confestim sacrifica Diis. Respondit Maura, Non sacrifico: habeo enim Dominum protegentem me. Cui Præses: Os tuum prunis implens aduram, nisi consenseris sacrificare. Respondit Maura, Insipienter commotus nescis quid agas: [prunas ori immittendas,] jubes enim os meum impleri prunis, ut omnino eximar a delictis & peccatis in quæ per linguam & labia incidi. Sic & Christus meus, quando Esaiæ Prophetæ gloriam suam ostendit, eumque audire fecit cælestium virtutum concentum; eum adhuc peccatis inquinatum dicens, misit ad ipsum unum ex ministrantibus sibi Seraphim, habentem in manu carbonem ignitum, quem forcipe tulerat de altari sancto, & admovit carbonem illum labiis Prophetæ, [optabiles sibi esse ostendit.] & dixit ei: Ecce tetigit hoc labia tua, & dimissa est omnis iniquitas tua, & mundatus es a delicto tuo. Quod si per carbonem unum Propheta meruit accipere remissionem peccatorum & delictorum suorum; obsecro te, ut non solum os meum jubeas prunis impleri; sed & faciem & corpus universum operiri in odorem suavem Christo: ut qui olim in Prophetam, idem & in me descendat Deus, meque liberet ab omnibus meis peccatis.

[14] Ad hæc verba consternatus Præses, simul & iracundia æstuans, [& lampade ardenti ustulata] jussit adferri lampadem sulfure & pice plenam, ad ustulandam eam. Turba vero quæ ad spectaculum circumstabat, exclamans voce magna ait: Quousque, o Præses, persistes, cruciatus novos excogitans, & quidem contra puellam. Desine tandem sævire, multum enim miramur illius tolerantiam. Conversa autem ad eos Maura, dixit ad turbam: Unusquisque vestrum attendat negotiis suis propriis, viri virilia exerceant opera, mulieres vero muliebria agant moderate & caste: mihi nihil opus est patrocinio vestro, Deus enim, in quem spero, protector meus est. Talia dicenti admoveri lampadem jussit Præses, ut corpus ejus adureretur flamma. Maura vero videns flammantem lampadem, ait ad Præsidem: Quasi nullam mei experientiam haberes per tormenta priora, putas me terrere una miserabili lampade? Numquid non amplius est fervens lebes, in quo tota fui immersa, & in cujus fundo velut aquæ refrigerium sensi, ut ipse mihi testis es, quando ustulatæ sunt manus tuæ, quam unica lampas, [integram fornacem petit.] unico corporis mei loco admota? Si quid ergo potes, fornacem accende vehementissime, in eamque me conjice, ut sumas experimentum constantiæ meæ: quia Christi sum famula, neque derelinquet me Deus meus, qui me ad hunc agonem sustinendum vocavit per beatum meum virum. Lampas autem quam mihi te admovisse putas, est mihi veluti ros matutinus, qui de cælo descendens in terram facit germinare arborem ac fructus ferre.

CAPUT III.
Vtriusque conjugis pariter crucifixi pia mors.

[15] Superatus ergo Præses responsis ejus, per opera ipsa probatis; neque graviora ulla tormenta sciens, quæ ipsi inferret; anxiatus est animo, [Damnatis ad crucem] & jussit ipsam cum viro suo crucifigi, alteram e regione alterius. Euntibus autem illis ut crucifigerentur, occurrens mater ejus apprehendit eam, & exclamans dixit: Filia Maura, siccine deseris matrem quærentem te? Quis deinceps utetur ornatu tuo, argento & auro & ceteris omnibus? Quis illa deteret, [frustra occurrit mater Mauræ:] postquam filia mea in vivis esse desierit? Respondit ei Maura; Aurum, o mater, perit, & vestimenta comedunt tineæ, decor autem formæ ætate temporeque marcescit: ast corona Jesu Christi immarcescibilis est in omnem æternitatem. Cumque ei non posset illa contradicere quidquam aut ultra obstare, erumpens de manu matris suæ, recta stetit in cruce dixitque matri: Quid me distrahis, ne Domino statim fruar in similitudine mortis ejus?

[16] Tunc crucifixerunt eos conversos ad invicem: fueruntque in cruce diebus novem ac totidem noctibus, mutua cohortatione invicem confortantes. [hæc Timotheum ut vigilet monens,] Dixit autem S. Maura ad B. Timotheum: Non demus nos somno, ne forte Dominus superveniat habitationi nostræ, & sopitos inveniens irascatur nobis. Etenim lampas ardens in domo patris-familias vigilantis, furem ingressurum avertit; cum autem extincta fuerit, facile irrumpit qui prædari desiderat. Simus igitur vigiles & orationibus intenti, ut Dominus noster iterum iterumque nos inveniat in constanti expectatione illius, neque inimicus præsumat clam accedens nobis in cruce insidiari.

[17] Et iterum ait ad eum, Expergiscere, mi frater, & repelle a te somnolentiam, ac vigilans esto: vidi enim velut in ecstasi hominem stantem ante me, & habentem in manu sua poculum plenum lacte ac melle, [eique narrat quomodo bis tentata a dæmone,] & dicebat mihi, Hoc accipiens, bibe. Ego autem ad eum dixi, Ecquis es tu? Ille vero mihi respondit, Angelus Dei sum. Tunc ego ad eum, Surge igitur & oremus: ipse vero, Misertus tui huc adveni; quia cum jejunaveris usque ad horam nonam, dicis quod esurias. Ego autem respondi: Quis te movet ad hæc dicenda? aut unde contra meam tolerantiam & temperantiam incitaris? Nescis quia quæ impossibilia sunt, orantibus largiatur Deus? Cumque orarem, vidi vultum aversum a me: & continuo agnovi inimici hoc esse machinamentum, volentis nos etiam in cruce positos opprimere: statimque recessit a nobis. Ecce autem advenit alius, eduxitque me ad rivum fluentem lacte ac melle, dicens mihi, Bibe. Ego autem: Jam dixi quod non bibam aquam, aut ullum omnino potum gustabo, usque dum bibero poculum Christi, quod mihi per mortem temperatur in salutem & immortalitatem vitæ æternæ. Ipse vero bibit, & bibente eo, immutatus est fluvius: atque ita etiam iste a nobis recessit.

[18] [tandem monstrante sibi Angelo] Rursus vero tertius adstitit in habitu decenti, cujus vultus instar solis splendebat; arreptamque me per manum induxit in cælum, & ostendit mihi thronum stratum, super quem jacebant stola alba atque corona. Ego vero obstupefacta dixi: Cujus hæc sunt, Domine? Et ipse respondit mihi, hæc sunt victoriæ tuæ præmia, tibi præparatus est thronus iste & corona. Deinde deduxit me paulo altius, monstravitque mihi thronum alium, habentem similiter stolam albam cum corona: [viderit thronos utrique paratos:] & interroganti mihi, cujus essent, Hæc sunt, ait, viri tui Timothei. Tunc porro oravi eum ut diceret, quare ab invicem distarent throni: dixitque mihi, Multum interest inter te & virum tuum. Nescin quia propter ipsum & per ejus adhortationem accipies coronam? Abi ergo, & revertere ad corpus tuum usque in horam sextam: cras enim venient Angeli Dei ad suscipiendas animas vestras, easque in cælum deferendas: verumtamen estote vigiles, ne iterum vos oppugnet hostis.

[19] Cum igitur decimam diem agerent in cruce, hora sexta venit Angelus pro animabus eorum: [& simul ambo expirant die decima.] & exclamavit S. Maura ad populum dicens, Fratres, mementote, quia fecimus quæ mundi hujus erant, & etiam perfecimus quæ erant Dei, jamque accipiemus immortalem coronam a Domino Jesu Christo. Vos igitur cum feceritis quæ mundi sunt, facite similiter quæ sunt Dei, & accipietis coronam ejusdem Domini nostri: quotquot enim accipiunt ejus coronam, eorum dimittentur peccata. Atque hæc dicente illa, ambo spiritum reddiderunt in pace. Consummatum est autem eorum martyrium per bonum atque perfectum certamen, in Christo Domino nostro, cui gloria & potestas cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
ALEXANDRO ET ANTONINA
CONSTANTINOPOLIM TRANSLATIS.

ANNO CH. CCCXIII

[Praefatio]

Alexander miles, Martyr, Constantinopolim translatus (S.)
Antonina Virgo, Martyr, Constantinopolim translatus (S.)

AUCTORE D. P.

Hi quoque duo Sancti celeberrimum Constantinopoli habent cultum: idque, ut ex Synaxario MS. Collegii Claromontani Parisiis habemus, ἐν τῆ μονῇ τοῦ Μαξιμίνου, διακειμενῃ ἐν Κωνσταντινουπόλει, [Ob Reliquias CP. coluntur 9 Iunii] ἔνθα τὰ τίμια ἀυτῶν κατάκεινται λείψανα, ἐξ ὧν καὶ πολλῶν θαυμάτων ἰάσεις ἀναπηγάζουσι, in monasterio Maximini, Constantinopoli sito, ubi venerandæ eorum depositæ sunt Reliquiæ: ex quibus etiam multarum sanationum miracula effluunt. Ita prædictum MS. die IX Iunii. Eumdem diem cetera quæ vidimus servant: MS. imprimis Basilii Imperatoris, quod sequuntur in suo Kalendario figurato Moschi. Similiter factum esse in Ephemeride metrica, etsi probare non poßim, deficientibus hujus & sequentis diei versibus in Menæis excusis, unde eos accipimus; ipsa tamen illa versuum dictorum omißio suspicionem ingerit, [nonnullis 10 aut 8.] quod Menæa, dum diem hunc S. Cyrilli Alexandrini officio totum occupant, rejecto in diem sequentem Officio horum Sanctorum, aliquid habeant non paßim commune Constantinopoli, & illi soli forte ecclesiæ proprium, ex cujus codice mensis iste impressus fuit. Quod etiam suspicari licet de altero exemplari, unde Sirletus in suo apud Canisium Menologio diem VIII Iunii sumpsit: si tamen habuit alterum, & non (ut alias sæpe) erravit transcribendo.

[2] Solum hoc Menologium Sirleti vidit & secutus est Baronius, quando in Notis ad Romanum Martyrologium scripsit, quod de his agunt Græci ad VI Idus Junii. Diem tamen ipsum tenendum non putavit: [Romano Martyrologio inscripti 3 Maji] sed utriusque Sancti memoriam attribuit diei V Nonas Maji, quando eos Martyrium passos habebant Acta, Latine reddita apud Lipomanum, & tomo 3 Suriano inserta: quare ibidem sic scripsit. Constantinopoli Sanctorum Martyrum Alexandri militis & Antoninæ Virginis, [ut tunc passi sub Maximiano] quæ in persecutione Maximiani sub Præside Festo ad lupanar damnata, & ab Alexandro, qui pro ea ibi remanserat, mutato habitu clam educta, cum eo postmodum jussa est torqueri: & ambo simul præcisis manibus, in ignem pro Christo conjecti, egregio peracto certamine coronantur. Nolim credere, Baronium ex mera conjectura Maximiani persecutionem, nusquam alibi ubi de his Sanctis agitur nominatam, de sua accepisse phantasia. Invenerit fortasse in aliis Martyrum Græcorum Actis Festi Præsidis nomen in ista persecutione famosum: sicuti Ariani Præsidis in Thebaide nomen expressum in præmißis SS. Timothei & Mauræ Actis, causam nobis dedit eosdem ad Diocletiani & Maximiani tempora referendi, quibus Arianum Præsidem in Thebaide sæviisse aliunde nobis certo constabat.

[3] Libenter igitur daremus auctoritati Baronii, in re aliunde incerta, ut ad seculi IV initium poneremus hos Martyres & Festi magistratum; nisi contra verosimilitudinem, ipsi undecumque oblatam, reperiretur ratio ineluctabilis ex Actis, dum dicitur, quod Martyrium compleverunt sancti Martyres Alexander & Antonina V (vel VI) Nonas Maji die sabbato; quodque septimo post die obierit Festus & cessavit persecutio. Nullo modo hæc cadere possunt in finem persecutionis ejus, quam toto Imperii sui tempore Diocletiani Collega Maximianus Herculius in Oriente exercuit, ejusque successor Galerius Maximianus ibidem crudelißime continuavit. Huic enim ipsemet finem imposuit priusquam moreretur anno CCCXI, quando initium mensis Maji cadebat in Feriam II. Est tamen cur nolimus a sententia Baronii longe recedere, [quod potius dici debet factum sub Maximiano] & eum poßumus excusare, sub nomine Maximiani comprehendisse etiam illam tempestatem, quam paulo post ejus mortem suscitavit Maximinus, ægre ab Imperii Collegis Licinio & Constantino inductus, ut eam in Oriente (ubi fere solus rerum potiebatur) contrario decreto promulgato, quod Eusebius recitat, cessare faceret anno CCCXIII, quando dies sabbati incidit in VI Nonas Maji,[anno 313 2 Maji] quæ est nostri MS. expreßißima lectio πρὸ ἓξ Νόννων, ubi in alio codice Sirletus videtur legisse πρὸ ε᾽, per litteram numeralem respondentem Latinorum V. Eadem congruentia fortaßis invenietur in aliarum aliquarum persecutionum fine, ea præsertim, quæ sub Imperatore Severo mota, post auctoris sui Plautiani mortem elanguit anno CCVI, & sequenti anno, cum VI Nonas Maji sabbatum esset, omnino cessavit. Verum donec certius innotescat Festi præsidis ætatem tanto altius referendam, nolo ab eorum tyrannorum discedere temporibus, quorum impurißimi mores in usum frequentiorem induxere ut Christianæ virgines (prout hic factum Antoninæ) ad lupanaria traherentur.

[4] Non tam circumspecte moderateque, in corrigendo Baronio & martyrii hujus tempore definiendo, agunt Franciscus Bivarius & Ioannes Tamajus: quia postquam in Pseudodexteri figmentis repererunt, [Fingunt alii in Hispania passos anno 100] ad annum centesimum Christi, insigne hoc par Martyrum Olcadibus in Carpetania Hispaniæ Tarraconensis adscriptum; nihil dubitarunt, Præsidem quoque & tempus Paßionis eorum a se manibus teneri: quandoquidem inscriptio Pontis Alcanterensis testabatur, eum positum fuisse Imperante Vespasiano & … CALPETANO, RANTIO QUIRINALI, VALERIO FESTO, LEG. AUG. PR PR. Vbi ultimas quatuor litteras Proprætorem legi debere putat Bivarius, Festum Hispaniæ Præsidem vocari haud dubitanter Tamajus asserit. Mallem ego geminatas litteras explicare pluraliter, titulum pluribus ultimo nominatis communem, eumque longe inferioris ordinis, dicique Legionis Augustæ Primipilos. Nihil certe hic video, quod Festum, plurium Collegarum ultimum, evehat ad officium, quo singularis haberi præ omnibus debeat.

[5] Verum cur libeat his immorari, dum abunde jam constat eruditis viris, [indeque translatos Constantinopolim] etiam in Hispania, totum Dexteri Chronicon spurium esse novitiumque figmentum: cujus auctor, ut Romano Martyrologio inhæreret, quantum licere videbatur per novum jus a se Hispaniæ adscriptum in jam dictos Martyres; dicit quod Constantinopoli venerantur & coluntur ut cives, licet alibi, videlicet in Carpetania illa imaginaria, passi. Hic interim obiter notet lector phrasim & titulum cultus, superiori primum ævo cœptum usurpari, & hoc ævo Hispanis usitatißimum; postquam istis aliisque figmentis factum est, ut novi Hispanorum Fasti, raptis undecumque Sanctis plurimis, tamquam in Hispania natis vel Hispano genere oriundis, implerentur. Constantinopoli natos nemo hactenus bonæ fidei auctor nos docuit: [patriam suam,] econtra, Acta quæ damus, ex Brodamnorum seu Crodamnorum vico natam Antoninam dicunt; de Alexandri patria altum silent: & nifi Constantinopolim nominarent Menæa ac Synaxaria, nequidem locum, Reliquiarum cultu olim notum, nunc sciremus. An Constantinopoli, sive ut tunc loquebantur Byzantii affectos martyrio Baronius censuerit, nescio: non erat certe Byzantium, anno CCCXIII incultum dirutumque, Thraciæ Præsidum aut Proconsulum sedes; quod tamen deberet fuisse, ut ea conjectura aliquo niteretur fundamento.

[6] Claromontani Synaxarii quem dixi codex membraneus, pro eo quod ecgraphum legit κώμης Βρωδάμνων seu potius Κρωδάμνων, [Ast Antonina ex vico Crodamnorum adducta] uti in MS. Cryptæ Ferratæ invenit apud Lipomanum Sirletus (nam quoad litteram K cetera omnia exempla conveniunt) habet Κρωδάμων. Longius hinc abeunt Menæa excusa, atque ea secutus in Menologio Sirletus, ubi scribitur κώμης Καρδάμου, in Menologio vitiosius expressum Cardemi. Menæorum lectionem, rebus nondum adeo accurate discußis, secutus ego ad XXVIII, tractans de simili SS. Didymi & Theodoræ certamine, Alexandriæ sub Diocletiani & Maximiani tyrannide peracto, [qui per errorem collocatur in Thracia,] scripsi Alexandrum & Antoninam qui hoc die III Maji Paßi sunt, fuisse oriundos ex Cardamo oppido: quod cum in Thesauro Geographico Ortelius locum circa Thraciam esse scriberet, vix dubitabam quin intra Europam haud adeo longe a Constantinopoli quærendus esset locus certaminis hujus. Verum dum Historiæ Miscellæ librum 23, ab Ortelio citatum, consulo; multam ibi quidem invenio Cardami mentionem, sed nullam castelli, verum Bulgariæ Domini, sic appellati.

[7] Fateamur ergo, quoad regionem, in qua vixerint Alexander & Antonina, nihil quidquam nobis esse compertū: & hoc solo quod Constantinopolitani suggerunt contenti, [cum videatur potius in Asia circa Ephesum quærendus.] optemus aliunde plus lucis circa utrumque accipere, itemque circa ipsum Maximini monasterium, in quo requievisse dicuntur corpora, ex quavis potius Orientis regione quam ex Hispaniis allata. Si per conjecturam dicendum esset aliquid; potius crederem, in minori Asia quærendum esse Crodamnorum vicum; Martyrium vero in ea urbe peractum, in qua Provinciæ Præses residere solebat, puta Ephesi; quandoquidem in hac urbe constet fuisse præcipuum Dianæ cultum, cujus Sacerdotium a Festo dicitur oblatum Antoninæ. Quia tamen Dianæ cultus, sumpto ab Ephesiis exemplo, per alias quoque Asiæ minoris provincias late viguit; satis habeo, si in Oriente res acta credatur. [aut saltem in Oriente.] Ad Asiam enim & Orientales Provincias, non vero ad Europam pertinet illud supplicii genus, quod identidem in Actis vocatur σπαθίζεσθαι, & vertitur virgis cædi, non qualibuscumque, sed palmeis, quas solas ab Asianis vocari σπάθας in hac materia notum est; nec minus, quam dirum ac diuturnum tales inferant aculeorum suorum asperitate cruciatum, quemadmodum videre licet apud S. Athanasium, qui ῥάβδους τῶν φοινίκων appellat, deploratque in sua Apologia crudelitatem, qua flagellati sunt illi quadraginta cives, de quibus ex ipso egimus XXVI Martii, ubi de S. Eutychio num. 5.

[8] Acta, ante corporum translationem, scripta esse existimamus, quia nullam ejus faciunt mentionem; [Acta ex Græco Vaticano] non tamen ea censemus antiquißima plane; nec pro simplicitate styli, simplicißimam quoque videntur continere narrationem; sed ingenio suo indulsisse auctor, dum identidem refert voces, modo ad Sanctos, modo ad Præsidem de cælo factas, quas verosimile est non nisi internas plerasque fuisse: & ut has sic alias quasdam circumstantias potuit pro suo captu explicuisse scriptor, quem nequaquam dixeris Metaphrasten, si ejus stylum noveris ex Vitis, quas hunc scripsisse Allatius probat Damus autem illa Acta quibus per hoc distichon præluditur

Εὕρατο Ἀλέξανδρος ἅμ᾽ Ἀντωνίνῃ,
Τὸν βόθρον, ἀκάτιον εἰς τρυφὴν φέρον.

Foveam Alexander simul cum Antonina,
Invenit, ut navem in delicias ferentem.

Canonis totius per Odas distributi auctor, idem qui de SS. Timotheo ac Mauro Canonem supra indicatum composuit, S. Iosephus Hymnographus: [Canon a S. Iosepho compositus.] ex cujus ætate conjectare poßis; festi Martyribus istis solennius agendi originem, imo ipsam forte eorum translationem, haud multo esse anteriorem nono, quo is floruit, æræ Christianæ seculo: Proponitur autem prædictus Canon de SS. Alexandro & Antonina sub hac Acrostichi:

Ὕμνοις ἐπαινῶ τὴν καλὴν ξυνωρίδα. ΙΩΣΗΦ.

Pulcrum par hymnis Martyrum laudo. Josep.

ACTA
Ex Græco Codice Vaticano 655.

Alexander miles, Martyr, Constantinopolim translatus (S.)
Antonina Virgo, Martyr, Constantinopolim translatus (S.)

EX. MS. GR. VATIC.

Cum esset temporibus illis persecutio, & multi Fratrum pro Christiana pietate interfecti; [Antonina virgo,] post dies non paucos adducta est ad Festum, Præsidem immanissimum, Christiana virgo, nomine Antonina, ex vico * Brodamnorum: quam honeste viventem, ostendit Deus idoneam certaminibus ad inimici subversionem ineundis. Cum enim tradita esset, ut dixi; cœpit Præses insidiose blandiri ac dicere: Domina Antonina, [respuens oblatum a Festo Præs. Sacerdotium Dianæ,] adeo casta virgo cum sis, volo te non solum creare Sacerdotem Dianæ, sed & munera atque honores conferre tibi, & ut toti familiæ meæ domineris.

[2] Tacuit illa aliquamdiu, atque vix demum in verba prorumpens, Quid, inquit, munera vana promittis? quin tu potius, [Christi divinitatem asserit,] Feste, mearum particeps opum esto: & credens in Dominum Christum, æternas obtinebis divitias. Absit hoc, reponit Festus, ut ejusmodi Deo credam, & quidem crucifixo. Non ego negaverim crucifixum & sepultum, inquit illa: attamen & tertia die resurrexit, & nunc sedet ad dexteram Patris sui, sicut scriptum est in Psalmo CIX, Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ad hæc Festus: Vana sunt ista sermonum artificia: potius ergo mihi obtemperans sacrifica, ut in quiete vivas. Respondit Antonina & ait: Ego istiusmodi diis inanimis non sacrifico; dæmones enim sunt, sicut in lege Dei mei scriptum est, Omnes dii gentium dæmonia, [& alapis cæsa differtur ad triduum.] Dominus autem cælos fecit. Cui Festus: Tune Deos nostros appellas dæmones? Maxime, inquit illa, quippe, quibus virtus nulla, nulla subsistentia inest, non sunt dii, sed dæmones. Tunc Festus, Genas ejus alapis opplete, ut vel sic modicum erubescat: Per Deos autem juro, Antonina, quod nisi obedieris mandatis Imperatoris, pessime cruciatam immittam in lupanar, ac deinde flammis te consumam: nunc triduanas tibi inducias largior, ut dispicias, num cœpti pœnitens velis sacrificare: quod enim nunc audes, alii plures tentaverunt facere; sed deinde pœnitentes sacrificarunt. Respondit Antonina, Impie tyranne, fac quod vis.

[3] Tradita igitur militibus quatuor, abiit lætanter in carcerem: cujus Præfecto clam ad se vocato dixit Præses, Nihil omnino mali ei facias, sed suade ut mente mutata sacrificet; [quo inter preces transacto,] pertinax enim est Christianorum genus. Inducens ergo eam in carcerem Præfectus, cœpit ei suadere ac dicere; Domina Antonina, ut quid obstinasti in proposito animum? Convertere potius, & sacrifica, & sic salva esto. Ipsa autem nihil ei respondit, ita ut Præfectus anxiaretur animo, cogitans quidnam id esset. Exinde B. Antonina, positis in terra genibus, perseverabat orans diu noctuque: cum vero impletum esset tempus trium dierum, subito circa horam sextam factū est tonitru, [de cælo confortata illa] quo claustra carceris diffracta & januæ reseratæ sunt; lumen quoque magnum resplenduit in custodia, & vox de cælo venit dicens, Surge, Antonina, & panem atque aquam in refectionem sumens confortare, nec timeas impium Præsidem Festum: quia ego tecum sum. Surgens ergo & orationem complens, addito Amen, aquam & panem postulavit, editque ac bibit, & somno se tradidit.

[4] Mane autem facto, sedit pro tribunali Præses, & dixit, [reducitur ad tribunal,] Sacrilegam istam huc adducite, ut videamus quo nunc animo sit. Iverunt ergo milites & adduxerunt eam: adductam vero sedens Præses coram se stare jussit. Tunc suspiciens B. Antonina in cælum; Gratias, inquit, tibi ago, Domine Deus meus, quia voluntatem tuam facis in me; ne igitur deseras me usque ad mortem. Et vox de cælo facta est dicens: Vade in viam tuam, ego enim tecum sum. Appropinquans autem Sancta ad locum ubi sedebat Præses, subrisit: quod videns ille; Quare, inquit, rides, Antonina. At hæc; Visne, ait, dicam, impie, quare riserim? Vidi subverti thronum tuum, [& Præsidem ridens conculcatur,] & propterea irrisi te. Commotus contumelia Præses, jussit illam conculcari pedibus: quæ mentis oculos in cælum erigens, Gratias tibi, inquit, ago Domine Deus meus, quia me miseram & peccatricem dignaris cum tuis Sanctis ad hereditatem tuam recipere; hunc autem sanguinarium cito trades in manus inferi, ut cognoscat quod vani sint Dii in quibus speravit.

[5] Hæc audiens crudelis ille magis conturbatus est, dixitque militibus, [inde raptam ad lupanar] Impia hæc & impura non tantum offendit deos, sed nos quoque jnjuria afficit: quare inducite eam in lupanar, ut [quicumque voluerit] impleatur libidine ejus. Inducta est ergo in domunculam quamdam parvam. Interim Angelus Domini aparuit uni militum, ætate juveni, quippe qui annum vigesimum secundum agebat, nomine Alexandro, & dixit ei: Alexander, loquere Præsidi & ingredere ad Antoninam, eamque chlamyde tua indue, ut egressa effugiat impium Præsidem. Ipse vero, qui erat perfectus miles Christi, dixit Præsidi, Jube ut ingrediar ad Antoninam, si forte ei persuadere possim: sin minus, fac ut voles. [Alexander veste commutata emittit:] Annuit petitioni ejus Præses: ingressus vero in cellam Alexander, ubi erat B. Antonina, procidit ad ejus pedes, inquiens, Famula Dei Antonina, Dominus misit me ad te, ut dicam tibi quæcumque mihi locutus est. Obstupuit illa, & vehementer conterrita est: sed vox ad eam subito venit & ait, Ne timeas, Antonina, qui enim ad hoc certamen te adduxit, etiam hunc Alexandrum pro sua benignitate ad ejusdem bravii communionem ascivit. Accipe ergo amiculum ejus, & caput tuum operi, & egrediens alloquere Præsidem, eidem annuens: non enim te cognoscet: quia ego occultabo te ei. Sumens ergo Alexandri sagum Antonina, eo induta est, & caput suum eidem involvit: & progressa foras manu sua innuit, ac Præsidi dixit, Fac quod vis: statimque, velut dama laqueis erepta, viam suam prosecuta est gaudens.

[6] Tunc Præses existimans Alexandrum esse qui hæc sibi diceret, immisit ad eam quatuor milites, jubens ut ea pro libidine uterentur, dein foras educerent, majori adhuc contumelia afficiendam. [qui comprehensus,] Ingressi vero milites ut ei inferrent stuprum, non invenerunt nisi solum Alexandrum; & obstupefacti dixerunt: Ubinam est illa? & tu quomodo hic es? Apprehendentesque manum ejus, eduxerunt eum ad Præsidem, dixeruntque: Hunc solum intus reperimus. Præses vero intuitus illum, [interrogatur & virgis cæditur.] multumque perturbatus, Dic mihi, inquit, infelix ac miserabilis, quomodo hoc nobis fecisti? ubinam est impia illa meretrix? Omnino illius concubitu fruitus, dimisisti data ei chlamyde tua, promittens quod uxorem eam haberes: verum non ita fiet, non enim manus meas effugies. Cumque multum deliberasset intra se Præses, jussit suspendi Alexandrum, & virgis palmeis cædi.

[7] Dum autem cæderetur dixit ei Præses: Ubinam est venefica illa? Alexander vero nihil ei respondebat, [rursumque post dies 7 productus,] sed solum intuebatur in cælum: & venit vox e cælo ad Præsidem dicens, Impie Feste, quare insontem hunc crucias? Hac ergo audita voce desiit torquere eum, & depositum ab eculio jussit haberi sub custodia, Inducias, inquiens, ei damus, ut accepto deliberandi spatio convertatur ab impietate. Diebus autem septem transactis, accersivit Præses Alexandrum, & dixit: Quidnam decrevisti? Cui Alexander, Quid erat decernendum mihi? o impure potator sanguinis. [cum Antonina ultro se sistente,] At Præses: Ubi est illa ad quam ingressus es? Respondit ei Alexander, Nescio. Ipsis autem adhuc loquentibus, dixit Dominus Antoninæ: Confortare, Antonina, & vade in eum locum ubi impius Præses sedet. Illa ergo ivit & stans ante Præsidem ait: Impure & immunde Feste, quem quæris? numquid me? Adsum ecce, ut potestatem tuam dissolvam.

[8] Ipse vero, conspecta illa, anxiabatur animo, multumque conturbari cœpit; & missis militibus jussit eam propius assistere, [& virgis etiam cæsa,] atque suspensam similiter palmeis virgis cædi, volens scire utrum adhuc virgo esset, an corrupta. Cum autem cæderetur, nullam omnino vocem emisit. Depositam deinde ex eculeo interrogans eam Præses dixit: Dic mihi sincere, an virgo sis. B. Antonina respondit, O sacrilege & crudelis, non cessimus immanitati & petulantiæ tuæ, sua enim clementia Dominus me incontaminatam servavit. Tum ille, intuitus eam & admiratus: Si ergo virgo es, sacrifica diis, & una cum Alexandro salva esto. Alexander autem & Antonina, attollentes vocem quasi ex uno ore dixerunt: Non usque adeo, infelix Feste, tormenta tua valent contra nos, ut possis nobis persuadere sacrificium, vanis iis diis, quorum nulla est virtus, offerendum. At Præses, [præcisis manuum summitatibus] Ambobus inquit, manuum summitates abscindite. Illi vero, tamquam generosi milites Christi, protendentes manus suas dixerunt, Prædiximus tibi, impure & impie, quod nulla tua machinatio posset elidere nostrum religiosum propositum: fac ergo quidquid volueris.

[9] Tum milites prolato gladio summitates manuum eis amputarunt: quod illi cum fieret non sentientes, inceperunt glorificare Deum, atque dicebant Præsidi; Carnivore & sceleratissime, nec sentimus quidem molestiam quam nobis vis facere: te autem brevi transferet Deus ad inferos in cruciatus numquam leniendos. Quibus verbis & contumeliis sibi dictis ad iracundiam motus Præses, [iterum cæditur,] cavari jussit profundā foveam: interim aiebat: Suspensos virgis cædite donec cruciatum sentiant, deinde in foveam igne plenam ipsos conjicite. Porro dum cæderentur Sancti, neque sentirent quidquam sed Deum laudarent, jussit impius Præses adferri lampadas, [lampadibus ustulatur,] eorumque lateribus admoveri. Alexander autem & Antonina exclamaverunt voce magna, Nos quidem, infelix, hæc patimur propter pietatem in Christum, credentes quod post mortem recipiemus & mercedem: te vero cito disperdet Deus, quia famulos ejus crucias.

[10] Non continuit ultra furorem Festus: sed, Accendite, inquit, in fovea pyram maximam, [ac denique in fovea exustus obruitur.] ut statim ei injiciantur. Fecerunt ergo milites sicuti eis jussum a Præside fuerat, & renuntiarunt ei paratum esse quem mandarat incendi rogum: quibus immisericors ille imperavit, dicens: Statim ungite eos liquenti pice, & conjicite in flammam. Quod cum etiam factum esset & in ignem immissi ambo, jussit insuper Præses aridam picem conjici; Ita, inquiens, penitus consumentur & ipsa quoque ossa redigentur in cinerem; ne venientes mulierculæ colligant quidpiam ex ossibus eorum, sicut Christianis in more est. [Præses a dæmone correptus extinguitur.] Denique jussit foveam, in qua conflagrarant, impleri terra; & in domum suam abiit, nihil exinde bibens aut comedens & mutus remanens. Etenim spiritus malignus, per angelos vindices immissus, usque in septimum diem torquebat illum: diebus autem septem decursis, inter magnos gravesque cruciatus tradidit spiritum, & sepelierunt eum; atque ita cessavit persecutio.

[11] Martyrium vero pertulerunt Sancti Alexander & Antonina ad VI Nonas Maji, hora nona, die Sabbati, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]/center>

* al. Krodamnorum

DE SS. DIODORO ET RODOPIANO DIACONO
MARTYRIBVS APHRODISIÆ IN CARIA.

[Commentarius]

Diodorus, Martyr Aphrodisiæ in Caria (S.)
Rodopianus Diaconus, Martyr Aphrodisiæ in Caria (S.)

G. H.

[Cultus 3 Maji] Græci in Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum celebrant hos Martyres ad diem III Maji his verbis: Certamen sanctorum Martyrum Diodori & Rhodopiani Diaconi. Fuerunt hi temporibus Diocletiani: at propter fidem a propriis civibus multas contumelias, supplicia & verbera pertulerunt Aphrodisiæ in Caria: demum crebra lapidatione ab eisdem obruti, suum Domino spiritum reddiderunt, [& 29 Apr.] quæ eadem ipsa verba ad XXIX Aprilis leguntur in Ms. Synaxario Collegii nostri Claromontani, quod Parisiis commodato accepimus; & in alio quod vidimus Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana. In Menologio Sirleti dicuntur a carnificibus lapidati. Reliqua eadem sunt. Citato hoc Menologio, inscripti sunt hodierno Martyrologio Romano hac phrasi: Aphrodisiæ in Caria sanctorum Martyrum Diodori & Rodopiani, qui in persecutione Diocletiani a civibus suis lapidati sunt. Eosdem refert Galesinius & Græciæ adscribit more suo, quo ab ea non distinguit Asiam vicinam, in qua est provincia Caria inter Ioniam & Lyciam, & in illa Aphrodysia sive Aphrodisias metropolis.

DE S. ARBONO MARTYRE.

[Commentarius]

Arbonus Martyr (S.)

G. H.

Qvatuor Martyrologii Hieronymiani apographa, post relatos Martyres Romanos Alexandrum, Euentium & Theodulum, referunt hunc Martyrem his solum verbis: Natalis Arboni. In Epternacensi codice præponebatur particula copulativa, &. An etiam Romæ passus fuerit, sed diverso aliquo anno, quam prædicti Martyres, dubitari potest: forsan ex aliis monumentis aliquando resolutio reperietur. Nos hactenus hujus nominis Sanctum necdum cognovimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
MARIANO, FORTVNATO, SATVRNINO, RVFINA, FORTVNIONE, ITEM FORTVNATO

[Commentarius]

Marianus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Rufina, Martyr in Africa (S.)
Fortunio, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus II, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Epternacense S. Hieronymi Martyrologium hos Martyres ita proponit: In Africa Mariani, Fortunati, Saturnini, Rufinæ, Fortunonis, item Fortunati. In reliquis tribus apographis ejusdem Martyrologii legitur Fortunionis, & nomen alterius Fortunati abest, sed perperam translatum ad Martyres Romanos Alexandrum ejusque socios. In Ms. Richenoviensi ista habentur: In Africa Marciani, Fortunati, Rufini: pro quo Rufinæ in aliis legitur. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi referuntur nomina Urbani seu Orbani (qui ad sequentis diei Martyres Afros spectat) Marcani seu Marciani, & Fortunati. In Ms. Tamlactensi, Rufinæ, Saturnini, Mariani, & Fortunati.

DE SANCTA VIOLA
VIRGINE ET MARTYRE VERONÆ.

[Commentarius]

Viola, Virgo & Martyr Veronæ (S.)

G. H.

Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, ad hunc diem III Maji ex tabulis Ecclesiæ Veronensis ista scribit: Veronæ Commemoratio S. Violæ Virginis & Martyris: additque in Notis Commemorationem ejus ibidem hac die fieri. Verum ubi passa fuerit & quando, neque ex monumentis prædictæ Ecclesiæ, neque aliunde se scire potuisse. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ eamdem celebrat, asserens Veronæ recoli V Nonas Maji, uti tabulæ Ecclesiasticæ ad Ecclesiæ Veronensis usum compositæ testantur. Cetera ignorari. Ferrarium secutus eamdem retulit Arturus du Monstier in Gynæceo sacro. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poetico hoc eamdem disticho honorat.

Tormentis potuit corpus lacerare tyrannus
      Jmmanis, Violæ non violare fidem.

DE S. GENIO CONFESSORE ET TRIGINTA MILITIBVS TRIGINTA MILITIBVS MARTYRIBVS
LACTORÆ IN VASCONIA AQVITANICA.

[Praefatio]

Genius seu Hyginius, Martyr Lectoræ, in Vasconia Aquitanica (S.)
XXX milites, Martyres Lectoræ, in Vasconia Aquitanica (SS.)

BHL Number: 3333

AUCTORE G. H.

Lactora seu Lactorium, aliis Lectora seu Lectorium, urbs antiqua Episcopalis Vasconiæ Aquitanicæ, inter Patronos suæ Ecclesiæ veneratur S. Genium Confessorem: cujus meminit Ferrarius in Catalogo generali, ad diem tertium Maji, his verbis: In civitate Lectorensi S. Genii Confessoris. Asserit in Notis se ejus notitiam accepisse, a R. P. Odone Gesseio Societatis Jesu, viro erudito & in pervestigandis Sanctorum memoriis accurato. Vixisse addit temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum, multosque ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxisse: de eo agi in Breviario sive Officio Ecclesiæ Lectorensis; [Acta ec collectione Bernardi Guidoms,] illi dicatum visi templum ad urbis radices, ejusque meminisse Bernardum Lodevensem Episcopum. Hæc Ferrarius. At Bernardi Guidonis Episcopi Lodevensis Sanctorale transcriptum habuit noster P. Philippus Labbe, a Reverendißimo & Illustrißimo Francisco Bosqueto Episcopo Monspeliensi, ex quo Vitam S. Genii edidit tomo 2 Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum, in Collectione rerum Aquitanicarum pag. 564 & sequentibus. Titulus præfigitur hujusmodi: Transitus S. Genii sive Hyginii Confessoris Christi, cujus corpus requiescit in Lectora civitate. Eodem modo ab Arnaldo Oihenarto in Notitia Vasconiæ, & a Sanmarthanis in Episcopis Lactorensibus appellatur S. Genius sive Hyginus.

[2] Auctor haud dubie antiquus est: sed ipsi Sancto fuisse coævum non persuadet stylus, [scripta ab auctore antiquo.] luxurians in explicandis verbis orationum ad Deum fusarum, & nihil exhibens particularium circumstantiarum loci, temporis, personarum, quales oculati & coævi testes etiam dum minime ad hoc intendunt, solent aspergere suis scriptis; in externis & sub oculum cadentibus actionibus fusiores, parciores alibi, contra quam hic fit. Præterea cum dixisset quod nomen loci, in quo occisi triginta milites, vocatur Cruor-innocentum; addit, usque in hodiernum diem, quæ est phrasis post notabile annorum aut etiam seculorum intervallum scribentium. Quid igitur, inquit, in ipso limine, [non tamen coævo.] fidem a lectore postulans, quia quod oculis nostris vidimus, auribus audivimus, vobis gesta scripsimus? Credo, ut alias sæpe notatum invenitur, ac nominatim in S. Caßiano Foro-Corneliensi, XIII Augusti & S. Mercuriali Foro-Liviensi XXX Aprilis, Vitam Sancti & patrata post ejus mortem miracula antiquis picturis expressa prostitisse, in ea in qua corpus tunc servabatur ecclesia, quas suis oculis auctor viderit; auribus vero audiverit ab Senioribus earumdem significationem secundum majorum traditionem; & ita præsentem narrationem concinnarit, pro exigua & confusa quæ solum tunc poterat haberi notitia.

[3] In hise Actis annotatur S. Genii transitus die quinto Nonas Aprilis: [Compendiū ex Saussaio,] ad quem diem Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani hoc eum exornat elogio: In Vasconia apud Lectoram civitatem transitus S. Genii Confessoris, qui nobilitate generis, gratia prædicationis, & magnis virtutibus clarus, infracto animo falsorum numinum cultum detestans, cum Christi fidem ad salutem necessariam esse clara voce testaretur, agente Asclepiade Proconsule Gentili, sub Maximo tyranno, præmissis multis de fideli populo ad coronam martyrii, armatus scuto fidei, insequentibus Gentilibus in speluncam se recepit: ibique in oratione positus, senio & laboribus confectus, intentis in cælum oculis coronas vidit, quæ sibi & sociis parabantur, diversis margaritis coruscantes, & multitudinem candidatorum circa eas canentium; Deputentur in numero justorum, & scribantur in libro viventium, qui vicerunt antiquum serpentem; genuflexus effususque in pios affectus, impollutum spiritum ad præmia quæ cernebat emeritus miles transmisit. Cujus corpus ad radices montis prope eamdem civitatem positum miraculis multis emicuit: basilicaque illic demum erecta est, in qua frequenti populi devoti concursu ejus memoria celebratur, coliturque ipse ut specialis Lectoranorum Apostolus & Patronus. Hæc Saussajus.

[4] Est nobile monasterium in agro Caturcino, Vasconiæ satis vicino, Moyssiacum dictum, in cujus ecclesia ob solennitatem Inventionis sanctæ Crucis festum S. Genii solebat celebrari sequenti die, [aliud ex Breviario Moyssiacensi] scilicet quarto Maji, & ad matutinum recitari compendium Vitæ, quod aliis Actis præmittimus hujusmodi. Genius genere nobilis, corpore castus, divinis rebus intentus, cæleste colloquium audire meruit. Antequam enim conceptus esset, B. Celsum Presbyterum terna admonitione certum est in Somnis fuisse solicitatum, quod mater sua beatissima Clara masculum esset conceptura, multis fidelibus profuturum. Sub Maximo igitur tyranno inhumano missi Proconsules in Galliam, ad persequendum Christianos, qui civitatem Auscium venientes, comperto quod per B. Genium multi ab idolorum cultura cessarent; tunc igitur tyranni, triginta milites ad compræhendendum eum miserunt in monte juxta diversorium suum, in suburbio Lactoræ civitatis, in quo die ac noctu orationi insistebat. Quo audito B. Genius, facta oratione, locus ipse contremuit, ipse a voce cæli confortatus: fluvius autem inde transiens in eorum adventu in tantum impetuose excrevit, ut nullus homo malignus per eum transitū facere potuisset. Qui cum hoc miraculose actum comperissent, tertia die pedibus B. Genii prævoluuntur, veniam postulantes. Facta itaque oratione, ipsi in fide Christi instructi, a Celso presbytero B. Genius milites baptizari fecit. Milites autem cum ad Præsidem rediissent, comperto quod Christiani essent effecti, nec idola adorare vellent, extra portam civitatis decollati sunt: vocaturque nomen illius loci Cruor-Innocentium. Præses autem plures alios milites misit: quod præsentiens B. Genius oravit Dominum, & vidit coronas, quæ ei & sociis suis parabantur: & statim ut fixit genua emisit Spiritum. Corpus autem B. Genii a Christianis fuit honorifice ibidem sepultum, prope radicem montis, in basilica quam ipse construxit, ubi etiam sepelierat matrem suam. Milites vero ipsius tyranni videre eum non fuerunt digni, sed confusi ad Præsidem sunt conversi. Ipsa die duo cæci a decem annis illuminati sunt, & alii a diversis infirmitatibus sunt curati. Sit ipse Sanctus talis, qui cum Domino judicaturus sedeat: sit ipse talis, qui ad judicandum ad dexteram assistat.

[5] Hactenus illud Compendium, in quo Maximus tyrannus appellatur, supra ex animadversione Odonis Gessei Maximianus, [sub quibus Imperatoribus hæc Acta.] ubi adjungitur Diocletianus, in Vita Jovinianus. In Actis S. Clementis Ancyrani Episcopi ad XXIII Ianuarii fuit aliquis Maximus Dux seu Præses Maximiani Imperatoris. Quod tamen similes Duces & Præfecti, Maximus & Jovinianus, fuerint scripti loco Maximiani & Diocletiani, quis ex nuda conjectura dicet, potißimum quia alii Proconsules mißi fuerunt, ut urgerent hanc executionem. Residebant hi in urbe Auscio sive Auxio, metropoli Vasconiæ, sub cujus Archiepiscopo etiamnum est Episcopus Lactorensis. Qui hisce Actis inseruntur triginta milites ad Christum conversi, baptizati baptizati & martyrio coronati, quia alium diem non habent indicatum, S. Genio in titulo adjunguntur. [30 Milites Martyres] De B. Clara S. Genii matre, quod cultum habuerit aliquem in ecclesia nemo cum fundamento dixit: nec etiam de B. Celso presbytero nisi forsan hic ille est Confessor, cujus caput a Domino signis plerisque clarificatum apud Lemovicos in æde Cathedratica S. Stephani haberi, forsan ex Vasconia allatum, & VII Augusti summa cum veneratione populo ostendi, scribit Saussajus in Supplemento.

VITA
Auctore antiquo.
Ex collectone Bernardi Guidonis, Episcopi Lodevensis.

Genius seu Hyginius, Martyr Lectoræ, in Vasconia Aquitanica (S.)
XXX milites, Martyres Lectoræ, in Vasconia Aquitanica (SS.)

BHL Number: 3332

AUCTORE ANTIQUO

[1] Obsecro vos omnes, qui hoc audituri aut lecturi estis, ut obstruatur cor vestrum, nullam blasphemiam habens, nullam læsionem contra me, quod Vitam beatissimi Genii exarare contendo: quia quod oculis nostris vidimus, auribus audivimus, vobis gesta scripsimus. Unde credimus aliquam nos beatitudinem posse promereri. Vos autem major expectat gloria, qui auditis & creditis Dominum implere in Sanctis suis, quæ hic scripta cognoscitis.

[2] Hic autem B. Genius ex nobili familia & illustribus fuit parentibus procreatus, [S. Genius in pueritia sanctis moribus fuit;] & tota intentione puer satagebat, quomodo ad Christianam religionē pertingere potuisset. Celabat propositum, celabat & sanctum desiderium: & sic se Domino a juventutis ætate castum exhibuit, ut sapientiam hujus mundi stultitiam reputaret. Florebat inclusa visceribus ejus perfecta caritas, & numquam potuit in eum inimicus bellum aliquod excitare: quia ipse propter regna cælorum non solum a largioribus vel lautioribus ferculis evidenter se sequestravit; verum etiam ipse in corde nihil aliud agebat nisi orationem sanctitatis. Vera itaque pietas & benignitas, spes, fides atque caritas ejus resonabant in psalmis, hymnis & canticis. Intantum namque valuit ipsius deprecatio ut cæleste alloquium audire meruisset. [etiam ante ortum talis prædictus.] Etiam antequam conceptus erat, B. Celsum presbyterum tertia admonitione certum est in somnis fuisse sollicitatum, quod mater sua beatissima Clara masculum esset conceptura; & quod multa congregatio fidelium per ipsum pergeret ad regna cælorum.

[3] Cum vero esset jam ætate primævus, sanctitate plenissimus, sub * Maximo tyranno & Joviniano, coram palatio Arimiani & Asclepiadis, in temporibus illis missi sunt Proconsules eorum ad regiones Galliarum, ut quoscumque Christianos invenire potuissent, aliquos interficerent, aliquos aspectibus exhiberent. Venientes autem * Axium civitatem, audientesque opinionem S. Genii, quod multos de idolorum cultura relevaret ad gratiam Spiritus sancti, miserunt milites numero quasi triginta, qui eum ipsorum insolentiæ præsentarent. Audiens hoc B. Genius certus & securus de Dominica repromissione. pergit ad montem, ubi orationem fundere solebat. Hic enim erat locus juxta diversorium suum in suburbio Lactoræ civitatis, in quo die noctuque in oratione pervigilans postulabat a Domino, ne suam mentem in aliquo inimicus prævaleret immutare, orans & dicens: Domine Deus, spes & Magister ac consolator meus, qui me docuisti orare, ecce oro te. Tu es enim mecum usque ad finem. Tu es qui mihi ab infantia vitam seminasti, & a corruptione me custodisti. Tu es qui me ab istius mundi paupertate eduxisti, & ad tuas divitias venire voluisti. Quapropter Domine Jesu Christe, assistat mihi consolatio tua, ne unquam insultent mihi inimici mei, qui quærunt animam meam velut aquam absorbere; quia mens mea minime valet laudare te de tanto studio, quod in me exercuisti, nisi me tuis divitiis repleas, & ab omni avaritiæ solicitudine liberes, & animas servi tui de manibus inimicorum meorum eripias. Ecce igitur tuum opus perficiam, & præcepta tua servabo. Propterea non sterilis fiat oratio mea, & diabolus non rapiat tritici semen ex me tua optima terra, in qua neque spinæ neque zizania unquam appareant. Cumque orationem fudisset, subito locus ille contremuit, [cælesti voce confortatur:] & vox de nubibus cæli locuta est ad eum dicens: Euge, euge, serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: viriliter age & confortetur cor tuum: intrabis enim gaudium cum his, qui cum mulieribus non sunt polluti: multi enim vasa dilectionis per te mihi dedicabuntur. Et cum hoc dixisset, gaudio magno gavisus est, & Spiritu sancto repletus, surrexit ab oratione, armans frontē signo fidei pectusq; confirmans.

[4] Videntes ergo eum milites a longe venientes quasi stadia quindecim, [30 milites eum comprehensuri,] statim fluvius; qui locum illum præterfluit, ut dictum fit quasi incredibile, impetu inenarrabilium undarum eructavit sursum, ita ut nullus per eum transitum facere potuisset. Videntes autē milites, [inundatione fluvii impediti,] quod ex jussu Dei alveus ipse inundaret, timor & tremor invasit eos quasi ad mortem, & prostraverunt facies suas coram Domino cælorum utique, & dixerunt: O magnum mysterium quod vidimus! Vere magnus est Deus Christianorum. Si Deus eorum esset ut Deus noster, in quo nos iniqui ut digna recolimus lapides & ligna, surda & muta, hominum manu facta, numquam faceret talia. Derelinquamus igitur hæc omnia & adoremus Dominum vivū, [in fidem proclives,] qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt: quia vere magnus est Deus Christianorum, qui sic protegit sperantes in se, & non derelinquit omnes suos, sed in angustiis & pressuris est præsidium præstans. Steterunt autem in eodem loco quasi biduo: tertio denique die, gaudio pleni & spiritu veritatis accensi, perveniunt ad B. Genium, prostrati in terra ante pedes ejus, Cumque oscularentur vestigia ejus, deprecabantur eum dicentes: Benedictus Deus tuus, & benedic nos benedictione tua, Pater & auctor nominis Dei. Et scias quia impiissimus Præses misit nos ad persequendum te: sed ex divino præcepto cognovimus quod magnus est Deus tuus. [petunt a S. Genio instrui,] Precamur itaque Domine, ut nostri misereri digneris, ut imitatores, tui esse mereamur, & sequipedes tui efficiamur.

[5] Statim B. Genius figens genua, & sursum elevatis oculis in cælum dixit: Domine Jesu Christe, gratias ago tibi, quia dignatus es mirabilia tua servis tuis ostendere, quos tibi acquisivisti, & ideo Domine efficiantur vasa munda, in quibus habitet Spiritus tuus sanctus: & da eis Domine, quod in nomine tuo petunt ut celeriter exequi mereantur. Adhuc etiam & alia plurima quæ sequuntur his qui secum erant dicebat: [instructi] Credite in Deum vivum, quem prædico: credite in Jesum Christum quem annuntio: credite in Salvatorem qui servorum suorum adiutor extitit: credite in Redemptorem, qui mercedem retribuit laborantibus: credite ipsis qui eum diligunt. Ipse cultura mea & flos est animæ meæ, quoniam prope est tempus ut eum recipiam. Cum enim sit pulcherrimus ipse & speciosus Dominus, procurat nos semper discere de se aliquid: qui tamen qualis sit neque capere possumus, neque homo enarrare potest: sed ipse obscuritatis meæ [illuminatio] est, completio mearum diminutionum, & nutritor meæ indigentiæ, & est mecum usque quo descendam ad eum, & amplectar illum. Et cum orasset & eos docuisset qui Christo se credere asserebant; pervenit una cum eis ad portam civitatis, [baptizantur.] & abierunt ad venerabilem Presbyterum, nomine Celsum, provoluti ejus pedibus & rogantes ut eis baptismi gratiam ministraret. At ille cathechizavit eos, & baptizavit eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: & steterunt apud ipsum quasi diebus decem.

[6] Post hos autem dies redeuntes ad Præsidem, cujus cor malitia excæcatum erat, & ipse sperans ut gaudium sibi annuntiarent, cum pervenissent ad eum, dixit eis: Quid tardati estis? [apud Præsidem professi fidem,] Numquid aurum & argentum accepistis; aut aliqua maleficia vobis prævaluerunt? Cui illi dixerunt: Auro vel argento splendidior est gratia Christi. Cognovimus enim quod omne genus hominum, quod in tali errore consistit, in quo vos usque adhuc mansistis, perpetua damnatione ferietur. Tunc ingemiscens Præses dixit: Ergo invictissimi Principes, per quos mundus floret, damnantur? Dixitque unus de pusillis: Non per ipsos floret mundus, sed tenebrescit. Exagitans aurem caput Præses dixit: Doleo super vos pueruli. Dicunt illi: Non est necesse super nos dolere, sed super te multum est dolendum, si non credideris in Dominum nostrum Jesum Christum. At ille dixit eis: Per salutem & ceremonias deorum, aut sacrificabitis diis immortalibus secundum decreta Principum, aut vos puniri jubeo. Illi autem dixerunt: Sicut non valet movere serpentem, qui carmina nescit, ita nec nos ullo modo potes separare ab amore Christi. Eadem vero hora jussit eos extra portam civitatis decollari: [martyres gladio obeunt:] vocaturque nomen loci illius Cruor-Innocentum, usque in hodiernum diem. Erat autem multitudo Christianorum in loco illo, qui corpora de spiculatoribus redimentes sepelierunt. Beatus vero Genius in die qua hoc contigit, Passionem eorum solenniter celebravit.

[7] Iterum misit Præses alios plures milites, qui S. Genium variis tormentis interficerent. Ille vero, cujus spiritum nihil latebat, [S. Genius sciens alios milites ad se mitti,] præsentiens pergit ad montem, ubi orationem jugiter fundebat, & prostravit genua sua coram Domino & dixit: Domine, gaudeant & epulentur omnes qui sperant in te, quos tu acquisivisti. Peto ut oculi mei ad te respiciant, & cor meum exultet in salutari tuo, quoniam voluntatem tuam volui & compleui, & præcepta tua ex integro servavi: respice ad servum tuum timentem te, [Deum precatur,] ne pereat studium meum quod in me huc usque operatus es. Peto iterum, o Domine, ut quos pro nomine tuo passioni tradidi, ante sedem Majestatis tuæ eos videre merear, & ibi eis redde mercedem. Precor etiam, Domine, respice ad puerum tuum secundum magnam misericordiam tuam, & recipe animam famuli tui in pace. Cumque orationem fudisset, intentis oculis in cælum respexit: & scuto fidei armans frontem, vidit coronas, quæ ei & sociis ejus parabantur, diversis margaritis coruscantes, & multitudinem candidatorum circa eos præconantes & dicentes: Deputentur in numero justorum & scribantur in libro viventium, qui vicerunt antiquum serpentem, [moritur 3 Maji.] & qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Et statim ut flexit genua emisit spiritū: actusque est ipsius transitus quinto Nonas Maji.

[8] Erat autem in monte tunc corpus ejus venerabile omnibus, sed prope radicem montis est basilica, quam ipse construxit: ibique tumulum juxta statum mensuræ constabilivit Episcopus civitatis ipsius, [sepelitur] Heuterus nomine, cum quo & Sacerdotes & ceteri ministri, & multitudo Christianorum eum devote sepelierunt. Milites autem ipsius tyranni videre eum non fuerunt digni, sed erubescentes & confusi reversi sunt cum esset ipse sepultus. [cum odore suavi:] Tantus autem odor suavitatis ibidem de corpore ejus fragravit, qualis nec ante post est futurus. Ipsa autem die duo cæci, qui per annos decem cæci fuerant, [2 Cæci & alii sanātur:] lumen receperunt ibidem, & multi detenti diversis languoribus sani effecti sunt. Post parvi vero temporis spatia, orta est fames in tota regione Galliarum: & ecce quædam viduæ pauperculæ, egredientes portam civitatis, quærentes herbas quascumque juvenire potuissent, hospitium in basilica S. Genii habuerunt. In qua utique nocte lumen magnum & odor liliorum & rosarum basilicam ipsam circumfulsit. Cum autem ad lucem pervenissent, invenerunt prope sepulcrum S. Genii duos panes miræ magnitudinis, [panes viduis collati.] & statim abierunt & sustulerunt illos. O quantus qualisque in vita sua fuit, ut multos esurientes satiaret bonis suis! Nam & volucres cæli, dum viveret, aliquæ saturandæ ad manum ejus veniebant, aliquæ saturatæ recedebant. Denique loci illius incolæ patrocinia ejus ibi venerari feliciter debent, quia multa virtute ad exemplū credentiū [pollens] tantum apud Dominū meruit habere honorem, ut ex illa die repleret Dominus regionem illam omnibus fructibus bonis usq; in hodiernum diem, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

* al Maximiano & Diocletiani

* al Auscium.

DE SANCTO IVVENALE
EPISCOPO NARNIENSI IN VMBRIA

ANNO CCCLXXVI.

[Praefatio]

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

AUCTORE D. P.

Narnia, antiqua Vmbriæ civitas, eximia cum veneratione colit hoc die III Maji S. Iuvenalem, primum suum Episcopum, qui creditur ordinatus a S. Damaso Papa, anno Christi CCCLXIX, post annos vero septem, [Tempus Sedis.] quibus huic Sedi præfuit, sacrum Deo spiritum reddidisse anno CCCLXXVI. Succeßit illi in Episcopatu Maximus, sive Maximianus, cujus jussu vitam & actus ejus edita fuisse, [Acta ex Mss dantur:] legitur sub finem eorum; quæ ut nunc habentur, parum quidem sincera & varie interpolata putamus, damus tamen ex pluribus & illustribus codicibus Mss. scilicet ex Vallicellano Patrum congregationis Oratorii, uti sunt in libro Antonii Gallonii littera N. Signato; ex alio, Fulginii apud Ludovicum Iacobillum reperto, & quantum arbitramur ad fidem codicis Narniensis descripto; & ex tertio Paßionali pergameno mensis Maji, asservato in Bodecensi cœnobio Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Westphaliæ Paderbornensi, unde plures nobis Vitas descripsit Ioannes Gamansius noster: Quartum etiam exemplar, omniumque optimum, nobis Ingolstadio submissum fuit ex Ms. antiquo monasterii Wiblingensis Ordinis Benedictini in Suevia. Eadem acta habuimus ex Ms. Vaticano, sed alicui amico commodata non recepimus: ipsaque etiam Neapoli extare indicavit nobis Antonius Beatillus. Eorumdem Actorum compendium servamus ex Ms. Vltrajectino S. Salvatoris: [eorum compendia,] aliud edidit Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 119: alia denique extant apud Laurentium Surium, Ferdinandum Vghellum tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Narniensibus, & Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ. Quia autem S. Juvenalis obiit VII Augusti, etiam hoc die festum ejus nunc agitur Narniæ cum Octava, quod Ferrarius non recte asserit festū esse Trāslationis. Nos III Maji censemus diem Ordinationis esse, quem Episcopi suum vocabunt Natalē.

[2] Controvertitur quo mortis genere decesserit e vita S. Iuvenalis, [Vt Confessor dicitur in pace quievisse:] proinde num Confessoris Officio Ecclesiastico sit honorandus, an vero inter Martyres recensendus. Acta in omnibus memoratis Mss. ita obitum ejus declarant: Completis septem annis, sacrum (aliquibus sacratum) spiritum Domino reddidit: quæ eadem apud Petrum de Natalibus leguntur. Apud Surium ista habentur: Post annos septem in Episcopatu exactos, spiritum Domino reddidit. Antiquum Missæ canticum, quod Sequentia dicitur, ita mortem indicat: Demum post cujus transitum, Christo jam reddit spiritum, gaudens in cælestibus. Idem sensus in omnibus Martyrologiis reperitur. Verba Vsuardi in cunctis Mss. & excusis exemplaribus ad hunc III Maji sunt: Ipsa die S. Juvenalis Episcopi & Confessoris. Ita etiam Ado: Ipso die natalis S. Juvenalis Episcopi & Confessoris, & sequuntur paßim recentiores. Martyrologium Romanum ita habet: Narniæ S. Juvenalis Episcopi & Confessoris. Quæ confirmantur in Breviario Romano his verbis: In eumdem diem incidit beata mors Sancti Juvenalis Narniensis Episcopi: qui cū plurimos in eadem urbe sanctitate & doctrina Christo peperisset; clarus miraculis in pace quievit; ibique honorifice sepultus est. In Missali Mediolanensi anni MDXXII & Breviario anni MDXXXIX transfertur in diem VII Maji festum (ut notatur) S. Juvenalis Episcopi & Confessoris: quo etiam die colitur in Ecclesia Interamnensi, ubi S. Proculus ejus nominis secundus ecclesiam in colle, sub ipsius invocatione, in agro Interamnensi ædificavit; uti antea S. Iuvenalis in honorem S. Valentini Episcopi Interamnensis oratorium Narniæ construxerat; [eique variæ dicatæ ecclesiæ,] imo & ipse S. Iuvenalis creditur simul ecclesiam Interamnensem vicinā rexisse. Eodem modo præter Ecclesiam S. Iuvenali a successore Narniæ erectam, aliæ ei fuerunt a vicinis dicatæ, utpote Magliani seu Malliani in Sabinis, cujus loci Episcopi Sabinenses dicuntur, & est titulus alicujus ex sex antiquioribus Cardinalibus: est autē dictus locus ad Tiberim infra Narniam, inde X. M. P. distans, uti XX M. P. ab urbe Romana. Aliæ eidem S. Iuvenali dicatæ sunt Valeriani & Cisefunæ in diœcesi Castrensi, Narniensi proxima. Præterea, teste Anastasio Bibliothecario in Gestis Vigilii Papæ, Belisarius Patricius fecit in via Flaminia, juxta civitatē Hortas, monasterium S. Juvenalis, ubi possessiones & dona multa largitus est. Est vero Horta sive Hortanū in colle, ex opposito Naris fluvii in Tiberim delabentis, ad VIII M. P. Narnia distans. Deniq; Cypriano Manente in sua historia attestante, sub annū MIV apud Vrbevetanos in vico Vlmi eidem S. Iuvenali ædificata est insignis parochia, & a familiis Monaldesca, Ranaldina, Montanaria, Cōtana, Salvana, Rossa, ac Marsciana congruenter dotata.

[3] Hæc omnia antiquū cultum S. Iuvenalis demonstrant, neq; aliquid objiciunt, quo minus inter Confessores habeatur. Verum postmodum inter Martyres collocatus est ob auctoritatē Summi Pontificis S. Gregorii Magni, asserentis lib. 4 Dialogorum cap. 12 S. Probo, Episcopo Reatino, [a S. Gregorio Martyr appellatur.] apparuisse moribundo S. Juvenalem & S. Eleutherium Martyres: Colitur S. Probus XV Martii, ubi cum aliis innuimus videri S. Juvenalem esse hunc Narniensem Episcopum, quod Reate solum XX M. P. circitur Narnia distet, & S. Eleutherium esse Episcopū Æcanensē in Apulia, cujus & S. Antiæ sacra corpora ab ipso Probo fuisse in urbem Reatinam translata, nobis satis probabile visum est ad horū natalem XVIII Aprilis n. 28. At multo clarius loquitur S. Gregorius Homilia XXXVII in Euangelia, ubi de S. Cassio Episcopo Narniensi (cujus festū celebratur XXIX Iunii) multa interserit, atq; inter alia scribit, Cassium ex more, juxta B. Juvenalis Martyris sepulcrum, ad offerendum sacrificium consistentem, a Presbytero fuisse repertū. Ob hujus Pontificis auctoritatem Narnienses S. Iuvenalem cœperunt postmodum Martyrem appellare & venerari: [& secuti Narnienses in titulo Vit.] ac primo Actis S. Iuvenalis apposuerunt titulum hunc, Passio S. Juvenalis Martyris, & sic etiam præfigitur in Ms. apographo Ludovici Iacobilli. Verum non fuit sui satis memor, qui hunc titulum præfixerat, relictis his verbis sub finem, Explicit Vita S. Juvenalis Episcopi. Alia autem horū Actorum ecgrapha manserunt immutata, & sic in Ms. Vallicellano hic præfigitur titulus: Vita & acta S. Juvenalis Episcopi. Ita etiam Ms. Wiblingense: Vita & actus S. Juvenalis Episcopi. Ms. Bodecense: Incipit Vita S. Juvenalis Episcopi. In tomis Surianis: Vita brevior S. Juvenalis Episcopi Narniensis & Confessoris. Præterea Officium Ecclesiasticum immutatum est apud Narnienses, & Antiphonæ ac Responsoria recitari cœptæ de Martyre Pontifice. Imo & assumptus Introitus Missæ, Protexisti me Deus, [in Officio Ecclesiastico & Orationibus,] &c. de Communi unius Martyris Pontificis tempore Paschali, & hæ recitantur Orationes, Exaudi quæsumus Domine preces nostras, quas in S. Juvenalis, Martyris tui atque Pontificis, solennitate deferimus; ut quem nobis Patronum misericorditer tribuisti in terris, intercessorem habere mereamur in cælis. Altera vero est: Divina libātes mysteria te, Domine, deprecamur, ut sicut in calice Martyris tui Juvenalis libamen Deicum crevit, sic nos in tua semper gratia crescere valeamus. Tertia demum hæc est. Fac nos quæsumus, Domine Deus noster, sancti Martyris atq; Episcopi tui Juvenalis interventu cælica dona gustare, qui & ipse populum tuum pretioso Sanguine filii tui divinitus satiavit. Interim Acta ejus in Lectiones distributa & ad Matutinum recitari solita, nihil de ejus martyrio habent. Imo & Canticum seu Sequentia Missæ, [in Martyrologio suo.] ex eisdem Actis formatum, absque ulla martyrii mentione recitatur. Deinde Martyrologia Ecclesiæ Narniensis ista habent: Die tertia Maji, Sanctorum Martyrum Alexandri, Euentii, Theoduli & Juvenalis Episcopi, aut etiam tali modo: Die tertia Maji Sanctorum Martyrum Alexandri, Euentii & Theoduli. Ipsa die S. Juvenalis Episcopi & Martyris in civitate Narniæ. Ex simili errore Galesinius adjunxit aliis Juvenalem, & Diaconum fecit. Inter antiquora Martyrologia, a nobis collecta, sunt Augustanum S. Vdalrici, & Parisiense a Labbæo nostro submissū: in hos post Romæ adscriptos Alexandrum, Euentium & Theodolum, additur Juvenalis Confessor. ut supra ex aliis Martyrologiis deduximus.

[4] Quidquid sit & opponatur; certum est in reliquis quæ circa corporis translationē a Narniensibus referuntur, semper Martyrem appellari Juvenalem. [Dantur historiæ translationum & miraculorum in quibus Martyr habetur.] Ex his primo datur a nobis Historia translationis Lucam, & relationis Narniam seculo IX factæ, ex Ms. Narniensi: ubi dicitur in hac translatione iterum martyrium portavisse. In Miraculo anno MCCXXXIII facto, clarißime asseritur claudus per Juvenalem Martyrem sanatus ubi & altare & ara Martyris & liquor Martyris appellatur. Ad ejusdem tituli confirmationem exhibetur Bulla Indulgentiarum, a tribus Archiepiscopis & duodecim Episcopis anno MCCLXXXIII concessarum, & aliarum a Summis Pontificibus Nicolao IV Ioanne XXI, aliis XXII habito, Bonifacio IX, & Gregorio XIII datarum quarum ecgrapha, nobis curavit Illustrißimus D. Ludovicus Bonetti Canonicus Narniensis: in quibus compellatur B. Juvenalis Episcopus & Martyr, & dicti loci Patronus. Ecclesia Narniensis in honorem B. Juvenalis Martyris constructa. Ecclesia Narniensis, in qua Corpus pretiosi Martyris requiescere dicitur. His omnibus subjungimus historiam elevationis hoc seculo XVII factæ, ex authenticis instrumentis Pauli Bucciarelli Episcopi Narniensis & aliorum, quæ nos Romæ anno MDCLXI accepimus, procurante R. P. Odone de Comitibus, ex originalibus per Notarios publicos desumpta, & firmata subscriptione ac sigillo Priorum populi Civitatis Narniensis, in quibus Martyr habetur. Addimus denique quæ nos ipsi in Ecclesia Narniensi observavimus anno MDCLX cum dilineatione novæ, quæ tunc inchoata erat, nunc perfecta habetur, Confeßionis, propter miram operis venustatem, cui sculpendæ necessarios sumptus liberaliter Capitulum Illustrißimum contulit, ubi supra portā, qua patet ingressus in Sanctuarium, hic titulus legitur. S. Juvenali Mart. Episcopo Narniensi, fundatori primo, salutis ac fidei parenti optimo, Pastoriq; suo, Narnia universa supplex, animi grati monumentum ponit ac dicat. Anno MDCLXXVII.

[5] Ex prænotata alteratione titulorum Confessoris & Martyris nata est altera controversia, [Hinc quidā duos statuunt SS. Iuvenales Episcopos Narnienses.] num duo sint statuendi Iuvenales Episcopi Narnienses, quorum unus Confessor, altus Martyr fuerit, Id asseruerunt Ioannes Baptista Braccheschi, in tractatu quem anno MDLXXXVI de duobus Herculanis Episcopis Perusinis vulgavit; Baronius, in Notis ad III & VII Maji; Vghellus, tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Narniensibus, & nonnulli alii. Egimus Kalendis Martii de S. Herculano Episcopo Perusino & Martyre, nec potuimus ullas reperire convincentes rationes, propter quas duos statueremus Herculanos. Idem fecimus XII Aprilis ad Vitam S. Zenonis Episcopi Veronensis, quem alii asseruere obiisse Confessorem, alii cum S. Gregorio martyrio fuisse coronatum: cui plane affinis est hæc controversia. Omnibus autem consideratis, arbitramur cum Ferrario, in Annotatione ad hunc III Maji, nos posse dicere: Si duo Juvenales extitissent, aliqua ipsorum Narniæ memoria extaret. Dubito vero an ideo recte judicet Ferrarius Martyrem appellari, quod a cultoribus Bacchi tentus, immolare & carnes immolatas edere dum cogeretur, in os ejus gladius immissus fuerit; quem is ita dentibus tenuit, ut qui illum immiserat, extrahere conatus; guttur sibi præcideret. Vghellus arbitratur ideo a posteris Martyrem habitum, quod, ut in Translatione corporis n 5 dicitur, cum ibi ejus essent Mauseola fracta, sanguis effluxisset, & pavimenta suæ aulæ irrigasset, illeq; sanguis a piis Clericis fuisset collectus. Primaria ratio statuendi duos Iuvenales videtur esse, ut alteri & majori controversiæ fiat satis, [& alterutrius corpus Fossani esse credunt.] qua disputatur num corpus S. Juvenalis Episcopi Narniensis Fossanum, urbem Pedemontii nunc Episcopalem, sit translatum; quod Narnienses negant, & Fossanenses asserunt. Si autem forent duo Iuvenales Episcopi Narnienses, inveniendam putant aliqui rationem conciliandi utrosque modo pars alterutra secundo Iuvenali velit esse contenta. Nos de Fossanensi Iuvenali malumus peculiarem instituere tractationem, in qua prolatis omnibus Fossanensium monimentis, sicut hic proferuntur omnia quæ ex parte Narniensium haberi potuerunt, speramus fore ut totius controversiæ ambages omnes ultro sese evolvant & explicent.

VITA
Ex pluribus Codicibus Mss.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

BHL Number: 4614

EX MSS.

[1] Cum diverso orbe terrarum misericors & omnipotens Deus Sanctos suos segregaret, ut scriptum est, a peccatoribus; [Heb. 7, 26] & rursum ad prædicandum ejus gloriam eos dispergeret inter incredulas gentes; impletum est quod dictum est per Prophetam: Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ, & vox tonitrui in rota, id est in hunc mundum, qui per sua vestigia volvitur, & implentur anni multi. [Psal. 76, 19] Et quidem ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham, Isaac, Jacob in regno Dei: quoniam alios per passionem, alios per confessionem, alios per genera linguarum, alios per prophetiam, alios per gratiam curationum, suos testes esse constituit. Et unicuique provinciæ, unicuique regioni sive urbi, proprios dedit habere custodes. Sicut illi, [Post fidem per orbem promulgatā,] quæ Domina gentium est & princeps provinciarum, urbi Romæ Petrum & Paulum Principes Apostolorum ab Oriente, tamquam prima hora operarios, donavit in vineam Italiæ, Tusciæ, & Campaniæ. In a Sebaste donavit Joannem Baptistam; Jacobos duos, Mathiam & Stephanum in Hierosolymis; Andream in Patris provinciæ Achaiæ, Joannem in Ephesum provinciæ Asiæ, & b ceteros Apostolos eorumq; discipulos, divini verbi satores & ministros, per singulas civitates & regiones misit agricolas, ut dictum est, in vineam suam: & alios ad tertiam, alios ad sextam, alios ad nonam, vel undecimam horam ex denario conventionis, id est coronæ, locavit: ut per eorum merita non solum Italia, sed cunctus polleret orbis: quia omnes accepturi sunt ancipites gladios in manibus suis, ad faciendum vindictam in nationibus, increpationes in populis, ut ligent Reges eorum in compedibus, & nobiles eorum in manicis ferreis.

[2] Dum omnes jam pene urbes ad Christi fidem per prædicationem Martyrum pervenissent, & clara eorum miracula & doctrina ubique resonarent; sola civitas Narniensis nullum penitus recipiebat Christi gratiam prædicantem, sed tanta idolorum illic erat cultura, ut nullus ibi locus vacuus reperiretur: quo nō sacrificarent in templis Jovi, Jano, Herculi, Marti, Saturno, Veneri, Minervæ, Junoni, Fortunæ, Neptuno, Vulcano: vel quodcumque idolum nominatur illic pullulabat quotidie. [destructamque & innovatam Narniam,] Sed hæc incommoda interim reticentes seponamus, & antiquam rem gestam enarremus, occasionemque perditionis prædictæ civitatis nosse cupientibus non negemus. Dum Augustus Cæsar ad Persarum olim bella procederet, & de omnibus civitatibus secum adduceret exercitum; sola Narnia, quæ ante c Nequina nuncupabatur & a d nequitia duxit nomen, contempsit ire. Qui dum se vidisset taliter contemptum, & causa sibi urgeret ambulandi, donavit eam genti e Carporum: quæ tam diu obsedit eam, usque dum se intus ab homine usque ad pecus interficerent gladio, jurantes ita ut unus qui remanserit in suo incumberet gladio, & ne unus quidem remansisset. Intrantes autem Carpi vastaverunt omnia, & civitatem incendio consumpserunt. Revertente vero Cæsare jam victore cum multis spoliis, condolens huic civitati, jussit restaurari partem mediam civitatis, f pontemque ei miræ magnitudinis in sublimitate fundavit, & intra triginta annos explevit; & suo signavit Carmine: Cæsar Augustus de manubiis, Narniensis Patronus: & ni fallor, nullius provinciæ huic, ut dicitur, assimilatur pons. Aquæductum ei amplius de quindecim millibus intromisit: de quo nunc tacendum est, quæ sit altitudo, quæque circuitiones, quot pontes, in quibus longitudinibus transforati montis. Ibi statuam dedicavit, qui locus ipse in medio foro Augustus vocatur: & de diversis civitatibus congregatis civibus intromisit: & imposito ei nomine de Nare g flumine, qui de naribus sculpti quasi vituli lapidei egreditur, [cives ejus in fide instruunt Sancti vanii] Narnia in Colonia dicitur, quia omnes qui de alia regione veniunt & habitant nobiscum, hujus soli incolæ vocantur, ideoque Narnia in Colonia appellatur. Sileamus jam quod nunc cœpimus, quia ad inchoationem primæ veritatis convenit reverti. Visitabatur ipsa urbs Narnia a multis Sanctis, a h S. Terentiano sæpius, i a S. Feliciano quamplurimis vicibus, qui multas ibi injurias perpessus est, ita ut in carceribus retruderetur; nec non a S. Valentino k incessanter: & tamen ut dictum est, nullum recipiebat verbum salutis.

[3] Accidit autem, ut S. Juvenalis ex Africa Romam pergeret Presbyter; [post quas S. Iuvenalis ordinatus Episcopus] arte medicus: & dum ad quamdam Matronam, Philadelphiam nomine, quæ erat ex genere Imperatoris, pervenisset; fecit eum ingredi in domum suam, quæ etiam Christianitatis exercebat opuscula: & didicit eum esse virum Sanctum. Cœpitque vir Dei ab ea exquirere, in qua urbe tum esset Episcopus. Et cum didicisset, quia Narniensis civitas non haberet Episcopum, misit ad eam viros prudentissimos qui explorarent si in ea invenirentur fideles. Et dum reperissent viros nobiles ac mulieres de l Aniciorum genere, habito consilio suasit eis, ut postularent consecrari sibi Episcopum. Euntes pariter ad urbem Romam petierunt a m Pontifice ut eis ordinandum donaret Juvenalem Episcopum. Quod cum Deo favente impletum est; venerunt in Civitatem suam Narniam cum consecrato Juvenali Episcopo. Tunc cœpit S. Juvenalis claro sermone exhortari populum, ut converterentur ab idolis, & Christi efficerentur cultores. Et facto ibi oraculo in honore sancti Martyris Valentini Episcopi, qui jam Martyr fuerat, ibidem sacrosancta mysteria celebrabat, multaq; mirabilia multasque virtutes faciebat. Accidit quadam die, [illæsus a gladio, quo semet percussor interemit,] dum iter ad oraculum supra nominatum faceret, quod ad inferiorem portam, in regione quæ vocatur Marcellinata, constituerat, [quando] venerat ad taurum æreum, ubi templum erat Liberi patris; continuo exivit de templo immolans, & tenuit eum, & nitebatur ei de idolothyto in os mittere: produxitque gladium, & n inversam gladii manicam in os ejus misit: qui strictis dentibus tenuit viriliter. Et dum ad se invasor sacrilegus retrahere voluit gladium, [plurimos convertit.] manu sua sibi illum intromisit in gutture: & inciso gurgulione cœpit spumas per os cruentas evomere, & clamare; O ultor Briarei, libera me. Et hæc dicens expiravit. Videntes hoc populi admirati sunt, & crediderunt, & baptizati sunt. Eodem tempore, quia Pascha proximum erat, viri ac mulieres fere duo millia, & matrona quædam ibi nomine Venantia o cum filiis suis, nobili genere orta & prima civitatis, baptizata est, quæ & ministrabat ei defacultatibus suis. Habitatio vero sancti viri Juvenalis erat ad portam superiorem, in turre cohærenti muro, in vico qui dicitur novus: nam & lectus, in quo ipse dormitabat, usq; nunc constat in eadē turri.

[4] [precibus profligat hostes urbem obsidentes:] Delectat & hoc miraculum reserare, quod ejus temporibus enituit. Contigit post quadringentos annos perditionis Nequinæ civitatis, ut progenies ipsa Carporum, mixtique Ligures, armati omnes, de regionibus suis ad vastandas civitates processissent. Qui dum multas jam invasissent regiones, devenerunt in valle, quæ est inter Narniam & Interamnem, quæ nuncupatur Tyria suspecta, & ambarum civitatum prædia obsidebant. Et circumdantes civitatem Interamnem ceperunt eam, & magnam ex ea duxerunt prædam, nec non & multitudinem populi interfecerunt. Obsidentes vero Narniam, dum adhuc in corpore esset S. Juvenalis, quinto ordinationis suæ anno, in mense Quintili, qui nunc Julius, facta oratione cum suis Domino fidelibus, tales incircuitu muri versiculos psallit: Fiat, Domine, via illorum tenebra & lubricum, & Angelus tuus persequatur eos: & veniat illis laqueus, quem ignorant; & captio, quam occultaverunt, apprehendat eos. [Psal. 34, 6.] Et post Psalmi istius finem, hanc dedit vir Sanctus p orationem: Deus, qui universas gentes ad nihilum redigis; da huic civitati de interitu eorum lætitiam; ut credant quia tu es Deus solus, qui pro nihilo habes omnes gentes, per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit in æternum, & cum spiritu Sancto, in secula seculorum. Et cum omnes respondissent cum lacrymis, Amen; subito medio die intonuit de cælo Dominus, & Altissimus dedit vocem suam: & misit sagittas suas & dissipavit eos, fulgura multiplicavit, & conturbavit eos: & apparuerunt in siccitate fontes aquarum, & revelata sunt fundamenta orbis terræ, ab increpatione furoris Domini. [Psal. 17, 14.] Vere enim hi versiculi eodem die impleti sunt. Tanta enim fuerunt tonitrua & fulgura micantia ac turbines, ut amplius tria millia viri cum armis suis, juxta murum antiquum, ad templum quod vocatur Herculis, sint submersi, & nec apparuerunt. Et magnificabatur Deus in his operibus, & liberata est civitas.

[5] [non absque miracule celebra, Missam.] Tunc S. Juvenalis indicto jejunio sacrosancta mysteria celebrabat. Habebat enim calicem ex metallo crystallino factum, quem secum adduxerat; paruum quidem, sed virtute clarum: qui dum q tot millia populi ad eum labia propinarent, non ei refundebatur a ministro, sed crescebant in eo Sancta libamina. Tunc omnes in stuporem versi mentis, glorificabant Dominum, qui talia per servum suum Juvenalem Episcopum ostendere dignatus est. Nam & ipse Calix usque hodie diligenti cura constat; & r die Natalis ejus a ministro producitur, catenulis aureis gemmisque ornatus, eo quod & ansulas habeat. Completis autem septem annis sacrum Domino reddidit spiritum, [& pie obit,] & sepultus est ad portam superiorem s via Flaminia, milliario ab urbe Roma t quinquagesimo quinto, sub die u septimo Iduum Augustarum. Natalis x vero ejus celebratur quinto nonas Majas, quo die & Crux Domini, imminente Helena matre Imperatoris Constantini, per Judam, qui nominatur Cyriacus, in loco Calvariæ, qui est in Hierosolymis, inventa est.

[6] Sed & illud, fratres carissimi, non prætermittimus, nuntiantibus amplius quadraginta viris, navim suam, sancti viri orationibus, periculo jam proximam liberatam. Nam & ipse S. Juvenalis retulit se in visione admonitum, ut pro navigantibus exoret; [Mercatores ejus meritis naufragium evadunt:] quod post, exitus rei docuit. Navigantibus ergo quasi trecentis viris ex Oriente, & contendentibus ad portum cum multis opibus onerata nave; dum per tranquilla maria tuto velificarent, subito die media nox supervenit atra, irruerunt venti, insonuit procella cum turbine; mergebatur navis, ut jam nullam spem sibi vitæ crederent esse servatam, sed omnis spes quæstus eorum in periculo labefiebat. Continuo apparuit eis Angelus Domini in effigie S. Juvenalis, stans super aquam: qui videntes eum clamaverunt dicentes: Si vir Dei es, libera nos. Qui extendens manus, exoravit pro eis: & pervenit navis ad portum securitatis optatum. Tunc sciscitati sunt ab eo, quis esset: & ille dixit eis: Ego sum Juvenalis Episcopus Narniensis. Agite gratias Deo, qui vos liberavit: & si me malueritis inquirere, ad portam superiorem me invenietis. Et hæc dicens, abscessit ab oculis eorum: qui admirantes valde glorificabant Dominum. Et expletis actibus suis, miserunt, ut supradictum est, quadraginta viros prudentissimos cum magnis muneribus. Et cum ducentorum millium via extenderetur usque ad portum, duorum dierum itinere ad Narniam pervenerunt. Qui dum introissent civitatem, exquirebant ubi maneret Juvenalis liberator eorum. Et ut cognoverunt, quia jam obiisset, voluerunt videre sepulcrum ejus. Unus ex eis, nomine y Aërius, quartanum typum agebat: & tacto sepulcro ejus, [& basilicam extrui petunt,] continuo evomuit venenum cholericum, & sanus recessit. Datisque muneribus ejus [successori] vere venerabili z Maximo Episcopo [qui quadraginta annis ac tribus mensibus Cathedram] ejus possedit, rogaverunt ut ei basilicam cum confessione construeret: & factum est.

[7] Recondentibus iis abdito loco sacrum corpus; ubi ex lapidibus ac auro argentoque constructa confessio constat, [Titulus sepulcri,] & super ejus venerabile corpus carmina signaverunt hoc modo

Secretus locus intus inest sanctique recessus,
Quem, dum summa petit, Juvenalis morte dicavit:
Quo sibi post obitum placuit dare corpus humandū
In caute manibus scindens: ne polluat imber [unde liquor salutaris emanat.]
Idibus Augusti Domino præstante sepultum

Die vero Natalis ejus confessio ipsa, tam marmora quam aurum vel argentum, tanti sudoris aqua distillat, ut cum spongiolis tergentes in ampullis recondant; mixtaque cum sancto oleo multis infirmis deportatur, & Domino cooperante sanantur. Hæc autem gesta jubente venerabili Maximo Episcopo edita sunt, petentibus his qui & vitam & actus ejus requisierunt.

[8] Hactenus MS. Wiblingense, cum ceteris collatum: & consentiens Vallicellanum sic finit: petentibus eis qui & vitam & actus ejus, a quo liberati sunt, voluerunt nosse: & reversi sunt cum magno gaudio, gratias agentes Deo per Jesum Christum, cui est honor & imperium, una cum Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen. Cetera in subsequentibus Annotatis indicabimus; prius tamen quam ad ea veniamus, hic significo primum quod verba, [interpolationes quædam ultimæ [] discreta.] ad nomen Maximi Episcopi a nobis inclusa [], haud dubie post mortem ipsius Maximi sint interjecta. Secundo idem judicandum videri de toto fere numero 7, ubi dicitur auro argentoque extructa confessio, quod non est credibile primo statim initio cultus factum; & recitatur Epitaphium, quod satis erat sepulcro inscriptum legi; ac denique indicatur annua aquæ salutaris stillatio, [Epitaphium a posteris alteratum,] cujus probatio certa longioris temporis intervallum videtur supponere. Istud autem epitaphium vel extritum pro parte erat, quando huic vitæ inscriptum est; vel antiquioris codicis vitio accidit, ut non potuerit Wiblingensis scriptor totos versus exprimere: cujus interim fidem vel hinc debemus æstimare, quod de suo nihil præsumpserit addere. Alii econtra (& hoc tertio loco notandum venit) varie suppleverunt defectum, prout vel successu temporis factum repererunt a curatoribus sacri sepulcri, vel privato judicio censuerunt melius fore. Nam MS. Fossanense multo auctius ipsum exhibet; MS. Vallicellanum, servato versuum ordine, sensum nonnihil mutatum eo modo representat, ut depositionis diem, qui fuerat a die mortis sextus, non curaverit exprimere; eo quod usu invaluisset ut dies Natalis præ alio festivus haberetur, sicuti ipso adhuc vivente agi consueverat: propterea quod dies hic, quo Episcopus scilicet ordinatus fuerat Iuvenalis, non ejus tantum, sed ipsius quoque Narniensis Cathedræ esset Natalis. Hac autem ratione sederit S. Iuvenalis, præter annos septem aßignatos in Actis, mensibus tribus, & diebus quatuor: siquidem obierit VII Idus Augusti, ipsis Idibus sepultus.

[9] [duplici modo.] Posteri Epitaphium, ut dixi, innovantes haud paulo aliter legendum proponere maluerunt; nam in MS. Vallicellano sic reperitur:

Secreti locus est intus sanctique recessus,
Quem famulus Christi Sanctus Juvenalis amavit,
Sanctorum socius, meritis evectus in astra.
Rupe cava placuit tumulari membra sepulcro.
Ne polluta manus sacrum contingere posset.

In MS. Fossanensi epitaphium idem plures habebat versus, hoc modo & ordine:

Tu quicumque legis, istud venerare sepulcrum,
Quod famulus Christi Sanctus Juvenalis honorat.
Primus Episcopus ipse fuit Narni & Pater ejus.
Africa quem genuit, hunc Narnia possidet ipsum.
Rupe cava placuit abscondere membra, sepulcrum
Ne polluta manus sacrum contingere possit.
Sanctorum socius meritis electus, in antro
Hoc quidem positus, charos tamen ipse tuetur.

Ego (ne in conjectando lector fatigaretur) nullo verbo litterave mutata, & paucis syllabis alio charactere adjectis, conatus sum laborem ejus juvare, utinam feliciter satis!

ANNOTATA.

a S. Hieronymus in Vita S. Paulæ 26 Ianuarii num. 18asserit, hanc invisisse Sebasten, id est Samariam, ubi siti sunt Elisæus & Abdias, &, quo major inter natos mulierum non fuit, Joannes Baptista: cujus scilicet corpus ab discipulis eo delatum fuit, ubi ante Christi adventum annuntiarat.

b In aliquibus MSS. adscripta erant de nonnullis aliis Apostolis, nec satis cohærentia, quæ ut impertinentia omisimus, vel in notas referre placuit.

c Imo ante Nequinum dictum, asserunt Livius & Plinius.

d Alii ab asperrimo difficillimoque situ loci dictam tradunt.

e Carpi antiqua urbs est, Principatus titulo insignis cum aliquot civitatibus subjectis, olim sub Imperio Picorum, nunc Ducum Mutinensium. Sed uti hæc ex traditionibus plebejis non ex certa historia desumpta videntur; sic nolumus operose scrutari, num hi Carpi externi fuerint: Iacobillus eos in Germania ad Danubium collocat.

f Procopius lib. 1 Rerum Gothicarum, Pontem hunc, inquit, Cæsar Augustus olim construxit, spectaculum memoratu dignissimum, quippe omnium fornicum, quos scimus, excelsissimus est. Conspeximus nos anno 1660 aliquos dicti operis superstites fornices.

g

Nar ad urbis hujus in monte sitæ radices præterfluit, ita aliquibus dictus, quod odore sulfureo nares constringat. Hinc Virgilius lib. 7 Æneidos memorantur

Sulfurea Nar albus aqua, fontesque Velini.

quia Nar e montibus Amiternis per Velinum lacum fluens, inde per Interamnum & Narniæ radices, inter Ocriculum & Hortam, in Tiberim defertur.

h S. Terentianus I Episcopus Tudertinus & Martyr, sub Hadriano passus 1 Septembris.

i S. Feliciani Episcopi Fulginatis Martyris, sub Decio paßi, Acta illustravimus 24 Ianuarii.

k S. Valentinus Episcopus Interamnensis, Martyr sub Claudio 2 passus. Ejus Acta martyrii dedimus 14 Februarii. Porro vix dubitamus quin totum hoc principium Vitæ, uti & nonnulla alia hinc inde notanda, præsertim in fine, adjunctæ sint, post plura secula, quam hæc Acta primum scripta fuere.

l Illustris & nota est Aniciorum. familia apud Romanos. In MS. Vallicellano Anicorum in MS. Germ. Anichinorum erat. Iacobillus ex familia Coccia, stirpe Nervæ Coccii Arucia.

m Iacobillus asserit fuisse S. Damasum, & ab hoc consecratum anno 369. Auctor Summarii Italici notat annum 370 & eumdem Damasum nominat.

n MSS. Bodec. & Vallicel. universam. MS. Iacobilli inversa gladii manica. Petrus de Natalibus cultellum appellat, quo os volebat tenere apertum, ut idolothyta injicerentur.

o Iacobillus addit, ex familia Anicia.

p Idem alias preces habet, ab illo crucem manu tenente in muris urbis recitatas. Easdem & quasdam præterea habet præcitatus auctor Summarii.

q Idem habet tria millia, sicut etiam auctor Summarii.

r Idem tradit calicem ostendi cum aliis reliquiis in festo Ascensionis Christi.

s Via Flaminia per Otriculum, Narniam, Spoletum &c. Ariminum usque tenditur.

t Sunt hæc milliaria aliquanto minora, alias solum 40 essent numeranda: & sic alibi memini etiam minora observasse.

u Vel hic abundat τὸ septimo, vel omissum est aliquid, quo intelligi debuit Sanctus, non sepultus esse, sed obiisse die VII Iduum Augustarum: cum ipsis Idibus esse sepultum satis clare dicat epitaphium sincerum, & ab ipsomet Maximo verosimiliter scriptum.

x Iam indicavi Natalem hic intelligendum ex more Episcoporum istius ævi, diem Ordinationis Natalem vocantium: nec potuit obstare festum inventæ Crucis (utpote non nisi VIII seculo cœptum universaliter celebrari) quosolennior in populo maneret hujus Natalis memoria, præ die obitus aut depositionis, uti in S. Ambrosio & aliis nonnullis usus retinuit, abolita pene memoria depositionis eorumdem. Quod autem de Cruce additur, non ausim dicere esse a Maximo, potuit tamen etiam hic secutus fuisse novellas, ut ait Gelasius Papa, relationes de inventione Crucis Dominicæ, quarum fabulositatem jam redarguimus, & quoad Judam-Cyriacum plenius confutabimus die sequenti.

y Iacobillo Nerius, in aliis MSS. Crius & Erias.

z MS. Bodecense, Surius & Vghellus Maximiano.

SEQUENTIA
Ex antiquo Missali Narniensis Ecclesiæ.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

Exultet plebs fidelium, Parvo in calice,
Chorusque Narniensium Vere mirifice,
���Psallat in hac die, ���Libamen est Deicum:
In qua vir sanctus hodie In quo renovatur,
Juvenalis est gloriæ Per qvod memoratur,
���Deputatus pie: ���Signum Euangelicum,
Cujus virtus rutilat, Jesus panes augmentavit,
Cujus laus emicat Quibus turbas multas pavit,
���Virtutis præconio. ���Satiatis omnibus:
Sacrum hic dum perficit, Sanctus potum sacrum dedit,
Dei corpus conficit, In quo Christi Sanguis crevit,
���Ejus ministerio, ���Propinatus millibus;
Nec a ministro funditur, Surdis auditus redditur,
Vel liquor ullus ponitur Et sospes quis regreditur,
���In vase crystallino: ���Si locum possunt tangere.
Sic stupet plebs Narnicola, Privati quoque lumine,
Sua relinquens idola, Videre Dei nomine
���Deo adhærens Trino. ���Merentur hic recipere.
Non cessat preces fundere, Possessus a dæmonio,
Nec manus differt jungere, Sancto curatur medio,
���Pro salute civium, ���fenestram frangens vitream.
Quos sacris verbis educat,
Carporum gentes effugat,
���Strage data hostium. ���…
Suos instruxit atque direxit, Quidam nautæ naufragantes,
Quosq; deduxit nec nō protexit, Juvenalem invocantes,
���Eorum gerens curam. ���Evadunt periculum:
Sic honoratur & exaltatur Illi vero non ingrati.
Et commendatur [& laudatur] Ære pergunt onerati
���Proferens vitam puram. ���Ad ipsius tumulum.
Demum post cujus transitum Laus ergo Regi gloriæ,
Christo jam reddit spiritum, Qui nos reformat gratiæ,
���Gaudens in cælestibus. ���Pro Juvenalis precibus,
Ex ipsius tumba manat, Quos tutat in hoc seculo,
Quod infirmos multos sanat Conservat a periculo,
���A cunctis languoribus. Coronat in cælestibus. Amen.

Hactenus illa Sequentia, cui tres versiculos ad complendam antepenultimam stropham deesse cum ipsa rythmi ratio indicet; curavimus librum originalem consuli: sed nec ibi quidquam repertum est amplius, quam in nostro ecgrapho habebamus; ut dubitari poßit, utrum pars illa non defuerit ab initio, per ipsius auctoris incuriam, non admodum solliciti ut ryhtmum undequaque perfectum daret.

ABLATIO ET RELATIO
Corporis S. Iuvenalis seculo IX.
Ex veteri MS. Narniensi.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

BHL Number: 4615

EX MSS.

Post Legendam seu Vitam in Lectiones divisam, in jam dicto MS. sequebatur de corpore ablato relatoque narratio, [Forsitan legi solita 7 Augusti] similiter in Lectiones distributa, fortaßis pro Officio ad diem VII Augusti recitando, quando obiisse Sanctum dicunt vitæ Acta, & festum ei duplex cum Octava celebrari indicat tabella Officiorum duplicium Cathedralis Narniensis. Dicit illa quidem festum hoc esse S. Juvenalis secundi Episcopi & Confessoris: sed ex supposito quod duo sint hujus nominis Episcopi, & primus eorum Martyr fuerit: quorum neutrum sustineri potest stante Vitæ jam præmissæ auctoritate, quæ tamen (si est scripta jussu Maximi successoris) sola præcipuam fidem exigit. Fortaßis etiam contigit, ut Corporis Lucam ablati & Narniam relati solennis exceptio aut repositio in locum priorem, hoc eodem VII Augusti die acciderit; sicuti Deo disponente contigit, ut die XIV Septembris, quo primum in dedicatione Hierosolymitanæ Basilicæ sub Constantino fuerat exaltata Crux Domini, eodem istic reponeretur ab Heraclio Imperatore, recepta ex Perside. Prædictæ narrationis auctorem nequaquam coævum rei gestæ, sed ex populari traditione, post aliquot secula scripsisse quæ referri audiebat, haud æque in omnibus congrua cum seipsis & cum majori veri similitudine, [nec satis authentica.] notum fiet ex sequenti tractatu § 7. Interim, sub hujus præmonitionis cautela, ipsam hic lege, iis solis nunc illustrandam observationibus, quibus explicentur obscura, non quibus discutiantur errata, eo quem indicavi loco opportunius castiganda.

[1] Domini nostri Jesu Christi, Fratres carissimi, Sanctorumque omnium miracula clara merito personat orbis; [Sancti dæmonum domitores patrocinium nostri suscipiunt] quando [etiam] carmina poëtarum priorumque philosophorum gliscit animus scandere, quæ [tamen] sunt fabulæ & inanes lectiones & fallaciæ Gentilium, nec non deceptiones infidelium. Quis enim pavescit legere silentio abdicationem hostium, dæmonumque occultationem; qualiter devicti sunt a militibus Christi, & vires eorum confractæ, & sub pedibus eorum conculcatæ. Recolimus enim semper fuisse invidos & callidos cunctorum fidelium (nam sine intermissione ex insidiis diaboli homines tentantur, ut virtus tentata probetur, & palma non consentienti gloriosior appareat) unde quanto amplius scelerum cupiunt, tanto amplius læti sunt; adhuc [autem] non quiescunt, sed miris facinoribus exigentibus chaos circumeunt, & in erebi gurgitem desidiosi ruunt, heroës conculcant, & fideles aliquando necant. Quis de odio confitetur & pœnitet? quis de invidia mœret? quis de cumulo avaritiæ contremiscit? Prorsus pauci. Sed Dominus est justus & pius, qui expectat omnes & suffert, per orationes Sanctorum & oblationes fidelium. Hoc tamen pavendum est omnibus, quia quanto amplius portat tanto durius punit.

[2] Quæ fauces poterunt retexere Sanctorum omnium remunerationem, infinitæ misericordiæ gloriam, præparationem lætitiæ paradisi? Morari debemus in laude omnium Sanctorū, [Narniensium vero præcipue S. Iuvenalis.] sed præcipue in nostris Patronis silere noxium censuimus. En omnes defendunt: & sicut prius pro eis agonizaverunt, quamvis a suis ut justum est non obsequantur, tamen adhuc certant & pro eis obsecrant: ipsi nos defendunt, ipsi custodiunt, protegunt, & claris inter nos miraculis coruscant. Inter quorum classes noster gloriosus & mirabilis fulget coronatus Sanctissimus Juvenalis. O quam prædicandus! quantum amandus! qui in tantum suam dilexit Ecclesiam, ut multis suppliciis superans triumpharet: apte sibi commissum Thronum decorans, secum provexit credentes ad astra polorum. Igitur B. Juvenalis, non solum [civitati profuit], dum in hoc ærumnoso deguit ævo; verum & post liberam ejus ad æthera evolationem, cum pro suis exulavit a & iterum martyrium portavit; pro suis flevit, ingemuit, sanguinem fudit, & in exilium quasi pietatis causa portatus est, in tantum suas oves diligens. Ne [autem civitas in perpetuum] frustraretur a tali Patrono, cum eximio honore ad Narniam est reductus, adjuvante Domino per ejus auxilium & orationem venerabilium Clericorum, postulationemque nobilium populorum præfati loci. Qualiter [vero] translatus reversusque fuerit, seriatim retexere, quantum est licitum, curamus. Priscum excidium Narniæ recolimus, de quo legitur, quia de eis relictus nec unus nuntiaret mortem ceterorum; nunc vero nemo residuus fuit, & non est dimissus aliquis vivus nec illæsus. Prius evenit, quia offenderunt Regem terrenum; nunc accidit, quia impii erant in Christum Dominum. b

[3] Evenit ut quidam potens & nobilis Tusciæ Marchio nomine c Adalbertus, [Adalbertus Tusciæ Marchio Narnia exclusus] causa obsequii summi Præsulis, nec non non ad [visitanda] limina Apostolorum deveniret Romam: unde cum secus Narniam transiret, putabat se obediri ab eis. Illi vero Pontifici subjacentes renuerunt ei subesse: nam ventura erat vindicta; nec alio modo ordinari poterat. Nec multo post quadam die, dum [Adalbertus] astaret in præsentia Præsulis, affuit unus ex nobili prosapia ortus Civitatis Narniæ, Demetrius nomine: qui, cum cerneret eum, contra Pontificem taliter est affatus: Domine mi & rector omnium Ecclesiarum, defensor piarum plebium, placet tibi ita me exhonoratum haberi? Cum in tuo venirem obsequio, isti Narnienses contra me extiterunt, nihil obedientes, verum nec pacifica verba mihi locuti sunt? Ad hæc Demetrius respondit, Non est nobis licitum absque Domino nostro Papa ulli potestati obedire, nisi Imperatori tantum de mandato summi Pontificis. Qui stomachatus, [& frustra id propter questus apud Pontificem,] indignante & magna voce dixit: Non est mirum insanos lasciva verba proferre; sed hoc te scire convenit, quia nisi fuisset ob reverentiam Domini nostri Pontificis, cum verberibus cessarent verba. Putabat enim terrere eum minis. Tunc turgido vultu Demetrius, cum nollet recipere verba, respondit: Mirandum est quod a te audio; quia dum in nostris sumus partibus, æquiparia corda gerimus, æque inter nos obedientes.

[4] [vindictæ cupidinem animo concipit] Eadem hora interius mens Ducis corrupta est, & sicut virus chelydri ita viguit odium in corde illius d. Heu pro dolor! Ira versa in odium quantum lædit, quantos interimit quantosque ruere fecit! O venenum occultum! o morbum iniquum! quia non tantum durasti, ut Bajulum e interimeres aut necares terrigenas, vel mundialia suffocares; sed in tantum crevisti, ut beatorum corpora Juvenalis f, Cassii, g Faustæ interim debellares. Sed o! milites Christi, estote parati pro grege iterum corpora ponere, qui dudum pro eis animas cum corporibus ponere non neglexistis. Eja Juvenalis gloriose, sicut Christus pro omnibus, ita tu pro Sede tibi commissa adhuc dura expecta: prius liberasti animas a jure Gentilium, nunc demonstra jura sufferentium; invita successorem tuum pacificum & laudabilem Cassium; offerat preces, ut suos pariter commissos dimittat illæsos, & Fausta nobis fruere calle secura, cum tuo Pastore esto parata exilio.

[5] Quid multa? Reverso Duce in propria [ejus animus] callide durat in facinus. Audito non post multum de morte illius Pontificis, surrexit iratus, invitavit amicos, conduxit parentes, præcepit fidelibus, [urbemque obsidione cingit:] per prolixa tempora movit prælia, totam urbem Narniensem circumvallavit, & dira excitata sunt bella. Infesta civitas funditur in lamentum universa: per muros clamabant Sacerdotes, vociferabant senes, ejulabant conjugati, dicebant hostibus: Quare hæc agitis? cur hanc cædem patratis? Offensi sumus Deo, vobis enim nihil culpavimus: date rogamus cladibus finem. Ille etiam jure jurando dicebat, Quia si mihi vita comes fuerit, non relinquam hujus civitatis lapidem super lapidem, & cunctos habitatores exules dimittam. Tunc omnes munierunt civitatem & conglobati sunt omnes, defensorem sibi promittentes; [sed invocato a civibus S. Iuvenale] & unanimiter pugnabant, clamantes & dicentes: O Sanctissime Juvenalis, pro tua caterva intercedere digneris, ut non destruatur nostra urbs ab his hostibus crudeliter dimicantibus.

[6] Dux vero fecit congregari immensam congeriem lignorum, carduos & stipulam, picem & sebum; [non valent pontem incendere] & pontem miræ magnitudinis atque pulcritudinis, quem Rex pacificus Octavianus cum magno labore stabilierat, putabat evertere. Misso igitur igne nihil prævaluit nec minus in aliquo potuit. Cernens se in hoc esse illusum, dixit suis: Quid agimus milites mei? Graviter tristor & cor meum dissipatum est, eoque devictum me esse video ab istorum inimicorum meorum astutia. Utinam nec inchoassem! Tunc omnes consiliarii sui in zelo dixerunt: Defensores eorum ita veridicos & stabiles esse videmus, ut neque promissis neque precibus suaderi possint, quia pro eis assiduas preces fundere non cessant, [intelligit eam defendi a Sanctis.] nam ii sunt Juvenalis, Cassius Pastores eorum, & Fausta prudentissima h Virgo interpellatrix eorum: sed audi, domine Dux, recolimus enim, quoniam Athenienses, dum essent a quoddam Rege obsessi, decem i sapientes secum habebant, consilio quorum muniti lædi a nemine poterant, qui erant terreni homines; quanto magis isti familiarissimi filii Dei? Unde a suis præfatus Rex consiliatus est, ut si callide illos dissiparet & ab invicem separarentur, lædi a facile possent: quod & factum est: unde nobis notamus, quia ita agi a nobis necesse est.

[7] Finito consilio, diaboli instinctu [placuit Duci] ut promitterent [pacem] & pactum inter se [& obsessos] stabilirent. Hoc dolo moti cum callida pace miserunt duodecim ex Ducis optimatibus, ut rectum fœdus cum eis inirent & firmam cum eis pacem facerent; [quare facta pace dolosa petit ut solum transire per urbem liceat:] eo tamen tenore, ut intra civitatem cum suis intrarent a prima porta, & pacifice exirent per aliam, nulli mala patrantes. Heu fallacia! Inscia tali fraude decepti sunt; putaverunt quod sacramenta non frangerent, dederunt assensum suorum excidio. Nunc vero scire convenit de crudeli fallacia, quæ tam dire versa est in k Narniensium perniciem. Cur non patebas impia fallacia? a quare tam latentia fuistis venenata consilia? [quam ingressus expellit cives spoliatos] Antiqua mala sunt excitata, viguerunt facinora, oblita sunt sacramenta, odia clare patuerunt. Sed o infelix ratio! Dedit [tamen] Dux licentiam, ut tantum suarum rerum cives secum extra civitatem ferrent, quantum in una vice portare possent.

[8] Flebant Sacerdotes, lamentabantur senes, ejulabant conjugati, [frustraque lamentantes:] mulieres lapsis crinibus se carpebant, filii vociferabant contra parentes, omnes unanimiter vocem mittentes: O patroni nostri, ubi sunt vestra juvamenta? o auxilia, ubi inveniti possunt? Periit spes nostra, consilia nostra dissipata sunt, virtus nostra confusa est. S. Juvenalis nobis non subvenis? quare tibi expectas longa exilia? Ecce dimisisti commissos, quia tibi est martyrium præparatum. O Sanctum corpus, ubi es pro nostris sceleribus deducendum? Venerande Cassi, pacifice Pastor amabilis Ecclesiæ nostræ, quomodo dimittis concessos, quos portare debes ad Christum? Fausta amantissima, nobilis & decora vultu angelico, Virgo gloriosa, fulgida nimis, spes optima, cur nos dimittis? vel tu cum tuis morere, mori quæ in martyrio timida non fuisti.

[9] Nec mora: sarcophaga rupta sunt, mauseola fracta, [& S. Iuvenalis imputre adhuc corpus,] corpora Sanctorum abstracta sunt, vehicula parata Invenerunt corpus gloriosissimi Juvenalis ita integrum, & ita paratum in martyrio, ac si fuisset cum anima caro. Tulerunt corpus ejus, & posuerunt juxta cryptam sepulcri sui. Et ecce cum cæli esset serenitas, citata sunt tonitrua, excitata sunt fulgura mittentia fulmina, creverunt venti, terra mota est, & verberati oculi inimicorum nihil viderunt; sed præ pavore dimiserunt Sanctum corpus, quod erectum stetit supra pedes suos. Illi vero & ceciderunt in terram, [quod sese erexerat & sanguine fluebat,] jacentes per duarum fere horarum spatia nihil sentientes; sed quasi exanimes accubantes. Postremo vero tempestas siluit: in se reversi, erigentes se, levantes oculos suos, viderunt Sanctum Juvenalem erectum stantem, quasi in itinere præparatum. Tunc tulerunt eum ut ponerent in loculo, erant enim ilia ejus fracta quasi præ lassitudine, ita ut præ dolore sanguis exinde flueret, & pavimenta suæ aulæ irrigaret. Tunc qui ibi aderant, & pii Clerici, lacrymantes collegerunt sanguinem ejus in quantum valuerunt.

[10] Illi vero tulerunt corpus ejus, & posuerunt illud in biroto l novo, una cum beatissimo Cassio m atque Fausta, [cum SS. Cassio & Fausta avehit,] cum hymnis & laudibus ducentes choros, psallentes atque laudantes Deum, pergebant ad propria: populos vero Narnienses tristes atque mærentes dimittentes, lamentantes & clamantes: Cui nos orphanos reliquistis beati Patres? vel cui nos dimittitis Tutores nostri? Usquequo vivimus, qui sine defensore sumus? Prius mori debuimus, quam tanta clades nobis eveniret. O antiquissima Civitas Narniensis! O famosa in Romanorum finibus! robustissima contra inimicos, amabilis notis, desiderabilis contra hostes, gloriosa vicinis, delectabilis in confinibus! nunc depopulata a civibus, frustrata a Patronis, a Defensoribus derelicta, a Custodibus dimissa! Scimus quia nostra peccata nostrorumque parentum hoc nobis incitarunt periculum. Sed cur antea mortui non fuimus atque pœnis afflicti & macerati, quam evacuati essemus a talibus Patronis?

[11] [& Lucam deportat] Inter hæc ducta sunt Sanctorum corpora in unam nobilium Civitatum Tusciæ, quæ dicitur Luca, & cum omni honore posita in ecclesia n S. Frigidiani, haud procul a corpore ejus! Sed omnipotens Deus qui concessit volendo voluntati Ducis & exercitus ejus ut ita ducerent Sanctos, numquid irascetur per singulos diei? Ipse longaminis, ut inquit per Prophetam, nisi convertantur, gladium suum vibrabit. o Aliquando enim eos monens ut pater; aliquando per certas visiones terrens ut filios, ut ad proprias ædes reducerent Sanctos per subjectas personas minabatur Sacerdotibus, monebat Episcopos, populos cunctos pessimis cladibus hortabatur: dicebat enim per nuntios, [ubi cives, divinitus moniti S. Iuvenalem suis reddere,] hæc eis umbras esse adversum clades venturas, nisi corpus B. Juvenalis cum nimio honore in suam reducerent parochiam. Grandinem frequentem miserat, calidam pluebat aquam, sulfurei imbres crebro venerant, fontes & putei eorum fœtore ac p verminibus scaturiebant, jumenta eorum & cuncta animantia repentinus interitus interimebat; ita ut sero mittentes in stabulis mane mortua invenirent. Induratum enim erat cor eorum, ut prius ferrent supplicia atque plagas, quam Sanctorum corpora in propriis dimitterent reverti locis, putabant enim dari cladibus finem. Post hæc nex in homines versa est, ita ut qui tumulum defuncti cadaveris patrassent, ibi deficerent, & simul sepelirentur.

[12] Tunc quamvis sero consilium inierunt salutis, dicentes unanimiter: Quid agimus, [decernunt obedire exemplo Philistæorum arcam remittentium,] vel quid facturi sumus? Ubi est consilium nostrum? Depopulatur urbs, devastati sumus ab animalibus, & nunc nos pessimis necibus succumbimus: ut quid hæc? nisi quia frustramur Narnienses a suis Patronis. O simulata pietas! Non placet Deo vana operatio, venerantia stultitiæ. Non agnoscebamus nuntios, non cognovimus Angelos, non credidimus dictis, territi non fuimus ex plagis. Nunc vero nos qui residui sumus, fundamus, antequam interimamur, preces nostras Duci, ut cum honore corpus S. Juvenalis mittat ad Dominum nostrum Pontificem Romanorum; ut ipse honorifice remittat ad propriam ædem. O omnes cernite antiquissima miracula in prioribus populis patrata. Quando Philistæi temporibus Heli Sacerdotis pugnaverant contra Israelitas, & fuerunt duo filii Heli mortui cum plurima multitudine ex Israel; & eorum peccatis exigentibus captivam duxerunt Arcam Domini Dei Sabaoth, & posuerunt eam in templo Dagon; quamvis honorifice venerantes, tamen mane Deum eorum confractis cervicibus & totum diminutum invenerunt ante arcam Domini: nec multo post pessima clade percussi, intellexerunt malum de Arca perpetrasse, ut in Regum volumine refertur; [1 Reg. 6, 7] tuleruntque duas vaccas fœtas quæ non sudaverunt jugo, & eam posuerunt super currum ita ducentes ut non declinarent ad dexteram neque ad sinistram; & sic cum pluribus thesauris Arca est reversa in civitatem suam. Ita nos decet agere.

[13] Statim surrexerunt omnes unanimiter cum Duce, & tulerunt corpus B. Juvenalis, & cum nimio honore reduxerunt, cum hymnis & canticis, cum psalmis & choris, [& Romam mittunt ejus corpus] ad Apostolorum limina summo Pontifici deferentes. Tunc conglobati Episcopi Romanorum & Presbyteri cum cœtu Romanorum susceperunt corpus beatissimi Juvenalis, cum infinitis gaudiis. Clamabat Pontifex: Eja Juvenalis sanctissime, dum in carne esses, duxit te Dominus derelicto parente rebusque patris ex Africanis partibus, Romam ob amorem Apostolorum adventantem, & per præceptiones Sanctorum Pontificum Narnienses sortitus es prædicare, quos tibi Sede commissa decorasti, & prædicando traxisti ad Christum: & nunc omnis te expectat plebs tua, [ubi multis miraculis factis,] Beate, quasi reductum de exilio. Quantas autem virtutes per eum Dominus, postquam Romam ingressus est, sit operatus, quanti cæci illuminati, quanti dæmoniaci salvati, quanti infirmi sanati, enumerare longum est. Unde per triduum ibi detento, quarto die ipse per se Pontifex cum cuncto Clero ornaverunt vehiculum, excalceatis pedibus bajulantes eum, sic contra suos dicentes cives… q Dum vero per itinera duceretur, occurrebant ei multi infirmi, qui tacto feretro ejus sani efficiebantur.

[14] [revehitur Narniam,] Nuntiatum est autem civibus suis; qui quanta lætitias admirati, quantas Deo gratias reddiderunt, enumerare non possum, unusquisque sufficit mente tractare. Omnes enim quibuscumque occupationibus tenerentur, parvulorum & supellectilis præ tanta lætitia obliviscentes, omni cura postposita, prout quisque velocius ire poterat, obviam processerunt. Plurima igitur exultatione beatissimum corpus recipientes, diligentissime in Confessione propria locaverunt: ubi jugiter omnipotens Deus non solum dæmoniacis, verum etiam omnibus infirmantibus, qui pura conscientia beatissimum Juvenalem fideliter venerantur, [& lætanter excipitur.] salutis beneficia præstare non desinit. Præterea Narniensis patriæ incolas ubilibet tanta dilectione custodit, ut in quocumque periculo seu tribulatione constitutos, ad ipsum fideliter proclamantes eruat, & suis precibus quod juste poscitur efficiat, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto laudabilis & gloriosus permanet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ecgraphum nostrum exolvit; nobis visum est legendum exulavit; in eo autem quod sequitur videtur invaluisse sensus S. Gregorii, quod Martyr occubuerit Iuvenalis.

b Hinc incipit MS. Iacobilli.

c Adalbertus Marchio Tusciæ, fuit excommunicatus a Joanne 8 Papa, qui præfuit Ecclesiæ ab anno 872 ad 882. Extat hujus epistola 258 data Indictione 14, ergo anno 880, qua eum conversum & fidelem erga Romanam Ecclesiam ab excommunicatione absolvit. Luitprandus lib. 1 de Rebus Imperatorum & Regum cap. 8 & seqq. ista habet: Adalbertus illustris, Tuscorum Marchio, tantæ erat potentiæ, ut inter Italiæ Principes solus ipse cognomento diceretur Dives. Huic erat uxor, nomine Berta, cujus instinctu nefaria cœpit facinora, & collecto exercitu Papiam tendit, nisus rebellare Lantberto; sed ab hoc captus est. Sed post mortem Lantberti Adalbertus ad propria destinatur. Lantbertus hic imperio potitus est anno 892, peremptus an. 899.

d Reliqua hujus numeri desunt in MS. Iacobilli.

e Bajulus alias Bailivus, Italis Baylo.

f S. Cassius dicitur in conjugio cum Fausta perpetuam coluisse virginitatem, ac dein factus Episcopus Narniensis ab anno 537 usque ad annum 558, inscriptus Martyrologio Romano ad diem 29 Iunii.

g Lucenses hanc colunt 20 Septembris, confundentes eam cum S. Fausta, Cyzici martyrium passa cum Evilasio.

h MS. Iacobilli, pudentissima.

i Memini pueris nobis, primas litteras discentibus, inter vernaculas fabellas lectum librum de decem sapientibus illis; hinc vero disco antiquæ inventionis esse commentum illud, & forsan ab Italis ad Francos, a Francis translatum ad nos, ut alia similia multa, quæ vulgo Romanciæ dicuntur.

k MSS. quæ tunc dira versa est in Narniensi provincia: quod visum correctione egere.

l Birotum & Birota, duarum rotarum plaustrum in Codice Theodosiano & alibi.

m Reliqua deerant in MS. Iacobilli.

n S. Frigidianus, vulgo Fridianus, Episcopus & Patronus præcipuus Lucensis, colitur 18 Novembris, quod festum est Translationis.

o Franciottus retulit hanc Sanctorum Narniensium translationem ad an. 845, quasi illi tunc a Philippo Rege Francorum, cognato Lotharii Imperatoris, fuissent allati: quæ miramur a viro erudito non exactius discussa fuisse; cum ea ex hac historia plane evanescant.

p Vermine Italis dicitur vermiculus.

q Videntur deesse verba monentium Romanos, ne restitutioni Sancti corporis se opponant.

HOMILIA
in dedicatione ecclesiæ S. Iuvenalis
ex eodem veteri MS. Narniensi.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

Mirabilis est Divinæ legis doctrina, cujus censura nihil jubetur, nisi quod optima ratione censetur: nihil in ea mandatur, nisi quod auctoritate summa nititur: & ut ad ipsius Divinæ legis exhibitionem veniamus, nec ipsa sacrosancta mysteria passim ab omnibus & ubique sunt celebranda, sed certis horis atque temporibus, destinatisque locis, ab electis viris, summa cum veneratione, sunt exornanda. Nam cum Sion adornato thalamo Regem cæli suscipere jubeatur, merito præsens Ecclesia, quæ typum ejus gerit, sponsum Christum susceptura, primum colitur & exornatur, id est solenniter consecratur: ideoque summorum Pontificum decreto statutum fuit, ut oratoria solennibus officiorum mysteriis deputata, divinæ religionis intuitu a sacris Pontificum manibus emundentur, & cælestis pluviæ roribus irrigentur, [Dedicatio facta ab Eugenio Papa,] & quatenus fidelium devotio prævalet, exornentur. Cujus exornationis decore S. Juvenalis Basilica tanto celebrius decoratur, quanto sublimius a Summo Urbis Præsule Eugenio, universali Ecclesia teste sanctificatur. Beatus enim Romanæ urbis Antistes, nomine & gratia Eugenius, urbem egressus, cum civitati Narniensium suæ præsentiæ copiam faceret, placuit ejus auctoritati, ut oratorium Sancti Juvenalis, una cum Orientali & Occidentali ecclesia, quæ * sibi tunc residebat, consecraretur. Et cum aliquantisper in eadem civitate commoratus esset, collectis tam finitimarum civitatum quam etiam Orientalium locorum Episcopis, Archiepiscopis, Abbatibus, aliisque religiosis viris, Altare in honore Virginis matris Christi Mariæ dedicatum consecravit: totamque Sancti Juvenalis Ecclesiam oleo Chrismatis ungens, & aqua Sanctificationis perfundens, conciliavit; eisque qui præfatam ecclesiam revolutis annis in die tantæ Consecrationis visitarent, unius anni remissionem indulsit, super his peccatis pro quibus Sacerdotalis auctoritas pœnitentiam eisdem injunxerit. Adornat ergo thalamum suum Sion, ut Regem cæli suscipiat, id est, Fratres, Ecclesia consecratur, ut orationes in eadem factas Rex cæli placatus accipiat.

Hactenus satis sit exhibuisse Homiliæ hujus verba: reliquam ejus partem, quæ nihil habet non commune Dedicationi cuilibet, haud fuit operæ pretium describere. Omnino autem videtur hic esse intelligendus Eugenius Papa III, S. Bernardi discipulus, ex Ordine Cisterciensi assumptus, anno MCXLV, mortuus MCLIII die VIII Iulii. Neque dubium injiciant Orientalium locorum Episcopi dedicationi præsentes: curanti enim negotia Terræ-sanctæ, tunc adhuc possessæ a Latinis, & pacem inter horum Principes ac Manuelem Græcorum Imperatorem, contingebat frequenter ex illis partibus adesse Præsules, tam Latinos quam Græcos. Quomodo porro intelligi debeat duplex ecclesia fuisse Narniæ, quarum una Orientalis, altera Occidentalis dicebatur; & quam situ conjuncta vel discreta utraque, Narniensium antiquitatum scrutatoribus examinandum reliquo.

[Annotatum]/center>

* an quia ibi?

MIRACVLVM
Anno MCCXXXIII patratum
Ex libello vetusto Archivii Fossanensis.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

BHL Number: 4616

Miraculum Gloriosi Martyris Christi Iuvenalis, Narniensis Episcopi, de quodam claudo ab eodem Martyre factum, [Claudus liquore S. Iuvenalis unctus sanatur.] quod oculis nostris vidimus, * Fratres, volumus vobis revelare. Claudus quidam, natione Hiberniensis, Moriens nomine, extra portam Narniæ, per laci plateam gradiebatur, erga terram pectus suum deportans. [Hunc videns] Rufus quidam, de civitate Romana ortus, in improperium Iesu Christi & venerabilis Martyris Iuvenalis Narniensis Episcopi, infra populum Narniensem suum verbum innotuit; quod si contingeret præfatum claudum per Iuvenalem Martyrem liberari, ipse de Fratribus incontinenti efficeretur. Tunc claudus in basilicam Martyris intravit, & ad locum in quo corpus Martyris requiescit, devenit: & procidens ante altare Martyris, Deum deprecabatur, quod per venerabilem Iuvenalē Martyrem ab illo languore se liberaret. Tunc tantus liquor [emanavit] de ara Martyris quantum vobis, Fratres, nequivimus aliquatenus enarrare. Verum quia Sacerdos quidam, Iacobus nomine, qui in eadem basilica tunc temporis custodiæ gerebat officium, invocata gratia sancti Spiritus, de liquore Martyris tibias & genua claudi cœpit ungere & linire; Claudus ille cum lacrymis clamabat: Sanctissime Pater Iuvenalis, libera me. Quem statim ab illo languore per Juvenalem Martyrem Deus liberavit. Præpositus vero ejusdem basilicæ, nomine Berardus, qui templum Martyris quod ruerat reædificavit; cum Canonicis ejusdem Ecclesiæ & omni Clero & populo Narniensi, nobiscum eisdem euntibus, ad altare Martyris accedens, hymnos psalmosque cum præfato Clero lacrymabiliter Domino decantavit, gratias agens Deo, qui claudum per venerabilem Juvenalem suum Martyrem ab illa infirmitate sanavit. Rufus autem, de quo superius mentio est habita, maximis cereis accensis, ante altare Martyris se prosternens, gratias Deo agebat, qui claudum per B. Juvenalem Martyrem ab illo languore voluit liberare, anno Domini MCCXXXIII, mensis Junii die VIII, regnante Domino Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]/center>

* Exordium hujus narrationis post verbum vidimus * interrumpebatur hoc titulo. Clero & Populo Narniensi: de quo lectori judicandum relinquo, fueritne ex ipsius scriptoris mente narrationi præpositus velut ad memoriam posteritatis, & a librario perperam collocatus; an vero postea quomodocumque adjectus. Patet interim Narniæ rem gestam & scriptam esse: an ut aliis Ecclesiis communicaretur, non divino.

BULLÆ INDULGENTIARUM
annis MCCLXXXVII & MCCCXXIII concessarum.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

EX MSS.

Vniversis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, Frater a Raynaldus, miseratione divina Messanensis, Michael b Antibarensis, & Bonaventura c Ragusinus Archiepiscopi; Romanus d Crohensis, e Bartholomæus Grossetanus, Ægidius Turtyburensis f Thomas Aderarum, g Perronus Larinensis, Valdebrunus h Avellonensis, Petrus Stanensis, i Aldebrandus Sutrinus, k Stephanus Vlyxbonensis, [Archiepiscopi 3 & Episcopi 12] l Romanus Alyphanus, m Maurus Ameliensis, & Frater n Orlandus Narniensis Episcopi, salutem in Domino sempiternam. Licet is, de cujus munere venit ut sibi a suis fidelibus digne ac laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suæ merita supplicum excedens & vota, bene servientibus multo majora tribuat quam valeant promereri; desiderantes tamen reddere Domino populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum & quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgentiis ultra & remissionibus invitamus, ut exinde reddantur Divinæ gratiæ aptiores. Cupientes igitur, ut ecclesia Narniensis, Cathedrali præfulgens dignitate, congruis honoribus frequentetur, [concedunt Indulgentias] omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad ipsam ecclesiam, in festis subscriptis, videlicet in quatuor festivitatibus Beatæ Mariæ Virginis, in dedicatione ipsius ecclesiæ, in festis BB. Joannis Baptistæ & Euangelistæ, in o singulis festis B. Juvenalis Episcopi & Martyris, dicti loci Patroni, in festo B. Nicolai Episcopi & per Octavas festorum omnium prædictorum, causa devotionis accesserint, vel ad ornamenta ecclesiæ & altaris ibidem manus porrexerint adiutrices, aut in extremis laborantes quidquam facultatum suarum legaverint: Nos, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, singuli singulos quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus. Nos autem Frater Orlandus, ante dictus memorati loci Diœcesanus, ad quem Indulgentiæ prædictæ conceduntur, omnes Indulgentias supradictas approbamus, ratificamus & tenore præsentium in nomine Domini confirmamus. Ad supplementum vero Indulgentiarum dictarum auctoritate prædicta centum dies conferimus, in nomine Domini Christi. [anno 1287,] In cujus rei testimonium sigilla nostra præsentibus duximus apponenda. Datum Romæ, anno millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, pridie Calendas Iunii, Apostolica Sede p vacante, Epacta quarta, concurrente 2, indictione decima quinta. Frater Raynaldus Messanensis, Michael Antibarensis, & Frater Bonaventura Raculinus, Archiepiscopi; Romanus Crohensis Episcopus, Frater Bartholomæus Grossetanus Episcopus, Ægidius Tartyburen. Episcopus, Thomas Aderarum Ep. Perronus Larinen. Ep. Valdebrunus Avellonensis Ep. Petrus Stanensis Ep. Aldebrandus Sutrinus Ep. Stephanus Vlyxbonensis Ep. Frater Maurus Amelliensis Ep. & Frater Orlandus Narniensis, loci diœcesanus Episcopus.

[Item Nicolaus 4.] Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei universis Christi fidelibus, præsentes licteras inspecturis, Salutem & Apostolicam benedictionem. Vitæ perennis gloria, qua mira benignitas Conditoris omnium beatam coronat aciem Civium supernorum, a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso Corpore Redemptoris, meritorū, debet acquiri virtute. [Hinc] illud esse prægrande dignoscitur, quod ubique, sed præcipue in Sanctorum ecclesiis, majestas Altissimi collaudetur. Cupientes igitur ut, Ecclesia Narniensis, in qua Corpus pretiosi Martyris Beati Juvenalis, qui eidem ecclesiæ Episcopali dignitate præfuit, requiescere dicitur, congruis honoribus frequentetur, Universitatem vestram rogamus & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ad ecclesiam ipsam, imploraturi a Domino delictorum veniam, in humilitate spiritus accedatis. Nos enim, ut Christi fideles, quasi per præmia, salubriter ad merita invitemus, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, [anno 1289] qui ipsam ecclesiam in ipsius Martyris, & in singulis Beatæ Mariæ ac Luciæ Virginum & Sancti Laurentii festivitatibus, ac per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes, devote visitaverint, annuatim unum annum & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem-Veterem XVI Junii, Pontificatus nostri anno q quarto.

Joannes r Episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. [Ioannes 21 Papa] Splendor paternæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium, de clementissima ipsius majestate sperantium, tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas Sanctorum precibus & meritis adjuvatur. Cupientes igitur, ut ecclesia Narniensis, quæ in honorem B. Juvenalis Martyris noscitur esse constructa, congruis honoribus frequentetur; & ut Christi fideles eo libentius ad eamdem confluant, quo magis ibidem salutaris dono gratiæ conspexerint se refectos; universitatem vestram rogamus & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ad eamdem ecclesiam, vestrorum ibidem imploraturi veniam a Domino delictorum, in humilitatis spiritu accedatis. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in quatuor Beatæ Mariæ Virginis ac in singulis ipsius Martyris festivitatibus eamdem ecclesiam devote visitaverint annuatim, & ad opus ipsius ecclesiæ manus porrexerint adjutrices, centum, & per octavas quadraginta dies, de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus. [anno 1323] Præsentibus post triennium minime valituris, quas mitti per quæstuarios districtius inhibemus; eos, si secus actum fuerit, carere juribus decernentes. Datum s Avenione quinto Idus Junii, Pontificatus Nostri Anno Octavo. t

u Bonifacius Episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, [Bonifacius 9] salutem & Apostolicam benedictionem. Ad venerandam ecclesiam Narniensem, tamquam Apostolicæ Sedis & nostram filiam prædilectam, in his præsertim per quæ Divinus cultus prætenditur & saluti consulitur animarum, paternæ dirigentes considerationis intuitum; tanto libentius illam specialis favoris prærogativa prosequimur, quanto dilectos filios Capitulum ipsius ecclesiæ nec non Clerum ac Populum Civitatis nostræ Narniensem, Nobis & Romanæ Ecclesiæ novimus plus devotos. Cum itaque, sicut pro parte Capituli, Cleri, & Populi prædictorum nuper nobis porrecta petitio continebat, [renovat pro festo Ascensionis] dudum non nulli Romani Pontifices Prædecessores nostri, pie considerantes constantem fidelitatem, & fidelem constantiam, ac sinceræ fidei puritatem, quam prædicti Capitulum, Clerus & Populus, inter ceteros ejusdem Ecclesiæ Romanæ fideles, ad eamdem Romanam Ecclesiam servaverant, & inconcusse servabant; volentes propterea prædictam ecclesiam Narniensem condignis honoribus decorare, gratiose ac pie per ipsorum litteras concesserunt, quod omnes vere pœnitentes & confessi qui in festo Ascensionis D. N. Jesu Christi prædictam ecclesiam Narniensem devote annis singulis visitarent, illam suorum assequerentur Indulgentiam peccatorum, quam similiter pœnitentes & confessi, Beatorum Apostolorum Petri & Pauli Basilicas de Urbe in dicto festo visitantes, ex concessionibus Apostolicis assequuntur; propter quod eadem ecclesia Narniensis a Christi fidelibus in magna habebatur veneratione, & devotione eximia colebatur. Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, propter guerrarum incursus, quæ proh dolor! jam diu illis in partibus viguerunt notorie, prout indesinenter vigent x, ac rerum mutationes, depopulationes, ac alias novitates exinde subsecutas, præfatæ litteræ casualiter sunt amissæ; [communicationem Indulgentiæ concessæ visitantibus limina Apostolorum,] & propterea dubitetur ne in posterum hujusmodi devotio ac veneratio in ipsis Christi fidelibus evanescat; pro parte eorumdem Capituli, Cleri, & Populi nobis extitit humiliter supplicatum, ut super hoc de opportuno remedio providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur simili consideratione inducti, pie attendentes quod ipsi Capitulum, Clerus, & Populus, procellosis temporibus, personarum pericula ac rerum dispendia non timentes, in fidei sinceritate & devotione illibata dictæ Romanæ Ecclesiæ immobiles perstiterunt ac indefesse persistunt; hujusmodi eorum in hac parte supplicationibus inclinati, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum prædictorum auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eamdem ecclesiam Narniensem in dicto festo Ascensionis devote visitaverint, annuatim hujusmodi suorum Indulgentiam concedimus peccatorum, quæ similiter pœnitentibus & confessis, præfatas Basilicas in eodem festo ut præmittitur visitantibus, est concessa. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, II Kalend. Februarii, Pontificatus nostri anno Primo.

Gregorius Papa XIII, ad perpetuam rei memoriam. Salvatoris D. N. Jesu Christi, æterno Patri consubstantialis & coæterni, [& Gregorius 13] qui pro redemptione generis humani de summo cælorum solio ad hujus mundi infima descendere, & carnem nostram ex utero Virginis assumere dignatus est, Vices, licet immeriti gerentes in terris, & ejus exempla sectantes, animabus Christi fidelium defunctorum in Purgatorio existentibus, quæ per caritatem Deo unitæ ab hac luce decesserunt, & piorum suffragiis juvari meruerunt, [facit altare S. Iuvenalis privilegiatum] opportuna de thesauris Ecclesiæ subsidia subministrare studemus; ut illæ, quantum divinæ bonitati placuerit, adjutæ, ad cælestem patriam facilius pervenire valeant. De Divina igitur misericordia confisi, tenore præsentium perpetuo concedimus, ut quoties quicumque Sacerdos, sive Secularis sive Regularis, Missam ad Altare, in quo ut accepimus Corpus S. Juvenalis requiescit, situm in Cathedrali ecclesia Narniensi, pro liberatione unius animæ in purgatorio existentis celebraverit; ipsa anima per hujusmodi celebrationem easdem Indulgentias & peccatorum remissiones consequatur, quas consequeretur & operaretur, si prædictus Sacerdos hac de causa Missam ad altare, situm in ecclesia S. Gregorii y de Urbe, ad id deputatum, celebraret. Non obstantibus nostra de non concedendis Indulgentiis ad instar, & aliis constitutionibus & ordinationibus ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, [anno 1577.] sub annulo Piscatoris, die XXVII Maji MDLXXVII, Pontificatus nostri anno sexto. z

ANNOTATA.

a Raynaldus seu Reginaldus Ord. Prædicat. creatus Archiepiscopus Messanensis anno 1268, præfuit usque ad annum 1288. Consule Rocchum Pirrum.

b Antibarum, vulgo Antivari, urbs Dalmatiæ, de qua & Sede Archiepiscopali ad eam translata agit Ioannes Lucius, de Regno Dalmatiæ & Croatiæ cap. 14.

c Ragusium sive Rausium in Orientali parte Dalmatiæ, in locum Salonæ metropolim factam, tradit idem Lucius lib. 1 cap. 14.

d Croia seu Croha, urbs Albaniæ, & Scanderbegi olim Sedes.

e Bartholomæus Ord. Minorum, creatus Episcopus anno 1278, mortuus anno 1291. Consule Wadingum & Haroldum. Est autem Grosletum urbs Hetruriæ in ditione Senensi.

f Turtyburensis Sedes, infra Tartyburensis, nobis incognita, forte Tribiniensis in Dalmatia sub Ragusino. Ita etiam latet Sedes Aderarum: quod autē sit Abdera urbs Thraciæ Episcopalis, non arbitramur, quia ea Sedes erat sub Patriarchis C P. forsan nomina hic sunt male descripta, ita ut hic legi debeat Aternanus, fuit enim Aternum urbs olim Episcopalis in Aprutio citeriori: & probabilem conjecturam facit, mox sequens ex vicina regione Episcopus.

g Larinum vetusta, Ferentanorum Sedes, in hodierno Comitatu Molißino, Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano; hujus Episcopus Perronus, aliis Petronus & Paronus, anno 1288 subscripsit Indulgentiæ concessæ Ecclesiæ Carmelitarum de Senis. Plura de eo tradit Vghellus tomo 8 Italia sacræ col. 437

h An Avellinum, urbs in Principatu ulteriori sub Beneventano? sed tum sedisset ante Benedictum anno 1288 ad hanc Ecclesiam translatum, quod vix dici potest, si Leonardus, ante illum a Capitulo electus, non nisi sub Nicolao IV (ut ait Vghellus) post longam altercationem juri suo ceßit. Quid si locus ignotus nobis sit, æque ac proxime sequens Sedes Stanensis? Nec enim hæc posset esse Stabiensis sub Archiepiscopo Surrentino, vulgo Castel a mar di Stabia ejus enim Episcopus ab an. 1283 ad 1295 vocabatur Theobaldus.

i Sutria, urbs Hetruriæ in ditione Pontificia & Patrimonio S. Petri, cui Aldobrandus datus Episcopus anno 1283, sedit usque ad ann. 1290. Vghellus tomo 1 columna* 191.

k Stephanus Annius Vasconcellius, creatus Episcopus Vlyßiponensis anno 1284, de quo agit Rodericus de Cunha par. 2 Histor. Eccl. Vlyßipon. cap. 65.

l Alypha sive Allifa, urbs Samnii sub Archiepiscopo Beneventano, cui datus Episcopus Romanus Ord. Prædicat. Consule Vghellum tom. 8 col. 292.

m America urbs, vulgo Amelia, antiqua Vmbriæ urbs in hodierno Patrimonio S. Petri, haud procul a Narnia. At Maurus ex Abbate S. Praxedis ibi Episcopus sedit anno 1286 & 1289. Vghellus tomo 1 col. 339

n Orlandus saltem sedit ab an. 1278 ad an. 1303. Vghellus tom. 1 col. 1091.

o Scilicet hoc 3 Maji in ejus natali, & 13 Augusti in die translationis.

p Ob mortem Honorii IV defuncti 3 Aprilis, cui succeßit Nicolaus 4 electus 22 Februarii anni sequentis 1288, a quo Indulgentiæ sequentes datæ.

q Christi 289.

r Hic est Ioannes XXI Papa creatus 7 Augusti anno 1316, mortuus an. 1334, die 4 Decembris.

s Avenionem migrarat ejus decessor Clemens V Papa.

t Christi 1323.

u Bonifacium IX indicat nota marginalis, ecgrapho nobis misso adscripta: fuit autem hic creatus anno 1389 2 Novembris.

x Distracta scilicet per Clementinum schisma Ecclesia, & pro Clemente stantibus Francis, Hispanis aliisque Principibus multis: quorum ille nixus subsidiis Italiam & S. Petri patrimonium vehementer vexavit, specialiter ipso quo Bonifacius electus est anno per populabundos Britones Vasconesque.

y Est hæc ecclesia dicta S. Gregorii in monte Celio, de qua Pancirolius Reg. 9 eccl. 28 quæ nunc Camaldulensium est, ubi ipse Sanctus creditur monachus vixisse, ejusque ostentatur cella in capellam conversa, quatuor item altaria pro subsidio animarum ut creditur ab eo consecrata: ibi certe celebris est ceremonia 30 Missarum pro alicujus defuncti anima dicendorum, exemplo ex ipsius Vita accepto, qui earatione cujusdam monachi sibi apparentis animam liberavit.

z Fuit enim Pontifex creatur Gregorius 13 an. 1572 5 Maji.

EXCERPTA
EX STATVTIS NARNIENSIBUS,
Factis sub Pontificatu Gregorii XI

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)
a

EX MSS.

[1] Statuimus b ad honorem & reverentiam gloriosissimi Juvenalis Martyris, Patroni, Gubernatoris & defensoris populi & Communis dictæ civitatis, quod die festivitatis ipsius, quæ celebratur tertia die mensis Maji, debet curri annulus de argento qui sit valoris & extimationis centum solidorum Cortonensium & pallium: [Ordinatur Cursus ad annulum die 3 Maji in festo S. Iuvenalis.] de quo supra fit mentio in præcedenti capitulo, sit valoris trium librarum de auro. Hoc modo, videlicet, quod Vicarius dictæ civitatis c bandiri faciat tribus diebus ante dictum festum, qualibet die semel per civitatem prædictam, quod quicumq; equum habens se debeat præparare, ut sibi placuerit, ad currendum annulum & pallium dicta die, & quod in platea majori ipsius civitatis volentes currere debeant comparere. Et quod ibidem existentibus mandare debeat, quod ipsi omnes volentes currere ad annulum debeant stare ab angulo ecclesiæ S. Salvati d infra versus fontem. Et posito annulo in loco solito, debeant currere seriatim cum hasta seu e bortone singulariter secundum voluntatem Domini Vicarii vel Officialis ibidem præsentis: & ei currenti, qui currendo suam hastam miserit in annulum, secundum judicium ipsius militis, dari & assignari debeat ipse annulus in signum victoriæ & honoris, dummodo ronzeni f ad vecturā vel jumenta currere non possint, nec habere ipsum annulum. Hoc addito, quod primus currens sit primus unus ex Potestatibus Brigatarum g Mezalis, secundus currens sit unus ex Potestatibus Fraportæ, tertius sit unus ex Potestatibus Tercerii S. Mariæ. h

[2] Item statuimus, & ordinamus, ad honorem & reverentiam omnipotentis Dei, & Gloriosi ac Beati Martyris Juvenalis, Patroni & Defensoris Communis & populi dictæ civitatis, ad hoc ut ipsi Communi & populo assistat, quod D. Vicarius, qui nunc est & erit per tempora in Officio dictæ civitatis, suo juramento & ad pœnam CCC librarum Cortonensium, teneatur dare opus & operam efficacem; ut procedatur in opere & ad perfectionem operis i tribunæ novæ dictæ ecclesiæ S. Juvenalis, [Tribunæ ad honorem S. Iuvenalis faciendæ addicuntur annuæ libræ 300] & ut per dictum Commune, & Capitulum, & Canonicos dictæ ecclesiæ observentur omnia & singula pacta, inter eos habita & facta, ut scripta & publicata apparent, manu k Gori Richy de Acetio notarii, & olim Cancellarii dicti Communis. Itaque annuatim. donec dictum opus perficiatur, de mense Septembris cujuslibet anni, teneatur exigere & exigi facere a castris, seu comitatibus l subjectis dicto Communi, trecentas libras Cortonenses, quæ pecuniæ debentur a dictis Castris Communi Narniensi pro censu; quas trecentas libras Cortonenses, nisi infradictum mensem Septembris exigerentur, Camerarius Communis Narniensis Cametario dicti operis de salario debito ipsi Vicario pro dicto opere solvere teneatur, & in libro expensarum dicti Communis eas reaptare. Licitum tamen sit ipsi Vicario, quantitatem quam pro castris soluerit, per manus Camerarii ab ipsis castris recuperare & recipere, quas trecentas libras dari faciat Camerario dicti operis, qui est & erit per tempora, in fabricatione dictæ tribunæ & cœmeterii convertendas. Teneatur etiam dictus Vicarius requirere Dominum Episcopum & Capitulum dictæ ecclesiæ, ut ipsi Canonici & Capitulum expendant, & in ipso m laborerio convertantur per manus Camerarii dicti operis annuatim, [& a Capitulo petuntur aliæ 150,] usque ad perfectionem ipsius operis de eorum pecunia CL. libræ Cortonenses. Et omnia & singula, quæ deinceps fuerint in ipsum opus relicta, donata, obligata & concessa ab aliquo, vel aliquibus dictæ ecclesiæ pro opere præfato, seu ad dictum opus; & fructus, redditus, & proventus beneficiorum, seu præbendarum, seu Canonicorum ipsius ecclesiæ, qui deberentur pro operibus dictæ ecclesiæ, scilicet primi anni ipsarum vacationis, ut faciant pervenire pecuniam a Canonicis, & Capitulo, & Communi Narniensi debitam ad manus Camerarii dicti operis. [item qualiter reddenda sit a Camerario operis ratio expensarum factarum,] Qui Camerarius dicti operis Communis, & Capituli, de ipsa pecunia pro rata, pro ipso opere expensas facere teneantur, prout per magistros & sapientes & ante, positos, per Commune & Capitulum anteponendos, visum fuerit expedire. Teneantur etiam de introitibus & expensis fieri facere tres libros, quorum unus sit penes Camerarium dicti operis, alius sit penes Superstantem dicti operis, & alius penes aliquem probum virum, per Capitulum eligendum. Teneantur etiam singulis quatuor mensibus a Camerario dicti operis, de introitibus & expensis præteritis & futuris, exigere & exigi facere plenariam rationem per aliquos probos viros, per Capitulum & Commune Narniense eligendos. Teneantur etiam Camerarius Communis Narniensis & Notarius ejus, ad petitionem Camerarii dicti operis, eas in introitibus & expensis dicti Communis ponere & scribere, sine aliqua appodissa n & deliberatione alicujus consilii, auctoritate præsentis statuti, statuto aliquo non obstante, quod in contrarium loqueretur. Et præsens statutum in prædictis volumus anteferri. Et si Camerarius Communis & Notarius ejus prædicta facere neglexerint, [& quæ mulcta pendenda a neglectoribus statuti.] eo ipso eorum officio sunt privati, & etiam de eorum salario: & qui o syndicabunt, Vicarius & Camerarius & Notarius ejus, teneantur de prædictis inquirere, & sententiam ferre sub pœna XXV librarum Cortonensium pro quolibet ipsorum officialium, qui syndicarent prædictos. Adjicimus, quod prædicta vendicent sibi locum, si prædicti Canonici primo expendant id quod deberent & promiserunt. Hoc addito, quod prædictas p CCC libras Cortonenses Camerarius Communis non solvat nec solvere debeat, nisi primo dicti Canonici aperiant viam posterne tribunam dictæ ecclesiæ, & juxta ipsam ecclesiam; ita quod per eam commode iri & rediri possit. Et si Camerarius Communis ipsas quantitates solverit, antequam primo aperta fuerit dicta via, ut dictum est; propter pœnam perjurii, incurrat pœnam XXV librarum Cortonensium dictæ Cameræ persolvendarum, nisi dicta pecunia seu census debitus, per dictam Communitatem Romanæ ecclesiæ deberetur, quia tunc volumus præsens statutum, quantum ad hoc, esse nullius efficaciæ vel momenti.

[3] Item statuimus, quod Vicarius dictæ civitatis, ad honorem & reverentiam omnipotentis Dei & gloriosissimæ Mariæ semper Virginis Matris ejus, & Beatorum Juvenalis Martyris & Cassii Episcoporum, & aliorum Sanctorum & Sanctarum Dei, [pallia offerenda S. Iuvenali & aliis Sanctis] offerat & offerri faciat infrascriptis ecclesiis, videlicet ecclesiæ B. Iuvenalis in die festivitatis ipsius, de mense, Maji unum Pallium sericum, & unum aliud ecclesiæ sanctæ Mariæ Majori loci Fratrum Prædicatorum in die festivitatis ipsius, & unum aliud ecclesiæ S. Augustini loci Fratrum Eremitarum in die festivitatis ipsius, quæ pallia sint valoris infrascriptæ quantitatis. Videlicet Pallium pro ecclesia B. Iuvenalis quatuor florenorum de auro, & alia residua tria valoris XII librarum Cortonensium q pro quolibet. Et hoc fiat expensis dicti Communis de pecunia Cameræ Narniensis, & Camerarius dictæ Cameræ procuret ante tempus, quod ipsa Pallia habeantur.

[4] [Imago antiqua duplex S. Iuvenalis.] His instrumentis juncta erat imago chartacea, æreæ laminæ eleganter incisa, longa palmum unum & proportio naliter lata, cum hac epigraphe, S. Juvenalis Ep. Narn. prout indicabat etiam habitus stantis in habitu Episcopi sacrificaturi, cum casula, mitra & pedo, ac palmæ ramo in sinistra; dextra, ad benedicendum erectis indice & medio, elevata: cui a tergo inscriptum manu Notarii erat Italice, quod hic Latine reddimus, Retroposita imago depicta cernitur in tabula antiquissimæ picturæ, ad cornu Euangelii, juxta altare quod est in ecclesia Confraternitatis S. Antonii Narniensis, cum eadem inscriptione & palma martyrii.

[5] Altera, rudi delineatione in chartam plumbo ducta, Episcopum infulatum, indutum pluviali & chirothecis, exhibebat in equo; cujus manus sinistra applicita fræno, dextra ad cælum elevata: post cujus tergum eidem equo insidet puer, dextra apprehendens cappam ante sedentis, sinistra extensa calicem ostentans, unde eucharisticæ Hostiæ species eminet. Adscriptum erat ejusdem Notarii manu Italice: Hæc est figura S. Juvenalis, quæ dicitur equestris, sub quo nomine ei celebratur festum VII Augusti: crediturque monumentum esse cujusdam r miraculi. Est autem pictura illa antiquissima, in fronte cujusdam vetustæ domus, pertinentis ad Episcopium.

ANNOTATA.

a Gregorius XI sedit ab anno 1370, ad an. 1378, mortuus Romæ, quo Sedem reduxerat.

b Est tenor quinti Capituli libri primi: precesserat autem capitulum de pallio, in victoriæ præmium proponendo, quod nobis non fuit communicatum: videri possunt quæ de ritu currendi pallium habentur, ex similibus urbis Senensis decretis in honorem B. Ambrosii, ad ejus gloriam postumam die 20 Martii num. 43.

c Bandiri vox Italica, publico edicto jubere, & notum facere.

d Quæ hæc ecclesia S. Salvati, an S. Salvatoris? Ita omnino corrigendum Narnienses Canonici censent.

e Bordone nunc dicunt Itali de quovis hastili, sed potißimum de longiori peregrinantium scipione.

f Ronzenus vulgo Roncino, equus castratus seu cantherius: tales scilicet, arcentur hac conditione, æque ac jumenta, id est, equæ: & soli generosi equi ac masculi admittuntur.

g Brigata, Italis significat cœtum, quandoque etiam stirpem seu progeniem: hic in priori sensu accipitur, sic ut singula Terceria urbis suam intelligantur brigatam mittere ad hunc cursum. Dicuntur autem Terceria ob tripartitam civitatis Narniensis divisionem; medium, superius & inferius, juxta vulgarem & hic notatam singulorum appellationem.

h Qui sequitur est tenor 45 Capituli de opere Tribunæ S. Juvenalis.

i Tribuna Italis est absis templi in hemicycli formam altari circumducta, Græcis concha, uti sæpius dictum.

k Gorius, abbreviatum nomen pro Gregorio, ut plurima alia apud Italos.

l Comitatus sunt vici seu pagi, unde rustici vocantur Contadini.

m Laborerium, opus seu fabrica.

n Appodizza, syngrapha seu scheda: accipitur hic pro mandato scripto de pecunia exhibenda, quod hic vocatur etiam deliberatio, eo sensu quo deliberare accipitur pro traderere? Dici autem videtur Apodixa (quomodo nunc scribitur) a Græco Ἀπόδειξις facultas.

o Syndicare est hic rationibus reddendis præsidere, & defectus commissos notare: quod ut fiat diligentius, addicitur Syndicis mulcta, a negligentibus pendenda.

p Quia hic per cyfram scriptum erat 300, ideo supra, ubi solum notabantur CC, addidimus alterum C; maxime quia æquum videbatur, ut largitio civitatis collationem petitam a Capitulo in duplum superaret.

q Existimant Narnienses libram Cortonensem majoribus suis fuisse, quod nunc simpliciter libra dicitur; valor scilicet medii testonis seu quindecim assium.

r Dum recordor miraculi Georgiani, relati ad 23 Aprilis inter Analecta cap. 3, de puero Paphlagone, quem in equo susceptum Magnus iste Martyr ex captivitate Bulgarica citius revexit in patriam, quam frigefieret jusculum quod prandenti domino fervens ex culina portabat ille; subit animum cogitare, simile quid factum a S. Iuvenali alicui juniori Ecclesiæ Narniensis Diacono, sacra mysteria ferenti, & cum iisdem forsitan in longinqua abducto ab hostibus aut prædonibus.

ELEVATIO VLTIMA,
Ex authenticis instrumentis
Pauli Bucciarelli Episc. Narniensis.

Iuvenalis, Episcopus Narniensis, in Vmbria (S.)

EX MSS.

CAPUT I.
Inventio corporis intra arcam lapideam anno MDCXLVI.

[1] In Dei nomine Amen. Præsenti publico Instrumento cunctis ubique pateat evidenter & sit notum, [Anno 1642] quod anno a Nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo, indictione decima, die vero Mercurii sacrosanctæ Hebdomadæ decima sexta Aprilis, circa quintam noctis horam, Pontificatus autem Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Urbani Divina providentia Papæ VIII, [Corpus S. Iuvenalis conditum in crypta ecclesiæ Narniensis] anno ejus decimo nono. Cum gravium virorum & ecclesiæ Narniensis documentotorum testimonio, ne dum hoc tempore sed elapsis etiam seculis, Corpus Divi Juvenalis Episcopi & Martyris & Civitatis prædictæ Patroni, in sacello & crypta dictæ ecclesiæ Cathedralis, vulgo corporis sancti nuncupata, requiescere & asservari in ore omnium esset; cumque sepulcrum ejusdem gloriosissimi Sancti per fenestrulam, ferreis cratibus munitam, in eodē sacello cerneretur antiquissima veneratione; eodemq; in loco eaque in crypta eodemq; in monumento idem Sanctum corpus a Narniensibus aliisque Christi fidelibus devotissime summo coleretur honore; gratiasque innumeras ejusdē Sancti precibus ab omnipotenti Deo impetratas esse dignosceretur; ac proinde quam plurimæ votorum causa in ipsius sacelli facie appensæ inspicerentur tabellæ (quæ omnia existentiā sancti corporis probabiliter designabant) cumque etiam esset, quod hujusmodi sacellum & crypta, in quo sepulcrum & capsa aderat; altareque ipsum, in quo sacrum fieri solebat; nimia humiditate deturpatum depravatumque respicerentur; ita ut non sine multa animi repugnantia & corporis offensione, præ malo odore & aëre præcluso (altero ibidem non apparente spiraculo, præter parvum ostiolum per quod ingressus habetur ad sacellum) in eo celebrari poterat; ægre id ferens Illustrissimus & Reverendissimus Dominus Joannes Paulus Bucciarellus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Narniensis; ac indignum existimans, [refossurus Episcopus Bucciarellus] dictum sacrum pignus sic indecenter retineri; nec valens cum sui cordis mœrore ad prædictum altare ut solebat sacrum facere; speransque in sui populi erga ejusdem Sancti devotione & pia largitione, gloriosissimum illud corpus in decentiori digniorique loco reponere, pietatis spiritu motus serventique impulsu ductus, pluries ad Deum super his precibus effusis; hæc sui cordis incitamenta admodum Rever. Domino Sulpitio Carissimo, Canonico Decano Ecclesiæ Cathedralis prædictæ, ætatis suæ annorum septuaginta octo, vitæ ac morum [gravitate] conspicuo aperire notumque facere sub confidentiæ sigillo decrevit.

[2] Ipso igitur accersito & silentio eidem imposito etiam per censuras, secretum detegit. Verum quia in hujusmodi re divinum prius est invocandum auxilium, [negotii seriem communicat cum Decano,] in sententiam venerunt orationes indicere, & augustissimum in monialium ecclesiis exponi facere Sacramentum; ibique per easdem sanctimoniales humiliter mentem ad Deum effundere in preces, ac eleemosynis & jejuniis tam grandem arduamque aggredi functionem. Animis igitur, ut præmittitur, ita compositis, idem Illustrissimus D. Episcopus vocatis ad se Reverendo Septimio Donato, ecclesiæ Cathedralis Custode sive Subsacrista, ac magistro Michaele Angelo Mello Comensi, architecto in terra a Carbii degente, qui tunc in hac aderat civitate; reque cum ipsis communicata, [accersitis aliis] juramento prius recepto in & super præmissis silentium servandi, tertia noctis hora feriæ secundæ hebdomadæ sanctæ, Sacellum & altare recognoverunt [& locum per] quem cryptam ingressuri erant designarunt. Et accersito etiam die altera Admodum Reverendo Domino Remulo Maximo Canonico Subdiacono ecclesiæ prædictæ Cathedralis, ætatis annorum septuaginta unius circiter, ipsique re patefacta; statuerunt, ut omnes, sacra refectione muniti, quarta feria Majoris Hebdomadæ circa quintam noctis horam convenirent ad eamdem ecclesiam Cathedralem, paratis instrumentis, & aliis ad murum erumpendum, prout evenit.

[3] Sacellumque ingressi, Divino auxilio freti, iterum atque iterum ejusdem S. Juvenalis nomine invocato, [cryptam ingressus 16 Aprilis] muro a cornu Euangelii adstantis altaris dirupto, ita ut facile quis ingredi posset in cryptam, ea qua decuit devotione & reverentia ingressi sunt; & invento deposito, ex Tiburtino lapide crassitudinis quatuor digitorum, latitudinis palmorum trium, & longitudinis novem circiter, cum operculo supposito ex eodem genere lapidis, ad sepulcri modum, ferreis b grappis firmato plumboque munito, ita ut non sine maximo labore operiri posset: [illud in lapidea arca reperit:] Et ferreis effractis impedimentis remotisque lapidibus, qui hinc inde ipsam circumtenebant capsam, præsertim in extremitate ejusdem, particulam operculi ad mensuram duorum circiter palmorum dislocarunt: ex quo foramine prius dictus Mag. Michael Angelus, postea prædictus Reverendus Septimius & successive idem Illustriss. D. Joannes Paulus Episcopus cryptam ingressi sunt: & oculis propriis, candelam accensam præ manibus habentes, unus post alium capsam ipsam a parte interiori per dictum foramen inspexere, & sacrum corpus in eadem capsa Tiburtina repererunt reconditum existere; caput videlicet & alia corporis ossa, Et procumbentes: lacrymis prægaudio effusis, immensas Deo Optimo Maximo reddidere gratias. Aliisque amotis lapidibus, ad facilius operculum dictæ capsæ sublevandum; & ad mensuram palmi cum dimidio illo elevato, corpus ejusdem Sancti (nempe caput, ossa & cineres) evidentius apparuere a cornu Euangelii, prope altare ibidem existens, ad cælum conversum, aliquantulum inclinatum ad dextram; aliaque ossa cujuslibet partis corporis suis locata locis, disjuncta tamen & una cum cineribus sancti corporis commixta.

[4] Tunc hymno dicto unanimiter idem Illustriss. Dominus Episcopus mandavit dictum corpus Sancti ejusdem, ossa & cineres, per prædictos admodum Reverendos Canonicos Sulpitium Carissimum & Remulum Maximum, [de quo reperto & inspecto jurati testimonium dicunt Decanus,] & dictum Rev. Septimium Subsacristam, & Mag. Michaëlem Angelum Mellum firmiter recognosci, prout medio juramento tactis pectoribus more Sacerdotum & Scripturis respective jurarunt. Dictus adm. Rev. Dominus Sulpitius interrogatus per eumdem Illustriss. Dominum Episcopum meque quidnam videret intus dictam capsam lapideam existere; Respondit: Ego jam video, ut & modo vidi, in hac ex lapide Tiburtino arca, corpus nostri S. Juvenalis Episcopi & Martyris, conditum in hac crypta & oratorio quæ Sancto eidem sacra sunt: videlicet, sacrum ipsius caput, (quod petita licentia ab eodem Episcopo præsente propriis manibus aliquantulum de capsa sublevavit) ossa eadem in capsa & loco suo disposita, & hosce cineres colore sanguineo imbutos: & habeo illud ac adoro ut corpus gloriosi S. Juvenalis Episcopi nostri & Martyris: quod passim creditum est quiescere in hac crypta arcaque ex Tiburtino lapide, quæ videbatur per hanc fenestellulam hic existentem. Et gratias ago Deo benedicto, quod illud videre mihi contigerit antequam morior: Subdensque dixit: Iam dicere possum Domino: Nunc dimittis servum tuum Domine, quia viderunt oculi mei &c.

[5] c Et interrogatus etiam ut supra adm. Rev. Dominus Canonicus Remulus Maximus, & ipse respondit: Hic videmus omnes hoc sacrum corpus S. Juvenalis Episcopi nostri; [Canonicus unus,] videlicet sacratissimum caput, ossa ac cineres ejus sanguine velut indicio martyrii cruentatos: illudque ego ipse jam jam vidi, cum ab arca ex Tiburtino lapide facta operculum auferretur: jamque illud pro eodem habeo, adoro, veneror, ut solitus fui cum aliis hujus urbis civibus facere hac in eadem arca conditum, ab omnibus per hanc fenestellulam spectabili. Et procumbens corpus ipsum iterum adoravit. Vocatisque tum dicto Magistro Michaele Angelo Mello & Rev. Septimio Donato Subsacrista, ipsisque in & super præmissis interrogatis, responderunt unus post alium [in] singulari: Videmus hoc corpus & hæc ossa, condita ac inventa in hac arca ac sepulcro ex Tiburtino lapide & in hac crypta ac oratorio S. Juvenalis hujus urbis Episcopi: [Subsacrista & Architectus.] suntque eadem ipsa quæ paulo ante vidimus, dum ab arca partem operculi removimus: agnoscimus sacrum caput, facie ad cælum conversa & nonnihil ad dexteram inflexa; & hæc ossa ac cineres sanguine ejus tinctos. Credimusque esse & veneramur ut gloriosi S. Juvenalis urbis hujus Episcopi Reliquias, quemadmodum & semper populus honorare illas est solitus in eadem ipsa hac arca: & præ lætitia cum lacrymis ad dictam capsam & corpus se inclinaverunt.

[6] Et in testibus ad hæc vocatis & adhibitis RR. Francisco Cantagallo Sacerdote Fulginatensi, & Augustino de Agnis Clerico Mediolanensi, Illustriss. Domini Episcopi familiaribus, [quod & alii advocati faciunt,] ad hæc omnia præsentibus &c. ipsisque quoque ad capsam Tiburtinam dicti sancti corporis accedentibus, idem corpus (nempe caput, ossa & cineres, ut supra) in forma recognoverunt. Quibus peractis idem Illustriss. Dominus Episcopus præsens præcepit, ut depositum & operculum capsæ, eo modo quo supra dictum fuit, semiclausum tapeto tegeretur & cooperiretur. Et accersitis Dominis Antonio Brunello, & Ioanne Baptista Tepelle Priore & Camerario d Societatis sanctissimi Sacramenti ecclesiæ Cathedralis, ad habendos cereos pro luminaribus apponendis ante monumentum dicti sancti corporis; & ipsi quoque venerabundi ad capsam de licentia ejusdem Illustriss. D. Episcopi accesserunt; elevatoque tapeto, quo ipsa tegebatur capsa, Sanctum corpus inspexerunt, adorarunt, simulque venerati sunt: & luminaribus appositis Illustriss. Dominus Episcopus mandavit claudi ferream portam ejusdem sacelli, & illam catenis & clavibus communiri. Et campanis præ summo gaudio a Clericis ejusdem Cathedralis propulsatis; aliisque signis præ lætitia datis, populus de hujusmodi S. Juvenalis inventione certioratus, [corpus in crypta relictum.] ecclesiam adivit, Sanctum veneratus est corpus; sacellumque admiratus; Illustrissimus Episcopus ad suas rediit ædes, de hujusmodi Sancti corporis translatione cogitabundus: super quibus &c.

ANNOTATA.

a Verosimiliter Carpi Ducatus Mutinensis oppidum,

b Grappo, est Italicis uncinus; Francis composita voce Agrafe: a Teutonica radice Grypen, Gryfen, apprehendere.

c Verba respondentium, Italice excepta a Notario, hic Latine reddidi.

d Vides Camerarios dici Narniæ, quos alibi Thesaurarios vocant, pecuniæ publicæ Præfectos, seu sacra illa seu profana sit.

CAPUT II.
Translatio corporis in novam Lipsanothecam & hujus expositio.

[7] Eisdem anno, mense & Pontificatu, die vero XVII Aprilis circa tertiam noctis horam denuo Illustriss. & Reverendiss. D. Episcopus Narniensis ex suo palatio, talari veste inductus, a rocheto & b muzzeta, se contulit ad prædictam suam ecclesiam Cathedralem; eidem palatio contiguam; ubi expectantes perillustres & admodum Reverendi Joannes Carolus de Alexandris, & Ludovicus Picininus, Canonici c antiani, nec non Domini Gabriel Masseus, & Vincentius Connestabilis Canonici, [17 Aprilis eodem situ inventum,] deputati a Rev. Capitulo, de ordine & mandato ejusdem Illustriss. D. Episcopi, & Sulpitius Carissimus & Remulus Maximus antiquiores Canonici ejusdem Cathedralis, omnes cum d cottis & stolis, precibus prius solitis ante sanctissimum Sacramentum & sacellum S. Juvenalis effusis, de ordine & mandato ejusdem Illustriss. D. Episcopi aperta fuit porta ferrea dicti sacelli: & illud ingressi omnes una cum Rever. D. Actilio Perfecto & Rev. D. Septimio Donato de Narnia, ac Rev. D. Francisco Cantagallo de Fulgineo meque; supradicti adm. Reverendi Domini Sulpitius & Remulus, ac Reverendi Domini Actilius, Franciscus & Septimius, qui præsentes fuerunt inventioni sancti corporis suprascripti, ut supra in instrumento, per me heri circa quintam noctis horam rogato, medio eorum juramento, tactis pectoribus more Sacerdotali recognoverunt supra scriptam capsam seu depositum, & idem Sanctum corpus & omnia ejusdem ossa, esse ab ipsis antea visa & inspecta; ac in eodem situ, loco & modo, quibus eadem visa reliquerant existere ac sita esse, prout in instrumento supra scripto per me heri circa quintam noctis horam rogato apparet.

[8] Factaque dicta recognitione idem Illustriss. & Rev. D. Episcopus, collo impositus e stola, jussit lintea in terram sterni prope sanctum depositum prædictum: & suis propriis manibus, in terram projectus, [ab arca eximitur] sanctum Caput acceptum & omnia ossa maxima cum diligentia collocavit in quamdam capsulam ex cupresso: in cujus operculo & in illius parte anteriori erat appositum f talcum, & cui substratum intus erat sericum velum rubeum, vulgo vocatum g taffeta. Inde collecti cineres summa cum diligentia positi fuerunt in quodam pollubro seu h bacili: & illi cineres qui existebant circa caput ejusdem Sancti, [in qua videbatur macula sanguinea;] ut illi qui omnium oculis apparebant colore sanguineo profusi, collocati fuerunt intra [ampullam] vitream, remanente impressa macula i sanguinea in eodem loco depositi ex lapide Tiburtino, ubi erat clausum corpus. Itaque obstupuerunt omnes atque horruerunt, videntes hujusmodi sanguineam maculam in lapide impressam, cum mille plus annis martyrio fuerit sanctus Episcopus Juvenalis coronatus, ibique ejus corpus sepultum k. Præcepit idem Illustrissimus D. Episcopus, [& capsulæ impositum obsignatur.] ut clauderetur dicta capsula cupressea, dictum sanctum corpus continens, & clavis ferreis, ac cordulis circa eam ductis firmaretur: in cujus extremo nodo appositum fuit sigillum Illustrissimi Domini, impressum in cera rubea Hispaniarum, ut semper de identitare ejusdem constaret. Collocata fuit dicta capsula, sicut supra clausa & sigillata, & cineres prædicti intus dictum bacile & dictam vitream, prope dictam capsulam super altare dicti sacelli, in quo superpositum fuit quoddam sericum velum rubeum. [cineribus seorsim locatis.] His peractis de ordine ejusdem Illust. D. Episcopi fuit clausa dicta porta ferrea ejusdem sacelli, clavibus & l lucheto, ita ut a nemine posset aperiri. Et prædicta omnia facta & gesta fuerunt ad præsentiam mei & supra scriptorum testium ad prædicta vocatorum, habitorum specialiter atque rogatorum. Actum ubi supra, præsentibus quibus supra: & Ill. & Rev. D. Episcopus rediit ad prædictum suum Palatium; associatus a prædictis Dominis Canonicis.

[9] Currente die decima septima mensis Aprilis, anni millesimi sexcentesimi quadragesimi secundi, adm. Rev. D. Julius Cæsar Mautinus, [inventio primoribus civitatis indicatur.] Civis Narniensis Cathedralisque Ecclesiæ S. Juvenalis Illustrissimæ civitatis Narniæ Canonicus Antianus, missus (ut ipse dixit) ab Ill. & Rev. D. Paulo Bucciarello de Arquata ejusdem Illustrissimæ Civitatis Episcopo, Venerabilique Capitulo præfatæ Cathedralis ad Illustrissimos Dominos Priores residentes m præfatæ Civitatis, nimirum Excellentem D. Sebastianum Santellinum, D. Josephum Sciopertam, & D. Vincentium Virgilium, ad certiores eos reddendos, qualiter nocte ante sanctum diem Jovis Majoris hebdomadæ, millesimum & ducentessimum sexagesimum circiter a morte annum, ab eodem Ill. & Rev. D. Episcopo, assistentibus duobus Dominis Canonicis Cathedralis prædictæ, ac aliis eidem Ill. Episcopo fidelissimis, sanctissimum corpus Divi Juvenalis, primi Episcopi civitatis præfatæ, in ecclesia ejusdem Sancti existens, muro munitum pervetusto, in sacello nuncupato Corpus sanctum, in arca lapidea, constructa lapide qui Tiburtinus dicitur, cum operculo pariter saxo condito & calce interlito, repertum fuit cum capite ceterisque ossibus, integrum condere corpus aptis. Et hæc omnia de ordine & commissione quo supra exposuisse dixit, ut tamquam universæ civitatis personam gerentes de toto prædicto facto edocti essent.

[10] Eisdem anno & Pontificatu, die XVIII Aprilis, circa secundam noctis horam, Præd. Illustriss. & Rev. Ioannes Paulus Bucciarellus, [18 Aprilis tentat Episcopus artam extrahere:] Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Narniensis, una cum suprad. adm. RR. Dominis Sulpitio Carissimo, Joanne Carolo de Alexandris, & Ludovico Piccinino Canonicis, ac RR. Dominis Actilio Perfecto, & Septimio Donato de Narnia, nec non Michaële Angelo Mellis Mediolanensi & R. D. Augustino de Agnis, meque, iterum se contulit ad supradictum sacellum: & facta prius oratione ante sanctissimum Sacramentum & dictum sacellum; de ordine & mandato Dominationis suæ Illustrissimæ, aperta denuo cavea ferrea, prævia recognitione supradictæ capsulæ, ubi erat repositum suprascriptum sanctum corpus, facta de ea per suprascriptos RR. Dominos Sulpitium, Ioannem Carolum, & Ludovicum, adesse eo modo, quo ut supra relicta fuit, prout medio juramento tactis pectoribus juraverunt & affirmarunt idem Illustriss. D. Episcopus; jussit dictam capsam ex Tiburtino lapide, ut supra, defossa circa terra, quantum poterat, sublevari, quamquam maximo cum labore id factum fuerit, ut eam erutam si fieri potuisset populo videndam exponeret. Sed magna cum difficultate ante dictam capsam, quæ suberat terra, excavata parumper fuit; quæ extrinsecus elaborata cernebatur instar operum, quibus fabrefactus est pes, seu basis altaris ibi existentis. [sed citra ruinam fieri non posse videns, eam suo loco relinquit.] Et quia fere impossibile erat eam posse inde extrahi, nisi dirueretur magna ex parte paries medius inter sacellum & sepulcrum; inde mandavit iisdem clavibus eodemque modo januam ferream prædictam claudi, prout clausa fuit, præsentibus quibus supra &c.

[11] Die XXII Aprilis anni MDCXLII Illustriss. & Rev. D. Joannes Paulus Bucciarellus, Dei & Apostolicæ sedis gratia Episcopus Narniensis, ad aptandas, & melius componendas sacro-sanctas reliquias Corporis S. Juvenalis Episcopi Narniensis & Martyris, ex suo Episcopali palatio se transtulit ad eamdem suam Cathedralem Ecclesiam S. Juvenalis, [22 Aprilis corpus & cineres sub inviolato sigillo inspecta] indutus Rocheto, supra Mozzeta, comitatus a Perillustribus & adm. Reverendis Dominis Sulpitio Carissimo, Remulo Maximo, Francisco Ravello, Gabriele Masteo, Augustino Angelo Pellegrino, Georgio Cardono, Tiberio Caldarino, Ioanne Nicolao Farnetto, Anselmo Spera, Thoma Herulo, Ioanne Francisco Germanello, Petro Saratino, Ioanne Carolo de Alexandris, Ludovico Piccinino, & Iulio Cæsare Mautino, Canonicis supradictæ Cathedralis familiaribus, meque. Et precibus solitis ante Sanctissimum Sacramentum & sacellum S. Iuvenalis effusis, mandavit, aperiri portam ferream seu ferratam dicti Sacelli: & aperta omnesque præsentes ingressi dictum sacellum prænominati, RR. Domini Sulpitius & Remulus, medio eorum juramento, recognoverunt capsulam, in qua fuerat positum dictum sanctū Corpus dicti S. Iuvenalis, existentem in altari dicti sacelli, ligatam cordulis non fractis neque devastatis, sed in illis bene apparere sigillum, eo prorsus modo quo ab eisdem in proximo accessu discedentibus relicta fuit, una cum dictis cineribus ut supra ab eadem capsa acceptis, & in bacile & dicta vitrea, eo met modo & positura, quibus ultima vice ibidem relicta fuerunt.

[12] Unde de ordine & mandato ejusdem Illust. D. Episcopi aperta dicta capsula, inventum fuit caput, cineres & ossa, [mira luce collucentia reperit Episcopus,] sancti corporis omnia splendentis instar lampadis, alabastri aut aluminis, radiolos lucidos effundentia: quod protulit maximam admirationem & venerationem erga illas sanctas reliquias. Postea Ill. D. Episcopus ab ipsa capsula acceptas reliquias posuit diligenter super abaco, in quo prius strata fuit quædam tabula, & prædicta capsula rubeo serico, taffeta appellato, intrinsecus vestita immediate ipsas reliquias reposuit in eamdem capsulam, & prius posuit ex una parte omnes cineres qui erant in bacile & in alia dicta vitrea cum illis cineribus prærubeis, sanguine ut existimatur perfusis, [intra eamdē capsam jungit;] superposito bombice. Postmodum apprehensum propriis manibus caput Sancti, quod ab eodem Illustriss. D. Episcopo fuerat colligatum cum n fettuccia serica rubea, collocavit in medio ejusdem capsulæ, in cujus anteriori parte super operculo erat accomodatum talcum, ita ut quod intrinsecus erat per eum conspici posset, quamquam clausa dicta capsula. Et hinc inde de prope dictum caput compositis ceteris, accersivit Illustriss. Rev. Dominos Priores residentes, nempe Sebastianum Santellinum, Josephum Sciopertam, & Vincentium Vergilium: qui accedentes devote venerati sunt sanctissimum corpus; & prius omnium Illustriss. & Reverendiss. D. Thomas Monticolus Nobilis Ariminensis; & Illustriss. Civitatis Narniæ Gubernator, qui cum supradicto Magistratu venerat; tactis ab eodem Illustriss. D. Episcopo coronis cujusque cum supradictis Reliquiis.

[13] Eodem tempore confluxere non solum Primates Civitatis, [eaque prolata populo benedicit,] sed etiam ad sonum campanarum, in signum lætitiæ pulsatarum, ad dictum sacellum se contulit universus populus, & plures peregrini itinerantes. Unde ob magnum concursum populi, qui augebatur, idem Ill. D. Episcopus manibus accepta dicta capsula, cum auxilio duorum ex dictis Canonicis eam hinc inde sustinentibus, in janua ipsius sacelli populum pluries signo Crucis cum dicta capsula benedixit. Tandem posita intus dictam capsulam schedula, tenoris pro ut in ea, propria manu ipsius Ill. D. Episcopi scripta, mandavit claudi eamdem capsulam clavis ferreis, & circum circa ligari; videlicet a pede & a capite fettucciis sericis rubeis & extremis ipsarum fettucciarum invicem suppositis o bollettis firmari, [ipsamque alteri simili,] & suo sigillo in cera rubea Hispaniarum ex una parte capsulæ, ex altera vero sigillo Rev. Capituli muniri.

[14] Postea posita fuit dicta capsula intra aliam capsulam similem majorem ex ligno, quæ pariter clausa fuit & clavibus ferreis firmata, coram omnibus supradictis Dominis Gubernatore, Prioribus, Canonicis & testibus infrascriptis. Hæc tamen posita fuit immediate in aliam capsam magnam & crassam ligneam, [deinde tertiæ majori ac triplici sera munitæ imponit.] intus tela ut dicitur sangalla rubea indutam, & extrinsecus munitam laminis ferreis: quæ clausa fuit tribus clavibus: quarum unam Ill. D. Episcopus dedit Rev. Capitulo præsenti, & pro eo RR. D. Joanni Carolo de Alexandris & Ludovico Piccinino, duobus ex dictis Canonicis & Antianis præsentibus & accipientibus; alteram suprascriptis Dominis Prioribus similiter præsentibus: postremam vero idem Ill. D. Episcopus penes se retinuit, & mandavit muro claudi januam dicti sacelli, & deinde januam ferream duobus clavibus, quarum unam penes se retinere intendit, & alteram consignari mandavit dicto Rev. Capitulo. Et deinde associatus a prædictis omnibus rediit ad suum Palatium Episcopale, [sacelli vero ostium muro claudi facit.] relictis ibidem infrascriptis Dominis testibus, de prædictis & infrascriptis specialiter habitis, & Notariis, videlicet D. Francisco Gallieno de Stronconio Cancellario Curiæ Episcopali, D. Celso Victorio de Gualdo dictæ Ill. Civitatis & Communitatis Secretario, & me Notario dicti Capituli de præmissis rogato, donec clauderentur prædicta. Clausa autem fuit janua muro & clavibus ut supra per Magistrum Octavium quondam Petri Augustini alias Iorge de Narnia, & Magistrum Franciscum Rugerium Romanum cæmentarios… Acta fuerunt hæc Narniæ in suprad. sacello, & ecclesia Cathedrali respective, præsentibus RR. Dominis Stephano Cardiacello, Felice Ferentello, Cassio Benedicto, & Actilio Perfecto, Presbyteris Narniensibus, nec non Perillustribus Dominis Vincentio Mancinello, Baldovino Cardulo, Marco Antonio Area, & Petro Paulo Mangonio, omnibus de Narnia testibus. Et ego Thadeus de Comitibus Narniæ, pub. Dei gratia Apostolica auctoritate Notarius…

ANNOTATA.

a Rocchetum, linea vestis, tunicæ super indui solita ab Episcopis aliisque Prælatis; estque diminutivum a Teutonico Rok, quamlibet longam vestem significante.

b Muzzeta, Epomis Præsularis, assutum sibi caputium habens, simili modo diminutive formatur a Teutonico Mutze, quo tegmen capitis significatur.

c Antianus Senior, Francis Ancien, sumitur immediate a Latina præpositione Ante. Nam quod ajunt Academici della Crusca in suo Vocabulario, ab Antibus, id est parastatis ædificiorum, acceptum nomen, non placet: quamvis etiam illi ab eadem præpositione appellationem habeant.

d Cotta, vestis linea, Clericalis, alias superpelliceum.

e Italicus idiotismus hic est pro, collo impositam habens stolam.

f Talcum infra num. 18 explicatur lapis transparens. Vidimus sic ipsi in Italia veterum quorumdam sacellorum fenestras, pro vitro obductas transparenti marmore. Teutones Talck vocant, eum qui ex Muscovia advehitur, in laminas quavis membrana tenuiores fißilem, quem a purißimi vitri similitudine alii Muscoviticum vitrum appellant.

g Taffeta vestis bombycina tenuißima, multitia antiquis dicta: nomen idem & Galli & Belgæ usurpant, ultima acuta omnes, nisi quod Belgæ Taffetaf dicant vel simpliciter taf: ab Oriente una cum ipsa materia venisse texturæ & nominis formam, non facile dubitaverim.

h Bacile, Francis Bazin, formatus a Teutonico Bak, vas quodvis, ex ligno vel metallo cavatum.

i Ita legendum ex sensu apparet, licet ecgraphum nostrum habeat dictam vitream quasi superius illius esset facta mentio, quod nusquam apparet. Ita S. Ianuarii sanguis Neapoli, tamquam cinis sanguineus, intra vitream ampullam spectatur; sed hoc particulare habet, quod in conspectu capitis fluidus efficiatur: sicut ipsimet vidimus.

k Si, qui hæc tunc mirabantur, legissent antea historiam ablati per Ducem Adalbertum corporis, scivissent ipsum tunc sanguinem sudasse, & intellexissent ab hoc sanguine arcam tinctam fuisse.

l Luchetum pessulus, Francis loquet & liquet, a Teutonico Luken claudere, Anglosaxonibus loke. Neque mireris in Italica lingua tot voces referri ad radices Teutonicas: quando Gothos & Longobardos, qui Italicæ ex Latina formandæ causa fuerunt, constat usos lingua originaliter eadem qua Teutones.

m Vidimus & didicimus Lucæ eam ibi esse publici regiminisformam, ut ex novem Antianis, annua sortitione ductis, terni menstruatim resideant in curia diu noctuque: quod item locum videtur habere in Prioribus Narniensibus quorum tres hic vocantur pro mense Aprili Residentes.

n Fettuccia, diminutivum a fetta, quod Italis est segmentum subtile ex quacumque materia, etiam lapide aut ligno.

o Bolletta, diminutium ab Italico bolla, Latine bulla: sumitur hic pro ipsa cera cui imprimendum sigillum, ante impreßionem globuli formam habente. Bol autem Teutonibus globum significat.

CAPUT III.
Translatio corporis in alium locum: arcæ lapideæ expositio, & miraculum effigiei in ea apparentis.

[15] [16 Iunii volens Episcopus ostendere P. Gravita corpus Sancti] Die XIII Junii anni MDCXLII Illustriss. & Reverendiss D. Ioannes Paulus Bucciarellus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Narniensis, volens rem gratam facere adm. R. Patri Petro a Gravitæ Presbytero e Societate Jesu, cupienti videre sacra ossa sancti corporis gloriosi Iuvenalis, comitatus ab Illustriss. Dominis Prioribus residentibus & non nullis RR. DD. Canonicis dictæ suæ Cathedralis ejusque adm. Rev. D. Vicario Generali, suisque familiaribus, meque Notario pro dicto Rev. Capitulo dictæ Ecclesiæ: & precibus solitis primum ante sanctissimum Sacramentum, & deinde ante sacellum dicti S. Iuvenalis effusis, mandavit aperiri januam capellæ prædictæ & exinde amoveri murum, quo ultima vice clausa fuit, prout in actis sub die XXII Aprilis. Qua aperta & muro prædicto remoto, supradictis RR. Prioribus, Vicario & Canonicis, ac Perillust. RR. Vincentio Mancinello, & Balduino Cardulo, duobus ex tribus habitis dicta ultima vice, qua clausa fuit & murata capella prædicta, Mandavit aperiri capsulam ferream, [jubet refracto muro aperiri arcas:] tribus clavibus clausam, intus se continentem alias duas capsulas ligneas, unam intus, aliam positas ultima vice, &, ut similiter in actis meis ibidem ante altare repositam & relictam. Qua dictis clavibus aperta, & ex illa accepta capsula lignea cupressi, cum talchis supra operculum & ante positis, ligata a capite & a pede circumcirca duobus fettucciis sericis rubeis, in extremis ipsarum invicem superpositis, & bullaris, firmatis, non fractis neque devastatis, in illis bene & evidenter apparere [cognovit] sigilla Dominationis suæ Illustrissimæ & dicti Rev. Capituli, in cera rubea Hispaniarum impressa, eo prorsus modo, quo in dicto ultimo accessu & modo relictæ fuerunt.

[16] Quam quidem intra capsulam, ex dictis talchis videntur existere caput, ossa & cineres sancti corporis gloriosi Iuvenalis. Et omnia prædicta dicti DD. Vincentius & Balduinus recognoverunt in forma, & affirmarunt remanere eodemmet modo, quo ab ipsis in supradicto ultimo accessu relicta fuerunt. Quibus omnibus peractis, & effusis prius orationibus ante dictas sanctas Reliquias, tactisque coronis super eis omnium adstantium, idem Illustriss. D. Episcopus, accepta dicta capsula, sic ut supra ligata & sigillata, cum dicto auxilio duorum ex dictis Canonicis hinc inde sustinentibus, in janua ipsius sacelli populum pluries signo Crucis benedixit: & tandem posita dicta capsula intra aliam prædictam, illaque clavibus ferreis firmata, eadem reposita fuit intus supradictam capsulam ferream, [ac denuo claudi & murari.] & suprascriptis tribus clavibus clausam: quarum una fuit consignata dicto Capitulo, & pro eo adm. RR. DD. Sulpitio Carissimo & Julio Cæsari Mautino Antianis, & alia dictis Prioribus ibidem præsentibus, & aliam idem Illustriss. D. Episcopus penes se retinuit, ad præsentiam mei & infrascriptorum testium, &c: & mandavit denuo dictam capellam muro claudi, pro ut clausa fuit, & intus relicta ante altare capsula ferrea, prout supra clausa.

[17] Die XX Junii anni MDCXLII volens Illustriss. & Rev. D. Episcopus Narniensis plene satisfacere devoto desiderio admodum R. Patris Petri Gravitæ, [Invento loco aptiori pro sancto corpore,] e Societate Jesu Presbyteri, qui Dominationem suam Illustrissimam rogavit, ut exponeret universo populo capsam ex Tiburtino lapide, ubi prius extabant ossa seu Reliquiæ sancti Episcopi & Martyris S. Juvenalis: idcirco præcepit & facultatem dedit eadem Dominatio sua Illustrissima, ut inveniretur locus magis decens ac accomodatus ad reponendum dictum sanctum corpus, [defertur capsa ad altare majus & recognoscitur,] jam intus suam capellam muro clausum, in qua inventa est crypta, ubi apte collocata est dicta capsa. Et reperto immediate dicto loco, denuo capellæ murus fuit dirutus, & inde a RR. DD. Sacerdotibus, superpelliceis & stolis indutis, cum omni devotione & veneratione ablata capsa ferrea, in qua inclusum est prædicti Sancti corpus, delata fuit ante altare majus dictæ ecclesiæ S. Juvenalis. Et cum fuerit aperta assistentibus semper Illustrissimo Domino Episcopo, Capitulo & Magistratu, per admodum Illustriss. DD. Capit. Marcum Antonium Aream & Petrum Paulum Mangonium de Narnia, ac R. Patrem Petrum Gravitam, eorum mediante juramento tactis pectore & Scripturis respective, recognita fuit capsula interior lignea cupressina, in qua transparentes ex talcho lapides infixi sunt, & cordulis non fractis ligata ac sigillis præmunita, dictum sacrum corpus continere, prout in aliis instrumentis per me rogatis.

[18] Postmodum exposita fuit super dicto Altari majori: ubi, [& processionaliter circumlata,] post celebratam ab ipso Illustriss. D. Episcopo Missam, delatum fuit sanctum Corpus intra dictam capsulam, ut supra, ligatam ac sigillatam existens, solenniter ac processionaliter ab eodem Illustrissimo D. Episcopo, Clero & supradicto R. Patre Gravita, comitantibus Magistratu & populo universo, circa plateas & vias ecclesiæ Cathedralis proximas, ut fieri solet in processione sanctissimi Sacramenti singulis mensibus. Qua processione peracta, iterum exposita fuit capsula, ut superius præmunita, & collocata intra dictam aliam clavibus firmatam, quæ tribus clavibus ut supra reclusa fuit: quarum clavium una fuit consignata dicto R. Capitulo, alia Magistratui & aliam idem Ill. Dominus penes se retinuit: dictaque capsula ferrea, sic intus eam continens dictas alias duas cum supradictis sanctis Reliquiis, ut supra, asportata & collocata fuit in loco idoneo & apto, [in eo apte ornata ponitur.] existente inter muros Capellæ S. Juvenalis vulgo dictæ Corpo sancto, & Capellæ sanctissimi Crucifixi: quo interstitio apparet janua musaico lapide exornata: super quam Crux marmorea muro affixa inest, & paulo supra b fenestrula, vulgo nichia appellata, in qua sedens inspicitur simulacrum ligneum S. Juvenalis Episcopi & Martyris, in modum populum benedicendi: quæ quidem janua de mandato ejusdem Illustriss. D. Episcopi muro clausa fuit, intus continens dictum sanctum corpus.

[19] Die XX Junii anni MDCXLII Illustrissimus & Reverendissimus Dominus Joannes Paulus Bucciarellus, [in fundo arcæ lapideæ e crypta exemptæ,] Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Narniensis, mandavit excavari capsulam lapideam e crypta capellæ S. Iuvenalis, in qua fuerunt reperta sancta ossa corporis S. Iuvenalis, sub die XVII Aprilis proximi circa quintam noctis horam, prout constat sub rogatu infrascripti D. Francisci Galieni, Notarii & Cancellarii curiæ Episcopalis Narniæ; illamque excavatam exponi populo in medio ecclesiæ Cathedralis S. Iuvenalis prædicti. Prout excavata & exposita fuit in medio dictæ ecclesiæ, cooperta cum quadam ferrata cordulis affirmata, & ibidem relicta ad totius populi aspectum, animo eidem dandi postea locum suum decentem. Super quibus actum Narniæ in supra scripta Ecclesia Cathedrali S. Iuvenalis, presentibus adm. R. P. Petro Gravita e Societate Iesu, & adm. RR. DD. Sulpitio Carissimo, & Iulio Cæsare Mautino de Narnia testibus, & relatione supradicti D. Francisci Galieni Cancellarii & Connotarii.

[20] Die XXIII Iunii anni MDCLII hora prima noctis, cum fuerit vocatus Illustriss. & Rev. D. Episcopus Narniensis ab admodum R. Petro Gravita Narniensi Presbytero e Societate Iesu, [invenitur 23 Iunii impressa corporis sancti forma.] ut Dominatio sua Illustrissima ad videndum accederet miraculum in sua ecclesia Cathedrali denuo c apparsum, & repertum intus capsam lapideam, in qua repertum fuit corpus S. Iuvenalis. Et cum statim in templum venisset, comitatus a suo Perillustri Vicario Generali suisque ex familia & Cancellario, inventum & visum fuit in eadem capsa, ubi jacuerat corpus gloriosi Martyris S. Iuvenalis, exposita in medio ecclesiæ, cooperta cum quadam ferrata, ad totius populi aspectum, apparere & videri, quemadmodum apparet & videtur, effigiem dicti S. Iuvenalis Episcopi & Martyris adumbratam, ac videri eum quodammodo effigiatum; cum in ea inspiceretur, prout inspicitur, caput, tota facies cum diademate, manus, pedes, universaque corporis effigies, cum Pastorali prope sinistram manum, etiam indumento quod Pluviale appellatur, eo situ quo sacra ossa in prædictamet capsa jacebant, & reperta fuerunt. Imo, quod admiratione dignius erat, nec ad naturalem causam referri ullo modo poterat, erat, quod faciei effigies supradicta frontem, oculos, nasum & barbam demonstrabat: cum tamen supra dictam faciei effigiem collocata esset posterior cranei seu capitis pars, occiput appellatum. Quemadmodum medio juramento, tactis pectoribus & Scripturis, respective attestantur se vidisse & diligenter observasse Illustriss. & Reverendiss. D. Paulus Mangonius, Cardolus de Cardulis, adm. R. P. Petrus Gravita prædictus, & adm. R. D. Ludovicus Piccininus Canonicus supradictæ Cathedralis ecclesiæ: qui primi animadverterunt, & casu quodam observarunt dictam effigiem. Qua de causa idem Illustriss. D. Episcopus præcepit infrascripto Cancellario ut prædicta omnia adnotaret, & se rogaret de hoc casu & miraculo, & de prædictis omnibus faceret & stipularet publicum seu publica Instrumenta, ad facti veritatem perpetuamque memoriam, prout prædicta omnia vidit, adnotavit, stipulavit, ad præsentiam supradictorum testium. d

ANNOTATA.

a P. Petrus Gravita qui vir fuerit quærenti mihi, respondit anno 1676 die 5 Decembris, ejus olim in urbe Romana amicißimus, P. Petrus Poßinus, nostræ Societatis Historiographus; in hæc verba: Non gessit is Magistratum in Societate, nec libros, quod sciam, edidit: sed floruit in hac urbe per annos circiter triginta, opinione præstantis virtutis & Apostolicæ industriæ, regendo Sodalitio quod vocant Communionis Generalis, quod exercitia quotidiana summe utilia amplectitur, ad quorum usum sacellum bene amplum a fundamentis exstruxit. Vere habitus Pater pauperum, assiduus in carceribus, nosocomiis &c. prætereaque secretas domuum necessitates, & animarum pericula, diurna nocturnaque contentione indefesse lustrans; & prout cuique opus erat, eleemosynis, consiliis, intercessionibus ad Potentes, quibus erat in summa gratia, omnes adjuvans: quibus est laboribus immortuus, excellenti opinione sanctitatis.

b Nichia, melius diceretur loculus, quam fenestrula: hæc enim pervia luci concipitur, iste non item: Francis etiam Niche appellatur.

c Apparso dicunt Itali, pro eo quod apparuit.

d Placet, ad majorem miraculi declarationem, ipsam expressæ in lapide effigiei adumbrationē hic dare, qualē Narnia accepi auctoritate Illustrißimi Capituli efformatam, nulloartis fuco obscuratam, sed (qualis revera cernitur) radem & obscuram. Si quis autem dubitare vellet, miraculone res adscribenda sit, an arti, cum eo contendere equidem nollem, fieri enim potuit ut ablato Lucam sacro corpore, in cineres & ossa resoluto, ejus absentiam supplere voluerint Narnienses, tincto in eum modum fundo arcæ, eoque docere posteros, quis ibi aliquando jacuisset: & sic conspicua ea forma manserit, donec restitutis in suum locum Reliquiis corporis, eadem arca denuo clausa est, sicut deinde est inventa.

CAPUT IV.
Corporis ad majus altare translatio facta XXIV Aprilis anni MDCXLIX.

[21] In nomine Domini Amen. Anno Christi MDCXLIX, Indictione II, Pontificatu felicis recordationis D. Innocentii Papæ decimi, [Anno 1649 die 27 Aprilis,] anno ejus quinto, die vero vigesima septima Aprilis. In nostrorum Francisci Coffari Narniensis, & Ioannis Augustini Ænei e Monte-bono in Sabinis Civis Narniensis ad præsens Illust. Communitatis prædictæ Civitatis Narniæ Secretarii, Notariorum publicorum, in solidum rogatorum, præsens & principaliter existens Illust. & R. D. Ioannes Paulus Bucciarellus, [Episcopus, qui corpus sanctum e loco obscuro extractum,] Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus prædictæ civitatis, qui reminiscens quod alias ad conservationem gloriosi Corporis S. Iuvenalis Episcopi & Martyris, olim pariter Præsulis præfatæ civitatis ac adhuc etiam ejusdem civitatis Patroni & Protectoris, in ossibus redacti, inventi & extracti de ejus ordine ex capsa lapidea in qua conservabatur, publiceque a Christi fidelibus venerabatur, intus quamdam cryptam seu locum obscurum existentem a manu sinistra capellæ appellatæ dicti S. Iuvenalis, vulgariter dictæ de corpo sancto, sitæ in ecclesia Cathedrali, in honorem & nomen ejusdem S. Iuvenalis antiquitus constructa. Et eadem capsa aspiciebatur mediante quadam lampade accensa, quæ ponebatur supra eamdem capsam ex quadam parvula fenestra, facta in pariete præfatæ cryptæ, existente in dicta Capella, & respiciente intus prædictam cryptam. Prout ex inventione hujusmodi constare dicitur ex Instrumento rogato per D. Franciscum Galienum de Stronconio, Notarium publicum & olim Cancellarium Episcopalem prædictæ civitatis, die XVII Aprilis anni MDCXLII.

[22] Quodque illud sanctum corpus poni fecerit intus tres capsulas, ut supra, unam intus aliam: [in triplicem arcam transferri,] quarum altera longitudinis palmorum quatuor, altitudinis palmorum duorum cum dimidio, clausa tribus clavibus, erat cooperta lamina ferrea. Et postea, loco depositi & animo illud ponendi, retinendi & conservandi in loco digniori, poni & murari fecerit in quodam loco valde humido, per quem ascendebatur ad quoddam altare antiquitus constructum sub nomine S. Blasii, [& ibidem claudi fecerat,] mediante quadam scala lapidea ad hujusmodi effectum confecta, existente ultra dictam cryptam, habente januam lapideam fere undique frustis lapidum diversorū colorū a duobus lateribus & supra ornatam, in pariete ultra cryptam prædictæ ecclesiæ, & versus eamdem ecclesiam, inter capellam sanctissimi Crucifixi & prædicti S. Juvenalis, alias de Corpo sancto. Et quod idem locus in prædicta janua cum dicto sancto corpore fuerit postea cæmentis muratoriis, videlicet lateribus calceque & a puteolana clausus. Prout latius apparere etiam asseritur ex Instrumentis rogatis per dictum Coffarum Notarium primo, die XXII prædicti Mensis Aprilis: & secundo, apertis capsulis, intra quas sanctum corpus positum erat, intuitu quarumdam personarum, illud videre adorareque cupientium, die VI Junii ejusdem anni MDCXLII: & ante dictam januam ut supra clausam & muratam aptari fecerit quoddam altare ligneum, nomini dicti S. Juvenalis dicatum per modum provisionis.

[23] Et considerans quod in eodem loco dictum sanctum corpus potius pati poterat quam conservari; [novæ translationis causa accedit:] propterea dictus Illust. & Rev. D. Antistes, indutus pluviali & aliis indumentis sacris solitis, cupiens idem sanctum corpus intus easdem capsulas, eisdem modo & forma, prout in eis ut supra clausum extiterat, pro majori illius conservatione, ac ad augendam devotionem populi, præsertim dictæ civitatis, ejus sanctum Protectorem apud Deum omnipotentem extrahere, amovere ex eodem loco, asportarique & reponi facere in altari jam constructo, politisque & nobilibus lapidibus ornato, retro Confessionē pariter lapidibus politis & nobilibus inceptam, subtus altare majus prædictæ ecclesiæ, & subtus chorum ejusdem ecclesiæ; circa mediam horam noctis, ablato prius præfato altari ligneo, præcepit & mandavit Magistro Joanni Antonio Fransono Bavenensi b Novariensis diœcesis, [& sublato muro portam obstruente,] & Petro Flariama de Auximo, Magistri ejus famulo, quod aperirent prædictum locum & penitus destruerent murum, ut supra in dicta illius janua confectum ad claudendum sanctum corpus S. Juvenalis, præsente & assistente magna quantitate populi, ad hunc actum c impensatæ devotionis jam concursi d, ac præsentibus, & adstantibus adm. RR. DD. Canonicis Presbyterisque & Cantoribus ejusdem ecclesiæ, omnibus cotta & aliis indumentis solitis respective indutis, nec non Illustrissimis DD. Prioribus, Residentibus prædictæ civitatis, videlicet D. Vicario Piccinino, [coram multis Proceribus, ad id vocatis,] D. Nicolao Germanello, & D. Vincentio Donato, nec non Excellente D. Raphaele Conestabile, D. Meo de Meis, D. Antonio Brunello, D. Alberto de Albertis, D. Francisco Lombardo, Excellente D. Cælestino Racano, Exc. D. Rominiaco Bonetto, Exc. D. Paulo Saraceno & Exc. D. Baldasare Carnuccia, respective deputatis de Illustribus Numeris super fabrica novæ capellæ S. Juvenalis, & translatione illius sancti corporis, vocatis per dictos Illustriss. DD. Priores in adimplementum resolutionis habitæ in Ill. e Cernita prædictæ civitatis, celebrata die XXI præsentis mensis.

[24] Et ita D. Mag. Petrus illico executus fuit, apertaque prædicta janua, intus prædictum locum & juxta eamdem januam fuit visa & optime recognita præfata capsula, [effert illud e loco pristino;] lamina ferrea cooperta, ibi ut supra recondita, per omnes astantes. Et deinde eadem capsula, ita clausa, prout supra in eodem loco posita inventaque fuerat, ita mandante & ordinante ipso Illustriss. ac Rev. D. Episcopo, fuit ex eodem loco extracta, & successive per nonnullos Presbyteros opere & auxilio prædictorum Magistrorum Joannis Antonii & Petri, ejus famuli, & aliorum, præcedentibus octo facibus seu f torciis ceræ albæ accensis in manibus diversarum personarum secularium, & concomitantibus dictis Venerando Clero, DD. Prioribus deputatis, & aliis ut supra concursis, fuit asportata ad capellam & altare, ut supra constructum, retro dictam Confessionem, & subtus chorum præfatæ ecclesiæ. Et postea idem Illustriss. & Rev. D. Episcopus, [& nova Confessione sub choro consecrata] præcedentibus solitis cæremoniis, Cleroque & Cantoribus alternatim secundum indigentias concinentibus & respondentibus; benedixit & consecravit tumulum relictum & factum a parte posteriori prædicti altaris, ut supra fabricati lapidibus politis, in dicta capella retro præfatam Confessionem, in quo reponere statuerat dictam capsulam cum sancto corpore S. Juvenalis.

[25] Hujusmodi consecratione peracta, mandavit eisdem Mag. Joanni Antonio & Petro, ejus famulo, [ipsum intra eam claudi jubet.] quod in eodem tumulo ponerent & collocarent prædictam capsulam, intus quam antedictum sanctum corpus S. Juvenalis alias ac supra positum & clausum fuerat, ex d. loco, in quo nomine depositi ut supra conservabatur; ibidemque asportatam & collocatam in eodem tumulo claudi & firmari omnibus congruentiis & necessariis jam præparatis ad hunc effectum; prout idem Magister Joannes Antonius, opere & auxilio prædicti Petri, & aliorum muratorum ibidem adstantium & juxta ipsius Magistri Joannis Antonii ordinem deferentium omnia necessaria, posuit & collocavit dictam capsulam ut supra coopertam ab extra lamina ferrea, in qua fuerat clausum gloriosum corpus dicti S. Juvenalis in præfato tumulo: & relicta eadem capsula in illius fundo, idem tumulum clausit primo lapide Tiburtino g, vulgo dicto Travertino, longitudinis palmorum quinque cum dimidio, latitudinis palmi unius, & altitudinis unciarum quinque, juxta mensurationem coram omnibus publice receptam per dictum Mag. Joannem Antonium, habente in parte superiori duos annulos ferreos collocatos & implumbatos, ad effectum ut facilius idem lapis Tiburtinus amoveri & aptari posset, & retro dictum lapidem versus murum dictæ Confessionis [posuit tabulam ex] ligno castaneacio, vulgo dicto h pontajolo di castagno.

[26] Dictisque lapide & ligno firmatis in summitate prædicti tumuli, [ac desuper altare construi,] supra præfatam capsulam & supra dictum lapidem & lignum, pro majori & firmiori clausura, posuit, prout de more, calcem cum puteolana mixtam, prout muratores murando facere solent, & supra dictam calcem lateres, vulgo dictos mattoni di i mezzanelle, integros & ruptos respective in ea quantitate, quæ sufficere potuit ad claudendum totum vacuum supra dictum lapidem & lignum. Et posita supra ad formam plateolæ planæ alia calce, quia omnis opera prædicti altaris & tumuli non poterat impleri, attenta tarditate horæ; fuit omne ita derelictum: & dictus Illustriss. & Rev. Episcopus se expoliavit indumentis sacris, ipseque & universus populus ibi existens domum redierunt, animo tamen perficiendi dictum altare, juxta ordinem datum per dictum Illustriss. & Rev. D. Episcopum eidem Mag. Joanni Antonio, & pro hujusmodi perfectione ponendi & murandi supra dictum altare, clausuramque prædictæ capsulæ, intus quam, ut supra, est clausum dictum sanctum corpus S. Juvenalis; & illius tumuli tabulam marmoream jam ut dicitur laboratam, ad effectum, [postera die consecrandum.] ut altare cum tumulo in parte superiori sit una eadem res; ita quod inter altare & tumulum nulla existat differentia, & solum altare demonstretur & appareat: & his completis atque in bonum statum redactis, consecrandi die crastina dictum altare, per ipsummet Illustriss. & Rev. D. Episcopum, pro majori & decentiori veneratione prædicti gloriosi corporis S. Juvenalis Episcopi & Martyris. k

ANNOTATA.

a Puteolana, vulgo Pozzolana, arena est ex solo friabiliter lapidoso extracta, quæ calci admixta cæmentum facit, ipsis lapidibus, cum induruerit, æquiparandum: dicitur autem, non a Puteolis civitate Campaniæ, sed a puteis seu puteolis unde eruitur.

b Bavenum ad medium finum lacus Verbani sive Majoris, 30 P. M. circiter distat Novaria, qua lacus ille in Occidentem protuberat Vgoniam versus.

c Impensatus, inopinatus.

d Concursus participium, pro eo qui concurrit.

e Cernita, Consultatio publica, ab Italico Cernire, discernere.

f Torcia, Francis Torche olim Intorticium, unde vox illa trunca remansisse videtur.

g Tiburtinus lapis; magnitudine & duritie spectabilis, colore albus, eo differt a marmore, quod rudior sit nec poliri poßit ac lævigari; ab eo autem qui Tibure effoditur præstantißimus, omnis alius similis vocatur Tiburtinus; uti talis lapis in Belgio vocatur Arduennas, vulgo arduyn ubicumque effossus, a famosioribus in Arduenna silvalatomiis.

h Pontajolo trabs parva, a Latino Ponte diminutivum: sic fulcrum quodvis ligneum Italis etiam Pontello dicitur, & hinc deductum Pontellare, fulcire.

i Mezzanelle dicuntur lateres formæ mediocris, nomine diminutivo ex Mezzano, mediocris, sive (ut syllabatim exprimam immediatam originem) Medianus.

k Post hanc actionem supervixit jam sæpe dictus Episcopus D. Joannes Pauli de Bucciarellis usque ad 21 Februarii 1656; adeoque potuit valde promotum videre ornatum marmoreum novæ Confeßionis de quo infra: succeßit autem ei D. Raymundus de Castellis Interamnensis: & hoc etiam e vivis sublato, ad diem 14 Iulii anni 1670; in eamdem Sedem subrogatus D. Octavius Avius Camerinensis, completum denique hoc anno 1677 opus vidit, cui longam felicemque in eo munere vitam precantur Narnienses Canonici, ex quorum instructione hæc didicimus.

CAPUT V.
Descriptio veteris sacelli & novæ Confessionis.

[27] In Nomine Domini Amen. Præsenti publico Instrumento cunctis ubique pateat evidenter & sit notum, quod anno a Nativitate ejusdem D. N Jesu Christi millesimo sexcentesimo sexagesimo primo, [Anno 1661 11 Iunii] indictione decima quarta, die vero undecima mensis Junii, Pontificatus autem Sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Alexandri, divina providentia Papæ septimi, anno ejus septimo, ego Notarius publicus ad præsens Illustriss. Communitatis, civitatis Narniæ Secretarius, missus ab Illustriss. DD. Prioribus residentibus ejusdem civitatis, vigore decreti Illustris Numeri super vener. fabrica novæ capellæ S. Iuvenalis Martyris primi Episcopi, [Secretarius civitatis,] Apostoli & Protectoris præfatæ civitatis, celebrati die octava hujus, ad ecclesiam Cathedralem dictæ civitatis eidem Sancto dicatam, ad effectum exemplandi & transumptandi, & in protocollo Instrumentorum præfatæ Illustrissimæ Communitatis redigendi quamdam inscriptionem, antiquitus constructam & incisam in quodam marmoreo lapide, signo sanctissimæ Crucis in medio ipsius lapidis, & duobus agni imaginibus eminentibus, cis et citra eamdem Crucem inspicientibus mutuo; accessi ad ecclesiam Cathedralem præfatam; una cum infrascriptis DD. testibus.

[28] Et prope altare sanctissimi corporis Christi a cornu Euangelii, [inspicit vetus sacellum] versus sacellum Sanctissimi Crucifixi, olim nuncupatum S. Leonardi, adest capella vetustissima, nuncupata di Corpo sancto, cum janua ferrea perforata, & retro eamdem requiescebat in quadam cryptuncula, a natura condita, sanctum Corpus supradicti S. Iuvenalis Martyris, in quadam capsa lapidea, totam dictam cryptunculam occupante; & mediante quadam parva fenestra in pariete & a cornu Euangelii altaris dictæ capellæ, [in quo olim colebatur corpus S. Iuvenalis,] latitudinis unius palmi & quarta parte, & altitudinis quinque & sex partibus unius palmi cum clathro trium ferrorum: per quam venerabatur dictum sanctum corpus a Christi fidelibus, prout egomet sæpissime veneravi, ante illius amotionem factam a bona memoria Illustriss & R. D. Ioannis Pauli Bucciarelli, die XVII Aprilis anni MDCXLII, tunc temporis Episcopi Narniensis; prout narrat historia duorum Sanctorum Iuvenalium impressa Romæ apud Franciscum Cavallum MDCXLVI sine nomine auctoris cum privilegio, ad fol. 58. Et in antiquis orabat S. Cassius, [& orare solebat S. Cassius] etiam Episcopus Narniensis, ad eumdem Sanctum Iuvenalem, ut attestatus est Divus Gregorius homilia 37 super Euangeliis: ubi narrando vitam dicti S. Cassii ait: Dum ex more juxta B. Iuvenalis Martyris sepulcrum ad offerendum sacrificium consistebat: prout narratur in dicta historia ad fol. 72 & 73.

[29] Et supra januam dictæ capellæ inveni & adest muratus quidam lapis marmoreus vetustissimus, longitudinis sex palmorum cannæ minus duos digitos, & altitudinis duorum palmorum cum dimidio similium, [cujus ibidem in veteri marmore] & in extremitatibus a pluribus lateribus aliquantulum fractus; in quo adsunt suprascriptum signum sanctæ Crucis & prænarrati duo agni, fere totam longitudinem ipsius lapidis occupantes, insignia Rev. Capituli præfatæ Cathedralis ecclesiæ significantes: supra quos & cis & citra caput suprascriptæ sanctæ Crucis, adsunt incisa in eodem marmoreo lapide infrascripta verba, posita ab eodem Divo Cassio in vita, [epitaphium describit.] ut notavit Eminentiss. Cardinalis Baronius in suis Adnotationibus ad Martyrologium, & Cæsar Franciottus in vita suprascripti S. Cassii, prout in eadem historia prædicto fol. 73, per me ex eodem lapide fideliter transumptatum & copiatum de verbo ad verbum; nil addens vel minuens propter quod rei veritas & facti variari seu vitiari possit, tenoris sequentis videlicet.

Cassius, immerito Præsul de munere Christi,
Hic sua restituo terræ, mihi credita membra:
Quem fato anticipans consors dulcissima vitæ,
Ante meum in pace requiescit Fausta sepulcrum.
Tu rogo, quisquis ades, prece nos memorare benigna;
Cuncta recepturum te noscens congrua congrua factis.
SD. ANN. XXI. M. IX. D. X. RQ. IN PACE
PRID. KAL. IUL. P. C. BASILII V. C. ANN. XVII.

[30] Hactenus Secretarius Narniensis. Baronius autem in notis ad XXIX Iunii recte: Ea verba post Carmen, [Ipsi an. 1660 22 Dec Narnia transeuntes,] sedit annos XXI, menses IX, dies X, requievit in pace pridie Kalendas Julii, post Consulatum Basilii Viri Clarissimi anno XVII, Cassio mortuo fuisse addita certum est. Numeratur autem hic annus Domini quingentesimus quinquagesimus octavus, Justiniani Imperatoris trigesimus secundus. Ita Baronius, quæ pluribus illustranda erunt ad diem ipsius S. Caßii; præter cujus uxorem, nullam cogimur agnoscere S. Faustam, quæ Martyr obierit, & Narniæ aliquando suum cultum habuerit; etsi id nunc credant Narnienses, uti vidimus ipsi: lubet enim describere hoc loco, quæ Romam euntes, & Narniæ tantisper subsistentes, dum equi ascensu fatigati aliquantulum respirant, obiter quidem & raptim, haud tamen omnino negligenter, in pugillares retulimus die XXII Decembris anni MDCLX.

[31] Ab Interamna, ubi equos Romam usque conductos mane conscenderamus, facili via usis usque Narniam, enitendum fuit in arduum plane callem: urbs enim tota ex clivo montis pendet. Hic dimissis tantisper equis, [vidimus sacellum vetus S. Iuvenalis,] ad Cathedrale templum ascendimus, quod lateraliter foro adjacet: in quo fons copiosus satis, opere amplo & venusto. Templum porro vetus atque obscurum est, verum amplum. Ibi in dextero latere vidimus ingressique sumus sacellum vetus, totum marmoreum, in quo nullum a sole lumen, sed copiosæ dicebantur arsisse olim lampades. Hic sub altari, in formam modicæ cryptæ, excavatam vidimus terram, unde sanctum corpus fuit erutum. In dextro latere vacuum erat primæ elevationis sepulcrum cum hac inscriptione, D. O. M. In hoc, quod modo vacuum spectas sepulcrum, S. Juvenalis Episcopi corpus olim requievit: hinc ad aram maximam honorificentissime tumulatum, subtus in sacello Narnia colit, veneratur. Pictæ deinde erant geminæ imagines, [in quo picti SS. Cassius & Fausta,] scilicet in pariete, recentiori ut videbatur opere, adeoque ante annos non multos: S. Cassii cum hoc disticho:

Hac jacuit primum Juvenalis Pastor in arca,
      Cui lacrymans fudit Cassius ore preces.

Et S. Faustæ Virginis & Martyris, cum disticho sequenti:

Hanc civis Virgo, tum Martyr Fausta, revisit:
      Visere & hanc debes, Narnia, corde frequens.

[32] Hinc conversi versus chorum accessimus ad novā Confessionem, cujus fama, tamquam rei spectatu dignissimæ, nobis communicata per Illustriss. Julium Henricum Baronem de Blum, [& novam ante chorum Confessionem,] tunc Eminentissimi Electoris Moguntini Consiliarium intimum, nunc sacræ Cæsareæ Majestatis in regio Appellationum tribunali Pragæ Senatorem, potissimum nos impulerat ab equis descendere & templum hoc ingredi. Conspeximus igitur cum voluptate & admiratione maximo opus, necdum quidem absolutum, exspectatione tamen nostra longe majus; cujus frons marmorea prætenditur partim fundamentis chori, supra commune templi pavimentum altius extantis, partim sub ipsum pavimenti solum deprimitur quam profunde depressum est solum cryptæ sive inferioris chori, superiori in hemicyclum circumducto coextensi, ita ut excavata ante Confessionis frontem humo in figuram alterius medii circuli, ante sacrarium adoraturis spatium prebeat amplum, ad quod marmoreis descenditur gradibus; & ne ex alto despicienti periculum lapsus offeratur, cavetur marmoreo insigni peristylio, cum peristylio chori eleganter continuato, & per summam spatii ante antedicti oram circumacto. Hujus porro operis majestatem, postquam eidem acceßit altare, cum suo desuper extructo Conopæo, [cujus nunc absolutæ imago exhibetur.] Vaticanæ magnificentiæ æmulo ut ipsis oculis æstimandam subjiceret Illustriss. Capitulum Narniense, suggerente Illustriss. D. Canonico Ludovico Bonetti, delineationem accuratißimam nobis misit, & curandæ sculpturæ necessarios sumptus: quare cum eam hic ære expressam videre liceat, desino singula prosequi verbis; & explicationis causa solum addo; per portam quæ hic medio loco cernitur, ingressum dari in Sacrarium, intra quod loco altaris stat marmorea arca, continens S. Iuvenalis sacra ossa. Sublimis ea olim steterat, illo quo nunc altare cernis loco, imo ipsamet pro altari erat, ex una quidem parte qua populum respiciebat in tumbæ formā sinu turgente protuberans; ex altera qua Clerum circumsidentem, pro commodo sacrificantis plana. Sed mutato postmodum ut apparet consilio, placuit sub fornice chorum sustinente sacrarium condere, eoque arcam prædictam demittere; educto in conum quo operitur lapide, palmisque ac mitra desuper erecta coronato, novum vero, quod vides in tabula, altare condere; quem admodum in Vaticana SS. Petri & Pauli Confeßione desuper erectum altare, non continet ipsa Sanctorum Apostolorum corpora, sed Sacrario ea continenti superstat. Quæ in ejusdem Confeßionis fronte hinc inde vides clathrata gemini armarii ostia, multas variasque reliquias, in suis singulas thecis apto ordine digestas, claudere scias. Post hæc autem & illud quod dixi Sanctuarium, sub choro patet coextensa eidem crypta, & ex utroque latere Confeßionis sua habet ostia, per quæ admittit subeuntes in partem istam secretiorem; in quam etiam datur aforis ingredi per duas portulas: interque has ingens orbicularis fenestra, copiose illuminat locum, choro subjectum & a templo anteriori interposita Confeßione separatum.

DE S. IVVENALE CONFESSORE
FOSSANI IN PEDEMONTIO,
cujus corpus ibidem per quatuor secula creditum esse
S. IVVENALIS EPISCOPINARNIENSIS.

[Commentarius]

Iuvenalis Confessor, Fossani in Pedemontio (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Fossanensium pia apud nos studia pro asserendo sibi Narniensi.

Fossanum urbs Pedemontii, inter Alpes & Astensis dominii colles, ad ripam Sturiæ posita, gloriatur patrocinio S. Juvenalis Narniensis Episcopi; [Ecclesia olim Collegiata] asseruntque incolæ, Canonicorum Collegium sub titulo S. Juvenalis Episcopi in vicino municipio Romanisii institutum, una cum ejus Corpore ad suam civitatem fuisse translatum; ipsoq, propterea assumpto in Protectorem præcipuam Ecclesiam Deiparæ Virgini & S. Juvenali dicatam habent. Hæc Ecclesia, cum Taurinensi antea subjaceret, anno MDXCII a Clemente VIII Pontifice Maximo Episcopalem titulum accepit, honestis redditibus a Carolo Emmanuele Sabaudiæ Duce dotata. Franciscus Augustinus ab ecclesia, Episcopus Salutiensis, in Historia Chronologica regionis Pedemontanæ edidit pag. 103 bullam hujus erectionis, in qua Clemens VIII Collegiatam Ecclesiam B. Mariæ & S. Juvenalis, inibi existentem, in Cathedralem, sub eadem invocatione, [in Cathedralē erecta an. 1592.] pro uno Episcopo Fossanensi nuncupavit. In hac Ecclesia fuit Canonicus Pœnitentiarius & Vicarius generalis Admodum Illustris & Reverendus Dominus D. Joannes Niger, Iuris utriusque Doctor & Protonotarius Apostolicus, qui anno MDCL, typis Taurinensibus, idiomate Italico, edidit Vitam & Miracula S. Juvenalis, primi Episcopi Narniensis, Patroni Fossanensis & Titularis ecclesiæ Cathedralis, cum Summario translationis Reliquiarum ejus. Fuimus porro utrimq; soliciti, nos ut dictam Vitam nancisceremur, ille ut ad nos transmitteretur: nec suo utrimq; effectu caruit pia solicitudo: uti apparet ex epistola quam ejus manu scriptam die XX Aprilis, anni MDCLXVIII accepimus: est autem hujusmodi.

[2] Ex epistola Reverentiarū vestrarū ad Patres hujus Provinciæ, XXIII Aprilis anni proxime præteriti directa, [cujus Pœnitentiarius Ioannes Niger,] profuse gavisus sum, meum librum, de Vita & miraculis S. Juvenalis primi Episcopi Narniensis editum jam pridem anno MDCL, ad RR. VV. pervenisse, diligentia P. Joannis Veracis; eumdemque librum ad III Maji sepositum fuisse. Quia vero, ut audio, Narnienses, & cum eis P. Odo de Comitibus, diversa in proposito veræ existentiæ sacri Corporis & Reliquiarum prædicti Sancti fortasse suggerunt; propterea hoc meæ solicitudinis epistolium ad RR. VV. & alios Patres, egregii Actorum operis scriptores transmitto, supplex tum proprio, tum hujus civitatis, imo totius Provinciæ nomine, rogans, ut pro vestro studio & integritate exacte intendatis ad ea præcipue, [misso ad nos libro suo de S. Iuvenali,] quæ firmis argumentis super prædicta existentia scripsi: ex quibus utpote cognoscetis, hic Fossani, sub celeberrima totius hujus regionis veneratione, a quatuor & ultra seculis, sacrum caput & corpus S. Juvenalis Africani, primi Narniæ Episcopi & Confessoris & hujus civitatis Patroni, vere & realiter teneri ac præ oculis haberi. Narniæ vero in Confessione ejusdem Sancti nihil existere præter parvas Reliquias, insignia Episcopalia, & cultum. Unde esset quidem durum nostris Principibus & Prælatis, [nostrum in controversia cum Narniensibus petit suffragium;] si immemorabilis nostræ venerationis identitas & possessio in vestra scriptura obumbraretur. In hac etiam Cathedrali asservantur corpora & nomina sanctorum Martyrum Alverii & Sebastiani ex legione Thebæa, & nonnullorum venerabilium Servorum Dei, ut in prædicto meo libro offendent RR. VV. quæ scriptioni vestræ, prout stylus exegerit commendo. Faxit Deus & vestra Caritas, ut omnia ad Divinæ Majestatis gloriam, Christianæ Reipublicæ decorem & nostri cultus augmentum excrescant, eo felici exitu & incolumitate, quæ vobis cum humili meæ servitutis oblatione supplico.

[3] Illustrißimus & Reverendißimus D. Clemens Trottus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Fossani & Comes, nunc vita functus, eodem mense & anno similique religiosæ pietatis zelo, [idem facit Episcopus Clemens Trottus,] nobis in hæc verba scripsit: Rutilant & has in oras suam protendunt lucem, priusquam sint edita luci, quæ in sacrorum Cælitum recolendis gestis pietas & eruditio congerit vestra. Hinc excitor Ego, pro mea in Divum Juvenalem, primum Narniensem Episcopum (cujus recolendam meritorum festivitatem die tertia Maji quotannis Ecclesia universa recolit) veneratione ac cultu, utpote Civitatis hujus Fossanensis Patronum, & hujusce meæ Cathedralis, in qua ejusdem pientissime requiescit corpus cum capite, huc ab integris seculis e Narnia ominosissime delatum, Titularem. Hinc, inquam, advocor, ut a vobis, quod impensissime hisce meis præsto, ex animo efflagitem, ut eximia itidem ipsius memorandi. Cælicolæ dignissimi merita, præclaris calami vestri fulgoribus collustretis. Innuerem hic ego quam sint a vero, imo a verisimili absona, quæ contra ejusdem S. Juvenalis pretiosa pignora, sacrarumque exuviarum penes nos existentium, & per quadringentos ferme annos sub ineluctabilibus documentis, religiosissimo asservatarum cultu, inconcussam realis existentiæ & identitatis veritatem, nuper Narnienses, veluti quærentes nodum in scirpo, & cum eisdem nuperrime Pater Odo de Comitibus objecerunt; [ad dictum librum sese referens:] nisi his omnibus jam abunde & fideliter satisfecisset D. Joannes Niger, Canonicus Pœnitentiarius præsentis Cathedralis, in libro de ejusdem vita & miraculis edito, quem lætor ad Vos, opera & solicitudine Patris Joannis Veracis, nuper fuisse perlatum: cui ideo nil a me censeo adjiciendum, præter quod firmissime, sub cujusque dignioris veritatis obtestatione, ejusmodi meæ affertionis superaddo testimonium: quæcumque ulterius ad rem eamdem commode afferri possent, eximiæ eruditioni, & prudentiæ vestræ sinens elucidanda & edisserenda. Faxit Deus, ut quantocius luceant super candelabrum, quæ adhuc detinetis sub modio; ut videntes quamprimum fideles sacræ prorsus elocutionis scripta vestra, glorificent Patrem ipsum Deum, quem uberius pietas vestra deprædicat mirabilem in Sanctis suis: cum quibus una tandem mereamur omnes fieri æternæ consortes felicitatis, quam vobis enixa mente deprecatus, ego amantissime hic demum me subscribo PP. VV. admodum RR. addictissimus, uti frater,

CLEMENS EPISCOPUS FOSSANI.

[4] Tanta tam venerandi ac religiosi Præsulis dignatio, adjuncta æstimationi quam de ipsius Perillustris ac Rev. adm. Domini Ioannis Nigri eruditione & fide singulari nobis merito magnam ingesserat ejusdem Antistitis gravißima auctoritas; [qui rogatus mittere authentica omnium documenta,] movit me, cui res ista forte relicta erat, ut inter primas de secuturo post Aprilem Majo curas hanc assumerem; & animis tam faventibus porro usurus ad quæcumque necessaria viderentur, dictum librum studiose revolverē. Animadvertens igitur, quod acta prætensæ translationis Narnia Romanesium & hinc Fossanum, aliaq; similia plura nō invenirentur in prædicto libro primigenia phrasi antiquorum monumentorum; modeste indicavi, ex operis nostri ratione ac forma, necessario inquirendum esse in ipsos fontes, ex quibus suam ipse D. Niger historiam elegentori stylo cultuque compilasset. Accepta benigne ea suggestio fuit, magnaque cum fide & diligentia actum, ut quæcumque haberi potuerunt cuncta transcriberentur in forma, ut loquimur, probanti, signataque legitime transmitterentur anno MDCLXXV die VIII Aprilis sub hac forma. [an. 1675]

[5] Clemens Trottus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Fossani & Comes, [accedit ad archivium] omnibus & singulis præsentes nostras inspecturis, notum facimus & verbo veritatis attestamur; sicuti, cum ab adm. R. P. Daniele Papebrochio, qui cum aliis Patribus Societatis Jesu Sanctorum Vitis colligendis Antverpiæ præest, admoniti fuerimus per ejus epistolam sub XXIII Decembris proxime elapsi, ut si quæ haberemus majora documenta super miraculis, existentia & translatione corporis S. Juvenalis … cujus reliquiæ in hac nostra Cathedrali ab immemorabili asservantur & coluntur, illa transmitteremus. Nos igitur prædictorum Patrum urbanitati obsequentes, accessimus ad archivium d. Cathedralis, ex quo adstantibus adm. RR. DD. Canonicis Joanne Nigro Pœnitentiario & Petro Antonio Viterbo I. V. D. Claviculariis d. Archivii, Petro Viterbo Decano, [indeque accepta originalia transcribi jubet,] Constantio Piola Cantore, Octavio Dalmatio Syndico, Cæsare Magliano, Guilielmo Magliano, Petro Laurentio Capello Theologo, extraximus infrascripta Acta & Legendam seu Summarium vitæ S. Juvenalis, quæ ibi pro authenticis asservantur: vidilicet Codicem originalem Actorum testimonialium, per qu. D. Joannem Franciscum Boettum Notarium suprad. civitatis, sub diebus XXV Maji & XI Junii anni MDCXX, & XXIX Decembris MDCXXI, ac XXX Junii MDCXXII, continentem folia 17; nec non alium codicem antiquo charactere scriptum, seu Legendam aut. Summarium Vitæ S. Juvenalis continentem folia 18 … omnia rite disposita, integra & illæsa, quæ Rev. Sacerdoti Amedio Botto, scriptori fideli hic rescribenda commisimus.

[6] Sequuntur deinde prædicta omnia, & alia plura, ad B. Odinum Præpositum Fossanensem, qui XXI Iulii obiit, pertinentia, prædicti Amedei manu exarata. [& transcripta coram se relegi.] Post quorum Actorum atque Legendæ transcriptionem, inquit Ill. ac Reverend. D. Episcopus. ad idem archivium reversi sumus, & suprad. Acta & Legendam seu Summarium præ manibus tenentes, prædictis DD. Claviculariis Canonicis & personis adstantibus videntibus & nobiscum auscultantibus, præsentia Acta & Legendam seu Summarium hic supra transcripta, continentia folia 61, [& transcripta coram se relegi] integra pariter & illæsa, legi fecimus, alta & clara voce, per infrascr. Curiæ nostræ Cancellarium: & eadem omnia de verbo ad verbum concordare, & in nullo descrepare ab ipsis originalibus reperimus & cognovimus; & videntibus iisdem DD. Claviculariis Canonicis & Personis, prædicta Acta & Legendam seu Summarium originalia in d. Archivio reposuimus. Attestamur insuper suprad. D. Notarium Ioannem Franciscum Boëtum, a quo prædicta Acta originalia recepta & manualiter subsignata sunt, nec non testes qui ad hujusmodi Acta adhibiti fuerunt, fuisse & esse bonarum vocis, conditionis & famæ, [atq; signari.] adeo ut de ipsorum fide & veritate dubitari non debeat. Alia deinde nonnulla attestatus idem Illustriss. ac Reverendiss. Dominus, quæ D. Niger in libro suo attigerat, circa S. Iuvenalem vel Sanctos Alverium & Sebastianum Thebæos Martyres, quorum Translatio celebratur XXVI Ianuarii, concludit dicens: Et propterea, cum veritas sic se habeat, de præmissis omnibus requisitas testimoniales concessimus, & præsentes nostra propria manu firmatas, sigilloque nostro Episcopali munitas per infrascr. nostræ Curiæ Cancellarium expediri jussimus. Datum Fossani in sacrario suprad. nostræ Cathedralis, die IV Mensis Aprilis MDCLXXV.

M. Niger Cancell.

[7] Addidit Illustriss. ac Reverendiss. Dominus peculiares ad me litteras, in commendationem historiæ a Ioanne Nigro editæ, sub die VIII Aprilis; quibus & Communitas Fossanensis, per Syndicos sive Consules suos, auctoritatis suæ momentum addidit, testatum volens, quam vehementer habeat cordi hanc causam, eodemque die sic ad nos scripsit: Cum ad notitiam pervenerit nostram, Vos, adm. RR. Patres, [Addunt Syndici Fossanenses,] indefesso labore gesta Sanctorum omnium, diversis & confusis in voluminibus distracta, omnia in unum colligere, atque miro ordine contexta depromere, ut eo clarius quo fieri potest suo tempore omnium oculis pateant; quocirca digniora aliqua & clariora de Sanctissimo Juvenale nostro Patrono ac tutissimo Defensore requiratis: Nos ideo, ut ejus merita totis viribus efferamus, & innumera beneficia non taceamus, operæ pretium duximus hæc saltem pauca vobis verba facere. Scitote itaque, Patres studiosissimi, quod tanta ejus fama percrebuerit, ut ad sacri corporis aspectum frequens populi multitudo ex diversis hujus Pedemontanæ Provinciæ partibus accurrat, & quilibet sancti viri miracula narret, [preces etiam suas:] & beneficia per eum accepta prædicet: imo cum tot miracula, ipso intercedente, operatus sit Deus in hac nostra civitate, fatemur quod nec melius dari nec optari nobis possit … Precamur igitur Reverentias vestras, ut in testimonium veritatis, scripturas & testimonialia, quæ vobis a Religiosiss. Illustriss. & Reverendiss. Antistite nostro transmittuntur, sereno vultu agnoscatis, & talia credatis, qualia fuere descripta a Devoto Perill. & Rev. D. Canonico Pœnitentiario Ioanne Nigro, in Vita ejusdem Patroni; & una cum Inventione, Translatione & cultu SS. Alverii & Sebastiani Compatronorum, Sanctissimi Tutelaris nostri Vitam, ad laudem Dei, hisce documentis admoniti, exornetis. Quapropter epistolæ clausula hæc erit, ut ipse Deus Opt. Max. cœpta secundet, ut vobis expetitum finem bonis avibus videatis, ut Nos ominamur, majora vovemus, & auspicamur firmiora. Valete, & totius orbis bono nati æternum vivite. Fossani, die VIII Aprilis MDCLXXV.

Adstrictissimi & obsequentiss. Servi Lelius Bava, Io. Steph. Bertinus, Syndici.

[9] Tam inflammatis Fossanensium studiis ut faciamus satis, primum ex Italico Latine reddam (nam Italice scripta sunt) Acta novißimæ recognitionis translationisque, annis, ab Illustrißimo ac Reverendißimo Domino prænotatis, confecta. Deinde relationem primæ translationis ex Legenda seu Summario, similiter Italice composito: quod dum charactere antiquo scriptum dicitur, [quibus ut fiat, qua licet satis,] intelligi debet cum respectu ad hodiernam scripturam, quæ cum scripturis seculi præcedentis collata magis discrepat, quam inter se differant seculi IX & XIV scripturæ: nam quod ad stylum attinet, quo maxime dignosci deberent auctorum ætates, is omnino talis est, ut secundum hoc vix poßit judicari compilatores illius Legendæ vel Summarii ante centum integros annos floruisse

[10] [Latine redduntur quo miserunt Italice] Quod excusatum volens Adm. R. D. Octavius Dalmatius, Canonicus & Syndicus Reverendiss. Capituli Cathedralis Ecclesiæ; prædicto anno MDCLXXV, die vero IV mensis Aprilis, coram Illustriss. ac Reverendiss. D. Clemente Trotto Episcopo Fossanensi & Comite, & in Palatio ejus solitæ residentiæ, comparuit, atque ad bonum finem & ad majorem firmitatem infrascriptorum petiit testes examinari, & pro notorio pronuntiari, tum alia puncta, [confirmata attestationibus juratis,] alibi inserenda aut attingenda, tum quod ante annum MDXCIII hæc civitas & loca vicina erant sub diœcesi Illustriss. & Reverendiss. D. Archiepiscopi Taurinensis, & propter hæreses & notissima bella quæ in hac provincia grassabantur, dicta ecclesia Fossanensis de Collegiata in Cathedralem, & oppidum Fossani in civitatem erecta sunt, ut animabus melius consultum foret; & ideo propter d. bella & hæreses & distantiam archivii Metropolitanæ, passim & fere omnes antiquæ scripturæ sunt deperditæ, ut etiam accidit ex diuturnitate temporis…

[11] Et præfatus Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopus, audita suprad. requisitione, mandavit super præmissis per Rev. Joannem Blasium Ronchinum, Clericum cursorem hujus Cathedralis, advocari testes ex senioribus præd. civitatis, bonarum vocis, æstimationis & famæ, videlicet Perillustres Dominos Capitaneum majorem Philibertum Opertum, [seniorum Fossanensium,] ætatis annorum LXXXI; Capitaneum Facinum Specialem, æt. ann LXXX; Gasparem Melchioris Specialem, æt. ann. LXIX; Petrinum Nigrum, æt. ann. LXXVI; Franciscum Bernardinum Palatia, æt. ann. LXXI; Capitaneum Josephum Panaterium, æt. ann. LXVIII; Joannem Mariam Viterbum, Medicum primarium, æt. ann. LXXII; Franciscum Mariam Paxerium, ann. LXX; Constantium Alexandrum, ann. LXXV; & Petrinum Barotium, ann. LXX: qui, medio eorum juramento, singulariter & sigillatim præstito, tactis Scripturis in manibus ejusdem Illustriss. & Reverendiss. Domini, conjunctim & separatim respective deposuerunt (Italica nempe lingua) Nos plene informati sumus de veritate eorum omnium, quæ in præd. requisitione nobis lecta continentur.

[12] Tum ad singula capita sibi proposita, de quibus alias, respondentes, de amißione scripturarum, primæ Translationis historiam continentium, nihil omnino respondent: in fine tamen depositionis suæ, Affirmamus, inquiunt de omnibus præmissis (inter quæ forte posset censeri etiam amißio scripturarum, quatenus etiam de hac propositum a Syndico fuerat) esse publicam vocem & famam, [asscrentium de iis esse publicam vocem & famam.] & antiquissimam & invariatam traditionem: quia sic audimus dici, tum passim & populariter, tum a nostris respective genitoribus, avis, consanguineis & amicis: qui eadem nobis adhuc juvenibus sic narrabant, tamquam per vetustissimam traditionem, non solum in hac civitate sed in tota provincia sine variatione receptam, & per credulitatem publicam, fundatam supra pleniora quæ olim extiterint documenta. De quibus omnibus suprad. D. Syndicus petiit sibi publicas testimoniales concedi: quas præfatus Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopus concedendas esse ordinavit & concessit: & Ego subsignatus Cancellarius Episcopalis recepi, & manualiter subsignavi,

M. Niger Secretarius.

Atque ita totum instrumentum, seu potius instrumentorum plurium fidelißima collectio, concluditur, firmaturque oppreßione Episcopalis sigilli; qualiter in nostro Musæo servatur, ad memoriam posterorum, & usum etiam aliorum temporum, quando de B. Odino agendum erit in Iulio, & de SS. Alverio atque Sebastiano Thebæis, vel ad supplementum Ianuarii, vel ad XXII Septembris, ubi de S. Mauritio, Thebææ Legionis Duce, & sociis ejus.

CAPUT II.
Instrumentum de inspectione Corporis solenni.

[13] [Die 25 Maji, propter decretam capellæ instaurationem,] Anno Domini nostri MDCXX currenti, die XXV Maji, in Civitate Fossanensi, in ecclesia Cathedrali SS. Mariæ & Iuvenalis. Notum sit omnibus, quod cum sit decretum reædificare & reformare capellam gloriosi S. Iuvenalis Patroni ac Protectoris hujus præsentis civitatis, in qua requiescit ipsius Sancti corpus; ideoque conveniat auferre illud a loco in quo nunc est, ut dari possit initium operi, & fabrica perfici; conclusum est inter Illustres & Rever. adm. Dominos Præpositum & Canonicos d. Cathedralis, Illustrem civitatem Fossanensem, & infrascriptos procuratores Illustriss. Dominorum Comitum Iacobi-Antonii, Petri-Francisci, & Arduini Valpergæ, Rivaræ, & S. Iuliæ, transferendum corpus sanctum in sacristiam ipsius Cathedralis, ad archivium Illustriss. ac Rev. adm. Capituli.

[14] Die autem hodierno ad id faciendum præfixo, comparuerunt Illustriss. Domini Ioannes-Matthæus Niger Doctor Legum, [coram deputatis a Civitate, Capitulo & Comitibus S. Iuliæ,] Ioannes-Iosephus Stasius moderni Syndici præd. Illustriss. civit. Fossanensis, ex vi mandati publici in Concilio civitatis præd. heri sibi dati; & Illustriss. ac Rev. adm. DD. Ioannes-Georgius Vinea Præpositus, Gaufredus Taperellus Decanus, Sebastianus Palazza, Franciscus Isnardus, Leander Mallianus Syndicus, & Ioannes-Paulus Araudinus Archivista, Canonici d. Cathedralis, tam proprio nomine, quam vice Illustriss. & Rev. adm. Dominorum Iosephi Bava & Ioannis Carlone Canonicorum absentium, ex parte sui præd. Capituli; denique multum Magnif. & adm. Rev. D. Ioannes-Laurentius Cuneus, Sacerdos & Rector ecclesiæ Parochialis S. Mariæ de Salice, hujus civitatis Eques Hierosolymitanus, & Mag. Claudius Dalmazzo, Procuratores generales ex parte Illustriss. DD. Comitum Valpergæ, Rivaræ, & S. Iuliæ, Patronorum capellæ supradictæ, fidem suæ auctoritatis & procurationis facientes per instrumentum rogatum a Mag. Bernardino Marruchi de Rivara Notario, sub data diei IV Augusti MDCXVIII.

[15] Qui omnes unanimiter consentientes in deliberationem præd. pro excutione propositæ fabricæ, [pro sua quiq; parte exhibentibus claves cratis ferreæ] exhibuerunt claves, penes se respective asservatas, videlicet Domini Syndici unam, quæ erat Civitatis; Domini Canonici alteram, quæ erat Capituli; & DD. Cuneus atque Dalmatius tertiam, quæ est dd. Comitum Patronorum: petieruntque ut iisdem clavibus aperiretur crates ferrea, quæ est supra altare præd. capellæ, ut inde extrahatur d. Corpus sanctum ad effectum præfatum, sub promissione dd. Procuratoribus Cuneo & Dalmatio facienda, quod statim atque erit absoluta fabrica restitui debeat Corpus sanctum in eumdem locum. Quod cum DD. Syndici & Canonici promisissent, universo Capitulo congregato, [& coram Episcopo ac pluribus testibus,] & magno civium numero præsente, coram Illustriss. ac Reverendiss. D. Thoma Piolato, hujus Urbis Episcopo, ejusque Vicario Generali Illust. ac Rev. adm. D. Antonio Bava Legum Doctore, ascenderunt prædd. DD. Syndici & D. Canonicus Araudinus Archivista, atque Procuratores præfati, per duas scalas, caveæ ferreæ quæ supra altare est applicatas: & singuli eorum respective, cum sua quisque clavi, aperuerunt seram cratis cuique clavi respondentem

[16] Aperta in hunc modum crate, extracta inde capsa est, longa pedes quatuor: [extrahitur capsa e loco supra altari] ad cujus extractionem accensæ sunt faces & candelæ multæ, Clero populoque reverenter sanctum salutante, Clero musicaliter canente Hymnum, Iste Confessor. Ipsa deinde capsa per dd. DD. Canonicos eorumque Præpositum circumlata processionaliter est per ecclesiam, sub umbella ex panno aureo confecta, dum continuatur cantus præd. Hymni. Ita ventum est in Sacristiam, [& in sacristiam delata] ubi cum reposita supra mensam esset capsa præd. rogaverunt prædd. partes, ut per nos Fredericum Borgarellum Secretarium ordinarium mensæ Episcopalis & præd. Capituli, & Ioannem Franciscum Boëttum Secretarium ordinarium Consilii d. Civitatis, ambos Notarios Ducales & cives Fossanenses, concederentur publicæ testimoniales de statu præd. capsæ atque mensura, nec non de iis omnibus quæ intro habentur ad perpetuam rei memoriam.

[17] Vi cujus requisitionis, nos prædd. Notarii & Secretarii testamur, & testimoniales desuper concedimus, [accurate describitur:] quod prædicta capsa sit longitudinis quatuor pedum usualium, alta unum cum dimidio, & ad similem mensuram larga; compacta ex tabulis nuceis, firmis, & clausa tribus bracteis ferreis, bene clavatis & ad extimas oras majoribus clavis inter se commissis, quarum una per medium d capsæ, duæ aliæ per utramque extremitatem circumducuntur. In fronte autem ipsius capsæ, pictæ cernuntur imagines duæ; altera B. V. Mariæ, filium brachio sustinentis, ad dextram; altera ad sinistram, sancti alicujus Episcopi, librum manu tenentis. Volentibus autem prædd. Syndicis, Capitulo, & Procuratoribus, [in eaque aperta invenitur vetus arcula e buxo,] extracti sunt majores clavi, quibus bracteæ ad oras extimas connectebantur: intraque ipsam capsam inventa est arcula buxea: quæ inde educta expositaque supra mensam, apparuit circumligata cingulo coreaceo albo, per fibulam ferream adstricto, sesquipedem habens in longitudine, & coloribus in ejusque operculo spectatur pictus homo, equo insidens, cum scuto in dextra, & floribus in sinistra, scriptum in humeris habens, S. Juvenalis Epus: utrimque autem expressa est imago mulieris coronatæ: est autem ea capsula alta fere dimidium pedem, lata unum.

[18] Hæc vero etiam aperta, inventa est habere seram, sed inutilem, ut propterea opus fuerit prædicto cingulo; [& in hac later inscriptus nomina Iuvenalis Confess.] intraque eam inventa est particula panni Ormuzini cremisiti, operiens cetera intus contenta: supraque ipsum pannum Ormuzinum jacebat pars lateris, palmum unum larga, cui insculptum est grandibus litteris, (quæ si expressæ ad verum haberentur, ipsamet earum forma posset verosimiliter probare maximam vetustatem scripturæ) hoc est corpus Juvenalis Confessoris. Operculo etiam d. arculæ, a parte interiori, claviculis affixa est schedula, [cum attestatione visitationis factæ 1583, 17 Augusti.] legendum exhibens scriptum, ut sequitur: Anno Domini MDLXXXIII, die XVII Augusti, R. P. & D. Hieronymus Scarampus, Episcopus Campaniensis, Visitator Apostolicus, visitavit hoc corpus S. Iuvenalis Episcopi, præsentibus RR. Iafredo de Salutio Commendatario S. Antonii, Bartholomæo Georgio Pœnitentiario, Hieronymo Novellino Canonico, Astensibus, ac universo Clero populoque Fossanensi devotissime venerante, sub Sanctiss. Gregorio Papa XIII, anno ejus XI, ac Sereniss. Principe Carolo-Emmanuele Sabaudiæ Duce.

[19] [Ossa item involuta serico,] Elevato deinde præd. ormusino, visæ sunt eidem involutæ multæ partes ossium, cranei, brachiorum, tibiarum, aliorumque minorum ossium, decenter compositorum. Sub ipso vero involucro Ormusino reposita erat particula sindonis, cinereo & obscuro colore; intraque ipsam caryophilli, aliorumque velut aromatum aut terreæ massulæ fragmina: ad latus vero posita erat pyxis exigua, [cum cineribus.] intraque eam chartacea cannula, plena pulveribus. Omnibus porro visis, lectis, & publice recognitis, in præsentia partium & infra scriptorum testium, relatum est ad ecclesiam sacrum corpus cum debita reverentia, ut ibi populo expectanti præberetur facultas ejus visendi & osculandi; ac denique collacatum in sacristia, postquam ipsa arcula præd. coriaceo cingulo albo rursum clausa ac tribus sigillis obsignata fuit, [Post hæc clausa & signata capsula archivio includitur.] atque ex consensu partium deposita in archivio Capitulari ibidem existente, ubi etiam asservatur sacrum caput S. Iuvenalis, aliaque Sanctorum corpora & Reliquiæ: quod archivium duobus ostiolis clauditur, quorum unum duabus clavibus ac seris, alterum quinque munitur. His autem clausis per DD. Mallianum Syndicum & Archivistam Araudinum, spectantibus partibus & testibus infrascriptis; Præpositus & Canonici promiserunt, quod secure custodirent & custodiri facerent præd. depositum & Reliquias; donec finita fabrica, in priorem locum restituerentur omnia; idque juraverunt admota pectori manu more Religiosorum.

[20] Cui actui, ultra prænominatos, præsentes adfuerunt Ill. adm. Domini, [& describuntur nomina testiū.] Fr. Ascanius de Comitibus de Piozzasco & Schalengho, Commendator sanctiss. Dominæ de Salice, Ioannes Federicus de Marchionibus de Ceua, Carolus Opertus de Dominis Cerveriensibus Referendarius, Ioannes Thomas Specialis, Capitaneus Ioannes Franciscus Mallianus, Antoninus Bava, Ioannes Iacobus Paserus, Gabriel Borgarellus Controlator Civitatis, Camillus Calcagranus, Bernardinus Niger, Antifortis Bertinus, Stephanus Araudinus, Alferius Fabricius Caldera, Blasius Costafortis, Bartholomæus Sarrachus, Antoninus Viterbus, Hortensius Dionysius, Alferius Bartholomæus Marchisius, Antonius Costafortis, Cosmus Bartholomæus Boēttus, Antonius Panaterus, adm. RR. DD. Hieronymus Calcagranus, Barnabas Marchisius Sacristra Cathedralis, Mag. Georgius Forcus, & Ioannes Franciscus Dalmatius, cives Fossanenses. In fide quorum &c.

CAPUT III.
Instrumentum de picturis in capella S. Iuvenalis ante renovationem inventis, factis anno 1445.

[21] Anno Domini MDCXX die X Junii, eodem quo supra loco & coram eodem Notario, comparentes prænominati Syndici ex parte Civitatis, [Rogantibus deputatis 10 Iunii] Giofredus Tapparellus ex Dominis de Genola & Ioannes Paulus Araudinus Canonici ex parte Capituli, & Mag. Claudius Dalmatius Procurator generalis ex parte Comitum Patronorum capellæ S. Iuvenalis, dicunt, quod debeat manus admoveri capellæ præd. magnificentius decentiusque restaurandæ & exornandæ; quæ sua vetustate fatiscens, exiguam minimeque dignam tam venerabili deposito speciem servat. Quia autem in eadem capella depicti sunt varii actus & miracula præd. Sancti, ne eorū memoria dispereat, requirunt ut ego Notarius & Secretarius præfatus ad ipsam capellam me transferam, [ut describantur veteru picturæ in capella S. Iuvenalis reliquiæ,] ad recognoscendas describendasque ipsas picturas, deque iis testimoniales dandas in forma legali. Qua petitione accepta, una cum dictis partibus me requirentibus accessi ad d. capellam, quæ est ad sinistrum latus chori: ibique processi ad descriptionem singularum picturarum, eo modo ut sequitur.

[22] Primo concessi & concedo dd. partibus testimoniales, asserens quod d. capella tota sit depicta, quamvis ipse picturæ, ex parte ea quæ Sacristiæ vicinior est, omnino corruptæ humore loci, [invenitur expressus adventus Sancti ex Africa Romam,] nullam certam & distinguibilem sui speciem retineant. In parte interiori, ubi est crates ferrea, intra quam fuit repositum corpus S. Iuvenalis, hæ picturæ conspiciuntur. Primo ex parte dextera capellæ, depictus cernitur Sanctus, in habitu peregrini, cum scipione longo in manu & radiis circum caput, cui adgeniculata inclinatur mulier, in habitu viduæ. Quæ pictura denotat peregrinationem, quam fecit Sanctus Iuvenalis ab Africa Romam, ad visitanda Sanctorum corpora & loca pia; & quomodo receptus fuerit a Philadelphia, nobili ac præcipua matrona Romana: sub eaque pictura veteribus litteris scriptum est, Quomodo Sanctus Juvenalis, medicinæ Doctor, reliquit Africam et accedens Romam… aliaq; verba quæ antiquitate consumpta legi amplius nō possunt.

[23] In eodem pariete conspiciuntur aliæ quadraræ picturæ. In prima est Papa cum corona Papali in capite, grandi sellæ insidens, [ejusdem ordinatio in Episcopum] astantibus duobus Cardinalibus & duobus Episcopis: ad quorum pedes exprimitur genuflexus Sanctus in habitu Episcopali, cujus capiti mitram imponit Papa: quo denotatur actus Consecrationis Episcopalis, licet epigraphe propter vetustatem legi nequeat. In altero quadro depingitur Sanctus Episcopus aliquis, vestitus Pontificaliter in pulpito, quasi verba faciens ad magnā multitudinem circumstantis auditorii, cum effigie civitatis, sub qua scriptum, Civitas Narnia, & sub ipso quadro, [& populi Narniensis conversio:] Quomodo in sua prima prædicatione convertit Narnienses ab idolis ad Dominum: & in eodem quadro etiam leguntur hæc verba: MCCCC.XLV. die XXVII. Junii hæc capella picta fuit, per me Petrum de Pauca-palea de Salucis.

[24] In tertio quadro videre est civitatem, obsessam ab hominibus armatis & equis in terram prostratis, supraque murum civitatis sanctum Episcopum, [soluta ejusdem precibus obsidio,] Pontificaliter indutum, & assistente ei Clero suo cum Pastorali & Cruce, Sacerdotibusque in habitu Canonicali. Hæc autem pictura designat miraculum, factum a S. Iuvenali, quando liberavit civitatem Narniensem ab obsidione Genuensium: de cujus epigraphe parum admodum legi poterat. In ultimo deniq; quadro præd. partis dexteræ conspicitur sanctus quidam Episcopus, in ecclesia multis personis communionem sacri calicis impertiens, in memoriam miraculi quod accidit, [communio calicis inexhausti,] quando modicum vini, semel tantum infusum calici, suffecit communicandis tribus millibus & amplius. Sed neque hujus quadri legi potuit inscriptio.

[25] In fronte parietis ipsius capellæ similiter depicta sunt quatuor quadra, prout sequitur. Primo ecclesia aperta, in qua apparet monumentum apertum, unde egreditur Episcopus sanctus, cum mitra in capite, cetera nudus, in actu volantis: de cujus corpore cadunt multæ stillæ sanguinis, & circumquaque multi homines armati, interque eos Sacerdos quidam genuflexus, qui sanguinem humi lapsum colligit, & vasi cuidam imponit sub hac epigraphe. [Sanctus de sepulcro egrediens & sanguinem stillans,] Quomodo Sanctus Juvenalis diu post mortem exivit de monumento, paratus pro defensione populi civitatis Narniæ, contra hostes qui civitatem dolo invaserunt, et exparsit sanguinem miraculose. In secundo quadro exhibetur equus, habens supra dorsum capsam; quem sequitur Presbyter, [Presbyter capsam avebens,] virgam manu tenens: quo representatur exportatio corporis sancti ex civitate Narniensi per quemdam Canonicum, volentem illud conducere Tolosam patriam suam: verum epigraphe non est amplius legibilis.

[26] In tertio quadro picta est Regina coronato capite, & viri duo violenter retinentes puellam, de qua egrediuntur duo dæmonia: assistunt etiam Presbyteri duo, habentes in manibus quamdam capsam, eamque imponentes capiti ipsius puellæ. Sub hoc autem quadro sic legitur, [filia Regis Angliæ liberata a dæmone,] Quomodo liberavit filiam Regis Angliæ a dæmone, quo cruciabatur in ecclesia S. Mariæ de Campis. In ultimo quadro conspicitur processio Sacerdotum, Religiosorum & populi plurimi præcedente cruce, in cujus picturæ parte una videtur ecclesia cum suprascripto Sanctæ Mariæ de Campis. Ipsa autem processio ingreditur in locum sive oppidum supra cujus portam scriptum est, [translatio capsæ Romanisium] Romanisium. Per quod explicatur Translatio sancti Corporis facta ab ecclesia Dominæ nostræ de Campis ad oppidum Romanisium: nam apparet in eodem quadro capsa imposita humeris quatuor Religiosorum, cum cereis facibusque accensis.

[27] In altero pariete, ex parte sinistra, habentur alia quadra: [ac deinde Fossanum.] quorum supremum dividitur, per unam fenestram; in eoque videtur depicta processio Cleri, Presbyterorum, Canonicorum & populi, cum luminibus facibusque ardentibus, Clero autem in humeris gestante capsulam unam: sub qua pictura sic scriptum est: Quomodo post destructionem Romanisii corpus S. Juvenalis fuit translatum in Fossano. [item miracula, innoxii lapsus,] In alio quadro picta est fabrica unius ecclesiæ, cum magistris cæmentariis aliisque ædificio intendentibus: & ex alto ponte ejusdem fabricæ labi videtur homo quidam, quem medio in aëre retinet quidam sanctus Episcopus: & subtus hæc est scriptura: Quomodo Sanctus Juvenalis visibiliter liberavit Henricum de Boa, cadentem de ponte.

[28] [infantis resuscitati,] In tertio quadro videtur in aëre pictus Episcopus sanctus, & ante eum vir quidam genuflexus, in habitu orantis: ibidem etiam adstant cunæ, in quibus jacet infans mortuus: qui infans ibidem etiam depictus est vivens, genuflexus ante eumdem Sanctum: quo significatur resuscitatio cujusdam pueri mortui, per merita S. Juvenalis, quamvis sola hæc verba nunc legantur. [curationum omnis generis,] Quomodo Sanctus Juvenalis liberavit … In ultimo inferiori quadro pictus similiter in aëre conspicitur sanctus Episcopus, cui magna populi multitudo reverentiam exhibet, videlicet manci, claudi, aliique infirmi: quo significantur miracula in ejusmodi infirmorum curationibus ad sepulcrum patrata. Et in eodem quadro videntur etiam navis una & una triremis, [& navium salvatarum.] in mari ventis agitatæ: adest autem etiam in aëre Episcopus sanctus, in forma Angeli & actu adjuvantis dicta navigia; in memoriam quarumdam navium Christianarum, a marina tempestate per Sanctum liberatarum: scriptura tamen quæ subtus est, legi nequit, utpote corrupta. Denique totum capellæ tectum etiam pictum est, expressis ibidem imaginibus quatuor Doctorum Ecclesiæ.

[29] Hæ porro picturæ recognitæ fuerunt a nobilibus Mag. Ioanne Matthæo Dionysio annorum LXXI, [auditisque testibus de antiquitate dd. picturarum,] Mag. Antonio Panatero mercatore ann. L, Mag. Iuvenali Costaforte ann. L, Ill. adm. D. Ioanne Thoma Speciali Consiliario Status & Referendario suæ Celsitudinis ann. L, D. Ioanne Bapt. Pasero ann. LII, D. Ioanne Francisco Marchesio qu. Matthæi ann. XXXV: qui tactis inter meas Notarii manus Scripturis testati sunt, scire se & verum esse, quod a prima eorum ætate respective semper viderint istas picturas in ipsa Capella: quas firmiter credunt exprimere vitam, miracula & actus gloriosi S. Iuvenalis Episcopi Narniensis, Patroni & Protectoris hujusce civitatis: quia id audiverunt a suis respective majoribus; estque publica vox & fama, nullo unquam dubitante, nedum dissentiente. De quibus omnibus, sic inventis & gestis, ego infrascriptus Notarius confeci publicum testimonium coram testibus, ad omnia præsentibus & rogatis, videlicet Nobilibus Mag. Bartholomæo Sarracho, & Mag. Anselmo Ansaldo, & Rev. adm. Mag. Barnaba Marchisio, Sacerdote & Sacrista d. Cathedralis, Fossanensibus; atque Illustriss. D. Laurentio Nazario de Villafalletto, Medico ordinario hujus civitatis.

[30] Eodem anno, die & loco, coram iisdem testibus, præfatus Mag. Claudius Dalmatius, [probatur ex insignibus ibidem pictis jus Patronatus Comitum S. Iuliæ in Capellam.] Procurator Illustriss. Dominorum ac fratrum Comitum Valpargæ, Rivaræ, & S. Iuliæ, ad probandum jus quod dd. Domini, tamquam heredes Dominorum S. Iuliæ de Fossano, habent in Capellam S. Iuvenalis; petiit a me suprad. Notario testimoniales, quod in præd. Capella conspiciantur antiquitus picta insignia San-Iulianææ familiæ, videlicet scutum rubrum, distinctum fascia alba, cui interludit linea nigra. Ideoque attestor quod in fronte interiori ipsius Capellæ, videatur grandis pictura prædictorum insignium, & aliæ duæ similes supra capitella columnarum Capellæ ejusdem. Quæ insignia prædicti DD. testes, tactis inter meas Notarii manus Scripturis, testati sunt & juraverunt esse insignia familiæ dictæ a S. Iulia, quæ est antiqua & nobilis familia hujus civitatis, & passim ut talis nota & æstimata. De quibus &c.

CAPUT IV.
Instrumenta de Translatione Corporis anno 1621 ejusque iterata inspectione anno 1622.

[31] [Die 29 Decembris] Anno MDCXXI die XXIX Decembris, festo Translationis S. Iuvenalis, in ecclesia Cathedrali civitatis Fossanensis. Notum sit omnibus, quod cum anno MDCXX die XX Maji factum sit quidquid instrumentum cap. 2 relatum continet, & hic rursum paucioribus totum recensetur; cumq; jam absoluta sit præd. fabrica, & locus in altari d. Capellæ aptatus, ad securam dd. sanctarum Reliquiarum custodiam; Illust. autem ac Reverendiss. D. Agaffinus de Solario ex Comitibus Morettæ, modernus urbis hujusce Episcopus, mandavit ut d. Reliquiæ hodierna die, [coram Episcopo & Deputatis,] ipsius Translationis festo, reponantur in loco præd. altaris; ideo Consilium d. Civitatis, per decretum factum XXVI hujus mensis, commisit DD. Syndicis, ut assisterent recognitioni d. depositi ejusque repositioni, atque de omnibus Instrumentum publicum conficiendum curarent. Cui mandato obsequentes DD. Syndici moderni, D. Ioannes Iacobus Paserus & Hortensius Dionysius, comparuerunt ex parte Civitatis intra Sacristiam ecclesiæ Cathedralis, ex parte autem Capituli omnes nominati initio cap. 1 præter Leandrum Mallianum absentem: Rector item ecclesiæ Parochialis S. Mariæ de Salice prænominatus, una cum Procuratore etiam prænominato DD. Comitum Valpergæ & S. Iuliæ.

[32] Hi autem simul omnes postularunt instanter, ut præd. archivium aperiretur. Quod cum, adhibitis septem clavibus, apertum esset per manus præd. D. Canonici Araudini Archivistæ, in præsentia partium, [recepta ex archivio arcula] Notariorum, & Testium infrascriptorum; inventa ibidem est arcula superius descripta: deque omnium consensu & voluntate abinde extracta, recognita est a partibus ipsa eadem esse, cum iisdem picturis, ligatura cinguli albi, ipsisque sigillis intactis & absque suspicione ullius aperturæ. De quibus omnibus rogato & scripto instrumento testimoniali, delata fuit præd. arcula, sic, ut dictum est, sigillata, [& processionaliter circumlata,] in chorum ecclesiæ præd. cum cereis facibusque accensis: ac deinde ex mandato Illustriss. & Reverendiss. Episcopi circumlata processionaliter per civitatem sub umbella auro texta, comitante eamdem Sodalitate ad ipsius Sancti honorem erecta, Episcopo, Presbyteris, monachis, cum cereis facibusque, & primum locum civitatis nomine tenentibus Syndicis. [in capellam restauratam infertur.] Qua processione finita, ipse Illust. D. Episcopus acceptam propriis manibus arculam, ligatam & sigillatam ut supra, posuit in altari Capellæ S. Juvenalis, crate ferrea obarmato, cum tabulis quernis bene spissis; hæc autem crates tribus instructa seris, totidem clavibus clausa fuit. De quibus &c.

[33] Anno MDCXXII die XXX Junii, Fossani in ecclesia Cathedrali in Capella S. Juvenalis. [eademque anno 1622 30 Iunii] Notum sit omnibus, quod cum in hac civitate esset Illustriss. D. Comes Ardouinus Valperga de Rivara, unus ex Patronis gloriosi S. Juvenalis; cuperetque pro sua singulari devotione visitare corpus & reliquias ipsius Sancti, petierit a DD. Syndicis & Rev. adm. Capitulo, cum bona eorum venia aperiretur sibi crates ferrea sub altari, post quam servatur Corpus sanctum. Comparuerunt ergo coram multum Ill. & Rev. adm. D. Carolo Operto, Visitatore generali & Equite sacræ Religionis S. Mauritii & Lazari, Vicario generali Episcopatus Fossanensis, ipse D. Comes prædictus, [ad petitionem Comitis Ardouini reserata,] D. Lazarus Borgarellus, & Joannes Franciscus Pellazza qu. Antonii, Syndici Illustriss. Civitatis Fossani; & Illustriss. ac Rev. adm. DD. Ghiaffredus Topparellus, Sebastianus Pellazza, Franciscus Isnardus, Josephus Paulus Araudinus & Joannes Petrus Viterbus, Canonici: qui exhibitis suis tribus clavibus respective, cum quibus aperiuntur seræ d. ferreæ cratis, ipsam propria manu aperuerunt: exemptaque est capsula illa picta, in qua solet haberi & asservari corpus d. Sancti, eodem modo quo notatum fuit in testimonialibus anni MDCXX die XXV Maji, & anni MDCXXI die XXIX Decembris præteriti.

[34] Sublatis autem sigillis, inventum est sacrum Corpus eodem modo involutum, sicut præd. instrumenta explicant: cumque ipsum inspexisset præd D. Comes Ardouinus, [novis sigillis munitur.] atque cum debita reverentia ostendisset populo, qui multus accurrerat; sigillata rursum est arcula cum tribus segmentis chartæ, ita ut medium locum teneret sigillum ipsius D. Comitis, ad dextram sigillum civitatis, & sigillum Capituli ad sinistram apprimeretur in cera Hispanica rubra: atque ita locata rursum est arcula sub altare in loco præd. reclusaque ut antea, præsente ad omnia d. Vicario Generali: de quibus instrumentum rogatus concessi, coram Illustriss. & Rev. adm. D. Gaspare Operto, ex Dominis de Cerveria Rectore S. Joannis; adm. Illustri D. Equite Fr. Octaviano del Carretto, ex Marchionibus Savonæ; adm. Rev. D. Fr. Ioanne Laurentio Cuneo, Sacerdote & Equite Hierosolymitano; & DD. Gabriele Borgarello, Gailardo Nigro, atque Stephano Ricolfo, testibus vocatis & rogatis.

Ioan. Franc. Boëttus Secretarius.

Hac porro ratione credibile est alias sæpius, ad supplicationem virorum Principum, [& Translatio ultima annue celebratur.] apertam fuisse ac porro aperiri arculam præfatam, nec non in visitationibus Episcopalibus. Pro his certe facit attestatio authentica Episcopi Trotti, his verbis concepta. Item attestamur, sicut in prima nostra visitatione, quam fecimus sub die XVII Februarii MDCLX, super statu, existentia & veneratione sacrarum Reliquiarum d. Cathedralis, reperimus ossa corporis & caput S. Iuvenalis; existere ea, coli & solenniter celebrari, modo, ritu & forma, quibus in supradictis authenticis & in libro Vitæ S. Iuvenalis a præd. D. Canonico Pœnitentiario Ioanne Nigro describuntur; ac festum Translationis S. Iuvenalis celebrati die XXVIII Decembris Officio duplici & solenni.

CAPUT V.
Translatio corporis Romanisium, ut habetur Italice descripta ante annos fortaßis centum.

[35] Legenda sive Summarium MS. (cujus tamquam antiquo charactere exarati mentio fit num. 5) licet indice stylo appareat non valde esse vetustum, [Summarium Italicum non valde vetus,] non tamen debet cenferi tam novum, ut post annum MDCII fuerit compositum, eo quod in fine faciat mentionem Iuvenalis de Ancina, ut Episcopi Salutiensis, quod solum anno jam dicto creatus est; tum quia in miraculis ad calcem additis nonnulla styli diversitas invenitur, tum quia incredibile videtur, quod auctor nullam fecisset mentionem instituti in ecclesia Fossanensis Episcopatus, si post hujus erectionem scripsisset. Vt ut sit (nam hoc deberet oculis ipsis æstimari viderique, an scilicet appareat aliqua primæ ab ultima scriptura diversitas) jam dictus Auctor, prioribus Capitulis XXII, fideliter insistit MSS. Narniensibus, de Vita & miraculis Sancti, [post relatam vitam & alia quæ dedimus ex Mss. Narniensibus,] deque ablatione & relatione sacri corporis, solum de suo addens præsentiam Episcopi & Cleri Lucensis in occupatione Narniæ & violatione sepulcri; & mentionem SS. Cassii atque Faustæ, quasi horum corpora pariter Narniam relata sint, quod historia originalis nusquam asserit, de solo agens S. Iuvenali. Deinde Capitibus octo prosequitur Translationem ejusdem sancti Corporis in Pedemontium, & ejus ibidem miracula: quæ unde hausta acceptaque sint & qua fide tradita, priusquam discutiam; proponendus est ipse Auctoris contextus, ex Italico Latine redditus, quoniam circa hæc antiquius nihil habere se fatentur Fossanenses, præter picturas Cap. 3 descriptas & majorum traditionem.

[36] Postquam ergo cap. 22 exposuisset Summarii Auctor miraculum, Narniæ patratum, in claudo Hiberniensi anno MCCXXIII de quo supra; sequens cap. XXIII sic exorditur: [asserit quod anno 1223] Præsens aderat jam narrato miraculo Clericus quidam Tolosanus, Ioannes nomine, Canonicus Narniensis: qui cum vidisset gratiarum per merita S. Iuvenalis obtentarum multitudinem, & imprimis istud miraculum, aliaque præteritorum temporum legisset; consilio sumpto redeundi in Franciam ad visendos consanguineos & notos suos, decrevit secum ferre corpus S. Iuvenalis, eoq; locupletare civitatem Tolosam. Quia autem erat ecclesiæ Narniensis Canonicus, [Canonicus Narniensis Gallus,] commoditatem reperit, mediante quodam Clerico munus gerente Subsacristæ, & pecuniis donatis conciliato, obtinendi claves; noctuq; (Deo id permittente) cum auxilio præd. Clerici exemit e sepulcro corpus Sancti, una cum lapide, in quo scriptum erat. Hic iacet corpus Sancti Juvenalis primi Episcopi Narniensis: [furatus corpus] quem simul cum corpore reposuit in ferream capsam; adjunxitque eisdem copiam Legendæ & Officii. Ambo deinde occluserunt sepulcrum, sicut fuerat antea, ne quis in suspicionem furti veniret: eodemque Clerico adjuvante detulit ferratam capsam in domum suam: nec alius quispiam conscius fuit furti, aut cognovit quid in illa capsa contineretur.

[37] Neque diu deliberatum iter distulit, sed in viam se dedit cum jumento clitellario; [illudque in capsa Tolosam avehens,] cui ex una parte appenderat S. Iuvenalis corpus, ex altera sarcinulas & vestes suas. Insistens autem viam quæ Genuā ducit, in Pedemontium appulit; ibique æstu & incommodis itineris fatigatus, infirmari cœpit. Prosequebatur nihilominus viam suam, donec in villam Meyranam, intra fines Fossanenses sitam, appulit: hic autem usque adeo invaluit febris, ut pergere ultra non posset. [in Pedemontio mortuus sit:] Paucis deinde elapsis diebus, videns se morti appropinquare, mandavit famulis suis; ut postquam obiisset, cadaver suum decoquerent, ossaque reponerent in ea capsa, in qua erant suæ vestes: atque ita cum utraque capsa prosequerentur iter in Franciam; ipsasque capsas consignarent in manus Episcopi Tolosani & Canonicorum ejus: caverent autem ne aperirent capsam alteram, in qua similiter erat cadaver unum. Cumque juramento obstrinxisset eos de hac sua voluntate executioni mandanda, obiit Canonicus; quem famuli sui componentes in sarcophagum, honestæ dederunt sepulturæ: nocte autem facta aperuerunt sarcophagum, [cujus ossa & capsam uti jusserat avecturi famuli,] & cadaver (quod tanto in æstu servari non poterat) decoquunt: separatisque a carne ossibus, hæc quidem mundissimæ telæ involuta reponunt in capsam, carnem vero terræ benedictæ reddunt.

[38] Impositis deinde in equum capsis, iter intendunt versus Franciam: verum mox atque venerunt ad ecclesiam a Salice dictam, [sed coacti subsistere ad S. Mariæ de Campis,] nunc vero S. Mariæ de Campis; equus præd. divino nutu, ibidem substitit; nec potuit, quantiscumque plagis urgeretur, passum ultra movere; sed in terram concidit. Imputant infirmitati animalis casum. Ergo ipsum exonerantes, alteri valentiori imponunt capsas: quibus liber prior equus alacriter surgit, & viam ingreditur; qui autem in onus successerat simili modo substitit, nec fuit possibile ulla ratione efficere ut auferret capsam, [capsis ibidem defossis discesserint.] in qua erat corpus S. Juvenalis: quod cum ipsi famuli facere tentassent, etiam non valuerunt, sed viribus destitutos sese senserunt. Hoc tam grandi signo viso, coacti fuerunt capsas deponere intra d. ecclesiam, factaque ad ingressum ipsius grandi fossa, ibidem inhumarunt d. capsas, bene ut erant clavatas: abiveruntque in Franciam, non parum tristes, quod non potuissent implere mandatum Domini sui. Atque ita corpus S. Iuvenalis ibidem annis aliquot sepultum & ignotum latuit.

[39] Verum non venerat in has partes S. Juvenalis, ut incognitus delitesceret: itaque revelatum est ejus corpus, hoc qui sequitur modo. Infanta D. Catherina, unica Regis Angliæ filia, [tum ex Anglia venisse Regis filiam obsessam,] tempore illo obsessa tenebatur a dæmone, crudelissime ipsam affligente: qui exorcismis constrictus fateri modum quo esset expellendus, pellendum se dixit per quemdam Juvenaluccium, nec impetrari potuit ut plura adderet. Desiderabat carissimæ filiæ salutem Rex pater, nullique parcebat aut pecuniæ aut laboris impendio; cumque proficeretur nihil, decrevit eam mittere Romam, ubi forte inveniretur nominatus a dæmone Juvenaluccius, vel aliqua ejus notitia obtineretur. Cum ergo bene comitata deduceretur Romam, jamque in Pedemontio essent, Villam Meyranam ingressos nox occupavit; propter quam ultra pergere nolens comitatus, ibidem stiterunt equos, & hospitium ceperunt in vicinia ecclesiæ, tunc a Salice dictæ, nunc S. Mariæ a Campis nominatæ.

[40] Sequenti mane placuit Missam ibidem dicendam curare, [quæ illuc inducta cum Iuvenaluccium inclamaret] quam de more audirent, prius quam iter resumerent; habebatur enim ille locus tunc in veneratione magna; multumque frequentabatur a peregrinis, propter crebras, quæ istic impetrabantur, gratias. Verum puella, a regente eam dæmone impedita, non potuit persuaderi ut introiret, prætextu vanarum quarumdam rationum; apparebatque plus solito conturbata vultu: unde ejus aulici in majorem venerunt suspicionem, quod hæc agerentur opera diaboli; in cujus contemptum ipsam voluerunt violenter perducere, imo pertrahere in ecclesiam. Ut ergo ad portam appulit, cum clamore appellavit Juvenaluccium. Tum vero audita hac voce, cœperunt sperare, [hujus ossa refossa sint,] ibidem se inventuros vel vivum vel mortuum quem requirebant. Intrant in ecclesiam, & Deo sic ordinante, flectunt genua una cum puella juxta sepulcrum S. Juvenalis: & continuo puella, quantumvis catenis vincta, impetu magno resiliit tamquam fugere cuperet, exclamans, O quantum exuror! Ergo cavatur eodem loco terra; inveniuntur capsæ pulchræ duæ, bene clausæ cum suis clavibus; cumque aperuissent primam quæ erat Canonici, & accepta inde ossa imposuissent capiti puellæ, fingebat quidem dæmon timere se aliquantum, [ad quorum tactum liberatam puellam,] non tamen quidquam movebatur: ubi vero aperta fuit capsa altera quæ continebat corpus S. Juvenalis, tum facto ter impetu ad rumpendas catenas, frendens atque ululans dæmon exclamavit, Iuvenalucci, Iuvenalucci, tu me aduris nimium. Atque his dictis dimisit puellam velut mortuam: quæ sibi reddita liberamque se sentiens, Deo & sanctissimæ Virgini egit gratias & S. Juvenali, quem sibi concepto voto adoptavit Patronum. Absoluta deinde Missa, comites aulici magnam pecuniæ summam tradiderunt in manus Reverendi Parochi, ea conditione, ut ædificaretur ecclesia S. Juvenali in signum gratitudinis; & famam tam gloriosi Sancti secum in Angliam retulerunt.

[41] Divulgatum sermonibus hoc miraculum venit ad aures Reverendiss. D. Episcopi Taurinensis, [intelligens Episcopus Taurinem.] qui jussit ut corpus S. Juvenalis ferretur in ecclesiam Collegiatam Romanisii, quod temporibus illis erat præcipuum districtus illius oppidum, ibique cum summa veneratione servaretur. Huic mandato facturus satis Rev. D. Præpositus cum suis Canonicis & Clero Romanisiensi, convocatis vicinorum oppidorum & castellorum Presbyteris atque personis religiosis, cum magno concursu populi instituerunt supplicationem solennem; ingressique in ecclesiam a Salice nuncupatam, aperuerunt capsam; in eaque repererunt totum corpus S. Juvenalis sindoni involutum, [jusserit Romanitium illa transferri,] unde suavissima expirabat fragantia, & totam mirabili odore implebat ecclesiam. Simul invenerunt descriptam in pergameno Legendam vitæ & exemplar Officii, itemque petram hoc modo inscriptam. Hic iacet corpus sancti iuvenalis, primi Episcopi Narniensis et Confessoris. Tum multis cereis facibusque accensis, cum capsam feretro impositam palliis auro textis operuissent sustulissentque in humeros, decantantes hymnum Te Deum laudamus, tulerunt Reverendi Sacerdotes corpus S. Juvenalis, in sua capsa sub umbella, [ubi ædificata ecclesia,] processionaliter ad Collegiatam Romanisiensem, cum sonitu instrumentorum & canticis spiritualibus, ibique summo cum honore locarunt. Ubi fabricata est deinde ecclesia sub ejus nomine, quæ licet diruta, usque hodie dicitur S. Juvenalis antiquus, ad distinctionem alterius quæ est Fossani.

[42] Non fuit ibi diu otiosus gloriosus Christi Confessor Juvenalis, sed instar perfectissimi medici, [& aliis alibi sub nomine S. Iuvenalis] de longinquis partibus per Dei voluntatem advecti, ad curandas sanandasq; infirmitates non solum corporales sed etiam spirituales, continuo diffamatus est per totum Pedemontium, propter frequentes imo infinitas gratias, quas istis in principiis largiebatur. Erat ergo concursus populi ad jam dictam ecclesiam maximus, augebaturque devotio & roborabatur sancta fides in hisce regionibus: quarum incolæ, honorem Dei & Sanctorum ejus zelantes, fabricaverunt multas ecclesias, easque copiosis dotarunt reditibus ad ipsarum conservationem & cultum divinum. Durabat adhuc temporibus illis consuetudo vigilandi in ecclesia per noctem, Sancti alicujus festum præcedentem: quare, quando instabat festivitas S. Juvenalis, citcum ecclesiam erigebantur porticus, [claruerit precipue liberandis energumenis] linea tela aut ramis tectæ: quia non poterant omnes in ecclesiam intrare. Obtinebantur autem multæ ac variæ gratiæ, potissimum circa energumenos: inter quos aliquando adfuit aliquis, multis annis vexatus, & ad varia Sanctorū loca frustra circumductus. Cumque ad sepulchrum S. Juvenalis adductus esset, exclamavit; Nihil te timeo, Juvenalucci. Sed a Reverendo quodam Sacerdote (quem crediderim fuisse Parochum) adjuratus ut per merita S. Juvenalis, personam illam sanam liberamque dimitteret, multo cum strepitu egressus est. Multi etiam ibidem curabantur a morbo epileptico: eo quod vesperi & nocte præcedente festum, ii qui malum hoc patiebantur, [& epilepticis curandis,] circuibant saltantes ecclesiam (uti nunc fit ad ecclesiam parochialem Saviglianensem & aliis locis piis) & quotquot eo tempore concidebant, toto illo anno non cadebant amplius. Tam magnus autem erat concursus hominum, ut vice quadam in dicta ecclesia ceciderit vir quidam (forsitan præ nimia compressione) itaque lapsus maneret sine motu aut loquela. Quem cum circumstantes quo poterant modo meliori hortarentur, ut saltem corde postularet a Deo indulgentiam, & votum faceret S. Juvenali; ipse intus in animo vovens quovis anno visitare ejus sepulcrum, subito sanus valensque surrexit.

[43] Hactenus compilator Italicus, ad quorum confirmationem faciunt tum picturæ a num. 26 memoratæ, [Hæc pro parte confirmantur] tum etiam quod hodie quoq; extet ecclesia S. Mariæ de Campis, ruinam minitans, in qua Testes anno MDCLXXV jurati & nominati num. 11, asserunt quod ibidem in fornice foramen factum est a dæmonio, egrediente de corpore puellæ regiæ, itaque mansit usque dum fornix præd. corruit. Et ego, inquit Facinus Specialis, recordor me, cum essem juvenis, ipsum vidisse: & etiam hodie visitatur ista ecclesia, sicut nos sæpius eam visitavimus. In propositione autem testibus facta, [per reliquias utriusque loci adhuc visitari solitas,] dicitur, vetustissima ecclesia S. Mariæ del Lago seu del Salice, nunc vero de Campis, parum distans a civitate Fossani. Similiter ad propositum facit, quod adhuc extant & reperiuntur maceriæ & fundamenta loci Romanisii, in quo erat Collegiata S. Iuvenalis, & quo ejusdem corpus de d. ecclesia S. Mariæ deportatum fuit; & exinde Fossanum, propter ruinam Romanisii. Affirmarunt etiam prædicti Testes, quod sæpe viderint & consideraverint situm, in quo ante quadringentos annos erat locus & communitas Romanisii, procul a civitate milliariis tribus, [& memoriā ecclesiæ Romanisii an. 1229.] ibique adhuc videantur fundamenta castri & Collegiatæ. Denique inter alias vetustissimas membranas, quas sibi a D. Dalmatio, Canonico & Syndico Capituli, ex hujus Archivio exhibitas fuisse testatur Reverendiss. Episcopus Clemens, numeratur membrana una conventionis, initæ in claustris ecclesiæ S. Iuvenalis de Romanisio, sub die XXV Octobris MCCXXIX, inter Iacobum Episcopum Astensem & Vilermum ac fratres Condralios, cum Manfredo Marchione Salutiarum.

CAPUT VI.
Translatio Corporis Romanisio Fossanum ex eodem Italico Ms. & S. Iuvenalis ibidem continuatus cultus ex antiquis membranis.

[44] Cum anno MCCLIII incursionibus Saracenorum multum affligeretur Pedemontium, [Romanisienses migrantes Fossanum,] concordarunt oppida Romanisii, Villæ-meyranæ, Ricrosi, & Salmatoris sese unire cum Fossano; ipsumque auxerunt & munierunt, quemadmodum nunc videtur, ut ita se melius tuerentur contra inimicos. Descriptis autem vicis & ecclesiis, fabricaverunt etiam primam partem ecclesiæ Collegiatæ in vico Romanisiensium, sub titulo SS. Mariæ & Iuvenalis, expensis (uti creditur) Dominorum a S. Iulia nuncupatorum, quorum familia tunc admodum celebris, opulenta ac potens habebatur; [Collegiatam & corpus S. Iuvenalis eo transferunt] unde & Præpositum & Canonicos duos in ipsa Collegiata censebat. Cum ergo Romanisiensis populus esset Fossanum migraturus, præmittere illuc voluit Protectorem suum S. Iuvenalem, tamquam pretiosum thesaurum: eamque translationem fecerunt in Natalitiis Domini, cum magno utriusque plebis concursu. Placuit autem Deo media in via augere devotionem, hoc sequenti miraculo.

[45] Cum media in via mutandi essent Reverendi portitores sacræ capsæ, depositum in terram est feretrum; [cui in via assurgit humus.] interimque dum novi portitores sese accingunt labori, cantabatur hymnus aliquis. Cum ecce humus ipsa, supra quam depositum feretrum stabat, ultro sese attulit intumuitque, sic ut ii qui succedebant oneri, absque ulla corporis inflexione, potuerint ei supponere humeros. Unde multitudo omnis, in gratias Deo & Sancto reddendas effusa, in ipsius terræ sic elevatæ medio plantavit Crucem, quæ communiter vocatur Crux S. Iuvenalis: lapsuque temporis ibidem ædificata est ecclesia, quæ primum nomen retinens; etiam nunc vocatur Crux S. Iuvenalis. Fuit autem sacrum corpus magna cum lætitia Fossanum allatum, & repositum in sua capella, prout hodie videtur: sed illius caput, justis de causis inde separatum, servatur seorsim in Sacristia, cum debita reverentia, ut facilius circumferri in processionibus & fidelibus devotis requirentibus possit monstrari: ubi etiam servantur sacra corpora SS. Alverii & Sebastiani Martyrum ex Societate S. Mauritii.

[46] Circa hæc interrogati Testes, ut supra, jurarunt, locum & ecclesiam Sanctæ illius Crucis sibi sæpius visam, [ex inde habitum Patronum Fossanensem ostēdunt libri statutorum civitatis ab annis 1287 & 1300] adduntque Fossanensem ædem, olim Collegiatam, nunc etiam Cathedralem, a situ quem habebat in foro, dictam fuisse, S. Mariæ della piazza. Imprimis autem ad rem facit, quod in suo Testimoniali, supra num. 6 laudata, affirmat Illustriss. ac Reverendiss. Clemens Trottus, quod ab Illustriss. DD. Capitaneo Lelio Bava, Capitaneo Ioanne Stephano Bertini, Syndicis; Petro Alexandro Bava Advocato, & Cap. Iosepho Oggerio Controllatore civitatis; præsentatum sibi fuit antiquissimum volumen, ab eorum archivio extractum, in membranis rite conscriptum, de annis MCCLXXXVII & sequentibus, in quo registrantur authentica instrumētorum Communitatis Fossani, quando locus & Communitas Romanisii cum Collegiata & corpore S. Juvenalis translata sunt, cum inscriptione, videlicet, In nomine D. N. Jesu Christi & B. Mariæ Virginis Matris ejusdem & gloriam B. Iuvenalis Rectoris & Defensoris Communis & hominum de Fossano & Communis & singularum personarum loci ejusdem. Nec non aliud volumen Statutorum ejusdem Civitatis, promulgatorum de annis MCCC & sequentibus: in quo, inter alia instrumenta conventionum & privilegiorum, inspicitur instrumentum conventionis, sub invocatione S. Juvenalis, inter Illustriss. D. Philippum Principem Sabaudiæ & communitatem Fossani, sub die V Maij MCCCXIV.

[47] [& statutorū Capituli ab annis 1300, 1332 & 1388] Idem Illust. ac Reverendißimus simili modo attestatur, a Syndico Capituli ex Archivio ostensum Instrumentum in membrana Statutorum ecclesiæ B. Mariæ & B. Iuvenalis Fossani, sub XV Martii MCCC. Item antiquissimum volumen, in membranis rite dispositum, aliorum Statutorum præd. Capituli, promulgatorum in ecclesia S. Iuvenalis, sub die IV Septembris MCCCXXXII, superiorum auctoritate confirmatum, ubi passim invocatur nomen S. Iuvenalis. Item volumen vetusti characteris, integrum & illæsum; consignationis Decimarum ejusdem Cathedralis tunc Collegiatæ, scriptum sub die XI Decembris MCCCL, & inscriptum sub invocatione S. Iuvenalis. Item aliud volumen, vetusti pariter characteris, rite dispositum & scriptum manu propria B. Odini, tunc ejusdem ecclesiæ Præpositi, cum inscriptione & invocatione ejusdem S. Juvenalis Patroni, inceptum sub die … Iulii MCCCLXXXVIII. Quæ omnia probant, sub nomine S. Iuvenalis ecclesiam primum fuisse Romanisii; deinde eam quæ Fossani erat, postquam illatæ illuc ejusdem Sancti reliquiæ sunt, in ejusdem nomen paulatim transiisse, cum antea sub nomine B. Mariæ Vulgo censeretur.

[48] Ad argenteam hermam seu caput quod attinet, cujus infra sæpius facienda mentio, [Caput Sancti argenteū] ejus accurata expreßio habetur ante librum Ioannis Nigri, mento raso cum mitra Episcopali in capite, & pretioso collari ex gemmis; sub quo dependet usque ad basim cor pretiosum, intra quod & prædictum collare, ad ipsum pectus imaginis, visuntur insignia quædam, habentia crucem albam, cerulea linea a læva in dextram stricta distinctam, in campo rubro; cujusmodi insignia etiam exprimuntur in basi decagona, sub utroque humero præd. hermæ. [donum est Philippi Princ. anno 1314] Auctorem ejus Ioannes Niger ait fuisse Philippum, Achaiæ Principem, circa annum MCCCXIV: quem Samuel Guichenon, in Historia Genealogica Domus Sabaudicæ, ostendit fuisse filium primogenitum Thomæ, hujus nominis III, Comitis Mauriennæ, appellatque Achaiæ & Moreæ seu Peloponnesi Principem, Comitem Pedemontium, & Dominum Eporediæ: in suo autem Epitaphio apud Franciscanos posito, solum dicitur Illustrissimus D. D. Philippus de Sabaudia, Princeps Achaiæ & Pedemontium, & obiisse ponitur anno MCCCXXXIV.

[49] Est porro in maxima populi veneratione hoc caput: eo quod vulgo persuasum habeant homines pii, [ad quod 3 Maji osculandum undique concurritur,] eo anno quo ipsum exosculati fuerint, adjuvandos sese in adversitatibus suis; uti scribit Niger. Episcopus autem Clemens, in suis ad nos litteris num. 7 memoratis, addit, quod dolore capitis divexati, ex pia ejusdem exosculatione, & levamen sentiant, & frequentius plena sanitate donentur. Fuit quidem, inquit hæc prosequens Niger, ferventibus bellis aliquanto minor concursus iste, verum his duobus proximis annis, statim ac liberior aditus peregrinis ad nos patuit, tantus fuit, ut cum mihi anno MDCXLII impositum esset munus præbendi d. caput osculandum populo, post processionem ipso Sancti festo ductam, [adeo ut an. 1642 numerati sint illud osculantes ad 25000.] observaverim accurrisse ad viginti quinque millia hominum; eramque per horas complures tanta obsitus multitudine, ut nisi bene firmo septo fortique custodum manu defensus fuissem, oppressus cum ipsa Reliquia & conculcatus forem. Idem autem cap. sequ. narrat, id ipsum caput in Sacristia solitum fuisse servari, usque dum anno MDCXLV die VI Februarii, una cum corporibus duorum prænominatorum Thebæorum Martyrum aliisque Reliquiis, collocatum fuit intra parietem, cum ornatu pulcherrimo, ad perspectivæ leges elaborato, ex adverso capellæ S. Iuvenalis.

[50] Est etiam ibidem, ut ait Niger, erecta Sodalitas multis privilegiis indulgentiisque ornata, sub patrocinio S. Iuvenalis: [Sodalitas S. Iuvenalis Fossani] ejusdemque Sancti intuitu ipsi Cathedrali data sunt alia multa privilegia & Indulgentiæ concessæ, per varias Bullas, maxime cum ampliaretur fabrica, prout testatur Bulla Alexandri VI, data Romæ die I Iunii MCCCCXCIX. Quin & Taurini in Metropolitana ecclesia, sub titulo S. Iuvenalis Episcopi & Confessoris, [capella & festum Taurini 5 Maji.] extat vetus capella: ubi, quia dies III Maji impeditus est festo Inventæ Crucis, die V ejusdem mensis peragitur Officium de S. Iuvenali sub ritu Duplicis, non obstante solennitate Octavæ Sanctissimæ Sindonis, tunc concurrente. Denique in territorio Beneæ ecclesia est similis tituli, quæ paucis ab hinc annis restaurata & amplificata fuit. [Sabaudiæ Ducū pietas erga eumdē.] In tanta porro totius Pedemontii erga S. Iuvenalem devotione, non cessaverunt Serenißimi Domus Sabaudicæ Principes: nam anno MDCXLIII Regiæ suæ Celsitudines D. Christina & Carolus Emanuel, venerati Reliquias S. Juvenalis, obtulerunt duplas quinquaginta, ad faciendam argenteam capsam, quam speramus brevi confectam videre, inquit jam sæpe laudatus Niger, anno MDCL librum suum evulgans.

CAPUT VII.
Miracula ad invocationem S. Iuvenalis Fossani patrata.

[51] [Multitudinē miraculorū testantur anathemata,] Quam multas gratias per intercessionem hujus gloriosi Sancti impetraverint cujuscumque generis homines, ex diversis regionibus huc adducti, ubi ejus sacrum corpus requiescit; quam multi sanati sint a morbis incurabilibus, quot energumini liberati, aut a malo epileptico aut a carceribus, injusta oppressione; periculis extremis expediti; quamvis nulla authentica scriptura nunc doceat, satis tamen clare id testantur omnis generis anathemata ac vota; ex auro, argento, cera fabrefacta; vestes item, axillaria fulcra, tabellæ pictæ, & id genus alia, quæ longo ordine stipant circumductos per capellam asserculos longuriosque.

[52] Nominatim tamen in antiquis chartis DD. Canonicorum scriptum invenitur, [Mortuum puerili ludo simulans,] quod cum adolescentuli aliquot circa ecclesiam S. Juvenalis colluderent, & eorum quidam mortuum simularet in feretro; alii eum veluti sepeliendum detulerunt ad fossam quamdam in cœmeterio, ibique invertunt feretrum, ut suum simulatum mortuum deponant in terram: hic vero neque motum ullum neque verbum dabat. Tunc illi, qui æstimabant quod se per jocum ita contineret, incipiunt eum spoliare vestibus, & hac illac trahere. Contra quos ille, utpote justa Dei vindicta revera mortuus, cum nihil obniteretur; agnoverunt tandem id quod erat, atque amare plangentes pro suo qualicumque delicto, deliberatione inter se habita inferunt mortuum suum in capellam S. Juvenalis, alta voce clamantes, O sanctissime Iuvenali, Protector noster gloriose, misericordia, misericordia: ora Deum ut nobis dimittatur delictum, & ad vitam redeat mortuus socius. Non erimus ingrati pro beneficio, [a vera morte invocato sancto resuscitatur.] sed annis singulis tuam devote agemus vigiliam. Nec vero per contemptum fecimus quidquam, sed solum hilaritatis & joci causa. Ad hos clamores & spectaculum tam triste, multi ex Reverendis Canonicis, Presbyteris & civibus accurrerunt: & intellecto funesto casu, mortuum commiserantes, pro eodem orabant. Quod dum fit, mirabiliter quasi experrectus juvenis, plorare cœpit; prostratusque in genua, post veniam a Deo & S. Juvenali postulatam, confirmavit votum sociorum: & addidit, quod semper comitaturus esset elatos ad sepulturam, quantumcumque pauperes.

[53] Iuvenis quidam ex territorio Cherasci, nomine Carmaccius, [blasphemus lusor pœnæ divinitus immissæ,] alea ludebat sub porticu Fossanensi prope forum: & quia adversam fortunam cum suo damno experiebatur, cœpit blasphemare in Deum, in sanctissimam Virginem & in S. Iuvenalem. Ecce autem subito os ejus horribiliter conversum est, totoque vultu fœdum in modum alteratus artubus omnibus tremebat. Videns ergo se castigatum & pejora metuens, cum voce non posset, corde sese convertit ad eos, quos blasphemiis impetierat: omnisque alterius consilii inops, paulatim adrepit ad Capellam S. Iuvenalis; ibique cum multis lacrymis prostratus ante altare, [laxationem impetrat.] vovit ex animo, numquam deinceps amplius blasphemare Deum aut Sanctos ejus, neque aleis ullis aut chartis ludere; omni autem anno vigiliam S. Iuvenalis agere. Hoc porro facto, cessavit tremor: vultusque & loquela ejus, coram multis adstantibus, in pristinum statum rediit. Ad cujus miraculi verificationem examinati fuerunt adm. Rev. D. Antonius de Pocapaglia Præpositus d. ecclesiæ, & alii decem testes, suis nominibus & cognominibus expressi.

[54] [in mari periclitans liberatur:] Ioannes de Garesso, civis Fossanensis, dum mari Genua Savonam reverteretur in quadam navi, una cum aliis multis; videns se esse in manifesto periculo mortis, propter terribilem quæ mari incumbebat tempestatem; post multas orationes & irrita vota, recordatus Garessus auditum aliquando sibi in concione fuisse, quomodo S. Iuvenalis miraculose liberaverit mercatores a naufragio illo supra memorato, ex omni corde & fide firma votum fecit S. Iuvenali, promittens, quod ad ejus altare offerret magnam imaginem ceream cum face. Quo facto cessavit tempestas, & intra breve tempus salvi & incolumes omnes appulerunt Savonam.

[55] Tempore antiquarum factionum bellum erat inter Fossanenses & Astenses: cui cum interesset Mag. Georgius de Moncalieri, civis Fossanensis, solus in campo, [miles ab hostibus circumventus redditur eis invisibilis:] conspectus fuit a turma equitum Astensium: qui continuo solutis habenis accurrerunt, ut eum circumdarent & captivum abducerent. Vidit ille nullum esse effugio locum: quare projectus in terram commendare se S. Iuvenali exorsus est, promittendo quod si evaderet, statim ab obtenta gratia, ab ipsomet loco ad altare S. Iuvenalis genibus adreperet nudis, cum laqueo ad collum. Vix votum nuncupaverat, cum suis inimicis invisibilem redditum circumdant illi, & circumeunt locum in quo certo eum sibi visum sciebant, neque aliqua elapsum via, neque ullum notare poterant latendi modum. Cumque circumspexissent quaquaversum, & frustra omnem fore laborem viderent, recesserunt inviti a capta jam præda. Ipse vero aliquanto post sublatus a terra, & quieta circum omnia visu audituque æstimans; arreptum quem penes se habebat funem collo injecit, cœpitque geniculis nudis versus Fossanum moveri, nemini occurrentium per viam & interrogantium cur id faceret, quidquam respondens. Noverant hominem nobilem qui ad portam Salicis custodiebant milites: [& ut voverat nudis genibus Fossanum adrepit.] quare multum admirantes tale spectaculum, etiam transitum ei negabant, nisi fateretur talis pœnitentiæ causam. Narravit ergo illis per ordinem, quomodo elapsus esset ab Astensium manibus; eorumque aliqui, omnibus miraculum laudantibus, comitati eum ad ecclesiam sunt; ubi supra altare fecit accendi candelas duas, reddens gratias Deo & S. Juvenali: atque de hoc pariter servatur instrumentum in d. archivio.

[56] Anno MCCCCI die XIV Augusti, Petrus Rossus de Saluzzio, [curatur dolor cruris] ingentem dolorem patiens in dextero crure, adeo ut movere se non posset nec malo remedium invenire, vovit S. Juvenali quod ejus ecclesiam visitans offerret ibi crus ex cera: & continuo sanatus votum suum complevit. Anno MCCCCXI die I Maji, Andreas de Saluzzio in sacristia S. Juvenalis attestatus est, quod angustias tales pectoris patiens ut se extinguendum crederet, [& angustia pectoris,] voto facto sanatus fuerit. Anno MCCCCXXIII, die XVI Novembris, Michael Fasuolo Savilianensis, examinatus deponit, quod multo tempore caruerit sensu coxæ tibiæque sinistræ, quasi ea mortua prorsus fuisset, ideoque cogebatur incedere cum fulcris axillaribus: cumque intellexisset quam multas gratias faceret Deus per merita S. Juvenalis, [item paralyticus.] vovit quolibet anno visitare illius ecclesiam; & subito restauratam sensit coxam tibiamque: ideoque advenerat gratias acturus Deo, & in monumentum obtentæ gratiæ fulcra sua ibidem appenderat.

[58] Reverendiss. D. Ancina, Episcopus Salutiensis, vidisse se dixit, quod domus, [objectu capitis argentei extingitur incendium an. 1588] quæ nunc est D. Petri Marchisii, tota correpta esset flammis, quæ continuo extinctæ sunt atque allatum illuc fuit caput S. Iuvenalis anno… Idem accidit domui qu. Mag. Alexandri aromatarii, anno MDLXXXVIII, die XVI Octobris, ipsaque nocte qua turma militum Fossanensium cæsa fuit ad Chianalem. Atque hic finitur pars illa Summarii vitæ ac miraculorum S. Iuvenalis: cui jam diximus adjectam hoc seculo videri appendicem postremorum quatuor miraculorum: quippe quæ, præter stylum observatum in præcedentibus, accurate habent adscriptam sibi notam diei & anni, & multo strictius recensentur quam ista. Optandum autem foret, ut etiam nunc invenirentur nobisque communicarentur instrumenta, quorum hic fit mentio: sed forte auctori exhibita, postea numquam sunt restituta: sicut accidit documentis quæ habebantur de inventione SS. Alverii & Sebastiani, postquam illa missa fuerunt Guilielmo Baldesano, scribenti historiam S. Mauritii & Legionis Thebeæ, prout in sua epistola merito queritur Ioannes Niger.

[59] Lubet porro etiam ex opere prædicti Ioannis Nigri colligere reliqua, alibi non expressa miracula. Vt ergo ab incendiis ordiar, ubi prior compilatio desinit, [item ardente turri publica] Caput ille 30 lib. 1 sic finit: Ipsi nos præteritis annis, quando in hac civitate commorabatur aula Regia, vidimus hujus sacræ Reliquiæ virtutem. Cum enim occasione festivorum ignium, accensorum supra turrim Communitatis, ad honorandum natalem Dominæ Regalis Christianæ Francicæ, ipsammet turrim corripuisset flamma, adeo ut exedræ culminaque, æneis marginibus eleganter ornata, in cineres redacta fuerint; jamque non tantum ruina turris, sed subiectorum quoque palatiorum atque domorum timeretur exitium, accursum est ad sacrum Caput, velut ad probatum usu remedium. Nec frusta: resedit ad illius conspectum ignis, solius culminis & lignorum adustione contentus; ipsaque campanæ moles, de catasta cadens, cum maxima omnium videntium admiratione, [an, 1644.] velut studiose collocata, resedit supra summitatem muri hiantis: utque in perpetuum reminiscerentur cives concessæ gratiæ hoc appendere monumentum placuit: D. O. M. Divo Juvenali Episcopo, Protectori piissimo; a quo propitiatus Altissimus, turris publicæ conflagrantis flammas (id fuit IV Idus Februarii in prima noctis vigilia, salutis anno MDCXLIV) incendium undequaque & exitium vicinis ædibus minitantes, sine mora compescuit. Non exiguæ molis campanam, igne combustis sustentaculis, cum ipsius turris discrimine delapsuram, quod nulla potuisset ars humana, mirabiliter sustinuit: summo Largitori laudes: pio Intercessori gratias referens. P.

[61] Anno MDCXXX pestis adeo universalis Pedemontio incubuit, ut in omnibus fere urbibus oppidisque, [an. 1630 urbs protegitur a pestilentia] præterquam Fossani, Cherasci, & Beneæ, dimidia hominum pars interierit; sola autem hæc civitas gloriari possit, quod manserit omnino intacta; prout ego ipse comperi, qui libros parochiales examinans, reperi, tertia parte plures eo anno natos quam mortuos fuisse. Quod protectioni S. Juvenalis eo certius potest adscribi, quo minus intenta fuit portarum custodia, dum hic resideret Sereniss. Princeps Thomas, & reliqua aula Cherasci maneret: quin etiam Minores Zoccolantes cum suo Guardiano, licet lue essent contacti (sicuti eorum mors paulo post secuta, & tumores contagiosi, in corporibus deprehensi, [uti antea an. 1599.] patefecerunt) citra ullam tamen populi noxam, prima Dominica Octobris, quæ ipsis singulariter festiva erat, egere cum promiscua plebe, Confessiones audiendo & Eucharistiam administrando. Simili ratione constat a contagionis circum grassantis periculo liberatam civitatem anno MDXCIX, post votum de perficiendo fornice Cathedralis ecclesiæ.

[62] [& an. 1641 a metu obsidionis.] Quamvis autem in quovis casu auxilium sui S. Juvenalis experiantur cives; firmior tamen solito eorum fiducia apparuit anno MDCXLI, quando, dissidentibus de tutela Regiæ suæ Celsitudinis Caroli Emanuelis, Regia Domina Christiana Francica cum Sereniss. Principibus cognatis suis, oppugnabatur Pedemontium armis Francorum & Hispanorum. Dum enim Eporediam, a Principibus occupatam, obsident copiæ, nomine Ducissæ viduæ auctoratæ; illorum miles, Cuneum, Mondovicum & Cevam insidens, sub Marchione Binascensi Philiberto de Carrette, per dies aliquot ex currit circum hanc civitatem; sive ut adversariorum Eporediam obsidentium vires diverterent, sive (ut magis credebatur) in occasionem intenti ipsum locum occupandi, annona & frugibus ibidem collectis plenum. Erat in magno timore civitas, ægre vim si fieret propriis viribus repulsura, licet multum fideret vigilantiæ & generositati sui Gubernatoris, qui tunc erat D. Marchio Carolus Opertus. Verumtamen ubique audiebatur hæc vox invicem se animantium civium, S. Iuvenalis adjuvabit nos. Interim adfuit ejus festivitas: dumque sacrum Caput circumfertur, lætus campanarum sonus, in belli signum conversus, procedentem pompam stitit. Sed tantum absuit ut eo consternarentur cives, ut potius inflammarentur animis, nec dubitarent adfuturum sibi contra perturbatores festi auxilium ejus Sancti, qui suos semper solebat defendere. Ergo alacriter ad muros curritur, parantur defensioni opportuna omnia, nec deerant qui susurrarent visum in mœniis Episcopum ad eorum custodiam. Ut ut sit, post biduum cœptæ obsidionis, adfuit, circa tertiam noctis horam, D. Comes de Plessis-Pralin, Superintendens Franciæ, cum guardia Ducali; & post velitationem levem, actos in confusionem obsidentes trans Sturam pepulit, atq; honorifice receptus in urbem est.

[63] Quod porro sequenti anno MDCXLII accidit, in eadem processione S. Juvenalis, [& 1642 a periculo mortis plures glandibus scloporum tacti.] miraculi instar visum est habere. Cum enim more solito, & maximo Cleri populique concursu, circumferretur sacrum Caput, milites in castro præsidiarii exivere in occursum optimo ordine; dispositique per forum, salutaverunt, explosione suarum quique fistularum, transeuntem sub umbella Reliquiam, sed animis adeo solutis & cautela vacuis, ut plumbeæ glandes umbellam perforarent, earumque plures transierint per vestes & superpellicium Parochi Cathedralis, umbellam portantis, nec non Diaconi ac Subdiaconi assistentium Canonico d. sacri Capitis gestatori: qui etiam ictus senserunt in tibiis; aliosque duos strictim transeuntes frontem & crura: inventaque est una ipsarum glandium humi jacens adhuc calida: nec tamen omnino quisquam fuit vel in minimo læsus. Quare incunctanter judicatum est, fieri non potuisse, ut tot letiferi ictus caderent incassum, nisi intervenisset protectio S. Iuvenalis: quapropter de hac ipsa formatus est processus authenticus.

CAPUT VIII.
Narniensium & Fossanensium historiæ de translationibus S. Iuvenalis, diu post ex populari traditione scriptæ & parum solidæ.

[64] [Vt solent cetera ejusmodi alia,] Eorum qui paulo superioribus ab hoc nostro seculis, de rebus antiquis scripsere historias, nullis antiquiorum monumentorum ipsisque coævorum relationibus subnixas, sed soli narrationi populari, inter tradentium narrationes facillime alterabili; mirum quam sæpe indiscreta credulitas in recipiendis auditis, aut imprudens temeritas fuerit in comminiscendis, ut cuique commodum videbatur, personarum, temporum, locorum & actionum circumstantiis: quæ nisi accurato discutiantur examine, magnas afferunt historiæ sacræ ac profanæ tenebras, cum inde sumuntur velut indubitatæ veritatis argumenta ac testimonia, [ita etiam ipsæ multam scoriam mixtam habent.] quæ vix ad medium infimumve fidei faciendæ gradum recipi merebantur. Hujusmodi videntur mihi esse ea quæ de S. Juvenalis Narniensis translatione, seu Lucam, seu Fossanum, ex Narniensium Fossanensiumque scriptis supra dedimus; & quæ prius considerari debent, quam controversiæ inter ipsos agitatæ cognoscendæ intendam: ne (quod factum inter eos hactenus) dimicemus in tenebris.

[65] Quod attinet ad Narniensium relationem (de qua examinanda nihil solicitos Fossanenses esse video) nihil est quod suadeat scriptam fuisse ab auctore coævo, [In Narniensi displicet,] aut coævorum vestigia fideliter secuto; tantam autem ubique invenio in ea rerum ac circumstantiarum incongruentiam, ut tribus minimum post rem gestam seculis vixisse debuerit, qui tam parum similia vero scripserit. Dicit is Adalbertum, Tusciæ Marchionem, Romam euntem ad Pontificem (potuit id factum esse anno DCCCLXXX, quando per Joannem VIII fuit ab excommunicatione solutus, cui octennio subjacuerat) non fuisse receptum a Narniensibus; contra quos magis etiam Romæ sit exacerbatus, liberiori responso præsentis ibidem a Narnia Demetrii; [Adalberti conatus ad incendendū pontem,] itaque vindictam cogitasse, cum totius civitatis exterminio exercendam: & quod cogitaverat effectui mancipasse, statim a Pontificis morte (obiit autem Ioannes anno DCCCLXXXII) urbem obsidendo: atque igne immisso tentando eversionem Pontis ab Augusto fabricati. Sed hic ex solido marmore firmißime fabricatus, quid timere sibi ab igne poterat?

[66] Leve est hoc; inconvenientius quod sequitur. Sentiebat Adalbertus, SS. Juvenalis, Cassii, & Faustæ Patronorum subsidio fultos Narnienses expugnari non posse; [modus occupatæ ac spoliatæ ab eo Narniæ,] & consilium audiebat accipiebatque de isto quasi Palladio illis subducendo, ita facilem fore victoriam. Prudenter hactenus; sed quis non expectaret consequenter audire, dolo aliquo subductos Sanctos, dein urbem occupatam? Interim prorsus contrarium legimus. Nam primo occupasse urbem Marchio legitur, tum etiam templum spoliasse: occupasse autem sub specie simulatæ pacis, petitique exercitui per eam transitus, redactis tali occasione in potestatem portis. Amentes fuisse cogitet Narnienses necesse est, qui credere potuit, tam insanam eis pacis cupiditatem fuisse, ut paulo ante infestißimum hostem cum suo exercitu consenserint intra civitatem admittere, creditis fidei ejus portis. Vrbe autem capta, quid opus avehere corpora, quæ sicut nihil profuissent illi quo minus caperetur, sic nec timeri debebant ne quietæ posseßioni officerent? [& Sancti egressus spontaneus,] Vt quid deinde S. Juvenalis ultro surrexit e tumulo, sanguinem sudans, ac deinde sui auferendi copiam faciens? An ut intelligeremus non solum protectionis pristinæ imimmemorem noluisse juvare suos; sed etiam offensum deseruisse afflictos, & victorem sequi voluisse? Merito igitur pictor Fossanensis, aut quisquis manum pingentis direxit, credere noluit rem ita gestam (si tamen ita gestam audivit aut legit) sed longe aliter eam concipiens, subscripsit imagini, hoc miraculum representanti, Quomodo S. Juvenalis, [& sansti postea egressus spontaneus,] diu post mortem, exivit de monumento, paratus pro defensione populi civitatis Narniæ contra hostes, qui civitatem dolo invaserunt. De ablatione autem corporis Lucam nihil idem videtur credidisse, qui gloriosam postea relationem pictura speciali dignam non censuit.

[60] Postquam porro Lucenses, ad quos devectus dicitur cum sociis Juvenalis, [causa quæ Lucenses compulerit solum S. Iuvenalem remittere.] calamitatibus illis portentosis; quæ narrantur, flagellati, didicerunt velle Sanctos suæ sedi restitui; cur S. Juvenalis corpus Romam misere potius quam Narniam, cum urbs utraq; pari intervallo distet Luca? Cur solum dimiserunt Juvenalem, qui a SS. Caßio atque Fausta, pari violentia traductis retentisque, paria debebant mala formidare? Prætereo cetera quæ possent notari plura: solum addo, Lucenses abnormiorem multo traditionem secutos, quando apud Fraciottum dicunt se ab Rege Franciæ Philippo, Lotharii Imperatoris cognato, accepisse corpora SS. Cassii & Faustæ prædictorum anno DCCCXLV, optatum præmium operæ regio exercitui fortiter navatæ in expugnanda Narnia. [Hi quoq; in tempore hallucinantur.] Habuitne Francia Regem aliquem Philippum ante annum MLX? Hic vero quomodo appellatur cognatus Lotharii Imperatoris, cum primus hujus appellationis Imperator an. DCCCLV obierit, secundus & idē ultimus ante annū MCXXXIII non nominetur? Quæ autem, aut primo, quem dixi Regi Francorum Philippo, aut e quinque synonymis successoribus alteri, suscepta in Italiam expeditio, in qua ei ad capiendam Narniam militare Lucenses potuerint?

[61] Vtinam his sanior esset translationis Fossanensis historia! Hanc qui putant acceptam ex vetustioribus, [Nec fidelior relatio Fossanensium,] quæ nunc perierint, scriptis, primo mihi fidem non faciunt tam universalis, quam ipsi prætexunt, excidii veterum instrumentorum: quippe ea fere omnia, quæ ad civitatis constitutionem pertinent, fideliter servata citantur a Ioanne Nigro toto libro tertio, qui est de origine & fundatione illius: & nos ipsi jam supra allegavimus plurima ex Archivio tam Civitatis quam Capituli, satis probantia quod non perierint omnia. Deinde nec inter ea quæ forte perierunt, credere possum fuisse aliquid spectans ad hanc translationem. [nulli veteri scripto innixa,] Nam inter monumenta Capitularia, Episcopo Trotto exhibita, ut supra dictum, vetustissimus est liber divini Officii S. Juvenalis, cum Octava, vetustissimis pariter characteribus rubeis & nigris prolixe conscriptus: in quo ad modum Lectionum S. Juvenalis acta & miracula continentur: ad cujus calcem historia Translationis adscripta deberet inveniri, si ea tunc extitisset, vel seorsim scripta æque ac magis potuisset salvari. Quid quod pictor anni MCCCCXLV, faciens quadra illa duo, quibus Toletanum Clericum auferentem arcam sacri corporis & liberationem energumenæ Anglæ expressam voluit, longe aliter utrumque actum debuisset exprimere, [& contraria picturis antiquis,] si ita habebatur descriptus, quomodo eum exprimit Compilator; quem vel hinc intelligere possumus ne quidem veteri traditioni, secundum quam proceßit pictor, satis fideliter inhæsisse; sed eam vel accepisse variatam, vel ex suomet judicio variasse, ut historiam concinnaret.

[62] Quod si nihilominus persistat aliquis, & omnino velit Summarii auctorem habuisse alia anteriora quæ sequeretur scripta; [ac titulo in arcula reperto,] dicam, ea (nisi infideliter sint a Compilatore expressa) dicam, inquam, ea falsa probari, & Fossanensibus testibus oculatis convincam. Viderunt hi, cum anno MDC XX accuratißima inspectione explorarent arculam, & singula intus contenta jurati describerent, partem lateris (ut num. 18 legitur) palmum unum largam, cui insculptum est grandibus litteris Hoc est corpus Juvenalis Confessoris. Compilator vero num. 36 inscriptionem sic expreßit. Hic iacet corpus sancti Juvenalis, primi Episcopi Narniensis: &, quasi necdum satis in hoc titulo triumphans de Narniensibus, quibus alium Iuvenalem, sed posteriorem & Martyrem, haud illibenter concedunt Fossanens, eamdem inscriptionem repetens num. 41, addidit; et Confessoris: quæ alteratio sensus & verborum, ut est ignoscenda ei qui ex sola traditione ipsam didicit inscriptionem, ita non potuit in auctorem cadere qui solum certo cognita explorataque scribere voluisset.

[63] Idem Compilator num. 36 ait, quod Clericus, sacri prædo corporis, ipsum reposuit in ferream capsam, adjunxitque copiam Legendæ & Officii: [in eadem displicet mentio capsæ ferratæ,] eamdemque deinde ait sic fuisse repertam in ecclesia S. Mariæ de Salice, Romanisiumque ac demum Fossanum transportatam: haud dubie indicans capsam illam nuceam, ferro obarmatam, quæ sola trans cratem Fossani spectabatur, quamque Romanisii aut ibidem fuisse confectam (eo forte quo capella picturis ornata est anno) satis indicant Sanctorum Mariæ & Iuvenalis imagines in fronte pictæ, utpote Patronorum Collegiatæ olim Romanisiensis & nunc Cathedralis Fossanensis. Nesciebat scilicet Compilator, intra jam dictam ferratam contineri buxeam capsam aliam, longe vetustiorem, in qua primitus allatum inventumque fuisse sacrum corpus res ipsa declarat. Ad Legendam quod attinet, [& Legenda Narniensis Iuvenalis intus reperta,] eam ipse fortaßis esse credidit quæ servabatur in archivio: sed ea si intra arculam prædictam fuisset inventa, in eadem relicta foret, simul cum indice nominis latere, ad faciendam posteritati fidem, quod Reliquiæ non solum essent S. Iuvenalis, sed Iuvenalis Narniensis, & quidem primi Episcopi ac Patroni: vel si eam placuisset extra capsam servare, aliquod tantæ auctoritatis indicium vel ipsi libro fuisset adscriptum, vel ad eorum notitiam pervenißet, qui eum in tali causa exhibuerunt Episcopo, nulla facta mentione similis traditionis de libro intra arcam reperto.

[64] Pari fere evidentia, qua later, intra arculam etiam nunc conspiciendus, [item annus 1223 pretensæ translationi adscriptus,] arguit exiguam fidem ejus quæ habetur narrationis, eadem argui potest ex originali membrana conventionis initæ in claustris ecclesiæ S. Iuvenalis de Romanisio, sub die XXV Octobris MCCXXIX, cujus meminimus num. 43. Nam si anno MCCXXIII die VIII Iunii, quando sanatus est Claudus ille Hibernus, ut habet authenticum testis oculati scriptum superius exhibitum, adhuc erat Narniæ corpus S. Iuvenalis, & annis aliquot in ecclesia S. Mariæ de Salice defossum latuit, ac deinde ædificata est S. Juvenalis ecclesia Romanisii, a qua demum appellationem traxisse debuit adjunctum ecclesiæ ipsi claustrum: quis credat ad ista omnia sufficere spatium quatuor aut quinque annorum? & non potius existimet illud S. Iuvenalis corpus, cujuscumque tandem sit, in honore & cultu apud Pedemontanos fuisse, multo prius quam Narniæ sanaretur claudus? Adde quod non sit verisimile, dissentionibus ac bellis inter Sabaudos & Taurinenses tunc vel maxime ardentibus, aut novam ecclesiam ædificatam fuisse in loco ad omnes hostium incursus patenti, ob quas ipsemet post annos circiter triginta dimittendus ab incolis fuit; aut Anglos, qui Romam tendentes longe commodius marinum iter tenuissent, per terras adeo inquietas & alpinarum viarum difficultates, iter instituendum censuisse,

[65] Habet igitur etiam circumstantia temporis, quo narratur translatus Narnia in Pedemontium S. Iuvenalis, [ac modus furti a Canonico Narniensi patrati,] difficultatis haud parum; nec minus incongruentiæ ad veri similitudinem habet modus, quo facta narratur a Compilatore. Nam si Ioannes ille, Narniensis ecclesiæ spoliator sacrilegus (quod ipsum difficile creditu est de ipsiusmet ecclesiæ Canonico, ut pariter tanto scelere se obstringere & beneficium perdere voluerit) si, inquam uti dicitur, neminem Narniæ habuit facti conscium, præter Subsacristam (cui silentium necessarium faciebat timor commeriti certoque ferendi supplicii si res innotesceret) si furti auctor nec in morte quidem suis famulis voluit quidquam aliud indicare quam quod in capsa haberentur ossa alicujus mortui, quæ una cum suis in alteram capsam reponendis vellet Tolosam transferri; si denique famuli illi, prohibiti id facere miraculo equi restitantis, utramque capsam clam omnibus defoderint in ecclesia S. Mariæ de Salice, & nemo quidquam de S. Iuvenali cogitavit antequam ejus indicium faceret dæmon; unde quæso didicit auctor seriem rerum adeo occulte gestarum? [& causa quæsiti sub terra corporis,] Vnde factum, ut appellante Iuvenaluccium dæmone, nec aliud quidquam addente, effringendum sibi pavimentum putaverint homines, ut istic sepultum quærerent, qui ejus nec nomen quidem eatenus audierant, nec de sepultura quidquam norant?

[66] Porro Romanisiensium migrationem descripturus compilator, [ac Saracenorum metus migrationi prætensus.] factam eam ait, cum anno MCCLIII incursionibus Saracenorum multum affligeretur Pedemontium: quod rursum habere non potuit nisi ex vulgi relatione, tempora, ut solet, & res confundentis. Nam Saraceni eas quidem regiones valde vexaverunt, occupato Fraxineto inexpugnabili pene castro, & Mauro monte munito, prout legitur in historia Luitprandi Ticinensis tum viventis; sed quod ii ultra annum millesimum istic aut in vicinia hæserint, nulla probari potest melioris scriptoris auctoritate, uti videre est in Historia Niceensi, auctore Petro Ioffredo impressa Taurini anno 1658 cap. 13 num. 5. Quare si migrationi anno prænotato causam dedere bella, non alia fuerunt quam civilia, quæ Casalenses & Papienses anno MCCLII in Taurinenses moverunt, quando Ioannes Episcopus captus ab illis, & a Thoma Sabaudo multa pecunia redemptus, castrum Montisoli adversus Astensium & Chariensium insultus sustinuit & servavit: anno autem MCCLIV, commisso cum Astensibus atroci prælio ad montem Brunum, adverso marte captus Thomas ipse fuit, & in vinculis diu detentus, uti scribit Philippus Pignonius in sua Augusta Taurinorum.

[67] Erat autem Fossanum quadamtenus dependens ab Astensium jurisdictione, uti ex eo apparet, quod hi, aliquot annis conati impedire suspecta sibi Fossani incrementa, [item tempus ejusdem migrationis,] tandem anno MCCLI Potestatem sive Prætorem suum misere cum sex legatis, qui Syndicis Fossanensibus conferrent investituram eorum omnium quæ possederat Communitas Romanisii, omniaque pacta & statuta desuper Fossani confecta rata esse juberent, uti scribit Niger lib. 3 cap. 3. Vbi etiam allegat marmoreum lapidem, Sarmatoriæ portæ cum ædificaretur insertum, ex quo constat, quod In nomine Regis Regum & Reginæ Cælestis ac S. Georgii Patroni, fundatus est locus Fossani, anno MCCXXXVI die VII Septembris, sub Regimine D. Manfredi Lanceæ Marchionis & Bartoldi de Nono. [cum diversa omnia in suis monumentis inveniant ipsi Fossanenses.] Narrat deinde idem Niger, quomodo paulo post Romanisienses, Dominorum suorum pertæsi, propter severiorem exactionem jurium, præsertim primæ noctis in casu nuptiarum, ad eos occidendos & evertendum funditus castrum conspirarint: patratoque scelere & Fossani opportunitate ex plorata, edixerint sub pœna capitis, ut suis ædibus solo æquatis omnes illuc migrarent. Quæ si vera sunt, certum est & tempus & causas transmigrationis Romanisiensis ignoratas fuisse a Compilatore: sin fabulosa, certum tamen est, exemplum migrandi quod Romanisienses dederant acceptum fuisse ab aliis succeßive familiis nobilibus & communitatibus, anno MCCXL & sequentibus, non vero uno omnes consilio in id conspirasse: hoc enim probant pacta conventa, modo cum his, modo cum illis, qui jus Fossanensis habitationis ambiebant, ibidem a Ioanne Nigro de anno in annum allegata. Iam vero sicut verosimile est pecuniam, olim collatam ab Anglicanæ Principis comitatu, non ultra valuisse quam ad fundationem capellæ unius, nec fuisse Canonicos & Præpositum Romanisii, quin suam ipsi haberent Collegiatam ibidem ecclesiam, [æque temere asseruntur Domini S. Iuliæ fundasse Collegiatam,] cui capella ista accesserit; contra quam sequitur ex narrationis præmissæ serie (nisi malimus credere erectionem Capituli fuisse translatione ipsa S. Iuvenalis & ædificatione ecclesiæ posteriorem, quod fortasse est verius) ita omnino est certum, Dominos a S. Iulia male asseri fundatores ecclesiæ Collegiatæ Fossanensis, cum viderimus eorum heredes in solam capellam S. Iuvenalis vindicare sibi jus Patronatus.

[68] Denique affirmat compilator, sacrum S. Iuvenalis corpus fuisse in sua capella repositum; sed illius caput, justis de causis inde separatum, servari seorsim in sacristia cum debita reverentia, ut facilius circumferri in processionibus, [& caput Sancti exemptum ab arcula fuisse] & fidelibus devote requirentibus possit monstrari. Hoc autem oculari fide rursum redarguunt tot jurati testes, quot anno MDCXXII adfuerunt recognitioni reliquiarum inventarum in arcula, interque ossa grandiora numerarunt ossa capitis, puta cranii & mandibulæ. Vt omnino fatendum sit, statuam illam argenteam, quæ servatur in sacristia, ut supra dicitur, servitque ad usus proceßionum & similes alios, meram esse statuam, uti sunt aliorum Sanctorum alibi paßim; nec quidquam ex sacro corpore continere, nisi forte exiguam aliquam particulam, quod Fossanensibus examinandum relinquo. Atque hinc apparet quam merito supra potuerim similiter opinari, Compilatorem ex mera conjectura asseruisse, quod Legenda & Officium S. Iuvenalis una cum corpore fuerint allata; quia eorū exemplar aliquod videbat in sacristia; sicut ex conspecto in eadem sacristia capite argenteo conjectavit & dixit, caput a corpore separatum haberi.

CAPUT IX.
Verosimilior conjectura de modo prædictarum Translationum.

[69] Si quam est facile assuefactis ad veri falsique discrimen investigandum ingeniis, [Tot erroribus in historia deprehensis] agnoscere & refutare errores scriptorum, ex populari dumtaxat traditione suarumque conjecturarum debilitate priorum temporum acta narrantium, tam etiam expeditum foret, rejectis falsis & incertis, vera certaque substituere; non fuisset nobis operæ pretium Narniensium ac Fossanensium historias integre proponere, propositasque examinare. Nunc primum faciendum fuit, ne circa res ignotas esset disputatio; nec omitti secundum potuit, ne gratis videremur rejicere argumenta, ex iis sumpta sumendave pro parte alterutra, de posseßione S. Juvenalis, primi Narniensium Episcopi, contendentium. Hac autem in controversia præfari velim, utrique parti æqualiter amicum me, & utrique æqualiter obligatum esse, proinde in neutrius favorem inclinari sive alterutrius injuria posse. Favorem ergo, qui etiam alias ab hoc opere deberet removeri procul habentes, Veritati scribimus, [possumus ei dissidere,] nec a veritatis amatoribus timemus offensam, dum aliquid eorum præjudiciis dissonum asserimus; ita animo comparati, ut continuo velimus mutare sententiam, ac certius aliquid objectum nobis fuerit.

[70] Sub hac protestatione, cum bona Narniensium atque imprimis Fossanensium venia, [& opinari rem Narniæ sub Adalberto longe aliter actam,] nego me niti posse translationum historiis jam relatis, nisi quatenus ipsæ habere videntur aliquod in veritate fundamentum, ut fere solent traditiones historicæ omnes, in substantia plerumque veræ, in circumstantiis per ignorantem conjecturam additis sæpe nec verosimiles quidem. Existimo autem rem sub Adalberto Tusciæ Marchione sic accidere potuisse, ut post mortem Joannis VIII cito resiliens a jurata Ecclesiæ Romanæ fide, redierit ad ingenium; & Narniam, Apostolici patrimonii urbem, quam manifestus hostis aliquando frustra obsederat, & defendentibus eam Sanctis suis Patronis obtinere nequiverat; sub prætentu pacis amicitiæque securam fraudulenter ceperit, spoliaveritque, non tantum profanis, sed & sacris thesauris, ipsas Sanctorum corporum arcas auferendo Lucam. Hujus tantæ calamitatis præmonstrationem præceßisse crediderim, cum alicui Mansionariorum, in ecclesia Cathedrali pervigilantium, visionem illam terrificam obtulit, qua Sanctus Iuvenalis visus est e suo evolare sepulcro, & qua volabat stillantis sanguinis deciduo rore humectare pavimentum: atque hoc fuerit quod confusa continebat traditio, verbis & picturis expressa superius: non quod reipsa tale aliquid contigerit, sive cum urbs liberata fuit ab obsidione, sive cum postea capta fuit & hostibus inspectantibus: quæ duo tempora, notabili intervallo dirimenda, parum apte conjuncta sibi invicem fuerunt ab historiæ istius scriptore: cui nescio an credere debeam de causa restitutionis, & non potius opinari, quod cum rursus ecclesiæ pacem ambiret Adalbertus, non aliter eam impetrarit a Pontifice, justis Narniensium querelis moto, quam sub ea conditione ut saltem corpus S. Iuvenalis Romam mitteret, inde debito cum honore Narniam reducendum.

[71] In his ut puto nihil incongruum, nihil vero absimile offendet Lector. Simili ratione de eo quod Fossani est corpore, cujuscumque ipsum sit, a quocumque vel undecumque allatum, [itemque in Pedemontio, neque jam aliud posse constare,] verosimilior mihi videtur traditio antiquior, quam secutus pictor anni MCCCCXLV pinxit Clericum incomitatum, in actu minantis equum, non duplici cista sed unica arcula parva onustum; qui Clericus in Villa Meyrana decubuerit æger, seque mori videns, nec revelare volens quod haberet in arcula, hospites suos prece ac pretio obligarit ut intactam illam una cum corporis sui oßibus curarent perferendam ad Episcopum Tolosanum; a quo, tam sacri muneris acquisitione lætaturo, haud indecoram sperare poterat sepulturam, & gratiam ac famam apud cives etiam se mortuo perennaturam. Ita hic obierit, & volentibus mandata explere Meyranis acciderit, ut ad ecclesiam S. Mariæ de Salice immobilis equus admonuerit scrutari d. arculam, in qua fortaßis inventuri essent causam remoræ equo objectæ: invenerint autem, teste latere, corpus Iuvenalis Confessoris: quod reverenter in dictam ecclesiam intulerint, [quam allatū illuc corpus] habuerintque in altari aut aliter in sacrario, Clerici Tolosani ossa ibidem humantes: quanti autem apud Deum meriti esset, tunc cognoscere cœperint, quādo transeunte istac Angliæ Regina (qualem alia tabula exprimit) dæmō, qui obsidebat ex ejus comitatu aliquā vociferari cœpit a Iuvenaluccio aduri se; & hujus arcula capiti energumenæ per manus ministratium ibidem Sacerdotum imposita, [esse alicujus S. Iuvenalis Confessoris:] compulsus est male possessam habitationem dimittere. Tum vero exarserit devotio accolarum ad venerationem eatenus ignoti Sancti, & crebrescentibus miraculis ac pariter largitionibus piis surrexerit nova Romanisii ecclesia, erecto nobili Canonicorum collegio, & claustro ad horum usum ædificato honestanda: ita tamen ut multis annis, aut aliquot forte seculis prius, ecclesiam & Canonicos S. Iuvenalis habuerit Romanisium, quam de migratione Fossanum cogitaretur.

[72] Talia dum fierent in ecclesia S. Mariæ de Salice, ac deinde Romanisii; [quem crediderint Ep. Narniensem, 3 Maji colendum,] non poterant tanti possessores thesauri, non angi animo, solicitarique ad sciendum, quis, & qualis, & quo die colendus esset tam propitius Sanctus. Obierat Clericus, qui solus rem indicare poterat: nec præter nudum nomen & Confessoris titulum quidquam legebatur in lapide. Proximum ergo fuit ut consulerentur Martyrologii tabulæ, per Vsuardum conscriptæ, quæ mediis istis seculi solæ ferme erant in usu quotidiano Ecclesiarum, & ex communi vulgi errore credebantur omnium qui uspiam coluntur Sanctorum nomina continere: [quia alium sic dictum non inveniebant in Martyrologio:] quemadmodum hodie plerique faciunt, dum Roma vel aliunde Reliquias accipiunt; & imprudenter facere, nescio an ante nos monuerit aliquis. In illis tabulis apparuit ad III Maji inscriptum nomen S. Iuvenalis Episcopi & Confessoris, alterius autem Iuvenalis, per totum anni circulum, nullum erat ibidem indicium, quam VII Maji S. Iuvenalis Martyris. Ergo jam non dubitantibus, quin ejus haberent corpus, qui colitur III Maji, nihil pronius fuit quam concludere ipsum furtim ablatum Narnia, ubi primus Episcopus nomine Iuvenalis celebris habebatur, etsi omnino ignorabatur unde aut quomodo in Pedemontium pervenisset.

[73] Ex hac, tam incerto fundamento nixa persuasione, eamque secuta observatione jam dictæ diei, apud Pedemontanos factum omnino crediderim, [& Acta ejus Narniapetierint,] ut dies vel expositi primum ad publicum honorem corporis, vel Romanisium translati, nulla ad posteros memoria fuerit consecratus; uti nec ea, qua postea Fossani ipsum exceptum est; magis autem laboratum sit, ut Acta vitæ & miraculorum Narnia haberentur. Hoc vero factum crediderim eodem seculo XV, quo capellam innovatam ipsamque ecclesiæ fabricam, ætate aut alio casu quopiam ruinæ propinquam, fuisse instauratam vidimus; atque tunc primum vel scriptum esse, vel saltem Fossanum allatum librum, cujus supra meminimus, quoque solo usum crediderim compilatorem Legendæ seu Summarii Italici, in ceteris non tam lecta quam audita vel a se cogitata secutum. Non ita fecit Ioannes Niger, sed utrumque archivium diligenter scrutatus, in iis quæ Fossani gesta sunt certiorem multo historiam tradit; excusandus in prioribus, in quibus compilatorem sibi sequendum putavit, antiquiori auctore destitutus, & de inventis Narniæ reliquiis S. Iuvenalis adeo obscura monitus fama; [quod secuti scriptores recentiores,] ut admodum exiles eas esse crediderit. Nigri vestigiis fideliter inhæsit Thomas Opertus, heroico carmine, sane eleganti, tractans Gesta S. Iuvenalis, Narniensis Episcopi & Confessoris: quod carmen cum junior duobus edidisset libris, senior auxit divisitque in quatuor, ultimo complexus translationes, quales in Nigro legerat. Inscribitur autem opus totum, Africanus Antistes: & præfixa habens librorum summaria, a Ioanne Baptista Bonino, quinque haud imparis elegantiæ versibus feliciter descripta, Planitiarumque Marchioni (quem precipuæ nobilitatis, auctoritatis, doctrinæ ac pietatis virum gaudemus Taurini cognovisse) dedicatum, anno MDCLXI in lucem secundam prodiit.

[74] Quod porro de consulto Vsuardi Martyrologio diximus, & in hoc fundata quadringentorum annorum traditione, [Sicuti autem Fossani actū circa S. Iuvenalem, sic alibi sæpius circa alios,] de corpore S. Iuvenalis Narniensis, ut Fossani existente; non eget confirmatione infinitorum, quæ ex opere nostro colligi possent, exemplorum. Possum enim in genere dicere; & pro multo & longo tam meo quam antecedentium in hoc labore sociorum usu, fidem obtenturum me credo, si dixero; quod in omni paßim regione, & quovis medii ævi seculo, talis praxis viguerit, unde nunc plurimæ & parum utiles inter ecclesias rixæ, indies adhuc multiplicandæ, nisi desinant ii quorum interest, acceptis Roma aut aliunde Reliquiis eum aßignare diem cultus annui, quo nomina reperiuntur in Martyrologio. Vnum interim exemplum non possum præterire, quia connexum cum hac ipsa quam tractamus historia. Habetur Lucæ in ecclesia S. Frigidiani, præter corpus S. Cassii Episcopi, [& Lucæ circa S. Faustam.] etiam corpus S. Faustæ Virginis, pariter ut diximus allatum Narnia. Cassium Vsuardus, ad usum Narniensis ecclesiæ auctus, uti & apud nos plura similiter aucti Vsuardi exemplaria notabant die XXIX Iunii; non fuit ergo in hoc errare facile. Sed Faustam neque olim peculiari festo coluerant Narnienses, neque etiamnum colunt: & tamen volebant id facere Lucenses. Consuluerunt igitur Vsuardum suum: & nullam aliam invenientes Sanctam hujus nominis Virginem, præter eam quæ, una cum S. Euilasio Cyzici passa in Hellesponto, notabatur die XX Septembris; continuo corpus quod Narnia acceperant, tali die venerandum decreverunt, cum Officio Virginis ac Martyris; nihil soliciti ultra quærere, qua verosimilitudine credi posset, Faustæ Cyzicenæ corpus ad ecclesiam Narniensem aliquando pervenisse.

[75] Miramur, nec recipimus Franciottum, quod sciens Narniæ haberi commune utriusque Sancti epitaphium, [ubi hæc creditur Martyr Cyzicena] ex eoque constare ante sepulcrum Cassii Episcopi fuisse tumulatam ejus uxorem Faustam, virginem creditam a Narniensibus, licet hoc non dicat epitaphium; miramur, inquam, quod hæc sciens, ipsumque illud epitaphium recitans, dubitaverit an simul utriusque translata sint ossa: nec recipimus ita argumentantem, Constat per traditionem numquā interruptam, & per vetustissima Fridianensis ecclesiæ Manuscripta, S. Faustam, cujus ibidem est corpus, ab immemorabili tempore cultam fuisse Lucæ die XX Septembris, sub titulo Virginis pariter & Martyris; ergo ipsum potius credi debet ejus esse, cujus tali die Cyzici passæ meminit Martyrologium, etsi nesciatur quomodo aut quando illud pervenerit Narniam; quam Narniensis Matronæ, licet hanc Narniæ vixisse sciamus, & ibidem juxta virum suum sepultam esse. Cum autem ita argumentantem miremur nec recipiendum putemus; quid facere poterimus Fossanensibus, simili prorsus argumentandi ratione suam causam agentibus contra Narnienses, pro vindicando sibi primo eorum Episcopo ac patrono Iuvenali; licet illi jurati ostendant corpus integrum, ex eodem eductum sepulcro, in quo primo tumulatum, nec Fossanenses quidem negare volent.

[76] Etenim antiquißimum ejus epitaphium, a successore Maximo verosimiliter conscriptum, [Videtur ergo Narniensibus adjudicandus suus Iuvenalis,] testatur quod ipse Sanctus sepulcrum sibi struxerit, illud in caute manibus scindens, vel (ut posteris mutare placuit) in rupe cava. Exstructa deinde basilica cum Confeßione est, non tamen propterea violatum sepulcrum ad efferendum inde corpus: non enim miraculosus ille liquor, qui die Sancti natali colligebatur, ex corpore aut capsa dicitur fluere: sed confessio ipsa, tam marmora quam aurum & argentum, illa sudoris aqua distillare. [cujus fuerit istud verum sepulcrum] Cur autem dubitemus, quin, sicut basilica extructa fuit ad sepulcrum S. Iuvenalis, sic supra illud erecta Confeßio fuerit; & hæc sit capella, quæ semper servavit & servat etiam nunc nomen Corporis Sancti? Si Adelberto, sacrum pignus poscenti, non potuit fieri satis nisi tradito illo, eaque de causa refigenda marmora & sepulcrum aperiendum fuit; eodem (ut creditur) reddito, quo loco illud potius reposuissent Narnienses, quam eo ubi Sanctus miraculosi cruoris notam reliquerat, & absentem quoque perrexerant venerari Narnienses, ob memoriam tot beneficiorum istic receptorum? Ita autem reposito corpore & restitutis marmoribus in pristinam formam renovatum sepulcrum, minime facile apertu fuisse persuadet ejusdem hoc seculo facta retectio.

[77] Omnino autem non fuisse deposito venerabili viduatum, nec parvas solum Reliquias corporis Narniæ existere sed integrum corpus, [in quo nuper reperta sunt ossa,] tam necessario cogor credere productis supra testimoniis oculatis Narniensium; quam juratæ Fossanensium assertioni, sua in arcula haberi præcipua humani corporis ossa, quod oppositus titulus lateritius (idem verosimiliter cum quo primo positum fuit in sepulcro) indicabat esse Iuvenalis confessoris. Solent nunc ferme homines, & rudioribus ad res personasque distinguendas seculis solebant fere semper, ad unum notum præ ceteris nominis alicujus Sanctum referre quidquid de Sancto aliquo ejusdem nominis citra ulteriorem determinationem legunt vel audiunt, idque in causa Reliquiarum eo pronius, quo optabilius cuique videtur eas esse Sancti quam maxime illustris & famosi. Idem Fossanensibus evenisse putamus, & hinc factum esse, ut pro ejus quem vere habebant Iuvenalis, sed ignoti quoad cetera, cultu, assumerent cultum S. Iuvenalis Narniensis, ex Martyrologiis & aliunde cogniti.

[78] Contra hanc definitionem opponi possunt varia, quæ Narniensibus objicit Ioannes Niger, [neque hæc alterius quā Patroni urbis.] sed talia ut æstimem, ipsimet facile occursurum quid responderi ad singula debeat postquam hæc legerit. Vis præcipua versatur in distinctione duorum Episcoporum ejusdem nominis, recentius excogitata, & nimis facile recepta a partibus, tamquam unico dirimendæ controversiæ medio. Sed infeliciter. Sicut enim certum est Narnienses unum solum coluisse Iuvenalem, qui fuit ipsorum primus Episcopus & die VII Augusti defunctus, præcipuam tamen venerationem habet die III Maji, sive is Confessor fuerit sive Martyr: ita, merito existimant Fossanenses, si vere alicujus Iuvenalis Episcopi Narniensis corpus furari voluit ac potuit Tholosanus Clericus, [a quo alius Iuvenalis nihil facit ad quæstionem.] voluisse & revera attulisse corpus ejus, cujus noverat miracula, & ad cujus sepulcrum videbat populum Narniensem prosterni. Sed hoc fecisse aut omnino Narniæ fuisse aliquando illum, nulla probant idonea monumenta, uti patet ex redargutione errorum in ipsa translationis historia notatorum, ob quos ei merito fides abrogatur, præsertim in iis punctis quæ demonstrantur ex mera conjectura credi cœpisse, qualis est Clerici illius Canonicatus in ecclesia Narniensi, & conspiratio ipsius & Subsacristæ ad sacrilegiū, cum certa jactura beneficii & graviori complicis periculo.

CAPUT X.
De qualitate S. Iuvenalis Confessoris Fossani, verosimilior conjectura.

[79] [Sumendo titulum Confessoris in propriissimo sensu,] Satis sit ergo Fossanensibus a quatuor seculis poßidere divinitus sibi concessum Patronum, eoque habeant cariorem, quod sibi solis poßint æstimare proprium; non distractis aut divisis inter plures suffragiis impensurum sibi, quidquid apud Deum potest; cum posse plurimum ostendant miracula gratiæque, quas populo Fossanensi conferre non cessat; nec conferre cessabit, etsi eum desinant colere sub litigioso titulo Episcopi Narniensis. Præ hoc mihi longe gloriosior videtur esse titulus Confessoris, eo sensu, ut plane existimo, mortuo appositus, ut nulli Narniensium Episcoporum sit communicabilis: cum eo in primigenia significatione accepto, intelligatur fidei causa carceres aut exilium perpessus, eisque immortuus. Nec enim sex primis aut octo seculis puto quemquam cum hoc titulo sepeliendum fuisse, nisi qui sic obiisset; etsi jam pridem & nunc etiam in communi sermone & ecclesiastici cultus ratione omnes Sancti vocentur Confessores, qui morte incruenta cælestem gloriam ita sunt adepti, ut meruerint titulum sanctitatis.

[80] Tales quales jam dixi, veri nominis Confessores multos Corsica & Sardinia, [potest S. Iuvenalis Fossanensis,] nonnullos haud dubie etiam Italia habuit tēpore persecutionis Wandalicæ ex Africa pulsos, etiam Episcopos, qui ignobilibus in locis vitam exigentes aut ad ea post mortem translati, ratione patratorum miraculorum qualemcumque cultum habuerunt olim aut nunc etiam obtinent, pro locorum conditione obscurum & solis vicinioribus notum. De Eugenio Carthaginensi Episcopo testatur Gregorius Turonensis, exulem sub Hunerico Rege defunctum apud Albigenses in Gallia. [eorum qui sub Hunerico ex Africa pulsi exules obierunt,] De SS. Florentio & Vindemiali, ex Corsica transvectis Tarvisium, egimus die præcedenti: ibidemque indicavimus de alio S. Florentio Episcopo, forsan Seminensi, ex Provincia Proconsulari, in Corsicam sub eadem persecutione relegato, cujus inde corpus miraculo Campigliam allatum credatur; adeo interim (quod ad rem nostram præcipue facit) parum celebris, ut cum ab urbe Senensi, in cujus territorio aut saltem confinio oppidum illud est, prima ejus ad nos cognitio pervenisset, & majorem postea requirerem a P. Sebastiano de Comitibus, Fastorum Senensium editore; fassus nobis ingenue sit, ejus nomen ex nostris primum litteris ad se perlatum, cum antea de eo numquam inaudierit.

[81] Quid ni similiter liceat opinari, Juvenalem aliquem ex Africanis Confessoribus, tam Episcopis quam Clericis laicisue, post carceres & quæstiones fidei causa toleratas, [unus credi & quidem Episcopus,] deposito corporis sui honestasse aliquam ruralem ecclesiam, in eo terrarum tractu, qui Romanum agrum inter & Pedemontium jacet; quæque temporum aut bellorum injuriis male custodia ac forte semiruta, invitaverit Tolosanum peregrinum ad tentandum furtum, ut multi sibi medio ævo persuadebant, pium? Itaque existimabimus effractum esse, [sub alicujus desolatæ ecclesiæ altari repeetus,] quod forte sub S. Iuvenalis Episcopi titulo inveniebatur altare; repertaq; ibidem, cum latere nominis indice, ossa ac cineres; quos qui abstulit reposuerit in arculam illam buxeam, quam inter sarcinas suas habebat; ad alios longe usus confectam, ideoque profanis dumtaxat armati equitis duarumque puellarum imaginibus ornatam, eique inscripserit, supra equitis humeros, S. Juvenalis Eps. Qui postquam factum morte luit, quia forte lucri turpis causa potius quam religionis intuitu Sanctum e loco suo abstraxerat; videntur Villa-meirani, inter quos obiit, [& inde in Pedemontium ablatus.] effregisse seram arculæ, cujus clavis non inveniebatur; ut viderent num vere sacrum aliquid in ea reperiretur: seraque per hoc jam reddita inutili, cingulo illo coriaceo, colligasse: & curatori ecclesiæ S. Mariæ del Salice tradidisse asservandam.

[91] Nihil hic apparet captu credituque difficile ei, qui viderit, quam sæpe negligenter quibusdam in locis, non tantum ruralibus, sed etiam urbanis, habeantur Sanctorum quorumdam corpora. [Id quam facile sic fieri potuerit,] Cum anno MDCLX die XXIX Novembris Pisaurum advecti, vetus S. Caßiani templum, olim Cathedrale, tunc solum parochiale, essemus ingreßi, monstrata est nobis lignea capsa, olim haud inele anter picta; tunc vero, vitiatis detritisve ævo coloribus, vix digna quæ inter sacras haberetur. Hæc supra armarium quoddam temere reposita, ac ne operculo quidem lignco ad excludendos pulveres tecta, per cratem, non ferream, sed ligneam & carie exesam ac locis nonnullis fractam, spectanda dabat caput & ossa præcipua cujusdam S. Lamberti Martyris, [ipse vidi Pisauri, ubi corpus cujusdam S. Lamberti Martyris,] cujus festum dicebant qui aderant agi in illa ecclesia XVII Septembris, eo quod crederetur etiam fuisse Episcopus; & consulto Romano Martyrologio, unicus dumtaxat inveniebatur tali die Lambertus simul Episcopus & Martyr; nempe celeberrimus hujus nominis Trajectensis Antistes, ad cujus sepulcrum miraculis notißimum Leodiensis locus, qui vicus antea ignobilis erat, accrevit in urbem unam ex maximis Belgicarum & Bononiæ Italicæ comparandam.

[92] Hunc ergo se habere sustinent Pisaurenses: neque profuit quod tunc ipsis & postea eorum Episcopo Romæ significaverimus, manifeste errari; non tantum quia corpus S. Lamberti Trajectensis sit Leodii, [male creditum esse Trajecten. Episcopi, negligenter servabatur:] idque certißimo constet: sed etiam quia ab hoc diversum esse Pisaurenrensem, satis indicant versus, quamvis semitriti, in lateribus arcæ descripti, quibus dicitur ossa illa fuisse Pisaurum illata, & in capsam istam reposita, sub Pontificatu Pii II anno MCCCCLX, a Duce Alexandro Sfortiæ filio, qui ea advexerit ex Basques, id est Vasconiæ regione, totius Galliæ quam longa est interjectu a Belgis remota. Vt autem sacra ossa omnia observante nemine auferrentur (nam hoc volebam probare de S. Iuvenali Fossanensi esse credibile) solum opus foret prætextu aliquo aditum dari in sacristiam; ad quam receptus non longiori egeret ad furtum patrandum temporis spatio, quam dum incuriosus & nihil tale metuens sacrista, dimisso intus hospite, candelas in altari accendendas pro Missa aut vinum e domo vicina quæreret.

[93] Quid dicam quomodo Florentiæ anno MDCLXII die XIV Februarii, in amplam pulchramque S. Miniatis ecclesiam, sed quia arci nunc includitur desolatam, intromißi a præsidiariis militibus, & arbitrio nostro cuncta lustrantes, [sicuti & in templo S. Miniatis Florentiæ corpora alia.] intromißis sub aras ornatu omni nudas capitibus manibus que, viderimus ac tetigerimus arculas marmoreas plures, ex quibus arte aliqua reseratis facillimum fuisset educere lipsana intus deposita, si cui fuisset animus, qualem habuit Tolosanus ille clericus, ad furtum abuti libertate ea quam dabat vitæ ecclesiasticæ profeßio, apud militares viros, talium incuriosos, extra suspicionem posita? Hæc placuit adducere exempli causa, ut cum in urbibus adeo nobilibus tales contingat offerri commoditates subducendi sanctorum corporum aliquod; nemo credere cunctetur id fieri potuisse in aliquo forsitan ignobili aut desolato pago, ubi istius, qui nunc Fossani Patronus meritißimo colitur, S. Juvenalis corpus, æque indiligenter custoditum detinebatur.

[94] Verum inquies, si credebant Narnienses, in eo quod sancti Corporis appellabant & frequentabant sacello, sese revera poßidere corpus sui Patroni, cur non sese omni modo opposuerunt Fossanensibus, [Satisfit objectioni contra Narnienses factæ,] quos eumdem arrogare sibi, discere poterant vel ex peregrinis, post adoratum Fossani S. Iuvenalem, Narnia transeuntibus Romam? Cur tot seculis neglexerunt aperire sepulcrum, quod contrariam sibi assertionem posset exhibito corpore redarguere manifesto? Respondebunt credo Narnienses, adeo de possessione securos fuisse majores suos, ut quæ de Fossanensium forte audiebant opinione, sibi putarent contemnenda: quemadmodum Leodienses (ut in exemplo proposito maneam) numquam se commoverunt propter Pisaurenses, asserentes sibi S. Lambertum Trajectensem. Vt autem propterea sepulcrum illud reserarent, quod majorum pietas diligenter occluserat: non poterat eis videri conveniens. Rem probo exemplo uno ex multis. Inter Brixienses Episcopum & Abbatem, [exemplis Leodiensium & Brixiensium.] atque adeo inter ipsos cives in partes scissos, ut dictum parte 3 Propilæi ad 2 tomum Aprilis, gravißima controversa extiterat, propter corpora in ecclesia S. Faustini ad sanguinem anno MCLXXXVII reperta & elevata, tamquam si essent SS. Faustini & Iovitæ Patronorum Brixiensium; quia hæc pridem inde translata fuisse ad ædem Abbatialem S. Faustini majoris, pro certo credebatur a plerisque, & merito; non tamen propterea actum est ut aperiretur tumba quæ semper fuerat in honore. Eadem controversa, Pontificis summi interventu compressa potius quam sedata, aliquoties recruduit: non tamen ante annum MCCCCLV reserata vetus tumba est; idque alia prorsus ex causa; cum scilicet ipsa Civitas elegantiorem arcam fabricandam & solennem translationem faciendam censuisset. Hoc autem non valuit in Narniensibus ad persuadendam sepulcri apertionem, quamdiu nihil de facienda translatione cogitantes cives, contenti fuerunt sacello seu confeßione, cujus ornatus innovari semper poterat intacto quod subtus erat sepulcro.

[95] Positis in hunc modum contentionibus, quæ inter Narnienses ac Fossanenses versantur, [nec videtur ab illis admittendus Iuvenalis 2] dum his suus asseritur S. Iuvenalis, commune nihil habens cum Narnia; haud erit difficile ipsos inter se Narnienses componere, disputantes, unusne an duo fuerint ipsis Episcopi Iuvenales. Nam si illos Gregorii auctoritas movet, considerare debent hunc ubi agit de S. Cassio, ad S. Iuvenalis Martyris sepulcrum ex more orante, non posse intelligi nisi de urbis ipsius Patrono: qui idem S. Probo Episcopo Reatino apparuerit, quemadmodum hujus nepos, [qui causa imaginum Martyr obierit.] itidem Probus dictus, narrare consuevit ipsimet Gregorio. Hunc vero censemus more suo liberalius usum titulo Martyris in compellando S. Iuvenale, quem alias constabat in pace defunctum; cum idem eum fecisse viderimus in SS. Herculano & Zenone. Nec vero eo tempore, quo volunt quidam vixisse Iuvenalem secundum & Martyrem obiisse, idonea ulla potest concipi martyrii occasio. Nam sive hunc secundum referas ad annum CCCCXXV, ut facit in Interamnensibus Episcopis Vghellus; sive ad DLXV, ut idem facit in Episcopis Narniensibus, parum sui memor (vult autem utrique ecclesiæ communiter præfuisse) probari nulla ratione potest, quod ob sacrarum cultum imaginum ab hæreticis neci traditus sit: cum Iconomachorum hæresis neque ante Leonem Isauricum (qui solum regnare cœpit anno DCCXVII) exordium sumpserit, neque extra Græciam cuiquam molesta fuerit, uti patet historias eorum temporum legentibus.

DE SS. EVSEBIO PRESBYTERO, ET AVITO DIACONO.
AVTISSIODORI IN GALLIA.

[Commentarius]

Eusebius Presbyter, Autissiodori in Gallia (S.)
Avitus Diaconus; Autissiodori in Gallia (S.)

G. H.

[1] Memoria horum conservata est in antiquis Martyrologiis. Ex his est aliquod Romanum Cardinalis Barberini, quocum contulimus Martyrologium genuinum Bedæ, ante tomum 2 Martii editum: alterum est Trevirense antiqui monasterii S. Maximini; & tertium quod S. Notkerus Balbulus scripsit: In his ista leguntur: Autissiodoro depositio SS. Eusebii Presbyteri & Aviti Diaconi. Eorumdem Sanctorum festivitas celebratur in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, sed hac ex parte auctis: & quidem in antiquißimo Epternacensi ista habentur: Civitate Autissiodoro depositio & translatio SS. Eusebii Presbyteri & Aurei Diaconi. Verum in Lucensi & Blumiano sic legitur: Autissiodoro depositio & translatio corporum sanctorum Confessorum Eusebii Presbyteri & Aviti Diaconi. Eadem, omisso solum depositionis nomine, referuntur in MS. Corbejensi Parisiis excuso. Hactenus quæ in septem hisce Martyrologiis reperimus proponimus Autißiodorensibus, ut si quæ hisce testimoniis addenda invenerint, dignentur ad honorem Ecclesiæ suæ manifestare.

DE S. PHILIPPO PRESBYTERO
CELLÆ IN PALATINATV RHENI.

Sec. VIII

[Praefatio]

Philippus Presbyter, Cellæ in Palatinatu Rheni (S.)

G. H.

In antiqua Notitia Provinciarum & civitatum Galliæ, temporibus Honorii Augusti (ut censent viri eruditi) condita, est inter Provincias Germania prima; continetque metropolim Mogunciacensium, [In Germania prima] civitates Argentoratensium, Nemetum & Vangionum: fuitque ea provincia postmodum sub Francis Austrasiis, quam cum reliqua Francia obtinuit seculo octavo Pippinus Rex, pater Caroli Magni Imperatoris: cujus tempore ibidem sanctitate & miraculis floruit S. Philippus Presbyter in pago Nahgowe, sito in hodierno Palatinatu Rheni, ad dexterum hujus fluminis latus, ubi prædictus fluvius Nava, in confinio ditionis Trevirensis exortus, ac Lutera aliisque duobus fluminibus auctus, irrigato Cruciniaco, juxta Bingium in Rhenum se exonerat. Hinc apud Tacitum lib. 4 Historiarum cap. 70. Tutor Treveris comitantibus, [& pago Nahgowe] vitato Moguntiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navæ fluminis abruperat. Et Ausonius in Mosellanicis.

Transieram celerem nebuloso flumine Navam. Pro Nava apud Freherum in Originibus Palatinis etiam Naha legitur. Hinc totus vicinus tractus, versus Wormatiam urbem per Palatinatum, pagus Nahgowe dictus est. Porro apud Frodoardum indicatur anno DCCCCXLVIII ab Ottone Magno Imperatore Synodus habita apud Engilenheim in pago Nagawi. [visitur Cella a S. Philippo constructa,] In hoc tractu etiamnum exhibetur in mappis geographicis Cella, a S. Philippo constructa, in qua cum Horoscolfo Presbytero vixit, ac plenus meritis obiit, sanctitate ac miraculis in vita ac post mortem clarus. Hinc Cella, in ditione divite opum, frumenti ac vini ferace sita, accrevit in parochiam magnam; ejusque ecclesia in Collegiatam erecta fuit, cujus fundationum, consecrationum, indulgentiarum, fraternitatum, ceteraque avitæ venerationis monumenta translata fuerunt Heidelbergam, ubi ea in cista Academiæ adservari, & a se visa, anno MDCLX testatus est nobis Ioannes Gamansius noster, [cujus possessiones Academiæ Heidelbergensi attributæ.] nunc autem etiam eorum ecgrapha nobis mittere cœpit. Sed hæc aliaque adhuc expectanda inveniet lector in fine hujus tomi: neq; enim lubet tātilla ex causa progredientis præli cursum sistere. Fuerat Heidelbergensis Academia a Ruperto II Palatino anno MCCCXLVI instituta; ad cujus splendorem a Paulo III & Iulio III Pontificibus Romanis concessam fuisse dictam Cellam cum omnibus ei attributis posseßionibus, testatur Mattheus Merianus in descriptione Palatinatus pag. 25.

[2] Vitam S. Philippi Presbyteri, hactenus ineditam, damus ex MSS. codicibus, [Vita ex Ms] Trevirensi monasterii S. Maximini, & Paßionali Blaburensi Hirsaugiensis cœnobii. Auctor ibidem vixit, atque præfatur, se plurima ex memorato Horoscolfo, Philippi socio, ac ceteris incolis scivisse, quorum plurium nomina indicat. Hinc antiquus ejusdem Sancti cultus innotescit, quem confirmat in suo Martyrologio B. Rabanus, ex Abbate Fuldensi Archiepiscopus Moguntinus anno DCCCXLVII creatus, cujus ista sunt verba ad hunc III Maji: Eodem die S. Philippi Confessoris. Quæ verba inde translata sunt ad Martyrologium, [memoria in fastis.] quod hactenus sub nomine Bedæ fuit excusum. Grevenus in suis ad Vsuardum additionibus ista habet: In Galliis, in loco qui dicitur Cella, Philippi Presbyteri & Confessoris: Grevenum descripsit Canisius in Martyrologio Germanico, & hunc allegat Ferrarius in Catalogo generali: qui loci ignarus plurima de variis Cellis collegit. Hinc Saussajus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, usus solita sibi sæpius conjectura, ista scribit: In territorio Parisiensi Kalæ monasterio S. Philippi Presbyteri, Virginum sacrarum pædagogi, viri Angelicæ puritatis & gratiæ. Saussajo fidem tribuit Bucelinus in Sacrario Benedictino, & sua adjungit his verbis: In monasterio Calensi S. Philippi Presbyteri, cujus corpus ibidem colitur. Potius sic scripsisset: In ecclesia collegiata Cellensi in Palatinatu Rheni, S. Philippi Presbyteri, cujus corpus ibi olim in veneratione fuit. Nam fide orthodoxa ibidem eliminata & hæresi inducta, quid factum fuerit sacro corpori non liquet.

VITA
Ab Auctore coævo descripta.
Ex codicibus MSS.

Philippus Presbyter, Cellæ in Palatinatu Rheni (S.)

BHL Number: 6830

AUCTORE COÆVO EX MSS.

[1] Virorum illustrium vitam atque actus simulque doctrinam scribere, mos antiquus & consuetudo ecclesiastica est: ut dum eorum conversatio atque pietas fidei a posteris legendo dignoscitur, [Prologus.] ad earumdem imitationem animi audientium incitentur. Ideoque considerans profuturum profectum animarum, ratum duxi ea quæ de B. Philippo ab incolis loci illius, & a discipulo ejus Horoscolfo Presbytero didici, litteris posteris commendare.

[2] Fuit siquidem vir sanctissimus Philippus, genere Anglus, transmarinis insulis ortus. [Anglus ortu,] Sed quia Spiritus sancti donum, dum animum cujuslibet tetigerit, in divino a amore ardentem reddit; Beatus Philippus, nimio inflammatus amore Christi, genus patriamque relinquens, Romam adiit, limina B. Petri Principis Apostolorum quæsivit, ibique diu in sancta conversatione Domino militans, jubente Apostolico Papa, [Romæ Sacerdos factus] invitus Sacerdotii onus suscepit. Sed S. Philippus vitam remotiorem multum b inhianter diligens, Romam reliquit, & Galliarum partibus c lustratis reperit locum qui nunc Cella vocitatur, qui situs est in pago Nahgowe. Potiebatur tunc temporis gubernacula regni Francorum Pippinus, gloriosissimus & piissimus Rex; [in Palatinatu Rheni] cui successit Carolus primus. Nempe jam dictus vir accensus amore cælesti, theoricam cœpit amplecti vitam, imitatus d Paulum Eremitam & Arsenium magnum. Erat enim animo constans, in opere Dei sedulus, in oratione Dei pervigil in opere hilaris, in humilitate devotus, in verbis pacificus, in factis honestus, corpore castus, in caritate Dei & proximi sufficiens. Non eum corporalis voluptas evertit, non ambitio seculi decepit, non tristitia pusillanimem reddidit, non lætitia immoderatum fecit. Nec prætereundum sane, quod idem beatissimus vir oratorium sibimet faciens, [construit oratorium S. Michaelis] in honorem S. Michaelis construxit cellulam, fecitque hortum arboribus consitum: eratque illi socius Horoscolfus, superius jam dictus, qui etiam cum illo a pueritia Domino militavit. Sed Dominus qui milites suos honorare numquam distulit, cœpit foris per exhibita miracula, qualis introrsus esset, ostendere.

[3] Primum etenim cœperunt illi aviculæ indomitæ ad manum occurrere illique congaudere, [habet aviculas & lepores familiares:] quibus ille victum manu propria tribuens, hilares abire sinebat. Nam & lepores sæpe venientes ad eum, lingebant pedes illius: quos blande ille demulcens, redire jussit. Non mirum, obtemperabat enim in omnibus præceptis divinis, quamobrem & irrationabilia animalia congratulabantur illi. Nec hoc sub silentio reticere possum, quod pluribus in propatulo est. Ferunt siquidem ii quibus plenissime notum est, [benefacit furibus qui boves frustra conati erant abducere] habuisse beatum virum boves duos, propter diversas necessitates: sed venientes fures nocte furati sunt illos. Totam ergo illam noctem iter agentes, itinere nimio fatigati sunt, & ad ostium ipsius cellulæ, cum istis bobus quos furati sunt, mane reperti sunt. Qui nimio pudore perfusi, sancti viri genibus provoluti, dixerunt, quantum per totam illam noctem laborassent: quos ille benignissime alloquens, & exhortans ne denuo talia committerent, dato cibo abundanter, abire permisit, Euangelicus siquidem vir, non immemor erat præcepti Domini, ubi ait; Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est. [Matt. 5, 44]

[4] Interea accidit ut ejus sancta conversatio & salubris, huc atque illuc per multorum ora volitaret, atque ad notitiam cujusdam Potentis ejus sublimis fama perveniret: [Optimatem Regis instruit in amore & timore Dei:] qui abiit, & ejus cellulam ingressus, locutusque cum illo, familiaris ut sibi fieret deprecabatur. Sed & confessionem suam, sicut mos est Sacerdotibus dare, sic illi dedit: fueruntque multo tempore connexi divino amore; unde factum est, ut sæpius ad eum veniret, & illius frueretur eloquio sancto. Ipse vero amicus illius, præpotens inter cæteros Optimates Pippini Regis illo in tempore fuit: quippe cum esset instructus ex colloquio viri Dei, cœpit Deum diligere atque timere, totamque spem suam in Deum ponere.

[5] Denique cum hæc & alia quam plurima bonorum opera sanctus vir Domini Philippus perficeret, & multos suo exemplo ad pium opus divini præcepti informasset; [a morte in feretro positus,] Dominus Jesus Christus, pius in retributione, famuli sui merita in ejus obitu manifestare non distulit. Nam cum febre arreptus esset, sanctorum Angelorum chorus, clementissime animam ejus sanctum cælo suscepit, Fratres vero sancti viri, qui cum illo fuerant, paraverunt tumulum, & totum Sancti corpusculum in feretro posuerunt. Dicturus sum enim quod forsitan, apud impios & infideles, incredibile forte videbitur; adjuvante autem gratuita & multimoda clementia Christi, a quibus hoc nobis revelatum, plurimi præsto sunt testes. Nam venit jussio regalis, ut omnes in prælium pergerent Franci. Unde contigit amicum viri sancti, cujus superius fecimus mentionem, cum ceteris sociis iter arripere: nesciebat enim quod defunctus esset e amicus suus vir Domini. Sed jam cum iter facere debuisset, occurrit ei ad memoriam, quod benedictionem hominis Dei, sicut consueverat, non accepisset. Cœpto itaque itinere venit ad cellulam, invenitque corpus Sancti jacens in feretro. [ad lacrymas dicti Optimatis] Illico ipse nimio animi dolore perculsus, lacrymabiliter atque flebili voce ejulans, clamare cœpit: Heu, heu Pater! numquam sine benedictione tua iter agere consuevi: tua nempe benedictio, mihi clypeus & galea fuit. Sed Dominus, qui mortificat & vivificat, deducit ad inferos & reducit, illic sua mirabilia innovavit. A nimio enim ejulatu illius, [se erigens, illi prospera prædicit.] Sanctus qui fuerat mortuus, erigens se resedit in feretro, sicque alloquitur amicum: Perge, inquit: prospera, Deo opitulante omnia tibi: tantum memento loci istius dum vixeris; sanus enim ibis, sanus reverteris: & benedicens illi reversus est ad feretri caput. Fratres autem accepto corpusculo, in tumulum quē illi paraverant, posuerunt. Horoscolfus autem socius & condiscipulus hominis Dei, multo tempore in religioso habitu & sancta conversatione vivens, cum esset centum annorum, obiit in Domino.

[6] Nec prætereundum sane quod, Deo revelante, de miraculis viri Dei cognovimus. Post obitum vero illius contigit, ut quidam homo iter faciens, [Poma ex horto ejus furati divinitus puniuntur:] sine benedictione & licentia de pomis, in arbores quas beatus Vir plantaverat manum extendens, acciperet, quæ sibi in os posuit, ut comederet: sed nec deglutire interius potuit nec foris rejicere, unde cum summa celeritate, currens ad sepulcrum B. Philippi, ensem simul & sagum posuit, & Domino opitulante pristinam sanitatem recepit. Siquidem & alius de incolis loci illius, sicut relatum nobis cognovimus, ad eumdem hortum sanctissimi viri, ut poma furtim tolleret, venit: saccum ex pomis replevit, & super jumentum posuit: sed ea poma quæ acceperat, domum non detulit: nam jumentum illius illico crepuit, & vitam finiens mortuum est.

[7] Aliud miraculum scribere ratum duximus, quia & præsentem testem, nomine f Einhardum nobiscum habemus. [cæca illuminatur:] Refert quoque quod fuerit prope ipsius beati viri cellulam mulier quædam, longo tempore cæca, quæ nunc usque in carne esse viva asseritur, cui nomen est Godildis. Hæc ex voto ad sepulcrum jam prædicti Sancti veniens, lumen quod amiserat, Domino juvante, recepit.

[8] Magnam rem & sublime miraculum scripturi, sed plurimorum veracium testimonio suffulti, [custos oratorii triduo concrematur ob luminaria negligenter curata,] non pertimescimus ea scribere, quæ ex veritate reperimus. Fuit etenim custos ibidem ejusdem sancti viri oratorii, in laicali habitu constitutus, nomine Luitbaldus; qui longo tempore inibi degens, cellulam custodiebat, & luminaria in ipso oratorio certis horis facere debuerat. Accidit autem ut quadam die, propter necessitatem frigoris, juxta focum sederet, ut calefieret; sed modica scintilla de igne advolans in femoralia illius, videlicet jam memorati viri, insideret & ardere inciperet: quam ipse cum summo nisu & magno certamine extinguere satagens, nullatenus valuit; sed magis magisque flammarum, tam ipsum quam & vestimenta ejus, circumdederat globus. Cucurrit clamitans, & in aquam semet ipsum projecit: sed nihil illi profuit: adhuc enim & majorem pœnam sustinuit. Quid in longum prosequar? tres siquidem dies miserrimus hominum tali incendio concrematus, [testatur quæ audivit & vidit.] in cinere pœnituit, quod negligendo deliquit. Inter ipsa autem incendia quibus urebatur, interrogatus a multis, cur taliter concremaretur; confessus est quod in luminaria quæ ibi facere debuerat, negligens extitisset. Professus est etiam se multoties voces ibidem canentium Angelorū audisse: sed & dixit, sæpe in nocte in eodem oratorio, inter nebulas, quæ ibi propter suam negligentiam, sæpe fiebant, se speciosissimas vidisse columbas: asseruitq; quod & luminaria persæpe incensa invenisset.

[9] Protestabatur hæc nobis siquidem ille, qui Domino largiente per servum suum, illi sanitatem donare disposuit: [sanatur claudus & monoculus:] siquidem Willibertus quidam, sex annis arido corpore atque dissolutis inembris, nec non amisso unius oculi lumine, illuc plenus fide ex voto se duci jussit. Cumque in oratorio, ubi idem beatissimus humatus jacebat, pernoctasset; integram sanitatem luminis promeruit & gressum rectitudinis.

[10] Prosequor & illud, quod revelante nobis religioso viro monacho atque Presbytero, nomine Wacario, cognovimus. Quodam autem tempore g Warinharius cum exercitu magno, uxorem suam secum in comitatu habens, [vinum miraculo augetur:] ad eamdem cellulam gratia orationis venit. Sed cum esset militibus præpotentibus, sicut jam præmisi, suffultus, cum nimia multitudine populi quæ secum affuit; mansionem sibi parare jussit. Erat in eadem cellula paululum vini in vase uno. Sed ipsum vas, sicut refert jam dictus monachus & presbyter, tertia parte vacuum erat. Bibit exinde ipse Warinharius, biberunt & amici & cuncta familia ejus, & omnes ministri illius, pene usque ad plenissimam saturitatem: similiter & incrastinum, quoniam & ibidem per totam diem commoratus est. In tertio vero die, ipso iter arripiente, jam dictus monachus & Presbyter cellariū ingressus, ipsum vas redundans reperit, ita ut foras efflueret.

[11] Moderno namque tempore actum est, quod minime reticere sub silentio debemus. Hartmandus siquidem monachus, [febris triduana curatur:] natalibus valde sublimibus ortus, cum triduana febre longo tempore laborasset; & in tantum eum febris sublata virtute debilitasset, ut per se incedere minime valeret; ex voto ad oratorium sancti viri se deferri jussit. Ibi ergo, Domino largiente, ob merita Beati scilicet Philippi, pristinam sanitatem, ut optavit, dulcem in medullis recepit.

[12] Nec hoc sub tarditate eloquii abscondendum est, quod monachus noster, nomine Tassilo, cum obedientiæ gratia illuc directus fuisset; [triduano somno punitur injurius horto.] in comitatu suo unum ex familia nostra secum habuit, nomine Regingarium; & cum pervenissent ad prædictum locum, idem Regingarius cernit in horto herbam, ad pastum valde bonam, caballumque suum intus misit, eumque ut pasceret reliquit. Sed ille illico tanta violentia somni arreptus est, ut tres dies continuatos tresque noctes ita dormiret, ut vix ab excitantibus quarto die a somno eriperetur. Ille autem post hæc dans gloriam, confessus est, quod ob contemptum hominis Dei temere deliquisset in horto, gravi quiete corporis persolvisset: talique correptus increpatione spopondit, se in futurum a mala peccati quiete evigilare.

[13] Rursum etiam atque brevi sermone miraculis, quæ Dominus per servum suum fieri decrevit, de innumerabilibus paucis descriptis; [In elevatione corporis] ad ea narranda nos quamvis rustice contulimus, quæ post translationem ipsius corporis gesta veraciter scimus. Placuit etiam Fratribus omnibus, ut ob incommoditatem aëris tunc temporis instantem, Sanctum illius corpusculum processionis gratia, ad vicina transportaretur monasteria. Quam ob rem directis illuc monachis & Sacerdotibus & Diaconibus & aliis ex Clero; jussum est, ut ad hoc idonea hymnis & divinis laudibus sancta exercerent servitia. Sed hi illuc venientes, tumulumque aperientes, tam gratissimo tamque suavissimo odore se repletos fore asserunt, ut non antea ullus illorum talem odorem se sensisse dicat. [suavis odor hauritur & pluvia sistitur,] Erat autem tunc temporis inundatio pluviarum valde gravis, & imber nimium importunus. Sed Dominus qui merita servorum suorum recompensare benignissime novit, ubicunque beati viri corpus est ductum, tantam serenitatem adesse concessit, ut nec pallium quod super eum fuit ullo modo vel gutta minima tangeret, ut quasi roratum vel modicum appareret.

[14] Cum autem venissemus cum sanctissimo corpusculo ad locum qui dicitur h Luttera; occurrit nobis quædam mulier, habens spiritum immundum, [Energumena liberatur:] qui elidens eam in terram multum discerpsit. Nos autem hoc videntes, oravimus Dominum, qui operatur mirabilia per servos suos, ut & per famulum suum Philippum, mulieri propriam recuperaret sanitatem. Quod ita factum est. Sana enim atque incolumis ad patriam rediit domum.

[15] Cum autem ejus corpusculum venerabile ad monasterium suum, unde sublatum, reportatum venisset; [Currus furtivis lignis onustus moneri nequit,] atque in basilica, quæ in honorem Sancti Salvatoris consecrata dignoscitur, positum esset; indigebat custos ecclesiæ lignis ad luminaria componenda; initque in silvam, quæ juxta ecclesiam illam tunc cælo imminebat, cæsisque arboribus fecit congeriem. Cumque deficiente die non posset domum ipsa ligna adducere, usque in crastinum voluit sustinere. Sed quidam alienorum raptor, ex familia ejus scilicet, quæ juxta monasterium commanere videbatur, hoc sciens; in noctis quiete illuc properavit, quatenus cum onusto vehiculo furtum lignorum reportaret domum. Quibus ita peractis, par boum adjunctum, haud potuit de loco vel movere vehiculum: ille autem abiens quasi furibundus, iterato alios duos boves adduxit vehiculo quod applicuit. Verum, ut æquum fuit, immobile remansit. Ille autem repugnans justitiæ, existimabat, quod ideo immobile vehiculum permaneret, quod nimio aggravatum lignorum pondere fuisset. [Illud igitur exonerare] aggressus, medietatem deposuit: sed tamen, ut prius fuit, immobile permansit. Tuncque demum cum vehiculo domū reversus est vacuo. Quid in hoc facto sanctum Dei virum Philippum nobis annuisse profitemur? nisi hoc quod quasi unumquemque moneat, ne aliena diripere debeat.

[16] Gestum esse & aliud miraculum ibidem scimus, quod ut credimus fidelium auribus detrahere non debemus. [gustantes ex aruina pro lumine destinata misere cruciantur.] Nempe unus ex nostra familia a custode ipsius ecclesiæ, quodam ex liquore qui ibi ad luminaria excitanda præsto aderat, illi ut dare debuisset, rogavit. Fecit custos sicut ille postulaverat, deditque liquorem pro pretio quod attulerat. Nam ille rusticus pro aruina quam petiit, duas inaures supradicto custodi obtulit; quo percepto perrexit homo ad domum suam. Cum autem tempus prandendi venisset, jussit suæ uxori de eadem pinguedine in sartagine sibi victum parare. Quo decocto & allato, mulier porrexit marito. Hoc autem cum ille in os mitteret, ac comedere debuisset, nec interius deglutire, nec foris rejicere potuit. Similiter & mulier de eodem victu percipiens, simili pœna plexa est, nec non quiqui ex familia ejus de jam dicto cibo gustaverunt in tantum cruciati sunt, ut in illa nocte nullum vel potum percipere possent. Unde factum est ut mane facto ad monasterium Sancti viri concurrerent, ibiq; uno animo confessionem acciperent, & sanitatem pristinam recuperarent, redditis quæ inde transtulerunt: nam quisquis conpunctione peccatorum tactus, vere pœnitentiam egerit, Sanctorum meritis in anima & corpore incolumis erit. Multa quidem nos scribere posse de vita & virtutibus B. Philippi profitemur, secundum id quod nobis relatum a viris religiosis cognovimus. Sed ne stylus in longum porrectus fastidium legentibus ingereret, finem loquendi fecimus. i

[17] Quia, ut diximus perlongum est dinumerare quanti ad sepulcrum sacri corpusculi, [Inter varios agros sanatos,] scilicet Philippi, cæci illuminati sint, quanti a dæmonum infestatione erepti, quanti contracti erecti, quantique surdi auditui restituti, & a variis infirmitatibus quam plurimi quoque febribus liberati, eorum quorum possumus nomina tantum scripturæ commendamus. Wanicho & Hugibalt inflammati, [fuerunt 2 energumeni] a dæmonio insano liberati sunt ibi. Ratri & Ratgalt & Theganger contracti, egressi sunt inde erecti. Isti sunt qui lumen illic receperunt: [3 contracti] Willusuint illuminata, Heribith, & Risloubita, Hilttuiar & Reginger, Witbalt, & Dagervin illuminati, Walsuint, & Waura, Megindrud & Hilderath, [25 cæci,] Ruadheit & Mathhilt, Gripsuar, & Hildebalt, de perceptione amborum luminum; similiter Humbrath & Wolsgare de eadem re, scilicet oculorum largitate, effecti sunt læti. Item Madalthilt & Kello, & Gliwib, & Wilidrud, Wilihartque consolati sunt visionum dulcedine. Duæ autem feminæ, ut scimus, ibi sunt illuminatæ: nec non una contracta erecta, sed non tenemus illarum nomina. [. contracta.] Engelsuint autem cæca cum illuc ad monasterium properaret devota, in via est illuminata. Facta sunt autem hæc in monte, cujus vocabulum est Oslin, apud villam quæ dicitur Cella, juxta fluvium qui vocatur Primina; apud æternum Patrem & Spiritum sanctum, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui in cuncta secula vivit, simul unus tota Trinitas Deus.

ANNOTATA.

a Ms. Blabur. timore.

b Idem, humaniter.

c Ms. Trevir. illustratis.

d Vita S. Pauli data est ad diem 10 Ianuarii, S. Arsenii illustranda ad 19 Iulii.

e Ms. Trevir. amiculus ejus.

f Einhardus videtur is esse, qui a Carolo Magno in aula regia enutritus, ejus dein Acta scripsit ad 28 Ianuarii illustrata. Aliis etiam Eginhardus dicitur.

g Plures fuerunt insignes viri Warnarii seu Wirinharii dicti istis seculis, post Warnarium Majorem Domus Theoderici Regis, qui ab illo & avia Brunechilde disceßit ad Chlotharium II, ei opitulatus in regno Austrasiæ &Burgundiæ occupando.

h Luttera seu Luttra, ad ejusdem nominis fluvium, ob arcem istic a Friderico Barbarossa conditam Cæsaris-Luttera dicta.

i Hic finit Ms. Blaburense.

DE SANCTO VRSIO
IN AGRO ITALIÆ VICENTINO.

[Praefatio]

Vrsius, in agro Italiæ Vicentino (S.)

AUCTORE G. H.

Mons in territorio urbis Vicentinæ sub dominio Veneto, incolis ob ejus celsitudinem Summanus dictus, ab ipsa urbe Vicentina ad XV M. P. abest. [Cultus & ecclesia S. Vrsii.] Ad hujus radices pagus est cum ecclesia S. Vrsio dicata, apud Salzenam oppidum, ab Ezelino tyranno excisum. Agitur hujus S. Vrsii dies festus V Nonas Maji magno peregrinorum accolarumque concursu, propter maximas a Summis Pontificibus indulgentias templo illius concessas. Quæ omnia tradit Ferrarius tum in Catalogo Sanctorum Italiæ, tum in Catalogo generali Sanctorum qui non sunt in Martyrologio Romano. Ejusdem meminerunt Maurolycus & Molanus. Antiquißimum hujus Sancti testimonium ediderunt Antonius verlus Vicentinus, & Henricus de S. Vrsio librarius Vicentinus: quorum opera Vicentiæ anno MCCCCXCIII in lucem prodiit Catalogus Sanctorum, [Post Catalogum Petri de Natalibus,] a Petro de Natalibus Episcopo Equilino collectus, cum præfatione dicti Antonii Verli; qui post hoc opus cum suo Indice completum, aliquot Sanctorum gesta subjungit cum hac præfatione. Postquam ad libri calcem, Deo annuente pervenimus, nobis visum est fore haud inutile, quorumdam Sanctorum gesta subnectere: quæ ex eorum historiis quam compendiose potuimus, auctorem hujus imitati decerpsimus, [subjuncta aliorum quorumdam Sanctorum gesta,] ordinem temporis tantummodo servantes; & ut opus uberius habeatur, & ut cœptis nostris aliorum animos ad ampliorem fœcunditatem excitemus. Et hæc in prima anni MCCCC XCIII impreßione.

[2] At postmodum dictus Petri de Natalibus Catalogus Lugduni anno MDXIV est recusus, in quo ante hujus Catalogi supplementum intrusus est, & in singulis paginis repetitus hic titulus, [non magnæ fidei,] De Sanctis nuperrime canonizatis, idque valde inepte; cum de variis quorum gesta sic referuntur non constet unquam fuisse canonizatos: adeoque vehementer errant qui illis a tali titulo putant aliquid auctoritatis accedere. Nam uti dictus Antonius Verlus absque ulla animadversione edidit memoratum Petri de Natalibus catalogum, licet varia in eo apocrypha reperiantur; [in quibus vita S. Vrsii] ita etiam absque debito examine in Supplemento adjecit quorumdam Sanctorum gesta, prout se ex Sanctorum historiis decerpsisse ait. Porro si ea quæ cap. 2. de S. Guillelmo Duce Aquitaniæ congerit Verlus, conferantur cum iis, quæ X Februarii a nobis accurate discussa fuerunt; facile apparebit, quam parvo judicio imprimenda dederit, quæcumque in hanc appendicem conjecit. His necessario indicatis, accedimus ad Acta S. Vrsii, cap. 8 producta ex vulgi ac maxime Summontanorum traditione, non sine aliqua animadversione danda.

[3] Extat Legenda Sanctorum, aurea seu Lombardica cognominata, a Iacobo de Voragine Episcopo Genuensi scripta, [cujus prior pars forte sumpta ex Actis S. Iuliani Hospitatoris,] statimque post impreßionem inventam excusa & recusa, item a Claudio de Rota recognita & ab aliis in varias linguas transcripta. In hac ad XXIV Februarii in Actis S. Matthæi Apostoli primo datur historia apocrypha Iudæ Iscariotis, proditoris, quasi hic post varios casus & scelera patrem suum, quem ignorabat talem esse, occidisset, & hujus uxorem, quam nesciebat matrem suam esse, duxisset in conjugem: qua relicta ad Christum venisset, ab eo inter Apostolos assumptus. Hinc hominum noscitur inclinatio ad similes narratiunculas proclivis: at forte in priore parte Vitæ S. Vrsii paucis mutatis, assumpta sunt Acta S. Iuliani Hospitatoris, qui parentes suos benigne ab uxore exceptos temere occidit, suspicatus adulteros esse. Dedimus aliqua compendia Vitæ dicti Iuliani XXIX Ianuarii, qualia habentur apud Vincentium Bellovacensem, S. Antoninum, dictosque Petrum de Natalibus & Ioannem a Voragine; sed ex quibus omnibus de natali ejus solo, ætate, parricidii aut pœnitentiæ loco nihil vel per conjecturam quidem proferre potuimus. Postea Romam profecti, reperimus in bibliotheca Vaticana Acta ejus uberiora hoc exordio: Quidam Probus scripsit Vitam B. Juliani Martyris, credens quod quicumq; eam audierit, delectaretur in ea.

[4] Vt autem quæ de S. Vrsio narrantur, commodius conferantur, & de S. Iuliano, cui ecclesiæ & hospitalia per omnes Christiani orbis partes & in urbe etiam Romana sunt dicata, [quare hic aliqua indicantur inventa post editum Ianuarium,] judicium certius formetur, paucas circumstantias ab aliis neglectas proferemus. Ac primo pater ejus indicatur Joffredus Comes Anione, cui antiqua manu suprascriptum erat, alias Avinione, diciturque habuisse totum dominium de Anione & de Maym. Mater ejus appellatur Anna, consanguinea Reginæ Franciæ. Horum filius in juventute venationi deditus, cum esset circiter octodecim annorum, bestiæ voce traditur præmonitus de patrando per eum parricidio; proinde patria relicta septennio peregrinatus, etiam Hierosolymæ, quæ (seculo scilicet duodecimo) erat sub Christianis, infirmis in publico nosocomio inservisset: & inde cum Templariis navi reversus in Gallias, apud oppidum S. Ægidii aliquamdiu esset moratus. Est illud in Nemausensi inferioris Occitaniæ tractu, [de ejus prosapia,] olim celebris Benedictinorum Abbatia, nunc Melitensibus Equitibus subest. Hinc abiturus ad S. Iacobum, post iter novem dierum, venisse scribitur Iulianus in castrum, cujus Comes cum vicinis acre gerebat bellum, ibique exceptus a Milite, & eum comitatus ad bellum strenue egisse & a Comite Miles creatus, illoque ex vulnere mortuo rogatus a populo relictam viduam, Comitissam Castri, duxisse uxorem, & quinque annis Comes præfuisse. Sammarthani, acturi de Episcopatu Castrensi, seculo XIV instituto, asserunt, Castrum fuisse caput insignis Comitatus gentis primo Montfortiæ & Britannicæ stirpis, deinde Borboniæ & Armaniacæ familiæ Regulos, usq; ad seculi superioris exordia, illud possedisse.

[5] Ioffredus porro Comes & Anna parentes S. Iuliani, pro inveniendo filio peregrinaturi ad S. Eugenium, [peregrinatione ac morte parentum,] juxta Vitam jam dictam, Anione disceßissent primo ad S. Ægidium, inde Castrum jam relatum petivissent, & cum Comitissa egissent: & agniti ut parentes, benigneque excepti, ac balneo recreati, collocati fuissent in lecto ipsius Comitissæ: in quo placide dormientes reperiens Iulianus, a venatione redux, per subitam iracundiam ambos occiderit, arbitratus deprehendisse adulterum cum uxore. Est dictum Castrum, in quo hæc contigissent, in superiori Occitania, nec procul inde Albia sive Albiga urbs, in cujus ecclesia quiescit corpus S. Eugenii Confessoris, uti constat ex diplomate Pontii secundi Comitis Tolosani; [ipsiusque postea vita ac morte sancta,] apud Catellum in Historia Comitum Tolosanorum pag. 100, & apud Saussajum in Martyrologio Gallicano XIII Iulii, & ejus supplemento VI Septembris. Parricidio patrato S. Iulianus pœnitens cum uxore castrum reliquisset, Romam ad Summum Pontificem discessurus; venissetque ad S. Ægidium, inde in Provinciam Provinciæ, & ad Gaudonem fluvium (fortasse Caulonem vel Vardonem, hi enim navium capaces sunt) ubi ambo hospitium erexerint, & peregrinos navi trajectos aut trajecturos exciperint, & inter illos Christum Salvatorem nostrum in ægri peregrini habitu: tandem vero a latronibus, pecuniam apud illos esse arbitratis, simul interempti, miraculis claruerint, postea ad vicinam aliquam, civitatem translati.

[6] Honoratus Boucheus l. 2. Historiæ Provinciæ sec. 2 pag. 524 asserit, [hinc multæ ei in Provincia ecclesiæ,] plurimas ecclesias in dicta Provincia esse dicatas S. Juliano Martyri, imo quinque aut sex pagos a S. Juliano denominatos. Conjectat autem idem Boucheus, istarum ecclesiarum Patronum esse S. Julianum, Brivate apud Arvernos XXVIII Augusti passum. Verum quidni a S. Iuliano Hospitatore aliquas ibi ecclesias aut pagos denominari arbitremur? Certe in parochiali ecclesia S. Iuliani Arelate, quæ sui Patroni Reliquias se habere gloriatur, inveniuntur lectiones Mss. acceptæ ex S. Antonino agente de Iuliano Hospitatore; ut videantur olim credidisse illius ecclesiæ curatores, hujus omnino se habere Reliquias, & hunc Patronum agnovisse: quod confirmat imago picta in habitu venatoris, accipitrem manu sustinentis. Verum quidem est quod auctores Officiorum propriorum, pro ecclesiis Arelatensibus Parisiis impressorum anno MDCXII, [Arelati etiam Legendæ & imago.] agere maluerint de S. Iuliano Martyre, sponso S. Basilissæ: sed hujus memoria in editione anni MDCLVI prudentius omissa fuit, & hactenus in dicta parochia (quæ etiam S. Antonii appellatur) de nullo alio quam de parricida pœnitonte fieri festum dicitur. Hæc propter similitudinem argumenti, de S. Vrsio assumpti, placuit hic libare de S. Iuliano hospitatore, ut viris eruditis illarum regionum occasio detur plura disquirendi nobisque suggerendi pro supplemento Ianuarii, in quod seposuimus etiam observationes nonnullas, a P. Carolo Faber aliisq; Avenione, Arelate, & Apta transmissas, cum ea nihil adhuc certi expediant. Nunc ad S. Vrsium regrediamur.

ACTA SVSPECTA,
Edita ab Antonio Verlo Vicentino

Vrsius, in agro Italiæ Vicentino (S.)

BHL Number: 0000

Vrsius Confessor, ex nobili Francorum genere traxit originem: quem adhuc lactentem quidam peregrinus matri prænuntiavit futurum parricidam. Cum vero adolevisset puer annorum octodecim, [Dicitur strenaus miles,] ad palatia Caroli Imperatoris accedens, sive pedes sive eques adeo se strenue gerebat, quod armorū ductor creatus est. Qui cum parentes aliquando visitaret; matrem, prognostici memorem, semper flentem inveniebat: quæ de lacrymis sæpius interrogata, tandem dulcibus victa precibus, filio causam propalavit. Qui ut horrendum scelus declinaret, annorū jam viginti sex, cum Cliente sodali, Dalmatiam versus perrexerunt: ubi multos Paganorum ab eorum Rege missos, ut se Christianos caperent, trucidarunt. Ad quorum vindictam Rex exercitum parans, per filium admonetur; ut prius jubeat ipsos ad se impune accedere, & de eorum peregrinatione interroget. [duxisse filiam Regis Dalmatiæ in uxorem,] Quo facto Rex cum populo ab ipsis convertitur ad Dominum: & filiam unicam Ursio desponsavit: cui postmodum in regnum successit. Hoc autem pater per litteras intelligens, prognosticum peregrini floccifaciens, ad aulam filii se contulit: ubi datis induciis a nuru suscipitur: & quia Ursius extra urbem venatum ierat, in proprio lecto cum sene & filio parvulo majoris gratia honoris se collocavit. Sed ecce humani generis hostis, sub ipsius cubicularii facie, Regi denuntiat, [patrem filium & uxorem occidisse] virum cum uxore concumbere. Qui domum festinans, patrem, filium & uxorem interfecit. Quo cognito facti pœnitens Romam perrexit: cui pro peccato ab Hadriano Pontifice adhibetur pœnitentia, [pœnitentia assumpta,] ut habitu peregrino ecclesiam S. Mariæ in monte Summano visitet, nemini petens ubi sit. Qui inde cū bullis remissionis recessit, & tandem sepulcro Domini, monte Sina & liminibus B. Jacobi visitatis, annuente Domino Vicentiam applicuit: & inde montes versus tendens, pastores audivit dicentes: Eamus domum, quoniam nebulæ circumdant montem Summanum. Ad quorum verba B. Ursius genibus flexis Deo gratias agens, Salzenam oppidum, postea per impium Ezelinum dirutum, se contulit: [in agro Vicentino sancte obiisse.] ubi ab ancilla Oralda bis potum petens, & non impetrans, expiravit, campanis ex semetipsis personantibus: & sic inventus est Sanctus cum bullis & baculo florenti: cui statim erecta fuit ecclesia. Quod intelligens Imperator cum ejus affinibus venerunt, ut asportarent corpus: & cum sublevare nequivissent, cum brachio & florido baculo in Galliam redierunt. Ejus festiva dies colitur V Nonas Maji.

DE S. PETRO THAVMATVRGO
EPISCOPO ARGIVORVM IN PELOPONNESO.

SECULO X.

[Commentarius]

Petrus Thaumaturgus, Episcopus Argivorum, in Peloponneso (S.)

D. P.

Dvo seculo Christi decimo floruerunt in Peloponneso fratres, ob singularem virtutem in Episcopos assumpti: [Frater Petrus Corinthi Archiep.] horum alter Paulus præfuit Ecclesiæ Corinthiorum, cujus memoriam celebravimus die XXVII Martii; alter Petrus, cognomento Thaumaturgus, ad hunc III Maji spectat. Hunc Episcopum habuit regio, Poetarum fabulis decantatißima, Argiva seu Argolica in Peloponneso, nunc Saconia vel Romania Moreæ dicta: cujus metropolis distat XV P. M. Corintho, cui subest, eaq; etiam nunc Argo appellatur, Græcis τὸ Ἄργος, atque in genitivo τοῦ Ἄργεος & contractim τοῦ Ἄργους: [ipse Episcopus Argivorum,] quod Latinis in plurali masculini est generis, & sic potißimum usurpatur. Docet autem Stephanus de urbibus, qui decem diversas hujus nominis enumerat, Ἄργος fere dici omnem planiciem maritimam, forte ab albicantis & arenosi soli colore, cum ἄργος albus sit: vacuus etiam & otiosus, ut plerumque sunt littora.

[2] S. Petri elogium insigne, Thaumaturgi titulum præclare confirmans, [laudatus in Synaxario MS.] habemus in MS. Synaxario Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, quod etiam Græce exhibemus, inventumque a nobis ferme idem est in MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ &, Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, nunc flamma absumptis. Est autem hujusmodi.

[3] Eodem die, tertio scilicet Maji, memoria S. P. N. Petri, [ab exercitatione monastica,] Episcopi Argorum, Thaumaturgi. Habuit hic patriam Constantinopolim: cumque esset filius pientissimorum parentum, qui cum tota familia monasticam vitam amplexi sunt, attonsis ante fratribus Paulo & Dionysio, ipse simul cum Platone ad eorum æmulationem & imitationem suscepit agonem asceticum, atque tam bene decertavit, ut non sit facile explicatu. Non enim solum in vigiliis & meditationibus Scriptuarum sacrarum superabat omnes, sed & largitate eleemosynarum erga pauperes & commiseratione. Cum autem propter excellentiam virtutis cogeretur fieri Corinthi Archiepiscopus, [liberalitate in pauperes,] propter modestiam atque humilitatem non potuit persuaderi ut consentiret. Ordinato igitur fratre ejus Paulo, secutus eum est: & precibus Argivorum atque ipsius fratris inductus, Argis consecratus est Episcopus. Quo in gradu adeo exuberavit in eleemosynas, ut singulis diebus nihil in penu reperiretur præter tunicam quam induebatur, [miraculorū excellentia] nec ullum ad se venientem pauperem repelleret. Fame autem Peloponnesum atterente, multa hominum millia pavit: cumque liberalitas ejus, non nisi farinæ modicum reliquisset in vase, inventum hoc est plenum, & longo suffecit tempore tam egenis quam familiaribus ejus: multos autem captivos lytro persoluto redemit, & manu violenta oppressos libertati reddidit, quin & puellam virginem a dæmone insessam curavit, & superventuram Peloponneso calamitatem sub ænigmate prædixit, & ipsum obitus sui tempus præscivit. Annum ergo ætatis agens septuagesimum, [etiam post mortem.] post innumeros virtutis agones beatum spiritum tradidit: atque post mortem manifestam faciens suæ virtutis efficaciam, ex sancta sua tumba profundit oleum, dæmones abigit, & omnis generis morbos sanans, palam facit quanta potiatur gloria beatitudinis & præmiorum, in altera vita a Deo receptorum.

[4] Hactenus MS. Claromontani Collegii. Synaxarium jussu Basilii Imperatoris compilatum, [alibi elogiū brevius,] eadem fere habet quoad primum partem, alteram paucis absolvit dicens quod, multa patravit miracula, &, cum diu Deo serviisset, in pace decessit. MS. Chiffletianum elogio distichon tale præmittit.

Ῥίψας τὸν ἔχθρον ἐν θεάτρῳ τοῦ βίου
Ζωστῆρα νίκης ζωννύη θάνων, Πέτρε.

Vitæ in theatro hostem prosternens humo,
Victoriæ zona accingeris in obitu, Petre.

Aliud elogium, quo pars utraque compendio perstringitur, misit nobis Parisiis Iacobus Goar ex Synaxario MS. Gabrielis Naudæi, eodem fortaßis quod nunc in eo, ubi Goar obiit, [ex quo scimus floruisse sub Nicolao Patriarcha] conventu Prædicatorum reformatorum servatur apud Franciscum Combefis & successores ejus, ubi ipsum nobis communicatum raptim evolvimus, describentes ea solum quæ majoris videbantur momenti, ut facile potuerit fugere nos verbum unum alterumve: quale est quod apographum nobis missum continet, docens eum, qui Petrum cogere voluit ad Archiepiscopatum Corinthiorum suscipiendum, & Paulum fratrem pro eo recusante ordinavit, fuisse Nicolaum Patriarcham Constantinopolitanum: ipsiusque Petri ordinationem factam esse violentia Argivorum & Naupliorum suasione. Quare credimus ampliora ejus Acta aliqua extitisse, unde sua quisque auctor elogia accepit, propria, ut visum, phrasi utens.

[5] Est Nauplia Argolicæ regionis navale, urbs hodie & emporium celebre, vulgo Napoli. Nicolaus anno DCCCXCV succeßit S. Antonio Cauleæ uti ostendimus ad hujus Vitam die XII Februarii, mortuus teste Cedreno, anno DCCCCXXX. Hinc tempora, quibus ambo hi sancti fratres floruerunt, utcumque cognoscimus. [Post an. 900.] Edidimus ad XXXI Ianuarii Vitam S. Athanasii Episcopi Methonensis, auctore Petro Episcopo Argivorum, quem hunc arbitramur. Est enim Methone urbs ejusdem Peloponnesi in Messenia provincia. De Athanasio autem hoc est actum etiam V Februarii §. XIII ad Vitam S. Agathæ Virginis,

DE B. AVFRIDO SIVE ANFRIDO
EPISCOPO VLTRAIECTINO INBELGIO.

ANNO MVIII

[Praefatio]

Aufridus, sive Anfridus, Episcopus Vltrajectinus in Belgio (B.)

AUCTORE G. H.

Floruit circa annum Christi millesimum, & generis nobilißimo splendore & vitæ innocentißima sanctitate, Aufridus, aliis etiam Ausfridus, Ausfredus, Anfridus, Ansfridus & Ansfredus dictus. In Vita infra danda appellatur Comes apud Brachbantium, [Comes apud Brachbantium,] & infestissimus prædonibus, quibus regio Brachbant alebatur. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum DCCCCXCVII hoc ejus elogium, & forsan ex Actis, delibavit: Clarebat hoc tempore inter Gallos Ansfridus, qui cum fuisset Comes Bratuspantium, non minus justitia quam potentia seculari famosus, deposito militiæ cingulo, tonsuratus in Clericum, eo provectus est, ut ordinaretur Episcopus Ultrajectensis Ecclesiæ. En regio Brachbant & Brachbantium, [seu Bratuspantium,] aliter Bratuspantium dictum: de quo idem Sigebertus ad annum MXII ista scribit: Henricus Imperator Godefridum Ducem cum exercitu in fines Bratuspantium mittit, ad obsidendum castrum Lovanium. Porro Ægidius a Leodio, monachus Aureæ-vallis, in suis ad Anselmum Canonicum Leodiensem additionibus, aut ipse (ut arbitratur Autbertus Miræus) Anselmus, in Gestis Pontificum Tungrensium, Trajectensium, & Leodiensium cap. 53, [item Lovaniensis,] Dominum Aufredum Comitem Lovaniensem appellat. Hinc Miræus in Chronico Belgico, ad annum DCCCCXLVIII, enumerans Comites Lovanienses (quos ait etiam Bruxellam possedisse, & Advocatiam Ecclesiæ Nivellensis, & Abbatiæ Gemblacensis) primū statuit Aufridi patrem Lambertum, Ragineri primi Hannoniæ Comitis filiū, cui successit filius Aufridus, ut ex Archivis monasterii Gemblacensis colligi datur. Nam ex MS. Catalogo Abbatum Gemblacensium, in Notis ad Caput XXXIII Codicis Donationum, ista describit: Nobilis vir Lambertus medietatem Ecclesiæ de Wiettine, in pago Masaw, tradidit Erluino Abbati Gemblacensi ejusque Advocato, vidente Aufrido filio Lamberti. Hæc, inquit, ex chartula, exinde peracta, & a Lamberto subscripta, liquent.

[2] Florebat eo tempore Notgerus seu Notkerus Episcopus Leodiensis, creatus anno DCCCCLXXI, mortuus IV Idus Aprilis anno MVII, qui inter innumerabilia bona, quæ gessit, castrum Hoy Leodiensi Ecclesiæ acquisivit, uti testatur memoratus Ægidius cap. 54, addito Privilegio, in hanc rem ab Ottone III Imperatore concesso, sed mutilato: cujus chartam integram ex libro primo chartarum Ecclesiæ Leodiensis subjecit Ioannes Chapeavillus, eamque refert etiam Miræus in dicto Codice Donationum cap. 41, ex quo ista excerpimus. Adiit Celsitudinem nostram venerabilis … Notkerus, Tungrensium vel Leodiensium Episcopus, [atque Huyensis,] ut ei vel successoribus suis, S. Mariæ sanctoque Lamberto deservituris, Comitatum Hoyensem, qui in nostra ditione hactenus erat, quemque Aufridus Comes, illustris vir, qui illum ad præsens tenebat, sed pro Dei honore & prædictorum Sanctorum veneratione ipsiusque Episcopi amore reddiderat, perpetuo habendum concederemus … Super hæc omnia concedimus eidem venerabili Notkero Episcopo, & per eum omnibus ejus successoribus, quod reliquum Hoyensis Comitatus in nostra ditione superfuerat … Datum Nonis Julii anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo octogesimo quinto. Hæc ibi. Hinc inter Comites Hoyenses paßim numeratur Aufridus, & a Laurentio Melarto lib. 1 Antiquitatum Hoyensium pag. 62 quintus Comes traditur fuisse, ac sextus Nodgerus Episcopus. Est autem Huyum oppidum valde præclarum, ad Mosam supra Leodium, in confinio Comitatus Namurcensis.

[3] [fundat Cœnobium Thorense.] In eadem ditione Leodiensi infra Trajectum est oppidum Maseca seu Masacum, a quo sesquimilliari distat nobilißimarum Virginum Canonicarum illustre ac potens collegium in vico Thoren, de quo memoratus Ægidius indicato cap. 53 ista habet: Eo etiam tempore a Domino Aufredo, Comite Lovaniensi, de consilio & licentia venerabilis Notgeri Episcopi, fundatum est cœnobium sanctimonialium B. Mariæ in villa de Turne, quam tenet Comes Brabanticus a Leodiensi Episcopo. Hic itaque Aufredus Comes … suam conjugem Hilsuindem in dicto cœnobio constituit: in quo filia eorum Benedicta primo regimen animarum sub regula B. Benedicti suscipit: ubi & meruerunt sepeliri. Hæc ibi. Miræus lib. 1 Diplomatum Belgicorum cap. 24 profert ipsum fundationis diploma, cujus priorem partem hic inserimus, & est hujusmodi. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Ego Hilzondis, Comitissa terræ de Stryen, sequi cupiens eum, qui est Sponsus Virginum, de consilio Domini mei Ansfredi, ecclesiam construxi in alodio meo de Thorne, ubi ego & filia mea Benedicta, [sanctimoniales constituit uxorem & filiam:] sub regula sanctæ obedientiæ ita viveremus in hoc seculo, ut mereamur in futuro, amictæ stolis albis, inter Angelos comparere in districtu justi Judicis. Itaque amicos mihi faciens de mammona iniquitatis, attuli ad dictam ecclesiam omne alodium meum, quod in terra mea de Stryen gloriosus Rex Zuentiboldus olim perdonaverat: inprimis ipsam ecclesiam de Stryen, quæ est consecrata in honore Mariæ Virginis; Montem-littoris, ubi beatissima Gertrudis corporaliter conversata est, & cellam habet a B. Amando consecratam, villam Gilleyela cum appendiciis, villam Baerle cum altari in honore sancti Confessoris Remigii a me constructo, castellum Sprundelheim cum omni integritate, sicut situm est super fluvium Moerwater … Non sit ullus Advocatus, nisi quem Fratres & Sorores de Thorne cœnobii elegerint … Datum apud Thorne anno nongentesimo nonagesimo secundo, Kalendis Junii. Hæc ibi. In dicto Comitatu de Stryen, olim amplo, nunc adhuc noto, est Mons-littoris, nunc Mons S. Gertrudis dictus, oppidum Hollandiæ in confinio Brabantiæ situm. Dicuntur etiam Fratres & Sorores de Thorne, propter sex Canonicos, qui Virginibus ad sacra munia obeunda subserviunt, dotati etiam ipsi amplißime.

[4] [creatus Episcopus an. 994] Dicto anno DCCCCXCII, aut etiam citius, Aufridus, de seculari Comite, Clericus attonsus est: & quidem pridem, inquit Ioannes de Beka in Episcopis Vltrajectinis, antequam ab Ecclesia Trajectensi Episcopus XVIII electus, est, quod contigit post obitum Baldevini Episcopi, vita functi VI Idus Maji anno DCCCCXCIV. Inter illustria opera quæ præstitit Aufridus Episcopus, annotat Wilhelmus Heda de Episcopis Vltrajectinis, ab eo anno DCCCC XCVII non aspernendam partem ditionum suarum collatam Ecclesiæ suæ Trajectensi, ut patet per litteram donationis suæ, quam subjungit integram: nos partem hic damus, quæ est hujusmodi. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis … Desideramus notum esse cunctis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, quod ego Anfridus, Dei solummodo gratia sanctæ Trajectensis Ecclesiæ Præsul indignus, jure confisus in Domino cum transitoriis acquirere perennis vitæ gaudia, quamdam mei juris hereditatem, quam antea potestative possederam, infra Comitatum Rien nuncupatum, quorum locorum hæc sunt nomina, Westerlo, Oudlo, Colo, Mirenbeke, Honbeke, Borchte: pro meo meorumque parentum remedio, cum omnibus ad hæc pertinentibus ecclesiis, ædificiis, mancipiis, [tradit Westerlo & alios pagos ecclesiis Vltrajectinis.] agris, pascuis, pratis, cultis & incultis, silvis, aquis aquarumque decursibus, trado ad Ecclesias S. Mariæ semper Virginis, sanctique Martini in Trajecto, ad restaurandum ibidem Dei servitium &c. Pontus Heuterus lib. 2 veteris ac sui seculi Belgii cap. 14, nomina pagorum ita recenset. Westerlo, Oosterlo, Mierbeca, Hombeca, Burenta. Addit Heda, ea loca esse in potestate Ecclesiæ Trajectensis, & a Nobilibus de Merode sub censu possideri, exceptis quibusdam ecclesiis & bonis, quæ nonnulli de Wesemale occuparunt, & transtulerunt in monasterium Tongerlo. Hæc ibi. De translatione dictorum locorum ad Dominos de Merode legendum inter Diplomata Belgica Miræi lib. 1 cap. 97 diploma: cujus hæc est pars: Universis & singulis Christi fidelibus, præsentia visuris sive audituris, nos Decani & Capitula Majoris & S. Salvatoris Trajectensis Ecclesiarum … cupimus fore notum, quod licet pridem, transactis nonnullis annis, postquam bona nostra & Ecclesiarum nostrarum supradictarum de Oelen, Westerlo, Quakenbeke, Harssel & Berchem cum suis pertinentiis, per mortem spectabilis Baronis, quondam Domini Joannis Domini de Wesemale & Phalais, ad nos & dictas nostras Ecclesias fuerunt legitime devoluta; dicta nostra bona strenuo & nobili viro Domino Richardo, Domino de Merode & de Frentz, vocatis vocandis, unanimiter in perpetuam concesserimus emphyteosin, traditis sibi desuper litteris opportunis … Datum anno MCCCCXXIX. Hæc ibi: ubi major ecclesia dicitur Ecclesia Cathedralis S. Martini, & Ecclesia S. Salvatoris, olim vocata fuit Ecclesia S. Mariæ, de qua ex diplomate S. Aufridi jam dato est actum. Miræus, in Notis ad jam relatum diploma, deducit stemma Merodiorum ex jam nominato Richardo, unde sunt Joannes, Richardus, Henricus Comes de Oelen, Joannes, Philippus, & hujus filius Philippus anno MDCXXVI a Philippo IV Rege Catholico primus Westerloæ renuntiatus Marchio. Quo etiam modo a primo Richardo prognati. Philippus, Marchio de Treslon creatus; & Philippus Baro de Frentz, Comes Middelburgensis.

[5] Memoratus Heda addit, hujus Præsulis Anfridi, contuitu Fredeboldum, nobili prosapia progenitum, tradidisse Ecclesiæ Trajectensi omnem juris sui hereditatem, [accepit a Freteboldo varia bona in Testerbantia:] quam habuit intra Comitatum Teisterbantiæ, ipsumque traditionis exemplar subjungit: in quo Dominus Præsul Anfridus, pia memoria recolendus, pro hujusmodi traditionis remuneratione, ut firmior & stabilior esset hujusmodi traditio, concessit singulis annis de sua parte dari duodecim libras in beneficium dum viveret … Actum in Trajecto in præsentia Domini piæ recordationis Anfridi Præsulis, coram testibus quam plurimis … Mox post hæc subsequenti IV die, ut firmius & stabilius esset, infra terminum prædicti Comitatus, in villa quoque Trila nuncupata … cum ramo & cespite, jure rituque populari, sancitum est rationabiliterque firmatum, ut hujusmodi traditio intacta & inconvulsa permaneat feliciter, sub Christo stipulatione subnixa. Hæc in dicto diplomate: sed postea, ut videtur, interpolato. Nam Anfridus appellatur pia memoria recolendus, & piæ recordationis Præsul. Quæ phrasis solet adhiberi post mortem, non in alicujus præsentia. Præterea annus Christi DCCCCXCVII & Indictio X cum XII Kalend. Octobris notatur, cum Feria quinta. Verum littera tunc Dominicali C, dictus XII Kalend. Octobris sive dies XX Septembris conveniebat in feriam secundam. Et annus Præsulatus habetur secundus, qui erat quartus aut saltem tertius, si Sedes ultra tres menses vacarit. Aliud extat diploma Ottonis III Imperatoris apud dictum Hedam & Ioannem a Leidis, [& alia ab Ottone 3] lib. 9 Chronici Belgici cap. 4, in quo ista leguntur: Interventu & supplici rogatu Aufridi, Sanctæ Trajectensis Ecclesiæ venerabilis Episcopi, & Franconis reverendi Præsulis nostri, prædictæ Sedi Trajectensis Ecclesiæ, in honorem S. Martini Confessoris constructæ, dedimus, largiti sumus, & omnino concessimus omnem districtum super villam Bommele, & super cuncta quæ ad eamdem villam pertinent, videlicet publicæ rei subjecta … Insuper sibi donavimus quidquid Poppo, filius Walgeri, habuit in ministerium in pago Testerbandia & in villa Arclo, proprietario jure habendum tali ordine, ut præfatus Aufridus venerabilis Præsul suique successores easdem res per nostram confirmationem traditas teneat, disponat, ordinet & perfruatur, nostra omniumque nostrorum perpetualiter remota contradictione … Data III Idus Aprilis anno DCCCCXCIX Hæc Otto III, [& S. Henrico Impp.] quæ successor ejus S. Henricus, III Nonas Septembris anno MIII confirmavit, & alia conceßit de servis, liberis, & advenis Presbyteris, quæ ibi videri possunt. Hinc Ioannes a Leidis cap. 2 dicti libri 9 Aufridum appellat Comitem Hoyensem, Testerbandiæ, Bratuspantiæ & Dominum de Holtena, sive Altena ut alii interpetrantur. Additurque solitus residere in territorio suo Driel apud Bommel, quia erat Dominus fere illius insulæ.

[6] Dictum autem territorium Driel obtulit ipse Anfridus monasterio a se constructo prope urbem Amersfordiam: cujus fundationis & donationis diploma ex monumentis Abbatiæ descripsit Arnoldus Buchelius, ediditque in suis ad Hedam notis, quod hic damus. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. [fundat monasterium in Hohorst] Notum sit omnibus sub Christianæ religionis norma degentibus, qualiter ego Anfridus, licet indignus Trajectensis Episcopus, in loco qui vocatur Hohorsta, ædificari præcepi cellulam, inprimis in honorem Dei nostri Jesu Christi constructam, nec non glorissimæ Genitricis ejus Mariæ, sed & beatorum Petri & Pauli, meique Patroni specialis S. Martini, ea ratione, ut inibi Fratribus monachis, sub S. Benedicti regula feliciter vivere cupientibus, dies ducere liceat huic vitæ concessos. Ut autem locus prædictus in Dei servitio firmius possit esse stabilitus, jam dictis Fratribus tradidi, quidquid visus fui habere in villa Thrile, in pago Testerbantensi, cum omni familia cunctoque servitio & districtione, ita ut omni tempore tenui ac possedi, absque ullius contradictione, regali scilicet manu, traditione ac stipulatione nobis concessum: & in Twente dimidium census teloniarii & monetæ & forestæ in Rumelo, & quartam partem silvæ in Fugenhoute. Præter hæc tradidi inter villas Hese & Sous quatuordecim mansos, cum prædio Hohorst prædicto, cum mancipiis & omnibus appendiciis, id est silvis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, acquisitis & acquirendis, quod dedit quidam Garwardus miles S. Martino: & novale quoddam de monte Hohorst, usque in Bachevorth. Addidi & has ecclesias, Ermelo, Masemunster, Livemunster, Leyre, Suindrecht, Hemerthe, Loysden. Actum est hoc publice coram idoneis testibus, in basilica S. Mariæ Sanctique Martini in Hohorst, ipso die dedicationis ejus, id est, XIV Kalendas Decembris, anno ab Incarnatione Domini MVI, Indictione IV, regnante Henrico III, Imperii sui anno V. Hæc ibi. Introducti erant duodecim monachi ex S. Viti Martyris Gladbacensi monasterio, & institutus Domnus Weringerus, [translatum Vltrajectum ad S. Paulum.] doctus pariter & pius, primus Abbas: cui Adelboldus Episcopus, Anfridi successor, tradidit decimas Secundus Abbas fuit Adelbertus. Huic Bernoldus sive Bernulphus Episcopus dedit bona, & monasterium in urbem Vltrajectinam transtulit, anno ML. Gervicus, dein tertius Abbas fuit, & primus monasterii S. Pauli in urbe. Quæ aliaque tradit Miræus in Originibus cœnobiorum Benedictinorum in Belgio cap. 31.

[7] Ex vetusto codice pergameno hujus monasterii S. Pauli habemus aliquam Vitæ partem, quam subjicimus, [Vitæ pars ex MS. cultum probat.] ibidem ab aliquo monacho conscriptam: in hac desunt quæ ad S. Anfridi obitum, sepulturam, miracula ac venerationem spectant, forsan alibi reperienda. Titulus hic, recentiori manu præfixus, Vita S. Aufridi Episcopi Ultrajectensis Patroni loci, dein appellatur almus Confessor, & sanctus Sacerdos: quæ aliquem innuunt cultum. Vixit ultimis suis annis cæcus in dicto monasterio, ibique vitam finivit. Ipsum autem monasterium mutato nomine Hohorst, appellatum fuit Heiligen-berch: [corpus in monasterio Monte Sancto dicto.] quo adhuc vocabulo in mappis geographicis exprimitur, quod Latine sonat Sanctum-montem. An propter Anfridi sanctitatem & miracula, non liquet. Horum in genere mentionem facit Heda dum ait: Cujus conversatio qualis fuerit, per miracula, ad ejus sepulcrum ostensa, crebro innotuit. Anno Domini MVIII V Nonarum Maji feliciter eum obdormivisse, tradunt Beka, Heda & paßim alii, quamvis aliqui ad annum sequentem referant ejus obitum. [elogium ex Trithemio,] Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, ita inscribit caput CCLXXXIX. De S. Ausfrido Episcopo, & hoc subnectit elogium: Ausfridus Episcopus Trajectensis, vir secundum seculi dignitatem Comes nobilis & potens, sed secundum Deum sanctus & devotus, magis elegit abjectus esse in domo Domini, quam mundi honoribus extolli. Post Episcopatum namque monachus factus, in monte S. Mariæ latens, multis virtutibus clarus emicuit. Ejus festum agitur V Nonas Maji. Arnoldus Wion & Hugo Menardus in Martyrologio monastico ista scribunt: Trajecti S. Aufridi Episcopi & Confessoris, [Martyrologiis monasticis,] qui relicto Episcopatu monachus effectus est in Monte-S. Mariæ, quod propriis sumptibus non procul ab Amerfordia oppido sub regula S. Benedicti construxerat. Pauciora habet Dorganius, at multo plura Bucelinus cum MS. Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, in quo, & potißimum in monasterio Vltrajectino S. Pauli, videtur in veneratione publica fuisse.

[8] Interim in MS. Florario Sanctorum longo exornatur encomio, [MS. Florario,] cujus pars est ista: Apud Trajectum inferius depositio Sancti Aufridi Episcopi & Confessoris … Hic in monasterio S. Mariæ Virginis, Ordinis S. Benedicti juxta Amersfordiam, quod ipse construxerat, sacræ religionis habitum suscepit, in quo usque ad vitæ suum terminum devotus permansit. Grevenus Carthusianus in suis ad Vsuardum additionibus, [Greveno,] anno MDXV & MDXXI excusis, ista habet: Aufridi Episcopi Trajecti inferioris & Confessoris. Non solet Grevenus ubique iterare titulum Sancti, & ita absque eo post Aufridum refert Florentium & Vindemialem Episcopos, & Philippum Presbyterum, & hos eodem modo Confessores indigetat, quorum Acta hoc aut præcedenti die illustravimus. In Martyrologio Germanico Petri Canisii ista leguntur: [Canisio & aliis.] Item S. Aufridi Episcopi Ultrajectini & Confessoris. Quæ eadem cum longo encomio habentur in Martyrologio Gallicano Saussaji, & apud Bartholomæum Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis. Balduinus Willotius in Hagiologio Belgico ista habet: In Monte sancto juxta Amersfordiam, S. Ansfridi Episcopi Ultrajectini. Similia habentur in adjunctis Martyrologii Romani Leodii anno MDCXXIV excusi, sed errore aliquo dicitur Episcopus Trajectensis ad Mosam. Habent ejusdem clogia Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, & Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, quorum ille abstinet ab omni titulo honoris Ecclesiasticis, iste solum Beatum appellat.

VITÆ PARS
Auctore monacho Vltrajectino S. Pauli.
Ex vetusto codice MS. ejusdem monasterii.

Aufridus, sive Anfridus, Episcopus Vltrajectinus in Belgio (B.)

BHL Number: 0543

EX MS.

[1] Anno tertio Henrici Imperatoris, Ottonis tertii beatæ memoriæ Cæsaris Augusti successoris, [Amans justitiæ] erat apud Brachbantium Comes Aufridus, summæ justitiæ vir: qui neque muneribus neque donis transitoriis ullo modo a rectitudinis calle reflecti poterat. Frequenter enim a Conciliis & Conventibus sententiæ ab eo imprimis exquisitæ, ab ore ejus omnes erant pendentes, & quæ ipse legum decreta statuit, his nulli contradicere fas fuit. Sermo ejus ita mediocritate & discretione temperatus erat, ut secundum Comici nostri dictum, [honestatis] Ne quid nimis, supergrederetur. Sed & hoc annectendum, quia ex moderatione suorum verborum facile compositio & honestas ejus occulti cordis ab audientibus intelligi potuit. Quidquid vero in jugi & quotidiana confabulatione loquebatur, hoc divinarum Scripturarum exemplis blande leniterque condiebat. [& Lectionis sacræ,] Et si quando contigit, ut a secularibus negotiis quietus esse potuisset, aut justa judicia legum tractabat, aut lectioni tanto studio insistebat, ut a quibusdam insipientibus monachicam vitam illum agere derideretur. Quod ideo minus sit mirum necesse est, quia quanto avidiori meditatione Sancti divinis operibus invigilant, tanto amplius viliores mundo fiunt; & ut patientia eorum probetur, a pravis hominibus ex permissione Dei plerumque dehonestantur, teste notario Spiritus sancti dicente, Opprobrium insipienti dedisti me. [Psal. 38, 9]

[2] Summi etiam & illustres viri, dum in jure dicendo gravius quid disceptandum erat & ut solet fieri, diversa sentirent, & variari sententiæ viderentur, ad eum gratia discendi veniebant, & interrogandi. Imperialibus quoque secretis sæpissime intererat, & quoties de majoribus rebus tractandum erat, [optimi vir consilii] tantæ auctoritatis habebatur, ut sine ipsius consilio raro aliquid statueretur. Hoc sibi decretum in omni ætate, hoc sibi propositum (non sicut quidam nostri temporis, quos plerumque aut misericordia aut invidia a judicio labi conspicimus) de juris & legis veritate nihil diminuere. Ob hoc a Rege frequenter adscitus & carus præ ceteris habitus, [etiam Reg] ejus oratione, & primos coērcebat & regnum per eum in pace gubernabat. Prædonibus, quibus regio Brachbant maxime alebatur, infestissimus erat, [infestus prædonibus,] & crebris occursionibus eorum conatus impediebat. Principem quoque eorum, desperatum hominem, cujus nomen nec dici quidem opus est, sanguine civili adultum, frequenti fuga vix se eripientem vehementer premebat; cum ille saltubus aut paludibus, [eorumque principi,] densissimis arboribus consitis, præsens evadere periculum cupiens, sese occultaret. Multi præterea triumphi, multa bella feliciter gesta, non ad perniciem civium, sed ad reprimendam audaciam improborum. Hæc quidem laicus gerebat.

[3] Cum vero Balduinus Sacerdos Trajectensis vita decederet, nuntiusque in castra venisset; Rex Aufridum seorsum manu ducens, Sacerdotium illud ei offerre cœpit. Cumque ille reniteretur, [oblatum Episcopatum Vltrajectinum] jamque se senem, & in militaribus armis omni tempore vitæ suæ versatum, Clericatus officia suscipere omnino absurdum videri contenderet; & Rex vehementer instans, vi ad suscipiendum compelleret; prospiciens quia Regi resistere non posset, ut cum suis deliberaret exposcit. Qua re impetrata, & a suis oratione accepta; quæ Rex imperaret se facturum pollicetur: & accepto gladio quo erat accinctus, super altare S. Mariæ posuit dicens: Hactenus hunc terrenum honorem obtinui, & hostes pauperum Christi & viduarum expuli; [honorem S. Mariæ protecturus acceptat:] nunc deinceps huic Dominæ meæ S. Mariæ, qua virtute honorem & salutem animæ meæ obtineam, commendo. Hoc cum diceret, omnium obortis lacrymis ac plausu eorum qui aderant, dignis ejus meritis tribuitur infula Pontificalis. Versiculos quidam e nostris de his rebus cecinit, quos etiam huic opusculo annectere libuit, quo etiam alium in nostra narratione testem haberemus.

[4]

O bona Trajectum, mater prælecta locorum,
Nunc retines Dominum generali laude potitum. [a militia ad Sacerdotium promotus]
Ansfrid pro meritis datus est tibi Pontificalis,
Est & prælectus Domino Confessor & almus.
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiæ custos nunc est sanctusque Sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus,
Quondam bellator; nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem Dux animarum.
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat:
Militis officium precis obmutavit in usum,
Veste Sacerdotis nunc prorsus liber ab armis,
Accepit calicem manibus, liquitque mucronem;
Deposuit parmam, cœpit levare patenam;
Sprevit vexillum, voluit quia psallere Missam:
Nunc Missam cantat, precibusque fideliter instat. [exemplo S. Petri]
Ista suo exemplo Petri facit indubitando,
Qui primus cecinit Missam barbamque totondit.
Quæ vult ut veniant Deus, omnia protinus assunt.
De cane fecit ovem Deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum, [& S. Pauli:]
Quem post Ecclesiæ Doctorem jusserat esse.
Nunc est ablatus cum stemmate glorificatus,
Atque stolam portat, virtutis & arma ministrat,
Qui prius in multis valuit per bella periclis:
Gloria Pastoris sonat in sermone suavis.

[5] Sumpto Episcopatu aliquando Canonicis vestibus utebatur, non quidem elationis causa, sed ne dedignationis suspicione a ceterorum moribus Sacerdotum videretur dissentire. [Episcopus sanctius vivit:] Sed quia pius Dominus jam illum ad suam servitutem advocavit, jamque illi curam Ecclesiæ commisit; ad hæc plenius sua consueta pietate sibi adjungere disposuit. Nam quamvis impossibile sit vitam ullius Sancti sine peccatis transire, cū tamē illa quæ fragilitate carnis incaute cōtracta sunt, largissima misericordia in hoc seculo aliqua molestia corporali soleant purgari (attestante Scriptura, quæ dicit, flagellat Dominus omnem filium quem recipit [Hebr. 12, 6]) Ansfridus lumen tenebrarum harum taliter amisit, [cæcitatem inflictam æquo fert animo:] quodammodo manente integritate oculorum, ut nihil minus quam aspiciens & videns putaretur. Defectum quidem in se sustinuit, sed deformitas faciem viri nulla dehonestavit. Hoc ex benignitate Salvatoris nostri credo actum esse, ut extincto oculorum desiderio, & exclusa occasione peccandi, & vultus dignitatem Episcopi servaret, & ulterius unde concupisceret non haberet. Neque hoc incommodo accepto unquam superatus vel animo dejectus est: sed eodem vultu, eadem hilaritate, eadem jucunditate, cum summa patientia permansit.

[6] Igitur ex hoc respectu Dei in se propensius rediens, salutifera cogitatio sibi incidit, flores hujus mundi sordes apud Deum videri; & ea quæ multo sumptu ad ornatum putrescendæ carnis captarentut, [habitum Ordinis Binedictini assumit:] non solum detrimentum, sed ad perpetuam ruinam animæ pertinere: vestem delicatiorem deposuit, indumenta non dixerim vilia, sed potius Angelica ad institutionem S. Benedicti sumpsit. Est collis Heilgenberg, tribus millibus a Trajecto distans, undique circumclusus: una ex parte flumen limosum, reliquum spatium perpetua palus eademque latissima ambiendo, [construit monasterium Heiligenbergense.] omnem aditum excludit. Huc adacta navicula trans flumen illud ferri se jubet: & quia orationis causa tumultus hominum vitare cupiebat, verticem collis, succisis arboribus & fruticibus, in planitiem deduxit: in primis oratorium, dein sibi cellam; post aliis constructis & claustro effecto, conventicula monachorum ibidem collocavit, & Abbatem eis præfecit. Huc se post colloquia Regis, post Synodum, post diversos conventus recipere solebat. Hic miseram curam secularis negotii a se removit, viribus totis Dei laudibus & obsequiis institit, orationibus, vigiliis, eleëmosynis ita intentus, ut nostra ætate sibi nemo posset assimilari.

[7] Unam ex ejus innumeris liberalitatem in pauperes Christi exhibitam referemus. In ipsa cella, quam diximus, positus, post tertiam vigiliam, unum e suis ministris ad se vocat, quid fieri velit ostendit, [leprosum a se lotum, in lecto suo collocat, & novis vestibus ornat:] & ut nemo id cognoscat interdicit. Sumit situlam, immittit vectem, seque simul portando, ministrum ad regendos gressus suos usque ad flumen præcedere jubet. Aqua hausta rediit, igne calefecit, in dolium infudit: leprosum, cujus corpus miserabilis sanies totum obduxerat, pannis exutum in balneum deposuit, putrescentia membra manibus perlustrans diligenter lavit, lotum in lectum ipsius collocavit, & vestibus novis vestitum ante lucanum, sub testatione ne quis id sciret, abire præcepit. Hic si quæras cur iste tantus vir, tot virtutibus præditus, Spiritus sancti gratia irroratus, leproso illi solatium curationis non impendit; facili responsione has cogitationes obvius excipiam. Legimus namque quod signa infidelibus, non fidelibus data sunt, quo in initio nascentis Ecclesiæ corda Gentilium, longa consuetudine idolorum indurata, visis tot prodigiis ad credendum emollirentur. Quis enim tunc temporis, mundo in florentibus rebus posito, prædicanti aliam vitam crederet, nisi ea exhiberentur, quæ antea non visa nec audita fuerant? & quæ necessitas fuit istis nostris temporibus Ecclesiam Dei signis illustrari; cum nullus sit locus quovis gentium, non mons, non silva, non vallis infinita, non palus immensa, [evitat laudes humanas.] non insula ab orbe remota terræ, quæ non sunt Domini nostri Jesu Christi confessione repleta? Vir namque Domini inanibus favoribus hominum extolli noluit, qui semper intra conscientiam quod boni egit soli Deo cognoscendum contegere studuit.

DE BEATO VENTVRA
ORDINIS CRVCIFERORVM HISPELLI IN VMBRIA.

[Commentarius]

Ventura, Ordinis Cruciferorum, Hispelli in Vmbria (B.)

AUCTORE G. H.

[1] Hispellum, illustre oppidum Vmbriæ, Fulginium inter & Aßisium, (ubi Sedem olim Episcopalem fuisse multi tradunt) hoc die veneratur S. Venturam: cujus nomini ibidē extat dicata Ecclesia. Hunc Silvester Marulus seu Maurolycus, in Mari Oceano Sacræ historiæ omnium religionum lib. I pag. 51, tradit fuisse Ordinis Cruciferorum, & in Francisci Maurolyci Martyrologio referri ad XXX Aprilis. Non levis sane hallucinatio: nam Martyrologii Maurolyci duplicem habemus editionem, sed absque mentione B. Venturæ: neque etiam illius meminit Felicius, [Memoria apud Ferrarium,] Maurolycum sequi potißimum solitus. At Ferrarius, ex tabulis Ecclesiæ Hispellensis & Cruciferorum, eum in Catalogo generali refert his verbis: Hispelli B. Venturæ Ordinis Cruciferorum. Idem Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, de S. Ventura Confessore Hispellensi istud elogium habet: Ventura Hispelli, ex antiqua Hispelluciorum familia, quæ hac quoque tempestate perseverat, natus, ut vetus habet traditio, sanctitate floruit. Corpus illius in arca marmorea conditum, in ecclesia suo nomini constructa & dicata pie apud urbis mœnia asservatur; magnamque apud Hispellenses venerationem habet V Nonas Maji, qua die ejus * natalis summa celebritate a Clero & populo publica processione & devotione colitur. Miraculis aliquot fulsisse fertur. Sed Acta non extant, neque quo tempore vixit, memoriæ proditum est. Hæc Ferrarius ad XXX Aprilis ex monumentis & Annalibus urbis Hispellensis ejus mortem tali die consignantibus. Illum, inquit idem Ferrarius, Fratres Cruciferi congregationis suæ alumnum fuisse affirmant: ejusq; memoriam hac die celebrant. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, [Brautium,] in suo Martyrologio Poetico ad eumdem XXX Aprilis, S. Venturam colit his versibus:

Floruit Hispelli natus Ventura, bonorum
      Qui fructu plenus transit ad astra senex.

Ludovicus Iacobillus, in opere de Sanctis & Beatis Vmbriæ, collegit ex variis Vitam B. Venturæ Ordinis Cruciferorum, [& Iacobillum:] Fundatoris conventus & domus hospitalis ad mœnia Hispelli. Eam ex Italico Latinam offerimus benevolo Lectori, ut pro sua prudentia eam dijudicet. Est autem hujusmodi.

[2] Beatus Ventura Hispelli, in regione Umbria & diœcesi Spoletina, [Hispelli natus,] natus est ex antiqua familia Spelluciorum, quæ etiamnum viget. Anhelans vero ad æternam vitam, sprevit atque odio habuit omnia caduca & fragilia præsentis vitæ: & quoniam cognoscebat bonum illud quod infinitum est non posse acquiri, nisi impensis multorum bonorum operum, [virtuti deditus,] & potissimum cum magna caritate patratorum; ideo semet occupavit in multis erga Deum & proximos exercitiis eximiæ caritatis, intentus semper ut majora & majora opera præstaret. Contigit autem ut per civitatem Hispellensem transirent aliqui Patres Ordinis Crucigerorum, [Crucigeris adhæret,] inde profecturi Romam, tum ut visitarent Corpora sanctorum Apostolorum & alias Sacras Reliquias, tum potissimum ut operam suam pauperibus peregrinis in hospitali impenderent, prout institutum Ordinis requirit. Quo intellecto B. Ventura se illis subjecit, non aliter hanc ocsionem arripiens, [habitum suscepit:] quam si fuisset a Deo imperata. Adjunxit autem se illis comitem Romam usque, ubi assumpto dictæ Religionis habitu, semet majore cum ardore tradidit exercitiis caritatis, factus reliquis illustre exemplum. Inter assiduas domus hospitalis fatigationes oculos mentis intendebat in aliarum virtutum acquisitionē, in multas vigilias & abstinentias, in orationē & contemplationē magno cum fervore susceptam. [Sancte vivit:] Hinc fama sanctitatis ejus, de die in diem accrescens, reddebat eum lucidissimum speculum cujuscumque laudabilis actionis.

[3] Interea eidem obtigerunt per mortem consanguineorum suorum variæ possessiones, ea potissimum intentione donatæ, [Hispelli fundat cœnobium & domum hospitalem:] ut iis ædificaretur cœnobium cum domo hospitali pro Patribus Cruciferis. Quare mandato præpositorum Superiorum Ordinis, B. Ventura Hispellum missus, ut huic ædificationi intenderet, intra breve tempus extra mœnia construxit ecclesiam sub titulo sanctæ Crucis; adjunxitque cœnobium pro suis religiosis, & domum hospitalem, in qua pauperes peregrini susciperentur. Fuit autem ipse creatus primus Prior hujus novi conventus, ad quem missi multi alii Patres Cruciferi, ut ibi habitarent: quos ipse rexit magna cum caritate, prudentia & zelo. Reperit ibidem ipsemet amplam occasionem exercendi munera hospitalitatis & caritatis, maxime quod esset locus situs in via Romana, per quam innumeri semper peregrini & pauperes transibant: qua etiam ratione magis innotescebat ejus sanctitas. Demum plenus dierum & bonorum operum, ad æternam vitam, [moritur 30 Aprilis] quam tantopere desideraverat, migravit in dicto cœnobio die XXX Aprilis… Corpus ejus venerabile fuit in eadem ecclesia in arca marmorea depositum; & Dominus Deus, propter merita ejus, [claret miraculis:] in diversis temporibus magna & plurima miracula operatus est; ac tunc dicta ecclesia, relicto nomine sanctæ Crucis, cœpta est appellari, ecclesia S. Venturæ, uti adhuc appellatur. Interim in festo Inventionis sanctæ Crucis die III Maji, ex antiquis statutis Hispellensium, Clerus utriusque Ecclesiæ collegiatæ, quæ ibidem reperitur, Religiosi alii & Confraternitates cum Gubernatore, Magistratu & populo, quotannis in solenni supplicatione procedunt ad dictam ecclesiam: in qua aliquis Canonicus ecclesiæ S. Laurentii tunc sacrificium Missæ Deo offert.

[4] Clemens Papa IV, in Brevi Perusii anno MCCLXV signato, [Clemens 4 Papa meminit hujus Conventus S. Venturæ,] & ad domum hospitalem Cruciferorum Bononiensium directo, signavit sub suo registro omnes ecclesias & domos hospitales, quas tunc temporis habebat Ordo Cruciferorum: atque intra alias nominat domum hospitalem S. Venturæ apud Hispellenses: sed hæc postmodum, quod esset ad viam publicam, fuit a militibus destructa cum ipso conventu. Ecclesia tamen, cum paulatim ad ruinam tenderet, fuit anno MDCXXV, a Justiniano Cambio Hispellensi Sacerdote restaurata, & anno sequente MDCXXVI a Nicolao Venanzi Abbate, & Vicario Hispellensi, [ecclesia restauratur:] auctoritate Laurentii Castruccii Episcopi Spoletani, sepulcrum B. Venturæ apertum; & intra illud reperta arca cypressina, tribus circulis ferreis arcte conclusa, intra quam erant caput & reliqua ossa dicti Beati: quæ dein fuit iterum conclusa, [Sacra ossa elevantur:] & in priore loco reposita. Est ab antiquissimo tempore huc usque pia devotio Hispellensium, venerantium hoc ejus sepulcrum: ubi in dicta ecclesia adservatur antiquissima ejus imago, [imago antiqua.] & conceduntur a Deo multa beneficia, iis qui cum devotione & fide B. Venturam invocant.

[5] Hæc Iacobillus, citatis ad marginem MS. Chronico Cruciferorum M. Antonii Boldu Venetiis adservato, MS. Historia Hispellensi Guidonis Olerini & Fausti Gentilis Donnolæ, [Auctores a Iacobillo citati.] MSS. monumentis Cruciferorum Romæ & Bononiæ adservatis & aliis cum Ferrario supra allegato: cui credere malumus dicenti, quo tempore vixerit, memoriæ non esse proditum, quam verbis Iacobilli, supra de industria prætermißis, signantibus annum Domini nostri DLVIII tempore Pelagii Papæ I. Tantam certe illius antiquitatem non suadet Venturæ nomen, pro Bonaventura ex solenni Vmbrorum consuetudini decurtatū, & ætatem seculo X vel XI posteriorem sapiens. Vtinam Clementis IV Bullam integram exhibeat aliquis, ex qua de Crucigerorum sub ipso, nomine, ordine, amplitudine certius nobis constaret, quam ex ipsis Crucigerorum historiis: [male videtur referri ad secul. 6] qui exordia sua a S. Cleti Papæ temporibus repetiisse contenti, ad seque trahentes quidquid de institutione Hospitalium ubicumque legitur, in hujusmodi imaginariæ antiquitatis assertione & deductione hærent absorpti; nihil interim nos docentes de medio ævo, ad quod originem eorum certior conjectura referret.

[6] Temporibus Pii II præcipua Ordini isti claritas acceßisse putatur: hoc enim anno MCCCCLXIV conventum celebrante Mantuæ, in quo de bello contra Turcas actum, plurium per Italiam Hospitalium Fratres habitu, institutis, origine varii, [haud multum seculo 12 antiquior.] in unam Religionem Crucigerorum coordinati dicuntur: quam Religionem anno MDLXVIII reformavit Pius V, & nostra ætate extinxit Alexander VII, una cum aliis nonnullis minoris utilitatis in Ecclesia cœtibus, eorum posseßiones convertens ad neceßitates Ecclesiæ urgentiores. Quidquid sit, & cujuscumque tituli atque ætatis ea congregatio fuerit, ad cujus posseßionem Hospitale S. Venturæ apud Hispellum pertinuit, ante coordinationem prædictam, jam inde a seculo XIII; uno alterove seculo oportet seniorem fuisse Venturam, cujus ut Sancti adeo celebre nomen tunc fuerit; & fieri potest ut eum Cruciferi eo dumtaxat modo suis annumerent Sanctis, quomodo alii Ordines varii eos Sanctos inter suos colunt, a quibus fundata aut provecta loca ipsi postea possederunt. Nos eis per conjecturam nihil detractum volumus, ejusque memoriam ad hunc potius diem quo colitur, quam ad ultimum Aprilis quo mortuus dicitur referendam putavimus: & causam præcipui hoc die cultus eam putamus, quod cum hospitalis illius titulare festum tunc ageretur, & simul ad Venturæ sepulcrum tunc maxime accederetur, nec propriam ullam ipse venerationem haberet alio tempore, ipsa sanctæ Crucis festivitas vulgo cœperit pro solennitate ejus reputari.

[Annotatum]/center>

* potius memoria

DE BEATO ALEXANDRO
CONVERSO CISTERGIENSI FVSNIACI IN GALLIA

SEC. XIII

[Commentarius]

Alexander, Conversus Ordinis Cisterciensis, Fusniaci in Gallia (B.)

G. H.

[1] Fusniacum, Ordinis Cisterciensis percelebris Abbatia, de dignioribus & magis conspicuis religione filiabus Claræ-vallis, sita est in diœcesi Laudunensi, in Veromanduensis pagi finibus & regione Thieraschiæ, secundo lapide ab oppido Vervino. [Cultus:] Ibi vitam sancte finivit B. Alexander, Princeps Scotiæ, & habet altare; estque pictus solus in tabula altaris habitu Conversi dicti Ordinis Cisterciensis, uti ad nos scriptum. Quæ de hoc B. Alexandro dicere possumus, sunt a Thoma Cantipratano conscripta lib. 2 de Apibus, qui cap. 10 ista asserit:

[2] Memor sum illustrissimæ Virginis Mathildis, quæ nostro tempore obdormisse probatur. [progenies regia Scotorum:] Hæc filia Regis Scotiæ, ut probabili relatione didicimus, quatuor fratres habuit; unum Ducem, qui relicta uxore pro Christo pauperrimus exulavit; item alium Comitem, qui vitam eremiticam duxit; item Archiepiscopum, qui relicto regimine Ordinem Cisterciensem intravit. Quartus fuit Alexander junior frater, annorum sedecim: quem cum pater Rex regnare cogeret, Mathildis soror ejus, virgo viginti tantum annorum, dixit ei: Alexander, frater carissime, quid nunc ages? Fratres tui majores natu mundum terramque deseruerunt, ut cælum acquirerent: regnum spreverunt mortale, ut regna perpetua possiderent. Tibi ergo soli regnum relictum est, pro quo es & cælestem gloriam & animam perditurus. Nec mora, Alexander resolutus in fletus, Heu, ait, soror, & quid consulis facere? Ego paratus sum & quidquid jusseris adimplere.

[3] Quo audito, gavisa soror, accepit fratrem, & mutato habitu ad remotiora transduxit: [custodia vaccarum,] ubi eum & mulgere vaccas, & lac ad coagulum coadunare, & caseos optimos facere docuit. Inde venerunt in Gallias, ad Fonii claustrum Ordinis Cisterciensis, ubi soror locavit fratrem pro mulsore vaccarum, & probatus inventus est in optimis caseis faciendis. Hinc monasterii fratrem Conversum factum soror alloquitur, [etiam in Ordine Cisterciensi:] dicens: Multum, carissime frater, apud Dominum meritum acquiremus, quod terram parentesque amisimus: sed in hoc specialissimam remunerationem habebimus, si usque ad tempus futurum, quo nos invicem in cælo ad consolationem perpetuam videamus, ad præsens nos, ut nullus nostrum alterum amplius videat, ab invicem sequestremus. Hoc audito flevit frater, gravius istud ducens omnibus quæ dimisit: & licet invitus, imperat animo, & a sorore totaliter separatur. Illa autem ad novem milliaria, in villa quæ dicitur Lapion, ibidem mansura secessit …

[4] Ne autem de fratre ejus Alexandro, quod gratius est prætermittam. Cum monachus quidam fistulatum ex ulcere pectus haberet, [a morte apparitio cum duplici corona:] oraretque ad tumulum jam defuncti; apparuit ei frater Alexander sole lucidior, coronam gestans in manibus, & corona capitis insignitus. Cum ergo monachus quæreret, quid corona duplicata signaret; Corona, inquit, quam gesto manibus, corona extitit temporalis, quam pro Christo deserui. Illa vero, quam gesto in capite corona est, quam communem cum Sanctis accepi: & ut tibi fidentius in hac visione credatur, secundum fidem tuam sanus eris ab omni incommodo quo torqueris. Et notandum quod incognitus mansit usque in diem mortis suæ: & tunc constrictus obedientia Prioris sui, [notitia stirpis] se fratrem sanctæ Magthildis de Lapione & filium Regis Scotiæ revelavit. Fecerat autem eum in nobilitate suspectum factum quoddam, quod multum postea doluit evenisse. Vir enim nobilissimus, Dominus Hugo de Rumenni, aprum immanis magnitudinis venatu lassaverat, & ut natura bestiæ est stare coëgerat ad resistendum. Equo autem nobilis ille descendens, aptato pugione cum bestiam vellet impetere, & tamen ejus truculentiam formidaret; Frater Alexander, qui vaccas in vicino pascebat, arrepto pugione de manu formidantis, bestiam audacter impetiit & occidit. Quo viso nobilis ille in oscula Fratris Alexandri illico ruens, Vere, inquit, numquam vaccarum custos, numquam rusticus, etiam undecumque veneris, increvisti. Hæc Cantipratanus.

[5] Nomen ejus deinceps inscriptum est recentioribus Fastis, & quidem die tertio Maji, [Nomen en Fastis: 3 Maji:] quo colitur S. Alexander Papa, refertur in Kalendario sacri Ordinis Cisterciensis Divione anno MDCXVII excuso, & in serie Sanctorum & Beatorum dicti Ordinis a Claudio Chalemoto anno MDCLXVI Parisiis impressa: qui sub finem ista addit: Sepultus jacet in antiquo Fusniaci cœmeterio, ubi adhuc lapis sepulcralis conspicitur, diuque locus a peregrinis ob solatium quod hinc habere solebant, est frequentatus: etsi Cistercienses pii hujus Fratris ossa retro majus aitare in propria basilica tumulata fuisse credant, ob antiquum ibidem positum epitaphium seu vitæ compendium, Alexandri historiam referens: quod tumuli testimonium non ita certum est, cum aliunde adhuc Fusniaci videatur. Hæc Chalemotus, qui depositionem B. Alexandri appellat, [4 Maji & 14 Ianuarii.] uti etiam Chrysostomus Henriquez ad sequentem diem IV Maji, & secuti sunt Bucelinus & Saussajus, qui cum Menardo retulit etiam ad diem XIV Ianuarii.

[6] Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus agit de illo ad annū MCCXVII Capite VI, [Tempus vitæ & stirps regia.] quo anno aut forte aliquanto serius vita functus est, ut tempore Thomæ Cantipratani, qui libros citra annum MCCLX conscripsit, censeatur adhuc vixisse. Aliquas conjecturas de patre, sed fassus incertas, profert ibidem Manrique. Quid si avum aut proavum habuerit ex Regibus primariis totius Scotiæ, & patrem alicujus ditionis in dicta Scotia toparcham, sed more etiam apud Anglos consueto Regem habitum; eo modo quo solent adhuc in Germania appellari Archiduces, Duces, Comites, quod sint ex simili prosapia prognati, & sic melius latuerint, neque paßim apud alios coævos auctores memorati fuerint. [Soror an colatur ut Sancta?] De S. Maghtilde seu Mechtilde egimus inter prætermissos ad XII Aprilis quo dicitur obiisse, & verosimiliter ante fratrem, atque sepulta in eo loco quem Cantipratanus nominat Lapionem: in quo si cultum habuit aut etiam nunc habeat aliquem, uti asserit in Menologio Virginum noster Franciscus Lahier (tacito tamen loci nomine) libenter eam reponemus in Supplemento Aprilis. Nunc nec nomen quidem loci ipsius invenimus in tabulis, ex quo præcipue petenda illius rei notitia foret: quod interim ut pro nobis faciat alius, cui is forte notior erit, rogamus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai I: 4. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 3. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 3. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.