Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai I           Band Mai I           Anhang Mai I

4. Mai


QVARTA DIES MAII.

SANCTI QVI IV NONAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Iudas, alias Quiriacus, Episcopus Martyr Hierosolymis.
S. Porphyrius Presbyter, Martyr Camerini in Vmbria.
S. Heraclius, Martyr, Fulginii in Vmbria.
S. Iustus, Martyr, Fulginii in Vmbria.
S. Maurus, Martyr, Fulginii in Vmbria.
S. Corcodemus Diaconus, Autissiodori in Gallia.
S. Pelagia Virgo, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Olbianus Episc. Aneorum, Martyr in Asia.
Sancti illius discipuli, Martyres in Asia.
S. Aphrodisius, Martyr, Scythopoli in Palæstina.
S. Meldas, Martyr, Scythopoli in Palæstina.
S. Macrobius, Martyr, Scythopoli in Palæstina.
S. Valerianus, Martyr, Scythopoli in Palæstina.
S. Leontius, Martyr, Scythopoli in Palæstina.
S. Antoninus, Scythopoli in Palæstina.
Socii LX Martyres, Scythopoli in Palæstina.
S. Antonia, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Cælestinus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Vrbanus, Martyr in Africa.
S. Romanus, Martyr in Africa.
S. Bellicus, Martyr in Africa.
S. Martialis, seu Marcianus, Martyr in Africa.
S. Mittunus Presb. Martyr in Africa.
S. Florianus, Martyr in Africa.
S. Petrus, Martyr in Africa.
S. Nestorius, Martyr.
S. Mictonius, seu Mittorius, Martyr.
S. Antoninus, Martyr.
S. Secundianus, Martyr.
S. Marcellianus, Martyr.
S. Florianus Princeps Officii Martyr Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria.
Socii ejusdem varii Martyres Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria.
S. Silvanus Episc. Gazensis Martyr in Palæstina.
Alii XXXIX aut XL Martyres in Palæstina.
S. Synesius Martyr, depositus Lucæ in Hetruria.
S. Neophytus, Martyr apud Græcos.
S. Gajus, Martyr apud Græcos.
S. Gajanus, Martyr apud Græcos.
S. Zenon, Martyr apud Græcos.
S. Marcius, Martyr apud Græcos.
S. Macarius, Martyr apud Græcos.
S Iacobus Diaconus, Martyr, Bergomi in Italia.
S. Monica, mater S. Augustini.
S. Macarius Episcopus, in territorio & urbe Burdegalensi.
S. Venerius, Episcopus Mediolanensis in Insubria.
S. Benedictus, Episcopus Æserniensis in Italia.
S. Valerianus, Martyr Foro-Livii in Italia.
S. Titianus, Episcopus Laudensis in Italia.
S. Antonius, Abbas Turonibus in Gallia.
S. Paulinus, Episc. Senogalliæ in Italia.
S. Paulinus Diaconus, Martyr Coloniæ.
S. Nicephorus, Confessor, Hegumenus Mediciensis in Bithynia.
S. Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore.
S. Helena Virgo, Trecis in Campania Gallicana.
S. Lupinus, Carcassone in Gallia Narbonensi.
Ven. Catharina, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, Parci Dominarum in Brabantia.
B. Ioanna reclusa, Ripatorii in diœcesi Galliarum Trecensi.
B. Gregorius, Eremita Augustinianus, Veruculi in finibus Vrbinatium.
B. Philippus Aquilanus, ex Ordine Observantium S. Francisci, Sulmone in Italia.
B. Michael Gedrocius, Lithuanus Ordinis Canonicorū Regularium Mendicantium Cracoviæ.
B. Ladislaus Gielnovius, Ordinis Minorum de Observantia Varsaviæ.
S. Pius Papa V Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Antherius Papa memoratur in Ms. Hibernico monasterii Tamlactensis. Forsan est S. Anterus Papa & Martyr relatus III Januarii.
S. Vincentii Levitæ & Martyris aliquæ Reliquiæ, anno 1176, dono Alphonsi Regis Lusitaniæ impetratæ, Bracaram translatæ, & miraculo febris depulsæ fuerunt honoratæ, uti a Cardoso in Hagiologio Lusitano indicatur. De S. Vincentio ejusque Reliquiis, Vlysiponem anno 1173 translatis, egimus die quo colitur, XXII Januarii.
B. Franchildis sive Framehildis, matris S. Austrebertæ translatio, memoratur a Saussajo: & iterum natalis 17 hujus; sed ubique charactere minore, sive inter Pios: at cum titulo Sanctæ in Gynæceo Arturi. De ea actum cap. 1 Vitæ S. Austrebertæ filiæ 10 Februarii.
S. Walburgis, Virgo & Abbatissa, a Kalendis Maji transfertur ad hunc diem in quibusdam fastis Belgicis. Acta ejus varia dedimus XXV Februarii.
S. Antonina Martyr, Nicææ in Bithynia, memoratur in Epternacensi apographo Martyrologii Hieronymiani. Consule quæ infra ad Acta S. Antoniæ referimus, arbitrati illam coli, uti ibidem dicimus, I Martii.
S. Hilarion Thaumaturgus indicatur in Menæis excusis, & Mss. Card. Mazarini, & in Ms. Synaxario Claromontano. Omnia simul cum elogio hic inserto dedimus XXVIII Martii.
S. Francisci de Paula, Ordinis Minimorum Fundatoris, Canonizatio, celebratur in dicto Ordine sub ritu duplici. Acta ejus dedimus II Aprilis.
Nicetas, Hegumenus Mediciensis in Bithynia, memoratur in Menæis Græcis; forsan ob translationem corporis ad proprium monasterium, uti diximus ad ejus Vitam III Aprilis.
S. Joannes Palæolaurita Presbyter indicatur cum aliquo elogio in Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum. Sed cum Græcis in Typico S. Sabæ & aliis de eo egimus. XIX Aprilis.
S. Quintianus memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi. Videturis esse Martyr in Africa, indicatus I Maij.
SS. Orentius & Patientia, parentes S. Laurentii, inscribuntur Catalogo generali Ferrarii, citatis tabulis Ecclesiæ Oschensis cum Marietta; & apud Saussajum in Supplemento. De iis poterit agi ad vitam S. Laurentii, uti diximus inter Prætermissos I Maji.
S. Fortunatus adjungitur aliis Martyribus in Ms. Augustano & Labbæano; uti infra dicimus, dum de SS. Cælestino & aliis in Africa paßis agimus, ubi hunc rejicimus in diem III Maji.
S. Genius Confessor, Lactoræ in Vasconia Aquitatanica, celebrem cultum habuit in monasterio Moyßiacensi. Vitam ejus dedimus III Maij.
B. Alexander, Conversus Cisterciensis Fusniaci in Gallia, memoratur a Chrysostomo Henriquez, Saussaio, Bucelino. Acta ejus illustravimus III Maji.
Herswindis, prima Abbatissa Thorensis ad Mosam, inter Ruremundam & Masecam, memoratur in Ms. Florario & Venerabilis dicitur: at Beata a Greveno: Sancta Abbatissa a Canisio. Sanctæ titulo absolute honoratur a Ferrario, Saussajo, Gelenio, Arturo. Verum nullus ei cultus tribuitur in ipsa Abbatia Thorensi, sed anniversariæ exequiæ, olim institutæ, adhuc pro ejus animæ salute celebrantur. De ea nonnulla habentur in Actis B. Ansfridi parentis III Maji.
Pueri Jesu inventi festum hoc die refert Balinghemius, in Fastis Marianis.
Coronæ spineæ Domini nostri Jesu Christi festum, seu commemoratio, celebratur in variis Ecclesiis, & refertur in Breviario Ordinis Teutonici, & de Mercede item in Missali Septemtrionali; in Martyrologiis Mss. Pragensi & Florario; in Siculo Cajetani, alioque Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, nec non Auctario Greveni ad Vsuardum. In aliquibus dicitur festum lanceæ, coronæ spineæ & clavorum aut Sindonis. Quod indicasse ad institutum nostrum sufficit.
S. Trifinæ Martyris corpus, anno 1650 sub Innocentio Papa X Roma Bononiam translatum est, & depositum in ecclesia S. Mariæ de Galliera, uti ad hunc diem indicat Masinus in Bononia perlustrata.
S. Paulini Martyr caput S. Fulgentii, S. Innocentii, S. Fortunati, S. Erasmi, S. Valentini, S. Pacifici, Martyrum reliquiæ anno 1662 Roma Bononiam delatæ sunt, & depositæ in Ecclesia Parochiali S. Mamoli, quorum solennitas celebratur Dominica prima Maji, scilicet alio Officio duplici non impedita, ut tres dies priores fuerunt; & ideo indicatur a Masino ad hunc 4 diem Maji.
S. Floriani, Martyris in Aquitania passi, natalis, indicatur a Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani. Videtur hic lapsus memoria, ac voluisse agere de S. Florentio in Aquitania passo, sed 22 Septembris; qui in variis Actis dicitur frater S. Floriani Martyris, sed Lauriaci in Norico Ripensi, hoc die paßi. Num hujus frater fuerit S. Florentius, infra ad hujus Acta quærimus.
B. Valeria, Matrona religiosissima, fide & pietate spectabilis Lauriaci, memoratur in Gynæceo sacro Arturi, quod illa corpus S. Floriani curarit sepeliri, uti clarius indicatur infra in secunda hujus Vita num. 8.
Quadragesima, ut Sancta Virgo & Martyr, sub Adriano Imperatore passa, refertur a Dionysio Bonfant lib. 4 Triumphi Sanctorum Sardiniæ cap. 14 & pro probatione allegatur hoc epitaphium: † Hic jacet B. M. Quadragesima, quæ vixit an. plus minus XIIII. Requievit in pace sub d. IIII Nonas Maji. Ind. decima. Quidni per B. M. intelligatur bonæ memoriæ? & quia requievit in pace, unde scitur martyrio coronata & sub Adriano? Denique ea inscriptio est recentior, cum Indictio non fuerit sub Ethnicis Imperatoribus inventa.
Venerabilis Alvarus, Scriptor Vitæ S. Eulogii, Presbyteri & Martyris Cordubensis, quam dedimus XI Martii, inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamaji-Salazar, ne, inquit tanti civis, & de sanctorum Martyrum veneratione optime meriti, memoria deperiret. Allegat etiam Luitprandi Chronicon, in quo Sanctus compellatur. Sed id a recentioribus suppositum auctori non suo creditur.
Ethelredus Rex Merciorum, anno regni sui XXIX monachus Bardenensis effectus, anno DCCXVI a seculo migravit, & æternæ felicitatis, serenitatis ac lucis gaudia intravit, magnæ vir sanctitatis & religionis. Ita Wigorniensis ad dictum annum. Eumdem laudant Malmesburiensis, Huntindonius & alii. Tomo 1 Monastici Anglicani pag. 142 Sanctus Ethelredus compellatur, citato lib. 5 Chronici Cestrensis, quod habemus in insigni codice MS. in quo ista leguntur: Rex Ethelredus, postquam XXX annos super Mercios regnasset, & XIII annos apud Bardenege monachus fuisset, obiit. Non reperimus nomen ejus ullis antiquis Martyrologiis inscriptum aut diem obitus in antiquis Chronicis notatum. Interim ad hunc IV Maji (forte quod alius Sanctus deesset) refertur S. Ethelredus Rex Merciorum in Martyrologio Anglicano; ejusque auctoritate subnixus Michaël Alfordus, Sanctorum Angliæ albo adscripsit, & nos ita cum citavimus. Menardus & Maihew eumdem ad hunc diem allegant, & solum Beati titulo honorant. Hinc omnibus expensis honoramus Ethelredum Regem, ut virum sanctum, sed Ecclesiastico cultu non arbitramur exornatum.
Diethmarus, Abbas Hirsaugiensis in Ducatu Wirtenbergico, hoc die anno DCCCCLII mortuus traditur, in Helvetia sacra Mureri pag. 200 cum titulo Beati Confessoris. At Bucelinus ait factum ex Abbate Episcopum Hildesheimensem & mortuum anno DCCCCLIV, nec titulum ei tribuit Beati.
Willericus, discipulus & successor S. Willehadi in Episcopatu Bremensi, anno DCCCXXXVII mortuus hoc IV Maji, refertur cum titulo Sancti a Bucelino in Menologio; abstinet vero ab omni titulo par. 4. Germaniæ sacræ, ubi recenset Episcopos Bremenses: abstinent & alii qui de eo agunt antiqui & recentiores.
Maria & Rufina indicantur in Ms. Tamlactensi, aliis ignotæ.
Sillanus monachus S. Berachi, a latronibus trucidatus, & a S. Beracho resuscitatus traditur in Supplemento ad hujus Vitam XV Februarii num. 7 apud Colganum: qui in Notis num. 6 arbitratur hoc IV Maji coli.
Mochua, filius Crumminci in monte Eblina, indicatur in Ms. Tamlachtensi, de quo alibi nihil legimus.
S. Haymarus, Episcopus & Martyr, qui S. Mansueti Scoti in Tullensi Cathedra successor fuit, & ordine XXVII, lanceis perfossus anno DCCLX. Hæc aliaque Camerarius. Habetur S. Mansuetus primus Episcopus Tullensis & colitur III Septembris. Hujus successor dicitur Ammon; relatus in supplemento Saussaji XXV Septembris, neque alius Haymarus dictus agnoscitur apud Sammarthanos & alios.
Colmocus, Episcopus Bamfiæ, mirus concionator refertur in Menologio Scotico Dempsteri, qui lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ Scotorum pag. 152, asserit obiisse anno MX, & Sanctorum albo adscriptum, & templa ei erecta esse: imo & more suo aliquos ab eo libros scriptos indicat. Secutus Ferrarius, allegans Breviarium; quod saltem non est Aberdonense, a qua urbe solum ad XXX M. P. introrsum recedere ait Bamfiam, olim Comitum Buchaniæ regionis Sedem. Nos certiora & antiquiora monumenta venerationis expectamus.
Didacus, Donatus in Hispania, in Vallis-Paradisi cœnobio, Ordinis Cisterciensis, floruit cum opinione sanctitatis, relatus ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino, sub titulo pii Fratris aut beatæ memoriæ.
Monachi a Turcis in monte Thabor interfecti indicantur ad annum 1113 a Roberto de Monte, & ad hunc diem referuntur a Menardo & Bucelino in fastis Benedictinis, & Saussajo in supplemento Martyrologii Gallicani.
Amelia, Virgo Swivekana, juxta Teneramundam in diœcesi Gandensi, spiritu prophetico insignis, memoratur ab Arturo du Monstier in Sacro gynæceo, citatque Harduinum in Ms. Sanctorum Flandriæ indiculo, quem non vidi, ac Sanderum in Hagiologio Flandriæ, quod habemus anno MDCXXXIX Insulis excusum, in quo nihil de dicta Amelia reperimus, ut neque in Auctario Molani per Raißium aut alios.
Vincentius, Presbyter ex Ordine S. Dominici, sanctitate & miraculis Panormi clarus, indicatur in Martyrologio Siculo Octavii Cajetani, additque Acta jurata auctoritate Ecclesiæ esse. Interim abstinet a titulo Sancti & Beati, neque ejus meminit in magno opere de Vitis Sanctorum Siciliæ.
Alexander Papa V, ante Minorita, cum titulo Beati refertur ad hunc diem ab Arturo du Monstier in Martyrologio Franciscano, leict in Notis asserat V Nonas Maji obiisse, uti & alii cum Haroldo ad annum 1410, ubi de eo agit, sed absque titulo Beati.
Marina solitaria, sepulta in Conventu S. Mariæ de Pomerio, Ordinis Minorum, refertur a Gonzaga 3. par. in Provincia S. Michaëlis Conventu 13 pag. 1041, & dicitur ad ejus honorem ædes ædificata, memoratur a Cardoso in Hagiologio Lusitano hoc die, citaturq; Gonzales de Avila in prima impreßione Theatri Salmantini, qui ejus postea in alia editione non meminit. Non fit ejus mentio in Martyrol. Franciscano Arturi aut ejus Gynæceo. Hinc certiora documenta optamus.
Baltasar a Florentia anno 1433 Bernardinus a Castro-viridi anno 1540, Jacobus Borbanus Goæseculo 16 Hieronymus a Pedona Capucinus Fani anno 1576 Clara Serrana Illiturgi anno 1541 Ordinis Franciscani obierunt aut floruerunt. Cum titulo Beati relati in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier, sed ejus unius auctoritate.
Cecilia de Ferrara, cum annis octo in matrimonio vixisset, tam hæc quam maritus Ordinem S. Dominici professi sunt, hic in monasterio S. Dominici, illa in S. Catharinæ Martyris, ubi per annos triginta sancte vixit, mortua anno MDXI. Vitam ejus, post Michaelem Pium, Seraphinum Razium & Menopolium, edidit Ioannes de Rechach de S. Maria, ejusque compendium extat ad hunc IV Maji in Anno sancto Ordinis S. Dominici, ac Beata soror compellatur.
Maria Blondeau tertii Ordinis adjungitur in dicto Anno sancto, quæ dicitur Angelis familiaris fuisse, & ab illis sæpe e domo sua in ecclesiam deportata, ac Beata soror nuncupatur.
Beatæ memoriæ Joannis Houthon, Prioris Carthusiæ Londinensis, qui noluit Regem Anglorum supremum caput in temporalibus & spiritualibus acceptare, credere & affirmare: ideoque crudelissime martyrizatur, primus inter octodecim Martyres Carthusianos. Siquidem super vimicillam, vulgariter Ahyrdle dictam, resupinus alligatus, per milliare ad calces equorum trahitur ad locum bubali. Ubi suspensus est primum in patibulum: verum abscisso fune semivivus decidit in terram. Deinde cruentus lictor verenda ejus abscidit, ventrem ejus dirupit, cor & omnia ejus interiora evulsa in ignem conjecit. Sic patientissimus Martyr migravit anno trigesimo quinto supra sesquimillesimum, cum sanctissimis collegis Roberto Laurens, Priore Bellæ-Vallis; Augustino Webster, Priore domus Visitationis B. Mariæ; & Reginaldo Ordinis S. Brigittæ. Quorum morticina, in caldariis aliquantum lixa, per diversa civitatis loca sunt suspensa. Hæc Molanus in Auctario ad Vsuardum diverso charactere, citatque scriptum de Passione octodecim Carthusianorum a Mauritio Chamney Professo domus Londinensis. Molanum sequuntur Canisius in Martyrologio Germanico, & alius in Martyrologio Gallico Leodii anno MDCXXIV excuso. Pleniorem relationem seponimus, dum veneratio illis a Sede Apostolica concedatur.
Euthymius Martyr indicatur sub finem apographi Blumiani Martyrologii Hieronymiani, in aliis primo loco V Maji.
S. Sacerdos Episcopus Lemovicensis memoratur in Martyrologio Romano & a Molano citato. Vitam damus die ejus natali V Maji
S. Irene Martyr, memoratur in MS. Synaxario Claromontano & a Maurolyco: ab aliis V Maji.
S. Athanasius, Archiepiscopus Corinthiorum, indicatur in MS. Chifletiano Græco. De eo agimus V Maji.
S. Justus, Episcopus Viennensis in Gallia, Martyr celebratur in variis Martyrologiis; ast in ecclesia Viennensi VI Maji.
S. Senericus magna solennitate colitur in Castro Theoderici, ubi Corpus ejus in arcis ecclesia cœnobitica quiescit. Ita Saussajus. Vitam ejus illustramus ad diem VII Maji.
S. Gordiani passio inscripta est Auctario Greveni ad Vsuardum. Colitur X Maji.
S. Majoli Abbatis translatio memoratur in MS. Leodiensi S. Lamberti. Ejusdem nomen insertum Greveni Auctario. Dies natalis est XI Maji.
S. Mucii Martyris passio inscripta est antiquo Kalendario Ecclesiæ S. Maximini. Videtur esse qui colitur, XIII Maji.
B. Joannes Negopomucensis hodie commemoratur a Ioanne Nadazi in Anno Ioannis, tamquam hoc die captus secreti Confeßionalis causa: vitam ejus dabimus die, quo Martyr obiit XVI Maji.
S. Plechelmi Abbatis in Anglia, qui in Aldenzael quiescit, translatio inscripta est Kalendario MS. Ordinis Benedictini. Fuit is Episcopus Candidæ-casæ & colitur XV Julii.
S. Annæ, matris Deiparæ Virginis, festum Translationis venerandi corporis ad ecclesiam Cathedralem Aptensem in Provincia, solenniter in dicta ecclesia & diœcesi celebratur: cujus Officium per annum feria tertia non impedita festo novem Lectionum, præterquam in Adventu, Quadragesima & Vigilia recitatur sub ritu semiduplici. Honoratus Boucheus lib. 4 Chorographiæ cap. 2 § 2 tradit ibidem asservari Caput & plures particulas corporis. Poterunt ea accuratius discuti ad ejus festum XXVI Julii.
Licinianus, Carthaginis Spartariæ Episcopus, in sacris Scripturis doctus temporibus Mauritii Imperatoris, occubuit Constantinopoli, veneno (ut ferunt) extinctus ab æmulis. Ita S. Isidorus de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui aliquas ejus epistolas citat. Hic cum titulo Sancti refertur a Tamajo Salazar in Martyrologio Hispanico, nixo auctoritate M. Maximi & Iuliani Petri, sed quorum opera suspecta sunt. Si certiora monumenta venerationis proferantur, poterunt dari die, quo apud Maximum dicitur mortuus, VI Septembris.
Guarinus, Præmonstratensis Ecclesiæ Canonicus, dein primus Prior cœnobii S. Martini Laudunensis, postea primus Abbas Viconiensis in Hannonia, demum secundus Abbas dicti cœnobii S. Martini Laudunensis, refertur, ut Beatus, in Natalibus Sanct. Ord. Præmonstrat. Chrysostomi Vander Sterre. Appendicem Vitæ habet Ioannes le Paige in Bibliotheca Præmonstratensi pag. 507, in qua dicitur ad meliorem patriam exceßisse. X Septembris.
S. Joannes Martyr, ab Eusebio cum S. Silvano & XXXIX Martyribus relatus, post hosce refertur a Galesinio. Verum uti infra ad Acta horum Martyrum dicimus, a Græcis colitur XX Septembris.
S. Clarus Episcopus, in Territorio Genuensi, cujus corpus in ecclesia Parochiali S. M. Vallis regiæ, 10 m. p. Genua distantis, requiescit, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, ac traditur Episcopus Arelatensis fuisse. Sed deest nomen inter hos Episcopos. Verū in Indice apud eumdem Ferrarium legitur, Clarus 1 Episcopus Nannetensis 4 Maji & 10 Octobris. Nos dum certiora monumenta accipimus, remittimus ad X Octobris.
S. Tryphon puer recolitur in MS. Florario: at in alio Carthusiæ Vltrajectinæ sequenti die. Videtur esse, qui ab aliis refertur X Novembris.
Aidus, filius Breki seu Brecci, indicatur in MS. Tamlachtensi: ab aliis additur Episcopus de Kill-air in Media, monasterii Enach-midbrenin conditor, mortuus anno DLXXXVIII, die quando dabitur Vita X Novembris.
S. Elisabethæ viduæ translatio sub ritu duplici celebratur in Breviario Trajectensi, ante ducentos annos excuso. De illa agendum erit ad diem ejus natalem XIX Novembris.
Paulus Bigazzinus, Ordinis Silvestrinorum Perusii in Italia, refertur cum titulo Beati a Iacobillo de Sanctis & Beatis Vmbriæ ad hunc diem; & tertio tomo in Additionibus: sed quæ potißimum ad virtutes & miracula spectant, desumpta sunt ex Vita B. Silvestri Fundatoris, cujus discipulus fuit, referenda XXVI Novembris.
SS. Pulchronii, Possessoris, & Firmini, Episcoporum Virdunensium, Translatio celebratur in Ecclesia & diœcesi Virdunensi Officio trium lectionum, & memoratur a Saussajo & Molano, & in MSS. Centulensi & Atrebatensi. Vitam S. Pulchronii dedimus XVII Febr. at SS. Possessoris & Firmini danda erit III Decemb.
B. Werrici, Prioris Alnensis, Ordinis Cisterciensis, in Belgio, elevatio corporis memoratur in Kalendario Cisterciensi Divione 1617 excuso, & apud Claudium Chalemotum. Habemus Vitā ejus MS. ubi dicitur obiisse Nonis, aliis IV Nonas Decembris, aut XVIII Kalendas Januarii, id est, II, V, aut XV Decemb.
Commemoratio depositionis venerandarum Reliquiarum sancti & justi Lazari, qui fuit amicus Christi; & Mariæ Magdalenæ, quæ hunc unxit. Contigit autem ea depositio sub Leone piissimo & Christianissimo Imperatore: & agitur celebritas in sanctissimo monasterio ab eodem Imperatore ad honorem S. Lazari constituto. Item celebratur dedicatio ecclesiæ ejusdem S. Lazari. Ita MS. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis. De his Reliquiis agendum erit ad Vitam S. Mariæ Magdalenæ XXII Julii,
& ad Vitam S. Lazari XVII Decembris.
S. Waltfridus, monachus Montis-falconis, memoratur in Kalendario MS. Ordinis Benedictini. Quod sit illud monasterium non invenio. Fuit S. Waltfridus Abbas Montis-viridis in Etruria, cujus Vitam dedimus XV Februarii.
Alius Abbas Waltfridus Duelli sive Hohenwiel in Germania, refertur a Bucelino ad diem XX Decemb.

DE S. IVDA QVIRIACO
EPISCOPO MARTYRE HIEROSOLYMIS.

ANNO CXXXIII

[Praefatio]

Iudas, alias Quiriacus, Episcopus Martyr Hierosolymis (S.)/p>

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
De cultu hujus Sancti in Ecclesiis, olim & nunc vario.

Hieronymiani Martyrologii (quod omnium in suo genere antiquißimum, maximam præceteris auctoritatem apud nos habet) exempla quatuor, [Natalis S. Iudæ-Quiriaci relatus 1 Maji in antiquioribus Martyrologiis,] hactenus reperta & nobis identidem citata, miro ubique consensu hæc verba efferunt ad Kalendas Maji: In Hierosolymis natalis S. Judæ sive Quiriaci Episcopi. Eadem verba ad has easdem Kalendas leguntur in MS. Barberino vetusto: sed pro Quiriaco scribitur Cyriacus, more scilicet Græco. In MS. Reginæ Sueciæ: qui cognominatus est Quiriacus. In MS. Trevirensi S. Maximini perquam antiquo, qui vocatur Kiriacus. In Altempsiano Romæ ita legitur, Hierosolymis S: Quirici Episcopi, qui & Juda. In Augustano S. Vdalrici & Labbeano simpliciter ponitur nomen Judæ, hoc modo: Matthæi Apostoli. Judæ. Econtra in MSS. Casinensi & Trevirensi simpliciter habetur nomen S. Quiriaci, Episcopi & Martyris.

[2] Tantus antiquißimorum quorumque Martyrologiorum aut ex antiquißimis transcriptorum consensus, [alicubi adscriptus 30 Aprilis,] facit ut dubitare nequeamus, quin hujus de quo agere instituimus Sancti verus Natalis (uti eum S. Hieronymus vocat) ad hunc diem pertineat, & Hierosolymis adscribi debeat. Quia tamen in ejusdem Hieronymiani Martyrologii exemplis quibusdam, pridie Kalendas Maji, istic ubi præcitata Apographa omnia post alios Sanctos tunc relatos, habent hæc verba, Romæ S. Quirini Episcopi, ut in Epternacensi, aut Romæ depositio Quirini, ut in Corbeiensi; aut etiam ut in Lucensi Romæ depositio Quirini Episcopi: quia inquam alia nonnulla exemplaria habuisse ultimo Aprilis videntur, pro nomine Quirini, nomen Quirici aut Quiriacus (uti MS. Leodiense atque Pragense, nec non Florarium Sanctorum quod penes nos est) ideo, locum istum de hoc Sancto interpretati sunt aliqui: ex quibus interpolator Vsuardi pro Bruxellensi S. Gudulæ ecclesia, Hierosolymis, inquit, Quiriacus, qui Judas cognominatur, deinde subdit prolixius elogium, quale alii addunt ad IV Maji, ut infra dicetur.

[3] Verum retinenda est antiqua lectio, Romæ: nec tamen propterea nostro huic Quiriaco ibidem cultus aliquis adscribendus eo die; [tamquam tunc Romæ ejus ageretur depositio,] sed relinquendus cuidam S. Quirino: quem idem MS. S. Gudulæ eodem die sic habet Romæ via Appia Elevatio S. Quirini Martyris, cujus Passio III Kalendas Aprilis celebratur. Similiter quoddam a Florentinio citatum sub nomine Adonis, S. Quirini Tribuni & Martyris, de quo supra III Kalendas Aprilis. Aliud quoque MS. Reginæ Sueciæ, Romæ in cœmeterio Prætextati via Appia S. Quirini: utique Tribuni prædicti; quod enim in hoc MS. addatur, Episcopi, subreptitium judicari debet: & idem forsitan censeri potest de Hieronymianis Apographis, atque Episcopi titulum isto ultimo die Aprilis in Epternacensi omnium vetustißimo melius abesse, quam adsit in aliis: librariorum vero errori adscribendum si alicubi Quiricus, ac deinde Quiriacus, pro Quirino obrepsit.

[4] Abest S. Quiriaci sive Judæ nomen a genuino Venerabilis Bedæ Martyrologio: [Ipsum die I etiam habet Florus:] sed Florus Lugdunensis, Bedæ proximus, cœptumque ab eo opus prosequens ac supplens, uti extriplici MS. ante 2 tomum Aprilis ipsum dedimus, Eodem, inquit, die, id est Kalendis Maji, passio S. Judæ Hierosolymitani, cognomento Quiriaci, qui passus est in Hierosolyma. Rabanus etiam atque Notkerus in suis Martyrologiis ad has ipsas Kalendas, Hierosolymis, inquiunt, passio S. Judæ sive Quiriaci Episcopi, cui revelatum est lignum Dominicæ Crucis. Quam male id creditum, die præcedenti diximus. Recte igitur id omisit Florus sed in aliis minus cautus describit tormentorum ab eo toleratorum seriem, in quorum veritatem infra quæretur, additque Scriptum in Passione ejus. In hac Paßione, [Vsuardus & Ado transtulerunt ad 4 Maji] dicitur Quiriacus, assumptus in gloria die Sabbathi, hora octava, mense Majo intrante, regnante Juliano Tyranno anno ejus II, qua phrasi initium mensis intelligitur. Nihilominus Vsuardus & Ado transtulerunt nomen & elogium Iudæ-Quiriaci a prima Maji, cui eatenus ad scriptum manserat, in diem quartam quæ anno CCCLXII, Iuliani I, non II, adhuc currente Sabbatum fuit. Hoc autem una cum ipso eorum ac potißimū Vsuardi Martyrologio, paulatim in ecclesiarum omnium etiam Romanarum usum inducto, receptum paßim est, atque in hodierno quoque Romano perseverat. Notkerus, cum prædictorum auctorum exemplo etiam postremum assumpsisset diem, iteratam die quarto memoriam Quiriaci Episcopi cognomento Judæ, his verbis conclusit: Dies Passionis ejus secundum alios hic, secundum Martyrologium vero S. Hieronymi Calendis Maji celebris habetur.

[5] Anconitani, apud quos a tempore immemorabili Patronus colitur, [quo die Patronus colitur apud Crucigeros & Ancon:] observarunt diem quem Vsuardi Martyrologium suggerebat. Idem facit Ordo Crucigerorum in Belgio & alibi, eumdem Sanctum habens pro Patrono primario, quia credit Dominicam crucem illius indicio fuisse repertam. Carmelitanus etiam Ordo, Breviarium ex usu Dominici Sepulcri Hierosolymitanæ ecclesiæ ordinatum conservans, juxta antiquas illius editiones, proprio ipsum officio die IV colebat; quod nunc, substituta in locum S. Monica, mutatum est. Missale autem Melitensium Equitum S. Ioannis, excusum Argentinæ anno 1505, propriam de S. Cyriaco Missam hoc die proponit: & Kalendarium Ms. præfixum Breviario Canonicorum Regularium S. Sepulcri, cujus partem hiemalem solam habemus, Officium de eodem tunc agendum præscribit: [& ordines Latinorum in Terra sancta institutos,] ac denique Officia Propria & Commemorationes Prophetarum & Episcoporum Martyrum & Confessorum Terræ-sanctæ, excusa Venetiis 1613 ad usum Latinorum peregrinantium, tale quid habent. Dubium proinde esse nullum potest, quin apud omnes, ad quos hic Sanctus quomodocumque spectat, ex quodam ad Terram sanctam respectu (quales imprimis sunt Ordines monastici aut militares, istic instituti & inde huc traducti) diem quartum Maji illi festivum habeant.

[6] Non tamen propterea tibi persuadeas, Latinos in Palæstinam profectos, ejusmodi cultum istic reperisse; [secundum ritum non istic inventum,] cum ejus vestigium nullum appareat in Græcorum Synaxariiis, aut S. Sabæ Typico ex usu monasteriorum Vrbis sanctæ sumpto. Ipsi potius Latini, recitando in sacris Vsuardi Martyrologio assueti, & Officio Canonico secundum formam, quam (ut loquitur Tyrius lib. 9 cap. 9) Magnæ & amplissimæ ultra montes, id est Gallicanæ, servabant ecclesiæ, ritum colendi Cyriacum die IV Maji istuc invexerunt: [sed advectū ex Francia.] juxta quam formam habemus Officium ejus, ut vocant semiduplex, in Breviario Parisiensi anni 1584, in Æduensi anni 1534, Senonensi anni 1625, Meldensi anni 1640. Quidam, propter concurrens codem die S. Monicæ Officium, penitus illum dimisere: alli, ut Lexovienses anno 1624, solam ejus Commemorationem retinuere. Warmienses quoque in suo Breviario Norimbergæ impresso, sub nota anni 1516, Commemorationem de eodem præcipiunt. Et hæc quidem in iis quorum apud nos extat copia: in aliarum ecclesiarum Francicarum aut Germanicarum, quos nondum habemus, libris, fortaßis haud pauciora reperientur exempla, aut semiduplicis de Cyriaco Officii, aut Commemorationis simplicis ad hunc diem præscriptæ.

[7] [cui usui & Romano Martyrol. nos quoque aptamus] Quem diem cum non solum prædicti Ordines & particulares illæ ecclesiæ, ac plures aliæ, quas non est promptum enumerare, aut habuerint olim, aut etiamnum retineant ut S. Cyriaco sacrum; cumque eumdem præscribat Romanum Martyrologium tam vetus quam novum, convenit eumdem omnino retineri, quiscumque prior usus fuerit. Vsus enim Ecclesiæ vim legis habet: cum ab hujus libera electione & tacita approbatione hujusmodi res pendeat. Fortaßis autem mutandæ in Martyrologiis diei causa fuit, quod Ecclesia Aurelianensis in Gallia, accepto ipsius capite, solenniori Officio eumdem volens honorare; & primum diem Maji cultu Sanctorum Philippi & Iacobi inveniens occupatum; convenientißimum iudicaverit, post inventæ Crucis celebritatem agere festum S. Cyriaci, [Aureliis susceptio Capitis 13 Apr. aut 15.] qui ex vulgatis paßim Actis credebatur eamdem revelasse. Verosimile est autem quod crebrescentibus ad ejusdem Capitis venerationem miraculis, aliæ plurimæ per Gallias ecclesiæ S. Cyriacum eodem die honorandum susceperint Aurelianensium exemplo: quos insuper susceptionem ejusdem Capitis celebrare solitos Idibus Aprilis, indicat in Gallicano Martyrologio Saussajus, & quidem primo loco, tamquam primi nominis festum: deinde XV kal. Decembris agens de Aurelianensium reliquarum exustione, facta per hæreticos anno MDLXII, in iis numerat caput S. Quiriaci Episcopi Martyris, ut hunc notari clarum sit: quod rursum in Indice Martyrologii confirmat pro dicta 13 Aprilis. Vereor tamen ne per aliquem errorem in cyfra hic ei dies obrepserit, pro 15. Etenim (ut ad XV diem inter prætermissos diximus) S. Quiricus Episcopus, qui Crucem Domini invenit (aliis alibi semper Quiriacus) refertur in Ms. Adone Monasterii S. Laurentii apud Leodienses & nostro Ms. Florario Sanctorum: item apud Bellinum, Grevenum & Molanum in Auctario Vsuardi, Maurolycum, Canisium & Ferrarium: qui omnes præsumi possunt ab Aurelianensibus eum diem accepisse, & suo consensu prævalent unius Saussaji dicto.

[8] Ad Græcos quod attinet, apud hos die XVIII Octobris in eorum Synaxariis reperitur simplex elogium, absque aliis solennioris cultus indiciis recitandum, [apud Græcos commemoratio 18 Octob.] quod ex iisdem Actis contractum esse apparet: fortaßis quia Constantinopolitana aut alia huic succensita Ecclesia tali die excepit illius Reliquias. Huic autem usui aptare se maluerit Synaxariorum auctor, quam dici in Actis notato; nisi hunc etiam alium in Græco textu repererit, quemadmodum Legendarum utraque in lingua scriptores sæpe invenimus, singulos juxta proprium usum notasse Natales Sanctorum dies, cum perturbatione veritatis historicæ minime levi.

CAPUT II.
De Reliquiis S. Cyriaci Anconæ, ubi Patronus colitur.

[9] Inter cetera plurima monasteria, quæ aliquando floruerunt Romæ, [Monasteriū S Cyriaci Romæ,] nunc memoriam sui ægre retinent in scripturis antiquis, unum Sanctimonialium Virginum fuit, sub appellatione S. Cyriaci, sæpe nominatum a Baronio, occasione veteris manuscripti Martyrologii, quo se potißime adjutum profitetur in Romano hodierno recognoscendo augendoque. In hoc ad kalendas Aprilis sic legitur. Hierosolymæ passio S. Jacobi … Eodem die S. Quiriaci Episcopi & Martyris, cujus gesta & reliquiæ nos Domino commendant. Hæc tam extraordinaria formula ipsique loco singulariter propria, non tantum nobis aliquando persuasit, Reliquias Hierosolymitani Cyriaci, & quidem valde notabiles, Romæ haberi: sedetiam sub ipsius Patrocinio stetisse monasterium istud, Cardinali Baronio non satis distinctum a Titulo S. Cyriaci ad Thermas, [est Romani Mart non Hierosolymitani:] qui Diaconus tantum & Romæ passus fuit. Verum, ubi in manus nostras venit Floravantis Martinelli liber, Tropheum sanctißimæ Crucis inscriptus, in quo clarißime deducitur tota illius monasterii historia, sic ut nequeat dubitari, quin ipsum acceperit nomen a S. Cyriaco Romæ passo, occasione capitis atque brachii illuc sub Agapito Papa II translati; non potui non damnare scriptorem illius Martyrologii, qui duplicis Cyriaci ignorantia Hierosolymitanum hoc die cum Romano confuderit.

[10] Igitur omissa cura quærendi quomodo illæ Reliquiæ ad dictum pervenerint monasterium, [hujus reliquiæ Anconæ: ex suburbana ædo S. Stephani] ac deinde cum aliis olim in titulari ad Thermas ecclesia asservatis nunc habeantur in Basilica S. Mariæ in Via lata; Anconam sese convertat stylus, urbem in Piceno notam & amplam; juxta quam ecclesiam S. Stephano fuisse a Galla Placidia, Honorii & Arcadii Imperatorum sorore, erectam, & ejus de quo agimus S. Cyriaci corpore aut corporis reliquiis aliquibus locupletatam, constans habet populi Anconitani traditio. Postmodum condita intra urbem est nova Cathedralis ecclesia: ad quam translatas ex suburbana S. Stephani æde Reliquias fuisse, apparet ex brevi Gregorii XI, dato Pontificatus anno VII, qui fuit Christi MCCCLXXVII; [creduntur ad novam Cathedralē translatæ] ubi Pontifex, cupiens ut ecclesia Anconitana, quæ in honorem & sub vocabulo S. Laurentii Martyris fundata & constructa extitit, & in qua gloriosum S. Quiriaci Martyris corpus venerabiliter requiescit, ob cujus preces & merita D. N. Jesus Christus inibi multa miracula continuo operatur, congruis honoribus frequentetur; concedit Christi fidelibus dictam ecclesiam visitantibus, aut ad fabricam ejus manus porrigentibus adjutrices, omnes & singulas indulgentias, quas fel. record. Alexander Papa III & quicumque alii Romani Pontifices Predecessores, ecclesiam S. Marci de Venetiis Castellanæ diœcesis in festivitate Ascensionis D. N. Jesu Christi visitantibus, annuatim concesserunt.

[11] Eodem sancti corporis istuc translati miraculorumq; ad illud continuorum respectu motus, [ubi & miraculis claruerunt,] iisdemque verbis nonnihil amplificatis utens Paulus Palæologus, sanctæ Sedis Constantinopolitanæ Patriarcha, anno MCCCLXXX, in ipsa ecclesia Anconitana Cathedrali constitutus, per duplex instrumentum, die IV & XIII Aprilis coram Anconitanis Magistratibus scriptum, eidem ecclesiæ tradit caput S. Iacobi aliasque Reliquias, quarum die I facta est mentio, addens de miraculorum operatione continua, prout & nos experimento cognovimus. Eorum tamen (quæ deploranda fuit priorum temporum negligentia) nihil ad posteros scripto manavit. Perseveravit tamen consuetudo, [& colitur Translatio 8 Augusti] VI Idus Augusti annuatim sub ritu Officii duplicis celebrandi translationem S. Cyriaci: verum, primane tunc recolatur, qua Reliquiæ Anconam allatæ sunt; an secunda, qua in templum S. Laurentii translatæ, incertum.

[12] Ipsum nunc S. Cyriaci dicitur, abolita Priori Laurentiani Patrocinii appellatione; [Idē Sanctus in moneta urbis propria expressus:] & civitas eum se primarium Patronum agnoscere profitens, cœpit monetam cudere, qualem apud Vghellum videre est tomo 1 col. 373 cum lemmate, ducto ex una parte circum effigiem stantis ac benedicentis in habitu Græcanico Episcopi seu Patriarchæ, S. Quiriacus PP. ex altera, circum circa majorem in medio Crucem ✠, DE ANCONA; quales etiam alios aliarum Italicarum civitatum nummos, cum Patroni imagine cusos, ante quatuor aut quinque secula, paßim videre est apud antiquarios Italos. Multo recentior est nummus alius, in quo casula, mitra, & crux Patriarchalis ex hodierno Latinorum usu formaque exprimuntur, cum lemmate circum ducto SANCTUS QUIRIACUS EPISCOPUS, ex una; Ancona dorica civitas fidei, ex altera: ubi eques, in cursum incitatus ac fere ad morem hodiernum vestitus, exprimitur: cujus nummi ectypum prædictus Iulianus Saracenus ad nos misit inseruitque notitiis Historicis Anconæ a se vulgatis Romæ anno 1675; quem si dixisset cusum sub Clemente VII, uti expresse habet alius similis inscriptionis nummus, fidem facilius invenisset apud antiquarios, quam dum circa annum CCCCXVIII, quo corpus allatum credit, ipsum formatum asserit; pro vetustißimo laudans, quem species habitus Episcopalis probat esse recentißimæ fabricæ.

[13] Nos anno MDCLX, Ancona transeuntes Romam, vidimus die III Decembris templum prædictum, & sacratum in eo reliquiarum thesaurum; [dens & articulus in sacrario;] interque eas dentem atque articulum manus unicum, qui S. Cyriaci Patroni urbis esse dicebantur; verosimiliter separati ab aliis oßibus, quando ea composita fuerunt in grandem marmoream arcam, quæ nobis ibidem est ostensa in ala sinistra templi inferioris sive cryptæ, ferreis vinculis firmißime clausa. Ibi, post ingentes ex ferro inaurato crates, per tria intercolumnia stabant digestæ tres arcæ: quarum media, enormis per omnem dimensionem magnitudinis, dicebatur esse S. Liberii, de quo agemus XXVII hujus Maji; [tumba marmorea sub choro.] altera S. Marcelli, de quo egimus IX Ianuarii: S. Cyriaci ossa contineri credebantur in arca tertia: quæ autem vel quot, dicere nemo poterat, propter firmam clausuram, quam aliquando fuisse reseratam nullus meminerat. Id si posthac fiat, poterunt scire Anconitani quantum poßideant de corpore S. Cyriaci. Nec enim æstimari hoc debet ex forma & magnitudine arcæ: vidimus enim ejusmodi plures, ad mensuram integrorum corporum conformatas, in quibus unum dumtaxat os contineri fatebantur iidem, qui poßidebant; illudque appellabant indefinito corporis nomine, sicuti S. Basilius ait etiam in exiguo pulvisculo totum Martyrem venerari Christianos.

[14] [Acta primæ translationis parachronismis scantentia,] Restabat quærere, unde vel quando, istud seu corpus seu reliquiæ corporis allatæ Anconam forent. Ad hoc docendum exhibitum Officium est, quo ante Breviarii correctionem urbs illa & ecclesia utebatur. atque inter cetera ex Hymno ad Vesperas cantando notata hæc verba: Noster ut esset Protector, Gallæ Placidiæ precibus, Imperator Constantius transtulit eum Anconam. Exhibita etiam Acta sunt, ibidem solita recitari, in iisque translationis præfatæ enarratio talis. Regina quædam, nomine Galla Placidia, a Hierosolymis venit in partibus Italiæ: quæ fuit tantæ virtutis ac potentiæ ut in femineo sexu virilem videretur habere constantiam. Hæc vero cum per diversas partes Italicas plurimas constituisset ecclesias, tandem apud Anconitanam urbem, ibi quamdam in honorem Proto-Martyris Stephani fecit ædificare basilicam, votum habens atque propositum ibi Protomartyris corporis honorifice collocare; [auctorem ejus faciunt Gallam Placidiam,] ut sicut ejus ecclesia vocabulo erat illustris, ita illius corporali præsentia fieret insignis. Diligenter itaque nuntiis memoratæ Dominæ & litteris destinatis ad fratrem suum Constantium, qui tum temporis in Hierosolymitanis partibus regebat imperium [oravit], quatenus ei Proto-martyris Stephani corpus largiretur. Qui voluit sororis in hac parte satisfacere voluntati, sed nequivit. Sanctum latitabat corpus: quod populo contradicente auferri prohibebatur. Cupiens tamen frater ut soror penitus non fraudaretur desiderio, scilicet æquipollentem thesaurum, corpus ei S. Cyriaci transmisit.

[15] Hæc aliaque ad se transcripta cum jam olim Baronius accepisset, in notis ad hunc diem & S. Cyriaci mentionem, merito censuit, [quam fingunt Constantii Imperatoris sororem,] quod aliqua indigeant castigatione: lenius sane nihil dicere poterat. Severior alius penitus omnia abolita voluisset. Quis enim vel modice versatus in historia, non videat cum quanta rerum, personarum ac temporum confusione conscripta aut forte conficta sint omnia. De corpore S. Stephani transferendo aut retinendo, quæ vel Imperatori voluntas vel populo religio incidere potuit, quamdiu illud sic latebat terra conditum, ut ipse sepulturæ quidem locus prorsus extra cognitionem hominum nedum in veneratione esset aliqua? Sic autem latuit usque ad Consulatum Honorii X & Theodosii VI, id est Christi annum CCCCXV, annis LIV postquam e vivis exceßisset Constantius, non tantum Orientis, sed etiam Occidentis Imperator, [nō impetrato corpore S. Stephani,] qui tamen Hierosolymitanas partes numquam sua præsentia propius attigit, quam cum ad bellum Persis inferendum proficiscens Antiochiam intravit, passuum millibus circiter trecentis distantem ab Hierosolyma. Nulla huic soror fuit Galla Placidia; sed quæ hoc nomine celebratur in Historiis, Imperatorum Arcadii & Honorii erat germana. Hanc, Romæ una cum urbe captam, anno CCCCXI Ataulphus Gotthorum Rex conjugem accepit, abductamq; [obtulisse Hierosolymis corpus S. Cyriaci,] in Hispanias apud se habuit Barcinone; unde illa, non autem Hierosolymis, anno CCCCXV restituta Honorio fratri, in pignus serio quæsitæ pacis; data est anno CCCCXVI in uxorem Constantio, Patricio & anni istius Consuli, paulo post Cæsari, ac deinde anno CCCCXX Honorii indulgentia etiam Augusto: qui cum ea ut plurimum Ravennæ vixit (ubi varia piißimæ mulieris monumenta ac denique etiam sepulcrum extant) postquam Imperium Italiæ cum filio suo Valentiniano Augusto tenuisset, anno CCCCL Romæ defuncta.

[16] Qui hæc considerare voluerit, & quæ de Vita translationeque S. Liberii Anconæ scripta fuisse dicemus XXVII Maji; [quæ omnia ex incerta traditione composita seculo 14,] utraque vero dignabitur comparare cum Officio veteri S. Africani, de quo jam egimus I hujus; judicabit ejusdem farinæ esse omnia, & seculo dumtaxat XIV composita, ex male consutis popularis traditionis narrationibus, a quibus hoc solum certum habeatur, Reliquias S. Cyriaci, Hierosolymis paßi, fuisse Anconæ a tempore immemorabili. Quod si eidem populari traditioni amplius aliquid concedere placeat, poterit ex eodem fundamento haberi probabile, quod Galla Placidia, si condendi Anconæ S. Stephano templi auctor vel adjutrix fuit, [liberam cuique conjecturam relinquunt.] cum jam ejusdem S. Stephani repertum corpus maximis celeberrimisque clareret miraculis, institisse apud nepotem suum Theodosium Iuniorem, ut sibi concederentur reliquiæ, quas Eudocia Imperatrix ab Hierosolymis rediens Constantinopolim anno CCCC XXXIX apportarat: his autem non impetratis, obtinuisse & misisse Anconam partem aliquam ex Reliquiis S. Cyriaci, vel ab Eudocia tunc etiam advectis, vel jam pridem Constantinopoli existentibus.

CAPUT III.
Veteres de Episcopatu, ætate, & martyrio S. Cyriaci opiniones.

[17] Qvem prima Maji proponunt antiquiora Martyrologia S. Iudam sive Quiriacum, Episcopum Martyrem, deinde vero quarta ejusdem ordinatius Ecclesia colendum recepit, Hierosolymitanum Antistitem fuisse, usque adhæc novißima secula dubitaverat nemo; [Cum viri eruditi viderent post S. Macarium non esse in Hierosolymitanis Episcopis locum S. Cyriaco,] nec adhuc esset dubitandi causa, nisi tam multa scripta impressaque legerentur de Cruce ipsius indicio reperta, de ejus ordinatione in Episcopum per Helenum curata, deque martyrio obito coram Apostata Iuliano. Videbant eruditi viri, a S. Macario (sub quo Crux Domini est inventa) usque ad Iulianum (sub quo passus Cyriacus credebatur) nullum esse cuiquam alteri Episcopo locum, sive Catholico, sive hæretico, quam quos ex Episcopalibus Catalogis apud Eusebium, Epiphanium, Nicephorum, Theophanemque habemus nominatos, & certis coævorum scriptorum ac publicorum actorum monumentis notos. Cetera convellere non erat animus, ac ne examinare quidem. Ergo satis habuere, alium ei Episcopatum quærere; neque erat in quem vicinior conjectura inclinaret quam Anconitanus, ubi pridem Patronus colebatur. Hac ergo usus Baronius & post Baronium Vghellus aliique, ita moderatus est Martyrologii a se recogniti verba, [credere cœperunt hunc fuisse Anconitanum,] ut hoc solum nunc legatur, Hierosolymis S. Cyriaci Episcopi, quicum loca sancta visitaret, sub Juliano Apostata cæsus est. In quem etiam sensum Meldensis Breviarii reformator anno 1640 aptavit secundam de S. Cyriaco Lectionem (nam ex more illius ecclesiæ, numquam nisi tres Lectiones usurpantis, prima de Scriptura præscribitur, tertia de S. Monica est) de Cruce vero inventa altum silet, uti etiam Baronius fecerat.

[18] [Eum sub Helena & Iuliano floruisse,] Iam vidimus die præcedenti, quanto jure quantaque auctoritate nixus Alexander monachus, cum asseruisset S. Macario immediate succeßisse S. Maximum, subjunxerit, & nemo se decipiat vana referendo, fabulosasque narrationes peregrinis nominibus contextas argumento huic inferendo: neque enim ullus alius Episcopus Hierosolymitanus, præter prædictos fuit … neque alio modo veneranda Crux inventa est. Peregrina nomina, in Historiam Crucis inventæ illata, per novellas (ut Gelasius Papa loquitur) narrationes, [non nisi ex fabulosissimis Actis acceperunt Veteres,] intellige primo nomen Eusebii, Romani Pontificis, ad ordinandum Cyriacum Hierosolymam vocati ab Helena; qui tamen obierat anno CCCXI, id est XV annis prius quam pro requirenda Cruce Domini Helena in Terram sanctam abiret. Deinde nomen Judæ, post baptismum appellati Cyriaci, qui S. Macario mortuo, eadem Helena mandante, suffectus fingitur: tum progenitores ejus Zachæus avus & Simon pater, qui Dominum in carne viderint.

[19] Quid autem ex his consequens erat? Id nempe, quod ex similibus de S. Servatii generatione commentis consequens esse videns Iocundus Presbyter, convertit in rem suam, ut annorum trecentorum ætas S. Servatio adscripta non videretur nimia; [juxta quæ ultra annos ducentos vixisset.] a passione, inquiens, Protomartyris Stephani, quoad usque Judas, qui fratris ejus Simonis filius erat, invenit Crucem sanctam, ducentos & plures annos transiisse dicunt, & tamen eumdem Judam usque in Julianum Apostatam vixisse constanter affirmant. Si bene attendas animum in verba Legendæ; videbis Iudam ipsius S. Stephani non nepotem tantum, sed fratrem dici: cujus mater Anna, cum adhuc fingatur fuisse in vivis sub Iuliano, ab hac potius sumendum fuisset ætatis annos 350 excedentis exemplum. Sed prudenter reponit Harigerus Abbas, qui seculo XII ineunte, paucis post Iocundum annis, floruit, quod hujus opinionis assertoribus conveniat ignorantiam potius verecunde fateri, quam irreverenter pro pietate mentiri. Displicet tamen censuræ acrimonia: nec enim irreverenter mentiri dicendus est is, qui alieno mendacio inductus in fraudem, illud ipsum tueri nititur, putans non debere revocari in dubium quod ipse præeuntium auctoritate deceptus credidit. Non omnes omnia, nec omni tempore dijudicare possumus: ideoque Gelasius Papa de apocryphis circa Crucis Dominicæ inventionem historiis, quas videbat in variis ecclesis legi ac recipi, satis habuit monuisse, ut cum ad Catholicorum manus pervenerint, B. Pauli Apostoli præcedat sententia, Omnia probate, quod bonum est tenete.

[20] Excusamus igitur antiquos scriptores, viros aliunde maximos, [Excusandi tamen qui ea secuti olim erravere.] quod temporibus iis, quibus exiguum adhuc studium discernendarum historiarum erat, bona ut plurimum fide allegarint & secuti sint scripta, quæ alii magis experti in talibus aut repudiarunt olim aut nunc omnino repudianda judicant. Beata sane secula illa, quibus tanta impendebatur cura Scripturis sacris perscrutandis, atque ad fidei morumque informationem applicandis; ut omnium fere studiis in hoc intentis, pauci admodum invenirentur, qui narrationes historicas susciperent excutiendas, atque disquirerent, qua fide singula, quaque essent verosimilitudine scripta, modo ea Catholicæ Religioni non viderentur contraria. Non tamen contemnenda ætas nostra, qua, tam multis in potiori arena sese exercentibus, ut de sacrorum studiorum exercitatione nunc si unquam ferventißima gloriari merito Ecclesia poßit; multi etiam inveniuntur, qui magis ex professo Historiam Ecclesiasticam & civilem tractent, temporibus tempora, scriptores scriptoribus componentes; eoque enitentes, ut rebus utrimque libratis poßit dijudicari, quid inter diversas narrationes verius aut verosimilius sit, exemplo S. Gelasii Papæ, qui ejusmodi studium non indignum credidit summo illo Romani Pontificii culmine.

[21] Ceterum, quia præcedenti die satis demonstravimus, quam illa quæ de Iudæ-Cyriaci opera, [Sicuti non sunt audiendi qui S. Macario sufficiunt Cyriacum,] ad inventionem sanctæ Crucis collata, ex apocryphis inventionis istius Actis assumuntur a scriptoribus, quantumvis antiquis, nullam habeant veri speciem; & ex ibi dictis consequens est, non debere nos amplius esse solicitos, ut S. Cyriaco, de quo hic agimus, inveniatur locus inter Hierosolymitanos Episcopos, qui tempore Helenæ Reginæ vixerunt; illud etiam videamus, an Iuliani Apostatæ tempore fuerit in eorum successoribus Cyriacus aliquis; & si fuisse fingeretur, aut aliunde Hierosolymas peregrinus advenisse, an posset verosimiliter dici ab Iuliano Imperatore ea passus, quæ in Paßionis ejus historia leguntur.

[22] Quo tempore Hierosolymis Iulianus fuit, id est anno Christi CCCLXII aut sequenti, [ita necii qui post Maximum vellent Canonice electum contra Cyrillum,] Sedem Hierosolymitanam tenebat S. Cyrillus, cujus Acta explicuimus XVIII Martii, ab exilio, in quod ipsum hæretici Ariani expulerant, ex decreto ejusdem Iuliani primum reversus: de qua re adeo nullum dubium cuiquam est, ut Causidicus quidam Anconitanus, Cyriaci Patriarchæ defensorem se professus, tam evidentem veritatem negare non valens, ausus fuerit affirmare, Cyrillo, quod hæreticus aut ab hæreticis esset electus, oppositum fuisse a Catholicis Cyriacum, qui sub Iuliano martyrium tulerit. Si vir ille legisset nostrum de Sancto isto Commentarium, cognovisset utique quam certa constantique Catholicæ fidei profeßione diluerit notam in sua ordinatione contractam. [cum hic nec hæreticus fuerit] Vt autem ab hæreticis electo ordinatoque Cyrillo oppositum alium fuisse rationabiliter cogitaret, non sufficiebat apud Platinam legisse, quod Rhotarius Longobardorum Rex Arianus in omnibus fere civitatibus duos habuit Episcopos, Catholicum scilicet & Arianum.

[23] Longobardi enim Reges æquali providentia curabant gentiles suos Longobardos Arianos & Catholicos Italos; [neque si fuisset alium eligere præsumsissent Catholici,] regnique sui columen in eo situm arbitrabantur, si pacate inter se agerent utrimque victores & victi, advenæ & indigenæ, quique secundum religionem suam: quod idem ante illos fecerant Gotthorum Reges, tanta erga Romanos Pontifices observantia usi, ut illi nec a Catholicis quidem Principibus sperare majorem debuissent. Ast vero sub Constantii Imperio res plane aliter agebantur, Ecclesias omnes subvertentibus hæreticis; & Episcoporum electiones, sicubi vacare Sedem aliquam contingeret, pro libidine versantibus; quin etiam contra orthodoxos Præsules, a se exauctoratos depulsosque, substituentibus alios, quos secum vel facere sciebant vel facturos sperabant. [sub tyrannide Constantii, nihil uspiam tale ausi.] Ex tanto autē scriptorum numero, ejus temporis historiam prosequentium, nec unius quidem Episcopi potest adduci exemplum, quem ordinationi ab hæreticis factæ Catholici uspiam opposuerint. Multum erat, sicubi animus eis constantiaque suppetebat, ad eorum qui sibi sic fuerant obtrusi fugiendam communionem. Hoc autem plerique faciendum non sentiebant, si ii quos promoverant hæretici sese palam pro Catholicis gererent; uti patuit Antiochiæ, ubi S. Meletio, in locum expulsi Eustathii sanctißimi substituto ab Arianis, cum hic sese sincere Catholicum commonstrasset, Christianæ plebis pars major adhæsit; pauci autem illi, qui cum S. Paulino Presbytero ab ejus communione sese separarant, numquam præsumpserunt quoad vixit Constantius, de Episcopo sibi proprie asciscendo cogitare.

[24] Quod si nec ibi quidem, ubi generosius quam alibi actum scimus, tale quid accidit; [Gratis autem fingitur Schisma Hierosolymis] cur in totius antiquitatis silentio, & Catholicis scriptoribus omnibus S. Maximo immediate sufficientibus S. Cyrillum, credere nos cogat aliquis, in Hierosolymitana ecclesia, ordinato a Catholicis constantioribus Cyriaco, factum esse schisma, idque duravisse etiam sub Iuliano; nihil istud curante S. Athanasio ceterisque Episcopis Confessoribus; quorum studium pro Ecclesia Antiochena pacificanda tantum laudant scriptores omnes? Quomodo qui talia primus ausus fuerit dicere, absurdum non putabit in re seria ludere & fidelium patientia abuti? Præterea quomodo poterit sibi persuadere aliquis quod scriptores Catholici, in texendo Episcoporum catalogo, rationem habuerint, [cujus nullū extat iudicium apud Catholicos scriptores,] non tantum Cyrilli, sed etiam Eutychii, Irenæi, Hilarii (qui loco Cyrilli, identidem pulsi ac restituti, fuerunt ab Arianis intrusi) & præterierint eum quem Catholici Catholicum canonice elegissent, si vere aliquem elegerunt? Hoc autem argumentum tanto premit magis, quanto illustrius fuisse dicitur S. Cyriaci martyrium, gravitate & multiplicitate tormentorum, eidem in ipsius Iuliani conspectu illatorum: quam a Iuliano palam exercitam immanitatem nullus Historicorum Græcorum Latinorumque tacuisset, si quid tale creditum quarto quintove seculo vel auditum fuisset.

[25] In Iuliani tyrannidem multis invehuntur SS. Basilius atque Gregorius Nazianzenus; [uti nec crudelitatis a Iuliano palā exercitæ in Christianos.] de eadem quoque scribunt Ruffinus, Socrates, Sozomenus, Theodoretus & alii: sed in hoc consentiunt omnes, persecutionem ab eo motam alterius prorsus quam priores fuisse generis; quodque ea non vi neque tormentis, sed præmiis, honoribus, blanditiis, persuasionibus majorem pene populi partem, quam si atrociter pulsasset, elisit. Blanda, inquit Heeronymus in Chronico, persecutio fuit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt. Totus scilicet Iulianus erat in hujusmodi legibus adversus Christianos exquirendis, quibus si quid versutum & callidum, tamen quod minus videretur crudele decerneret, & Christianam religionem in quam maximum posset contemptum adduceret. Hinc ista ejus ad Artabium Epistola: Ego per Deos, neque interfici Galilæos, neque cædi præter jus & æquum, neque molestiæ quidquam perpeti volo: sed tamen iis pios ac sanctos viros (idololatras intelligit) præferendos esse vel maxime censeo. Si quid autem ab eo Antiochiæ vel alibi actum in Christianos crudeliter, fere in tenebris carcerumque secretis, nec unquam nisi alio quam Christianitatis titulo patratum fuit.

[26] Ast Paulus Palæologus Constantinopolitanus Patriarcha, seu verius Notarius Anconitanus, [nec ad rem facit instrumentum an. 1380 Anconæ scriptum,] Pauli nomine; Gregoriani Brevis verba cum aliqua extensione applicans instrumento per illum subsignando, anno MCCCLXXX dicit, corpus esse S. Cyriaci Patriarchæ XXVII Hierosolymitani: & hoc fuerit, si successerit Maximo, modo initium facias a Marco, primo a gentibus Episcopo. Verum talis numerandi modus apud Orientales in usu non fuit, ut patet ex Eusebio, Epiphanio, Georgio Syncello, Nicephoro; secundum quos, initium numerandi a S. Iacobo sumentibus, Maximus est XLII. Sed esto XLIII Cyriacum fecisset ille qui instrumentum scripsit vel dictavit; an inde sequeretur Maximi successorem vere fuisse Cyriacum? Non magis certe quam si alium Cyriacum, quem Vrsalanæ cuidam historiæ permixtum videmus cum titulo Pontificis Romani, vere talem fuisse & S. Pontiani Pontificis XIX successorem, [sub Iuliano, passum] probare posses inde, quod Coloniensis aliquis scriptor diceret, Coloniæ esse corpus S. Cyriaci Pontificis XX Romani. Atque hæc sufficiunt, ut, quamvis historiarum rudis sit aliquis, videat luce meridiana clarius, quod ætate Iuliani non sit Hierosolymitanis Episcopis miscendus S. Cyriacus: adeoque huic, si revera passus foret sub Iuliano, quærendum alibi fuisse Episcopatum, & eatenus excusandum Baronium aliosque, qui credederint eum Anconitanis, non Hierosolymitanis fidelibus regendis, ordinatum esse.

[27] Tamen nec hoc credere suadet auctoritas ulla, quæ evictioni contrariæ præponderare poßit, si ad suum reducatur principium. [non persuadent Martyrologia Actis inhærentia,] Summa enim quæ hic posset obtendi est antiquorum Martyrologorum auctoritas, videlicet Flori, Vsuardi Adonis, Notkeri: recentißimi autem scriptores Volaterranus, Ferrarius atque Beuterius, vel paulo his anteriores, nihil ad rem faciunt. Constat enim Florum nihil aliud spectasse quam Paßionis Acta, cujus amplißimum epitomen dedit I Maji, uti apud nos videre est ante 2 tomum Martii. Idem dicendum de Notkero, apud quem elogium, ex iisdem desumptum Actis, etiam uberius legitur quam apud Florum, qui ordinationem Eusebio Romano affictam prudenter dißimulaverat. Ado autem & Vsuardus, sub breviori compendio, memoriam Cyriaci, tamquam sub Iuliano paßi, proponentes IV Maji, Florum ut profitentur secuti, solum immutavere diem, ex fide eorumdem quæ dixi Actorum.

Ceterum, ne multis lectorem morer, Paßionis ipsius fabulosam seriem arguendo verbis; lubet ipsam, & totam præviam de rebus sub Helena gestis fictionem subjicere oculis; ut hi certam faciant imposturæ evidentiam, quæ meis forsitan verbis asserta fidem difficilius inveniret, [quæ ut esse fabulosa constet hic dabuntur integra.] præsertim apud animos ea superstitione vel imbecillitate occupatos, ut pietatis esse credant quæcumque de Sanctis scripta suscipere, aut metuant ne parte quacumque repudiata, omnium pariter labefactetur fides: cum econtra, rejectis spuriis & apocryphis, genuina & authentica Sanctorum Acta tanto plus æstimationis accipiant apud peritos rerum arbitros, quanto accuratius severiusque examinantur ad libram coævorum scriptorum & alias certißimorum documentorum. Postquam autem Anconitanorum de suo Patrono traditioni totum id tribuero quod summum pro ea potest exigi, uti mox faciam, videlicet haberi Anconæ Reliquias S. Quiriaci Hierosolymitani Episcopi, & quidem a Galla Placidia communicatas; non vereor ne, credere recusanti quod sub Helena & Iuliano Episcopatum tenuerit, objiciendum aliqui putet id, quod verißime, sed in diverso prorsus argumento, dixit Augustinus, Traditio est: nil quæras amplius.

CAPUT IV.
Verosimilior de Episcopatu, ætate & martyrio S. Judæ-Quiriaci conjectura.

[29] Hactenus dicta ostendunt, quam certus est S. Iudæ-Quiriaci in Ecclesia cultus, [Hierosol. Episcopus 15 Iudas,] tam inserta esse omnia quæ de eodem circum feruntur: priorem autem certitudinem totam haberi ex Hieronymiano martyrologio, aliisque ex hoc immediate sumptis & Capite primo allegatis. Quoties autem in Martyrologiis notatur aliquis Episcopus Martyr, passus in aliqua Episcopali civitate, toties creditur ipse ejusdem civitatis fuisse Episcopus, in qua & passus est, nisi id aliunde prohibeatur, [præsumi potest cognominatus Cyriacus,] maxime quando in vetustis Episcoporum Catalogis ejusdem nomen invenitur. Sic porro inter Hierosolymitanos Episcopos decimus quintus, idemque ex circumcisione ultimus invenitur Judas: de quo præsumere possumus, quod vel ipse Cyriaci cognomentum assumpsit, vel accepit a Christianis, propter memoriam proditoris, gentisque execrabilis odium, nomen ejus proprium haud libenter usurpantibus.

[30] De hoc ita scribit Theodoricus Pauli, ex iis quæ Hierosolymæ habebantur monumentis, cum Ecclesia illa primum ad Latinos venit seculo Christi XI; Judas sanctus, [& dicitur Martyr obiisse sub Hadriano,] glorioso Joseph Martyri Christi succedens, XV Patriarcha Hierosolymitanæ Ecclesiæ consecratus, atque in maxima tribulatione & persecutione, tam ecclesiæ quam civitatis sanctæ, tam a Judæis quam a Gentilibus, felicissime rexit… Tum narrantur ex inedito quodam supplemento Petri Comestoris, quæ contra Hadrianum Imperatorem Iudæi & hic vicißim contra eos egit: ac denique Episcopatus Iudæ concluditor his verbis. Judas vero sanctus Patriarcha, dire tormentatus a Judæis, & sæpius diversis pœnis lacessitus; propter fidem Christi, quam non solum in Jerusalem, verum etiam in circumvicinis civitatibus & oppidis ferventissime prædicabat; tandem, sub eodem Imperatore, capitis obtruncatione coronam Martyrii meruit accipere.

[31] Ita Theodoricus, ob eam quam transcribendis Hierosolymitanæ ecclesiæ monumentis commeruit gratiam, dignandus venia, quod istis non contentus, ex alius quibuscumque scriptis eadem monumenta interpolavit: tum alibi, ut suo loco plenius dicitur, tum circa tempora Iuliani, duos faciens Cyrillos, [præter quem alius gratis admitti non debet.] inter quos medius fuerit Quiriacus, cujus totam fere legendam transcribit: ac deinde addit. Iste S. Quiriacus etiam vocatur Macarius in tripartita historia. Meminit ea sane Macarii lib. 2. cap 16 ex Theodoreto, sed ejus, cui Constantinus Imperator locorum sacrorum expurgationem per epistolam commendavit: qui non erat cum fictitio isto Quiriaco confundendus. Alii duo Mss. Patriarcharum Hierosolymitanorum Catalogi Latini, Macario immediate substituunt Quiriacum: ex fide scilicet Legendæ præcitatæ: quæ cum nulla apud nos sit, nullam quoque obtinent cetera inde accepta; & fidelioribus antiquioribusque Græcorum Catalogis inhærentes, unicum solum in dicta serie agnoscimus Judam, & eum putamus esse, cui juxta Martyrologia additum fuerit cognomen Quiriacus vel Cyriacus; martyrium autem obtigerit, non sub Iuliano, sed sub Hadriano.

[32] Quod quidem martyrium satis certum prudenti temporum æstimatori videbitur, [credi autem is potest a rebellium Iudæorum Duce Barchocheba,] si consideret finem Iudaizantis Hierosolymis Ecclesiæ, prout is describitur apud Eusebium: secundum cujus Chronicon, ultimus ex circumcisione, & decimus quintus in ordine Iudas, præfuit μέχρι τῆς κατ᾽ Ἀδριανὸν Ἰουδαίων ἀποστασίας, usque ad defectionem sive rebellionem Judæorum sub Adriano, vel, ut Hieronymus vertit, usque ad eversionem quam ab Hadriano perpessa est Hierusalem. Istius autem defectionis seu rebellionis tempore (ut ad annum Adriani XVI, qui fuit Christi CXXXIII, scribit idem Eusebius) Χοχεβᾶς, [multos Christianos necante,] τῆς Ἰουδαίων ἀποστάσεως ἡγούμενος, Χριστιανοὺς ποικίλως ἐτιμωρίσατο, μὴ βουλομένους κατὰ Ρωμαίων συμμαχεῖν: quæ verba sic leguntur a Hieronymo reddita, Barchochebas, Dux factionis Juæorū, nolentes sibi Christianos adversus Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necar. Id de Christianis origine Iudæis potißmum esse intelligendum, ut qui ad communem Iudaicæ gentis libertatem vindicandam armis videbantur soli ex Christianis obligati, nemo ut puto diffitebitur. Quod si in promiscuum Iudæorum Christo credentium vulgus iram suam effudit Barchochebas, [necatus etiam ipse,] tamquam in patriæ libertatis proditores; quanto ille magis exasperari debuit in eorum Episcopum, a cujus potißimum arbitrio pendebat, utrum oblatam armorum societatem Christiani ceteri amplecterentur an non. Iudam ergo Episcopum præ ceteris ad consensum rebellioni præstandum exquisierit tyrannus; renuentemque iis excruciaverit modis, quos malim mihi ignotos quoad speciem fateri, quam credere partem aliquam veritatis etiam quoad illos latere sub Actis, tanta fingendi impudentia consarcinatis.

[33] Tempus Martyrii potest ex eodem Eusebio determinari annus XVII Hadriani, ab Augusto anni CXXXIII inchoatus, ut martyrium Iudæ, [anno 134 Christi,] I Maji peractum, spectet ad sequentem CXXXIV; quo bellum Judaicum, uti scribit Eusebius, quod in Palæstina gerebatur, finem accepit, rebus Judæorum penitus oppressis. Ex quo tempore etiam introeundi Hierosolymam licentia est ablata, primum Dei nutu (sicut Prophetæ vaticinati sunt) deinde Romanis interdictionibus. Ita exercitam contra Christianos ipsumque (ut credimus) Episcopum crudelitatem Iudæi luerunt, quorum exterminium aliquanto copiosius in Historia lib. 4 cap. 6 prosequitur Eusebius. Idem capite præcedenti; Eorum, inquit, Episcoporum tempora, [& sui Episcopatus secundo.] qui Hierosolymis præfuerunt, scilicet ante Marcum, nusquam reperire potui: omnes autem brevi admodum tempore sedisse perhibentur: quod sane necessario consequitur ex morte S. Simeonis secundi Episcopi, quem XVIII Februarii diximus pro Christo passum anno vulgaris Æræ CVII: adeo ut hinc usque ad annum CXXXIV solum XXVI anni inveniantur medii, in tredecim Episcopos dividendi: quod fecerunt Georgius Syncellus & Nicephorus Patriarcha in sua Chronologia, sub exigua in tribus tantum locis numerorum diversitate. Hos autem numeros potuerunt iidem accepisse ab aliquo, qui Eusebio felicior eos invenerit sic notatos, ut inchoati anni integro exprimerentur numero, & anusquisque Episcoporum ultimum Sedis suæ annum communem habuerit cum primo successoris; atque ita Iudas, cui aßignantur anni duo, cœpisset anno CXXXIII; ejusque decessor Iosephus, sub eadem Barchochebæ persecutione Martyrium sustinuisset, incertum quo die, quia nullis adscriptus Martyrologiis.

[34] [Duobus Anconitanis scriptoribus de Episcopatu S. Iudæ-Quiriaci certantibus] Cum deducta hactenus anno MDCLXXIV meditarer, contigit ut eodem forte tempore contentio subnasceretur inter Iulianum Saracenum, Anconitanum Patricium, Canonicum & Decanum ecclesiæ Cathedralis, prælo parantem Notitias Historicas Anconæ, prout eas nunc habemus editas Romæ anno 1675 & supra indicatum ejusdem urbis Causidicum. Vterque igitur per interpositos amicos scriptasque litteras me solicitavit, ut quid de S. Cyriaci Episcopatu sentirem ego, amice communicarem. Feci candore Belgico quod rogā monuique, videri mihi ambos rationibus niti, quarum potentiores hinc quidem probent Episcopum Hierosolymitanum fuisse S. Cyriacum; inde non fuisse tempore S. Helenæ & Iuliani Apostatæ, [cum sensum meum aperuissem,] quemadmodum in nostris Sanctorum Maji Actis essem declaraturus; interim suadebam, ut seposita contentione, quæ tota fere procederet ex auctoritatibus supra fabulosa inventæ Crucis & Paßionis Acta fundatis, dignarentur docere me de ipsa corporis translatione Anconam.

[35] Gratanter officium meum excepit Saracenus, professus ingenue, non perstiturum se in asserendo Anconitano S. Cyriaci Episcopatu, [humaniter eum accepit ii cui minus videbar favere;] quem facile crederet superiori primum seculo excogitatum ad complanandam temporum rationem alias difficillimam, si sibi ostenderetur, diverso quovis ævo alius, inter Hierosolymitanos notus Episcopus, sub eodem Judæ vel Cyriaci nomine: non enim ignorabat in Martyrologiis utrumque nomen vel conjuctim accipi, vel disjunctim alterum supponi pro altero; nec difficulter recipiebat censuram, prædictis Actis a me positam. Alius, cui jam tractatus sub prælo erat cum titulo Patriarchæ defensi, fortaßis exacerbatus, [alius privatæ epistolæ publicam confutationem opposuit,] quod Tractatum illum non sineretur dare in lucem, convertit in me bilem suam; & beneficio reponens maledicentiam, non expectato Majo, qui publici juris factus publice quoque posset citra justam cujusque offensionem redargui; contra meas, ipsi privatim scriptas litteras, properavit, me inscio, vulgare Confutationem collectionis, ut vocat, novarum opinionum, quas futiles nonnulli compilarunt & leves: in qua, dißimulato eo quod præcipuum esse debuerat, ut ostenderet scilicet, Hierosolymarum Episcopum fuisse alium sub Iuliano quam Cyrillum, vel ut authentica de modo ac tempore factæ translationis exhiberet documenta; dilapsus ad parerga est.

[36] Ceterum non est nova Anconitanis de suo Patrono quæstio: [Antebac Anconitano Episcopatui Cyriacum arrogantes] pridem ea ipsos solicitos habuit, cum votis certarent ambiguis, utrum optabilius suæ esset civitati, poßidere corpus ejus qui olim Anconitanus Episcopus, an qui Hierosolymitanus fuisset. Qui Anconitanum ajebant, in partes suas traxere Baronium. Baronium secutus mox ille est, qui anno MDCXIII Venetiis, ut supra dixi, imprimendum curavit Officium & Commemorationes Patriarcharum & Prophetarum, Martyrum & Confessorum Terræ-sanctæ. Idem in hujus operis tirocinio, ad IX Ianuarii & S. Marcellini Episcopi Anconitani Acta, sequi tantisper maluit Bollandus noster, quam vel admittere manifestam cum tota antiquitate repugnantiam, a qua contrariæ sententiæ assertores nullatenusse expediebant; [re nondum examinata secutus Bollandus,] vel intempestivo præjudicio antevertere tempus controversiæ illius examinandæ: quo suo facto tantum abest ut putaverit successores suos obligari, ad singula quæ sic ex incidenti causa notaret sustinenda; ut econtra plurimum lætaretur cum videret nos, tamquam humeris elatos suis, prospicere aliquanto longius. Nam cum ille circa Hibernicas historias (ut hoc exempli cuasa dicam) in Ianuario ac Februario secutus fuisset Chronologiam Vsserianam, donec S. Patricius necessitatem & facultatem præberet ipsam si opus foret corrigendi: ubi me, rem a fundamentis scrutari exorsum, vidit, dimissa illa, longe diversam multoque certiorem viam iniisse; probavit vehementißime, neque voluit ullam eorum rationem haberi, quæ scripserat ipse diversimode de S. Brigitta aliisque Sanctis nationis istius.

[38] Desinat igitur me, velut degenerem Bollandi discipulum, ex eo capite increpare Saraceni adversarius; usque adeo parum bene consultus, [male nobis objicitur ab eo qui ipse in contraria est sententia,] ut mihi vitio vertere voluerit, quod duas ex sententia aliena scriptas a Bollando lineas non sequar, in asserenda morte sub Iuliano tolerata; cum gaudere potius debuisset & gratias agere, quod Cyriaco Hierosolymitanum Episcopatum asserens, contrariam sibi Bollandi auctoritatem præriperem facientibus Anconitanum. Potuisset enim Bollandi sententiam objecturis respondere, ipsum vel per se vel per suos in opere successores re melius examinata mutasse opinionem; quemadmodum se jactat vacillatione Baronii, eumdem Anconitanum Episcopatum, quem asseruerat in Martyrologio, in Tomo 4 Annalium ad annum 363 dubium esse agnoscentis: quod fecisse crediderim, ne alterius factionis zelum, ad retinendum Hierosolymitani Patriarchatus titulum obfirmatum, in se concitaret.

[39] [cui quæsita undique fuerunt documenta an. 1623,] Etenim hujus zeli indicium retinent instrumenta Notarialia, nobiscum olim communicata, & fidem facientia, primo, quod Lectiones de S. Cyriaco ex Breviario Lugdunensi anni MDVII, existente apud Carmelitas Avenionenses, legitime transcriptæ essent in præsentia Fr. Stephani Dulcis Avenionensis Archiepiscopi: secundo, quod ex libro dicto Sermones discipuli de Sanctis, impreßo MDXXXIV, existente penes Bartholomæum Tancredum Canonicum Anconitanum, transcripta fideliter sit rubrica de inventione Sanctæ Crucis Latine; Italice autem ex alio libro de Vitis Sanctorum Venetiis impreßo MDLVI: tertio quod in Catalogo Generali Ferrarii inveniatur pariter exhibitum elogium S. Cyriaci. [& nostrum quoque suffragium accedit.] Et hæc omnia anno MDCXXII per Notarios publicos sic curata sunt, ut talium librorum auctoritate collata credatur S. Cyriacus, urbis Anconitanæ Patronus, vere fuisse Hierosolymitanus Episcopus: quod & fuiße contendit obtrectator noster, & nos probabile conamur reddere, non quidem pro eo tempore, quod dubitandi causam justißimam aliis præbuit; sed pro alio, quo certum est suiße Hierosolymis Episcopum Iudam: quem etiam eße martyrio coronatum, si non certum, saltem probabile omnino fecimus; contenti tamen opinionem nostram appellare conjecturam; quam eo credemus firmiorem, quo evidentior cunctis erit Actorum, velut de alio compositorum, fabulositas, jam jam oculis subjicienda.

ACTA APOCRYPHA

Iudas, alias Quiriacus, Episcopus Martyr Hierosolymis (S.)

BHL Number: 7022, 4169, 7023

EX MSS.

PROLOGUS.

Qui sui proprii generis & naturæ propriæ radice subsistens Deus, ante creaturam mundi ejus finem agnoscens, & ante plasmationem Adæ, quæ per ipsum futura erant, usque in unum numerum & actus & cogitationes præscivit, solus Rex æternus, qui omnibus Sanctis semper propria præstat dona, ipse & Sancti & Beati Judæ nativitatē in utero sacravit. Verum tamen Anna cum vocaretur quæ hunc genuit, hereditatem accepit S. Annæ: cum omnibus autem quæ dixerat, in finem cum filio suo passa est.

Prologum hunc in MSS. ad 2 partem infra citandis reperimus, & utrique simul parti præfixam fuisse putamus; sed ab iis qui primam, ut diverso die legendam separarunt, fuisse reservatum, ut cum secunda conscriberetur: ideoque, ut earum inter se connexio clarius cernatur, ipsum restituimus proprio suo loco.

PARS I.
In qua S. Quiriacus, post indicatam S Helenæ Crucem Domini, mortuo S. Macario Hierosolymis suffectus, & a S. Eusebio Papa ordinatus fingitur.
Ex quatuor MSS. & Mombritio.

[1] aAnno ducentesimo tricesimo tertio, post passionem b Domini nostri Jesu Christi, regnante venerabili Dei cultore magno viro Constantino, in sexto c anno regni ejus, gens multa barbarorum congregata est super Danubium, parati ad bellum contra Romaniam. [Constantinus visa in cælis cruce] Nuntiatum est autem Regi d Constantino. Tunc congregans & ipse multitudinem exercitus profectus est obviam, & invenit eos qui vindicaverant Romaniæ e partes, & erant secus Danubium. Videns autem quia multitudo esset innumerabilis, contristatus est & timuit usque ad mortem. Ea vero nocte veniens vir splendidissimus suscitavit eum, & dixit: Constantine, noli timere, sed respice sursum in cælum, & vide, & intendens in cælum vidit signum Crucis Christi, ex lumine claro constitutum, & desuper litteris scriptum titulum, IN HOC VINCE f. Viso autem signo hoc Rex Constantinus fecit similitudinem Crucis quam viderat in cælo: & surgens impetum fecit contra Barbaros, [victor de barbaris ad Danubium,] & fecit antecedere signum Crucis: & veniens cum suo exercitu super barbaros, cœpit cædere eos proxima luce: & timuerunt barbari, & dederunt fugam per ripas Danubii, & mortua est non minima multitudo: & dedit Deus in illa die victoriam Regi Constantino per virtutem sanctæ Crucis.

[2] Veniens autem Rex Constantinus in suam civitatem, convocavit omnes Sacerdotes omnium deorum vel idolorum: & quærebat ab eis cujus vel quid esset hoc signum Crucis g, & non poterant dicere ei. Responderunt autem quidam ex ipsis & dixerunt: Hoc signum cælestis Dei est. Audientes autē hoc pauci Christiani, qui erant eodem tempore, [fidem & baptismum suscepit:] venerunt ad Regem, & euangelizaverunt ei mysteriū Trinitatis & adventum Filii Dei, quemadmodum natus est & crucifixus & tertia die resurrexit. Mittens autem Rex Constantinus ad Eusebium h Episcopum urbis Romæ, fecit eum venire ad se, & catechizavit eum fidem Christianorum & omnia ministeria: & baptizavit i eum in nomine Domini nostri Jesu Christi, & confirmatus est in fide Christi. Jussit autem ædificari ubique ecclesias, templa vero k idolorum destrui. Erat autem beatus Constantinus perfectus in fide, & fervens Spiritu sancto exercebatur in sanctis Euangeliis Christi. Cum didicisset autem a sanctis Euangeliis ubi esset Dominus crucifixus, misit l suam matrem Helenam ut exquireret sanctum lignum Crucis Domini, & in eodem loco ædificaret ecclesiam. [ab hoc Hierosolymas missa mater Helena,] Gratia autem Spiritus sancti requievit in beatissima matre Constantini Imperatoris Helena: hæc autem in omnibus Scripturis se exercebat, & nimiam in Domino nostro Jesu Christo possedit dilectionem: postmodum & salutare sanctæ Crucis lignum exquisivit. Cum legisset autem intente adventum humanitatis Salvatoris nostri Jesu Christi & crucis ejus assumptionem & a mortuis resurrectionem, non est moras passa donec victoriæ Christi invenit lignum, ubi dominicum & sanctum fixum est corpus. Invenit autem illud hoc modo.

[3] Vicesima & octava die m secundi mensis in sanctam civitatem Hierusalem introivit una cum exercitu n magno, & congregavit in ea congregationem magnam de impiissima gente Judæorum. Non solum autem eos qui in ea erant civitate, sed & eos qui in circuitu erant, castellis, possessionibus vel civitatibus Judæos congregari præcepit. Erat autem Hierusalem deserta tempore illo, ut vix invenirentur omnes Judæi tria millia virorum o [Perrexit autem Helena ad Hierosolymam, & quæsivit diligenter locum, in quo sanctum corpus Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi patibulo adfixum pependerat, [quæsitura Crucem Dominicam,] ab incolis: qui idcirco ad inveniendum difficilis erat, quod ab antiquo tempore, ab Imperatore Adriano, persecutore Christianorum, simulacrum in eo loco Veneris fuerat adfixum; ut si quis Christianorum in loco illo Christum adorare voluisset, Venerem videretur adorare: & ob hoc pene oblivioni datus fuerat locus. Sed Regina fidelissima, funditus everso templo pariter & idolo memorato, invenit antiquas subter ruderum concava moles: & militari & rusticana adhibita multitudine, exinanire fecit locum omnem ab his quæ fuerant illic, a tempore passionis Dominicæ, Judaica æmulatione facta.

[4] Post hæc congregavit multitudinem magnam de impiissima Judæorum gente] quos convocans beatissima Helena dixit ad eos, Cognovi de sanctis libris propheticis, [collectam Iudæorum multitudinem increpat;] quia fuistis dilecti Dei: sed quia repellentes omnem sapientiam, eum qui volebat de maledicto vos redimere maledixistis, & eum qui per sputum oculos vestros illuminavit immundis potius sputis injuriastis, & eum qui mortuos vestros vivificabat in mortem tradidistis, & lucem tenebras existimastis & veritatem mendacium, pervenit in vos maledictum quod est in lege vestra scriptum. Nunc autem eligite ex vobis viros, qui diligenter sciunt legem vestram, ut respondeant mihi de quibus interrogavero eos. Qui abeuntes cum timore, & multas quæstiones inter semetipsos facientes, [delectosque ex iis peritiores legis semel] invenerunt legis doctores numero mille, & adduxerunt eos ad Helenam, testimonium perhibentes eis, quod legis scientiam multam haberent. Helena autem dixit ad eos, Audite mea verba, auribus percipite meos sermones. Non enim intellexerunt patres vestri neque vos in sermonibus Prophetarum, quemadmodum de adventu Christi prophetaverunt, quia prius dictum est p, Puer nascetur & mater ejus virum non agnoscet q: & Isaias vobis dixit, Filios genui & exaltavi, ipsi autem spreverunt me: cognovit bos possessorem suum & asinus persæpe Domini sui, Israel autem me non cognovit, & populus meus me non intellexit: & omnis Scriptura de ipso locuta est. [Is. 1, 3] Qui sciebatis legem errastis, nunc autem eligite ex vobis qui diligenter noverint scientiam legis, ut ad interrogationes meas dent responsum: & militibus jussit ut custodirent eos cum summa diligentia.

[5] Consilio autem facto inter se elegerunt optimos legis doctores viros numero quingentos, [iterumque allocuta, jubet meliores deligere qui sibi respondeant.] & venientes steterunt in conspectu Helenæ: quæ dixit: Qui sunt hi? At ille dixerunt: Hi sunt qui optime noverunt legem. Et cœpit iterum dicere ad eos: Vos quam stulti estis filii Israel secundum Scripturas, qui patrum vestrorum cæcitatem secuti estis, qui dicitis Jesum non esse filium Dei, qui legistis legem & Prophetas & non intellexistis. Illi autem dixerunt: Nos quidem & legimus & intelligimus, pro qua causa talia nobis dicis, Domina, manifesta nobis, ut & nos cognoscentes respondeamus de his quæ a te dicuntur. Ipsa autem dixit iterum ad eos: Adhuc euntes eligite meliores legis doctores. Qui cum irent dicebant intra se, [His Iudas indicat, quærendum de cruce,] pro qua causa putas hunc laborem facit nobis Regina. Unus ex eis, nomine Judas, dixit: Ego scio, quia quæstionem vult facere ligni, in quod Christum suspenderunt patres nostri: videte ergo nemo ei confiteatur: nam vere destruentur paternæ traditiones, & lex ad nihilum redigetur. Zachæus autem avus meus prænunciavit patri meo, & pater meus cum moreretur adnuntiavit mihi, dicens.

[6] [& narrat quæ ab avo & patre suo acceperit de Christo,] Vide, fili, cum quæstio facta fuerit de ligno, in quod Christum suspenderunt patres nostri, manifesta illud antequam crucieris: jam enim amplius Hebræorum genus non regnabit, sed regnum eorum erit qui adorant Crucifixum, ipse autem regnabit in seculum seculi. Ego r vero dixi ei, Pater, si ergo sciebant patres nostri quia ipse esset Christus, quare manus suas injecerunt in eum? Dixit autem mihi, Audi me, fili, & cognosce ejus inenarrabile nomen, quia numquam consiliatus sum neque conveni cum eis, sed multoties contradicebam illis; sed quia arguebat seniores & Pontifices nostros, ideo condemnaverunt eum crucifigi, putantes mortificare immortalem; quem & deponentes de ligno sepelierunt. Ipse autem sepultus post tertium diem surrexit, & manifestavit se suis discipulus; unde credidit Stephanus frater tuus, [Stephano,] & cœpit docere in nomine ejus: & consilio facto Pharisæi cum Saducæis condemnaverunt eum ut lapidaretur; & tollens eum multitudo lapidaverunt eum. Sed beatus ille cum traderet animam, expandit manus suas ad cælum, & orabat dicens, Domine ne statuas illis hoc peccatum. Audi me, fili, & doceo te de Christo & de pietate ejus: quia & Paulus, qui ante templum sedebat & exercebat artem scenographiæ; s erat persequens eos qui in Christo credebant, qui concitavit populum adversus fratrem suum Stephanum: & pietate ductus super eum Dominus, [& Paulo.] unum de sanctis suis t fecit eum. Propter quod ego & patres mei credidimus in eum, quia vere filius Dei est. Et nunc, fili, noli blasphemare eum, neque eos qui in eum credunt: & habebis vitam æternam.

[7] Hæc mihi contestatus est pater meus Simon, Ecce omnia audistis: quid vobis placet, si interrogaverit nos de ligno Crucis? Ceteri autem dixerunt, [Rogant hi eum ne crucem indicet.] Nos talia numquam audivimus, qualia a te hodie dicta sunt. Si ergo inquisitio facta fuerit de hoc, vide ne ostendas. Manifeste autem qui hæc dicis & locum nosti. Hæc eis dicentibus, ecce veniunt milites ad eos dicentes, Venite, vocat vos Regina. Illi autem dum venissent u iudicabantur ab ea; & nihil verum volebant dicere de hoc unde percunctabantur. Tunc beata Helena jubet illos omnes igni tradi. Qui cum timuissent, tradiderunt ei Judam, dicentes; Hic viri justi & prophetæ filius est, [sed ad ignē damnati, Iudam produnt:] & legem novit cum actibus suis: hic, Domina, omnia quæ desiderat cor tuum ostendet tibi diligenter. Et omnibus simul testimonium illi perhibentibus, dimisit eos, & tenuit Judam solum. Et convocans eum, dixit ad illum: Vita & mors propositæ sunt tibi: elige tibi quod vis, vitam an mortem. Judas dixit: Et quis in solitudine constitutus, panibus sibi appositis, lapides manducat? Beata autem Helena dixit: Si ergo in cælo & in terra vis vivere, dic mihi ubi absconditum est lignum prætiosæ Crucis.

[8] Judas dixit: Quemadmodum habetur in gestis, sunt jam anni ducenti plusx minusue: & nos, cum simus juniores, quomodo possumus hæc nosse? [qui varie tergiversatus,] Beata Helena dixit: Quomodo ante tantas generationes in Ilio & Troade factum est bellum, & omnes nunc commemorantur qui ibi sunt mortui: & monumenta eorum & loca scriptura tradit. Judas dixit, Vere, Domina: quia conscripta sunt: nos autem non habemus hæc conscripta. Beata Helena dixit, Quid est quod paulo ante confessus es a te ipso, quia sunt gesta? Judas dixit, In dubio locutus sum. Beata Helena dixit, Ego quidem habeo beatam vocem Euangeliorum, in quo loco crucifixus est ipse Dominus; tantum ostende mihi, qui vocatur Calvariæ locus; & ego faciam mundari locum; forsitan inveniam desiderium meum. Judas dixit, Neque locum novi; [& septem dierum fame subactus,] quia nec eram tunc. Beata Helena dixit: Per Crucifixum, fame te interficiam, nisi dixeris veritatem. Et cum hæc dixisset, jussit eum mitti in lacum siccum, usque in septem dies, sicut custodiretur a custodibus. Cum transissent autem septem dies, clamavit Judas de lacu, dicens, Obsecro vos, educite me, & ego ostendam vobis Crucem Christi.

[9] Cum ascendisset autem de lacu, perrexit usque ad locum, nesciens certius ubi jacebat Crux Christi, levavitque vocem suam ad Dominum Hebraica linga & dixit z: [petit a Deo] Deus, Deus, qui feciste cælum & terram, qui palmo metisti cælum & pugno terram mensurasti; qui sedes super currum Cherubin, & ipsa sunt volantia in aëris cursibus luce immensa, ubi humana natura transire non potest; quia tu es qui fecisti ea ad ministerium tuum: sex animalia, quæ habent senas alas; quatuor quidem ex ipsis quæ volant, ministrantia & incessabili voce clamantia, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Cherubin vocantur; duo autem ex his posuisti in Paradiso custodire lignū vitæ, quæ vocantur aa Seraphin. Tu autem dominaris omnium, quia tua factura sumus, qui incredibiles Angelos profundo tartaro tradidisti; & ipsi sunt sub fundo abyssi a draconum fœtore cruciandi, & tuo præcepto contradicere non possunt. Et nunc, Domine, si tua voluntas est regnare filium Mariæ, qui missus est a te (nisi autem fuisset ex te, non tantas virtutes fecisset: nisi vero tuus puer esset, non suscitares eum a mortuis) fac nobis, Domine, prodigium hoc; & sicut exaudisti famulum tuum Moysen, & ostendisti ei ossa patris nostri bb Joseph; ita & nunc, si est voluntas tua, [ut ex loco abditæ crucis ascendat fumus aromaticus,] ostende nobis occultum thesaurum: & fac ab eodem loco fumum odoris aromatum & suavitatis ascendere: ut & ego credam crucifixo Christo, quia ipse est Rex Israel, & nunc & in secula seculorum.

[10] Hæc cum orasset Judas, statim commotus est locus, & multitudo fumi & aromatum odoris suavitatis ascendit de loco: [quo facto] ita ut admiratus Judas plauderet ambabus manibus suis, & diceret; In veritate, Christe, tu es Salvator mundi: gratias tibi ago Domine, qui cum sim indignus, non me fraudasti dono gratiæ tuæ. Deprecor te, Domine Jesu Christe, memor esto mei & dele peccata mea, & adnumera me cum fratre cc meo Stephano, qui scriptus est in Actibus duodecim Apostolorum tuorum. Hæc cum dixisset, accipiens fossorium præcinxit se viriliter, & cœpit fodere. Cum autem fodisset passus viginti dd invenit tres cruces absconditas, quas ejiciens attulit in civitatem. [Crux effoditur,] Interrogabat autem beatissima Helena, quæ esset crux Christi: scimus autem quia ceteræ duæ latronum sunt, qui cum eo crucifixi sunt. Et ponentes eas in media civitate expectabant gloriam Christi. Et circa horam nonam ferebatur mortuus juvenis in grabato: Judas ee autem gaudio repletus dixit: [& ad ejus contactum suscitatur mortuus,] Nunc cognosces, Domina, dilectissimum lignum & virtutem ejus. Et tenens grabatum Judas, fecit deponi mortuum, & posuit super eum singulas cruces, & non surrexit: imposita autem tertia cruce Dominica super mortuum, statim surrexit qui mortuus fuerat juvenis, & omnes qui aderant glorificabant Dominum.

[11] Sed omnium bonorum semper invidus diabolus ff cum furore vociferabatur in aëre, dicens: Quis iterum hic est, [dæmone frendente & Iudæ multa commināte,] qui non permittit me suscipere animas meorum? O Jesu Nazarene; omnes traxisti ad te: ecce & lignum tuum manifestasti adversum me. O Juda! quid hoc fecisti? Nonne prius ego per Iudam traditionē perfeci, & populum concitavi impie agere? Ecce nunc per Judam ego hinc ejicior. Inveniam & ego quid faciam adversum te: suscitabo alium Regem, qui derelinquet Crucifixum, & mea exequetur consilia, & immittet in te iniqua tormenta: & tunc cruciatus negabis Crucifixum. Judas autem, fremens in spiritu sancto, dixit: Qui mortuos suscitavit Christus, ipse te damnet in abyssum ignis æterni. [qui corroboratus in Christi fide baptizatus,] Hæc audiens beata Helena admirabatur fidem Judæ: cum magno autem studio collocans pretiosam Crucem, auro & lapidibus pretiosis, faciens loculum argenteum, in ipso collocavit Crucem Christi; & ecclesiam construxit in ipso Calvariæ loco. Judas autem accipiens incorruptionis baptismum in Christo Jesu, de præcedentibus signis ostensus est fidelis, & commendavit eum Episcopo qui illo tempore erat adhuc Ierosolymis gg, & baptizavit eum in Christo. [ordinatur Episcopus.] Cum moraretur beata Helena in Ierosolyma factum est Beatum Episcopum dormitionem accipere in Christo. Beata autem Helena accersivit Episcopum Eusebium urbis Romæ hh, & ordinavit Judam Episcopum in Ierosolyma Ecclesiæ Christi: mutavit autem nomen ejus, & vocatus est Cyriacus.

[12] Beata autem Helena, repleta Dei fide, & intelligens Scripturas per vetus & novum Testamentum, instructa & repleta Spiritu sancto, iterum cœpit studiose requirere qui in cruce confixi fuerant clavi, in quibus impii Judæi Salvatorem crucifixerunt: [Deinde etiam pro clavis requirendis missus,] & convocans Judam, qui cognominatus est Cyriacus, dixit ei, Quod circa lignum crucis erat, repletum est desiderium meum: sed de fixoriis qui infixi sunt imminet tristitia. Sed non requiescam & de hoc, donec Dominus compleat desiderium meum: sed accede adhuc, & de hoc precare Dominum. Sanctus vero Episcopus Cyriacus, veniens ad Calvariæ locum una cum multis Fratribus, qui in Domino Jesu Christo crediderunt per inventionem sanctæ Crucis, & quod in mortuo factum est signum; elevans in cælum oculos suos & manibus simul percutiens pectus, exclamavit ex toto corde ad Dominum, confitens priorem ignorantiam, & beatificans omnes qui crediderunt in Christo & qui credituri sunt adhuc. Diu autem eo orante, ut manifestaretur illi signum aliquod, quemadmodum in cruce ita & in fixoriis; in fine orationis, cum diceret, Amen; factum est tale signum, quod omnes ii qui aderamus vidimus. Magna autem coruscatio de loco illuxit, [indicio lucis cælestis repertos tradit:] ubi inventa est sancta Crux, clarior solis lumine; & statim apparuerunt clavi illi, qui in Dominico confixi fuerant corpore, tamquam aurum fulgens in terra; ita ut omnes sine dubio dicerent credentes, Nunc cognoscimus in quem credimus. Quos accipiens cum magno timore obtulit Beatæ Helenæ. Quæ figens genua & caput inclinans, adoravit eos.

[14] Repleta autem sapientia & scientia multa valde, cogitabat quid de his faceret. Quæ cum in semetipsa posuisset omnem exquirere viam veritatis; Spiritus sancti gratia misit in sensum ejus tale quiddam facere, [Helena inde frænos filio fieri jubet,] ad commemorationem generationum quæ venturæ erant, quod Prophetæ pronuntiaverunt ante multas generationes. Convocans autem virum fidelem & disciplinatum, cui testimonium perhibebant multi, dixit ei; Regis mandata custodi & regale sacramentum exerce; accipe hos clavos, & fac eos salivares kk in fræno equi, qui Regis erit: erunt autem arma inexpugnabilia contra omnes adversarios, victoria vero erit Regis & pax belli, ut id quod dictum est per Prophetam impleatur, Et erit in illo die quod est in fræno equi sanctum Domini vocabitur. [Zac. 14, 20] Beata autem Helena, qui in Jesu Christo fide sunt confirmans in Hierosolymis, & omnia perficiens, persecutionem Judæis immisit, quia increduli facti sunt, & minavit eos a Judæ ll. Tanta autem gratia secuta est Sanctum Cyriacum Episcopum, ut dæmones per orationes ejus effugaret, & omnes hominum sanaret infirmitates. Beata autem Helena dona multa derelinquens sancto Episcopo Cyriaco ad ministerium pauperum, dormivit mm in pace, septimo decimo Kalendas nn Maji; demandans omnibus qui Christum diligunt, [& festum inventa Crucis celebrari.] viris ac mulieribus, celebrare commemorationem diei, in qua inventa est sancta Crux quinto nonarum Majarum oo. Quicumque vero memoriam faciunt sanctæ Crucis, accipiant partem cum Dei genitrice sancta Maria, & cum Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per infinita secula seculorum.

NOTÆ ET CENSURÆ.

a Videlicet S. Martini Treviris, & S. Maximini ibidem, atque membraneis codicibus duobus, in nostro Musæo asservatis: quibus addi possent MSS. multa in variis Italiæ bibliothecis & alibi per nos visa, nisi piguisset notare sigillatim singula.

b Mombritius, Post resurrectionem.

c Cœpit Constantinus anno vulgaris Æræ 306, &sextus ejus annus incidit in annum ejusdem Æræ 311, incipiendo a die 25 Iulii: in quo mox apparet enorme mendum, dum hic annus componitur cum anno 233 a Paßione, quam probavimus incidisse in annum Æræ 29, adeoque ab ea numerandum hic fuisse annum 278.

d Mombritius, & hic & alibi deflectens a primigenii styli simplicitate, Imperatori Constantino. Quod autem antiquiora MSS. & magis sincera plerumque habeant Regi, indicium est olim hæc ex Græca in Latinam linguam esse conversa: Græcis enim usitatius est Regis titulum usurpare.

e Ex quo dedicata fuit Constantinopolis seu Roma nova, adeoque post annum 330 primum cœpit appellatio Romaniæ, necdum forte in usum inducta cum Constantinus moreretur anno 336.

f Quam certum est hoc signum ostensum Constantino, Italiam contra Maxentium ingredi paranti anno sexto regni supra notato: tam est indubitatum victoriam ad Danubium, de Sarmatis eumdem transgredi ausis relatam, ad annum 14 Regni, Christi 319 pertinere; adeoque ineptißme conjungi duo, locis temporibusque diversißima.

g Vsque adeone ignarus rerum esse potuit filius Constantii & Helenæ, quorum hæc Christiana erat, iste Christianis summe faverat?

h MS. S. Martini Presbyterum vocat, sed infra & deinceps Episcopum. MS. Maximini nominat S. Silvestrum Papam: sed hæc scioli librarii correctio est, quam tamen oblitus est in sequentibus adhibere, sine scrupulo Eusebium deinceps nominans. Sedit autem Eusebius anno 310, mensibus dumtaxat quatuor.

i Econtra creditur Constantinus a S. Silvestro Papa baptizatus circa annum 315. Apud Mombritium dicitur solum Catechizatus.

k Edictum de destruendis templis ad annum 331 pertinet.

l Hoc aliquanto post Nicænum Concilium, anno 325 celebratum, accidit.

m Videtur Iudæorum more hic loqui auctor.

n Quid opus erat exercitu? Cum pecunia missam Helenam melius scribunt alii.

o Quæ sequuntur [ ] inclusa desunt apud Mombritium & in MS. Antverpiensi: sunt autem accepta ex Ruffini Historia Eccles. lib. 10 cap. 7, ut merito judices a Latinis postmodum esse intrusa.

p Mombritius, Prior Moyses dixit. Vbinam vero?

q Idem addit. Et iterum laudationum conscriptor David dicit, Providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear Psal. 15, 8.

r Nota Iudam loqui in persona sua propria, alloquentis patrem: uti non tantum patet ex conclusione, qua ait, Hæc mihi contestatus est pater meus Simeon: sed magis infra num. 10 ubi S. Stephanum vocat suum fratrem. Hoc autem quomodo consistat cum excusatione junioris ætatis num. 8, videat qui hæc figmenta volet pro veris defendere.

s MS. Antverpiense, exercebatur arte scenofactoria.

t Item. Unum de Sanctis suis misit ei, & fecit eum unum de discipulis suis.

u Judicabantur: id est, judicialiter interrogabantur.

x MS. Antverp. sunt jam anni ducenti triginta tres.

z Vtrumque Trevirense MS. Ds. Ds. ai. asaach. rablil. asphilo. nabo. anach. biro. iole. jameddoch. azabel. zoth. faiek. faitui. baruch. chata. adonai. helai. helech. maro. abraxio. ateai. baruch. siamul. meludach. strahel. aiamu. straubizi. manuch. beiel. ata. david. daura. jerahel. Jesu. bemon. segenec. manuri. ru. quod interpretatur: Deus, Deus &c. Quæ melius ab aliis absunt: nec scio an vel ex longinquo, per multas correctiones & conjecturas, adduci poßint ad sensum subjectæ orationis.

aa Gen. 3 v. 24 dicitur, quod Deus collocavit ante Paradisum voluptatis Cherubim, non, Seraphim.

bb Exodi 13 simpliciter, ossa Joseph tulisse secum, dicitur Moyses: nec est verosimile, revelatione ad id fuisse opus, aut ignotum Israelitis ejus sepulcrum. Rabinorum somniis hoc adscribas licet.

cc Ecce Judas, non patruum suum, sed fratrem vocat S. Stephanum: quomodo igitur utriusque pater Simeon, qui ipsemet interfuerat consiliis Iudæorum contra Christum, debuit ex patre suo Zachæo audivisse, quæ filio Iudæ de illo narrabat?

dd Liberalis sane & fidem omnem superans mensura profunditatis.

ee S. Macarii Episcopi, quem solum meliores scriptores in toto hoc negotio nominandum putaverunt, nec semel quidem meminit hic auctor.

ff Etiam hanc personam inducere decebat in talem comœdiam.

gg MSS. San Maximinianum, & Antverpiense addunt, nomine Macario, quod postea videtur adjectum: & cum mox dicitur, accidit Beatum Episcopum dormitionem accipere, videtur interpretis ignorantia indicari, qui nesciverit τὸ, μακάριον, esse proprium nomen, ideoque Latine verterit beatum.

hh Quis audivit vellegit umquam, trans mare aut omnino Roma egressum Pontificem, ad Episcopum qualemcumque ordinandum?

ii Hoc scilicet restabat, ut tam male consuta fabula crederetur habere auctores, oculatos testes.

kk Hæc vox, quamvis origine Latina, ex Græco tamen textu retenta videtur, utpote nusquam apud Latinos medii ævi scriptores invenienda. Græci autem semibarbari, teste Meursio, etiam hodie σαλιβάρι usurpant pro Lupato. Textus Græcus hoc loco σαλιβάριον habet. Verior historia unum solum clavum fræno fabricando adhibitum persuadet.

ll De hoc exilio, Iudæis indicto, nullum alibi indicium.

mm Si Hierosolymis obiisse Helenam velit auctor, vehementer fallitur: nam ex Eusebio constat morienti adstitisse Constantinum; Romæne an Constantinopoli controvertitur. Pro Roma Baronius ex verosimiliori opinione stat.

nn Ad hunc sane diem quibusdam non valde antiquis Martyrologiis MSS. Helenam adscriptam reperiri, diximus in prætermißis ad 15 Aprilem: colitur alias & mortua passim creditur 18 Augusti.

oo Conclusio hæc videtur adjecta ab iis, qui apocrypham hanc S. Cyriaci legendam divisere bifariam.

PARS II.
Continens figmenta de passione S. Cyriaci & Annæ matris ejus, sub Iuliano Hierosolymis tolerata.
Ex quatuor Codicibus MSS.

a

[14] Post venerabilis Constantini finem b, impius Julianus successit in regno; & contra Persas exivit c statim ad bellum. Sancti igitur Cyriaci d fama perveniente usque ad ejus auditum, in sanctam Hierusalem pervenit e civitatem: & statim beatum Cyriacum exquisivit. [Iulianus Apostala Cyriacum accersitum] Qui cum venisset, Julianus interrogavit dicens, Qui diceris? Qui dixit, Iudas quidem a parentibus cognominatus sum, quando autem misertus est mei Deus, cum essem indignus, Episcopatus mihi donavit indumentum. Venerabilis vero Helena Cyriacum me vocari præcepit, beato Episcopo Eusebio urbis Romæ, super me peccatore ordinationem faciente. Julianus imperator ait: In corpore sunt adhuc parentes tui? Qui dixit: Mater sola. [cum Anna matre solicitat ad idololatriam.] Iulianus ait, vocetur ipsa. Cum autem adesset, Iulianus imperator dicit ei: Quod est nomen tuum? Quæ ait Anna [Iulianus Imperator dixit, Quam sectam colis? Anna dixit; Ego colo cælestem Regem, qui mihi manifestatus est per dilectum filium meum Iuda.] f Iulianus ait: Ubi est nunc filius tuus? Quæ ait: Qui ante tribunal tuum stat Cyriacus Episcopus, ipse est. Iulianus dicit: Substantias promitto vobis, & magnum honorem. Acquiescite ergo mihi, & sacrificate magno Deo Iovi. Cui Cyriacus: Ego vero Deo magno, Iesu Christo, incontaminata quotidie immolo sacrificia.

[15] [suo ipsius exemplo] Iulianus Apostata ait; Et ego multum tales exercui vanitates, & nihil mihi profuerunt. Cyriacus dixit: Bene dixisti, quia nihil tibi profuerunt. Exercitatus igitur cum esses in divinis Scripturis, & notitiam omnium earum accipiens, neglexisti, & divina conculcasti; & indignus cum esses, misericors Deus tradidit tibi regnum. Et non solum impie gessisti in Divinitate apostata factus; sed & impie cœpisti persequi cultores Dei excelsi. Ideoque celeriter auferetur elatio impiæ animæ tuæ. Iulianus Imperator ait: Multi in Christo confidentes malis pœnis de seculo exierunt. Unde si non sacrificaveritis, consentientes mihi, multis interimam vos pœnis. Cyriacus Episcopus ait: Non potes talia tormenta parare ad dolorem carnis, qualia Christus præparavit animabus, [& minis tormentorū: sed frustra.] qui eum negant. Caro quidem ad modicum torquetur, tamquam terra, quæ ab aratro scinditur, ut duplicem agricolæ fructum reddat; anima autem, soluta a cruciamentis carnis, cum lætitia vadit ad Factorem suum, qui pro ipsa tradidit corpus morti. Iulianus dixit: Quid dicis, Cyriace? Dilexisti propter Crucifixum mori [& non sacrificare?] Qui dixit: Nescis, quid dicit Scriptura, quia dii peribunt a terra qui neq; cælum neq, terram fecerunt? Et iterū; Simulacra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum. Et iterum: Similes illis fiant, qui faciunt ea. Ecce ergo & tu similis factus es illis, damnandus in gehenna ignis.

[16] Iratus autem Iulianus, jussit manum ejus abscindi dexteram, [ergo dexteram ei præscindi jubet,] dicens: In hac manu multas frequentius scribens epistolas, multos a sacrificiis deorum avertit. Cyriacus dicit: Tu quidem ignoras, insensate canis, mihi quale operatus es bonum. Ego autem non ignoro, quia priusquam cognoscerem Christum Iesum, eram scribens ad Synagogam Iudæorum, ut nemo crederet in Iesum, qui crucifixus est; Scandalum ergo corporis mei abscindens, vitam æternam mihi providisti, sicut scriptum est. Melius est, ut pereat unum ex membris tuis, quam totum corpus tuum mittatur in ignem inextinguibilem, Iulianus ait, Tantum exterminabo corpus tuum hic, ut videam quis sit qui liberet te de manibus meis. Cyriasus dixit: Dominus Iesus, qui hodie a te injuriam patitur, ipse in Euangelio mandavit sic, Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non occident. Ideo non timeo tormenta tua, ut possim effugere ignem, quo tu festinas.

[17] Iulianus dixit iratus: Ecce ignis odor super te venit, nunc videbo hodie, si ille Galilæus, [& apostasiam exprobranti] quem colis, te liberet. Tunc Cyriacus ait: Impie & immemor bonitatis Dei, ferocissime canis, quomodo non es rememoratus immaculati & purissimi Agni altaris gloriosi & supercælestis, a quo absconsus es g, & effugisti temporalem punitionem mortis, cum tyrannicam tibi præsumebas insaniam? quomodo non timuisti immundissimum tuum os extollere, & verba blasphemiæ proferre in Dominum Iesum? Iulianus dixit: Si vere ignem contempsisti, judicabo te intolerandis tormentis, ut non solum corpus tuum ignis consumat, sed & animum. Et jubet trullum h in plumbum reliquari, & extendi beatum Cyriacum, & forcipe ferrea aperiri os ejus, [liquatum plumbum in os fundi:] & infundi plumbum, ut interiora ejus conflagrentur. Talem & tam scelestam sustinens pœnam, spem habens, cælum aspiciebat.

[18] Et cum duæ horæ transissent, omnes eum sperabant jam mortuum: & ille elevans vocem, [a quo nihil læsum] clamavit dicens, Christe, lumen verum, inextinguibilis splendor, mortuorum vita, peccatorum propitiatio, errantium redemptor & dux, benedico te, Domine, quia dignum me fecisti participari pœnis tuis; qui imaginem auream contrivisti, & impium Regem ab hominibus expelli fecisti, & cum ferocibus bestiis portionem posuisti, & septem tempora præcepisti mutari super eum, usque dum cognosceret te verum Deum; qui per servum tuum beatum Danielem culturam Babyloniorum destruxisti, & Sacerdotes mendaces bestiis ad escam tradidisti; qui ad exemplum Trinitatis tuæ primos Martyres tuos tres pueros in fornace ignis ardentis salvasti; [Deique magnalia extollentem,] qui terribiles undas per mare rubrum divino siccasti præcepto, & pedibus populum tuum transire jussisti, & adversarios eorum operuisti fluctibus, & per figuram gloriosæ Crucis tuæ sibilum serpentum deserti extinxisti, & eos quos mordebant per eum sanasti; qui populum tuum Israel in tenebris columna ignis illuminasti, [& auxilium poscentem,] & a solis radiis æstuantem refrigerii nube protexisti; qui adversarios tuorum amicorum judicio mortis damnasti; qui eis, qui tempestatem patiuntur, tranquillus es portus; qui in altis montibus revelas fontes, ut bestiæ deserti satientur potu; de omnibus enim tibi est cura, Domine, amator animarum, quia tua sunt creatura. Deprecor te, Domine Iesu Christe, transmitte Michael Archangelum luminis, & libera me de malo operario isto, ut non me vincat mala operatio ejus, sed tua patientia confirmet me, qui glorificaris in secula.

[19] [ac rursus frustra solicitatum,] Et ut implevit orationem, iterum Iulianus inquit: Ecce, Cyriace, quantum dimisi te verbosari: frequenter audivi talia. Verumtamen nemo contradicens mihi de manibus meis vivus recessit. Nam & ego adoravi Christum, & nihil mihi profuit: sed postea pœnitui, & cognovi immortales deos, qui salutem præstant his qui diligunt eos. Cyriacus ad hæc: Scio quia cognovisti diabolum patrem tuum, & ministros ejus, qui eos qui credunt illis in gehennam ignis trahunt: ex quibus tu unus es. Iulianus dicit sacrifica antequam puniaris. Cyriacus dicit: Ego non sacrifico lapidibus. Iulianus dicit: Ego propter insaniam vestram statuam non erexi. Sed sacrifica nullo vidente, & tantum dic Magnus est Deus Iovis. [in grabato aneo atque candenti cruciat:] Tunc Cyriacus: Ego ei, qui vere est, vero Deo credidi, qui te destruet ab hac superbia tua. Tunc Iulianus jussit grabatum æneum afferri, & in eo S. Cyriacum extendi, & substerni carbones ignis, & spargi super eum sal & adipem, & desuper virgis cædi, ut venter & interiora viscera assarentur ab igne, & dorsum ejus desuper carminari virgis. Elevans autem Cyriacus vocem Hæbraice ajebat. i Deus Deus immense, & propter nos invisibilis, qui das vitam omni credenti in te, qui per Prophetam tuum Ionam, in figura trium dierum, resurrectionis tuæ ostendisti nobis mysterium, qui electum tuum Eliam Prophetam in curru igneo in cælum rapuisti: qui nutu oculi tui conteris adamantinas seras inferni: Veni, Domine, in hoc judicio, & aufer a me multitudinem dolorum: ecce hæc pro nominis tui amore patior.

[20] Hæc eo dicente, admirabatur durus tyrannus super ingentem ejus patientiam, & jubet eum in quodam domicilio custodiri, donec de morte ipsius tacite quæreret. [Carceri inclusum cum mater Anna visitasset,] Cum ergo transissent duo dies, B. Anna mater S. Cyriaci veniens dicit ei: Bene, fili mi, certatus es & agonizasti pro nomine Domini nostri Iesu Christi. Memento beati patris tui, qui in Iudaismo k mortuus est. Redime, fili, patrum tuorum delicta, factus comes primi Martyris Stephani. Memento & mei matris tuæ, quæ genui te. Crastino, o fili carissime, consummaberis. Ministri autem satanæ statim de ea retulerunt tyranno, & jussit eam exhiberi. Adducta autem illa, [adducta ad tyrannum & in fide constans,] interrogavit eam Iulianus, dicens: Complacuit tibi Anna sacrificare, ut vel tu vivas? Insensatus autem filius tuus elegit magis mori quam vivere. Anna dicit: Vitam magis cupiens cælestem, non sacrificavit: hæc autem vita temporalis est. Iulianus dicit: Quid ergo tu dicis? Nec tu vis sacrificare? Anna dicit: Sine Deo, inhumanissime, & omnis impietatis princeps, non me terrent verba tua: nam Dominus noster Iesus Christus proprium pro nobis effudit sanguinem, ut ab omni iniquitate mundum redimeret: quanto ergo magis nos peccatores debemus pro ipso mori?

[21] Iratus ergo Julianus jussit eam capillis suspendi & ungulari. Cumque ungularetur pene tribus horis, & omnino non loqueretur, dicit Julianus. Quid est Anna? [e capillis suspenditur, ungulis laniatnr,] Bene te acceperunt ungulæ? Quæ dicit: Insensate, & omnis iniquitatis operarie, quomodo non sensisti quia non sensi dolorem? Sed si habes majora tormenta, infer: parata enim sum certare adversus patrem tuum diabolum, quem spero me sine viribus ostendere: propter nomen enim Jesu habeo eum qui me confortat Deum. Julianus autem jussit lampades l magnas flamma ardentes applicari lateri ejus. [& lampudibus ustulata moritur.] Anna autem exclamavit dicens: Domine immaculate, qui igni inextinguibili quinque iniquorum civitates tradidisti, & justum Loth salvasti; qui vocibus Angelorum muros Jericho destruxisti, & Amalech in manu valida expugnasti; qui per sanctam Judith Holofernem occidisti, & populum tuum eruisti: exaudi me, & fac me peccatricem perfecte hunc currere cursum: ut ego exultans intrem in thalamum tuum cum filio meo. Et dicens hæc, efflavit spiritum. Tollentes autem eam traxerunt in partem.

[22] Tunc jussit Julianus beatum adduci Cyriacum Episcopum. [iterum adductus Cyriacus,] Adducto autem eo, admiratus est tyrannus quoniam tantas, & tales sustinuerat pœnas, & hilari vultu astaret. Tunc Julianus: Dic mihi Cyriace, quibus maleficiis nobis caliginem induxisti [tamquam nō metuens pœnas & nolens sacrificare?] Cyriacus, inquit; Anathema tibi, canis indigne, qui virtutem Dei convertis in maleficia. Julianus dixit: Si non vis sacrificare, dic saltem, Non sum Christianus. Tunc Cyriacus: Numquid propterea quod tu excidisti, vis stellas splendidas exæquari tuis tenebris? [ad fossam venenatis plenā damnatur.] Sed non habes locum, nec habebis unquam. Ego vero certus sum, quia non post multos dies percutieris cælesti plaga. Ascendens ergo iter tuum, non reverteris, quia exacerbasti Deum. Jussit autem Julianus fossam fieri altam, & vocavit plurimos incantatores serpentium, & jussit eos ut nequiores afferrent, & mitterent in fossam. Qui & miserunt cornutas m dracones, & Lampias n venenosas, & multitudinem maximam serpentium, & jussit Sanctum mitti inter eas.

[23] Cum vero duceretur B. Cyriacus, dicebat: Veni, Domine meus Christe Jesu, & vide agonem theatri hujus & necessitatem, [in qua dum perseverat illæsus] qui liberasti Joseph de lacu, fac nunc hos dracones quiescere, ne quando dicant gentes, ubi est Deus eorum, quia inimici eorum prævaluerunt adversus Sanctos Dei. Et hæc dicens missus est in fossam. Serpentes autem Angelico nutu mortificati sunt, ita ut Beatus exultans diceret, Nunc cognovi, quia Dominus, quem veneror, nunquam elongat se a suis. Gratias ago tibi, Christe, non solum quia in te complesti prophetiam David, sed & in his qui in te confidunt: ecce enim super aspides ambulamus, & conculcamus leonem & draconem. Hæc dicente B. Cyriaco, Julianus comburi bestias jubet. Cyriacus vero descendebat de fovea illæsus.

[24] Tunc prior incantatorum Amon o, Nobilis cognomine, dicit, o Rex, [convertitur Amon incantator & fit Martyr.] magna dementia repletus es volens interficere virum hunc. Quare non attendis, quia neque maleficia, neque quis ex vanis diis talia potuit facere mirabilia, sicut hic verus Deus, quem hic prædicat? Ecce quantas illi intulisti pœnas & non potuisti virilem ejus vincere sensum. In veritate certus sum, quia Christianorum Deus magnus, & ingens est. Tyrannus igitur videns, quia ex toto corde credidit, jussit eum decollari. Amon autem valedicens S. Cyriaco, ivit ad locum decollationis alacer, dicens: Jesu Christe, suscipe in pace animam meam. Et hæc dicens, extendit collum, & consummavit vitam.

[25] [Cyriacus in cacabum ferventem immissus,] Post modicum iterum vocans tyrannus S. Cyriacum, dixit ei: Nega tantum Crucifixum, & dimittam te. Cyriacus dixit: O cor perversum, & sensum extinctum! Tantorum bonorum præstatorem Dominum meum negem propter te miserabilem, ut efficiar similis tui? Iratus autem tyrannus jussit cacabum magnum impleri oleo, & calefieri: in tantum autem efferbuit cacabus, ut stantes non possent sustinere vaporem ejus. Et jussit eum mitti in cacabum. Appropiantibus autem ministris dicit illis B. Cyriacus. Foris longe recedite, filioli, ne ullus ex vobis confletur: a me ipso ingrediar. Et faciens Sanctus in fronte sua signaculum Crucis, intravit dicens; Qui Iordanem sanctificasti, Christe, & antecessorem tuum Joannem replesti sapientia, qui donasti lavacrum per aquam incorruptionis vitæ; ecce nunc iterum oleo baptizer: jam iterum habeam tertium lavacrum sanguinis, martyrii perfectionem, quam ante multum temporis expecto.

[26] Tunc furore repletus tyrannus, jussit eum magno p conto percuti in pectus. Percussus autem Cyriacus sanctus, unam emisit vocem dicens: [contoque percussus expirat.] Domine Rex Jesu, peto ut cito cum Sanctis recipias animam meam. Et sic consummatus, in Domino, & bonum certamen certatus, assumptus est in gloria, die sabbati q hora octava, mense Majo intrante; regnante Juliano tyranno anno secundo; nobis autem Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

NOTÆ ET CENSURÆ.

a Videlicet antiquißimo Bertiniano, & alio ecclesiæ S. Audomari: Antverpiensi nostro & S. Maximini, quod postremum phrasi non nihil varia & cultiori scriptum. Eadem reperimus in MS. Reginæ Sueciæ num 13, & alio monasterii S. Huberti in Arduenna: ut taceam plura quæ vidimus & piguit annotare. Titulus in MS. Bertiniano hic præfigitur. Incipit Passio S. Judæ, qui cognominatus est Cyriacus (Audomarense & S. Maximini addit, qui Crucem Domini invent, vel, invenire meruit,) Annæ matris ejus & Ammonis incantatoris. Horum quoque nomina Græci recentiores in Menæis post elogium S. Cyriaci 28 Octobris peculiari celebrant disticho. Notkerus autem in suo Martyrologio, post memoriam Iudæ, addit, & Annæ matris ejus, omnimodis passionibus cruciatæ. Hæc ergo si etiam S. Stephani mater fuit, non jam triseclis, sed fere quadriseclis fingatur necesse est. Nos, quia certum habemus unicum horum nominum usurpandorum fundamentum sumi ex hac Legenda, nolumus meminisse eorum, non dico ut Sanctorum, sed nec ut hominum quidem qui in rerum natura fuerint aliquando. Præfigitur autem in MS. Prologus, quem in principio ante primam partem dedimus.

b Obiit Constantinus an. 337, & Julianus exorsus est solus regnare an. 361, quod animadvertens San-Maximinianus scriptor, sic ordiri maluit: Postquam piæ memoriæ Constantinus Augustus & Constantinus filius in regno defuncti essent …,

c Non statim exivit, sed post annum integrum in restituenda Idololatria, & Christianismo deprimendo impensum, anno 363.

d MS. Antverp. hic & ubique semper Quiriaci, quomodo etiam scribitur nomen in I parte.

e Certiori auctoritate opus est, ut ultra Antiochiam pervenisse in Syria Julianus, & usque Jerusalem excurrisse credatur: & vehementer fallitur Saracenus pag. 66, allegans, velut ex Baronio, Zosimū qui asserat Jerosolymis commoratum Iulianum decem menses integros. Hoc enim non de Hierosolymis, sed de Byzantio asserit Zosimus lib. 3, itaque eum citat Baronius ad an. 362 tomo 4 num 81.

f Ex MS. Antverpiensi & S. Maximini suppleta scias quæ [ ] inclusa vides.

g Nihil tale Iuliano umquam a Christianis objectumest. Scimus eum, quod injussu Constantii ex Cappadociavenisset in Asiam discendæ magiæ causa, quodque Constantinopoli transiens cum Gallo fratre esset locutus, in aliquam conspirationis cum illo initæ suspicionem venisse. Sed ad necem quæsitum nusquam legimus; imo ultro sese Mediolani stitit, & suspicionem præsentia sua diluit.

h MS. Antverpiense, ollam. S. Maximini, jussit plumbum solvi in trullula ab igne.

i Idem MS. Baruth. thalai. manuel. tharcusiar. nemedo. aothi. abachar. tazael. mellico. nabathi. zabeli. zoaram. betheli. adonahel. aeloth, hoc est Deus, Deus immense &c. quæ in aliis MSS. diversimode aliquanto habentur, nusquam ut arbitror recte, nec usquam ita, ut vel e longinquo referat argumentum subjectæ interpretationis.

k Et tamen idem num. 6 dixerat: Ego & patres mei credidimus in eum, id est Iesum, quia vere filius Dei est: sed hoc ibi sic dici videtur, quasi interna contentus fide, eam exterius non sit professus, propter aliorum Iudæorum respectum.

l MS. S. Maximini, candelas, tria MSS. lapidem magnum, flamma ardentem, quod ineptius est. Florus & Notkerus etiam lampades legerunt cum nostro Antverpiensi MS. quod tamen aliam lectionem alia manu, velut causa correctionis suprascriptam, habet.

m Antverpiense cornutas aspides, credo Græce simpliciter scriptam cerastas, quod Latine reddere interpres voluerit.

n Quid sint Lampiæ ignorare me fateor. MS. Antververpiense & S. Maximini phrasim mutantes eas omittunt. Quid si legam lampras, id est lucentes a veneno & oculorum ardore, sitque adjectivum referendum ad dracones?

o Florus & MS. Antverpiense Ammon; S. Maximini, Abdon nomine.

p Florus magno cuneo, Notkerus macroconto, immediatius ex Græco. Codex S. Maximini simpliciter conto. MSS. Bertinianum & S. Audomari cuspide.

q Si annum Iuliani 2 incipias cum Kalendis anni 362, dies 4 Maji, quo S. Cyriacum colendum proposuere posteriores Martyrologi, incideret in sabbatum: erat enim littera Dominicalis F. Cum tamen simpliciter dicitur mense intrante, nullo addito diei numero, videtur potius intelligendus esse primus. Vt ut sit, nos qui martyrium ipsum fabulosum esse totum credimus, neque feriæ, neque horæ hic nominatis quidquam veritatis subesse opinamur, MS. S. Maximini die sabbato, hora octavo, mense Artemisio, regnante Iuliano tyranno. Græci autem in Asia Majum vocabant Artemisium, ab Artemide, id est Diana, cui eum consecrarant.

DE SANCTO PORPHYRIO
PRESBYTERO, MARTYRE, CAMERINI IN VMBRIA.

[Commentarius]

Porphyrius Presbyter, Martyr Camerini in Vmbria (S.)

AUCTORE G. H.

Tabulæ hodierni Martyrologii Romani celebrant ad hunc diem IV Maji S. Porphyrium Martyrem in Umbria, ubi annotavit Baronius, de eo mentionem haberi in Actis S. Venantii, [Cultus sacer] qui passus est Camerini XVIII hujus mensis Maji, ad quem diem ejus Acta illustramus. Ludovicus Iacobillus tomo I de Vitis Sanctorum & Beatorum Vmbriæ, ad hunc IV Maji, hæc potißimum tradit: Cum sanctus Sacerdos Porphyrius esset magna doctrina, zelo & vita exemplari præditus, perrexit in patriam suam Camerinum, ibique fidem Christi prædicavit, [conversio Gentilium,] & copiosam multitudinem Paganorum e cæcitate idololatriæ ad lucem fidei Christianæ perduxit. Inter alios convertit & baptizavit S. Venantium, nobilissimum juvenem Camertem, Supprinum patrem ejus, matrem quoque & alios horum consanguineos: instruxitque S. Venantium omni virtutum genere, quo valde illustris omnibus apparuit: qui S. Porphyrio obediebat cum magna reverentia, ut vero suo magistro. [SS. Venantii, Anastasii cum eorum familia] Sacro etiam fonte lavit Anastasium Cornicularium Regis, ejusque uxorem, nec non & quatuor filios, qui postea omnes martyrio vitam finiverunt. Vti dicetur XI die Maji. Hæc Iacobilli dicta confirmat Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ Sacræ in Præfatione ad Episcopos Camerinenses. Iam inde, inquit, ab anno CCXLVIII lucem Euangelicam amplexata est civitas, opera conatuque S. Porphyrii Presbyteri, olim S. Venantii invictissimi Martyris magistri. Hic enim, cum vix quindecim annos natus esset, illustremque per exquisita tormenta tulisset palmam martyrii, quamplures idolorum cultores sua tolerantia convertit ad Christum, simul cum Porphyrio præceptore: plenusque meritis, Decioque devicto tyranno, evolavit ad cælum. Sed hæc plenius indicantur in Actis S. Venantii. At reliqua ex Iacobillo prosequamur.

[2] Erat urbis Camerinensis, inquit, Præses a Decio constitutus Antiochus, qui de nocte habuit ejusmodi visionem, [expositio visionis Antiocho Præsidi factæ:] in qua apparuit ei S. Venantius, splendore plenus, dum procuraret populos baptizari, qui etiam magno fulgore resplendebant: alii vero stabant retro, obscurissima caligine involuti. Mandavit ergo Præses ad se accersiri S. Porphyrium, ut virum magna sanctitate, auctoritate & doctrina præditum, ut jam relatam visionem interpretaretur. Venit & exposuit Antiocho visionem, veræ Catholicæ interpretationi conformem: indicavitque eos qui apparuerunt obscura caligine & tenebris involuti, esse qui vivebant in cæcitate idololatriæ, adorantes pro Deo statuas ligneas aut lapideas, quæ nec vident, neque ullo sensu utuntur. At S. Venantium aliosque populos ad Christum conversos, esse pulchros & omni fulgore resplendentes, qui mediante aqua sancti baptismatis, erant illuminati, & a feritate enormis peccati idololatriæ liberati. Ac simul ei annuntiavit fidem Christianam, indicavitque qua erat cæcitate, quod verum Deum non adoraret. Tunc Præses, furore contra sanctum Sacerdotem commotus, ob hanc suæ sectæ adversantem interpretationem, jussit satellitibus suis, [martyrium:] ut illi caput amputarent. Adductus igitur ad locum supplicii effudit ad Deum suas preces, ei commendans animas, quas ad portum salutis adduxerat, & spiritum proprium. Accessit dein carnifex, & caput a reliquo corpore avulsit, & hoc modo anima ejus evolavit in cælum. Factum id est Camerini die IV Maji, regnante Decio Imperatore. Corpus ejus fuit a fidelibus reverenter sepultum, & postmodum translatum in ecclesiam, S. Venantio dedicatam eique a populo erectam. Hæc Iacobillus, [sepultura.] citatis ad marginem Historia Ms. Camerinensi Angeli Benigni, Lectionibus antiquis Mss, & aliis auctoribus. Idem tomo 3 in Catalogo Reliquiarum Vmbriæ, tradit in ecclesia Collegiata S. Venantii conservari Corpus S. Prophyrii Martyris, in antiquissima marmorea atca. Reliqua lector reperiet in Actis S. Venantii, in quibus nulla fit mentio Decii Imperatoris, sed omnia adscribuntur Antiocho Regi, qui posterioribus scriptoribus solum habetur Regulus, aut Præfectus, seu Præses Decii Imperatoris.

DE SS. HERACLIO, IVSTO ET MAVRO
MARTYRIBVS, FVLGINII IN VMBRIA.

SUB DECIO

[Commentarius]

Heraclius, Martyr, Fulginii in Vmbria (S.)
Iustus, Martyr, Fulginii in Vmbria (S.)
Maurus, Martyr, Fulginii in Vmbria (S.)

G. H.

Fvlginatium Antistes & nunc Patronus, etiam vicinorum populorum ac totius Vmbriæ, floruit tertio Christi seculo S. Felicianus, cujus varia Acta dedimus ad diem XXIV Ianuarii. Ludovicus Iacobillus, & ipse Fulginas, [Conversi a S. Feliciano,] tomo primo de Vitis Sanctorum & Beatorum Vmbriæ, inter alios infideles, opera & auxilio dicti S. Feliciani ad fidem Christi in dicta provincia Vmbria conversos, censet fuisse tres milites Fulginates ac dein Martyres, scilicet Heraclium, Justum & Maurum, qui postea zelo honoris divini ac salutis animarum accensi, suis exhortationibus & bono virtutum exemplo, ausi fuerunt sanctam fidem propagare. Favebant tempora Philippi Imperatoris; [in persecutione Decii, capti,] sed huic ejusque filio anno CCXLIX occisis, succeßit Decius, a quo truculenta in Christianos persecutio, eaque octava, fuit excitata, neque cum ejus nece, quæ sub finem anni CCLI contigit, sublata. In hac persecutione carceribus inclusi hi tres athletæ, aliquot mensibus post martyrium S. Feliciani educti, & coram Aurelio Præside examinati, sed intrepidi in fide Christi profitenda, adjudicantur morti, ut milliari uno extra portam urbis, quæ versus Romam vergit, educti, capite plecterentur: atque ita die IV Maji palmam martyrii obtinuerunt. [capite plectuntur,] Corpora illorum a fidelibus asservata fuerunt, ac postmodum apud corpus sanctissimi Pastoris illorum Feliciani in æde Cathedrali collocata.

[2] Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Fulginatensibus num. 5. ista scribit: Felicianus, dum Fulginatem gregem moderatur ac regit, Heraclius, Justus, [Ecclesia illis erecta,] Maurusque, Confessores Christi egregii, agonis sui orbitam prope Fulginium gloriosissime percurrerunt die quarta Maji. Ubi vero pro Christo mortem oppetiverunt, ibi in eorumdem honorem templum erectum est, mox & castellum, quod de nomine S. Heraclii, Heraclium antiqui dixerunt, [& castellum denominatū,] sed a Fulginio milliario tantum distans Heraclum, ignorantia deinde vulgi, facile fuit deviare in Rachium.

[3] Hæc Vghellus, quibus addit Iacobillus dictum castellum esse valde inhabitatum, [cultus sacer 4 Maji,] in eoque numerari ultra mille animas, ibique hos sanctos Martyres ut præcipuos Protectores coli, ac illorum festum agi, uti in urbe & diœcesi Fulginiensi, sub ritu duplici hoc die IV Maji; & præterea per annum in Officio Ecclesiastico eorum Commemorationem, quod eorum sacra corpora censeantur ibi asservari. Est autem Oratio hujusmodi: Propitiare nobis quæsumus, Domine, per merita gloriosa sanctorum Martyrum tuorum Heraclij, Justi & Mauri, atque Florentii & Petri Confessorum, quorum corpora in nostra requiescunt ecclesia &c. Celebrat eosdem Martyres Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, & alio Sanctorum Italiæ: sed non habuit tam exactam notitiam, quam hic ex Iacobillo & Vghello dedimus.

[4] [& 27 Aprilis.] In Mss. Martyrologiis, Medicæo & Senatoris Strozzii Florentiæ, alioque ibidem excuso sub nota anni 1486 ad XXVII Aprilis iidem uno socio auctiores sic referuntur, Apud civitatem Fulginatem sanctorum martyrum Eraclii, Iusti, Mauri & Vitalis, qui sub Daciano Præside Martyrium passi sunt. Quæ forsan antiquiora & sinceriora sunt. Facillime autem contingere potuit, ut pro Daciano Præside, substituerit aliquis persecutionem Decianam; & S. Vitalis ideo solum præteritus sit, eo quod corpus ejus vel non inventum fuerit vel alio translatum, prius quam tres alii in ecclesiam Cathedralem inferrentur. Quia tamen idem Vitalis in Ms. Casinensi & in nostro Florario seorsim nominatur, non præsumpsi ipsum adjungere hoc loco Fulginatibus illis Martyribus: quorum nunc agi Translationis festum, obliterata natalis ipsius memoria, persuasum mihi est.

DE SANCTO CORCODEMO
DIACONO AVTISSIODORI IN GALLIA.

SEC. III

[Commentarius]

Corcodemus Diaconus, Autissiodori in Gallia (S.)

G. H.

Acta S. Amatoris, Episcopi Autißiodorensis, illustravimus supra ad Kalendas Maji, ubi & de Basilica ad ejus honorem erecta egimus. In hac celebris veneratio fuit S. Corcodemi Archidiaconi, [Cultus sacer.] cujus memoria inserta est ad hunc diem antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & vetustißimo Epternacensi his verbis: Autissiodoro translatio & depositio Corcodomi Diaconi. Quæ aliquanto plenius indicantur in Ms. Corbejensi Parisiis excuso hoc modo: Autissiodoro depositio & translatio corporis S. Corcodemi Diaconi & Confessoris in basilica S. Amatoris. Eadem leguntur in apographis Blumiano & Lucensi, sed in isto nomen Corcodoni, & in altero, syllaba prima omissa, Codomi scribitur. Vsuardus hæc ita contraxit: Autissiodoro S. Curcodemi Diaconi; additur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & Confessoris. Similia paßim leguntur in quamplurimis Mss. at nomen varie exprimitur, Corcodomi, Corcodemi, Curcodemi, Curcodomi, Corcodoni, Corcodonii, Corcodini, Cocordani, Corobbomi. Ejus cultus etiam aßignatur in antiquis Breviariis Ecclesiæ Autißiodorensis.

[2] In Ms. Adone Ecclesiæ Morinorum, & Leodiensi monasterii S. Laurentii, [Elogium ex Ms. Adone] illud additur elogium: Autissiodoro depositio & translatio corporis S. Corcodomi, Diaconi & Confessoris: Qui cum esset sanctæ Romanæ Ecclesiæ Archisubdiaconus, a B. Sixto Papa Diaconus ordinatus est, & cum S. Peregrino Episcopo Galliam ad prædicandum verbum Dei missus. Completo itaque fidelissime ministerii sui officio, post martyrium beatissimi Peregrini Episcopi, in pace quievit. Plurima ex his desumpta sunt ex Vita S. Peregrini Episcopi, ad diem XVI hujus mensis Maji illustranda, ex qua hæc pauca transcribimus. Sixtus Papa, vir summæ sanctitatis perspicuus, magnum & præclarum Dei servum Peregrinum Presbyterum, [& Vita S. Peregrini.] civem quippe Romanum, ordinavit Episcopum, Marsum vero Presbyterum, Corcodemum Archisubdiaconum Levitam esse constituit, & Jovianum oneri Subdiaconi mancipavit … Hos etenim summos Dei cultores beatissimus Papa Sixtus cum omni fiducia usque ad portum marinum perducens, verbum Dei specialius præcipiebat usque ad mortem fiducialiter prædicare.

[3] Fuisse translatum corpus S. Corcodemi ad basilicam S. Amatoris, constat etiam ex Vita S. Mamertini Presbyteri, a nobis elucidata ad diem XX Aprilis, & confirmatur a Constantio Presbytero in Vita S. Germani Episcopi Antißiodorensis, [& S. Mamertini, quem quiescentem supra sepulcrum,] ab eo scripta circa annum CCCCLXXX, ad diem XXXI Iulii danda: in qua ista S. Mamertinus de se narrat: Perveni ad cœmeterium, in quo S. Amatoris Episcopi dicebant esse corpusculum … & parva cellula ostenditur oculis meis, in qua unus erat sarcophagus. Ingredior: super ipsum me jactavi sarcophagum, ignorans quis in eo requiesceret sepulcro … Intempesta nocte vigilans respexi juvenem vestibus dealbatum: qui emisit vocem dulcifluam, dicens S. Corcodeme, S. Corcodeme, Levita Christi. His auditis beatissimus vir Corcodemus de sepulcro, supra quod procubueram, respondit: Scio qui sis, & vocem tuam audio, dic, quid me vis, Florentine frater. Surge, inquit, velociter. B. Peregrinus Episcopus cum ceteris fratribus, pro nocturnis excubiis celebrandis, in ecclesia sunt congregati: propterea te quoque S. Amator admoner, [videtur in suam protectionem assumpsisse.] ut venias & intersis sancto conventui. Tunc B. Corcodemus ait: Regredere citius, dulcissime frater, ad sanctum ac beatissimum Episcopum, mea reportans mandata. Hac igitur nocte non possum de hoc tabernaculo egredi, quoniam hospitalitatem præbui alicui peregrino. Scio enim quæ hic sit obsidens turba catulorum, & insidias hospiti præparans, quo me egresso miserum devoret ac dilaniet; & si egressus fuero, venenosos in eum dentes infiget. Me suis Deus excubiis non fraudat, quoniam sunt mecū fratres Subdiaconi duo, id est, Alexander & Jovianus, nec nō & Jovinianus Lector. Ergo obsecro te, ut sanctis Episcopis hæc quæ tibi locutus sum referas, & ab his impetres mihi veniam … Post hæc rursus contemplabar, quemadmodum tenuerit dexteram meam reverendissimus Diaconus & dixerit: Veni nobiscum, hospes, ad Missas. Pergentibus itaque nobis, vidi quinque stantes ante crepidinem altaris, speciosissimis indutos stolis: & videbam me interrogantem beatissimum Corcodemum, qui essent illi, qui coram altario assistebant. Et dixit mihi: Ille qui in medio stat, est S. Peregrinus Episcopus & Martyr, [& ad SS. Episcopos Autissiodorenses duxisse,] cum quo a Romana urbe ego quoque missus sum imperio Papæ Sixti. Illi duo, qui dextro adhærent lateri, sunt Amator & Marcellianus Episcopi; qui sinistro, Elladius est & Valerianus sanctissimi, qui beatissimo Peregrino gradatim successerunt. Hæc ibi. Ex his coluntur etiam hoc mense S. Marcellianus die decimo tertio, Elladius octavo, & Valerianus sexto. At Sixtus est Papa II, a quo SS. Peregrinus & Corcodemus mißi fuerunt: quamdiu autem hic post Peregrini martyrium vixerit, non liquet.

[4] Galesinius adjungit socios his verbis: Autissiodori beatorum Martyrum Curcodomi Diaconi, Antonii, [Perperam illi socii martyres adjuncti.] Cælestini & aliorum. Galesinium describit Saussajus, addito mirabili elogio, quod ibi videri potest, nec relatu dignum. Est Cælestinus Antesignanus Martyrum Afrorum, hoc die celebratus. Antonius cum Nestorio & Mictonio hoc die passus est. At Curcodomus solus Autissiodori in pace quievit, teste Adone supra relato, quem citat Galesinius cum suo Ms. sed valde depravato.

DE S. PELAGIA VIRGINE
MARTIRE TARSI IN CALICIA.

SUB DIOCLETIANO

[Praefatio]

Pelagia Virgo, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

AUCTORE D. P.

Sævientibus in Christianos Diocletiano quater & Maximiano ter Consulibus, id est anno Christi CCXC, multum sanguinis fusum esse Tarsi in Cilicia, [Tarsi passa, ut alii plures sec. 3 exeunte,] sub crudelißimo simul & avarißimo Iudice Simplicio, qui corporibus Martyrum vendendis etiam quæstum faciebat, constat ex Actis S. Bonifacii, dandis XIV Maji. Hæc Acta cum laudet Cardinalis Baronius, tamquam certis consignata Consulibus, mirum est, quod narratum sub iis Martyrium referat ad annum CCCV, quando illi deposito Imperio exauctorati persecutionis lampadem Galerio Maximiano jam tradiderant. Pergit autem ad eumdem etiam annum referre Paßionem S. Pelagiæ Virginis: de qua tamen in Martyrologio ad hunc diem dicit, quod, sub Diocletiano in bovem æneum candentem inclusa, martyrium complevit. Ita scilicet habebant non solum Sirletus in Menologio, Me næaque, & Synaxaria tam impressa quam MSS. verum etiam Acta, quæ apud Lipomanum & Surium legenda allegat.

[2] [deinde translata C. P.] Sicut autem S. Bonificaii corpus redemptum a sociis revectum est Romam, & aliorum viginti tunc quoq; passorum ab Africanis mercatoribus sunt adducta Hipponem; ita & Reliquias S. Pelagiæ obtigisse Byzantinis institoribus, qui illas deposuerint in eo quod trans sinum est suburbio, possemus suspicari, nisi Acta dicerent, eas ab Episcopo conditas extra urbem, loco quasi divinitus præparato, qui exinde ab habendis ibi Synaxibus dictus est Mons-Congregationis: unde consequens fit translationem factam esse multo serius. Vt ut sit, certum videtur partem saltem aliquam fuisse translatam: quia apud Græcos præcipuum in hodierni diei Officiis locum haud alia de causa nunc habet S. Pelagia, quam quod τελεῖται ἀυτῆς σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ ἀυτῆς, τῷ ὄντι Πήραν, πλησίον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Κόνωνος. quod, [colitur præcipue hac 4 Maji,] inquam, agatur ejus festum in ejus confessione, constructa Peræ, juxta S. Martyrem Cononem: quemadmodum habet MS. Claromontanum, ad ecclesiæ alicujus Constantinopolitanæ usus descriptum: sed, quod miramur V Maji, cum Ephemeris metrica expresse dicat,

Ἀμφὶ τετάρτῃ Πελαγίη βοῒ κάυθη χαλκῷ

Sub quartam in tauro Pelagia flagrat aëno.

Eodem die Officium ejus agendum præscribit Typicon, & in Menæis ponuntur omnia propria de ipsa dumtaxat, imprimis Canon innominati auctoris, sub hac acrostichide,

Πελαγίᾳ τὸν αἶνον εἰκότως πλέκω

Pelagiæ laudi congruum hymnum plecto.

[3] In hoc Canone, frequens ad nomen, velut a Pelago ductum, [propter crebra miracula,] allusio occurrit; itemque ad baptismum, per quem emersit ad vitæ portum: notabilis autem præ ceteris est prima & tertia strophæ Odes IX, quibus & miraculorum operatio affirmatur, & invocatur patrocinium. Prima sic habet: Sermo non potest eloqui laudes tuas, Pelagia: Pelagus enim miraculorum emittis, gratia & virtute Sponsi tui: quem etiam nunc roga, ut omnes hymnum tibi cantantes salventur. Secunda est hujusmodi. Roga Sponsum tuum ut mundo pacem largiatur, Pelagia Martyr, [& pro tota Ecclesia invocatur.] divina sapiens, Ecclesiam inter tentationes salvans, & gratia collustrans eos qui te colunt. Interponitur ex more inter sextam ac septimam oden elogium seu Paßionis summarium, cui præcinit distichon,

Ἄθλου πέλαγος ἐμπλέει Πελαγία,
Νεωρίῳ νῦν σάρκα δοῦσα καμίνου.

Pelagia pelago innatat passionis,
Fornacis in navale corpus immittens.

Elogium ipsum sic rem exponit.

[4] Hæc erat ex Tarso temporibus Diocletiani: audiens autem de Christi fide, [Actorum epiteme.] & cupiens discere qualis ea sit, per somnium vidit baptizantem Episcopum. Dimissa igitur a matre sub prætextu visendæ nutricis, illum adiit: qui divinis inspirationibus motus eamdem baptizavit. Quod intelligens sponsus ejus, filius Imperatoris, totus insaniens præ amore, manus sibi violentas intulit. Diocletianus vero accersens Virginem, neg; valens eam abducere a Christi fide, taurum æneum candefieri, eique injici Sanctam jussit, in quo & vitæ suæ finem & confessionis coronam suscepit.

[5] [ipsa habentur ex Mss. Græcis] Acta, quorum hoc est compendium; Græca inveniens in Codice ex monasterio Cryptæ-ferratæ delato ad Bibliothecam Vaticanam Guilielmus Sirletus, roganti Aloysio Lipomano una cum aliis Latinam fecit: cujus interpretationem aptavimus ad alterum eorumdem Actorum Græcum exemplar, transcriptum a nobis in eadem bibliotheca ex Codice Palatino. Sunt autem illa non solum verbositate sed etiam fide Græca, ex traditione vulgari potius, quam certis ac fidis documentis descripta, [diu post rem gestam exarata CP.] & circumstantiis supra veri similitudinem quandoque exaggeratis ornata Constantinopoli (ut ego quidem existimo) post multa secula, cum forte ejus Confeßio restaurata novis inciperet clarere miraculis. Certe (ut dißimulemus Diocletianum ipsum martyrio Virginis Tarsi præsentem, quod deberet certiori teste probari) minime ferendum est, quod dicatur Sancta filio Diocletiani desponsa, qui nullos umquam genuisse scitur, [non sine mendis.] & horum defectu Constantium, Constantini patrem, generum sibi legit, & Cæsarem appellavit, ac denique constituit pro se Imperatorem.

[6] Quod igitur sub Diocletiano passa Pelagia dicitur, non ita certum ex his Actis fit, ut non facile ad Maximiani Galerii, una cum Constantio regnantis, [tempus martyrii non plane certum.] tempora differri paterer martyrium illius, si qua auctoritas suaderet discedere a rigore verborum; cum notum sit, Diocletiani persecutionem a Galerio continuatam, sæpe sub nomine primi auctoris censeri, etiam postquam hic Imperio ceßit. Quamdiu tamen aliud non offertur quam nuda Baronii conjectura; inhærere malo verborum nativo primumque obvio sensui. Interim Diocletiani Præsentis nomine intelligatur vel Simplicius, vel alius quivis ab Imperatore Tarsum missus Iudex, sub quo res acta sit.

ACTA SVSPECTA
Ex MSS. Græco Palatino Bibliothecæ Vaticanæ.
Collata cum editione Lipomani ex alio MS.

Pelagia Virgo, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

EX MSS. GRÆCIS.

[1] Cum esset nuper a Diocletiano Imperatore per totum orbem terrarum Christianorum persecutio renovata, [Persecutionis tempore] multi ac fere innumerabiles viri, furorem Imperatoris extimescentes, ad montes ipsos aufugerunt. Verum qui erant in fide stabiliores, & Deum magis quam homines metuebant, permanserunt in sanctis ecclesiis, Deum ipsum precantes, ut certamen pro Christo subeuntes victores fierent. Eo tempore beatus & religiosus Episcopus, qui Clino a dicebatur, baptizabat multos; ac singulos, qui supernæ vocationis bravium persequi volebant, hortationibus suis magis magisque excitabat. Ejus autem fama per totum Orientem celebrabatur. Postea & Tarsum urbem Ciliciæ Episcopus ille se contulit, in qua urbe multos baptizavit. [multis Tarsi baptizatis a Clinone Ep.] Tertio autem die post beati ejus viri in eam urbem adventum, audivit Imperator quicquid Episcopus ille faciebat, quodque multos a diis ipsius avertens, proprio Deo adjungebat: itaque urbis portas claudi jussit, & eum virum comprehendi. Beatus vero Episcopus Clino, divina revelatione admonitus, exiit ex urbe illa, nemine ipsum vidente. Cumque per totam urbem quæsitus, non fuisset inventus, iratus Imperator omnibus illis, quos Episcopus Clino baptizaverat, jussit eos in carcere concludi: erant enim multi, quos Dominus singulatim acceperat.

[2] Virgo autem quædam nomine Pelagia, Dei timore admodum excellens, cujus pulchritudinem pro dignitate explicare non possumus, cum in ea urbe habitaret, quæ supra dicta est, audivit de Episcopi fuga, & ipsum videre cupiit. Ejus virginis pulchritudinem & decoram speciem cum Diocletiani filius b audivisset, misit Protectores c & multos milites, qui virgini persuaderent, ut se illi in matrimonium collocaret. Beata vero Pelagia, cum se Christi signo munivisset, [Pelagia nuptias recusans,] eos a se repellens: Desponsata, inquit, ego sum Dei filio. Redierunt illi, & quæ audierant, Imperatoris filio retulerunt: qui maximum furorem in eam concepit. Sed tunc quidem tacuit, iracundiam in aliud tempus reservans. Sancta vero Pelagia ad matrem ingressa: Volo, inquit, mater, nutricem meam visere: illam enim jamdiu non vidi. Nimirum volebat sancta illa virgo, per nutricis occasionem, ad Episcopum divinum illum hominem accedere: audierat enim a quibusdam, quo loco ille tunc viveret. At ejus mater pravi dæmonis instinctu non concessit, quod filia petierat: sed omnino prohibuit illam discedere, dicens: Non potes nunc, o filia, illuc ire, sed alias opportunius ire poteris.

[3] At Dominus noctis tempore beati Episcopi Clinonis speciē revelatione divina Pelagiæ ostendit: [ipsum in somnis sibi visum] qua adspectum admirata est & eximiam gloriam faciei ipsius, Cum vero se a matre prohiberi videret, ne ad nutricem iret, clam servos suos ad carcerem misit ad eos, quos ab Episcopo illo baptizatos Imperator coërceri jusserat, ut ab illis ipsis de Clinonis Episcopi forma certior fieret: quo scire posset, an verum fuisset, quod nocte per visum contemplata fuerat. Cum igitur pueri venissent, & Episcopi formam atque characterem nuntiassent, cognovit omnia convenire cum forma illa, quam per nocturnam visionem didicerat. Itaque sancta Pelagia gaudio magno affecta: Tuorum, inquit, Domine, bonorum nuntius est homo ille: precor te, ne mysteriis tuis indignam me facias. Cumque hæc precata esset, ad matrem suam introivit, eique dixit: Rogo te nunc, domina ac mater mea, ut præstes mihi, quod pollicita es, cum dixisti, opportuno tempore me ad nutricem meam ituram. En tempus nunc præsto est: age, mitte me ad illam.

[4] Cum ejus verba mater audivisset, [pretextu visendæ nutricis adit,] secum cogitabat dubitans, ne, si filiam ire prohiberet; præ mœrore in morbum illa incideret. Statim igitur exurgens, regalem purpuram, gemmis pretiosis & variis distinctam, omniaque ornamenta illuc proferri jussit, perinde ac si filio Diocletiani desponsata esset: eamque sic indutam, cum puerorum & multorum militum comitatu misit. Tum mater: Vade, inquit, filia, & meis verbis nutricem tuam saluta. Cum igitur lecticæ d imposita fuisset, ibat gaudens, & eo, quod expectabat, admodum læta & exultans. Cum vero milliaribus fere decem processissent, unus e militibus, qui simul ibant, Longinus nomine, vidit quemdam venientem sub montis cujusdam arboribus. Quem cum ex habitu & decora faciei specie cognovisset, ad commilitonem suum conversus: Iuliane, inquit, frater, nostine virum hunc ante nos venientom? Hic est ille Dei homo Clino, ille, inquam, miraculorum effector per totum Orientem, cujus fama usque ad Imperatorem pervenit, & propter quem Christianorum persecutio commota est. Milites autem illi Longinus & Iulianus erant ex eorum numero, qui Christo serviebant.

[5] Quidam vero ex Eunuchis cum audivissent, quæ milites dicebant, [ab eoque sibi obviam facto] nuntiaverunt dominæ suæ. Quæ cum audivisset, rem cognovit: & lecticam sisti jussit, e qua descendens, pedibus sancto illi viro ivit obviam, militibus & pueris præcipiens quiete se gerere, neque homini molestos esse, verum secedere, & sub umbra illarum arborum se continere, quoad ipsa cum illo Dei viro loqueretur: erant enim in illis plerique Christi mysteriorum expertes, ob idque non sinebat eos mysteria Dei audire. Cum igitur omnes secessissent, sancta virgo Pelagia divinum illum Dei virum allocuta e dixit, Ave, Christi famule. Qui ejus visu perculsus, respondit: Tecum sit Christi mei pax, adolescentula. Tumilla: Benedictus, inquit, Deus, qui in ista imagine tua mihi revelatus est, quoniam te misit ad me, ut serves animam meam ab interitu. Nunc igitur per Deum, cui servis, te precor, ut vere mihi dicas, quis tu es, & quodnam est nomen tuum, quæve tua conditio. Cui beatus Episcopus dixit: Ego, quod mihi præcipuum & omnibus rebus pretiosius est, Christianus sum, rationalium Christi ovium pastor, qui Clino appellor. Tunc illa, cum existimasset pastorem eorum pecorum esse quæ sacrificantur, ei dixit: Precor te, Domine, ut dicentem me audire non graveris. Multæ sunt oves in domo patris mei, itaque, si placet, veni, & ipsas pasce, & ego tibi mercedem multam tribuam.

[6] Tunc Episcopus: Non sum ego pecorum pastor, quæ tu opinaris, sed rationalium Christi ovium, hoc est, hominum, qui vitam æternam consequi sperant. Et quidnam, inquit sancta Pelagia, [instrui petit & baptizari.] agnis tuis ipse das, quare vitam æternam habere possint? At beatus Clino: Illis nuntio cognitionem Patris, & Filii, & sancti Spiritus. Age, inquit illa, Domine mi Pater, dic, quidnam magis necessarium sit iis, qui volunt esse cum Deo tuo. Da, quæso, mihi hoc. Cui Christi ovium pastor respondit: Annuntio tibi baptisma in remissionem peccatorum, & in vitam æternam: hoc ipso nihil magis necessarium. Id cum audivisset Pelagia, & ad beati Episcopi Clinonis genua se dejecisset: Miserere, inquit, mei Domine, & da mihi donum istud: ex quo enim tempore mecum locutus es, ipsius Dei lumen in corde meo effulsit: Itaque satanæ & angelis ac machinis ipsius, hoc est, vita carentibus idolis, renuntio. Illa ego hucusque colui f, ab his misericordiam quærens, ex quibus utilitas nō proficiscitur, sed pernicies & mors sempiterna Nunc igitur Deum precor, ut ego, quamvis indigna, ipsius filio despondear, qui occultas cordis mei partes illuminavit: ipse enim est justitiæ sol.

[7] Cum tam admirabilem virginis orationem beatus Episcopus Clino audivisset, eam admiratus, manus suas in cælum sustulit, ac dixit: Deus & Pater Domini nostri Iesu Christi, qui sedes super cælos, [& excitato ad ejus preces fonte] & virginem banc ad tui cognitionem vocasti, emitte ipsi sanctum & luminosum baptisma dilecti filii tui Domini nostri Iesu Christi. Cum ita ille Deum precaretur, repente fons aquæ vivæ ante ipsos scaturiit: cumque beatus Episcopus vidisset se celeriter a Deo exauditum, continuo eum laudans: Magnus es, inquit, Deus noster, Pater, & Filius, & sanctus Spiritus, quoniam dedisti hereditatem filiis hominum, baptisma in vitam sempiternam. Et nunc Domine, tu, qui nosti corda hominum, scis humilitatem servi tui, quod vereor virginem hanc sic baptismate lavare: sed tu, qui potens es in omnibus, provide quidnam fieri oporteat. Cum sic ille Deum precatus esset, Pelagia dixit: Domine & pater, exaudita est in hoc oratio tua: ecce enim misit Deus lumen, sicut precatus es: nam video duos milites supra fontem stantes, & in manibus linteum ita splendidum habentes, ut hujus fontis aquæ, velut sol, fulgeant: ne igitur verearis baptismate me lavare. Beatus Episcopus cum Pelagiam hæc dicentem audivisset, Deo gloriam reddidit, & ad fontem accessit, ut aquas ipsas expiaret, & sanctas faceret: qui cum Deum precaretur, factum est ut & ipse Angelos supra fontem stantes videret ea figura, qua Pelagia illos viderat.

[8] Cum igitur Angelos vidisset, vocem ad Deum sic extulit: Gloria tibi sit, Rex universarum retum, qui fecisti Angelos tuos spiritus, [baptizata atque communione refecta,] & ministros tuos ignem urentem. Tu me dignum efficias, qui hanc virginem, quam ipse mihi obtulisti, tibi offeram hostiam viventem in memoriam & odorem suavitatis. Fac & ipsam dignam, quæ in grege electorum tuorum numerari possit, ut in die regni tui, & ipsa cum quinque illis virginibus prudentibus in thalamum Christi tui, lampadem suam accensam habens, ingrediatur. Cum preces complevisset, exultans Spiritu sancto, od ea quæ viderat mirabiliter facta, virginem ipsam in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti illuminavit. Quæ cum baptismate renovata esset, communionem de Christi mensa g ei impartivit. Postea sancta Pelagia Episcopum adoravit, ejusque vestigia exosculans; Domine, inquit, ac Pater benedicte, precare Deum pro me, ut a sancto Spiritu fortis efficiar. Cui beatus Episcopus dixit: Deus ille, cui dedisti pignus animæ tuæ, ipse mittat tibi auxilium de sancto habitaculo suo, & det tibi ut adversarium superes.

[9] Ex hac sancti Episcopi oratione cum virgo per Spiritum sanctum multam lætitiam accepisset, [pretiosas veites suas ei donat,] Episcopum sic affata est: Pater, per Deum illum te precor, qui per teipsum mihi salutem dedit, ne me despicias, neque quod a te petiero, mihi deneges. Quoniam a sanctis manibus tuis illam Domini & æterni Regis purpuram accepi, post hac corruptibilem terrenamque hanc vestem & reliqua hæc omnia habere non licet. Tu igitur hæc accipe, & in longinquam regionem feras, ubi vendi possint, eorumque pretia cape, & indigentibus distribue: mihi enim ex hoc tempore hæc ipsa sunt execrabilia. Tum Episcopus Clino: Mihi quidem, inquit, non liceret id facere: sed ne tibi molestum sit, quoniam me per Deum obtestata es, capiam ista. Tum Pelagia: Ego audivi, cum diceres, Dominum nostrum dixisse, nemo potest duobus Dominis servire. Cum virginis illius prudentiam beatus Episcopus admiraretur, & pro ipsa Deum precatus esset, illi benedixit, eamque dimittens, ut ad suos rediret: Vade, inquit, in pace: h expectabant enim eam pueri sui.

[10] Sancta vero cum gaudio affecta in Spiritu sancto, Dei gloriam laudabat, quod digna effecta esset quæ cælestia bona perciperet: & rediens ad pueros suos, [famulos via comites convertit ad Christum,] qui eam secuti fuerant, vidit ipsos tenebris & caligine detentos: cæcitas enim eis acciderat, ob idque ambulare non poterant. Pelagia cum illos ipsos, tamquam vinctos detineri animadvertisset, cognovit diaboli arte atque insidiis id factum: itaque & sibi & pueris Crucis signum adhibuit, ac statim illa tentatio ab ipsis remota est. Cœperunt autem ab ea quærere, ubinam esset homo ille, qui lumen ei præbuerat; & mulier valde speciosa, quam inter ipsam & eum virum stantem a se visam dicebant, in capite ipso duo diademata, & super ea Crucis signum tenentem. Pelagia hæc audiens: Silete, inquit. Verum potestisne & vos accedere, quo & ego accessi, ad bonam, inquam, illam spem & regnum sempiternum? Responderunt juvenes illi: Quare non possemus & nos, hera nostra, illi credere, qui potest a pœnis sempiternis nos eripere, & in altissimo cælo vita donare? Pelagia igitur, cum fecisset ut idola ejurarent, quæ ad illum usque diem coluerant, tales effecit ut cælestis eruditionis participes fieri possent.

[11] Deinde cum in lecticam ascendisset, abiit ad nutricem suam; quæ (ut consueverat) obviam illi venit, sanctæque Pelagiæ vultum lætum & longe pulchriorem vidit, quam antea viderat: vidit etiam in ea multa alia mutata. Antea enim sumptuosis vestibus ornabatur, [a nutrice agnita Christiana,] tunc vero modesto habitu induta erat; antea elato animo fuerat, tunc summisse & humiliter se gerebat; antea superba, tunc abjecta veste corpus tegebat; antea variis & delicatis cibis delectabatur, tunc i precibus & jejunio. Cum hæc nutrix intelligeret, illam Christianam factam esse animadvertit: cumque recordata esset, quot modis Diocletianus Imperator eos cruciabat, qui ejusmodi mentem haberent, & tamen illis persuadere non posset, ut Christum negarent, hæc secum cogitabat: Si huic consilium do, ne sit Christiana, quemadmodum Imperatoris edicto præcipitur, illa nequaquam mihi obtemperabit: particeps enim facta est gratiæ illius, quam Christiani profitentur, cum dicunt unum solum esse Deum. Cœpitque nutrix ipsa sic Pelagiam affari: Filia, sicut nimiæ tuæ pulchritudinis atque honestæ formæ admirationem attulisti Diocletiano Imperatori & ejus filio, omnibusque optimatibus & toto exercitui, iis denique Regibus l qui longe hinc absunt; ita vera pulchritudine prædita, placeas Dei filio, cui teipsam sponsam dedisti: æterno enim Imperatori, ut præ te fers, [remittitur ad matrem;] tu credidisti: ille præbeat tibi vim & patientiam contra adversarios, & victricia præmia certamini tuo retribuat. Redi autem cum pace, quoniam in domum meam te intromittere non audeo, ne forte hoc audiat is, qui te sponsam ambit, & cum toto meo genere ac familia me destruat. Equidem id mea causa non facio, quoniam si me periculis traderem, mercedem tecum una perciperem: verus enim est Deus, in quem tu credidisti.

[12] Cum hæc audivisset Pelagia, dimisso vultu a nutrice sua discessit: cumque ad matrem rediret, & prope esset, mater obviam illi venit, ut consueverat. [cujus furori subducens se] Verum cum ejus vestem mutatam vidisset, ejus rei causam non quæsivit, sed clamorem magnum cum ejulatu atque ululatu emisit. Pelagia vero risit illa quidem, sed nihil respondit. At mater furore percita, jacuit semimortua, & sine voce diu mansit. Postea cum animum collegisset, & ad se reversa esset, surrexit, ac nihil dicens filiæ neque quod factum erat ab ipsa exquirens, properavit ad militum multitudinem ab Imperatore petendam. Et misit cum ea Imperator m armatorum equitum ac peditum turbam, præcipiens eis, ut in omnibus his, quæ ipsa vellet, ei obtemperarent. Venit cum militibus: sed filiam suam non invenit, cum ea interim recessisset. Exierunt igitur illinc, & omnes vias & semitas circumeuntes, omnia loca perscrutabantur usque ad milliaria quadraginta, pervestigantes n illum qui talem injuriam ejus filiæ intulerat: audierat enim ipsius mater a pueris, quod ad Episcopum quemdam se contulisset: ob idque illis militibus, qui missi fuerant, præceperat, ut si Episcopum invenirent, & ipsum vinctum ad se ducerent.

[13] Milites igitur abeuntes, & longinqua loca perscrutantes, neminem invenerunt. Sancta vero Pelagia cum famulis suis, qui Christo crediderant, sedebat trans flumen o; & ipsa quidem milites videbat; illi vero, qui eam quærebant, neminem videre poterant: [frustra quæritur,] quamobrem ipsius animus exultavit in Domino, & arridens adolescentibus, qui cum illa erant; Videtisne, inquit, ut Dominus Jesus caros habet omnes ad se venientes, & spem suam in ipso collocantes? Itaque milites frustra laborantes ad ipsius matrem redierunt: cui cum dixissent, neque virum, qui filiæ injuriam (ut ipsa decebat) intulerat, neque filiam ipsam a se inventam; ipsa hæc audiens, gravi mœrore affecta est. Sed Pelagia una cum iis, quos secum habebat, venit ad matrem, eique dixit: Cur insania & rabie percita es? Cur non vis resipiscere? Non verita es mittere, qui ad te ducant virum sanctum, qui colit universæ naturæ spirantis & omnis potentiæ Dominum? [postea eamdem generose redarguit.] Non te pudet bellum adversus Deum ipsum aggredi? a quo si ejus servus Episcopus petierit, Angelum ipse mittet, & temporis momento omnem exercitum a te missum dissipabit, quoniam Deum ipsum Episcopus colit: quamobrem & ab illo exauditur. Respondens ejus mater: Et quis nam, inquit, hic est, de quo ista dicis? Rex, inquit filia, regnantium, cui & meipsam tradidi, priorem sponsum meum execrans. Tunc ejus mater filiam Christianam factam vere cognovit, addensque: Age, inquit, dic: Ecquisnam est Christianorum Deus, cui teipsam tradidisti? Tunc filia, Cur, inquit, curiose inquiris de divinitate illa, quæ verbis explicari non potest? Scito enim ipsum esse Dominum cæli & terræ, montium & collium, qui & firmamentum creavit, abyssos constituit, terminum mari posuit, ne transiliret & continentem terram vastaret. Quæris de Deo meo? Hic est, qui portas æreas contrivit, & vectes ferreos confregit, & mortuos in vitam restituit.

[14] [cumq; sponsus ejus se interemisset,] Hæc cum ejus mater audivisset, statim ad Diocletiani filium misit, dicens: En sponsa tua, Christianorum Deo conjugata est. Ille hoc audiens, ægre tulit, atque recordatus est, quemadmodum antea ipsius pater Diocletianus Christianos capiebat, & multis modis ipsos cruciabat. Secedens ergo, secum ita p loquebatur: Propterea quod adolescentula hæc Deum Christianorum concupivit, non poterit de cetero illum relinquere, & mihi uxor esse: post hac igitur mirabor Christianos seipsos pro Deo suo tradentes, eumque non negantes: itaque ne illam ac meipsum tormentis subjectum videam, justum censeo ejus causa meipsum interficere. Gladio igitur sumpto, paratus erat se interimere, cum Pelagiæ desiderium propter admirabilem ejus pulchritudinem ferre non posset: quamobrem lugens ita dicebat: Væ pulchritudini, qua ego privatus sum; væ mamillis, in quibus ipse non requievi; væ ori, cujus osculis mihi frui non licet. Hæc lamentans, neque furorem sustinens, in gladium incubuit, & mortuus est.

[15] Pelagiæ vero mater, cum audivisset filiæ sponsum ipsius causa sibi mortem intulisse, filiam apprehendit, [adducta ad tyrannum,] & ad Diocletianum adduxit, ne ipsam cum tota familia Imperator perderet. In palatium igitur ingressa, in medio constitit: Diocletianus vero cum matrem una cum filia stantem vidisset: Quidnam, inquit, est istud, quod fecisti? Pelagiæ vero mater ei respondit: En filiam meam adduxi, cujus causa filius tuus seipsum interfecit. Nunc igitur hanc puniens, filii tui cædem ulciscere. Diocletianus cum Pelagiam pulchriorem vidisset, quam omnes uxores & pellices suæ essent, non cogitavit filii cædem ulcisci, sed quo pacto illam adduceret, ut Christianorum fidem negaret, & ejus conjunx fieret. Statim igitur jussit satellitibus, qui præsto erant, ante virginem illam afferre infinitam vim auri: volebat enim multa sui auri copia Christi sponsam & sanctam Dei puellam capere. Cumque ipsius matri centum auri talenta dedisset, illam dimisit: quæ domum suam rediit a filia sejuncta, & diabolico gaudio affecta.

[16] Diocletianus vero jussit Pelagiam mane duci coram exercitu suo, [promissa ejus contemnit,] ut illam ad fidei negationem impelleret, & conjugem duceret. Itaque illam coram omnibus sic affatus est: Vnum hoc a te peto, ut Christum neges, & mecum matrimonio copuleris, totoque Imperio meo potiaris. Quod si feceris, filius, quem ex te suscipiam, post me regnabit; & si voluntati meæ obtemperaveris, capitis mei diadema capiti tuo imponam. Ad hæc Pelagia: Insaniens tu quidem temere ista locutus es: sed scito voluntati tuæ me non obtemperaturam, neque tibi usui futuram in his quæ dicis, neque capitis tui diadema capiti meo impositum iri: novi enim tria diademata in altissimis cælis præparata & jam adornata mihi esse. Primum diadema erit pro fide, qua meipsam Domino tradidi: alterum erit regni cælorum diadema, quoniam ipsum expecto; tertium mihi propositum est pro ærumnis atque tormentis, inter homines a me suscipiendis, quorum causa cælestis gratia excipiet me apud Deum. Illud igitur scito, quod voluntati tuæ morem non geram, neque Deum meum negabo. His auditis, Diocletianus Imperator jussit militibus, qui aderant, bovem æreum, ligna, bitumen & saginam suillam afferre, bovemque illum subjecto igne incendere. Cum igitur æreum bovem, ut ab Imperatore jussi fuerant, ita incendissent, [cujus jussu cum esset accensus bos æneus;] ut ejus adspectus, instar ignis, longius reluceret, (aberat autem bos ille ab Imperatore quinquaginta ulnis) adolescentulam illam in medium produxerunt: quam cum Presbyteri q & Christiani vidissent, pro ipsa Deum precati sunt, ut vires & patientiam ei Dominus sufficeret.

[17] Imperator autem: Exue, inquit, adolescentula, vestes, quibus induta es. [ipsa dæmonem in tyranno agentem increpans,] Pelagia vero cum vidisset paratos esse, qui illam exuerent, magna voce atque clamore Imperatorem appellans: Recordare, inquit, uxores & pellices tuas, ipsas etiam, ut me, carne indutas esse. Imperator cum hæc audisset, & amoris insaniam ferre non posset, jussit multo magis quamprimum exui. At illa cum se Crucis signo munivisset, & ultro se ipsa exuisset, suas vestes in conspectu Imperatoris abjecit, & ait: Fortasse tu es dolosus ille serpens in arbore involutus, & in Evam irrepens: tu illam corrupisti, & per eam Adam etiam ipsum cepisti, quamobrem uterque fuit a Paradiso ejectus. Tu es dolosus ille, qui olim in cor Cain te insinuasti, & in ejus mente invidiam inseruisti, ut virginem & consanguineum fratrem interficeret. Tu es, qui propria tua libidine ac petulantia confisus, coram Deo stetisti, & expetivisti justum illum virum Job, quem tentares: cujus & filios interfecisti, & omnes facultates perdidisti. Sed hostes Christi deficient gladio consumpti: e quorum numero tu quoque cum sis, ad nihilum prorsus adduceris & disparebis in æternum: impegisti enim in ipsius Jesu nomen, cui meipsam tradidi. Hæc sancta illa virgo dixit Imperatori, quibus etiam assistentem diabolum convicit.

[18] [ultro in Iovem se immitut,] Tunc diabolus ipse inops consilii subterfugit, & qui a veritate alienior est, e longinquo loco sic clamabat: O quanta est Christianorum me expugnantium violentia! Puella vero Pelagia, sancto Spiritu corroborata, cucurrit, & æreum bovem apprehendit: statimque manuum ipsius carnes velut cera liquefactæ sunt: nihil vero omnino sentiens, caput r suum in ventrem bovis injecit, ac seipsam intra bovem collocavit: statimque ex ejus facie, ventre ac lateribus, totoque corpore, cum ipsa penitus in bovem introivisset, carnes instar olei effluxerunt: & per totam urbem hora illa odoris suavitas, velut unguenti cujuspiam, perfusa est. Cumque adhuc paululum spiraret, Dominum Deum voce magna sic laudabat: Gloria tibi sit, Domine unigenite fili altissimi Dei, cujus adventu factum est, ut qui antea decepti fuerant, ad manus tuas redirent, &, victa atque conculcata hostis potentia, in teipso perfecti evaderent. Sic puella Pelagia in Domino fuit consummata.

[19] Tunc duobus militibus prope bovem stantibus Imperator: Videte, inquit, an adhuc vivat Pelagia. Unus militum Theonicus, alter Julianus appellabatur. [cujus exemplo alii duo Christum confitentur,] Hi cum victricem puellam in Domino consummatam vidissent, dixerunt Diocletiano: Non mortua est puella, sed martyr facta, cum pulcherrimam confessionem confessa sit, & suum Dominum non negaverit. Imperator cum illos hæc respondentes audivisset, jussit eos ligari, & in carcerem conjici: aliosque milites misit, qui viderent, an vere puella mortua esset. Illi cum eam mortuam vidissent, retulerunt Imperatori, quod mortua esset. Tunc Diocletianus furens, magna voce clamavit, & manibus pupuream suam vestem discindens, ait: O Christianorum animos! En ut illi ad mortem usque perseverant Deum non negantes, neque voluntati nostræ obsequentes. Numquid illi sunt potestate mea validiores? Egone inimicis meis non satiabor? Cum hæc dixisset, vetuit sanctæ Pelagiæ reliquias sepultura honorari: sed projici jussit in montem, Linatum nomine. Descenderunt autem quatuor leones, & circa Pelagiæ ossa consederunt, a feris atque volucribus ea servantes.

[20] Apparuit autem Spiritus sanctus beato Episcopo Clinoni, [Reliquias servant leones,] qui Pelagiam catechismo instruxerat, eique dixit: Nuntio tibi optatum nuntium. Hodie puella Pelagia martyrium sustinuit, quemadmodum tu Deum pro illa precatus fueras. Surge igitur, ipsam in oblationem Deo offer, quia constans & firma confessio ejus fuit. Indicavit autem ipsi & locum, ubi sancta martyr Pelagia jacebat: quo abiit beatus Episcopus Clino. Cumque vidisset locum beatæ Pelagiæ, vidit & leones quatuor illi assidentes: qui cum Episcopum illum beatum intuiti essent, ei obviam processerunt, & ipsum submissis corporibus adorarunt. Beatus vero Episcopus, ea re gaudens exultansque, sanctæ Pelagiæ reliquias suscepit & in montis sublimiorem partem tulit. Cumque stadiis fere decem processisset, ad ejus montis verticem ascendit: [donec condigne sepeliantur.] quem cum velut marmor politum esse vidisset, conduxit qui lapides inciderent: & altare ædificavit, sanctæque Pelagiæ reliquias illic reposuit; & montem illum appellavit, montem s congregationis, sanctæque Pelagiæ nomen sic inscripsit: Sancta virgo Pelagia, quæ Deo seipsam obtulit, & ad finem usque pro veritate certavit, quod ad corpus pertinet, hic requiescit; ejus autem anima in cælis regnat cum Angelis. Ita martyrium complevit sancta martyr Christi Pelagia, in Patris & Filii & Spiritus sancti gloriam, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Clino nullus aliunde nobis innotuit: hic autem verone, an historiæ gratia adscito nomine sic appelletur, quis dicet?

b Iam dixi Diocletiano filium non fuisse: fortaßis vera hæc fuerint de Simplicii aut alterius pro Diocletiano judicantis filio, sicuti pro illius nomine Diocletiani nomen usurpatur.

c Procuratores Sirletus vertit. Sed nota est Protectorum dignitas ex Cedreno, Zonara, aliisque. In Actis S. Philemonis & sociorum ad 8 Martii leguntur Protectores quatuor, a Diocletiano mißi Alexandriam ad abducendum inde S.Arianum, Ægypti Præsidem, Christianæ fidei professoreme persecutore effectum, facti etiam ipsi Martyres. Glossa Basil. apud Meursium πριμοσκουτάριοι, ὑπερασπίσται, νἱ νῦν λεγόμενοι προτίκτορες, utique a protegendo dicti, corporis Regii stipatores.

d Idem Sirletus jumentum, at βαστέρνιον, Græco-barbara vox, diminutivum est a Latino basterna, quod Isidorus lib. 20 Orig. cap. 12, explicat esse vehiculum a duobus animalibus deportandum; est autem βαστέρνιον proprie lecticula manualis: qualis delicatioribus, præsertim feminis, in usu apud Romanos; & qui eam ferebant, Lecticarii.

e Hanc salutationis formulam Sirletus omisit.

f Ast jam supra dixerat, eam admodum excellentem in Dei timore; & fecerat nuptias recusare, quia desponsata esset Filio Dei.

g Sirletus, Communionem de Christi mensa accepit, eique impartivit. Magis placet brevior phrasi Ms. Palatini; nec enim in templo res agebatur, sed in via: ubi divinam Margaritam (sic enim vocabant Particulam sacram) penes se habuisse Episcopus potuit, ut sæpe in itinere Christiani, teste S. Ambrosio in suo fratre S. Satyro.

h Deerant hæc in alio Ms. quo usus Sirletus.

i Addit Sirletus, ut fama erat & ex macie cognoscebatur, precibus & jejuno vacabat: quæ vel melius absunt in Ms. Palatino, vel longiorem apud nutricem supponunt moram, idque satis congrue; ut convictus plurium dierum certum fecerit id, quod suspicari initio jusserat humilior vestitus.

l Exaggeratio justo & verosimili major.

m Hic Judicem Sirletus nominat, qualem melius in tota hac Paßione intelligemus, cui non credimus præsentem ipsum Imperatorem fuisse.

n Idem, Et tam eam invenire studentes quam illum.

o Cydnus hic est, urbem præterfluens, Tibullo & Ovidio laudatus a lucidis & placidis aquis, ac prope nascente croco.

p Ita Sirletus, multo melius quam in Ms. Palatino, ubi juvenis dicitur sic locutus patri, quod cum sequentibus non cohæreret.

q Quasi palam illi adstitissent, nihil reveriti tribunal tyranni.

r Græce εἰς τὸ σῶμα: Sirletus videtur legisse, εἰς τὸ στόμα, in os. Si os fornacis intelligatur, non male: erat enim bos illæ æneus vera & ingens ex ære fornax, præfixodesuper bovis capite in aliquam animalis speciem conformata, prout clarißime eam describit Codinus libro de originibus; & hæc fornax suum habebat ostium, in ea parte qui pectori bovis aßimilabatur. Ceterum magis placet quod Synaxaria dicant Sanctam in bovem immissam, non ingressam.

s In pace ecclesiæ post annos aliquot, Constantino jam solo & pacifice imperante factum id esse credi potest, non vero immediate post Martyrium.

DE SS. OLBIANO EPISCOPO ANEORVM
ET DISCIPVLIS MARTYRIBVS IN ASIA.

SUB MAXIMIANO

[Commentarius]

Olbianus Episc. Aneorum, Martyr in Asia (S.)
Discipuli, Martyres in Asia (SS.)

AUCTORE G. H.

Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris meminit horum Sanctorum istis verbis: Eadem die IV Maji certamen sacrosancti Martyris Olbiani & discipulorum ejus. [Elogium ex Menol. Basil. Imp.] Divus Olbianus Christi Martyr passus est sub Maximiano Imperatore, atque Æliano Asiæ Præside. Cum autem quidam idolorum sacerdos, nomine Agrippinus, sacrificia Iunoni offerret; comprehensus Olbianus, jussus fuit & ipse sacrificare, atque aræ thura adolere. Verum ille multis argumentis piisque sermonibus Christianam fidem exaltavit & collaudavit, & econtra superstitiosum idolorum cultum depressit & damnavit. Quapropter ignitis primum subulis viscera ejus & lumbi aduruntur, ferreis deinde virgis verberatus in carcerem detruditur. Postea vero ex carcere eductus, ac denuo jussus Christum abnegare & idolis sacrificare, cum constanter respuisset, una cum discipulis suis ad ignem damnatus fuit: ac proinde ingenti fornace accensas, una cum illis in eam projectus Martyrium consummavit. Hactenus dictum Menologium.

[2] Elogium in vetusto Synaxario MS Græco Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, est hujusmodi. [aliud ex Synaxario Claromont.] Hic fuit sub Maximiano Imperatore & Præside Asiæ Iulio Sexto Æliano. Cum Agrippinus & Clementius sacrificuli Iunonis sacra peragerent, jussus etiam Olbianus Episcopus sacrificare. Verum hic multis verbis & oppositionibus fidem Christianam laudavit & deprædicavit, & cultum idolorum damnavit & rejecit. Quare verubus ignitis in dorso & visceribus concrematur. Verum cum neque cederet quidquam, neque ut Soli sacrificaret adduci posset; regresso propter ipsum Proconsule atque mandante, crudeliter virgis est cæsus, ac sic tandem cum discipulis suis per ignem martyrium subiit. Multa Sanctum hunc cum adhuc viveret miracula patrasse, uti etiam in loco, ubi sacra ejus lipsana requiescunt, clarere miraculis, historia de ejus vita scripta declarat. Hæc ibi. Alia elogia sed hisce similia leguntur ad hunc aut sequentem diem in Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [& aliis Mss.] Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, Divionensibus Petri Francisci Chifletti & duplici codice Cardinalis Mazarini.

[3] Interim in Menæis excusis celebratur ad diem XXIV Maji hoc addito elogio. [& 29 Maji in Menæis excusis.] Eadem die sancti Martyris Olbiani Episcopi urbis Aneo. Fuit sub Imperio Maximiani, Consulibus Alexandro & Maximo, & ductus est ad Iulium & Ælianum: a quibus interrogatus an vellet sacrificare, illeque abnueret, omni veste nudatus, verutis candentibus per viscera trajicitur & uritur. Dein reductus in carcerem, & ad secundam quæstionem eductus, cum in fide perseveraret, rursus exutus fœde laceratur, & in pyram ingentem altamque velut jaculum injectus, in ea spiritum Deo reddidit. Hæc ibi. Quæ inde ad suum Menologium transtulit Sirletus.

[4] Ex ultima hac relatione eruitur Sedes Episcopalis, quæ hic Ἀνέω, in antiqua Notitia Orientis, quæ ex MS. Vaticano extat edita in Geographia Sacra Caroli a S. Paulo, appellatur Ἄνεα & Ἔνεα, sita in Provincia Asia, sub Metropolita Ephesino, [Anea Sedes ejus Episcopalis] in ora occidua Cariæ contra Samum insulam. Ejus urbis Episcopus Modestus subscripsit Concilio Ephesino Oecumenico. Tempus aßignatur in omnibus elogiis Imperium Maximiani, at qui in ultimo encomio adduntur Consules Alexander & Maximus, non sunt censendi Romani, & universales Imperii, sed particulares urbis Aneæ aut provinciæ sub qua ista erat. Præses Asiæ in prima relatione appellatur Ælianus, [tempus martyrii.] in secunda Iulius Sextus Ælianus; in tertia dicitur S. Olbianus ductus ad Iulium & Ælianum, & eorum conditio siletur. Quid eorum rectius sit dijudicare possemus, si extaret historia de Vita S. Olbiani scripta, [Vita desideratur] & ab auctore Synaxarii Claromontani citata, quæ utinam aliquando emergat in lucem! adhuc enim alicubi superesse sperare facit Synaxariorum ætas non maxima, dum de ea velut nota loquuntur. Imo Ephemeris metrica qua usus compilator Synaxarii Chiffletiani, dum ejus nomen refert, ubi aliud quod damus nominat Pelagium, significat aliquibus in præcipuo honore hunc Sanctum fuisse. Ita autem habet

Ὀλβιανὸν κατέπεμφε τετάρτῃ θεσπεδαὲς πῦρ [nominis etymon.]

Quarta Olbianum transmisit fervidus ignis.

Idem ibidemd laudatur hoc disticho.

Ἄφθαρτον ὄλβον Ὀλβιανὸς ἐλπίσας,
Στοργῆς ὑπὲρ σῆς ὁλοκαυτώθη, Λόγε.

Censum immortalem dum sperat Olbianus,
Amore totus pro tuo flagrat, Christe.

Allusio est ad significationem Græcæ vocis ὄλβος opes, census, beatitudo, unde ὄλβιος beatus, opulentus, & hinc Olbianus: pro quo Romanis Latine dici videtur Ulpianus, inter veteres Iuris Civilis auctores nominatißimus; sicuti Orbanus nonnumquam est Græcis, qui Latinis Urbanus.

DE SS. APHRODISIO, MELDA, MACROBIO, VALERIANO, LEONTIO, ANTONINO,
ET SOCIIS LX MARTYRIBVS SCYTHOPOLI.

[Commentarius]

Aphrodisius, Martyr, Scythopoli in Palæstina (S.)
Meldas, Martyr, Scythopoli in Palæstina (S.)
Macrobius, Martyr, Scythopoli in Palæstina (S.)
Valerianus, Martyr, Scythopoli in Palæstina (S.)
Leontius, Martyr, Scythopoli in Palæstina (S.)
Antoninus, Scythopoli in Palæstina (S.)
Socii LX Martyres, Scythopoli in Palæstina

G. H.

Scythopolis, urbs Palæstinæ antiqua, in ora lacus Genesaret ad meridiem, apud Iordanis fluvii egressum, in Galilæa, Tiberiadi & Bethsaidæ vicina, hos Christo Martyres protulit, in MS. Græco Synaxario Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis sic relatos. Eadem die IV Maji certamen sanctorum Martyrum Aphrodisii, Meldæ, Macrobii, Valeriani, Leontii, [Martyrium,] Antonini & multitudinis Sanctorum, cum hisce Scythopoli martyrium passorum. Quorum festivitas celebratur in venerando Apostolio sancti & præstanti laude prædicandi Iacobi fratris Domini, constituto intra augustam ædem sanctissimæ immaculatæ Dominæ nostræ Deiparæ & semper Virginis Mariæ in Chalcopratiis. [cultus Constantinopoli:] Hæc ibi. Extruxit illud templum Theodosius Iunior, & terræ motu dejectum reædificavit Iustinus, ex Curopalata creatus Imperator, & insuper ei possessiones immobiles largitus est, uti docet Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 43 in editione Luparæa.

[2] Eadem de hisce Martyribus narrantur in MSS. Menæis Chifletianis: indicaturque in adjunctis versibus eos partim gladio cæsos obiisse, partim per ignem triumphasse: ipsi versus hi sunt.

Τίς οὗτος τράχηλον ἐκτείνων ξίφεῖ; [Martyrii genus]
Ἀφροδίσιος, Ἀφροδίσιος, λέγει.

Quis iste gladio colla protendens, rogas?
Aphrodius respondet, Aphrodisius vocor.

Λεόντιος καὶ συναθληταὶ δύο,
Λέοντες οἷον ἔδραμον πρὸς τὸ ξίφος.

Leontius & socii certaminis duo,
Velut leones ad gladium cucurrerunt.

Meldam & Valerianum intellige. Aliis duobus alterius generis martyrium, igne consummatum, sic adscribi videtur:

Ὑπὲρ κεφαλὰς Μαρτύρων ἀρθὲν δύο,
Ἀθλητικην ἔπηξε πῦρ ἀυτοις στέγην .

Capita duorum Martyrum super evecta,
Athletico ipsis flamma pro tecto fuit.

[3] Forte nec simpliciter igne consummati fuere: sed supra eos in mordum fornicis miraculose conglomeratæ flammæ, [Acta deperdita] velut quondam in fornace Babylonia tribus pueris, eis non tam fuit pro tormento quam pro palæstra, sub cujus laqueari certarent, securi ab injuriis aëris, quibus expositi sunt pugnantes sub dio. Plura & certiora sciremus, si extarent Acta, quæ extitisse aliquando aliqua credere indubitanter faciunt jam allegati versus, argumento inde accepto compositi. Eorumdem Martyrium celebratur ad diem sequentem V Maji in MSS. Menæis Mediolanesibus bibliothecæ Ambrosianæ & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ. [Memoriæ 5 Maji] In horum altero codice pro Melda, Valeriano & Antonino leguntur, nomina Medaæ, semel etiam Melthaæ, Adriani & Antonii, & Socii Scythopolitani indicantur sexaginta.

DE SANCTA ANTONIA.
MARTYRE NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Antonia, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, Epternacense & Blumianum, ita hunc diem auspicantur: [Memoria in Martyrol. S. Hieronymi,] IV Nonas Maji. In Nicomedia Antoniæ. In Apographo Lucensi legitur: In Nicomedia natalis S. Sinesii, Antoniæ. Verum S. Sinesius videtur esse cujus corpus est Lucæ, ibidemque hoc die colitur, ac proinde primo loco debuit nominari, dein addi, In Nicomedia Antoniæ. Eodem modo qui in Ms. Corbejensi Parisiis excuso additur Justus, videtur Episcopus & Martyr Viennensis esse, etiam hoc die relatus, de quo infra agetur. Maneat ergo constans lectio Martyrologii Hieronymiani ista: In Nicomedia Antoniæ. Neque obest quod in Epternacensi hæc cum sequentibus Martyriis subnectantur diei præcedenti, quia id errore amanuensium factum fuisse ex aliis apographis manifestum est, & confirmatur ex sequentibus Martyrologiis; ex quibus primum sit Flori, in suo ad Bedam auctario, in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, ubi ista leguntur, IV Nonas Maji. In Nicomedia natale S. Antoniæ, [elogium in Floro & aliis.] quæ nimium torta & variis tormentis afflicta, ab uno brachio tribus diebus suspensa, & in carcere biennio retrusa, a Priscilliano Præside flammis exusta obiit. Quæ eadem fere phrasi leguntur apud Adonem, Vsuardum, Notkerum, Bellinum, auctorem Martyrologii Bedæ suppositi, Maurolycum, Galesinium, & in præcipius codicibus Mss. ac tandem in Martyrologio hodierno Romano, in quo etiam ad ultimum a Priscilliano Præside in confessione Domini flammis exusta esse dicitur. Eadem leguntur apud Petrum de Natalibus lib. 4 cap. 123 citato Martyrologio S. Hieronymi, in quo ejus mentionem fieri ostendimus. Vincentius quoque Bellovacensis lib. 13 Speculi Historialis eadem habet.

[2] In eodem antiquo codice Epternacensi, ista tamquam huic diei propria leguntur: IV Nonas Maji, Nicia civitate natale Antoninæ. [S. Antonina Nicææ Martyr,] Ejusdem Antoniæ fit mentio in Mss. Parisiensi Labbæi, & Hibernico monasterii Tamlactensis. In Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi habetur: In Nicæa civitate Antonini. Verum facilis unius litteræ finalis error potuit irrepsisse, cum alius Antoninus Martyr hoc die referatur. At nos S. Antoninam Martyrem Nicææ in Bithynia celebravimus ipsis Kalendis Martii. [1 Martii:] Et quod huc maxime spectat, subjunximus elogium alterius, forte Antoninæ Martyris, ex Ms. Græco Synaxario, in quo dicitur temporibus Diocletiani & Maximiani & Priscilliani Præsidis flagris in mamillis converberata, [an ibi relata huc spectet.] in ligno appensa, in lateribus ustulata, & supra ignitam craticulam extensa, & subulis candentibus & ignitis veruculis in manibus & talis transfixa, & dein biennio omnibus ærumnis conficienda in carcere relicta, ac tandem in mare projecta. Quibus in Menæis additur, quod incolumis terræ reddita, fuerit lapidibus obruta, & tandem capite plexa. In Menologio Sirleti dicitur sub Priscilliano Præside, verberibus cæsa, in ligno suspensa, lateribus laniata, subulis persossa, flammis incensa, [uti & relata 12 Iunii.] demum gladio percussa, martyrio coronata. Hæc ibi latius legi possunt, & licet Nicææ in Bithynia dicatur passa, forsan tamen hæc eadem est, quæ hic Nicomediæ in Bithynia traditur coronata, quamvis ista Antonina, hæc Antonia appelletur. Eadem de S. Antonina leguntur ad diem XII Iunii, in Menologio Basilii Imperatoris, Synaxario Ms. Parisiensi & Menæis, & in Martyrologio Romano.

[3] In Ms. Martyrologio Pragensi Ecclesiæ Cathedralis, & in alio Pragensi proprio ad hunc IV Maji dicitur Carolus Rex, seu IV istius nominis Imperator, [Caput S. Antoniæ Pragæ.] caput S. Antoniæ Martyris dedisse Ecclesiæ Pragensi. In Diario ejusdem Ecclesiæ edito a Ioanne Peßina Decano Pragensi & Episcopo Samadriensi solum dicitur, pars capitis allata ex Italia cum multis aliis sanctorum Reliquiis anno MCCCLV; in Bosphoro autem seu Majestate & gloria illius Ecclesiæ, quem idem auctor vulgavit an. 1673 nobisque donatum misit, pag. 463 ubi illius Reliquiæ & aliarum fit mentio, additur, Testimonialies omnium ex itinere illo Romano, quo Coronam accepit Carolus, allatorum hodieque extare in Archivo Capituli: sed eas cum deinde quærerentur inveniri non potuisse, responsum nobis est. Celebratur ibidem, facultate ab Innocentio IV Pontifice concessa, festum allationis reliquiarum secunda die Ianuarii, uti ibidem in Appendice pag. 1084 diximus. Verum an ea sit hæc Antonia Necomdiæ passa non continuo liquet.

[4] Eadem a Bivario ad Dextri supposititium Chronicon fingitur Antima dici: quia ibi ad annum 100 num. 3 ista leguntur: Antima Maximilla conjux Ægeæ, [perperam fingitur esse Antima Maximilla.] Patrarum in Achaia Proconsulis, a B. Andrea conversa, in antrum se abdidit post mortem mariti. Fuit hæc Novo-comensis, Plinii Junioris consanguinea, post nupsit C. Fonteio Capitoni; inque Nicomediam delata, pro Christi fide IV Maji patitur. Quæ non lubet excutere, cum debito careant fundamento. Ac primo unde probatur quod Maximilla sit Antima appellata; & quod alii errant, dum S. Antoniam scribant loco Antimæ? Dicitur Maximilla ab interpolatoribus Abdiæ, uxor Ægeæ Proconsulis, sed hoc aliis plane incredibile videtur, eritque ad Vitam S. Andreæ latius excutiendum. Interim consule Andream Saussajum lib. 3 de Gloria S. Andreæ Apostoli cap. 20 art. 2 & 3. Tamayus Salazar de hac S. Martyre Antima in suo Martyrologio Hispanico plane silet, cum alias Dextri fabulas paßim amplectatur.

DE SANCTIS MARTYRYBVS AFRIS
CÆLESTINO, FELICE, VRBANO, ROMANO, BELLICO, MARTIALE SEV MARCIANO, MITTVNO PRESBYTERO, FLORIANO, PETRO.

[Commentarius]

Cælestinus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Vrbanus, Martyr in Africa (S.)
Romanus, Martyr in Africa (S.)
Bellicus, Martyr in Africa (S.)
Martialis, seu Marcianus, Martyr in Africa (S.)
Mittunus Presb. Martyr in Africa (S.)
Florianus, Martyr in Africa (S.)
Petrus, Martyr in Africa (S.)

AUCTORE G. H.

Qvatuor Martyrologii Hieronymiani apographa referunt hos Martyres, qui in codicibus Lucensi, & Corbejensi ita leguntur. In Africa Natalis Cælestini, Felicis, Urbani, Romani, Bellici, Martialis, Mittuni Presbyteri, Floriani, Petri. In Ms. Blumiano omissus est Urbanus. In Ms. Epternacensi sunt omnes, sed Marcianus scribitur loco Martialis, & Mittunus non appellatur Presbyter. Cui subjunguntur ordine mutato Petrus, Florianus. Quod ideo animadvertendum censemus, quod in Norico-Ripensi Lauriaci colatur hoc die S. Florianus Martyr, & dictus locus licet corrupte absque nomine S. Floriani subjungatur in tribus apographis, scilicet Lucensi, Corbeiensi, Blumiano. Qua præmonitione facta relinquimus inter hos Martyres S. Florianum, dum aliunde constiterit potius debere abesse. Refertur etiam Florianus Martyr in Ms. Casinensi, uti infra dicetur. In Ms. Richenoviensi prope Constantiam Sueviæ ista leguntur: In Africa Cælestini & aliorum tredecim, pro quo in Ms. Rhinoviensi habetur, & aliorum quindecim. Imo & in Ms. Epternacensi ista repetuntur: In Africa Cælestini & aliorum quadraginta. De Quadraginta Martyribus seorsim agimus, qui & duplicantur, & diversis etiam conjunguntur. Sunt hic socii S. Cælestini tantum octo suis nominibus expreßi, quibus videntur ab aliquibus adjuncti, qui ad hunc diem seorsim memorantur. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi fit mentio SS. Cælestini, Felicis, Floriani, Romani & Fortunati. Verum Fortunatus videtur referendus ad Martyres Afros præcedenti die propositos, inter quos duo fuerunt Fortunati dicti. In Mss. Casinensi & Altempsiano memorantur passi in Africa Cælestinus, Felix, Urbanus. Sunt etiam hi tres in Mss. Trevirensi S. Maximini, & Romano Cardinalis Barberini, sed primus Cælestis aut Callistus scribitur: ita in alio Ms. Romanus & Cælestina loco Cælestini indicatur. Meminerunt Cælestini Ms. Aquisgranense, Grevenus & Galesinius; sed aliis jungunt. In Ms. Tamlactensi sunt nomina Urbani, Romani, Floriani, tum Cælestinæ & Emetuni, loco Cælestini & Mittuni.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
NESTORIO, MICTONIO ET ANTONIO. ITEM SECVNDIANO ET MARCELLIANO.

[Commentarius]

Nestorius, Martyr (S.)
Mictonius, seu Mittorius, Martyr (S.)
Antoninus, Martyr (S.)
Secundianus, Martyr (S.)
Marcellianus, Martyr (S.)

G. H.

Post relatos Martyres quadraginta, de quibus infra cum S. Silvano agimus, ista referuntur in Ms. Epternacensi. Et alibi Nestori, Mictoni, Antonini. Qui horum medius collocatur, in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso, appellatur Mitton, in Mss. Lucensi & Blumiano Mittorius. Et alii duo eodem modo ubique scribuntur. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi memoratur Nestor. In Ms. Atrebatensi celebratur passio Antonini Martyris. In Ms. Aquisgranensi præter Antoninum Martyrem refertur Antoninus, qui etiam est inscriptus Mss. Augustano & Adoni Reginæ Sueciæ. His tribus in titulo adjungimus SS. Secundianum & Marcellianum, quorum & Floriani Martyrum natalem celebrat antiquum Casinense Martyrologium, characteribus Longobardicis scriptum. Omittimus Florianum, quia jam, licet sub dubio, eum dedimus inter Martyres Afros, & alium damus Lauriaci in Norico Rip ensi martyrio coronatum.

DE S. FLORIANO PRINCIPE OFFICII, ET SOCIIS MARTYRIBVS LAVREACI,
IN NORICO RIPENSI, SIVE SVPERIORE AVSTRIA.

SUB DIOCLETIANO

[Praefatio]

Florianus Princeps Officii Martyr Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria (S.)
Socii varii Martyres Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria

AUCTORE G. H.

Noricum, Illyrico Occidentali in Notitia Imperii sub Constantino Magno ejusque posteris inclusum; censetur ea regio, qua ab Oeno fluvio, Rhætiarum & Vindeliciæ termino, ad Pannoni as usque extendebatur, [In Norico Ripensi] divisa in Noricum Ripense & Noricum Mediterraneum. Vtrumque sub suo Præside seu Præfecto consistebat: & Noricum Ripense vicinum Danubio erat, cujus urbs primaria fuit Lauriacum, Sedes Præsidis seu Præfecti, & pro Christianis primis Episcopalis. [Lauriaci nunc Lorch,] Sed urbe hac ab Attila deleta, Cathedra fuit Passavium translato. Vestigium urbis Laureacensis asservatur in pago Lorch, quasi Laurich & Lorich, unde contractum Lorch, in Austria superiore, haud procul ab incursu Anasi sive Anesi fluminis in Danubium, ubi & oppidum Anasum sive Ensium, vulgo Enss, quod ex arce Lauriacensi constructum censetur. Hic locus palæstra martyrii fuit S. Floriano Principi Officii, cujus dignitas in citata Imperii Occidentalis Notitia ita explicatur: [passus S. Florianus Princeps Officii,] Officium habet vir spectabilis Dux Pannoniæ primæ hoc modo: Principem de eodem corpore, Numerarium, Commentariensem, Adjutorem, Subadjuvam, Regendarium, Exceptores, Singulares & reliquos Officiales. Non dubitamus quin sub Diocletiano fuerit in dicto Norico simile Officium, cujus Princeps erat S. Florianus: nisi cum Pancyrolo & aliis Pannoniæ pars dicatur Noricum, & sic statuatur S. Florianus Princeps Officii in dicta a simul Pannonia, in cujus confinio & limite fuit Cæcia munitio, in qua residebat S. Florianus.

[2] [memoratus in Fastis sacris.] Memoria sacra S. Floriani extat in Martyrologio B. Rabani, ex Abbate Fuldensi anno DCCCXLVII creati Archiepiscopi Moguntini, cujus ista sant verba: Quarto Nonas Maji Passio S. Floriani Martyris, tempore Diocletiani & Maximiniani Imperatorum, sæviente iniquissimo Præside Aquilino, apud Noricum Ripensen: qui cum se videret superatum a Floriano, jussit eum capitalem subire sententiam, & duci ad fluvium Anesum, & ibi præcipitari de ponte. Hæc Rabanus: ante quem ejusdem Sancti memoria inserta fuerat antiquo Martyrologio Hieronymiano, sed lectio loci male perturbata fuit his verbis, Et in Nuricopense locorum, pro in Norico Ripensi loco Lauriaco: Vti ea in Martyrologio Adonis emendantur hoc modo: Eodem die in Norico Ripensi loco Lauriaco S. Floriani, qui jussu Præsidis ligato ad collum ejus saxo, in flumen Anisi præcipitatus est: & mox, omnibus qui circumstabant videntibus, oculi præcipitatoris ejus crepuerunt. Similia habent Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Molanus, aliique cum hodierno Martyrologio Romano. At majora encomia exhibent Notkerus, Canisius, Galesinius, aliique, quæ ex ipsis Martyrii Actis desumpta sunt.

[3] Acta antiqua paßionis S. Floriani varia nacti sumus: sed ea prima æstimamus, [Acta duplicia dantur ex Mss.] quæ primo loco damus ex codice Ms. Vltrajectino S. Salvatoris, &; Legenda Sanctorum Poloniæ, anno MDXI Cracoviæ excusa, collata cum Actis S. Florentii in Gallia paßi, de quo infra agemus. Eadem Acta sed contractiora extant in pervetusto Ms. Trevirensi monasterii S. Maximini, ac alio Paßionali Ms. Bodecensi in diœcesi Westphaliæ Paderbornensi: cujus pars eisdem verbis extat in Breviario Passaviensi, anno MDV impresso. Eadem, sed ditione nonnihil illimata, edidit Surius. Alia Acta aliquanto recentiora subjicimus, ex codice Ms. Carthusiæ Gamnicensis, nobis a Ioanne Gamansio submissa, ac notatur historiam martyrii graviter compositam ac conscriptam fuisse: miracula tamen circa finem videri ab alio adjuncta: cujus aliquod compendium, sed aliis immistis, edidit, Ioannes Cuspinianus in Austria, sub finem, ubi S. Florianum inter Patronos Austriæ recenset: [Patrocinium Austriæ & vicinarum Diœceseon;,] & ut talis refertur in Officiis propriis Sanctorum Cathedralis Ecclesiæ & totius diœcesis Viennensis, quæ habemus anno MDCXXXII excusa, in quo aliquod Vitæ compendium, in tres lectiones divisum & ad Matutinum in secundo Nocturno recitari solitum, exhibetur; quod idem refertur in Proprio Sanctorum diœceseos Passaviensis, anno MDCVIII excuso. Ejusdem Sancti memoriam celebrari in diœcesi Ratisponensi & Salisburgensi, scimus ex Officiis propriis earumdem Ecclesiarum.

[4] Memorabile etiam illius monumentum protulit Matthæus Raderus tomo 1 Bavariæ sanctæ pag. 18, [templum & monasterium S, Floriani.] dum inter alia refert sequentia: Conditum illius memoriæ illustre templum: adjectum posteris seculis cœnobium, sodalibus D. Benedicti incolendum: quod inde rursum, ævo omnia in vetustatem redigente, ab Angelberto Bataviensi Pontifice instauratum, D. Augustini disciplinam profitentibus assignatum, quod demum Altmannus Antistes rursum fatiscens, in majorem splendorem eduxit, a posteris S. Floriani appellatum. Hæc Raderus. Eadem confirmat Wiguleius Hundius in Episcopis Patauiensibus, asserens Engelbertum, supra Angelbertum, sedisse ab anno Christi MXLV usque ad annum MLXV, & cænobium S. Floriani ab Hungaris destructum, ab eo reparatum & Canonicis S. Augustini restitutum. Dein addit ab Altmanno, illius successore, anno MLXXX monasterium S. Floriani mira severitate reformatum. Est illic etiamnum Præpositura Canonicorum Regularium S. Augustini, media via inter Lintsium & Stiram civitates.

[5] Addit laudatus supra Raderus, in ipsa æde S. Floriani tabulam pictam esse, quæ distinctis capitibus totam ipsius vitam quindecim argumentis spectandam repræsentat; [Miracula] & undecim icones priores in Actis satis explicantur, in reliquis ista indicantur: Fons ægris haustus haud paucis saluti fuit. Mox ad sepultas ejus Reliquias mortuus in vitam rediit. Duæ Postremæ effigies monent exemplo carbonarii, in medium delapsi incendium, & votis S. Floriani erepti, illum adversus pericula incendiorum præsentem esse tutelam. Et quia Tribunum aut Centurionem fuisse tradunt historiæ, [potissimum in tutela contra incedium.] etiam in bellicis tumultibus illius vota & auxilia esse petenda, nec fuisse frusta expetita. Hæc Raderus ex litteris Sebastiani ab Adelzhausen, illius toparchiæ Præfecti, ad se mißis. Andreas Bruner lib. 4 Annalium Boicorum, relato S. Floriani martyrio, addit; ignium furori in tecta grassantium Floriani nomen hodieque opponi; multisque documentis omni ævo ostensum esse, tutelam hanc ædibus contra flammas saluti fuisse. Hinc talis ad S. Florianum deprecatio, post Acta martyrii, scripta reperitur: O Martyr sancte Floriane, custodi nos nocte & mane, ab ignis nocivi læsione & ab omni seculi confusione.

[6] In Ecclesiis Cathedralibus & diœcesibus Viennensi & Passaviensi celebratur sub ritu duplici festum SS. Floriani & sociorum Martyrum, [Socii Martyres.] & Oratio recitatur ex Communi plurimorum Martyrum: Deus qui nos concedis Sanctorum Martyrum tuorum Floriani & sociorum natalitia colere. Hos esse XL Martyres, infra in Actis relatos, indicat Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 125; asseritque reclusos & inedia afflictos, tandem in carcere spiritum tradidisse. Idem traditur in Compendio Ms. Actorum, ex indicata Carthusia Gamnicensi nobis transmisso. At memoratus Bruner, Quadraginta, inquit, ejus commilitones per varia crudelitatis exempla tracti, laceratis corporibus, fidem integram invictosque animos ad triumphum secum adsportarunt. Illos quadraginta Martyres celebrant Richardus Witfordus in Martyrologio Anglice excuso, & Canisius in Germanico, aliique. Alia controversia movetur ex Actis S. Florentii Presbyteri, qui Rojæ & apud Salmurum in Gallia colitur XXII Septembris, [An frater ejus S. Florentius Presbyter?] crediturque mortuus circa annum CCCC. Hujus Acta nacti sumus ex quatuor Mss. codicibus, & scripta dicuntur sub nepotibus Caroli Magni seculo Christi nono: in quibus statuitur S. Florentius frater S. Floriani fuisse, & cum eo in Norico Ripensi militasse, tormentaque pro fide tulisse: sed cum esset cum eo in flumen conjiciendus, ab Angelo jussum in Gallias abire, ad Sacerdotalem consecrationem a S. Martino suscipiendam. Horum compendium extat apud Mombritium & Vincentium lib. 12 Speculi Historialis cap. 68. Verum hæc nobis minus probantur, tum ob altißimum de hoc S. Florentio in præcipuis Actis S. Floriani silentium, tum quod tempora non conveniant, cum sub ejus martyrium S. Martinum necdum fuisse natum constet. Proinde dubitamus num ex Actis S. Floriani illa assuta fuissent ab auctore, qui Acta S. Florentii, uti præfatur, succincte scripta amplificavit. Sed hæc erunt diligentius excutienda dicto XXII Septembris.

ACTA
Ex variis codicibus Mss. & Legenda Sanctorum Poloniæ excusa.

Florianus Princeps Officii Martyr Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria (S.)
Socii varii Martyres Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria

BHL Number: 3054

EX MSS.

In diebus illis, sub Diocletiano & Maximiniano Imperatoribus, facta est persecutio Christianorum, quando diversis agonibus certantes Christiani, a tyrannis illata supplicia devota mente pro Domino suscipiebant, [In Diocletiani persecutione,] ut promissionum Christi participes efficerentur. a Tunc quidam in montibus & rupibus se absconderunt, quidam autem in caveis petrarum delitescebant, & sic per multas pœnas de hac vita liberabantur. Tunc, sanctitas & fides per patientiam suos athletas b coronabat & per victoriam ad vitam perducebat æternam. Tunc impii Judices, jussi ab Imperatoribus, certamen contra Christi milites agebant: sed athletæ fortiter laborabant & superabant eorum insaniam; venerabilis vero fides in omnibus vincebat. Ergo in illis diebus cum venisset sacrilegorum Principum præceptio apud Noricum Ripense, administrante c Aquilinio Præside; tunc adveniens præses in castrum Lauriacense cœpit vehementer inquirere Christianos, [ab Aquilino Norici Ripensis Præside,] & comprehensi sunt quidam Sanctorum numero quadraginta: qui diutissime certantes, & multis suppliciis cruciati, missi sunt in carcerem. Ad quorum confessionem d B. Florianus gaudens accessit: [captis 40 Christianis] qui cum habitaret apud e Cetiam civitatem, audiens famam Sanctorum qui agonizabant pro Christo, dixit ad suos: Oportet me Lauriacum ambulare ad Præsidem, & ibi pro Christi nomine diversa supplicia sustinere. Et valedicens suis iter arripuit.

[2] Cum autem venisset non longe a Laboriaco, ingressus pontem quo fluvius transiri solet, obviatus est cum quibus antea militaverat, qui immissi erant ad persequendos Christianos. [S. Florianus ultro se lictoribus offert:] Et cum eos interrogaret quo pergerent, dixerunt ad eum: Numquid non audisti præcepta Imperatorum quæ venerunt ad Præsidem, ubi jubent omnibus hominibus libamina diis offerre & exhibere, qui autem noluerint, diversis suppliciis interire? Hæc audiens B. Florianus, dixit: Fratres & commilitones, quid alios quæritis? Si vultis me tenete, quia vere Christianus sum, & hic in vestra sum præsentia. Illi autem hæc audientes, [recusat diis Sacrificare] statim comprehensum eum duxerunt ad Præsidem, dicentes: Ut quid alios quærimus? nam primus & Princeps nostri Officii Florianus Christianum se profitetur. Præses autem dixit ad eum: Floriane, ut quid ista de te dicuntur? Veni, sacrifica diis, sicut ego vel commilitones tui, ut vivas nobiscum, & non cum contemptoribus puniaris secundum præcepta Imperatorum. B. Florianus respondit: Hoc ego certe non sum facturus: quod autem tibi præceptum est, exerce. Tunc Præses commotus in via, vim ei inferri præcepit, ut vel invitus sacrificaret. [implorat divinum auxilium:] Beatus autem Florianus levavit vocem suam ad Dominum, & dixit: Domine Deus meus, in te speravi, & te denegare non possum; sed tibi milito, & tibi offero sacrificium laudis: protegat me dextera tua, quia tuum nomen est benedictum in cælo & terra. Domine, da mihi tolerandi virtutem, & suscipe me inter sanctos & electos athletas tuos, qui ante me conversi & confessi sunt nomen sanctum tuum f. Confirma me, ut te laudem & tibi benedicam: quia tu es benedictus in secula. Amen.

[3] Aquilinus autem Præses haæc audiens, irrisit eum, [plenam confessionē fidei facit.] dicens: Ut quid insipienter loqueris, & derides præcepta Regum? B. Florianus respondit: Ego quidem, quando humanam militiam exercebam, occulte colebam Deum meum: unde tamen non potuit diabolus me abstrahere. Nunc autem tu corporis mei quidem potestatem habes, animam autem meam tangere non potes: solus enim Deus de illa habet potestatem. Iussioni autem tuæ pareo quantum decet militem: hoc autem mihi nemo suadere poterit, ut idolis sacrificem: non enim ego illa phantasmata adoro. In ira autem & furore conversus Præses, jussit eum fustibus cædi. Florianus dixit: Tantum irascere, quantum in corpore meo videris habere potestatem, vel quantum tibi est concessum. Si autem vis scire quia non timeo tormenta tua, ignem accende; & in nomine Domini mei Iesu Christi ascendo super eum. Milites autem cœperunt eum cædere. [Verbera inflicta hilari vultu excipit] Cum autem cæderent eum, dicit ei Præses: Sacrifica diis, Floriane, & libera te de tormentis. B. Florianus respondit: Ego verum sacrificium offero modo Domino Iesu Christo, qui me dignatus est usque ad hanc horam perducere, & in exaltationem hanc in qua nuncsum. Hæc autem sancto viro dicente; jussit eum Præses iterum cædi. Cum autem cæderetur B. Florianus, ita hilarem vultum ostendebat, quasi in gaudio aut in lætitia magna esset constitutus. [& scapularum lacerationem:] Tunc Præses jussit scapulas ejus acutis ferreis g confringi. Hoc autem cum factum fuisset, B. Florianus amplius glorificabat Deum, & semper se Christianum esse profitebatur.

[4] Tunc iniquissimus Præses, cum se superatum esse videret in omnibus, dedit ei sententiam, & jussit eum duci ad fluvium Anesium, & ibi præcipitari de ponte, quarto Nonas Maji. Beatus autem Florianus datam in se sententiam hujusmodi gaudens, [jubentur in flumen præcipitari:] & exultans in vitam æternam, quam Dominus promisit diligentibus se, ita hilaris pergebat, quasi ad lavacrum duceretur h. Cum autem pervenisset ad locum ubi eum habebant projicere, ligaverunt ei lapidem ad collum. Rogabat autem B. Florianus milites qui eum tenebant, ut permitterent eum orare ad Dominum. Stans autem B. Florianus contra Orientem, extendens manus suas ad cælum, dixit: Domine Iesu Christe, [factaque oratione submergitur.] suscipe animam meam. Tunc flectens genua oravit quasi unius horæ spatium, ut vererentur & timerent eum tangere qui eum duxerunt. Tunc adveniens juvenis, plenus rabie crudelitatis, dixit ad milites: Quid statis & non facitis jussionem Præsidis? Et hæc dicens præcipitavit eum de ponte in fluvium: & statim oculi ejus crepuerunt.

[5] Fluvius autem suscipiens martyrem Christi expavit, & elevatis undis suis, [Corpus delatum in saxū, ab aliqua protegitur:] in quodam eminentiori loco in saxo corpus ejus deposuit. Tunc annuente favore divino, adveniens aquila, expansis alis suis in modum crucis eum protegebat. Sed B. Florianus manifestavit se cuidam feminæ, corde Deo devotæ; & admonuit ut conderet eum humo in secretiori loco: certisque indiciis designavit ei locum ubi eum conderet, vel ubi eum sepulturæ traderet. Mulier autem hac visione comperta junxit animalia, & ad fluvium properavit: & corpus requirens invenit, & super quadrigam posuit i. Propter timorem autem Gentilium in virgultis & frondibus eum involvit, simulans se quasi ad hortulum claudendum ducere. Ducente autem ea ad locum ubi ei designaverat, factum est ut lassarentur animalia præ nimio ardore solis, & steterunt, ita ut non possent ambulare neque progredi amplius. Tunc mulier anxia mente oravit ad Dominum, ut ei divina misericordia subveniret. Et statim in eodem loco fons affluentissimus erupit, & ad testimonium sancti Martyris perseverat usque in hodiernum diem, in quo animalia sanata cœperunt ulterius ambulare. Ita pervenit ad locum ubi ei ipse revelaverat, & ubi eum mulier, propter eminentem & amarissimam persecutionem, sub terra deposuit k: in quo loco fiunt sanitates magnæ, ægri sanantur, febricitantes curantur, dæmoniaci liberantur, & omnes qui ex fide obsecraverint, misericordiam consequentur l. Acta autem sunt hæc tempore Diocletiani & Maximiani Imperatorum, agente iniquissimo Præside Aquilino; regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vita S. Florentii. Tunc quidam ultor se gladiatoribus offerebant, alii autem in montibus &c.

b Legenda Polonica, corroborabat.

c Aquilo Wigulejo Hundio dicitur, at Aquila Cuspiniano in Austria & Pantaleoni.

d Hinc Acta S. Florentii jungunt Florentium cum Floriano, & in plurali numero describuntur.

e Cætia seu Cecia, aliis perperam Oecia, Thecia, Etium: de situ infra agetur.

f In Legenda excusa & Vita S. Florentii nonnulla huic orationi adduntur, in sequenti Vita exposita.

g Fortasse legendum configi: certe auctor sequentis Vitæ ferreorum uncorum meminit, quibus scapularum carnes lecerari, non ossa confringi moris erat.

h Hinc S. Florentius ab Angelo abstractus, in Gallias abiisse traditur in propriis Actis.

i Petrus de Natalibus: Sentibus spinosis timore paganorum operuit. Et interrogantibus quibusdam, spinas collectas ad claudendum hortum ducere simulavit.

k Mombritius & Vincetius: Ibi cæci illuminantur, dæmones ejiciuntur, & variis morbis comprehensi sanantur.

l In lectionibus propriis Ecclesiarum Passaviensis & Viennensis ista adduntur; In quo loco postea celebre monasterium erectum fuit, quod usque in hodiernum diem titulo & patrocinio S. Floriani gaudet: & esse etiamnum Præposituram Canonicorum Regularium S. Augustini supra diximus.

ALIA ACTA
Ex MS. Carthusiæ Gamnicensis.

Florianus Princeps Officii Martyr Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria (S.)
Socii varii Martyres Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria

BHL Number: 3058

EX MSS.

[1] Florianus, genere a Teutonicus, Imperialis militiæ per Orientalem Bavariam Princeps fuit. Invenitur enim in Chronica, quod cum totus mundus Romanis esset subjectus, [S. Florianus Princeps militiæ in Ripensi Norico ] habebant in qualibet regione militiam, suo obsequio pro annuo stipendio deputatam; ut si quando regio vel provincio aliqua Romanæ potentiæ rebellare præsumeret, militia regionum variarum, repugnantium audaciam continuo refrænaret. Unde cum Orientalis b Bavaria (quæ olim Ripensis nova, nunc autem c Austria nuncupatur, cujus termini ab Æno fluvio usque ad confinia Pannoniæ protenduntur) Romano subjecta esset Imperio; quemadmodum per Præsides, qui ad civitatem Laureacensem ab eisdem mittebantur, patenter ostenditur; habebant in eadem provincia militiam copiosam. Et quia S. Florianus dignitate rerum & familia ceteris præpollebat, Principatum ejusdem militiæ meruit adipisci. Fuit enim residens in castro, quod tunc d Cecia, nunc vero Zeizelmaur appellatur: quod cum omnibus suis attinentiis ordinatione divina cessit Ecclesiæ in possessionem; ut sicut Reliquiarum suarum ornaretur thesauro; sic etiam suorum prædiorum habitudine ditaretur: & quo vivens in persona propria usus fuerat, eodem etiam mortuus per suos famulos frueretur.

[2] In illis temporibus gentilis feritas duos apros emisit sævissimos, Dioletianum scilicet & Maximianum, qui dentibus nefariis vineam Domini exterminio devastarent. [in persecutione Diocletiani,] Nam cum cederet eisdem cura monarchiæ gubernanda; mox Imperialibus fascibus intumentes, ardenter desiderabāt illud genus electum de medio tollere, quod inclyta mater Ecclesia celesti Sponso juncta progenuerat. Qua propter gentes fremunt & populi meditantur inania, Regesque in unum conveniunt contra Christum. [sub Præside Aquilino] Tunc Imperatores miserunt edictum in universis provinciis ac regnis, ut quicumque Christo divinitatem ascriberet, mortis dispendium sub diversis suppliciis pateretur. Hujus itaque mandati executor erat vir effrænis, sæva bestia, humani sanguinis cupidus, nomine Aquilinus, qui cum fines Noricorum Præsidis functus Officio subintraret, scrutari ubique cœpit habitacula fidelium, tamquam leo rugiens, quærens quem devoret. Ingrediens tandem plenus crudelitate nobile castrum Laureacense (quod divitiarum copia, armorum virtute, populi numerositate, murorum amplitudine, famæ celebritate, adeo ceteris præeminebat, ut vix Romanam arcem præferri sibi pateretur) cœpit persequi & alligare cunctos, qui se Christianos profitebantur. Comprehensa est igitur magna fidelium multitudo: [post captam magnam fidelium multitudinē] quibus ante Tribunal judicis constitutis, parati sunt pro fide Christi omnibus exigentibus reddere rationem; non eos metuentes, qui potestatem habent corruptibilis massam corporis dissolvendi, sed potius eum qui præter corpus etiam animam mittere valet in gehennam. Et quia nulla tormenti species eorum adamantina pectora potuit immutare, ideo subsannaverunt cassa molimina Præsidis, minas ipsius ac promissa levi vento simillima reputantes. Quapropter jubet quosdam occidi, quosdam retrudi in carcerem, quo ad usque excogitaret, quibus tormentorum studiis præsentis vitæ solatio privarentur, si jussis suis obtemperare contemnerent. Divulgatur igitur rumor per universum regionis circuitum de Martyrum glorioso certamine.

[3] Interea Florianus, inclytus miles Christi, florens ut palma exaltata, [accensus desiderio martyrii,] & quasi cedrus in Libano germinans, terrenis rebus tenui radice inhæsit, paratus opportunitate nacta pretiosam margaritam cælestis Regni venditis omnibus comparare, & Christi vestigia nudus sequi. Tegebant enim vota Christianæ religionis ornamenta secularis militiæ, juxta similitudinem grani sub palea latitantis. Qui cum apud urbem Ceciam honorabilis, ut dictum est, haberetur; audivit qualiter Aquilinus Præses ausu temerario Confessores Christiani nominis diris verberum cruciatibus exstirparet: & condolens medullitus eorum innocentiæ, desiderio mox accenditur passionis; ut sicut præiret dignitate transitoria, sic præcelleret sempiterna. Compassibilis enim caritas in corde suo id effecerat, ut potius vita præsenti vellet distitui, [assumptis secum XL militibus Christianis] quam diræ necis fidelium auditum lamentabilem tolerare. Talibus ergo desideriis succensus, socios suos reliquos fideliter adhortatur; ut ardor similis pectora eorum inflammaret: & valedicens suis pariterque manu mittens, iter cum e quadraginta militibus festinus arripuit, terram propriam velut Abraham derelinquens. Appropians autem mœnibus Laureaci, qua Sancti torcular calcantes martyrii, vestes suas rubicundo sanguine consperserant; vidit nuntios præfati tyranni de longe adventare, paratos more vulpecularum vineam Domini morsibus nefariis demoliri. Quibus dum super pontem Anesi intrepidus occurisset, causam eorum velocis itineris sciscitatur. Cui vultu placido, utpote viro reverendo, protinus responderunt: [occurit lictoribus,] Numquid non nosti quod Romani Principes, missis decretis, universum mundum talibus astrinxerunt, ut ubique locorum majestas deorum, per quos Romana viget potentia & respublica incrementum recipit, sacrificiis debeat honorari? Insuper comprehendi jubent quosdam vesanos, qui Christum ignominiose crucifixum colunt, & deos nostros invictissimos contemnentes, eorum templa astruunt subvertenda: & nisi a sacrilega superstitione cessaverint, deosque nostros adoraverint, diversis suppliciis interibunt. Præses igitur direxit nos, ut hujus sectæ sacrilegos perscrutemur, & vinctos suis conspectibus præsentemus. Continuo Martyr intrepidus, [se Christianum profitetur:] quia cupiebat dissolvi & esse cum Christo; dixit legatis: Fratres & commilitiones, si quæritis servos Domini Jesu Christi, qui de cælis ad terram veniens morte sua mortis imperium superavit, humanumque genus tamquam fidus opilio Angelorum cœtui aggregavit; revertentes nuntiate Præsidi, quia ego Christianus sum, & hic præsto sum. Præterea sciat Præses, quod illi soli Deo milito, & omnia dura pati pro ejus amore desiderio.

[4] His auditis milites, qui missi fuerant, felle commoti, continuerunt aures suas, velut aspidis surdæ, quæ obturat aures suas, ne possit audire vocem venefici incantantis sapienter. [oblatus Iudici,] Et comprehensum eum præsentaverunt præfato Iudici, dicentes: Quid aliud quærimus? Ecce Florianus Princeps Officii nostri, maligna suggestione deceptus, fatetur se fore discipulum ejus, qui dicitur Christus. Mox Præses, velut sterilis ficulnea, quæ fructum non parit, sed terram inutiliter occupat, invidens etiam alienæ fertilitati, contra ipsum furore nimio inflammatur: [non movetur blenditiis aut minis,] condescendens tamen suæ nobilitati, blandis prius sermonibus ipsum aggreditur, si forte sic posset eum a proposito suo revocare. Eo vero in suo voto immutabiliter persistente, asperrimis minarum terroribus flectere satagit cor ipsius sacrificiis idolorum. Quibus etiam minarum terroribus frustra impensis præcepit Aquilinus, ut juxta præcepta Imperialia magnum Iovem velocius adoraret, alioquin velut rebellis Imperio gravius puniretur. At ille, quia vivum & placens se Domino dederat holocaustum, Iovis simulacrum respuit, dicens ad Præsidem: Non ego colam saxa tua, deitatis honore vacua: sed tu, qui saxeus es, & ratione velut saxa cares, saxeis diis debes honorem impendere. Tum Præses ira repletus, jubet ipsum invitum trahi ad sacrificium, si forte sic superari posset. Beatus autem Florianus elevatis oculis in cælum oravit, dicens: Domine Iesu Christe, [invocat coram omnibus Christū] spes & summa salus omnium te invocantium, in te speravi & te negare non possum: sed tibi milito, & laudis sacrificium offero. Protege me dextera tua, & ita mihi tolerandi virtutem. Suscipe me ad Sanctos Athletas tuos, qui ante me conversi, confessi sunt nomen tuum. Indue me, Domine, stola candida virtutis tuæ: confirma Spiritum sanctum tuum in me, & ne permittas me commutari a diabolo, quoniam consilium malignantium obsedit me, & tauri pingues dilacerare me cupiunt. Sed tu, pie Pastor, scutum tuæ protectionis accipe, & tu veni in adjutorium tironi tuo: quia tu es benedictus in secula seculorum. Amen.

[5] Mox fervida flamma succendit pectus Judicis, plenum irarum fomite, [fustibus tunditur,] eo quod nullam præceptis suis videret reverentiam exhiberi. Jussit igitur ut latera ejus cum tergo fustium ictibus fortiter tunderentur. Cum autem diutius cæderetur, adeo vultum hilarem prætendebat, ac si refrigerio frueretur. Et volens exemplum suæ constantiæ se fidelibus præstare, dixit ad Præsidem: Corporis mei potestatem habes; se non animæ. Ideo noce quantum potes: quia nullo modo tuis præceptis acquiescam. Ut autem cognoscas quod tormenta tua non paveam, ignem vehementem accendi præcipias, & super eum in nomine Dei mei securus incedam. Tum Præses, inter diros verberum cruciatus, eidem denuo persuadebat, ut diis offerret libamina, [paratus incedere per ignem.] dixitque ei: Floriane amicissime, annue præceptis meis, & immensis te muneribus honorabo. B. Florianus respondit: Jussioni tuæ pareo quantum decet militem. Absit autem a me, ut dæmonibus sacrificem aut, eorum phantasmata adorem. Præterea verba tua, tamquam plena ludibrio, respuo: sed Christum verum Deum adoro, quem etiam colui cum adhuc humanam militiam exercebam.

[6] Post hæc jubet ipsum Tyrannus multo gravius fustigari, [adhuc gravius fustigatur,] ut lapis ille pretiosus magis politus, in structuram supernæ Jerusalem aptior fieret. Sed nec vinci poterat: quoniam interior homo tantæ contemplationis dulcedinem gustaverat, quod exterior plagas illatas minime sentiebat. Tunc sceleratissimus Aquilinus acrius furens, præcepit scapulas sancti viri ferreis uncis radicitus evelli. [ferreis uncis laceratur,] Ipse vero Deus eidem scapulis suis taliter obumbravit, ut omnia pœnarum genera pro nihilo duceret: imo pro Christi nomine mucrone fidei strenue dimicans, profanos tortores penitus confutaret.

[7] Videns autem Præses, quod eum superare non posset, exacuens linguam suam, ut gladium, infremuit & ait: Ecce magus iste nobis fortior existit, & nisi diræ mortis sententia prematur, studiis magicis omnem subverret populum: & quod deterius est, superstitiosa Christianorum præsumptio adeo roborabitur, quod templa deorum nostrorum destruantur, & fiat novissimus error pejor priore: [accepta mortis sententia exultat:] magis ergo convenit unum hominem interimi, quam cunctum populum in errorem deduci. Continuo dedit in eum sententiam dicen; Suspendatur lapidea moles in collum ejus, & præcipitetur de ponte in flumen Anesi: ut sui sequaces hac pœna territi, a sua stultitia resipiscant. Sic saxeus Aquilinus, ob amorem saxeorum deorum, saxo punit Athletam Christi fortissimum, dum saxis offerre libamina respuit. Beatus igitur Florianus, data super se mortis sententia, gaudens & exultans ibat ad locum supplicii: quoniam ad vitam se credidit pervenire æternam. Cum autem pontis medium, ubi præcipitari jussus fuerat, attigisset; [orat expansis manibus,] appenderunt collo ejus saxum gravissimum: ministri tamen nefandi sceleris, victi prece Martyris, orandi spatium concesserunt. Et stans contra partes Orientis, expansis ad Deum manibus offerebat in ara cordis mundarum precum holocautomata: quia fervor divini amoris pectus ejus viva flamma jam accenderat. Dedit autem Dominus tantam virtutem precibus intra se fusis, quod sævi tortores manus sibi verebantur immittere. Et cum orandi spatium unius horæ fere jam complesset, accurrens juvenis, maligno spiritu agitatus, astantes redarguit, dicens: Quid hic tota die otio vacatis? Cur invicti Præsidis jussa negligitis: Num & vos sacrilego dogmate corrupti estis? Et irruens in eum furibundus, fortissimum Christi agonistam, in oratione stantem, & saxi molem collo gerentem, dejecit in fluvium. Confestim justo Dei judicio pœnam emeritam pro tanti ausu facinoris excepit: [præcipitatur de ponte in flumen.] oculi namque ejus crepuerunt, ut interior cordis cæcitas exteriore caligine manifesta fieret. Martyre vero ad ima cadente, suscepit unda stupefacta venerabile corpus cadentis; & in altum se erigens, [ministro præcipitationis oculis privato.] in cacumine cujusdam lapidis collocavit. Sicque Dei providentia factum est, ut Martyri sancto passo pro petra Christo, per appensionem gravis petræ, daretur locus requietionis in eminenti petra. Moxque durities petræ Divino nutu in seipsam juxta longitudinem Martyris reflexa, locum sancto corpori quiescendi tribuit, quemadmodum in præsentiarum cernitur. Quo facto Christus, firmissima suorum custodia dilectorum, custodem sibi cælitus aquilam destinavit; ut per avem ratione carentem, irrationales actus vesani Præsidis confutaret. [Corpus ejus ab Aquila custoditur,] Quæ tamquam custos fidissima, non devorans, sed conservans corpus exanime; salutiferæ Crucis signum expansis alis super ipsum expressit: ut creaturam rationalem detestaretur, quæ fidem Christi evacuare nitebatur, & Crucis mysterium abhorrebat.

[8] Tunc quædam religiosa vidua, nomine f Valeria, omnium virtutum munere ditissima, [a Valeria vidua ad sepeliendum abducitur.] a B. Floriano per visum monita, sacratissimum corpus occulte sepeliendum rapuit. Et quia rabiem Gentilium formidabat, eo quod esset adhuc lucerna latens sub modio, circumvoluit reverendum corpus & thesaurum virgultis & frondibus, vehiculoque imponit, quasi hortum suum sepis auxilio disponeret munire. Et quamvis illa stella clarissima, ramusculis abscondita, eclipsin corporis pateretur; miraculorum tamen radiis coruscabat. Nam cum fidelis illa matrona iter suum metu Gentilium celare contenderet; animalia, quæ sanctum corpus ducebant, [animalia lassantur,] siti ac æstu lassata, dum pervenissent fere ad locum, ubi Martyr se humandum monstraverat, adeo defecerunt, ut ultra progredi non valerent. Sed prudens femina, mittens manum suam ad fortia, opem divinæ misericordiæ suppliciter postulabat, dicens in hæc verba: Domine Jesu Christe, cujus munera præsto sunt omnibus, qui puro corde tua poscunt suffragia: adesto mihi famulæ tuæ, & fac me inceptum iter perficere. Mox Christi benignitas, quæ Sanctos suos mirificat, volens etiam venerandas Reliquias prædicti Martyris gloria decorare, jussit erumpere de terra fontem affluentissimum: qui manens aquis indeficientibus, memorabile factum usque hodie protestatur. [fons erumpit] Hoc autem ideo, ut per omnia elementa sanctitas gloriosi Martyris probaretur. Aqua enim, in altum se erigens, [quo refecta animalia, vires recuperant.] corpus sacrum reverenter in petræ cacumine posuit: petræ durities, ex ignis elemento proveniens, in seipsam reflexa, locum quiescendi tribuit: aër aquilam custodem dirigit: terra de abysso fontem producit, ex quo fonte dum refecta fuissent sufficienter animalia, onus pretiosum vehentia, incepti cursum itineris sine lassitudinis obstaculo peregerunt.

[9] Veniente autem memorata vidua ad locum sibi divinitus assignatum, [corpus sepelitur:] cum debita devotione tradidit ipsum ecclesiasticæ sepulturæ cum festinatione, propter imminentem amarissimæ persecutionis formidinem. Et ut ampliori reverentia corpus humatum veneraretur in terris, ostendit Dominus prope tumulum illius permulta miracula, quam celebris in aula cælestis patriæ haberetur. Quotquot enim ægrotantes illuc confluxerunt, sanitatis beneficium acceperunt. Acta autem sunt hæc circa annum Domini g trecentesimum, tempore Diocletiani & Maximiani Imperatorum.

[10] In quodam monasterio sibi dicato, dies natalis prædicti Martyris agebatur: ad quam solennitatem dum maxima multitudo hominum ex diversis regionibus confluxisset, [Sanatur subito graviter læsus,] quidam etiam Miles devotionis causa, mortales habens inimicitias, adventat. Qui cum a suis hostibus in cœmeterio gravissimis fuisset vulneribus sauciatus; vi compulsus ad monasterium confugit, corruens ante altare semivivus. Ubi dum per modicum quievisset, cunctis admirantibus surrexit incolumis, omnibus vulneribus sanatis.

[11] Cum quidam cliens quamdam capellam, in honore prædicti Martyris consecratam, [incensor sacelli S. Floriani subito obit:] violento brachio spolii causa confregisset; & malo malum superaddens, post deprædationem incendio funditus devastasset; in obsequio Domini sui denuo se recepit. Cumque staret coram eo quasi securus, scyphum manu tenens, divino judicio subito corruit, & spiritum exhalavit. Ipsa vero capella longo tempore sine reformationis beneficio existente, accidit ut quidam Abbas Ordinis h Cisterciensis, cujus monasterium eidem capellæ fuit contiguum, adeo gravem persecutionem a Fratribus pateretur, ut etiam Abbatiam dimittere cogeretur. [restaurator recipit Abbatis dignitatem,] Eodem tempore quidam monachus ejusdem Ordinis, qui B. Florianum specialiter diligebat, casu quodam superveniens, audivit de capellæ desolatione, & de Abbatis depositione. Et advocans eum, qui depositus fuerat, consilium sibi dedit, ut Deo & B. Floriano promitteret, quod capellam dirutam reformaret, & sine dubio gradum reciperet pristinæ dignitatis. Qui dum votum hujusmodi emisisset, & etiam postmodum complevisset; ad pristinum honorem in brevi spatio meruit sublimari.

[12] Cum tres latrones quamdam capellam S. Floriani intenderent spoliare, nec ingressum possent habere per ostium; [Imago contra latronem se convertit.] unus eorum tecto confracto insiliit: & quærens instrumentum, quo seram confringeret, ut reliquis sociis pararet introitum; ad quamcumque partem latro declinavit, illuc etiam imago prædicti Martyris se convertit. Quod dum latro consideraret & staret stupefactus, redarguitur a sociis foris stantibus, cur moram faceret in aperiendo: & narrans eis visionem, [Sacelli expilatoribus duobus extinctis,] jusserunt ut faciem imaginis, altaris mappa velaret, ne posset intueri quid faceret. Usus igitur eorum consilio, socios intromisit, qui asportaverunt inde quidquid volebant: & cum non longe ab ecclesia discessissent, unus eorum, qui faciem imaginis velare jusserat, in furiam conversus, miserabiliter expiravit. Alter vero in equo residens, in Danubium semetipsum præcipitavit, & sic vitam finivit. [tertius emendatur.] Tertius vero qui introrsus fuerat, videns ultionem divinam, compunctus corde ad Sacerdotem properat, & ei omnia quæ gesta sunt secundum ordinem confitetur.

[13] Quædam femina religiosa tanto tempore ægrotaverat, quod viribus corporis omnimode destituta, [Sanantur] usum etiam pedum habere non potuit. Cumque sic decumberet, vidit somnium, quasi multitudo languentium juxta fontem S. Floriani quiesceret, [sanctimonialis viribus corporis destituta,] & sanitatem cælitus expectaret. Ipsis vero moram ibidem aliquantulam facientibus, unus ægrotantium clamavit dicens: Curationis beneficium non accipimus, nisi prius veniat talis femina, nominatim expressa. Evigilans autem mulier Sacerdoti visionem recitat, & ut eam ad fontem duci faciat, Missamque pro ea de prædicto Martyre peragat, obnixius supplicat. Sacerdos igitur ejus petitioni satisfaciens, ipsam transduci, & ad fontem deponi jussit: ipse vero Missæ officium inchoavit. Mirabile dictu! Circa medium Missæ, mulier ad genua se erexit, & post pusillum ad venias se prostravit. Sicque factum est, ut quæ manibus portantium subnixa intraverat, completo officio, per merita prædicti Martyris, ad claustrum sine adjutorio remearet.

[14] Cum quidam operarius, ibidem ubi Sanctus sepultus est, de muro monasterii corruisset; [e lapsu passus rupturam in genitalibus,] & confractis genitalibus dolore vehementissimo gravatus, in monasterio resideret; aliis exeuntibus, ipse foras egredi non valebat. Quapropter ad altare in medio monasterii positum sese inclinavit: ubi dum per modicum tempus quievisset, surrexit sanus, nullum deinceps ex eadem ruptura gravamen persentiens.

[15] Hæc & alia beneficia quæ enumerare longum esset, Dominus per merita B. Floriani quotidie operatur. Igitur, beatissime Floriane, purpureæ flos innocentiæ; ad vesperam vitæ mortalis, [Sanctus invocatur:] quæ lucessit Sanctis in requiem; ad finem cursus stadii præsentis, dum bravium accipitur Dei miserentis; nobis tarde currentibus, tua fide, spe & caritate, ut ad regnum perveniamus supernum, succurre nunc & in æternum. Quod nobis præstare dignetur Pater & Filius & Spiritus sanctus. Amen.

ANNOTATA.

a Teutonicus, id est Germanus; & tempore hujus scriptoris Noricum, uti modo est, Germaniæ adscriptum fuit. Nomina Floriani, Florentii, Flori Romana sunt, an scriptor, ipse natione Germanus, nationis suæ honori velificaverit, posset dubitari. Notus est Florianus qui fratri suo Tacito Imperatori conatus succedere, intra dies sexaginta obiit, vivente tunc S. Floriano.

b Est pars hodiernæ Bavariæ in antiqua Noricorum ditione, & S. Florianus inter Bavaros Sanctos a Radero lib. 1 Bavariæ sanctæ & Andrea Brunner lib. 4 Annalium Bojorum & aliis refertur: eique S. Tozzo Episcopus Augustanus in Waltenhofen, ad fluvium Lyci in Bavaria, construxit ecclesiam seculo 7, de qua consule S. Tozzonis Vitam 16 Ianuarii num. 10. De Bojorum vestigiis super Anisum in Austria agit Lazius de Migrationibus gentium lib. 7 pag. 227.

c Austria superior proprie hic intelligitur.

d Cetius mons celebris est apud Ptolomæum lib. 2Geographiæ cap. 14 & 15, collocaturque terminus Norici & Pannoniæ superioris, ac dicitur modo Kalenberg: ubi & Cetia munitio fuit, jam pagus Zeisselmaur, quasi Cætiæ murus dictus, inter montem Kalenberg & Abendwertum, hand procul a Tulna oppido, 4 leucis Germanicis Vienna distante. Consule Lazium lib. 12 Reip. Rom. sec. 7 cap. 9, Merianum in Topographia Austriæ, & alios.

e Hos etiam 40 milites una assumptos asserit Cuspinianus. At 40 milites in prioribus Actis ante Laureaci capti, multis suppliciis cruciati, dicuntur carceribus inclusi.

f Valeria cum titulo Beatæ inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier ad hunc diem.

g Imo anno 303, cum gravißima contra Christianos prodiissent edicta.

h Ordinis Cisterciensis 7 monasteria in Archiducatu Austriæ enumerat Iongelingus: ex quibus monasterium Wilaria, vulgo Wilhering, situm est ad ripam Danubii infra Lintzium, quod forsan hic intelligitur.

DE TRANSLATIONE CORPORIS IN POLONIAM, EIUSQUE CULTU.

Florianus Princeps Officii Martyr Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria (S.)
Socii varii Martyres Laureaci in Norico Ripensi seu Superiore Austria

AUCTORE G. H.

[1] Dvæ Sacri corporis B. Floriani Martyris indicantur Translationes: altera e Norico Ripensi sive Austria superiore ad urbem Romanam: altera inde in Poloniam. Quo autem modo prior contigerit Translatio, hactenus non potuimus assequi. [Corpus delatum Romam traditur] Plurimas clades passa est Austria ab Hungaris vicinis adhuc Ethnicis, a quibus cœnobium antiquum S. Floriani destructum fuisse supra ex Wigulieio Hundio diximus. Forsan tum aliqui monachi, e Benedictina familia, furorem Hungarorum declinantes, fugerunt in Italiam, & amore singulari erga S Florianum Patronum suum accensi, sacras ejus Reliquias una cum Actis martyrii secum detulerunt Romam, ac Summo Pontifici alicui obtulerunt. Hæc sic potuisse fieri non est quod dubitemus. Reipsa hoc aut simili aliquo factum modo fuisse, [& inde in Poloniam:] colligunt Poloni ex Actis secundæ Translationis, quando sacrum Corpus Roma in Poloniam portatum fuit.

[2] Historiam Translationis describit Martinus Cromerus, libro sexto Rerum Polonicarum in Casimiro e Sandomiriensi Duce in Principem universæ Poloniæ assumpto, [Historia Translationis a Crommero descripta] & ista tradit: Impetrarat a Pontifice Maximo Lucio, ejus nominis tertio, Reliquias Floriani Martyris, easque ab Ægidio Mutinensi Episcopo allatas, ad septimum milliarium a Cracovia, cum ingenti omnis generis hominum caterva; & solenni Sacerdotum pompa obviam progressus, reverenter exceperat & in suburbano Cracoviæ septemtrionali, quod post in formam oppidi redactum Cleparia nunc dicitur, extructo magnifico templo, collocarat: idque templum splendida supellectili dotaverat, & Collegium Sacerdotum Canonicorum in eo instituerat, attributo iis censu luculento tum de sua tum de Gedeonis Episcopi beneficentia: peculiariter autem Præposito maximam partem redituum, parœciæ Divi Michaëlis Rupensis detractam addixerat, & summa veneratione novum hospitem & Patronum prosequebatur. Forte dies, Martyris memoriæ sacra, quæ ad quartum Nonas Maji anniversaria instituta est, advenerat: ibi Casimirus totum eum diem rei divinæ in æde Divi, & piæ in egenos & afflictos largitioni dedit. Hæc ibi Cromerus. Regnavit Princeps Casimirus ah anno MCLXXVII, usque ad annum MCXCIV. At Gedeon sive Gedeo, XVI Episcopus Cracoviensis, assumptus anno MCLXVI sedit annis viginti, mortuus MCLXXXVI, Cracoviæ sepultus: cujus tempore S. Floriani Reliquiæ Cracoviam apportatæ, & ecclesia ejus nomine fundata. Ita Vitæ Archiepiscoporum & Episcoporum Cracoviensium, post Christophorum Katski a Ioanne Cæsario anno MDCXXXIII editæ. Et hæc de Principe & Episcopo qui sacras Reliquias exceperunt. At qui donavit fuit Lucius III Papa, qui præfuit Ecclesiæ ab anno MCLXXXI usque ad annū MCLXXXV. Qui autem jussu Pontificis attulit Reliquias in Poloniam fuit Ægidius, e Garzonia gente, Bononiensis, postmodum creatus Episcopus Mutinensis, anno scilicet MCXCV. Ab anno deinde MCCVI Archiepiscopus Ravennas, in hac translatione a posteris scriptoribus per quandam πρόληψιν appellatur Episcopus Mutinensis.

[3] Est autem S. Florianus miles & Martyr in regni Poloniæ Patronum assumptus, [Patrocinium & cultus in Polonia.] coliturque hac die quarta Maji, & ubi non fuerit Ecclesia S. Floriani pridie Vesperæ de Inventione sanctæ Crucis dicuntur, & a Capitulo fit de S. Floriano, cum commemoratione sanctæ Crucis & S. Monicæ. Vbi vero fuerit ecclesia S. Floriani, integræ Vesperæ de eo fiunt. Porro tam Hymni ad Vesperas & Laudes, quam variæ Antiphonæ & Responsoria desumpta sunt & exornata ex Actis paßionis S. Floriani jam datis. [Lectiones de eo.] Omnium compendium continetur in tribus Lectionibus, quæ primo die in Nocturno secundo ad Matutinum recitantur, & hic subjunguntur.

[4] Florianus Martyr passus est Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, persecutione decima, eaque ultima. Cum * Theciæ audivisset, quadraginta milites, qui sub ejus signis aliquando stipendia merebant, Laureacum Norici martyrii causa ablegatos, [Vltro se offert Præsidi,] ac ibi variis tormentis consumptos esse; festine ad illud oppidum se contulit: turpe putans, veteranum in tam pulchra victoria a tironibus vinci. Comprehensus sistitur Aquilino Præfecto. Qui cum in confessione Jesu Christi constanter perseveraret; fustibus, Præfecti jussu, semel atque iterum cæditur in scapulis, deinde ferro acuto graviter verberatur. Ad extremum, saxo ad collum appenso, in fluvium Anasum dejici jubetur.

[5] Gaudens ibat a conspectu Judicis Florianus. Ad pontem ubi venit, impetrat orationis tempus. [Martyr obit:] In qua cum tota hora commoraretur; audacior quidam accurrit, ac Martyrem in fluvium dejecit, in quem confestim cecidit caligo & tenebræ. Sed ecce Dei servis serviunt omnia: deportat fluvius Sancti corpus, & ad saxum exponit. Mittitur a Deo inusitatæ magnitudinis aquila, quæ corpus Sancti ab omni protexit injuria. Apparet demum in somnis piæ cuidam mulieri Valeriæ, ac ut corpus suum condat, [Corpus Romam defertur,] admonet. Romam postea transfertur, ac cum Principibus Diaconis Stephano & Laurentio collocatur, magno urbis solatio ac præsidio. Nam ejus adventu omnis barbarorum furor, qui tum urbem ac universam Italiam vexabat, resedit, paxque optata restituta est.

[6] Tandem anno Domini millesimo centesimo octogesimo tertio, Casimirus, [& Cracoviam transfertur anno 1183] bello & pace clarus Poloniæ Princeps, una cum Gedeone Episcopo Cracoviensi, ad Lucium Tertium summum Pontificem mittunt; precantes, ut illis alicujus e Sanctis Martyribus ossa impertiatur, qui genti & urbi contra Prussos, Tartaros, aliasque barbaras gentes pro muro & vallo esset. Mittuntur ergo per Ægidium Episcopum Mutinensem sacra ossa. Gens tota cum Rege suo ad septem milliaria tanto hospiti obviam effusa prodit. Deponitur honorifice Martyr in templo a Casimiro extructo: pars corporis in primarium templum defertur, ac in marmoreo altari includitur. Et sicut Jerosolyma Stephano, Roma Laurentio; ita suo gaudet Polonia Floriano.

[7] Aliqua memoria Translationis S. Floriani Martyris notatur in Ms. Florario Sanctorum ad diem XXVIII Aprilis. Inter alias Reliquias, [aliqua particula Vlysipone.] quæ Praga Vlysiponem anno MDLXXXVII delatæ ad ecclesiam Domus Professæ Societatis Iesu, a nobis ad XXV Ianuarii memorantur, est aliqua Reliqua S. Floriani Martyris, in XII ferculo collocata. In Diario Metropolitanæ Pragensis dicitur S. Floriani Mart. insigne frustum allatum Aquisgrano ad ecclesiam prædictam, anno MCCCLXXII per Carolum IV Imperatorem, cujus in hoc genere insigne studium paßim hoc opere laudandum venit: ideoque petiimus, si quod de ea Reliquia instrumentum antiquum ibi habeatur, mitti nobis, sed responsum accepimus non inveniri Colitur S. Florianus Martyr, etiam hoc die Vicentiæ & Æsi in Piceno, [alii Martyres Floriani dicti.] & Scopulæ dicuntur habere corpus S. Floriani Martyris alicujus, sed a dicto Floriano diversi. De iis agit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ.

ANNOTATA.

* al. Ceciæ

DE SANCTO SILVANO
EPISCOPO GAZENSI MARTYRE,
ET ALIIS XXXIX VEL XL MARTYRIBVS.

ANNO CCCXI.

[Commentarius]

Silvanus Episc. Gazensis Martyr in Palæstina (S.)
Alii XXXIX aut XL Martyres in Palæstina

AUCTORE G. H.

Illustre horum Martyrum, ac potißimum S. Silvani Episcopi certamen celebratur apud Græcos & Latinos: quibus omnibus præivit Eusebius: [Elogium ex Menol. Basilii Imp.] sed lubet primo loco pro ferre elogium ex Menologio Græco Basilii Porphyro-geniti Imperatoris, quod facem claram reliquæ historiæ accendat, & est hujusmodi. Die quarta mensis Maji. Certamen sancti Martyris Silvani. Silvanus sacer Christi martyr, fuit ex Gazæorum regione, primum quidem miles, postea vero propter Christum abdicatis terreni Regis castris, militiam cælestis Regis Christi assumpsit. Quare & Sacerdotio magno dignus habitus, primum Presbyter dein & Episcopus ordinatus est. Cum vero Ecclesiæ sibi creditæ regimini summa tolerantia incumberet, & multos ex ethnicis sua doctrina ad Christum adduceret: deprehensus ab idololatris, & coram Cæsariensi populo in medio constitutus, crudeliter cæsus est, deinde suspensus & flagellis exceptus, ac postea ad æris metalla effodienda damnatus: ubi cum plures ærumnas sustinuisset, ac Christum non solum profiteri non cessaret, sed etiam aliis & maxime iis, qui cum ipso erant ejusdem pœnæ consortes, Christum verum Deum annuntiaret; una cum aliis quadraginta Martyribus, [& Ms. Synaxario Claromontano.] qui ab ipso fidem Christi edocti fuerant, capite obtruncatus fuit. Hæc in dicto Menologio. In antiquo Ms. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis, in quo fere eadem recensentur, additur, Sacerdotio factus dignus, propter eminentiam urbanorum morum & castitatem vitæ, ac tandem capite plexus cum aliis quadraginta Martyribus, quorum alii erant ex Ægypto, alii ex Palæstina prognati.

[2] His relatis, quæ ab Eusebio indicantur proferimus. Primo is lib. 8. Hist. Eccl. cap. 13 refert Præsides Ecclesiarum, [Ex Eusebio habetur quod an. 308] qui religionis quam prædicabant, sinceritatem fuso sanguine declararunt: deinde, Inter Martyres Palæstinæ, inquit, Silvanus Gazæ urbis Episcopus, apud æris metalla, quæ sunt in Phæno, cum aliis undequadraginta capite truncatus est. In subjuncto autem tractatu de Martyribus Palæstinæ accuratius singula, quæ ad S. Silvanum & hosce Martyres spectant, describit, ac cap. 7 ista habet: Cum quintus jam annus persecutionis volveretur (is est annus Christi CCC VIII, [una cum multis ad metalla damnatus Silvanus] (post narratum martyrium S. Theodosiæ Virginis, de qua late egimus die secunda Aprilis) Præses Vrbanus, ad reliquos Christi Confessores se transferens, omnes ad æris metalla, quæ sunt apud Phænum Palæstinæ damnavit. Post hæc die quinto mensis Dii, hoc est ut Romani dicunt, Nonis Novembris, in eadem urbe Cæsarea Silvanus, qui etiam tum Presbyter & Confessor erat, sed paulo post ad Episcopatus honorem evectus, martyrium consummavit; & alii quidam ejus comites, cum pro vera pietate singularem constantiam ostendissent, ad opus in iisdem metallis faciendum, ab eo quem dixi Præside, condemnati sunt, decretumque ut pedum juncturæ candente ferro prius ipsis debilitarentur.

Iterum capite 13 ista proponit: Septimus jam persecutionis annus ad exitum vergebat, [& ibi post requiem aliquam,] & res nostræ sensim sine sensu calumniantium molestia liberatæ ad octavum usque annum processerant. Cumque in metallis æris apud Palæstinam maxima Confessorum multitudo in unum congregata incredibili libertate frueretur, adeo ut ecclesias etiam extruerent; Præses provinciæ, vir sævus atque improbus, ut ex iis quæ adversus Martyres gessit perspici facile potest, illuc delatus, audita illorum ratione vivendi, rem statim ad Imperatorem retulit, quæcumque, uti ipsi visum fuerat, calumniose in eos scribens. Dehinc Præpositus metallorum eo adveniens, velut ex Imperiali præcepto Confessores varias in turmas distribuit, & alios quidem in Cypro, alios in Libano jussit incolere … Alii rursus ibidem versabantur, [rursum an. 311 vexatus] sejunctam a ceteris regionem seorsum incolendam sortiti: quotquot scilicet ex Confessoribus, ob senectutem, aut membrorum debilitatem, aut varios corporis morbos, ab opere faciendo immunes erant. Quorum princeps erat Silvanus, Gaza oriundus Episcopus, vir qui religionis Christianæ absolutissimum quoddam & venerabile exemplum extitit. Hic cum a primo ut ita dicam persecutionis die, & per totum deinceps illud tempus, variis confessionis certaminibus inclaruisset; ad id usque tempus servatus fuerat, ut omne illud in Palæstina certamen postremus quasi signaculo clauderet …

[4] [demum cum sociis 39 capite plexus sit.] Porro supradictos viros, qui seorsum degentes orationibus & jejuniis & hujuscemodi exercitationibus more solito incumbebant, Deus quidem beato ac salutari exitu donare jam parabat, adjutricem illis porrigens manum. Verum hostis ille & bonorum omnium inimicus, cum eos semper armatos assiduis ad Deum precibus, & ad pugnam paratos ferre non posset; interficere, utpote sibi molestos, atque e medio tollere satagebat. Quod quidem Deus efficere illi permisit; partim ne ille a spontanea sua improbitate absterreretur, partim ut isti tot ac tantorum certaminum præmia tandem perferrent. Sic igitur undequadraginta homines, jussu sceleratissimi Maximini, uno eodemque die capite truncati sunt. Hactenus Eusebius, a quo indicatus annus VIII persecutionis incidit in annum Christi CCCXI, quo adhuc sæviebat in Oriente Maximinus Imperator. At Ioannes qui magno elogio laudabatur hoc 13 capite, videtur a Græcis in Menæis & in Synaxario Claromontano referri die XX Septembris, quando de eo agi poterit.

[5] Hactenus Græci cum Eusebio. Inter Latinos præivit Ruffinus Presbyter, [Eumdem laudant Ruffinus] qui lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ ista cap. 14 scribit: In Palæstina primus Silvanus Episcopus apud Gazam, cum plerisque Clericorum: in metallo autem Fanensi quadraginta simul capite cæsi. Ita editiones ejus anni MCCCCLXXIX & anni MDXXVI. [Vsuardus & alii Martyrologi Latini.] Secutus Vsuardus ad hunc diem his verbis: IV Nonas Maji In Palæstina, civitate Gaza, natalis B. Silvani ejusdem urbis Episcopi, qui persecutione Diocletiani, cum plurimis Clericorum suorum, martyrio coronatus est: deinde interposito S. Quiriaco ista habentur: Item in metallo Fanensi sanctorum Martyrum quadraginta, qui simul capite cæsi sunt. Quæ eadem consequenter, postposito S. Quiriaco, habent Ado, Notkerus & posteriores Martyrologi. In die aßignando præivit Martyrologium S. Hieronymi, [post S. Hieronymum,] in cujus apographo Epternacensi ita legitur: In Cæsarea natalis Silvani, Alexandri & aliorum XL. In Ecgraphis Lucensi & Blumiano hæc ita indicantur: In Cæsarea natalis Sanctorum Silvani. In Alexandria XL Martyrum. In Ms. Corbejensi sed Parisiis excuso appellatur Silvinus, & Vibianus additur. Similia in aliis Mss. leguntur. Qui hic Vibianus legitur, videtur repetitus Urbanus, inter Martyres Afros ante collocatus. Ita, & Alexander, in aliis Alexandria, interponitur. Num quia partim Ægyptii erant, ibidem aliquem cultum habuerint, an alia de causa, non lubet conjectare. In hodierno Martyrologio Romano ista habentur: In metallo Phennensi Palæstinæ natalis B. Silvani Gazæ Episcopi, qui in Diocletiani persecutione Galerii Maximiani mandato, cum plurimis suis Clericis Martyrio coronatus est. Item Sanctorum triginta novem Martyrum qui ibidem ad metalla damnati, post ferri candentis ustionem & alia tormenta simul capite cæsi sunt. In Notis allegatur Eusebius, qui, ut supra vidimus, asserit jussu Maximini capite truncatos.

[6] Græci aliis etiam diebus S. Silvanum aliosque Martyres celebrant: [memorantur etiam 2 Maji.] ac inprimis in Mss. Menæis, quæ Divione apud Petrum Franciscum Chifletium reperimus, ad diem secundum Maji referuntur, addito ad elogium disticho, alio pro S. Silvano, alio pro XL Martyribus, qui partim ex Ægypto, partim ex Palæstina dicuntur oriundi. De Silvano distichon hoc est.

Τῆς λευκορύθρου Σιλβανοῦ λεύκης κόμης
Βαφεῖς ἀρίστους γῆρας ὀιδα καὶ ξίφος.

Comam albicantem albo-rubei Silvani
Tinxisse gladium & senectutem scio.

Martyribus quadraginta hi versus accinuntur.

Ἤνεγκε διπλῆ Μαρτύρων εἰκὰς ξίφος,
Ἄιγυπτος οὓς ἤνεγκε καὶ Παλαιστίνη.

Duplam vicenam Martyrum gladius tulit,
Quos Palæstina protulit & quos Ægyptus.

[7] [14 Octob.] Præterea ad diem XIV Octobris refertur S Silvanus, in Ms. Synaxario Claromontano & in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum, hoc elogio. Silvanus ex Gaza oriundus, vir mitis ingenii & sinceræ fidei, Gazensis Ecclesiæ Presbyter, jam grandis natu ad populum Cæsareæ urbis perductus, flagris peracerbe cæditur, & in lateribus laceratur. Deinde ad æreas metalli fodinas damnatus, a fidelibus officio Pontificio præfectus est. Aliquanto vero post senio confectus, & imbecillitate fractus, capite plexus est. Denique die quinta Novembris refertur S. Silvanus ad metalla damnatus, [& 5 Nov.] ubi omnino credendus hic Episcopus intelligi, quod hic idem sit dies, quo latam in ipsum ac socios Confessores sententiam istam indicat Eusebius: quodque eodem die in Martyrologio Basilii Imperatoris & aliis Græcis Mss. cum SS. Domnino, Theotimo & aliis non tantum, ad metalla damnatus dicatur; sed expresse addatur in aliquibus, quod fuerit tandem capite plexus, idque sub Præside Palæstinæ Urbano.

DE S. SYNESIO MARTYRE.
DEPOSITO LVCÆ IN HETRVRIA.

[Commentarius]

Synesius Martyr, depositus Lucæ in Hetruria (S.)

BHL Number: 7576

AUCTORE G. H.

Inter Sacra corpora Sanctorum, quæ in urbis Lucensis ecclesiis in Hetruria plurima adservantur, est corpus S. Synesii Martyris, [Memoriæ in Fastis,] cujus memoria celebratur in antiquis Martyrologiis Ecclesiæ Lucensis, quæ Franciscus Maria Florentinius post Martyrologium Hieronymianum a se editum adjunxit: in quibus ista habentur: IV Nonas Maji S. Senesii Martyris. Eodem die meminerunt illius Carthusiani Bruxellenses, in scriptis additionibus ad Grevenum his verbis: In Luca civitate S. Senesii Martyris. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, anno MDCVIII excuso, sub nomine S. Sentii eum honorat, eodem IV Maji, his verbis: Sentius, miles & Martyr, Lucæ hac die venerationem habet. Corpus enim illius in templo majore religiose adservatur, & memoria ejus anniversaria duplici ritu, non modo in civitate, sed & per diœcesim celebratur. Acta tamen Martyris ita periere, ut neque locus, neque tempus neque genus martyrii sciri contigerit. Solæ enim manent ejus reliquiæ, cum inscriptione, Martyris nomen continente. Et in Annotatione addit: An hac die passio illius recolatur, [& apud Ferrarium] vel Inventio sive Translatio, neque id quidem scitur. Quo ergo indicio Militem appellavit, si solum nomen Martyris ex inscriptione notum fuerit? Idem Ferrarius edidit anno MDCXXV Catalogum generalem Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ibique ita scripsit: Lucæ in Hetruria S. Senesii Militis & Martyris, atque, ut in Notis addit alias Sentii. Ex tabulis Ecclesiæ Lucensis. Corpus ejus in Ecclesia Cathedrali asservatur. Cyzici passus sub Licinio traditur: cujus corpus primum Romam sub Damaso Pontifice, deinde Lucam translatum est, ut habent Mss. monumenta Ecclesiæ Lucensis: ex quibus Cæsar Franciottus, in Historia & Vitis Sanctorum Lucensium, anno MDCXIII ediderat Italice Martyrium & translationem corporis S. Senesii.

[2] Nos in itinere nostro Romano bis illa Acta Latine descripsimus, primum Florentiæ in bibliotheca Medicæa Magni Ducis, [Martyrium Cyzici sub Licinio affictum ex Actis S. Theogenis.] pluteo 20 reperta, deinde Lucæ ex Ms. Legendario Ecclesiæ Cathedralis. Verum dum singula examinamus, deprehendimus eum, qui talia Acta seculo XIII post factam in novum altare translationem composuit, eodem modo illusiße Lucensium credulitati, S. Synesii paßionem a se repertam mentiendo; quomodo circa Vitam S. Frigidiani, præcipui Lucensium Patroni, factum ab eo, qui ut Sanctum illum Hibernum esse & in Hibernia notum persuaderet, sub ejus nomine supposuit historiam S. Finniani Episcopi Magbilensis, dandam X die Septembris; idemque fecit in S. Silao, altero Lucensis ecclesiæ Patrono, applicans ei Vitam S. Sinnani, datam a nobis VIII Martii. Sane tota martyrii series, quæ hic attribuitur S. Synesio, spectat ad S. Theogenem sub Licinio Cyzici passum, a nobis ad ejus natalem, diem III Ianuarii edita, ex variis Mss. item ex Mombritio & Agonibus Martyrum mensis Ianuarii, extantque sed contracta apud Vincentium Bellovacensem lib. 13 Speculi historialis cap. 60, & apud Petrum de Natalibus lib. 2 Catalogi cap. 41. Ex eisdem Actis sua elogia sumpserunt Græci in Menologio Basilii Imperatoris, Ms. Synaxario Claromontano, Menæis excusis & Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, Latini etiam Martyrologi Florus, Rabanus, Notkerus aliique in variis Mss. ut non detur dubitandi locus, quin sint Acta dicti Theogenis Martyris, paucis hinc inde mutatis attributa S. Synesio Martyri.

[3] Verum impostura magis apparet in Translatione corporis, ubi iidem qui corpus sepelierant Cyzici in Villa-Adamanti sub Licinio, tulissent Romam, [adjunctis crassis erroribus de translato corpore Romam,] ubi a Damaso Papa mirifica veneratione susceptum dicitur, idque illo tempore, cum cogerentur sacrificare, vel certe si contemnerent illud agere, gladio illorum capita amputarentur. Constat interim Damasi electionem annis fere LX post excessum tyrannorum esse factam. Sed levia hæc forent nisi magis absurda sequerentur ista: Decedente B. Damaso Papa successit in Episcopatu venerabilis Orosius. Tunc temporis tenebat Romanū Imperium Constantius nepos Magni Constantini Imperatoris, qui petiit & impetravit a dicto Papa Orosio corpus jam sæpe nominati Martyris, & deduxit ad Lucanam civitatem, & ædificavit Ecclesiam B. Petri, & juxta altare collocavit corpus prælibati Martyris. Hæc sunt in Ms. Florentino. Ast ubi somnians auctor intellexit aliquem Papam Orosium fuisse, eumque successorem S. Damasi. Cui anno CCCLXXXII vita functo, succeßisset S. Siricius, at quis tunc imperavit Constantius nepos Constantini Magni? Fuit hujus filius Constantius, sed is anno CCCLXI e vita decesserat, & dicto anno CCCLXXXII regnabant Gratianus, Valentinianus junior & Theodosius. Qui postea Acta in Legendario Lucensi reperta descripsit, ut dictos errores emendaret, jam relata sic contraxit. Tandem ab Orosio sanctæ Sedis Apostolicæ vice susceptus est; regnante Imperatore Romanorum, potestate quæsitus est S. Synesius ab Orosio Romanæ Ecclesiæ Pontifice, ut regia potestate deveniret, quemadmodum factum est. Suscepto autem corpore B. Senesii deductus est in Lucanam civitatem, & extra portam urbis collocatum in ecclesia S. Petri &c.

[4] Hæc ibi. Quæ omnia ut mera somnia jure neglexit Cæsar Franciottus, & corpus S. Senesii Lucam delatum anno DCCLXXXVII statuit, [an corpus Lucam translatum seculo 8.] cum huic Ecclesiæ Lucensi præesset Joannes I Episcopus. Videtur Franciottus hac nixus conjectura, quod dictus Episcopus corpus S. Reguli Archiepiscopi Africani a Populonia, ubi fuerat a Totilæ Regis militibus martyrium passus, Lucam transtulerit; uti Ferdinandus Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Lucensibus, allato antiquo instrumento, explicat, & ad Kalendas Septembris dicendum erit. Præterea eodem Ioanne Sedente, urbs Luca nobilitata fuit miraculosa Christi crucifixi imagine, quam ferunt a Nicomedo effictam: hanc nobis cum anno MDCLXII Lucæ ad plures dies subsisteremus, venerandam aperuerunt Ecclesiæ Cathedralis præcipui Canonici. De ea autem legi possunt, quæ memoratus Franciottus latius describit.

[5] Verum ut ad S. Synesium revertamur, hoc certum est, quocumque tempore delatum fuerit corpus Lucam, ibidem seculo Christi undecimo fuisse cum debita veneratione asservatū in ecclesia S. Petri, extra muros civitatis Lucanæ. Nam ut Acta in Ms. Florentino habent, tunc a filiis ejusdem Ecclesiæ & Lucensi populo in eadem Ecclesia mirifice est facta crypta, [In crypta depositum seculo XI,] & in ea decenter est collocatum corpus ab Anselmo Episcopo prædictæ civitatis, Clero & populo multo conveniente: qui jam dictus Episcopus postea, non multo tempore currente, Romanæ Ecclesiæ Sedem honorifice tenuit, & Papa Alexander II nominatus est: in quo profecto loco multa exuberant beneficia, ad laudem & gloriam nominis Jesu Christi. Hæc ibi. Dictus Anselmus adlectus fuit Episcopus Lucensis anno MLVI, at Pontifex Romanus creatus anno MLXI, Alexander II appellatur, mortuus XXII Aprilis anni MLXXIII. Ab hoc Alexandro II constitutus Episcopus Lucensis ejus nepos S. Anselmus, cujus Vitam illustravimus ad diem XVIII Martii. Deinde substituti fuerunt Episcopi Gothifredus, Rangerius, Rodulphus, ac postea anno MCXVIII succeßit Benedictus, fato functus anno MCXXVII. Sub quo hæc circa corpus S. Synesii peracta traduntur in dicto MS. Florentino.

[6] Cum in loco illo per occultos terræ meatus aqua sæpius redundaret, [ob aquæ abundantiam elevatum,] & fere usque ad medium altaris excresceret, Benedictus, Dei gratia sanctæ Lucanæ Ecclesiæ servus & Episcopus, solicitus extitit de thesauro recondito, ne videlicet aqua succrescens ossa beatissimi Martyris attingeret, ac per hoc in aliquo sanctum corpus læderetur. Unde factum est, ut præfatus Pontifex a Fratribus consilium peteret quid facto opus esset: plurima siquidem in loco prædicto totius Lucani populi, pro reverentia sanctissimi Martyris, devotio frequentabatur: qui etiam de aquarum redundantia, quam videbant, nihilominus dubitabant. Visum est igitur Episcopo ejusque Fratribus potius & utilius consilium, ut dubitationem hanc de medio auferentes, populi piæ intentioni consulerent, & devotionem eorumdem circa divinum cultum ac Reliquias Martyris augmentarent. Proinde ad prædictam ecclesiam S. Petri majoris venientibus, altare, sub quo jacebat Martyr Senesius, frangitur: locus, in quo latebat thesaurus venerabilis, recluditur: extra cryptam, ipsius Pontificis suorumq; Fratrum manibus, magna cum reverentia deportatur; & desuper ante altare Apostolorum Principis, interim honestissimorum virorum diligenter exquisita & adhibita custodia, collocatur.

[7] Quales ibi vigiliæ, quam solenniter & quam celebriter, [& in altari novo depositum anno 1124.] & ab ipso Pontifice & ab omni vicissim Clero civitatis, per octo dies continuos ibi pernoctantibus, quantus etiam & quam assiduus virorum concursus; quanta erga Martyrem (sicut earum est consuetudo) devotissimarum mulierum frequentia, cereis & luminaribus, quæ plurima in singulis deferebantur vigiliis, per totam noctem & diem non ibi deficientibus, nullius unquam lingua sufficit enarrare. Octavo denique die convenit apud S. Petrum universa civitas, & de toto Episcopatu quam maxima multitudo. Affuit & Benedictus Pontifex, una cum omni Clero suo; & habita processione celebri, altare quod erat reædificatum mirabiliter benedixit, & per gratiam sancti Spiritus consecravit: sub quo Beati Martyris Senesii diligenter ac reverenter ossa recondita requiescunt

Anno milleno centeno bis duodeno;
Augustique die jam sexto bisque noveno [24 Augusti,]

Ad cujus oratorium quicumque fideliter & recta intentione conveniunt, divinis per intercessionem Martyris perceptis beneficiis, non absque salute mentis & corporis ad propria redeunt. Credimus profecto quod ipsius interventu, qui conveniunt, lætificantur; & Lucana civitas meritis ejusdem protegitur atque defenditur, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[8] Hactenus auctor Vitæ S. Senesii in Ms. Florentino. Verum propter demolitionem fiendam de dicta ecclesia S. Petri ob necessitatem belli, [translatum in ædem Cathedralē anno 1513.] quod dubitabatur per Florentinos indici adversus civitatem Lucanam, veneranda corpora S. Senesii & B B. Romei & Avertani, de consensu & auctoritate R. D. Vicarii Reverendissimi D. Cardinalis Episcopi Lucensis & etiam Capituli dictæ ecclesiæ Cathedralis, nec non & magnificorum Dominorum magnificæ civitatis Lucensis, de ipsa ecclesia S. Petri ad ecclesiam Cathedralem S. Martini de Luca, magna cum solennitate, anno MDXIII translata fuerunt, ad beneplacitum deponentium restituenda novæ ecclesiæ S. Petri Majoris: uti latius continetur in Tabulis publicis, a nobis XXV Februarii ad Vitam S. Avertani § 3 editis. [cum intentione illud restituendi.] Franciottus in Catalogo Sanctorum, quorum sacra corpora in ecclesia Cathedrali servantur, ita interserit: Corpus S. Senesii, in deposito, pro æde S. Petri majoris: & recensitis Reliquiis ecclesiæ S. Petri majoris, addit: Huc debent suo tempore referri tria sancta Corpora, videlicet S. Senesii Martyris, & SS, Avertani & Romæi.

[9] Et ipsum quidem S. Petri templum fuit circa annum MDLXXXVIII nobili structura restauratum a fundamentis, ac vulgo jam nuncupatur ecclesia Dominæ de miraculis, [quod usque in an. 1644 dilatum,] propter miraculosam ibidem Deiparæ imaginem: sacrorum autem corporum restitutio dilata fuit, propter dißidia quædam desuper suborta usque ad annum MDCXLIV: quando factum de eadem restitutione instrumentum, quod ex Lucensis Reipublicæ Archivo, anno MDCLXXVI transcribendum nobis curavit Illustrißimus Marius Florentinius, nobilis illius Medici pariter & historici Francisci Mariæ Florentinii, hospitis quondam nostri & in hoc opere sæpius laudati atque laudandi, filius; ex Lucensis Ecclesiæ Diptychis, a suo quondam patre collectis sed adhuc ineditis, addens, Brachium S. Synesii in ecclesia S. Mariæ curtis. Orlandingorum servari & coli, apud Religiosos Presbyteros Congregationis Matris Dei, quæ ex eadem Florentinia familia habuit ipsius Francisci Mariæ fratrem P. Hieronymum, virum eruditum etiam ipsum, & libris nonnullis editis clarum. Instrumentum prædictæ restitutionis, ex Italico Latine redditum, hujusmodi est.

[10] In nomine Domini Quandoquidem ex Instrumento per qu. Petrum Joannis Pauli de Piscilla, sub annum MDXIII die XXXI Augusti confecto pateat, [quando restitutionem postulantibus ecclesiæ S. Petri Canonicis,] quod adm. Illustre ac Reverendiss. Capitulum adm. Illustrium ac Reverendorum Dominorum Canonicorum Cathedralis Lucensis receperit in depositum corpora S. Synesii & BB. Romæi & Averardi seu Avertani, quæ fuerant in ecclesia Collegiata S. Petri Majoris, a Dominis Canonicis, Præfecto fabricæ atque uno ex Parochianis ejusdem ecclesiæ, tenenda, servanda, & custodienda pro beneplacito dictorum Dominorum Deponentium, ac deinde reddenda restituendaque DD. Rectori, Canonicis & Parochianis illius ecclesiæ S. Petri Majoris, ad quamcumque eorum requisitionem ac voluntatem, idque sub pœnis atque in forma ac modo in eodem Instrumento expressis. Quandoquidem etiam adm. Ill. ac Rev. D. Laurentius Bonvisi, in præsentiarum ecclesiæ S. Petri Majoris bene meritus Prior, apud prædictum Ecclesiæ Cathedralis Capitulum institerit, ut in virtute contractæ obligationis dignetur restituere corpora illa sancta.

[11] Ipsum adm. Ill. ac Reverendiss. Capitulum, competenti numero congregatum, [eadem per deputatos Capituli Cathedralis,] die IV Martii anno MDCXLIV inter alia decrevit, ut Domini Primicerius Sigismundus Puccini, Franciscus Galganetti, & Felix Trenta, ante hac ad d. restitutionis negotium deputati, plenam habeant auctoritatem consultandi decernendique id quod desuper utilius factu judicarint, pro ipsius Reverendiss. Capituli commodo, pro prima functione futura in festo ipsius S. Synesii, desuperque conficiendi publica instrumenta, sub iis pactis & conditionibus quæ & qualia expedire censuerint.

[12] Hac ergo auctoritate instructi Domini prædicti … dant & consignant adm. Ill. ac Rev. D. Laurentio Bonvisi Priori, [facta est in manus Prioris S. Petri,] ad hoc constituto ab ecclesiæ suæ Canonicis, per actum a me Notario publico rogatum sub die XXVIII Aprilis, & D. Josepho Baroni, moderno Fabricæ S. Petri Majoris Præfecto, prædicta corpora S. Synesii, & BB. Romæi & Averardi seu Avertani, transferenda quandocumque & quomodocumque ipsis libuerit ad jam d. ecclesiam, ut ibi deinceps more solito honorentur ea conditione ut Reverendiss. Capitulum jus servet celebrandi Missam solennem ad horam Tertiæ in prædicta ecclesia S. Petri Majoris, mane, die IV proximi mensis Maji, quando occurret festum d. S. Synesii, eo modo ac forma quo antea facere solebat Reverend. Capitulum in præd. ecclesia S. Petri coram præd. deposito in festo ipsius Sancti.

[13] [die 30 Aprilis,] Hac igitur consignatione sic facta, prædicti Prior & Fabricæ Præfectus, absolvunt prædictos deputatos ab omni obligatione, quæ forte ex vi præcitati instrumenti posset contra Reverendiss. Capitulum prætendi, quocumque modo aut titulo, stipulatione adjuncta & quacumque exceptione seclusa. De quibus omnibus utrimque factis & reciproce promissis, factum est præsens instrumentum, sub pœnis contra infractores hujus conventionis statutis, solvendis toties quoties &c. Actum Lucæ in sacrario Ecclesiæ Cathedralis Lucanæ, coram & præsentibus ibidem adm. Rev. D. Joanne Antonetti custode d. Cathedralis, & Bartholomæo olim Domini Merli, Lucensibus civibus, testibus rogatis, sub anno Nativitatis Domini MDCXLIV, Indictione XII, die vero XXX Aprilis, ad fol. 559 protocolli instrumentorum Egregii D. Jacobi de Matronis, in archivio publico Illustriss. & Excellentiss. Lucensis Reipublicæ existentium.

Ego Jacobus de Motronis N. P. rogavi,

[14] Ex hoc ergo tempore, uti novis subinde litteris prælaudatus Marius Florentinius me docuit VII Iulii anni MDCLXXVII, [ubi nunc corpora sub ara majori habentur.] ossa S. Synesii ac BB. Romæi & Avertani requiescunt in arca jam dictæ ecclesiæ maxima, tribus distinctis arculis cupressinis, multitio & coccineo serico ornatis, condita, post cratem ferream inauratam, qua dictum altare ad ipsarum arcularum custodiam præmunitur. Et sancti quidem Synesii festum celebratur quotannis IV Maji cum divinis Officiis, Missa solenni musico modulamine, & cereorum oblatione nomine Reipublicæ facienda; non tamen eisdem, ut solebat olim, interest Excellentißimus Reipublicæ Vexillifer cum duobus Decemviris, quia inductum consuetudine est ut illi jam rarius in publicum exeant. B. Avertani celebritas die XXV Februarii recolitur, & de eo pariter Missa peragitur: sed de B. Romæo nihil fit particulare.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
NEOPHYTO, GAIO ET GAIANO, ITEM ZENONE, MARCIO ET MACARIO.

[Commentarius]

Neophytus, Martyr apud Græcos (S.)
Gajus, Martyr apud Græcos (S.)
Gajanus, Martyr apud Græcos (S.)
Zenon, Martyr apud Græcos (S.)
Marcius, Martyr apud Græcos (S.)
Macarius, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Memoria horum Martyrum variis diebus recolitur, ac primo ad diem IV Maji in Ms. Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [Cultus 3 primorum,] quod spectat ad Collegium Claromont. Societatis Iesu Parisiis, in quo ista habentur: Certamen sanctorum Martyrum Neophyti, Gaii & Gajani. Eorum celebritas peragitur in veneranda ecclesia sanctorum, gloriosorum & in miraculis patrandis eximiorum Cosmæ & Damiani, [4, 5 & 7 Maji.] quæ est in ædibus Darii dictis. Dein ad diem quintum Maji eisdem pene verbis celebratur in Menæis excusis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum & in MSS. Taurinensibus indicatur certamen SS. Neophyti, Gaii & Gajanæ Martyrum. At septimo die Maji in MSS. Menæis, quæ apud Petrum Franciscum Chifletium Societatis Iesu reperimus Divione, ista leguntur: Sancti Gajanus, Gajus & Neophytus gladio cæsi martyrium consummarunt. Adjunguntur dein isti versus:

Ἐγὼ λέλειμμαι, τέμνε δὲ κᾀμἐ ξίφος,
Ὡς τοὺς συνάθλους, Γάἳος Μάρτυρ λέγει.

Fui relictus: ensis ast me quoque tulit,
Sicut sodales, Gaïus Martyr inquit.

Denique undecimo Augusti referuntur in priore MS. Synaxario, & adjunguntur socii Zenon, Marcius & Macarius, [Omnium II Augusti.] & dicitur celebritas peragi ἐν ἐξαέρῳ οἴκῳ in elevata æde SS. Cosmæ & Damiani ut supra. Et eadem sunt in Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ & aliis Patrum Dominicanorum Congregationis S. Ludovici Parisiis. Quos omnes ad hunc IV Maji damus. Si tamen aliqua Acta poßimus nancisci (nam extitisse aliqua persuadet circumstantia cæsi post ceteros Gaii, in disticho notata) referentur ad diem XI Augusti. Interim a conditione editi loci monemur, præmemoratam SS. Cosmæ & Damiani ædem ipsam esse, quam, teste Chronici Alexandrini seu verius Constantinopolitani auctore; Heraclii Imperatoris ævo invaserunt Avares: nam Nicetas Choniates lib. 3 de Alexio Commeno Blachernarum collem appellat: hæc autem ecclesia supra dicitur fuisse, ἐν τοῖς Δαρείου; an ut distinguatur ab altera suburbana eorumdem Sanctorum æde, ἐν τοῖς Παυλίνου sita, [locus cultus in suburbio CP. Blachernis.] extra eos muros, quos Blachernensi D. Virginis Basilicæ ad eam urbi jungendam circumduxisse Heraclium, testatur Codinus de originibus? Meminisse illius ædis videtur Cedrenus, cum describit quomodo ex prædicti Blachernensis Basilicæ tecto Michael Balbus signum belli sustulerit adversus rebellem Thomam, urbi & imperio imminentem castraque habentem, ἐν τοῖς Παυλίνου ἔνθα τὸ τῶν θαυματουργῶν Ἀναργύρων τέμενος ἵδρυται, ubi mirificorum Anargyrorum templum consistit. Verum cum ipse locus fuerit in Blachernis, uti ex Cedreni contextu liquet, difficile creditu est, geminas ibi ædes eorumdum Sanctorum Cosmæ & Damiani fuisse; potiusque suademur tot nominibus unum idemque templum significari, in quo Sanctorum prædictorum corpora deposita fuerint, non uno fortaßis loco aut tempore cæsa, allataque.

DE S. IACOBO DIACONO,
MARTYRE BERGOMI IN ITALIA.

ANNO CCCLXXX

[Commentarius]

Iacobus Diaconus, Martyr, Bergomi in Italia (S.)

G. H.

Officia propria Sanctorum Ecclesiæ Bergomatis habemus, a Sixto V Pontifice anno MD LXXXVII approbata, & Bergomi anno MDCX excusa, atque iterum cum nova facultate recusa Romæ in typorgraphia Cameræ Apostolicæ anno MDCXIV. In his præscribitur festum S. Jacobi Martyris, sub ritu duplici celebrandum, cum hisce ad Matutini Nocturnum secundum recitandis Lectionibus.

[2] Jacobus Martyr, Bergomi nobilibus parentibus natus, & liberalibus disciplinis eruditus, comitate atque orationis lepore, [Elogium ex breviario.] antequam Christi fidem susciperet, omnibus amabilis & jucundus erat. Quare eum Dei benignitas diu in infidelitatis errore permanere noluit. Cum enim aliquando Presbyterum, in cœtu Christianorum de fidei veritate & falso idolorum cultu disserentem, audisset; Christianæ religionis desiderio incensus, Christo nomen dedit. Baptismi deinde Sacramento initiatus, tantum in Christiana pietate profecit, ut Clero Ecclesiæ adscriptus, Archidiaconatus honore dignatus sit. Ea tempestate cum Ariana hæresis late virus suum diffunderet, & Bergomi ad quadraginta ex præcipuis Clericis in ecclesia trucidati essent; Jacobus, fratrum cæde minime territus est, quin illis se ut firmissimum murum opponens, & privatim & publice Catholicam fidem sacræ Scripturæ ac Patrum testimoniis confirmavit. Quibus præsidiis non solum Catholicos in fide retinuit, sed & multos hæreticos ab Atianorum fallaciis ad Ecclesiam revocavit: quæ res illorum odium magis in eum concitavit. Itaque conspiratione ad eum facta, Jacobo in templo & suggesto ad populum concionanti caput injecto jaculo vulnerant: moxque ab iis illinc præcipitatus, nodosisque fustibus contusus, martyrio coronatur, quarto Nonas Maji anno Salutis trecentesimo octuagesimo. Ejus corpus Catholici honorifice cum psalmis & hymnis in S. Alexandri basilica sepelierunt: ubi multis miraculis ad fidei Catholicæ comprobationem indies illustratur.

[3] Hactenus Lectiones Ecclesiasticæ: quibus alterum antiquitatis monumentum adjungimus, epitaphium ad ejus tumulum olim positum, & a Ferdinando Vghello tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Bergomensibus excusum his verbis. Hic requiescit B. M. Jacobus, [Epitaphio,] Clericus & Diaconus Bergomensis, qui Christum prædicans, pro dura impiæ hæresis castigatione, ab Ariana turba fustibus percussus, e pulpito ejectus, Martyr efficitur IV Nonas Maji, anno Salutis humanæ CCCLXXX & Diaconatus sui anno XX, & impii Valentis Catholicorum persecutoris XIII: & in sacra Cathedrali D. Alexandri æde conditus est. Colitur S. Alexander Martyr, primarius Bergomensium Patronus, die XXVI Augusti. Annus Valentis Imperatoris in Epitaphio positus, melius in Lectionibus omissus est, quod is biennio ante fuerit in pugna contra Gothos interemptus.

[4] Tertium testimonium proferimus ex Vinea Bergomensi, a Bartholomæo de Peregrinis, Presbytero & cive Bergomensi, [& Vinea Barthol. de Peregrinis.] anno MDXLV conscripta: in cujus parte 1 cap. 8 ista traduntur: Hæc subinde vinea, per annos duos & quinquaginta & amplius, permansit sine cultore Episcopo, ob infidelium persecutiones. Subsecutus est autem B. Jacobus, Archidiaconus & Canonicus, qui cum antea hujus Vineæ destructor esset, factus est fortissimus defensor & fidelis cultor. Bergomeamque Ecclesiam sanctissime per annos viginti gubernans, quadraginta illos Clericos Bergomenses, ecclesiam Divo Alexandro dicatam custodientes, in pristinam regularem & Apostolicam vitam restituit, qui postea simul omnes ab hæreticis Arianis occisi sunt. Hic autem Jacobus, propter hoc minime perterritus, contra ipsos Arianos constanter certavit, & tamdem pro Christi fide crudeliter interemptus est, anno humanæ Salutis CCCLXXX quarto Maji, & in eadem ecclesia a Catholicis Christianis conditus est. Hæc ex libro tertio Chronicorum Domini Joannis Mariæ Mediolanensis Canonici Regularis. Quæ etiam in libro tertio de Antiquitatibus & gestis Divorum Bergomensium historia habetur. Hæc ibi.

[5] Hactenus antiquiorum scriptorem fontes ostendi, ex quibus alii suos rivulos deduxerunt: & talis censeri potest M. Antonius Benalius, in suis de Vita & rebus gestis Sanctorum Bergomatū Commentariis, quos Io. Antonius Guarnerius Canonicus expolivit, auxit & edidit anno MD LXXXIV. Vbi S. Iacobi Martyris Vita est, instar Orationis Panegyricæ late deducta: sed ad historiam nihil producitur, quod non est satis accurate in jam datis monumentis expositum. Simili fere modo Italice ediderunt Marius Mutius in Historia Sanctorum Bergomensium anno MDCX, & MDCXXI excusa; & Cælestinus Bergomas, Presbyter Capucinus pars 2 Historiæ quadripartitæ Bergomensis, volumine 2: ubi sub finem addit, [Corpus translatum anno 1219.] sepulturam S. Jacobi e memoria hominum excidisse, & sacrum corpus longo tempore fuisse occultum, quod tandem anno MCCXC revelatum fuit, & cum aliis tribus corporibus inventum. Præerat tum Ecclesiæ Bergomensi Robertus Bungus Episcopus, qui ad honorem Sanctorum quatuor in ecclesia Cathedrali altare erexit, & in eo quatuor corpora deposuit. Videtur Galesinius ad hanc translationem respexisse, dum in suo Martyrologio, ex Annalibus & tabulis Bergomensibus, ad diem XXVI Aprilis ista scribit: Bergomi translatio sanctorum Martyrum Projecti & Jacobi. Ex his Projectus aliis Projectitius Martyr colitur XVII Augusti.

[6] Demum quando anno MDLXI ecclesia S. Alexandri destructa est, Clerus cum Reliquiis Sanctorum, [& iterum anno 1561,] inter quas & S. Iacobi fuerunt, demigravit in ecclesiam S. Vincentii, quæ etiamnum Cathedralis persistit. Movet scrupulū Cælestinus, quasi perperam ejus ævo, supra referatur S. Iacobus a falso idolorū cultu ad Christianam religionem conversus, ac si eo tempore Paganismus fuisset extinctus. Est in eadem Alpestri ditione cum hac diœcesi Bergomensi territorium Tridentinum, in quo anno CCCXCVII a Paganis occisi fuerunt SS. Sisinnius, Martyrius & Alexander, quorum illustria Acta damus XXIX Maji. Meminerunt S. Iacobi Martyris Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, Nicolaus Brautius in Martyrologio Poëtico, Vghellus in Descriptione urbis Bergomensis, ubi S. Jacobum trucidatum anno CCCLXXXIV scribit. [tempus cædis.]

[7] Equidem nescio quibus fundamentis ejusmodi chronologia nitatur, qua post Iuliani Apostatæ necem, tantum audaciæ fuisse Arianis in Italia creditur, ut sub piißimis & Christianißimis Imperatoribus Valentiniano (nam Valens ejus frater Arianus solas Orientis ecclesias turbavit) Gratiano, Theodosio, ejusmodi, facinus credantur in ecclesia perpetrasse. Si tale quid sub Constantio diceretur actum circa tempus Mediolanensis conciliabuli, & annum CCCLVI, multo verosimilius id appareret. Nihil tamen mutare volui: cum enim impius Constantius ecclesiis paßim omnibus Arianos Episcopos curarit præficiendos, potuit Arianorum factio, dum viverent illi, adhuc valida fuisse, etiam multis post ejus excessum annis; & quem Bergomatibus ipse imposuerat, ad annum CCCLXXX aut etiam CCCLXXXV vitam prorogasse. Sic anno CCC LXXIII, mortuo Mediolani Auxentio, tumultuatum fuisse scimus circa electionem successoris, satagentibus Arianis, ut aliquis suæ partis eligeretur.

DE S. MONICA VIDVA
MATRE S. AVGVSTINI.

AN. CCCLXXXVIII.

[Praefatio]

Monica, mater S. Augustini (S.)

D. P.

Festum sanctißimæ Matris S. Augustini, Monicæ, celebratur hoc IV Maji solenni cultu, apud omnes paßim Religiosos Ordines, qui sub regula & patrocinio S. Augustini militantes, [Cultus sacer] universam Ecclesiam mirifice exornant: quales sunt Canonici Regulares cujuscumque Congregationis, scilicet Gallicanæ, Lateranensis, S. Salvatoris, Aroasiensis, Windeshemensis, & aliarum. Neque his cedunt Ordines Fratrum Eremitarum S. Augustini, & Fratrum Servorum B. Mariæ Virginis. Quin etiam observo ejus cultum præscriptum in nonnullis Breviariis Ordinis Præmonstratensis & Prædicatorum. Sed & modo in Breviario Romano sub ritu semiduplici est Officium de S. Monica præceptum. Sacra ejusdem memoria refertur in hodierno Martyrologio Romano, & in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, uti etiam apud Bellinum, Grevenum, Maurolycum, Molanum, Canisium, Galesinium, Ferrarium, Ghinium, aliosque.

[2] Vitam & virtutes S. Monicæ filius ejus Augustinus inseruit libris Confeßionum suarum, unde eas excerpsit Aloysius Lipomanus; [Vita collecta ex Confessionibus S. Augustini;] & sic leguntur apud Surium, sed extra formam ordinatæ narrationis. Quam intendens Walterus, Canonicus Regularis cœnobii Aroasiensis in Artesia; (idem qui descripserat translationem reliquiarum ipsius Sanctæ, Ostia Aroasiam a se deportatarum anno MCLXII) eadem Confeßionum Augustinianarum loca digeßit, prout exigebat vitæ actæ series. Hanc igitur sic dispositam collectionem damus, ex MS. Bodecensis monasterii in Westphalia erutam a Ioanne Gamansio nostro. Ad calcem legebantur hæc verba: Explicit Vita S. Monicæ matris S. Augustini, cujus historia trahitur ex historia S. Augustini, ex novem libris Confessionum, & ex duabus epistolis sequentibus quas scripsit sorori suæ: & mox subjungitur epistola, non gemina, sed unica; qualis etiam, sub titulo jam relato, [sub cujus nomine edita epistola ad sororem non est ipsius.] excusa est ad calcem Vitarum duobus tomis a Ionino Mombritio editarum. Verum licet epistola scripta sit in persona fratris ad sororem de communi utriusque matre, nemo tamen dixerit eam esse S. Augustini, nisi qui Augustini scripta numquam legerit. Sed nec cogitari potest esse alterius fratris, qui simul aderat morienti; continet enim quædam ei ad quam scribi fingitur, nimium nota, quam ut frater sorori scribere ipsa voluisset, & alia quædam indicabimus infra coævum auctorem non referentia. Quia tamen fieri potuit, ut aliquæ S. Augustini ad sororem epistolæ extiterint aliquando, unde acceptum pro parte aliqua sit argumentum istius scriptionis, eam sub hac præcautione, putavimus subjungendam prædictæ collectioni.

[3] Dabimus deinde præmemoratæ translationis historiam, a Waltero, ut dixi, descriptam, [Historia Translationis Aroasiam,] quam Aroasia & ex urbe Aeriensi accepimus, & intelleximus etiam MS. extare in cœnobio Bodecensi. Habet ea notas omnes fidelis & coævi scriptoris, ab eaque principium sumpsit totus S. Monicæ cultus, ignotus antiquioribus Martyrologis omnibus, & ab Aroasiensibus ad ceteros Regulares Canonicos per Belgium, Galliam, & Germaniam, inde etiam ad Eremitas Augustinianos, ac deniq; ad Ecclesias omnes transfusus. Iidem Canonici Aroasienses, de quorum fundatione prolixe egimus XIII Ianuarii, ad Vitam B. Hildemari Institutoris, prius quam de Reliquiis S. Monicæ scirent aliquid, [ubi festum celebrari cœptum 4 Maji.] habebant in usu celebrandi festum Conversionis S. Augustini die V Maji (nec enim est cur postea credantur diem mutasse) atque inter cetera illius festi ad Matutinum Responsoria etiam illud usurpabant, quod incipit, Accepta baptismi gratia: quod solum ex omnibus cum esset matri ac filio proprium, apte illud assumptum est in advectione S. Monicæ: cujus natalem in cælis diem cum nusquam expreßisset S. Augustinus, videntur Aroasienses congruum judicasse, ut acturi S. Monicæ festum, quæ suis precibus lacrymisque filii conversionem impetrarat, eligerent diem ipsius Conversionis festivitati prævium, & ab alio Majori Officio vacuum, scilicet IV Maji: qui dies nunc in tota servatur Ecclesia, tamquam dies natalis. Fuerunt tamen qui, nescio ex quo fundamento, depositionem notarent die XXVIII Aprilis, ut patet ex Bruxellensi Martyrologio MS. S. Gudulæ.

[4] [Translatio 20 Aprilis,] Festum translationis Aroasienses agunt XII kalendas Maji, uti in Annotatis docebimus: neque de veritate illius scimus controversiam motam ab Italis, parum scilicet curantibus, utrum Sanctæ corpus in desolata fere Ostiensi urbe adesset vel abesset: paucisque Ostiensibus, illius absentiæ consciis, studiose occultantibus damnum sua incuria & negligentia factum. Quare nihil miramur, si post tria fere secula decursa, Augustinianis Eremitis apud Martinum V instantibus, data sit opera ad requirendum Ostiæ quod ablatum esse ignorabatur corpus: quomodo autem persuaderi potuerint Romani istud a se inter alia Sanctorum corpora infra ecclesiam S. Aureæ repertum Ostiæ fuisse, [Romæ autē 9 Aprilis.] & ut tale transtulerint ad concessam Eremitis S. Triphonis ecclesiam in urbe, unde postea delatum in eam est, quæ nunc S. Augustini dicitur; tunc commodius disquiremus, cum fuerit exposita Walteri historia de translato a se Aroasiam corpore, quam hic subnectimus: de reliquo S. Monicæ in urbe Romana cultu acturi ad finem prætensæ ad illam Translationis, cujus anniversarium in Martyrologio hodierno Romano notatur ad diem IX Aprilis.

VITA
Ex libris Confessionum S. Augustini a Walthero Canonico Regulari ante annos quingentos collecta.
Ex MS. Bodecensi.

Monica, mater S. Augustini (S.)

BHL Number: 6000

PROLOGUS COLLECTORIS.

[1] [Auctor Vitā S. Monicæ in libris Confessionū dispersam,] Rogatus fui a Fratribus, quibus meipsum negare non debeo, ut vitam & actus S. Moninicæ, matris Beatissimi Augustini, de libro Confessionum ipsius excerpere satagerem; & pro posse meo consequenter quæque seriatim loco suo & apte conjungerem; sicut a primæva ætate, usque ad finem vitæ ipsius, ea geri potuisse competenter æstimarem. Quibus cum responderem, quod studiosis lectoribus possit satis sufficere, sicut de actibus ipsius ipse filius ejus scribendo digesserat; nec jam necessarium, sed quasi subsannabile videri, si quod a pluribus, qui multo melius & facilius id fecisse potuissent, hactenus permansit intactum, a me, tantillulæ scientiæ viro, quasi præsumptive fuerit attentatum: illi e contra dixerunt, quod si ab olim jam factum fuisset ipsum, repetere vere conveniens jam non esset: nec tamen ab alta sapientibus, sed simplicibus, sui similibus, id fieri expetebant; nec aliquem cogi ad legendum.

[2] Ea enim quæ inde D. Augustinus dixit, ita per librum Confessionum, [ordinare rogatus a Fratribus,] per particulas & quasi frustatim, dispersa sunt, ut vix a studioso lectore teneri memoriter possint; sed & ordine præposterato ita posita sunt, ut quæ primo facta fuerant, postremo; & econtra, dicta videantur. Neque enim circa illud ordinandum ipsius scribentis vigilabat intentio; sed piæ matris benevolentiam & solicitudines, quas erga ipsum specialius semper habuerat, reminiscens, sicut tractantis memoriæ occurrebat, aliqua pro tempore inferebat. Nam & in libro, quem ad Paulinum Episcopum scribit, de cura pro mortuis agenda, maternæ dilectionis & affectionis ita meminit, dicens: Si rebus viventium interessent animæ mortuorum, [& ipsæ nos quando eas videmus alloquerentur in somnis] ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quæ me terra marique secuta est, ut mecum viveret: absit enim ut facta sit vita feliciori crudelis usque adeo, ut quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem numquam voluit mœstum videre.

[3] Quia vero Reliquias S. Monicæ, Deo volente & me advehente, [quibus & Reliquias & attulerat,] habere meruerant; pro devotione, quam ad S. Augustinum habuerant, & ipsius sanctissimæ Matris Vitam, mea industria ex ordine digestam, habere multum desiderabant. Sed cum multis modis excusarem me, nec usum, nec scientiam habere contestans, nihilo minus insistebant, dicentes: Tantummodo adsit voluntas; nam ex dono Dei aderit facultas. Videns itaque tantum desiderium eorum, & quotidianam fere instantiam, cedendum æstimavi. [id facit servatis iisdem verbis,] Promisi igitur ut tentarem, si quo modo id apte possem facere quod petebant; ita dumtaxat, ut nihil verborum immutarem omnino, nec aliqua novitate verborum, sed eisdem verbis utens, ut non nuper editum, sed transcriptum veraciter dici possit.

[4] Nec conturbet auditores si pleraque absque determinatione temporis in hoc opere proferuntur, cum nonnulla & in aliis Scripturis divinis similiter reperiantur. In Euangelio quoque plura dicta & acta Salvatoris non eodem ordine ab Euangelistis relata sunt, [sine definitione temporum,] quo & facta feruntur; quod studiosis lectoribus manifestum est. Sed non in hoc dubium debet habere fidelis intentio, si nesciat, quando bona facta fuerint, dum aliquando facta fuisse constiterit. [Io. 20, 21] Sunt enim quidam carnales adeo, ut nolint credere nisi quod oculis viderint, sicut ille adhuc sensibus carnis deditus dicebat: Nisi videro & tetigero, non credam; [aut ornatu miraculorū] qui & in hanc blasphemiam aliquando incidunt, ut nolint credere Sanctos esse, nisi ad nutum ipsorum miracula faciant, sicut mercenarius vel servus ad nutum Domini sui jubentis; quæ tamen potest contingere quod alias fecerint, quamvis nescierint.

[5] [que nec omnibus Sancti adfuerunt,] Verum in hoc multi falluntur, quod nec omnes Sancti miracula faciunt, nec omnes qui faciunt Sancti sunt. Sunt enim, ait beatus Papa Gregorius, intra sanctam Ecclesiam multi, qui vitam virtutum tenent, & signa virtutum non habent, quæ & reprobis sunt communia, & magicis artibus aliquando fiunt. De bonis operibus meritum sanctitatis æstimandum est, non de miraculorum ostentatione, quam multi Sanctorum fugisse leguntur. Quod etiam B. Augustinus in suis Confessionibus ostendit dicens: Ad te, Deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus, [& mult facere subter fugerunt:] ut signum aliquod petam? Sed obsecro, per Regem nostrum & puram Jerusalem, simplicem & castam, ut quemadmodum longe est a me ista confessio, ita semper sit longe ac longius miraculorum operatio. Hæc enim Sancta, de qua agimus, quam casta, quam pia, quam sobria, quam mitis, quam benigna, quam modesta, quam patiens fuerit, & quam assidua, quamque devota, in orationibus, in vigiliis, in jejuniis, in eleemosynis, [ad virtutes autem colligendas opem petit.] ita ut nihil omnino ad perfectionem ei deesset, in libris Confessionum aperte legitur. Adsint igitur huic nostro conamini Sancti isti, de quibus loquimur, & ad quorum obsequium nostra laborat intentio; ut quod pro illorum devotione & fraterna dilectione, & caritate cognovimus, ipsis occulta inspiratione præmonstrantibus, & ignorantiæ nostræ tenebras illuminantibus, ad propositum finem perducere valeamus.

Hactenus Prologus, cui hoc solum monitum subjiciendum occurrit, collata a nobis omnia esse & emendata juxta accuratiores operum Augustinianorum editiones: quædam etiam, quæ vel auctor prætermiserat, vel potius festinans librarius transilierat, a nobis esse restituta suis locis, sic tamen ut [ ] discreta a ceteris, intelligas in Bodecensi Ms. defuisse.

CAPUT I.
Pia educatio, conjugium, viduitas, solicitudo pro filio Augustino

[6] O domine, quia ego servus tuus sum, ego servus tuus & filius ancillæ tuæ: accipe confessiones meas & gratiarum actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus. [lib. 9 c. 8] Non enim præteribo quidquid mihi anima mea parturit de famula tua, quæ me parturivit; & carne, ut in hanc temporalem; & corde, ut in æternam lucem renascerer. Non ejus, sed tua dicam dona in ea. Neque enim seipsam fecerat aut educaverat: tu creasti eam (nec pater, nec mater sciebat quid ex eis fieret) & erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, [Deo providente,] regimen unici filii tui, in domo fidei bono membro Ecclesiæ tuæ. [Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris prædicabat, quantum famulæ cujusdam decrepitæ, quæ patrem ejus infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent: cujus rei gratia & propter senectam ac mores optimos, [sub annosæ famulæ severa disciplina] in domo Christiana satis a dominis honorabatur: unde etiam curam dominicarum filiarum commissam sibi diligenter gerebat, & erat in eis coërcendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. Nam eas, præter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat; præcavens consuetudinem malam, [edocta etiam aquæ cupidinem frænare,] & addens verbum sanum: Modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis: cum autem ad maritos veneritis, factæ dominæ apothecarum & cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi prævalebit.

[7] Hac ratione præcipiendi & auctoritate imperandi, frænabat aviditatem tenerioris ætatis, & ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut jam nec biberet, [puerili tamen levitati indulgens,] quod non deceret. Et surrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, surrepserat & vinolentia. Nam cum de more, tamquam puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus ætatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, [cum paulatim facta esset vini appetens,] & in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui modica spernit paulatim decidit, in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope jam plenos mero caliculos inhianter hauriret.

[8] Ubi tunc sagax anus & vehemens illa prohibitio? Numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, [ancillæ meribibulam vocantis convitio] nisi tua medicina, Domine, vigilaret super nos? Absente patre & matre & nutritoribus, tu præsens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per præpositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem, quid tunc egisti, Deus meus? unde curasti? unde sanasti? Nonne protulisti durum & acutum ex altera anima convitium, tamquam medicinale ferrum, ex occultis provisionibus tuis, & uno ictu putredinem illam præcidisti? Ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, objecit hoc crimen amarissima insultatione, vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit fœditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. [salubriter compungitur.] Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt: nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare; & ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus & tempus litis, aut ne forte & ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset. At tu, Domine, rector cælitum & terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum seculorum ordinans turbulentum, etiam de alterius animæ insania sanasti alteram; ne quisquam, cum hoc advertit, potentiæ suæ tribuat, si verbo ejus alius corrigatur, quem vult corrigi.]

[9] Educata itaque pudice ac sobrie, potius per te subdita parentibus, [virojuncta,] quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit veluti Domino, & sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas, & reverenter amabilem atque mirabilem viro. [cap. 9] Ita autem toleravit cubilis injurias, ut nullam de hac re cum marito haberet unquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille præterea, [non tantum ipsa ejus mores tolerando vincit,] sicut benevolentia præcipuus, ita ira fervidus. Sed noverat hæc non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Jam vero refracto & quieto, cum opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat.

[10] Denique cum matronæ multæ, quarum viri mansuetiores erant [plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illæ arguebant maritorum vitam, hæc earum linguam, [sed & alias docet viris esse subjectas:] veluti per jocum, graviter admonens ex quo illas tabulas, quæ matrimoniales vocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta quibus ancillæ factæ essent, deputare debuissent: proinde memores conditionis, superbire adversus dominos non oportere.] Cumque mirarentur illæ, scientes quam ferocem conjugem sustineret, numquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius cæciderit uxorem, aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, [& causam familiariter quærerent; docebat illa institutum suum quod supra memoravi. Quæ observabant, expertæ gratulabantur: quæ non observabant, subjectæ vexabantur.]

[11] Socrum etiam suam, primo susurriis malarum ancillarum adversus se irritatam, sic vicit obsequiis, perseverans in tolerantia & mansuetudine, [socrum quoque suam sibi devincit,] ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se & nurum pax domestica turbabatur, expeteretque vindictam. Itaque posteaquam ille & matri obtemperans, & curans familiæ disciplinam, & concordiæ suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium verberibus coërcuit; promisit illa, talia de se præmia sperare debere, quæcumque de sua nuru, sibi quo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque jam audente, memorabili inter se benevolentiæ suavitate vixerunt. Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cujus utero me creasti, Deus meus, [inter discordes pacifice agit,] misericordia mea, munus grande donaveras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, terat, tam se præbebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque indigesta discordia, quando præsenti amicæ de absente inimica per acida colloquia cruditas exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret. Talis illa erat docente te magistro intimo.

[12] Audieram autem ego adhuc puer de vita æterna, nobis promissa per humilitatem Domini Dei nostri, descendentis ad superbiam nostram, & signabar jam signo Crucis ejus, & condiebar ejus sale, [filium in Christiana fide instruit] jam inde ab utero matris meæ, quæ multum speravit in te. [lib. 1 c. 11] Vidisti, Domine, cum adhuc pu er essem, & quodam die pressus stomachi dolore, repente æstuarem, pene moriturus; vidisti, Deus meus, quoniam custos meus jam eras, quo motu animi & qua fide baptismum Christi tui, Dei & Domini mei, flagitavi a pietate matris meæ & matris omnium nostrum, Ecclesiæ tuæ & conturbata mater carnis meæ, [licet necdum baptizatum,] quoniam & sempiternam salutem meam carius parturiebat corde casto in fide tua, jam curaret festinabunda, ut Sacramentis salutaribus initiarer & abluerer, te, Domine Jesu, confitens in remissionem peccatorum; nisi statim recreatus essem. Dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset adhuc sordidari si viverem: quia videlicet post lavacrum illud, major & periculosior in sordibus delictorum reatus foret.

[13] Ita jam credebam, & illa, & omnis domus; nisi pater solus, qui tamen non evicit in me jus maternæ pietatis, quo minus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. Nam illa satagebat ut tu mihi pater esset, Deus meus, potius quam ille; & in hoc adjuvabas eam ut superaret virum, cui melior serviebar: quia & in hoc tibi, utique id jubenti, serviebat. * Denique etiam virum suum, jam in extrema vita temporali ejus, [& virum quoque ad eamdem adducit] lucrata est tibi; nec in eo jam fideli planxit, quod in nondum fideli toleraverat. [lib. 9 cap 9] Erat etiam serva servorum tuorum. Quisquis enim eorum noverat eam, multum in ea laudabat & honorabat & diligebat te: quia sentiebat præsentiam tuam in corde ejus, [peccantes liberos solita corrigere] sanctæ conversationis fructibus testibus. Fuerat enim unius viri uxor, mutuam vicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat; nutrierat filios, toties eos parturiens, quoties abs te deviare cernebat.

[14] Itaque illa exilivit pia trepidatione ac tremore, & quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum, & non faciem. [lib. 2 cap. 3] [imprimis de Augustino angitur.] Heu mihi! & audeo dicere, tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius? Itane tunc tacebas mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quæ cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor meum, ut facerem illud. Volebat enim illa, & secreto memini ut monuerit cum solicitudine ingenti, ne fornicarer, [qui eam non audiens] maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem: illi autem tui erant, & nesciebam, & te tacere putabam, atque illam loqui, per quam tu mihi non tacebas; & in illa contemnebaris a me, filio ejus, filio ancillæ tuæ, servo tuo.

[15] Itaque patre jam defuncto, cum incidissem in homines, superbe delirantes, & carnales nimis, & loquaces, in quorum ore laquei diaboli & viscum, [adhæret Manichæis.] confectum commixtione syllabarum nominis tui & Domini Jesu Christi & Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti; * misisti manum tuam ex alto, & de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me ploraret ad te inater mea, fidelis tua, amplius quam flent matres comporea funera. [lib. 3 cap. 6, cap. 11] [quod dolentem Monicam] Videbat enim illa mortem meam, ex fide & spiritu quem habebat ex te; & exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; & audisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me secum crederet, & habere mecum eamdem mensam in domo, quod nolle cœperat, aversans & detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, & advenientem ad se juvenem splendidum, [solatur Deus per visum,] hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset mœrens & mœrore confecta. Qui cum causas quæsisset ab ea mœstitiæ suæ quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia; atque illa respondisset, perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet & videret, ubi esset illa, ibi esse & me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc? nisi quia erant aures ad cor ejus. O tu, bone Omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, & sic omnes tamquam singulos!

[16] Unde illud etiam? quod cum mihi narrasset ipsum visum, [certam faciens quod eamdem secum fidem aliquando teneret.] & ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo, sine aliqua hæsitatione, Non, inquit: non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi & tu; sed, Ubi tu, ibi & ille. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod sæpe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, (quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, & tam cito vidit quod videndum fuit: quod ego certe, antequam dixisset, non videram) etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminæ piæ gaudium, tanto post futurum, ad consolationem tunc præsentis solicitudinis tanto ante prædictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum sæpe surgere conarer, & gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia, & sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu & gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; & intrabant in conspectum tuum preces ejus: & me tamen dimittebas adhuc volvi & involvi illa caligine.

[17] Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo: nam & multa prætereo, [idque etiam confirmans per os Sacerdotis] propter quod propero ad ea quæ me magis urgent confiteri tibi; & multa non memini. [cap. 12] Dedisti ergo alterum per Sacerdotem tuum quemdam Episcopum, nutritum in Ecclesia & exercitatū in libris tuis: quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum colloqui & refellere errores meos, & dedocere me mala ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset) noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea: respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate hæresis illius, & nonnullis quæstiunculis jam multos imperitos exagitassem sicut illa indicaverat ei. Sed, sine, inquit, illum ibi, & tantum roga pro eo Dominum;ipse legendo reperiet quis ille sit error & quanta impietas; simul etiam narravit, se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichæis, & omnes pene non legisse tantum, [negantis perire posse tot lacrymarum filium.] verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante & convincente, quam esset illa secta fugienda, itaque fugisse. Quæ cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando & ubertim flendo, ut me videret & mecum dissereret; ille jam substomachans tædio, Vade, inquit, a me, ita vivas: fieri enim non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua, mecum sæpe recordabatur, ac si de cælo sonuisset.

CAPUT II.
Discessus S. Augustini in Italiam & ad S. Ambrosium, secuta Monica: hujus gaudia in ejus conversione.

[18] Manus autem tuæ, Deus meus, in abdito providentiæ tuæ non deserebant animam meam, & de sanguine cordis matris meæ per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; & egisti mecum miris & occultis modis. [lib. 5 cap. 7] Tu illud egisti, Deus meus: nam a Domino gressus hominis dirigentur, & viam ejus volet. [cap. 8] * Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, & potius ibi docere quod docebam Carthagine. Sed quare potius hinc abirem & illuc irem tu sciebas, Deus, [Romam profecturo Augustino frustra obluctata,] nec indicabas mihi, nec matri, quæ me profectum atro citer planxit, & usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam, violenter me tenentem, ut aut revocaret aut mecum pergeret: & finxi me amicum nolle deserere donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, & illi matri: & evasi: quia & hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum execrandis sordibus, usque ad aquam gratiæ tuæ, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi, ut in loco qui proximus nostræ navi erat, memoria B. Cypriani, maneret ea nocte.

[19] Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem remansit orando & flendo. Et quid a te petebat, [furtivo ejus discessu contristatur:] Deus meus, tantis lacrymis nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens & exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut in me faceres quod semper petebat. Flavit ventus, & implevit vela nostra, & littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore & querelis, ac gemitu implebat aures tuas, contemnentes ista, cum & me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates; & illius carnale desiderium justo dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum præsentiam meam more matrum; sed multis multo amplius:& nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat; ideo flebat & ejulabat, atque illis cruciatibus arguebatur rea reliquiarum Evæ, cum gemitu quærens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum & crudelitatis meæ, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, & ego Romam.

[20] Et ecce excipior ibi flagello ægritudinis corporalis, & ibam jam ad inferos, portans omnia mala quæ commiseram, & in te, & in me, & in alios multa & gravia, [eodem ibidē ægrotante,] super originalis peccati vinculum, quo omnes in Adam morimur. [Cap. 9] Et ingravescentibus febribus jam ibam & peribam, & illa hoc nesciebat: & ramen pro me orabat absens: tu autem ubique præsens, ubi erat exaudiebas eam, & ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis mei, ad huc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum: [si absque baptismo obiisset, contristanda magis.] & melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus sum. Sed in dedecus meum creveram, & consilia medicinæ tuæ demens irridebam, qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris numquam sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, & quanto majore solicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat. Non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus.

[21] [ad pre cum suarum instantiam,] Et ubi essent tantæ preces, & tam crebræ sine intermissione? Nusquam, nisi ad te. An vero tu, Deus misericordiarum, sperneres cor contritum & humiliatum viduæ castæ ac sobriæ, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis Sanctis tuis, nullum diem prætermittentis oblationem ad altare tuum; bis in die, mane & vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis; non ad vanas fabulas & aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, & tu illam in suis orationibus? Hujusne tu lacrymas, quibus non a te aurum & argentum petebat, nec aliquod mutabile aut volubile bonum; sed salutem animæ filii sui, tu, cujus munere talis erat, contemneres & repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, Domine: imo vero aderas, & faciebas ordine quo prædestinaveras esse faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus & responsis tuis, quæ jam commemoravi, & quæ non memoravi; quæ illa fideli pectore tenebat, & semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim, quoniam in seculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri. Recreasti ergo me ab illa ægritudine, & salvum fecisti filium ancillæ tuæ.

[22] Postea Missum a Mediolano Romam ad Præfectum Urbis, [sanatum profectumq; Mediolanum] ut illi civitati Rhetoricæ magister provideretur, impertita etiam evectione publica; ego ipse ambivi per eosdem ipsos Manichæis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita me probatum Præfectus tunc Symmachus mitteret. [Cap. 13] Et veni Mediolanum ad Ambrosium Episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum, cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, & lætitiam olei, & sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens duceret; & studiose audiebam disputantem in populo. * Itaque Manichæos quidem. relinquendos esse decrevi, & statui tamdiu esse Catechumenus in Catholica fide a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem. [Cap. 14]

[23] Jam venerat ad me mater, pietate fortis, terra marique me sequens, [secuta illa, intelligit renuntiasse Manichæis,] & in periculis omnibus de te secura. [Lib. 6 c. 1] Nam & per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit periclitantem quidem graviter me desperatione indagandæ veritatis: sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse Manichæum, sed neque Catholicum Christianum; non quasi inopinatum aliquid audierit, exilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ, in qua me tamquam mortuum, sed resuscitatum tibi flebat, & feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduæ, Juvenis, tibi dico, surge; & revivisceret, & inciperet loqui, & redderes illum matri suæ.

[24] Nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit cor ejus, [& confidit integre convertendum.] cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum. Imo vero quia certa erat, & quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime & pectore pleno fiduciæ respondit mihi, credere se in Christum, quod priusquam de hac vita migraret, me vilura esset fidelem Catholicum. Et hoc quidem mihi; tibi autem, fons misericordiarum, preces & lacrymas densiores, ut accelerares adjutorium tuum, & illuminares tenebras meas, & studiosius ad ecclesiam currerem, & in Ambrosii ora suspenderer ad fontem salientis aquæ in vitam æternam. Diligebat autem illum virum sicut Angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum; per quam transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente acriore periculo, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa præsumebat.

[25] Et cum invenisset Mediolani Ecclesiam sabbato non jejunantem, cœperat perturbari, & fluctuare quid ageret. [Epist. 118, Cap. 2] Cum ego talia non curabam, [Mediolan. ecclesiæ ritui sese aptans jejunium Sabbatinum dimittit,] sed propter ipsam consului de hac re beatissimæ memoriæ virum Ambrosium. Respondit se nihil docere me posse, nisi quod ipse faceret: quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere, ne sabbato jejunaremus; subsecutus est & ait mihi: Cum Romam venio, jejuno sabbato: cum hic sum, non jejuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac lententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tamquam eam cælesti oraculo susceperim.

[26] Inter quæ cum ad memorias Sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes & panem, & merum attulisset, atque ab Ostiario prohiberetur; [& desinit ferre ad sepulcra oblationes,] ubi hoc Episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter amplexa est, ut ipse miraretur quod tam facile accusatrix potius consuetudinis suæ, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. [Lib. 6 c. 2] Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, [sicut plerosque mares & feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi, nauseant]: sed illa cum attulisset canistrum cum solennibus epulis prægustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum, pro suo palato satis sobrie temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat: & si multæ essent, quæ illo modo videbantur honorandæ, memoriæ defunctorum; idem ipsum vinum, quod ubique poneret, circumferebat: quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo, cum suis præsentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quærebat non voluptatem.

[27] Itaque ubi comperit, a præclaro Prædicatore atque Antistite pietatis præceptum esse ista non fieri, [intelligens id prohibitum a S. Ambrosio] nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis; & quia illa quasi parentalia superstitioni Gentilium essent simillima; abstinuit se libentissime, & pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias Martyrum adferre didicerat, ut & quod posset daret egentibus, & sic communicatio Dominici Corporis illic celebraretur, cujus Passionis imitatione immolati & coronati sunt Martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, & ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrē meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille, propter ejus religiosissimam conversationem, [singulariter sibi obstricto.] qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam; ita ut sæpe erumperet, cum me videret in ejus prædicatione, gratulans mihi quod talem matrem haberem, nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, & inveniri posse viam vitæ minime putabam.

[28] Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros subvenires miris & occultis modis. [cap. 12 & 13] * Et instabatur impigre, ut ducerem uxorem, [Optans filii matrimonium,] maxime matre dante operam, quo me conjugatum baptismus salutaris ablueret, quo me indies gaudebat aptari, & vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane & rogatu meo & desiderio suo, forti clamore cordis abste deprecaretur quotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; numquam voluisti. Et videbat quædam vana & phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus; & narrabat mihi, non cum fiducia, qua solebat cum tu demonstrares ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se, nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te & animam suam somniantem.

[29] Sed postea convertisti me ad te, ut nec uxorem quærerem, nec aliquam spem seculi hujus, stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei revelaveras. [lib. 8 c 12] Et convertisti luctum ejus in gaudium, [magis gaudet ejus meliori proposito] multo uberius quam voluerat, & multo carius atque castius quam de nepotibus carnis meæ requirebat. Inde jam exultabat illa & benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut intelligimus facere: quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus gemitibus fletibusque.

[30] Placuit & Alypio renasci in te mecum: adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum, ex me natum carnaliter de peccato meo. [lib. 9 cap. 6 & 8] * Simul eramus, simul habitabamus placito sancto, [ac denique ejusdem baptismo.] matre adhærente, muliebri habitu, virili fide, anili securitate, materna caritate, Christiana pietate: & baptizati sumus, & fugit a nobis solicitudo vitæ præteritæ. * Nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Justina, Valentiniani Regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur hæresis suæ causa, quæ fuerat seducta ab Arianis. [cap. 8] Excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum Episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, solicitudinis & vigiliarum primas partes tenens, orationibus vivebat. [cap. 9] * Postremo nobis, Domine, omnibus, qui ex munere tuo sinis loqui servis tuis, qui ante dormitionem ejus in te jam consociati vivebamus, percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset; ita servivit, quasi ab omnibus genita fuisset.

CAPUT III.
Vltimum utriusque colloquium, morbus, obitus, preces & sacrificia mortuæ, ut petierat, impensa.

[31] Imminente autem die, quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras ignorantibus nobis; [Ostiam devecta cum filio,] provenerat (ut credo) procurante te occultis tuis modis, ut ego & ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam fenestram, unde hortus intra domum, quæ nos habebat, prospectabatur; illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis, post longi itineris laborem, instaurabamus nos navigationi. [lib. 9 c. 10] [& ei soli colloquens,] Colloquebamur ergo soli valde dulciter, & præterita obliviscentes, in ea quæ ante sunt extenti, quærebamus inter nos apud præsentem veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita æterna Sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitæ qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi quoquomodo rem tantam cogitaremus.

[32] Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, [de cælesti beatitudine] in quantalibet luce corporea, præ illius vitæ jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, & ipsum cælum, unde sol & luna & stellæ lucent super terram. Et adhuc adscendebamus interim, cogitando & loquendo te, & mirando opera tua; & venimus in mentes nostras, & transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in æternum veritatis pabulo, & ubi vita Sapientia est, per quam fiunt omnia ista, & quæ fuerunt, & quæ futura sunt; & ipsa non fit, sed sic est ur fuit, & sic erit semper; quin potius fuisse & futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse & futurum esse non est æternum.

[33] Et dum loquimur & inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; [& Dei intuitiva visione,] & suspiravimus & reliquimus ibi religatas primitias spiritus, & remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum & incipitur & finitur. Et quid simile Verbo tuo, Domino nostro, in se permanenti sine vetustate, atque innovanti omnia? Dicebamus ergo, Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiæ terræ & aquarum & aëris, sileant & poli, & ipsa sibi anima sileat, & transeat se non se cogitando; sileant somnia & imaginariæ revelationes, omnis lingua, & omne signum, & quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino: quoniam si quis audiat, dicunt hæc omnia, Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in æternum. His dictis si jam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, & loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem Angeli, neque per sonitum nubis, neque per ænygma similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus.

[34] Sicut nunc extendimus nos, & rapida cogitatione attingimus æternam sapientiam, super omnia manentem; [cuivis alteri cognitioni præferenda,] si continuetur hoc, & subtrahantur aliæ visiones longe imparis generis, & hæc una rapiat & absorbeat & recondat in interiora gaudia spectatorem suum; ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiæ, cui suspiravimus. Nonne hoc est, Intra in gaudium Domini tui? & istud, quando? An cum omnes resurgemus, sed non immutabimur? Dicebamus talia, & si non isto modo & his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis. [fatetur se illuc anhelare,] Tunc ait illa: Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, & cur hic sim, nescio, jam consumpta spe hujus seculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te Christianum Catholicum viderem priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus præstitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam. Quid hic facio?

[35] Ad hæc quid ei responderim non satis recolo. Tum interea vix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. [Cap. 11] [& quinto post die deliquium passa] Et cum ægrotaret, quodam die defectum animæ passa est, & paululum subtracta a præsentibus. Nos concurrimus; sed cito reddita est sensui, & adspexit adstantes me & fratrem meum, & ait nobis, quasi quærenti similis, Ubi eram? Deinde nos intuens mœrore attonitos; Ponetis hic, inquit, matrem vestram. Ego silebam & fletum frænabam: frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, [nihil jam solicita de sepulcro,] sed in patria defungi, tamquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis, quod talia saperet; atque inde me intuens; Vide, ait, quid dicit. Et mox ambobus; Ponite, inquit hoc corpus ubicumque, nihil vos ejus cura conturbet: tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi fueritis.

[36] [quod sibi apud virum tumulanda paraverat,] Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; & ingravescente morbo exercebatur. Ego vero cogitans dona tua, Deus meus invisibilis, quæ immittis in corda fidelium tuorum & proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam & gratias agebam tibi, recolens quod noveram, quanta cura semper æstuasset de sepulcro, quod sibi providerat & præparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, & commemorari ab hominibus concessum sibi esse, post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas, plenitudine bonitatis tuæ, cœperat in ejus corde non esse nesciebam, & lætabar admirans quod sic mihi apparuisset.

[37] [non recusat peregre humari,] Quamquam & illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit, Jam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. Audivi enim postea, quod jam cum Ostiæ essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitæ hujus & bono mortis, ubi ipse non aderam: illisque stupentibus virtutem feminæ quam tu dederas ei, [& moritur æt. an. 56.] quærentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere; Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine seculi unde me resuscitet. Ergo die nono ægritudinis suæ, quinquagesimo & sexto anno ætatis suæ, trigesimo & tertio ætatis meæ, anima illa religiosa & pia corpore soluta est.

[38] Premebam oculos ejus & confluebat in præcordia mea mœstitudo ingens, & transfluebat in lacrymas; [Augustinus repressis eo in casu lacrymis,] ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem; & in tali luctamine valde male mihi erat. [Cap. 12] Tum vero ubi efflavit extremum spiritum, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coërcitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, juvenili voce cordis coërcebatur & tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quædam miseria morientium, aut quasi omnimoda extinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur: hoc & documentis morum ejus & fide non ficta rationibusque certis tenebamus.

[39] Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi, [internoque lucta dissimulato] dulcissima & carissima, repente dirupta, vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima ægritudine obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, & commemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sermonem. Sed tamen quid tale, Deus meus qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi & servitus ab illa mihi? Quoniam ita deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima mea; & quasi dilaniabatur vita, quæ una facta fuerat ex mea & illius. [cum fratribus pro defuncta orat,] Cohibito ergo a fletu illo puero, psalterium arripuit Euodius, & cantare cœpit Psalmum, cui respondebamus omnis domus, Misericordiam & judicium cantabo tibi, Domine. [Ps. 100] Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosæ feminæ; & de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam: eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus & intente audientibus, & sine sensu doloris me esse arbitrantibus.

[40] [eamque post sacrificium oblatum sepelit,] At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, & constringebam fluxum mœroris, cedebatque mihi paululum, rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse hæc humana, quæ ordine debito & sorte conditionis nostræ accidere necesse est; alio dolore dolebam dolorem meum, & duplici tristitia macerabar. Cum ecce corpus elatum est, imus & redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri; nec in eis quas fecimus jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, ego flevi; sed toto die graviter in occulto mœstus eram, & mente turbata rogabam te, ut poteram, quod sanares dolorem meum: nec faciebas, credo commendans memoriæ meæ vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quæ jam non fallaci verbo pascitur.

[41] [tum balneo usus,] Visum etiam mihi est ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Græci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce & hoc confiteor misericordiæ tuæ, Pater orphanorum, quoniam lavi, & talis eram qualis priusquam lavissem. [ac somno recreatus,] Neque enim exudavit de corde meo mœroris amaritudo. Deinde dormivi, & evigilavi, & non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum. Atque eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim

Deus creator omnium polique rector, vestiens
Diem decoro lumine, noctem soporis gratia,
Artus solutos ut quies reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet, luctusque solvat anxios.

[42] Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, [lacrymis privatim indulgens] conversationemque ejus, piam in te & sanctam, in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, & libuit flere in conspectu tuo de illa & pro illa, de me & pro me: Et dimisi lacrymas, quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; & requievit in eis, quoniam ibi erant aures tuæ, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, consiteor tibi in litteris; legat qui volet, & interpretetur ut volet; &, si peccatum invenerit flevisse me matrem exigua parte horæ, matrem oculis meis interim mortuam, quæ me multos annos fleverat, ut oculis tuis viverem; non irrideat, sed potius, si est grandis caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, Patrem omnium fratrum Christi tui.

[43] Ego autem jam sanato corde ab illo vulnere, in quo poterat redargui carnalis affectus; fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, [requiem defunctæ precatur] quod manat de concusso spiritu, consideratione periculorum omnis animæ quæ in Adam moritur. Quamquam illa in Christo vivificata, etiam nondum carne resoluta, sic vixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus: non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore ejus contra præceptum tuum. [Mat. 5. 23] Et dictum est a Veritate, Filio tuo; Si quis dixerit fratri suo, fatue; reus erit gehennæ ignis. Et væ! etiam laudabili vitæ hominum, si remota misericordia discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus, aliquem apud te locum invenire indulgentiæ. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant te omnes homines, & qui gloriantur, in Domino glorientur!

[44] [cum bona fiducia de ejus felici exitu,] Ego itaque, laus mea & vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meæ deprecor te, exaudi me per medicinam vulnerum nostrorum quæ pependit in ligno, & sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. Scio misericorditer operatam & ex corde dimisisse debita debitoribus suis, dimitte illi & tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro: ne intres cum ea in judicium: superexaltet misericordia judicium, quoniam eloquia tua vera sunt, & promisisti misericordiam misericordibus: quod ut essent tu dedisti eis, qui misereberis cui misertus eris, & misericordiam tuam præstabis cui misericors fueris.

[45] Et credo jam feceris, quod te rogo: sed voluntaria oris mei approba, [potissimum in Missa illius memor, sicut ipsa praceperat:] Domine: namque illa imminente die resolutionis suæ, non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit, aut curavit sepulcrum patrium. Non ista mandavit nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei prætermissione servierat, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis, computans delicta nostra, & quærens quid objiciat, & nihil inveniens in illo in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit ut nos auferat ei? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non se interponat nec vi, nec insidiis, leo & draco. Neque enim respondebit illa, nihil se debere, ne convincatur & obtineatur ab accusatore callido; sed respondebit, dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

[46] Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli, & post quem nulli nupta est: cui servivit, [aliorum quoque preces pro ea, pro patre ac fratribus petit.] fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine Deus meus, inspira servis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus & voce & corde & litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad altare tuum Monicæ famulæ tuæ, cum Patricio quondam ejus conjuge: per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, & fratrū meorū sub te Patre in Matre Ecclesia Catholica, & civium meorum in æterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui, ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius ei præstetur in multorum orationibus, tam per confessiones quam per orationes meas.

EPISTOLA,
sub nomine S. Augustini ad sororem scribentis, edita de vita & virtutibus S. Monicæ.
Ex Mss. & Mombritio.

Monica, mater S. Augustini (S.)

BHL Number: 5999

[1] Hortor te, dilecta sponsa a Christi, ut Deo studeas in omnibus placere, [A pueritio orationi addicta,] sicut & caram matrem novisti perfecisse. Nam dum esset puella, ad ecclesiam fugiebat, diu in angulo permanens, & virginales orationes ad Christum fundebat. Dum autem domum tarde rediret, a bajula sua verberabatur, eo quod extra domum sine pedissequa recessisset: & totum ipsa puella patienter portabat b. In tota autem pueritia sua, numquam cum puellis ludentibus se miscuit, sed frequenter in nocte adhuc in pueritia de lecto surgebat, & genibus flexis orationes, quas a matre, nomine c Facundia, didicerat, Domino offerebat. Ab infantia autem cum ea crevit miseratio, [& eleemosynis,] & naturali affectione pauperes diligebat. Sæpe panem de mensa in sinu collocabat, & de paterna domo fugiens pauperibus tribuebat, Hospites & infirmos visitabat, vicinas litigantes reprehendebat, pedes infirmorum sæpe lavabat; & eis ut puella poterat serviebat.

[2] Cum autem parentes ejus, more secularium, vestibus delicatis eam ornare voluissent; [an. æt. 13 despondetur viro] ipsa contristata respuebat. Et cum esset annorum tredecim, eam nobili Patricio d Carthaginensi tradiderunt. Quanto autem timore & honestate, quanta etiam summa pulchritudine Dominus eam dotaverit, quanta etiam pudicitia eam Dominus magnificaverit, certe in brevi dici nullatenus posset. Matrimonium tamen optime conservavit, filios in omni timore Domini sufficienter erudivit, torum immaculatum custodivit, & maritum ferocissimum cum magno labore in fine lucrata est. Cum autem vixisset cum viro suo fere annis duodecim, respexit Dominus humilitatem ancillæ suæ, & exaudivit lacrymas ejus: [quo converso] nam inspiravit Dominus maritum, ut deinceps uxorem pudicam e & castam servaret. O mira res! quia cum esset ferocissimus, quanto affectu carnali ab ea divisus est, tanto magis spiritali ei per dilectionem conjunctus est. Cum enim vir ejus esset annorum septuaginta duorum, obiit in pace.

[3] Quantis autem salutaribus monitis & jejuniis, quantisque lacrymis & orationibus illam viduam sanctam, [ac mortuo] castam, sobriam & piam Dominus dotavit, mirum est. Omnia tamen post mortem viri contempsit, omne regnum mundi & omnem ornatum ejus respuit propter Deum; in tantum ut non solum mater pauperum vocaretur, sed ancilla. Et quia dum vir ejus vivebat, potestatem proprii corporis non habebat, ideo eleemosynas non ita largiter tribuebat. [intendit operibus caritatis] Sed postea ita vixit, ut non solum eleemosynas largiter tribueret, sed etiam cicatrices pauperum liniret. Propter quos ei Dominus centuplum reddidit, dum crucem ejus in corde ejus infixit & passionem. Dum autem quadam die præventa & visitata a te, Domine, beneficia tua, quæ tu in carne humano generi clemens exhibuisti, ancilla tua consideraret; tantam gratiam tantamque lacrymarum copiam, [Passioni Domini cum lacrymis recolendæ,] torculari tuæ crucis expressam, in passione tua adinvenit, quod vestigia ejus per ecclesiam, lacrymæ desuper pavimentum defluentes ostendebant: & quanto plus ab effluentia lacrymarum hortabatur desistere, tanto plus fluvius lacrymarum oriebatur.

[4] Tanta autem gratia ancilla Christi jejunando alios præcellebat, quod diebus quibus ad cœnam vocabatur, [& jejuniis frequentandis,] tamquam ad amaram medicinam accedebat. Erat autem ei timor castus in corde, tamquam fascia pectoralis, qua cogitationes constringeret; in ore, tamquam frænum, quo linguam reprimeret; in opere, tamquam stimulus, ne prigritia torperet; in cunctis, tamquam regula, ne modum excederet. Timor autem iste, tamquam scopa, [Timore Dei excellens,] purgabat cor viduæ ab omni duplicitate, os a falsitate, opera ab omni vanitate. Numquam verbum seculare ab ore ejus recordor me audivisse: sed in omnibus verbis suis & factis semper Christum primo nominabat. Tantum timor Domini mentem ejus occupaverat, quod non solum ab omni specie mali sibi cavebat, sed spiritu pietatis ad omne bonum prona erat. Satagebat mirabiliter opera pietatis pro posse cordialiter implere, super omnia infirmis servire, sepulturam mortuis præbere, [ad sublimem contemplationis gradum evehitur] orphanos custodire ut filios, viduas & maritatas consolari. Quapropter multa de arcanis cælestibus Domino revelante percepit. Unde tanta ebrietate Spiritus sancti sæpe rapiebatur, quod in ea fere per totum diem quiescens, dum esset Rex in accubitu sui cordis, neque vox, neque sensus in ea audiebatur. Neque mirum: quia illa pax, quæ exuperat omnem sensum, sepeliebat viduæ sensus corporales, in tantum ut vix matronæ nostræ & etiam vicinæ eam pungentes excitare valerent.

[5] In die autem B. Cypriani, dum hæc Christi ancilla mereretur accipere Sacramenta, [aliquando etiam extasim patitur] dum esset in domo, fere a terra per cubitum elevata fuit, clamando, quæ quietissima esse consueverat, dicens: Volemus ad cælum; volemus ad cælum fideles. Quam cum post interrogaremus, quid sibi acciderat; non respondebat, sed tanto gaudio replebatur, quod omnes ad festum perducebat, cantantes cum Propheta, Cor meum & caro mea exultaverunt in Deum vivum. [Ps. 83] Dum etiam in die Pentecostes, esset refecta refectione illius panis, qui de cælo descendit, post sumptionem Sacramenti tanta satietate repleta fuit, quod per diem ac noctem absque corporali cibo perseveravit.

[6] Cum apud Ostia Tiberina infirmaretur, & Sacramentum a nobis fideliter peteret, [& pie moritur.] nec dolore stomachi vexata valeret retinere; visibiliter infantulus nocte media ad lectum Dei famulæ venit f, eamque in pectore amplectens, anima illa sancta ad cælum volavit. Ergo die nona ægritudinis suæ, quinquagesimo sexto anno ætatis g, trigesimo tertio anno ætatis meæ, anima illa pia & religiosa carne soluta est, die h quarta Maji. i

ANNOTATA.

a Mombritius in titulo ait, scriptam sorori suæ Perpetuæ Virgini.

b Ms. Vltrajectinum S. Salvatoris, in quo habebatur Vita per Walterum collecta, sed valde contracta, hoc loco interponit breviter narrationem de castigata puellæ vinolentia, quam in Ms. Bodecensi deficientem supra proposuimus num. 6 ad signum [

c Nescio an aliunde hoc nomen innotuerit.

d An hoc sorori scripsisset frater? Deinde annos 23 nata erat cum peperit Augustinum, ut constat ex ætate supra n. 37 expressa, & hic liberorum primus potius quam ultimus fuisse videtur.

e Ex Augustino num. 13 colligimus, quod conversus ad Christum uxori deinceps fidem servarit: sed quod etiam ab illius usu carnali se cohibuerit, non est credibile: quomodo enim tantam, tamque raram virtutem in conjugatis, filius, laudare parentes volens, tacuisset? Lacrymæ autem S. Monicæ pro viro non hoc spectarant, sed ut a gentilismo tandem aliquandoconverteretur ad Christum, quod hic non bene dißimulatur.

f Nec hoc tacuisset Augustinus, si quid tale vel vidisset ipse vel ex morientis ore postremum accepisset: quare incredibile id nohis videtur.

g Hæc fuissent apud sororem superflua, sunt autem accepta ex Confeßionibus.

h Auctor istius seculi scripsisset, quarto Nonas Maji. Existimo ego nec ab Augustino nec ab alio coævo diem notatum, a Compilatore autem hic positum esse ex usu Canonicorum Regularium, tali die festum S. Monicæ agentium, ob eam quam in Commentario prævio indicavi causam.

i

Subjunguntur, tam in Mss. quam apud Mombritium, loca varia ex Confeßionibus collecta tumultuarie, quæ supra habentur num. 39, 9, 13, 31, 35. Mombritius porro, nescio an de suo, addit: Quanto autem studio & amore B. Monica, ut filius ejus Augustinus ad Deum converteretur, contendit; idem Augustinus in libris Confessionum suarum diligenter inquirenti expressit.

Doctores Lovanienses, in sua editione operum D. Augustini, totam hanc epistolam ad extremam appendicis calcem rejecerunt, ut certißime non suam, idque jure optimo.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Reliquiarum Aroasiam.
Auctore VValtero Canonico Regulari Aroasiensi.

Monica, mater S. Augustini (S.)

BHL Number: 6001

A. WALTERO EX MS.

PROLOGUS.

Sæpissime fueram rogatus a pluribus, ut Translationem S. Monicæ, matris B. Augustini, [Auctor qui detulit Reliquias, rogatus, post varias excusationes, scribit translationis historiam.] quam de civitate Ostiensi ipse detuleram, scripto posterorum memoriæ commendarem. Asserebant enim, quod nisi litteris mandata futurorum memoriæ traderetur, ignorantes quæ & quanti meriti sint illæ Reliquiæ, non quantum expedit venerabuntur; sed aut parvi, aut forsitan nullius momenti, apud eos habebuntur. Cujus negligentiæ reatum inertiæ meæ volebant adscribere; cujus industia illud malum secutura ætas, si voluissem, poterat præcavere. Quibus, propriæ fragilitatis non immemor, imperitiæ meæ insufficientiam cœpi opponere, contestans me nihil ausum scribere, quod ad aures plurimorum necesse sit pervenire. Nec enim adeo me litteratum sentiebam, & revera usum hujusmodi non habebam. Timebam vero multum, ne si talium inexpertus, quæ postulabar, inciperem; aut tædio aut sermonis inopia patiens defectum, omnium risui paterem, juxta Euangelicam sententiam: quia hic homo cœpit ædificare, & non potuit consummare. [Luc. 14, 30] Cumque his & aliis ejusmodi occasionibus diffugium quærerem, illi e contra dicebant, quia qui infantum linguas facit disertas, & jumentorum rictus in verba resolvit, poterat ineloquenti præstare facundiam, & minus scienti multiplicare scientiam. His & aliis hujusmodi hortationibus cœpi ipsis de me melius credere quam mihi, & quasi oblitus mei, quod multum ante negaveram, non jam dictando, sed simplici narratione utendo scribere inchoavi, Nostris ergo conatibus adsit sanctissimæ Monicæ & dilecti filii ejus beatissimi Augustini speciale præsidium, qui pro nostra gravitate divinum implorent auxilium, ut saltem consueto usu quotidiani sermonis vera & utilia referens, & superflua reticens, dicere valeam, quomodo sacratissima ejus ossa ab urbe Ostia detulerim in Arroaziam.

Hactenus prologus ad Historiam: hanc vero quia in plura & minutiora Capita distinxit auctor, quam conveniat operi nostro, ipsum Capitum indicem hic habe: quorum distinctionem ne opus sit notare in margine, veteris partitionis formam servamus in numeris.
1 De initio schismatis, eo tempore quo missus ad curiam.
2 Quomodo, assumpto secum Abbate Agaunensi, iter arripuit.
3 De juvene Pisano, quem sibi ducem viæ conduxerunt.
4 De homine Dei, in monte Diaboli reperto.
5 Quomodo peregrinum se simulans, relicto Abbate, pedes ad Dominum Papam Terracinæ per multa pericula pervenerit.
6 Quomodo captus Abbas a Præfecto, in civitate Castellana reperitur.
7 De redemptione ipsius Abbatis.
8 De Ostia civitate, & collocutione Clericorum.
9 Narratio unius ex Clericis de apparitionibus S. Monicæ, quibus se eis jam multoties revelaverat: & quare reperta, & effossa nondum translata esset.
10 Exhortatio Ulrici de tollendis Reliquiis, & earum sublatio.
11 De metu tollentis Reliquias.
12 De navigatione & tempestate in mari.
13 Quomodo S. Monica in mare projici jussa, per industriam Ulrici reservata, eos liberarit.
14 Exultatio & laudatio Dei super Reliquiis non amissis.
15 De iterata tempestate, & liberatione.
16 De Reliquiis datis Ulrico.
17 Quod venientes ad curiam, audierunt Ostiensem Episcopum, super amissione Reliquiarum contristatum.
18 Quod Dominus Fulbertus absolvitur, & alius substitutus nuntiatur.
19 Reditus latoris Reliquiarum: & de eo quod febre correptus, per eam quam bajulabat, liberatus sit.
20 De quibusdam ægrotis apud Domnium, per sanctas Reliquias valetudini restitutis.
21 De allatione, & depositione ipsarum Reliquiarum in ecclesia S. Trinitatis, & S. Nicolai in Arida Gamantia, quæ nunc Arroazia dicitur.
22 De visione cujusdam Fratris.
23 De alia visione subcustodis.
24 De Fratre infirmo sanato.
25 De altero Fratre, tactu Reliquiarum melius habente.
26 De custodis gravi infirmitate, & ejusdem mirabili curatione.

CAPUT I.
Occasio profectionis ad Alexandrum III. Iter arduum usque Pisam, & VValteri ac socii Abbatis captivitas.

[1] Venerabilis igitur a Fulbertus Abbas ecclesiæ S. Nicolai de Arida-Gamantia pro negotiob suo misit me ad curiam Domini Alexandri Papæ tertii, c primo Apostolicatus sui anno. Qui, defuncto Papa Adriano, [Tempore Alexandri 3 Papa, & Victoris 3 Antipapæ, & hunc protegentis Frederici Barbarossæ Imperatoris.] cum esset Apostolicæ Sedis Cancellarius, Rolandus nomine, a quibusdam Cardinalibus in summum Pontificem fuerat electus, & a Gallicana Ecclesia susceptus, & approbatus. Cujus electioni & dignitati d Fredericus Imperator, quia eum prius exosum habuerat, tam crudeliter obsistebat; ut cum suis fautoribus Octavianum Antipapam e diverso statuerit, quem Victorem vocaverunt; & omnes qui ad Alexandrum pergerent, ubicumque in Imperio suo reperirentur, capi, teneri, rebus omnibus exspoliari, & suppliciis exquisitis affligi præciperet. Hujus autem occasione mandati a flumine e Saona, quod Regnum & Imperium terminare dicitur, usque Romam & ultra, [iter periculosum aggreditur:] nusquam pene securus esse poterat, qui ad prædicti Papæ Alexandri curiam pergebat. Nec enim tantum Imperatoris satellites, sed & alii ea occasione malitiosi, ubicumque tales reperissent, pro suo arbitrio impune cruciabant.

[2] Ea tempestate, Imperio contra Alexandrum usquequaque commoto, tantorum malorum nescius, quæ postea patiendo didici, [assumpto Radulpho Abbate Agaunensi,] a venerabili Fulberto Abbate nostro, religioso admodum viro, pro negotio Ecclesiæ nostræ missus ad curiam, Agaunum veni. Quia vero illi negotio me solum sufficere posse non credidi, Dominum f Radulphum, Abbatem S. Mauricii, præclarum & honestum virum mecum abire feci. Unde transcensis Alpibus a dextra parte ad maritimas partes iter defleximus: quia propter Imperatorem, qui tunc in Italia morabatur, & ejus satellites, qui ubique fere dispersi erant, regia via ire timuimus. Dicebatur quoque quod per mare navigio tutius iremus. Venientes igitur Genuam equitaturas omnes remisimus, uno tantum equo retento, [venit Genuam;] si forte necessarius esset; & duos tantum detinuimus servientes. Nunc ergo conducta, & equo in urbe commendato, tamquam citius redituri, læti intravimus, parum scientes quid nobis futuro tempore pararetur. Prima enim nocte, ubi ad g portum Delfini applicuimus, audito piratarum insidiantium adventu, eadem nocte fugientes ad h portum Veneris non sine timore navigavimus. Ubi non multum securi, [inde navi ad portas Delfini,] statim transivimus. Initium dolorum hæc, & totum amplius labor, & dolor. Exin quot & quanta mala perpessi sumus enumerari longum est: novit tamen ille, cui numerus capillorum incognitus non est: quæ quamvis cuncta propter fastidium non sint referenda, quædam tamen breviter videntur attingenda. Postremo portum, qui Vada nuncupatur, navigando i intravimus. Ubi cum per aliquot dies, [& Vadæ,] propter tempestatis commotionem, morati essemus; ecce subito in nos quidam maligni a parte Aquilonari irruerunt, & nostra omnia quæcumque invenire potuerunt, abstulerunt. Nos tunc casu navem paulo ante exieramus. Cum autem talia audissemus, [ubi discrimen vitæ & perditio rerum adfuit.] conturbati & conterriti, ecclesiam fugiendo intravimus, quamvis adversus eos nulla nos ecclesia tueretur. Dicebant enim se obsequium præstare Deo, si Imperialis edicti contemptores, & inimicos sacrorum, imo execrandorum suorum, ad noctem usq; persequerentur. Nos enim schismaticos & excommunicatos magis esse asserebant, qui illum nefandum & periurum Rolandum sequeremur. Sed de istis judicare non multum nostra interest, viderint illi quibus Ecclesiastica dispensatio commissa est; Nos scimus quia una est columba, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, Trinitas sancta, nos autem populus ejus, & oves pascuæ ejus. Interim nuntiatur nobis adesse, qui summo mane nos raperent, ut ipsi Imperatori, qui non longe esse dicebatur, præsentarent. Quid faceremus? Nullus defensor, eramus sicut agni inter lupos, impune ab aliquo lædi poteramus: effugium nusquam patebat: mare procellis turbatum fugam navigatione prohibebat: cælum turbatum, aëre nubibus condensato, terram pluviarum inundatione operiebat, ut pene tunc veraciter diceretur: Pugnat orbis terrarum contra insensatos. Nec mirum, quia hyems erat. [Sap. 5] Dum vero talia circa nos agerentur. nox supervenit. Quid faceremus, nisi mortem imminentem per mortis discrimina fugeremus? Matutina expectatio dura promittebat, & cum jam nos tæderet vivere non tam ipsam mortem, quam dura supplicia timebamus. Dissimulata igitur tristitia, ut mœrorem animi ficta securitate celantes, copiosam cænam parari præcepimus, ut vel sic insidiatorum solertiam falleremus. Recesserunt itaque a nobis, nihil minus quam fugam cogitantes.

[3] Venerat autem ibi, forsitan Dei nutu, eodem die quidam juvenis Pisanus, [accepto duce viarum juvene Pisano, de nocte fugiens per arduas vias,] causa mercationis: quem seorsum ducentes, interrogavimus utrum fidei ipsius voluntatem nostram revelare possemus. Respondit se multum calamitati nostræ condolere, & in omnibus fidelem fore. Diximus ergo ei quod absque mora vellemus inde aufugere; obsecrante, ut pro Dei amore, & condigna mercede, nos usque ad Pisam conaretur educere. Quo ille audito, vehementer obstupuit, dicens, non esse inde viam nisi per mare. Quamdam tamen semitam esse arduam & valde angustam, & præcipitiis adeo plenam, quod ipsis indigenis clara luce vix possit esse gradibilis. Nos vero insuetos eundi, & ignaros locorum & viarum, nullo modo de nocte tantum posse sufferre laborem. Cui nos respondimus, nos, Deo suffragante, velle tentare: tantum ipse præcederet, nos sequeremur: malle nos in eundo deficere, quam impiorum ludibriis subjacere. Motus ergo precibus nostris, præbuit assensum. Exivimus itaque sequentes eum in tenebris, iter asperrimum, sicut ipse prædixerat, ineuntes, per concava vallium & ardua montium, & deserta & avia silvarum. Sæpe manibus & pedibus reptantes, non eundo, sed cadendo sequebamur, ut verissime diceretur, Timor addidit alas. Paludes, & torrentes sæpe cingulo tenus, & ultra, transnadavimus; ita ut ille miraretur nos adeo patientes, quod nec ad horam subsistere, nec lassitudinem recreare voluerimus, quasi insidiæ a tergo sequerentur. Post mediam noctem subito gelu aër inhorruit, unde vestimenta nostra, quæ prius aquis transnadatis immaduerant, congelata riguerunt. Quod nobis euntibus, & jam fatigatione lassescentibus, tum frigore, tum rigore plurimum officiebat.

[4] Post hæc venimus ad quemdam montem, quem transire oportebat, cui nubes insidere videbantur, ascensu valde difficilem, & tenebroso horrore terribilem, quippe qui ab indigenis Mons-diaboli k vocabatur: qui inibi inhabitans navium frequentissima subversione, [& in Monte Diaboli ab eremita recreatus,] & hominum perditione gaudebat (prominebat enim mari) in cujus vertice eremitam quemdam nobis multum oportune reperimus. Cujus portulam cum ductor noster modice pulsaret, hominis Dei minister advenit. Cumque ille se nominaret, statim aperuit: & introductis nobis, postitium l obseravit, nuntiavitque Magistro suo, illum cum duobus advenisse. Distabat autem a tugurio ministri, quod posticio adhærebat, oratorium hominis Dei, ut mihi visum est, quantum jactus est lapidis. Nec distulit servus Dei ad hospitas venire: accensoque lumine, osculo prælibato, salutationem adjunxit. Cumque dux noster, qui essemus, & unde, & qua necessitate, & quomodo tali hora illuc veneramus explicasset, nostræ calamitati servus Dei compatiens, altius ingemuit, ignemque copiosum accendi fecit. Dein aqua calefacta manus & pedes allui, vestesque nostras lavari & siccari, & cibum præparari præcepit. Interim diligentius Abbatem considerans, perquirebat quomodo talis ac tantus vir ea tempestate Romam venire præsumpserit. Cui cum Abbas ad inquisita sufficienter respondisset, interrogatus similiter homo Dei de suo statu, respondit se ibi multas infestationes dæmonum habuisse, & manifestas incursiones eorum in diversis speciebus perpessum fuisse. Plerumque laboranti, persæpe oranti in principio visibiliter diabolus apparens, locum illum, quasi propriam sedem, ipso expulso vendicare conabatur. Ego autem dormitabam, nimia mœstitudine gravatus: Considerans enim talem & tantum virum, Abbatem scilicet S. Mauricii, tanti nominis & tantæ apud suos dignitatis, meo instinctu tantæ calamitati expositum, & tamquam morti destinatum; me miserum cogitabam. Ipse tamen patientissimus nihil unquam tale de me conquerebatur, sed mei amplius quam sui miserebatur. Vestibus igitur nostris aliquantulum siccatis, & corporibus ad ignem recreatis, jam aurora illucescente, [venit Pisam.] cum multa alacritate invitat nos servus Dei ad refectionem: Pro quo animam ipsius omnipotens Deus æterna satietate reficiat. Completa igitur refectione stravit asinum suum, & Abbatem usque ad Pisam desuper sedere fecit. Eo die venimus Pisam.

ANNOTATA.

a Fulbertus Abbas 5 succeßit Gerardo, anno 1150 vita functo.

b Arida-gamantia est silva, in qua Aroasia monasterium conditum, & pro hoc sumitur.

c Ergo anno 1159 quo creatus est 5 aut 6 Septembris Alexander Papa III.

d Fredericus Barbarossa electus anno 1152, & Romæ coronatus 1155.

e Suona in Ms. Aroastensi, at Scona in Aëriensi. Est quidem Saona fluvius Campaniæ, alio nomine etiam dictus Livinianus, terramque a Sinuessa Capuam versus tenditur mediam scindens, qui Regni Neapolitani & Romani Imperii limes cogitari poßit, sed ratio itineris, de quo hic agitur, ex Belgio Romam, non patiuntur ut de isto fluvio hic cogitemus: quare censeo obrepsisse auctori, ut fluvium nominaret pro urbe hujus nominis, alias Savona, media inter Genuam & Albingannum: quæ potuit tunc fuisse limes Regni Francici.

f Radulphus seu Rodulphus Abbas 42 Sanmarthanis, qui illustrem epistolam ejus ad Ludovicum Regem Francorum referunt De Agaunensi autem S. Mauritii Abbatia in Sabaudia multis actum 1 Maji ubi de S. Sigismundo Rege, ejus fundatore.

g Portus Delfini, nunc Porto Fino Italis 15 M. P. Genua distat.

h Portus Veneris cum oppidulo & arce prope sinum Suessanum, ad 40 P. M. ultra Genuam.

i Vada portus in agro Pisano, & in ora maris Tyrrheni ad Cecinam fluvium haud procul a Liburno & Volaterra, unde Vada Volaterrana dicitur, distatque a Portu Veneris ad P. M. fere 80.

k Quod inter Vadam & Liburnum interjacet spatii 16 circiter milliarium montibus asperum exprimitur in tabulis Liburno Pisas pari spatio distantes planum iter est.

l Posticium in Regula S. Cæsarea 12 Ianuarii num. 30 cum cellario & lanipendio, nominatur ut pars monasterii specialem e senioribus, præfectam requirens: videtur hic notari pars eremiticæ cellæ posterior.

CAPUT II.
Accessus ad Pontificem: & inde ad Ostia Tiberina. Notitia accepta corporis S. Monicæ.

[5] Vbi cum per aliquot dies maneremus, dixi Domino Abbati: [Relicto Abbate,] Videtis quia proficimus. Assumam igitur mihi secularem habitum, & ibo pedes ad curiam, vos autem manete hic, donec redeam. Quod si forte Dominus Papa ad partes istas applicuerit, occurrite ei, & estote soliciti pro negotio. Quod cum ille multum dissuaderet, & diceret per tot insidias neminem facile posse transire, me iterum mortis periculo scienter committere; vix tamen invitus assensum præbuit, Assumpto itaque pauperrimo habitu signum Dominicæ Crucis ei adfixi, ut vel sic inimicorum insidias illæsus possem pertransire. Inde valedicens, [& assumpto paupere habitu,] solus discedens, pauperum peregrinorum turbis me commiscui, ut quis essem facile non posset agnosci. Multotiens tota die seminudus, & per urbes nudis pedibus ambulavi, sotularibus a a tergo rejectis, ut mendicum simularem. Nusquam enim & numquam tutus eram, periculis in civitate, periculis in solitudine, in labore & ærumna, in vigiliis multis, in fame & siti, in frigore & nuditate. Sed per Dei misericordiam, qui salvos facit sperantes in se, insidiis impiorum ita elapsus sum, ut Roma pertransiens b Terracinam, ad Domini Alexandri curiam, [venit Terracinam ad Papam.] sanus & incolumis pervenirem. Cui cum causam mei adventus exposuissem, respondit se vacare non posse causis examinandis, quia jam navigium suum paratum erat ad veniendum in Galliam.

[6] Videns ergo quia periit opera & impensa, non parum contristabar. Verumtamen cogitans, ut conducta nave cum eo redirem: [Romam reversus,] sed non est in homine via ejus: nam ecce tribulatio super tribulationem venit. Sequenti enim die nuntiatum est mihi, quod Abbas S. Mauricii, dum mutato consilio, me incauto, sequeretur, captus a Præfecto urbis teneretur. Quid facerem? Nisi patientia succederet, dixisse poteram: Pereat dies in qua natus sum: nec enim fortitudo mea, fortitudo lapidum, nec caro mea ænea est; qui cœpit, ipse conterat, & affligens me dolore non parcat. Accepta itaque licentia, ut occasione explicita, Romam recurri; rejectoque paupertatis habitu, cum mercatoribus Insulanis hospitatus, mercatorem professus sum. Quibus ita me conformabam ut a Romanis vere mercator æstimarer, & quando mercimonia exponere vellem frequentius interrogarer, quia emere vellent; [Abbatem in urbe Castellana captivum,] ego respondebam, me & alios socios expectare. Misi quoque puerum meum, qui, cum Abbas caperetur, evadens, ad me venerat, quærere, si forte Abbatem uspiam reperiret. Qui tandem reperit illum in villa præfecti quæ civitas c Castellana vocatur.

[7] Interea dictum est nobis, quemdam manere in urbe, qui eum colligeret & cui multum credebat. Ego igitur & unus mercatorum mecum, cui familiarius adhærebam, [curat redimi, & Romam adduci.] illum, quasi de alio locuturi, adivimus. Cui inter alia, & post alia, quasi incidenter, diximus: Mirum est quod Dominus tuus Præfectus, hominem illum Abbatem S. Mauritii adhuc teneat, cum redemptionis nulla sit ultra spes, & non est qui requirat eum: quippe cum illo Papa Alexander, & omnis Clerus cum eo per mare recesserunt. Gravissimum quoque peccatum erit, & quasi opprobrium sempiternum, si hominem innoxium, & religiosum mori patiatur in vinculis, maxime cum jam ægrotare asseratur. Cumque hæc, & alia multa diceremus, animum viri ad misericordiam & compassionem infleximus. Quod cum sensissemus, illico adjunximus: Si pro Dei amore velletis hoc Domino vestro suadere, ut hominem illum sanctum, & honestum abire permitteret, nos pro caritate, facta collatione inter nos, daremus vobis viginti solidos pro mercede, si reduceretis illum ante quam de villa ista abiremus: nam sociorum nostrorum quidam jam præcesserunt, quos oporter nos post paululum sequi. Securus itaque de mercede promissa, profectus est statim: & persuaso Præfecto, Abbatem nobis reduxit.

[8] Inde ad mare descendimus, ut Dominum Papam navigio sequeremur, conducta quoque navi, [Ad Ostia Tiberina secedens,] in Ostia urbe multis diebus mansemus, tempus aptum navigationi expectantes. Cum igitur quadam die in porticu ecclesiæ Episcopii, quæ in honore d S. Aureæ Virginis constructa est, cum Canonicis ejusdem Ecclesiæ sederemus; de pluribus colloquentes e Phaleræ Abbas, qui ibidem similiter nobiscum navigaturus expectabat, inter loquendum ad Canonicos illos dixit: Nonne mater S. Augustini hic sepulta fuit? Cui unus eorum respondit: Non hic, sed in antiqua Ostia, quæ propinquior mari olim penitus destructa fuit. Cui ille, Quid est, inquit, quod dicit. Cum esset apud Ostia Tiberina, pia mater ejus defuncta est? Quid vocat, Ostia Tiberina? Respondit: Tiberis istic, cum loco huic appropinquat (sicut, & ipsi videre potestis) alveo uno decurrit in mare; alter autem juxta locum istum pertransiens, similiter in mare defluit. Hos duos alveos qui diversis locis intrant mare, vocat Ostia, quasi plures introitus Tiberis in mare. At ille adiecit. Quo nomine appellatis eam? Et ille ait, Nos vocamus eam Primam. Cui Abbas. Non ita, inquit; nominavit eam in libro Confessionum S. Augustinus, sed Monicam. [interest colloquio de sepulcro S. Monicæ.] Tunc ille respondit. Ipse nominavit eam Græca lingua; nos autem Latina: Monica enim Græce, Una vel Prima dicitur Latine. Ad quod Abbas: B. Augustinus asserit, vitam in Christiana religione multum fuisse laudabilem, plurimas virtutes ejus enumerans: & nos credimus secundum testimonium ejus, eam esse Sanctam. Cui ille dixit:

[9] Nos pro certo scimus ipsam esse Sanctissimam, & sæpe multis ante locum illum itinerantibus visibiliter in religioso habitu apparuit, & familiariter, & absque ullo horrore eos alloquens rogabat se inde transferri. [quæ duplici apparitione petierat translationē sui corporis:] Præterito quoque anno apparuit cuidam juveni, illuc pertranseunti, in specie, & habitu unius monachæ, dixitque ei: Vade, & dic Clericis S. Aureæ, ut me hinc attollant, & honestiori loco reponant. Cumque ille confidenter diceret, Quæ estis vos? & ubi, & quomodo invenient sepulchrum vestrum? Respondit; Ego sum Monica: Sepulchrum autem meum in imo est. Qui autem invenire voluerint, fodientes, primo reperient pilam de candido marmore, sed non est sepulcrum meum: postea invenient aquam scaturientem, quæ ibidem iterum absorbetur a terra: quod emundantes invenietis sarcophagum meum de lateribus bitumine junctis compositum. Et his dictis disparuit. Juvenis autem veniens domum, indicavit matri suæ. Ille vero ait: Vade ad Clericos S. Aureæ, & Andream custodem, & dic eis quæ audisti, & vidisti. Ille autem veniens ad nos cuncta ex ordine narravit nobis. Nos autem, sicut alia vice, etiam tunc negleximus; maxime quia ut prius per quemdam, cui similiter apparuit, mandasset dicens: Vade, & dic Clericis S. Aureæ, ne unquam hinc me moveant, nisi honestissimo loco reponant. Tot autem sunt in illo deserto Sanctorum Reliquiæ, quod non facile invenire valeremus, ubi eas tam honeste, quam deceret, poneremus. Nos enim ante paucos dies, & f B. Asterii, & aliorum duodecim Martyrum Reliquias inde attulimus; & nescientes ubi eas poneremus, fossa tantum humo in ecclesia recondimus. Sed cum post aliquantum temporis Andreas custos nocte jaceret in lecto suo, [quod post sanatam tibiam custodis ecclesia] venit ei in mentem quod juvenis ille narraverat. Patiebatur autem idem Andreas gravissimum malum in tibia: & cum fere per biennium adhibuisset medicamenta, curari non poterat. Dixit ergo in corde suo; quod si Sancta illa quæ se tantopere transferri postulabat, una cum filio suo beatissimo Augustino, tibiam ejus sanaret, jam non phantastico, sed evidenti indicio vere beneplacitum eorum agnosceret, & absque ulla ambiguitate transponeret. Nec tamen hoc ex fide ait, ut crederet hoc sibi fieri; sed leniter & quasi fortuito ita cogitans, obdormivit. Ille autem, qui non dormit, neque dormitat, audiens cogitationes hominum, & volens illis ostendere quanti meriti fuerit apud eum S. Monica, eadem nocte sanavit eum. Mane autem facto, cum idem Andreas pergeret ex more cum alio ad ecclesiam S. Cyriaci extra villam, ut Missam dicerent, non sentiens dolorem in tibia sicut consueverat, substitit: & demissa caliga, tibiam omnino sanam invenit. Lætus igitur admodum effectus, socio suo confestim indicavit; & cogitationem quam habuerat, & sanitatem quam meritis S. Monicæ adeptus erat. Peracto itaque divino Officio domum regressus, [quæsitum & inventum est,] narravit nobis similiter præfatus Andreas quæcumque acciderant. Acceptis ergo instrumentis, quæ effossioni necessaria videbantur, statim illuc perreximus: & effodere incipientes primo invenimus pilam marmoream, deinde guttam ibi stillantem, postremo sepulcrum lateribus bituminatis paratum, omnia eo ordine, quo ipsa prædixerat: & sic allata tellure & cespitibus erant cooperta, ut nullus viventium sciret ita esse disposita. Effracto itaque sepulcro, tanti odoris suavitate respersi sumus, ac si omnium aromatum, & pigmentorum genera sentiremus. Cum igitur tanta sanctitatis ejus documenta sentiremus ac videremus; ejusdem translationi præsentiam Domini nostri g Episcopi adesse debere censuimus. Collegimus ergo ossa, & in simul ea a parte capitis ponentes, eisdem lateribus cooperuimus: & mandavimus Episcopo nostro, ut veniret quam citius posset, [sed ob absentiam Episcopi relictum in codem loco. ] & pro tali occasione, ut ipso præsente cum debita veneratione solenniter transferretur, & honorifice in Ecclesia conderetur. Sed non multo post Dominus Papa Adrianus obiit, & statim tempestas istius schismatis, sicut videtis, emersit: & ob hoc postea Episcopo nostro ad nos venire non licuit, & sic adhuc ossa S. Monicæ ibidem remanserunt, sicut inventa sunt. Ad hæc Abbas. Libenter, inquit, videremus. At ille ait: Venite, & videte. Præcessit ille, & nos secuti sumus, & ostendit nobis quæ ipse narraverat. Non enim longe distabat ab oppido, sed quasi stadiis duobus. Erat autem spelunca multum profunda: & reversi sumus nil fraudis molientes.

ANNOTATA.

a Sotulares, id est calcei, medio ævo usitata vox, Francis souliers.

b Terracina in Latio in ora maris Tyrrheni ad paludes Pomptinas. De Pontificis ad illam accessu agit Baronius ad an. 1159 num. 34 ex Ms. Vaticano, & iterum anno 1161 num. 5, quod huc spectat.

c Civitas Castellana in Patrimonio S. Petri interNarniam & Romam ab hac distans P. M. circiter 18.

d S. Aurea Virgo apud Ostiam martyrio coronata, & in ecclesia sibi dicata deposita colitur 24 Augusti.

e Phaleræ Abbatiam nullam novi, suspicor notari aliam de Valloriis dictam Ord. Cisterciensis, cujus anno 1138 primum institutæ Abbas Hugo, aut ejus successor Robertus, pro novellæ fundationis negotiis necesse habuerit ad Papam accedere.

f S. Asterius Presbyter, cum Callistum Papam Martyrem sepelisset, & ipse martyrio coronatus colitur 21 Octob.

g Erat tunc Episcopus Ostiensis Hubaldus Allucingulus Lucensis, Presbyter Cardinalis titulo S. Praxedis, post mortem Alexandri 3 creatus Summus Pontifex, & Lucius 3 appellatus.

CAPUT III.
VValterus aufert Reliquias S. Monicæ, & post varia pericula maris superata cum iisdem appellit Genuam.

[10] [Ostia discessurus instigante Vlrico Clerico] Post aliquot dies, cum nautæ dicerent, ut res nostras & victus necessaria navi imponeremus, quia navigare vellent; dixit mihi secreto quidam Clericus, nomine Ulricus, quem Abbas S. Mauritii ad serviendum sibi deduxerat: Tu cum sis Canonicus Regularis, saltem pro amore & honore Magistri tui beatissimi Augustini, deberes de Reliquiis suæ matris tecum ad ecclesiam tuam deferre. Cui ego respondi; Eia frater, non recordaris quanta mala in veniendo passi fuerimus? timeo ne in redeundo pejora patiamur. Præterea si Romani isti aliquo modo id nos fecisse cognoscerent, rebus omnibus ablatis in nos ultra modum desævirent. Et ad hæc ille: Quidquid inde tollere volueris, ita recondam, quod a nullo unquam poterit reperiri. His, & aliis hujusmodi persuasus, considerata competenti hora, veni ad sepulcrum: & circumspiciens ne forte aliquis me videret, ingressus hæsitabam quid potissimum inde tollerem: nam de toto non cogitabam. Et placuit mihi caput, quia principalis est [pars, ] tollere: [aufert caput & ossa reliqua] & implevi [illud] minimis ossiculis, juncturis scilicet articulorum, & ceteris. Quo sublato, visum est mihi vel unum os adhuc tollere posse. Post hoc, & aliud: & ita singillatim omnia collegi. Nec sine magna admiratione considerandum est, quod hæc Sancta, sui ipsius manifestatione revelata, ab indigenis quæsita & inventa est, quod nullo modo ab alienis fieri potuisset. Deinde cum effossum transferre deberent, tamquam meliori consilio, ut celebrius fieri posset, transponi dilata est, & ibidem ab eis dimissa, ut jam: quasi præparata nostrum expectaret adventum. Qui post longum tempus, occasione qua prædictum est, illuc venientes, fortuitu eorumdem Clericorum simplici relatione & ostensione cognovimus; ut quod aliorum manibus erat præparatum, nobis prædestinatione divina fuerit reservatum. Reverentiam quoque, quam sibi ab illis fieri exigebat, ipsis negligentibus, ab aliis sibi exhibendam prævidebat.

[11] Cum igitur omnibus sublatis inde regrederer, subito audivi sonitum commotionis magnæ; [& post aliquem motum superatum,] & multum timui ne forte ab aliquo visus fuissem, qui illos commovisset, ut me tamquam furem insequerentur: Et intravi dumetum densissimum, quod forte juxta viam reperi: dispositaque sarcina quam ferebam, alia parte egressus. Cum ascensoq; monticulo trepidus expectabā, quid tantus ille clamor intenderet. Et ecce subito ingens bubalus, agitationem eorum fugiens, præcucurrit. Tunc ego animæquior factus, ad hospitium veniens, sociis meis indicavi, quid egissem. Vespere autem facto, venientes colligere Reliquias nostras, non sine nullo timore id ipsum peragere potuimus: audivimus enim quosdam e vestigio sequi, & metuentes ne nos comprehendere venirent, latuimus donec pertransirent. [pannis involuit:] Et inde colligentes eas, posuimus in quodam peliciolo meo, ita ligantes & obvoluentes, ut nisi pannorum fasciculus posset æstimari.

[12] Postera die navigavimus, sed circa mediam diem cœpit ventus contrarius esse, & mare intumescere, & ob hoc dicebant nautæ validam tempestatem imminere: [navim conscendit:] & suadebant nauclero, ut, conversa nave, tempestati cederet, & demissis velis navem fluctuare permitteret: nihil enim tam timere deberet, quam ne navis terræ vel scopulis illideretur. At ille, conversa nave, cogitabat se posse intrare alveum Tiberis, unde mane exierat. Quod illi multum dehortabantur, dicentes nullo conamine id posse fieri: [& magnam maris tempestatem passus,] navem periclitari cum omnibus, si id intenderet. Quod postea rei probavit eventus: ille enim, neglecto aliorum consilio, suspensis duobus velis, putavit navem flumini se posse violenter immittere: sed impetus [maris] quod jam valde intumuerat, navem fortiter repulit, & transversam terræ assidere fecit. Quod cum sentirent nautæ, statim vela deposuerunt; & navicula, quæ erat in navi exposita, pro mercede plurimos emiserunt. Nos quoque, videlicet Abbas S. Mauritii &ego, libentissime exissemus, si similiter navem intrare potuissemus. Et quia hoc fieri non potuit, nolebamus ab invicem separari: tanta enim erat instantia intrare volentium, ut unusquisque de se solicitus, quasi præsentem mortem fugiens; alium repelleret, & prior intrare satageret. Multotiens quoque, dum aliqui eorum saltu inconsiderato ad naviculam festinebant, in mare ceciderunt. Tumultus magnus, dolor ingens; navis ad singulos undarum impulsus hinc inde inclinata mergebatur.

[13] [post initam de sacris Reliquiis in mare projiciendis deliberationem,] Tunc Abbas S. Mauritii dixit mihi secreto: Timeo ne pro peccato vestro, quia furtim Reliquias de Ostia attulistis, orta sit hæc tempestas, maxime cum dicatur mare non portare corpora mortuorum. Cui paulo durius postea respondi: Numquid non multo melius est eas deferri ubi honorentur, quam ibi relinqui, ubi a porcis conculcabantur? Ad hæc ille conticuit. Sed cum tempestas nimium invalesceret, & undarum volumina navi tam irruerent, ut jam de vita universi penitus desperarent; dixit iterum mihi Abbas: Reus eritis omnium istorum quos hic interire permittitis, nisi, sicut dixi, prius furtum abjeceritis. Tunc ergo timore mortis coactus, & Domini Abbatis & aliorum, quos similiter videbam periclitari, miseratione commotus; clamans ad clericum dicens: Ulrice, projice pelliciolum meum in mare: nec enim aliter fui ausus dicere, continens pro contento insinuans. Si enim nautæ se pro facto meo periclitari intellexissent, mirandum esset si me absque ulla miseratione in undas non projecissent. Sed clericus audito hoc verbo multum tristatus est, eo quod consilio ejus illas acceperam. Accessit ergo ad locum ubi eas posueram, sicut postea nobis retulit, & flexis genibus, in oratione dixit: O S. Monica, si tuum & tui filii beatissimi Augustini beneplacitum est, ut ossa tua ad locum propositum devehantur, intercede pro nobis ad Dominum, ut tempestate sedata, de instanti periculo eruti, gratias Deo & tuæ liberationi referre valeamus. Et confestim, tempestate mitigata, [liberatur.] liberati sumus, ita ut mirarentur universi. Deinde emissi ad terram, tamquam ex mortius viventes, accenso igne siccati, & recreati sumus: Multum enim afflicti, & attriti in tam horrenda tribulatione fueramus.

[14] Et recepti in navem, venimus ad a portum qui dicitur Civitas-vetus. Cum autem memor amissorum, & maxime Reliquiarum, solito tristior apparerem, quæsivit a me Ulricus, cur dolerem? Cui cum dicerem, non pro damno rerum, sed pro damno irrecuperabili Reliquiarum, respondit: [venit ad Civitatem-Veterem,] Nulla vobis certe super hoc est occasio doloris, sed magnæ exultationis & laudis, quia evidenti miraculo Reliquias suas, & nos ipsos S. Monica liberavit. Cum enim rogastis, ut eas in mare projicerem; [cum gaudio ob servatas Reliquias,] tristis admodum factus, flexis genibus, ex toto corde oravi, ut nos a præsenti periculo liberaret, & se præsentem cum ossibus suis adesse manifestius approbaret. [Ion. 1, 4] Quæ statim ut rogata est, rogavit, & liberationem nostram a Domino celerrime impetravit. Sic olim Propheta dormiebat in sentina, donec nave periclitante a nautis suscitaretur: quin excitatus ab eis, & causam tempestatis & salutis remedium velociter indicavit. Sed & Dominus noster Iesus Christus, dum dormitaret in navi, ipse operiebatur fluctibus: Discipuli autem, præsente vita mortem timentes, cum tumultu & clamore excitaverunt eum dicentes: Domine, salva nos perimus: ille autem surgens imperavit ventis & mari, & facta est tranquillitas magna. [Matth. 8, 25] Similiter & hæc Sancta, nobis ad horam quasi dormitans, forte expectabat ut precum clamore excitata rogaretur, ne ingratis & insciis beneficium largiretur. Patet igitur quod si citius exorata fuisset, opem ferre diutius non distulisset. Inde applicuimus ad b portum S. Severæ citra c Populonium, juxta ecclesiam d S. Cerbonii, cujus meminit B. Gregorius in lib. Dialog. dicens: [dein Populonium,] Cerbonius Populonii Episcopus &c. ubi per aliquot dies tempestate inclusi, aliquantum egestatis passi fuimus, non quod deesset pecunia, sed quod non inveniebantur, venalia: ideo, æquore nondum sedato, coacti sumus exire. [lib. 3. c. 11]

[15] Et cum circa horam nonam, juxta quoddam oppidum, quod mari imminebat navigaremus, [Ab aliis periculis submersionis liberatus,] exierunt quidam de navi panem quærere venalem. Cumque multum festinarent vix potuerunt ad navem reverti, cum ecce subito turbo ingens, & ventus rapidus, qui mare a fundo evolvere videretur, a parte Aquilonari subito irruit, Unde nautæ vehementer exterriti, navem sub rupe maxima impellentes, jactis anchoris, & funibus a rupe ligatis, vix tenere potuerunt, ne violentia ventorum in altum rapta procul dubio mergeretur, vel scopulis illisa frangeretur. In illa sorte miserrima usque ad mediam noctem permansimus: sed precibus sanctissimæ Monicæ, cujus memoriam & corde, & ore tenebamus, credimus etiam nos hac vice fuisse liberatos. Sciebamus enim pro certo, quoniam sicut a primo periculo mirabiliter eripuerat, & a secundo, & tertio, & quotiescumque Deum deprecari vellet, nos eripere potens erat. Igitur tempestate sedata ad locum tutiorem navigavimus. Et revera in tota navigatione illa, non recolo nos vel uno die æquore sedato navigasse. Unde assero, quod nisi meritis sanctissimæ Monicæ, quam præsentem habebamus, affuisset divina miseratio, tot pericula non potuissemus præteriisse sine naufragio.

[16] Tunc rogavit me Ulricus clericus, de quo prælocutus sum, ut pro Dei amore sibi de Reliquiis aliquantulum impertirer, quod vicinis suis, videlicet Abbatiæ e Intermontium præsentaret, ubi similiter Canonici Regulares pro amore S. Augustini eas multum honorarent. [dat os aliquod Vlrico, delatum ad Abbatiam Intermontiū] Memor itaque quia consilio ejus eas acceperam, & industria servaveram; dedi ei unum os tantum, quod ab eo, sicut prædixerat, ad Abbatiam Intermontium delatum, a Canonicis illis honorifice susceptum, in multa veneratione habetur. Nam cum postea Dominus Beroldus ejusdem loci Abbas quæreret a me, si Reliquiæ illæ de Matre S. Augustini veræ essent; attestatione nostra confirmatus, promisit se de cetero eisdem plurimum honoris & reverentiæ impensurum.

[17] Tandem venimus Genuam, & ibidem Dominum f Alexandrum Papam invenimus: qui cum nos vidisset, multum miratus est, quia vivere videbat, quos pridem naufragio submersos fuisse audierat. [Genuam appulsus intelligit quæri Reliquias furtim ablatas,] Qui Dominum Abbatem S. Mauricii cum debito honore suscipiens, de incolumitate illius valde gavisus est, & de tribulationibus quas passi fueramus benigne consolatus est. Dum autem in curia essemus, dixit mihi Abbas S. Mauricii: Nuntiatum est Episcopo Ostiensi, quod S. Monica mater S. Augustini furto sublata sit de Ostia a quodam Francigena, Unde non parum turbatus Episcopus, & omnes sui perquirunt curiosius quis hoc fecisse potuerit. Videte autem ne inde quidquam alicui incaute reveletis, ne ad aures eorum forte perveniat, quia molestissime ferunt.

[18] Cum ergo in urbe Genuensi coram summo Pontifice & negotio, & labori nostro finem imponere conaremur, subito rumor emersit quod Dominus g Fulbertus, cujus responsalis eram, jam Abbas nō esset: [& Fulberto Abbati successisse Lambertum.] & ex eo quo finem acceperat ejus dispensatio ex eo evanuerat mea legatio. Dixerunt ergo ex more quod negotium induciari oporteret, & me in Arroaziam redire, & h Lambertum successorem Fulberti inde deductum apud Montem-Pessulanum i in curia præsentialiter exhibere, parum attendentes laborem præteritum, & non miserantes secuturum.

ANNOTATA.

a Civitas-Vetus, post Centum-cellas a Saracenis deletas, ibidem instaurata & munita, est triremium Pontificiorum portus.

b De S. Severa Virgine & Martyre & hoc ab ea denominato portu egimus 29 Ianuarii.

c Populonium destructum est a Niceta Patricio CP. & ex ejus ruinis tribus MP. inde excitatum Plumbinum, ex voce Populonio contracta a voce quæ hic Populonia scribitur.

d Colitur S. Cerbonius, Episcopus Populoniensis, 10 Octobris.

e Intermontium Abbatia quo loco sita sit optamus discere; suspicor alio nunc nomine dici.

f Venerat Papa Genuam 21 Ianuarii 1162, ut Baronius ibidem num. 2.

g Fulbertus post abdicationem adhuc vixit usque ad annum 1166.

h Lambertus Lotharingus etiam postea regimini reuuntiavit anno 1172.

i Venit Papa Montem-Pessulanum post Pascha dicti anni 1162, & disceßit mense Iunio. Vide Acta ejus apud Baronium.

CAPUT IV.
Excipiuntur Reliquiæ Aroasiæ, Miraculisque & visibus cælestibus probantur.

[19] [Rediens cum Reliquiis] Resumpto igitur religionis habitu, & Reliquiis S. Monicæ super collum equi mei colligatis, solus iter arripui. Dimisi puerum meum cum Abbate, qui cum Domino Papa remansit. Simulabam autem me esse laicum Fratrem interrogantibus cur solus equitarem: ita enim in tam longa peregrinatione increverant capilli, ut possem Laicus veraciter æstimari. Ubicumque autem sive ad prandendum, sive ad hospitandum descendebam, Reliquias, ac si fasciculus vestium mearum esset, honestius reponebam. In monte etiam a Senicio, febre acutissima correptus sum, [febre corripitur & liberatur,] Cumque per aliquot dies febricitarem, & solus tamen nihilominus equitarem, non decubui: sed precibus S. Monicæ, cujus bajulus eram, ante expectatum convalui. Veniens itaque ad Ecclesiam B. Mauritii, assumpsi puerum cum equo, qui mecum pergeret: nec tamen ei de Reliquiis quidquam innotui, nec aliquando portare permisi.

[20] Cum autem Domnium b pervenissem, jam securior effectus, quod prius bene celaveram, [& easdem miraculis probatas per viam,] amicis & Fratribus indicavi. Quod cum audissent & vidissent, lætati sunt valde, & honorifice susceperunt. Et cum auditum esset foris, hujusmodi adesse Reliquias, venerunt quidam ægroti, & tactu Reliquiarum, & potu aquæ in qua intinctæ erant, convaluerunt.

[21] Inde cum eisdem veni Arroaziam: ubi cum solenni processione, & summa devotione, tam Clerici, quam laici obviam exierunt: & cum magna exultatione cantantes, Responsorium. c Accepta baptismi gratia, in ecclesiam inferentes, super altare, [solenni pompa infert Aroasiam.] quod in honore beatissimi Augustini & aliorum Confessorum specialiter consecratum est, posuerunt: ut quasi superveniens mater prius filii memoriam visitaret: & inde super majus altare reverenter oblata est. Exinde in sacrario cum summa diligentia d XII Kalendas Maji reposita est, [anno 1162, 20 Aprilis.] anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo secundo, sub Indictione decima, epacta tertia, concurrente septimo. Nec hoc forte alicui in dubium veniat. Stultissimum enim esset, nec ab aliquo æstimari debet, ut omnia ossa unius corporis, onus equidem grande, per infinita pericula terræ & maris de tam longinquo afferre voluissem; nisi quæ, & cujus fuissent, certissime scirem: & tamen vix ad hoc cogi potui: tribulationibus enim innumeris jam ita attritus eram, ut in tanta animi mœstitudine corruerim, ut jam nec etiam vivere liberet.

[22] Ad detergendam quoque dubitationem, si qua in alicujus corde remanserat, quamquam & abundantia videatur referri, nocte sequenti cuidam Fratrum, non parvæ religionis & innocentiæ viro, se ita S. Monica revelare dignata est. Nam vespere ejusdem diei ille cum alio, nescientibus aliis, magna devotione Reliquiarium, ex condicto, ante ostium sacrarii, ubi ipsæ repositæ fuerant, fere ad mediam noctem in oratione vigilans perstitit. Sed cum jam hora Matutinarum secundum eorum æstimationem immineret, nolentes ibi ab aliis reperiri, clam in dormitorium ascendentes, quisque in lecto suo ierunt cubitum. Unus eorum non dormivit, quia sicut ipse postea retulit, modico intervallo Fratres ad vigilias excitati sunt, cum quibus utrumque surgere oportuit. Alteri vero, in illo tantillo spatio, tam tenuiter somnus irrepsit, ut nec se dormire putaret. Verumtamen consopitis sensibus, in illo, ut ita dicam, tantillulæ horæ spatio, excessu mirabili, visum est ei quod prostratus jaceret orans aute altare B. Augustini. [Ipsas matris suæ osse apparens S. Augustinus asserit uni;] Qui cum ab oratione surrexisset, vidit quamdam matronam decora facie & splendidissima veste renitentem, quæ cum dignitate, & auctoritate reverenda videretur stare super altare. Cum vero, & decorem vultus & nitorem habitus cum magna admiratione adspiceret; cogitabat quæ esset, & cujus auctoritatis, cujus splendore totus ille locus claresceret; & quomodo illuc adveniens, ea hora præter consuetudinem super altare staret. Talia eo cogitante, subito apparuit B. Augustinus, Episcopali veste indutus, juxta illam stans, super ipstum altare, dixitque Fratri: Quid aspicis? & cur tantum admiraris? Certissima scias, quod hæc est mater mea, & ego sum filius ejus. Frater autem jam per spiritum intelligebat ipsum S. Augustinum esse, qui ei talia diceret: & vehementer gaudebat, quod eam esse matrem suam tam constanter affirmaret, ut si qua in animo illius supererat dubietas omnino dilueret. Videbat enim fontem perspicuum de sub pede ejusdem altaris scaturire, & inde per sacrarium, in quo erant reliquiæ S. Monicæ, in claustrum emanare, & totum irrigare.

[23] Subcustos etiam pene simile vidit, sed dissimiliter. Videbat enim quemdam, [alterique monacho.] Pontificali veste gloriose indutum, juxta altare B. Augustini in sede Episcopali sublimiter residentem: juxta quem erat quædam matrona, vultu decora, & habitu præclaro veneranda. Cui Episcopus vultu hilari magnæ amicitiæ familiaritatem exhibebat, & adeo honorabat, ut tam ille Frater, quam & plures, qui adesse videbantur, valde mirarentur. Quibus dixit Episcopus: Nolite mirari si eam diligam, & ei honorem deferam, quia ipsa est mater mea.

[24] Alter quoque eorum, de quibus prælocuti sumus, [sanantur, vexatus torsione vitalium & alia passione,] qui in oratione vigilaverant, nec dormivit, nec tunc aliquid vidit: verumtamen quia forte non impari devotione oraverat, in se ipso Dei virtutem meritis S. Monicæ postea expertus est. Nam tortione vitalium & alia occulta passione gravissima, a multo ante tempore, torquebatur. Cum autem quadam die tam graviter angustiaretur, ut neque consilium, neque remedium mitigandæ ægritudinis ullum penitus inveniret; reminiscens S. Monicæ, intravit sacrarium, & incubuit scrinio in quo sanctas Reliquias ante reponi viderat; ibique confricans at obvolvens se, cum magna devotione supplicabat, ut precibus S. Monicæ, ab illa passione liberaretur: & statim sanatus est. Nec prætereundum silentio, quod Reliquiæ jam tum ibi præsentialiter non erant, sed illo nesciente alibi repositæ: verumtamen quia illic eas esse credebat, secundum fidem ejus factum est ei.

[25] Alter quoque Frater, dolore faucium, & tumore gutturis, [alius dolore faucium & tumore gutturis,] jam jam vitalem halitum intercludente, graviter torquebatur: sed cum admotis Reliquiis tangeretur, statim omnis dolor evanuit. Sufficiant hæc pauca de pluribus, ne fastidium videar ingessisse pigris lectoribus. Unum tantum adhuc mirabile & memorabile referam.

[26] Custos ecclesiæ tertiana febre graviter affligebatur. Et cum passio tantum ingravesceret, [custos molesta febri decumbens,] quadam die præ nimia debilitate cordis, adeo totus evanuit, ut omnium membrorum destitutus officio, tamquam exanimis corruisset; tantum in pectore ipsius, vitalis spiritus palpitabat tenuiter. Accurrerunt omnes, mirati sunt universi illum membris omnibus tam subito obriguisse: erat enim dolor fortissimus, ita ut vix in eo remaneret halitus. Verumtamen non erat ad mortem, sed pro gloria Dei, & ad commendationem Reliquiarum S. Monicæ, ut non tantum in ore duorum vel trium, sed etiam plurium testium confirmaretur omne verbum. Post trium horarum spatium, quasi jam paulatim reviviscens, cœpit loqui; & vocato Subcustode dixit ei: Vade Frater, & ossa, quæ dicuntur S. Monicæ, intinge aqua: & si vere ipsius sunt, interveniat Dei misericordia, ut mihi perfectam adintegret sanitatem. Ecce iterum in spiritu Andreas, [cum dubio petit aquam Reliquiis sacratam,] Custos Ostiensis: Custos iste, custos & ille. Ille dixit in Ostia; Si vere ipsa est, & transferri vult; sanet tibiam meam: iste nihilominus dixit in Aroazia, Si verum est, quod ipsa sit, sicut audivimus, impetret mihi a Domino integram corporis sanitatem. [Ioan. 4] O custodes incredulos! Poterat & ipsa respondisse: O generatio incredula, nisi signa & prodigia videritis, non credetis. Subcustos abiens absque mora lavit easdem Reliquias aqua, & attulit ægro: ille autem bibit, & statim sentiens, se melioratum, statim placide obdormivit: & ecce apparuit ei una manus, quæ ei porrigebat chartulam, ut legeret. Erat autem littera optime scripta, & multum legibilis. Scriptura quoque problematis hæc erat: Adhuc semel, bis, ter, & quarto, pax. Legit ille, & bene intellexit, quarta accessione peracta promitti sibi integram sospitatem: quod & factum est: [& ex charta porrecta intelligit post 4 accessionem se sanandam.] nam post quartam accessionem omnino convaluit. Poterat, & tunc citius sanari: sed quia scriptum est, Sola vexatio intellectum dabit auditui; placuit forsitan divinæ æquitati, quæ nihil præterit impunitum, ut pro reatu incredulitatis flagello febris, adhuc saltem quater, disciplinam reciperet in pœnitentiam; & sic absolutione perfecta recuperaret integram sanitate; præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum, Amen. [Isai. 28]

ANNOTATA.

a Senicius seu Cenisius mons altißimus, in limite Italiæ & Galliæ inter agrum Segusinum & vallem Maurianam.

b Domnimus, melius sorte Dombinus principatus ad Ararim inter Lugdunum & Matisconem, qui ex Sabaudia versus Artesiam iter habentibus commode transitur.

c In Proprio Canonicorum Regularium Congregationis Gallicanæ anni 1648, 5 Maji in festo Conversionis S. Augustini, post 8 Lectionem ponitur hoc Responsorium. Accepta baptismi gratia, positus apud Ostia Tiberina cū matre sua, colloquebantur soli valde dulciter, & inhiabant ore cordis pariter in superna fluenta fontis vitæ, vilescebatque mundus iste inter verba cum delectationibus suis.

d Ad hunc diem in Martyrologio Aroasiensi recitantur ista: Translatio corporis sanctissimæ Monicæ ab Ostia Tiberina in hanc Dei & S. Nicolai ecclesiam, manu Domni Walteri Prioris Aroasiæ, anno Domini MCLXII. Harum Reliquiarum pars præcipua erat sacrum caput, quod dono Canonicorum Regularium Aroasiensium haberi Duaci in insigni collegiata Ecclesia S. Amati, reclusum in magno vase argenteo turris in modum efficto pedeque cupreo deaurato, testatur in Hierogazophylacio Belgico Arnoldus Rayßius Duacenus, qui etiam scribit Cisonii, in monasterio Canonicorum Regularium territorii Insulensis, partem haud levem corporis S. Monicæ etiamnum conservari: ut si etiam dono Araosiensium habeant, apud hosce multa ossa videantur deesse. Ioannes Enen & Ioannes Scheckmannus in Epitome Gestorum Trevirensium asserunt, in ecclesia Eremitarum S. Augustini conservari costam S. Monicæ, quam potius eos Roma accepisse arbitramur; uti & eam quam Masinusin Bononia perlustrata ait, in ecclesia S. Iacobi Majoris esse partem cranii, longitudine 2 unciarum cum media, dono Gregorii XIII.

DE ALIA TRANSLATIONE
Romam, ut prætenditur, facta
Sub Martino Papa V.

Monica, mater S. Augustini (S.)

BHL Number: 6002

AUCTORE D. P.

[1] Etiam veteris, quæ propior mari dicitur fuisse, Ostiæ suburbanum fuisse locum, [Extra urbem in communi cœmeterio tumulata Sancta,] in quo corpus S. Monicæ a filiis tumulatum fuit, credet facile, qui consideraverit, Christianorum priscorum cœmeteria semper extra urbes fuisse: his vero communiter adhærebat oratorium sive ecclesia aliqua, ad commoditatem peragendi pro mortuis sacrificii, quomodo in matris suæ funere factum Augustinus testatur. Hunc autem credibile satis est, lateritio sub terra conditorio fuisse contentum, quando res peregre agebatur inter ignotos hospites, nec matrem exquisitioris monumenti cura tetigerat. Proinde facillimum conceptu est, quomodo supra ipsam, altius humo infossam, posita postea fuerit pila marmorea, sive ad corporis alterius sepulturam, seu potius in monumentum ipsius S. Monicæ; quam ibidem tumulatam traditio popularis potuit mandasse memoriæ posterorum, quando S. Augustinum ejus filium tota Ecclesia incipiebat, ut Doctorem præcipuum, venerari. Tunc autem dicenda foret pila illa fuisse vacua, & communi cœmeterii solo excelsior, aggesta vero paulatim humo, uti fieri assolet, esse obtecta.

[2] Vt ut fuerit, nullum, quem sanctitas tam eximia merebatur, cultum videtur Monica habuisse primis decem seculis; [nullum antiquitus cultum habuit.] quandoquidem in nullis antiquioribus fastis memoria ejus occurrit. Quod autem Canonicus ille Ostiensis, Aroasiensi Waltero audiente, dixit, S. Augustini matrem sub nomine Primæ notam fuisse civibus suis, quasi Latine reddentibus significationem nominis Monicæ, id cum sit a veri etymi ratione alienißimum (a Græco enim μόνος unus, [& ideo facilius confundi potuit cum S. Prima] solus, ductum nomen Monicæ, verti non debuisset Prima, sed Unica vel Solitaria) suspicionem mihi ingerit, quod locus ipse, vel quæ olim juxta locum steterat ædicula suburbana, vocata fuerit Sanctæ Primæ, ab aliqua ejus nominis Martyre, cujus ibi quoque corpus habebatur: quod uno post seculo repertum, cum jam obliterata esset memoria veteris circa Monicæ corpus jacturæ, studiosius occultatæ ab iis quorum culpa contigerat, potuit una cum aliis Reliquiis ex veteri in novam Ostiam translatum fuisse sub nomine S. Monicæ, tamquam magis proprio. Talis translationis testimonium suggerit Ms. Florarium Sanctorum ad diem XVI Aprilis in hæc verba, [hujusq; corpus tamquā illius transferri anno 1260] Translatio Monicæ Viduæ, matris B. Augustini Patris nostri in Ostiam civitatem anno salutis MCCLX. Auctor hujus Florarii Henricus de Eyck, Canonicus Regularis Eyndoviæ in Brabantia, floruit seculo XVI ineunte, qui unde eam notitiam acceperit, necdum comperi.

[3] Ceterum tota Walteri narratio tam sine fuco scripta est, ut quinque seculorum prærogativa accedentē; ipsaque Reliquiarum præsentia apud Belgas a tanto tempore indubitata, possit fidem facere num. 21 asserenti attulisse sese non solum caput vel ossa paucula, [quod requisitum anno 1430] festinanter lecta, reliquis in sepulcro relictis, sed plane omnia; nisi fortior in contrarium obstet auctoritas & evidentia major: quæ an habeatur pro eo quod nunc Romæ dicitur haberi corpore, solius veritatis amore, non studio contentionis alicujus, nobis hic indagandum incumbit. Hoc igitur magna cum sinceritate agere aggredior. Ac primo Martini V breve profero, a nobis erutum ex Ms. Vltrajectino ecclesiæ S. Salvatoris, & cellatum cum editione Iosephi Pamphili Episcopi Signiensis, qui ipsum Chronicæ suæ Augustinianæ inseruit.

[4] Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Pia caritas atque devotio, qua ex Christianæ professionis & pastoralis officii debito Sanctorum Reliquiis afficimur, [testatur Pontifex] nos impellit, ut circa sacrarum Reliquiarum conservationem, earumque venerationem & observationem, omni studio & diligentia invigilemus: quo fides nostra, sine qua nemo salutem consequi potest, in magnitudine suæ majestatis conservari & spirituale incrementum suscipere valeat. Nuper siquidem venerabili Fratre nostro Petro Episcopo Electensi, Apostolicæ capellæ Sacrista & Confessore nostro, pro parte dilectorum filiorum Augustini de Roma, Prioris generalis & universorum Fratrum Ordinis Heremitarum S. Augustini, cujus ipse etiam Episcopus Professor existit, nobis supplicante, corpus B. Monicæ, S. Augustini Matris, ex certis piisque respectibus & causis, [ejusque Romam transferendi dedisse facultatem,] præsertim quia corpus dicti Sancti Ordinis fundatoris in quadam Ecclesia Papiensi dicti Ordinis venerabilis, prout decet, conditum existit, a loco civitatis nostræ Ostiensi, ubi sepultum reconditum fuerat, ad Ecclesiam Domus Fratrum dicti Ordinis de Urbe transferendum, & in ipsa ecclesia sepeliendum & recondendum licentiam concessimus. Cujus concessionis auctoritate præfatum corpus in dicta Ecclesia, debitis cerimoniis & condigna reverentia, die Nona Aprilis, quæ fuit Dominica Palmarum, translatum & reconditum existit. Nos itaque Episcopi, Prioris & Fratrum prædictorum devotionem, hujusmodi religiosis personis convenientem, approbantes; [ut in majori habeatur honore.] atque desiderantes, quod ob translationem prædictam de sanctitate hujusmodi corporis major apud omnes fideles Christi notitia haberi potest, quam si in quovis alio loco reconditum fuisset; translationem & repositionem hujusmodi corporis ratas habentes & gratas, eas ex certa scientia, auctoritate Apostolica, tenore præsentium confirmamus: & ut erga dictam S. Monicam magis inflammetur eorum devotio, quasi patulo præconio, ad omnium notitiam deduci volumus per præsentes. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam nostræ approbationis, confirmationis & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctos Apostolos, quinto Kalendas Maji, Pontificatus Nostri anno tertio decimo.

[5] Annus Pontificatus tertius decimus ab XI Novembris præcedentis inchoandus & hic ad longum scriptus pro seculi illius more, [Translatum est ergo aliquid 9 Aprilis.] dubitari non sinit quin signet annum Christi MCCCCXXX; verum tali anno qui Cyclo lunæ 6, solis 1O, littera Dominicali A, referebat Pascha XVI Aprilis, dies IX ejusdem mensis non habebat Dominicam Passionis, sicut legitur in Ms. Vltrajectino; sed Palmarum ut habet Pamphilus: in quibus, propter commune utriusque vocis initium P, facile potuit errasse incuriosus non uno loco librarius, maxime si ea Dominicæ nota fuerit per compendium scripta in originali, ut sæpe in talibus fieri assolet. Electa porro seu Alecta, cujus VIII Episcopus censetur Petrus Assalbitus, mortuus anno MCCCCXL, subest Metropoli Narbonensi in Gallia, facta Episcopalis a Ioanne XXII anno MCCCXIX. Generalis denique Augustinianorum erat Fr. Augustinus Favorius Romanus, Creatus Astæ anno MCCCCXIX, & Bononiæ confirmatus anno XXV, ac rursum anno XXX pridie Nonas Iunii in Monte Pessulano, illuc utique mox a peracta solennitate translationis profectus, ac denique ad Episcopatum Nazianzenum deinde & Cæsenensum assumptus anno ejusdem seculi XXXI: qui (sicut dicitur in margine orationis editæ, de qua mox) cum Sacristam Pontifici adesse oporteret, Translationis curam suscepit.

[6] Qua hic processerit certitudine, dum judicavit corpus illud, quod Ostia attulit, S. Monicæ fuisse, restat ut quæramus: [quod creditum est corpus S. Monicæ,] absit enim ut dubitemus de fide tanti viri, quæ credenda est fuisse bona, cum rei sub Alexandro III gestæ, eo citius potuerit obrepere oblivio, quo magis pudere debuit conscios, tam neglectim habiti & per socordiam amißi thesauri; maxime si cum aliis Reliquiis post redditam Ecclesiæ pacem translatis ad ecclesiam S. Aureæ, seculo forsan XII adhuc currente, etiam translata fuit ipsa pila seu arca marmorea, supra sepulcrum S. Monicæ olim reperta, idoneaque ad alterius alicujus, e multis, quos locus habebat, Sanctis corporibus recipiendis. Modus certe quo res peracta describitur, haud leve argumentum præbet ad opinandum, [modum inventionis narrante Martino 5,] quod sola ignorantia ablati quondam Aroasiam corporis fecerit, ut adeo prompte crederetur S. Monicæ esse id quod Roma nunc habet. Modum autem illum continet Sermo ad Fratres Augustinianos, ex verbis Martini Papæ V, de Translatione corporis S. Monicæ Ostia Romam, excusus ibidem Romæ anno MDLXXX, ubi sic inducitur Papa locutus:

[7] Jam igitur explicemus, quo ordine, quibusve modis, tum quorum ministerio beatissimæ Monicæ, sanctissimi Patris ac Doctoris Augustini matris, [quo permittente Ostiam profectus Generalis Eremitarū,] corpus sit, nobis concedentibus, repertum. Frater Petrus, homo vestri Ordinis ac nostrorum sacrorum Custos, quem etiam fecimus Electensem Episcopum: is sæpe dudum a nobis petiverat, ut hoc præstaremus, quo liceret B. Monicæ Reliquias Romam transferre, aut in alium quempiam locum, ubi congrua ac solenni veneratione colerentur; quippe male haberi ac servari Ostiæ, qui locus pene desertus esset. Maxime autem orabat, ut eas vestro Ordini tribueremus: sic enim decere conjungi filio matrem, & eosdem esse utriusque servatores, qui essent & cultores. Id nos hactenus certis ex causis distulimus, non quasi non judicaremus dandum, quod postulabat; sed nonnulla erant impedimenta, quæ prius oporteret expediri. Postremo tamen & precibus, & auctoritate multorum victi, annuentibus nostris Fratribus, concessimus, iret, quove modo videretur ad Urbem eas Reliquias transferret. Vocat ille ad se alium Fratrem, Augustinum, hunc ipsum præsentem; atque illi operam dat negotii deducendi: ille vero ut libenter suscepit, ita sine mora omnia parat, quæ viderentur opportuna negotio: idem ceteros solicitat, ut in rem parati adsint. Nam sibi in animo esse, ut in die Palmarum, qui proximus est præteritus, transveherentur. Primum omnium quod erat necessarium, Ostiensem hominem convenit, cui soli notus dicebatur locus, ubi erat sepulcrum. Respondet ille, se quidem locum nosse (nam sub altari in ecclesia S. Aureæ esse, se ab uno seniorum accepisse: ac semper consulto factum, ut sepulcrum paucis, aut ferme uni notum esset) ceterum vereri, ne simul & aliorum Sanctorum ossa in eodem mausolæo clauderentur. Id renuntiatum est nobis. Ac nos respondimus: si hoc ita esset, nec discerni possent ossa, omnia quæ in eodem monimento invenirentur, simul haberetis. Cum his mandatis lætior dimissus Frater Augustinus, Rodulphum Castellanum cum aliis, qui multi numero Romæ tunc erant, Fratribus convocat: ita omnes Ostiam ad designatum locum proficiscuntur.

[8] Eo ubi pervenerunt, tendunt cum mandatis nostris ad locum, qui ostendebatur in inferiori aditu ecclesiæ, [ex aperto fornice subterraneo,] ubi primum ad dexteram altaris plus octo pedes effodiunt: ubi invenerunt paucula ossa quæ super planum lapidem posita erant: videbantur tamen esse Reliquiæ Sanctorum, etsi res nulla litterarum indicio apparebat. Tum vero omnes ambigunt, quid facto opus sit? Non enim existimabant eas esse Reliquias, quas quærebant. Fornix item erat tam densus ac solidus, ut nec fortibus malleis pulsatus sonitum redderet. Undique igitur tentant, si quis forte sit aditus: nihil omnino cernitur. Denique ex eo loco saxum movent, ubi priores Reliquiæ inventæ erant: nam præ veneratione timuerunt contingere. Tum vero ostiolum apparuit, unde in secretiorem tumulum ibatur. Monimentum in modum cameræ amplum subter erat, usquequaque inter altare & parietem replens. Ibi plures arcæ in ordine stabant, quarum aliæ aliis majores erant. Ad dexteram tria erant Sanctorum corpora: primum Lini Martyris, qui post beatum Petrum priemus fertur Cathedram tenuisse: [educuntur corpora] hinc aliud Felicis Pontificis, qui & ipse Claudio Principe martyrii coronam est adeptus: tum & Asterii Martyris aliud sepulcrum sequebatur. In sinistra erant, B. Constantiæ primum sepulcrum, ubi cum filia jacuerat; (nam simul ambæ martyrium susceperant) dehinc arcula B. Aureæ Virginis ac Martyris ossa continebat: huic subjectum erat B. Monicæ sepulcrum, cujus magnitudo hominis staturam implebat.

[9] Noti sunt quos Pontifex hic dicitur enumerare Sancti, præter Constantiam; [Sanctorum Constantiæ,] quæ nescio cur intelligatur ipsius S. Aureæ mater fuisse, cum eaque commune diu sepulcrum habuisse; in quo tunc adhuc sola jacuerit, filiæ corpore seorsim posito. S. Asterium, qui XXI Octobris colitur, postquam S. Callisti Papæ corpus humasset Romæ, [Asterii] præcipitatum de ponte, constat in Ostia civitate repertum esse atque sepultum: cujus corpus, quamvis a Sergio Juniori Rom. Pontif. translatum esse in titulum Equitii Romam, credi faciat, vetus inscriptio, in marmore sculpta, quæ in eadem ecclesia asservatur, [Lini, Felicis,] ut ait in notis ad Romanum Martyrologium Baronius; facile tamen potuit Megetius, Romanæ Ecclesiæ Bibliothecarius, sub Sergii successore Leone IV factus Episcopus Ostiensis circa annum DCCCLIV impetrasse, ut ablatus Ecclesiæ suæ Patronus restitueretur, in eamdem ubi primo requieverat ecclesiam suburbanam reponendus: sicut ipse aut alius, pro hujus dignioris Sedis reverentia, credi potest impetrasse SS. Lini & Felicis Pontificum corpora, quorum alias primus juxta corpus S. Petri in Vaticano sepultus fuerat, secundus Via Aurelia, in ipsa quam struxerat Basilica, uti ad XXIII Septembris de Lino, de Felice ad XXX Maji dicetur.

[10] Porro sicut non dubito quin singulæ istæ arcæ, supra pavimentum ordinatim locatæ, [& S. Aureæ:] fuerint distinctæ titulis nominibusque Sanctorum intus contentorum; ita de ultima, quæ sub arcula S. Aureæ infossa erat terræ (ut mox apparebit) vereor vehementer, ne ideo sic infossa fuerit, quia vel nullius nominis titulum referebat, [sub cujus arculam defossa arca] vel inscriptum habebat nomen S. Primæ: quod licet aliqui vellent idem esse cum nomine S. Monicæ, ut supra vidimus, alii tamen merito crediderint esse valde incertum. In hoc autem dubio, ad cavendum erronei cultus periculum nihil potuit esse consultius, quam eam arcam occultare sub terra, quando non satis tutum videbatur ipsam cum ceteris venerandam exponere. Certe non video cur structores illius cryptæ & sacrorum in ea corporum dispositores, [credita fuit esse S. Monicæ:] si certi erant se in ea arca habere corpus S. Monicæ, voluissent ipsam terræ infodere, potius quam alias hactenus memoratas arcas: nisi forte dubites, utrum ei ausi fuerint locum inter Sanctos dare, cujus tam eximiam sanctitatem ex filii scriptis noverant, & jam pluribus revelationibus miraculisque habebant comprobatam.

[11] Pia tamen S. Monicæ corpus quærentium, & in oßibus sic repertis venerantium religio, [itaque ex ea elevata ossa.] non potuit Deo non esse grata: proindeque meruit (ut in simili casu factum sæpe fateamur oportet) etiam signis & virtutibus approbari. Quare nihil est quod nos ab asserenda Aroasiensium Reliquiarum veritate dimoveant cetera, quæ in prædicto ad Augustinianos sermone sic prosecutus dicitur Martinus Papa. Aperto igitur B. Monicæ sepulcro, Fratres quanta possunt veneratione spectatum atque honoratum corpus colligunt, simul altissimis vocibus divinarum laudum hymnos decantantes. Hoc modo illi desiderio potiti, ad Urbem, multis sequentibus, properant: quibus interim nostro jussu obviam procedit ex eodem Ordine Lucas, nunc Episcopus in Corsica: tum hic frater Antonius, Legatus ab Rege Aragonum ad nos missus. Illud vero pulcherrimum, ac sane mirum dictu: adventantibus circa S. Paulum Reliquiis, [magno cum plausu fuerunt excepta:] tantus ex inaudito per totam Urbem tumultus est erectus, quantus nullo præconio potuisset excitari. Dominica erat Palmarum, qui dies est Romæ convenarum frequentissimus. Millia peregrinorum undique discurrebant: quidnam hoc esset rogitantibus, respondebatur B. Monicæ Reliquias tum primum in Urbem inferri. Illi qui nescirent B. Monicæ nomen, mirabantur: ceterum ut audiebant, beatissimi Augustini matrem fuisse, omnes sine mora e domibus atque hospitiis effundebantur: plenique concursantium vici: dumque alius alium hortabatur, impellit, arripit, incredibilis fiebat euntium tumultus.

[12] Ibi homo plebejus, qui apud S. Paulum restiterat, viso gentium concursu, ut forte potuit flexis genibus Sanctam maximis precibus venerabatur, [& sanati sunt leprosus,] opem marcido corpori expostulans. Nocte in sequenti maculis, quibus in modum lepræ universum corpus tegebatur, mundatus est. Deinde in Urbem ingrediuntur: nec capaces erant tumultuantium viæ: omnes videre, omnes inspicere, ac tangere cupiebant. Plurimi, quibus non dabatur accessus, aut caputiis, aut zonis, aut hujuscemodi rebus jactis, modo aliqua re contigissent, devotionem explebant. At per viam homo Romanus, [cæcutiens,] cujus oculi penitus, caligaverant, post orationem factam claro lumini est redditus. Ita personantibus Fratrum ac Sacerdotum hymnis canticisque, matris corpus ad filii Ecclesiam transfertur. Non deerant vulgi clamores, non totius populi voces, non devotorum, non mulierum orationes ac lacrymæ. Omnes gaudiis, omnes laudibus ac votis satagebant. Neque illo tantum die solennitas acta est: omnem illam hebdomadam, quæ est (ut nostis) sanctissima, pari devotione celebrarunt. Puerulus erat in domo Fratrum Frater, [cocles,] altero oculo derelictus: hunc mulier cognata accitum applicuit, ut ante corpus aliquid pueriliter orans flecteretur: atque illa cum paucis mulieribus pueri valetudinem precata, paullo post surgens, sanum atque integrum utroque lumine recepit. Eodem modo est de pluribus vulgatum, qui præcipue gloriantur similibus beneficiis secum illam meruisse. Nec mirum quidem si hæc beati corporis præsentia efficit, quando & ipsum monumentum, quod paullo post vacuum ex Ostia translatum est, hujusmodi miracula potuit operari: nam ita visum est, beata ossa id fere desiderare, ut in veteri arcula, tamquam in suo habitaculo, servarentur. Effossam igitur gravi devotione per amnem deportarunt: [& ad arcam ipsam diuturnus æger,] ac dum in ecclesia paullulum resideret, Fratribus ad Reliquias profectis, mulier cujus filius erat octavum jam mensem gravi atque implicito morbo ægrotus, arreptum parvulum sincerissima spe in arcam imponit, moxque sanum factum, super pedes nitentem jam infantulum statuit. Ista nunc quotidiana sunt, atque in oculis omnium gesta: ut nihil non sperare liceat patrocinio illius affuturum, quod aut corporibus, aut mentibus nostris necessarium fuerit.

[13] Nec silueritis quæ his diebus Romæ apud beatum hoc sepulcrum edita sunt; Mulierem, nomine Silviam, [tum alii plures.] ex intolerabili dolore capitis, facto voto, continuo liberatam: Mariolam aliam, vestri Fratris sororem, jam tumore mamillarum, una & maxima febri, morti pene vicinam, tactu sepulcri mox sanatam: Puerum illum, sumpto toxico morientem, a parentibus huic Sanctæ non prius commendatum, quam sanatum: Aliam nobilem Romanam, simul & paralyticam, & morbo comitiali, quem caducum appellant, vexatam, tacto sepulcro mox ad integram sanitatem restitutam. Quid dicam, sterilem illam uxorem fabri, qui sepulcri ejus ferramenta confecerat, expresso ad sepulcrum voto, paulo post concepisse? Quid? eumdem fabrum, pene cæcum, consimili voto splendidum lumen accepisse? Quid? aliam puellam, letalis pestilentiæ morbo correptam, ac prodito gerendi hujus vestri habitus more mulierum voto, continuo ex omni periculo ereptam? Quid? alios complures, variis morbis, ac magnis febribus per hujus auxilia dimissos? præcipue vero quos ex cæcitate ac tenebris in lucem reddidit? Recteque hanc opem sibi assumpsit: vel quod illius Doctoris mater est, qui doctrinæ suæ radiis universum orbem adhuc illustrat; vel item quod propter eumdem, ut superna luce servaretur, viginti continuos annos apud Deum piissimas lacrymas effudit.

[14] [Martini Papæ erga Eremitas August affectus singularis:] Hactenus ille sermo: qui si totus, saltem quoad sensum, ex ore dicentis Pontificis fideliter est exceptus, insignem illius ac vere paternum erga Eremitarum Ordinem affectum testatur, cui etiam gratulatur definiente Deo successisse, ut qui rite præter ceteros Augustinum colebant, soli omnem Augustini supellectilem possiderent; quia audiverat Tiaram Augustini lituumque ejus Pastoralem non ante multos dies reperta, magnoque pretio redempta in Sardinia, Valentiam translata esse ad ipsorum ecclesiam; sicut tunc translata ad eosdem credebatur S. Monica, & ipsum S. Augustinum Papiæ poßidebant. Quibus aliisque in verbis, elucei affectus erga Eremitas, non qualiscumque sed usque ad invidiam Canonicorum Regularium exaggeratus, quando horum nulla fit mentio, eamdem Regulam profitentium, & pari jure aut priori obtinentium ecclesiam Papiensem, uti constat ex Pennotto lib. 1. cap. 63 num. 6, proferente conventiones anno MCCCXXXI legitime signatas, inter Abbatem suosque Canonicos & Priorem Generalem suosque Eremitas; quibus inhærent Iudicum sententiæ sæpius latæ, ac nominatim ei quæ a Bonifacio IX anno MCCCXCIV præscripta, & biennio post a Legato ejusdem Bonifacii Cosmato Cardinali promulgata, habetur cap. 64 num. 12.

[15] Præcitato sermoni hæc nota additur in impresso. Mapheus Vegius Laudensis, Martini Papæ V Datarius, ad recipiendas & honorifice collocandas S. Monicæ reliquias sacras, marmoreum sepulcrum, [Maphei Datarii liberalis pietas erga Sanctam,] mira arte elaboratum, erigendum tunc curavit, cum illæ Romam transferentur, ad exiguam scilicet S. Triphonis ecclesiam, juxta quam Eremitæ Augustiniani suam habebant domum. Octavius vero Pancirolus, in thesauris absconditis urbis Romæ Regione 6 eccles. 1 asserit, quod idem Mapheus anno MCCCCXL curaverit suo sumptu extruendum, & egregie ornandum sacellum, dictæ ecclesiæ adnexum, ad decentiorem sacri depositi cultum; [translatio post an. 1480 in novam ecclesiam,] quodque Eugenius Papa IV anno MCCCCXLVI in eo erexerit societatem muliebrem sub titulo S. Monicæ, ac multis privilegiis ornarit; ac tali in statu res manserit usque dum anno MCCCCLXXX Cardinalis Guilielmus Estratovillæus, Archiepiscopus Rotomagensis, novam ecclesiam S. Augustini, ante decennium inchoatam, opere augustiori a fundamentis excitandam curavit.

[16] Tunc in eamdem novam ecclesiam translatam esse crediderim prædictam marmoream arcam, & supra altare, [epitaphium] ipsi sicut nunc cernitur parieti insertam, cum hisce versibus, qui etiam nunc eidem incisi leguntur.

Hic Augustini sanctam venerare parentem,
      Votaque fer tumulo, quo jacet illa, sacro.
Quæ quondam gnato, toti nunc Monica mundo
      Succurrit precibus, præstat opemque sibi.

Auctorem epitaphii fuisse prælaudatum Mapheum Vegium, insignem sui temporis Poëtam & Historicum, credas licet. [dicti Maphei lucubrationes variæ.] Nam ab hujus calamo etiam invenimus Romæ in bibliotheca Altempsiana, sed transcribendos nobis non putavimus, libros tres de vita & obitu B. Monicæ ex verbis S. Augustini, item Officium B. Monicæ & officium Translationis ejusdem: quam novißime Martyrologio etiam Romano inscribendam his verbis Baronius censuit ad IX Aprilis. Romæ Translatio corporis B. Monicæ, matris B. Augustini Episcopi, quod ex Ostiis Tiberinis, Martino V summo Pontifice, in Urbem delatum, in ecclesia ejusdem B. Augustini honorifice reconditum fuit, quod per prolepsim dictum intellige, cum S. Augustini ecclesia tunc necdum ulla fuerit. Scripsit idem Mapheus Vitam & Officium S. Augustini & Officium conversionis ejusdem & Vitam & Officium B. Nicolai Tolentinatis, prout in eodem MS. vidimus: aliunde vero accepimus & hoc mense Majo proferimus, ab eodem scriptas Vitas S. Petri Cælestini, ad XIX; & S. Bernardini Senensis, ad XX; qua occasione pluribus erit agendum de pio illo doctoque scriptore.

[17] Annus erat seculi hujus LXI, quando prædicta Maphei scripta partim vidimus, [Caput seorsim argento inclusum.] partim descripsimus Romæ: unde priusquam discederemus, contracta ibidem amicitia cum Rev. adm. P. Mag. Ioanne de Iudæis, Aßistente Germaniæ apud Reverendiss. P. Generalem Eremitarum S. Augustini, vidimus XXI Septembris, Patre eodem deducente, cranium, quod S. Monicæ esse credunt, argenteæ thecæ eleganti inclusum: ipsius autem corporis inspiciendi nulla dicebatur esse spes, quando reserandæ aliquando arcæ non erat consuetudo, ac ne facultas quidem. Hoc autem de Capite visum fuit expresse indicandum, ne quis forte, non lecta, sed audita dumtaxat Aroasiensium assertione de posseßione totius corporis; putet controversiam quadamtenus dirimi, concesso his capite cum pauculis oßibus: quando illud ipsum quod nominatim vellet Araosiæ cedere, habere se putant & ostendere Romani: nec nisi alterutro loco potest verum unius & ejusdem Sanctæ caput integrum haberi. Porro quæ deduxi hactenus sic accipi volo, ut simpliciter utriusque causæ momenta, pro modulo meo librasse, non vero definivisse quidpiam judicio meo existimer: conjecturam autem de S. Prima, eo dumtaxat suggeßisse, ut per eam via aperiatur, qua partium contendentium bona fides, extra suspicionem voluntariæ fraudis quam longißimæ habeatur: & utrique corpori sua cuique propria sanctitas tribuatur, quæ meruerit etiam miraculis honorari, idque in unius S. Monicæ favorem, quam solam populorum devotio spectat (quemadmodum in multis aliis similibus casibus fere dicendum) donec placeat Deo distinctius revelare, quænam ossa sub proprio, quænam sub alieno nomine coli eatenus permiserit.

DE S. MACARIO EPISCOPO
IN TERRITORIO ET VRBE BVRDEGALENSI.

SEC. IV AUT VI.

[Commentarius]

Macarius Episcopus, in territorio & urbe Burdegalensi (S.)

AUCTORE D. P.

Hieronymus Lopez, in Historia Archiepiscoporum Burdegalensium Gallice scripta, quam ejus dono accepimus octavo post editionem anno MDCLXXVI, [Burdegalæ in altare Reliquiæ,] parte 1 cap. 5 agens de prædictæ ecclesiæ restauratione & secunda consecratione, facta ab Vrbano Papa II, post Concilium Claromonte celebratum anno MXCV illac transeunte, dicit, ea occasione impositas altari majori fuisse Reliquias SS. Andreæ, Petri, Joannis Baptistæ, Stephani, Laurentii, Vincentii, Macarii, Agathæ atque Eulaliæ. Ex his cum noti essent ceteri ut Sancti antiquiores, restabat quærere de S. Macario, quisnam esset: & invenimus ab auctore illius historiæ prolixe de eo agi cap. 6, atque citari antiquam Sancti Legendam, quam ejusdem beneficio haberi posse non frustra sperantes, manu ejus, per litteras rogati, accepimus ex archivo hujusmodi lectiones.

[2] [Lectiones in archivio,] Macarius, Laudunensis Episcopus, a B Martino Turonensi Episcopo, cui magna familiaritate conjunctus erat, in inferioris Aquitaniæ partes prædicationis gratia missus est. Qui cum Ligenos urbem, ad oram Garumnæ sitam, comitibus discipulis Cassiano & Victore, appulisset; brevi ejus nominis fama, quam prædicationis ardor & vitæ sanctitas auxerat, omnem Aquitaniam pervasit. Ad extremum fractus laboribus e vita cessit, mercedem laborum, quos pro Christo pertulerat, in cælo recepturus. * Apud Ligenos autem Macarius in templo S. Laurentii a discipulis sepultus, miraculorum multitudine cœpit fieri celebrior. [testes translationis & miraculorū:] Unde cum tanti viri præsidio civitatem suam Comes Guilielmus, cognomento Bonus, communire vellet; Archiepiscopi Burdegalensis auctoritate, sacras ejus Reliquias amne secundo Burdegalam magna pompa & veneratione deportavit, easque in summo templo honorifice collocavit. * In itinere vero illud singulare fuit, quod ardentes cerei, venerationis gratia juxta Reliquias positi, nulla vi ventorum aut imbrium extincti, Burdegalam usque delati sunt. Omni autem Clero ac populo solenni pompa obviam prodeunte, ut tantum thesaurum gratulabundus acciperet; cum quidam molitor tantæ gratulationi deficeret, nec opus intermitteret, repente moletrina omnis dissipata & comminuta est.

[3] [elogium in Martyrol. Gallicano:] Eadem iisdem pene verbis pridem legeramus ad I Maji in Martyrologio Gallicano; sed iis nunc tutius fidere possumus, agnito fonte unde sua hausit Sausajus, alias suspectus nobis, quia sæpe deprehensus veritatem rerum alterare conjecturis & amplificationibus suis plusquam rhetoricis, nonnumquam etiam festinatione scribendi; quod ultimum vitium etiam hic ei obrepsit, ut pro Victore, prædicationis socio, Castorem scriberet, in ceteris fideliter satis aut verba aut sensum Lectionum ad se missarum repræsentans; quæ licet antiquæ vocentur, paucorum tamen seculorum ætatem sapiunt. Prima autem ex populari dumtaxat traditione de adventu S. Macarii agens, post octo vel decem seculorum lapsum, quid mirum si contineat aliquid, quod antiquiorum monumentorum defectu potius benigne accipi debeat quam scrupulose examinari?

[4] Tale est primo, quod Laudunensis Episcopus fuerit & S. Martino Turonensi familiaris. [non videtur fuisse Episcopus Lauduni,] Obiit S. Martinus, quemadmodum alibi probatum a nobis est, anno CCCXCVII: de cujus discipulis & monasterio loquens S. Severus Sulpitius in Vita ipsius S. Martini, Plures, inquit ex his postea Episcopos vidimus: quæ enim esset civitas aut ecclesia, quæ non sibi de Martini monasterio cuperet Sacerdotem? Sed quomodo potuit eorum unus fuisse Macarius, idemque fuisse Laudunensis Episcopus? cum hunc Episcopatum constet primum esse institutum circa annum DXV? Respondet per conjecturam Lopez, fieri potuisse ut a S. Martino ordinatus pro Laudunensibus Episcopus, ipsisque eum propter Gentilismi inoliti pervicaciam non recipientibus, ad suum ordinatorem reversus, [nec a S. Martino Turonen. ordinatus:] missus sit ad fidem in Aquitania prædicandam. Sed neque credibile est S. Martini ævo ullam fuisse civitatem aut celebrius oppidum, in quo prævaleret idololatria; nec si fuisset, ad S. Martini Officium pertinebat per Galliam Episcopos constituere, nedum novas instituere diœceses, populis necdum conversis, sub conversionis futuræ spe qualicumque: & quidem tam remotis populis: quibus tot alii viciniores Episcopi poterant ac debebant prospicere, & præ illis provinciæ Metropolitanus totiusque Galliæ Primas Senonensis.

[5] Antiquum Burdegalensis ecclesiæ Martyrologium, quod Vsuardi est, sed auctum propriis ibidem Sanctis, ita ad Kalendas Maji legendum proponit: [sed potius Lugduni Convenarū,] Burdegala civitate natalis S. Macarii, Episcopi Lugduni. Itaque existimem antiquitus nominatum; verum cum inter Lugdunenses Archiepiscopos nullus inveniretur istius nominis, auctores seu reformatores lectionum istarum censuisse, quod intelligi deberet Lugdunum clavatum, communiori nomine Laudunum. Ast ego ad primum Maji, agens de S. Africano, suggeßi Lugdunum aliud, Aquitaniæ vicinum, Lugdunum scilicet Convenarum, ad Pyrenæorum radices, Straboni atque Ptolomæo memoratum, cui tempore S. Martini suos fuisse Episcopos admodum est credibile. Hanc ergo Sedem si tunc ponatur tenuisse S. Macarius, potuisset hic excitus fama S. Martini ad eum, tamquam ad commune Galliæ totius oraculum, in communibus orthodoxæ fidei negotiis aut pro ecclesiæ suæ privatis commodis consulendum excurrisse Turonas; [unde Turonas excurrens oliit Ligeni,] indeque revertens, Ligeni ad Garumnam obiisse, in confinio Burdegalensis atque Vasatensis diœceseos; ubi notior post mortem quam in vita, propter miraculorum frequentiam, effecerit, ut abolito priori nomine deinceps S. Macarii oppidum diceretur. Est tamen qui putet vetus nomen remansisse in opposita ripa, ubi oppidulum est Langon dictum.

[6] Sic ei suus ex antiqua appellatione Episcopatus maneret, nulli justæ contradictioni obnoxius; nec difficile esset certo seculo affigere ætatem ejus, qui cum sanctißimo Martino vixerit. [diu forte post obitum S. Martini,] De hac tamen formidare quis poßit, ne alibi deprehensus vulgi error hic quoque locum habuerit, dicaturque venisse ad S. Martinum & ei familiaris fuisse, qui ad mortui pridem sepulcrum peregrinabundus accesserat, & in monasterio ipsius familiarius fuerat conversatus. Atque ita etiam ad Visigothorum tempora, Convenas infestantium, æque ac prænominatus S. Africanus, referri posset. Quare nihil de ipsius ætate definiens, solum noto Natalem S. Macarii videri fuisse I Maji, [die I Maji.] unde in pervetusto tabulario ecclesiæ Burdegalensis sic notatur, Kalendis Maji fit festum S. Macarii, sicut unius Confessoris Episcopi: & in Breviario ecclesiæ Parochialis S. Columbæ; quod anno MCCXX ex vetustiori alio S. Eulaliæ transcriptum fuit, præscribitur Officium S. Macarii, Episcopi & Confessoris, I Maji.

[7] Quia tamen SS. Apostoli Philippus & Iacobus potiori jure videbantur exigere, ut suum toti Ecclesiæ Catholicæ commune festum non postponeretur alterius cujuscumque commemorationi; [unde ad 4 translatum nunc festum] institutum recentiori usu Burdegalæ est, ut festum S. Macarii deinceps ageretur die IV, cum ea fere omni solennitate; quæ primario Ecclesiæ & Diœceseos Patrono S. Andreæ exhibetur. Quin etiam usu obtinuit, ut cum in proceßionibus publicis, circum Metropolitanam institui solitis, a festo Trinitatis usque ad Pascha cantetur Responsorium de eodem S. Andrea; [tamquam Patroni:] a Paschate usque ad Trinitatem canatur de S. Macario, cujus corpus asservatur in loco sublimi post majus altare; & anno MDCLXXVI scribebatur quam primum esse transferendum in novam & insignem argenteam capsam, cura & expensis Capituli fabricatam. Cum enim Regis Mater Anna Austriaca Burdegalæ esset anno MDCL, [Ossa in capsa argentea.] pieque visitaret ecclesiam S. Andreæ, ante cujus principem aram olim conjuncta fuerat matrimonio Regis Christianißimi Ludovici XIII; & intellexisset sacrum S. Macarii depositum adhuc nihilo honoratius haberi, quam habebatur tempore desponsationis suæ; sexcentas mox argenti libras ad novæ arcæ confectionem ordiendam donavit, quæ additis quadringentis aliis nunc perfecta habetur.

[8] Eo loco, ubi Sanctum illud corpus olim requievit, quique etiam nunc nomen retinet, Societas nostra Residentiam habet cum ecclesia; [scapula in oppido sui nominis.] sed aliter quam olim sita: prior enim situs in hortum conversus est. In illa autem servat reliquum unum ex veteri deposito humerum, & die ejus festo exponit religiose venerandum. Cetera ossa Burdegalam dicitur transtulisse Comes Guilielmus cognomento Bonus. Hujus Comitis indubitabilem notitiam invenio apud Gregorium VII lib. 6 Registri Epist. 24, qua anno Pontificatus sui VI Indictione XIII, id est anno Christi MLXXXVII, ita scribit Bertrando Abbati monasterii Sanctæ Crucis & Fratribus: [corpus non potuit transtulisse Guilielmus Bonus sec. 9 aut 10:] Ecclesiam S. Macharii, de Fratrum nostrorum consilio monasterio vestro adjudicavimus, & quod Willelmus Bonus; quondam Burdegalensis Comes, fundator ejusdem monasterii, rationabiliter eidem monasterio concessit ecclesiam S. Michaelis extra urbem Burdegalæ. Cum ergo istius Guilielmi Principatus inceperit ante annum DCCCXLVIII, quo, juxta fragmentum Chronici Fontanellensis, Normanni Burdegalam urbem ceperunt, & Ducem ejusdem Guillelmum noctu; consequens esse videbatur, ut & ecclesia S. Macarii ante eum annum diceretur in jus alienum transivisse, & privata fuisse sui Patroni corpore, aut saltem sequenti seculo X, si verum est quod is cui Boni cognomentum adhæsit, heredem instituerit Guilielmum Sancium Vasconiæ Ducem, anno DCCCCLXXXII adhuc superstitem, cum conjuge sua Comitissa Vrraca.

[9] Sed ab hac sententia cito me dimovit Hieronymus Lopez, ad Vitam Godofredi II Archiepiscopi Burdegalensis, proferens instrumentum ex tabulario monasterii Sanctæ Crucis, [quod seculo II adhuc erat in primo loco] conditum (ut ait ipse, temporis characteres nescio quo consilio hic omittens) anno MXXVII, quo Uuillelmus gratia Dei Comes Aquitaniæ simul & Dux Vasconiæ & uxor Remberga … dant & concedunt cellam B. Laurentii, ubi pretiosum B. Macarii tumulatum corpus requiescit, cum decimis & justitiis & cum consuetudinibus in terra & in mari. Et hæc donatio facta est, Gombaudo Abbati, ecclesiæ Burdegalensis Archiepiscopo Godefredo. Erat ergo tunc adhuc in priori loco corpus S. Macarii. Quod autem instrumentū istud revera pertineat ad annum prænotatum & tempus Godefredi secundi, non primi qui sedebat anno DCCCCLXXII, persuadet aliud ab eodem Hieronymo prolatum instrumentum, quo Amæ Comitissæ Burdegalensis seu Petragoricæ Patriæ, cuidam monasterio constructo in honorem S. Mariæ de finibus terræ, donat hereditatem Medrins appellatam: & Hæc, inquit donatio facta, in anno MXLIII Incarnationis Dominicæ, Francorum Henrico Rege regnante, præsidente Godefrido … Sedi sanctæ Ecclesiæ Burdegalensis, Domno Gombaldo Abbate assistente monasterii, in primitus S. Crucis & S. Mariæ & S. Macharii. Guilielmus ergo qui supra notatur, Guilielmi Sancii præmemorati filius fuit, primo ac proprio nomine Sancius dictus, quo solo subscribit præcitato Patris sui instrumento, ex tabulis fundationis monasterii S. Severi in Vasconia legendo apud Hieronymum Lopez pag. 176: quia tunc adhuc vivebat senior & ibidem subscriptus frater Bernardus Vuillelmus, quo defuncto cœpit primum una cum Principatu Vuillelmi nomen usurpare.

[10] Ex his porro apparet tantum abesse ut translatio sancti Corporis facta fuerit sub Guilielmo Bono, [magis quam antea honoratum,] eo qui numeratur primus inter Burdegalenses Comites, a Pictaviensibus diversissimos (licet utrique Willelmi, utrique Aquitaniæ Comites aut Duces dicerentur) ut neque sub Sancio Willelmo, neque aliquamdiu post credibile sit eam esse peractam. Etenim quæ sub hoc ultimo adhuc primo nomine dicebatur Cella S. Laurentii, postquam in jus monasterii sanctæ Crucis transiit, vocatur ecclesia aut monasterium S. Macharii. Vnde discimus hujus cultum sua cura communis administratoris, seu (ut Ama Comitissa vocat) Aßistentis Gombaudi, insigniter refloruisse, cum alia mutati nominis causa adferri nequeat, aut forte etiam novam pro veteri ecclesia surrexisse: quæ facta non fuissent, si ibi non adfuisset corpus Patroni. [& ut summum sub ultimo Guilielmo translatum,] Quin neque anno MCXX quidquam mutatum fuisse videtur, cum usque ad eum annum Prior & monachi S. Macarii tantæ fuerint potentiæ, ut ab obedientia Abbatis sanctæ Crucis vellent haberi exempti, quam litem tunc primum illis damnatis decidit Arnaldus II Burdegalensis Archiepiscopus. Ante tamen quam finem acciperet seculum XII, credo ablatum Burdegalam esse corpus S. Macarii; & forte a Willelmo IX, extincta pridem Burdegalensium Comitum & Vasconiæ Ducum stirpe, totius Aquitaniæ potentissimo Duce, omnia in ecclesiis pro arbitrio agente tempore schismatis, a quo per S. Bernardum abductus, sed nihilo quam ante humanior erga monachos, facile potuit hoc quoque inter cetera attentasse, ut S. Macarii ecclesiam & monasterium spoliaret Patrono, quo Cathedralem Burdegalensem ornaret.

[11] Obiit Willelmus iste, non mala tandem morte, apud Compastellam peregrinus ex voto, anno MCXXXVII, [ante annum 1137] uti ostensum est ante Vitam S. Guilielmi Eremitæ, cum quo Dux iste male a plerisque confunditur, § 4 die X Februarii, in eoque desiit Ducum Aquitanorum series. Eo autem dominante Burdegalensem Sedem tenebatis, quem dixi, Arnaldus II, cognomento Geraldus, electus anno MCIII & fere usque ad annum MCXXXV superstes, quando locum fecit Gaufrido III cognomine Loriolo. Quisquis autem eorum fuit, sub quo facta est prædicta translatio, ejus prima cura fuisse videtur, ut in sua Cathedrali ecclesia proprium S. Macario altare erigeret. Nam, uti Hieronymus Lopez nos docuit, [erecto eidem altari proprio.] in sæpe laudato monasterii sanctæ Crucis tabulario invenitur instrumentum, sub Elia de Malamorte conditum anno MCXCII, in ecclesia S. Andreæ ante altare S. Macarii. Porro quando aut quomodo lapidea tumba, illius Sancti corpus continens, ab altari illo, in quo primitus requievisse existimo, translata sit post altare majus, ubi hoc seculo colebatur, nusquam notatum invenio. Credo autem non diu ibi relinquendam, postquam sacra ossa transposita fuerint in novam capsam argenteam: qua de actione expectabam litteras R. P. Petri Coulon, quo nostrum ibidem Collegium regente, effectum fuerat, ut hæc commentari potuerim de S. Macario, antea noto ex solius Saussaji relatu; quando intellexi ex litteris R. P. Francisci Cosso, cui suas moriens vices respondendi legarat, obiisse eum XI Novembris anni MDCLXXVI.

DE SANCTO VENERIO
EPISCOPO MEDIOLANENSI IN INSVBRIA.

ANNO CCCCIX

[Commentarius]

Venerius, Episcopus Mediolanensis in Insubria (S.)

AUCTORE G. H.

Celebrant hoc die IV MAII sacram memoriam S. Venerii Episcopi Mediolanensis Tabulæ hodierni Martyrologii Romani, [Cultus sacer.] cui solenne officium eodem die præscribitur in Breviario Ambrosiano, jussu S. Caroli Cardinalis Archiepiscopi Mediolanensis edito. In Vita S. Ambrosii, a Paulino Presbytero hujus amanuensi scripta, ista de S. Venerio traduntur. Per idem tempus, cum in extrema parte porticus, [Sub S. Ambrosio Diaconus,] in qua jacebat æger S. Ambrosius, in imo positi Castus, Polemius, Venerius & Felix tunc Diaconi secum tractarent, voce ita repressa, ut vix invicem se audirent, Quis post obitum illius Episcopus ordinandus esset; atque cum de nomine Sancti loquerentur Simpliciani, tamquam interesset tractatui, cum longe positus ab ipsis jaceret, approbans exclamavit tertio: Sen ex, sed bonus. Erat enim Simplicianus ævi maturior. Qua voce audita expavescentes, fugerunt. Defuncto tamen eo non alius illi successit in Sacerdotio, [in Episcopatu succedit S. Simpliciano, anno 400.] nisi is quem ille bonum senem trina voce signaverat. Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successor fuit. Felix vero nunc usque Bononiensem regit Ecclesiam. Castus autem & Polemius, nutriti ab Ambrosio, bonæ arboris boni fructus, in Ecclesia Mediolanensi Diaconii funguntur Officio. Hæc Paulinus oculatus testis. Colitur memoratus Felix Episcopus Bononiensis die IV Decembris, & S. Ambrosius die ordinationis suæ VII ejusdem Decembris. Mortuus is est pridie Paschatis anni CCCXCVIII, uti in exercitatione singulari ante tomum primum Aprilis probavimus, cui tunc succeßit S. Simplicianus, anno tertio Sedis mortuus, XVI Augusti anni CCCC, eique subrogatus S. Venerius, mox indicavit suam ordinationem S. Paulino Episcopo Nolano, [idq; indicat S. Paulino Nolano] uti hic scribit S. Delphino Episcopo Burdegalensi in epistola 16 his verbis: Mediolanensis quoque Episcopus novus, filius vester huc usque, nunc frater, Venerius jam scripserat nobis post ordinationem suam: sed quia & hoc Cardamas jussisse te retulit, scripsimus illi per ipsum ut sciret paratam esse opportunitatem, si vellet officium debitæ pietatis agnoscere, ut beatitudini tuæ scriberet & commendaret pectori tuo primordia sua. Hæc ibi. Coluntur porro S. Paulinus XXII Iunii, & S. Delphinus XXIV Decembris.

[2] Erat tum Summus Ecclesiæ Romanæ Pontifex S. Anastasius I, creatus anno CCCXCVIII, vita functus anno CCCCII XXVII Aprilis, ad quem diem ejus Acta dedimus: in quibus præclara fit mentio S. Venerii, ob epistolam illius ad hunc datam, quam hactenus non scimus extare: cujus tamen meminit S. Anastasius in Epistola ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum, in qua detestatur translationem Origenis a Rufino factam & inter cetera habet ista: Absit ab Ecclesia Romana hæc nequaquam Catholica disciplina. Numquam profecto eveniet ut aliqua hoc admittamus ratione, quod jure meritoque damnamus. Quapropter in toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse, quæ Ecclesiam maculent, [monetur a S. Anastasio de perversa Origenis translatione:] probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras dissensionesque disponant. Quare nosce qualem epistolam, ad fratrem & Coepiscopum nostrum Venerium diligentiori cura perscriptam, parvitas nostra transmiserit: tibique hanc conscientiam fecerim, quod non superflua laborum formidine neque vano timore soliciter. Mihi certe cura non deerit Euangelii fidem circa meos custodire populos, partesque populi mei per quæque spatia diversa terrarum diffusas quantum possim litteris convenire: ne qua profanæ interpretationis origo subrepat, quæ devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur. Hæc S. Anastasius Papa, implorata quantum colligimus, potißimum S. Venerii auxiliatrice manu, in dicta Rufini translatione eliminanda: illudque a S. Venerio præstitum fuisse colligimus ex Apologiæ S, Hieronymi adversus Ruffinum lib. 2, ubi num. 6. ita hunc alloquitur: Quæso te, amice carissime, ut in Ecclesiasticis tractatibus, ubi de veritate dogmatum quæritur, & de salute animarum nostrarum majorum flagitatur auctoritas, hujuscemodi deliramenta dimittas, & prandiorum cœnarumque fabulas pro argumento non teneas veritatis … Qui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent, qui libros scribere, qui totum de Origene loquuntur & scribunt, qui dum sua nolunt furta cognosci & ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent, nominatim debes dicere, & ipsos homines denotare. Ergo beati Episcopi Anastasius, & Theophilus, & Venerius, & Chromatius, & omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum Synodus, quia pari sententia, quia pari & spiritu, illum hæreticum denuntiant populis, [& ob eam damnatam laudatur a S. Hieronymo:] fures librorum illius judicandi sunt; & quando in Ecclesiis prædicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant? Non tibi sufficit passim contra omnes detractio &c. Ex prædictis Theophilus est Episcopus Alexandrinus, qui cum S. Hieronymo conveniebat contra Origenistas: alter vero S. Chromatius Episcopus Aquileiensis, intimus S. Hieronymi amicus, qui colitur secundo Decembris.

[3] Habita est anno CCCCI mense Iunio Synodus Provincialis in metropoli Africæ Carthagine, in qua legatio destinatur ad SS. Anastasium & Venerium, & ita verbis Aurelii Episcopi Carthaginensis indicatur: Post Consulatum Flavii Stiliconis viri clarissimi, XIV Kalendas Julias, [Synodi Carthaginensis Legationem suscipit,] Carthagine in secretario basilicæ Restitutæ, cum Aurelius Episcopus una cum Episcopis suis consedisset, adstantibus Diaconibus Aurelius Episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessitates mecum optime novit caritas vestra, sanctissimi Fratres. Et quoniam præstitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti cœtus vestri esset congregata præsentia, videtur mihi ut has easdem necessitates, quas pro solicitudine nostra indagare potuimus, in medium proferamus. Quas cum approbaverit vestra sinceritas, sit consequens, eligendum esse unum a nostro numero Consacerdotem, qui, auxiliante Domino & orationibus vestris & has ipsas necessitates suscipere possit, & gnaviter peragendas implere, perrecturus ad transmarinas Italiæ partes, ut tam sanctis Fratribus & Consacerdotibus nostris, venerabili sancto Fratri Anastasio Sedis Apostolicæ Episcopo, quam etiam sancto Fratri Venerio Sacerdoti Mediolanensis Ecclesiæ, necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam nostram valeas intimare (ex his enim Sedibus hoc fuerat prohibitum) quo noverint communi periculo providendum, [ut Clericos submittat, rogatur:] maxime quia tanta indigentia Clericorum est, multæque Ecclesiæ ita desertæ sunt, ut ne unum quidem Diaconum ve! illitteratum habere reperiantur. Hæc aliaque ibi. Baronius ad dictum annum CCCCI num. VII S. Venerium favisse votis Africanorum Episcoporum ex eo existimat, quod Paulinus auctor Vitæ S. Ambrosii in Africam amandatus, consedisse Carthagine apud Fortunatum Diaconum testetur ipse in Epilogo, & ex petitione S. Augustini scripsisse se res gestas S. Ambrosii confirmet in Prologo.

[4] Mortuo S. Anastasio Pontifici Romano succeßit Innocentius I anno CCCCII, sub cujus Pontificatu deceßit S. Venerius anno CCCCIX. Interim cum hoc Pontifice plurimum laboravit, ut S. Ioannes Chrysostomus in exilium actus, ad Sedem suam Constantinopolitanam remitteretur. Negotium illud scitur ex epistola ipsius Chrysostomi ad S. Venerium scripta, atque a Baronio ad annum CCCCV num. XVI edita sub hoc titulo: Sancti Patris nostri Joannis Archiepiscopi Constantinopoleos Chrysostomi epistola ad Venerium Episcopum Mediolanensem. Et hæc est Epistola. Fortem vestrum & virilem animum, itemque & veritatis vindicandæ fiduciam & prædicandæ libertatem, [accipit a S. Chrysostomo exule epistolam] tametsi vel ante cuncti cognoverant; fecit tamen temporum conditio, ut ipsa quoque appareat summa fraterna benevolentia & caritas & pietas, ac frequens commiseratio, & diligens denique procuratio vestra Ecclesiarum. Nimirum uti vel in mari gubernatorem, qui sit optimus, magnæ tempestates; vel in corporibus peritissimum medicum, morbi difficillimi ostendunt; ita qui ad studium pietatis vitam omnem compararit, quique animi magnitudine præcellat, facile rerum declarant asperitates & temporum. Quod sane cum accidit jam vobis, [ob caritatem exhibitam.] tum vero pro parte vestra probe omnia directa, nec quidquam prætermissum. Sed quoniam homines, qui istas & pariunt perturbationes & pepererunt, eo pervenerunt pravitatis, ut non modo non defungi prioribus, sed certare etiam cum iis conentur; moneo vos atque hortor universos, ut prompte animum valentissimum adhibeatis, neque istud dissolvi tantum studium patiamini: quin intendite magis, etiamsi mille accidant difficultates. Etenim qui sudoribus atque ærumnis pluribus magnum aliquid & homine generoso dignum obierint, majora ii præmia consequentur, quam qui facile & nullo negotio idem confecerint. Siquidem unusquisque, quod Beatus, inquit Paulus, tantum mercedis accipiet, quantum laboris exantlarit. Quamobrem minime illa vobis diutina fatigatio causam afferat desperandi, verum potius ipsum decus excitet. Nam quo gravior ad tentationem fit accessio, eo auctior erit ad coronas adjunctio, affluentque amplius vobis debita certaminum præmia honestorum.

[5] Hactenus S. Ioannis Chrysostomi epistola ad S. Venerium. In Lectione tertia, aliis quarta & quinta, quæ ad Matutinum ab anno MDLXXXII in Ecclesia & diœcesi Mediolanensi leguntur, hæc habentur: Ejus virtutum nomen magnum ubique fuit, usque adeo, ut & Carthaginensis Synodi Patres ad illum Legatos miserint, [obit miraculis clarus.] & S. Joannes Chrysostomus litteras Græce exaratas dederit, quibus ejus divinam caritatem aliaque pastoralia ornamenta testata facit. Ad studium autem pietatis inprimis Pastor eruditus, nihil turbulentis illis temporibus prætermisit ad diligentem Ecclesiæ sibi commissæ tuendæ religioseque gubernandæ rationem. Quam cum annos multos administrasset, demum miraculorum & sanctitatis gloria clarus obdormivit in Domino, quarto Nonas Maji. Ejus corpus in basilica Apostolorum sepultum S. Carolus Cardinalis Archiepiscopus, frequenti Episcoporum provincialium conventu, in eadem basilica, quam illustriori opere restituendam curaverat, solennibus supplicationibus pie condidit. Hæc ibi. Aliquas ejus Reliquias asservari Bononiæ in ecclesia Societatis Iesu ad S. Luciam, testatur Masinus in Bononia perlustrata: [transfertur a S. Cærolo.] sed de his interrogatus anno MDCLXXVI R. P. Alexander Zampi, ibidem Rector, respondit post exactißimam inquisitionem & discußionem singularum Reliquiarū quibus Collegium istud munitur, nihil se potuisse reperire quod S. Venerii nomen præferat, adeoque vel errasse Masinium, vel adeo minutam fuisse particulam, ut in oblivionem venire potuerit.

[6] De eodem S. Venerio Ennodius Ticinensis panxit hoc epigramma. [ab Ennodio laudatur,]

Forma pudicitiæ juvenus sectanda Veneri
      Venit, nominibus nil famulata suis.
Fortia marcebant vetulo sub judice membra,
      Ætas præsentem perdiderat puerum.
Sublimis postquam conscendit fulcra Cathedræ,
      Cana tener populis dogmata disseruit.
Aurea fluxerunt locupletis stemmata linguæ,
      Sol vitæ nitidum reddidit eloquium.
Alvus ut Ecclesiæ tumuisset semine verbi,
      Non deerat pastus lactis Apostolici.

DE SANCTO BENEDICTO
EPISCOPO ÆSERNIENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Benedictus, Episcopus Æserniensis in Italia (S.)

G. H.

Aesernia urbs Samnii antiqua & Episcopalis, sub Metropoli Capuana, haud longe a Vulturno fluvio, inter Bojanum & Venafrum sita est. Hujus Sedis Episcopos recensens Ferdinandus Vghellus tomo 6 Italiæ Sacræ, [Elogium ex Vghello,] ita de primo Episcopo Æserniensi S. Benedicto scribit: Tempus quo floruit, patria, & acta ignorantur: corpus sub ara majore Cathedralis Ecclesiæ conditum religiose colitur: festus dies Æserniæ celebratur IV Maji. Ejus meminit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ Paulusque Regius, qui narrat Cathedralem Ecclesiam, [Paulo Regio] quasi repentino vehementiq; terræ motu concussam, contremuisse, cum Episcopus quidam Æserniensis circa S. Benedicti corpus effodi jussisset. Hæc Vghellus. Addit Ferrarius, lampadem semper ante corpus accensam. Ioannes Vicentius Ciarlantus Ecclesiæ Cathedralis Æserniensis Archipresbyter, [Ferrario] lib 3 Memoria historicæ Samnii cap. 8 ista de hoc Episcopo habet: Ecclesiam Æsernitensem eodem tempore S. Benedictus regebat, quo Nolanam S. Paulinus, [& Ciarlanto.] & fuerunt ambo participes calamitatum, quæ tunc evenerunt. Colitur S. Paulinus 22 Iunii, quando de variis illi illatis persecutionibus agendum erit: quibus similia videtur S. Benedictus passus, cum & civitas Æsernia dicatur destructa, incolæque dispersi: quos S. Benedictus collegisse, ac civitatem restauravisse creditur. Additur adfuisse eidem S. Paulino morienti, Basso & Antiocho Consulibus anno CCCCXXXI. At quamdiu, reversus ad suam Cathedram, adhuc vixerit, ne per conjecturam quidem indicatur.

DE SANCTO VALERIANO
MARTYRE FOROLIVII IN ITALIA.

SECULO V

[Praefatio]

Valerianus, Martyr Foro-Livii in Italia (S.)

G. H.

[1] Forum-Livii, urbs Italiæ antiqua & Episcopalis, ad dexteram Montoni fluminis in via Fluminia, Faventiam inter & Cæsenam, Tutelaribus suis Patronis adnumerat S. Mercurialem Episcopum suum & S. Valerianum Martyrem, [Encomium scriptum circa anno 1580] quorum laudes circa annum MDLXXX luculenta oratione descripsit monachus quidam non ineruditus, ex Abbatia S. Mercurialis; qui ubi de S. Valeriano agere incipit, præfatur, de hoc Sancto, biennio ante in cathedrali ecclesia copiose disseruisse Foroliviensem quemdam, tunc defunctum, Cogitosum. Ipsam orationem, descriptam ex collectaneis Gallonii in Bibliotheca Vallicellana Romæ, non censuimus inserendam operi nostro ad XXX Aprilis agentes de S. Mercuriali, cum haberemus vitam scriptam seculo, ut nobis videbatur, XI. Nunc rescissam ab ea partem ultimam de S. Valeriano, antiquiorum auctorum defectu, dare cogimur.

[2] Ferrarius in Catalogo Generali videtur hæc ipsa a se Romæ lecta indicare, [quod vetustiorum Actorum defectu datur.] cum elegantiori stylo conscripta Acta appellat, præ antiquioribus aliis quæ Mss. viderit Forolivii. Vtraque autem censuit correctionis egere, quam adhibemus in Annotatis. Antiquiora requirentibus nobis, Italicam quamdam synopsim, a se confectam, misit anno MDCLXXIII Perillustris D. Eugenius Menghius, Patricius & Consiliarius civitatis, munitam fide publica sigilloque per Secretarium ejusdem civitatis Horatium Marcianelium; attestans manu propria se ipsam, extraxisse sincere & summa cum veritate ex libro qui adest in archivo seu secretaria Illustrissimæ Communitatis, & ex aliis scripturis fide dignissimis, quæ extant Foro-livii in variis locis.

[3] Nos, ut dixi ipsa illius libri verba maluissemus accipere; non videtur tamen operæ pretium in illis requirendis amplius laborare; cum nec illa magnam poßint habere auctoritatem; & quæcumque de S. Valeriano scripta sola traditione niti videantur, fundata in antiquißimo ipsius Sancti cultu: cujus testem habemus Vghellum in Episcopis Foroliviensibus, ubi ait quod Richelmus sive Richelinus, Episcopus Foroliviensis, anno MCCLXVII, una cum Ravennate Archiepiscopo aliisque Episcopis, altare S. Valeriani in Cathedrali consecravit. Paulus Bonolus lib. 2 Historiæ Foroliviensis (quam pro sua humanitate ad nos misit) pag. 35 asserit Richelmum dicto anno die XXVIII Maji coram universo Clero monumentum sepulcrale S. Valeriani aperuisse, [Epitaphium antiquum] & cum ipsis sacris ossibus reperisse laminam plumbeam: in qua aliquod Epitaphium his versibus legebatur.

Nomine pro Regis, cæsa cervice, superni,
      Hic Martyr recubo Valerianus ego.
Romania suis clarum me fovet in antris,
      Livia cum sociis octuaginta tener.

[4] In altera dictæ laminæ parte hæc verba continebantur: Hoc Beati Valeriani Martyris est corpus, qui hic præsens habetur, qui pro Christi nomine multas suo in corpore sustinuit passiones, demum capite abscisso animam Deo reddidit. Sequenti post hanc sacrorum oßium ostensionem die, [altare consecratum an. 1267] id est XXIX Maji, dictus Richelmus Episcopus, exempto brachio, arcam Reliquiarum reclusit, & altare consecravit: & ea omnia facta sunt assistentibus Archiepiscopo Ravennate (is erat Philippus Fontana, qui jam ante fœdus cum Forlivianis fecerat) & aliis novem Episcopis suffraganeis, qui ad Synodum Provincialem, tunc Forolivii habitam, convenerant, & varias indulgentias concesserant, eaque constare ex Bulla & aliis instrumentis asserit Bonolus. At sacrum S. Valeriani brachium, inclusum est argenteo brachio, ære publico fabricato, ad trium pedum altitudinem, & solet diebus Rogationum circumferri. [brachium seorsim adservatum.] Festum S. Valeriani celebratur ex præcepto per totam diœcesim: & Ecclesia Cathedralis sanctißimæ Crucis Inventioni & S. Valeriano Martyri dedicata est. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hoc eum disticho honorat.

Dux urbis Livii vivit: vix arcuit hostes;
      Cæsus, equo vectus, cogit inire fugam.

ACTA MARTYRII.
Ex Oratione Ms. circa annum MDLXXX

Valerianus, Martyr Foro-Livii in Italia (S.)

[1] Reliquum est, a ut ad alterum accedamus, Divum Valerianum, cui non minus sanctam in Catholica fide innovationem debet Liviensis populus, quam superiori illi sacri fontis in Christo regenerationem. De eo, non sine summo tum mei tum ceterorum philergitarum b mœrore, optime recordor multa in Cathedrali ecclesia Cogitabundum nostrum (quem honoris causa nomino) biennio antea copiose disseruisse, multa docte enarrasse; &, [Prologus auctoris.] ut erat accerrimi ingenii vi tum natura tum arte præditus, ea de laudibus ejus collegisse, ut nihil, vel ad ubertatem cumulatius excogitari, vel ad argumenta subtilius inveniri, vel ad veritatem articulatius indagari potuerit. Quam quidem ob rem non parum mihi oneris sublatum existimarem, si, cum assequendi nulla spes relinquatur, ejus viri in dicendo vestigiis quoquomodo me insistere posse confiderem. Dicam tamen ceteris rebus inferior, at saltem devotione ac animi propensione par; quibus a nullo hominum, qui sint, aut qui fuerint, me facile superatum iri confirmo.

[2] Annus igitur vertebatur salutiferæ Incarnationis sexagesimus primus supra quadringentesimum, cum Augustus c Leo Constantinopolitanum Imperium teneret suffectus Martiano (quem Byzantii primum ex Græcia d Cæsarem habuere) cum nullam ex se e progeniem videret, spem successionis omnem, in Leonem f Ariadnes & Zenonis filium collocaverat, Adolescens autem spiritibus vexabatur immundis, [A Leone Imp. evocatus, nepotem energumenū liberat:] quod Cæsaris animum vehementer torquebat, vitamque ducebat ob id minus jucundam. Inclyta tum adolescentis cujusdam g Armenii religionis ac sanctitatis fama pervagabatur omnes Asiæ & quæ sub oriente sunt sole regiones, adeo constanti omnium opinione, ut eum citra ætatis conditiones Deo gratissimum omnes prædicarent. Is erat B. Valerianus, quem propter vitæ probitatem multa signa ac miracula per ora virum circumferebant. Missis igitur ad eum legatis, Cæsar sanctissimum adolescentem nullo negotio exorat, ut ad curandum nepotem Byzantium se conferret. Venit, vidit, & curavit, ejecitque solo Crucis signo dæmonia.

[3] Quo facto tum Cæsaris tum h Ariadnes & Zenonis eam iniit gratiam, ut eum inter aulicos non solum adnumeraverint, sed & inter cariores habuerint. [Leoni & aulicis summe carus] Eminebat enim inter ceteros non corporis tantum forma & specie, quæ eum egregie amabilem reddebat; sed & animi dotibus, quibus tum Cæsari tum ceteris superata invidia in admirationem vertebatur. Si enim aulici ejus tempestatis mores nostratibus hisce quoquomodo conferendi sint; non injuria arbitramur, sanctissimi adolescentis juventutem ab omnipotentis Dei manu custoditam fuisse, cum Cæsaris genium, in dies magis, ac magis, contra id quod in aulis translatitium est, sibi non modo conciliaverit, sed eidem propemodum dominaretur. Quid enim aliud credendum est? cum in illa, ita dixerim, convenarum civitate (ubi sine lare ac certis sedibus vivitur, ubi seges ambitionis luxuriat, debacchantur æmulationes, & invidæ; veteratoria fraus, tamquam in proprio residet, & dominatur superbia plusquam tyrannica) non modo nulli invisus, sed omnibus pariter carus, [ob eximias virtutes.] & ab omnibus dilectus fuerit: iis præsertim moribus instructus, qui per diametrum superioribus illis opponuntur. Erat enim veritatis tenax, curam honestatis atque integritatis antiquissimam habens, liberalioris institutionis retinens: ii vero inter aulicos aut tardi, aut rustici, aut socordes plerumque judicantur, sicut & edictorum cælestium prudentes & interdictorum metuentes, inepti prorsus atque deliri. Inter fœdissimos igitur aulicæ vitæ ritus, innatum tamquã irradiantis solis candorem nullæ sordes coinquinaverunt; quibus rebus effectum est, ut cuncti invidia seposita primas apud Cæsarem illi sponte concederent. Nullum opus ille non libenter obibat, ubi tum Cæsaris, tum præcipue Dei & Christi Salvatoris, conjunctus esset & honor & decus.

[4] His igitur artibus, sed Deo comprimis auxilium e cælis suppeditante, auctoritate, consilio, & prudentia apud Cæsarem adeo pollebat, [præcipuis rebus agendis præfectus,] ut nihil omnino, sine Valeriano vel ageret vel cogitaret; arduisque negotiis tum belli tum pacis tractandis, non solum interesset, sed etiam præficeretur. Quaæ omnia sanctus vir, auspicato semper Dei altissimi nomine, inchoabat, tractabat, conficiebat. Per id temporis autem, Dei optimi maximi permissione, ut novum ad nos ex Armenia beneficium conflueret, accidit ut Gensericus i Wandalorum Rex Romæ inhians, ex Africa in hanc expeditionem maximas copias comparaverit. k Anthemius tunc Romæ pro Leone Augusto Imperator ab exercitu Severiano subrogatus, curam belli gerebat & pacis. Nuntiantur Leoni Genserici apparatus: quapropter maxima ornata classe l Basiliscum in Anthemii subsidium Romam mittit; additurque ei Valerianus, non Miles aut Centurio, [strenue juvat in pellendo ex Italia Genserico Wanda lorum Rege,] aut Tribunus, sed Legatus & Comes, cujus optimis auspiciis noverat Cæsar quanta sperare posset. Hi conjunctis cum Anthemio copiis, contra Populoniæ m littora hostibus occurunt, ac commisso prælio in fugam vertuntur; abiitque Gensericus cum suis in Africam.

[5] Quoniam autem diversis motibus Italia vexabatur, hinc Alanis per Tridentinos saltus irrumpentibus, hinc civilibus discordiis per Arianos undique grassantibus; [& Arianis domandis.] decreverunt Basiliscus & Valerianus partito exercitu Italiam, si possent, ab iis tumultibus vindicare. Itaque compartitis inter se provinciis, Flaminia & omnis ea Italiæ pars, quæ cis Apeninum inter & Alpes & Adriaticum sinum vergit, Valeriano attributa est. Habebat ille quidem expeditissimum exercitum, peditibus equitibusque munitum, at multo robustiorem firmioremque reddebat eum octoginta virorum invicta manus, qui a divo Valeriano numquam recedebant; sed in orationibus cum illo pernoctantes, victoriam, Angelis contra immanes Ecclesiæ hostes secum pugnantibus, ubique parabant. [Cum his] multa strenue gessit, magnas adversariorum strages edidit, priusquam se in hujus civitatis conspectum dederit. Hanc tenebat, tunc n Leobavus quidam Gotthorum Dux, atque idem Arianæ sectæ propugnator acerrimus. Valerianus igitur cum octoginta illis, quos veluti purpuratos de omnibus consulebat, [His Forum-Livii eripere conatus,] constituit urbem ita obsidione premere, ut quoquomodo daretur, inquinatissima labe expurgatam ab immanissima tyranni illius servitute liberari. Quapropter circumvallatis deducto exercitu mœnibus, nihil quod ad oppugnationem pertineret omittens sanctissimus vir, idemque strenuus; rem eo deduxit, ut urbem in crastinum militibus expugnandam edixerit, Solebat singulis noctibus B. Valerianus crebris orationibus auxilium a Superis implorare, ac cum octoginta illis ex exercitu recedere, quo ferventiores ad Deum preces eorum ab Angelis portarentur. [per insidias cum 80 viris occiditur,] Id per exploratores rescivit Leobavus; quamobrem per noctis silentium eruptione facta, orantes ac tota mente in Deo intentos invadit, prosternit, ac omnes immani occisione o trucidat. O indignum facinus! o scelus inauditum! Quidnam gladii illi, quidnam mucrones agebant? quorum latera petebant? Non eorum certe qui spem in homine collocassent, aut propriis viribus fiderent; non eorum qui urbem diripiendam, & igne ac ferro vastandam militibus proposuissent: non is erat eorum sensus, non hæc mens; sed eorum corpora invadebant, qui suas omnes cogitationes, omnia consilia in Deum referentes, eadem ad aliorum salutem dirigebant, qui propriæ saluti satis esse prospectum existimabant, si de aliena prius curam suscepissent. Felices animæ, terque quaterque beatæ, in corpore an extra corpus nescio, immanem barbarorum sævitiam expertæ. Arbitror enim, per beatissimam illam extasim, vos corporibus relictis, in cælum raptas, arcana vidisse, quæ non licet homini loqui; in iisque reditum ad ea oblitos, corporalis mortis pœnam non degustasse; sed ante mortem ad præparatum vobis locum, ad Superos evolasse. O nostram felicem civitatem! pro cujus salute tantorum virorum animæ, dum orantes Altissimi throno astarent, meruerunt martyrii corona decorari, ut perpetuis eorum precibus salus nostra nunquam intermissa constaret. Barbara igitur crudelitate sanctissimis viris a medio sublatis, exercitus omnis nihilo secus oppugnationi intentus, [& urbs Catholicis redditur.] paucis interjectis diebus urbe potitus est; Arianisque viribus ad internecionem excisis, sanctissimi Valeriani precibus (uti credi par est) Catholicæ fidei urbs restituta. Aiunt inter eos, qui mortem sanctorum virorum & urbis expugnationem inter elapsi sunt dies, multas noctes B. Valerianum urbis mœnia obequitare p visum: quare communi consilio, ejus & sociorum corporibus sepulturæ datis, etiam de ejus nomine constructa est ecclesia, quam nunc corrupto vocabulo q Sancti-Varani dicimus. In Annalibus quoque scriptum video, [qui eccsia constructa,] Civitatem eum quoque Protectorem voluisse, [cum S. Mercuriali Patronum eum habent.] & sanctissimo Mercuriali Contutelarem fecisse, ita ut deinceps ejus sanctam imaginem, sicuti ipse visus fuerat, equo insedentem, pro sigillo r Civitatis usurpaverit.

ANNOTATA.

a Præcesserant Acta S. Mercurialis Episcopi data 30 Aprilis.

b Philergita hic poni videtur pro studioso eloquentiæ. Ἐργεῖται autem proprie a Græcis dicuntur Servi, quasi ad opus faciendum comparati.

c Leo genere Thrax, Marciano anno 457 die 26 Ianuarii mortuo, ab exercitu Imperator salutatus, cœpit ab initio Aprilis imperare, vita functus sub initium anni 474.

d Latius accipiendo nomen Græciæ, pro eo quod auctoris ætate appellabatur Græcorum Imperio: qui autem præcesserant ex Constantini aut Theodosii genere Imperatores ex Occidente genus ducebant: Martianus vero Thrax erat.

e Progeniem scilicet virilem.

f Ita corrigo pro eo quod ecgraphum nostrum habebat in Leone, Mariagnis sororis filio: intelligitur enim Leo junior, senioris ex filia nepos, decimo circiter Imperii mense mortuus post avum.

g Paulus Bonolus eum potius ex Flaminia & ditionibus Foro-Livii censet oriundum S. Valerianum.

h Rursum hic scriptum erat Mariagnis sororis.

i Gensericus ingressus est Roman anno 455. Sed quia superstes regnavit usque ad annum 476, videtur hic instelligi Italia contra alias invasiones propugnata.

k Anthemius (sublato Severo Imperatore veneno 25 Augusti anni 465, & post anni unius & aliquot mensium interregnum) in Occidentem Imperator missus est anno 467.

l Basiliscus erat frater Verinæ, uxoris Leonis Imp. qui postea Zenone pulso Imperium Orientis anno 475 ad duos circiter annos occupavit.

m Populonia, portus Etruriæ, nunc Piombino.

n Leobavus, Ferrario Leobanus, Bonolo Leo Bacchius.

o Bonolus, capite abscisso interficit.

p Epitome Italica ait, ita visum in ipsius civitatis defensionem, cum illa aliquoties esset obsessa ab hostibus.

q Addit idem Bonolus, ab aliquibus tradi eo in loco eum fuisse martyrio coronatum.

r Indicat idem hoc lemma subscribi: S. Valerianus Martyr, Protector civitatis Forolivii.

DE SANCTO TITIANO
EPISCOPO LAVDENSI IN INSVBRIA.

AN. CCCCLXXVII

[Commentarius]

Titianus, Episcopus Laudensis in Italia (S.)

D P.

Sancti Titiani Vitam, quem Laus Pomeja, oppidum media inter Madiolanum & Cremonam via, anno CCCCLXXV Episcopum habuit, posteritati edax monumentorum vetustas invidit: quidquid superest, in Catalogo Sanctorum Italiæ collegit hujusmodi verbis Philippus Ferrarius ex Laudensis Ecclesiæ tabulis: [Acta vetustate temporum deleta:] Titianus, natione Alemannus, Episcopus Laudensis, S. Cyriaco in Episcopatu successit anno post Christum natum CCCCLXXV, Simplicio summo Pontifice, Zenone Orientis & Augustulo Occidentis Imperatore. Vixit in Episcopatu (quem sancte & pie illum administrasse ex eo liquet, [ætas & anni Episcopatus indicati ex tabulis Ecclesiæ Laudensis.] quod in Sanctorum Episcoporum numerum relatus est) biennium dumtaxat: cum anno CCCCLXXVII Kalendis Maji decessisse ex epitaphio, quod adhuc extat apud Laudem Veterem, appareat. Obiit autem diem, annum ætatis quinquagesimum quintum agens. Cujus corpus in æde S. Petri sepultum, ubi epitaphium illius visitur, novissime a Bossio Episcopo Novariensi cum diœcesim Laudensem visitaret, in cathedraleme ecclesiam translatum est. Hæc ille, quem sequitur in Italiæ sacræ tom. 4 Vghellus. [gemina translatio corporis,] Franciscus Boßius a Cathedra Perusinæ ad Novariensem transiit anno MDLXXIX, clausitque diem anno MDLXXXIV. Addit Vghellus, Corpus denuo ibidem seu inventum seu refossum anno MDCXL, solenni pompa rituque subter principem templi aram reconditum fuisse, inscripta marmori hac memoria: Corpus S. Titiani Laudensis Episcopi, cum aliquot Sanctorum Innocentium Reliquiis, sub hac ara fuit inventum, iterumque repositum, præmissa solenni translatione, MDCXL die VI Maji. Laudæ Antistite Clemente Gera Novariensi. Festum, non Kalendis hujus mensis quibus obiit, sed die quarta agitur; idque ne cum prima, quæ Apostolis SS. Philippo & Iacobo sacra est, concurreret. Alius ab hoc est S. Titianus Episcopus Opiterginus: & colitur XVI Ianuarii: [cultus.] alius Brixiensis Episcopus, relatus III Martii, de cujus Vita, inventione, miraculis plura dicere potuissemus, si tunc ad manum nobis fuisset libellus a Ioanne Bapt. Zannetti Brixiæ editus anno 1618. Quidam etiam Titianus Episcopus indicatur ad XXIX Maji, in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellen. ad Grevenū, sed quis horū intelligatur nō additur.

DE SANCTO ANTONIO
ABBATE TVRONIBVS IN GALLIA.

[Commentarius]

Antonius, Abbas Turonibus in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Inter urbis Turonensis monasteria antiquiora censetur, quod a S. Iuliano modo nominatur, ante S. Gregorii Episcopi Turonensis tempora, [Cultus sacer 4 Maji] in honorem S. Mauritii dedicætum. In hujus monasterii ecclesia celebrari quot annis ad hunc IV Maji sub ritu duplici festum S. Antonii, de Rupe cognominati, testatur Simon Martin in sacris Reliquiis deserti. Quo etiam die memoria B. Antonii Abbatis S. Juliani inscripta est Martyrologio Turonensi & B. Antonii Confessoris Turonis Ms. Florario Sanctorum, & Auctario Greveni & Molani d Vsuardum, Martyrologio Germanico Canisii & Gallicano Saussaji, qui ista habet: Turonis S. Antonii Confessoris, beatitudinis gloria conspicui. At Translatio corporis S. Antonii Confessoris Turonis celebratur ad diem secundum Aprilis, [2 & 3 Aprilis.] in Mss. Martyrologiis Prioratus de Averone in diœcesi Carnotensi, Romano Ducis Altempsii, & Carmelitano quod Coloniæ asservatur. Sequenti die III Aprilis memoratur S. Antonius Confessor Turonis in Mss. Vallicellano Patrum Oratorii Romæ, & Centulensi S. Richarii in Pontivo. E quibus omnibus antiquus ejus cultus confirmatur. Verum de ejus illustribus virtutibus ac modo vivendi nihil potuimus hactenus assequi, præter pauca, quæ Simon Martin Gallice suggerit, & sunt fere ista.

[2] Cum B. Antonius pluribus annis in monasterio Turonensi S. Juliani vixisset, & cum exacta observatione monastica in omnibus virtutibus excelleret; majori zelo faciendæ pœnitentiæ ardens, [Compendium Vitæ.] impetravit Moderatoris consensum, discedendi ad aliquam rupem, duabus tribusve leucis Turonibus dissitam; in qua parvam cellulam in rupe excisam sibi elegit, sed adeo angustam, ut vix aut jacendo aut stando potuerit subsistere, quod in nullam partem sive altitudinis, sive longitudinis aut latitudinis, contineret ultra quatuor pedes: eaque cellula beneficio fenestellæ etiamnum monstratur, sed ob reverentiam S. Antonii ingressus non permittitur. Reliqua ejus Acta latent, soli Deo cognita: cujus providentia vitam sustinuit, & ante decessum e vita fuit a Parocho vicino Sacramentis munitus, & post mortem corpus ad monasterium transflatum. Hæc ibi. Quorum priora ex populari traditione, cetera ex præsenti notitia esse accepta apparet.

[3] At quo seculo floruerit nusquam vel per conjecturam tradi reperimus, [Tempus incertum,] unde nec possumus eum Ordini Benedictino satis tuto asserere: nam si inter primos dicti monasterii monachos vixerit, dicerent Sanmarthani, incertum esse quem Ordinem vel Regulam primum ibi monachi tenuerunt. Forsan aliquam lucem rei obscure adferent Dacherius & Mabillon. Alium, esse a S. Antonio, socio S. Mauri, cum Martino Simon arbitramur, quod hujus corpus a Calisto Papa II anno MCXIX in ecclesia Glannofoliensi maxima cum reverentia positum fuisse, asserat Mabillon in suis Annotatis ad Vitam S. Mauri Abbatis num. 70. Hunc ob dictam elevationem ad diem III Septembris collocat Hugo Menardus, apud quem & alios Martyrologos Benedictinos nulla mentio Turonensis istius Solitarii.

[4] [Reliquiæ in ade S. Iuliani,] Nos, ut nihil diligentiæ prætermitteremus, datis ad R. P. Rectorem Turonensis Collegii litteris, ea interrogantibus quæ videbantur in rem fore, responsum accepimus a R. P. Guilielmo Quirini, has sibi partes postulante, R. D. Priorem S. Juliani ab eo requisitum de S. Antonio, asserere, quod fuerit primus ejusdem monasterii Abbas, ostendique ad latus dextrum majoris altaris grandi in tabula ipsius effigiem; in sacrario autem Reliquias aliquas ejusdem, thecæ inclusas argenteæ, quas pie exosculatus dictus P. Guilielmus, judicaverit ex crassitudine partem esse brachii vel coxendicis: corpus vero aiebat idem Prior, sepultum esse in pago S. Antonii, du Roche dicto, tribus circiter leucis distante. Adivi locum, inquit P. Guilielmus, & invisi sacellum, quod alias ita frequentatum ut decem vel undecim Presbyteros aleret; [& in propria ecclesia,] modo autem soli illud accolæ visunt orationis gratia. Est in eo crypta, intra quam Sanctus vixisse dicitur: & ibidem asservantur Reliquiæ, os coxendicis scilicet & costa una. Scriptorum porro neque ibi neque ad S. Juliani quidquam reperi. Ceteras ergo sacri corporis partes dissipaverit ferox ille turbo, qui præclariora quæque urbis Turonicæ sanctuaria subruit seculo superiori, de quo sæpius questi adhuc sæpe queremur, sed numquam sine gemitu. In Registro Beneficiorum Archiepiscopatus Turonensis anno MDCXLVIII excuso indicantur pag. 86 & 87 loca a monasterio S. Iuliani dependentia, & inter allia est Prioratus S. Antonii de Brechia, & Ecclesia parochialis S. Antonii, de quibus interrogatus iterum prædictus P. Guilielmus, an eumdem S. Antonium Patronum colerent, affirmavit: addens Prioratus de Brechia & parochiæ Antonianæ geminum esse titulum, uti geminum est beneficium; sed ecclesiam utriusque eamdem, ipsam scilicet quam alii a pagi nomine de rupe appellant.

DE SANCTO PAVLINO,
EPISCOPO SENOGALLIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Paulinus, Episc. Senogalliæ in Italia (S.)

G. H.

Senogallia urbs Episcopalis Ducatus Vrbinatis, in ora maris Hadriatici, media fere inter Pisaurum & Anconam, veneratur hoc IV Maji S. Paulinam Episcopum, ut Patronum suum, cum Officio Ecclesiastico per Octavam deducto, uti indicat Ferrarius in Catalogo generali; qui præterea in Catalogo Sanctorum Italiæ ista scribit: Sanctus Paulinus Episcopus, licet Acta ipsius desiderentur, maximam habet apud Senogallienses venerationem: nam ipsius natalem hac die summa celebritate colunt cum Octava, uti suæ urbis præcipuum Tutelarem: Cujus Reliquias religiosissime asservatas habeat. Tempus quo is fuit in humanis haud reperiri potuit: ac dein in Annotatione ista addit. Hunc a Paulino Nolano diversum credimus, cum quod diversis diebus celebrantur eorum Natales, & corpora in suis urbibus extent; tum quod dum essemus Senogalliæ, in urbis illius Annalibus seu Chronicis Mss. legimus, S. Paulinum Episcopum Senogalliensem fuisse. Hæc Ferrarius. Interim Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ describens Episcopos Senogallienses non meminit S. Paulini: quem in Martyrologio Poetico Nicolaus Brautius hoc disticho honorat:

Paulinum suevit Sanctum Senogallia Patrem,
      Patronumque pium sanctificare suum.

De alio Paulino, qui Coloniæ Agrippinæ hac etiam die colitur, jam jam acturi, miramur quid causæ habuerint urbes adeo dißitæ, ut suo cuique Sancto utraque diem eumdem dicarent: vehementi autem suspicione movemur, quod alterutrius nomen, in veteri aliquo Martyrologio tali die repertum, alterius cultum huc quoque referendi dederit occasionem.

DE SANCTO PAVLINO
DIACONO MARTYRE COLONIÆ.

[Commentarius]

Paulinus Diaconus, Martyr Coloniæ (S.)

G. H.

Antiquum Martyrologium, Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCX excusum, ab hoc Sancto exorditur his verbis: Quarto Nonas Maji, Colonia Agrippina, [Martyrium & cultus,] in ecclesia S. Cæciliæ, natale B. Paulini Diaconi & Martyris, cujus caput per ferreum malleum pro Christo contritum dignoscitur, & cerebrum suum una cum pio sanguine patienter effudisse. Quæ eadem habet Grevenus in Auctario, anno MDXV & MDXXI excuso. Sequuntur Auctor Ms. Florarii, Molanus, Galesinius, Canisius cum hodierno Martyrologio Romano. Et hæc de cultu & martyrio satis certa sunt. Gelenius, lib. 3 de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis Syntagmate XI S 2, ubi de Thesauro sacro ecclesiæ collegiatæ S. Cæciliæ, ista num. 2 scribit: S. Paulinus Levita & Martyr, vetustæ argenteæ tumbæ S. Evergisli inclusus, claritate æterna fulget in cælis, & in terris lucet gloria miraculorum, [Sepultura,] quorum frequentiam diplomate suo testatur anno MCCLXI Conradus Archiepiscopus Coloniensis. Hæc ibi. Miraculorum nulla amplius memoria extat; Conradi diploma ad huc invenitur, cujus ecgraphum curavit nobis R. P. Iacobus Martini, Societatis nostræ Sacerdos & Metaphysices Professor Coloniæ, anno MDCLXXVI: est autem hujusmodi tenoris:

[2] Conradus Dei gratia Sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus, per Italiam Archicancellarius, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. [Rom. 14. 10] Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum: oportet nos diem messionis extremæ, meridiei operibus prævenire, ac æternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus in cælis, firmamque fiduciam tenentes, quoniam qui parce seminant, parce & metent; & qui seminant in benedictionibus, de benedictionibus & metent vitam æternam. Cum igitur dilectus in Christo Abbas & Conventus ecclesiæ S. Cæciliæ Coliniæ, ad laudem Dei & B. Mariæ semper virginis, in honore Beatissimi Paulini gloriosi Martyris, [miracula a Conrado Archiep. testata,] per quem Deus infinita nostris temporibus dignatus est operari miracula, capellam infra ecclesiam suam ædificare inceperint opere sumptuoso, & ad consummationem ipsius operis propriæ eis non suppetant facultates; universitatem vestram rogamus & exhortamur in Christo Domino, vobis pro peccaminum remissione injungentes, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas & grata ad hæc caritatis eis subsidia erogetis; ut per subventionem vestram dictum opus valeat consummari, & vos per hæc & alia bona quæ Deo inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos autem de omnipotentis Dei misericordia confidentes, ejus adjutoribus omnibus vere pœnitentibus, eis qui manum ad hoc porrexerint adjutricem, annum unum & carenam unam de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus: proviso ne littera ista de loco ecclesiæ memoratæ ad locum alium per quæstuarios causa petendi nullatenus deferatur: eam si hoc factam fuerit, carere viribus decernentes. Datum Coloniæ XIII Cal. Octob. anno Domini MCCLXI.

[3] Eodem quo Conradus seculo floruit Ægidius Aureævallis monachus, qui in suis ad Harigerum Abbatem Additionibus de Episcopis Tungrensibus cap. 13 ista habet: In dicta ecclesia B. Cæciliæ novissimis temporibus repertum est Corpus gloriosum B. Paulini Martyris, [An fuerit discipulus S. Materni.] discipuli S. Materni, qui propter prædicationem & fidem Christi in dicta civitate Coloniensi martyrio meruit coronari. Hermannus Fley-stangefol, in Annalibus Circuli Westphalici anno MDCXL Germanice editis, dictum Paulinum censet secundum Episcopum Coloniensem, ac S. Materno successisse anno CXXX, ipsumque anno CLXX martyrii palman obtinuisse. [& Episcopus?] Idem de ejus Episcopatu censet Hermannus Crumback, in suis ad nos litteris datis anno MDCLXXIII.

[4] At citatus Gelenius plane contraria sentit hoc modo: Tradunt plerique majores nostri, [ab aliquibus temere dicitur Martyr sub Constantino Copronymo,] S. Paulinum esse Constantinopolitanum Martyrem, qui propter iconoclastæ Imperatoris Constantini Copronymi anno Christi DCCL dominantis summam impietatem, felici commutatione, deposito secularis militiæ balteo, Levitarum Ecclesiastico albo inscriptus, cum in ecclesia primum cantaret Euangelium, in columbæ specie insidentem visus est habere sanctum Spiritum. Inde jussu immanissimi Imperatoris præcisis naribus, evulsis oculis, pice & sulphure liquatis horrendum in modum perfusus, fune ad pedes alligato, per urbem dirissime raptatus est, tandemque cum caput malleo contusum esset, effuso & disperso cerebro, cælo animam efflavit. [qui Petro de Natalibus est Paulus,] Hæc ibi de ejus gestis & martyrio: sed quæ omnia verbotenus accepta sunt ex Petri de Natalibus lib. 6 cap. 69, agente, non de Paulino Diacono, sed de Paulo Duce militiæ, quæ nomina confundi, & confusis nominibus non distingui personas, etiam ex consequentibus apparet.

[5] Nam cum fateatur Crumbachius, multo quam Gelenius diligentior ac fidelior testis, nesciri, quando & a quibus dictus Paulinus Constantinopolitanus sit Coloniam translatus; ipse Gelenius hoc modo corpus relatum ait: Qui B. Paulinum nostrum hunc, Constantinopolitanum tradunt, asserunt quoque corpus ejus, post annos a martyrio centum viginti & duos, divina revelatione detectum, ad Carmonarum monasterium, deinde Venetias in ædem sacram S. Georgio delatum, [& gratis fingitur translatus Venetiis Coloniam] demum a Principibus Germanis Italiam triumphantibus allatum in Ubios. Eadem de suo Paulo dicit Petrus de Natalibus, quæ omnia (uti a Fortunato Vlmo edita atque illustrata extant) dabimus ad diem VIII Iulii, quando Paulus Venetiis colitur, ubi ejus corpus etiam nunc servari certißimo creditur. Numquam Germani Principes, quod Gelenius assumit, ita triumpharunt Italiam, ut Venetorum civitatem in suam redegerint potestatem; neque hi leguntur uspiam in Principum externorum cultum ita fuisse profusi, ut ullum eorum sanctorum corporum, quibus trans mare advectis suam urbem maximo studio communiverunt, cuiquam donarint. Itaque non verebimur eos quos Gelenius secutum se majores ait, nimiæ credulitatis arguere, dicereque temere ab iis assumptum aliquem vicini nominis Martyrem, cum alius non inveniretur: & hujus Martyrio, apud Petrum narrato, addidisse capitis contusionem malleo factam: quæ solum de Paulino sciebatur, de Paulo non legitur. De illo autem dicimus cum præcitato Gelenio: Hæc utcumque habeant, & cujascumque fuerit S. Paulinus, certus est Ubiorum inter Superos Patronos antiquæ Ecclesiæ Patronus, & in Martyrologiis ad quartum Maji diem cognitus, notior in æternæ vitæ libro.

DE S. NICEPHORO CONFESSORE
HEGVMENO MEDICIENSI IN BITHYNIA.

ANNO DCCCXIV

[Commentarius]

Nicephorus, Confessor, Hegumenus Mediciensis in Bithynia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Monasterium Medicii a S. Nicephoro, de quo hic agimus, constructum est seculo Christi octavo, in Bithyniæ parte maritima ad Propontidem, haud procul a Prusa urbe notißima, uti ad Vitam S. Nicetæ III Aprilis diximus: ex qua pauca excerpo. [Admittit S. Nicetam,] Ac primo num. 8. Venit Nicetas ad hoc Medicii monasterium, infrequens adhuc, & sub regimine sanctissimi Patris nostri Nicephori, qui ipsum fundaverat, constitutum. Ab hoc cum recipi postulasset, videns discretissimus Pastor, atque ex habitu gestuque cognoscens, eum sibi utilem fore, libenter suscepit & proprio suo gregi inseruit. Dein num. 10, 11 & 12. [& ordinatū, Presbyterum præficit monasterio,] Adeo diligentem Nicetam promptumque ad omnia Prælatus Nicephorus conspiciens, quamvis necdum quintum in monasterio annum explevisset, ad Presbyterii gradum promovendum censuit. Ad hunc autem ordinatus est per manus magni illius Tarasii, qui Patriarchicum urbis Constantinopolitanæ thronum multis adornabat virtutibus: moxque administratio monasterii, quamvis invito, commissa a S. Nicephoro est …

[2] Qualis porro quoad virtutem erat Pater noster sanctissimus Nicetas, talem quoque, qui locum ab ipso secundum teneret ei submittere Dominus universorum curavit. Athanasium, inquam, [adjungit illi, Athanasium,] virum reverendum & admirabilem.. Talis autem cum esset a sanctis Patribus nostris ad hoc nostrum cœnobium est invitatus, atque ab inclyto Nicephoro persuasus, sanctissimo Patri nostro Nicetæ secundus adjungi. Erant igitur ambo cor unum & anima una in diversis corporibus, tranquillo in statu continentes omnia: ipsique a S. Nicephoro directi regebant totam fraternitatem, & in utroque tam inter se mutuo quam suo cum Præside caritate vinciebantur indissolubili, [sub sua directione,] adeo ut nulla unquam inter eos contentio, nulla existeret disceptatio. Porro num. 23 mors Athanasii indicatur, additurque n. 24. Pater vero noster Nicetas ejusmodi separatione haud parum afflictus, geminato deinceps onere laborabat, invigilans Fratrum utilitati. Deinde haud multo post mortuus est etiam communis Pater Nicephorus: qui suas omnes possessiones Deo consecrans, hoc monasterium, Divina gratia cooperante, fundaverat: quem Deus & homines honoraverant atque dilexerant, propter insignem animi moderationem.

[3] Finem autem vitæ consecutus etiam ipse est die quarta Maji: cujus festivitas, ut solenniter quotannis ageretur, sanctus Pater noster Nicetas, ejus germanus discipulus, decreto sanxit. Rogabamus autem eum omnes ut nomen pariter & consecrationem Hegumeni susciperet: quamdiu enim in vivis Nicephorus fuerat, eam recipere recusarat … Sed vi quadam adhibita tam a nobis quam ab amicis aliisque Patribus, cogendus fuit ordinationem appellationemque Hegumeni acceptare: istam autem ei per impositionem manuum contulit. S. Nicephorus, quit tunc Patriarchale solium Constantinopoli tenebat. Huc usque excerpta ex Vita S. Nicetæ succeßoris, scripta a Theostericto discipulo, nec dubitamus quin etiam Vita S. Nicephori ab eodem aliove fuerit conscripta; [Addunt Synaxaria,] ex qua solum hactenus assecuti sumus aliqua Elogia, quale illud est quod ad hunc diem habet Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, & est hujusmodi.

[4] Eadem die memoria S. Nicephori Hegumeni monasterii Medicii. Sanctus Nicephorus vixit temporibus iconomachorum. Adhuc autem puer cum Christi amore flagraret, hæresimque valde adauctam videret; relicto mundo & omnibus quæ mundi sunt, monachus factus secessit in montes, egitque vitam tranquillam, orationibus ac jejuniis quotidie vacans, ac Deo ob publicam orbis terrarum quietem ac concordiam suas preces offerens. [sub Leone Armeno inclusum carceri in eo esse defunctum:] Deinde sedata paululum hæresi, unanimi monachorum suffragio electus fuit Hegumenus monasterii Medicii. Verum hac iterum lue recrudescente, atque hæresi resuscitata sub Leone impio Imperatore, a grege suo expulsus est, tamquam sacrarum imaginum venerationi ac sanctorum Patrum præceptis inhærens; acerbisque ærumnis subjectus, in acerbissimum carcerem detrusus fuit: ubi tamquam fortissimus athleta, quemcumque animæ illatum perniciosum errorem deturbavit, atque ad Christum, quem semper dilexit, emigravit. Hæc dicto Menologio, quæ ad hunc diem leguntur in Mss. Menæis Chifletianis, & sequenti die V Maji in Ms. Synaxario Claromontano.

[5] Ex quibus omnibus liquet tempus, quo floruit & deceßit S. Nicephorus, scilicet sub iconomachis prioribus, non tam sub Leone Isaurico, quam ejus filio Constantino Copronymo. Dein sub horum filio Leone Chazaro, eoque mortuo sub Irene vidua & filio Constantino: sub quibus cum cœpisset reflorere orthodoxare ligio, est habita Synodus Oecumenica Nicæna secunda anno DCCLXXXVII, & restitutus cultus imaginum, ac pax Ecclesiæ data. [quod cum morte ante annum 815 obita] Hac autem durante in monasterio Medicio a se condito factus est Hegumenus, admisit S. Nicetam, eumque curavit Presbyterum ordinari a S. Tarasio Patriarcha Constantinopolitano, mortuo anno DCCCVI die XXV Februarii, quo ejus Vitam dedimus. Tarasio succeßit eodem anno S. Nicephorus, cujus Acta illustravimus ad diem XIII Martii: hic autem S. Nicetam a morte Nicephori Hegumenum constituit. Porro ex adjunctis elogiis constat ipsum Nicephorum Hegumenum superfuisse usq; ad Imperium Leonis Armeni, coronati a S. Nicephoro Patriarcha XXI Iulii anno DCCCXIII, cui ille invisus videtur fuisse; & ejectus in exiliū, [difficulter componitur.] in carcere obiisse an. DCCCXIV; ita ut potuerit Nicetas eo anno constitui Hegumenus, antequam S. Nicephorus Patriarcha ejiceretur in exilium, quod factum est die XIV Februarii anni DCCCXV. Verum contra hæc ultima, ex elogiis sumpta, scrupulum aliquem movet nobis Theosterictus, tam accurate describens mortem S. Nicephori, ejusque diem, & festivitatem cœptam celebrari, sine ulla mentione talis exilii. Scrupulus autem augetur ex eo, quod Leo Armenus statim a sua coronatione non moverit persecutionem, sed anno dumtaxat Imperii secundo, sicut ostensum est 12 Martii ante Acta S. Theophanis Confessoris num. 12; unde vehemens nascitur formido ne exilium, causa imaginum toleratum, & mors in eo obita, a Nicephoro Patriarcha ad Nicephorum Hegumenum, per compilatores Synaxariorum temere traducta fuerit: quod certius posset definiri, si majora Hegumeni Nicephori Acta aliquando protraherentur in lucem.

DE SANCTO GODEHARDO
EPISCOPO HILDESHEIMENSI IN SAXONIA INFERIORE.

ANNO MXXXVIII

[Praefatio]

Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter illustres Germaniæ viros floruit seculo X & XI S. Godehardus, aliis Gothardus, natus in Bavaria superiore circa annum Christi DCCCCLX, [Tempus vitæ ab an. 960] utpote qui anno DCCCCXC egisse annum ætatis XXXI infra in Vita num. 8 dicitur: quando in monasterio Altahensi monachus Benedictinus factus est, & post annos octo Abbas creatus, deinde anno MV ad regimen Hersfeldensis Abbatiæ translatus, ac postea quinquagenario major ad Altahense monasterium anno MXII seceßit. Inde anno MXXII ad Sedem Hildesheimensem evocatus, Dominica prima Adventus ordinatur: ubi rebus præclare gestis in Domino obdormivit, postridie Ascensionis, die quinta Maji, anno MXXXVIII. Hi characteres ita solide affirmant dictum annum, quando cyclo Lunæ XIII Solis XI & littera Dominicali A Pascha celebratum fuit die XXVI Maji, & festum Ascensionis die IV Maji: ut mirum sit ad annos duos præcedentes aut proxime sequentem potuisse referri: cum illis annis Pascha celebratum fuerit mense Aprili, [usque ad mortem anno 1038, 4 Maji obitam] die XVIII aut X aut XV, & consequenter festum Ascensionis procul recesserit ab aßignato die V Maji scilicet ad diē XXVII, aut XIX aut XXIV ejusdem mensis. Habemus antiquum Chronicon Ms. Saxonicum, usque ad annū MCLXXIX deductum: in quo ad dictum annum MXXXVIII ista leguntur: Sanctæ memoriæ Godehardus Hildinisheimensis Episcopus migravit Dominum. Clarius id exponitur in Chronico Hildensheimensi, tomo 3 Scriptorum Historiæ Francorum a Francisco du Chesne post obitum patris edito; in quo ad dictum annum MXXXVIII ista leguntur: Eo tempore venerandæ memoriæ sanctus noster Pontifex Godehardus, III Nonas Maji, videlicet feria sexta post Ascensionem Domini, ex hac vita subtractus ad æternam, cum Christo perenniter victurus migravit, nobisque miseris immensam mœstitiam suo discessu contulit. Quæ omnia infra in Actis confirmantur: ubi alia quædam commodius observamus.

[2] Sunt Acta hæc optimæ notæ & fidei, a S Godehardi discipulo & in plerisque oculato teste, conscripta: eaque integerrima extant in urbe Stiriæ Græciensi & codice pervetusto Collegii Societatis Iesu: [Acta ex Mss.] ad cujus codicis fidem noster quondam Reinoldus Dehnius editionem Browerianam diligenter contulit. In eo Ms. Auctor appellatur Wolfherrus, quem cum Browero arbitramur ex Saxonico Clero a S. Godehardo cooptatum, litterisque apud Bojos excultum, ad ipsum redivisse. [& Broweri editione] Certe num. 14 ait concionantem in Capitulo monachorum Guntherum, a se furtim auditum per fenestras, quem in canonico habitu illuc ingredi religio vetuit: opus autem suum bifariam divisit. Nos utramq; partem more nostro distinguentes, Capita universim sex constituimus, nulla habita ratione divisionis apud Browerum, quam induxit alius: qui hinc inde immutans varia, nec satis apte semper (ut infra annotamus) primam partem in decem, secundam in totidem sed prolixiora capita distinxit, iisque titulos subjunxit, & loco Wolfherri primi Auctoris, nomen suum substituit, ipse Arnoldus appellatus: & inscripsii Magistro suo Menghardo, sicut prior Wolfherrus, juxta Græciense Ms. suo magistro Albuino. Denique quæ in dicto Ms. desunt miracula, in vita a S. Godehardo patrata, & infra in Appendice referuntur, videntur ab hoc Arnoldo adjecta. Eadem Acta, sed contracta, habemus in insigni Ms. codice nobis a Bernhardo Rottendorffio e Monasterio Westphaliæ transmisso, similiaque reperimus in Ms. codice Reginæ Sueciæ. Simili codice usus est, Laurentius Surius, qui stylum se mutasse & quædam paraphrasticos reddidisse, præfatur. Alia duæ compendia habemus, [Historia Canonizationis,] alterum ex Ms. Vltrajectino S. Salvatoris, alterum ipsi Florentiæ ex insigni codice Senatoris Strozzii descripsimus. Sed his omißis damus Historiam Canonizationis & miraculorum, potißimum post illam factorum. Auctor etiam eo tempore vixit, & sæpe se quæ scribit vidisse affirmat. Quæ in Appendicem conjecimus, a variis postea fuerunt adjuncta. Et hæc unius Broweri diligentiæ debemus.

[3] Habemus Breviarii Hildensemensis partem æstivam, anno MDXVI excusam, [Cultus 5 Maji die depositionis,] in cujus Kalendario ad diem V Maji ista charactere rubro sunt impressa. Dedicatio majoris Ecclesiæ Hildensemensis, & Depositio S. Godehardi, duplex. Verum quia in parte illa æstiva Officia festorum a S. Vrbano incipiunt, quale de S. Godehardo ibidem solitum fuerit recitari, non potuimus scire. Habemus etiam Officium nobis Græcio transmissum cum propriis hymnis, antiphonis & responsoriis, uti ibidem post Acta, in ipso Depositionis die recitandum, legebatur. Ex hisce varia continentur in antiquo Breviario Passaviensi anno MDV excuso. Quo itidem die V Maji celebratum fuisse ejus festum in diœcesibus Mindensi, Raceburgensi, Caminensi & aliis antiqua earum apud nos adservata Breviaria indicant: & confirmant Officia propria diœceseon Viennensis, Passaviensis, Tridentinæ & alianum: in plerisque recitantur Lectiones, ex Actis aßignatis desumptæ. Eodem quinto Maji memoria S. Godehardi celebratur in Ms. Martyrologio monasterii Subensis in Bavaria sub nomine Bedæ aucto, & in Ms. Florario Sanctorum; item in Martyrologio Lubecæ & Coloniæ anno 1490 excuso; [& 4 Maji die obitus & translationis:] ac denique apud Grevenum, Maurolycum, Canisium & alios cum Petro de Natalibus lib. 4 cap. 129. At memoria Translationis, quæ ipso obitus anniversario die quarto Maji contigit, præscribitur in citato antiquo Hildensemensi Breviario celebranda cum novem Lectionibus; & est præcipuum festum. Quo etiam die celebrantur in antiquis Breviariis Lubecensi, Erphurtensi, & Missali Mediolanensi anni MDXXII, & Breviario anni MDXXXIX, ac recentioribus, item in Mss. Martyrologiis Pragensi & Leodiensi Ecclesiarum Cathedralium, & in Martyrologio citato Coloniæ & Lubecæ excuso, apud Grevenum etiam, Molanum, Galesinium, Wionem, Dorganium, Menardum, Bucelinum, & alios. Verum Officiis propriis Ecclesiæ Hildesiensis anno MDCLVII excusis: IV Maji colitur S. Godehardus, & V Maji sola Dedicatio.

[4] Anno proximo post Translationem corporis factam MCXXXII condi cœptum est monasterium Ordinis Benedictini sub S. Godehardi patrocinio, [monasteriū, reliquiæ, ecclesiæ.] eique in Basilica Hildesheimensi duas aras positas, ejusque honori varias ecclesias extructas esse, & in dicto monasterio casulam incorruptam, in qua sepultus fuit, aliasque Reliquias asservari, tradit Browerus. Inter has scyphus ligneus est, intus argentea bractea vestitus, quam ejusdem metalli vinculum exterius cruciformiter circumductum adstringit. Expetitur is paßim a parturientibus, etiam Acatholicis, optimo plerumque successu ac sæpe miraculoso, dum eis potus præbetur, uti nobis scripsit anno MDCLXXIV P. Ioannes Dirking, tunc ibidem Philosophiæ Professor. Præterea in sacrario Pragensis ecclesiæ habentur de corpore hujus Sancti duæ partes notabilis magnitudinis: de quibus ut documentum aliquod si habeatur mitteretur nobis, rogavimus Decanum ibidem, ex cujus ad nos misso Phosphoro illæ nobis innotuerunt, sed respondit non inveniri. Molanus ad XXV Martii refert S. Godehardum in Natalibus Sanctorum Belgii coli ut Patronum ecclesiæ in Arneken, pago Casletensis territorii in Flandia Occidentali; sed quod tradant eum ibidem Pastorem fuisse displicuit Molano, & merito: nos quoque post examinatam dictam traditionem, nihil solidi eidem subesse arbitramur.

VITA
Auctore Wolfherro Discipulo.
Ex codicibus Mss. & editione Broweri.

Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 3582

A. WOLFHERRO EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Summæ reverentiæ decore venerando, Domino meo & Magistro a Albuino, toto semper devotionis studio colendo, b Wolfherrus, spiritu & corpore modicus, quidquid pro plurali subjectionis debito jure proprius. Historiam de vita & institutione beatæ memoriæ Patris ac Pastoris nostri Godehardi Episcopi scripturus, inter spem & metum c anxius, diu multumque deliberando dubitavi; quia me ad tam arduum ac præclarum opus imparem, minusque idoneum, non ignoravi. Nam, quantum spe & delectatione virtutum, quas per illum Deus ostendit, delectatus advocabar; tantum, multiplici propriæ negligentiæ conscientia & metu territus, rettahebar; donec tandem præceptorum ac fratrum, maximeque beati viri & veri Dei cultoris Athelberti Abbatis nostri jussis, partim sponte, partim invitus, obediens tale fastigium attingere tentavi; tuæque clementiæ, O Præceptor nobilis, [Vita ex obedientia scripta,] secretius offerendum æstimavi; apud quem & pro erratis facilis locus esset veniæ, & pro demendis vel addendis promptior, & non suspecta, benignitas cautelæ; vel saltem indiffamata celeritas taciturnitatis æternæ. d Hoc etiam, Pater venerabilis, aut dedignando mireris, aut admirando dedigneris, quod tu solus ex generali Pontificum, Abbatum, ac Doctorum collegio, quasi ad meæ nugacitatis inspectionem specialiter eligaris. [offertur legenda intimo amico S. Godehardi,] Cum & hoc prudens prædicti monitoris & impulsoris mei industria providerit; maxime, quia tibi pro fidei & dilectionis tuæ merito, ejusdem Patris nostri vita, & ante & post Pontificalem promotionem, præ cæteris semper claruit: & quia ipse tibi secretius ac familiarius, exemplo Christi ac discipuli, quem diligebat, cordis sui arcana præ cunctis aperuit. Ideoque & me, ut prædixi, imparem minusque idonem ad idem opus præsertim impulit, quod per adolescentiæ meæ tempora, inter e Herveldense & Altahense cænobium, quasi f Orosii more, discursitaverim; & primæva ejus gesta, a Christi fidelibus & frequentur audierim, & etiam, pro parva adhuc ingenioli capacitate, libenter retinuerim. Deum ergo, qui secreta cordium intuendo rimatur, testor, me nihil in ejus memoriæ laude descripturum, nisi quod aut ipse & vidi & audivi, [summa cum fide ex certa scientia,] aut a vere veridicis & etiam probatis agnovi. Maxime tamen cum Altaha studii causa exularem, cujusdam veterani Presbyteri, g Reignoldi nomine, quem & tu melius noveras, familiaritate & colloquio sæpius utebar: & si Deus quandoque dignaretur, [Composita] ejus veriloqua qua relatione ad hoc ipsum instituebar, qui certe ei ab ipsa infantia fideli ministerio semper adhærebat, eumque sacræ eruditionis litteras primus instruebat; & omnia ejus dicta & facta, usque ad monachicam professionem, & etiam ad Pontificalem promotionem, ipse melius noverat.

[2] Sed & ego, solito priscæ obedientiæ more, si quid forte vel aptum vel ineptum compilare quiverim, primo sagacitati tuæ merito offerendum decrevi; ut certe per te errata corrigantur, hiantia suppleantur, superflua diradantur, necessaria supponantur; & ubi ubi deviaverim, quod fateor facile fit, stoliditas mea veniam consequatur; qui & contra insultantium irrisionem auctoritatis tantæ defensione muniatur. Cum tamen, Deo teste, pro hoc minime movear, si quis me talium elatus irriserit, vel inurbanum quidquam conflasse verbosius objecerit, ut tantum studiosis & deum timentibus simplicem veritatis sententiam construxerim; & his, qui forte spiritus Domini inspiratione annuente, post hoc, dum livor invidiæ nubila h prætendens occiderit, prædicti Antistitis actus & vitam condigna reverentia condecorare noverint & voluerint, rerum & temporum certum ordinem depinxerim. More siquidem sagacioris canis, quiannuente venatore vel nutu vel signo emissus, tota die indesinenter & quasi infatigabiliter laborat, non ut sibi solummodo, quod nec præsumit, prædam arripiat, sed, ut jubentis Domini ludicram voluntatem perficiat, rarum scilicet & insolitum quiddam capiendo, unde non solum Dominus cum suis domesticis festivius lætetur, sed & superventuris forte amicis lautioris cœnæ jocunditas reservetur. [ad militatem posterorum] Hujus, inquam, more me libenter laborare profiteor; non ut mihil laudem, quam in hoc nec mereor nec dignor, acquiram; sed ut vel modernis vel posteris, sicut prædixi, æternam justi memoriam quamvis indocili taxatione proponam. Quare ergo erubescam me canibus (qui certe majorem & excellentiorem inter bruta animalia, dono puto Creatoris, intellectum habent) assimulari, cum nec Euangelica illa Chananæa erubuerit, imo & gavisa sit, se a Domino canibus comparari, nec etiam Lazarus spretus a divite horruerit, his lingentibus, consolari? Nam quantum brutis excellentiores, tantum rationabilibus sunt propinquiores. Nec saltem super hoc fidelium quisque moveatur, quod a prædictis illusoribus fatuitati meæ objicitur, non decere tam præclari ac insignis viri quasi i infimam genealogiam diffamare; sed magis, ut ipsi putant, in laudem ejus silendo celare: cum quilibet sanum sapientes non adeo attendant vanam generositatis jactantiam, quam utiliorem divinæ inspirationis prærogativam; quibus certe nemo nobilis videtur, nisi quem virtus nobilitare probatur, cum scriptum sit, Ubi spiritus Domini, ibi libertas: [2 Cor. 3] & Propheta dicit: [1 Reg. 2] Dominus pauperem facit & ditat, suscitat de pulvere egenum, & de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, & solium gloriæ teneat. Quod in illo veraciter impletum esse, tota sancta Ecclesia teste, describimus; quia eum per vias rectas a Domino deductum, & in conspectu Regum magnificatum, cum Principibus gloriose consedisse, & inter Principes sapientiā locutum esse, & solium gloriæ feliciter tenuisse, vidimus. Unde & a nullo fidelium dubitatur, quod modo in Sanctorum ordine Sacerdotum coram Christo procul dubio lætatur. Si ergo jam frivola loquacitatis meæ sententia ultra licitum vel placitum sermocinando processit (quod certe timiditas, omnia etiam tuta timens, effecit) tu Pater & Doctor egregie, qui hoc non solum prædicti Præsulis memoriæ, sed & nostræ imperitiæ & debere crederis, & velle; tu, inquam, in quo est & approbandi peritia & improbandi potentia, quorumlibet oblocutione contempta, sapienter provideas, ut & inepta & inutilia æterna taciturnitate sepeliantur; & profutura, Domino donante, sine adulationis fuco proferantur. Quia, si quid a vero dissidet, non meæ imperitiæ, sed tuæ imputatur incuriæ: sed, si forte quid aptius erit, non mea sed tua pars erit, ut quidam se humilians ait,

Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.

ANNOTATA.

a Ita Ms. Græcense. At in Ms. Rottendorfii, solum littera M. exprimitur. Apud Browerum Menghardo.

b In eodem Ms. Rottendorfii littera A collocatur. ApudBrowerum Arnoldus.

c In Mss. Reginæ Sueciæ & Rottendorfii deest vox anxius.

d Browerus. Nec etiam Ms. Rottend. Nec enim,

e De his monasteriis infra agitur.

f Scilicet sicut Orosius a S. Augustino ad S. Hieronymum discendi gratia missus fuerat.

g Mss. Reginæ Sueciæ, & Rottendorfii Ratmundi. Ms. Græc. Rumoldi.

h Reliqua Prologi desunt Mss. Rottend. & Reg. Suec.

i Browerus intiman. Eum ex infima familia prognatum infra constat. Non enim, ut Krantzius lib. 4 Metropolis cap. 7 scribit, erat juxta seculum vir sanguine nobilis, natus ex Comitibus Bavariæ, sanguine junctus Imperatori, quod erroneum est.

CAPUT I.
S. Godehardi ortus, studia: vita Clericalis, dein monastica.

[3] Quia Euangelica veritatis voce præcipitur, ut lucerna accensa non sub modio, sed super candelabrum ad illuminationem fidelium constituatur; & quia secreta Regum celari jubentur; opera vero Dei revelanda & magnificanda, jure panduntur; ideo dignum & etiam gloriosum putavimus, [Vita & Bavaris & Saxonibus ad imitationem proposita.] Vitam beati & venerandi Patris nostri Godehardi Episcopi, quantum divina clementia donaverit, in exemplum modernis & posteris proponere; & gestorum ejus probabile magisterium Deum timentibus exponere. [Matth. 5] Vere etiam metuimus, nos culpa negligentiæ non carere, si patiamur ea, quæ ab eo laudabilia & vidimus & audivimus, sub silentio latere. [Tob. 12] a Quem ergo b Bajoaria olim, ab initio verbi Dei vomere exculta, & sacræ fidei semine sufficienter fœcundata, verum religionis eruditorem nobis, quibus opus erat medicus, concedente Christo transmisit; nos Saxones vel certe Saxigenæ, & (ut vera, proh dolor! nobis insultationis irrisione objicitur) verbo Dei diu indomabiles, periculo non caremus, si ejus gloriam, domestica desidia obdurante, silendo negligamus.

[4] Igitur septingentesimo quadragesimo primo Incarnationis Domini anno, quo c Carolus primus, filius Pippini primi, filii Anchisi, filii Arnulphi, [Prope Altahense monasterium seculo 8 constructum] ex hac vita demigrans, filiis suis Carolomanno & Pippino d regnum reliquit, quo etiam sequenti anno iste Pippinus Carolum Magnum genuit, initium e Altahensis monasterii f a Christi cultoribus sapienter inceptum, & in religiosa monachica institutionem feliciter est perfectum, quindecim fere annis ante distributionem Episcopiorum, quæ post annum in Bajoaria a sancto Bonifacio Archiepiscopo facta est, ex decreto Zachariæ Papæ & consensu Pippini Regis, cui ante tunc temporis triennium frater Carolomannus, Romæ tonsuratus & monachizatus, hereditariam partem regni & proprietatis; dimisit quando Willibaldo Eichstadensis, Joanni Salisburgensis, Eremberto Frisingensis, Garibaldo Ratisbonensis Ecclesia commendatur, & Christiana ibidem religio digne Deo corroboratur. In prædicto certe cœnobio servimen Christi ab initio feliciter succrevit, & per centenos fere annos in monachico proposito laudabiliter profecit, usque in detestabilem illam dissensionem, quæ cœpit inter Ludovicum Imperatorem filium Caroli Magni, & filios ejus Ludovicum, Lotharium, & Carolum; ac deinde, Imperatore defuncto, inter fratres ipsos per multos annos, ut chronica testantur, [& varias destructiones passum,] permansit. In ea ergo tempestate Ecclesiæ plures despoliabantur, cœnobia disturbabantur; inter quæ & ejusdem Altahensis ecclesiæ proprietas, ibidem a fidelibus collara, & eotenus inconvulsa, diripiebatur; & huic sceleri militantibus, juxta debachantium voluntatem, beneficii, imo maleficii causa, dividebatur. Hac enim necessitate monachica ibidem norma defecit, sub regula tamen Canonicorum idem locus usque in tempora piæ memoriæ g Henrici Ducis, quem postea Imperatorem vidimus, item per centum annos perstitit. Quod & Otto pius Rex, filius Regis Henrici Saxonici, sæpius decrevit in aliquibus locis redintegrare; sed plurali infortunio obstante, maxime tamen fratris sui Henrici Ducis Bajoarici machinatione præpediente, non potuit perficere. Qui certe sibi in prima regali ordinatione, in præsentia Principum ac patris, quasi jocularia indignatione, se nobiliorem jactans, restitit; & in eadem vana voluntate, semper contra fratrem Regem privatim, & subdole contra filium Regis Ludolphum, ut Bajoaria adhuc testatur, publice perstitit.

[5] Præclaræ igitur indolis puer, Godehardus nomine, juxta Altahense monasterium ex ejusdem Ecclesiæ familia, in h villa Ritenbach diœcesis Pataviensis, a vere Christianis, piis & honestis parentibus feliciter natus est & enutritus. Studiis litterarum adhuc infantulus, contra intentionem quodammodo parentum suorum, se tradidit. Erant scholæ, quas visitavit, prope monasterium Altach, trans flumen Danubium. [inter monachos Altahenses] Cum autem mane surgens sanctus puer, gratia visitandi scholas veniret prope Danubium, quod pons ibi non erat ut posset fluvium pertransire, Deo dante, vadens ad scholas aut inde rediens, quemdam reperit, qui sibi per flumen continuum & sanum præbuit conductum. In eodem monasterio puer prædictus fideliter a parentibus oblatus, a Fratribus devote susceptus, litteralis scientiæ haustum, Domino tribuente, laudabiliter imbibit; & divinæ legis notitiam, pro parvulo adhuc ætatis ingeniolo, libenter accepit, juxta quod dicitur, Facillime discitur, ubi Spiritus Dei doctor adest. i [Cœpit namque sanctus puer, in primævo ætatis seu juventutis suæ flore, vanitates declinare atque levitates evitare; magis eligens jugum legis Dei subire, & virtutum tramites adire, quam [frui] vanitatibus hujus mundi, ut illa semper assolet ætas: cœpitque de bono in melius, de meliori in optimum non segniter se transferre. Ob hoc semper terebat Ecclesiæ limina, ut ibidem hauriret sacræ legis flumina, ut exinde mentem suam inebriaret sitibundam. Aderat ei Dei timor ipsum ab omni retrahens lascivia puerili. Sic igitur se omnibus exhibuit, ut organum quoddam Spiritus sancti esse, verissime appareret. Unde & factum est, ut in habitu seculari, quo inter religiosos manebat, multos de religiosis in vitæ sanctitate pelliceret evidenter.

[6] Cum autem bonam, moribusque honestis hujusmodi vitam laudabilem in dicto monasterio Altach per aliquot annos peregisset, & adolescentiæ annos attigisset, & vitæ sanctæ fama per totam Bavariam se dilatasset] eo tempore, [degit apud Episcopum Salisburg.] beatus vir k Fridericus Javanensis Episcopus idem monasterium beneficii causa gubernavit, tempore Ducis Henrici prioris. Et Fratres ibi in divino servimine coadunati, postquam ejusdem pueri laudabilem in timore Dei indolem cognoverunt, eum notitiæ Pontificis intimaverunt. Quo ille audito, ut certe erat prudentissimus, Deo gratias retulit; illumque inde eductum, in suam familiaritatem assumpsit l. Quem ubi de virtute in virtutem, gratia Christi provehente, scandere cognovit, amplius eum, pro collata divinitus industria m gratulans, amavit, ac m per triennium secum per diversa expeditionum, ceterorumque commeatuum difficiliora itinera, quasi prætentandi gratia, circumvexit, & sacræ fidei & religionis catechismo devotius instruxit: n sicque eum eidem cœnobio Fratribus illum in supplementum divinæ servitutis obnixe repetentibus, Subdiaconii gradu decoratum, remisit. Qui ibidem in sanctæ conversationis studio de die in diem per adolescentiæ tempus sagacius invigilans, [a quo remissus Subdiaconus.] communi etiam Fratrum commodo & utilitati devotius intendens, majores scilicet juxta Apostolum honore præveniendo, coævos justis exemplis adhortando, subjectos sacris sæpius monitis ad meliora solicitando; & ita divina clementia comitante, in brevi veræ religionis disciplinam ad integrum consecutus, o Diaconii quoque honore sublimatus, eidem monasterio, ut vere post patuit, Deo prædestinante Præpositus est constitutus. [Rom. 12] p

[7] Anno deinde post partum Virginis q DCCCCLXXXIII, Ottone Imperatore secundo; post periculosissimum & etiam infelicissimum Calabriæ bellum, adhuc per orbem terræ clade & infamia notissimum, ex hac vita sublato; & Romæ cum summo totius Christianismi mœrore, satis tamen honorifice, sepulto; certe post inconsideratam Mersiburgensis Episcopatus r destructionem, & post innocentem (juxta vocem populi) Geronis Comitis s necem; prædictus Henricus Bajoariæ Dux, Pater Henrici Imperatoris, ab Imperatore, patruele certe suo, ante septennium ob infidelitatem & tyrannidem, quam contra eum paterno more exercuit, [Post obitum Ottonis 2 Imp. & electionem Ottonis 3] ab honore summotus, tunc occasione justitiæ in spem regnandi arrogantiæ furore incassum elatus, herilem filium, dignum Dei ordinatione regni heredem, opprimere; semetque in monarchiam regni, suadente seductore, conatur erigere. Cujus tamen nugalis machinatio, a primoribus regni, Deum sane timentibus, & maxime a Willegiso Metropolitano Mogontiaco & Bernardo Duce Saxonico pacifice sedatur; eique post multa apta & inepta, quæ modo melius silentur, quia in Chronicis plenius continentur, priscus Ducatus redonatur. In proximo autem Natalis Domini die Otto tertius puer coronam regni a prænominato Metropolitano honorifice percepit; & in omni ecclesiastica perfectione feliciter, more avito, crescere cœpit. Cujus quidem laudabilis industriæ initiale fuit indicium, quod t septimo suæ ordinationis anno, sæpe dictum Altahense monasterium Episcoporum consilio, auxiliante demum Duce præfato, in pristinum monachicæ religionis reformari fecit statum.

[8] Quidam igitur venerabilis vir Erchanbertus nomine, illic Abbas præponitur, per quem auxiliante Domino, [sub Erchanberto Abbate factus monachus, Prior constituitur] divinum ibi ministerium, juxta Regulam S. Benedicti, religiose disponitur. Ad cujus statim saluberrimam admonitionem, promptæ obedientiæ juvenis Godehardus, corde & animo a seculi vanitate conversus, cum aliquantis ejusdem loci Fratribus, monachus est factus, anno (ut ipse nobis sæpius intimavit) ætatis suæ XXXI u: [pluribus tamen u ex eodem cœnobio, ut non ignotum postmodum memoriæ, Fratribus digredientibus, inter quos erat quidam x Thetmarus; quem postea Mindensis Ecclesiæ … sed non Episcopum vidimus.] Sed novellus novæ religionis tiro, adoptatus melioris vitæ tirocinio, ut in priori proposito solebat, toto cordis ac mentis affectu ad cælestis aulæ limen anhelabat: adeo ut novus Præceptor novo auditori, quod certe in talibus insolitum est, considerata ejus probitate, omnem divini ovilis curam post se penitus commendaret, eumque sibi in spiritualis exercitii filiationem singulariter præoptaret. y [Erat enim caritate fervidus, in labore strenuus, in oratione devotus, meditatione profundus, contemplatione suspensus, corpore honestus, corde mundus, sibi rigidus, defectibus aliorum compatiens, humilitate præcipuus, in paupertate lætus, & in vera nitidus castitate.] Qui tamen prædictus Abbas post triennium, vel causa infirmitatis, vel tædio curæ secularis, idem regimen reliquit; & ad secretioris vitæ solitudinem in conspectu interni Arbitri vacare decrevit.

ANNOTATA.

a Hinc usque ad n. 5 omnia desunt in Ms. Rottendorsii.

b Loco Bajoaria scribitur ubique Bauwaria in Ms. Græciensi.

c Carolus Martellus filius Pippini Herstallii.

d Imo regni administrationem, quod sub ipsis adhuc ex Merovingiis statutus Rex fuerit Childericus, quo deposito Pippinus Rex creatus est.

e Altaha duplex in Bavaria monasterium, superius & inferius, de hoc agitur modo. Est propinquum Danubio, milliari ab oppido Dechemdorffio, ubi sacellum visitur S. Godehardo sacrum.

f Ms. Græc. A S. Pirminio & Domino Odilone Duce Bauwarico aliisque Christi cultoribus sapienter inceptum, & in religiosa monastica institutione feliciter est perfectum, ante distributionem Episcopiorum, quæ decimo post anno in Bauwaria a S. Bonifacio &c. Coluntur S. Pirminius 3 Novembris, S. Bonifacius 5 Iunii, & S. Willibaldus 7 Iulii.

g Hic est S. Henricus, e Duce Bavariæ Imperator: cujus Acta danda erunt 15 Iulii.

h Altachii die anniversario S. Godehardi traditur præberi epulum omnibus, qui demonstrare possunt se ex ejus stirpe aut familia descendere. Ita Browerus. Natus autem est circa annum 960.

i Sequentia uncis [] inclusa desunt in Mss. Græciensi & aliis.

k Apud Browerum legitur, Christianus Pataviæ Episcopus: sed perperam. Fuit Christianus electus anno 991, mortuus anno 1012 aut sequente 1013. Eumdem hoc loco refert Ms. Rottendorsii & Compendium Strozzianum. At Ms. Græciense habet, Beatus vir Fridericus juvanensis Episcopus. Is est Archiepiscopus Salisburgensis, creatus anno 956, mortuus anno 990, cui ætas S. Godehardi convenit: deinde favet Hundius, asserens a dicto Friderico, qui tunc Altach in beneficio habuit, factum Acolythum & Subdiaconum: quod scilicet beneficium ad Episcopos translatum fuit tempore Ducis Henrici Prioris, mortui anno 955. Is autem erat frater Ottonis primi Imp. de quo supra actum.

l Apud Browerum varia inserta, desunt in Mss. & apud Surium, primo, & cubicularium suum fecit.

m Secundo Cancellariæ officium ei commisit: in quo officio talem se exhibuit, ut divinæ organum sapientiæ se omnibus exhiberet. Quæ vix consistunt cum sequentibus, ubi fidei & religionis catechismo instruendus erat.

n Tertio inserta hæc erant, Timuit autem sanctus juvenis Godehardus, ne quid in tantis, quibus præpeditus erat negotiis, vanum illaberetur animo; ideo a dicto Pataviensi recedendi petita licentia & vix obtenta.

o Hundius, a Pilegrino Pataviensi Episcopo ordinatur Diaconus. Fuit Pilegrinus decessor Christiani ante memorati, mortuus 31 Maji anni 991.

p Quæ hoc numero narrantur, desunt in Ms. Rottendorf. Sunt in Græciensi.

q Erat notatus annus DCCCCLXXXVII, sed errore amanuensium, numero quinto loco unitatis signato, quod correximus. Mortuus quippe est Otto 2 die Veneris 7 Decemb. anno 983, quod non potuit latere Auctorem Vitæ.

r Hæc destructio contigit an. 982 a Giselhario Episcopo, ad Archiepiscopatum Magdeburgensem promoto, qui ibidem Abbatiam pro Episcopatu substitutam simul tenuit: sed Episcopatus dein anno 1001 fuit instauratus. Consule Chronicon Dithmari, Episcopi Merseburgensis creati anno1008, mortui an. 1018.

s Est Gero, 11 Augusti anno 978 jussu Ottonis decollatus, ut accurate annus notatur in Ms. nostro Saxonico.

t Anno Christi 990, uti etiam notavit Hundius.

u Inclusa uncis [] desunt in Ms. Rottendorf.

x Ms. Græciensi, Quidam Dietricus, quem postea Mindonensis Ecclesiæ, sed non Episcopum vidimus, Desunt apud Browerum ista sed non, & perperam, quia nusquam inter Episcopos refertur. Videtur tamen deesse vox, Præpositum, vel quid simile: & ideo puncta signavimus.

y Inclusa desunt in Mss. Græciensi & Rottendorf. in hoc dein sequentia contrahuntur.

CAPUT II.
S. Godehardi Abbatis vita in cœnobiis Altahensi, Hersfeldensi & aliis. Vita ejus privata: & sub eo Guntheri eremitæ.

[9] His etiam diebus præmemoratus Bajoariæ a Dux obiit, cujus loco pius Henricus filius ejus surrexit; non patris insolentiam, [Recusatam diu Abbatis dignitatem] sed initium sapientiæ timorem Domini pleniter secutus: quia erat omni litterarum studio principaliter imbutus, & totus sane fide & actu Catholicus. Qui statim in divini famulaminis cultu succensus, prænotatum cœnobium iterum spirituali privari Pastore, indoluit; & eumdem Godehardum, tunc b Presbyterum, Abbatem ibi præponere voluit. Cui ille, per biennium, justa satis excusatione restitit; quia sedem & locum Pastoris sui, ipso superstite, usurpare non debuit. Sed postquam Abbas a Fratribus, [abdicante Erchanberto tandem suscipit.] & etiam ab Episcopis vocatus revenire recusavit, eisque licentiam, quem in locum ejus vellent substituere, mandavit; tandem Episcopali auctoritate, & Fratrum unanimitate victus, idem regimen, juxta Ducis decretum, suscepit c. Qui statim in exordio suæ promotionis totum se Christo vigilanter mancipavit, & districtiorem regularis vitæ tramitem, cum consociatis sibi Fratribus, ingredi anxie curavit, & in tali studio se ibidem per octo d annos indesinenter exercuit. Et præter hoc tamen, manuali labore multiplicem fructum, ac necessariam utilitatem acquisivit. Qui & ibi, in monte quodam, qui e Helingeresberg dicitur, castellum firmum, & in eo ecclesiam pulcherrimam in honorem sanctæ Matris Christi Mariæ, in cujus speciale servimen futurus erat, cum condecenti ædificio construxit; & circumquaque, maxime tamen in saltu Boëmico, qui eidem Provinciæ proxime astat, ad triginta & eo amplius mansos, labore tantum manuum cum Fratribus, Apostolico exemplo, silvis & vepribus erutis, ad usum utilitatis informavit. Interim MII Incarnationis Domini anno, nobilis Imperator Otto tertius ex vita hac, immatura morte, discessit: in cujus regnum prædictus Henricus Dux, omni pietate perspicuus, successit.

[10] Erat in illo tempore in f Herveldensi monasterio S. Wigberti g Bertholdus Abbas, venerabilis genere, & dignitate memorabilis; qui tamen, ut in pace dicatur, [Indisciplinatum monasterium Hersfeldense] ultra sui propositi ordinem humano more popularis famæ laudi intentus, ejusdem cœnobii Fratres, forte aliquanto debita conversatione fovit indulgentius, ita ut more Canonicorum proprietates sibi tam in privatis ædificiis, quam & in equis & culti oribus quoq; plurimis vestimentis, ac ceteris mundanæ gloriæ pompis vindicarent; & licentiam quoque dandi & accipiendi, cum illicitis ac superfluis conviviis, ceterisque talibus usurparent. Quo scilicet Abbate biennio ante finem sui ægrotante, & ultra Fuldam flumen in monte, quo ipse monasterium in honorem S. Petri Apostoli construxit, cum militibus ac ceteris sibi familiaribus, refrigerii lenitate commorante; Fratres indignatione permoti, & quasi a Patre contempti, ad Regem, tam per semetipsos, quam & per litteras ac legatos, sæpius diversas querimonias dirigunt, sibi victus & vestitus necessaria denegari; & illis cum ceteris Christi pauperibus esurientibus, res Ecclesiasticas per vana & inutilia prorsus dissipari. Quam eorum querimoniam Rex sapiens altius quam ipsi opinarentur intelligens, sed & vitam illorum non nesciens, diutius dissimulando distulit: sed ad postremum, importunitate eorum devictus, modificato sermone respondit; libenter se Patrem eorum, si Dei dono convaluerit, de talibus admoniturum; sin vero obierit, eis & sibi in præponendo Pastore in divinis & humanis, sapientum consilio, juxta timorem Domini provisurum.

[11] At memorato Abbate paulo post defuncto, prædictum Godehardum eis Patrem Gubernatoremque, [reformandū suscepit & regit] Episcoporum consilio, præposuit; quem etiam, ut in omnibus eis juxta Domini timorem & monachicam vitam provideret, solerter præmonuit. h [Qui illuc per Willegisum Archiepiscopum perductus, & per eum etiam, sicut Deo gratias optime noverat, ad benefaciendum sapienter instructus, in primo adventu, gratias divinæ pietati referens, ejusque directionem in præteritis, præsentibus, & futuris solicite quærens; primitus eis, juxta regulare præceptum, duriora & aspera mandata proposuit; & licentiam eis ad preces Metropolitani, aut secum hæc celebrandi, aut quo vellent discedendi, contribuit. Qui statim unanimiter conspirati, simul omnes (paucis tantum senioribus vel puerulis remanentibus) egressi, per diversa loca varie sunt dispersi. Quos tamen postea saniori consilio, & eorumdem qui remanserant certe industriam ejus ac mansuetudinem intelligentium auxilio, quosdam citius, quosdam vero serius, pene omnes ad ovile revocavit; eosque sub levi jugo Christi facile Domino gubernante coadunavit. Civitatem vero ipsam, [uti & alia duo,] & claustrales cohabitationes, a superfluis & ineptis pluribus ædificiis, illico purgavit; & in condignam monachicæ necessitatis habitudinem honeste reformavit: &, cum inibi inventis & aliunde acquisitis Fratribus, in eodem cœnobio i per septem annos digne Deo & hominibus laudabiliter ministravit.] k Commendata sunt ei & alia duo monasteria, Tegerense & l Chremsense, quæ pari quoque diligentia in Christi servimine gubernavit.

[12] Iisdem temporibus fuit in Thuringiæ partibus quidam vir nobilis, dignitate & meritis illustris, nomine m Guntherus; qui pro delictis inventutis ingemiscens, & considerata diligentius actuum suorum qualitate, faciem Domini in confessione præveniens, Herveldiam ad novum Abbatem, digne (ut postea patuit) pœnitendo, accessit; eique omne secretum cordis ac voluntatis suæ, funditus aperuit. Quem Abbas, juste in Deo timoratus, blanda consolatione & condigna etiam provisione, pœnitentem suscepit; & ad monachicam usque professionem, saluberrima sui commonitione, Domino cooperante, convertit. Qui propriæ diffidens imbecillitati corporis & animi, ad penitus abdicanda quæcumque sunt seculi, multiplicem suæ hereditatis proprietatem, quam acceperat a progenitoribus, [Guntherus post oblatam suam hereditatē Hersfeldensi mon.] Ecclesiæ S. Wigberti in usum Christo famulantium, cum consensu heredum suorum, firma traditione delegavit; ac semetipsum ibidem in regularem perseverantiam, spontanea promissione, mancipavit: primitus tamen sub testibus testamento pactus, ut monachus factus, monasterium, quod n Gellinge dicitur, victus & vestitus gratia, ipse possideret, ac Fratribus illic Christo servientibus, secum inde necessaria provideret. Sed Abbas, prudenti pertractans consilio, homini noviter converso talem pactionem, in via mandatorum Dei, maximo futuram esse periculo; & plus inde per dies animæ nasci dispendium, quam corporis, ut putabat, subsidium: interim illum provida mente ab incepto suspendit, & laico habitu adhuc usum ad Altahense monasterium secum perduxit. Ibidem prædictus vir cordetenus compunctus, petiit ab Abbate, ut ante professionem, liceret sibi Romam petere, & Apostolorum Christi aliorumque Sanctorum intercessionem, [monachus in Altahensi factus,] pro transactæ vitæ deviis & pro novæ vitæ ingressu, quærere. Quo permittente, it & redit: tandemque ante altare S. o Mauricii cingulum deponens, caput & barbam totondit; & facta de more, petitione, susceptus, ac aliquamdiu regulariter probatus, ab eodem Pastore monasticæ vitæ habitum est adeptus.

[13] Verum, post votum professionis, non immemor suæ, quam præscripsimus, pactionis, adiens Abbatem, licentiam petiit patriam repetendi, & locum, quem pepigerat, juxta condictum incolendi: [& ex pacto Prior in Gellinge,] quod pius Pater interim consensit, nolens eum obstinata contradictione ab affectu, quamvis iniquo, prohibere; donec, ratione dictante, illicita cupientem animum, paulatim posset mitigare. Venienti ergo ad locum, Gellinge dictum, & disponenti necessitates ibidem commanentium, ex occultis tentatoris insidiis, Deo, ut certe credimus, ad exemplum B. Job permittente, multa & varia ei occurrerunt incommoda. Pro quibus dum ipse, scilicet ante paupertatis ac laboris insolens, ad Abbatem sæpius queritando confugeret, ejusque pro talibus consilium & auxilium anxie perquireret; solicitus Pater, fluctuationem mentis ejus profunde perspiciens, & subsecuturam forte cordis mutabilitatem vehementer pertimescens; blanda interdum consolatione & suaviloqua commonitione mœstitiam ejus mitigans, interdum vero, juxta Apostolum, arguendo, obsecrando, increpando, opportune, importune, nutantem ejus animum castigans, ad viam salutis eum reducere studuit: quod tamen adhuc modicum profecit. [adducitur ut pacto & cura renuntiet:] [2 Tim. 4.] Sed cum in hac altercatione sæpius luctarentur, & in hujusmodi molestia ambo crebrius fatigarentur; illi iterum, quadam die suæ solicitudinis querelam suggerenti, vir Dei debito justitiæ zelo permotus, turgente, ut aiunt, pulmone respondit; ut aut in promissa obedientiæ stabilitate Deo devotius serviret, aut certe ad solitam seculi vanitatem, laqueis iterum satanæ irretitus, abjecto habitu rediret. Ad quam vocem stupefactus auditor intremuit; & erroris sui nimietatem sero tandem perhorrescens, ingemuit, omni prædicta pactione cordetenus oblita; & tota cujuscumque incommodi querimonia abolita, ad Altahense monasterium, ubi tunc sub ejusdem Patris cura (ut in gratia omnium loquar) singulare divini cultus studium fervebat, se contulit; & illic Fratribus humillime subjectus, & in sacræ religionis districtione pleniter in breviori tempore divini roris infusione instructus, ultra regulare præceptum semet, etiam Prælatis admirantibus, afflixit.

[14] Tertio namque suæ conversionis anno in prædicto Bohemico saltu eremum petiit, [qui deinde ad eremum secedens,] in qua ad XXXVII annos, in studio sanctæ religionis & in summa veraciter districtione spontaneæ paupertatis, cum sibi commanentibus, vixit. Annona denique eorum erat varia: vario certe studio a Rege Ungarico, & de Bohemia & Polonia, & ceteris diversis provinciis, simul cum vestitu conquisita. De potu, ut omnibus notum est, nihil prorsus ibi nisi sola aqua habebatur; & ipsa etiam, hospitibus ad sufficientiam, Fratribus vero ad mensuram, dabatur. Nam litteras omnino, nisi tantum Psalmos, non didicit; & tamen omnem rationem & intellectum Euangelii, legis, & Prophetarum, & historiarum quoque, ex crebra Fratrum relatione, [illiteratus licet, stupori omnibus dicendo fuit.] & etiam avidiore verbi Dei exauditione, mirabiliter percepit; adeo ut sæpissime obscuriora mysticæ intelligentiæ, interdum jocando, interdum vero admonendo, stupentibus auditoribus, proferret. Quod nos quidem, qui eum familiarius novimus, frequenter audivimus; præcipue tamen, cum in summa sua festivitate, in nativitate scilicet sancti Joannis Baptistæ specialis sui patroni, sermoni ejus affuimus; quo, in capitulari collatione, eodem die, Fratres suos admonebat, dum eos de ejusdem Patris vita & moribus, victu & etiam vestitu & operibus, ad paupertatis suæ Domino Deo placitam tolerantiam instruebat. Verum enim dico, & coram Deo non mentior, quia omnes pene qui aderant eidem sermoni, ad uberrimam lacrymarum effusionem, dono Dei, sunt compuncti. Assedit ergo ibidem venerabilis Abbas Altahensis Rathmundus, cum pluribus sui cœnobii Fratribus, & aliis multis insuper hospitibus, præter nos, quos in Canonico habitu illuc ingredi religio vetuit, quos tamen Fratrum familiaritas & maxime Abbatis licentia circumquaque ad fenestras, concionatore ignorante, clanculo collocavit: erat enim (ut de S. Benedicto dicitur, quem post Deum, vita & moribus maxime sequebatur) & scienter nescius, & sapienter indoctus.

[15] Beatus itaque Godehardus, senio & labore jam fessus, & etiam tædio secularis curæ repletus, annuente Rege, Herveldense regimen præclaro viro Arnoldo, suo prius eo loci Præposito; & p Bertholdo, æque venerabili suo Primicerio, Tegerense commendavit: sicque ad Altaha remeavit; [S. Godehardus Altaham excolit:] ubi, si Deo tantum placuerit, in finem vitæ suæ in debito cœptæ religionis studio perseverare decrevit. Idem enim monasterium omni devotione, ut vel hodie ibi liquet, adornare studebat; libris scilicet pretiosissimis, missalibus, vestimentis, ceterisque variis & utilibus ecclesiasticis ornamentis: maxime tamen (quod ubique notissimum est) plurimos in eodem cœnobio Fratres, scientia & moribus illustres, enutrivit; quos postea inter diversa monasteria Patres ac Doctores, Regis ac Episcoporum petitione dispertivit. Sed, cum jam in laboriosa, sibi tamen placita, illa sua quiete, per q decem annos, in hujusmodi pausaret; totaque cordis intentione in regione vivorum Domino placere, diurnis nocturnisque suspiriis, præoptaret, mirabile tandem somnium vidit, ut ipse nobis sæpius intimavit, post quam certe visionem se de hoc mundo, quo Deus jusserit, abiturum, non dubitavit.

[16] Quadam igitur nocte, ut semper per triginta jam annos consuevit, post primam tantum noctis quietem ecclesiam ingrediens, psalmodiæ ceterisque talibus officiis intentus, pernoctabat; sed & post Matutinas in incepto decreto perstabat. Jamque aurora irradiante, [terretur visione olivæ effossæ] modice dormitans cubiculum intravit; seque super scamnum tantum inclinans, hujusmodi somnium vidit. Nam oliva pulchræ magnitudinis ibi in claustrali atrio stabat, & putabat se sub eadem arbore lectionis studio sedere, & ad se quasdam graviores & ignotas personas accedere; quæ se a Rege eo missas assererent, ut eamdem olivam suffossam sibi in Regale servimen deferrent. Nec mora, ut sibi videbatur, secures & fossoria arripiunt; eamque, summa festinatione extirpare contendunt: sed quanto altius infodiunt, tanto densiorem radicum tenacitatem inveniunt. Quod ipsi videntes, festinationis causa, admotis securibus, radices secando præcidunt; [& repullulantes,] sicque evulsam arborem secum auferentes discedunt. Et statim, ut æstimabat, ex relicta radicum densitate, innumera & speciosa virgulta succreverunt; quæ totum etiam atrium, sua multiplicatione repleverunt; ita ut & vulgus diversi sexus & ætatis accesserit, & de eisdem frutetis plantaria plura evellens per rura & compita disseminaverit. At ille evigilans ecclesiam statim intravit; seseque, totum cogitatum suum in Domino jactans, divinæ clementiæ attentius commendavit; quia se post idem somnium discessurum, certius æstimabat. Quod tamē sapiens quisque alia evidenter portendere, patenter intelligit; qui multiplicem doctrinæ illius numerositatem solicite perpenderit, & illic in prioris religionis exercitio relictam, & postea ubi ubi per diversa divini roris dogmata salubriter dispersam. r

ANNOTATA.

a Henricus secundus Dux obiit anno 995, relicto herede S. Henrico filio.

b Hundius Sub Erchanberto Abbate Sacerdos XII Kalendas Januarii a S. Wolfgango ordinatur, ergo ante annum 994, quo S. Wolfgangus Episcopus Ratisponensis obiit 31 Octobris.

c Anno 997 id factum observat Browerus.

d Ergo usque ad annum 1005.

e S. Henricus conceßit S Godehardo mercatum & telonium, in villa prope monasterium Helingerinperch dicta, anno 1009 Indict. 7, 7 Idus Junii. Consule Diplomata S. Henrici a Gretsero edita.

f Hersfelda illustrißimum & ditißimum in Haßia cœnobium, in quo S. Wigbertus fuit depositus, uti dicetur ad ejus Vitam 13 Augusti.

g Ms. Græciense Bernhardus.

h Inclusa [] uncis desunt in Ms. Rottendorf. sunt vero in Ms. Græciensi.

i Ergo usque ad annum 1012.

k Ms. Græciense. Commendatum est ei & aliud monasterium Tegarense, quod pari quoque diligentia &c. Est Tegerense seu Tegernseanum potentißimum Bavariæ Superioris monasterium ad lacum Tegernum, de quo latius egimus 25 Martii ad Vitam S. Cyrini seu Quirini Martyris Romani, cujus corpus istic adservatur.

l Chrempsense monasterium, vulgo Crembsmunster, in Austria superiore, a Taßilone Duce Bavariæ anno 777 fundatum.

m Gunterus cum titulo Sancti refertur 9 Octob. cujus Vita tunc accuratius erit examinanda: in qua omnia eadem, quæ hic leguntur, etiam continentur & sunt in Ms. Rottendorf.

n Gellinge monasterium in patria ejus Thuringia:in illo Arnoldus successor S. Godehardi in Hersfeldensi, mortuus est anno 1031, uti legitur apud Schafnaburgensem.

o Browerus Sanctæ Mariæ: quod idem infra num. 56 nominatur, & forte similiter corrigendum est.

p Ms. Græciense Purchardo.

q Ergo usque ad annum 1022.

r Clarius dixisset eo visu prænotatum, quomodo a monasterio avellendus & ad Episcopatum transferendus Godehardus, ibidem nihilominus esset in discipulis multiplicandus. Porro pars 2 de Vita Episcopali S. Godehardi hinc sumit initium. Sub nova quasi præfatione Ad Defensorem, quo nomine suum magistrum Albuinum intelligit auctor.

CAPUT III.
Episcopatus Hildesheimensis diu recusatus, dein admissus. Controversia de præeminentia in monasterio Gandershemensi.

[17] Quoniam quidem beati viri vitam, non propria scientia, quæ certe nulla est, sed Divina clementia favente, ab exordio hactenus per multa laudabilia descripseram; gratias pro scire condignas eidem clementiæ refero, tuumque, Venerande Pater, auxilium, quem a fine usque in finem in omnibus, & in hoc præcipue negotio eruditorem, defensorem, correctoremque præelegi; tuum, inquam, tuique similium auxilium & interventum ad Deum imploro, ut deinceps majora & laudabiliora, illius directione, sine mendacii fuco, veraciter & congrue describam. Anno igitur post incarnati verbi Dei mysterium MXXII, Regni vero Domini Henrici XXI, Imperii autem IX, felicis memoriæ a Bernwardus, venerabilis nostræ Ecclesiæ Antistes, [Post S. Bernwardi, Hildeshemensis Episcopi obitum,] ex hac vita ad perpetuam migravit: cujus certe obitus totam regionem maxime contristavit. Erat enim, ut festinando omnem ejus vitæ historiam transcurram, in cuncto divinæ servitutis studio juste fervidus, & in tota mundanæ utilitatis sagacitate sapienter providus; contra rebelles & induratos jure severus, erga obedientes & modestos rite mansuetus; in eleemosynis & miseratione compatiens & largus; vigiliis, jejuniis, & orationibus convenienter intentus. Monasterium itaque nostrum, libris, serico, auro, argento, gemmis, picturis, aliisque ecclesiasticis ornamentis pluribus decenter redimivit; Clericos auxiliante Deo multos, & etiam in divino servitio utiles enutrivit; venerabile templum S. Michaelis, proprio labore constructum, suaque hereditate & acquisitione sufficienter dotatum, in monachicam religionem Deo consecravit; turres munitissimas, & etiam honorificas, cum adhærente muro, in Orientali & Occidentali parte nostræ civitatis, in tuitionem civium construxit; ecclesias multas, cum variis & utilibus ædificiis, per diversas Episcopii curtes ædificavit; & omni prorsus Pontificalis provisionis honestate, in divinis & humanis, solerter invigilavit.

[18] Eodem tempore Imperator b Gruona sedebat, & præmemoratum Abbatem, solito semper pietatis more, secum habebat. Adveniente ergo Legato cum hac lugubri legatione, [a S. Henrico oblatum Episcopatum recusat:] Imperator fidelem Christi suique amicum condigno mœrore deflevit; & piam ejus animam Deo & sanctis Deo Angelis debita commemoratione commendavit. Deinde Abbatem secreto soliloquio convenit, eique suæ voluntatis arcanum de Episcopatu ejusdem Sedis aperuit. Cui statim ille in faciem restitit, & se indignum tali ac tanto honore & officio respondit. Quem item itemque ex abundantia cordis devotius admonuit: ille vero in cœpta excusatione firmiter perstitit: dicens, certe se majora onera divitiarum ob hoc rejecisse, ut soli Deo liberius vacaret, & fragilis vitæ finem, in solita dilectaque sibi paupertate, securius expectaret. Imperator vero per Episcopos duritiam cordis ejus emollire tentavit; eosque de talibus illum convenire rogavit. In quorum ille colloquio, solita fiducia restitit; & se tandem, si hoc tamen nomine dignus eis videretur, donec Ratisbona aut Patavia vacaret, ubi non sibi sed suis tantum prodesse possit, libentius expectare retulit. Sicque ibidem, per totam hebdomadam de hoc inter eos causa tractabatur; sed ille semper in eadem suæ sententiæ tenacitate retinebatur.

[19] Tandem in vigiliis S. Andreæ Apostoli, quæ tunc in quinta feria ante adventum Domini evenerant, [motus visione,] item somnium vidit, quod tunc soli Imperatori, postea vero & nobis gratulando, & etiam lacrymando, sæpius intimavit. Aspexit enim in visione, post solitas nocturnas vigilias ac preces matutinas, ut sibi videbatur, in atrio ejusdem ecclesiæ, in qua post triduum Deo consecrandus erat, nimiam certe multitudinem inter se tumultuantem, & de Episcopio Hildenesheimensi serio concertantem. Tunc accessit ad eum in media multitudine, cum pulchra puellarum caterva, quædam Matrona venerabilis, vultu & habitu mirabilis: &, apprehensa manu ejus, de frequentia turbarum, eum in eamdem ecclesiam introduxit; &, extenta dextra, nutu tantum eum ad agendam ante Crucifixum c veniam, admonuit. Statimque, ipso se ad preces inclinante, ipsa cum circumstantibus clara voce ita Deo psallere cœpit. Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus. Ad quam vocem ipse a somno evigilans, & ejusdem visionis mysterio compunctus, ecclesiam intravit; & coram altari Domini prostratus, divinæ pietati se suamque visionem commendavit. Facto autem die Imperatorem secretius convenit; & mentis suæ pertinacia remissa, visionis ei seriem aperuit; & tandem se divinæ prædestinationi, & ejus etiam consilio ac voluntati obsecuturum, devovit. Nec mora, eodem die, diluculo Clerus noster cum militia advenit: quibus dum Imperator suum secretum, imo divinum decretum intimavit; tota eorum unanimitas, gratanter Deum laudando, suscepit: quamvis primo, quod nec mirum erat, aliqui vel ob ignotam ejus vitam, vel etiam ob auditam olim juventutis ejus nimietatem, ad tempus expavescerent, [ordinatur Episcopus ab Aribone Moguntino,] sibique tale aliquid pertimescerent. Sequenti vero die, in Natali Apostoli d, cum summo Cleri plebisque tripudio, eidem pastoralis cura commendatur, qui in proxima Dominica Adventus Domini, ab e Aribone Metropolitano Moguntiaco digne Deo consecratur.

[20] f Sed tamen in ipso ejusdem honoris, sive, ut ipse putavit, oneris initio, justis a Deo, ur vere creditur, prædestinata, non defuit tentatio. [sopita prius controversia de Gundersheim.] Nam idem ejus consecrator Aribo, eodem die ante Missarum solennia secretius eum cum Episcopis convenit; eique in Gandesheimensi loco & circumiacente territorio omnem Pontificalis officii provisionem, g Banni sui interpositione, prohibuit. Quem quidem bannum ipse, suæ simplicitatis more, nec approbavit nec renuit, sed statim ad Imperatorem, ab eo solummodo patrocinium in talibus quærens, consugit. Qui confestim Archiepiscopo cum Confratribus familiariter accersito, & dissimulata cordis molestia sui, hunc novum conflictum banno soluto sapienter pacificeque diremit. Et sic, prædicta confecratione festive celebrata, eamdem diem in timore Dei exultantes læti peregerunt; & ita in pace suum conventum dissolverunt. Non ergo vobis, o lectores, [monasterio sub jurisdictione Hildes. fundato,] incommodum vel fastidiosum videatur, si hujusmet conflictus initium, vobis certe in posteris necessarium, altius necessitatis causa repetatur. Quidam Dux Saxonicus h Ludolphus nomine, cum sua conjuge Oda, cum consilio & licentia i S. Altfridi, quarti nostræ Ecclesiæ Episcopi, Romam petiit; & a Beato k Sergio Papa reliquias Sanctorum Præsulum l Anastasii & Innocentii impetratas detulit: in quorum honore monasterium & cœnobium Virginum, primo m in Brunesteshusen, deinde, quarto post anno, in Gandesheim construxit: & easdem villas, cum adiacente territorio & omni sua hereditate, illuc in utilitatem Christo militantium contulit, & filiam suam Hathamudam Abbatissam ibi primam, eodem Episcopo ordinante, constituit.

[21] Sic totum idem territorium ab initio semper ad Hildenesheimenses Episcopos per CXI annos pertinuit; & nullus Moguntinus Præsul quidquam inde vel sibi, vel suæ Ecclesiæ vendicavit; donec a Rabano duodecimus n Willegisus Metropolitanus Moguntiacam Cathedram insedit, vir certe in omni Catholica pietate præclarus, sed in hoc solo tantum periculose temerarius; qui suadente, ut impune veritatem loquar, Domina Sophia sorore Imperatoris Ottonis tertii, quæ juvenili jactantia & generis dignitate elata, a o Palligero tantum velari gestivit, eumdem locum sibi usurpare tentavit. Quæ tamen machinatio in conspectu Regis & Principum, p Osdago, octavo post Altfridum nostræ Ecclesiæ Episcopo, veritatis ei & justitiæ voce resistente, disperiit; quando vix obtentu Regis, [ubi velanda Sophia Soror Ottonis 3 ipsum ei subtrahere nisa] ejusque matris licentiam ab eodem Episcopo obtinuit, ut ibi in natali S. Lucæ Euangelistæ Missam celebraret Archiepiscopus, & prædictæ Sophiæ velationem simul cum eo ageret; de ceteris vero velandis Virginibus, noster Præsul suo jure provideret. Post pauca autem, prædicto Osdago Episcopo defuncto; & Gerdago etiam nobis electo, & post biennium functo; Dominus Bernwardus, Regius Capellanus, eamdem Sedem obtinuit: quem idem Archiepiscopus consecravit; sed super eadem repetitione prorsus obticuit, donec Domina Gerberga Abbatissa venerabilis novum monasterium, quod ipsa post incendium construxit, voluit consecrari. Sed, quia ipsa, infirmitate detenta, ea providere non valuit; prædictæ Sophiæ, spirituali certe filiæ ac etiam nepti, hanc procurationem commendavit: quæ statim, solito more, proprium Episcopum contempsit, Archiepiscopum honorifice ad talia vocavit. [& ad Moguntini jus transferre] Qui iterum pro hujusmodi suasione, juris oblitus, eumdem locum invadere festinavit: sed Præsulis nostri litteris commonitus, distulit. Iterum invitatur, iterumque auctoritatis jure repellitur. Ad tertiam vero invitationem Archiepiscopus illuc advenit, ecclesiam, ut putabat, dedicaturus: quod certe Eggehardus Slesvicensis Episcopus, vere fidelis nostræ Ecclesiæ filius, illuc cum Clero a nostro Domino missus, scripturarum auctoritate intercepit. Post multas autem & varias hujusmodi disceptationes, eadem causa tandem ab Episcopis comprovincialibus, usque in præsentiam Romani Pontificis Imperatorisque comperendinatur.

[22] Sed eo tempore pius Otto tertius Imperator ad Christum migravit; cujus loco, ut prænotatum est, [nihil evicerat,] Henricus in regnum intravit. Qui statim natalem S. Laurentii Patherbronnæ celebravit: ubi Domina q Cunigunda regalem coronam percepit. Prædicta etiam Gerberga Gandenesheimensi Abbatissa seculo exempta, Sophia ei succedens, solito iterum more ibidem Principum licentiam Domini Bernwardi a Palligeto benedicendi impetravit. Deinde novus Rex primum sui honoris annum, in Natali Domini, Palidi inchoavit. Ibi coram eo per Principes sæpius dicta Episcoporum lite recitata, cordetenus indoluit; & ad illam sedandam, sæpe interceptam dedicationem Ecclesiæ Gandenesheimensis in Vigilia Epiphaniæ Domini destinavit. Illuc ergo statuto die advenientes, & Dedicationis officium inchoantes, intus sacro mysterio peracto, Rex cum Episcopis & Primatibus ante fores ad populum processit. Ubi Willegisus Archiepiscopus publico sermone æstimationis suæ culpam professus, [Willegiso Moguntino coacto renuntiare prætenso juri:] juri & repetitioni ejusdem loci abrenuntiavit: & in testimonium hujus abrenuntiationis, ferulam Episcopalem Domino Bernwardo, ut postea in Franconovordensi Concilio claruit, coram Clero & populo condonavit. Archiepiscopus vero, hac lite sedata, Præsulem nostrum, omni honore & caritate ultra dilexit, & in nostro cœnobio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem & loco & Fratribus providit: qui quinto post anno, plenus dierum & bonorum etiam operum, ad Christum migravit. Cujus successorem Erkanbaldum, [quod successor frustra voluit suscitare contra Godehardum.] Fuldensis cœnobii prius Abbatem, Dominus Bernwardus Kal. Aprilis Moguntiæ consecravit: qui ibidem novem annos præsidens, ordinatorem suum, consanguinitate etiam sibi propinquum, debita devotione percoluit, & supradicta controversia omnino conticuit. Huic autem Aribo Regius Capellanus successit; quem Imperialis annuli dono, regio more, præsignatum, Bernwardus Episcopus, ad principale altare, prænotatæ Gandenesheimensis ecclesiæ, Presbyterum ordinavit; eique in verbo Domini & banni S. Petri auctoritate, ejusdem altaris & etiam loci vel circumjacentis territorii usurpationem, invasionem quoque vel repetitionem, astante Imperatore cum Episcopis, publice interdixit. In hujus banni vindictam, ille novo nostro Patri intulit tentationem prædictam. Erat tamen, ut veritatem non occultemus, idem Archiepiscopus genere & dignitate, & probabili morum etiam gravitate, vere venerabilis; sed in hac tantum temeritate erga nos pro parte culpabilis. Hæc ergo hujus conflictus abbreviatio ideo hic adnotatur, ut subsequentis disceptationis, de eodem Gandenesheimensi territorio, veritas & ratio clarius cognoscatur.

ANNOTATA.

a Colitur S. Bernwardus 20 Novembris.

b Gruona, Grunna & Gruna, oppidum Thuringiæ.

c Veniam agere aut facere, est corpus reverentiæ causa inclinare; ut sæpius in hoc opere occurrit. Consule 26 Martii Miracula S. Ludgeri § 7 litt. q.

d Ms. Rottendorf. Prius habita Cleri plebisque Canonica & legitima electione, eidem pastoralis.

e Aribo præfuit Ecclesiæ Moguntinæ ab anno 1020 ad 1031. De quo consule Serrarium lib. 5 Rerum Moguntiacarum pag. 729 & seqq.

f Sequentia desunt in Ms. Rottendorf.

g Bannum mulctæ genus in Legibus Longobardicis 60 solidorum aut verberatio tot ictuum: & dein pro quacumque indictione pœnali sumptum. Bannum enim propriißime edictum est, bannice edicere; transfertur autem etiam ad id quod edicto indicitur significandum.

h Ludolphus, Dux Saxoniæ, pater S. Brunonis, qui cum Martyribus Ebbeckesdorpiensibus occisus colitur 2 Februarii, ubi § 2 pag. 311 deduximus istius familiam & hunc locum illustravimus. Nomen uxoris Oda, alias Yda scriptum, marginali Nota Browerus indicat.

i Altfridus sedit, si credatur Eggehardo, ab anno 847 usque ad annum 875, quo mortuus traditur festo Assumptionis S Mariæ: quo eum die, non roperimus ullis fastis adscriptum; tamen titulo Sancti eum honorant, Trithemius l. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 27, Bruschius & Wion in Episcopis Hildesheimensibus, & Bucelinus ad diem 9 Decembris.

k Hic est Sergius II Papa, qui sedit ab anno 844 usq; ad annum 847, quo mortuus est 12 Aprilis. Hinc liquet autAltfridum citius fuisse in Episcopum electum, aut id actum ejus necdum Episcopi consilio.

l Solius Innocentii meminit Witichindus, quem Innocentium primum asserit Albericus in Chronico, & Reliquias anno 849 allatas tradit. Colitur dictus Innocentius 28 Iulii. Acta S. Anastasii dedimus 27 Aprilis. Reliquiarum de hujus corpore acceptarum meminit etiam Tangmarus in Vita S. Bernwardi.

m Eggehardus de Altfrido Episcopo. Hic anno Domini 852 cum Ludolpho primo Duce in Bruneteshusen, & quarto post anno in Gandersheim, Virginum cœnobium inchoavit. Fuit Gandersheim celeberrima Abbatia XXIII M. P. Hildeshemio dißita. Tangmarus eumdem annum 852 primo loco aßignat: ast anno 856 cœptum construi monasterium in Gandersheim tradit.

n Willigisus sedit ab anno 972 usque ad 1011, hinc supra indicati anni CXL (perperam excusi CCXL) computandi forent ab anno 849 indicato usq; ad annum 989. Controversia hæc latius describitur in Vita S. Bernwardi.

o Palliger scilicet Archiepiscopus Willegisus, qui pallio utebatur.

p Osdagus, vir summæ caritatis ac castitatis, in sancta religione probatus; sedit ab anno 985 ad annum 989, ut legitur in Chronico Hildeshemensi. At Bruschius asserit sedisse ab anno 986 isque ad an. 990.

q Acta S. Cunigundis Imperatricis, illustravimus ad diem 3 Martii.

CAPUT IV.
Illustres in Episcopatu virtutes. Basilicæ constructæ & dedicatæ. Iurisdictio circa Gandersheim defensa.

[23] [Cœnobii Cathedralis disciplinam curat,] Beatus igitur Godehardus, Pontificatus infulis decoratus, Nonis Decembris Hildenesheim advenit, omnesque in suo adventu vere gratulantes invenit. Qui mox, ut cœnobii nostri religionem, eotenus rationabiliter (Deo gratias) conservatam agnovit; condignas illico divinæ miserationi laudes persolvens, omni eam devotionis studio ampliare, & in divini cultus exercitio condecorare sategit. Forinsecus vero de generali Cleri & populi gubernatione, Episcopali speculatione, solerter invigilavit; pro qua etiam die ac nocte, omni vitæ suæ tempore, indefectivo gemitu, Domino indesinenter supplicavit. Semetipsum vero in sanctimonia solita, & primitus incepta bonorum operum assiduitate non solum caute custodivit, sed etiam religiose dietim augmentavit. In vigiliis & orationibus, ac continua & certe vix credibili jejuniorum frequentatione, & largissima eleemosynarum profusione, & in summa totius divini timoris gravitate, usque in finem, Spiritu sancto corroborante, perseveravit. Fuit igitur, ut nulla prorsus virtutis ejus panegyrica prætermittam, Regibus & Primoribus & formidini & honori; ceteris vero, unicuique secundum se, timori pariter & amori. Pro cunctis scilicet rite solicitus, & in Christo omnibus omnia factus, soli tantum sibi gravis & austerus perstitit & parcus. Cœnobium suum Pastorali cura sapienter gubernavit, & Fratrum commoda, in victu & vestitu, ceterisque indigentiæ humanæ necessariis, [juventutem in studiis educat:] sæpius adauxit; quos etiam ad sacræ religionis observantiam, Apostolice arguendo & obsecrando, multipliciterque informando, conduxit. Juvenes quoque & pueros, quos inibi bonæ indolis & sapidos invenit, per diversa scholarum studia circumquaque dispertivit: quorum certe postea servimine, variam ac multiplicem suæ Ecclesiæ utilitatem, in lectione, scriptura, & pictura, ac plurali honestiori Clericalis officii disciplina, conquisivit. [fabricas restaurat:] Thesaurum nihilominus ecclesiasticum, quem ibi numerosum invenit, tam decenter quam & utiliter amplificavit; & quidquid in ædificiis ecclesiasticis, non solum principalis suæ civitatis, sed & in aliis suæ provisionis locis, dirutum vel veteratum reperit, totum summa celeritate distrahere, renovare, & meliorare testinavit. Inter quæ tamen omnia baptismalem ecclesiam, quam felicis memoriæ Otwinus, X moster Antistes, in honore S. Mariæ & a S. Epiphanii Episcopi (quem de Papia civitate, Dei dono, Patronum nobis adduxit) in b australi parte nostræ ecclesiæ construxit; senio certe & negligentia delapsam, diruit; & in eodem loco monasterium honestum, in prætitulato honore, primo suæ ordinationis anno, fundavit, quarto consummavit: & ibidem Congregationem Canonicam, pluris sane honoris & utilitatis, in Dei timore coadunavit; quam concambii sui acquisitione, sufficienter vestivit & pavit, abundantemque illic in futurum ad talia sufficientiam condonavit.

[24] Miraculum ergo primum, quod per eum Christi gratia ipso suo primo anno fecerat, [Moguntiam venient ad Synodum an. 1023] in spem & gaudiam lectorum hic interponendum merito opinor; quod ipsa veritate, quæ Deus est, teste, non mentior, ab ipso quidem usque in finem penitus celatum; sed a Clero & populo, qui intererant, divulgatum. Eodem anno Aribo Archiepiscopus Imperatorem in Pentecosten Moguntiam invitavit, ubi & Concilium generale coadunavit; in quo Episcoporum consilio plura, quæ deviaverant, correxit. Præcipue tamen Ottonem Comitem de Hamerstein & Irmgardam, illicite commanentes, separare disposuit; quod tamen penitus perficere non potuit; quia ille partim se Regali timore c, partim Episcopali commonitione utcumque correxit: illa vero publice bannos prævaricans, ibidem jus legemque, ut vel hodie claret, funditus perdidit. Ad idem Concilium Præsul noster, & Imperiali & Pontificali vocatione allegatus, pulchra Cleri & militiæ frequentia etsi non sponte comitatus, illo properabat. Et quadam die in pago, qui Logingaha dicitur, juxta prædictum Castellum Gruona, ubi gratia Dei & electus & consecratus est, iter carpebat; & contigit ibi in villa quadam, mulierem a spiritu vexari immundo; [dæmoniacam sanat:] & a parentibus vel propinquis per ecclesias ad Sanctorum patrocinia circumduci. Qui, dum novum Episcopum illuc adventare cognoverant, in occursum ei, sancta ejus opinione fiduciati, simul cum infirma concite properabant. Immundus vero spiritus, ipsa eorum festinatione pavefactus, per os infirmæ anxio clamore, quo duceretur, inquisivit. Cui, cum dicerent, quod in occursum Godehardi Episcopi traheretur; horrifico statim mugitu & ejulatu, cœpit miserabiliter refragari, &, ne ad Episcopum veniret, ipsis, qui eum ducebant, mirantibus pariter & paventibes, reluctari, ejulans & vociferans, Godehardum se nec audire, nec posse videre. In eo certamine dum infirma a fidelibus, fide & spe, ut vere patuit, ferventibus, trahebatur; spiritus nequam tota violentia reluctabatur. tandem (Deo gratias) fugato dæmonio, mulier liberatur; & ad virum Dei, ubi sub quadam arbore refrigerii gratia consedit, sana corde & corpore perducitur. Qui, cognitis rebus, timore pariter & gaudio compunctus, lacrymans gratias divinæ pietati, in faciem prostratus, jure persolvit; eidemque manus imponens, eam benedictione pariter & prece in fide confortavit; & valentem, imo & gaudentem, cum gaudentibus civibus & amicis remisit; sicque iter, quod cœperat, peregit. Unde eum omnes qui eum eo comitabantur, amplius & amabant & timebant, cujus coram Deo tale meritum cognoscebant: quibus tamen, super hoc facto, seria auctoritate silentium indixit. Sed nec ægra, quæ sensit; nec turba, quæ salutare miraculum vidit, reticuit.

[25] Erat etiam in Orientali parte civitatis nostræ palus horrifica, & circum manentibus omnino plurali formidine invisa, eo quod ibi, ut opinabantur, [Ad Sulzam paludem a se expiatam,] tam meridiano quam & nocturno tempore, illusiones quasdam horribiles vel audirent vel viderent; quæ a fonte salsuginis, qui ibidem in medio bulliebat, Sulza dicitur. Qua ille spectata, & illusione etiam phantastica qua bruta plebs terrebatur audita, eamdem paludem secundo sui adventus anno cum Cruce & Reliquiis Sanctorum invasit, & habitationem suam ibidem aptavit; & in medio periculo Oratorium, in honorem S. Bartholomæi Apostoli, [oratorium & xenodochium struit:] fundavit. Quo sequenti anno consummato & dicato, omne dæmonum phantasma exinde funditus exstirpavit: & eumdem locum omnibus commorantibus vel advenientibus gratum, & sine qualibet tentatione habitabilem reddidit. Ubi xenodochium Christi, in receptionem pauperum ædificavit: quod omni humanæ indigentiæ commoditate abundans, fideli cuidam suo Presbytero Bernwardo, cujus hic nomen pro fidei merito jure interponitur, commendavit; per Christi nomen eum frequentius terribiliter obtestans, ut non solum illic commorantibus, sed & cunctis forte adventantibus victus & vestitus necessaria, ita convenienter provideret, sicuti pro hac ipsa sua dispensatione Deo rationem reddere deberet. d

[26] Quoddam tamen talium genus, illos scilicet qui vel Monachico, vel Canonico, vel etiam Græco habitu per regiones & regna discurrunt, quos & Platonis more Peripateticos irridendo cognominavit; [erga peregrinos discretus] illos, inquam, prorsus exprobrando quasi execrabatur: quos tamen, propter nomen Christi quod profitebantur, necessaria sustentatione biduo vel maxime triduo consolabatur: sicque præbitis calceamentis vel vestibus, eos, ne cursus sui solitum obliviscerentur, discedere hortabatur. Aliquibus vero cum eo diutius permanare cupientibus, illam Gregorii in Dialogo sententiam ironice objecit: quomodo stultum viatorem, ad sacra loca properantem, inimicus per conviatorem suum, & per fontis vel prati amœnitatem, vel etiam ciborum dulcedinem decepit. Interdum vero a suis familiaribus, quod nec ei displicebat, admonitus, quo inter tales sæpius veri Dei amici invenirentur, illud statim Hieronymi ridiculum opposuit: Quia mendaces, inquit, faciunt, ut veridicis vix credatur. [Lib. 2, 13] Si quos tamen talium in Dei cultu vel timore stabiles agnovit, hos nimirum privatim potius quam publice, quod & ipsi malebant, in his quæ ad Deum pertinent, [mitis erga pœnitentes,] adamavit. Sed & super delinquentes & noxios mira erat miseratione mitis & placabilis; ita, ut si quilibet talium confessionis & pœnitentiæ gratia ad eum confugerent; & delicta eis statim prompta clementia indulserit; & vigilanti cura eis, ne ulterius in talia necessitatis causa inciderent, omnem sufficientiam in posterum providerit: more quidem & exemplo sancti sui Patroni Nicolai Episcopi, qui eleemosynarum auro, & virginum incestus, [liberalis erga pauperes.] & patris earum inopiam, & totius familiæ detestabilem ademit infamiam; & quorumlibet pauperum, ad se quoquo modo pertinentium, pia clementia sedavit indigentiam. Hujus, inquam, exemplo Præsul noster satagegat inopes ubique semper consolari; cui & cordi erat cum talibus colloqui, cum eis ludificando & etiam convivando jocundari.

[27] Eo etiam anno a nativitate Christi MXXIV, piæ memoriæ Henricus Imperator, ordinationis suæ anno XXIII, ad Christum migravit; cujus quippe obitus, totam Christianismi lætitiam, qui sub eo floruit, flebiliter conturbavit. Cui succedens vir nobilis & strenuus e Conradus, primum suæ felicitatis annum in natali Domini Mindæ initiavit: [Sub Conrado Salico super Gandesheim frustra vexatur:] inde post Epiphaniam Hildensheim venit. Ibi etiam prædictus Aribo Archiepiscopus, qui vivente Imperatore jam per biennium obmutuit, iterum inventa occasione B. Godehardum super Gandesheim inquietare cœpit: quam tamen ejus machinationem novus Rex, Primatum consilio diremit. Sicque Rex, peragrata compendioso itinere Saxonia, Quadragesimali tempore per Thuringiam Franciamque in Bajoariam progressus, Reginesburg sanctum Pascha honorifice feriavit. Et ea æstate, partes Bajoariæ, Sueviæ, & Carentinorum, cum circumjacentium provinciarum terminis, pertransiens, Natalem Domini Leodii celebravit; ad Purificationem vero S. Mariæ, Augustæ mansit. Inde iter suum ad partes Italiæ direxit; & proximum Pascha Vercellis prospere celebravit: & ita contiguas circumquaque regiones, in novo regio decore, visitando peragravit.] Tertio quoque suo anno, [basilicas varias construit aut dedicat:] Præsul noster Montem speciosum, in Occidentali parte civitatis, incolere cœpit; quem quinto post anno, titulo ac nomine S. Mauritii, summi sui Patroni, dicavit. Ecclesiam etiam pulchram in f Holthusen, in honorem S. Benedicti Abbatis, monachicæ conversationi aptam, dedicavit; & circumquaque per Episcopii sui terminum basilicas multas, vel ipse studiose ædificavit, vel ab aliis fidelibus Christi constructas gratanter Deo consecravit.

[28] Eo tempore prædictus Aribo Archiepiscopus in natali S. Matthæi Apostolig Selingenstadt, Concilium generale Episcoporum duodecim concivit; [Denuo super jure prædicto conventus Seligenstadii] in quo Præsulem nostrum super prædicto Gandesheimensi territorio publice convenit: quam tamen Synodum unanimitas fratrum in futurum annum comperendinavit; Rex autem Natale Domini festum h Iporeæ initiavit: Inde ad limina Apostolorum tendens, feria tertia ante Cœnam Domini Romam, felici prosperitate gaudens intravit; & in sancto Resurrectionis Domini i die coronam Imperialis honoris, a Beato k Joanne Apostolorum Vicario, gloriose percepit. Inde in proxima Dominica regressus, pervasa circumquaque potestative ea regione, in pace repedavit; & Nativitatem sancti Joannis Baptistæ l Imbripoli, novus Imperator celebravit; ubi & defuncto in bona senectute m Henrico Duce Bajoariæ, filio suo; Domino Henrico eumdem Ducatum, Principum delectu, commendavit.

[29] n Eo item anno, Aribo Moguntinus Franconovordi Concilium Synodi coadunavit, præsidente Imperatore cum Episcopis XXIII: [& Francofurti,] in quo iterum beatum virum Godehardum, de sæpius præventilata causa, more suo, inquietavit. Ibi Præsul noster, tandem summa veritate, quae Deus est, [iterum in Ganderheimensi causa victor,] miserante pariter & adjuvante, Episcopatus sui proprietatem, super totum Gandensheimense territorium, testimonio septem Episcoporum, qui prædictam pactionem in Gandisheim & audierant, & viderant, canonice retinuit; scilicet Brunone Augustensi, concionante; o Wernero Argentinensi, decernente; ipso vero Metropolitano, vere invito, verbi Dei banno affirmante. Hi enim erant Episcopi, qui Seniori nostro suum testimonium, sicuti audierant & viderant, præbuerunt, id est, Bruno Augustensis, Ebehardus Babenbergensis, Meinwercus Paderbronnensis, Meginhardus Wirceburgensis, Sigebertus Mindensis, Hildiwardus p Citizensis, Bruno Mersburgensis.

[30] Pulchra enim erat ibi & rationabiliter ordinata tam Regalis quam & Episcopalis consessio. Nam in Orientali parte ante altare Archiepiscopus Aribo cum suis Suffraganeis Wernero Argentinense, [causam in Synodo præsens obtinet:] Brunone Augustense, Meginwerco Patherbronnense, Eberhardo Babebergense, Meginhardo Wirciburgense, Godehardo Hildenesheimense, Branthoo Halverstadense, Wiggero Verdense, Hazecone Wormatiense, consedit. In Occidentali vero parte Imperator consedit; & a dextris ejus Piligrinus Coloniæ Archiepiscopus cum sibi subditis, Sigiberto Mindense, Sigifrido Mimigardense, Bennone Trajectense. A sinistris Hunfridus q Parthenopolitanus Archiepiscopus cum suis, Hildewardo Citizense, Brunone Mersburgense, Luizone Havesbergense, Thiederico Misnense. In australi autem plaga Episcopi Rambrechtus Wirdunensis, Rodolphus Slesvicensis, Hiltolphus Mantuanus, Reginoldus Aldenbergensis assederunt. In Aquilonari etiam, Abbates Richardus Fuldensis, Reginboldus Loresheimensis, Arnolphus Herveldensis, Gerbertus Moguntinus, cum aliis etiam ejusdem ordinis sex adfuerunt. Subsequens etiam natale Domini festum Imperator Leodii celebravit: Pascha vero Aquisgrani festive feriavit, ubi & filius ejus Henricus regalis nominis coronam a Piligrino Archiepiscopo, Cleri plebisque electione, [uti etiam Geizlicæ per legatum:] honorifice percepit. Eo anno iterum Aribo Synodum suam Geizlicæ concivir, ad quam item Seniorem nostrum Godehardum inquietandum, legatis & scriptis vocavit. Quo ille ire dissimulans, venerabilem virum Tadilonem, Decanum nostri cœnobii, cum Fratribus obviam ei misit; qui eum honorifice ex parte Senioris salutando, de præteritæ Synodi diffinitione commonuit, & plurali altrinsecus auctoritatum collatione profusa, Episcoporum auxilio eum ab ipsa repetitione, tunc tantummodo compescuit. r

[31] Sequenti quoque nihilominus anno, Imperatore Palidi considente, [& Palidi] prædictus Archiepiscopus ibidem Synodo habita, veterem querelam contra beatum virum, præsente Imperatore, incepit: sed post multa & varia disceptationum colloquia, vix tandem ad Episcopis commonitus destitit. Hoc etiam anno Bruno Augustæ civitatis Episcopus obiit, cui s Eppo successit. Wernerus quoque Strazburgensis Præsul sustollitur, post quem Wilhelmus surrogatur. Proximo quoque anno Imperator Mersburg Pentecosten celebravit; ubi prædictus Aribo Archiepiscopus & Senior noster Godehardus inter se invicem super diuturna eorum disceptatione, reconciliati sunt. Nam ipse Metropolitanus Patrem Godehardum secreto coram Episcopis convenit, seque super hac parochia errasse confitendo nuntiavit; & omnem fraternam satisfactionem, sed & de præterita lite perpetuam taciturnitatem, sub vero Christi & Ecclesiæ testimonio, promisit; sibique priora errata propter Deum remitti suppliciter petiit. [ac denique Mersburgi, ipso adversario victum se fatente;] Istud ergo hic veraciter inscribitur, quia ipso Domino Godehardo idem sæpius in suo sermone protestante publice, verum esse comprobatur.

[32] Eo anno Unewanus Archiepiscopus Hammaburgensis obiit, cui Liebizo successit. Deinde Imperator Natalem Christi Patherbronnæ egit, ubi Aribo Metropolitanus in sancto die inter Missarum solennia, publico sermone habito, licentiam ab Imperatore & Confratribus Romam pergendi rogavit; simulque a Clero & populo indulgentiam sibi a Deo impetrari postulavit. [cui defuncto sufficitur Bardo.] Sicque post Purificationem S. Mariæ iter assumens, Romam adiit. Inde vero digrediens VIII Id. Aprilis, ah! ah! obiit, anno ordinationis suæ XI: cunctis certe Catholicis merito flebilis, quia in omni ecclesiastica religione erat vere laudabilis. Cui vir simplex & rectus, Bardo Herveldiæ Abbas, successit; qui, Deo manifeste provehente, brevi ad culmen summæ perfectionis feliciter processit. Cujus pietatis vita & actus hic plenius ideo non inscribuntur, quia (Deo gratias) Moguntiæ pro sanctitatis suæ meritis inter Apostolicos Sacerdotes magnifice celebratur. Unum tamen perfectionis ejus privilegium dicam, quod ei in nostris confiniis a sanum sapientibus Clericis, honoris gratia, oblatum est; scilicet, ut æquivocato cum Beato Ioanne Episcopo cognomine, propter dulcisonam prædicandi melodiam, Bardo Chrysostomus diceretur t.

ANNOTATA.

a Historiam translationis corporis S. Epiphanii edidimus 21 Ianuarii die ejus natali.

b Chronicon Hildesheimense: Domnus Godehardus, prima post ordinationem suam æstate pulchrum monasterium in Orientali parte principalis nostræ ecclesiæ honofice fundando inchoavit. En Orientalis pars, quæ hic Australis more istius ævi dicitur. Ibidem modo est Collegium Societatis Iesu.

c Serrarius in Aribone interponit: a quo jam expugnatus.

d In Ms. Rottendorfii deest totus hic § & major pars sequentis usque ad ]

e Acta Conradi Imperatoris accurate descripsitWippo, ad Henricum Imp. istius filium. Edita ea sunt a Pistorio cum magno Chronico Belgico.

f Holthusen, ad Visurgim fluvium, XI fere milliaribus Germanicis Hildeshesio distat versus Occidentem.

g Selingenstat celebre monasterium ad Mœnum fluvium, inter Hanoviam & Aschaffenburgum. Servantur ibidem corpora SS. Marcellini & Petri Martyrum, de quibus una & de hoc loco agendum erit 2 Iunii.

h Iporea, antiquis Eporedia, Italis Yvrea, urbs titulo Marchionatus insignis ad Duriam fluvium, adjuncta Ducatui Pedemontano.

i Die 26 Martii anno 1027,

k Hic est Papa Ioannes 9, qui Sedit ab anno 1024 usque ad an. 1033.

l Hæc eisdem verbis referuntur in Vita S. Meinwerci Paderbornensis Episcopi ad 5 Iunii danda. Imbripolis autem dici omnino hic videtur Ratisbona, vulgo Ragensburgh: Teutonibus enim Regen significat imbrem seu pluviam: est autem intra Bavariam, Imperialium Statuum conventu hodie nominatißima civitas: cum autem res quæ hic acta narratur concernat Bavariam, & clara sit nominis indicati etymologia, nihil nos commvet diversitas scriptionis, qua nomen in variis Mss. corruptum, Imbrolis Impripolis & In Bripoli exprimitur. Surius hic excudit Herbipolis. Apud Browerum excusum est Werle qui Saxoniæ oppidum esse asserit Browerus: est nempe in Ducatu Westphaliæ, olim Saxoniæ Occidentalis nomine appellatæ: quod nihil facit ad hunc locum.

m Fratre Imperatricis Cunigundæ, uti additur in Vita S. Meinwerci.

n Reliqua ad finem capitis desunt in Ms. Rottendorf.

o Ms. Græc. Wermherio, aliis Wernahero.

p Sub hoc Sedes Citizensis Naumburgum Translata fuit, utraque autem urbs in Misnia est.

q Id est Magdeburgensis.

r Vghello Isolphus dicitur, natione Germanus, & notatur sedisse ab anno 1017 ad an. 1044.

s Eppo in Ms. Græc. Ebbo, aliis etiam Eberhardus & Gebhardus, mortuus anno 1048.

t Bardo pluribus Fastis ad scriptus est 10 Iunii. Varia ejus Acta collegit Serrarius in Moguntiacis.

CAPUT V.
Miracula. Obitus Tadilonis & suus prædictus.

[33] Quodam etiam tempore, cum more Episcopali beatus Præsul noster Godehardus, [Puer fœde contractus & leprosus,] visitandæ commissæ plebis gratia, Parochiæ suæ terminos circuiret, a Huginhusen curtem suam adiit. Ibi cum eleemosynarum largitate, qua præ cunctis studebat, pauperes reficeret; quædam vidua pauper ex eadem familia filium suum ejus conspectui obtulit, puerulum pauperculum, miserrimo infirmitatis genere debilitatum: nam partim paralysi, partim lepra vexabatur; distortisque nervis membrorum, a tota corporeæ formationis utilitate dissolvebatur: manus enim cum brachiis, & genua cum pedibus & tibiis, putrido tumore & profluenti sanie manabant, adeo ut nec gressum quoquo modo movere, vel saltem reptando posset usquam prodire. [susceptus a Sancto,] Quem ille & vultu, & corde hilari, quasi vere donum Dei gratanter suscepit, & suis cubiculariis diligentius commendatum secum deduci præcepit: Potens est, inquit, Deus, qui ab initio non dedignabatur miseris & peccatoribus, diverso pietatis suæ remedio, subvenire, nos etiam super hoc pauperculo, solito pietatis suæ more, lætificare. Qui puer ad principalem nostram ecclesiam cum Episcopo perductus, & non sine magno puerorum, qui eum servabant labore per aliquot hebdomadas sustentatus; tandem post quatuor vel quinque menses cœpit paulatim plane ex beati viri meritis & precibus convalescere, & sedato partim tumoris & saniei profluvio, [intra annum convalescit:] interdum assurgendo, interdum vero proreptando, quasi ad gressum membrorum nervos exercere. Quod Præsul pius agnoscens, præ gaudio sæpius illacrymans, divinæ miserationi grates debitas retulit, cui & intentius supplicare (ut postea, vere donante Deo, patebat) non destitit. Nam intra anni spatium, ut certe apud nos omnibus notum est, puer fugata morborum multitudine, laxataque nervorum contractione in melius, convaluit, & de die in diem ad quodlibet servitutis officium valenter profecit. Idem namque homo, Werinus nomime, jam per viginti & eo amplius annos in capella Episcopali incolumis deservit; nisi quod, quasi in testimonium virtutis Dei, in semetipso certe, in cruribus & in manibus ipsas membrorum torturas, &, ut ita dicam, gibbos quosdam cunctis se videntibus ostendit.

[34] Aliis quoque permultis, varia humanæ conditionis fragilitate laborantibus; [& post alios plurimos ejus precibus curatos,] quibusdam scilicet (quod & gravissimum est) peccatorum pondere pressis, quibusdam vero diversa infirmitatum molestia detentis, ad se confugientibus, opem suæ intercessionis impertivit; eosque infatigabili sanctarum precum instantia, & ab imminenti periculo liberavit, & in futurum Deo auxiliante, a talibus custodivit. De quibus quam multa multis plane cognita veraciter enarrare potuerim, nisi ea ab illis, tunc ipso cogente, dissimulata, ea maxime causa silendo modo præterierim, ne aut lectoribus altius fastidium ingeratur, aut ad talia pigris incredulitatis peccatum augeatur. Unum tamen dicam, quod quasi joculari ridiculo Goslariæ effecit, quando ibi in Curte Regali, in postremo ætatis suæ tempore, jussu & petitione Gislæ Imperatricis, ecclesiam construxit b.

[35] Erat ibi matrona quædam, in laicali conversatione posita, [matrona laborans ophthalmia,] sed in timore Dei intime devota, Hathzeca nomine, cujus filium ipse Episcopus, pro fidei religione quam in ea sentiebat, de sacro fonte suscepit; quam, quodam tempore contigit, gravissimo oculorum dolore vexari; & per aliquot dies adeo, ut nec cibum nec potum accipere, nec aliquam corpoream quietem habere posset, cruciari. Quæ tandem, cogente gravissima doloris anxietudine, filiolum suum ad Episcopum cum eulogiis transmisit; eique infirmitatis suæ nimietatem intimans, aliquid medelæ subsidium ab ejus pietate quæsivit. Quibus Præsul auditis, læta hilaritate subrisit: & flores quosdam rubicundos de arbore quæ lingua Teutonica c Spinnelbaum dicitur, ei forte in ipso momento a paupere quodam allatos, [floribus ab eo benedictis sanatur.] signo Crucis munivit, & eidem puerulo dedit, dicens; Affer hos flosculos amicæ meæ, matri tuæ, ut illos in mei memoriam secum habeat, & a Deo salutis remedia poscat. Nec mora, ut ipsa nobis sæpius jurando retulit, ut ipsos flores ægris oculis admovit, omnem illico totius infirmitatis dolorem a suo capite, mirabili celeritate, diffugere cognovit: & statim, apertis vel ostiis vel fenestris cubiculi, quæ jam per aliquot dies diligentius ejus ægritudinis causa claudebantur, cœpit clarius videre, & nihil prorsus hujusmodi molestiæ amplius sentire. Quæ postera die ad Episcopum pervenit, & gaudens simul & lacrymans, gratias condignas divinæ miserationi ejusque visitationi humiliter retulit. Quam ipse benigne consolando suscipiens, & in Domino corde firmo sperare & indesinenter benefacere præcipiens, oculos ejus a Presbytero sacro oleo, quod infirmorum dicitur, ungi mandavit. Quæ certe unctio, ejusque pia deprecatio, eam ab eodem dolore, usque in finem integre sanavit.

[36] Illud quoque, quod in antepenultimo præsentis vitæ anno ei accidit, propono, in exemplum & cautelam fidelibus, & timorem & formidinem negligentibus. Erat sane in nostra congregatione quidam Presbyter, ex familia ecclesiæ ortus, litteralis scientiæ (ut in pace veritas procedat) pene ignarus, [Presbyter genere vilis in aliorum damnum] sed mundanæ sagacitatis subtiliter & supra modum gnarus: qui ex infima paupertate ad summas divitias, cunctis mirantibus, succrevit. Qui primo a Domino Bernwardo Episcopo feliciter exaltatus, sed ab Imperatore Henrico, pro quibusdam causis, quæ modo melius silentur, humiliatus; iterum ab hoc beato viro, quia utilis ei ad res Ecclesiæ videbatur, pia miseratione sublevatus, varie tamen inter adversa & prospera sæpius habitus; postremo autem in tantum sibi tanti Pontificis animum sua calliditate conciliavit, ut perplures ante fideliter ministrantes Episcopo abalienaret; eosque tam herili gratia, quod eis certe molestissimum erat, quam & dignitate & proprietatis utilitate privaret. Sed ne hoc aliquibus mirum videatur, quia B. Gregorio teste, sæpius fit, [sua astutia Sancto obrepens,] ut occupato in pluribus & maxime in divinis animo facile ab adulantibus subripiatur; tandem ille ab omnibus publice maledicitur, & etiam interdum Episcopo a sanum sapientibus hujusmodi insolentia objicitur: qui & ab his tandem, qui insontes abalienati sunt, in gratiam reducitur.

[37] Præsul tamen pius, post aliquot annos de talibus clarius certificatus, & super eos, qui injuste lædebantur aliquando ad veniam inclinatus; die quadam convenire de nostra congregatione Præpositum & Decanum, cum aliquot Fratribus, [cum omnia sibi objecta callide refutasset;] ceterisque suis primoribus Holthusen, ubi tunc forte manebat, mandavit: assidente etiam viro venerabili, suo ex sorore nepote, Ratmundo Altahensis Cœnobii Abbate, præsente eodem Presbytero, omnibus, qui se ab eo læsos querebantur, coram licentiam fandi donavit. Statimque sine mora, plura querelæ genera, tam ab ipso Abbate suisque, qui hospites intererant, quam & a nostris proferuntur, quæ contra eum publice a cunctis quasi uno ore dicuntur. Querebantur enim omnes simul, primo generale Ecclesiæ & Episcopalis honoris scandalum, deinde cives & hospites quisque speciale injuriarum sui detrimentum. Quibus ille auditis quasi insultando, ut erat callidissimus, subrisit; & velut admirans, quæ hæc essent? inquisivit; ac deinde commentis mundanæ suæ sapientiæ, qua plane plenus erat, quæ vere ante Deum stultitia computatur (ut in ipso manifeste patuit) objecta quæque eloquenter repulit, omnesque sibi adversantes, mirabiliter quasi mutos & elingues reddidit.

[38] [de vera sui dilectione ab illo adiuratus,] Pius Præsul, tandem Spiritu sancto vere compunctus, & insuper etiam mirabili stupore permotus; considerans pariter & manifestam rerum veritatem, & fiducialem cordis ejus temeritatem; illico omnium voces compescuit; & modificato sermone, cunctis admirantibus, ita incepit: Hildewine, inquit (sic enim vocabatur) ecce omnes circumstantes, ut tibi videtur, vicisti; ecce omnes subtilitate tua, Deo veritatem inspiciente, quasi mendaces ostendisti; jam modo ad me convertere, & soli mihi, per Christum adjuratus, veritatem responde, Euangelica, inquit, te sententia aggredior; &, quia sensum Euangelicum non plane capis, te Teuto nico sermone alloquor. Hildewine, inquit, Diligis me? Ille statim fiducialiter, Vere, ait, diligo te. Item Episcopus, Hildewine, inquit, Diligis me? at ille, certe, ait, diligo te. Itemque Episcopus tertio, Hildewine, inquit, Diligis me? Tandem ille miser, [nec pejerare reveritus,] Euangelico exemplo stupefactus, sed non rite, pro dolor! compunctus, irato pariter & flebili sermone, respondit, Deus, inquit, qui omnia scit, ipse scit, quia vere diligo te. Tunc Præsul: Ecce, inquit, siquidem verum dicis, mihi satisfecisti; sin autem decipis, temetipsum miserabiliter obligasti. Sed si me, ut dicis, fideliter diligis, pasce oves meas, id est, dilige fratres & amicos meos, etiam hospites & pauperes meos, dilige conservos & domesticos tuos. Unde, & per Deum te commoneo, ut si vere jurasti, te in veritate custodias, si quo minus, digne pœniteas; & sub hoc pacto jam domum regredere; & dignitate pariter & beneficio ac proprietate tua, in gratia mea, siquidem Deus annuerit, utere. Sicque conventum illum, cunctis admirantibus pariter & paventibus, dimisit.

[39] Illos tamen pariter ibi caritatis exhibitionem suscipere, [paulo post epulas] & sic in pace discedere præcepit. Inter quos Hildewinus lætus & hilaris, & quasi de victoria sua exultans, ad prandium consedit; & inde incolumis rediit. Ad vesperam vero domi cum suis consedit, jocundus & epulans; & in eos sane, a quibus se læsum dolebat, convitia & minas intentans. Sic lectum petiit; & sospes, ut sibi videbatur, quievit. Mane diluculo, ad providendum suum ministerium iturus, valenter surrexit; calceamenta citius induit; sed ad induendas tunicas assurgens, [misere perit.] concitus corruit, & mirabili celeritate præoccupatus, miserabiliter expiravit. Plures tamen & amplissimas d [opes] in sua proprietate, in innumeris & pretiosis vestibus, & alia pecunia, & etiam peculio, dimisit; quas tamen beatus Præsul, de ejus morte ultra quam credi potest condolens, totas pro animæ ejus remedio pauperibus penitus erogari præcepit; remissionemque ei peccatorum ex corde, etsi sero, indulsit; & pro animæ illius ereptione, jejuniis & obsecrationibus sæpius insudare non destitit. Quia ergo nos eum modo, ultra debitum plus necessariæ veritatis, quam invidiæ vel odii causa reprehendimus, & ejus negligentiam, nostra fortasse minorem, pluribus patefecimus; obsecramus (o lectores) vestram dilectionem, ut cum hæc legeritis, indulgentiam ei & remissionem peccatorum, pro nostra certe felicitate, a Domino imploretis; & sic forte hæc nostra reprehenso fiet illi, ante misericordiam Judicis, venialis remissio.

[40] Erat quoque in nostra congregatione vir vitæ venerabilis, [Tadilonis viri optimi morte prædicta] ac in omni canonicæ regulæ observatione jure laudabilis, nomine Tadilo, de quo etiam supra pauca retuli; primo sub Domino Bernwardo, pro fidei & industriæ prærogativa, Vicedominus; sed ab hoc beato Pontifice, pro utilitate Ecclesiæ, Decaniæ ac scholari Magisterio præstitutus: &, quia ei pro pietatis & castitatis merito cordetenus complacuit, eum sibi in Consecretalem & Symmystam in Dei servimine adoptavit. Erat enim, tota Ecclesia quæ eum noverat teste, grandævus & emeritus, humilitate & dilectione præclarus, in regendis vero ac commonendis fratribus, media caritate severus; & in toto virtutum exercitio coram Deo solicitus. Nam in admonitione sua illo ridiculo proverbio sæpius utebatur; Diligant, inquit, homines, oderint vitia. Huic beatus Pontifex ante aliquot menses sæpius, ut nobis videbatur, jocando prædixit, quod aut secum, aut paulo ante se, ex hac vita esset emigraturus. Novissime vero ei in postremis decumbenti, per prædictum Abbatem nepotem suum, quem ad eum visitationis gratia sua vice direxit, serio mandavit, quod sacram olei Unctionem, vere pœnitendo & commissa sua consitendo, plena fide susciperet, & Corporis Sanguinisque Christi Sacramento munitus, intrepidus præmigraret; [secuturum se proximo anno promittit Sanctus:] promittens ei veraciter se superstitem pro ejus animæ remedio Dei gratiam indesinenter obsecraturum, & eum in proximo anno in pace Christi subsecuturum. Qui Abbas eumdem dilectum & jure semper memorandum Magistrum nostrum, cum astantibus Fratribus, sacro oleo perunxit; eique ex potestate & jussione Episcopi plenariam remissionem indulsit; qui felix post biduum vere ad Christum migravit. Cujus tamen obitus nos acriter contristavit quia Congregationem nostram tanti viri patrocinio & consilio magisterioque privavit. [quo defuncto] Verum certe, & Clero & populo teste, dicimus, quia numquam ejus ordinis virum, in omni ecclesiastica probabilitate, honestiorem vel vidimus vel videbimus: cujus certe memoriam jure nos cordetenus retinere debemus, quem vere ante conspectum Sanctorum nostri recordari non dubitamus. Sic ergo prophetiam hujus beati Præsulis liquido Deus adimplevit, qui eum post annum & tres tantum menses ex hac vita feliciter exemit.

[41] Jam autem beati patris Godehardi appropinquante manifestius fine, semper operum bonorum augmentis de virtute in virtutem anhelabat, ut videre mereretur Deum Deorum in Sion. Et jam cessante practicæ plurali officio, in solo se indesinenter theoriæ affixit exercitio, tria tantum de generali specialiter eximens, psalterium, eleemosynam, [ipse festorum periodos religiose decurrens] & præ omnibus jugiter sibi sociam & amicam abstinentiam; adeo ut si raro festiviori tempore, cogentibus per obedientiam Fratribus, aliquid lautioris cibi vel fortioris potus contra morem stomachi perceperit: molestiæ magis corpori, quam refectioni fuerit. Et tunc supremum præsentis vitæ Natalem Christi anno scilicet e MXXXVIII Imperatore Goslariæ sedente, ipse Holthuisen votive celebravit; solvens certe secundum Euangelium, quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ Dei Deo, semet quippe, prædicto more, Christo spirituale sacrificium immolans, sed & suo nihilominus Clero sane & populo in divinis & humanis, pro ritu & etiam debito, juxta vires congratulans. Sacratissimos etiam Quadragesimæ dies, & ut ipse sæpius jocundando proclamabat, saluberrimos, summo cordis ac mentis affectu hilaris expectabat; quos corporaliter quasi extra corpus mirabiliter transiens, vix cohærentibus nervis ad sacro-sanctum Pascha pervenerat. Attamen Dominicam Palmarum, Cœnamque Domini, & festum f Resurrectionis Christi, debito Episcopali officio, ultra vires collecto robore, peregit: sicque Paschæ ferias, per circumpositas stationes, juxta solitam religionem, admonendo fideles, visitavit. In quibus etiam diebus sæpius publice denuntiavit, [propriæmortis diem designat.] se modo cum illis ultima corporalis consortii lætitia jocundari; & in Ascensione Domini, quo Deus jusserit, invitari. Nos vero hæc audientes, quasi derisimus; quia eum jam quantoties de regressione antiquæ suæ patriæ, videlicet Bajoariæ nobis minitantem, audivimus.

ANNOTATA.

a Mss. Græc. & Rottendorf. Huginhusen. Surius Engelhusen.

b Observat Browerus ecclesiam hanc a S. Godehardo non absolutam, & postea a S. Leone IX Papa consecratam: quod videtur contigisse anno 1049, quando hic Henricum Imperatorem, Conradi filium, in Saxonia commorantem, adivit: uti diximus 19 Aprilis ad hujus Vitam § 2.

c Spinnelbaum, ab eo dicta arbor quod fusis fabricandis optima sit, ideoque a Kiliano in Etymologico Teutonicæ linguæ Carpinus Latine redditur, quæ de genere Aceris, lentitudine præstat: sed non video, quos ea arbor flores ferat: idem addit & græcum nomen Euonymus, & hac sola utitur Schonslederus noster ad vocem Spindlbaum; quæ Theophrasto est arbor Punicæ malo similis, adeoque florigera, frequens in Lesbo, nobis Belgis ignota.

d Deest hæc aut alia similis significati vox.

e Hic aliquod scriptoris σφάλμα est, gesta annorum 1038 & 1039 confundentis. Nam Conradus Imp. anno 1038, quo obiit S. Godehardus, fuit in Italia: & Natalem Domini, a quo annum auspicantur, celebravit Parmæ: inde Apuliam petiit, ac Pentecosten peregit Capuæ. At reversus in Germaniam, anno 1039 festum Nativitatis peregit Goslariæ, Pentecosten Vltrajecti, ac postridie 4 Iunii ibidem subito extinctus est. Pro anno 1038 (quem substituimus ex Ms. nostro Chronico Saxonico, & Chronico Hildesheimensi & aliis) legitur apud Browerum & in Ms. Rottendorsiensi anno 1036, & in Ms. Græciense 1039, quo scilicet Goslariæ fuerat Conradus Imp. Reliqua supra attigimus.

f Die 26 Martii, quo Pascha fuit celebratum.

CAPUT VI.
Morbus, obitus, sepultura.

[42] Post Albas itaque a nobis digressus, cum prædicto suo nepote Ratmundo Abbate, [Adenstadii morbo succumbens] A denstadt, quo inceptam jam noviter ecclesiam consummare studebat, devenit, nec infirmitati diutius reluctari valens, deficiente carne, decubuit. Quo flebili rumore comperto, prædictus Abbas, vir certe corde & animo divinæ servituti mancipatus, & Præpositus noster ac Decanus cum Prioribus, ad eum visitationis gratia convenerunt: quem tamen dissimulato languore, solito more, ecclesiastico labori assidentem, circumstantiumque manibus sustentatum invenimus. Quos advenientes solita caritatis hilaritate lætus suscepit, & quasi oblita molestia, adventus eorum causam admirando perquirens, reportari se ad cubiculum præcepit. Ibi, admisso a specialitēr Clero, primo singulos quosque de suæ obedientiæ procuratione solerter admonebat; [Clero se visenti:] ac deinceps omnes generaliter de sacræ fidei & religionis observatione, tam salubriter quam & terribiliter, obsecrando simul & arguendo informabat; deinde se orationibus eorum, contra callidi tentatoris insidias & fraudes, [prædicit mortem & ordinem exsequiarum] commisit: eisque obitus sui diem & tempus, funerisque & exequiarum & etiam sepulturæ ordinem, ut postea evenit, quasi alludens, liquido prædixit. Ite, inquit, & ad superventuram Dominicæ Ascensionis lætitiam vos quisque, pro suæ obedientiæ qualitate & etiam pro spiritualis prærogativæ quantitate, præparate: & meum adventum læti, & quasi vere mecum hic & in futuro congratulaturi, expectate: nam in vigilia Ascensionis in montem, ad sanctum meum Patronum Mauritium, adveniam; & ibi noctem diemque sanctam agam. Abbatem tamen vobis, qui vice mea Processionis & Missarum solennia peragat, mittam. Et sic elevatis oculis, altiusque suspirans, quasi tamen arridens. Nocte, inquit, illa, ut Christus voluerit peracta, in feria sexta diluculo ad sanctum Michaelem veniam, cum Abbate & fratribus pernoctaturus, inde Sabbato ad S. Andream oraturus, & inde vos adeam vobiscum penitus permansurus. Diem vero Dominicam, convocatis Fratribus & amicis, solenniter celebremus, & ita totius nostri festi jocunditatem penitus terminemus. Et hæc dicens, benedictionem dedit; sicque nos mirantes pariter & stupentes, dimisit.

[43] Habebat quoque beatus Pater in privato suo ministerio juvenem quemdam illustrem, [cubicularium puerum sua veste induens,] filium viduæ, pictoriæ artis opificem, qui vilia ejus vestimenta calciamentaque servabat, nomine Bunonem; cui ab initio ejusdem anni, quod secum patriam suam, id est, Bajoariam, perrecturus esset, sæpe præcepit. Nam, ut prædiximus longe ante, sæpius se patriam suam revisitaturum serio promisit, & pluribus cujusque ordinis se ultroneos offerentibus, ac paritet cum eo proficisci cupientibus, grates devotioni eorum retulit, & solum tantum Bunonem secum iturum præelegit. Eodem quippe die, ante adventum Cleri, ut prædiximus, dum more suo in abditis vestimenta sua mutaret, eidem juveni præcepit, ut eadem vestimenta quæ deposuit indueret, & ad eum concitus veniret. Quæ verba ille, quasi deliramenta vel irrisione plena, contempsit; Præsul vero ac si dedignando cubiculariis dixit; Ite & vestimenta quæ deposui induite ei, & ad me deducite: qui statim eum post velum cubiculi trahentes induerunt, & in conspectum, velut irridentes, reduxerunt. Quem ille diu intuens, ait: Vere scias, quia in eadem veste b rumorem invenies. His dictis, puer exivit; & in ipso momento intolerabile eum frigus invasit; [e morbo mox contracto obiturum in dicat:] & hora eadem ægrotans, lecto procubuit. Quem cum post discessum Fratrum Episcopus requireret, dictum est, quod ægrotaret, accersito Procuratore præcepit ei, dicens; Puerum illum caute & sine molestia fac ad matrem suam deduci, ut in occursum meum paratus mecum possit proficisci. Qui statim deducitur, & decrescentibus dietim viribus ad extrema præparatur.

[44] Deinde Præsul noster, ingravescente febri, Holthusen, [& Sophia Abb. sibi reconciliatæ] ubi confluenti Ecclesiastico more advisitationem tanti viri multitudini sufficiens ædificiorum erat copia, provehitur. Ibi, inter multam Cleri populique frequentiam, quadam die venerabilis domina Sophia de Gandesheim advenit; quæ tandem (ut in pace loquar) deposita priori pertinacia, plena se fide & devotione ad beati Præsulis familiaritatem convertit. Quæ tunc, occasione inventa & populari turba remota, astante Clero, de frivola quadam pertinacia, quæ de suæ Ecclesiæ Clericis contra beatum virum increvit, exordium fecit, & debitam satisfactionem promittere cœpit. Ad cujus verba illa, partim morbo cogente, partim vero (ut nobis videbatur) indignatione permovente, iracunde respondit, & in futurum talia suspendi, rogavit. Illa vero commotionem ejus dissimulans, & obitum ejus celeriorem formidans, item itemque in sua satisfactione, [cum ea se futurum in festo S. Mariæ prænuntiat.] etiam lacrymando, perstitit; eamque, ut recipere dignaretur, obsecrando postulavit. At ille, Domina, inquit, per Deum paulisper reticete, & hæc, donec in festivitate c S. Mariæ conveniamus, suspendite. Ipsa autem, ut videbatur omnibus, finem ejus citius adventurum intelligens, & tamen, verba ejus vehementer expavescens, Utinam, inquit, o Pater dilecte, tam diu nobis vita vestra supersit, donec hoc tempus venerit. Ille vero fortiter, collectis viribus, apertisque oculis, & omnibus diu circumspectis ait: In potestate quidem Dei vita nostra, exitusque vere consistit; in veritate tamen, quæ Deus est, dico vobis, [ejus obitum prædicit:] quia in festivitate S. Mariæ, ubi Deus voluerit, certe simul erimus; ibidemque coram, veraci testimonio, & de his & de aliis etiam, quæ inter nos dissident, tractabimus: & hæc dicens, compressis oculis, reticuit. At ipsa, nimio stupore pavefacta, silentibus circumstantibus, ait, Heu me miseram; numquidnam sum moritura, eumque in proximo subsecutura? Nec tamen amplius eum inquietare præsumpsit, sed himiliter sibi ad eo indulgentiam simul & licentiam petiit. Item ille, apertis oculis, eam breviter, imo & salubriter, de sacræ religionis observatione commonuit, ac de plurali suæ obedientiæ provisione coarguit; & sic, elevata dextera, eam benedictione munivit; eique, pro tempore, remissionem indulgens, non sine magno, ut ipsa fatebatur, timore dimisit.

[45] Transacta autem hebdomada, Beatus Pater, jam deficiente funditus corpore, ab Abbate ceterisque Fratribus sacri olei liquore ecclesiastico more perungitur, & ita, ut prædixit, [In montem S. Mauritii pervectus 3 Maji] in Vigilia Ascensionis Domini, in montem S. Mauritii transvehitur. Ibi statim ad eum Fratres flendo convenerunt; nec amplius amaritudinem doloris, quo cordetenus vexabantur, abscondere valuerunt. Cetera vero innumerabilis multitudo fidelium confluxit, quam non minor pro obitu carissimi Pastoris afflixit amaritudo: quos tamen ille, licet jam deficiente pene lingua, benigne consolando dimisit, & diluculo iterum advenire mandavit. Quibus discedentibus, & sacram noctem illam in magno dolore ducentibus, beatus Pater, consueto sibi more, Psalmos semper, quasi pro dulci refectione, ruminabat; & in tali meditatione cursum suum consummans, pernoctabat. Summo vero diluculo, iterum Clerus, peractis Matutinis, advenit: quem ipse affatu item supremo breviter, attamen salubriter, de sacræ religionis & obedientiæ observantia commonuit. Sicque confessionis versu cum eis communiter prolato, ad celebranda cum Abbate Missarum solennia, [cubiculario morituro valedicit.] valedictione ultima dimisit. Præsul autem clemens, non immemor suæ promissionis, de prædicto suo cubiculario Bunone requisivit solicite; quem ubi desperari corporaliter cognovit, ei per nuntium mandavit, dicens: Consolare, puer meus, in Domino, & confortare; quia jam tempus instat, quo mecum ad patriam æternæ beatitudinis debes vere pervenite. Quæ verba puer lætus audivit, & nil jam de vita præsenti meditans, in ipsa sacra Ascensionis Domini die, Viaticum salutare petivit: quo percepto, gaudens promissionem beati Præsulis expectavit.

[46] Missarum igitur apud nos celebritate peracta, refectioneque festive percepta iterum Fratres hora jam diei decima ad Pontificem dilectum revenerunt; & pene linguæ officio cessante, corde vero, juxta Apostolum, spiritu & mente psallante, psalmos in solo pectore difficulter ruminantem invenerunt. [1 Cor. 14] Tunc, [& inter psallendum] inito consilio, pueros quatuor scholares ex utraque lectuli parte statuerunt, quos psalterium a principio aperte & distincte recitare fecerunt. Quibus beatus Pater auditis, quasi hac melodia delectatus, aliquantulum quievit; interdum & simul cum illis psallere gestivit: versus tamen illos præcipuos, qui specialiter ad supplicandum Domino pertinebant, apertis elevatisque oculis altius ructitabat. Media autem nocte jam finito psalterio, jam imminente manifestius fine, matutinale Officium inceperunt; & dum ad psalmum, Benedictus Dominus Deus Israel, pervenerunt, [obit postridie Ascensionis:] vir beatus in ultimo agone tunc desudans, vix dum apertis oculis, Clero cantante, Illuminare his qui in tenebris & in umbra mortis sedent; ille, Ad dirigendos, inquit, pedes nostros in viam pacis; & in hoc verbo, dum a Clero, Gloria Patri, cum Antiphona, Ascendo ad Patrem meum & Patrem vestrum, Deum meum & Deum vestrum, canebatur; ipse ab astantibus de lecto levabatur; sicque vere felix, illa anima, quasi obdormiente corpore, carnali ergastulo solvebatur. Consonantibus statim ibidem campanis, Fratres, qui in monasteriis felicem ejus obitum solerti vigilantia expectabant, pro tam dilectæ animæ remedio preces exequiales devote frequentabant.

[47] Non ergo nunc æstimo silentio prætereundum primum meriti ejus indicium, in ipso beato obitu, [quod intelligens cubicularius,] Deo teste, declatatum. Nam sæpe dictus puer Buno, in domo matris suæ, juxta ecclesiam S. Michaelis, eodem momento, membris præmortuis, extremo tantum spiritu in solo pectore palpitante, desperatus jacebat: qui, resonantibus illico campanis, quasi a somno evigilans, quid hoc esset, stupens exquisivit. Cui cum mater dissimulans, matutinale Officium signari diceret; ipse, ac si indicans matris astantiumque fallaciam, Cur me, inquit, fallitis? cur veritatem celatis? Vere cum hoc signo dilectus Dominus meus cælum scandit, & promissionum suarum, ah! ah! immemor, miserum me reliquit. Surgite, ait, & elevatis manibus, cordibusque, ejus dilectam animam divinæ clementiæ commendate, [eum invocat, & statim moritur] & ut mei modo meminerit obsecrate. Et elevatis, nisu quo potuit, ad cælum oculis, O Præsul, inquit, sancte, O Pater clementissime, per ipsum te adiuro, ad quem vadis, ut nunc mei memineris; & ne me in carne jam post te relinquas, quem tecum ad patriam iturum sæpius promiseras. Illi stupentes pariter ac mœrentes, dum jussioni ejus obtemperant, vixdum reflexis oculis, statim eum exanimen aspexerunt. Quem illico stratu deponebant, & omisso fletu, eum quem optaverat, obtinuisse congaudebant.

[48] [simulque effertur,] Fratres vero in monasteriis, exequiarum debito matutinalique Officio peracto, Missarum celebratione psalmorumq; decantatione Pastorem suum divinæ miserationi tanto devotius commendabant, quantum se ab ipso commendandos fiducialius sperabant. Adveniente autem felicis memoriæ Brunone, Mindenensis Ecclesiæ Episcopo (quem ipse Pater venerabilis sibi in spiritualem filium adoptaverat, qui etiam cognita ejus infirmitate, juxta nostra confinia habitabat) hora ejusdem diei tertia totus Clerus cum populo militiæ, certe & familiæ, & plurali civium comprovincialiumque & maxime pauperum frequentia, ad montem, ubi specialis noster thesaurus servabatur, processit: eumque ad monasterium S. Michaelis, ut ipse vivens prædestinavit, deduxit. Quo dum appropiatur, ante portas atrii, funus defuncti juvenis, cum non modica parentum civiumque turba, profertur; quod & ante pedes Episcopi per dispositas ecclesias a ministris circumfertur. Quantus vero planctus & lamentatio vel Cleri, vel populi, vel etiam pauperum ibidem extiterit, ingenii nostri facundia certe ad enarrandum, non sufficit; quia, in una cujuslibet mente vel voce, luctus & lætitia pariter sonuit; dum pectora fidelium de præsenti mœror, de futuro gaudium perculit. Quia, sicuti de S. Martino canitur, Pium erat flere, & pium gaudere. Merito ergo flevimus, quod talem Pastorem amisimus: sed & jure gaudebamus, quod talem intercessorem præmisimus.

[49] [& simul in Cathedrali sepelitur:] Vigiliis ergo ibi pro nostro modulo condigne peractis, beatum corpus mane ad S. Andream est honorifice delatum; ibique oblatis Sacrificiis, inde in principali nostra ecclesia cum debita veneratione collocatum. In crastinum vero, illucescente Dominica, ex diversis per Saxoniam cœnobiis Fratres & Sorores, in obsequium tanti Patroni, convenerant; qui destitutionem Cleri & desolationem populi, ac generale totius Christianismi damnum, debita lamentatione defleverant; sicque ab Episcopo Missali Officio devotissime peracto, sacrum beati viri corpus in medio nostro choro, ecclesiastico more, terræ est collocatum, quod ibidem, usque in hodiernum a fidelibus Christi, juxta humanæ fragilitatis possibilitatem, condigna cum reverentia frequentatur. Prædicti autem pueri corpusculum, ante Occidentalem templi introitum, ab eodem Episcopo prius est humatum. Domina vero Sophia, de qua etiam supra retulimus, [Abbatissa eos sequitur circa festum Purificationis.] jam de sua præmonitione magis magisque solicita, Sorores suas ac Presbyteros illo cum oblationibus transmisit, seseque beati viri meritis & precibus suppliciter commisit; sicque superventuram beatæ matris Christi Assumptionem simul & Nativitatem d pavens expectavit: quæ tamen incipiente sequenti anno, triduo e ante Purificationem S. Mariæ, ex hac vita emigravit. Sic & in hoc beati Patris prophetiam Deus liquido declaravit. Nos quoque, quantum, Deo annuente possumus, merito ejusdem Abbatissæ animam divinæ miserationi sæpius commendare debemus, quæ Congregationem nostram, dum vixit, omni semper dilectione; percoluit, ejusdemque dilectionis certum testimonium posteris reliquit.

ANNOTATA.

a Browerus, admisso.

b Rumor hic usurpari videtur pro rheumate.

c Mox infra apparet festum Præsentationis intelligi, proximo scilicet anno venturum.

d Cur sola duo Assumptionis & Nativitatis festa memorantur; non etiam festa Visitationis 2 Iulii, Præsentationis 21 Novembris, Conceptionis 8 Decembris? Quia scilicet ea tunc necdum instituta, saltem necdum nota Germanis erant. Vt ut enim Conceptionis festum citius alicubi cultum fuerit, primus tamen Sixtus IV in omnem ecclesiam evulgavit an. 1483. Præsentationis festum in Oriente antiquum, Occidenti primum innotuit per Philippum Mazerium Cancellarium Cypri, ex cujus manuscriptis per nos subministratis Carmelitæ Antverpienses compilavere tractatum de institutione illa, anno 1464 per Paulum II facta, editum post Vitam S. Petri Thomæ a Ioanne Carmessonio coævo, quam similiter eis vulgandam dedimus amicitiæ causa. Visitationis denique festum, nec Græcis notum, Ordo Minorum nescio unde accepit; & usurpasse scitur ab anno 1263: primus autem Vrbanus VI celebrandum communiter sanxit 1389, & Bonifacius IX 1390, uti scribit BartholomæusGavantus in Rubricas Breviarii Sect. 7 cap 9.

e Atqui solum in ipso festo fore ut convenirent, Sanctus prædixerat; quare triduum præcedens in Purgatorio fuisse Abbatissæ transactum, possumus opinari.

CAPUT VII.
Miracula post mortem edita.

[50] De miraculis igitur, quæ per beati Patris merita, post dissolutionem ejus corporis, [Timidus in his scriptor propter impostores] in salutem credentium divina pietas clementer ostendit, melius pauca quam plura scribenda putamus; ne aut studiosis fastidium, aut desidiosis vel etiam infidelibus incredulitatis periculum, narrationis prolixitate, contrahamus. Præcipue tamen, propter quasdam vanæ mentis personas, quæ in nostra patria usitato more per sacra loca discurrentes, se aut cæcos, aut debiles, vel elingues, vel certe obsessos temere simulant, & ante altaria vel sepulcra Sanctorum, se coram populo volutantes, pugnisque tundentes, sanatos se illico proclamant, ea scilicet sola væsana voluptate, ut sic tantum majorem stipem vel quæstum a plebe percipiant; sicque fit (ut & beatum virum sæpius de talibus dixisse præmisimus) Quia mendaces, inquit, faciunt, ut veridicis vix credatur. Et cum in hujusmodi fallacia tales liquido deprehenduntur, etiam veræ Sanctorum virtutes in periculosam desperationem hac dubietate retrahuntur; vel certe & hi, qui vere sanantur, etiam non solum a perfidis, sed & interdum a fidelibus fallere creduntur: sicut utique nobis de quadam muliercula palam evenit.

[51] Primo namque prædicti nostri Antistitis a Helizonis anno, [qualis anus simulans cæcitatem,] in speciali nostra festivitate, id est, in Assumptione S. Mariæ, anus quædam nobis ignota, velata capite, nubilata facie, ante sepulcrum beati viri se projecit: ibique, prædicto amentium more, diutius volutata, tandem prosiliens se per multos annos cæcam, ibidem tunc illuminatam proclamavit. Quo statim rumore diffamato, Clerus populusque concurrit, ipse etiam Episcopus advenit. Cumque jam ad agendas publice Deo gratias, properaret; cives illius, qui eam prius noverant, eamque in hujusmodi falsitate sæpius notaverant; venerunt, qui illam & modo, & sæpe etiam antea talia mentitam, veraciter dixerunt. In quam, cum jam populus merito, ut male tractaretur, insurgeret; a Clero tamen pro Beati Pontificis veneratione defensa, confusa discessit; & nusquam nobis postea comparuit. Talibus ergo fallaciis cauta consideratione post hæc devitatis, [certa dumtaxat pauca narrare proponit:] pluribus ignotorum dictis, quæ certe vera esse poterant, dubitando dissimulatis, ad ea tantummodo sola, quæ præsentes, veritate Dei teste, vidimus, vel, quæ certe ab his audivimus, quos veraces in timore Domini cognovimus, narrationis nostræ seriem intendimus.

[52] Primum namque fuit, quod & erat & est omnibus notissimum. Quidam de operariis nostræ ecclesiæ, nomine Luidigerus, [Claudus Sancto familiaris] cum in ecclesiæ atrio ligna collocarent, graviori quadam trabe decidente, femore cum tibia & pede miserabiliter contrito, penitus debilitatus est: quem beatus Pater, quia prius eum fidelem & utilem cognovit, ante mensam suam quotidie cum pauperibus ad eleemosynam sedere fecit, præcepitque. Qui miser super debilitatis suæ dolorem, graviori semet mœrore sæpius afflixit, quia ad opus, cui mancipatus erat, utilis esse non potuit. Quidquid tamen a pueris fieri vidit, quod vel sedendo vel proreptando agere potuit, in hoc se voluntaria utilitate studiosus exercuit: nec prorsus aliquod tempus, nisi cum somnum vel cibum caperet, transire sibi patiebatur, quin semper in aliquo utilis esse videretur. Consuetudo namque dilecto nostro Pontifici fuit, ut puerulos vel etiam pauperes validiores sæpius per plateas vel per defossas petrarum foveas ageret, [atque ob sedulam industriam carus,] qui sibi lapillos minutos quosdam nivei coloris, vel nigri, vel rubri interdum, vel varii deferrent; quos ipse elimatos & politos, variaque collisione vel confricatione in similitudinem pretiosorum lapidum redactos, aut in altaribus, aut libris, aut in capsis honeste collocavit. In quo nimirum opere, prædictus ille pauper se privatim exercuit, & ceterorum industriam utiliter prævenit, & pro curiositate tali Episcopo penitus complacuit: interdum autem & pictoribus, & eis qui vitro fenestras componebant, se admiscuit, inter quos etiam utiliter operosus extitit.

[53] Beato vero Pontifice ex hac luce sublato, ipse detonsus & laneis indutus, [denique pius custos sepulcri ejus,] carne & lautiore reliqua refectione abstinens, ad sepulcrum ejus contulit se; ibique tam custodibus quam & ceteris fidelibus, quanta potuit fidelitate, servivit: & postremo, consentientibus magistris, totam sepulcri custodiam penitus usurpavit: vix tamen debili crure, ligno sustentato, reliquo vero corpore baculo sublevato, tale obsequium exercuit. Attamen vires, quas invaletudo denegavit, obediendi devotio ministravit. Psalmos quippe non noverat; verba tamen, quæ fidelium narratione vel admonitione perceperat, devotius invigilando, sæpiusque in modum veniæ fidelium more decumbendo, solicitus frequentabat. Quo ibidem in hac sedulitate firmius perdurante, & ad altiora quantum ad se proficere satagente; quadam die sabbati ad vesperam, dum in choro Vespertina laus canitur, [per somnium sanatur:] ipse juxta sepulcrum Pontificale prosternitur; & ibi diutius, aut somno aut extasi, quasi immobilis detinetur; &, ut ipse præterea fatebatur, intolerabili quadam membrorum & nervorum distentione vel contractione invisibiliter cruciatur. Sed, finita laude, quasi soporatus surrexit, & veluti plus solito ægrotans, vix habitaculum repetiit; statimque lectulo sese collocabat, & per totam noctem in illa membrorum distractione durius laborabat. Sed paulo ante Matutinum tandem sopitus, obdormivit; & somnium, in quo surgere, & ad ecclesiam ad agendas Deo gratias properare jussus est, vidit. Somno tamen cito excitus surrexit, moxq; remoto femorali sustentaculo, rejectoque baculo, matutinali hora & ecclesiam intravit, & coram omnibus Deum, evidenti professione lætus, laudavit; & postmodum in finem vitæ incolumis, quanto diutius, tanto devotius ministravit.

[55] Muliere etiam quædam, nomine Mersuind, omnibus nobiscum commanentibus notissima, [Cæca mulier visū recipit: Claudus alius restituitur.] quæ per multos annos errabat cæca, ad idem beati Præsulis sepulcrum, in crastinum post Assumptionem S. Mariæ, coram Clero & populo est illuminata. Quidam quoque rusticus, de pago ecclesiæ qui Holtlaon dicitur, nomine b Deniko, diutina infirmitate miserabiliter fatigatus, contractione lumborum per multos annos est crurum officio spoliatus. Qui tandem ad viri sancti memoriam, baculorum sustentatione vix dum proreptando, pervenit; ibique in anniversario ejus die, integram sanitatem, coram Clero & populo, omnibus nobis intuentibus recepit.

[56] Nobilis vero quædam femina, non ignota, de Episcopatu Mindonensi, Siuve nomine, puellam fratris sui filiam nutrivit; [Puella exanimis curatur.] quam in locum filiæ adoptatam, intime dilexit: quæ gravissima infirmitate præventa, periclitari cœpit, & quasi præmortua biduo exanimis jacebat. Propinquis vero cum familia & civibus assidentibus, & tantam puellæ elegantiam, pro multiplici miseratione, amare deflentibus; anus quædam, quæ ad ecclesiam serviebat, de memoria nostri Præsulis sermonem habuit; & qualiter ad ejus tumulum infirmi, per divinam miserationem, sanarentur, exposuit. Cujus admonitione domina ipsa compuncta, matutinali tempore ecclesiam intravit; & coram altari prostrata, profusis lacrymis, Domino Sanctæque Mariæ, & beati etiam Præsulis animæ, pro eadem sua nepte, oblationes intima supplicatione devovit. Et continuo (ut ipsa nobis flendo juravit) regrediens, puellam jam videntem, jam loquentem reperit: quæ refectionem petiit, & accepit; & Christo pro beati Viri meritis annuente, sanitatem integram recepit. Quam amita, quinta post die ad S. Mariæ altare & ad tumulum Præsulis, cum promissis oblationibus, deduxit; & qualiter sanata sit, cum sufficienti civium & comprovincialium suorum testimonio, coram multitudine comprobavit.

[57] Frater quoque noster non ignotæ memoriæ Wolchardus Presbyter, eo tempore Vicedominus, postea noster Præpositus, postremo felix Brandeburgensis Ecclesiæ Episcopus, [Wolchardi Episcopi Brandeburgensis consilio, puer moribundus sanatur.] qui eidem Patri nostro (ut omnibus notum est) & fideliter servivit, & intime complacuit; cum post obitum ejus Episcopales curtes more solito circuiret, in villam, quæ Aschgereshusen dicitur, devenit; & in domum quamdam ad prandendum divertens, puerulum misera languoris infirmitate detentum, invenit; qui tunc per aliquot hebdomadas & omni membrorum officio destitutus jacebat, & ad exitum dietim (ut omnibus videbatur) appropinquabat. Quem idem Presbyter, sicut semper erat super talibus miserans, lacrymando diutius intuebatur, languorisque tempus & eventum ex familia sciscitabatur. Quod ut agnovit, flenti matri, ut ad tumulum sancti Pontificis candelas juxta pueri mensuras promitteret, persuasit; quod & ipsa statim libentissime fecit. Sed cum paupercula ceram ad talia non haberet, ipse ex lino lychnum parari præcepit; & puerum per singula membra metiri fecit; ut certam mensuram secum deferret, & per se præstita cera, candelas pro ægrotante ad beati Viri memoriam offerret. Quo facto, ad prandium consederunt, & quasi oblito puero, alia quædam inter se fabulari cœperunt. Interim vero puer mira celeritate quasi ex morte revixit, & in lecto, cunctis admirantibus, resedit; & vocata matre, de stratu prorepsit, & refectionem petiit, & eodem momento percepit; & postea, pro beati viri meritis, incolumis permansit.

[58] [Desiderius Diaconus æger & cæcus convalescit.] Erat etiam in nostra congregatione juvenis quidam, ex laico conversus, Desiderius nomine; & eodem beato viro jubente, in Clero tonsuratus, & usque ad Diaconatus ordinem promotus. Et, quia plenum officium cantando & legendo cum Fratribus frequentare non potuit, eum, ne penitus vacaret, cum custodibus ecclesiæ, ministrare præcepit. c Tempore autem Azelini nostri Præsulis, post miserabile incendium nostri monasterii, dum idem Frater noster, intra festivos dies Nativitatis Domini, quadam vespera in scholis cum pueris sermocinando consedit; subita cæcitate miserabiliter perculsus cecidit, & alia etiam infirmitate concrescente, tempore longo decubuit. Quadragesimali vero tempore, cæcitate durante, ex infirmitate convaluit: & ecclesiam debito more frequentans, ad Pontificale sepulchrum, spe sanandi, sæpius prostratus procubuit. Et contigit quadam d feria ante Pascha, certe in Cal. Aprilis, quando celebramus reliquiarum adventum Sanctorum e Cantianorum Martyrum, dum in Matutinis ibidem procumberet, illico, quasi pruriente dextro oculo & durius mann confricato, sanguis non modicus prorupit; & statim in eodem oculo visum recepit. Pro qua clementia, divina pietas ab omnibus in commune laudabatur, & pro reliquo solita miserationis Domini potentia expectabatur. Post Pascha vero, in anniversatio f die sancti Patris nostri, cum in ejus memoria Missa pro defunctis ab Episcopo celebrata est; tempore oblationum, coram Clero & populo, quasi infirmatus corruit: & prorumpente illico sanguine ex oculis & naribus, & etiam auribus, aperto oculo, visum liquido percepit. Missali denique Officio peracto, Episcopus habito sermone, Clerum & populum, ad laudes debitas persolvendas Domino, admonuit; & profusis unanimiter lacrymis, Dominum pariter & ipse laudavit. Qui Frater eodem momento, gratias Deo agens, penitus convaluit; & post hæc in promissa professione usque in finem fideliter permansit.

[59] [Sanitatum gratia apud S. Godehardi sepulcrum.] Plurima igitur beati Pastoris nostri præconia, ea solummodo, quam præmisimus ratione, præterimus; quæ, per divinam clementiam ab initio usque adhuc gloriose fieri sæpius sentimus. Nec tamen illud reticebimus, quod tota sancta Dei Ecclesia teste verum esse novimus, quia plures plerumque ad sepulcrum ejus cum oblationibus gaudentes adveniunt, qui sese suosque a variis tribulationibus, vel infirmitatibus, celeri subventione, per virtutum ejus merita, liberatos publice referunt. Namque, ut alicui aliquid incommoditatis, vel molestiæ occurrerit, statim cum ad sancti hujus Patris memoriam, vel absens, oblationis suæ votum ubicunque promiserit; procul dubio eodem momento, quamcunque consolationem in vera fide sperans obsecrat, eam celerius meritis ejus suffragantibus impetrat g.

ANNOTATA.

a In Ms. Græciensi sub initium hujus Capitis agitur de tribus S. Godehardi successoribus, quorum primus est Thietmarus, septimo Episcopatus sui anno defunctus; id est (ut in Chronico Hildesheimensi indicatur) anno Christi 1044. Huic Akelinus sive Ezelinus; & huic anno 1054 hic indicatus Hezilo, aliis Echilo & Ettelo, Regius Capellanus & Romanus Cancellarius, in omni ecclesiastica religione perfectus, successit: qui certe in hoc, quod dejectam sanctæ Dei Genitricis ecclesiam redintegrare divina inspiratione decrevit, favorem condignum Cleri ac populi laudabiliter promeruit: cui nimirum ad tam sanctum tamque salubre consilium tota sancta Dei Ecclesia divinum indesinenter merito postulat auxilium, ut & idem laudabile opus Deo digne perficiat, ac pro devotionis & benevolentiæ studio in Sanctorum communionem in remissione peccatorum coram Deo feliciter proficiat. Amen. Hactenus Ms. Græciense: esse autem ipsius primi auctoris hæc verba, persuadet eidem familiaris particula certe.

b Ms. Rottend. Eniko Ms. Græc. Agino.

c Anno secundo Akelini in Dominica Palmarum X Kalendas Aprilis, uti in Ms. Græciensi indicatur. Is est annus 1046, quando cyclo Lunæ 2, Solis 19 littera Dominicali E, Pascha incidit in 30 Martii. Et tota Chronologia confirmatur.

d Feria 4 ante Dominicam Paßionis anno 1047, quando Pascha celebratum est 19 Aprilis littera Dominicali D.

e Ita etiam indicatur in Breviario Hildesheimensi, ut diximus ad dictas Kalendas Aprilis inter Prætermissos, de eadem re plenius acturi ad 31 Maji, quo coluntur SS. Cantius, Cantianus, Cantianilla.

f Feria 3 post 2 Dominicam a Paschate.

g Hic est finis Vitæ & Miraculorum in Mss. Græciensi & Rottendorfiensi, itemque apud Surium.

APPENDIX.
De miraculis a S. Godehardo in vita patratis, & in Actis prioribus non indicatis.

Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 3583

EX BROWERO.

[60] [A S. Godehardo Abbate curantur febres] Ioannes quidam civis Pataviensis, febris incommodo vexabatur per longa tempora: contigit autem ut sanctus Pater Godehardus, adhuc Abbas, in suo monasterio Altach pro negotio dicti sui monasterii Pataviam adveniret; & infirmus ille, ipsius cognita præsentia, fratrem suum misit ad eum, rogans ut ipsum causa Dei visitare dignaretur: [civis Passaviensis,] quod & fecit. Visis autem ipsius in quibus decubuit febribus, ingemuit, & ait: O Pater Adam, quis te tam celeriter excæcavit, ut mandatis Dei creatoris tui contraires, & tot malis nos omnes peccato tuo subjiceres? Ecce post hæc quæ temporaliter hic patimur, nisi mandata ejus servaverimus, æternaliter pati formidamus; & erit hoc malum temporale, initium nobis malorum æternorum. Hoc autem cum dixisset, accipiens scyphum quemdam, & vinum in eum fundens, signo Crucis signatum benedixit, & tradidit viro decumbenti, dicens: Bibe, frater, in nomine Domini nostri Jesu Christi; & in eo confortare. Qui bibit, confidens in Dei clementia; & sancti viri meritis, illico surrexit, ab omni febris incommmodo penitus liberatus; & ivit ad Ecclesiam S. Stephani, laudans Deum.

[61] Vir sanctus Godehardus monachum quemdam de monasterio suo Altach ad monasterium Herveldense secum duxit; [monachi Altachiensis] qui post, ibidem febrium molestia decumbebat. Hunc sanctus Pater consolationis gratia frequenter visitavit. Quodam autem tempore dixit infirmo; Frater mi, quomodo habes? Et infirmus ait: Ecce, Pater, febrium molestia nimium me vexat, ita ut vita quasi nulla amodo sit in me. Et ait ei, vir Sanctus, Dominus noster Jesus Christus majora pro nobis passus est, quam hæc febrium tuarum possunt esse incommoda. Cui decumbens, ait: Scio, Pater mi, scio, quod multo graviora pro nobis passus est ad mortis amaritudinem tormenta. Et ait S. Godehardus: In nomine Jesu Christi, qui graviora pro nobis sustinuit, surge, & in Fratrum tuorum Collegio psallens benedic eum, qui te suo sanguine abluit & redemit. Et infirmus ait, Surgam in nomine Jesu Christi, & ibo ad Patrem meum, qui & pater est Domini mei Jesu Christi; & dicam ei, Jam non sum dignus vocari filius tuus, sed fac mecum misericordiam tuam, quasi cum servo tuo, sed a via tua deviante; & ad te clementer suscipe revertentem. Et inter hæc verba surrexit; & ad chorum ivit; & omnibus admirantibus, cum adstantibus laudans Deum, & cantans, benedixit.

[62] Juvencula quædam in oppido Teckendorff, in territorio Bavariensi, [puellæ Teckendorffiensis,] cum febrium molestia nimium gravaretur, astabant ei quædam honestæ feminæ, referentes ei qualiter prædictus in Patavia meritis beati Godehardi, post haustum vini per eum benedicti, a febrium rigore fuerat liberatus. Quibus auditis, dixit infirma patri suo: O mi, dilecte pater, rogo te per Jesum Christum, ut mittas ad sanctum virum Godehardum, petendo eum, ut benedicat parum vini in cupna vel scypho suo, & mittat ad me, ut bibam ex eo, ut allevier a fervore febrium, quibus incessanter affligor arque uror. Pater autem his auditis, misit ut voluit, & vinum benedictum accepit a S. Godehardo: quod juvencula bibit infirma in nomine Jesu Christi; & subito sanata est, & surrexit laudans Deum, qui meritis S. Godehardi eam clementer a vi febrium liberavit.

[63] Servus Dei Godehardus, quia erat ex corde misericors, & super afflictos pia gestabat viscera, [juvenis scholaris.] infirmorum sive decumbentium, vel per se aut per alios, semper visitavit domicilia. Contigit autem quodam tempore, cum adhuc in Abbatia Altahensi præsideret, quemdam scholarem cujusdam viduæ pauperis febrium molestia graviter infirmari; quem pietate solita sæpius visitavit. Cui & quodam tempore dixit, Fili viriliter age, sustinens flagella Domini, ac confortetur in eo cor tuum: ipse enim est qui percutit, & medetur atque sanat; suos castigans electos, ne morti tradantur sempiternæ. Et juvenis ait: Quæ est fortitudo mea, ut hæc gravia sustineam, & patienter agam? Et Pater sanctus ait: Confide, fili, sciens quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis: & libenter gloriari velis cum Apostolo in infirmitatibus tuis, ut in te, sicut in eo, habitet virtus Christi: nam virtus in infirmitate perficitur. [2 Cor. 12] Cui infirmus ait: Peto, sancte Pater, ut Deum pro me misero suppliciter exores. At pater sanctus, pomum in manu habens (quod forsan secum tulerat, aut juxta lectum infirmi invenerat) benedixit, & dedit infirmo dicens: Accipe fili, & manduca pomum, in nomine Jesu Christi; &, si est voluntas ejus, de lecto surge sanus; sin autem, maneat hæc infirmitas tibi, & patienter age, ut a Deo præmium vitæ æternæ in quo æterna est sanitas, valeas promereri. Comedit ille, & surrexit sanus, laudans Deum.

[64] Juvenis quidam, de castro Stauwenborch in Bavaria prope Danubium, fluvium pertransire volens, procellis navem subvertentibus, mergitur in flumen; ubi plus quam tribus horis remansit incognitus: tandem corpus exanime ad littus ejicitur, [Ad sancti preces] & mortuus ad domum parentum deportatur. Lacrymantur proximi, & gemunt affines, ob mortem tam subitam juvenis tam famosi. Sanctus autem Abbas Godehardus, casu transiens locum illum, & audiens voces ululantium, ait: O mors quam amara est memoria tua homini! quam subito & inopinate extinguis! quæ & peccatoribus es pessima, justis autem nimis desiderabilis atque pretiosa. Cum autem hæc & his similia diceret, venit mater misera juvenis, & ad pedes procidit viri sancti, dicens: Domine, si quid potes apud Deum, miserere mei, & resuscita filium meum. Cui sanctus Pater; Crede mihi mulier (ut verum est & experientia docet quotidiana) omnes subjacemus mortis imperio, ideoque beati mortuī qui in Domino moriuntur: mors enim omnes, qui in mundo vivunt, non uno, sed quasi mille modis sternit: Beatus qui vigilat, & in adventu præmunitur. Et iterum mulier ait voce lacrymosa? En filius meus unicus & dilectus, in flumine suffocatus, interiit subito; huic timeo damnationem, quia mundanus erat nimis. Rogo igitur, pie Pater, si quid potes apud Deum, resuscita filium meum; ut tantum sua confiteatur delicta, & sanctis Ecclesiæ Sacramentis muniatur; & post, si Deo placet, in pace feliciter requiescat. Cui vir sanctus, Salvatoris utens verbis, ait: O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petiisti. Et transiens cum ea ad cadaver in libitina jacens, [submersus juvenis resuscitatus Post accepta Sacramenta iterum moritur,] & tenens manum ejus, dixit: Adolescens, tibi dico, surge. Et juvenis surrexit incolumis atque sanus, & sanctum virum petiit, ut causa Dei confessionem ejus audiret, & pro peccatis suis sibi injungeret pœnitentiam salutarem. Et annuit sanctus, Pater petitioni ejus: & audita confessione ejus, sacris Ecclesiæ Sacramentis eum præmunivit. Quo facto, juvenis ait, Jubi me, sancte Pater, nunc iterum in pace quiescere, quod mundum nimis horreo, qui suos amatores mittit in gehennam, cujus pœnam gravissimam ex parte sum expertus. Et vir Dei ait: Dormi, fili mi, & quiesce feliciter in pace Jesu Christi, Et ille respondit: Amen. Et inclinato capite, in gratia Dei feliciter obdormivit. Felix autem mater ejus, his auditis & cognitis, semota prorsus omni tristitia, cum gaudio corpus filii ecclesiastico more tradidit sepulturæ; ac Deo, devotione quanta potuit, animam ipsius lætissime commendavit.

[65] [adjuvantur partulaborantes,] Sanctus Pater Godehardus, dum in cella sua post vigilias matutinas orationis causa resideret, contigit, ut quædam mulier, habitans in confinibus monasterii, partu laborando cruciaretur. Cui compatiens vir sanctus, terræ procumbens orationi se dedit, dicens: O Domine Deus omnipotens, adjuva plasma tuum, miserere filiæ Evæ, in matris suæ maledicto laboranti. Et illico, modo quodam inopinato, mulier conticuit; quia peperit filium; quæ postea obdormiens, ei revelatum est, quod precibus S. Godehardi a dolore partus sit liberata. Quæ gratias egit Deo, qui eam sancti viri meritis tam clementer visitavit; filium autem suum Godehardum vocari fecit, & in puerili ætate eum tradidit sancto viro, regularibus disciplinis imbuendum. Hac igitur de causa mulieres regionis illius in dolore partus S. Godehardi patrocinium consueverant invocare, & multæ petitionis suæ sentiebant effectum adoptatum.

[66] Cum S. Godehardus, pro negotio forsitan sui monasterii, ad Romanam iret curiam, habens aliquos de suis monachis secum in suo comitatu, [sanatur crus fractum,] inter quos quidam ceteris senior, Erkenfridus nomine; incaute, procedens, dum montem, qui Godehardi dicitur, ascenderet, equus cum eo cecidit, & crus ejus dextrum ex toto confregit. Qui gemens, cum lacrymis ait, contra sanctum Dei murmurando: Ut quid, Pater, me duxisti ad montis istius præcipitium, ut me interficeres? Cui sanctus Pater, ait; Scio, fili mi dilecte, quod invite mecum iter hoc cepisti, & intra teipsum murmurando mihi detraxisti; ideo nunc reddita est tibi merces tua. Pœnitere igitur, & ora Deum, ut dimittat tibi offensam hanc, ut saneris. Qui, ait, adjuva Pater infirmitatem meam, & remitte mihi quod deliqui contra te: & cruciet me flagellum Dei, quantum libet. Vir autem Dei, audita ejus devotione, tetigit confractum os cruris ejus, & ait: Sanet te, frater, Dominus Jesus Christus; & tu, in nomine ejus surge, ut ambulemus. Qui surrexit ex toto sanus, & ultra profectus cum eo, idem postmodum secutus est eum Hildeneshem, & mansit apud eum usque ad diem mortis suæ.

[67] Contigit quadam vice, ut S. Godehardus pertransiret oppidum Strawbingen diœcesis Ratisbonensis; [cæca illuminatur:] & obviavit ei quædam cæca mulier mendica, ostiatim quærens panem, quæ forsan equorum nitebatur declinare strepitum; & in lapide lædens pedem, cecidit graviter nimis. Sanctus autem Godehardus, hoc viso, subito descendit de equo; & accurrens, amplexando eam relevavit; &, quantum potuit luti sorditiem de mantello mulierculæ tersit diligenter, &, ait; Quare cecidisti, mater? Et illa dixit: Cæca sum, amice; & ideo offendicula viarum cavere non valeo, nec possum devitare. Sanctus autem Pater sibi ex corde compatiens, ait; O mi Deus meus, quot sunt in terra convitia & gravamina tui plasmatis! Bene ergo dicitur, Væ, væ, væ, habitantibus in terra. Et cum dixisset, lutum cum sputo miscuit, more nostri Salvatoris, & liniuit oculos ejus dicens; O Domine Jesu Christe, qui in conspectu discipulorum tuorum lutum ex sputo fecisti, linivistique oculos cæci cujusdam, & vidit; illumina etiam oculos hujus pauperculæ tuæ, ut confiteatur nomini tuo, & glorietur in prædigna laude tua. His sic actis & dictis, mulier cœpit sanctum virum intueri; ceciditque ad pedes ejus, dicens: Viderunt oculi mei salutare Dei: & prona osculabatur pedes ejus; & ivit ad propria, laudans Deum pro virtutibus & meritis sancti viri.

[68] In civitare Ratisbona quodam tempore S. Godehardus morabatur, pro negotio forsan sui monasterii; [Venefica a dæmone obsessa liberatur,] ubi quædam obsessa a dæmonio ad eum ducebatur, ut sanaretur ab eo. Quam vir Dei inspiciens, ait; Responde mihi, immunde spiritus, ad ea quæ a te quæro. Quid hic agis in creatura Dei? At Dæmon ait; Pleno jure est anima ipsius mea; quod incantatrix est, & per eam multas animas lucratus sum. Et ait vir sanctus; Quare propter incantationem tua est? Et Dæmon ait, Nonne legisti quia Dominus pithones, divinos, & incantatores jussit exterminari? quid enim tales faciunt, nisi quod mihi meisque principibus deserviunt? idololatræ enim sunt: vix etiam aliquos tanto jure possidere possumus, quanto hujusmodi vitiis irretitos. Numquid ignoras, quod inter mille incantatrices aut divinos vix una invenitur, quæ vel qui velit hoc vitium confiteri? sic enim ora ipsorum claudimus, ut de talibus loqui nihil valeant quovis modo. Et ait vir sanctus: Scio, quia magna est malitia tua & tuorum similium; nec tamen dubito, quod major bonitas Dei est & clementia. Ergo, immunde spiritus, da honorem Deo, & recede ab hac creatura ejus; ut redeat ad gratiam, quam tu ab ea abstulisti. Et dæmon, ait; Cur me in tantam agis violentiam? quid feci tibi? aut quid habes contra me? Et ille ait: Audi, proterve & immunde spiritus: in illa æterna patria, de qua tu superbiens cecidisti, tanta mihi erit lætitia de bono communi, ut de meo proprio, imo & multo major: & ideo hic dolere convenit de malo alieno multo fortius, quam de malo proprio: per hoc enim vitam æternam promerebor. Habeo ergo contra te justam causam, quod minus juste possides, [& resipiscit.] & punis sororem meam, plasma Dei cratoris tui. Non enim ut asseris, ago tibi violentiam: sed pro gloria Dei & amore plasmatis ejus, pro quo Unigenitus ejus sanguinem suum fundens amarissimam mortem sustinuit, cōtra te nō pugil, sed victor gloriosus [decerto]. Ergo, tibi præcipio, superbe & immunde spiritus, in nomine Jesus Christi recede ab ea; & non præsumas amodo creaturam Dei molestare. Et sic spiritus ille malignus abscessit: & mulier, ut mortua cecidit. Sed vir sanctus subito eam erexit: erecta vero publice vitium incantationis, quod dudum multoties perfecerat, cum lacrymis est confessa. Quam & vir sanctus solvit, virtute passionis Jesu Christi.

[69] In civitate Patavia erat quidam civis dives valde, qui habuit filium quem tenerrime dilexit: qui puer adeo hebes erat, [Hebes natura redditur docilis:] ut in tribus annis non potuit efficere, ut disceret minus alphabetum. Unde pater ejus S. Godehardum adiit, retulitque ei duritiam cordis filii sui, petens obnixius, ut pro eo suppliciter orare dignetur; quatenus Deus omnipotens eum illuminare dignaretur. Sanctus vero Godehardus, vocato ad se puero, super eum legit, quæ sequuntur, Omnis sapientia a Domino Deo est, cum collecta, Deus qui per coæternam tibi sapientiam, hominem cum non esset condidisti, &c. & addidit. Valde fili; & ille magistrorum optimus, qui subito docuit Apostolos, te instruat, & in via recta ad agnitionem perducat clariorem. Qui puer ita mutatus est, ut in brevi tempore omnes suos consanguineos, & omnes sibi coætaneos, imo seniores atque doctiores se, sapientiæ plenitudine anteiret: qui postea propter intellectus & sapientiæ profunditatem, in Episcopum Pataviensem est electus atque ordinatus; unde sibi & subditis pro animarum salute instantissime laboravit. Sequens miraculum factum est, cum esset Episcopus.

[70] Accidit ut sanctus Præsul Godehardus quosdam de suis subditis, ob eorum rebellionem, post monitiones consuetas excommunicaret: quorum aliqui, malitiæ suæ veneno excitati, ipso celebrante, ecclesiam intraverunt arroganter & proterve. Quo cognito, se divertit ab altari dicens: Præcipio vobis omnibus qui estis excommunicati, [Excommunicationis a Sancto latæ effectus.] in virtute Spiritus sancti & sanctæ obedientiæ, ut exeatis de ecclesia. Rebelles autem & excommunicati, hoc præceptum non curantes, perstiterunt, remanentes in ecclesia. Sed quidam de mortuis, qui multis annis quieverant in monumentis, qui & forsan ignorantibus eis qui eos sepelierunt in excommunicatione sepulti fuerant, surrexerunt & de ecclesia exierunt. Quod videntes illi rebelles, erubuerunt; & post mortuos exierunt. Sanctus autem Præsul, finita Missa, ad eos exiens, dixit: Audite rebelles & increduli, & videte justum Dei judicium contra vos: ecce mortui Deo in suo vicario obediunt, vos autem superbo referti spiritu obedire contempsistis. Surgent igitur mortui isti contra vos in judicio, & sententiam damnationis allegabunt contra vos, nisi plenam & condignam pœnitentiam egeritis. Et, his dictis, convertit se ad mortuos dicens: Ego vos, fratres, auctoritate Domini nostri Jesu Christi, absolvo a sententia excommunicationis, qua huc utque fueratis innodati, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, Amen. Ite, revertimini ad loca vestra, & in pace requiescite, adventum Judicis præstolantes. Mortui autem, inclinatis capitibus & junctis manibus, quasi gratias agentes, ad loca sua remeaverunt & quieverunt.

HISTORIA CANONIZATIONIS ET MIRACULORUM.

Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 3584, 3585, 3586, 3587, 3588, 3589

CAPUT I.
Canonizatio ab Innocentio II facta. Corpus elevatum.

EX BROWERO.

[1] Gloria summo Creatori, & humani generis reparatori; qui non nostris meritis, sed sua immensa bonitate, [Præfatio auctoris.] dignatus est Consessorem suum B. Godehardum Pontificem, ad salutem omnium credentium, hominibus nostri temporis revelare: & eum qui pro longinquitate temporis jam quadam nube oblivionis obfuscatus fuerat, ut tandem ab incolis nostræ ecclesiæ veneraretur, voluit nationibus diversarum terrarum manifestare: ut gloria ipsius non tantum ad domesticos fidei attingeret, sed etiam in exteras nationes se dilataret. Qualiter autem & quo ordine translatio prædicti Confessoris nostri facta fuerit, non turgido elōquio, vel nitens grandi cothurno, sed simplici stylo aggredior describere; non confisus ingenii mei igniculo, sed illo Euangelico dicto; Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. [Psalm. 80, Matth. 10] Et iterum, Nos vos estis; qui loquimini; sed Spiritus patris mei, qui loquitur in vobis. Per scripturas enim res præteritæ & brevi tempore in oblivionem tradendæ, ad memoriam revocantur; & per res virtuose in Ecclesia gestas, cum leguntur, fideles accenduntur, & torpores mentium discutiuntur.

[2] Anno Dominicæ Incarnationis MCXXVIII, obitus vero beati Godehardi nonagesimo, a Bertholdus, & in omni Ecclesiastica religione perspicuus (utpote scientia litterali admodum eruditus, [Bertholdus Hildesheimensis Episcopus] & morum honestate valde decoratus) Cathedræ nostræ Ecclesiæ præsidebat: quam discrete gubernando, & religiosos viros undique ex diversis Ecclesiis ad se colligendo, adeo sublimavit, ut diversas cellas suis temporibus ædificaret, & in spiritali conversatione dulci adhortatione confirmaret. Quo residente in communi conventu Cleri sibi commissi, & de populi Ecclesiæ nostræ utilitate (uti mos ejus erat semper) pertractante, [in consessu uorum de honore Sancti solicitorū] Deo faciente (uti post effectus indicavit) ex improviso sermo de Patrono nostro, Beato scilicet Godehardo, exoritur, item atque item a pluribus replicatur, conquerentibus & condolentibus, se tam misericordem habere Patronum, & condignum sibi in Ecclesia Dei non exhiberi honorem. Nam quantam misericordiam & quam manifestam gratiam prædictus Confessor Fratribus nostris, suis meritis, apud Deum obtinuerit, ab ipsis viris auctorabilibus, in prædicto conventu existentibus, omnibus manifestatur. Per quod, mentes assidentium omnium non solum exhilarantur; sed qualiter laudes ipsius in Ecclesia Dei multiplicentur, unanimiter omnes accenduntur.

[3] Prædictus enim Antistes noster Bertholdus privatam gratiam, sibi a Patrono nostro concessam, [narrat quod juvenu ipse viro a se letaliter sauciato] omnibus assidentibus indicavit: & qualiter eum pium intercessorem apud Deum esse cognoverit, non sine contritione cordis Fratribus nostris enumeravit. Nam tempore juventutis suæ, cum ipse inter ceteros adolescentes ludicris rebus esset intentus, contigit, ut ipse in suburbio nostræ civitatis, quemdam laicum non voluntarie lancea perforaret, & eum quasi mortuum ad terram prosterneret: qui quasi semivivus domum deducitur, lecto affigitur, & usque ad mortem periclitatur. Sed præfatus Antistes noster dolens & mœrens, in diversa rapitur, se sacris Ordinibus quasi homicidam esse repellendum angustiatur; & ita in diversas cogitationes animus ipsius invitatur. Tandem nutans, quasi navis deprehensa in fluctibus maris, ad Patronum nostrum B. Godehardum, ut ad portum tutum se dirigat, spem suam in eum quasi anchoram in firmum littus infigit, ut ab imminente anxietate eum eriperet, corde contrito & humiliato spiritu postulavit. Sed dum vir vulneratus jam esset in agone positus, [invocato S Godehardo sanitatem impetrarit:] ipse fide firmus ad sepulcrum S. Patroni nostri se prostravit, totamque noctem in oratione pernoctavit, & magis rugitu cordis, quam propalatione vocis, misericordiam imploravit. Sed tandem prope termino noctis, vigiliis defatigatus, & dolore conturbatus, quietem intrare compellitur. In qua ei & statura & forma Patroni nostri in visione, quam tamen numquam in hac vita viderat, certissime manifestatur. Nam, dum adhuc esset inter vigilias & adultam quietem, persona Patroni nostri ei in visione apparuit; ut Missarum solemnia celebrari faceret, ei diligentissime indixit; & ut Officium, Ne timeas Zacharia, exaudita est oratio tua, decantari faceret, continuo adjunxit. His visis excitatus, orationes suas magic ac magis continuare instituit: sed in via nuntium suscepit, qui certissime ægrum evasisse mortem, nuntiavit. His auditis, corde & animo exhilaratus, Deum cæli benedixit, qui nobis talem Patronum in Ecclesia nostra reservavit.

[4] Fuit vero tunc temporis in conventu nostro Sacerdos quidam religiosus, [addunt alii curatum sibi pollicem,] Adelbertus nomine, qui regulari vita in cella B. Bartholomæi, quæ sita est in Orientali plaga nostræ civitatis, vivebat: qui, cum audisset quæ Præsul noster narravit, videns tempus idoneum sibi, & ipse gratiam, a Domino collatam Patrono nostro, omnibus intimavit. Dum enim ipse quadam nocte, patrocinia Sanctorum implorando, altaria nostræ circuiret Ecclesiæ; tandem juxta sepulcrum beati Confessoris se prostravit: sed surgendo manu indiscrete, tenendo sarcophagum ejus, se sublevavit; & illico pollex ejus de propria junctura emarcuit. Videns autem jam sese manu debilitatum, supplex & gemebundus se ad terram prostravit; veniam & misericordiam a B. Godehardo postulavit. Et statim in proprium locum, sine mora & læsione, pollex resilivit.

[5] [& puerum epilepticum.] Audiens hæc Magister quidam de monte S. Mauritii, Reinardus nomine, vir provectæ ætatis; & ipse manifestam gratiam Patroni nostri expertus, cum opportunū videret, non eam subticuit, sed omnibus in conventu nostro existentibus evidenter patefecit, dicens. Fuit enim puer quidam custodiæ ipsius addictus, in Clericali arte erudiendus, qui epileptico morbo, quem vulgari nomine caducum appellant, adeo vexabatur, ut quotidie sexies ad minus ad terram prosterneretur, & usque ad mortem, nimia fatigatione periclitaretur. Hic quadam die ad patrocinium beati Confessoris nostri deducitur, sed in via bis ad terram prosternitur. Orationes ad tumbam ipsius pro eo funduntur; eleemosynæ pauperibus largiuntur, & perfecte sanatus in domum ipsius regreditur.

[6] His tribus signis in communi conventu ab auctorabilibus viris recitatis, omnes ea hilari mente percipiunt; ipsum Antistitem nostrum, [Hinc de Canonizatione tractari cœptum:] quod voluntarie per se faceret, instigant, ut omnibus modis elaboraret, qualiter beatum Pontificem nostrum Godehardum inter ceteros Sanctos Dei canonizaret. Sed dum in rebus minimis, ne dum in maximis, in quibus lætum expectamus finem, divinum invocandum sit auxilium; placuit omnibus, ut speciales ubique in Ecclesia nostra funderentur ad Deum pro hac causa preces, ne quid incassum vel inconsultum contra nutum Domini inciperemus, quod ad bonum effectum perducere non valeremus. [pro qua orationes & eleemosyna decernuntur:] Igitur statutum est, ut omnes tam majores quam minores, finita matutinali hora, ad tumbam ipsius Beati Patroni nostri Godehardi convenirent, & sese humiliter ad terram prosternerent; & Psalmum, Benedixisti Domine terram tuam, corde contrito & humiliato, Domino decantarent. Statutumque est, ut in singulis cœnobiis, in territorio nostræ Ecclesiæ constitutis, speciales pro eo fierent orationes & eleemosynarum largitiones; quia impossibile est multarum non exaudiri voces orationum.

[7] His ergo, aliquanto tempore peractis, Ecclesia nostra nova tribulatione concutitur. [interim Bertholdo mortuo successit Bernardus.] Nam prædictus Pastor noster, pro dolor! nobis ex hac vita subtrahitur: & omnis Ecclesia nostra tanto Pastore desolata conturbatur. Sed qui consolatur miseros in tribulatione sua Deus, non permisit Ecclesiam suam in fluctibus hujus seculi sine gubernatore diu fluctuare, sciens, quia ubi non est gubernator, corruet populus. Nam omnis Ecclesia nostra simul coadunata b, Bernardum summum Præpositum, virum omni clericali scientia eruditum, & moribus optimis decoratum, communi consensu Cleri & alacritate populi, reclamantem & omnibus modis renitentem, seque indignum vociferantem, in spiritualem Pastorem elegit; & usque ad Cathedram summi Sacerdotii perduxit. His ita gestis, causa Patroni nostri, quæ propter tribulationes nostras jam aliquantulum deciderat, redintegratur; & quo ordine ad effectum perduceretur, ab omnibus elaboratur.

[8] Sed cum Canonica censura, propter illusiones dæmonum, quæ frequenter in Ecclesia Dei in talibus contigerunt, statutum sit, [per quem canonizatio Sancti petita ab Innocentio 2 in conventu Leodiensi,] ne quis sine Apostolica auctoritate, & vita ipsius per viros auctorabiles approbata, canonizaretur (quod tamen in præcedentibus, tum propter difficultatem, tum propter longinquitatem itineris, causam nostram valde retardaverat) factum est, Deo annuente, ut quod ante sine magna impensa ac summo labore non poterat ad effectum perduci, id nobis quasi ante ostium inopinate deferretur. Nam in Leodicensem civitatē Curia indicta est, ubi Innocentius Papa cum Romana Ecclesia, & magna parte Galliæ, cum Lothario Rege & fere universis Episcopis Theotonicæ regionis, convenerunt; ut de violentia Romanæ Ecclesiæ per Petrum Leonis perpetrata, qui tum temporis Papatum sibi violenter usurpavit, pertractarent, & qualiter illud idolum, in templo Domini positum, destruerent, elaborarent. Factum igitur est, ut ad Dominicam c Lætare Jerusalem, ad prædictam civitatem multi Catholici viri, tam cum Apostolico quam cum Rege, convenirent, & de communi statu Ecclesiæ pertractarent. Inter quos præses noster Bernardus cum Majoribus nostræ Ecclesiæ assistens, videns opportunitatem ultro sibi collatam, ipsum Apostolicum cum omni Curia Romana aggreditur; vitaque Pastoris nostri coram ipsis recitatur; & ut per eum in Ecclesia Dei canonizetur, devotissime preces funduntur.

[9] Sed cum consuetudo sit Romanæ Ecclesiæ in generali Concilio Sanctos Dei canonizare, [& ad Concilium gendilata] quod tunc temporis in Remensem civitatem in festo S. Lucæ indictum fuerat; accepto concilio, petitionem Ecclesiæ nostræ usque in prædictum locum distulit, ibique diffiniturum certissime promisit. His ita gestis, Antistes noster, Apostolica promissione animatus, lætus regreditur, & ab omnibus devote suscipitur, & quæ sibi responsa sint, enarrantur. Tunc omnes audientes quæ per Apostolicum promissa sunt, unanimiter lætantur, precesque apud Pontificem nostrum devotissime funduntur, ne se tantæ promissioni subtrahat; sed, licet laboriosum sit, ipse se tamen una cum Majoribus Ecclesiæ nostræ ad indictam Synodum repræsentet. Jam dies advenerat, in qua Synodus universæ Ecclesiæ Citramontanæ indicta fuerat. Tum vero præfatus Antistes noster Bernardus, una cum Metropolitano Magdeburgense d Norberto, [ab eodem Remos ad hoc profecto iterum postulatur,] qui tunc temporis in Ecclesia Dei magni nominis fuerat, & Majoribus ecclesiæ nostræ, ad præfatam Synodum iter instituit; &, Deo annuente, cum magna prosperitate & opportunitate ad Remensem locum pervenit. Ubi honorifice suscepti, dum jam Synodus aliquot dies esset celebrata; Antistes noster Bernardus Apostolicum Innocentium cum suis Cardinalibus convenit, & de causa Patroni nostri B. Godehardi usque eo induciata devotissime submonuit. Sed, Deo annuente & id faciente, omnes unanimes & concordes in sua petitione invenit; ut post ipsa res indicavit.

[10] Nam postera die, cum in Synodo generali Apostolicus resideret; nullo admonente, sed Deo faciente, Apostolicus ad omnes luculentam orationem habuit, in qua disertissime petitionem nostræ Ecclesiæ de Patrono nostro exposuit; &, ut assensum præberent, devotissime postulavit. His ita gestis, Episcopus e Tarraconensis, vir religiosus & litterali scientia eruditus, [& Papa compertam sibi sanctitatē Godehardi affirmante decernitur.] quo ordine Translatio fieri deberet, exposuit; scilicet, si ea quæ dicebantur de Patrono nostro, Ecclesia nostra per legitimos testes ac juramenta comprobaret. His vero verbis Apostolicus se interposuit; & se a Principibus terræ nostræ adeo in Leodicensi Ecclesia certificatum fuisse asseruit, ut non opus esset id secundo testificari, quod lucidius sole posset comprobari. Auditis autem, quæ ab Apostolico dicebantur, omnes unanimiter, ut canonizetur, assensum præbent; & ut laudes Domino persolvantur, admonent, qui dignatur servos suos ab infirmitate hujus carnis eripere, & inter Sanctos & electos suos collocare. Continuo, Te Deum laudamus, canitur; laus omnipotenti Deo persolvitur; & sic demum coadunata Synodus terminatur. Tum vero Antistes noster, munitus Apostolicos litteris, ad nos usque regreditur, & a Clero & populo benigne suscipitur: litteræque Apostolicæ reserantur; quibus recitatis, Deo laudes persolvuntur. Tenor vero Apostolicæ concessionis sequitur in hæc verba.

[11] Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, [ac publicatur epistola missa ad Hildesheimenses 28 Octobris.] Clero & populo Hildenesheimensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Veniens ad nos venerabilis frater noster Bernardus Episcopus vester, in plenaria Synodo, quæ Remis per Dei gratiam fuerat congregata, attestatione Fratrum nostrorum, Episcoporum, & Abbatum, & aliorum, qui secum venerant, sanctæ memoriæ Godehardum Episcopum vestrum laudabiliter vixisse in mundo, & tam in vita quam post mortem multis miraculis coruscasse, asseruit. Unde nos, cum Fratribus nostris, omnipotenti Deo gratias referentes, habito eorum consilio & collaudatione, quia eumdem in cælis cum Sanctis credimus coronari, ipsum inter Sanctos honorari præcipimus; mandantes vobis, ut & eidem beato viro solennitatem in vestra Ecclesia statuatis; & ad eam annualiter convenire, curetis. Data Remis IV Kalend. Novembris. Sed quia tunc hibernum tempus imminebat, [indicitur translatio 4 Maji facienda,] nec ad tantum negotium se expedire valebat; visum est congruum, quæ per Apostolicum concessa sunt catholicis & religiosis viris nuntiari; & ipsam f Translationem usque in quartum Nonas Maji differri.

[12] Et jam tempus advenerat, cum tam celebris rumor, scilicet de Translatione tanti Patroni, in nostram civitatem plures tam religiosos quam promiscui sexus homines coadunabat. His visis, consilium in communi conventu capitur, qualiter caute sine turbatione transferatur, [Sepulcrum aperitur,] ne aliquod scandalum Ecclesiæ nostræ inde oriatur. Nam fuere quidam religioso viri, admodum timentes, propter longinquitatem temporis, vel corpus non inveniri, vel nullum indicium sanctitatis reperiri. Sed tandem, post multas disceptationes, in hoc omnes conveniunt; ut remota multitudine, ante matutinales horas, omnes conveniant; & sic tumbam, in qua positus fuerat, cum omni devotione aperiant. Mediæ ergo noctis tempore Antistes noster, una cum religiosis viris, tam monachis quam regularibus, sibi coadunatis, cum magno timore ac tremore, cryptam nostræ ecclesiæ subiit, & sarcophagum, in quo positus fuerat noster Patronus, aperiri præcepit: ipseque cum ceteris fidelibus, orationibus interea devotissime institit. Sed ubi summus labor in frangendo sarcophago antea visus fuerat, jam, Deo faciente, illico se aperiebat; & aditum facillimum ad corpus præbebat. Tum vero, aperto sarcophago, quantas lacrymas astantium aspiceres, quos singultus audires, quam spiritalem dispositionem corporis ipsius prospiceres, quis vel sermone, vel stylo exprimere valeat? Quid plura? [unde mirus odor expirat:] Divinus quidam & incognitus odor fragrabat, qui quosdam astantes quasi quadam spiritali dulcedine refocillabat; & in perfecta fide sanctitatis ipsius eos corroborabat. Tum vero videres omnes sese humiliter excusare, seque esse indignos tanti Patroni corpus attingere; cum noverint, vitam suam longe ab ejus sanctitate discordare. Tandem, omnibus cunctantibus & longam moram facientibus, per Fratrem nostrum Præpositum Bertholdum corpus sublevatur, & propter multitudinem populi, quæ ad tantam rem videndam convenerat, in secretum sacrarii nostri deportatur. g

ANNOTATA.

a Vdone Episcopo Hildesheimensi, anno 1114 mortuo, succeßit Bruningus; sed eo Episcopatum resignante, anno 1115 subrogatus Bertholdus, præfuit annis 15.

b Anno 1130 mortuo Bertholdo, succedit Bernardus.

c Anno scilicet 1131, quando in hac Dominica, tum 29 Martii, in ecclesia S. Lamberti Lotharius, ante Dux Saxoniæ, in Imperatorem coronatus est.

d Hic est S. Norbertus fundator Ordinis Præmonstratensis, cujus Vita danda est 6 Iunii.

e Michael, post expulsos Saracenos, fuit Episcopus Taraconensis saltem ab an. 1121 ad an. 1137. Consule Suritam & Martinum Carillo.

f Hanc Translationem 4 Maji anno 1132 factam, indicat etiam Ms. Saxonicum nostrum.

g Mirum est nisi multa hic desint, quibus explicetur, qua ratione sacrum corpus publicæ venerationi expositum, & in eo ubi nunc est loco collocatum fuit. Est autem nunc in monumento, quod ostenditur in crypta subterranea B. Mariæ Virgini dicata, sub choro summæ ædis: in ipso autem monasterio, quod S. Godehardi nomen retinet, habetur statua argente a pectoralis, quasdam ejus Reliquias continens, aliaqua nonnulla monumenta, uti nobis Hildesio scripsit P. Ioannes Dirking, ibidem an. 1674 Philosophiæ Professor.

CAPUT II.
Cæci, muti, claudi, aliique sanati. Submersi, suspensi, captivi liberati.

[13] Sed hæc hactenus dicta sufficiant, qualiter sit beatus Godehardus translatus: nunc superest caritati vestræ intimare, [Translatione facta crebrescunt mimiracula:] qualiter per eum mundus sit illuminatus, & usque ad remotissimas gentes & paganissimas exaltatus. Nam ex longinquitate temporis merita vitæ ipsius fuerunt pene abolita, & paucis tantummodo cognita; quæ per translationem corporis ipsius evidentissime omnibus sunt manifestata. Tot enim Dominus per eum fecit miracula, ut nec lingua valeant exprimi vel scriptura: quæ autem sunt notiora & manifestiora aggredior describere, ut in eis posteritas de patrocinio tanti Patris possit confidere. Nam ipsa die translationis, cum corpus ipsius usque ad montem S. Mauritii, cum magna reverentia Cleri & populi, deferretur; contigit, quoddam flumen a, quod præterfluit civitatem nostram, incidisse; & longo tempore, sub undis morantem omnino expirasse. [mersus flumine vitæ restituitur:] Hic dum corpus Patroni nostri ad eum appropiat, vitæ priori restituitur; & Domino opitulante, sanus & incolumis a terra sublevatur: qui postea per multa tempora in famulatu Patroni nostri apparuit, & pro vita restituta non ingratus Deo extitit.

[14] His vero auditis, Ecclesia nostra non statim & indiscrete acquievit; sed aliud certius & manifestius miraculum humiliter expectavit. Postera vero die, cum dies anniversarius Patroni nostri illuxisset, finita Missa & Horis constitutis, mulier quædam muta, habens filium privatum lumine, subito quasi in extasim rapitur, ac per horam parvam in terra volutatur. Transacto vero aliquanto tempore, matri lingua reseratur, lumen puero restituitur: & manifestum esse miraculum, omnibus comprobatur. Nam fuere in civitate nostra tunc temporis quidam viri auctorabiles de b Corbeja, ipsius mulieris comprovinciales, qui eam cognoverunt, [Sanantur muta & cæcus,] & verissime eam mutam, filiumque ejus lumine privatum, longo tempore fuisse, nuntiaverunt. His auditis, Ecclesia nostra, tam Clerus quam populus, in unum coadunantur: laudes Creatori persolvuntur, qui novit electos suos ab omni ambiguitate absolvere, & in perfecta fide solidare: signa enim debentur infidelibus, non fidelibus, ut per miracula & inusitata confirmentur in his, quæ a sensibus nostris & memoria sunt remota.

[15] Vix laudes de miraculo prædicto Deo persolvuntur, cum claudus quidam, qui longo tempore contractus fuerat, [item 3 Claudi,] se subito erigebat; & pedem firmo gressu terræ affigebat. Sicque factum est, ut ipsa die anniversaria Patroni nostri, infra basilicam nostram, quinque miracula contingerent, quæ omnibus manifesta fuisse apparerent: cæcus enim videt, mater ipsius loquitur, claudi tres potestatem ambulandi receperunt. His ita gestis, rumor & fama Patroni nostri, propter frequentiam multitudinis quæ ad Translationem tanti viri convenerat, magis & magis innotuit, & sese in omnes comprovinciales terras dilatavit. Unde factum est, ut tanta multitudo hominum, patrocinia Pastoris nostri implorantium, in civitatem nostram conflueret, quantam nullus hominum nec antea in ecclesia nostra vidit, nec (ut arbitror) deinceps videbit. Nam omnes habentes infirmos, languidos, claudos, surdos & mutos, nec non & dæmoniacos, vel quovis morbo detentos, usque ad patrocinium Pastoris nostri pro recuperanda sanitate deferunt.

[16] Contigit vero circa idem tempus, quod quidam viri auctorabiles de c Turingia adveniunt, qui suum pastorem una manu debilem secum adduxerunt. Hi, [manum aridam habens] ut patrocinium B. Godehardi imploraverunt, illico sanitatem recepit, & manum debilem erexit. Quo facto, omnes unanimiter laudes Deo referebant; & in signum veritatis, manum manui comparabant. Nam manum, qua pastoralem virgam ante tenebat, rugosam & induratam invenerunt: alteram vero, cum qua non laboraverat, candidam & mollem repererunt. His ita gestis, matronæ quædam ab eadem terra usque ad nos pervenerunt, ducentes secum mutum, longo tempore loqui non valentem; [mutus,] quæ dum orationibus insisterent, ac pro ipso patrocinium B. Godehardi implorarent; subito vinculum linguæ est ruptum, & officium ipsius per misericordiam Dei est restitutum.

[17] Fuit vero tunc temporis d Erpisfordiæ Vicedominus, habens pro misericordia Dei claudum, & pene omnibus membris debilitatum, [claudus,] eleemosynis suis addictum; quem, auditis miraculis quæ per Patronum nostrum fiebant, usque ad patrocinium ipsius in ecclesiam nostram direxit: & sicut credidit, sic per misericordiam Dei recepit. Nam quem debilem & omnino incedere non valentem usque ad nos transmisit, Deo adjuvante, sanum & incolumem suscepit. Fuit vero circa idem tempus in Cella e B. Paulinæ, [alius claudus] multo tempore quidam claudus, omnibus notus & manifestus. Hunc potens quidam de Turingia per licentiam Abbatis ad se recepit; &, quæ corpori necessaria fuerant, pro misericordia Domini ipsi erogavit. Hic ad patrocinium B. Godehardi pervenit, & integritatem corporis percepit.

[18] Fuit etiam tunc temporis in Turingia puella quædam gibbosa, in dorso valde curvata. [2 gibbosi,] Hæc veniens ad patrocinium B. Godehardi, per misericordiam Dei est erecta, & quod raro fieri solet, gibbo est omnino privata. Vir quidam ab eadem terra natus, per misericordiam Domini & Beati Godehardi, ab eodem morbo est liberatus. Iisdem vero temporibus fuit matrona quædam in Hassia, omnibus comprovincialibus nota, & maximis infirmitatibus per multa tempora detenta. Hæc cum nihil jam præter mortem speraret, [& calculosa.] tandem patrocinium B. Godehardi humiliter imploravit; seseque ad terram prostravit, & miro modo sanitatem recepit. Nam & in inguine, ubi antea caro sana fuerat, subito se aperuit; & duos lapides tantæ magnitudinis, quantæ in humano corpore nemo prius viderat, subito emisit. Quo facto, unum secum insignum miraculi, usque ad patrocinium B. Godehardi in Ecclesiam nostram detulit; alterum vero in signum virtutis Dei domi reservavit.

[19] Circa idem tempus contigit in Turingia insigne miraculum, & dignum memoriæ tradendum. Nam duo viri, pro dolor: mala societate conjuncti, [Fur suspensus Sancto invocato,] furtum quoddam peregerunt, & pelles cuidam surripuernnt. Factum est ergo ut uterque caperetur, & ad judicium traheretur. Sed cum jam uterque convicti suspendio traderentur, alter ipsorum toto corde ingemuit; &, quod solum poterat, corde contrito & humiliato patrocinium B. Godehardi imploravit: alter vero, quasi desperans, nulli petitioni institit, vel vocem compunctionis emisit. Factum est igitur, ut uno fune colligarentur, & uno ramo suspenderentur: quo facto, alter spiritum illico emisit; alter vero, qui patrocinium B. Godehardi imploraverat, sine læsione & molestia pependit. Sed jam longo spatio horarum transacto, [servatur in vivis,] ille cujus pelles fuerant, propius accedens, & videns alterum expirasse, huic, quem adhuc vivere putavit, in hæc verba prorupit. Quærebat enim, si viveret, aut si vitam retinere potuisset. Ille vero sperans sibi adiutorium advenisse, confessus est & se vivere & nullum dolorem sentire. Hoc audiens qui eum suspendi fecerat, magnam inhumanitatem ei intulit: nam fune quo suspensus fuerat tornato, firmo nisu ad terram corpus depressit, & sic spondilia colli se fracturum speravit: quo facto statim discessit, & omnem voluntatem suam se jam adimplesse non dubitavit.

[20] Factum est autem post discessum eorum longo tempore, ut prædictus vir manus post tergum ligatas dissolveret, & pannum præ oculis ligatum disrumperet, & sic tandem funem, [& sine noxa solutus testatur miraculum,] quo suspensus fuerat, confringeret. Ad terram vero prostratus, videns se nullam læsionem habere, in fugam se convertit; & silvam, quæ vicina erat, cum festinatione introivit. Hoc videntes quidam, qui non remote discesserant, eum admirantes prosequuntur, rogantes eum silvam exire, & nihil nisi bene de eis sperare. Qui tandem adhortatione ipsorum confortatus, silvam exivit, & cum eis magnificans & glorificans Dominum, usque ad ecclesiam pervenit. Hic postea, ad patrocinium B. Godehardi venit; & quæ sibi per misericordiam Dei & B. Godehardi contigerant, contestantibus civibus suis, qui plures una secum advenerant, nobis omnibus enarravit. [uti & alii plures sic liberati.] Quot vero suspensos & jam in articulo mortis Deus per merita B. Godehardi liberaverit, longum esset per singula describere; maxime, cum funes quibus suspensi fuerant, omnibus in ecclesiam nostram adventantibus possint demonstrari.

[21] Tunc temporis duæ mulieres de longinquo ad patrocinium B. Godehardi venerunt, quæ gratiam sibi ab eo collatam devotissime nobis omnibus narraverunt. [curantur inedia cæcitate laborantes duæ.] Nam altera post immensam infirmitatem, omnem appetitum cibi & potus amisit, adeo ut nec cibum nec potum infra duos menses sumpserit. Videns autem, se vitam sic longo tempore non posse retinere, misericordiam B. Godehardi imploravit, & pristinum statum recepit. Altera vero, cum longo tempore, lumine esset privata, in via, in qua ad patrocinium B. Godehardi pergebat, est illuminata. Fuit vero iisdem temporibus in Mindensi Episcopatu vir quidam dæmoniacus, [item dæmoniacus.] adeo obsessus, ut vix plures eum retinerent, quin seipsum interimeret & alios neci traderet. Hic tandem manibus post tergum ligatis & pedibus concatenatis, per parentes suos ad patrocinium B. Godehardi deducitur, ejusque auxilium ab omnibus humillime imploratur. Dominus vero suus, Hezelinus nomine, videns summam ejus vexationem ac maximam tribulationem, misertus ejus, ipsum manumisit, ac servum B. Godehardo tradidit; quo facto statim sanitatem recepit, & cum parentibus suis, solutis vinculis, integer & incolumis domum remeavit.

[22] Sub eodem tempore venit in ecclesiam nostram vir quidam magnæ pœnitentiæ & austeritatis; [Pœnitenti lorica ferreæ excutitur.] qui per multa tempora carnem suam vigiliis & jejuniis domaverat; adeo ut & loricam indutus ad carnem portaret. Hic, cum devote coram Patrono nostro orationibus insisteret, multis videntibus per gratiam Dei, iorica quasi tela araneæ disrupta est; & usque ad terram dilapsa. O virum omni laude dignissimum, cujus meritis & vincula peccatorum disrumpuntur, & ligaturæ ferreæ dissolvuntur! Habebat tunc temporis Abbatissa de f Wunstorff claudum quemdam valde debilem, qui omnino os in genu amiserat, [Sanantur claudus] & crus, in quamcunque partem volebat, quasi sine junctura, vertebat. Tunc Abbatissa, cum tanta miracula per Patronum nostrum fieri perciperet, secum prædictum claudum usque ad limina Patroni nostri perduxit, & Deo faciente, sanum & incolumem reduxit. Sed, cum ad ecclesiam sibi commissam remearet, cum hymnis & laudibus eum reduxit, referens gratias Deo pro omni dono sibi collato.

[23] Hæc videns mulier quædam minus religiosa nec Dominum timens, in hæc verba procupit, se numquam velle patrocinia B. Godehardi implorare, nisi puerum quemdam omnibus membris debilitatum, quem tunc temporis in platea reptantem vidit, [debilis omnibus membris,] recto gressu videret incedere. Factum est igitur, ut parentes ipsius pueri, post paucos dies ad patrocinium B. Godehardi eum deferrent, & factis orationibus pro ipso, sanum & incedere valentem reciperent. Quod postquam vidit præfata mulier, ex verbis temerarie prolatis corde contrito & humiliato pœnituit, & se visitaturam Patronum nostrum Domino vovit. Hoc facto, ex imo cordis suspiria duxit, considerans sibi necessaria viæ deesse, vel unde pueris ex se genitis domi possit providere. Quæ dum sic anxiaretur, factum est, ut parvulus ipsius inscius domum egrederetur, portans panniculum, quem in platea invenerat; in quo mater novem nummos, quasi nesciente puero quid ageret, reperiebat. His ita gestis, laudes Deo & B. Godehardo persolvit, qui & ipsam ab anxietate eripuit, & omnem dubietatem a corde ipsius extirpavit.

[24] [alius claudus & contractus,] Circa idem tempus fuit puer in Episcopatu Mindensi, in villa quæ Lanesberge appellatur, claudus & miro modo contractus, hunc parentes ipsius, licet pauperes, ad patrocinium B. Godehardi adduxerunt; & pro ejus sanitate recuperanda, devotissime misericordiam ipsius implorabant. Sed dum aliquantulam moram facerent, nec ullum profectum in puero viderent, ad proprias mansiones redire parabant, quia se exaudiri deinceps dubitabant. Sed dum prope ad villam, quæ Runeberge appellatur, venissent, & in quodam prato se quieturos disposuissent, in lacrymosa verba proruperunt; conquerentes, se in multa tribulatione ad patrocinium B. Godehardi venisse, sed nullam gratiam in puero suo percepisse. Qui, dum sic colloquerentur, subito puer membra, quæ antea fuerant incurvata, extendit; & de curru, in quo vehebatur, lætus & ovans prosiluit. Quod postquam gens vicina viderat, illico unanimiter Dominum collaudabant, & ad proximam ecclesiam puerum sanatum devotissime deducebant. Sed ne tantum miraculum in oblivionem traderetur, in prædicto loco casam quamdam comprovinciales erigebant, ubi fideles prætereuntes, in reverentia istius miraculi, post multo tempore oblationes deferebant.

[25] Fuit item claudus quidam illis temporibus in g Goslaria, omnibus notus; qui & ipse pro recuperanda sanitate ad B. Godehardum se contulerat; [item alius] & Domino adjuvante, sanitatem recipiebat: adeo ut scabella, quibus antea reptabat, quasi in signum memoriæ, in ecclesia nostra derelinqueret; & ipse erectus incederet. Hoc plures rellgiosi illius civitatis viri omnibus fiducialiter affirmabant, qui per multa tempora eum claudum agnoscebant. Fuit vero tunc temporis, in loco territorio ecclesiæ nostræ addicto, [& laborans fistula] qui Aulica appellatur, vir tantæ ægritudinis in morbo qui fistula appellatur, ut jam omnino vitam desperaret: qui nodum h femoris in junctura ante positum amiserat, & ceteram partem jam se amissurum timebat. Hic ad patrocinium B. Godehardi sese deferri præcepit, & sanitatem corporis, Deo faciente, recepit. Post hæc nodum, quem antea manu ferebat, in signum miraculi & doni sibi a Domino collati, in ecclesiam suspendi jussit; ac deinde, lætus & alacer, domum remeavit.

[26] Circa idem tempus fuit matrona quædam de Hervordensi loco genita, [ac paralytica:] quæ omnino fuit paralytica & omnibus membris dissoluta: nellum enim membrum ipsius proprium officium exercuit, sed nec per maltos dies adimplere valuit. Hæc maximam partem substantiæ suæ in medicos expenderat, sed per eos sanitatem corporis recuperare non poterat. Audiens vero tantam gratiam, per merita B. Godehardi hominibus a Domino conceslam, spretis exterioribus medicis, totam se misericordiæ Domini commendavit, & patrocinium B. Godehardi deferri præcepit. Quæ, dum aliquanto tempore moram faceret in nostra ecclesia, tum per orationes fidelium tum per B. Godehardi patrocinium, sanitati est reddita, & omnia membra ejus pristino vigori restituta. Hæc postea frequenter ad limina B. Godehardi pervenit, & pro dono sibi collato gratias non immodicas Domino persolvit.

[27] Non multo post tempore venit vir quidam in nostram ecclesiam, habens filiam valde dilectam, quæ gravi morbo laborabar, & jam morti propiabat. [os faucibus implicatum ejicitur,] Nam gutturi ipsius, os immensæ magnitudinis, & ex utraque parte magni acuminis per sex dies adhæserat, quod nullus extorquere quavis arte valebat. Qui primum medicos in civitate nostra tunc temporis commorantes circuibat, & ab eis consilium, quid de filia esset acturus, requirebat: sed nullum salubre consilium adinveniebat. Destitutus autem omni exteriori consilio ad patrocinium B. Godehardi se una cum filia contulit, ipsumque pro ea humillima devotione imploravit. Factum est ergo, ut ipsa die puella os sine læsione ejiceret, & integram sospitatem recuperaret. Non multo post eodem morbo quidam per septem dies laborabat, & jam certissime ei mors imminebat: Hic veniens ad patrocinium B. Godehardi, statim liberatus est, & in pristinum statum restitutus.

[28] Contigit vero circa idem tempus quod Eckehardus quidam de Wigeleve, cognatum quemdam suum vi & injuriose captivavit, [Liberantur captivi in Wigeleve,] & contra jus & fas incarceravit. Qui dum aliquanto tempore in captivitate detineretur, contigit in ipsa nocte Pentecostes, dum matutinales horæ celebrarentur, ut ad terram se prosterneret, ac patrocinium B. Godehardi pro sua liberatione imploraret. Tandem ab oratione se elevans, foramen adeo arctum accessit, ut puer trium annorum pertransire [non] potuisset: sed dum caput applicaret (ut sibi visum est) foramen se dilatavit, & ipse sanus & incolumis pertransivit. His ita gestis, sine mora omnibus innotuit, captivum de carcere erupisse, & omnia evasisse. Statim omnes unanimiter eum prosequuntur, vias quibus evadere possit custodiis muniunt; & qualiter eum apprehendant, omnibus modis elaborant. Sed, Domino adjuvante & B. Godehardo, factum est, ut omnium insidias pertransiret, & ipsos cognoscens a nemine cognitus est. Hic sine mora ad patrocinium B. Godehardi se contulit, & pro sua solutione gratias Domino in ecclesia nostra persolvit. [in Hungaria] Fuit vero tunc temporis in Marchia Ungariæ, vir quidam in captivitate positus, & fortissimis compedibus compeditus, qui nihil aliud sperabat, quam vel omnia sua amittere, vel mortem subire. Ad aures ipsius fama B. Godehardi intonuit, & quanta Dominus pro ejus amore operaretur ipsi innotuit. Mox ad terram se prostravit, & ejus patrocinium devotissime imploravit. Factum est igitur, ut, ipsa nocte, catena qua ligatus erat se dissolveret, & ipse de captivitate, Deo adjuvante, evaderet. Hunc omnes in ecclesia nostra viderunt, & sic evenisse circa eum veraciter perceperunt.

[29] Iisdem vero temporibus, fuit quidam Paganus de ulterioribus partibus i Sclaviæ captus, & in k Halverbergensi urbe incarceratus. Hic fama revelante, de Patrono nostro audierat, [in Halverberg.] & quanta Dominus pro ejus amore operaretur quocumque modo, utpote Paganus, perceperat. Hic quadam nocte, mortis timore coactus, inter spem timoremque pendulus, orationem ex imo cordis ad B. Godehardum direxit; &, ut sui misereretur, devotissime exoravit. Quo facto, sine mora, ex trunco magnæ molis & fortitudinis, quo conclusus fuerat, integro remanente, quasi ex liquida re sine læsione pedes eduxit: & qualiter id sibi accidisset ignoravit, nec fugam ullatenus injit. Die vero illucescente, custodes advenerunt, & non sine admiratione magna eum repererunt. [& alibi alii,] Sciscitantes vero, qualiter id sibi ad invocationem nominis B. Godehardi accidisset, admirati sunt, dominoque suo retulerunt, & quid deinceps essent acturi quæsierunt. Dominus vero, compunctus tanto miraculo, gratiam impendit; ipsumque captivum sine læsione abscedere jussit. Quantos vero & quot incarceratos, & maximis compeditos compedibus, Dominus per patrocinium B. Godehardi a summa tribulatione absoluerit, longum est per scripta enumerare; cum quivis ipsa tormenta in ecclesia nostra pendentia possit cognoscere. Quapropter non supervacaneum duximus plurima ex his quæ longa forent scribere, præterire, & ad alia innotescenda transire.

ANNOTATA.

a Ingram appellant incolæ, qui tribus fere horis infra Hildesium Leinæ fluvio majori se miscet.

b Corbeja ad Visurgim, celeberrimum monasterium & oppidum, distat Hildesio horarum circiter 16 itinere.

c Turingia vulgo Duringen, Haßiæ contermina regio, bidui fere via distans ab Hildesiensi diœcesi.

d Erpisfordia dici videtur quæ Erfordia, urbs Turingiæ famosæ.

e Cella S. Paulinæ, Abbatia in Turingia, deductis, ab Hirsaugia monachis fundata tempore Henrici IV Imperatoris, a Paulina Comitissa: quæ vitæ reclusa austeritate Sancta vulgo meruit cognominari, quo magis mirum a Bucelino solum dici venerabilem ad 14 Martii; ubi & nos de ea inter Prætermissos. In Supplemento plenius forsan de ea agetur, maxime si de vita & miraculis ejus, ultra ea quæ Trithemius habet nanciscamur aliquid.

f Wunstorpense monasterium, in diœcesi Mindensi a B Theodorico Episcopo fundatum.

g Goslaria ad Gosam fluvium in Ducatu Brunswicensi, Hildesio ad Euro-Africum distans horis circiter 12.

h Nodus femoris hic dicitur, oßiculum illud rotundum,quo femur tibiæ committitur ad genu; patellam appellant alii.

i Slaviæ nomine intelligitur totus ille tractus, qui a Bohemia per Misniam, & Lusatiam, usque ad Balthicum mare extendebatur, Wagriam, Mechlenburgiam, Brandenburgiam ac Pomeranian insulasque vicinas complectens, quæ regiones sero admodum Christi fidem suscepere.

k Halverberg credo esse urbem, quæ communius Havelberg a fluvio Havela præterfluente, & mox in Albim se exonerante; fuit autem Episcopalis sub Magdeburgensi Archiepiscopo.

CAPUT III.
Mortus suscitati, cæci illuminati, naufragi aliique adiuti.

[30] Non multo post ea quæ diximus, fuit vir quidam, habens filium unigenitum valde sibi dilectum; qui puerili more per campos cursitando ludebat, sed fortuito ad fossatum quoddam veniens, [Puer terræ obrutus in vitam revocatur;] maxima multitudo terræ ex improviso super eum corruebat. Sed pater hæc ignorans, nec ipsum puerum domi reperiens, usquequaque quærebat; nec ullatenus eum invenire poterat. Unde factum est, ut quidam diceret, se circa fossatum puerum ludentem vidisse, nec postea comparuisse. Quo audito pater cum festinatione, ubi ultimo puerum viderat prædictus vir, transcurrit; & magnam multitudinem terræ noviter corruisse conspexit. Quo viso, adjunctis sibi plurimis, terram cum magna festinatione retexit; & puerum, nullum indicium vitæ habentem, invenit. His ita gestis, quia magnæ misericordiæ Patronum nostrum B. Godehardum fuisse audierat, illico preces devotissimas ad ipsum dirigit, adjiciens, si Dominus per merita ipsius vitam pristinam restitueret, ipsum ei in perpetuum servum offerret. Quo facto puer vitæ pristinæ restituitur, ac domum simul cum patre regreditur. Hunc postea cum patre in ecclesia nostra vidimus; & ab ipso patre, sic de puero evenisse, certissime cognovimus.

[31] [hydropicus sanatur] Fuit vero tunc temporis vir quidam in loco, qui Mindin appellatur, adeo in hydropisi detentus, ut circiter annum in ea laboraret; & jam nihil nisi mortem speraret. Hic, audito nomine B. Godehardi in adjutorium suæ infirmitatis eum suppliciter invocabat; & ut sibi in necessitate posito subveniret, humiliter exorabat. Factum est ergo non multo post, ut quidam, quem nec antea viderat, nec postea vidit, ad eum intraret; & facta incisione, tantam abundantiam aquæ ex eo manare faceret, quantam vix tina quis ferre potuisset. Quo facto, adhibita cura, abscessit, nec deinceps comparuit. Hunc postea perfecte sanum vidimus, &, eo referente, sic circa eum evenisse, veraciter cognovimus.

[32] Circa idem tempus, per B. Godehardum, insigne contigit miraculum, & dignum memoria retinendum. Nam quidam peregrinantes de a Ruzia ad patrocinium B. Godehardi adventabant; [Russi peregrini a Paganis invasi se morti eripiunt.] & in die Palmarum quoddam desertum intrabant. Sed Christiano more, eum divinum officium niterentur peragere; contigit, ut subito multitudo Paganorum in eos irrueret, & quotquot poterant neci traderent. Factum est ergo ut Sacerdos, qui una cum ipsis fuerat, occumberet, & per passionem ad Dominium migraret. Alii vero videntes se una interimi, licet inermes, resistere eis parabant; sed propius protectionem B. Godehardi devotissime implorabant. Quo facto, licet plures & armati contra inermes congrederentur; tamen, Domino faciente, Pagani se in fugam verterunt, & arma passim a se rejecerunt. Ipsi vero hoc videntes, baculis quibus utuntur peregrini illos feriebant, & circiter sex morti tradiderunt: victoresque effecti, arma quæ a se latrones rejecerant, acceperunt, & tam scutum quam gladium in signum victoriæ in ecclesiam nostram detulerunt.

[33] Non multo post hæc contigit, piscatorem quemdam cum puero suo b Weseram velle transire; & solito more utilitati suæ insistere; [Puer a submersione liberatur.] sed cum jam fere medium aquæ obtinuisset, tanta tempestas incubuit, ut [salva] vita se evadere dubitarit. Videns autem ventum magis ac magis insurgere, magister signum adjutorii populo intonuit; puer vero orationem ad B. Godehardum direxit. Factum est ergo, ut magister, qui natare noverat, confidens in populi adjutorio submergeretur; puer vero natare nesciens, per suffragium B. Godehardi liberaretur.

[34] [Puella debilis & clauda restituitur.] Tunc temporis venit quoque quædam paupercula, in civitatem nostram, de Spirensi loco genita, ducens secum puellulam omnibus membris debilitatam, nec prorsus incedere valentem. Quæ, dum circiter mensem in civitate nostra moram faceret, nec ullam gratiam in filia perciperet, tristis in terram suam redire instituit; quia jam se indignam audiri autumavit. Sed cum super ripam Weseræ, in loco qui Munden appellatur, pervenisset, & asinum pastum misisset, filiamque de curru deposuisset, matre semota, puella, quæ antea fuerat debilis, subito se erexit, & in hæc verba prorupit: clamabat enim se gratiam B. Godehardi realiter percipere, & illum secum ibi manere. Quo dicto, omnia membra illius, quæ antea fuerant debilia, in naturalem statum sunt restituta; & ipsa integraliter est sanata. Hanc omnes in ecclesia nostra sanatam vidimus, Dominoque de dono sibi collato laudes persolvimus.

[35] Fuit circa principium translationis B. Godehardi quidam Sclavus, [Neophytus cæcus] lumine longo tempore privatus, intra Paganos moram faciens. Hic audiens virtutes, quas Deus in honore B. Godehardi operabatur, usque ad limina ejus pervenit, ac patrocinium ejus humiliter imploravit. Sed dum communes pro eo in ecclesia nostra fierent orationes, quia noviter, relicto errore gentilitatis, venerat ad Sacramentum baptismatis; factum est, peccatis nostris exigentibus, ut sanitatem non reciperet, sed omni spe destitutus post aliquod tempus domum remearet. Contigit autem ut sui contribules, adhuc in sua gentilitate permanentes, qui eum visum non recuperasse viderunt, continuo in opprobrium & derisionē eum deduxerunt; scilicet quod Deum suum dereliquisset, & in alio nullam salutem invenisset. Hæc & his similia illis exprobrantibus, factum est ut prædictus vir pudore confunderetur, & mortem sibi inferre niteretur. [ob non receptum visum a Pagansa irrisus, illuminatur.] Sed, o virum omni laude dignissimum, qui & vitam temporalem ei conservavit, & a morte æterna eum liberavit! Nam dum adhuc in hac intentione permaneret, ut mortem sibi inferret; per merita B. Godehardi illuminatus, iis, a quibus prius contumeliosa susceperat, deos suos surdos & mutos exprobrabat, & se numquam ab eis bene quid accepturos verissime confirmabat. Hunc postea in ecclesia nostra plures viderunt, & eum fuisse illuminatum verissime cognoveruut.

[36] Contigit vero non multo post, quemdam de Polonia ad patrocinium B. Godehardi adventare; [Obsessus sibi redditur.] sed dum jam ostium nostræ ecclesiæ niteretur introire, subito a maligno spiritu est raptus, & ad terram horribili modo dejectus. Qui dum in ecclesiam vi duceretur & ad tumbam B. Godehardi applicaretur, tanto furore cœpit debacchari, ut quivis posset admirari. Tandem corpus B. Godehardi ad eum defertur, & signo sanctæ Crucis benedicitur; & sine mora, statim cum indicio magni fœtoris liberatur. Fuit vero tunc temporis in c Trajectensi Episcopatu vir quidam arti mercatoriæ deditus, qui frequenter mare transivit; & quæ sibi necessaria erant, conquisivit. Hic quodam tempore maxima tempestate in medio mari deprehenditur, ab omnibus conclamatur, & nil jam nisi ultimus vitæ terminus timetur. Tandem finito aliquanto tempore, resumptis viribus animæ, auxilium B. Godehardi implorabant: [Tempestate erepti navē argenteam vovent.] & argenteam navim delaturos, si evaderent, devoverunt. Hos in ecclesia nostra, navim argenteam deferentes, postea vidimus, & sic eis evenisse verissime cognovimus.

[37] Contigit etiam tunc temporis in Hollandia, quod quodam tempore mare per inundationem influxit, [Hollandi ab inundatione maris liberantur:] & infinitam multitudinem populorum submersit. Hoc quidam percipientes, in basilicam quamdam in honorem S. Mariæ dedicatam sese receperunt; in qua mortem se evasuros speraverunt. Sed cum jam mare magis ac magis afflueret, & jam ipsum murum basilicæ impingeret, videntes se non posse evadere, auxilium B. Godehardi imploraverunt, quod statim evidenter perceperunt. Nam continuo mare ad solitum locum relabitur, & ne deinceps locum habeat evagandi, divinitus inhibetur. Factum est igitur ut Dominus noster patrocinium B. Godehardi nobis non tantum in terris ostenderet, [& alii naufragi.] sed etiam in mari certissime manifestaret: nam quot naves in magna tempestate deprehensas Dominus per eum liberarit, testantur adhuc cereæ naves in ecclesia nostra pendentes.

[38] Circa idem tempus Lotharius Imperator Romanorum legatos suos, scilicet Eilbertum Præpositum Gossariensem fratrem nostrum, ad Imperatorem Constantinopolitanum dirigebat, & antiquum d fœdus Imperatorum, quod jam pene neglectum fuerat, inter ipsos reparabat. Hic dum mare transiret, & jam prospero cursu pergeret; contigit, ut quidam famulus ipsius resupinus de puppi caderet, [ex undis eripitur submersus.] & longo tempore sub undis maris existens nulli appareret. Factum est ergo, dum ab undis maris esset absorptus, & omnis vox esset interrupta, sola intentione qua poterat, patrocinium B. Godehardi implorabat; & ut eum a mortis periculo liberarer, devotissime rogitabat. Eo sic cogitante, apparuit ei quidam canuta facie; educensque in superficiem maris, quod ante non noverat, docuit natare. Videntes autem qui in navi fuerant, velum relaxabant & minori navi, quæ eos comitabatur, usque ad eum pervenerunt. Sic prædictus famulus, a morte jam pene absorptus, eripitur, & miro modo vitæ restituitur. Hunc omnes postea in ecclesia nostra vidimus, & circa eum sic evenisse veris assertionibus cognovimus.

[39] Non multo post tempore contigit, in Ungaricis regionibus celebrari miraculum & dignum memoria retinendum. Nam Comes quidam illius regionis filium habuerat, [Comitisfilius in Vngaria e mortuis suscitatur.] in quo omnem spem temporalem & fiduciam posuerat. Contigit vero eum ægrotare, & jam usque ad mortem periclitari. Factum est igitur, dum omnes solicite nocte dieque circa eum vigilarent, & inter spem timoremque hæsitarent, ut puer morti appropiaret; & quadam die, circa horam primam expiraret. His ita gestis, dum omnes luctum lamentaque geminarent, & quæ exequiis erant necessaria præpararent, forte quidam vir de Bavarica regione advenerat, qui & ipsum puerum de facto fonte levaverat. Hic igitur videns incomparabilem dolorem patris & matris, misertus eorum, cœpit eis nomen B. Godehardi intimare, & quantam gratiam fidelibus in eum sperantibus Dominus administret, devotissime annuntiare. His auditis, sine cunctatione, pater & mater firma fide ad tertam se prosternunt, misericordiam B. Godehardi devotissime implorant, seseque devovebant cum suis oblationibus ad limina ipsius iter instaurare, si ad pristinam vitam per ejus patrocinium filium suum possint recuperare. His finitis, jam vespertinum tempus advenerat, cum insperato modo, puer ad vitam pristinam redit; &, quod mirabile dictu est, sine indicio læsionis de lecto surrexit ægritudinis. Votum vero quod prædictus pater & mater fecerant, sine mora adimpleverunt; & oblationibus non modicis limina beati Patroni nostri Godehardi visitaverunt: quos in ecclesia nostra honorifice suscepimus, & sic eis contigisse veraci relatione cognovimus.

[40] Circa idem tempus, dum tanta miracula per B. Godehardum florerent; [Abuti volens osse pro reliquiis subita morte perit,] contigit duos viros, nimia potatione ingurgitatos, civitatem nostram exire, & ad proximam villam velle transire. Qui, dum medio campo consisterent, alter ipsorum fortuito os invenit; quod sublevans manu, per horam secum portavit. Sed videns ipsum os esse magnæ pulchritudinis & candoris, dicebat se terram velle pertransire, & omnibus notificare, se Reliquias nostri Patroni deferre; & sic temporale lucrum, ut ceteri, acquirere. Quo dicto sine mora in vesaniam raptatur, & loquens aliena domum deducitur, & mala morte proxima nocte traditur. His auditis, maximus terror hominibus incutitur, &, si qua dubietas cordibus ipsorum de nostro Patrono irrepserat, omnimodo ad eis eliminatur.

[41] Fuit temporibus illis pistor Fratrum, Adelwardus nomine, ad cujus hospitium peregrini quidam declinaverunt, & hospitali more secum nocte permanserunt: qui, dum equos suos ad aquandum deducerent, [puer suffocatus aquis in vitam redit,] filium ejus adhuc parvæ ætatis existentem, caballo imposuerunt, & patre ignorante, abduxerunt: qui dum equos adaquarent, fortuito infans exterritus de caballo præcipitatur, & sine mora undis subducitur, & ubi quæri possit ab omnibus ignoratur. Sed peregrini non valentes puerum reperire, tristes domum redeunt, patrique quæ circa filium evenerant nuntiaverunt. Quibus auditis, pater concito surgit, tristis ad aquam pergit, navimque longe subductam requirit; & ut filium saltem mortuum, cum non posset vivum, adinvenire, elaboravit. Qui dum diu puerum in loco ubi deciderat quæreret, nec inveniret; ad terram rediit, uncum quæsivit; quo reperto, post longum spatium puerum invenit. His ita gestis, in domum proximam declinavit, ibique puerum mortuum & nullum vitæ signum habentem, deposuit; tantumque quæ exequiis necessaria erant, solicite quæsivit. Dum hæc sic geruntur, mater pueri cum ceteris mulieribus, quarum magna multitudo domum introierat, misericordiam Domini & B. Godehardi implorat; &, ut solitam benignitatem, quam omnibus impenderat, non sibi subtrahat, devotissime exorat. Quid plura? Post parvum tempus, puer singultus emittit; aqua, quam hauserat, cum magno impetu effluxit; & tandem vitam pristinam resumpsit.

[42] Fuit vero circa idem tempus vir mercatoriæ arti deditus, qui negotiando, diversas terras pertransibat, [Mercator cum nepote inter paganos captivus] & sibi suisque victum difficulter quærebat. Contigit vero, ut hic quodam tempore causa mercaturæ, cum pluribus aliis, inter Paganos tenderet, & possessionem non modicam secum deferret. Qui dum prosperato itinere pergerent, contigit eos vastam solitudinem introire, ubi non modicam multitudinem Paganorum obviam habuere. Quod videntes, ad arma concurrerunt, defensacula undique sibi præparaverunt, sed multitudini illorum resistere non valuerunt. Tunc vero quosdam ex ipsis morti dederunt, quosdam corpore truncaverunt, quosdam captivaverunt; bonaque ipsorum diripuerunt. Inter quos captivos, prædictus vir, cum quodam puero, filio fratris sui, captivatur, & in remotissimas partes Paganorum deducitur; ibique in quadam insula e Oceani detinetur: ubi, cum diu servili opere desudaret, & unde eriperetur non haberet, utpote ubi mare undique circumflueret, nec ullum locum evadendi inveniret; tandem se ad patrocinium B. Godehardi Patroni nostri iturum devovet, si per quam partem manus illorum effugere posser, illi demonstraret.

[43] His ita gestis, quadam die dum circa littus maris angustiando & orationibus insistendo deambularet, cymbam parvam in obscuro loco littoris invenit, in qua se mare transire, Dei adiutorio, speravit; [mirabiliter abnavigando liberatur.] sed, quia mare magnum & spatiosum fuerat, tantum periculum attentare trepidabat, seseque orationibus B. Godehardi commendabat, petens ut animo illius inspiraret, & competentia adminicula ei præpararet, quibus tantam tribulationem evadere potuisset. His finitis jam nox advenerat, cum jam fixo animo se ad fugam præparabat. Acceptis igitur duabus lanceolis, & panno de culcitra abstracto, ad puerum filium fratris sui, qui in alia villa morabatur, pergit, eumque secum abduxit. Sed cum ad naviculam venisset, lanceolis & panno, quem secum portavit, velum adaptavit, & sic se misericordiæ Domini & B. Godehardi commendavit. Quod videntes qui in insula commorabantur, eum subito prosecuti sunt: sed, Deo adjuvante, eum comprehendere nequibant; domumque, infecto negotio, remigabant. Prædictus vero vir, non immemor quod Deo voverat, sine mora ad patrocinium B. Godehardi veniebat, & lanceas & pannum, unde velum fecerat, in memoriam tanti miraculi, in ecclesia nostra suspendi rogabat.

ANNOTATA.

a Cum Russia propria dicta totius Poloniæ interiectu dividatur a Saxonia inferiori eique vicina Slavia; unde hi Pagani videntur in peregrinos irruisse; suspicor legendam esse Prussiam, proximam utrique regioni.

b Wesera, Latine Visurgis notißimus fluvius.

c Trajectum inferius, sive Ultrajectum ad Rhenum.

d Videtur id factum ante annum 1135, quo Legatis Imperatoris CP. in Merseburg post festum Assumptionis B. Mariæ Virginis excepit Lotharius, & cum iis remisit Anselmum Episcopum Havelbergensem, qui anno sequenti 1136 reversus est. Ita Ms. Saxonicum nostrum. Mortuus est Lotharius 4 Decembris anni 1137.

e Non Oceani, sed Balthici maris insulam intelligi puto, ac verosimiliter Rugiam, terrarum a Slavis detentarum fere ultimam.

APPENDIX.

[44] aInterea dum hæc aguntur, & memoria B. Godehardi valde celebris habetur, contigit, ut Archiepiscopus Coloniensis, [Henricus Coloniensis Archiepiscopus,] b Henricus nomine, civitatem nostram, cum non modica manu Cleri & populi pertransiret; & prædicta miracula, quæ per eum fiebant, cognosceret. In conventum ergo Fratrum nostrorum venit, & fraternitatem nostram devote postulavit. Ad cujus fraternitatis confirmationem, dari sibi de Reliquiis beati Patroni nostri humiliter petiit, [impetratis Sancti Reliquiis,] promittens se facturum, ut in omni diœcesi sua celebris haberetur, & congruus honor tanto viro exhiberetur. Sed quia petitionem ejus propter absentiam Pastoris nostri distulimus; & tunc nos satisfacturos voluntati ipsius polliciti sumus, ubi is adesset; non multo post tempore Dominus noster, cum in conventu nostro hæc supradicta cognovisset, petitioni Archiepiscopi acquievit, & quæ ab eo postulabantur sibi donari præcepit. Mox Abbas Beati Godehardi ad eum cum portione reliquiarum transmittitur, & ab eo devotissime suscipitur. Hanc vero portionem Archiepiscopus in terram nativitatis suæ, [ecclesiam in Suevia condit,] id est, in Sueviam transmisit; ibique quamdam ecclesiam in honorem ipsius instituit: ad quam, cum multi confluerent, & certissimam salutem animæ & corporis recuperarent; contigit ut quadam die cuidam viro manus abscinderetur, adeo ut nec minima particula corpori jungeretur. Videns ergo mancum se esse, manum arripuit, & fide firmata eam ad truncum apposuit, & ad eamdem ecclesiam ad patrocinium B. Godehardi migravit; [ubi miraculis clarescunt.] ubi, cum devotissime misericordiam ipsius imploraret, contigit celeberrimum miraculum, ut trunco manus conglutinaretur, & in pristinum statum restitueretur.

[45] Vir quidam honestus, cujus nomen Theodoricus, civis Hildeneshemensis. [Auctor Fraternitatis S. Godehardi,] Hic devotione singulari motus, fraternitatem instituit S. Godehardi; & in eam utriusque sexus homines induxit; tribuens de propriis eleemosynam pauperibus satis largam in festo dicti Pontificis Godehardi. Hic in infirmitate quadam decumbens, quæ phthisis dicitur, a medicis derelinquitur, qui de vita ipsius desperabant. Quadam vero nocte, quam pene duxit insomnem, apparuit es S. Godehardus in habitu Pontificali, dicens ei, Quid agis frater? cur sic jaces prostratus in lecto? Cui Theodoricus respondit: Infirmitate gravatus valida, aliud non possum quam prostratus jacere; sed rogo te, S. Godeharde, ora pro me. Cui vir sanctus ait; Surge in nomine Domini nostri Jesu Christi; & vade ad ecclesiam, & ostende te Confratribus tuis; [a phthisi per eum apparentem sanatur,] & dic eis, quia Dominus Jesus meritis meis te sanavit, eo quod honorem meum in hac infirmitate procurasti. Insuper dic eis, ut in inceptis perseverent; & ego frater eorum ero, & defensor ab hoste maligno, & ab omnibus quæ honorem, vitam sive famam eorum lædere possunt; & apud Deum intercessor ero semper. Dictus autem infirmus surrexit; & quod ei dictum fuerat fecit: & omnes qui audierant verbum, Deum benedicebant, qui talem eis Patronum dedit & intercessorem. Dictus autem Theodoricus sanus & hilaris postea vixit annis multis, devote Deo & S. Godehardo se commendans.

[46] Magister Joannes, Decanus c Aquensis, cum scholaris esset, tam graviter quodam tempore infirmatus est, ut confessus & inunctus nihil ei nisi mors videretur. Qui cum materia rapta esset in cerebrum, solus jacens in excessum venit: [item alius moribundus.] viditque homines sibi ignotos intrare, qui lances, quas manibus portabant, cum lignis brevibus & quadratis ante ipsum ponebant. Stantibus ipsis ex una parte lectuli contemplatus est introire tres inclytos Confessores, Sanctum videlicet Martinum Turonensem, & S. Godehardum Episcopum Hildeneshemensem, beatumque Berwardum; qui eum parte ex altera circumstetere. In quorum conspectu puer Joannes uni imponitur lanci, & ligna d ponderis alteri. Cumque elevata flatera juvenis eger minus habens inventus est, prædicti Confessores puerulum parvum & mendicum e sinui ejus imposuerunt, qui simul lancem adversam mox suspendentes, lignis graviores apparuerunt. Statimque Ioannes, qui mihi hanc visionem retulit, in sudorem erumpens, crisin fecit; & de eadem infirmitate citius convaluit.

[47] f Anno Domini MCCCXXXVIII civitas Pataviensis, per Episcopum g Paraviensem cum multa armatorum militia circumvallata, sic arctabatur, [Patavia obsessa confugit ad patrocinium S. Godehardi.] quod populus in ea desperatus de salute, hostibus suis se tradere volebat. Contigit autem ut unus inter eos, in S. Godehardo specialem gerens fiduciam, & inter majores civitatis residens, diceret: Audivimus multa pietatis insignia, & salutaris auxilii agumenta non modica, quomodo S. Godehardus, de hac nostra ortus terra, immo de hac nostra diœcesi, multis adstitit tribulatis, & consolationem ad eo receperunt, ut multis est notissimum. Expedit ergo ut & nos ipsius adiutorium imploremus, petentes devotione supplici ut clementer nobis adsistat, & iram Dei, per quam meruimus hanc calamitatem, a nobis avertat. Placuit omnibus verbum senis, ejusque omnes favent hortamento: & votum fecerunt unanimiter, se missuros aliquot de civibus cum oblationibus, petentes ut eis necessitatibus suis citius subveniret. Quo voto emisso, mira celeritate se invenerunt consolatos. Nam generosus Princeps Dux h Bavariæ veniens, negotium intercepit; [& periculo eximitur.] & inter Episcopum Pataviensem & cives dictæ civitatis ab eo obsessæ treugas constituit amicabiles: sicque Præsul abscessit, & civitas pace gaudebat insperata. Sed & medio tempore dictus Dux Bavariæ pacem inter Episcopum & civitatem inceptam confirmavit, & consolationem hominibus utriusque sexus condonavit. Cives autem dictae civitatis, suos ut voverant ad sepulcrum miserunt S. Godehardi cum votivis oblationibus, omnibus ibidē narrantes, qualiter suffragiis S. Godehardi de tribulatione maxima subito fuerint liberati i

[48] Scire volentibus quæ & quanta Dominus operari sit dignatus per merita beati Godehardi, [Allatis in Trajectinam diœcesim reliquiis multi curantur infirmi,] cum essemus in Provincia Trajectensi & in aliis locis, habentes nobiscum venerabiles Reliquias ejusdem, breviter quædam annotare curavimus. Honorabilem virum, Abbatem in Dokkinge, curatum evidenter cognovimus a fluxu sanguinis, quo vehementer & diu laborarat. Per ejus suffragium matronam etiam quamdam, quæ bona spe easdem Reliquias ad se deserri petiit, Deus a duplici morbo, hydropico & podagrico, quo diu laboraverat, ejusdem meritis potenter atque evidenter liberavit. Præterea zonis multorum applicatis ad easdem Reliquias, & appositis ad membra infirmorum tam secularium quam claustralium, in continenti sanitatem recepisse noscuntur; videlicet infirmi laborantes quotidiana, tertiana, dolore capitis, oculorum, dentium, & ceterorum membrorum. Cum femina quædam inter concives suos, dantibus nobis confraternitatem, more solito ab ipsa se absentaret; monita per visum & a B. Godehardo, cur se tanto beneficio privari vellet? & respondens, quod nihil offerendum haberet; audivit, ut mane surgens, quidquid apud se inveniret, offerret; sicque in bursa duos gravioris monetæ nummos inveniens, obtulit, & idem factum coram populo professa est. Vir etiam quidam magnus, nobis valde contrarius existens, cum populum a nobis avertere, [& variis necessitatibus subvenitur,] & negotium nostrum omnimodis impedire studeret; ita pe inflationem gutturis & totius capitis periclitari cœpit, ut jam pene deficere vederetur; donec in se rediens & corde pœnitens, per suffragia B. Godehardi ab ipsius mortis faucibus liberatus, errorem suum devotione & humilitate correxit. Quædam mulier cum geminos generaret, uno soluta ante nostrum adventum, tribus diebus cum altero periclitari cœpit: sed nobis advenientibus, attactu zonæ sanctis reliquiis appositæ, in continenti enixa dignoscitur. Præterea, cum major Ecclesia Trajectensis suspensione divinorum longo tempore nimis turbaretur, propter adventum reliquiarum beati Godehardi, Divina resumpsit; k & toti populo ingens gaudium tribuit, in dedicatione videlicet ipsius Ecclesiæ.

ANNOTATA.

a Sequentia a variis adjuncta videntur, & prima integro post Canonizationem seculo.

b Henricus I Comes de Molenarck, S. Engelberti successor, electus est anno 1225, mortuus an. 1237. hunc autem potius hic intellexerim quam Henricum II de Virnemberg, ordinatum an. 1306, cum ex sequenti colligamus ætate Cæsariirem esse gestam.

c Hoc numero relata eisdem verbis traduntur a CæsarioHeisterbachensi lib. 8 Illustrium miraculorum cap. 77, unde huc translata. Aliqua ibi exegesis additur.

d Nescio an ligneorum ponderum adhuc usus supersit; plumbea, ferrea aut lapidea sola fere jam novimus. Cum autem Decanum Aquensem hic lego, difficulter inducor ut de Aquisgranensi ecclesia cogitem, sed potius in ipsa Westphalia requiro locum, qui similiter vulgo vocetur Aken.

e Videtur indicari quod peccatis ejus præponderaret caritas tali puero impensa.

f Miraculum hoc ex editione Lipsiensi brevioris Vitæ transcripsit Browerus.

g Alberrus hic fuit Saxoniæ Dux, ex Agnete Rudolphi Habspurgii filia natus, cui suus amitinus Albertus Austriacus, occupatam Patavinam Sedem ceßit an. 1322. Hic profaæ quam sacræ militiæ aptior; profusis sumptibus non tantum exhausit, sed & obæravit ecclesiam suam, teste Bruschio de Patavia num. 55. quæ res causam dedisse potuit dissensioni & obsidioni hinc secutæ.

h Existimo Ludovicum indicari, primogenitum Ludovici Bavari, anno 1314 Imperatoris electi contra Fredericum Austrium: illum enim congruum fuit, dum pater Imperatorem se diceret, Ducis titulum gerere; cui & Marchionis Brandeburgici acceßit appellatio.

i Reliqua per modum appendicis, tamquam alia manu adscripta; representat Browerus; videnturque spectare ad annum 1437, nam

k Anno 1428 Abbas Insulæ B. Mariæ, teste Heda, in Trajectanos ex auctoritate Romani Pontificis, quia Suederum excluserant Episcopum, excommunicationem promulgavit, quæ, quia illi insolita perstitere obstinacia, novennio perduravit, sublata primum an. 1437, quando Nicolaus Cardinalis Cusanus fecit, ut intrusus Walravius cederet prætenso juri in favorem Rudolphi, post Suederum magis canonice electi.

DE S. HELENA VIRGINE,
TRECIS IN CAMPANIA GALLICANA.

[Praefatio]

Helena Virgo, Trecis in Campania Gallicana (S.)

AUCTORE G. H.

Post captam anno MCCIV a Latinis urbem Constantinopolim, & creatum Balduinum Comitem Flandrorum in Imperatorem Orientis, plurimæ Sanctorum reliquiæ fuerunt in Occidentem translatæ: inter quas ad Trecensem in Gallica Campania urbem Episcopalem advectum fuit corpus S. Helenæ Virginis: [Corpus S. Helenæ Trecis incorruptum,] cujus meminit Nicolaus Camuzatus in Promptuario sacrarum Antiquitatum Tricaßinæ diœcesis fol. 116, his verbis: Sed & superioribus adjicere lubet sacrum corpus Divæ Helenæ Virginis, quod etiamnum integrum & omnibus membris compactum est, Corintho Achaiæ capite, in dictam Trecensem Ecclesiam anno MCCIX a Francogallis, qui Constantinopolitanum Imperium sub suum jugum miserant, trajectum & illatum. Hæc ibi. Solennis hujus Virginis veneratio valde aucta promotaque fuit, post quam ad illius patrocinium invocatum, ab anno MCCLVII plurima & illustria miracula fuerunt patrata, quæ Gallico idiomate edidit Nicolaus des-Guerrois, libro de Sanctitate Christiana urbis & diœcesis Trecensis: & nos ex ipsius archivii Trecensis autographis daremus, [miraculis clarum.] si petentibus missa fuissent; nunc ex Gallico exhibebimus Latine reddita. Dies venerationis est hic quartus mensis Maij, non solum in Breviario Trecensi, [Cultus 4 Maji,] sed etiam Autißiodorensi sub ritu duplici: cujus Ecclesiæ aliquod antiqua Brevaria habemus. Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem tradit, hujus pretiosum corpus Trecis in summo templo honorifice repositum esse, atque ad illud venerandum hodie ex tota diœcesi confluere populum devoto admodum concursu. Addit des-Guerrois celebrati hoc festum in populo, ab omni opere servili cessante. In Registro beneficiorum Trecensium anno MDCXII Trecis excuso aßignatur ad altare S. Helenæ proprius Capellanus in Ecclesia Cathedrali, [altare cum Capellano proprio.] cujus Beneficii collatio est penes ipsum Episcopum. Grevenus in Auctario Vsuardi meminit Helenæ Virginis: quam Martyrem facit Ferrarius.

[2] Hæc de cultu & miraculis S. Helenæ Virginis, Trecas translatæ, certa & indubitata sunt. Verum, ut asserit des-Guerrois, pium & curiosum desiderium impetrandi Vitam & res gest as hujus sanctißimæ Virginis habuerunt Trecenses: quorum voluntati aliquis facturus satis, [Vita ejus in Græcia fabulosa.] composuit aliquam quam hostoriam, plane fabulosam; quæ tamen ita placuit, ut etiam aliquando ipsi Breviario fuerit inserta. Verum ob detectam fraudem in novo Breviario recuso dictam historiam fuisse omissam, monuit nos litteris R. D. Petrus le Venier. Autißiodorensis Ecclesiæ Pœnitentiarius, cujus ipsi humanitatem in dicta urbe anno MDCLXII experti fuimus, & eximiam doctrinam suspeximus. Nos dictam historiam nacti sumus ex Ms. Longipontico studio D. Nicolai Belfortii, quam etiam nobis transmisit D. Ludovicus Nicquet Cælestinus & Bibliothecarius Sueßionensis, in sex lectiones distributam. Deest in utroque codice pars aliqua de obitu, sepultura & miraculis post mortem: in altero etiam Præfatio, in qua est epistola sub nomine Argimeri, lectoris Chalcedonis, ad Herveum Trecensem Episcopū, qui dictæ Ecclesiæ præfuit ab anno MCCVII, usq; ad ann. MCCXXIII. [sub nomine S. Chrysostomi protrusa:] Huic subjungitur epistola S. Ioannis Chrysostomi ad Rosarium Episcopum Atheniensem, quasi huic vitam S. Helenæ a se Græce compositā mitteret, quam dictus Argimerus, ad preces Episcopi Trecensis Hervei, & instantiam Joannis Angelici, in Latinam transtulisset. Asserit Argimerus Joannem Angelicum secum egisse in urbe Constantinopolitana anno MCCXV quarto Nonas Maji, ipsa videlicet die, qua tota Constantinopolitana provincia & præcipue Naturensis Ecclesia festum pretiosæ Virginis celebrabat. At S. Chrysostomus in sua epistola scripsisset, quod quarto Nonas Maji, tota die qua florida Virgo Helena migrasset, Naturensis civitas tota cadentibus de cælo rosis & liliis repleta fuisset; cujus inæstimabilis odoris fragrantia etiam fuisset perfusa tota, tam longe remota, Atheniensium civitas.

[3] Hæc scripta & credita fuisse mirandum vel ideo magis, quod in Ecclesia Constantinopolitana non fuerit ulla hujus S. Helenæ memoria, quam ex ejus Ecclesiæ antiquo Synaxario aut aliis Menæis possemus habere: aut aliquod apud antiquos auctores Græcos vestigium. In ipsis Actis dicitur Helena baptizata ab Aurisio Episcopo Corinthiorum, adstante ejus Diacono Amando. Citantur alii Episcopi, Porphyrius Naturensis, Martianus Christopolitanus, Algasius Heracleensis, [Sedes Episcopales recentiores infertæ.] Euagrius Philippensis. Ex quorum Sedibus colligimus, fabulas hasce fuisse conditas seculo decimo tertio, assumptis Sedibus Episcopalibus ex Catalogis istorum temporum. Non fuerunt antiquis notæ Natura aut Christopolis: fuerunt autem, illa prope Constantinopolim, ista ad fines Thraciæ versus Macedoniam, postmodum constructæ, & in Sedes Episcopales erectæ, ut conferenti antiquas Notitias Episcopatuum cum recentioribus manifestum fiet. At quis Agiel Rex, qui a Corintho ad usque Naturam seu Constantinopolim dominaretur? Ipsa nomina Latina antiquis Græcis haud usitata, cum reliqua phrasi indicant nihil horum apud Græcos, multo minus ex calamo S. Ioannis Chrysostomi, prodiisse. Displicent etiam multa & grandia miracula, citra verisimilitudinem confarta; quæ tamē omnia apud des-Guerrois Gallice translata legi poßint. In Kalendario Breviarii Dolensis anno MDXIX excusi, memoratur ad diē XX Maji S. Helena Virgo, ubi videtur hæc intelligenda.

[4] Quo tempore vivebat & scribebat Chronicon suum Albericus, [eam anteæ non videntur Trecenses distinxisse a matre Constantini.] id est seculo XIII ad medium provecto, videntur credidisse Trecenses quod haberent corpus S. Helenæ Imperatricis, matris Constantini: hujus enim Ancillam ait fuisse S. Hoildem, quæ XXX Aprilis colitur, & cujus corpus in S. Stephani ecclesia servatur, & forte putabatur cū corpore S. Helenæ ex Oriente allatū. Errore autē isto detecto, & cognito quod Francigena esset Hoildis; Helenæ autem Imperatricis corpus Romæ haberetur, videtur queri cœpta alia S. Helena, sed infelici successu, dum talis ei afficta est Vita qualem rejecimus. Quia autem tota fides Translationis ex Oriente factæ aliud forte non habet fundamentum, quam illam utriusque Helenæ confusionem; erit fortaßis qui dubitabit, an Trecensis hæc alibi quam in Francia vixerit obieritque, & dubitandi argumentum non leve sumet ex silentio Græcorum Menæorum & Synaxariorum, [quid si indigena Galliæ fuerit?] quibus non videtur ignota potuisse esse illa, quæ tam prope Constantinopolim cultum suum habuerit. Nos omnibus istis omißis, quæ quam incerta sunt apparet ex dictis, solum Virginis titulum retinemus, sub quo ei cultus ecclesiasticus defertur: & huic comprobando ex Ms. Trecensi damus miracula: quibus adnumerare videtur Desguerrois grave incendium, quo anno MDXXX die IV Maji ultra sexaginta domus Trecis conflagrarant, repressum ad præsentiam sacrorum ferculorum, quibus SS. Helenæ & Hoildis ossa continebantur.

APPENDIX
De S. Heleno Anachoreta.

Helena Virgo, Trecis in Campania Gallicana (S.)

BHL Number: 3796

AUCTORE G. H.

[1] [Inter vetustas membranas Thuanæ Bibliotheca,] Ad cetera beneficia, quæ in nos contulit officiosa sedulitas Domini Wion d'Herouval, etiam hoc acceßit, quod cum anno MDCLXII per Franciam in Belgium transeuntibus nobis, Parisinæ urbis Bibliotheæ omnes, etiam Regia ultro paterent; sola autem Thuana clausa maneret, per indiscretam vetuli custodis severitatem, nihil minus quam rem sibi commissam curantis; ille (cui ex voluntate Domini ad eam quotidie liberrimus dabatur accessus, codicesque efferendi potestas absoluta) ex ea communicare voluerit quidquid in rem nostram facere videbatur. Inter membranas autem, nobis sic ostensas, fuit codex signatus 599, ubi manu antiquißima scriptæ paginæ aliquot, habebant fragmenta ex Officiis seu Lectionibus S. Sinerici, [inventa pars Vitæ S. Heleni,] qui in Normannia floruit seculo VII & colitur VII die Maji, Sanctorumque Timothei & Appolinaris Martyrum Remensis urbis Patronorum, qui coluntur XXIII Augusti: medio autem loco habebantur veluti Lectiones tres de S. Heleno, initium vitæ continentes.

[2] Difficile erat divinare quis esset, cum Gallicanarum Ecclesiarum Kalendaria & Breviaria nullum hujus nominis Sanctū exhiberent: & quamvis diceretur apud Riciam Domino deservivisse, [cujus videtur meminisse Saussajus] nihilo ex hoc poteramus fieri certiores veri, quando nec hoc nomen totis Galliis notum erat. Ita hærentibus occurrit Saussajus, in Catalogo Sanctorum Beatorum & Piorum, qui proprias historias vel natales non habent, sed in gestis Sanctorum, in Martyrologio Gallicano ejusque Supplemento conscriptorū, diebus eorum propriis cum laude pietatis commorantur, littera H sic scribens. S. Helynus Confessor, cujus Reliquiæ conditæ sunt in sacrario matricis ecclesiæ Trecensis V Maji. Quo die in ipso Martyrologio dicitur, quod Augustæ Trecarum Dominica die infra festum Ascensionis Domini, fit celebratio sanctarum Reliquiarum, [recensens Reliquias Cathedralis Tresensis] ibidem conditarum in sacrario Basilicæ S. Petri. Harum autem, longa serie enumeratarum, ordinem claudunt, Sacratissima corpora Sanctarum Virginum Mastidiæ & Helenæ, item reliquiæ aliquot S. Helenæ Crucis Dominicæ inventricis, nec non gloriosorum Christi Antistitum Nicolai, Martini, Amandi & Vulbiani, beatorumq; ejusdem Confessorum Theobaldi, Helyni & Maculphi.

[3] Hic S. Marculphus forte littera una truncum nomen habet, de quo I Maji actum, & cujus depositio Remis agitur postridie. Theobaldus videtur esse Campaniæ Comes, II Octobris inter Pios relatus. [sub nomine Helyni] Vulbianus æque ignotus ac Helynus est. At Lectionibus de S. Heleno jam repertis confiderans quam facile pro Arceia, seu Arciaca, vicino Trecis super Albiam flumen oppido vulgo Arcis, subrepere scriptori potuerit Ricia, maxime si olim etiam Ariciacum scribebatur: cœpi suspicari, in ejus forte districtu cultum olim sanctum, corpus vero Trecas post fuisse tanslatum: [quod forte a vulgo in Helenam versum.] cumq; ignoraretur deinde vita, & vulgaris linguæ usus, S. Helene vel Heleine pronuntiando masculinum a feminino non distingueret, paulatim invaluisse opinionem, qua Trecis esse corpus S. Helenæ Imperatricis creditum est, sicut diximus: hac autem evanescente successerit prolixa Helenæ Naturensis fabula: cum interim eæ Reliquiæ, quæ tribus diversis personis aßignantur, omnes fortaßis unius sint, & quidem non Helenæ sed Heleni vel Helyni Anachoretæ: de cujus ætate & anachoresi distinctiora dici poterunt, quando integra Vita reperta fuerit. Nunc hoc initium ejus accipe.

[4] Fuit vir Sanctus Helenus nomine: hic a pueritia in servitio Domini omni cum continentia deservivit; [Ille ignem veste illæsa tulit] & castissimis instructionibus enutritus, ad summa merita pervenerat, Deniq; cum adhuc puer esset in monasterio, si necessarius fuisset ignis ut e vicino peteretur, ardentes prunas vestimento deferebat illæso; quod admirantes omnes qui aderant Fratres, studium animi vitæque ejus imitari cupiebant.

[5] Huic quodam tempore, cum solus esset in eremo, desiderium vescendi mellis exortū est; & conversus, vidit in saxo favum mellis inhærentem. Sed intelligens inimici hanc esse fallaciam, continuo semetipsum increpans, ait: Discede a me, deceptrix & illecebrosa concupiscentia: scriptum est enim, Spiritu ambulate, & concupiscentias carnis ne perfeceretis. [& in eremo rigide jejunans] [Gal. 5, 16] Et statim derelinquens etiam ipsum locū, discessit & abiit in desertum; atque ibi pro carnis concupiscentia punienda jejuniis semetipsum cœpit affligere. Tertia autem septimana jejunii sui, vidit in deserto jacere diversa poma & sparsa: & intelligens dolos inmici, ait: Non manducabo neque contingam, ne fratrem meum, hoc est animan meam, scandalizem: scriptum est enim, quia non in solo cibo vivit homo.

[6] Cumque & sequentem septimanam jejunaret, paululum in somnum deductus est: & Angelus adstitit ei, dicens: Surge jam, & quæ inveneris tibi apposita, nihil dubitans vescere. Et surgens vidit aquaæ fontem, lenibus impletum fluentis; ejusque ripas in circuitu herbis quibusdam teneris odoratisque prætextas; [ab Angelo ad refectionem deductus dicitur] & accedens decerpere cœpit & edere, similiter & ex fonte poculum sumere, confirmabat autem se numquam in omni vita sua tantam suavitatem habuisse. Invenit autem in ipso loco speluncam quamdam, intra quam aliquamdiu requievit: & cum reficiendi corpusculum tempus & necessitas adfuisset, per Dei gratiam nihil deerat eorum quæ poscebat a Domino.

DE SANCTO LVPINO
CARCASSONE IN GALLIA NARBONENSI.

[Commentarius]

Lupinus, Carcassone in Gallia Narbonensi (S.)

D. P.

Carcasso, seu Carcassio, aut Carcassum, urbs Episcopalis Galliæ Narbonensis est, in inferiore Occitania. Huic adscribit S. Lupinum Saussajus in Corollario ad Supplementum Martyrologii Gallicani his verbis: Die IV Maji. [Reliquiæ in æde Cathedrali,] Apud Carcassones S. Lupini Confessoris, cujus corpus in Cathedrali S. Nazarii Ecclesia venerabiliter requiescit: gloriosa autem memoria annuis sacris colitur feria tertia ante Ascensionem Domini. Hæc ibi. Nec plura hactenus de eo potuimus scire. Apud Grevenum in Auctario Vsuardi ad XXX Iulii refertur nuda memoria Lupini Episcopi, nulla etiam loci addita mentione. Guilielmus Catel inter Memorias historicas Languedocciæ lib. 5 enumerans Episcopos Carcassonenses, inter Rogerium & Gisteranum nominat Liviulam, qui ad annum DCCCLI probetur sedisse ex veteri scheda, reperta in capsa Reliquiarum S. Lupini Canonici Carcassonensis. Ejusdem Ecclesiæ res memorabiles scripsisse satis accurate dicitur Geraldus de Vic, in eoque opere docere eum accepimus, quod Feria secunda Rogationum, in quam incidit S. Lupini festivitas, Canonici duo efferre soleant ligneum loculum, in quo asservantur ejus Reliquiæ, [fellum feria 2 Rogationum.] reliquis Capitularibus supplicationis ordine procedentibus: quodque loculus ille apertus fuerit ab Episcopo Carcassonensi Christophoro de Leslang, ecclesiam suam visitante (qui Lodovensis primum, dein Aletensis Episcopus, Carcassone præfuit ab anno MDCVI usq; ad MDCXVII) in eoque reperta sit scheda manuscripta, mentionem faciens Liviulæ ejusdē Sedis Episcopi, & Ludovici Comitis Eligarii Carcassonæ, quorum nomina latuerant per DCCL & amplius annos, vivebant enim anno Christi DCCCLI tempore Caroli Calvi. Hæc nobis ex prælaudato Geraldo Rector Carcassonensis Collegii nostri, rogatus per litteras transcriptum schedæ illius exemplar undecumque impetrare: quod ei necdum contigit. Quare rogamus eos, penes quos facultas est reserandi loculi, ut præclarum istud antiquitatis suæ monumentum, aliquid amplius forte de illius Sancti ætate revelaturum, non velint perpetuo occultatum: interimque optamus consequi lucubrationem Geraldi, cujus nunc primam accipimus notitiam.

DE VENERABILI CATHARINA
SANCTIMONIALI ORDINIS CISTERCIENSIS,
PARCI IN BRABANTIA.

SEC. XIII

[Praefatio]

Ven. Catharina, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, Parci Dominarum in Brabantia

G. H.

[1] Gesta Catharinæ Virginis Lovaniensis, nuper in Parco Dominarum Monialis Cisterciensis, sub jam posito titulo continentur in Ms. Rubeæ-Vallis prope Bruxellas Canonicorum Regularium, folio pergameno primæ partis Novalis Sanctorum. [Acta] Horum partem eisdem verbis scripsit Cantipratanus testis oculatus lib. 2 cap. 29, num. 20, aliam partem habet Cæsarius Heisterbacensis lib. 2 illustrium miraculorum cap. 26. Hujus natalis ad diem IV Maji in Kalendario sacri Ordinis Cisterciensis Divione anno MDCXVII excuso refertur his verbis: [dies natalis 4 Maji,] Catherina Virgo, alias Rachel, monialis in Brabantia. Erat prius nomen Rachel a parentibus Iudæis impositum. Chrysostomus Henriquez in Kalendario Sanctarum ac Beatarum Ordinis Cisterciensis, ante Lilia Cistercii præposito, hæc de ea scribit: IV Maji. B. Catharina monialis in Parco Dominarum, Deiparam Virginem sæpe videre & alloqui meruit, & multa miracula edidit in Belgio. Dicitur autem Parcum Dominarum, quod aliud sit illustre monasterium virorum Ordinis Præmonstratensis, etiam Parcum dictum, & Lovanio vicinius. Idem Henriquez Catharinam longiore elogio celebrat in Menologio Cisterciensi, ubi etiam Beatæ titulo honorat, quem eidem tribuunt Miræus in Chronico Cisterciensi pag. 209, Arturus du Monstier in Sacro Gynæceo, & Chalemotus in Serie Sanctorum Ordinis ad hunc diem. Ast Angelus Manrique lib. 3 Laureæ Euangelicæ Sanctam appellat, qui tomo 4 Annalium Ecclesiasticorum Ordinis Cisterciensis acta ejus recenset ad annum 1220 & sequentem, sed ab omni titulo tam Sanctæ quam Beatæ abstinet: quod etiam facit Arnoldus Rayßius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Molani, & ad v diem Maji refert. [aut 5 Maji.] Horum exemplum etiam nos sequimur, eo magis quod facta per nostros Patres inquisitione didicerimus, non modo nullum in Parco cultum corpori aut nomini Catharinæ impendi a Sanctimonialibus loci, sed nec memoriam quidem ejus aliquam superesse: nisi in quodam Legendario vernacula Belgica lingua scripto. Alii qui hujus Virginis meminerunt, a prædictis Scriptoribus indicantur.

VITA
Ex Ms. & ex Cantipratano & Cæsario.

Ven. Catharina, Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, Parci Dominarum in Brabantia

BHL Number: 1701

EX MS.

[1] Nuper Judæ cujusdam Lovaniensis filiola, tali ordine conversa est ad Catholicam fidem. Sacerdos quidam Capellanus a Ducis Brabantiæ solitus erat intrare domum Judæi, ejusdem civitatis advenæ, & disputare cum eo de fide Christiana. [Filia Iudæi] Habebat autem filiam parvulam, quæ valde intendebat disputationi secundum sui intellectus capacitatem, ponderans tam verba Presbyteri opponentis, quam patris respondentis; [quinquennis afficitur Christianis,] sicque sensim imbuebatur per divinam dispositionem ad fidem Catholicam. Mira talis puellæ discretio. b Annorum enim non plene quinque, in domo parentum Judæorum, advertere cœpit animo, cur distinctio nominum fieret Judæorum pariter & Christianorum: cum unius vultus atque loquelæ homines essent utriusque gentis. In hærebat tamen (ut ipsa postmodum c retulit) avidius audienti cordi ejus magis Christianum, quam Judaicum nomen: & specialiter beatæ Mariæ nomen lætabatur audire, [& nomini S. Maria:] cum Christiani aliquid invicem petere vel jurare solebant. Furabatur autem sub utraque axilla panem de mensa parentum, & pueris mendicis occulte partiebatur, ut regratiando sibi nomen audiret Mariæ. In his ergo de tempore in tempus mire proficiens, adeo sagaciter latitabat, ut neuter parentum aliquid super cogitatu filiæ advertere poterat vel audire.

[2] Contigit d autem, ut cum successu temporis in domum præfati Sacerdotis, Magistri Reyneri nomine, cum Christianis pueris advenisset, & eam ex nomine novisset Presbyter, ipsamque venire libentius ad se frequentius advertisset; interrogavit illam dicens; Vellesne, Rachel carissima, Christiana fieri? Et illa, [anno 7 ætatis edocetur fidē Christianā:] Volo, inquit, dummodo erudias me, quid sit fieri Christianam. Tunc Presbyter, ut vir sanctus, mire gavisus in spiritu, sentiebat de puella futurum nescio quid divinum. Et incipiens a constitutione mundi, cœpit illi Scripturas exponere, per quas fides Christi, sive ipse Christus significari poterat vel ostendi. Quorum expositiones, e (ut ipsa postmodum retulit) ira integro sensu, in illa ætate sex annorum tunc & dimidii, tantaque discretione spiritus intellexit, ut raro oporteret Presbyterum rationem aliquam iterare. Hæc eruditio per annum fere dimidium perduravit, occulto aditu, per quem furtive & opportune raptam puellulam edocebat. Et vide admirationis insigne prodigium. Numquam Rachel auditu verbi Dei satiari poterat vel lassari, cum tamen Presbyter & Martha ministra ejus, mulier religiosa & prudens, valde ambo frequenter lassati, sibi invicem succederent in docendo.

[3] Quid plura? Mox ut parentes in filia cœperunt advertere cogitatum; convenientibus. Judæis plurimis concordaverunt in hoc, quod missam puellam de Lovanio ultra Rhenum sponso traderent arctius custodiendam. Quod ubi puella cognovit, Presbytero cum lacrymis indicavit, [abducenda in Germaniam,] quod si illam eadem nocte non raperet, ac Christianam efficeret, perdita esset in perpetuum & confusa. Quod audiens Presbyter, puellæ præcepit, ut ad solitum aditum summo mane veniret. Quod cum incunctanter annueret, de vespere matri dixit: Per me volo, mater, ista nocte jacere. Quod dum f simplex puerile duxisset, & diutius renuisset; consensit tamen eidem, super cervical ad pedes suos lectulum præcipiens filiæ præparari. Jacente igitur puellula usque mane, & obliviscente penitus quod Presbytero præcedenti nocte promiserat, [a Deipara Virgine monetur ut fugiat.] adstitit illi gloriosa Mater Christi Maria in habitu candido super nivem, & offerens illi virgam splendidam, quam gestabat, dixit: Surge Catharina, & iter arripe, grandis enim tibi restat via. Hæc illa dicente Rachel virgam apprehendere credens, de lectulo cecidit & exclamavit. Cujus clamore excitata matre, & quærente clamoris causam, filiaque cautius dissimulante, mater protinus obdormivit: & Rachel surgens ad condictum locum, Presbyterum mox invenit. [in monasterio Parco baptizatur:] Qui lætus assumpsit eam & venit ad monasterium Cisterciensis Ordinis, quod Parcum Dominarum dicitur, quod erat ad leucam & mediam distans a Lovanio: & videntibus cunctis baptizavit eam, nomen Catharinæ imponens ei, quo vocata prius fuerat a matre Christi, sanctoque habitu Ordinis induit baptizatam.

[4] Nec mora, ut audivit pater & amici ejus, quod gestum est; consternati sunt, & per Ducem Dominum terræ, & per g Episcopum Leodiensem, & per Papam h Honorium datis maximis pecuniis laboraverunt, [ne reducatur ad patrem,] ut infra ætatem legitimam filia ablata parentibus redderetur. Quæ si in domo parentum usque ad duodennem ætatem perseveraret in fide suscepta, tunc juste Christiano nomini reddi posset: cogitantes nequissime medio tempore infantilem animum faciliter se posse deflectere, ut ad nativa parentum vota rediret. Horum fraudulenta conamina, pro dolor! multi magni & litterati viri pecunia suscepta fovebant: pro quo prædictus Presbyter non modice tribulatus, solum Christum & Matrem ejus, quæ auctrix fuerat facti hujus, multis lacrymis invocabat. [obsistitur contra Ducē Brabantiæ:] Cumque Dux vellet patri restituere filiam, Judæo scilicet Christia nam; restitit ei Reynerus Presbyter, dicens: Domine, si hoc scelus commiseritis contra Deum & Sponsam ejus; numquam salvabitur anima vestra. Restitit & ei Dominus Abbas i Walterus Villariensis.

[5] Videns ergo Judæus se frustratum spe, quam habuerat apud Ducem; corrupisse dicitur Dominum Hugonem Episcopum Leodiensem. Qui Judæo in tantum favebat, ut conventui Sanctimonialium de Parco litteris suis manderet, quatenus illi filiam suam restitueret. [& ne patri faveat Episcopus Leodiensis,] Denique veniente Judæo ad jam dictum cœnobium cum amicis & cognatis suis, Virgo intra septa monasterii constituta, cum de illorum adventu nihil prorsus sciret, sentire cœpit calorem magnum, ita ut palam diceret: Nescio unde sit, fœtor Judaicus me gravat. Interim Judæis pulsantibus ad fenestram, cum puellæ diceret Abbatissa: Filia Catharina parentes tui volunte videre; respondit illa: Ecce iste est fœtor, quem sensi: non videbo illos. Et non acquievit exire. Nuper accusatus fuit idem Episcopus Leodiensis pro eadem causa coram k Domino Engelberto Archiepiscopo Coloniæ in Synodo ejus, & præceptum fuit ei, [cohibet S. Engelbertus] ne de cetero molestaret supradictum cœnobium pro puella baptizata.

[6] Et tunc quidem subticuit, sed finaliter non obedivit. Nam postea litteris suis puellam citavit Leodium sub pœna excommunicationis, patri suo super objectis responsuram. Venit illa, sub bona tamen custodia. Allegatum est pro Judæo, quod infra annos rapta fuisset, & violenter baptizata. Et dixerunt quidam puellæ: Catharina, dictum est nobis, [Evocata Leodium constanter se defendit:] quod libenter redires ad patrem tuum, si per mittereris. Respondit illa & dixit: Quis hoc dicit? Responderunt illi: Pater tuus. Tunc illa clara voce tale protulit verbum dicens: Pater meus recte mentitus est per mediam barbam suam. O mira res, & usque in præsens cunctis seculis inaudita! Petierat a Presbytero ad omnem citationem & Judicem se puella deduci: Forsan, inquit, Judices flectentur ætate, & ad mei piaculum movebuntur. Et factum est ut petivit & dixit. Ut enim modo prædicto Leodium venit coram Episcopo, Clericis & Magnatibus, diversos Advocatos & Judices, tam constanti quam veridica ratione confudit & movit, ut voces ululantium & clamantium cum lacrymis præ stupore, in Ecclesia S. Lamberti a locis distantibus audirentur; ita ut omnes manifeste viderent & dicerent, in tam exili ætate divini Spiritus sapientiam valere. Cumque adhuc instaret Advocatus Judæi; commotus Dominus Walterus Abbas Villariensis, qui personaliter interfuit, ait illi: Magister, vos loquimini contra Deum & contra honorem vestrum. Sciatis pro certo, quod si adhuc unum verbum locuti fueritis contra puellam, ego laborabo apud Dominum Papam, ut perpetuum vobis in omnibus causis imponat silentium. Tunc ille timens secrete respondit Abbati: Domine Abbas, quid noceret vobis, si potuerim pecuniam extorquere ab isto Judæo? Ego nihil loquar, quod obesse poterit puellæ. Cum mox ut salarium suum accepit; dixit ad Judæum: Non audeo de cetero loqui de hac causa.

[7] Circa idem tempus, quando Dominus l Guido Abbas Clarævallensis visitavit monasteria sui Ordinis in Episcopatu Leodiensi; [ejus defensionem suscipit Abbas Claræ-Vallensis:] præfatum Episcopum convenit, monuit & rogavit, quatenus intuitu Dei & honoris sui cessaret a vexatione puellæ jam Christo dicatæ. Cui Episcopus respondit: Bone Domine Abbas, quid ad vos de causa ista? Respondit Abbas: Bene ad me, duplici ratione: primo quia homo Christianus sum: secundo, quia domus illa, in qua degit, de linea est Clarævallis. Et adiecit: Puellam & causam ejus sub protectione Domini Papæ constituo, & super litteras a vobis contra illam datas appello. Quod dixit & fecit, atque litteras a Domino Papa contra Episcopum impetratas, Priori de Parco misit, ut si forte Episcopus adhuc conventum vexare propter puellam attentaret, eisdem litteris se defenderent.

[8] Hinc post duos annos cessatum est a lite juris, & aliud deceptionis tendiculum præparatum. [fraudem sibi paratam agnoscit] Juvenis elegantis formæ Judæus, conductus ad hoc, venit ad monasterium supradictum, in quo puella degebat, & simulato animo baptisma suscepit. Qui cum se fingeret miro modo, quærebat ut puellæ quasi cognatæ suæ gratia eruditionis loqui posset: dicebat enim: Plus super omnium sermonibus mihi cognatæ verbum salubrius imprimetur. Illa tamen m interius discernebat fictum ad fidem juvenē accessisse, & ideo nec prece, nec pretio, nec ulla obedientia flecti potuit, ut solum verbum juveni loqueretur. Hæc ut viderunt Judæi, cessaverunt ab illa: juvenis autem ad vomitum est reversus.

[9] At electissima Catharina post hæc tanta floruit gratia, quod omnibus amori fuit pariter & stupori, adeo ut nihil ea serenius videri posset. Cumque nobilium Monialium parentes cum multa ambitione venirent videre filias vel cognatas; hæc coram imagine beatæ Dei Genitricis veniebat, [Deiparam Virginem in imagine visitat:] & gratioso vultu dicebat: Aliæ sorores nostræ moniales a matribus & amicis gaudium habent atque solatium: ego autem pupilla atque paupercula ad te Domina, ut cognatam meam fidenter accedo. Tu sola pro omnibus esto mihi refugium & solamen. Nec dubium utique a misericordissima pietatis matre singulare solatium obtinere meruit. [miraculis clara obit ] Cum itaque sub jugo sanctæ Regulæ Domino fideliter & perseveranter deservisset, & vidisset visiones admirabiles, ac etiam miraculis claruisset, plena virtutibus decessit.

ANNOTATA.

a Hic erat Henricus I, qui rexit ab anno 1186 usque ad annum 1235, sepultus Lovanii in choro Ecclesiæ S. Petri.

b Cantipratanus sic incipit: Vidi in Brabantiæ partibus Cisterciensis Ordinis monialem de Judaismo conversam, in qua opus Divæ Mariæ matris Christi gloriosius excellebat, annorum non plene quinque &c. ut hic referuntur.

c Idem, mihi retulit.

d Idem subjungit, contigit autem ut a Colonia in Lovanium Brabantiæ oppidum cum filia devenirent, ubi cum successu temporis in domum cujusdam Presbyteri, Magistri Reineri &c.

e Idem, ut mihi ipsamet dixit.

f Idem, simplex puella dixisset.

g Hic est Hugo de Pierrepont, ordinatus an. 1220 mortuus an. 1229, 12 Aprilis in Cœna Domini.

h Honorius III Papa Sedit ab anno 1216 usque ad annum 1227.

i Walterus traditur Abbas fuisse ab anno 1214 usque ad an. 1231.

k S. Engelbertus ordinatus 22 Febr. anni 1216 usque ad annum 1225, diem 7 Novembris quo colitur.

l Manrique ad an. 1221 cap. 4 putat substituendum, Guilielmum: nam Guido mortuus est 24 Augusti anni 1214, cujus successor Conradus Cistercium translatus fuit an. 1217 & Guilielmus subrogatus diem obiit 19 Maji anni 1221.

m Cantipratanus interponit, ut mihi retulit.

DE B. IOANNA RECLVSA
RIPATORII IN DIOECESI GALLIARVM TRECENSI.

ANNO MCCXLVI

[Commentarius]

Ioanna reclusa, Ripatorii in diœcesi Galliarum Trecensi (B.)

[1] Ripatorium vel Aripatorium, vulgo l' Arrivoir, celeberrimum olim Ordinis Cisterciensis monasterium, duabus ab urbe Trecensi leucis dißitum, [In Ripatorii ecclesiam] cœptum est anno MCXXXIX deductis ex Clara-valle monachis, quibus a S. Bernardo datus est primus Abbas Alanus Belga patria Insulensis: uti pluribus prosequitur Gaspar Iongelinus, in Notitia Abbatiarum Ordinis Cisterciensis in regno Galliæ, ubi ista de B. Ioanna adjungit: In hoc cœnobio religiose in capsa lignea asservantur ossa B. Joannæ, [translatum corpus 4 Maij,] cognomento Reclusæ: juxta quam in scheda membranacea hæc leguntur.

[2] Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, mense Majo, quarto Nonas ejusdem mensis, Epacta prima, Indictione quarta, Concurrente septimo, allatum est ad nos corpus B. Joannæ, quæ per viginti annos & amplius reclusa fuit. Posita autem fuit in hac theca eodem anno; videlicet die S. Jacobi Apostoli, fratris S. Joannis Euangelistæ. Ista suis precibus nos protegat apud Deum. Amen.

[3] Hæc ibi, quæ Nicolaus Camuzatus in Promptuario sacrarum Antiquitatum diœcesis Tricaßinæ fol. 320 asserit se intuitum fuisse, & ista subjungit: Religiosi dicti monasterii nullam omnino memoratæ B. Joannæ celebritatem colunt, nec apud eos ulla vitæ ejus memoria extat: mos tamen tenuit, ut singulis annis auspicali Maij die, [campanæ ad ejus honorem pulsantur.] campanæ ipsius monasterii sæpe repetitis vicibus per multas horas pulsentur, in memoriam illationis in eumdem locum sacrarum ipsius B. Joannæ reliquiarum. Hæc Camuzatus. Nicolaus Des-Guerrois de Sanctis Trecensibus in Kalendario præposito celebrat memoriam B. Joannæ Reclusæ ad hunc IV diem Maji ob corporis translationem, & Acta translationis jam indicata exhibet ad dictum annum MCCXLVI. Eamdem B. Joannam ad hunc diem refert Arturus du Monstier in Sacro gynæceo, & pleraque jam relatæ adjungit.

DE BEATO GREGORIO ORDINIS EREMITARUM S. AUGUSTINI,
VERVCVLI IN FINIBVS VRBINATIVM.

ANNO MCCCXLIII

[Praefatio]

Gregorius, Eremita Augustinianus, Veruculi in finibus Vrbinatium (B.)

D. P.

[1] Vrbinatium fines, ad Marecchiæ fluminis ripas protensos Boream versus, Veruculum terminat, decem circiter p.m. Arimino distans, cujus diœcesi adnumeratur. Hunc locum, vulgo Verucchio dictum, natalibus suis nobilitavit anno MCCXXV B. Gregorius, [Ratio temporis ex scripto Notariali,] a Veruculo cognominatus: anno autem MCCCXLIII, octo & decem annis centenario major, corporis sui the sauro, mirabiliter istuc advecto, ditavit. Ea temporum ratio patet ex quodam Vitæ compendio, quod nuper inventum inter schedas cujusdam Notarii, ejusdem cum Beato familiæ de Celliis, quodque una cum libro recentiorum miraculorum humanißime nobiscum communicavit Aloysius Torellus, Ordinis Eremitani Historiographus, optans ut & librum illum insereremus operi nostro, [unde corrigendi auctores alii:] ut qui certißimam fidem faciat maximæ Veruculensium devotionis erga Beatum illum civem suum; & ut ad illius compendii tā authentici fidē exigatur ac reformetur, si quid aliter ipse scripsit in compendio de Vitis virorum ac feminarum Ordinis Sanctitate illustrium Centuria 2 cap. 78, secutus Herreram, & quos Herrera allegat Hieronymum Roman, Pamphilum, Crusenium, Gelsominium: qui omnes obiter Beati istius memoriam attingunt.

[2] [cultus præsertim pro impetranda pluvia:] Prædictus Herrera & Gelsominius allegant etiam Christophorum Verucchinum Capucinum, in libro de memoriis sacris Verruchii (quem utinam aliquis nobis submittat) impresso Arimini an. 1610: Ex eo aliisque asserit Herrera, Gregorium verbi divini prædicatione fervida, & corporis maceratione mirabili, variisque miraculis coruscasse. Concurrunt, inquit, populi ad cœnobium Veruculi, sacris ejus ossibus dives, præcipue ad pluviam petendam; & corpus viri sancti in processione deferentes, devotos offerunt animos; & sub ejus invocatione & tutela obtinent postulata. [Processio cum capite in theca argentea] Addit Torellus in epistola, an. 1676 ad nos data: beneficii certo impetrandi experientiam haberi continuam: in eaque processione, quando siccitas agrorum eam institui exigit, & alias per annum sæpe in processionibus ordinariis, circumferri caput ipsius in theca argentea; cui conficiendæ necessarios sumptus impetrarat vir opere ac verbo potens, Leonardus Valentini Cæsenas;, in famosioribus Ordinis sui Studiis Professor famosus ac celebris Concionator, & anno 1647, quo dictum Torelli Compendium imprimebatur, conventus S. Iacobi Bononiæ Prior. [festum ultima Domin. Maji.] Deinde monet idem Torellus non hoc die IV Maji, quo obiit Beatus (utpote solenni S. Monicæ festivitate impedito) sed ultima Dominica ejusdem mensis B. Gregorii memoriam celebrari, una cum Dedicatione ecclesiæ.

[3] Hic autem cultus non quomodocumque susceptus est: sed intra annum XXIV a Gregorii obitu, [Breve Beatificationis] Apostolica auctoritate firmatus fuit, ab Innocentio Papa VI, anno MCCCLVIII, per Breve, quod cum Vita & miraculis ejusdem Beati pluries vidisse ab arca, in qua corpus servatur, extrahi, testati fuerunt viri fide dignißimi, ab auctore Epitomes allegati: qui etiam quod de miraculis alias scripserit, [cum libro de Vita & miraculis requiruntur.] omittit ea repetere. Omnia hæc ut adhuc supersint optari facilius quam sperari potest: si enim vel Acta illa originalia in ipsa arca fuissent ad nostram usque ætatem servata, vel aliqua miraculorum collectio hoc præsenti seculo antiquior extaret alicubi; fieri vix potuisset, ut diligentiam præcitatorum auctorum illa sic fugissent, ut pro magno nunc habeatur Epitomen dictam reperisse.

[4] Nondum certe reperta ea erat anno MDCLV, quando Eminentissimus Cardinalis Sforza, vigore Synodi a sua Eminentia celebratæ prohibuit ne in festo B. Gregorii, quod ultima Dominica Maji ex usu antiquo quotannis Verucchii celebratur, Fratres S. Augustini Conventus Verucchiensis, [impedimentum anno 1655 annuæ processioni oblatum] penes quos ejusdem B. Corpus servatur, ducerent solennem de more processionem cum circumlatione Capitis argento inclusi. Quare necesse habuit tam ipse Conventus quam Communitas Verucchiensis, propter vetustissimæ illius devotionis, magno advenarum concursu celebrari solitæ, abrogationem vehementer contristati, pro continuandæ tam piæ consuetudinis licentia recurrere ad Perillustrem & Reverendissimum D. Bartholomæum Condellam, Vicarium Apostolicum generalem civitatis Arimini & illius diœcesis; quam ille pro una solummodo vice concessit Arimini, ex Palatio Episcopali die XVII Maji MDCLVI. Eamdem pro anno MDCLVIII die IX Maji confirmavit Claudius Angelutius, similiter Vicarius Apostolicus, [sublatumque] & rursum pro anno MDCLIX Seraphinus Massini, etiam Vicarius Generalis, die V Maji. Vti constat ex ipsarum supplicationum & permißionum desuper emanatarum copiis authenticis, per Hieronymum Cellium de Verucchio publicum auctoritate Apostolica Notarium descriptis, post librum miraculorum interceßione B. Gregorii patratorum, & legitimis instrumentum consignatorum, anno MDCL ab eodem Hieronymo collectum, nobisque transcriptum, sub fide Notariali, anno MDCLXXV; quem nos librum infra damus, sub titulo Syntagmatis gratiarum hoc seculo impetratarum, sicut eum accepimus a prædicto Ordinis Augustiniani Historiographo.

[5] Sane non apparet, quid movere Cardinalem prænominatum potuerit ad inhibitionem prædictam, nisi sola præsumptio, [quam carsam habuerit.] quod B. Gregorius citra Apostolicæ Sedis licentiam sic coleretur. Contrarium autem doceri potuisset, nisi tunc adhuc delituisset prædicta Epitome, tam expressam mentionem faciens Innocentiani Brevis, ut sæpius visi a testibus fide dignißimis, tempore qu. Rev. Fr. Augustini Benzoni: verosimiliter haud diu officio Prioris defuncti ante hoc præsens seculum; cujus forte initio scripta est ista epitome. Hac porro inventa, videtur cessavisse obligatio quotannis petendi novam pro instituenda proceßione consueta licentiam. Eamdem Epitomen si aliquando vidisset Martyrologii Franciscani auctor Arturus, [an possit Franciscanis accenseri?] minime dubito quin ei inscripturus Gregorium fuerit, quem legisset a patria ac monasterio, per matrem suam fundato pulsum, totos extremos XCII longißimæ suæ vitæ annos istic exegisse, ubi sciebat adesse conventus, per vestigia pauperis beatissimi Francisci Deo inservientes, cum quibus ad mortem usque habitavit, inter alios Eremitas quosdam etiam illic tunc temporis habitantes. Sed ut dicamus, ejusdem Regulæ profeßionem, dimissa sua priori, assumpsisse Gregorium, nulla apparet neceßitas.

EPITOME VITÆ
In Ms. Notariali reperta.

Gregorius, Eremita Augustinianus, Veruculi in finibus Vrbinatium (B.)

BHL Number: 3683

EX MS.

[1] Notum sit a igitur B. Gregorium oriundum osse ex terra Veruculi, Ariminensis diœcesis, ex optimis & clarissimis parentibus, [Nobiliter natus an. 1225] ex quondam Joanne qu. Thomæ de Celliis, & Anna, filia qu. eximii Doctoris Alberti Corradi: & ortum de anno MCCXXV, tempore Pontificatus b Honorii III: & sacrum baptismum in ecclesia S. Martini plebis d. terræ accepisse, gubernantibus eamdem terram & convicina loca Dominis c Malatestis: & post tres annos eumdem Ioannem ex hac vita migrasse, relicto parvulo Gregorio penes eamdem Annam: [& a vidua matre pic educatus,] quæ tantam illius præbuit curam, quod nil aliud cogitavit, nisi quod omnipotenti Deo serviret & gratus esset. Pro quo eidem Altissimo Sanctisque Augustino & Monicæ, ac gloriosissimæ Mariæ-Consolationis, continuas effundebat preces, dicabatque parvum puerum: sæpeque ac sæpius manum ad manum jungens, balbutienti lingua proferre laudes & gratias docebat. Quit lumine Dei repletus, pari animo compensabat genitricis voluntatem, sicque tali alebatur incremento.

[2] Cumque jam ad pubertatem venisset, materque prudens intentionem scrutaretur, an vestigia patris, avi & illustrium genitorum secularium insequi vellet; Deo sic jubente, Eremitarum Ordinem amplecti velle habitumque suscipere, respondebat: & quid de opibus relictis faciendum admonitus, [contempto mundo] tamquam non curans, Deo restituendas responsum dabat: de prole autem & d mantenemento domus; Prolem quippe, ait, satis acquirit, qui januas paradisi ingredi dignus efficitur, ubi proles sanctæ conspiciuntur, ubi æternus Deus, æternus amor, & æterna quies inhabitant; cum alii de Celliis non deficiant neque deficient. [una cum ipsa amplectitur instisutum Eremitarum.] Cumque pia mater pari voluntate prospiceret animarum amborum salutem, seipsam Sanctis Augustino & Monicæ cum filio dicavit; habitumque susceperunt, ipse annum decimum quintum gerens, ipsa autem quadragesimum quintum, qui fuit ab Incarnatione Domini MCCXL. Cœpit [autem] pia mater ædificare fabricam conventus S. Augustini habitabilem & capacem, eumque propriis opibus dotavit, ut Eremitæ commode inservire Deo possent, & omni quo potuit meliori modo perfecit de anno MCCXLV; [& conventum ædificat:] in loco ubi prius parvam cellulam, sub nomine S. Mariæ-Consolationis e construxerant Confratres ejusdem venerabilis Societatis. Et dicti Reverendi Domini Eremitis jus ædificandi & habitandi ac omnia eorum jura cesserunt.

[3] In quo conventu, per annos decem, dum vixerat eadem Anna, habitavit idem B. Gregorius. Postea illa, circa annum ætatis suæ quinquagesimum quintum, ex hac vita migravit. Cumque Omnipotens, ut aurum in fornace, [a quo mortua matre expulsus an. ætatis. 25,] probaret servum suum Gregorium, permisit super servum suum persecutiones & injurias, ita quod etiam de domo propria expelleretur a Fratribus suis, a loco ubi tot beneficia contulerat, in florida ætate sua annorum viginti quinque, senili tamen in laboribus, vigiliis & orationibus, prædicationibus, obedientia, castitate, maceratione, paupertate & disciplinis, & denique in exemplis sanctitatis; & ubi talem gesserat vitam, quod eo vivente potius Beatum quam Fratrem Gregorium nominare solebant; & tanto spiritu verba Domini docebat, quod corda hominum sæpe ac sæpius in melius converterentur; hæresesque Arianorum pullulantes confutabat. seminatas a Buonvilla Ariminensi hæresiarcha; qui ausus fuit glorioso S. Antonio f de Lisbona Franciscano venenum tradere: attamen impurorum hominum malitia tumescente, ipsius Confratres, invidia virtutum Beati inducti, a conventu prædicto proficisci jusserunt, & aliunde habitare.

[4] At ipse volens iter cœptum prosequi, Romam versus iter agens, [cum Franciscanis vixit in montanis Reatinis] ad evitandum mundum se contulit in montanis g Reti, in monte Carnerio, ad fontem Columbum: ubi & in vicinis sciebat adesse conventus h [Fratrum: quos fama erat] per vestigia pauperis beatissimi Francisci [Christi] vestigia sequentes, Deoque inservientes, continuis gratiis & miraculis clarescere: & cum famulis Dei cohabitavit, inter alios Eremitas quosdam, etiam illic tunc temporis habitantes, ad ejus vitæ extremum diem: & annum centesimum decimum octavum gerens ætatis suæ, ad æternam gloriam convolavit, anno gratiæ MCCCXLIII, & die IV Maji, ut in Brevi Beatificationis ejusdem.

[5] Et jussu ipsius adhuc viventis, Confratres in eodem loco in capsa lignea deposuerunt cadaver felix: [mortui corpus mulæ indomitæ impostium] & super indomitam mulam, sponte ibidem (sic jubente Deo) oblatam, capsam posuerunt. Quæ ductore nullo, nisi custodia Angelica, iter agens, per civitates & loca, companis ultro pulsantibus, feretrum i deportabat. Et adhuc in aliquo ex dictis locis, per traditionem, hoc accidisse ferunt, hocque subsecutum. Dum pervenit ad patriam suam Veruculi, ibi pariter campanæ sponte sonantes, [campanis ultro sanantibus defertur Veruculum] signum lætitæ dederunt. Populus, nesciens tanti operis & eventus novitatem, timore compulsus, clamitati: sed statim causa cognita & sacro k onere deposito, in ecclesia S. Augustini d. terræ, in introitu portæ ejusdem templi ad meridiem; convolantis turbæ ad novum prodigium timor & tremor in amorem conversus est & in lætitiam. Detecto [autem] sacro cadavere, & per quam plurimos recognito, magis [lætati sunt], gloriam Deo dantes & honorem in Sancto suo, qui populum suum visitavit & miraculis decoravit. Et statim eadem mula mortua effecta est, ne alio indigniori pondere gravaretur.

[6] Dominante autem D. Galeotto Malatesta, qui tempore Joannis XXII summi l Pontificis Ariminum occupaverat, & terras multas, castra & fortalitia, [& in proprio sacello locatur.] iussit d. Beato capellam construi, terramque prædictam Veruculi pingi, & super eam B. Mariæ, S. Nicolai & B. m Gregorii [images] ac ejusdē Domus de Malatestis n insignia: & arcam ingentem matmoream pro deposito: in qua adhuc, lignea capsa delata per mulam, cum duobus ferreis o cingulis, [intraque eam] prædictum cadaver ejusdem Beati, conservantur ad æternam memoriam. Cumque in progressu temporis, adhuc D. Galeotto regnante, miraculis claresceret; [Pontifex anno 1257 Beatis eum adscribit,] [idem D. Galeottus B. Gregorium] inter Beatos connumerari procuravit, ut inter Sanctos positioni viam postea aperiret; & a Summo Pontifice Beatificationis Breve obtinuit, in civitate Avenionis, sub anno sexto p ejusdem Pontificatus, quod fuit circa annum Domini MCCCLVII.

[7] Quod Breve, cum Vita & Miraculis ejusdem Beati, pluries vidisse mihi testati fuerunt fide digni & venerabiles Domini Pompilius Ferinus & Ascanius de Rannuciolis in conventu S. Augustini terræ Veruculi, [per Breve cum Vita & miraculis monstrari solitum.] specialiter tempore qu. Rev. Fratris Augustini Benzoni de eodem loco: quodque [dixerunt] cum narratione vitæ & miraculorum vidisse extrahere de arca prædicta. Et tanta claruit sanctitate & miraculis, quod antiquis temporibus populus Sanctum, & non Beatum Gregorium, nominare solebat: ut ego ipse vidi in archivio d. terræ, in q rogitibus D. Bartholomæi Branchi, in inventario bonorum præd. conventus S. Augustini, sub his verbis: Item super altare S. Gregorii. Sed quod de miraculis alias scripserim, non repetam.

ANNOTATA.

a Apparet non haberi hunc actum, nisi mutilum initio, ubi post invocationem Dei aut Sanctæ Trinitatis, verosimiliter legebatur nomen Notarii, annus, dies & aliæ de tempore scripti instrumenti notæ, quas optamus posse ex originali supplere.

b Sedit Honorius III ab an. 1216 ad 1227.

c Cæsar Ranuccius de Verucchio, post Vitas B. Ioannis Canonici Ariminensis & B. Roberti Malatestæ, atque memorias sacras Oppidi Veruculensis, [Origo familiæ Malatestæ] editas Arimini an. 1610, appendicem addit de prima ac vera origine familiæ Malatestæ; eamque ostendit & a Verucchio cognominatam in antiquißimis quibusque instrumentis, ab anno 1195 ac deinceps; & creditam exinde proceßsisse, a Raphaele Volaterrano, Leonardo Aretino, Blondo, aliisque scriptoribus; quorum aliqui ejusdem familiæ clientes aut subditi, non fuerint (nisi res exploratißima foret) nobiliorem ex Germania originem illi detracturi; quam nuper conati sunt aliqui astruere, ex quodam Privilegio, sub nomine Frederici Barbarossæ scripto, velut anno MCLXXXV in Episcopio Spoletano confirmantis donationem Ottonis III & Conradi Imperatorum de civitate Ariminensi, factam Roberto Malatestæ: quod Privilegium contendit ille omnino spurium ac supposititium esse plurimis argumentis, prudenter præmonens, Illustrissimam illam familiam non egere Privilegiis falsis & impossibilibus; idque in opusculo, ipsius Marchionis Malatestæ Commissario generali Rutilio Tinelli inscripto; eique sententiæ subscribentem allegat pag. 8 ipsum Carolum Malatestam Marchionem. Quod ii notent velim, quibus durum est visum in Propylæo antiquario ante tom. 2 Aprilis, quod ut suppositita essent rejecta plura similiaprivilegia, quibus illustres multæ ecclesiæ nullo modo indigent ut jura sua & prærogativas tueantur.

d Mantenementum, conservatio, a Manutenere derivatum.

e Herrera de hoc conventu agens parte 2 pag. 543, ostendit, quomodo anno 1386 instituta in eo erat Confraternitas Scholæ S. Mariæ de Misericordia, forte ex memoria prioris instituti.

f Vulgatiori nunc cognomento, quod sepulturæ locus dedit, S. Antonius de Padua, colitur 13 Iunii, quando Vitam dabimus; in qua is dicitur apud Ariminum convertisse Bonovillium seu Bonellum hæresiarcham, annos triginta in errore habentem, sic ut ad finem vitæ in vera religione perseverarit.

g Nunc Rieti, antiquis Reate, urbs Vmbriæ: ubi requirenda loca hic indicata.

h Ecgraphum nostrum Concursus, quod correxi; & quæ deesse censebam, hic & deinceps, verba supplevi.

i Ibidem decorabant; exciderunt forsan verba aliquæ intermedia.

k Ibidem, honore.

l Sedit Ioannes XXII ab an. 1316 ad 1334 pene exactum. Sub hoc autem an. 1333 Galeottus, Pandolfi Malatestæfilius, dicitur occupasse Ariminum: quia in ea occupatione laudem præcipuam retulit, primus cum suo signifero intrans urbem, [Galeotti Malatestæ Principatus] non sibi sed partueli suo Ferrantino habendam, sicut narrat Cæsar Clementinus lib. 5 Historiæ Ariminensis: qui deinde lib. 7 ejusdem Galeotti res gestas prolixe & accurate pertractat, & narrat quomodo Galeotti Principatus, capto qui ipsi & fratri insidiabatur Ferrantino, cœperit anno 1336.

m Exprimitur illa a Cæsare Ranuccio in prædicto opusculo, [imago B. Gregorii.] in habitu Augustiniano, radioso capite, dextra libram sub axilla sustinens, sinistra cingulum ferreum disruptum prætendens, cum titulo Beati & epigraphe nomini subscripta ex Psalmo 104. Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus.

n Sunt ea, in viridi campo, capita integra humana tria.

o Ecgraphum ciliciis: sed correctionem probant quæ mox subjungemus.

p Innocentii VI annus 6 inchoatur die 18 Decembris anni, 1352, cum quo & Ecclesia reconciliatus Galeottus, eodem anno, is qui Ludovici Bavari Vicarius antea fuerat, Ecclesiæ Vexillifer factus est, contra ipsos rebelles; itaque facile impetravit id quod in causa Gregorii postulabat.

q Rogito dicebatur instrumentum publicum, quod scribere Notarii rogabantur: Rogatum Latinius diceremus.

APPENDIX
Ex Italico impresso Caesaris Ranuccii.

Gregorius, Eremita Augustinianus, Veruculi in finibus Vrbinatium (B.)

EX MS.

[8] Beati Gregorii Verucul. Augustiniani imago depicta cernitur antiquitus in sacristia S. Jacobi Bononiensis & alibi; ossa autem ejus, [aliæ alibi.] reposita in ecclesia S. Augustini Veruculi, semel dumtaxat quotanis demonstrantur populo, reseratis duabus capsis, quarum una lignea est & colorata, vinculisque ferreis & crate item ferrea instruitur; altera ex grandi marmore, [corpus a priori loco translatum ad latus altaris.] ligneam semper intra se clausam continens. Utraque olim collocata erat sub quodam arcuato fornice, ubi satis belle expressa erat imago jacentis in morte Beati, inter Angelorum manus cereos pretendentium, cum epigraphe, Hic iacet corpus Beati Gregorii V. id est, Veruculensis. Modo compositæ illæ arcæ sunt in alio ac magis etiam decenti loco, videlicet ad sinistram majoris altaris. Quando autem ostenduntur prædicta ossa, [duo ejus ferrei circuli.] concurrunt undique magna frequentia populi devoti ad ea veneranda, & capitibus imponenda cingula ejus ferres: eo quod publica seniorum omnium traditione credatur hic Dei servus alibi mortuus esse, corpus autem adductum fuisse a mulo, citra ducentis obsequium divinitus huc directo, sonantibus ad augmentum miraculi nullo trahente campanis… Vitæ ejus austeritatem testantur illi duo grandes circuli, quos ad nudam carnem gestari ab eo solitos, videmus hodie absq; rubigine ulla, ruptum unum, alterum integrum. Ossa candido nitidoq; gossypio decenter involuta, [Ossium reliquorum conditio presens.] nescio quid vivacitatis & rubedinis præferunt, qui color in multorum Sanctorum ossibus notatur: non tamen ibi sunt omnia: integra autem est capitis testa, cum utraque maxilla multisque dentibus, & exucco cerebro, quod etiam cernitur, uti & pellis atque carnis nonnihil, adhuc firmiter ossibus herentis, utpote non prorsus exuccæ. Dicunt autem omnes corpus diu integrum incorruptumque fuisse; [cultus ab antiquo.] sed male habitum in præteritis bellis ab insolentia militari, in hunc statum esse redactum. Dicunt etiam jurati testes, videsse se olim appensa publice anathemata votiva; & ejus ossa, tempore magnæ siccitatis fuisse in Processione circumlata, cum effectu pluviæ mox obtentæ. Hactenus ille, propter silentium Augustinianæ Chronicæ non dubitaturus de veritate prænarratæ traditionis, neque de auctoritate qua talis proceßio instituta fuit; si tund in manibus fuisset Epitome vitæ, quam dedimus.

SYNTAGMA GRATIARUM
per B. Gregorium hoc seculo impetratarum,
ex instrumentis Notarialibus.

Gregorius, Eremita Augustinianus, Veruculi in finibus Vrbinatium (B.)

EX MSS. INSTRUM.

CAPUT I.
Gratiæ ab anno MDCXLII ad mensem Iulium anni MDCL notatæ.

Instr. 1

[1] In Christi nomine. Amen. Anno ab ejusdem sanctissimo Natali MDCXLII, Indictione X D. Urbano octavo Pontifice opt. max. sedente, die vero II mensis Maji. Per hoc publicum instrumentum cunctis ubique pateat, & evidenter sit notum, [Curantur gravis dolos oculi,] qualiter coram me ac testibus infrascriptis personaliter constitutæ, honestæ mulieres, D. Dorothea, uxor Mag. Francisci Thedeschi, & D. Diamantes, uxor Mag. Baptistæ Mazzucchetti, ambæ de terra S. Marini a Feretranæ diœcesis, cum præsentia dd. suorum virorum, existentes ante portam oratorii Venerab. Societatis sanctissimi Corporis Christi terræ Verucchii, prope plateam publicam, eadem D. Diamantes dixit, qualiter diebus proxime elapsis vexata fuit a dolore habito in oculo sinistro, tam vehementi quod vix sufferre poterat. [voto visitandi corporis facto,] Et quamvis medicamentis quæsivisset remedium porrigere, tamen dolorem evitare non potens, vovit B. Gregorio Augustiniano, obtulitque se paratam visitare ejusdem sanctas Reliquias, existentes in ecclesia Conventus S. Augustini Verucchii, invocavitque auxilium sanctum ejusdem ut liberaretur. Et prius obtinuit gratiam quam visitationem fecerit; eo quia evaso tumore oculi præfati & effugato dolore, sana, Dei gratia intercessioneque B. Gregorii, remansit; Deumque laudavit in Sanctis suis, & ad implendum votum hac die sepulcrum ejusdem Beati visitavit; obtentaque integra sanitate, modo, vigesima octava hora hujus diei completa, auditis sacris divinis Officiis in eadem ecclesia, ad patriam proficiscitur.

[2] D. Dorothea, gaudens & animo & corpore, dixit: Necesse est quod ego hic præsens narrationi gratiæ obtentæ per præsentem honestam D. Diamantem Mazzucchettam, [male affectus cubitus,] compatriotam meam, non abscondam quod ex gratia hujus Beati mihi contigit. Quod cum multis adhinc diebus vexarer a quodam incognito morbo, habito in junctura brachii & manus hujus sinistræ, [attactu cinguli ferrei:] cum tumore & dolore; & veniens ad visitandas sanctissimas Reliquias B. Gregorii, adhuc dolore maximo persistente, rogavi Patrem Augustinianum, detinentem in manu cilicium ferreum seu cincturam, quam deosculantur ceteri fideles, pro devotione existentes in ecclesia S. Augustini; ut cilicio suprad. tangeret brachium meum, in loco ubi adest dolor. Quo tacto per d. Rev. Patrem, statim evasit dolor, & gaudens & sana revertor in patriam. Sicque numquam cessabo gratias referre & Deo & Beato isti, qui sit mihi & omnibus Christi fidelibus propitius.

[3] Quæ omnia ego Notarius infrascriptus pro veritate ad perpetuam rei memoriam adnotavi, ut sancti Protectoris digna memoria posteris meis aliisque cernere volentibus remaneat: [prout utrumque passæ mulieres deposuerunt,] & sciant compatriotæ mei ubi refugiendum in tribulationibus & in his calamitosis miserisque temporibus, in quibus bella, seditiones, proditones, murmurationes, insidiæ, & omnium perfidiarum genera florent ac regnant, & in quibus nil nisi solum interesse colitur: sicque omnipotens Deus, per intercessionem hujus Beati, nos protegere & adjuvare dignetur, & patriam hanc & totum mundum a præsatis & aliis quibuscumque vitiis expurgare dignetur. Super quibus omnibus rogantes &c. Actum Verucchii, ante portam majorem oratorii Venerab. Societatis sanctissimi Corporis Christi, in via publica, in capella S. Petri, in contrata plateæ prope plateam communem & alia sua notissima latera; præsentibus ibidem Mag. Ioanne Andrea Ghirardo de Verucchio, Mag. Baptista Mazzucchetto b Scarpellino, & Mag. Francisco Thedesco, ambobus de terra S. Marini testibus rogatis &c.

[4] Et quia ego Hieronymus Cellius, publicus auctoritate Apostolica Notarius, [petentes publicum de iis instrumentū.] præmissis omnibus interfui, eaque rogatus scribere scripsi & adnotavi; & sumptam copiam, licet aliena manu mihi tamen fida, cum suo originali, penes me & in rogitibus meis existente, collatione facta concordare inveni; ideo pro fide subscripsi, publicavi, & signo meo quo in talibus utor signavi requisitus &c. Hoc aut simili modo singula instrumenta confirmat fide Notariali prænominatus Hieronymus Cellius; idem verosimiliter, inter cujus schedas, a patre forsitan aut avo relictas, inventa est epitome qualem supra dedimus. Non autem videtur nobis operæ pretium hujus authenticationis formulam sæpius describere in sequentibus, uti neque nomina testium qui ad gratiæ narratæ confirmationem nihil faciunt; sed solum adstipulantur ut præsentes quando illæ coram Notario narrabantur; denique nec ipsum locum in quo recepta depositio scrupulosius describere, ut hic factum vides, magnopere ad rem facit; quare etiam ista studio, brevitatis resecui, exemplum in hoc primo instrumento exhibuisse contentus.

Instr. 2.

[5] In Christi nomine. Amen. Anno Iubilæi, ab ejusdem sanctissimi Natali MDCL Indictione III D. Innocentio X Pontifice Opt. Max. sedente, die vero VI mensis Iunii. (Et sic deinceps incipiunt cetera omnia eodem anno confecta, demptis tribus ultimis; [Sedecennis puer tabe confectus & membris attractus,] ut satis nobis deinceps futurum sit, aliis omißis mensem ac diem notare) coram me &c … Stephanus & Thomas fratres, & filii qu. Petri Cantellæ de Verucchio Ariminensis diœcesis, exposuerunt qualiter ex honesta muliere D. Catharina, filia Cæsaris Majacci, d. Stephanus, ejusdem legitimus maritus, habuit Petrum-Franciscum, amborum filium, jam ætatis suæ complentem annos sexdecim menses quinque & dies tres. Et perspatium annorum tredecim & mensium trium vitam in prospera sanitate duxisse: sed postea, sic jubente Deo ad suam & Sanctorum suorum gloriam, in gravem morbum incidisse, & talem quod per medicamina humana curari minime poterat, quamvis omne humanum medicamen adhiberi procuraverint. Et in eadem infirmitate permansisse annis duobus & mensibus octo, [per annos 2 menses 8,] adeo quod ex causa prædicta stantibus excessivis doloribus, propter apostemas tabo continuo emanantes, attractione nervorum, febre, continua corporis debilitate, defincientia virium & spiritualis vigoris, nec manus, cruca, pedes, nec aliam corporis etiam minimam partem movere poterat, sed tantum linguam, instar Job [dicentis] derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos; &, quod malum malorum dici debet, ad propria naturæ indigentia non poterat se aptare sine domesticis auxiliis, cum doloribus ut sic dixerim inferni, propter amotionem ossium & nervorum attractionem: ex quo procedebat, quod etiam grabatum, instar paralytici piscinæ, de quo, in Euangelio [Joannis] Euangelistæ Domini, reaptari non poterat sæpius per menses sex & septem, quamvis pii parentes id facere procuraverint: ita ut nec vivum nec mortuum cadaver habere tenerent.

[6] Sed domesticis personis jucunditati erat indicibilis & inenarrabilis Petri-Francisci patientia, quam omnipotens Deus misericordia & pietate sua cōpensat, [29 Maji delatus ad tumulum Beati,] in qua sperantes & Sanctorū suorū intercessione, sub die XXIX mensis Maji currentis annis MDCL, consecrationis templi eremitarum S. Augustini terræ Verucchii, & apertionis marmorei depositi B. Gregorii, ejusdem Ordinis Eremitarum S. Augustini Verucchiensis, sumpto in linteamino mundo super propriis humeris Petro-Francisco dd. Stephanus pater & Thomas patruus carissimus, ipsum Petrum-Franciscum semivivum detulerunt ad d. B. Gregorii depositum, per totam d. diem universo populo Verucchiensi & forensibus, apertum, concurrentibus præ devotione in Beato, credentibus & Christi fidelibus cælestem odorem spirante: ubi vivam spem in Deo & in Beato suo habentes, supplicaverunt adm. Rev P. Baccalaurem Joannem Antonium Param, Priorem & Superstitem d. Conventus, & ejusdem beati depositi singularem curam habentem, [petit admoveri suo genu dextro caput ejus:] sicut & ipse Petrus-Franciscus, quatenus ex ejus benignitate & caritate dignaretur, cum capite seu osse capitis ejusdem Beati tangere crura attracta coxendicibus ejusdem pueri, & specialiter dexterum, effectum taliter attractum per attractionem nervorum quod natium initium ei affixum extiterat, adeo quod nec vi, nec medicamentis, nec humana industria amoveri poterat: itaque, propter temporis longitudinem & dierum, pes ejusdem lateris, præ continua existentia ex qua aliter moveri non poterat, callem recurvum & induratum generavit, prout & ego Notarius infrascriptus vidi cum infrascriptis testibus.

[7] Quibus precibus & supplicationibus Rev. adm. P. Baccalaureus correspondens, [quo facto ipsum extenditur & vivificatur,] hortatus fuit eumdem Petrum-Franciscum & prædd. Stephanum & Thomam, ad habendam rectam fidem in Deum, qui per intercessionem Beati poterat eidem omnimodam sanitatem largiri; & super inde, si non debitis, saltem per ipsum possibilibus porrectis precibus & orationibus, accensis luminibus omni reverentia, sumpto ex sacro deposito venerabili capite Beati, cum eo tetigit primo ejusdem dexteri cruris genu (mirabilis quidem Deus in sanctis suis: non sine lacrymis hoc factum mirum & memoria dignum scribam) in quo nec vitalem spiritum, nec carnem, nec sanguinem habebat: statimque genu extendit, paulo post pedem incallitum movit, & paulatim crus totum: & quod mirabilius est, sanguis, cognoscens omnipotentem factorem suum, in genu, crure & pede concurrit, & gratiæ Beati correspondit; sicut & sanguine plenum, palpabile, & rubicundo colore instar sani hominis egomet ipse vidi: adeo quod adstans populus lacrymis & precibus omnipotentis Dei misericordiam invocaret, & de obtenta gratia gratias ageret: & eo magis, quia d. puer, qui antea cruciabatur ex apostemis tabo profluente maximis doloribus, attestatus fuit se a febri & ab ejusdem c vitæ doloribus liberum fore, & firmam fidem in Beato habere pro integra sanitate.

[8] Et hoc mihi pluries interrogatus confessus fuit hac suprad. die VI currentis mensis Junii, secunda solennitatis d Pentecostes, existens delatus iterum ante arcam & depositum d. Beati, [Idem eo relatus 6 Iunii,] sedens super quadam sede lignea, ad effectum iterum habendi benedictionem cum eodem venerabili capite: quod sibi oblatum pluries osculatus est, & cum eo tacto iterum genu & crure præd. denuo confessus est se liberum a doloribus, febri & angustiis: & ultra solitum, post dd. sacros tactus & benedictiones, [morbis se liberum proficetur.] in domo super sedes & cubile sedere, manus & brachia movere, aquam benedictam a semetipso sponte sua accipere, vivamque fidem in Beatum habere & in Dei misericordia: ita quod omnimodam sanitatem sperat, sic jubente Deo, & non aliter, se totaliter remittens benignitati suæ. Faxit Deus, quia in puero isto omnia mirabiliora erunt: quia tantum hominis nomen & effigiem habet, ex quo præ infirmitatis longitudine tantum pellem & ossa retinet, interiora locum ventris non occupant, & ventrem cum schena e annexum habet, ita quod cadaver & mumiam f diceres: sed quod admirabile annotavi, faciem hilarem, jucundam & jubilantem.

[9] Sicque sacris [tactibus] completis & benedictionibus factis per adm. R. P. Baccalaureum Ionnem-Mariam Dulcium de Verucchio, [& pergit exhausti corpusculi integram sanitatem sperare.] ejusdem Ordinis Eremitarum S. Augustini, post celebrationem Missæ per eum ad altare S. Nicolai g cui adstitit & eum audivit cum omni jucunditate, puer præd. Petrus-Franciscus delatus fuit ad propriam habitationem, in ædibus parochialibus S. Blasii: cui, intercedente eodem B. Gregorio nonstro apud omnipotentem Deum, & omnibus Christi fidelibus concedatur & animæ & corporis perpetua valetudo; & mihi spiritus & sufficientia ejusdem gratias & miracula virtutum annotandi, ut posteris, terrigenis & externis, sit condigna æterna memoria, incitamentum in tanti Beati devotionem, in Sanctorum gloriam, sanctæ matris Ecclesiæ & fidei propagationem, & hujus patriæ nostræ Verucchii beneficium: meque & omnes terrigenas suos precibus suis dignos efficiat, ut in cælestibus eum invisere & cum eo sine fine gaudere [possimus]. Super quibus &c. Actam in templo præfato S. Augustini, quod situm in burgo terræ Verucchii, in capella S. Blasii juxta sua notissima latera, ante depositum ejusdem B. Gregorii; præsentibus ibidem Capitaneo Josepho, filio Petri-Pauli Masiæ, & Paulo qu. Joannis Canduccii, ambobus de Verucchio, testibus rogatis &c. Et quia ego Hieronymus Cellius &c.

ANNOTATA.

a S. Marini nomine geminum est oppidum, utrumque 3 P. M. distans Verucchio alterum minus, in Boream tendens Ariminum versus & ad hujus diœcesin pertinens; alterum in meridiem versus & ad diœcesin Feretranæ civitatis vulgo S. Leonis urbem

b Scarpellinus, latomus seu sculptor, scarpellare incidere, sculpere.

c Vita hic pro corpore sumi videtur, idiotismo Italico: sic alibi legi aliquem tota vita, id est, omnibus membris, contractum.

d Nam Pascha eo anno 1650 fuerat 17 Aprilis, adeoque Pentecoste 5 Iunii.

e Schena, vel Schiena, Italice vocantur lumbi, seu potius dorsum a scapulis ad cingulum.

f Mumia, cadaver exuccum, qualia ex Ægypto adserantur, vulgo Mammi, ab Arabico mum, cera: solebant enim Ægyptii cadavera aromatis condita cera involvere, teste Herodoto: Voßius ab Amomo, quasi Amomiam dici magis probat.

g S. Nicolaum Tolentinatem hic intelligo: quod is Ordinis Augustiniani Sanctus sit, & in omnibus fere illius ecclesiis altare habeat vel sacellum.

CAPUT II.
Gratiæ descriptæ mense Iulio anni 1650.

Instr. 3.

[10] In Christi Dei nomine … anno MDCL … die vero mensis Julii XVI. Universis & singulis infrascripta visuris & lecturis Sacerdotali more tacto pectore affirmo Deumque attestor, [Sacerdos Augustinianus profitetur,] qualiter ipse Baccalaureus Fr. Joannes Antonius Para Verucchiensis, Ordinis Eremitarum S. P. N. Augustini, coram Domino Notario & testibus infrascriptis, deposui & verissimum esse dixi, quod de anno a nativitate D. N. Jesu Christi MDCXXVIII, gravissima, non periodica, sed continua febri in mense Junii letaliter laborabam: & quamvis humanis remediis usus omni cura fuerim, attamen gravius eodem morbo semper afficiebar. Quare multis diebus ab ea infirmitate acerbissime vexatus, atque omnibus fere viribus destitutus; tandem B. Gregorii de Cellis nostri, Augustiniani Verucchiensis, pie pro meis viribus invocato auxilio; & ad ejus sacrum depositum, [quod anno 1628 a letali continua febri,] ut potui, ex cella, in qua ægrotabam, maximo cum labore, itinere habito; statim ac genua flexi, & vehementius exiles meas preces ad eum porrigere cœpi, maximam sudoris copiam e meo capite ac toto corpore emisi, ita ut a fronte sudor emanans, ab arcæ d. Beati summitate ad terram usque deflueret; & humor aqueus, a reliquis corporis mei partibus profluens, indumenta omnia etiam extrinseca totaliter madefaceret. Unde ab eodem loco sacro non assurrexi, quin penitus ac omnino omnipotens bonorum omnium munificus impertitor Dominus, ejusdem B. Gregorii meritis & intercessione, cumulatissimam sanitatem restituit.

[11] Insuper fatear oportet, quod de anno ab ortu ejusdem Christi D. N. MDCXXXV, post ejus humana Natalitia ischiadico dolore adeo angebar, ut coxendice, & femore, & crure dextro summopere impedito, parum & quidem laboriose incedere & ambulare valerem, [anno 1636 ab ischiade mensibus aliquot tolerata,] & assidue per aliquot menses sequentis anni MDCXXXVI valde claudicarem: quia nervi a me extendi difficile vel retrahi nisi magno cum dolore non poterant. Et quoniam hujusmodi infirmitas humana sapientia curari vix poterat, ipse humanis medicamentis diffisus, ad cælestia, quamvis indignus, mentem erexi; atque ad opem apud summum Deum, B. Gregorii nostri Augustiniani Verucchiensis [intercessione impetrandam] suppliciter confugi; ut mihi ab eodem Deo, morborum omnium divino medico, sanitatem impetraret. Quod illico ita factum est. Nam precibus meis, licet indignis, ab eodem Beato susceptis, nondum eas effundere destiteram, & perfectam assecutus fueram sanitatem. In cujus rei memoriam ad sacrum d. Beati monumentum, argenteam cum crure coxam, ex voto quod adhuc cernitur, ibidem obtuli.

[12] Unde jure & merito de Sancto tutelari meo addam, quomodo de anno ab ejusdem Domini Servatoris nostri ortu MDCXL, ob frequentia & quidem longissima itinera, æstivo tempore a me habita [contigerit mihi] in crure dextero juxta pedem tria profunda foramina apparuisse, [anno 1640 ab ulceribus in crure enatis] ex maximo tumore oborta, a quo in d. crure acerbius vexabar: ex quibus cruor & tabum assidue effluebant, ac penitus ad gradiendum inhabilem me reddebant, nec adhibita ab arte medicamina unquam proderant. Unde efficacicassimam alias apud Deum omnipotentem expertus B. Gregori nostri Augustiniani Verucchiensis intercessionem, & in omnibus necessitatibus & angustiis meis ad auxilium & opem mihi ferendam ejus facilitatem; mentem & animam, qua potui, ad Deum pietate evexi, ac eodem Beato mediante divinum auxilium imploravi. Sed, o clementissime Deus! preces incassum nequaquam obtuli: quia statim tabum, cruor & sanguis defluere destitit, foramina continuo evanescunt; & cruris obtenta sanitate, illico convalui. Quocirca argenteum, ex voto præmisso, crus ad sacram ejus arcam, in qua ejusdem Beati venerabile corpus jacet, & gratiis ac mirabilibus miraculosisque operibus quotidie claret, detuli; & gratias pro viribus meis Deo ipsi & eidem Beato humiliter enixeque egi.

[13] Verum neque id quoque omissum faciam, me, viginti & amplius annorum spatio, acerbissimo dentium dolore cruciatum esse; adeo ut ad virilem ætatem vix pervenerim, [& sæpius a dentium cruciatu liberatus sit:] quin omnibus dentibus ab hujusmodi doloris asperitate privatus omnino fuerim. Attamen sæpius, Deo sic dante & eodem B. Gregorio nostro intercedente, a doloris & cruciatus nimia acerbitate, repente immunis liber incolumisque extiti. Quamobrem ne tantorum beneficiorum & gratiarum hominibus immemor omnino videar, ut posteritati exemplar relinquerem, hæc omnia, prout mihi verissime contigerunt, & a summo largitore Deo, interveniente glorioso nostro B. Gregorio Verucchiensi, concessa sunt, [de iisque publicum instrumentum signat.] propria manu hic exarare constitui ac volui, ad laudem omnipotentis Dei, ad gloriam & pietatis accessionem, nec non ad religionis augmentum erga eumdem Beatum: Dominumque Petrum Francum Ser-Anzalonium, publicum hujus nostræ terræ Verucchiensis Notarium, una cum testibus infrascriptis [Hieronymo Cellio & Horatio Nuccio] rogavi ut hanc meam veram depositionem & juratam attestationem sua testificatione confirmare & munire vellent, validamque reddere non gravarentur. In quorum fidem hæc omnia tamquam verissima affirmavi & dixi, atque hic scripsi meaque subscriptione corroboravi. Hactenus ille & sequuntur tum ipsius, tum testium ac Notarii prædictorum subscriptiones.

Instr. 5

[14] In Christi nom… XIII mensis Julii … honesta mulier Gentilis, filia qu. Jacobi Castellani, & uxor qu. Mag. Petri Franzoni, fabri cæmentarii de Verucchio, [mulier ex pedu dolore trimestri moveri impotens,] breviter mihi exposuit, qualiter per tres menses continuos proxime transactos currentis anni MDCL, vexata fuit a doloribus ortis in pede sinistro ejusdem personæ, adeo quod ex semetipsa movere non poterat, nec aliquid agere, nec etiam aliquantulum de loco ad locum [ire]: & si filii pro alimentis & aliis pro ejusdem vita necessariis coacti erant eam movere,dolores vehementiores fiebant, doloresque doloribus augmentum præbebant; ita ut ex causis prædictis morituram se tenebat, & omnibus adhibitis medicamentis nihil proficiebat. Sicque destituta, audiens famam miraculorum & gratiarum B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis, vovit per septem vices visitare arcam depositi ejusdem Beati, existentem in ecclesia S. Augustini terræ Verrucchii, [facto voto gradi incipit eoque impleto convalescit,] prout in proxime elapsis diebus visitavit. Ex quo facto in continenti tantum sanitatis recuperavit, quod potuit votum adimplere; & indies magis sanior facta est, ita ut hac præsenti die, quæ fuit ultima visitationis, in totum dolores evanuerint. Et in signum & memoriam gratiæ obtentæ, tumor in pede prædicto & crure remansit, sicut cicatrix in milite a pugna & bello regresso: & læta ac gaudens gloriatur pedem omnibus ostendere, ambulare, & ad feminilia negotia sua operam dare; sicut & ego cum infrascriptis testibus [Magnif. Dominis Adaucto & Nicolao ejus filio de Pappiis ambobus de Verucchio] vidi & pro veritate adnotavi. Non desunt gratiæ Beati istius his calamitosis temporibus, omni malitia plenis, quæ ab aliis sapientioribus calamis describentur: solum nos nobis deficimus, cessantes ad tantum Protectorem confugere, [quo viso Notarius ipse Beatum invocat.] qui nemini unquam in honestis petitis gratiam denegavit. Rogo te, beate terque beate Pater, ut sis mihi in doloribus, afflictionibus & necessitatibus meis adjutor, totique familiæ meæ: si autem ab eis, pro Christiano exercitio meo, dignus non efficior sublevari; saltem [feram eas] tali patientia sufficienti ad meritium gloriæ, quam precibus tuis mihi tribuat omnipotens & misericors Dominus, qui trinus & unus regnat in æternum. Super quibus &c. Actum in apotheca aromataria Magnif. D. Adaucti Pappii, sita intus terram Verucchii…

Instr. 6

[15] XIII … mensis Julii… Sebastianus qu. Hieronymi Benzoni de Verucchio…exposuit qualiter per aliquot dies proxime decursos, [vir pauper a febri & surditate liberatur.] gravatus reperiebatur febri, orta ex quodam tumore & livore magno, quem in collo a parte posteriori habebat, descendente ex capite, ex quo vires & auditum perdiderat. Ex quo morbo & paupertate vexabatur adeo quod victum sibi & pauperrimæ sorori ejusdem procurare non poterat. Sed die III currentis mensis Julii MDCL Dominica, confugiens ad arcam patris pauperum B. Gregorii Augustiniani, existentem in ecclesia S. Augustini terræ Verucchii, statim sanitatem recuperasse attestatus est, & amplius nec a febre nec a magno tumore vexatum fuisse, & omnimodam valetudinem ob intercessionem ejusdem B. Gregorii obtinuisse, prout tactis &c. juravit &c. rogans &c. Actum in cortili Parochialis ecclesiæ S. Petri…

Instr. 7

[16] … XIII mensis Julii … Adm. Rev. D. Stephanus Canduccius de Veruc … confessus est, proximis diebus elapsis, [Pastor Verucchien. recipit gradiendi facultatem:] in cruribus gravi morbo laborasse, adeo quod difficillime ambulare poterat, ob humorum concursum. Et stante sibi necessitate visitandi infirmos & celebrandi in ecclesiis parochialibus ejusdem curæ suppositis SS. Andreæ & Blasii, gravabatur angustiis visitationum, curarum & dolorum. Sed confugiens ad animæ & corporis consolatorem B. Gregorium Augustinianum, talem obtinuit sanitatem, quod & curæ celebrationibus & visitationibus satisfacere potuit & potest; & recognoscens omne beneficium sanitatis ab eodem, rogavit me &c. Actum ubi supra.

Instr. 8.

[17] … XIX mensis Julii … honesta juvenis D. Ursula, filia qu. Benedicti Galli de S. Archangelo in Vado, [puella usum impeditæ manus.] incola terræ Verucchii … dixit se diebus elapsis, laborasse quodam incurabili morbo in manu dextera, adeo quod nec digitos nec manum movere poterat, nec sibi ipsi victum laboribus suis procurare præ nimio dolore & tumore maximo. Vovit visitare arcam, ubi sacræ reliquiæ B. Gregorii Augustiani Verucchiensis servantur in ecclesia S. Augustini terræ Verucchii, & die XV d. mensis Julii MDCL Veneris, accessit ad ecclesiam præd. & fide & spe viva in Deum & intercessionem ejusdem Beati, per tres vices in modum Crucis tacta arca marmorea ejusdem Beati exterius, statim dolores cessarunt, dispersus est tumor, & totalem obtinuit sanitatem. Et ego Notarius cum infrascriptis testibus [Gregorio filio Mei, & Cæsare Antonii Facciardi de Verucchio] eamdem D. Ursulam vidi d. manu dextera laborantem … Actum in aditu domus meæ, sitæ intus terram Verucchii, in capitanata S. Thomæ in contrata Postarelli…

Instr. 4.

[18] …XX Julii Hac præsenti fide pateat, quod cum ego Petrus Franciscus Marzalonius, [Notarius quidam stomacho vehementer laborans,] civis & Notarius publicus terræ Verucchii, ætatis meæ annorum XLVII, per multos & multos dies continuos stomachi dolore atroci fuissem concussus, multisque remediis usus nullum unquam ab his recepissem refrigerium, ita ut die XXIII Junii proxime præteriti tam vehementes fuissent cruciatus, ut vix mihi respirandi locus existeret ex nimia cordis mei passione præ dictis doloribus: tandem, Deo ita jubente, præ mente mihi venit assiduus & mirabilis concursus quamplurimorum tribulatorum, qui per recursum per ipsos factum ad intercessionem B. P. Gregorii Augustiniani in ecclesia adm. RR. Patrum Eremitarum terræ Verucchii, & concivis nostri, cui optime encomia decantari possunt, consolator afflictorum & salus infirmorum, o bone Jesu, pristinam sanitatem adepti fuerunt. Ego itaque meritis tam præ clari solis cælestis confisus, animo sine dubio frigidus, ad terrenum corpus meum radiis tanti solis calefaciendum, auxilium d: beati Patris concivis mei, & artis meæ particularis Patroni, implorare ausus fui, ut apud Deum opt. max. & beatam Virginem Mariam pro mea pristina valetudine intercedere dignaretur. [ipso die facti votise adiutum profitetur.] Factoque per me voto de accedendo per tres vices, die Sabbati qualibet vice, ad arcam depositi sacri d. beati Patris, eademmet die tanti cruciatus, ante lapsum tertiæ horæ noctis d. die non tantum doloribus liberatus extiti, sed fere pristinam sanitatem reportavi: & inde semper de bono in melius [procedens] dedi gratiam Deo & intercessioni d. Beati. Quare ne præclara Sanctorum [beneficia] mortalibus abscondantur, ego qui supra, ad honorem & gloriam omnipotentis Dei, B. Mariæ semper Virginis, & d. B. P. Gregorii, humiliter in his actis omnia quæ mihi contigerunt redigere censui ad perpetuam memoriam & decus, d. beati Patris, paradisi concivis, & piorum Christianorum exemplum & devotionem. Ita ego Petrus-Franciscus Marzalonius plene attestor & fidem facio: & ad majus robur propria manu scripsi & subscripsi, & meo tabellionatus signo munivi.

Instr. 9

[19] …Quintilis mensis die XXI. Mirabilia omni tempore per Sanctos suos operatus est Dominus, quia mirabilis est in Sanctis suis. Idcirco in B. Gregorio Augustiniano Verucchiensi mirabilem seipsum semper ostendit Deus, [fratres duo hectica consumpti,] quia per centum decem & octo annos ei sancte famulatum præbuit. Verum in me Franciscum-Mariam & Franciscum fratrem meum, adolescentes & ambos D. Joannis-Mariæ Borghesii Verucchiensis filios, mirabiliorem, eodem Beato precante, se prebuisse vidimus. Per multos namque annos febri quadam languida, quam vocant hecticam, continua corporis & animi perturbatione, nulla quiescendi remissione concessa, virium pene omnimoda deficientia, ita ut pulsus valde debilis fuerit, adeo quod ad Dominorum medicorum tactum vix pervenerit & fere extinctus apparuerit, [ac pene moribundi,] assidue laboravimus: quinimo nobis ad vesperas gravior quotidie caloris, doloris & febris inferebatur accessio. Quamobrem expertis hinc inde plurimis medicorum remediis, pristinæ sanitati nullo modo ac ratione consulere potuimus. Extremum tandem illud accidit, ut acerbissimi morbi viribus afflicti penitus, super lectum letaliter strati, diem ultimum obire arbitraremur. At vero auditis, imo visis mirabilibus & miraculosis ejusdem gloriosi B. P. Gregorii Cellii, Ordinis Eremitarum S. Augustini, operibus; nos quoque ad ejus patrocinium, divino suffulti auxilio, piis precibus, ut nobis datum fuit, confugimus, quo a summo febrientis socrus Simonis medico, corporis & animæ salutem & incolumitatem nobis imploraret.

[20] Continuo, mirabile dictu, verum ut ab omnibus pro certissimo & exploratissimo habeatur factum Deo dignissimum; Domino concedente, [subito se restauratos agnoscunt.] eodem Beato pro nobis interveniente, ad instar beatissimi Apostolorum Principis socrus pene emortuæ, e stratis nostris incolumes consurgimus, viribus corporis integre restitutis. Faciebusque nostris priori nitore, colore & juvenili rubedine eodem temporis spatio mirabiliter & miraculose concessis, ad sacras Divi Augustini ædes & sacrum monumentum,in quo præd. Beati semper olens cælesti odore & superna suavitate venerabile corpus jacet, advolavimus; atque in signum obtentæ gratiæ argentea vota obtulimus; nec non ibi toto conatu quam humillimas, Deo imprimis, postea ipsi Beato omnipotentis omnium opificis servo, pro adepta valetudine, gratias egimus atque retulimus. Quocirca ne tanti beneficii & gratiæ immemores videamur, imo præcones perpetuo nosmetipsos exhibeamus, ac ceteros Christi fideles ad tam prægrandis servi Altissimi devotionem excitemus atque impellamus; hæc mei Francisci-Mariæ antedicti manu propria, annuente & sponte jubente d. Francisco fratre meo, omni meliori modo quo potuimus scriptis tradere voluimus, coram D. Notario & testibus: quod factum speciali instrumento die XX Iulii.

Instr. 11

[21] … Die XXVII Julii. Omnipotens Deus numquam deficit effectus divinæ ejusdem misericordiæ ostendere, [Difficili partu soluta mulier,] modo ex semetipso & modo per intercessionem Sanctorum suorum, continuo & quotidie in necessitatibus miserabilium creaturarum utriusque sexus, cujusvis status & conditionis existant, prout ex subsequentibus clare cognosci potest. Quoniam cum Mag. Octavius Landus de Verucchio & honesta juvenis magnif. D. Magdalena, filia Magnif. D. Vincentii Barbarini de Sabiniano, ejusdem uxor, in maxima afflictione morarentur in mense Julii anni MDCXLVIII, eo quod ipsa mulier per aliquot dies in doloribus partus versaretur, & ad lucē devenire[infans] non poterat, non obstantibus quibuscumque medicamentis appositis & adhibitis; hoc factum visum fuit ad gloriam Dei & Sanctorum suorum. Quia recursum habens ad intercessionem beati Protectoris nostri Gregorii Verucchiensis Augustiniani, ipso statim quasi preces recurrentium obviante & præveniente, sub die XII ejusdem mensis Julii, felicissime peperit masculum. Ex quo factum est quod pii parentes Deo & ejusdem Beato nostro gratias infinitas egerunt, & ex ejus intercessione partus expeditionem, celeritatem & felicitatem agnoverunt & agnoscunt: & sacro baptismatis lavacro condito in ecclesia plebis hujus S. Martini, & nomine Achillis imposito, sub tutela tanti Protectoris servare procurant.

[22] Et quia varii sunt eventus humanæ vitæ ac sæpe infortunia, [filium eumdem ex lapsu claudum] ad exercendum hominum corda & patientiam, sic Deo jubente; accidit quod nondum anno expleto cecidit inadvertenter, ex prava custodientis cura. Et proinde dicta de causa idem puer Achilles privatus remansit motu, usu, & vi coxendicis dexteræ, adeo quod procul dubio claudus & inhabilis ex defectu prædicto efficeretur. Quare parentes & jugales prædicti iterum voverunt, & ad eumdem sanctum Protectorem B. Gregorium iterum recursum habuerunt: & vespere unius diei facto voto, de mane sequenti, XII currentis mensis Julii MDCL, obtinuerunt gratiam sanitatis pueri. [sanum recipit.] Qui in signum obtentæ sanitatis, de mane prospicientes, in coxendice eiusdem pueri invenerunt prodiisse quemdam parvum nigrum tumorem: & exinde puerum ex semetipso stantem, & deinde indies magis commodius ambulantem, omnimodam sanitatem obtinuisse. In signumque gratitudinis veste alba ejusdem Ordinis S. Augustini eum induerunt; sicut ego Notarius infrascriptus & alii talibus vestimentis indutum vidimus & videtur a conterraneis. Quæ omnia vera fuisse & esse medio ejus juramento attestatus est ipse Magnif. Octavius.

Instr. 12

[23] …Ultima mensis Julii … honesta mulier D. Antonia, [alia a dolore stomachi & febri continua sanatur.] filia qu. Alexandri Tondini, uxor Dominici Julii de Verucchio, exposuit qualiter tribus mensibus elapsis proxime decursis, vexata fuit ex quodam maximo dolore in stomacho ejusdem personæ & febri continua, ex qua tenebatur morti subjecta; quia cum omnia possibilia medicamente adhibuerit, nihil proficiebat, & indies magis declinabat. Quare audiens quotidianas gratias, habitas a recurrentibus ad intercessionem B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis, vovit septies visitare sepulcrum ejusdem Beati. Et statim facto in corde voto, cessaverunt dolor stomachi & febris; & adhuc non impletis vicibus visitationis sacræ, Dei gratia extra periculum reperitur; ut pro veritate fassa est, rogans me Notarium de præmissis &c.

CAPUT III.
Gratiæ mense Augusto anno 1650 testatæ.

Instr. 13

[24] In Christi nom… X mensis Augusti … Thomas qu. Petri Cancellæ de Verucchio dixit, & palam & publice attestatus est verbo veritatis, [Duo conjuges continua febri periclitantes,] qualiter ipse & honesta mulier D. Ursulina, qu. Roberti Silvestri de Chiocchis de eodem Verucchio, uxor ejusdem, vexati fuerint ambo a continua febri, ita quod parum salutis ac vitæ sperabant, eo quod indies magis morbus præd. & dolores crescerent: & a medicis ac medicamentis destituti, pro futura vita de temporalibus & spiritualibus providere studebant. Sed factum est quod, sic jubente Deo ad sui & Sanctorum suorum gloriam, in domo habentes puerum, nomine Petrum-Franciscum, [sanato eorum nepote etiam ipsi gratiam impetrant.] eorumdem nepotem ex fratre, qui non multis abhinc diebus nec vivi nec mortui hominis effigiem habebat, sed utriusque cadaver [videbatur], propter acerbissimam infirmitatem ac incurabilem. Qui mediantibus precibus ipsorum jugalium & ejus parentum ac sui ipsius, ad intercessionem B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis, ab omnipotenti Deo sanitatem obtinuit, prout quisque videre potest. Sic & ipsi jugales, tanto Protectore cognito, prævia, si non debita, saltem possibili fide, ad ejusdem Beati intercessionem devote recurrentes, omnimodam & pristinam recuperarunt sanitatem, & modo in statu sanitatis existunt. Super quibus ipse Thomas rogans me &c.

Instr. 10

[25] … XX Augusti. Hac præsenti fide cunctis pateat, quod ego Jacobus Borghesius, Notarius publicus Verucchii, [Notarius bis literatus a febre] magno capitis dolore detentus rabidaque febri afflictus fui, atque multis adhibitis remediis gravius me semper habebam, ac morbus indies vehementius ingravescebat. Humanis tandem remediis diffisus, ad B. Gregorii Cellii Verucchiensis Ordinis Eremitarum S. Augustini, tot tantisque miraculis & gratiis illustrati, opem confugere decrevi: atque humillimis precibus ab eo petii ut me ab hac infirmitate eriperet, ac salvum redderet. Id quod (mirabile dictu!) eodem die quo auxilium ab ipso imploravi, ipsius Beati intercessione, a Patre luminum & Datore munerum consecutus fui. Unde ego pro obtenta gratia vovi, priusquam alio vestigium ponerem, S. Augustini ædem adire. Postea, cum paucis post diebus in morbum suprascriptum iterum incidissem, ejusdem Beati implorato auxilio, pristinam de integro adeptus fui valetudinem: & hoc scriptis mandare volui, quo clarius B. Gregorii commiserationem in suos & patrocinium patefaciam, aliosque ad ejus opem implorandam & gratiam requirendam magis & magis alliciam.

Instr. 14

[26] … XV Augusti. Summus noster omnipotens Deus, qui non permittit nos supra id tentari quod possumus, [non multo post] dat etiam cunctis malis nostris medelam Unde cum de mense Julio jam proxime præterito, ego Jacobus Borghesius de Verucchio, Apostolica auctoritate Notarius, bis ab ardentissima febri vexarer, nec medianæ pharmacales auxilium mihi ullum præberent; ad efficacem B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis intercessionem & defensionem confugi: ac,uti in libro isto constat, bis ab eodem malo profuse convalui: nec non, ad uberiorem in Deum & Beatum devotionem & quo ejusdem Beati patrocinium ac Dei benignitatem experirer, dolor assiduus in capite me paucis interjectis diebus acerbe confecit. Quare cum die x d. mensis Augusti, ob multorum piorum devotionem, arca sacra seu depositum ejusdem Beati recluderetur; statim ecclesiam D. Augustini adivi, ut sacro d. Beati capite tangeretur, ut fieri solet, [curatur a capitis dolore attactu sacri capetis,] caput meum. Cum autem d. ecclesiam ingressus essem, majore capitis dolore affligi me sensi, unde ardentiori fide ad eum conversus, & frequentioribus precibus d. Beatum deprecatus, statim ac Sacerdos ad capitis mei frontem venerabile caput d. Beati admovit, dolor omnino evanuit, corpus meum vires pristinas resumpsit, nec ullam morbi præd offensionem sensu percipio, sed pristina valetudine fruor & optime valeo Quocirca hæc volui posterorum memoriæ omnia committere, ut semper ardentius summi Dei potentiam in servo suo colant, atque ab eodem præsidium & auxilium in infirmitatibus & necessitatibus suis petant. Quod cum ita sit, idcirco proprio stylo omnia exaravi…

Instr. 15

[27] … die XVIII Augusti … D. Catharina de Borghesiis, uxor legitima Mag. Blasii Benzoni de Verucchio … pro veritate deposuit, [uti & consanguinea ejus] quomodo per multos annos ante actos continuo & incessabili totius capitis dolore, & quidem gravissimo, afflicta fuit. Qui quidem dolor adeo eam aliquando vexavit & valetudine privavit, ut de commutatione præsentis vitæ cum futura cogitaret: nam ex eodemmet dolore ceteræ corporis partes affligebantur, ut viribus omnibus sæpissime privata existeret, & nonnumquam humana virtute levamen aliquod ejusmodi dolori & doloribus non reperiret. Tandem ipsa D. Catharina audiens & propriis oculis inspiciens, B. Gregorium de Celliis Augustinianum Verucchiensem cunctis eum pie & fideliter implorantibus opē & auxilium, in eorum infirmitatibus & ceteris calamitatibus præstare; ac præsertim in die Dominica ultima mensis Maji proxime præteriti, in qua ejusdem sacrum mausolæum aperitur, cælestem medicinam Petro-Francisco, filio Stephani de Cartellis die eodem, qui attractis nervis & vulneribus plenus incurabiliter infirmabatur, summa pietate & Deo dante continuo præbuisse [auxilium], ita ut ad libitum moveatur, convalescat, & eo magis indies sanitatem pristinam acquirat.

[28] Hinc eadem D. Catharina fiducialius & certius sperans sanitatem a Deo per intercessionem ejusdem B. Gregorii se adepturam; in Dominico Pentecostes die d. anni sacra Divi Augustini ædes pie omnino adiens (illo namque die, [cum integræ sanitatis recuperatione,] ob nonnullorum pietatem in eumdem Beatum, sacrum ejusdem monumentum, magno populi Verucchiensis concursu aperiebatur) tanti Protectoris ac Patroni patrocinio & piæ intercessioni se commendavit. Postea ad sacram ejusdem Beati arcam se humillime contulit, neque vota sua frustra tulit. Statim namq; ac Sacerdos capiti ejusdem D. Catharinæ sacrum d. Beati caput, quod semper Paradisi odorem emittit, admovit ac illud tetigit; assiduus dolor capitis cessavit & omnino desiit, neque corpus ejusdem D. Catharinæ amplius ab ullo turbatum est seu vexatum dolore. Imo licet sexagesimum secundum ætatis annum agat, in facie tamen sua nitorem & rubedinem, remoto omni antecedenti pallore, servat; corporisq; sui vires integras atque ejusmodi ætati convenientes habet: id quod a summo optimo Deo sibi ob intercessionem d. B. Gregorii largitum agnoscens, & ingrati animi vitium vitare volens, ad posteros excitandos & ardentiori mentis affectu in tantum Dei servum commovendos, hæc describenda mihi imposuit, ac ita fuisse & esse affirmavit. Deo votis ejusdem benigne annuente… ego Jacobus Bonghesius … scripsi, subscripsi & publicavi & solito mei tabellionatus signo munivi requisitus.

Instr. 16

[29] … Die XV mensis Augusti. Quod sancta mater Ecclesia in hymnis suis divinitus de Confessoribus exposuit illis verbis, Ad sacrum cujus tumulum frequenter membra languentum, [Ad Gregorium ut commune refugium,] quolibet morbo fuerint gravata, restituuntur; notissimum quotidie fit nobis, propter mirabilia, quæ dator omnium bonorum Omnipotens operatur per intercessionem Beati, imo terque quaterque Beati Gregorii, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Verucchiensis, non solum in terrigenis, sed etiam alienigenis utriusque sexus, ad ipsum Beatum in spe viva & fide pie recurrentibus, in eorum necessitatibus, cujusvis qualitatis existant. Nec accidit verborum serie longa & prolixitate alicui persuadere, quoniam experientia rerum magistra hoc indicat: sed tantum spem & fiduciam non habentibus nec confugientibus ad tantum Protectorem deficiunt gratiæ & beneficia, in his omni malitia plenis & calamitosis temporibus. In his enim frigescit caritas, in his sunt homines sui amatores; & prosequendo prout videre est, plenus ille Spiritu sancto, prophetizavit de temporibus istis, in quibus Omnipotentis clementia dedit refugium in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.

[30] Tale refugium tamen agnoscens devota & prudens Ill. D. Contessina filia qu. Ill. D. Laurentii Nanni de Urbania, [accedens mulier brachio impedica,] habitatrix Belforti, ex digna Ill. & Excellentiss. Domini Joannis Tuvaglini de Planano Feretranæ diœcesis, cui parienti filium masculum, in arce & palatio Apostolico ejusdem terræ Verucchii, ex partu præd. & aliis forsan angustiis remansit in humero sinistro & brachio afflicta, quod nec die nec nocte quiscere poterat, nec medicamentis abhibitis refrigerium aliquod invenire poterat, clamoribus tantum & inquietudine sibi & dilectissimo viro dolores doloribus adjungebat; utique sibi, pro incessanti morbo; & viro, amoris virtute: adeoque in totum inhabilis humero & brachio effecta, cum quasi omnino attractum [esset], eo uti minime poterat, nec etiam ad usum cibi nec ad alia quæcumque minima. Sed audi, qui Dei clementiam & Sanctorum suorum contemnis. Decrevit & vovit prudens Domina visitare marmoreum sepulcrum & reliquias B. istius Gregorii Augustiniani, repositas in ecclesia S. Augustini terræ Verucchii: & omni quo potuit meliori modo, spe viva & fide, aliarum mulierum ope & auxilio, [tacto sepulcro sanum recepit,] se die VI currentis mensis Augusti contulit ad eamdem arcam. Et non tam citius osculata est eam, manu offensi brachii & quasi deperditi paulatim tangens eam, quin statim de immobili mobile factum est idem brachium & humerus, & præ gaudio eo uti non destitit: & ad propriam habitationem regrediens, eadem nocte cessante dolore quievit. Die autem decima ejusdem mensis & anni, recognoscens collata sibi beneficia, iterum se contulit ad eamdem ecclesiam, ad effectum visitandi beatum cadaver & reliquias ibidem. Admodum autem Reverendi Patres ejusdem ecclesiæ & conventus convenientes, & eorum caritate aperto sacro mamoreo sepulcro (imo vivo, non mortuo thesauro) & exinde venerabili capite devote & omni qua decet reverentia suscepto,& cum eo devotissimæ Dominæ brachio tacto, statim sana & libera facta est, ita ut adstans populus nec lacrymas nec clamorem continere poterat & laudare Dominum in Sanctis suis. Propterea qui sensum [habet] aliquem & se Christianum profitetur, consideret in Domino, qualis Dominæ istius, dilectissimi viri,& populi universi talia audientis fuerit jubilatio.

[31] Quare eadem Domina, tantum Intercessorem agnoscens, [idque publice testatum cupit.] ad eidem tanti beneficii accepti gratias agendum, se die XIII ejusdem mensis & anni, contulit ad eamdem ecclesiam S. Augustini, & in signum trophæi ostendens gratiam acceptam & benedictionem, beneficium & sanitatem ab eodem Beato postulavit: & mihi Notario coram infrascriptis testibus [Ill.& Excellentiss. D. Joanne Travaglino de Planano I. V. D. & Rev. D. Francisco-Maria Borghesio & Fr. Stephano Patino Augustiniano, ambobus de Verucchio] ut hæc mirabilia adnotarem [injunxit]. Quod munus libentius exequendum suscepi: quia eamdem Dominam brachium ad suum libitum vidi cum infrascriptis testibus movere & eo uti; & libere dicentem audivimus, gratiam & sanitatem ab eodem Beato obtinuisse, & ab eo & ejus clementia recognoscere: [rogans] ut de prædictis omnibus publica documenta conficerem. Super quibus… (sic me Deus adjuvet) & pro me & tota familia mea intercedere dignetur Beatus iste gloriosus… ego Hieronymus Cellius &c.

Instr. 18.

[32] … XX mensis Augusti … Perill. D. Capitaneus Camillus Cupers de Verucchio exposuit, [Verucchiensis Capitaneus a febre continua,] qualiter retro actis diebus ex gravi imo incurabili morbo vexatus fuit, ita & taliter, quod attractus ex semetipso aliquid agere minime poterat, nec se movere nisi aliorum auxilio: & ultra excessivos dolores corporis continua & incessanti febre & morbo vexabatur: & medicamenta de continuo adhibita, quæcumque quamvis excellentia, parum aut nihil proficiebant. Unde quasi humana salute destitutus, cogitabat quæ ad animæ pertinerent. Prudenter quidem, & ut opus est Christi fideles. Cogitans insuper se divinum prope habere medicum, qui ejusdem divinitatis & paradisi medicamina nemini ad se confugienti impertiri dedignatur, ad ipsum recursum habuit, atque ad intercessionem B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis, cujus sacrum cadaver & reliquiæ servantur in ecclesia S. Augustini ejusdem patriæ Verucchii, propter cujus preces & merita omnipotens Deus in his temporibus tot benignitatis suæ & clementiæ operatur miracula & prodigia, [se liberatum testatur.] ut omnibus notissimum est. Itaque ad ipsum Beatum recursum habuit, ac spe viva & fide rogavit, ut eum protegeret, & a tam penicioso & periculoso morbo levaret. Et non tam citius preces porrexit, quin, Beato isto saluti animæ & corporis annuente, cœpit effectus obtentæ gratiæ impetrare, & sanitatem corporis obtinere: & malos humores infirmitatis in sudorem emittens, integram exinde recuperavit sanitatem, qua de præsenti potitur & gaudet, eam omnino ab eodem Beato recognoscens: prout ipse coram me Notario & testibus attestatus est, ut credant omnes experientiæ rerum magistræ: quia hæc testatus est non in domo propria, sed in apotheca aromataria Magnif. D. Adaucti Poppii, ad quam pluries se contulit, non solum ad evidentiam obtentæ sanitatis, sed etiam ad ejusdem exercitium & negotia pertractanda. Quin & Beato gratias egit, & benedixit Deum in Sanctis suis, sicut incessanter non desistit, asserens se omnem corporis salutem recognoscere ab intercessione ejusdem Beati …

Instr. 19

[33] …XXVI mensis Augusti. Currite omnes Christi fideles, qui concupiscitis gratias: currite omnes, imo celeriter, quoniam omnipotens Dator bonorum omnium aperuit fontem misericordiæ, nec deficit quærentibus & pulsantibus aperire: & videte quam pius & misericors est Dominus noster, qui non contentus in redemptionem generis humani mortem subire, ad manutentionem etiam animarum in corporibus, ad sui laudem dedit serenissimæ, immaculatæ, sanctissimæ genitricis suæ Mariæ & Sanctorum suorum intercessionem, concessitque. Respicite mirabilia, quæ talia sunt, quod nisi ab effectu virtutis ejus operarentur, sicut paucis abhinc diebus accidit, [impossibilia crederentur]. Quoniam coram me Notario ac testibus personaliter constitutus Mag. Franciscus Franzinus de Macerata, Feretranus, incola terræ S. Marini ejusdem diœcesis, dixit palam & publice confessus est, se habere filium legitimum & naturalem, natum ex se & D. Francisca de Masis de Verucchio legitima uxore, [Puer contractus & moribundus] nomine Joannem-Mariam, annorum duodecim circiter: qui a continuis acerbissimis doloribus per quam plurimos dies cruciatus, æstimabatur ultimum procul dubio claudere diem. Quare eadem pia mater procuravit, ut idem dilectus vir functionibus solitis præfati tunc morientis pueri interesset, prout amore consueto in filio non defecit. Et ambo compatientes doloribus, proximam jacturam dolentes, stantibus humanis tot medicamentis adhibitis inanibus & quod nihil prodissent, & quod procul dubio [Deus curationem illius] ad suam gloriam reservaret; concorditer jugales prædicti recursum habuerunt ad intercessionem Beatissimi Gregorii, Ordinis Eremitarum S. Augustini Verucchiensis; rogaveruntque pro semivivo puero Joanne-Maria, attracto in omnibus nervis lacerati corporis; quoniam ad veram attestationem ipsius Francisci patris, brachia & crura non solum attracta & reddita penitus inutilia erant; sed etiam hæc ad humeros inversa, & hæc ad coxendices, adeo quod potius formam pilæ quam rationabilis creaturæ dixisses.

[34] Sed o infinita Dei bonitas & clementia! Quam incomprehensibilia sunt judicia tua, omnipotens Deus! Quis non judicasset amplius puerum vivere [non posse]? Attende, benigne lector; [ad matris pro eo votum] obstupescite omnes Euangelicam veritatem, ad corroborandam sanctam orthodoxam & catholicam fidem, Majora horum facietis. Hoc teneo de illis: quia pia mater antedicta vovit pro puero visitare sanctas reliquas ejusdē beatissimi Gregorii pro recuperatione sanitatis pueri. Atttende ultimo vivam fidem, quoniam dixit Visitare cum puero: eo quod si sanitatem cum fide non sperasset; non dixisset, Visitare cum puero. Sicque statim porrectis precibus beatissimo Gregorio, linguam movit ad laudem Dei patris omnipotentis; manus & crura attracta ex indissolubili nodo attractionis cœpit movere, & postmodum ad destinatos usus motusque convertere, & ad pristinam sanitatem firmiter reducere, [rectificatur & convalescit.] & pro satisfactione voti ad benefactorem suum eum matre se conferre; prout & ego, cum aliis Verucchiensibus in eadem terra Verucchii existentibus, sanum jubente Deo vidimus. Dignetur beatissimus iste Gregorius sanitatem animæ & corporis mihi tribuere, & dignum ejus intercessione efficere & beatissimæ semper Genitricis Dei, quod semper mihi & familiæ sint propitii.

CAPUT IV.
Gratiæ mense Septembri palam declaratæ.

Instr. 20

[35] In Christi Nom… MDCL die III Septembris. Ego Petrus-Franciscus Marzallonius, civis & Notarius publicus Verucchii, omnis prorsus mendacio & passione remotis, testor coram Deo, qualiter de mense proxime præterito, [Notarius periculose dissolutus & tumens] sub cane Syrio majori & sole in signum Leonis [ingresso], per dies quindecim incirca, maximis laxitudinibus per totam vitam laborans, ita quod vix sistere poteram, non absque febricula & magno physicorum timore quod in periculosam febrim incurrere potuissem, attento somno penitus deperdito & inappetentia prægrandi: quinimo & nimia humorum agitatio, proventa ex aliquibus medicaminibus solutivis, quæ totum corpus meum commotioni extraordinariæ dederunt, brachium meum sinistrum prope manum tumore magno affecit sine aliqua sanguinis fluxione, ita quod tumor hydropici morbi de principio verebatur. Facto [autem] humili voto ad beatissimum Patrem Gregorium Augustinianum concivem meum, de visitando devote sanctissimum depositum d. sancti Patris, in venerabili ecclesia Augustinianorum d. patriæ meæ Verucchii; [attactu sacri capitis sanatur:] ad ejus sanctissimam arcam accessi sub die XIII mensis; ubi benedicta arca, ob concurium quamplurimorum laborantium, honorifice aperta fuit. Ante quam devote genuflexus, cum sanctissimo capite d. beati Patris in venerabili ecclesia Augustiniana, in capite meo & partibus offensis corporis mei, tactus fui. Post quem quidem tactum laxitudines, alterationes & tumores evanescere cœperunt, & taliter evanuerunt, quod in paucis diebus pristina valetudo mihi restituta fuit, gratia Dei beatissimæque Virginis Mariæ & intercessione d. beati Patris Gregorii & aliorum sanctorum Advocatorum meorum, quorum auxiliamen semper invocavi. De quibus præsentem fidem feci propria manu, hic posui, & ad majus robur signo mei tabellionatus signavi, ad gloriam Dei & honorem d. beati Patris Gregorii Patroni mei. Ego Petrus Franciscus Marzalonius scripsi & signavi pro fide.

Instr. 25

[36] … X Septembris, in die festivitatis S. Nicolai de Tolentino mei Protectoris, affirmo pro veritate ego Joannes Bernardinus Turchini de Monte Ceragnone, ragnone, Notarius publicus, quod cum Hieronyma uxor mea infirma [esset] ab annis quatuor, [alius, cujus uxor gressu privata decumbebat,] ex doloribus quos medici matricarios vocant, & cruciatu poplitum ac pedū ita ut ambulare non posset; cumque hoc præsenti anno MDCL mense Julio, jaceret in lecto dictis doloribus & cruciatu exercita; contigit ut occasionaliter transitum habens per terram Verucchii appellerem ad conventum S. Augustini, consuetū [meum] hospitium. Ubi sermonem dum facio cum Patre Priore præsenti de infirmitatibus uxoris meæ, dixit ille mihi, quod ante paucos dies per intercessionem B. Gregorii liberatus fuerit puer quidam Verucchiensis, qui & ipse per multos menses graviter fuerat cruciatus; ipsumque videre me fecit. Quo miraculo viso dixi me velle etiam meam uxorem isti Beato vovere, sicut & feci. Domum autem regressus & eamdem uxorem meam lecto decumbentem reperiens, narravi quid vidissem fecissemque, & ipsa votum meum ratum habuit. Post dies aurem quatuor vel quinque a ratificatione præd. cœpit de lecto assurgere, [eamdem post votum sanatam ad arcā adducens.] & indies melius meliusque valere, quemadmodum videri nunc potest: quia eam huc duxi ad arcam B. Gregorii, ad gratias agendas Deo opt. max. pro beneficio obtento, mediante intercessione B. Gregorii. Quoniam vero hæc est ipsissima veritas, præsentem scripsi atque subscripsi in ecclesia S. Augustini, coram arca B. Gregorii, cum consensu d. uxoris meæ, vera esse omnia affirmantis, præsentibus, adm. RR. PP. Baccalaureis Livio Bindi, Paulo, Fredizzani, & Joanne Maria Dolci, Patribus d. monasterii, qui singuli post ipsum Bernardinum Furchini testati sunt subsignationibus propriis, quod prædicta ab eo signari viderint Instrumentum totum hactenus Italice Scriptum, Latine concludente ut cœperat, eodem qui cetera Hieronymo Cellio.

Instr. 22

[37] … XIII mensis Septembris … Jacominus filius Alexandri Moni de Verucchio dixit, [vir pauper artritico dolore impeditus libi victum lucrari] se per spatium mensium duorum circiter cessasse ab operibus & famulatu, quibus sibi victum & alia ad vitæ [sustentationem] necessaria procurabat, ex quo incidit in morbum seu catarrhum, quo in pedibus & manibus valde cruciabatur, maximis doloribus in juncturis, cum tumore & inflatione maximis, ita ut vix nisi difficillime movere se poterat, ex quo inhabilis ad operandum efficiebatur, quin victu & cibo sæpius miserrime privabatur, expulsus a famulatu, derelictus a debita Christiana caritate, a mundo crudeli relegata; expectabatque se eumdem mundum derelinquere. Sed, mi Deus omnipotens qui neminem in te sperantem damnari permittis, & miseris placatus succurris! Cogitans hæc omnia mala [evenisse sibi] pro peccatis suis, [ex voto sanatur,] ad intercessionem beatissimi nostri Gregorii Augustiniani Verucchiensis recursum habuit, vovit visitare ejusdem sacras reliquias, duas faculas & votum cereum offerre, prout visitavit & obtulit & integram sanitatem obtinuit: prout & ego Notarius [præsentibus D. Julio de Barbaris & Antonio Gantino, ambobus de Verucchio testibus] in apotheca aromataria Magn. D. Julii de Barbaris, vidi sanum, & Deo omnipotenti & Beatissimo suo sine fine gratias agentem; & affirmantem, statim facto voto, cessasse dolores, & tumorem & inflationem evanuisse. O medice sanctissime, digneris a nobis omnibus infirmitates omnes animæ & corporis expellere, & tecum in cælis sine fine gaudere. Amen.

Instr. 23.

[38] … XIV mensis Septembris. Talia sunt miracula, quæ quotidie operatur per intercessionem Beatissimi Gregorii Augustiniani omnipotens Deus, [Notarius accedens ad miracula notanda,] quod præexcellens ad ea adnotanda requireretur scriba, & in sacris & in omnibus scientiarum virtutibus doctissimus, ad hoc ut Christi fidelibus quibuscumque persuaderet Christi Jesu sequelam, & Beatissimi hujus in omnibus angustiis invocationem. Respicite quæso, quod ad effectum notandi mirabilia & gratias suas vocatus, me contuli ad ejusdem beatissimi arcam, & tria describenda in eodem loco inveni. Quoniam D. Lucretia; qu. Marini molendinarii de Arimino, uxorque Matthæi Giovagnoni de Verucchio, vulgo inhonesta (hoc dico ad manifestandam omnipotentis Dei misericordiam & Beatissimi compassionem) permanens circa arcam in ecclesia S. Augustini, clamans invocabat in adjutorem eumdem Beatissimum his clarissimis verbis: [primum excipit verba meretricis a cruris dolore sanatam se profitentis,] Sis benedictus, gloriose S. Gregori, quod ab ea hora qua vovi tribus sabbatinis diebus venire discalceata ad visitandas vestras sanctas reliquias, ex quibus jam duos dies complevi, testatque mihi adhuc tertius proxime venturus, sanatam me sentio a doloribus quos patiebar in latere & crure dextero, qui multis septimanis detinuerant me lecto miserabiliter affixam inter cruciatus admodum periculosæ consequentiæ. Nunc autem Deo & tibi, Benedicte, sint laudes, quia per tuam intercessionem nullos amplius dolores sentio, neque in crure aliud patior quam modicum pruritum, qui me non cruciat, sed solum admonet devotionis erga istum Sanctum; & gaudeo quod reipsa possim eum visitare. Hactenus vernacula sua lingua illa, asserens se a doloribus omnimode liberam, & ab intercessione ejusdem Beatissimi recognoscens gratiam & liberationem.

[39] Honesta mulier D. Catharina, filia Cæsaris Majani, uxor Stephani Cantellæ, [tum alterius mulieris dexteram ab horribili tumore curata ostentantis,] existens in eodem loco ante arcam Beatissimi, clamans & cum lacrymis exponens affirmavit & dixit mihi: Scriba, nota, & in scriptis tuis repone & conserva: quod ego mulier, quamvis indigna, cum per multas hebdomades tumorem habuerim in manu dextera & inflationem levationis horridæ & magnitudinis ponderisque talis, quod mihi necesse erat appensam ad collum panno tenere cum doloribus excessivis; & omnibus adhibitis medicamentis omnia frustra & infructuosa redibant; quando credebam & manum & vitam perdere, tenens domi exemplum filii mei, ab orco liberati per intercessionem Beatissimi hujus; sicut pro eo vovimus, sic & ego vovi visitare has Sanctas Reliquias. Oh! quid mirabile dictu! Statim peracto voto ante visitationem sanata est manus mea dextera & dolores cessarunt. Videte, videte eam liberam, & ad pristinam sanitatem reductam, tamquam si nullo unquam tempore morbo laborassem in ea. Et gloriabatur coram me Notario & testibus, & laudabat Deum in Sancto suo sine fine, ostendens nobis manum liberam.

[40] D. Joanna, honesta juvenis, filia eorumdem jugalium Stephani Cantellæ & D. Catharinæ, [& filiæ ejus liberatæ a febri continua.] permanens in ecclesia eadem ante arcam Beatissimi, glorificans Deum & gratias agens Deo, dixit: Adnota, Scriba, quia ego puella, Domini Jesu Christi & beatissimæ Virginis indigna ancilla, cum per multas hebdomades febri continua laborassem, piique parentes non cessassent omnia quæ poterant medicamenta adhibere, omnia tamen inania evaserunt, & hoc propter gloriam [Dei & Beatissimi hujus]. Quoniam more fratris mei Petri-Francisci, & dilectissimæ matris meæ, vovi visitare has sanctas Reliquias; & statim febris continua dereliquit me, & sana effecta sum, sicut me videtis in hac sancta ecclesia: ubi cessare non possum, præ gaudio rehabitæ sanitatis laudare Deum in Sanctis suis; & [profiteor] omnem sanitatem obtinuisse per intercessionem Beatissimi hujus. [Et ego Hieronymus Cellius coram duobus testibus notavi singula] prout unaquæque ipsarum mulierum, omnia prædicta vera fuisse & esse, medio earum & cujuslibet ipsarum juramento, affirmarunt; rogantes &c.

Instr. 24

[41] In Christi nomine. Amen. Ego Blasius Georginus de Verucchio I. V. D. attestor, quod cum olim per plures menses habuerim cor oppressum vehementissimis doloribus ac passione molestissima & fere intollerabili; [Doctor Iuris testatur se a cordu dolore,] porrectis precibus devotis B. Gregorio, ut mihi benigniter opem de sua misericordia ferre vellet; in instanti ipso, cor meum, miraculose omni solita passione ac dolore penitus evacuatum ac immune esse cognovi, & me pristinæ sanitati donatum: prout fidem indubitatam facio pro veritate, ad gloriam omnipotentis Dei ac ejus Sanctorum, & ad æternam memoriam gratiæ acceptæ ab eodem Beatissimo Gregorio. Ideo hanc scripturam meo nomine, cognomine & sigillo roboravi, ad fidem Verucchii die XXVIII Augusti. Hactenus ille: sequitur deinde fides Hieronymi Cellii eamdem scripturam, XX mensis Septembris sibi exhibitam, subsignantis.

Instr. 25

[42] … XX mensis Septembris … adm. Rev. P. Baccalaureus Paulus Josephus Casatus Mediolanensis, Ordinis Eremitarum S. Augustini, [Prior Cerviensis] & ad præsens Prior Conventus S. Georgii civitatis Cerviæ, medio ejus juramento, tacto pectore more Sacerdotali, ad delationem mei Notarii, infrascriptam fidem fecit tenoris sequentis, vulgari sermone loquendo ad majorem intelligentiam & claritatem, qualiter veritas fuit & est, quod infirmatus prædictus Pater spatio quatuor mensium febre continua, post adhibita omnia humana remedia necessaria, & post frustra mutatum aerem meliorem, non potuerat liberari ab illo suo gravi morbo. Occasione autem eundi Verucchium quod pertinet ad Legationem Romandiolæ diœcesi Ariminensi in spiritualibus subditum, cum pro sua devotione curasset aperiri arcam, in qua jacet corpus B. Gregorii de Verucchio, atque devotissime tetigisset ipsius caput, ejusque patrocinium apud Deum invocasset, [& nepos ejus se a continua febre solutos.] intra paucos dies liber remansit a d. morbo: sicuti etiam D. Paulus Nicolaus Casatus Mediolanensis, nepos d. Patris Prioris, qui etiam ipse febri continua laborans, mediante intercessione S. Gregorii de Verucchio, infra paucos dies totus sanus & liber extitit. Quæ quoniam omnia verissima sunt ad perpetuam memoriam tantæ gratiæ a Deo obtentæ per intercessionem & patrocinium dicti B. Gregorii, præsentem fidem propriis manibus ambo subscripserunt. Subscripserunt autem uti deposuerant vulgari Italica lingua: Latine deinde Notarius ipse concludit & addit: Actum in Conventu S. Georgii præsentibus D. Brunori Barucco & Matthæo de Fabris, testibus de Cervia ad hoc vocatis. Et ego Christophorus Armileus, civis & auctoritate Apostolica Notarius Cerviensis in Archivio Romano descriptus & Archivista d. civitatis: ac denique. Quia ego, inquit, Hieronymus Cellius, Notarius & modo terræ Verucchii Archivista sumptam copiam collationavi cū originali transmisso & mihi data est ad conservandum cum aliis meis rogitibus & cum eo concordare inveni, ideo pro fide subscripsi & solito signo meo & d. Archivii signavi requisitus.

Instr. 26

[43] … XXIV Septembris … Mag. Jacobus Mastignonus de Verucchio exposuit mihi. [Item alius] O potentiam Dei nostri Creatoris! o bonitatem ejusdem Salvatoris! qui in hunc mundum venit, & cum hominibus habitavit, ut eis gratias & beneficia impertiret: unde fecit surdos audire & febribus imperavit, ita ut admirarentur turbæ & exclamarent magna voce, Quis est hic qui surdos facit audire & mutos loqui & imperat febri? Hinc est quod per intercessionem Sanctorum suorum voluit etiam eadem sanitatis dona pie ad se confugientibus elargiri. Quamobrem præd. Mag. Jacobus Mastignonus dixit & pro veritate affirmavit medio juramento, se paucis jam diebus elapsis a continua & incessante febre fuisse ardentissime vexatum & afflictum. Neque remedia pharmacalia ei opem ullam dabant ut ab ejusmodi morbo liberaretur: quare vitam præsentem cum futura commutare credebat. Sed factum est ut Nicolaus puer ejusdem Mag. Jacobi filius, hanc acerbissimam infirmitatem cuidam Religioso Augustiniano narraret. [recordatus se adfuisse sanationi miraculosa n. 5. & seqq.] Qui Religiosus hortatus est eumdem puerum, ut patrem adiret; & quod se intercessioni B. Gregorii Verucchiensis Ordinis S. Augustini devote commendaret, illi diceret. Ivit domum puer filius, & patri omnia narravit. Unde idem mag. Jacobus recordatus adfuisse in ecclesia S. Augustini, quando illemet B. Gregorius sanitatem attracti cruris & genu Petro Francisco Cantellæ a Deo obtinuit, statim qua potuit spiritus pietate, potenti & efficaci ejusdem beatissimi Viri patrocinio & intercessioni se commendavit. Continuo autem fervidissima & letalis febris imminui cœpit, paucisque horis præteritis omnino cessavit: & Dei gratia & B. Gregorii intercessione integram virium facultatem post paucos dies perfecte obtinuit, & nunc sanus suam artem exercet ut prius. Ideo me Notarium rogavit, ut ad Christianorum exemplum hæc omnia inter mea scripta ponerem. Actum in platea publica ante apothecam suprad. Mag. Jacobi in Capitanata S. Petri, præsentibus D. Simone Lando & D. Andrea de Georginis de Verucchio testibus rogatis. Et ego Jacobus Borghesius de Verucchio Notarius publicus Apostolica auctoritate, præscriptam copiam facta diligenti collatione cum suo originali concordare inveni: ideo subscripsi & solito mei tabellionatus signo munivi & publicavi. Ita idem deinde Iacobus Borghesius in subsequentibus usque ad num. 53.

Instr. 27

[44] …XXIV mensis Septembris … honesta mulier Francisca de Bronzettis Verucchiensis, conjux Georgii Imolensis de Arvertano diœces Cæsenæ & nunc habitantis in castro S. Joannis in Marignano diœcesis Ariminensis, [Rogatu absentis mariti, surdi ac debilis,] ut ibi sua arte victum sibi & familiæ suæ acquirat, deposuit & medio juramento asseruit, d. Georgium virum suum per aliquot menses dolore gravissimo & surditate unius auricuæ fuisse afflictum, ex qua infirmitate omnino detinebatur, ne victum necessarium lucraretur & totum corpus jam jam viribus privatum erat, adeo ut etiam in magno timore esset amittendi vitam. Quare auditis quotidianis gratiis, quæ a B. Gregorio Augustiniano Verucchiensi ad se pie recurrentibus a Deo impetrantur, [arcam visitans uxor ei sanitatem impetrat.] nuntiavit eidem amantissimæ suæ uxori ut toto cordis fervore illum eidem Beato commendaret. Quæ statim ad ecclesiam S. Augustini Verucchiensis advolavit, & genibus flexis ante arcam in qua jacet corpus d. Beati, sanitatem pro d. Georgio viro suo ab eodem Beato tota mente petiit. Nec frustra preces effudit: nam paucis diebus interjectis, summo gaudio ejus & hilaritate cordis audivit, d. Georgium virum a surditate auris fuisse & esse liberum, & corpus ejusdem nullo amplius morbo nec impedimento detineri, sed optima sanitate frui, artemque suam ut prius & melius exercere, Quibus sic stantibus rogavit me &c Actum in domo Mag. Joannis Antonii Bronzetti in contrata & Capitanata S. Andreæ …

CAPUT V.
Reliquæ gratiæ mense Octobri descriptæ.

Instr. 28

[45] In Christi nomine, anno a sanctissimo ejus natali MDCL, die vero V Octobris … honesta mulier Joanna de Majanis & uxor Hieronymi Mattonæ tonæ de Verucchio, sponte & nulla vi adducta, sed a veritate impulsa, dixit & affirmavit se per multos dies febris infirmitate gravissima in lecto detentam fuisse; [Sanatur mulier mortali febri decumbens,] & certo diem suum, licet sit in florida ætate, obituram existimasse: quia subito corporis viribus omnino privata fuit, nec remedia adhibita morbi vim expellere & detrudere potuerunt. Quare cum sibi ultimum diem imminere cognosceret, ad auxilium B. Gregorii Verucchiensis Augustiniani confugit: & voto facto visitandi per tres vices corpus venerabile ejusdem Beati, qui in ecclesia Patris sui Augustini sanctissimi jacet; eodem tempore omnipotens Deus vires concessit eidem mulieri pie supplicanti, per intercessionem ejusdem B. Gregorii ut surrexerit e cubili, & potuerit d. ecclesiam petere, uti fecit: nec votum adhuc implevit quin ei pristina sanitas reddita a Deo fuit. Ideo hanc gratiam ob præd. Beati patrocinium sibi collatam a summo Creatore pro certo habens, voluit me Notarium, ad perpetuam rei memoriam, prædicta inter ceteros meos rogitus collocare; tamquam verissima & indubitata, prout medio juramento asseruit & affirmavit …

Instr. 29.

[46] … Die VII Octobris … Petrus-Franciscus, filius qu. Mag. Francisci de Manduccis, Verucchienfis, asseruit & pro veritate affirmavit, [Invasus ab hostibus personatis,] quod die IV d. mensis & anni ivit ad ecclesiam vulgo dictam della villa RR. PP. FF. Reformatorum S. Francisci, ut ibi confiteretur peccata sua, sicuti fecit. Post confessionem profectus est ab eadem ecclesia ut regrederetur Verucchium. Sed cum abesset a d. loco Villæ per quartam partem unius milliarii, juxta arundinetum seu cannetum situm juxta viam publicam, tres viri, velatis faciebus, armis diversis onusti, ex insidiis aggressi fuerunt d. Mag. Petrum-Franciscum, animo eum occidendi. Quare laxatis tormentorum bellicorum rotis, omnes curarunt eumdem mortaliter lædere: [servatus ab eorum sclopis ignem non concipientibus,] & ipse Mag. Petrus-Franciscus, cognoscens naturaliter se non posse certum mortis periculum evitare, pio mentis affectu & toto corde auxilium B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis enixe petiit & imploravit, ut secura & inevitabili morte eum, Deo dante, liberare vellet. Unde factum est, ut Deus, ob d. Beati preces & patrocinium, perbrevem orationem & commendationem supplicantis exaudiret. Nam permisit Deus ut ignis intus d. tormenta bellica non accenderetur & globuli exire non possent, licet pulveris fumus foris visus fuerit; & sic ab eo mortis periculo illæsus evaserit.

[47] Attamen dd. aggressores abstulerunt pugionem d. Mag. Petro-Francisco. & pluribus vicibus eum percusserunt, [& ab ictibus pugione inflictis,] & præcipue uno ictu in ventrem pupugerunt, ex quo ictu & percussione adeo pugionem intus infixerunt, ut una cum olivi arbore eumdem Mag. Petrum-Franciscum infixum reliquerint, & jam mortuum esse crediderint: ex qua percussione ipse etiam putavit vitam omnino amisisse. Sed idem Beatus eum incolumem ab hoc etiam periculo servavit & immunem reddidit: quia thorax cum subucula tantummodo læsus fuit. Unde postquam dd. aggreslores discesserunt, ipse vix potuit pugionem ex olivo extrahere, quia contortus, incurvatus, complicatus in ea arbore ex vi percussionis erat. Quare statim ad ecclesiam D. Augustini, ubi sacrum monumentum d. B. Gregorii extat, [invocato B. Gregorio.] ivit: & Deo gratias agens pro vita sibi servata patrocinio d. Beati, ad arcam ejusdem d. pugionem devote appendit, ut ibi ad perpetuam rei memoriam remaneret. Et quia ex hominum memoria gratias tantas & adeo singulares non deleri intendit, ideo me Notarium rogavit, ut illa, tamquam notissima & verissima, inter rogitus meos adscriberem.

Instr. 30.

[48] … Die X Octobris … Hieronymus Scarpa de Verucchio asseruit & pro veritate sponte affirmavit, se transactis diebus e subito & vehementissimo capitis dolore imo doloribus, [Curatur dolor intensissimus capitis,] ad partem sinistram adeo correptum & afflictum fuisse, ut caput sibi videretur in duas partes secari & dividi; quocirca quotidianæ & continuæ febris vi etiam affligebatur, unde totius corporis vires amiserat & mori arbitrabatur. At quia sibi satis constabat & constat, B. Gregorium Augustinianum quotidie gratiis & miraculis clarere, idcirco eidem Beato preces porrexit, majori qua potuit spiritus humilitate, ut sibi dignaretur ob omnipotenti Deo pristinam sanitatem obtinere. Neque incassum preces suas effudit. Nam statim tales vires eidem Hieronymo concessit Deus, [tactu linicaminibus arcæ,] ut posset ecclesiam D. Augustini adire, in qua jacet corpus venerabile d. B. Gregorii. Ad sacram arcam cujus ubi pervenit, porrectis prius precibus, tetigit suo capite, doloribus pleno & afflicto, linteamina superposita ipsi arcæ d. Beati. Mirabile quidem dictu & auditu, quia statim omnes capitis dolores evanuerunt, febris omnino cessavit, & eum prorsus dereliquit, & paucis interjectis diebus vires corporis reassumpsit. Idcirco recognoscens tantam gratiam sanitatis sibi a Deo datam ob merita & patrocinium d. B. Gregorii, voluit me Notarium hæc omnia exarare & in meis rogitibus ponere tamquam verissima, prout tactis &c juravit.

Instr. 31.

[49] … XXIV Octobris … Rev. adm. P. Baccalaureus, Fr. Paulus Fedrizzonius Cerviensis, sacri instituti Augustiniani professor, ac de familia conventus S. Augustini terræ Verucchii sponte dixit & certo affirmavit medio ejus juramento, [& humeri cruciatus reddens inutile brachiū,] more Sacerdotali tacto pectore, se de anno MDCXLIX tempore autumnnali, per duos menses ab ardentissima & quotidiana febre vexatum fuisse, a qua per intercessionem D. Nicolai Tolentinatis immunis evasit. Verum in humero ejus sinistro peracerbus dolor remansit, a quo assidue afflictus adeo graviter fuit, ut brachium etiam pene inutile fuerit a d. tempore infirmitatis prædictæ usque ad ultimam Dominicam mensis Maji MDCL. In qua die cum apertum fuerit sacrum monumentum, ubi venerabile corpus B. Gregorii Cellii Augustiniani Verucchiensis jacet, juxta annuum & solitum morem illud aperiendi; ipse Rev. adm. P. Baccalaureus Fr. Paulus præfatus, se potenti apud Deum intercessioni ejusdem B. Gregorii ex corde commendavit, [admoto sacro capite,] humiliterque eum rogavit, ut a prædicto humeri dolore se liberare vellet. Et quia ejusdem Beati caput, semper cælesti odore olens, piis adstantibus osculandum a Sacerdote porrigebatur; idem adm. Rev. P. Baccalaureus Fr. Paulus ardenti spiritus affectu curavit, ut sibi ab eodem Sacerdote, humerus, vehementissimo dolore offensus, illo venerabili capite tangeretur. Ex quo tactu ita dolor ille evanuit, ut amplius deinceps offensionem ullam d. R. P. Fr. Paulus non senserit; sed pristina sanitate, Deo sic dante & B. Gregorio intercedente fruitus fuerit. Quocirca ne tanta gratia oblivioni ullo tempore tradatur, sed semper magis hujus beati servi Dei Gregorii merita apud Deum & homines elucescant, voluit me Notarium præfata omnia inter mea scripta & rogitus adscribere.

Instr. 32.

[50] … Die XXVII Octobris … honestæ adolescentulæ, Baptista scilicet Maria, ambæ filiæ Lucæ Domini Rodani de Verucchio, [Item puellæ pauperes dua febribus cōtinuis afflicta.] sponte & per se deposuerunt & veritatem esse dixerunt, se per multas mensium præteritarum hebdomadas febribus continuis & letaliter eas cruciantibus laborasse, a quibus nulla arte humana liberati potuerunt: ex quo fiebat, ut cum sint pauperes, victum & alia sibi necessaria parare & lucrari minime possent. Verum in Deo confisæ; & B. Gregorii Augustiniani Verucchiensis, qui permultas alias personas ab hujusmodi infirmitatibus sua apud Deum intercessione liberavit, ut iisdem Baptistæ & Mariæ satis constat, patrocinio tota mente & corde implorato, factoque voto ejusdem Beati sacrum sepulcrum, in ecclesia S. Augustini Verucchii existens, pluries visitandi, veluti illud adimplere omni spiritus pietate sibi possibili studuerunt; Omnipotens & omnium bonorum elargitor Deus infirmorumque certa salus, per intercessionem d. B Gregorii, ambabus optatam & imploratam valetudinem clementissime tribuit, easque omnino a præd. febribus immunes reddidit, ut etiam filio illius Reguli Euangelici ipse Deus concessit. Hinc ambæ Baptista & Maria, cupientes ea qua possunt ratione gratias has innotescere ceteris fidelibus posteris, quo erga tantum Dei servum amoris & devotionis fervore accendantur, me Notarium rogaverunt unanimes, uti prædicta omnia describerem, & publicis rogitibus meis tamquam notissima & verissima inserere vellem.

[51] Hactenus Rogitus, ut vocant, descripti per Iacobum Borghesium, continuantem rogitus ab Heironymo Cellio usque in mensem Octobris deductos: quæ omnia cum intra quinque menses notata ac fere etiam patrata fuerint; apparet quanta potuisset similium gratiarum silva colligi, si vel prioribus annis talis adhibita diligentia fuisset vel posterioribus continuata. Verum ut in humanis rebus nihil constans atque perpetuum est, sic neque in Sanctorum cultu: quorum sæpe favores quanto frequentiores sunt, tanto negligentius adnotantur: quasi jam minime necessarium sit scriptis mandare ea, quibus similia quotidie experiuntur mortales. Vnum tamen, Septemdecim annis quam priora recentius, in fine sic additur.

[52] In Christi nomine. Amen. Anno ab ejusdem sanctissimo Natali MDCLXIV I Indictione V, [& an 1667 Fr. Augustinianus calculo laborans] sedente divina providentia S. D. N. Clemente Papa IX, Pontificatus sui anno I, die vero III mensis Octobris, coram me Notario & testibus infrascriptis sponte & libere constitutus R. P. Baccalaureus Fr. Joannes Antonius Para Verucchiensis Augustinianus, Ariminensis diœcesis, tacto more Sacerdotali pectore, jurisjurando asseruit & pro veritate affirmavit, se per aliquot annos renum & calculorum infirmitate fuisse acerbe vexatum, & eam ob causam magna cum difficultate & dolore urinam emisisse: sed die XXVII mensis Maji proxime præteriti, id est die Veneris antecedentis sanctissimam Pentecostes celebritatem, in qua solennitate aperienda erat, juxta morem & consuetudinem annualem, & quidem antiquissimam, sacra arca, in qua asservantur semper suavissimo odore redolentia B. Gregorii Cellii Verucchiensis Augustiniani sacra & veneranda ossa; idem Baccalaureus Fr. Joannes Antonius adeo talibus & renum & calculorum afflictissimis & acerbissimis doloribus vexatus afflictusque fuit, ut non urinam amplius e corpore emiserit; sed profluentiam & copiam maximam sanguinis, per totam anted diem XXVII mensis Maji, mingere numquam destiterit. Qua de re providens ipse Baccalaureus Fr. Joannes-Antonius, [nec nisi sanguinem pro urina reddens.] & cognoscens se illis efficacissimis doloribus non posse viribus corporis resistere, sed potius mortem raptim expectare debere, neque ulla medicamenta ei auxilium ferre; quo potuit majori spiritus fervore, uti alias in suis infirmitatibus & necessitatibus fecerat, ad opem cælestem & intercessionem B. Gregorii sui Ordinis Augustiniani confugit. Neque id frustra: quoniam in sero seu sub vesperam illiusmet diei XXXVII suprad. fluxus ille sanguinis omnino cessavit nec postea tali infirmitate affectus est, sed urinam tunc temporis claram emisit; imo sacris muneribus ecclesiæ suæ sequentibus diebus, sabbathi scilicet & Pentecostes nec non solennis diei Dedicationis suæ ecclesiæ Augustinianæ atque solennitatis d. B. Gregorii, optime potuit satisfacere. Quæ omnia cum ita sint, rogavit me [Petrum Ugolmum] notarium publicum, ut de prædictis omnibus publica hæc conficerem documenta, prout rogatus feci ejusque piis votis requisitus annui …

[53] His ita transcriptis ex originali apud Patres Augustinianos libro per d. Petrum Vgolinum, sequebatur fides publica Priorum & Communitatis terræ Verucchii de ejusdem Notarii legalitate, [Fides No tarii hæc omnia transcribentis.] data die XVI Ianuarii MDCLXXVII subsignante Michaele Faviardo Secretario: ac denique ipsius Notarii authenticatio his verbis concepta. Et quia ego Petrus Ugolinus de Verucchio, publicus auctoritate Apostolica Notarius, præsentes copias ex libro in quo adscripta & authentica prodigia B. Gregorii Cellii de Verucchio extant, ut in eo videri possunt, bene custodito & conservato in Conventu adm. RR. Patrum Eremitarum Ordinis S. Augustini, & ex rogitibus qu. Petri-Francisci Marzalonii, Hieronymi Cellii; & Jacobi Borghesii meique Notariorum publicorum de terra Verucchii, fideliter & de verbo ad verbum propria manu, excepta legalitate Perill. Communitatis Verucchii, extraxi, nil addito nec diminuto, quod sensum mutet; quas facta collatione diligenti cum suis originalibus concordare inveni: ideo pro fide scripsi, hisque me subscripsi, & publico signo mei tabellionatus, quo in talibus utor, munivi: quod quidem signum ramosum præfert caudicem stirpitus evulsum, cujus scapo affixus rotulus cum initialibus nominis atque cognominis litteris P. V.

DE B. PHILIPPO AQVILANO
EX ORDINE OBSERVANTIÆ REGVLARIS S. FRANCISCI,
SULMONÆ IN ITALIA.

ANNO MCCCCLVI

[Praefatio]

Philippus Aquilanus, ex Ordine Observantium S. Francisci, Sulmone in Italia (B.)

D. P.

[1] Pelignorum veterum insignis & antiquißima urbs Sulmo sive Sulmona, cujus Episcopalis titulus cum Valvensi conjunctus hodieq; perseverat, quamvis multum se jactet P. Ovidii Nasonis natalibus, ejus versibus celebrata, pluris tamen facit habuisse viventem, [Corpus & cultus prope Sulmonam.] & poßidere mortuum B. Philippum, dictum a patria Aquilanum; in conventu suburbano Fratrum Minorum Observantium S. Nicolai nuncupatum, qui est octavus Provinciæ S. Bernardini apud Gonzagam, fundatus circa annum Domini MCCCCXLIII. Ibi Guardianus erat Philippus, cum hac IV Maji moreretur anno MCCCCLVI. Ibi sacellum sub ejus nomine frequentatum ab incolis, infirmos suos illuc inferentibus, nec raro sanos efferentibus. Ibi mausolæum Beati, miraculis clarum, in sacello Mezzaræ familiæ proprio; quo nunc, dum nova ecclesia struitur, dissoluto, arca sacri pignoris custos asservatur tantisper in sacristia, donec absoluta fabrica angustius collocetur: quod si prius factum intellexerimus, quam mensis hic in lucem prodeat, poterit indicari in Appendice hujus tomi. Nunc dico id quod cultum pubicum & minime vulgarem indicat, ipsam arcam, quæ omnia integri corporis ossa continet, transparentibus instructam crystallis, conspicienda ea offerre populo, quoties educitur ex alia lignea ipsam includente.

[2] Vitam ejus scripsit Bernardinus Aquilanus, etiam ipse illustri Sanctimonia clarus, [Vita a B. Bernardino conscripta, cujus hic epitome,] cujus Funerale, Latina; & Admonitiones vitæ spiritualis, Italica lingua extant, Venetiis editæ anno MDLXXII; cetera ejus opera, utroque idiomate scripta, & adhuc inedita habentur in Conventu S. Angeli, inter Fossam & Ocram Aprutii oppida, uti testatur Waddingus in libro de scriptoribus, numerans in iis primo loco Brevem Historiam Latinam de Cœnobiis & viris povinciæ S. Bernardini, ad quam B. Philippus spectabat; & inter Italica opuscula, ipsius S. Bernardini Senensis & hujus B. Philippi Vitas. Hanc inde Italice transcriptam accipere & integram Latine reddere maluissem, quam ex Waddingi Annalibus dare epitomen; sed meo illam petentis & optantis studio, [miracula etiam, quorum aliqua dantur ex Ms. loci:] non respondit eorum diligentia, quorum maxime intererat cooperari pro viribus: multa autem solicitatione usus aliud hactenus non obtinui quam ex Ms. vetusto libello, complura miracula B. Philippi continente, pauca quædam, jussu Valvensis & Sulmonensis Episcopi Notarialiter excepta, ipso quo Beatus obiit anno: quæ Latine versa damus post vitæ epitomē: cetera pergimus optare & expectare æque ac ipsius prælaudati B. Bernardini Vitam Italicam, diligentißime conscriptam, aut saltem ejus Latinam epitomen editam ab Antonio Amicio consanguineo, dandam XXIX Novembris, quo ipsum in dicto S. Angeli conventu coli dicit Arturus a Monasterio, in Martyrologio Franciscano.

[3] Vnum hic addo ex Waddingho, quod prælaudatus Bernardinus obierit anno MDIII in conventu S. Iuliani prope Aquilam, [sed omnia exoriginalibus integra optantur.] suas autem Admonitiones scripserit anno MCCCCXCI: unde intelligitur auctorem ea scripsisse de B. Philippo, quæ partim ipse vidisse potuit, partim ab iis qui viderant audivisse; adeoque scripturas tam de Vita quam de miraculis ducentesimum annum vix superare. Quæ si nunc difficulter legantur intelliganturque, cogitent quæso illorum Conventuum Fratres, quanto difficilius ea legenda intelligendaque sint post plurium seculorum lapsum; si tamen tamdia evadant exitium, quod eis immenit ex eo ipso, quod quæ intelliguntur ægre, negligantur plerumque & facillime pereant. Dent igitur operam, ut superata qualicumque difficultate, ejusmodi monumenta conservari perpetuum poßint in hac nostra collectione.

VITA
Ex Italico B. Bernardini fere synchroni
a Waddingo tomo VI Annalium Latine contracta

Philippus Aquilanus, ex Ordine Observantium S. Francisci, Sulmone in Italia (B.)

EX WADDINGO.

[1] Philippus Aquilanus, patre Amico Fociano, matre Bucia, apud Cassinam, agri Aquilani oppidum, modico genere natus, [A puero severiori virtuti addictus] anno ætatis sexto utroque parente orbatus, a Jacobo avunculo susceptus est. Ab illa ætatula summam præseserens honestatem & morum gravitatem, placida quadam hilaritate ab ipsa natura præditus, jam tum cœpit jejuniis & piis vitæ institutis assuescere. Integri anni singulis diebus supra parentum sepulcrum prolixe orabat; interrogatusque quid illic faceret, respondit, se parentum beneficia, quibus poterat modis, compensare. Peccata prævenit pœnitentia: prius enim castigavit quam commisit. E lecto surgens, in paleis aut nuda humo brevem delibans somnum, reliquam noctis partem precibus tribuebat. [fit Clericus dein Minorita.] Indusii molliciem omnesque corporis delicias procul ablegavit; & pro cilicio, quod non habebat, interiores vestes opplebat pungentibus & aculeatis seminibus Teutlomalachæ, vulgo Spinacii, quod etiam pœnitentiæ genus post susceptum institutum Franciscanum retinebat. Clericali habitu suscepto, grammaticæ operam dedit, reliqua studia prosecuturus quæ Sacerdotali judicabat idonea dignitati. Sed provectioris factus ætatis, mundana expertus pericula, & perituras exosus delicias, tutiorem vitæ normam delegit, sub formula a S. Francisco præscripta.

[2] Exultavit ut gigas ad currendam viam istam Dei mandatorum, non solum præcepta & saluti necessaria, [& virtutibus excellens,] velut pusillus aut spiritu infirmus; verum superexcellentia virtutis opera & consilia Euangelica, tamquam virtute potens & fide robustus, hilari vultu lætaque mente observabat. A vino, ut plurimum; a carne, semper abstinebat; jejuniis, verberibus, mirisque modis corpus excrucians. Superiorum nutibus prompte obediebat; eorumque reprehensiones, eo alacrius quo severiores excipiebat. Tenerrime aliorum miseriis & fragilitati compatiebatur, erga seipsum prorsus immisericors. Simplicitatem columbinam inceslu & verbis repræsentans, in operibus & consiliis serpentina utebatur prudentia. Nihil ponderosum absque consilio aggrediebatur, & secum tacitus ruminabat quæ celitus infundebantur beneficia. Omnia, quæ prospiciebat vel agebat, materiam suppeditabant altiora contemplandi. In chori concentu, cælestis curiæ suavissimam harmoniam; in oratione confratrum, Sanctorum communionem, piamque pro nobis intercessionem; cubitum iturus, mortis imaginem & angustam sepulturam; in vermiculis e corpore prodeuntibus & moleste mordentibus, [orationique addictus.] horribilia sepulturæ germina; in religiosa mendicitate, Christi voluntariam paupertatem; in igne, glacie, tenebris, fœtore, inferni tormenta protinus, tamquam præsentia, contemplabatur. Temporis æquus æstimator, nullum absque fructu permisit elabi.

[3] In oratione assiduus, quotidie post Completorium accuratissimo examine singulas discutiebat illius diei actiones; & siquid severe judicabat vel minimum deliquisso, [dæmonem interturbantem abigit.] severiori corripiebat supplicio. His ea hora semel intentus vidit sathanam, in monstruosæ capreæ terrifico spectro, lampadem, coram divini Corporis deposito lucentem, extinxisse. Tum ille intrepide: Hæ tibi artes, futilis joculator, minime proderunt: neque enim me ab oratione turbabis, neque sacras aras tenebris offundes. Educto protinus e culina lumine, lychnum accendit, & lampadem altiori tractu suspendit. Secundo & tertio his repetitis, & capra in fœtidum hircum conversa, indignatus vir Dei; Abi, inquit, in malam rem: in Dei nomine tibi præcipio, ne me amplius ab oratione perturbes. Confusus abiit inimicus, neque ausus est deinceps molestiam inferre.

[4] Officium divinum summa attentione, corpore erectus, [frequens ad missas audiendas,] neque muro neque sedili neque ullo innixus sustentaculo, persolvebat. Arcanum Missæ sacrificium quotidie offerebat, & quotquot in templo Sacra fiebant, diligenter audiebat; dicens, nullum tempus utilius quam in Missis legendis aut percipiendis impendi. Castitatis vigilantissimus custos. minimas, quæ obrepere solent, inhonestas cogitationes diligenter eliminabat; prudenter dicens, quod si arbor prius radices non egerit, neque frondes neque fructus emittet. Beatus, aiebat, qui tenebit parvulos suos, & ad petram allidet: Sponsus animæ nostræ & zelotypus & delicatus, [& castitatē solicite custodiens,] honestatis nullam suffert injuriam. Si quem audiebat verba proferentem minus honesta; peracriter reprehendebat, nullius sexus aut qualitatis habito discrimine: eo tamen dicebat modo, ut nullius indignationem incurreret; eoque fructu, ut quoscumque a se correptos vere redderet criminis pertæsos & corde contritos. Mulierum consortium diligentissime fugiebat, & annis quindecim nullam in facie conspexit: eamque tandem a Deo gratiam consecutus est, ut ad feminarum non magis quam ad ligni moveretur aspectum.

[5] Unius tentationis ei reliquit Dominus exercitium, videlicet somni molestiam: quam ut effugaret, per integrum triennium, multo verbere severe in corpus suum animadvertebat. [luctatur eum somno] Aliquando vinctis manibus injectoque ad trabem fune ne in terram decideret; aliquando ligatis manibus & pedibus ad lecti scamnum, sæpe glomerato corpore, colligatis conjunctisque manibus & pedibus, instar agni vel hœdi revincti; vel ut plurimum sedens, numquam jacens, breviusculum somnum delibabat: eo autem diligentius tentationem hanc propulsabat, quo vehementius molestis insomniis & inhonestis visionibus afflictabatur. [nocturnisque illusionibus.] Misere aliquando concussus, quid ageret? interrogavit Joannem Capistranensem. Patienter ferendum & viriliter agendum, respondit, omnemque hanc afflictionem ad meriti augmentum fuisse permissam. Otium, malorum seminarium, summo fugiebat studio: & si quod supererat orationi tempus, religiosis devovebat exercitiis. [libros sacros scribit,] Animadvertens humiles casas & paupercula sui instituti domicilia libris choralibus, Psalterio, Antiphonario, aliisque similibus indigere; statuit hos scribendi modum, etsi difficilem, condiscere; mireque consecutus, provinciam omnem his libris complevit. Oratoria multa, in silvis vel hortis cœnobiorum, vel ædificavit vel resarcivit; probe sciens, quod licet loca hominem non sanctificent, valde tamen ad bene operandum pro sua juvant opportunitate; [atoratoria extruit,] & commodius a turba separati orant viri contemplativi, quam si aliorum commercio distrahantur. Strictissimæ paupertatis amator nihil in victu aut vestitu superfluum, nihil in utensilibus neque ecclesiæ paramentis pretiosum admittebat, dicens, pauperes Fratres paupere cultu debere gloriari.

[6] Solidam prægnantemque hominis virtutem conspicientes Superiores, instruendis tironibus præfecerunt: quibus ille optimam, quam a Fr. Savino a de Campellis, Provinciæ S. Francisci viro sanctissimo, disciplinam accepit, [tironibus præficitur,] cum fœnore instillavit. Illud ei potissimum studium, cælestium contemplatione a terrenis avocandi, & oratione mentali Deo conjungendi: neque adeo inbiabat laboribus corpus atterere, quam spiritualibus documentis animum colere, & internas passiones mortificare. Christi vitam piis exercitationibus docuit æmulandam, sed præ omnibus mysteriis Passionem meditandam; quam quindecim punctis seu partitionibus optimo ordine distribuit. Eam ipse tam vehementer intimo impressit cordi, ut quoties illam referri audiret, summo cruciaretur dolore: & singulis feriis sextis Parasceves eamdem lugubri ritu explicantibus, verbere multo, arctissimo jejunio, lacrymis, impatienti ejulatu, adimplebat ea quæ deerant Passioni Christi in corpore suo…

[7] Etsi subesse mallet quam præesse, constrictum majorum præcepto oportuit aliquando aliorum regimen subire. Ita tamen regebat, ut potius servire videretur; & aliis præfectus, omnibus esset æqualis, illius secutus consilium qui dixit: [itemque aliis quos magna cum discretione gubernat.] Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis: curam illorum habe, & sic confide, & omni cura tua explicita recumbe: ut læteris propter illos, & ornamentum gratiæ accipias coronam, & dignationem consequaris corrogationis. [Eccl 31, 1] Talem ille secutus est placido & prudenti regimine opinionem, ut omnes se illius tradere cuperent disciplinæ, nec esset in illa provincia qui non optaret ei cohabitare. Non erat qui de eo loqueretur verbum malum, nec qui ad Prælatos majores querelas transmitteret. Imperfectos ad Regulam componebat,perfectos ad potiora stimulabat. In redarguendo vehemens, in monendo suavis, in præcipiendo nullius animum exulcerabat, probe considerans quod Prælatus indiseretus facit inobedientem subditum. Justitiam & misericordiam ita contemperabat, ut delicta non remanerent impunita, neque delinquens exasperatus: etnim justitia sine misericordia, severitas est; & misericordia sine justitia, incentivum præbet deliquendi. Moleste ferebat, si quem videbat otiosum: atque unicuique suum designabat ministerium.

[8] Signis etiam & prophetiæ floruit virtute. In conventu b Terami juvenculam a dæmone oppressam, præcipiente Guardiano, [miraculis etiam & prophetia claret.] Cruce signavit, statimque a malo genio liberavit. Sulmonensis cœnobii factus Guardianus, viam quæ ducebat ad civitatem c non parvo labore fecit ampliari. Interrogatus a Fratre collaborante, ut quid tanto Fratrum sudore & aliquot impensis semitam curabat dilatari; Pauculis, inquit ille, Fratribus nostris callis iste abunde sufficit: sed prope est tempus, quo ingens populorum multitudo hinc sit transitura. Verum prædixisse apparuit, cum post ejus mortem, crebris commendatam miraculis, maximus fieret ad sepulcrum piæ gentis concursus. Magno æstuans Deum videndi ardore, viginti annis Deum rogavit, ut e corporis ergastulo suspirantem animam placeret educere. Sæpissime repetebat illud Apostoli, Cupio dissolvi, & esse cum Christo: addebatque se valde iis invidere qui ad Christum præcesserant. [Phil. 1, 23]

[9] Tandem exauditus cœpi ægrotare, deinde variis morbis affligi, [& post varios morbos] & ingravescentibus doloribus vehementer torqueri: in quibus illa dumtaxat ejus vox audiebatur, Dominus fortitudo mea, Dominus refugium meum & liberator meus. Demum languidulo spiritu cum sentiret mortem propinquam, præmissa Confessione, devotissime sanctissimum Christi corpus, flexis extra lectum genibus, appenso ad collum fune suscepit: susceptaque a S. Francisco transgressionum venia, feliciter migravit ad Dominum anno MCCCCLVI, [obit 4 Maji 1456] die IV Maji, in prædicto Conventu Sulmonis, quem regebat. Corpus, dum viveret ad nigredinem tendens, & facies fusca, ita facta sunt alba, & labia quasi rosa rubentia, & membra omnia adeo tractabilia & mollia, ut omnes mirarentur cuperentque tangere & venerari. Accessit ad viri sancti honorem gloria miraculorum; quæ magno numero Notarii manu collegit Episcopus d Sulmonensis, & alia plurima Fratres scripserunt.

[10] Ejus vitam scripserunt Marianus e Florentinus, Marcus f Ulysipponensis, Petrus g Rodulphus; atque omnibus diffusius ejus conterraneus B. Bernardinus Aquilanus, [Vitæ scriptor B. Bernardinus,] quæ circumfertur manuscripta, ex qua ego potissima decerpsi. In opusculo quod de Provinciæ S.Bernardini cœnobiis composuit, ista de hoc sancto viro subjungit. In loco S. Nicolai prope Sulmonem, corpus B. Philippi Aquilani requiescit, qui paupertatis maximus zelator fuit, castitatis & obedientiæ maximus amicus, oratione devotus, [eum etiam alibi laudat,] discretione singularis, humilitate præcipuus, simplicitate purus, prudentia cautus quasi serpens, contra diaboli insidias semper intentus, & (ut brevibus multa complectar) singularis nostri Beati S. Francisci filius. Cunctis erat speculum sanctitatis, tamen totis viribus suam sanctitatem abscondere nitebatur: sed (secundum Dominum, qui dicit. [Luc. 11, 33] Nemo accendit lucernam & ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt) quanto magis nitebatur abscondere, [uti & B. Ioannes Capistranus.] tanto magis sanctitas ejus circumquaque diffusa fuit. Denique post mortem multa miracula Deus ostendere voluit, ut patet Sulmone: de quo viro plura nunc alia non dico, quia vitam suam late descripsi … B. Joannes Capistranus, audita ejus morte, vehementer indoluit, & dixit: Heu mihi! quia incolatus meus adeo prolongatus est, ut post sanctum hunc virum inter has ærumnas oporteat suspirare h. Felix urbs Sulmonensis, quæ tantum meruit possidere thesaurum.

ANNOTATA

a Spoletinus hic fuit, fortaßis proprio familiæ nomine dictus de Campellis: nam etiam anno 1660 Spoleto transeuntes ibi invenimus nobilißimum eumdemque rei historicæ scientißimum virum illi cognomonem D. Bernardinum de Campellis. Waddinghuc post alios Beatum appellat & obiisse anno MCCCCII, signisque & virtutibus admirandum, sepultum esse ad S. Damianum Aßisii. Arturus refert eumdem VII Iulli: sed nos nullum invenimus illius monumentum, de dum cultum aliquem. Ceterum qui sub illo tirocinium habuit B. Philippus, ætate grandæva debuit obiisse.

b Teramo vulgo, alias Interamnium, ad Tordimum fluvium, qua alio rivulo accurrente augetur, Aprutii oppidum versus Marchiam Anconitanam.

c Gonzaga dicit quod Conventus Sulmonensis longiuscule a vallo ædificatus sit, quem fratres quatuordecim satis commode inhabitant.

d Fr. Donatus Bottinius Neapolitanus, ex Ordine Eremitano, Cupersanus antea Episcopus, ad Ecclesias Valvensem & Sulmonensem regendam translatus an. 1448 IV Nonas Septembris, Cathedralem Sulmonensem mirabiliter exornavit; variaque supellectile & cultu ecclesiastico ditavit ad invidiam. Ita Vghellus tomo I Italiæ sacræ, successoris ingressum (qui fuit Fr.Bartholomæus de Scalis ex Ordine S. Dominici Sulmonensis) aßignans anno 1463. Ceterum miraculorum ejus jussu notatorum non magnus numerus fuisse videtur, si ea solum notata sunt quæ jam jam dabimus.

e Ejus Chronica Mss. inedita sunt Romæ apud successorem Wadding hi Haroldum.

f 3 Parte Chronicorum lib. 3 cap. 61.

g Lib. 1 Historiæ Seraphicæ, ubi pag. 127 veram hujus sancti viri effigiem invenies cum elogio, in quo dicitur D. Bernardini, Aquilæ publice in foro concionantis prædicationibus inflammatus (in margine notatur aliter B. Joannis Capistrani sermonibus id tribui) ingressus ordinem anno 1426 & mansisse in religione annos triginta: quorum omnium fides vacillat, si vere sub B. Bernardino de Campellis tirocinium posuit, isque obijt anno 1402. Deceperit Rodulfum Bernardini nomen, perperam intellectum de S. Bernardino Senensi, qui usque ad annum1444 vitam produxit, & pro annis 30 potest fortasse dici annis 60 in religione mansisse Philippus. Multo minus verosimile est quod de B. Ioanne Capistrano suggeritur in margine: de hoc enim dicit ipse Rodulfus quod ordinem solum ingressus sit anno 1415: quamvis etiam hic Aquilæ potuit fuisse concionatus, & B. Philippo haud dubie fuit familiaris, Capistrani non longe ab Aquila natus.

h Sed non supervixit diu, eodem anno 1456, 23 Octobris in Hungaria mortuus, quando vitam ejus dabimus.

MIRACVLA
Ex veteri Ms. Notariali Italico.

Philippus Aquilanus, ex Ordine Observantium S. Francisci, Sulmone in Italia (B.)

EX MS. NOTAR.

Hæc sunt miracula B. Philippi Aquilani, Ordinis Fratrum Minorum de Observantia, examinata per Episcopum Valvensem aut Sulmonensem.

[1] Masius Dominici de Juliano, [Totius fere corporis motu privatus,] ex provincia Aprutii, comparens & stans coram Domino Episcopo Valvensi aut Sulmonensi, ad declarandam gratiam, quam recepit per votum factum B. Philippo Aquilano Ordinis FF. Minorum de Observantia, ipso quo obiit anno a Guardianus in loco S. Nicolai Sulmone, dixit, quod longo tempore passus fit certam infirmitatem, unde graves existebant dolores, corpori suo admodum molesti, non tamen æqualiter semper, sed aliquando magis magisque intensi. Ab initio autem Maji usque adeo afflictus fuit præd. Masius in tibiis, manibus, aliisque membris, solo capite ac ventre exceptis, quod nullam fere corporis partem movere valens, coactus fuerit in lectum se reclinare, nec sine alieno adjutorio levare sese ab eo tantillum posset: patiebatur autem vehementes contractiones in manibus, nec in ipso lecto commovere se poterat nisi ab uxore vel alio quopiam assistente adjurus, neque hoc ipsum fiebat absque magna difficultate.

[2] Ita constitutus pluries a medicis & medicinis subsidium petiit: sed frustra: quare ad invocandos Sanctos alios se convertit, quos vicina patriæ suæ oppida venerantur. Postea vero in die b Pentecostes, dicto mense Maji, intelligens quod ad corpus B. Philippi Deus faceret multas miraculosas gratias & liberationes a variis infirmitatibus, [facto voto subito convalescit.] referente eas Bartholomæo Ricciardi de Juliano, subito cum maxima devotione & fide votum fecit d. B. Philippo, dicens quod si meritis & precibus ejus intercedentibus liberaretur a sua infirmitate, iret ad visitandum corpus ejus; indeque regrediens ad suum c castellum, depingi faceret ipsius effigiem, collocandam in ecclesia S. Mariæ ejusdem castelli. Hoc voto facto præd. Masius continuo tentavit assurgere, & publice ac manifeste confirmans se recepta gratia liberatum a morbo,ambulavit per castellum: die autem lunæ sequenti liberrime se movens, pedes venit ad d. corpus sanctum B. Philippi cum infrascriptis comitibus. Visus autem fuit ipse Masius, mediante voto & gratia recepta, libere venire & redire. Atque hæc omnia dixit ipse Masius: hi vero sunt testes qui eum comitati sunt: Bartholomæus Ricciardi, Catalda Andreæ & Nina Colai: qui omnes & singuli medio juramento suo confirmarunt omnia præmissa, uti a præd. Masio enuntiata fuerunt.

[3] Die XXV mensis Maji Indictione IV, comparuit coram D. Episcopo, [item crure sinistro graviter cruciatus,] Tutius Simonis de Juliano ex provincia Aprutii, confitens & dicens quod fuerit infirmus & graves dolores passus in crure sinistro & in nervis circa genu ex una & altera parte: adeo ut per sex annos d. crure uti ad ambulandum nequiverit. Audiens autem quod corpus B. Philippi mortui in ecclesia S. Nicolai prope Sulmonam per Dei virtutem multa operabatur miracula,devotione inflammatus cum spe recuperandæ sanitatis, vovit ad illud visitandum se conferre. Mox vere adfuit divina misericordia, recepit gratiam desideratam ipse, recessit omnis dolor a crure, & sicut promiserat ita continuando suam devotionem venit a præd. Castello Juliani Sulmonam ad d. beatum corpus, magis pedes quam eques; equo tamen subinde utens ad quietem corpori indulgendam: distat enim Castellum Juliani circiter triginta milliaribus Sulmona. Hæc autem omnia narravit d. Tutius coram D. Episcopo Sulmonensi, eademque de suo patre coram eodem D. Episcopo sub juramento affirmavit Antonia ipsius Tutii filia, esse vera prout supra narrata sunt, præsentibus D. Antonio de Avezzano Vicario Generali præd. Episcopi, nec non Antonio de Pacano, Sulmone commorante, Jacobo Joannis Rainerii Aquilano, Francisco Mag. Petri de Horiano, & Honufrio Manelli de Sulmona.

[4] Die XXVII d. mensis Maji comparuit coram D. Episcopo Sulmonensi Petrus de Gallutio habitans Miniani in provincia d Terræ-laboris, confitens & dicens, [& alius pede] quod infirmus fuit & graves dolores passus in pede sinistro, adeo ut per mensem integrum non potuerit ambulare ad spatium unius milliaris neque laborare. Audiens autem quod corpus B. Philippi mortuum staret in ecclesia S. Nicolai Sulmonæ, & per illud multa Deus operaretur miracula, devotione accensus fecit votum ejus visitandi cum spe sanitatis consequendæ. Subitoque voto facto per Dei misericordiam, compos fuit desideratæ gratiæ cœpitque ambulare, & suam continuans devotionem venit pedes a d. loco Miniani e usque Sulmonam ad d. sanctum corpus. Nicolaus vero Antonii de d. terra examinatus & adiuratus, solenni juramento asseruit vera esse prædicta: idemque similiter examinata & adjurata affirmavit Joanna Honofrii de Petra Mondaza, ipsius Petri commater.

[5] Eadem die & hora comparuit coram D. Episcopo Sulmonensi Nicolaus Antonii ex d. terra Miniani dixitque se fuisse infirmum, [ac tertius crure dextro,] & graves dolores passum in crure dextro, ita ut difficulter magnoque cum labore ad exiguum spatium ambularet: hac autem infirmitate laboravisse se ab ipsa sua pueritia. Audiens autem quod Deus omnipotens multa operaretur miracula, mediantibus orationibus & meritis B. Philippi in loco S. Nicolai Sulmonensis, oravit & vovit, quod si Deus se quoque a sua infirmitate liberaret, sine mora sese conferret Sulmonam, & personaliter visitaret corpus B. Philippi ejusque sepulcrum. Facto vero sic voto, subito se liberum sensit, venitque personaliter nudis pedibus ad d. locum & corpus beatum. Quare suprad. Petrus sub suo quoque juramento asseruit rem ita se habere, idemque confirmavit præd. Ioanna Honofrii, præsente D. Presbytero Petro de Avezzano Doctore Vicario generali D. Episcopi, D. Antonio Victorici Canonico, & Innocente de Corbis Presbytero, & Ioanne de Sulmona, ac Paulo-Antonio Colai, atque Andrea Ciotti ex civitate Theatina.

[6] Die XXIX mensis Maji MCCCCLVI f coram D. Episcopo Sulmonensi D. Maria uxor D. Marini de Caramento, [& toto corpore tumens,] tertii Ordinis S. Francisci provinciæ Aprutii, sub juramento interrogata de sua infirmitate & gratia obtenta, dixit quod inflationem manuum ac genuum patiens per annum unum, quorumdam medicorum consilio adhibuit remedia quædam; quibus in grandem tumorem provectum est malum, toto generaliter corpore inflato, adeo ut & loquendi & videndi amiserit facultatem, neque per dies quindecim cibum aliquem nutritivum sumere potuerit. Itaque vita ejus in desperatis passim habebatur, & a filiis domesticisque veluti jam mortua plangebatur. Hoc in statu accesserunt ad eum duo Fratres de Observantia, quorum alter Fr. Oliverius, alter dicebatur Fr. Hieronymus: qui infirmam animantes suggesserunt ei ut se commendaret B. Philippo de Observantia S. Francisci, [jamque ad mortem deposita.] mortuo in ipsorum loco S. Nicolai Sulmonensis, ut sibi obtineret gratiam in vitam æternam: addentes, Non discedemus hinc donec dixeris Ave Maria. Ipsa autem quæ antea loqui non potuerat, eorum orationibus & Dei gratia mediante, recitavit Ave-Maria. Quo viso, quotquot aderant ipsaque infirma fecerunt votū de visitando d. beato corpore B. Philippi. Tunc illa cibum poposcit, & subito sanata venit ad visitandum d. beatum corpus,per obtentam gratiam libera ab omni infirmitate. Laurentius filius d. D. Mariæ sub juramento eadem omnia confirmavit, præsentibus ad cuncta Paschale Corcii de Staffa, Mag. Nicolao Petruccii muratore, Simeone Mariani, Mag. Antonio Angeluccii de Sulmona.

Omissis aliis informationibus miraculorum brevitatis causa, extracta est præsens copia a quodam libro in pergameno manuscripto antiqua manu, in quo adsunt annotata Vita & informationes miraculorum d. B. Philippi ab Aquila, existente in libraria Venerab. Conventus S. Nicolai civitatis Sulmonis: & facta collatione &c. In quorum fidem ego Notarius Bernardinus Sebastianus &c.

ANNOTATA

a Clarius infra num. 6 exprimitur annus 1456, quo omnia hæc factæ ac descripta sunt ipso sancti obitus mense.

b Pascha hoc anno 1456 celebratum fuit 28 Martii, atque adeo secutum est festum Pentecostes 16 Maji.

c Mox infra dicitur castellum Juliani distare Sulmona ad 30 milliaria, quale nullum in hodierni Aprutii chorographica tabula invenitur: sed bene in vicino Comitatu Molisino, in distantia longe majori Mons S. Juliani; & in Iapygia seu Capitanata, adhuc longius remota, Castellum Julianum.

d Vulgo Terra di Lavoro, Campania Felix; ideo fortaßis sic dicta, quod copiosus fructuum quovis anno geminatorum proventus adeo ad eam colendam stimulet indigenas, ut nullam anni partem habeant a labore vacuam.

e Vulgo Mignano,distat circiter P. M. 30 a Sulmona, quantum fere mons Caßinus, cui ad Africum jacet intervallo milliarium circiter 8.

f Hujus numeri veritas confirmatur per supranotatam Indictionem 4.

DE B. MICHAELE GEDROCIO
ORDINIS CANON. REGVL. S. MARIÆ DE METRO
CRACOVIÆ IN POLONIA.

AN. MCCCCLXXXV

[Praefatio]

Michael Gedrocius, Lithuanus Ordinis Canonicorū Regularium Mendicantium Cracoviæ (B.)

D. P.

[1] Ordo S. Mariæ de Metro; qui etiam de Pœnitentia seu Patientia Sanctorum Martyrum nuncupatur, ab Alexandro IV. summo Pontifice ejusque Successoribus confirmatus sub Regula S. Augustini & mendicitatis profeßione, in veste candida, rubram super scapulari Crucem præferente ad pectus, [Elogium apud Michoviam coævū,] varia poßidet etiam nunc & plura olim possedit monasteria in Lithuania atque Polonia. In prima, religionis illius habitum Bistricii suscepit B. Michael Gedrocius, ex Ducali sanguine oriundus; in altera, Cracoviæ sancte vixit & obiit. Matthias de Michovia lib. 4. rerum Polonicarum, quem finit cum anno Christi MDVI eodemque XII post obitum ipsius Beati, cap. 73 sic de eo loquitur Anno Domini MCCCCLXXXV Fr. Michael Ord. S. Mariæ de Metro de Patientia BB Martyrum ad S. Marcum Cracoviæ, IV die mensis Maji vitam finivit, in choro ad valvas sacrarii septentrionem versus sepultus. Fuit statura brevis, de natura nanorum; miraculis (ut fertur) gloriosus & clarus…Semper humilis, orans & devotus fuit.

[2] Ceteri post Matthiam scriptores incunctanter Beatum appellant, imprimis ii qui aliorum Beatorum ipsi familiarium Vitas scripsere, [& recentiores scriptores cum titulo Beati,] videlicet Martinus Baronius in Vita B. Stanislai Casimiritani, cui quatuor mortuorum resuscitator percelebris appellatur; Auctor Vitæ B. Simonis de Lipnica, cui est, plurimorum miraculorum patrator clarissimus: Opotovicus in Vita B. Ioannis Cantii, qui asserit instar sidereæ lampadis probitatis suæ lumen in ipsum Ioannem defixisse. In Prologo quoque que ad Vitam B. Ladislai Gielnovii, hoc ipso IV Maji dandam, dicitur in templo S. Marci Ord. S. Mariæ de Metro locus esse affabre efformatus ad parietem, decoreque debito fulgens, in quo B. Michaelis Gedroc venerabilia osla requiescunt. [& probatione cultus,] Noster Albertus Wiuk Kojolawicz, in Miscellaneis rerum ad statum ecclesiasticum in magno Lithuaniæ Ducatu pertinentium, enumerans proprios illius Patronos, proximum a S. Casimiro collocat B. Michaelem Godroyc ex antique Ducum Godroyciorum inter Lithuanos familia: & in parte 2 Historiæ Lithuaniæ, quam Antverpiæ imprimendam curavimus, lib. 5 pag. 250, relata S. Casimiri morte ad annum MCCCCLXXXIV obita, secutus est eum, inquit, proximo anno, antiquorum Lithuaniæ Ducum sanguis, Michael Dux Giedrocius, non minus morum Sanctimonia quam genere illustris: in margine autem scribitur B. Michael.

[3] Vitam quis primus scripserit, ignoratur: incendio amissam restituit anno MDLXIV Joannes a Trzciana, [Vita olim ex familiarium relatu scripta,] Artium Magister, Collegii Majoris Collega, ac Sedis Apostolicæ & Imperiali auctoritatibus Notarius publicus, prout partim ex ejus Confessario, partim ex aliis, qui eum bene noverant cum eodem conversantes, sub bona fide ac conscientia accepit, coram pluribus fide dignißimis testibus. Hujus vitæ originale autographum servari in conventu S. Marci asseruit nobis R. P. Fredericus Schembek, is qui anno MDCXXIV in translatione sacrorum oßium eas egit partes, quas infra ex publico instrumento intelligemus; & decennio post Domus nostræ Professæ Cracoviensis Præpofitus, [stylo cultiori edita anno 1605.] ipsum illud instrumentum nobis misit, una cum Vita Cracoviæ impressa anno MDCV, dedicata Illustriss. ac Reverendiss. D. Petro Tylicki Episcopo Wladislaviensi, nominato Cracoviensi, per Fr. Christophorum Præpositum Libychoviensem & Commissarium Generalem, profitentem in fine se eam dare, quæ a Ioanne conscripta est, integra fide, orationis tantummodo cultu immutato: addo ego, interjectis etiam nonnullis post factis, explicationis aut confirmationis causa.

[4] [Polonice cum auctario reddita an. 1615.] Nobis multo fuisset gratius accipere illam primigenia phrasi; idque ut obtineremus dedimus Cracoviam litteras. Dum autem illa expectatur recudimus quæ habemus collata cum versione Polonica, quam anno MDXV, Ioachimo Hrabiæ, Tarnoviæ & Wendenskiæ Satrapæ, dedicatam, vulgavit Andreas Gronowski Prior S. Marci Cracoviensis, cum quibusdam ex ultimo decennio additamentis; quæ nobis Latine reddidit Ioannes Snini, Sacerdos Polonus hic Antverpiæ residens. Per annos deinde sexaginta secutos multa memoratu digna miracula accidisse non dubitamus, quæ libenter etiam in lucem dabimus, si quemadmodum per litteras postulavimus, ea nobis fuerint Cracovia submissa.

VITA
Ex relatu coævorum ac familiarium duorum scripta a D. Ioanne Trzciana Notario publico, & a Fr. Christophoro Præposito Libychoviensi cultiori stylo edita Cracoviæ anno 1605.

Michael Gedrocius, Lithuanus Ordinis Canonicorū Regularium Mendicantium Cracoviæ (B.)

AUCT. IO. TRZCIANA

PROTESTATIO AUCTORIS

[1] In Nomine Domini. Amen. Anno Domini MDXLIV, [scripturus Vitam B. Michaelis,] Die quinta Aprilis, Dominante Romæ Paulo III Pontificatus ejus decimo anno, ad perpetuam memoriam, ad honorem Domini Dei omnipotentis, & ad imitationem bonorum, vitam B. Michaelis Confessoris singularis, Ordinis S. Augustini, duxi exscribere, ego Joannes de Trzciana, Artium liberalium nunc Professor, Collegii majoris Cracoviensis Collega, Clericus ejusdem diœcesis, publicus Notarius sanctæ Sedis Apostolicæ, sponte rogatus & desideratus, sincere propter Dominum Deum, per venerabiles & devotioni deditos homines Fratres de Pœnitentia, sub vexillo S. Augustini militantes, Stanislaum Intrzkowski, Præpositum Libichoviensem, & nunc Provincialem Generalem totius Ordinis; & Felicem Krasowski, Priorem ad S. Marcum, & Fratres ejusdem claustri, ne tam magni viri sanctitas simul cum annis pereat; siquidem jam antea descripta fuerat, sed quia, cum tempore & cum gestis ejus miraculosis, per ignem sit deperdita. Ex narratione itaque hominum fide dignorum hoc scripsi, & magis ob autoritatem dignam Parris Nicolai Abbatis, [ante hac igne deperditam,] Brzestenstis Conventus, qui antea S. Marci Prior fuerat, & a Fratribus inferius memoratis, ejusdem claustri Divi Marci, totam vitam ejus sumpseram, & verbis inferius in vita ejus expressis nihil addendo vel minuendo, solum hoc, quod mihi sub conscientia est dictum, prout habui a Reverendo Ioanne Præposito Libichoviensi: qui existens Frater ejusdem Conventus, Confessarius fuit B. Michaelis, ubi etiam ejus secretiora verba in agone ab ipso recepit, quæ inferrius ponentur; & a Rev. Stanislao, Præposito Bystrycensi in Lituania, qui simul cum eo ad eumdem intraverat Ordinem, & professionem fecerat. Ad hæc Stanislaus Czarnii, Stanislaus Srafraniec, Prior ad S. Marcum, Matthias Kolaczek Frater, Stanislaus Ozga Prior, qui eodem tempore cum eo ad S. Marcum cohabitabant; & vitam ejus bene noverant, & Plebani duo Lituani, Laurentius in Miednicis, & Laurentius de Iwerecza; in unam rem & verba convenientes, superius commemorato Patri Nicolao de Namiona Abbati Brzestensi denuntiaverunt, ex cujus ore ego has res, quas scripsi rescivi, ad hæc & a Venerablli Patre Joanne Porembski, Custode Woynicensi & a provido Ioanne Rysia, pistore & cive Cracoviensi Provisore templi Divi Marci, * qui eum bene noverant, [nominat eos ex quorum relatu ipsam accepit:] & cum eodem conversantes, vitæ ejus integritatem probaverunt. Qui duo prænominati mihi, sub bona fide ac conscientia, de vita ac moribus B. Michaelis retulere: de quorum concordi ac unanimi testimonio, eo quo sequitur ordine, prout res exposcebat, fideliter congessi, una cum prodigiis, quæ adhuc in vita ac post mortem gessit, ex virtue Divina in Sanctis suis cooperante, ad eorum sanctitatem confirmandam; non quidem omnibus, [coram dignis fide testibus.] sed iis tamen quæ sub testimonio ex ore prædictorum testium accepi, testibus ad hoc vocatis, videlicet Venerab: ac Nobilib: viris Dominis, Ioanne Parocho Brzestensi, Stanislao a Vrzedow Priore ibidem, Stanislao Kacki Parocho Raciechoviensi, Andrea Oswiecimensi, Georgio Zatoriensi, Stanislao a Vrzedow Notario publico, ac multis aliis viris fide dignis, quos causa brevitatis omittendos, duxi: in quorum fidem ac testimonium nomine ac signo solitis corroboranda duxi.

[Annotatum]/center>

* Hactenus protestatio Ioannis ante Vitam impressa, sed ab exemplo nobis misso avulsa imprudenter, usque ad signum*: quare cum post varias litteras as ea de causa scriptas necdum accipere deficientia potuerimus, sicut Latine habentur impressa: ex versione Polona, eadem nobis jußimus iterum reddi Latine per R. D. Ioannem Snini, etiam partem Appendicis ad vitam præmemoratam ex Polono quod te hic monitum, lector volui.

CAPUT I.
Ortus, pia educatio, virtutes in seculari vita & monastica exercitæ.

[1] Beatus Michael ortum suum ad Lituanos, Sarmaticam gentem, [Nobili genere apud Lithuanos natus] veterem inprimis ac rebus gestis illustrem, sed cultui idolorum diutius deditam (quæ humilitatis & religionis studium sero tandem, Wladislai a Iagellonis sui Ducis, Poloniæ autem Regis, opera susceperat) resert: parentes equestris ordinis b, integritate vitæ & pietatis zelo vehementius incensos, divino munere sortitus. Quibus vicus c quidam, cui Gedrocio cognomen non procul a Vilna, nobili primaria provinciæ illius civitate, sedes fuit. Hi filio unico neque militari neque rustico operi (quibus gens præcipue studet) propter negatas sibi a natura corporis dotes (brevior enim statura & infra humanam mensuram illi contigerat) satis idoneo, [corpore pusillo & invalido] suscepto, ab orbitate non multum se distare arbitrati, quod talem genuissent, pietati præcipue & servitio divino illum addixerunt: hinc summum solatium (cum aliude negaretur) sperantes, si filius animi vi, qua potissimum pollebat, proficeret, & virtutibus sufficeret, quod ad corporis habitum deesset. Nec fraudati desideriorum eventu: namque quam primum illi per ætatem licuit, ea potissimum studia secutus est, quibus se ab illecebris peccandi vel subduceret vel certe eriperet. Quam enim facultatem ex ingenio ad litteras nactus erat, [addicit se virtutis studio] eam tum penuria scholarum in illis partibus, tum quotidiana cum morbis lucta, jam inde a pueritia suscepta, tardabat. Huc accessit acerba calamitas, ex usu alterius pedis, in prima juventa amisso, ita ut necesse haberet, inniti sustentaculis, ad gressus officium exequendum.

[2] Cum vero homini sedentario nec litterato alius (præsertim ubi ab orationibus, [manuali operi] quibus solicitius cum summa devotione vacabat, requies data) non esset fallendi otii modus, quam per manuariam aliquam artem; thecas proinde deferendæ Sacrosanctæ Eucharistiæ ad infirmos, artificio non vulgari faciebat, Apostoli exemplum secutus, qui de suis laboribus ita loquitur: Argentum & aurum aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quæ mihi opus erant, & his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. [Act. 30, 33] Non putavit ergo probrum in his, quibus corporis necessaria acquiruntur, versari, præsertim cum tali auctore fretus esset: plerosq, enim postquam contemplatio occupavit, [ad exemplum Apostoli] ita tenet, ut contaminari se putent, si paululum ad curam necessariorum vitæ, animum flexerint; id secularibus totum negotii relinquentes, cum Apostolus tantus, ad manus proprias, in his non erubuerit confugere. Numquam enim probrum fuit, occasiones male agendi laborando declinare, imo sanctis viris non aliud fuit ad sanitatem animi perfugium. Sensit hoc idem B. Michael, ideo illud ætatis quod alii in otio, lascivia, lusibus consumunt, in labore potius exegit, hoc quasi fræno juvenilem contumacem ac rebellem spiritum inhibens & revocans: jejuniis a puero ita deditus, ut tres dies tantum septimanales reficiendo corpori indulserit, [& abstinentiæ magnæ.] reliquis in abstinentia cibi exactis. Adeo nihil corpori concessum esse voluit, ut præ nimia vitæ austeritate animi functiones hebetarentur.

[3] Incredibile dictu est, quantopere solitudinem amaverit, commercia æqualium fugerit: quippe loca petebat ab arbitris remota; in meditationibus, orationibus perpetuas horas agebat, stabilitate morum atque gravitate senem juvenis referebat, sermonis adeo parcus, ut numquam ab illo vox extundi posset irrita. Quod si quid loqui eum necessitas coëgisset; audiebantur voces, quasi ex quodam numine profectæ, ac supra humanæ. [sermone gravi & raro mirabilia] Tantum majestatis in pectore, verecundiæ in ore, modestiæ in vultu præsetulit, ut divinum quiddam ipso habitu spirare videretur. Quæ res illi eo majorem admirationem apud suos acquirebat, quo minor significatio tantæ indolis primo aspectu ostenderetur: sic enim fert affectus hominum, ut ea magis ac magis suspiciamus in splendorem evecta, quæ studiosius contempsimus adhuc in obscuro posita: nam ibi divina virtus vim suam maxime exerit, ubi minimum a natura adjumenti expectatur. Non fallebat id certe B. Michaelem, cui in maximis votorum fuit, [humilitate sublimis.] subjicere divinis rebus omne humanum; ideoque quo majorem venerationem ex virtutibus merebatur, eo magis animum demittebat, summam virtutum in humilitate collocans; cum ipsi Salvatori in usu vitæ non aliam magis frequentatam esse sciret. Cujus ut omnibus momentis admoneri posset, Crucem pendentem a collo ferebat, Deum assiduis precibus fatigans, ut sibi majores occasiones, uberioremque campum ejus virtutis exercendæ, cujus beneficio omnes obtinentur, subministrare dignaretur.

[4] Atque in eo affectu perseverantem religionis studium vehemens incessit; sed obstabat unum, [petit ad Ordinem recipi] quod patria sua ea tempestate a religiosis viris parum esset instructa. Celebre tunc erat Collegium Fratrum Ordinis S. Marci Conventus Cracoviensis, sub d regula S. Augustini militantium, Bistricii; qui vicus in Lithuania non multis passibus a natali ipsius pago distabat. Eo se contulit; has spes cogitationesque secum portans, se litterarum expertem, corpore invalidum, religioni tamquam inutilem, prohibitum iri: periculum tamen facere decrevit. Agebat ea tempestate Præpositum loci Generalemque totius Ordinis Frater Augustinus, vir integritatis summæ ac doctrinæ: cui (copia mutui sermonis facta) aperit, sibi fuisse jam inde a prima adolescentia in animo, inter Fratres Religionis istius agere; sed veritum ne spei irritus dimitteretur, in hanc diem distulisse: nunc vero supplicem contendere, ut voti se compotem faceret; nec desideria sua, Deo & Religioni jam pridem consecrata, in longum differre vellet; inventurum mercedem ampliffimam apud eum, qui dives est in retribuendo. Annuit petenti vir gravis, [& impetrat:] sive ipsius pio affectu motus, sive quod ex facie animi ardorem explorasset. Habitum itaque Ordinis, Sacris prius operatus, illi cum benedictione induit: nec mora Cracoviam, ad Conventum Fratrum celebrandum, iter adornaturus, comitem eum sibi adjungit, & ubi licuit per probationis tempus sacramento religionis eumdem initiat.

[5] Quia vero peropportunum sibi visum fuit, Deo vacaturo, habere fixam aliquam sedem, Capitulo supplex fit, [item ut liceat habere Cracoviæ cellam secretam] ut sibi Cracoviæ e mansionem continuare; & cellam aliquam secretam a frequentia Fratrum, cum libera facultate commeandi in templum quandocumque vellet, habere liceret. Assensere sine difficultate, cum viderent magis ac magis indies pietatem & sanctitatem ipsius vires sumere. Ædicula igitur a tergo forium templi intra claustrum ad Occidentem suscitatur, adeo humilis & angusta, ut vix unum resupinum caperet. Talem corpori mansionem elegit, qui animum cælo destinabat. Veniebant sub ingredientium aspectum, terra cubile, pulvinaria stramen, suppellex sphærulæ præcatoriæ, [juxta templum.] & virga pendula disciplinæ ergo. His opibus contentus vir Dei fuit; omnibus claustri muneribus intentus, nihilque de officio suo remittens, præsertim ubi vel aræ ornandæ, vel sacrificium sacrum Missæ celebranti navanda opera esset, alioqui & reliquis horis, ubi per obsequia Fratrum licuit, nusquam nisi in templo visus. Victu tenuissimo imo & vilissimo gaudebat. Carnium esu ab eo tempore, quo monasticam vitam est amplexus, semper abstinuit; cocto olere contentus & cervisia tenui; sæpe solo pane ac sale, raro oleo, atque butyro, & quidem tamquam condimentis.

[6] [quam non egreditur nisi pii cum viris sanctis colloquii causa.] Extra monasterium pedem extulit numquam, ratus discrimen se subire, quoties in publicum prodiret, nisi cum visitandi essent viri fama sanctitatis ea tempestate clari & incredibili pietate in Deum succensi, cum quibus illi divino adglutinante animum spiritu, arcta consuetudo fuit. Tunc enim vel Suentoslaum f ad S. Mariæ in circo Cracoviensi degentem, & ibi post fata sepultum, perpetuum in vita silentium servantem, conveniebat; vel B. Joannem Cantium g. Sacræ Theologiæ Doctorem, Academiæ Cracoviensis Professorem Collegam majorem, qui ad S. Annæ post obitum miraculis claret; vel B. Simonem h Franciscanum, Lipnicii oriundum, cujus apud Fratres Bernardinos in Stradomia sepulcrum votis hominum celebratum visitur; vel Fratrem Stanislaum i de Casimiria Canonicum Regularem, qui tituli Corporis Christi Ecclesiam miraculis illustrat. Mirabile dictu, quam opinionem sanctitatis & integritatis vitæ, istorum singuli adinvicem habuerint: nam interrogatus unus de aliis, cæleste quiddam & sanctum referebat, etiamsi suo judicio quisque sibi minimus, imo etiam contemptus videretur. Felicissimum erat illud seculum, quod tot viros sanctitatis expertæ, urbi Cracoviensi dedit, quorum suffragiis hucusque felicitate optabili securitatis perfruitur, utinamque diu ipsis devota perfruatur.

[7] [Intentus erationibus] Sed ad Beatum Michaelem redeo, cujus solius vitam litteris distinguere decrevi, & cujus pietatem nullius hominis eloquentia assequi potest. Ecclesia illi domicilium diurnum ac nocturnum fuit; ibi vigilare, orare, poplitem incurvare; orationes ad Deum, & quidem præcipue ante imaginem Crucifixi, quæ in medio templi est erecta, fundere; fixam aciem in cælum habere, contemplatione alta quasi extra se rapi, divina beneficia in animo volvere, pro illis gratias agere, præmia cum pœnis pro factis æstimare, intentum vitæ futuræ agere, quotidianum illi atque assiduum. [Crucifixum sibi loquentem audit:] Itaque imaginem Crucifixi sibi locutam fuisse & auditum est, & ipse exiguam spe trahens animam in confessione F. Joanni Generali Præposito Libichoviensi fateri non dubitavit. Quin etiam in oratione perseveranti, contemplationi intento, mali genii, clamore, convitio, stridore, insultatione, terrore sæpe infesti fuerunt. Disciplinæ quoque vacanti & verberibus tergum concidenti, iidem geminando verbera, adeo atrocibus plagis corpori inflictis molesti erant; ut a vibicibus nulla pars corporis esset immunis; cum tame ille in oratione perseveraret, ejusque præsidio omnes diabolicas tentationes superaret. [corpus castigans dire a dæmonibus cæditur.] Frequenter ad satietatem cæsus, & diris verberibus afflictus: etiam per templum raptatus, semivivus, cum virgis comminutis retro altaris majoris, a Fratribus ad Matutinum decantandum convenientibus, reperiebatur. Quamvis porro langueret ex dolore, premebat tamen silentio ea quæ secum agebantur, etiamsi res dissimulari nullo pacto potuit. Nam solennioribus festis instantibus hæc repetita sibi tormenta frequenter Fratres exaudierunt. Natalis Domini instabat dies, religiosius de more celebrandus; eo cum Fratres pro Matutinis decantandis, in ecclesiam convenirent, stramen his diebus ex consuetudine loci per pavimentum templi sterni solitum, comminutum totum ac in acervum congestum, repertum est. Cum Beatus Michael retro altaris majoris semivivus jaceret, quærentibus Fratribus ab eo rei gestæ indicium, nihil extundi potuit; conjectura tamen assequebantur, raptato illo a dæmonibus stramen comminutum esse. [quod tamen celare cenatur.] Quantum dolorem vir Dei libens pertulerat, qui nullis lectisterniis unquam usus, nuda humo requiescere solitus esset? cum præsertim eum dolorem ad quartum decimum diem continuaret, priusquam se collegisset.

ANNOTATA.

a Jagello, baptizatus an. 1386 Wladislai nomen accepit.

b P. Szembek notavit in margine, titulo tamen Knias, quod Ducem Latinis sonat, ex majoribus suis fuisse gavisos parentes Michaelis: horum autem genus deducens auctor Vitæ Polonicæ, narrat quo modo Trabus primus Dux Lituanorum quinque filios habuerit, patris dominia partitos (de quibus plenius & accuratius agit Albertus Koialowicz parte 1 historiæ Lithuanæ Lib. 4) ex. quorum uno Gedrocio Michael stirpis ultimus, ex altero Holsano Paulus Vilnensis Episcopus familiam quoque suam finierit. Quod Lithuanis examinandum relinquo; nam Albertus præcitatus Gedrociorum familiam adhuc subsistere ait, de Holsana fatetur extinctam cum Paulo stirpem esseanno 1553, factus autem Paulus erat ex Episcopo Lucerionensi Vilnensis an. 1530, & a repressa constanter hæresi Lutherana laudem meruit. In titulo instrumenti ad finem dandi additur ipsi Michaeli titulus olim Ducis in Lithuania.

c Castrum dici mallet Szembek. Vita Polonia posseßiones ei attributas ad 26 milliaria extendit. Albertus, amplam ditionem vocat a Vilna Septentrionem versus ductam, adeo ut corrigendæ sint mappæ, in quibus Gedrocium magis versus ortum locatur.

d Szembek scribi jubet Ordinis Canonicorum Regularium mendicantium S. Mariæ de Metro, de patientia beatorum Martyrum, alibi autem addit perperam alios Scribere de Pœnitentia: in quo mirum esset a vitæ Polonicæ auctore, ipsiusmet Ordinis religioso, errari: nisi dicamus, exolevisse cognomentum & in solis antiquis scripturis abbreviate notatum inveniri pñtia, quod alii aliter extendendum nunc iudicent. Extant porro adhuc in solo Vilnensi Palatinatu Monasterium Miedniky, a Iagellone fundatum; Præpositura infulata Widzieniszkii, a Martino Marcello Gedrocio instituta, item Præpositura Twekeczii & Michaliszkii, & alibi alia.

e Conventus S. Marci Cracoviæ (unde toti Ordini nomen apud multos fuisse apparet, ex phrasi auctoris supra notata) dicitur fundatus fuisse in Vita Polonica (cui assentitur Crommerus lib. 9 sub finem) a BoleslaoPudico, Poloniæ Rege ab anno 1226 ad 1279. Huic conjux fuit B. Kinga sue Kunigundis, in cujus Vita danda 24 Iulii, etiam Boleslai acta describuntur.

f Obiit B. Suentoslaus 15 Apr. 1489: sed transtulimus eum ad 7 Maji, quod non satis nobis constaret de cultu, & quæ de eo præcipue dici poterant, peti deberent ex dicendis de S. Stanislao Ep. Mart.

g B. Ioannes Cantius, mortuus est anno 1473, 24 Decembris: Vita ejus scripta est ab Adamo Opatovico, & pro beatificatione obtinenda impressa Cracoviæ an. 1628. Habemus aliam longiorem e Polonico translatam.

h B. Simonis de Lipnica Vita Latine edita a Ludovico Skrobkovio Brunsbergæ an. 1636; antea vero an. 1611 Polonice Cracoviæ a Nicolao Cichovio referenda ad 18 Iulii.

i Stanislai hujus Vitam edidit Martius Baronius, dandam 7 Iunii quo obiit.

CAPUT II.
Viventis & mortui Michaelis miracula: pius ejusdem obitus.

[8] [Miraculis clarescens] Ob hanc singularem & inauditam patientiam, humilitatem, pietatem, ceterasque virtutes, potestas patrandi miracula vivo illi divinitus concessa fuit, ex qua metiri virtutes viri tanti licebat. De iis, juxta fidem antiqui exemplaris manu scripti, hoc loco dicendum. Nam febribus, fluxibus, variisque aliis languoribus, ipsis medicis desperatis, plurimos levavit, & valetudini priori reddidit, sed incuria scribæ multa neglecta sunt. De his quos referam hæc scripta habentur. [sanat hæmorrhoicam,] Mulier quædam nobilis, de Cracovia, fluxu mensium aliquot annos laborans, ac de vita sua desperans, cum a medicis frustra sæpe opem implorasset, ad eum fide succensa venit. Sed cum sacrificanti ministrantem invenisset, nec posset eum verbis adoriri; prostrata in faciem Deum orabat, vestimenti extremitate Beati Michaelis manu prehensa; salvaque ex tunc Dei dono domum rediit, gratias agens, nec dissimulans, cujus ope sanitatem fuisset adepta.

[9] Quodam etiam tempore in platea S. Joannis, incendio late per tecta effuso, vidua quædam, cui Anna Palibotkowa cognomen fuit, [incendia precando restinguit.] ad B. Michaelem accurrit, rogans, ut suis precibus apud Deum impetraret a domo sua incendium prohiberi (jam enim ex vicinia lambebat eam ignis) qui ita subito quievit, ut pepercisse ligneæ & combustibili materiæ videretur. Quæsita igitur a vicinis quidnam domui suæ profuisset, respondit D. Michaelis preces. Simile acciderat ex opposito D. Marci in a lapidea. Snieskowska vulgo dicta, ab incendio graviter correpta. Interim illo orationibus vacante, Fratrum consternatorum fit ad eum concursus, flagitantium, ut imminentem plagam claustro, intercessione curaret averti. Quos ille in Domino consolatus, his verbis adoritur: Nihil esse periculi inquiens a præsenti incendio, secuturum tempus post sua fata, allaturum huic conventui magnam ex igne calamitatem. Meminit ejus rei gravissimus scriptor Matthias a Miechow in sua historia b. Templo igitur una cum Fratribus egressus, flammam late grassantem signo Crucis mitigavit. Quo miraculo attoniti homines, Deo ingentes gratias agebant, virtutem tantam in Beato viro stupentes ac prædicantes. Nec multum fluxit temporis, cum ignis violentia illam partem civitatis afficere cepit, ubi prostibulum est situm. Indicant Fratres atque accurrentes vicini B. Michaeli quid agatur. Ille, uti facere in re simili consueverat, per Crucis signum incendium prorsus extinxit. Stupefacti qui vidissent, ad cælum sublatis manibus Deum collaudarunt, & beato viro gratias egerunt.

[10] Ex eo tempore affatim eleemosynarum in cœnobium portatum fuit, [futura præ dicit,] concursumque ad beatum virum cum variis ægrotis & infirmis, ex remotioribus etiam locis. Cumque fama miraculorum, quæ ab ipso patrabantur, late pervagata fuisset; alios desiderium videndi viri beati accendit, alios pietas extimulavit, plerosque ut de statu vitæ suæ aliquid ex ipso expiscarentur. Nam & Prophetiæ donū in eo eluxit. Quædam enim parens, Civis Cracoviensis, cum duobus filiis suis ad eum venit, consultura de statu vitæ illorum ineuntis. Cujus voto vir beatus considerato, atque in pueris obtutu paululum fixo, respondit, alterum sacris Ordinibus initiatum, alterum vero suspensum iri: quod evenit adhuc ipso superstite. Hæc dum in vulgus sparguntur, frequens fit ad eum hominum concursus, fata cognoscendi avidorum, beato viro se subducente & abdente, ne hinc aut vana gloria quæri, aut superstitioni aliqua occasio strui videretur. Sæpe igitur objurgabat ejusmodi oracula poscentes, in Deum solum futurorum cognitionem rejiciens; & a vita sua, quæ similiter infirmitatibus multis subjecta esset, rem tam altam & divinam alienam esse dictitans. Itaque spem ne alerent inanem, Deo fata sua committerent, ipsi pie casteque pro virili viverent, secutura fata vita digna ne dubitarent.

[11] Talia sæpe inculcans vir Dei ad orationes redibat, de studio pietatis nihil remittere usque ad extremum spiritum volens, [& constantem ad extremum vitæ rigorem tenens] in eoque sancto animi sui instituto perseverans senium implevit, ab exercitiis assiduis macilentus & viribus exhaustus, facie pallens, capite albicans, non tam annis, quam morbis, laboribus, ac denique vigiliis confectus. Namque extrema ætate multo duriorem vitæ conditionem sibi imposuit, jejuniis continenter se macerans, ita ut spiritu deficeret, & vitæ functiones ægre admodum obiret; cum nihilominus ab assuetis orationibus haud revocaretur, imo intensius in obsequiis divinis versaretur, se totum Deo devovens, nec infirmitati aut debilitati corporis quidquam concedens. Non ille retro respexit, sed assiduo mortis atque extremorum conditionem, in animo coxit; cælestium felicitatem & damnatorum cruciatus secum reputans, hos execrando, illos æmulando in Deum vota semper direxit. Correptus febri gratias Deo agere cœpit, [febri correptus adhortatur Fratres:] quod tempus resolutioni suæ, quam ipse multo ante prævidit, jam appeteret. Itaque Fratribus una cum Priore ad se convocatis, eorum orationibus se diligenter commendabat, cohortans eosdem ad mutuam caritatem, illudque Joannis frequenter usurpans, Deus est caritas, & qui manet in caritate, in Deo manet, & Deus in eo; ad hæc ut seniori suo obedirent, inculcans illud scripturæ, meliorem esse obedientiam, quam victimam; præterea ut scandala publica fugerent, cum Salvator interminetur, væ esse illis per quos scandala veniant. [1 Io. 4, 16, 3 Reg 10, 22, Mat. 18, 7]

[12] Jam ut mandata Divina diligenter servarent, accurateve custodirent, Crucem Domini, [& nisi scandala caveans tria eis incendia comminatur,] cujus imaginem in veste deferebant, in pectore potius intimisque sensibus expressam gererent, ac a viis Domini ne latum unguem recederent: quæ facientibus omnium bonorum augmentum, religionis per universum orbem Christianum propagationem & incrementa pollicebatur; negligentibus vero pœnarum certissimum eventum denuntiabat, præcipue temporalium per incendia crebra & monasteriorum desolationes atque amissiones: quod si adhuc pergerent scandala facere, non solum persecutionem vulgi atque infamiam, verum etiam triplex incendium brevi incursuros. Quod quidem non aliter, atque præcaverat, evenit. Nam intra quinquaginta annos ter monasterium S. Marci Cracoviensis, æde sola sacra incolumi, uti Annales c Polonorum testantur, conflagravit. Prima clades ex incendio accepta, [quæ evenerunt anno 1494,] dum rerum in Polonia potitur Joannes d Albertus Poloniæ Rex, anno ab incarnatione Domini MCCCCXCIV Junii XXIX, quæ erat dies SS. Petri & Pauli Apostolorum solennitate celebris, ortum est e incendium a Nova-porta noctu, adeoque grassatum per omnia platearum tecta fuit, ut vix in platea sutorum vis flammæ resideret. Secunda anno Salvatoris MDXXVIII Sigismundo f ejus nominis primo regnante, die Veneris pridie S. Marci, [1528] hora XIX g, ignis a Nova-porta similiter erumpens, omnia ædificia sacra ac profana, usque ad S. Stephani templum, quatuor fere horarum spatio consumpsit, claustrum S. Marci, & templi pars anterior, h Cleparini universa tecta conciderunt, incendio conflagrata. Tertia anno Domini, MDXLIV i Dominica Lætare hora noctis prima, ignis ex platea S. Ioannis exiliens, [& 1544] late per plateam exitium dedit, claustrumque S. Marci una cum domibus adjacentibus in cineres redegit. Hi eventus subsecuti prædictionem beati viri veram fuisse arguere poterant: nam & nobile monasterium Bystricianum in Lithuania, [quibus accessit jactura monasterii Bystriciani.] cum omnibus suis latifundiis, circuitu ultra triginta millia passus, patentibus, insuper oppidis, villis, prædiis, stagnis, nemoribus, sylvis, ob scandala publica, & quorumdam Fratrum excessus non ferendos, notabiliter autem F. Joannis Præpositi Bystriciani, & F. Jacobi Parochi Miednicensis, cessit in possessionem capituli Vilnensis; Sigismundo ejus nominis primo Poloniæ Rege ac Lithuaniæ magno Duce, non solum indulgente, verum etiam privilegium concedente, ac in perpetuum donante, sub annum incarnati Domini MDXXVI, ex quo tempore inclinari Ordo hic sensimque minui cœpit.

[13] Sed ad propositum redeo: Ubi vitæ suæ finem jam jam adesse B. Michael cerneret, [Extremum confessus,] confessorem suum venerabilem virum F. Ioannem, qui postmodum in Præpositum Libichoviensem & totius ordinis Generalem est electus, ad se acciri jussit; eique de omnibus, quæ in vita sibi acciderant; accurate & cum dolore confessus est, nec de supra memoratis secretis reticuit, [& Viatico munitus,] quod sibi oranti imago Crucifixi quæ est in templi medio locuta fuisset, quodque ex persecutione geniorum malorum semivivus nonnumquam relinqueretur, & quod variis morbis hominum succurrisset: quæ tamen ne propalarentur, ab eodem suo Confessore maximis precibus contendit. Tandem sacris mysteriis procurari se jussit; quibus munitus a Fratribus petiit, ut extremam operam navare sibi in Psalterio recitando non recusarent, cui postquam satis vacatum esset, veniam admissorum ab iisdem cum lacrymis flagitabat: tum vero si quid in majores deliquisset, præcipue contra obedientiam, [moritur an. 1485.] dimitti sibi rogabat; vicissim ipsis hoc idem instantibus, lacrymisque obortis sese illius votis commendantibus. Genu itaque flexo orans, & lacrymas fundens, ut verus athleta Christi IV Nonas Majas anni MCCCCLXXXV in Domino quievit.

[14] Postera die Fratribus indicitur Capitulum, deliberaturis ubinam sepeliendum censerent; cum interim Suentoslaus, [Ad locum sepulturæ a B. Suentoslao indicatum,] silentii secreto admirabilis, vitæ sanctitate celebris & doctrina conspicuus, Beati autem Michaelis intimus, in templum S. Marci accurrit, pulsans ad ostium sacrarii, ubi Fratres clausi in consilio tenebantur; factoque sibi aditu, schedam deliberantibus porrexit, in hæc verba scriptam; Iste vir Dei frater vester, qui mortuus est, cujus anima in cælis æternaliter requiescit, sepelietur in choro ad valvas sacrarii septentrionem versus, ubi sepulcrum invenietis paratum: & aliud quoque sepulchrum adhuc est, sub magno altari, quod nunc servabitur, quia futurus illo major erit, k qui in eo sepelietur. [delatus, inter multos concurrentes,] Experiri, quod intimatum est, placuit: omniaque sic responderunt quærentibus, prout erant prædicta. Ad funus itaque celebrandum descensum est, quod curam poscebat majorem, quo clarior ob sanctitatem vita B. Michaelis fuit. Fit ergo de more Sacrum, corpore super feretro posito, & ante altare constituto, hominibus incredibili frequentia hinc inde confluentibus: inter quos Suentoslaus, & ipse opinione sanctitatis illustris, a loculis ipsius usque ad finem sepulturæ non recedebat, amicum supremo officio cumulaturus. Accurrebatur cum infirmis, variisque languoribus oppressis, qui omnes contactu feretri sanabantur. Tantam virtutem operatur Deus in Sanctis suis.

[15] Placet ex multis hæc tantum commemorare. Cathærina quædam Piscatrix civis Cracoviensis, ex platea cui a Vistula flumine cognomen, a dæmonio correpta, postquam loculos defuncti tetigit, dæmonio liberatur. Quidam etiam vir a nativitate claudus, [dæmoniacam liberat,] fide ac spe plenus deferri se ad corpus beatum jussit; qui solo attactu feretri pedū usum recepit; domumque lætus, virtutem divinam in reliquiis Sanctorum operantem prædicans, rediit. Multi denique alii eodem die, a variis languoribus febribusque liberati, cum gratiarum actione funus beati viri celebrabant, adeo magna frequentia, ut non solum templum, verum etiam ipsa platea multitudinem capere non posset. [claudum & plures ægros sanat.] Nam fragrantia quædam odoris suavissimi mire homines afficiebat, proptereaque promiscue viri ac mulieres, faciem ipsius strophiolis & vittis detergebant, & domi cum veneratione reliquiarum loco servabant.

[16] Mandatur interim sepulturæ corpus, desiderio multitudinis gliscente, illius adhuc perfruendi. Expeditur locus, cujus supra mentionem fecimus: [Sudæ invocatus mortuo vitam reddit.] demittitur in scrobem in acclamante plebe, & monumenta acceptorum in præsentia divinitus beneficiorum ad sepulcrum figente, donec tandem in sua fit cuique discessus. Quidam recepto tum temporis gressu in Ungariam reversus, Budam nobilem Regum sede civitatem pervenit; ibique juvenem gurgite Danubii absorptum, ac per triduum in aquis detentum, sepeliri offendit, propinguis supra modum hominis casum ejulantibus. Accedit propius, & quæ secum in Polonia B. Michaelis ope sunt acta, exponit. Accensi dictis cognati circumstantes votum pro mortuo nuncupant, ipsi ad Deum plena fide erecti, se, si ad vitam redisset visitandi sepulcri B. Michaelis Cracoviæ autores illi futuros; cum interim quasi a somno juvenis experrectus, ad vitæ munia redit, gratias Deo omnibus agentibus, ipsoque inprimis, postquam se collegerat. Voto itaque satisfacturus, Cracoviam ad sepulcrum B. Michaelis cum summa devotione venit, laudibus misericordiam Dei vehens, ac signum illius ad monumentum B. Michaelis relinquens. Hæc igitur sunt, quæ Ioannes a Trzciana, artium Magister, Collegii majoris Collega, ac Sedis Apostolicæ & Imperiali auctoritatibus publicus Notarius de vita B. Michaelis litteris mandavit, in hunc locum collata integra fide, orationis tantummodo cultu immutato: quæ qui legerit, æqui bonique consulat.

ANNOTATA.

a Lapidea, subintellige, domo: ita enim fert usus loquendi Polonorum, quibus vuldgo haud aliæ quam ligneæ domus; eximiæque nobilitatis est habere lapideam.

b Lib. 4 cap. 73, ubi de hoc Beato post verba jam ante citata. Hic verentibus Fratribus & metu concussis, ne ignis non longe exortus monasterium S. Marci corriperet, dixit: Non timemdum pro hac vice, sed dum moriar, plaga per ignem grandis huic monasterio accidet. Quod ita factum post mortem ipsius verificando supervenit.

c Quinam sint hi Annales Polonorum Scire haud magni refert: Solum noto totam hand digreßionem usque ad num. 13 fuisse ab interpolatore adjunctam.

d Joannes-Albertus, frater S. Casimiri, subrogatus Casimiro III Regi an. 1492 mense Iunio, vixit ad an. 1501.

e Aliud incendium urbis Cracoviensis post obitum Casimiri Regis refertur a Cromero sub finem lib. 29, & iterum an. 1500 dicitur conflagrasse ab illo arx Cracoviensis.

f Sigismundus electus 1 Decembr. an. 1516, coronatus an. 1587 die 24 Ianuarii, mortuus 1 Apr. an. 1548.

g Vita Polonica addit secundum Horologium majus, quo scilicet diei ac noctis horæ simul 24: quem usum licet Poloni servent, non ideo tamen intelligas initium numerandi illis fieri ab occasu solis, more Italico; sed immobiliter adhærere mediæ nocti; sic ut prima hora post meridiem vocetur decima tertia, & sic consequenter.

h P. Szembek monet legendum Clepardiæ: vita autem Polonica addit hanc esse quasi suburbium Cracoviense.

i Anno 1544 Pascha erat 13 Aprilis, adeoque Dominica Lætare 23 Martii.

k Necdum impleta erat pars istius prophetiæ cum anno 1615 excuderetur Vita Polonica, an autem his ultimis 60 annis impleta sit, non comperi.

APPENDIX.
Alia posteriora miracula quædam.

Michael Gedrocius, Lithuanus Ordinis Canonicorū Regularium Mendicantium Cracoviæ (B.)

EX MS.

[17] [Ex relatu Ab. Brzestensis habemus,] Fredericus Szembek jam sæpe memoratus, præmissæ Vitæ hæc verba adnotat, Multa præterea per eum facta miracula auctor vitæ hujus se omisisse testatur: tria tamen ex antiqua traditione monasterii ipsius hic ponemus. Hoc autem facit sub hoc titulo, Aliqua ex prodigiis ad sepulcrum Divi Michaelis gestis in Prioratu Vener. viri D. Nicolai Brzestensis, ad S. Marcum tunc agentis, ex relatu ejus conscripta, cum incendio ignis periissent prima acta. Videntur autem ipsa esse quæ indicat Vita Polonica, ubi ait in fine: Ponunt modo scriptores recentiores in suis historiis, quod etiam præter supra nominatum (Budensem scilicet puerum) tres alii mortui ad vitam rediere: quorum etiam cuasa apud Martinum Baronium in Vita B. Stanislai Casimiritani B. Michael vocatur, quatuor mortuorum suscitator percelebris. Sunt autem hæc.

[18] Sub anno Domini MDXLI Zamata Anna, civis Cracoviensis, [resuscitationem abortivi,] abortivum peperit, tandem præ dolore debilitata somno opprimitur. Vir Dei B. Michael in somnis apparuit; veste candida habitu monachali quo incedere est visus, consolans eam ne tantopere mœrore concutiatur, inquiens se esse B. Michaelem Ordinis D. Augustini, ad S. Marcum sepultum; ad cujus sepulcrum si votum fecerit cum oblatione ac revelatione prodigii puerum vivum habebit. Ipsa evigilans apparitionem B. Michaelis viro ac aliis vicinis indicavit, cui vir credens, una cum aliis bona side in Deo sperans, votum ad sepulcrum fecerunt una cum matre. Mox puer oscitare ac tandem movere se cœpit. Quo viso gratias Deo gaudentes agebant, ac votū ad sepulcrum sine mora solverunt, cum affixione tabulæ pictæ, apparitionem viri sancti, mulieri in somnis existenti [factam representantis]. Et hæc tabella prima erat fixa ad sepulcrum B. Michaelis: quem puerum viventum idem Prior vidit.

[19] [pueri a triduo submersi] Item anno sequenti MDXLII, sub Prioratu Ven. D. Nicolai supranominati, quidam puer ex rure Spyt-kowicza, annorum duodecim in aquis suffocatus per tres dies erat. Parentes mœsti usque die tertio submersum extraxerunt: & quia nulla spes de vita erat, non desperantes tamen de gratia Dei, ad sepulcrum Beati Michaelis Cracoviam puerum voverunt, merita Sancti implorantes. Tandem successu temporis puero primum pallor corporis disparere cœpit, ac rubedine perfundi facies, deinde caput moveri ac attolli; tandem evixit tamquam a somnis. Cujus parentes, votum adimplentes, eum ad sepulcrum adduxerunt bene sanum. Quem Prior una cum aliis vidit ac in suggestu publicavit.

[20] Item Magnifica Domina Anna Szydlo Wieczha, Castellana Cracoviensis, [& salutem matri ac proli servatam,] circa partum magno affecta dolore, sic quod de vita ejus desperabant, cum nec prolem in lucem edere posset, votum fecit, una cum prole, si Deus dederit [veniendi] ad sepulcrum B. Michaelis. Mox voto facto, sine difficultate partus, peperit. Tandem cum solenni oblatione, Domino Deo gratias agens de accepto beneficio ad sepulcrum B. Michaelis venit, ac insigne reliquit. Item nota quod sub Prioratu Ven. ac Rev. Patris D. Nicolai a Kamzana Abbatis Brzelensis B. Michael visus est ab eodem in sepulcro.

[21] His ex MS. sumptis addo recentiora quædam, hoc seculo patrata, & ex Vita Polonica Latinitati donata, a D. Ioanne Snini, hoc tenore. [sanantur aliquot moribundi,] Anno Domini MDCXI Illustris & Magnifica D. Barbara Plazina, Gubernatrix Cracoviensis; magno & gravi morbo depressa, de qua etiam medici desperarunt, per intercessione hujus Beati est resanata: & in signum beneficii tabulam argenteam ante effigiem viri Dei flectens, suspendere ad sepulcrum ejus curavit. Etiam anno MDCXII, cum Nobilis D. Dorothea Paszkowska de Montibus diversus & incognitis morbis vexaretur, & vitam vix traheret; per intercessionem B. Michaelis sanitati est restituta. Anno MDCXIII quidam Frater ejusdem Ordinis gravi infirmitate depressus, a Domino Deo per venerabilem Patrem Michaelem postulans subsidium, cito convaluit. Anno MDCXIV Famosa D. Anna, civis Klepariensis, cujus filius jam animam agebat, votum vovit ad sepulcrum prænominati S. Michaelis: & puer juvante Deo in vivis remansit. [liberantur captivi,] Eodem anno Pater quidam ejusdem Ordinis, de quo ab omnibus desperabatur, per B. Michaelem ad salutem rediit. Eodem anno, quatuor milites, a Moschis per infortunium capti, & de salute sua in subitaneo casu desperantes, per visum intellexerunt quod B. Michael ipsis libertatem daturus esset, quam reipsa consecuti numismata quatuor diversa ad ejus sepulcrum obtulerunt. Eodem anno Cracoviensis Sacerdos Religiosus, in extremis positus, ad sanitatem eodem B. Michaele intercedente est reductus.

[22] [alia discrimina depelluntur.] Anno MDCXV Nobilis D. Misioreska, filiolum agonizantem obtulit ad sepulcrum B. Michaelis, & ab infirmitate liberum recepit. Eodem anno MDCXV nobiliter natus Gregorius Donkoreski, ex districtu Coscienensi, appendit tabellam cum hac inscriptione: D. O. M, Domino Deo omnipotenti, in Sancta Trinitate Uni, gratias ago, quod me liberare dignatus sit ab inimicis meis, quos Dominus Deus mihi immiserat juste, propter peccata mea. Ex quo autem votum vovi ad B. Michaelem, omnis anxietas a me recessit, & adversarii mei sancti sunt amici mei. Sit nomen Domini Dei mei benedictum in secula. Eodem anno Nobilis Dominus Joannes Acius Kinita Srzeniaviensis, Susannam filiam suam, morbo oppressam ac pene exanimem, vovit ad sepulcrum Divi Michaelis, & illa tertia die salutem recepit. Eodem anno nobilis D. Anna Wolska, in partu moritura, ad B. Michaelem oblata & salvata fuit. Pauperi homini jumentum sub curru depressum jacebat fere mortuum, qui cum supplex confugisset ad B. Michaelem surrexit illud incolume; ex quo deinde natum fœtum vir ille in gratiarum actionem ecclesiæ obtulit.

INSTRUMENTUM PUBLICUM.
Inventionis, Sublevationis, & Translationis ossium Beati Michaelis Gedrocii Anno Domini MDCXXIV die IV Iunii.

Michael Gedrocius, Lithuanus Ordinis Canonicorū Regularium Mendicantium Cracoviæ (B.)

EX MSS.

[1] Thomas Oborski Episcopus Laodicensis, Suffraganeus & Canonicus Cracoviensis, piæ posteritati. Ad Dei omnipotentis gloriam majorem & Sanctorum ejus honorem, [Auctoritate Episcopi Cracoviensis,] notum facimus & testamur, nos rogatos fuisse a Religiosis Patribus Ordinis Canonicorum Regularium Mendicantium S. Mariæ de Metro de Pœnitentia Sanctorum Martyrum, ut ossa & cineres servi Dei B. Michaelis Gedroc, Ordinis prædicti, in templo eorumdem Religiosorum Cracoviæ S. Marco dicato sepulti, e sepulcro veteri (quod occasione structuræ novorum ornamentorum altatis majoris necessario diruendum erat) ob majus fidelium commodum levaremus: [ejus Suffraganeus,] horumque petitioni piæ nos annuentes, auctoritate Officii Illustrissimi & Reverendissimi in Christo Patris ac Domini, Domini Martini Szyszkowsky, Episcopi Cracoviensis, Ducis Severiensis, morem gessisse hoc ordine & modo.

[2] Anno Domini MDCXXIV, feria tertia post festum Sanctissimæ & Individuæ Trinitatis, [anno 1624, 4 Iunii,] quæ erat dies IV Junii, personaliter venientes ad templum S. Marci supradictum, adfuimus sacrificio Missæ, quod votivum ritu solemni de Sanctissima Trinitate peregit R. P. F. Ioannes Baptista Italus ex familia Sancti Francisci, pro tempore illo Apostolica autoritate Commissarius Generalis totius Ordinis jam dictorum Religiosorum S. Mariæ de Metro; simulque sermoni, quem Reverendus Pater Fridericus Schembek, Societatis Jesu Professus, habuit de vita & gestis hujus servi Dei B. Michaelis. Deinde Pontisicalibus induti, & gratia Spiritus sancti per Hymnum Veni creator decantatum invocata, accessimus ad sepulcrum; in pariete ad valuas sacrarii Septemtrionem versus ad cornu Euangelii altaris majoris exstructum; illudque clausum, integrum & intactum in omnibus reperimus, & malleo accepto ipsimet illi aperiendi initium dedimus: remotoque lapide ingenti (in quo imago integra ejusdem fervi Dei decumbentis sculpta fuit) invenimus intra structuram ipsam muri lateritii, cui jam dictus lapis incumbebat, cistulam ligneam, & in ea calvariam ejusdem B. Michaelis majori ex parte integram (cui tamen mandibulæ deerant) & insuper tres cranii calvariæ ejusdem partes; [aliquas Reliquias B. Michaelis,] duoque ossa seu brachia longitudinis palmum unum vix superantis, & partem nigri baculi, qui ei simul loco signi Crucis & sustentaculi serviebat, quique una cum ipso olim in sepulcro positus fuit.

[3] [a Radzivilio depositas,] Quæ ossa, una cum prædicti sustentaculi seu Crucis parte, ante aliquot decades annorum, Episcopante tunc Cracoviæ Cardinale Radzivilo S. R. I. Principe, extraverat ex ipso sepulcro inferius sito (in quo idem Beatus quiescit in loco eodem) Frater Thomas Squiernievius Sacerdos, actui huic nostro, de cujus veritate hoc testimonium posteritati damus, præsens & sanus tam mente quam corpore, jussu & mandato sui Superioris sibi tunc assistentis in opere eodem, Fratris Christophori Prævorscensis; qui sepulcrum idem magnificentius exornare desiderans, [elovat:] partem jam dictam sacrarum exuviarum ex illo extrahi & decentius collocari curaverat. Quæ sic a nobis inventa, manibus nostris inde levantes, multitudini piæ fidelium præsenti ostendimus, musicis instrumentis interim personantibus, & ad devotionem majorem populum incitantibus: qui concurrebat numerosus, globulos offerens precarios, sacris admovendos ossibus: cujus postulatis satisfactum.

[4] Deinde murum solidum altitudinis ferme duorum cubitorum, longitudinis trium, in cujus medio Epitaphium ejusdem Dei servi, forinsecus in tabula marmorea exsculptum extabat, supra vetus sepulcrum idem, novi ornamenti majorisque causa, cura prædicti Fratris Christophori Prioris exstructum, dirui mandavimus. Quo diruto, sepulcrum ipsum conspeximus intra eumdem templi parietem, [mandat vetus sepulcrū aperiri,] Septemtrionem versus ad valvas sacrarii, plane juxta descriptionem & relationem in suo Polonorum Chronico Matthiæ Miechovitæ celebris historiographi, & conformiter narrationi Fratris Thomæ Squiernievii supra dicti; Nos antequam murus jam dictus, sub Illustrissimo Cardinale Radzivilo exstructus, dirueretur, de re tota informantis & oculati testis. Erat autem testudinatum, cujus summitas seu extima superficies pavimenti templi ferme æqualis fuit, clausum bene & integrum, vestigium solum foraminis in suprema sui parte, olim jussu prædicti Prioris facti & deinde obstructi, habens. Quod nos Pontificalibus induti, præsentes aperiri mandavimus, ipsimet manibus nostris operi initium dantes.

Sublata ergo jussu nostro ejus testudine, Ossa reliqua, præter supra dicta, [ossa & cineres extrahi,] majori ex parte in pulveres resoluta, vel quæ ad primum statim contactum in eosdem resolvebantur, inventa sunt, & inde nobis spectantibus, manibus supradictorum R. P. Commissarii Generalis Ordinis, & Societatis Jesu Sacerdotis Professi extracta, & una cum Cineribus in vasis ad id idoneis decenter collocata, nobis ad altare majus ad latus sepulcri ejusdem sedentibus, oblata & præsentata fuerunt. Quæ nos ut & priora, populo magno numero concurrenti, & globulis precariis ex pietatis affectu eadem contingenti, [& omnia obsignata in sacrario deponi] spectanda exhibuimus, campanis omnibus interim templi ejusdem personantibus, & hymno Te Deum laudamus per nos inchoato. Qui dum caneretur, plurimorum devotioni satisfactum, ex cineribus & loculo ligneo, in quo sepultus annis tot jacuit, aliquid instanter petentibus; tandemque per nos in sacrarium templi ejusdem S. Marci eadem ossa & cineres delata, & in thecas seu cistulas decenter deposita occlusaque, sigillo tam nostro quam provinciæ dicti Ordinis, & insuper conventus ejusdem obsignata fuere.

[6] [inde anno 1615, 8 Augusti extracta,] Et sic ad mensem usque Augustum anni sequentis MDCXXV occlusa & obsignata manserunt. Cujus deinde die VIII, de voluntate nostra, ad instantiam eorumdem Religiosorum conventus S. Marci, Reverendus Pater Fridericus supra dictus, cujus nobis pietas, fidelitas, & prudentia perspecta optime est, ea ex cistulis supra dictis Notario Publico præsente extravit, ut exsiccarentur aliquantum, antequam iterum sepulcro includerentur: & in loco bene undique clauso, & sigillis pluribus a se jussu nostro, in præsentia publici Notarii munito, per horas XXIV aëri expostia reliquit. Quæ deinde anno eodem MDCXXV ejusdemque Mensis Augusti die decima, quæ erat Dominica duodecima post Pentecosten (pridie loculo ligneo decenter albo serico interius & exterius convestito, & deinde alteri plumbeo, [& loculo ligneo inclusa,] una cum eodem ligneo per nos inclusa, & sigillo nostro obsignata, in magna frequentia populi concurrentis, & globulis precariis thecam, sacra eadem pignora continentem, tangentis) in sepulcro novo, [10 Augusti in novo sepulcro deponit,] in loco eodem supra sepulcrum vetus exstructo decentiusq; exornato, manibus nostris deposuimus, post peractum prius per nos sacrificium Missæ de festo S. Laurentii, cum collecta in gratiarum actionem de Sanctissima Trinitate, & concionem habitam de laudibus & imitatione ejusdem beati viti, per eumdem supra dictum Sacerdotem Societatis Jesu.

[7] Et quia magna pars cinerum ejusdem servi Dei ruderibus seu calci (quod caveri non potuit, [calcem vero cineribus admixtam in thecis,] licet magna diligentia adhiberetur, ne id contingeret) in aperiendo sepulcro & testudine removenda, erat permixta; nos subtiliores omnes ruderum sue dictæ calcis partes, quæ erant aperte sacris cineribus mixtæ, thecæ ligneæ minori, forinsecus seu extra per totum ossibus sectis vermiculato opere convestitæ, inclusimus; crassiores vero ejusdem calcis partes seu rudera, inter quæ etiam aliquid ex sacris cineribus remanfisse probabile fuit, in cistula lignea altera simplici posuimus; & utramque earum in sepulcro supra dicto ad pedes loculi plumbei supra dicti collocavimus, & hymno Te Deum laudamus inchoato, [& clauso lapidem advolvi jubet:] dum illum populus decantaret, sepulcrum idem ipsimet clausimus; & ad ostium ejusdem saxum ingens superius nominatum, in quo imago hujus Servi Dei decumbentis sculpta extat, advolvi, & eidem imponi fecimus; Divinam orantes suppliciter Majestatem, ut Ecclesiæ suæ, Regno & Regi nostro, totique ejus domui, insuper & civitati huic, nobisque meritis Sanctorum suorum propitius esse dignetur, cui laus & gloria in secula sempiterna Amen.

[8] Acta sunt hæc & facta præsentibus Venerabilibus Dominis Bartholomæo Solomansky Canonico Chelmensi; [Testes adhibiti] Valentino Koziogloviensi in Alba-Ecclesia Parocho, Alberto Mika Altarista SS. Petri & Pauli in Ecclesia Collegiata S. Annæ Cracoviæ, nec non Reverendo Patre Fratre Adamo Kasprowic Definitore perpetuo Ordinis ejusdem, R. P. Alberto Pisarski Definitore, R. P. Justo Pomorski Priore Conventus S. Marci, R. P. Ambrosio Gronowski Concionatore Ordinario Ecclesiæ S. Marci, R. P. Thoma Squiernievio Confessario, R. P. Christophero Clepardiensi, R. P. Theophilo Lubiecki, R. P. Clemente Izdebski, R. P. Ignatio, F. Placido Woytaszowsky Diacono, F. Gabriele Kazieracki Diacono, F. Ægidio Diacono, FF. Bartholomæo, Joanne, Marciano Acolytis, FF. Demetrio, Georgio, Michaele Professis; nec non spectabilibus Dominis Stanislao Konrad, Hieronymo Zalasowski Consulibus Cracoviensibus, Martino Paczoska, Josepho Pielisz, Joanne Sepetowicz Civibus Cracoviensibus; Venerabilibus ac eximiis Viris D. D. Magistris Christophoro Niklaszowski Medicinæ, Stanislao Pudlowski I. V. Stanislao Koteniovio ad sancti Spiritus. Nicolao Kalstyn ad S. Stephani Gymnasiarchis, Philosophiæ in Academia Cracoviensi Doctoribus & Professoribus, aliisque quam plurimis testibus ad præmissa existentibus.

Thomas Oborski Episcopus Laodicensis, Suffraganeus & Canonicus Cracoviensis, manu propria. ✠ locus sigilli.

Præsentes litteræ & his per omnia similes habentur in speciali scrinio, circa Reliquias B. Michaelis, in Ecclesia S. Marci Cracoviæ tumulati, deposito, quæ sunt manibus Notariorum publicorum subscriptæ, & ibidem tempore levationis ejusdem Sancti Reliquiarum asservatæ.

[9] Ante Vitam, tam Latinam quam Polonicam, exprimitur imago B. Michaelis, genuflexi & globulos precatorios volventis; [Imago Beati] in Latina quidem ante nomen Iesu radiosum inter nubes, cum adjacentibus dextero lateri axillaribus fulcris, quibus ad gradiendum nitebatur; in Polonica vero, ante imagines Christi crucifixi & Matris Deiparæ filiolum sinu gestantis, similiter inter nubes locatas, cum sceptro & corona Ducali ante genua: sed utrobique tam invenusta parumque accurata est sculptura, scilicet in tabella lignea, ut sperare non poßim veram Sancti speciem ex alterutra formari atque in æs posse incidi. Præterea instituto nostro apposita magis esset vetus imago Beati, expressa in lapide sepulcrali, quare hujus accuratam delineationem postulavi mitti. Interim Latinos hosce versus, impreßis imaginibus subjectos, habe:

Nonne Viri hæc sancti venerabile corpus imago
      Expressit? Michael hic fuit ille pius: [eique subjecti versus.]
Qui Christi pura vestigia mente secutus;
      Impiger æternæ legis obivit iter.
Illius precibus cæcis data lumina, claudis
      Gressus, infirmis vita, & amica salus.
Fecerat, ut vivus miracula plurima, sic post
      Funera Divino munere plura facit.
Dive Pater Michael, de alto nos respice cælo,
      Affer opem miseris, cuncta pericla fuga.

DE B. LADISLAO GIELNOVIO
ORDINIS FRATRUM MINORUM DE OBSERVANTIA,
VVARSAVIÆ IN MAZOVIA PROVINCIA POLONIÆ.

AN. MDV

[Praefatio]

Ladislaus Gielnovius, Ordinis Minorum de Observantia Varsaviæ (B.)

G. H.

[1] Warsavia, urbs ampla Poloniæ ad Vistulam fluvium, ac Mazoviæ caput, ordinaria Regum residentia & publicis regni Comitiis nobilitatur. In hac B. Ladislaus, de quo hic agimus, vitam monasticam auspicatus est, [Loca ab eo lustrata.] & in eadem finem vivendi fecit, in vita & post obitum pluribus miraculis clarus; cognomento Gielnovius, utpote natus in oppido Gielniow Palatinatus Sendomiriensis districtu Opocinensi Archidiœcesis Gnesnensis prope Pilczam fluvium. Fuit, eidem palæstra studiorum Cracovia, urbs notißima & majoris Poloniæ caput. Imo potest totum Poloniæ regnum ejus patrocinium sibi assumere, quod quinies omnium