Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober I           Band Oktober I           Anhang Oktober I

1. Oktober


PRIMA DIES OCTOBRIS

SANCTI, QUI KALENDIS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Piatus aut Piato presbyter, Apostolus Tornacensium, & martyr, Seclinii in Flandria.
S. Verissimus M. Ulyssipone in Lusitania.
S. Maxima M. Ulyssipone in Lusitania.
S. Julia M. Ulyssipone in Lusitania.
S. Arethas, forte Romæ.
SS. Socii martyres, forte Romæ.
S. Priscus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Crescens aut Crescentius martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Evagrius martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Denegothia aut Demergotia martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Faustinus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Martialis martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Januarius martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Alexander martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Euprobus vel Eoprobus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Digna aut Pigra martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Gothia aut Cotia martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Saturnina vel Saturninus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Spes aut Speus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Castus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Primus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Donatus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Passicus vel Pafficus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Propus vel Prepus martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Digna altera martyr Tomis in Mœsia Inferiore.
S. Fremerius aut Fermerius mart., cultus in abbatia S. Fremerii O. S. B. diœcesis Vasatensis, in Gallia.
S. Germana, Virgo M., in prioratu S. Germanæ prope Barrum ad Albam, in Gallia.
S. Remedius vel Romedius Conf., in agro Tridentino.
S. Romanus Melodus, diaconus Conf. Constantinopoli.
S. Remigius episcopus Remensis, Francorum Apostolus, Remis in Campania Gallica.
S. Vulgisus presbyter Conf., in vico Troisnes, in provincia Insulæ Franciæ.
B. Virilus abbas Conf., in monasterio Legerensi S. Salvatoris, in Navarra.
S. Sulinus abbas Conf., in vico sui nominis, diœcesis Macloviensis, in Armorica.
S. Euriela virgo, in Armorica.
S. Bavo, alias Alloynus, Conf., Gandavi in Flandria.
S. Wasnulphus conf., Condati in Hannonia.
S. Michaë monachus & martyr, prope Sebastam.
SS. Socii triginta sex, monachi & martyres, prope Sebastam.
B. Thomas archiepiscopus Conf., Mediolani in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

Sancti Melori martyris in Aremoricis memoria annuntiatur in Martyrologio Parisiensi, & apud Castellanum, qui Principem vocat, Meloris apud Grevenum. Vita jam data est ex Capgravio, & Acta alia, quæ postmodum huc perlata sunt, dari poterunt in Supplemento Operis ad III Januarii.
S. Ananias discipulus, qui S. Paulum baptizavit, hoc die memoratur in Fastis Græcorum & Coptitarum atque Æthiopum Habessinorum, & solemniter colitur, in Martyrologio Romano aliisque passim Latinis, ubi apud nos datus est, XXV Januarii.
S. Amandi episcopi Trajectensis mentio est in Kalendario Verdinensi, ejusque translatio in Ms. monasterii S. Salvatoris annotatur. De ea actum est in S. Amando VI Februarii.
S. Vedasti episcopi Atrebatensis memoria annuntiatur hodie in Hieronymianis apographis Florentinii, diverso tamen charactere, tamquam addita posterius. Deinde pag. 1069 observat, in Blumiano codice legi: In Adravetis (pro Attrebatis) dep. B. Vedasti episcopi & confessoris. At in plerisque Hieronymianis Vedastus hoc die non legitur. Rursum vero annuntiatur apud Rabanum, in pluribus vetustis Martyrologiis & Kalendariis, quæ edidit Martenius, in Appendice Adonis, in pluribus Auctariis Usuardi & nonnullis Bedæ: item in libro Sacramentorum Ratoldi, ut jam observavit Florentinius, aliisque recentioribus plurimis. Attamen certum est, hunc non esse diem obitus, sed translationis, ut in S. Vedasto dudum probarunt Majores nostri, & Florentinius similiter observavit. Dominicus Georgius in Annotatis ad Martyrologium Adonis hoc die observat sequentia: Mosander & Rosweidus in Appendicem Vedastum una cum Bavone ablegarunt. Mofander venia dignus est, a qua non solvendus Rosweidus, cui forte præ oculis fuere apographa Hieronymiana, & vetustiora Usuardi apographa. Hujus censuræ rationem allegat nullam, ut alias non raro, & certe idoneam censuræ suæ rationem numquam allegasset. Si credidit, utrumque ab Adone annuntiatum, cur illius opinionis rationem non allegavit? Si eos in codicibus suis vetustioribus non invenerunt Mosander & Rosweydus, qua ratione ex codicibus minus vetustis eos ab Adone memoratos probabit Georgius? Vedastum ne Usuardus quidem habet, Bavonem habet, sed primus, ut jam observavit Sollerius noster. Liceat modeste judicium nostrum de Adone Georgii ejusque Annotatis edicere, ut interim contra frequentes id genus Georgii observationes æquus lector præmoneatur. Non habuit Georgius codices satis vetustos ad emendandam editionem Rosweydi: nec tanta fuit eruditione aut judicio, ut hunc adjumentorum defectum supplere posset. De translatione hodierna S. Vedasti apud nos actum est in S. Vedasto ad VI Februarii.
S. Severi presbyteri & confessoris memoria Urbe veteri (vulgo Orvieto) hodie annuntiatur in Martyrologio Romano. At dubitare cogimur an idem non sit Severus presbyter, qui ad 15 Februarii in eodem Martyrologio memoratur in Provincia Valeriæ, & de quo scribit S. Gregorius Magnus. Certe Maurolycus ad hunc diem credit eumdem Severum, cum sic habeat: Apud Urbem veterem sancti Severi presbyteri, de quo Gregorius. Ferrarius similiter in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem indubitanter pronuntiat, eumdem Severum utroque die annuntiari. Petrus de Natalibus non modo de his consentit, sed S. Severum etiam confudit cum S. Severo martyre, ut jam observavit Bollandus noster ad 15 Februarii in S. Severo presbytero in Valeria, ubi omnia etiam dedit, quæ spectant ad S. Severum Urbis-veteris, si a Valeriensi sit alter: nam hanc dubitationem reliquit indecisam. At probabilius saltem est, eumdem utroque die & loco coli, ideoque omnia ad 15 Februarii conjunxit Bollandus: rationes vero utcumque dubitandi hæ sunt. Corpus S. Severi, de quo agit S. Gregorius, creditur translatum in monasterium Meinfeldense diœcesis Trevirensis. Ea autem translatio sic narratur, ut corpus non videatur accpetum Urbe-veteri, sed ex alio Italiæ loco delatum in Germaniam. At Ferrarius narrat, corpus S. Severi translatum fuisse Urbem-veterem. Hinc itaque suspicio oritur, aliud esse corpus, quod translatum est ad Urbem-veterem, aliud, quod in Germaniam. Verum neutra translatio tam accurate scripta est, ut ex ea solidum sumi possit argumentum: neutra obstat, quominus ejusdem corporis pars aliqua possit esse Urbe-veteri, pars alia in monasterio Meinfeldensi. Præterea, si incolæ Urbis-veteris errare potuerint, & alterum S. Severum colere pro eo, quem laudavit S. Gregorius: potuerunt in eumdem quoque errorem incidere Germani, & alterius Severi corpus aut reliquias accipere. At Germani ejusdem Severi corpus, aut notabilem corporis partem, ut credibile est, certo acceperint; vel sic ob propinquitatem Urbis-veteris cum loco, ubi vitam duxit S. Severus Gregorianus, semper manebit probabilissimum, illum ipsum Severum Urbe-veteri coli. Omnia data sunt ad XV Februarii.
S. Abrahamii ascetæ brevissima mentio est in solo Synaxario Ms. Sirmondi. Videtur idem, qui colitur apud Græcos 29 Octobris cum nepte sua Maria: de quibus apud nos actum est cum Martyrologio Romano ad XVI Martii.
S. Montana virgo & abbatissa ad hunc diem memoratur a Menardo apud Ferrarias in agro Vastinensi. Menardum secuti sunt Bucelinus, Saussayus & Castellanus. At annotationes Menardi faciunt, ut hoc tantum loco de S. Montana agendum censeamus, non quod de cultu dubitemus, sed quod aut de ea jam actum sit, aut nihil præter cultum innotuerit, si alia sit a S. Gertrude Nivellensi, de qua actum est ad 17 Martii. Audiamus Menardum. Hæc sancta Virgo colitur in monasterio Ferrariensi, in agro Vastinensi sito, diœcesis Senonensis: cujus Vita ibi extat Ms. in libro, quem monachi hujus cœnobii vocant Commune, alias vero dicitur Calendarium, quem præ manibus habui: ubi dicitur filia Pipini & Mononæ, & accepisse velum a sancto Amando; fuisse abbatissam cœnobii Cavensis, & obiisse Calendis Octobris. Multaque ibi alia narrantur, quæ præter nomen matris, monasterii, & diem obitus, prorsus conveniunt S. Gertrudi Nivellensi, filiæ Pipini ducis Brabantiæ; ut conferenti librum hunc Ms. cum Vita S. Gertrudis Nivellensis, quæ extat apud Surium, manifestum erit. Ita ut merito quis dubitaverit, sanctam Gertrudem Nivellensem coli a monachis Ferrariensibus sub nomine S. Montanæ; aut certe hujus Montanæ Vitam non ita fideliter scriptam fuisse. Illam ideo colunt monachi Ferrarienses, quod dicant ejus corpus ad suum monasterium fuisse translatum. Hæc Menardus. Labbeus tom. 2 Bibliothecæ Mss. a pag. 593 eamdem edidit Vitam ex Legendario Vici, in diœcesi Bituricensi, qui ab eadem sancta Montana cognomen vulgare ad hunc usque diem servat. Contuli editionem Labbei cum Vita S. Gertrudis, apud nos edita ad 17 Martii, & plane eamdem reperi, exceptis paucissimis, quæ ab impostore mutata sunt. Utrum ipsa sit S. Gertrudis, quæ in monasterio Ferrariensi colitur, mihi non liquet. At certe, si alia sit Montana, huic per imposturam S. Gertrudis gesta fuerunt attributa. Videri potest Vita S. Gertrudis ad XVII Martii.
Dedicatio ecclesiæ Casinensis S. Benedicti celebratur apud Ferrarium in Monte Casino, & passim apud martyrologos Benedictinos. De S. Benedicto ad XXI Martii.
S. Dominus martyr Thessalonicensis, sub Maximiano passus, hodie celebratur a Græcis in Menæis, utroque Menologio, Synaxario Ms., & demum in Martyrologio Romano. At idem in Martyrologio Romano jam memoratus videtur ad 30 Martii, ut ipse Baronius ibidem in Annotatis observavit. Attamen id certum non credidit Henschenius noster, qui de S. Domnino & tribus Sociis Thessalonicensibus egit ad 30 Martii, & revera mihi quoque certum non videtur, utroque die eumdem annuntiari Domninum. Certum non est, inquam, quia nescimus, quo modo coronatus sit Domninus, qui ad 30 Martii ex Martyrologio Hieronymiano ad alia Martyrologia Latina transivit sine ullis martyrii adjunctis, ut ex Latinis non innotescat, sub quo tyranno sit passus, aut quibus tormentis sit affectus. Præterea in Hieronymianis cum tribus annuntiatur Sociis, Hodiernus vero apud Græcos sine Sociis memoratur. Itaque suspicio diversitatis oritur ex eo, quod 30 Martii addantur tres Socii, iique hodie omittantur. Eumdem vero esse utroque die annuntiatum, utcumque insinuant idem Dominini nomen, idemque martyrii locus Thessalonica. At & nomen, quod satis commune est, & civitas, in qua passi sunt multi, facile nos possunt fallere, ut rem minime faciant certam. Quare recte dubitavit Henschenius, nec dubium illud etiam nunc tollere præsumo, quia diversitas dierum, quibus annuntiantur, non sufficit ad distinctionem, & socii facile omitti potuerunt a Græcis, quod præcipuum tantum colerent. Vide ergo, ubi Hodierni quoque elogium datum, Domninum & Socios XXX Martii.
Gervasii & Godinæ memoria apud Joannem Tamayum in Martyrologio Hispanico ita celebratur: Apud Bastum oppidum in Lusitania depositio SS. Gervasii & Godinæ confessorum: quorum ille consanguineus S. Senorinæ, ista abbatissa & nutrix illius fuit. Eorum sacra pignora in ejusdem S. Senorinæ basilica honorifice requiescunt. Apud Castellanum Godina abbatissa similiter ut Sancta memoratur. Laudat martyrologus varios scriptores, sed alios suspectos, alios vero, qui de S. Senorina loquuntur, & ea occasione Godinam memorant aut Gervasium. Fatetur tamen de horum gestis nihil fere innotuisse; nec cultum Godinæ aut Gervasii probat, sed ambos hoc die obiisse dicit, nec addit, unde id cognoverit. De Gervasio ne Castellanus quidem meminit. At ob Castellanum credidi, de Godina saltem nobis scribendum fore. Verum, ubi perspexi, apud Mabillonium in Actis Benedictinis Sec. 5 pag. 584 dari elogium S. Senorinæ, in eoque Godinam ejus abbatissam semper laudari sine titulo Sanctæ aut Beatæ; consului & Menardum, qui certe difficilis non est ad tribuendos Sancti aut Beati titulos. Ille autem pag. 545 in Annotatis de S. Senorina ter nominat Godinam, sed semper sine titulo Sanctæ aut Beatæ. Adivi demum Yepesium, qui Annales Benedictinos Hispanice scripsit in Hispania, ab Hispano martyrologo laudatur. Ille autem Centur. 5 ad annum Christi 977 refert vitam S. Senorinæ monachæ Lusitanæ, cujus abbatissa fuit Godina; eaque occasione Godinam sæpe nominat, ejusque mortem etiam refert; sed numquam Sanctæ aut Beatæ titulum illi attribuit. Dicit tamen, fuisse mulierem sanctam & magnam Dei famulam. At hoc de moribus dicitur, non de sanctitate vindicata, aut cultu ecclesiastico honorata. Yepezius autem studiose titulum Sanctæ semper tribuit Senorinæ, & eumdem semper de Godina omittit, etiam dum eas simul nominat, ut frequenter facit. Quapropter cultus publicus Godinæ non modo incertus mihi videtur, sed etiam parum verisimilis: non enim capio, cur scriptor Benedictinus, isque Hispanus, qui in cultum Godinæ haud difficulter inquirere poterat, de Abbatissa Ordinis sui ita scripsisset, nisi cultu caruisset. Suspicio hæc confirmatur ex Menardo & Mabillonio, aliisque hagiologis Benedictinis, imo etiam ex Gynæceo Arturi a Monasterio, qui, quamvis multis cultu carentibus titulum Beatæ attribuat, Godinam tamen hac die prætermisit, & ad 22 Aprilis in Annotatis de S. Senorina sine ullo sanctitatis aut beatitatis titulo Godinam memorat. Si tamen cultus Godinæ publicus aliquando probari possit, de ea dabitur scribendi locus. Interim videri potest qualiscumque Vita S. Senorinæ, data ad XXII Aprilis.
S. Anianus, episcopus Alexandrinus, hodie memoratur in Florario Sanctorum Ms., datus apud nos ad XXV Aprilis.
S. Eobani episcopi & martyris meminit hodie Bucelinus in Menologio Benedictino, & vult alium esse ab Eobano, qui passus est cum S. Bonifacio, sed plane improbabiliter. Tota distinctionis ratio est, quod Andres Bambergensis, scriptor scilicet seculi XV, hac die coronatum dixerit. At, si recentior ille scriptor id dixit, censendus est errasse, nec ideo quærendus est alius Eobanus, cum unus tantum Eobanus episcopus, discipulus S. Bonifacii & martyr, apud scriptores innotuerit. Qua ergo ratione tam levi de causa quæremus alterum Eobanum episcopum, S. Bonifacii discipulum & martyrem? De S. Bonifacio ejusque in martyrio Socii, inter quos primus ponitur S. Eobanus, actum est ad V. Junii.
S. Vulflagii memoria in pago Pontivo est in codice Usuardino Centulensi. Acta data sunt ad VII Junii.
S. Ymerii conf. translatio adscripta est Florario Ms. sine aliis adjunctis. Apud Grevenum legitur: Imeri confessoris. Existimo designari S. Hymerium episcopum Conf., cujus Acta data sunt ad XVII Junii
S. Guthagoni memoria sive translatio hodie est in Martyrologio Anglicano; apud alios die, quo in Flandria colitur, & apud nos datus est, III Julii.
S. Germani Autissiodorensis episcopi memoria legitur in plerisque apographis Hieronymianis, uti & apud Adonem, Wandelbertum & alios. Usuardus diserte translationem memorat, sicut & alii plurimi. De translatione illa, qua corpus pervenit Autissiodorum, actum est in S. Germano ad XXXI Julii.
S. Platani martyris, ac deinde S. Rosæ viduæ, meminit hac die Ferrarius in Catalogo generali, utrumque annuntians Sulci in Sardinia. At de iisdem jam egerat ad Kalendas Septembris, ubi de S. Rosa & S. Platano apud nos actum est I Septembris.
In Fontanella dedicatio basilicæ sancti Servaci & sancti Landibti Epi, ut legitur in Hieronymianis apud Florentinium, ubi textus vetusti Martyrologii hac interpolatione interruptus est. Sunt autem SS. Servatius & Landebertus vel Lambertus, quorum ecclesiæ dedicatio memoratur, episcopi Trajectenses, de quibus actum est suis locis ad XIII Maii & XVII Septembris.
Giselbertus abbas cum titulo Beati, & tamquam martyrio coronatus in Palæstina una cum Thiemone archiepiscopo Salisburgensi, memoratur apud Bucelinum in Menologio Benedictino. At nihil dicitur de cultu ecclesiastico Giselberti. Quapropter videri poterunt, quæ de Thiemone archiepiscopo apud nos dicta sunt in Prætermissis ad XXVIII Septembris.
Festum S. Angeli custodis notatur apud Ferrarium. De variis diebus, quibus festum istud celebratum est, agitur in S. Michaële & omnibus Angelis ad XXIX Septembris.
Rogerius episcopus Londinensis hodie est in priore editione Martyrologii Anglicani. Vide dicta in Prætermissis ad XXIX Septemb.
S. Hieronymus hodie est in Kalendariis Mss., datus ad XXX Septembris.
S. Gregorius Armenus hoc die colitur Neapoli Officio ad libitum, ut dictum est ad ejusdem Acta XXX Septembris.
S. Laurus abbas hodie annuntiatus a Castellano, ad præcedentem diem cum pluribus apud nos datus est XXX Septembris.
Leofrona, abbatissa monasterii S. Miltrithæ aut Mildredæ in Anglia, variis diebus jam memorata ab aliis, hodie demum, ut sancta Martyr, annuntiatur in Gynæceo Arturi a Monasterio. At nequeo titulum illum confirmare post omnia serio considerata. Hoc paulo operosius indagandum videtur, quia & Sollerius noster in Prætermissis ad 30 Julii videri potest titulum Sanctæ dedisse Leofronæ, dum eam cum Sociis remisit ad 23 Septembris. At certe cultum non examinavit, & solum S. nomini præposuit, opinor, quia videbat Sanctam vocari a neotericis. Primus, quantum invenire valeo, Leofronæ & multorum monachorum & monialium, tamquam Sanctorum, memoriam annuntiavit Arnoldus Wion in Ligno vitæ ad 30 Julii. Et sane primum se fuisse, in Annotatis ipse insinuat, dum nullum citat martyrologum, sed solam Historiam Matthæi Westmonasteriensis, & dum ibidem dicit: Ex verisimili quadam conjectura præsentem diem his sanctis Martyribus consecravimus: quod non dixisset, si diem reperisset in aliquo Martyrologio. Wionem secutus est Wilsonus in prima editione Martyrologii Anglicani, facta anno 1608, eumque laudat in margine. Utrumque eodem die secutus est Ferrarius in Catalogo generali, & Menardus in Martyrologio Benedictino. At nullus eorum vel minimum producit indicium cultus ecclesiastici. Tandem Wilsonus in altera editione Martyrologii Anglicani Leofronam cum Sociis transtulit ad 23 Septembris, nescimus qua de causa. Neque enim illo die magis coli videtur, quam 30 Julii. Arturus a Monasterio Leofronam fixit die hac 1 Octobris, laudans pro sua opinione Eduardum Maihew, qui in Trophæis Anglicanis Ordinis S. Benedicti tom. 2 ad 1 Octobris de Leofrona loquitur, illoque potius die, quam alio, ponendam credit. Verum laudatus Benedictinus Anglus Leofronam nec Beatis nec Sanctis annumerat, & captam quidem fuisse a Danis agnoscit cum antiquis, de cæde vero ejus per aliquot solum recentiores asserta pag. 1567 ita loquitur: Quod vero ad Leofronam monasterii S. Mildridæ abbatissam spectat, asserunt aliqui moderni, eam inter cæteros sive cæteras neci traditam. At ab antiquis scriptoribus id expressis verbis non reperimus scriptum. Id ego nihilo magis in Westmonasteriensi aliisve antiquis inveni. At, sive cum aliis cæsa sit, sive solum in captivitatem ducta; si umquam cultu ecclesiastico honorata fuisset, id præ reliquis scivisset scriptor Benedictinus Anglus, qualis est laudatus Maihew. Id similiter non ignorasset Alfordus noster, qui Annales ecclesiæ Anglicanæ edidit, & totam illam historiam ad annum 1011 conscripsit; nec ullibi Leofronam vocat Sanctam aut Beatam, sicut nec Mabillonius tom. 5 Annalium Benedictinorum pag. 231, ubi Leofrinam vocat. Itaque ex cæde, quæ ne certo quidem probari potest, nimis facile sanctitatis titulus Leofronæ & sociis datus est.
Ursicinus Tungrensis aut Trajectensis episcopus hodie annuntiatur in Florario Ms. Sanctorum & apud Ferrarium in Catalogo generali cum titulo Sancti. Idem titulus Ursicino additus est apud nos ad 12 Februarii in Prætermissis, & ab aliis pluribus Sanctus vocatus. Imo & Henschenius noster in Diatriba de Episcopatu Trajectensi pag. 31 de Ursicino, quem inter episcopos Trajectenses ponit tertium, ita habet: S. Ursicinus, episcopus Trajectensis, creditur Kalendis Octobris decessisse, ad eum diem quibusdam Martyrologiis inscriptus: quo anno, non constat. Auctor Florarii de eo sic habet: Apud Trajectum superius depositio Ursicini, duodecimi episcopi Tungrensis & secundi Trajectensis. Hic Deo multum devotus existens, postquam annis quatuor fideliter gubernasset ecclesiam sibi commissam, feliciter transivit ad Dominum anno Salutis quingentesimo vicesimo secundo. Hæc ille seculi XV scriptor. Inquisivi, utrum aliqua etiam reperiantur cultus publici indicia. At nulla inveni, nisi quod omnes Sancti episcopi Tungrenses & Trajectenses simul colantur die 6 Februarii, ut ibidem in Prætermissis est dictum. At hoc mihi non sufficit ad cultum Ursicino asserendum, cum præcipui aliquot Sancti nominatim ibi exprimantur in oratione, de Ursicino nulla fiat mentio. Itaque solum superest Sancti nomen, illudque ipsum quam sit vetustum, non invenio.
Laurentius de Librafatta, sacerdos Ordinis Prædicatorum, cum titulo Beati memoratur apud Marchesium & Lafonum ad hunc diem, idemque Beati titulus Laurentio jam datus erat apud Seraphinum Razzium & Michaëlem Pium ejusdem Ordinis scriptores. Fuit magister S. Antonini, qui, postquam Laurentius Pistorii obierat, scripsit Epistolam laudibus ejus plenam ad Prædicatores conventus Pistoriensis. Epistolam illam recitat Razzius in Vitis Sanctorum & Beatorum Ordinis Prædicatorum pag. 238, indeque ait Marchesius, a S. Antonino & Beatum & Sanctum vocari. Continet sane Epistola illa magnificum Laurentii elogium, morumque ejus sanctitatem mire prædicat. Beatus etiam iteratis vicibus dicitur Laurentius, nullibi tamen Sanctus. Titulus quoque Beati cum ejus nomine numquam jungitur, ut Beatus ibidem non aliud videatur significare, quam felix, sicut viventes etiam felices aut Beatos dicimus. Certe voces illæ Beatus iste, statim post mortem alicujus prolatæ, non videntur eumdem habere sensum, quem modo haberent illæ, Beatus Laurentius. Aliunde vero nihil habemus, quod vel suspicionem ingerat de cultu ecclesiastico. Præterea Leander Albertus, qui Bononiæ edidit libros sex de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum, anno 1517 impressos, composuit Laurentii elogium, deditque lib. 5 fol. 252. Poterat ille procul dubio nosse, an coleretur Pistorii, & minime parcus est in titulus Beati & Sancti. Neutrum tamen Laurentio tribuit, neque nos id facere audemus, etiamsi Viri venerabilis virtutes magni faciamus. Plures ejusdem Ordinis venerabiles viri & mulieres apud laudatos Marchesium & Lafonum videri possunt.
Protectio sanctissimæ Virginis Mariæ celebratur hodie apud Moscos, in quorum Fastis omnibus eam festivitatem notatam invenio.
Festum SS. Rosarii B. Virginis Mariæ agitur Dominica prima Octobris, ut observavit Antonius de Balinghem in Kalendario SS. Virginis Mariæ. Spectat ad Opus particulare.
Fidharlius apud Colganum in Actis Sanctorum Hiberniæ pag. 248 quasi Sanctus ad hunc diem refertur. Nimirum ex Menologio genealogico ibi Colganus recitat Sanctos ex familia S. Colmani, interque eos Fidharlius sic recensetur: S. Fidharlius prædicti S. Fidhmunii germanus frater 1 Octobris. At nescimus, quanta sit auctoritas istius Menologii genealogici, & non credimus, omnes, qui ex illo ibi dantur, ut Sanctos coli.
Alphonsi Valentin, sacerdotis ex Ordine Prædicatorum, cum titulo Beati amplum datur elogium apud Lafonum in Anno Dominicano ad hunc diem. Verum, cum dicatur obiisse anno 1564, ideoque nequeat cultum habere immemorabilem ante decreta Urbani VIII, Beatis eum annumerare non possumus, nisi id prius fecerit summus Pontifex. Apud Marchesium etiam habetur sine Beati titulo.
Lotharius ex imperatore monachus eum titulo Sancti memoratur apud Wionem & Dorganium, apud Ferrarium sine ullo Sanctitatis aut beatitatis titulo. Jam insinuavimus in Prætermissis ad 29 Septembris, immerito titulos illos prodigi in Lotharium ob paucos dies, quibus in monasterium moriturus recessit.
Rodolphus Tedescus, generalis Ordinis Carmelitarum cum titulo Beati memoratur in Acie bene ordinata, quam Kalendarii instar composuit Philippus a Visitatione, ejusdem Ordinis presbyter. In Annotatis Mss. additur: Prudentia & omni virtute insignis fuit Carmeli Generalis anno MCCLXX: tandem sancto fine quievit anno MCCLXXVI: ut Beatus colitur in Calendario Ordinis. At Kalendarium istud tam antiquum non est, ut titulus Beati ibidem Rodolpho datus importet cultum ecclesiasticum.
Asperiani martyris apud Parisios, qui conversus fuit per sanctum Dionysium, his ipsis verbis mentio est in Mss. additionibus marginalibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum.
Translatio beati Wilhelmi episcopi Malmisburinæ. Sic habent eædem additiones. Suspicor, insinuari celebrem historicum Anglum, Wilhelmum aut Guilielmum Malmesburiensem, Ordinis Benedictini monachum in abbatia Malmesburiensi. At ille nec episcopus fuit, nec Beatis annumerari solet.
Papa & Mama, nescio qui, notati sunt in Fastis Æthiopicis apud Ludolfum, omissi in omnibus aliis.
Gabra-Christus, id est, Servus Christi, inquit Ludolfus, iisdem Fastis insertus est, sed nobis ignotus, eo saltem nomine.
Matthathiæ, & trium filiorum ejus Machabæorum videlicet Judæ, Jonathæ & Simonis; item hujus filii Joannis, & Oniæ summi sacerdotis, ac demum Eleazari, pro lege Judæorum occisi, meminit hodie Grevenus. Omnes illi similiter recensentur in Martyrologio Germanico, ibique subjungitur Simon Oniæ filius, quem mire celebrat Ecclesiasticus cap. 50. Aliorum gesta in libris Machabæorum enarrantur.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Burgi S. Donnini in Italia apud Ferrarium.
Joannes rex Armeniæ, alias Hayto dictus, & ex rege Franciscanus, qui demum, resumpta contra infideles rerum bellicarum administratione, in prælio occisus dicitur, cum titulo Beati memoratur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, sed sine cultu publico. Unicum, quod aliquam de cultu suspicionem ingerere potest, ita in Annotatis refertur: Sisii (in Cilicia) apud Fratres Minores conditum corpus ejus, habent antiqua Chronica Mss. Minorum & Marianus: sed inde translatum esse in Aquitaniam, ibique miraculis clarere, famam esse scribit Volaterranus lib. 21 Anthropol. Titul. de Eremitis. Habet id revera de translatione & assertis miraculis Volaterranus. At ex miraculis non statim sequitur cultus ecclesiasticus: an vero assertum Volaterrani sit verum, dubitari merito potest, cum id apud alios non inveniam.
Domninum alterum, tamquam distinctum ab eo, quem supra memoravimus, in Menologio suo annuntiavit Sirletus his verbis: Eodem die natalis beati martyris Domnini. Hic fuit ex urbe Thessalonica, qui ductus Nicomediam, ut Christum abnegaret, id omnino recusans, & Christum cum omni libertate confessus, verberatus, missus est ad Mesopotamiæ præsidem, crudelem admodum atque immanem: sed facta irruptione Persarum, captivus ductus est in regionem Persidem, ubi multos ad Christi fidem convertens innotuit, & detentus atque cruciatus, in tormentis ipsis animam reddidit. Hæc apud Græcos non invenio, ut nesciam, unde hauserit Eminentissimus Sirletus, & consequenter ignorem, an Domninus ille, cujus martyrii nec tempus nec locus assignatur, umquam exstiterit, aut certe ab aliis sit distinctus.
Pictonis presbyteri apud Carnotum fit mentio in codice Usuardino Burdegalensi, in Bizunticensi Platonis, uti & Piati apud Muneratum, ubi similiter Apud Carnotum legitur. Est S. Piatus vel Piato Tornacensis, de quo hodie agitur.
Chrittus apud Florentinium in textu ponitur Thomis, in Epternacensi clare annuntiatur Thomis civitate, & scribitur Charistus. In Corbeiensi vocatur Julius, memoraturque in Tomis, in Blumiano Chrystus. Hunc, cum quod omissus sit in omnibus apographis contractioribus, tum quod nomen tam varie exhibeatur, tum quod de eo plura non innotuerunt, hic solum commemoramus.
Nannius Coppenus, ut martyr, apud Rayssium memoratur.
Philonis episcopi & martyris in Gallia meminit Ferrarius, sed in Annotatis ostendit, se male informatum, dum dicit: Ex quodam Kalendario Gallico. Galli ipsi Philonem illum ignorant: qui verisimiliter ex nominis corruptione a Ferrario positus est.
Neëmias, ut episcopus in Hibernia ex monacho primum Benedictino, & deinde Cisterciensi, memoratur cum titulo Beati ab Henriquezio, sed sine probatione cultus. Videri potest Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 27 cap. 103.
Priscus episcopus in Scotia memoratur a Camerario: sed nulla suggerit cultus indicia, & de Prisco illo tacent alii martyrologi.
Dedicatio basilicæ Salvatoris annuntiatur apud Ferrarium, Oveti in Hispania.
Ulrici monachi Villariensis in Brabantia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati meminerunt Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, Gelenius in Colonia Agrippina, Henriquez & Chalemotus in Menologiis Cisterciensibus, & Kalendarium eorumdem Divione impressum. Nullus tamen suggerit ulla publici cultus indicia. Agunt de Ulrico, ut de monacho admodum pio, Cæsarius Heisterbacensis lib. 9 cap. 31, & Historia monasterii Villariensis apud Martenium tom. 3 Anecdotorum col. 1355.
Meginerum archiepiscopum Trevirensem anno 1176 hac die Parmæ in carcere obiisse, referunt multi, & post alios Calmetus in Historia Lotharingiæ recusa tom. 2 col. 551, ubi addit, merito ut Martyrem prædicari in vetustis monumentis ecclesiæ Trevirensis. Attamen non invenio, ullis insertum fuisse Martyrologiis, aut cultu ecclesiastico honoratum.
Valerius, Felix & Alexander, ut martyres sub Nerone, annuntiantur in Martyrologio Brixiensi ad hunc diem. Verum, cum illi in utroque Ferrarii Catalogo, & in aliis Martyrologiis ignoti sint; nihilque proferatur in Annotatis, ex quo colligere valeamus, illos umquam fuisse cultos, certiora requirimus documenta.
Duodecim Fratrum, qui a Saracenis capti & occisi sunt in Palæstina, cum titulo Beatorum meminit Martyrologium Franciscanum, uti & aliorum quorumdam. De duodecim illis agit Waddingus ad annum 1369 num. 10, sed sine titulo Beatorum, quem nec aliis apud Arturum memoratis vindicare possumus.
Abram & David apud Grevenum & Canisium memorantur cum S. Remedio, de quo hodie agitur. De iis videri possunt dicenda in S. Remedio.
S. Flaviæ V. M. translationem corporis memorat Octavius Caietanus ad domum probationis Societatis Jesu Panormitanant, & ex eo Ferrarius. Est S. Flavia ex Sociis S. Placidi, de quibus agendum ad V Octobris.
S. Froilani Legionensis in Hispania episcopi hodie meminit Castellanus. At S. Froilanus Martyrologio Romano inscriptus est ad V Octobris.
Bacus ponitur in Fastis Æthiopicis apud Ludolfum. In Coptico alio, quod scabrose Latinum factum habemus, intelligitur, socium esse S. Sergii; sic enim habet: Sanctus Baccus martyr, socius S. Sergii. At SS. Sergius & Bacchus MM. in Romano Martyrologio leguntur ad VII Octobris.
S. Laurentiæ V. M. hodie meminerunt Ferrarius & Castellanus, at Martyrologium Romanum S. Laurentiam cum sorore sua Palatiate annuntiat ad VII Octobris.
S. Quinocus, Gallice S. Qué, hoc die annuntiatur apud Castellanum in Britannia Armorica, quia parœcia est eo nomine dicta, vulgari scilicet S. Qué, quod similiter habemus ex litteris Brioco huc missis anno 1675 per episcopi Briocensis secretarium. Castellanus autem parœciam tribuit diœcesi Briocensi, sed intra limites Dolensis. Contra Epistola asserit, intra limites quidem Diœcesis Briocensis parochiam illam esse sitam, spectare tamen ad diœcesim Dolensem. Castellanus Sanctum illum credit Episcopum Hibernum, uti etiam Epistolæ scriptor; sed hic addit, de Sancto illo nihil innotuisse. Dicit tamen, se vidisse caput ejus, quod abhinc quingentis annis fuerit compositum: neque addit, an in factitio illo capite sint aliquæ Sancti reliquiæ. Laudatus Castellanus ad 7 Octobris, tamquam alium Sanctum, eumque solitarium, annuntiat in parochia Cleder diœcesis Leonensis, S. Colodocum, vulgo S. Ké nominatum. Video inter ipsos scriptores Armoricos disputari, an duo sint Sancti distincti, nec immerito. Certe S. Qué & S. Ké pro eodem nomine Gallico habendum existimo, etiamsi scriptione differant. Nomina vero Latina ex corruptis prius Gallicis postmodum verisimiliter conficta sunt, ut parum nos movere debeat, quod Quinocus & Colodocus multum differant. Vehemens quoque suspicio est, Sanctum aliquem Hibernum, sive Queranum aut Kieranum, de quo apud nos ad 9 Septembris, sive alium quempiam sub corruptis Gallicis nominibus latere, & vero nomine suo notiorem esse. Itaque plura hic non habemus dicenda, etiamsi cultum hodierni Sancti agnoscamus, & plura dici poterunt, si quis certiora doceat, ad VII Octobris.
S. Clarus episcopus Namnetensis hodie memoratur apud Albertum le Grand & apud Lobineau in Sanctis Britanniæ Armoricæ: at apud alios & nominatim apud Castellanum ad X Octobris.
In Martyrologio Trevirensi notata est Dedicatio altaris S. Gereonis. De S. Gereone & Sociis agendum est ad X Octobris.
S. Opilii diaconi Placentini ad hunc diem meminit Castellanus in Supplemento, verisimiliter ex Catalogo Sanctorum Italiæ Ferrarii, ubi hac die notatur in Indice. At idem Ferrarius in Catalogo generali S. Opilium recte annuntiat cum Officiis propriis Placentinis ad XII Octobris.
S. Benedicti cum solo confessoris titulo meminit hodie Menardus in Martyrologio Benedictino, eumque annuntiat in Aremorica regione. In Annotatis addit, natum fuisse Patris in Achaia, & in solitudine Namnetensis diœcesis, cui nomen Maceracum, vitam eremiticam duxisse. De eodem ad hunc diem meminerunt Bucelinus in Menologio Benedictino, Saussayus in Gallicano, & Castellanus in Universali, & hic abbatem vocat. De S. Benedicto etiam agunt Albertus le Grand in Vitis Sanctorum Britanniæ Armoricæ pag. 512 & Lobineau in Opere recentiore ejusdem argumenti. Omnes diserte aut tacite insinuant, S. Benedictum hac die obiisse, sed duo posteriores addunt, eum coli die 22 Octobris, quo corpus translatum dicunt, non vero hoc die. Observat insuper Lobineau, incerta admodum esse, quæ asseruntur de S. Benedicto. Itaque gratum nobis facient eruditi, si certiora docuerint pro die XXII Octobris.
S. Frontus, alias Fronto, episcopus Petracoricensis, hodie memoratur apud Rabanum: quem non satis intellectum secuti sunt Molanus, Galesinius, Ferrarius & Canisius, omisso episcopatus loco. Colitur S. Fronto Petracoricensis XXV Octobris.
SS. Luciani & alterius Martyris (ut videtur ibi vocari, sed mendose impressa est vox illa, quantum existimo) meminit Ferrarius, eosque ponit Vici in Hispania, addens in Annotatis, Ubi corpora habentur, & festum cum Octava celebratur Dominica 1 post festum S. Hieronymi. Attamen de illis hoc die nullus alius martyrologus meminit, ut existimem eosdem esse Lucianum & Marcianum, quos similiter Vici in Hispania annuntiat die, quo & a pluribus commemorantur, & quo de loco martyrii poterit disputari, XXVI Octobris.
Abreha & Atzbeha, primi reges Christiani in regno Habessinorum hodie memorantur in Fastis Æthiopicis apud Jobum Ludolfum, unde & eos accepit, opinor, Castellanus, licet nomina utcumque mutaverit, unumque solum regem vocet & Sanctum. De his videri poterit in S. Frumentio Æthiopum apostolo, qui colitur XXVII Octobris.
S. Dodo monachus hodie memoratus erat a Castellano, sed pag. 1008 in corrigendis totum ibidem deleri jussit, & transferri ad diem, quo & ab aliis Dodo annuntiatur, XXVIII Octobris.
S. Nicetii Trevirensis episcopi hodie meminerunt Appendix Adonis, plura Auctaria Usuardi, & aliqua Bedæ, Florarium Ms. Sanctorum, multique martyrologi recentiores. Agetur de eo cum Martyrologio Romano ad V Decembris
S. Autberti Cameracensis episcopi translatio memoratur apud Grevenum & Canisium. De S. Autberto agetur ad XIII Decemb.
S. Trophimi Arelatensis episcopi translatio memoratur apud Ferrarium. S. Trophimus legitur in Martyrologio Romano ad XXIX Decemb.

DE S. PIATO VEL PIATONE PRESBYTERO, MARTYRE, ET APOSTOLO TORNACENSIUM
SECLINII IN FLANDRIA.

Circa an. CCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Piatus aut Piato presbyter, Apostolus Tornacensium, & martyr, Seclinii in Flandria (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis sacris: locus inventi a S. Eligio corporis, ubi modo ecclesia Sancto dicata: cultus ibidem, Tornaci, Carnoti, & in aliis locis.

Nomen hodierni Sancti alias scribitur Piatus, alias Piato vel Piaton, subinde etiam Piator. In Kalendario Corbeiensi, [Sancti in antiquis Kalendariis & Usuardo memoria,] quod edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum ex codice, ut putat, seculi VIII, ad Kalendas Octobris occurrit Piati nomen. In altero seculi IX, quod edidit Acherius in Spicilegio, legitur: Et natalis S. Piatoris. In codice Hieronymiano Florentinii eodem die in fine legitur: Et sancti Piatoni. At verba illa merito habentur pro additione serius facta, quoniam absunt a reliquis codicibus Hieronymianis. Usuardus S. Piatonem distinctius memorat his verbis: Civitate Tornaco passio S. Piatonis presbyteri, qui cum beato Dionysio episcopo ejusque sociis ab urbe Roma Galliam prædicationis causa expetiit, ac postea consummato martyrio migravit ad Christum. Georgius in Adone ad hunc diem ex tribus codicibus recentioribus profert aliqua, quæ in vetustioribus non invenit Rosweydus, nec in suo Adone edidit. Sunt autem in illis de S. Piato sequentia: In pago Menenense, natalis S. Piati: qui cum beato Dionysio episcopo ejusque sociis ab urbe Roma Galliam prædicationis causa expetiit, ac postea consummato martyrio, migravit ad Dominum.

[2] [non item in Adone, sed in auctis ejus codicibus,] Tum in Annotatis disserit contra observationem Sollerii nostri, qui hæc scripsit: Piatonis vel Platonis, alias Piati, memoria Hieronymianis a Florentinio adjecta censetur, nec illam inde accipere debuit Usuardus, qui procul dubio Acta vidit, ex quibus elogium contextum est. Georgius, quia in suis codicibus S. Piatum invenit, insinuare vult, Usuardum sua potuisse ex Adone accipere. Verum cum ipse codices suos non faciat seculo XI & XII vetustiores; cumque apud Mosandrum & Rosweydum de S. Piatone nihil in Martyrologio Adonis legatur, ac ne in Appendice quidem Rosweydi, prorsus improbabiliter Adoni tribuerentur illa, quæ ex suis codicibus dedit Georgius.

[3] In Martyrologio S. Maximini Trevirensis, quod edidit Martenius tom. 6 Collectionis Amplissimæ ex codice, [aliisque Martyrologiis, alias in pago Medenantensi, alias Tornaci,] quem credidit seculi X, ad 1 Octobris post alios legitur Bavonis & Pionis, qua ultima voce S. Piatum mendose designatum existimo. Ibidem in Kalendario Stabulensi clarius exprimitur, & quidem primo loco, his verbis: Piatonis martyris. Ibidem rursum in Martyrologio Autissiodorensi. In pago Medenentense natale S. Patonis (pro Piatonis) martyris. Apud Georgium ante laudatum in Kalendario Vaticano legitur. In pago Medenentinse Piatonis mar. Ibidem in Martyrologio Fuldensi confessoribus adscribitur his verbis: Eodem die, natalis sanctorum confessorum Piatonis atque Bavonis. Legitur ejusdem Sancti memoria in aliquot auctariis Bedæ & Usuardi. Heriniensis codex apud Sollerium annuntiat Sanctum in pago Medenentinse, Bruxellensis in pago Medenetensi. De loco illo & alii plures, quos brevitatis gratia mitto, consentiunt. At auctor Florarii Ms. & Petrus de Natalibus S. Piatonem Tornaci annuntiant cum Usuardo. Idem fecit Baronius in Martyrologio Romano, ubi sic habet: Tornaci sancti Piatonis presbyteri & martyris, qui cum B. Quinctino, ejusque sociis ab urbe Roma in Galliam prædicationis causa perrexit, ac postea in persecutione Maximiani consummato martyrio migravit ad Dominum. Sunt fere verba Usuardi, sed pro Dionysio socio apud Usuardum substitutus est Quintinus, de quo plura dicentur.

[4] Missis recentioribus martyrologis, quorum verba ad propositum nostrum minus conducunt, [in quibusdam etiam Carnoti.] huc transferam aliquot auctaria Usuardi, apud Sollerium recitata, in quibus non Tornaci aut in pago diœcesis Tornacensis, sed Carnoti annuntiatur S. Piatus aut Piato, nomine etiam in aliquibus luxato. Apud Muneratum in fine additur, tamquam diversus, his verbis: Apud Carnotum, Piati martyris. In codice Burdigalensi legitur: Civitate Carnoto, passio sancti Pictonis (pro Piatonis) presbyteri, qui cum beato Dionysio &c. In Bizunticensi: In pago Carnotensi, natalis sancti Platonis, qui cum beato Dionysio &c. Cur Carnoti aut in pago Carnotensi in istis memoretur Sanctus, facile conjicere possumus ex iis, quæ dicentur de corpore olim Carnotum translato. Quapropter, sive Piato scribatur sive Plato, non est diversus a S. Piatone, ut liquet ex verbis, qui cum beato Dionysio &c. Editio Lubeco-Coloniensis tempus martyrii, ab Usuardo prætermissum, his addidit verbis: Ac postea sub Diocletiano, consumpto martyrio, migravit ad Dominum. Aliquid rursum particulare habet matricula Cartusiæ Ultrajectensis, ubi legitur: Pyatonis primi Tornacensis episcopi & martyris. At observat Sollerius, in margine notata esse hæc verba: De episcopatu Piatonis vidi magnam quæstionem. De illa quæstione agam, quantum necesse videbitur. Interea transeamus ad cultus antiquitatem, quæ certe major est, quam Martyrologia hactenus prolata probare valeant.

[5] Inventio corporis S. Piati refertur in Vita S. Eligii lib. 2 cap. 7, [Sancti corpus Seclinii inventum a S. Eligio,] sive tom. 5 Spicilegii Acheriani pag. 202, ubi S. Audoënus de S. Eligio, episcopo Noviomensi & Tornacensi, hæc scribit: Post hæc (sive post inventum corpus S. Quintini diu quæsitum) simili modo, grandi labore atque instantia invenit in territorio Medenantensi vico Sacilinio sanctum martyrem Piatonem, cui similiter clavos prolixos ex corpore ablatos populis in argumentum monstravit. Valesius in Notitia Galliarum pag. 327 agit de pago Medenantensi ex hoc ipso loco, quem partim recitat, additque locos alios, in quibus eumdem pagum memorari credit. Cum locus nobis satis sit notus hoc tempore, solum recitabo ejus verba ad nos proxime spectantia. Pagus Medenantensis, inquit, vel Medenentensis, nunc dicitur le Melantois… Caput pagi Medenentensis est Seclinium, (Seclin) collegio canonicorum, & S. Piatonis martyris reliquiis nobile. Est Seclinium diœcesis Tornacensis, crediturque Seclinii aut in ejus vicinia passus S. Piato, quia corpus ibi est inventum. Hinc in Martyrologio Parisiensi Sanctus accurate annuntiatur his verbis: In territorio Medenantensi, vico Sacilinio diœcesis Tornacensis, sancti Piatonis presbyteri ac martyris, cui acceptam Christi fidem Tornacenses referunt. Distat Seclinium longius Tornaco, quam Insulis, a qua civitate abest duobus circiter milliaribus Belgicis versus Artesiam.

[6] [& magnifico mausoleo honoratum,] Quid fecerit S. Eligius, invento corpore S. Piatonis, subjungit S. Audoënus his verbis: Corpus denique, sicut Martyrem decuit, eleganter composuit, atque mausoleum urbane desuper fabricavit. Nihil additur de translato ad alium locum corpore, nihil de ecclesia aut constructa aut amplificata. De mausoleo supra sepulcrum eleganter composito solum agitur, sive de exornato Sancti sepulcro. Quam vero magnifice Sanctorum sepulcra exornare soleret S. Eligius, indicat S. Audoënus lib. 1 cap. 32, ubi multa ab eodem exornata perstringit his verbis: Hic idem vir beatus inter cætera bonorum operum insignia, multa Sanctorum auro argentoque & gemmis fabricavit sepulcra, id est, Germani, Severini, Piatonis, Quintini, Lucii, Genovefæ, Columbæ, Maximiani & Loliani & Juliani. Ex hoc autem loco aliquot recentiores scriptores in errorem lapsi videntur, dum scripserunt, corpus S. Piatonis ante episcopatum a S. Eligio inventum. Nam generatim hic solum multa perstringit S. Audoënus, quæ deinde singula refert ad sua tempora. Cum autem inventionem S. Piatonis dicat contigisse post inventum corpus S. Quintini, & hoc ipsum invenerit tempore episcopatus, error ille manifestus est. De inventione S. Quintini lib. 2. cap. 6 S. Audoënus ita loquitur: Ex eo ergo tempore, quo Eligius pontifex consecratus, & ecclesiæ pastor est datus, ab eo nonnulla inventa (Sanctorum corpora) populis sunt declarata. Ex quibus primum ac summum sanctum martyrem Quintinum in principio episcopatus sui, grandi instantia quæsitum, olim quoque celatum, promovit palam in publicum. Hæc manifeste ostendunt, etiam inventionem S. Piatonis, quæ post hæc secuta est, in episcopatu S. Eligii contigisse.

[7] [quod contigit post mortem regis Dagoberti sub Clodoveo II] Hinc inventio nequit figi ante mortem regis Dagoberti & regnum Clodovei II, cujus anno tertio S. Eligius factus est episcopus. Hinc alius rursum error recentiorum corrigendus, qui æque ac præcedens Officii Tornacensis lectionibus insertus est. Etenim S. Eligius dicitur mausoleum composuisse sumptibus Dagoberti Francorum regis. At Dagobertus erat defunctus, ut ejus id sumptibus non fecerit S. Eligius, sed vel propriis, vel aliorum benefactorum, vel Clodovei regis, cujus tempore facta est inventio. Locus Vitæ S. Eligii, ex quo error profluxit, habetur lib. 1 cap. 32 & partim allegatus fuit num. 6. Post verba ibidem data sequitur: Adhuc autem & aliorum multorum, sed præcipue B. Martini Turonis civitate, Dagoberto rege impensas præbente, miro opificio ex auro & gemmis contexit sepulcrum &c. Si quis totum locum recte expenderit, videbit, illud de sumptibus a Dagoberto subministratis referri ad ea, quæ Turonibus dicuntur composita. At recentiores istud retulerunt ad omnia etiam præcedentia. Quod verum esse potest de aliquibus, sed non de SS. Quintino & Piatone, cum facta sint post mortem Dagoberti.

[8] Porro nolim quis existimet, ex inventione corporis inchoatum S. Piatonis cultum. [cultus Sancti ante erat inchoatus, & ecclesia verisimiliter eidem dicata,] Neque enim dubitare possumus, quin Sanctus antea coleretur, ideoque corpus quæreretur, ut certus sepulcri locus populo innotesceret. Nam hanc fuisse intentionem S. Eligii, dum corpora Sanctorum quærebat, declarat lib. 2 cap. 6 S. Audoënus, talemque addit rationem, ut ex hac ipsa innotescat, Sanctos fuisse cultos ante corporum inventionem. Huic itaque viro sanctissimo, inquit, id etiam a Domino concessum erat, ut sanctorum martyrum corpora, quæ per tot sæcula abdita populis hactenus habebantur, eo investigante ac nimio ardore fidei indagante, patefacta proderentur. Siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis, quibus non erant, & tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. Colebantur igitur Sancti martyres, quorum corpora quærebat S. Eligius, sed eorum sepulcra erant ignota, verisimiliter quod metu barbarorum, qui Gallias seculo quinto & sexto inundarunt, alte sub terra fuissent abscondita, aut ab initio propter gentiles sic sepulta. Ecclesia tamen, in qua erat corpus S. Quintini, videtur nota fuisse, ut colligitur ex prolixa inventionis relatione. Sic nota fuerit ecclesia, in qua erat corpus S. Piatonis, eaque verisimiliter jam tunc Sancto erat dicata, & olim supra sepulcrum ejus ædificata.

[9] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii de sancto Piato agit, [quæ modo est collegiata: arca ibi magnifica,] & de loco, ubi quiescit. Posteriora huc transfero: Quiescit Siclinii in territorio Melantesio, ubi in honorem martyris & primi Apostoli Tornacensium est clericorum sive canonicorum collegium, cujus mentio est in libro 3 Decretalium. Initium autem jecit S. Eligius. Si hoc velit dicere de collegio canonicorum, probationem non invenio; si de initio ecclesiæ aut cultus S. Piatonis, falsum puto. Elevatio corporis, & exstructio mausolei debetur S. Eligio, ut jam vidimus. At cultus multo antiquior est, & institutio canonicorum forte recentior. Pergit Molanus: Natalem Usuardus habet Calendis Octobris, quem Tornacensis ecclesia eo die & per Octavas celebrat. Translatio vero annue recolitur quarto Calendas Novembris, quam fecit Eligius episcopus, (sed dubitari potest, an forte non sit alia translatio) qui etiam monumentum Martyris mirifice exornavit, ut ex cultu sepulcri ostenderet, quantus sit Martyr apud Deum in curia cæli. Siclinienses celebrant etiam festum elevati capitis feria quinta post Dominicam, qua cantatur introitus Missæ, Cantate.

[10] Quod autem ad corporis feretrum attinet, & hoc quidem argenteum, [diversa ab antiquo mausoleo, & anno 1458 composita.] deauratum, & elegans, sed videtur longe recentius, quam ut id esse possit, quod sumptibus Dagoberti regis Francorum divum Eligium aurificem ante episcopatum susceptum illi confecisse scribit S. Audoënus. Hæc facile admittimus, modo corrigatur, quod dicitur de mausoleo ante episcopatum sumptibus Dagoberti composito. Imo certum est, hodiernum feretrum sive arcam reliquiarum non esse antiquiorem seculo XV; longeque diversam a mausoleo per S. Eligium constructo. De corpore in eam translato anno 1458 agetur num. 51. De collegio canonicorum consentit Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad 1 Februarii pag. 69, ubi de S. Piato dicit: Et quiescit Seclinii, quod est Flandriæ municipium, in collegiata canonicorum sui nominis basilica. De celebritate cultus in ecclesia Secliniensi plura proferunt Joannes Buzelinus in Annalibus Gallo-Flandriæ, & Joannes Cousin, quem aliqui Latino nomine Cognatum vocant, nos vero Cousinum more nostro vocabimus, in Historia Tornacensi. Ex illis aliqua allegabimus post examinata Sancti gesta, ubi agetur de cultus celebritate.

[11] [Non modo Seclinii, sed etiam Tornaci solemnis est festivitas S. Piati,] At non soli Seclinienses S. Piatum, cujus corporis notabilem saltem partem possident, religiose honorant, sed eumdem tamquam Apostolum suum celebri Officio etiam colunt Tornacenses. In Breviario Tornacensi, quod impressum est sub initium seculi XVI, festivitas S. Piati celebritas rubris litteris declaratur in Kalendario. In Officiis propriis sanctorum Patronorum cathedralis Tornacensis, anno 1626 impressis, ponitur Officium duplex cum Octava, & per omnes dies, quibus Officium de S. Piato peragitur, semper aliæ ponuntur lectiones de vita & gloria posthuma Sancti compositæ. In Officiis propriis ejusdem cathedralis, quæ anno 1712 impressæ sunt, ita ad 1 Octobris notatur: In festo S. Piati presbyteri & martyris, diœcesis apostoli & patroni. Triplex majus cum Octava. In Officio autem non modo lectiones secundi nocturni, sed etiam antiphonæ omnes, hymni & responsoria sunt propria, & de gestis Sancti composita; sed reliquis diebus alia non leguntur Sancto propria. Lectiones dicuntur compositæ ex hymnis S. Fulberti episcopi Carnotensis, ex Vita S. Eligii, ex Martyrologio Usuardi, & ex Molano & Miræo.

[12] [cujus gestorum compendium in lectionibus Officii recitant.] Eas pro compendio gestorum huc transfero: Piatus Beneventi claris parentibus oriundus, puer litteris imbutus totum se Christo subdidit. In adulta ætate constitutus contempsit mundi gloriam, & unica eaque simplici veste sibi reservata, cætera in pauperum usus erogavit. Romam, Deo disponente, profectus, inde a Romano Pontifice cum beato Dionysio & sociis ejus directus est in Gallias ad prædicandam fidem Christi, ubi Tornaci primo, ac deinde in locis vicinis ministerium suum implevit. Triginta virorum millia, ac præterea mulierum & parvulorum multitudinem pene innumeram undis salutaribus abluit. Mansuetus erga omnes, durus erat in se ipsum. Cum vero delatum fuisset præsidi, tantam fidelium copiam Christo subditam fuisse per Piati prædicationem, jussit eum comprehendi. Comprehensus post carcerem, compedes, verbera, cæteraque superata tormenta, cæso capite Tornaci martyrium consummavit Kalendis Octobris in persecutione Maximiani. Sepultus est Seclinii, quod est Flandriæ municipium in territorio Medanentensi, eo loco, ubi nunc ecclesia sub ejus invocatione constructa conspicitur: & dum sepulturæ mandaretur, odor gratissimus emanavit. Ibi post trecentos & quinquaginta annos beatus Eligius aurifex, nondum episcopus Tornacensis, grandi labore atque industria sanctum illud corpus invenit: clavosque prolixos, de ejus corpore ablatos, populis in argumentum monstravit. Inventum, sicut Martyrem decuit, eleganter composuit, atque mausoleum desuper auro argentoque & gemmis fabricavit, sumptibus Dagoberti Francorum regis. Hisce pro majori parte Acta consonant. Ultima jam correcta sunt num. 6 & 7. De loco martyrii, quod hic Tornaci figitur, deinde disseretur.

[13] Carnoti, ubi S. Piatonem in aliquot auctariis Usuardinis annuntiatum vidimus, [Sanctus etiam Carnoti cultus: Carnotensis Officii] etiam colitur Officio duplici. Certe in Breviario Carnotensis ecclesiæ anni 1633 legitur ad 1 Octobris Officium duplex de S. Piato, sed sine Octava. In Antiphona ad Magnificat dicitur: Et de corporis præsentia Carnoti clara gloriatur ecclesia. Lectiones secundi nocturni notabiliter differunt a Tornacensibus. Quapropter totas huc transfero: Piato, qui & Piatus, Beneventi in Samnitibus natus, Romæ presbyter ordinatus, Aurelii * imperatoris, severi & truculenti principis, decimam persecutionem Christianis inferentis, temporibus cum beatis martyribus Victorico, Fusciano, Regulo, Quinctino, Luciano, Crispino, Crispiniano, & quibusdam aliis in Gallias prædicationis ergo missus est. Aurelio autem sublato, cum Ecclesia aliquantulum respiraret, Carnotum venit, ubi fideles in avita persuasione perseverantes inveniens, Diocletiano & Maximiano imperantibus, Tornacum Nerviorum oppidum petiit. In quo non parum temporis demoratus, divini verbi semina spargendo, ejusdem loci populum, Christum adhuc nescientem, sed idolis omnino addictum, ad triginta & amplius hominum millia, mulieribus, & qui sub teneris annis utriusque sexus degebant, non computatis, convertit, quos sanctis præceptis imbutos salutaribus undis abluit.

[14] Crescente vero credentium multitudine, Irenei cujusdam Tornacensis civis, [lectiones in aliquot capitibus a Tornacensibus] qui prior Christo nomen dederat, domum in templum convertit Deoque dicavit, ibique diaconos, lectores & cantores, qui submissa voce canerent (quod adhuc in ecclesia Carnotensi servatur) constituit. Quod cum Maximianus rescisset, Rictio Varo Nerviorum sub Romanis imperatoribus præfecto mandat, ut, quos supra diximus viros, tamquam perduelles de medio tollat. At fide ipsorum & in tormentis constantia victus, cum nihil se proficere videret, spe cadens, in rogum, quem in Sanctorum perniciem Suessionis paraverat, sese projecit. Quare suffectis tribus aliis præfectis, eos in Belgium misit. Qui Tornacum advenientes, Piatum, velut sceleris auctorem, comprehendi jusserunt. Verum Piatus a suis admonitus, eos e suggesto, ut in fide, quam professi erant, manerent, hortatus, secundum Dei verbum cum se subducere vellet, Sicliniumque pergeret, per sicarios de latebris ex improviso erumpentes fustibus primum cum Sanctorum multitudine non parva exceptus, tandem gutture cultris abscisso, glorioso fine consummatus est Calendis Octobris circa annum Domini trecentesimum tertium.

[15] Cum autem avibus ferisque diu expositum ad fontem, [& ab Actis sunt diversæ.] Siclinio non procul, sanctum cadaver fuisset, fideles clam sublatum Siclinium detulerunt, ibique sepulturæ mandarunt. Sed cum miraculis clareret, ducentis annis post vel circiter, sancti Eligii Noviomensis episcopi, cui tunc Tornacensis ecclesia suberat, opera sacrum corpus e terra levatum est, & in arcula, ipsius præsulis manu concinnata, depositum. Vigentibus vero in Belgio bellis, Carnotenses quidam milites ipsum ex argentea theca ad ligneam arculam translatum, Carnotum advexerunt, ubi adhuc integrum, quasi recenti in gutture, & non obducta cicatrice, visitur ac colitur, miraculis jugiter clarum. Ejus namque Sancti precibus & ope adversus pluvias aërisque intemperiem non minima omnis regio commoda sentit. Hæc gestorum Sancti relatio differt ab altera, primo quod Sanctus Carnotum deducitur, antequam venit Tornacum: secundo quod inter socios, quibuscum Roma in Galliam profectus est, non numeratur S. Dionysius, sed pro eodem alii plures substituuntur. Tertio hic S. Piatus dicitur Roma discessisse sub Aurelio, pro quo legendum videtur Aureliano; at in priori elogio tempus discessus non exprimitur. Quarto demum mors hic Sancto illata dicitur per sicarios & in via; alias vero per legitimam potestatem & Tornaci. Plura interim mitto: nam quid probabilius videatur de singulis capitibus, examinabo inferius, sicut & de corporis possessione, de qua multis abhinc seculis inter Seclinienses vel Tornacenses & Carnotenses fuit controversia.

[Annotata]

* Aureliani

§ II. Acta triplicia, quæ cum hymno Fulberti Carnotensis collata, aliis alia sunt meliora: nulla tamen satis vetusta. Ex his edenda vetustiora.

[Acta Sancti varia: unum exemplar ceteris vetustius consonat] Acta S. Piati, quæ necdum impressa vidimus, habemus in duobus codicibus nostris, & in pluribus apographis aliunde acceptis. Dum autem omnia hæc invicem diligenter confero, unum dumtaxat reperio exemplar, quod reliquis omnibus multo vetustius existimare possum. Ratio est, quia multum consonat hymno, quem de S. Piato scripsit Fulbertus Carnotensis episcopus, ut verisimile sit, Acta illa Fulberto præluxisse: neque enim credibile est, Fulbertum sine vetustiori documento hymnum de Sancto composuisse. Cum autem Hymnus ille præcipua contineat Vitæ capita, & plusculum ab erudito & pio scriptore auctoritatis accipiat, quam habere valeant Acta, a scriptoribus anonymis iisque non satis vetustis concinnata, totum huc transfero, ut & pro censura Actorum, & pro dubiis mox excutiendis, lumen afferat. Inter Opera Fulberti Carnotensis, impressa Parisiis anno 1608, sub hoc titulo, De sancto Piato Hymnus, fol. 172 sic legitur.

[17] [cum hymno Fulberti Carnotensis hic recitato,] In tellure Beneventi claris ortus patribus, insignis mundo Piatus sacris fultus moribus:
Mox puer Christum sequendo admirandis nisibus insignis, post adultus vilipendit vanam mundi gloriam, de suis nil reservans præter vestem simplicem.
Sed quæcumque possidebat dans fomentis pauperum, nescius Romam pergit, iam vir exstans, illic & conjungitur Dionysio suisque sanctis consodalibus.
Sic in cœtum tantorum virorum lumen viget additus Dionysio, his perfectis prædicare Christum genti Gallicæ.
Tornacum versus Piatus se direxit inclytus, cum Parisius iret beatus Dionysius.
Tornaco ergo diffundendo late sancti verbi semina, Christo convertit virorum ter dena millia,
Præter parvos, & secundi sexus turbam maximam Christicolum, geminis inter hæc coruscans virtutum miraculis.
Edomabat parcitate duras vires corporis, ut frangendo roboratus hosti non succumberet, & illum fortiter debellaret.
At cæsar Maximianus, ut Piati hausit famam virulentis auribus, comprehendi jussit eum ad necandum protinus.
Utque fama est, ille militare promptus, atque vinci nescius, nexus vicit, flagra vicit, & omnes impetus.
Decollatur namque tandem læto cœtu martyrum, palmam gessit laureatus ad cæli palatium. Dumque gleba conderetur gloriosi corpus Martyris, fusus odor est superni circumcirca nectaris,
Ne quid mundus hæsitaret de salute spiritus, cujus caro tunc probabat regnare cœlitus. Hactenus Fulbertus, in cujus hymnum menda irrepsisse suspicor. Nihil tamen ausim corrigere.

[18] Si modo unum ex apographis cum hoc conferamus hymno, [scriptumque est incerto tempore.] omnia in hymno asserta in illis quoque Actis reperiemus, sed pluribus verbis exposita. Quapropter ex his Actis sua desumpsisse Fulbertum existimo. Qua vero ætate fuerint scripta, non tam facile dicere possumus. At saltem suspicor, scripta fuisse, antequam nata erat sententia quæ S. Dionysium Parisiensem cum Areopagita confudit, sive ante Hilduinum abbatem S. Dionysii, qui seculo IX Parisiensem Dionysium voluit facere Areopagitam. Nam auctor Actorum S. Piatum S. Dionysii socium existimavit aut discipulum, & vel sic martyrem sub Maximiano. At id non congruit cum opinione eorum, qui S. Dionysium ad seculum primum retulerunt. Aliunde vero clarum est, Anonymum nostrum scripsisse multo tempore post martyrium S. Piati, de cuius prædicationibus admodum jejune & confuse loquitur. Id magis etiam liquet ex relatis de martyrio: nam nihil habet de tormentis Sancto per clavos illatis, de quibus tamen dubitare non possumus ob clavos in Sancti corpore inventos a S. Eligio. Hinc itaque suspicarer, Acta fuisse scripta ante inventionem corporis, quæ figenda est non diu ante medium seculi VII. At huic suspicioni obstat locus Actorum de martyribus Thebæis, qui clare desumptus est ex interpolatis S. Mauritii Actis, ad XXII Septembris apud nos secundo loco editis: nam eadem omnino sunt pleraque verba. Cum autem hæc Acta tam vetusta non sint, ut ex iis sua haurire potuerit Anonymus noster ante corpus a S. Eligio inventum; restat, ut dicamus, scripta esse diu post corporis inventionem, de qua Anonymus non meminit. Quocumque tempore fuerint scripta, sive seculo VIII sive inchoato IX, saltem multo vetustiora videntur, quam alia interpolata, de quibus mox dicam.

[19] Tillemontius tom. 4 in S. Dionysio observat, Acta S. Piatonis, [Acta S. Piati in multis consonant Actis S. Luciani & S. Jonii:] quæ viderat, admodum similia esse Actis S. Jonii, de quo apud nos ad V Augusti. Bailletus in Tabula critica ad hunc diem similia dicit Actis S. Luciani & S. Jonii. Hinc Sollerius noster in Usuardo in observationibus ad hunc diem ait: Acta Piatonis suspecta sunt, quod ex aliis consimilibus profluxisse videantur, sed de ea controversia suo loco agendum erit. Clarius idem asseruit Boschius noster ad V Augusti in S. Jonio, ibique in Commentario num. 7 evidenter probavit, Acta S. Jonii ex vulgatis S. Luciani Actis imperite fuisse consarcinata, hæc subjungens: Nam plura proferemus, cum ad Januarium liberiore, quam olim fas erat, censura redibitur: vel forte etiam cum de S. Piato seu Piatone agetur ad diem 1 Octobris: nam & ibi multa sunt cum hisce Actis communia, non re tantummodo, sed etiam verbis. Hac de causa diligenter contuli manuscripta S. Piatonis Acta cum impressis ad VIII Januarii geminis Actis S. Luciani, & non modo omnia, quæ ad martyrium S. Piati spectant, consona reperi iis, quæ traduntur de martyrio S. Luciani in Actis secundo loco impressis, & partim etiam in primis, sed etiam alia nonnulla. Acta vero interpolata S. Piatonis, de quibus mox dicam, in pluribus etiam similia sunt Actis S. Luciani apud nos secundis. Hæc non modicam mihi dubitationem injiciunt. At prius loquamur de aliis exemplaribus Actorum S. Piati.

[20] [varia Actorum exemplaria interpolata.] In duobus codicibus nostris, qui videntur scripti seculo XIII, altero notato P. Ms. 159, altero Q. Ms. 5, leguntur Acta S. Piati, multis interpolationibus amplificata. Eodem fere modo interpolata habemus in apographo Cisoniano, quod collatum est cum codice Ms. Bonifontis. Omnia hæc, inquam, interpolata sunt, sed non eodem prorsus modo. Nam in priori codice nostro martyrium S. Piati figitur sub Maximiano; nec ullus apparet anachronismus. At in altero a Diocletiano, qui sub initium Actorum tamquam primus imperator in omnibus memoratur, deinde recurritur ad Julianum cæsarem, sub quo passus fuerit Sanctus. Idem anachronismus ex codice aliquo notatus est ad apographum: idem quoque reperitur in Actis S. Luciani secundo loco editis, aut certo S. Luciani martyrium, etsi cum S. Dionysio in Gallias venisse dicatur, perperam ibi figitur sub Juliano apostata. Habemus & Acta breviora ex Ms. Ultrajectino ecclesiæ S. Salvatoris, quibus hic præfixus est titulus: Martyrium S. Piati vel Piatonis Tornacensis episcopi. Initio tamen a S. Dionysio presbyter ordinatus dicitur, & nullum aliud verbum de episcopatu ejus in Actis occurrit. Sunt autem hæc Acta compendium primorum, quod verisimiliter pro lectionibus Officii ex iis desumptum fuit; & nihil habent particulare, nisi quod Julianum pro Maximiano substituunt persecutorem. Tale fere compendium habemus ex Ms. Lectionario ecclesiæ Audomarensis, non admodum vetusto, in quo similiter Julianus cæsar pro Maximiano substituitur persecutor.

[21] [Cum Acta S. Piati melius cohæreant, & de se magis probabilia sint,] Jam vero ex supra dictis habemus, confusionem esse in Actis SS. Luciani & Piatonis, imo & Jonii, multaque ex gestis, maxime in martyrio, quæ de uno primum fuerant scripta, deinde ad alios fuisse translata. Hoc satis certum videtur de S. Jonio, cujus nomen vetustis martyrologis fuit ignotum, & satis indicatum ad V Augusti. Res magis ambigua est de SS. Piato & Luciano. Nam Acta S. Piati, prout habentur in apographo edendo, recte cohærent sine ullo anachronismo, cum Piatus dicatur a S. Dionysio ordinatus presbyter, & post fidem Tornaci prædicatam sub Maximiano passus. Præterea hymnus Fulberti Carnotensis, qui floruit sub initium seculi XI, præcipua Actorum capita asserit, ut ex iis videatur compositus. Nihil quoque est in illis Actis, quod per se omnino improbabile dici debeat. Itaque hisce rationibus Acta viderentur potius de S. Piato ab initio composita, quam partim ex Actis S. Luciani ad ipsum translata; nisi aliunde rationes dubitandi se offerrent. Nam in Actis solum dicitur virgis cæsus & capite minutus. At S. Eligius ex invento Sancti corpore clavos prolixos extraxit, ut verisimile fiat, iis graviora tormenta passum esse S. Piatum, sicut inferius dicam. Hæc præcipua ratio est, quæ me reddit dubium. At nec Fulbertus istud supplicium memoravit, ideoque existimare possumus, scriptori Actorum non innotuisse, nisi postrema supplicia, quibus Vita Sancto fuit erepta. Quapropter, omnibus consideratis, magis probabile videtur, laudata Acta de S. Piato fuisse primum conscripta, & ex iis postmodum consarcinata fuisse Acta S. Luciani secundo loco edita, mutatis nominibus locorum & personarum, nonnullisque additis; ex hac vero S. Luciani Vita, quæ altera videtur vetustior, nonnulla deinde illata in editam primo loco, quæ S. Lucianum cum S. Dionysio refert ad seculum 1.

[22] Etenim utraque S. Luciani Vita multo magis improbabilis est, [quam Acta S. Luciani anachronismis laborantia,] quam sint Acta non interpolata S. Piati; utraque multum abest a recta chronotaxi. Tillemontius tom. 4 Nota 1 in S. Lucianum Bellovacensem ait, primo loco editam fabulis plenam esse, secundam vero, quam vetustiorem credit, minus quidem vitiosam, multis tamen laborare assertis improbabilibus, quæ recenset. Primum est, quod S. Lucianus dicitur venisse in Galliam cum S. Dionysio, & martyrio coronatus sub Juliano cæsare: hoc ultimum, quod prorsus improbabile est, non invenitur in edendis S. Piatonis Actis. Alterum, quod S. Lucianus dicitur convertisse triginta hominum millia, exceptis mulieribus. Hoc non æque omnibus improbabile videbitur, idemque asseritur de S. Piatone non solum in Actis, sed etiam a Fulberto Carnotensi. Multorum conversio per S. Piatum infra magis probabitur. Tertium prorsus ridiculum rursus abest ab Actis S. Piati: nam Julianus cæsar intellexisse dicitur, Roma egressum Lucianum ad fidem prædicandam, misisseque hac de causa tres ex suis ministris, qui Sanctum quærerent. Tres vero illi post multam inquisitionem tandem intellexisse finguntur, eum prædicare in Gallia, quam & intrasse & Bellovacum usque venisse asseruntur. Ad has ineptias accedit aliud assertum improbabile, videlicet quod S. Lucianus post mortem caput amputatum tribus fere milliaribus portaverit. Hoc iterum abest ab Actis S. Piati, in quibus omnia recte cohærent, omnia saltem probabilia videri possunt.

[23] Hisce de causis probabilius mihi fit, de S. Piato conscripta esse Acta, [probabilius de S. Piato primum scripta sunt: quomodo sint edenda.] prout ea non interpolata habemus. Nam sic recte cohærent, & saltem aperte fabulosa non sunt. Nolim tamen id prorsus certum dicere, neque indubitatam fidem Actis nostris vindicare, quia diu post martyrium Sancti conscripta sunt, forte seculo VIII aut IX. Ea edam ex apographo Chiffletii. Porro ut studiosus lector melius perspiciat, quibus augmentis postea fuerint depravata, ex codicibus nostris & alio apographo præcipua auctaria in Annotatis recitabo. Interpolationes vero istas suspicor esse seculo XII vetustiores, quoniam ante lectiones Officii, quæ anno 1626 pro ecclesia Tornacensi concinnatæ sunt, unde eæ fuerint compositæ, insinuatur his verbis: Ex libris manuscriptis & editis, Vitis Martyris, una a clero Secliniensi dicata Simoni episcopo Tornacensi & Noviomensi &c. Cum aliis laudatur Vita a clero Secliniensi oblata Simoni episcopo Tornacensi & Noviomensi, qui episcopatum gessit ante medium seculi XII. Itaque Acta quædam Seclinii concinnata sunt ante medium seculi XII. In Actis autem Secliniensibus plura habentur, quam in nostris interpolatis, ut hæc vetustiora videantur. Quæ ad interpolata quoque Acta addiderunt de S. Piato scriptores recentiores, prius per ordinem examinabimus.

§ III. Sancti gesta ordine chronologico examinata usque ad mortem.

[Patria Sancti, nomen, virtutes Pueri:] De patria S. Piati nulla est controversia. Nam Beneventi finibus natus dicitur in Actis, & eodem sensu a Fulberto in tellure Beneventi. Hinc recentiores passim Beneventi natum dicunt, nec refert, utrum in ea Italiæ urbe natus sit, an in ejus territorio. Secundum Acta nomen Sancto puero fuit Pius ante baptismum, sed in baptismo dictus fuit Piatus. Nomen etiam Piato & Piaton subinde scribitur. Mores Sancti in pueritia & adolescentia multum laudantur in Actis, quibus tamen addita sunt nonnulla, quæ hac de causa non æque sunt probabilia, aut potius pro incertis haberi debent. Nam illa ipsa, quæ in Actis de Pueri moribus leguntur, solum ut probabilia habenda, cum ætas scriptoris indubitatam fidem similibus rebus asserere nequeat. Ex iis vero, quæ postmodum addita & supra verisimilitudinem etiam exaggerata, rigida sunt Piati jejunia. Hisce & vitam monasticam in Officio anni 1626 additam reperio. In scripto, quod eo tempore ad Rosweydum nostrum fuit missum, de jejunio ita legitur: Hanc sibi jejunii rationem imposuit, quam & tota vita sectatus est, ut cibario pane & aqua crudisque oleribus victitaret; id etiam Quadragesimæ tempore addens, ut bis tantum in hebdomada, die videlicet Dominica & feria quinta, vesceretur. Qui post multa secula prioribus Actis talia addiderunt, ne cogitarunt quidem, viris Apostolicis a Christo mandatum non esse, ut tantum bis in hebdomada per Quadragesimam manducarent, sed alia plane præcepta, ardua illa quidem, humanis tamen viribus accommodata.

[25] [presbyter ordinatus fuit a S. Dionysio, probabilius in Gallia:] De tempore, quo natus est Sanctus, nihil habemus, nisi quod ex tempore martyrii conjicere possumus, inter principium & medium seculi III natum esse. Usuardus, num. 1 allegatus, asserit, S. Piatum cum S. Dionysio ejusque sociis in Galliam venisse ad prædicandum Euangelium. Id ex Actis verisimiliter collegit. Acta tamen non sunt necessario sic explicanda: nam solum dicunt, presbyterum ordinatum a S. Dionysio, postquam Roma erat egressus, ut secundum Acta videatur ordinatio collocanda in Gallia. Itaque potuit in minori clericatus gradu S. Dionysium ab initio comitari, & post aliquot annos ordinari presbyter. Potuit etiam post S. Dionysium, dudum in Gallia prædicantem, cum aliis accedere, & tunc ab eo presbyter ordinari. Primum tamen videtur probabilius, quia S. Piatus dicitur Tornacum profectus, quando S. Dionysius Lutetiam Parisiorum adiit. Verum de tempore, quo S. Dionysius venit in Galliam, necdum nobis certo constat, licet dicere possimus lato loquendi modo, eum venisse circa medium seculi III: quod cum Actis S. Piati recte congruit. Nam aliquot annis apud S. Dionysium, qui forte non statim Parisios adiit, manere potuit, susceptoque deinde presbyteratu, Tornacum proficisci, ibique prædicare. Qui medio ævo noluerunt S. Piatum cum S. Dionysio conjungere, non merentur fidem, quia id tantum fecerunt, quod Dionysium ad tempora Apostolorum referre vellent.

[26] De fructu prædicationis S. Piati Acta num. XI dicunt: Jam enim conversi fuerant per Sanctum in Gallias * amplius quam triginta millia virorum, [plurimos Tornaci & in locis vicinis] exceptis parvulis & mulieribus. Idem asserit Fulbertus Carnotensis. Tantus conversorum numerus Tillemontio visus est incredibilis in S. Luciano, ut supra dictum. Potest revera numerus aliquid amplificationis habere, cum scriptor non sit coævus. Attamen considerandum est, Tornacum jam tum urbem fuisse notabilem, ut observatum est ad XX Februarii in S. Eleutherio episcopo Tornacensi; & non in una urbe tot homines dici conversos, sed in Galliis, sive in pluribus urbibus & oppidis, maxime tamen Tornaci. Præterea prædicatio S. Piati videtur diuturna admodum fuisse, cum passus demum sit sub Maximiano, ut numerus conversorum jam dictus, etiamsi minime certus, saltem non sit incredibilis. Vita prima S. Eleutherii de S. Piato sic exorditur: Temporibus imperatorum Diocletiani & Maximiani per universum orbem maxima seditio Christiani nominis exorta est. Illis igitur diebus vir venerabilis Piatus ab urbe Roma egressus cum suis comparibus, Gallias ad prædicandum venit, Tornaci resedit. Quanta fecerit, vestræ fraternitati non latuit. Omnibus enim Christi virtutem euangelizavit, divini spargendo semina verbi mystica documenta paganis manifestavit. Quid plura? Denique multi per eum crediderunt; multi ab eo baptizati sunt; multi cum eodem Martyre pro Christi nomine interempti sunt. Addit inter conversos unum ex progenitoribus S. Eleutherii.

[27] Leguntur eadem in secunda Vita, cujus initium apud nos prætermissum. [ad fidem convertit.] In Vita tertia Guibertus, eruditus seculi XIII scriptor ex ordine Minorum, num. 4 de S. Piato & aliis ejusdem temporis fidei prædicatoribus ita loquitur: Sic postmodum Parisiensem populum Dionysius cum sociis, Lucianus Belvacensem expetiit, Ambianensem Quintinus, Suessionensem Crispinus & Crispinianus; Piatus vero populum Tornacensem. Qui cum esset nobilis genere, sed nobilior fide, Beneventanus origine, prædicator officio, dulcis eloquio, martyr desiderio, sed apostolus zelo, gentes indomitas & incultas post multam prædicationis instantiam convertit ad fidei disciplinam. Regnantibus autem Diocletiano & Maximiano, post multa genera tormentorum, tandem præcisione capitis in eodem territorio Tornacensi meruit obtinere desideratum diutius bravium & coronam, relinquens post ejus martyrium filios & nepotes, quos per Euangelium in Christo genitos suæ reddidit gloriæ participes, & fidei Catholicæ confessores. Hæc satis insinuant, opinionem Tornacensium semper fuisse, ingenti cum fructu & longo tempore apud Tornacenses prædicasse S. Piatum, etiamsi postea nascens illa ecclesia multum passa sit detrimenti, quod gentilium persecutio non solum Piatum, sed alios quoque multos ab eo conversos abstulerit, & Christianos deinde Tornaco expulerit, ut pluribus narratur in laudatis S. Eleutherii Vitis. Ceterum quæ in prima S. Eleutherii Vita de temporibus Diocletiani & Maximiani dicuntur, referenda non sunt ad S. Piati adventum in Galliam, licet verba ipsa id videantur innuere, sed ad tempus martyrii & ad ultima prædicationis S. Piati tempora. Nam scriptor non agit de S. Piato, nisi occasione S. Eleutherii, ideoque breviter tantum pauca de ipso perstrinxit.

[28] Verum alia modo ingeritur a neotericis controversia, quæ breviter examinanda venit, priusquam agamus de martyrio. Anno 1619 Tornaci impressum est Opusculum Gallicum, cui hic titulus est, Latine redditus: Assertio episcopatus S. Piati, [Antiquiora omnia monumenta S. Piatum dicunt presbyterum;] apostoli & primi episcopi Tornacensis, ac loci, in quo requiescunt ejus reliquiæ. Auctor anonymus, ut indicat titulus, totis viribus laborat, ut dignitatem episcopalem Sancto vindicet. At provinciam plane difficilem in se suscepit. Nam omnis antiquitas ejus opinioni contraria est. Tam Vita edenda, quam exemplaria interpolata, de S. Piato loquuntur, tamquam de presbytero, & a S. Dionysio presbyterum ordinatum dicunt. De episcopatu postmodum suscepto altum silent. Usuardus similiter presbyterum vocat, uti & Martyrologia fere omnia, quæ allegavi § 1. Accedunt jam laudatæ S. Eleutherii Vitæ, in quibus S. Piatus numquam vocatur episcopus. Præterea Guibertus in Vita tertia num. XI de Theodoro, in cujus deinde locum subrogatus est S. Eleutherius ait, Theodorus in primum episcopum Tornacensem a paucis fidelibus confirmatur. Si Theodorus primus credebatur a scriptore illo Tornacensi, necdum seculo XIII, quo ille scribebat, nata apud Tornacenses erat opinio de episcopatu S. Piati. Imo nec postea in Breviariis Tornacensibus episcopatum S. Piati assertum invenio. Certe in Officio, quod anno 1712 impressum est, presbyter nominatur. Attamen videamus, quid anonymus ille attulerit ad asserendam S. Piato dignitatem episcopalem.

[29] [argumenta vero allata] Post alia multa pag. 36 ea de re incipit disputare. Primum autem argumentum sumit a scriptoribus aliquot recentissimis, ex quibus unum nominat, nec tamen verba adducit. Horum numerum auget pag. 42 per omnes illos, qui presbyterum vocarunt. Hi sane plures sunt & vetustiores, sed perperam pro episcopatu S. Piati allegantur, cum contra illius episcopatum loquantur. Nam quod observat Anonymus, episcopos olim etiam presbyteros fuisse vocatos; verum quidem est pro primo aut secundo æræ Christianæ seculo, non item pro quarto, quinto, aut posterioribus omnibus, quibus vixerunt, qui S. Piatum vocarunt presbyterum. Tum profert picturas, in quibus ornamenta episcopalia S. Piato tributa sunt. At nec admodum antiquæ sunt illæ: & novimus, pictores sibi multa licita semper credidisse. Leve rursum est argumentum, quod pag. 49 petit ex sigillo capituli Secliniensis, in quo S. Piatus exhibetur cum ornatu episcopali: nam sigillum istud non satis est vetustum ad fidem de episcopatu faciendam.

[30] [pro Sancti episcopatu levissima sunt,] Addit pag. 44 aliqua de Officio & Missa, quæ nec satis sunt vetusta, & nihil probarent, si vetusta essent. Recitat pag. 45 orationem ex Breviario Cameracensi, sed frustra. Nam in illa oratione sex simul Sancti memorantur, tres episcopi, Remigius, Vedastus, Germanus, & eorum, qui primi nominantur, causa additur pontificum. Idem dicendum de omnibus orationibus, quas ibi subjungit. Nam in omnibus etiam nominatur S. Bavo, qui certo non fuit episcopus. Quod autem ait anonymus non posse voce confessorum comprehendi S. Piatum, verum est; sed id ipsum probat, vocem pontificum æque orationi potuisse inseri ac vocem confessorum, etiamsi neutra omnibus congruat. Itaque neque illo argumento aliquid probatur, & si revera aliquid probaret de mente illius, qui Breviarium composuit, vel sic exigua esset auctoritas particularis Breviarii contra antiquitatem.

[31] [Aliud argumentum, ab episcopatu SS. Chrysolii & Euberti.] Post levia illa argumenta, quæ unico verbo rejici possunt, quod omnia ex recentibus monumentis sint petita, contra Cousinum, qui cap. 19 quæstionem examinat & S. Piatum negat episcopum, fortius in speciem pugnare incipit Anonymus. At illa ejus argumenta, cum solum petantur ex assertis Cousini aliorumque recentiorum, quæ minime certa credimus, nos ne tangunt quidem. Ait nimirum, S. Chrysolium (de quo apud nos ad VII Februarii) & S. Eubertum (de quo ad I Februarii) episcopos dici levibus solum argumentis; episcopatum vero S. Piati non admitti, nisi demonstrationes certæ afferantur. At illi saltem ab antiquioribus numquam videntur dicti presbyteri, sicut S. Piatus in omnibus vetustioribus monumentis presbyter vocatur. Itaque traditio, secundum quam coluntur ut episcopi, facilius admitti potest, quod illi traditioni antiqua monumenta non repugnent. Ait iterum, SS. Chrysolium & Eubertum passim haberi pro sociis S. Piati in prædicatione; Piatum vero primum ab omnibus nominari, ut episcopus dici debeat, cum illi, ante quos nominatur, pro episcopis habeantur. Hoc argumentum alibi etiam objectum vidi; valetque contra eos, qui omnia de SS. Chrysolio & Euberto a neotericis dicta pro compertis habent.

[32] At ego non inveni ullum argumentum, quo probare valeam, [petitum, nihil pro S. Piato evincit,] tres illos Sanctos eodem prorsus tempore Tornaci, & in ejus vicinia prædicasse, cum in documentis vetustioribus altum de Chrysolio & Euberto sit silentium. Si autem S. Piatus Tornaci primus cœpit prædicare, ut antiquiora monumenta habent, non est mirum, primum quoque nominari, etiamsi solum sit presbyter, alii vero credantur episcopi. Horum quoque episcopatum certis argumentis probare non possumus. Nihil tamen occurrit, cur episcopos fuisse negemus, cum a multo tempore colantur, ut episcopi & martyres. Nulla quoque est ratio, qua negemus fidem ab ipsis in illis partibus prædicatam, aut id factum, imperante Diocletiano. Etenim aliqui ex fidei prædicatoribus, qui erant per omnes fere Galliarum provincias eo tempore dispersi, intellecto martyrio S. Piati, ad illud territorium accurrere potuerunt, ut periclitanti ecclesiæ opem ferrent, & sic aut cito aut post aliquot annos in manus persecutorum incidere. Nam persecutio illa, quam Maximianus in Gallia excitavit, videtur ad aliquot annos continuata, ut in eadem & alii potuerint coronari post S. Piatum in territorio Tornacensi. Præterea generalis persecutio Diocletiani, quæ inchoata est anno 303, minus quidem sæviit in Gallia, quod eam administraret Constantius cæsar, aliquos tamen etiam in Galliis abstulisse videtur, ut SS. Eubertus & Chrysolius in hac pati potuerint, si sub Diocletiano ad coronam pervenerint. Verum, ut jam dixi, non habemus de iis documenta satis certa. Ex dictis colliget studiosus lector, ex horum episcopatu nihil legitime inferri posse pro episcopatu S. Piati, de quo non solum silent vetustiora documenta, sed cui vetustiora monumenta etiam sunt contraria.

[33] Aliud argumentum Anonymus fuse prosequitur a pag. 57, [ut ejus episcopatus nequeat idoneis argumentis probari:] ut ex officiis episcopalibus, quæ obivit S. Piatus, episcopum fuisse ostendat. Verum liceat breviter dicere, nullum in documentis vetustis tribui S. Piato ministerium, quod presbyter obire non poterat. Certe prædicatio fidei, quæ prima allegatur, licita erat presbyteris ad prædicandam fidem missis. Consecratio ecclesiæ, quam etiam S. Piato attribuere vult auctor, non probatur ullo monumento idoneo. Profert quidem scriptum anni 1090, ut ait, in quo cellulæ fit mentio, a Piato D. Virgini matri dicatæ consecratæque. At scriptum istud, octo integris seculis S. Piato posterius, nequit multum habere auctoritatis, & forte solum vult, curasse S. Piatum, ut consecratio fieret; sicut principes eo sensu ecclesias consecrare aut dicare aliquando asseruntur. Si in eodem scripto, ut innuit Anonymus, dicitur presbyteros consecrasse aut constituisse, id eodem modo exponi potest, si tanti est faciendum scriptum seculi XI. Postea Anonymus ad alia procedit, nec plura disserit ad asserendum S. Piato episcopatum. Non attulit autem ullum alicujus vetustatis documentum, in quo Sancti episcopatus asseritur. Verba ex matricula Cartusiæ Ultrajectinæ num. 4 data, quibus episcopus vocatur S. Piatus, spectant ad principium circiter seculi XV, ut illa quoque pondus habere nequeant. Itaque cum in omnibus vetustioribus documentis solum presbyter vocetur S. Piatus, nullibi episcopus, recte ecclesia Tornacensis fecisse videtur, quod etiam in Officio anni 1712 antiquum Sancti titulum non mutaverit.

[34] [sicut nec ejus prædicatio apud Carnotenses.] Quemadmodum non ausim dignitatem episcopalem S. Piato attribuere, quod illa caret testimonio vetusto; sic eadem de causa dicere nequeo cum Officio Carnotensi, dato num. 13, Sanctum venisse Carnotum, ut ibidem prædicaret, priusquam Tornacum proficisceretur. Video quidem,in Tornacensi Officio anni 1626 eam opinionem fuisse admissam: sed id factum est post multam dubitationem, ut disco ex litteris ea de re ad Rosweydum nostrum ante compositum istud Officium scriptis. Certe de prædicatione S. Piati apud Carnotenses nihil habent Acta edenda, nihil interpolata, nihil ipse Fulbertus Carnotensis episcopus, qui prædicationem S. Piati in civitate sua episcopali non debebat prætermittere, si eam in monumento aliquo antiquo assertam invenerat & veram credebat. Quapropter in Tornacensi Officio anni 1712 rectius iterum omissa est prædicatio S. Piati apud Carnotenses. Non quidem incredibile est, Sanctum in aliis Galliarum civitatibus prædicasse, priusquam veniret Tornacum. Verum quod vetustiora documenta non habent, non debemus temere divinando post tot secula quærere.

[35] [Passus est Sanctus tempore imperantis Diocletiani,] Restant inquirenda aliqua de tempore, loco, & aliis martyrii adjunctis. De tempore consonant Acta cum recentioribus, sub imperio Diocletiani passum esse S. Piatum. Exemplaria aliquot interpolata, in quibus Julianus cæsar, qui Augustus potius erat dicendus, persecutionem movisse dicitur, non merentur multum attentionis, cum in illis ipsis initio Diocletianus nominetur, a quo nimium distat imperium Juliani, & in iisdem rursus S. Piatus jungatur cum S. Dionysio, qui seculo III passus est. Itaque interpolator, qui Julianum cæsarem in Acta intrusit, id fecisse censendus est ex sola ignorantia, qua ex præfecto aliquo Juliano confinxit famosum Julianum apostatam, qui primum cæsar factus est anno 360, & anno sequenti augustus. Petrus de Natalibus, qui bis de S. Piato diversimode egit, lib. XI cap. 36 ait, passum sub Domitiani imperatoris persecutione, sed ex errore eorum, qui S. Dionysium ad ea tempora retulerunt. Itaque indubitanter dicendum, sub Diocletiani & Maximiani Herculii imperio passum esse S. Piatum, ut habent ejus Acta, etiam interpolata, & Fulbertus Carnotensis, quamvis aliqui sub Maximiano recte passum dicant, quod is priorem in Gallia persecutionem moverit. Consonant quoque Acta S. Eleutherii superius allegata.

[36] [& probabilius anno 287, aut alio ex proxime sequentibus;] Porro imperium Diocletiani ultra viginti annos extenditur, nimirum ab anno 284 usque in annum 305; & Maximianus, ubi consors imperii factus erat a Diocletiano, venit in Galliam anno 286 contra Amandum & Elianum rebellantes, de quibus in Actis fit mentio. Illo ipso tempore Maximianus in Galliis Christianos atrociter persequi cœpit, usus ad id opera Rictii Vari, hominis crudelitate sua famosi, & aliorum præfectorum. Hæc persecutio ad aliquot annos continuata est, & probabilius est, in illa passum esse S. Piatum, quam in generali persecutione Diocletiani, quæ cœpta est anno 303. Hinc Tillemontius in indice chronologico annum 287 martyrio S. Piati assignat. Acta ipsa insinuant, in illa Maximiani persecutione coronatum esse S. Piatum, cum memorando Maximiani in Gallias adventum contra Amandum & Elianum, tum asserendo persecutores a Maximiano fuisse missos. Præterea constat, Maximianum ab anno 287 in illis Galliarum partibus fuisse, ut omnia recte congruant ad figendum S. Piati martyrium anno 287, aut uno ex proxime sequentibus usque ad annum 292, quo Constantius cæsar Galliam administrandam suscepit. Accedit ætas S. Piati, quæ magis huic epochæ favet, quam anno 303 aut 304. Si enim circa medium seculi III venit in Galliam cum S. Dionysio, & eo tempore annos ætatis solum triginta numerabat, in senium vergebat anno 287, ut probabilius sit, circa id tempus martyrio coronatum, quam superfuisse usque ad annum 303 aut 304. Hanc tamen epocham asserere ex neotericis voluit Anonymus assertor episcopatus S. Piati. At magis etiam repugnant dicta superius de Maximiano: nam nec anno 303 nec 304 Maximianus fuit in Gallia Belgica, aut in ejus vicinia, nec ibi mandata dedit.

[37] Cousinus cap. 16 disserit de tempore, quo S. Piatus venit in Galliam, [non anno 299 aut 303 aut 304;] & quo deinde martyrio coronatus est. Non existimat, Sanctum venisse cum S. Dionysio, quod hunc referat ad seculum I, sed hac de re jam egimus. Mox vero adventum S. Piati in Galliam figere nititur post martyrium legionis Thebææ, quia in Actis prius narratur martyrium Thebæorum, quam referatur adventus S. Piati in Galliam cum SS. Dionysio & Quintino. At ea Actorum expositio non videtur probabilis: nam Acta martyrium Thebæorum referunt, ut insinuent, in qua persecutione S. Piatus occubuerit, non vero, ut designent tempus, quo venit in Galliam. Tum allegat verba Herimanni abbatis S. Martini Tornacensis, qui floruit seculo XII, & ait fidem Tornaci prædicatam a B. Piatone anno fere tercentesimo ab Incarnatione Domini. Addit verba alterius abbatis, qui seculo XIV hæc de S. Piati adventu scripsit. Anno trecentesimo venit B. Piatus a Roma prædicando fidem usque ad civitatem Tornacensem, quæ tunc temporis gentilis erat, & fuit ibidem capite detruncatus &c. Si hæ auctoritates essent alicujus ponderis, figendum esset Sancti martyrium in generali persecutione anno 303 aut 304. At Cousinus maluit offerre annum 299, nescio qua consecutione: nam sic martyrium figitur ante adventum, aut certe exiguo tempore Tornaci prædicare potuisset Sanctus. Verum laudati abbates seculo XII & XIV non tam accurate noverant tempus conversi Tornaci & persecutionis per Maximianum in Gallia excitatæ, ut nos remorari debeant, aut inducere possint ad figendum Sancti martyrium eo tempore, quo dicta persecutio cessaverat.

[38] Dies, quo occisus est S. Piatus, in Actis memoratus est & martyrologorum consensu confirmatus. [& Kalendis Octobris.] Nam Sanctus legitur passus Kalendis Octobris, eoque die festivitas ejus semper ab immemorabili tempore celebrata est. Verum recentiores voluerunt etiam exprimere diem, quo Sanctus fuit comprehensus, idque profluxit ex Actis interpolatis. Nam Cousinus cap. 13 ait, comprehensum esse S. Piatum a persecutoribus sexto Idus Septembris, sive die octavo ejus mensis, & mansisse in vinculis usque ad Kalendas Octobris. Res ipsa de se non est incredibilis. At tam ridicule Actis inserta est, ut fidem non mereatur. Nam finguntur persecutores ex urbe Roma missi ad quærendum S. Piatum, & post multam inquisitionem intellexisse, eum prædicare in Gallia. Deinde vero habent: Sexto itaque Sabbato egressionis eorum, qui eum sequebantur, ab Urbe sanctum virum Piatonem sexto Idus Septembris populum docentem reperiunt. Hæc, quæ suo loco in Annotatis uberius dabuntur, magis contemnenda videbuntur cuilibet historicam crisim docto, quam amplectenda. At minus etiam admittendum videtur, quod in Officio anni 1626 dicitur sine ullo fundamento, sexto Idus Septembris occisum esse Sanctum.

[39] [Secundum Acta circa Seclinium occisus est Sanctus, idqueverisimile:] In Officiis Tornacensibus, apud Cousinum, aliosque neotericos, excepto tamen Buzelino, in urbe Tornacensi S. Piatus martyrio coronatus dicitur. Buzelinus statuit, Sanctum in urbe comprehensum, sed extra urbem ductum ad supplicium. Usuardas S. Piatum annuntiat Tornaci, acsi ibidem passus esset, sive in urbe, sive extra urbem, in loco ad supplicia maleficorum destinato. Si Acta consulere, iisque presse inhærere velimus, dicendum est, S. Piatum circa Seclinium & captum esse, & eodem die occisum per milites, qui ad ipsum comprehendendum erant missi, non tamen per sicarios, ut in Officio Carnotensi dicitur. At fateor, Acta non esse talia, ut certam iis fidem habere possimus. Si quo autem in capite ab Actis recedendum est, id præcipue faciendum in modo, quo occisus est Sanctus, cum ille videatur minus componi posse cum relatione S. Audoëni de inventione corporis, ut mox videbimus. Verumtamen incertum saltem est, utrum in urbe Tornacensi aut prope urbem passus sit S. Piatus, & non potius circa locum, ubi sepultus est, sive circa Seclinium. Certe Guibertus in Vita tertia S. Eleutherii num. 4 ait, caput Sancto præcisum in eodem territorio Tornacensi, ut credidisse videatur, passum esse circa locum, ubi sepultus est, ut etiam Acta habent.

[40] [non tamen modo tam tumultuario, quam Acta innuunt,] In Actis ita narratur Sancti martyrium, acsi ab iisdem militibus, a quibus erat comprehensus, post occisos aliquot Sancti socios, statim fuisset in eodem loco interrogatus, post nonnullas altercationes virgis cæsus, & continuo capite minutus, ut vinctus quidem fuisset, non tamen carcere reclusus. Plura non memorat Fulbertus, qui omnia ex Actis hausisse videtur. At talis procedendi modus non erat consuetus Romanis, quorum milites aut apparitores solum comprehendere solebant reos, & ad judicem ducere. Novi quidem, id fieri potuisse, modo militibus adesset aliquis, qui legitimam ad mortem inferendam accepisset potestatem; & eo fere modo occisum esse S. Phocam, de quo ad XXII Septembris egimus; sed non erat ille ordinarius procedendi modus. Quo autem minus credere valeam, modo tam tumultuario occisum esse S. Piatum, faciunt clavi, quos in corpore Sancti invenit Eligius, teste S. Audoëno. Invenit S. Eligius, ait Audoënus, sanctum martyrem Piatonem, cui similiter clavos prolixos ex corpore ablatos populis in argumentum monstravit. Si S. Eligius in argumentum, utique cruciatuum, quos pertulerat S. Piatus, clavos prolixos ostendit; credidit procul dubio clavis illis Sanctum fuisse tortum. Id vero non immerito credidit, cum clavos invenerit in corpore fixos & extraxerit. At in Actis nulla fit mentio de tormento per clavos prolixos illato, ut necesse sit dicere, illud scriptori Actorum fuisse incognitum, sicut facile incognitum esse poterat, si seculo IX inchoato aut etiam exeunte VIII scripserit, maxime si non legerat Vitam S. Eligii.

[41] Jam vero ut probabili conjectura assequamur, qualia fuerint tormenta S. Piato per clavos illata, [sed post graves cruciatus ante toleratos.] attendendum est ad vocem similiter, quæ refertur ad inventos clavos in corpore S. Quintini martyris, de cujus inventione egerat S. Audoënus paulo ante cap. VI, ubi sic habet: Tunc ergo sacrum inventum corpus (S. Quintini) Eligius cum gaudio lacrymabili exosculatur… Clavos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex cerebro cæterisque artubus extractos, sibi pro reliquiis sequestravit. Itaque, cum ad hunc locum, proxime præcedentem, respiciat S. Audoënus, dum breviter dicit, clavos prolixos ex corpore S. Piati abstractos fuisse, probabilis est conjectura, S. Piato per clavos illata fuisse tormenta non absimilia iis, quæ narrantur in Actis S. Quintini apud Surium ad XXXI Octobris, ad quem diem Acta apud nos illustrabuntur. Locum interim ex editione Surii huc transfero. Tunc Rictiovarus præfectus, cernens eum (S. Quintinum) constantia validius semper roborari, … cruciatus adhuc augeri constituit. Jussit igitur vocari fabrum ferrarium, ut faceret duas sudes ferreas, quibus beatus Quintinus a cervice usque ad crura transfigeretur; aliosque simili modo decem clavos, qui inter ungues & carnem digitis omnibus crudeliter infigerentur, ut vel sic, corpore confosso membrisque undique terebratis, aut deficeret aut cederet superatus. Si S. Piatus similia passus est, ut ex inventis clavis fit probabilissimum, ulterius conjicere possumus, sub Rictio Varo fuisse passum, eidemque verisimiliter & alia non parva illata tormenta, uti contigit S. Quintino.

[42] Restat de martyrio examinandum, quod Petrus de Natalibus dixit lib. XI cap. 36, [Non constat de amputato capite per Sanctum gestato.] quodque mire placuit scriptoribus nimium credulis seculi XVII. Memoratus scriptor, relata capitis amputatione, sic pergit: Cujus corpus truncum & exanime caput propriis manibus acceptum plusquam per duo milliaria deportavit, videlicet usque ad locum, ubi divinitus sepulturam elegit, ubi & gloriose occumbens tumulatus quiescit. Quo miraculo ultra mille gentilium conversi sunt. Idem affert Cousinus cap. 14 ex Actis a clero Secliniensi concinnatis. Adeo id prodigium præterito seculo placuit, ut controversias quoque pepererit, dum alii statuebant, caput amputatum fuisse & gestatum a Sancto, alii id solum volebant de summo vertice: rursum alii credebant, in vivis fuisse Sanctum, dum caput aut verticem amputatum gestabat, alii id a mortuo factum existimabant. Pictores, opinor, eam fabulam aut invenerunt de S. Piato, aut inventam magis divulgarunt. Forte etiam non alia de causa primum pictus cum capite in manibus fuerit Sanctus, quam ut indicaretur, quo mortis genere ad coronam pervenisset; sicut martyres pingi solent cum instrumentis martyrii. Hoc autem si factum est, ex pictura male explicata originem habuerit fabula. Undecumque orta fuerit, de illa nihil in Actis, nihil in ullo exemplari interpolato, quod ad manus meas pervenit, nihil apud Fulbertum Carnotensem, nihil demum apud Vincentium Bellovacensem, qui lib. 12 cap. 159 breviter agit de S. Piato, quique alio loco idem tribuit S. Jonio & S. Luciano, in quorum Actis illud invenerat, non item S. Piato. Quapropter Tornacenses rectissime fecerunt, dum in Officio anni 1712 fabulam illam, non admodum de S. Piato vetustam, prorsus omiserunt.

[Annotata]

* Galliis

§ IV. Corporis sæpius translati præcipuam partem sibi attribuunt Seclinienses: reliquiæ nonnullæ aliis quoque locis servatæ.

[Corpus Sancti ab initio Seclinii sepultum, ibique a S. Eligio inventum,] De corpore S. Piati primum sepulto Seclinii in diœcesi Tornacensi nullus umquam dubitavit. Fuit ibidem seculo VII, non diu ante medium, anno tamen incerto, quæsitum & inventum a S. Eligio. Non transtulit S. Eligius inventum corpus ad aliam ecclesiam: sed corpus in eadem ecclesia, fortasse & in eodem loco, sed magis elevato, eleganter composuit, in arca verisimiliter pretiosa, atque mausoleum urbane desuper fabricavit. Herimannus abbas S. Martini Tornacensis in Narratione restaurationis ejusdem abbatiæ tom. 12 Spicilegii Acheriani pag. 407 de inventione corporis per S. Eligium agit, sed minus accurate, ita scribens: Idem vero auctor noster beatus Eligius, ut in Gestis ejus legitur, simili modo in pago Medenantense municipii Tornacensis, quod vocatur Siclinium, tumulavit B. Piatonem martyrem, ecclesiam jam a passione ejusdem Martyris constructam, juxta facultatem virium suarum amplificans, Dei se omnipotentis comitante auxilio, ac officia Domino famulantium clericorum constituens, sicut usque in præsentiarum cernimus. Omissa corporis inventione, solam refert depositionem. Tum vero addit amplificationem ecclesiæ Secliniensis, & institutionem clericorum sive canonicorum. Hæc a neotericis aliquot similiter S. Eligio attribuuntur, verisimiliter ex laudato Herimanno. Attamen S. Audoënus, quem ille allegat, silet tam de amplificata ecclesia quam de institutione clericorum per S. Eligium. Itaque in S. Eligio ad I Decembris examinari poterit, utrum illa per S. Eligium, an serius sint facta. Nam auctoritas Herimanni, qui octo seculis posterior est, rem nequit facere certam.

[44] [Seculo IX metu Normannorum translatum est Audomaropolim;] In Chronico de Gestis Normannorum in Francia apud Chesnium tom. 2 Historiæ Francorum pag. 525 hæc leguntur ad annum 846: Anno Domini DCCCXLVI pyratæ Danorum Fresiam adeuntes provincias & ecclesias vastaverunt, & populum in eis occiderunt. Quod audientes Flandrenses, vicinarumque urbium pontifices & abbates, cum Sanctorum suorum reliquiis ad sanctum venerunt Audomarum, quia muro valido & turribus atrium ejus divina providentia munitum erat. Isti sunt Sancti, qui propter persecutionem illam pervenerunt ad idem castrum, sancti Bavo, Wandregisilus, Ausbertus, Vulfrannus, Wasvulfus *, Piatus, Bainus, Winnocus, & Austreberta virgo, & quadraginta annis eorum aliqui ibi permanserunt. Sanctorum, qui hic nominantur, corpora longe aberant a Frisia, quam tunc invaserunt Normanni. At terror hic procul dubio Flandriæ & vicinis Galliæ provinciis injectus erat ex cognito eorum adventu per mare, quod jam varias Galliæ provincias annis præcedentibus vastassent, & ignotum esset, quo tenderent.

[45] Quanto tempore sacrum S. Piati corpus Audomaropoli manserit, [deinde Carnotum, unde relatum volunt Tornacenses:] ignoramus. Nihilo magis novimus, utrum inde aliquando Seclinium sit relatum, an vero ad aliam civitatem prius aut recta Carnotum fuerit transportatum. Verum infra laudandus Herimannus testatur, Sancti corpus, deprædantibus Galliam Normannis, ad civitatem Carnotensem fuisse delatum. Ex ea autem translatione orta est controversia de possessione corporis, quæ jam ante seculum XII inter Carnotenses & Tornacenses vel Seclinienses agitata fuit, & necdum est decisa. Voluerunt Tornacenses, corpus fuisse relatum; sed id negarunt Carnotenses. Attamen dubitandum non videtur, quin saltem notabiles admodum reliquiæ redierint Seclinium, eæque postea pro corpore fuerint habitæ, & ad varia etiam loca circumlatæ. Nam seculo XI facta est dedicatio ecclesiæ Hasnoniensis in confinio Flandriæ & Hannoniæ, eoque delata sunt multa Sanctorum corpora, ut refert Meyerus in Annalibus Flandriæ lib. 3, interque ea secundo loco recensetur corpus S. Piatonis. Idem corpus anno 1457 ad varias civitates fuit translatum, ac nominatim Tornacum, ut infra narrabimus. Rursum anno 1459 delatum fuit Brugas, teste Meyero lib. 16 ad illum annum. Contradicunt tamen Carnotenses, ideoque hæc controversia utcumque venit elucidanda.

[46] Laudatus supra Herimannus, qui floruit seculo XII, [quorum episcopus anno 1143 reliquias lustravit, aperta earum arca,] ubi multa scripserat de vastationibus Normannorum, quæ in Flandria maxime viguerunt inter medium & finem seculi IX, pag. 53 ita prosequitur: In præfata persecutione beatus Piatus Sicliniensis asportatus est Carnotum, ubi, priusquam Tornacum veniret, Christi nomen prædicaverat. Sed illis prædicationem ejus non recipientibus, Tornacum petiit, ibique fidem Domini nostri defendit. Quod hic dicitur de fide apud Carnotenses prædicata, certum non fit auctoritate scriptoris hujus, sed mihi plane incertum est visum, & minus probabile, ut suo loco dictum. At pergamus cum Herimanno: De cujus corpore: inquit, usque ad nostra tempora litigatio grandis extat, dicentibus nobis Siclinii relatum esse ad loca passionis suæ, Carnotensibus econtrario affirmantibus, usque in præsentem diem apud se reservari. Ad quam litem sedandam, fateri necesse est, quod a majoribus nostris accepimus, ut scilicet, relato apud nos corpore, pars aliqua ibi credenda sit remansisse. Apud Siclinium enim, detecta arca, qua corpus Martyris servabatur, anno Dominicæ Incarnationis MCXLIII populo demonstratus est: de cujus corpore dentem suscipere meruerunt monachi S. Martini Tornacensis. Deinde pristino loco restitutus, magna cum custodia servatur, gaudetque ecclesia Siclinii, Martyris præsentia se non esse destitutam. Erat abbas eo ipso tempore, quo arcam fuisse apertam scribit, ut fortasse reliquias in ea servatas viderit.

[47] Tum prodigium subjungit his verbis: In populo Sicliniensi sæviebat pestilentia illa, [quæ Seclinii prodigio honorata.] quæ vulgo dicitur ignis, adeo ut quosdam non solum membris privaret, sed & vitam eis auferret: e quibus multi ad beati Martyris basilicam Siclinii constitutam manibus alienis sunt delati. Hinc ecclesia clamoribus turbatur; Deique auxilium & Martyris suffragium ab omnibus imploratur. In feretro autem, quo conservabantur beati Martyris reliquiæ, sculptæ erant decem virgines euangelicæ, quinque videlicet prudentes & quinque fatuæ. Hæ itaque omnes affectum Martyris ostendentes, miserorum doloribus condolentes, & Domini voluntatem exsequentes, ita flebant, ut crederentur sensibiles. In quo facto summæ virtutis potentia, & beati martyris Piatonis claruit præsentia: qui, sicut dum in corpore viveret, & populos ad fidem Christianam cohortaretur, non solum lacrymarum copiam, sed proprium ad extremum pro his fudit sanguinem: ita nunc affectus magnitudinem per subjectas demonstravit imagines. Ex oculis namque prudentium guttæ sanguinis emanabant, ex oculis autem aliarum lacrymæ velut aquæ fluebant. Post hoc autem miraculum, divinum auxilium & Martyris solatium infirmi persentiunt, &, qui mori putabantur, sanitati redonantur. His de præsentia corporis beati Piatonis, & de antiquitate abbatiæ nostraæ dictis, ad ea, unde digressi sumus, redeamus. Hæc ultima utcumque ostendunt, prodigium istud ab auctore referri, quasi ad probandam corporis apud Seclinienses præsentiam. At certe totius corporis, aut etiam majoris partis, præsentiam nequeunt miracula probare, cum Sancti etiam patrocinari possint, ubi vel exigua solum pars corporis, vel nulla est præsens.

[48] [Ob contentiones Carnotensium de corpore S. Piati, episcopus Tornacensis] Magis ad id prodesse potest mox relata ossium visitatio, quam anno 1143 factam dixit Herimannus. Meyerus de eadem meminit lib. 4 ad annum 1143 his verbis: Translatio S. Piati martyris apud Siclinium per Simonem episcopum Tornacensem. Non dicitur translatio, quod corpus ad alium locum fuerit translatum, sed forte quod honorifice circumlatum fuerit, antequam arca in locum suum reponeretur. Attamen illa corporis aut ossium visitatio non effecit, ut Carnotenses a corpore sibi attribuendo abstinerent. Nam Sebastianus Roulliard causidicus in Historia Carnotensi, quam Gallice edidit anno 1609, cap. 6 contendit, corpus S. Piati integrum & incorruptum esse apud Carnotenses, præciso tamen capite, & sic anno 1520 inventum in visitatione tunc facta. Cousinus illam controversiam tractat cap. 20, & ut opinionem Roulliardi refutet, recitat litteras Michaëlis Desne, episcopi Tornacensis, qui anno 1609 arcam Secliniensem S. Piati cum multis inspexit, & de inventis in arca per dictas litteras rationem reddidit. Valent illæ ad corporis partem Secliniensibus asserendam. Quapropter totas subjicio.

[49] [anno 1609, aperta rursum arca Secliniensi, per litteras] Michael Desne, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Tornacensis, universis & singulis præsentes litteras inspecturis pariter & audituris salutem in Domino, & præsentibus fidem indubiam adhibere. Cum juxta universalis Ecclesiæ Catholicæ ritum, jam inde ab initio nascentis Ecclesiæ receptum, Christi fideles Sanctorum reliquias studiose admodum conservatas devote reverenterque venerati fuerint, eorum præsertim, quorum opera singulare quoddam Dei beneficium obtinuerunt, inspirante eorum mentes Sanctorum omnium Domino, qui (ut inquit Psalmista) justorum ossa custodit, ut unum ex his non contereretur; maximo (non immerito) devotionis fervore majores nostri venerati sunt, ac nos etiam venerari debemus reliquias gloriosi martyris S. Piati, qui, spretis pœnis corporis, huic patriæ Christi Euangelium annuntiare, proque eodem martyrium subire non dubitavit. Cujus corpus in Seclinio, nostræ diœcesis loco, inhumatum, postea a beato Eligio elevatum, ac honorifica theca reconditum, in ecclesia loci jam nominati, debitis honoribus celebrandum, collocatum fuit. Unde & hodierna die, non obstantibus ab inde variis bellorum tumultibus & rerum mutationibus, pro majori parte sacræ reliquiæ corporis ejusdem sancti Martyris in prædicta ecclesia Secliniensi reservantur, & in argenteo feretro supra summum altare, loco eminentiore ad hoc accommodato, inclusæ custodiuntur.

[50] Nos itaque die datæ præsentium, cum pro muneris nostri debito prædictam Ecclesiam visitaremus, [declarat, una cum sacris ossibus inventas a se litteras] ad laudem, gloriam, & honorem Dei Optimi Maximi obque reverentiam memorati gloriosi Martyris ejusdemque sanctarum reliquiarum, dictum feretrum, ex argento auroque magnifice elaboratum, de dicto loco eminentiori deponi, & ad sacristiam dictæ ecclesiæ deferri mandavimus. Quo in loco præsentibus ibidem nobisque assistentibus venerabilibus viris ac Dominis Egidio du Thilleul ecclesiæ nostræ cathedralis canonico ac officiali nostro, Sebastiano de Molembaix S. Theologiæ licentiato præposito, Roberto de Hoves decano, Natali Mannie, Antonio Grau, Valentino Choulet, Joanne de Flandre, Joanne Carlier, Joanne Billau, Roberto Lenglart presbyteris, Antonio Bouloingne, Ludovico Sceptre subdiaconis, præfatæ ecclesiæ Secliniensis canonicis: fratre Adriano Bauvias presbytero religioso canonico Regulari monasterii S. Christophori Phanopinensis, magistro hospitalis B. Mariæ juxta Seclinium, magistro Joanne Cronier presbytero pastore dicti loci, necnon aliis quamplurimis ejusdem ecclesiæ cappellanis, prædictum feretrum diligenter visitavimus, quod ab omni parte adeo artificiose & firmiter obseratum invenimus, ut a prima sua confectione nunquam fuisse apertum appareret. Tandem adhibitis aurifabris, ab inferiore parte illud aperiri jussimus. Quo facto, inclusas sacco coriaceo, & rubro serico involutas, pro maxima parte invenimus sanctas reliquias corporis prædicti gloriosi martyris S. Piati; & juxta illas literas authenticas de Data vigesima tertia Maii anno Domini MCCCCLVIII; ac alias duas sine Data, in pargameno descriptas, atque in bursa serica rubri coloris inclusas; quibus de veritate dictarum reliquiarum nobis plena fuit facta fides. Quarum quidem literarum tenores de verbo ad verbum, in perpetuam rei memoriam, præsentibus inserendos esse duximus.

[51] Et priorum literarum tenor est hujusmodi: Anno Dominicæ Incarnationis millesimo, [visitationis anni 1458, quas suis inserit,] quadringentesimo, quinquagesimo octavo, die vigesima tertia mensis Maii, Indictione sexta, Pontificatus vero Sanctissimi Domini nostri Papæ Calisti tertii anno quarto, ad laudem, gloriam & honorem Dei omnipotentis, Patris & Filii & Spiritus sancti, obque reverentiam sanctarum præsentium reliquiarum totius fere corporis gloriosi martyris sancti Piati, harum partium Apostoli, & hujus ecclesiæ Secliniensis, Tornacensis Diœcesis, veri patroni, fuerunt eædem sanctæ reliquiæ ab antiquo & vetusto scrinio, in quo diu ab antea extiterant minus decenter collocatæ, per reverendum in Christo patrem dominum Joannem Cheuroti de Polligniaco oriundum, miseratione divina episcopum Tornacensem, translatæ, & in præsenti novo feretro, ex auro & argento, ut apparere potest, ad ipsius reverendi patris domini episcopi admonitionem & instantem prosecutionem, suaque largiflua bonorum contributione ob hoc fabricato, & constructo; in venerabilium patrum dominorum Philippi, S. Petri juxta Gandavum, Nicolai S. Martini Tornacensis, Jacobi B. Mariæ de Laude, Joannis S. Nicolai de Pratis juxta Tornacum, Dionysii S. Calixti de Chisonio, & Nicolai S. Christophori Fanopinensis, S. Benedicti, Cisterciensis, & S. Augustini Ordinum, dictæ Tornacensis Diœcesis monasteriorum abbatum, necnon Joannis de Thoisiaco præpositi, Joannis Corderii decani, Bernardi de Puteo cantoris, Joannis Damiens Scoti, Matthiæ Lamberti, Thomæ Quieret, Guilielmi Porterie, Joannis Lanberti, Roberti Lanberti, Richarii de Bonteville, & Nicolai de Wastina, dictæ ecclesiæ Secliniensis canonicorum, nostrorumque notariorum publicorum subnominatorum præsentia, omnibus reverentia, solemnitate & honore concedentibus reconditæ & reclusæ. Quod, sicut & nobis præposito, decano, & canonicis Secliniensis ecclesiæ præfatis idem reverendus pater dominus episcopus tradidit, reverenter omni cum diligentia & veneratione custodiendum; ita & illud posteris nostris pia certificatione etiam relinquimus honorifice venerandum, diligenterque & caute perpetuo conservandum; ut & ipse pro nobis orare dignetur in cælis, cujus & harum sanctarum reliquiarum præsentia gaudentes, memoriam agimus in terris. Infra habebatur, a latere dextero, Bulland. cum certo signo manuali. Et a sinistro: Flaming, etiam cum certo signo manuali.

[52] [& alias vetustiores cum aliis indiciis corporis S. Piati,] Aliarum vero perantiquis characteribus exaratarum tenor & forma talis est: In nomine Sancte & Individue Trinitatis. Notum sit tam futuris quam presentibus in Sicclinio beatissimo martyri Piato & Christo famulantibus quod carta cum reverendis membris in tumulo prefati martyris, a beato Elegio cum de terra levaretur, in hunc modum inventa sit, quam nullus modernorum immutare præsumpsit. Hæc est nomen S. Piati, qui in Sicclinio … requiescit. Relicto spatio, quod punctis notatum est, vacuo. Et ultimarum simili antiquitate, talis: Dou ties Sainct Pias de Seclin & des os. Invenimus etiam ibidem clavum unum ferreum, quem ex illis, quos inter ungues sancti Martyris impactos fuisse referunt, esse credimus. Necnon aliquas medallias perantiquas effigiem dicti sancti Martyris, ut apparebat, referentes.

[53] [cujus majorem partem ibidem haberi affirmat:] Omnibus vero diligenter visitatis, lectis & consideratis: tam dictas sanctas reliquias, quam etiam literas, clavum & medallias eo, quo a nobis repertæ fuerunt, modo dispositas, eodem feretro reposuimus; nostris, & de hujusmodi visitatione a nobis facta literis testimonialibus adjunctis; ac illud denuo obserari, & claudi mandavimus, factaque circum dictam ecclesiam solemni processione; loco, unde abstuleramus dictum feretrum, restituimus; desumptis tantummodo ex iisdem sacris reliquiis uno dente, quem nobis cum alia particula ossium reservavimus, & particula cranii, quam capiti argenteo ad hoc præparato inclusimus. Quocirca sæpedictas sanctas reliquias pro veris reliquiis corporis prædicti gloriosi martyris sancti Piati, harum partium Apostoli, recognoscimus, atque ut tales ab omnibus Christi fidelibus habendas ac venerandas esse decernimus; prout nos etiam libenter habemus, ac veneramur: cunctisque Christi fidelibus utriusque sexus, qui pia devotione ducti prædictas reliquias visitaverint, & pro sanctæ matris Ecclesiæ Catholicæ exaltatione aliquas preces ad Deum effuderint, quolibet dierum, quo illud fecerint, quadraginta dies indulgentiarum misericorditer in Domino elargimur. In quorum omnium fidem, robur, & testimonium præsentes literas (quibus propria manu subscripsimus) per secretarium nostrum fieri, signari, ac sigilli nostri magni jussimus appensione muniri. Datum Sicclinii Tornacensis nostræ diœcesis anno Domini millesimo sexcentesimo nono, mensis vero Julii die ultima. Subscriptum erat: Michaël episcopus Tornacensis. Et inferius: De mandato Rmi domini mei episcopi præfati, T. Noppenus secret. cum signo manuali.

[54] Has litteras, quæ sufficere videntur ad magnam corporis partem Secliniensibus vindicandam, [laudatis litteris consonat Rayssius.] recitat etiam Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, non diu post scripto, agens a pag. 431 de S. Piatonis collegiata ecclesia apud Siclinium Melanthesiorum, ubi de corpore sic loquitur: Corpus celeberrimi Piatonis sacerdotis & martyris, Nerviorum apostoli, hujus ædis patroni tutelaris, qui verticem sui capitis, ob Christi nomen amputatum, Tornaco Seclinium detulit, ut asserit Breviarium Tornacense & clerus Secliniensis. At illud de vertice capitis non est in ultimo Breviario Tornacensi, & jam refutatum est. Quod vero in margine habet Rayssius, Seclinium dictum, eo quod S. Piato illic sese inclinasset, nihilo melius est, nam tempore S. Eligii vocabatur Sacellinium, quod nomen, ut fit, paulatim contractum est. Sic satis expensa sunt, quæ subjicit auctor de episcopatu, ideoque omittuntur. Tum ait: Tornacenses notant (a seculo XII, ut vidimus) quod tempore persecutionis Normannorum corpus Piati fuit transportatum Carnutes in Celticam: quibus extinctis, relatum fuisse, parte notabili corporis ibi relicta. At Sebastianus Rouillard … vult, apud Carnutes esse integrum illius corpus, absque quidem minima corruptione. Nuperrime vero, id est, anno a Virgine parturiente MDCIX, pridie Kalendas Sextileis, S. Piatonis capulum, ex argento auroque elaboratum, a reverendissimo Tornacensi episcopo Michaële Desne visitatum fuit, ubi maxima pars corporis gloriosi Martyris inclusa, sacco coriaceo & rubro serico involuta erat, & juxta litteras in pergameno descriptas, quibus de veritate dictarum reliquiarum ipsi plena facta fuit fides. Quocirca tales ab omnibus Christi fidelibus habendas ac venerandas esse decrevit. Hæc procul dubio fecit episcopus, ut Roulliardi assertis se opponeret.

[55] Priusquam asserta illa examino, ex laudato Rayssio recensebo, [Aliquot Sancti reliquiæ in aliis locis.] quæ tradit de reliquiis servatis in aliis Belgii ecclesiis. Ubi agit de ecclesia cathedrali Tornacensi, beatissimæ Virgini Mariæ dicata, cum multis aliis reliquiis pag. 314 in ea recenset Partes duas capitis S. Piatonis martyris ac presbyteri, Secliniensis patroni. In ecclesia S. Martini Benedictinorum ejusdem urbis pag. 339 cum aliis numeratur dens S. Piati martyris, de quo dictum est num. 46. Duaci in ecclesia collegiata S. Amati, eodem teste pag. 45, nonnihil habetur De sancto Piatone martyre. In cœnobio Marchianensi Ordinis Benedictini, ad Scarpam sito, aliquid etiam reliquiarum S. Piati esse dicitur pag. 295. Ignatius Josephus a S. Maria in Historia Abbavillensi pag. 433 recenset reliquias ecclesiæ Ruensis (oppidum est in Picardia ad mare) interque eas brachium S. Piati, coopertum laminis argenteis. Hæc omnia sunt verisimilia, cum nulla ex memoratis ecclesiis longe admodum Seclinio distet. At non æque probabilis mihi videtur conjectura Molani, quam propter asserta Carnotensium his verbis dedit: Fortassis autem Franci, cum regionem hanc non semel pervagati sunt ac fœde diripuerunt, feretrum illud vetus illuc asportarunt, corporis sacri reliquiis antea per Siclinienses extractis & celatis, quibus postea aliud extrui curarunt. Nam Herimannus abbas, cujus verba dedi num. 46, satis ostendit, controversiam de corpore S. Piati inter Tornacenses & Carnotenses jam seculo XII vetustam fuisse, illamque non esse cœptam, quod in deprædatione hostili corpus violenter ablatum esset, sed quod metu Normannorum Carnotum fuisset delatum, tamquam ad locum tutiorem.

[Annotata]

* Wasnulphus

§ V. Corpus integrum sibi vindicant Carnotenses: caput aliquando Seclinio ereptum eoque relatum: beneficia & cultus Sancti celeber tam Carnoti quam Tornaci & Seclinii.

[Corpus S. Piati non videtur Carnotum fuisse delatum] Sebastianus Roulliard in Historia Carnotensi, quæ non mediocriter poterit reformari, lib. 6 num. 19 & seq. prolixe probare contendit, non modo notabiles S. Piati reliquias esse Carnoti, sed corpus integrum & incorruptum, rescisso tantum capite. Vellem sane, ut opinio Carnotensium exposita esset per scriptorem magis sobrium & magis criticum, quam sit causidicus ille, qui monumenta antiqua non recitat, sed suis verbis exponit, quid in iis invenisse se crediderit. Legit ille datam superius conjecturam Molani, ut insinuat fol. 181, eamque partim sequitur, partim refutare conatur. Non feretrum, ut conjiciebat Molanus, sed corpus ipsum in hostili expeditione ablatum contendit. Ut autem violentam ejusmodi ablationem probet, tres narrat regum Francorum de Flandris victorias, primam Philippi cognomento Augusti, quam figit anno 1213, alteram Philippi Pulchri, quam illigat anno 1304, tertiam Philippi Valesii, eamque anno 1328 relatam. Verum omnia illa nihil ad rem faciunt, quandoquidem controversia de corpore S. Piati a seculo XII vetusta erat, teste Herimanno abbate, ut postea non cœperit per ablationem hostilem. Idem Herimannus, cujus tempore lustrata Seclinii sunt ossa Sancti, clare innuit, corpus tunc non fuisse integrum aut incorruptum. Si enim fuisset integrum, non dixisset, partem videri relictam apud Carnotenses. Itaque Carnotenses corpus integrum, quod eis tribuit Roulliardus, Secliniensibus postea non abstulerunt.

[57] [per hostilem deprædationem, sed metu Normannorum.] Quapropter causa controversiæ non alia videtur quærenda, quam sit tradita ab Herimanno, nimirum quod metu Normannorum corpus S. Piati seculo IX aut ineunte X fuit delatum ad Carnotenses, quorum civitas Normannis fortiter restiterat. Si vera datur causa cœremoniæ illius, quam in pervigilio S. Piati in ecclesia Carnotensi observari ait Roulliardus fol. 180, ea ipsa magis confirmabit, quam labefactabit sententiam Herimanni. Asserit nimirum, in pervigilio S. Piati post primas Vesperas, & rursum mane in festivitate & post Missam solemnem, multa incendi thura in ecclesia, ut per totam fumus excitetur. Causam hujus cœremoniæ ex tabulario ecclesiæ allegat, nimirum fumum illum fieri in memoriam nebulæ, quæ excitata est, quando corpus ex territorio Tornacensi portatum est Carnotum, quæque latores corporis persequentium oculis eripuit. Quid sit de nebula illa, nequeo dicere, qui tabularia Carnotensia non lustravi. At, si prodigiosa aliqua nebula portitores reliquiarum persequentium periculo liberasset, longe probabilius esset, Normannorum turmam fuisse, quam illi timebant; quam victores Gallos a Flandris victis & insequentibus timuisse, ut consequeretur ex assertis Roulliardi.

[58] Deinde tamen alia adducit, majori attentione digna; [Roulliardus ait, corpus S. Piati integrum esse Carnoti, & ita] sed vellem, ipsa potius Acta capitularia recitasset, quam suis omnia verbis enarrasset. Laudat Acta capituli, scripta, inquit, anno 1520, die XVIII Februarii. Ex illis dicit, eo die apertam fuisse thecam, in qua repositum erat corpus gloriosi martyris S. Piati, & corpus istud inventum fuisse prorsus integrum & sine corruptione, capite solum separato a corpore. Deinde nominat multos, qui adfuerunt, & primum ex illis Milonem d'Illiers decanum, sed nullum episcopum. Mox addit, die XXV Martii, quem diem facit Mercurii in hebdomada sancta, ordinatum fuisse, ut corpus obvolveretur tela cerata cum prima theca, & alteri imponeretur, & sic recluderetur in sacello S. Leobini. Hæc autem facta dicit die Sabbati sancti. Demum ait, die Lunæ sequenti, quem XXVII Martii facit, solemne sacrum fuisse cantatum a Cardinali Borbonio, episcopo Cenomanensi (qui & Senonensis erat archiepiscopus) eique post Missam coram multis personis corpus integrum fuisse ostensum. Ejusmodi lustrationem corporis pro argumento præcipuo producit Roulliardus. At tam negligenter expressit dies, quibus singula asserit facta, ut nec inter se cohæreant, nec cum Paschate aut littera Dominicali anni 1521, quo pro hodierno more annos inchoandi a Kalendis Januarii omnia essent figenda; minus etiam cum Paschate anni 1520, qui nominatur, & tunc currebat usque ad Pascha.

[59] Attendat solum lector, diem Mercurii in hebdomada sancta dici XXV Martii & diem sequentem Lunæ statui XXVII ejusdem mensis, [in gemina lustratione a multis personis conspectum.] & statim videbit in alterutro die saltem erratum esse. Si vero utrumque contulerit cum Paschate anni 1520 aut 1521, videbit in utroque erratum. Si autem tam negligenter processit Roulliardus in diebus nominandis, quos saltem ex Actis habere poterat, quid cogitabimus de accuratione auctoris in asserenda corporis integritate? Deinde tamen memorat aliam corporis lustrationem ex Actis capitularibus anni 1591, & diei VI Octobris, quo lustratio dicitur facta, petente Carolo Borbonio Cardinali, & præsente episcopo Carnotensi, qui tunc erat Nicolaus de Thou, cum aliis. Aperta, inquit Gallice, fuit in choro ecclesiæ arca gloriosi martyris Piati, qui inventus est decenter involutus velo serico coloris rubri, tela cerata tegente omnia ejus membra præter caput & manus: conspectusque est & agnitus integer & sine corruptione, capite solum separato & resecto a corpore. Continuo facto agmine solemniter procedentium per ecclesiam, arca ad ejus sacrarium portata fuit. Sequentibus diebus Lunæ, Martis & Mercurii, memoratum corpus in sacello Apostolorum, alias dicto Equitum, expositum est omnium conspectui, & revera ab omni hominum genere, ab omni ætate & sexu, commode conspectum fuit, nominatim ab archiepiscopo Bituricensi, ab episcopis Namnetensi, Bellovacensi, Malleacensi, Cenomanensi, Andegavensi, & ab aliis cujuslibet conditionis personis. Demum die Jovis X ejusdem mensis memorata arca magna cum reverentia ad locum suum fuit remissa. Hæc dierum enumeratio apte cohæret, & tota relatio verisimili modo exposita est.

[60] [At illa corporis integritas certius esset probanda; & alia] Verumtamen quod asseritur de integritate incorrupti corporis, non caret magna difficultate. Etenim difficulter credi potest, corpus S. Piati mansisse integrum & incorruptum üsque ad ea tempora, & de illa incorrupti corporis integritate non exstare vetustiora testimonia. Scripsit S. Audoënus primam corporis inventionem, suo tempore factam: memoravit clavos in corpore inventos, & ex eo per amicum suum S. Eligium exstractos. Si corpus quarto, quod currebat, post martyrium seculo inventum fuisset incorruptum, digna erat res tanta, quam posterorum memoriæ commendaret S. Audoënus. At hic de integritate altum siluit, prout de eadem integritate, corruptionis experte, siluerunt deinde alii omnes, quorum scripta nobis innotuerunt, ut verisimillimum fiat, aut corpus illud non esse S. Piati, aut tam incorruptum non esse, quam insinuat Roulliardus. Quæ hic præterea profert ad corpus S. Piati Carnotensibus asserendum, parum aut nihil probant. Ex libris capituli ecclesiæ Carnotensis ait, in iis inveniri litteras cujusdam canonici Tornacensis, cui nomen Cotteau, datas circa annum 1580 ad Canonicum Carnotensem Coilleau, in quibus dicebat, apud Tornacenses in confesso esse, corpus S. Piati a longo tempore translatum fuisse Carnotum, ideoque de gestis ejus & illa translatione petebat relationem Carnotensium. Ex illa igitur Epistola inferre nititur, Tornacenses olim agnovisse, corpus S. Piati non servari in sua diœcesi, sed apud Carnotenses. At ex Epistola nihil recte inferri potest, nisi Tornacenses agnoscere translationem olim factam. Hanc revera & seculo XII agnoverunt, & etiamnum agnoscunt. At & eo tempore contenderunt, & etiamnum contendunt, majorem partem fuisse relatam.

[61] [Roulliardi argumenta sunt plane infirma.] Objicit insuper, hymnum aut prosam de S. Piato compositam fuisse a Fulberto Carnotensi, verisimiliter quod magna de Sancto apud Carnotenses celebrabatur festivitas. Hæc ratio compositæ prosæ bona est. At nihil ulterius ex ea inferri potest, quod sit contra Tornacenses. Nam festivitas illa fuerit instituta, quando corpus eo erat translatum, nec abrogari debuit, quando corporis pars major Tornacum relata est, modo reliquiæ aliquot manserint Carnoti, quod non negant Tornacenses. Imo continuari potuisset festum apud Carnotenses, etiamsi nullæ ibidem remansissent reliquiæ, ut nihil omnino ex festivitate aut prosa Fulberti consequatur pro præsentia integri corporis. Quin potius illa prosa Roulliardo repugnat. Nam tacet Fulbertus de corporis præsentia in ecclesia sua, tacet de corporis integritate. At, si Fulbertus credidisset, corpus S. Piati integrum & incorruptum in ecclesia sua servari; non erat, cur id silentio præteriret in hymno ad laudem Sancti pro ecclesia Carnotensi composito. Itaque probabilius est, in ea opinione non fuisse Fulbertum. Demum ait, prope Carnotum etiamnum exstare vicum S. Piati, duobus milliaribus Gallicis ab urbe dissitum. At vicus ille S. Piati, qui in tabula Belsiæ notatus est, insinuat quidem, celebrem fuisse Sancti cultum apud Carnotenses; sed nequit evincere, corpus ibidem semper mansisse integrum & incorruptum. Ceterum ego hæc solo veritatis amore disserenda credidi: neque enim nostra interest, Carnotine hodie servetur integrum Sancti corpus, an pars magna Seclinii & altera Carnoti.

[62] Numquam clare edicit Roulliardus, utrum caput S. Piati etiam apud Carnotenses servari crediderit. Solum asserit & repetit, caput separatum esse a corpore: [Caput Sancti Secliniensibus ablatum & postea restitutum.] cumque non addat, caput in alia aut eadem theca Carnoti servatum, verisimilem de ejus absentia ingerit suspicionem, etiamsi quis credere velit, reliquum corpus haberi apud Carnotenses. Alias etiam invenimus, caput S. Piati in bellica direptione Secliniensibus ablatum fuisse seculo XIV, sed postea restitutum. Hac de re Buzelinus in Annalibus Gallo-Flandricis ad annum 1308 scribit sequentia: Interea Siclinienses canonici apud Joannem Druidum comitem ejusque matrem Beatricem per legatos egere, ut S. Piatonis martyris caput bellis nuper Flandricis sublatum, eoque tempore in castro Gamachiensi (in Picardia & in diœcesi Ambianensi) servatum reciperent: adeoque prospere legatio successit, ut coram Roberto Ambianensi episcopo Gerardus ejus castri canonicus & Petrus comitis baillivus id procuratoribus ecclesiæ Sicliniensis restituerint. Litteras, quibus comes mandat canonicis Gamachiensibus, ut caput istud Secliniensibus restituant, recitat Anonymus frequenter laudatus pag. 125, uti & alias Beatricis ejus matris, idem canonicis imperantis, ac tandem pag. 126 testimonium Roberti Ambianensis episcopi de restitutione facta, quod fuit datum in festo Virginis Assumptæ, sive die XV Augusti anni 1309. Testatur autem episcopus, in præsentia sua restitutas esse quasdam reliquias, quas dicebant esse caput sancti Piati Sicliniensis martyris, olim de dicta ecclesia sancti Piati Sicliniensis, Tornacensis diocesis, ad prædictam ecclesiam castri de Gamachiis asportatum tempore guerræ Flandrensis.

[63] Ex hisce, quæ de ablatione capitis dicta sunt, posset quis suspicari, [de possessione vero majoris partis corporis nihil certi statuitur.] eodem fere modo corpus ablatum, sed restitutum non fuisse, ut caput vidimus. At ea conjectura non videtur mihi probabilis, quia controversia de corpore est multo vetustior. Alius forte majore cum probabilitate conjiciet, corpus S. Piati a tempore Normannorum fuisse Carnoti, ibique deinde semper mansisse, excepto capite, quod Seclinium fuerit relatum, & hasce capitis reliquias, cum aliis forte nonnullis, postea vocatas fuisse corpus S. Piati. Quid de omnibus verius sit, multo certius sciri poterit per possessores istarum reliquiarum, quam id ego solis conjecturis investigare valeam. Quapropter solum dico, notabiles admodum S. Piati reliquias, quantum conjicere possum, utroque loco haberi; me vero nihil statuere de majori aut minori corporis parte, nihil de integritate per Roulliardum asserta, consentiente Officio Carnotensi, cujus lectiones recitavi num. 15. Utraque ecclesia a multis seculis S. Piatum pie coluit, utraque beneficiis ejus gavisa est, prout scriptores referunt, sed fere tantum generatim.

[64] In dicto Officio Carnotensi corpus Sancti dicitur miraculis jugiter clarum. [Cultus & beneficia S. Piati apud Carnotenses:] Roulliardus cap. 5 art. 10 agit de sacello S. Piati, quod est in ecclesia Carnotensi, & in quo Sancti corpus aut pars corporis quiescit. Illud exstructum dicit a Capitulo Carnotensi circa annum 1349, quando, inquit, miraculis florebat S. Piatus, magnusque ad eum fiebat populi concursus. Addit erectionem collegii canonicorum S. Piati. Hæc omnia Annalibus Gallo-Flandricis ad annum 1349 inseruit Buzelinus his verbis: Interim Carnuti ad invocationem S. Piatonis … multæ res admirandæ patrabantur, ac per eas a corporibus ægrientium varia mala propellebantur. Cumque magis in dies hominum cultus & studium adversus eum Martyrem glisceret, etiam oblationes & munera crevere vehementer. Igitur sacrum divæ Virginis canonicorum collegium id animadvertens, de struendo, ejusque Divi nomini consecrando eleganti sacello mentem induit. In extima Virginalis ædis parte id condi placuit. Et mox e secto quadratoque lapide pulcherrimum hoc opus surrexit, binis altrinsecus turribus insigni structura exornantibus. Captusque tum fluentibus ad Sancti merita & populi religionem e cælo beneficiis, tum studio canonicorum ejus sacelli fabricam promoventium, Aymericus de Chasteau-luisant Carnotensis episcopus, duodecim in eo sacerdotia instituit, ac censibus perpetuis donavit. Hactenus Buzelinus de factis Carnoti.

[65] [aliquis in Syria hostium & fluminis periculo liberatus:] Idem ad annum 1138 aliud refert Sancti beneficium, quod in Syria factum creditur, quando ibi contra infideles militabat Theodoricus Flandriæ comes. In ea vero, inquit, comitis nostri expeditione id accidisse mihi persuadeo, quod in Vita S. Piatonis Siclinienses canonici litteris mandavere: Gallo-Flandrum quemdam, erga D. Piatonem mirifice affectum, sacram cum aliis militiam inivisse; cum in Syriam pervenisset, cum aliquot aliis in hostico ab Turcis deprehensum: ibi hostium multitudine Christianos obruente, uti cum aliquot aliis non interimeretur, fugæ consilium cepisse, & quod spes omnis alia via evadendi præscinderetur, in latum amnem, qui proxime magno impetu labebatur, sese præcipitem dedisse: in aquarum vorticibus cum luctaretur gravissime, ac vitæ discrimen ingrueret, in mentem ei patroni sui Piatonis venisse: eius auxilio suppliciter implorato aliquoties, visum ab ipso virum insigni canitie venerabilem, qui mox ejus sese corpori subjiceret, manuque pedibus supposita tam insigne subsidium attulisse, ut non modo ipsum inter vehementes aquarum fluctus sustinuerit, verum etiam in adversam ripam incolumem lætumque tandem exposuerit: cum ita periculum evasisset, & patriam denique integris membris repetiisset, nihil antiquius ei fuisse, quam ut sese tam pio Patrono ad Sicliniensis ecclesiæ obsequium perpetuo manciparet. Idem ad annum 1143 de arca S. Piatonis per Simonem episcopum Seclinii aperta. At hac de re jam egimus.

[66] [reliquiæ Seclinienses ad varias urbes & in novam capsam translatæ.] Laudatus Buzelinus ad annum 1457 memorat translationem arcæ Secliniensis S. Piatonis ad varia loca & maxime ad urbem Tornacensem, ita scribens: Per Aprilem (anni 1457) Siclinienses canonici, frequentibus impulsi vocibus Joannis Cheveroti Tornacensium episcopi, ad comparandum sancti martyris Piati corporis ornatum incubuere. Eamque ob rem eliciendis piorum hominum symbolis sacras ejus reliquias per vicinas Siclinio urbes maxima circumtulerunt religione. Cum Tornaco propinquarent ea decenter onusti sarcina, quo die S. Marci festum peragitur, celebrata solemniter Missa, e divæ Virginis templo Joannes pontifex, clerus omnis, D. Martini & S. Nicolai abbates ac religiosi, sanctorum Augustini ac Francisci familiæ, cum ingenti hominum multitudine, ad portam usque civitatis obviam ivere suppliciter. Quove majori Hospitem sanctum voluptate & cultu exciperent, ædis Marianæ canonici sacrum B. Eleutherii corpus ex adverso tulere. Igitur quanta potuit pompa illatus in urbem est sanctissimus Christi Martyr, qui sacris olim concionibus eam ad Christi fidem converterat, in eoque majores S. Eleutherii sacro tinxerat baptismo. Qua fuit incessum per plateas, cuncta versicoloribus pannis & tapetibus spectantium oculis blandiebantur. Multi clericorum & civium facibus colluminabant: illic suaviter modulantium musicorum vocibus, hic æris campani ad numeros contacti sonitu omnia personabant. In ædem divæ Virginis Mariæ receptis corporibus sacris, rursus divinæ Missæ Sacrificium cum insigni cantorum modulatione ab episcopo peractum est, omni celebrante præsulum, canonicorum & monachorum numero. Datumque postea magnifice ab episcopo abbatibus & canonicis epulum. Sequenti anno facta est translatio in novam magnificamque capsam, per supra laudatum episcopum Joannem Cheverotum, prout ea memoratur num. 51 in litteris ibi datis. Tum anno 1459 capsa Brugas delata, ut dictum est ex Meyero num. 45.

[67] Ad annum 1519 Buzelinus de beneficiis S. Piati ex monumentis Mss. memorat sequentia: [Beneficia Seclinii obtenta: Sancti ecclesia Tornaci, & cultus,] Frequentabat eo tempore multus hominum concursus D. Piatonis ædem Siclinii: quorum alii variis corporum ægritudinibus curandis opem flagitabant, alii ad depellendos e corporibus immundos spiritus sancti Martyris sepulchro & reliquiis admovebantur. Et sane quamplurimis ad eorum malorum expulsionem beatus Sacerdos opitulatus est. Demum Buzelinus ad annum 1609 refert inspectionem reliquiarum S. Piati, memoratam in litteris Michaëlis Desne episcopi Tornacensis, quas supra totas dedi. Possent hisce multa addi de celebritate cultus S. Piati in urbe ac diœcesi Tornacensi, de qua agit Cousinus cap. 18. At, quia similia frequenter mutantur, augenturque alias, alias minuuntur, satis mihi erit summa legere vestigia. Habet S. Piatus ecclesiam parœcialem nomini suo dicatam Tornaci, & in ea præter parochum varii presbyteri habent beneficia. Crux etiam, quæ S. Piati dicitur, in eadem civitate cernitur erecta, nimirum in cœmeterio ecclesiæ. Ad hanc vero ecclesiam in pervigilio festivitatis S. Piati, ordinato agmine procedit omnis clerus ecclesiæ cathedralis ad honorandum sanctum Patronum. Fiunt & alia nonnulla ad augendam festi solemnitatem. Per annum vero nomen S. Piati inter martyres recitatur in litaniis, & in Officio de eo fit commemoratio tamquam patroni.

[68] Præterea Cousinus nominat aliquot parœcias rurales, [Sanctus in multis parœciis patronus: concursus] quæ S. Piatum elegerunt patronum, non solum in diœcesi Tornacensi, sed etiam in Atrebatensi. Demum multas producit ecclesias cathedrales & collegiatas, in quibus olim S. Piati & aliorum simul Sanctorum festivitas peragebatur die I Octobris, aut etiamnum peragitur. Hæc omnia prolixius apud Cousinum disputata videri possunt. De Secliniensi templo S. Piati Buzelinus lib. 1 cap. 25 ita scribit: Templum habet magnum, & ipsa clarum vetustate varioque incendio. Id canonicis & parœciæ commune. Visitur in eius crypta sub odeo fons ille, qui sancti martyris Piatonis caput afferentis adventu ebulliit, & juxtim vetus ejusdem sepulchrum. Frequens fit eo concursus hominum, exstinguendis præsertim febribus, & depellendis ex humanis corporibus impuris spiritibus, flagitantium opem. Cousinus cap. 15 affirmat, nonaginta & quatuor parœcias, facto longo agmine, olim ad ecclesiam Secliniensem quotannis suppliciter venisse, sed simul insinuat, jam suo tempore numerum fuisse imminutum. Quod ait Buzelinus de fonte ad caput a Sancto allatum ebulliente, non est certius, quam sit ipsa capitis præcisi per Sanctum allatio, ante satis rejecta.

[69] Tamen negare nolim, fontem illum esse salutarem. De eo iterum agit Buzelinus lib. 2 cap. 7, perpetuum hominum concursum ad Sancti ecclesiam ita celebrans: Siclinium ingens vis hominum frequentat, [populi perpetuus ad ecclesiam & fontem ejus Secliniensem.] exciente magno S. Piatonis martyris Nerviorumque Apostoli nomine; dein ea, qua pollet is, exstinguendi febres, alios morbos curandi, & humanis e corporibus dæmonia exterminandi potestate. A Christi nativitate anno circiter trecentesimo tertio (secundum nos citius passus est) statim post mandatum ibidem loci tumulo corpus, hunc Martyrem colendi religio Siclinienses aliosque populos accendit: tantumque abest, ut tanta temporum intercapedine is affectus deferbuerit, ut potius in dies capere vires videatur, multo semper affluxu peregrinorum ejus ecclesiam, tum votis sese liberandi, tum poscendi quidpiam gratia, celebrante. Non enim illic solum sacra ejus ossa conquiescunt: verum etiam jam inde ab ejus tumulatione perpetuam fons ad ejus sepulchrum aquam propinat, cujus haustu salutifero varii corporum humanorum morbi sedantur. Hactenus de celebri cultu & beneficiis Sancti. Nunc Acta subjiciam, & multas interpolationes in Annotatis.

ACTA
Ex Ms. Accincti monasterii,
Collato cum pluribus interpolatis.

Piatus aut Piato presbyter, Apostolus Tornacensium, & martyr, Seclinii in Flandria (S.)

BHL Number: 6845

AUCTORE J. S.

[Præfatio.] Vobis parum dicturi sumus, quanta Dominus noster Jesus Christus in servis suis operari dignatus est mirabilia. Quicumque legerit, vel legentem audierit, tamquam bonus Christianus aurem accommodet, vel sensum apponat, & sollicite spiritualem habeat intellectum: quia cum parva non sufficiunt; plura prodesse non possunt. Etiam & plurima a de servis Dei oportet credere, quam possit lectio humana ministrare.

[2] [Sancti patria, parentes, & Pueri virtutes.] Igitur venerabilis Piaton b Beneventi finibus magna ortus fuit prosapia. Erant itaque parentes locupletes valde, tam in pecunia, quam etiam in magna rerum amplissimaque possessione. Erat vero beatus Piaton elegans, & pulcherrimus inter omnes suæ pubertatis coætaneos, sapiens verbis, prudens moribus, consilio firmus, ingenio vigens, decorus aspectu, blandus alloquio; & quod his majus est, a primo ætatis suæ tirocinio in amorem supernæ patriæ ita exarsit, ut cuncta, quibus mortalium favet vita, despiceret, atque immortalis vitæ appetitu desudaret. Cunctis enim virtutibus, quibus cœleste regnum adipiscitur, sancti Pueri nutriebatur infantia. Ætate vero procedente, & religionis desiderio magis magisque convalescente, nihil de terrenis fascibus ambiens, mentis aciem in Creatoris omnium timore simul & amore fixam tenebat. Erat autem in eo tanta largitatis industria, ut omnia, quæ præter simplex indumentum habere poterat, pauperibus, & egenis erogaret.

[3] [De legione Thebæa sub Maximiano passa.] Igitur Diocletianus, quondam Romanæ reipublicæ princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus, omnesque provincias turbari quorundam præsumptione prospiceret, ad consortium laboris vel imperii olim sibi commilitonem Herculium Maximianum cæsarem c fecit; eumque contra Alamandum & Elianum, qui in Bagaudarum nomen præsumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thæbeam ex Orientalibus dedit. Quæ legio sex millia sexcentos sexaginta sex viros, validos animis & instructos armis, quorundam Romanorum habebat exemplo. Igitur milites Christianæ religionis ritum Orientali traditione susceperunt: fidemque sacram virtuti & armis omnibus præponebant. Maximianus cæsar, dum ad sacramenta superius memorata d cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit, ut diximus, prætergressam legionem e. Subito iracundiæ furore completus, satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius, & signifer Exuperius, & Candidus senator; qui ita commilitonibus suis præerant, ut amore potius æqualitatis, quam terrore militari obedienda præciperent.

[4] Sed prætermissis hujus sacratissimæ legionis præclaris triumphis, [S. Piatus, ordinatus presbyter, apud Tornacenses] lectionis series exposcit, ut prosequamur de beati Piati glorioso certamine mira gesta; qualiter pretiosus Domini testis effectus, fœlici consummatione antiqui hostis versutias, veluti insuperabilis agoniteta f devicit. Beatissimus g itaque Piatus ab urbe Roma egressus, a beato Dionysio h presbyteri sumpsit officium, & ad Tornacensem urbem cursu properavit intrepido: atque tunc sanctus Dionysius Parisius adiit: sanctus denique Quintinus Ambianis civitatem elegit; ut unusquisque eorum de propriis civitatibus, exemplis suis, & traditionibus Christo Domino fructum boni operis consecrarent. Sanctus igitur Piatus mox ut Tornacenses penetravit fines, & cœpit Evangelium Christi prædicare, quod ejus pectori Spiritus sanctus dignanter infuderat; ut verbo suæ prædicationis homines ad imaginem Dei factos a dæmonum cultura erueret; ut unum Deum, cœli terræque conditorem puris mentibus adorarent, atque unum Patrem invocarent ingenitum, Filium a patre solo confiterentur genitum, Spiritum sanctum ab utroque procedentem crederent.

[5] Talibus itaque beatissimus Piatus, populum monitis instruebat: [fidem prædicat. Advenientibus per secutoribus,] o Carissimi filii, invictissimi milites, & divini prælii bellatores, qui antiqui hostis tanto tempore vinculis obnoxii fuistis, a misera servitute laxati, Christum Dei Filium pro vestra redemptione venisse per uterum Virginis sacræ & intemeratæ jam pariter vel sero cognoscite. Si enim vos ab idolorum cultura sacri baptismatis unda reddiderit emundatos, a morte poteritis erui sempiterna, quando vestri cordis tenebras lux depulerit sempiterna, & supernæ gloriæ baptismi gloria reddiderit candidatos i. Interea dum sanctus Vir doctrinis insisteret pietatis, & Christi populum ab errore converteret vanitatis, elevatis paululum oculis, persecutores suos venire eminus conspexit. A prædicationis tamen suæ verbo non destitit, sed salubrius * populum monitis hortatus est, dicens: Ecce, fratres, & filii carissimi, jam mihi Dominus noster Jesus Christus laborum meorum retributor esse dignatur: jam corpus ab infantia continuo labore lassatum cum fructu martyrii ad palmam transiet sempiternam.

[6] Vos itaque, carissimi filii, in accepta prædicatione state firmissimi, [suos piis monitis pergit instruere. Occisis sociis,] & nec terror principum, nec minæ judicum, aut male suadens amor a vita vos valeat revocare æterna; ut ibi sequantur merita gregis, ubi præcesserit fortitudo pastoris. His ita dictis, elevatis in cœlum sanctissimus Piatus oculis, & puras manus extendens in cœlum, totis cum viribus dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe redemptor mundi, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, & beatissimorum martyrum tuorum Dionysii, Quintini, Luciani, Crispini, & Crispiniani k, vel aliorum multorum, qui passi sunt propter nomen tuum, consortem efficere. Dignare ergo, Domine Jesu Christe, in eorum me numero computare, & regni tui hæredem fieri sempiternum. His ita dictis, egressus a supradicta urbe Tornaco, cœpit iter suum intrepidus agere, & in accepta re exercere fortitudinem; ut in opus divini mysterii martyrii sui impleret cursum. Cumque sanctus Piatus cum sociis suis Officii sui dicatum omnipotenti Domino redderet cursum; advenerunt impii persecutores, qui a nequissimo fuerant Maximiano l directi. Tunc illico apprehendentes Sanctum Dei, & socios m suos, coram beatissimi Piatonis obtutibus gladio puniri eos jusserunt.

[7] [S. Piatus persecutoribus ad varia] Quibus interfectis, & Christo sui sanguinis effusione dignis martyribus consecratis, sanctissimum Dei Piatonem cum ira & indignatione taliter allocuti sunt, dicentes; Tune es ille, qui maleficiis tuis seducis populum, ut sacratissimis diis non immolent, & invictissimorum principum præcepta contemnant? Sanctus Piatus respondit: Ego maleficus non sum, sed beneficiis eruditus supernis Christi populo viam veritatis ostendo; & Dominum meum Jesum Christum, qui facturæ suæ pio semper dominatur affectu, quomodo inoffenso pede sequi debeant, innotesco, ut ad lucem evocati supernam, a suis tenebris eruantur; & cognoscentes Dei Filium ad terras pro ipsorum redemptione venisse, superstitiosam idolorum sectam spernentes, ipsi soli cervicem cordis inclinent, qui pro omnium salute voluit crucifigi. Ad hæc respondentes ministri, dixerunt: Quomodo tu Deum pronuntias, quem asseris crucifixum? Sanctus Piatus respondit: Licet vestra infidelitas, & aures surdæ & pollutæ superni & clementissimi Regis audire non mereantur arcanum; tamen propter adstantem multitudinem vulgi breviter dicam, quomodo ante sæcula Deus, & vere homo, voluit in fine temporis crucifigi. Deus Pater ingenitus: Deus Filius a Patre solo genitus: Deus Spiritus sanctus procedens ab utroque; tres Personæ, sed una substantia, qui nec ortus initium habuit, nec ævi poterit fine concludi; cum omnia, quæ videntur, & quæ non videntur, ipsius sapientia constet esse fundata, humanis misertus excessibus, sanctam Virginem, de qua in fine sæculorum nasceretur, elegit; ut invisibilis permanens in suis, visibilis fieri dignaretur in nostris, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; & Deus inpassibilis manens, homo, quem assumpserat, crucis patibulum pro omnibus sustineret; ut ubi erat culpa gravior, fieret gratia major. Nisi enim Filius Dei hominis etiam filius fieri dignaretur; nec peccatores ad veniam, nec miseri transissent ad superos.

[8] [constanter respondet:] Hæc, & alia beatissimo Piatone prosequente, milites magis magisque furoris stimulis urebantur, & respondentes dixerunt: Jam te senectutis tempus invitaverat, ut ab instantibus vanitatibus resipiscere debuisses; sed quoniam & vanitas te nimia obsidet, & ad mortem superfluam invehit loquacitas, nomen tuum nobis conditionemque declara. Sanctus Piatus respondit: A carnalibus parentibus vocatus sum Pius; sed in regenerationis sacræ unda baptismatis Piatus sacro sacerdotis ore vocatus cognoscor. Conditionis vero cujus sim, liquido patet, cum mihi nihil aliud sit, quam secundum Apostolum beatum, & Christo vivere, & pro ipso lucrum me mori. Consepultus enim sum illi in fonte baptismatis, ipsius sequor vestigia, cujus sum sanguine reformatus. Tunc milites respondentes dixerunt: Hoc est, quod locuti sumus, quia seductor es, deorum & contumax n comprobaris, & vana quæque loqui non cessas, & tuæ nescis fessæ succurrere sene uti. Sanctus Piatus respondit: Quod ego loquor, neque auribus percipitis neque retinere mente valetis. Excæcavit enim vos infidelitas cordis, & principem vestrum Maximianum o sævissimum, a quo directi estis, æterna cæcitas & caligo possidet tenebrarum.

[9] Milites itaque injuriam cæsaris impatienter ferentes, [flagris prius cæsus, capite minuitur, prodigio honoratur.] apprehendentes eum, vinctis manibus ceciderunt. Cumque ab his nimium flagellatus, & vinctus admodum teneretur; sanctus Vir nec terrore concutitur, nec dolore corporis superatur. Sed confisus in Domino imbecillia membra senectutis juvenili vigore sustentans; eodem vultu, eadem mente perdurans, Christi nomen voce confiteri non metuit, dicens; Christum Dei Filium & corde credo & ore non cesso laudare. Tunc unus ex militibus, evaginato gladio, parata jam sancta cervice, pretiosum caput abscidit. Cumque Viri sancti cadaver jaceret exanime, videntibus militibus, & vulgi multitudine, lux de cælo super sanctum corpus emissa est, & vox pariter cum luce venit, dicens: Euge bone famule Piaton, qui pro me tuum sanguinem fundere non dubitasti in terris, cum Sanctis gratulare in ætherea sede: veni ad præparatam tibi in cœlestibus mansionem, veni cum palma martyrii; accipe promissa, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec comprehendere valet humanitas; & fratrum tuorum Martyrum consortio perfruere. Hoc autem factum est diei hora quasi tertia, quod est Kalendas Octobris p: exultantibus cunctis fidelibus, & maximas in excelsis referentibus odas.

[10] Dei autem facto consilio, qui Sanctos suos cum mensura probat, [Honorifice a Christianis sepelitur,] & sine mensura glorificat, viri loci illius, qui Beatissimi fuerant ammonitione conversi, venerunt devotissimi, & cum aromatibus sanctum mundis linteaminibus obvolventes cadaver, sepelierunt q in monumento, in quo nondum quisquam positus fuisse videbatur. In quo loco, si devotus petitor veniens, sanctum Piatonem pro peccatis suis intercessorem precatus fuerit, sine dubio, quidquid postulaverit, obtinebit. Cumque sanctum corpus viri misericordiæ reconderent, apertæ sunt nares eorum, senseruntque aromata angelorum, qui a Domino ob sancti Viri exequias fuerant destinati r. Dixeruntque ad invicem: Quidnam sibi vult hoc esse? Odorem talem nostræ nunquam nares senserunt: sicque sumus repleti, ut nihil nobis boni ultra esse * credamus. Quanto amplius loquebantur, tanto eos amplius odor reficiebat. Tunc prostrati in terra, cum magno timore & cordis devotione clamaverunt, dicentes: Credimus te Christum Filium Dei cum Patre & Spiritu sancto regnare in cœlis, sicut a sancto martyre tuo Piato didicimus. Et conversi sunt in eadem hora quasi quinque millia s viri, gratias agentes Deo: jam enim conversi fuerant per Sanctum in Gallias t amplius quam triginta millia virorum, exceptis parvulis & mulieribus.

[11] Ædificaverunt autem in eodem loco u monumentum novum; & per orationes ejus ægri veniunt & sanantur, cœci illuminantur; claudi recuperantur, vexati a dœmonio liberantur, & fidelium exaudiuntur vota precantium. [ejusque sepulcrum miraculis clarum.] Dignum sibi Dominus talem Martyrem approbavit, qui pro ejus nomine passionis non timuit subire martyrium. O beatum Virum, castum, sanctum, pudicum, verecundum, cujus exemplo iniqui * convertuntur ad fidem, cujus meritis angeli gratulantur in cœlis, cujus tactu confortantur infirmi, cujus meritis * delictorum sarcina leviatur: quem cunctus populus festiva devotione concelebrat, quem terrarum principes pronis efflagitant cervicibus. Ille jam choris admixtus Angelicis, nimio candore resplendet. Ille cum Apostolis palmam assumpsit martyrii. Ecce ejus hodie solemnia celebramus, qui dum a nobis annua festivitate celebratur in terris, a Domino magnificatur in cœlis. Sit tibi, Deus Pater in unitate Filii cum Spiritu sancto gloria, & summa potestas, qui sanctum Martyrem tuum ita glorificare dignatus es, qui vivis, dominaris, & regnas, & tunc & nunc, & per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Modica hæc Præfatio abest a plerisque exemplaribus interpolatis. Habetur tamen in uno ex codicibus nostris, ibique hic legitur plura.

b In plerisque interpolatis scribitur Piatus, & subinde etiam Piaton; & sic modica in vocibus passim est differentia; sed præcipua solum annotabo.

c Diocletianus imperium certo adeptus est anno 284, & postea Maximianum sibi associavit. Tillemontius tom. 4 Imperatorum Nota 5 in Diocletianum multa disserit de tempore, quo Maximianus factus est augustus, quod probabilius illigat anno 286, sic tamen, ut probabile sit, antea ab anno 285 cæsarem fuisse declaratum. In hisce Actis Maximianus semper vocatur cæsar, sed hoc parum proderit iis, qui volent ex his probare, Maximianum serius factum augustum. Nam totus hic Actorum paragraphus ex interpolatis S. Mauritii & martyrum Thebæorum Actis exscriptus est, sicut perspiciet lector studiosus, modo illa S. Mauritii Acta, apud nos edita ad 22 Septembris, sive tom. 6 Septembris pag. 345, cum hisce contulerit. Quapropter inutile erit, si plura ad hæc annotare voluero. Igitur de Amando, qui hic mendose Alamandus scribitur, Elianoque & Bagaudis, & de omnibus Thebæis videri possunt ibi annotata. Ex hoc anonymi plagio liquet, eum saltem post medium seculi VII scripsisse.

d Hæc erant memorata in Actis modo dictis, hic vero omissa, sed pauca aliter addita in Actis interpolatis, ubi repetitur numerus legionis Thebææ, & deinde adduntur mox danda.

e Quæ hic sequuntur in Actis interpolatis, ex codice nostro subjicio: Quarum legionum est numerus sex milia sexcenti sexaginta (in aliis additur sex) qui sub Maximiano sunt passi. Beatorum ipsorum martyrum sacra certamina recurrentes [Note: ] [forte recolentes] , digno, dilectissimi, honore veneremur, & piis obsequiis exsequamur. Eodem itaque tempore consociatus est beatus Piatus sanctissimis martyribus in urbe Roma, Dionysio, Quintino, Lucio, Luciano, Albino, Crispino & Crispiniano, & aliis, quorum nomina sunt scripta in libro vitæ. De quorum collegio beatissimus Piatus extitit martyr: cujus & sacri martyrii palmam, & pro Christi nomine certaminis gloriosi cupio retexere gesta, non meo merito aut proprio confisus ingenio, sed ipsius adjutus suffragio, qui michi dignatus est passionis ejus seriem intimare. Vos itaque, fratres, sollicite audire contendite, ut, dum ejus imitatores martyrii fueritis in terris, ipsius gloriæ consortes esse valeatis in astris. Illis igitur diebus, cum Maximianus impiissimus cæsar decreta principum accepisset, ut Christiani, qui diis & ceteris deorum officiis non immolarent, capitalem subirent sententiam, per omnes provincias executores constituit & proditores, ut, si quis eorum Christianum quemlibet advenisse cognosceret, ejus præsentiæ omnimodis nuntiaret. Erat enim tunc Sanctorum persecutio generalis, cum impius persecutor ad extinguendum se Christianitatis nomen armaverat. Nullum tunc in civitatibus Sanctorum refrigerium, nulla in montibus & in speluncis martyrum remanserant congesta solatia. Eodem itaque tempore sanctus Piatus beatissimis martyribus consociatus est, Quintino videlicet, & Lucio & Luciniano, atque Dionysio, Crispino Crispinianoque. Simul egressi, Gallias adierunt, Dominicæ memores jussionis: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem [Note: ] [in Euangelio una civitate] , fugite in aliam; &, ut nobis patientiæ suæ præberent exemplum, & effusio sanguinis ipsorum, nostrarum fieret documentum virtutum. Vos vero, fratres karissimi, intenta hæc aure percipite, & credite implere posse Dominum in Sanctis suis, quæ scripta sunt. Inter hæc etiam pensare debemus, quanta sit gratia Sanctorum sequi vestigia, pro Christo dolores tolerare, mortem momentaneam non timere, mundum suis cum voluptatibus spernere, nec timere una hora ferre dolores corporis, qui optant in æternum gaudere cum Christo. Hæc omnia Actis postmodum inserta sunt, & pleraque incongrue, ut facile videbit studiosus lector. Nam neque Roma videtur egressus S. Piatus, imperante Diocletiano, sed multo citius, neque forte cum omnibus sociis supra nominatis. Quod dicitur de acceptis a Maximiano principum decretis, ridiculum est, & quæ sequitur generalis persecutio, multo serius inchoata est. Pro tanta additione, ex Actis nostris omissa sunt aliqua mox sequentia.

f Vox Agonotheta, vitiose scripta, proprie significat præfectum ludorum, qui præmia ponit certantibus: sed medio ævo vocem illam Græcam Latini non raro pro ipsis certantibus usurparunt, maxime in Actis martyrum.

g Hic Acta interpolata incipiunt cum nostris consonare.

h De S. Dionysio Parisiensi agetur ad 9 Octobris, de S. Quintino ad 31 ejusdem mensis.

i

Hic rursum multa in Actis interpolatis addita, quæ subdo: Tunc magna Spiritus sancti virtute vivificati, atque ejus gratia illuminati, filii Dei & fratres vocabimini Christi, & cum eo in regno cælorum regnabitis sine fine. Cumque sanctus vir Piatus die noctuque hujuscemodi verbis populum cunctum ammoneret, ac ejus fama sanctitatis regiones finitimas replevisset; ceperunt tunc multi a dæmonum cultura recedere, & Christum Dei Filium pro totius mundi salute & redemptione per uterum sanctissimæ Virginis ad terras venisse totis viribus credere, & puris pectoribus confiteri. Sed prius nos quam passionis ejus gloriosum aggrediamur agonem, sanctissimi Martyris & perfecti monachi laudabilem continentiam curabimus intimare. Cum esset itaque Spiritu sancto repletus, Christianam & Catholicam sapientiam diligebat. Abstinens se ab omni opere malo, & fidem tenens perfectam, Christo sedulum exhibebat officium. De abstinentiæ igitur virtute, qua se cotidie macerabat, ut Christo Domino carnis suæ hostiam immolaret, pauca dicenda sunt. Alius enim cibus illi non erat assiduus, quam esus herbarum virentium: & aquam frigidam pro potu fesso corpori tribuebat. Quadragesimæ vero diebus bis in septimana cibum corpori ministrabat. Sustentabat enim eum cælestis alimoniæ victus, & membra debilia divina gratia roborabat. Eratque sanctus vir Piatus miræ patientiæ, summæ abstinentiæ, sanctæ humilitatis, & omnium gratiarum decore exornatus. Tempus me deficiet, si omnium virtutum ejus gratiam persequi voluero. Erat vultu placidus, mente tranquillus, splendore angelicus; tantaque circa eum sanctitas & virtus operum erat, ut in terris corpore positus, cum angelis habitaret in spiritu. Hæc præclara sunt & belle exposita, modo auctoritatem habere possent, & non essent multis seculis post mortem Sancti ab otioso ingenio excogitata, aut forte ab alio ad Sanctum nostrum traducta, imo & supra verisimilitudinem exaggerata, ea certe, quæ de ciborum abstinentia sunt dicta.

At necdum sistit interpolator, qui mox alia dabit ab omni verisimilitudine prorsus abhorrentia. Sic enim pergit: Cumque, ut supra diximus, Maximianus nequissimus cæsar, crudelitatis furore succensus, in Sanctos Dei sævissima persecutionis rabie ebullisset, nuntiatum est ei, quod sanctus vir Piatus urbem egressus esset, ut aliis provinciis Euangelium veritatis inferret, & idolorum numina penitus conterenda disperderet. Quo audito, impius cæsar nimio furore turbatus, præcepit tribus pueris suis fortissimis viris, ut sanctum Dei, ubicumque potuissent, perquirerent Piatonem. Quod, si inventum repperissent, aut ad suam eum audientiam præsentarent, aut plectendus gladio puniretur. Qua jussione persecutores accepta, egressi sunt ab Urbe cum ingenti fremitu, rabie furoris accensi: huc illucque per civitates & provincias Sanctum Dei inquirebant. Cumque regiones & civitates finitimas perlustrassent, & beatissimum Piatonem invenire penitus non valerent, pervenit ad eos, quod prædicando externi regni Euangelium Galliarum populos occupasset. Quo audito, magis magisque mira indignatione accensi, Gallias penetraverunt ad fines, cursu eum celerrimo persequentes. Cumque jam omnipotens Deus sanctum virum Piatonem a labore hujus vitæ vellet quiescere, & ejus martyrium in exemplum hominibus demonstrare, pervenerunt persecutores nequissimi ad civitatem, cui Tornacus nomen est. Sexto itaque Sabbato egressionis eorum, qui eum sequebantur ab Urbe, sanctum virum Piatonem sexto Idus Septembris populum docentem reppererunt. In quo loco caterva populi plurima sancti Viri jam erat ammonitione conversa; & idolorum superstitione calcata, ad Christianitatis se nomen ejus monitis vocatam gaudebat. Erat enim vox totius populi una lætantium, dum se cognoscerent a mortis laqueo ad vitæ fuisse solatium revocatos. Post hæc iterum pergunt interpolata cum Actis nostris. Jam vero quisquis vel mediocriter in crisi historica versatus est, statim perspiciet, quam improbabiliter conficta sint, quæ asseruntur de missis a Maximiano ex Urbe ministris ad perquirendum S. Piatum, & de eorum itineribus. In altero codice, & in apographis pro Maximiano substitutus est Julianus cæsar, prout etiam fit in Actis S. Luciani secundo loco editis, in quibus eadem leguntur. At anachronismus ille, qui deinde usque ad finem Actorum continuatur, quoties cæsaris fit mentio, facile in oculos incurrit.

k Omnes martyres hic nominati verisimiliter passi sunt ante S. Piatum, sed non diu ante, quandoquidem eodem tempore in variis Galliæ civitatibus prædicaverint. De aliis jam memini: de Crispino & Crispiniano agetur ad 25 Octobris.

l Hic quidem a Maximiano missi dicuntur persecutores, sed non ex Urbe. Et revera Maximianus degebat eo tempore in Gallia. Codices, in quibus substitutus est Julianus, hic etiam habent a Juliano.

m Socii, qui hic confestim dicuntur occisi, non innotuerunt nominibus suis. At verisimiliter fuerunt ex populo Tornaci aut in ejus vicinia converso. Nam in prima Vita S. Eleutherii num. 1 de S. Piato & occisis cum eo dicitur: Multi ab eo baptizati sunt: multi cum eodem Martyre pro Christi nomine interempti sunt.

n Clarius in codice alias interpolato: Et deorum contemptor esse approbaris.

o In dictis ante Mss. rursum Julianum.

p In codice interpolato: Quod Kalendis Octobris usque in hodiernum diem colitur. Ibique, omissis hic sequentibus, solum additur ante sepulturam: Dei autem consilio (factum) qui Sanctos suos cum mensura probat, & sine mensura glorificat. Tum vero per vocem itaque ad sepulturampergitur.

q In Actis interpolatis post vocem sepelierunt, additum est, in loco, qui dicitur Sacelinum (in aliis Sacelinium) in monumento novo, in quo &c. Nihil in codicibus aut apographis nostris de gestato per Sanctum capite.

r Pro vocibus, qui … destinati, quod de viris intelligitur, legitur in interpolatis, quæ … destinata, de aromatibus.

s Hic numerus est incredibilis, quia verisimile non est, tantum populum adfuisse. In codice nostro alias interpolato solum legitur: Quinque viri. In altero habetur: quinquaginta viri. Rursum in apographo quinque, sed in codice, quocum illud collatum est, quinquaginta. Minimus numerus præ ceteris est probabilis, quia verisimiliter sepulturæ pauci adfuerunt gentiles.

t Sicut omnes codices consonant de numero conversorum in Galliis per S. Piatum, sic omnes omnino habent in Gallias.

u In Actis interpolatis hæc ita leguntur: Ædificaverunt autem in supradicto loco Sacelinio [Note: ] [al. Sacelino] basilicam, in qua sancti Martyris corpus cum hymnis & laudibus posuerunt, ubi per orationes ejus ægri venientes sanantur &c. Habes, lector studiose, quidquid notatu dignum in Actis interpolatis inveni, non quod illa censeam fide digna, sed ut facilius perspicias, quæ postmodum iis quoque Actis sint adjecta.

* al. salubribus

* al. deesse

* al. infideles

* al. precibus

DE SS. VERISSIMO, MAXIMA ET JULIA MM.
ULYSSIPONE IN LUSITANIA.

Probabilius an. CCCIII aut CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, martyrio & ætate horum Sanctorum.

Verissimus M. Ulyssipone in Lusitania (S.)
Maxima M. Ulyssipone in Lusitania (S.)
Julia M. Ulyssipone in Lusitania (S.)

AUCTORE J. S.

Tres martyres Lusitanos Ulyssipone hodie annuntiat Baronius in Martyrologio Romano his verbis: Ulyssipone in Lusitania sanctorum martyrum Verissimi, Maximæ, [Sancti in Martyrologio Romano, in Usuardo] & Juliæ sororum ejus, qui in persecutione Diocletiani passi sunt. In Annotatis allegat Usuardum, qui revera hos Martyres annuntiavit, sed de tempore martyrii siluit, ita scribens: Apud provinciam Lusitaniam civitate Olisepona, sanctorum martyrum Verissimi, Maximæ & Juliæ sororum. At in Auctariis Bedæ, sive in tribus codicibus, a Papebrochio nostro ante tomum 2 Aprilis pro auctario Flori datis, memorantur sub Daciano præside, id est, tempore imperantis Diocletiani, & cum aliqua sexus diversitate. Verba hæc sunt: Elissipona civitate, passio sanctorum Verissimi, Maximi & Juliæ *, qui passi sunt sub Datiano præside. Quorum Datianus confessione comperta, parari secretarium jubet & intromitti lictores, extendi Martyres, admoveri verbera, colligari ungulas, exponi aculeos, & tendiculas imperavit. Et, cum nihil horum Dei Famulos aut terruit promissum aut superavit appositum, gladio tandem consummantur. Non est verisimile, hæc ab Usuardo visa esse; neque enim alias omisisset tempus martyrii. Quare cum Sollerio in Præfatione ad Usuardum art. 2 existimo, Flori non esse illa auctaria, sed multo recentiora.

[2] [aliisque recentioribus memorati:] De iisdem Martyribus breviter meminit Petrus de Natalibus lib. XI cap. 130 num. 268, sed corrupto nomine civitatis Ulyssiponensis. Verissimus, inquit, Maxima & Julia sorores apud provinciam Lusitanam in civitate Helisapomia eodem die (1 Octobris) martyrio triumpharunt. Auctor Florarii Ms. Sanctorum pro Verissimo substituit mulierem Verissimam, & civitatis nomen luxavit. Verba huc transfero: Apud provintiam Lusitanam civitate Elisaponia sanctarum martyrum Verissime, Julie & Maxime sororum. Quæ sancte Sorores animis fortes, Dei potentiam invincibilem ostenderunt. Quanto enim plus puniebantur, tanto plus Deum glorificabant: dicentes: Benedictus Deus, qui in Sanctis suis operatur mirabilia. De hisce etiam agunt Canisius in Germanico, qui cum Usuardo consentit; Maurolycus & Galesinius, qui nonnihil dissentiunt. Nam prior sic habet: In provincia Lusitana, civitate Odyssioppone sanctorum martyrum Maximi, Verissimi & Juliæ eorum sororis. Pro muliere Maxima clare hic ponitur vir Maximus; & aliud rursus nomen civitati tribuitur. Galesinius ab Usuardo recedit in nomine primi Martyris, & pro Verissimi, ut legi apud alios fatetur in Annotatis, posuit Verivimi, nomenque etiam civitatis luxavit, & tempus martyrii sub Antonino fixit, ita scribens: Usysponæ in Lusitania, sanctorum martyrum Verivimi, Maximæ, & Juliæ, sororum. Hi sanguine juncti, ita divinæ pietatis amore copulati, uno animi ardore atque alacritate ad æternam gloriam aspirantes, martyrium, Antonino imperatore, præclare subierunt. De urbe, in qua passi sunt, etiamsi tot diversis modis sit expressa, dubitandum non est, quin designetur metropolis regni Lusitaniæ, quæ Latine alias Ulyssipo, alias Olisippo, alias Olyssipo fuit dicta, cunctisque notissima est, sed maximis calamitatibus nostro tempore agitata.

[3] Addam & verba Martyrologii Hispanici Joannis Tamayi Salazar, [in Martyrologio Hispanico addita corporum inventio,] licet alias sit modicæ fidei, quod auctor asserta Chronicorum suppositorum frequenter sit secutus. Ulyssippone in Lusitania natalis SS. Verissimi, Maximæ & Juliæ fratrum, qui in persecutione Diocletiani comprehensi, & per publicas civitatis vias ferociter attracti, tandem abscissis capitibus martyres ad præmia pervenerunt æterna. Eorum corpora canibus dilaceranda, exposita sunt; sed Dei providentia servata: in mari projecta sunt, sed Dei nutu a pelago expulsa, donec a fidelibus condita. Urbis accolæ patrocinium experti sunt. Idem martyrologus ad XXIX Septembris annuntiat inventionem corporum his verbis: Ulyssippone in Lusitania, inventio sacrorum pignorum SS. Verissimi, Maximæ & Juliæ, fratrum martyrum, a D. Sanctia monasterii S. Jacobi commendataria 1, quæ cum divina revelatione illorum locum sepulchri cognosceret extatica, protinus fragrantissimi odoris suavitate præeunte, corpora invenit, in aram maximam elevavit. Ad quorum contactum ægritudinibus laborantes a Deo, Sanctorum interventione, beneficia sanitatis efficaciter acceperunt. Ibidem per aliquot secula sacra lipsana jacuerunt, donec, Joanne II Portugalliæ rege disponente, ad ecclesiam Novorum Sanctorum translata sunt, ubi in argenteis sarcophagis reposita honorifice requiescunt. Pro hac inventione Tamayus laudat Legendarium Ms. ecclesiæ Segobiensis, in quo hæc legi dicit, sicut paulo uberius recitat omnia in Annotatis. Acta inferius danda sunt, ubi illa paulo brevius relata inveniet lector, excepta tamen translatione, facta posterius per Joannem II ad templum novum.

[4] De translatione per Joannem II abunde constat ex historicis, [de qua tacent plerique historici. At hi Sanctorum] ut inferius videbimus; sed non æque de illa inventione tot prodigiis honorata. De illa silere martyrologos, fatetur Tamayus. De eadem similiter tacent Thomas de Trugillo mox uberius laudandus, & Ambrosius Morales lib. 10 cap. 14, licet ibidem pleraque ad Sanctos illos spectantia breviter referat, quemadmodum & Thomas de Trugillo in Thesauro concionatorio ad 1 Octobris. Hujus verba studioso lectori consideranda, & cum Actis, quæ dedit Tamayus, nobis passim suspectus, conferenda huc transfero. Titulus est: De sancto Verissimo, Maxima & Julia martyribus. Breviter observo, de nominibus Sanctorum, prout hic scribuntur, consentire scriptores Hispanos & Lusitanos, ut de nominibus aut sexu Sanctorum prudens non supersit dubium, etsi de illis aliquot aliorum errores ante viderimus. De Martyrologiis, in quibus Sancti memorantur, scriptor ita loquitur: Scribunt Martyrologia ipsa, videlicet Romanum, Usuardi & Adonis, aliique autores de his tribus Martyribus Ulysiponensibus: quorum festum celebratur die 1 Octobris. Omittendus erat Ado, qui de his Martyribus nihil habet in genuino Martyrologio: & pro eo substitui potest Martyrologium idiomate Lusitanico scriptum de Sanctis Lusitanis, & anno 1591 typis Conimbricensibus editum, in quo nihil quoque est de asserta superius prodigiosa corporum inventione; quamvis usque ad translationem omnia perstringantur. De cultu addit Morales, Sanctos illos magna cum solemnitate ut patronos Ulyssipone coli.

[5] [martyrium & translationem narrant.] Redeo ad Trugillum. Hi ergo gloriosi Martyres, inquit, fratres fuerunt, & ex prædicta civitate Portugalliæ. Facto autem edicto publico ab imperatoribus Diocletiano & Maximiano, quorum tempore passi putantur, ut Christiani omnes vel diis sacrificarent, vel interficerentur, [&] crudelissima in eos exercerentur tormenta. Quod edictum cum Verissimus audivisset, non expectans, quod ab ipsis tyrannis comprehenderetur, accessit ipse cum duabus sororibus suis ante tyrannum, dixitque, se & sorores suas Christianos esse. Præcepit ergo tyrannus judex, ut in carcerem conjicerentur, & quod eis victus tenuissimus & parcissimus ministraretur. Quod tormenti genus cum videret tyrannus eos vultu læto pertulisse, præcepit, ut eorum corpora dilacerarentur & variis tormentis dilaniarentur. Jussit præterea, ut scorpionibus crudelissime cæderentur. Denique miserabiliter cruciati sunt gloriosi Martyres, adeo ut prope eviscerarentur; & præterea ardentes flammæ eorum lateribus adhiberentur. Insuper etiam maxima cum immanitate & crudelitate tracti sunt per universam urbem, variique in eos conjecti sunt lapides, ac tandem gladio jugulati sunt. Eorum corpora primum avibus devoranda & feris exposita sunt: sed cum videret tyrannus nihil fuisse læsa, jussit ea in mare demergi. Divino tamen nutu factum est, ut in littus ipsum redirent: atque hoc videntes Christiani, non sine maxima infidelium confusione, ea honorificentissime sepelierunt. In loco autem, ubi sepulti sunt, ædificatum fuit templum. Tempore tandem Joannis II Portugalliæ regis translati sunt in ipsam civitatem, cum antea foris essent, videlicet in quoddam monasterium monialium S. Jacobi. Laudatus supra Morales his consona scribit Hispanice. Joannes Marieta etiam lib. 2 cap. 20 similia de his Sanctis narrat, uti & Alfonsus de Villegas in Flore Sanctorum fol. 398 & 399. At nullus eorum edicit, unde omnia illa fuerint accepta.

[6] [Acta unde accepta: ea non satis vetusta, edenda tamen:] Acta, quæ ad 1 Octobris dat Tamayus, alia addunt de inventione corporum. De illis Actis Tamayus ad 1 Octobris ait: Ejus Acta ex Legendariis Mss. Montis-Sion & ecclesiarum Segobiensis, Eborensis, Hispalensis & aliarum damus. Et post Acta data explicat nomen Montis-Sion, dicens, se Acta dedisse ex Legendariis cœnobii Montis-Sion Cisterciensis Toletani &c. Bivarius in Commentariis ad Chronicon suppositum nomine Flavii Lucii Dextri pag. 366 testatur, illa Acta a se visa, ita scribens: Legi ego Acta eorumdem in pervetusto membraneo ac manuscripto codice bibliothecæ S. Bernardi Toletani sub num. 64, & initio: “In temporibus illis, cum per universas provincias”. &c. Sic revera inchoantur Acta per Tamayum edita, & per nos recudenda. Quo tempore scripta fuerint, dicere non possumus. At certe non satis vetusta sunt ad multum auctoritatis sibi vendicandum. Nam, si scripta fuerunt, prout edita sunt, composita sunt longo tempore post liberatam seculo XII Maurorum jugo civitatem Ulyssiponensem. Quapropter, sive exstiterint Acta vetustiora, sive hæc fuerint ex notitiis aliquot vetustioribus aut ex traditione conscripta, nequeunt indubitatam mereri fidem pro singulis factorum adjunctis. Fieri tamen posset, ut prior pars Actorum multis seculis fuerit scripta ante posteriorem, quæ agit de inventione corporum: sed id probare solis conjecturis non possumus. Quidquid sit, Acta illa recudemus, quia non habemus certiora.

[7] Prius tamen pauca restant dicenda de tempore, quo passi sunt Sancti. [martyrium figendum anno 303 aut 304:] Acta designant tempus imperatorum gentilium, sed nullum nominatim exprimunt. Sic Usuardus omnino tacet de tempore, quo passi sunt Sancti. At verba, quibus Bedæ Martyrologium auctum est, data num. 1, Sanctorum nostrorum martyrium figit sub Daciano præside, id est, sub persecutione Diocletiani & Maximiani. Huic asserto satis congruunt Actorum verba illa: Cum per universas provincias, ad Romanum imperium pertinentes, paganorum jussione principum, Christianitatis persecutio desæviret. Baronius in Annalibus ad annum 303 num. 138 SS. Verissimi, Maximæ & Juliæ martyrium in generali illa persecutione, quæ anno 303 & 304 maxime sæviit, figendum recte censuit. Tamayus designavit annum 308 ex pseudo-Dextro, sed, hujus nulla est fides. Vasæus in Chronico Hispaniæ fixit annum, quo credebat generalem persecutionem inchoatam, ut censendus sit Baronio consentire. Hæc certe opinio reliquis probabilior est: nam certam dicere non ausim. Galesinius, qui martyrium fixit sub Antonino, forte respexerit ad inscriptionem, quam Tamayus ad XXIX Septembris recitat, & positam vult anno 1475, sed Rodericus Dacunha in Opere Lusitanico de Historia ecclesiæ Ulyssiponensis cap. 18 de Sanctis nostris fuse agit, & eamdem inscriptionem, quam omnino vitiosam probat, positam ait anno 1529. Habet autem inscriptio de Sanctis: Passi sunt ante MCCCL annos, qui si a 1529 abstrahantur, passi dicuntur anno 179. Imperabat eo tempore Marcus Aurelius Antoninus. At ea inscriptio nullam habere potest auctoritatem, eaque de causa ne recitandam quidem credidi.

[8] Ceterum laudatus Dacunha cum ceteris consentit de translatione corporum facta ex veteri templo ad novum, [corpora anno 1475 ad novam ecclesiam translata.] a Joanne II Lusitaniæ rege fundatum pro monialibus S. Jacobi, eamque translationem figit anno 1475. Consentit Tamayus, & ad XXIX Septembris, ralata prius corporum inventione, de constructione templi & de translatione scribit sequentia: Et ideo anno MCCCLXXV (lege MCCCCLXXV, ut habet deinde) Joannes II Portugalliæ rex illud (templum novum) perfecit, &, sanctimonialibus translatis, magnifico & regio apparatu tandem sacras portavit exuvias, ubi capsulis argento puro affabre factis illæ conditæ in ara majori requiescunt. Ambrosius Morales, qui hæc brevius perstringit, observat cum Trugillo num. 5 laudato, novum hoc monialium templum intra urbem esse, cum vetustum esset foris. Antonius Vasconcellus in Descriptione regni Lusitaniæ pag. 448 de Martyribus hodiernis breviter agit, & utrumque templum memorat his verbis: Ibi Divorum nomini templum postea dicatum fuit, quod nomen adhuc suis a Tutelaribus servat, appellaturque hodie, Sancti Veteres (Santos o velho) ut discrimen sit a templo regio (Sanctos hodie novos dicimus) in quod Joannes II Portugalliæ rex a se conditum Divorum ossa munifice pariter & religiose traduxit.

[Annotata]

* in uno Julii

ACTA
Auctore anonymo
Ex editione Joannis Tamayi.

Verissimus M. Ulyssipone in Lusitania (S.)
Maxima M. Ulyssipone in Lusitania (S.)
Julia M. Ulyssipone in Lusitania (S.)

BHL Number: 8544

A. Anonymo

[Excitata persecutione; Sancti capiuntur: fidemque professi,] In temporibus illis, cum per universas provincias, ad Romanum imperium pertinentes, paganorum jussione principum Christianitatis persecutio desæviret, nec esset omnino in orbe angulus, in quo non veræ religionis ardorem idolorum cultura niteretur extinguere: in Ulysipponensem civitatem, quam in Occeani litore memorat & retexit antiquitas, tres Christo Domino Martyres pagani tunc præsidis a persecutio consecravit. Qui cum præceptis imperialibus fuisset admonitus, ut diversis tormentis interficerentur, qui sacrificare idolis distulissent, præceptionis impiæ nefarius executor prædictæ urbis indigenas deduci ad sacrificium per ministros suos compulit: qui secundum ritum paganorum contradicentibus pœnam, obedientibus præmia promittebat. Cumque inter alios, quos mundanarum rerum blandimenta deceperant, adolere profanis altaribus, Verissimus, Maxima, & Julia, illius sorores, & urbis ejusmodi accolæ, caperentur cogerenturque b, discrepantes quidem sexu, sed animi virtute consimiles, Christianos esse, Christum credere, nec divelli posse ab ejus ministerio, sunt professi.

[2] [& variis modis prius cruciati, gladio occiduntur.] Quorum judex confessione comperta, parari secretarium c, intromitti lictores, extendi Martyres, admoveri verbera, colligari ungulas, & exponi equuleorum tendicula imperavit. Sed nihil horum Dei famulos terruit aut promissum, aut superavit appositum d. Proficiebat siquidem per damna corporum virtus animorum; & per multiplices ac succiduos suppliciorum gradus ad repromissam beatitudinem fides in Deum stabilita tendebat. Ardescebat quidem iracundia persequentis, cum fiduciam Martyribus per adinventionum suarum cruciamenta conspiceret, & per omnes calliditatis astutias mens diabolo dicata currebat. Sed vincere immundi hostis caliditas non potuit, quos ad coronam cœlestis præmii præparatam patientia divina monebat. Consummantur tandem gladio tormenta martyrii, ut voce Christum confitentes *, quos mutare pœna non poterat, spiritus emissus intraret in cœlum.

[3] [Corpora a Christianis sepulta,] Nec sic tandem sævientis judicis est expleta crudelitas; nam inhumata reliquit corpora, & saxeis molibus aggravata, avibus devoranda, & feris lanianda subjecit. Sed cum penitus illæsa manerent, auferre jussit, & in pelagum e projici, ne impensæ sepulturæ testimonio exemplum confessionis ac fidei ad posteritatis notitiam perveniret. At prius veneranda ad litus corpora, quam nuntii reverterentur, perveniunt. Occurrit plebs devota cum gaudio, tantæ rei obstupefacta novitate, fide excitata, & martyrii unanimositate munita, quæ protinus corpora veneranda colligere, & ad sepulturæ locum cum maxima reverentiæ veneratione transferre curavit. Nec ullum Christianorum familiaris rei occupatio tenuit, aut sexus retraxit, aut infantia præpedivit, quominus distractus deesset officio. Cujus populi nos exemplum sequentes, annua hæc Martyribus festa Kalendis Octobris, quibus fuere coronati, persolvimus, ut eorum intercessionibus adjuvemur. Nec credere debemus defunctos, quos throno cœlesti novimus esse applicatos.

[4] Corpora vero Sanctorum Martyrum jacuerunt apud Ulysipponem in ecclesia f ipsismet Sanctis Martyribus consecrata, [ubi constructa postmodum ecclesia, in qua fuerunt inventa.] donec Agarenorum procedente per Hispanias irruptione g, a Christianis illius seculi sub terra involuti, ne in manus Sarracenorum venirent; illic oblita permanserunt, cum nullus esset, qui locum thesauri demonstraret absconditi. Sed currentibus annis, cum in eadem illa ecclesia antiqua (Ulysippone h jam ab Arabum captivitate liberata) monasterium Ordinis S. Jacobi magnificum erigeretur, quo postmodum in Mertollam i translato, equitum loco uxores, & filiæ eorum, in eodem monasterio recolligerentur, quousque viri e bellis adventabant, cœpit ibidem ex viduis, & aliis illustrissimis fœminis Ordo mulierum S. Jacobi Sanctimonialium coadunari. Inter has Commendataria k quædam locum sepulturæ Sanctorum divinitus ediscens, effosso loco, die XXIX Septembris, tandem per suavitatem odoris, quem fovea spirabat, inventa sunt, & in ara majori collocata, urbem & orbem miraculis l illustrarunt, quæ Deus Sanctorum intercessione patravit. Præstante D. N. Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præses ille additis Bedæ Martyrologio verbis vocatur Datianus, crudelitate sua in Christianos famosus, & in variis Actis martyrum Hispaniæ & Lusitaniæ notus. Attamen apud laudatum Dacunha Tarquinus nominatur: quod nomen unde acceperit, plane ignoro.

b Trugillus, cui & alii consentiunt, laudatus in Commentario num. 5, S. Verissimum & ejus Sorores ultro ad tyrannum accessisse scribit. At id neque hæc Acta habent, neque admittendum est sine meliore testimonio.

c Secretarium hic significat locum, in quo considebat judex ad reos audiendos, uti & vox illa alias sumitur apud Cangium in Glossario.

d Verba huc usque de suppliciis data plane consonant cum datis in Commentario num. 1 ex additis Bedæ. Quapropter hæc vetustiora credo, quam sint tota Acta, cum procul dubio ex vetustiore documento ad Bedam sint adjecta. Facile videbit studiosus lector, plura tormenta a Trugillo, cujus verba dedi in Commentario num. 5, fuisse accumulata, videlicet inediam in carcere, flammas lateribus admotas, crudelem circumductionem per urbem. Nescio, unde omnia illa fuerint a recentioribus desumpta.

e Apud aliquos recentiores, inter quos Vasconcellus ante laudatus, aliquid additur his verbis: Divorum corpora, lapidibus illigata gravibus, quo facilius imum attingerent, in mare dejecta sunt: quod ipsum, thesauri adeo pretiosi non avarum, in littus deposuit miraculo non vulgari. Forte præcedentia Actorum verba, Saxeis molibus aggravata, a suo loco avulsa fuerunt, & pertinent ad injectionem in mare.

f De hac addit Vasconcellus: Ibi Divorum nomini templum postea dicatum fuit.

g Occupatio Hispaniarum per Saracenos aut Mauros secundum Pagii chronotaxim, quam hic studiosius non examino, cœpta est anno 711. Unde vero auctor post aliquot secula sciverit, tunc sub terra Sanctorum corpora fuisse abscondita, non intelligo. Crediderim, meram esse conjecturam. At non minus conjicere poterimus, corpora tempore irruptionis Saracenorum jacuisse in primo sepulturæ loco, & hunc postea fuisse ignotum.

h Urbs illa a Pagio expugnata statuitur anno 1147, die XXV Octobris.

i Mertolla sive Mertola, oppidum est regni Lusitaniæ, cui olim Latinum nomen Myrtilis, aut Julia Myrtilis.

k Ita vocantur, quæ præsunt dicto monasterio S. Jacobi. Hanc autem, cui facta dicitur revelatio, Sanctiam vocant Dacunha, qui part. 2 cap. 73 ejus gesta conscripsit, & Tamayus ad XXIX Septembris. Jam ante observavi, hanc corporum inventionem a plerisque omissam; corpora vero anno 1475 in urbem ad novam ecclesiam delata esse.

l De his miraculis nullum inveni nominatim relatum.

* confitentium

DE S. ARETHA ET SOCIIS MM.
forte ROMÆ.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Arethas, forte Romæ (S.)
Socii martyres, forte Romæ (SS.)

AUCTORE J. S.

[S. Arethas cum 500 martyribus] Usuardus in genuino Martyrologio suo ad hunc diem ita habet: Romæ, natalis beati Arethæ martyris & aliorum quingentorum quatuor. Hæc ipsa verba repetiit in Martyrologio Romano Baronius, nec habuit, quod adderet in Annotatis, Usuardum & recentiores solum allegans testes, addensque Adonem, sed nescio quem, certe auctum & interpolatum, cum Ado ipse de his non meminerit. Sollerius noster in Observationibus ad Usuardum monet, Aretham & Socios primum ab Usuardo annuntiatos, nec inveniri apud antiquiores, & hæc subjungit: Sudavi affatim, ut vel vestigium horum Sanctorum alibi invenirem, sed frustra… Galesinius, Ferrarius & recentiores alii numerum illum fingunt & refingunt, adeo ut Bartholomæus Piazza in Emerologio, Socios ad septem dumtaxat contraxerit, quorum gloriosæ confessionis memoriam superstitem ait, & reliquias per varia Urbis templa dispersas. Martyrii tempus divinare videntur citati Galesinius & Ferrarius: ego de tota annuntiatione nihil me compertum habere candide profiteor. Aretham alium martyrem apud Homeritas, cum multis sociis sub tyranno Dunaan passum, de quo Metaphrastes apud Surium XXIV Octobris, cursim attigimus in tractatu de Patriarchis Alexandrinis pag. 64. Quidquid interim sit de Aretha nostro Romano, negari omnino non potest, eum ab Usuardo, undecumque demum acceptum, vere consignatum fuisse. Hisce verbis Sollerius non parum dubitationis insinuat, an forte Arethas cum Sociis non sit perperam ab Usuardo Romam translatus.

[2] Divinare Galesinium & Ferrarium, ut designent Arethæ tempus, [Romæ annuntiatus est ab Usuardo.] numerumque Sociorum ab illis fingi & refingi, ostendunt ipsa eorum verba. Nam in textu, omisso tempore, cum Usuardo de numero consentiunt; in Annotatis vero sub Antonino imperatore coronatos innuunt, nullius adducto testimonio, & Socios ad quinquaginta, vel ad quinque contrahunt auctoritate aliorum, quos non nominant, & quibus Usuardum præferunt. Auctor Florarii Ms. & Maurolycus accurate consentiunt cum Usuardo. Petrus de Natalibus verisimiliter idem scripsit: sed in utraque editione ejus Operis, quam nos habemus, altera anni 1493, altera anni 1515, sic legitur: Areta martyr & alii quinque & quatuor passi sunt Romæ Calendis Octobris. Si pro quinque legatur quingenti, congruit cum Usuardo. Et sane verisimile vix est, scriptum fuisse quinque & quatuor; sed potius quingenti & quatuor, ut habet Usuardus, aut quinquaginta & quatuor. Ex eo loco fortasse Galesinius Socios ad quinquaginta aut ad quinque diminui ab aliquibus dixit; recte tamen Usuardum prætulit. Nam dubitandum non videtur, quin & Petrus de Natalibus & reliqui omnes ex Usuardo aut ejus codicibus hauserint, sicut sua brevitate omnes innuunt. Illud unum utcumque videtur dubium, an forte Usuardus S. Aretham cum Sociis, qui die XXIV Octobris apud Homeritas passus legitur, forte ex errore non transtulerit Romam: quod ibidem magis examinari poterit.

DE SS. MM. PRISCO, CRESCENTE AUT CRESCENTIO, ET EVAGRIO: QUIBUS VERISIMILITER ADDENDI DENEGOTHIA AUT DEMERGOTIA, FAUSTINUS, MARTIALIS, JANUARIUS, ALEXANDER, EUPROBUS VEL EOPROBUS VEL EUTROPIUS, DIGNA AUT PIGRA, GOTHIA VEL COTIA, SATURNINA VEL SATURNINUS, SPES AUT SPEUS, CASTUS, PRIMUS, DONATUS, PASSICUS VEL PAFFICUS, PROPUS VEL PREPUS, ET FORSAN ALTERA DIGNA.
TOMIS IN MOESIA INFERIORE.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Priscus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Crescens aut Crescentius martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Evagrius martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Denegothia aut Demergotia martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Faustinus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Martialis martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Januarius martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Alexander martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Euprobus vel Eoprobus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Digna aut Pigra martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Gothia aut Cotia martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Saturnina vel Saturninus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Spes aut Speus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Castus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Primus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Donatus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Passicus vel Pafficus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Propus vel Prepus martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)
Digna altera martyr Tomis in Mœsia Inferiore (S.)

AUCTORE J. S.

[Tres ex his Martyribus in Martyrologio Romano,] Amplam, ut inferius probabo, Martyrum classem hodie annuntiant Apographa-Hieronymiana. Ex his vero tres solum priores selegit auctor vetusti sive parvi Martyrologii Romani, indeque hi tres transiverunt ad alia medii ævi Martyrologia, & ex his ad Romanum hodiernum. Eos ita memorat Baronius: Tomis in Ponto sanctorum martyrum Prisci, Crescentis & Evagrii. In Annotatis assignat Bedam, cujus purum Martyrologium hos Martyres non habet, sed interpolatum; recteque Usuardum & Adonem, & alios, nimirum recentiores, adstipulanturque, inquit, vetera manuscripta, intellige Martyrologia, non Acta, quæ hactenus non innotuerunt, si qua forte conscripta fuerunt. Romanum vetus aut parvum sic habet: Tomis civitate, Prisci, Crescentii & Evagrii. Eadem ad litteram Ado & Notkerus, addita tamen voce Sanctorum ante nomina Martyrum, quam similiter addidit Usuardus, & pro Crescentii scripsit Crescentis, quod transiit ad Romanum. Beda, Rabanus & Wandelbertus Martyres illos omnino omiserunt.

[2] [omnes in apographis Hieronymiavis,] Nomina omnium, quos in titulo posui, habentur ex quatuor præcipuis codicibus, nimirum ex textu Florentinii, ex codice Blumiano, quem contulit in fine Operis sui, ex Epternacensi & ex Corbeiensi, quos in Annotatis perpetuo recitavit. Textus omnes continet, excepta altera Digna, quam pro ceteris consonans, addit codex Blumianus, favente etiam Epternacensi. Duo omittuntur ex ultimis in codice Epternacensi, plures in Corbeiensi: quod minime mirandum in mendosis passim codicibus. Textum Florentinii subjungo: In Thumis civitate sanctorum Prisci. Criscenti. Evagri. Denegothiæ. Faustini. Martialis. Januarii… Alexandri. Euprobi. Digne. Gothiæ. Saturnine. Spei. Casti. Primi. Donati. Passici. Propi. Deinde pag. 1069 observat Florentinius, ante duos ultimos sive ante Passicum in codice Blumiano addi. Item Dignæ, & alia de quorumdam translatione, & tum demum sequi duos ultimos. Epternacensis apud eumdem sic habet: Civitate Tomis natalis Prisci, & Evagri… Crescenti, Demergotiæ, Faustini, Martialis, Januarii, Alexandri, Eutropi, Pigræ, Cotiæ, Saturnini, Spei, Casti, Primi, Donati, item Digne. Ultimum nomen forsan male impressum est, pro Dignæ aut Digne. In Corbeiensi, omisso civitatis nomine, ita legitur: Prisci, Faustini martyris (vox martyris verisimiliter irrepsit pro Martialis) Alexandri, Eopropi, Saturnini, Spei, Primi, Donati. Item Dignæ, Paffico, Præpi.

[3] Nunc probandum est, omnes istos Martyres, etiamsi in aliquot codicibus post interpolationem posterius factam disjuncti fuerint, [&, licet in aliquot apographis per interpolationes] ad eamdem videri classem spectare. Primo plures simul passos, quam tres primos, quos Martyrologium Romanum cum martyrologis medii ævi solos exhibet, liquet ex textu Florentinii, in quo post tres illos quatuor alii eodem modo sine interruptione ponuntur. Plures similiter ponuntur sine interruptione in codice Corbeiensi, & in aliquot contractis infra recitandis. Secundo non solum septem primos, qui apud Florentinium consequenter ponuntur, sed reliquos etiam omnes, qui post annuntiatam dedicationem ecclesiæ SS. Servatii & Lamberti sequuntur, ad eamdem spectare classem, colligitur ex omnibus aliis apographis, præsertim cum clarum sit, dedicationem illam seculo VIII, quo S. Lambertus obiit, aut etiam serius, in mediam Martyrum turmam fuisse injectam, & in uno tantum habeatur codice. Nam in codice Blumiano omnes recensiti Martyres consequenter ponuntur, præter duos ultimos, qui post aliam illius codicis interpolationem sequuntur. Omnes vero ponuntur in codice Corbeiensi sine ulla interpolatione aut interruptione, sed aliqui sunt omissi, & quidem duo ex tribus prioribus.

[4] In codice Epternacensi rursum scissa est illa Martyrum turma, [sint distracti, ad eam omnes classem videntur pertinere.] sed alio loco: nam post duos interposita est translatio S. Remigii & S. Germani, tum reliqui sequuntur. De his translationibus idem censendum, quod de prædicta dedicatione. Nam translationes quidem in aliis quoque apographis leguntur, sed alio loco, & in nullo alio inter illos Martyres. Quare clarum est, imperitia librarii, qui illam forte in margine invenit, Martyribus insertam esse. Porro laudati Martyres leguntur etiam in codicibus contractis, sed omissis aliquibus. In Richenoviensi hæc habentur: In civitate Thomis: Prisci, Evagrii, Januarii & Alexandri. In Augustano sine loco: Prisci, Crescentiani (pro Crescentii) Evagrii, Fausti (pro Faustini) Dignæ. In Labbeano: Prisci, Crescentiani, Evagri, Fausti, Casti, Dignæ. Hos ipsos habet Gellonense. In Corbeiensi contracto: In Thaniis Prisci, Evagri. Hi duo etiam soli sunt in duobus Martyrologiis apud Martenium tom. 3 Anecdotorum editis. Ex his igitur confirmatur, nec solum tres primos, nec rursum septem priores, sed omnes novemdecim videri simul passos; quandoquidem in iis Apographis, in quibus pauciores recensentur, æque aliqui ex prioribus, quam ex posterioribus sint omissi; & in ipsis quoque Martyrologiis contractis aliqui ex posterioribus sint expressi. Florentinius in Annotatis ejusdem plane est sententiæ, totumque Martyrologii locum hoc modo restituendum censet: Thomis aut Tomis civitate SS. Prisci, Crescenti, Egri (lege Evagri.) Denegothiæ, Faustini, Martialis, Januari, Alexandri, Eupropi, Dignæ, Gothiæ, Saturninæ, Spei, Casti, Primi, Donati, item Dignæ, Passici, Propi. Pleraque nomina hic recte expressa crediderim; aliqua tamen sunt dubia.

[5] [Passi videntur Sancti Tomis] De civitate, in qua passi sunt Martyres, etiam dubium movet Florentinius, quia alias scripta est Thumis, alias Thomis. Addi potest ex additis a me, alias etiam legi Thomis, & Thaniis. In tanta varietate recurrendum videtur ad martyrologos medii ævi: nam hi codices Hieronymianos habuerunt minus mendosos, quam habeamus hoc tempore. Auctor Romani Parvi, qui ceteris vetustior, uti & Ado & Notkerus habent Tomis sine aspiratione, solus Usuardus addidit aspirationem & scripsit Thomis. Hisce jam satis refutatur suspicio Florentinii de Thmuide civitate Ægypti, acsi scriptum fuisset Thumuis pro Thmuis: nam id nullus habet codex, & utrumque fuisset mendosum, cum Thmui fuisset scribendum, si in illa civitate essent passi. Thomum etiam Ægypti civitatem cum Ortelio assignat Florentinius; sed ea parum nota est apud vetustos geographos, & ea saltem non effertur numero plurali, ut scribendum fuisset Thomi aut in Thomo, quod nullus habet codex. Quare dubitandum non videtur, quin Martyres nostri sint passi in notissima civitate Mœsiæ inferioris, quæ passim plurali numero Tomi vocatur, multosque alios habuit Martyres. Nam & in omnium vetustissimo Epternacensi legitur Tomis, & sic habent Martyrologia medii ævi, excepto Usuardo, qui censendus est non advertisse, civitatem illam sine adspiratione scribi.

[6] [in Ponto Mœsiæ inferioris.] Baronius etiam addit in Ponto, quod non habent vetusti martyrologi; sed noverat Tomos in Ponto sitos esse, quia Ovidius poëta in illa civitate, & in Ponto exsul fuit, & de Tomis frequenter meminit. Cellarius in Geographia antiqua pag. 373 etiam recitat epigraphen nummi cujusdam Caracallæ, qua vocatur Metropolis Ponti. Verumtamen urbs Tomi quærenda non est in Ponto, notissima Asiæ Minoris provincia; sed in illa parte inferioris Mœsiæ, quæ sita est inter Danubium & Pontum Euxinum, & quæ modo constituit extremam hodiernæ Bulgariæ partem ad Pontum Euxinum. Hinc ad vitandum multorum errorem, qui Tomos facile in Asia Minore quærerent, dici potest: Tomis in Mœsia inferiore, aut, in Ponto Mœsiæ inferioris.

[7] [Corpus S. Evagrii, forte unius ex his, servatum in Hispania] Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem scribit sequentia: In cœnobio S. Basilii de Cuellar, diœcesis Segobiensis, depositio S. Evagrii martyris, qui cum aliis Tomis in Ponto martyrium consummavit. Cujus sacra lipsana Hispanias allata, & in eodem cœnobio condita, ibidem honorifice quiescunt & venerantur. In Annotatis ad confirmationem ait: M. Ægidius Gonzales Davila, chronographus regius, in Theatro ecclesiastico Castellæ tom. 1 fol. 519 asserit, sacra hujus sancti Martyris pignora adservari in diœcesi Segobiensi, in cœnobio fratrum S. Basilii Magni in oppido Cuellar, ubi honorifice coluntur. Testatur revera laudatus scriptor in memorato cœnobio Basiliano servari corpus S. Evagrii martyris, ejusque festum ibidem celebrari die prima Octobris. Ex hoc cultus die utcumque insinuatur, pro corpore S. Evagrii hodierni illud corpus haberi: hoc tamen Davila non adjungit. Subjungit martyrologus Hispanus aliud testimonium, ita pergens: Quod & nos adepti sumus ex relatione reverendissimi & numquam satis laudati prædicatorum principis & principum prædicatoris P. F. Didaci Nisseno, amici nostri. Omnino credo, corpus alicujus S. Evagrii ibidem servari. Unde vero noverint, illud esse hodierni, mihi perspectum non est.

DE S. FREMERIO AUT FERMERIO M. IN ABBATIA S. FREMERII O. S. B. DIOECESIS
VASATENSIS IN GALLIA.

[Commentarius]

Fremerius aut Fermerius mart., cultus in abbatia S. Fremerii O. S. B. diœcesis Vasatensis, in Gallia (S.)

[Ecclesia cum abbatia S. Fremerio dicata:] Saussayus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem ita habet: Vasati natalis S. Fremerii martyris, qui factus hostia pietatis justitiæ coronam forti agone recepit a Domino. De cultu hujus Sancti nullum est dubium, cum habeat abbatiam nomini suo dicatam in diœcesi Vasatensi. De hac abbatia meminit Mabillonius tom. 5 Annalium Benedictinorum pag. 160, ibique vocatur S. Fermerii. Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 1217 de eadem agit sub hoc titulo: Abbatia S. Fremerii, S. Ferme, Ord. sancti Benedicti: & sic habet: Sancti Fremerii seu Fermerii abbatia haud longe a Droto fluvio & oppido Libournæ (Libourne) posita, condita fertur a Fremundo Burdigalensi. Tum refert, seculo XI subditam fuisse Salmurensi monasterio S. Florentii & subjungit: Attamen illud monasterium ad hunc diem proprios habet abbates, qui usu vestimentorum pontificalium gloriantur, habentque merum & mixtum imperium in villa S. Fremerii. Ecclesiam quoque S. Fremerio fuisse dicatam, liquet ex catalogo abbatum, quem subdit: nam de Leone II dicit: Obiit anno MDCC, jacetque in ecclesia S. Fremerii. Habemus ergo, & abbatiam & villam & ecclesiam S. Fremerii nomine insignitam. At neque de gestis, neque de tempore, quo vixit, vel minimum invenire potui.

[2] Apud laudatum Saussayum in Martyrologio S. Savini de Levitania ad XXX Augusti hæc leguntur: [idem videtur cum S. Fermerio,] Eodem die passio S. Fermerii martyris. Deinde pag. 1252 ex monumentis ecclesiæ Pictaviensis de S. Fermerio hæc scribit Saussayus: S. Fermerius, (vulgo S. Fraigne,) cujus natalis claret XXX Augusti; ejusque tutelæ prioratus dicatus est Ordinis S. Benedicti, quin & parœcialis ecclesia in Engolismensi tractu, diœcesis Pictaviensis, ubi colitur XXX Augusti. Hinc Castellanus S. Fermerium ad eumdem diem inseruit Martyrologio Gallicano, uti apud nos eodem etiam die dictum est in Prætermissis. Porro spectata vicinitate locorum, quibus colitur in Vasatensi, Engolismensi & Pictaviensi territoriis, dubitandum non videtur, quin idem ubique colatur Fermerius aut Fremerius, præsertim cum ubique dicatur martyr, de gestis vero altum sit silentium. Opinio illa magis fit verisimilis ex Castellano, qui pag. 705 in Appendice ad XXX Augusti, datis de S. Fermerio addit sequentia: Dictus est etiam S. Frenir: cujus translatio celebratur die I Octobris. Rursum pag. 783 inter Aëmeros de S. Fremerio hodierno ita loquitur: Fremerius (Gallice S. Ferme) patronus abbatiæ in Vasatensi territorio, (ut supra dictum) idem verisimiliter cum S. Fermerio (Gallice S. Fraigne.) Quod adeo variatum est nomen Gallicum, parum aut nihil movere nos debet ad Sanctum illum geminandum, cum notissimum sit, quam facile Sanctorum nomina variis modis luxentur a populo.

[3] [& forte idem quoque est cum S. Formerio.] Ceterum ad XXV Septembris egi de S. Formerio, qui colitur in vico de Vanares in Alava Hispaniæ provincia, quia ibidem requiescunt sacræ ejus reliquiæ a multis seculis. De gestis S. Formerii nihil quoque norunt Hispani: sed Martyrem credunt, & aliunde ad se advectum. Hinc ibidem monui, forte eumdem esse cum hodierno Fremerio aut Fermerio, sed nihil dici posse pro certo. Memoratæ suspicioni favet non modo, quod Hispani suum Formerium credunt extraneum, sed magis etiam quod corpus ejus habent, quandoquidem de reliquiis nihil apud Gallos inveniam. Verum, ut jam ibidem monui, ejusmodi conjecturæ verisimilem quidem suspicionem ingerere valent; sed minime sufficiunt ad aliquid certi statuendum. Hinc, relicto illo dubio, ante seorsum egimus de S. Formerio, & modo de S. Fremerio aut Fermerio.

DE S. GERMANA VIRGINE MART. IN PRIORATU S. GERMANÆ PROPE BARRUM
AD ALBAM IN GALLIA

Forte sec. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS. De cultu Sanctæ & Actis edendis.

Germana, Virgo M., in prioratu S. Germanæ prope Barrum ad Albam, in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Saussayus in Martyrologio Gallicano pag. 1247 dedit vetustum Martyrologium S. Sabini de Levitania, [Memoria S. Germanæ in aliquot Martyrologiis:] in quo ad Kalendas Octobris S. Germana annuntiatur his verbis: Barro Castro natale sanctæ Germanæ virginis in territorio urbis Lingonum. Varia ejusdem nominis sunt oppida, quibus nomen est Barrum, in ipsa etiam diœcesi Lingonensi, distincta tamen nominibus fluviorum, quibus adjacent: nam alterum vocatur Barrum ad Albam, Gallice Bar-sur-Aube; alterum Barrum ad Sequanam, vulgo Bar-sur-Seine. Habetur & Barrum Ducis, sed id non est in diœcesi Lingonensi. Saussayus suis quoque verbis ad I Octobris S. Germanam annuntiat verbis martyrium indicantibus, & in castro Barrensi, sine distinctione oppidorum synonymorum. At Arturus in Gynæceo, omissa mentione de martyrio, quod tamen in Annotatis insinuat, S. Germanam memoravit in castro Barrensi ad Sequanam, diœcesis Lingonensis. Sic Barri ad Sequanam Castellanus S. Germanam annuntiat, dicitque mactatam a Wandalis, ut habent Acta. Jacobus Vignerius, Societatis nostræ presbyter, qui scripto Chronico Lingonensi aliisque libris innotuit, cum Actis S. Germanæ aliquot de Sancta anno 1659 ad Bollandum transmisit notitias, & in his ex Martyrologio quodam Ms., quod non nominat, sequentia ad I Octobris produxit verba: Natale sanctæ Germanæ virginis & martyris, quæ, sedata persecutione crudelium Wandalorum, passa est, cum ad turpia & impudica ipsorum vota nullatenus se vellet inclinare, propter castitatis observantiam & confessionem nominis Christi ab ipsis decollata, cum palma martyrii & virginitatis honore migravit ad cælos, sanguine proprio laureata. Hæc etiam Actis consona.

[2] Habet S. Germana prioratum nomini suo dicatum prope Barrum ad Albam in monte, [in prioratu sui nominis prope Barrum ad Albam] in quo ab initio sepulta dicitur in ecclesia S. Stephani. Hinc autem liquet, sicut ex ipsis quoque Actis, errasse Arturum & Castellanum, dum Sanctam annuntiarunt Barri ad Sequanam: nam aut Barri ad Albam annuntianda erat, aut in monte vicino, ubi est ecclesia, olim S. Stephani, nunc S. Germanæ dicta. Laudatus Vignerius de illo S. Germanæ prioratu meminit in Chronico Lingonensi ad annum 1076, quo ponit conversionem S. Simonis comitis, cujus liberalitate prioratus S. Germanæ datus est abbatiæ Jurensi cum aliis pluribus. Secundus, inquit, S. Germanæ sacer, positus est in monte vicino, videlicet Barro ad Albam, ubi erat primus prioratus. De eodem meminit Chiffletius noster in Collectione apud nos Ms., & ab eo vocatur Prioratus S. Stephani & S. Germanæ de Monte Barri super Albam &c. Plura non affero, quia jam recitata sunt ad XXX Septembris in S. Simone § 10, ubi legi possunt. Quippe allata sufficiunt ad probandum Sanctæ cultum, & ad ostendendum, ejus prioratum esse prope Barrum ad Albam, ubi & sepulta creditur, postquam in loco aliquo vicino fuerat occisa.

[3] [gemina festivitate, & populi pietate colitur.] De festivitatibus S. Germanæ Vignerius hæc annotavit: Porro festum S. Germanæ celebratur Kalendis Octobris: item XIX Januarii. Non tamen existimo celebrari per totam diœcesim Lingonensem. Nam idem quoque ait: De S. Germana nihil habent Breviaria Lingonensis ecclesiæ, sive manuscripta sive typis excusa, quæ hactenus vidi: neque etiam Lectionaria, licet ea citet Claudius Robertus in Gallia Christiana. Citaverit Robertus unum forte ex Lectionariis, ex quibus descripta sunt Acta a nobis danda. De ulteriori Sanctæ cultu Vignerius aliqua sibi communicata dicit a domino Benigno Cenreyo, presbytero Lingonensi, quem & doctissimum ait theologum. Verba ipsa transcribo: Quoties ardente diutius sole, patens hiatibus terra imbres desiderat, congregatur clerus populusque, qui, conceptis votis, sacrum Germanæ virginis caput, argentea inclusum theca, de monte in urbem, quanta possunt pietate cultuque asportant. Unde mox repentinis aquis humus irrigatur: neque umquam talis spes est frustrata colonos. Insuper, quos febris exagitat, in montem duci se curant, aut certe fontem, B. Germanæ sacrum, ad montis radicem positum, adeunt, precantur, vota faciunt: & inter orandum non raro, sopore leviter in membra influente obdormiscunt, & sæpe ex ipso somno sani, hilares ac læti meritis Germanæ martyris excitantur.

[4] [Acta edenda: ætas Sanctæ minus certa.] De Actis, quæ transmisit laudatus Vignerius, pauca veniunt observanda. Titulus apographo præfixus est: Passio S. Germanæ virginis & martyris, Kalendis Octob. Testatur autem, ea anno 1656 transcripta ex tribus codicibus Mss., partim prioratus S. Germanæ, partim ecclesiæ S. Macuti. Ea pro Officio ecclesiastico composita existimamus, quia in novem lectiones divisa sunt. Claudius Robertus in catalogo episcoporum Lingonensium Acta commemorat, & Vitam S. Germanæ vocat, in Guidone 2, quem ponit episcopum 67. De vetustate horum Actorum multa dicere nequeo: nam vetusta quidem credo, si ad ætatem nostram respicere velimus: sed verisimiliter aliquot seculis post mortem Sanctæ fuerunt concinnata. Hinc non aliam iis auctoritatem tribuere possumus, quam quod ex his Actis innotescat, qualis de S. Germana apud Barrenses olim fuerit traditio. Mors Sanctæ, si Actis stricte inhæremus, figenda est sub initium seculi V, sive circa annum 407, sub cujus initium Wandali in Gallias irruperunt: nam Wandalis cædes Sanctæ in Actis tribuitur. Vignerius in Chronico Lingonensi pag. 29 maluit ad Hunnos eorumque regem Attilam respicere, & martyrium S. Germanæ post pugnam Catalaunicam continuo figendum credidit, sive anno 451. Verum, si Actorum auctoritas non sufficit, ut facile admisero, ad martyrium certo sub Wandalis figendum; multo minus ex sola conjectura illud sub Hunnis figere possumus. Hinc ne seculo quidem quinto, quo Wandali primum, deinde Hunni, Gallias vastarunt, certo figendum videtur. Si enim pro tuenda castitate, ut creditur, occubuit Sancta; istud multo etiam serius contingere potuit.

ACTA
Auctore anonymo.
Ex tribus codicibus Mss.

Germana, Virgo M., in prioratu S. Germanæ prope Barrum ad Albam, in Gallia (S.)

BHL Number: 3451

A. Anonymo.

[Sancta prope Barrum ad Albam sacerdoti] Sicut audivimus, & patres nostri narraverunt nobis, tempore, quo crudelium Wandalorum detestanda ferocitas & insatiabilis rabies intra Galliæ fines emersit, non solum basilicas omnes & loca Deo dicata miserabiliter subvertens, verum etiam fideles & Catholicos viros inauditis suppliciis & morte turpissima condemnans, habitabat in colle, cujus vertici adjacet Barrense a forum, puella speciosissima, nomine Germana, moribus insignis & vita, fide plena, castitate præfulgida, in conspectu Dei & hominum gratiosa. Morabatur autem ea tempestate in eodem loco quidam venerabilis sacerdos, in basilica, quæ in honore beati prothomartyris Stephani b fundata est, cura fungens pastorali, cui sacratissima Puella quotidie latices ad manus suas abluendas & ad divinum obsequium c in sacrosancta altaris & mensæ Dei vasa infundendos sedulo deferebat obsequio.

[2] Hortabatur frequentissime iste reverendus Dei sacerdos beatissimam Christi Ancillam, [pie serviens,] seculi hujus transitoria oblectamenta & caduca respuere blandimenta, instruens & docens eam, suæ mentis domicilium, juste & pie & caste vivendo, Spiritui sancto habitaculum gratissimum præparare. Cujus salutaribus monitis Virgo diligenter obediens, angelicam in terris ducebat vitam, ab omni sorde se custodiens alienam, & ab omni via mala pedes suos avertens. Jejuniis crebris & orationibus assiduis insistebat, & secreto cilicio tecta, expectans expectabat Dominum venientem ad nuptias secum, ad cœlestium epularum perenne convivium, & ad cælestes nuptias cum lampadibus oleo lætitiæ & exultationis & bonarum virtutum charismatibus refertis, feliciter intratura.

[3] In diebus illis prædicta execrabilium Wandalorum nefandissima multitudo ad hunc locum, [in manus Wandalorum incidit: a quibus frustra] casu ducente, perveniens super ripas fluvii, cui Alba vocabulum est: qui ab Orientali latere ad radicem memorati montis præterfluit, sceleratissima castra sua subito applicans, totam circum adjacentem planitiem horrendo & barbarico impetu occupavit. Consuetudinario itaque more beata Virgo ad fontem, de quo solita fuerat haurire, descendens, reperit ibidem quosdam de prophano exercitu residentes, laboris & itineris sui lassitudinem recreantes. Qui cum intuerentur eam venientem, considerata pulchritudine ipsius, & tantum Puellæ decorem vehementer admirantes, gavisi sunt valde, putantes eam ex facili subjugandam, & ad desideria sua inflectendam. Exarserunt itaque in concupiscentiis suis; primoque eam blandis sermonibus & molli adulatione demulcere studuerunt: sed cum cernerent, quod non possent flectere cor ipsius ad id, quod desiderabant, conviciis, minis, sævisque verberibus eam deterrere cœperunt. Sed neque terroribus neque blanditiis a proposito suo beata Virgo immutata, elegit potius corpus suum suppliciis quam corruptoribus exponendum.

[4] [sollicitata multisque modis vexata,] Sic igitur Sponsa Christi constantiam fidei, puritatem mentis, integritatem corporis inviolabiliter conservans, nulla arte a ministris sathanæ potuit superari; nec in aliquo voluit perfidis consentire: impollutam siquidem se custodiens, reddidit eos confusione plenos & stupore, admirantes, quod nec ejus mentem frangere, nec ad sua vota poterant inclinare. Comperto igitur inimici Dei, beatam Virginem Christianam fore, illico irruunt in eam, & forte vivam absorbuissent eam, nisi Dominus habitasset in ea. Verumtamen impulsu reciproco alius ad alium ipsam turpiter impellebant, satisque inhoneste eam tractantes, veluti qui ludum pila exercent, ipsam, quam tenebant, statim ad invicem projicientes, in hunc modum Ancillam Dei acriter affligebant. Talibus & multis aliis irrisionibus viri impii innocentem Puellam vexantes, tandem decreverunt ad judicem suum deducendam: qui tunc erat dux eorum, & primaria potestate illi nefandissimæ cohorti præminebat.

[5] [duci sistitur. Cum huic quoque nollet consentire,] Præsentata itaque aspectui perfidi & inclementis judicis, ejus pulchritudinis specialissima specie succensus, atroci ab mendatiis * deposito vultu, & maligni tyranni facie exuta, placido & tranquillo sermone adulatoriisque blanditiis eam studuit delinire. Sed inaniter stultus laborans, in vanum sua proferebat eloquia: quia beata Virgo more aspidis surdæ, & obturantis aures suas, ad ipsius impudica vota suum minime inclinavit auditum. Auri & argenti pretiosarumque vestium copiam insuper pollicetur, & super omnes familiæ suæ feminas principatum, si voluntati suæ liberum præberet assensum. Sed hæc omnia tanquam nihilum & inane reputata sunt ei: & istis omnibus a beata Virgine neglectis, elegit abjecta esse magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. O constantia laudabilis! o fides inexpugnabilis! o mulier virilis! quæ toties tentata, nunquam tamen extitit immutata! Quid dicturi molles & effeminati viri, cum audient, etiam in sexu fragili victoriam martyrii, & fœminam naturalis teneritudinis oblitam, Christi vestigia sequentem, non post desideria sua ambulantem. Iter salutis egredi metuunt, & securitatis desidia torpentes, in sui cordis ignavia facere d non erubescunt. Quæ hodierni temporis fœmina in tanto rerum turbine staret immobilis, in tanto & tali conflictu victrix triumpharet? A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[6] [ejus imperio Virgini caput amputatur.] Animadvertens itaque impius judex, quod nihil proficeret, sed omnis sermo suus casso labore deficeret, confusus & vehementer turbatus, præcepit a conspectu suo rebellem celeriter removeri, & absque dilatione sacratissimum caput ejus amputari. Rapuerunt autem eam illico mortis ministri, satellites diaboli, sicarii cruentissimi; totiusque humanitatis facie deposita, obliti pietatis & misericordiæ, traxerunt innocuam Virginem ad decollandum, benedicentem & laudantem Deum, qui non solum corpus suum ab omni pollutione servavit incorruptum, verum etiam de prophano & truculento judice concessit triumphum. Quorum unus, arrepto gladio, infelicem extendens dexteram, Innocentis caput irreverenter amputavit, nec Deo deferens, nec Virgini parcens, nec honori nec famæ consulens. Ecce quam felici, quam gloriosa, quam triumphali morte beata virgo Germana migravit a seculo! Ecce quomodo pro terrenis cælestia, pro perituris æterna feliciter commutans, sanguine proprio laureata, beato fine cum palma martyrii in pace quievit! Quis dubitet, istam sacratissimam Virginem cum Christo in cælo regnare, & castis ejus amplexibus jugiter inhærere, pro cujus amore sanguinem suum fudit, & a verbis impiorum non timuit, nec terrenæ dignitatis gloriam quæsivit? In brevi terminata, explevit tempora multa, & rapta est, ne malitia mutaret intellectum ipsius; cum hujus mundi transitoriam, fallacem & injustam gloriam cum suis oblectationibus conferens, ad gaudia sine fine mansura toto mentis desiderio anhelanter cucurrit.

[7] Amputato igitur beatissimæ Virginis sacratissimo capite, [Fertur caput suum gestasse,] cruentissimi homicidæ recedebant insultantes, existimantes nomen illius se penitus extinxisse, quam viventem non valuerant superare. Et licet visa sit oculis insipientium mori, qui lætantur, cum male fecerint, & exultant in rebus pessimis; nos tamen credimus, eam vivere perenniter in cælesti curia: & memoriale ejus non derelinquetur in secula. Ut enim comprobaret Rex, cui omnia vivunt, & cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius, etiam post mortem beatam Virginem cum Christo regnare, truncatum caput, tamquam viveret, propriis manibus collectum, cœpit longo terrarum spatio in ulnis suis bajulare e, & in hunc modum ad basilicam, quasi vita comite, tendens, tanquam fatigata esset ex ardui asperitate itineris & difficultate longioris viæ, resedit quodam loco, caput, quod gestabat, in gremium suum deponens, velut præstolaretur aliquem, qui eam colligeret, & suo funeri obsequium debitum præstaret.

[8] Audiens autem sacerdos, cui ministrare consueverat, [in ecclesia vero S. Stephani sepulta est.] rei eventum, mœstus & lugubris, ipse & quidam fideles descenderunt cum eo ad locum, ubi erat, & sicut prædiximus, invenientes, collegerunt eam cum fletu & lacrymis, ferentes in basilicam prothomartyris Stephani, ibique honorifice pro modulo suæ facultatis corpus ejus sepulturæ commendarunt. Cujus nomine & monumento insignis habetur locus iste: titulo nominis Mons-sanctæ-Germanæ appellatur. Licet enim antea alio vocabulo nuncupatus fuisset, decretum est a fidelibus, ut deinceps a posteris Mons-sanctæGermanæ perpetuo vocaretur: quod vocabulum non solum in confinio, verum etiam in remotis partibus celebre & divulgatum habetur. Sepulta est autem in memorata ecclesia sacratissima virgo & martyr Christi gloriosa, Germana, quartodecimo Kal. Februarii f, ubi omnibus, qui ad suffragia ejus cum devota fide & fideli devotione accesserint postulanda, semper patrocinari non desistit. Imploramus ergo te, pia virgo & dulcis memoriæ Germana, ut interventu precum tuarum nos Jesus Christus exornet bonorum operum incrementis, lites & discordias pellat, pacis & dilectionis fœdera mittat, morbos auferat, salutem concedat, disciplinam & religionem nos famulos tuos jugiter amplecti faciat, totius immunditiæ & pravitatis nostræ sordes abluat, fidem & devotionem semper in nobis augeat, caritate nos repleat, exornet patientia, coronet perseverantia, & ad gaudia felicitatis æternæ perducat, ubi facie ad faciem Christum incessanter contemplaris, & sequeris Agnum, quocumque ierit: quod nobis concedere dignetur idem Deus & Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculolum. Amen.

[9] [Beneficia aliqua ejus patrocinio obtenta.] Quodam tempore, cum pro negotiis & ruinis ecclesiæ beati Stephani reparandis per diversa loca ad fideles populos pro ipsorum eleemosynis expetendis sacratissimum beatæ Germanæ caput deferretur, casu delatum fuit in castrum, quod Bellum-forte g nuncupatur; ubi Deus omnipotens cum majestate merita ipsius dignatus est declarare, ut omnes ægroti, tam debiles quam claudi & febricitantes, vel aliis ægritudinibus laborantes, qui illuc convenerant, sospitate pristina recepta, cum gratiarum actione recesserunt. Accidit etiam temporibus nostris, sicut religiosorum actione & venerabilium virorum relatu & testimonio perhibetur, quod, cum die quadam domus, oratorio beati Stephani contigua, igne vehementi fuisset succensa, ita ut flammarum globos ventorum vehementia in vicina basilicæ tecta inferret, & nulli jam veniret in dubium, quin ea ex proximi ardoris incendio combureretur; cum, Deo inspirante, quidam de circumstantibus beatæ Virginis sacratissimum caput delatum opposuit obviantibus flammis. Tunc subito in oculis omnium ipsa etiam flamma retroacta est, & solam, quam invaserat, domum consumens, sicut credimus, per merita sanctæ Virginis ecclesiam dimisit. Simile huic fuit, quod cum in eadem villula quædam domus fuisset succensa, aërque lucidus, serenis radiis sol clarus haberetur, attulerunt ibi sacratissimum caput h; & statim cœpit imber densissimus ruere, per quem totius ignis crescentis incendium penitus extinctum mirabiliter cessavit. Tu autem Domine &c.

ANNOTATA.

a Barrense forum, ut explicat Claudius Robertus in Commentario num. 4 laudatus, significat hic Barrum super Albam, consentitque Vignerius in notitiis ad nos missis, & ipsa loci descriptio id certum facit.

b Ecclesia S. Stephano sacra, ubi modo est prioratus S. Germanæ, de quo dictum num. 2. Dubitari tamen posset, an illa ecclesia jam steterit seculo V, sive tempore Wandalorum; sicut dubitari potest, an Sancta ipsa sit tam antiqua, ut insinuavi num. 4.

c Ex hoc loco ait Vignerius: Sancta Germana fungebatur munere diaconissæ. Attamen non dicit, diaconissam fuisse: neque id verisimile est.

d Reliqui inventa in apographo, etiamsi dictio sit scabrosa.

e Crebræ sunt in Actis minus genuinis gestationes capitis amputati, sed pleræque saltem fabulosæ.

f Eodem die XIX Januarii Sancta etiam colitur. Alia quoque Germana eo die in Africa cum multis passa est.

g Castrum Bellum forte, nunc ducatus titulo insigne, vulgo Beaufort en Champagne, inquit Vignerius.

h Advertere poterit studiosus lector, ubique in Actis memorari caput, nullibi corpus, præterquam in prima sepultura. Ex notitiis vero, quas Actis adjunxit Vignerius, nihilo magis colligere potui, an Sanctæ corpus seorsum a capite servetur in prioratu prope Barrum ad Albam.

* forte mendaciis

DE S. REMEDIO VEL ROMEDIO CONFESSORE
IN AGRO TRIDENTINO

Forte sec. V inchoato.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Remedius vel Romedius Conf., in agro Tridentino (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria in paucis Martyrologiis: ejusdem cultus in diœcesibus Tridentina & Brixinensi, reliquiæ, & beneficia aliquot illius patrocinio adscripta.

Bollandus noster inter Prætermissos ad diem XV Januarii de hoc Sancto annotavit sequentia: S. Romedius, [Hic Sanctus a Ferrario ad diem 15 Januarii,] sive Remedius, confessor colitur hoc die Tridenti, ut auctor est Ferrarius; qui 1 Junii agi ecclesiæ ipsius dedicationem scribit, obiisse ipsum XIII Januarii. Ast in Vita, quam e veteribus Mss. tom. 3 Bavariæ sanctæ exhibet Raderus noster, consentientibus quibusdam Martyrologiis, dicitur obiisse & coli 1 Octobris. Hæc Bollandus, rationem reddens, cur hujus Sancti gesta cultumque examinanda distulerit ad Kalendas Octobris. Re vera Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, ipsum ad XV Januarii annuntiavit his verbis: Tridenti, S. Remedii confessoris; laudavitque in Annotatis Tabulas ecclesiæ Tridentinæ & Vitam ejus typis editam. Idem martyrologus in Catalogo Sanctorum Italiæ de eodem Sancto rursum agens, primo in Indice toti Operi præfixo, Romedius, inquit, confessor in territorio Tridentino XV Januarii: corpus in propria ecclesia in Plebe S. Zenonis.

[2] Verum in ipso Opere non ad XV Januarii, sed ad I Junii ejusdem elogium e Vita acceptum exhibet, [ejusque sacelli dedicatio prima Dominica Junii annuntiantur;] præmisso tamen hoc titulo: De S. Romedio confessore Tridentino, cujus dies festus agitur die XV mensis Januarii. Ut autem ipsum initio mensis Junii memoraret, non ea ratio fuit, quod Kalendis Junii coleretur; sed quia (uti Ferrarius ipsemet ad calcem elogii addidit) Dominica prima mensis hujus (Junii) ecclesiæ ipsius dedicatio celebratur. Hoc ipsum etiam legitur in veteri Kalendario, quod clarissimus vir Hieronymus Tartarotti Tridentino-Veronense appellavit, atque inter instrumenta post suam de Monumentis antiquis Roboretanis Apologiam nuper anno 1758 vulgavit, quod initio Junii sic habet: Nota, quod semper Dominica prima mensis Junii est Consecratio angelica felicis & devotæ capellæ S. Romedii in valle Annania, diœcesis Tridentinæ. De die obitus illius agam infra; sed qualiscumque hic dies fuerit, ex dicendis constabit, Sanctum tam die XV Januarii, quam Kalendis Octobris coli. Laudatus Ferrarius in Catalogo Generali eumdem denuo velut abbatem in Bavaria annuntiavit ad Kalendas Septembris, ubi ait: In Bavaria S. Remedii abbatis; annotans ibidem: Ex Martyrol. Canis. hac die. Ab aliis ponitur die 1 Octobris. Nos tantum duas Martyrologii Canisii, sive Walasseri, editiones habemus, factas Dilingæ annis 1573 & 1599, in quibus S. Remedius ad Kalendas Octobris, non Septembris, relatus est verbis mox dandis. Oportet ergo Ferrario præluxisse omnium primam editionem anni 1562, quam consulere mihi non licuit.

[3] [a paucis aliis memoratur hodie.] Quod vero ad Martyrologia attinet, præter laudatos Ferrarii Catalogos vix tria habemus, eaque pro tempore, quo Sanctus vixisse perhibetur, plane recentia, in quibus ejusdem memoria exstet. Horum antiquissimus est Codex Hagenoyensis, anno 1412 exaratus, qui apud Sollerium nostrum inter Auctaria Martyrologii Usuardini ad diem I Octobris ita annuntiat: In episcopatu Tridemiensi (lege Tridentinensi) sancti Remedii confessoris. Obscurior est Greveni phrasis, ibidem sic habens: Item sanctorum confessorum, Remedii, Abræ, qui & Deodatus, David, discipulorum sancti Germani episcopi. Grevenum secutus est Adamus Walasser in Martyrologio Germanico, quod ob collatam a Petro Canisio in eodem adornando operam, Canisii solet appellari. Verba ejus ex Germanicis Latina accipe: Item sanctorum confessorum, Remedii, Abræ (qui etiam Adeodatus dictus fuit) & Davidis, discipulorum sancti episcopi Germani, qui omnes ex Bavaria orti sunt. Quid hæc sibi velint, exponam infra; verum cum plura ex Martyrologiis non habeantur, Actaque illius, quæ circumferuntur, ejusmodi sint, ut tum ob justæ antiquitatis defectum, tum ob asserta, quæ partim aperte falsa, partim falsitatis merito suspecta, continent, a nonnullis in dubium vocari videam, an is Sanctus umquam exstiterit, eorumdem Actorum examini præmittenda censui, quæ de illius cultu & reliquiis accepi, ut ab his, quæ certa sunt, ad reprobanda falsa, dubiaque discutienda procedam.

[4] Facem mihi hic præferet clarissimus vir Antonius Roschmannus, [Clarissimi Roschmanni opera hic nobis præstita.] sacræ Cæsareæ ac regiæ Apostolicæ Majestatis bibliothecæ publicæ Oenipontinæ in Tyroli præfectus, nec non sanctioris tabularii procustos, suisque editis Opusculis eruditis notus, & in Actis nostris pro meritis sæpe memoratus. Hic enim in omnibus, quæ ad vitam cultumque S. Remedii pertinebant, conquirendis benignam nobis strenuamque operam præstitit, ac Commentarium de iis a se compositum ad nos perhumaniter transmisit. Addidit & Notitias recentiores, quas partim ipsemet auritus oculatusque testis comparavit, partim ab erudito viro R. D. Severino Holzhamer, sacerdote beneficiato Taurensi, de recentiori Sancti cultu reliquiisque eo loci honoratis scriptas obtinuit. Adjecit & Collectanea altera de sacris reliquiis cultuque ejusdem Confessoris in monasterio Montis S. Georgii Ordinis S. Benedicti, item in Tyroli, excerpta ex archivo, bibliotheca, aliisque illius asceterii tabulariis, a quodam loci Religioso, quantum apparet. Denique cum clarissimus Tartarottus, jam supra laudatus, in Appendice ad Apologiam suam, brevem S. Remedii Vitam a Bartholomæ Tridentino seculo XIII concinnatam anno 1758 edidisset, notisque illustrasset, lucubravit & ipse Roschmannus annotationes, quibus Tartarottianas partim confirmavit, partim refutare aggressus est. Plura etiam præstitisset nobis vir ille eruditus, nisi in perhumano hoc nobisque perutili collectionis monumentorum opere aliunde (quod dolemus) prohibitus fuisset. Hæc interim pro debita grati animi significatione a me dicta sunto.

[5] Itaque ut a cultu Sancti publico per universam diœcesim Tridentinam ordiamur, [Colitur in diœcesi Tridentina ut advocatus] Tartarottus in suis Annotationibus ad Vitam num. 6 pag. 316 hæc ait sermone Italico: Calendarium perpetuum Madruccianum anni MDLX (præerat tunc Tridentinæ ecclesiæ illustrissimus Christophorus Madruccius, S. R. E. Cardinalis) ad diem XV Januarii habet: Remedii confessoris; hisque congruenter in reformatione Instituti Tridentini, anno MDCIX facta, etiam feriæ S. Remedii præscriptæ fuere. Pro Latina voce feriæ etiam Italice legitur ferie; quæ vox tam Latinis, quam Italis (quantum quidem ex horum Lexicis discere potui) in hujusmodi phrasibus festum in populo cum cessatione ab opere servili significat. Suspicor tamen, illius festi diei indictionem anno MDCIX antiquiorem esse, atque adeo tunc solum fuisse confirmatam. Nam apud Tartarottum ibidem pag. 281 laudatur constitutio synodalis illustrissimi domini Ludovici Cardinalis Madruccii, pariter episcopi Tridentini, anno 1593 facta, in qua ejusdem S. Remedii festum inter sanctorum Advocatorum civitatis ac diœcesis Tridentinæ festa observanda reponitur. Constitutionis, quæ Latina est, verba ex cap. 23 de Festis accipe.

[6] Præter festa, quæ ex præcepto Ecclesiæ celebranda sunt, [festo annuo & Officio die 15 Januarii.] in episcopatu nostro Tridenti solemniter ab omnibus celebrandum est festum D. Vigilii, episcopi & martyris gloriosi, patroni ipsius civitatis ac totius diœcesis… Festa autem sanctorum Sisinnii, Martyrii & Alexandri martyrum; item S. Maxentiæ matris S. Vigilii, S. Remedii confessoris, & S. Simonis innocentis martyris, ejusdem Tridentinæ civitatis & diœcesis advocatorum; in ecclesiarum dedicationibus; & juxta piam cujusque loci consuetudinem observanda sunt, quemadmodum festa S. Martini, Catharinæ, Antonii, Mariæ Magdalenæ, Rochi, Agnetis, Gregorii & similia. Utut sit, S. Remedium in eadem diœcesi annuo Officio honorari, discimus etiam ex Proprio Sanctorum civitatis & diœcesis Tridentinæ, quod jussu illustrissimi ac reverendissimi domini Caroli Madruccii, S. R. E. Cardinalis, & episcopi ac principis Tridentini anno 1627 excusum in Museo nostro habemus. In hoc ad diem XV Januarii hæc legere est: Sancti Romedii Confess. duplex de Communi Confessoris non Pontif. Oratio: Deus, qui. In primo Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente. In secundo, de Sermone S. Gregorii: Deridetur. In tertio Homilia in Euangelium: Sint lumbi vestri de eodem Communi.

[7] [Reliquiæ ejus in cathedrali Tridentina, plures in valle Ananiæ] Hactenus de generali hujus Sancti cultu in episcopatu Tridentino, cujus initium ignoratur: de peculiari hæc præterea didici. Tom. 5 Italiæ sacræ Ferdinandi Ughelli, sive in Additionibus Nicolai Coleti col. 585 inter sacras reliquias, quæ in cathedrali ecclesia Tridenti honorantur, recensetur aliquid de collo S. Romedii. In eadem diœcesi jacet vallis Anania, alias Anaunia, nunc Val di Non vulgo appellata, in qua sanctus Anachoreta vixisse ac obiisse creditur, atque etiam nunc templum habet. Situm loci, cultumque Maximilianus comes a Morh in Mss. Germanicis de rebus Tyrolensibus T. III, p. m. 24 de Valle Anania, apud laudatum Roschmannum tradit his verbis: Juxta hunc pagum (Ermulum) longa protenditur vallis ad dextram, cui a divo Remedio nomen. Rivus ex hac protruditur, partim in monte Mendula, & partim in monte Rovegno. In hac valle & excelsa rupe templum S. Remedii, turris instar, exstructum est, in quod ascenditur per gradus centum. Hic habitabat S. Remedius. In hac sacra æde monstrantur reliquiæ hujus Sancti… Jus patronatus pertinet ad comites de Thunn.

[8] [in ecclesia, ubi insignem cultum habet.] Celebrantur hic per annum nundinæ binæ, & singulis Dominicis cujusque mensis processio. Rivus per hanc vallem excurrens, & piscium ferax, S. Remedii vocatur, & iterum ad prædictos comites pertinet. Hactenus comes a Morh, cujus testimonium Roschmannus suo calculo confirmat. De eodem loco hic præmiserat ibidem ex Opere Michaëlis Angeli Mariani, anno 1678 Tridenti edito, etiam ista: Ad templum ascenditur per nonaginta quatuor gradus… Olim in altari erant sacræ reliquiæ (nimirum S. Remedii) in cista lignea, hodie in elegantiori, quod donum est Guilielmi Francisci liberi baronis de Firmian (addit hic Roschmannus, Sac. Cæs. Maj. Camerarii actualis, & apud electorem Bavariæ legati) & baronissæ Claudiæ, conjugis suæ (addit demum Roschmannus, filiæ Georgii liberi baronis de Firmian, natæ igitur & uxoratæ de Firmian) anno MDCLXVI oblatum. Asservatur & ibi cum iisdem baculus peregrinatorius. Infra templum specus est hujus sancti Anachoretæ. Celebratur festum XV Januarii ingenti concursu, & in feriis Pentecostes. Comites a Thunn nominant Priorem. Comes Romedius de Thunn partem sancti brachii Pragam in Bohemia transtulit; quia meditabatur ibi sacellum seu templum huic Divo erigendum. De hoc sacello, quod deinde reipsa erectum fuit, agemus infra.

[9] [Cultus ejus in diœcesi Brixinensi.] Tridentinæ diœcesi a Septemtrione adjacet Brixinensis, cujus episcopus sedem suam, Saliburgensi suffraganeam, habet in civitate Brixina, Italis Bressanone, Germanis Brixen appellata, in comitatu Tyrolensi. Insignem S. Remedii in hujus diœcesis, in qua natus dicitur, peculiaribus locis cultum mox exponam; de generali vero prælaudatus Roschmannus in Mss. Observationibus suis ad Tartarottianas sic loquitur: Brixina ipsa num Sanctum hunc colat, ignoro: insertus est tamen Calendariis hujus diœcesis ad diem XV Januarii; & dudum insertum fuisse, luculento testimonio viri illustris Johannis Guilielmi Putschii convincimus; is enim in Rhapsodiis suis Mss. autographis, in bibliotheca nostra publica (Oenipontina) asservatis, ad annum MDLVI (quo tempore scripsit) hæc habet: “XV die mensis Januarii, festo sanctissimi Remedii, comitis in Thaur, confessoris Christi, & inclyti principatus Tyrolensis apostoli & patroni, obiit Oeniponti nobilis dominus Henricus Kuen ab Aur &c.” Sane hæc a laudato Putschio in diœcesi Brixinensi scripta non modo innuunt, S. Remedii nomen tunc temporis in ejusdem diœcesis Calendariis legi solitum, verum etiam de illius velut Apostoli & Patroni generali ibidem cultu suspicionem merito movent.

[10] Utut sit (nam & Tartarottus negat, se de tali cultu Officiove quidquam comperisse) in eadem diœcesi certo sunt pagus Taur & Mons S. Georgii, [maxime in pagi Taur ecclesia S. Petri,] quodque olim in hoc fuit, nunc ad ejusdem radices in loco Viecht e regione pagi Schwaz, translatum, exstat monasterium Ordinis S. Benedicti, in quibus locis solemnem cultum ob reliquias ibidem religiose servatas eidem Sancto exhiberi, compertum habeo ex Notitiis Mss. Roschmanni. Incipio a pago Taurensi, in quo ipsum natum esse, scriptores passim consentiunt, sito antiquitus in Rhætia, hodie in comitatu Tyrolensi, prope urbem Halensem ad Oenum (fluvium) salinis celebrem, inquit idem vir clarissimus, post aliqua addens, exstitisse in eo olim vetus castrum, in suis adhuc ruinis grande. Rursum aliam & ad propositum nostrum propius spectantem notitiam dat verbis, quæ subdo. Cum anno MDCCLIII his Actis colligendis operam navassem, necessarium pariter visum est, tum monasterium Sangeorgianum, tum pagum, templum & arcem Taurensem accedere. Illud factum, ut dixi, XVIII Octobris MDCCLIII; ubi (in pago nimirum Taurensi) imprimis arcis ingentia rudera conspexi; nec procul hinc situm templum perantiquum S. Petri, ubi in fornice supra altare summum hæc verba leguntur: “Sanctus Romedius comes in Taur hoc templum erexit; Dei vero, piorumque munere a ruina vindicavit magister Georgius Meringer, parochus ibidem anno MDCXXXII.”

[11] Descendi dein ex parte Epistolæ per duodecim gradus in sacellum subterraneum, [cujus notitia datur, in qua solemniter colitur] mensæ dictæ aræ principis immediate respondens, & supra altare, cui statua divi Remedii imposita est, hanc iterum inscriptionem legi: “Deo Opt. Max. & S. Remedio hoc sacellum erectum anno MDCXXVIII.” Credebatur nempe locus hic vacua petra fuisse, seu specus, in quam se ad persolvendas preces recepisset hic sanctus Confessor. Cæterum cum ad omnia visitanda atque indaganda dies aliquot fuissent necessarii, erudito cuidam ac venerabili sacerdoti seni, M. R. D. Severino Holzhamer, beneficiato Taurensi supplicavi, ut omnia colligeret, & ad quæstiones meas sub fide sacerdotali responderet. Is pro cultu in hunc Sanctum singulari id egregie præstitit. Fuit igitur in scriptis ipsi mota quæstio prima: An, quomodo, & ubi hic Sanctus colatur. Responsio hæc continebat: Cultui antiquo successit fervidior novus, postquam Sancti hujus vita in theatro publico anno MDCCXIV in pago Taur exhibita fuit. Interserit hic Roschmannus, auctorem hujus sacri spectaculi, ipsum, quantum quidem noverat, venerabilem presbyterum fuisse, cujus verba deinde denuo pergit referre.

[12] [die 15 Januarii & Dominica 4 post Pascha, in eodem pago] Ex eo tempore ejus festum XV Januarii solemnissime celebratur: id etiam fit in pago Tulfes & Rinn ex altera Oeni ripa. Dominica quarta post Pascha fit processio solennis ex pago in memoriam Translationis sacrarum reliquiarum anno MDCCXIV institutæ. Diebus Dominicis ac festivis magnus coram ipsius imaginibus fit concursus populi, præcipue ex pago, non commodo licet, & ascensu haud facili itinere. Vix quispiam erit in toto pago, qui Sanctum hunc non singulariter colat. Nemo sacram ædiculam S. Petri relinquit sine interno solatio; etiamsi quoque id, quod rogat, non impetret. Non obstante non satis commodo ad hanc accessu, sæpius per multas hebdomades in singulis duo vel tria Sacra leguntur; videlicet quæ, ut opinor, seu pii sacerdotes e peculiari devotione sponte sua, vel ab aliis oblato stipendio illuc celebraturi adveniunt. Singulæ fere pagi hujus perampli domus imaginem (S. Romedii) habent & venerantur, quæ etiam ab exteris quæruntur. Vix erit rursum habitatio, in qua non ab illo tempore (ab anno 1714) unus vel plures hoc nomen in sacro baptismate obtinuerunt.

[13] [honorantur reliquiæ ejus, ad quas tam statæ, quam extraordinariæ processiones] Ad secundam Roschmanni quæstionem laudatus Holzhamerus ista remisit: Quatuor veneramur de sancto corpore particulas de costis ejus. Duæ sunt in templo parochiali ad B. V.; major in stereobata statuæ S. Remedii plerumque in medio aræ lateralis expositæ, ad quam etiam multa Sacra in ejus honorem leguntur: solet hæc etiam circumferri in processionibus publicis. Minor inclusa est cruci argenteæ, quæ in festis majoribus etiam exponitur, & in processionibus publicis a sacerdote gestatur. Costa tertia cordi statuæ S. Remedii inserta fuit tempore translationis, anno MDCCXIV ad templum S. Petri institutæ. Jam olim adfuisse creditur in ara asservata fornicis subterranei subtus aram principem anno MDCXXVIII exstructa. Locus hic, ex traditione, sacra divi Euergetis nostri eremus ac fecessus fuisse creditur. Ad quæsitum tertium, quod erat, an fiant ad ipsum supplicationes publicæ cum vexillis; respondit, illas fieri Dominica quarta post Pascha, ut supra dictum: extra ordinem vero sæpius ad removendas noxias cæli frugibus tempestates. Sic accessit (inquit) ante biduum in singulari necessitate pagus vicinus, licet alterius parochiæ, Absam dictus.

[14] [& supplicationes fiunt; narranturque aliqua beneficia,] Communitas vero Taurensis & vicina Rumensis devotiones publicas & gratiarum actorias singulis annis in honorem S. Remedii indicere solet. Invocatur autem præcipue in periculis incendiorum, inundationum & noxiarum tempestatum: item contra febres &c. Subdit etiam aliqua beneficia recentia, velut suo tempore per S. Remedii invocationem impetrata his verbis: Anno MDCCLI studiosus quidam a magno furore & insania, ita ut includi ac custodiri debuerit, per invocationem a parentibus factam, hujus Sancti ope liberatus fuit. Sic anno MDCCLII Michaël Kirchebner, tibialium textor in Naters, & filius rustici in Gunzen ex periculoso morbo convaluit. Idem anno MDCCXLI uni, anno MDCCXLVIII & MDCCLI aliis tribus contigit; binis insuper febris sublata fuit. Infans quadriennis ad preces parentum cæcitatis periculo anno MDCCXLVIII liberatur; imo meliori acie utitur. Febris ardens MDCCL, in horas singulas factis precibus, minuitur. Anno MDCCLI partus difficilis feliciter succedit; uti & alio tempore. Anno MDCCXLIX infans pro mortuo habitus ad vitam & sanitatem rediit.

[15] Anno MDCCXXXIV Equus & currus Josephi Höpperger Taurensis, [quæ ejusdem Sancti patrocinio adscribuntur.] lignis oneratus, in præcipitium aliquod detrusi, illæsi remanent. Anno MDCCL bos cum curru onerato lignis per glaciem præceps actus, binis equis in via, in qua nemo decedere poterat, obvius, ad verba Sancte Remedi juva, instar muri constitit. Anno MDCCXXX & sic infans per descensum scalæ in fornicem subterraneum templi S. Petri præceps actus, ad verba: Jesu, Maria et sancte Romedi juva, in pedes sine omni damno erigitur. Invocatur etiam in afflictionibus pecorum; præcipue equorum. Anno MDCCXLIV Simon Magerle, operarius in montibus vicinis salinariis, dum laborat, vaccam perdidit, & a suis jam per sesqui dies frustra quæsitam inaudiens, Sanctum invocat; tum quasi manu per vallem quamdam ductus, fossam metallicam desertam videt per longius spatium extensam, & hinc ex omni parte tenebrosam; intrat, ac suo tandem baculo fodinam in profundum deprehendit; tandemque nolam collo animalis alligatam percepit. Alacer igitur candelas & funes affert. Fune se in fundum triginta pedes altum demittit, & admirabundus ex omni parte illæsam vaccam reperit. Quærit ergo instrumenta & socios; vaccamque cum his feliciter extrahit; torpentem quidem inedia, sed mox recreatam per annos aliquot utiliter aluit. Verbo in omnibus necessitatibus invocatur hic Divus tutelaris noster. Hactenus ille de beneficiis S. Romedio adscriptis; quæ uti levitatis foret sine certiori vade pro indubitatis admittere, ita nimis severi supercilii esset eadem sine alia ratione inter fabulas ablegare. Attamen ex his saltem colligere oportebit, magnam esse indigenarum in hunc Sanctum fiduciam, quem & in necessitatibus suis invocant, & præsentem invocati opem profitentur. Id ipsum etiam probat responsum ad quæstionem quartam: An etiam peregrini hunc locum frequentent. Respondit enim idem ille presbyter, quod omnino, præsertim hoc tempore, non tantum vicinæ urbes, sed etiam remotiores, templum S. Petri ad arcem frequentent, quarum rerum quamplurima anathemata fidem faciant.

§ II. Caput Sancti, ad quod deinde etiam aliæ ejusdem reliquiæ accesserunt, ab aliquot seculis honoratum in monasterio montis S. Georgii: eædem reliquiæ, exusto monasterio, novo ornatu Suazii donatæ & ad novum monasterium relatæ: vetus hymnus.

Celebrem quoque jam ab aliquot seculis cultum habuit in Monte S. Georgii, sive in monasterio S. Georgii, condito in eodem monte. Monasterium illud diœcesis Brixinensis est in comitatu Tyrolensi, & in tabulis geographicis notatur tribus circiter plus minus milliaribus infra Oenipontum, [In monasterio S. Georgii diœcesis Brixinensis,] vulgo Insprugg, ad sinistram fluminis Oeni. Penitiorem notitiam dedit Roschmannus, in Opere nostro relatus tom. IV Septembris in S. Notburga pag. 742 ad lit. m, ubi hæ ait: Libet hic … brevem aptamque ejus descriptionem ex comite de Mohr afferre, ita asserente: “Situm est hoc monasterium in inferiori Oeni valle, in dynastia Freindsberg a tergo pagi Stans, in faucibus versus Septemtrionem rupi superstructum, Alpibus undique circumdatum; ad rupis pedem duo torrentes sibi occurrunt.” Et ita (subdit Roschmannus) situm conspexi ipsius. Consule chartam topographicam, ibidem additam. De ejusdem monasterii obscuris primordiis auctor Collectaneorum nostrorum, de quibus num. 4 memini, ita disserit. Quamvis de primis in Monte S. Georgii colonis, aut exstructa ibidem ecclesia, non una authorum circumferatur opinio, dum non desunt, qui anno post Christum natum CMXCVI pro presbyteris & clericis, hujate in loco Deo sanctoque Georgio servientibus, ecclesiam jam exstitisse, contendunt; alii vero cum illustrissimo Francisco Adamo Brandisio plures, Ratholdum ex Aiblinga (loco Boiariæ non ignobili) nobilem, ad has rupes, ut nemini, nisi soli Deo, cui unice servire constituerat, notus, harum in foraminibus lateret securius, ad annum Domini M peregrini sub habitu penetrasse, contendunt.

[17] [olim constituto in monte, nunc ad ejusdem radices translato,] Brunnerus denique Annalium Boïcorum part. 3, lib. 12, Ratholdum sacris initiatum ad annum MCXII S. Georgii montibus initia dedisse; fundamento tamen (si monasterii monumentis fides) non satis firmo, omnino recenset; quam postea nobilium ascetarum coadunatam societatem Regimbertus episcopus Brixinensis, obtenta etiam ab Innocentio II anno MCXXXVIII confirmationis bulla, in abbatiam mutavit, sub Regula sanctissimi patriarchæ Benedicti militantem. Plura de eodem loco legi possunt in Germania sacra Gabriëlis Bucelini parte 2, pag. 184 & sequenti. Utut hæc se habeant (nam hujus loci non est in istius monasterii initia inquirere) in prædicto monte stetit Sangeorgianum monasterium Ordinis S. Benedicti usque ad annum 1705, quo simul cum ecclesia, nemoribus, villis, pontibus, atque ædificiis cunctis (salvis solum archivo & Sanctorum reliquiis) conflagravit; & ecclesia quidem ibidem postea reparata fuit; monasterium vero ipsum ad pedem ejusdem montis S. Georgii in Viecht translatum fuit, ut ex iisdem Collectaneis habemus. Consentit Roschmannus, qui præcedenti numero laudatus ad propositum nostrum sic inquit: Hodie restaurato paulisper ex incendio hoc monasterio (veteri in monte S. Georgii) ac templo pro pauculis Religiosis, monasterium ipsum translatum est Viechtium, Suazio oppositum. Consule cartam topographicam ibidem datam, in qua antiquum monasterium in monte num. 18, novum vero ad ejusdem montis radicem num. 19 notata exhibentur.

[18] [jam ab aliquot seculis servatur caput S. Romedii,] Porro Sangeorgiani insignes S. Remedii reliquias religiose asservant, caput scilicet in primis, de cujus antiqua possessione auctor Collectaneorum plura congessit. Constanti tamen (inquit) traditione per plura sæcula & unanimi Annalium nostrorum sensu constare videtur, quod Henricus III, quem etiam occasione Henrici Aucupis alii quartum nominant, imperator sacrum divi Romedii caput anno MXCVII, antequam monachi Benedictini lares Sanctgeorgianos incoluere, illi jam tunc clericorum, vel nobili eremitarum cœtui, præter alia multa, in paucis munificus benefactor, singulari dono contulerit; ab his vero primis S. Georgii inquilinis in sæculo dein XII noviter introducti Ordinis S. Benedicti secundi incolæ, cum oratorio, habitatoribus, bonis, redditibusque & rebus, quæ tunc aderant, ecclesiæ, ex liberalitate altefati Reginberti fundatoris & episcopi Brixinensis, acceperint, obtenta desuper a Sede Apostolica eorum omnium confirmatione. De hac autem donatione Henriciana asservatur in monasterii archivo tabula antiquissima, sine tamen die annove scriptionis, cujus litteræ capitales coloribus sunt pictæ, in qua nullum comma, nullum punctum supra vocalem I, nullum Æ; sed ubique simplex E; cujus inter alia ibi notata tenor est sequens.

[19] “De capite S. Romedii confessoris dato ab imperatore Henrico tertio. [quod ab Henrico III imperatore,] Anno Nativitatis Domini millesimo nonagesimo septimo, indictione quarta, anno autem ordinationis domini Henrici tertii Romanorum augusti regni quadragesimo primo, imperii vero tertio decimo, idem dominus * monasterio caput beatissimi confessoris Remedii, qui dominus comitatus Tauri fuisse traditur. Cujus inestimabilis donationis immarcessibilis memoria ad nostra tempora perdurat.” Huic tabulæ antiquissimæ penitus correspondet Chronicon monasterii anno MCDLXXX in vernacula typo editum per verba hic subjuncta. Verba Chronici Germanica Roschmannus sic reddidit Latine: Cum numerarentur a Nativitate Christi MLXXXXVII Indictione IV, regni XLI, imperii XIII imperator Henricus tertius venerabili novæ abbatiæ donavit sacrum caput sancti comitis & confessoris Remedii cum quinque villis & earum hominibus, masculis & feminis juxta tenorem imperatoriarum litterarum desuper exstantium, atque notabili sumptu excidi curavit secundum rupes & montem, ac fontem & rivum molinarem ad ecclesiam deduxit.

[20] Ambæ epochæ Henricianæ, regni scilicet annus 41 a morte patris ejus, [aliis dicto quarto, donatum fuisse,] quæ mense Octobri anni 1056 contigit, annusque 13 imperii, ducto initio a die XXXI Martii anni 1084, quando ab antipapa suo Guiberto Romæ coronatus est, recte conveniunt cum anno Christi 1097, cujus Idibus Martiis diploma istud datum esse scribit Roschmannus; sed currebat tunc Indictio V, non IV, nisi Indictionis initium hic serius, quam a Septembri anni tunc proxime elapsi, vel a Kalendis Januariis tunc labentis anni, repetitum fuerit. Clarissimus Tartarottus in Annotationibus ad Vitam num. 6 data verba Chronici improbat, quod S. Georgii Mons nondum esset abbatia, sed tantum eremitorium anno 1097, quo Henrici diploma datum notatur. Verum huic jam respondit Roschmannus in suis Annotationibus Mss., licet tunc ibi non fuerint Benedictini, fuisse tamen clericos seu presbyteros, qui sub suo Prælato vitam degebant. Probat id ex eodemmet diplomate, in quo Henricus dicitur quosdam mansos seu villulas ecclesiæ S. Georgii in Indale constructæ dedisse, ut oratio in præfata ecclesia perseveret in perpetuum, & presbyter de isto prædio, qui die ac nocte Deo & S. Georgio ibidem serviat, ab ejusdem ecclesiæ Prælato fideliter ordinetur. Id unum ergo forte dici potest, quod Chronici auctor illam qualemcumque ascetarum clericorumve societatem perperam appellaverit abbatiam, qualis erat, dum scripsit.

[21] Mitto plura, quia eodem teste Roschmanno, qui diploma autographum a se consultum testatur, in eo quidem de variis donationibus præfatæ ecclesiæ ab Henrico factis legitur, [traditio & domesticæ tabulæ ferunt;] at nihil de S. Remedii capite. Quam ob rem existimo, diploma illud a Chronista non laudari pro dono sacri capitis, sed pro aliis rebus, quas idem Henricus, a quo caput istud datum dixerat, eidem ecclesiæ donavit. Igitur non aliter ad propositum nostrum conducit hoc diploma, quam quod ex illa Henrici imperatoris erga Sangeorgianos munifica benevolentia aliquid verisimilitudinis accedat traditioni de capite S. Remedii ab eodem accepto; sive hujus donatio ante, sive post facta fuerit, sive etiam eodem tempore; sed neutiquam necesse visum fuerit eamdem, ut profanarum rerum donationes, diplomate regio firmare. Porro non inaniter quoque ex Ughelli Italia sacra aucta tom. 5, col. 593 observat Roschmannus, eumdem Henricum anno 1082 castellum Castellarium, prope Mantuam situm, donasse ecclesiæ Tridentinæ; hac enim occasione fieri potuisse, ut Tridentinus episcopus caput S. Remedii, quod cum reliquo ejusdem corpore in ipsius diœcesi servabatur, eidem imperatori donaverit, & hic Sangeorgianis, quibus favebat, largitus fuerit.

[22] [Brunnerus credidit, id munus esse Reginberti episcopi Brixinensis.] Andreas Brunnerus in Annalibus Boiorum parte 3, lib. 12, ad annum Christi 1112 de S. Georgii montis primordiis ac progressu breviter tractans, eidem caput S. Remedii pariter attribuit, sed ejusdem donatorem facit, non Henricum imperatorem, sed Reginbertum episcopum Brixinensem, sic inquiens: Cultum & opes paulo post Reginbertus, ex S. Petri apud Salisburgenses abbate episcopus Brixinensis, addidit (monasterio Sangeorgiano) idemque Eberhardum loco præfecit, & D. Rhomedii dynastæ Taurensis capite eodem deportato, Oenanæ valli Civem suum, imo Dominum, post septingentesimum, quam inde emigraverat, annum reddidit, rarum pignus, & majoribus nostris summa religione frequentique votorum nuncupatione cultum; quam laudem sæculo nostro (Christi seculo XVII) mortalium ignavia detraxit. Hactenus Brunnerus, qui, nescio, an donationem sacri capitis Reginberto alio argumento adscripserit, quam quod is Montem S. Georgii in abbatiam erectum Benedictinis monachis, ut supra vidimus, tradidisse legatur. Redeo ad auctorem Collectaneorum nostrorum Mss., qui post aliqua sic progreditur.

[23] [Accesserunt anno 1470 aliæ insignes ejusdem reliquiæ] Sacro huic divi Romedii capiti, in Monte S. Georgii ab anno MXCVII religiosissime custodito, accessere postea anno MCDLXX reliquiæ aliæ de eodem sancto Confessore, quæ ad vallem Ananiæ (ut sonant litteræ) in abscondito tenebantur, a Joanne episcopo Tridentino donatæ, expeditis etiam desuper donationis litteris hujus tenoris: “Joannes Dei gratia episcopus Tridentinus universis ac singulis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ex pastorali officio nobis incumbere arbitramur, ut animas Domini fidelium, quantum possumus, ad devotionem & venerationem Sanctorum excitemus; quoniam, uti cernimus, mala, peccatis nostris exigentibus, multiplicantur super terram, pro quibus iram Dei meremur & flagellum, pro quorum aversione necessarium æstimamus Sanctos Dei implorare, & eorum reliquias in majori veneratione habere, & illa pretiosa pignora non sic in abscondito tenere, sed inter Christi fideles distribuere, ut in majori veneratione habeantur. Accedens itaque ad nos &c… Supplicationibus suis favorabiliter annuentes, dignum arbitrati, ut, quem (S. Remedium) vallis ipsa Oeni in vita dum * habuerat, de ejus præsentia reliquiarum gaudeat in terris, eumdemque quoque post ejus felicissimum transitum intercessorem & patronum habeat in cælis; de consilio & assensu venerabilis capituli nostri de eisdem reliquiis largiti sumus, scilicet unam scapulam, unam cannam brachii, unam costam, unum nodum spinæ dorsi, unum talum pedis, unum articulum manus…

[24] In quorum testimonium & fidem præsentes litteras fieri, [ex valle Ananiæ, a Joanne Hinderbachio episcopo Tridentino] nostrique sigilli majoris jussimus appensione communiri. Datæ in Tridentino castro nostro Boni consilii die tertia mensis Novembris anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo.” Lacunas, quas in datis litteris vides, etiam habet apographum nostrum, sive hic defectus ex detritis in autographo aut primario exemplari vocibus sit, sive in nostro tantummodo Ms. ex brevitatis studio commissus. Quod sane doleo; cum ex hoc vitio hic lateat persona postulantis, cui memoratæ reliquiæ donatæ fuerunt. Imo ne nomen quidem Sancti, cujus eæ sunt, in toto instrumento occurrit, nisi semel uncis inclusum, quod a describente claritatis gratia potius additum videtur, quam ab ipso donatore. Cetera tamen adjuncta satis innuunt, de S. Remedii reliquiis agi, idque etiam diserte docet supra laudatum Chronicon Germanicum monasterii Sangeorgiani decennio post eam donationem typis vulgatum, ex quo sequentia Latine versa excerpsit Collectaneorum scriptor, hæc subdens: Chronicon autem monasterii MCDLXXX in vernacula editum, & e Germanico in Latinum translatum hanc ad annum MCDLXX reliquiarum donationem sequentibus enarrat.

[25] “In vigilia Sanctorum Omnium ex singularibus gratiis reverendissimus princeps & dominus dominus Joannes episcopus Tridentinus, [cum consensu capituli canonicorum donatæ] venerabili huic ecclesiæ Montis S. Georgii donavit sequentes sacras reliquias, cum consilio, favore & voluntate reverendi capituli sui, scapulam integram de S. Romedio, cannam brachialem integram, spondylum spinæ dorsi, talum pedis, articulum manus ejusdem Sancti, absque illis reliquiis, quæ de eodem Sancto jam prius aderant.” Hæc Chronista contemporaneus, qui tamen, vel ejus interpres, inter reliquias tunc acceptas prætermisit unam costam. Nec refert, quod eamdem donationem in Vigilia Sanctorum omnium, id est, pridie Kalendas Novembris, factam dicat; litteræ vero episcopi primum datæ sint die tertia mensis Novembris, nam hisce donationem triduo ante factam firmasse dicendus est. Jam quod ad personas attinet, episcopus Joannes fuit Joannes Hinderbachius, qui in Ughelli Italia sacra aucta tom. 5, col. 638 ab anno 1463 electus episcopatum Tridentinum tenuisse dicitur usque ad annum 1486, quo obiit. Ex notitia vero mox danda discimus abbatem Sangeorgianum, qui sæpe dictas reliquias obtinuit, fuisse Gasparem, quem Bucelinus in catologo abbatum ejusdem monasterii a civitate natali vel familia Augspurger cognominat, & ab anno 1469 usque ad 1491 præfuisse ait.

[26] Mox laudatam notitiam habemus ex Roschmanno, qui eam, [Gaspari ejusdem monasterii Sangeorgiani abbati.] nescio, ex quo loco, ubi Latine exstabat, sic recensuit: De magna parte corporis S. Remedii confessoris. Anno Domini millesimo quadringentesimo septimo (lege MCDLXX) in Vigilia Omnium Sanctorum reverendus in Christo pater dominus Gaspar hujus monasterii prælatus jussu & consensu reverendissimi in Christo patris: domini, domini Joannis, episcopi Tridentini, in præsentia venerabilium fratrum duorum, Georgii Nothafft, Joannis Fogler, canonicorum ecclesiæ Tridentinæ, quos illac præfatus pontifex * ibi interessendum transmisit, altare capellæ S. Remedii confessoris in scopulo vallis Ananiæ, ubi major pars ossium præfati sancti Confessoris, sanctorumque ejus discipulorum Davidis & Abræ, reconditæ & squallidæ jacebant (deest hic vel supra verbum, forte aperuit) celebrato prius per quinque dies desuper altari divino officio; unde prænominatus præsul cum sui capituli consensu & voluntate abbati prædicto has reliquias pie contulit: scapulam unam integram ejusdem, spondylum unum spinæ dorsi ejusdem, talum unum pedis ejusdem, articulum unum manus ejusdem sancti Confessoris. Cujus inæstimabilis donationis testimoniales litteræ *, sigillo suo majori in corda serica pendenti, nobis tradidit, ac omnibus præfatas reliquias devote visitantibus, & orationes coram eis fundentibus, quadraginta dies indulgentiarum de injunctis pœnitentiis relaxat.

[27] [Pro harum omnium reliquiarum non interrupta possessione] Redeo ad Collectanea nostra Mss., quorum auctor ut non interruptam S. Remedii reliquiarum ab Henrici III, alias IV, imperatoris, ac deinde etiam Joannis episcopi Tridentini donationibus possessionem suo monasterio Sangeorgiano vendicet, præter jam dicta etiam alia laudat. Pro seculo XIII asserit, in dedicatione ecclesiæ claustralis, anno 1204, rogante Sigeboto abbate, a Cunrado Brixinensi episcopo facta, inter alias Sanctorum reliquias, tunc præsentes, etiam S. Remedii lipsana recenseri; quæ non alia, quam caput ejus fuisse, ex prædictis temporumque ratione concludit. Seculo XIV totum quidem monasterium consumptum incendio fuisse scribit, sed servatas sacras reliquias; pro seculo XV Chronicon superius memoratum, datasque Joannis episcopi Tridentini litteras testatur. Pro seculo XVI laudat catalogum reliquiarum, anno 1512 confectum, & Annales monasterii, a Bernardo Empelio Priore scriptos, atque a P. Jacobo Edemanno anno 1580 in Germanicam linguam versos. Ad seculum XVII (ita ipse progreditur) exstant variæ compacturæ Annalium & Catalogorum de sacris exuviis, in quibus pressa quoque non tantum mentio fit horum sacrorum divi Romedii pignorum, sed & peregrinationum specialium ad hæc sacra divi Romedii ossa veneranda; quæ etiam peregrinationes apud alios authores notantur.

[28] [laudantur variæ notitiæ &c.] Præcipue ad hoc seculum XVII servit Catalogus reliquiarum, qui anno MDCLII sub titulo Athos Georgianus typis Wagnerianis Oeniponti prodiit, celsissimo & reverendissimo domino, domino Antonio S. R. I. principi episcopo Brixinensi, loci ordinario clementissimo &c, dedicatus, cum præfixa Operi approbatione reverendissimi ordinariatus Brixinensis, in quo repetitis vicibus non tantum superius recensitæ divi Remedii reliquiæ festive memorantur, sed etiam iconibus ære excusis exhibentur. De eodem Catalogo & iconibus etiam meminit Roschmannus, adjectasque iisdem annotationes ex Germanicis Latinas exhibet hoc modo. Folio 27 (Operis mox laudati) elegans cernitur cista seu tabernaculum cum his verbis: “Hoc conditorium ex præcipuis est; nempe caput integrum S. Romedii, celebris comitis in Hochenwart in Bawaria, & comitis in Taur in Tyroll.” His additum in fine: “Propter hoc sacrum caput olim multæ celebres processiones & peregrinationes huc in Montem S. Georgii magna celebritate ac populi confluxu ciebant:” Folio 28 iterum simile conditorium æri incisum exhibetur, cui adscriptum: “In hoc simili labore continetur scapula & plures reliquiæ majores de prædicto S. Remedio.” Folio 29 exhibetur figura alterius oblongi, velut altaris, cum his verbis: “In hoc continetur canna brachialis integra S. Romedii.” Subdit denique laudatus vir clarissimus: Quoad processiones, vidi aliquot compacturas Annalium hujus asceterii (S. Georgii) in quibus notatæ fuerunt allegatæ superius celebres processiones ad caput S. Remedii.

[29] De seculo nostro auctor Collectaneorum hæc asserit: [Exusto veteri monasterio, eædem reliquiæ Suazii depositæ] Ad seculum, quod præsens decurrit XVIII, nemo unus ignorat, quam pernicioso incendio in Vigilia Omnium Sanctorum (anno, ut supra dictum est 1705) totum cum nemoribus & villis, pontibus atque ædificiis cunctis (salvis solum archivo & Sanctorum reliquiis) monasterium conflagraverit. Sacræ his e ruinis salvatæ reliquiæ lugubri profecto fuga inter ardentissimas spectantium lacrymas Suazium commigrarunt ad palatium illustrissimi domini, domini Josephi, liberi baronis de Tannenberg, domini dynastæ Rottenburgi ad Oenum &c, dynastæ dynastiarum Freindsperg, Schwaz & Neuhaus p. m.; uti refert Historia monasterii recens ædificati ad pedem Montis S. Georgii in Viecht. Ubi ab illustrissima familia non tantum maxima cura tenerrime custoditæ, sed & juges quotidie inter preces de genu devotissime cultæ fuerunt. Quin paulo post hæc divi Romedii sacra lipsana labore Phrygio, ornatuque serico, non sine copiosis margaritis, cum conditorio, opera statuarii affabre confecto atque deaurato, elegantissime propriis illustrissimis manibus vestiebantur; ut præsentes serico ad Divi caput involutæ, propriis quoque non minus gratiosis manibus in vernacula scriptæ, schedæ testantur.

[30] Copia schedæ primæ in Latinum versæ.

“Laudetur Jesus Christus. [& baronissa vidua Tannenbergica novo ornatu & arca donatæ sunt;] Sacrum hoc caput divi Remedii cum adjacentibus costis minoribus & ossibus quinque aliis hujus Sancti anno MDCCXXIX ego & filiæ meæ binæ virgines, Maria Margaretha, & Maria Anna Elisabetha, singulari gaudio, amore & devotione ad hunc Sanctum involvimus, Phrygio opere ornavimus, cistamque statuarii labore confectam deauratamque, cum sericis * & sumptibus omnibus, honoribus sancti Remedii consecravi. His me cum filio unico Josepho Antonio Ignatio, & tribus filiabus sub patrocinium S. Remedii commendo.

Elisabetha vidua L. B. de Tannenberg, nata L. B. de Risenfels.”

Copia schedæ secundæ in Latinum versæ.

“Beate Romedi, ora pro me, & impetra mihi gratiam, quam ego a Deo peto.

Maria Anna Tannenbergica.”

Harum illustrium personarum crebra meritoque honorifica ac grata mentio apud nos exstat tom. IV Septembris ad diem XIV in Actis S. Notburgæ, ancillæ virginis, quæ etiam præfato illustrissimo domino S. R. I. comiti Josepho Ignatio, de eadem Sancta ac nostro Opere optime merito, separato volumine dedicata fuere. His grati animi gratia observatis, ad Collectanea redeamus.

[31] [deinde ad novum monasterium delatæ, in eodem, ut ante, honore habitæ.] Hoc in suo, quo recens donabantur, ornamento (prælaudatæ reliquiæ) non tantum anno MDCCXXXVIII coram reverendissimo ac celsissimo domino, domino Casparo e comitibus de Kinigl, S. R. I. principe & episcopo Brixinensi, loci ordinario clementissimo, ut, dum sacra lipsana divæ virginis Notburgæ XIV Septembris publico cultui solennissime ab altefata celsitudine sua exponebantur, etiam in festiva per plateas deductione divæ virginis Notburgæ sacrum corpus comitarentur, S. Romedii venerandæ exuviæ Suazium evocatæ sunt, clericorum humeris per processionem bajulandæ; sed etiam anno MDCCL, dum reverendissimus & celsissimus dominus, dominus Leopoldus Josephus Maria e comitibus de Spaur, S. R. I. princeps & episcopus Brixinensis, loci ordinarius clementissimus &c, in visitatione pastorali, visitatis rebus ecclesiæ omnibus, lustrataque omni cum sacris reliquiis sacra supellectili, recens erectam monasterii basilicam cum septem altaribus per duos continuos dies consecravit, præter alias hujus Sancti reliquias coram altefato celsissimo domino, domino ordinario, & reverendissimis dominis visitatoribus, expositum quoque fuit tum horum cum omnium præsentium devotioni caput sancti confessoris Romedii.

[32] [Epilogus collectoris pro possessione] Ut adeo non modo dyptica ecclesiastica, atque titulis membraneis cistisque inscripta, vetustissima & constans ecclesiæ traditio, institutæ publicæ peregrinationes, cultus publicus & festivæ per plateas gestationes, frequentissimæ ad ciendam populi devotionem in ara expositiones, sed & præter approbationem authoritate ordinaria præfixam, pastorales quoque visitationes sacris his nostris exuviis emphatice adstipulentur. Sicut autem ex his præmissis non tantum donatio ac non interrupta sacrarum reliquiarum divi Romedii tot jam sæculis quieta possessio; verum etiam devotissimus fidelium cultus eisdem exhibitus deducuntur; ita veneratio horum sacrorum ossium amplius infertur, & quidem in dedicatione ecclesiæ claustralis, anno MCCIV a Cunrado episcopo Brixinensi solenniter acta, nullo negotio elucet, ubi inter alias publico cultui authoritate ordinaria in præfata ecclesia expositas reliquias mentio expressa fit exuviarum S. Romedii.

[33] [cultuque sacri capitis.] Exponebantur præterea multis retro a sæculis authoritate etiam Apostolica (utinam hoc collector probasset) publico quoque extra ecclesiam in loco cum venerabili altaris Sacramento, aliisque reliquiis confertissimæ peregrinantium concioni sacra pariter lipsana divi Romedii, ut testantur omnes reliquiarum catalogi. De processionibus olim ad sacrum divi Romedii caput, aut peregrinationibus peculiaribus exstant compacturæ plures in monasterii archivo. Rursum post aliqua, Anathemata, inquit collector, ultimus ignis ipsa cum ecclesia totoque monasterio tristissima memoria absumpsit; inter alias tamen de S. Romedio scripturas inventus est Hymnus præsens, devote magis, quam concinne compositus; qui cum beneficia, gratias, & de cælo auxilia recenseat, quæ fidelium pietas, sua pro in divum Romedium fiducia, & imploravit & desuper obtinuit, nemini hujus Sancti honoribus devoto, aut ampliandi cultus zelatori, ingratum existimo, si solo etiam hoc ex fine adjiciatur.

[34] [Vetus Sancti hymnus.]

Salve caput venerandum,
Mille millies amandum
      Salve splendor patriæ.
Decus es nobilitatis,
Es & gemma probitatis
      Nostræ apex gloriæ.
Te amamus, te laudamus,
Opem tuam imploramus,
      Robur & auxilium.
Nostri ergo miserere,
Opem ferto, nos tuere,
      Malis sis remedium.
            III.
Ægrum corpus, angor mentis,
Febris, languor, furor dentis,
      Ignis, grando abeant.
Fuge dæmon, fuge saga,
Et inundans cesset plaga,
      Vires ægris redeant.
            IV.
Clamat pauper, clamat dives,
Ad te omnes clamant cives,
      Tota clamat patria.
Tuam fove hanc cohortem,
Et his omnibus post mortem
      Pande cæli atria.

[Annotata]

* al. dedit

* forte dominum

* adde ad

* litteras

* Roschman seris

§ III. S. Remedii cultus in novo monasterio Sangeorgiano & in veteri paululum reparato: quid censendum de parte cranii in valle Anania asservata: reliquiæ aliæ Halæ ad Oenum: aliæ in Bohemia in sacello, a comite de Thun erecto.

[Sancti reliquiarum cultus, & festum 1 Octob. in novo monasterio:] De hodierna S. Remedii veneratione in monasterio ad Montis S. Georgii radices, post veteris exustionem, ut dictum est, instaurato, hæc insuper tradit sæpe laudatus auctor Collectaneorum. Præcipuis hodie festis omnibus reliquiæ S. Romedii in ara ecclesiæ publicæ venerationi exponuntur, ubi fidelium devotio variis in morbis, doloribus, periculis, jumentorum infirmitatibus, terræ hominumve angustiis, lapsibus, inundationibus, dæmonum atque sagarum incommodis, opem frequenter implorat, & auxilium, fusis quod precibus desuper sincero mundoque rogavit corde, referre consuevit … Officium præterea divinum in choro & ara de S. Romedio Montis S. Georgii antiquissimum est, ob insignes (nullus dubito) ejusdem reliquias, inter quas ex decretis Pontificiis vel maxime capita sanctorum servorum Dei veneranda numerantur. Festum hoc singulis annis die 1 Octobris solenniter agimus; & pluribus quidem, quam centum jam ab annis functio sacra patris Prioris est, qui absoluto in choro officio, festivam, expositis sacris jam pridie lipsanis in ara, Missam cum diacono & subdiacono, aliisque consuetis in majori festo cæremoniis inter musicos concentus solenniter decantat.

[36] Hæc de cultu hodierno in novo monasterio, de veteri ista subdit: [aliqua etiam ejusdem veneratio in veteri utcumque reparato:] Veteris monasterii in aræ principis pictura divo Jacobo Majori apostolo sanctoque Georgio martyri, loci patronis, divum etiam adstitisse Romedium, aliorum solida narratione accipio; sicut & quod omni tempore, quoad possibile erat, aliquis ex religioso cœtu nostro hoc sacro nomine insignitus perpetui erga hunc Sanctum cultus testimonium profiteretur. Tandem cum anno MDCCV incendium non tantum monasterium ejusque alia ædificia plura, sed etiam cum ecclesia aras, picturas & anathemata tristissime consumpsisset; in reparata autem MDCCXXXIII eodem in monte ecclesia jam thaumaturga B. V. Maria dolorosa aram principem occupet, illustrissimus dominus, dominus Joannes Georgius liber baro a Sternbach, Stok, Luttach & Angerburg, dominus in Oberfalcken & Grossenstein, sacræ cæsareæ regiæque majestatis excelsæ cameræ consiliarius, hodie salinarum Austriæ Gmundensium director &c, in cornu Euangelii divum restituit Romedium, opera celeberrimi Grassmayerii elegantissime depictum: cui e regione diva Notburga, eodem a pictore affabre præsentata, respondet, pauper & humilis ancilla ex Rottenburg, prædiviti Domino in Taur, Notburga Romedio. Hic finem Collectaneis suis fecit ignotus mihi Religiosus Sangeorgianus, cujus diligens opera mihi ad illustrandum S. Remedii cultum peropportune succurrit.

[37] [Caput apud Sangeorgianos totum est præter ambas maxillas:] Quia vero per caput nonnumquam venit capitis pars, juverit hic quoque ex crebro laudato laudandoque clarissimo Roschmanno addidisse, quale illud sit, de quo agimus. In Commentario suo Ms. ille sic loquitur: Hæc omnia collegi, dum anno MDCCLIII, XVIII Octobris ipsus reverendissimum, perillustrem ac amplissimum dominum prælatum Lambertum illius monasterii, quod nunc in locum Viecht e regione pagi Schwaz translatum est, accessi: ubi inter alia hunc reverendissimum dominum abbatem rogavi, ut mihi, tamquam constituto collectori Actorum S. Remedii, ipsum sacrum caput hujus Sancti intueri ac considerare liceret. Attulit ergo hoc multum R. P. Columbanus Laimprucher, ejusdem Ordinis ibidem professus ac pro tempore sacrista, & ex ornatu suo perquam eleganti ac pretioso extractum, fuisque semotis involucris, mihi spectandum præbuit. Examinavi ergo illud, præsente eodem reverendissimo domino abbate, P. Columbano, & meo filio Cassiano, Rhetorices tunc studioso; reperique, exceptis solis maxillis cum uno integro & duobus dimidiis dentibus, alias integerrimum. Inveni insuper duas schedas, quarum copias hic exhibeo Latine redditas. Adi supra num. 30, ubi ambas recitavi.

[38] [dicitur tamen etiam in Valle Ananiæ cranium ejusdem] Recte sane hoc caput appellatur, etsi ambæ maxillæ desint, quæ solæ capitis nomine etiam nequeunt venire. Verum, in valle quoque Ananiæ (de qua consule num. 7 & sequentem) caput aliquod, vel pars capitis, velut S. Romedii monstratur. Ita rursum didici ex Roschmanno, qui post verba mox data recitatasque duas memoratas inscriptiones ita pergit: Collocutus dein sum Suazii huic illustrissimæ dominæ Elisabethæ, viduæ nunc comitissæ de Tannenberg, quæ cum suis filiabus domicellis comitissis hoc sacrum divi Remedii caput (apud Sangeorgianos asservatum) uti etiam ossa omnia divæ Notburgæ virginis, & S. Pirmini episcopi & confessoris, in ordinem redegit, ac pretiosissime vestivit ornavitque: quæ mihi testata est, caput & scapulam rite concordare, & sibi similia in qualitate & conditione ossium esse cum iis, quæ in valle Anania spectasset; partem illam capitis, quæ ibi (in valle Anania) hoc addito, monstraretur, quasi in illa beatissima Virgo, & coram illa flectens S. Remedius foret exhibitus per prodigium singulare, se omni cura considerasse, non autem reperire potuisse, quod pars hæc esse possit sancti capitis (in sæpe dicto monasterio servati) nec picturam ita se habere sibi visam esse.

[39] Fateor equidem (subdit Roschmannus) mihi dum die XII Octobris anno MDCCXXXIV divum Remedium, [vel pars ejus servari, quam ut genuinam esse credam,] civem meum, in templo suo ac valle Ananiæ essem veneratus, simile aliquid fuisse monstratum, cujus jam non amplius rite recordor: caput certe integrum non mihi visum fuisse, rite memini. Si illo tempore hunc mihi laborem imaginari potuissem, utique accuratius hæc omnia considerassem. Huc pariter spectat responsio presbyteri beneficiati Taurensis Severini Holzhamer, num. XI laudati, apud Roschmanum dicentis, dubitare se, an caput, quod Sangeorgiani habent, vere S. Romedii sit, cum in valle Anania pictum miraculo cranium exhiberi a pluribus audierit. Si revera cranium ostendatur in valle Anania, certe pars esse nequit capitis apud Sangeorgianos Benedictinos culti, cum hoc integrum sit præter ambas maxillas, teste, ut vidimus, clarissimo Roschmanno, illud ex ornatu suo … extractum, suisque semotis involucris, nudum a se spectatum examinatumque affirmante. Ignotum mihi est, ex quo tempore Ananienses cœperint istud cranium vel qualemcumque capitis partem pro S. Romedii capite habere; nam hac super re nihil alibi legi. Non magis scio, an iidem Ananienses in hanc rem suam alios titulos allegent, quam antiquam possessionem corporis ejusdem sancti Confessoris, ibi mox ab obitu suo sepulti ac per multa secula honorati.

[40] At certe illis prodesse nequit asserta capitis pictura: [argumenta requiro] aut enim hæc dubia est, aut manifesta. Si dubia, qualem esse, suspicari faciunt dicta num. 38 & sequenti, quid inde certi evincetur? Si manifesta sit, certisque indiciis constet, S. Romedium in illa exhiberi; quo argumento probant, picturam illam non humanæ artis opus esse, sed per divinum miraculum factam? Quamquam vel sic dumtaxat probabile foret argumentum pro eodem capite S. Romedio attribuendo. Quod ad antiquam sacri corporis possessionem attinet, eam sic tueri non possunt, nec, ut arbitror, volunt Ananienses, ut temporum lapsu nullæ partes ab eo separatæ aliisque in locis depositæ fuerint: nam oppositum constat ex dictis dicendisque. Pro capite autem Sangeorgianis olim donato faciunt, quæ hoc ac præcedenti §§ recensui, ex quibus liquet, eos jam ab aliquot seculis in tranquilla ejusdem possessione, publico celebrique cultu continuata, fuisse. Quid vero causæ esse credemus, quod Ananienses hanc non impugnaverint, si verum S. Romedii caput prodigiosa pictura spectabile semper penes se mansisse existimarint? Non enim tam longe invicem distant ambo loca, in contiguis diœcesibus sita, ut ea capitis apud Sangeorgianos celebritas Ananiensibus latere potuerit. Atqui tamen nihil hujusmodi ab his tentatum fuisse, triplici ex causa cogor suspicari.

[41] Prima est, quod nullum, ut dixi, scriptorem legerim, [Sangeorgianis opponenda. Aliquæ Sancti reliquiæ Halæ ad Oenum:] qui sacrum Romedii caput eo temporum spatio in valle Ananiæ superfuisse affirmet. Secunda, quod etiam Brunnerus, cujus nihil prorsus intererat, utro in loco illud honoraretur, possessionem ejusdem verbis num. 22 datis, velut minime controversam, iisdem Sangeorgianis adscribat. Tertia denique, quod Roschmannus quoque, diligens rerum Tyrolensium indagator hagiophilus, sincerusque veritatis amator, de ejusmodi impugnatione typis scriptisve edita nullum verbum faciat, præter ea, quæ supra retuli, quæque ipse, donec certiora proferantur, merito duxit negligenda. Quid si caput illud, quod Ananienses servant, sit Davidis vel Abræ, qui ejusdem Sancti socii fuisse perhibentur, ut infra videbimus? Rursum alias S. Romedii reliquias Halæ, quæ comitatus Tyrolis oppidum est infra Oenipontum in valle Oenana, Roschmannus in Commentario suo Ms. memorat verbis, quæ subdo. Vir illustris Florianus a Waldauf in Wallenstein Maximiliani I cancellarius ingentem thesaurum sacrarum reliquiarum collegit, & parochiali Halæ ad Oenum templo cum amplissima dote ac celeberrima fundatione reliquit. De his sacris reliquiis editus est Oeniponti anno MDCC libellus in octavo, continens Vitas Sanctorum per totum annum, & refert, quales de hoc Sancto adsint reliquiæ, & in quibus necessitatibus invocari soleat. Ex eodem libello Germanice edito hæc recitat Latine: Die XVII Junii. S. Remedius confessor & eremicola. De ejus sancto corpore adsunt duæ particulæ… Invocatur in periculosis casibus seu lapsibus. Sic ibi; sed cur memoria ejus ad diem XVII Junii ibidem relata sit, nescio.

[42] [aliæ in Bohemiam allatæ a comite de Thun,] E comitatu Tyroli etiam in Bohemiam cultus S. Romedii cum insigni reliquiarum portione propagatus est; cujus rei initium Michaël Angelus Mariani in Opere suo anno 1678 Tridenti edito, sive ex illo Roschmannus sic indicat: Comes Romedius de Thunn partem sacri brachii Pragam in Bohemia transtulit; quia meditabatur ibi sacellum, seu templum, huic Divo erigendum. Quod tum temporis meditabatur laudatus illustris comes, id vel ipsemet, vel ejusdem filius aut nepos postea, non quidem Pragæ, sed in arce sua Choltitzensi, quæ in Chrudimensi regni Bohemiæ districtu sita est, munifice præstitit, ut pluribus docet Amandus Friedenfels sacri Ordinis Præmonstratensis canonicus Strahoviensis, in Opere, quod anno 1699 Vetero-Pragæ typis vulgavit. Est hoc satis justum volumen in minori folio, inscriptum Gloriosus S. Romedius &c, necnon Gloriosa domus comitum de Thun &c, editumque sub auspiciis illustrissimi ac excellentissimi domini, domini Romedii Constantini, S. R. I. comitis de Thun, domini in Choltitz, Castelfund, superiori & inferiori Marckersdorff, Ledetz & Schwogschitz, sacræ Cæsareæ majestatis intimi actualis consiliarii, camerarii, & in inclyto regno Boëmiæ regii locumtenentis, sumptuosissimæ capellæ S. Romedii in arce Choltitzensi munificentissimi fundatoris. Ut porro lector intelligat, qua ex causa hæc comitis Thuniani in S. Romedium pietas accendi, ejusdemque Sancti insignes reliquiæ ab eo facile obtineri potuerint, aliqua ex eodem Opere, quod in Museo nostro habemus, hic annotabo.

[43] [in cujus familia erat patronatus ecclesiæ ipsius in Valles Anania,] Pagina 125 scribit, Bernardinum comitem de Thun ecclesiam S. Romedii in valle Anania restaurasse, eoque titulo jus patronatus illius ab Apostolica Sede accepisse. Deinde in Ectypo sacelli Romediani, quod velut altera Operis pars est, pag. 28 alteram tradit aut certe addit accepti patronatus causam; Quod jus patronatus, inquiens, capellæ S. Romedii in valle Anania concernit; illud ad illustrissimam familiam Thunianam temporibus illustrissimorum dominorum Christophori & Bernardini de Thun pervenit; cum enim præfatæ capellæ annui reditus non nisi ad viginti quatuor florenos aureos cameræ ascenderent, illis eandem ex propriis bonis aliis duodecim florenis aureis annue pendendis liberaliter locupletarunt. Unde a Leone X prænominatis dominis benefactoribus jus patronatus in dictam capellam concessum est; & sic facti sunt capellæ S. Romedii patroni, & illius sacrarum reliquiarum thesaurarii. Ex hac igitur pia comitum Thunianorum in S. Romedium munificentia, obtentoque propterea ipsius ecclesiæ patronatu verisimillime factum est, ut Romedii nomen in illustrissimam illorum familiam invectum fuerit, comesque Romedius Constantinus memoratas ejusdem Sancti patroni sui reliquias aut ipse facile impetraverit, aut ante acceptas magnifico illo sacello honorandas decreverit.

[44] Has reliquias Michaël Angelus Mariani verbis datis partem sacri brachii appellat; [erectumque ad eas reponendas in arce Choltitzensi] Friedenfelsus vero simpliciter brachium. Posteriori, qui in eodem sacello sese per octennium capellani munere functum esse profitetur, potior fides esset, nisi hic, omittendo adjunctum integrum, suspicionem faceret, ne more satis recepto magnam brachii partem brachium nominaverit. De sacello ipso laudatus Friedenfelsus sic orsus est: Inter sacras Boëmiæ prærogativas minimum non est, inclytum hoc regnum tam copiosis Sanctorum lipsanis abundare, ut jure merito appellari possit sacrarum reliquiarum gazophylacium. Tam pretioso thesauro etiam dives est arx Choltitzensis, in cujus magnifica capella brachium S. Romedii religiose asservatur. Hujus tam sumptuosæ fabricæ fundator est illustrissimus ac excellentissimus dominus Romedius Constantinus de Thun. … Forma hujus splendidissimi sacelli est quasi figuræ ovalis, in octoëdrum longiusculum transformatæ. Interni parietes sunt gypso incrustati, varia ornamenta & diversarum rerum effigies repræsentante; quibus intermixtæ spectantur elegantissimæ picturæ, peritorum artificum manu absolutæ; ita ut dubium remaneat, utrum artificiosi cæmentarii trulla, an vero pictoris penicillus prævaleat. Supremus hujus sumptuosæ fabricæ apex assimulatur turriculæ, quæ pro augenda interna sacelli luce perspicuis fenestris est instructa.

[45] Mox pergit totum sacellum enucleate describere, adjectis quatuor tabulis majoribus æri incisis, [magnificum sacellum,] quæ totidem internas sacelli facies exhibent, magnoque numero minoribus iconismis, quibus illud ornatum est; quæ omnia nimis longum esset hic enarrare. Pauca tamen addo de ara principe, S. Romedii nomine Deo dicata. Summum altare (inquit) versus Meridiem situm, arte statuaria affabre elaboratum, potiore sui parte cæruleo colore imbutum & Indica vernice obductum est, quæ tantum splendorem huic operi conciliat, ut pulchritudinem lapidis lazuli æmuletur. In reliquis ornamentis & projecturis hoc splendidissimum altare auro obryzo in bracteolas ducto vestitum & dives est. Imago, quæ capacitatem altaris implet, ex una parte spectandum exhibet S. Romedium, urso sarcinularum suarum bajulo comitatum; ex altera vero energumenos, ex quibus Vir sanctus pessima ejicit dæmonia. Hanc iconem excellentioris pictoris manu venustissime efformatam, & non vulgari pretio comparatam, celsissimus Joannes Ernestus (e comitibus de Thun) archiepiscopus Salisburgensis, hujus sacelli pientissimus consecrator, pro augenda summi altaris magnificentia liberaliter donavit.

[46] Coronidis loco illi impositum est scutum splendidissimum hanc continens inscriptionem: [eidem Sancto dicatum.]

Sacra DEI MUROS inter translata Patroni
Lypsana DE FACTO cum conjuge structor honorat.

Ad horum versuum elucidationem observat editor, voces Dei muros anagramma esse nominis Romedius; nomen vero familiæ De Thun Latine De facto versum. Subdit denuo Friedenfelsus: Supra altare in superficie muri expressæ conspiciuntur binæ geniorum effigies, gentilitium S. Romedii insigne, tanquam comitis de Thaur, sustentantium. His subjecta legitur sequens inscriptio:

Clarus in insigni, sed signis clarior extat.

Ceterum prælaudatus celsissimus archiepiscopus Ernestus de Thun ibidem pag. 6 legitur sacellum hoc solemni ritu consecrasse die 2 Septembris anni MDCXCII.

§ IV. Vitæ Sancti nec antiquæ nec immunes a fabulis: seculum, quo floruit; locus natalis & conditio: conjectura, an forte idem sit cum comite Jacobo, quem laudavit S. Vigilius Tridentinus: aliorum fabulæ.

[E Sancti biographis primus notus primus notus est Bartholomeus Tridentinus,] Tantum abest, ut æque certa de S. Remedii gestis, quam de cultu, tradere possimus, ut contra ex illis vix quidquam exploratum habeamus, quod merito nequeat in dubium revocari; non quia desunt scriptores, qui de ipso, velut celebri Sancto, partim obiter, partim etiam satis prolixe, Latine, Italice ac Germanice meminerunt, quos magno numero Roschmannus in suo Commentario recensuit; sed quia hi omnes longissime vixerunt post tempora S. Remedii, quem ex communi omnium consensu S. Vigilio Tridentino episcopo, anno 400 vel 405 martyrii palmam adepto, convixisse statuunt; & quia insuper ea, quæ de eodem narrant, manifestis commentis commaculant. Porro gemini fontes sunt, ex quibus scriptores sua de S. Remedio asserta passim hauserunt; Acta scilicet Sangeorgiana & Summontoriana, quæ ambo a locis, in quibus servantur, sic liceat appellare. Illorum prima scriptorem habent Bartholomæum, a patria sua Tridentinum dictum, Ordinis Prædicatorum, qui in Legendario Sanctorum, hactenus inedito, quod circa medium seculum XIII, sive circa annum 1240 compilavit, brevem quamdam S. Remedii Vitam dedit. Exstat illa in Ms. codice Montis S. Georgii, ex quo Roschmannus exemplar ab ejusdem monasterii abbate obtentum nobis transmisit, alterumque Tartarottus in Appendice ad Apologiam pro Monumentis Roboretanis excudit, cui & annotationes criticas adjecit.

[48] [cui præluxit Vita vetustior ignotæ ætatis, quæ latet aut periit.] Quamquam autem Bartholomæus Tridentinus e S. Remedii biographis primus nominatim notus sit, non propterea omnium primus fuisse censendus est; quin imo certum videtur, eidem etiam hic, ut alibi, vetustiora Acta præluxisse. Scripsit ille etiam gesta prælaudati S. Vigilii episcopi martyris Tridentini, quæ Tartarottus ex codice bibliothecæ Barberinæ Romanæ excepta in eadem Appendice excudit. In his cum de sanctis Martyribus Ananiensibus, Sisinnio, Martyrio & Alexandro, mentionem faceret, mox adjecit: Ut eorum Gesta referunt; nimirum qualia in Opere nostro exstant ad diem XXIX Maii. Pari modo dum in iisdem S. Vigilii Actis de S. Remedio meminit, sic ait: Inter hæc Remedius nobilis de Tauro cum sociis suis Abra & David Romam perrexit, & rediens, ultra mille animas cum omnibus possessionibus S. Vigilio reliquit, &, UT IN EJUS GESTIS LEGITUR, in ejus diœcesi apud castrum Tau, juxta locum, ubi passi sunt Sancti (mox dicti martyres) ad Dominum, cui devote servierat, cum sociis suis migravit. His verbis, Ut in ejus Gestis legitur, Bartholomæus haud dubie laudavit Vitam aliquam antiquiorem S. Remedii; prout supra pro sanctis martyribus Ananiensibus eorumdem Gesta laudaverat. Quantæ tamen antiquitatis, cujusve notæ ea S. Remedii Vita fuerit, quidve etiam ex eadem descripserit, quid addiderit Bartholomæus, ænigmatis instar est, quia Vita illa vetustior, a Roschmanno ac Tartarotto frustra quæsita, modo nusquam comparet.

[49] Altera S. Remedii Acta, quæ Summontoriana superius vocavi, [Alia ejusdem Sancti Acta a Radero edita.] Matthæus Raderus, Societatis nostræ presbyter, ex Summontorio, sive Altaspecula, vulgo Hohenwart (quod sacrarum virginum contubernium est in superiori parte Boïcæ) descripta, & ab amplissimo domino Stephano, abbate Schirensi sibi submissa, tom. 3 Bavariæ sanctæ typis vulgavit. Gemina illa sunt: breviora eumdem abbatem auctorem habent, adeoque sunt recentia. Prolixiora desumpta notantur ex Lectionibus de S. Romedio seu Remedio, suntque aliis fabulosiora, nec ullam magnæ antiquitatis notam præferunt. Ceterum hisce aut similibus vel etiam supra memoratis Sangeorgianis Actis passim usi sunt recentiores, tum qui in suis Historiis & Annalibus de eodem Sancto meminerunt, tum qui ejusdem Vitam vulgarunt, inter quos anonymus quidam brevem Italice edidit Tridenti anno 1627; Georgius Seiser Societatis Jesu in libello de aliquot Sanctis Tyrolensibus Oeniponti anno 1661; Amandus Friedenfels sacri Ordinis Præmonstratensis Latine Vetero-Pragæ anno 1699; Jacobus Smid, item Societatis Jesu, Germanice in Vitis Sanctorum Tyrolensium parte 1, Augustæ Vindelicorum anno 1732, aliique, quorum aliquos, dum opus fuerit, per decursum hujus Commentarii laudabimus.

[50] Jam ad ipsum gestorum S. Remedii examen veniamus, [Dicitur Sanctus convixisse S. Vigilio Tridentino;] omnes cum Vitæ, tum etiam scriptores fere omnes consentiunt, illum S. Vigilio Tridentino episcopo ac martyri familiarem fuisse, atque aliqui etiam addunt, ante eumdem mortuum esse. S. Vigilii Tridentini Acta ex Ms. Trevirensi S. Maximini dedit Papebrochius noster ad diem XXVII Junii, ostenditque, martyrium ejus ad annum Christi CD vel CDV reponendum esse. Vixerit ergo S. Remedius seculo IV, & versus ejusdem finem, vel sequentis initium vivere desierit. Verum dum assertæ cum S. Vigilio familiaritatis auctorem quærimus, haud satis idoneum pro tanta antiquitate reperimus. Certe antiquiorem nominatim non novimus, Bartholomæo Tridentino, seculi XIII scriptore, quo quanto vetustiora fuerint Gesta, quæ laudavit, ex dictis incompertum est. Bartholomæ consonant Acta S. Vigilii in Ms. Carthusiæ Coloniensis, ex quibus Papebrochius in Annotatis ad puriora Acta Trevirensia cap. 1, lit. m, eadem, quæ supra Tartarottus ex Romanis Barberinis recensuit; testaturque ultimo loco nominatus, eamdem periodum similiter legi in Ms. bibliothecæ capituli Veronensis seculi XVI.

[51] Clarissimus Roschmannus in Commentario suo Ms. pro ea insuper laudat tres Lectiones de eodem S. Vigilio, [quod, etsi desint testimonia seculo XIII vetustiora,] quarum prima ex testimonio viri clarissimi Simonis Petri Bartholomæi, jurisconsulti, exstat in Lectionario antiquissimo Ms., Gothicis, ut aiunt, litteris exarato, decimitertii sæculi, ut putatur, quod asservatur in archivo capituli Tridentini. Reliquas duas lectiones desumptas esse ait ex duobus Lectionariis anno 1534 & 1538 editis. Mitto plura; quia hæc omnia numerum augere possunt, non pondus assertæ familiaritati addere; cum eorum omnium antiquior sit Bartholomæus vel scriptor codicis Tridentini, qui cum seculi XIII etiam esse dicatur, parum interest, huicne an isti primo præluxerit Vita vetustior, de qua præterea nihil novimus. Accedit, quod in melioris notæ Actis S. Vigilii, qualia Papebrochius e Ms. Trevirensi edidit, nulla fiat de S. Remedio mentio, parque in iisdem silentium sit in codice bibliothecæ capitularis Veronensis notato lit. R. num. 214, scriptoque sub finem seculi IX, teste clarissimo viro Joanne Jacobo Dionisi, canonico Veronensi, apud Tartarottum in Appendice.

[52] [verum esse potest.] Habes, erudite lector, quo fundamento nitatur S. Remedii amicitia cum S. Vigilio Tridentino, atque adeo & ætas, qua ille ex communi scriptorum consensu floruisse perhibetur; quæ cum nulla certiori ratione stabilire possimus aut convellere; nec certo asserere audemus, nec negare. Attamen ne quis silentium sinceriorum Actorum ejusdem S. Vigilii pluris hic faciat, quam mereatur, sciat, in his Actis, quæ minime prolixa sunt, sine omni dubio plurima prætermissa esse, ut hoc argumentum negativum nullius aut certe perexiqui in oppositum ponderis esse queat. Tartarottus, qui S. Remedii Acta vehementer convulsit, suspicatus est, forte ex male intellecto quopiam veteri instrumento Remedium ad laudati sancti præsulis tempora relatum fuisse. Suspicatus est, inquam, alicubi lectum fuisse, Remedium aliquid donasse S. Vigilio, id est, more loquendi medio ævo satis usitato ecclesiæ S. Vigilii; quemadmodum donare aliquid S. Petro idem erat, quod donare Ecclesiæ Romanæ. Fateor, fuit hic loquendi modus olim valde usitatus; sed cur hic recurramus ad interpretationem instrumenti, de quo nemo meminit, quodque an umquam exstiterit, gratis obtruditur suspicio? Imo vero cum ex dicendis ecclesia Tridentina nihil umquam possedisse legatur in loco, qui S. Vigilio a Remedio donatus in hujus Vita dicitur; verisimilius est, ex Sancti familiaritate cum Vigilio aliunde nota, confictam fuisse a biographo, vel Vitæ interpolatore, donationem illam, quam ex hac familiaritatem.

[53] [Creditur natus in hodierna Tyroli] Progrediamur ad examinanda reliqua pauca, quæ Bartholomæus de eo memoravit, quæque alii præterea addiderunt. Ab illius patria & conditione iste Vitam sic orsus est: Remedius, vir nobilis ex Bavaria ortus, Taurense castrum in Valle Æni fluminis cum multis aliis divitiis possidebat. Bavarum ipsum etiam facit Stephanus abbas Schirensis apud Raderum nostrum, qui eumdem hoc titulo suæ Bavariæ sanctæ inseruit. Alii paulo aliter loquuntur. Lectiones Summontorianæ a Radero editæ sic habent: Remedius nobilis de castro Thaur de Hallis civitate salifera oriundus extitit, quæ civitas castro Tirolensi est subjecta. Ne multis recensendis lectorem frustra detineam, dumtaxat addo Roschmanni testimonium, in Commentario suo Ms. dicentis: Locum (Sancti natalem) Taurum esse, situm antiquitus in Rhætia, hodie in comitatu Tyrolensi prope urbem Halensem ad Oenum, salinis celebrem, unanimis omnium assertio est. Rursum in Observationibus item Mss. ad Notas Tartarottianas ejusdem loci notitiam hanc tradit: Taur locus antiquissimus est, & parochia hæc pagos quatuor alias complectitur, Oenipontana ipsa & Halensi antiquior: nam eo luculentius mihi perspecta hæc sunt, cum horum trium archiva jam olim mihi concredita fuerint.

[54] Quia vero Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ S. Remedii patriam Halam appellavit, [inter Oenipontum & Halam in castro Taur;] in laudato Commentario errorem excusans, Condonandus quoque, inquit, error Ferrario est, qui Halæ ad Oenum honesto loco natum dixit: nam dynastia hodierna Thaurensis ambitu suo etiam Halam complectitur, & judex hujus urbis etiam judicem totius dynastiæ in criminalibus agit; locutus est ergo Ferrarius ex suorum temporum more. Denique cur ab aliis Bavarus appelletur, istam rationem in Observationibus assignat: Ex Bavaria ortum Bartholomæus dicit per anachronismum. Tyrolis enim nostra ad Bavariam pertinuit solum ab eo tempore, quo Rhetia & Noricum a Gothis cessa fuit Francis sæculo V, & seculum usque VIII adultum, quo Thassiloni adempta, & regno Caroli Magni penitus adjecta, atque comitibus regenda data fuit, ut coævus Eginhardus testatur: a scriptoribus tamen, imo & ab imperatoribus aliquamdiu eodem cum Bavaria jure fuit habita. Et hinc Otto Frisingensis, sæculi XII scriptor lib. 2, cap. 27 de Bulsano (nunc in limite principatus Tridentini, qua comitatui Tyrolensi adjacet, sito) loquitur, quod hæc villa posita sit in termino Italiæ Bojariæque &c. Hæc & plura ibidem clarissimus Roschmannus.

[55] Admisso ex communi scriptorum consensu loco Sancti natali in Taur, [quod de loco, ubi castrum postea structum fuit,] Oenipontum inter & Halam, non propterea cum iisdem admittendum censet, Taur tunc castrum vel arcem fuisse, qualis medio ævo exstitit, & cujus rudera adhuc supersunt. Negat enim, hujusmodi arces extra urbes vel oppida positas convenire temporibus Romanorum, asseritque, ex ejusdem castri reliquiis constare, illud medii ævi opus esse. Et sane minime verisimile est, Romanis temporibus, quibus S. Remedius vixisse creditur, ejus generis munitam arcem in privatæ personæ familiæque potestate ac jure fuisse; ut iidem scriptores cum Bartholomæo affirmant. De structura hæc ejus verba sunt: Castrum Taur, cujus rudera ante annum spectavi, medii ævi, non Romani, structura est: sunt enim adhuc in Tyroli nostra rerum Romanarum architectonicarum non ignobiles reliquiæ, quæ cum aliis ejusdem regionis medii ævi monumentis facile comparari, & ab his distingui possunt. Quam ob rem verisimillimum mihi apparet, scriptores Romanis temporibus multo posteriores, cum arcem viderent eo in loco, circa quem S. Remedius natus esse dicebatur, facile inductos fuisse, ut crederent, eamdem ipsi natalem ac hereditariam fuisse.

[56] Proinde addo ejusdem clarissimi viri de natali loco conjecturas. [exponendum esse, quidam eruditus existimat.] Locus igitur (ait) in quo natus fuit divus Remedius, vel editiori in agro fuit, in quo situs hodie pagus cum parochia perantiqua Thaur, amplæ dynastiæ, quæ pariter Thaur vocatur, præcipuus; vel circa celsiorem castri aut templi divi Petri collem. Incertum, an illo tempore villa ibi fuerit nobilis cujusdam Romani civis, qualem patrem divi Remedii credere fas est; aut an ædes etiam plures in ipso montis ascensu positæ, quarum nomen diuturnitate temporis evanuit, adfuerint. Nomen quoque Taur potius excelsis ibi montibus convenire putem, quam loco ipsi: chartas enim tabularium nostrum princeps Oenipontanum custodit; nempe de anno MCCCXXV, MCCCXCVI & MCCCCXCIV, quæ castrum Thaurense vocant Das burg gesats auf Thaur, velut dicerent. Castrum situm in monte… Nobis quoque Tyrolensibus in valle Pustrissa montes illi altissimi die Thaurn vocantur; præcipue in dynastiis Virgen & Kals supra Loncium oppidum &c. Plura addit ibidem exempla; sed hæc sufficiant de loco, in quo S. Remedium in lucem editum esse, fert traditio, quam jam aliquot seculis continuatam esse novimus, & cujus initium cetera nescimus.

[57] [Sunt, qui S. Remedium comitem natum,] Quod ad tempus nativitatis spectat, anonymus in Vita Italica, anno 1627 Tridenti edita, illam circa annum Christi 330 fixit, eumque Georgius Seiser, Societatis nostræ presbyter, & Petrus Tecinus doctor & Prior eremi Remedianæ secuti fuere; at Jacobus Schmid item noster, seculo IV ineunti illigare maluit. Sed hos, & si qui alii annum circiter figere volunt, omnes divinare, manifestum ex eo est, quod de Sancti ætate nihil ex antiquioribus notum sit, quam quod S. Vigilio Tridentino episcopo, anno CD vel CDV per martyrium sublato, convixerit; atque hoc ipsum ostendi non tam vetustis testimoniis constare, quin in dubium vocari queat. Id unum igitur ex communi illo antiquiorum recentiorumque de Remedii amicitia cum Vigilio consensu colligere fas est, ipsum seculo IV natum esse. Huic tamen traditioni adversatur alia quorumdam assertio, quam si admittere velimus, ab ista recedendum est. A Bartholomæo Tridentino tantum dicitur S. Remedius vir nobilis… Taurense castrum in valle Æni fluminis possedisse: in Lectionibus Summontorianis; Nobilis de castro Thaur: in Vita Ms. S. Vigilii ex codice Cartusiæ Coloniensis: Nobilis de Tauro; & apud Janum Pincium lib. 1 de Vitis Pontificum Tridentinorum: Rhomedius a Tauro vir nobilis.

[58] [ac jure hereditario Taurensem cum castro comitatum possedisse,] Aliquid plus insinuat Vita Italica Tridenti edita, secundum quam natus ille est ex illustri sanguine … & dominus castelli Thaur antiqui majorum suorum patrimonii. De castro ejusdemque possessione superius exposui mentem meam. Splendorem natalium illius non est cur suspectum habeam, nisi ex communi hominum studio Sanctis nobilitatem adscribendi. Verum alii, & quidem plures, etiam dignitatem comitis Thaurensis eidem addiderunt, quam alii hereditariam, quales hujus temporis comitatus esse solent, dixere; alii per loci præfecturam, ad illa tempora aptius, interpretati sunt. Utriusque opinionis patronos Roschmannus in Commentario suo improbans, ita recensuit: Ita sane Divum nostrum citata superius tabella (adi num. 18) & Chronicon Sangeorgianum (vide ibidem) Lazius, Burglecherus, comes a Mohr, Tecinus, Friedenfels, & P. Schmid compellant. Raderus in Bavaria sancta vol. 3, fol. 18 hunc comitem fuisse, seu præfectum loci, toparcham ac judicem explicat. Brunnerus Annalium Boïcorum parte 1, lib. 4, Summontorii quoque, quod hodie Altam-speculam vocamus, in Bavaria Dominum, &, ut nunc loquimur, comitem fuisse, affirmat.

[59] [affirmant: Raderus illum comitem ex officio credidit;] Raderi verba accipe. Dynastæ Summontoriani antiquissima stirpe oriundi, & Schrobenhusianum castrum in Boiaria, & Summontorianum, Taurum quoque inter Oenipontem & Halam condidere… Ex his, inquam, comitibus omnium vetustissimus memoratur in tabulis Summontorianis S. Remedius… Comitum porro nomen illa ætate non nisi præfectum loci & toparcham ac judicem sonabat; uti ex Notitia Imperii constat: Hactenus ille. Ex opinione eorum, qui Remedium hereditario jure Taurensem comitem natum esse, putaverunt, Friedenfels Opus suum, cujus supra meminimus inscripsit hoc modo: Gloriosus S. Romedius, ex comitibus de Thaur, Andek, & Altæ Guardiæ, vallis Annaniæ in Tyroli apostolus &c. Quin etiam illustrissimus comes Romedius Constantinus de Thun in splendido sacello, quod huic Sancto in Bohemia ab illo erectum dixi, scutum gentilitium, velut familiæ ipsius illique proprium, in altari appendi fecit cum hoc lemmate:

Clarus in insigni, sed signis clarior exstat.

Supersedeo plurium scriptorum nominibus recensendis. De Lazio & Aventino dicam aliquid infra; de Summontorianorum & Andechiorum comitum prosapia conditisque ab illis castris nihil attinet ad me inquirere, qui de solo ago S. Remedio.

[60] Qui hunc dignitatem comitis nascendi conditione consecutum esse. [priorum sententia cum Sancti ævo nequit conciliari.] eoque honoris titulo insignitum castrum Taurense hereditario jure adeptum, affirmant, aut etiam utrumque eodem jure possidendum in familiam suam primum invexisse; hi alia refutatione non egent, quam quod constet, ejus generis comitatus ævo, quo S. Remedium vixisse volunt, omnino ignotos fuisse, & tantum aliquot post seculis erigi cœptos. De antiquitate castri Taurensis conjice ex dictis; at quocumque illud tempore primum conditum fuerit, dubitare me facit Roschmannus, an comitatus titulum umquam gesserit. Ego sane (ait in suo Commentario) per annos jam viginti excussis patriæ tabulariis præcipuis, & chartis fere innumeris, atque data omni opera, Thaurenses comites invenire adhuc nullos potui. Superest, ut inquiramus, an quoquo modo verisimile sit, S. Remedium comitatum tenuisse, non jure natalium, nec quales nostro tempore possidentur; sed ex officio & gratia imperatoris, quales comitatus eo ævo fuisse constat. De hujus generis comite honorifica exstat mentio in epistola, quam S. Vigilius jam sæpe laudatus scripsit & simul cum reliquiis sanctorum Ananiensium ad S. Joannem Chrysostomum Constantinopolitanum episcopum, non diu post eorum martyrium, per eumdem comitem transmisit.

[61] Habes illam in Opere nostro tom. VII Maii pag. 42 & sequentibus, [S. Vigilius Tridentinus insigne testimonium reliquit] unde hic aliqua describo, adhibitis nonnullis correctionibus, sine quibus phrasis, alioquin satis obscura, etiam inepta atque hiulca est. Ad sanctas (inquit) aures novus caritatis hospes non aliter applicaret… vel imbueret ignotus alloquium, nisi provocaret & præmium. Ab homine itaque apostolico, frater carissime, præsentis tenor atque epistolæ incipiet plenitudo; ut facili confinio intelligas, quod Martyrum præconia subsequantur. Jacobus etenim, desideriorum cælestium vir fidelis, comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, Sanctorum recentium & vapore fumantum reliquias postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non potest, quæ apud Dominum dignitas cumulatur. Cui ego … pene, dum vereor (ne tantum thesaurum imprudentius elargirer) negavi, quod semper debere *, ut quis fœneretur, expendi. Feceram (confiteor) multorum, privato timore, jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto Joanni … ut, delegato amore per religiosa vocabula martyrum, deferretur, & iterum sanguine jungeretur non peregrina germanitas. Respexit hic, ut Papebrochius ibidem annotavit, ad sanctos apostolos Joannem & Jacobum, germanos fratres, quorum prioris nomen sanctus episcopus Constantinopolitanus, secundi comes ille gerebant. Porro si omnia S. Vigilii de Jacobo dicta perpendamus, ea Romedio nostro sic conveniunt, ut si bini sint, certe sint simillimi.

[62] [de quodam comite Jacobo, quod in S. Remedium sic quadrat,] Per comitivam dignitatem Papebrochius ibidem in Annotatis, Tillemontius tom. 10 Monumentorum pag. 548 in S. Vigilio, Tartarottus in Memoriis historicis eorumdem sanctorum martyrum Ananiensium pag. 42, & Roschmannus in Commentario Ms., comitatum intelligunt; eaque procul dubio naturalis interpretatio est comitivæ dignitatis. Habemus ergo virum nobilem, comitemque sub finem seculi quarti S. Vigilio Tridentino synchronum, præsentem, amicum, ab eoque ob virtutes magno habitum in pretio; qualis scilicet S. Remedius fuisse perhibetur. Erat Jacobus ille desideriorum cælestium vir fidelis; quod nemo negaverit apte quadrare in Remedium, qui mundanis divitiis ac voluptatibus anachoreticam vitam prætulit; Jacobus comitivam dignitatem suam dicitur reclinaturus in comitibus Christi: ex quo loquendi modo laudatus Tillemontius colligit, eumdem solitariæ vitæ se dedere decrevisse; Tartarottus, humanis rebus vale dicto, in procinctu fuisse ad sacra Palæstinæ loca visitanda. Simile quid Vigilii verba non obscure indicant; maxime cum subdat: Reclinaturus dixi; quia deponi non potest, quæ apud Dominum dignitas cumulatur, nimirum ob mundi contemptum & Christianam humilitatem. Eadem de S. Remedio leguntur in Vita apud Bartholomæum, cujus verba subjicio.

[63] [ut suspicio esse possit, Jacobum illum] Audivit autem Dominum dicentem (in Euangelio) “Vade, & vende omnia, quæ habes, & da pauperibus.” Assumtis ergo sibi doubus … (sociis) cœpit Sanctorum limina peragrare. Deinde dicitur etiam Romam adiisse, tandemque reversus, in valle Anania, ubi passi fuerant prædicti sancti martyres, reliquos dies vitæ suæ in anachoreticis exercitiis exegisse. Denique apostolici viri appellatio, Jacobo data, recte tribui potest Remedio, sive hæc apostolicam victus & vestitus rationem, sive etiam zelum animarum significet; nam & hic a nonnullis vallis Ananiæ apostolus vocatur. Fateor, quo Jacobus ille demum devenerit, ignoratur: quid tamen miri esset, si hic (qualis a S. Vigilio describitur) ex eorumdem martyrum amore juxta locum, ubi illi haud ita pridem passi fuerant, solitariam sibi cellam fecisset, ubi & illorum recenti memoria ac veluti conspectu in proposito suo confirmari, nec inde longe absentis amici Vigilii colloquio, dum vellet, posset frui. Ex hisce omnibus omnino crederem, hunc Jacobum esse S. Remedium vel Romedium, nisi nimia vocabulorum diversitas obstaret.

[64] [forte fuisse Remedium] Quis tamen me certum reddat, Sanctum non fuisse binominem, nec Jacobi vocabulo potius quam Remedii usum fuisse S. Vigilium, quia cum ad S. Joannem Chrysostomum scriberet, libebat ei ad sanctos fratres apostolos Joannem & Jacobum alludere; nec denique Remedii nomen prævaluisse, tum quia id ei magis proprium sive usitatius erat, tum quia etiam visum fuit significantius magisque congruere propter remedia seu beneficia ad illius invocationem solita divinitus impetrari. Præter nominis diversitatem adversantur suspicioni meæ aliquot Vitæ, in quibus dicitur S. Remedius mortuus ante laudatos martyres Ananienses, ejusque funus ab his simul & a Vigilio curatum fuisse. Hæc illam everterent plane, nisi recentiores essent, & eam ipsam narrationem alioquin magis suspectam redderent adjectis fabulis, quas inferius breviter memorabo. Ipsis antiquior Bartholomæus in Vita S. Vigilii Ananiensium martyrium adventui Remedii ad Vigilium præmittit; de ejusdem vero morte tam in hac, quam ipsius Sancti nostri Vita sic ambigue loquitur, ut certo dici nequeat, utrum alteri supervixisse censuerit: & quamvis de sensu ejus constaret, non tantæ ipse auctoritatis est, ut rem ab illius tempore tam longe remotam certam facere possit.

[65] Ceterum nolo, huic suspicioni meæ, quæ falli potest, [alio nomine dictum. Joannis Aventini] majus pondus tribui, quam quod hinc ei dant amborum idem vitæ tempus, amicitia cum S. Vigilio, eadem illustris conditio, similis rerum mundanarum contemptus, ceteraque de Jacobo a Vigilio dicta; inde vero minuunt nominis diversitas, ignotaque reliqua vita Jacobi; quæ prudenti lectori ponderanda relinquo: sed simul meminerit, si Jacobus iste diversus sit a Remedio, nullam de hoc Sancto exstare certam notitiam seculo XIII, quo Bartholomæus Tridentinus scripsit, antiquiorem; & Jacobum illum, a S. Vigilio tantopere laudatum, quoad cetera ex omni memoria etiam penitus excidisse. Singularia sunt, quæ de eodem Sancto Joannes Aventinus & Wolfgangus Lazius scripserunt. Horum primus in Annalibus Boiorum lib. 3 S. Remedium facit seculo VI præfectum Norici, Theodoni Boiorum regulo pro Romanis frustra sese opponentem, ac tandem pag. 261 post annum 520 subdit: Illa tempestate divum Vigilium pontificem Tridentinum cum quibusdam symmystis interfectum esse a Boiis, divum Remedium, Noricum præfectum, cum sociis pulsum, habeo, quos sequar.

[66] Auctorum, quos non nominat, quique mihi aliunde ignoti sunt, [& Wolfgangi Lazii] fidem nequeo æstimare: interim apud eruditos nunc satis constat, Theodonem illum cum gestis suis commentitium esse, primumque hujus nominis ducem Boiorum illum esse, qui circa medium seculum VII S. Emmerammum excepit benigneque detinuit. Constat item, S. Vigilium, in cujus Actis nihil simile legitur, certe non serius, quam anno 405 martyrium subiisse; Aventini vero magnam esse in fabulando audaciam. Nugas etiam vendidit Wolfgangus Lazius lib. 6 de Gentium migrationibus pag. 176, ubi sub hoc titulo, Comites a Taur, id est, Tauriscorum posteritas, qui in Rætiis vel Athesi flumine usque Vindeliciam rerum potiti fuere &c, primo loco posuit Evin, sub Mauricio imperatore, secundo Gaidoaldum; tertio Alachim, ac quarto denique Remedium cum isto brevi elogio: Remedius ob vitæ continentiam relatus in numerum Sanctorum; cujus sepultura in Nansperg adhuc veneratur. Quinto loco sequitur Henricus comes de Altorf ex Suevia, filius Ethiconis & & sororius Ludovici Pii cæsaris ob uxorem nomine Beatam, de stirpe S. Remedii descendentem, tractui Athesino præfuit. Addit & alios, quos usque ad medium seculum XII perduxit.

[67] At unde, inquies, ista didicit Lazius? Pro tribus primis laudat Paulum diaconum in Gestis Longobardorum; [fabulæ de eodem Sancto rejiciuntur.] pro Henrico ejusque conjuge Beata Conradum Urspergensem in Chronico suo; pro Remedio nullum. Ex Paulo diacono habemus, Evin, Gaidoaldum & Alachim Longobardos fuisse & duces Tridentinos; quibus cum S. Remedio quidquam commune fuisse, nec ipse, nec alius veterum tradidit. Pari modo Conradus Urspergensis in Chronico, editionis Argentorantensis pag. 209 scribit quidem, Henricum Welphonem duxisse uxorem de Bawaria, Beatam nomine; sed hanc de stirpe S. Remedii descendisse, nullo verbo indicat. Nugæ ergo hæc sunt Lazii, ignota ceteris sine teste asserentis, sanctumque Remedium contra communem scriptorum opinionem ad alia tempora removentis.

[Annotata]

* deberet

§ V. Examinantur reliqua Bartholomæi Tridentini asserta, aliaque ab aliis præterea tradita.

[Donatio castri agrique Taurensis] Ex supra dicta falsa opinione, secundum quam S. Remedius comes Taurensis jure natali & hereditario fuisse creditus fuit, fluxit & altera, quæ Taurense castrum cum subditis suis S. Vigilio, seu episcopatui Tridentino, vel, ut aliis placuit, sedi Augustanæ Vindelicorum, ab eodem donatum fuisse, tradit. Bartholomæum in Vita ipsius audiamus. S. Remedius (ex Romano itinere ad S. Vigilium accedens) bis mille homines cum castro Thaurense & ecclesiis & omnibus suis attinentiis episcopatui Tridentino contulit. Ecclesiæ autem Augustensi multa reliquit. Roschmannus observat, in Ms. Sangeorgiano pro bis mille per abbreviationem legi bn mille, quod forte bene mille significat. Idem Bartholomæus in Vita S. Vigilii apud Tartarottum rursum ait: Inter hæc Remedius nobilis de Tauro … Romam perrexit, & rediens, ultra mille animas cum omnibus possessionibus S. Vigilio reliquit. Consonat Ms. Coloniense a Papebrochio nostro laudatum in Annotatis ad Vitam ejusdem sancti Præsulis Tridentini tom. V Junii pag. 166 ad lit. m; nam in Actis illius sincerioribus nil tale legere est. Reverendissimus Stephanus abbas Schirensis apud Raderum in Bavaria sacra, partim consonat, partim dissentit.

[69] [ecclesiæ Tridentinæ vel Augustanæ a Sancto facta,] Illius enim (ait) civitatis (Tridentinæ) episcopium traditur hic, seculo renuncians, magnifice suarum copia facultatum, ac circiter millenario familiæ numero ditasse. Nam villam Thaurensem præclaræ amplitudinis, tribus ecclesiis insignem, destructo castro, Augustensis sedis mancipatui contulisse firmatur: ibi quippe hæreditario mansionis habitationem possedisse dicitur. De utraque donatione rectius silent Lectiones Summontorianæ, Vitaque Italica Tridenti edita anno 1627. Nam quis non videat, illam commentum scriptoris posterioris ævi esse, qui cum legisset, Remedium ex amore Dei mundanis rebus renuntiasse, crederetque, ipsum Taurensis castri hereditarium comitem dominumque fuisse (quales scilicet comitatus tempore, quo scribebat, jam exstabant) consequenter opinatus fuerit, idem castrum, cum omnibus servis ac subditis ad illud pertinentibus, nulli verisimilius ab eo donatum esse, quam ecclesiæ Tridentinæ, cujus antistitem S. Vigilium, non secus ac patrem suum, singulari affectu venerationeque prosequebatur. Pari ratione cum sciret, ecclesiam Augustanam possessiones in dynastia Taurensi habere, has quoque ab eodem Sancto acceptas conjectare potuit, & conjecturas suas pro rebus compertis obtrudere.

[70] [recentioris ævi commentum est,] Juverit hic quoque clarissimi Roschmanni observationem attexuisse. Sic ille habet: Donatio ista sine teste asseritur; nihil ecclesia Tridentina in Taur possidet, aut possedit unquam. Ecclesia Augustana illa est, quæ non tantum in Taur, sed in ipso episcopatu Tridentino, Bulsanensi nempe tractu, antiquissima jura & possessiones nacta est; ita quidem, ut Præpositum, S. Afræ vulgo dictum, satis nobilem & virum conspicuum, perpetuo in eodem Bulsano liberaliter alat. Non autem a S. Remedio (uti certus hæc scio) hi proventus ecclesiæ Augustanæ, sed a magnis principibus &, ut creditur, ab antiquissimis temporibus, atque forte Francicis regibus aut saltem potentioribus dynastis, obvenere. Vidi olim diploma Henrici Bohemiæ regis, ad initium seculi XIV confectum, quo harum rerum tutelam in se recepit, qua adhuc principes nostri funguntur. Si scriptores antiquiores ea, quæ ediderunt ex aliis fide, ut ipsis videbatur, bona, non corrasissent, non tot fabulis acta Sanctorum scaterent. Hactenus Roschmannus; cujus postremam querelam nos quoque justissimam crebro experimur, dum Sanctorum Vitas ex interpolatorum levitate tam turpiter infectas videmus, ut, quæ in iisdem genuina sunt, ex admixtis fabulis suum etiam pretium amittant.

[71] Sunt alii, qui donationem bis mille vel mille animarum seu hominum, [forte ex veris natum.] interpretantur de totidem infidelibus per S. Remedium ad Christi fidem conversis, sanctoque Vigilio pastori suo ecclesiæ Tridentinæ aggregandis regendisque traditis; quod a vero non abhorret, favetque huic opinioni titulus Apostoli Vallis Ananiæ, quem aliqui S. Remedio tribuunt; & si hic idem sit cum comite Jacobo, de quo supra disputavi, favebit insuper dictum S. Vigilii, in epistola sua illum hominem apostolicum appellantis. Porro quamvis donationem castri Taurensis rerumque ad illud spectantium fictitiam putemus, prudenter tamen dubitari nequit, quin Remedius munificus fuerit in S. Vigilium: utque solent fabulæ sæpe ex veris nasci, quod ad tres illas ecclesias attinet, S. Vigilius in Actis suis ad diem XXVI Junii, & in Actis sanctorum martyrum Ananiensium ad XXIX Maii in Opere nostro editis, legitur duas ecclesias condidisse; unam Tridenti ad portam Veronensem, in qua & ipse sepultus fuit, alteram in Valle Ananiæ in loco, ubi mox dicti martyres fuerant coronati; in qua utraque exstruenda Remedius illi potuit adjutor opibus suis fuisse. Tertia forte fuerit sacra ædicula; si verum est, quod Lectiones Summontorianæ asserunt, S. Remedium aliquam (quam basilicam liberalius appellant) in suum suorumque usum fabricasse.

[72] Progredior ad locum, in quo Sanctus vitam solitariam egisse, [Sanctus anachoreticam vitam duxit in valle Anania] ac beato fine terminasse creditur. Bartholomæus in Vita, a Tartarotto ex apographo Sangeorgiano accepta, de illo paucis sic meminit: Sanctus vero in Anania vixerat castrum serviens, vita & miraculis clarus quievit. Roschmannus, qui eamdem Vitam ex ipsomet codice Sangeorgiano nobis descripsit, paulo aliter legit hoc modo: Sanctus vero in Anania vixit. Castrum serviens, vita & miraculis clarus quievit. Utraque lectio vitiosa est, quam corrigendam crederem pro Castrum substituendo Christo, nisi alius ejusdem Bartholomæi locus suaderet, legendum potius esse apud Castrum. Etenim in Vita S. Vigilii apud eumdem Tartarottum rursus ait: Ut in ejus (S. Remedii) Gestis legitur, in ejus (S. Vigili Tridentina) dœcesi, apud castrum Tau, juxta locum, ubi passi sunt Sancti (martyres Ananienses) ad Dominum, cui devote servierat, cum sociis suis migravit. Eadem habentur in ejusdem sancti episcopi Actis interpolatis Coloniensibus apud Papebrochium tom. V Junii pag. 166. Consonant Lectionaria a Roschmanno laudata, in quorum primo seculi XIII, ut creditur, cella ejus assignatur apud castrum Tavoni, locum, ubi passi sunt Sancti: in secundo; Apud castrum Taoni juxta locum, ubi passi antedicti martyres: in tertio, sive Breviario: Apud castrum Eam (hæc vox ibi sic vitiosa est) juxta locum, ubi passi sunt Sancti.

[73] [non procul a loco martyrii SS. Sisinnii, Martyrii & Alexandri,] Ne longior sim, omnes, aut fere omnes, locum solitariæ vitæ mortisque S. Remedii statuunt non procul ab illo, ubi SS. Sisinnius, Martyrius & Alexander anno 397 a gentilium turba occisi crematique fuere, licet aliqui in nomine loci non nihil discrepent. Est autem locus ille in diœcesi ac principatu Tridentino, in valle Anania, ab aliis Anagnia & Anaunia nonnumquam dicta, Italis Val d'Annone & Val di Non. Pro ulteriori loci notitia audiamus denuo Roschmannum. Ms. Sangeorgianum (id est Bartholomæus in Vita S. Vigilii) non Tau, sed (quod de industria consideravi) Thaum dicit, & sic scripsit, Thav; quem charta singularis vallis Ananiæ in bibliotheca nostra publica, typis impressa, Taon, & alia V. C. Josephi Spergesii, ex oculari inspectione confecta, Tavon vocat, atque in vicinia templi & rivi S. Remedii collocat. Consentit Tartarottus in Memoriis eorumdem martyrum, ubi pag. 32 & sequenti de loco martyrii disputans, docet, Tavon villam esse plebis, sive parœciæ S. Zenonis, Italis Pieve di S. Zeno, corrupte sic dictæ pro S. Sisinnii; eidemque vicinam: quod hic breviter observatum volui, quia Ferrarius, num. 1 hujus Commentarii allegatus, habet, S. Romedii corpus in propria ecclesia in Plebe S. Zenonis asservari.

[74] [ubi seculo inchoato obiit.] In Tabula geographica Blaeviana principatus Tridentini, ecclesia S. Remedii inter duos rivos, qui infra conjuncti in fluvium Nucem vulgo Noce illabuntur, collocata est sesqui milliari Italico a Plebe S. Zenonis, quod an accuratum sit, noverint Tridentini. Vide etiam dicta superius in hoc Commentario num. 7 & sequenti. Elegit igitur Vir sanctus aptum vitæ anachoreticæ locum non procul ab eo, ubi S. Sisinnius cum duobus sociis pro laboribus apostolicis martyrium receperat, elegitque verisimiliter eo consilio, ut ex hac sacri loci propinquitate recentique martyrum memoria in sancto proposito suo novos indies animos caperet. Hinc vero collige, audiendos non esse, qui S. Remedii obitum eorumdem martyrio sine idoneo teste præmittunt, atque adeo ex horum dictis infirmari non posse meam de Jacobo comite suspicionem, quam ex S. Vigilii epistola præcedenti § exposui. Quanto tempore ibi vixerit, quove circiter anno excesserit e vivis, nemo veterum tradidit, nec ullum laudatur monumentum, ex quo id colligi queat. Temere igitur divinasse dicendi sunt auctor Vitæ Italicæ jam frequenter nominatæ, quique cum ipso mortem ejus anno 400 illigarunt. Mihi ex hactenus allegatis nihil verisimilius asseri posse videtur, quam illam seculo quinto aliquot annos inchoato accidisse. Diem 1 Octobris assignat Bartholomæus, quo etiam colitur in monasterio Sangeorgiano; sed in episcopatu Tridentino Officium ejus celebratur die XV Januarii.

[75] [Legitur duos socios habuisse,] Huc usque distuli de duobus Sancti sociis agere, ut, quæ ad illum pertinebant, expeditius fluerent. In Vita S. Vigilii per Bartholomæum, & in Ms. Coloniensi de illis hæc legere est. Inter hæc Remedius nobilis de Tauro cum sociis suis Abra * & David Romam perrexit, & rediens, ultra mille animas cum omnibus possessionibus S. Vigilio reliquit, &, ut in ejus Gestis legitur, in ejus diœcesi apud castrum Tau, juxta locum, ubi passi sunt Sancti, ad Dominum, cui devote servierat, cum sociis suis migravit. In Vita vero ipsius S. Remedii idem Bartholomæus scribit: Assumptis igitur sibi duobus, videlicet Abraham, qui cognominabatur Adeodatus, & David, cœpit Sanctorum limina peragrare &c; ac tandem de omnium trium obitu subdit: Sanctus … quievit Calendis Octobris; quem etiam socii fuerunt prosecuti. Fideles propterea supra sancta corpora ecclesiam fecerunt. Stephanus abbas Schirensis apud Raderum in Bavaria sancta illorum alterum famulum fecit, ita inquiens: B. Remedius cum quodam collega suo Abraham, cui cognomen fuit Deodatus, & famulo, David nomine, divino servitio incessanter instabat &c. Contra in Lectionibus Summontorianis ibidem editis dicuntur iidem socii fuisse duo nobiles juvenes, non infimi, Abraham scilicet & David.

[76] Similiter ambos nobiles divitesque appellat auctor Vitæ Italicæ, [quos quidam ex vitiosa Greveni annuntiatione] quam secutus est in suo Catalogo Sanctorum Italiæ Philippus Ferrarius ad Kalendas Junias, aliique. Quid horum verius sit, quis in tantis antiquitatis tenebris sine alio lumine edicat? Singularis est de his Greveni annuntiatio, quam ab Adamo Walasser in Martyrologio Germanico, Petri Canisii passim dicto, adoptatam fuisse, ostendi supra. Oportet Greveni verba ad Kalendas Octobres hic repetere. Item sanctorum confessorum Remedii, Abre, qui & Deodatus, David, discipulorum sancti Germani episcopi. Ecce non modo Abram & David, verum etiam ipsemet Remedius, S. Germani episcopi discipuli fuisse dicuntur; sed quis Germanus ille fuerit, non additur. Tartarottus, qui Acta S. Remedii vehementer oppugnavit, etiam hinc adversus illa argumentum cudit. Hunc Germanum posse alium esse negat, quam episcopum Autissiodorensem, vel Parisiensem; quorum cum prior natus sit anno 378, factus episcopus anno 418, mortuusque anno 448; alter autem anno 576 supremum diem suum obierit, observat, cum neutrius ætate componi posse, quæ de Abrahæ & Davidis societate cum S. Remedio, & morte, ante vel non multo post S. Vigilii martyrium obita, narrantur. Propterea credi vult, aut saltem verisimile facere, Abraham & Davidem discipulos fuisse alterutrius sancti Germani, & ab inepto scriptore, neglecta temporis ratione, S. Remedio imprudenter additos: nec obstare silentium biographorum utriusque sancti præsulis, qui etiam alia omiserunt.

[77] Quidni eodem argumento contendit etiam Remedium alterutrius episcopi discipulum facere, [ipsi abjudicare frustra conatur:] cum de omnibus eodem modo loquatur Grevenus? Imo cur non Grevenum potius erroris accusavit, quam Bartholomæum Tridentinum, tribus ferme seculis illo antiquiorem, vetustiora Acta laudantem, aliosque sibi consentientes habentem? Mihi verisimillimum, ne dicam, certum apparet, Grevenum venum vel unius puncti omissione, vel ex loco male intellecto in hunc errorem venisse. Grevenus sic legit: Item sanctorum confessorum Remedii, Abre, qui & Deodatus, David discipulorum sancti Germani episcopi. Imeri confessoris. Item &c. Sicut ipse Imerum hic, interposito puncto, a præcedentibus sejunxit, ita & nos Germanum sejungamus hoc modo: Item sanctorum confessorum, sancti Remedii, Abre, qui & Deodatus, David, discipulorum. Sancti Germani episcopi. Imeri confessoris. Item &c. Si sic legamus, Abram & David non alterius, quam Remedii discipuli fuisse dicendi erunt, nihilque habebunt cum S. Germano illo commune. Ne vero isthæc a me gratis dicta autumes, observa, hac eadem die in variis Martyrologiis annuntiari translationem, in aliis depositionem S. Germani episcopi Autissiodorensis, atque hinc facile accidere potuisse, ut Grevenus in aliquo apographo nudam S. Germani episcopi annuntiationem, eo, quo dixi, modo post S. Remedium & discipulos, omissa vel detrita interpunctione, inveniens, crediderit, istos S. Germani discipulos fuisse.

[78] [de eorumdem cultu nobis non constat.] Profecto nemo, qui veterum Martyrologiorum apographa pervolvere consuevit, ignorare potest, quam frequenter per hujusmodi incuriam describentium Sancti a veris locis avulsi ad alienas classes referantur. Quale apographum hic secutus Grevenus sit, non comperi, diversum tamen fuisse ab Auctariis Usuardinis, quæ Sollerius in Martyrologio suo Usuardi recensuit, liquet ex annuntiatione Imeri confessoris, quæ ab illis omnibus abest. Frustra ergo Tartarottus Abram & Davidem, velut alterutrius S. Germani discipulos, S. Remedio inepte attributos fuisse, persuadere conatus est ex hoc Greveni loco, ad quem confirmandum nec testimonium aliquod vetustius, nec rationem solidam, nec denique ex recentioribus aliquem, præter Walasserum, potuit producere. Quam ob rem equidem non video, cur duos illos S. Remedii socios, qui sine ulla ejusdem Sancti laudis jactura prætermissi fuissent, gratis confictos esse, credamus. Non idcirco tamen illis inter Sanctos Beatosque locum in Opere nostro dare audemus; quia aliunde nihil comperi, quod eorumdem cultum probet. Bartholomæus quidem ait, supra omnium trium sancta corpora ecclesiam a fidelibus exstructam fuisse; sed hoc quoque ad horum duorum cultum asserendum non sufficit, cum ecclesia hæc hodieque solius S. Remedii titulum gerat, neque sociis umquam dicata fuisse legatur; ut adeo sepultura quidem omnibus tribus communis, non cultus dici posse videatur.

[79] [Pro fabulis habenda sunt, quæ de avibus tegulas alio ferentibus,] Nunc breviter percurramus quædam alia Bartholomæo ignota, aut certe prudenter ab eo præterita, quæ ab aliis de Sancto nostro referuntur. Non tamen curabo omnia, a recentioribus ex meris conjecturis sine ullo fundamento insuper adjecta, commemorare; quod non minus tædiosum, quam inutile, futurum esset. Pro fabulis sine dubio habenda sunt, quæ de ipso cellam suam construente leguntur apud Raderum in Lectionibus Summontorianis hoc modo: Nam tunc in quodam minori scopulo, non longe ab isto (in quo deinde exstruxit) ædificare ipsam basilicam intendens, vidit & probavit ex judicio Dei, illum locum non esse dignum hospitio tanti Cultoris Dei. Et in signum hujus aves non parvæ de ipso minori scopulo tegulas ligneas & alia cum rostris portabant ad eundem eminentem scopulum, ubi nunc est ipsa basilica constructa. Commenti speciem etiam habet historia ursi, in iisdem Lectionibus relata, & ab auctore Vitæ Italicæ Tridentinæ, aliisque adoptata, cujus hæc summa est. Equum, quo solebat S. Remedius ob attritas senio aut valetudine corporis vires uti, ursus devoravit, cum ille propinquam mortem præsagiens, constituerat ad S. Vigilium postremo accedere.

[80] [de urso, devorati equi vices subeunte,] Mandat discipulo suo Davidi, ut injecto freno ursum adducat, equi vices subiturum. Paret hic; obsequitur ursus, eique Sanctus insidens, Tridentum progreditur, per viam precibus suis energumenam dæmone, atque alteram puellam febribus liberans: quæ omnia etiam in icone æri incisa, quam excusam habeo, exhibentur. Raderus cum narrationem illam suspectam haberet vel eo maxime ex capite, quod tam prodigiosa ursi vectura parum conveniret Viro sancto, popularem auram ac miraculorum speciem sedulo declinanti, maluit ursum illius sarcinulæ baiulum facere, adducto in exemplum urso altero, qui idem obsequium S. Corbiniano Frisingensi episcopo præstitisse legitur in hujus Vita ab Aribone, ejusdem sedis antistite scripta, quam a nobis editam habes ad diem VIII Septembris, quo colitur. Ita etiam visum est pictori, vel quisquis pingi curavit tabulam, in summo altari sacelli Choltitzensis in Bohemia expositam, de qua vide dicta ad num. 45. Ego, ut paucis mentem meam edicam, Remedianus iste ursus, sive illum ipsius Sancti, sive ejusdem sarcinulæ vectorem facere malis, cum idoneo careat auctore, fidem nullam meretur. Eodem vitio solummodo laborant energumenæ atque febrientis curationes, rationes, quæ aliunde nullam difficultatem patiuntur, & in genuinis Sanctorum Actis satis frequentes sunt.

[81] Fabulas rursus sonant tintinnabulum, ecclesiæque per angelos consecratio, [de tintinnabulo sponte sonante, ecclesiaque ab angelis consecrata,] quæ in eadem Vita Italica leguntur. Nimirum dicitur S. Remedius S. Vigilio vale dicens, instantemque mortem suam prænuntians, promisisse fore, ut in supremo suo agone tintinnabulum, quod iste habebat, sponte sua sonitum ederet, idque prodigium trino sonitu reipsa accidisse. Hoc signo accepto, sanctus episcopus (si eidem scriptori creditur) una cum tribus discipulis suis, postea martyribus, Sisinnio, Martyrio & Alexandro, ad cellam ejus mox profectus, mortuum cum solemnibus exsequiis in parva ecclesia, quam ipsemet vivens erexerat, tumulavit, constituitque ecclesiam illam postridie consecrare. Verum eadem nocte a quodam venerabili viro excussus e somno & ad ecclesiam missus, vidit eam & altare ejusdem ab angelis dedicari. Ita fere in Vita: in Lectionibus Summontorianis utrumque miraculum a Sancto promittitur, factumque esse, haud dubie credi voluit auctor. Utrumque etiam aliquot recentiores sine crisi admiserunt: at nemo, credo, mirabitur, quod ego antiquiores vades requiram, quam sint anonymus ille Tridentinus, seculi XVII scriptor, ignotæque mihi, sed certo non satis idoneæ ad fidem faciendam ætatis, Lectionarii Summontoriani compilator.

[82] Nihilominus fatendum est, prædictam ecclesiæ consecrationem, [quidam alii narraverunt.] velut ab angelis factam, Kalendario Tridentino-Veronensi, quod Tartarottus edidit, initio mensis Junii, ut supra memini, inscriptam esse verbis, quæ subdo. Nota, quod semper prima Dominica mensis Junii est Consecratio angelica felicis & devotæ capellæ S. Romedii in valle Anania diœcesis Tridentinæ. Laudatum Kalendarium, judice Tartarotto, exaratum quidem est inter annum Christi 1255 annumque 1313; sed additamenta seu interpolationes, inter quas ista annuntiatio est, alia manu facta, non sunt antiquiores seculo XV. Si ita est, nequit illa quidquam ponderis dictæ narrationi addere, ac forte auctorem habet, qui veteri annuntiationi Dedicationis ejusdem ecclesiæ, quam aliunde didicerat, ex Lectionario Summontoriano adjecit vocem Angelica, quia nempe illam ab angelis peractam in illo legerat. Dixi: Veteri annuntiationi dedicationis, quam multo antiquiorem esse, non ambigo; quamque in eodem Lectionario recte affixam esse Dominicæ primæ mensis Junii, videre licet superius § 1.

[Annotata]

* al. Abia

§ VI. Expenduntur ac refutantur argumenta, quibus Castellanus & Tartarottus probare conati sunt, S. Remedium Tyrolensem esse S. Remigium Remensem antistitem.

[Respondetur ad argumenta, quæ Tartarottus] Præter ea, quæ in Actis improbavimus, multo plura improbavit Tartarottus; & ita quidem, ut non modo Acta ipsa, tamquam ex aliorum Sanctorum Vitis consuta, nullius prorsus fidei facere voluerit, verum etiam in dubium vocare, an Sanctus ille Remedius Tridentinus exstiterit umquam. Quæ vero objicit, ea partim omnes Sancti Vitas, partim Raderiana tantum monumenta, aliorumve particularia asserta impugnant. Contra omnia faciunt rationes, quas ab antiquiorum monumentorum silentio, a non cultu ejus in diœcesi Brixinensi, ab ipso Sancti nomine Remedio, ac diebus, quibus colitur, repetiit. Silentium arguit primo, quod, licet ab aliquibus Bavarus dicatur, tamen diligentes scriptores rerum Boicarum, Vitus Arenpeckius, Bernardus Noricus & Wiguleus Hundius de illo non meminerint; imo nec Marcus Velserus de eodem alia noverit, quam quæ didicerat ex Pincio: secundo quod neque in vetustis Martyrologiis, neque apud veteres Vitarum Sanctorum collectores, Jacobum de Voragine, Petrum Calo & Petrum de Natalibus, ulla de eodem exstet mentio. Non inquiro, an & quantum e re trium priorum fuerit S. Remedii meminisse; at certe illis omnibus antiquior est Bartholomæus Tridentinus, qui Vitam etiam vetustiorem laudavit. Scripsit Bartholomæus ante medium seculum XIII; Bernardus Noricus seculo XIV, Arenpeckius sub finem XV, Hundius denique XVI.

[84] [a silentio veterum & non cultu objecit.] Bartholomæo juniores etiam sunt a Tartarotto laudati Vitarum compilatores; e quibus Jacobus de Voragine scripsit post medium seculum XIII, Petrus Calo forte usque ad annum 1310 vel etiam serius supervixit; Petrus de Natalibus scripsit post medium seculum XIV. Exstabat ergo horum temporibus Vita S. Remedii, neque ex eorumdem silentio aliud inferri potest, quam quod ille non fuerit e celebrioribus Sanctis, quorum Acta latius innotuerant. Quod ad Martyrologia attinet, fateor, me vetustius, in quo ille memoretur, non habere, Hagenoyensi, quod Sollerius noster primum anno 1412 scriptum esse censuit: cultum tamen ejus multo antiquiorem probant tum dicta §§ 1 & 2 tum ecclesia ejusdem nomini sacra, quam Bartholomæi tempore jam exstitisse, Tartarottus ipse agnovit, & cujus initium non assignavit, nec assignare potuit. Cur Sabionensis, deinde Brixinensis diœcesis, in qua natus dicitur, illum non colat, & an numquam coluerit, ipsa viderit: at certe colitur, multisque seculis cultus fuit in duobus ejusdem diœcesis locis, scilicet in pago Taur & in monasterio Sangeorgiano; colitur item per universam diœcesim Tridentinam Officio annuo, ac peculiari præterea veneratione in valle Anania, in qua eremiticam vitam duxit, & beato fine coronavit. Pergamus ad argumentum, quod idem clarissimus Tartarottus a Sancti nomine & diebus cultus formavit.

[85] Observat itaque, S. Remigium Remensium antistitem a variis antiquis etiam Remedium appellari; [Idem scriptor persuadere conatus est, hunc Remedium esse S. Remigium Remensem,] eumdem ab Hincmaro in Vita ejus, & a Flodoardo in Historia ecclesiæ Remensis mortuum dici die XIII Januarii; & nihilominus festum ejus in Martyrologiis ordinarie signari ad Kalendas Octobris, in aliis ad diem XV Januarii. Simili modo, ait, S. Remedii Tridentini obitum ab aliquibus referri ad diem XIII Januarii, festum tamen ejus per diœcesim Tridentinam celebrari die XV ejusdem mensis. Præterea translationem S. Remigii Remensis coli Kalendis Octobris, quo eodem die Bartholomæus & alii S. Remedium Tridentinum obiisse scribunt, hujus obitus diem cum die translationis illius confundentes. His præmissis, concludit, omnino dicendum esse, vel ea, quæ hac super re de S. Remedio Remensi leguntur, commenta esse, & ex Actis S. Remedii Tridentini accepta; vel contra, quæ de S. Remedio Tridentino dicuntur, mutuata esse ex monumentis ad S. Remedium Remensem pertinentibus. Primum admitti posse merito negat, ac proinde statuit, pro figmentis & aliunde arcessitis habenda esse, quæcumque de S. Remedio nostro hac in parte habemus.

[86] Hinc ulterius arguit, verum mortis illius festique diem omnibus retro seculis ignotum fuisse hodieque esse; [fabulis deformatum; quod etiam Castellano visum est:] quod eo magis mirandum fore notat, si ille fuisset primus confessor & protector Tyrolis, veraque essent prodigia, quæ in ejusdem morte contigisse narrantur, quibus hæc multo celebrior, quam S. Remigii Remensis obitus, necessario evasisset. Hisce omnibus laudatus scriptor non obscure insinuat, S. Remedium Tridentinum videri sibi eumdem esse cum Remensi, sed fabulosis gestis ex aliorum Sanctorum Vitis inepte corrasis plane deformatum. In hac opinione præeuntem habuit Claudium Castellanum in Observationibus ad primum bimestre Martyrologii Romani, Gallice versi, pag. 231, ubi illam veluti minime dubiam asseruit verbis, quæ ex Gallicis Latina subnecto. Tridenti ecclesia est, dicta S. Romegii (Gallice dite Saint-Romege.) Hunc Sanctum diversum esse a S. Remigio (Remensi) credidit Ferrarius, cum ipsum Confessorem Tridentinum appellet, Latine Romedium nominans. Sed cum ipsemet dicat, eum mortuum esse die XIII Januarii, ejusque festum agi die XV; legaturque etiam honorari die 1 Octobris, ut Raderus scribit in sua Bavaria sancta, ubi ipsum non noscens, Romedium appellavit; Cumque Bollandus eumdem Remedium dictum repererit, ut liquet in Prætermissis ad XV Januarii; quis non videat, hunc ipsum esse S. Remigium (Remensem) qui in variis Mss., etiam Remensibus, legitur nominatus Remedius; cum qua voce nomen Remy (ita Galli vocant Remigium) majorem analogiam habet, quam cum voce Remigius.

[87] Favit etiam Sollerius noster, dum in Auctariis Usuardinis ad Kalendas Octobris istam codicis Hagenoyensis annuntiationem, [quorum rationes petitæ a synonymo utriusque vocabulo,] In episcopatu Tridemiensi, sancti Remedii confessoris, sic excepit: Nec Tridemiensi intelligo, nec Tridentinensi, ut alii loquuntur; lectoremque suum sine ulteriori examine ad datum Castellani locum remisit. Sed meum nunc est rationes ab istis duobus allegatas librare. Sanctum Remensem episcopum Remigium a variis antiquis Remedium etiam appellari, ostendam in illius gestis hoc ipso die illustrandis. Ibidem similiter docebo, felicem ejusdem obitum ab Hincmaro Flodoardoque diei XIII Januarii affigi, eodemque die, ac etiam biduo post, necnon Kalendis Octobris, memoriam in Martyrologiis celebrari. Diœcesis Remensis patronum suum die XIII Januarii cum festo in populo colit; ubi vero extra illam diœcesim die XV ejusdem mensis honoratur, id fit, quia dies XIII impedita est Octava Epiphaniæ Domini, ut necesse fuerit, festum ejus transferri. Kalendis Octobris celebratur translatio corporis ejus, ut etiam notat Martyrologium Ecclesiæ Romanæ, quæ cum omnibus ritum suum sequentibus eodem die annuo Officio ipsum honorat.

[88] [& communibus diebus cultus &c,] Jam ut ad S. Remedium Tridentinum veniamus, negat Roschmannus, illius obitum ab ullo, præterquam a Ferrario, ad diem XIII Januarii referri; neque ego ullum præterea reperi; ceteris omnibus emortualem diem silentibus, aut cum Bartholomæo signantibus ad Kalendas Octobris. Nisi ergo mendum typothetarum sit, dicendus est Ferrarius hic lapsus memoria esse. Ita concidit argumentum a die obitus petitum: nullum enim alium scriptorem pro morte S. Remedii Tridentini diei XIII illiganda laudarunt. De cultu fatendum est, S. Remedium duos dies, diverso tamen modo, communes habere cum S. Remigio Remensi. Hujus præcipua festivitas apud Remenses agitur die XIII Januarii, velut ejus emortuali; quo die S. Remedius Tridentinus nec colitur, nec obiisse dicitur, nisi per errorem a Ferrario. Colitur autem hic die XV Januarii per universam diœcesim Tridentinam, & in pagis Taurensi, Tulfes, & Rinn, diœcesis Brixinensis, cujus etiam Kalendariis memoria ejus eo die dudum inserta fuit.

[89] [sedulo expenduntur,] Eodem quidem die etiam S. Remigius Remensis annuntiatur in aliquot apographis Hieronymianis & ex his apud Grevenum; notatque Florentinius, illum tunc coli a Cartusianis Coloniensibus; sed hi festum illud justa de causa a propria die sua transtulerunt, ut dicam in S. Remigio; ac forte ex pari alicujus singularis loci consuetudine ejusdem sancti episcopi memoria in supra dictis apographis ad alienum alias locum relata est. Superest tertius dies a laudatis scriptoribus objectus, ad Kalendas scilicet Octobris, qui celebribus translationibus Remigii Remensis sacer est, & quo propterea festum illius in Romano Breviario recolitur. Eodem illud solemniter celebrant, dudumque celebrarunt Sangeorgiani Benedictini in diœcesi Brixinensi, soli a ceteris discrepantes. Quæ causa sit, ignoro; neque facile dictu est, an hi diem istum elegerint ex Bartholomæo Tridentino, a quo is Sancto emortualis fuisse traditur, an contra Bartholomæus ex eodem festivo die emortualem fixerit. Interim pro XV Januarii major stat verisimilitudo ex annuo cultu in universa diœcesi Tridentina, cujus nescitur initium. Ad hæc potuit etiam peculiaris ratio fuisse, ut in Sangeorgiano monasterio, alio, quam alibi, die festum illud ageretur; verbi gratia, quod Kalendis Octobris ibi forte facta fuerit reliquiarum illius exaltatio, quodve mense Januario difficilior esset adventantibus accessus ad monasterium, in loco horrido inter Alpes præcipiti rupi impositum; aliave similis ratio mihi ignota.

[90] [ostenditurque, ex his nihil posse convinci] Tandem si synonyma vocabula Sanctorum, qui aliunde satis distincti iisdem diebus coluntur, ad tam graves suspiciones sufficiant, quid dicemus de Martyrologio Romano, quod plura hujus generis exempla suppeditat? Ex Alexandris duos illud habet die VI Januarii, duos die IX Februarii, duos XXIV Martii, duos III Maii, duos alios VI Junii, duos Aarones I Julii, duos Cassianos XIII Augusti &c. Etiam minus roboris habet, quod Tartarottus addit de die obitus S. Remedii ad nostra usque tempora ignoto. Licet enim nunc de eo non constet, unde probabit, eumdem omnibus retro seculis ignotum fuisse? Et quid tantopere mirandum in Remedio, quod etiam in celeberrimis Sanctis sæpe contingere novimus? An quia fuit primus confessor & protector Tyrolis? Ita scilicet ipsum vocat solus Petrus Tecinus, nostri seculi scriptor; & aliunde non apparet, cur hi tituli certum ejusdem obitus diem ad nostra usque tempora necessario servare debuissent. An quia prodigia, quæ in ejus morte contigisse dicuntur, eam celebriorem, quam Remigii Remensis obitum redditura fuissent? Verum hæc non leguntur apud Bartholomæum, ceteris, quos novimus, antiquiorem, ac proinde pro adjectis fabulis possunt haberi. Fabulas tamen esse, frustra quis probare niteretur ex sola illa, quæ futura fuisse dicitur, prætensa mortis majori celebritate.

[91] Judicet nunc æquus lector, quam verisimile sit, [adversus sententiam oppositam.] ex celeberrimo Remigio Remensi fictum in Tyroli esse Remedium nostrum; nimirum ex Gallo Rhætum, ex episcopo laicum, ex Francorum in Galliis apostolo solitarium in agro Tridentino. Judicet, an prudentis sit ob allatas rationes hujusmodi fictionem asserere adversus traditionem, cujus initium nescitur, sed quam medio seculo XIII jam viguisse, ex Bartholomæo constat; judicet, inquam, an prudentis sit, tam crassum errorem affricare universæ diœcesi Tridentinæ, quæ Remedium suum annuo Officio Confessoris non Pontificis honorat; imo & Brixinensi, cujus æque ac Tridentinæ antistites ejusdem reliquias publicæ venerationi exponi ac solemniter coli permittunt, & a multis seculis permiserunt. Atqui tamen hæ reliquiæ nequeunt dici esse S. Remigii Remensis, cujus corpus Remis integrum in magnifico mausoleo asservatur. Tartarottus, ut tam mirabilem personæ commutationem minus a vero abhorrentem faceret, ad exempla recurrit.

[92] In fastigio montis Osopi in ditione Forojuliensi est quædam sacra ædicula, [Alia argumenta, quibus idem Tartarottus] S. Columbæ dicata, quæ ut virgo martyr ab immemorabili tempore ibidem invocatur, & cujus caput venerationi exponitur ac solemniter circumfertur quotannis Dominica secunda Julii. Illustrissimus Justus Fontanini, cum anno 1717 ad eam se contulisset, invenit ibi epitaphium, quod sic habet: Columba, seu potius Coluba, virgo sacrata Dei, ibidem deposita Opilione V. C. consule, id est, anno Christi 453; crediditque, S. Columbam ibi cultam eam esse, cujus erat epitaphium, non autem celebrem Senonensem; atque hanc opinionem suam commentario subinde illustravit. Subdubitavit tamen postea ipsemet, teste Tartarotto, petiitque, ut Majores mei eam rem non moverent; & hi Columbam illam inter Prætermissos ad diem V Augusti reposuerunt, dilato examine in diem XXXI Decembris, quo S. Columba Senonensis colitur. Jam quid in rem suam hinc concludat Tartarottus, audiamus. Si (inquit verbis Italicis) celebris iste vir litteratus non solidiori fundamento, quam quo dictum est, nixus, novam in Forumjulii Sanctam induxerit, mirandum non esset, si simili aut etiam minori celebris Sanctus in episcopatum Tridentinum invectus fuisset. Rationem allegat piam quidem sed nimis credulam plebis temporibus barbaris simplicitatem & ignorantiam, atque ipsius etiam cleri Tridentini inscitiam tantam, ut circa finem seculi X nullus in eo dignus reperiretur, qui episcopalem cathedram teneret, sed alius aliunde fuerit arcessendus &c.

[93] [persuadere conatur, S. Remedium Tyrolensem] Tum denuo sic prosequitur: Jam vero quid miri esset, si istis aliisve similibus temporibus Vitæ S. Remedii faciendæ occasionem dedisset vetus aliquod sacellum, in valle Anania S. Remigio Remensi dicatum, in quod quidam antiquus comes de Thaur, aliusve ejus regionis vir illustris, post auctam donis suis Tridentinam ecclesiam, se receperit ad exigendos dies suos extremos, in eoque sepeliri voluerit? Huic suspicioni suæ favere credit, quod Michaël Angelus Mariani in Vita anno 1678 Tridenti edita scribat, Sancti reliquias non in ara principe quiescere, sed retro aram ecclesiæ in loco recondito instar Sanctuarii, honorari altare Sancti cum arca reliquiarum ejus. Huc pariter facere putat, quod apud Raderum in Lectionibus Summontorianis dicatur Remedius, dum viveret, ipsemet sepulcralem arcam suam sibi parasse; nempe, ut opinor, quia hæc cura Tartarotto visa est potius alterum pium comitem, quam sanctum anachoretam decuisse. Utque verisimilius faciat, vetus istud in valle Anania sacellum antiquitus habuisse patronum Remigium, Remorum episcopum, meminit de altero sacello, eidem Sancto, prout asserit, Veronæ olim dicato.

[94] [non esse alium, quam S. Remigium Remensem,] Refert & aliud exemplum nimiæ levitatis seu temeritatis in tutelari Sancto mutando: suis temporibus in ecclesia vallis in Gardumo, SS. Felici & Fortunato martyribus sacra, nonnullos tentasse horum priori Sancto substituere ignotum quemdam Felicem, quem suspicatur fuisse virum quempiam illustrem, Remedio nostro similem, in eadem sepultum. Addit tertium ex Muratorii Dissertatione 48 in Antiq. Italic. pag. 256, ubi ille narrat, in territorio S. Cæsarii, diœcesis Mutinensis, a bardis rusticis fuisse cultam quamdam sanctæ mulieris iconem, quam S. Albergam appellabant, quæque non aliunde, quam ex eorumdem cerebris, nata erat, quod eo loci olim fuisset pium peregrinorum pauperum hospitium: nam hospitium Italicis albergo dicitur. Quartum producit ex Joanne Mabillonio, in suo Itinere Italico pag. 145 asserente, Urbanum VIII summum Pontificem ab aliquibus Hispanis rogatum, ut ad promovendum cultum Sancti, cui nomen erat Viar, negasse id facturum se, nisi sibi constitisset, quis iste Sanctus esset, & quo titulo pro tali haberetur. Allatum tunc esse lapidem inscriptum his vocibus: S. VIAR; & a peritis judicatum, fragmentum esse inscriptionis, in quæ quidam PRÆFECTUS VIARUM legebatur.

[95] [& reliquias ibi cultas, cujusdam alterius esse,] Denique quia noverat Tartarottus, reliquias, quæ S. Remigii Remensis esse non possunt, velut S. Remedii in diœcesibus Tridentina & Brixinensi publico cultu honorari, recurrit ad inconsultam superstitiosamque veterum in Sanctorum reliquiis quomodolibet comparandis aviditatem levitatemque; insinuans scilicet, prædictas reliquias videri sibi non S. Remedii esse, sed alicujus ignoti comitis de Thaur, aut alterius illustris viri, in sacello S. Remigii Remensis in valle Anania olim sepulti. Atque hæc præcipua sunt, quæ Tartarottus ad persuadendam S. Remedii Tridentini cum sancto Remorum episcopo Remigio confusionem produxit: quæque an satis valida sint, paucis inquiramus. Rationes, quibus illustrissimus Fontaninus aliquando inductus fuit, ut Columbam vel Colubam in monte Osopo sepultam, ejusdem sacræ ædis patronam esse crederet, quæque deinde ipsimet non sat solidæ apparuerunt, ad præcitatum diem XXXI Decembris poterunt examinari.

[96] Interim, quod huc spectat, exemplum hoc plurimum differt ab eo, [velut minime solida] ad quod persuadentum a Tartarotto adhibetur. Quis enim non videat, quam diversa sit in utroque casu personæ mutatio. Fontaninus Columbam sacræ ædis patronam non satis notam, sed ut virginem martyrem ibi cultam, divinare volens, opinatus est, eam, quæ in reperto ibidem epitaphio dicebatur Columba vel Coluba virgo sacrata Dei, ejusdem ædis patronam potius esse, quam Senonensem, vel quamlibet aliam; favebantque ei nomen, locus sepulturæ, & honorifica inscriptio lapidis, si omissum titulum Martyris excipias, qui quo improprio modo eidem olim dari potuerit, indicavit in laudato Commentario suo pag. 91. Contra vero in causa Remediana debuisset celeberrimus ille Remigius, Remorum episcopus, & Francorum gentis patronus, in Martyrologiis celebratissimus, in ipsa sui nominis ecclesia in eremicolam agri Tridentini (nescitur, quo tempore, aut a quo) subito commutatus fuisse, ossaque viri cujusdam illustris, in eadem tumulati, sanctoque tutelari substituti, pro sacris reliquiis publicæ venerationi exposita fuisse, spectante & approbante clero & episcopis diœcesium Brixinensis & Tridentinæ.

[97] Exaggeret, quantum ratio patitur, Tartarottus sequiorum temporum simplicitatem, [refutantur.] reliquias obtinendi immodicam cupiditatem, ac cleri inscitiam; ejus tamen generis errores geminæ diœcesi appingendi non sunt sine solidioribus argumentis: docuitque diffidentia sua Fontaninus, nostri quoque temporis eruditos criticos, dum veteres minus æquo æstimant, nova veri specie posse falli. Nihilo plus prosunt, quæ de quorumdam conatu pro ignoto Felice in locum cognominis sancti martyris substituendo, quæque de commentitiis sanctis Alberga & Viar commemoravit, pro quibus dissimillima erat ratio, longeque impar cultus auctoritas & vetustas. Denique non video, quid ipsum juvare possit sua observatio num. 93 posita ex Mariano & Radero de situ corporis S. Remedii in ecclesia Ananiensi, arcaque ab ipsomet facta: nam & locus ille sacro corpori religiose servando idoneus est; & quid piaculi esset, si Sanctus ipsemet sepulcralem arcam sibi vivus parasset? Verum hac de re nihil legitur apud Bartholomæum, uti ex Vita patebit.

VITA
Auctore Bartholomæo Tridentino.
Ex Ms. monasterii S. Georgii in Tyroli.

Remedius vel Romedius Conf., in agro Tridentino (S.)

BHL Number: 7142

AUCTORE C. S.

Remedius vir nobilis, ex Bavaria ortus, Taurense castrum in valle Oeni fluminis, cum multis aliis divitiis possidebat a. Audivit autem Dominum dicentem: Vade, & vende omnia, quæ habes, & da pauperibus: assumptis igitur sibi duobus, Abram b, qui cognominabatur Adeodatus, & David, cœpit Sanctorum limina peragrare. Hæc autem in Sanctorum ecclesiis ei familiarior oratio erat: Domine Jesu Christe, istis & omnibus Sanctis pro nobis apud tuam misericordiam patrocinantibus, ne despicias nos; sed ab omni sæculari negociatione & diabolica illusione & impedimento eripias nos, & nobis c, Domine, ne elongeris; sed promta voluntate nos ad serviendum tibi confortare digneris. Et d audivit, Dominum potestatem ligandi & solvendi B. Petro contulisse: & primo petiit Romam, indeque rediit Tridentum, ubi tum B. Vigilius e episcopatum tenebat, quem his verbis salutavit: Ave gemma præsulum, episcope, & tuæ pietatis vultu nos respice. Quem præsul, ut erat alacer, alacri vultu in eum respiciens, sedere fecit; & verbo vitæ præmisso, S. Remedius bn f mille homines cum castro Taurense & ecclesiis, & omnibus suis attinenciis episcopatui Tridentino contulit. Ecclesiæ etiam Augustensi multa reliquit g. Sanctus vero in Anania vixit. Castrum serviens h, vita & miraculis clarus quievit Calendas Octobris, quem & socii sunt prosecuti i. Fideles propterea supra sancta corpora ecclesiam fecerunt k, quam dum architectus cooperiretur l, a summo usque in amnem m labitur, & turba properante, ut colligant & sepeliant, ecce, hominibus n, quem non solum [mortuum o] sed & comminutum quærebant, cum serica & assia occumbit p, & Deum laudans, opus complevit. Multa & talia signa per eum Dominus operatur q.

ANNOTATA.

a Seculo quarto, quo S. Remedius floruisse creditur, verisimiliter nondum exstitisse castrum Taurense, ac multo minus comitatus titulo tunc insignitum, & ab eodem Sancto hereditario jure, ut alii volunt, possessum fuisse, dixi in Commentario prævio § 4, ubi etiam de loco illius natali, aliisque ad personam ejus spectantibus actum est.

b Hanc Vitam edimus, sicut a clarissimo Roschmanno ex codice Sangeorgiano transcriptam accepimus. Tartarottus eamdem ex ejusdem codicis apographo excudit, subinde cum aliqua discrepantia vocum. Hoc loco ille legit: Abraham. De his duobus Sancti sociis vide dicta in Commentario a num. 75.

c Apud Tartarottum rectius legitur: A nobis.

d Ibid. Etiam.

e De Vigilio episcopo Tridentino & martyre actum apud nos est ad 26 Junii. Martyrio coronatusfuit anno 400 vel 405.

f Ita in codice Sangeorgiano legi, expresse observavit Roschmannus. Tartarottus habet bis; forte tamen ista vocula contracta pro bene posita est.

g Nihil de hisce omnibus legere est in sincerioribus Actis S. Vigilii; sed Coloniensia a Papebrochio nostro ad præcitatum diem Junii in Annotatis ad cap. 1 laudata sic habent: Inter hæc Remedius nobilis de Tauro cum sociis suis Abia & David Romam perrexit; & rediens ultra mille animas cum omnibus suis possessionibus S. Vigilio reliquit. Quid de hisce donationibus censendum sit, exposui in Commentario prævio § 5.

h Tartarottus hanc vitiosam periodum sic recensuit: Sanctus vero in Anania vixerat castrum serviens. Bartholomæus Tridentinus in Vita S. Vigilii & mox laudatum Ms. Coloniense verbis præcedenti numero recitatis subdunt: Et (ut in ejus Gestis legitur) in ejus (S. Vigilii) diœcesi apud castrum Tau, juxta locum, ubi passi sunt Sancti (martyres Ananienses) ad Dominum, cui devote servierat, cum sociis suis migravit. Ceterum pro notitia loci, ubi Sanctus vitam solitariam egit obiitque, adi Commentarium § 1 num. 7 & 8, & § 5 a num. 72.

i Eo die etiam colitur in monasterio Sangeorgiano, in quo insignes ejusdem reliquias honorari, dictum est §§ 2 & 3; sed in diœcesi Tridentiana & alibi die 15 Januarii.

k Exstat hodieque eo in loco ecclesia S. Remedio dicata, cujus dedicatio quotannis Dominica prima Junii celebratur. De fabulis, quas alii de eadem ejusdemque dedicatione &c commenti sunt, egi in Commentario num. 79, 81 & 82. Etsi vero Sociorum corpora a Bartholomæo etiam sancta hic vocentur, quia tamen de eorumdem cultu nihilreperi, judicavi illos in Prætermissis tantum memorandos esse.

l Apud Tartarottum rectius est: cooperiret.

m Vocatur hic hodieque Amnis S. Remedii, teste Roschmanno in Annotatis suis.

n Tartarottus habet: Is.

o Vocem mortuum, quæ desiderabatur, supplevi ex Tartarotto.

p Ita etiam est apud Tartarottum; sed haud dubie substitui debet: occurrit. Pro serica & assia ille posuit: securi & ascia; at forte pro serica substituenda est serra.

q Eodem modo etiam terminatur apud Tartarottum.

DE S. ROMANO MELODO DIACONO CONFESSORE
CONSTANTINOPOLI

Circa annum D

SYLLOGE
Ex Menologiis aliisque Fastis maxime Græcorum.

Romanus Melodus, diaconus Conf. Constantinopoli (S.)

AUCTORE C. B.

Menologium, quod e Græco Latinum reddidit Sirletus, Typicum S. Sabæ, [Memoria Sancti in fastis sacris;] Menæa atque alii omnes fere sacri Græcorum Fasti tum excusi, tum manuscripti atque apud nos asservati, hodie S. Romanum diaconum annuntiant, atque ob hymnorum ab ipso compositorum & copiam & elegantiam Melodi vel Poëtæ titulo aut alio æquivalenti ut plurimum exornant. Græcis se adjunxit Ferrarius in Catalogo Generali, & novissime Castellanus in Martyrologio Universali, adeo ut mirum videri queat, quod Eminentissimus Baronius, licet multos alios ex laudato Sirleti Menologio in Fastos Latinos traduxerit, nostrum tamen Sanctum Martyrologio Romano inserendum non putarit. Qua ratione ad sic arbitrandum inductus fuerit vir eruditissimus, penitus ignoro: quæcumque ea sit, donec in medium prolata, firma agnoscatur & solida, nolim ego prætermittere Romanum Melodum, quem in tot sacris Fastis summo consensu Sanctis annumeratum invenio, quemque inferius dicenda ostendent ecclesiastico cultu olim honoratum fuisse, atque etiam hodiedum a Græcanici ritus orthodoxis honorari.

[2] Itaque quæ de Sancto sparsim scripta inveni, in unum colligo, [hæc a Ferrario Beryti,] atque nonnullis annotationibus præmissis elogium ex Menæis subjicio, cui cum omnino fere consonet Menologium Basilianum, ut Græce extat, idem, quod de illo dicetur, de hoc etiam dictum debet intelligi. Ferrarius mox laudatus in Catalogo Generali S. Romani memoriam Beryti, quæ est urbs maritima in Phœnicia, Syriæ provincia, inepte collocat, unice procul dubio quod in Fastis Græcis legatur fuisse Berytanæ ecclesiæ Diaconus; nec enim aliud occurrit, quod ipsum in hanc opinionem potuerit inducere, cum sanctus Confessor neque Beryti natus sit, neque defunctus, nec porro ex ullis monumentis pro ejus singulari cultu in dicta civitate quidquam habeatur. Ferrarium secutus fuerat Castellanus in Martyrologio Universali, sed postea in Supplemento ad idem Martyrologium meliori notitia instructus Sancti commemorationem recte consignavit Constantinopoli, ubi cum felici & immortali vita hanc mortalem commutavit, cultuque, ut ex dicendis palam fiet, Sanctis proprio fuit affectus.

[3] [patria vero Myssenæ in Peloponeso perperam collocatur;] Nec solum Ferrarius memoriam, sed & patriam S. Romani hallucinando assignat, quem Myssenæ in Peloponeso natum in annotatis ad Catalogum Generalem asserit. Pro errore hoc stabiliendo citat tabulas Græcas, sed quæ qualesve illæ sint, non edicit. Certe nullæ Græcorum tabulæ, quas ego viderim, S. Romani natale solum in Peloponeso statuunt, nec etiam, quantum arbitror, statuisset Ferrarius, modo vidisset in Menæis excusis Sancti elogium; hoc etenim & civitatem & regionem Romani natalem dilucide his verbis assignat: Ὧυτος ἐν ἁγίοις Ῥωμανὸς ὑπῆρχεν ἀπὸ Συρίας ἐκ τῆς ἐμεσηνῶν πόλεως. Hic sanctus Romanus fuit ex Syria ex civitate Emesena. Menologium Sirletianum, cum quo tabulæ a Ferrario citatæ vel eædem forte sunt vel eadem continent, Sanctum ex urbe Emesena, nulla facta regionis natalis, Syriæ scilicet, mentione, oriundum dumtaxat affirmat. Hinc factum suspicor, ut tanto intervallo a vera S. Romani patria aberrarit Ferrarius: cum enim ex tabulis Græcis cerneret Sanctum ex urbe Emesena natum, urbem vero nomine Emesenam nullam nosset, in Menologio Sirletiano aliisve Græcis tabulis Latine redditis Emesena pro Myssena mendose scriptum putarit, adeoque Sanctum Myssenæ in Peloponeso natum. Est porro Emesena adjectivum a nomine substantivo Emesa, quo civitas, quæ mundo dedit S. Romanum, nuncupata reperitur, quamvis, ut videre licet apud Baudrandum & Ortelium, alia etiam nomina modice & ab hoc & invicem discrepantia sortiatur.

[4] [pietatis exercitia, & commoratio in æde Deiparæ sacra,] Hisce annotatis, ad Sancti pium vitæ institutum progredior. Elogium ex Menæis dandum S. Romanum refert Berytanæ ecclesiæ ordinatum fuisse diaconum, cumque postea tempore Anastasii imperatoris venisset Constantinopolim, totum se pietatis exercitiis addixisse in templo Deiparæ sacro, in quo etiam, aut potius in æde templo illi contigua, ipsum habitasse (quo sensu habitatio in templo intelligenda est) non obscuris verbis insinuat. Unde non immerito colligas, Sanctum munere aliquo verosimiliter perfunctum etiam esse, ratione cujus præter onera diaconatui annexa, curam insuper dicti templi custodiendi gereret. Quippe olim usitatum non uno in loco fuit, ut custodes ecclesiarum in ædibus ecclesiæ, quam custodiendam acceperant, contiguis habitarent, quapropter etiam illos Græci παραμοναρίους sive προσμοναρίους, Latini vero mansionarios nuncupabant, quod pluribus confirmatum apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 3 pag. 75 curiosus lector inveniet.

[5] Templum Deiparæ sacrum, in quo Sanctus narratur Constantinopoli commoratus, [a Cyro consule ædificata.] pietatique se dedisse, a Cyro consule & præfecto prætorio, cujus viri variam fortunam ad posteros transmisit Theophanes in Chronologia pag. 83, tempore Theodosii junioris, testibus Simocatta lib. 8 cap. 8 & Codino de Orig. const. pag. 54, a fundamentis fuit exstructum, quod propterea brevitatis causa templum Cyri deinceps nominabo. Porro hæc notitia effecit, ut hæc Græca Elogii dandi verba ἐν τῷ ναῷ ἐν τοῖς κύρου per hæc Latina in templo … a Cyro ædificato interpretanda censuerim; præterquam enim, quod hæc interpretatio in laudatis historicis fundamentum habeat, nulla occurrit aliunde ratio, cur rejiciatur, attentis etiam linguæ Græcæ idiotismis, τὰ κύρου & ἐν τοῖς κύρου, quorum primus, ut notum est linguæ Græcæ peritis, possessiones vel facta a Cyro, secundus autem illud vel ea, quæ numerantur inter possessiones vel facta a Cyro, usitata admodum locutione significat; cum autem necesse sit illud a Cyro esse factum, quod inter facta a Cyro merito computatur, nihil etiam est ex hac parte, quod datæ interpretationi adversetur. Nolui ad exemplum interpretis Menologii Basiliani præfata Græca verba exponere per hæc Latina in templo … in ædibus Cyri; præterquam enim quod inconcinna sit locutio, aliæ rationes contra hujusmodi interpretationem militant, quibus brevitatis causa omissis, inceptum prosequor.

[6] Non solum Sanctus in templo Cyri divinis officiis assidue vacabat interdiu, [Vigiliæ nocturnæ in Blachernis;] verum etiam alium pietati etiam noctu exercendæ campum non numquam eligebat, ut summum, quo in Deum effervescebat, charitatis ardorem expleret. Pervigilia sive vigiliæ nocturnæ sic dictæ, quod nox prævia diei festo, cujus fiunt vigiliæ, inter preces sacrosque cantus in ecclesia insomnis traducatur, more apud Græcos usitato, sed non nisi ἐν ταῖς δεσποτικαῖς ἑορταῖς, festis nempe Christo Domino & Beatæ Virgini dicatis, peragi consueverunt, quemadmodum dissert. 1 de libris Græcorum ecclesiasticis docet Leo Allatius, qui etiam dies festos hujusmodi pro temporum ratione modo plures, modo pauciores apud eosdem Græcos fuisse asserit, demumque duodenario numero definitos loco citato enumerat. Itaque Sanctus, quemadmodum Menæa commemorant, nocturnis hisce ut assisteret vigiliis, quæ verosimiliter in ecclesia, in qua sedem fixerat, peragi plerumque non solebant, sese, si non omnino quoties fiebant, frequenter saltem conferebat ad ædem sanctissimæ Dei Genitricis in Blachernis sitam, quam etiam solo Blachernarum nomine elogium Sancti, quod in Menæis exstat, recte nuncupat. Etenim, licet sub hoc nomine usque ad Heraclii imperatoris tempora unum venerit ex suburbiis civitatis Constantinopolitanæ, postea vero, cum hoc hujus muris ab Heraclio fuisset inclusum, unus ex tractibus; Byzantini tamen, ut in Const. Christ. lib. 4 pag. 84 ex Nicephoro Callisto docet Cangius, ecclesiam santissimæ Dei Genitrici a S. Pulcheria augusta in Blachernis ædificatam vulgo Blachernas appellabant, quomodo & auctor Chronici Alexandrini pag. 442 atque aliquot alii nuncuparunt.

[7] [hæ in Menologio Sirletiano non videntur omitti debuisse, uti nec commoratio in templo Cyri,] Porro Menologium Sirletianum, licet Sanctum pie admodum Constantinopoli in æde Sanctissimæ Dei Genitrici sacra conversatum, atque etiam Vigiliis memoret fuisse intentum, nihil tamen continet, unde vel ejus vigilias in præfata Blachernarum ecclesia vel commorationem in templo Cyri aperte colligas; tum hanc, tum illas laudati Menologii collector, quantum suspicor, silentio forte propterea præterierit, quod in Fastis, quos habebat præ manibus, conjungi adverteret cum uno alterove adjuncto, quod parum verisimile existimabat, ideoque cetera haberet suspecta. Suspicionem hanc ingerit hujusmodi adjunctum occurrens in Menæis, quæ forte sunt Fasti ab illo visi; cum enim hæc Sanctum referunt Blachernarum Vigilias peragere soluisse, nihilominus adjungunt in templo Cyri ipsa nocte, Natalitio Christi Festo, ut apparet, prævia dormivisse; unde consequens fit, ipsum Natalitiis Christi Vigiliis in Blachernis non interfuisse; hoc autem parum verisimile forte arbitratus est laudatus Collector ob eximium pietatis atque orationis studium, quod Sanctum, festorum Dominicorum Vigilias frequentare alioquin solitum, non sivisset abesse a Vigiliis Festi, si non inter Dominica principis, multum saltem eminentis. Attamen nihil hinc magni momenti habetur contra Vigilias Christi Natalitias a Sancto non peractas, cum rationes maxime legitimas habere potuerit, cur aliis Blachernarum Vigiliis, Christi vero Natalitiis non interesset; unam subjicio, quæ forte locum habere potuit: cum ante Heraclium imperatorem, qui integro seculo aut paulo serius post S. Romanum imperii Orientalis habenas tenuit, Blachernæ (videri potest Cangius lib. 1 pag. 41 in Const. Christ.) non concluderentur muris Constantinopolitanis, intra quos tamen situm erat Cyri templum, fit admodum credibile, Sanctum Christi natalitias Vigilias in Blachernis non frequentasse, ne noctu in urbem, utpote portis tunc non patentibus, reverti prohibitus, a divinis officiis in templo Cyri, cui inserviebat, una alterave saltem ante lucem hora ob Festi solemnitatem tunc saltem etiam peragendis abesse cogeretur. Hinc jam liquet præfato similive adjuncto, nisi rationem magis urgentem habuerit, moveri non debuisse laudatum collectorem, ut Vigilias a Sancto in Blachernis peractas, vel etiam commorationem in templo Cyri silentio involveret.

[8] [nec etiam dexteritas in condendis contaciis divinitus accepta,] Verum in præfato Sirleti Menologio adhuc multo minus omittenda erat omnis plane mentio de mira dexteritate Sancti in condendis contaciis, de qua alii omnes sacri Græcorum Fasti, etiamsi Romani non nisi brevissime plerique meminerint, unanimi suo consensu dubitare vix sinunt. Hanc autem divitem venam in compingendis contaciis divinitus, ut fertur, recepit Romanus; cum enim, ut narrant Menæa, quibus tamen ubique indubia fides haberi non debet, ab apparente aliquando in somnis, ipsa scilicet Natalitia Christi nocte, Sanctissima Dei Genitrice Maria librum chartaceum, quem hæc porrigebat, jussus fuisset deglutire, sibique videretur promptissime obtemperasse, mox expergefactus, conscenso ambone, extemporale illud odarium, quod in Menæis Christi die natali etiamnum legitur, atque hic integrum Græce & Latine exempli causa subjungo, cantare incepit:

       παρθένος σήμερον τὸν ὑπερούσιον τίκτει,
Καὶ γῆ τὸ σπήλαιον τῷ ἀπροσίτῳ προσάγει,
Ἄγγελοι μετὰ ποιμένων δοξολογοῦσι,
      Μάγοι δὲ μετὰ ἀστέρος ὁδοιποροῦσι·
      Δί ἡμὰς γὰρ ἐγεννήθη παιδίον νέον, πρὸ αἰώνων Θεός.

Virgo hodie supersubstantialem parit,
Et terra speluncam ei, qui accedi non potest, offert,
Angeli cum pastoribus Deum glorificant,
Magi cum stella iter faciunt;
Propter nos enim natus est novus Infans, ante secula Deus.

[9] Porro antequam hoc contaciorum donum Sancto divinitus collatum pluribus attingam, [ob quam, præmissa contacii notione,] lubet, ne quid indagandum restet, genuinam notionem, quam in Græcorum ἀκολουθίᾳ atque adeo in Elogio ex Menæis dando contacium sortitur, ex Isaacio Haberto præmittere, qui in Ἀρχιερατικῷ sive libro pontificali ecclesiæ Græcæ inter diversas significationes, quas dicto vocabulo attribuit, hanc sequentem, quæ sola in proposito nostro obtinet, etiam recenset, atque his verbis exponit: In oratione sive divini horarum Officii recitatione vel decantatione contacium est genus quoddam modulatum hymni seu cantici ecclesiastici, ceteris simplicius iisque brevius, quale singulis diebus Festis proprium est: unde κοντάκιον τῆς ἡμέρας contacium diei vocatur. Contacio, prout in ἀκολουθίᾳ sive divino officio locum tenet, similem quoque notionem assignant omnes passim eruditi, qui rem hanc tractarunt. At de ejusdem vocabuli etymologia, quæ significationi dilucidandæ subservit, non æque inter omnes convenit, aliis a dictione κοντὸς, quæ idiomate vulgari rem brevem, aliis vero a κοντὸν, quod telum & spiculum, ut docet Cangii Glossarium, etiam significat, eam deducentibus. Eminentissimus Cardinalis Quirinus, Brixiensis episcopus in posterioris partis Diatribis ad vetus Officium Quadragesimale Græciæ orthodoxæ a pag. 142 usque ad 159 omnia, quæ de præfati vocabuli etymologia apud varios auctores sparsim scripta atque notatu digna invenit, non minus erudita quam operosa dissertatione complexus est, suamque insuper symbolam adjecit, quem propterea consulere potest lector sciendi avidus, cui ne longiori digressione sim molestus, ad propositum redeo.

[10] In Menæis longiori elogio præmittuntur duo versiculi, [laudari in Menæis Romanus ostenditur,] quibus alluditur ad contacia sive hymnodias a Sancto compositas, ob quas deinde pluribus adjectis tropariis sive canticis collaudatur. Versiculos transcribo cum interpretatione Latina.

Καὶ πρὶν μὲν ὕμνει ῥωμανὸς θεὸν λόγον·
Ὕμνεῖ δὲ καὶ νῦν, ἀλλὰ καὶ σὺν ἀγγέλοις.

Ante quidem hymnis celebravit Romanus divinum Verbum;
Celebrat autem & nunc, sed & cum angelis.

E Tropariis seu canticis unicum dumtaxat, quod laudes Sancti ob compositas hymnodias præ reliquis complectitur, Græce pariter & Latine hic exhibeo: Ἐν θεοπνεύστοις ἄσμασι κατετράνωσας, μάκαρ, τὴν τοῦ χριστοῦ ἀπόῤῥητον θείαν οἰκονομίαν, καὶ ὕμνοις ἕστεψας πάντας, Ῥωμανὲ, τοὺς ἁγίους, μεθ᾽ ὧν φαιδρῶς ἀνύμνησας τήν ἁγνὴν καὶ παρθένον καὶ ἀληθῆ τοῦ Θεοῦ Μητέρα, πἀνσοφε πάτερ, μεθ᾽ ἧς ἡμῶν μνημόνευε παρεστὼς τῇ Τριάδι. Canticis divinitus inspiratis manifestasti, Beate, divinam Christi arcanam Providentiam, & laudibus, Romane, coronasti omnes Sanctos, quibuscum, sapientissime Pater, celebrasti puram & Virginem & veram Dei Matrem, quacum adstans Trinitati, nostri reminiscere. Hoc etiam tropario, utpote quo omnes Sanctos laudibus coronasse asseritur, contacia ingenti numero concinnasse S. Romanus satis indicatur.

[11] [qui, quamquam plurima condiderit contacia, non omnium tamen in Menæis occurrentium est auctor,] Laudatus Cardinalis Quirinus in Diatribis citatis pag. 171 plura contaciorum millia Sancto attribuit ex his Menæorum verbis; ὡς εἷναι τὸ πλῆθος τῶν ὑπ᾽ ἀυτοῦ γενομένων κοντακίων ὑπὲρ τὰ χίλια, quibus ego existimo dumtaxat significari contaciorum a Sancto compositorum copiam unum mille excedere; etenim χίλια, licet pluralis sit numeri, se solo plura millia significare, nuspiam apud probatos auctores invenio. Quamvis porro Romanus tot feratur scripsisse contacia, non propterea tamen omnia contacia in ecclesiasticis Græcorum libris occurrentia ad Romanum, ceu eorumdem auctorem sunt referenda, sed pleraque illis potius hymnographis adscribenda, quorum ipsa odas dirimunt; eoque magis, quod ibidem plura contacia in Sanctos Romano juniores, ac de solemnitatibus longe post Romani obitum in ecclesia Græca institutis, composita legantur. Hæc ante me Diatribis citatis pag. 171 & 172 iisdem fere verbis annotavit Eminentissimus Cardinalis Quirinus sæpe laudatus, qui sibi præluxisse Wangnereckium in Proleg. ad piet. Mar. Græc. num. 18, ingenue fatetur. Wangnereckius tamen omnia contacia, quæ de festis vel Sanctis, S. Romano antiquioribus, reperiuntur, eidem Sancto videtur imputare; sane in piet. Mar. Græc. num. 93 & 214 ex Menæis duo contacia, quorum unum XV Januarii in cathismate virginali inter oden 3 & 4 de S. Paulo Thebæo, alterum vero X Februarii in cathismate virginali post oden 3 de S. Charalampo ponitur, Romano indubitanter attribuit. Non inquiro, an hi duo moduli, qui inter cathismata in Menæis reponuntur, contaciis merito annumerentur; at quod non adeo indubie S. Romani sint, argumento est, quod nomen Romani non præferant, ubi tamen primævum Sancti contacium supra num. 8 adductum, quod procul omni dubio ad alium non spectat hymnographum, hunc sibi titulum præfixum habet: Ποίημα Ῥωμανοῦ τοῦ Μελωδοῦ, opus Romani Melodi.

[12] [neque etiam id genus hymnorum primus est inventor.] Quod si tamen Romano adscribenda forent omnia contacia, quæ adscripsisse videtur laudatus Wangnereckius, nonnihil probabilitatis acquireret ipsiusmet Wangnereckii aliorumque opinio, qui Romanum statuerunt primum contaciorum inventorem. Verum cum dubitari merito possit, an ante S. Romanum precibus in ecclesia recitandis vel decantandis contacia non fuerint immixta, cum Rayæo nostro consentio, qui in Tract. prælim. ad tom. 2 Junii de Acoluthia officii Græci pag. XVIII num. 16 propterea S. Romano contaciorum inventionem abjudicat, quod Menæa indicent quidem, contacia a S. Romano composita fuisse quam plurima; sed ab ipso fuisse primum inventa non indicent. Addit, Menæa S. Romani Festum sic indicere: Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Πὡμανοῦ ποιητοῦ τῶν κοντακίων, poëtæ sive conditoris contaciorum, sed εὑρετοῦ, inventoris nomine annuntiare Sanctum debuissent, si voluissent contaciorum inventionem ipsi attribuere. Eminentissimus Cardinalis Quirinus Diatr. cit. pag. 172 candide fatetur, se nihil habere, quod hic Rayæo opponat, cujus etiam opinionem confirmari posse ait ex eo, quod Josephus quoque hymnographus, junior videlicet, qui pangendorum canonum facultatem miraculo pariter accepisse fertur, in quibusdam Synaxariis ποιητὴς τῶν κανόνων, conditor canonum nuncupetur, nec propterea tamen ejuscemodi hymnorum, qui canones appellantur, primus inventor reputetur.

[13] Tradita a me hactenus de S. Romano non nullis annotationibus fuerunt interrumpenda, [Elogium ex Menæis,] at nunc integrum ex Menæis elogium a me Latine redditum sine ulla interruptione subjicio: Hic S. Romanus fuit ex Syria ex civitate Emesena, diaconus sanctæ ecclesiæ Beryti. Cum autem temporibus Anastasii imperatoris venisset Constantinopolim, commoratus est in templo Sanctissimæ Dei Genitricis a Cyro ædificato, piam vitam agens, pernoctansque in Blachernarum pervigiliis. Peragebat igitur ibidem nocturnas Vigilias, rursumque revertebatur ad templum a Cyro ædificatum, ubi & gratiam compositionis contaciorum accepit, cum in somnis apparuisset ipsi Sanctissima Dei Genitrix, eique tomum seu partem chartæ præbuisset, deglutire jubens. Visus est igitur os aperire & chartam absorbere (erat autem natalitium Christi festum) atque confestim expergefactus, ambonem conscendens psallere cœpit: Hodie Virgo supersubstantialem parit. Atque ubi reliquorum festorum, sed & illustrium Sanctorum contacia perfecisset, ita ut contaciorum ab ipso compositorum copia unum mille excedat, in pace vitam finivit. Huic elogio nihil superaddit vel detrahit Maximus Cytheræus, Menæa passim secutus.

[14] At Synaxarium Constantinopolitanum Ms., quod fuit Sirmondi, sequens habet auctarium: καὶ ἐτάφη ἐν τῇ ἀυτῇ ἐκκλησίᾳ, ἔντα καὶ τελεῖται αυτοῦ. σύναξις. Et sepultus est (S. Romanus) in eadem ecclesia; ubi (scilicet in templo Cyri) etiam ipsius festivitas celebratur. [cultus ecclesiasticus & tempus, circa quod Sanctus Floruit.] Ex his habemus antiquum Sancti cultum in templo Deiparæ Constantinopolitano a Cyro ædificato: pro cultu hodierno probando multum facit, quod Typicum S. Sabæ, Horologium Crypto-ferratense, atque etiam Anthologium Venetiis anno 1738 novissime editum, Sancti commemorationem in Officio ecclesiastico faciendam præscribant. His accedit Specimen ecclesiæ Ruthenicæ cum sancta Sede Apostolica Romana semper unitæ anno 1733 Romæ excusum, in quo, parte secunda, in Ephemeridas Moscorum figuratas ad 1 Octobris Ignatius Kulczynski monachus Ord. S. Basilii mag. Ruthenus, procurat. gener. & rect. SS. Sergii & Bacchi ad montes, laudati Operis auctor, opportune ad propositum nostrum asserit, Festum Pocrou, sive Protectionis Sanctissimæ Dei Genitricis dictum, solemniter a Ruthenis eo die celebrari, seque in suo Anthologio habere Officium cum parvis & magnis Vesperis, cum tribus canonibus, uno de protectione, altero de Anania, cujus etiam memoria tum recolitur, tertio de S. Romano. Ceterum liquet, S. Romanum floruisse circa annum Christi 500, cum Constantinopolim venerit tempore Anastasii imperatoris, qui sub finem seculi quinti atque initium Sexti imperio Orientis præfuit. Consonat Menologium Slavo-Russicum Latine redditum a generoso Domino, Joanne Gabriele, barone de Sparwenfeld, quod Sanctum anno 496 vixisse affirmat.

DE S. REMIGIO EPISCOPO REMENSI FRANCORUM APOSTOLO,
REMIS IN CAMPANIA GALLICA

CIRCA DXXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Remigius episcopus Remensis, Francorum Apostolus, Remis in Campania Gallica (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria ad duos præsertim dies in sacris Fastis signata: in his nomen varie expressum: variæ ejusdem festivitates in Martyrologiis.

Sanctus Remigius Durocortori Remorum in Campania Galliæ episcopus, [Annuntiatur in multis Martyrologiis] magnum apud Francos Apostolatus titulo meritoque nomen, ad duos præsertim dies vetustis æque ac recentioribus Martyrologiis inscriptus legitur, in quorum aliquot Remedius appellatur. Ad diem XIII Januarii, quæ ejusdem emortualis fuisse creditur, Florus in Auctario venerabilis Bedæ in codicibus Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, ab Henschenio nostro ante tom. 2 Martii relatis, ipsum cum brevi hoc elogio ex ipsius Vita deprompto memorat: Remis depositio S. Remigii, episcopi & confessoris. Hic primus Francorum gentem cum Clodoveo, principe eorum, baptizavit. Qui plurimorum miraculorum signis coruscans, puellam, quam prius dæmonio vexatam sanaverat, postea mortuam Scriptum in Gestis ejus. Eodem die illum annuntiat Usuardus Sollerii, Remis metropoli, inquiens, depositio sancti Remigii episcopi, viri eximiæ virtutis. Cujus sanctitatis præconium merito credulitatis suæ gens Francorum debitæ venerationis cultu celebriter recolit. Apud Martenium quoque tom. 3 Thesauri novi Anecdotorum inter Martyrologia antiquissima, in Corbeiensi col. 1593 eo die legitur: Remis S. Remigii archiepiscopi.

[2] [ad diem 13 Januarii, quo obiisse creditur;] Consonat & aliud e bibliotheca serenissimæ reginæ Sueciæ, quod ante fuerat Senonense S. Columbæ, post tom. VI Junii Operis nostri datum: Remis transiti (id est, festum transitus, sive obitus) Remigii confess. præcipui. Addo & vetus Kalendarium a Luca Acherio (qui illud seculo IX scriptum fuisse censuit) editum in Spicilegio veterum scriptorum tom. 10, ubi pag. 130 Idibus Januarii sic habet: Remis depositio S. Remigii episcopi. Accedit Hagiologium Franeo-Galliæ a Labbeo vulgatum: Remis metropoli, natalis sancti Remigii episcopi, viri eximiæ virtutis. Item Florarium nostrum Ms. Sanctorum: Remis metropoli, depositio sancti Remigii episcopi, Francorum apostoli. Hujus translatio agitur Kalendis Octobris. Obiit anno DXLV; imo multo citius, ut suo loco probabimus. Sequuntur denique recentiores, Petrus Galesinius in Martyrologio Ecclesiæ Romanæ, Saussayus in Gallicano, Castellanus in Universali, ac denique auctor Martyrologii Parisiensis, Eminentissimi Cardinalis de Noailles, archiepiscopi Parisiensis auctoritate anno 1727 vulgati. Est autem hæc dies S. Remigio natalis seu depositionis titulo sacra, ac præcipuo cultu a clero populoque per universam archidiœcesim Remensem celebratur.

[3] Longe tamen frequentior est ejusdem sancti Præsulis in sacris Fastis memoria ad diem 1 Octobris, [sed celebrior ejusdem memoria est] quo venerabile illius corpus translatum fuit, quoque festivitas B. Remigii jam inde a tempore S. Gregorii Turonensis celebris habebatur, eodem sancto scriptore teste in Historia Francorum lib. 8, cap. 21 ex recensione Thedorici Ruinartii. Beda in Martyrologio suo per Henschenium edito ipsum solum hoc die signavit paucis his verbis: Kalendis. Festivitas S. Remigii Remis civitate. Romanum vetus, seu parvum Rosweydi eodem die habet: Et Remis civitate sancti Remigii episcopi. In veteri Calendario Acheriano, in quo, ut præcedenti numero dixi, illius depositio ad diem XIII Januarii signata est, denuo legitur: Kal. Octobris Natalis sancti Remigii episcopi. Breviter item illum hodie memorant antiquissima Martyrologia vel Calendaria Hieronymiana, a Martenio tom. 3 Thesauri novi Anecdotorum edita; nimirum S. Germani Autissiodorense, Morbacense, Corbeiense, Tornacense, aliud Corbeiense, & monasterii Lyrensis; quibus adde & Augustanum, in Opere nostro post tom. VI Junii datum.

[4] Hisce omnibus Wandelbertus in Martyrologio suo metrico apud Acherium tom. 5 Spicilegii sic concinit: [ad diem 1 Octobris, quo sacrum corpus ejus]

Francos qui primus docuit domuitque feroces,
Remigius proprio Octimbrem præsignat honore.

Paulo prolixius elogium dedit Ado, item ad Kalendas Octobris hæc inquiens: Rhemis civitate, sancti Remigii, episcopi & confessoris, viri præclarissimæ virtutis & sanctitatis. Hic gentem Francorum, idolorum culturis deditam, convertit ad Christum, rege ipsorum sacro fonte Baptismatis & sacramentis fidei prius initiato. Septuaginta & eo amplius in episcopatu annos explevit. Hic inter cetera facta puellam a morte corporis suscitavit. Usuardus quoque, qui ipsius depositionem ad XIII Januarii memoraverat, ejusdem translationem ad diem 1 Octobris signavit hoc modo: Eodem die translatio sanctorum confessorum Germani & Remigii, quorum prior Autissiodorensem, alter vero Remensem rexit ecclesiam. Eadem fere, sed omissa voce translatio, leguntur in Hagiologio Franco-Galliæ Labbei. Cetera quoque Martyrologia, quæ pro die XIII Januarii superius laudavi, rursum ad Kalendas Octobris S. Remigii memoriam passim celebrant. Ne longior sim, solius Florarii nostri Ms. verba, quibus festi ratio, non tamen sine errore, exponitur, hic adjicio.

[5] In hujus Indice primo legitur: Ejus translatio prima & secunda primo die Octobris; deinde vero ad dictas Kalendas dicitur: Remis civitate, translatio S. Remigii episcopi & confessoris, [variis temporibus translatum fuit.] cujus corpus cum post obitum ejus ad ecclesiam sanctorum Thymothei & Apollinaris deferretur, secus ecclesiam S. Chrystophori cepit adeo ponderare, quod coacti sint illud ibidem relinquere. Ubi cum multa miracula fierent, ecclesiam ampliaverunt, & ipsum in capsa argentea posuerunt anno Salutis DCCCLIII. Legerat hæc Florarii auctor in Vita edenda, sed quantum ad translationes pertinet, eas non recte explicavit. Tres sacri corporis Remigii translationes variis quidem seculis, sed Kalendis Octobris factæ memorantur. Prima contigit incerto anno, at eodem tamen seculo VI, quo ille obierat; secunda facta est ab Hincmaro archiepiscopo Remensi, non anno 853 sed 852. Tertiam denique peregit S. Leo IX summus Pontifex Romanus, dum is anno 1049 in civitate Remensi præsens degeret. Porro etsi dies 1 Octobris proinde dies translationum S. Remigii sit, eoque titulo in variis Martyrologiis signetur, ejusdem tamen festum natale ad eumdem diem translationibus istis celebrem jam antiquitus relatum fuisse, suo tempore ostendam.

[6] [In aliquot Martyrologiis Remedius,] In hunc locum servavi præterea aliquot vetusta Martyrologia, quæ S. Remigium nostrum iisdem quidem Kalendis Octobribus annuntiant, sed mutato paululum nomine, Remedium vel Remedum appellant. In supra laudato Thesauro Anecdotorum Martenii Martyrologium S. Germani Autissiodorensis sic habet: Remus (id est, Remis) Remedii: Corbeiense ibidem: Remis, sancti Remedi: Gellonense in Spicilegio Acherii tomo 2, pag. 35: Remis, Remedii episcopi. Inter Martyrologia quoque apud nos post tomum VI Junii excusa, Richenoviense ait: Remis, depositio sancti Remedii episcopi; Labbeanum: Rem. (id est, Remis) Remedii episcopi; Corbeiense brevius: Remis S. Remedii: Hieronymianum vetustius, sive Lucense Florentinii: Remedii, ibidemque præmissum fuerat ad XV Januarii: Depositio S. Rimedii episcopi & confessoris. Eodem nomine usus etiam Rabanus est in Martyrologio his ipsis Kalendis dicens: Rhemis civitate, Remedii episcopi. Similiter Notkerus in suo item Martyrologio, ubi cetera fere ex Adone describens, Remis, inquit, sancti Remedii episcopi &c.

[7] [alibi etiam Remegius appellatur,] Hugo Menardus in Notis & Observationibus ad Librum Sacramentorum S. Gregorii I Papæ pag. 182 censuit, vocem Remedium ex Remegio factam esse. Cum enim ibidem pag. 181 laudasset codicem Remensem ejusdem Libri apographum, quem anno 31 regni Caroli Magni exaratum fuisse statuit, & in quo Remegii pro Remigii legitur, observavit sequentia. Notandum est, in multis Mss. codicibus scribi Remegii pro Remigii, ut in hoc codice. Unde & in multis codicibus Mss. & antiquis excusis, mutato G in D, scribitur Remedii; ita ut hic Pontifex Remigius, & quidem usitatius; interdum Remegius; aliquando Remedius dicatur. Neque ego dubito, quin proprium hujus sancti Præsulis nomen sit Remigius, quo modo tam in suis litteris, quam in aliis ipsi synchronis vel ætate proximis monumentis editis scriptum legitur. Facili quoque mutatione potuit vox Remigius in Remegius, ac demum in Remedius transire; sed pari quoque facilitate Remedius in Remegius; quorum quid verisimilius sit, paulisper examinemus. Menardus asserit quidem, in multis Mss. codicibus scribi Remegii pro Remigii; sed nullum præter suum Remensem nominatim exprimit; simulque fatetur, in multis codicibus Mss., & antiquis excusis legi Remedii.

[8] Ego vero in multis Martyrologiis, quæ recensui, reperi Remigium, [sed proprium ejus nomen Remigium esse,] Remedium & Remedum; in nullo Remegium. At fuerint sane, si velis, isthæc omnia recentiora Menardino codice Remensi circa finem seculi VIII ex illius sententia exarato; certe tamen antiquior illo est Fredegarius Scholasticus, seculi VII scriptor, a quo tam in Historia Francorum S. Gregorii epitomata, quam in Chronico, non Remegius, sed Remedius appellatur. Edidit hæc Theodoricus Ruinartius, una cum Operibus S. Gregorii Turonensis, accepta ex codice Sirmondi, sive Claromontano, ipsi Fredegario synchrono. Porro in laudata Epitome ibidem col. 556, cap. 16 sic ille scribit: Sanctus ac apostolicus Remedius, Pontifex ejusdem urbis (Remensis) ad Chlodoveum veniens &c. Ac paulo infra: Urceum (Chlodoveus rex) beato Remedio transmisit. Rursum col. 560, cap. 21 bis Remedius, nec aliter nominatur. Demum in Chronico col. 654, cap. 83 legitur: Ermenfredus in Auster Remus (id est, Remos) ad basilicam sancti Remedii fecit confugium. Mitto plura, solumque addo Hincmarum, seculo IX archiepiscopum Remensem, qui licet sanctum Præsulem nostrum Remigium constanter appellet, nihilominus observat, eumdem etiam Remedium ab aliquibus dictum fuisse, ac tandem pro Remigio concludit. Juverit ipsum audisse.

[9] In Vita edenda num. 9 ita disserit: Nec illud silendum est, [Hincmarus monet ex certioribus monumentis.] quia in cartis recenti tempore post illius obitum, sed & post plura annorum curricula factis de rebus isti Remensi ecclesiæ traditis, Remedium eum fuisse nominatum legimus. Quod, qui ad merita & actus illius attendit, congruere, hoc eum nomine appellatum fuisse, intelligit, qui mitigator furoris Domini in tempore iracundiæ factus est reconciliatio… Merito igitur eum Remedium fuisse nominatum in baptismate crederemus, nisi in emendatioribus gestis, illum oraculo divino per sanctum Montanum, Remigium vocari debere, cognosceremus. Sed in versibus metricis ab ipso compositis, & jussione illius in quodam vase ab eo consecrato sculptis ita legimus:

“Hauriat hinc populus vitam de Sanguine sacro, Injecto, æternus quem fudit vulnere Christus. Remigius reddit Domino sua vota sacerdos.” Eadem Flodoardus lib. 1 Historiæ Remensis cap. 10 adoptavit, isque non minus quam Hincmarus, Remegii pro Remigii nomen nescivisse videtur. Quam ob rem dicendum videtur, sanctum Præsulem prius Remedium, dictum fuisse, quam Remegium, ac proinde si alterum ex altero formatum fuerit, ex Remedio potius Remegium, quam contra, factum esse.

[10] Redeo ad Martyrologia, de quibus pauca annotanda supersunt. [Ejusdem variæ festivitates] Supra jam monui, in Vetustiore Martyrologio Hieronymiano, quod Florentinius vulgavit, non ad diem XIII Januarii, sed ad XV ejusdem mensis S. Remigii mentionem haberi. Verba, quæ velut antiquaria manu diverso charactere ceteris addita, ibidem leguntur, hæc sunt: Remus, depositio S. Rimedii episcopi & confessoris. Grevenus ad eumdem diem in Additionibus Usuardinis habet: Remedii episcopi & confessoris. Dubium non est, quin utrobique idem sanctus Remensis Præsul indicetur; & Florentinius ex Greveno, ut existimo, ibidem annotavit: Sub hac tamen die XV Januarii ejus depositionem agunt Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Usuardum. Ratio translationis festi fuisse videtur, quod dies XIII Januarii Octava Epiphaniæ Domini, dies autem XIV festo S. Hilarii Pictaviensis impeditæ essent. Certe in Matricula Carthusiæ Ultrajectinæ ea ratio traditur, cur ejusdem S. Remigii festum natale ibidem die I Octobris agatur. Ita enim inter Auctaria Usuardina, apud Sollerium in illa ad Kalendas Octobris legitur: Remigii episcopi & confessoris, cujus festum hic celebratur in Ordine, quando scilicet translatio ejus accidit; quia in die obitus propter Octavas Epiphaniæ & commemorationem sancti Hilarii non vacat.

[11] [ad varios dies in sacris Fastis adscriptæ:] Codex Usuardinus Heriniensis ex recensione laudati Sollerii aliam ejusdem Sancti festivitatem, translationis scilicet, ad diem XXIX Maii puro Usuardi textui præfigit his verbis: Translatio corporis beati Remigii, Francorum apostoli, ab eo loco, in quo antea jacuerat, in eadem ecclesia. Eadem descripsit auctor Florarii nostri Ms., addens, quotam hanc fuisse crederet translationem, & sic inquiens: Translatio tertia corporis beati Remigii, Francorum apostoli, ab eo loco, ubi antea jacuerat, in eadem ecclesia. In hoc eodem Florario ad diem XXIX Decembris denuo legitur: Item relatio pretiosissimi corporis beati Remigii, Francorum apostoli, a civitate Remorum. Denique Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano varias illius festivitates recensuit: nimirum ad diem XIII Januarii festum ejus natale sive obitus; ad XXIX Maii tertiam sacri corporis translationem; ad I Octobris celebriorem translationem; ad diem 2 ejusdem mensis dedicationem ecclesiæ Remensis, corporisque exaltationem; ac tandem ad XXX Decembris ejusdem mirificam relationem, de quibus singulis in hoc Commentario suis locis agemus. Castellanus in Notis ad Martyrologium Romanum, die XIII Januarii in S. Remigio scribit, memoriam translationis, anno 852 ab Hincmaro factæ, recoli die XIII Novembris; quod ex errore dictum videtur: nam translatio ista certe contigit Kalendis Octobris, eoque die cum aliis translationibus recoli soluit.

[12] [nos cum Martyrologio Romano de illo hodie agimus.] Ceterum, quia, ut dictum est, Kalendæ Octobres S. Remigii nostri memoriæ jam a multis seculis consecratæ fuerunt, easdemque ex dicendis in gloria posthuma etiam synodalia Gallorum decreta, & regum capitularia, atque ipse S. Leo IX Papa eidem dicarunt, non immerito Cardinalis Baronius eumdem sanctum Francorum Apostolum iisdem Kalendis Martyrologio Romano cum sequenti elogio inscripsit: Rhemis in Gallia, sancti Remigii episcopi & confessoris, qui gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo ipsorum rege sacro fonte Baptismatis & fidei sacramentis initiato: & cum annos plurimos in episcopatu explesset, sanctitate & miraculorum virtute conspicuus decessit e vita Idibus Januarii; ejus tamen festivitas hac die recolitur, qua sacrum ipsius corpus postea fuit translatum. Eadem de causa Majores nostri in Prætermissis ad dies XIII & XV Januarii, iterumque ad XXIX Maii ejusdem gesta in Kalendas Octobres distulerunt, ad quorum fidem liberandam ea hodie damus.

§ II. Primigenia S. Remigii Vita amissa: ejusdem Compendium aliquod, auctore Venantio Fortunato, edendum: Vitæ per Hincmarum scriptæ & dandæ censura: aliquot alia monumenta præsertim de sacri corporis translationibus.

[Vita Sancti, seculo VI, quo obierat, prolixe scripta,] Jam ab aliis merito observatum est, S. Remigii, insignis eruditionis sanctitatisque viri, apostolatum in gente Francorum, ac diuturnum episcopatum, non potuisse non amplam scribendæ historiæ materiam synchronis suis dedisse. Erat enim (ut loquitur S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 31 editionis Ruinartii, qua utor) S. Remigius episcopus egregiæ scientiæ & Rhetoricis adprime imbutus studiis; sed & sanctitate ita prælatus, ut S. Silvestri virtutibus æquaretur. Et eodem teste in libro de Gloria confessorum cap. 79, Remigius … Remensis urbis episcopus … ut ferunt, septuaginta, aut eo amplius, in episcopatu annos explevit. Nec vero defuisse, qui isthoc labore apud posteros bene mereri vellet, docet Hincmarus, seculo IX archiepiscopus Remensis, in Prologo ad Vitam secundo loco edendam num. 1, ex quo delibo sequentia. Sicut a senibus, etiam ætatis provectæ, viris religiosis, qui de tempore Tilpini, hujus urbis præsulis, adhuc vivebant, quando in servitium istius sanctæ ecclesiæ, auctore Deo, fui electus atque provectus, … fideli relatione didici, a suis majoribus audierunt narrari, eos vidisse librum maximæ quantitatis, manu antiquaria scriptum de ortu ac vita & virtutibus atque obitu beati Remigii, sanctissimi patroni nostri.

[14] Verum librum hunc suo tempore, id est, seculo IX non superfuisse, [jam perierat seculo IX,] ibidem conqueritur, duas hujus jacturæ causas allegans. Prima est, quod cum ille prolixitate sua passim displicuisset, eodemque ex capite ad ecclesiasticos usus minime accommodatus esset, jam inde a seculo VI, quo S. Remigius excessit e vivis, in exiguum compendium contractus fuerit, ac tum prolixius istud Opus legi desierit; Et cum ipsa Exceptio (id est compendium) cœpit lectione in populo frequentari, & a multis propter brevitatis suæ facilitatem transcribi; ipse magnus codex a negligentibus negligentius cœpit haberi. Alteram causam rejicit in bella intestina afflictumque ecclesiarum Galliæ sub principe Carolo Martello statum, & depravatos mores clericorum, quos ad victum sibi e mercatura comparandum inopia compulsos fuisse memorat. Sicque (ut ibidem prosequitur) præfatus liber cum aliis, partim stillicidio putrefactus, partim a soricibus corrosus, partim foliorum abscisione divisus, in tantum deperiit, ut pauca & dispersa inde folia vix reperta fuerint.

[15] Continuatores Galliæ Christianæ tom. 9, col. 28 episcopatum Tilpini ab exeunte Christi anno 753 vel ineunte 754 usque ad 794 deducunt; [quo illam frustra quæsivit Hincmarus archiepiscopus Remensis:] columna vero 39 Hincmari sedis initium anno 845 affigunt. Igitur inter Tilpini obitum & Hincmari episcopatus exordium anni tantum 51 circiter intercesserunt; ut facile potuerint laudati ab Hincmaro grandævi senes utriusque sedis tempora attigisse. Adhæc cum a Caroli Martelli obitu, qui 741 accidit, usque ad Tilpini mortem solum anni circiter 53 numerentur, pariter liquet, eorumdem senum majores facile videre potuisse prædictum librum Vitæ S. Remigii, antequam is sub eodem Carolo pessumdatus esset. Addit Hincmarus, sese omnem operam in eodem codice quærendo perdidisse, quibusdam (inquiens, num. 7) dicentibus, quia in illo & illo loco magnum librum de vita & virtutibus ipsius Domni & Patroni nostri reperire valerem. Ad quæ mittens, quæ mihi promissa fuerunt, penitus falsa inveni. Ita ipse seculo IX, nec quemquam in hoc libro quærendo deinde feliciorem fuisse arbitror; cum hactenus non comparuerit, & pro amisso habeatur.

[16] [sed ejusdem breve compendium seculo VI] Hac igitur spe remissa, in ejusdem prolixioris Vitæ vetus compendium, quod occasio jacturæ prolixioris Vitæ fuisse dictum est, inquiramus. Laudatus Hincmarus de illius auctore causaque ac methodo scriptionis ita rursum loquitur: Ægidius post beatum Remigium quartus istius civitatis (Remensis) episcopus quemdam virum religiosum, nomine Fortunatum, metricis versibus insignem, qui a multis potentibus & honorabilibus viris in his Gallicis & Belgicis regionibus per diversa loca tunc vitæ ac scientiæ suæ merito invitabatur, petiit, de eodem libro, coturno Gallicano dictato, aperto sermone aliqua miracula, quæ in populo recitarentur, excipere; quatinus ea sine tædio audire & mente recondere, atque per ea ad amorem & honorem atque devotionem Dei & ipsius Protectoris sui idem populus excitari valeret. Quod in eadem Exceptione lector potest advertere, ubi scriptum est: Studeamus pauca disserere, plurima præterire. Ægidius, de quo hic loquitur, tom. 9 Galliæ Christianæ col. 14 & sequentibus dicitur in Remensi ecclesia jam sedisse anno 565, annoque 590 in Verodunensi synodo depositus atque a Childeberto Austrasiæ rege Argentoratum in exsilium missus.

[17] [fecerat Venantius Fortunatus, vir sanctitate & scriptis clarus,] Fortunatus vero Compendii, sive, ut Hincmarus loquitur, Exceptionis auctor, fuit celebris ille Venantius Honorius Clementianus Fortunatus, patria quidem Italus, sed ecclesiæ Pictaviensis primo presbyter, deinde etiam episcopus, scriptis poëmatis Vitisque Sanctorum eodem seculo VI clarus. Illius nomen aliquot Martyrologiis inscriptum est ad diem XIV Decembris, ubi in ejusdem cultum inquiri, gestaque consequenter illustrari poterunt. Interea consule, si lubet, ipsius breve elogium in Opere nostro datum tom. VI Maii, pag. 774 & sequenti, occasione Vitæ S. Germani episcopi Parisiensis ab eodem conscriptæ ibidemque excusæ. Qui plura volet, adeat eruditos Benedictinos tom. 3 Historiæ litterariæ Franciæ, ubi de ejusdem actis, scriptisque prolixe disseritur. Quod autem ab Hincmaro non appelletur episcopus, ratio est, quod Fortunatus, dum hoc compendium scripsit, nondum esset episcopus, ad hunc Ordinem non provectus, nisi postquam Ægidius Remensis, quo postulante, illud composuit, exauctoratus jam esset. Simili de causa a S. Gregorio Turonensi tantummodo presbyter appellatur; nimirum quia, S. Gregorio scribente, ad altiorem gradum non ascenderat.

[18] [ita jussus ab Ægidio archiepiscopo,] Quanti vero ipsum idem S. Gregorius fecerit, indicavit in Epistola, sive in Præfatione ad libros de Miraculis S. Martini sic loquens: Utinam Severus aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista describerent! Verum utut doctus & in Sanctorum Vitis conscribendis versatus ille fuerit, quod ex prolixa S. Remigii Vita compendium fecit, tanto nomini non respondet. Nam præter nativitatem Remigii, adolescentiam & adeptum episcopatum vix quidquam illud continet præter aliquot miracula, prætermissis ceteris in episcopatu ab illo præclare gestis, quæ certe plus intererat posteritati commendari. Quæ tamen Fortunatum hic excusent, sunt primo scriptionis brevitas & argumentum præfixa ab Ægidio, aliquot dumtaxat exigente miracula, quæ in populo legerentur: secundo communis ævo suo in mirabilium narrationes propensio; ac tertio denique ipsa Vita prolixior, quæ volentibus plura tunc etiam integra exstabat, quamque occasione hujus suæ Opellæ perituram, nec scire poterat, nec debebat. Forte etiam prolixior illa æque peritura fuisset, ac proinde Ægidio Fortunatoque forsitan debemus, quod saltem pauca illa ex eadem ad nos pervenerint.

[19] Incertum est, hocne compendium, an primigeniam istam Vitam laudaverit S. Gregorius Turonensis; [quod in editione Mombritii & in nostris Mss. habemus,] at certe laudavit alterutrum lib. 2 Historiæ Francorum cap. 21 his verbis: Est enim nunc liber Vitæ ejus, qui eum narrat mortuum suscitasse. Per mortuum hic puellam indicari, patet ex ejusdem libro de Gloria Confessorum cap. 79, ubi de S. Remigio rursum loquens, ait: Oratione sua defunctæ cadaver puellæ obtinuit suscitari. Hoc autem miraculum in compendio refertur secundum partitionem meam num. 8, haud dubie ex prolixiori Vita acceptum. In Gregorii textu appellatio Libri Vitæ magis congruit prolixiori; sed compendio adverbium temporis nunc; quo videri potest Vitam recenter editam indicasse. Boninus Mombritius, qui in Hierolexico Macri pag. 83 ad vocem Birrus dicitur ex antiquo Passionario in pergameno Ms., in archivo Lateranensi servato, Acta Sanctorum … tempore Sixti IV, id est, seculo XV versus finem inclinato, vulgasse, Compendium istud tom. 2 edidit cum hoc titulo: Depositio sancti Remigii episcopi. Auctorem addidit Laurentius Surius ad diem I Octobris hoc modo: Vita S. Remigii episcopi, authore Fortunato presbytero, cujus meminit Hincmarus in Præfatione ad Vitam ejus, quam XIII die Januarii reperies. Diversis illos apographis usos esse, docet, non rerum, sed phrasium diversitas, nisi hæc Surio attribuenda sit.

[20] Habemus & nos idem in membranaceo codice Musei nostri notato P. Ms. 9, [& primo loco excudam.] cujus characteres a seculo X non abhorrent. Habemus insuper alia duo apographa sine notitia loci, nisi quod horum alterum a Chiffletio nostro acceptum, ab eoque cum pervetusto codice S. Benigni Divionensis collatum esse notetur. Hæc quoque tam cum codice nostro, quam cum editis a Mombritio Surioque in rebus consentiunt, non semper in verbis, ideoque laudatum apographum e codice nostro cum istis collatum primo loco excudam. Esse autem Exceptionem illam, quam laudavit Hincmarus, non una persuadet ratio. Nam primo, factam esse, ut populo prælegeretur in ecclesia, indicat exordium: Beatissimi Remigii antistitis depositio sancta nobis hodie diem misticæ solempnitatis exhibuit &c. Secundo, ut jam monui, pauca continet, præter aliquot miracula, sicut Ægidius Fortunato mandaverat. Tertio verba ista, Studeamus pauca disserere, plurima præterire, ab Hincmaro citata, in omnibus nostris Mss. editisque leguntur. Quarto idem Hincmarus, qui in Prologo professus fuerat, sese ea, quæ scripta repererat, iisdem verbis in Vita relaturum, fere integras phrases nonnumquam recitat, quas habet compendium nostrum. Denique stilus ipse, etiam quoad solœcismos (præsertim in Mss. nostris & editione Mombritiana) aliis Fortunati Opusculis satis congruit.

[21] [Hincmarus Remensis archiepiscopus rogatus a clero,] Sicut seculo VI primigeniæ Vitæ prolixitas, ita seculo IX nimia Fortunati Compendii brevitas rectius displicuit. Quam ob rem clerus Remensis a sæpe dicto archiepiscopo suo Hincmaro petiit, ut pro reparanda veteris jactura novam Vitam adornaret, ne sancti Patroni sui gesta eximia posterorum memoriæ tandem penitus subducerentur. Erat sane Hincmarus ea eruditione & eloquentia instructus, ut ad hoc argumentum feliciter tractandum præ ceteris ævi sui merito aptus videri potuerit. Consule, si vacat, Flodoardum in Historia ecclesiæ Remensis, & ipsiusmet Hincmari Opera, duobus tomis in folio ab erudito Jacobo Sirmondo, Societatis nostræ presbytero, typis edita. Is ergo cleri sui votis obsecuturus, pro sua prudentia primo cœpit diligenter investigare, sicubi primigenia Vita prolixior superesset, eaque spe frustratus, ad alia subsidia sibi comparanda curas suas convertit. Forte in hunc finem etiam data fuit epistola, de qua Flodoardus lib. 3 Historiæ Remensis cap. 21 sic meminit: Adoni Viennensi archiepiscopo scribit (Hincmarus) inter cætera, pro epistola B. Aviti ad S. Remigium scripta, quam quidam Rotfridus monachus ei dixerat, se apud eumdem Adonem legisse. Sed &, si qua præterea de S. Remigio reperire valeret, ei super aurum & topazion pretiosa & amabilia mitteret.

[22] [prolixam denuo Vitam ex notitiis sine delectu corrasis] Atque hæc quidem laudabiliter, si tanta ei de sinceritate monumentorum sollicitudo, vel in iisdem discernendis crisis fuisset, quantam in corradendis diligentiam profitetur. Audiamus ipsum de hisce loquentem. Aggredior (inquit in Prologo apud me num. 7) quæ diu distuli, a progenitoribus & ortu ejus incipiens, & sic tam ea, quæ in Hystoriis a majoribus editis de illo inveni, quam & illa, quæ in diversis scedulis dispersa reperi; verum & illa in serie digerens, quæ vulgata relatione percepi; quia haut * longe ante nos dictum est, & etiam in sanctis Scripturis, sed & in Euangelica veritate comperitur, vera est lex hystoriæ, simpliciter ea, quæ, fama vulgante, colliguntur, ad instructionem posteritatis litteris commendare. In quibus omnibus lectorem stili diversitas non perturbet; quoniam ea, quæ de Hystoriis Majorum assumam, & ea, quæ in antiquis scedulis reperiam, ita, ut inventa fuerint, ponam. Illa vero, quæ ex antiquis vulgata relatione percepi, & ad instructionem legentium vel audientium addam, vel eorum verba, de quorum dictis ea mutuabo, ponere procurabo, vel meo sermone dictabo. Hæc ibi, quæ Sigeberto Gemblacensi præluxere, dum in libro de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 99 editionis Auberti Miræi annotavit sequentia.

[23] [& traditionibus, ideoque fabulis infectam,] Hincmarus ex monacho S. Dionysii Parisiensis, archiepiscopus Remensis, Vitam S. Remigii Remensis, primo breviter descriptam, ex brevi in librum magnæ quantitatis augmentatam, ex magno libro abbreviatam studio Fortunati episcopi & poëtæ, hanc, inquam, Vitam Hincmarus descripsit, inserens tam ea, quæ in Historiis majorum de ortu, vita vel morte S. Remigii invenit, quam ea, quæ in diversis schedulis dispersa collegit; & secundum legem historiæ nec illa prætermisit, quæ vulgata relatione didicit; nec Testamentum ejus præteriit. Ita Sigebertus, qui tamen unde didicerit, fuisse aliquam S. Remigii Vitam primo breviter descriptam, prolixiori priorem, non assequor. Ut ad Hincmarum revertamur, is ergo ex prædictis omnibus, undique consarcinatis novam contexuit, eamque propter identidem insertas pias exhortationes longam quidem, sed quantum ad historica pertinet, ex communi eruditorum sententia illo auctore indignam. Atque hæc forte ratio est, quod in Collectione Operum ejusdem, a Sirmondo duobus tomis in folio edita, ista non compareat. Et vero quid mirum, si quis in fabulas erroresque historicos impingat, qui quarto post seculo scribens, sine delectu adoptat, quidquid de argumento suo in quibuslibet schedulis legit, & ex fama seu traditione, forte nupera, audivit? Profecto hæc nec vera historiæ lex est, nec in sacris Scripturis commendata.

[24] De tempore scriptæ Vitæ hæc accipe. Hincmarus in Vita edenda num. 133 narrat translationem corporis S. Remigii a se factam anno 852, [scripsit post medium seculum IX,] ac numero sequenti subdit, Radonem subdiaconum ecclesiæ Suessionensis, qui in eadem translatione præsens, acri diuturnoque dolore dentium liberatus fuerat, post viginti quinque annos fassum esse, sese ab eo tempore illum numquam amplius sensisse. Proinde, nisi Radonis testimonium Hincmarus postea adjecerit, dicendus est illam scripsisse aut saltem perfecisse non ante annum 877; post quem non diu supervixit, anno scilicet 882 mortuus. Hujus Vitæ exemplaria habemus tum in codicibus Mss. Musei nostri, tum in apographis aliunde acceptis, sed alia aliis integriora. Præcipuum exstat in insigni codice nostro membranaceo in folio magno, notato Q. Ms. 4: tam prolixa vero hæc est, ut una cum S. Remigii Testamento sexaginta & sex magnas paginas seu columnas 100 & 32 fere impleat; sic tamen, ut vix aut ne vix quidem, media illius pars ad historiam pertineat, reliqua autem sermones ad instruendam plebem sint, singulis pene capitibus inserti, vel panegyrici, ad Sancti virtutes pro suggestu celebrandas accommodati.

[25] Huic, si pauca excipias, simile est exemplar Bonifontis, [quam ex Ms. nostro dabo, rescissis, ut etiam fecit Surius,] ex quo extracta habemus, quæ absunt ab editione Suriana mox memoranda. Eosdem capitum titulos, quos habet Bonifontanum, olim accepimus ex Ms. domini canonici Prudhomme. Demum eadem Vita, sed sine nomine auctoris, sine Præfatione & aliis ad historiam non spectantibus exstat in alio codice nostro P. Ms. 22, qui olim fuit liber monasterii sancti Pauli in Trajecto. Laurentius Surius eamdem cum Præfatione Hincmari edidit ad XIII Januarii, exhortationes vero insertas partim addidit, partim rescidit. Deinde post versus ab eodem Hincmaro S. Remigii mausoleo inscriptos subjecit alias ejusdem Sancti translationes & miracula ex Flodoardo, ut ibidem in margine novissimæ editionis Operis Suriani de Vitis Sanctorum annotatum est. Tandem velut peculiare Opusculum recensetur Encomium ejusdem S. Remigii per Hincmarum archiepiscopum Remensem; quod in codicibus nostro Q. Ms. 4, Bonifontano & domini Prudhomme tamquam ejusdem Vitæ pars præcedentibus annexum est, & reipsa partem esse, legentibus manifestum erit.

[26] Jam quod ad Surii in edendo consilium attinet, ego quoque longiores Hincmari sermones gestis immixtos, [longis sermonibus ad historiam nil facientibus,] & a proposito nostro alienos, quantum commode potero, rescindam, lectore in Annotatis monito de prætermissis, ne Vita supervacaneis parergis onerata tædium pariat; prædictumque encomium, quod in supra laudatis codicibus ultimum Vitæ caput est, eadem de causa penitus prætermittam; maxime quin apud Surium legi potest. Verumtamen ne id a me temere factum lector suspicetur, juverit totius encomii argumentum paucis hic dedisse. Hincmarus in prima illius parte S. Remigium novem choris angelorum adscribi meruisse disserens, pro singulis aliquam virtutum illius, quas supra narraverat, breviter commemoravit; atque his unam paginam editionis Surianæ in folio implevit. Secunda pars duas alias paginas occupat, in eaque gregem suum per considerationem gloriæ Sanctorum, pænarumque peccatis debitarum, ad pœnitentiam sub S. Remigii patrocinio agendam horitatur, & ad fiduciam in Christum Redemptorem excitans, sanctissimæ Eucharistiæ usum hunc in finem plurimum commendat.

[27] [& tribus capitulis in Appendicem rejectis.] Hæc de editione Suriana intellige: nam in codice nostro Q. Ms. 4, & in Bonifontano eadem quidem legere est, sed ibidem perperam inserta sunt duo alia capitula, quorum primi titulus est: Qualiter archiepiscopum Moguntiæ verberavit, & res suas recuperavit: secundi autem: Quod sensum & vitam perdidit, qui in ejus ecclesia vinum vendebat. Dixi, hæc ibi perperam inserta esse; tum quia cum reliqua oratione minime cohærent, tum maxime quod facta, quæ continent, Hincmaro posteriora sint; & ex Flodoardi Historiæ lib. 1, cap. 20 accepta. Dubitari quoque potest, an caput aliud, quod in eodem codice nostro & Bonifontano ante dictum elogium ponitur, inscribiturque De reliquiis beati Remigii per sanctum Moderannum in Italiam delatis, revera Hincmari sit. Mihi quidem illius non esse, verisimilius apparet, quia extra locum relatum est, nec in aliis Mss., quæ laudavi, nec in editione Surii exstat, & aliunde certa est, ut dixi, interpolatio elogii, cui proxime præmittitur. His de causis satius duxi, hoc ultimum miraculum ex Flodoardi Historia huic Commentario, ubi aptior locus erit, inserere, reliqua vero duo in Appendice cum aliis recensere.

[28] [hanc secutus est Flodoardus, & expolivit Nicolaus Picardus de Laris-villa.] Laudatus Flodoardus, ab aliis Frodoardus dictus, ecclesiæ Remensis presbyter, qui post medium seculum X obiit, multa ex eadem Vita in memoratam Historiam suam, & iisdem nonnumquam verbis transtulit, ita ut ex utriusque Operis collatione etiam liqueat, Vitam, quam habemus, reipsa Hincmari fœtum esse. Juverit unum locum adduxisse. Secundum partitionem meam num. 131 in Vita edenda sic ait Hincmarus: Non usquequaque inulta nostris temporibus deserit (S. Remigius) præsumptorum piacula. Nam Blitgarius quidam nuper mansum de thesauro ecclesiæ in villa Tenoilo precio apud Bernardum custodem obtinuit &c. Audi modo Flodoardum lib. 1, cap. 20 hæc eadem referentem. Tempore (inquit) domni Hincmari præsulis quidam Blitgarius ecclesiæ mansum in villa Tenoilo apud ipsius ecclesiæ custodem impetravit pretio &c. Mitto plura, quia res certa est. Idem Hincmari Opusculum esse, credo, quod Galliæ Christianæ scriptores tom. 9, col. 224 seculo XIV a Remigiano monacho expolitum tradunt his verbis: Nicolaus Picardus de Laris-villa, qui multos sermones ineditos condidit, tum vitam & miracula S. Remigii politiore stylo donavit, haud infacundus seculi decimi quarti scriptor. Hujus libelli inopiam eo minus doleo, quod auctor vetustus non sit, quodque illo usus fuerit Renatus de Ceriziers, Societatis nostræ presbyter, in Vita Gallica S. Remigii, anno 1633 Remis edita; ex qua tamen video, Nicolaum quædam etiam addidisse.

[29] Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum in Appendice altera, pag. 680 fragmentum quoddam, [Fragmentum veteris Missæ edendum:] miracula S. Remigii continens, edidit ex codice Remensi, in quo sequens titulus præfigebatur: Ex Præfatione, quæ ad Missam antiquitus dicebatur de miraculis ejusdem beati Remigii. Præmiserat in eodem tomo pag. 63, Missam illam ritus Gallicani ante annos mille dici solitam, ut constat, inquiens, ex veterrimo codice ecclesiæ Remensis, ante annos octingentos scripto. Hoc si ita sit, erit ista Præfatio ad seculum VII vel initium VIII referenda (nam anno 1703 primus ille Annalium tomus in lucem prodiit) poteritque una ex schedulis fuisse, ex quibus sua corrasit Hincmarus. Ut ut est, in hac Præfatione miracula eadem, sed non omnia, quæ apud illum, leguntur, etiam prodigiosum illud vini poculum, quo Clodoveus Francorum rex se suamque familiam & innumeram turbam in gemina expeditione bellica, donec hostes debellasset, ex S. Remigii munere satiasse dicitur; quod ut manifestæ fabulæ speciem præfert, auctoritatem Præfationis illius apud me non parum minuit: dabo tamen illam in supra dicta Appendice.

[30] Alteram S. Remigii Vitam, velut a S. Audoëno Rotomagensi episcopo scriptam, [an Vita ejus aliqua a S. Audoëno scripta? Testamentum apocryphum.] Antonius Possevinus tom. 1 Apparatus sacri, editionis Coloniensis Agrippinæ anni 1608, pag. 133 laudat his verbis: Ejusdem Audoëni Rothomagensis episcopi De Vita S. Remigii liber unus extat manuscripta in bibliotheca monasterii S. Galli in Helvetia. Possevinum secutus est Aubertus Miræus in Sigeberti Gemblacensis Scriptoribus ecclesiasticis cap. 58; at neuter explicat, quis fuerit ille Remigius. Recte tamen censent Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 3, in S. Audoëno pag. 628, S. Remigium Remensem hic designari; nam duo alii ejusdem nominis episcopi, Lugdunensis & Rotomagensis, Audoëno posteriores sunt. Operæ pretium esset hanc Vitam edere; verum cum laudatæ Historiæ litterariæ auctores ibidem observent, nesciri, quæ illa sit, nullaque de eadem aliunde habeatur notitia, verisimile est, hanc, si umquam exstiterit, jam non amplius superesse, vel latere. Contra vero exstant hodieque duo Testamenta, S. Remigio Remensi adscripta, quorum unum prolixius ad illustranda ejusdem gesta conferre posset, nisi ob manifesta suppositionis indicia gravesque rationes ab eruditis merito nunc rejiceretur: de ambobus suo loco sermo fiet.

[31] Post ambas Vitas, primam Venantio Fortunato, alteram Hincmaro, [Aliquot sacri corporis Translationes ex Ms.,] auctoribus scriptas, edam aliquot translationes corporis variis temporibus factas. Primo loco dabo parvum Opusculum ineditum, quod Henschenius noster olim obtinuit ex bibliotheca Prumiensi ab ejusdem monasterii Priore R. D. Cosma Dilckrath. Auctor synchronus est, videturque Rotfridus fuisse ex versibus in calce adjectis:

Tu quicumque libens librum perlegeris istum,
Rotfridi, Clemens, dic, miserere Deus,
Ut merces maneat scriptori vita perennis
      Almi Pontificis Remigii meritis. Amen.

In hoc Opusculo narrat ipse sacri corporis avectionem anno 882 ex metu Normannorum ab Hincmaro factam Sparnacum, eoque paulo post mortuo, ad Orbacense monasterium, ac denique reductionem ad civitatem Remensem factam a Folcone seu Fulcone II, qui Hincmaro successerat. Hinc suspicari licet, ejusdem scriptorem fuisse Rotfridum illum, qui tom. 9 Galliæ Christianæ col. 226, num. XI dicitur præposituram monasterii Remigiani Remis gessisse sub Hincmaro archipræsule & abbate, nisi forte hic Rotfridus per obitum suum illam cesserit Thetboldo, qui ibidem dicitur eadem post illum functus esse sub Hincmaro & Fulcone. Id certum est, auctorem synchronum esse, sed eo magis dolemus, quod illius narrationem in fine integram non habeamus, sive id vitio codicis Prumiensis imputandum sit, sive ipsimet auctori, qui cœptum Opusculum non perfecerit.

[32] [editisque dandæ.] Opportune tamen offert se hic Flodoardus, qui in Historia Remensi easdem translationes exposuit, addiditque aliam ab Herveo, Fulconis successore, seculo X institutam. Quam ob rem illas omnes ex laudata Historia collectas secundo loco exhibebo. Subjiciam denique ex Mabillonii Actis Sanctorum sui Ordinis celebrem illam translationem sacri corporis, quam S. Leo IX summus Pontifex anno 1049 ipse Remis præsens fecit, & Anselmus Remensis monachus Remigianus, rei gestæ spectator, litteris consignatam reliquit. Atque hæc de instrumentis, quibus usurus sum, dicta sufficiant; nam alios scriptores recentiores, ubi opus erit, per Commentarii decursum laudabo: vellem tamen, ut ad manus meas pervenisset liber, quem Andreas Saussayus, Martyrologii Gallicani auctor, de S. Remigii gloria posthuma conscripsit.

[Annotata]

* al. ut

§ III. Sancti illustre genus, parentes, fratres & reliqua familia: ipsius nativitas a S. Montano prædicta: natale solum in Laudunesio: an ejusdem nutrix S. Balsamia? vita usque ad episcopatum.

[Remigius ex illustri genere ortus,] Qui primigeniam S. Remigii Vitam eodem, quo hic obiit, seculo contraxit, Fortunatus, tunc presbyter, postea episcopus Pictaviensis, illustre ejusdem Sancti genus in editione nostra num. 1 paucis his verbis indicavit: Primis ortus natalibus, parentum nobilitate fulgebat. Hunc secutus Hincmarus in Vita secundo loco edenda num. 4 de ejusdem parentibus ait: Erant enim ambo genere nobiles, & gratia inter suos nominatissimi. Consonat Flodoardus in Historia ecclesiæ Remensis lib. 1, cap. 10 inquiens: Ortus est autem Puer iste … alto parentum sanguine. Horum testimonia, præsertim Fortunati, ipsius S. Remigii temporibus tam propinqui, & primigenia Vita usi, illustres sancti Præsulis natales certos faciunt; sed quod Renatus Cerizierus in Vita Gallica parte 1, cap. 1 insuper ait, ejusdem patrem fuisse comitem Lugduni Clavati, vel, ut alii volunt, Suessionum, nimis leviter assertum autumo. Nomen patris ipsius siluit Fortunatus; Hincmarus & Flodoardus Emilium vel Æmilium dixerunt. Illum insignem virum fuisse, etiam colligere licet ex epistola S. Sidonii Apollinaris ad S. Principium, Suessionum episcopum, fratrem S. Remigii data.

[34] [patrem habuit Æmilium, matrem S. Ciliniam,] Est hæc inter editas ab erudito Jacobo Sirmondo decimaquarta libri 8, in qua laudatus S. Sidonius patrem simul ac filios laudans, Principium sic alloquitur: Cujus (Antiolii ignotæ mihi sedis episcopi) relatu, qui pater vobis, quique qualesque vos fratres, qua morum prærogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, & gaudens, cognovisse me memini. Cui patri, quondam videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur &c. Remigii matrem Cyliniam vel Ciliniam omnes cum Fortunato appellant, & a sanctitate sua merito plurimum laudant. Inscripta illa est in multis Martyrologiis, etiam in Romano, in quo ad diem XXI Octobris sequenti elogio celebratur: In castro Laudunensi, sanctæ Ciliniæ, matris beati Remigii, episcopi Rhemensis. In aliquibus etiam ad diem V Aprilis ejusdem Sanctæ prima translatio annuntiatur, uti in Opere nostro observatum ibidem in Prætermissis est, ac latius dici poterit ad præcitatum diem Octobris.

[35] Hi duo pii conjuges, teste Hincmaro in Vita edenda num. 3, duos, [fratres S. Principium episcopum Suessionensem, & alterum,] ut putamus, liberos jam genuerant, ante conceptum Remigium. Verba, quæ ab aliis paulo aliter exponuntur, subjungo. Beata siquidem Cilinia intenta piis operibus, licet corpore teneretur in mundo, mente tamen conversabatur in cælo; quæ in flore juventutis suæ pepererat de unico viro suo Emilio Principium, postea Suessorum civitatis sanctum episcopum, & fratrem ejus, patrem beati Lupi episcopi, ejusdem Principii successoris. Paulo obscurius ob omissas voces & fratrem ejus loquitur Flodoardus lib. 1, cap. 10, ubi legitur: Hæc autem beata genitrix in flore dudum juventutis ex unico viro suo Æmilio pepererat Principium, Suessorum civitatis postea sanctum episcopum, & patrem beati Lupi, ejusdem Principii successoris. Ex hisce controvertitur, an S. Lupi pater idem sit cum S. Principio Suessionensi episcopo, an diversus; sive an S. Principius fuerit S. Lupi pater, an patruus, & consequenter, duosne an unicum fratrem natu majorem S. Remigius habuisse dicatur.

[36] Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annos Christi 463 & 507, [ex quo natus est S. Lupus, Principii successor; affinem S. Genebaudum,] aliique post illum crediderunt, S. Lupum ex laudato S. Principio natum esse, priusquam ille sacros Ordines suscepisset; aliis contra opinantibus, ejusdem Lupi patrem fuisse alterum SS. Principii ac Remigii fratrem, istaque Hincmari dicta & fratrem ejus non ad Remigium, sed ad Principium referenda esse. In postremam sententiam itum est in Opere nostro ad diem XXV Septembris, quo S. Principius Suessionensis colitur, eamque Hincmarus clarius docet, quam eidem refragetur Flodoardus, cujus obscuriora asserta potius dilucidanda sunt ex Hincmaro, quem ibidem descripsit. Forsitan ex eodem SS. Remigii atque Principii fratre, ex quo natus est Lupus, etiam genita fuerit ignoti nobis nominis puella, quam Flodoardus post Hincmarum scribit fuisse S. Remigii neptem, sanctique Genebaudi, postea primi Laudunensis episcopi, uxorem, cum eoque humanæ fragilitatis exemplum, & Latronis, qui patri in episcopatum successit, nec non Vulpeculæ matrem.

[37] Historiam vide in Vita edenda num. 67 & sequentibus; [suæ neptis conjugem, deinde episcopum Laudunensem, &c,] interim cum de S.Remigii familia hic agamus, paucis observo, Genebaudum maculas incontinentiæ, cum uxore olim sua in episcopatu contractas, tam severa septem annorum pœnitentia eluisse, ut sedi suæ restitui meruerit, talemque se deinceps præstitisse, ut Sanctis annumeratus sit, colaturque die V Septembris, ubi gesta ejus apud nos illustrata habes. Filius quoque, quem quia in episcopatu genuerat Genebaudus, Latronem voluit appellari, patri, ut dictum est, in episcopatu successit, ac post mortem pro Sancto habitus, iisdem testibus Hincmaro & Flodoardo; at in Opere nostro ad præcitatum Septembris diem inter Prætermissos tantum recensitus, quod Castellanus in Aëmeris asserat, eum nec Officio nec commemoratione Lauduni coli, quamvis ab Andrea Saussayo in Martyrologio Gallicano cum Sancti titulo celebretur. De Vulpecula, altero vetiti complexus fructu, deque utriusque matre nihil insuper traditum legi.

[38] [quorum major pars cultum obtinuit.] Habemus ergo ex dictis S. Remigii patrem Æmilium, virum illustrem & a S. Sidonio Apolinare, tacito nomine, honorifice memoratum; matrem S. Ciliniam Romano aliisque Martyrologiis ad diem XXI Octobris & alibi ad V quoque Aprilis inscriptam; fratrem S. Principium; nepotemque ex altero fratre S. Lupum, ambos Suessionum episcopos, & horum primum die XXV Septembris, secundum XIX Octobris, Sanctorum cultu similiter honoratos; S. Genebaudum Remigii neptis primo conjugem, deinde Laudunensem antistitem, insigni pœnitentia vitæque dehinc actæ integritate sacros honores pariter promeritum, cultumque die V Septembris; ac denique hujus filium Latronem, ab Hincmaro Flodoardoque Sancti compellatione honoratum. Denique Flodoardus lib. 1, cap. 23 tres alios S. Remigii nepotes memorat, nimirum Agricolaum presbyterum, Aëtium & Agathimerum; verum hi forsitan illi innotuere ex solo ejusdem Sancti Testamento prolixiori, ab eruditis jam passim meritoque rejecto.

[39] [Sancti nativitas a S. Montano prædicta est parentibus,] Laudati conjuges Æmilius & Cilinia post editos S. Principium, aliumque, ut opinamur, filium, S. Lupi patrem, ac forte etiam aliam prolem, dum ætatem Christiane simul degerent, admonita illa est a S. Montano monacho vel solitario, divinitus instructo, de nascituro ex ipsis Filio altero in Galliæ salutem. Fortunati verba ex Vitæ num. 1 accipe. Quem (Remigium) divina pietas, non solum priusquam nasceretur, sed antequam conciperetur, elegit: in tantum, ut Montanus quidam monachus, dum levissimo se sopore quiesceret, tertio fuisset ammonitione pulsatus, uti matri suæ benedictæ Cyliniæ, quod masculum conceptura esset, veridica relatione prædiceret, ut nomen & meritum designaret. Qui ilico implevit imperium, & fecundissimæ genitricis concepturæ sobolis gaudia annuntiavit. Illa vero, sicut fidei credulitatis non apparuit dubia, ita suscepit in partu, quem præscierat in utero &c. Hæc sunt, quæ de S. Remigii vate nativitateque habemus ex Fortunato, primigeniæ Vitæ breviatore. Colitur Montanus ille in agro Luxemburgensi die XVII Maii, ad quem ejusdem gesta ex Hincmaro, cultumque aliunde dedit Godefridus Henschenius noster.

[40] [qui provectæ quidem ætatis tunc fuisse videntur, at non tantæ,] Videamus modo, quid alii his addiderint. Si qua Hincmaro Flodoardoque fides est, Æmilius & Cilinia, dum hæc a S. Montano nuntiata illis fuere, liberos procreare dudum desierant, imo etiam non parum provectæ erant ætatis; cum S. Cilinia tunc anus, Æmilius vetulus fuisse dicantur. Hæc vera esse possunt; sed verisimile non est, quod Richardus, ignotus mihi S. Remigii Vitæ auctor, a Marloto tom. 1 Metropolis Remensis lib. 1, cap. 2, & a Renato Ceriziero cap. 2 Vitæ Gallicæ laudatus, scripsit, Ciliniam nonaginta annos tunc numerasse. Verisimile id, inquam, non est; quia cum SS. Remigii, Principii ac Lupi chronotaxi haud facile potest componi. Secundum Hincmarum & Flodoardum Cilinia in flore juventutis genuit Principium & patrem S. Lupi. Etsi ergo hæc verba in flore juventutis paulo latius accipiendo, illam tunc annorum 30 fuisse concedamus, Principius & frater ejus saltem annos sexaginta numeraverint, nascente Remigio; cumque hujus nativitas ex dicendis non multum removenda sit ab anno Christi 435, isti ambo circa annum 375 nati essent. Atqui tamen obitum S. Principii ad finem seculi V referunt neoterici, alii etiam differunt ad initium sexti: quibus positis, idem S. Principius multo major centenario obiisse dicendus esset, quod aliunde nihil nos cogit credere.

[41] Similis aut etiam major ætas assignanda erit S. Lupo, [quantam aliqui dixerunt.] nisi hunc quoque ex sene genitum, sine teste asserere malimus. Ponamus enim, ipsum tantum anno patris sui quinquagesimo, atque adeo circa annum Christi 425, natum esse; vel sic tamen is ad annum vitæ suæ centesimum quintum pertigisset anno Christi 530, ante quem certe non obiit S. Remigius, cui illum supervixisse, communis habet sententia cum sinceriori ipsius S. Remigii Testamento. Hæc me omnino impellunt, non modo ut commentitiam credam tantam Ciliniæ, dum Remigium peperit, ætatem, quantam Richardus ille asseruit; verum etiam ut non dubitem, quin Hincmarus & Flodoardus aut juniorem, quam erat, in utroque priori partu Ciliniam fecerint, aut eamdem perperam anum dixerint, quando illa concepit Remigium. Nihil quidem hac super re habemus ex Fortunato; sed, ut hujus silentium, quod brevitatis ergo multa prætermiserit, nihil evincit; ita Hincmari in aliis ad S. Remigium spectantibus nimia credulitas & exornandi studium hic quoque illum de alterutro ut minimum suspectum faciunt, maxime ob allegatas rationes. Prætereo alia Hincmari de Remigii procreatione asserta, in Annotatis observanda.

[42] Sancti patriam idem archiepiscopus Remensis num. 6 sic indicat: [Natus est in Laudunesio, Galliæ pago, sed in quo hujus determinato loco,] Ortus est … in pago Laudunensi; quod Flodoardus lib. 1, cap. 10 iisdem verbis repetiit, nec a quoquam scio negari. Pagus autem Laudunensis, Gallice le Laonois vel Laonnois, qui in eadem Vita num. 67 etiam vocatur comitatus Laudunensis, tractus Galliæ est, habens a Septemtrione Teorasciam, ab Ortu Campaniam, ab Occidente & Meridie agrum Suessionensem. Nomen suum accepit a castro Lauduno, alias Lugduno Clavato, indigenis Laon dicto, nunc civitate episcopali, ad quam dignitatem illud a S. Remigio evectum fuisse, infra dicemus. Quo in loco hujus pagi vel comitatus natus sit, apud veteres non reperi. Marlotus lib. 2, cap. 2 de eodem sic scribit: Locus etiam, ubi Puer editus, vulgo Cerniacum dicitur, villa in Laudunesio: probabilius tamen est, paternam domum apud Lauriniacum vel Labriniacum extitisse, ubi B. Remigius ossa suæ genitricis posuit, more tunc ob persecutiones usitatissimo; quod Ms. codex, seu Registrum visitationis Eminentissimi Cardinalis Borbonii adhuc confirmat.

[43] Neutrum locum in Lexicis geographicis reperio. Cerizierus Cerniacum, [veteres non tradiderunt.] Gallice Cerny appellans, pro loco natali similiter assignat, ut pro hoc saltem popularis aliqua traditio stare videatur. Lauriniacum vel Labriniacum Marloto verisimiliter castrum aliquod seu castellum fuit, adversus persecutiones vel hostiles incursiones tutum. Verum hæc opinio, a depositis ibidem per S. Remigium matris suæ ossibus petita, nititur Testamento illo prolixiori, cujus auctoritatem respuunt eruditi. In hoc ibidem pag. 182 legi asserit: Labrinacum tibi, ubi ossa genitricis meæ posui, cum præfixis terminis deputavi. Quid vero in Registro visitationis Cardinalis Borbonii pro opinione sua præterea legerit, inexploratum mihi est; donec tamen certiora producantur, suffecerit mihi dixisse, magnum hunc Francorum Apostolum in pagi Laudunensis incerto nunc loco in lucem prodiisse. Ejusdem quoque annus natalis propter antiquorum silentium nequit certus determinari, sed nec a vero multum potest recedi, si annus æræ vulgaris circiter 435 assignetur; quantum colligere licet ex aliis Hincmari calculis, quos infra aptius examinabimus. Ceterum quando Cerizierus Remigium die XIII Januarii natum esse scripsit, vix dubito, quin ejusdem diem emortualem cum natali in terris confuderit.

[44] [Remis in ecclesia, Sanctæ Nutricis dicta, colitur S. Balsamia,] Fortunatus & post eum Hincmarus piam Sancti pueritiam adolescentiamque nativitati paucis subjecerunt; sed Flodoardus lib. 1, cap. 10 quædam de ejusdem nutrice hoc loco interserit. Hujus, inquit, beatissimi Remigii nutrix beata Balsamia fuisse traditur, quæ mater extitisse S. Celsini memoratur, qui & ipse B. Remigii discipulus fuisse familiaris asseritur, miraculis quoque postmodum claruisse dinoscitur, & æquorum maxime votis adhuc insignis habetur, in cujus & ipsa beata genitrix ejusdem requiescit ecclesia. Nicolaus Picardus de Laris-Villa apud Cerizierum in Vita Gallica parte 1, cap. 3 scribit, illam divina inspiratione impulsam Roma venisse in Galliam, ut parvulum Remigium lactaret; sed credat, qui volet, scriptori seculi XIV id primo asserenti. Id certum est, S. Balsamiam, S. Remigii nutricis titulo Remensibus caram, Galliceque Sainte Norrice seu Nourrice passim appellatam, Remis ecclesiam cum canonicorum collegio sibi sacram habere; de qua pluribus agit Marlotus in Historia Remensi tom. 2, lib. 3, cap. 9, unde pauca accipe.

[45] [cujus corpus ibi servatur, quam S. Remigii nutricem fuisse,] Hæc Sanctæ Nutricis ecclesia vulgo nominatur, quod B. Balsamia S. Remigii nutrix fuerit, & mater S. Celsini; unde prædicta ecclesia quandoque S. Celsini vocatur a Flodoardo, quod ejus reliquiæ in ea depositæ essent, ut & B. Mauri martyris; quamvis hæc B. Balsamiæ seu Nutricis nomen constanter retineat, cujus festum notatur XIII Maii in Martyrologio. Rursum post aliqua de sacris reliquiis in eadem ecclesia asservatis hæc subdit: Inter Sanctorum exuvias magni ducunt corpus fere integrum S. Balsamiæ, beatissimi Remigii nutricis, matris vero S. Celsini, ex Flodoardo, in capsa argentea supra majus altare expositum… Habent quoque S. Celsini, B. Remigii discipuli, sat notabiles particulas in arculis reconditas. De hac Sancta apud nos ex Martyrologio Gallicano Saussayi & Arturi Gynæceo sacro facta mentio est in Prætermissis ad diem XIII Maii, ejusdemque amplior notitia dilata in XVI Novembris, quo in Remensi Breviario aliisque Martyrologiis locum habet: sanctum vero Celsinum, Gallice saint Soussin vulgo appellatum, presbyterum Laudunensem, Martyrologia celebrant die XXV Octobris, ubi de ipso agendum erit. Interim locus hic postulat, ut de asserto S. Balsamiæ nutricis munere quædam observemus.

[46] [primo, ut videtur, auctore Flodoardo, credunt;] Negari non potest, S. Balsamiam jam inde a Flodoardi ætate, id est, seculo X pro S. Remigii nutrice Remis ab aliquibus habitam fuisse, sed a quanto tunc tempore, quove antiquiore auctore, plane incertum est. Marlotus nullum monumentum Flodoardo vetustius laudat; imo satis indicat, nullum illo vetustius a se repertum esse, dum solam hujus auctoritatem profert, Ex Flodoardo, inquiens. Atqui hic tantum quinto seculo post S. Remigii obitum scripsit, ipsumque nutricis obsequium non nisi timide S. Balsamiæ attribuit, usus verbo traditur hoc modo: Hujus beatissimi Remigii nutrix beata Balsamia fuisse traditur. Adhæc ecclesia illa, quæ nunc Sanctæ Nutricis appellatur, nec hoc, nec S. Balsamiæ titulo venisse videtur tempore ejusdem Flodoardi, a quo verbis mox datis non corpus S. Celsini in ecclesia Sanctæ Nutricis aut S. Balsamiæ, sed ipsa beata genitrix Balsamia in filii sui Celsini ecclesia quiescere dicitur. Neque aliter locutus fuerat in ejusdem libri 1 cap. 3, ubi de S. Mauri presbyteri, Remis passi, reliquiis dixit: Cujus ossa in ecclesia beati Celsini servantur deposita. Ex instrumentis autem a Marloto ibidem præterea adductis, in quibus Sanctæ Nutricis ecclesia expresse appellatur, vetustissima sunt duæ Romanorum Pontificum litteræ, Alexandri III & Lucii III, qui post medium seculum XII Pontificatum gesserant; quo propterea tempore jam vigebat ista ecclesiæ appellatio.

[47] Quodsi ad tempora Flodoardo anteriora redeamus, anceps hæreo ac omnino cogor dubitare, [sed silente, imo refragante potius Hincmaro,] an satis firma illa sit de S. Remigii nutrice traditio. Si seculo IX S. Balsamia pro ejusdem sancti Francorum Apostoli nutrice agnita fuisset, eoque nomine dicatam sibi apud Remenses habuisset ecclesiam, qua veri specie nobis persuadebimus, ista Hincmaro Remensi archiepiscopo, qui post ejusdem seculi medium in ipsa urbe scripsit, latere potuisse; quorum memoriam prædictæ ecclesiæ titulus & conspectus in dies ipsi ingessisset? Nihil tamen simile tradidit Hincmarus, imo longe diversum, in Vita num. 4 & 5 ad instar prodigii referens, quod Cilinia mater, prout Montanus prædixerat, jam vetula Filium suum lactaverit, & postquam hunc ablactasset, lacte suo oculos ejusdem Montani obliniens, visum ei restituerit. Eadem fere narrat Flodoardus lib. 1, cap. 10 non satis ad dicta de S. Balsamia consequenter.

[48] An forte nutricis vocabulum latius acceptum pro gerula sive pro ea a Flodoardo usurpatur, [non ausim certo asserere.] cui Infantis cura & cetera educatio demandatur? Ita quidem una objectarum difficultatum pars cessabit, sed non omnes; quia propter Hincmari silentium mihi dubium inhærebit, ne ista opinio leviter nata omne pondus suum a Flodoardo acceperit, quo antiquiorem auctorem pro eadem a nemine laudatum legi, quique non nisi quinto post S. Remigium seculo, caute addito verbo traditur, eam scriptis mandavit. Quid si S. Balsamia a lactato nutritoque sancto filio suo Celsino sanctæ Nutricis nomen apud vulgus primo obtinuerit, eaque appellatio de lactato Remigio, cujus discipulus Celsinus fuisse perhibetur, Flodoardi ævo accipi cœperit? Ceterum hanc dubitationem meam lectoribus sic exponendam censui, ut simul profitear, gratum mihi fore affirmantem sententiam amplecti, si quis (quod eruditos Remenses in primis rogatos volo) certiora pro eadem argumenta vel monumenta suggesserit. Præstari id a nobis poterit ad diem XVI Novembris, quo S. Balsamia colitur, aut etiam hoc ipso mense Octobri, cujus die XXV de ejusdem sancto filio Celsino scribendum erit. Pergo ad alia.

[49] Fortunatus gesta S. Remigii a pueritia usque ad episcopatum, [Sanctus in pietate & litteris multum proficit, vivitque reclusus.] id est, usque ad annum ætatis suæ 22, paucis sic complexus est: In quo assidue venturæ ætatis merita dulcis infantia designabat, & quod ante conceptum mater agnoverat, ante tempora jam videbat. Studebat teneros annos morum maturitate vincere, & benevolentia caritatis melle condire. Haud plura habet Flodoardus, nisi quod de ejusdem in litterarum studiis progressu vitaque dehinc solitaria etiam meminerit. Traditus, inquit, a parentibus scholæ B. Remigius litteris imbuendus, brevi coævis, sed & natu majoribus, doctrina eminentior est effectus; cunctos superans condiscipulos morum maturitate ac benivolentiæ caritate; populorum studens turbas vitare, atque solitarius in reclusione Domino deservire. Quod & obtinuit, habitaque, sanctæ conversationis studiis Adolescens pius, inclusione Lauduni, Christo militavit. Accepit hæc ex Hincmaro, qui de cella, in qua Sanctus solitarie Deo vixit, num. 10 Vitæ addidit: Qui locus in castro Lauduno hactenus designatur, & venerabiliter colitur. Felices ipsius in litteris successus non inaniter ab illis asseri, colligere licebit ex S. Sidonio Apollinare infra laudando.

§ IV. Vitæ chronotaxis, sive anni nativitatis, ordinationis episcopalis, durationis sedis, & obitus: electio ad episcopatum & consecratio illius.

[Probatur ex Fortunato, ipsomet S. Remigio,] Cum tres præcipuæ vitæ S. Remigii epochæ, nimirum tempus natale, initium episcopatus, & mors illius, adeo inter se connectantur, ut ex aliis mutuo sint eruendæ, oportet de his omnibus simul agere. Fortunatus primigeniæ Vitæ breviator, ipsius Sancti ætati proximus, in Compendio edendo num. 2 testatur, ipsum creatum episcopum esse, cum … vigesimi secundi anni … sumpsisset exordium; numero autem 9, eumdem obiisse, senio jam urgente. Sanctus ipsemet Remigius in epistola sua ad tres episcopos post mortem Clodovei Francorum regis scripta (quam habes apud Labbeum tom. 4 Conciliorum, col. 1608) de annis, quos in episcopatu tunc numerabat, sic ait: Quod propitia Divinitate sit dictum, Quinquaginta & tribus annis episcopali sedi præsideo. In calce quoque ejusdem epistolæ indicat, provectam ætatem suam illis contemptui fuisse, Annorum, inquiens, numero me esse scribitis Jubileum, irridentes potius, quam pro dilectione gaudentes.

[51] [Gregorio Turonensi, Hincmaro & Flodoardo, S. Remigium] Sanctus Gregorius Turonensis episcopus, qui eodem seculo VI floruit, in lib. de Gloria confessorum cap. 79 de diuturno ejusdem præsulatu pariter meminit his verbis: Remigius vero Remensis episcopus, qui, ut ferunt, septuaginta, aut eo amplius, in episcopatu annos explevit. Hincmarus in Vita edenda num. 10 scribit, illum creatum episcopum esse, cum ad viginti & duos ætatis suæ annos pervenit; & defuncto Bennadio successisse. Deinde num. 111 ait, mortuum esse, postquam per viginti & duos annos in clericali ordine, in episcopatu vero septuaginta quatuor … Domino ministravit, nonagesimo sexto ætatis suæ anno, Idus Januarias. Hos tamen viginti & duos annos, in clericali ordine exactos, sic interpretare, ut dicatur S. Remigius in clericali ordine vixisse usque ad annum ætatis suæ 22, quo ad episcopatum promotus fuit; hosce enim annos seorsum computari non posse a totidem ante memoratis, ex iisdem Hincmari calculis manifestum est: nam alioquin Sanctus moriens non annum ætatis suæ 96, sed circiter 118 egisset. Longævum illum præsulatum similiter tenet alibi tom. 2 Operum suorum editionis Sirmondi, pag. 431 etiam asseverantius de illo scribens: Ut veraces nostratium historiæ monstrant, LXXIV & eo amplius annos in episcopatu degens &c.

[52] Denique prædictos omnes calculos idem Hinc-marus in epitaphio, [in juvenili ætate episcopum ordinatum, senem obiisse.] seu versibus, quos S. Remigii pretioso mausoleo insculpi curavit, denuo recensuit:

Bis denos binosque gerens feliciter annos,
      Sorte Dei sumpsit pontificale decus.
Sexaginta, simul bis septem, manserat annis
      Istius urbis honor Præsul, & orbis amor.

Ac post pauca interjecta:

Nonaginta quidem sex cum compleverat annos,
      Splendida lux nostras deseruit tenebras;
Idus jam plenas cum Janus mensis haberet,
      Emeritus Miles præmia digna capit.

Consentit Flodoardus in Historia Remensi, eosdem initi gestique episcopatus, & ætatis, in qua obiit, annos illi attribuens, quos & eruditi passim admittunt. Tria ergo hic pro certis habemus; videlicet episcopalem ordinem S. Remigio collatum anno ætatis suæ vigesimo secundo; annos septuaginta quatuor in episcopatu transactos, ac nonaginta sex annorum ætatem, in qua migravit ad cælos. Jam vero, sive isti anni completi, sive incompleti censendi sint, non difficile esset ejusdem Sancti chronologiam ordinare, dictasque epochas ad Christi annos reducere, si vel unam harum certo anno æræ Christianæ illigatam haberemus:

[53] Pro emortuali faciunt sequentes versus supra dicto mausoleo ab Hincmaro item inscripti anno 852, [Ex Hincmari calculis partim vitiosis Sigebertus erravit] quibus dicitur tunc annus 308 a Remigii obitu cucurisse.

Octingenteno quinquagenoque secundo,
      Quo Deus est anno Virgine natus homo,
Tertius & Karolus regni componeret actus,
      October * primam cum daret atque diem,
Ac ter centenos * octavus tangeret annus,
      Hic Justus Domini quo petit astra poli.

Si modo annos trecentos & octo, quot inter S. Remigii mortem ejudemque translationem anno 852 factam medios computavit, ab hoc anno auferamus, prodibit Christi 544, cujus Idibus Januariis ipsius obitus figendus esset. Deinde si ab hoc emortuali anno pariter subducamus annos 74 gesti episcopatus, restabit 470, ad quem ordinatio illius referenda erit. Tandem hinc quoque ablatis annis 22, quos ante episcopatum vixit, supererit annus Christi 448, circa quem ejusdem nativitas contigisset. Iisdem calculis usus Sigebertus Gemblacensis in Chronico suo, S. Remigii sedis initium ad annum Christi 471, additisque annis 74, mortem ad annum 545 reposuit.

[54] Cardinalis Baronius laudatum chronographum, Democharem, [in chronotaxi S. Remigii, ut advertit Baronius, qui tamen ipse quoque] aliosque partim secutus, tom. 6 Annalium statuit, illum præcitato anno 471 odinatum episcopum esse; sed tom. 7 occasione concilii Arvernensis, cui Flavius, S. Remigii post Romanum successor, subscriptus legitur, quodque Baronius anno 541 celebratum fuisse putabat, Sigebertum arguit de ejusdem Sancti morte æquo serius dilata, atque ita disserit. Qui vero nonus ordine (inter episcopos Arvernensi synodo subscriptos) recensetur, Flavius est Remensis episcopus. Ex quo velim observes, plane errore deceptos, qui S. Remigii, ejusdem ecclesiæ episcopi, ad Deum transitum referunt ad annum Domini quingentesimum quadragesimum quintum. Nam quomodo ad illud tempus potuit Remigius pervenisse, si hoc anno (541) sedisse Flavius reperitur, quem & præcessisse ponitur Romanus, ejusdem S. Remigii primus successor? Par erat (si licuisset) Antistitis celeberrimi, Francorum Apostoli, ex hac vita ad Deum transitum certo signasse in nostris Annalibus, sicut die, ita & anno: sed quod, quæ de his ab aliis scriptis mandata feruntur, haud ejusmodi esse noscantur, quæ immobili veritate subsistant, inviti abstinere cogimur, & non nisi hic dumtaxat obiter meminisse.

[55] [& Colvenerius veram non fuere assecuti.] Gregorii enim Turonensis testificatione, asserentis, septuaginta annos & amplius S. Remigium sedisse, & Hincmari assertione, dicentis, vixiffe in episcopatu annos septuaginta quatuor, invaluit opinio illa, ut, qui creatus habetur episcopus anno Christi quadringentesimo septuagesimo primo, idem pervenerit ad annum quingentesimum quadragesimum quintum. Sed synodalia Acta majorem vendicant sibi fidem; ex quibus liquet, neque ad annum septuagesimum pervenisse. Hactenus Eminentissimus annalista, recte quidem arguens Sigebertum aliosque, qui S. Remigium usque in annum Christi 545 sedisse dixerunt; sed & ipse quoque corrigendus, quod Arvernensem synodum nimis sero collocaverit, malueritque ab annis episcopatus Remigii per Gregorium & Hincmarum in Vita edenda expressis recedere, quam ab anno ordinationis ejusdem signato per Sigebertum aliosque recentiores, quos in anno emortuali errasse agnoverat. Oppositam viam iniit Georgius Colvenerius, qui in Scholiis ad Flodoardi lib. 1 Historiæ Remensis cap. 13 ordinationem illius anno Christi 470, mortem vero anno 544 affigens, contendit, Hincmari numeris in epitaphio standum esse; synodum autem Arvernensem quindecim aut sedecim annis post Christi annum 541 differendam.

[56] [Synodo Arvernensi anno 535 subscripsit Flavius,] Horum omnium opiniones ac simul Hincmari de annis trecentis & octo, a sancti Præsulis obitu usque ad annum æræ Christianæ 852 elapsis, assertum in epitaphio, solide refutantur ex vero anno prædicti concilii Arvernensis. Exstat illud in Collectionibus Conciliorum Sirmondi, Labbei & Harduini, ex variis codicibus Mss. editum, in quibus omnibus metropolita primo loco subscriptus sic legitur: Honoratus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Bituricæ constitutionem nostram relegi & subscripsi, die VI Idus * Novembris, post consulatum Paulini junioris V. C. Baronius existimavit, Paulinum hunc anno 540 cum Justino juniore nomen Fastis dedisse, ac propterea eam synodum anno 541 affixit. Verum nunc constat, dictum Paulinum fuisse anno 534 ultimum Occidentis consulem, & idcirco eamdem synodum celebratam esse anno 535, qui in laudatis Conciliorum Collectionibus etiam adscriptus est. Porro inter illius subscriptiones nono loco legitur: Flavius, Deo propitio, episcopus ecclesiæ Rhemensis, consensi & subscripsi.

[57] [Remigii successor post Romanum; ex qua epocha aliisque calculis] Fuit autem hic S. Remigii post Romanum successor, uti jam observavit Baronius ex Flodoardo, qui libri 2 caput sic orsus est: B. Remigio successisse traditur Romanus, Romano Flavius; ac proinde non potuit idem S. Remigius usque in annum 541 vel 540 sedisse. Recedendum ergo etiam est ab Hincmaro, dum S. Remigii obitum inter annumque Christi 852 dumtaxat trecentos & octo annos computavit, quod cum memorata Flavii subscriptione nullo modo potest componi. Henschenius noster tom. 1 Februarii ad diem VI in Commentario prævio ad Vitas S. Vedasti episcopi Atrebatensis § 2 & 3, numeros ab Hincmaro in Vita traditos servans, statuit, Remigium natum esse circa annum 435, ordinatum episcopum Remensem circa 457, mortuumque anno 529 vel potius 530. Hujus chronotaxis fundamenta præter Hincmari numeros in Vita sunt concilium Arvernense, annus emortualis Clodovei regis, ipsiusque S. Remigii epistola post ejusdem regis obitum ad tres episcopos scripta, dum ipse quinquaginta tribus annis episcopali sedi præfuerat. Dabimus illam loco suo; verum hic tempus, quo scripta fuit, indagandum est.

[58] Scriptam illam esse post mortem Clodovei, probat Henschenius, [Henschenius S. Remigii chronotaxim ordinavit, natum illum statuens] quod Remigius obtrectantibus sibi episcopis in eadem respondeat: Ego Claudium presbyterum feci, non corruptus præmio, sed præcellentissimi regis testimonio, qui erat non solum prædicator fidei Catholicæ, sed defensor … Regionum præsul, custos patriæ, gentium triumphator injunxit. Uti certum est, non alium regem, quam Clodoveum, hic posse designari, ita ex vocibus qui erat dicendus est idem ille, dum hæc epistola data est, jam excessisse e vivis. Jacobus Sirmondus eam tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 204 & sequenti recitans, ad annum Christi 523 vel 524 referendam putavit; haud dubie pro sensu suo; nam nullam notam chronologicam continet, neque ipse ullam rationem protulit ipsam tam sero reponendi. Rectius Henschenius, aliique post ipsum censuerunt, eamdem non diu post Clodovei obitum exaratam esse, quia videntur tres illi episcopi ea occasione usi fuisse ad Remigii factum arguendum, quod ausi non fuerant, vivo rege, in cujus gratiam ipse illud præstiterat.

[59] Quapropter laudatus Henschenius cum alibi gravibus argumentis statuisset, [circa annum 435, ordinatum circa 457, mortuum circa 530.] ejusdem regis obitum in diem XXVII Novembris anni 509 incidisse, consequenter hanc Remigii epistolam anno proxime secuto, sive 510 illigavit. Quibus positis, sponte sua fluit digesta ab illo Remigiana chronotaxis: si enim ab anno 510 anni quinquaginta tres, quos tunc in episcopatu numerabat, demantur, restabit annus 457, initio præsulatus ipsius assignandus. Et si ab hoc annos viginti duos ante susceptum episcopatum actos similiter auferas, ad annum 435, ipsi natalem, dilaberis: tandem si annos viginti & unum, ex septuaginta quatuor sedis episcopalis residuos, anno 510 addideris, exsurget annus ejus emortualis, nimirum Christi 531: sed quia omnes supra dicti anni forte non fuere completi, assignatæ quoque epochæ particula circa coërcendæ sunt. Eadem, qua Henschenius, via institerunt & alii viri eruditi, exiguo discrimine ab illo dissidentes. Ægidius Bucherius in Belgio Romano lib. 17, cap. 15 nativitatem S. Remigii anno 436, ordinationem ineunti 458 vel exeunti 457, mortem anno 533 innexuit.

[60] Paulo plus differt Cointius, qui tom. 1 Annalium ad annum Christi 486, [Ab his parum differunt alii eruditi, mortem Clodovei] num. 12 initium episcopatus illius anno 459, mortem etiam 533 maluit adscribere, huncque computum suum aut verum aut vero proximum esse, dixit. Antonius Pagius in Critica Cardinalis Baronii ad annum 471, num. 13 post relatas Henschenii Cointiique sententias, Henschenius, inquit, ac Cointius multis ostendunt, suos computos aut veros aut vero proximos esse; ipse tamen ad annum 541 num. 10 ejusdem Sancti obitum anno 530 cum Henschenio potius illigavit. Denique Jacobus Longuevallius tom. 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 110 nec ordinationem ejus post annum 459, nec mortem serius, quam anno 533, figi posse agnovit. Exiguæ hujus inter laudatos scriptores dissensionis ab Henschenio præcipua ratio est, quod hic Clodovei mortem anno 509, illi anno 511 contigisse, opinati sunt. Posteriorum sententia nunc communior eruditorum est, atque ipsi etiam Henschenio forte aliquando placuit tom. V Maii pag. * 228 num. 3, ubi S. Austregisili Bituricensis archiepiscopi annum natalem eruens ex adscripto anno 41 regni Childeberti (qui patri Clodoveo cum fratribus suis mox ab obitu illius successit) annotavit Childebertum anno Christi DXI regnare cœpisse, ac proinde S. Austregisilum anno 551 natum esse.

[61] [& concilium Aurelianense anno 511 figentes,] Huic sententiæ ego quoque inhærebo maxime propter concilium 1 Aurelianense, quod certe vivo Clodoveo, ac probabilissime anno 511 celebratum fuit, ut suo loco ostendetur. Certum quoque est, nec ejusdem regis obitum ultra hunc annum, nec sæpe dictam epistolam a S. Remigio ad tres episcopos datam, diu post illum posse differri. Ponamus enim hanc anno 512 scriptam esse, cum prioris anni mense Novembri die XXVII Clodoveus obiisset; annosque viginti & unum, e septuaginta quatuor episcopatus illius residuos eidem anno 512 addamus, vel sic prodibit annus Christi 533, cujus mense Januario die XIII S. Remigius mortuus sit, a quo tempore satis breve, at sufficiens, est spatium usque ad annum 535, quo Flavius S. Remigii post Romanum successor concilio Arvernensi subscripsit. De S. Romano breviter agens Henschenius ad diem XXIX Februarii, consequenter ad prædictam sententiam suam initium episcopatus ipsius ad annum 530, mortem ad 533 vel sequentem retulit.

[62] [in quorum nunc communiori sententia procedo.] Sollerius item noster tom. 1 Julii pag. 60, num. 7 in S. Theoderico presbytero, cujus funus S. Romanus curasse legitur, de anno quidem obitus S. Romani consentit, sed ejusdem ordinationem anno circiter DXXXII consignavit, secutus scilicet illos, qui mortem Clodovei biennio serius, quam Henschenius, posuerunt. Porro quia prorsus incertum est, utrum anni ab Hincmaro in Vita assignati, quibus hæc chronotaxis nititur, pro completis (quales fuisse dicuntur anni 74 episcopatus) an pro incompletis accipiendi sint, censeo, eamdem non melius ordinari posse, quam nativitatem Remigii circa annum 436, ordinationem circa 458, ac mortem denique anno vitæ ejus nonagesimo sexto circa 532 Idibus Januarii figendo, sic ut particula circa non nisi ad unum annum ultra citrave extendatur. His de chronotaxi præmissis, progrediamur ad modum, quo ille ad episcopatum promotus fuit, dum in sua cella Lauduni secretam ab humanis turbis vitam coleret. Dubitari potest, an & quos jam tum sacros Ordines suscepisset, quia Hincmarus num. 111 Vitæ tradit, ipsum excessisse e vivis, postquam per viginti & duos annos (id est, ut diximus, usque in annum ætatis suæ 22) in clericali Ordine, in episcopatu vero septuaginta quatuor… Domino ministravit.

[63] [Anno Vitæ suæ 22 electus Remensis episcopus,] Utut sit (nam hac super re apud alios nihil reperi) electionem illius Fortunatus in Compendio num. 2 paucis his verbis complexus est. Quid plura? Cum secundis successibus certatim sanctæ conversationis studiis adolescens, vigesimi secundi anni Justus sumpsisset exordium, in hac urbe Remensium omnium generaliter votis ad pontificii culmen raptus fuisse dinoscitur potius, quam electus. Fortunati verba partim descripsit, partim paraphrastice exposuit Hincmarus, ac miraculum addidit, quo veluti divino suffragio ejusdem electio fuerit confirmata. Adi Vitam num. 10. Eadem adoptavit Flodoardus lib. 1 Historiæ Remensis cap. XI, ex quo ea accipe. Ast ubi vigesimum secundum ætatis subiit annum, defuncto præfato Bennadio archiepiscopo (quem in suo testamento Bennagium scribi, præmiserat cap. 9) in hac urbe Remensi omnium generaliter votis ad apicem pontificatus non tam electus, quam raptus, fuisse dinoscitur. Fit siquidem populi concursus, diversi quidem sexus, conditionis, dignitatis & ætatis, una eademque sententia, hunc vere Deo dignum, & qui populis præfici deberet, acclamantis.

[64] Sanctissimus igitur Adolescens his depressus angustiis (quoniam nec fugæ locus ei uspiam patebat, [& cælesti prodigio illustratus consecratur,] nec populo, ut ab intentione cœpta desisteret, ullo modo satisfacere poterat) super ætatis infirmæ cœpit conqueri tempore, & quod ecclesiastica regula hanc ætatem ad tantam non admitteret dignitatem, voce publica prædicare. Sed cum irrevocabiliter populi adclamaret frequentia, & Vir Dei magna reniteretur constantia, placuit omnipotenti Deo manifestissimis indiciis propalare, quod ipse de eo judicium dignabatur habere. Traditur enim cœlestis radii lumen super ipsius sanctum subito descendisse verticem, & cum ipso lumine cœlitus ejus infusum capiti unguinis divini liquorem, cujus sacri nectaris ejusdem totum videretur caput infusione delibutum. Omni ergo posthabita dubitatione, præsulum Remensis unanimitate provinciæ pontificali consecratur benedictione. Hactenus Flodoardus ex Hincmaro, ex cujus fide pendet geminum istud prodigium; quod an ille primus tradiderit, an ex vetustiori aliquo monumento aliterve acceperit, certo dicere nequeo. Verumtamen, si Præfatio Missæ, de qua memini supra num. 29, tam antiqua sit, quam ibidem voluit Mabillonius, ex ea potuit cælestem illam unctionem discere, quæ sine mentione radii in eadem sic memoratur: Hic est ille Remigius, qui … e cælo sibi infusionem chrismatis super se venientem adolescens aspexit.

[65] Cetera omnia verisimillima sunt, tum ex humilitate Remigii, [frustra allegans immaturam ætatem suam,] tum ex recepta ejus temporis Ecclesiæ disciplina. Non enim dubium videtur, quin sanctus Juvenis, qui civicarum rerum fugitans, in adamata sibi cella solitarius vitam degebat, & delitescere malebat, quam prodire in publicum, modis omnibus reluctatus sit, ne episcopale onus sibi imponeretur, atque hunc in finem ætatem suam, secundum sacros canones imparem, allegaverit. Certe concilium Neocæsareense, seculo IV celebratum, canone XI, apud Labbeum tom. 1 Conciliorum, col. 1485 sic habet: Presbyter ante triginta annos non ordinetur, etiam si fuerit homo valde dignus. S. Siricius, qui in fine ejusdem seculi IV Pontificatum tenuit, in epistola ad Himerium in Collectione Epistolarum summorum Pontificum per Petrum Coustantium tom. 1, col. 633 & sequenti, ad presbyteratum requisivit annos triginta quinque, ad episcopatum quadraginta quinque. Sed nimirum Remigii sanctitas, morum maturitas & eruditio ætatem abunde evidenterque supplebant, ut, quem divina providentia destinaverat, Remenses sibi episcopum unanimi voce eligerent, ejusdemque provinciæ antistites ordinarent, merito rati, contra canones hic non peccandum, ubi tam peculiaris ratio ita suadebat.

[66] Sic etiam postea Patres concilii Tolosani, anno 1056 habiti, [quam meritis superabat.] apud Labbeum tom. 9, col. 1084 hujusmodi casus a communi lege exceptos esse voluere canone 2: Item placuit confirmare, sicut scriptum est, ut episcopus, vel abbas, presbyter, ante triginta annos, diaconus vero ante viginti quinque non ordinetur; nisi studio sanctitatis aut sapientiæ ornati, providentia episcopi simul & cleri promoveantur. Itaque quæ Tolosanos patres postea impulerunt, ut hunc canonem conderent, Remenses quoque clerum populumque impellere potuere, ut in Remigii electione a communi disciplina recederent. Quodsi etiam Hincmaro prædicta prodigia asserenti credamus, vel sic evanescet omnis difficultas, quæ contra Sancti alioquin immaturam ætatem ex canonibus peti posset. Ceterum ex dictis hæc Remigii ordinatio ad annum 457 vel 458 referenda est, pro quo ulterius determinando nihil præterea suggerit Flodoardus in ejusdem decessore Bennagio vel Bennadio, qui ex ipsius Historiæ Remensis lib. 1, cap. 9 & duobus sequentibus fere unice notus est.

[Annotata]

* al. Octimber

* al. Tercentenus

* al. sub die Iduum

§ V. S. Remigii eruditio & sanctimonia a SS. Sidonio Apollinare & Gregorio Turonensi commendata: discutitur historia energumenæ Tolosanæ per Sanctum liberatæ & vitæ redditæ.

[Eximia Sancti eloquentia] Quamquam ex hactenus dictis legendisque in utraque Vita edenda satis superque constet de S. Remigii episcopalibus dotibus, juverit tamen hic etiam aliunde ostendisse, quanta eloquentia sanctitateque instruxerit Deus, quem Francorum tunc barbaræ genti doctorem & apostolum destinaverat. Eruditionem & eloquentiam luculenter commendavit S. Sidonius Apollinaris, eruditus & ipse episcopus Arvernorum & sanctitate clarus, in epistola ad illummet data, editaque inter ejusdem Sidonii Opera a Jacobo Sirmondo, cui est septima libri 2, quam totam transcribo. Sidonius domino Papæ Remigio salutem. Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert) postquam Remos advenerat; scribam tuum, seu bibliopolam, pretio fors fuat officiove demeritum, copiosissimo, velis, nolis, declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quicquid detulerat, quanquam mercari paratis (quod tamen utilius, nec erat injustum) pro munere ingessit. Curæ mihi e vestigio fuit, iisque, qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.

[68] [ex lectis ejusdem declamationibus mire laudatur] Omnium assensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari. Etenim rarus, aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per literas, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemplis, fides in testimoniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, virtus in argumentis, pondus in sensibus, flumen in verbis, fulmen in clausulis. Structura vero fortis & firma, conjunctionumque perfacetarum nexa cæsuris insolubilibus; sed nec hinc minus lubrica & lævis, ac modis omnibus erotundata; quæque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, nec salebrosas passa juncturas, per cameram palati volutata balbutiat. Tota denique liquida prorsus & ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychintinas, non impacto digitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur. Quid plura? Non extat ad præsens vivi hominis oratio, quam peritia tua non, sine labore, transgredi queat ac supervadere. Unde & prope suspicor, domine Papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire.

[69] Sed, licet bono fulgeas ut conscientiæ, sic dictionis ordinatissimæ; [a S. Sidonio Apollinare, plura ab eo Opuscula appetente.] nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare judicia, quæ nihil mordax nihilque minantur increpatorium. Alioqui, si distuleris nostram sterilitatem facundis fœcundare colloquiis, aucupabimur nundinas involantum; & ultro scrinia tua, conniventibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur: inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. Memor nostri esse dignare, domine Papa. Hactenus S. Sidonius Apollinaris, prolixe indicans, quanti tum ipse, tum alii, S. Remigii Opuscula facerent; verum hæc dudum periisse dolemus. Idem sanctus episcopus Arvernas in epistola ad Principium Suessionensem, S. Remigii fratrem, de qua num. 34 jam memini, episcopum, utriusque pontificales virtutes celebravit; quæ cum non minus ad S. Remigium, quam ad S. Principium spectent, & in hujus Actis die XXV Septembris non nisi leviter indicatæ fuerint, non abs re fuerit, easdem ex laudata Sirmondi editione, ubi illa epistola 14 libri 8 est, huc transferre.

[70] Post ea, quæ citato numero recitavi, S. Sidonius ita progreditur: [Laudavit idem S. Sidonius] Cui patri (SS. Principii ac Remigii, quos alloquitur) quondam videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur: quem licet primum in medio plebis eremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios ejus in similis officii munia vocans; tamen ipsius super Ithamar & Eleazaro felicitatem Nadab & Abiu fulminibus afflati decoloravere; quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas. Vos vero tacturi paginam altaris, nihil, ut audio, offertis ignis alieni; sed comitantibus victimis caritatis castitatisque, fragrantissimum incensum thuribulis cordis adoletis. Ad hoc, quoties jugum Legis cervicibus superbientium per vincula prædicationis adstringitis, tunc Deo tauros spiritaliter immolatis. Quoties conscientiæ luxuriantis fœtore pollutos ad suaveolentiam pudicitiæ stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam, Christus sibi computat.

[71] Quoties, hortantibus vobis, in quocumque compuncto culpas suas anima pœnaliter recordata suspirat; [ejusdem virtutes episcopales,] quis vos ambigat paria turturum, aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri, tam numero quam gemitu, assignant, mystico litasse sacrificio? Quoties vestro monitu obesum quicumque corpus æstuantemque turgidi ventris aruinam, crebro jejuniorum decoquendus igne, torruerit, nulli dubium est, vos tunc similam frixam in quadam continentiæ sartagine consecraturos. Quoties aliquem, mentis perfidæ figmenta ponentem, sanam respondere doctrinam, fidem credere, viam tenere, vitam sperare, suadetis; quis vos dubitet, in hujus emendatione conversi, qui jam sit liber ab hæresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis & veritatis azyma dedicaturos? Postremo quis nesciat, quicquid Legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiæ tempore manifeste vos offeratis in moribus? Atque ideo grates uberes Deo refero, quod secundum vestræ paginæ qualitatem facile agnosco, antistitem suprafatum (Antiolium) de vobis cum magna dixerit, majora tacuisse &c.

[72] [Gregorii Turonensis de eodem testimonium: ejus statura corporis.] Breve sed insigne pariter de ejusdem sancti Præsulis Remensis eruditione & sanctitate testimonium reliquit S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 31, quod etsi alia occasione jam dederim, juverit tamen repetiisse. Erat enim (inquit) S. Remigius episcopus egregiæ scientiæ, & rhetoricis adprime imbutus studiis; sed & sanctitate adeo prælatus, ut S. Silvestri virtutibus æquaretur. Hæc de animi ipsius dotibus, quæ per Commentarii hujus decursum etiam magis elucescent. De ejusdem corporis statura Marlotus lib. 2, cap. 2 ex veteri, inquit, codice descripsit sequentia: Fuit … vultu liberali & ingenuo, corpore procerus, septem pedum ferme longitudinis, austera fronte, naso non nihil aquilino, aliquatenus flavo, barba sat prolixa, in incessu gravis, venerandus aspectu, ac undique serenitatem præferens & majestatem; animi vero pulchritudo, quæ virtute patebat, tanta fuit, ut sola exterioris hominis specie expressam in eo putares imaginem sanctitatis. Ita ille, quem oportebat ampliorem codicis notitiam addidisse, ut de ejusdem fide ac pretio utcumque censere liceret.

[73] [Celebrem energumenæ per S. Remigium curationem] Ad Sancti gesta quod attinet, Fortunatus, nimium in his cum magno historiæ dispendio brevis, in Vita num. 2 postquam electionem illius narraverat, mox subdidit: Statim sic apparuit aptus & devotus officio, tamquam si, quo noviter ascenderat, jugiter præfuisset. Tum episcopalibus virtutibus generaliter tantum laudatis, ad aliquot miracula ab illo inter vivos patrata festinavit, e quibus unius insignioris adjuncta pluribus hic examinanda sunt. Num. 6 hæc tradit: Quædam vero puella, ab urbe Tolosa præclaris orta natalibus, ab adolescenti infantia vesani spiritus tenebatur obsidione captiva. Quam cum tenero amore diligerent piissimi genitores, ad S. Petri sepulchrum in Romanam urbem cum plurima multitudine & multa devotione duxerunt. Ibi quidam Dei servus cum auxilio sacri corporis (S. Petri Apostolorum principis) plurima implebat signa virtutis. Hanc tamen puellam cum nulla potuisset intercessione purgare, nec ab ipsa callidi dæmonis virus valuisset expellere; hinc * responsum hostis antiquus reddidit, divini nominis obsecratione constrictus, quod numquam ab alterius de eodem habitaculo, nisi hujus beatissimi Remigii antistitis, emundatione possit expelli.

[74] [a Fortunato traditam, Hincmarus sic interpretatus est,] Tunc parentes ejus, & ipsius benedicti & Alarichi regis Gothorum affatibus suffragati, cum devincta sobole ad sanctum Remigium antistitem pervenerunt, deprecantes, ut virtutem ejus agnoscerent in purgatione sobolis, quam præscierant in confessione latronis, id est, dæmonis. Sequitur ibidem præfatæ puellæ per S. Remigium a maligno spiritu vindicatio, & in vitam paulo post amissam restitutio. Huc spectat, quod habet S. Gregorius Turonensis cap. 79 de Gloria confessorum: Remigius vero Remensis urbis episcopus … oratione sua defunctæ cadaver puellæ obtinuit suscitari. In veteris quoque Præfatione Missæ jam aliquoties laudata de eo legitur: Puellam vero ex Tolosanis a dæmonico spiritu purificavit, ipsamque postmodum mortuam suscitavit. Quam ob rem de facti veritate non est, quod dubitemus. Hincmarus more suo Fortunatum fere descripsit; sed Dei servum, a quo ille Tolosanam puellam Roma ad Remigium missam dixerat, Benedictum appellatum fuisse credidit, Fortunatumque sic interpretatus est, ut videri possit hic fuisse celebris ille S. Benedictus, monasticæ vitæ in Occidente restaurator. Etenim in Vita edenda num. 39 sic loquitur.

[75] In iisdem namque partibus (Italiæ) erat tunc vir vitæ venerabilis, [quasi ipsa ad illum missa fuisset a S. Benedicto patriarcha cum litteris,] gratia & nomine Benedictus, plurimis effulgens virtutibus. Cujus famam audientes ipsius puellæ parentes, ad eumdem Dei servum perduxerunt… Quam cum nulla potuisset intercessione purgare … adjuratus hoc responsum antiquus hostis reddidit, … quod numquam alterius de eodem habitaculo, nisi hujus beatissimi Remigii antistitis, orationibus posset expelli. Tunc parentes ejus cum ipsius viri Dei Benedicti litteris hanc Remorum civitatem adire cœperunt. Et quoniam apud Alaricum regem Gothorum, qui in Tolosana civitate sedem suam constituit, & una cum regno Gothico magnam partem Galliarum sibi obtinuit, prædictæ puellæ parentes valde honorati ac familiares, &, ut ferebatur, carne propinqui ejus erant, cum litteris ac legatis ipsius ad B. Remigium pro emundatione sæpe dictæ puellæ ab antiquo hoste in hanc urbem illam secum adducentes, venerunt &c. Flodoardus partim verba Fortunati, partim Hincmari describens, laudatum servum Dei cum Hincmaro Benedictum velut suo nomine proprio appellavit.

[76] Circumfertur quoque epistola, S. Benedicti patriarchæ nomine hac super re ad S. Remigium scripta, [quas typis editas] quam inter alios etiam Cardinalis Baronius, sed eamdem improbans, in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 507, num. 4 & 5 excudit ex Appendice ad Leonis Marsicani Chronicon Casinense, sic illam referens: Dominico sacerdoti Remigio frater & conservus in Christo Jesu, cœnobialis vitæ humilis cultor Benedictus æternæ benedictionis munus. Sanctissimo tuo congratulans profectui, sacerdos Regis *, quia summi Capitis membra sumus, quod mihi deesse sentio (laus Deo) possidere me credo in te. Ecce, quod peccata mea fieri prohibuerunt, tuæ auctoritatis sacerdotalia habent merita: & desinant modo circa me rumores hominum, cum apud te constet, omnium perfectionem esse virtutum. Hanc captivam & ab antiquo hoste obsessam tuæ delego celsitudini, quatenus pro ejus liberatione sacram Hostiam offerre Deo debeas, & meam parvitatem victoria ipsa non minimum lætifices. Vale, sacerdotum Christi limpidissime calcule. Eadem epistola, verbis quidem hinc inde paululum variatis, sed eadem significantibus, exstat apud Marlotum tom. 1 Metropolis Remensis lib. 2, cap. 3, & apud Jacobum de Breul in laudati Chronici Appendice anno 1603 simul cum Aimoini Historia Francorum &c Parisiis excusa.

[77] Eamdem, sed paulo vitiosiorem, Ms. habemus ex bibliothecæ Vaticanæ codice 3542, [ineditasque habemus, & quas Remenses monachi] in quo ista energumenæ historia non nihil aliter, quam apud Fortunatum & Hincmarum exstat, eidem epistolæ partim præmissa est, partim subnexa, quæ postrema pars etiam apud Breulium mox laudatum legitur. Neque vero nuperum esse hujusmodi epistolæ inventum, discimus ex litteris, quas Remigiani monachi Remenses una cum illius quodam exemplari ad Casinenses dedere, quasque mutilas continet Ms. codex noster signatus Q. Ms. 4 hoc modo: Exemplar epistolæ beati Benedicti abbatis ad sanctum Remigium præsulem. Post hunc titulum sequuntur monachorum litteræ. Exigui ac permodici regularis vitæ sectatores fratres, qui sunt Remis constituti in monasterio beati & gloriosi confessoris Christi, Remigii archiepiscopi, sanctis ac Deo dignissimis fratribus Cassini, summæ Divinitatis normali rubrica indefatigatis humeris cluentibus, sanctarum munuscula precum. Miramur admodum, fratres gloriosi, quod, emensis annorum curriculis jam pene quingentis, ex quo preciosus Deo & hominibus communis pater noster, sanctus Benedictus, mundum hunc nequam devicit, atque sempiternæ jocunditatis delicias intravit, epistolam illam memorabilem transcribere neglexistis, & hactenus, ut nuper comperimus, incognitam habetis, quam ille sancti Paraclyti sinergus (lege synergus, id est, cooperator) composuit, superni nectaris rore respersit, ac sancto patrono nostro Remigio summæ humilitatis indiculo direxit. Quapropter sanctæ caritatis vestræ…

[78] [Casinensibus misisse dicuntur seculo 12: in hunc errorem] Reliqua hic desunt cum folio sequenti; vel forte pluribus; sed opportune suppleri, saltem aliquatenus, possunt ex Marloto, qui ex iisdem monachorum litteris hæc recitat: Caritati vestræ exemplar epistolæ non ferentes deesse, non eisdem per omnia verbis, ejusdem tamen rationis vestigiis innitentes, plena devotione caraxavimus, id est descripsimus. Cum laudati cœnobitæ annos pene quingentos a S. Benedicti morte, quæ anno 543 contigit, tunc numeraverint, hæ eorumdem litteræ circiter ad medium seculum XI referendæ sunt. Verisimillimum est, de eadem S. Benedicti epistola meminisse Petrum diaconum, monachum & bibliothecarium Casinensem seculo XII, dum in libro de Viris illustribus cap. 1 inter ejusdem sancti patriarchæ scripta laudavit epistolas … duas; primam ad Remigium Rhemensem archiepiscopum; secundam ad S. Maurum, suum discipulum. Verum age, nunc ipsa energumenæ historiæ adjuncta, a quibus simul pendet epistola, examinemus. Cardinalis Baronius in Annalibus ad annum Christi 507 observans, ejusdem puellæ patrem in testamento S. Remigii appellari Benedictum, opinatus est, ex errore factum, quod Hincmarus pro hoc substituerit sanctum patriarcham Benedictum, tunc temporis monasticam vitam apud Sublacum in Latio sive Campania Romana excolentem.

[79] [inductus Hincmarus est, non ex testamento S. Remigii; sed, ut Papebrochius,] Sed hæc opinio duplici de causa mihi displicet. Prima est, quod testamentum prolixius (nam in breviori nil tale legitur) ex infra dicendis probabilius numquam ab Hincmaro visum fuerit; cumque pro supposititio vel interpolato merito habeatur, potior suspicio sit de Benedicti nomine ibidem puellæ patri afficto. Altera est, quod ex collatis textibus satis appareat, Hincmarum ex male intellecto Fortunati loco hallucinatum fuisse. Papebrochius noster in Annotatis ad Miracula S. Rictrudis abbatissæ Marchianensis, in quibus de eadem energumena velut a S. Benedicto ad S. Remigium missa Walbertus, seculi XII scriptor, mentionem facit, tom. 3 Maii, pag. 123 lit. e ita disseruit. Fortunatus in Vita S. Remigii apud Surium dicit, quod dæmoniacam ad S. Petri sepulcrum Romæ, “ubi quidam Dei servus ad sancti præsentiam corporis patrabat signa virtutum”, adduxerint Tolosa parentes sui; sed cum dæmon respondisset, expelli se non posse, nisi a S. Remigio, tunc adhuc vivente, iidem “parentes ipsius benedicti servi Dei, & Alarici Gothorum regis affatibus suffragati” puellam deduxerunt ad sanctum Antistitem. Ubi vocem BENEDICTI, a Fortunato adjective sumptam, substantive accepit auctor noster (Walbertus) non advertens, quod ab anno CCCCX, quo Alaricus rex in Urbe a se capta præsens fuit, & res illa gesta est, usque ad S. Benedicti nativitatem anni intercesserint minimum septuaginta.

[80] Secundum hæc non solus Walbertus, verum etiam Fortunatus errasset, [in Alarico tamen hallucinatus, recte observavit,] asserendo, dæmoniacam illam anno 410 curandam missam esse ad S. Remigium, quem non nisi circa annum 436 natum fuisse, probavi supra, & cujus propterea, non magis quam S. Benedicti, ætas cum eodem facto potest componi. Sed neque Fortunatus dixit, Alaricum istum fuisse urbis Romanæ domitorem, neque hæc Romæ contigisse, præsente Alarico; nec denique ulla ratio est Fortunatum hic arguendi, nisi quod ex brevitatis studio obscurius locutus sit. Designatur scilicet hic Alaricus hujus nominis II, Gothorum seu Visigothorum in Gallis rex, qui sedem suam Tolosæ habuit, uti expresse annotavit Hincmarus num. 75 relatus, quique a Clodoveo I Francorum rege in Vogladensi prælio anno 507 occisus fuit. Tolosæ quoque habitabant energumenæ parentes, qui, ut genere nobiles, facile potuerunt Alarico regi noti esse, Romaque Tolosam reduces, consilium & operam, vel etiam commendatitias ad S. Remigium litteras ab eo impetrare, qui licet secta Arianus esset, passim tamen Catholicos satis benigne tolerabat. Contigit ergo hæc historia inter annos Christi 485 & 507, quibus Alarici Visigothorum in Gallia regnum includitur a Pagio, & quo toto tempore S. Remigius in Remensi cathedra certe sedit.

[81] Altera Papebrochii observatio de voce benedictus apud Fortunatum adjective, [vocem benedictus pro nomine proprio interpretando;] non substantive accipienda, verissima est & certa; neque dubito, quin Hincmarus (qui Walberto præluxisse potuit) id non advertens, si non S. Benedictum patriarcham, saltem alium quemcumque ejusdem nominis male adduxerit, atque ita occasionem aliis dederit ista ad eumdem sanctum patriarcham referendi. Verba Fortunati paulisper expendamus. Illo teste, parentes Tolosani filiam suam curationis spe ad S. Petri sepulchrum in Romanam urbem … duxerunt. Ibi quidam Dei servus cum auxilio sacri corporis (S. Petri) plurima implebat signa virtutis. Nomen hujus servi Dei siluit; sed manifestum est, illum Romæ habitasse, sacrumque Apostolorum Principis corpus singulari cura ac pietate frequentare soluisse, apud quod multa miracula vel beneficia etiam aliis obtinere merebatur. Non igitur erat ille S. Benedictus patriarcha, de quo nihil tale legitur, quique eo tempore, quo hæc contigisse debuerunt, non Romæ apud S. Petrum, sed apud Sublacum in Campania Romana solitariam vel monasticam vitam ducebat.

[82] Quod autem Fortunatus paulo infra de eodem anonymo servo Dei loquens, [quam Fortunatus ibi adjective usurpavit,] scribat, ipsius benedicti… affatibus &c, non magis probat, hunc appellatum fuisse Benedictum, quam Ciliniæ, S. Remigii matri, etiam fuisse nomen Benedictæ, ex eo, quod apud eumdem Fortunatum in eadem Vita num. 2 legatur S. Montanus divinitus jussus fuisse Remigii nativitatem benedictæ Ciliniæ vaticinari. Nempe eo vocabulo utroque loco usus Fortunatus est, ut amborum apud Deum merita indicaret: qui loquendi usus etiam aliis biographis satis communis est. Simili plane modo idem Fortunatus ibidem num. 2 S. Remigium titulo Justi appellavit, Cum secundis, inquiens, successibus certatim sanctæ conversationis studiis adolescens, vigesimi secundi anni Justus sumpsisset exordium &c; item in Vita S. Germani Parisiensis episcopi, in Opere nostro ad diem XXVIII Maii data, Germanum ut minimum ter Justum dixit; ex quibus tamen nemo merito crediderit, utrique nomen Justi fuisse. Mitto plura, quia res clarior videtur, quam ut prolixius probari debeat. At quis igitur fuit iste benedictus servus Dei a Fortunato tam laudatus?

[83] [videturque ibidem loqui de S. Abundio, mansionario S. Petri.] Mihi sane verisimillima apparet sententia Mabillonii, qui in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 530 consentiens de voce benedicti apud Fortunatum adjective accipienda, credidit, illum fuisse S. Abundium, alias etiam Acontium vocatum, de quo S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialogorum cap. 25 honorifice meminit, ex eoque Henschenius ad diem XIV Aprilis, quo Romæ colitur in basilica Vaticana, ubi custos & mansionarius fuit. Elogium illius ex laudato Gregorii loco ibi datum lege, si lubet: mihi suffecerit ejusdem initium recitasse. Alius hic non ante longa tempora, sicut nostri seniores referunt, custos ecclesiæ (S. Petri Romæ) Abundius dictus est, magnæ humilitatis atque gravitatis vir, ita omnipotenti Deo fideliter serviens, ut idem B. Petrus apostolus signis ostenderet, quam de illo haberet æstimationem. In hunc virum apprime conveniunt ista dicta Fortunati: Ibi (Romæ in basilica S. Petri) quidam Dei servus cum auxilio sacri corporis (ejusdem Apostolorum Principis) plurima implebat signa virtutis. Congruit & tempus: nam S. Gregorius, qui illum non ante longa tempora floruisse asserit, Dialogos suos scripsit circa finem seculi VI, ante cujus medium S. Abundius obiisse creditur; & energumenæ historia ex dictis contigit inter annos Christi 485 & 507.

[84] [Conficta est epistola illa S. Benedicti,] Ex his omnibus statue, quid censendum sit de prætensa S. Benedicti epistola, cui fingendæ Hincmarus ex male intellecto Fortunati loco occasionem primus dedisse videtur, quæque, ut in commentis fere contingit, suæ suppositionis indicio non caret. Tale est ipsum illius initium, sive inscriptio: Dominico sacerdoti Remigio frater & conservus in Christo Jesu, cœnobialis vitæ humilis cultor Benedictus, æternæ benedictionis munus; nam, ut recte Baronius ad annum Christi 507, num. 4 ad ista observavit: Inusitatum quippe omnino, ut scribens inferior ætate & dignitate ad majorem, se FRATREM & CONSERVUM appellet, benedictionem impertiatur. Hæc eadem inscriptio etiam ineptius exstat apud Marlotum, & in apographo nostro Vaticano, in quibus pro verbis illis cœnobialis vitæ humilis cultor, ad ejusdem sancti abbatis modestiam parum congruenter, legitur Cœnobialis vitæ institutor. Si porro in tempus factæ epistolæ inquiramus, multum dubito, an seculo XI antiquior sit, id est, an umquam alia exstiterit præter illam, quam Remigiani monachi ad Casinenses tunc misisse dicuntur. Cur autem ita sentiam, accipe.

[85] [quæ verisimiliter antiquior non est seculo XI,] Illam Fortunato ignotam fuisse, liquet ex eo, quod ne S. Benedicti quidem meminerit, sed tantum dixerit, puellæ Tolosanæ parentes sæpe dicti servi Dei, & Alarici regis, non litteris, sed affatibus, id est consiliis & assensu inductos fuisse ad opem S. Remigii implorandam. Hincmarus seculo XI pro affatibus utriusque litteras & Alarici insuper legatos substituit; at non ait, illas a se umquam visas esse. Flodoardus seculo X cautius procedens, de affatibus confidenter ex Fortunato, de litteris dubie ex Hincmaro locutus est, sic scribens: Tunc parentes ejus, tam ipsius B. Benedicti, quam etiam Gothorum regis Alarici affatibus suffragati, eorumque litteris ad B. Remigium datis (UT TRADITUR) freti, ad eumdem sanctum Antistitem … pervenerunt. Jam vero si Flodoardus epistolam, S. Benedicti nomine hac super re scriptam, vidisset, nonne ejusdem exemplar potius laudasset, quam Hincmari dicta dubitandi formula ut traditur infirmasset? Denique ipsi quoque monachi Remenses in litteris, quas versus medium seculum XI de eadem epistola ad Casinenses ab eis scriptas esse diximus, non obscure innuunt, sese nullum illius exemplar habuisse.

[86] Nam quid aliud indicant ista eorumdem verba: [quo videtur bona fide primum scripta fuisse.] Caritati vestræ exemplar Epistolæ non ferentes deesse, non eisdem semper per omnia verbis, ejusdem tamen rationis vestigiis innitentes, plena devotione caraxavimus. Quorsum hi vetus ejus authographum apographumve, si quod habuerint, non descripsere, ut gratum Casinensibus munus transmitterent? Certe hæc verba Marlotum (etsi alias non abnuentem, aliquam hac de re epistolam a S. Benedicto ad Remigium datam fuisse) ita moverunt, ut diceret: Cum igitur germana non sit, sed verbis forsan conficta, ut ipsi fatentur, hic (in contextu Historiæ) eam inserere, operæ pretium non putavi. Quibus de causis ego vix dubito, quin laudati monachi Remenses, ex Hincmaro decepti, Epistolam primi concinnaverint, qualem ab ipso S. Benedicto, si minus verbis, saltem sensu scriptam fuisse, bona fide ex rei gestæ argumento conjectabant: quamquam & hoc illis parum feliciter cessit, ut dictum est. De Colvenerio, qui in Scholiis ad Flodoardum eamdem epistolam tueri nisus est, nihil addo; quia rationes, quas profert, nihil urgent, satisque refutantur ex allegatis.

[87] Verum cum supra monuerim, hanc energumenæ historiam in apographo nostro Vaticano partim ante, [Anonymi de eadem historia narratio rejicitur.] partim post hanc commentitiam epistolam paulo aliter referri ab anonymo, eam in compendium hic contraho. Parentes filiam suam a dæmone possessam ad varia sanctorum martyrum corpora ac tandem post quinquennium etiam Romam adduxerunt; sed irrito ubique eventu. Romæ dum morarentur, audita præclara fama S. Benedicti, in monte Casino tunc habitantis, ad ipsum spe pleni perrexerunt. Neque abnuit ille opem suam ferre; sed cum post triduum in oratione exactum nihil plane profecisset, eosdem cum prædictis litteris suis ad S. Remigium destinavit, ut hic pro energumena Sacrificium offerret. Hoc agente Remigio, dæmon per os puellæ in has voces erupit: O sacerdos Christi Remigi, noli adversus Benedictum gloriari: quia non propter tuum imperium, sed propter ejus humilitatem exire cogor. Subditque anonymus: Hiis dictis, liberata est mulier; & omnes, qui audierunt, dederunt gloriam Deo. Hactenus ille, caute silens de Alarico Gothorum seu Visigothorum rege, quem constat multis annis occisum esse, priusquam S. Benedictus e Sublaco Casinum commigravit. Mitto plura, quia nullius ponderis esse potest hic incertæ ætatis anonymus, qui fictitiæ epistolæ novam pro suo sensu fabulam adjunxit.

[Annotata]

* au huic?

* al. add. æterni

§ VI. Francorum cum Clodoveo rege in Belgicas irruptio & victoria de Syagrio: ejusdem regis in S. Remigium benignitas; votum & victoria de Alemannis; conversio ad Christum, præcipuo instructore S. Remigio.

[Collabente Occidentis imperio, magnaque Galliarum parte] Quæ deinde narrat Fortunatus usque ad ultimum Vitæ seu Compendii numerum, ubi sancti Præsulis obitus refertur, non sunt, nisi pauca miracula, quæ commentario non egent. Miracula item fere tantum recenset Hincmarus usque ad caput 4 nostræ partitionis, in quo illam æterna memoria dignam Clodovei regis cum sua Francorum gente ad Christiana sacra accessionem exponere orditur. Quod antequam facit, præmittit quædam de Francis, eorumdem originem a Troianis repetens, aliaque nonnulla de primis illorum sedibus tradens, quæ partim inter fabulas eruditi nunc reputant, ut ego in Annotatis observabo. Postulabat quidem locus, ut idem argumentum pluribus hic tractarem, nisi id jam erudite præstitisset Henschenius noster ad diem 1 Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Sigeberti, Francorum Austrasiorum regis. His igitur, quæ ibidem legi possunt, prætermissis, ad Clodovei I, qui Childerico successit, regnum accedo. Galliarum ejus temporis statum Hincmarus satis recte sic exponit: In illo tempore in his partibus circa Rhenum usque Ligerim fluvium habitabant Romani, quorum princeps erat Egidius. Ultra Ligerim autem dominabantur Gothi, quorum princeps erat Alaricus. Burgundiones quoque Arriani, ut & Gothi, habitabant juxta Rodanum fluvium usque ad civitatem Lugdunum & ei confines urbes, quorum princeps Gundebaudus.

[89] [a Gothis & Burgundionibus occupata,] Eo tempore mortuus est Egidius, & successit in principatum Romanorum, qui habitabant in Galliis, filius ejus Siagrius. Sumpsit hæc ex S. Gregorii Turonensis Historia Francorum, in cujus lib. 2, cap. 9 editionis Ruinartianæ legitur: In his autem partibus, id est, ad Meridionalem plagam, habitabant Romani usque Ligerim fluvium. Ultra Ligerim vero Gotthi dominabantur. Burgundiones quoque, Arrianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, qui adjacet civitati Lugdunensi. Deinde vero cap. XI In Galliis autem Ægidius ex Romanis magister militum datus est; de Syagrio sermo recurret. Porro occupata per Odoacrum Herulorum regem cum Romana Urbe Italia, Zenone, qui Constantinopoli sedem suam habebat, imperante, Romanum imperium in dies magis magisque in Occidente labascens, barbaris nationibus cedebat in prædam. Inter hasce Franci, qui jam alias Rhenum transierant, ad dilatandos fines suos cum rege Clodoveo in Romanum solum proruperunt, ut deinde subdit Hincmarus ex Gregorio Turonensi, cujus verba huc transfero.

[90] [Clodoveus Francorum rex gentilis Belgicam expugnat,] Libro 2, cap. 27 hæc scribit: Mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus (sic Clodoveum appellat) filius ejus pro eo. Anno autem quinto regni ejus Syagrius Romanorum rex (id est, qui Romani imperii nomine in Gallia præerat) Ægidii filius, ad civitatem Suessionas, quam quondam supra memoratus Ægidius tenuerat, sedem habebat. Super quem Chlodovechus cum Ragnachario parente suo, quia & ipse regnum tenebat (scilicet Cameraci, ut habet cap. 42) veniens, campum pugnæ præparari deposcit. Sed nec iste distulit, ac resistere metuit. Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga vertit, & ad Alaricum regem, Tholosam cursu veloci prolabitur. Chlodovechus vero ad Alaricum mittit, ut eum redderet; alioquin noverit, sibi bellum ob ejus retentionem inferri. At ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurreret (ut Gotthorum pavere mos est) vinctum legatis tradidit. Quem Chlodovechus receptum custodiæ mancipari præcepit; regnoque ejus accepto, eum gladio clam feriri mandavit. Hæc Gregorius de bello, quo Romanæ in Galliis res penitus conciderunt, & monarchia Francica ibidem dilatata & stabilita fuit.

[91] Quod ad tempus attinet, Henschenius annum Christi 484, [victo cæsoque Syagrio, ex communiori sententia anno 486.] Cointius, Pagius, aliique nunc passim 486 assignant; omnes iisdem Turonensis calculis nixi, secundum quos Clodoveus annos triginta regnavit, annoque regni sui quinto memorabilem illam de Syagrio victoriam retulit. Verum cum Henschenius ejusdem obitum anno 509, alii 511 affigendum statuerent, & tam hi, quam ille, ab iisdem annis annos viginti quinque retrocedendo numerarent, necesse erat, ut in victoriæ quoque tempore toto biennio dissiderent. Inter civitates Belgicæ secundæ, quæ Romanis hactenus paruerant, & per Syagrii exercitus cladem in potestatem Francorum venerunt, erat metropolis Remorum, antiquis Ducortorum, nunc passim Remi, Gallice Reims dicta, cui tunc a multis annis archiepiscopus præsidebat Remigius, in quem propterea non modica communis calamitatis pars recidebat. Erant Franci tunc etiam natione vitæque cultu barbari, superstitione idololatræ, tractandis armis stipendiisque e præda sibi comparandis assueti; a quibus proinde hostibus extrema merito timenda erant. Et licet Clodoveus, quod non vastandi sed occupandi Gallias causa advenisset, moderatius, quam alias sperari poterat, sua usus victoria sit, multas tamen ecclesias tum temporis direptas fuisse, teste S. Gregorio Turonensi, mox videbimus.

[92] Porro dubium quoque non est, quin sanctus Præsul passus non sit, [E thesauris ecclesiarum eo tempore ablatis] suas in tuendo grege & ecclesiasticis bonis servandis partes desiderari, licet peculiaria illius hac in re gesta ad nos non pervenerint. Unum tantum est, tacito S. Remigii nomine, a laudato Turonensi traditum, ex quo cum simul de illatis ecclesiæ Remensi damnis, ipsiusque Sancti apud regem, utut ethnicum, æstimatione conjectare liceat, totum hic descripsi. Verbis num. 90 datis mox subnectit sanctus historicus: Eo tempore multæ ecclesiæ a Chlodovechi exercitu deprædatæ sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus involutus. Igitur de quadam ecclesia urceum miræ magnitudinis ac pulcritudinis hostes abstulerant cum reliquis ecclesiastici ministerii ornamentis. Episcopus autem ecclesiæ illius missos ad regem dirigit, poscens, ut, si aliud de sacris vasis recipere non mereretur, saltem vel urceum ecclesia sua reciperet. Hæc audiens rex, ait nuncio: Sequere nos usque Suessionas; quia ibi cuncta, quæ acquisita sunt, dividenda erunt. Cumque mihi vas illud sors dederit, quæ Papa poscit, adimpleam. Dehinc adveniens Suessionas, cuncto onere prædæ in medium posito, ait rex: Rogo vos, o fortissimi præliatores, ut saltem mihi vas istud (hoc enim de urceo supra memorato dicebat) extra partem concedere non abnuatis.

[93] [vas argenteum a Clodoveo repetit, obtinetque quidam episcopus,] Hæc rege dicente, illi, quorum erat mens sanior, aiunt: Omnia, gloriose rex, quæ cernimus, tua sunt; sed & nos ipsi tuo sumus dominio subjugati. Nunc, quod tibi beneplacitum videtur, facito: nullus enim potestati tuæ resistere valet. Cum illi hæc ita dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna elevatam bipennem urceo impulit, dicens: Nihil hinc accipies, nisi quæ tibi sors vera largitur. Ad hæc obstupefactis omnibus, rex injuriam suam patientiæ lenitate coërcuit, acceptumque urceum nuncio ecclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore vulnus. Transacto vero anno, jussit omnem cum armorum apparatu advenire phalangam, ostensuram in Campo-Martio suorum armorum nitorem. Verum ubi cunctos circuire deliberat, venit ad urcei percussorem. Cui ait: Nullus tam inculta, ut tu, detulit arma: nam neque tibi hasta, neque gladius, neque securis est utilis; & adprehensam securim ejus in terram dejecit. At ille cum paululum inclinatus fuisset ad colligendam eam, rex elevatis manibus securim suam capiti ejus defixit. Sic, inquit, tu apud Suessionas in urceo illo fecisti. Quo mortuo, reliquos abscedere jubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens.

[94] [qui S. Remigius fuisse creditur.] Ecclesiam, cujus hic sacer urceus erat, fuisse Remensem, episcopum vero S. Remigium, expressis verbis docent Fredegarius, vel quisquis Historiæ Francorum epitomatæ auctor est, cap. 16, Hincmarus in Vita edenda, Aimoïnus item in Historia lib. 1, cap. 12, & Flodoardus lib. 1, cap. 13, nec a quopiam in dubium revocatum legi. Hoc tamen differt horum narratio a Turonensi, quod Fredegarius scribat, S. Remigium ipsummet pro repetendo urceo ad Clodoveum accessisse, & hoc annuente ac mandante, misisse, qui cum rege Suessiones pergeret: Hincmarus autem & Flodoardus hæc non ad primam Clodovei in Gallias irruptionem, quod Gregorii contextus insinuat, sed ad aliquod tempus posterius rejicere videantur, quando Remigius ob suam sanctitatem & miracula Francis jam innotuerat & in veneratione habebatur. Vide annotanda ad Vitæ num. 49 & sequentem. Post hæc Hincmarus, Turonensem denuo secutus, paucis memorata victoria, quam Clodoveus decimo regni sui anno de Thoringis obtinuit, progreditur ad ejusdem regis nuptias cum S. Chrotechilde, Gundobadi Burgundionum regis nepte, qui illius patrem Chilpericum matremque interemerat.

[95] [Clodoveus, invocato Christo, quem ex S. Chrotechilde didicerat,] Hæc sancta mulier, licet inter Arianos nata enutritaque, Catholica dogmata sectabatur, & in Clodovei thalamum assumpta, Christum viro suo assidue prædicando, tam hujus quam totius gentis Francorum conversioni viam stravit. Quin etiam tantum apud ipsum valuit, ut, licet ille Christiano dogmati aures adhuc obturatas teneret, permiserit tamen, ut quos ex illa filios suscepit, Ingomeris & Chlodomeris sacro baptismate initiarentur. Consule, si lubet, S. Gregorium lib. 2 Historiæ cap. 28 & 29, Vitamque ejusdem sanctæ reginæ apud nos illustratam ad diem III Junii, quo colitur. Quæ autem huc propius spectant, ex capitibus 30 & 31 Turonensis accipe. Regina vero non cessabat prædicare regi, ut Deum verum cognosceret, & idola negligeret: sed nullo modo ad hæc credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos commoveretur; in quo compulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. Factum est autem, ut, confligente utroque exercitu, vehementer cæderentur; atque exercitus Chlodovechi valde ad internecionem ruere cœpit.

[96] Quod ille videns, elevatis ad cælum oculis, compunctus corde, [Alamannos insigni prælio subigit,] commotus in lacrymis, ait: Jesu Christe, quem Chrotechildis prædicat esse Filium Dei vivi; qui dare auxilium laborantibus, victoriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuæ opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victoriam super hostes indulseris, & expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomini dicatus, probasse se prædicat, credam tibi, & in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos; sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo. Unde credo, eos nullius esse potestatis præditos, qui sibi obedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, & tibi credere desidero; tantum ut eruar ab adversariis meis. Cumque hæc diceret, Alamanni terga vertentes, in fugam labi cœperunt. Cumque regem suum cernerent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quæsumus, pereat populus; jam tui sumus. At ille, prohibito bello, coartatoque populo, cum pace regressus, narravit reginæ, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere.

[97] Tunc regina accersiri clam S. Remigium, Remensis urbis episcopum, [& curante eadem regina, a S. Remigio instruitur.] jubet, deprecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem Sacerdos accersitum, secretius cœpit ei insinuare, ut Deum verum, factorem cæli & terræ crederet, idola negligeret, quæ neque sibi, neque aliis, prodesse possunt. At ille ait: Libenter te, sanctissime Pater, audiam; sed restat unum, quod populus, qui me sequitur, non patitur relinquere deos suos; sed vado, & loquar eis juxta verbum tuum. Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, præcurrente potentia Dei, omnis populus pariter adclamavit: Mortales deos abjicimus, pie rex, & Deum, quem Remigius prædicat immortalem, sequi parati sumus. Nuntiantur hæc Antistiti, qui gaudio magno repletus, jussit lavacrum præparari &c. Antequam progredior, inserenda hic sunt, quæ Alcuinus in Vita S. Vedasti, Atrebatensis episcopi, ab Henschenio nostro ad diem VI Februarii edita, de eodem argumento scripsit, non exiguam partem in conversione laudati regis eidem S. Vedasto, nondum episcopo, attribuens, & a Turonensis narratione paululum varians.

[98] Igitur superatis hostibus (ait cap. 1, num. 7) & rebus in pace compositis, [Usus tamen per viam rex fuerat cathechista S. Vedasto] & Alemannis suæ subjectis ditioni, rex ovans cum laude triumphi ad patriam rediit. Et ut fidelis tantæ sibi gloriæ Largitori sponsor appareret, festinavit servorum Christi sacra imbui prædicatione, & sancti baptismatis ablui Sacramentis. Venit autem ad Tullum oppidum, ubi sanctum agnovit Vedastum laudabili religione soli servire Deo, & dulcissimos contemplativæ vitæ carpere fructus. Hunc vero ad S. Remigium, Christi clarissimum Sacerdotem, ad Remorum properans civitatem, sibi socium assumpsit, quatenus per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis, & Catholicæ fidei firmis initiaretur fundamentis; ut paratus fide & virtutum scientia, a tanto Pontifice spirituali ablueretur lavacro, & ab illo donis cælestibus confirmaretur, quod ab isto, divina prius præveniente gratia, Euangelicis cœptum fuerat prædicationibus. Hic ad fontem vitæ festinantem deducebat regem; ille in fontem salutis æternæ venientem abluebat. Ambo propemodum pari pietate patris; hic doctrina, ille baptismatis unda, utrique æterno Regi regem temporalem munus obtulerunt acceptabile.

[99] [nondum episcopo, qui ipsum ad S. Remigium] Hi sunt duæ olivæ & duo candelabra lucentia, a quibus rex præfatus in via Dei eruditus & a diaboli catenis erutus, miserante Deo, portam perpetuæ lucis ingressus, cum fortissima gente Francorum credidit Christo, & facta est gens sancta, populus acquisitionis, ut annuntientur in eo virtutes illius, qui eos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Deinde capite 2 narrat, dum illi, ut dictum est, Remos peterent, occurrisse cæcum, quem S. Vedastus per manum cum Crucis signo Christique invocatione impositam, spectante cum proceribus rege, illuminavit. Unde prosequitur: Igitur rex a viro Dei (S. Vedasto) Euangelicis apprime imbutus doctrinis, & hoc præsenti miraculo in fide firmiter confortatus, nil moratus in via, nil dubitans in fide, sed magna alacritate animi, magna festinatione itineris sanctissimum pontificem Remigium videre properavit, ut illius sacratissimo ministerio, Spiritu sancto operante, in remissionem peccatorum & spem vitæ æternæ Catholici baptismatis vivo ablueretur fonte.

[100] [adduxisse legitur in duabus Vitis ejusdem S. Vedasti] Cum quo (S. Remigio) aliquantis moratus diebus (Clodoveus) ut ecclesiasticis satisfaceret sanctionibus, & pœnitentiæ secundum Apostolicum præceptum prius ablueretur lacrymis, dicente B. Petro principe Apostolorum, Pœnitentiam agite, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; & sic in nomine sanctæ Trinitatis cælestis mysterii baptisma susciperet. Sciens vero beatus Pontifex, Apostolum dicere Paulum, Omnia vestra honesto cum ordine fiant, constituit diem, quo rex ecclesiam intraret ad suscipienda divinæ pietatis Sacramenta. Hæc Alcuinus, quæ quia S. Gregorii & Hincmari narrationem partim supplent, partim etiam eidem non nihil adversari videntur, non inobservata relinquenda sunt. Alcuinus, cujus Vita in Opere nostro exstat ad diem XIX Maii, floruit sub Carolo Magno, anno 804 defunctus, eruditione sua scriptisque Operibus erudito orbi notissimus. Prædictam S. Vedasti Vitam non ipse primus scripsit, sed ex antiquiore emendatiorem fecit, rogante Radone abbate Vedastino, ut in ejusdem Prologo legere est. Henschenius eidem aliam breviorem Vitam auctoris anonymi præmisit, quam in Commentario prævio § 7 ante annum 667 scriptam credidit, dubitavitque, an hæc illa sit, quæ Alcuino præluxit, quod Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3 deinde affirmarunt.

[101] [a B. Alcuino & vetustiori anonymo scriptis,] In hac quoque num. 2 & 3 & in Addendis num. 962 post Clodovei votum & victoriam ad propositum nostrum sic legitur: Victos deinde Alamannos cum rege in ditionem cepit, ovansque ad patriam festinus rediens, ad Tullum oppidum venit. Et cum jam desiderium restaret, ut celer ad baptismi gratiam confugeret, sciscitando comperit, inibi B. Vedastum sub religionis cultu vitam degere, quem mox sibi itinere junxit. Dum pariter pergerent, quadam die venerunt in pago Vongise ad locum, qui dicitur Rilugiago super fluvium Axona, obviumque habens cæcum, multorum annorum spatia ab hac luce damnatum, petiit a B. Vedasto, ut pro se immensæ pietatis postularet auxilium, ut lumen, quo carebat, ipso impetrante, recipere denique mereretur. Ille fisus de misericordia Domini, dexteram levavit, super oculos cæci signum Crucis imposuit, statimque lumen oculorum recepit; ibique a Christianis hominibus basilica constructa esse videtur, ubi in ejus honore multa miracula fiunt. Deinde ad Remorum urbem ad Pontificem Remigium, qui tunc inibi sacerdotalem cathedram regebat, perduxit. Quo tantisper moratus, sacræ Trinitatis fidem Chlodoveus professus, baptismi gratiam recipit.

[102] Fidem igitur meretur Alcuini narratio tum ab auctoritate scriptoris, [quorum asserta liberaliora videntur,] tum ab antiquiori Vita, ex qua illam composuit. Nunc dicta ejus cum S. Gregorii Historia Francorum conferamus. Si soli Alcuino credimus, rex Clodoveus fidei Christianæ mysteriis a S. Vedasto nondum episcopo sic instructus, sic ad baptisma anhelans Remos properavit, ut Remigium ipsemet mox arcessivisse, nullaque interposita mora, ab illo baptizari postulasse videatur. Si vero Turonensem audiamus, rex relatam per invocationem nominis Christi victoriam Chrotechildi conjugi suæ tantum retulit, nulla facta mentione de advocando Remigio, votoque suo protinus implendo. At regina nihil hic cunctandum rata, prudenti consilio sanctum Antistitem, clam rege advocatum, de facto edocuit, monuitque, ut illius animum tam recenti eventu ad Christiana sacra propensum tentaret, quaque plurimum valebat, eloquentia impelleret. Ille tam favorabili occasione gavisus, Clodoveum secreto convenit, eumdemque ex solo timore, ne a Francis suis idololatris desereretur, adhuc vacillantem facile induxit, ut eorumdem mentes exploraret; cumque hoc feliciter successisset, ad explenda promissa paratum habuit.

[103] Ita mihi quidem videtur manifeste indicari his sancti historici verbis, [ac paulo coërcenda sunt, ut cum dictis S. Gregorii] quæ juverit repetiisse. Cum pace regressus (Clodoveus) narravit reginæ, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere. Tunc regina accersiri clam S. Remigium, Remensis urbis episcopum jubet; deprecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem Sacerdos accersitum, secretius cœpit ei insinuare, ut Deum verum factorem cœli & terræ crederet, idola negligeret, quæ neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: Libenter te, sanctissime Pater, audiam; sed restat unum, quod populus, qui me sequitur, non patitur relinquere deos suos: sed vado, & loquar eis juxta verbum tuum &c. Ego isthæc sic concilianda censeo, ut Gregorius seu brevitatis ergo, seu alia de causa quædam prætermisisse dicendus sit; Alcuinus vero in S. Vedasti laudem conjecturis suis liberalius indulserit, quod etiam aliis scriptoribus satis commune est, dum heroum facta celebrant.

[104] Credo itaque, vera esse, quæ de S. Vedasti cum Clodoveo itinere Remos usque narravit Alcuinus; [concilientur: forte etiam S. Solennis suam operam contulit.] sed baptismi in eodem rege desiderium vel nimis ab illo exaggeratum, vel dum is Remos advenit, multum refrixisse, persuadet mihi Turonensis auctoritas, binis seculis Alcuino antiquioris, nec multis annis post S. Remigii obitum nati. Habuit quidem Alcuinus Vitam S. Vedasti, quam elimavit; sed si hæc (ut Historiæ litterariæ Franciæ scriptores censent) illa brevior sit, quam excudit Henschenius; ea non tam clare ipsi suffragatur, quin prædicto modo commode exponi possit, sicut verba num. 101 data consideranti non difficulter apparebit. Similem, imo etiam majorem, in ejusdem regis conversione partem S. Solenni episcopo Carnotensi vindicare conatus est anonymus quidam ejusdem biographus; isque antiquus quidem, minime tamen synchronus, in Vita ad diem XXV hujus mensis Septembris apud nos edita, castigataque; sed cum hic Clodoveum non modo ad amplectendam fidem a S. Solenne incitatum, verum etiam ab eodem baptizatum fuisse velit, ipsius verba suo loco inferius referam & confutabo. Non inficiabor tamen, S. Solennem inter alios episcopos regio baptismati adstitisse, suamque operam in instruendis baptizandisque Francorum proceribus utiliter contulisse.

[105] [Hæc regis conversio non contigit anno 509, nec 500,] Progredior ad Christianitatis Francorum epocham, sive ad tempus baptismi illorum regi, magnæque eorumdem multitudini collati. Hincmarus geminam hujus felicissimi eventus notam chronologicam tradidit; unam in Vita edenda num. 56, ubi annum regni Clodovei decimum quintum adscripsit; alteram in versibus, quos mausoleo S. Remigii inscripsit. Posteriori loco tempus, quod inter regis baptismum, sanctique Remigii in dictum mausoleum translationem, anno Christi octingenteno quinquagenoque secundo a se factam, intercessit, sic annotavit:

Ter centum fuerant, tres & deni quater anni,
      Quo vitæ Francos gurgite lavit ovans.

Hæc verba duplici modo exponi possunt: vel enim tantum decem anni multiplicandi sunt per quatuor, ut cum reliquis efficiantur anni 343; vel quater multiplicandi sunt tredecim, ut prodeant anni 352. Si annos 343 ab anno 852 auferas, venietur ad annum Christi 509; si autem annos 352 ab eodem anno 852 subducas, supererit annus Christi 500; quorum alteruter baptismi epocha signandus esset; vel certe alterutri proximus pro ratione annos completos vel labentes numerandi.

[106] [nec 499 aut 494, uti ex vitiosis calculis olim visum fuit;] Georgius Colvenerius in Scholiis ad Flodoardi Historiam Remensem, lib. 1, cap. 21, ubi iidem versus recitantur, agnoscens, Clodoveum sine dubio ante annum 509 baptizatum fuisse; monuit, prædictos annos secundo modo multiplicandos esse, annumque 500 baptismo assignavit: an recte, mox videbimus. Quod spectat ad alteram notam chronologicam, scilicet annum XV regni Clodovei, hic etiam in paucis aliquot S. Gregorii Historiæ Francorum Mss. codicibus legitur. Quapropter Cardinalis Baronius, qui Clodoveum anno 484 regnare cœpisse statuerat, eumdem anno 499 baptizatum credidit. Henschenius autem, qui ejusdem regnum cum anno 479 inchoaverat, baptismum anno 494 exeunti illigavit in Diatriba de Episcopatu Trajectensi & alibi. Verum hic postmodum diligentius inquirens, unde iste annus decimusquintus, qui nec in aliis multo pluribus bonæque notæ exemplaribus laudatæ Historiæ, nec in editis, nec in Fredegarii Historia epitomata, reperitur, unde, inquam, annus iste in paucos illos codices insertus fuisse videretur; deprehendit, primi hujus anni assertorem esse anonymum in Gestis Francorum, pro fabulatore ab eruditis dudum habitum.

[107] [sed initio Pontificatus Anastasii II,] Henschenio consensit Theodoricus Ruinartius in annotatis ad editionem suam Operum ejusdem S. Gregorii Turonensis, in qua iste annus etiam non legitur. Ex eodem anonymo, ut & alia, illum Hincmarus Vitæ Remigianæ inseruit, qui proinde pro stabilienda baptismi Francorum epocha exigui ponderis esse potest. Tandem in lucem eductum fuit certius instrumentum, epistola scilicet Anastasii II summi Pontificis, Clodoveo neophyto gratulantis, quæ a Luca Dacherio tom. 5 Spicilegii, prioris editionis, publici juris facta, & ab eruditis omnibus pro genuina agnita fuit. Daturus eam inferius, pauca interim, quæ huc pertinent, ex eadem delibo. Tuum, gloriose fili (inquit Anastasius) in Christiana fide cum exordio nostro in Pontificatu contigisse, gratulamur. Eodem igitur fere tempore ad summum Pontificatum evectus Anastasius est, & baptizatus Clodoveus. Evectus autem ille est ex communi sententia anno 496, mense Septembri secundum Papebrochium, secundum alios Novembri; obiitque anno 498. Clodovei vero baptismus ex mox dicendis contigit in Nativitate Domini, adeoque mense Decembri ejusdem anni 496, ut cum Anastasii Pontificatus initio componatur.

[108] Quam ob rem Henschenius, ea visa epistola, mutavit sententiam in posthuma Exegesi de Episcopatu Tungrensi & Trajectensi, [sive anno 496.] tomo VII Maii præfixa, in cujus capite 10, num. 76 Clodovei baptisma in præcitatum annum 496 distulit, huncque (rejecto anonymo gestorum Francorum scriptore) pro sua de initio ejusdem regni sententia cum anno XVII regni illius conjunxit. Hanc Henschenii mentem fuisse, quilibet locum assignatum considerans facile perspiciet, licet ibidem ex typothetæ negligentia aliove casu in textu annus regni XIX, Christi vero DXCVIII; in margine autem recte quidem annus regni 17, sed perperam Christi annus 475 excusi sint. Porro hæc sententia de Clodovei Francorumque baptismate ad annum Christi 496 reponendo apud eruditos nunc certa est, quorum qui regnum illius ab anno 481 auspicantur, etiam annum XV ex Gestis Francorum acceptum possunt retinere. De die collati baptismi agam § sequenti.

§ VII. Baptismi a S. Remigio regi Francisque collati tempus, solemnis apparatus & locus.

[Sanctus Præsul regem multosque Francorum ad baptismum parat,] Sanctus Gregorius Turonensis num. 97 relatus, paucis multa complectens, mox a consensu populi ad baptismum describendum festinans, Nuntiantur, inquit, hæc Antistiti, qui gaudio magno repletus, jussit lavacrum præparari &c; quæ certe non sic accipienda sunt, quasi non aliquot saltem dies inter hæc & baptismum intercesserint. Enimvero credibile non est, S. Remigium in re tanta tam festinanter processisse, quam præferat ista narratio. Nam ut concedamus, ejusdem sororem Albofledem, atque etiam aliquot e Francorum primoribus jam tum Christianis præceptis satis imbutos fuisse; de exercitu … ejus tunc simul baptizati sunt amplius tria millia, ut ex eodem Gregorio habemus, quibus examinandis, edocendisque, & ad sacrum fontem rite præparandis haud dubie opus tempore erat. Nimirum hæc indicare voluit anonymus biographus S. Vedasti in Vita breviori, dum ait: Tantisper moratus (Remis) sacræ Trinitatis fidem Chlodoveus professus, baptismi gratiam recipit. Alcuinus quoque verbis num. 100 datis tempus aliquod pœnitentiæ, ex ecclesiastica disciplina baptismo præmittendæ, impensum memoravit.

[110] Interea nuntios ad varios Galliarum orthodoxos antistites destinatos fuisse, ut tantæ solemnitati adessent, suamque cum in instruendis tum in abluendis catechumenis operam navarent, ipsa rei magnitudo verisimile facit, [& convocatis aliis episcopis,] certiusque colligitur ex epistola S. Aviti, Viennensis episcopi, in qua hic regi recens baptizato gratulans, inter cetera scripsit: Conferebamus, nobiscumque tractabamus, quale esset illud, cum adunatorum numerus pontificum manu, sancti ambitione servitii, membra regia undis vitalibus confoveret &c. Inter invitatos ipse quoque fuisse creditur, sed venire non ausus, quia in Gundobadi Burgundionum regis, secta Ariani, ditione sedem suam habebat. Præsentibus vero probabiliter annumerandus est S. Solennis, Carnutensis episcopus, Clodoveo subditus, de quo sermo redibit; annumerandus item est S. Vedastus, postea Atrebatensis episcopus, quem S. Remigius hac occasione ab eodem rege commendatum isti ecclesiæ præfecit. Sanctus quoque Heraclius episcopus Senonensis adstitisse legitur in ejusdem Vita, ad diem VIII Junii apud nos data: neque dubium est, quin & alii multi advocati fuerint, in quos longum esset inquirere.

[111] [baptizat, non in festo Paschatis, ut olim creditum est,] Hincmarus in Vita num. 57 de eadem præparatione ac tempore, quo ista facta credidit, hæc habet: Ille quoque (S. Remigius) gaudio magno repletus, regem & populum, qualiter diabolo & operibus ac pompis ejus abrenuntiare & in Deum credere deberent, apertis & brevibus verbis instruxit; & quia dies sancti Paschæ imminebat, jejunium secundum Christianorum consuetudinem eis indixit. Tum cæleste prodigium refert, quod die … passionis Domini, quem Parasceven usus ecclesiasticus vocat, pridie scilicet, antequam baptismi gratiam rex & populus ejus percepturi erant, contigisse pluribus affirmat. Videlicet dum eadem nocte Remigius cum rege ac regina sermonem de divinis haberet, totum locum cælesti lumine mirabiliter repletum fuisse, vocemque auditam, quæ diceret: Pax vobis, ego sum, nolite timere: manete in dilectione mea; eaque voce ac luce cessantibus, suavissimum odorem remansisse, atque ipsum sanctum Episcopum, divino splendore coruscum, regi plurima de illo posterisque vaticinatum esse.

[112] [sed in Nativitate Domini,] De hisce prodigiis, quorum mentionem apud alios antiquos, si Flodoardum excipias, factam non reperi, fides penes Hincmarum sit, qui, ut supra jam monui, quæcumque de S. Remigio legit audivitque, sine debito delectu consarcinavit. Baptismi tempus, quod Gregorius siluit, Hincmarus accepit ex Fredegarii Historia epitomata, in cujus cap. 21 sic legitur: Cum de prœlio memorato superius Chlodoveus Remis (id est, Remos) fuisset reversus, clam a S. Remedio (sic ille S. Remigium appellat) Remensis urbis episcopo, adtrahente etiam Chrotechilde regina, baptismi gratia cum sex millibus Francorum in Pascha Domini consecratus est. Ita ille: & ferebat sane tunc Ecclesiæ disciplina, ut baptisma extra casum necessitatis non nisi in festis Paschæ & Pentecostes, facto in Vigilia initio, solemniter celebraretur. Hinc factum existimo, ut Fredegarius Paschale festum assignaverit, eidemque Hincmarus, Flodoardus, aliique sine ulteriori examine facile assenserint. Verum eam sanctionem hac vice non fuisse observatam, indubitatum nunc est ex supra laudata epistola S. Aviti Viennensis, qui ista in Natali die Domini facta esse, diserte docet.

[113] [uti docet epistola S. Aviti Viennensis,] Sic enim eumdem regem alloquitur: Occiduis partibus in rege non novo novi jubaris lumen effulgurat: cujus splendorem congrue Redemptoris nostri nativitas inchoavit, ut consequentem * eo die ad salutem regenerari ex unda vos pariat, quo natum redemptioni suæ cæli Dominum mundus accepit. Igitur, qui celeber est natalis Domini, sit & vestri; quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo. Quid clarius? Dicere autem cum nonnullis, quos Cointius ad annum 496, num. 8 recte redarguit, rejiciendum hoc negotium ad Pascha subsequentis anni, scriptamque hoc anno ab Avito illam epistolam uno aut altero die post Natalem Domini, cum Viennæ rescire nondum potuisset, quid in eo factum fuisset Remis, & ex rumore tantum, qui sparsus fuerat, regem Francorum illo die baptizatum, suspicaretur: hæc, inquam, dicere est nodum in scirpo quærere, lucique velle nebulas affundere. Qui epistolam num. 166 & sequentibus totam recitandam legerit, facile agnoscet, eam ex certiori notitia, quam ex sparso rumore scriptam esse.

[114] Scrupulum quoque hic injicere non debet, quam dixi, [cui frustra opponitur consuetudo ejus temporis ecclesiæ] contraria Ecclesiæ illius temporis disciplina; cum non Galliarum modo, sed etiam totius Ecclesiæ status postularet, ne hac vice servaretur. Discisso in varias partes Occidentis imperio, regnabant tunc temporis in Italia Theodoricus Ostrogothus, in Aquitania, Narbonensi Gallia atque Hispania Alaricus Visigothus; ad Rhodanum vicinisque provinciis Gundobadus rex Burgundionum, omnes secta Ariani, quales etiam erant Vandali, qui dominabantur in Africa; in Germania denique Britanniaque prævalebant pagani. Tot inter barbaras nationes, quæ Romanum in Occidente imperium occupaverant, bellicosissimæ gentis Francorum rex, paganus quidem, sed cum per sanctam conjugem suam Chrotechildem, ex qua susceptos liberos baptizari permiserat, tum per Catholicos antistites veri Dei cognitione dudum imbutus, tumque etiam recenti victoria, ad invocationem Christi de Alemannis relata, incitatus, cum suæ gentis primoribus baptismum flagrantissime expetebat, quo nihil Galliæ, nihil Ecclesiæ Dei accidere poterat optatius. Æquumne erat illorum vota differri, etiamsi non fuisset timendum, ne ex dilatione refrigescerent, atque ita optima illa Galliarum spes forte concideret?

[115] Ad hæc accedere potuit & altera ratio, periculum scilicet, [tantum in festis Paschæ & Pentecostes sollemniter baptizandi;] ne Clodoveus ad hæreticos descisceret. Certe hosce illum ad partes suas adducere nisos esse, indicare mihi videtur S. Avitus in epistola jam laudata, quam sic orsus est: Vestræ subtilitatis acrimoniam quorumcumque schismatum sectatores sententiis suis, variis opinione, diversis multitudine, vacuis veritate, Christiani nominis visi sunt obumbratione velare… Invenit quippe tempori nostro arbitrum quemdam divina provisio; dum vobis eligitis, omnibus judicatis; vestra fides nostra victoria est. Id est, quantum ego quidem existimo: Hæretici Christiano nomine gloriantes, conati sunt technis suis errores suos tibi persuadere; sed dum tu, hisce rejectis, Catholicam fidem elegisti, etiam ceteros eamdem eligere docuisti. Inter hæreticos illos præcipui fuisse videntur Ariani, qui, ut S. Gregorius lib. 2, cap. 31, & lib. 3, cap. 31 testatur, duas ejusdem regis sorores, unam Theodorico Ostrogothorum in Italia regi nuptam, quam aliqui Anafledam, Albofledim, vel Augofledam appellant; alteram Lanthechildem, ad suam sectam jam aggregaverant. Gundobado quoque Burgundionum regi, Arianæ hæresi pariter addicto, affinitate junctus erat Clodoveus per S. Chrotechildem, istius ex fratre neptem; atque ita ipsi cum utraque Ariana aula regia aliqua intercedebat necessitudo, & hinc perversionis periculum.

[116] [a qua justissimis de causis hic poterat recedi.] Simili, sed minori de causa legitur S. Eleutherius Tornacensis episcopus in Vitis illius, ad diem XX Februarii apud nos editis, sub finem ejusdem seculi V vel initio VI Censurinum tribunum cum magno Tornacensium numero V Kalendas Octobris baptizasse. Profecto supra allatæ rationes sat graves urgentesque videri debuerunt S. Remigio ceterisque, qui aderant, episcopis, ut ab ecclesiastica consuetudine sine piaculo recedi posset; talesque haud dubie etiam visæ sunt S. Avito, qui illorum factum non modo non improbavit, verum etiam gratulando regi laudavit. Denique certum nunc est, Clodoveum extra stata baptismi tempora, in festo Natalitio Domini hoc Sacramento initiatum fuisse; at dicere non ausim universaliter verum esse, quod Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 499, num. 9 subjicit his verbis: Post Chlodovei regis conversionem usus iste baptizandi in Natalitiis Domini perseveravit apud Francos. Guntramnus enim Francorum rex apud Turonensem lib. 8, cap. 9 queritur, dilatum esse nepotis sui baptismum ultra Natalis Domini solemnitatem.

[117] [Sanctus regem magna cum pompa ad baptisterium ducit,] Videamus modo, quanto cum splendore sacrum illud lavacrum Remigius celebrandum instituerit, ut ipsa quoque cæremonia & apparatus majestate oculos mentesque Francorum percellens, sublimitatem mysterii commendaret. Sanctus Turonensis historicus lib. 2, cap. 31 illa sic describit: Jussit (S. Remigius) lavacrum præparari. Velis depictis adumbrantur plateæ ecclesiæ, cortinis albentibus adornantur, baptisterium componitur, balsama diffunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baptisterii divino respergitur ab odore; talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut æstimarent, se paradisi odoribus conlocari. Eadem fere descripsit Hincmarus, sed de processu ad baptisterium addidit sequentia: Sicque præcedentibus sacrosanctis Euangeliis & Crucibus, cum ymnis & cantibus spiritualibus atque letaniis, Sanctorumque nominibus acclamatis, sanctus Pontifex, manum tenens regis, a domo regia pergit ad baptisterium, subsequente regina & populo. Dum autem simul pergerent, rex interrogavit Episcopum dicens: Patrone, est hoc regnum Dei, quod mihi promittis? Cui Episcopus, Non est, inquit, illud; sed initium viæ, per quam venitur ad illud.

[118] [comitante regina, ipsumque cum aliquot Francorum millibus] In comitatu reginæ verisimillime fuerunt duæ ipsius regis sorores, quarum una, nomine Albofledis, tunc etiam baptizata fuit; altera Lanthechildis dicta, quæ Arianis erroribus implicita fuerat, hæresim tunc ejuravit, sacroque chrismate uncta fuit. Addit ibidem præterea Hincmarus famosum allatæ per columbam sacræ ampullæ miraculum, quod infra examinabimus. De baptismi collatione ita pergit Turonensis: Rex ergo prior poposcit, se a Pontifice baptizari. Procedit novus Constantinus ad lavacrum, deleturus lepræ veteris morbum, sordentesque maculas, gestas antiquitus, recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum Sanctus Dei sic infit ore facundo: Mitis depone colla Sicamber: adora, quod incendisti; incende, quod adorasti. Erat enim S. Remigius episcopus egregiæ scientiæ & rhetoricis adprime imbutus studiis; sed & sanctitate ita prælatus, ut S. Silvestri virtutibus æquaretur… Igitur rex, omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, delibutusque sacro chrismate cum signaculo Crucis Christi.

[119] De exercitu vero ejus baptizati sunt amplius tria millia. [& illius sorore baptizat, alteramque sororem, Arianismo renuntlantem,] Baptizata est & soror ejus Albofledis, quæ non post multum tempus migravit ad Dominum… Conversa est enim & alia soror ejus, Lanthechildis nomine, quæ in hæresim Arianorum dilapsa fuerat; quæ confessa æqualem Filium Patri & Spiritum sanctum, chrismata est. Fredegarius nihil de sororibus regis memorans, baptizatorum numerum ad sex millia extendit: Flodoardus, & quem hic secutus est, Hincmarus in Vita num. 65 tria millia virorum ex Gregorio retinent; sed addunt, Exceptis parvulis & mulieribus. Verum hic biographus ibidem a Gregorio perperam discessit, asserens, ambas Clodovei sorores tunc quoque baptizatas fuisse. Baptizantur (inquit) sorores ejusdem, Albofledis & Landehildis; hæcque Flodoardus totidem verbis in Historiam Remensem lib. 1, cap. 13 transtulit. Utrique præivit fabulator ille anonymus, Gestorum Francorum auctor, apud quem cap. 15 legitur: Baptizantur sorores ejus his nominibus, Alboflidis & Landechildis, ipsa die. At vero Gregorii verba tam clara sunt, ut mirer, Hincmarum ab eo recessisse, ut anonymo adhæreret.

[120] Conformia etiam sunt ecclesiasticæ disciplinæ, quæ baptizatos ab Arianis, [ex more sacro chrismate ungens, Ecclesiæ adjunxit.] dum ad Catholicam Ecclesiam veniebant, non rebaptizandos, sed vel impositione manuum vel simul cum sacri chrismatis unctione reconciliandos præscribebat. Exempla refert idem Turonensis lib. 2, cap. 34, ubi Gundobadus, rex Burgundionum Arianus, a S. Avito episcopo Viennensi, Christum Filium Dei & Spiritum sanctum æqualem Patri confessus, clam ut chrismaretur, expetiit; sed quia publice confiteri abnuebat, non obtinuit. Lib. 4, cap. 27 de Brunichilde, Athanagildi Hispaniarum regis filia, Sigeberto Austrasiæ regi nupta, pariter Ariana, sed conversa dicitur: Beatam in Unitate confessa Trinitatem, credidit atque chrismata est. Eadem ibidem cap. 28 leguntur de Galsvintha, ejusdem Athanagildi filia altera & Chilperici Suessionensis regis uxore; item lib. 5, cap. 39 de S. Hermenegildo, Leuvegildi Hispaniæ regis filio; ac denique lib. 9, cap. 15 de Richaredo, ejusdem S. Hermenegildi fratre, dum ab Ariana hæresi ad Catholicam fidem accesserunt.

[121] Ex hactenus allegatis omnino dicendus est laudatus rex & a S. Remigio & in urbe Remensi baptizatus fuisse; [Quidam contendit ex Vita S. Solennis Carnotensis,] quia tamen video, a nonnemine tam de baptista, quam de loco baptismi dubitatum fuisse, de utroque hic agendum est. Joannes Jacobus Chifletius in nova Disquisitione Ampullæ Remensis contendit, eo munere functum esse S. Solennem, episcopum Carnotensem; gemino nixus argumento; primo, quod id in hujus Vita asseratur; secundo, quod etiam alibi legatur S. Remigius eumdem regem e sacro fonte suscepisse. Vita illa in Opere nostro data castigataque est ad XXV Septembris, ibidemque in Commentario prævio ostensum, antiquam quidem esse, sed mendis non carere, & a Bollando nostro parvi pensam; quod vero ad præsentem controversiam spectat, hæc pag. 75 in Annotatis lit. c ad hodiernum diem remissa fuit, penitius discutienda. Ut hoc faciam, debeo hic quædam ex Vita ibidem edita retexere; nam ex ejusdem Vitæ pretio res pendet. Si isti anonymo biographo credimus, Clodoveus, dum contra Gothorum regem ducens exercitum, transiret Carnotum, a S. Solenne, ejusdem civitatis episcopo, in certam victoriæ spem signo Crucis in fronte pectoreque signatus, sic vevit: In his armis vadens, si a Gothis vel Alemanis superatus non fuero, sed rediero in pace, statim ad baptizandum convolabo.

[122] [hunc, non Remigium, regis baptistam fuisse;] Post hæc sic progreditur biographus: Talibus armis succinctus pergit dimicaturus ad bellum, statimque ferocem Alemannorum gentem debellavit atque subegit. Cumque contra se Gothorum agmina instruxissent, qui contra eum bella paraverant, aciesque illius contra aciem inimicorum tela injiceret, acriterque bellum instaret, in momento Gothorum agmina prostrantur, Domino opitulante: & dorsa gladio præcipites dedere. Erat enim crux manu impressa pontificis in pectore principis, & coruscabat in mucrone victoria. Subdit, eumdem Sanctum post victoriam Clodoveo apparuisse, vetuisseque, ne fugientes Gothos insequeretur, neve eorum terras vastaret; regemque obsecutum, arma in Aquitaniam pari felicitate vertisse. Tandem, Tali, inquit, tropheo per crucis mysterium rex sublimatus, regressus ab Aquitania, misit legatos suos ad B. Solennem, ut eum baptismatis unda perfunderet… Qui sacerdos gaudio repletus spirituali, assumsit secum sacræ legis cultores, Remigium & Vedastum antistites venerandos, & divina favente misericordia, ad regem perveniens, baptizavit eum cum omnibus dignitatibus suis, & simul cum eo duces trecentos sexaginta quatuor nobilissimos Francorum.

[123] [sed hæc Vita sublestæ fidei est:] Habes hic, studiose lector, narrationem illius de conversione Clodovei regis, ex qua S. Remigio nihil aliud adscribit, quam quod hic a S. Solenne arcessitus, baptismo adstiterit. Verum hæc narratio scriptoris anonymi, incertique temporis ac fidei, vel ex hoc solo capite rejicienda esset, quod antiquioribus certiorisque notæ scriptoribus non modo ignota, sed etiam contraria tradat. Accedunt & manifesti errores partim jam observati ad XXV Septembris, qui scriptorem inscitiæ convincunt. Hujusmodi sunt, quod bellum Alemannicum, anno 496 gestum, cum Gothico seu Visigothico, quod ad annum 507 spectat, fœde confuderit; quod Clodovei baptismum, quem constat anno 496 ei collatum fuisse, usque post bellum Gothicum, id est usque ad citatum annum 507 differat; quodque eumdem regem, velut monenti S. Solenni, ne Gothorum regnum vastaret, obsecutum Aquitaniam depopulantem faciat, quasi tunc temporis eorumdem regni pars non fuerit. Denique ex dicendis certum est, S. Vedastum non nisi notabili tempore post baptismum Clodovei ad episcopales infulas promotum fuisse. Frustra igitur laudatus Chifletius ex hisce tam mendosis Actis, incertoque auctore, regii baptismatis gloriam contra antiquorum omnium testimonia S. Remigio abjudicare nisus est.

[124] [neque obstat, quod Remigius regem e fonte susceperit,] At enim, inquit, ipsemet Remigius in suo sincero Testamento sese ejusdem regis patrinum professus est, dicens: Aliud argenteum vas, quod mihi domnus inlustris memoriæ Hludowicus, quem de sacro baptismatis fonte suscepi, donare dignatus est &c. Fateor, hæc in eo legi, atque insuper asseri ab Hincmaro in Vita num. 65, ubi dicitur: Et susceptus ab ipso Pontifice de sancto fonte &c; quod & Flodoardus lib. 1, cap. 13 adoptavit. Non inficior quoque, passim insolitum esse, ut in solenni baptismo idem baptista sit, qui & susceptor; verum id inauditum esse, nimis leviter asseruit Chifletius. Plura exempla se reperisse scribit Cointius ad annum Christi 496, num. 55, ubi postquam S. Remigii factum retulerat, subjecit: Occurrent in his Annalibus alia ejusdem generis exempla: neque enim uni dumtaxat Clodoveo contigit ab eodem pontifice baptizari ac suscipi. Simile quid habemus etiam in Vitis SS. Amandi episcopi Trajectensis & Sigeberti regis Austrasiæ.

[125] In harum prima, apud nos data ad VI Februarii, [cum utroque munere potuerit fungi.] quæ Baudemundum, ipsius S. Amandi discipulum, auctorem habet, cap. 4 dicitur Dagobertus I. Francorum rex rogasse S. Amandum, ut Sigebertum filium suum sacro dignaretur abluere baptismate, atque in filium … spiritualem suscipere; sanctusque episcopus annuisse. In altera vero ad 1 Februarii illustrata Sigebertus Gemblacensis cap. 2 eadem referens, ista expresse sic interpretatus est de susceptione e baptismo: Statimque (S. Amandus) eum regenerans sacro baptismate, Sigebertum eum nominavit, eumque ipse cum Chariberto fratre regis de sacro fonte suscepit. Forte etiam in Clodovei baptismo alius fuerit præter Remigium susceptor; utcumque tamen sit, non est, cur id factum esse non credamus; neque rei insolentia deterruit Cardinalem Baronium, quin etiam ipse tom. 6 Annalium assereret, S. Remigium Clodovei regis baptistam simul & susceptorem fuisse.

[126] Marlotus tom. 1 Metropolis Remensis lib. 2, [Aliqui susceptoris munus S. Medardo non recte attribuunt.] cap. 7 alia occasione ex Gestis S. Medardi, a Fortunato (ut dicitur) exaratis locum recitat, in quo patrini munus, non Remigio, sed laudato Medardo adscribitur. Verba Vitæ istius accipe. In civitatem Remorum venientes, in basilica S. Petri, quæ nunc dicitur AD PALATIUM, regem B. Remigius baptizavit, & de sacro fonte B. Medardus suscepit. Ut verum fatear, nescio, quo Vitæ exemplari hic usus Marlotus sit; nam in eo, quod cum Fortunati nomine Majores mei ad diem VIII Junii ediderunt, nihil tale legitur. Tantumdem reperire est in ejusdem Sancti Vita metrica ibidem præmissa, ac in duabus prosaïcis subjunctis, necnon in editione Suriana; ita ut Marlotianum exemplar nullius ponderis apud me esse queat. Eodem loco habenda est Vita quædam Ms. S. Gildardi episcopi Rotomagensis, ex collectione Belfortiana accepta, in qua Henschenius tom. 2 Junii pag. 69, num. 9 inter alia improbandum notavit istud assertum: B. Remigius regem Chlodoveum baptizavit, S. Medardo (tunc) Veromandensi episcopo suscipiente illum de sacro fonte. Rationem censuræ suæ eam ibi allegat Henschenius, quod Clodoveus sacro latice ablutus fuerit anno 496, sanctus vero Medardus non nisi circa annum 530 creatus episcopus.

[127] De civitate quoque, in qua sacra ista augustaque solemnitas peracta fuit, [Ex S. Nicetii Trevirensis epistola ad Chlodosvindam] dubitatum est ex epistola S. Nicetii, episcopi Trevirensis, ad Clodosvindam, ejusdem Clodovei ex Chlotario filio neptem, Alboïni Longobardorum in Italia regis conjugem, excusa in Appendice Operum S. Gregorii Turonensis, editionis Ruinartianæ col. 1338 & seqq. In hac S. Nicetius Chlodosvindam exhortans, ut virum suum ab Ariana hæresi ad Catholicam fidem adduceret, ita ipsam alloquitur: Audisti ab avia tua, domna bonæ memoriæ Rodhildi (id est S. Chrotechilde) qualiter in Francia venerit; quomodo dominum Chlodoveum ad legem Catholicam adduxerit; & cum esset homo astutissimus, noluit adquiescere, antequam vera agnosceret. Cum ista, quæ supra dixi (de veritate fidei Catholicæ) probata cognovit, humilis ad domini Martini limina cecidit, & baptizari se sine mora permisit. Dubitatum, inquam, fuit, an S. Nicetius hic celebrem illam apud Turones S. Martini corpore basilicam, an aliam aliquam in civitate Remensi indicare voluerit.

[128] [dubitari potest, an Clodoveus in urbe Turonensi baptizatus fuerit;] Pro Turonensi basilica facit primo, quod in eadem epistola de illa locutus fuerit, Arianos provocans ad miracula ibidem spectanda, paulo ante dicens: Hic (Alboïnus rex) si jubet *, ad domnum Martinum per festivitatem suam, quam undecima die facit November, ipsos (Arianos suos) mittat; & ibi, si audent, aliquid præsumant, ubi cæcos hodie illuminare * conspicimus, ubi surdos auditum & mutos sanitatem recipere &c. Nemo ambiget, quin hic per domnum Martinum hujus sacrum corpus in Turonensi basilica miraculis clarum designetur, etiamsi nomen urbis omissum sit. Pro eadem basilica facit secundo, quod etiam S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum, nominatim lib. 4, cap. 21, & post ipsum Fredegarius in Epitome cap. 55 per solas voces Limina B. Martini non aliam, quam ipsius Turonensem basilicam denotaverint: eo scilicet modo, quo per limina sanctorum apostolorum Petri & Pauli ab antiquis æque ac recentioribus eorumdem basilicæ Romanæ solent indicari. Eodem igitur modo exponenda sunt S. Nicetii verba, nisi obstent alia argumenta.

[129] [sed certum est, id Remis contigisse,] Obstant autem gravissimæ rationes, ne Clodoveus in Turonensi basilica baptizatus esse credatur; atque illa in primis, quod, cum urbs Turonica tunc temporis Alarico Visigothorum regi, secta Ariano, pareret, procul ab omni verisimilitudine sit, Clodoveum, qui Catholicos sanctosque antistites in ditionibus suis habebat, voluisse in alieno Ariani principis regno Catholicum baptisma suscipere; quod insuper nec sine valida militum manu ipsi tutum fuisset, nec cum ea a Gothis permittendum. Præterea nullus veterum hanc gloriam ecclesiæ Turonensi adscripsit, ne ipse quidem S. Gregorius, qui illam nec ignorare facile potuisset, nec debuisset omittere; quique cum Remigio ejusdem baptismi ministerium attribuat, simul satis indicavit, factum id esse in illius propria diœcesi Remensi, non in aliena provincia, quod canones vetabant. Remos item diserte assignarunt supra allegati scriptores, quibus hic addo Ludovicum Pium imperatorem, qui in privilegio pro restauranda Remensi metropolitana ecclesia concesso, apud Flodoardum lib. 2, cap. 19, hoc ipsum subjectis verbis agnovit.

[130] [vel in ecclesia S. Martini,] Ebo (ait ibidem) venerabilis archiepiscopus Remensis ecclesiæ, & reverentissimæ sedis S. Remigii, gloriosissimi pontificis & specialis patroni nostri, præsul clementiæ nostræ innotuit, quia vetustatis senio contrita dictæ metropolis urbis sancta mater nostra ecclesia, in honore sanctæ semperque Virginis ac Genitricis Mariæ consecrata, existeret, in qua, auctore Deo, & cooperatore S. Remigio, gens nostra Francorum cum æquivoco nostro (id est Clodoveo, quod nomen idem cum Ludovico est) rege ejusdem gentis, sacri fontis baptismate ablui ac septiformis Spiritus sancti gratia illustrari promeruit. Hæc de Remensi civitate sententia tam certa est, ut eruditi Galli de S. Nicetii verbis cum illa conciliandis fere unice cogitaverint. Hadrianus Valesius tom. 1 Rerum Francicarum lib. 6, minime verisimile ratus, S. Nicetium, Clodoveo ætate tam propinquum, in re Francis Gallisque notissima adeo errasse, ut pro B. Mariæ basilica Remensi Turonensem S. Martini ecclesiam Clodosvindæ obtruserit, statuit, illa S. Martini limina non alibi, quam Remis fuisse, ita disserens: Nec dubito, quin limina Martini vocaverit Nicetius ecclesiam S. Martini apud Remos ad portam Collaticiam vel Basilicarem, cujus mentio fit in Remigii testamento. Ubi ablui voluisse Chlodoveum, non mirabitur, qui Martini nomen ob signa atque virtutes summæ Gallis & Francis venerationi fuisse, votaque ei ab ipso Chlodoveo ante Vogladense prœlium nuncupata intelliget.

[131] Valesio consentiunt Jacobus Longueval in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, [vel potius in metropolitana B. M. V.; nec oppositum evincit] pag. 230, & Gabriel Daniel in Historia Franciæ tom. 1, ad annum Christi 495. Contra Cointius tom. 1 Annalium Francorum, ad annum 496, num. 10 & sequentibus, maluit Ludovici Pii assertioni adhærere, atque ita explicare textum S. Nicetii, ut Clodoveus, dum ex Alemannico bello Remos pervenit, mox ad S. Martini ecclesiam procidisse dicatur, optasseque, quam primum posset, baptizari; quod verum esse potest, etsi nec eo ipso tempore, nec in eadem ecclesia baptizatus fuerit. Illius ratio est, quod Ludovici dicta conformia sint seculo Clodovei, quo in singulis civitatibus non nisi unicum solebat esse baptisterium, apud primariam basilicam adstructum; quodque Nicetii verba hanc interpretationem admittant. Eligat lector, quam volet, e duabus sententiam; mihi Cointiana sic præplacet, ut tamen dubitem, an S. Nicetius ibidem reipsa non loquatur de Clodovei accessu ad S. Martini basilicam Turonensem, huncque præpostero ordine memoraverit.

[132] Nam primo quidem ita verba ejus eo sensu accipientur, [laudata epistola, quæ explicari potest.] quem ex dictis num. 128 exigere videntur. Secundo S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 27 testatur, Clodoveum post domitos Visigothos ad eamdem ecclesiam se contulisse: Patrata post hæc victoria, Turonis regressus est *, multa sanctæ basilicæ beati Martini munera offerens. Tertio Nicetii hic non intererat, an accessus iste ante, an post Clodovei baptismum contigisset; cum ibi unice agat, ut Chlodosvindam ad procurandam viri sui conversionem exemplo sanctæ aviæ suæ Chrotechildis impellat; cumque Arianos ad S. Martini, sanctissimæ Trinitatis assertoris, sepulcrum miraculis clarum provocasset, addidit etiam exemplum Clodovei regis, qui post maturum examen cognita veritate doctrinæ, a S. Martino assertæ, ejusdem sepulcrum veneratus fuerat: ad hæc autem quid intererat, sive laudatus rex id ante sive post baptismum suum fecisset; quidve multum mirandum esset, si Nicetius unum alteri inadvertenter male præposuisset? Denique si hunc præposterum ordinem in Nicetii textu admittamus, recte ipsi conveniet cum S. Gregorio Turonensi, secundum quem Clodoveus, procurante S. Chrotechilde, a S. Remigio instructus baptizari petiit, & post devictos Gothos humilis ad domini Martini limina cecidit, sive ad ejusdem basilicam Turonensem religionis ergo multis cum muneribus profectus est.

[Annotata]

* al. consequenter

* si lubet

* illuminari

* al. est ingressus

§ VIII. Hincmari aliorumque recentiorum narratio de sacra ampulla Remensi: antiquiorum de eadem silentium, ac neotericorum judicium.

[Remis servatur ampulla vitrea cum chrismate vel sacro oleo,] Singulare baptismi regii adjunctum, de quo nec ipsi Galli conveniunt, hactenus referre distuli, quia prolixiori sermone eget, ut rationes in utramque partem adductæ exponantur. Servatur Remis in ecclesia abbatiæ Remigianæ ampulla vitrea ad magnitudinem nucis, in eaque liquor quidam seu oleum, quo Francorum reges in solemni auguratione sua inungi solent, Sacra ampulla passim appellata. Imposita illa est pretiosæ thecæ, conclusaque in magnifico mausoleo S. Remigii, teste Marloto tom. 1 Metropolis Remensis, lib. 3, cap. 9, cujus ibi verba sunt, quæ subdo. In eodem (mausoleo) & ad pedes S. Remigii servatur chrisma cœlitus missum, quod Ampullam vocant, in vase argenteo, auro illito, lapillis & unionibus sparso & illustrato, cui catenula affixa est, quam ad collum admovet abbas, cum a monasterio ad majorem ecclesiam insigni pompa pro regum inauguratione sacram unctionem defert. Joannes Jacobus Chifletius in nova Disquisitione Ampullæ Remensis cap. XI de ejusdem chrismatis usu ex Cæremonialis Francici, tempore Ludovici VIII regis scripti, tom. 1, pag. 13 recitavit sequentia.

[134] [quo Francorum reges ungi solent.] Chrismate in altari super patenam consecratam præparato, debet archiepiscopus sacrosanctam ampullam super altare aperire, & inde cum acu aurea aliquantulum de oleo cœlitus misso attrahere, & chrismati parato diligenter immiscere ad inungendum regem, qui solus inter universos reges terræ hoc glorioso præfulget privilegio, ut oleo cœlitus misso inungatur. Fuere, qui dicerent, oleum sacræ illius ampullæ numquam diminui, utut multi Francorum reges ex eo fuerint inuncti; quidam etiam, post unctionem regis exsiccari, rursumque impleri, dum successor inaugurandus est; alii denique, teste Renato Ceriziers in Vita Gallica S. Remigii parte 2, cap. 4, crediderunt, illud mirabili incremento decrementoque suo variam regis valetudinem denotare; quas imperiti vulgi fabulas tum ipse, tum ceteri Galli verbis silentioque exploserunt. Porro, ut ad propositum veniamus, hanc ampullulam in baptismo Clodovei e cælo demissam, volunt aliqui, alii negant, alii dubitant.

[135] [Hanc ad baptismum Clodovei divinitus allatam esse,] Inter ceteros hoc argumentum ex professo tractarunt Joannes Jacobus Chifletius, eques & Philippi IV Hispaniarum regis archiatrorum comes, atque Jacobus Alexander Tenneurius, in Aquitanico vectigalium senatu consiliarius regius; quorum prior adversus alterum edita anno 1651 nova Disquisitione de Ampulla Remensi, eam impugnavit; secundus anno proxime subsecuto Tractatum apologeticum pro eadem contra istum vulgavit. Dum hæc agebat Chifletius, ad longe alium scopum collineavit, ad prærogativas scilicet regum Galliæ, a Tenneurio assertas, impugnandas; quarum examen cum a ratione studiorum meorum vitæque conditione prorsus alienum sit, omnino præteribo, eoque libentius, quod ad præsentem controversiam nihil intersit de illis disputare. Quin etiam diversa quæstio est, utrum hæc ampulla ad baptismalem regis Clodovei unctionem e cælo accepta sit; & an ex eadem idem ipse etiam in regem a S. Remigio unctus fuerit. Ego in primum præcipue inquiram, propositis, quæ utrimque proferuntur, argumentis; & ab affirmantibus exordior.

[136] Hincmarus in Vita edenda num. 62, 63 & 65 rem sic gestam narrat: [eoque chrismate eumdem tunc unctum fuisse,] Cum vero pervenissent ad baptisterium (Remigius & Clodoveus) clericus, qui chrisma ferebat, a populo est interceptus, ut ad fontem venire nequiret. Sanctificato autem fonte, nutu divino chrisma defuit: & quia propter populi pressuram ulli non patebat egressus ecclesiæ vel ingressus, sanctus Pontifex, oculis ac manibus protensis in cælum, cœpit tacite orare cum lacrimis. Et ecce, subito columba nive candidior attulit in rostro ampullulam, chrismate sancto repletam, cujus odore mirifico super omnes odores, quos ante in baptisterio senserant (ex balsamis jussu S. Remigii sparsis accensisque odoriferis cereis, ut præmiserat) omnes, qui aderant, inæstimabili suavitate repleti sunt. Accipiente autem sancto Pontifice ipsam ampullulam, species columbæ disparuit: de quo chrismate fudit venerandus Episcopus in fontem sacratum. Viso autem, rex, tanto miraculo, abnegatis diaboli pompis & operibus ejus, petiit, se a sancto Pontifice baptizari. Hic baptismum regis enarrat, ac demum sic prosequitur. Et susceptus ab ipso Pontifice (Clodoveus) de sancto fonte, perunctus est sacro chrismate cum signo sanctæ Crucis Domini nostri Jesu Christi.

[137] Denique, ut narrationi suæ fidem conciliet, hæc subdit: [tradunt Hincmarus archiepiscopus Remensis,] De miraculo siquidem, quod Dominus dignatus est ostendere per columbæ speciem in allatione Chrismatis, sicut & de aliis, rata est Catholicorum Patrum sequenda sententia, qua dicitur: Divina operatio, si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Tandem multa de apparitionibus Spiritus sancti disputat, quæ velut nec ad ampullæ miraculum probandum, nec ad S. Remigii Acta spectantia, in Vita edenda præcidi. Idem Hincmarus tom. 1 Operum illius per Sirmondum pag. 744 in Coronatione Caroli Calvi, quando hic anno Christi 869 in regno Lotharii Metis inauguratus est, de eodem argumento in publico episcoporum procerumque consessu sic ait: Sanctæ memoriæ pater suus (Caroli Calvi) domnus Hludovicus Pius imperator augustus ex progenie Hludovici (id est, Clodovei) regis Francorum inclyti, per B. Remigii, Francorum apostoli, Catholicam prædicationem cum integra gente conversi, & cum tribus Francorum milibus, exceptis parvulis & mulieribus, vigilia sancti Paschæ in Remensi metropoli baptizati, & cælitus sumpto chrismate, unde adhuc habemus, peruncti & in regem sacrati, exortus &c.

[138] Dubium non est, quin hic de eodem chrismate, de quo in Vita, [non tamen semper eodem modo,] etsi diversimode, loquatur: nam in illa tantum unctionem baptismalem & in Sacramento Confirmationis factam memoravit; hic autem adjunxit unctionem regiam. Secundo hic meminit quidem de cælitus sumpto chrismate; sed locum, tempus, modumque, quo cælitus acceptum est, siluit; quod observasse juverit propter dicenda inferius. Clodoveum a S. Remigio in metropolitana ecclesia Remensi in regem unctum fuisse, agnovit etiam Ludovicus Pius in præcepto, quod pro eadem ecclesia dedit, allegans, quod Clodoveus in ea baptizatus confirmatusque esset, subdensque: Sed & ipse rex nobilissimus ad regiam potestatem perungi, Dei clementia, dignus inventus fuit. Flodoardus (apud quem laudatum præceptum exstat in Historia Remensi lib. 2, cap. 19) pro more suo dicta Hincmari ex Vita adoptavit, inseruitque libri 1, cap. 13, addita tamen voce traditur, quæ vox apud alios scriptores subdubitantis timideque asserentis passim esse solet. Ipsum audiamus.

[139] [Flodoardus ejusdem ecclesiæ presbyter,] Ubi vero ad præparatum baptisterii perventum est locum, clericus chrisma ferens, a populo interceptus, ad fontem pertingere penitus est impeditus. Sanctificato itaque fonte, nutu divino chrisma defuit. Sanctus autem Pontifex, oculis ad cælum porrectis, tacite traditur orasse cum lacrymis. Et ecce, subito columba, ceu nix, advolat candida, rostro deferens ampullam, cælestis doni chrismate repletam. Cujus odoris mirabili respersi nectare, inæstimabili, qui aderant, super omnia, quibus antea delectati fuerant, replentur suavitate. Accepta itaque, sanctus Præsul, ampulla, postquam chrismate fontem conspersit, species mox columbæ disparuit. Rex autem tantæ gratiæ conspecto miraculo lætus, actutum diaboli pompis & operibus abnegatis, a reverendo se petit Pontifice baptizari. Sequitur hic, ut apud Hincmarum, Clodovei baptizatio, ac similiter subditur: Suscipitur ab eodem sancto Pontifice, divoque consecratur insignitus unguine.

[140] [Aimoinus monachus Floriacensis, aliique recentiores.] Accedit Aimoïnus Floriacensis lib. 1 Historiæ Francorum, cap. 16 ex recensione Francisci Du Chesne tom. 3 Script. Hist. Franc., pag. 20, ubi hæc memorat: Quod vero grata acceptabilisque Deo prædicti regis (Clodovei) fides fuit, ostensum declaravit miraculum. Nam, cum forte, qui chrisma gerebat, interclusus a populo deesset; ecce subito, non alius sine dubio, quam sanctus apparuit Spiritus, in columbæ visibili figuratus specie, qui rutilanti rostro sanctum deferens chrisma, inter manus deposuit Sacerdotis, undas sanctificantis. Fit gaudium & exultatio; baptizantur multi de populo: Deo laudes, Deo gratiæ acclamantur, & gaudens rex ab ecclesia ad propria regreditur. Mitto alios recentiores, qui cum jam laudatos secuti fuerint, asserentium numerum augere quidem possunt, sed non augere auctoritatem, ipsive facto majorem fidem addere. Ex tribus autem nominatis antiquior est Hincmarus, isque Vitam Remigianam scripsit circa medium seculum IX, id est, plus quam annis 350, postquam ea res contigisset. Adhuc remotius ab eadem vixerunt Flodoardus & Aimoïnus Floriacensis, seculi decimi scriptores.

[141] [Sed de re tam memorabili silentibus omnibus antiquioribus,] At vero apud antiquiores Hincmaro nihil de re tam memorabili reperire est. De ea silent S. Avitus episcopus Viennensis & Anastasius II Papa in litteris, quas singuli ad Clodoveum ipsum de suscepto baptismo gratulatorias dederunt. Silent S. Nicetius episcopus Trevirensis in epistola ad Clodosvindam Longobardorum reginam, § 7 laudata; Fortunatus in compendio Vitæ Remigianæ; S. Gregorius Turonensis, & hujus Historiæ epitomator Fredegarius; silent quoque anonymus, qui Gesta Francorum circa annum 725 scripsit; Alcuinus in Vita S. Vedasti, quemque is secutus fuit, anonymus auctor ejusdem S. Vedasti Vitæ brevioris; licet hi omnes de Clodovei baptismate meminerint. Tacet pariter vetus Præfatio Missæ ritus Gallicani de S. Remigio, § 2 hujus Commentarii laudata, quæ plurima illius miracula continens, regemque Clodoveum ab eodem ad Christiana sacra adductum memorans, nullum de ampulla aut miraculoso chrismate verbum facit. Quin & Cointius tom. 1 Annalium Francorum ad annum Christi 496, num. 29 ultro fatetur, non haberi pro eo miraculo testem Hincmaro priorem. Sic autem habet ibidem.

[142] Quod attinet ad ampullam allatam a columba, auctorem, [eruditi Galli passim non audent eam asserere,] qui miraculum illud asserat, non habemus antiquiorem Hincmaro. Aimoïnus, qui scripsit anno Christi circiter millesimo, columbam interpretatus est Spiritum sanctum… Flodoardus, antiquior Aimoïno, sensum Hincmari stylo concinniore sic reddidit… Flodoardus & Aimoïnus Hincmarum ducem secuti sunt; cui si non habes fidem, antiquiori argumento non potes urgeri. Consentit Hadrianus Valesius tom. 1 Rerum Francicarum, lib. 6, pag. 260 & sequenti ita disserens: Hincmarus de vita S. Remigii, Aimoïnus ejus æqualis (imo uno seculo posterior) in Historia lib. 1, Frodoardus, Remensis ecclesiæ presbyter, rem admirabilem, & Gregorio, Fredegario, aliisque veteribus nostris historicis ignotam narrant: nimirum, cum ferenti chrisma clerico omnes ad baptisterium aditus turba intercluderet, columbam nive candidiorem advolavisse, ampullam rostro ferentem, eamque in Remigii, aquam consecrantis, manibus deposuisse, ac statim non comparuisse: ita Chlodoveum perunctum esse.

[143] Addit Hincmarus Remorum episcopus (ut in Actis synodi Mettis habitæ, [vel negant,] cui ipse præsedit, & in Appendice Aimoïni invenio) sacrum hoc & cælo missum chrisma religiose servari, necdum sua ætate post annos amplius CCCLXX defecisse, eoque Chlodoveum unctum & regem consecratum esse XXV regni anno. In quo Hincmarum sua tempora suique decepere mores, existimantem, iisdem cæremoniis Merovingos regnum iniisse, quibus posteri Caroli Majorisdomus inierint: cum Pippinus primus omnium Franciæ regum, imitatus Judæos ac posteriores Vesigothorum reges, ut se sacra unctione venerabiliorem augustioremque faceret, semel atque iterum ungi voluerit. Ante ætatem vero Hincmari solus Ludovicus Pius, ab eo ad Hugonem Francorum reges non amplius tres, nimirum Carolus Ludovici Pii pronepos, Rotbertus frater Odonis, & Lotharius, Durocortori Remorum reges inuncti sunt ac consecrati. Mirum ut non sit, chrisma de cælo delapsum, quod in nullos usus, sed in memoriam miraculi servaretur, tamdiu superfuisse, ac post tot annos minime consumtum ostentari potuisse. Hactenus Valesius, satis insinuans, quid de ampullæ Remensis historia sentiret: quæ vero de unctionibus addidit, aliis, ut supra jam monui, examinanda relinquo.

[144] Aliquot alii, haud dubie ob idem veterum silentium de controverso miraculo tacere maluerunt, [vel tacitam prætereunt, alii tamen propugnant.] ubi de Clodovei baptismo loquebantur; e quibus sunt Antonius Pagius in Critica Annalium Cardinalis Baronii, Adrianus Bailletus tom. 3 de Vitis Sanctorum in S. Remigio, ubi in margine etiam annotavit, unctionem, qua Clodoveus tunc delibutus est, non fuisse inunctionem regiam; Fleury in Historia ecclesiastica, Daniel in Francica, ac denique Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 2, pag. 231 & sequenti, nisi in observatione in infima margine adjecta, quam infra aptius recitabo. Rursum alii, qui dictum miraculum, quale ab Hincmaro narratur, propugnant, nominatim Marlotus in Metropoli Remensi, Tenneurius in Tractatu apologetico adversus Joannem Jacobum Chifletium, & Cerizierus in Vita Gallica S. Remigii, negant, ex prædictorum veterum silentio quidquam posse concludi; quod Mabillonio quoque visum fuit; licet hic de ipsa ampullæ origine, sive tempore, loco & occasione, quibus divinitus accepta fuerit, ausus non sit Hincmaro certo assentiri, ut sequenti § dicturi sumus.

[145] [Mabillonius, quamquam nec ipse Hincmari dicta tueatur,] Interim is tom. 1 Annalium Benedictinorum, ad annum Christi 533, num. 18 de auctorum silentio sic disputat: Ad Avitum quod attinet, nondum forte rescierat, quæ acciderant in Chlodovei baptismo, ad quem a rege invitatus hac epistola se excusat. Deinde etiam si ea rescivisset, quid attinebat illa commemorare Chlodoveo ipsi, horum omnium conscio? Jam vero Gregorius, etsi ampullæ cælitus demissæ non meminerit, aliquid tamen prodigii tunc accidisse innuit, cum ait, templum baptisterii DIVINO RESPERSUM fuisse AB ODORE, talemque ibi gratiam (Deum) adstantibus tribuisse, ut ÆSTIMARENT, SE PARADISI ODORIBUS CONLOCARI. Denique ex Fortunati silentio nihil confici potest; cum alia æque miranda in S. Remigii Vita prætermiserit, imo ipsam, quod mirere, Chlodovei & Francorum conversionem & sacram ejusdem regis tinctionem, a Remigio factam. De Fredegario nihil hic observavit; nisi forte huc etiam referenda sint, quæ ibidem post aliqua interjecta, occasione alterius miraculi, ab illo æque ac a Gregorio præteriti, sic subdidit: Neque potior est ex Fredegarii silentio petita auctoritas, quæ ut summum eadem censenda est cum auctoritate Gregorii episcopi Turonensis, cujus ille Historiam dumtaxat in compendium redegit.

[146] [nisus tamen est infirmare argumentum] Ad hæc reponi potest, suspicionem de causa silentii in Avito, a Mabillonio injectam, aliquid verisimilitudinis habituram, si non deessent alia sat vetera testimonia pro miraculo asserendo; nec constare, epistolam ab illo primis post Clodovei baptismum diebus datam esse; cum illam miserit cum Laurentii illustris viri filio, cujus libertatem a Gundobado rege ipse, jubente Clodoveo, petierat, tuncque primum obtinuerat, uti ex epistola danda manifestum erit. Hanc ergo occasionem exspectasse videtur Avitus, ut eidem regi de baptismo gratularetur; non unice scripsit, ut sese excusaret, quod solemnitati non adfuisset. Porro si miraculum scivisset S. Avitus, sane attinebat illud Clodoveo, utut probe conscio, commemorare. Nam præterquam quod id pergratum regi accidere debuisset; gratulabatur illi, quod, nequicquam obstrepentibus hæreticis, Catholicam fidem amplexus esset, hortabaturque, ut eamdem etiam inter ceteras gentes, tum legationibus tum armis, propagaret. An non apposite fidem illam tam illustri miraculo comprobatam memorasset; & si ille ex eodem chrismate in Christianum regem unctus fuisset; nonne hunc quoque stimulum pro eadem fide dilatanda apte adjecisset?

[147] [ab antiquiorum silentio petitum;] Transeamus ad S. Gregorium, cujus locum a Mabillonio laudatum, etsi supra jam dederim, oportet hic repetere. Gaudio magno repletus (S. Remigius de regis Francorumque ad baptismum consensu) jussit lavacrum præparari. Velis depictis adumbrantur plateæ ecclesiæ, cortinis albentibus adornantur, baptisterium componitur, balsama diffunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baptisterii divino respergitur ab odore; talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut æstimarent, se paradisi odoribus conlocari. Quis suspicetur, hæc ad ampullam chrismatis e cælo delapsam referenda esse? Ego quidem per divinum illum odorem non aliud indicari existimo, quam balsami odoriferorumque luminarium, quæ Remigius in baptisterium inferri jusserat, nativam fragrantiam, eaque tam suaviter affectos, qui aderant, ut, Deo eorumdem mentes quoque gratia sua demulcente, velut inter cælestia odoramenta versari sibi viderentur. Nec refert, quod odorem divinum dixerit: norunt enim Latinæ linguæ periti, divinum in sensu improprio etiam aliquando usurpari pro præstantissimo, præ ceteris excellenti &c. Non aliter locum hunc accepit Hincmarus, dum num. 62 Vitæ illum fere descripsit, deinde vero num. 63 longe præstantiores odores simul cum ampulla cælesti acceptos narravit; priores scilicet naturales ex odoramentis, postremos miraculosos reputans.

[148] Frustra etiam quis auctoritatem ex silentio Fredegarii objectam elevare, [sed, ut mihi quidem videtur,] & ad summum eamdem cum S. Gregorii Turonensis auctoritate hic facere vellet eo argumento, quod Fredegarius illius Historiam dumtaxat in compendium redegerit. Enimvero hæc ratio non obstitit, ne Fredegarius hinc inde aliqua aliunde accepta explicandi illustrandive gratia addiderit. Sic in hoc ipso loco diem baptismi Clodoveo collati, quem Gregorius siluerat, inseruit, nimirum: in Pascha Domini. Sic ibidem subjunxit: Cum a S. Remedio in Albis Evangelii lectio Chlodoveo adnuntiaretur, qualiter Dominus noster Jesus Christus ad passionem venerat; dixit Chlodoveus; Si ego ibidem cum Francis meis fuissem, injuriam ejus vindicassem. Jam fidem his verbis ostendens, Christianum se vere esse adfirmat. Præmiserat etiam cap. 18 & 19 multa de S. Chrotechilde, quæ non magis, quam mox dicta in Turonensis Historia reperies. Si igitur Fredegarius non alienum ab instituto suo putaverit, aliqua a Gregorio præterita, vel eidem ignota, Epitomæ inserere, cur non etiam ampullæ e cælo missæ prodigium, genti Francorum tam honorificum ac singulare, in eadem memorasset? Attamen hujus rei non modo non meminit, verum etiam Gregorii verba, in quibus, aliquid prodigii tunc accidisse, insinuari Mabillonius credidit, ille prætermisit; non alia, puto, de causa, quam quod odorem illum naturalem fuisse arbitraretur, & de ampullæ miraculo nihil inaudisset.

[149] Superest quæstio de silentio Fortunati, qui primigeniam Vitam certe habuit. [parum feliciter.] Quid mirum est, hunc multa alia atque ipsum etiam Clodovei baptismum omisisse, qui ab Ægidio archiepiscopo Remensi jussus erat tantum aliqua miracula, quæ in populo legerentur, ex longiori illa Vita excipere, teste Hincmaro in Prologo, studuitque ex illis pauca disserere, plurima præterire, ut ipsemet Fortunatus loquitur in compendio num. 3? Verum cum is totus in mirabilibus narrandis versetur, tanto magis mirandum est, cælestem illam ampullam, singulare utique miraculum, nullique e ceteris gentibus concessum munus, ab eodem præteritam esse. Mihi quidem minus verisimile apparet, Fortunatum ista brevitatis ergo omisisse, quam non acturum fuisse de Francorum baptismo, si hunc tam nobili prodigio illustratum novisset. Prædictis silentibus adde Alcuïnum reliquosque supra nominatos, quorum etsi singuli nil evincant, conjunctim tamen argumentum negativum multum confirmant. Addenda quoque est Præfatio Missæ ritus Gallicani, quoddam compendium Vitæ ac miraculorum S. Remigii continens, quæ si Fortunati ævo jam lecta fuerit, ut existimavit Mabillonius, quid silentio suo aliud indicat, quam cælestem sæpe dictæ ampullæ missionem illo tempore ignotam fuisse? Cetera vide § sequenti.

§ IX. Refutantur alia argumenta pro Hincmariano asserto allata: opinio Mabillonii & Longuevallii satis probabilis proponitur.

[Verisimile non est, Hincmarum ampullæ prodigium didicisse] Supersunt alia argumenta, quæ pro Hincmariana narratione producuntur, examinanda, modusque, quo alii dignitatem ampullæ Remensis tuentur. Tenneurius in Tractatu apologetico cap. 2 persuadere conatus est, S. Gregorium Turonensem expressam de eadem mentionem fecisse, sed locum ex illius Mss. exemplaribus erasum esse. In hunc finem laudavit Magdeburgenses in Historia ecclesiastica cent. 6, cap. 6, ubi hæc aiunt: Porro inter alios ritus etiam chrisma addiderunt. Nam, ubi Remigius Clodoveum regem baptizasset, non adfuit chrisma (forte quia non fuit necessarium) sed ait Gregorius Turonensis & Henricus Erfordiensis, columbam ore attulisse vas chrismate plenum. Ex hisce Tenneurius statuit, aut saltem probabile censuit, Magdeburgenses habuisse antiquos codices, in quibus ista legebantur, quæ a Gallicanis propter veterem inter Remensem & reliquos Franciæ archiepiscopos litem de jure ungendi reges avulsa fuerint, non item a Germanicis codicibus, quia hæc controversia ad Germanos non pertinebat; sed & ex his quoque tandem sublata fuisse, quia cum exemplaribus Gallicis, quæ certiora reputabantur, non concordabant. Ita fere ipse; quod Coïntio ad annum 496, num. 29 non immerito ridiculum visum fuit.

[151] [ex S. Gregorio Turonensi, sed ex hujus exemplaribus erasum esse;] Consentit Ruinartius in annotatis ad Historiam Francorum ejusdem Gregorii lib. 2, cap. 31, cujus observationem accipe. Quod vero aiunt, a centuriatoribus Magdeburgensibus visum fuisse codicem Gregorii, in quo ampulla illa memoraretur, quem heterodoxi postea disscisserunt, veri simile non videtur. At forte illi habuere præ manibus librum de Gestis Francorum, a Chesnio tom. 1 editum, qui in nonnullis codicibus Mss. Gregorio nostro tribuitur, in quo hæc historia descripta fuerit. Ejusmodi habetur unum exemplar in bibliotheca archimonasterii Remigiani apud Remos, ab annis circiter D exaratum. Credibiliora hæc sunt, quam omnia exemplaria Gregorianæ Historiæ propter dictam litem in Gallia sic luxata fuisse, ut nullum hac in parte integrum remanserit, etiam in provincia Remensi, cujus non minus interfuisset eadem illæsa servare, quam aliarum luxare.

[152] [nec magis verisimile est, eumdem hoc] Laudatus Tenneurius loco citato præterea contendit, Hincmari testimonium, etsi nullum eo vetustius haberetur, tribusque ac amplius seculis eventu posterius sit, non ideo fabulosum reputandum, vel ab illo adinventam fuisse ampullæ historiam. Rationem allegat, tum quod æquum non sit ita de viro insigni, pio, docto & ecclesiastica dignitate ornato suspicari; tum quod verisimillimum sit, illum ista ex vetustissima Historia, ut ipse testatur, nempe Remigiana Vita, quæ temporum injuria periit … excepisse. Hic lectorem remittit ad aliud suum Opus, cui titulus Veritas vindicata adversus Joannem Jacobum Chifletium &c, in cujus parte 3, cap. 5 id ipsum confidentius asseveraverat hoc modo: Sic enim Hincmarus archiepiscopus Remensis in Vita S. Remigii (quam ex vetustissima ejus Historia, a Gregorio Turonensi memorata, excepisse testatur) de Clodovei baptismo loquens: “Cum vero pervenissent ad baptisterium” &c. Evicerat pene causam suam Tenneurius, si, quod credi voluit, solide probasset, testatum Hincmarum esse, sese omnia, quæ recensuit, S. Remigii gesta ex ejusdem vetustissima Vita accepisse.

[153] At enim oppositum prolixe profitetur ipsemet Hincmarus in Prologo, [ex primigenia Vita accepisse.] in quo docet, primigeniam illam Vitam, librum maximæ quantitatis, sic periisse, ut sua ætate post diligentissimam indagationem pauca & dispersa inde folia vix reperta fuerint; seque ad hanc jacturam sarciendam ejusdem Vitam scribere aggressum esse. Adjumenta autem sua exponens, Colligam, inquit, tam ea, quæ in hystoriis a Majoribus editis de illo inveni, quam & illa, quæ in diversis scedulis dispersa repperi; verum & illa in serie digerens, quæ vulgata relatione percepi; quia … vera est lex hystoriæ simpliciter ea, quæ, fama vulgante, colliguntur, ad instructionem posteritatis litteris commendare. Adi hujus mei Commentarii § 2, ubi etiam dubitationem meam indicavi, utrum sanctus Turonensis historicus primigeniam Vitam, an ejusdem per Fortunatum compendium laudaverit. At si primam, ut Tenneurius censuit, satisque verisimile est, novum hinc argumento negativo robur accedit; nempe quod ampullæ historia non magis in illa lecta fuerit a Gregorio, quam a Fortunato, cui ejusdem Vitæ copia certe fuit.

[154] Hincmarum (quamvis suis nævis non caruerit, maxime ubi de suæ sedis excellentia agebatur) doctum piumque præsulem fuisse, [Respondetur ad argumenta petita ab auctoritate Hincmari,] non inficior, nec ampullæ historiam ab illo primo omnium excogitatam confictamve esse certo assevero. Rerum quoque Remigianarum indagatorem agnosco diligentem, sed magis, ne quid a quovis seu scripto seu verbis traditum præteriret, quam ut vera compertaque referret. Nam quid aliud indicant ista, quæ ex ejusdem Prologo mox recitavi, eaque, quam sibi præfixit, historiæ scilicet vera lex, simpliciter ea, quæ, fama vulgante, colliguntur … litteris commendare? Quam infeliciter hæc ei cesserit, liquebit in Annotatis, ubi fabulas ex nimia credulitate & sine ulla crisi ab eodem adoptatas observabo. Ex similibus obscuris nulliusve pretii scedulis, aut potius ex vulgata relatione, seu vulgari ac forte tunc nupera traditiuncula, prodigium ampullæ didicisse videri potest, ne ipsemet post tria secula primus finxisse credatur tam celebre factum, cujus nulla reperitur apud vetustiores memoria. Forte etiam, quod scriptores infra laudandi suspicati fuere, cum ampullæ, in ecclesia Remensi magna cum veneratione asservatæ, veram originem nesciret, ipse ex conjecturis suis illam aliam assignavit; sed de hac re postea pluribus.

[155] Fidem facto præterea conciliare nititur Marlotus ex eo, [qui etiam coram Carolo Calvo in illustri conventu Metensi] quod Hincmarus verbis præcedenti § datis in Caroli Calvi inauguratione Metensi publice dicere non dubitaverit, Clodoveum cælitus sumpto chrismate a S. Remigio inunctum & in regem consecratum fuisse. Sic enim ad hæc Marlotus disserit: Quis dicat, Hincmarum tam perfrictæ frontis, ut historiam tanti momenti hactenus inauditam, sed recens a se confictam, coram tam illustri consessu edicere; tantæ levitatis, ut sapientissimo regi nugamenta quædam gerrarum consarcinare; tantæ improbitatis, ut ipsis templorum cæremoniis sacrisque ritibus, ingesta fabula, sacrilegum in modum illudere voluerit? Carolus rex, cui solemne erat obscura quæque Scripturæ loca sapientibus proponere, etiam in castris & inter bellorum tumultus, de re tam gravi non sciscitatus esset? Quotquot hic aderant, primæ nobilitatis ac literaturæ viri, elingues, stupidi, vel fascinati ab Hincmaro, ne in fictam ejusmodi traditionem insurgerent? Quis credat, nisi aliunde, hunc vera proferre, certiores essent? &c.

[156] [ampullam istam asseruit; ostenditarque,] Jam dixi supra, necesse non esse, ut Hincmarus imposturæ arguatur; sed saniorem criticen in eo ab eruditis merito requiri. Ponamus itaque, ipsum credidisse, quod aiebat; nihil præter nimiam credulitatem in hoc facto reprehendendum erit. An & quid ad ejusdem assertum postea reposuerint illustres litteratique viri, qui aderant, nescimus: at certe prudentis non erat in ipsa ecclesia atque in ipsa inauguratione regis dicentem archiepiscopum, qui primas in ea partes tunc agebat, interpellare; quæque hic pro ejusdem regis prosapiæ gloria breviter commemoraverat, coram eodem rege ibidem dictis convellere. Æque ignotum est, quid hac in re fecerit Carolus; cui tamen ingrata accidere non potuit ista archipræsulis oratio. Pro Clodovei unctione regia Hincmarus laudare potuit privilegium Ludovici Pii, num. 130 citatum, in quo hic imperator, sine ulla tamen de ampulla divinitus accepta mentione, hoc ipsum asseruit, verbis ibidem datis mox subdens: Sed & ipse rex nobilissimus (Clodoveus) ad regiam potestatem perungi, Dei clementia dignus inventus fuit.

[157] [qua ratione excusari possit.] Notandum præterea est, Hincmarum hoc in loco dixisse quidem, Clodoveum cœlitus sumpto chrismate unctum & in regem sacratum fuisse, non tamen indicasse modum, quo chrisma cœlitus acceptum esset. Quod observo, quia ex infra dicendis sunt, qui, licet historiam ampullæ ab Hincmaro in Vita traditam pro certa tueri non audeant, nihilominus probabile esse censent, Clodoveum chrismate, alia occasione alioque modo per S. Remigium divinitus impetrato, unctum fuisse. Hoc si ita sit (quod postea examinabo) Hincmarus nihil in Metensi consessu asseruit, de quo potuerit merito reprehendi, nisi forte de asserta unctione regia Clodovei, pro qua auctorem habebat, ut dixi, Ludovicum Pium, patrem Caroli Calvi, in cujus inauguratione ista asseruit.

[158] [Frustra etiam pro Hincmaro] Tenneurius etiam ipsum S. Remigium in auxilium vocat; Verum, inquiens, & in eo, quod apud Flodoardum habetur, Remigiano Testamento tacitam fieri cœlestis ampullæ mentionem, fateantur necesse est, qui sancti Pontificis verba accurate expendent. Sic enim ipse de regio Clodovei genere: “Quod in regiæ majestatis culmen perpetuo duraturum * elegi, baptizavi, de sacro fonte suscepi, donoque septiformis Spiritus consignavi, & per EJUSDEM sacri chrismatis unctionem ordinavi in regem.” Manifestum est, dictionem EJUSDEM, non ad sacrum chrisma, cujus antea nulla mentio, sed ad Spiritum sanctum referri, & de eo explicandam esse; ac proinde vocari a Remigio oleum illud, quo Clodoveum unxerat, Chrisma Spiritus sancti; æque ac si diceret: “Per sacri chrismatis EJUSDEM SPIRITUS unctionem ordinavi in regem;” non repetito proxime apposito SPIRITUS vocabulo. Non poterat autem vocari chrisma illud CHRISMA SPIRITUS SANCTI, nisi divinitus missum, quamvis missionem clarius non explicet, utpote omnibus notissimam & in testamento supervacaneam. Hæc Tenneurius; quæ miror ab illo tam confidenter afferri potuisse.

[159] Testamentum, quod velut S. Remigii esset, Flodoardi Historiæ Remensi insertum legitur, [laudatur S. Remigii testamentum, utpote non genuinum.] invalidum est ad eam rem probandam; cum passim ab omnibus pro commentitio aut interpolato rejiciatur, nec verba ex illo allegata habeantur in ejusdem sancti Præsulis Testamento breviori, quod sincerum esse passim creditur. Ponamus tamen paulisper, prolixius etiam genuinum esse, vocemque ejusdem ad Spiritum sanctum esse referendam; profecto potuit chrisma illud chrisma Spiritus sancti vocari, quia idem chrisma erat; cujus unctione Remigius Clodoveum in Sacramento Confirmationis dono septiformis Spiritus, ut præmittitur, consignavit. Hæc expositio non minus clara & simplex est, quam Tenneuriana obscura, verbisque e Testamento adductis mere afficta; neque puto, Tenneurium in iis simile quid umquam suspicaturum fuisse, nisi id ad tuendam Hincmari narrationem e re sua fore judicasset. Insuper, etiamsi verbis illis cæleste chrisma indicaretur, non propterea oportet eadem de ampullæ Remensis missione, qualis ab Hincmaro refertur, necessario interpretari, ut modo dicere aggredior.

[160] Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum, ad annum Christi 533, [Dubitavit Mabillonius, an sacrum chrisma & oleum,] num. 18, ubi, ut dictum est, argumentum ab auctorum veterum silentio petitum elevare conatus est, cum Marloto censens, verisimile non esse, Hincmarum tam impudentem, imprudentemve fuisse, ut rem novam ac recens inventam pro re antiqua & sacra in tam illustri eruditorum hominum cœtu (Metensi) obtruserit; maxime, quod eam obiter tantum & absque præfatione, uti rem omnibus notam, & nemini ambiguam retulerit; Mabillonius, inquam, ibidem hinc conclusit: Res ergo jam tum receptissima & exploratissima erat ampulla sacra, sed origo forte non ita. Ad rationes adversus silentium veterum & pro Hincmari fide ab eo expositas satis videor respondisse; quare audiamus illum de ampullæ origine disserentem. Non unius tantum (ita habet ibidem) sed duarum ampullarum meminit antiquus auctor, qui libellum de vita S. Chrotildis reginæ scripsit, ubi ait, chrismate deficiente, cum S. Remigius Chlodoveum baptizaturus esset, DUAS AMPULLAS OLEO ET CHRISMATE PLENAS cælitus demissas fuisse, e quibus B. Remigius regem more ecclesiastico perunxerit.

[161] Unde id acceperit hic auctor, nobis incompertum; nisi si hoc loco aliud miraculum confuderit, [alia occasione a S. Remigio divinitus impetrata,] ab Hincmaro in Vita B. Remigii relatum. Narrat quippe Hincmarus, sanctum Pontificem, cum iter ageret, ab homine quodam ægroto haud ignobili, necdum baptizato, accersitum fuisse, ut eum sacris aquis ablueret. Cum autem oleum exorcizatum fere, chrisma vero penitus in duabus ampullis, a presbytero loci allatis, defecisset, vacuas ampullas super altare deposuisse, ac fusa ad Deum oratione, mox plenas inventas fuisse. Quod quidem Hincmarus ante Chlodovei baptismum refert. Neque id ab Hincmaro inventum putes. Hoc enim antiquitus, id est, ante annos mille, in Præfatione Missæ de S. Remigio ritu Gallicano commemorabatur, ut constat ex veterrimo codice ecclesiæ Remensis, ante annos octingentos scripto, in quo B. Remigii quoddam Vitæ compendium & quædam miracula referuntur ex Præfatione, quæ ad Missam antiquitus dicebatur, ut fragmenti illius titulus præfert, in quo sic de duabus ampullis scriptum reperitur: “Dum autem cuidam ægroto baptizando chrisma quæreretur, & nihil inveniretur, sic ampullas vacuas super altare jussit mitti, ut ipse se interim in oratione prosterneret. Tunc cælesti rore chrismatis benedictione perfunditur.” Integrum fragmentum in Appendice hujus tomi habes.

[162] [Hincmaro non dederint occasionem errandi,] Haud scio, an ad duas istas ampullas respexerit scriptor Vitæ S. Chrothildis mox laudatus: quod si ita est, ex his ampullis Chlodoveum perunctum fuisse, nobis conjiciendi locum dedit. Porro an ampulla illa, cujus meminit Hincmarus, una ex illis duabus fuerit, ejusque originem non satis compertam ad Chlodovei baptismum retulerit, temere asserere nolim. Sed sive hæc, sive alia fuerit, de ejus veritate dubitare non possum. Post hæc monet Mabillonius, obesse non posse, quod de duabus illis ampullis nulla exstet apud Fortunatum & Fredegarium mentio: cum primus profiteatur, se ex primigenia Vita pauca disserere, plurima præterire; alterius vero majoris esse non possit auctoritas, quam Gregorii Turonensis, cujus Historiam in compendium contraxit. Tandem Mabillonius ex omnibus præmissis sic statuit: Cum itaque hæc argumenta nihil contra sacræ ampullæ veritatem efficiant, antiquissimæ de illa traditioni Remensis, imo & totius Gallicanæ ecclesiæ sua constare debet auctoritas. Censuit igitur Mabillonius, sacram ampullam, Remis asservatam, ex qua Christianissimi reges etiam his nostris temporibus in coronatione sua inungi solent, sacrum chrisma divinitus acceptum continere, ex eoque Clodoveum quoque unctum fuisse; sed unice dubitavit de loco, tempore ac modo, quibus idem illud chrisma acceptum sit, & an ipsa quoque ampulla cæleste sit munus.

[163] [consentit Longuevallius noster;] Ipsi proxime accedit noster Jacobus Longuevallius, sed apertius mentem suam eloquitur, tomo 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ lib. 5, pag. 231 & sequenti, ubi in ipso contextu, ut superius monui, de ampulla tempore baptismi missa altum silens, sequentem annotationem in inferiori paginæ ora sermone Gallico adjecit: S. Avitus Viennensis, Anastasius Papa, S. Nicetius Trevirensis, Gregorius Turonensis &c, qui de Clodovei baptismo agunt, miraculi ampullæ sacræ non meminerunt, uti nec Fortunatus in Vita S. Remigii, quod silentium tot tam gravium auctorum aliquot criticis argumentum visum est invincibile, contra quod nec traditio Remensis ecclesiæ, nec testimonium Hincmari valere posse, arbitrantur. En tibi, quod hac in re mihi certius apparet. Vetus Missa de miraculis S. Remigii docet, sanctum hunc Episcopum, cum ægrotantem baptizare volenti chrisma ad unctiones faciendas deesset, duas ampullulas super altari posuisse, hasque miraculose impletas esse. Hincmarus idem miraculum narrat. Credibile est, Clodoveum eodem miraculoso chrismate e cælis misso inunctum fuisse. Sic verum erit, illum chrismate e cælis misso unctum esse; nec mirum erit, laudatos auctores, dum de ejusdem baptismo agerent, istius miraculi non meminisse; nempe quia illud hac occasione non contigerat. Hoc satis est ad comprobandam traditionem regibus nostris ecclesiæque Remensi tam gloriosam. Hactenus Longuevallius, sed verbis Gallicis.

[164] [quæ opinio non improbabilis apparet,] Atqui ita omnino est: hoc modo cessabit argumentum ex silentio veterum, quod adversus ampullam Remensem militabat; ac simul assignabitur verisimilis ratio, quæ historiæ ejusdem ampullæ, quam Hincmarus primus omnium vulgasse scitur, occasionem & initium dederit. Cessabit, inquam, argumentum ex silentio: quid enim mirum, si, qui ex laudatis scriptoribus tantum litteras de suscepto baptismo gratulatorias regi Clodoveo dederunt, vel ejusdem baptismi tantummodo fecere mentionem, non memorarint miraculum, quod in baptismo non contigerat; aut si alii siluerint, qui non Vitam S. Remigii, sed Francorum historiam scribendam susceperant; vel si denique istud præterierit Fortunatus, qui plurima illius miracula a se omissa professus est? Aliter prorsus se res habet in priori casu; quia, cum miraculum istud non tantum ad S. Remigii, sed etiam ad Clodovei totiusque gentis Francorum gloriam spectasset atque in ipso regis baptismo factum fuisset, non apparet ulla verisimilis ratio, ob quam a prædictis omnibus fuisset præteritum. Ad hæc cum ex traditione haberetur, Clodoveum in baptismo suo a Remigio unctum fuisse chrismate e cælis accepto, ampullamque, quæ reliquum istius chrismatis continebat, in Remensi ecclesia religiose asservari, nec vera ejusdem ampullæ origo satis nota esset, haud difficulter opinari potuit Hincmarus, vel si quis ipsi præivit, eamdem in ipso regis baptismate divinitus allatam fuisse.

[165] Restat, ut de Vita S. Chrotechildis, a Mabillonio mox laudata, [sed nihil illam juvat quidam biographus S. Chrotechildis.] aliquid observemus. Edidit eam ipse ex Ms. codice S. Germani Pratensis inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti Sæculo 1, a pag. 98, in eaque num. 7 revera sic legere est: Cumque chrisma defuisset, Dei nutu in specie columbæ venit Spiritus sanctus, portans duas ampullas, oleo & chrismate plenas, quas B. Remigius devote suscepit, regemque more ecclesiastico perunxit, vocavitque eum Lucdovicum, quasi Laudabilem virum. Viderat illam & aliunde ex Mss. codicibus habebat Henschenius noster, quando S. Chrothildis acta illustravit ad diem III Junii, sed quia eamdem aliquot seculis post obitum Sanctæ scriptam compererat, maluit, hac omissa, aliam ex S. Gregorii Turonensis Historia concinnare. Illam saltem Carolo Magno posteriorem esse, probat in eadem facta mentio de imperatoribus Romanorum e stirpe Clodovei. Apud Mabillonium num. 2 dicitur: Deus enim præscius futurorum præviderat, ex Crothilde semen regium nasciturum, eorumque propagine Romanorum Francorumque imperium gubernaturum. Et numero ultimo agitur de sepultura ejusdem S. Chrothildis, Romanorum imperatorum matris, & regum Francorum genitricis. Hinc statue primo, anonymum hujus Vitæ auctorem nullius aut exigui ponderis esse posse: secundo regiam Clodovei unctionem ipsi verisimiliter ignotam fuisse: tertio, non satis illum fuisse instructum de ampulla Remensi, cum duas pro una in ejusdem regis baptismate allatas numeret.

[Annotata]

* al. regnaturum

§ X. Litteræ gratulatoriæ S. Aviti Viennensis & Anastasii II Papæ ad Clodoveum: S. Remigius illum per epistolam solatur de morte sororis suæ; per alteram salutaria monita eidem tradit: ejusdem regis benignitas in ecclesiasticos.

[S. Avitus episcopus Viennensis per epistolam] Francorum regis gentisque ad Christiana sacra conversio magno, ut par erat, gaudio Catholicos omnes, maxime ecclesiarum præsides affecit. Ex hisce Anastasius II summus Pontifex Romanus, sanctusque Alcimus Avitus, Viennensis sub Gundobado Burgundionum rege Ariano episcopus, litteras gratulatorias suæque lætitiæ testes ad Clodoveum dedere. Aviti, qui prior scripsisse videtur, epistolam jam recitavit Henschenius noster in ejusdem Sancti gestis ad diem V Februarii; quia tamen illam in hoc Commentario sæpe laudavi, ad eamque lectorem remisi, eamdem hic recudam, prout correctior exstat inter Opera Jacobi Sirmondi tom. 2, col. 56 & duabus sequentibus.

Avitus Viennensis episcopus Chlodoveco regi.

Vestræ subtilitatis acrimoniam quorumcumque schismatum sectatores sententiis suis, variis opinione, diversis multitudine, vacuis veritate, Christiani nominis visi sunt obumbratione velare. At, dum status nostros æternitati committimus, dum, quid recti unusquisque sentiat, futuro examini reservamus, etiam in præsentibus interlucentis radius veritatis emicuit. Invenit quippe tempori nostro arbitrum quendam divina provisio. Dum vobis eligitis, omnibus judicatis; vestra fides nostra victoria est.

[167] [gratulatur Clodoveo susceptum baptismum in natali Domini:] Solent plerique in hac eadem causa, si pro expetenda sanitate credendi, aut sacerdotum hortatu, aut quorumcumque sodalium suggestione moneantur, consuetudinem generis & ritum paternæ observationis opponere. Ita saluti nocentem verecundiam præferentes, dum parentibus in incredulitatis custodia inutilem reverentiam servant, confitentur, se quodammodo nescire, quid eligant. Discedat igitur ab hac excusatione post talis facti miraculum noxius pudor. De toto priscæ originis stemmate sola nobilitate contenti, quicquid omnis potest fastigium generositatis ornare prosapiæ vestræ, a vobis voluistis exurgere. Habetis bonorum auctores, voluistis esse meliorum: respondetis proavis, quod regnatis in sæculo, instituitis posteros, quod regnatis in cælo. Gaudeat ergo quidem Græcia, habere se principem Legis nostræ; sed non jam quæ tanti muneris dono sola mereatur illustrari, quod non desit & reliquo orbi claritas sua. Siquidem & occiduis partibus in rege non novo novi jubaris lumen effulgurat. Cujus splendorem congrue Redemptoris nostri Nativitas inchoavit; ut consequenter eo die ad salutem regenerari ex unda vos pareat, quo natum redemptioni suæ cæli Dominum mundus accepit.

[168] [regem laudat, & victorias pollicens] Igitur, qui celebris est natalis Domini, sit & vestri: quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo; in quo vos animam Deo, vitam præsentibus, famam posteris consecrastis. Quid jam de ipsa gloriosissima regenerationis vestræ solennitate dicatur? cujus ministeriis etsi corporaliter non accessi, gaudiorum tamen communione non defui. Quandoquidem hoc quoque regionibus nostris divina pietas gratulationis adjecerit, ut ante baptismum vestrum ad nos sublimissimæ humilitatis nuntius perveniret. Unde nos post hanc expectationem jam securos vestri sacra nox reperit. Conferebamus namque, nobiscumque tractabamus, quale esset illud, cum adunatorum numerus pontificum manu sancti ambitione servitii membra regia undis vitalibus confoveret; cum se Dei servis inflecteret timendum gentibus caput; cum sub casside crines nutritos salutari galea sacræ unctionis indueret; cum intermisso tegmine loricarum, immaculati artus simili candore fulgerent. Faciet, si quid creditis, regum florentissime, faciet, inquam, indumentorum ista mollities, ut vobis deinceps plus valeat rigor armorum, & quicquid felicitas usque huc præstitit, addet hinc sanctitas.

[169] Vellem vero præconiis vestris quiddam exhortationis annectere, [hortatur, ut Christianam fidem apud paganas gentes propagare studeat;] si aliquid vel scientiam vestram vel observantiam præteriret. Numquid fidem perfecto prædicabimus, quam ante perfectionem sine prædicatore vidistis? An forte humilitatem, quam jam dudum nobis devotione impenditis, qui nunc primum professione debetis? An misericordiam, quam solutis * a vobis adhuc nuper populus captivus gaudiis mundo insinuat, lacrymis Deo? Unum ergo, quod vellemus augeri: Ut, quia Deus gentem vestram per vos ex toto suam faciet, ulterioribus quoque gentibus, quas in naturali adhuc ignorantia constitutas nulla pravorum dogmatum germina corruperunt, de bono thesauro vestri cordis fidei semina porrigatis: nec pudeat pigeatque, etiam directis in rem legationibus, adstruere partes Dei, qui tantum vestras erexit. Quatenus externi quoque populi paganorum, pro religionis vobis primitus imperio servituri, dum adhuc in alios videntur habere proprietatem, discernant potius gentem, quam principem. Nulla igitur patria quasi speciali sede sibi vindicet, totis quos honorum gradibus attollitis. Constat, vos esse, quo communis uno solis jubare omnia perfruuntur. Vicina quidem plus gaudent lumine, sed non carent remotiora fulgore.

[170] Quapropter radiate perpetuum, præsentibus diademate, [laudat ejusdem misericordiam, & illustrem captivum remittit.] absentibus majestate. Successus felicium triumphorum, quos per vos regio illa gerit, cuncta concelebrant. Tangit etiam nos felicitas: quotiescumque illic pugnatis, vincimus. Inter hæc tamen Catholicæ religionis affectum servat in vobis cura miserandi; & in apice, rerum omnium gubernacula continente, non minus eminet sanctitas, quam potestas. Ex qua utique factum est, ut dirigi ad vos servi vestri viri illustris Laurentii filium principali oraculo juberetis. Quod apud domnum meum, suæ quidem gentis regem, sed militem vestrum, obtinuisse me, suggero. Nihil quippe est, in quo servire non potest. Commendat directum; congaudi misso, invidi vos visuro. Cui minus computandum est ad utilitatem, parenti proprio restitui, quam patri omnium præsentari. Hactenus S. Aviti epistola ex recensione Sirmondi; ad quam quædam ab Henschenio annotata consule in Commentario prævio ad Vitam ejusdem sancti episcopi tom. 1 Februarii pag. 263.

[171] Eodem anno 496, sub cujus finem Clodovei baptismum contigisse credimus, [Gratulatur etiam illi Anastasius II Papa,] Anastasius II ad summum Pontificatum Romanum evectus fuit, mense Septembri secundum Papebrochium nostrum, secundum alios mense Novembri. Hic quoque tam felici nuntio sive ex fama, seu, quod verisimilius est, ex S. Remigii, vel ipsius etiam regis Clodovei litteris e Gallia audito, epistolam per Eumerium presbyterum ad eumdem regem transmisit, quam Lucas Dacherius omnium primus typis vulgavit tom. 5 Spicilegii prioris editionis pag. 582, unde etiam a Labbeo in suam Conciliorum Collectionem illata est, & ab eruditis pro genuina excepta. Apud laudatum Dacherium sic recensetur.

Glorioso & illustri filio
Cludoecho Anastasius episcopus.

Tuum, gloriose fili, in Christiana fide cum exordio nostro in Pontificatu contigisse, gratulamur. Quippe Sedes Petri tanta occasione non potest non lætari, cum plenitudinem gentium intuetur ad eam veloci gradu concurrere, & per temporum spatia repleri sagenam, quam in altum jussus est mittere idem piscator hominum & cælestis Jerusalem beatus claviger.

[172] [eique Ecclesiam Dei commendans, victorias precatur.] Quod serenitati tuæ insinuare voluimus per Eumerium presbyterum, ut, cum audiveris lætitiam patris, crescas in bonis operibus, impleas gaudium nostrum, & sis corona nostra, gaudeatque mater Ecclesia de tanti regis, quem nuper Deo peperit, profectu. Lætifica ergo, gloriose & illustris fili, matrem tuam & esto illi in columnam ferream. Nam refrigescit caritas multorum, & malorum hominum versutia navicula nostra feris fluctibus agitatur, & despumantibus undis pertunditur. Sed speramus in spem contra spem, & Dominum collaudamus, qui eruit te de potestate tenebrarum, & in tanto principe providit Ecclesiæ, qui possit eam tueri, & contra occurrentes pestiferorum conatus galeam salutis induere. Perge igitur, dilecte & gloriose fili, ut Deus omnipotens serenitatem tuam & regnum protectione cælesti prosequatur, & angelis suis mandet, ut custodiant te in omnibus viis tuis, & det tibi in circuitu de inimicis suis victoriam. Deplorabilem Ecclesiæ Catholicæ ejus temporis statum jam exposui § 7; qui quanto miserabilior erat, tanto certe gratius Anastasio Papæ accidere debuit Francorum ad Christum conversio, a quibus ut major Ecclesiæ in Galliis clades timenda fuerat, ita nunc major spes salutis affulgebat. Credibile est, etiam ad S. Remigium hac super re litteras datas fuisse, quas non habemus.

[173] [S. Remigius per epistolam consolatur eumdem regem] Apud Labbeum tom. 4 Conciliorum, col. 1268 & sequenti una exstat ipsius S. Remigii ad Clodoveum epistola, quæ ad hoc tempus, sive ad initium anni 497, nondum exacta hieme, pertinere creditur, agitque de morte Albofledis, Clodovei sororis. Ex hac epistola discimus, Albofledem non modo una cum rege fratre suo a sancto Præsule ad Christianam fidem adductam, baptizatamque, verum etiam Deo virginem consecratam fuisse. Non diu tamen supervixisse, scribit S. Gregorius Turonensis in Historia lib. 2, cap. 31, ubi laudatæ epistolæ exordium recitans, hæc ait: Baptizata est & soror ejus Albofledis, quæ non post multum tempus migravit ad Dominum: pro qua cum rex contristaretur, S. Remigius consolatoriam misit ei epistolam, quæ hoc modo sumpsit exordium: “Angit me & satis me angit vestræ causa tristitiæ, quod bonæ memoriæ germana vestra transiit Albofledis. Sed de hac re consolari possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat, quam lugeri.” Hæc nec plura Gregorius; quam ob rem epistolam totam ex laudato Labbeo accipe.

[174] Domino illustri meritis Clodoveo * regi Remigius episcopus. [de morte sororis illius Albofledis,]

Angit me, & satis angit, vestræ causa tristitiæ, quod gloriosæ memoriæ germana vestra transiit Albofledis *. Sed consolari possumus, quia talis de hac luce discessit, ut recordatione magis suscipi * debeat, quam lugeri. Illius enim vitæ fuit, quod assumpta credatur a Domino, quæ a Deo electa migravit ad cælos. Vivit vestræ fidei, etsi est conspectus * desiderio recepta, Christus implevit, ut benedictionem virginitatis acciperet; quæ sacrata non est lugenda, quæ fragat * in conspectu Domini flore virgineo; quo scilicet & corona tecta, quam pro virginitate suscepit. Absit, ut a fidelibus lugeatur, quæ bonus Christi odor esse promeruit, ut per eum, cui placet, auxilium possit conferre poscentibus. Dominus meus, repelle de corde tuo tristitiam: animo rite composito, regnum sagacius gubernate, erectiora sumentes studio serenitatis consilia. Læto corde membra conforta; mœroris torpore discusso, acrius invigilabis ad salutem. Manet vobis regnum administrandum & Deo auspice procurandum. Populorum caput estis, & regimen sustinetis. Acerbitate ne te videant in luctu affici, qui per te felicia videre consueverunt.

[175] Esto ipse tuæ animæ consolator, vigorem illius providentiæ continens ingenitæ, [quæ cum ipso baptizata fuerat, & virginitatem Deo sacraverat.] ne tristitia candorem tuæ menti subducat. De ejus præsente transitu, quæ choris est juncta virgineis, ut credo, Rex gaudet in cælo. Salutans gloriam vestram *, commendo familiarem meum, presbyterum Maccolum, quem direxi. Quæso, ut tanti * habeatis ignoscere, quod, qui occursum debui, exhortatoria destinare verba præsumpsi. Tamen per harum baiulum si jubetis, ut vadam, contempta hiemis asperitate, frigore neglecto, itineris labore calcato, ad vos, auxiliante Domino, pervenire contendam. Eamdem epistolam etiam exhibet Ruinartius in Appendice Operum S. Gregorii Turonensis col. 1326, ex qua aliquot discrepantes voculas in margine annotavi. An tamen alterutro loco omnino pura sit, dubitare me facit locus e Turonensi mox adductus, in quo illius exordium paulo aliter exstat. Ceterum ea non alio argumento ad annum 497 referri videtur, quam quod Albofledis non post multum tempus a suscepto baptismate defuncta esse dicatur a S. Gregorio, quodque ex ipsa epistola constet, hanc hiemali tempore scriptam fuisse.

[176] Addo hic & alteram ejusdem sancti Præsulis epistolam, [Eidem regi salutaria monita tradit in alia epistola,] alio tempore & occasione datam, in qua scilicet eidem regi seu ad bellum ituro, seu potius post quamdam victoriam ab illo relatam salutaria præcepta dedit. Hæc a Jacobo Sirmondo in tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 175 sic edita exstat:

Domino insigni & meritis magnifico, Chlodoveo regi Remigius episcopus.

Rumor ad nos magnus pervenit, administrationem vos secundam rei bellicæ suscepisse. Non est novum, ut cœperis esse, sicut parentes tui semper fuerunt. Hoc in primis agendum, ut Domini judicium a te non vacillet *, ubi tui meriti, qui per industriam humilitatis tuæ ad summum culminis pervenit: quia, quod vulgo dicitur, Ex fine actus hominis probatur. Consiliarios tibi adhibere debes, qui famam tuam possint ornare. Et beneficium tuum castum & honestum esse debet; & sacerdotibus tuis honorem debebis deferre, & ad eorum consilia semper recurrere. Quod si tibi bene cum illis convenerit, provincia tua melius potest constare. Cives tuos erige, afflictos releva, viduas fove, orphanos nutri *, si potius est quam erudies, ut omnes te ament & timeant.

[177] [dum is in procinctu ad bellum Gothicum esset,] Justitia ex ore vestro procedat: nihil sit sperandum de pauperibus vel peregrinis, ne magis dona, aut aliquid accipere velis. Prætorium tuum omnibus pateat, ut nullus exinde tristis abscedat. Paternas quascumque opes possides, captivos exinde liberabis, & a jugo servitutis absolves. Si quis in conspectu vestro venerit, peregrinum se esse, non sentiat. Cum juvenibus jocare, cum senibus tracta, si vis regnare * nobilis judicari. Duo in hac epistola loci, quos asterisco notavi, certe sunt vitiosi; sed eodem modo leguntur etiam apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 1402, & Ruinartium in Appendice ad Opera S. Gregorii Turonensis col. 1326 & sequenti. Prior locus sensum integrum reddet, si pro ubi tui meriti &c legatur, & a tuo exercitu, qui per industriam humilitatis tuæ ad summum culminis pervenit. Secundus locus forte sic restituendus est: Sic potius illos erudies, ut omnes te ament & timeant. Jam quod ad occasionem & tempus scriptæ epistolæ attinet, Sirmondus hunc ei titulum præfixit: Hortatoria, cum rex ad bellum Gothicum se accingeret. Consenserunt Labbeus in Collectione conciliorum, Ruinartius in Annotatis ad Historiam Turonensis, & Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ, in qua propterea laudatam epistolam ad annum 507 recensuit.

[178] [ut nonnullis visum est,] Videntur hi eruditi viri in eam sententiam ivisse, primo quod in ipso epistolæ exordio dicatur Clodoveus tunc administrationem secundam rei bellicæ suscepisse; belli initium sive apparatum interpretantes, & secundum forsitan illud numerantes ab Alemannico. Secundo, quod idem rex videri possit monitis in hac epistola datis obsecutus fuisse, dum in Visigothos moturus, ea pro immunitate personarum rerumque ecclesiasticarum exercitui suo mandata præscripsit, de quibus ipsemet in sua epistola ad episcopos post bellum Gothicum data, infraque recitanda meminit. Quamvis hæc illorum opinio non sit improbabilis, mihi tamen verisimilius apparet, eamdem illam S. Remigii epistolam potius post idem bellum Gothicum scriptam fuisse. Verba illa in exordio posita Rumor ad nos magnus pervenit, administrationem vos secundam rei bellicæ suscepisse, non minus tum relatam insignem victoriam, quam instans bellum, sonant. Per vocem secundam intellige prosperam; tuncque hujus phrasis sensus obvius erit: Ex ingenti rumore intelleximus, administrationem rei bellicæ, quam suscepisti, tibi prospere successisse.

[179] [sed forte non nisi circa ejusdem belli finem scripta.] Huic expositioni congruit, quod subditur. Non est novum, ut cœperis esse, sicut parentes tui semper fuerunt, nimirum hostium victores; additurque monitum: Hoc in primis agendum, ut Domini judicium a te non vacillet &c; scilicet, ne rex & exercitus ejus nova illa victoria elati posthac indignos se redderent divinis auxiliis, quæ Christiana ejusdem regis humilitas promeruerat. Reliquum quoque ejusdem epistolæ, in qua præterea nulla fit de bello mentio, præcepta continet, victori principi ad subactam provinciam juste administrandam, quam bellaturo, opportuniora. Denique Clodovei litteris ad episcopos post bellum Gothicum directis occasionem æque potuit dedisse hæc Remigii epistola, si post, quam si ante idem bellum data fuerit. Non tamen inficior, ex consiliis Remigii profecta esse, quæ Clodoveus adversus Gothos processurus pro immunitate ecclesiarum religiosissime sanxit; id enim verisimillimum est ex ejusdem sancti Archipræsulis cura pastorali, singularique auctoritate, qua apud ipsum valebat. Verum id non obest, quo minus etiam post relatam victoriam ista scripserit, taciteque monuerit, ut promissis staret; quia, ut ibidem inquit, quod vulgo dicitur, Ex fine actus hominis probatur.

[180] Utut sit, Clodoveus, occiso Alarico Visigothorum rege, [Ejusdem regis præcepta pro immunitate ecclesiastica] totaque Aquitania potitus, regnum suum ad montes Pireneos extendit. Tum ut promissis staret, litteras ad universos recens subactæ regionis episcopos dedit, quas visum est ex Sirmondi editione hic recudere, quia sensa Christiano principe dignissima, quæ continent, haud dubie fructus sunt institutionis a Remigio acceptæ, tantique discipuli religio tanti Magistri gloria est.

Dominis sanctis & apostolica sede dignissimis episcopis Chlothovechus rex.

Enuntiante fama, quid actum fuerit vel præceptum omni exercitui nostro, priusquam in patriam Gothorum ingrederemur, beatitudinem vestram præterire non potuit. In primo quoque de ministerio ecclesiarum omnium præcepimus, ut nullus ad subripiendum in aliquo conaretur, neque de sanctimonialibus, neque de viduis, quæ in religione Domini devotæ esse probantur. Simili conditione & de clericis, vel filiis supradictorum, tam clericorum, quam viduarum, qui cum illis in domo ipsorum consistere videbantur: idem & de servis ecclesiarum, quos de ecclesiis tractos, per episcoporum sacramenta constiterit, præceptum est observare, ut nullus ex ipsis aliquam violentiam vel damnum pateretur.

[181] Quod ita ad integrum est agnoscendum, ut ex his supradictis si aliquis vim captivitatis pertulisset, [occasione hujus belli data, verisimiliter ex consilio Remigii.] sive in ecclesia sive extra ecclesiam, omnino sine aliqua dilatione reddendos esse, præcipiamus. De ceteris quidem captivis laicis, qui extra pacem sunt captivati, & fuerint approbati, apostolia * cui volueritis arbitrii vestri *, est non negandum. Nam de his, qui in pace nostra, tam clerici quam laici, subrepti fuerint, si veraciter agnoscitis, vestras epistolas, de anulo vestro infra signatas, sic ad nos omnimodis dirigat, & a parte nostra præceptionem latam noveritis esse firmandam. Sic tamen populus noster petit, ut, cuicumque epistolas vestras præstare fueritis dignati, cum sacramento per Deum & benedictione vestra dicere non tardetis, rem istam, quæ poscitur, veram esse: quia multorum varietates vel falsitates inventæ sunt; ut comprehendatur, sicut scriptum est: Perit justus cum impio. Orate pro me, domini sancti & apostolica sede dignissimi papæ. Hactenus Clodoveus rex in laudata epistola.

[Annotata]

* an. solutus?

* al. Chlodoveo

* al. Albochledis

* an suspici?

* al. conspectu

* al. flagrat

* al. additur &

* al. tantis

* i. e. regnator

* i. e. litteras apostolicas

* adde dare

§ XI. Quid censendum sit de vicariatu seu primatu S. Remigii: alia gesta ejus pro conversione Francorum sunt obscura: aliqua etiam pro convertendis Arianis: concilium Aurelianense I, eo forte suadente, celebratum.

[Epistola S. Hormisdæ Papæ ab Hincmaro attributæ,] Hincmarus in Vita num. 96 mox post bellum Gothicum meminit de dignitatibus Clodoveo regi ab imperatore Anastasio, sanctoque Antistiti a Romano Pontifice collatis. Primum, quod ibidem legi potest, didicerat ex S. Gregorio Turonensi, ut in Annotatis ostendam. Alterum, pro quo vetustiorem Hincmaro testem non novi, hic discutiendum est. Loco citato sic habet: Sed & Ormisda, Romanæ Sedis Pontifex, S. Remigio antiquæ metropolis episcopo, quæ tunc temporis habebat sub se duodecim civitates & totidem episcopos eisdem præsidentes, vices suas in regno Ludovici, nuper cum integra gente ad fidem conversi per sanctam ejus prædicationem, Domino cooperante & sermonem confirmante, sequentibus signis, commisit hoc modo: “Dilectissimo fratri Remigio Ormisda” &c. Tum sequitur epistola integra, quæ sic orditur: Suscipientes plena fraternitatis tuæ congratulatione colloquia &c. Eadem exstat in Collectione Conciliorum per Labbeum tom. 4, col. 1420, ubi is titulus per modum compendii ab editore præfixus legitur: Epistola I Hormisdæ Papæ ad S. Remigium Rhemensem episcopum. Post acceptas ab eo gratulatorias litteras, eidem ob præclaram meritorum excellentiam, & nobilissimæ sedis prærogativam, vicariam Sedis Apostolicæ præfecturam in Gallia delegat.

[183] [in qua primatus in toto regno Clodovei] Eamdem laudatus Hincmarus in scriptis suis adversus suum e sorore nepotem, Hincmarum Laudunensem episcopum, non uno in loco citavit, ut suæ sedis primatum monstraret. Juverit aliquos textus dedisse ex editione Jacobi Sirmondi, qua utor. Tomo 2 Operum, capitulo 10, pag. 419 sic fatur: B. Hormisda S. Remigio vices Apostolicæ Sedis ei committens, inter alia ita scripsit &c. In Capitulo 16, pag. 435 Hincmarum Laudunensem sic urget: Attamen velis, nolis, S. Hormisda Papa tibi ostendet, primatem esse hujus provinciæ illum, qui in sede B. Remigii apud Remorum metropolim est ordinatus episcopus. Ait enim in epistola ad eum directa &c. Subdit epistolam integram, quam pariter totam recitat cap. XI Opusculi, quod ad episcopos scripsit de jure metropolitanorum; rursumque cap. 19 confidenter ait: Demum in regno Clodovei, nuper cum integra gente ad fidem conversi per sanctam prædicationem B. Remigii, Domino cooperante & sermonem confirmante, sequentibus signis, B. Hormisda vices suas eidem S. Remigio Remorum Durocortorum antiquæ metropolis episcopo … per Belgicas & quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant & incenderant, universa prædantes, & quæcumque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi ecclesiæ in sibi antiquitus delegatis provinciis.

[184] Ejusdem denique Pontificiæ epistolæ, velut a S. Hormisda scriptæ, [datur S. Remigio, nequit esse ejusdem Hormisdæ,] bis meminit Flodoardus; semel lib. 1, cap. 15, de S. Remigio agens; deinde lib. 4, cap. 1 in Fulcone, Hincmari proximo successore, a quo eamdem asserit allegatam fuisse in litteris ad Stephanum VI summum Pontificem pro suæ sedis commendatione missis. Porro hæc S. Hormisdæ nomine vulgata epistola non eodem modo ab eruditis neotericis excepta fuit; quod Pontifex in eadem loquatur de rege Clodoveo, tamquam tunc etiam vivente. Nam apud Hincmarum, a quo illam habemus, ejusdem scriptor sic loquitur: Vices itaque nostras per omne regnum dilecti & spiritalis filii nostri Ludovici, quem nuper … ad fidem cum gente integra convertisti … præsenti auctoritate committimus. Cardinalis Baronius, aliique, qui cum ipso post Sigebertum Gemblacensem crediderunt, Clodoveum post annum 514, cujus mense Julio S. Hormisda S. Symmacho in Pontificatum successit, inter vivos superfuisse, non dubitarunt eam epistolam ex Hincmari fide pro genuina Hormisdæ agnoscere. Contra, qui ejusdem regis obitum ultra annum 511 differri non posse, rectius statuerunt, horum alii eamdem vel pro commentitia habent, vel, qui mitius sentiunt, Hormisdæ nomine perperam inscriptam esse, arbitrantur.

[185] Id modo certum est, Clodoveum, ineunte Pontificatum Hormisda, [sed forte est Anastasii II] ut minimum toto biennio cum aliquot mensibus mortuum fuisse; adeo ut Hormisdæ epistola esse nequeat, in qua rex ille inter vivos computatur. Dicere, mortem illius non fuisse notam Pontifici, dum scribebat, non sinit elapsum ab illa temporis spatium, ac multo etiam minus litteræ, quas Hormisda ille post aditum Pontificatum sibi a Remigio missas esse, in ipso exordio indicat. Hac forte de causa Sirmondus illi nullum in Collectione Conciliorum Galliæ locum dedit, ac certe tam Papebrochius in Propylæo Maii, quam Sollerius ad diem VI Augusti in S. Hormisda, aliique eamdem illi merito abjudicarunt. Si revera alicujus Pontificis sit, oportet eam vel Anastasii II vel S. Symmachi esse, cum quorum Pontificatu regnum Clodovei a baptismo usque ad obitum concurrit. Pro Anastasio facit, quod hic litteris § 10 recitatis Clodoveo recens baptizato gratulatus sit, & Ecclesiæ Dei tuitionem commendaverit, eaque occasione videri possit vices suas Remigio commisisse, ut hic in gente a se nuper conversa omnia majori cum auctoritate ordinaret & opus feliciter cœptum perficeret.

[186] Contra, cum Hincmarus eamdem epistolam bello Gothico postponat, [vel potius S. Symmachi. Hic error Hincmaro obrepere potuit] auctor ejus potius credendus est S. Symmachus, qui ab anno Christi 498 usque in 514 summum Pontificatum gessit. In hac sententia, quam Cointius in Annalibus Francorum ad annum 508, num. 57 & sequentibus tenuit, objecta difficultas evanescit; eaque epistola referri poterit ad initium sedis Symmachi: nam & scriptor in illa mox meminit de litteris gratulatoriis, puta de accepto Pontificatu, a Remigio ad se datis, & tunc temporis admodum recens erat Francorum conversio, quæ in eadem epistola a Remigio nuper facta dicitur. Quod autem Hincmarus consequenter dicendus sit in omnibus allegatis locis in nomine Pontificis errasse, tolerabilius æquiusque est, quam si ille eamdem epistolam a capite ad calcem confinxisse, & ad suæ sedis decora asserenda Hincmaro Lugdunensi ceterisque provinciæ Remensis episcopis non sine manifesto sui nominis periculo impudentor obtrusisse credatur. Neque vero deest verisimilis ratio, qua in hunc errorem potuit inductus fuisse.

[187] [ex libro Pontificali & Anastasio Bibliothecario,] Vetus Romanorum Pontificum catalogus, ab Henschenio nostro in Diatriba præliminari ad tom. 1 Aprilis editus, pag. XXXVI in Hormisda hæc habet: Eodem tempore venit corona aurea cum gemmis pretiosissimis, donum a rege Francorum. Hunc locum auctor Libri Pontificalis sic interpretatus est: Eodem tempore venit regium donum cum gemmis preciosis a rege Francorum Chlodoveo Christiano, B. Petro Apostolo. Eadem in Vitas Pontificum transtulit Anastasius Bibliothecarius, in eodem S. Hormisda dicens: Eodem tempore venit regnum (id est corona regia) cum gemmis pretiosis a rege Francorum Chlodoveo Christiano, donum B. Petro Apostolo. Ex tempore obitus Clodovei & initio Pontificatus Hormisdæ liquet, Clodovei nomen utroque posteriori loco inscite additum fuisse; in vetustiori autem Catalogo Pontificum per regem Francorum unum e quatuor Clodovei filiis, Theodoricum, Clodomerem, Childebertum, vel Clotarium, in quos paternum regnum divisum fuit, tacito nomine designari; vel certe donum illud ad Anastasii II aut Symmachi sedis tempus pertinere.

[188] [ubi legitur Clodoveus coronam auream ad Hormisdam misisse.] Utut sit, Hincmaro scribenti præluxit placuitque Libri Pontificalis, vel cui synchronus vixit, Bibliothecarii assertio, suumque etiam hac in re meritum S. Remigio adjecit. Mox enim num. 99 Vitæ post sæpe dictam epistolam perrexit hoc modo: Hujus S. Ormisdæ Pontificatus tempore sæpe fatus Ludovicus rex gloriosus coronam auream cum gemmis, quæ Regnum appellari solet, B. Petro, Remigio suggerente, direxit. Quin etiam, quo minus dubites, unde ista hauserit, adjunxit: Hic beatus Papa Ormisda misit Constantinopolim ad Justinum imperatorem in legatione Germanum, episcopum Capuanum: quæ S. Germani legatio in laudatis Libro Pontificali Vitisque Pontificum apud Bibliothecarium etiam legitur, atque ex alterutro ab Hincmaro hic extra ordinem locumque, ut patet, relata est. Ponamus modo, Hincmarum aliquod hujus controversæ epistolæ exemplar vel etiam autographum in ecclesiæ suæ archivis reperisse, sed cum tam detrito Pontificis nomine, ut legi non posset; nonne facile potuit tribus fere cum dimidio seculis post scribens, & in chronologicis minime accuratus, existimasse, illam Hormisdæ esse, ad quem supra dictam coronam a Clodoveo dono missam fuisse in citatis locis legerat, credebatque?

[189] [Primatus hic alias satis verisimilis est,] Ceterum ipse vicariatus seu primatus S. Remigio tunc concessus ex illius temporis rerum statu in Galliis satis verisimilis videtur. Cum enim ecclesiæ, quas Franci adhuc pagani in suam potestatem redegerant, miserum in modum spoliatæ fuissent, & ecclesiastica disciplina, ut in ejusmodi bellorum tumultibus novoque gentilium dominatu fieri assolet, haud dubie non parum passa esset, conveniens erat, ut post eorumdem conversionem peculiaris quædam potestas auctoritasque a Sede Apostolica cuidam præsuli committeretur, qui omnia prudenter digneque ordinare valeret, quæ ad afflictam religionem restituendam, & in gente cum rege suo recens ad Christum conversa confirmandam promovendamque pertinere viderentur. Cui autem hanc curam potius commisisset Pontifex, quam ejusdem gentis Apostolo, qui & nobilem sedem obtinebat, & sapientiæ, sanctitatis ac miraculorum laude præ ceteris florebat, tantæque erat apud regem auctoritatis, quantam exigebat magnitudo negotii, ut felicem exitum sortiretur.

[190] Habebat quidem Gallia primatem suum S. Cæsarium episcopum Arelatensem, [maxime si talis fuerit, qualis a nonnullis exponitur;] cui hanc dignitatem etiam S. Symmachus anno 513 confirmavit; verum cum Arelatensis civitas Gothis Arianis pareret, non poterat is munere suo satis libere fungi in regno Clodovei, regis Catholici, Gothisque Arianis infensi. Sed & in epistola, de qua agimus, primatus Remigio conceditur cum hac clausula salvis privilegiis, quæ metropolitanis decrevit antiquitas; quibus verbis expresse cavetur, ne quid hinc de jure Arelatensis decederet, ut jam observavit Hincmarus num. 183 relatus dicens: Manente privilegio Arelatensi ecclesiæ in sibi antiquitus delegatis ecclesiis. Præterea, si primatus Remigii tantummodo personalis fuerit, seu soli Remigio datus, ad successores non transmittendus, sique Symmachus Arelatensi primatui, per temporarium Remigii vicariatum diminuto adjecerit, quidquid Theodoricus Ostrogothorum rex in Gallia & Hispania suo vel Amalarici nepotis nomine tenebat, ut Cointius ad annum 508, num. 62, & ad annum 533, num. 59, ac Thomassinus in veteri & nova Disciplina Ecclesiæ tom. 1 part. 1, lib. 1, cap. 30 censuerunt; satis prospectum fuit ecclesiæ Arelatensis primatui, qui tantum pro ditionibus regis Clodovei justis de causis aliquo tempore coarctabatur, & aliunde acceperat incrementum.

[191] Non satis constat, quam late se Remensis iste primatus extenderit. [fuitque pro vario tempore varie extensus.] In epistola Pontificia dicitur concessus per omne regnum Ludovici; ab Hincmaro autem loco mox præmisso, in regno Ludovici … per Belgicas & quasdam provincias Gallicanas. Per Belgicas intellige utramque Belgicam, Germaniamque, quas antiqua Belgica complectebatur; per Gallicanas vero Gallicam Celticam seu Lugdunensem, cujus pars Clodoveo etiam paruit. Sed sicut ille regnum suum succisivis temporibus per has provincias dilatavit, ita pro vario tempore, quo vicaria præfectura S. Remigio commissa fuerit, hæc minus magisve late extensa potuit fuisse. Qui de hoc argumento plura volet, adeat laudatos Cointium & Thomassinum; epistolam vero ipsam in Vita edenda a num. 96. Pergamus nunc cetera S. Remigii gesta exponere. Dubitari nequit, quin ille ad reliquam Francorum gentem ab idolis ad Christum adducendam gnaviter feliciterque incubuerit, quamvis particularia illius gesta fere nesciamus, & de his sileat Fortunatus.

[192] In Præfatione Missæ Gallicanæ jam crebro laudata apostolicum Viri robur occasione conversi regis celebratur his verbis: [S. Remigius ad reliquam gentem convertendam incumbit,] Iste est, Domine, cujus lingua pro tui causa tacere nequivit justitiam, cum in tua prædicatione nec regum purpuras metuit, nec cunctarum rerum egestatem tua verba seminando exhorruit. Probat hoc ille ferocissimus princeps ab gentilitatis errore detentus, cum ex ejus prædicatione ad divinum cultum conversus, relinquens idola, fit Christianus perfectus. Paulo plura, sed confuso tantum modo tradidit Hincmarus, post narratam regis multorumque procerum baptismum sic prosecutus in Vita num. 66. Multi denique de Francorum exercitu, necdum ad fidem conversi, cum regis parente Raganario ultra Sumnam fluvium aliquandiu deguerunt, donec Christi gratia cooperante, gloriosis potitus victoriis, eundem Raganarium, flagitiis turpitudinum inservientem, vinctum a Francis sibi traditum rex Ludovicus occidit, & omnem Francorum populum per B. Remigium ad fidem converti & baptizari obtinuit. De Raganario per Clodoveum victo occisoque consule S. Gregorium Turonensem lib. 2 Historiæ cap. 42, ubi Ragnacharius appellatur, diciturque rex apud Cameracum, quod vetus Galliæ civitas est in Belgica secunda, trans Sumnam, seu Somonam, Gallice la Somme, flumen sita.

[193] [Clodoveo regnum suum dilatante,] Erat autem Ragnacharius, eodem sancto historico teste, tam effrenis in luxuria, ut vix vel in propinquis quidem parentibus indulgeret: quapropter nil mirum est, si tam fœdæ libidinis princeps Christianas leges respuerit, & obstinatis in paganismo Francis refugio esset. Cointius cædem ejus anno Christi 510 contigisse arbitratus est, sed non probavit, facileque potuit illa paucis annis citius accidisse. Occisus tunc etiam fuit Ragnacharii frater Richarius, eaque ratione Cameracum & Atrebatum civitates in potestatem Clodovei venerunt. Præmiserat ibidem laudatus Turonensis cap. 40 & 41, eumdem Clodoveum etiam Sigiberti Coloniæ regis, sive hujus filii Chloderici regno, necnon Chararici (quem Malbrancus lib. 2, cap. 38 Morinorum regem nominat) ditionibus potitum esse; tandemque cap. 42 subdit: Interfectisque & aliis multis regibus vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit: nam & Alaricum, ut supra dictum est, Visigothorum regem vicit occiditque, atque hinc dominatum suum ad Pireneos montes extendit.

[194] [ipsumque multum adjuvante,] Porro cum Francorum regno dilatabatur pariter sancto Præsuli campus ad fidem seminandam, favente monarcha Christiano probeque Catholico, cujus licet ille singula gesta probare non posset, zelo tamen divini cultus augendi utebatur. Si Sigeberto Gemblacensi credimus, laudatus rex apostolicos Viri labores etiam edicto promovit: sic enim habet in Chronico ad annum 499 editionis Miræi: Ludowicus rex … baptizatus a Remigio, episcopo Remorum, exemplo & edicto suo perducit ad fidem Christi populum Francorum. Sed sive edictum hoc Sigebertus ex antiquiori didicerit, sive ex conjectura primus laudaverit, Clodoveus ab ipso Remigio in epistola ad tres episcopos Heraclium, Leonem & Theodosium, inferius recitanda dicitur fuisse non solum prædicator Catholicæ fidei, sed defensor. Quod ad ipsum S. Remigium attinet, Hincmari verba sic interpretare, ut is dicatur, convertendo regem, conversioni totius gentis Francorum viam stravisse, ac partim consiliis eidem regi suggestis, partim sua, partim etiam aliorum apostolicorum virorum opera, eamdem strenue prospereque ursisse: neque enim res tanta brevi tempore perfici potuit; nec ut ipse solus sufficeret, magnitudo negotii, terrarumque spatia patiebantur.

[195] [miraculis claret, idola destruit.] Illum ad hæc miraculis usum esse, tum ipsa ordinaria Dei providentia verisimillimum facit, tum præter Fortunatum Hincmarumque in Vitis edendis, diserte docet vetus auctor Collationis, vivente Remigio, a Catholicis episcopis cum Arianis habitæ Lugduni, qui breve illud quidem sed plane illustre hac de re testimonium posteris reliquit: Ubique altaria destruebat idolorum, & veram fidem potenter cum multitudine signorum amplificabat. In epistola quoque, quæ S. Hormisdæ Romani Pontificis nomen male præfert, sed vel Anastasii II vel S. Symmachi ex dictis esse potest, legitur: Remigius Clodoveum, adminiculante superna gratia, plurimis & Apostolorum temporibus æquiparandis signorum miraculis prædicationem salutiferam comitantibus, cum gente integra convertisse. Verum hæc generaliter dicta præter magnam de Viro apostolico existimationem non nisi majus desiderium accendunt singularia ejusdam facta, quorum notitia ad nos non pervenit, cognoscendi.

[196] Erat in Galliis & alia animarum pestis, hæresis Ariana, [Arianum episcopum mutum reddens, convertit in synodo,] quam Visigothorum ac Burgundionum vicini reges cum suis profitebantur. Hujus sectæ doctores in ipsam etiam Francorum aulam intulisse pedem, patet ex Lanthechilde regis sorore, quam illorum errores in fraterno baptismo abjurasse, vidimus supra. Baptizato rege, & Catholicam de sanctissima Trinitate fidem cum ipso professa Lanthechilde, haud dubie nullus fuit Arianis in aula locus; at non propterea toto regno excesserant. Quæ tamen sancto Præsuli seu ante seu post cum illis fuerint certamina, veteres non tradiderunt, nisi unum, in quo arrogantem ejusdem hæresis assertorem in episcoporum synodo sola sua præsentia mutum fecisse, ac mox pœnitentem, nutibusque meliora pollicitum, restituta loquendi facultate, in gratiam admisisse narratur. Rem pluribus refert Hincmarus in Vita num. 101 & sequenti, ex eoque Flodoardus lib. 1, cap. 16, legiturque etiam in Præfatione Missæ Gallicanæ jam sæpe laudatæ, cujus verba in Annotatis ad præcitatum Vitæ locum recitabo.

[197] Hujus synodi, cujus nulla aliunde habetur memoria, [cujus locus & tempus plane obscura sunt,] nulla alia exstant acta, obscura sunt tempus, locus, congregandæ causa, & qui eidem interfuere, episcopi. Cardinalis Baronius tom. 6 Annalium illam ad annum Christi 514 reposuit, putavitque, a S. Remigio post acceptam a Romano Pontifice in Francorum regno vicariam potestatem, Remos convocatam fuisse, ut Arianam hæresim e regionibus, quas Gothi ante possederant, eliminandam curaret. Verum hæc eruditissimi annalistæ opinio non satis verisimilis est ex ejusdem synodi adjunctis, qualia referuntur ab Hincmaro, quo vetustiorem pro illa scriptorem non habemus, nisi forte antiquior sit præmemorata Præfatio Missæ Gallicanæ. Hunc ergo narrationem ordientem audiamus. Cum episcopi demum (inquit) Galliæ ac Belgicæ provinciarum causa fidei ad synodum convenerunt, B. Remigium, undecumque doctissimum & in Scripturis sanctis eruditissimum, ac in ecclesiasticis dogmatibus exercitatum, ad idem concilium venire petierunt. Consonat Flodoardus lib. 1, cap. 16 sic pariter orsus: Galliæ quondam præsules ad synodum fidei gratia convenientes, B. Remigium, utpote virum divinis eloquiis eruditissimum & doctrinis ecclesiasticis exercitatissimum, ad idem concilium venire petierunt.

[198] Non igitur Remigius hanc synodum convocaverat sed ab ejusdem alibi, [quia certo erui nequeunt ex Hincmaro,] forte etiam extra provinciam Remensem congregatæ patribus ad eam fuit invitatus, non ob vicariatum Pontificium, sed propter eximias dotes suas, quibus excellebat. Guilielmus le Begue apud Colvenerium in Scholiis ad Flodoardum ista contigisse opinatus est in concilio Aurelianensi I, quod anno 511 habitum creditur: quæ opinio etiam minus verisimilis fit ex eo, quod inter episcopos Aurelianensi subscriptos Remigius non compareat, ut hic tunc temporis adversa valetudine, aliave de causa nobis ignota, impeditus fuisse videatur, ne adesset; quodque tam Hincmarus, quam Flodoardus Aurelianensem synodum ab illa distinguant, dum Aurelianensem (quamvis perperam) bello Gothico præmittunt, alteram vero primum post mortem Clodovei memorant. Hac forsitan de causa Longuevallius tom. 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ eamdem circa annum 512, cum rex præcedenti anno obiisset; Cointius autem & Bailletus etiam quinquennio serius reponi posse existimarunt.

[199] [ex quo eæ synodus innotuit.] Nequit tamen inde satis probabiliter concludi, synodum illam laudati regis obitu posteriorem esse; cum Hincmarus in Præfatione ad Vitam num. 8 lectorem moneat, non potuisse se singula referre ordine, quo contigerunt, Flodoardus vero postquam cap. 15 regis mortem narraverat, caput 16 sic inchoaverit: Galliæ QUONDAM præsules ad synodum fidei gratia convenientes &c; ubi per vocem quondam, quæ non minus ad præcedentes, quam ad subsecutos ejusdem regis obitum annos referri potest, tempus utrimque divinandum reliquit. Revera Marlotus tom. 1 Metropolis Remensis lib. 2, cap. 8 ab illis longe dissentiens, credidit, hanc synodum non solum ante mortem, verum etiam ante baptisma Clodovei celebratam fuisse; quia ipsi minime credibile videbatur, post publicam sempiternæ Trinitatis confessionem ab illo factam, postque ejuratam a Lanthechilde Arianam hæresim, ausum fuisse quemquam in ejusdem regis ditionibus eamdem publice tueri. Verum hæc quoque ratio debilis est. Ponamus enim paulisper, hanc synodum, Clodoveo jam mortuo, vel etiam eo vivo, congregatam fuisse, ut de Arianis, in subacto nuper Visigothorum regno, alibive sub Francorum imperio degentibus, ad Ecclesiam reducendis ageretur; quid tantopere mirandum esset, si unus ex ipsis repertus fuisset, qui suarum partium causam defendendam susceperit, eique accessum permiserint synodi patres, ut convinci publice posset? Denique ne lectorem pluribus frustra detineam, nihil hactenus allegatum legi, ex quo figere liceat hujus synodi tempus, quod æque ac locus ignotum videtur fuisse Hincmaro, qui illam forte omnium primus memoravit.

[200] [Videtur etiam auctor fuisse conventus Lugdunensis,] Verisimile est, S. Remigium etiam laborasse, ut eamdem hæresim e vicinis quoque regionibus exterminaret. Ex supra dictis dominabantur ad Rhodanum Ararimque Burgundiones Ariani, quorum rex Gundobadus, licet & ipse iisdem erroribus irretitus, Catholicos præsules in regno suo patiebatur, nec a vera fide multum erat alienus, quam etiam aliquando amplexus fuisset, nisi suæ gentis timor obstitisset. Effecit ergo, quantum apparet, S. Remigius, ut Catholici episcopi, qui sedes suas apud illos habebant, a Gundobado licentiam peterent coram ipso de fide cum Arianis publice disputandi. Illo annuente, habita est hujusmodi disputatio in urbe Lugdunensi, cujus compendium primus vulgavit Dacherius in Spicilegio suo tom. 5 a pag. 110 primæ editionis, & ex eo Labbeus tom. 4 Conciliorum a col. 1318, utrobique sub hoc titulo: Collatio episcoporum, præsertim Aviti Viennensis, coram Gundebaldo adversus Arianos. Sic autem incipit: Providente Domino Ecclesiæ suæ, & inspirante pro salute totius gentis cor domni Remigii, qui ubique altaria destruebat idolorum, & veram fidem potenter cum multitudine signorum amplificabat, factum est, ut episcopi plures, non contradicente rege, congregarentur, si fieri posset, ut Ariani, qui religionem Christianam scindebant, ad unitatem possent reverti.

[201] [a Catholicis cum Arianis coram rege habiti,] Hæc verba duplici sensu accipi possunt: primo sic, ut solo S. Remigii, paganos Francos convertentis, exemplo excitati antistites conversionem Burgundionum Arianorum tentasse dicantur; quo modo ista interpretatus est Fleuryus tom. 7 Historiæ ecclesiasticæ pag. 110. Secundo sic, ut iidem episcopi, hortante vel suggerente Remigio, id fecerint; prout eadem accepit Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 247, cujus interpretatio mihi multo verisimilior apparet. Etenim cum Collationis scriptor dicat, Domino … inspirante pro salute totius gentis cor domni Remigii, … factum esse, ut episcopi plures, non contradicente rege, congregarentur &c, quorsum per totam gentem solos Francos Francisque subditos designari credamus; non item Burgundiones, pro quorum salute iste Lugdunensis conventus, Domino inspirante cor domni Remigii, habitus dicitur; curve S. Remigium non nisi solo exemplo zeli sui, ac velut inscium, eam rem proeurasse putemus, ad quam illum divinitus excitatum fuisse, Collationis scriptor asseruit? Mihi quidem videtur hic præclara ista Remigii inter Francos gesta unice memorasse, ut doceret, quantus Vir esset, cujus opera conventus iste Lugdunensis habitus fuit.

[202] Non est hujus loci, quæ in eodem gesta fuerunt, [in quo multi Ariani conversi fuere, circa annum 499.] exponere, cum potissimum spectent ad S. Avitum Viennensem episcopum, qui primas in eo partes habuit; solum addo, eum fuisse geminæ congressionis eventum, ut Arianis ad Catholicorum argumenta primo tacentibus, deinde insane vociferantibus, Gundobadus rex veritatem agnoverit quidem, sed non amplexus sit; multi tamen alii ex Arianis eamdem agnitam sint secuti. Nam, ut ibidem in calce legitur, ex ea die plurimi Ariani ad pœnitentiam venerunt, & post aliquot dies baptisati fuerunt: & magnificavit Dominus fidem nostram per intercessionem domni Justi in conspectu omnium. Justus, de quo hic, est sanctus episcopus Lugdunensis, cujus corpus in eadem civitate tunc servabatur, Actaque illustrata apud nos habes ad diem 2 Septembris. Nisi pro baptisati legendum sit chrismati, peculiaris debuit fuisse pro Arianis istis baptizandis ratio, cum ex dictis § 7 Ariani solerent per unctionem chrismatis manuumque impositionem in Ecclesiam admitti. Ceterum creduntur hæc contigisse circa annum 499, quo tempore Clodoveus Burgundicum bellum meditabatur; quia Gundobadus episcopis Catholicum dogma commendantibus ibidem legitur respondisse: Si vestra fides est vera, quare episcopi vestri non impediunt regem Francorum, qui mihi bellum indixit?… Nam non est fides, ubi est appetentia alieni &c.

[203] Ejusdem sancti Archipræsulis Remensis, sollicitudini etiam celebrationem concilii Aurelianensis primi adscribunt Hincmarus & Flodoardus; [Ejusdem consiliis etiam adscribitur synodus Aurelianensis] sed ambo tempore alieno. Prior in Vita edenda num. 92 de Clodoveo, velut tunc in procinctu ad bellum Gothicum stante, ait: Tunc … per consilium B. Remigii in Aurelianis civitate episcoporum sinodum convocavit, in quo conventu multa utilia constituta fuere. Alter etiam clarius loquitur lib. 1, cap. 15, Synodo, inquiens, per sancti patroni sui Remigii consilium in urbe Aurelianensi habita, pergens contra regem Alaricum Arianum, & accipiens a B. Remigio benedictionem, redditur de victoriæ perceptione securus. Gestum hoc bellum est anno 507, quo propterea, ut serius, ex utriusque sententia celebratum etiam fuisset concilium Aurelianense; quæ opinio etiam Baronio placuit. Verum alii illud melius usque in annum 511 differunt, maxime postquam Sirmondus tom. 1 Conciliorum Galliæ ejusdem Acta vulgavit ex variis codicibus, in quibus consulatus Felicis, qui ad hunc annum spectat, adscriptus legebatur, eaque nunc receptissima sententia est.

[204] [anno 511, jubente Clodoveo, celebrata,] Convocatum fuisse, jubente Clodoveo, liquet tum ex Præfatione Actis præfixa, tum ex epistola patrum congregatorum, ad eumdem regem data, quæ tomo citato pag. 177 sic habet: Domino suo, Catholicæ Ecclesiæ filio, Chlothovecho gloriosissimo regi, omnes sacerdotes, quos ad concilium venire jussistis. Quia tanta ad religionis Catholicæ cultum gloriosæ fidei cura vos excitat, ut sacerdotalis mentis affectu sacerdotes de rebus necessariis tractaturos in unum colligi jusseritis, secundum voluntatis vestræ consultationem & titulos, quos dedistis, ea, quæ nobis visum est, definitione respondimus, ita ut, si ea, quæ nos statuimus, etiam vestro recta esse judicio comprobantur, tanti consensus regis ac domini majori auctoritate servandam tantorum firmet sententiam sacerdotum. Canones, qui triginta & duo in hoc concilio conditi fuere, ibi legi possunt; hic suffecerit annotasse, decimum agere de hæreticis clericis, qui ad fidem Catholicam plena fide ac voluntate venerint; vel de basilicis, quas in perversitate sua Gothi hactenus habuerunt: ex quibus manifestum fit, eamdem synodum, non ante, sed post bellum Gothicum, celebratam esse. Id ipsum etiam probant subscriptiones episcoporum, qui Alarico ante fuerant subjecti.

[205] [cui tamen Sanctus non videtur interfuisse.] At miror, inter antistites, numero triginta & tres subscriptos Remigii nomen non haberi; ex quo suspicari licet, ipsum tunc ex corporis infirmitate aliave gravi de causa non potuisse adesse, adeoque nec aliam forte in eadem synodo partem habuisse, quam quod Clodoveo auctor fuerit illam convocandi, eidemque suggesserit rerum capita, de quibus tractandum a patribus erat, atque hæc jam sancita &, ut vidimus ad regem missa, suo calculo approbaverit, effeceritque, ut etiam ex consensu regio rata haberentur: erant enim in his quædam pro immunitate ecclesiastica, quæ sine illo consensu non poterant exsecutioni mandari. Non diu post hæc vixit Clodoveus, ex communiori sententia mortuus die XXVII Novembris anni 511, cujus mense Julio, die X prædicta synodus habita fuerat.

§ XII. Episcopatus Laudunensis a S. Remigio erectus & fundatus: aliæ in Belgio sedes, datis episcopis, restitutæ.

[Cum propriæ diœcesis suæ diminutione] Altera sancti Metropolitani cura erat in civitatibus sedi suæ subjectis dignos præsules in defunctorum locum sufficere, vel etiam novas sedes erigere. Remensis metropolis antiquitus habuerat habebatque tunc in provincia sua civitates episcopales undecim, teste Hincmaro in Epistola seu Opusculo 44, cap. 19 tom. 2 Operum illius per Sirmondum, ubi illas sic enumeravit: Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Cameracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, id est, Ponticum, Bononiensium. De numero vocabulisque civitatum constat; non item an eæ omnes suas quæque sedes episcopales ante Remigii tempora habuerint; at certe non habuere sub eodem S. Remigio singulæ singulos episcopos, ut idem Hincmarus in Vita danda num. 96 nimis liberaliter asseruit. Antiquis novam Remigius adjecit, Laudunensem scilicet, quam cum propriæ suæ diœcesis diminutione erexit, dotavitque possessionibus a rege Clodoveo Francorumque primoribus sibi dono datis; gaudens ferens istud dispendiam, dum gregi suo prodesset, probaretque neophytis, sese non eorum opum, sed salutis cupidum esse; ut docet Hincmarus in Vita num. 66 & sequenti.

[207] Consonat de more Flodoardus lib. 1, cap. 14 sic scribens: [erigit episcopatum Laudunensem,] Rex igitur, Francorumque potentes plurimas B. Remigio possessiones per diversas contulere provincias; ex quibus tam Remensem, quam reliquas nonnullas dotavit * ecclesias. Non modicam necnon earumdem partem rerum ecclesiæ S. Mariæ Laudunensis Clavati, Remensis parochiæ castri, ubi nutritus fuerat, tradidit; ibique Genebaudum, carne nobilem virum, tamque sacris, quam sæcularibus literis eruditum, qui, relicta conjuge, S. Remigii (ut traditur) nepte, religiosam subierat vitam, ordinavit episcopum, comitatusque Laudunensis eidem castro subjecit parochiam. Eadem fere de hujus episcopatus erectione Hincmarus tradidit in Opusculis suis, ac nominatim in Epistola 16 ad Hincmarum Laudunensem, ita ipsum alloquens: Vide, frater, ut certa sit provincia metropoli Remorum antiquitus subjecta; quæ metropolis undecim civitates sub se habuit, etiam antequam B. Remigius auctoritate Africani concilii ordinaret episcopum in castello, in quo & tu metropolis tuæ suffragator es ordinatus.

[208] Rursum post aliqua sic prosequitur: Sed & per plures annos tempore ejusdem B. Remigii, [dotatque bonis a rege & proceribus] qui, ut veraces nostratium Historiæ monstrant, LXXIV, & eo amplius, annos in episcopatu degens, & multis virtutibus clarus, jam in senecta sua ibidem ordinavit episcopum, & rebus ecclesiasticis (quoniam secundum sacras regulas, quicquid rerum & mancipiorum in ordine episcopatus adquirit episcopus, sicut & illæ, quæ ante fuerunt ecclesiæ, habentur ecclesiasticæ) idem episcopium sufficienter dotavit. Mitto plura, quia res certa est, & ab ipsis Laudunensibus agnita; tantumque pauca ad Hincmari dicta observabo. Juniori Hincmaro, quocum graves habebat simultates, humilitatem sedis suæ Laudunensis invidiose oggerit, velut duodecim sedium, metropoli Remensi subjectarum, novissimæ, & in Remensis diœcesis castello erectæ, atque ex ejusdem ecclesiæ bonis fundatæ; quod ne S. Remigius contra canones fecisse videretur, monet id ab eo factum esse auctoritate Africani concilii.

[209] Hoc nomine indicasse videtur concilium Africanum dictum II, [sibi donatis, sub finem seculi quinti] in cujus capitulo 5, apud Labbeum tom. 2, col. 1160 sine mentione civitatum aut castellorum statutum est, ut diœceses, quæ numquam episcopos acceperunt, non habeant; & illa diœcesis, quæ aliquando habuit, habeat proprium. Et si accedente tempore crescente fide, Dei populus multiplicatus desideraverit proprium habere rectorem, ejus videlicet voluntate, in cujus potestate est diœcesis constituta, habeat episcopum. Hic ipse est casus, de quo agimus: nam & Dei populus per Francorum accessionem ad Christum vehementer ibi multiplicatus fuerat, & Laudunum erat diœcesis Remensis, in potestate S. Remigii, constitutæ. Forte hic etiam vicaria sua potestate usus est, si jam tum accepisset a Romano Pontifice. Alterum Observandum ad tempus pertinet; nempe episcopatum Laudunensem, Hincmaro teste, erectum fuisse a Remigio in senecta sua, postquam jam per plures annos Remensem metropolim rexerat; quod congruum Vitæ est, in qua ea res post Clodovei baptismum, anno, ut dixi, 496 collatum, reponitur, atque ex ejusdem regis Francorumque neophytorum donationibus facta dicitur.

[210] [vel inchoato sexto; in eoque primum episcopum creavit] Sigebertus Gemblacensis in Chronico eamdem ad annum 500, Cointius ad 497 recensuerunt; non alia, opinor, de causa, quam quod hic baptisma regis anno 496, ille anno 499 illigasset, atque ambo crederent, eamdem mox a baptismo illius contigisse. Non multum ab hisce dissentit Longuevallius, qui ejusdem episcopatus fundationem ad annum 499 memorat. Observat tamen hic, civitates Bononiensem & Atrebatensem ab Hincmaro dici episcopos habuisse ante Laudunum, atque hinc credi posse, vel SS. Antimundum Vedastumque non fuisse primos duarum istarum sedium episcopos, vel Laudunensem pluribus annis serius a S. Remigio constitutam fuisse; observat, inquam, id credi posse, nisi hoc in loco suspectus esset Hincmarus, scribens adversus Hincmarum Laudunensem, suum ex sorore nepotem, quocum litigabat, & cujus propterea sedem, quantum potuit, deprimere conatus est. De Antimundo sanctoque Vedasto mox agam; & quia Hincmaro certa fides hic haberi nequit, cum laudatis scriptoribus existimo, Laudunensis episcopatus exordium non admodum diu post Clodovei baptisma statui posse; nec tamen video, cur non etiam paucis annis serius, & seculo VI jam inchoato reponi queat.

[211] [S. Genebaudum: Atrebatensibus episcopum dat S. Vedastum,] Genebaudi, quem in ea sede S. Remigius primum episcopum constituit, deplorandus cum uxore quondam sua lapsus sanctum Senem haud dubie vehementer contristavit, maxime propter offendiculum, quod in gente nuper conversa ea res creare poterat; sed & plurimum consolata est ejusdem severa per septennium obita pœnitentia, sanctitasque, ob quam in sedem suam restitui meruit, coliturque die V Septembris, ad quam Acta ejus apud nos data sunt, ex S. Remigii Vita per Hincmarum, quam excudam. Porro inter civitates Remensi metropoli suffraganeas numeratum supra vidimus Atrebatum, pervetustam Belgicæ secundæ civitatem in hodierno comitatu Artesiæ, cujus caput est. Eidem metropoli subjectum mansit usque ad annum 1559, quo Paulus IV summus Pontifex illius sedem Cameracensi ecclesiæ ad archiepiscopalem dignitatem evectæ suffraganeam dedit. Primum, quem quidem certo norunt, episcopum suum Atrebatenses, S. Vedastum a Remigio sibi datum agnoscunt; qua de re cum nihil in Vita habeat Hincmarus, quædam hic dicenda sunt.

[212] [quem a Clodoveo rege sibi commendatum apud se tenuerat,] In hujus Commentarii § 6 ex ejusdem S. Vedasti Vitis, breviori scilicet, alteraque longiori ab Alcuino emendata, narravi, hunc Sanctum, tunc nondum episcopum, a rege Clodoveo, dum ab Alemannis victor rediens Tullum transiret, catechistam adscitum fuisse, ejusdemque baptismo Remis adstitisse. Quid deinde illo factum fuerit, auctor Vitæ brevioris ita pergit exponere: Inde progressus (Clodoveus post sacrum lavacrum) victor ad patriam rediens, jam dictum Vedastum B. Remigio commendavit. Subdit idem auctor, ipsum apud S. Remigium mansisse, eoque tempore miraculo illustratum & a multis sanctitatis doctrinæque causa conventum fuisse. Cumque jam celeberrima fama in præfata urbe Remorum esset, & B. Remigius eum venerationis cultu attollere niteretur, fuit tandem consilii, ut Atrebatum urbis eum pontificem faceret, qui Francorum gentem paulatim docendo ac de industria monendo, attrahere curaret. Suscepto itaque pontificalis cathedræ onere, ad urbem Atrebatum venit. Eadem Alcuinus paulo prolixius exposuit in Vita longiori, quam cum breviori illa in Opere nostro editam habes ad diem VI Februarii, quo S. Vedastus colitur.

[213] De anno ordinationis S. Vedasti variæ sunt opiniones, [& episcopatum illius dotat.] quarum aliquæ illam, certe æquo serius, post Clodovei obitum referunt; aliæ uno alterove anno post ejusdem regis baptismum. Sed Henschenius propter ea, quæ de S. Vedasti apud Remigium mora gestisque leguntur, credere maluit, ipsum anno fere sexto post ablutum sacro fonte Clodoveum episcopatu initiatum fuisse; quod in chronologia, quam sequor, in annum 502 recideret. Quo in statu rem Christianam tunc repererit Atrebati, inde conjici potest, quod in prælaudatis Vitis dicatur invenisse ecclesiam, in qua sacra faceret, ab Attila medio seculo V vastatam, tumque inter paganos incolas fœdo squalore vepribusque obsitam. Verisimillimum est, S. Remigium, a quo ordinatus & huc missus fuerat, e suis, quas a Francis acceperat, opibus ipsi succurrisse tum ad loca sacra excitanda tum ad fundandum episcopatum. Hoc certe innuit Urbanus II Papa, dum circa finem seculi XI Atrebatensi civitati (quæ, ut loquitur laudatus Pontifex, per B. Remigium episcopum Vedastum obtinuit) restituens proprium episcopum, confirmavit, quicquid … prædictæ ecclesiæ B. Remigius contulit. Litteras Pontificias vide in Spicilegio Dacherii tom. 3, pag. 123.

[214] Cameracenses quoque in Belgio, quorum civitas Cameracum, [Eidem Sancto etiam ecclesiam Cameracensem commisit,] vulgo Cambrai ad Scaldim fluvium sita, Remensem metropolim agnovit, donec ipsamet a Paulo IV, ut dixi, archiepiscopalis facta est, nullum sedis suæ episcopum ex certis testimoniis producere possunt ante eumdem S. Vedastum, quem a S. Remigio Remensi similiter acceptum grati referunt. Hæc tamen non sic intelligenda sunt, quasi Vedastus ab Atrebatensi sede ad Cameracensem aliquando translatus fuerit, sed quod ille Atrebati suam sedem habens, Cameracensibus quoque prædicaverit, ceterasque curas episcopales impenderit, atque eorumdem ecclesiam simul cum Atrebatensi episcopus gubernarit. Consule, si lubet, Galliam Christianam auctam in utriusque sedis episcopis. Non tamen nisi aliquot annis post susceptum episcopatum Atrebatensem S. Vedastus Cameraci prædicavit, saltem publice: non enim permissurus fuisset Ragnacharius, homo paganus ethnicorumque Francorum fautor & effrenis libidinis princeps, qui in ea urbe regnavit, donec anno 510, ut censuit Cointius, aut forte paulo citius, a Clodoveo rege victus & occisus fuit, quemadmodum ex S. Gregorio Turonensi § præcedenti dictum est.

[215] Occiso autem Ragnachario & Cameracensibus in potestatem Clodovei redactis, [quam ille simul cum Atrebatensi rexit post necem Ragnacharii.] liberrima fuit Vedasto apud eos prædicandi facultas; & (quod Hincmarus asserit) Clodoveus rex Christianus omnem, id est, partim reliquum, Francorum populum per B. Remigium, missosque ab eo apostolicos viros ad fidem converti & baptizari obtinuit. Hoc sensu, at non alio, Baldericus in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 1, cap. 4 Remigium utriusque civitatis apostolum agnoscit; Numquam enim, inquiens, S. Remigium in nostris partibus verbum Dei populo prædicasse audivimus; sed ab illo & a rege noviter baptizato huic nostræ urbi (Cameracensi) ad convertendam gentem directum B. Vedastum cognovimus; quare illum negocii auctorem credimus. Denique Henschenius noster in Commentario prævio ad Vitas S. Vedasti die VI Februarii § 2 pariter admittit, potuisse tunc ecclesiam Cameracensem a S. Remigio eidem commendari; sed simul observat, utriusque Sancti ævo viciniores auctores hac de re silere.

[216] [A S. Remigio etiam ordinati creduntur S. Eleutherius Tornacensis, & S. Medardus] Remensi metropoli suffraganea etiam fuit civitas Tornacensis, in Belgio ad Scaldim pariter sita, nunc ab anno 1559 novo Cameracensi archiepiscopatui subjecta. Hujus tres primi episcopi, quorum memoria exstat, Theodorus, S. Eleutherius, sanctusque Medardus (nam S. Piato Tornacensium apostolus quidem fuit, & presbyter, sed non episcopus) eodem, quo apud Remenses S. Remigius, tempore floruere, ab eoque ex nonnullorum opinione ordinati creduntur. De Theodoro obscura exstat memoria, nec eadem de ejus mortis causa variorum opinio est. Clariora sunt S. Eleutherii gesta & Commentario prævio ad diem XX Februarii illustrata ab Henschenio, qui ibidem in Annotatis ad Vitæ 1 caput 1, lit. n observavit, Buzelinum sine veterum testimonio scribere, ipsum a S. Remigio consecratum episcopum fuisse. Favet tamen ipsi utriusque vitæ tempus & ratio a metropolitico jure petita. S. Medardus fuit primo episcopus Veromanduensis, deinde translata sede sua Noviomensis, ac denique etiam simul S. Eleutherii in Tornacensem episcopatum successor, prout pluribus videri potest in Opere nostro ad diem VIII Junii, ubi ejusdem S. Medardi gesta illustravit Papebrochius.

[217] [Veromanduensis, dein Noviomensis, ac tandem simul Tornacensis episcopus.] Ibidem pag. 90 in Annotatis ad lit. b ex tertia quadam Vita, ceteris recentiori, hujus consecrationis (pro sede Veromanduensi) legitur caput extitisse S. Remigius, Remorum archiepiscopus, qui B. Medardum sanctificationis perungens oleo, super gregem Christi pastorem instituit, cooperante Spiritu sancto. Consecrationem hanc Papebrochius circa annum 530 fixit, consentitque Cointius. De assumpto insuper regimine ecclesiæ Tornacensis anonymus, quem ipse seculo XI exeunte vel inchoato XII scripsisse credidit, in Vita altera pag. 90, num. 18 & 19 hæc ait: Pontificali demum, metropolitani scilicet & comprovincialium suorum evictus auctoritate, regisque ac procerum assensu … vix concessit (S. Medardus) & unanimi, pontificali videlicet ac regali auctoritate duas illas ecclesiam unam fecit; utrumque ovile (Noviomense ac Tornacense) pastor egregius … tempore Hormisdæ Papæ, sub sanctissimo Remigio Remorum archiepiscopo … tandem suscepit, & ut utrique ecclesiæ cathedralis semper honor maneret, benigne concessit. Ita quidem anonymus ille, sed quem errore chronologico laborare, Papebrochius hic, & Henschenius in S. Eleutherio § 2 annotarunt.

[218] [uti & S. Alpinus Catalaunorum; sed Antimundus & Athalbertus] Illorum ratio est, quod S. Eleutherii obitum anno 531, Remigii autem anno 530 illigarent, constaretque, S. Hormisdam jam inde ab anno 523 vivere desiisse; ut propterea, Medardus a S. Remigio in demortui Eleutherii sedem suffici nequierit; multo minus eamdem sedem tempore Pontificatus Hormisdæ administrare. De Hormisda id certum est; secus de Remigio, quem usque in annum 532 vivere potuisse, dixi § 4. Nolim tamen pro vita S. Remigii usque ad hunc annum extendenda argumentum sumere ex ista S. Medardi Vita, cujus auctor eodem loco tam manifestum errorem in S. Hormisda nominando commisit. Major stat probabilitas pro S. Alpini, Catalaunorum in provincia Remensi episcopi, ordinatione S. Remigio adscribenda, qua de re consuli potest Commentarius prævius ad ejusdem Sancti Vitam in Opere nostro datam die VII Septembris. Sat antiquo etiam testimonio caret, quod de episcopatu Morinorum per S. Remigium instituto, & per Antimundum vel Aumundum, deinde per Athalbertum ab eodem sancto Archipræsule ordinatos gesto, nonnulli post Matthæum Desprets & Malbrancum tradiderunt.

[219] Jam examinata hæc quæstio est ad diem IX Septembris in S. Audomaro § 3, [probabilius non fuere episcopi Morinorum,] ibidemque ostensum, parum verisimilem esse istum Antimundi Athalbertique episcopatum, sique illi in Morinorum conversione laboraverint, probabilius tamen non fuisse episcopos. Et vero, ut rationes ibidem allegatæ episcopatum illorum parum probabilem relinquunt, ita aliunde satis verisimile fit, vel utrumque vel eorum alterum a S. Remigio missum fuisse, ut Morinis prædicaret. Chararicum, qui Morinorum rex fuisse creditur, etiam S. Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 41 regem facit, & saltem sub finem vitæ suæ Christianum fuisse significat, dum ibidem scribit: Contra eum indignans Chlodovechus abiit, quem circumventum dolis cepit cum filio, vinctosque totondit: & Chararicum quidem presbyterum, filium vero ejus diaconem ordinari jubet. Tum narrat, eumdem filium patri suo spem fecisse de regno recuperando, subditque: At ille (Clodoveus, hoc audito) jussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris & populo adquisivit. Fredegarius in Epitome cap. 27 Chararicum & regem & parentem Clodovei appellavit.

[220] His positis, mihi valde verisimile apparet, Chararicum, [a Remigio tamen mitti potuerunt, at iisdem prædicarent.] postquam parentem suum Clodoveum regem Christiana sacra amplexum esse vidit, catechistam ab illo petiisse, & a S. Remigio missum fuisse Antimundum presbyterum, qui tum temporis solitariam vitam in territorio civitatis Remensis egisse dicitur. Huic socius dari aut postea addi vel suffici potuit Athalbertus, solo pariter presbyteratu initiatus. Forte etiam ambo a Remigio primum missi fuere, postquam Clodoveus Morinos in suam redegerat potestatem: ut tamen saltem alterutrius missio, regnante Chararico, potius contigisse videatur, favet, quod de suscepta ab eodem rege Christiana fide ex S. Gregorio Turonensi mox observavi. Porro ex hac opera Morinis impensa potuerunt ambo aliquot seculis post, cum jam perobscura exstaret utriusque memoria, Morinorum episcopi credi cœpisse. Saltem hoc pacto stantibus argumentis, quæ adversus illorum episcopatum militant, datur probabilis ratio, unde ista opinio apud Morinos nasci potuerit.

[221] Ægidius Aureæ vallis monachus in additamentis ad Harigerum de Gestis pontificum Tungrensium & Trajectensium cap. 30 sanctum quoque Agricolaum a S. Remigio aliisque præsulibus in concilio I Aurelianensi episcopum Trajectensibus post diuturnam sedis Tungrensis vacationem datum esse affirmat his verbis: [Ab eodem etiam ordinatus non est S. Agricolaus Trajectensis.] Eo, inquam, tempore, a prædicto Beato scilicet Remigio & rege Clodoveo & ceteris Galliarum episcopis & magnatibus celebrata est prima synodus Aurelianis de restauratione regni & ecclesiarum. Ibi omnis clerus & religio monachorum dolebat de subversione Tungris urbis, nec nomen episcopale ibi quisquam subire præsumebat, ex quo Servatius inde pulsus recesserat. Convenit ergo digniori ecclesiarum gradui; & vir vitæ venerabilis Agricolaus, agrum Dominicum exculturus eligitur, consecratur præsul, juxta magnanimum Servatium sedem in Trajecto habere dirigitur &c. Verum hæ nugæ sunt Ægidii, quas Bollandus noster ad diem V Februarii in S. Agricolao solide refutavit, probans Sanctum hunc initio seculi V, id est, antequam natus esset S. Remigius, obiisse, sanctumque Falconem, qui ab eodem Agricolao octavus Trajectensis episcopus fuit, sub Clodoveo jam tum Christiano sedisse; quod ex infra dicendis de simultate inter eumdem Falconem & Remigium orta manifestum fiet.

[222] [Forte ex ejusdem consilio Aquilinus in Coloniensi sede constitutus.] Incertum quoque est, quod de Aquilino ex ejusdem S. Remigii consilio in vacantem sedem Coloniensem constituto Cointius ad annum 509, num. 2 affirmavit his verbis: Colonia autem, quæ ab obitu S. Evergisli longo laboraverat interpontificio, statim ac in potestatem Clodovei venit, Aquilinum, vel, ut Demochares ex Irenico scribit, Solinum accepit episcopum; ex consilio enim B. Remigii rex piissimus nihil omittebat, ut extructis ecclesiis, missisque pontificibus, damna repararet, quæ pridem hæreses & idolorum cultus in Gallias invexerant. Ita quidem ille affirmate; verum cum nullum veterum testimonium producat, multum dubito, an alio argumento hic fultus fuerit, quam quod verisimile sit, Clodoveum regno Coloniensi per Sigiberti ejusdemque filii Chloderici necem potitum, monente S. Remigio, vacanti sedi Coloniensi episcopum dari curasse; At de tempore sedis Aquilini non conveniunt alii. Sammarthani fratres illum circa annum 455 sedisse crediderunt, quem & Dionysius Sammarthanus in sua Gallia Christiana secutus esse videtur tom. 3, col. 624, ubi etiam ejusdem successorem Simoneum reponit circa annum 500, deinde Domitianum, quem anno 535 concilio Arvernensi subscripsisse observat.

[Annotata]

* al. ditavit

§ XIII. S. Remigius S. Falconem, Trajectensem episcopum, Remensis ecclesiæ jura lædentem, acri epistola coërcet: gesta sua in causa Claudii presbyteri adversus tres Galliæ episcopos defendit.

[Cum S. Falco episcopus Trajectensis] Sic se habent res humanæ, ut etiam inter vires sanctos mitesque ac injuriarum cetera patientissimos nonnumquam simultates exsurgant, maxime cum de ecclesiarum, quarum curam susceperunt, juribus defendendis, vel de ecclesiastica disciplina mitius severiusque administranda res agitur. Hoc in S. Remigio quoque accidisse intelligimus ex duabus illius epistolis, quæ ad nostra tempora pervenerunt. Prima ei simultas fuit cum S. Falcone, episcopo Tungrensi seu Trajectensi ad Mosam in Belgio, cujus parum nota gesta Bollandus paucis memoravit ad diem XX Februarii, quo una cum S. Eucherio, decessore suo, &, ut creditur, germano fratre, colitur. Episcopatus Falconis initium circa annum 495, mortem circa 512 reponenda videri, laudatus Bollandus ibidem indicavit, dictamque controversiam num. 6 sic recte exposuit: Quod ad gesta S. Falconis attinet, nihil quoque reperimus, præterquam S. Remigii ad eum epistolam, qua eum acriter sane arguit, quod in Mosomagensi ecclesia jurisdictionem sibi adversus Remensis ecclesiæ jura usurpasset.

[224] Diximus IX Februarii ad Vitam S. Victoris martyris, [in ecclesia Mosomensi, quæ ad Remensem spectabat,] situm esse Mosomagum, sive Mosomum, ad Mosam amnem, inque Remensi diœcesi; sed ad Trevirensis Leodiensisque confinia. Ibi S. Falco initio aditi episcopatus, dum vicina sui episcopatus loca lustrat (ignarus fortassis, ad se locum non pertinere, aut ratus, in magna populorum necessitate, qualis & alibi in Belgio turbulentis Francicæ dominationis initiis, licere in alieno etiam sementem facere, quæ in communis Domini emolumenta cederet) presbyteros aliosque Ecclesiæ ministros ordinarat; qua de re ita expostulat S. Remigius. Cum ex hac Remigii epistola tantum quædam excerpta dederit Bollandus, eam hic ex tom. 1 Conciliorum Galliæ per Sirmondum pag. 205 & sequenti integram recudo.

Domino vere sancto, & in Christo beatissimo fratri Falconi, episcopo, Remigius episcopus. Quantum comperi, rebus gestis probavi, prius curæ beatitudini tuæ fuit, ut mihi inferres injuriam, quam salutationem deferres. O conveniens principium, quod dedisti, ut læderes episcopus ante me, quam episcopum te viderem.

[225] Nimium cito pennis tenerulis evolasti, levitate animi, [omnia, velut sua esset, ordinasset, S. Remigius illum per epistolam] non maturitatis consilio. In ipso siquidem episcopatus exordio jus ingredi tentas alienum, qui adhuc tuum verecunde debueras introire. Fas ergo fuit, ut illicitis ordinationibus tuis a te credideris occupandam loci Mosomagensis ecclesiam, quam metropolitani urbis Rhemorum sub ope Christi sua semper ordinatione rexerunt? Adhuc, arbitror, tua nescis, & jam aliena pervadis. In quam igitur cum Levitas feceris, presbyteros consecraris, archidiaconos institueris, primicerium scholæ clarissimæ militiæque lectorum; non queror, quod me consilio inter ista non videris; utinam te vidisses! Si enim canones tua sanctitas ignorabat, satis præproperum fuit, ut transgredereris, antequam disceres. At vero ecclesiarum statuta si noveras, tanto gravius tantoque periculosius insipientia tua priscorum magnificorumque pontificum decreta calcavit. Cave, qui aliena præsumis, ne, quod habere videris, amittas.

[226] Cum factæ ordinationis jura non constent, quo potissimum consilio sacerdotalis officii tyrocinia defensabis, [acriter reprehendit, permittensque, ut Mosomensibus prædicet,] si temerariæ transgressionis admissum pertinacia vel impotentia miscueris? Majoris discriminis erit, antiquam sanctionem fuisse violatam, quam laus sit, loco stare, contra canones quos creasti. Sed quid de eorum loquar ordinibus, quos a beatitudine tua non licuit promoveri? Plus illud est, quod si juxta majorum statuta severitatemque discutimus, non minus, quam status illorum, vester veniet episcopatus in dubium. Dominus in Euangelio dicit ad Petrum: “Simon Joannis, diligis me?” Et Petrus: “Etiam, Domine, tu scis, quia amo te.” Cui bis terque a Domino sub hac responsione præcipitur: “Pasce oves meas.” Ego quia oves Christi pascere, omnimodis imperitus, alimoniæ cælestis ubertate non possum; qui es sacris eruditionibus eruditus, eas, quæ mihi, jubente Christo, traditæ sunt, ut pascas, admoneo, ut invadas inhibeo. Age semper, ut te digna comitentur. Ecclesiæ, quam divina dispensatione meruisti præsidendam, deservi, & pro salute gregis Dominici sollicitus pastor invigila.

[227] [monet, ut a jurisdictione & a fructibus exigendis abstineat,] Utinam mediocritati meæ ista suppeterent, quæ in nomine Domini habere vos cupio! Sed quia desunt meæ, vel credita mihi sunt obsequia Salvatoris, salvari mercenario non requiro. Joannes in Apocalypsi septem quippe angelis suis comprehendit *, & unicuique scribit ecclesiæ. Facta igitur merita quæ præpositis: quæ probata corrigenda, castigat. Cum ergo sub vocabulo angeli tradatur actionis forma pontificiæ, doleo super tuæ præsumptionis audacia, ut jura permutes vetera novus, cauta temerarius, divina terrenus. Audiant nos, audiant, quos elegeris, sacerdotes: sacerdotes tui ipsi nos audiant. Creatoris confido sententiam, non pro te, sed in te, a judicantibus proferendam. Quis enim pro sensus sui probitate non improbet, eum contra Ecclesiæ regulam prorupisse, qui debuerat Ecclesiæ regulam custodire? Mandas, ut audio, colonorum tibi tributa portari, & præcipis, ut reditus deferantur agrorum. Datur intelligi, quod ecclesiæ rem, non ecclesiam concupisti; quando solicitus exquisitor exposcis, quæ ego, ad quem jure veniebant, remisi potius, quam quæsivi.

[228] [nuntiatque, ab illo ibi ordinatos, a se amotos esse.] Nolo, te lateat, Levitas atque presbyteros, contra ordinem quos fecisti, ab ordine jam remotos. Perpendi enim, quod a me non decebat admitti, quos a te non licuerat ordinari. Heu! quantum me a cultus tui proposito repulisti, dum mavis perperam agere, quam fœdera fraterna servare. Optaveram namque, ut clericus permansisses; quia factus fueras vi sacerdos. Sed si mentem tuam cura ista non tangit, ego tamen pro sinceritate profiteor, quod animum non minus angit, a te inexcusabiliter erratum, quam me fuisse contemptum. Hactenus epistola S. Remigii, in qua nonnullæ phrases obscuræ vel mutilatæ occurrunt, forte veteris librarii vitio attribuendæ; nam eodem modo leguntur a Labbeo tom. 4 Conciliorum vulgatæ. Ceterum si cui hæc epistola paulo acrior videatur, meminerit is, sanctum Archiepiscopum non tam suam causam, quam sedis suæ jura, non parum læsa, & ecclesiasticos canones, in quos certe non leviter impegerat Falco, hic ex munere suo defendisse.

[229] [Observatio de Mosomo, quod hodiedum est diœcesis Remensis.] Falconis tamen sanctitas omnino suadet, ut credamus, illum hæc vel ex ignorantia vel imprudenti zelo egisse, aut certe sic monitum errata emendasse: nam plura de eadem controversia nusquam alibi legere est, & Mosomum deinde mansit in episcopatu Remensi, in qua hodieque censetur. De illo variis in locis loquitur Flodoardus in Historia ecclesiæ Remensis, nominatim lib. 4, cap. 13 de Heriveo, qui anno 900 Remensem sedem adeptus est, sic scribens: Hic pontifex castrum Mosomum, reparatis muniit muris, & ecclesiam inibi dirutam a novo restauravit, atque in honore sanctæ Dei Genitricis, ut olim fuerat, dedicavit &c. Superest adhuc castrum istud seu oppidum, Gallice Mouson appellatum, quod Baudrando in Lexico geographico dicitur urbs Galliæ in Campania provincia, ad Mosam fluvium cum abbatia, in confinio ducatus Luxemburgici &c, diciturque fuisse alias sub dominio utili archiepiscopi Remensis. Qui plura volet, adeat Galliam Christianam auctam tom. 9, col. 258 & sequentibus, ubi etiam catalogum abbatum ejus loci reperiet.

[230] Altera controversia S. Remigio fuit cum tribus Galliæ episcopis, [Sanctus ob Claudium ordinatum presbyterum,] Heraclio, Leone & Theodosio, quorum primus videtur fuisse episcopus Parisiensis, tertius Autissiodorensis, qui ambo concilio Aurelianensi I anni 511 subscripti leguntur; medius vero creditur esse Senonensis. Ex his item duo sanctitate vitæ suæ ecclesiasticum cultum obtinuerunt; nimirum S. Leo ad XXII Aprilis, S. Theodosius ad XVII Julii, ad quos dies Romano aliisque Martyrologiis inscripti sunt, & de illis breviter actum est in Opere nostro. Dissidii inter hos sanctos præsules causa fuit de disciplina ecclesiastica, dum tres illi laudati episcopi eam sine ullo habito ad principem respectu severe observatam volebant, Remigius autem mitius opinabatur. Commendaverat rex Clodoveus Claudium quemdam, cetera mihi ignotum, Remigio, vel, ut hic loquitur, jusserat, ut illum presbyterum ordinaret. Sanctus Præsul, etsi forte aliquid sacris canonibus minus consonum hic adverteret, tamen ratus, id tanto regi, qui, ut ejusdem Sancti verbis denuo utar, erat non solum prædicator fidei Catholicæ, sed defensor, posse concedi; commendatum Claudium presbyteratus ordine initiavit; nec quisquam episcoporum, dum Clodoveus in vivis superfuit, ob hanc ordinationem Remigio litem movisse legitur.

[231] Ut vero se habet humana fragilitas idem ille Claudius jam presbyter, [eumdemque post lapsum indulgentius habitum,] postea in grave crimen prolapsus est; quod quale fuerit, nescitur, sed certe hujusmodi fuit, ut secundum sacros canones ab officio suo perpetuo amovendus esset. At pius Antistes misericordia motus, atque æquum esse putans, ut in gratiam regis de Ecclesia optime meriti, licet tum defuncti, cum illo paulo indulgentius ageretur, desiderabat ipsum ad pœnitentiam admittere cum spe restitutionis in locum, unde exciderat. Verum cum canones obstarent, ac novissime etiam in concilio Aurelianensi I conditus esset hic canon nonus; Si diaconus aut presbyter crimen capitale commiserit, simul & officio & communione pellatur; sanctus Præsul per litteras ad coepiscopos suos recurrit, deprecans, ut aliquid de severitate disciplinæ remittentes, sinerent Claudium, cum ea spe pœnitentiæ subjici. Qua in re sane nihil est, quod in sancto mitique Episcopo jure posset reprehendi.

[232] Verum id tribus illis episcopis, Heraclio, Leoni ac Theodosio, [litteris a tribus episcopis indigne compellatur:] longe aliter visum est, qui in severitatem proni, non modo pias Sancti preces, velut ab enervi sene profectas, respuerunt, jubileum ipsum contemptim appellantes; sed ordinationem Claudii ab eodem factam criminati sunt, eo confidentius, quod mortuus esset rex Clodoveus, apud quem Remigius in summa fuerat veneratione, & quo postulante, Claudium ordinaverat. Quin etiam Archipræsuli præcipere ausi sunt, ut in Celsum quemdam, qui Claudio crediderat, ut aiebant, ubi esset, inquireret, pecuniasque eidem ablatas restitueret; cum Sanctus nec de Celso, nec de rebus ablatis quidquam sciret. Remigius itaque tam inopinato responso, quo ætatem dignitatemque suam contemptui haberi videbat, perculsus, rescripsit epistolam, in qua factorum suorum rationem reddens, simul de Christianæ charitatis violatione cum ipsis acriter expostulavit. Exstat illa apud Sirmondum tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 204 & sequenti, ex quo eam totam hic transfero, maxime quia ex illa unice nota est hæc controversia.

[233] Dominis vere sanctis, & merito beatissimis in Christo fratribus, Heraclio, Leoni & Theodosio, Remigius episcopus.

[quibus ille respondens, rationem facti sui exponit,] Paulus apostolus in epistola sua loquitur: “Caritas numquam excidit”: quæ, ut tales ad me litteras mitteretis, in vestris sensibus non resedit. Nam pro Claudio fudi simplicem precem, quem vos non presbyterum scribitis, ut in me indignationem vestri pectoris proderetis. Illum non abnego graviter deliquisse: sed vos ætati meæ, etsi non meritis, decuerat detulisse. Quod propitia Divinitate sit dictum, quinquaginta & tribus annis episcopali sedi præsideo, & me appellavit tam procaciter nemo. Dicitis, melius vos fuisse non natos. Hoc mihi fuerat opportunum, ne audissem transgressoris opprobrium. Ego Claudium presbyterum feci, non corruptus præmio, sed præcellentissimi regis testimonio, qui erat non solum prædicator fidei Catholicæ, sed defensor. Scribitis, canonicum non fuisse, quod jussit. Summo fungimini sacerdotio? Regionum præsul, custos patriæ, gentium triumphator injunxit. Tanto in me prorupistis felle commoti, ut nec episcopatus vestri detuleritis auctori.

[234] [eos de caritate & misericordia exhibenda admonet,] Rogavi, ut Claudius, sacrilegii perpetrator, pœnitentiæ servaretur: legimus namque, legimus, quod excidium cælesti denuntiatione prædictum evaserunt per pœnitentiam Ninivitæ: quod Joannes præcursor Domini in Euangelio prædicavit, ut, regno appropinquante cælorum, eam populi agerent, ne perirent. In Apocalypsi angelis ecclesiarum scribitur ex præcepto Domini Salvatoris, ut, quæ digne minus egerant, pœnitentiæ satisfactione corrigerent. De iracunda dictione sanctitatis vestræ intelligo, quod lapsum non misereamini post ruinam; sed magis velle vos video, ne convertatur, ut vivat, cum Dominus dixerit: “Nolo mortem morientis, sed ut convertatur & vivat.” Hoc nos expedit sequi; hanc Domini voluntatem non prætermittere, sed tenere: quia nos posuit, non ad iracundiam, sed ad hominum curam, & servire pietati potius, quam furori.

[235] [seque indigne ab illis tractari conqueritar.] Ponitis in epistola vestra, quod Celsus quidam, qui Claudio credidit, quo abductus, & utrum vivat, an sit mortuus, ignoratis, atque hujus inquisitorem me esse præcipitis, & nescitis, si in sæculo, aut si apud inferos sit quærendus; & res suas a me vultis restitui, quas sublatas fuisse non novi. Impossibilia præcipitis, ut impia peragatis. Annorum numero me esse scribitis jubileum, irridentes potius, quam pro dilectione gaudentes, cui, vinculo caritatis irrupto, insinceriter a vobis nec parcitur, nec defertur. Sane admodum acris hæc epistola est, sed verisimiliter mitior appareret, si trium istorum antistitum litteras, ad quas hæc responsoria data est, pariter haberemus. Interim hinc liquet, Remigio in senili pectore non defuisse vigorem, quo se suamque dignitatem, quam in Ecclesia Dei sustinebat, immerito appetitus tutaretur.

[236] [Hæc epistola scripta est, mortuo Clodoveo, circa annum 512.] Ex verbis istis de rege Clodoveo, qui ERAT non solum prædicator fidei Catholicæ, sed defensor, omnes recte colligunt, hanc epistolam a S. Remigio scriptam esse post ejusdem regis obitum: quod etiam confirmatur ex eo, quod verisimile non sit, adversarios Sanctum sic criminari ausuros fuisse, vivente rege, qui ordinationem imperaverat. Communis quoque opinio est, hanc simultatem ortam esse non diu post eumdem obitum; qui cum anno 511 illigari soleat, eadem epistola ad annum 512 etiam solet referri; & ne multo serius referatur, suadet adjectus annus episcopatus Remigii quinquagesimus tertius; uti ex chronotaxi supra constituta colligere licet. Verisimillimum est, S. Remigium etiam ad alios Galliæ episcopos litteras pro Claudio dedisse, ab iisque, si non ab omnibus plane favorabilia, saltem multo mitiora recepisse responsa, etsi nulla de his exstet memoria, ut nec exstat de causæ eventu. Fas tamen credere est, laudatos tres episcopos, e quibus duos inter Sanctos coli observavi, si in disciplinæ severitate sibi persistendum esse deinceps duxerint, saltem suam in venerandum sanctumque Senem acerbitatem deposuisse, &, quod humanitus peccaverant, emendasse.

[Annotata]

* forte hic deest septem ecclesias

§ XIV. Recensentur aliquot illustres discipuli S. Remigii: examinantur, quæ de gemina ecclesia ab eodem Remis exstructa dicuntur.

[Inter Sancti discipulos præter B. Vedastum & Techildem] Flodoardus lib. 1 Historiæ Remensis cap. 23, sub titulo De discipulis ejusdem B. Remigii varias utriusque sexus ordinisque personas recensuit, non quod illas omnes stricti nominis discipulos illius fuisse crederet, sed quod, ad ejusdem familiam domesticam aut familiaritatem utcumque pertinuerint; monitisque multum profecerint, uti satis liquet tum ex ipso capite, tum ex ejusdem exordio, quod tale est: Fuerunt hujus denique beatissimi Patris nostri temporibus in hac urbe viri clarissimi, Deoque virtutibus accepti, tam ex clero, quam ex ordine laicali; utpote qui tali, tam venerando, tamque sanctissimo famulabantur Patri &c. Accepit illos ex S. Remigii testamento breviori, in quo nominantur præter Attolum, virum potentem, & munificentia in pauperes insignem. Quam ob rem, cum testamentum brevius infra daturus sim, illis hic recensendis supersedeo; de Attolo autem loquar post aliquot alios insigniores sanctitate discipulos, qui vel ex eodem Flodoardo vel aliunde innotuerunt. Illis certe annumerandus est S. Vedastus, de quo vide dicta superius § 12. Annumeranda item videtur S. Techildis vel Theodechildis, Clodovei I regis filia, virgo & fundatrix monasterii S. Petri-Vivi apud Senones, de qua egit Papebrochius noster tom. V Junii, ad diem XXVII.

[238] Ejusdem sancti Archipræsulis discipulus potiori jure fuit S. Theodericus, [illustris fuit S. Theodericus abbas,] cujus elogium ibidem texuit Flodoardus cap. 24 sic orsus: Extitit his etiam beatissimi Remigii temporibus beatus vir Theodericus, almi Magistri pius discipulus, quem non ex alto voluit adeo sanguine generari, qui sublimiter hunc in generatione justorum decreverat nobilitare &c. Hic celebris fuit sanctitate, & miraculis clarus, quem S. Remigius in adolescentia a se institutum, deinde ex parentum mandato nuptiis invitum illigatum, in persuadenda ejusdem sponsæ virginitate adjuvit, eaque consentiente, novo monasterio, in monte Or erecto, præfecit; sacerdotio initiavit, ejusdemque opera usus est tum in convertendis paganis, tum ad sanandam Theodorici regis filiam, quam hic sanctus abbas, dum ex Magistri sui præcepto ad illam tenderet, mortuam suscitavit. Gesta ejus illustrata habes a Sollerio nostro ad diem 1 Julii; pauca tamen, quæ ad S. Remigium præterea pertinent, juverit hic repetiisse. Exstat hodieque monasterium illud, eosdem duos Sanctos primarios suos auctores agnoscens, sanctique Theoderici, Gallice Saint Thierri, nomen retinens, tribus circiter milliaribus a civitate Remensi dissitum, estque Ordinis S. Benedicti. Ejusdem loci vicissitudines & abbatum Catalogum referunt Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 9, col. 180 & sequentibus.

[239] [ex cujus consilio S. Remigius lupanar evertit,] Hujus quoque sancti abbatis consilio S. Remigius meretricularum domicilium in pium viduarum contubernium commutasse legitur apud Flodoardum lib. 1, cap. 24, cujus verba hic transcribo. Traditur hujus beati viri suggestione S. Remigius collectionem meretricum, quæ ad id usque temporis prostibula fertur extra civitatem retinuisse, subversis fornicibus, in viduarum quadraginta congregationem permutasse, sumptusque quotidiano victui necessarios instituisse, ipsumque numerum viduarum perpecim manere, ut adhuc quoque manet, decrevisse. Nam dum S. Remigius monasterium S. Theoderici visitans, secus meretricium psalmos cum eodem carissimo discipulo suo concinendo transiret, ac S. Theoderico vox faucibus hæsisset, iterumque, in redeundo scilicet, idem in eodem (ceu memoratur) loco & versiculo contigisset; admiratus Pater sanctissimus, & requirens, cur discipulus solers in Dei laudibus contra morem titubaverit; accipit, dolere beatum virum de animarum dispendio perditarum, & in tam sancti Patris vicinia tam fœdæ turpitudinis tanta diabolo crescere lucra.

[240] [eique substituit ac dotavit ædes ac contubernium] Sicque persuasum Patri piissimo, discipulo suggerente castissimo, subvertere latibula diaboli, & deceptas atque decipientes animas in castimoniam transducere Christi. Hæc Flodoardus, quæ ab antiquiori Vita, seu potius ab Oratione panegyrica, primo loco a Sollerio edita, absunt; leguntur tamen ibidem in Vita altera, ab anonymo post Flodoardi Historiam scripta, cap. 2, in quo post narratam S. Theoderici suggestionem auctor sic prosequitur: Hac de causa Pater egregius, laude attollendo discipulum, exhilaratus, regi supplicat, & locum cœnulentum, ubi diaboli exercebantur opera, ut optabat, impetrat. Expulsisque omnibus, ad deceptionem animarum congestis, usque ad solum latibula meretricum, quæ erant cavernæ dæmonum, sicut ad præsens cernitur, subvertit. Et quoniam locus ille spurcitiarum extra erat civitatem positus, compositis infra muros domorum receptaculis, numero quadraginta sanctimonialium, quo & ipsæ meretriculæ erant, coæquato, inibi consilio B. Theoderici fidelis discipuli collocavit, & unde sumptus corporis victu quotidiano haberent, penes largitatem regis promeruit.

[241] [quadraginta viduarum, seu mulierum pœnitentium;] Instituit quoque, ut idem numerus semper maneret, & sicut illæ lenocinii opus perficientes, & voluntatem dæmonum peragentes, reditus proprii corporis domino terreno persolvebant, ita istæ Regi cælesti corporis & cordis munditiam custodientes, cum fructu bonorum operum se ipsas repræsentarent. Ergo quia spiritus, ubi vult, spirat, & ardentes charitate facit, quos inflammat, voluit menti famuli sui cælitus intimare, quatenus spiritualem Magistrum commonere faceret caritatis amore, ut animas, quas inimicus gaudebat adquisisse, suo Creatori redderet, & portio execrabilis diaboli minorata remaneret… Magnus Magister, magnus & discipulus, & post Magistrum, cumque Magistro in hoc opere laudandus! Bailletus ad diem 1 Julii in Vita ejusdem S. Theoderici existimavit, monasterium hoc virginum cœtui exstructum fuisse; cui opinioni utcumque favent, quæ de ejusdem alumnarum corporis & cordis munditia anonymus mox meminit, uti & vox sanctimonialium, per quam virgines ab illo designatas esse, etiam Sollerius noster credidit; in Annotatis tamen monens, viduas retinendas esse cum Flodoardo, qui eodem anonymo prior est.

[242] Certe Flodoardi verba clara sunt, &, nisi fallor, [non virginum,] sic exponenda, ut per viduas ipsæ meretriculæ lapsæque puellæ, de commissis pœnitentiam agere cupientes, intelligendæ sint. Quid enim aliud indicant ista Flodoardi verba: Sicque persuasum Patri piissimo … subvertere latibula diaboli, & deceptas atque decipientes animas in castimoniam transducere Christi? Quin & ipse anonymus id ipsum ibidem non obscure indicavit, dum S. Theodericum ea de re cum S. Remigio sic loquentem induxit: Scio enim, si vis, & pro certo vis, quia potes solo internuntio hoc regis munificentia impetrare, & Creatori suo oves circumventas ac de fauce inimici ereptas restituere. Ac rursum, dum ait, sancto discipulo suggerente, factum esse, ut Magister animas, quas inimicus gaudebat adquisisse, suo Creatori redderet, & portio execrabilis diaboli minorata remaneret.

[243] Quomodo autem diceretur hic S. Remigius deceptas atque decipientes animas in castimoniam transduxisse Christi, [uti nonnulli visum est.] quomodo oves circumventas ac de fauce inimici ereptas, & animas, quas inimicus gaudebat adquisisse, Creatori suo restituisse; si meretriculis ex eo loco expulsis, atque alibi suo more vivere permissis, tantummodo castas virgines substituisset? Quapropter videtur Remigius, regia auctoritate fultus, meretriculas illas aggressus, easque aut omnes aut aliquas ad meliorem frugem reductas in substituto lupanaribus monasterio conclusisse, suppeditante rege sumptus, ex quibus tum hæ, tum totidem ejusmodi pœnitentes mulieres perpetuo alerentur. Potuerunt autem illæ honestiori vocabulo a Flodoardo viduæ appellari; & ab anonymo dici sanctimoniales, propter quamdam religiosæ Vitæ speciem & continentiam, quam in modesto habitu pioque contubernio ibidem inclusæ observabant. Potuit etiam tempore, quo anonymus S. Theoderici biographus scripsit, aliqua mutatio in eodem monasterio facta fuisse. Ceterum observat Jacobus Longuevallius in Historia Ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 325, hanc primam esse domum, quam ejus generis pœnitentibus in Galliis erectam legerat.

[244] Laudatus Flodoardus de filia Theodorici regis, [S. Theodericus a S. Remigio missus, filiam regis mortuam resuscitat,] qui in partem regni patri suo Clodoveo successerat, per S. Theodericum a S. Remigio missum sanata, in eodem capite 24 præmiserat sequentia: Reperitur etiam præfati regis filiam vita defunctam magnificus hic Domini præco vitæ reformasse spiraculo, pro qua languente rex ad sanctum direxerat Remigium, petens, ut ad se veniret, atque cum precibus ægrotanti filiæ manus imponeret. At pius Præsul molestia quadam corporis (ut fertur) detentus B. Theoderico (quem pie casteque nutrierat & spiritalibus doctrinis instruxerat, quemque gratia curationum repletum videbat) negotium, quod petebatur, ut pater filio commendat. Subdit, Theodericum sancto Præsuli suo obsecutum, licet in via puellæ regiæ mortem intellexisset, tamen ut mandata exsequeretur, ad illam perrexisse, eamdemque post fusas Deo preces sacro oleo illitam ad vitam revocasse. Quam ob rem, (inquit) Rex itaque non solum discipulum, sanctum scilicet Theodericum, sed & B. Remigium cupiens munificentiæ sublimare dono, villam, quam dicunt Venderam, sitam super fluvium Maternam *, reverendo patri Remigio; Gaugiacum vero in pago Remensi præcepto suæ auctoritatis sancto contulit Theoderico.

[245] [quapropter ambo a rege donantur.] Ut hoc factum confirmet Flodoardus, ibidem addit: Processu denique temporis, Karolo, Ludowici imperatoris filio, sceptra regni Francorum gubernante, Angilrannus aulicorum quidam, traditionis ignarus, a rege Venderam sibi postulat dari. Quod ubi rex annuisset, audiens domnus Hincmarus præsul, qui sedem tenebat ecclesiæ Remensis, hanc infiscari villam; regalis præcepti chartam, in ecclesiæ hujus archivo repertam, donationis hujusce seriem continentem, Karolo mittit, & ne contra legem canonicam res usurpet Ecclesiæ commonefacere satagit. In quo præcepto manifeste legitur, quomodo rex Theodericus pro suscitatione filiæ, S. Theoderici precibus obtenta, non solum prænotatam conferens ei villam, Dei servum sui muneris honore prætulerit, quin & Magistro præstantissimo, scilicet Remigio, cui Dominus tantam gratiam contulerat, ut talem discipulum haberet, qui Spiritus sancti dono, sicut & Magister, mortuos resuscitaret, beneficentiæ gratia villam Venderam obtulerit. Hæc ut ita se habere, ex ipsis chartarum monimentis Karolus animadvertit, a pervasione villæ destitit, & ecclesiæ propriis libere uti permisit. Hæc ibi, quæ etiam in secunda S. Theoderici Vita apud nos edita leguntur; sed quia absunt ab antiquiori, & de fide præcepti a Flodoardo laudati satis certo jam constare nequit, nonnullis criticis suspecta sunt.

[246] [Inter ejusdem discipulos etiam numerantur Susanna virgo abbatissa,] Ex iisdem Vitis & Flodoardo discimus, eodem tempore Remis floruisse insignem item S. Remigii discipulam, Susannam nomine, virginum monasterio præfectam, quæ suo quoque consilio laudatum Theodericum adjuvit tum in confirmando illius de virginitate servanda proposito, tum in loco monasterii condendi seligendo. Vetustior Vita num. 3 sic habet: Tunc erat urbe Remense quædam celebris abbatissa, sacratissima virgo, nomine Susanna, quæ sub providentia summi pontificis B. Remigii puellari præfuit congregationi, femina virilis animi, virago profundi consilii, consiliatrix altioris ingenii. Ad cujus, quasi piissimæ matris, mitissimos sinus contulit se S. Theudericus; nimirum, consilium opemque petens, ut virginitatem, quam sponsæ suæ frustra persuadere nisus fuerat, illibatam servaret. Virgo virgini (Susannæ) Deo soli cognita pandit sui cordis arcana… Communis igitur utriusque pater pius ab utrisque consulitur S. Remigius. Cujus per sapientissimum consilium ad providendum futuri monasterii locum mittitur cum virgine virgo, sancta cum sancto, Susanna cum Theuderico &c. Flodoardus rectius hic interserit, Theoderici sponsam a S. Remigio arcessitam, & ad virginitatis propositum consensumque in mariti castimoniam adductam fuisse, antequam de condendo monasterio agi cœptum est. Plura de hac insigni virgine abbatissa, ejusque monasterio non reperi. Arturus eamdem cum Sanctæ titulo in sacro Gynæceo ad diem 1 Julii celebrat, sed solita sua liberalitate, quemadmodum ibidem in Prætermissis dictum est.

[247] Ad diem XVI Junii actum in Opere nostro est de SS. Berthaldo & Amando, eremitis in diœcesi Remensi, quos traditio fert e Scotia Hiberniave, regnante Clodoveo, illuc adventasse, & a S. Remigio benigne acceptos instructosque fuisse, [SS. Berthaldus & Amandus eremitæ, S. Gibrianus presbyter,] & eorum primum ab eodem etiam ordinatum presbyterum; qua de re ibidem num. 4 ita habet eorumdem Vitæ compendium, ad Officium matutinum legi solitum. Eo tempore Remensem ecclesiam regebat B. Remigius, cujus virtutibus & doctrina Berthaldus excitatus, ad eum cum suo Amando proficiscitur. A quo benigne susceptus & doctrina sacra institutus, atque in filium spiritualem adoptatus, tandem ad sacrum presbyteratus Ordinem gradatim promovetur. Quo honore affectus, ad solita cum socio lætanter revertitur, Missæ sacrificium una cum precibus ac votis sancte & religiose oblaturus in oratorio, quod non procul a domuncula sua construxerat, in quo divinis sæpe recreabatur visitationibus. Ejusdem sancti Archipræsulis discipulus etiam fuisse creditur S. Gibrianus presbyter, de quo Sigebertus Gemblacensis, vel hujus interpolator, in Chronico ad annum Christi 509 scribit: Gibrianus Scotus cum fratribus & sororibus in Gallia peregrinatus, urbem Remensem & vita & morte sua illustrat.

[248] Vitam ejus, miracula, & translationem corporis ex diœcesi Catalaunensi, [cum fratribus ac sororibus suis ab eo benigne exceptus;] ubi vixerat & humatus fuerat, factam ad Remense archimonasterium Remigianum, edidit Henschenius tom. 2 Maii pag. 300 & sequentibus, ubi nescio ex quo errore tam in margine, quam in Indice chronologico, qui eidem tomo de more præfixus est, annus Christi CCCCIX pro DIX adscriptus legitur, licet ex Commentariolo prævio Annotatisque ibidem constet, postremum annum signari oportuisse; quod hac occasione juverit observasse. Sex S. Gibriani fratrum, triumque sororum, qui cum ipso in Galliam tunc adventarunt, & quorum etiam aliqui cultum obtinuerunt, nomina ibi legi possunt. De S. Remigio nulla ibidem in Vita mentio est: at in Remensi Breviario, anno 1630 typis edito, ad diem VIII Maii legitur S. Gibrianus ex Hibernia in Galliam profectus, cum fratribus a S. Remigio, peregrinorum patre, humaniter ac benigne exceptus &c. Unus ex dictis fratribus fuit S. Tresanus, in cujus Vita, ad diem VII Februarii data, dicitur hic apud S. Remigium inique accusatus, & ab eodem innocens declaratus, paulo post, commendante S. Genebaudo episcopo Laudunensi, sacerdotio initiatus esse.

[249] Rursum alter S. Remigii discipulus fuisse perhibetur S. Arnulphus martyr ac forte episcopus Turonensis, [item SS. Arnulphus & Scariberga;] cujus gemina Vita data est in Opere nostro ad diem XVIII Julii, una scilicet prosaica auctore anonymo, altera carmine heroico scripta a Letselio, neutra tamen magnæ auctoritatis. In utraque dicuntur illius illustres parentes, per S. Remigium ab idolis ad Christum conversi baptizatique, promisisse, fore ut, si sobolem procrearent (nam steriles videbantur) hanc ei in filium spiritualem traderent; idque voti compotes facti præstitisse: ipse vero puer a sacro fonte ab illo susceptus & Arnulphus dictus, atque ab eodem post infantiam institutus tantum profecisse, ut & cum regiæ stirpis virgine Soariberga, quam Clodoveus rex ei sponsam dederat, consentiente virginitatem servaverit, ac tandem multis clarus miraculis ad Turonensem cathedram fuerit elevatus. Denique post sancti Magistri sui obitum ad ejusdem sepulcrum accedens, in silva Aquilina inter Parisios & Carnutum occisus fuisse dicitur a famulis suæ uxoris, qui dominam suam ab illo sperni putabant, coliturque ut martyr. Ipsa quoque Scæriberga, quæ S. Remigii discipulis etiam accenseri potest, aliquot Martyrologiis ad varios dies inscripta est, de eaque apud nos eodem, quo de ejusdem sponso, actum est die XVIII Julii. De S. Vulgiso, quem aliqui S. Remigii discipulum sine idoneo teste asserunt, agam hoc die.

[250] [& Atolus, qui 12 xenodochia erexisse dicitur.] Dixi supra, etiam Atolum quemdam virum potentem inter Sancti Francorum Apostoli discipulos a Flodoardo reponi. De hoc lib. 1, cap. 23 tradidit sequentia. Enituit etiam (in urbe Remensi, dum episcopatum ibi gereret Remigius) vir præclarus Attolus, qui, sicut in epitaphio legitur, amore studioque S. Remigii, xenodochia duodecim rebus e propriis struxit; sepultusque cum filio & filia post altare in ecclesia B. Juliani martyris, hunc sepulturæ declaratur habere titulum, templi pinnaculo innotatum.

Hic igitur nullum lateat, quid * terra retentat,
      Ne quis, si cupiat discere, cassus eat.
Subtus enim tria consistunt monumenta petrina,
      In quibus almorum corpora condita sunt.
Hic pater est Atolus, nato nataque sepultus,
      Expectantque diem nunc Domini properam.
Illius certe natus memoratur Elanus,
      Nata deinde sua dicitur Eufrasia.
Qui placuere Deo, dictis factisque supremo,
      Nunc pariter quorum membra tenent loculum.
Instruxit bis sena suis xenodochia rebus,
      Jure fovens plebes divitiis inopes.
Sic proprium censum cælum transvexit ad altum,
      In quo suscepit, quod miserando * dedit.
Hoc totum sub amore sacri studioque Remigi,
      Ob quod prærutilum detinet ipse polum.

[251] [cujus & filii filiæque ejus grata Remis memoria fuit.] Hactenus ibi: at ego non video, in hoc epitaphio tam clare asseri, duodecim illa xenodochia, vivente S. Remigio, ab Attolo fundata fuisse, quin mihi dubium maneat, an non post ejusdem obitum in illius honorem erecta fuerint. Forte propterea Marlotus tom. 1 Metropolis Remensis lib. 2, cap. 17 maluit hæc sub Romano, S. Remigii proximo successore collocare; sed cum Romani Remigio mox post hujus obitum suffecti brevissimus fuerit episcopatus, is, si sub Romano floruerit, etiam sub S. Remigio floruisse dicendus est, potuitque hujus fuisse discipulus eo sensu, quod pia ejusdem monita libenter exciperet & exsecutioni mandaret. Addit ibidem Marlotus: Prædicti Atoli, ecclesiæ S. Juliani (in qua memoratum epitaphium tempore Flodoardi legebatur) ut creditur, fundatoris, & filiorum pignora postmodum translata fuisse in ecclesiam S. Remigii, ac juxta tumulum ejus condita, refert Larisvilla libello de Dignitate ejusdem ecclesiæ his verbis: “Sunt & aliæ gemmæ in eodem loco; hoc est, tria corpora sanctorum, Atoli, Helani & Eufrasiæ:” at reliquiarum index horum non meminit. Idem scriptor tom. 1, lib. 2, etiam aliquot alios S. Remigii discipulos facit, in quos omnes non vacat mihi hic inquirere.

[252] [Ecclesia, quæ in monumentum exstincti incendii] Laudatus Marlotus cap. 3 postquam ex Hincmaro narraverat, S. Remigium ingens civitatis Remensis incendium precibus suis & signo Crucis exstinxisse, sic prosecutus est: In memoriam tam celebris patrati miraculi B. Remigius duas struxit basilicas ex prolixiori testamento; quarum alteram, quæ est Militum S. Joannis Hierosolymitani, haud procul a Patente porta positam suis restruxit sumptibus Constantius decanus anno circiter MXL, retro cujus summum altare serpentes duo (symbola dæmonum, a quibus incendium excitatum fuisse, scripserat Hincmarus) hinc inde erumpunt e pariete, quasi in urbem regredi conantes, ni impedirentur. Lapidi supra limen portæ, qua itur in ecclesiam, versus sequentes insculpti totius rei historiam pandunt his verbis.

Remigii meritum sic cœpit condere templum:
Porta Patens certis erat appellata figuris,
Hic pandens aditum, reliquis per bella negatum:
Forte dolis sathanæ succenditur ignis in urbe:
At pius Antistes cernens exurgere vires,
Ingemit ex adyto, Deus, &, Deus, inquit, adesto;
Per lapides stratos descendens inde Sacerdos,
Sicut molle lutum fecit dissolvere saxum,
Cumque cito cursu paulum distaret ab astu,
Opposuit sese, Cruce Christi tutus ab igne;
Sicque per hanc portam pepulit cum dæmone flammam.
Post, ubi porta fuit, Constantius ædificavit &c.

[253] Hactenus Marlotus, ceteros versus omittens, mihi sane incommode, [in civitate Remensi exstructa fuit, conditorem non habuit] quia ex illis intelligendum erat, an laudatus decanus Constantius istius ecclesiæ primus conditor, an tantummodo restaurator fuisse dicatur. Etenim ex primo versu Remigii meritum sic cœpit condere templum, ejusdem prima ædificatio Remigio nequit certo attribui, cum illius sensus esse possit, Remigii meritum, seu miraculum in exstinguendo incendio ibidem factum, occasionem dedisse ad templum in eodem loco excitandum. Postremus vero a Marloto recitatus versus ejusdem templi conditorem, non restauratorem facit Constantium: non enim ait, Remigius ibi condidit ecclesiam, aut, Constantius ab illo conditam instauravit; sed: Post, ubi porta fuit, Constantius ædificavit, utique ecclesiam ob Remigii meritum, sive in memoriam supra dicti miraculi. Atque hæc quidem ex ista inscriptione metrica, prout exstat apud Marlotum: nam etiam aliunde certo constat, eamdem illam ecclesiam seculo XI a laudato Constantio primo erectam fuisse.

[254] Auctorem habeo Anselmum monachum San-Remigianum Remensem, [S. Remigium, ut Marlotus credidit,] scriptorem synchronum, quem Marlotus ipse (quod miror) pro se laudat tom. 2 ejusdem Historiæ lib. 1, pag. 79, de eodem Constantio hæc scribens: Tradit Anselmus in Itinerario Leonis (Papæ ejus nominis noni) Constantium veterem basilicam, supra cryptas martyrum Remis olim a B. Remigio constructam, non reparasse modo, sed & frontem eleganter condidisse, ac Dei famulos ibidem in ejus obsequium aggregasse. Decani canonicorumque meminit charta Rodulfi archiepiscopi infra citanda. At horum præbendas capitulum Remense Hospitalariis S. Joannis Hierosolymitani pridem concessit, qui aliquot hactenus ibi presbyteros aluerunt sub Præceptore ecclesiastico. Videamus ergo, quid Anselmus hac super re tradiderit in laudato Itinerario, in quo ipsemet oculatus testis retulit, quæ S. Leo IX summus Pontifex Remis gessit, quando anno 1049 concilium ibidem celebravit. Itinerarium hoc tum alii ediderunt, tum etiam ipsemet Marlotus tomo citato, in cujus pagina 95 Anselmus agens de corpore S. Remigii solemniter tunc per civitatem Remensem circumlato, hæc ait.

[255] [sed Constantium Decanum Remensem, qui illam primus exstruxit] Quod in circuitu civitatis cum jucunditate deportantes, congruas stationes per præfixa faciunt spatia; cumque ad eum locum ventum esset, ubi quondam fuerat porta, antiquo PATENS nuncupata vocabulo, per quam idem Sanctus humani generis hostem, in eadem urbe visibilibus ignium debacchantem exterminiis, adhuc in carne vivens, orationibus expulit; illic pretiosos artus (S. Remigii) deponunt, & ipsius miraculi memoriam digna devotione & canticis spiritualibus agunt. Ad cujus facti memoriale ibidem basilica moderno constructa est tempore, quam quidam Dei servus, Constantius nomine, suis impensis eleganter composuit, & Dei famulos ad ejus obsequium, quot potuit, dum viveret, aggregavit, & in honore S. Mariæ Magdalenæ sanctique Remigii consecrari fecit. Hæc ibi de hoc argumento, nec plura Anselmus; in quibus quæ vel umbra est ecclesiæ a S. Remigio eo in loco olim conditæ? Imo vero an non clare indicat Anselmus, Constantium ecclesiam ibidem, ubi nulla ante fuerat, erexisse. Quin etiam dubitari posset, utrum Anselmus, dum ait, Ad cujus facti memoriale ibidem basilica moderno constructa est tempore, indicare voluerit, eam in memoriam Sancti corporis in solemni illa circumlatione eo loco paulisper depositi, an in ignis per eumdem Sanctum mirabiliter exstincti monumentum a Constantio ædificatam fuisse.

[256] [versus medium seculum XI, quidquid tam de hac,] Posterius tamen verisimilius est, quia tom. 9 Galliæ Christianæ col. 171 in Catalogo decanorum Remensium Richardus Constantii successor jam dicitur memorari in instrumentis annorum 1050 & 1051, quo propterea tempore mortuus jam fuisse videtur; supra dicta autem sacri corporis circumlatio contigit anno 1049. Porro cum Constantius cuidam donationi ibidem dicatur subscripsisse anno 1034, sæpe dictæ ecclesiæ ædificatio ante medium seculum XI reponenda est. Marlotus alterius basilicæ, quam in ejusdem miraculi memoriam a S. Remigio positam credidit, ne situm quidem annotavit. Sed quoniam supra num. 250 pro utraque laudavit Testamentum prolixius, oportet de hoc quoque verbum addere. In eo, prout exstat in edita Flodoardi Historia Remensi lib. 1, cap. 18, S. Remigius varia legata faciens revera ita loquens inducitur: Ecclesiæ, quam in honore omnium martyrum supra cryptam Remorum ædificavi, cum per auxilium virtutis Dei ab igne dæmonis pene jam totam urbem concrematam eripui, solidos duos. Ecclesiæ, quam pro eodem signo virtutis Dei in honore S. Martini & omnium confessorum infra urbem ædificavi, solidos duos.

[257] [quam de altera legatur in Sancti testamento prolixiori.] Et ita quidem ibi legitur; sed testamentum hoc ab eruditis pro supposititio recte haberi, superius jam monui, & Hincmaro æque ac Flodoardo ignotum vel non bonæ fidei visum fuisse, sequenti § pluribus probabo. Et quod ad hunc quidem locum attinet, Hincmarus in Vita edenda num. 34 & quatuor sequentibus de incendio illo exstincto fuse meminit disseritque, & observat, divinitus punitum fuisse quemdam Remensem incolam, qui contra sancti Præsulis vetitum aliquot annis post perforaverat murum circa portam illam, antea Patentem dictam, quam perpetuo clausam teneri, cum interminatione cælestis vindictæ Sanctus mandaverat; sed de ecclesiis in illius miraculi monumentum ab eodem erectis verbum nullum fecit. Par est silentium apud Flodoardum lib. 1 Historiæ cap. 12, in quo idem cum suis adjunctis miraculum & transgressoris punitionem enarravit; ita ut seculis nono ac decimo, quorum primo Hincmarus, secundo Flodoardus scripserunt, neutrius basilicæ velut a S. Remigio conditæ memoria apud Remenses fuisse videatur; ac proinde testamentum istud prolixius (nam in breviori non exstat alterutrius mentio) etiam ex hoc capite suspectum haberi debeat.

[258] Rursum alteram Remigio ut conditori suo ecclesiam adscribit S. Hericus vel Heiricus in libris Miraculorum S. Germani Autissiodorensis, [Non satis etiam certum est, an ecclesia S. Germani] quos anno 876 vel sequenti Carolo Calvo augusto dicavit, editosque apud nos habes ad diem XXXI Julii. Libri 1 caput 6 ibidem sic incipit: Sanctissimus & in optimis quibusque præclarus Remigius Remorum pontifex pretiosus, honore Germani beatissimi, in loco, in quo sepeliri decreverat, quique ab urbe Remensi milliario ferme distat, propria manu, ut vetustissima testamenti ejus pandit auctoritas, extruxit basilicam. Hæc ut antiquitate longæva, ita quoque miraculorum (S. Germani) perstat splendore clarissima &c. De hac ecclesia silet denuo testamentum brevius, sed in prolixiori Remigius ait: Ecclesiæ S. Germani, quam ipse in solo Remensi ædificavi (lego) solidos duos. Hocne, an aliud quodpiam S. Remigii testamentum hic laudaverit Hericus, dubitari potest, quia nusquam legi, sanctum Præsulem in ecclesia S. Germani sepeliri umquam voluisse; imo in editis diserte dicitur sepulturam suam in ecclesia sanctorum martyrum Timothei & Apollinaris elegisse.

[259] Asserenti Herico credimus quidem, ejus tempore exstitisse in agro Remensi aliquam S. Germani ecclesiam miraculis celebrem; [in solo Remensi ab eodem fuerit ædificata.] sed illam a S. Remigio exstructam fuisse, ex sola fide testamenti, quod citat, non possumus pro certo habere; dum de eadem altum tacet Hincmarus, qui eodem tempore Remis, quo Hericus Autissiodori, floruit, quemque tanto minus ea res latere potuit, quod ejusdem civitatis archiepiscopus esset, & S. Remigii gesta studiose conquisita scriberet. Par est de eadem apud Flodoardum silentium, quamque obscura fuerit deinde apud Remenses illius memoria, colligere etiam licet ex Marloto, qui lib. 1, cap. 30 recensens ecclesias Remenses, quæ in prolixiori testamento nominantur, de hac tantum inquit: Pars illius a quibusdam creditur esse oratorium illud, quod adjacet ecclesiæ S. Remigii ad latus versus Meridiem, seu sacellum S. Marculfi.

[Annotata]

* i. e. Matronam

* al. quod

* al. miserendo

§ XV. Discutitur geminum S. Remigii testamentum, & pro Breviori contra prolixius pronuntiatur.

[Hincmarus promisit Sancti Testamentum post Vitam dare,] Inquirendum tandem est, quanti valeant Testamenta, quæ S. Remigii nomine edita circumferuntur, & quorum unum breve est, aliud multo prolixius. Hincmarus in Vita edenda mortem Sancti narraturus, secundum partitionem meam cap. 8 ista præmisit: Post præmissas & alias virtutes, quas Dominus per hunc Sanctum suum operari dignatus est, gemitus & suspiria illius exaudiens … revelavit ei Dominus, consolans illum, imminere diem obitus sui. Qua de re secundum sacros canones testamentum rerum suarum condidit, ad hereditatem illam festinans, de qua propheta dicit: “Cum dederit dilectis suis somnum, hæc hereditas Domini.” Ac rursus post aliqua interjecta sic prosecutus Hincmarus est: Condito siquidem testamento, cujus textum ad exemplum episcoporum nostri & futuri temporis, qui illud legere voluerint, huic Opusculo subjungere utile duximus … oculorum corporalium lumine aliquandiu est privatus. Reipsa in codice nostro, ex quo Vitam dabo, eidem Vitæ subjunctum est cum hoc titulo litteris miniis exarato: Sequitur exemplar Testamenti beati Remigii.

[261] [post quam tam in codice nostro, quam in multis Remensibus] Tum additum est monitum Hincmari litteris, ut cetera nigris, de valore solidorum, de quibus in eodem testamento crebra est mentio, quale hic subdo. Exemplar Testamenti a beato Remigio conditi, in quo lector attendat, quod solidorum quantitas numero quadraginta denariorum computatur, sicut tunc solidi agebantur, & in Francorum lege Salica continetur, & generaliter in solutione usque ad tempora magni Karoli perduravit, velut in ejus Capitulis invenitur. Mox incipit testamentum: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti amen. Ego Remigius episcopus civitatis Remorum, sacerdotii compos, testamentum meum condidi &c. Præter hoc & aliud exemplar habemus ex similis quidem Vitæ apographo, sed ignoto mihi codice descriptum, collatumque cum Ms. monasterii Bonifontis, Ordinis Cisterciensis in diœcesi Remensi, prout illud Bollandus noster olim communicavit cum Joanne Jacobo Chifletio, & ab hoc typis editum exstat in nova Disquisitione de Ampulla Remensi. At undecumque acceptum fuerit istud apographum, vel simillimum vel idem est cum eo, quod ex codice Musei nostri mox laudavi; Bonofontanum autem non nisi aliquot vocibus ab utroque discrepat. A Chifletio editum Philippus Labbeus tom. 1 Bibliothecæ Mss. recudit, aliquot mendis inde sublatis ope sanioris codicis, ut ibidem loquitur.

[262] [exstat Testamentum breve, quale Flodoardus habuit,] Simillimum quoque est, quod Marlotus tom. 1 Historiæ Remensis lib. 2, cap. XI prelo vulgavit ex Mss. codicibus abbatiarum SS. Remigii, Nicasii & Theodorici prope Remos, & de quo ad rem nostram hæc annotavit: Brevius S. Remigii Testamentum, neglectum ab aliis, hic reponendum duxi, quod in pluribus Mss., iisque magnæ antiquitatis, exstet apud nos sub finem Operis, vitam ac miracula prædicti Remigii complectentis, ab Hincmaro studiose collecti, nulla in eisdem prolixioris Testamenti facta mentione: quod mirum videri potest, cum solum hoc (prolixius) a multis editum sit. Ejusdem brevioris exemplar habuisse Flodoardum, convincitur ex ipsius Historiæ Remensis lib. 1, cap. 23, in quo eosdem, nec alios, legatarios nominat, qui in illo recensentur; eosdem quoque tantum memorat subscriptos, qui eidem leguntur subscripsisse; de posterioribus sic inquiens: Sed & laici clarissimi nonnulli renitebant viri, quorum Pappolus, Eulodius, Eusebius, Rusticolus, Eutropius & Dauveus privatis beati Viri rebus interfuerunt, & ipsius Testamento subscribentes, nomina propria subdiderunt. Vide Testamentum infra edendum: nam in prolixiori multi præterea episcopi subscripti notantur.

[263] [quodque editum eruditis passim merito placuit;] Porro simul ac Testamentum hoc brevius primo a Chifletio, cui Bollandus dederat, ac deinde etiam ab aliis, quos dixi, typis vulgatum apparuit, passim placuit eruditis, qui aliud prolixius, quod hactenus editum fuerat, inter supposititia vel interpolata ablegaverant. Certe brevius pro genuino admisere Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 533, num. 50, Antonius Pagius in Critica Cardinalis Baronii ad annum 514 num. 9, & iterum ad annum 541 num. XI, Natalis Alexander tom. 5 Historiæ Ecclesiasticæ Sæc. VI, cap. 4 art. 3, & Joannes Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, pag. 392. Contra Adrianus Bailletus in S. Remigio ad hunc diem, Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 3, pag. 160, aliique nonnulli maluerunt illud de interpolatione aliove de vitio suspectum habere. Quid sibi in eo præcipue displicuerit, non edicunt; sed displicere potuit, quod cum nullam temporis notam præferat, nihilominus in calce legatur: Actum Remis die & consule suprascripto. Fateor, hinc omnino dicendum est, non integrum ad nos pervenisse.

[264] Verum hæc mutilatio facile fieri potuit vel ex ipsius autographi, [sed non omni ex parte integrum est. Circumfertur & aliud] plus quam trium seculorum usque ad Hincmarum lapsu detriti vitio, vel ex ejusdem Hincmari, aut, qui hunc primus descripsit, librarii oscitantia vel festinatione; similique ex causa potuere voces aliquot in eodem omitti, addi, vel paululum immutari; quod equidem libens concessero. Nihil tamen in toto textu præterea reperio, quod pro Testamento illo in suspicionem falsi vocando satis solidum argumentum suggerat. Quapropter illud una cum codicillo, quem pro sumptibus sepulturæ suæ eidem adjecit, ex fide Hincmari studioso lectori exhibebo post finem Vitæ, quia, cum variis annotatis indigeat, commode hic dari non potest. Antequam hoc typis editum esset, ex supra dictis prodierat aliud longe auctius, a Barnaba Brissonio lib. 7 de Formulis & solemnibus populi Romani verbis excusum ex Mss. ecclesiæ Remensis. Exstat item in Flodoardi Historia ejusdem ecclesiæ lib. 1, cap. 18, prout hæc primo ab erudito Jacobo Sirmondo anno 1611, ac deinde a Georgio Colvenerio anno 1617 in lucem data est.

[265] Tertium hoc fuisset S. Remigii testamentum: nam Sanctus sic in eo loquens exhibetur: [multo prolixius, quod nec in tot, nec in tam antiquis Mss. reperiri,] Neque ei duo priora testamenta, primum quidem, quod ante quatuordecim, & alterum, quod ante septem condidi annos, obsistere, obviare, aut ullatenus nocere poterunt; eo quod, quidquid in ipsis continebatur, in præsentia fratrum meorum hic inserta, &, quæ deerant, adjuncta; insuper & quæ Dominus mihi largiri in postmodum dignatus est, superaddita noscuntur. Eidem præter prædictos sex viros laicos subscripsisse leguntur episcopi sex, nimirum Vedastus, Genebaudus, Medardus, Lupus, Benedictus, Eulogius, atque insuper presbyteri tres, Agricola, Theodonius & Celsinus. Marlotus postquam verbis num. 262 datis dixerat, Testamentum brevius exstare in pluribus Mss., iisque magnæ antiquitatis … sub finem Operis, vitam ac miracula prædicti Remigii complectentis &c; de prolixiori sic ibidem disserit: Fateor equidem, prolixius quoque Testamentum cum Breviori a me repertum in aliquot Mss.; at non eadem fide. Nam brevius immediate sequitur, ut debet (nempe quia ita promiserat Hincmarus) Opusculum Hincmari; prolixius vero inter Miscellanea rejicitur, ut aliunde excerptum, & recentiori admodum charactere, ita ut cum Hincmari Opere nihil commune habeat.

[266] Cum vero Frodoardi autographum nancisci non potuerim, forte quod ablatum sit, ut fertur, ab ecclesia Remensi, satis deprehendi non potest, an revera prolixius, quod deest in melioris notæ codicibus, [observavit Marlotus, variisque rationibus ostendit,] Vitæ S. Remigii insertum sit a Frodoardo post caput XVII libri 1, vel aslutum, aut certe a recentioribus pro breviori suppositum. Equidem merito quis suspicari posset, aliud nullum ab Hincmaro cognitum testamentum præter brevius a nobis evulgatum, quodque Operi suo subjecisse testatur… At cum brevius tantum subjunxerit ex Mss., quæ restant, quis dicat aliud agnovisse? Pergit deinde duplici alia ratione probare, prolixius Hincmaro aut penitus ignotum fuisse, aut certe tam sublestæ fidei visum, ut omnino negligendum crederet. Probat id primo, quod, cum prolixius fere omnia præclariora S. Remigii gesta contineat, non fuisset opus Hincmaro pro illius Vita scribenda ad fragmenta membranarum schedulasque & traditionem recurrere, sicut sibi opus fuisse, in Præfatione conqueritur; nec prætermisisset aliqua, quæ in eodem testamento præterea leguntur; quæque omnia maximam fidem ex ipsius Sancti testamento invenissent.

[267] [illud Hincmaro Flodoardoque vel ignotam,] Alterum ipsius argumentum petitur ex ejusdem Hincmari silentio, non solum in Vita, ut dictum est, sed etiam in aliis Opusculis suis, in quibus ad confirmanda sua de primatu ecclesiæ Remensis, de jure increpandi reges, de invasoribus bonorum ecclesiasticorum ceterisque hujusmodi asserta maxime opportunum illi fuisset istud testamentum citare. Unde (ita post pauca ibidem concludit Marlotus) si quando illud designare videatur in quibusdam epistolis, quarum fragmenta citantur a Frodoardo, id adeo obscure & obiter, ut satis innotescat, non habuisse pro authentico. Hactenus de Hincmaro; de Flodoardo quoque ibidem sic disputat: Sed & a Frodoardo non magni existimatum, ex hoc augurari licet, quod trium testamentorum a Remigio conditorum non meminerit (ut nec ipse Hincmarus) quod nullibi, si prædictum caput XVII libri 1 exceperis (in quo tantum dicitur “Rerum suarum condidit testamentum”) de eo mentionem faciat. Exempla legentibus passim obvia sunt (libro 1 præsertim) cum de ecclesia S. Xysti loquitur (ubi & quiescit) Remigium ei aliquid legasse, tacet; quod tamen in prolixiori testamento fecisse legitur. De ecclesia quoque S. Agricolæ disserens cap. 6, ubi scitu digna, quæ sunt in prolixiori testamento, silet; quæ desunt in breviori.

[268] [vel sublestæ fidei visum fuisse;] Item de ecclesia S. Timothei testamentum quidem & Appendicem, quibus B. Remigius legat ei duodecim solidos ad cameram faciendam & missorium argenteum; quia sunt in breviori; at quatuor solidos, eidem ecclesiæ pariter ab eo legatos, & in prolixiori recensitos, non retulit. Denique cap. XXV agens de discipulis S. Remigii, & viris clarissimis, qui testamento subscripserunt, hos tantum nominat, qui in breviori recensentur; prætermissis scilicet episcopis sex tribusque presbyteris, quos prolixiori testamento subscriptos legi diximus. Adde, quod nec illustrem illam sanctitate ac miraculis virginem Genovefam, nec S. Clodoaldum, Clodovei regis nepotem, inter sancti Præsulis discipulos memoraverit, quamvis illa in eodem prolixiori testamento ejusdem Sancti carissima filia & soror vocetur, & Remensem ecclesiam sæpissime visitare solita fuisse dicatur; iste autem puer sanctissimus & unanimus mihi ab eodem ibidem appelletur; de utroque silente breviori. Hæc mihi quidem sufficere videntur, ut quilibet prudenter statuat; primo, testamentum prolixius vel ignotum fuisse Hincmaro vel admodum sublestæ fidei visum, quale revera esse videbimus: secundo dubitari posse, an caput 18 libri 1 Historiæ Remensis, in quo istud recensetur, vere Flodoardi sit, eidemque substituendum non sit testamentum illud brevius.

[269] Verumtamen ne credam, istud prolixius utrique scriptori plane ignotum fuisse, [quod postremum verisimilius apparet] obstant fragmenta illa epistolarum ejusdem Hincmari, quorum mox facta mentio est, quæque Marlotus deinde in subsidium vocavit pro prolixiori vendicando. Flodoardus lib. 3, cap. 26 tractans de epistolis ab Hincmaro ad varias illustres personas datis pag. 515 editionis Colvenerii, scribit, illum in epistola ad Nantarium amicum suum negasse, se umquam concessisse vel concessurum esse, ut coloni rerum ecclesiæ Remensis in pago Wormaciensi ad operam suam aliis impendendam constringerentur, aut venatores alieni ibidem aliquod tempus manerent, atque hanc dedisse rationem: Quoniam sui antecessores hoc facere non sunt aufi; quia S. Remigius cum grandi maledictione vel interminatione hoc fieri vetuerit. Pag. 517 & sequenti dicitur Hincmarus de rebus ecclesiæ suæ in Provincia sitis Gerardo comiti rescripsisse, sese eas nulli umquam in beneficium daturum; quia, ut inquit, S. Remigius hoc in suo testamento terribiliter contradixit. Ibidem pag. 527 laudatus præsul traditur Bernardo comiti Tolosano, propinquo suo, petenti, ut quædam ecclesiæ Remensis bona in Aquitania posita ad usum fructum sibi concederet, abnuisse, quia non audeat propter testamentum S. Remigii, quod id omnino fieri prohibuit. Denique pag. 533 idem episcopus negasse narratur, se umquam permissurum, ut quis ecclesiæ suæ bona detineat, & rationem hanc denuo allegasse: Propter alligationes, quas S. Remigius in testamento suo disposuit.

[270] In eodem libro cap. 4 recitatur diploma Caroli Calvi regis, [propter aliquot textus Flodoardi.] per quod hic varias possessiones & inter has Sparnacum, Juliacum & Culmisciacum, ecclesiæ Remensi, rogante Hincmaro, restituens, ita loquitur: Et ut in calce omnia concludamus, quicquid ex eodem episcopatu, quando de manu Fulconis illum recepimus, alicui præstito beneficio concessimus, per hanc nostræ confirmationis auctoritatem, inspecto coram cœtu fidelium nostrorum, tam ecclesiastici quam laicalis ordinis, testamento sancti Remigii, præsentialiter casæ S. Mariæ & S. Remigii atque Hincmaro archiepiscopo cum omni integritate reddimus &c. Jam vero nulla ejusmodi maledictio sive interminatio adversus eos, qui res ecclesiasticas laicis concessuri essent, nulla etiam e tribus villis a Carolo Calvo nominatim expressis, in testamento breviori legitur; leguntur autem tam hæ quam illæ in prolixiori, adeo ut omnino dicendum sit, Hincmaro notum fuisse testamentum prolixius, eumdemque illo aliquando usum esse, dum necessitas postularet; vel certe brevius, quale nunc exstat, aliqua sui parte esse mutilatum; prout constat, hoc saltem non omni ex parte integrum esse ex dictis num. 263 & sequenti. Cui hæc suspicio placet, is supra observatum Hincmari ac Flodoardi silentium facile conciliabit cum locis hic in contrarium adductis.

[271] Utut tamen hæc se habeant, in illo ipso prolixiori testamento non obscura suppositionis indicia eruditis neotericis merito displicuerunt, [Recensentur aliqua manifesta suppositionis indicia,] quorum hæc summa est. In eo occurrunt vocabula Austria, Neustria & archiepiscopus, quæ tunc temporis Gallis inusitata fuere. Sanctus rerum ecclesiasticarum pervasoribus pœnas interminans inter alia sic loquitur: Generi tantummodo regio, quod ad honorem sanctæ Ecclesiæ & defensionem una cum fratribus meis & coëpiscopis omnibus Germaniæ, Galliæ atque Neustriæ in regiæ majestatis culmen perpetuo regnaturum statuens elegi, baptizavi, a fonte sacro suscepi, donoque septiformis Spiritus consignavi, & per ejusdem sacri chrismatis unctionem ordinato in regem parcens, statuo &c. Negant autem ullum e Francorum regibus ante Pippinum sacra unctione inauguratum regem esse. Deinde quid sibi vult ista ad regiæ majestatis culmen per S. Remigium & coëpiscopos ejus electio? cum Clodoveus armis, filii autem ejus ex hereditate paterna regnum in Gallia obtinuerint. Pergit ibidem S. Remigius & successoribus suis cum gravissima comminatione injungit munus reges, si a vera religione deflexerint, aut ecclesiastica bona occupaverint, increpandi, & si contumaces fuerint, publice excommunicandi, quod ab illius temporis usu in Galliis prorsus alienum reputatur.

[272] [propter quæ testamentum illud prolixius] Successoribus item suis potestatem attribuit metropolitas Galliæ ad concilia convocandi; quam potestatem negant tunc alteri fuisse, quam qui vicariatu Sedis Apostolicæ fungeretur; vicariatum autem aiunt S. Remigio quidem concessum fuisse, non tamen ut ad ejusdem successores transmitteretur. Gesta quoque sua & miracula sic memorat, ut, si non jactitasse, saltem minus modeste recensuisse possit videri. Ad hæc in breviori testamento (quod certe omnium primum fuisset, cum in hoc nulla de priori fiat mentio) dicitur legasse Ambrosium puerum, Leudocharium puerum, & quamdam parvulam Fedamiæ & Melani filiam; liberamque fore constituerat filiolam parvulam Flavarasenam; quæ omnia iisdem verbis repetuntur in prolixiori; quasi isti pueri puellæque post annos quatuordecim, inter primum postremumque testamentum intermedios, nondum adolevissent. Rursum in breviori sanctus Præsul vas argenteum, a rege Clodoveo olim sibi donatum, ecclesiæ suæ legans, jubet ex eo turriculum & imaginatum calicem fabricari; subditque: Quod faciam per me, si habuero spatium vitæ. Post hæc vixisset usque ad postremum testamentum annis quatuordecim, atque adeo sat longo tempore, ut ista commode fieri potuissent; sed nihilominus eadem in prolixiori denuo leguntur, paucis verbis mutatis adjectisque, & vase aureo pro argenteo in aliquot exemplaribus substituto.

[273] [ab eruditis neotericis passim rejicitur,] Addo & aliud certæ suppositionis argumentum. S. Remigius in eodem prolixiori testamento hæc ait: Duodeciacus vero, sicut a Clodowaldo, nobilissimæ indolis puero confirmatum est, tibi hæres mea (ecclesia Remensis) perpetualiter famuletur. Rursum de possessionibus a rege Clodoveo ante & post baptismum suum ecclesiæ Remensi donatis ita loquitur: Neque prius de regno ejus, quantum passus est pedis, ecclesiæ Remorum jungere volui, donec, ut hoc omnibus ecclesiis adimpleret, obtinui; neque post ejus baptismum, nisi Codiciacum & Juliacum, super quibus jam dictus puer sanctissimus & unanimus mihi Clodowaldus, & incolæ loci illius multiplicibus xeniis gravati, obnixe deprecantes, quod regi debebant, ecclesiæ meæ solvendum, me petere compulerunt. Quod idem piissimus rex & gratanter accipiens, promptissima voluntate largitus est. Puer, de quo hic, fuit S. Clodoaldus, Chlodomeris regis filius, Clodovei sanctæque Chrothildis nepos, qui post patris sui in bello Burgundico necem communi duorum fratrum suorum cædi ereptus, ac postea sponte sua attonsus, juri, quod ad paternum regnum habebat, cessit, & presbyter factus sancte obiit, cujus gesta illustrata in Opere nostro sunt ad diem VII Septembris.

[274] Hic ergo, si prolixiori testamento credimus, donationem villæ Duodeciaci S. Remigio viventi confirmavit, [& revera pro supposititio seu interpolato habendum est.] eidemque unanimus fuit, atque alteram donationem in Codiciaco & Juliaco fecit, vivente ac consentiente avo suo Clodoveo. Primum improbabile esse, ostensum est in Commentario ejusdem Vitæ prævio § 2, quod S. Clodoaldus tantummodo decennis circiter esse potuerit, moriente Remigio; nec tantillæ ætatis pueri hujusmodi donationes facere soleant, neque ipse tunc haberet, quas sic faceret. Alterum etiam manifestius falsum est: nam si Clodoaldus circiter decennis dumtaxat fuerit circa annum 532, quando S. Remigius obiit, qua ratione potuerit idem ipse, vivo avo suo Clodoveo, id est, non post annum 511, sive annis circiter viginti & uno ante ejusdem sancti Præsulis obitum ista fecisse? Nimirum hæc anachronismum continent, qui S. Remigio, utique sanæ mentis viro, testamentum suum condenti, attribui nequit. Mitto plura; quia jam dicta abunde sufficiunt, ut cum supra laudatis criticis, Cointio, Pagio, Natali Alexandro, Longuevallio, aliisque passim prolixius istud testamentum pro supposititio cogar agnoscere.

[275] Marlotus tamen loco superius citato in utramque partem disputans, [Laudatus Marlotus persuadere conatus est,] & ad objecta argumenta ægre respondens, sic tandem conclusit: Ut breviter & ingenue dicam, quod sentio, arbitror, nequaquam illa duo (brevius ac prolixius) distinguenda esse testamenta, quasi brevius multos annos alterum præcesserit; sed hæc a Remigio ultimo morbo laborante (successive tamen) condita: brevius primo a notariis exceptum est, cui viri consulares a Frodoardo recensiti subscripsere. At cum provinciales episcopi Remos de more Archiepiscopum visitaturi advenissent, addita sunt, quæ deesse videbantur in breviori, vel Testatoris genio, ut sæpe fit, novis rebus in mentem occurrentibus, aut ipsis eidem suggerentibus episcopis, qui prolixiori testamento subscripserunt. Censuit igitur, duo priora testamenta, quorum primum ab annis quatuordecim, secundum ab annis septem condita fuisse in prolixiori dicuntur, ambo diversa esse ab eo, quod brevius appellamus. Fateor, hac ratione tolli difficultates, quas num. 272 a parvulorum ætate ac turriculo caliceque faciendis objeci; sed cetera perstant argumenta in oppositum, quæ Marlotus enervare frustra nisus est ratiociniis, quæ nil opus est hic referre, cum non urgeant, & apud ipsum legi possint.

[276] Præterea mirum profecto videri debet, ea, [utramque genuinum esse; quod refellitur,] quæ breviori testamento paulo post vel ex Testatoris genio, vel suggerentibus episcopis, addita vult, ea sola prædictis omnibus difficultatibus obnoxia esse. Mirum etiam est, utrique testamento eumdem codicillum adjectum legi his verbis: Post conditum testamentum, immo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicæ domnorum martyrum Timothei & Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur. Cur enim sanctus Testator hæc non æque ac alia, quæ vel ipsi in mentem occurrerant, vel ab episcopis suggesta fuerant, testamento prolixiori inseruit? Cur item ab utroque abest dies mensis & nomen consulis, & nihilominus utrumque signatum est: Actum, vel Peractum Remis die & consule suprascripto vel supradicto? Horum ratio facile apparet, si additamena ista post S. Remigii tempora facta dicamus ab interpolatore, qui brevioris testamenti nactus exemplar, in quo æque ac in eo, quod hactenus superest, nomen consulis diesque mensis desiderabantur, satis habuit eidem multa inserere & subscribentium nomina augere, ceteraque, prout invenerat, relinquere.

[277] [concluditurque, prolixius inepti interpolatoris esse.] Ne vero quis contra suspicetur, brevius ex prolixiori potius contractum esse, obstant in primis, quæ in additamentis illis ab ævo & tempore S. Remigii aliena esse observavi: at si quis veterum satis criticus isthæc in breviori testamento propterea studiose omisisse dicatur, cur prætermisisset etiam alia quædam alioqui scitu digna, nec similibus difficultatibus obnoxia, nominaque episcoporum ac presbyterorum, quæ prolixiori subscripta leguntur? Obstat insuper, quod brevius, non prolixius, in pluribus magnæ antiquitatis Mss. codicibus proxime subdatur Vitæ S. Remigii, uti Hincmarus promiserat, quodque hic item breviori usus sit in eadem Vita scribenda, ita ut prolixius, si non ignorasse, certe neglexisse dicendus sit, licet alias opportunum ei fuisset prolixius adhibere. Vide dicta superius. Sunt, qui additamenta ista seu interpolationes factas putant tempore Caroli Martelli, huncque illis prolixioris testamenti verbis designari: Princeps ille, quicunque fuerit, moneatur … tandemque si … incorrigibilis contumaciæ spiritum non deposuerit, … elogium segregationis a corpore Christi ab omnibus ei porrigatur. Illorum ratio est, quod ista ibidem decernantur in bonorum Ecclesiæ invasores, & aliunde constet, Carolum Martellum bellis implicitum multa hujusmodi bona militibus suis in stipendia concessisse. At quocumque demum tempore ista interpolatio facta sit, inepta est, & seipsam prodit.

[278] [Ejusdem scripta, a S. Sidonio laudata, perierunt:] Hac occasione etiam aliquid de ejusdem sancti Archipræsulis ingenii fœtibus dicamus. De insigni illius eloquentia egimus § 5 ex SS. Sidonio Apollinare & Gregorio Turonensi, ex quorum primo constat, illum Declamationes scripsisse. Neque paucas hasce fuisse, docet ibidem laudatus Sidonius, dum de iis, quas ad manus suas felici casu venisse ait, ipsi S. Remigio scripsit: Quidam ab Arvernis Belgicam petens … postquam Remos advenerat, scribam tuum, seu bibliopolam … copiosissimo, velis, nolis, Declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus; quicquid detulerat … pro munere ingessit. Quanti vero ipse aliique, quibuscum easdem perlegerat, illas æstimaret, ibidem sic indicavit: Omnium assensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari: ac rursum, postquam hujus suæ sententiæ rationem reddiderat, subjunxit: Quid plura? Non extat ad præsens vivi hominis oratio, quam peritia tua non, sine labore, transgredi queat ac supervadere. Vide plura ibidem. Easdem forte etiam legit S. Gregorius Turonensis, quo teste in lib. 2 Historiæ Francorum cap. 31, fuit S. Remigius episcopus egregiæ scientiæ, & rhetoricis adprime imbutus studiis. Verum hæ Declamationes vel latent, vel potius dudum perierunt, ac verisimiliter jam perierant seculis X & IX, cum nec Flodoardus nec Hincmarus de iisdem meminerit.

[279] Joannes Baptista Villalpandus, Societatis Jesu theologus, Commentariis suis in Ezechiëlem prophetam erudito orbi notissimus, Romæ anno 1596 edidit sub nomine S. Remigii Remensis episcopi Explanationes in Epistolas S. Pauli, [Explanationes in Epistolas S. Pauli non sunt illius.] acceptas ex codice seculi XI, qui in Romano monasterio S. Cæciliæ trans Tiberim servabatur. Idem Opus deinde recusum Moguntiæ est anno 1614, exstatque etiam in Bibliotheca Patrum Lugdunensi. Verum hasce Explanationes hujus sancti Archiepiscopi non esse, nunc in confesso est, ut videri potest tum apud alios, tum apud Philippum Labbeum in Dissertationibus philologicis de Scriptoribus ecclesiasticis tom. 2 in Remigio Autissiodorensi pag. 285 & sequentibus. In Romano Breviario ad Kalendas Octobris in lectione de S. Remigio nostro legitur: Multos interpretatus est divinæ Scripturæ libros, quod an ex certo veterum testimonio, an solum ex conjectura, ex S. Sidonii Apollinaris epistola concepta, dictum sit, alii judicent; at certe nihil tale modo exstare noscitur.

[280] Solæ ergo supersunt sancti Francorum Apostoli epistolæ quatuor, [Ex Remigii scriptis tantum supersunt epistolæ quatuor.] quarum duæ scriptæ sunt ad regem Clodoveum; ex duabus reliquis una ad Falconem episcopum Trajectensem, altera ad tres episcopos, Heraclium, Leonem ac Theodosium. Duas primas in hoc Commentario dedi § 10, ultimas § 13. Ceterum dum Casimirus Oudinus in Commentario de Scriptoribus ecclesiasticis tom. 1 col. 1290 inter S. Remigii Remensis epistolas unam ad Hormisdam Papam exstare, ait, in Collectionibus Conciliorum, Sirmondi, Labbei &c, hallucinatus est, & Hormisdæ Papæ ad Remigium debuit dicere: quamquam & hanc Hormisdæ non esse, sed forte Anastasii II, aut S. Symmachi, ostendimus § XI.

§ XVI. Beatus Sancti obitus, & sepultura in ecclesiola S. Christophori, quæ miraculis illustrata in insignem abbatiam excrevit: prima sacri corporis translatio, intra eamdem ecclesiam amplificatam facta.

Fortunatus in Vita primo loco edenda, num. 9 S. Remigii obitum sic paucis exposuit: Inter hujusmodi igitur virtutum suarum insignia elegit B. Remigius, athleta Christi, transitum letiferi soporis excipiens, procellas mundi, senio jam urgente, deserere, & ad portum cælestis habitaculi pervenire. Post cujus vero obitum tanta ad sui corporis patrocinia fidelibus remedia tribuuntur, & solis agnoscitur vivere meritis, qui tantis fulsit exemplis. Hincmarus in Vita cap. 8 addit, illum ad cælestem patriam suspirantem, de propinqua morte divinitus monitum, condito testamento, aliquanto tempore ex divino beneplacito oculorum luce privatum vixisse, eaque demum recepta post Missarum celebrationem Idus Januarias, id est, Idibus Januariis feliciter in Domino obiisse, postquam per viginti & duos annos in clericali ordine, in episcopatu vero septuaginta quatuor continentissime ac religiosissime fidelis Servus ac prudens Domino ministravit, nonagesimo sexto ætatis suæ anno. De hisce omnibus epochis abunde egi § 4, ubi ostendi, Sanctum natum videri circa annum 436, ordinatum episcopum circa 458, ac denique feliciter mortuum circa 532, Idibus Januarii; quæ ibidem latius legi possunt. Subditur hic apud Hincmarum sanctissimi Viri, de Francis Gallisque optime meriti, elogium, ac mox ad ejusdem sepulturam proceditur.

[282] [Sancti corpus, sepultura alibi frustra tentata.] Desideraverat sanctus Præsul in ecclesia sanctorum martyrum Timothei & Apollinaris sepeliri, eamque voluntatem suam per codicillum testamento adjectum indicaverat; verum aliter volente Deo, non in hac, sed in exigua S. Christophori, extra urbem tunc sita, ecclesia humatus fuit. Rem, ut gesta est, exposuit Hincmarus ibidem num. 115 & sequenti, & post illum Flodoardus lib. 1, cap. 17, ubi præterea vetus monumentum seu inscriptionem suo tempore ibidem exstantem recensuit. Flodoardi verba accipe. Cum vero funus ipsius sanctissimum deferretur ad sepulturam, sanctorum martyrum Timothei & Apollinaris in ecclesia præparatam, ita feretrum in medio vico est aggravatum, ut nullo modo posset, hominibus quantumlibet annitentibus, amoveri. Stupefactis omnibus, Deique misericordiam postulantibus, dignaretur ostendere, quo in loco Sancti sui vellet recondi corpus, designant ad basilicam præfatorum martyrum; nec feretrum movere possunt. Proponunt ad ecclesiam S. Nicasii; nec capulum valet attolli. Decernunt ad ædem SS. Sixti & Sinicii; nec sic potest moveri. Tandem coacti; quoniam parva supererat ecclesia in honore B. Christophori martyris, & nullius propalati corpus servabatur in ea Sancti, circumjacentibus tamen atriis, ecclesiæ cœmeterium ferebatur ex antiquo Remensis; petierunt, ut Dominus declararet, utrumnam in eadem ecclesiola pignus illud sacratissimum reponi decerneret.

[283] [humatur in ecclesiola S. Christophori, ubi mox claret miraculis] Ad quæ vota tanta facilitate loculum levant, ut nullum portantes onus sentirent. Recondita sunt autem reverentissimi Patris hujus membra in hac ecclesiola, divina moderante dispositione, in loco, ubi nunc habetur altare beatæ virginis Genovefæ. Ubi vero feretrum constat ipsius aggravatum, multa feruntur ostensa miracula postmodum. Hic etiam Crux exstat abinde posita, columnæ monimentis his insignitæ præfixa: “Cum transisset ex hoc mundo ad cælestem patriam præsul magnus beatus Remigius, huc a plebe sancta digne delatus est, corpore in ecclesia condendus Timothei martyris. Tunc hoc loco moram fecit, nec moveri potuit, donec, quo locandus esset, revelavit Dominus: ubi nunc, favente Christo, præpollet virtutibus, præstans hic Deo devotis apta beneficia, cæcis visum, claudis gressum & ægris remedium. Igitur profusis votis exoremus Dominum, veniam ut delictorum piis ejus precibus mereamur, & cælorum gaudia. Sancte Remigi, confessor pretiose Domini, Adeloldi quoque tui miserere famuli.” De Cruce eo loci pro monumento posita etiam meminit Hincmarus, at non de inscriptione; sive quod hæc hujus tempore ibi non exstaret, sive quod eamdem quacumque alia de causa prætermiserit: Adeloldus autem ille cetera mihi ignotus est.

[284] [Proponitur censura Castellani,] Claudius Castellanus Parisiensis canonicus in Notis ad Martyrologium Romanum Gallice versum auctumque, ad diem XIII Januarii, qua S. Remigii obitum recte consignavit, scribit, Flodoardum ista ex vulgi rumore tradidisse, suamque de hisce censuram verbis, ut cetera, Gallicis, sic exponit. Ex S. Gregorio Turonensi habemus, hujus tempore festum S. Remigii celebrari solitum initio Octobris; ex quo credibile est, corpus ejus jam tum fuisse translatum, forte ex ecclesia S. Timothei (in qua illum sepeliri voluisse, discimus ex ejusdem codicillo) ad ecclesiam S. Christophori, quæ nomen Sancti Remigii ab eodem post accepit. Neque huic opinioni opponenda est historia, quales sunt corporum aggravatorum, quas pro tot aliis sacris corporibus commentas novimus; atque hæc verisimiliter illa est translatio, quam memorat Flodoardus cap. 18 Historiæ suæ Remensis, quamvis illam velut de uno tantummodo in alium ecclesiæ S. Christophori locum non diu post ejusdem obitum Kalendis Octobris factam esse significet. Censuit igitur Castellanus, corpus S. Remigii in ecclesia SS. Timothei & Apollinaris, quod in codicillo mandaverat, primo sepultum ac paulo post ad ecclesiam S. Christophori translatum fuisse; Flodoardi vero his contraria asserta ad fabulas amandanda esse: quæ censura quanti valeat, videamus.

[285] Fallitur Castellanus, dum ait, Flodoardum ista ex vulgi rumore accepisse; [isthæc ad fabulas amandantis,] accepit enim ex Vita S. Remigii toto seculo ante ab Hincmaro scripta, quam adi num. 115 & sequenti. Unde eadem didicerit Hincmarus, incompertum est; sed non propterea ad solum vulgi rumorem recurrendum est. At enim, inquies, quorsum sanctissimi Viri suprema voluntas, in codicillo indicata, divinitus impedita fuisset? Respondeo, etsi sæpe lateant divina judicia, hanc ab utroque scriptore non omnino ineptam rationem allegari, ne, si in SS. Timothei & Apollinaris ecclesia tumulatus esset, miracula in illius gratiam a Deo ibidem facta, duobus illis martyribus, quorum corpora miraculis clara ibi quiescebant, adscriberentur; cujus rei nullum periculum erat in ecclesia S. Christophori, in qua observant, nullius Sancti corpus tunc asservatum fuisse. At vero si S. Remigius in ecclesia SS. Timothei & Appollinaris, ut jusserat, primo fuerit tumulatus, cur paulo post, ut Castellanus censuit, ex hac in ecclesiam S. Christophori contra expressam voluntatem illius fuit translatus?

[286] An ut decentius reponeretur? Sed hoc ipsum fieri poterat in eadem, [sed sine solidis argumentis.] in qua sepultus fuerat, S. Christophori ecclesia; quod & revera factum esse, laudati Hincmarus in Vita num. 120, ac Flodoardus infra num. 297 referendus affirmant. Uterque etiam pro se laudat rei gestæ monumentum Remis erectum, quod saltem antiquum fuisse, apparet ex Hincmaro asserente, aggravati corporis miraculum contigisse in loco, ubi (inquit) ex tunc & nunc Crux est posita, & ubi multa miracula Deus postea pro S. Remigio ostendit. Fuerit ergo aliquando nonnullis aliis sacris corporibus simile affictum prodigium (quod hic non inquiro) ideone etiam hoc, de quo agimus, pro fabula habendum est? Nec denique favet Castellano, quod jam inde a temporibus Gregorii Turonensis festum S. Remigii initio Octobris celebrari soleret; nam ut cum ipso infra dicturi sumus, id factum esse propter primam sancti corporis translationem, ita propter ejusdem censuram adversus Hincmari Flodoardique testimonia negare non possumus, primam illam translationem intra eamdem S. Christophori, in qua primo sepultum fuerat, contigisse. Id unum eidem concedi potest, propter Hincmari a Remigiana ætate distantiam & in adoptandis fabulis facilitatem, memoratum prodigium pro certo haberi non posse. Nunc unde paululum digressi sumus, redeamus.

[287] [Sanctus ibi fulget miraculis, ut ostenditur ex SS. Nicetio & Gregorio,] Quot quantisque miraculis venerabile illud S. Remigii corpus in hac S. Christophori ecclesia mox fulserit, argumento est epistola, jam alias laudata, S. Nicetii Trevirensis episcopi ad Chlodosvindam, magni Clodovei ex S. Chrothilde neptem, quam Muratorius cum Pagio circa annum 565, id est, annis circiter 30 post ipsius S. Remigii obitum, scriptam statuunt. In hac Nicetius Chlodosvindam monens, ut suæ sanctæ aviæ exemplo salutem viri sui Alboini, Longobardorum in Italia regis, curaret, eumque ab Arianismo ad Catholicam fidem adducere studeret, & pro ejusdem fidei veritate etiam ad miracula visenda Arianos provocans, primo loco celebre S. Gregorii Turonensis sepulcrum laudat, deinde vero subdit: Quid de domino Remigio & de domino Medardo episcopis, quos tu, credo, vidisti? Non possumus exponere, quanta mirabilia per illos Deum videmus facere. Eodem seculo VI floruit scripsitque S. Gregorius Turonensis, qui & ipse insigne hac super re testimonium reliquit in libro de Gloria confessorum cap. 79, quod totum huc transfero. Remigius vero Remensis urbis episcopus, qui, ut ferunt, septuaginta, aut eo amplius, in episcopatu annos explevit, & oratione sua defunctæ cadaver puellæ obtinuit suscitari, plerumque infirmis sanitatum gratiam porrigit, & in pervasores sæpissime ultor exsistit.

[288] [qui gemina exempla narrat, unum de injusto invasore] Erat autem haud procul a basilica campus tellure fœcundus, tales enim incolæ olcas vocant (Olca apud Cangium in Glossario dicitur olim passim usurpata esse pro portione terræ arabilis, fossis vel sepe undique clausa) & hic datus basilicæ sanctæ fuerat; quem unus ex civibus pervadit, despiciens hominem, qui eum loco sancto contulerat. Qui cum ab episcopo ac loci abbate crebro conventus fuisset, ut, quæ injuste pervaserat, redderet; parvipendens verba, quæ audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione. Denique causa exstitit, & non devotio, ut Remensem urbem adiret; properat ad Sancti basilicam. Arguitur iterum ab abbate pro invasione campi; sed nihil dignum ratione respondet: explicitisque negotiis, ascenso equo, ad domum redire disponit, sed obstat nisui ejus Sacerdotis injuria. Nam sauciatus a sanguine (id est, correptus apoplexia) diruit in terram; obligatur lingua, quæ locuta fuerat campum tolli, clauduntur oculi, qui concupierant, manus contrahuntur, quæ apprehenderant. Tunc balbutiens, & vix sermonem explicare potens, ait: Deferte me ad basilicam Sancti, & quantumcumque super me auri est, ad sepulcrum ejus projicite: peccavi enim auferendo res ejus.

[289] [divinitus punito; alterum de luc inguinaria] Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus venientem, ait: Ne accipias, quæso, Sancte Dei, munera ejus, quæ numquam accipere consuevisti; ne sis, deprecor, adjutor ejus, qui, inflammante concupiscentia, rerum tuarum nequam possessor exsistit. Nec distulit Sanctus audire vocem pauperis sui: nam homo ille, licet dedisset munera, rediens tamen domum, emisit spiritum, recepitque ecclesia res suas. Hactenus S. Gregorius, qui mox aliud lætius exemplum subjicit, commune scilicet beneficium tempore diræ luis Remensibus collatum hoc modo. Sed nec illud sileri placuit, quod illo gestum est tempore, cum lues inguinaria populum primæ Germaniæ devastaret. Cum autem omnes terrerentur hujus cladis auditu, concurrit Remensium populus ad Sancti sepulcrum, congruum hujus causæ flagitare remedium. Accensis cereis lychnisque non paucis, hymnis psalmisque cælestibus per totam excubat noctem. Mane autem facto, quid adhuc precatui desit, in tractatu rimatur. Reperiunt etenim, revelante Deo, qualiter, oratione præmissa, adhuc majori propugnaculo urbis propugnacula munirentur.

[290] Adsumpta igitur palla de Beati sepulcro, componunt in modum feretri (quasi Sancti corpus, [a civitate Remorum repulsa.] quod in crypta vel sepulcro quiescebat, in illo feretro jaceret) accensisque super cruces cereis atque ceroferalibus, dant voces in canticis, circumeunt urbem cum vicis; nec prætereunt ullum hospitium, quod non hac circuitione concludant. Quid plura? non post multos dies fines hujus civitatis lues adgreditur memorata; verumtamen usque ad eum locum accedens, quo Beati pignus accessit; acsi constitutum cerneret terminum, intro ingredi non modo non est ausa, sed etiam, quæ in principio pervaserat, hujus virtutis repulsu reliquit. De hac peste inguinaria etiam alibi meminit Gregorius, ac nominatim in Vitis Patrum cap. 6, num. 6, ubi dicitur S. Gallus Arvernorum episcopus civitatem suam ab eadem immunem servasse. Factum hoc Cointius ad annum Christi 546 retulit, consentiuntque Ruinartius & Sollerius noster in Annotatis ad citatum Gregorii locum, scilicet hic ad diem 1 Julii in eodem S. Gallo, ille vero in editione Operum S. Gregorii, ambo censentes, luem illam anno 545 vel initio sequentis cœpisse. Si ita est, contigerit istud S. Remigii miraculum anno circiter decimo quarto a morte illius, quo propterea tempore jam tum magna fuisse debuit de ejusdem patrocinio apud Remenses existimatio, quod hunc præ ceteris Sanctis, quorum sacras exuvias asservabant, elegerint patronum in tanto discrimine. De palla seu tapete sepulcrali, qui Remis servari creditur, vide dicenda num. 350. Ceterum hæc duo ex multis exempla tantum recitavit Gregorius, singulorum scilicet generum unum, de quibus dixerat: Plerumque infirmis sanitatum gratiam porrigit, & in pervasores sæpissime ultor exsistit.

[291] Seculo VII floruit S. Salaberga, abbatissa, circa annum 665 defuncta, [In eadem S. Salaberga prolem precibus impetravit,] in cujus Vita, per auctorem gravem supparem scripta, & apud nos ad diem XXII mensis Septembris data, cap. 1, num. 10 non minus honorifica de eadem ecclesia miraculisque in illa obtineri solitis fit mentio. Quippe de laudata Sancta tum secundis nuptiis a patre suo invita alligata sic ait: Sed cum his, favente Domino (Salaberga ejusque Sanctus conjux Blandinus) bonis pollerent moribus & Christiano more vitam degerent, & prolem nullam capere possent, Christianissima femina anxia tot privata privilegiis … ad basilicam B. Remigii pontificis, qui urbem Rhemorum Campaniæque tellurem virtutibus sacris & mirabilibus illustrabat, expetiit, ibique vigiliis & orationibus excubans, votum vovit, ut, si divinitus ei soboles concederetur, ipsam Domino dicaret. Nec mora, domum reversa, hoc, quod fideliter & anxie petierat, a Domino est ei collatum; concepitque & peperit filiam, cui ex aviæ vocabulo Saretrudis nomen indidit.

[292] Magnam quoque ejusdem loci religionem inter Francos fuisse insinuant, [& securitatem rei obtinuerunt.] quæ S. Gregorius Turonensis & Fredegarius præterea annotarunt. Horum enim primus lib. 9 Historiæ cap. 14 scribit, Ægidium Remensem episcopum, cum de crimine læsæ majestatis accusatus, ad Childebertum, Sigeberti filium, Austrasiæ regem, arcessitus esset, non ante sese viæ dedisse, quam juramentum accepisset in basilica S. Remigii, ne aliquid mali in itinere pateretur; quod & religiose observatum fuisse videtur. Fredegarius vero in Chronico cap. 83 tradit, Ermenfredum, Ægæ, Majoris-domus Clodovei II generum, occiso Ænulfo comite, ad eamdem ecclesiam, velut tutissimum minimeque violandum asylum confugisse, ut se Nanthildis reginæ, occisique cognatorum vindictæ subtraheret. Ermenfredus (inquit) in Auster Remus ad basilicam S. Remedii fecit confugium; ibique diebus plurimis hanc infestationem devitando & regio timore resedit.

[293] [Insigne scriptoris seculi decimi de eodem Sancto testimonium.] Honorifice quoque de sancto Archipræsule nostro meminit anonymus, qui circa annum 965 scripsit Vitam S. Deicoli sive Deicolæ abbatis Lutrensis in Burgundia, apud nos editam ad diem XVIII Januarii, in cujus capite 1 ille præcipuos Galliarum Sanctos recensens, num. 4 ad propositum nostrum sic ait: Lubet enim præterire memorando insignem Remorum excellentiam, qui silicernii excubitando fovent exoptatissimam glebam S. Remigii, signipotentiæ episcopi atque Francorum apostoli; qui si non aliis, illius tamen Apostolus est, quia ejus meritis ascribitur, quod eorum ecclesia quotidiana sobole fecundatur. Per silicernium indicari senem ibidem observatum jam est; & in ætate decrepita Remigium obiisse vidimus; at in edito ibidem perperam legitur: Qui si aliis, non illius tamen Apostolus est; quod, ut sensus exigebat, restitui, nisi forte tantum transponenda interpunctio sit hoc modo: Qui si aliis non, illius tamen Apostolus est. Porro hæc eadem humilis antea S. Christophori ecclesia, tanto thesauro ditata & illustrata miraculis, brevi magna fecit incrementa, evasitque tandem illustre illud S. Remigii monasterium, in hoc usque tempus florens, ejusdemque sacro corpore, quod in magnifico mausoleo post tot secula integrum servat, toti orbi Christiano, ac præsertim Galliæ venerabile.

[294] [Hæc eadem ecclesia brevi aucta] Multis de illa agunt Marlotus in Historia Remensi & post ipsum Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 9 a col. 219, a quibus posterioribus ego pauca tantum, quæ ad situm primaque illius incrementa pertinent, hic mutuabo. Insigne (aiunt) S. Remigii ARCHIMONASTERIUM (ita illud appellavere Johannes XIII & Innocentius IV summi Pontifices, imo & Caput Franciæ appellavit Gerberga regina) primitus fuit ædicula B. Christophoro sacra, quæ olim extra Durocortori pomœrium posita in declivi collis planitie versus Meridionalem plagam, nunc intra mœnia urbis includitur. Hanc ferunt Annales excipiendis Christianorum corporibus primum adhibitam, sed procedente tempore penitus incultam jacuisse ad obitum usque S. Remigii, qui circiter annum DXXXIII ibidem sepultus illustre conditorio suo nomen ac famam frequentibus miraculis conciliavit. Incertum est & a multis retro seculis oblivioni traditum, cui potissimum accepta referri debeant hujus basilicæ incunabula. Neque porro notius, quis eam primus post acceptas sanctissimi Præsulis exuvias auxerit, dotaveritque: quamquam Romulfus & Sonnatius, desinente seculo sexto; tum Lando, Nivardus, Reolus atque Rigobertus, episcopi Remenses, ac Dagobertus rex, variis eam muneribus affecisse memorantur.

[295] Ita tamen se res habuisse videtur. Quum primum in angusto hocce tuguriolo B. Remigii increbuere miracula, [in insignem basilicam & monasterium excrevit,] locus ipse seu civibus, maxime vero episcopis, seu regni proceribus, visus est meliorem atque ampliorem in formam coaptandus; tum instituendi sacri corporis excubitores, qui divinis laudibus insisterent. Id factum non longo post sancti Præsulis obitum intervallo: quippe Gregorius Turonensis episcopus meminit Epiphanii abbatis Remigiani sub Ægidio archiepiscopo. Plura ibi lege, si lubet; neque enim hujus loci est ejusdem monasterii historiam prosequi, singulaque eorum asserta examinare. At certe verisimillima sunt, quæ de ejusdem primordiis ex ipsis mox retuli; cum prudenter dubitari nequeat, quin Franci æque ac Galli indigenæ sepulcralem locum Apostoli & Antistitis sui, miraculis ante ac post mortem clarissimi, non diu distulerint pro meritis exornare, ministrisque pro dignitate instruere. Jam inde a seculo sexto, quo S. Remigius obiit, abbatem ei loco præfuisse, probat laudatum ab illis testimonium Gregorii Turonensis, nimirum ex libro 10 Historiæ, cap. 19, ubi legitur abbas Epiphanius basilicæ S. Remigii particeps fuisse nefariorum consiliorum Ægidii episcopi Remensis, cum eoque exauctoratus; Epiphanio (ut ibi dicitur) abbatis officio, qui basilicæ S. Remigii præerat, remoto.

[296] De ejusdem loci abbate, forte alio, sine nomine etiam meminit in libro de Gloria Confessorum cap. 79, [de quo aliqua annotantur.] verbis, quæ num. 288 dedi: creduntque laudati Galliæ Christianæ scriptores, primos sacri sepulcri custodes fuisse monachos, quales ipse S. Remigius in monte Or prope Remos instituerat sub S. Theoderico. Fatentur tamen, suæ contrariam esse opinionem communem, fundatam in Flodoardi Historia lib. 2, cap. 17, ubi de Tilpino, qui paulo post medium seculum VIII ad episcopatum Remensem evectus fuisse creditur, diserte habetur: In cœnobio denique S. Remigii monachos ordinasse, ac vita monastica eos traditur instituisse; cum canonicos prius idem cœnobium a tempore Gibehardi abbatis, qui eandem congregationem ob amorem Dei & S. Remigii reperitur aggregasse, ad hoc usque tempus habuisse feratur. Quid ad hæc respondeant illi, ibidem legi potest; ubi etiam consequenter ad opinionem suam col. 225 Gibehardum, cujus tempus præfecturæ nesciri agnoscunt, quarto loco in serie abbatum reposuere, & circa annum 745 præfuisse, volunt videri. Mitto plura, quia ad S. Remigium proprie non spectant, & ad ejusdem sancti Francorum Apostoli translationes accedo.

[297] Primam sacri corporis illius translationem, factam intra eamdem ecclesiam, [Ampliata ecclesia, corpus in novam cryptam] sed amplificatam, narrat Hincmarus in Vita num. 120, eam causam allegans, quod multa & stupenda miracula in eadem ecclesia per merita ejus Domini gratia fierent. Hincmari narrationem Flodoardus de more secutus lib. 1, cap. 20 sic reddidit: Sepulto igitur in præmemorata basilica beatissimi Remigii corpore, cum multa stupendaque in eadem per Domini gratiam fierent miracula, dilatata & exaltata est ipsa ecclesia, factaque crypta post altare, in qua transferretur pignus venerabile. Detegunt humo loculum, quo præparatum deponant in antrum; sed ipsum penitus movere non possunt. Superveniente vero nocte, multis accensis luminaribus, circa noctis medium sopor excubantes occupat omnes. Quibus evigilantibus, invenitur transvectus sacro cum thesauro sarcophagus, in præparatum (non nisi manibus angelicis) habitaculum deportatus: tantaque cuncti replentur odoris suavitate, quantam lingua non valet humana propalare. Quæ delectationis amœnitas in eadem per totam diem illam, sed & in crastina, perseveravit ecclesia.

[298] [integrum divinitus transfertur 1 Octobris] Hac igitur die translationis ejus, scilicet Kalendis Octobris, cum divinis laudibus sumptæ sunt reliquiæ de capillis ejus, & casula tunicaque ipsius; & integrum, licet exsiccatum, corpus ejusdem rubeo constat brandeo (id est, velo holoserico) involutum. Sarcophagum, sive, ut Hincmarus loquitur, sepulcrum, quod angelico (ut creditur) ministerio in novam cryptam noctu translatum fuisse, evigilantes invenerunt, fuisse marmoreum, discimus ex eadem Vita num. 133, ubi etiam docet Hincmarus, eamdem translationem, præsentibus episcopis Remorum dioceseos, seu provinciæ, factam esse & sudario caput Sancti tectum. De tempore nihil etiam aliud habet, nisi quod pridie Kalendas Octobris translatio frustra tentata fuerit, ipsaque nocte subsecuta, sive ipsis Kalendis, dicto modo divinitus peracta sit. Neuter quoque verbum addit, ex quo vel auctor vel tempus rei gestæ erui queat. Verum ex Gregorio Turonensi certum est, illam jam ante annum 585 contigisse.

[299] [ante annum 585, verisimilius] Etenim lib. 8 Historiæ Francorum cap. 21 agens de causa ducis Bosonis-Guntchramni præcitato anno 585 a Childeberto Austrasiæ rege apud Belsonancum villam judicata, diserte meminit de festo S. Remigii initio mensis Octobris Metis jam tum solemniter celebrari solito. Factum est autem, (ait) ut post dies paucos adesset festivitas B. Remigii, quæ in initio mensis Octobris celebratur. Hæc autem quæ alia fuerit, quam Translationis, de qua agimus, cum & hæc Kalendis Octobris facta fuerit, & S. Remigius non hac die, sed XIII Januarii obierit, quo propterea ejusdem natalis in cælo & olim celebratus fuit, & nunc quoque in diœcesi Remensi colitur? Quia vero Gregorius de ista festivitate non loquitur velut de recenter instituta, potuit eadem translatio multis annis ante 585 contigisse; sed quot annis, incertum manet. Porro ut ad translationis auctorem utcumque pertingamus, ab obitu S. Remigii usque ad annum 585 quatuor tantum episcopi Remis sederunt, quorum primus S. Romanus successorem habuit Flavium, jam inde anno 535 concilio Arvernensi subscriptum.

[300] [sub Mapinio vel Ægidio; non Sonnatio, archiepiscopis.] Huic suffectus Mapinius est, cujus diaconus Potadius pro eo subscripsisse legitur concilio Aurelianensi V, anno 549. Quartus denique Ægidius jam sedisse dicitur anno 565, annoque 590 exauctoratus. Romani sedis tempus brevius est Sanctique morti propinquius, quam ut huic translationem adscribamus; de Flavio præter subscriptum concilio Arvernensi anno 535 nomen nihil scitur. Major est de Mapinio Ægidioque verisimilitudo, quos ambos (Ægidium præsertim) Remensem ecclesiam bonis temporalibus auxisse aliunde novimus. Ex dictis autem collige, quam longe a vero abfuerit Renatus Cerizierus, quando in Vita Gallica S. Remigii pag. 334 eamdem illam translationem a Sonnatio archiepiscopo Remensi anno 635 peractam fuisse scripsit. Eadem opera refellitur etiam Galliæ Christianæ scriptorum opinio, qui tom. 9 col. 18 in Sonnatio crediderunt, id ab ipso fieri potuisse circa annum 600, si ille, ut Cointius censuit, anno 594 ineunte ad eam sedem electus fuerit.

§ XVII. Corpus repertum integrum elevatur ab Hincmaro: ab eodem transfertur Sparnacum; deinde ab aliis Orbacum: a Fulcone defertur in urbem Remensem: ab Heriveo primæ sepulturæ suæ ecclesiæ restituitur; paulisper deponitur intra civitatem.

[Hincmarus, amplificata ecclesia,] Notior est & altera ejusdem sacri corporis translatio seu elevatio, ab Hincmaro archiepiscopo Kalendis item Octobris anni 852 solemniter celebrata, ab eoque, sed tacito nomine suo, in Vita num. 133 & sequenti scriptis mandata. Eam in sua quoque Historia Remensi lib. 1 cap. 21 retulit Flodoardus, cujus verba interim accipe. Hujus beatissimi Patris nostri venerabile pignus domnus Hincmarus archiepiscopus, adhuc ampliata ipsius ecclesia, cryptaque opera majore atque pulchriore præparata, præsentibus & annitentibus episcopis diœceseos hujus Remensis, transtulit, integrumque illud cum brandeo, quo prius repertum fuerat involutum, in argenteo locello transposuit. Sudarium vero, quod super caput ipsius erat, cum parte prædicti brandei scriniolo reconditum eburneo, Remis ab inde reservatur in ecclesia beatæ Dei Genitricis Mariæ. Hactenus Flodoardus ex Hincmaro, apud quem præterea legitur, novam illam argenteam lipsanothecam cum incluso sacro corpore tunc positam fuisse super sepulchro marmoreo, in quo (illud) ante jacuerat, & reliquias, quæ ad caput illius extra sepulchrum repertæ fuerant, ab episcopis, qui solemnitati aderant, in sepulchro, in quo corpus jacuerat, collocatas.

[302] Longuevallius tom. 6 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 33 duo alia adjuncta refert ex inventis anno 1646, [corpus integrum repertum argenteo loculo inclusit] quando sancti Præsulis corpus denuo inspectum fuit. Primum est, Sancti vultum ab Hincmaro obtectum tunc fuisse sudario holoserico, ex una facie violaceo, ex altera viridi, hancque inscriptionem Latinam in ora circum acu pictam gerente: Sancte Remigi, confessor Domini pretiose, cum pietate mei memento Hincmari, nomine, non merito episcopi, indigni quoque, sed devoti servi tui. Secundum est, quod tunc quoque ejusdem Sancti capiti suppositum fuerit pulvinar ex holoserico rubro, cum altera inscriptione similiter acu picta, quæ notabat, istud opus esse Alpaïdis, sororis Caroli Calvi. Subdit denique laudatus Longuevallius verbis Gallicis: Pulvinar hoc velumque, integra æque ac S. Remigii corpus, inventa fuere anno MDCXLVI; quæ causa fuit, ne eidem pulvinari substitueretur aliud pretiosius, quod abbatissa S. Stephani Remensis obtulerat. Redeamus ad Flodoardum, cetera huc spectantia prosequentem.

[303] Loco citato de Lipsanotheca argentea hæc ait: [anno 852 Kalendis Octobris] In loculo vero, ubi tunc depositum corpus ejus est, hii versus a domno Hincmaro editi, leguntur insculpti.

Hic famulus Hincmar Domini, sacra membra locavit
      Dulcis Remigii, ductus amore pio;
Qui prius est sanctus, mundo quam matre creatus,
      Et magnus dictus cælitus ore Dei.
Bis denos binosque gerens feliciter annos,
      Sorte Dei sumpsit pontificale decus.
Sexaginta, simul bis septem manserat annis
      Istius urbis honor Præsul & orbis amor;
Vitam defunctis reddens, quoque lumina cæcis;
      Egerat & vivens plurima mira satis.
Nam domuit fera corda, animo pius, ore profusus,
      Sicambræ gentis regia sceptra sacrans.
Nonaginta quidem sex cum compleverat annos,
      Splendida lux nostras deseruit tenebras.
Idus jam plenas cum Janus mensis haberet,
      Emeritus Miles præmia digna capit.
Isdem Hincmarus primus hac sede sacerdos
      Post triginta loco constitit & numero;
Qui sextus decimus sub hac radiante lucerna
      Remigio Remis munia cara dedit.
Annis septenis, quinis ac mensibus egit
      Pastoris curam, hæc recolenda patrans.
Octigenteno, quinquagenoque secundo,
      Quo Deus est anno Virgine natus homo,
Tertius & Karolus regni componeret actus,
      Octimber * primam cum daret atque diem,
Ac ter centenus * octavus tangeret annus,
      Hic justus Domini quo petit astra poli;
Ter centum fuerant, tres & deni quater anni,
      Quo vitæ Francos gurgite lavit ovans.
Ipsius is precibus cælesti in sede locetur,
      Quem terris coluit verus amator. Amen.

[304] [& innovam cryptam intulit,] Absunt hæc a Vita nostra Ms. in loco, ubi ista translatio memoratur, in eodem tamen codice post Testamentum & codicillum S. Remigii velut peculiari capite 33 recensentur sub gemino titulo litteris miniatis expresso. Prior sic habet: Sequuntur metrici versus conscripti in loculo argenteo, in quo reconditum est integrum corpus beati Remigii: alter vero ante versum Isdem Hincmarus primus &c talis est: Isti sequentes versus sunt scripti in scrinio corporis sancti Remigii in linea inferiori per circuitum. Ex eodem codice paucas illas variantes lectiones adjeci in margine. Calculos, secundum quos Hincmarus annos 308 a baptismo Clodovei, ab obitu autem S. Remigii annos 343 vel 354 numeravit usque ad annum 852, quo hæc translatio contigit, vitiosos esse, probavi § 4, quem consule. Tertius Karolus non potuit hic alius fuisse Hincmaro, quam Carolus Calvus, tunc Neustriæ rex, qui licet inter Francorum reges hujus nominis tantum secundus sit, tertius ab illo dictus est, annumerato Carolo Martello, qui non quidem regis, sed principis titulo Francos rexit. Obiter quoque observa, Hincmarum sese hic trigesimum primum Remensem episcopum dicere, qui in Gallia Christiana trigesimus secundus numeratur. Cetera recte se habent, nam cum Hincmarus mense Aprili anni 845 archiepiscopus Remensis electus ac die III Maii sequentis ordinatus fuerit, annos septem mensesque quinque in episcopatu numerabat Kalendis Octobris anni 852, quo S. Remigii corpus transtulit.

[305] [ac magnificum ornatum adjecit.] De ornatu sepulcri per Hincmarum sæpe laudatus Flodoardus lib. 3, cap. 9 quædam annotavit, de quibus siluit loco supra citato, sive quod is postea additus fuerit, sive quod tunc ei non venerit in memoriam. Præfatus denique præsul Hincmarus (Flodoardi verba sunt) cryptam præclari operis ad pedes S. Remigii construxit, & corpus ejusdem beatissimi Patroni de loco cryptæ prioris una cum sepulchro ipsius in eadem, collectis Remensis diœceseos episcopis, ut jam superius dictum est, transtulit & ante ipsius sepulchrum opus egregium auro edidit, gemmisque distinxit, fenestram inibi, unde Sancti sepulchrum videretur, fecit, & circa ipsam fenestellam hos versiculos indidit:

Hoc tibi, Remigi, fabricavit, magne sepulchrum
      Hincmarus præsul, ductus amore tuo,
Ut requiem Dominus tribuat mihi, Sancte, precatu
      Et dignis meritis, mi venerande, tuis.

Dona quoque eidem ecclesiæ ab Hincmaro collata ita enumerat: Euangelium aureis litteris insignivit, ac parietibus aureis gemmarumque nitore distinctis munivit, versibus etiam auro inclytis prætitulavit. Sed & crucem majorem cooperuit auro, gemmisque decoravit. Librum quoque Sacramentorum sub eburneis tabulis, argento præsignitis; sed & Lectionarium ad Missas librum pari decore venustatum ibidem contulit, aliosque libros & ornamenta nonnulla eidem venerabili loco delegavit.

[306] Præmiserat etiam idem scriptor Remensis lib. 1, [Dum miraculis ibidem illustrari pergeret,] cap. 21, Radonem subdiaconum ecclesiæ Remensis, qui cum episcopo suo Rothado ad translationem faciendam advenerat, horribili dolore dentium, quo tunc per annum integrum die noctuque cruciatus fuerat, subito liberatum fuisse, dum, episcopis venerabile corpus in præparata theca argentea componentibus, afflictam maxillam applicuit loculo, ex quo illud tunc elatum fuerat; ac præterea duos e morbo contractos, in pago Ribuario hac eadem die in oratorio, S. Remigii nomine dicato, incolumitatem obtinuisse; sed de hisce consule Hincmarum in Vita num. 134, unde ista accepit Flodoardus. In hac eadem ecclesia mansit S. Remigii corpus usque in annum 882, atque interim miraculis illustrari perrexit, teste eodem Hincmaro, cujus hæc denuo verba sunt: Ex tempore siquidem primæ ac secundæ translationis, sicut & ante, multæ & insignes virtutes in eodem loco per ipsius Sancti merita ex diversis infirmitatibus sunt operatæ, quas habemus descriptas, sed hic propter pluralitatem, & quia sæpius ibidem ostenduntur, omisimus ponere.

[307] Quievit, inquam, ibi usque in annum 882, [Normannis Gallias infestantibus,] quo ab eodem Hincmaro, tunc sene, afflictæque valetudinis, ad Sparnacum, episcopatus Remensis Villam, avectum fuit, atque hinc post mortem illius ad Orbacense monasterium, unde a Fulcone, ejusdem successore, relatum Remos fuit. Harum trium translationum scriptorem synchronum habemus anonymum, forte Rotfridum, cujus narrationem post geminam Vitam dabimus: sed cum hæc vel mutilata ad nos pervenerit, vel ab auctore suo non sit perducta ad calcem, opportune succurrit Flodoardus, ex cujus libro 1 Historiæ Remensis cap. 21 & 22 easdem tres translationes continuata serie post anonymi qualemcumque lucubratiunculam etiam exhibebimus. De utrisque adi Commentarium hunc § 2. Harum primæ secreto, aut certe sine ulla pompa factæ, causam dedere Normanni, qui, cum ex morte Ludovici II Germaniæ regis audaciores facti, Trevirensem urbem jam cepissent, eodem anno etiam mortuo Ludovico III Galliæ rege, terrorem suum per reliquas Gallias late spargebant, ac Remensibus imminebant. Consule, si lubet, Pagium in Critica, aliosque scriptores passim obvios.

[308] Hincmarus igitur de sancto Francorum Apostoli corpore sollicitus, cui nec sua suburbana ecclesia, nec ipsa Remorum civitas, [ab Hincmaro subducitur ad villam Sparnacum] tum temporis muro non circumcincta, tutum asylum præstare poterat, illud secum asportavit Sparnacum, nunc oppidum, Gallice Espernay, tunc villam, quinque leucis ab urbe Remensi & in sinistra Matronæ fluminis ripa positam in Meridiem, quam Sanctus ipsemet a potenti viro Eulogio magno pretio sedi suæ olim comparaverat; ut videri potest in secunda Vita edenda num. 86 & sequenti, ubi de eodem loco etiam plura annotabo. Itaque excrescentibus tandem flagitiis (ait Flodoardus lib. 3, cap. 30) contra quæ veluti murus inexpugnabilis (Hincmarus) semper obstiterat, gens Normannorum per omne Francorum diffunditur regnum. Et quoniam civitas hæc (Remensis) tunc absque muro habitabatur, accipiens ille, quod sibi carius in thesauris habebat, corpus videlicet B. Remigii, sylvestria loca trans fluvium Matronam expetiit, & apud villam Sparnacum idem sacrum corpus aliquamdiu custodivit.

[309] [anno 882 mense Novembri,] Tempus factæ translationis lib. 1, cap. 21 assignat Dominicæ Incarnationis annum DCCCLXXXII sub rege Karolomanno. Consentit Rotfridus, qui alias insuper notas chronologicas, mensemque ac diem apposuit, sic scribens: Anno felicissimæ Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei omnipotentis, octingentesimo octuagesimo secundo, Karolomanni regis orthodoxi, sceptra Francorum regni tenentis primo, episcopatus vero Hincmari archiepiscopi trigesimo octavo … quinta Sabbathi, octava die mensis octavi, qui apud Latinos November dicitur. Hæ omnes notæ chronologicæ in annum 882 conveniunt, ut paucis ostendo. Carolomannus, Ludovici Balbi, anno 879 mense Aprili defuncti, filius, cum fratre suo Ludovico in paternum regnum succedens, Burgundiam Aquitaniamque primo obtinuit; deinde vero eidem fratri suo Ludovico III Galliæ regi, mense Augusto anni 882 mortuo, pariter successit. Agebat igitur Karolomannus hujus anni mense Novembri quartum quidem annum regni in Burgundia & Aquitania, sed primum tantummodo in hereditate fraterna; quæ posterior epocha unice spectabat ad Remenses, qui Ludovico hactenus paruerant.

[310] [die octava Hincmarus ibidem moritur] Idem auctor, cui Hebræorum more loqui placuit, mensem Novembrem dixit octavum, nimirum ducto anni initio ab Hebraico mense Nisan, qui partim nostro Martio, partim Aprili respondet. Hinc etiam hebdomadæ dies numeravit per Sabbata, sic ut prima Sabbati nobis dies Dominica sit, quinta Sabbati nobis dies Jovis seu Feria quinta; quam tunc cum die VIII Novembris concurrisse, probat ejusdem anni 882 littera Dominicalis G. Recte quoque se habet adscriptum tempus sedis Hincmari, qui tom. 9, col. 39 Galliæ Christianæ V Nonas Maii anni 845 archiepiscopus ordinatus fuisse legitur. Porro Hincmarus, eodem teste Flodoardo lib. 3, cap. 30, dum ibidem moraretur, apud eamdem villam diem clausit ultimum; cujus corpus ad monasterium S. Remigii relatum, & post ipsius Sancti tumulum in sepulchro, quod ipse sibi præparaverat, est sepultum. Cujus epitaphium ab eo dictatum habetur hujusmodi. [sed tumulatur Remis: annus & dies obitus ejus assignatur.]

[311] Ex hoc epitaphio, quod metricum, est, postremos tantum versus, quibus suam in sanctum Patronum suum fiduciam indicavit, accipe.

Dulcis Remigii sibimet * devotio prosit,
      Qua te dilexit pectore & ore, manu.
Quare hic subpetiit supplex sua membra locari,
      Ut bene complacuit: denique sic obiit.

Tempus vero emortuale illius epitaphio sic additum ab alio est: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXXII. Episcopatus autem sui XXXVII, mense VII & die quarta. Annos triginta septem mensesque septem completos hic accipiendos esse, certum est, hosque si simul cum diebus quatuor incompletis numeraveris a die tertia Maii anni 845, qua Hincmarum ordinatum diximus, pervenies ad diem VII Decembris anni 882, qua oportet illum Sparnaci obiisse, postquam cum S. Remigii corpore a die VIII Novembris ejusdem anni illuc advenerat. Sirmondus tamen in synopsi Chronica ante tomum 1 Operum Hincmari, ejusdem obitum die XXI Decembris signavit, nescio, quo deceptus monumento, vel hallucinatione inductus.

[312] Mortuo Hincmaro, sacræ Remigii exuviæ non diu Sparnaci permansere; [S. Remigii corpus transfertur Orbacum eodem anno vel sequenti.] sed tutioris asyli gratia successit & altera translatio, quam Flodoardus lib. 1, cap. 21 sic breviter tradidit: Post Hincmari denique Pontificis obitum desiderabilis hic sacrorum thesaurus membrorum ad Orbacense perducitur monasterium. Hic quoque beatissimi hujus Patroni nostri suffragiis omnis commoditas aëris circumquaque degentibus attribuitur incolis cum insolita fertilitate. Eadem habet Rotfridus edendus, auritum sese & oculatum testem asserens insolitæ fertilitatis, benignique aëris, quibus Orbacenses accolæ in adventu corporis Francorum Apostoli gavisi fuere, dum alii cum aëris intemperie alibi conflictarentur. Est autem Orbacum, Gallice Orbais, vetus Ordinis S. Benedicti monasterium, cujus situm ex Galliæ Christianæ auctæ tom. 9, col. 422 hic transcribo. Positum est in extremis Suessionicæ diœcesis finibus, ad Surmelini amnis crepidinem molliter assurgentem in angusta valle, quæ distat ab Augusta Suessionum Gallicis milliaribus tredecim, novem a Remis, a Catalauno undecim; a Sparnaco tandem, Virtuto, Sesanna, Castroque Theodorici quinque duntaxat leucis removetur. De tempore translationis neuter e laudatis scriptoribus quidquam addidit, sed ex infra dicendis constabit, illam vel eodem anno 882, vel initio sequentis contigisse.

[313] [Fulco Hincmari successor idem sacrum corpus anno 883] Multo celebrior lætiorque est quarta translatio, facta a Fulcone, qui cum anno Christi 883 in episcopatum Hincmaro suffectus esset, de urbe adversus Normannorum impetus munienda solicitus, murum, quem Ebo, Hincmari decessor, dejecerat, mox cœpit instaurare, otioque, quod barbari dabant, usus, sancti Remigii exuvias Orbaco revexit, atque intra civitatem in basilica beatissimæ Mariæ Virginis deposuit. Ambo scriptores, Rotfridus scilicet ac Flodoardus, illam pluribus exponunt; sed horum prior eamdem in Ms. nostro Prumiensi usque in civitatem non perduxit, ut supra jam monui. Itaque quia isthæc ex duobus illis post Vitas danda sunt, solummodo compendiose hoc loco delibabo, ac in primis pro chronotaxi tempus rei gestæ ex Rotfrido exponam. Ilico (inquit ille de Fulcone archiepiscopo) primo sui præsulatus anno, tertio mense Siban, qui Latine Junius vocatur, XV ejusdem mensis die Orbacum advenit; postridie vero fuisse diem Resurrectionis Dominicæ, id est, diem Dominicam, ut nunc vocamus, auctor observat.

[314] Fulconem anno 883, mense Martio ineunte Remensem episcopum consecratum esse, [die 16 Junii Orbaco calmiciacum, postridie inter multa miracula] aiunt sæpe laudati Galliæ scriptores, atque adeo primum sedis suæ annum adhuc agebat ejusdem anni mense Junio per Rotfridum assignato. Mensis Siban reipsa tertius mensis est Hebræorum, qui partim cum nostro Maio partim cum Junio concurrit; eratque anno 883 dies XVI Junii dies Dominica, ut habemus ex littera Dominicali F. Igitur die XV Junii, quæ Sabbatum erat, Fulco cum aliquot suæ provinciæ episcopis, cleroque ac magna populi caterva sub vesperam Orbacum advenit, ibidemque pernoctavit, salubri imbre arentem terram interim refocillante. Postera die Dominica post divina officia solemniter celebrata, sacrum thesaurum tolli jussit, cum eoque, accurrentibus undique accolis, profectus, ad villam vel vicum Calmiciacum pertigit. Ibi illum in parva ecclesia, quam Rotfridus ex aliquorum opinione ab ipso Sancto olim consecratam, Flodoardus vero ejusdem nomine dedicatam fuisse aiunt, ea nocte deposuerunt.

[315] [in suburbanam Sancti ecclesiam, tertio die intra civitatem Remensem transfert.] Postridie, sive XVII Junii, celebratis denuo divinis mysteriis, Fulco iter suum prosecutus, corpus inter illustria miracula, quorum aliqua in edendis legere est, in suburbanam ipsius, in qua ante quieverat, ecclesiam intulit, populoque, ut in crastinum rediret, mandavit. Mane igitur facto, magno numero affuere, atque inter alios mulier quædam Erluindis ex quinquennali languore parte corporis capta, illuc adrepens, subito sanari meruit. Condicto tempore advenit cum clero populique optimatibus archiepiscopus Fulco, sublatumque sacrum loculum tandem die XVIII Junii, ut tutius servaretur, intra urbis mœnia intulit, atque in basilica beatissimæ Virginis Mariæ, quæ metropolitica erat, in altaris crepidine collocavit. Neque hæc sine miraculis peracta fuere: nam, teste Flodoardo, tantam Dominus hic operatus est hac die miraculorum magnitudinem, ut viri quatuor, fæminæ vero novem, visum; viri quoque duo gressum recipere mererentur. Cetera vide ibidem.

[316] [Heriveus, Fulconi suffectus, Sancti corpus refert] Aliam denique translationem prædictis annexuit Flodoardus, factam ab Heriveo, qui cum Fulconi, anno 900 occiso, successisset, jamque a Normannis minus timendum Remis esset, S. Remigii corpus e basilica S. Mariæ in suburbanam ecclesiam, in qua primo sepultum fuerat, magna cum pompa revexit. De eadem translatione denuo meminit lib. 4., cap. 12, quod, quia quædam adjuncta, priori loco omissa, continet, totum hic recitabo. Hic præsul (Heriveus scilicet) corpus B. Remigii, quod eatenus in civitate servabatur, locatum post altare Dei Genitricis majoris ecclesiæ, ad basilicam sepulturæ ipsius Sancti referre disposuit. Erat autem hyemale tempus, & ad celebrandam Dominici Natalis solemnitatem tam rex Karolus (cognomento Simplex) quam nonnulli proceres ejus, in hanc convenerant urbem. Cumque his diebus, multis imminentibus imbribus, nimium per totam urbem & circumquaque haberetur lutum, conqueri multi cœpere, qualiter illud sanctum corpus tunc ad locum destinatum valerent efferre.

[317] [ad suam ecclesiam suburbanam, quod dum fit, sanatur paralyticus,] Factum est autem, ut nocte post Sanctorum Innocentium natale, cujus insequente die id operis disponebatur expleri, borea ex improviso media nocte insurgente, totius subito cœni gelaretur immanitas; ita ut humi limique humore desiccato, per glaciei repente datæ superficiem sicco liberoque vestigio membra sacra valerent deferri Pontificis. At ubi extra civitatem ventum est ad locum, unde monasterium ipsius directo jam peteretur itinere, claudus quidam, de quo jam supra retulimus (lib. 1, cap. 22, ex quo ista cum ceteris translationibus dabo) virtute divina erectus & incolumitati est restitutus. Ubi cum multus haberetur populus, turbis undique confluentibus, principi Burgundiæ Richardo vaginæ auro exornatæ, gemmisque decenter excultæ, agminis densitate stipato, abscinduntur a baltheo. Quas quidam negotiator emptas per diversa detulit fora, nec alicubi venundare potuit, donec post annum ad eumdem principem in Burgundiam retulit; quas ille cum gratiarum actione & S. Remigii benedictione recepit. De claudo illo, qui scabellis innixus adrepens libero membrorum suorum usu tunc donatus fuit, Flodoardus lib. 1, cap. 22 ait: Quem sospitate recepta plurimis vidimus annis incolumem, erectum gradientem, collataque sibi prosperitate gaudentem.

[318] In tanti vero miraculi memoriam eodem teste, [cujus miraculi erectum exstat monumentum.] ibidem posita deinceps extat columna, cruce præfixa, glorificationis hujus continens monimenta. Exstat eadem hodieque, aut certe exstabat etiam seculo proxime elapso, quando inscriptionem basis illius Marlotus tom. 1 Historiæ Metropolis Remensis lib. 4, cap. 6 inseruit, qualem hic exhibeo. Nongento primo anno incarnati Domini, sub quarto calend. Januarii, secundaque Sabbati, glorioso ab hac urbe delato corpore Domini nostri ac Patroni beati Remigii, cum honore dignitatis utriusque ordinis concurrebat plebs devote Heriveo præsuli, Carolo rege subsequente cum Richardo principe, Christo laudes una mente jubilando consone. Cum fuisset huc perlatum pignus sanctissimum, cælitus virtute lapsa, illico prosiluit (miro dictu *) quidam claudus, directis poplitibus, novo gressu abhinc suum prosequens Remedium, cujus ope adjuvemur hic & in perpetuum.

Sancte, tui Sigloardi miserere monachi,
Qui ductus amore istius patrati miraculi,
Ob istius monimentum hunc erexit titulum.

[319] Eodem prorsus modo hanc inscriptionem recitavit Colvenerius in scholiis ad Flodoardum, [Hæc translatio facta est anno vulgari 900,] plurimis annis ante Marloti Historiam editis; ut prudenter dubitare nequeam, quin calculi in eadem expressi genuini sint, maxime cum Marlotus Remis scribens illam superstitem viderit. Verum hi calculi probant, adscriptum annum 901 Incarnati Domini Dionysianum esse, ducto principio a die XXV Martii communis anni nostri 900, atque adeo translationem hanc sub finem anni nostri vulgaris 900 contigisse, nisi vitiosa sit ipsa monumenti inscriptio; quod video, ab aliis non fuisse observatum. Rationem paucis accipe. Translatio hic dicitur facta quarto Calend. Januarii secundaque Sabbati; id est, die XXIX Decembris, feria secunda. De die XXIX Decembris apprime consentit Flodoardus mox laudatus, qui eamdem factam ait, insequente die festum sanctorum Innocentium, quod XXVIII celebratur. At vero dicta dies XXIX Decembris vulgaris anni 901 non erat secunda Sabbati seu feria secunda, sed tertia Sabbati, sive feria tertia, ut liquet ex ejusdem anni littera Dominicali D. Contra annus noster vulgaris 900 mense Decembri litteram Dominicalem habuit E, quæ ostendit, Festum Sanctorum Innocentium in Dominicam tunc incidisse, diemque XXIX Decembris consequenter fuisse secundam Sabbati, seu feriam secundam.

[320] Jacobus Longuevallius tom. 6 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 415 eamdem inscriptionem Gallice referens, [nisi vitiosa sit monumenti inscriptio.] retinuit annum 901 Incarnationis Domini & diem Lunæ, seu feriam secundam; sed pro die mensis posuit XXVIII Decembris; quod nescio, utrum acceperit ex aliquo exemplari, in quo quinto Calendas pro quarto Calendas Januarii legeretur; an fecerit, ut apparentem errorem ex anno hebdomadæque die emendaret. Verum sic contra clarum Flodoardi assertum dicenda esset translatio non postridie festi Sanctorum Innocentium, sed ipso eorumdem festo contigisse. Ceterum cum Heriveus pridie Nonas Julii anno 900 episcopus ordinatus fuisse legatur, nihil obstat, quo minus sub ejusdem anni finem id agere potuerit. Credimus ergo, venerabiles illas magni Francorum Apostoli mortales reliquias primo anno archiepiscopatus Herivei, Christi autem pro nostro computandi more anno 900 in primæ suæ sepulturæ ædem atque in mausoleum ab Hincmaro erectum relatas fuisse, postquam illæ anno 882 mense Novembri primo Sparnacum ab Hincmaro, paulo post Orbacum, ac denique a Fulcone anno 883 intra urbis Remensis mœnia ad basilicam B. Mariæ Viginis portatæ fuerant.

[321] [Ex Hungarorum metu deponitur in civitate.] Eodem seculo sacrum illud pignus intra eamdem urbem securitatis gratia denuo depositum fuit, teste eodem Flodoardo in Chronico ad annum Christi 926, ubi legitur: Corpus S. Remigii, & aliorum quorumdam Sanctorum pignora, Hungarorum metu Remis (id est Remos) e suis monasteriis sunt delata. Quamdiu ea tunc ibidem manserint, non edicit, nec de S. Remigii corporis reductione deinde, quod quidem sciam, meminit; trepidatum etiam sequenti anno ex eorumdem Hungarorum metu fuisse, sic indicat: Metus interea falsi rumoris Hungarorum & fugæ per regnum Lothariense agitantur & Franciam. At quocumque tempore reductum fuerit, constat reductum fuisse ad ecclesiam suam, in qua hodieque magnifice quiescit, ut infra exponam.

[Annotata]

* Ms. October

* Ms. ter centenos ac mox annos

* i. d. Hincmaro

* an mirum dictu?

§ XVIII Novæ basilicæ Remigianæ ædificatio & per S. Leonem IX Papam dedicatio: synodus in eadem tunc habita: Sancti corpus ab illo in crypta depositum: Privilegia ab eodem concessa & solemne festum annuum indictum.

[Veteri ecclesia S. Remigii minitante ruinam,] Sesqui seculo post contigit & alia ejusdem sacri corporis celeberrima translatio, dedicatioque ecclesiæ, ab ipso Christi Vicario S. Leone IX anno 1049 facta, quam Anselmus Remensis Remigiani monasterii monachus, rei gestæ spectator, jussu Herimari abbatis sui, qui eamdem procuraverat, scriptis exposuit in Opusculo, quod ejusdem S. Leonis Itinerarium nuncupavit. Opusculum hoc tum alii frustatim, prout subjecta materia exigebat, vulgaverunt, tum Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis Sæculo VI, parte I integrum edidit ex Mss. Remensibus sub titulo Historiæ dedicationis ecclesiæ S. Remigii apud Remos. Ibidem in Observationibus præviis etiam aliquot alios scriptores laudat, qui de eadem honorifice meminerunt. Ego Historiam illam infra suo loco ex Mabillonio recudam, non integram tamen, sed recisa synodo Remensi, quæ ab eodem S. Leone in eadem ecclesia ab illo dedicata, & coram exposita S. Remigii lipsanotheca, tunc celebrata fuit, & apud Labbeum in collectione Conciliorum legi potest.

[323] Ut porro in cœpta translationem narratione pergam, [novam cœpit Airardus, & post Theodoricum perfecit Herimarus,] hujus quoque compendium hic texere visum est, additis nonnullis aliunde acceptis vel in ipsa historia edenda non recensendis. Veteri S. Remigii basilica, quam ab Hincmaro amplificatam fuisse diximus, minitante ruinam, Airardus ejusdem loci abbas cœpit novam ædificare. Cœptis immortuo suffectus Theodoricus, cum inchoatum opus majoris moliminis esse cerneret, quam ut consummari facile posset, aliam ipse exorsus est, quam duodecimo suæ prælaturæ anno moriens imperfectam reliquit. Successit ipsi Herimarus, qui Theodorici vestigiis insistens, illam tandem perfecit, quodque illius decessor etiam desideraverat, alteras curas intendit, si quo modo obtineri posset, ut illa a summo Romano Pontifice dedicaretur. Opportuna autem sese obtulit occasio. Anno enim 1048 post admodum brevem Pontificatum mortuo Damaso II, Henricus imperator successorem designavit S. Brunonem episcopum Tiellensem, qui ejusdem jussu Romam adiens, a clero populoque Romano pariter electus & inthronizatus est Pontifex, assumpto Leonis IX nomine.

[324] Nuper autem promiserat Herimaro abbati Bruno, [qui & petiit a S. Leone IX Papa, ut illam dedicaret;] sese proximi Quadragesimalis jejunii tempore peditem ad S. Remigii sepulchrum venturum; cujus promissionis memor Herimarus, antequam iste Romanum iter aggressus esset, per litteras ab eo petiit, ut, si quando in Gallias rediisset, promissis staret, simulque desiderium suum de dedicanda per ipsum ecclesia insinuavit. Vota supplicantis superavit sanctus Præsul, pollicitus, etsi nulla alia se revocet Ecclesiæ utilitas, vel pro solo amore S. Remigii reversurum ad Gallias, & ejus basilicam dedicaturum, si divina annuerit benignitas. Nec diu distulit promissa: nam eodem anno 1049, cujus mensis Februarii die XII inthronizatus Pontifex fuerat, in Galliam reversus, novam illam S. Remigii ecclesiam dedicavit, synodumque in eadem habuit. Nihil hic memoro de molitionibus, quibus perversi homines, tam clerici quam laici, ob sua crimina male sibi a sancto Pontifice metuentes, apud Henricum I Galliæ regem laboraverunt, ne ille in Franciam ingredi synodumque celebrare permitteretur; hæc enim ut multa alia ibidem legi poterunt.

[325] Porro S. Leo citato anno 1049 die XXIX Septembris mane ad monasterium S. Remigii advenit, [cui hic annuens, Roma Remos venit; quo ingens accolarum] ejusdemque veneratus sepulcrum Remensem urbem ingressus est, ubi in metropolitica beatissimæ Mariæ Virginis basilica Missam solemniter celebravit pernoctavitque in palatio proximo. Postridie summo mane die XXX Septembris, ut confluentis populi turbas vitaret, duobus tantum comitatus capellanis, ad S. Remigium regressus est. Quanta autem hominum multitudo ad solemnitatem postridie celebrandam eo tunc confluxerit, vel inde colligi potest, quod nec monachis ad persolvenda solita divina officia diurna, nec ipsi summo Pontifici ad celebrandam Missam in illa ecclesia locus fuerit, Pontificiaque mandata, pollicitationes ac minas adhiberi oportuerit ad evacuandam ecclesiam, ut saltem nocturna officia in eadem a monachis peragi possent. Nec Franci hi tantum erant, sed & exteræ gentes, quas e circumjacentibus regionibus magni Remigii nomen festique solemnitas & summi Pontificis litteræ ac præsentia magno numero illuc attraxerat. Adi Anselmum, ista in Historiæ edendæ cap. 2 pluribus exponentem.

[326] Addo hic Wibertum, ipsiusmet S. Leonis archidiaconum Tullensem, [exterarumque gentium, multitudo hominum, nec non episcoporum] in Vita ejusdem Pontificis data apud nos ad diem IX Aprilis cap. 2, num. 12 & 13 breviter sic scribentem: Invitatur (S. Leo Papa) ab Herimaro abbate venerandi cœnobii S. Remigii, Remorum Pontificis, ad consecrandam ecclesiam in ejus honore restructam: ubi non est dictu facile, quanta multitudo a finibus terræ, Hispanorum, Britannorum, Francorum, Anglorum, advenerit ejus invisere præsentiam. In qua frequentia adfuit etiam non modicus cœtus pontificum. Observat autem Henschenius in Annotatis ibidem, in Mss. pro Francorum legi Scottorum. Præsules vero apud Anselmum in synodo sic recensentur: Remensis (archiepiscopus Wido) Treverensis (archiepiscopus Eberhardus) … Beroldus Suessionensis, Drogo Morinensis, Rollandus * Silvanectensis, Adalbero Mettensis… Aylenardus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo Lingonensis, Joffridus Constantiensis, Ivo Sagensis, Herbertus Lisoiensis, Hugo Baiogacensis, Hugo Avringensis, Theodoricus Virdunensis… Hugo archiepiscopus Vesontionensis, Hugo Nivernensis, Eusebius Andegavensis, Pudicus Nannetensis, episcopus Anglorum, & Johannes Portuensis, qui cum Pontifice Roma advenerat.

[327] [& abbatum magnus numerus convenerat.] Hæc de episcopis, abbates vero recensentur hoc modo: Abbas S. Remigii Herimarus, domnus Hugo Cluniacensis, Sigefridus Gortziensis, Folco Corbeiensis, Rotbertus Prumiensis, Rainoldus S. Medardi, Girvinus S. Richarii, Godfridus Verzelliacensis, Arnoldus Pultariensis, Rodulfus Mosomensis, Oylardus Cathalaunensis, Milo Dervensis, Norgaudus Altvillarensis, Albertus S. Theoderici, Stephanus S. Urbani, Wlfricus S. Augustini Cantuariensis, Alwinus S. Benedicti de terra Anglorum; deinde ceteri, qui, ut superius relatum est, simul fuerunt numero fere quinquaginta. Tres illos Anglos miserat sanctus rex Eduardus, quantum discimus ex fragmento libri fundationis monasterii Ramesiensis S. Benedicti in agro Huntidonensi, a Spelmanno tomo 1 Conciliorum Angliæ edito, in quo hæc legere est: Acta sunt hæc, postquam supradictus abbas (Ramesiensis) Alfwinus repatriavit, revertens de magno concilio, quod Remis a Leone Papa anno Verbi Incarnati MXLIX celebratum est, quo missi fuerant honorabiliter a rege Edwardo Duduc episcopus (Wellensis in comitatu Somersettensi) & ipse Alswinus Ramesiæ, & Wlfricus de S. Augustino, Abbates.

[328] [Pontifex, dum Sancti corpus circumfertur per urbem, intrat basilicam,] Porro eadem de causa, ob quam sanctus Pontifex populum ex ecclesia egredi jusserat, nempe ne ex nimia frequentia divinum Officium turbaretur, postera die, quæ erat I Octobris, ob priores translationes S. Remigio dudum sacra, corpus ejusdem e crypta sua eduxit, feretroque impositum ipse suis quoque humeris in publicum protulit, aliisque tradidit deferendum ad basilicam B. Mariæ Virginis, ubi reliquum diem noctemque inter ecclesiastica officia honorifice requievit. Postridie solemnis instituta est cum eodem per circuitum civitatis supplicatio, S. Leone novam illius basilicam interea consecrante. Dedicatione absoluta, venerabile illud pignus ad fores suæ ecclesiæ relatum (obseratæ enim manserant fores ob rationem mox allegatam) per quamdam fenestram intromissum est, & ab eodem Pontifice in primario altari, quod ipsemet consecraverat, collocatum. Post hæc Missam solemnem de dedicatione ecclesiæ celebravit, synodumque in posterum diem in eadem inchoandam denuo indixit.

[329] Die itaque tertia Octobris inchoata est synodus, triduoque continuata, [& coram illo super altari collocato synodum celebrat;] ex qua ea solum, quæ ad S. Remigii posthumam gloriam pertinent, hic excerpam, pro ceteris lectore ad Mabillonium, vel Conciliorum editores remisso. Ex mox dictis Pontifex corpus sancti Præsulis non ad cryptam suam retulerat, sed in altarï reliquerat expositum, cujus rei ipse, Anselmo teste, hanc dedit rationem, videlicet ut (ille) evidens & conspicuus omnibus apareret oculis in celebranda synodo, in qua si quis erroneus aliquid frivolum vel ecclesiasticæ religioni adversum adserere præsumeret, erga hunc Vir Dei illius virtutis potentiam per sui corporis præsentiam exhiberet, quam adhuc in mundo vivens erga Arianum hæreticum exhibuit, cui in conventu episcoporum Catholicæ fidei lucem nebulosi dogmatis umbra obnubilare molienti, ad adventum suum, divina virtute officium vocis extorsit (id est loquendi facultatem eripuit) sed paulo post cum humili satissactione reatum suum agnoscentem, animæ corporisque eumdem sanitate donatum ad filios adoptionis transtulit. Quæ perorantis Papæ intentio, ex superno instinctu procedens, effectu nullo modo caruit, velut hoc Opusculum suo loco declarabit.

[330] Declaravit illud in Actis synodi secundi & tertii diei, [in qua cum Vesontionensis archiepiscopus Lingonensem reum] scilicet in causa Hugonis episcopi Lingonensis, quem de Simonia, aliisque gravibus delictis accusatum Hugo archiepiscopus Vesontionensis tueri parans, linguæ usu subito destitutus fuit. Anselmi verba accipe. Non solum se (Hugo Lingonensis) ab objectis nequit excusare criminibus, sed etiam ejus causidico, ne ad sui defensionem quicquam proferre valeat, linguæ munus * adimitur divinitus. Vesonsionensis quippe episcopus, dum susceptum ejus negotium perorare & ad excusationem criminosi incongrua quædam decerneret proponere, insperato sibi suffragium vocis divino sensit denegari numine. Procul dubio magnus Pater Remigius, ob hoc ipsum, ut prædictum est, ante conspectum synodi expositus a beatæ fidei Papa, etiam hic ejusdem virtutis enituit potentia, quam * olim, dum adhuc peregrinaretur in terris, Ariani illius exinanivit molimina. Tunc enim hæreticum adversus Catholicam fidem blasphemias deliberantem garrire, ne conata perageret, sed potius resipiscendo fidelis fieret, silentio condemnavit; nunc autem virum, licet fidelem, ne sceleratum defendendo delinqueret, usu loquendi privavit. Et revera divinæ sublimitatis incomprehensibilis virtus in utroque hoc facto mirabiliter enituit, quæ & ibi gloriosæ animæ, licet corporeis adhuc involucris septæ, tantum potestatis contulit, & quanta eam jam beatificaverit gloria, nunc circa ejus exanime corpus potenter ostendit. De Ariano muto facto sanatoque vide Vitam secundo loco edendam num. 101 & seq.

[331] Die sequenti, qui ultimus synodo fuit, nuntiatum est, [male excusare niteretur, obmutuit;] Hugonem Lingonensem, conscientia criminum suorum actum, aufugisse, & a synodo excommunicatus fuit. Quod (ait Anselmus) audiens archiepiscopus Vesontionensis, surrexit, & quomodo pridie eumdem reum excusare nitens, ex divina virtute per B. Remigii merita silentio condemnatus sit, patefecit coram eodem conventu, satis devote veniam petens, quod ejusdem miraculi novitatem eo usque negligenter celarit. Hic ex pia devotione & alacritate cordis domnus Papa in lacrymus compunctus, sic ait: “Adhuc vivit beatus Remigius”. Tunc ex præcepto ejus omnes surrexerunt, & cum eo ante ejusdem Sancti sepulcrum prostrati Antiphonam Sancte Remigi ex integro devotissime cecinerunt. Consonat fere Wibertus jam laudatus, in Vita apud nos edita cap. 3, num 13, ubi ait: Hugo Lingonensis episcopus, multis ac horribilibus infamatus accusationibus, est vocatus ad reddendam rationem; qui prædictum archipræsulem Chrysopolitanum (id est, Vesontionensem) utpote eloquentissimum, sibi expetiit causidicum ac prælocutorem. Hic igitur coactus a Domino Apostolico illius suscepit causam dicendam (sed repente obmutuit ante cunctorum præsentiam: ut profecto patesceret, Deum noluisse falsis excusationibus verorum criminum tanti Pontificis inquinari linguam.

[332] [ut ipsemet ibidem fassus est: quam ob rem Deo & Remigio gratiæ solemniter actæ.] Lingonensis igitur Hugo, hoc miraculo exterritus, noctu, judicium concilii metuens, aufugit. Cunctis vero pro infortunio archiepiscopi præsentis afflictis & lacrymantibus, Dominus Apostolicus cum summa contritione cordis ad Christum conversus, suis sanctis precibus ejus impeditam linguam resolvit. In crastinum vero in synodo idem episcopus (Lingonensis) requisitus, & non adesse compertus, lecta sententia tertio vocatus est. Tunc Vesuntionensis episcopus surrexit, & quomodo eumdem reum conatus defendere obmutuerit, coram omnibus patefecit. Quod audiens Domnus Papa, hoc miraculum meritis B. Remigii adscripsit, & cum omnibus, qui aderant, surgens, gratias Deo, inde domno sancto Remigio, cum magno psallentio reddidit. Subdit hic Wibertus insignem Hugonis Lingonensis pœnitentiam, postea ab eo sponte susceptam, absolutionem criminum ab eodem S. Leone eidem impertitam, ac piam denique in jejuniis corporisque maceratione ad mortem usque constantiam, quod ad misericordissimi Dei gloriam, ipsiusque Hugonis commendationem annotamus.

[333] [Sanctus Pontifex in eadem synodo altare S. Remigii,] In eadem synodo die tertia, quæ erat quinta Octobris, idem Pontifex, eodem teste Anselmo ibidem, privilegium autem, quod fecerat S. Remigio, ibidem in conspectu omnium recitatum confirmavit, & constituit omni tempore, sicut scriptum continebatur, inviolabiliter conservari; sicque data benedictione, concilium solvit. Privilegium hoc concesserat ipsa die dedicationis ecclesiæ, sed paulo post primum scriptum fuit, ut patet ex edito apud Mabillonium, ex quo illud totum huc transfero. Leo Episcopus, servus servorum Dei, Herimaro abbati & omni congregationi monachorum sancti Remigii perpetuam salutem. Divinæ bonitatis non immemor & ingratus, quæ sua gratia humilitatem meam in Sede Apostolica sanctæ Romanæ Ecclesiæ sublimavit, ne mea negligentia mihi discrimen, ecclesiarum autem faciat ruinam, ecclesias, quæ nostro Apostolatui subjacent, Catholice ordinare, regere & emendare, nec non Apostolica auctoritate immunes & liberas facere proposui, si sancti Spiritus benignus favor mihi annuerit. Unde ex debito nostri Apostolatus post aliquas ecclesias, quas zelo succensus charitatis visitavi, & divina misericordia me præveniente, ut potui, emendavi; ad hanc beati Remigii ecclesiam dedicandam, de ecclesiasticis etiam causis tractaturus & definiturus adveni, confidens sanctissimis meritis ipsius adjuvari ad obtinendam Dei misericordiam, si aliquid dignum & memorabile egerim ad ipsius honorem & gloriam.

[334] Hac igitur dedicata ecclesia, placuit huic idonea & laudabilia auctoritatis & nostræ visitationis relinquere monumenta. [quod consecraverat, insigni privilegio nobilitat, ejusdemque ecclesiæ] Deliberamus itaque, & coram hac sancta synodo promulgamus, statuimus & confirmamus, ut hæc ecclesia hoc privilegium nostræ auctoritatis supra ceteras Franciæ ecclesias habeat, quatenus nulla ecclesiastici ordinis magna vel parva persona in hoc altari, quod consecravimus, Missam celebrare præsumat, nisi Remorum archiepiscopus, & hujus loci abbas, & cui licentiam concedet; permissa eadem licentia canonicis Remensis ecclesiæ bis in anno, in Pascha scilicet & in Rogationibus, septem presbyteris legitimis ad hoc officium deputatis, quos & scientia ornet, morum gravitas & vitæ probitas commendet. Præterea, quia hæc ecclesia ab iniquis pervasoribus graves & multiplices suarum rerum est passa injurias; ne quisquam amodo villis beati Remigii, quas possidet, vel possidebit, aut hominibus intra vel extra ipsas villas positis, graves consuetudines imponat & iniquas, auctoritate beati Petri Apostolorum principis prohibemus, & quæ hactenus injuste fuerint impositæ, eadem sancta & inviolabili auctoritate, ne ulterius fiant, interdicimus, servata hac in omnibus auctoritate, ut consuetudines, quæ juste ei antiquitus sunt constitutæ, ratæ permaneant & inviolatæ.

[335] Hoc etiam nostra auctoritate confirmamus, quod Wido Remorum archiepiscopus partem, [vetera jura firmat, & nova adjicit:] quam in mercato *, quod erat XII Calend. Novemb., beato Remigio nostro obtentu donavit, ea conditione, ut nemo in ipso mercato quinque denariorum pretium per violentiam auferat, nullus, nisi hujus loci abbas, aut cui ipse jusserit, ibi quicquam accipiat. Nullus ad idem mercatum convenientes, quod XII Calend. Novemb. statuimus & promulgamus, veniendo & redeundo cædat, impediat, aut per vim eis aliquid auferat. Statuentes sub divini obtestatione judicii, ut, qui hoc privilegium sanctæ Romanæ Sedis violare præsumpserit, æternam damnationem incurrat. Sub eadem etiam obtestatione, nostro precatu & præfati archiepiscopi voluntario assensu, remissus est ecclesiæ sumtus, quem in festo sancti Remigii accipiebat Remensis archiepiscopus. Datum III Nonas Octobris per manum Petri diaconi., bibliothecarii & cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno domini Leonis IX Papæ I, Indict. III. De hoc privilegio Anselmus etiam meminit in Historia dedicationis edenda num 29, ubi aliqua annotabimus.

[336] Prædicta Remensi synodo feliciter finita, sanctus Pontifex inde rediturus in Italiam, [sacrum corpus in cryptam refert, & in Italiam reversus,] die subsequenti, quæ erat sexta Octobris, cum episcopis, abbatibus, ceterisque ecclesiastici Ordinis viris, regressus in ecclesiam est, postque solemne sacrum, quod coram se celebrari fecit, corpus S. Remigii, quod in ara principe collocatum hactenus reliquerat, suis rursum suppositis humeris ad cryptam decenter decoreque paratam retulit, fusisque ibidem piis precibus ac lacrymis, in viam se dedit. Haud multo post, sed, quantum apparet, Romam jam reversus, epistolam ad universum clerum populumque Francorum direxit, per quam & suum in S. Remigium amorem testatus est, & annuum festum translationis ejusdem a se factæ Kalendis Octobris in Francia observandum instituit. Testem habemus eumdem Anselmum, Opusculum suum claudentem his verbis: Vir denique venerabilis (S. Leo Pontifex) sæpe dictum Apostolum nostrum, eo magis serventi excolens dilectione, eumque summopere desiderans honorare, & illius monasterium sua auctoritate nobilitare, epistolam ejus laude refertam direxit sanctæ Ecclesiæ filiis in Francia constitutis, qua decrevit, apud eos haberi celebrem ipsius Sancti festivitatem, quæ recolitur Kalendas Octobris … cujus epistolæ textum, quia ordo narrationis videtur exigere, huic Operi dignum judicavimus inserere. Hujus vero exemplar hujusmodi est.

[337] [epistola ad Francos data suum in S. Remigium amorem testatur,] Leo Episcopus, Servus servorum Dei, fratribus & filiis Catholicis, per universum regnum Francorum constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem. Compertum caritati vestræ credimus, quod post consecrationem nostram, illam videlicet, qua benignitas Dei humilitatem nostram sanctæ Romanæ Ecclesiæ præesse voluit, Germaniam, Galliamque visitavimus, ac Remorum urbem adeuntes, maximo voto & summa devotione ecclesiam beati Remigii, ut longe ante desideravimus, Deo annuente, & ejusdem sanctissimi Viri patrocinantibus meritis, cum magna gloria dedicavimus, atque post consecrationem ecclesiæ in eadem synodum celebrantes, plurima ad utilitatem Christianæ religionis necessaria, concilio coëpiscoporum nostrorum, assensu etiam & laude cleri & populi, quorum innumera multitudo ad tantæ devotionis celebritatem confluxerat, statuendo confirmavimus: quæ omnia capitulis digesta inter canones haberi præcepimus, & postea in omnibus synodis, quas habuimus, idipsum confirmare curavimus.

[338] [& festum illius Kalendis Octobris quotannis sollemniter celebrandum constituit.] Et quoniam beatissimum Remigium gentis Francorum prædicatorem & apostolum scimus, venerari & honorare illum, quem Dominus in terris & in cælo mirificavit, prout possumus, debemus: præsertim cum semper in nostro pectore inde ipsius amor serventius ardeat, quod pretiosissimum corpus ipsius sanctissimi Viri propriis manibus transferentes, in locum sibi præparatum, miraque pulcritudine exquisiti operis decoratum, reposuimus. Unde vestram admonere volumus dilectionem, ut, sicut nos in ejus obsequiis perpenditis gratulari, ita & vos causa nostri amoris, maximeque ex debito paterni honoris sollemnitatem ejus, quæ est Kalendas Octobris, celebrem habeatis; quia, etsi aliis non est apostolus, tamen vobis est: nam primitiæ apostolatus ejus vos estis in Domino. Hunc itaque honorem Patri & Apostolo vestro exhibete, ut juxta promissum Domini longævi super terram vivere, & ejusdem Patris precibus æternæ beatitudinis felicitatem mereamini possidere. Valete. Huic epistolæ nulla adscripta est temporis aut loci nota, nec pro alterutro aliud habemus, quam quod Anselmus indicet, S. Leonem ad illam scribendam partim impulsum fuisse miraculo, quod eidem Pontifici obtigerat anno secundo post gesta Remis, cum Romæ moraretur. Porro decretum istud de celebrando festo renovatum fuisse a clero Gallicano anno 1657 suo loco videbimus.

[Annotata]

* al. Frollandus.

* al. motus

* imo qua

* i. e. nundinis

§ XIX. Magnificum sancti Francorum Apostoli mausoleum & lipsanothecæ argenteæ: corporis integritas seculo XVII confirmata: quales fuerint reliquiæ antiquitus in agro Nivernensi aliæque in Abbatia Bercetensi in Italia honoratæ.

[Cardinalis Robertus Lenuncurtius fieri curavit] Sancti Francorum Apostoli corpus in crypta sua, in quam illud a S. Leone Papa anno 1049 illatum fuisse dixi, perseveravit quiescere usque in adultum seculum XVI, quando in mausoleum vere magnificum translatum denuo fuit, in quo hodieque religiose servatur. Marlotus verbis mox dandis sumptuosissimi hujus operis auctorem nominat Cardinalem Lenuncurtium, sive de Lenoncourt. Consentiunt Galliæ Christianæ auctæ scriptores in serie abbatum S. Remigii Remensis tom. 9, col. 238, ubi legitur: Robertus de Lenoncourt II patruum excepit (in munere abbatiali ejusdem monasterii) anno MDXXIII factus postea Catalaunensis episcopus, deinde Cardinalis, tum episcopus Metensis. Sumtuosissimum illud S. Remigii mausoleum, quod descripsimus in Prologo, exstruxit anno MDXXXIV. Bailletus laudans Saussayum in Gloria posthuma S. Remigii, quod Opus ad manus nostras non pervenit, asserit, istud ab ejusdem Cardinalis patruo ac decessore in abbatia, Roberto de Lenoncourt, qui primo Turonensis, deinde Remensis archiepiscopus fuit, cœptum esse circa initium dicti seculi XVI, sed a laudato Cardinale perfectum. Descripserunt autem illud laudati Galliæ Christianæ auctores ex Marloti Historiæ Remensis tom. 1, lib. 3, cap. 9, cujus verba hic quoque locum merentur.

[340] Retro majus altare (inquit Marlotus) prostat S. Remigii mausoleum, [sumptuosissimum mausoleum e pretioso varioque marmore,] visendæ pulchritudinis & magnificentiæ; est enim omnium, quotquot in Gallia sunt, pulcherrimum, cujus ex libello nostro, qui inscribitur Tumulus Francorum Apostoli, typum reponimus. Moles hæc altius ad vicenos pedes, & amplius assurgit, quæ senis utrimque statuis, e candido & lævi marmore affabre perfectis, exornata, primos Franciæ Pares duodecim tam exquisito artificio exprimit, ut res tota ad majestatem composita, tota ad miraculum efficta videatur. Statuæ singulæ singulis ex jaspide albo purpurea columnis, & totidem loculamentis, in ipsa mole marmorea excavatis, disclusæ ab invicem. Hinc Pares de clero sex, illinc de prima nobilitate totidem laïci, suis quique symbolis & tesseris, sacris prophanisque, visendi ac spectabiles: his paludamentum, illis trabeæ, his coronæ, illis infulæ, his torques equitum & gladii, illis ad manum gestamina litui pastorales. Denique omnibus certæ ac discriminales notæ, scuta honoraria, & quæ in rege inaugurando quique præferunt regiæ majestatis ac potentiæ symbola. Nititur deinde summis columnarum capitibus undique circum oberrans commune epistylium, cui corona imposita cum suis Zophoris, partiumque projecturis miram operi elegantiam conciliat.

[341] Hac autem columnari coronide alte effultus eminet in totam sepulchri molem arcellatus e candenti lapide fornix, [auro & argento & gemmis exornatum,] æquabili in longum concameratione productus, nisi quod in extrema duo tympana arcuatim desinens, in utroque etiam medio latere tympanum aliud aperit, ad posticum vero in patente super columnas posteriores areola visitur in imminenti solio residens sanctus Remorum præsul Remigius, qui medium Clodoveum inter & assistentem sibi a læva D. Theodoricum, tam nativa oris gravitate, tam venusta oculorum & frontis gratia, tam verenda & amabili vultus & totius corporis majestate, accidentem sibi, Deoque supplicem Clodoveum compellat, quasi vel ei prima fidei pandat mysteria, vel mitiorem, ferocitate jam posita, Sicambrum suavissimo Christi jugo imperet colla submittere. Qua declivior sepulchri testudo superne ad latera se inflectens, in coronidem incumbit, videre est in capsulis quinquaginta quatuor disposita duplici in longum ordine anaglypha, utrimque viginti septem, in quorum singulis inter geminas ex jaspide columellas visuntur expressa picto & cælato in argento sancti Præsulis facta nobilissima.

[342] [quale hic describitur ex Marloto.] Anterior sepulchri facies, ut est prima venientibus objecta, ita pretioso inprimis & magnifico splendide fulget ornatu. Patet hæc prima frons duplici quadrangulari fenestra, quarum utraque ingenti lamina ex auro obriso & solido, liliis aureis, semitoreumate fusili prominentibus, visenda rutilat; & inferior quidem inter duas ex porphyrite pretiosissimo columnas tota, tota, quanta est, ita liquatis ad auripigmenta metallis radiat, ita pellucidis & pulcherrimo ordine lapillis, unionibus, & ex his quibusdam inusitatæ magnitudinis & pretii, collucet, ut venustior appareat, quam cælum stellis. Præter hæc sunt anaglypha in argento innumera, serta gemmea & rosæ margaritariæ conflatiles; item ex gemmis atque unionibus, pulcherrime auro inter se nexis, leones, aquilæ, elephanti, columbæ, cruces ingentes, aliaque id genus sexcenta aurariæ artis & gemmariæ opera præstantissima. At tota hæc, quanta est, exterior mausolei venustas & elegantia, a centum circiter annis Lenuncurtii Cardinalis liberalitate exstructi, minor est, si cum his, quæ intus sunt, conferatur.

[343] [In eo servatur Sancti corpus duplici thecæ argenteæ inclusum, item ampulla sacra,] Continet enim, ut immortale depositum, inclyti Francorum Apostoli corpus, suis partibus constans, ac velut corruptionis expers, in capsa argentea recens affabre elaborata, ad prædicti mausolei figuram multum accedente. Hæc capsa argentea, quæ hic studiose dicitur recens affabre elaborata, non fuerit facta a laudato Cardinale Lenuncurtio, sed toto seculo post a Leonorio d' Estampes de Valence, archiepiscopo Remensi, quantum colligere licet ex tom. 9 Galliæ Christianæ col. 161, ubi in ejusdem Leonorii elogio legitur: Anno MDCL veterem capsam S. Remigii, jam inde a temporibus Hincmari confectam, recondi curavit in argenteo loculo. Cum ergo Marlotus primum suæ metropolis tomum anno 1666 typis vulgaverit, haud dubie hunc ipsum loculum per capsam argenteam recens affabre elaboratam indicavit. In eodem & ad pedes S. Remigii servatur Chrisma cælitus missum, quod AMPULLAM vocant, in vase argenteo, auro illito, lapillis & unionibus sparso & illustrato, cui catenula affixa est, quam ad collum admovet abbas, cum a monasterio ad majorem ecclesiam insigni pompa pro regum inauguratione sacram unctionem defert.

[344] Est etiam in prædicto mausoleo baculus S. Remigii, [Sanctique lituus pastoralis.] laminis aureis coopertus, quem ferunt ab Hormisda missum, cum Remigius per regnum Clodovei legatus Apostolicus creatus est; quamvis in charta infra citanda cap. 14 dicatur per eum a civitate Remensi dæmonem effugasse; quod tamen priorem traditionem non convellit. Quid de ampulla e cælo accepta sentiam, satis dixi supra in hoc ipso Commentario, in quo etiam ostendi, non potuisse S. Remigium in Clodovei jam baptizati regno cum iis, quibus volunt, adjunctis Apostolicus Vicarius constitui a S. Hormisda, sed eam rem ad Anastasium II vel S. Symmachum referri debere. Quod ad typum magnifici hujus mausolei attinet, is in nostro Marloti Remensis Historiæ exemplari desideratur, nec habemus aliud ejusdem auctoris Opusculum, Tumulus Francorum Apostoli inscriptum; quare coactus fui eumdem ex Vita Gallica, per Renatum Cerizierum conscripta, a G. Baussonnet anno 1633 delineatum, & ab E. Moreau æri incisum, chalcographo nostro imitandum dare, ut duo e quatuor illius lateribus studiosi lectoris oculis exhiberem.

[345] Pergit ibidem Marlotus exponere, quæ Cardinalis Lenuncurtii operi postea adjecta fuere, [Alia ornamenta, circa prædictum mausoleum postea addita] eoque, quo scribebat tempore nondum erant perfecta. Tam aræ principi, quam mausoleo, multum nunc splendoris & lucis adferunt cancelli ex candido lapide, æreis marmoreisque columnis mixtim collucentibus, cum epistyliis & deaurata coronide, inter singulas adyti majores columnas, quæ chori fornices sustinent, exquisita arte positi, quibus perficiendis sedula cura impenditur, adeo ut totum intercolumnium brevi mirifice septum iri, sperandum sit. Horum pulchrior, portam includens, qua fit aditus ad tumulum, ære publico ac Remensis senatus pietate structus est; alter V. C. D. Talon, advocati generalis in suprema Parisiensi curia, liberalitate; reliqui expensis R. D. Wilquin, ejusdem cœnobii Prioris majoris, mihi amicissimi, qui suos prædecessores æmulatus, a quibus parce vivendo ecclesia altaribus, capsis, statuisque argenteis, odeo, pictis tabellis, aliisque operibus exornata est, in hoc præsertim incumbit, ut cancellorum elegantia, quæ hactenus deesse videbatur ad absolutum chori ornatum, ultimum suum decorem accipiat. Hactenus de pretioso illo mausoleo, cum pretiosiore suo incluso deposito hodieque superstite.

[346] [Anno 1646 sacrum corpus repertum est integrum,] Bailletus in S. Remigio de quadam ejusdem sacri corporis visitatione seu inspectione meminit facta anno 1646 ab eodem illustrissimo Leonorio archiepiscopo, a quo veterem Hincmarianam lipsanothecam novæ inclusam anno 1650 esse, mox diximus. Ejus verba ex Gallicis Latina accipe. Archiepiscopus Leonorius D'Etampe de Valencay in solemni lipsanothecæ visitatione facta anno MDCXLVI, cum multis spectabilibus testibus declaravit, corpus Sancti repertum esse in omnibus suis partibus integrum, opertumque etiam tunc pelle sua, sindoni sic adhærescente, ut eam tollere ausi non sint, ne quid corpori simul detraherent, sed ex qua tamen satis apparebat, carnem exsiccatam esse, qualem illam Hincmarus fuisse annotavit, dum anno DCCCLII secundam ejusdem corporis translationem fecit. Hic præsul addit, in hac visitatione, quæ die XIII Novembris ejusdem anni majori cum solemnitate iterata fuit, solum sacri corporis caput lustratum fuisse; illius frontem sua pelle, oculos suis palpebris tecta visa esse; os ejus omnino patens, in eoque quatuor aut quinque dentes valde nitidos conspectos; aliquot etiam circa tempora capillos, ac denique barbam satis spissam, sed brevem inventam, quasi non nisi ab octo novemve diebus tonsa fuisset.

[347] De hac visitatione etiam parcius mentionem faciunt laudati Galliæ Christianæ scriptores in Leonorio his verbis: [de ejusque integritate instrumentum factum.] Anno MDCXLVI documentum edi curavit, quo integritas corporis S. Remigii testificata confirmatur. Meminit denique & Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 6, pag. 33 occasione translationis olim factæ per Hincmarum, cujus inscriptio acu picta in velo holoserico, quo is S. Remigii vultum tunc velavit, præcitato anno 1649 reperta fuit, prout num. 302 dictum est. Marlotus historiam suam ad eumdem annum non produxit, nec laudatum a Galliæ Christianæ scriptoribus documentum Leonorii aliunde nactus sum, ut cogar hic a pluribus abstinere, nesciamque, utrum hæc corporis inspectio novæ thecæ argenteæ faciendæ occasionem dederit, an, ut eadem theca fieret, ipsa inspectio facta sit.

[348] Assertæ corporis integritati omnino congruunt, quæ de veterum Remensium religione in eodem integro conservando habemus. [Hæc corporis integritas confirmatur ex eo, quod nullæ reliquiæ] Hincmarus in Vita num. 120 primam illius translationem enarrans, de reliquiis tum seorsum depositis hæc ait: Ipsaque die translationis ejus cum divinis laudibus sumptæ sunt reliquiæ a corpore illius, de capillis videlicet ejus & casula ac tunica ipsius; & involutum est corpus illius integrum, sed exsiccatum, de brandeo (id est velo funebri) rubeo. Nihil ergo tunc præter partem capillorum ex integro Sancti corpore resectum fuit. Minus etiam ex eodem diminuit Hincmarus, qui deinde num. 133 agens de ejusdem translatione, quam ipsemet anno 852 solemniter exsecutus est, Ipsum, ait, corpus sanctissimum, sicut in anteriore translatione ab episcopis Remorum dioceseos, integrum inventum est, & brandeo rubeo involutum. Et cum de ipso sepulchro in locello argenteo est transpositum, pars de brandeo cum sudario, quod fuerat super caput ejus, assumpta in scriniolo eburneo, secus altare sanctæ Mariæ in civitate (quæ ecclesia cathedralis est) honore debito veneratur.

[349] Hasce, nec alias, S. Remigii reliquias, ab Hincmaro ecclesiæ suæ cathedrali donatas, [ab illo separatæ legantur, præter capillos] suo tempore ibidem asservatas satis indicat Flodoardus lib 1, cap. 21 sic inquiens: Sudarium vero, quod super caput ipsius erat, cum parte prædicti brandei, scriniolo reconditum eburneo, Remis reservatur in ecclesia beatæ Dei Genitricis Mariæ. Imo tanta fuit Hincmari hac in re religio, ut etiam ipsi Ludovico Transrhenano, seu Germaniæ regi, reliquias ex ejusdem Sancti corpore petenti, non ausus sit obsequi. Ita discimus ex eodem Flodoardo lib. 3, cap. 9 ipsius Hincmari epistolam laudante his verbis: De corpore autem ipsius beatissimi Remigii non est ausus aliquid sumere (Hincmarus) sicut ipse quoque testatur in epistola ad Ludowicum regem transrhenensem, qui id sibi ab eo petebat muneris. Sed hic * Pontifex pro maxima præsumptione asserit se duxisse, corpus ejus, quod Dominus per tanta tempora integrum conservaverat, disrumpere. Quod Hincmarus in gratiam Ludovici regis facere non ausus fuit, nec successores ipsius deinceps ausos esse, probat sacri corporis integritas circa medium seculum XVII Leonorii archiepiscopi Remensis testimonio confirmata.

[350] [sudarium, pallam &c ac forte dentes; quorum aliquid] Conseqenter ad hæc ipsi quoque cœnobitæ Sanremigiani Remenses non alias apud se illius reliquias, ab ipso sacro corpore diversas, haberi agnoscunt præter ampullam sacram, & pedum pastorale, mausoleo inclusa, pallamque, seu sepulcrale auleum. Saltem alias ibidem non noverat Marlotus, qui lib. 3 Historiæ Remensis cap. 10 in ejusdem loci Cimeliarchio inter sacras reliquias extra mausoleum asservatas de posteriori unice meminit ita scribens: Conservatur ibidem palla, qua S. Remigii sepulcrum tectum fuit in signum sanctitatis, antequam corpus ex eo transferretur. Hujus meminit Gregorius Turonensis cap 79 de Gloria confessorum. Hæc albi coloris est, rubeis ramusculis ac leonibus discriminata; vulgo Sudarium vocatur, sed improprie. Cum siccitate vel morbo epidemico Campania laborat, circumferri solet per vicos urbis ab ascetis processionaliter, quo Deus malum, sancti Præsulis intercessione, procul avertat. Verba Turonensis supra dedi num. 289 & sequenti; ubi dictum est, per S. Remigii invocationem ejusdemque pallæ sepulcralis circumlationem Remenses præsentissimum luis inguinariæ periculum feliciter repulisse. Vide etiam Hincmarum in Vita num. 117 & annotanda ibidem.

[351] [olim potuit fuisse in agro Nivernensi; & aliquid a S. Moderamno] Ex hujusmodi reliquiis, ex capillis scilicet, velo, aliisve, quæ ad S. Remigii corpus utcumque pertinuerant, vel forte etiam ex dentibus, aliquid fuisse dicendum est, quod apud Nivernenses miraculis claruisse, Hincmarus in Vita num. 126 tradidit, ut sequitur: Quidam Vir nobilis de territorio Nivernensi, obtentis reliquiis B. Remigii, oratorium in ejus honore in proprietate sua ædificavit; ubi Dominus multas virtutes per merita ipsius Sancti sui ostendit. Ejusdem generis fuere reliquiæ, quas S. Moderamnus, Redonensis in Britannia Gallica episcopus, seculo VIII in Italiam secum tulisse, divinoque nutu deposuisse in Bercetensi monasterio S. Abundii martyris, quod ab illis deinde S. Remigii appellatum fuit. Auctorem denuo habemus Flodoardum, cujus verba ex lib. 1, cap. 20 hic transcribo. Tempore Chilperici regis extitisse fertur Moderamnus, Redonensis ecclesiæ præsul, vir nobili prosapia oriundus, qui per licentiam prædicti regis limina S. Petri adire disponens, divertit in monasterium B. Remigii, situm in suburbio Remensis urbis. Ubi liberaliter a fratribus ejusdem loci susceptus, impetravit a Bernehardo, sacrorum custode, reliquias de stola, cilicio atque Sudario S. Remigii.

[352] [episcopo Rodonensi seculo 8 allatum dicitur in Italiam] Quibus gratanter acceptis, iter incœptum lætus agens, dum permeat Italiam, in monte Bardonum quadam nocte metatum habens, memoratas in ilicis ramos suspendit reliquias. Cumque diluculo surgens, iter cœptum arriperet, immemor horum (nutu, ceu creditur, divino) hæc ibidem remansere pignora. Procedente vero aliquanto longius episcopo, ubi relictarum memor fit reliquiarum, suum statim ad has recipiendas dirigit clericum, nomine Vulfadum. Quo ad has perveniente, nullo valet eas ingenio contingere, dum mirabili signo, ut eas attingere vellet, elevarentur in sublime. Hoc præfatus episcopus audito miraculo, regrediens, in eodem loco fixit tentorium; sed relicta pignora eadem nocte minime valuit recipere, donec facto mane, in monasterio, quod vocatur Bercetum, in honore S. Abundii martyris inibi constructum, Missam celebrans, prædictorum partem munerum devoveret ibidem se relicturum; sicque rapta sibi recipiens, impleto venerabiliter voto, cœptum repetit iter.

[353] Cui obviam factus Luitbrandus Italorum rex strenuus, [donatumque monasterio Bercetensi] qui hanc auditu jam compererat sacrorum virtutem, amore B. Remigii ductus idem monasterium, Bercetum scilicet, cum omnibus adjacentiis, omnique abbatia, mansos octingentos (ut tradunt) continenti, præfato præsuli Moderamno delegavit, eique in præsentia fidelium suorum legali de more vestituram ex ea & chartam fecit. Remeans autem ab urbe Roma memoratus præsul accessit ad venerandum B. Remigii sepulcrum, atque sicut illi præmissus rex hanc terram tradidit, ita nihilominus ille S. Remigio eandem contulit. Sicque prospere in suum reversus episcopium, successorem sibi ordinari fecit, & valefaciens filiis suis, Bercetum monasterium repetiit, & usque ad obitus sui diem in loco illo moderate & honeste, ut servus Dei conversatus, vixit. Qui quoque nonnullis deinceps locus miraculis illustratus claruit. De eodem monasterio rursum meminit lib. 2, cap. 19 in Ebone archiepiscopo Remensi, proximo decessore Hincmari, palatinis negotiis nimium sese implicante, cujus rei occasione hæc scribit.

[354] Dum frequenter igitur Ebo præsul in palatio tunc moraretur, [quod hac occasione a S. Remigio appellari cœptum dicitur,] hujusmodi de eo in monasterio S. Remigii (Remensis) visio revelata est. Erat ibi monachus quidam, nomine Raduinus, genere Longobardus, qui abbas quondam extiterat monasterii, quod in monte Bardonis in Italia beatissimi Remigii celebri pollet memoria, Moderamni Redonensis episcopi studio dedicata. In quo monasterio, dum præfatus Raduinus monachicæ professionis gereret officia, ductus amore meritorum B. Remigii, sepulchri ejusdem limina petiit. Qui cum fratribus ejusdem loci vitam ducens religiosam, digne sese ad cælestem satagebat præparare militiam. Subditur visio laudati Raduini, quæ huc non pertinet. Eadem fere de Moderamno leguntur in nostro codice Ms., ex quo Vitam ab Hincmaro compositam edimus; quod tamen caput quia Hincmari non esse credimus, prætermittemus. In hoc codice episcopus Moderannus vocatur, ab eoque monasterium Bercetense scriptoris tempore Ad sanctum Moderannum nuncupatum fuisse dicitur; & pro mansis octingentis tantummodo octoginta legitur. De Raduino ibidem hæc solum legere est: Cujus loci (Berceti) canonicus, nomine Radoinus, processu temporis amore B. Remigii in Franciam veniens, in suo monasterio (Remensi) monachus est effectus, & pro sua probitate honorem præposituræ adeptus.

[355] Sanctus hic Moderannus aliquot Martyrologiis inscriptus est, [& a Liutprando Longobardorum] coliturque officio proprio ritus duplicis XXII Octobris per diœcesim Redonensem in Britannia Minori, ac suum etiam peculiarem cultum habet Berceti, [rege conditum,] ubi ejusdem corpus quiescit. Ad eum itaque diem de eodem agendum erit in Opere nostro, addendaque, si qua præterea ex gestis ejus aliunde innotuerint. Interim quæ nostri argumenti nunc sunt, hic accipe. Nicolaus Coletus in Additionibus ad Ughelli Italiam sacram tom. 2, col. 144 abbatiam Berceti & cognomine oppidum in diœcesi Parmensi recenset. Ejusdem situm paulo clarius assignat Augustinus Lubinus in Abbatiis Italiæ, nimirum in ducatu Parmensi prope Alpes de Bardona dictas, in monte Bardone, ad Orientem Parmæ civitatis. Paulus Warnefridi diaconus Forojuliensis in gestis Longobardorum editionis Muratorii lib. 6, cap. 58 idem monasterium inter Liutprandi regis sacra ædificia sic memorat: In summa Bardonis Alpe monasterium, quod Bercetum dicitur, ædificavit. At Muratorius, vel quisquis adjectarum ibidem notarum auctor est, post Mabillonium ex datis Flodoardi verbis statuit, illud a laudato rege ob depositas ibidem a Moderamno S. Remigii reliquias bonis ædificiisque ditatum & auctum, non primum conditum fuisse.

[356] [seu potias instauratum & auctum fuit:] Et vero est quidem Pauli diaconi auctoritas potior, quippe qui Longobardus ipse Italusque eodem seculo VIII scripsit, quo Liutprandus regnavit; Flodoardus Gallus Historiam suam Remensem primum seculo X exaravit in Gallia: cum tamen Pauli verba interpretationem Muratorii haud difficulter admittant, non est, cur Flodoardum erroris arguamus; maxime cum Bercetensis monasterii historia Remis facile nota fuisse potuerit ex Raduino, quem seculo IX ex ejusdem loci alumno vel abbate Remensem monachum factum fuisse diximus; eoque etiam magis, si, ut Flodoardus asserit, Bercetense monasterium Remensi aliquando fuerit subjectum. Utut sit, utroque scriptore in Liutprandum consentiente, non videtur dubitandum, quin pius hic rex Bercetum saltem auxerit in honorem S. Remigii, idque occasione a Flodoardo allegata. Certe illud S. Remigii nomine deinde appellatum fuisse, probant duo regum Italiæ diplomata seculi X, apud Muratorium tom. 6 & 2 Antiquitatum Italiæ edita.

[357] [An etiam Remensi monasterio unquam subjectum?] Primum datum anno Christi 922 Rodulphi regis est, quo ille abbatiam de Berceto, in honore sancti Remigii constructam in comitatu Parmensi cum omnibus pertinentiis Parmensi episcopatui olim donatam, confirmavit. Per alterum Hugo item rex Italiæ anno 930 eamdem donationem confirmans, iisdem usus est vocibus: Abbaciam scilicet de Bercetum in honore sancti Remigii extructam &c. Hinc porro liquet, monasterium illud seculo X episcopatus Parmensis juris fuisse, cui istud jam a seculo IX donatum fuisse, docent etiam alia diplomata ab Ughello tom. 2. Italiæ sacræ auctæ in episcopis Parmensibus relatæ, in quibus tamen sine ullo S. Remigii aut S. Abundii vel Moderamni titulo abbatia de Berceto tantummodo appellatur. De ejusdem autem subjectione monasterio Remensi nihil ejusmodi inveni: quapropter si ista donatio a S. Moderamno umquam fuerit facta, non diu videtur tenuisse. Adde, quod satis mirum videri debeat, si Liutprandus Longobardorum Italiæ rex permiserit, sui regni abbatiam alteri in Francia sito donari.

[Annotata]

* al. id

§ XX. Reliquiæ e Sancti dentibus, capillis &c variis in locis honoratæ: quid censendum de sacris ossibus, quæ velut ipsius essent, alibi assignantur: Florentiæ ecclesia ipsi dicata: vetustus ac recentior ejusdem cultus.

Præter ecclesias præcedenti § nominatas multo etiam plures sunt, [Sancti reliquiæ e capillis, cilicio &c donatæ cuidam prioratui in Provincia,] quæ de ejusdem sancti Francorum Apostoli reliquiis sibi datis gloriantur. Apud Marlotum tom. 1 pag 357 lego, aliquam earumdem donationem a Remigianis cœnobitis Remensibus anno 1251 factam esse prioratui S. Remigii in Provincia, diœcesis Avenionensis, qui a monasterio Remensi tunc temporis dependebat. Donationis instrumentum ex Actis capitularibus ibidem recitat Marlotus, & ex hoc ego, quantum ad nostrum argumentum pertinet, subjungo. Universis præsentes literas inspecturis Henricus Prior, Joannes Cantor, totusque S. Remigii Rem. conventus &c. Transmittimus vobis de cilicio, de casula, de capillis & de sarcophago beatiss. Remigii, de ossibus sancti Clementis Papæ & Martyris … de baculo sancti Remigii, per quem a civitate Remensi dæmonem effugavit… Datum Remis ann. MCCLI mense Januario. Ita ibi; sed dubito, an mensis vel annus recte se habeat, quia Marlotus observans, instrumentum hoc, abbatiali sede vacante, factum esse, tamen postremi abbatis Petri de Sacy obitum ibidem in diem VIII Octobris ejusdem anni 1251 incidisse præmiserat. Porro cum in eodem instrumento nulla fiat de S. Remigii ossibus mentio, hæc donatio nullam hinc difficultatem patitur.

[359] In Opere nostro tom. 1 Februarii pag. 403, [quales forte etiam sunt, quæ aliquot aliis locis adscribuntur:] num. 49 ex Adamo Bremensi & Alberto Stadensi dicitur S. Anscharius archiepiscopus Hamburgensis seculo IX B. Remigii cimelia … cum ingenti honore servavisse Bremæ. Agi autem hic de S. Remigio Remensi, ex præmissis manifestum est. Ibidem pag. 791 & 792 in S. Vedasto episcopo Attrebatensi legitur anno 1287 Attrebati facta solemnissima sacrarum reliquiarum, & inter hasce SS. Vedasti, Remigii & Hilarii translatio, cujus festum annuum Dominica secunda post Pascha Officio ritus duplicis majoris ibi recoli solet. Tomo 3 ejusdem mensis Februarii pag. 4, num. 45, & pag. 103, num. 15, inter reliquias, quas S. Angilbertus abbas Centulensis in sua ecclesia deposuit, etiam aliquæ S. Remigii memorantur. Rursum pag. 453, num. 19 & 20, in Dedicatione basilicæ Trevirensis S. Matthiæ apostoli, ab Eugenio III summo Pontifice facta, dicuntur aliquæ Remigii in altari principe, itemque in altero ad ejusdem S. Matthiæ tumbam erecto, tunc impositæ servari. Denique (nam longum tetricumque esset, singulos tomos nostros percurrere) tom. V Septembris, pag. 415 quædam etam in monte Cassino S. Remigii reliquiæ honorari leguntur. Hæ omnes si tantum ex stola, casula, velo, cilicio, vel etiam ax capillis dentibusve sint, nihil obstat, quo minus Sancti Francorum Apostoli esse queant; secus si ex ossibus, propter illius corporis integritatem superius assertam.

[360] Etiam plures recenset Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, quarum certe aliquot sancti Remorum episcopi esse non possunt. [verum ossa, quæ velut S. Remigii Remensis variis locis,] Pag. 42 aliquid de sancto Remigio attribuit ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci: pag. 82 de ossibus S. Remigii episcopi cœnobio Cameracensi S. Autberti, quod Canonicorum Regularium S. Augustini est: pag. 269 ecclesiæ cathedrali Leodiensi de dente S. Remigii: pag. 305 Attrebatensi ecclesiæ Cathedrali Reliquias SS. Vedasti, Remigii & Hilarii: demum pag. 315 Tornacensi item cathedrali ecclesiæ duas capitis ossium portiones S. Remigii Remensium archiepiscopi. Aliquas item ejusdem Sancti reliquias Coloniæ Agrippinæ asservatas scribit Ægidius Gelenius in sacra & civili Magnitudine istius civitatis; videlicet pag. 310 aliquid de S. Remigio episcopo in ecclesiæ collegiata B. M. V. ad gradus; & pag. 456 in Cartusia os magnum, & aliud parvum S. Remigii episcopi Rhemensis.

[361] [ac præ ceteris liberalius Bucelinus adscribit,] At nemo liberalior fuit in reliquiis sancti Remensis Archipræsulis aliis locis adscribendis, quam Gabriël Bucelinus in Sacrario Benedictino, quod sui Ordinis Menologio adjecit, & in quo id ita præstitit, ut (quod mireris) ex toto ejusdem Sancti corpore Remensibus nihil plane reliquerit. Etenim ad Kalendas Octobris post breve S. Remigii Remensis elogium, Hujus sacrum corpus, inquit, asservatur in cœnobio S. Medardi; caput in Münsterlingen servari, Pistorius ait; chrysma autem cæleste regibus ungendis in S. Remigii: insigne os ejusdem Sancti in monasterio Georgimontano. Per S. Medardi cœnobium designat Suessionense Ordinis Benedictini; Münsterlingen in Topographia Germaniæ parte 2 pag. 63 ait esse celebre virginum Benedictinæ professionis monasterium, in ripa lacus Podamici, haud procul ab urbe Constantia dissitum: Georgimontani notitiam ibidem pag. 39 hanc tradidit: S. Georgii mons, vulgo Jergenberg, in æditissima rupe supra Schwazium in Tiroli, situm inaccesso pene loco cœnobium Ordinis etiam Benedictini, in quo maximus omnino sanctarum reliquiarum thesaurus asservatur.

[362] [forte sunt S. Remigii Rotomagensis,] De prædictis omnibus sacris ossibus generaliter dici potest, non esse S. Remigii Remensis, obstat enim corporis illius integritas, quam hactenus non legi impugnatam, nedum authentico aliquo instrumento convulsam. Speciatim vero de Bucelino pronuntiare licet, hunc in ejusdem S. Remigii corpore Suessionensibus Benedictinis attribuendo deceptum fuisse ex nominum temporumque confusione. Floruit seculo VIII S. Remigius, alias etiam Remedius dictus, archiepiscopus Rotomagensis, de quo in Opere nostro actum est ad diem XIX Januarii, quo colitur. Hujus sacrum corpus ibidem num. 7 & sequentibus dicitur Rotomago, ubi sepultum fuerat, aliquando Suessiones translatum, & in basilica monasterii S. Medardi, regnante præsenteque Carolo Calvo, depositum fuisse; ac demum hinc anno 1090 Rotomagum revectum esse. Quam ob rem corrigitur ibidem error doctoris Jacobi Mennelii, qui, quod ejusdem corporis relationem ignoraret, in quodam libro Friburgi Brisgoiæ anno 1520 typis edito dixerat, istud suo etiam tempore Suessionibus singulari cum pietate honorari.

[363] [quem Bucelinus hic cum Remensi confudit,] Consentiunt nobis Galliæ Christianæ continuatores tom. 11 col. 20 paucis his verbis: Corpus ejus (S. Remigii Rotomagensis) in sua cathedrali conditum, delatum est postea ad S. Medardum Suessionensem, & anno MXC ad suos Rotomagenses in basilicam S. Audoëni relatum; sed anno MDLXII cum plurimis aliis Sanctorum pignoribus a neotericis (Hugenottis) in cineres redactum. Bucelinus itaque Rotomagensem S. Remigium cum Remensi confudit, ac præterea vel aberrantem Mennelium secutus, vel aliter ignorata sacri corporis ad Rotomagenses reductione, credidit illud in Suessionensi Medardina ecclesia ad sua usque tempora asservatum. Credibile est, ex synonymorum confusione factum, ut, qui reliquias alicujus S. Remigii, forsitan Rotomagensis, habebant, facile libenterque sibi persuaserint, eas magni Francorum Apostoli esse. De ossibus loquor; nam ex dictis nil vetat, quo minus aliquid ex ejusdem capillis, vestibus aut similibus rebus ad ipsum utcumque pertinentibus, varii obtinuerint. Simile esto de dentibus judicium; quia in visitatione anno 1646 a Leonorio archiepiscopo Remensi facta quatuor tantum aut quinque dentes in ejusdem sacro ore conspecti fuere, ut supra dictum est.

[364] De capite Münsterlingæ servato nihil uspiam legi præterea, [vel alterius Sancti synonymi; uti & os Florentiæ asservatum] nec locum exprimit Bucelinus, in quo id asseruit Pistorius; at certe illud S. Remigii Remensis non esse, ex allegatis satis superque constat. Eadem ratio est de duabus ossium capitis portionibus, quas a Rayssio ecclesiæ cathedrali Tornacensi attribui dixi: nec inquiro, an hæ & illud Remigii Rotomagensis, an alterius mihi ignoti Sancti sint. Denique quas in monasterio Georgimontano in Tiroli coli ait Bucelinus, reliquias, hæ non sunt S. Remigii Remensis, sed S. Remedii vel Romedii, etiam alibi in Tyroli, velut indigenæ culti, de quo hoc ipso die egimus. Florentiæ quoque in Tuscia unum os S. Remigii episcopiin pretio haberi scribit Josephus Richa Societatis nostræ presbyter in Notitiis historicis ecclesiarum Florentinarum, anno 1754 ibidem sermone Italico editis, & ad nos dono missis, parte 1, tom. 1, pag. 259. Scribit, inquam, os istud Florentiæ honorari in ecclesia, S. Remigio Remensi sacra, quem vernacule San Romeo ibi appellant. De hoc sacro pignore eadem, quæ de prædictis difficultas redit, de qua nihil hic addo.

[365] Verum hac occasione agendum est de ecclesia illa Florentina, [in ecclesia, San Romeo dicta,] maxime quod Papebrochius de ejusdem Sancto titulari male fuerit instructus. Tom. VI Maii in Appendice ad diem XXVIII edita Vita est venerabilis Mariæ Bagnesiæ virginis Florentinæ, tertii Ordinis S. Dominici, in qua ibidem pag. 115 * num. 7 dicitur illa sui pectoris arcana credidisse confessario suo, reverendo magistro Raphaëli, rectori S. Romæi. Papebrochius in Annotatis ad hæc lit. f putavit, hunc Romæum, istius ecclesiæ patronum, esse ejusdem nominis Beatum, Lucæ in Etruria, ubi illius corpus quiescit, honoratum, ac cetera parum notum, de quo simul cum S. Avertano egerat Henschenius ad diem XXV Februarii. Sed fefellit Papebrochium nominis a vulgo facta & a biographo adoptata mutatio: nam Romæum ibi pro Remigio usurpari, certum est. Ita omnino constat ex laudato Richa, qui adductis instrumentis probat, ecclesiam, quæ Florentiæ San Romeo, alias etiam San Remigio, solet appellari, & præter quam nulla Romei nomine in eadem civitate exstat ecclesia, non alteri, quam S. Remigio dicatam esse.

[366] Hoc ipsum etiam liquet ex libro, ut vocant, baptismali ejusdem ecclesiæ, [quæ tamen S. Remigium patronum habet.] ex quo descriptum habemus authenticum testimonium de baptismo laudatæ venerabili Mariæ Bagnesiæ anno 1514 in eadem collato, quod R. P. Ferdinandus Bagnesi, Societatis nostræ presbyter, ejusdem Virginis consanguineus, nobis transmisit. Descriptionem ecclesiæ, in qua Bagnesiana familia sacellum suum habet, dat Richa, & ex antiquo instrumento docet, eodem in loco olim fuisse publicum hospitium seu xenodochium Francorum, Romam peregrinantium; atque hinc opinatur, vocabulum Romeum corruptam vocem esse, ac forte derivatam ab eo, quod peregrinus Romam petens a vulgo Florentino olim forsan dictus fuerit Romeo. Censet denique, hanc ecclesiam circa annum 1078 producto civitatis ambitu, parochialem factam esse, qualis hodieque est. Verisimilia hæc sunt; sed quid ni liceat etiam suspicari, sacrum os ibidem asservatum, quod S. Remigii Remensis esse nequit, forte supra dicti B. Romei Lucensis esse, & ab hoc ecclesiam, neglecto, cui dedicata erat, S. Remigii titulo, ad S. Romeum a populo appellari cœpisse. Fateor tamen, suspicionem admodum incertam esse, ac penitus evertendam, si constet, prædictum sacrum os non esse Romei Lucensis, vel Florentiam allatum esse, postquam S. Romei appellatio eidem ecclesiæ jam adhæserat, quod utrumque eruditi Florentini forsan facile poterunt edicere.

[367] [Festum ejus ad Kal. Octob. celebre jam erat seculo 6] Mitto plura de reliquiis, atque aliqua de ejusdem festivitatibus adjungo. Non repetam hic vetusta ac recentiora Martyrologia, quæ initio hujus Commentarii recitavi, & in quibus ad duos potissimum dies nomen ejus inscriptum legitur, videlicet ad XIII Januarii, qui emortualis est, & ad 1 Octobris, quo translationes sacri corporis illius supra expositæ contigerunt. Hujus posterioris festivitatis antiquior celebriorque exstat memoria, jam ab ipso, quo ille obierat, seculo VI celebrari solitæ. Ita testatur ejusdem temporis scriptor S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 8, cap 21, ubi narrans Bosonem-Guntchramnum eo die corpus defunctæ matronæ, quæ uxoris illius propinqua erat, in cathedrali ecclesia Metis sepultum, omnibus ornamentis suis impie spoliari jussisse, hæc ait: Factum est autem, ut post dies paucos (quam illa ibi sepulta fuerat) adesset festivitas B. Remigii, quæ in initio Octobris celebratur. Discedentibus autem multis e civitate (nimirum ad festum illud in quadam ecclesia suburbana celebrandum) cum episcopo & præsertim senioribus urbis cum duce, venerunt pueri Bosonis-Guntchramni ad basilicam, in qua mulier erat sepulta &c. Ex hoc facto, quod anno 585 contigit, liquet, jam tum celebrem fuisse eam festivitatem; quippe quæ tanto cum populi affluxu etiam apud civitatem Metensem extra Remensem provinciam agebatur.

[368] [in Gallia, reperiturque in vetustis Ritualibus,] Eamdem cum sua Vigilia etiam signatam habet codex Remensis, quo pro editione libri Sacramentorum S. Gregorii Magni usus est Hugo Menardus, qui illum sub Carolo Magno scriptum fuisse statuit, & inter Annotata ibidem pag. 181 & sequenti in eodem sic legi asserit: Pridie Kal. Octob. vigilia S. Remigii, Oratio. Hæc nobis solemnitas beatissimi Remigii confessoris tui atque pontificis meritis inchoata &c. Super oblata. Descendat, quæsumus, Domine, super hoc sacrificium misericordia tua &c. Contestada (id est Præfatio.) Quo igitur interveniente B. Remigio confessore tuo, supplices pietatis tuæ misericordiam postulamus &c. Post Communionem. Credimus magnum istum pietatis mysterium. Hæc de Vigilia; de ipso autem festo ex eodem codice ista subjicit: Kal. Octob. Natale S. Remigii episcopi & confessoris. Oratio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut, intercedente B. Remigio confessore tuo &c. Super oblata. Ut hæc accepta sit Domino &c. Præfatio. Semper gratias agere, atque in laudibus tuis cum lætitia & exultatione S. Remigii confessoris tui præconia dicere, laudes attollere, atque jugiter exultare; cujus hodie annua Solemnitate depositionis festa celebramus &c. Post Communionem. Præsta, quæsumus, ut, intercedente sancto Antistite tuo, cujus hodierna die in conspectu Majestatis tuæ beatitudinis gloriam dignis laudibus celebramus &c. Super plebem. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, meritis sancti antistitis & confessoris tui Remegii hanc plebem tua solita miseratione custodi &c.

[369] Hactenus Menardus, qui ibidem pag. 15 præmiserat, [ut & nomen ejus in Cano ne Missæ; idem festum synodus Moguntina] in eodem codice, alioque seculi X, quem Ratoldi appellavit, nomen Remigii in ipso Missæ canone inscriptum legi. Observo etiam, etsi dies Sancti emortualis credatur fuisse XIII Januarii, nihilominus Kalendis Octobris festum ejus Natale signari propter celebrem ejusdem corporis translationem, quam hoc die factam dixi. Neque hoc exemplo caret in aliis Sanctis, quorum festa natalia seu obitus simili de causa ad alios dies translata fuere. Eumdem Kalendarum Octobrium diem per universum Caroli Magni imperium sancto Franciæ gentis Apostolo sacrum voluere patres qui, eodem imperatore volente anno 813 Moguntinam synodum celebrarunt, cujus canon 36, quem velut S. Remigio valde honorificum, ex collectione Conciliorum Labbei tom. 7, col. 1250 huc transfero, sic habet. Festos dies in anno celebrare sancimus. Hoc est, diem Dominicum Paschæ, cum omni honore & sobrietate venerari; simili modo totam hebdomadam illam observari decrevimus. Diem Ascensionis Domini pleniter celebrare. Item Pentecosten, similiter ut in Pascha.

[370] In Natali apostolorum Petri & Pauli diem unum, [sub Carolo Magno servari præcepit in Gallia,] Nativitatem sancti Joannis Baptistæ, Assumptionem sanctæ Mariæ, Dedicationem sancti Michaëlis, Natalem S. Remigii, S. Martini, S. Andreæ. In Natali Domini dies quatuor, Octavas Domini, Epiphaniam Domini, Purificationem sanctæ Mariæ. Et illas festivitates Martyrum vel Confessorum observare decrevimus, quorum in unaquaque parochia sancta corpora requiescunt. Similiter etiam Dedicationem templi. Observa, hic inter pauca illa festa omnibus passim communia duobus tantum Galliarum Sanctis Remigio ac Martino locum datum esse; quod singulari erga ambos patrum Moguntinæ synodi venerationi adscribendum est. Diem mensis Remigio sacrum etsi non exprimant, hunc tamen non XIII Januarii, sed I Octobris designari, manifeste colligitur ex ordine festorum, cum medius ponatur inter Dedicationem S. Michaëlis, quæ XXIX Septembris recolitur, Natalemque S. Martini, qui XI Novembris celebratur. Ceterum hic canon relatus est loco 35 in Capitulari Ludovici Pii imperatoris apud Baluzium tom 1 Capitularium regum Francorum lib 2, col. 748.

[371] De eadem festivitate mentio fit in concilio Pistis ad Sequanam, [ac seculo XI renovavit S. Leo IX Papa.] Galliæ fluvium, anno 862 habito, in cujus capite 3 quibusdam iniquis prædatoribus spatium satisfaciendi concessum est usque ad Missam S. Remigii, id est, Kalendas Octobris. Vide Labbei Concilia tom. 8, col. 780. Incertum tamen est, quamdiu prædicta Moguntina sanctio observata fuerit; at saltem multis in locis vel exolevisse vel refrixisse videtur seculo XI, quo S. Leo IX summus Pontifex post translatum a se Remis S. Remigii corpus eadem die I Octobris anni 1049, dedicatamque postridie novam ejus ecclesiam Remensem, jamque Romam reversus, Apostolicas litteras ad Francos direxit, ut solemnitatem illius ad Kalendas Octobres in posterum celebrem agerent. Litteras jam recitavi supra num. 337 & sequenti, quas tamen Marlotus tom. 2 pag. 105 suspicatus est, non tam ab illo datas fuisse, ut intermissam festivitatem restitueret, quam ut jam tot seculis observatam majori cum solemnitate celebrandam Gallis persuaderet; quod & ab illis, inquit, tunc religiose observatum, ex vetustioribus Breviariis posset probari.

[372] [Hanc Francorum in sanctum Apostolum suum pietatem] Post hæc conqueritur laudatus historicus Remensis, hanc Francorum in Apostolum suum bene meritam venerationis testificationem denuo deferbuisse, donec ea, suggerente impellenteque R. P. domno Stephano Wilquin, monasterii San-Remigiani Remensis Priore majori, in generalibus cleri Gallicani comitiis anni 1657 utcumque restituta fuit. In hunc finem profert duo instrumenta authentica, ex Actis cleri Gallicani in comitiis Parisiensibus, quod alterum Latine scriptum huc transferam; alterum, quod Gallicum est, suffecerit compendiose præmisisse. Itaque anno 1657, die XVII Martii illustrissimus dominus Felix Vialar, Catalaunensis episcopus, in laudatis comitiis in majori conventu patrum Augustinianorum habitis, nomine provinciæ Remensis exposuit, S. Remigium pro Francorum Apostolo semper agnitum, magnis elogiis a summis Pontificibus primique ordinis personis celebratum, a regibus in peculiari veneratione habitum, ac de tota gente optime meritum fuisse; his de causis ejusdem festivitatem per universum Francorum regnum multis seculis studiose, sollemniter pieque actam esse; sed deinde, præsertim nuperis temporibus, multis in locis neglectam.

[373] [revocare conatus est clerus Gallicanus] Rem porro dignam esse zelo sacri illius consessus, publicam cleri populique erga gloriosum Patronum Franciæ pietatem resuscitare, atque omnes hortari episcopos, ut eamdem in suis quique diœcesibus commendent, efficiantque, ut ejusdem Officium, saltem aliorum festorum dupliciumque more, ubique celebretur. Post hoc Catalaunensis episcopi postulatum dominus le Gentil, ecclesiæ Remensis vicedominus, litteras capituli sui obtulit, quibus eadem flagitabantur. Placuit congregatis patribus pia petitio, ex eorumque unanimi consensu sequentes encyclicæ litteræ sermone Latino scriptæ fuerunt.

Universis per Gallias episcopis cœtus ecclesiæ Gallicanæ salutem in Domino. Cum sancti Remigii archiepiscopi Remensis festiva celebritas, tum ecclesiæ Gallicanæ conciliis, tum summorum Pontificum decretis, regumque nostrorum Capitularibus luculenter per tot secula sancita sit; attamen illud lugendum accidit, ut, quæ magis vetustate commendanda fuerat, frigescente populorum pietate obliterata, vel fere sileatur, aut saltem tanti Francorum Apostoli & Doctoris non condignis honoribus celebrata memoria vilescat.

[374] [in comitiis generalibus Parisiis anno 1657 celebratis] Ille enim sicut optime novit charitas vestra, quasi secundus Silvester, subdita Christo regi mortali purpura, Clodoveum nostrum, tamquam novum Constantinum, abjectis inanibus diis, docuit adorare, quod incenderat, & incendere, quod adoraverat, ac demum miraculis atque doctrina ad fidei communionem adductis cum principe populis, & idololatriæ, lepræ nempe veteris, salutari lavacro abluta Francorum labe, hujusce Christiani regni sub Christianissimis regibus dedicavit Christo primitias, & Ecclesiæ suæ primogenitos peperit atque defensores. Cumque gauderet Græcia, quod sola haberet principem legis nostræ, non deesse & reliquo orbi claritatem suam ostendit; effulgurante siquidem recidivis * partibus in rege non novo novi jubaris lumine. Certe si quando ante oculos positæ vicinarum gentium in fide ruinæ Patronis cœlitibus fecere supplices; quod obsequii genus erga sanctum Remigium, apostolum suum, non præstabit adunatis enixius precibus Francorum pietas? cum proh dolor! a finitimis regionibus dilatato hæreticæ pravitatis incendio, ulciscente peccata Numine, propulsata recedat religio.

[375] Quapropter hortamur charitatem vestram, ut ad honorem sancto Remigio die prima Octobris solemniori ritu exhibendum excitata subditorum vestrorum devotione, [cujus litteræ encyclicæ hic dantur.] collaboremus unanimes; & nos tanti Præsulis exemplo (qui, teste Hormisda, agebat summi documenta pontificis, dum & prædicanda faceret, & ea insinuare non differret) sedulo in id incumbamus, ut operantes justitiam, quæ vincit regna, & nos omnes salvos faciamus, & eos, qui nos audiunt. Parisiis die XXII Maii MDCLVII.

Vestri addictissimi servi & confratres, archiepiscopi, episcopi, & ecclesiastici viri in generalibus cleri Gallicani comitiis congregati.

Claudius archiepiscopus Narbonensis præses.

De mandato eminentissimorum ac illustrissimorum archiepiscoporum, episcoporum, totiusque cœtus ecclesiastici, cleri Galliæ nomine congregati.

Henricus de Villars���������Joannes de Montpezat
a secretis.���������de Carbon a secretis.

Quem successum hæ litteræ habuerint, siluit Marlotus, sed hunc exiguum fuisse, tradit Bailletus ad hunc diem in S. Remigio, asserens illius Officium etiam post illas in plerisque diœcesibus perseverasse, quale antea fuerat.

[376] De Remensibus observat ibidem Bailletus, hosce præcipuum sui sancti Præsulis ac Patroni festum Kalendis Octobris antiquitus etiam agere solitos, [Officia illius hoc tempore in diœcesibus Remensi, Lugdunensi,] nec reperiri in Remensis ecclesiæ vetustis Sacramentariis particulare Officium pro die XIII Januarii; sed suo tempore primariam ejusdem sollemnitatem in eadem diœcesi observari de præcepto ad præcitatum diem XIII Januarii; ad Kalendas autem Octobris solum ex devotione, consentitque Castellanus in Notis ad Martyrologium Romanum, de eodem Januarii die etiam a populo per universam diœcesim Remensem servari præcepto. In ejusdem ecclesiæ Breviario, anno 1559 auctoritate Caroli Cardinalis Lotharingi archiepiscopi edito, duplex festivitas etiam præscripta est. De prima ad XIII Januarii sic legitur: Remigius & Hylarius Pontifices duplex majus, celebre habens Octav. non solennes. Totum hoc Officium more antiquorum fere proprium est, ceteris ex communi confessoris pontificis adjectis; sed in eo nullam prorsus de S. Hilario mentionem factam legi, uti nec in die octava, quæ etiam solius S. Remigii titulum præfert. Alterum ad Kalendas Octobris sic notatur: Translatio sancti Remigii duplex majus. Exstat in Museo nostro Missale Laudunense anno 1500 vel 1506 typis editum, in quo ad diem XIII Januarii Missa ritus duplicis de S. Remigio; & ad Kalendas altera de ejusdem translatione cum Octava præscribitur.

[377] [aliisque Gallicis, & nostra Antverpiensi.] Denique in variis aliarum ecclesiarum Breviariis, quæ habemus, Officium vel Commemoratio ejusdem sancti Archipræsulis partim ad alterutrum diem, partim etiam ad utrumque repositum est. In nostra diœcesi Antverpiensi, quæ antequam propria episopali sede illustrata esset, pars erat diœcesis Cameracensis, cum eaque subjecta metropoli Remensi, festum ejus natale Officio ritus duplicis cum lectionibus tertii Nocturni propriis ad Kalendas Octobris recolitur; in Romano vero ad easdem Kalendas Officio tantum simplioi cum tertia lectione propria.

[Annotata]

* occiduis

VITA BREVIS
Auctore Fortunato presbytero, postea episcopo Pictaviensi.
Ex Ms. codice Musei nostri collato cum aliis Mss. & editis.

Remigius episcopus Remensis, Francorum Apostolus, Remis in Campania Gallica (S.)

BHL Number: 7150

A. Fortunato.

[Remigius a Montano nasciturus prædicitur matri] Beatissimi Remigii antistitis depositio sancta nobis hodie diem misticæ sollempnitatis exhibuit, quæ annis singulis, dum in se cursu temporum volvitur, nostris desideriis innovatur. a Hic itaque primis ortus natalibus, parentum nobilitate fulgebat, quem divina pietas non solum priusquam nasceretur, sed antequam conciperetur, elegit: in tantum, ut Montanus quidam monachus, b dum se * levissimo sopore quiesceret, tertio fuisset ammonitione pulsatus, uti matri suæ benedictæ Cyliniæ c, quod masculum conceptura esset, veridica relatione prædiceret, ut * nomen ejus & * meritum designaret. Qui ilico implevit imperium, & fecundissimæ genitrici concepturæ d Sobolis gaudia nuntiavit. Illa vero sicut fidei credulitatis non apparuit dubia, ita suscepit in partu, quem præscierat * in utero. Haud morosa extitit; ut certa, felicissimum pignus secura protinus edidit, quod prius corpore concepit e.

[2] [anno ætatis suæ 22 electus episcopus Remensis, virtutibus claret:] In quo assidue venturæ ætatis merita dulcis infantia designabat, & quod ante conceptum mater agnoverat, ante tempora jam videbat. Studebat teneros annos morum maturitate vincere & benevolentia f cordis, caritatis melle, condire. Quid plura? Cum secundis successibus certatim sanctæ conversationis studiis adolescens vigesimi secundi anni justus sumpsisset exordium g, in hac urbe Remensium omnium generaliter votis ad pontificii culmen raptus fuisse dinoscitur potius, quam electus. In quo statim sic apparuit aptus & devotus officio, tamquam si, quo noviter ascenderat h, jugiter præfuisset. Fuit itaque in elemosinis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in caritate perfectus, in humilitate * profusus, in doctrina præcipuus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus. Numquam in eo invenit humani generis adversarius, nec i quod fraude deciperet, nec quod simulatione fuscaret.

[3] Sinceritatem mentis vultus sui serenitate monstrabat, [e quibus paucæ memorantur: passeres sponte cicures habet:] & pietatem clementissimi cordis ostendebat lenitate * sermonis. Quicquid ad salutem pertinere possit * æternam, non minus implebat Beatissimus opere, quam sermonis prædicatione docebat. Longum est itaque verbis exigere, ne inrogemus audientibus de nimia prolixitate fastidium, si, quanta in eo ornamenta bonorum omnium, quæ sunt vel preciosa vel maxima, supernæ remunerationis prærogativa contulerim k. Studeamus ergo pauca disserere, plurima præterire l: nam si tanta virtutum suarum insignia dicere cœperimus, aut ariditas nostri sermonis non possit excolere, aut memoria retinere: plus habere poterat terminum lux hodierna, quam pagina capiat m. Intendebat vir beatus * Remigius jactantiam virtutum fugere, in quo non poterat gratia celsa * latere. Cum ei vero contigisset habere inter domesticos suos secretius n convivium & delectaretur in libertate carorum, descendebant ad eum intrepidi o passeres, & in manu ejus mensæ reliquias colligebant. Discedebant alii saturi, accedebant alii saturandi. Sic mansuescebat feritas avium in operatione virtutum.

[4] Accidit autem quodam tempore, cum * ex more pastorali sollertia parœchias circuiret *, [cæcum dæmoniacum curat:] ut, si negligenter aliquid in divinis cultibus ageretur, fidelis Servus Christi agnosceret; in vico similiter, cui vocabulum est Calmiciaco p, ipsius devotione studii accessit. Ubi dum quidam cæcus ab eo opem misericordiæ postularet, cœpit, qua * dudum captus fuerat, infestatione dæmonis corporis vexatione torqueri. Tunc S. Remigius in oratione, qua semper anima sancta intentione vacabat, corporea se * sedulitate prostravit, raptimque lumen pristinum reddidit oculis, & pestem immundi spiritus effugavit. O ineffabilis gratia pietatis; a quo dum substantia sola petitur, triplex remedium obtinetur. Victu pavit egenum, muneravit visu cæcatum, reddidit libertati captivum; atque ita contigit per hoc insigne mysterium, ut, dum apparuit unus in paupere, trinitas se ostendit in salutem. *

[5] Sic ut semper ergo humani generis adversarius suam non desistit ostendere nocendi virtutum potentiam q; [incendium civitatis Remensis compescit:] civitatem Remorum, eodem tempore surgentibus subito flammarum globis, oborta nimia vastatione succenderat, & jam fere partem tertiam favillis exstantibus concrematio peracta consumpserat, &, quod residuum erat, victrix flamma lambebat: tunc, cum ejus * rei nuntius ad beatissimi Remigii antistitis pervenisset auditum, ilico, velut invictus athleta, ad ruinam urbis celeri velocitate percurrit, atque se igni obvium, impleta oratione, monstravit: [statim velut quodam reatu fracta vel concisa, populo teste, in se vastatio reducit * incendii r] & per patentem portam admodum fugiens dicessit, ut omnibus monstraretur, quod Vir Dei, plenus fidei igne, plus caluit, qui sevitiam tantæ indignationis & evicit & extinxit meritis s.

[6] Quædam vero puella, ab urbe Tolosa t præclaris orta natalibus, [energumenam, quæ Romam frustra adducta fuerat,] ab adolescenti infantia vesani spiritus tenebatur obsidione captiva. Quam cum tenero amore diligerent piissimi genitores, ad S. Petri sepulchrum in Romanam urbem * cum plurima multitudine & multa devotione duxerunt. Ibi quidam Dei servus u cum auxilio sacri corporis plurima implebat signa virtutis. Hanc tamen puellam cum nulla potuisset intercessione purgare, nec ab ipsa callidi dæmonis virus valuisset expellere; hinc * responsum hostis antiquus reddidit, divini nominis * obsecratione constrictus, quod numquam ab * alterius de eodem habitaculo, nisi hujus beatissimi Remigii antistitis emundatione possit * expelli. Tunc parentes ejus, & ipsius benedicti x, & Alarici regis Gothorum y affatibus suffragati, cum devincta sobole ad sanctum Remigium antistitem pervenerunt, deprecantes, ut virtutem ejus agnoscerent in purgatione sobolis, quam præscierant in confessione latronis. z

[7] [liberat ac paulo post mortuam] Tunc beatissimus Remigius, cum aa diurna luctatione se non esse dignum assereret, & consueta pacientia repugnaret, precibus est populi supplicantis evictus, ut orationem pro ipsa funderet, & parentum lacrimis condoleret. Tunc S. Remigius, meritis sanctitatis armatus, verbi præcepit imperio, ut iniquus prædo, per quod ingressus fuerat, discederet, & Christi famulam relaxaret. Itaque cum nimio vomitu & obsceno fetore per os, quod bb fuerat intromissus, abscessit. Sed paulo post, discedente Pontifice, sub ipsius tamen horæ spatio, dum nimium labore fessa nutaret, spem salutis amisit cc. Iterate * ergo supplicantium turba recurrit ad Medicum: beatus autem Remigius ille * se accusat, potius perpetrasse facinus, quam sanitatis præmium indulsisse, & extitisse homicidii reum, non attulisse remedium.

[8] [suis precibus ad vitam revocat.] Ad basilicam igitur S. Johannis, quo corpus jacebat exanimæ *, populi obtentus deprecatione regreditur, ibique S. Remigius cum lacrimis ad pavimenta Sanctorum in oratione dd prosternitur, & reliquos, ut ita facerent, adhortatur. Tunc S. Remigius, effuso lacrimarum imbre, consurgens suscitavit mortuam, quam prius sanavit ægrotam. Quæ protinus adprehensa manu Pontificis, cum integra incolumitate surrexit, & ad propria feliciter remeavit ee. Judicare enim possumus, quantus in præsenti miraculo fuisset parentum fletus pro * gaudio, laus populi pro * triumpho. Putasne, cum quo gemitu, quantaque devotione Gloria in excelsis Deo cecinerunt, qui per sacrum Antistitem divina videre mysteria meruerunt? Potuit enim ille plebem suam de casu cujuslibet periculi imminentis eripere, qui vitam mortuæ valuit * restaurare.

[9] [moritur, & post obitum fulget miraculis.] Inter hujusmodi igitur virtutum suarum insignia elegit B. Remigius, athleta Christi, transitum letiferi soporis excipiens, procellas mundi, senio jam urgente, deserere, & ad portum cælestis habitaculi pervenire. ff Post cujus * vero obitum tanta ad sui corporis patrocinia fidelibus remedia * tribuuntur, & solis agnoscitur vivere meritis, qui tantis fulsit exemplis. [Cui vero pœna dignoscitur defuisse martyrii, non devotio confessoris gg. In illis ergo divinis templorum oraculis, ubi ejus patrocinia veneramus, * quicquid cum fide petitur, invenitur, & quod speratur studio, præstatur effectu. Profusis ergo unanimiter precibus exoramus, ut nobis vitæ salutaris spatio indulgentiam delictorum obtineat intercessio S. Remigii pontificis cum auxilio Redemptoris. Det etiam deprecatio ejus generaliter in hoc mundo tranquilla pacis tempora, qui promisit justis æterna. Quod ipse præstare dignetur, qui regnat cum Patre & Spiritu sancto, qui est benedictus in secula. Amen. hh

ANNOTATA.

a Huic Vitæ compendio in codice nostro, sine ullo auctoris nomine, pro titulo tantum præmittititur litteris miniatis: Kl. Octobris. Incipit Vita sancti Remigii confessoris: sed auctorem illius Venantium Fortunatum esse, probavi in Commentario prævio § 2. Hæc prima periodus paulo aliter alibi legitur: nam in Ms. Chiffletiano sanctique Benigni Divionensis habetur: Beatissimi Remigii antistitis depositio sancta nobis hodierna die mysticæ solennitatis festa exhibuit, quæ annis singulis, dum in se cursus temporum volvitur, nostris desideriis innovatur. Ita etiam fere habet editio Suriana, quæ incipit: Beati Remigii &c: sed in Mombritiana brevius dicitur: Remigii antistitis depositio nobis in præsentia diem mystice festum solemnitatis exhibuit; post quæ mox ad sequentem periodum ita proceditur: Enim vero primus ortus natalibus &c. Ex hisce omnibus collige, compendium hoc ad usum ecclesiæfactum esse a Fortunato, quod ut faceret, hunc ab Ægidio archiepiscopo Remensi rogatum fuisse, scribit Hincmarus, num. 16 Commentarii prævii relatus. Ceterum nullius momenti lectiones apud Surium Mombritiumque discrepantes inobservatas præteribo, ne annotatis lectori gravis sim.

b De hoc sancti Francorum Apostoli vate egit Henschenius noster ad diem 17 Maii, quo ille colitur.

c In Ms. Chiffletiano atque editione Suriana: Ciliniæ: in Ms. Divionensi S. Benigni: Chiliniæ: apud Mombritium: Chilimæ. Hæc S. Remigii mater colitur die 21 Octobris. Interim vide dicta de eadem hic in Commentario prævio § 3, ubi etiam de ejusdem Sancti patre & familia reliqua actum est.

d Surius pro concepturæ substituit concipiendæ; sed codici nostro consentiunt reliqua exemplaria; neque ille solœcismus alienus est a stilo Fortunati, qui etiam celebratura aliquando dixit pro celebranda, ut observat Operum illius editor Chistophorus Browerus in calce ante Indicem rerum.

e Hic nonnihil variant lectiones Mss. Chiffletianum, Divionense S. Benigni & editio Suriana sic habent: Haud morosa extitit, haud incerta: felicissimum pignus secura protinus edidit, quod prius corde concepit: Mombritius vero sic: Non ut morosa extitit vel incerta: felicissimum pignus secura protinus edidit, quod prius corde concepit. De ætate parentum annoque nativitatis S. Remigii consule Commentarium prævium num. 39 & sequenti.

f Surius: Benevolentiam; Mombritius: benivolentiam.

g Variant hic denuo exemplaria. Chiffletianum ac Divionense S. Benigni pro sumpsisset habent sumpsit; sumpsit item Mombritius, sed post adolescens addit verbum polleret. At Surius eamdem phrasim sic reddidit: Cum secundis successibus certatim sanctæ conversationis studiis adolescens Domino militaret, & vigesimo secundo anno secundioris meriti sumpsisset exordium &c. Episcopatus illius initium ad annum circiter 458 referendum esse, ostendi in Commentario prævio § 4.

h Divionense S. Benigni habet: Qui noviter ascendebat: & in Chiffletiano etiam legitur qui pro quo. Nostro consonat Surius. Sed certe perperam legit Mombritius: Acsi quippiam noviter acciderat: jugiter præfuisset.

i Vocem nec tam hic, quam mox infra reposui ex ceteris omnibus; cum in nostro ne vitiose legeretur.

k Hæc phrasis luxata integrum sensum habebit, si pro contulerim legatur contulerit, addaturque exponam vel verbum simile. In Chiffletiano ac Divionensi sic habetur: Longum est itaque verbis texere (in Divionensi comprehendere) ne irrogemus audientibus de nimia his prolixitate fastidium. Quantum in eum bonorum omnium ornamenta, quæ sunt pretiosa vel maxima, supernæ remunerationis prærogativa contulit. Non nihil etiam discrepant in verbis Surius & Mombritius; sed sensus eodem recidit.

l Hæc ipsa verba tamquam ex S. Remigii Vita per Fortunatum scripta Hincmarus inseruit Prologo Vitæ post hanc edendæ.

m Ista in Ms. Chiffletiano ac Divionensi S. Benigni sic legere est: Nam si tantarum virtutum suarum signa aut ariditas nostri sermonis posset excolere, aut memoria retinere, prius habere poterit terminum lux hodierna, quam pagina. Nostro consentit Mombritius, præterquam quod pro plus rectius habeat prius, & poterit pro poterat; Chiffletiano magis consonat Surius.

n Ita correxi ex ceteris Mss. & editis: nam in nostro legebatur secretiorem.

o In Chiffletiano (ac forte etiam Divionensi) est trepidi, ac mox infra saturati pro saturi: sed nostro codici consonant Mombritius, Surius, atque ipse quoque Hincmarus in Vita subjicienda num. 20, ubi ista e suo Fortunati exemplari iisdem verbis retulit.

p Chiffletianum habet Calmaciaco; Divionense S. Benigni Calmatiacus; Mombritius Calmatiaco, Surius Calmaciacus; Hincmarus mox laudatus num. 27 Calmitiacus; Flodoardus in Historia Remensi a Colvenerio edita, lib. 1, cap. 12 Calmiciacum. Idem editor in scholiis ad dictum caput notat, etiam Colmisciacum & Culmisciacum, aliisque affinibus vocabulis nonnumquam appellari a Flodoardo, qui lib. 4, cap. 28 scribit, sese ecclesiam vici Colmisiaci aliquando rexisse. Addit Colvenerius, locum illum a NicolaoChesneau, decano & canonico S. Symphoriani in urbe Remensi, in Historia Flodoardina Gallice versa Cormicy, Chaumysy & Chaumuci appellari.

q In Chiffletiano: Sed sicut semper erga humani generis detrimenta adversarius suam non desistit ostendere nocendi virtutum (in Divionensi virium) potentiam &c.

r Hæc uncis inclusa descripsi ex Chiffletiano: in nostro enim sic mendosius legebatur: Fracta vel concisa populi testa in se vastationem reducit incendii. Surius pro reatu habet rotatu.

s Chiffletianum: Plus caluit, quam sævitia tantæ indignationis; quam & evicit meritis & extinxit. De hujus incendii extinctione plura vide in Vita 2 a num. 33 & annotanda ibidem.

t Tolosa Gallis Tolose seu Toulouse, Galliæ Narbonensis civitas ad Garumnam fluvium, archiepiscopalis, provinciæ Occitaniæ primaria & Parlamenti sedes, vulgo nota est.

u In solo Chiffletiano hic additur: Nomine Benedictus; at certe perperam, ut mox dicemus.

x Hanc vocem benedicti, a Fortunato adjective positam, de prædicto servo Dei, qui ad sepulcrum S. Petri solebat operari miracula, substantive accepit Hincmarus in Vita subjicienda, crediditque illum fuisse magnum illum patriarcham S. Benedictum, quod & alii ac inter hosce verisimiliter Chiffletiani codicis interpolator, post ipsum censuerunt. Verum hanc opinionem multis discussam refutatamque vide in Commentario num 73 & sequentibus; ubi etiam ostensum est, eumdem servum Dei, de quo loquitur Fortunatus, verisimillime fuisse S. Abundium vel Acontium, cujus meminit S. Gregorius lib. 3 Dialogorum cap. 25.

y Alaricus hic Gothorum seu Visigothorum rex Arianus sedem suam habebat Tolosæ; atque is ipse est, quem Clodoveus anno 507 in prœlio Vogladensi superavit occiditque.

z Id est diaboli.

aa In Chiffletiano legitur: Ille cum &c, omissis his: Tunc beatissimus Remigius.

bb Chiffletianum: quo: Surius: quod fuerat ingressus.

cc Ibidem hæc periodus sic recensetur: Sed paulo post discedente Pontifice, sub ipsius statim horæ spatio, vitæ calore decepta, spiritum (in Divionensi additur salus) amisit. Mombritius ultima sic reddidit: dum nimio labora fessa nutriretur, vitali calore alienata, spiritum salutis amisit. Etiam Surius paulo aliter loquitur.

dd In oratione deest in Chiffletiano.

ee Vel hanc vel prolixam, cujus hæc compendium est, Vitam haud dubie laudavit S. Gregorius, dum lib. 2 Historiæ Francorum cap 31 de S. Remigio scripsit: Est enim nunc liber vitæ ejus, qui eum ait mortuum suscitasse: nam per mortuum puellam designari, liquet ex ejusdem libro de Gloria confessorum cap 79, ubi de eodem Sancto inquit: Oratione sua defunctæ cadaver puellæ obtinuit suscitari.

ff In Commentario prævio § 4 mortem ejus fiximus circa annum 530, cum ille annum ætatis 96 numeraret.

gg Hanc periodum uncis inclusam, quæ in nostro deerat, transcripsi ex Ms. Chiffletiano, quia fere eadem etiam legitur in Divionensi S. Benigni, in alio Ms., & in editionibus Mombritiana & Suriana.

hh Chiffletianum terminatur hoc modo: Profusis ergo unanimiter precibus exoremus, ut nobis vitæ salutis spatium (in Divionensi S. Benigni: vitæ salutaris spatio) indulgentiam delictorum obtineat intercessio sancti Remigii pontificis cum auxilio Redemptoris. Det etiam deprecatio ejus generaliter omnibus in hoc mundo tranquilla pacis tempora, qui promisit justis æterna. Explicit depositio sancti Remigii.

* se alibi abest.

* al. &

* al. vel

* Chiff. præsciebat

* Divion. humanitate

* al. in lenitate

* al. posset

* al. sanctus

* al. cælica

* Chiff. eum

* ibid. circumire

* Chiff. qui

* ibid. add. etiam

* ibid. in salute

* ibid. hujus

* l. reducitur

* Chiff in Romana urbe

* al. hoc

* Chiff. Numinis

* ibid. deest ab

* ibid. posset

* Chiff. Iteratis precibus

* ibid. illi

* al. exanime

* Chiff. præ

* ibid. præ

* ibid. mortui potuit

* Divion. ejus

* Chiff. remediaque

* al. veneramur

VITA PROLIXIOR FABULIS RESPERSA
Auctore Hincmaro archiepiscopo Remensi.
Ex insigni codice Ms. membranaceo Musei nostri.

Remigius episcopus Remensis, Francorum Apostolus, Remis in Campania Gallica (S.)

BHL Number: 7152, 7153, 7155, 7156, 7157, 7158, 7160,

A. Hincmaro archiep. Rem.

PRÆFATIO AUCTORIS.

[Primigenia amplaque Sancti Vita,] Hincmarus a nomine, non merito, episcopus ac plebis Dei famulus, dilectis fratribus ac comministris nostris, hujus sanctæ Remensis ecclesiæ filiis. Sicut a senibus, etiam ætatis provectæ, viris religiosis, qui de tempore Tilpini hujus urbis præsulis adhuc vivebant, quando in servitium istius sanctæ ecclesiæ, auctore Deo, fui electus atque provectus, & postea per aliquot annos vixerunt, fideli relatione didici b, a suis majoribus audierunt narrari, eos vidisse librum maximæ quantitatis, manu antiquaria scriptum, de ortu ac vita & virtutibus atque obitu beati Remigii, sanctissimi Patroni nostri.

[2] [postquam quoddam illius compendium fecit Fortunatus] Qui hac occasione deperiit, quoniam Egidius post beatum Remigium quartus istius civitatis episcopus quemdam virum religiosum, nomine Fortunatum c, metricis versibus insignem, qui a multis potentibus & honorabilibus viris in his Gallicis & Belgicis regionibus per diversa loca tunc vitæ ac scientiæ suæ merito invitabatur, petiit de eodem libro, coturno Gallicano dictato, aperto sermone aliqua miracula, quæ in populo recitarentur, excipere; quatinus ea sine tædio audire & mente recondere, atque per ea ad amorem & honorem atque devotionem Dei & ipsius Protectoris sui idem populus excitari valeret. Quod & in eadem exceptione lector potest advertere, ubi scriptum est: Studeamus pauca disserere; plurima præterire d.

[3] [legi desiit; ac mox calamitate temporum] Et cum ipsa Exceptio cœpit lectione in populo frequentari & a multis propter brevitatis suæ facilitatem transcribi, ipse magnus codex a negligentibus negligentius cœpit haberi, usque dum tempore Karli principis e, qui propter discordiam & contentionem de principatu inter eum & Raganfridum, & frequentia ac civilia, immo plus quam civilia, quia intestina & parricidalia bella, in Germanicis atque Belgicis atque Gallicanis provinciis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laïcis donata & per cos divisa rebus extiterint: adeo ut Milo f quidam tonsura clericus, moribus, habitu & actu irreligiosus, laïcus episcopia Remorum ac Trevirorum usurpans insimul, per quadraginta circiter annos pessumdederit. Cujus infelici tempore de ista Remensi ecclesia non solum preciosa quæque ablata fuerunt, sed & ecclesiæ atque domus Religiosorum destructæ & res ab episcopio fuere divisæ. Illi quoque pauci, qui erant residui clerici, negotio victum quærebant, & denarios, quos mercimonio conquirebant, in cartis & librorum foliis interdum ligabant g.

[4] Sicque præfatus liber cum aliis partim stillicidio putrefactus, partim a soricibus corrosus, partim foliorum abscisione divisus, [pene tota periit.] in tantum deperiit, ut pauca & dispersa inde folia vix reperta fuerint. Cum vero tempore Pippini regis, prædicti Karli principis filii, revelatione ostensa Eucherio Aurelianensis civitatis episcopo de dampnatione æterna ejusdem Karli h, qui res ecclesiarum diviserat, fuit * idem Pippinus, sicut & aliarum ecclesiarum episcopiis, huic Remensi episcopio partem de rebus ecclesiasticis reddidit, & Tilpinum in hac urbe Remorum episcopum ordinari consensit. Hoc enim in hac ecclesia in novissimo secli tempore de libro memorato, sed & de aliis accidit, quod antiquo tempore de autenticis Scripturis evenisse, sanctus Johannes Crisostomus in omelia Euangelii secundum Matheum i memorat, dicens: Multa enim ex propheticis periere monimentis, quod de hystoria Paralyppomenon probare possibile est.

[5] Desides enim cum essent Judæi, nec desides modo, [Hac occasione auctor de sacris libris deperditis] sed & impii, alia quidem perdiderunt negligenter, alia vero tum incenderunt, tum conciderunt prophane. Et de prophanitate quidem tali Iheremyas refert k; de negligentia vero in quarto Regum libro legimus, quoniam post multum temporis vix Deuteronomii sit volumen repertum, defossum quodam in loco, ac pene deletum l. Sed & plura de Scripturis in his, quæ habemus, memorata legimus, quæ non habemus: sicut & liber Justorum, qui commemoratur in libris Regum; & sicut est liber Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est. Neque Carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium & piscium; vel quod in libro verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum & novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, & in libris Ahiæ Silonitis: in Visione quoque Addo videntis contra Iheroboam filium Nabath, & multa hujus volumina, quæ scripta quidem fuisse probatur, sed hodie constat non esse.

[6] Vastata namque a Chaldæis Judæa, ut in Patrum litteris legimus, [ac partim per Esdram restitutis disserens;] etiam bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciæ opes hostili est igne consumpta, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Eszræ pontificis & prophetæ sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Eszras de Babylone, & ipse scriba velox in Lege Moysi m. Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebræi habebant, reppererit. Et in epistola regis Persarum: Artarxerxes rex regum Eszræ sacerdoti, scribæ Legis Dei cæli doctissimo, salutem n. Quo contra & nos, multis aliis perditis, plura in quibusdam historiis & diversis pitaciolis o ac usitata relatione a præcedentibus relicta posteris, de ortu & vita, seu virtutibus & obitu domni & sanctissimi patris ac protectoris nostri Remigii habemus, quæ in memorata exceptione non continentur.

[7] Unde bonis vestris desideriis placuit, ut illa mea servitus ad ignorantium & subsequentium notitiam in unum colligeret. [profitetur se, post frustra quæsitam primigeniam S. Remigii Vitam,] Quod etiam diu fecissem, nisi me spes vana deluderet, quibusdam dicentibus, quia in illo & illo loco magnum librum de vita & virtutibus ipsius Domni & Patroni nostri reperire valerem. Ad quæ mittens, quæ mihi promissa fuerunt, penitus falsa inveni. p Nunc autem opitulante Domino, qui in se confidenti, & opera sua, qui mirabilis & gloriosus est in Sanctis suis, volenti loqui promittit, Aperi, inquiens, os tuum, & ego adimplebo illud, meritis ipsius sancti Francorum Apostoli & Patroni nostri, vestrisque adjutus orationibus, aggrediar, quæ diu distuli, a progenitoribus & ortu ejus incipiens; & sic tam ea, quæ in Hystoriis a Majoribus editis de illo inveni, quam & illa, quæ in diversis scedulis dispersa repperi; verum & illa in serie digerens, quæ vulgata relatione percepi; quia haud longe ante nos dictum est, & etiam in sanctis Scripturis, sed & in Euangelica veritate comperitur, vera est lex hystoriæ simpliciter ea, quæ, fama vulgante, colliguntur, ad instructionem posteritatis litteris commendare q.

[8] [ejusdem gesta collecturum] In quibus omnibus lectorem stili diversitas non perturbet; quoniam ea, quæ de Hystoriis majorum assumam, & ea, quæ in antiquis scedulis reperiam, ita, ut inventa fuerint, ponam r. Illa vero, quæ ex antiquis vulgata relatione percepi, & quæ ad instructionem legentium vel audientium addam, vel eorum verba, de quorum dictis ea mutuabo, ponere procurabo, vel meo sermone dictabo, volens quiddam debiti mei obsequii in laude, qua non indiget, offerendo ipsi, Benefactori meo retribuere pro omnibus, quæ indigno mihi gratis potius tribuit, quam meritis ullis retribuit. Denique in descriptione virtutum ejus ordinem, quo per illum eas Dominus dignatus est operari, servare non potero; sed, sicut eas vel scripto vel auditu accepi, illas describam. Sic enim salvo altiore propheticæ inspirationis munere divino allatæ mysterio, & psalmos sanctus Iheronimus dicit in ordine digestos, non sicut fuerunt editi, sed sicut ab Eszra diversis temporibus fuerunt inventi.

[9] [& scriptionis adjumenta modumque exponit.] Verumtamen, prout notitiam temporum invenero, vel ordini gesta congruere videro, ea digerere procurabo. In his autem, quæ de scriptis virtutum miraculis, a Domino per beatissimum Patronum nostrum operatis, ad exhortationem legentium sive audientium pro modulo intellectus mei de Catholicorum dictis subjungere studebo, vestigia beati Gregorii, licet non valeam, prosequi moliar; qui describens Sanctorum actus, pravorumque casus, exhortatione inde assumpta, secundum sapientiam sibi a Deo datam multa necessaria & utilia legentibus ac audientibus interposuit s. Verum & non ab re agere a quoquam videri puto, si ea, quæ de ortu & actu atque obitu Domini ac protectoris nostri in scedulis vetustate prope deletis inventa sunt, reparo, & de abditis ad lucem reduco; & ea, quæ veterum certa relatione cognovi, litteris commendare procuro; cum, sicuti præmisi, sancti Eszræ pontificis studio sacras Scripturas, desidia & prophanitate impiorum Judæorum abolitas, noscamus fuisse restauratas, & non solum Euangelicam & Apostolicam hystoriam ab Euangelistis sacratissime conditam, sed & plurimorum Sanctorum gesta plurimos Eccesiæ magistros ad instructionem multorum, & etiam hystoriographos agones secularium ad posterorum memoriam descripsisse; gentiles quoque poëtas sua figmenta grandisonis pompare modis studuisse, legamus. Explicit Præfatio.

ANNOTATA.

a In codice nostro litteris miniatis loco tituli præmittitur: Incipit prefatio Hincmari archiepiscopi in Vita beati Remigii Remorum pontificis & Francorum apostoli. Sequebantur ibidem insuper duæ tresve aliæ voces miniatæ, quæ nunc fere detritæ sunt, ut legi nequeant.

b Galliæ Christianæ continuatores tom. 9, col. 28 & seqq. tempus sedis Tilpini, quem a plurimis Turpinum appellari observant, ab exeunte anno 753 vel ineunte 754 usque ad annum 794 extendunt. Ab hoc postremo anno usque ad annum 845, quo Hincmarus eamdem sedem obtinuit, tantum anni 51 effluxerunt, ita ut aliqui senes, qui sub Tilpino præsule vixerant, facile superesse potuerint usque ad episcopatum Hincmari. Vide plura in Commentario prævio § 2.

c De Ægidio archiepiscopo Remensi ac Fortunatopresbytero, postea Pictaviensi episcopo, ceterisque, quæ huc pertinent, consule Commentarium prævium eodem § 2.

d Hæc ipsa verba leguntur num. 3 Vitæ brevioris, quam cum ejusdem Fortunati nomine dedi, quamque eam esse, de qua Hincmarus hic loquitur, manifestum est.

e Designatur Carolus Martellus, Pippini Heristalli ex Alpaïde filius, de cujus bellis pro Majoratu-domus Francorum adversus Raganfridum vel Raginfredum, aliosque hostes gestis consule, si vacat, Historias Francorum.

f De hoc pseudoarchiepiscopo, qui Remensem ecclesiam diu graviter afflixit, legi potest laudata Gallia Christiana in S. Rigoberto & hujus successore S. Abele, qui dicti usurpatoris tempore eidem ecclesiæ legitimi episcopi præfuerunt, multumque ab illo passi sunt. Vide etiam, si lubet, Opus nostrum ad diem 4 Januarii, ubi de S. Rigoberto, & ad 5 Augusti, ubi de S. Abele actum est.

g Non videtur dubitandum, quin calamitates illæ ab Hincmaro supra verum amplificatæ sint.

h Hanc fabulam multis expositam, discussam,rejectamque habes in Opero nostro ad diem 20 Februarii in S. Eucherio Aurelianensi episcopo, §§ 3, 4 & 5 Commentarii prævii.

i Consule S. Joannem Chrysostomum in Homilia 9 in Matthæum, in qua similia legere est in editione Montfauconii tom. 7 pag. 135.

k Jeremias cap. 36, ℣. 27.

l De Libro Legis reperto tempore pii regis Josiæ lege lib. 2 Regum cap. 22, & Paralip. 2, cap. 34.

m Lib. 1 Esdræ cap. 7, ℣. 6.

n Ibid. ℣. 12.

o Pitaciolum & Pittaciolum, medio ævo pro schedula vel membranula conscripta solebat usurpari, ut etiam hinc liquet.

p Hincmarum scripsisse etiam ad S. Adonem Viennensem archiepiscopum, ut, si quid de S. Remigio haberet, secum communicare dignaretur, observavi ex Flodoardo in Commentario prævio num. 21.

q Nullus Criticus hanc historiæ scribendæ legem universim admittet; nec Hincmarus eamdem ex sacris Litteris potuisset probare; & sane quam infeliciter illa ipsi cesserit, per decursum videbimus.

r Hoc vere ab ipso dictum esse, aliquoties observabo.

s Laudat S. Gregorium Magnum, qui in libris Dialogorum præcepta moralia & salutaria monita narrationibus historicis immiscuit; quod Hincmarus noster tam prolixe fecit, ut exemplo Surii coactus fuerim plurima rescindere. Adi Commentarium prævium num. 25 & sequenti.

* abundat fuit

VETUS CAPITUM PARTITIO.

Incipit textus Vitæ, actuum atque obitus beati Remigii, Remorum pontificis, & Francorum apostoli, cujus depositio est Idus Januarii, translatio autem Kalendas Octobris.

Capitulum I. Quomodo est Montano monacho designatus ex nomine nasciturus sanctus Remigius, & quomodo per eum Dominus illi deberet lumen oculorum reddere.

II. Quod Remedium fuisse illum legimus appellatum; & statim post annos scolares reclusioni se mancipavit.

III. Qualiter electus ad episcopatum fuerit sanctus Remigius; & de signis cælitus in ejus electione ostensis.

IV. Qualiter sanctus Remigius est ordinatus episcopus; & qualem mox se in episcopatu exhibuit.

V. Qualiter intrepidi passeres in manu illius mensæ reliquias colligebant; & de Johanne apostolo; & quomodo de hoc beati Remigii facto maximam instructionis ædificationem in carorum caritosa dilectione, & in fragilitatis nostræ discreta condescensione nobis valemus assumere.

VI. Qualiter cæcum, dæmonis invasione possessum & stipendia petentem, a dæmone liberavit, lumen ei restituit, & subsidium, quod petebat, exhibuit; & quod tunc miraculo corporali exhibuit, cotidie fidelibus petentibus spiritualiter exhibebit.

VII. Qualiter de parvo liquore in villa Celto vinum redundare fecit ex vasculo non modicæ quantitatis, & nos per orationes ejus, si fideliter petierimus, repleri habundante gratia Dei valebimus, ut fiat in nobis fons vitæ, ac in ejus lumine videamus lumen, & fide recta imbuti debriemur sobria ebrietate spiritus.

VIII. Qualiter civitatem Remorum conflagratam per dæmonem ab incendio liberavit; & nos, si fideliter petierimus, ejus meritis & intercessionibus a viciorum flammis & ab igne perpetuo liberari valebimus. Unde sumpta similitudine commemorata est breviter falsitas Prædestinatianorum hæreticorum, qui dicunt, Deum quosdam ad ignem perpetuum prædestinasse; & hinc Catholicæ fidei veritas demonstratur.

IX. Quomodo puellam ab infantia maligni spiritus obsidione captivam, cum litteris beati Benedicti & legatis Alarici Gothorum regis sibi delatam, prius a dæmone liberavit, & postea mortuam suscitavit; & quia potest fragilitate carnis exutus, & choris angelicis sociatus, plebem suam & quemlibet cum fide petentem de casu cujuslibet periculi imminentis meritis & precibus suis eripere, & quemcumque a malis ad bona conversum de cujuscumque peccati morte resuscitare; sed & de futura morte perpetua liberare, qui adhuc in ergastulo corruptibilis carnis positus vitam mortuæ valuit restaurare, cum necessariis commonitionibus, ut habeamus seduli ante mentis oculos horam exitus nostri de corpore: & quibus proficiet, quod sepulturam secus corpus ipsius Sancti expostulant.

X. Qualiter ampullas vacuas oleo exorcizato & sacro crismate per orationem repleri fecit.

XI. De adventu Francorum per Germaniam in Belgicam & Galliæ regiones, & quomodo Ludovicus regnum Francorum suscepit; & de miraculis, quæ fiebant per beatum Remigium, & de urceo Remis asportato, & a quodam levi Franco in regis præsentia bipenne percusso.

XII. Quomodo Ludovicus rex Francorum neptem Gundebaudi regis Burgundionum, nomine Rothildem, Christianissimam in conjugem sumpsit, & quomodo idem Ludovicus regnum suum dilatavit, & de filiis Ludovici, quos Rothildis contra ejus voluntatem baptizari fecit.

XIII. Quod Ludovicus rex frequenter ab uxore sua exhortatus, ut fidem Christi susciperet, eam audire non voluit; sed bellantibus inter se Francorum exercitu & Alemannis, angustia coartatus votum Christo fecit, & vicit; tumque reversus, se credere & baptizari velle, uxori suæ narravit.

XIV. Quomodo regina Rothildis sanctum Remigium ad se vocavit, deprecans, ut regi salutis viam prædicaret, & quomodo die Passionis Domini, pridie antequam rex cum populo baptizaretur, cum beatus Remigius regem catecizaret, apparuit illis Dominus Jesus Christus & allocutus est eos; & qualiter sanctus Remigius spiritu prophetiæ, quæ essent eidem regi Francorum & suæ posteritati futura, prædixit.

XV. Qualiter rex Ludovicus ad baptisterium venit; & de ostenso miraculo, quomodo species columbæ in rostro ampullam cum chrismate sacro, cunctis videntibus, oranti sancto Remigio apportavit: & quomodo de exercitu Francorum una cum rege tria milia virorum, exceptis parvulis & mulieribus, sunt baptizati, & postea pars gentis Francorum, quæ residua erat, cum Raganario per beatum Remigium ad fidem conversa & baptizata est.

XVI. Quomodo sanctus Remigius de rebus sibi a Francis per diversas provincias datis magnam partem per diversas ecclesias tradidit, & de his, quæ in Remensi provincia illi fuerant traditæ, non modicam partem ecclesiæ sanctæ Mariæ in castro Lauduni Clavati, Remensis parrochiæ, ubi nutritus fuerat, tradidit, ibique Genebaudum, virum carne nobilem & litteris eruditum, qui, relicta uxore, vitam religiosam expetierat, episcopum ordinavit; & quomodo ipse Genebaudus lapsus cum eadem femina, & in reclusione pœnitentiæ a beato Remigio retrusus pœnituit, & qualiter gratia Dei angelica visitatione consolatus, per beatum Remigium in ordine episcopali est restitutus; & qualiter tenenda sit sententia Canonum, quæ post lapsum publice pœnitentem ad gradum ecclesiasticum non accedere vel in gradu manere, aut ad gradum redire, sollicitissime præcipit.

XVII. Quomodo Ludovicus rex sedem suam in Suessionis civitate constituit, & sancto Remigio villas Codiciacum & Luliacum dedit; & de miraculis, quæ tunc Deus per illum ostendit.

XVIII. Quod sancto Remigio oranti sancti apostoli Petrus & Paulus coadjutores fuerunt.

XIX. Qualiter Sparnacum villam ab Eulogio comparavit; sed & qualiter partem silvæ in Vosago pretio emit; & de miraculo per eum ibidem facto.

XX. De vino benedicto, quod sanctus Remigius Ludovico regi, pergenti contra Gundebaudum, dedit.

XXI. Quomodo Ludovicus rex in Parisius civitate sedem suam constituit; & de vino benedicto, quod ei contra Alaricum pergenti sanctus Remigius dedit.

XXII. Quomodo Ludovico regi Anastasius imperator codicellos pro consulatu misit; & Ormisda Papa sancto Remigio vices suas in regno Ludovici commisit; & de morte Ludovici regis; & quomodo sanctus Chlodoaldus beato Remigio Duziacum dedit.

XXIII. Quomodo hæreticus, intrante sancto Remigio in synodum, obmutuit, & iterum jussione sancti Remigii loquendi facultatem recepit.

XXIV. De vindicta in Celtenses, qui metas beati Remigii incenderunt, ab ipso illata.

XXV. Quomodo Deus beato Remigio revelavit diem obitus sui, & de testamento ab eo condito; & quomodo oculorum corporalium lumine aliquandiu est privatus, & iterum lumine redonatus; & de obitu illius ac ætatis longævitate.

XXVI. De miraculo, quod ostensum est, cum ejus sanctum corpus ad sepulturam ferretur; & de miraculo, quod per pallam sepulcri ejus contra luem inguinariam est ostensum; sed & de miraculo, quod actum est in homine, qui oleam sibi datam præsumpsit.

XXVII. Quomodo angelico ministerio corpus illius translatum est de loco primæ sepulturæ ad alteram sepulturam; & quomodo Pipinum regem in villa Avisiaco flagellavit.

XXVIII. De miraculo ostenso per pulverem pavimenti ejus ecclesiæ, quem colonus villæ, quæ Plumbea Fontanata dicitur contra oppressores suos de fisco Roseto colligens secum duxit.

XXIX. De miraculis ostensis in forestariis Ludovici imperatoris, qui partem silvæ, quam sanctus Remigius comparavit in Vosago, invadere præsumpserunt.

XXX. De miraculo ostenso in oratorio pagi Nivernensis & de uxore Richuim, quam in Juliaco jacentem percussit; & quia causantur quidam, quod nostris temporibus ita per eum virtutes non fiunt, sicut fieri ante solebant.

XXXI. De secunda translatione beati Remigii, & quomodo ipsa die ibi Rado quidam clericus a dolore dentium sit sanatus.

XXXII. Quomodo beatus Remigius Sanctorum, tam veteris quam novi Testamenti, Patrum spiritu vivens in corpore plenus fuit, & post obitum consors miraculis claruit.

XXXIII. De reliquiis beati Remigii per sanctum Moderamnum in Italiam delatis.

XXXIV. Quomodo beatus Remigius in secli hujus convalle lacrimarum ascensiones in corde suo disposuit, & de virtute in virtutem gratia Dei provectus excrevit, & pro quibus ipse atque alii Sancti Dei orant, qui cum Deo spiritu in cælo regnant, & qualiter orantes ad sepulchrum ejus præparare se debeant, ut exaudiantur, & qualiter munitis corpore & sanguine Christi, & unum cum eo effectis, nobis est exeundum de corpore.

XXXV. Qualiter archiepiscopum Maguntiæ verberavit, & res suas recuperavit.

XXXVI. Quod sensum & vitam perdidit, qui in ejus ecclesia vinum vendebat.

CAPUT I.
Sancti nativitas & nomen divinitus prædicta: illius parentes: studia litterarum & virtutum: vita solitaria: electio ad archiepiscopatum Remensem cælestibus indiciis comprobata.

[Montanus pro ecclesia Galliarum orans] Post a vindictam scelerum, quæ facta est a Domino cæde Galliarum, persequente Wandalorum crudelitate b, misericordiam cæli distillaverunt; cum ad mitigandam gentis Francorum barbarica ferocitate superventuram divinæ animadversionis, propter iniquitates perseverantes, ultionem; mundo præsulem a Deo prædestinatum, Remigium pontificem hoc ordine protulerunt. Erat quidam venerabilis ac dignus professione & nomine Montanus c monachus, in reclusione solitariam vitam ducens, jejuniis, vigiliis atque orationibus continue vacans, necnon ceterarum virtutum insignibus adeo Divinitati se commendabilem reddens, ut angelicis sæpius frueretur alloquiis & cælestibus frequenter visionibus ac revelationibus interesset. Is ergo cum pervigil in oratione pro pace sanctæ Ecclesiæ, quæ multis ac diversis afflictionibus apud Galliarum & Belgicarum provincias vexabatur, Dei omnipotentis clementiam indefessis precibus exoraret, nocte quadam plus solito orationem protelans, usque lucis crepusculum in contemplatione permansit.

[2] Qui cum, lassitudine ac fragilitate carnis compellente, [divinitus cognoscit, S. Remigium] paululum membra sopori dedisset, subito per divinam gratiam angelorum choris & animarum cœtibus beatissimorum hominum, jam spiritibus cum Deo regnantium, immortalitatem adhuc corporum expectantium, interfuit & familiarissimum cœpit audire colloquium. Inter cetera igitur, quæ in conventu illo cælico audivit, etiam illi sancti spiritus, humanæ salutis avidi, quæritare cœperunt de Gallicanæ dejectione ecclesiæ, & quid facto ad talia opus esset, crebro versare sermone; dicentes, quia jam tempus esset miserendi ejus. Duplicia enim perceperat pro omnibus peccatis suis, quamquam fex ejus non sit exinanita. His inter se ita serentibus, subito vox affuit a superioribus atque secretioribus aditis saluberrime atque suavissime intonans, quæ & præsentium solaretur spirituum mœstitiam, & quod futurum erat, gratulabunda promulgaret sententia, ita dicendo.

[3] Dominus prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit; [e Cilinia nasciturum;] ut audiret gemitum compeditorum, ut solveret filios interemptorum; ut annuntietur nomen ejus in gentibus, in conveniendo populos in unum, & reges, ut serviant Domino. Cilinia in utero concipiens, filium pariet nomine Remigium, cui a me salvandus populus committetur d. Beata siquidem Cilinia, intenta piis operibus, licet corpore teneretur in mundo, mente tamen conversabatur in cælo. Quæ in flore juventutis suæ pepererat de unico viro suo Emilio e Principium, postea Suessorum civitatis sanctum episcopum, & fratrem ejus, patrem beati Lupi episcopi, ejusdem Principii successoris f, qui usque ad ultima gloriosi Remigii tempora sacerdotio est functus, sicque defunctus.

[4] [quod cum huic jam provectæ ætatis ægre persuasisset,] Vir autem ille venerabilis, inter illius temporis innumera pericula tanta consolatione accepta, Ciliniæ divinum oraculum, gratia Dei perceptum, innotuit. At illa dixit ad Montanum: Quomodo fieri potest, ut anus lactem filium, cum mihi a temporibus diu transactis muliebria defecerint, & vir meus Emilius vetulus sit ac in ævoso ejus corpore frigidus extet circum præcordia sanguis, & voluptatis opera in eo penitus emarcuerint. Erant enim ambo genere nobiles & gratia inter suos nominatissimi; & quia liberorum parentes processerant in diebus multis, effœti, & carne jam infecundi, conjugale commercium non quærebant, nec eis spes ultra vel appetitus generandi sobolem inerat. Cui beatus Montanus respondit: Scias cum ablactaveris puerum Remigium, de lacte tuo perunges oculos meos, & recipiam lumen. Nam ut merita illi accrescerent, sicut & sancto Tobiæ, juxta divinum sermonem, ut justus justificetur adhuc, idem beatus Montanus lumen corporalium oculorum amiserat.

[5] [nascitur puer & vocatur Remigius.] Tandem credentibus parentibus verbis viri Dei, fit gaudium, quod talem suscepturi essent Prolem, in cujus conceptione non foret ardor explendæ libidinis, sed amor generandæ juxta divinum præsagium sobolis. Concipitur ergo futurus Christi Pontifex, & Christi adminiculante misericordia, mater beatissima, quem auspice Deo concepit, feliciter filium genuit, cui Remigium secundum Domini dictum in baptismate nomen imponi fecit. Et ablactatus, sicut suus prænuntiator prædixerat, lacte matris g oculos sui vatis, matre obstetricante, perungens, lumen illi gratia divina restituit. Nec incredibile videri debet, si Puer iste, antequam per ætatem corporis sciret vocare patrem & matrem suam, virtutes munere divino operatus est, qui etsi ut homo in iniquitatibus conceptus est, contra morem tamen humanæ conditionis non in delictis eum prævaricationis, sed in gratia remissionis mater sua peperit.

[6] [ut divinitus jussum fuerat;] Neque enim dubitandum est, quia Spiritus sanctus, qui eum talem futurum prædixit, & cujus munere conceptus fuit, etiam a peccatis absolvit. Constat quippe veridica Patrum sententia, quia lege non constringitur sancti Spiritus donum. Et præterea, qui Cornelium ac domum ejus ante perceptionem baptismi sua gratia consecravit, ipse utique beatum Remigium non solum ante baptismum, sed etiam nativitatem ejusdem gratiæ munere perfudit h. Ortus est autem ex anu & vetulo diu sterilibus per repromissionem, ut Ysaac & Johannes, Vir iste sanctus, antequam natus; nomine designatus, antequam mundo cognitus, in pago Laudunensi i, alto parentum sanguine, ut monstraretur in ortu, qualis futurus erat in actu. Singularis autem meriti indicium datur, quotiens hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur. Sic Abraham *, quia pater multarum gentium erat futurus, Abraham est vocatus: sic Jacob, quia Deum vidit, Israël appellari meruit k: sic Josias ob eximiæ virtutis culmen nominatus a Deo est, multo antequam natus.

[7] Sic Johannes eo, quod divina sibi gratia adminiculante plus esse meruit, quam propheta, eo quod nemo inter natos mulierum major illo surrexerit; & Petrus a firmitate & stabilitate petræ sumpsit agnomen. [de qua impositione nominis] Et qui antea Saulus, postea nominatus est Paulus, quoniam Legis zelo contra Christum erectus, ab eo, quem in membris suis persequebatur, de cælo in terram prostratus, apud se factus est Paulus, id est, parvus, modicus & humilis; demum gratia Dei defensor magnus, ut vas electionis, effectus atque totius est Ecclesiæ magister & prædicator egregius. Et filii Zebedei, eo quod verbum Dei terribiliter mundo peccanti intonuerunt, Filii tonitrus assumpsere cognomen. Et Dominus ac Redemptor noster Jesus, id est Salvator, cognominatus est, antequam carne natus; eo quod salvum facturus esset populum suum a peccatis eorum.

[8] Ita ergo & beatus Remigius ab eo, quod ecclesiam sibi credendam inter fluctivagos mundi recturus esset anfractus, [auctor aliqua observat.] Remigii cognomen a Deo est assecutus. Servorum namque Dei proprium est a Deo nominatim sciri: unde uni eorum dicitur: Novi te ex nomine: & beato Jheremiæ ad prædicationem verbi divini ituro dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te, & in ventre matris tuæ sanctificavi te. Jheremias enim ab idolorum cultu populum revocaturus, in ventre sanctificatur; Johannes populum suo illuminaturus alloquio, in utero materno propheticam suscepit gratiam, & beatus Remigius gentem Francorum a tenebris ignorantiæ ad lucem perducturus Euangelii, itidem divina donatus est gratia, ut, quod perfecturus erat ministerio, cum participibus suis pari claresceret munere: & qui, ut dictum est, Ecclesiam Dei, speciali autem cura Remorum civitatem atque provinciam, remigio alarum sanctarum, scilicet verbo & exemplo, meritis & orationibus, erat Dei prædestinatione recturus, & perfecto certamine, spiritu cælestia regna petiturus, angelorum utique subvectus auxilio, Remigius est jure Dei præceptione vocatus.

[9] Nec illud silendum est, quia in cartis recenti tempore post illius obitum, [uti & de nomine Remedii, quo alicubi appellatur.] sed & post plura annorum curricula factis de rebus isti Remensi ecclesiæ traditis, Remedium eum fuisse nominatum legimus. Quod, qui ad merita & actus illius attendit, congruere, hoc eum nomine appellatum fuisse, intelligit; qui mitigator furoris Domini in tempore iracundiæ factus est reconciliatio, & magnificatus a Domino in conspectu regum, in verbis suis, sicut in sequentibus ostendemus, monstra, videlicet paganos seroces, placavit. Merito igitur eum Remedium fuisse nominatum in baptismate crederemus, nisi in emendatioribus gestis, illum oraculo divino per sanctum Montanum Remigium vocari debere cognosceremus. Sic in versibus metricis ab ipso compositis, & jussione illius in quodam vase ab eo consecrato sculptis ita legimus:

“Hauriat hinc populus vitam de sanguine sacro
Injecto, æternus, quem fudit vulnere Christus.
Remigius reddit Domino sua vota sacerdos l.”

Quod vas usque ad nostra tempora perduravit, donec fusum in redemptionem datum est Christianorum, ut a ministris diaboli Normannis redimeret pretium argentei calicis, quos de potestate tenebrarum redemerat effusus sanguis calicis Christi, videlicet passione.

[10] [Doctrina & virtute conspicuus, annos 22 natus] Traditus autem a parentibus scholæ litteris imbuendus, in brevi coævis & etiam natu majoribus suis doctrina excellentior est effectus m. Studebat quoque teneros annos morum maturitate vincere, & benivolentiam cordis caritatis melle condire, turbas frequentium populorum vitare, &, ut præconem suum n fecisse didicerat, vita solitaria in reclusione Domino servire: qui locus in castro Lauduno hactenus designatur, & venerabiliter colitur. In qua reclusione secundis successibus certatim sanctæ conversationis studiis justus Adolescens Domino militavit. Et cum ad viginti & duos ætatis suæ annos pervenit, defuncto Bennadio archiepiscopo, in hac urbe Remensi omnium generaliter votis ed pontificii culmen raptus fuisse dignoscitur potius, quam electus o. Fit ergo concursus populi, diversi quidem sexus, conditionis ac dignitatis, necnon & ætatis, sed & unius atque ejusdem sentenciæ: cuncti hunc vere Deo dignum, & qui populis præfici deberet, acclamabant.

[11] [eligitur episcopus Remorum, & acriter reluctatus] Vir autem beatissimus his angustiis depressus, nimiis afficiebatur angoribus; quia nec fugæ locus uspiam patebat, nec populo, ut ab intentione cœpta resipisceret, ullo modo satisfacere poterat. Divinæ namque erat voluntatis, ut, qui omnium saluti prospecturus erat, omnium acclamationibus eligeretur, & qui unitati fidei cum jam fidelibus & futuris fidelibus erat provisurus, unione cuncti populi ad sedem eveheretur sacerdotalis honoris. Sacratissimus quidem Vir cum his acclamationibus se urgeri conspiceret, de infirmitatis & ætatis suæ tempore conqueri cœpit; & quia ecclesiasticus Ordo infirmam ætatem ad hanc non reciperet dignitatem, voce publica fatebatur. Timebat enim, ne immatura ætas, inimici versutiis impugnata, aliquid contraheret sinistri. Sed divina gratia & vocem populorum constantissime in ipsius perdurare fecit electione, & sanctum Virum ab antiqui hostis protexit malignitate.

[12] [post manifesta divinæ voluntatis indicia] Et cum populi acclamaret frequentia, & sanctissimus Vir magna reniteretur constantia, placuit omnipotenti Deo ei manifestissimis demonstrare indiciis, quod ipse de eo haberet judicium. Etenim cum modo prædicto reniti conaretur, videntibus omnibus, qui aderant, descendit subito radius novi luminis super ipsius Viri sancti verticem, acsi ipse sol de cælo motus super eum ceciderit; & quia illuminandarum lux parabatur animarum, ipse quoque, cum ad hoc opus adscisceretur, lumine debuit declarari visibili. Ipse namque erat lucerna, quæ non sub modio curæ corporeæ, sed super candelabrum purissimæ ac Deo dilectæ conversationis erat ponenda, quatinus his, qui in domo sanctæ Ecclesiæ futuri erant, lumen optimæ institutionis præberet.

[13] [in sui electionem consentit.] Placuit etiam Omnipotentiæ divinæ huic miraculo aliud addere ad ostensionem meritorum beatissimi Viri. Etenim radio supradicto se illustrante, sensit capiti suo unguinis sacri infusum liquorem, quo totum ejus delibutum est caput p. Et merito, ut qui oleum spiritale populis, quo eorum quidem capita visibili, mentes autem prædicatione, Spiritu sancto in se loquente, uncturus erat chrismate invisibili & gratia ejusdem Spiritus sancti, ipse quoque prius tali unctione insigniretur. Acceptis autem talibus ac tantis auspiciis, divinis timuit contraïre statutis: neque tutum illi videri poterat, tot signis præcurrentibus, divinæ contradicere jussioni; præsertim cum luce & unctione sancti Spiritus, qui oleo visibili designatur, interius illustratus atque perunctus, ut & sanctus Ysaïas, ad mittendum se in divinum ministerium debere potius offerre, quam recusare, didicerit q.

ANNOTATA.

a In codice nostro, ex quo hæc edimus, hic titulus litteris miniatis præmissus est: Incipit textus Vitæ, actuum atque obitus beati Remigii Remorum pontificis & Francorum Apostoli, cujus depositio est Idus Januarii, translatio autem Kalendas Octobris. Tum sequitur titulus capitis 1, quem, ut reliquorum capitum titulos, vide in veteri partitione hic præmissa.

b Indicatur hic illa Vandalorum aliorumque barbarorum, quos Stilico anno Christi 406 evocavit, in Gallias irruptio, de qua S. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam, Renatus Profuturus Frigeridus apud S. Gregorium Turonensem, Prosperaliique veteres meminerunt, & de qua consuli possunt rerum Francicarum scriptores.

c Colitur ille in agro Luxemburgensi die 17 Maii; sed gesta ejus præter pauca illa, quæ Fortunatus supra in Vita breviori & post illum Hincmarus hic tradidit, fere latent.

d Non lubet mihi divinare, utrum Hincmarus hæc ex antiquiori scriptore didicerit, an pro suo ingenio sic amplificaverit dicta Fortunati, qui in Vita brevi num. 1 tantummodo ait, Montanum monachum in somnis tertio admonitum fuisse, ut S. Remigii nativitatem Ciliniæ prædiceret. Inscripta est hæc beata genitrix in Romano aliisque Martyrologiis ad diem 21 Octobris, ubi de illa nobis erit agendum.

e De hoc veluti insigni viro, sed tacito nomine, meminit S. Sidonius Apollinaris in epistola ad S. Principium, S. Remigii fratrem. Verba ejus dedi in Commentario prævio num. 34.

f S. Principii gesta exposita sunt ad diem 25 Septembris; S. Lupi vero examinanda ad 19 Octobris. Porro hujus S. Lupi patrem verisimilius diversum esse a S. Principio, dixi in Commentario prævio num. 36.

g Flodoardus lib. 1 Historiæ Remensis cap. 10 eadem referens, nihilominus tradi ait, S. Remigii nutricem fuisse S. Balsamiam; de qua dubitationem meam exposui in Commentario prævio num. 44 & sequentibus; ut de eadem certius instrui possimus, priusquam ad diem 25 Octobris, quo aliquot Martyrologiis inscripta est, in Opere nostro pertigerimus.

h

Consequenter ad hæc idem Hincmarus inter alios versus S. Remigii loculo hunc etiam inscripsit:

Qui prius est sanctus, mundo quam matre creatus.

In antiqua quoque Præfatione Missæ legebatur: Hic est ille Remigius, qui prius fuit consecratus, quam genitus. Sed prudens lector mecum haud dubie certius argumentum, quam sint istæ auctoritates & ratiocinia, pro tam eximio privilegio requiret. Nec aliter visum fuisse apparet Flodoardo, qui lib. 1 cap. 10 cetera ex Hincmaro adoptans, Remigii sanctificationem in materno utero caute prætermisit.

i De S. Remigii patria vide dicta in Commentario prævio num. 42 & sequenti.

k Non hæc ratio datur in vulgata, Gen. 32, ℣ 28, ubi dicit ei angelus: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?

l Paucis adverte hic, studiose lector, insigne sancti Francorum Apostoli testimonium de vera as realis sanguinis Christi in Sacramento Eucharistiæ præsentia.

m Eximiam sancti Viri eloquentiam a S. Sidonio Apollinare honorifice laudatam habes in hujus ad illum epistola, quam dedi in Commentarii prævii § 5. Quæ sequuntur usque ad vocem turbas, descripta sunt ex Fortunato in Vita brevi num. 2.

n Id est, S. Montanum, qui illius nativitatem prædixerat.

o Descripta hæc sunt ex Vita brevi num. 2. Ceterum initium episcopatus illius in Commentario prævio § 4 fixi circa annum Christi 457.

p Nec de cælesti radio, nec de hac unctione divinitus facta meminit Fortunatus. Flodoardus lib. 1, cap. XI Hincmarum secutus est, sed præmissoverbo traditur. Consonat vetus Præfatio Missæ his verbis: E cælo sibi infusionem chrismatis super se venientem Adolescens aspexit. Sed quia de hujus Præfationis ætate mihi non constat, nescio, hæcne Hincmaro, an Hincmarus Præfationis auctori præluxerit.

q Isaïæ cap 6, ℣. 8.

* l. Abram

CAPUT II.
Sancti ordinatio & virtutes episcopales: innocentia vitæ prodigio passerum probata: auctoris exhortatio ad lectores.

[Episcopus ordinatus,] Posthabita ergo omni dubitatione atque ancipiti submota sententia, unanimitate episcoporum Remensis provinciæ, infulis induitur sacerdotalibus, benedictione consecratur episcopali, atque in sede præsulatus collocatur hujus civitatis Remorum. Ubi statim sic apparuit aptus & devotus, tamquam si officio, ad quod noviter ascenderat, jugiter præfuisset. Fuit itaque in elemosinis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in caritate perfectus, in humanitate profusus, in doctrina præcipuus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus. Sinceritatem mentis vultus sui serenitate monstrabat, & pietatem clementissimi cordis ostendebat in lenitate sermonis. Quidquid ad salutem pertinere posset æternam, non minus implebat Beatissimus opere, quam sermonis prædicatione docebat a. O Virum per omnia Deo dignum! Eminebat in ipso habitu animi pulchritudo; in specie exterioris hominis ipsam putares expressam ymaginem sanctitatis.

[15] [omnibus pastoralibus virtutibus] Erat irreverentibus terribilis aspectu, reverendus incessu, metuendus severitate, venerandus benignitate. Censuram autoritatis temperabat mansuetudo humilitatis. Delinquentibus quidem minabatur frontis austeritas; sed blandiebatur cordis serenitas. Erga bene agentes Petrus apparebat in vultu: erga delinquentes Paulus in spiritu; ac sic conveniente in uno diversitate gratiarum, illius pietatis, hujus erat æmulator districtionis; ita ut, cum præsentiam ejus quisquam vix sustineret, absentiam ferre non posset. Internorum autem bonorum suorum formas ac species, sicut nemo ad plenum potuit aspicere, ita nemo sufficit explicare: quas sicut ille studuit excolere, ita & laboravit occulere, & cum hæc vellet augeri, nolebat agnosci. Sed quia hæc est natura justitiæ, ut, quanto studiosius abscondi optat, tanto clarius innotescat, & occultatio ipsa prædicatio sit; per populos tantorum bonorum fama volitabat. Eminebat in admiratione omnium, veluti civitas super verticem montis exposita; nec jam poterat latere lucerna sub modio.

[16] Gloriosa illa anima aperuit latentes in se divitias cælestium munerum, [mox elucet,] & de armario suave olentium virtutum aromata sanctificationis & gratiarum suarum super omnem hanc ecclesiam effudit. Neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia, sic in se excoluit diversas gratiarum virtutes, ut vix pauci tenerent singulas, quomodo ille implevit universas. Semper in operis exercitio, semper in compunctionis affectu. Nulla illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur. Qui contrita continuatis jejuniis ossa studebat de persecutore inimico longo triumphare martyrio, pro cibo ac potu hoc secum incessanter ruminans: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte: Concupiscit & deficit anima mea in atria Domini: cor meum & caro mea exultaverunt in Deum meum: Defecit in salutare tuum anima mea, sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum; quando veniam & apparebo ante faciem Dei!

[17] Et consolando se: Quare tristis es, anima mea, [& ad cælestia semper anhelans,] & quare conturbas me? Sperabo in Deo, quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei & Deus meus. Satiabor, dum manifestabitur gloria ejus. Nam quia specie sui Conditoris, ad quam anhelabat, necdum satiabatur, continuis suspiriis atque gemitibus, diurnis ac nocturnis lacrimis illum desiderans, pro lucta ad superna gaudia sublevata, flendo se anima sancta pascebat. Et intus quidem doloris sui gemitum tolerabat, sed eo refectionis pabulum percipiebat, quo hic vis amoris per lacrimas emanabat. Præter vitam avide nichil esuriebat, præter justiciam nichil delectabiliter sitiebat. Præsentia, tamquam inania atque transacta, absente spiritu, non videbat, & in futuro reposita, quasi oculis subdita, concupiscebat. Et vere felix terra, quæ talem genuit, ac de alumno nobis patronum, de homine angelum ac doctorem nobis emisit. Bene igitur & congrue secundum prophetam de illo dicimus: In memoria æterna erit justus.

[18] Digne enim in memoria versatur hominum, qui ad gaudium transiit angelorum: [simul strenuam sui gregis curam habet,] qui ideo gratiam Dei glorificatus invenit, quia mundi gloriam adjutus Dei gratia, non quæsivit: qui gubernaculum fidei viriliter tenens, anchoram spei tranquilla jam in statione composuit: qui contra impetum diaboli scutum Dei ita infatigabiliter tenuit, ut ad victoriam perveniret. Habemus in eo medicum e cælo, cum quo sanctitas, immo ipse sanctitatis Auctor, civitatem nostram intravit. Quantis cæcis, a via veritatis errantibus, visum, quo Christus videretur, aperuit; & in quantorum auribus sermonibus cælestium mandatorum pretiosum infudit auditum! Quantos intrinsecus vulneratos angelici oris arte & orationis virtute curavit! Quantorum animas, peccatis in corpore jam defunctas, ad emendationem, tamquam ad lucem vocando, resuscitavit! Docebat filios suos cotidie, ne res alienas concupiscerent; ne eis conjuges alienæ pulchræ essent, nec peccati venenum per aspectum animam penetraret. De quantorum ille cordibus, quos iniquitas & impietas possidebat, fugavit luxuriam, promovit b iram, restinxit invidiam; revocando illic fidem & castitatem atque misericordiam!

[19] [multosque fructus refert.] Quantos Vir ille apostolicus pœnitentiæ medicamentis a peccatorum morte resuscitavit, custos animarum; cupiditates resecans, iras comprimens, malitias extirpans. His magis Vir ille temporibus necessarius fuerat, quibus tanta iniquitas, sumptis cotidie, deficiente justitia, viribus, convalescit. Et quidem ille in hac peregrinatione seculi solo corpore constitutus, cogitatione tamen in illa æterna patria conversatus est, qui huic mundo crucifixus ac mortuus, quicquid laboravit, de hac vita ad illam transtulit, & de sinistra semper transmisit in dexteram, atque in cælo suos reposuit sudores. Et inter hæc omnia intendebat Vir beatus jactantiam virtutum fugere, in quo non poterat gratia celsa latere. Adeo ut non solum corda hominum belluina feritate crudelia ad mansuetudinem Christi domaret fidelis Servus ejus & prudens, sciens conservis suis dare in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium mensurare & oportune divini verbi pabula ministrare; verum etiam aves, ut innocentia & potestas primi Adæ, antequam peccaret, cui omnia irrationabilia subjecta fuerunt, ut Scriptura demonstrat, in isto sancto Viro per secundum Adam, Dominum nostrum Jesum Christum reformata intelligeretur.

[20] [Passeres ad eum pascendi veniunt:] Dum enim inter domesticos suos contingebat secretius illum habere convivium, & delectaretur in hylaritate carorum, descendebant ad eum intrepidi passeres, & in manu ejus mensæ reliquias colligebant. Discedebant alii saturi, accedebant alii saturandi: sicque mansuescebat feritas avium in operatione virtutum c. Delectatio namque illius talis erat in hylaritate carorum, sicut de beato Job legimus, quoniam non cadebat lux vultus ejus in terram, quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut numquam contemptibili lætitia resolveretur; sed quotiescumque hylariorem se præsentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret. Ita & hic Sanctus religiosa gravitate discretus in omnibus, non vanitatis jactantia hoc vel dissolutione agebat; sed ut Dei ostenderetur sibi collata gratia, & ad ejus amorem ac fidem, qui mirabilis in Sanctis suis servos suos multis modis consolari & mirificare dignatur, suorum corda excitarentur, & illius servituti se propensius manciparent.

[21] [de quo facto auctor] Sed non sine consideratione videtur prætereundum, cur iste Sanctus in jocunditate carorum amplius mansuetudine ac pastione passerum, quam aliarum avium delectabatur. Et ut primo dicamus simpliciter, solent homines alias aves domesticas habere in domibus suis, passeres autem, licet in tectis, sicut legimus & videntes scimus, soleant habitare, humana gaudentes vicinitate, intra domos tamen suas domesticos habere non solent. Unde constat, quia si aves, quæ in domibus domesticæ haberi solent, in manu pasceret, pro nullo haberetur miraculo, nec esset, unde convivantibus jocundatio proveniret. In domum quoque secretiorem aliis avibus, quæ intra cubicula domesticæ haberi non solent, nisi passeribus, qui in tectis humana vicinitate gaudentes habitare solent, ad hanc Servo Dei divinam collatam gratiam demonstrandam facultas non erat conveniendi. Sed si altius aliquid in hoc Sancti Dei facto perscrutari volumus, intelligere possumus, quia nullæ aves tam sæpe in Scripturis commendantur, sicut passer, columba & turtur.

[22] Columba quippe & turtur, qui gemitus pro cantu edere solent; [quædam observat,] quia luctus Sanctorum in præsenti seculo & superna desideria per secretas orationum lacrimas & conventus Ecclesiæ publicos, designant. Passer vero, avis corpore parva, sed maxima sagacitate sollicita, quæ nec facile laqueis irretita, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur; hæc propter infirmitatem suam, ne aut ipsa a prædatore capiatur, aut fœtus ejus serpentinis devorentur insidiis, ad domorum fastigia celsa concurrit. Huic merito prudens & humilis quisque comparatur, qui diabolicæ calliditatis fraudes fugiens, vigiliis & orationibus ac pœnitentiæ lacrimis intra sanctæ Ecclesiæ septa se munire festinat. Redemptor etiam & Salvator noster, se passerem dignatus est designare, psalmista teste, qui dicit: Etenim passer invenit sibi domum. Jam quippe passer sibi domum invenit, quia æternum cæli habitaculum noster Redemptor intravit: ubi factus est, sicut passer solitarius in tecto, quia solus inter mortuos liber sedet ad dexteram Majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit, ut sit & vocetur Filius Dei.

[23] Ad quem in hac peregrinatione posita anima cujusque fidelis suspirans sic jocundatur, [ac prolixe disserens,] dum per fidem rectam & sancta desideria ac per bona opera in cælorum regno mansionem suam sentit esse præparatam, sicut passer in foramine parietis exultat; id est, jam veraciter fidelis in foramine maceriæ, scilicet in unitate Ecclesiæ, quæ de perforato in cruce Christi latere lavacro rigatur & poculo, a maligni spiritus & membrorum ejus malignitate protectus exultat, & qui ex sanguinibus & voluntate carnis & voluntate viri fuerat natus, sanguine Jesu veri Filii Dei de potestate tenebrarum redemptus, & ex aqua & Spiritu, quo idem Dominus Deus noster ex gloriosa semper Virgine Maria, Domina nostra, est natus, & ipse a virgine matre Ecclesia immaculato divini fontis utero est renatus ac incorporatus, gaudio inenarrabili & exultatione exultat. Unde talia quoque de hoc beati Francorum Apostoli (signa enim apostolatus ejus Franci sunt, sicut in processu monstrabimus) ad notræ utilitatis augmentum considerantes, trahere possumus, comparantes illud actioni Johannis Apostoli.

[24] Fertur relatione majorum, quia cum beato Johanni Apostolo avis, quæ perdix vocatur, viva & sana a quodam oblata fuisset, cœpit eam leni manu demulcendo tractare. Quod quidam adolescentulus videns, ad coævos suos ridendo dixit: Vi