Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober I           Band Oktober I           Anhang Oktober I

2. Oktober


DIES SECUNDA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI VI NONAS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Primus, Antiochiæ martyr.
S. Quirillus aut Cyrillus, Antiochiæ martyr.
S. Petinus, Antiochiæ martyr.
S. Pontius martyr.
S. Leo martyr.
S. Gaianus martyr.
S. Secundianus aut Secundarius martyr.
S. alter Secundianus martyr.
S. Plato aut Platio martyr.
S. Leontius martyr.
S. Eleutherius, Nicomediæ in Bithynia.
Socii martyres, Nicomediæ in Bithynia.
S. Lizerius martyr Romanus, Venetiis in Italia.
S. Modestus levita M., Beneventi in Italia.
S. Diateria virgo, Mediolani in Insubria.
S. Leudomerus vel Leodemirus episc. confes. Catalauni in Campania Galliæ.
S. Serenus presbyter confes., in prioratu Cellæ subtus Cantumerulam in Campania Galliæ.
S. Joannes episc. Comensis confes., Comi in ducatu Mediolanensi.
S. Leodegarius episcopus frater m. in Galliis.
S. Gerinus comes frater m. in Galliis.
S. Theophilus monachus confessor in Græcia.
S. Beregisus abbas, Andaini in Sylva Arduennensi.
B. Godefridus presb. Ordinis Cisterciensis, Villarii in Brabantia.
B. Berengarius ex Ordine Prædicatorum episcopus Ilerdensis, in Hispania Tarraconensi.
S. Thomas de Cantilupe, episc. Herefordiensis, apud Montem Flasconis in Hetruria Pontificia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Melori aut Melarii martyris ad hunc diem fit mentio in aliquot Kalendariis, & Lobineau in Sanctis Armoricæ Melorum refert ad hunc diem, & Melarii ibi fit mentio in Kalendario Leonensi. Vide dicta heri in Prætermissis, & Acta interim data ad VII Januarii.
S. Ludgeri Monasteriensis episcopi translatio memoratur in Florario nostro Ms. Vide Acta S. Ludgeri ad XXVI Martii.
S. Scupilionis presbyteri mentio fit ad hunc diem in vetusto Kalendario Corbeiensi, aut potius Atrebatensi, quod edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum, his verbis: Atrebatis depositio S. Scupilionis presbyteri. Et mox sequitur: Passio S. Leodegarii, quæ revera contigit in territorio Atrebatensi. At non inveni, Scubilionem presbyterum aut in civitate aut in territorio Atrebatensi mortuum esse aut aliquando cultum, etiamsi Belgarum & Gallorum Hagiologia, Atrebatensisque ecclesiæ Breviaria & Officia propria hunc in finem sedulo pervolverim. Idem erit, opinor, de quo Grevenus ad sequentem diem sine loco meminit his verbis: Scopilionis archipresbyteri & confessoris. Unum novimus Scubilionem presbyterum, de quo una cum S. Paterno Abrincensi episcopo actum est ad 16 Aprilis, eumque memoratum utroque loco suspicamur; cum merito archipresbyter vocari potuerit. At ignoramus, utrum ille aliquando cultus fuerit Atrebatis, quod fieri debuisset, quia corpus S. Scubilionis metu Normannorum eo delatum fuisset seculo IX aut X, ibique ad tempus depositum; an vero ex solo errore Atrebatis memoretur, quod ibi memorandus esset S. Leodegarius, qui sequitur. Quidquid sit, videri possunt Acta SS. Paterni & Scubilionis ad XVI Aprilis.
S. Ursmari & aliorum translatio in novas capsas memoratur apud Molanum & Ferrarium Binchii. Acta S. Ursmari data sunt ad XVIII Aprilis.
S. Saturius eremita, cum 28 Aprilis annuntietur a Ferrario ex Marieta, qui eum memorat propter S. Prudentium Turiasonensem, cujus magister fuisse asseritur, ibidem in Prætermissis remissus est ad hunc diem, quo insertus est Martyrologio Hispanico a Joanne Tamayo. Hic autem sic habet: Numantiæ in Hispania ad Eremitorium S. Michaëlis, Depositio sacrorum pignorum B. Saturii eremitæ, sancti Prudentii episcopi Tyrasonensis magistri: qui cum a juventute usque ad senectam, & amplius, in silentio eremi delituisset, & orationi, meditationi, & aliis austeritatis vacasset exercitiis, demum virtutibus onustus ad Dominum Confessor inclytus permeavit. Quam vera hæc sint, ignoramus. Nam Acta quidem recitat martyrologus quasi vetusta, & epitaphium; sed omnia suspecta de suppositione. Interim fatetur, Saturium non fuisse ullis Martyrologiis insertum. Marieta de eo agit occasione S. Prudentii, sed cultum non asserit. Ferrarius solum allegat Marietam, & non raro aliquos producit, qui cultu carent. Officio ecclesiastico coli Saturium, nemo asserit; idque sane mirari possumus, si sepulcrum ejus frequentetur a populis circumjacentibus, ut asserit Tamayus. Quidquid autem sit de frequentatione sepulcri, nihil novimus de Saturio, nisi quæ leguntur in Actis S. Prudentii, illaque quam sint certa, hic non inquirimus. Adeat studiosus lector Acta S. Prudentii Turiasonensis & Prætermissos ad XXVIII Aprilis.
S. Jacobus filius Alphæi annuntiatur apud Ludolphum in Fastis Coptitarum ecclesiæ Alexandrinæ & Æthiopum Habessinorum. Unus est ex duodecim Apostolis, &, ut existimamus cum omnibus fere Patribus, distinctus a Jacobo Fratre Domini & primi Hierosolymitanorum episcopo, qui in iisdem Fastis die 23 ejusdem mensis annuntiatur hoc modo: Jacobus Frater Domini. De utroque Jacobo actum est ad 1 Maii, ibique distinctio probata, quæ & ulterius confirmata est in Dissertatione particulari ante tomum 6 Septembris. Hæc igitur videri poterit, & Acta ad 1 Maii.
S. Marculphi abbatis meminit Martyrologium Ms. S. Vedasti. Acta S. Marculphi data sunt die 1 Maii.
Eunochii monachi, discipuli S. Columbani, meminit Ferrarius, eumque ponit in Scotia, citans Kalendarium Scotiæ, non aliud, quantum existimare possum, quam Menologium Scoticum Dempsteri. At Dempsterus non in Scotia, sed in Belgio Eunochum suum annuntiat his verbis: Sithiu (nomen est antiquum monasterii S. Bertini, quod etiamnum floret Audomaropoli in Artesia ad confinium Flandriæ) Eunochi monachi, non S. Winoci socii, sed sancti Columbani discipuli. At hæc non bene cohærent: nam S. Columbanus annis fere viginti & quinque mortuus est ante conditum monasterium Sithiense aut S. Bertini, & postremos vitæ annos transegerat in Italia. Ut verbo dicam omnia, Eunochius ille ignotus est, & solum ex corruptione nominis magis usitati, sive ipsius S. Winoci, sive unius ex ejus sociis, sive alterius Scoti aut Hiberni ortus videtur. Allegant Martyrologium Canisii, qui ad hunc diem nihil tale habet, ut gratis hic dies a Dempstero sit electus. Verum 17 Junii Canisius, aliique eo die in Prætermissis laudati, habent quemdam Enolich, quem Bartius noster in S. Molingo, ad eumdem diem illustrato, conjicit ipsum esse Molingum, quod corrupta fuerit prima nominis littera, & pro Moling scriptum fuerit Eoling. Videri possunt Prætermissi ad nomen Enolich, & initium Commentarii de S. Molingo ad XVII Junii.
Enoch confessor sequitur apud Ferrarium post Eunochium, illumque figit in Hibernia; dubitans tamen, an idem non sit, sed asserens distinctum ab Enolicho. Quæ allegat in Annotatis, non sunt ullius ponderis. Vellem pro tribus unum certo invenire possem. Hunc autem ubi invenerimus, certo dabimus. Interim vide mox assignata ad XVII Junii.
S. Aloysii Gonzagæ S. J. beatificatio memoratur in Ephemeridibus apud Balinghemium. Acta data sunt ad XXI Junii.
S. Odranum, quem a 16 Maii ad 2 Octobris remiserant decessores nostri, postea mutato consilio, dederunt ad 7 Julii, una cum S. Medrano, ejus fratre, propterea quod connexa essent, quæ ad utrumque hunc Sanctum spectantia ibidem deprompserunt ex Actis S. Kierani, Sagiriensis episcopi, apud nos editis 5 Martii. Vide ergo dicta ad VII Julii.
Annualis presbyter, discipulus S. Kiliani, memoratur hodie apud Camerarium, & apud Dempsterum, ubi Arnualis scribitur, ibique ponitur in Franconia: nimirum quia S. Kilianus fidem in Franconia prædicavit. Memoratur etiam in impresso aliquo Sanctorum Hibernorum Catalogo, non tamen in omnibus, quos habemus. Laudatur ab omnibus Henricus Canisius, seu potius Vita S. Kiliani apud Canisium edita, & apud nos illustrata ad 8 Julii. In ea Arnuvalis presbyter revera commemoratur, tamquam unus ex illis, qui cum S. Kiliano profecti sunt ad fidem prædicandam; indeque Trithemius lib 3 de Viris illustribus Erwaldum, ut vocat, fecit socium S. Kiliani in martyrio; sed perperam. Nam neque ex illa Vita, neque aliunde innotescit, ubi prædicaverit, aut defunctus sit: neque magis probari potest, an umquam cultu ecclesiastico sit honoratus. Itaque videri potest Vita S. Kiliani, & observatio eodem die in Prætermissis data de variis nominibus, quibus ad plures dies reproductus fuit VIII Julii.
S. Scariberga hodie annuntiatur a Castellano, apud nos data ad XVIII Julii.
S. Sigrandæ, seu Sigradæ, matris S. Leodegarii memoria est in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De hac sancta Vidua actum est ad IV Augusti.
Institutio sanctissimi Rosarii beatissimæ Virginis Mariæ annuntiatur in Martyrologio Hispanico, & ibi attribuitur S. Dominico. Spectat ad Opus particulare de beatissima Virgine; & interim videri poterunt disputata de illa institutione in S. Dominico ad IV Augusti.
S. Claræ virginis translatio apud Assisium addita est plerisque editionibus Usuardi, celebraturque in Florario Ms., & in multis Martyrologiis neotericis, nominatim Franciscanorum, qui eam festivitate colunt. At de ea translatione actum est in S. Clara ad XII Augusti.
Hildeboldi archiepiscopi Coloniensis obitus memoratur in Florario Ms., sed sine titulo Sancti aut Beati. Vide dicta de Hildeboldo in Prætermissis ad III Septembris.
S. Eusebius Papa hodie memoratur in pluribus Fastis vetustis, quemadmodum jam dictum est in S. Eusebio ad XXVI Septembris.
SS. Cyprianus & Justina MM. celebrantur in Fastis Græcorum & Moscorum, apud Latinos & in Opere nostro ad XXVI Septembris.
Angelorum custodum festum annuntiatur in hodierno Martyrologio Romano, & in aliis recentioribus. De eo actum est in S. Michaële & omnibus Angelis ad XXIX Septembris.
Urbanus Papa IV memoratur cum titulo Beati apud Henriquezium & Bucelinum. Consule dicta in Prætermissis ad XXX Septembris.
Nehemias, de quo heri in Prætermissis ex Henriquezio, hodie ponitur apud Chalemotum. Vide dicta ad 1 Octobris.
Agletrudis virgo, filia S. Bavonis, annuntiatur hodie, ut Sancta, apud Arturum a Monasterio. De ea mentio facta est in S. Bavone ad 1 Octobris.
Dedicatio ecclesiæ S. Remigii memoratur Remis in Florario Ms., apud Menardum & Ferrarium. De ea actum est in S. Remigio ad 1 Octobris.
Colmeri & duorum aliorum mentio fit in Florario Ms., ut sanctorum episcoporum & confessorum, sed sine loco & ulteriori notitia. De Colmero, nescio, quo, ita meminit Grevenus: In Tuscia, Colmeri episcopi & martyris. At ignotus ille est in aliis Martyrologiis, nec nobis aliunde innotuit.
Sysai nomen sequitur in laudato Florario, æque nobis incogniti.
Gerici ibidem tertium est nomen, itaque sequitur, acsi episcopus diceretur & confessor. De Gerico tamen sic habet Grevenus: Item beatæ memoriæ Gerici, ducis Sabaudiæ & confessoris. In Martyrologio Germanico & apud Ferrarium similiter dux vocatur. Suspicor, reproduci in Florario, & apud alios, S. Goëricum aut Gericum episcopum Metensem, alio nomine Abbonem dictum; cum & ducis titulum habuerit & episcopus fuerit. De Goërico Metensi egimus ad 19 Septembris. Potuit tamen & Goëricus vel Gericus Senonensis, de quo actum est ad 27 Augusti, in Florario memorari, aut alius quispiam nobis hactenus ignotus. At inter duces Sabaudiæ nullum novimus Gericum.
Et Theilandi abbatis & martyris memoria subditur in Florario, & apud Grevenum Thaylaidi abbatis & martyris. Cum tam hic, quam ad tres præcedentes, locus martyrii aut mortis omittatur, merito suspicamur, ipsis scriptoribus non satis cognitos fuisse, quos tamquam Sanctos annuntiant.
Godefridus Pachomius, monachus Villariensis in Brabantia, hodie cum titulo Beati memoratur in Menologiis Cisterciensibus ab Henriquezio & Chalemoto, uti & a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii: sed nullus eorum profert ulla publici cultus indicia. Præclara de hoc Godefrido apud Henriquezium relata legi possunt. De alio Godefrido, Villariensi item monacho, cui titulum Beati vindicare possumus, ad hunc ipsum diem agemus. Theobaldum vero Claravallensem, quem similiter Beatum vocat Henriquez, defectu cultus omittemus.
Ludovicum de Utrera, presbyterum Ordinis Minorum Hispali in Hispania more suo cum titulo Beati annuntiat Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano, & alios nonnullos sine ullis publici cultus indiciis. De Ludovico in Annotatis dicit: Qui ob vitæ innocentiam atque asperitatem, tum in vita, tum quoque in morte, dignus regno cælesti ab omnibus habitus est, atque Sanctus veneratus. Hinc consului Waddingum, quem laudat, & qui Ludovicum breviter commendat ad annum 1259. At solum agitur de morum sanctitate & de opinione hominum, non de ulla veneratione publica.
Frumentius, Ordinis Prædicatorum, occisus a Tartaris, cum titulo Beati memoratur apud Lafonum in Anno Dominicano, sed sine indiciis cultus ecclesiastici.
Catanæ, translatio miraculosæ imaginis beatissimæ Virginis Odigitriæ. Annuntiatio est Octavii Caietani in Martyrologio Siculo.
Pantaleonis mentio videtur fieri in codice Epternacensi apud Florentinium, & aliorum aliquot Martyrum: sed Florentinius in Annotatis verisimillime existimat, ex Pontio & Leone, qui in aliis leguntur, nomen conslatum, & sic ex duobus unum factum.
Beati episcopi apud nos mentio fit in auctariis Bedæ ex Ms. Tornacensi. Non desunt Sancti, quibus nomen Beatus. Magis tamen credo, ex errore Beatum unico illi Ms. insertum fuisse.
Everelmum anachoretam merito inter antiquos Flandriæ Sanctos ab auctoribus numerari, lib. 2 Rerum Brugensium cap. 9 Sanderus scribit. Religiosissimum Meyerus in Chronico Flandriæ ad annum 1060; tam antiquitate, quam religione Venerandum Miræus de Canonicorum regularium Ordinis S. Augustini origine ad annum 1048, Beatum vero Gazetus in Historia ecclesiastica Belgii, & Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii die 2 Octobris appellant, quamquam non eadem apud omnes ratione nomen ejus inveniatur expressum; nonnulli enim Everelinum aut Everelmum; Querelinum aut Quirinum nuncupant alii. Vitam porro anachoreticam duxit Brugis Flandrorum, sepultusque est in cœnobio Quercetano, Eeckhout indigenis dicto. In signum sanctimoniæ (Cornelii Bartholomæi ejusdem cœnobii S. Theologiæ professoris in Mantissa ad Pondus sanctuarii verba refero) sepulchrum ejus honoratum est antiquissima tumba lapidea, cui superstructus imminet Australis murus basilicæ, supra tumbam vero in ipso muro visitur tabula ex albo lapide, exhibens imaginem Anachoretæ cum hac epigraphe: Hic jacet Everelmus Anachoreta, qui duodecim annos hac in insula luci nostri conversatus est, et obiit anno Domini MLX secunda die Octobris. Qui quam bonæ vitæ & sanctæ conversationis exstiterit, testantur antiquæ chartæ prædicti loci, inquit Rayssius: itaque ea de re ad amplissimum dominum abbatem Quercetanum litteras dedimus, cujus quidem ea fuit humanitas, ut abbatiæ suæ monumenta discusserit; verum amplissimus Præsul post institutum diligens tum a se, tum a suis examen nihil invenit eorum, quibus Everelmi vel vita illustrari, vel cultus probari posset.
Joanna, nescio, quæ comitissa, cum titulo Beatæ annuntiatur a Bucelino in Hispania. Eam ipse Bucelinus non satis noverat, opinor, cum accepta sit ex Opere fabulis inquinato Alani de Rupe.
Alexandra virgo, ut Sancta, annuntiatur in Ægypto apud Arturum a Monasterio in Gynæceo. Memoratur in Historia Lausiaca Palladii cap. 5, & ab aliis historicis, non in Marytrologiis.
Cyriacus & Hanna mater ejus annuntiatur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum; sed nobis ignoti sunt.
Ammon aut Amoun anachoreta, qui in matrimonio virginitatem cum uxore conservasse dicitur, in Nitria annuntiatur apud Castellanum, haud dubie, quia Admonius quidam hodie memoratur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. At minus certum nobis videtur, an idem sit ille Admonius, & malumus sequi Græcorum Fastos, qui de Ammone illo agunt die IV Octobris.
Apollinaris episcopi & martyris mentio est in Auctariis Usuardi ex codice Hagenoyensi; sed sine loco. Erit fortasse S. Apollinaris Valentinus, de quo agendum ad V Octobris.
S. Pipia diaconus Belnensis hodie annuntiatur apud Saussayum; apud Castellanum die, quo coli asseritur, VII Octobris.
S. Nuncius confessor Hasteriæ in diœcesi Namurcensi hac die coli dicitur apud Fisenum in Historia Leodiensi pag. 108. At passim a Martyrologis Belgicis memoratur ad X Octobris.
S. Cilinia virgo hodie Parisiis annuntiatur a Ferrario, & ab Arturo in Gynæceo. At Meldensis est virgo, ibique colitur XXI Octobris.
S. Bergæ, unius ex Sociabus S. Ursulæ, festivitatem hac die celebrari in monasterio Montis Regalis in Gallia, ad quod corpus ejus translatum fuit tempore S. Ludovici regis, ut relatum est tom. 5 Augusti in S. Ludovico num. 887, testatur Chalemotus. At de S. Ursula & omnibus ejus Sociabus simul agemus ad XXI Octobris.
Ercus, S. Patricii discipulus, & episcopus Slanensis in Hibernia, occurrit in Vita S. Brigidæ virginis, & in Vita S. Patricii, ubi Hercus a Jocelino vocatus est. Vita S. Brigidæ, data I Februarii, cap. XI iter ejus cum. S. Brigida refert, gestaque in illo itinere. Ibidem autem in Annotatis lit. d Bollandus de Erco observavit sequentia: Hic est ille Ercus sive Hercus, qui S. Patricio ad Leogarium venienti primus assurrexit contra regis mandatum: ac deinde baptizatus, postea episcopus Slanensis est factus, & coli dicitur 2 Octobris, alibi 2 Novembris. Est Slania urbs, olim episcopalis, ad Boinum sive Boandum flumen, supra Pontanam. Quæ de assurgente Erco in adventu S. Patricii hic dicit Bollandus, leguntur in Vita S. Patricii a Jocelino scripta, dataque ad 17 Martii, cap. 5, num. 35, ubi sic loquitur Jocelinus: Quidam autem Hercus nomine, filius Degha, qui multa de S. Patricio dixit, in conspectu omnium assurgens, illum honorifice suscepit. Sanctus præsul ipsum benedixit, vitamque ipsi æternam promisit. Ipse autem in Deum credens baptismi gratiam percepit, & vitam virtutibus & signis inclytam ducens, postmodum episcopus effectus, in civitate Slanæ ad cælestia migravit. Video quidem, hæc verba multum conducere ad laudem Erci vel Herci; sed simul perspicio, in neutra Vita titulo Sancti aut Beati honoratum esse Ercum, ut verisimile sit, eum cultu caruisse, dum Vitæ sunt scriptæ. Illi sanctitatis tituli in aliis quoque Vitis omissi sunt, certe in illis, quas ego consului. Attamen cultus Erci insinuatur in Vita tertia S. Patricii apud Colganum num. 38, sic tamen, ut nesciamus, an dictæ Vitæ tuto fidere possimus. Colganus ad Vitam 2 Nota 63 aliqua laudat Martyrologia Hibernica; sed ne his quidem omnem dubitationem sublatam existimo, quia & 2 Octobris & 2 Novembris memorari dicitur, & quia in recentioribus aliquot Sanctorum Hiberniæ Catalogis memoratur sic, ut sola Jocelini auctoritas, quæ non sufficit, allegetur. Rogamus ergo eruditos Hibernos, ut, si certiora habeant cultus publici indicia, ea nobis communicare dignentur pro II Novembris.
Melianum, tamquam patrem S. Melori aut Melarii, & Sanctum memorat Lobineau in Sanctis Britanniæ cum Meloro ad hunc diem. At nec in ullis Kalendariis ab eo productis nomen Meliani reperio, nec cultum aliter probat Lobineau, quam dicendo, nomen martyris aliquot locis Meliano datum esse ob mortem violentam, qua sublatus est a fratre. Castellanus in indice Martyrologii Universalis eumdem memorat Gallico nomine Meliau, ex quo format Latine Meliavus; attque patronum esse aliquot parœciarum, ac verisimiliter eumdem cum eo, quem Gallice S. Millau vocari asserit, & quem 5 Novembris annuntiat in diœcesi Trecorensi. At necdum sic omnis dubitatio de cultu Meliani sublata est, quod forte S. Melorus aut Melarius iis nominibus designari potuit, aut certe alius Sanctus. Quare gratum nobis fuerit, si quis cultum Meliani evidentius probare valeat, ut de eo tuto agere possimus ad V Novembris.
S. Livini M. mentio est in apographo nostro Martyrologii Ms. S. Vedasti. Colitur S. Livinus, & legitur in Martyrologio Romano ad XII Novembris.
S. Maximi episcopi Regiensis Ostensio memoratur in editionibus tribus Usuardi, videlicet in Lubeco-Coloniensi, Greveni & Molani, uti & in Martyrologio Germanico. Colitur S. Maximus XXVII Novembris.
Vulfadus, aut, ut legitur impressum, Wlphadus, archiepiscopus Bituricensis, & hac die obiisse dicitur, & Sanctus vocatur in Patriarchio Bituricensi cap. 48, apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 67. Hinc cum ad 31 Martii piis accenseretur a Saussayo, ibidem in Prætermissis ad hunc diem remissus est, ut res examinaretur. At nomen modice luxatum a Saussayo, ibi magis etiam vitio typothetæ corruptum est, impressumque Vulsandus. Quod modo spectat ad indicia sanctitatis aut cultus, quæ proferuntur in laudato Patriarchio, illa minime videntur sufficere. Nam hæc solum affert auctor: Iste (Wlphadus) ut mea quidem fert sententia, apud sanctum Laurentium Bituris in divorum pontificum Davidis & Asclepii conditorio visitur, venerationique ibidem habetur sub appellatione sancti Florentii; idque tum conjectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Nam quum debeat ipse, ut olim, nominari populari lingua (Saint Vulphant) nunc tamen per errorem, ut publica habet loquendi consuetudo, vocatur Saint Florent. Hæc solum conjectura pro cultu Vulfadi profertur, eaque certe nobis nequit sufficere. Quin & parum probabile videtur, nomen ita mutatum fuisse, ut pro Saint Vulphant vocetur Saint Florent. Castellanus existimat, alium esse præsulem Bituricensem, qui vulgari nomine Saint Florend, ut ipse scribit, dicitur, eumque duobus seculis vetustiorem, quem Latine Volfolendum vocat. An ea opinio sit certa, examinari poterit ad diem, quo Volfolendum memorat, XII Decembris.

DE SS. PRIMO, QUIRILLO, AUT CYRILLO, ET PITINO MM.
ANTIOCHIÆ.
ITEM DE SS. PONTIO, LEONE, GAIANO, SECUNDIANO AUT SECUNDARIO, ALTERO SECUNDIANO, PLATONE AUT PLATIONE ET LEONTIO MM.
EX MARTYROLOGIIS.

[Commentarius]

Primus, Antiochiæ martyr (S.)
Quirillus aut Cyrillus, Antiochiæ martyr (S.)
Petinus, Antiochiæ martyr (S.)
Pontius martyr (S.)
Leo martyr (S.)
Gaianus martyr (S.)
Secundianus aut Secundarius martyr (S.)
alter Secundianus martyr (S.)
Plato aut Platio martyr (S.)
Leontius martyr (S.)

AUCTORE J. S.

[Tres ex his Martyribus annuntiati in Romano,] Baronius in Martyrologio Romano tres Martyres hodie annuntiat, tamquam Antiochiæ passos, ita scribens: Antiochiæ sanctorum martyrum Primi, Cyrilli & Secundarii. In Annotatis sic habet: De his agitur in vetustis manuscriptis (non Actis, sed Martyrologiis) ex quibus etiam Molanus hac die. Si autem consulamus Martyrologia Hieronymiana, ex quibus hi Martyres in alia transiverunt, aut multo plures videbuntur simul passi, aut non omnes erunt Antiocheni, sed ultimus alio loco passus videbitur. Resolutio hujus dubii minus erit certa, quia præcipui martyrologi, qui seculo IX ex Hieronymianis hauserunt, Antiochenos hos Martyres prorsus omiserunt. Offerunt tamen se nonnulla indicia in Fastis vetustis, plures Martyres, qui in Hieronymianis sine loco videntur memorari, ad classem Antiochenam spectare, & ita saltem probabile fiet, multo plures simul esse passos; sed in prolixioribus codicibus totam turmam per interpositionem S. Eusebii Papæ in duas partes distractam, ut die præcedente factum fuit, quemadmodum ibidem observavi; in contractioribus vero multa Martyrum nomina omissa, ut in his passim contingit. Ipsa ergo audiamus Martyrologia.

[2] [omnes in Fastis Hieronymianis,] Hieronymiana apud Florentinium ita habent: In Antiochia Primi. Quirilli. Pitini. Et post S. Eusebium Romæ memoratum sequitur: Et alibi Ponti. Leonis. Gaiani. Secundiani. item Secundiani. Plationis. Leonti. In Epternacensi sic habetur: Antiochiæ Primi, Quirini, Epesini. Et post Eusebium: Et alibi Pantaleonis, Gaiani, Secundiani, item Secundiani, Platonis, Leonti. In Corbeiensi: In Antiochia Primi, Quirilli, Pitini. Deinde post Eusebium: Et alibi, Leonis, Gaiani, Secundi, item Secundi, Platonis, Longi. Si codices hi, quorum primo & Blumianus consentit, soli essent consulendi, necessario dicendum esset, Secundianum aut Secundarium, non esse ex Martyribus Antiochenis, sed pro eo duobus prioribus addendum Pitinum, aut Epesinum; at nomen diversimode scribitur in apographis hodiernis: id etiam videntur exigere posterioribus præpositæ voces, Et alibi. Huic conjecturæ favet etiam Martyrologium Richenoviense, quod similiter priores a posterioribus dividit, ex prioribus unum, ex posterioribus plures omittens hoc modo: In Antiochia, Primi, Quirilli. Tum interponuntur Eusebius & Leodegarius, & subditur: Et alibi, Pontii, Leonis, Gaiani, Secundiani, omissis reliquis.

[3] In codicibus Augustano, Labbeano & Gellonensi miscentur priores cum posterioribus sine loco assignato. [sed non tam distincte,] In primo habetur: Quirilli, Secundiani, Primi,… Gaiani, Cleonti (in aliis Leonti.) Alterum eosdem sic memorat: Quirilli, Secundini, Primi,… Gaiani, Leonti. Tertium: Quirilli, Secundiani, Primi,… Greciani (pro Gaiani) Leonti. In hisce quidem posteriores cum prioribus miscentur, ut dixi, sed inde efficax non habemus argumentum ad omnes Antiochiæ tribuendum, cum eodem modo omnibus immisceatur Eusebius Papa. In Martyrologio, quod mille fere annorum credidit Martenius, ex omnibus tantum tres memorantur hoc modo: Quirilli, Secundiani, Primi, sed sine loco. Hi ipsi leguntur in pluribus Auctariis Martyrologii Usuardini apud Sollerium, nimirum in duobus codicibus Antverpiensibus & aliis duobus, ut sequitur: In Antiochia, natale sanctorum Primi, Quirilli & Secundiani. In Bruxellensi iisdem verbis. In Florentino: In Antiochia, sanctorum martyrum Primi, Cirilli, Secundarii. Accedunt quatuor editiones Usuardi, in quibus hi tres simul Antiochiæ annuntiantur, videlicet Lubeco-Coloniensis, Belini, Greveni & Molani; sed nomen ultimi in prima & tertia legitur Secundiani, in secunda & quarta Secundarii. In uno etiam aucto Bedæ codice legitur: In Antiochia, Primi, Quirilli & Secundiani.

[4] Ex allatis hactenus mecum perspiciet studiosus lector, [ut certum fiat, cum tribus Antiochiæ passis conjungendos alios,] Secundianum in Auctariis Usuardi & Bedæ solum disertis verbis Antiochiæ tribui cœptum, postquam prius in aliis codicibus sine loco addito Antiochenis fuerat immixtus. Quapropter ambiguum videtur, utrum omnes, quos recensuimus, Antiochiæ sint passi, an vero Secundianus cum posterioribus passus sit alio loco, eoque incognito, atque ita cum Sociis aliam Martyrum turmam constituat. At ex consesu vetustorum codicum omnino dicendum, omnes recensitos ad hunc spectare diem, sive omnes Antiochiæ coronati fuerint, sive pars major alibi. Tres certo Antiochiæ tribuendi, qui apud Georgium in Martyrologio Ottoboniano recte memorantur his verbis, In Antiochia, Primi, Quirilli, Petini. Hos enim vetustissimi codices unanimi consensu Antiochiæ tribuunt. Duorum priorum nomina apud antiquiores sunt Primus & Quirillus; hic tamen apud recentiores etiam Cirillus & Cyrillus scribitur, quod idem est nomen. In Pitini nomine magis variat codex Epternacensis, in quo Epesinus vocatur. At id ob consensum aliorum pro mendo habendum, scribendumque Pitinus.

[5] [qui septem forte seorsum sunt passi.] De aliis, qui septem enumerantur in codicibus Florentinii, consentiente etiam Epternacensi, nisi quod duorum priorum nomina in unum fuerint confusa, ambiguum relinquo, sintne Antiochiæ passi, an in alio loco incognito. Nomina autem illorum ex collatione codicum sic ponenda censui. Primus est Pontus aut potius Pontius, secundus Leo. Qui ambo sunt in codicibus omnibus Florentinii, & diserte etiam in codice Richenoviensi. Hinc dubitandum non videtur, quin vox Pantaleonis, quæ est in unico codice Epternacensi, ex illis duabus sit conflata. In codice Corbeiensi apud Acherium omissus est Pontius, sed forte librarii aut typothetæ vitio, cum Florentinius in Annotatis testetur, in suo Martyrologii Corbeiensis apographo pro Pontio legi Portium. Tertius in multis codicibus Gaianus nominatur, in unico Gellonensi Grecianus, quod pro mendo habeo. Quartus apud vetustos Secundianus plerumque scribitur, quemadmodum & quintus alter Secundianus: in unico codice Corbeiensi uterque Secundus scribitur, verisimiliter mendose; & apud recentiores subinde Secundarius: sed verum nomen videtur Secundianus. Sextus Plato aut Platio, ut in emendandis monet Florentinius. Septimus demum Leontus sive Leontius in plerisque vocatur, in solo Corbeiensi scribitur Longus. Duo ex his Martyribus ad sequentem diem memorari videntur apud Wandelbertum in additis soluta oratione ad Martyrologium metricum, una cum Eusebio Papa: Et natale sanctorum Eusebii, Ponti & Leonis.

DE S. ELEUTHERIO SOCIISQUE MARTYRIBUS
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

Anno CCCIII.

SYLLOGE.

Eleutherius, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii martyres, Nicomediæ in Bithynia (SS.)

AUCTORE C. B.

Martyrologium Romanum parvum hodie Eleutherium aliosque innumeros Martyres in hunc modum annuntiat: [Memoria in Fastis sacris, elogium] Nicomediæ, Eleutherii & innumerabilium aliorum, quos iratus Diocletianus pro incenso palatio, diversis tormentis odio Christiani nominis occidit. Annuntiant & Ado, Notkerus & Usuardus, quibus tamen, quidquid Baronius & Florentinius in annotatis ad Martyrologium Romanum & Hieronymianum secus sentiant, etiam venerabilem Bedam, cum genuinum Bedæ Martyrologium ad hunc diem vacet, non nisi perperam adjunxeris. Idem de Apographis Hieronymianis quantum ad secundam annuntiationis partem esto judicium: Hæc etenim non innumerabilium aliorum cum Eleutherio Martyrum, sed solius Eleutherii, omisso etiam tempore & genere martyrii, brevissime meminerunt; addunt tantum S. Eleutherii gesta haberi; quod tamen adhuc Rabanus, quamquam Hieronymianorum exemplo, seu potius auctoritate solum Eleutherium sine Sociis Martyribus commemoret, idcirco verosimiliter silentio præteriit, quia sancti nostri Eleutherii martyris gesta, quæ suspicaretur ea esse, quæ in Hieronymianis designantur, nuspiam repererat. Certe ego hujusmodi aliave S. Eleutherii gesta, quacumque etiam adhibita diligentia, reperire non potui, nec porro reperiri ullibi, existimo, nisi gesta S. Eleutherii, quod forte non nemini placebit, appellare velis Sanctorum nostrorum elogium, quod plerisque Martyrologiis ad præsentem diem inscribitur. Id ab Adone concinnatum, totumque ad verbum fere, iis dumtaxat exceptis, quæ ad S. Eleutherium in particulari pertinent, quæque unde Adoni innotuerint, frustra inquiras, ex cap. 6 lib. 8 Eusebii a Rufino interpolati depromptum est, prout facillime perspiciet, quisquis laudatum Rufini caput contulerit cum Adoniano Sanctorum nostrorum elogio, quod huc vel propterea juverit transcripsisse.

[2] En illud: Apud Nicomediam, Natalis sancti Eleutherii martyris sub Diocletiano, [ex Adone] cujus tempore contigit, aliquam partem palatii (Diocletianæi Nicomediæ) incendio conflagrari. Hoc imperator a Christianis factum falsa suspicione præsumpsit: ex quo inæstimabili furore succensus, jubet omnes Christianos acervatim collectos, alios quidem gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari. Horum primus, & qui omnes hortaretur pro Christo fortiter animas ponere, erat Eleutherius. Denique cum assistentes ministri rogarent singulos, si forte sacrificaturi vellent dimitti, tam viri quam mulieres, ne interrogari se quidem patiebantur, sed ultro vel flammis irruere, vel cædentibus gladiis certatim objectare cervices. Cumque jam illis ipsis spectatoribus nimietas crudelitatis horresceret, ministri scelerum partem populi naviculis injectam, in medium pelagus abducunt, ibique in sententia fidei persistentes, præcipitant in profundum. In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros (ministros palatii, in quos jam ante sævitum fuerat) martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturæ mandati, effoderent denuo, & corpora eorum projicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum. Verum beatus Eleutherius, immanissimis tormentis diu excruciatus, cum ipse per singula tormenta validior redderetur, martyrium victoriæ suæ, ignibus velut aurum examinatus, complevit, cujus reliquias Christiani furtim auferentes, Nicomediæ sepultura venerabili reposuerunt.

[3] Martyrologium Romanum hodiernum & Usuardus eadem fere compendio tradunt; [& Romano hodierno, a quibus] hic tamen ab illo & ab Adone in eo discrepat, quod incendii palatii Diocletianæi, cujus occasione Sancti nostri martyrio coronati sunt, mentionem non faciat; illud vero in eo singulare est, quod, contra ac in reliquis omnibus Fastis sacris fieri observo, S. Eleutherio titulum militis attribuat. Quapropter cum discrimine inter Usuardum & Romanum hodiernum jam assignato, facile futurum sit, ut ex uno quid de alio sentiendum sit, innotescat, sola Romani hodierni verba subjungo, quæ hæc sunt: Nicomediæ sancti Eleutherii militis & martyris cum aliis innumeris, qui, cum Diocletiani regia incendio conflagrasset, falso hujus criminis accusati, jubente eodem sævissimo imperatore, acervatim necati sunt: quorum alii gladio obtruncabantur, & alii ignibus cremabantur, alii in mare præcipitabantur: sed horum primus Eleutherius, cum diu cruciatus, per singula tormenta validior redderetur, martyrium victoriæ suæ, ignibus velut aurum examinatus, complevit. Martyrologi recentiores multi Sanctos nostros cum elogio non absimili Martyrologiis a se contextis pariter inseruerunt; sed cum nihil suppeditent, quod non vel ex Adone, Usuardo, Romanove hodierno didicerint, illos hic recenesre, operæ pretium non arbitror.

[4] [& ab aliis martyrologis an generalis hodie] Porro Sollerius noster in Usuardo asserit, hic verosimiliter sub una annuntiatione celebrari fortissimos illos athletas omnes, qui Nicomediæ occasione famosæ conflagrationis palatii Diocletianæi martyrio coronati sunt. Sollerio consonat Tillemontius: ait enim tom. V Monumentorum ecclesiasticorum pag. 25 hodie Martyrum Nicomediensium, qui occasione incensi palatii Diocletianæi passi sunt, commemorationem generalem ab Usuardo, Adone & Martyrologio Romano hodierno institui. Id sane Ado verbis minime dubiis luculentissime insinuat; at non item Usuardus, Romanique hodierni auctor; ille enim omnes prorsus Christianos Nicomediæ occasione dicti incendii passos, hi vero ex Martyrologio Romano parvo, quod Adone, Usuardo & Romano hodierno est antiquius, Adonem forte corrigentes, innumeram dumtaxat eorum multitudinem S. Eleutherio adjungunt. Quapropter cum per innumeram rerum personarumve multitudinem minus importari queat, quam totus earumdem numerus, certum undequaque mihi neutiquam est, hodie a Romano parvo, ac Usuardo & Romano hodierno, Romanum parvum hic verosimiliter secutis, non tantum ingentem Martyrum Nicomediensium multitudinem, sed & totum eorumdem numerum celebrari. Id enim si fieret, cum inter Nicomedienses Martyres etiam Anthimus, Nicomediensis episcopus, Eleutherio utique illustrior, recenseatur, mirum sane foret, a Romano parvo, quo plus aliquid adhuc faciunt Usuardus & Romanum hodiernum, solius Eleutherii, veluti præcipui ceterorumque antesignani nomen expresse memorari. Quod enim Ado, licet eorum omnium, qui Nicomediæ dicta jam sæpius occasione martyrium subiere, generalem commemorationem instituat, de Eleutherio tamen, veluti de persona inter illos præstantiori loquatur, id ex eo verosimiliter ortum reor, quod is martyrologus per Eleutherium innumerabilesque Martyres, quos a Romano parvo hodie annuntiari videbat, omnes omnino Christianos occasione sæpissime dicta Nicomediæ pro fide occisos (quod tamen Romani parvi verba non exigebant) certissime esse intelligendos, proptereaque S. Eleutherio ejusque sociis Martyribus quæcumque generatim apud Rufinum de Martyribus Nicomediensibus Anthimum secutis scripta inveniebat, applicanda esse censuerit, non advertens, hanc opinionem suam cum dignitate Anthimi, Nicomediensium episcopi minus congruere, cujus cum præjudicio primum & qui omnes hortaretur, Eleutherium appellat.

[5] [omnium martyrum Nicomediensium] At, inquiet non nemo, si hodie in Martyrologiis non omnes generatim Nicomedienses Martyres, quinam ergo ex iis annuntiantur? Firmianus Lactantius libro de mortibus persecutorum cap. 15 carnificinam a Diocletiano Nicomediæ post secundum palatii imperatorii incendium adversum Christianos exercitam eo modo describit, ut fortissimos omnes illos athletas, qui in ea coronati sunt, non uno eodemque die fuisse passos, satis innuat, ansamque præbeat eos in tres classes diversas distribuendi, ad quarum priorem pertineant eunuchi aliique in ipso Diocletiani palatio præcipuis muneribus perfuncti, in quos veluti excitati incendii magis suspectos sævitum primo fuisse, verisimile admodum est; ad alteram vero presbyteri aliique Ecclesiæ ministri, quibus propterea accensendus est Anthimus, Nicomediensium episcopus, de quo Eusebius lib. 8 cap. 6, narrato Gorgonii & Dorothei aliorumque plurium, qui in palatio ministrabant, martyrio, sic scribit: Tunc etiam Anthimus, ecclesiæ Nicomediensis episcopus, ob confessionem Christi in eadem urbe (Nicomediensi) capite truncatus est; ac tandem ad postremam promiscua, eaque innumera populi multitudo, in quam ultimo tantum loco fuerit sævitum. Lactantium ipsum audiamus: Furebat ergo, inquit loco citato, imperator jam non in domesticos tantum, sed & in omnes … potentissimi quondam eunuchi necati, per quos palatium & ipse (Diocletianus) ante constabat. En priorem Martyrum Nicomediensium classem a Lactantio insinuatam; secundam designat his verbis, quæ jam citatis proxime subjicit: Comprehensi presbyteri ac ministri & sine ulla probatione ad confessionem damnati, cum omnibus suis ducebantur; ac paucis deinde interjectis, postremam istis definit: Nec minus in ceterum populum persecutio violenter incubuit. Nam judices per omnia templa dispersi, universos ad sacrificia cogebant. Pleni carceres erant.

[6] Atque hic quidem ordo verosimiliter est, quo Martyres Nicomedienses post incensum Diocletiani palatium, [commemoratio fiat,] ut consideranti patebit, martyrio fuisse affectos indigitat Lactantius, qui si illum ordini, quo vere coronati sunt, exacte conformarit, non tantum Nicomedienses hosce Martyres in tres classes diversas recte distributi, sed & totidem ut minimum diversis diebus fuerint passi. Nunc ad rem venio. Solam posteriorem Martyrum Nicomediensium classem non eodem die, quo duæ priores, passam per Eleutherium aliosque innumeros Martyres, hodie in Martyrologiis annuntiatos, designari valde suspicor; sic etenim a Romano parvo solum, expresso nomine, Eleutherium veluti præcipuum inter eos, quibuscum martyrio coronatus est, rectissime sine ullo Anthimi Nicomediensis ecclesiæ episcopi præjudicio consignari posse, nemo non intelliget; neque enim est, cur quisquam posterioris illius classis Martyres eodem die, quo Anthimus, Nicomediensium episcopus, passos esse, adeoque & in Martyrologiis annuntiari, ex eo forte contendat, quod Rufinus lib. 8 cap. 6, narrato Anthimi martyrio, mox subdat: Hunc autem (Anthimum) tamquam vere bonum pastorem viam martyrii præeuntem universa pæne gregis sui multitudo prosequitur; præterquam enim quod Martyres, qui eodem die passi sunt, non eodem semper die in Martyrologiis annuntientur, dici recte potest, universa pene gregis multitudo pastorem suum Anthimum in martyrio secuta, licet non eodem die, quo ipse, sed uno tantum, alterove post aut etiam serius pro Christo sanguinem effuderit.

[7] Porro quoniam ad tempus, quo Sancti nostri martyrium subiere, [quodnam sit tempus martyrii,] sermo delapsus est, rei opportunitate adducor, ut nunc illud, quoad fieri poterit, quam proxime determinem, licet interim martyrii Sanctorum nostrorum nemo mensem, nemo diem pro certo assignet. Dies enim hodiernus, quo in Fastis sacris annuntiantur, verosimiliter is non est, quo pro fide, fuso sanguine, decertarunt, sed is, quem illi, ad quos pertinebat, pro arbitrio elegerunt. Etenim Martyres Nicomedienses, occasione sæpissime jam dicta a Diocletiano necati, quorum & Sancti nostri pars magna fuere, martyrium suum, ut ex Lactantii citati cap. 14, 15 & 16 aperte colligitur, eo omnes tempore consummarunt, quod inter incendium palatii Diocletianæi & Diocletiani ex civitate Nicomediensi Romam versus profectionem intercedit; cum autem illud incendium, ut iterum ex Lactantii citati cap. 12, 13 & 14 eruitur, anno 303, hieme nondum elapsa; profectio vero Diocletiani Romam versus ante Octobrem ejusdem anni inchoatum, neque enim Diocletiani festinatio (vide rursus Lactantium cap. 17) ad vicennalia eo anno, XX Novembris Romæ celebranda differri eam tam diu permittit, verosimillime contigerit, consequens est, Sanctos nostros anno 303 ante mensem Octobrem martyrio esse coronatos; imo quinque adhuc circiter mensibus citius coronatos esse, ex Eusebio apparet. Hic enim lib. 8 cap. 6, narrato S. Anthimi, Nicomediensis episcopi, universique pene ejus gregis martyrio, mox subjungit: Et hæc quidem in ipso persecutionis exordio Nicomediæ gesta sunt; ex quibus verbis, cum persecutio Diocletiani, ut nunc omnes passim admittunt, XXIII Februarii, anno 303 initium sumpserit, verosimile fit, S. Anthimum, universumque pene ejus gregem, adeoque & Sanctos nostros vel sub finem Martii, vel mense Aprili, neque enim menses posteriores exordium persecutionis Februario inchoatæ æque recte appelles, martyrium subiisse; id ipsum etiam suadet præceps Diocletiani post palatii incendium in Christianis puniendis furor.

[8] [& quis Eleutherius, quem solum nominant.] Ceterum Tillemontius in persecutione Diocletiani art. 9 pag. 25 credit, S. Eleutherium, qui hodie in Ecclesiæ Latinæ Martyrologiis annuntiatur, illum esse potuisse Eleutherium, qui IV Augusti sacris plerisque Græcorum Fastis inscribitur; idem in Vitis Sanctorum ad 2 Octobris censet Bailletus; at opinionem hanc, prout etiam jam ante Majoribus nostris in S. Eleutherio, qui IV Augusti colitur, est visum, Acta nostri & istius Eleutherii vel obiter inspecta convellunt, ut necesse non sit, illam pluribus confutare. Hinc porro consequens est, eam cujusdam Eleutherii martyris ecclesiam, quæ, ut videre licet apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 123, Constantinopoli, & quidem unica dumtaxat exstitit, Eleutherii nostri non fuisse, quamquam etiam Eleutherii, qui IV Augusti a Græcis colitur, revera fuisset, prout fuisse Janningus noster, cui Tillemontius loco mox citato non repugnat, tom. 1 Junii, pag. 395 contendit; at contra Papebrochius ad diem XVIII Aprilis, ac deinde Boschius tom. 1 Augusti pag. 320 S. Eleutherio episcopo & martyri, qui XV Decembris a Græcis, a Latinis vero XVIII Aprilis celebratur, memoratam ecclesiam recte vindicarunt, idque peropportune ad propositum nostrum, cum hinc certum fiat, dictam ecclesiam Constantinopolitanam Eleutherio nostro, etiamsi, contra ac dictum est, idem foret cum Eleutherio, qui IV Augusti colitur, nequaquam posse attribui, quod alias longiori operosiorique examine fuisset indagaudum.

DE S. LIZERIO MART. ROMAN.
VENETIIS IN ITALIA.

Sub Diocletiano.

SYLLOGE.
Sancti cultus, ætas, martyrium.

Lizerius martyr Romanus, Venetiis in Italia (S.)

AUCTORE J. B.

Celebre nobilium Virginum Benedictinarum monasterium, S. Zachariæ nuncupatum, illustrioribus suis ornamentis non immerito annumerat notissima Venetorum civitas. [S. Lizerius in monasterio S. Zachariæ,] Sansovinus, eumque secutus Bozzonius a nascentis Reipublicæ incunabulis fundatum scribunt. Dandulus in Chronico, Ughellus, Mabillonius, aliique ad initium seculi IX ejus fundationem differunt sub Angelo & Justiniano Venetorum ducibus; quibus Flaminius Cornelius senator Venetus nuper accessit. Quemadmodum vero ceteris hodiedum illius urbis monasteriis (quod Ughellus & Mabillonius tradunt) pulchritudine, nobilitate & antiquitate præstat, ita insignibus Sanctorum reliquiis fuit identidem locupletatum; videlicet S. Zachariæ Prophetæ, parte ligni Crucis & indumentorum Christi & Matris ejus cum pluribus thesauris ab imperatore Leone Armeno Venetias missis; item S. Pancratii martyris & S. Sabinæ virginis, quas Benedictus III Pontifex summus ex Urbe anno DCCCLV Venetias profugus, ad sedem suam regressus sanctimonialibus dono misit. Sancti quoque Lizerii corpus huc Roma delatum esse, Sanutus, aliique passim rerum Venetarum prodidere scriptores.

[2] Translationis hujus epocha in occulto est: præcessisse tamen annum Domini 998, [ob delatas eo olim Roma reliquias,] palam fit ex Sanuto in Vitis ducum Venetorum ad hunc annum, ubi refert, imperatorem Ottonem III Ravenna clam appulisse Venetias, noctuque ab Urseolo hujus nominis secundo Venetiarum duce ad S. Zachariæ deductum, ut reconditas ea in æde inspiceret Sanctorum exuvias; quas deinde singillatim enumerans S. Lizerii corpus penultimo loco recenset. Verba ejus, quia corrigenda ex parte, Latine reddo. Duxit (Ottonem III) dux noctu ad S. Zachariæ, ut Sanctorum corpora, quæ in illa æde erant, inspiceret… Erant autem corpus S. Zachariæ Prophetæ, corpus S. Sabinæ, corpus S. Leonis Papæ, corpus S. Nerei Mart., corpus S. Achillei Mart., corpus S. Lizerii Mart., corpus S. Pancratii Mart. Neque enim S. Zachariæ, cujus carent capite, neque SS. Nerei & Achillei (quorum reliquiæ alibi etiam reperiuntur, ut videre est tom. III Maii pag. 6) integra possident corpora, sed partem dumtaxat; neque etiam corpus S. Leonis Pontificis, sed eremitæ una cum sociis Gregorio & Theodoro ex insula Cephalenia Venetias deportati. Ita ecclesiæ Venetæ illustrator Cornelius tom. XI. Consule etiam, si lubet, Cuperum tom. IV Aug. pag. 768.

[3] S. Lizerium in antiquioribus Martyrologiis frustra quæsiveris: [Venetiis colitur:] e recentioribus Constantius Felicius suo illum Kalendario ad diem 2 Octobris inseruit, ubi præter nomen Sancti & martyrium nihil invenias. Addit Topographia sanctorum Christi Martyrum, quam Maurolycus Messanensis abbas vulgavit, suoque annexuit Martyrologio, S. Lizerii corpus Venetiis in æde S. Zachariæ quiescere. Cultum vero Sanctis debitum cum S. Lizerio, tum Sanctis ceteris, quorum ibi quiescunt corpora vel reliquiæ, exhibitum fuisse tom. 5 Thesauri historiarum Italiæ parte 2 pag. 66 legitur: Corpora, quæ hic homines venerantur, sunt S. Zachariæ, S. Pancratii Martyris, S. Gregorii Nazianzeni (an non potius eremitæ?) S. Lizerii &c. Cornelius quoque citatus universim pronuntiat, “Sanctorum corpora ab immemorabili tempore ad aras ecclesiæ S. Zachariæ honorifice quiescentia a Christi fidelibus coli, eisque honores Sanctis debitos adhiberi.” Quibus ecclesiæ Venetæ accedunt Directoria anni 1657 & 1683, in quorum primo die 2 Octobris, in altero 27 ejusdem mensis festum S. Lizerii martyris ritu semiduplici & Officio de communi Martyris celebrandum præcipitur. Quæ licet ad vindicandum Lizerio sanctitatis, martyriique titulum sufficiant, exiguam tamen gestorum ejus notitiam ingerunt.

[4] [cujus passionem sub Maximiano Herculio.] Aliquanto notior est epocha martyrii, etsi nihil suppetat nobis certi, unde illius annum exacte determinemus. Si enim Ferrarium, de quo infra, audiamus, passus est sub Maximiano imperatore, puta Herculio. Alter enim Maximianus, cognomento Armentarius, Romam S. Lizerii palæstram non viderat, nisi posteaquam, coacto adversus Maxentium exercitu, Italiam invasit, Urbem frustra oppugnaturus, teste Lactantio lib. de Mort. Persecut. cap. 27; sed nec umquam deinceps, ut reliqua ejus Vitæ series aperit; cum tamen S. Lizerius coram ipso Maximiano iniisse tradatur Romæ pro fide certamen. Passusne sit in illa persecutione dirissima, quæ sub Diocletiano circa seculi IV principium in Oriente cœpta, & a Maximiano in Occidente haud gravate suscepta, ad ejus abdicationem usque producta est, an ante illam, non definio. Primum utcumque probabile reddit, si verum est, quod Ferrarius ait, passum nempe esse S. Lizerium tum temporis, quo indies cruciabantur Christiani. Hactenus enim Diocletianus manus suas justorum sanguine non inquinarat, ait Lactantius cap. 9. Maximianus vero Herculius, etsi natura ferox, quotidiana tamen, & adeo frequentia id ante tempus de Christianis supplicia Romæ sumpsisse non legitur.

[5] [Ferrarius descripsit;] De Sancti martyrio multa Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, quorum hæc summa est. S. Lizerius genere Hispanus Romæ sub Maximiano stipendia meruit, habitus inter primos militiæ duces. Christianorum pro fide indies morientium constantiam admiratus, accenditur cupiditate martyrii. Justinum itaque presbyterum adit, instruitur, sacris undis expiatur. Mox sua pauperibus erogat, hortaturque ad constantiam carceribus detentos. Audit hæc imperator: minas, blanditias, verbera incassum adhibet, Lizerium, dum resipiscat, carceri tradit. Interim certior fit eorum, quæ Romæ geruntur, in Hispania S. Lizerii pater: citus in urbem advolat, qua precibus, qua lacrymis filium exoraturus, imperatori ut pareat: negat ille, imperatoris se jussa facturum. Suspenso itaque dum venter inciditur, pater in terram semimortuus corruit: sed oratione Filii excitatus ad Christum convertitur, & una cum Filio, clavis cerebro per aures infixis, martyrium complet. Quorum corpora a Christianis sepulta sunt: corpus vero S. Lizerii Venetias delatum in æde S. Zachariæ quiescit. Vera esse nonnulla & quidem præcipua narrationis hujus capita, nullus quidem dubito; at falsa veris non esse permixta, vadem ego me præbere non ausim.

[6] Scribit enim Ferrarius, deprompta hæc esse ex monumentis ecclesiæ S. Zachariæ, [sed certo martyrio] & ex Sancti passione nuper Venetiis edita. Verum utrum monumenta illa ipsemet viderit, an aliena tantum fide citaverit, ut dubitem, faciunt laudatus supra illustrissimus dominus Cornelius, atque Janningus noster. Ille enim pag. 322 de Lizerio agens ita loquitur: Lizerium Hispanum genere sub Maximiano imperatore Romæ martyrium consummasse, tradit Philippus Ferrarius, qui in Catalogo SS. Italiæ pluribus ejus vitam affert ex monumentis (ut ipse ait) ecclesiæ S. Zachariæ, ubi corpus ejus delatum quiescit, atque ex ejus passione Venetiis edita. Acta S. Lizerii si in Archivio S. Zachariæ Dominus Cornelius vidisset, illa utique citasset præ Ferrario, nec usus fuisset ejuscemodi parenthesi, nisi de rei veritate dubitasset. Asserunt præterea sanctimoniales (eodem teste) varias aliorum Sanctorum penes se esse reliquias. Si documenta requiras, anno Domini 1106 incendio consumpta dicuntur. Facile & Acta S. Lizerii, si quæ fuerint, eadem flamma consumpserit. Vidit quoque Sanctorum in S. Zachariæ reliquias anno 1686 Janningus, de quibus (inquit in Itinerario) Nihil scripto probare possunt, causantes incendium omnia consumpssisse. Quod affirmant, ex nuda traditione affirmant &c. Soliusne S. Lizerii Acta, pereuntibus aliis omnibus, incendii flammas evasere?

[7] [adjuncta non certa copulavit.] Quod ad S. Lizerii Passionem, quam Ferrarius ait nuper Venetiis editam, attinet, haud satis antiqua est, ut fidem per se certam & indubitatam mereatur, nisi forte documentis antiquioribus, certioribusque nitatur. Ex hac tamen pleraque Passionis adjuncta derivasse videtur Ferrarius, qui in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad diem 2 Octobris hunc scribit in modum: Lizerii Mart. Ex Tabulis ecclesiæ Venetæ, ad quam corpus ex urbe Roma delatum, in sacra æde S. Zachariæ conditum est. Mox subdens: Is genere Hispanus Romæ adolescens sub Maximiano passus est, una cum patre, prout in ejus Passione Venetiis nuper edita legimus. sed erit fortasse, cui opportunus ille anonymi patris ex Hispania in Urbem adventus, & quidquid huic superstruitur, fabulosi quidpiam præ se ferre videatur. Neque etiam facile dixero, quis sit Justinus presbyter, a quo Lizerius instrui voluit & baptizari. Floruit quidem Romæ, senescente jam seculo tertio, Justinus presbyter (ut Acta docent S. Laurentii tom. V Septembris pag. 471 & seq.) instruendis, baptizandisque infidelibus etiam militibus celeber; verum is, ipso non dissentiente Ferrario, sub Claudio II, qui circa annum 268 imperii clavum tenuit, martyrii palmam est consecutus, atque adeo imperantis Maximiani tempora attigisse non potuit. Dicta sint hæc non alia de causa, quam ut de relatis a Ferrario variis martyrii adjunctis pro sua prudentia lector sententiam ferat.

DE S. MODESTO LEVITA MARTYRE
BENEVENTI IN ITALIA.

Sub initium seculi IV.

SYLLOGE CRITICO-HISTORICA.

Modestus levita M., Beneventi in Italia (S.)

AUCTORE C. B.

Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum, quos ecclesia Beneventana duplici vel semiduplici ritu celebrat, [Memoria in Fastis sacris & cultus] S. Modestum in ea Officio cclesiastico ritus duplicis coli asserit, atque ad secundum diem Octobris cum titulo levitæ & martyris: commemorat; commemorat & ad eumdem diem codex Usuardinus Vaticanus, signatus num. 5949, quem novam collectionem ex Usuardo, Adone & aliis factam pro ecclesia Beneventana, Papebrochius appellat; at Martyrologium Romanum & Kalendarium primum, quod parti quartæ Sanctuarii sui Capuani Michaël monachus inseruit, quodque Sanctos Capuæ quondam cultos ex parte complectitur, cum eodem quidem levitæ & martyris titulo, sed ad alium diem, ad XII scilicet Februarii eum annuntiant; Kalendarium Sanctorum, qui in particularibus ecclesiis Genuæ coluntur, pag. 34, ad XII Februarii S. Modestum martyrem etiam consignat, sed cum eum titulo Levitæ non insigniat, an de nostro, an de alio S. Modesto martyre sermo sit, incertum est. Ferrarius, Martyrologium Romanum ac Kalendarium Sanctuarii Capuani citatum cum Vipera & codice Usuardino laudatis, quibus quoad diem, quo Sanctum nostrum consignant, Castellanus in Martyrologio suo universali consonat, in concordiam quodammodo adducens, Catalogo Sanctorum Italiæ & ad diem XII Februarii, & ad 2 Octobris S. Modestum inscribit, aitque in suis annotationibus priori die ejus inventionem sive translationem recoli, posteriori autem natalem ab ecclesia Beneventana celebrari, ut hinc innotescat, cur non in omnibus sacris Tabulis Sanctus noster eodem die memoretur. Vincentius Ciarlanti in Memoriis historicis Samnii lib. 3 cap. 13 pag. 186 Sancti nostri quoque meminit, sed nihil notatu dignum suppeditat, quod non vel ex Ferrario vel ex Mario de Vipera jam dederimus aut post daturi simus. Porro cum ex horum auctorum laudato mox asserto de tempore, quo Sanctus noster colitur, Majores nostri eum ad XII Februarii inter Prætermissos retulerint, necesse est, ut de S. Modesto ad hunc secundum Octobris diem, alterutro enim de eo agendum erat, nunc agamus, quem ei natalem esse, elogium mox recitandum docebit.

[2] Exstat illud locis num. præcedenti citatis apud Viperam & Ferrarium, [elogium] quorum hic antiquas lectiones Breviarii ecclesiæ Beneventanæ, ille vero codicem Ms. signatum num. 168 bibliothecæ Beneventanæ laudat. Integrum huc ex Ferrario transcriptum accipe: Modestus in Sardinia claris parentibus ortus, a puero in humanioribus litteris eruditus, æquales ingenii acumine & elegantia morum antecelluit. Adolescens omnibus virtutibus excultus, præcipue humilis, castus, modestus, patiens, misericors & pius erat. Ad pietatis studium meditationem, orationem & divinarum Scripturarum lectionem adhibebat. Vitæ sanctitatis fama pervulgata, plures ad eum, maxime vero luminibus orbati, quibus ille visum restituit, confluere cœperunt. Post cæcos, claudi, muti & diversi generis infirmi catervatim accedentes, ad propria voti compotes remeabant. Dum etiam mortuus deferretur, ab iis, qui illum sequebantur, exoratus illum oratione & lacrymis ad vitam revocavit. Fertur autem cæcis quatuor lumen, & duobus defunctis vitam impetrasse; mutos vero, surdos, claudos & dæmoniacos multo plures liberasse. Factus diaconus in Diocletiani persecutione tentus, varieque tentatus, ut deos coleret, numquam nec blanditiis, nec minis de constantia dimoveri potuit, cumque deos venerari jussus, illos malos dæmones appellarit, multis & diris affectus cruciatibus post equuleum & ignem intra ardentes thermas injectus martyrium consummavit VI Nonas, id est, 2 Octobris, qui propterea, ut jam monui, Sancto nostro natalis est.

[3] Recitatum elogium ex incertis vulgi rumoribus populique traditione concinnatum videtur, [sublestæ fidei,] quod satis apparet vel ex his ejus verbis: Fertur autem cæcis quatuor lumen, & duobus defunctis vitam impetrasse. Ubi notanda est loquendi formula fertur, qua auctor de re, quam scribit, incerto tantum rumore instructus innuitur. Apud Marium Viperam, qui & in nonnullis aliis minoris momenti a Ferrario discrepat, tres mortuos a Sancto nostro ad vitam revocatos fuisse, paulo aliter, cum eadem tamen loquendi formula, sic lego: Fertur quoque (S. Modestus) mortuum, dum ad sepulturam deferretur, a comitantibus exoratus, oratione & lacrimis ad vitam revocasse, ultra duos alios defunctos ab ipso alias resuscitatos. At sive tres defuncti, ut apud Viperam, sive duo tantum, ut forte apud Ferrarium, a Sancto nostro resuscitati tradantur, parum credibile mihi semper est recitatum ejus elogium; imo, etiamsi hoc idem foret, ut forte est, cum Passione S. Modesti, quam, ut Petrus diaconus de Viris illustribus Cassinensibus cap. 21 testatur, Albericus Cassinensis monachus conscripsit, ea nihilominus omnia, præcipue vero multiplicia illa miracula, quæ de Sancto nostro, antequam martyrio coronaretur, id perhibet, parvam admodum apud me fidem invenirent, utpote dumtaxat tradita ab auctore, qui ab ætate S. Modesti adeo remotus est, ut ea omnia, quæ de illo refert, nisi forsan ipsi, quod formula loquendi fertur, quam adhibet, verisimile non relinquit, antiquiora monumenta fide digna præluxerint, certo rescire non potuerit, tantumque ex populari traditione, ut supra indicavi, aliave via ad certam fidem creandam inepta didicerit. Albericus enim, ut parte 1 tom. 9 Thesauri Antiquitatum Italiæ in annotatione ad cap. 21 laudati Petri diaconi signatur, seculo XI dumtaxat floruit, adeoque seculis ut minimum septem post S. Modestum, utpote sub initium seculi IV martyrio coronatum, ut ostendere aggredior.

[4] [martyrium ad persecutionis Diocletianæa] Laudatum sæpe elogium, cujus auctorem puto, ex antiquis monumentis tempus & locum, quo Sanctus noster martyrium passus est, discere facilius potuisse, quam reliqua vitæ adjuncta martyrio anteriora; laudatum, inquam, Elogium Sanctum nostrum in persecutione Diocletiani martyrium subiisse, affirmat; unde, si quidem Elogium in hoc saltem etiam falsum non sit, consequens est, illud martyrium sub initium seculi IV contigisse. Quamquam enim ex narratione translationis Sancti nostri infra hic danda, in qua Elogii sæpe laudati, ut apud Viperam exstat, ultimis hisce verbis: Post equuleum & ignem inter ardentes termas injectus martyrium consumpsit * sexto nonas Octobris, & ibidem a Christianis sepultus fuit: proxime ab eodem auctore subjecta, statim ab ipso initio dicitur: Corpus ipsius gloriosi Martyris (Modesti) fuit ex Urbe, quo nomine per excellentiam Roma sæpissime intelligitur, Beneventum translatum; quamquam, inquam, ex narratione illa satis manifestum appareat, S. Modestum Romæ passum esse; Romæ autem plures Christiani, ut ex Actis S. Sebastiani a Bollando ad XX Januarii editis apparet, anno 285, imperante jam Diocletiano, persecutione excitata, martyrio coronati sint; cum tamen per Diocletiani persecutionem universalis illa persecutio soleat intelligi, quæ, ut ex Firmiano Lactantio lib. 2 de mortibus persecutorum liquet, nuncque recentiores passim admittunt, anno 303, XXIII Februarii inchoata est, perque universum Romanum orbem edictis promulgatis grassata per decem continuos annos plebem Dei, ut loquitur Sulpicius Severus, depopulata est, S. Modesti martyrium non ad finem seculi III, sed ad initium IV verosimiliter referendum est.

[5] [priores tres annos verosimiliter referendum,] Atque illud quidem non aptius referri puto, quam ad annum vel 303, quo persecutio Diocletiani inchoata est, vel ad alterutrum ex duobus sequentibus, cum post illos in Italia reliquis persecutionis Diocletianææ annis in Christianos sævitum non fuerit, ut fas est colligere ex Eusebio, qui sub finem libri de martyribus Palæstinæ sic scribit: Nam quæ ulterius sitæ sunt regiones, Italia videlicet tota, & Sicilia, Gallia quoque & quæcumque ad Occasum solis porriguntur, Hispania, Mauritania & Africa, cum vix duobus primis persecutionis (Diocletianææ scilicet, de qua ibidem agit) annis integris furorem belli expertæ essent, divini Numinis præsentissimum auxilium & pacem brevi sunt consecutæ. Atque hæc pro tempore determinando, quo Sanctus noster martyrium subiit, dicta sufficiant. Progredior nunc ad gloriosi corporis translationem, ejusque ex Mario Vipera relationem, pro qua in margine citat Archivium Monasterii & ecclesiæ S. Modesti in Ms. codice antiquo, ubi Acta (elogium supra datum) & Translatio, ut ait, prædicta habentur.

[6] [translatio, ejusque narratio,] Est autem hæc: Corpus ipsius gloriosi Martyris (Modesti) fuit ex Urbe Beneventum translatum quinto Nonas, id est, 3 Julii anni Domini DXCI. ex concessione Gregorii Magni summi Pontificis ad preces Arechi Beneventani ducis secundi, & fratrum monasterii sanctæ Mariæ ad Olivolam, Liniano hujus nominis secundo ecclesiam Beneventanam gubernante. Quod ab episcopo cum clero, a duce cum sua militia, universoque populo cum omni gloriæ apparatu receptum, in ecclesia prædicta honorifice collocatum fuit, ibique * servandum, donec digna basilica in ipsius honore fuisset excitata. Ann. Sal. DCXLIX Duda Parda nobilissima fœmina Benevent. augustum templum Martyri nostro Modesto dicavit prope eandem ædem sanctæ Mariæ, & pridie Idus Februarii, quæ dies ejus natalis est in templo ei dicato, ipsius sacrum corpus magna veneratione Ildebrandus episcopus Beneventanus transtulit, & sub altare ei specialiter excitato, perhonorifice tumulavit, Honorio Pap. primo, & Grimoaldo Duce quinto Beneventi regnante, qui dictam ecclesiam & monasterium opibus & possessionibus copiosis ditavit, & illius abbatem præfecit Bentigradum patruum suum, & avunculum Rodualdi ducis.

[7] Si hic per Rodualdum ducem intelligatur Rodualdus, [cujus occasione] quartus Beneventanorum dux, proximus Grimoaldi decessor, vocabulum Patrui vel Avuncili in impropria significatione accipitur, ut utrumque significet vel fratrem patris vel fratrem matris; cum enim in propria significatione aliud fratrem patris, aliud fratrem matris tantum significet, Grimoaldus autem & Rodualdus, quartus Beneventanorum dux, teste Paulo diacono, fratres fuerint, fieri nequit, ut duorum istorum fratrum, quemadmodum consideranti patebit, alter Bentigradum in fratrem patris, alter vero in fratrem matris habuerit, idque sive fuerint, sive non fuerint fratres ex eodem patre & eadem matre prognati. Sunt & alia quædam in recitatam translationis Sancti nostri historiam annotanda. Initium duco ab his verbis: Pridie Idus, id est, XII, Februarii, quæ dies ejus (S. Modesti) natalis est in templo ei dicato; asseroque iis forte significari, die XII Februarii in templo Sancto nostro dicato celebrari diem ejus, non natalem, sive illum, quo, felici morte pro Christo obita, cælo primum natus est, sed translationis, qui Sancti nostri in templo ei dicato, in quod tunc primum translatus est, ea fere ratione, natalis forsan hic dicitur, qua dies, quo Sancti beato e vita excessu in cælum e terra primum transferuntur, eorum in cælo natalis solet appellari. Citata verba idcirco sic expono, quod Ferrarius, cui Marius Vipera Sanctum nostrum in Catalogo Sanct. eccl. Benevent. ad hunc diem annuntians, annuaque celebritate in Chronologia episcoporum ecclesiæ Beneventanæ coli asserens, minime dissonat, diserte edicat, ejus natalem ab ecclesia Beneventana non XII Februaii, sed 2 Octobris celebrari, qua revera martyrio coronatus est, uti ex jam dictis liquet.

[8] Quod si tamen cuiquam hæc interpretatio displiceat, videat, [quædam observantur,] an præstet dicere, quod in translationis narratione erratum sit, legendumque non pridie Idus Februarii, id est, XII illius mensis, sed sexto Nonas Octobris, id est, 2 hujus mensis. Id certe suspicatus esse, quamquam suspicionis suæ lectorem non moneat, ipse Marius Vipera mihi videtur: nam, etiamsi S. Modesti translationem anno 649 factam in Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ Catalogo ad XII Februarii retulisset, eum tamen in laudata episcoporum ejusdem ecclesiæ Chronologia anno proxime sequenti, postquam dictum catalogum ediderat, typis a se vulgata, in ecclesiam de novo exstructam ab episcopo Beneventano translatum, subque altari nomini ejus specialiter dicato 2 Octobris tumulatum fuisse, ad annum 649 pag. 27 asserit. Licet autem nullam asserti sui rationem afferat, in eo forte se fundat, quod ille dies, quo in laudatis translationis Actis translatio facta asseritur, S. Modesti natalis, qui, ut elogium num. 2 datum exhibet, secundus dies Octobris est, diserte appelletur; fieri autem facile potuerit, ut sciolus quidam, qui codicem antiquum, quem in laudato Sanctorum catalogo citarat idem Vipera, conscripsit, pro secundo Octobris die, qui in autographo signabatur, XII Februarii in apographo idcirco notarit, quod illo die Sancti nostri translationem præcipuo quodam cultu celebrari cognosceret. Quod si, ut fieri potuit, reipsa factum sit, Sancti nostri in cælo nativitas secundo Octobris die, pariterque in terris corporis translatio contigit, ideoque in Historia translationis non pridie Idus Februarii, sed sexto Nonas Octobris legendum erit, hæcque verba: Quæ die ejus (Modesti) natalis est in templo ei dicato, sensum non illum, quem num. præcedenti assignavi, sed hunc magis naturalem & obvium sortientur: Quæ dies est, qua ejus natalis in templo ei dicato celebratur. Nec est, quod opponas translationem, cum ea die XII Februarii tantum celebretur, indubie die 2 Octobris factam non esse; notum enim jam vulgo est, Sanctorum translationes non iis semper diebus, quibus factæ sunt, sed etiam aliis pro libitu assumptis celebrari, quod tunc procul dubio locum obtinere potest, cum ecclesia aliqua bis in anno Sanctum eumdem celebrat, ejusque translatio & nativitas, ut in S. Modesto forsan fit, eodem die occurrit. Pergo nunc ad characteres chronologicos, qui in laudata translationis narratione occurrunt, ut ex iis, prout vel concordant, vel discordant cum rebus, quæ narrantur, de narrationis fide ferri utcumque queat judicium.

[9] [disseriturque de ducatu Beneventi Zottonis, qui non serius,] Annus Christi 591, quo Sanctus noster ex urbe, Roma scilicet, Beneventum translatus notatur, cum Pontificatu Gregorii Magni & ducatu Beneventano Areehi, sive, ut alii vocant, Arogis, secundi Beneventanorum ducis apprime congruit. Nam Gregorius Magnus, ut apud Baronium in Annalibus, Papebrochium in Conatu chronico-historico ad Catalogum Romanorum Pontificum, aliosque videre licet, ab anno 590 usque ad annum 604 S. Petri cathedram occupavit; Arechus vero, qui, teste Paulo diacono lib. 4 cap. 46, annis 50 Beneventanis dux præfuit, vel ab anno 588 usque ad annum 638 Beneventi ducatum tenuit, si, ut Herempertus in Catalogo ducum Beneventi (si tamen Heremperti sit ille ducum catalogus) aperte tradit, Zotto, proximus Arechi decessor, ipso anno 568, quo Longobardi, teste Paulo diacono lib. 2 de gestis Langobardorum cap. 7, Italiam ingressi sunt, ducatum illum, quem, teste iterum Paulo diacono lib. 3 cap. 34, annis 20 obtinuit, administrare sit exorsus; vel ab anno 591 usque ad annum 641, si ex Leonis Ostiensis lib. 1 Chronici Cassinensis cap. 48 initium Beneventani ducatus a Zottone initi anno Christi 571 affigendum sit. Priorem opinionem de tempore, quo Zotto ducatum Beneventanum inchoavit, confutat Antonius Caracciolus in Propylæis ad quatuor chronologos a se editos; posteriorem vero, ad quam Bollandus tom. 2 Februarii pag. 318 & 319 proxime accedit, multis argumentis confirmat. Utramque in concordiam reducendi viam aperire conatur Camillus Peregrinus parte 1 libri 2 Historiæ, quam de principibus Langobardis conscripsit, ast sive hæc, sive illa vera sit opinio, sic equidem anno 591 Beneventanorum dux Arechus extiterit, quod ad præsens institutum omnino requiritur.

[10] Aio interim, si non citius cum Bollando aliisque, certe serius quam anno 571 aut ad summum 572 statui non posse initium ducatus Beneventani a Zottone initi, [quam anno 571 figendus ex Gregorio Magno ostenditur, quod etiam] quod vel sola S. Gregorii Papæ auctoritate perspicue ostenditur. Hic enim epistola olim 32 lib. 2 Regest., nunc 46, in Operum scilicet S. Gregorii editione Parisiensi anni 1705, scribens Joanni Episcopo Ravennati, Arigem sive Arechum cum Ariulpho, illo verosimiliter, qui, ut testatur Paulus diaconus lib. 4 cap. 17, Longobardorum apud Spoletum dux erat, se junxisse multasque civitati Neapolitanæ struxisse insidias, significat. Scripta autem notatur hæc epistola Indictione X: quare, cum S. Gregorius Magnus ab anno 590, ut jam vidimus, ad annum usque 604 sederit, ususque in epistolis suis sit Indictione Constantinopolitana sive Græca, quæ a Kalendis Septembris initium desumit, calculanti fiet perspicuum, quod annus Gregorii Indictione X notatus, vel annum Christi 591, ad mensem Septembrem jam provectum, vel 592 ad mensem Septembrem nondum provectum, procul dubio designet, ut alterutro anno laudata epistola exarata sit; quapropter cum Gregorius in ea de Arecho sive Arige, veluti de duce, loquatur, sequitur eum anno 591 aut certe 592 Beneventanorum ducem fuisse, adeoque Zottonem, qui 20 annis Beneventi ducatum tenuit, proximeque Arecho præcessit, si non citius, certe non serius, quam anno 571 aut 572 Beneventi ducatum iniisse, cum annis 20, quibus is Beneventanis præfuit, ex 591 aut 592 subductis, retrocedatur ad annum 571 aut 572.

[11] Porro cum nihil occurrat, quod impedimento sit, [ex translationis historia, sed tunc tantum, cum error,] quo minus initium ducatus Zottonis, qui, ut supra dictum est, 20 annis duravit, etiam anno 571 ad Julium nondum provecto statuatur, hocque facto, Arechus anno 591 ante III mensis Julii, quo die & anno Sanctus noster, Arecho duce Beneventano, in translationis historia translatus indicatur, Beneventi ducatum tenere potuisse, recte intelligatur, illam sane epocham, nisi statui deberet anterior, ducatus Zottonis initio tribuerem, laudata translationis historia firmiter innixus, modo hæc iis, quæ complectitur, fidem sat firmam ex auctoris sui sive ætate, sive auctoritate aliisque requisitis conciliaret. Verum præterquam quod auctor ille æque ac tempus, quo scripsit, in obscuro sint, historiæ illius fides nonnihil aliunde potest infirmari. Nolim tamen in hunc finem adduci suspicionem, de qua num. 8 actum est: hæc etenim infirmiori fundamento innititur, quam ut ob eam vel rei ipsi, circa quam versatur, firmiter adhærendum, vel fidem aliis adjunctis denegandam putem. Certius aliquid quam suspicio occurrit, error scilicet apertissime in laudata historia admissus, quo certe fit, ut de fide ejus nonnihil decedat; error vero ille in eo consistit, quod Pontificatum Honorii primi cum anno Christi 649 & cum ducatu Grimoaldi quinti Beneventanorum ducis conjungat; Pontificatum autem Honorii primi cum anno Christi 649 & cum ducatu Grimoaldi neutiquam posse conjungi, ex dicendis mox fiet perspicuum.

[12] Cum enim Paulus diaconus sæpe laudatus lib. 4 cap. 46 Arecho annos 50, Ajoni annum unum cum quinque mensibus, [qui in eam irrepsit,] & Rodoaldo, præter quem & proxime præcedentem inter Arechum & Grimoaldum nullus Beneventi dominatus est, annos 5 in ducatu Beneventano attribuat, sequitur inter initum ab Arecho & inter initum a Grimoaldo Beneventi ducatum annos 56 intercedere, cumque anni 56 additi annis 591, quorum ultimo, si saltem non paulo citius, Beneventi ducatum regere Arechus verosimiliter auspicatus est, perducant ad annum 647, consequens est, Grimoaldum ante annum illum haud inivisse Beneventi ducatum, huncque propterea convenire non posse in Honorii primi Pontificatum, utpote jam ante annum 640 ejusdem Pontificis morte terminatum; etenim Honorius primus, ut ex laudatis supra pro Pontificatu Gregorii Magni auctoribus aliisque intelligitur, in Pontificem ordinatus est anno 626, diuque ante annum 640 e vivis excessit, unde etiam liquet ejus Pontificatum, quod est aliud meum assertum, cum anno Christi 649 perperam componi.

[13] [soli librariorum oscitantiæ foret] Attamen, quod nomen Honorii primi recitatæ translationis historiæ cum aperto adeo in veram chronotaxim errore insertum reperiatur, unice forte attribuendum est librariorum oscitantiæ, qui, quamquam in autographo, quod habebant præ oculis, nomen Theodori primi haberetur, propterea tamen quod vel nonnihil esset vetustate exesum, vel saltem obscurius, quam ut recte id legi posset, exprimeretur, illud Honorii primi festinanter posuere; sane si in laudata sæpe translationis historia Honorio primo Theodorus primus substituatur, nihil hæc amplius retinebit, (neque enim hic moror suspicionem num. 8 propositam) quod cum recta chronotaxi non congruat. Quippe, cum Theodorus primus, ut iterum ex Baronio ac Papebrochio laudatis constat, ab anno 642 usque ad 649 sederit, eoque non citius, quam post mensem Februarium, obierit, perspicuum fiet ante jam dicta consideranti, Beneventanum Grimoaldi ducatum, & annum 649, quo Sanctus noster ex monasterio sanctæ Mariæ ad Olivolam in templum sibi de novo exstructum ac dedicatum XII Februarii translatus traditur, cum Theodori primi Pontificatu, quod solum ad asserti mei posterioris veritatem requiritur, rectissime componi.

[14] [adscribendus, confirmari utcumque posset.] Quapropter, si revera non errore auctoris, sed librariorum dumtaxat oscitantia, quod vero absimile non est, nomen Honorii primi pro illo Theodori primi in laudata narratione sit positum, præcipua sublata est ratio, ob quam de veritate eorum, quæ perhibet, merito possit ambigi, confirmaturque vel ex ea illorum opinio, qui initium ducatus Zottonis non serius quam in annum 571, Arechi vero non serius quam in annum 591 differendum existimant. Licet enim Actorum translationis auctor duplicem Sancti nostri translationem narret, alteram anno 591 factam, alteram anno 649, adeoque annis ut minimum 58 post priorem translationem scripserit, nihilominus is mihi videtur vel posteriori translationi suppar, vel certe, cum characteres chronologicos, quod alioquin non facile fecisset, cum rebus, quas litteris mandat, apprime congruentes adhibeat, tanto dumtaxat temporis intervallo ab ea fuisse remotus, ut impediri non potuerit, quo minus dictæ posterioris translationis adjuncta ex iis ipsis, qui illam viderant, prioris vero ex iis, qui illam a parentibus suis incepta primum traditione acceperant, audiendo didicerit, litterisque ad posterorum memoriam consignarit.

[15] Ceterum præter personas notiores Gregorii Magni & Honorii primi, [Alia in personas minus notas,] Romanorum Pontificum, Arechi sive Arogis & Grimoaldi, Beneventanorum ducum, ac Rodualdi, Beneventanorum forte etiam ducis, in laudata sæpissime translationis narratione occurrentes, de quibus jam actum est, insuper occurrunt personæ minus notæ Liniani secundi & Ildebrandi Beneventanæ ecclesiæ episcoporum, Dudæ Pardæ, feminæ Beneventanæ nobilissimæ, quæ Sancto nostro templum exstruxit, ac tandem Bentigradi, abbatis monasterii Beneventani S. Mariæ ad Olivolam; de quibus ego apud omnes Rerum Italicarum scriptores, quos quidem viderim, nihil prorsus, uti nec jam dictis plura, quæ ad S. Modesti vel gloriam vel cultum pertineant, invenire potui, diligenti licet examine instituto: laudatus tamen sæpe Marius de Vipera in episcoporum ecclesiæ Beneventanæ Chronologia Liniano II inter Beneventanos episcopos locum 30, Ildebrando vero, quem anno Domini 622 floruisse, asserit, 32 tribuit, citatque pro Liniano quidem nihil aliud, quam Acta translationis Sancti nostri, quæ ad sua usque tempora in monasterio S. Modesti in codice litteris Longobardicis Ms. servata fuisse, affirmat; pro Ildebrando autem ex bibliotheca Beneventana Fasciculi 5 scriptorum antiquorum num. 15.

[16] Ad institutum nostrum non facit, quotus Beneventanorum episcopus Linianus, quotusve Ildebrandus exstiterit; ast cum hunc laudatus Vipera anno 622 in episcopatu Beneventano jam sedisse, [quæ hic occurrunt, observata.] in Chronologia citata innuat, sedisseque adhuc anno 649, S. Modesti translationis Acta importent, ad Actorum eorum veritatem requiritur, ut Ildebrandus in episcopatu Beneventano, quemadmodum calculanti patebit, annis ut minimum 27 sederit: sederit autem adhuc, ut iterum calculanti patebit, longe pluribus, quadraginta nempe & uno, si modo vera sint ea, quæ Vipera affirmat, eum scilicet jam ab anno 622 Beneventanæ ecclesiæ antistitem exstitisse, proque successore primo habuisse S. Barbatum, de quo apud nos ad diem XIX Februarii actum est, probatumque, quod anno dumtaxat 663 circa XX Martii ad episcopatum Beneventanum sit evectus: dixi, Si modo vera sint ea, quæ Vipera affirmat: dubitari etenim potest, an hic asserta sua non hauserit ex monumentis antiquis quidem, sed corruptis, quorum vitium non advertit, uti ipsi accidit in Actis translationis Sancti nostri, quibus deceptus, Honorium primum, quem, ut supra vidimus, ante annum 640 vita functum esse, certissime constat, in citata episcoporum ecclesiæ Beneventanæ Chronologia pag. 27, ad annum 649 adhuc inter vivos indubitanter collocat.

[Annotata]

* consummavit

* forte ibi

DE S. DIATERIA VIRGINE
MEDIOLANI IN INSUBRIA.
EX MARTYROLOGIO MEDIOLANENSI.

Seculo incerto.

[Commentarius]

Diateria virgo, Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE J. B.

Mediolanensem populum plurimis jam olim Sanctorum abundasse exuviis, [Mediolani S. Diateriæ virginis] S. Ambrosii Mediolanensis episcopi, in Sermone pro festo SS. Nazarii & Celsi martyrum, testimonio compertum est; at illos non modo non veneratum esse, ut par erat, sed ne memoriam quidem fere sua ætate tenuisse, auctor est Carolus a Basilica Novariensis episcopus lib. 3 de vita & rebus gestis S. Caroli Borromæi cap. 6; dum tandem sopitos suorum animos S. Carolus ad pristinum erga patronos suos amorem & venerationem, habita frequenti solemnique sacrarum reliquiarum translatione, revocare aggressus est. Obliteratis pene hujuscemodi Sanctis nefas forte non fuerit Diateriam virginem accensere, saltem si rerum peculiariter ab ea gestarum ratio habeatur: quæ enim de ea litteris consignata leguntur, sunt oppido pauca, & vix aliquid peculiare complectuntur. Meminit illius Paulus Morigia cum Opere, tum loco non uno; meminere Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ, Lancellottus abbas Historiæ Olivetanæ lib. 2, Petrus a Bosca in Martyrologio Mediolanensi, Portianæ ecclesiæ tabularia & Villam præterea citans, & in Diario Mediolanensi Carisius ad diem 2 Octobris.

[2] In primis vero Morigia lib. 2 Historiæ Mediolanensis cap. 8 Sanctorum, [reliquiarum] quorum seu corpora, seu reliquias Mediolanum veneratur; cap. vero 21 eorum, quorum in S. Victoris ad corpus exuviæ delitescunt, catalogum texit; quod postremum alibi quoque, nempe lib. de Nobilitate Mediolanensi cap. 16, & rursum in Sanctuario præstitit: quibus quidem locis S. Diateriam virginem commemorat, at ea ratione, ut præter nudum nomen afferat nihil. Lancellottus autem lib. 2 cap. 52 Historiæ Olivetanæ scribit, in æde S. Victoris ad corpus multa Sanctorum corpora, alia ex toto, alia ex parte servari: & ex toto quidem omnino quatuordecim, inter quæ S. Diateriæ virginis corpus diserte exprimitur. Martyrio coronatam fuisse S. Diateriam tom. 4 Italiæ sacræ col. 22 Ughellus addit, natam Mediolani Carisius: quæ, quo derivata sint fonte, non exponunt. Quod si Mediolani nata est, mirum utique est, Paulum Morigia lib. 2 cap. 7 Hist. Mediolanensis patriæ suæ Sanctos ex professo recensentem, eam civibus suis non adscripsisse. Neque hæc Petro Bosca Mediolanensi martyrologo explorata fuisse videntur, cum S. Diateriam sequenti, quod cuilibet virgini sanctæ æque applicari possit, celebravit elogio: Mediolani in basilica Portiana sanctæ Diateriæ virginis, quæ lampadem perenni sanctorum operum oleo accensam ferens, venienti Sponso obviam ivit.

[3] [translatio 26 Julii celebratur.] Basilica porro illa a Portio Oldani filio, conditore suo Portianæ nomen accepit, retinuitque, donec sub Maximiano imperatore martyrii lauream consecutus est S. Victor, in eaque a S. Materno sepultus; ex quo S. Victoris primum, postmodum vero, quo a ceteris eidem Sancto dicatis ecclesiis secerneretur, S. Victoris ad corpus appellari cœpta est. Transiisse quoque in nomen S. Martini ad corpus lib. 1 Historiæ patriæ Tristanus Calchus refert: Quod hujus sive pars sive membrum (inquit Lancellottus) inde non longe abesset ædes S. Martino sacra, in qua pro illis, quos ea regio continebat, jura curialia exercebantur. Denique & S. Victoris adusti sortita est nomen, quod, vacante in ea precibus S. Ambrosio, injectus ab Arrianis ignis divinitus exstinctus fuerit. Diruta hac veteri, novam, augustioremque S. Victori ædem Olivetanæ congregationis monachi anno 1550 (1560 scribit Morigia) moliri cœperunt, in quam anno Domini 1567 S. Carolus Borromæus Mediolanensium antistes, ut multorum aliorum Sanctorum, ita & S. Diateriæ virginis examinatas agnitasque reliquias transtulit solemni ritu, apparatuque magnifico. Translationis hujus memoriam Mediolanenses celebrant septimo Calendas Augusti. Acta qui cupit, Raphaëlem Monetam adeat libro, cui titulus, S. Satyri conf. tumulus illustratus, Face 12: sed nihil habent de S. Diateria peculiare.

DE S. LEUDOMERO VEL LEODEMIRO EPISCOPO CONFESSORE
CATALAUNI IN CAMPANIA GALLIÆ.

ANTE ANNUM DLXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Leudomerus vel Leodemirus episc. confes. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis ad geminos dies: cultus hoc die: Acta edenda: patria Lemovicensis: diaconatus susceptus & donatio facta ecclesiæ Catalaunensi.

Catalaunum, alias Catalauni, olim Galliæ Belgicæ, nunc Campaniæ Gallicæ urbs ampla, munita & episcopalis est sub archiepiscopo Remensi, [Hic sanctus Episcopus in variis Martyrologiis] condita ad Matronam, vulgo la Marne, flumen, Gallice Châlons, vel Châlons sur Marne dicta, ut distinguatur a Cabillono, Galliæ item civitate episcopali in ducatu Burgundiæ, quam vernacula lingua etiam Challon & Châlons sur Saone appellant. Ex Catalaunensium sanctis episcopis dedimus ad diem XIX Augusti S. Elaphium; hodie celebrandus venit ejusdem frater ac in sede proximus successor, qui ab aliis Leudomirus, Leudomerus & Leodomirus vocitatur. Hunc ad diem XXX Septembris, qui ei emortualis fuisse creditur, varia Martyrologia annuntiant. Martyrologium Bizunticense Ms. S. Pauli, inter Auctaria Usuardina a Sollerio nostro memoratum, eo die sic habet, Catalaunis, sancti Leudomiri confessoris. Sequitur ibidem Remense ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, teste P. Petro Francisco Chiffletio pervetustum, quod, nonnihil corrupto Sancti vocabulo, sed addita episcopali dignitate, ait: Catalaunis, sancti Ledomari episcopi & confessoris.

[2] Forsitan hoc idem est, quod Guilielmus Marlotus in Historia metropolis Remensis tom. 2, [annuntiatur Catalauni ad diem 30 Septembris,] pag. 151 etiam laudat, Festumque ejus, inquiens, notatur XXX Septembris in Martyrologio Remensi. Hisce incertæ mihi ætatis Martyrologiis addo nostrum Florarium Ms. Sanctorum, anno 1486 ad calcem perductum, in quo ad præcitatum diem Septembris legitur: Cathalanis, sancti Leodomeri, ejusdem civitatis episcopi & confessoris. Florario verbatim consonat Usuardi aucti editio Lubeco-Coloniensis, anno 1490 facta. Accedit Grevenus apud laudatum Sollerium, cujus verba hæc sunt: Leodomeri episcopi Cathalaunensis & confessoris. Denique Molanus ibidem sic inquit: Catalaunis, sancti Leudomiri, ejusdem civitatis episcopi & confessoris; de quo ita canit ecclesia:

Leudomire pater, filiis succurre potenter,
Ut sane vivant, æternaque gaudia quærant.

Hæc Sollerius ex editione Molani Lovaniensi anni 1568; nam in duabus aliis editionibus, una scilicet Lovaniensi anni 1573, & altera Antverpiensi anni 1583 eadem quidem leguntur; sed paucis tamen vocibus mutatis; ac præsertim pro voce filiis correctius ad metrum substituta famulis; additurque in margine, versus illos ex nono Responsorio Officii illius desumptos esse.

[3] [quo forte olim cultum habuit.] Eumdem diem servant Maurolycus & Galesinius in Martyrologiis suis, & Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Hos etiam secutus est Castellanus in Martyrologio Universali, in quo cum ad XXX Septembris dixisset, Catalaunis in Campania, S. Leodemirus (Gallice S. Lumié) episcopus; deinde in Supplemento pro hisce legendum monuit: Catalaunis ad Matronam S. Leudomirus (Gallice S. Lumiér) episcopus, cujus aliquæ reliquiæ sunt Parisiis. Denique Martyrologium Parisiense, anno 1727 typis vulgatum, ejusdem sancti Præsulis memoriam eodem die sic celebrat: Catalauni, sancti Leodemeri episcopi. Tantus martyrologorum in eumdem Septembris diem consensus dubitare me facit, an non olim eo die cultum annuum habuerit: utut tamen id sit, jam saltem a toto seculo Catalauni colitur die 2 Octobris, ad quem illum Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano recte reposuit cum sequenti elogio ex ejusdem Vita concinnato, quod subdo.

[4] [Sed Saussayus eumdem celebrat] Cathalauni, S. Leudomiri, episcopi & confessoris mirifici. Is S. Elaphii episcopi (Catalaunensis) frater, invitus eidem defuncto ob clara virtutis testimonia electione cleri, petitione populi, Sigeberti regis jussione subrogatus, hanc cathedram novo lumine illustravit. Ea enim micuit sanctitatis gloria, ut, cum incruentum Sacrificium aliquando in basilica S. Stephani celebraret, dum pro more benediceret populo, efformato signo Crucis, nonnullos energumenos a vexatione liberaverit; in hisque puellam, venustate corporis æque ac generis nobilitate insignem, quam plerique sacerdotes exorcismis sanare nullis potuerant. Luem etiam exitialem precibus suis a populo avertit. Mulierem cæcam, quæ meritis ejus confisa opem ipsius implorabat, misso subdiacono, qui Christi charactere palpebras ejus signaret, illuminavit. Tantæ enim humilitatis erat, ut ad vitandum laudis rumusculos ejusmodi divinæ virtutis opera non per se ederet, sed in his alieno ministerio uteretur.

[5] Mira præditus erat simplicitate & innocentia, adeo ut aves bestiæque in justitiæ ipsius indicium ei ad libitum obsequerentur. [die 2 Octobris, quo illum Officio coli] Ejusmodi meritorum significationibus clarus, anno ætatis suæ trigesimo quinto Vir, cui solus vita Christus erat, felici morte defunctus ad immortalitatem migravit. Hæc Saussayus, quæ quanti valeant, suo loco videbimus. S. Leudomeri memoriam Catalauni celebrari die 2 Octobris, etiam diserte asserit Carolus Rapine Ordinis Minorum S. Francisci, quos Recollectos vocant, tam in Catalogo episcoporum Catalaunensium, quem anno 1625 Catalauni, apud suos sacræ Theologiæ tunc lector, Vitæ S. Memmii, primi ejusdem sedis episcopi, inseruit, ediditque, quam in Annalibus ecclesiasticis dictæ diœcesis, quos, dum suorum guardianum Parisiis ageret, anno 1636 Gallice typis vulgavit. In his pag. 90 sic ait: Emortualis ejus dies fuit secundus mensis Octobris, … quo die ecclesia Catalaunica festum ejus celebrat. Usuardus (interpolatus) illius meminit in Martyrologio suo XXX Septembris. Consentiunt Benedictini Galliæ Christianæ continuatores, tom 9, qui anno 1751 in lucem prodiit, in cujus col. 862 de S. Leudomero legitur: Obiit ex Molano pridie Calendas Octobris; verumtamen colitur apud Catalaunenses VI Nonas Octobris.

[6] Eumdem cultus diem assignavit reverendus dominus Degyves, [in diœcesi Catalaunensi, probatur.] canonicus Regularis S. Augustini Congregationis Gallicanæ, in abbatia S. Memmii Catalauni sacræ Theologiæ professor, in litteris die XV Martii anni 1640 inde ad Majores meos Henschenium ac Papebrochium datis. Verba illius accipe: Corpus ejus in abbatia Omnium Sanctorum in hac urbe quiescit, & colitur festus ejus dies secundo Octobris. Addo denique & Carolum Cointium tom. 2 Annalium Francorum, ad annum 584, num. 6, ubi simul ritum Officii & ejusdem translationis causam sic memoravit: Apud Molanum in additionibus ad Usuardum depositio S. Leudomiri episcopi & confessoris notatur pridie Kalendas Octobres; ejus tamen festum a Catalaunensibus celebratur sexto Nonas Octobres ritu semiduplici, eoque die extat elogium in Martyrologio Gallicano. Cur in illum usque diem solemnitas beati Pontificis differatur, hæc occurrit ratio, quod pridie Kalendas Octobres natalis S. Hieronymi, & ipsis Kalendis Translatio S. Remigii ritu duplici coluntur in diœcesi Catalaunica. Cum itaque Sanctorum Acta dare soleamus diebus, quibus coluntur, de hoc quoque sancto Præsule hodie agendum censui; quidquid sit de cultu, quem forte olim habuit, vel in ecclesia, ubi quiescit, forsan adhuc habet, die XXX Septembris, quo supra dicta Martyrologia, præter Gallicanum Saussayi, eumdem annuntiant.

[7] Ad ejusdem Sancti gesta progrediamur. Stephanus S. Urbani in diœcesi Catalaunensi abbas in Epistola apologetica ad Rogerium Catalaunensem episcopum, [Stephanus S. Urbani apud Catalaunos abbas] quæ Passioni S. Urbani I Papæ martyris præfixa legitur, indicat, sibi ab eodem præsule injunctum fuisse, ut S. Leudomeri quoque Vitam conscriberet, seu potius expoliret. In apographo nostro, quod Papebrochius ex Cisterciensi codice propria manu descripsit, laudatus abbas Rogerium sic alloquitur: Nec mihi quis hujusmodi præsumptionem imputet; tu me coquitorem (id est, scriptorem) fecisti; tu me in hoc officio posuisti, cum ante præcepti tui amicabilem violentiam nihil tale tentarem: nam & Sanctorum gesta conscribere, Memmii videlicet, Elasii & Leudomirii, ineliminato, tremebundo, rotunso * stylo, violentus amplectendus monitor ingessisti. Mabillonius tom. 5 Annalium pag. 138 pariter laudans codicem Cisterciensem, & post illum Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 8, pag. 63 admittunt quidem, ista Stephani dicta esse, sed incertum esse observant, an id, quantum ad SS. Memmii, Elasii, seu Elaphii, & Leudomeri Acta pertinet, reipsa præstiterit.

[8] [videtur scripsisse seu expolivisse Vitam illius,] Fateor, hoc ex verbis datis non posse evinci; attamen verisimilius mihi videtur, Stephanum ibidem loqui de Vitis jam tum a se scriptis, non tunc primum scribendis. Etenim si illius mentem recte assequar, is, postquam dixerat, sese ante Rogerii mandatum numquam tentasse Sanctorum gesta conscribere, mox ut occurrat argumento, quod a SS. Memmii, Elaphii & Leudomeri Vitis adversus ipsum peti poterat; monuit, neque hasce a se cœptas fuisse sine ejusdem episcopi jussione: quæ ratiocinatio optima est, si de Vitis jam tum a se scriptis vel expolitis loquatur; si autem de scribendis, vim suam amittit. Utut sit, canonicus Regularis Degyves in epistola num. 6 laudata scripsit, se habere Vitas SS. Memmii, Elaphii & Leudomeri, auctore eodem Stephano abbate; sed earumdem initia non annotavit. Præ manibus etiam habeo litteras a Joanne Robin Societatis nostræ presbytero anno 1681 Catalauno ad Majores meos datas, in quibus dicitur ibidem exstare pervetustus codex, trium prædictorum Præsulum Vitas continens, quarum quæ S. Leudomeri est, sic incipit, Postquam B. Elaphius migravit ad Dominum &c.

[9] [cujus forte apographum habemus,] Hujus geminum exemplar habemus, unum ex Ms. S. Victoris Parisiensis, in quo lacunæ indicant, aliquot voces desiderari, sive quod hæ in Parisiensi codice detritæ essent, sive quod a describente non potuerint legi. Alterum plenius est, sed nullam loci notitiam præfert. Forte hæc eadem Vita est, quam prælaudatus canonicus Degyves cum præfixo Stephani abbatis nomine reperit, vel eidem adscripsit. Si ex scribendi modo opinari liceat, hic certe tam affinis est stilo prædictæ Passionis S. Urbani, ut utraque eumdem auctorem facile possit habere. Porro tom. 9 Galliæ Christianæ col. 872 & sequentibus leguntur tres Rogerii sibi proxime succedentes, ab anno 1008 usque in 1093 Catalaunensem episcopatum tenuisse; columna vero 924 dicitur Stephanus B. Richardo, abbati S. Vitoni Virdunensis, anno 1046 in prælaturam monasterii S. Urbani Catalaunensis suffectus esse. Hinc statue, Vitam illam, si Stephani fœtus sit, primum annis quadringentis ac quadraginta circiter scriptam fuisse post mortem S. Leudomeri, quam seculo VI decrepito contigisse, dicemus. Nihilominus verisimile est, Stephano (si tamen ejus auctor sit) scriptum aliquod vetustius, quod expolierit, præluxisse, ut verbis num. 9 datis indicare videtur.

[10] [in quo aliqua emendanda sunt.] Credibile est, eumdem biographum (quisquis hic demum sit) in Sancti gestis enarrandis aliqua amplificatione usum fuisse; sed si duo excipias, cetera non abhorrent a vero. Primum ac præcipuum ejus erratum est in chronologia, reposito episcopatus Leudomeri initio sub Austrasiæ rege Sigeberto, & fine sub Clotario, quod utrumque infra refutabo. Alterum continet quamdam narrationem de ejusdem imperio in aves, agrum ipsius vastantes, deque una harum, postquam jam comesta fuerat, per ipsum vitæ reddita. Saussayus factum illud superius num. 5 paucis attingens, verisimiliori phrasi exposuit, Mira, inquiens, præditus erat simplicitate & innocentia; adeo ut aves bestiæque in justitiæ ipsius indicium ei ad libitum obsequerentur. Si hoc tantum dixisset biographus, haud difficulter apud me fidem inveniret; nam & aliquot alii Sancti feras sibi obsequentes habuisse leguntur. Verum ejus narratio hic ejusmodi est, ut mihi quidem meram fabellam sapiat, quam forsitan ex aliquo vero facto incerta vulgi traditio commenta est, ac nimium credulus scriptor adoptavit. His præmissis Vitam, qua aliam non habemus, ex laudato Ms. S. Victoris Parisiensis dabo, ejusdemque parvulas lacunas ex altero illo ignotæ bibliothecæ apographo supplebo.

[11] Antequam id agamus, reliqua, quæ illustratione egent, [Sanctus Lemovici natus, fratrem suum S. Elaphium secutus est Catalaunum,] de more percurramus. S. Leudomero patriam fuisse Lemovicum, quod Galliæ Aquitanicæ civitas est, vernacule Limoges dicta, illumque claro ibi genere ortum ac S. Elaphii fratrem atque in episcopatu Catalaunensi successorem fuisse, biographo nostro consentit auctor compendii Vitæ ejusdem S. Elaphii, quod Sollerius noster tom. III Augusti pag. 747 ex incerti loci Ms. excudit. Elaphius (inquit hic) in urbe Lemovica claro genere natus patre Leone, fratrem habuit Leudomirum, qui & ipse postea Catalaunensem plebem sanctissime rexit. Ad manus mihi est aliud ejusdem compendii exemplar, ex Ms. S. Victoris Parisiensis acceptum, editoque omnino conforme, nisi quod pro voce fratrem habeat filium, manifesto utique errore codicis vel scriptoris nostri, cum in eodem inferius ambo Sancti fratres appellentur. In eodem compendio dicitur S. Elaphius ob virtutum doctrinæque præstantiam a Sigeberto Clotarii filio, magni Clodovei nepote, Austrasiæ rege, Lemovicis evocatus & Catalaunensi sedi tunc vacanti episcopus datus esse.

[12] Hic fratris episcopatus S. Leudomerum, eodem teste, [ubi hic episcopus erat, & cum eodem multa isti donavit ecclesiæ] Catalaunum attraxit; magno sane ejusdem ecclesiæ tam spirituali, quam etiam temporali emolumento. Compendii auctorem denuo audiamus. Tanti fratris amore & desiderio ductus Leudomirus, relicta patria, Cathalaunum perrexit. Multum autem eorum fraterna concordia Cathalaunensi ecclesiæ profuit; cui etiam hereditaria prædia sua, urbi Lemovicæ vicina, donarunt. Donationes ab illis prædictæ ecclesiæ factas etiam agnoscunt Galliæ Christianæ continuatores tom. 9, col. 862 in S. Elasio sive Elaphio, ubi aiunt: Ambo fratres Sigeberto cari facultates amplissimas, quas a parentibas acceperant, ecclesiæ Catalaunensi tradiderunt: donationi vero subscripsit Ægidius Remensis archiepiscopus. Tempus & locum donationis docet Theodoricus Ruinartius in Notis ad lib. 5, cap. 41 Historiæ Francorum S. Gregorii Turonensis. Legimus, inquit, instrumentum B. Elafii episcopi de villis, quas S. Stephano dedit cum fratre suo Leudomiro diacono, “Actum in Catalauni civitate, in ecclesia præfati martyris (S. Stephani) publice sub die V Id. Junii, anno quarto Sigeberto rege Francorum”: cui instrumento post donatores Ægidius Remensis metropolitanus, & Beatus subscripsere.

[13] Ibidem inter Addenda emendandaque col. 1394 postquam ex Ms. Breviario abbatiæ Omnium Sanctorum Catalaunensis recitavit eadem, [anno 565, quo jam erat diaconus.] quæ ego mox ex Ms. S. Victoris Parisiensis retuli, ex laudato instrumento hæc pauca denuo descripsit: Ego, quamvis indignus, tamen Beatus vocor, hanc auctoritatem jubente Elasio venerabili episcopo una cum consensu Leudomeri diaconi conscripsi, ad vicem Ernoldi notarii. Porro anno quarto Sigeberti regis mense Junio currebat annus æræ Christianæ 565, quo tempore Leudomerus igitur jam erat initiatus diaconatu, quem Ægidius Remensis archiepiscopus, qui instrumento donationis subscripsit, eidem contulisse fertur in Vita edenda; quod ultimum aliunde nequeo confirmare. Monuisse tamen hic juverit, sæpe laudatos Galliæ Christianæ continuatores propter prædictum instrumentum, a Ruinartio citatum, statuisse Ægidium anno 565 in Remensi cathedra jam sedisse; cum Sammarthani fratres, aliique ejusdem sedis initium anno 572 innexuissent.

[Annotata]

* retuso vel retonso

§ II. Sancti in fratris episcopatum successio & sedis tempus: fabula de Brunichilde: prima sepultura beneficiis illustrata: corporis translatio: fabulosa oculi integritas refutata.

[Fratri in episcopatum successit anno 580, non 587 vel 600;] Tempus suscepti a Leudomero episcopatus pendet ab anno mortis ejusdem decessoris S. Elaphii, quam Sollerius noster tom. 3 Augusti, pag. 747, num. 1, ab aliis anno 587, ab aliis etiam anno 600 affigi scribit; ipse vero cum Jacobo Longuevallio tom 3 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 127, cui jam præiverat Cointius in Annalibus Francorum, ad annum 580 reposuit. Horum sententiæ & ego adhæreo, quia S. Gregorius Turonensis, qui tunc florebat, lib. 5 Historiæ, cap. 41 ejusdem S. Elaphii obitum narrat inter ea, quæ dicto anno 580 contigerunt. Qui annum 600 assignant, convincuntur ex eodem Turonensi, qui lib. 9, cap. 41 Felicem S. Leudomeri successorem nominat inter episcopos, qui anno 589 cum Ætherio Lugdunensi antistite ad Gundegisilum Burdegalensem scripsere epistolam in causa seditiosæ Chrodieldis & monialium Pictaviensium, eidem adhærentium. Denique qui Elaphii mortem anno 587 consignant, S. Leudomeri episcopatum sine ulla ratione nimium contrahunt, ut liquet ex dictis de Felice.

[15] [nec sub Sigeberto, sed sub hujus filio Childeberto.] Cum nulla ex hisce opinionibus conciliari potest scriptor Vitæ edendæ, secundum quem S. Leudomerus a rege Sigeberto ad Catalaunensem episcopatum promotus fuit. Non potest hic alius Sigebertus indicari, quam Clotarii I filius, rex Austrasiæ, quem Gregorius Turonensis lib. 4 Hist., cap. 49 quarto decimo regni sui anno, id est, Christi 575 occisum esse tradit. Occasionem errori dedisse potuit, quod Leudomeri frater S. Elaphius ab eodem Sigeberto eam cathedram accepisset, quodque idem rex Leudomerum diaconum, vel forte etiam presbyterum novisse magnique fecisse potuerit. Pro Sigeberto igitur substituendus est hujus filius Childebertus, qui parti quinquennis successit & sub tutela matris suæ Brunichildis cœpit regnare. Haud minus erravit biographus in tempore emortuali ejusdem Sancti assignando, regnante in Gallia Clothario; nimirum hujus nominis II, qui non ante annum 613 regno Austrasiæ, totaque Francorum monarchia potitus est.

[16] Carolus Rapinus jam ante laudatus, in Annalibus ecclesiasticis diœcesis Catalaunensis initium episcopatus illius recte quidem sub Childeberto minorenni constituit, [Obiit ante annum 589, non anno 600 vel 626.] sed mortem nihilominus sub Clothario II fixit, & ad annum usque 626 distulit, in eoque Castellanum in Martyrologio Universali consentientem habuit. Paulo maturius, sed æquo tamen serius, nempe anno 600, mors ejusdem signatur in Breviario Catalaunensi apud Cointium tom. 2 Annalium, pag. 256, ubi utramque opinionem propter jam dicta merito rejecit, maluitque mortem illius ad incertum annum referre, sed non post Christi 589, quo Felicem jam sedisse diximus. Ante hunc annum sine propiori definitione eam etiam consignarunt Martyrologii Parisiensis, anno 1727 editi, auctor, ac crebro laudati Galliæ Christianæ continuatores; neque ego aliquid certius hactenus reperi, quam quod S. Leudomerus eo anno jam habuerit successorem. De suprema Sancti ætate malo credere biographo, ipsum anno vitæ suæ septuagesimo quinto obiisse asserenti, quam Saussayo num. 5, mortuum esse trigesimo quinto.

[17] Postulat hic locus, ut quæ de invicta sancti Antistitis castitate per Brunichildem reginam frustra tentata feruntur, [Fabula de Sancti pudicitia per Brunichildem tentata, & inflicto exsilio.] aliquid dicamus. Cointius ad annum 584, num. 6 ex quodam Breviario Catalaunensi isthæc recitat: Evocatus a Brunichilde (Leudomerus) in interius cubiculum, quasi de negotiis Ecclesiæ vel regni utilitati conducentibus collocuturus, de nefario opere, velut alter Joseph sollicitatus, casto & severo intuitu lascivientis reginæ improbitatem castigavit. Nec miraculo caruit tanta inter corruptos aulæ mores integritas; etenim post quadringentos & amplius annos sanus & integer oculus, quo reginæ blanditias despexerat, in solemni corporis translatione inventus est. Scriptor Vitæ edendæ tam de tentatione, quam de miraculo altum silet: sed Rapinus in Annalibus Catalaunensibus factum hoc paulo latius enarrat, additque, Leudomerum propterea ab impotente Brunichilde e sede sua pulsum, viginti annis exsulasse, donec a Clotario II, rerum in Austrasia potito, civitati suæ restitutus est, in qua & anno 626 felici morte obierit. Tam diuturnum exsilium, revocationem per Clotarium, & tempus obitus fabulosa esse, hactenus dicta demonstrant; qua vero auctoritate nitatur iste lascivientis reginæ conatus, aptius mox docebo, ubi de prætensa oculi integritate sermo recurret.

[18] Facilius credam eidem Rapino, de prima ejusdem sepultura suo etiam tempore celebri Gallice sic prosequenti. [Prima ejusdem sepultura beneficiis clara: ex qua corpus ejus] Corpora S. Leudomeri, & fratris ac decessoris illius S. Elaphii, primo sepulta fuere Catalauni in ecclesia parochiali S. Joannis, in qua hodieque visuntur scrobes eorumdem primorum sepulcrorum; atque illuc e tota regione pii peregrinantes accurrunt, adducentes infirmos pueros, maxime eos, qui, ut vernacula voce utar, SONT EN CHARTRE (id est, tabescentes vel phthisici) & Deus ibidem prodigiosas curationes frequenter operatus est, sic illustrans locum, in quo sacra illa corpora aliquot seculis quieverunt. In eadem parœcia etiam servantur cathedræ, in quibus iidem duo sancti Præsules, dum Sacris operabantur, resederunt. Eo in loco corpus S. Leudomeri conditum mansit usque ad episcopatum Rogerii, qui illud inde sublatum transtulit ad monasterium Omnium Sanctorum, quod tunc erexerat fundaveratque.

[19] [Rogerius II episcopus in monasterium Omnium Sanctorum] Loci notitiam tempusque fundationis ejusdem accipe ex novissima Gallia Christiana tom. 9, col. 947. Rogerius II episcopus Catalaunensis initio pontificatus sui monasterium illud fundavit in Insula prope Catalaunum sub patrocinio B. Mariæ Virginis omniumque Sanctorum; unde plerumque dictum est sive Insula Catalaunensis, sive Omnes-Sancti de Insula. Ibi vero piissimus fundator servos Dei collocavit; deinde fundationem confirmari sategit anno MXLVII a Clemente II Papa; ipse demum ratam habuit anno MLXII litteris, in quibus donationes suæ omnes recensentur. Dubitant ibidem laudati Operis scriptores, an per servos Dei monachi accipiendi sint, an canonici Regulares, observantque ex S. Gregorii VII Papæ litteris, monasterium istud saltem jam ante annum 1079 ab ejusmodi canonicis inhabitatum fuisse, annoque 1644 congregationi Gallicanæ canonicorum Regularium attributum esse.

[20] [transtulit: aliquot ejusdem reliquiæ Remis & Parisiis.] Præmiserant autem col. 873 in eodem Rogerio: Anno MLXII, episcopatus sui vigesimo fundavit, seu potius fundationem confirmavit monasterii Omnium Sanctorum, in quo reposuit corpus S. Leudomeri decessoris sui, & ipse post obitum tumulari voluit. Hoc ipsum etiam dicitur in ejusdem Rogerii epitaphio Gallico recentiori, anno scilicet 1553 sepulturæ addito, quod ibidem legesis. Consentit Rapinus in Annalibus, additque, sacrum illud corpus thecæ inclusum in ejusdem abbatiæ altari principe tunc depositum fuisse, in eoque etiam quievisse anno 1625, docet in Indiculo episcoporum Catalaunensium, quem Vitæ S. Memmii insertum eo anno ab ipso editum dixi. Neque aliunde quidquam didici de eodem deinde ad alium locum translato vel deperdito; sed insignes ejusdem reliquias ecclesiæ S. Dionysii Remensi ignoto mihi tempore donatas fuisse, habemus ex Marloto in Historia metropolis Remensis tom. 2, pag. 151, ubi inter cetera Sanctorum pignora, quibus hæc ecclesia ditata est, numerat brachium S. Leudomeri, seu Leudomiri, episcopi Catalaunensis, in brachio laminis argenteis cooperto. Aliquas item illius reliquias asservari Parisiis, asserit Castellanus num. 3 relatus.

[21] [Referuntur quorumdam asserta de unius oculi integritate] Superest, ut agamus de prodigiosa oculi integritate, quam velut præmium illius casti severique intuitus, quo Brunichildis lasciviam castigasse dicitur, divinitus ipsi collatam, quidam affirmarunt. Verba Breviarii Catalaunensis jam dedi ex Cointio supra num. 17: hic addo Rapinum, auctores suos laudantem. In Annalibus pag. 91 & sequenti Gallice hæc ait. Ejus anima in cælum translata, ejusdem corpus Deus insigni miraculo illustravit in terra; videlicet quod oculus, quo tam severe respexerat Brunichildem, ejusque impudicitiam damnaverat, ab omni corruptione immunis servatus sit. Postquam enim castum illud corpus mandatum terræ fuerat, omnique carne in cinerem redacta destitutum, oculus ille pristinam suam venustatem ac vivacitatem plus quam naturalem servavit; cumque post quadringentos & triginta vel quadraginta elapsos annos Rogerius II Catalaunensis antistes XLIV (Galliæ Christianæ continuatores eumdem XLV numerant) sacrum corpus e terra levaret, ut ad monasterium Omnium Sanctorum transferretur; quamvis omnis caro (ut dictum est) consumpta esset) oculus iste nihilominus sanus & integer repertus fuit, & cum ossibus in theca inclusus & super principe altari dictæ abbatiæ collocatus.

[22] Mox, ut fidem certam faciat, testes suos sic subdit: [in translatione deprehensa, & Galliæ Christianæ continuatorum] Hoc miraculum, cujus ipsemet oculatus testis fuit, tradidit Joannes ejusdem monasterii abbas. Thomas Cantipratanus lib. 2, cap. 30; Joannes l'Espagnol, doctor & magnus Prior S. Remigii Remensis in Historia S. Walburgis, & Legendarium Ms. abbatiæ Omnium Sanctorum. Hactenus Rapinus, qui tamen vel sic non apud omnes fidem invenit. Galliæ Christianæ continuatores in S. Leudomero judicium suum his verbis exponunt: Sepultus est cum fratre suo (S. Elaphio) in ecclesia S. Joannis. Quum autem sub Rogerio II episcopo transferretur in basilicam Omnium Sanctorum, oculus ejus integer ac sanus, reliquis artubus consumtis, inventus esse dicitur. Fabellam autem inde natam credimus, quod Leudomerus vernacule dicatur Lumier; nomen vero Lumier proprie idem sit ac nomen Lumiere, Latine Lumen; lumina denique OCULOS significent. Mitior est censura Cointii, verba Breviarii Catalaunensis superius data, & Rapini asserta ita accipientis.

[23] Nos (inquit) a neotericis arbitramur excogitata, quæ de Brunichilde Leudomirum ad lasciviam provocante circumferuntur. [ac Cointii super his judicia.] Quamvis autem ita sentiamus de Brunichilde, non ideo negamus, oculum beati Pontificis integrum ac sanum sub Rogerio secundo episcopo inventum fuisse, maxime cum Rapinæus præter authores recentiores oculatum testem producat Joannem, Omnium Sanctorum monasterio apud Catalaunos præpositum abbatem; hujus miraculi gloriam libenter prædicamus; sed aliam ab ea, quam scriptores hactenus protulerunt, causam præcessisse, contendimus. Ita ille: at mihi neutra censura placet. Non prima, quia, licet verum sit, maxime affines esse voces Gallicas Lumier & Lumiere, & hanc Latine Lumen dici, ac denique lumina etiam pro oculis usurpari, non satis verisimile mihi videtur, ex sola ista nominis affinitate atque æquivocatione hanc fabellam ortam esse. Primæ parti Cointianæ censuræ libens assentior, sed non secundæ; quia prodigiosa oculi integritas non meliori nititur testimonio, quam causa a Rapino asserta; quod ostendere aggredior.

[24] Rapinus, qui seculo XVII floruit, certe non potuit istud inventi oculi miraculum ex ipsomet Joanne Omnium Sanctorum abbate addiscere, [Eadem historia recensetur ex Thoma Cantipratano,] si hic translationi, in qua illud primum apparuit, oculatus testis adstiterit. Nec dubium est, quin hic secutus fuerit Thomam Cantipratanum, quem ex auctoribus primo loco laudavit. Hunc ergo audiamus. Cantipratanus loco apud Rapinum citato, id est, lib. 2 de Apibus, cap. 30 num. 33, cui titulus est, De oculo beati Ludovici Cathalonensis episcopi incorrupto, hæc scribit: S. Ludovicus Cathalaunensium episcopus fuit vir corpore venustissimus & pudicus. Quem ut vidit quædam Galliarum regina, oculos conjecit in eum, & opportuno loco vocatum ad concubitum invitavit. Quam ille torvo vultu & oculo indignanti despiciens, verbis mirificis confutavit.

[25] Cujus oculus post mortem, etiam in sicco cadavere, [qui ceteris scriptoribus hic præivisse videtur:] extingui vel caligari non poterat, ut mihi & multis aliis audientibus magister Joannes de Firmitate, abbas quondam Regularium canonicorum in eadem civitate, qui ipsum oculum quasi cristallum lucidissimum vidit, postmodum enarravit: interfuerat enim elevationi corporis dicti Sancti, quod annis plusquam quadringentis in terra jacuerat. Et juste quidem oculus etiam in mortuo corpore extingui non poterat, qui contra mortificantem hostem in fragili vasculo vividus permanebat. Et vere merito extrinsecus caligari non debuit, qui venenum corruptionis intrinsece recipere non curavit. Hic ergo primus ac præcipuus auctor est, qui Rapino præluxit: nam Joannes l'Espagnol Vitam S. Walburgis primum anno 1614 edidit, Legendarium vero Ms. abbatiæ Omnium Sanctorum Cantipratano verisimillime antiquius non est, cum hoc Rapinus postremo loco reponat. Nunc videamus, quanti valeat illa Cantipratani narratio.

[26] [verum hujus narrationem] Primum, quod hic animadvertendum venit, est nomen Ludovicus, non Leudomirus; Ludovicus autem nullus, nisi post Cantipratani tempora in episcoporum Catalaunensium serie occurrit. Advertit hoc Cantipratani Operis editor Georgius Colvenerius, ac propterea ibidem in Notis observavit sequentia: Ludovicum aliquem in catalogo episcoporum Cathalaunensium apud Democharem aut alibi non invenio, sed S. Leudomirum XVIII illius sedis episcopum, quomodo hic legendum existimo, vel Leudomirus, ut legit Molanus in additionibus ad Usuardum XXX Septembris… Certe nomen Leudomiri vel Ludomiri facile a scriptore mutari potuit, ut fieri solet, in nomen notius Ludovici. Sit ita: nam nec ego Ludovicum aliquem in novissima Gallia Christiana inter episcopos Catalaunenses reperio ante seculum XV, de quo certe sermo esse non potuit Cantipratano, qui initio seculi XIII natus est, neque Sanctum, de quo agimus, Ludomicum ac Ludovicum nominatum fuisse, credo Rapino, adversus ceteros omnes, verisimillime ex hoc solo Cantipratani loco, id asserenti.

[27] [tam suspectam] Joannes de Firmitate, abbas quondam Regularium canonicorum in eadem civitate Catalaunensi, a Cantipratano laudatus, haud dubie Rapino est Joannes abbas Omnium Sanctorum, nimirum quia circa medium seculum XI, quo translatio facta est, istud unicum Catalauni erat canonicorum Regularium monasterium. Sed importune hic rursum accidit, quod ab initio fundationis ejusdem usque in seculum XVII inchoatum nullus nomine Joannes eidem abbas præfuisse legatur in catalogo, quem dederunt sæpe laudati Galliæ Christianæ scriptores. At fuerit sane tunc aliquis sive in hoc, sive in alio monasterio, quod Cantipratanus non expressit, istius nominis abbas, superest alterum argumentum a tempore pariter petitum. Jacobus Echardus in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum tom. 1, col. 250 & sequenti docet, Thomam Cantipratanum anno 1201 in lucem editum esse, librum de Apibus anno 1256 inchoasse, ac denique qui illius vitam longissime protrahunt, hos ejusdem mortem usque in annum 1280 differre.

[28] [atque incredibilem faciunt] Porro sæpe dicta translatio serius figi nequit, quam anno 1065, post quem Rogerius II, ejusdem translationis auctor, non superfuit in vivis. Inter hunc autem annum annumque 1201, Thomæ Cantipratani natalem, cum anni omnino centum ac triginta quinque interfluxerint, oporteret, Joannem illum abbatem annis centum & quinquaginta majorem fuisse, dum ista narravit Cantipratano; quod quam non verisimile sit, cuique considerandum relinquo. Itaque vel fabulosa sunt hæc, vel de alio Sancto dicta; vel, si ad S. Leudomerum spectent, accipienda sunt de alia ejusdem corporis translatione multo serius facta. Jam monui, nullum Ludovicum inter Catalaunenses episcopos reperiri, nisi post tempora Cantipratani: frustra item inter alios sanctos Ludovicos quæsivi, ad quem ea possent referri; utque de S. Ludomero vel Ludomiro accipiantur, præter qualemcumque nominis similitudinem, suadent episcopatus Catalaunensis & Sancti titulus Ludovico suo a Cantipratano asserti.

[29] Nullam denique S. Leudomeri translationem vel elevationem factam legi, [adjuncta personarum ac temporum,] præter eam, quam circa medium seculum XI curavit prælaudatus Rogerius, de eademque se loqui, Cantipratanus satis indicat, dum ait, Joannem interfuisse elevationi corporis dicti Sancti, quod annis plusquam quadringentis in terra jacuerat. Etenim ab anno 588, circa quem Leudomerum obiisse diximus, usque ad medium seculum XI quatuor secula cum dimidio circiter numerantur. Contra vero vel Cantipratanus loquitur de prima quidem Sancti translatione, sed post Rogerii tempora facta, vel de secunda aliqua posteriori. Si primum, numeranda ad minimum erant quinque secula cum dimidio, ut Joannes eidem adstitisse potuerit; si secundum, vix duo secula reperias inter utramque translationem intercessisse.

[30] Tandem ex hactenus disputatis duo statuo. Primum est, [ut nullo modo admitti posse videatur.] Thomam Cantipratanum fuisse primum, qui heroïcam S. Leudomiri castimoniam a Brunichilde frustra tentatam, seculo septimo jam multum provecto, postquam id contigisset; atque ejusdem sancti Antistitis oculi prodigiosam integritatem totis duobus seculis, postquam hæc tempore prædictæ translationis deprehensa fuisset; Cantipratanum inquam, primum esse, qui ista scriptis mandavit. Alterum est, tam vitiosum ejusdem testimonium pro neutra tuto posse admitti. Ceterum anceps hæreo, an hæc fabulosa narratio ex mala fide Joannis de Firmitate, an ex ipsius Cantipratani errore orta fuerit. Cantipratano sine ulteriori examine etiam credidit noster Theophilus Raynaudus, qui in Triade Patriarcharum eadem breviter narrat de oculo Ludovici Catalaunensis episcopi, verbis, quæ habes apud nos tom. 2 Junii, pag. 497, num. 41, occasione S. Rosselinæ virginis Carthusianæ, cujus oculos ejusmodi mirabili integritate conspicuos post illius obitum repertos esse, ibidem melius probatur. Jam dixi supra, scriptorem Vitæ edendæ nec de lascivientis reginæ improbitate, nec de oculi prodigio meminisse. Et de posteriori quidem siluisse potuit, forte quod scripserit ante translationem, cujus nulla apud ipsum mentio exstat: sed quod ad primum attinet, non video, meliorem hujus silentii causam posse assignari, quam quod ista fabula tunc nondum nata esset. Modo qualemcumque Vitam accipe.

VITA
Auctore forte Stephano abbate S. Urbani.
Ex Ms. S. Victoris Parisiensis, collato cum alio Ms.

Leudomerus vel Leodemirus episc. confes. Catalauni in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 4858

A. forte Stephan.

[Mortuo S. Elaphio, S. Leudomerus] Postquam B. Elaphius migravit ad Dominum a, & culmen veri honoris adeptus est in regione vivorum, populi Catalaunicæ urbis pastorem non habentes pulsabant Deum orationibus, levabant ad cœlum corda cum manibus, precantes, ut divina clementia eos benigne respiceret, & talem in messem suam operarium mitteret, qui eos suo exemplo ad bene agendum informaret & doctrinæ cœlestis imbre perfunderet, ut ejus cultu & magisterio fructus æternæ b salutis ferre prævalerent. Videbatur autem eis, quod vota sua salubriter audirentur, si cathedra viduata B. Leudomiro c instauraretur. Illum dignum moribus modestumque, doctrina eruditum, alloquio affabilem, vitæ totius institutione spectabilem, cultorem pauperum, orphanorum patrem, decumbentium visitatorem, debilium ministratorem, justum, pium, hospitalem, & quidquid popularis gratia aliquoties etiam sine judicio personæ cuilibet affectata depingit; felices se futuros, si tantæ bonitatis Successor perdito nutritori succederet. Unde & vota Deo faciebant, quatinus cordibus principum ac regis inspiraret, ut tali urbem honore insignirent, [tamque robusta d] interius exteriusque turre muniret.

[2] [populo expetitus datur episcopus.] Itaque pius Deus eorum desideria videns, vidit, respexit in orationem humilium, & non sprevit precem eorum: unde & viscera tantæ pietatis scribentur in generatione altera [& populus novus] laudabit Dominum. Igitur [Sigebertus rex e] susceptis pignoribus dilectæ virginis Eulaliæ, & audita morte B. Elaphii antistitis f, mœrore perculsus, debitas tanto viro, tam fideliter regno servienti, lachrymas fudit; deinde petitione primorum civitatis ammonitus de restauratione episcopatus, ut hoc dignum officio quærerent & offerrent, edixit. Cumque ex nomine Leudomirum præsentassent, ille personam cognoscens, utpote sæpe cum fratre Elaphio palatium frequentantem, laudans Hominem, approbans electionem, annuit voluntati, & in concione civium præcepit super hæc sensa requiri. Populus audiens, quod volebat, in laudem Leudomiri, in favorem principis exclamat, ac de exauditione felicitateque sua Deum laudat. Ductus itaque ante regis præsentiam, obtentu populi sanctam perpessus violentiam, suscepit pastorale ministerium, ad quod se prædicabat indignum; invitus, coactus, divinæ prudentiæ obediendum esse, devictus.

[3] Solempni tripudio plebs [jocunda] resultat; coronantur ecclesiæ, [Patria erat Lemovicensis, & diaconus;] suscipitur cum omnimodis honoris obsequiis, ac favente Deo saluti hominum, in sede pontificali resedit, civitatisque longa expectatione conquievit. Fuit autem Lemovicinæ urbis g indigena spectabilis [genere] facultatis multimodæ, affinium ornatus multitudine; sed hæc omnia vilipendens, ac velut infima araneæ munimenta disrumpens, a cordis oculis, qui a recto itinere impediebantur, abjecit, & gratam Deo [peregrinationem] assumpsit. Clericus factus Ægidii archiepiscopi h consecratione, ostendit, Deum sibi cooperari, cælibatu conversationis sinceræ, & semper præficiens, sæpe se in ea, quæ ante erant, extendens [in ordine] diaconi eo tempore præminebat, quo gladium amaritudinis tam immensæ de morte sancti fratris Elaphii in corde suscepit. Erat Vir sanctus fervens in orationibus, & tam pro se, quam pro populo limina Sanctorum frequenter extergebat i.

[4] Cum ergo quadam die ad ecclesiam S. Mariæ in suburbio sitam solitæ orationis gratia, [jam episcopus cæcam illuminat;] clericis quibusdam comitantibus, properaret, vidit mulierem cæcam, pedibus offensis baculo viam quærentem, & motus misericordia ait ad Laudecium subdiaconum suum, quem sciebat esse virum justum & sanctum: [Vade] & mulieris istius oculis signum Dominicæ Crucis imprime, ut videamus, si forte virtus divina ei dignetur subvenire. Qui post ut ejus jussa complevit, illa visum recepit, & in laudem B. Leudomiri exclamans, ad hoc spectaculum multos [collimitaneos] excitavit, qui Deum benedicebant & ubique Sancti sui merita diffundebant. Audiens ergo Sigibertus k ejus famam, eum familiarissimum sibi fecit, consiliorum arcana ei primo committens; qui negotia viduarum, pupillorum & omnium injuste oppressorum, ut propria, suscipiens, cœpit in virtutibus clarescere, & cum medela verbi ad vitam, sanitatem, læsisque corporibus subvenire.

[5] Contigit itaque in castro, quod vocatur Marogillum, [luem tollit;] super Maternum l fluvium situm, lues mortifera m, tanta atrocitate sæviens, ut, qui arripiebatur, vix ad tridui perveniret spatia. Metuentibus omnibus, non jam audebant vivi adesse morientibus, fugiebant (& mors repentina fugientibus occurrebat) collapsi desperati; nullus proximo solatium promittebat, timore mortis & in salute promoriens. Jacebant omnes in agonia quodammodo; corpulentos & pingues macri & languidi abscondebant, eos præ multitudine & timore sepelire non audentes: honorem enim sepulturæ reddere timor ac multitudo prohibebat. Exhauriebantur familiæ pariter, patres parci in exequiis filiorum, vestimenta sibi consepelienda servabant. Tandem ad B. Leudomirum confugiunt & cladis vehementiam ei aperiunt, & ut pro ipsius cladis cessatione Dominum deprecaretur, exposcunt. Qui oravit, & pœnitentiam peccatoribus imposuit, & statim clades ipsa cessavit, ita quod satis evidenter eis constiterit, quod per ejus meritum lues, totam viciniam devastans, cessaverit: unde laudaverunt Dominum, per Sanctum suum mirabilia operantem.

[6] Contigit & aliud memorabile, quod ad Sancti sui gloriam Dominus dignatus est propalare. [a dæmone vexatos] Sollicitudine quippe pastorali villas peragrans diocesis suæ, venit aliquando idem Sanctus ad possessionem, quæ Parta vocatur ex nomine. Cumque fama adventus ejus circumquaque ferretur in populos, confluebant turbæ, mixtis undique concursibus, ut audirent, quid de cathedra Dei mandaret Præco sanctus, & lætificarentur ac roborarentur ejus benedictionibus. Paratum itaque est, & Sacerdos Dei ad aram, verum pro se ac populo holocaustum oblaturus, accessit. Implentur membra ecclesiæ, & stipantibus turbis, angusta parietum brevitas accusatur. Interea cum a clericis carmina divina ederentur & ministris divinis serviretur, fumo quoque thuris basilica aromatizaretur, quidam tam ex viris, quam ex mulieribus, qui passione dæmonum per menstruatos lunæ decursus agitabantur, qui & Lunatici n ex consuetudine appellantur, cœperunt primo quasi indignando submurmurare, paulatimque fervescendo, insanas voces edere, & tamquam flagella paterentur, proclamare: Quid iste odibilis ad nos venit, qui molestias nobis ingerit, quietem perturbat, iras accendit? Dicentes hæc: Quo hujus præsentiam fugiemus? quis nos contra eum tuebitur? sed Missa finita, & benedictione episcopali accepta, aqua benedicta ab Episcopo asperguntur, & liberati ab eis sani ad propria revertuntur; Deus benedicitur, & Sanctus laudatur.

[7] [& energumenam liberat.] Sub eodem fere tempore puella quædam nobilis familiæ, pulchritudinis omnimodæ, a fœdissimo hoste pervasa, aliena sibi, aliena hominibus, captivata inter proximos, voces non suas, voces belluinas, voces plane dæmoniacas cœpit delatrare. Angustiantur amici, congregant sacerdotes, implorant gemitibus, ut divinis conjurationibus tyrannum expellerent. Cum itaque exorcismis impeteretur inimicus, repugnabat atrociter, verba injuriosa evomebat, & insistentibus [sibi] Dei ministris, tandem compellitur mendax verum dicere. Quid, inquit, mihi instatis, quid in vanum laboratis? Vobis quidem invictus obstabo; sed utinam Leudomiro obsistere prævaleam! Ipse solus est, quem timeo; ipse solus est, quem utinam numquam videam, captivatum audiam, ne me a vasculo isto gratissimo ipse captivet. Veniente ergo sancto Pontifice, dæmon effugit. Episcopus vero sanam puellam erigens, parentibus gaudentibus & Deum laudantibus incolumem reddidit.

[8] [Fabulosa de avibus narratio.] Habuit etiam B. Leudomirus culturam ab avibus, quæ … o vocantur, sæpe depastam, ad quas veniens, præcepit, ne quæ recederet, easque ad horreum in suburbio omnes adduxit & inclusit. Custos autem horrei unam ex eis gula seductus exhausit: quo mane comperto, Vir Dei dedit omnibus licentiam abeundi; & nulla recessit. Qui gulosum increpans, plumas & ossa afferri præcepit, & prece facta, avem suscitavit, & eam societati restituit aliarum. Tunc ei modo, quo poterant, gratias referentes, avolarunt, nec umquam post agrum, quasi sibi vetitum, accesserunt.

[9] [Sanctus moritur & sepelitur.] Consueverat igitur Vir gloriosus anniversariam ordinationis suæ commemorationem agere, hymnis Dei & laudibus vacare; religiosam quoque jocunditatem populo exhibere; quæ consuetudo a modernis quoque diligitur; sed utinam antiquum per omnia teneretur exemplum! Cum autem omnipotenti Deo placuit, ut beatus iste Sanctus prævaricatoris Adæ ineffugabile debitum solveret, & jam liber numerum angelicæ immorationis augeret, infirmitate corripitur: qua excrescente, vas istud solubile frangitur, corporis terra terræ commendatur, animus felix, velut carbunculus, in diademate Regis cum cœlitibus & Sanctis componitur. Recessit autem a corpore anno ætatis suæ septuagesimo quinto p prid. Cal. Octobris, plenus dierum, & ingressus est, sicut justis promittitur, in abundantia sepulchrum q, regnante in Gallia Clothario r, & imperante super omnia Domino Jesu Christo cum Patre Deo in unitate Spiritus sancti per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[10] Nonum Responsorium ejusdem Sancti.

Leudomire pater, famulis succurre potenter [Sancti invocatio.]
Ut sani vivant, æternaque munera quærant,
Omnes & nitidos facias conscendere cælos:
Dæmonis insidias calcent, peccamina vitent:
Virtutes habeant, virtutum præmia captent:
Omnes ut nitidos facias conscendere cælos.
Gloria Patri &c.
Ora pro nobis, beate Leudomire;
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

ANNOTATA.

a De S. Elaphio episcopo Catalaunensi breviter egit Sollerius noster tom. 3 Augusti ad diem 19, pag. 747, ubi ejusdem beatam mortem adannum 580 reposuit.

b Ita correxi ex apographo nostro incerti loci; nam in Ms. S. Victoris non recte legitur alienæ.

c Jam monui, hunc Sanctum ab aliis Leudomerum, ab aliis Leudomirum ac Leodemerum appellari: ego primum retinendum censui, quia sic habet charta donationis ab ipsomet factæ, quam laudavi in Commentario prævio num. 13.

d Hæc uncis inclusa supplenda fuere ex eodem Ms. incerti loci; de quo sufficiat lectorem hic semel monuisse, quoties ea signa recurrent.

e Sigebertus hic fuit Clotharii I filius, Austrasiæ rex; verum huic jam inde ab anno 575 occiso aliquot annos supervixit S. Elaphius; quam ob rem pro Sigeberto substituendus hic est ejusdem filius Childebertus. Adi Commentarium prævium num. 14 & sequenti. In Ms., quod edo, pro Sigeberto relicta lacuna est; sed paulo post Sigebertus velut tum etiam vivens in eodem inducitur.

f In Elogio S. Elaphii dato ad diem 19 Augusti dicitur ille missus in Hispaniam fuisse, ut reliquias S. Eulaliæ martyris Emeritensis impetraret, & legatione sua feliciter functus, dum inGallias illa sacra pignora deportaret, diem suum obiit. Cointius ad annum 580, num. 3 & Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ scribunt, ejusdem Sancti mortem obstitisse, quo minus S. Eulaliæ Emeritensis reliquiis Gallia ditaretur.Res examinari poterit ad diem 10 Decembris, quo hæc S. Eulalia colitur. Gregorius Turonensis lib. 5, cap. 41 tantum ait: Post hæc Elasius Catalaunensis episcopus propter causas Brunechildis reginæ in Hispanias in legatione directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, & exinde delatus mortuus ad civitatem suam, sepultus est. A Brunichilde, filii sui, Childeberti Regis, tutelam agente S. Elaphius sub finem vitæ suæ eo mitti potuit, non sub Sigeberto, ut supra dictum est. Pro Sigeberto igitur hic & infra substitue Childebertum.

g Lemovicus, indigenis Limoges, Galliæ Aquitanicæ civitas est ad Vigennam fluvium, Lemovicensis provinciæ caput, & episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi.

h Hic in tom. 9 Galliæ Christianæ col. 14 numeratur decimus nonus archiepiscopus Remensis, atque idem est, quem num. 12 Commentarii prævii diximus subscripsisse donationi, a SS. Elaphio episcopo & Leudomero tunc diacono factæ ecclesiæ Catalaunensi.

i Id est, terebat, sive frequentabat.

k Sigebertus rex Austrasiæ S. Leudomerum diaconum novisse potuit, non episcopum, ut supra observavi.

l Per Maternum fluvium designatur Matrona, vulgo la Marne, medio ævo etiam Materna dictus. Pro Marogillo Cointius legit Marogilum castellum; sed utroque modo castrum vel castellum istud ignotum mihi est.

m Sæviisse hoc tempore in Gallia diram luem, docet S. Gregorius Turonensis lib. 5, cap. 35; videtur tamen biographus amplificatione hic usus fuisse.

n S. Hieronymus in Euangelium S. Matthæi cap. 4 etiam docet, aliquos Lunaticos appellari, qui vere a dæmonibus statis temporibus vexantur.

o Hæc vox deest in apographo S. Victoris, in altero autem tam dubie scripta est, ut eam divinare non libeat. Sed parum refert, cum fabulosa sint, quæ de hisce hic dicuntur. Adi Commentarium prævium num. 10.

p Saussayus in Martyrologio Gallicano, certe perperam, legit trigesimo quinto.

q Vide Commentarium prævium num. 18 &duobus sequentibus.

r S. Leudomerum diu ante Clotharii II monarchiam mortuum esse, dixi in eodem Commentario num. 15 & sequenti.

DE S. SERENO PRESB. CONF.
IN PRIORATU CELLÆ
SUBTUS CANTUMERULAM IN CAMPANIA GALLIÆ.

ANNO FORTE CIRCITER DCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria in Usuardo, aliisque Fastis sacris, cultus, Acta qualia.

Serenus presbyter confes., in prioratu Cellæ subtus Cantumerulam in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE C. B.

Usuardus ad hunc diem ex privata haud dubie notitia, cum ea in re Adonem sibi præeuntem non habuerit, S. Serenum paucissimis his verbis annuntiat: [Sancti memoria in Fastis sacris,] Ipso die, sancti Sereni confessoris. Usuardum recte secutus est Grevenus, hocque ipsum deinde etiam Petrus Canisius in Martyrologio Germanico a se concinnato præstitit. Nihilominus hæc annuntiatio a Molano Usuardinis dumtaxat Additamentis accensetur; a Martyrologio autem Romano hodierno prorsus omittitur, sive quod S. Serenus, prout Sollerius noster in Usuardo a se illustrato jam ante me observavit, in Belino non repertus, sive quod satis cognitus non fuerit iis, qui Romanum hodiernum circa ultimos viginti seculi XVI annos reformarunt. Sane, cum hunc Sanctum solo nomine Usuardus indigitet, scire illi ex ipso solo non potuere, an de nostro, an de alio S. Sereno sermo haberetur. Ex Maurolyco haud dubie, quem, licet jam anno 1568 typis vulgatum, præ oculis habuisse non videntur, distinctiorem Sancti nostri notitiam acquisivissent. Hic enim dum in Martyrologio suo Sanctum nostrum ad hunc diem commemorat, non solum ejus nomen exprimit, sed & locum, in quo colitur, castrum scilicet Cantumerulæ, recte assignat. Maurolycum Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum est secutus, qui tamen, omissa voce Castri, Sanctum nostrum Cantumerulæ brevi hac annuntiatione attribuit: Cantumerulæ S. Sereni confessoris. At castrum Cantumerulæ & Cantumerula, quo nomine, ut mox videbimus, nunc abbatia canonicorum regularium S. Augustini, & parœcia cognominis insignitur, eumdem locum designat. Porro Saussayus in Corollario post partem 2 Martyrologii Gallicani pag. 1212 generaliori usus loquendi modo, territorio seu diœcesi Trecensi, in qua, ut videbimus, Abbatia Cantumerulensis sita est, S. Serenum adscribit; qua in re Maurolyco ac Ferrario præstare videtur; nam Sanctus noster, non tantum Cantumerulæ, sed binis insuper aliis diœcesis Trecensis locis colitur; horum autem alterutro sacrum etiam ejus corpus quiescit; quare potiori jure attribuendus videtur aut, ut nos facimus, loco illi, qui non tantum ejus cultu, sed & sacris exuviis lætatur, aut certe generatim territorio seu diœcesi Trecensi, in qua tres ædes sacræ (plures enim id facere, non comperio) venerari eum, consuevere.

[2] Utut sit, tres illæ ædes sacræ, quod ad rem nostram magis facit, [cultus tribus locis diversis, quorum] sunt abbatiæ Cantumerulensis & parœciæ cognominis basilica, ecclesia Cellæ S. Sereni & ecclesia pagi, qui Fons Bettonis dicitur. Disco id tum ex notitia, quam subnexam invenio Actis S. Sereni, quæ reverendus dominus Jacobus Cousinet, canonicus regularis S. Augustini, antiquis ecclesiæ Cantumerulensis chartis ipso in loco evolutis, ad Papebrochium nostrum anno 1682 transmisit; tum ex annotationibus, quas Nicolaus Desguerrois in Opere, cui titulus: Sanctitas Christiana diœcesis ac civitatis Trecensis ad calcem Vitæ S. Sereni adjecit. Prioris verba Latina hæc sunt: Villa seu pagus, qui Cantumerula dicitur, loco eminenti situs in finibus Campaniæ ad Occidentem extitit alias castrum propugnaculis munitum. Hoc Henricus I comes Trecensis palatinus canonicis regularibus cessit, & in abbatiam nomine sancti Sereni erexit ac fundavit, approbante primum Adriano Pontifice maximo hujus nominis quarto, confirmante postea, anno scilicet 1165 Alexandro tertio. Una est cœnobii & parochiæ basilica. Subtus Cantumerulam versus Orientem extat sancti Sereni Cella Ordinis sancti Benedicti, ubi corpus ejusdem sancti confessoris Sereni in capsula super altare devotioni fidelium proponitur. Caput etiam sancti Sebastiani ibi in sacrario asservatur. Ad Occidentem vero in villa, quæ Fons Betonis dicitur, ecclesia eumdem sanctum Serenum patronum habet. Festum sancti Sereni sub titulo Confessoris una eademque die, hæ tres tum ecclesiæ, tum parochiæ, secunda videlicet Octobris, ritu solemniori concelebrant. Posterioris vero, quæ sunt Gallica, interpretatione hac Latina donavi: In diœcesi nostra (Trecensi) tres sunt ecclesiæ Deo sub nomine S. Sereni dicatæ, 1 prioratus & ecclesia parochialis Cellæ, quæ reliquis est antiquior. 2 Abbatia & ecclesia Cantumerulæ. 3 Ecclesia parochialis Fontis-Bettonis. Festum sancti Sereni celebratur 2 Octobris, idque cum solemnitate in memoratis locis, præsertim in ecclesia prioratus Cellæ, ubi ejus reliquiæ capsæ inclusæ super altari principe una cum illis S. Sebastiani separatim existunt.

[3] [exacta notitia] Sammarthani fratres cum laudato mox domino Cousinet fere consentiunt in iis, quæ de cœnobii Cantumerulensis fundatione ac confirmatione commemorat. De illo enim tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 214 sic scribunt: Cantumerula diœcesis Trecensis, Ord. S. Aug. fundatur ab Henrico I. Comite Palatino Campaniæ, cujus monasterii privilegia Alexander III Papa diplomate confirmavit Parisiis 1165. 18 Cal. Maii. Quod vero pertinet ad approbationem fundationis memorati cœnobii, quam etiam laudatus dominus Cousinet, ab Adriano Pontifice maximo hujus nominis quarto factam, asserit; de ea nec apud Sammarthanos laudatos, nec apud quoscumque alios scriptores mentionem invenio. At dubium mihi non est, quin is illam didicerit ex antiquis ecclesiæ Cantumerulensis chartis, quales se evolvisse, epistola ad Papebrochium nostrum anno 1682 data significat, qualesque tunc ibi revera exstitisse, verisimillimum fit ex iis, quæ in Opere num. præcedenti citato ad annum 1180 pag. 307 narrat laudatus Desguerroisius, ad quem propterea curiosum lectorem remitto. Certe interim Pontificatus Adriani quarti apprime congruit cum tempore, quo Henricus I, Trecensis comes floruit: hic enim, teste Petro Pitæo in comitum Trecensium seu Campaniæ Genealogia, natus est anno 1127, defunctusque anno 1180; ille vero, uti inter omnes eruditos convenit, Romæ in Cathedra S. Petri sedit a mense Decembri anni 1154 usque ad Septembrem anni 1159, ut ex hoc capite non sit, cur dubitetur, an Adriano quarto sæpe laudatus dominus Cousinet recte attribuat approbationem fundationis abbatiæ Cantumerulensis, quam propterea ante annum 1160 fundatam esse, necesse est.

[4] [traditur;] Porro laudatus Desguerroisius ad annum 1135 pag. 282 & annum 1180 pag. 307 pro distinctiori abbatiæ Cantumerulensis notitia opportune ad propositum nostrum insinuat, sitam eam esse in pago cognomini, qui muris inclusus, collique superimpositus inter vicum, nomine Barbonnam, & Villanoxam, Galliæ in Campania oppidulum interjacet, a quo non nisi unica leuca horaria distat; ex quo fit consequens, ut Cella S. Sereni subtus Cantumerulam quinque fere leucæ horariæ quadrantibus ab eodem oppidulo distet. Etenim ad Orientem Villanoxæ, ut in tabulis Geographicis Blavianis notatum invenio, situm est cœnobium Cantumerulense, ab eoque etiam Orientem versus, ut ex Collectaneis nostris disco, vix leucæ horariæ quadrante distat Cella S. Sereni, quam inter & Cantumerulam æquali utrimque distantia parva ecclesia jussu S. Sereni, ut inquit Desguerroisius, ædificata conspicitur; quare Cellam S. Sereni quinque fere leucæ horariæ quadrantibus Villanoxa distare, non potest non fieri consideranti perspicuum. Ceterum licet, ut jam dictum est, parvo admodum spatio ab abbatia Cantumerulensi absit prioratus Cellæ S. Sereni, non proptera tamen hic ab illa, sed, ut iterum ex Collectaneis nostris disco, a monasterio Cellensi prope Trecas Ordinis S. Benedicti, Gallice Montierla-Celle, dependet; ex quo factum forte est, ut Castellanus, cum nosset quidem, Cellam subtus Cantumerulam dependere a memorato monasterio Cellensi, satis autem compertum non haberet, an hic, an vero illic S. Sereni corpus asservaretur, illud ad hunc diem in Martyrologio suo Universali monasterio Cellensi prope Trecas, utpote quod prioratu Cellæ subtus Cantumerulam celebrius est ac nobilius, maluerit adscribere.

[5] Utut sit, certum est, S. Sereni corpus in monasterio Cellensi prope Trecas non honorari, [supplicationis quotannis fieri solitæ abrogatio,] imo Sanctum ipsum nullo cultu ecclesiastico ibidem vel affici, vel affectum umquam fuisse, licet interim in locis num. 2 memoratis immemorabilem constantemque usque ad finem saltem seculi præteriti cultum habuerit, in quem tamen nonnulla forte subinde quantum ad modum introducta fuerit mutatio. Talis fuit illa anni 1502, quam sæpe laudatus Desguerroisius ad annum illum pag. 413 in hunc modum narrat: Anno 1502, XXVII Aprilis episcopus noster, (Trecensis, qui infra nominatur,) prout vigilantem pastorem decet, plura episcopatus sui loca visitavit, atque in primis Prioratum Cellæ subtus Cantumerulam, cujus prior erat frater Joannes Truchot; ibi Officium divinum recte continuabatur, dicebanturque qualibet hebdomada Missæ quatuor. In Prioratu illo quiescunt ossa S. Sereni, parsque superior capitis S. Sebastiani martyris, quæ reliquiæ eo tempore per plures vicos & pagos aliaque loca supplicantium ritu circumferri eleëmosynas conquirendi causa solebant, at R. Raguier (episcopus Trecensis) id fieri justa de causa vetuit. Hæc ille, qui insuper addit hanc suam relationem esse excerptam ex Diario visitationis, quam in ecclesiis suæ diœceseos memoratus antistes instituit. Ast ego habeo præ oculis excerptum ex Actis seu Diario ejusdem visitationis, a Petro Chiffletio Societatis nostræ sacerdote ad Majores nostros una cum Actis S. Sereni transmissum, quod nullam vel supplicationis cum reliquiis SS. Sebastiani & Sereni fieri olim solitæ, ejusve per R. D. Jacobum Raguier Trecensem episcopum abrogatæ mentionem facit, hisque Desguerroisianæ relationis verbis parsque superior capitis S. Sebastiani martyris terminatur: at, cum verosimillime etiam sequentia ejusdem relationis verba in autographo fuerint, soloque librariorum vitio in excerpto nostro sint omissa, dubium mihi non est, quin, ut narrat Desguerroisius, supplicatio cum reliquiis SS. Sebastiani ac Sereni per vicos & pagos quotannis fieri olim soluerit, eaque a R. D. Jacobo Raguier, Trecensi episcopo ob abusus verosimiliter introductos fuerit abrogata.

[6] Atque hæc quidem mutatio est, quæ in cultum Sancti nostri certo est introducta; [Officium ecclesiasticum,] dubitari etiam potest, an pariter in Officium ecclesiasticum, in ejus honorem olim concinnatum, mutatio quædam jam non sit invecta; sane si id factum nondum sit, fieri jure merito potest: etenim Officium illud ecclesiasticum constat 39 Lectionibus, quæ per Octavam, qua Sanctus noster in locis supra memoratis honoratus olim utique fuit, ad Matutinas recitandæ proponuntur, novem scilicet primo & ultimo die, sex Dominica infra Octavam, tresque singulis quinque diebus reliquis. Cum autem Lectiones illæ omnes depromptæ ut plurimum sint ex Actis S. Sereni, hæcque, ut ex dicendis patescet, fabulis quam plurimis sint fœdata, illas forte aliquis, utpote ex his contextas, indignas merito existimet, quæ in Officio ecclesiastico Sancti nostri, nulla correctione adhibita, locum retineant. Lectiones memoratas, additis etiam Antiphonis, Hymnis, Responsoriis & id genus aliis, quæ Officium ecclesiasticum S. Sereni proprium in festo & per Octavam recitandum constituunt, laudatus supra Chiffletius ad Majores nostros transmisit; transmisit &, Antiphonis, Hymnis &c omissis, solas Lectiones ex codice Ms. sacrarum Lectionum prioratus Cellæ S. Sereni descriptas, iisque hunc titulum præfixit: Vita S. Sereni presbyteri & confessoris. Idem præstitit ex Antiphonario ecclesiæ S. Sereni de Cantumerula sæpe laudatus dominus Cousinet. Lectiones illæ ab utroque viro de Museo nostro bene merito submissæ ad verbum fere inter se congruunt, at cum Actis, ex quibus concinnatæ sunt, non ita consentiunt, ut non subinde quædam discrepantia occurrat, hinc forte orta, quod concinnator Officii S. Sereni nonnulla pro arbitrio suo partim addiderit, partim substraxerit.

[7] [Acta, quæ primum in miraculo,] Acta illa duplicis sunt generis, alia prolixiora, alia contractiora, utraque ab auctore anonymo conscripta; hæc exstant apud Saussayum eo loco, quem num. 1 citavi, nihilque continent, quin & in sæpe memoratis Lectionibus contineatur, non contra; illa vero apud Desguerroisium ad annum 638 in capita 17 divisa, subindeque discrepant ab iis, quæ Lectiones in Officio S. Sereni commemorant, plerumque tamen in levioris tantum momenti adjunctis, si ea præsertim non attenderis, quæ reliquias S. Sebastiani respiciunt, quæque gravioris momenti discrimen important. Acta enim apud Desguerroisium exstantia, quæ deinceps brevitatis ergo solo Desguerroisii nomine subinde designabo, Prioratum Cellæ S. Sereni pretiosis S. Sebastiani reliquiis, quas ibidem venerationi fidelium revera asservari ex num. 2 constat, locupletatum olim tradunt occasione translationis corporis ejusdem sancti martyris, quod cum Roma in Galliam Suessionas deferretur, iterque haberetur haud procul a memorato Prioratu, assistentis populi consilio in loci illius ecclesiam illatum est, ibique ingenti populi concursu honoratum, multisque editis sanationum miraculis clarum, aliquandiu substitit; Lectiones vero Officii S. Sereni insinuant caput S. Sebastiani, quæ sunt sancti hujus martyris reliquiæ in Prioratu Cellæ exstantes, ab ipsomet S. Sereno, qui illud Romæ a Joanne Pontifice monitu angeli acceperat, ad Prioratum Cellæ subtus Cantumerulam delatum fuisse: Lectiones illas vicissim brevitatis ergo Vitam S. Sereni, quam & edemus, deinceps fere nominabo.

[8] [quod affirmant, falsi idcirco suspecta] Desguerroisius ad annum 638 cap. 16 rem sic narrat: Dudum post hæc contigit, ut corpus S. Sebastiani insignis martyris Roma in Galliam (ut ad annum 815 dicemus) Suessionas deferretur. Translatio illa fiebat per Campaniam prope Prioratum Cellæ, ubi populo sacras hasce reliquias in ecclesia quietis causa visum est deponere. Divina providentia, credimus, accidit, ut sacrum hoc corpus moveri illinc, magna licet hominum multitudo adlaboraret, foras asportandum nequiret. Omnes ad orationem confugiebant, ut, quid sibi faciendum foret, Deus aperire dignaretur: inter eos ecclesiasticus reliquis cordatior sanum hoc suggessit consilium: Si mihi, inquit, amici mei, credere velitis, reliquias sancti martyris in chorum illatas, altari principi S. Sereni imponetis; forte a Deo id, quod postulatis, impetrabitis. Ipsi, hoc audito consilio, sacrum corpus illuc transferendum assumentes, tantæ id levitatis reperere, ut nullius fere ponderis esse, videretur. Quo in loco (Deo multiplicia beneficia omnibus sanctum locum visitantibus abunde conferente) dudum istud permansit, deindeque magna cum veneratione Suessionas translatum est, ubi nunc etiamnum existit; hincque est, quod cranium capitis S. Sebastiani in Prioratu Cellæ exstet. Ultima hac periodo reliquiæ S. Sebastiani occasione translationis illius sancti martyris, quod verisimilius mihi est, ad Cellam S. Sereni devenisse, nuncque etiamnum existere, aperte perhibentur; at periodum illam in Vita edenda ad num. 32, ubi proprius erat eam apponendi locus, auctor anonymus omisit consequenter ad ea, quæ de allatis a S. Sereno S. Sebastiani Roma ad Prioratum Cellæ reliquiis ante indicarat; idem etiam anonymus prodigium corporis S. Sebastiani, loco moveri non valentis, verbis Desguerroisii mox recitatis relatum paulo aliter narrat, id scilicet accidisse, non post, uti Desguerroisius indicat, sed ante illatum in ecclesiam Cellæ ejusdem sancti martyris corpus.

[9] Verum ego insigne istud prodigium, neque prout Vita edenda, [habentur, quod illud omittat auctor Historiæ translationis] neque prout Desguerroisius affirmat, accidisse, credo; imo, licet istud pro incredibili non habeam, simileque non semel in Actis nostris, & quidem adhuc novissime ad diem præcedentem in Gloria posthuma S. Bavonis § 4 num. 76 occurrat, cum tamen in sola Vitæ edendæ Desguerroisiique auctoritate fundetur, hæcque, ut ex dicendis amplius patescet, sit admodum infirma, ab eo forte, quod res est, non multum aberraro, si meram illud, putamque fabellam esse, dixero, quam rude vulgus inepte confinxerit pro causa, ob quam S. Sebastiani corpus Suessionas deferendum aliquamdiu in ecclesia S. Sereni olim substitisset. Sane licet Historia translationis S. Sebastiani, quam primo Bollandus ad XX Januarii, ac deinde Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti Sæc. 4 part. 1 a pag. 383 typis vulgavit, corpus ejusdem sancti martyris, cum Roma Suessionas deferretur, in Cellam S. Sereni fuisse illatum, ibique, etiam editis sanationum miraculis, aliquanto temporis spatio substitisse, commemoret, nuspiam tamen indicat, illud vel antequam, vel postquam in Cellam S. Sereni esset illatum, loco moveri, plurimis etiam adnitentibus, non potuisse, donec vel in ecclesiam Cellæ deferendum, vel altari ejus principi imponendum decerneretur. Verba huc spectantia ex cap. 8 a num. 36 editionis Bollandianæ juverit transcripsisse.

[10] Sunt autem hæc: Perlatus cum honorifico agmine egregius martyr Domini (S. Sebastianus) in Cellam S. Sereni, [S. Sebastiani ad S. Medardi monasterium,] mulier quædam clinica, terram semper prospiciens, nec aliquando se sursum erigere valens, in occursum illius ad ecclesiam se pertrahi fecit: quæ statim ut advenit, in directum sese extulit, & quasi nihil umquam gibbi perpessa fuisset, omnibus, qui aderant, suffragio martyris erecta apparuit sana. Fit admiratio & stupor his potissimum, qui eam noverant ante hesternum. Quæ ita mira virtute abfoluta, Deo Sanctoque gratias agens, recessit in propria. Inter frequentes ad sanctum (Sebastianum) concurrentes cuneos, quidam plebeius, surdus, mutus, mancus & claudus, martyri inibi est exhibitus: qui tres ante vivificum ipsius corpus ita explevit dies. Quarto succedente die, dum in precibus votivis perseveraret, repropitiari sibi experitur per Sancti obtentum. Nam & surdus auditum meruit, & mutus promptam loquelam edidit, ariditatem etiam mancus in viriditatem demutavit, & lubricum claudus gressum in solidium extendit. Hic in testimonium suæ reformationis, integram assecutus valetudinem, suis humeris Dei martyrem beatissimum ad Calno-munde (Mabillonius ad Calnomum) portavit vicum. Quibus verosimiliter illustriora tantum ac certiora ad reliquias S. Sebastiani in ecclesia Cellæ patrata miracula memorantur; hoc ipsum in laudata translationis S. Sebastiani Historia, cum hujus auctor pauca se tantum ad reliquias S. Sebastiani patrata miracula oratione inculta esse complexum, in Epilogo affirmet, verosimiliter etiam observatum puto quantum ad miracula, quæ patrata fuere in aliis quibuscumque locis, per quæ S. Sebastianus Roma Suessionas translatus est, hincque ab auctore illo insignissimum istud, præque aliis forte omnibus memoratu dignum corporis S. Sebastiani, moveri loco non valentis, miraculum, si revera factum foret, silentio fuisse prætereundum, non nisi ægerrime in animum induxero.

[11] [cui tamen, se accidit, notum fuisset,] Neque est, quod dicas, auctori, qui Historiam dictæ translationis litteris consignavit, insigne illud prodigium, etiamsi factum sit, forte non innotuisse; cum enim Rodoinum sibi prælucentem habuerit, uti in Epilogo his verbis indicat: Superest hodie tenus in chartophylacio nostro schedula Rodoini ad memorabilem Hilduinum abbatem transmissa. In qua numerosa plurimum capitulatione, virtutum ejus (S. Sebastiani) insignia breviata personaliter habentur inserta; quorum summa in conum redacta, surgit in millibus quatuor, centum septuaginta: Rodoinus autem, quo potissimum auctore atque impulsore, translatio S. Sebastiani facta est, tot miracula, quot verbis proxime citatis importantur, ad reliquias S. Sebastiani peracta posterorum memoriæ tradiderit, dubitandum non est, quin memoratum, quo de agimus, miraculum, cui ipsemet, utpote sacrum S. Sebastiani corpus ex Italia in Galliam Suessionas usque comitatus, oculatus testis interfuisset, ad posterorum memoriam, modo factum foret, pariter transmisisset, ut propterea in eadem illa hypothesi id ex illo Historiæ dictæ translationis auctor certissime didicisset. Accedit, quod idem auctor, ut ex Commentario prævio ad Acta S. Sebastiani § VII num. 37 apud Bollandum videre licet, translationi S. Sebastiani fuerit coævus, tuncque verosimiliter, aut certe non diu post, unus e monachis S. Medardi Suessionensibus, in quorum monasterium corpus S. Sebastiani, comitatum iis ipsis, qui hunc in itinere ex Italia Suessionas continuo præbuerant, etiam tunc præbentibus, fuit translatum, ut ex pluribus, qui præsentes adfuerant, sæpe memoratum miraculum, si accidisset, scire potuisset, verosimillimeque scivisset.

[12] [utpote coævo ejusdem monasterii monacho,] Porro cum Mabillonius tom. 4 Sanctorum Benedictinorum parte 1 Librum translationis S. Sebastiani sub initium seculi X, adeoque seculo fere integro post rem gestam scriptum asserat, sicque ejus auctoritatem non parum infirmet, lubet nunc, ut, quæ hactenus ex Libro illo sive Historia disseruimus, firmiora constent, de nomine auctoris, deque tempore, quo scripsit, nonnulla proferre. Bollandus noster loco mox citato dubitat, an idem ille monachus, nomine Odilo, qui Ingranno abbati seu potius decano elucubratam a se SS. Tiburtii & aliorum translationis Narrationem dedicavit, Historiam translationis S. Sebastiani pariter non elucubrarit. Asserit id Mabillonius loco citato in Observationibus præviis ad Lib. translationis reliquiarum SS. Sebastiani & Gregorii, at non ita asseveranter, quin & ipse dubitare videatur; Sanderus contra in Bibliotheca Belgica pag. 83 lucubrationem illam ex codice monasterii S. Vedasti antiquo charactere, ut ait, exarato indubitanter attribuit Odilino, quem pauca verba, quæ ex illo citat, (modo ea Odilini sint) monachum fuisse, uti etiam Odilo Mabillonii & Bollandi fuit, luculenter ostendunt, adeo ut discrimen, quod inter utrumque nomen intercedit, impedire non debeat, quo minus is, quem Odilini nomine Sanderus appellat, idem esse credatur cum illo, qui a Bollando & Mabillonio Odilo nuncupatur, quique fuit cœnobii S. Medardi Suessionensis monachus.

[13] Utut sit, lucubratio illa, ut apparet ex his Epilogi ejus verbis, [qui medio circiter] Totius orbis Romani principe (Ludovico Pio imperatore) vita exempto, epilogus tandem quoque thematis hujus styli verecundia impellente ponendus est, narrationi mortis Ludovici Pii imperatoris proxime subnexis, absoluta est non diu post ejusdem principis obitum, adeoque medio circiter seculo IX, annis forte circiter viginti quinque elapsis post S. Sebastiani ex Italia in Galliam translationem, anno 826 factam. Sane Bollandus huic opinioni nostræ non repugnat: ad diem enim jam citatum in Commentario prævio ad Acta S. Sebastiani num. 37 sic scribit: Historiam hujus Translationis (S. Sebastiani) litteris commendavit, qui tum aderat, (cum nempe fieret illa translatio) monachus in cœnobio S. Medardi. Mabillonius nihilominus, ut jam monui, Odilini illud sive Odilonis Opus ad initium seculi X refert; idcirco autem id facit, quod ab auctore dedicatum sit Ingranno monasterii Medardensis decano, qui, ut ex Frodoardi Chronico intellexit, anno 932 Lauduni episcopus ordinatus est. Verum unde didicit Mabillonius, Ingrannum, cui Odilo sive Odilinus suam de S. Sebastiani translatione lucubrationem inscripsit, eumdem certo esse cum Ingranno, qui anno 932 ad sacras episcopatus Laudunensis infulas evectus est? Cum a medio circiter seculo nono, ut ex Galliæ Christ. auctæ tom. IX col. 412 & 413 intelligitur, usque ad annum 970 abbatia S. Medardi abbates commendatarios habuerit, horumque loco decani regulares varii monasterium illud tunc rexerint, quid ni ante Ingrannum, de quo Mabillonius & Frodoardus, alius florere potuerit Ingrannus, monasterii S. Medardi vicissim decanus, cui Opus suum Odilo dedicarit? Certe in memorata translationis S. Sebastiani Historia plura occurrunt, quæ id aperte exigunt, uti etiam hanc citius, quam sub initium seculi X esse conscriptam. Unum dumtaxat, ne prolixitate ab iis, quæ ad S. Serenum proprius pertinent, nimium digrediar, hic a me adductum, rem penitus dilucidabit.

[14] Auctor sæpe dictæ Historiæ Odilinus sive Odilo apud Bollandum cap. 18 num. 84 sic scribit: [seculo nono] Vidimus quosdam nec spernendæ probitatis viros, qui Suessæ civitatis venturam, quam formidamus, ruinam ab his, qui audiere, se protestantur percepisse. Turricula erat in eadem urbe Orientis occiduas spectans plagas: super quam spiritus ambiguus cum jam noctis tetras aurora cœpisset umbras spargere, terribilis sententiæ ter ingeminatam profudit vocem, dicens: Væ, væ, væ tibi Suessio, Sodoma ut olim & Gomorra, validis ignium flammis concremanda, & in vacuos favillarum cineres redigenda! Narrat deinde portenti hujus famam longe lateque fuisse vulgatam, ac subjungit: Quam rem a multis, qui nostris superfuere temporibus sine suspicione falsi consono relatu audivi, eamque huic Operi annectendum ratum duxi, ad correctionem omnium eamdem urbem inhabitantium; paucisque interjectis, num. 85 ait: Patres & prædecessores nostri, qui nobis ista narrabant, meritis & interventu hujus nostri piissimi Protectoris (S. Sebastiani) deputabant, quod nequaquam hoc sua tempestate impletum videbant. Quæ sane nec cum iis adjunctis, quæ civitatem Suessionensem, cum scriberet, eversam nondum fuisse, innuunt, nec ad omnium, ut tamen ait, civitatem Suessionensem incolentium correctionem scripturus Odilo fuisset, si post annum 856, quo Dani seu Nortmanni, ut in Chronico Turonensi de Gestis Normannorum apud Chesnium legitur, satisque aliunde constat, Sanctum Quintinum & urbem Suessionis & Parisius cum adjacenti terra destruxerunt combusseruntque, translationem S. Sebastiani litteris consignasset, ut propterea necesse sit, hanc ante annum 856 esse descriptam; ex quo fit insuper consequens, ut Ingrannus, cui dedicata est illa Odilini lucubratio, verosimillime non sit ille Ingrannus, qui anno 932 Laudunensis episcopus ordinatus est; sic enim, cum ad episcopatum Laudunensem promotus est, aut fere centenarius, aut etiam, quod adhuc minus verosimile apparet, centenario fuisset major, utpote ante annum 856, ante quem Odilo ex dictis memoratum Opus suum ipsi dedicarit, decani officio in Abbatia S. Medardi jam perfunctus, adeoque, cum ad illud non pauciorum, quam 30 verosimiliter annorum vir accessisset, anno circiter 826 natus.

[15] [scripsit; commentitia deinde etiam] Quod si dictis hactenus forte opponi queat, inter decanos Medardenses seculi noni & decimi, quorum tamen catalogum inveniri non putem, non reperiri Ingrannum præter illum, qui anno 932 ad cathedram Laudunensem evectus est, respondeo, Præfationem apud Mabillonium Historiæ translationis S. Sebastiani præfixam, Odilini non esse, sed scriptoris, qui posteriori ævo illam ipsi affinxit. Id sane vel ex eo verosimillimum fit, quod laudata Historiæ translationis Præfatio cum ejusdem Epilogo pugnet; in illa enim hæc leguntur: Sed mirari non desino, quomodo tot immensa sidera, tam ingentia & cunctis sæculis admiranda virtutum insignia, quæ per hunc speciali privilegio semper honorandum, excolendum ac venerandum martyrem suum (Sebastianum) Christus operari dignatus est, inlaudabili silentio usque ad hanc supprimi quiverint ætatem: maxime cum notum sit istius sanctæ congregationis (monasterii S. Medardi) alumnos animi sapientia & faceta urbanitate semper fuisse profusos. Nisi forte id recipiamus, quod & ita esse, ratione non spernenda conjicitur, divina miracula ex assiduitate viluisse. Et dum hoc in loco continua signorum frequentia magis magisque fruerentur, & miris semper mira succederent, recentium copia delectati, præterita, quæ & numerum ipsum transgredi dicebant, litteris alligare inofficiosum, & minus utile opinantes, torpenti studio obmisere: in hoc vero ista ante adhuc recitata: Enimvero superest hodie tenus in Chartophylacio nostro scedula Rodoini ad memorabilem Hilduinum abbatem transmissa, in qua numerosa plurimum capitulatione, virtutum ejus (S. Sebastiani) insignia breviata personaliter habentur inserta, quorum summa in conum redacta, surgit in millibus quatuor centum septuaginta: quæ sane pugnantia sunt, ut consideranti patebit. Quare, cum verisimile non sit, Odilinum, sive translationis S. Sebastiani scriptorem, quiscumque demum is sit, tam parum sibi constitisse, oportet, ut vel Præfatio vel Epilogus ipsius non sit; quapropter, cum id ob incommoda alioquin, ut ex dictis facile est colligere, oritura, de Præfatione dicendum appareat, nihil ex ea habetur pro scriptione Historiæ translationis S. Sebastiani ad initium seculi decimi differenda.

[16] Atque ita quidem nemo Historiæ translationis S. Sebastiani, [tam ex iis, quæ narrant de Caroli & Pippini] ex tempore, quo conscripta est, fidem auctoritatemve infirmet; idem de Vita Sancti nostri seu Actis apud Desguerroisium exstantibus, ad quorum ulteriorem discussionem nunc progredior, nullus dixerit: in his enim nihil occurrit, unde saltem seculum, quo conscripta sunt, non dicam certo, sed vel verosimiliter, uti in Historia translationis S. Sebastiani fit, determinari queat. Nihilominus, cum, ut ex dictis liquet, mentionem faciant translationis S. Sebastiani, consequens est, ut ante annum 826, quo hæc facta est, exarata non sint, imo multo serius exarata esse, verosimillimum mihi faciunt ea, quæ mentioni dictæ translationis, miraculoque corporis S. Sebastiani hærentis immobilis eam comitato, num. 33 proxime subnectunt. Sunt autem hæc: Interea dum beati viri Sereni longe lateque fama percrebresceret, cœpere nonnulli ejus sæpe sacra limina frequentare, ac meritis ipsius illic suorum criminum veniam postulare, ac tandem eam obtinere. Qui rumor tamdiu excrevit, donec ad aures gloriosorum regum, Karoli videlicet & fratris ejus Pippini omnino pervenerat. Qui propere consurgentes una cum matre sua Bertha, inclyta scilicet regina, pervenerunt visere Hominis Dei oratorium, ubi officiosissime suscepti sunt a servitoribus ejusdem loci. Ingredientes vero sanctam basilicam oraverunt de more Dominum, ut per sanctum suum Serenum dignaretur eorum abstergere crimina, atque genti Francorum cuncta concedere tempora prospera pariter & pacifica.

[17] Cum enim recitata verba narrationis ordine importent, [cum matre Bertha ad oratorium S. Sereni accessu,] Bertham ejusque filios Carolum & Pippinum post translationem S. Sebastiani anno 826 peractam ad oratorium viri Dei Sereni accessisse, diu autem, ut unanimus est historicorum consensus, ante annum 826, anno scilicet 783 Bertha e vivis excesserit, uti etiam ejus filii, Carolus & Pippinus, hic nempe, ut Annalista Metensis testatur, anno tertio a nativitate sua, quæ anno 759 accidit, ille vero anno 814, manifesti erroris co nvincitur Actorum sive Vitæ S. Sereni auctor, in quem verosimiliter ex eo lapsus est, quod tanto temporis intervallo tum a translatione S. Sebastiani, tum ab ætate Berthæ ejusque filiorum fuerit remotus, ut quæ tum illam, tum hanc præcesserint, quæve subsecuta sint; distincte non cognorit, utque consequenter Vitam Sancti nostri non tantum diu post ætatem Berthæ ejusque filiorum, sed & post translationem S. Sebastiani conscripserit. Etsi autem in iis, quæ de Bertha ejusque filiis narrat, a vero ordine & tempore, quo gesta sunt, non deviaret, fides ejus nihilominus admodum vacillaret, diuque post translationem S. Sebastiani scripsisse, censeretur ob errorem non minus gravem, quem ibidem admittit. Ait enim Bertham ejusque duos filios Carolum & Pippinum, basilicam S. Sereni ingressos, Deum de more oravisse, ut per sanctum Serenum crimina eorum dignaretur abstergere: illud autem de Pippino, Berthæ filio, utpote, qui anno ætatis suæ tertio, ut mox dictum est, nondum expleto, vivere desiit, dici umquam, salva veritate, non potest, idque sive ad tempus translationem S. Sebastiani præcedens, sive ad subsequens respiciatur.

[18] [de victoria ab iis de hostili exercitu,] Idem esto judicium de victoria, quam Carolum Magnum & Pippinum, reges & fratres, junctis viribus, imploratoque SS. Medardi & Sereni patrocinio, de numeroso hostium exercitu retulisse, num. 34 affirmat. Quod si contendas, pro Pippino legendum esse Carolomannum, qui etiam fuit Berthæ filius, postque patris Pippini obitum in Galliarum parte regnavit, tunc quidem fieri potuerit, ut hic aliquando (ante factam tamen, ut ex dictis facile est colligere, S. Sebastiani translationem) cum Bertha & Carolo S. Sereni basilicam supplex inviserit, nondum tamen eam duorum regum fratrum victoriam in historica veritate ullibi fundatam invenias. Etenim Carolomannum & Carolum Magnum ante patris Pippini obitum, bellum, junctis viribus, gessisse, nuspiam comperio; Carolomannus autem a patris Pippini morte annos dumtaxat regnavit tres, menses duos & dies decem, quo toto temporis spatio arma a Francis mota non lego, nisi in solum Hunaldum, Waifarii Aquitaniæ ducis nuper occisi patrem, qui ducatum Aquitaniæ, quem ab annis amplius viginti, monastico habitu assumpto, filio suo regendum possidendumque tradiderat, sibi denuo vindicare, nonnullis collectis copiis, moliebatur. Quapropter cum Carolomannus ne quidem in hoc bello socia arma cum Carolo Magno, qui illud suscipiebat, jungere voluerit, liquet, a vero prorsus alienum esse, quod sæpe laudatus Vitæ sive Actorum Sancti nostri auctor num. 34 citato tradit, idque etiamsi ibidem Pippino Berthæ filio Carolomannus substituatur.

[19] [junctis viribus, relata,] Quod vero Carolomannus in memorato bello vires suas cum viribus Caroli jungere noluerit, docet nos Eginhardus in Vita Caroli Magni, & in Annalibus his verbis: Hunoldus quidam regnum affectans provincialium animos ad nova molienda concitavit: contra quem, quia ipsi eadem provincia sorte obvenerat, rex Carolus cum exercitu profectus est. Sed cum fratris (Carolomanni) auxilium habere non posset (qui procerum suorum pravo consilio, ne id faceret, impediebatur) colloquio tantummodo cum eo habito in loco, qui Duasdives vocatur, fratre in regnum suum remeante, ipse in Engolismam civitatem Aquitaniæ proficiscitur; & inde contractis undique copiis, fugientem undique Hunoldum persequitur. Narrat deinde, quomodo Carolus Magnus, tradito sibi in manus Hunoldo, bellum illud solus feliciter confecerit, adeo ut pateat, Carolomannum nec sub initium, nec sub finem illius Carolo fratri suppetias tulisse. Atque hæc quidem sunt ad seculum 8 & 9 spectantia, in quibus auctor Vitæ sive Actorum Sancti nostri manifeste hallucinatus est; ubicumque vero in iis, quæ ad tempus ab ætate ejus dictis seculis duobus remotius referenda sunt, ab aperta veritate deviat, non tam hallucinationis, quam commenti arguendus est; tot enim dubia, tot mira, tot incredibilia illuc spectantia narrat hic auctor, ut ea fere omnia non ex antiquis monumentis fide minus dignis hausisse, sed pro mero suo arbitrio confinxisse, videatur.

[20] [deque Dagoberti I in Metenses bello, quod] Hoc ut probem, initium duco ab Austrasiorum in Dagobertum rebellione, quam num. 2 his verbis insinuat: Eodem vero tempore orta est non parva seditio illis in partibus (territorio Metensi) ab exercitu inclyti regis Dagoberti ob rebellionem terræ illius adversus eum. Quibus victis captus est Vir Deo plenus (S. Serenus) atque in captivitatem ductus. Hæc ex Vita Ms. sancti Sereni Chesnius tom. 1 scriptorum Historiæ Francorum, ac ex illo deinde Martinus Bouquetus tom. 3 scriptorum Rerum Gallicarum inscripserunt, retuleruntque ad Dagobertum 1, ad quem sane referenda sunt, siquidem id, quod a biographo nostro num. 22 narratur, veritati consonet, scilicet quod sanctus Serenus, Pontifice, cui nomen erat Joannes, S. Petri cathedram occupante, ex urbe Roma, quo post bellum Metense captivitate jam absolutus loca sacra visendi causa se contulerat, in Galliam patriam suam regrediens, S. Eligium Noviomensium ac Tornacensium episcopum sibi in Alpibus habuerit obvium; cum enim hic sanctus antistes circa annum 660 diem extremum clauserit; vivente autem illo, nullus Pontifex, nomine Joannes, præter Joannem quartum, qui anno 642 e vivis excessit, cathedram S. Petri occuparit, sequitur bellum Metense, si quod fuit, utpote gestum, antequam S. Serenus Roma in Galliam, sedente Joanne quarto, reverteretur, ante annum 642 accidisse, adeoque illud ejusque adjuncta referenda esse ad Dagobertum I, cum præter hunc rex nullus, nomine Dagobertus, ante annum 642 in Francia regnarit. At memoratum Metense bellum dubium mihi admodum, ne dicam, prorsus falsum, idcirco apparet, quod tum apud Fredegarium, tum apud alios quoscumque scriptores, qui res Dagoberti primi litteris consignarunt, altissimum sit de bello Metensi silentium. Et sane, si Metenses rebellionis causa bello umquam a Dagoberto I lacessendi fuere, vel id factum est, cum Dagobertus, patre Clothario II adhuc in vivis superstite, solis Austrasiis imperabat, vel cum, jam eo vita functo, Franciæ monarchiam tenebat.

[21] Primum admittere non sinit tum sedes regni, quam tunc apud Metenses, [nec ante Clotarii II patris sui obitum,] veluti apud gentem sibi amicam Dagobertus collocarat, tum Fredegarius, qui cap. 58 de Dagoberto primo, cum solis Austrasiis dominaretur, nondumque Parisios jam factus monarcha accesserat, veluti de principe numeris omnibus absoluto, suisque subditis prorsus omnibus amantissimo, in hunc modum scribit: Usque eodem tempore (cum Parisios advenit) ab initio, quo regnare cœperat, consilio primitus beatissimi Arnulphi Mettensis urbis pontificis, & Pippini Majoris-domus usus, tanta prosperitate regale regimen in Auster regebat, ut a cunctis gentibus immenso ordine laudem haberet. Timorem vero sic fortem sua concusserat utilitas, ut jam devotione arriperent suæ se tradere ditioni; ut etiam gentes, quæ circa limitem Avarorum & Sclavorum consistunt, eum prompte expeterent, ut ille post tergum eorum iret feliciter, & Avaros & Sclavos, ceterasque gentium nationes usque manum publicam (id est, ut Ruinartius in Fredegario a se edito observat, imperium Romanum) suæ ditioni sub jiciendum fiducialiter spondebat. Post discessum beati Arnulphi, adhuc consilio Pippini Majoris-domus & Chuniberti pontificis urbis Coloniæ utens, & ab ipso fortiter admonitus, tantæ prosperitatis & justitiæ amore complexus universas sibi subditas gentes, usque dum ad Parisius, ut supra memini, pervenit, regebat, ut nullus de Francorum regibus præcedentibus sua laude fuisset præcellentior.

[22] Quæ omnia Metensium in Dagobertum I, cum solis Austrasiis dominaretur, [nec post gessisse, potuit;] rebellionem verisimilem non relinquunt; quod vero ad secundum attinet, scilicet an hæc, Dagoberto jam monarcha, acciderit, adstruit id quidem Desguerroisius; dum in notis ad calcem Vitæ S. Sereni adjectis pro illa Metensium in Dagobertum I rebellione anno Christi 630 affigenda Annales Francorum citat; verum qui, qualesve illi Annales sint, non edicit. Ego equidem nullos omnino Francorum Annales invenio, in quibus vel minimum rebellionis Metensium in Dagobertum I vestigium ad annum 630 occurrat. Eadem est ratio de annis regni ejus posterioribus; quamquam enim tunc, ut ex fine cap. 68 Fredegarii erui forsan potest, Austrasii, quorum pars Metenses erant, averso a Dagoberto animo fuisse videantur, numquam tamen eo devenere, ut in apertam rebellionem, quæ fuerit armis compescenda, eruperint. Hisce omnibus perpensis, habebit pariter, quantum opinor, eruditus lector non parum suspecta, aut etiam forte falsa, quæcumque de bello Metensi Sancti nostri biographus refert.

[23] [tum ex iis, quæ S. Sereni apud Bosonem captivitatem,] Verum hæc præcipua non sunt, quibus hic fidem suam infirmat; alia enim deinde, non dicam dubia, sed & prorsus incredibilia subjungit; narrat scilicet num. 5 & 6 S. Serenum, quem occasione prætensi belli Metensis captum comes, nomine Boso, emerat, pascendisque gregibus suis pastorem deinde dederat, cum filio ejusdem comitis sacras litteras didicisse, huncque in finem tribus annis & medio monasterium Nigellense, clam ipso comite Bosone, quotidie frequentasse, armentis, quæ curæ suæ habebat commissa, inter lucos saltusque ferarum agrestium custodiæ relictis, hæcque, quantumcumque partibus diversis essent dispersa, ad Sanctum nostrum e ludo litterario reversum, buccina signo dato, undique, minantibus ea feris, accurrere soluisse. Num. 9, 11, 12 & 13 nihilo fide digniora proponit: ibi enim miram mirabilium eventuum proxime sibi succedentium insolentiam repræsentat, qui quamquam ex hoc solo capite falsi esse certo non evincantur, jure meritissimo tamen figmenti similisve nævi fiunt suspecti, si, ut hic fit, litteris tantum mandati sint ab auctore, qui aut fabulis aut etiam apertis falsitatibus scripta sua commaculasse aliunde luculenter deprehenditur.

[24] [reditum ex Italia, quo ierat, brevi suscipiendum,] Porro num. 15 & 16 narrat, S. Serenum, peregrinatione ad limina SS. Apostolorum Petri & Pauli suscepta, Romam, comitante angelo, feliciter advenisse, ibique annis septem cum dimidio esse commoratum, cumque tunc in patriam redire meditaretur, angelum Joanni Pontifici Romano in somnis apparuisse, præcepisseque, ut S. Serenum presbyteratus ordine initiaret, sacrisque SS. Fabiani ac Sebastiani reliquiis donaret. Num. autem 19 ait, Joannem Pontificem, ut perquireret, an reliquiæ SS. Fabiani ac Sebastiani Sereno tradendæ forent, populo Romano jejunium indixisse, quod certe omnino incredibile est, cumque iis, quæ ante narrarat, neutiquam quadrat. Ut quid enim Joannes Pontifex jejunium illud indixisset, si hic, ut num. 16 biographus noster narrarat, jam Dei voluntatem, quantum ad reliquias SS. Fabiani ac Sebastiani Sereno dandas, ex angelo sibi apparente didicerat, quamque Joanni, cum ex ea jam S. Serenum presbyterum consecrasset, dubiam adhuc fuisse frustra reponas?

[25] [susceptum, deindeque] Valde ego suspicor, oblatam Joanni Pontifici angelicam illam apparitionem, indictumque ab eo populo Romano jejunium mera esse commenta, conficta ad similitudinem (vide Odilinum in translatione corporis S. Sebastiani apud Bollandum cap. 6) jejunii a clero Romano celebrati, cælestisque visionis Joanni episcopo, qui Bollando nostro Joannes Silvæ Candidæ episcopus fuisse videtur, tunc oblatæ, cum sacras S. Sebastiani reliquias in Galliam transferendas ex ejusdem sancti martyris tumulo eruturus anno 826 accederet. Commentis hisce alia, quæ certius etiamnum commenta sunt, atque ea quidem impia & in S. Eligium injuriosa, superadduntur. Etenim, ut num. 22 & 23 biographus noster, seu potius fabulator, pergit, S. Serenus, cum e peregrinatione Romana Gallias repetit, sub Alpium jugis aut ad Padum obvium sibi habet S. Eligium Noviomensium ac Tornacensium episcopum, sanctorum Apostolorum limina adeuntem, qui Sancto nostro SS. Fabiani ac Sebastiani reliquias vi aufert, easque, in medio Padi alveo cimba, qua ferebatur, stante immobili, reddere compulsus, evocato mox S. Sereno, restitutionem spondet; hic, quo ad illum perveniat, instar principis Apostolorum Petri super aquas incedit, S. Eligius accedentem amplectitur, sacrisque pignoribus Sereno restitutis, ejus se Cellam in reditu ex Italia aditurum, pollicetur.

[26] Verum postea, ut num. 25 & 26 fabulator noster iterum prosequitur, [absolutum comitata perhibent, perspicue ostenduntur, hæcque] S. Eligius Roma incolumis revertitur, transit haud procul a Cella S. Sereni, eamque subire negligit, a Deo in pœnam promissionis non impletæ subitanea cæcitate percutitur. Hac diu vexatus pergit ad S. Serenum, qui, dum sancti antistitis ex Italia reditum anxie præstolatur, eum non longe abesse, ex nuntio intelligit, procurrit obviam; ei Eligius se cæcitatem in pœnam admissi mendacii incurrisse, fatetur, preces pro se fundi rogat; usum oculorum, Sereno humi se prosternente, misericordiamque divinam implorante, recuperat, inque eadem eremo cum Sancto nostro per sesquiannum commoratur, post quod ipsi Serenoque, qui in eremo perseverat, mortis hora, ut a Deo postularant, divinitus revelata, ad episcopatum suum revertitur. Quæ omnia cum in Vita S. Eligii, quam S. Audoënus accuratissime conscripsit, neutiquam memorentur, sintque adeo notatu digna, ut, si sanctus ille biographus ea scivisset, silentio utique non præteriisset; certissimeque scivisset, si facta fuissent, indubitanter ego pro inanibus fabellis imperiti vulgi rumore sparsis, sive pro commentis ad S. Serenum supra S. Eligium efferendum studio confictis, habenda omnino censeo, pariterque quantum opinor, eruditus lector mecum habebit.

[27] Ceterum hæc postremo recensita commenta S. Eligio adeo injuria, [nihilominus, etsi etiam S. Sereni ætatem incertam linquant,] aliaque plura in Vita Sancti nostri occurrentia, quorum partem prius dedimus, duplex mihi dubium afferunt: primum est, an ætas Sancti nostri, de quo Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 650 agit, seculo septimo, ut Vita edenda exigit, recte affigi queat: alterum est, an illa S. Sereni Vita, tot ineptis fabellis conspurcata, indigna prorsus non sit, quæ in lucem emittatur. Etenim cum nihil suppetat, quo ætas Sancti nostri seculo septimo affigatur, præter gestum a Dagoberto I in Metenses bellum, Serenique ex peregrinatione Romana, Joanne IV S. Petri cathedram occupante, in Galliam reditum; hic autem æque ac illud, propterea quod in sola fabulosa S. Sereni Vita fundamentum habeat, in dubium merito revocari queat, consequens est, ut in dubium pariter revocari non immerito possit, an S. Sereni ætas seculo septimo sit locanda. Idem fere in Annalibus laudatus Cointius jam ante me advertit: ait enim ad annum mox citatum num. 38: Si Metenses adversus Dagobertum rebellasse, Serenumque inficiaris Romam ivisse, necesse est, fatearis, ætatem sancti Sereni a te penitus ignorari. Melius tamen, apposita restrictione, dixisset: necesse est, fatearis, quo seculo ante seculum nonum S. Sereni ætas figenda sit, a te penitus ignorari. Etenim S. Serenum nec post seculum nonum, nec ipsomet seculo nono floruisse, pronum est colligere ex sæpe laudata translationis S. Sebastiani Historia, in qua cum cap. 6 sanctissimi hujus martyris corpus, dum anno 826 ex Italia in Galliam transportabatur, in ecclesiam S. Sereno sacram illatum perhibeatur, sequitur Sanctum nostrum nec post seculum nonum, imo, quod saltem etiam verisimillimum est, nec ipsomet seculo nono floruisse, ut propterea ejus ætas ad seculum octavum aliudve anterius referenda sit. Ego interim, ad quodcumque referatur aut spectet, S. Serenum qualicumque ejus Vita innixus seculo septimo media sui parte provecto Cointii exemplo dubitanter adscripsi.

[28] [in lucem emittenda, elogio] Quod jam ad alterum attinet dubium de fabulosa Sancti nostri Vita; an scilicet prorsus indigna non sit, quæ edatur; illam quidem tam vilipendit Camuzatus, ut nec S. Sereni in Promptuario sacrarum antiquitatum diœcesis Tricassinæ meminerit, edendam tamen ego, utut luce indignam, eo fine censui, ut vel ex sola ejus lectione prudens lector intelligat, quam merito a nobis fabulosa, commentitiaque reputetur. Vitam illam ex codice Ms. sacrarum Lectionum Prioratus Cellæ, ut jam monui, depromptam, hicque edendam, annotatis vel ulteriori fabellarum refutationi, vel alteri fini servituris, subinde illustrabimus, ubi id in hoc Commentario sufficienter præstitum non fuerit, præcipueque assignabo, in quibus a Vitis sive Actis, apud Desguerroisium & Saussayum exstantibus, notabiliter discrepet. Ad hæc ut, quæ verba singulas constituant lectiones, quibus, uti num. 6 jam monui, Vita edenda constat, sive potius, quæ ex Vita edenda decerptæ sunt, lectori facile innotescat, hanc notis arithmeticis in numeros, quorum quilibet lectioni uni respondeat, de more distinguam; proque majori annotandorum commodo ac præcisione in capita tria distribuam. Ceterum solœcismi, loquendique formulæ cum Latini sermonis puritate pugnantes in eadem Vita edenda subinde occurrunt, sed res, quæ narrantur, tam parvi pretii sunt, easque tam parum illi defectus obscurant, ut horum in Annotandis admonere lectorem, operæ pretium non duxerim. Præmitto interim hic etiamnum Elogium Florario nostro Ms. ad diem 2 Octobris insertum, in quo S. Serenus, quem nulla ibidem adjuncta præter diem, quo annuntiatur, Sanctum nostrum esse, produnt, ob eximiam vitæ austeritatem, castitatemque, postquam in hunc modum, eodem die natale sancti Sereni confessoris, annuntiatus est, præcipue commendatur.

[29] [pariter commentitio præmisso, censui.] En illud; Hic Vir (Serenus) summæ sanctitatis & continentiæ, qui pro interna cordis castitate nocturnis diurnisque precibus ac jejuniis insistens, cum vidisset orationum suarum obtinuisse vota, cunctosque æstus in corde suo concupiscentiæ carnalis extinctos, majori zelo castitatis exarsit, & intensioribus jejuniis & obsecrationibus incubare cœpit, ut mortificatio hujus passionis etiam ad ipsam carnis puritatem eatenus perveniret, ut ne quidem illo simplici ac naturali motu, qui etiam in parvulis ac lactentibus excitatur *, ulterius pulsaretur, credens multum facilius Deum hos stimulos carnis indicatos posse evellere, quos rarius humanæ artis industria solet quibusdam poculis vel medicamentis seu ferri sectione detrahere, cumque cœptæ supplicationi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens angelus in visione nocturna, ejusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis strumam de visceribus ejus avellens atque projiciens, suisque omnia, ut fuerant, locis restituens intestina, inquit: Ecce, intestina tuæ carnis abscisa sunt, & obtinuisse te noveris hodierno die perpetuam corporis puritatem, quam fideliter poposcisti. Quo ex fonte angelicam illam apparitionem, donumque castitatis in ea S. Sereno, extincto ab angelo in visceribus ejus libidinis fomite, divinitus collatum, Florarii nostri auctor hauserit, penitus ignoro; nihil sane simile apud quoscumque scriptores, qui de S. Sereno tractant, accuratissima licet, diligentissimaque indagine adhibita, comperire potui; imo ipsamet Vita edenda utcumque sit fabulosa, & in laudes S. Sereni profusa de memorata apparitione angelica, castitatisque dono in ea Sancto nostro divinitus concesso altum silet, ut vel ideo prodigium istud commenti habeam suspectum, proptereaque etiam ad hunc locum elogium recitatum rejecerim, veluti commentum novum Corollarii quodammodo vice aliis Vitæ edendæ commentis ante memoratis superaddendum. Id autem mirum videri non debet; cum enim Florarium nostrum Ms. anno Christi 1486 (vide Papebrochium in patriarchis Hierosolymitanis ante tom. 3 Maii pag. X) scriptum tantummodo sit, adeoque seculis ut minimum sex post S. Serenum, tantæ auctoritatis id esse, non debet, ut ob id solum miraculo, quod ad Sancti nostri ætatem spectat, fides indubia sit adhibenda.

[Annotata]

* Quod de motu ergo hic sermo est?

VITA FABULOSA
Auctore anonymo,
Ex codice Ms. sacrarum lectionum Prioratus Cellæ subtus Cantumerulam.

Serenus presbyter confes., in prioratu Cellæ subtus Cantumerulam in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 7592, 7593

A. anonymo.

CAPUT I.
Clari Sancti natales, captivitas, pietas, humile officium, sacrarum litterarum studium, libertatis recuperatio.

[Sanctus claro stemmate natus,] Beatus a athleta Christi Serenus claris ortus natalibus, patre videlicet Hadriano, matre vero Serena, fertur fuisse territorii urbis Metensium indigena b, cujus magnificum nomen suam liquido pandit ethymologiam; quia sicut cælum, quando serenum est, vocatur clarum atque tranquillum, ita Vir sanctus ac Deo dignus interpretatur clarus, mitis atque tranquillus, sicuti & fuit c; qui etiam ab ipsis infantiæ rudimentis ita Domino Deo servire studuit, ut in infantilibus membris videretur mens inesse perfectioris ætatis: cujus sacra mens erga egentes sic semper prompta erat, ut, quæcumque ex paterni maternique juris facultatibus arripere poterat, libenter eis pro Domino impertiri studeret d, quamquam litterarum adhuc divinarum expers foret, sicque cresceret, tenere a parentibus educatus, venerabilis proles, non solum ætate, verum etiam serenissima probitate e: talem sane volens sibi eligere partem angusto cum tramite, quæ nullo modo umquam auferretur ab eo, quam perenniter adeptus est.

[2] [orto bello, in captivitatem ducitur,] Eodem vero tempore orta est non parva seditio illis in partibus, ab exercitu inclyti regis Dagoberti, ob rebellionem terræ illius adversus eum f. Quibus victis, captus est Vir Deo plenus atque in captivitatem ductus, quem, disponente Deo, emit dux ac comes nobilissimus nomine Boso quinque solidis g, qui tunc præerat cuidam parti Galliarum, quem diligenter ac tenere fovit; sed non post multum temporis diu requisitus est a matre atque repertus. Quo invento summa cum hilaritate cordis, præfata matrona voluit, quantumcumque placeret pretii, ut caram reciperet Sobolem, dare præfato comiti: quod sine aliqua dilatione ab eo prorsus impetravit, gavisa nimirum inde effecta. Quo comperto, Vir sanctissimus nullo modo acquievit verbis propriæ matris in revertendo: malens pro Christo fore advena & exul, hæresque fieri regni cælestis, quam confidere in rebus parentum transitoriis atque caducis; complens illud Dominicum: “Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus h.”

[3] [qua liberari, atque a Bosone,] Cui mater Serena moriens ac valde lacrymans sic ait: Fili mi, si dispositum est ab omnipotente Deo, ut sic remaneas, fiat voluntas ejus, quamvis finiam omnes dies vitæ meæ cum dolore; illius tamen fiat voluntas, ipsique te commendo, qui te, dum non eras, creavit, ut esses. Hæc dicens unum cum eo peregit mensem i, æstimans eum ab hac intentione revocare, quod nullo modo facere quivit, sicque osculata est faciem ejus, flens diu multumque super collum & ejulans, tristis ad patriam, unde venerat, rediit. Denique beato ac venerabili Viro apud Deum & homines ætate simul & opere magis ac magis semper in melius proficiente, soli Deo placere cupiens, postpositis terrenarum rerum curis, quibus plerumque mortalium plurimi impediuntur, solummodo jugiter orabat, pro donis cælestibus deprecans Deum diebus ac noctibus, quatinus dignaretur dirigere clementer in sacris servitiis omnes actus ejus k.

[4] [domino suo exaltari renuens, petit, obitque pastoris] Erexit ergo se contra se, cuncta oblectamenta carnis spernens, scutumque sumens fidei dominicæ protectionis, loricam justitiæ ac galeam salutis, quo posset omnia tela callidi insidiatoris ignea penitus extinguere; cujus letiferas suasiones, ut postmodum claruit, sub pedibus, adjuvante Domino, prorsus contrivit, nec aliquo modo volens ei aditum concedere. Interea prædictus comes cernens in sanctissimo Sereno donum Spiritus sancti fervere, cœpit intra se occulte deliberare, qualiter posset eum post se super cuncta, quæ habebat, omnino sublimare. Unde salubri exquisito consilio, vocans eum ante se, his verbis allocutus est eum, dicens: Video sane in te spiritum Dei degere: idcirco volo te constituere primum in domo palatii mei, ut sis secundus a me & quæcumque præceperis, sine mora perficiantur. Cui beatissimus vir Domini Serenus hoc in primis dedit responsum: Si inveni gratiam in oculis tuis, domine mi, ad nihil aliud me idoneum precor judices in iis, quæ temporaliter possidere videris, nisi ut committas mihi tantummodo omnia gregum tuorum armenta, quoniam aliarum sum omnino ignarus artium, sed in iis procul dubio scias me multum tibi gregis augmentum brevi sub tempore acquisiturum l.

[5] Videns autem comes constantiam beatissimi Viri largiter ac gaudenter tribuit ei omnia, [officium, dumque interea ludum litterarium,] quæ ad pastorale officium expediebant. Sicque abhinc effectus est pastor suarum pecudum, quas adeo sanctus Vir provide curavit, ut a morsibus ferarum omnes illæsæ intactæque permanerent. Quomodo vero vel quantis temporibus huic præfuit officio, sequentia declarabunt. Per idem autem tempus ad Nigellense monasterium ob sacrarum studium litterarum pergebat præfati comitis filius, cum quo clanculo simul ibat vir Domini Serenus, relictis inter lucos lustraque saltus animalibus m, sub custodia tamen agrestium ferarum, ut in illis diebus videretur illud impleri agiographiæ: “Et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi n” & illud: “Lupus & agnus vescentur simul, leo & bos paleas comedent o.” Cumque ante didascalum per dies singulos uterque disceret, beatissimus Tyro, quæque audierat ab ore magistri profluere, ita sitiens epotabat, ut in brevi spatio videretur par fore suo præceptori, omniumque ex tunc suorum coævorum in arte Grammatica pleniter perfectus est magister effectus p.

[6] Redeunte autem eo ab litterariæ exercitationis disciplina ad curam pastoralem, [relicto grege, clam frequentat,] reboante voce buccinæ, quoquo locorum forent greges pecudum sibi commissi dispersi, nutu Dei ante eum a diversis partibus, minantibus feris q, humiliter conventabant. Rursum vero eo jubente, repedabant universa ad quæque densarum loca sylvarum armenta, donec ab ipso denuo revocarentur. Per tres siquidem annos & dimidium huic præfuit officio Vir Deo carus. In quibus quantæ fuit abstinentiæ, longum esset enarrare. O per omnia imitabilem Virum mitem, pacificum, hilarem, misericordem, humilem, benignum, pudicum, sacris moribus decoratum, qui fideliter erogabat in eleemosynis egentium quidquid impensum sibi diurni victus habere potuisset. Omnibus omnia factus, ut cunctis pium præberet exemplum.

[7] Interea omnium inventor malorum, adversarius scilicet humani generis diabolus, [incuriæ apud Bosonem insimulatur, qui] non ferens talem ac tantam sacri Viri conversationem, instigavit acerbe letifero ore quosdam nefarios homines contra eum, volens eum a suo removere proposito. Qui in tantam illico conversi sunt amentiam, ut veluti canes rabidi insurgentes, eum convitiis ac male nominatis verbis ante dominum suum lacessierint, illumque accusaverint, dicentes: Optime dux noster, ille maleficus, quem dicebas sperabasque tibi esse fidelem, cui nuper pecoris tui gregis curam commisisti, per tres annos ac menses sex nil aliud egit, quam cum puerulo tuo ad scholas pergere, ibique cum tanta mentis aviditate, ipso plus filio tuo ceterisque coævis, profiteri cernitur, ut omnes minores majoresque natu ejus prudentiam ac peritiam excessisse, mirentur. Ob id voluimus te certiorem facere, quod ex iis, quæ ei quondam commiseras, armentis quædam a latronibus, quædam vero a feris ita penitus deleta sunt, ut nihil ultra ad usum tuæ domus familiæque exinde percipias.

[8] [inde iratus, S. Serenum, salvum licet gregem hic] Inde nimium ipse comes ira commotus, cupiens per se veraciter scire, an ita se res haberent, constituit certum terminum, quo ad Virum Dei properaret. Quadam nempe die profectus est una cum accusatoribus fallacibus, volens experiri hujusce rei veritatem, vocatoque beato Sereno ante se iis eum duriter increpavit verbis: Cur, inquit, ob hoc recepisti armentorum meorum providentiæ curam, ut ea in deserto dimitteres, otioque vacares? Cui beatissimus Vir constanti animo, confusis undique suis æmulis, sic ait: Noli, domine mi, super me in aliquo contristari, quoniam veluti superius tibi spopondi, recipies cum omni augmentatione absque mora cuncta, quæ mihi commendaveras armenta. Ad hoc ipse respondit: Si dictis facta compenses, gratiam, quam semper penes me habuisti, nullis liventibus linguis amittere poteris. Alias male te disperdam. Cui sanctus Serenus ait: Sicut locutus es, ita fiat. Iis ita gestis, convenere nonnulli ad beati Viri spectaculum, ut viderent, an impleret, quæ spoponderat.

[9] [exhibeat, verberare vult; sed siti] Qui dum resonaret de more suum pastoralem lituum, protinus delitescentes quique greges in profunditate lucorum, audita voce sui Custodis, ante eum simul majores cum parvulis more solito omnino confluxere. Quibus visis, induratum est cor domini sui, non secus ac olim novimus obtusum esse cor perfidi Pharaonis contra Moysen prophetam magni Dei. Quem sic compescere Vir Domini blando cœpit eloquio. Ecce, sicut promiseram superius, Domino faciente, cuncta, quæ mihi commiseras, armenta omni cum multiplicatione & augmentatione restituo tibi r. Quo audito, dominus ejus præmissæ promissionis oblitus jussit sibi verbera dari, quibus posset eum acriter cædere. Sed Dominus, cui semper devoto pectore puraque mente beatissimus famulabatur Serenus, volens depromere, quanti esset ipse meriti; cum arripere voluisset dominus suus omni conamine scopas ad eum verberandum, confestim manus ejus cum lacerto ita arida exsanguisque effecta est, ut nullo modo eam valeret extendere. Quem eadem hora talis invasit sitis, ut diceret, se, nisi foret quis, qui ei poculum præberet aquæ, spiritum ocyus amittere vitæ.

[10] [divinitus punitur, cui restinguendæ aqua deficiente,] Cumque ministri ejus hac illacque discurrerent, potumque, unde sitis sua extingui posset, perquirerent ac nullatenus alicujus fontis vel putei venam valuissent reperire, tristes inde nimium effecti sunt. Quippe quia omnes laticum decursus procul ab eis essent præter unum fonticulum, qui nuncupatur Fons Danilus s, ad quem ob longitudinem spatii in tam brevi spatio temporis nemo illorum pervenire poterat. Dum hæc sanctissimus Dei Serenus cerneret, invocare hoc modo cœpit Domini majestatem, volens ei pro malo bonum reddere; expandit manus suas ad cælum & dixit.

[11] [precibus suis fontem Serenus excitat.] Tu Domine, conditor cæli & terræ, qui nullam habes indigentiam, & cui omne suum famulatur opus, imperium sequens jubentis, quem tartara contremiscunt, qui de sicca rupe quondam habundanter manare laticem fecisti, tuus ne deficeret populus, ne reminiscaris, quæso, iniquitatum nostrarum antiquarum, sed jube nunc nobis prodire hic ad laudem & gloriam nominis tui venam aquæ vivæ, qua possit reviviscere hoc aridum tui plasmatis corpus. Hæc dicens præcepit uni taurorum cornu terram fodere, qui mox acsi rationale animal voci obedivit jubentis, atque cum omni impetu terram cornu percussit, cujus hyatum percussionis tanta aquarum largitas secuta est, ut in amnem maximum derivari videretur, sed paulatim decrescens, cursumque suum retrahens in ingentem versus est fontem, qui hodie usque permanet t.

[12] Igitur beatissimus athleta Christi Serenus gratias inde agens largitori omnium bonorum Deo, [eoque Bosonem refocillat, a quo propterea libertate,] plenum sumpsit vasculum aquæ hujus, hylari vultu porrigens comiti sitibundo ac semivivo. Qua hausta, totum corpus ejus in propriam reversum est valitudinem, moxque pedibus Beati provolutus sic eum alloqui cœpit: Serene serve Dei altissimi, amodo sis liber & absolutus ab omni servitio terreni imperii nostrique juris u, & servito Domino Jesu Christo, qui me per te a morte debita revocare dignatus est. Qua libertate percepta, præcepit ei, ut, quantumcumque sibi placeret ex parte sylvarum loci illius, aliarumque terrarum acciperet, ut cellulam ad serviendum Deo construere posset, & quæque necessaria essent humano usui, inibi percipere quivisset.

[13] Quo audito, Vir sanctissimus libenter obedivit ejus precationi, [locoque ad ædificandam Cellam donatur.] atque videntibus cunctis, qui illic aderant, ferramentum, quo solebat incidere ligna, jactavit continuo a loco, quo stabat, ferme milliarium unum. Quod cecidit super quamdam quercum, per cujus foramen oleum manasse dicitur, ut patenter ostenderet omnipotens Deus, quod illic deberet construi sacra cellula beatissimi viri Sereni, ubi redundabat oleum, id est, donum vel unctio Spiritus sancti. Quod postea res gesta cunctis manifestata est x. Sicque factum est, ut omnes, qui illic aderant, gratias retulerint Deo. Quod cernens præfatus comes, gaudio magno repletus, dans osculum sanctissimo Viro, cum suis reversus est ad propria, atque comes y exinde cœpit haberi Vir sanctissimus longe lateque insignis valdeque famosus. Igitur sanctissimus, Vir dum cerneret se expeditum ac liberum ab omni humana servitute, totus illico ad Christi libertus conversus est servitium.

ANNOTATA.

a Præ manibus etiam habeo Prologum in Vitam S. Sereni ex Legendario Ms. Prumiensi descriptum, atque ad Majores nostros, adjecto etiam Vitæ, quam modo damus, initio, transmissum; hunc nihilominus hic præmittere, visum non est, quod nihil omnino notatu dignum contineat, terminisque adeo generalibus sit conceptus, ut cuilibet Sancto, cujus Vita describitur, solo mutato nomine, valeat applicari.

b In Actis apud Saussayum Sanctus noster ortu Metensis dicitur; non propterea tamen hæc pugnant cum Vita, quam edimus, quæque Sanctum territorii urbis Metensium indigenam appellat; nam etiam territorii seu tractus Metensis incolæ seu indigenæ recte Metenses nuncupantur; imo olim Austrasiæ regnum, ut apud Baudrandum videre licet, a primaria sua civitate Metensi, in qua reges Austrasiæ sedem habebant, regnum Metense dictum fuit, ut & populi illud incolentes Metensium nomine verosimillime venerint: verum an pariter territorii seu tractus Metensis nomineregio civitati Metensi circumjecta apud medii ævi scriptores aliosve anteriores umquam venit? Hoc equidem ego comperire non possum, potestque vel inde non parum augeri suspicio, quam de tempore minus antiquo, quo Vita Sancti nostri conscripta est, in Commentario prævio loco non uno insinuavi.

c Hæc allusio ad nomen Sereni apud Saussayum omittitur.

d Vita apud Saussayum de paterni maternique juris facultatibus ex miserationis affectu a S. Sereno sublatis altum silens, ejus adhuc pueri in pauperes pietatem ita commendat: Charitate in pauperes ita jam enitebat, ut specimina futuræ sanctitatis admiranda exhiberet.

e Pro his apud Saussayum legitur: Crescente ætate, cum ingenuæ educationis tincturam jam imbibisset, divinarum litterarum studium adjecit, scientiæque Sanctorum candidatus, nihil prætermisit, quo ad Dei placita se componeret.

f Quid de bello hoc Metensi universim sentiendum sit, in Commentario prævio num. 19, 20 & 21 aperuimus; quod si tamen id reipsa contigisse, admittendum foret, referri melius quam ad initium regni Dagoberti I in Austrasia idcirco non posset, quod nullus in Historiis Chronicisque antiquis Francorum vir illustris, nomine Boso, qui ætate Dagoberti I floruerit, cuique adeo Sancti nostri captivitas convenire queat, uspiam occurrat præter Bosonem, Audoleni filium, de quo Fredegarius in Chronico cap. 54 ad annum Clotharii II Francorum regis 43, qui cum anno Christi 626, Dagobertinique in Austrasia regni quarto concurrit, in hunc modum scribit: Boso, filius Audoleni, de pago Stampinsi jussu Clotharii ab Arneberto duce interficitur, reputans ei stuprum cum Sighilde regina. Quod si autem huic Bosoni Sancti nostri captivitas attribuatur, cum hæc, ut biographus noster tradit, trium amplius annorum fuerit; Boso vero ille, ut ex mox dictis liquet, anno Christi 626 interfectus vivere desierit, consequens est, ut S. Sereni captivitas, adeoque & bellum Metense debeat referri ad annum Christi 623 aut 622, quo Dagobertus I, ut recentiores omnes nunc passim admittunt, Austrasiæ regnum primo iniit. Accedit, quod inter captivitatem S. Sereni, si hæc anno Christi 622 aut 623 affigatur, interque ejus ex urbe Romana reditum, qui sub Pontificatu Joannis quarti anno Christi 640 ad finem vergente ordinati, biennioque fere post defuncti, contigit, nullo negotio inveniri queant anni amplius tres, quibus apud Bosonem (vide Vitam num. 7) S. Serenus captivus exstitit, anni circiter octo, quibus (vide Vitam num. 15) Romæ peregrinatus est, totidemque etiam, quibus forte, antequam Romam peteret, vitam solitariam in eremo duxit, adeo ut, cum vel hinc Vita Sancti nostri, nisi plura in Commentario prævio allegata obstarent, verisimilitudinem utcumque posset acquirere, bellum Metense in ea assertum non aptius quam anno 622 vel 623 affigatur.

g Apud Desguerroisium cap. I S. Serenus non quinque solidis, sed scutis totidem a Bosone emptus dicitur.

h Matth. 10 ℣ 37.

i Saussayus & Desguerroisius hic in verbis quidem a se, & a biographo nostro discrepant, in substantiam tamen rei narratæ apprime consentiunt.

k Hæc a Saussayo prætermittuntur.

l Saussayus iisdem fere paulo nitidius, compendiosiusque narratis subdit: Quod munus (pastoris gregum) ideo affectabat, ut procul ab hominum turba & vitiorum contagio, in puritate mentis & innocentia vitæ Deo pie serviret. Desguerroisius non multum absimilia subjungit.

m Per monasterium Nigellense hic intelligitur abbatia cognominis diœcesis Trecensis, quæ Nigella abscondita agnominatur: agunt de ea Sammarthani fratres tom. 4 Galliæ Christianæ, sitamque esse, aiunt, in Bria haud longe a Villanoxa; quapropter, cum vicissim a Villanoxa, ut in Commentario prævio num. 4 vidimus, non longe absit prioratus Cellæ, perspicuum est & ab hoc Nigellam absconditam haud longe abesse, quod si adeo, quod facere nihil vetat, Nigellam versus accipiatur illud unum ferme milliarium, quo ædes comitis Bosonis a prioratu Cellæ seu a Cella S. Sereni ut minimum abfuisse, biographus noster num. 13 innuit, S. Serenus Nigellam se conferre ex ædibus comitis Bosonis studiorum causa quotidie potuerit, non tamen tribus annis & medio clam ipso comite Bosone, desertisque armentis custodiæ suæ demandatis, quod ideo in Commentarioprævio num. 22 incredibile pronuntiamus. Porro de monasterio sive abbatia Nigellensi etiam Nicolaus Desguerroisius in Opere, quod in Commentario prævio num. 2 citavi, ad annum 514 agit, aitque se, cum locum illum anno 1632 adiisset, scriptura & traditione intellexisse, abbatiam illam totius Campaniæ esse antiquissimam, a Clodoveo I Francorum rege, ejusque uxore S. Clothilde fundatam, idque probari ex tota ecclesiæ structura, quæ eodem plane modo & ordine exstructa est, quo ecclesia SS. Petri & Pauli Parisiis, quæ nunc S. Genovevæ nuncupatur, quamque idem Clodoveus erexit. Quapropter cum Clodoveus I Francorum rex sub finem seculi quinti Catholicam fidem amplexus, sub initium sexti e vivis excesserit, consequens est, ut Nigella circa idem tempus sit fundata, possetque vel hinc concludi Sanctum nostrum ante seculum sextum non floruisse, si fidem aliquam mereretur noster Biographus, dum monasterium Nigellense a S. Sereno frequentatum, adeoque id ætate ejus exstitisse, insinuat.

n Jobi cap. 5 ℣ 23.

o Isaiæ cap. 65 ℣ 25, sed pro vescentur ibidem legitur pascentur.

p Nonnulla hic adduntur apud Desguerroisium, quæ, cum levioris momenti sint, huc non transcribo.

q Quid de hoc obsequio a feris S. Sereno præstito sentiamus, vide Commentarii prævii num. 23.

r Desguerroisius S. Serenum hic comiti Bosoni dixisse, ait: En, quod tibi promisi, omnia nunc tibi in manus remitto, cumque sim liber, Deo soli vacaturus abeo. S. Serenus hic sese merito vocat liberum, si, ut Desguerroisius cap. 2, ipsaque Vita, quam edimus, num. 2 innuit, eum jam ante mater Serena a comite Bosone, lytro persoluto, redemerat; verum Saussayus, eademque Vita, quam edimus, num. 12 insinuant, Sanctum nostrum, cum hic Bosonem alloqueretur, libertati nondum fuisse restitutum.

s Nec situm, nec nomen fontis hujus uspiam reperire potui.

t Dominus Cousinet in Commentario prævio sæpe laudatus ad marginem Lectionum, quas, ut in Commentario prævio monui, ex Antiphonario ecclesiæ S. Sereni de Cantumerula ad Majores nostrostransmisit, distincte notavit, fontem illum, quem non nominat, hodieque exstare; at non video, qua ratione probari queat, fontem ullum, qui etiamnum exstet, relato hic prodigio esse exortum; id sane ego, nisi potior quam biographi nostri adducatur auctoritas, numquam credidero.

u Hæc verba insinuant, quod jam ad litteram r sub finem notavi.

x Hinc collige, Cellam S. Sereni, quod ad litteram m jam monui, uno ferme milliario ut minimum abfuisse ab ædibus comitis Bosonis. In Commentario prævio ad num. 23 curiosus lector inveniet, quid de illa prodigiorum catena num. 9, 11, 12 & 13 hic contexta sentiendum, arbitremur. Saussayus miracula num. 9 & 13 relata silentio prætermittit.

y Nomen comes procul dubio hic redundat, ut sensus sit, virum sanctissimum, Serenum scilicet, non vero comitem Bosonem, haberi deinceps cœpisse longe lateque insignem, valdeque famosum. Certe apud Desguerroisium sic legitur: S. Serenus pro magno Dei amico deinceps fuit habitus, cui cælum in virtutibus & miraculis faveret.

CAPUT II.
Sancti vita solitaria, peregrinatio & commoratio Romana, reditus in Galliam, varia miracula.

[S. Serenus, vita solitaria aliquamdiu acta, Romam] Et quamquam inter homines videretur degere ad tempus a, tamen sacra mens ejus inter angelos in cælestibus versabatur, complens illud Apostoli: “Nostra autem conversatio in cælis est b.” Theoriam namque, id est, contemplationem Dei semper intra cubiculum cordis sui bajulare studens, reminiscendo crebro ac decantando quosdam Psalmographi versiculos. “Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit & deficit anima mea in atria Domini c.” Et iterum: “Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te. Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia d.” Denique non plurimo peracto tempore e, cœpit intra se deliberare f, quomodo occulte posset Romam pergere, ambiens visere Apostolorum Petri regni cælestis clavigeri Paulique doctoris egregii magnificas domus, ceteraque loca in honore aliorum Sanctorum illic constructa fideliter perlustrare. Cupiebat nihilominus omnimode discere institutionem monastici Ordinis sive canonici, sicuti postea rei probavit eventus.

[15] [peregrinatur, dumque ibi septennio amplius moratas,] Paravit siquidem postmodum iter parvo contentus comite, atque exiguo victu. Quo cœpto, angelum Domini meruit habere ductorem, donec sospes & incolumis veniret, quo tenderet g. In quo etiam itinere quantum sacrum attenuavit corpus frigore, fame ac siti atque excubiis vigiliarum, longum est enarrare. Sicque omnino gaudens, auxiliante Domino Jesu Christo, cui semper devote serviebat, cœptam explevit viam, ubi sane diu multumque commanens, septem strenue peregit annos & dimidium, circuiens quæque loca Sanctorum, investigansque plurima gesta martyrum, ac choruscantium virginum summo cum studio ea descripsit, atque fideliter retinuit. Cetera vero, quæ illic gessit, sequentia declarabunt.

[16] Evoluto autem tempore, meditabatur de reversione isdem Famulus Domini, [redire in patriam parat, Joannes Pontifex monitu angeli] cupiens repedare ad patriam, unde venerat. Quadam vero nocte destinavit Dominus angelum suum in visu Apostolico Joanni, qui tunc præerat Romanæ Ecclesiæ h, cui præcepit dicens: Diluculo matutinis surge & quære diligenter quemdam clericum nomine Serenum a partibus Galliarum huc directum, qui ab infantiæ rudimentis nullo modo cessat Deo fideliter servire, sed nuper istuc veniens visere quæque loca Sanctorum ac sacras discere institutiones, ubi jam peregit lustrum unum ac dimidium i, deliberans nunc remeare ad patriam, quam olim dimiserat. Quo reperto, promove eum ad presbyteratus gradum, quia dignus est fungi sacerdotio in domo Domini; cumque sanctificaveris eum oleo sancto, accipe sanctorum Fabiani necnon Sebastiani sacras reliquias k cum capsellulis, quæ sunt super principale altare sancti Petri cum carbunculo uno, ac libenter tribue ei omnia, quæ ejus expediunt itineri, & postea sine eum cum gaudio ad propria reverti.

[17] His dictis, angelus Domini nusquam comparuit. Illucescente autem die, [cum ad se arcessit,] beatus Papa Joannes surgens de lecto, in quo jacebat, sollicitus omnino de visione angeli, misit clericos & laicos ad cuncta loca Sanctorum, quæ ibi colebantur; qui eum studiose perquirerent. Cumque diu multumque ab his Sanctus Dei quæsitus tandem repertus est in quodam oratorio delitescens, psalmis orationibusque vacando. Qui decenter ductus est ante dominum Papam, a quo summa cum reverentia susceptus est; quem his compellare cœpit verbis: Quare, frater, tamdiu latuisti, inter nos manens nobis tot temporibus incognitus, ut non diceres securiter illud, ad quod veneras peragendum, accipiesque a nobis cuncta necessaria; mane, precor, apud nos, quanto cupis tempore, donec perficientur ea, quæ a Domino de te jussa sunt. Statuto siquidem termino, quo fas est fidelibus clericis accedere ad percipiendum sacri prebyteratus Ordinem, vocatus est famulus Christi Serenus ante dominum Papam, quem ita affatus est dicens.

[18] Novimus te, carissime Frater, præelectum esse a Domino Deo, [presbyterum ordinat, donatumque] ut sis ei peculiaris sacerdos ac devotus minister in templo sancto ejus, quia dignus repertus es, ut fungaris officio sacri sacerdotii, offerasque incensum dignum in odorem suavitatis intra cubiculum tui pectoris ad interpellandum pro totius populi delictis. Unde, quæso, hanc accipere benedictionem ne recuses, ut cum ceteris de te illud Salomonis dicatur: “Dilectus Deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est l.” Cui vir domini Serenus, ut erat mitissimus, hoc dedit responsum: Licet, pater optime, scias me indignum ad tanti muneris donum suscipiendum, fiat tamen voluntas piissimi Domini. Quo audito, sanctus Dei præsul, omnesque, qui illic præsentes aderant, benedixerunt una voce Dominum, qui talem sibi dignatus est eligere sacerdotem. Tunc ductus honorifice ante altare, cœptum est more solito sacrum officium consecrationis, super cumque feliciter peractum, sic deinceps minister ingens effectus est in domo Domini.

[19] Quibus rite peractis, cœpit de reversione Sanctus animo deliberare, postulans sibi dari licentiam a sacro Pontifice ad patriam remeandi propriam. [SS. Fabiani ac Sebastiani reliquiis honorifice dimittit;] Qui libenter assensum ejus præbuit votis, dansque ei cuncta, quæ longitudine viarum expediebant præter sacras reliquias sanctorum martyrum Fabiani & Sebastiani, quæ promissæ ei per angelum fuerant. Quod cernens vir Domini Serenus, sic ei infit: Verumtamen nullo modo scias, me hinc recessurum, donec sancti angeli compleatur jussio. Unde vocato populo Romano indictum est jejunium, an deprecatio Viri Dei perfici deberetur m. Quo peracto, disponente Domino, una voce clamatum est ab omnibus, impleri debere petitionem Hominis Dei. Recuperatis autem sacris reliquiis, dantes invicem benigna oscula aggressus est iter feliciter diu optatum.

[20] [hic in via orationibus, jejuniis, aliisque] Proficiebat denique in eo exercitationis quotidianæ processus ultra se semper ascendens, ut meritis non solum vinceret sæculum, sed, edomito corpore, de ipso potius triumpharet. Quis enim expediet, quam fuerit in jejuniorum parcitate præcipuus, in vigiliarum delectatione propinquus, in orationis assiduitate laudabilis, in miserationis opere singularis, ut & hostem, qui sibi repugnabat, extingueret, &, unde solus se affligeret, cunctis spe maxima subveniret.

[21] [piis exercitiis vacat,] Erat enim ad obediendum promptus, ad vicia calcanda maturus, cui vivere Christus fuit semper & mori lucrum. Namque non oculum voluptati, non aurem ludibriis, non animum accommodans lenitati, semper se regens anchora gravitatis. Nec aliud extra se respuendo prætulit, quam Christum, quem in corpore fidelis fortior bajulavit. His igitur studiis occupatus in tantam vitæ claritatem pervenit, ut ejus devotum servitium mundi Dominus per miracula testaretur.

[22] [reliquias, quas Romæ acceperat, sibi per obvium] Quadam vero die, antequam Alpes deveniret, pertransiens quemdam fluvium, nomine Padum n; cui obviavit beatus antistes Eligius, vir Deo carus, Romam pergens, qui vi abstulit sacras reliquias sanctorum Fabiani & Sebastiani, quas a beato Joanne Papa acceperat o. Unde nimium tristis coram omnibus testari Deum cœpit, non hinc se recessurum, quo usque ei redderentur prædictæ reliquiæ; quas quo ordine vel qualiter recuperare meruerit, cerneres, si illic esses, sicuti in sequentibus declarabitur. Interea athleta Christi Serenus lacrymosis precibus cœpit exorare peregrinorum consolatorem Dominum, ut eum in eadem angustia & tribulatione constitutum sublevare dignaretur, quatinus cœptum iter lætus explere quantocyus posset. Mira res & nostris temporibus mirabiliter stupenda. Nondum enim ab oratione cessaverat, navicula, qua fretum prædicti fluminis transire vellet jam dictus præsul Eligius, adeo undæ inhæsit æquoris, ut nec remige impingente, nec flatibus ventorum carbasa exagitantibus, a loco, quo stabat, omnino nec in antea, nec in retro moveri nullo modo potuit.

[23] [S. Eligium surreptas prodigiose recuperat,] Quod cernens sanctus Dei pontifex ingenti pavore percussus, illico sanctum Dei advocans Serenum, sciens eum magni esse meriti, spopondit ei reddere capsulam cum reliquiis sanctorum, martyrum Fabiani & Sebastiani. Ipse vero hæc audiens, magno repletus gaudio, veloci cursu ad eum usque cucurrit. Cujus sub pedibus ita se calcabile flumen supradictum præbuit, quemadmodum quondam altum mare beati Petri gloriosis gressibus obedivit. Quem mox beatus Eligius humiliter amplexans, diuque osculans, reddidit ei libenter ablata pignora, atque deinceps vinculo caritatis ambo simul sociati omnipotentem glorificaverunt Dominum, qui gressus hominum dirigit in salutem, ac semper pie protegit sperantes in se. Beatus vero Eligius Romam pergens, sanctus quoque Serenus cœptam exequens viam; tantummodo deprecatus est eum, ut per eum dignaretur reverti.

[24] Igitur devotus Domini Famulus citissime juga Alpium transcendens atque fines Galliarum propere, [in patriam advenit, pietati totum se dedii,] favente Domino, incolumis adiens, donec tugurio receptus est proprio. In cujus adventu omnes finitimi regionis illius unanimiter lætati sunt. Quique adeo postmodum videbatur a cunctis reverendus, ut operum suorum clarescentibus meritis, nullus ejus voluntati conaretur reluctari. Cernebatur namque vultus ejus angelico veluti nitens aspectu, & juxta Scripturam vultus indicabat mentem. Aderat enim morum temperantia, e qua lanx libratur. Circa exercitia Dominici cultus inerat illi animus devotissimus, amorque inexhaustus. Jam vero verba, quæ diceret, sale sapientiæ divinæ condita cerneres, omnibusque communicare sui fragrantiam odoris. Hæc omnia super fundamentum fidei Catholicæ in pectore casto collocaverat, Christum adhibens structuræ suæ fundamentum perpetuum, qui est vera petra, super quam omnis ædificatio stabilita crescit in templum sanctum in Domino. Inerat ei interea circa peregrinos & exules magnus dilectionis fervor, ita ut, quibuscumque poterat, alimoniam subministraret, tegumentaque præberet.

[25] Eodem vero anno peracto, revertente jam a Roma beato Eligio, [Eligioque in Galliam pariter reverso, obque fidem] pertransiens fines Hominis Dei, ire ad eum, ut promiserat, neglexit. Ob hoc invasit eum subitanea cæcitas, qua graviter diu pressus, præparans sumptus necessarios itineri, pergere ad sanctum Dei Serenum, via, qua venerat, velocius acceleravit. Præstolabatur interea vir Dei Serenus cum omni sollicitudine reditum beati præsulis, ignorans, quid ei acciderat. Cumque his & hujuscemodi anxiaretur angoribus, ecce, subito legatus adveniens, sanctum antistitem Eligium a finibus suis egressum illuc adventasse, denunciavit. Cui inquit S. Eligius: Vide, Frater carissime, qualiter ob crimen mendacii, quod tibi intuli, valida cæcitate sum percussus. Unde, quæso te, interpellare ne differas Deum pro me, quatinus tuis adjutus precibus, pristinum merear recipere visum.

[26] Tunc sanctissimus Serenus prosternens se in oratione, [non servatam, cæcitate percusso visum restituit.] tamdiu fudit preces ad Dominum, donec redditum est sancto viro Eligio lumen amissum. Unde nimium pariter gratulantes, altissimo Domino maximas retulerunt laudes, ac deinde ad beati Viri cellulam cum suis pervenerunt alacres. Unde unum annum fecit & dimidium, designans, ut erat prudens, qualiter tabernaculum Domino Homo Dei fabricaret. Quo peracto, deprecati sunt ambo Dominum, ut diem vocationis suæ ambo scirent, quod & impetrare meruerunt. Postmodum vero invicem se Domino commendantes, antistes ad suum sospes rediit episcopatum, & agonista Dei Serenus intra palæstram sui exercitii habitavit solus p.

ANNOTATA.

a Desguerroisius paulo explicatius sic habet: Quamquam inter homines vivere videretur, qui illum auxilii causa invisebant.

b Ad Philipp. 3 ℣. 20.

c Psalm. 83 ℣ 2 & 3.

d Psalm. eodem ℣. 5 & 11. Textus illi pluresque alii videri possent ex Scriptura sacra a biographo nostro eo fine tantum produci, ut Vitam S. Sereni amplificet, sicque Lectionibus quolibet die Octavæ, qua is colitur, in Officio ecclesiastico recitandis materiam sufficientem inveniat; verum in Actis apud Desguerroisium textus illi fere omnes, nonnullique insuper alii leguntur.

e Desguerroisius ait: multo post tempore, ut saltem aliquot annorum spatium designare videatur, nihil autem obstat, quo minus illud, ut ex Annotatis cap. præcedenti ad litteram f fas est colligere, septem aut octo annorum statuatur, qui cum plurimum tempus dici non debeant, biographus noster cum Desguerroisio hic non pugnat.

f Desguerroisius Sanctum nostrum inspirationedivina ad iter Romanum excitatum scribit. Saussayus rem sic narrat: Verum cum tantæ suavitatis fulgoribus omnium in se oculos raperet, tum fugiendæ humanæ venerationis, tum exercendæ devotionis causa, Romam perrexit, comite angelo, quem familiarem toto itinere habere meruit.

g Comitatus ille S. Sereno ab angelo (sub forma nempe visibili, ut sensus exigit) Romam usque præstitus, incredibilis quidem ex se non est, sed ut illum nemo prudens sola biographi nostri, Actorumve apud Desguerroisium exstantium auctoritate certo crediderit, sic per parvum comitem, cum quo iter suscepisse dicitur, adolescentem nondum adultum quisque intelliget.

h In Commentario prævio num. 24 sensa nostra aperuimus de angelica illa apparitione Joanni Pontifici Romano oblata; hunc solus Saussayus nominis illius quartum recte inscribit.

i Lustrum unum & medium commorationis Romanæ cum nupero illuc adventu non satis congruit; nihil simile habet Saussayus.

k Acta apud Desguerroisium exstantia ferunt quidem, Joanni Pontifici divinitus injunctum fuisse, ut reliquias Sanctorum in altari S. Petri expositas S. Sereno in Galliam reversuro donaret, sed illas SS. Fabiani ac Sebastiani fuisse, nuspiam edicunt; scilicet eorum scriptor (vide Commentarium prævium num. 7 & 8) persuasum sibi, ut biographus noster, non habebat, reliquias S. Sebastiani in prioratu Cellæ S. Sereni exstantes, ab ipsomet S. Sereno illuc fuisse allatas. Et sane id saltem admodum esse dubium, argumento esse potest, quod Eginhardus æque ac scriptor Vitæ Ludovici Pii, ambo imperatori huic coævi, translationem corporis S. Sebastiani ex Italia in Galliam anno 826, vivente eodem Ludovico Pio, factam ita pertractent, ut sanctissimi hujus martyris reliquias tunc primum eo fuisse allatas, insinuare videantur; hincque ex parte profectum est, ut in Commentario prævio num. 8 verosimilius mihi esse dixerim, occasione corporis S. Sebastiani ex Italia Suessionas translati prioratum Cellæ S. Sereni, in quo illud in transitu depositum aliquamdiu substitit, sacris hujus fortissimi athletæ reliquiis esse locupletatum, sive interim hæ, dum sacrum istud pignus illic in transitu etiamnum quiesceret, fuerint obtentæ, sive postea dumtaxat, cum jam in monasterium Suessionense S. Medardi esset illatum, monachorum ejusdem cœnobii dono fuerint submissæ, quod mihi credibilius apparet, quodque suspicandi ansam præbent plurimæ illæ Galliarum ecclesiæ, quæ reliquiis ex corpore S. Sebastiani, cum jam Suessionas esset delatum, excerptis fuere nobilitatæ, uti Saussayus, ad 20 Januarii, narrata corporis S. Sebastiani in Galliam translatione, his verbis testatur: Ceterum ex tam locuplete gazophylacio (corpore S. Sebastiani) decerpta pretiosa aliquot pignora plurimas regni Christianissimi ecclesias nobilitarunt: quæ inclyti hujus martyris reliquiis decoratæ, magis quam exquisita qualibet monilium congerie, aut structuræ magnificentia merito gloriantur. In quibus post Parisiensem omnium clarissimam, Trevirensis quoque hoc ex decore præcipue commendatur; deinde Senonensis, Trecensis, Bruxellana (de hac vide Bollandum in Commentario prævio ad Acta S. Sebastiani num. 43)aliæque cathedraticæ præter abbatiales & ceteras innumeras. Ita ille, qui nihilominus in Corollario Martyrologii Gallicani pag. 1215 cum biographonostro in modo, quo sacras S. Sebastiani reliquias ad prioratum Cellæ devenisse innuit, omnino consentit,

l Ecclesiastici cap. 45 ℣. 1.

m Jejunii populo Romano ad Dei voluntatem investigandam indicti Saussayus recte non meminit. Videsis Commentarium prævium num. 24 & 25.

n Maximus, celeberrimusque Italiæ fluvius, qui & Eridanus a poëtis dicitur; hunc in longum & latum Baudrandus aliique describunt, quos propterea si lubet, curiosus lector consulat.

o Desguerroisius scribit S. Serenum præ gaudio, quo ob reliquiarum possessionem efferebatur, eas S. Eligio sibi ad Padum obvio monstrasse, hocque in causa fuisse, cur sanctus antistes easdem vi abstulerit, cum scilicet inimicitia quidem inter eos non intercederet, sed S. Eligius, utpote summa virtute vir, sacri thesauri desiderio flagraret; quasi vero fictum illud reliquiarum furtum, pio licet utcumque desiderio velatum, S. Eligio cessaret esse injurium.

p Omnia, quæ hic num. 22, 23, 25 & 26 narrantur, pro commentitiis habemus. Adi, si lubet, Commentarium prævium num. 24 & 25. Saussayus solum reliquiarum furtum, miraculumque id proxime subsecutum commemorat, melius facturus, si alia commenta pariter omisisset.

CAPUT III.
Sancti morbus, obitus, sepulturæ locus, miraculaque in eo patrata.

[Dum Sanctus quotidie virtutes] Quis deinde ejus patientiam, quis puritatem, quis caritatem, quis zelum sanctum, quis ingenii meditationem die noctuque in lege Domini poterit explicare? Assertor fidei, ornator ecclesiarum, prædicator gratiæ, extinctor jurgii, seminarium castitatis, norma disciplinæ, morum ponderator, libra consilii. Numquam de ore detractio, numquam mendacium, numquam maledictum contra qualemcumque personam processit. Hic non solum non detraxit cuique, sed nec detrahentem patienter audivit. Numquam etiam aliquem odio habuit. Et non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis toto cordis affectu oravit. Non docuit verbis, quod non adimplevit exemplis. Nulla enim hora diei sine divini eloquii meditatione transibat, ita ut recte & veraciter dicere posset: “Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper a.”

[28] [alacrius exercet, morbo corripitur,] Cum enim his & hujusmodi agonibus insudaret, & pene infatigabili intentione sese avidus præliator hosti protervo ad singulare quotidie certamen objiceret, finis cunctis inevitabilis ostium corpusculi ejus cœpit pulsare, ut anima Deo dilecta diutissimis revincta cathenis carceralibus, tandem libera servitutis rumperet vincula, & Regi suo occurreret in gaudium ejus suscipienda, acerrima febri corpore prærepto, medullæ ejus igne perurebantur, & sanguinis unda per membra singula siccabatur, spiritus tamen, infirmante carnis vigore, fortior reddebatur, & ad Dei faciem deprecandam, quo celerrime soluto carnis vasculo liberaretur, magis ac magis accendebatur, cupiens secundum Apostolum dissolvi & esse cum Christo.

[29] [moritur, sepelitur in templo a se ædificato,] Divinitas autem fautrix bonarum precum, & rationabilium susceptrix votorum, illius preces benigne ad se admisit, & quod anxie petebat, pie implevit. Denique resolutione jam vicina, cœtibus populorum circum se astantibus, & quæ ventura erant ei, præstolantibus, paulo post futuram suam eis prædixit resolutionem b, & prout possibilitas permisit, ut sui memores essent, fideliter admonuit, quibus ultimum valedixit, ac postmodum Domino Deo pretiosam & sanctissimam reddidit animam; cujus corpori funebria impendentes obsequia, cum magna diligentia loculum præparaverunt, & in basilicam, quam ante obitum suum ipse præparaverat, terræ commendaverunt c.

[30] [miraculis inclarescit; dumque din post] Quem locum Dominus Jesus Christus ad demonstrandum, quem circa Famulum suum habuerit favorem, mirandorum operum consuevit nobilitare; neque enim vel hujus Operis sinit brevitas, vel stylo suppetit facultas enarrandi, quot infirmi post ejus excessum ad illius sepulchrum receperunt sanitatem vel debiles gressum; sed & dæmones ex obsessis corporibus propulsi, nec non plurima sunt mortalibus per intercessionem sanctissimi Sereni a Christo Domino collata beneficia, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[31] [non procul illinc corpus S. Sebastiani Suessionas fertur,] Post multum vero temporis accidit, ut beati Sebastiani martyris corpus in Suessionicam civitatem a Roma transportaretur. Cum vero quadam die per fines hominis Dei Sereni transire vellet multiplex vulgus sancti martyris ferens gloriosa pignora; actum est, ut credimus, superna disponente clementia, ut nullo modo a loco illo omnino sacrum removeri corpus posset; unde a diversis partibus infinita congregata est fidelium multitudo d. Tunc pariter unanimes Domini exorantes clementiam, ut eis revelare dignaretur, quid inde agere deberent. Inter quos clericorum quidam sapientissimus dans eis salubre consilium, hoc modo inquit.

[32] Si meæ suggestioni assensum præbere volueritis, portabitis ad Cellam beati Sereni sanctos martyris artus, [moveri id loco non potest, nisi ad oratorium S. Sereni,] ubi caput ipsius sancti martyris Sebastiani decenter reconditur, & forsan in hoc impetrare valebitis, quod fideliter petitis e. Qui protinus ejus verbis acquiescentes, & sacrum corpus sancti Sebastiani sine mora accipientes, cum tanta velocitate inde profecti ad oratorium sancti Viri sunt, acsi nullum pondus se ferre sensissent. Quo in loco juxta caput dicti pretiosi martyris Sebastiani diu commoratum est, ostendens per ista Dominus, ad laudem & gloriam sui nominis locum illum frequentantibus plurima beneficia se collaturum.

[33] Interea dum beati viri Sereni longe lateque fama percrebresceret, [sicque hujus fama increbrescente, illud etiam Francorum reges] cœpere nonnulli ejus sæpe sacra limina frequentare, ac meritis ipsius illic suorum criminum veniam postulare, ac tandem eam obtinere. Qui rumor tamdiu excrevit, donec ad aures gloriosorum regum, Karoli videlicet ac fratris ejus Pipini, omnino pervenerat. Qui propere consurgentes una cum matre sua Bertha, inclyta scilicet regina, perrexerunt visere Hominis Dei oratorium, ubi officiosissime suscepti sunt a servitoribus ejusdem loci. Ingredientes vero sanctam basilicam, oraverunt de more Dominum, ut per sanctum suum Serenum dignaretur eorum abstergere crimina, atque genti Francorum cuncta concedere tempora prospera pariter & pacifica f.

[34] Ubi vero longo consistentes tempore rebus propriis ditaverunt beati Viri locum de Cella juxta Cantumerulam, [invisunt, triumphantque de hostibus Sancti patrocinio,] seipsos ipsi commendantes, ac postmodum cum magno gaudio ad proprias reversi sunt sedes. Evolutis autem diebus aliquot, imminebat exercitui Francorum maximum prælium, cujus pavore undique concussi ac perterriti congregati sunt præfati reges apud castrum almi Medardi g cum cuneo sui exercitus; quem unanimiter deprecantes, ut pro eis Dominum efflagitare dignaretur, dederunt ei in appensione præfatum beati Sereni locellum h, ut amborum precibus adjuti, mererentur de hostibus suis feliciter triumphare. Inito vero certamine, & hostes per suffragia Sanctorum fugati, & inclyti reges cum suis in gaudio ad propria sunt reversi, laudantes ac benedicentes unigenitum Dominum ac Salvatorem nostrum.

[35] Sanctorum mortem in conspectu Domini preciosam beatissimi Sereni compatris i præcipui, [cujus Acta elogio] tum etiam confessoris egregii natalitia festa commendant. Jure etenim sacri ejusdem de sæculo transitus natalicium dixerim, quo mundani squalore emergens ergastuli, cœlestis meruit conscendere palatia regni, deque sinistra translatus in dexteram, jura mortis atrocia perenni immortalitate mutavit. Vere Beatus, vere omnipharia laude dignissimus, cui propositum fuit ita militare in sæculo, ut posset in perpetuum regnare cum Christo.

[36] Denique æterni Imperatoris victricia secutus beatissimus Serenus, [ab animi fortitudine,] atque inter athletas robustissimos, dato nomine, sacramentis militaribus obligatus, non segnis in divina militia torpuit, non sibi notam passus est desertoris immitti. Non denique turpem meditatus fugam, adversariis terga præbuit; quin potius viriliter cum hoste congressus, disciplinali ratione certaminis, non modo contrarios ictus clypeo fidei circumspectus elusit; verum etiam infestos inimici impetus ingenti pondere inclytus præliator oppressit. Ita Deo se in omnibus protegente, victor emergens curru evectus æthereo ad cœleste capitolium, nobilem erexit triumphum, palmaque immortalitatis pariter donatus & laurea, sydereos cœtus meritorum privilegio cumulavit.

[37] [a miraculorum copia & sanctitate,] Ibi feliciter perpetuus, ac perpetuo felix ipsi conregnans Christo, cohabitat angelis, conspaciatur archangelis, universis postremo Sanctorum omnium millibus conlætatur. Inde hodiernæ festivitatis manavere tripudia, inde Christianæ plebis tanta tamque solemnia gaudia profluxerunt. Hinc clerus concinit, inde populus plaudit, pauper tripudiat, dives exultat. Juvenes & virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, cujus munere sanctus Serenus hic tantus, tam celebris, tam denique præcelsus emicuit, ut & sanctitatis apice * secundus & miraculorum copia maximus quibusque Sanctorum prædicetur merito comparandus.

[38] [a continentia, patientia, caritate aliisque virtutibus] Cujus enim continentiam singularis parsimoniæ non æquavit, cui virtute patientiæ impar fuit, quo fide inferior, spe minor extitit? quem denique summæ caritatis provectibus non transcendit? Quis ab eo egenus sine convivio fessus, sine solatio destitutus, sine præsidio aut quacumque debilitate corporis detentus absque incolumitatis abscessit remedio? Re etenim vera sic Christus in famulo suo Sereno humilitatis, caritatis ac misericordiæ cubile locavit gratissimum, ut, sicut dictum est, nulli statuerit justitiæ & sanctitatis fere secundum. Quanto principalium fulserit splendore signorum confessor Dei Serenus replicare superfluum judico, quæ tanta sunt, ut sui magnitudine multorum, imo omnium notitiam facile vendicarent.

[39] [petito tandem hic biographus claudit.] Qui ergo tanta potuit moribundus, credimus quidem, nec vana fide, multo potiora obtinere poterit immortalis. Si pugnans talia præstitit, regnans cum Deo incomparabiliter meliora præstabit. Hunc itaque votis, hunc debitæ servitutis frequentemus obsequiis. Nec torpet animus in officio, si non vult esse frustratus in voto, rogatus aderit, interpellatus favebit. Cuncta incommoda submovens, commoda omnia providebit. Flectet precibus Judicem, pro reis & fragilibus interpellabit Auctorem. Obtinebit apud Deum veniam criminum atque impetrabit immortalitatis munere consortia præmiorum, præstante eodem Domino nostro, cui laus perennis, gloria indeficiens, victoria immortalis nunc & in omnia sæculorum sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Psalmo 18 ℣. 15.

b Desguerroisius S. Serenum mortem suam proxime instantem adstantibus prædixisse, non affirmat.

c Saussayus de sepultura Sancti nostri sic scribit: Sepultus autem fuit Vir beatus honorificentissimo funere in ecclesia, quam ipse pone Cellam suam ædificaverat, ut per basilicam sive ecclesiam hic verosimillime intelligatur parva illa ecclesia, quam S. Serenus, cum viveret, æquali distantia, ut ad annum 637 Desguerroifius tradit, a Cantumerula & a Cella sua exstruendam curavit.

d De hoc miraculo, cujus Saussayus, cum translationem S. Sebastiani non attingat, meminisse, non debuit, actum est num. 7 & seqq. Commentarii prævii.

e Hic innuitur, caput S. Sebastiani in prioratu Cellæ exstitisse, antequam corpus ejusdem sanctissimi martyris Suessionas deferretur; qua de re vide Commentarium prævium num. 7 & 8, & Annotata cap. præcedenti subnexa ad litteram i: ibidem tamen dictis addi potest, apparere ex relatione Desguerroisii, num. 5 Commentarii prævii adducta, S. Fabiani reliquias, cum in ea non nominentur, in prioratu Cellæ non exstare; id autem, si has cum S. Sebastiani reliquiis, ut a biographo nostro traditur, Roma S. Serenus attulerit, mirum videri posse, suspicionemque ingerere, neutras hunc in Galliam tulisse. Porro per caput S. Sebastiani, quod in prioratu Cellæ exstare hic dicitur, intelligendum non est integrum fortissimi illius athletæ caput; nam & aliæ insuper ecclesiæ, ut apud Bollandum nostrum ad 20 Januarii in Commentario prævio ad Acta S. Sebastiani num. 21, 56, 57, 62 & 66, & in Appendice folio 1138 & 1140 videre licet, vel capite S. Sebastiani martyris vel ejus saltem parte gloriantur: hincque in mox dicta Desguerroisii relatione ex Diario visitationis, quæ anno 1502 in ecclesiis diœcesis Trecensis instituta fuit, excerpta, inque Commentario prævio num. 5 a nobis recitatanon integrum S. Sebastiani caput, sed pars dumtaxat capitis superior in prioratu Cellæ quiescere, recte asseritur.

f Quæ hoc & sequenti numero de Carolo & Pippino hic narrantur, refutata sunt in Commentario prævio num. 16, 17 & 18.

g Monasterium scilicet S. Medardi prope Suessionas, quod etiam castrum S. Medardi nominatum invenitur.

h An ergo vult biographus, locum de Cella subtus Cantumerulam S. Medardo ad pensionem datum fuisse a regibus Carolo & Pippino? Desguerroisius tantum scribit, duos illos reges misisse, ut se commendarent Deo sub invocatione SS. Medardi & Sereni, pensionisque S. Medardo sive ejus monasterio assignatæ non meminit.

i Compater, ut Cangius in Glossario mediæ & infimæ Latinitatis ad vocabulum compater ex Joanne de Janua scribit, in communi acceptione est, Quasi simul ejusdem filii pater, qui filium alicujus baptizat vel Christianum facit, vel ad baptismum vel ad confirmationem tenet: sed hic S. Serenus verosimiliter vocatur compater ratione S. Benedicti, quia sicuti hic Sanctus est pater seu conditor instituti regularis, quod in prioratu Cellæ servandum est, ita S. Serenus ipsiusmet loci prioratus Cellæ pater est seu conditor, adeoque simul cum S. Benedicto ejusdem prioratusCellæ quodammodo pater seu conditor existit.

* ad. nulii

DE S. JOANNE EPISC. CONFES.
COMI IN DUCATU MEDIOLANENSI.

SECULO VII.

SYLLOGE.
Sancti memoria & gesta.

Joannes episc. Comensis confes., Comi in ducatu Mediolanensi (S.)

AUCTORE J. B.

Sanctum Joannem hujus nominis secundum, sublato e vivis S. Victorino, [Sancti hujus] Comensibus infulis admotum fuisse, gregique suo Majorum suorum exemplo insigni sanctitate præluxisse, recentioris ævi scriptoribus in confesso est: cetera, quæ de illo traduntur, fere in ambiguo sunt. Duorum supra viginti Comensium antistitum sacris Fastis adscriptorum continuam seriem exhibent Benedictus Jovius lib. 2 Novocomensis Historiæ, Ferrarius in Topographia nova ad Calendarium Romanum, Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ, quos inter Joannes II occurrit ordine 18. Primum in ea locum obtinet S. Felix; non quod ante hunc nullus Comensem ecclesiam moderatus antistes fuerit, sed quod antiquiorum præsulum nomina, gestaque (si Jovio, Tattoque credimus) posterorum memoriæ subtraxerit improbitas temporum, motæque in Christianos Romanorum imperatorum edictis persecutiones. Alterum in ea locum S. Provinus occupat; tertium vero S. Amantius. Hunc S. Felici suffectum esse in Notis Martyrologii Romani ad diem VIII Aprilis Baronius scribit: quod si ita est, Joannes hujus nominis secundus non 18, sed 17 Novocomensium episcopus dicendus est: verum Eminentissimum Cardinalem ex antiquo Comensis ecclesiæ hymno refutat Ughellus citatus.

[2] Ballarinus in Chronico Comensi Italico parte 2 S. Joannem sequenti celebrat encomio. Decreta erat S. Victorino, [Ballarinus, Ughellus,] priusquam migraret e vita (ne quid contra veterem consuetudinem faceret) futuri pontificis electio. Qua occasione, divino nutu, ad gradum episcopalem evexit nobilem civem Comensem, Chiesia oriundum prosapia Joannem dictum hujus nominis secundum. Decessoribus suis sanctitate non cessit, quippe sanctis eorum vestigiis insistens cæcis peccatoribus multum attulit lucis, commonstrans illis cæli iter, peritique instar naucleri neque sudoribus, neque laboribus parcens, ut ad desideratum adduceret portum commissam sibi naviculam. Obiit anno Domini DCLX die V mensis Octobris, Vitaliani I Pontificis tempore, sub Constantino III imperatore, regnante in Italia Aritperto Longobardorum rege, sepultusque est in æde SS. Apostolorum, & adscriptus sanctis in cælo Pontificibus. Eadem pene in serie Comensium episcoporum Ughellus habet. S. Joannes (inquit) hujus nominis secundus ex familia Chiesia Comensis, ut arbitrantur nonnulli, Comensi throno promotus est anno DCXLIV. Sedit annos XVI, vitamque liquit die V mensis Octobris, anno DCLX, sepultusque est in cathedrali.

[3] [Tattus & Novocomense Proprium] Fusius quoque in Annalibus Comensibus de S. Joanne agit Aloysius de Tattis ad annum 644 & seqq. strictius vero in Sanctuario seu Martyrologio Novocomensi, ad sextum Nonas Octobris ita scribens: Novocomi in ecclesia D. Abundii natalis S. Joannis secundi hujus nominis episcopi & confessoris, qui tempore Rotharis Longobardorum regis & Arianæ hæreseos assertoris multas insectationes sustinuit: e quibus tandem ereptus pro laboribus suis a Domino æternæ vitæ coronam recepit. Citat in Notis ecclesiæ Novocomensis Officia, Felicianum Ninguarda in Descriptione urbis ecclesiarum, ubi de basilica S. Abundii, Robertum Russcha Antiquitatum suæ familiæ lib. 1, Philippum Archintum, Lazarum Caraffinum Novocomensem episcopum, aliosque, sed quorum Opera ad manus nostras non pervenerunt. Citari hic audis ecclesiæ Novocomensis Officia: recte tamen, nullum de S. Joanne in ecclesia Comensi recitari Officium, Ferrarius scripsit; quippe cujus Topographia, jam inde ab anno 1609 lucem aspexerat, cum citata a Tatto Officia serius in publicum prodierint, nempe sub Lazaro Caraffino, qui a Melphiensi ad Novocomensem sedem translatus fuit anno 1626 mense Januario, teste Ughello.

[4] Neque Ferrarii Topographia solum posteriora sunt Novocomensis ecclesiæ Officia propria, [anni 1644 & 1650 meminerunt:] verum etiam Urbani VIII Pontificis decreto anni 1634, quo cautum est, ne quis Sanctorum Albo adscribere quempiam audeat, nisi cui veneratio cultusque publicus & quidem immemorabilis, id est, ad minimum secularis suffragetur. Illa enim anno 1644 & 1650 Comi sunt edita, notante Tatto ad annum 591 in Annalibus Patriæ. Porro decretum hoc a decennio latum ignorare non potuit Caraffinus: unde nefas est dubitare, quin vir doctus, & antiquitatis amantissimus, rerumque ad suam diœcesim spectantium peritissimus, S. Joannis immemorabilem apud suos cultum rite sibi probatum exploratumque habuerit; vel ex Benedicto Jovio (ut ut forte auctores illo antiquiores desiderentur) cujus Annales integro seculo Urbani præcessere decretum, desinuntque in annum 1532, constantique traditione Comensium Colitur autem ejus memoria Officio duplici in eodem, in quo conditus est, SS. Apostolorum Petri & Pauli, nunc vero S. Abundii templo. Quare, ad vindicandum Joanni sanctitatis titulum, pluribus haud opus esse existimo.

[5] Incerta esse pleraque alia, quæ de Joanne traduntur, [quorum varia placita quoad electionem] initio diximus. Singulorum, quos citavimus, testimonia expendamus. Ballarini sententia est, ut ex verbis ejus liquet, fuisse Comensibus præsulibus in more positum, ut successorem sibi quisque deligeret; viguisse hunc morem, donec Deodatus, urgente Liutprando Longobardorum rege (Liutprandus antiqua monumenta habent apud Muratorium in Annalibus Italiæ ad annum 712) Comensium factus est episcopus 23, ut tradit in S. Flaviano 2. Ballarino subscribit Ughellus. At Tattus S. Joannem non a Victorino, sed a clero Comensi promotum asserit. Addit Nicolaus Coletus in Notis ad Ughellum, post S. Abundium, quartum Comensium episcopum, a decessore suo ad episcopalia munia designatum esse neminem. Ego vero Ballarini Ughellique assertum ex antiquioribus monumentis ægre probatum iri credo. Etenim Benedictus Jovius sanctos quidem Felicem, Provinum, Amantium sibi, cum viverent, successorem designasse, verbis disertissimis tradit lib. 2 Comensis Historiæ: verum id subsecutis in usu fuisse episcopis, ne verbo quidem, unde extundi possit, insinuat.

[6] S. Joannem patria fuisse Comensem, nobilique Chiesiorum prosapia oriundum, [patriam,] idem Ballarinus est auctor: nihil equidem Comensium gloriæ, nihil Chiesiorum splendori detractum volo: vereor tamen, quod hoc loco Ballarinus scribit, solide probari ut possit. Benedictus Jovius patriæ suæ episcopos referens, SS. Eusebium & Eutichium Comi natos fuisse, non præterit, neque id verisimiliter in S. Joanne neglexisset, si & hunc popularem suum certo comperisset. Sanctorum quoque, quos Comum orbi dedit, lib. 1 de Nobilitate Comensi Porcacchius texuit seriem, in qua Eusebii, Eutichiique fit mentio; S. Joannis episcopi nulla. Hinc forte Ughello, cum dixisset S. Joannem Comi ex Chiesia familia natum, mox adjicere visum est, ut arbitrantur nonnulli. Audire denique juverit Aloysium Tattum in Annalibus Patriæ suæ ad annum 644 ita loquentem: Unde originem traxerit Joannes, haud scitur, quamvis recentiores Comensem faciant, & in honore Chiesiam familiam habeant, qua natum autumant. Punctum hoc aliis stabiliendum relinquimus, quia animus nobis non est, sortis incertitudini veritatem exponere, quandoquidem nihil occurrerit ea de re proferendum, præter auctoritatem historicorum aliquot, quibus, utpote exiguæ fidei, probatio incumbit.

[7] [annum suscepti episcopatus,] Multum quoque obscuritatis habet annus suscepti a S. Joanne Comensis ecclesiæ regiminis. Transiit ad vitam cælestem Victorinus S. Joannis decessor, Ballarino teste, anno Domini 644 die V Septembris, summum Pontificatum Theodoro I, Constantino vero III imperium Orientale administrantibus; multaque usus est consuetudine cum Gundeberto Longobardorum rege, Rotharis successore; quod postremum etiam scribit Ughellus: Cum igitur decumana persecutionum procella, quam ab Arrianis pro tuendo grege passus fuerat, strenue perfunctus fuisset, successissetque Rothari Cundipertus rex egregie pius, ab eo retulit Victorinus plura privilegia, atque immunitates in favorem suæ ecclesiæ. Quæ quia sibi non cohærent, non satis constat, inquit Tatrus in Martyrologio ad V Septembris, quo defunctus fuerit anno Victorinus, licet plerique recentiores indubitanter asserant, ex hac miseriarum valle sublatum anno Dni DCXLIV; quomodo accidere id potuit sub Constantino III imperatore, qui triennio ante imperare pariter & vivere desierat, nempe anno DCXLI. Quomodo cum Gundeberto Longobardorum rege intima usus est consuetudine, ab eoque multis condecoratus immunitatibus, si Gundebertus non, nisi anno DCLXI Italici regni habenas assumpsit? Annus autem, quo Comensem cathedram Joannes adiit, non minus incertus est, quam ille, quo obiit Victorinus.

[8] [gesta adversus Arrianos,] Ballarino & Ughello Tattus succedat. Scribit is, S. Joannem tempore Rotharis Longobardorum regis multas insectationes sustinuisse. De Rothari Carolus Sigonius de Regno Italiæ lib. 2 ita scribit: Arialdo vero sine virili stirpe mortuo, Longobardi comitia creando regi habuerunt, ac Gundebergæ mariti regisque optionem, ut ante Theodolindæ, dederunt. Illa Rotharim Harodum genere ducem Brixiæ accersivit, ac maritum sibi ascitum Longobardis, ut ad regnum eveherent, auctor fuit… Hic rex hæresi Arriana, quam majore, quam adhuc quisquam alius, ope defendit, fuit imbutus, verum ceteris virtutibus illo loco dignissimus. Sub hoc rege duo plerisque Insubriæ ecclesiis præfuere antistites, alter Catholicus, Arrianus alter, ut Paulus diaconus Forojuliensis tradit, atque adeo etiam verisimiliter Novocomo. Unde & turbas identidem in Catholicos ab Arrii sequacibus fuisse motas, non absurde deducitur. Suadet id etiam S. Joannes Bergomensium episcopus, S. Joanni nostro synchronus & vicinus, aliquanto post (circa annum 683) Arrianorum furori litatus, si Sigonio credimus. Peculiare factum, quod referret, Tattus non habuit certæ fidei monumentis roboratum; nec referunt ceteri.

[9] Quo Christi anno fato cesserit S. Joannes, non una est auctorum opinio. [emortualem] Ceterarum ea apparet verisimilior, quæ anno Domini 660 ejus obitum illigat, quamque Ballarinus, Ughellus & Tattus tradunt. Minus Tatto probatur cujusdam recentioris (Roberti Rusca lib. 1 de Nobilitate suæ familiæ) assertio, secundum quam anno 714 Joannes obierit. Joannem enim hujus nominis secundum, inquit, Joannes tertius, Ottarianus, Benedictus, Flavianus, Deodatus exceperunt: horum autem postremus episcopalem sedem anno Domini 721 occupabat; in cujus rei testimonium profert datum illo anno Cumanæ ecclesiæ episcopo Adeodato a Liutprando Longobardorum rege privilegium; aitque, fieri quidem potuisse, ut tantilla annorum intercapedine præsules quatuor Comenses infulas susceperint, susceptasque posuerint: at parum fore credibile, si quis pacato animo rem expendere voluerit; qua in re Tatto refragari nolim. Ceterum Liutprandi diploma exstare ait (ubi de Joanne) in archivio episcopali Comensi, licet pag. 944 illius dumtaxat compendium referat.

[10] Monet præterea Tattus, Robertum, sicut in S. Joannis, [annum] ita & in assignando Deodati emortuali anno hallucinatum esse: siquidem anno 781 in vivis esse desiisse Deodatum, scripserit; eo videlicet tempore, quo, exciso Longobardorum regno, Carolus Magnus Franciæ rex potiebatur Italia: cum tamen (quod uno omnes ore fatentur) post Deodatum quinque Novocomenses numerentur episcopi genere Longobardi, & a regibus Longobardis ad id muneris evecti, procul dubio cum in ipsorum potestate erat Italia, non Caroli Magni tempore, quo Italiæ regno exciderant Longobardi, post captum anno 774 Ticini Desiderium. Vide Sigonium lib. 3 de Regno Italiæ, & Muratorium in Annalibus Italiæ ad hunc annum. Si verum est, quod lib. 1 cap. 4 de Nobilitate Mediolanensi Paulus Morigius scribit, nempe anno 635 Joanni nostro alterum successisse Joannem hujus nominis tertium, ille ante medium seculi VII obiisse dicendus est; verum circa medium ejusdem seculi Comensem cathedram etiamnum occupasse Victorinum Joannis secundi decessorem, probabilius apparet, magisque receptum est. Vide Tattum in Victorino, & Acta nostra tom. 2 Sept. pag. 541.

[11] [& diem examinantur.] Ballarinum num. 7 ex Tatto erroris arguimus, quod Victorinum anno 644 sub Constantino III e vivis ereptum fuisse, scribat: fuit is Constantinus Heraclii imperatoris filius anno 641 (eodem, quo pater ejus obierat) atque adeo triennio ante assertam a Ballarino Victorini mortem, veneno a Martina Augusta propinato, ut creditum fuit, sublatus e medio, teste Baronio. At cum Ballarinus etiam Joannem secundum sub Constantino III obiisse dicat, non de Constantino Heraclii filio, sed nepote, quem alii Constantem, alii Constantium, alii denique Constantinum appellarunt, intelligendus videtur. Dies denique S. Joanni natalis non idem est omnibus, his 2 Octobris, illis V ejusdem mensis assignantibus. Postremum Ballarinus in Joanne secundo, & Ferdinandus Ughellus in serie Episcoporum Comensium num. 18, affirmant, sed omni auctoritate destituti, inquit Tattus, quibus hic traditionem opponit ecclesiæ Comensis, quæ sancti sui Præsulis memoriam semper secundo Octobris, non quinto recoluit, cui in tanta antiquiorum monumentorum penuria adhærere, tutius atque consultius arbitramur.

DE SS. LEODEGARIO EPISCOPO ET GERINO COMITE FRATRIBUS MARTYRIBUS.
IN GALLIIS.

ANNO DCLXXVI ET DCLXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Leodegarius episcopus frater M. in Galliis (S.)
Gerinus comes frater M. in Galliis (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. S. Gerini memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus & an ei titulus Comitis conveniat.

Par simile illustrissimorum fratrem, qui in Gallia annis circiter novemdecim ante eadem fere de causa, & eodem verosimiliter auctore Ebroïno, [S. Gerinus, frater S. Leodegarii] impia & crudeli morte affecti sunt, produximus mense præcedenti ad diem XXVIII, S. Annemundum episcopum Lugdunensem & Dalfinum ejusdem Lugdunensis civitatis præfectum. Hunc tamen Sancti titulo non distinximus, nec de ipso acturi eramus, nisi id exegissent gesta & martyrium S. Annemundi, cum nec Fastis sacris inscriptum legerimus, nec alicubi speciali cultu honoratum. At Gerinus comes, qui varie a væriis, ab aliis scilicet Guerinus, Gairinus, & Garinus; ab aliis vero Girinus, Gaerinus & Gairoenus, imo & Warinus seu Varinus scriptus invenitur, plus hic aliquid requirit; nam & ejus gesta non modo cum gestis fratris sui S. Leodegarii similiter connexa sunt, sed & nomen ut sancti Martyris multis sacris Fastis ipsique hodierno Martyrologio Romano adscriptum est, & cultus non uno in loco specialis sufficienter confirmatus; quæ cum non omnibus lectoribus nostris tam plene cognita sint, multum quippe abest, ut per ecclesiam tam celebris sit S. Gerinus comes, quam S. Leodegarius episcopus, primum exponenda & probanda suscipimus.

[2] Initium ducimus ab Auctariis Usuardini Martyrologii, a Sollerio nostro editis. Istic ex codicibus Antverpiensi, Antverpiensi maximo, Ughelliano & antiquissima editione Lubecana Maxima datur hæc annuntiatio ad diem 2 Octobris: [Usuardo aucto, variisque aliis] Eodem die sancti Gerini martyris, fratris beati Leodegarii, quibus verbis ex Bruxellensi codice additur: Quem Ebroïnus lapidibus obrutum interfecit. Ex Hagenoyensi codice: Ipsa die Gerini fratris sancti Leodegarii martyris, quem idem Ebroïnus ligatum ad stipitem lapidibus obrui præcepit. Ex editione Lubeco-coloniensi: Item sancti Garini martyris, fratris beati Leodegarii prædicti episcopi. Ex Greveni editione: Item sancti Gerini martyris, fratris beati Leodegarii episcopi, quem vilis apostata Ebroïnus de exilio reductum jussit lapidibus obrui. Denique ex editionibus Bellini & Molani, sed iisdem verbis, quibus ex codicibus Antverpiensibus. Usuardinis auctariis jungo annuntiationem unam, quam ex vetustiori suo Vaticano codice Rosweydiani Adonis textui subjicit Dominicus Georgius, quæque, ubi de speciali S. Gerini cultu mox sermo erit, usui iterum est futura: est autem hæc: Apud Verziacum castrum, sancti Girini martyris, fratris sancti Leodegarii episcopi.

[3] Martyrium S. Gerini celebrarunt etiam ad eumdem diem auctor Florarii nostri Ms. istis verbis; [Fastis sacris ad 2 Octobris inscribitur,] Item sancti Gerini martyris, fratris beati Leodegarii, qui ab Ebroïno captus, post lapidibus obruitur. Auctor Martyrologii Germanici: Item sancti martyris Gerini, qui mox memorati sancti episcopi Leodegarii frater ab antedicto infami apostata Ebroïno ab exsilio evocatus & absque omni culpa lapidibus obrutus fuit. Saussayus in Martyrologio Gallicano post prolixum elogium S. Leodegarii, in quo & Gerini martyrium exponit: Ipso die natalis est præfati sancti Gairini, fratris sancti Leodegarii, celebris; cujus mors in Dei conspectu propter innocentiam pretiosa, ab Ecclesia pro martyrio censita est, hocque titulo ejus memoria priscis tabulis adscripta, sacris anniversariis honoratur. Longum quoque utriusque Sancti elogium texuit Petrus de Natalibus lib. 9 cap. 13 sub isto titulo: De sanctis Leodegario episcopo & Gerino mart. & hac clausula: Passio horum Martyrum agitur VI Non. Octobris. Mitto Galesinium, Maurolycum, aliosque recentiores, qui S. Gerini martyris memoriam recolunt in suis Fastis, ac demum hodierni Romani Martyrologii annuntiationem subnecto: Item sancti Gerini martyris, fratris ejusdem beati Leodegarii, qui ibidem lapidibus obrutus est. Verum hæc in loco martyrii assignando, quod hic notari convenit, satis exacta non est.

[4] Nam, cum proxime sequatur annuntiationem, qua S. Leodegarius in territorio Atrebatensi necatus asseritur, [licet, uti locus, sic &] ultimo suo membro importat, S. Gerinum in eodem Atrebatensi territorio lapidibus obrutum fuisse, quod vel a veritate alienum est, vel certe admodum dubium; S. Gerinus enim, ut ex Actis edendis patescet, eo in loco lapidibus est obrutus, ad quem Theodorico Francorum regi cum fratre suo Leodegario sistendus ab Ebroïno majore-domus fuerat arcessitus; est autem perquam verisimile, hunc non alium fuisse, quam civitatem Parisiensem aut quamdam e villis haud procul ab ea dissitis, in quibus Francorum reges ver sari frequenter solebant, tumque etiam Theodoricus, nisi forte fuerit Parisiis, verosimiliter versabatur. Sane nihil occurrit, unde appareat, quod tunc sive ad conventum celebrandum, sive aliam ob causam in territorio Atrebatensi Theodoricus exstiterit. Advertit hæc haud dubie Castellanus; hincque in Additionibus & Correctionibus ad Martyrologium suum Universale S. Gerini martyrium prope Parisios consignavit, quod ante in ejusdem Supplemento ad territorium Atrebatense Martyrologii Romani Baroniani exemplo retulerat. At sancti Gerini palæstram generaliori loquendi modo in Galliis locare propterea malo, quod, cum omnino certum non sit, Theodoricum tunc, cum Gerinus necaretur, Parisiis vel in hujus urbis vicinia exstitisse, certum etiam omnino non sit, an S. Gerinus prope Parisios, an in alia Galliarum parte martyrio fuerit coronatus.

[5] [dies martyrii incertus sit,] Porro ut locus, sic & dies martyrii S. Gerini incertus est: constat quidem ex Actis priori loco edendis, S. Leodegarium aliquanto temporis spatio post necem Gerini, quæ, ut post videbimus, anno 676 contigit, ad monasterium Fiscamnense fuisse abductum, in eoque per biennium fere resedisse, antequam martyrio coronaretur, quod, ut postmodum pariter videbimus, ad 2 Octobris anni 678 referendum est; quare etiam martyrium S. Gerini ad 2 Octobris anni 676, quo passus est, referendum erit, si illud temporis intervallum, quod inter ejus necem & Leodegarii ad monasterium Fiscamnense adventum intercedit, una cum biennio fere, quo ibidem is versatus est, duos annos integros, nullo etiam die vel deficiente vel redundante, perfecte constituat; ast cum id incertum sit, nullaque ratione queat probari, pro incerto etiam habeo, an S. Gerinus 2 die Octobris anni 676, an alio fuerit occisus, idque quamvis ejus nomen vix ad alium diem Fastis sacris inveniatur adscriptum; vulgo enim jam notum est Sanctorum Passiones, Translationes, Elevationes & similia, non iis semper diebus, quibus acciderunt, sed sæpe aliis pro arbitrio assumptis in Martyrologiis annuntiari, ut nec ad XXV Augusti S. Gerini martyrium referendum sit, etiamsi, teste Chiffletio in Dissertatione de annis Dagoberti cap. 16, in antiquis membranis legatur: Lapidatio beati Gayreni est VIII Kalendas Septembris. Id nihilominus movisse videtur Castellanum, ut in Additionibus & Correctionibus Martyrologii sui Universalis S. Gerini lapidationem ad XXV Augusti consignaret, quamvis eam jam ante retulisset ad 2 Octobris, qui dies ad memoriam S. Gerini celebrandam a martyrologis, qui eum post ætatem Usuardi Fastis suis primo inscripserunt, non alia forte de causa electus fuit, quam quod eo jam S. Leodegarius in Adonis & Usuardi Martyrologiis esset signatus, congruumque ducerent, ut duo illi Fratres, qui ab eodem Ebroïno eadem de causa injuste fuerant occisi, eodem etiam die memorarentur. Progredior nunc ad qualemcumque S. Gerini cultum probandum.

[6] [habetque cultum] Bailletus ad 2 Octobris, a quo Auctor Vitarum Sanctorum Augustodunensium anno 1713 Gallice editarum, & Saussayus verbis num. 3 recitatis non dissentit, S. Gerinum publice ab Ecclesia honorari, generatim quidem affirmat, sed locum, in quo is cultu ecclesiastico gaudeat, in particulari nullum assignat. Facit id D. Michaël Germanus Congregationis S. Mauri monachus in Historia parthenonis S. Mariæ Suessionensis anno 1675 a se conscripta: in ea enim, ubi pag. 294 mortem Gerino ab Ebroïno illatam narravit, mox subdit: Honoratur (Gerinus) ut martyr in ecclesia S. Mariæ (Suessionensi) quæ ejus reliquias possidet. Dionysius Sammarthanus Galliæ Christianæ auctæ tom. 2 col. 369 de Ebroliensi, Ordinis S. Benedicti in diœcesi Claromontensi cœnobio, quod vulgo S. Leodegarii monasterium nuncupatur, sic agit, ut S. Gerinum summo in honore ibidem etiam haberi, satis indicet; ait enim, sacra S. Leodegarii pignora una cum reliquiis S. Gerini, fratris ejusdem S. Leodegarii episcopi Æduensis, in altari principe ibidem asservari, adeoque sacris Sanctorum reliquiis annumerari. Duobus hisce scriptoribus Benedictinis accedit P. Petrus Franciscus Chiffletius Societatis nostræ sacerdos, qui Majores nostros de cultu, quo in Vergiacensi seu Verziacensi S. Viventii monasterio, territorii Æduensis seu Augustodunensis ad radices montis Vergiaci sito, S. Gerinus gaudet, sequenti hac notitia submissa edocuit: In monasterio S. Viventii Vergiacensi, in una capsa cum reliquiis S. Renoberti Bajocensis episcopi, & S. Zenonis ejusdem diaconi asservantur quædam ossa S. Guerini martyris cum hac inscriptione: “Beatus Guerinus, cujus hic sunt sacra ossa, frater fuit beati Leodegarii martyris. Hunc tempore Theodorici regis Ebroïnus, qui tunc major-domus existebat, ex invidia, diabolo instigante, jussit lapidibus occidi. Quod cum factum fuisset, a quibusdam nobilibus & religiosis viris sepultus est in monte Vergiaco juxta mœnia castri” quod tunc scilicet, si modo jam erat conditum, cacumini montis illius erat impositum. “Cujus orationibus a Deo adjuvari devota mente poscimus; & quem in terris tamquam patronum ob honorem martyrii veneramur, advocatum in cælis pium habeamus apud Patrem nostrum, qui vivit & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.”

[7] Addit deinde laudatus Chiffletius: In ecclesia S. Viventii ad quatuor angulorum templi commissuram versus illam partem, [ecclesiasticum diversis locis,] quæ cacumen montis Vergiaci respicit, mausolæum S. Guerini existit, monumento plano sine inscriptione notatum, supra quod binis columnis suffultum ad trium circiter pedum altitudinem lapis in formam crucis efformatus assurgit, sub quo peregrini, qui dictam ecclesiam invisunt, devote genuflectendo transeunt. Ex quibus omnibus certum est, S. Gerinum, si non in pluribus Galliarum locis, saltem in tribus jam memoratis cultum ecclesiasticum diu habuisse, hodieque etiamnum verosimillime habere, ut a vero haud dubie aberret Castellanus, dum in Supplemento Martyrologii sui Universalis ad annuntiationem S. Gerini in margine annotat, sanctum illum Martyrem nec in loco martyrii, nec alibi uspiam cultum umquam habuisse; sed hic martyrologus forte dumtaxat vult, non reperiri, S. Gerinum ullibi umquam Officii ecclesiastici in ejus honorem concinnati recitatione, annuæve festivitatis celebritate fuisse honoratum, quod nec ego comperi, excussis etiam Breviariis, quibus Officium de S. Leodegario, unaque de fratre ejus Gerino insertum forte esse suspicabar; puto tamen in iisdem tribus memoratis locis in Officio ecclesiastico, quod ad 2 Octobris recitatur, S. Gerini saltem præscribi commemorationem, uti etiam in monasterio Maxentiano, cujus monachi aliquot corporis S. Gerini, æque ac S. Leodegarii, particulas penes sese etiamnum existere contendunt, proque sancto martyre ab immemorabili tempore Gerinum venerati sunt, quod an etiam laudata num. 6 monasteria fecerint, nunc indagemus.

[8] Chiffletius num. 6 laudatus notitiæ a se missæ nihil subjecit vel præmisit, quod vel inscriptionis, quam ossa S. Gerini præferunt, vel mausolæi, quod in ecclesia S. Viventii Vergiacensi in honorem ejusdem sancti Martyris erectum est, [cujus summa antiquitas in monasteriis Vergiacensi] antiquitatem commendaret, ut ex Chiffletiana notitia tantum habeamus, S. Gerinum seculo præcedenti, quo illa ad Decessores nostros transmissa est, cultu ecclesiastico in monasterio Vergiacensi fuisse honoratum; at cultum S. Gerini apud monachos Vergiacenses multo antiquiorem esse, probari interim utcumque potest ex annuntiatione S. Gerini a Dominico Georgio ex vetustiori suo Vaticano codice Rosweydiani Adonis textui subjecta, quam num. 2 adduximus, quaque S. Gerinus apud Verziacum castrum idcirco verosimiliter annuntiatur, quod tunc, cum vetustior ille Dominici Georgii codex Vaticanus scriberetur, S. Gerinus in monasterio Vergiacensi cultu ecclesiastico jam gauderet, nisi forte quis velit, in memorato codice Vaticano S. Gerinum propterea tantum apud Verziacum castrum annuntiari, quod sacrum ejus corpus in monte Verziaco haud procul a castro cognomini aliquamdiu jacuerit sepultum. Verosimillimum sane id foret, si idem ille codex Vaticanus ante finem seculi noni, sub quem aut etiam serius monasterium Vergiacense tantum est conditum, fuerit conscriptus; neque enim sic alia suppeteret verisimilis ratio, ob quam in eo S. Gerinus apud Verziacum castrum annuntiaretur; verum codex ille Vaticanus, quem ad certum ævum ipse Dominicus Georgius non refert, tantæ vetustatis esse non videtur. Certe annuntiatio S. Gerini, quæ ei inserta est, ad Rosweydianum Adonis textum non pertinet, & an illa etiam ad genuinum Adonem pertineat vel ex eo potest ambigi, quod dubium admodum sit, an ætate Adonis jam castrum Vergiacense exstiterit. Adde, quod inscriptio num. 6 notitiæ Chiffletianæ inserta, cum de ejus vetustate non constet, indubitatam non faciat S. Gerini sepulturam in monte Vergiaco juxta mœnia castri, adeoque dubium sit, an propterea in Vaticano Georgii codice apud Verziacum castrum S. Gerinus annuntietur.

[9] [& Suessionensi, quæ certa est in Ebroliensi, ex reliquiarum,] Utut sit, cum jam a seculo decimo major pars corporis S. Gerini, ut post videbimus, in monasterio Ebroliensi exstiterit, sacrisque Sanctorum reliquiis hæc fuerit accensita, dubium saltem non apparet, quin S. Gerinus in eodem monasterio longissimo abhinc tempore cultum ecclesiasticum habuerit; quapropter verisimile etiam fit, eumdem sanctum Martyrem eodem honore in monasteriis Vergiacensi & Suessionensi non uno abhinc seculo fuisse gavisum, cum verisimile, ut mox apparebit, etiam evadat, in iis sacras S. Gerini reliquias a pluribus jam seculis exstitisse. Sed antequam rem hanc pluribus pertractem, necesse est, ut de reliquiis S. Gerini, de iis S. Leodegarii infra in particulari acturus, nonnulla hic jam disseram, quo hactenus asserta firmiora subsistant. Laudatus enim dominus Germanus in Opere num. 6 cit. pag. 398, ab Ebroliensibus in Arvernia monachis affirmari, asserit, quod corpora SS. Leodegarii & Gerini in ipsorum ecclesia existant, præter caput & alterum S. Gerini brachium, Meimacensibus in diœcesi Lemovicensi monachis donata; id autem cum iis, quæ de reliquiis ejusdem sancti Martyris etiam alibi existentibus jam dicta sunt, non satis recte congruit.

[10] [quarum nulla pars in monasterio Meimacensi existit,] Dico itaque in primis, non probari, caput & alterum S. Gerini brachium Meimacensibus monachis umquam fuisse concessa, hicque verosimiliter D. Germanum in eo, quod ab Ebroliensibus generatim contendi affirmat, idcirco hallucinatum esse, quod, cum apud Mabillonium Seculo 2 Bened. pag. 706 legisset, Maxentienses in diœcesi Pictaviensi monachos majorem partem reliquiarum S. Leodegarii cum corpore S. Gerini, ejus fratris, Ebroliensibus dimisisse præter caput & manus, quæ Bernardus Guido Lutevensis episc. in Tract. de Sanctis Lemovic. num. 40 apud monasterium Maymacum Ordin. S. Bened. pia devotione coli affirmat, ad verba illa præter caput & manus, quorum etiam loco substituit præter caput & brachium, non satis attenderit, sicque hæc, ipsomet Bernardo Guidone non consulto, ad S. Gerinum, quod loquendi modus Mabillonii, utpote ambiguus, non impediebat, referenda duxerit; certe in Tract. cit., quem studiosus lector in Bibliotheca nova a Philippo Labbeo Societatis nostræ sacerdote edita tom. 1 ad pag. 629 inveniet, caput & manus non S. Gerini, sed S. Leodegarii apud Maymacum in monasterio pia devotione honorari, Bernardus Guido affirmat. En ejus verba: S. Leodegarii Augustodunensis episcopi & martyris, quem Ebroïnus major domus regiæ decollavit & exoculavit, MANUS & CAPUT apud Maymacum in monasterio pia devotione venerantur, quibus cum de S. Gerino nil commemoret, verosimiliterque tamen ob subjectæ materiæ affinitatem commemorasset, si in Meimacensi monasterio ejus aliquot reliquiæ cum S. Leodegarii reliquiis etiam exstitissent, persuasum mihi habeo, nec caput nec brachium aliundve S. Gerini membrum a Meimacensibus possideri, nisi forte, quod mihi incompertum est, sacras illas exuvias post ætatem Bernardi Guidonis sæpe laudati obtinuerint.

[11] Quamquam autem nec caput nec manus brachiumve S. Gerini apud Meimacenses monachos existat, [immemorabili in iis, ut,] non est tamen, quod quisquam propterea existimet, integrum ejusdem sancti Martyris corpus cum capite, manibus ceterisque omnibus membris ab Ebroliensibus possideri. Ex dictis enim num. 6 liquet, aliquas S. Gerini reliquias in monasteriis Vergiacensi & Suessionensi existere; imo verosimillimum etiam est, jam a pluribus seculis tum per sanctimoniales S. Mariæ Suessionenses, apud quas S. Sigrada, de qua ad IV Augusti apud nos actum est, SS. Leodegarii & Gerini mater, post mariti obitum, filiis matura jam ætate florentibus, religiosam vitam fuerat amplexa, tum per monachos Vergiacenses, in quorum vicinia S. Gerinus, ut notitia Chiffletiana num. 6 adducta præfert, a nobilibus religiosisque viris fuerat sepultus, partem aliquam reliquiarum S. Gerini petitam impetratamque fuisse; sed unde & quo determinato tempore, veterum monumentorum penuria me latet, ut locus hic dumtaxat conjecturis esse queat; ne vero has, quas hic facere non abs re erit, pro parum aptis quis forte habeat, nonnulla, quæ postmodum fusius majori pro parte exponentur, paucis hic ad clariorem jam dictorum ac porro dicendorum intelligentiam prænotanda sunt.

[12] S. Leodegarius jussu Ebroïni majoris-domus inique necatus, [paucis prænotatis,] tot tantisque miraculis statim a morte inclaruit, ut eorum fama, quidquid etiam contra niteretur Ebroïnus, longe lateque per universas Francorum provincias spargeretur, interemptoque deinde Ebroïno, in aulam Theodorici regis fuerit perlata. Hinc factum est, ut de sacro inclytissimi Martyris corpore ad locum honoratiorem transferendo fuerit cogitatum, illudque etiam reipsa non diu post jussu Ansoaldi Pictaviensis episcopi, statim ut huic sacer ille thesaurus, quem pariter Ermenarius Augustodunensis, & Vindicianus Atrebatensis, episcopi ecclesiæ suæ vindicare nitebantur, sorte ducta, obtigit, ab Audulfo abbate ad Maxentianum cœnobium in diœcesi Pictaviensi situm, plurimis in itinere patratis miraculis, fuerit translatum, inque ecclesia de novo exstructa postmodo tumulatum, in qua usque ad medium circiter seculum nonum quievit. Tunc autem sacras illas exuvias monachi Maxentienses metu Normannorum, qui per varias Galliæ provincias, perque ipsum Pictaviense solum ferro & igne grassabantur, huc illucque fugientes, primo quidem in Armoricam seu Britanniam minorem, deinde ad Arvernos, postea Autissiodorum detulerunt, tandemque ædificato in Leodegarii honorem monasterio Ebrolio in Arvernis, ibidem majorem earum, corporisque Gerini fratris partem reliquerunt, ut hinc liqueat corpus S. Gerini, aut saltem majorem ejusdem partem, apud monachos Maxentienses seculo nono exstitisse, utpote sacro illo thesauro jam a seculo septimo tunc, cum in honorem S. Leodegarii, cujus corpus acceperant, novam ecclesiam ædificarent, eum in finem verosimillime donatos, ut corpora duorum illorum illustrium fratrum, Leodegarii scilicet & Gerini, qui eadem de causa Ebroïni imperio injuste fuerant necati, in eadem etiam illa ecclesia, de novo exstruenda, summo honore sepelirent, sicque S. Gerinus, cujus corpus (vide num. 6) in monte Vergiaco minus honorifice, forteque præ metu Ebroïni clanculum quodammodo fuerat inhumatum, tumulum omnibus spectabilem, clarissimoque Martyre dignum in solo Pictaviensi acquireret, in quo hunc honorem, utpote, cum viveret, Pictaviensis comes, jure quodam suo videbatur reposcere.

[13] [conjicitur, possessione saltem verisimilis evadit.] Hisce prænotatis, non inepte, quantum opinor, quis conjici putabit, Sanctimoniales S. Mariæ Suessionenses tam fama longe lateque vulgata, qua SS. Leodegarium ejusque fratrem Gerinum ut gloriosos Christi martyres passim ab omnibus prædicari audiebant, quam innumeris miraculis, quæ, dum prioris corpus ad solum Pictaviense transferretur, in itinere acciderant, plurimum excitas, sanctorum illorum Fratrum, quorum mater Sigrada vitam religiosam inter ipsas duxerat, forteque etiam tunc ducebat, sacra corpora sibi ex parte communicari, jam tunc, cum ad monasterium S. Maxentii primum essent advecta, nondumque in novam ecclesiam illata, longioris moræ impatientes a monachis Maxentiensibus instantissime postulasse, postulatumque impetrasse. Quod vero jam pertinet ad reliquias S. Gerini in monasterio Vergiacensi existentes, nemo etiam, ut puto, pro inepta conjectura habebit, monachos Vergiacenses sub finem seculi noni, initiumve sequentis, monasterii sui, quod tunc primum est conditum, sacris Sanctorum exuviis locupletandi, ut monachis ecclesias ædificantibus solemne erat, vehementer cupidos, animum præcipue adjecisse, ut corporis S. Gerini, quod in monte monasterii sui olim inhumatum jacuisse, aut veterum monumentorum fide, aut certe populari traditione didicerant, ossa saltem aliquot acquirerent, huncque in finem apud monachos Maxentienses, qui tunc a patria, e qua S. Gerini aliorumque Sanctorum corpora secum asportarant, non adeo procul a Vergiacensi cœnobio, in agro scilicet Autissiodorensi aut in vicinia metu Normannorum exsulabant, plurimum institisse, ab iisque voti sui compotes esse factos. Incerta hæc libuit proferre, dum certiora de modo & tempore, quibus reliquiæ S. Gerini ad sanctimoniales S. Mariæ Suessionenses, & ad monachos Vergiacenses devenere, comperire non potui; id autem si quo modo comperiri posset, certissimo foret immemorabilis S. Gerini in utroque illo monasterio cultus argumento; nunc vero id comperiri cum nequeat, is ex dictis saltem verisimilis evadit, imo pro verisimillimo habeo, cum etiam seorsum ab iis, quæ jam dicta sunt, dubitandum non videatur, quin longissimo abhinc tempore mox memorati monachi & sanctimoniales S. Gerini reliquias possederint.

[14] Ceterum S. Gerinum in capite hujus Commentarii, & hoc ipso § Comitis titulo non semel insignivi; [An S. Gerino titulus Comitis] at an hic S. Gerino vere competat, dubitare me fecerunt coævi SS. Leodegarii & Gerini biographi, de quibus infra sat fuse agetur, quique S. Gerinum nuspiam comitem appellant. Iis accedebant Cointius in Annalibus, Pagius in criticis, aliique plures, qui dum S. Gerinum nuncupant, a Comitis titulo semper abstinent. Dubium illud nihilominus mihi utcumque exemerunt nonnulli recentiores æque ac vetustiores scriptores, qui, dum de S. Gerino agunt, eum comitis titulo insigniunt: recentiores illi sunt Dionysius Sammarthanus tom. 2 Gall. Christ. auctæ col. 1152 & 1153, Longuevallius tom. 4 Historiæ eccl. Gallic. pag. 113, Castellanus in Supplemento ad Martyrologium suum universale, aliique plures, quos recensere hic necesse non est; vetustiores vero duo præcipue occurrunt, scriptor scilicet incertus Fragmenti historici ab Urstisio præfixi Chronico Alberti Argentinensis atque a Chesnio tom. 1 scriptorum Franciæ pag. 782 recusi, & auctor anonymus Historiæ Novientensis monasterii a Martenio tom. 3 Anecdotorum insertus, qui ambo scriptores, quamquam seculis ut minimum quatuor post ætatem S. Gerini floruerint, potuerunt tamen, quod etiam reipsa fecisse historicus Novientensis Martenio in admonitione prævia videtur, in Opere suo concinnando antiquiorum scriptorum lucubrationibus uti, ex iisque certo discere titulum comitis Pictavensis, quem prior apud Chesnium laudatum pag. 783, posterior vero apud Martenium tom. cit. col. 1129 S. Gerino attribuit.

[15] Binis his postremis scriptoribus addi possunt Henricus Ludovicus Chasteigner de la Rocheposay, [competat, & quid hic significet.] Pictaviensis episcopus, qui primis quinquaginta annis seculi præteriti floruit, quique tom. 2 Bibliothecæ novæ Mss. Labbeanæ pag. 730 in notis ad Litanias Pictonicas a se concinnatis Gerinum S. Leodegarii fratrem Pictonum comitem appellat, & auctor anonymus, qui in Vita S. Baboleni, Fossatensis abbatis, quam litteris consignavit, ac deinde Chesnius tom. 1 Script. Hist. Francorum a pag. 658 inseruit, exstare asserit epistolam, qua confirmantur omnia, quæ dicta ante vel scripta de monasterio Fossatensi fuerant, quamque Clotharius, Chlodovei filius, ad preces matris suæ Baldechildis anno primo regni sui sancto patri Baboleno, præsente Gerino comite, contulit; hoc laudati anonymi assertum Cointius & Mabillonius, quamquam ejus errores, hic Sec. 2 Benedict., ille tom. 3 Annalium, rigidissima crisi recenseant ac carpant, pro erroneo commentitiove non habent, ut non appareat, cur falsitatis suspectum haberi debeat, atque adeo ad titulum comitis S. Gerino certius vindicandum non parum faciat, si per Gerinum comitem, quo præsente, memorata epistola collata asseritur, S. Gerinus S. Leodegarii frater debeat intelligi. Id autem ego omnino propterea existimo, quod, cum Clotharius, Chlodovei & Baldechildis seu Bathildis filius, anno primo, qui cum anno Christi 656 congruit, in Francia regnaret, S. Gerinus, utpote anno 676, ut infra videbimus, martyrio coronatus, verosimillime floruerit, nulliusque alterius comitis nomine Gerini, qui tunc in vivis esse potuerit, Francorum historici meminerint, adeoque dubitandum vix videatur, quin anonymus S. Baboleni biographus S. Gerinum indigitet, hicque vere fuerit urbis Pictaviensis territoriique adjacentis comes, id est, judex seu præfectus; majorum enim civitatum, provinciarumque præfecti ea ætate earumdem comites solebant appellari, ut apud Cangium in Glossario mediæ & infimæ Latinitatis ad vocabulum comes & comites videre licet, variisque potest antiquarum chartarum exemplis demonstrari.

§ II. Sancti Leodegarii in Fastis sacris antiquioribus & recentioribus memoria, Vitæ variæ, ex iisque duplex edenda.

[S. Leodegarii, qui in omnibus fere] Tot Fastis sacris tum antiquioribus, tum recentioribus S. Leodegarius inscriptus est, ut non nisi paucissimis Sanctis hac in re palmam cedat. Inter antiquiores, qui in Fastis suis, quos Martyrologiorum classicorum nomine distinguimus, S. Leodegarium consignarunt, primum locum tenet Florus, si modo is verus Florus sit, a Decessoribus nostris ante tom. 2 Martii editus; hic ad 2 Octobris S. Leodegarium in hunc modum annuntiat: In Gallia passio S. Leodegarii episcopi & martyris, qui jussu Ebroïni (qui ante monachus, tunc major domus extitit) oculis & lingua privatur, sed fame non tollitur; & postea magna inopia trucidatus *, novissime ense suscepto plectitur capite. Floro accedunt Wandelbertus & Rabanus, quorum ille solum hodie S. Leodegarium sic canit:

Mox sextum Nonarum Leodegarius ornat,
Seditione potens quem dux populusque peremit.

Ille vero ad hunc diem etiam S. Leodegarium episcopum refert quidem, sed hunc Confessoris titulo insignit, atque a Leutgario seu Leodegario Augustodunensi episcopo, cujus passionem paulo fusius die sequenti celebrat, prorsus distinguit; qua in re vehementer hallucinari videtur.

[17] [Martyrologiis Classicis,] Proximi binis his martyrologis sunt Ado, Usuardus & Notkerus: Ado Leodegarium his verbis annuntiat: In Atrebatis *, villa Siricinio, passio sancti Leodegarii Augustodunensis episcopi, quem variis injuriis & diversis suppliciis pro veritate afflictum, Ebroïnus major domus regiæ interfecit. Cujus sacrum corpus in diœcesi Pictavorum translatum, in monasterio beati Maxentii honorifice est humatum. Usuardus totam hanc Adonianam annuntiationem in Martyrologium suum transtulit præter ultimum ejus membrum de Sancti translatione, & voces aliquot initio positas, quibus is villæ seu vico Siricinio in territorio Atrebatensi adscribitur, quibusque has in territorio Adartensi recte substituit; nam cum S. Leodegarius in villa seu vico Siricinio passus non sit, sed tamen in territorio Atrebatensi, quod, teste Valesio in Notitia Galliarum, hic Adartense ab Usuardo nuncupatur, passio ejus minus recte in villa seu vico Siricinio, ubi sepultus tantum est, recte in territorio Adartensi seu Atrebatensi signatur, ubi sita est sylva, hodie S. Leodegarii dicta, in qua Sanctus, ut post videbimus, martyrium suum seu passionem consummavit. Notkerus, qui S. Leodegarium etiam ad hunc diem Martyrologio suo inscripsit, Adonis exemplo Sancti nostri passionem in villa Syrricinio minus recte collocat, atque insuper in Atratis pro in Atrebatis perperam descripsit.

[18] Præter jam memorata Martyrologia Classica adhuc tria alia supersunt omnium antiquissima, [ipsis Hieronymianis codicibus] nempe Hieronymianum, Romanum vetus seu parvum & illud, quod sub Bedæ nomine tom. 2 Martii Majores nostri præfixerunt. Duo posteriora quidem S. Leodegarii certissime non meminerunt; quod vero ad primum attinet, dubitat etiam in Usuardo suo Sollerius noster, an S. Leodegarius ad codices Hyeronymianos seu Martyrologium cognomine pertineat; ast, ut verum fatear, dubitandi hac de re causam, quam habuit, non satis assequor; neque enim Sollerius per codices Hieronymianos intellexit codices Hieronymianos simplices & nudos, omnibusque additamentis, Gregorii Magni saltem ætate posterioribus, expurgatos, cum omnino certum sit ad Hieronymianos hujusmodi codices Leodegarium non spectare, utpote quem ex dicendis patebit lucem non aspexisse, nisi post Gregorium Magnum sub initium seculi VII vita functum; intellexit ergo Sollerius codices Hieronymianos post ejusdem Gregorii Magni ætatem varie seu auctos seu contractos; ast quamquam in majori hujusmodi Antverpiensi seu Epternacensi, sub initium seculi VIII scripto codice Leodegarius non compareat, comparet tamen, distincto licet charactere, ut pro Hieronymiano tantum ævi posterioris auctario habeatur, in majori Lucensi apud Florentinium, uti etiam apud Dacherium tom. 4 Spicilegii in majori Corbeiensi & in pluribus codicibus Hieronymianis contractis, scilicet, ut e multis aliquot recenseam, in Autissiodorensi, Morbacensi, Turonensi a Martenio tom. 3 Anecdot. insertis, imo in ipsomet breviori Corbeiensi apud eumdem Martenium tom. cit., de quo tamen ipse Sollerius in sua ad Usuardum Præfatione pag. IX num. 31 pronuntiat, quod appareat, omnia, quæ in eo occurrunt, ex aliquo Hieronymiano codice fuisse desumpta, ut mirum esse non debeat, quod rationem dubitandi, quam hic Sollerius habuit, non satis assequar, utque S. Leodegarius etiam ad codices Hieronymianos seu auctos seu contractos verosimillime spectet; ex quo consequens est, martyrologos omnes classicos, si Bedam Romanique parvi auctorem exceperis, S. Leodegarium in Fastis sacris a se concinnatis commemorare.

[19] Neque minori consensu posterioris ævi scriptores S. Leodegarium in Martyrologiis suis Fastisve sacris concelebrant. [Fastisque sacris posterioris ævi hodie memoratur,] In Hagiologio Franco-Gallico, quod Labbeus edidit, iisdem plane verbis annuntiatur, quibus in Usuardo. In Kalendario Corbeiensi apud Martenium, annorum circiter 800, ista mense Octobri signantur: VI., Nonas. Atrebatis … passio S. Leodegarii: in Martyrologio ecclesiæ Germanicæ, quod anno 1687 Augustæ Vindelicorum prodiit, ante annos septingentos conscripto: VI. Nonas. Sci Laudegarii ep̄i. & m̄ar.: in Kalendario, quod Martenius, apud quem exstat, ex Ms. Lyrensi ante annos 600 eleganter scripto erutum affirmat: VI. Non. sancti Leodegarii: in Kalendario Ms. Ultrajectino, quod anno 1374 scriptum notatur: VI. N. Leodegarii ep̄i. & m̄ris: & in Kalendario Romano Genebrardi seculi 16: 2 Leodegarii ēp. Edūe. m̄. Denique in Martyrologio Fuldensi, pluribusque Kalendariis a Dominico Georgio editis, uti etiam in Fastis sacris fere omnibus seculi præteriti & præsentis S. Leodegarius memoratur, idque in nonnullis cum prolixiori elogio, quibus recensendis tempus hic terere, necesse non est, cum nihil singulare suppeditent, quod non clarius elucescat ex Actis edendis, de quorum fide, auctoritateque nunc agere, ante omnia convenit; mitto itaque cum ceteris recentioribus, quorum num. 3 jam partem nominavi, etiam Bucelinum, Menardum, aliosque Ordinis S. Benedicti hagiologos, qui Sanctorum suorum catalogo (an recte, infra discutietur) S. Leodegarium pariter inscribunt, solamque Romani hodierni annuntiationem etiamnum hic addo, quæ cum Usuardina, præterquam quod territorium, in quo S. Leodegarius martyrium subiit, non Adartense, sed vocabulo nunc notiori Atrebatense nominet, ad verbum fere consonat. En illam: In territorio Atrebatensi passio beati Leodegarii Augustodunensis episcopi, quem variis injuriis & diversis suppliciis pro veritate afflictum, Ebroïnus major domus regiæ Theodorici interfecit.

[20] [tres vitæ exstant, interque has duæ antiquiores;] Tres Vitæ præcipuæ S. Leodegarii, quibus singulis martyrium S. Gerini, fratris ejusdem sancti Antistitis, etiam insertum est, a tribus auctoribus diversis conscriptæ circumferuntur; duas antiquiores, quæ hoc Commentario nobis usui præsertim erunt, quarumque alteram auctor anonymus, alteram Ursinus conscripsit, Andreas Chesnius tom. 1 Historiæ Francorum primus edidit, priorem quidem ex codice Ms. Jacobi Sirmondi, posteriorem vero, ut Decessoribus nostris merito visum est, ex interpolatione fere Suriana; Mabillonius deinde Seculo 2 Benedictino utramque illam lucubrationem recudendam curavit, primam ad apographum Chesnianum iterum exactam, alteram ad Mss. codices monasteriorum S. Germani Pratensis & S. Cornelii Compendiensis nonnullis in locis emendatam. Bouquetus hanc Mabillonii editionem tom. 2 Scriptorum Rerum Gallicarum iteravit, ejusque auctorem ad amussim in omnibus est secutus.

[21] [harum alteram scripsit auctor anonymus coævus,] Anonymus, cujus Opus apud jam laudatos Chesnium, Mabillonium & Bouquetum primo loco excusum est, S. Leodegario procul omni dubio fuit coævus; cum enim lucubrationem suam inscripserit Ermenario proximo Leodegarii anno 678, ut infra probabimus, martyrio coronati, in episcopatum Augustodunensem successori, cui ante annum 692, ut ex tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ in episcoporum Augustodunensium catalogo fit perspicuum, in eumdem episcopatum jam alter successerat, consequens est, ut eam ante dictum annum 692 adornarit; imo vix dubium mihi apparet, hunc uno dumtaxat alterove ad summum anno post Sancti e loco martyrii ad monasterium S. Maxentii translationem, ante quam, cum de ea commemoret, haud dubie non scripsit, anno, ut post probabimus, 681 factam, S. Leodegarii gesta calamo excepisse. Cum nim, ut in Prologo fatetur, Ermenario episcopo Augustodunensi jubente, spiritualibus fratribus postulantibus, impatienterque inter ceteros, ut num. 61 loquitur, Ermenana abbatissa Cadurcensi compellente, lucubrationem illam aggressus sit, ii autem non diu verosimillime post memoratam translationem, utpote recenti plurimorum miraculorum, quæ in ea acciderant, fama memoriaque excitati, gesta S. Martyris litteris consignari, ab anonymo nostro instantissime postularint, verosimile mihi non est, eum alterove amplius anno moras nexuisse, antequam Ermenarii episcopi sui, Ermenanæ abbatissæ, fratrumque suorum spiritualium voto obsecundarit, ut scriptorum Historiæ litterariæ Franciæ, qui tom. 3 pag. 629 anonymi nostri lucubrationem usque ad annum 687 a recentioribus quibusdam differri improbant, opinioni propense accedam.

[22] At non eo modo eorumdem scriptorum sensa possum amplecti, [non tamen etiam pro certo, quomodocumque] dum anonymum nostrum, qua in re Mabillonium sibi prælucentem habuere, monachum Augustodunensem, & quidem S. Symphoriani fuisse indicant. Licet enim is tum num. 42, dum Winebertum, alias Winobertum, abbatem, unum e fratribus suis appellat, tum etiam alibi monachum se prodat, & quidem Augustodunensem, id est, ex urbe vel diœcesi Augustodunensi, dum in prologo jussu Ermenarii Augustodunensis episcopi sese manum Operi admovere indicat, nihil tamen suggerit, ex quo monachis S. Symphoriani Augustodunensibus certo debeat accenseri. Porro Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Leodegarii anonymum nostrum asserit, etiam testem fuisse in pluribus oculatum, probarique id putat tum ex his ipsiusmet anonymi edendi num. 35 verbis: Quod qui audire potuit, aut videre, verum credidit esse, quibus, ut affirmat, ille satis innuit, audisse se ex ore Ebroïni, Leodegarium, quod proxime narrarat, famis inedia consumendum esse; tum ex his ejusdem anonymi ab ipso editi cap. 13 sub finem: Cœperunt velocius contra naturam ejus (Leodegarii) labia recrescere similiter una cum lingua, nec non & verba vidi ultra solitum ab ejus ore effluere. Verum præterquam quod nihil suppetat, unde verisimile utcumque fiat, anonymum nostrum Ebroïno, ut ex hoc Leodegarium famis inedia consumendum audire potuerit, adfuisse, verba priori loco citata iniquam Ebroïni in Leodegarium sententiam proxime sequuntur, moxque, nullis aliis interpositis, hæc sibi habent subjuncta: Sed qui Heliam per corvum pavit in heremum *, nec suum ibi deseruit Famulum, ut verosimiliter non significent, quod ii, qui id ex Ebroïno audiverant, Leodegarium famis inedia consumendum crediderint, sed nihil aliud forte, quam quod ii, qui audire potuerunt aut videre, quam crudeliter famis inedia (neque enim sævum Ebroïni mandatum solo ore prolatum visu quisquam perceperit) Leodegarius torqueretur, futurum crediderint, ut reipsa sanctus Antistes famis inedia interiret.

[23] Forte etiam nihil aliud important, quam quod ii, [id probare Mabillonius contendat,] qui videre potuerunt aut audire, constructum esse tumulum, in quo Leodegarius sepultus esse ferebatur, verum id esse crediderint; illis enim verbis anonymus, qui subinde admodum obscurus est, hæc proxime præmiserat: In silvarum secreta eum (Leodegarium) jubet (Ebroïnus) retrudi, & de ejus morte quasi necatum * in aquis, fabulam mendacem confingere *, etiam tumulum sepulturæ ejus constituere * jussit, donec ipsum longæ famis inedia consumeret, quæ forte hunc sensum habent: Ebroïnus in sylvarum abdita Leodegarium, donec eum famis inedia consumeret, jubet retrudi, deque ejus morte, quasi necati in aquis, fabulam mendacem confingi, & tumulum, in quo sepultus esse diceretur, constitui. Utrolibet modo verba quod qui audire potuit &c accipiantur, nihil sane ex his Mabillonius pro opinione sua potest elicere, & numquam alioquin vel idcirco eliciet, quod nulla adduci queat ratio, ob quam auctori illi Seculo Benedict. cit. pag. 689 in Annotatis anonymus noster merito videatur iisdem verbis seipsum designare eum ad modum, quo S. Joannes in Euang. cap. 14 his, Et qui vidit, testimonium perhihuit seipsum designat. Quod jam ad hæc verba cœperunt velocius &c posteriori loco superius adducta attinet, vox vidi, ex qua etiam oculati testis nomen anonymo laudatus Mabillonius attribuit, legitur tantum apud ipsum, Chesnium ac in Ms. nostro, quod ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris transcriptum notatur, in ceteris omnibus abest; nihil autem suppetit, ex quo, an lectio Mabilloniana ut genuina admittenda, an vero ut adulterina rejicienda sit, quis certo definiat. Sane, sive vox vidi adsit sive absit, nihil oritur incommodi: si enim adsit, sensui non officit, si vero absit, non requiritur, ut sensus plenus evadat; posset nihilominus vel hinc quis forte suspicari vocem illam redundare, lectionemque, in qua abest, esse genuinam.

[24] [testis in pluribus oculatas;] Ut ut sit, rationes a Mabillonio allatæ, ut ex dictis liquet, tales sane non sunt, ut anonymo nostro testis oculati titulum certo vindicent; verum plurima, præsertim ex illis, quæ Leodegarius jam creatus episcopus Augustoduni seu gessit seu passus est, ea accuratione iisque adjunctis exponit, tamque asseveranter affirmat, ut hæc saltem eum vel propriis oculis aspexisse, vel certe ex testibus oculatis omni fide dignis audivisse, mihi habeam persuasum, idque eo firmius, quod is auctor, narrata, quam Leodegarius ab inimicis suis passus est, oculorum evulsione, mox subdat: Testes enim sunt multi illustres viri, qui aderant in præsenti; quibus ex verbis, cum in tempore præsenti dicat testes enim sunt multi illustres viri, satis aperte videtur innuere, viros illos illustres etiam tunc, cum scriberet, in vivis superfuisse, seque ex iis oculorum evulsionem a Leodegario patientissime toleratam, adjunctaque eam comitata, quibus adfuerant, didicisse.

[25] [alteram Ursinus scriptor pariter coævus;] Ursinus, qui alteram S. Leodegarii Vitam scripsit, quemque Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 3 pag. 631 & 654 priorem aut forte etiam abbatem monasterii Locociacensis prope Pictavium fuisse suspicantur, vicissim Leodegario coævus exstitit; hic enim, ut in Prologo indicat, Vitam Sancti nostri elucubravit jussu Ansoaldi Pictaviensis episcopi, urgentissimisque precibus Audulfi monasterii S. Maxentii abbatis, quorum ille, ut anonymus noster & Ursinus scribunt, corpus S. Leodegarii ad solum Pictaviense transferendi auctor exstitit, hic sub annum 681 transtulit. Quare ex iis, quæ num. 21 de anonymo disseruimus, unusquisque haud difficulter colliget, laudatum Ursinum, uti asserimus, Leodegario fuisse coævum, ut necesse non sit, idem vel simile ratiocinium hic iterum institui. Hujus auctoris lucubratio, uti etiam illa anonymi memorati, duas partes complectitur; prior Sancti Vitam seu Passionem exponit, posterior translationem ad agrum Pictaviensem, miraculaque in ea & ad Sancti sepulcrum patrata enarrat. Hæc eadem omnino sunt, quæ ab anonymo referuntur, atque id quidem iisdem fere verbis, quod nihilominus mirum nemini videri debet; id enim ex eo procul omni dubio accidit, quod uterque hic biographus eam dumtaxat lucubrationem hic descripserit, qua Audulphus abbas mox laudatus, ut ex num. 61 anonymi intelligitur, miracula translationem S. Leodegarii comitata, quæ propriis oculis aspexerat, summa fide complexus est, quamque Ursinus quidem ab ipsomet Audulpho, cum gesta Sancti, eo petente, conscriberet, haud dubie impetrarat; ille vero, ut num. 61 aperte innuit, vel ipsomet etiam Audulpho, vel certe Ermenana abbatissa Cadurcensi mittente acceperat.

[26] Quod ad lucubrationum, quas Ursinus & anonymus adornarunt, [neuter alteri verosimiliter præluxit; licet autem] priorem partem attinet, in hac nonnulla aliter anonymus, aliter Ursinus narrat; nonnulla etiam, quæ quantum ad substantiam eadem prorsus sunt, iisdem pariter fere verbis exponunt. Hinc fit, ut duplex hic quæstio oriatur; prima, an Ursinus anonymo, an potius hic Ursino præluxerit; altera, an anonymi, an Ursini in iis, in quibus dissentiunt, auctoritas potior debeat haberi. A priori duco initium. Memoratam Audulphi abbatis lucubrationem Ursinus æque ac anonymus, ut jam dictum est, præ oculis verosimillime habuit, ex eaque miracula in translatione Sancti patrata Operi suo inseruit; ille nihilominus id nuspiam vel verbo insinuat, hic vero num. 61 apertissime declarat, ut verisimile mihi sit, futurum etiam fuisse, ut lectorem moneret, si lucubrationem Ursini præ oculis habuisset, eamque ad Opus suum contexendum adhibuisset; quapropter, cum id non faciat, vix dubium mihi est, quin sine lucubrationis Ursinianæ subsidio gesta S. Leodegarii scripto mandarit. At, inquies, an ergo Ursino anonymus indubie præluxit? Valesius quidem tom. 3 Rerum Francicarum lib. 21 pag. 266 hunc minime nominatum nonnumquam ad verbum ab Ursino transcribi, indubitanter affirmat; verum Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 3 pag. 630 id ipsum suspicantur dumtaxat, proque indubio nullatenus habendum putant, cum Opus Ursini ante illud anonymi lucem forte aspexisse, loco citato etiam insinuent. Quare illorum opinio propius, quam Valesiana, ad meam accedit; puto enim, frequentem illum Ursini cum anonymo in iis, quæ narrat, etiam verbis tenus, consensum non oriri ex eo, quod alter alterum sæpe transcribat, sed ex eo, quod non semel jam laudata Audulfi abbatis lucubratio, quæ ambobus illis scriptoribus præluxit, quamque hi, nonnulla subinde pro arbitrio suo facta vel non facta mutatione, descripserunt, non sola miracula in translatione S. Leodegarii patrata, sed etiam præ nonnullis aliis atroces injurias sævissimaque tormenta, quibus ab Ebroïno ejusque asseclis S. Leodegarius necatus est, ex parte saltem fuerit complexa; præterquam enim, quod frequens ille anonymi cum Ursino, etiam verbis tenus, consensus ibi tantum, ut consideranti patebit, incipiat, ubi Ebroïniana in Leodegarium persecutio narrari inchoatur, duobus ultimis Vitæ, numeris nonnulla referuntur, quæ sane ad miraculorum, quæ in Sancti translatione acciderunt, classem minime pertinent, quæque tamen lucubrationi seu relationi suæ ipsummet Audulfum, qui in monasterio S. Maxentii abbas erat, etiam inseruisse, ex ecclesiæ in honorem S. Martyris ibidem ædificatæ aliisque adjunctis, quæ duobus num. cit. narrantur, satis mihi verisimile apparet.

[27] Discutienda nunc superest altera quæstio; utrius scilicet auctoritati, an anonymi, an Ursini in iis, in quibus dissentiunt, plus tribuendum sit. Valesius tom. 3 Rerum Francicarum, ubi pag. 262 auctoritatem ac fidem anonymi sine dubitatione se secutum, [anonymo Ursinus generatim a nonnullis postponatur;] asseruit, pag. 266 de Ursino sic pronuntiat: Ursinus … quoties dissentit a scriptore (anonymo scilicet) Vitæ Leodegarii, quem minime nominatum nonnumquam ad verbum transcribit, plerumque incertas relationes sequitur, & aliqua de B. Leodegario fatetur ipsemet se ignorare, dum scilicet, ut verosimillime vult Valesius, in Prologo dicit: Sin vero de ejus (Leodegarii) virtutibus aliquid prætermisi, nec studiose gessi, quin vero ignorantia intermittendo præterii. Valesio, in quantum Ursino anonymum præfert, Cointius & Pagius assentiuntur; hic quidem dum in Criticis tom. 3 ad annum Christi 668 num. 10 sic scribit: Hic (Ursinus) nonnumquam dissentit, nonnumquam consentit verbis tenus cum anonymo, qui Hadriano Valesio merito præferendus videtur; ille vero, dum in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 670 num. 3, sugillato Ursino, quod priorem Theodorici III Francorum regis proxime post mortem Clotharii III in Neustria & Burgundia principatum, qui paucorum mensium fuit, silentio prætereat, hæc subdit: Sunt & alia quædam corrigenda in Ursino, qui tantæ authoritatis, quantæ prælaudatus anonymus, apud probos judices numquam erit, adeo ut appareat, tres scriptores illos anonymum Ursino generatim in omnibus, & quidem longissime, præferre.

[28] [hic tamen in rebus Pictaviensibus; ille vero in Augustodunensibus] Verum ego anonymum Ursino non ita generaliter ubique præferendum existimo; distinguenda enim hic sunt ea, quæ S. Leodegarius Pictavii existens, nondumque creatus episcopus egit, ab iis, quæ ad episcopatum jam evectus, Augustoduni præcipue seu gessit seu passus est. In posteriorum relatione auctoritas anonymi, ut ex dicendis patescet, potior debet haberi, in narratione vero priorum, qua cura abbatialis in S. Maxentii, diœcesis Pictaviensis, monasterio S. Leodegario a Didone, ejus avunculo, Pictaviensium episcopo commissa, ejusque ad aulam per S. Bathildem reginam, hujusque filium Clotharium III evocatio & nonnulla alia, quæ anonymus prætermittit, accuratissime narrantur, summam utique fidem auctoritatemque Ursinus, qui temporum notas rebus, quas refert, frequentius, quam anonymus, & quidem recte etiam apponit, procul omni dubio meretur, tum ex eo, quod ipsemet, ut ex dictis num. 25 liquet, episcopatus Pictaviensis fuerit, adeoque res a Leodegario in eo gestas ex fideli saltem multorum, qui iis interfuerant, relatione (neque enim in iis testis oculatus ipsemet fuisse videtur) verosimillime, ut in Prologo innuit, didicerit, tum ex eo, quod Vitam S. Leodegarii ad petitionem Audulfi abbatis a se elucubratam Ansoaldo episcopo nuncuparit, qui ambo viri, cum alter S. Leodegarii in curam abbatialem S. Maxentii, alter Didonis in episcopatum Pictaviensem proximus successor exstiterit, cognationeque hic ultimus, ut ex anonymi num. 58 eruitur, cum Leodegario fuerit conjunctus, res sancti hujus Antistitis Pictavienses, seu quas Pictavii ante episcopatum gessit, probe perspectas habere potuerunt, de iisdemque edocere Ursinum, si quando in iis is a vero aberrasset.

[29] [partim ratione Ermenarii, cui Opus suum] In Vita S. Emmerammi episcopi martyris ad diem XXII Septembris apud nos edita num. 32 Commentarii prævii Ansoaldus Pictaviensis episcopus, res S. Leodegarii probe perspectas habere potuisse, indefinite dicitur; id sane mihi dubium non est; at probam exactamque rerum S. Leodegarii notitiam, quam is antistes actu, reque que ipsa habuit, non ad res Augustodunenses, sed ad solas fere Pictavienses extendendam existimo, quæ tamen etiam ad cognitionem decennii, quo Ursinus episcopatum Leodegarii Augustodunensem ante obitum Clotharii III definit, conducere potuerunt; cum enim in narratione eorum, quæ Leodegarius jam episcopus, Augustoduni præcipue gessit, aut passus est, Ursinus cum anonymo nonnumquam pugnet, consequens est, alterutrum a vero subinde aberrasse; porro cum anonymus Opus suum inscripserit Ermenario, qui quoniam ex abbate monasterii Augustodunensis S. Symphoriani proximus fuit S. Leodegarii in episcopatum successor, res proximi Decessoris sui in eodem episcopatu gestas probe pariter perspectas habere, de iisdemque anonymum, si quando is in iis a vero aberrasset, admonere potuit, consequens ulterius est, alterutrum episcopum, Ansoaldum scilicet Pictaviensem, cui lucubrationem suam Ursinus inscripsit, vel Ermenarium Augustodunensem, cui suam anonymus, res Leodegarii Augustoduni factas probe perspectas non habuisse, aut scriptorem lucubrationis sibi inscriptæ, cum is a vero deviaret, monere noluisse. Quare cum hoc ultimum minus verisimile appareat, superest, ut vel Ansoaldus vel Ermenarius res Sancti Augustodunenses probe perspectas non habuerit; oportet autem, ut id de Ansoaldo dicatur; de Ermenario enim idcirco dici non potest, quod is verosimillime quæcumque Leodegarius Augustoduni gessit, vel propriis oculis aspexerit, vel ex testibus oculatis audierit, quod luculenter in hunc modum nunc ostendo.

[30] Ea, quæ Leodegarius Augustoduni aut gessit aut passus est, [inscripsit, partim ex se potiorem fidem meretur.] exsilium, quo a Childerico rege mulctatus fuit, vel subsecuta sunt, vel præcesserunt; quæ exsilium subsecuta sunt, ab anonymo a num. 28 usque ad 34, uti etiam ab Ursino, quamquam paulo aliter, num. XI, 12 & 13 exponuntur; hæc Ermenarius, si non vidit, verosimillime ex testibus oculatis discere studuerit, reque ipsa didicerit, cum Leodegarium, in cujus episcopatum proxime successit, penitus dejecerint, miserrimeque afflixerint Augustodunum, cujus urbis ærumnæ Ermenarium, cum hanc ipsi, ut ex anonymo num. 19 intelligitur, rex Childericus, Leodegarium relegans, populo petente, commendasset, non parum tangere debebant: quæ exsilium præcesserunt, partim ab anonymo & Ursino, partim a solo anonymo referuntur. Priora, quæ ab Ursino æque ac anonymo narrantur, quæque acciderunt, cum Childericus Augustoduni, quo a Leodegario fuerat invitatus, ad solemnitatem Paschalem celebrandam versaretur, Ermenarium vel propriis oculis vidisse, vel ex testibus oculatis audivisse, ex eo mihi verisimile est, quod tunc, ut anonymus num. 19 docet, abbatis munere in Augustodunensi S. Symphoriani monasterio fungeretur, ab eoque, festivitate Paschali instante, præsenteque rege, haud dubie non abfuerit; posteriora quæ a solo anonymo narrantur, quæque ecclesiam a S. Leodegario variis ornamentis ditatam, sacras S. Symphoriani martyris reliquias honorifice translatas, mœniaque urbis restaurata præsertim spectant, haud dubie Ermenarius, cum jam monasterii S. Symphoriani Augustoduni abbas esset, a Leodegario proximo decessore suo fieri conspexerit, aut ab eo facta esse, ex testibus fide dignis, certissime didicerit, ut jam liqueat Ermenarium omnia, quæ Leodegarius Augustoduni gessit, seu passus est, vel propriis oculis conspexisse, vel ex testibus oculatis audivisse, adeoque & probe perspecta habuisse, aut certe melius, quam Ansoaldus, qui procul a Leodegario Pictavii morabatur. Quapropter cum anonymus S. Leodegarii biographus Ermenario, qui eum, sicubi in rebus Augustodunensibus Sancti a veritate deviasset, monere potuisset, verosimiliterque monuisset, lucubrationem suam inscripserit, atque ipsemet insuper monachus vel Augustoduni vel certe in episcopatu cognomini exstiterit, potiorem fidem, quam Ursinus, qui procul inde in episcopatu Pictavensi versatus est, indubie meretur, quando in narrandis rebus, quas S. Leodegarius Augustoduni gessit, inter sese dissentiunt.

[31] [tertiam minus vetustam scripsit alter anonymus,] Tertia e præcipuis S. Leodegarii Vitis, quæ apud nos Ms. exstat, ab altero auctore anonymo, exarata est; hic illam in duos libros partitur, statimque ab initio monachum se prodit, dum in Prologo indicat, se scribere imperio cujusdam patris sive abbatis, cui non possit non obtemperare, & quidem Morbacensem, dum monachos, ad quos scribit, nunc Fratres carissimos, nunc Patres venerandos nominat, hosque initio libri 2 innuit Alemannos fuisse, qui caput sancti Martyris penes se esse dicerent; id autem e monachis Alemannis, ut infra videbimus, Morbacenses contendunt, ut dubium non appareat, quin hi hic designentur. Scripsisse videtur uno tantum seculo aut paulo serius post Leodegarium; insinuat enim, ætate sua fuisse notissimum, quod plures viri illustres principesve, qui in Francorum regno tunc dominabantur, parentes sive consanguinei S. Leodegarii existerent. Opus suum, ut jam monui, in duos libros partitur; in posteriori, qui inscribitur De miraculis S. Leodegarii, hæc habet: Omissa igitur fastidifera multiplicitate, dicemus pauca de illis miraculis, quæ legimus esse facta in partibus Aquitaniæ, ubi corpus sancti Martyris colitur summa veneratione. Dicemus & de illis pauca, quæ vidimus, dum maneremus in Gallia; lætatur namque Gallia venerandis sancti Martyris oculis illuminata; post habemus illa narrare, quæ videndo didicimus in finibus Alamanniæ, ubi gloriosum caput inclyti Militis dignis laudibus, sancti Patres veneramini.

[32] [quæ vix aliquid præter Ursinum suppeditat,] Tria ergo promittit miraculorum capita, nempe Aquitanica, Gallica & Alamannica; sed apographum nostrum, quod ex Ms. monasterii Caritatis transumptum notatur, solis narratis Aquitanicis, quo etiam vitio Legendarium Fuliense a Mabillonio seculo 2 Benedict. pag. 679 citatum laboravit, lectorem suum destituit, suntque illa prorsus eadem, quæ ab Ursino & anonymo, de quibus supra, enarrantur. In priori solam Vitam ab Ursino conscriptam exhibet, sed hanc varie interpolat; etenim ea omnia sedulo omittit, quibus videri Ursinus utcumque potest, Leodegarium Ebroïno seu comparare seu facere æqualem; maxime nimirum offendebat, ut ait, patrem seu abbatem, cujus jussu scribit, quod antiquus ille ejusdem Passionis (S. Leodegarii) scriptor (Ursinus scilicet, neque enim alium præ oculis habuisse videtur) injuste & sine discretionis temperamento B. Leodegarium, nefariumque illius persecutorem Hebroïnum pluribus in locis æquales facere non dubitaverit. Ad hæc Ursiniano textui colloquia pro arbitrio a se conficta subinde inserit, præterque ea, & pauca initio lib. 1 & 2, nihil fere singulare habet, quod non in Ursino legatur.

[33] Quapropter hunc auctorem, cum nec lib. 2, ut jam innuimus, ampliorem, quam Ursinus aut anonymus noster vetustior, Miraculorum S. Leodegarii notitiam subministret, [ideoque hac & binis aliis brevioribus Vitis omissis,] typis vulgandum non censemus, uti nec vulgandum Mabillonius censuit; illum nihilominus ob ea præsertim, quæ initio lib. 1 & 2 habet, in hoc Commentario prævio subinde citabimus, idque præcipue, ubi de illustri sancti Martyris prosapia, deque celebri ejus cultu sermo erit. Porro præter tres jam memoratas S. Leodegarii Vitas exstat insuper apud nos duplex alia; altera nempe Historiæ Ms. Sanctorum Namurcensium inscripta, altera anno 1643 a P. Petro Possino, Societatis nostræ sacerdote Tolosa, ex Ms. Moysacensi, cum aliis nonnullis brevioribus Sanctorum Vitis huc transmissa: ast utraque compendio fere ea tantum tradit, quæ ab anonymis & Ursino, de quibus supra, fusius explanantur, ut operæ pretium non fuerit alterutram excudere. Mabillonius in Analectis pag. 20 recentioris editionis etiam assignat Vitam metricam S. Leodegarii in codice S. Galli ante annos octingentos conscriptam: Vita, inquit, S. Leodegarii episcopi Æduensis exstat in codice sancti Galli ante annos octingentos metrice scripta duobus libris, quorum alter Vitam, alter Miracula complectitur. Prologus ita incipit:

Carmina plura nitent studio florente peracta.

Verum ego Vitam illam metricam neque in excusis nostris voluminibus, neque in Mss. codicibus & apographis, quantacumque adhibita diligentia, invenire potui, dubitoque, an inventa multum ad illustranda S. Leodegarii Acta conduxisset; ipsissima enim forte dumtaxat est anonymi vetustioris aut Ursini lucubratio versibus reddita.

[34] Solas itaque duas Vitas S. Leodegarii vetustiores, quarum altera ab anonymo, [solas duas vetustiores edemus.] altera ab Ursino conscripta est, Commentario huic prævio subnectemus; priorem quidem ex codice signato PMS. 16, quem cum Apographo Ms., quod cum Ms. Cornelii Duyn collatum notatur, nos contulimus, uti etiam cum editione Chesniana & Mabilloniana, cum Ms. Broniensi, Ultrajectino S. Salvatoris & Broniensi altero, ex quo cum duobus penultimis Mss. & binis mox nominatis editionibus collato etiam mortem S. Leodegarii, adjunctaque eam proxime antegressa & subsecuta fere descripsimus, quod ea a codice & Ms. primo apographo abessent; posteriorem, ut fidem a Majoribus nostris tom. 1 Februarii pag. 222 num. 86 datam liberemus, ex quatuor Mss. excellentissimis, scilicet ex codice, qui notatur Q Ms. 5, quique seculo XIII scriptus videtur, ex altero paris vetustatis codice signato P Ms. 159, & binis Mss. apographis, quorum alterum excerptum notatur ex Ms. S. Maximini Treviris, collato cum Mss. ecclesiæ S. Audomari, Bonifontis & Marchianensis cœnobii, alterum ex Ms. S. Benigni Divionensis & codice Romarici montis invicem collatis. Quatuor illa Mss. inter se contulimus, atque insuper cum editione Mabilloniana, quæ anno 1669 primum prodiit, ac cum Ms. Divit-augiensi, quod anno dumtaxat 1748 acquisivimus, quodque propterea, uti etiam editio Mabilloniana, Majoribus nostris prælucere non potuit, cum anno 1658 tomum 1 Februarii ediderunt. Ceterum utramque jam memoratam Vitam debitis Annotatis elucidabimus, ubi id in Commentario sufficienter præstitum non fuerit, iisque subinde variantes lectiones inseremus, quæ jam ante in margine Vitæ edendæ notatæ non fuerint, notabilioresque nihilominus exstiterint.

[Annotata]

* cruciatus

* id est, in agro Atrebatensi,

* al. eremo

* al. necati

* al. confingi

* al. constitui

§ III. Illustris Sanctorum Prosapia exponitur.

[Etsi ex S. Leodegarii biographis recte ejus prosapia non noscatur,] Gloriosus ac præclarus Leodegarius terrena generositate nobiliter exortus est, inquit coævus anonymus, cujus ac aliorum verba ad generis excellentiam pertinentia etiam Gerino illius germano fratri applicanda esse, non est, quod moneam. Beatus Leodegarius ex progenie celsa Francorum ac nobilissima exortus est, ait Ursinus, & uterque, suppressis progenitorum nominibus, mox indicat, avunculum ipsi fuisse Didonem, episcopum Pictavensem. Idem hoc testantur passim veteres scriptores alii, ubi de Didone sermonem instituunt; verum cum nihil præterea adjiciant de stirpe ipsiusmet Didonis, eorum testimoniis, veluti ad præsens institutum non conducentibus, supersedebimus. Tertius S. Leodegarii biographus, quem deinceps titulo Anonymi Morbacensis plerumque distinguemus, sub initium lib. 1 ita disserit: Illum etenim (Leodegarium) clarissimi inter Francorum principes non mediocris potentiæ parentes genuerunt: de quorum ingenuitate, quoniam adhuc plures ejusdem prosapiæ principantur in glorioso regno Franciæ, non fuit opus hic plura dicere. In illis enim, si cupit quis, valet experiri, quam nobili ortu Vir beatus, de quo loquimur, enituerit. Altam hæc omnia de illustrissima Sanctorum familia cogitationem excitant, sed generalem dumtaxat ac indefinitam; cum ne posterior quidem scriptor verbo significet, quibus in partibus regni Francorum, quibus titulis, quave auctoritate, dum ipse scriberet, principarentur, aut qua via ex Sanctorum stirpe originem ducerent. Nihilominus anonymus hic scriptor posterior nonnihil conducet ad confirmandam proximam Bereswindæ, Ethiconis Alsatiæ ducis uxoris, cum sanctis Gerino & Leodegario sanguinis conjunctionem, dum nonnullorum de hac asserta protulero.

[36] [ex hac tamen Bereswinda Ethiconis ducis uxor, cum hanc alii materteram] Bereswinda, sive alias Berehsinda, Berschinda, Bersinda, Berswinda, Bruswinda, quæ, ut jam innui, matrimonio juncta fuit cum Adalrico duce, quem alii Atticum, plures Ethiconem appellant, Sanctorum nostrorum exstitit matertera, si accurate notavit auctor anonymus seculi XI in Vita S. Odiliæ, virginis abbatissæ Hoemburgensis in Alsatia, part. 2 Seculi 3 Benedictini pag. 488; ibi enim hæc habet: Temporibus Hilderici imperatoris erat quidam dux illustris, nomine Adalricus, qui etiam alio nomine Edichin dicebatur, ex nobilissimis parentibus generis nomen sortiens, Galliensium territorio oriundus… Hujus ergo thalamis venerabilis conjux adhærebat, ex nobilissimis progenitoribus orta, nomine Berehsinda, sicut adsertione plurimorum didicimus, adfinitate S. Leodegarii redimita, soror beatissimæ Sigrandæ, matris ipsius sanctissimi Leodegarii. Sigrandæ, seu potius Sigradæ, nomen fuisse Sanctorum nostrorum genitrici, constat ex epistola consolatoria, quam S. Leodegarius ad ipsam direxit post obitum Gerini, fratris sui & alterius ejusdem filii, quamque sic orditur: Dominæ & sanctissimæ genitrici Sigradæ, quæ antea per cognationem carnis, modo per conjunctionem spiritus facta es vera mater… Leodegarius servus servorum Jesu Christi Salvatoris nostri. Ethiconis ducis uxori nomen fuisse Bruswindæ, testatur quoque auctor Vitæ antiquioris S. Odiliæ, cujus ex codice, omni fere ex parte mutilo, aliquot fragmenta protulit Hieronymus Vignier inter probationes ad Tabellas genealogicas domorum Alsatiæ, Lotharingiæ & Austriæ pag. 63. Verba huc spectantia describo. Dum igitur dux Ethico & Bruswinda uxor ejus post piam conversationem ad longos annos pervenissent, tandem volente Domino, uterque magno pietatis instinctu cum beatissima Odilia eorum filia vitam finire summo ardore flagitaverunt.

[37] Bereswindam similiter nuncupant jam num. 14 laudatus incertus auctor Fragmenti historici, [Leodegarii, alii hunc illius faciant avunculum,] ab Urstisio præfixi Chronico Alberti Argentinensis atque a Chesnio recusi tom. 1 Scriptorum Franciæ pag. 783, & jam num. 14 pariter laudatus anonymus alter in Historia Novientensis monasterii apud Martenium tom. 3 Anecdotorum col. 1129: sed hi alium inter Sanctos nostros & Bereswindam sanguinis nexum faciunt; illos nempe tam hujus, quam Bilihildis, quæ Childerici II regis conjux erat, avunculos faciunt. Prioris verba hæc sunt: Leudesius namque, cum Majordomus esset, duxerat uxorem de prosapia sancti Sigismundi regis, genuitque ex ea Athicum seu Adalricum, qui patre adhuc superstite, & Hilderico regnante, uxorem duxerat Berswindam nomine, filiam sororis sancti Leodegarii, sororem videlicet reginæ. Ob hanc causam consanguinitatis a præfato rege ducatum Germaniæ adeptus est. Consonat pene ad verbum auctor posterior, sed ista interserit: Athicus … uxorem duxit Berswindam, filiam sororis S. Leodegarii episcopi martyris, & Garini comitis Pictavenfis, fororem videlicet reginæ. Huic sententiæ subscribit laudatus Vignerius pag. 2, additque Bereswindam a nonnullis perperam appellari Sororem S. Leodegarii; verisimillime dicere voluerit sororem matris S. Leodegarii.

[38] Verumtamen sororem matris S. Leodegarii appellare pergunt eruditi nunc passim omnes, [fuisse videtur, idque ex eo verosimilius fit, quod ii, de quibus anonymus] nominatim Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Odiliæ, & tom. 1 Annalium pag. 489; Georgius Eccard in Originibus serenissimæ ac potentissimæ familiæ Habspurgo-Austriacæ col. 12, Joannes Hermannus Schminckius in Dissertatione Historico-genealogica, quam laudatus Eccardus probationibus suis adjecit col. 249 & seqq.; quos solos nomino, quia ipsi sententiam a Vignerio admissam improbant & argumentis impugnant. Hæc argumenta apud ipsos videri possunt; sive enim Bereswinda fuerit Sanctorum matertera, sive iidem Sancti fuerint avunculi Bereswindæ, verum manebit, proximam fuisse hos inter & istam sanguinis conjunctionem, ac proinde etiam, servata proportione inter Sanctos nostros & omnes liberos, nepotes ac posteros Bereswindæ ex Ethicone duce, a quo & per quos eruditiores genealogi origines deducunt serenissimarum domuum Habsburgo-Austriacæ & Lotharingicæ.

[39] Porro inter Bereswindam & sanctos nostros Leodegarium & Gerinum proximam intercessisse sanguinis conjunctionem, [Morbacensis loquitur, Leodegarii fuerint consanguinei, isque verosimiliter] potest etiam, ut supra jam monui, ex anonymo nostro posteriori non parum confirmari seu potius verosimilius reddi; is enim, ut ex dictis num. 31 liquet, monachus Morbacensis verosimillime exstitit; quapropter dum eos, de quibus per verba num. 35 adducta loquitur, quique ejus tempore in glorioso regno Franciæ principabantur, ex illustri S. Leodegarii prosapia fuisse significavit, verosimillime ad ducis Ethieonis posteros respexerit, præcipueque ad Eberhardum ejusdem Ethiconis ducis & Bereswindæ, ut mox videbimus, ex Adalberto eorum filio nepotem, ac proin hic Eberhardus, qui, ut de speciali S. Leodegarii cultu agentes probabimus, monasterium Morbacense condidit, ex illustri S. Leodegarii prosapia verosimillime exstitit; unde verisimilius fit, Bereswindam, ejus aviam, quod a pluribus asseritur, cum eodem sancto Antistite sanguinis vinculo fuisse conjunctam.

[40] [respexerit ad ducis Ethiconis posteros, præcipueque ad Eberhardum,] Quod vero anonymum Morbacensem ad Ethiconis seu Adalrici posteros, adeoque etiam ad Eberhardum, ejus nepotem respexisse, diximus, nobis primo visum non est; præivit nempe Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Odiliæ, ubi textum laudati Morbacensis anonymi sic excipit: Quibus verbis designare videtur auctor ille Adalrici (seu Ethiconis) posteros, qui Alesatiam Austrasii regni partem administrasse memorantur. Etsi enim eo tempore Francorum nomine Neustrasii proprie appellabantur; tamen regnum Francorum etiam continebat Austrasiam, quæ Francia Austri & regnum Orientale dicta est. Nec aliam fortasse ob causam Eberhardus, ipsius Adalrici (ut aiunt) filius, cœnobium Murbacense in honorem S. Leodegarii, adfinis utique sui dedicari curavit dux Sueviæ|, comes Alsatiæ. Ita ille, sed Eberhardum Adalrici seu Ethiconis filium perperam appellat; is enim non Ethiconis & Bereswindæ filius, sed, ut a nobis jam nominatus fuit, ex Adalberto eorum filio nepos exstitit.

[41] [ejusdem Ethiconis & Bereswindæ non filium, sed nepotem ex filio] Id clarissime profitetur ipsemet Eberhardus in Charta pro dotatione monasterii Murbacensis apud Mabillonium tom. 2 Annalium pag. 701, dicens: Ergo ego in Dei nomine Eberhardus, filius Adalberti, quondam ducis, etsi vilissimus Christi famulus, dum non habetur incognitum, qualiter ante hos annos, una cum conventu pontificum sacerdotum & germano meo Leutfredo duce & conjuge mea Emeltrude … monasterium ædificavi. Idem non minus clare affirmant tam idem Eberhardus, quam Leutfridus seu Liutfridus frater ejus, in Charta donationis factæ monasterio Honaugiensi apud eumdem Mabillonium pag. 696, ubi ita loquuntur: Liutfridus & Eberhardus cogitantes pro animabus nostris vel pro æternæ retributionis venia, propterea complacuit nobis animus, ut de ipsa insula, quæ dicitur Hohenaug, & Rhenus circuit, de parte nostra, quantumcumque genitor noster Adalbertus dux nobis moriens dereliquit, ad ipsum monasterium condonare deberemus. Hunc autem Adalbertum filium fuisse Ethiconis ac Bereswindæ, fratremque S. Odiliæ, constat similiter ex Fragmento Vitæ S. Odiliæ per coævum conscriptæ, in quo paulo post verba num. 36 recitata ista sequuntur: Sed vix elapsi sunt aliquot menses, quod venerabilis princeps Ethico dulciter animam efflavit, consolante eum & roborante B. Odilia. Domina autem Bruswinda nono post maritum die similiter expiravit & sine ullo morbo, cum esset in sacello B. Joannis. Interim venerunt ad exsequias parentum Ethico (secundus) dux & Adalbertus dux pariter, Ethiconis & Bruswindæ gloriosissima progenies.

[42] [Adalberto, cui præter hunc Eberhardum & Liutfridum filios] In eodem porro Vitæ Fragmento etiam Ethiconis secundi ac Adalberti enumerantur aliquot filii; Frequenter, inquit auctor, veniebant (Ethico secundus & Adalbertus) ut a beata sorore (Odilia) verba vitæ acciperent, nec frustra; post aliquot enim annos præfatos duces ita Domino subjugavit, ut non tantum illi bona sua fundandis monasteriis impenderent, sed illius nepotes tam Etichonis, cujus filii fuerunt episcopus Argentinensis æquivocus & Albericus comes, quam Adalberti liberi, Eberhardus scilicet & Luitfridus, sed etiam Hugonis, qui ante parentes suos (Ethiconem I & Bereswindam) defunctus erat, largiter monasteria dotaverint, & construxerint, & omnes fere se Dei servitio tam masculi quam fæminæ, abjecto sæculi fastu, mancipaverint: inter quos Eberhardus, Alberici comitis filius, Ethiconis II scilicet nepos, aliusque ab Eberhardo filio Adalberti.

[43] Ceterum huic Adalberto, præter Eberhardum & Liutfridum filios, [tres insuper filiæ fuerunt.] fuisse tres filias, Eugeniam, Attalam & Gundelindam, probatum est tom. V Septembris ad diem XVI, quo Eugenia, quæ S. Odiliæ amitæ suæ in Hohenburgensi Alsatiæ parthenone successit abbatissa, colitur ut Sancta. Fuit & Attala virgo Deo consecrata, ac prima quidem præfuit abbatissa Argentoratensi monasterio, quod ab Adalberto patre in honorem S. Stephani exstructum fuit; & ipsa cultum obtinuit, uti probabitur ad diem III Decembris. Gundelinda similiter virginis, Abbatissæ ac Sanctæ titulis plerumque insignitur, at, prout diximus in S. Eugenia, nescitur, an aliquo determinato die celebretur festiva ipsius commemoratio. De S. Odilia earumdem amita agendum erit ad diem XIII Decembris. Hujus autem sanctæ virginis ac proinde omnium hactenus nominatorum, aliorumque posterorum Ethiconis ducis ac Bereswindæ consanguinitatem cum SS. Leodegario & Gerino confirmat antiquus lapis, qui exstat in monte S. Odiliæ, cuique incisæ sunt tres effigies, Ethiconis nempe ducis, S. Odiliæ filiæ ipsius, & S. Leodegarii, prout videre est in adjuncta figura, Chalcographi nostri manu æri incisa ad exemplar Mabillonii, qui monumentum istud, utpote sexcentorum circiter annorum, scalpro dignum judicavit & Annalibus Benedictinis inseruit tom. 1 pag. 489.

§ IV. Quandonam natus sit S. Leodegarius, quo ætatis suæ anno diaconus ordinatus & an ante obtentum episcopatum fuerit monachus.

[S. Leodegarius anno circiter, ut conjicitur,] Biographi nostri sicut nihil suppeditant, unde locum natalem Sanctorum nostrorum eruaamus, ita quoque nihil, unde discamus, uter fuerit natu major, Leodegarius, an Gerinus. Tempus natale S. Leodegarii (nam de eo solo ut deinde agamus usque ad tempus martyrii, cogit nos documentorum penuria) conjiciunt eruditi ex iis, quæ leguntur apud biographos de educatione ipsius commissa Didoni avunculo suo, Pictavensium episcopo. De ea educatione hæc tantum habet anonymus vetustior: Cumque a Didone avuncuculo suo Pictavis urbis episcopo, qui ultra adfines suos prudentia divitiarumque opibus insigni copia erat repletus, fuisset strenue enutritus & diversis studiis, quibus sæculi potentes studere solent, ad plene in omnibus disciplinæ lima politus, in eadem urbe ad onus archidiaconatus fuit electus. Ista aliquanto explicatius Ursinus: A primævæ ætatis infantia a parentibus Lothario Francorum regi est traditus, ab eodem vero rege non post multum temporis Didoni præsuli Pictavensis urbis, avunculo suo, scilicet ad imbuendum litterarum studiis datus est: quem idem præsul cuidam Dei sacerdoti, viro prudentissimo, ad erudiendum tradidit, qui eum per annos plurimos magnis curis edocuit, edoctumque pontifici reddidit… Cum fere viginti esset annorum, ad officium diaconatus electus est atque ab ipso pontifice consecratus. Deinde non post multum temporis archidiaconus effectus &c.

[45] [616 natus, anno ætatis suæ circiter] Per Lotharium Francorum regem designari hic Clotharium ejus nominis secundum, ostensum jam est tom. VI Septembris pag. 459 & sequenti in S. Emmerammo episcopo martyre, patebitque ex infra dicendis. Regnavit autem is Clotharius usque ad annum 628, quo obiit; proindeque ante dictum annum Dido S. Leodegarii avunculus tenuit Pictavensem cathedram. Sed anno 625 istam cathedram adhuc tenebat Joannes ejus nominis primus, qui, teste Flodoardo lib. 2 Historiæ Remensis cap. 5, tamquam Pictavensium episcopus interfuit concilio Remensi primo, quod dicto anno 625 probabilius celebratum est, atque hinc denuo sequitur, educationem S. Leodegarii a rege Clothario commissam fuisse Didoni intra annos 625 & 628. Plura non addo, quia hæc & alia operose probata sunt laudato tom. Septembris, ubi S. Emmerammo abjudicatus episcopatus Pictavensis, quem aliqui ipsi attribuerant. Denique cum dicatur S. Leodegarius a primæ * ætatis infantia Clothario regi traditus & non post multum temporis Didoni episcopo, inde verisimiliter conjicitur decennis circiter fuisse, dum ad hunc avunculum suum pervenit, figiturque ejus nativitas circa annum 616, & secundum hanc epocham ordinantur reliqua ejus gesta.

[46] [20 diaconus ordinatus est. aliter sentit Cointius,] Sic qui tempus collati per Didonem Sancto diaconatus determinant recentiores eruditi, plerumque signant circa annum 636, quia auctore Ursino: Cum fere viginti esset annorum, ad officium diaconatus electus est, atque ab ipso pontifice (Didone) consecratus. Dixi plerumque, quandoquidem Cointius quamquam natalem fixerit circa 616, diaconatum tamen distulit in annum 645, quia cum apud Chesnium verba Ursini sic referantur: Infra viginti annos ad officium diaconatus electus est, atque ab ipso pontifice consecratus, ita ea interpretatus est, ut Sanctus ad Ordinem diaconatus provectus sit, cum apud avunculum mansisset annis fere viginti. Fatetur tamen etiam de annis ætatis verba hæc intelligi posse, inquiens: Si tibi, qua sumus usi, displicet interpretatio, & viginti annos, infra quos Leodegarius diaconatum suscepit, ad ejus ætatem, non autem ad mansionem, quam apud avunculum Pictavensem episcopum egit, referendos putas, ita ut officium diaconatus adolescenti vicesimum ætatis annum haud adepto collatum velis, adscribe anno Christi sexcentesimo tricesimo quinto, quæ de Leodegarii diaconatu narranda in hunc usque annum distulimus.

[46] [sed opinionem suam non sat probat ex textu Ursini,] Rationes porro, ob quas priore sua interpretatione standum arbitratur, mox allegans, pergit: At prius adverte, non deesse argumenta, quibus opinionem nostram valide confirmare possimus. Primum petitur a synodalibus decretis; vetabant enim diaconum ante ætatem viginti quinque annorum ordinari, nec facile nobis persuademus, ea Didonem episcopum in gratiam Leodegarii nepotis transgressum esse. Secundum sumitur a multiplici eruditione, qua Leodegarius, ut auctores Vitæ coætanei scribunt, ceteris antecellebat, cum factus est diaconus, tot enim scientiarum capax haud videtur ætas, quæ minor sit vicenaria. Tertium argumentum petit Cointius a verbis Fortunati in Vita S. Germani Parisiensis episcopi, quæ duplicem quoque interpretationem patiuntur, & quæ ipse eodem suo sensu interpretanda esse, probaverat tom. 1 Annalium Francorum contra plerosque neotericorum, qui dicta verba ad ætatem S. Germani transtulerant. Sed tertium illud argumentum tum dumtaxat vim aliquam obtinere posset, quando constaret, textum Vitæ S. Leodegarii, a Cointio prolatum ex editione Chesnii, esse genuinum Ursini.

[47] Non esse, nobis persuasum est, primo quidem, quia sicut monuimus, [quem affert, cum is genuinus non sit; Scriptores tamen Galliæ] editio Chesniana tam frequenter ac notabiliter differt in aliis ab editione Mabilloniana, & ab omnibus nostris Ursini apographis, ut dubium non supersit, quin ejus deinde mutatus sit stylus adinstar editionis Surianæ. Secundo quia licet in editione Mabillonii & in nostris Apographis frequenter quoque occurrat varia lectio, quod fere accidit, dum idem Opus a multis describitur, hoc tamen loco nulla est variatio aut vocum transmutatio, & ubique legitur: Cum fere viginti esset annorum, præterquam in Apographo Divionensi, ubi ita legitur: Et esset annorum viginti. Imo ipse Surius, cujus editioni passim ita consonat editio Chesnii, ut Mabillonius, cui Majores nostri non repugnant, dicere non dubitaverit, vulgatum esse a Chesnio Opus Ursini ex interpolatione Suriana; Surius, inquam, ipse Ursini verba in hunc modum transposuit: Annos fere viginti natum (Leodegarium) diaconum ordinavit (Dido.) Hinc conjicias, codicem, unde, mutato stylo, Ursinum edidit Surius, nostris apographis fuisse consonum. Tertio quia hæc est communis hodiedum eruditorum opinio: nam si Galliæ Christianæ auctæ scriptores Benedictinos excipias, neminem novi, qui Chesnii lectionem hic sequendam contenderit, vel Cointii opinionem secutus sit, ex quo Mabillonii editio lucem conspexit. Omnes, ubi tempus memorant suscepti a S. Leodegario diaconatus, notant annum ætatis vigesimum aut fere vigesimum.

[48] Benedictini Galliæ Christianæ auctæ scriptores, quos mox excipiebam, [Christ. auctæ Cointio assentiuntur,] tom. IV col. 349 in S. Leodegario distincto charactere recitant ista verba: Infra viginti annos ad officium electus diaconatus & consecratus. Deinde non multo elapso tempore archidiaconus effectus, omnibus diœcesis ecclesiis præfectus, quæ manifeste desumpta sunt ex editione Chesnii. Tum nulla facta mentione editionis Mabillonianæ aiunt: Hic exurgit difficultas, an viginti anni, infra quos Leodegarius ad diaconatum evectus, ad ejus ætatem, an ad mansionem, quam apud Didonem episcopum egit, referri debeant. Ad ætatem refert Mabillonius, cum ait: Intra vigesimum ætatis annum &c; ad mansionem vero Cointius, & quidem maxima cum probabilitate. Nempe propter tria argumenta, relata superius ex Cointii Annalibus, quæ subjiciunt cum hac tamen clausula: Quamquam his omnibus (Cointii argumentis) respondere, non est arduum, nec sua caret verisimilitudine sententia contraria. Sed hic hallucinati sunt laudati scriptores, quando verba editionis Chesnianæ infra viginti annos ad Sancti ætatem a Mabillonio relata fuisse crediderunt. Mabillonius quippe tom. 1 Annalium pag. 439, ubi de S. Leodegario ista scripsit: Quem Dido Pictavorum episcopus, ipsius avunculus, diaconum infra vicesimum ætatis annum ordinavit, non exposuit proxime citata verba editionis Chesnianæ; sed hæc genuini Ursini in sua editione Seculo secundo Benedictino pag. 699: Cum fere viginti esset annorum &c, quæ, sicut illa, non patiuntur sensum duplicem, nec ad mansionem referri queunt, & contra quæ proinde nullum robur habet tertium Cointii argumentum.

[49] [ad cujus argumenta petita a statutis synodalibus,] Id si observassent, non dubito, quin, relicta Chesnii lectione ac interpretatione Cointii, nobiscum Mabillonii sententiæ fuissent subscripturi, & ad duo priora Cointii argumenta responsuri, si quis iisdem uti vellet adversus genuinum Ursini textum, quod minus arduum judicassent, quandoquidem is unum dumtaxat sensum admittat. Nos sane eo casu responderemus, canonibus quidem vetitum fuisse, ne quis ante vigesimum ætatis annum ordinaretur diaconus; at constare etiam exemplo non uno, aliquando justis de causis fuisse dispensatum. S. Theodorus Siciota, cujus Acta a discipulo conscripta dedimus tom. III Aprilis ad diem XXII, anno ætatis suæ decimo octavo diaconus & presbyter ordinatus est. Cum autem Theodosius episcopus eapropter incusaretur, respondit, se non ignorare id canones non permittere, … sed quemadmodum ipse Paulus Timotheum ætate juvenem episcopum constituit, & ego (aiebat) in nomine Domini hunc propter ejus probitatem presbyterum institui, significavit enim mihi Deus, eum esse dignum hoc munere. En exemplum & causam dispensationis. Alterum habemus exemplum in sancto & venerabili Beda, qui in Epitome seu Recapitulatione chronica Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum de se ipse testatur: Nono decimo autem vitæ meæ anno diaconatum … per ministerium reverentissimi episcopi Johannis, jubente abbate, suscepi. Tertium exemplum præbet hic ipse tomus noster ad diem I Octobris in S. Remigio, qui etiam reluctans episcopus consecratus est anno ætatis vigesimo secundo, quamvis trigesimum exigerent canones.

[50] [& a multiplici Sancti nostri eruditione,] Secundum, quo oppositam sententiam confirmari arbitrabatur Cointius, argumentum, ipsammet causam seu rationem continet, ob quam in jam relatis exemplis facta sit canonum relaxatio, nempe pietatem, vitæ sanctitatem, eruditionem ac prudentiam, quibus alios anteibant Theodorus, Beda, Remigius; quæ dotes quanto magis ac certius eluxisse probantur in S. Leodegario, tanto minus suspectus fiet Dido episcopus temeriritatis, inobservantiæ sacrorum canonum vel nimii amoris in Filium sororis. At tot scientiarum capax haud videtur ætas, quæ minor est vicenaria. Respondeo, verum esse, quod communiter in hujuscemodi ætatis hominibus non reperiantur tot scientiæ; sed quo minus mihi ista incapax videatur, prohibent exempla etiam plura magnorum in ea ætate virorum, de quibus dici potuit, quod S. Hieronymus in epistola ad Pammachium dixit de Origine: Magnus Vir ab infantia, & S. Augustinus de filio suo Adeodato lib. 9 Confessionum cap. 6: Adjunximus etiam nobis puerum Adeodatum … annorum erat fere quindecim, & ingenio præveniebat multos graves & doctos viros.

[51] [cum fieret diaconus, respondetur.] Præterea demus tantisper, deesse exempla. Quænam est illa multiplex eruditio, qua S. Leodegarius, ut auctores Vitæ coætanei scribunt, cum factus est diaconus, ceteris antecellebat, & cujus haud capax visa est ætas illa Cointio? Anonymus vetustior de diaconatu S. Leodegarii nominatim non loquitur, nedum qua ætate quave eruditione tunc esset, exprimit. Ursinus ait, sanctum Puerum sacerdoti cuidam erudiendum ab avunculo episcopo fuisse traditum, & cum edoctus esset, receptum ac sub custodia disciplinæ retentum, dein nihil speciatim de eruditione adjiciens, diaconatus susceptionem memorat verbis supra citatis. Fateor, mox addit Ursinus: Deinde non post multum temporis archidiaconus effectus est, ac tum multiplicem ejus eruditionem laudat; sed inde non sequitur, omni ea eruditione instructum fuisse, cum factus est diaconus. Voces non post multum temporis, vel ut legit Cointius, non multo elapso tempore saltem aliquod spatium ponunt, quo scientias ante diaconatum habitas perficere & novas acquirere potuit, antequam fieret archidiaconus. Auctor Vitarum Sanctorum Augustodunensium Gallice editarum anno 1713 & Bailletus ad diem 2 Octobris diaconatum signant anno 636, archidiaconatum 643, ut juxta ipsos voces non post multum temporis extendantur ad septennium. Sed fortasse Ursinus iis potissimum insinuare voluerit, quod, cum Sanctus esset tam felici indole, tanta morum gravitate, & ingenii perspicuitate, ut anno ætatis vigesimo dignus fuerit diaconatus gradu, ita etiam deinde brevi tempore, seu breviore, quam communiter indigeant alii, scientias & eruditionem ceterasque dotes ad archidiaconatum requisitas nactus sit, atque ita propter excellentiam multo citius, quam alii ad hanc dignitatem promotus.

[52] Quapropter, quamquam facile assentiar, Sancti nativitatem ex verisimillima conjectura statuentibus anno circiter 616, [S. Leodegarius abbas fuit S. Maxentii; unde] ac diaconatus susceptionem anno 636, sufficiens fundamentum non invenio, ut archidiaconatus initium innectam anno determinato. Proxime laudati scriptores Galli meliore fundamento, Sanctum, aiunt, fuisse præpositum Pictavensi S. Maxentii monasterio circa annum 651; de qua prælatura Ursinus, postquam exposuit, quam pie ac strenue archidiaconatus munere per aliquot annos functus esset, hæc tradit: Deinde cum quidam pater ex monasterio, quod est situm in honore beati Maxentii, obiisset, jussu pontificis idem suscepit regendum: quod per sex fere annos strenue rexit, illudque magnis opibus ditavit. Horum sicut aliorum plurium, quæ ante Sancti episcopatum refert Ursinus, non meminit anonymus vetustior; verumtamen sat certa fiunt ex Historia translationis, in qua dicitur corpori S. Leodegarii obviam processisse turba magna monachorum ex S. Maxentii cœnobio, in quo prius abbas fuerat constitutus, & paulo post: in quo pater fuerat effectus monachorum. Hinc scriptores Benedictini Leodegarium Ordinis sui Sanctis annumerant.

[53] Et ita quidem Bucelinus in Menologio, acsi ille monasticam vitam professus fuisset, [illum Ordini suo Benedictini adscribunt; sed an recte,] antequam eligeretur. Nam ubi dixit cum Ursino, quod a Didone destinatus esset successor in episcopatum Pictavensem Leodegarius, sic progreditur Bucelinus: Sed alii cathedræ reservatus, rerum terrenarum fastidio mundum deseruit, & in monasterio sancti Maxentii vitæ monachicæ se devovens, tantis virtutum progressibus enituit, ut ejus loci abbate mortuo, summa omnium gratulatione ipse successor eligeretur. Hæc sane ex nullo coævorum textu elicere valeo. Cautius processit Mabillonius, contentus dixisse, quod Sanctus, cum ex archidiacono factus esset abbas, monachum induerit. Hoc autem probatum putat isto ratiocinio in Observationibus præviis ad Vitas: Monachorum pater ac monachus fuit S. Leodegarius: nulli enim ante Caroli Martelli principatum monachis præficiebantur abbates, nisi monachi; non clerici quidem, quos Gregorius Magnus non semel in epistolis suis ab monachorum regimine excludit. Si quis tamen ex clerico monachorum prælatus ordinabatur, is monastico habitu assumpto, Ordinem profitebatur. Insignis est hanc in rem Venantii Fortunati locus de S. Germano, qui antequam Parisiorum episcopus esset, creatus fuerat ex Augustodunensis ecclesiæ presbytero abbas monasterii S. Symphoriani, ob idque monachum induerat. Nam ADEPTUS GRADUM CURÆ PASTORALIS, Parisiensis scilicet ecclesiæ, DE RELIQUO MONACHUS PERSISTEBAT. Idem de Leodegario cogita, cum ex archidiacono Pictavensi factus est monasterii S. Maxentii abbas. Hinc illi jam episcopo studium fuit de restituenda sancti patris Benedicti Regula in nonnullis cœnobiis, quæ ad laxiora suo tempore deficiebant: id, quod synodus Augustodunensis, eo præsidente, habita, manifeste declarat. Ita Mabillonius.

[54] [ex iis, quæ Thomassinus ex concilio] Sed Ludovicus Thomassinus de veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 2 lib. 3 oppositæ prorsus sententiæ est, atque ita disserit, acsi intenderet destruere singula Mabilloniani ratiocinii membra. Capite 10 fuse tractat de commendis Romæ & in Italia seculis VI, VII & VIII, tum sequens caput orditur his verbis: Romanæ Ecclesiæ & Italiæ commendis universæ ad eum modum constitutis, jam mirabitur nemo, in Gallia quoque episcopos non aliter fere clericis & canonicis suis cathedralibus cœnobia commendasse regenda, quam parochias ruris aut simplicia quævis beneficia. Perspicuum id facit concilium III Aurelianense, ubi & inconcussa ea stabilitur doctrina, non posse abbatem commendatarium de ecclesiasticis proventibus decerpere in suos usus, nisi tantum, quantum ipsi opus est ad necessariam sustentationem: sive illum canonicatu exuat episcopus, simul ac abbatiam ei confert: quod optatius videtur concilio, sive parte canonicatus reddituum aliqua in modum pensionis frui illum sinat. Canonem mox promam, quo tria hæc præmoneo contineri: 1 donatas ab episcopis fuisse abbatias, perinde ut parochias & alia quævis beneficia, clericis ecclesiæ suæ. 2 Cum primum illi ad abbatiam promovebantur, potuisse, adeoque & debuisse spoliari beneficio & stipendio. 3 Non alia temporalia emolumenta ex abbatiis suis in eos redundare potuisse, quam ut decenter sustentarentur, tam procul a superfluitate quam ab indigentia.

[55] [Aurelianensi III, atque] Tum recitat ipsum canonem Thomassinus: De his vero clericorum personis, quæ de civitatensis ecclesiæ officio, monasteria, diœceses vel basilicas in quibuscumque locis positas, id est, sive in territoriis, sive in ipsis civitatibus suscipiunt ordinandas, in potestate sit episcopi, si de eo, quod ante de ecclesiastico munere habeant, eos aliquid, aut nihil exinde habere voluerit, quia unicuique facultas suscepti monasterii, diœcesis vel basilicæ, debet plena ratione sufficere. Aurelianense tertium concilium celebratum est ante medium seculum sextum; Caroli Martelli principatus pertinet ad seculum octavum. Proin canonis istius recitatione ac declaratione Thomassinus abunde ostendit, quam levi fundamento nitatur primum Mabilloniani ratiocinii generale assertum: Nulli ante Caroli Martelli principatum monachis præficiebantur abbates nisi monachi. Cum canon iste manifeste constitutus sit ad directionem clericorum, quorum gubernationi commissa erant monasteria eo modo, quo clericorum, quorum gubernationi committebantur basilicæ. Quod addit Mabillonius, clericos tales assumpsisse monasticum habitum & Ordinem professos esse, dum prælati ordinabantur, denuo nimis generatim assertum videtur. Nam ex producto exemplo S. Germani, postea Parisiensis episcopi, sequitur quidem, id factum esse aliquando, non tamen probatur fieri debuisse toties, quoties clericus monasterium ordinandum suscipiebat, ut loquitur canon, vel jussu pontificis (episcopi) suscipiebat regendum, ut scribit Ursinus.

[56] Sane id equidem ex nulla canonis voce extundere possum: [aliunde affert,] præterea ipsemet S. Gregorius Magnus, ut probat Thomassinus cap. 10, abbatias commendabat seu gubernandas committebat episcopis. An etiam hi mox monasticum habitum assumpsisse, & Ordinem professi esse, dicendi sunt? Verum est tamen, quod asserit de S. Gregorio Mabillonius: sed vel inde colligitur factum esse tunc, quod factum negat Mabillonius ante principatum Caroli Martelli. Tollere nempe voluit sanctus Pontifex abusus, qui ex commissa clericis monasteriorum gubernatione exorti fuerant aliquibus in locis. Duos hujuscemodi abusus præcipuos ex Gregorii epistolis allegat Thomassinus dicto cap. 10. Primus erat, quia clerici isti simul cum regimine monasterii retinebant aliud beneficium sive aliam ecclesiam, in qua residere tenebantur & altari jugiter ministrare, ita ut curam spiritualem monasterii, quam susceperant, gerere non possent, atque sic pessumdaretur in cœnobio religiosa disciplina. Alter abusus erat, quod subinde clerici, qui curam spiritualis regiminis susceperant, ex cupiditate etiam temporale regimen capesserent, atque ita dilapidarentur res temporales monasteriorum.

[57] Istis abusibus, quorum exemplum in Galliis nullum reperio sub ista tempora, [dubitandum videtur, licet interim] viam præcluserant patres Aurelianenses, maxime dum negotium istud, ut sufficienter eruimus ex canone, submissum voluerunt episcoporum vigilantiæ, qui ecclesias vel monasteria certis de causis probatæ virtutis ac scientiæ clericis gubernanda committerent vel ad vitam vel ad tempus, & siquid incommodi exsurgeret, interposita auctoritate sua rescinderent. Ad tempus dumtaxat a Didone episcopo Sanctum nostrum fuisse præfectum abbatiæ S. Maxentii, inde licet conjicere, quod, teste Ursino, episcopus ipsum sibi in episcopatu successorem destinasset, idque alterum videri poterit argumentum adversus ejusdem Sancti monasticam professionem. His porro aliquanto diutius immoratus sum, ut studiosus lector Thomassini rationes considerans, dispiciat, an Mabillonii generalia asserta rem ita conficiant, ut de S. Leodegarii monachatu dubitare non liceat.

[58] Utut est, seu fuerit seu non fuerit monachus, certum est tamen, [abbatiam S. Maxentii Leodegarius utiliter rexerit.] quod ejus præfectura cœnobio S. Maxentii attulerit plurimum emolumenti ac fructus tam in re temporali quam spirituali, uti ex Ursino recte observat Thomassinus cap. XI; ubi & mentem super mox discussa quæstione sat aperte declarat. Ipse antea, inquit, Leodegarius cum Pictavensem gereret archidiaconatum, ab episcopo suo monasterio sancti Maxentii præpositus fuerat, curam ejus ut ageret, quo munere strenuissime perfunctus est. Hic affert textum Ursini ex editione Cointii: Jussu pontificis monasterium illud regendum suscepit; quod sex sere annis ille gubernans & structuris & opibus ditavit. Deinde pergit Thomassinus: Istiusmodi tunc erant commendatarii germani abbates; adeo non collabi sinebant ecclesias, ut magnificentiores ipsimet excitarent; adeo non ditari eorum bonis avebant, ut locupletandis cœnobiis suis impense studerent. Sex quidem tantum annis commendatam illam sibi abbatiam rexit Leodegarius; sed vel id maxime mirum est. Quas ibi enim ille virtutes illustribus documentis explicuerat, iis jam regiæ aulæ notissimus, a Clothario rege expetitus, ab episcopo suo concessus & tandem Augustodunensis episcopus electus est. Abscessit ergo a commendata sibi ecclesia, ex quo ad alterius administrationem vocatus fuit, & adeo non ea, qua florebat gratia apud regem, ad retinendam abbatiam cum episcopatu usus est, ut simul atque aulam iniit, abbatia sibi commendata abierit.

[Annotata]

* al. primævæ

§ V. Sanctus ad aulam evocatur, ac dein creatur episcopus. Testamentum, quod condidisse fertur, examinatur.

[Leodegarius ad aulam evocatus, ibidem,] Abbatiam S. Maxentii Pictavensem per sex fere annos strenue rexerat S. Leodegarius, quando, testante Ursino, vocatus est in aulam a Clothario III rege, hujusque matre Bathilde, regni administratrice. Clotharius autem tertius, mortuo Clodoveo II patre suo, quinque circiter annorum puer constitutus est rex anno Christi 656, defunctusque anno 670, regni sui decimo quarto, quæ chronotaxis est Henschenii in Exegesi præliminari ad tom. III Aprilis, Pagii tom. 3 Criticæ, & eruditorum hodieque receptissima. Secundum hanc autem chronotaxim vocatus est in aulam S. Leodegarius intra annos 656 & 661. Id evincimus ex testimonio Ursini, qui num. 5 dicit, obiisse Clotharium regem, cum S. Leodegarius per annos decem strenue gubernaret episcopatum Augustodunensem; sive, ut legunt alii ex editione Chesnii, cum eo munere annis decem strenue functus esset: proin episcopatum suscepit Leodegarius anno 660 vel 661. At quamdiu tunc in aula versatus fuisset, incertum. Si standum sit narratione vetustioris nostri anonymi, vix aut ne vix quidem in ea moratus est, & ab archidiaconatu Pictavensi sine medio temporis intervallo ad Augustodunensem episcopatum provectus est.

[60] [quod anonymus noster silet, aliquamdiu] Nam is auctor, ut primum exposuit, quam fortiter sapienterque se gereret Sanctus in officio archidiaconatus, nulla voce interposita, sic pergit: Incubuit interim causa necessitatis, ut in Augustodunensi urbe eum ordinare deberent episcopum. Siquidem nuper inter duos contentio de eodem episcopatu exorta fuerat, & usque ad sanguinis effusionem certatum. Cumque unus ibidem occubuisset in mortem, & alter pro perpetrato scelere datus fuisset in exilii trusionem, tunc Bathildis regina, quæ cum Lothario filio Francorum regebat palatium, divino, ut credimus, inspirata consilio, ad memoratam urbem hunc strenuum direxit Virum ibidem esse episcopum, quatenus ecclesia, quæ pene biennio jam, quasi viduata, in seculi fluctuatione remanserat, hujus gubernatione vel fortitudine tueretur, & ab his, quibus impugnabatur, defensaretur. Verum cum hic auctor, ut num. 28 jam innui, aliqua Sancti gesta ante episcopatum silentio præterierit, quæ Ursinus æque coævus, diligentius annotavit, nos, quod & fecerunt passim scriptores alii, dum Vitam S. Leodegarii ordinata serie exponerent, Ursino in iis, quæ Sancti gesta ante episcopatum attinent, adhærendum censemus, atque eapropter etiam hujus relationem subjicimus.

[61] Erat eodem tempore (quo Sanctus S. Maxentii abbatiam regebat) minor Lotharius cum Bathilde matre rex regens Francorum regnum, [versatur, ac dein creatus Augustoduni episcopus,] qui, agnita ejus prudentia, cupientes eum habere in aula regia, petierunt pontificem (Didonem episcopum) ut suam ei daret licentiam secum habitare in palatio. Qui statim jussa complens, magnis rebus ditatum & sapientiæ floribus adornatum, obtemperans eorum voluntati, nisus * est destinare Virum. Quem rex atque regina videntes honorifice susceperunt, & in paucis diebus dulcia sua verba ostendit in tantum, ut rex simul & regina, plerique etiam pontifices * supra omnes eum in amore susciperent, & quia eum videbant dignum ad suscipiendum honorem, cunctorum consensu præcipuorum Francorum, ad honorem pontificalem eum esse idoneum proclamaverunt, quem omnes ad hoc electum Augustoduno, quæ est Æduorum civitas, fecerunt pontificem &c. Modus iste narrandi manifeste indicat, Sanctum e Pictavensi civitate minime vocatum esse, ut mox Augustodunensibus daretur episcopus, sed ut degeret in aula, verisimillime ad instruendum regem, juvandamque consilio suo reginam matrem, regni administratricem. Credibile quoque est, sanctam hanc mulierem permissuram non fuisse, ut Vir talis a se ac filio suo amoveretur, nisi longiore experientia edocta fuisset, ipsum unum præ ceteris capacem ac plane necessarium esse ad sedandas exstirpandasque turbas in Augustodunensi ecclesia exortas.

[62] Res evenit, quemadmodum sperare fas erat, [ortas ea in urbe turbas mox sedat.] mox tumultus omnes compressit Sanctus, suaque prudentia novum diu dilaceratæ ecclesiæ, splendorem attulit, ut pluribus declarat anonymus, hic, utpote scribens ad Ermenarium Augustodunensem episcopum, accuratior quam Ursinus, qui cum scripserit ad Ansoaldum episcopum Pictavensem, similiter diligentior est in gestis Sancti annotandis, quas Pictavii gessit. Pleraque autem, quæ narrat idem anonymus Sancti gesta, tamquam spectantia ad decem primos episcopatus annos talia non sunt, ut longa commentatione indigeant: quare, his missis, nonnulla hic observabimus de ejus, quod circumfertur, testamento, quodque confectum notatur anno episcopatus septimo, ac de synodo, quam ab eodem intra dictos decem primos episcopatus annos celebratam existimant eruditorum plurimi.

[63] Præmittimus testamentum, prout illud vulgatum est a Stephano Perardo inter monumenta historica Burgundiæ pag. 3, [Testamentum, quod ejus nomine signatur,] deinde recensebimus multos fœdosque errores, ob quos ab omnibus passim ut supposititium rejicitur: Anno Incarnationis Dominicæ Dei & Salvatoris Domini nostri Jesu Christi DC. quinquagesimo tertio, Indictione decima, regnante Theodorico filio Clotharii, gloriosi regis, Majore vero domus Leodegiso, filio Herchinoaldi: ego Leodegarius, etsi indignus episcopus Eduorum, septimo episcopatus mei anno, considerans varias rerum immutationes, sed & inevitabilem mortis terminum, ac formidabilem judicii & cunctis tremendam districtionem judicis horam, simul pro his hujuscemodi ad illam disciplinam recurrens, quæ præcipit: Date & dabitur vobis, & facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos recipiant in cælis: & illud recordans Sapientiæ monentis, Redemptio animæ viri divitiæ ejus, & sicut aqua ignem extinguit, ita eleëmosyna extinguit peccatum: pro amore Divinitatis, pro remissione peccatorum, pro pia quoque recordatione domini Clotharii & Valdechildis reginæ, pro statu necne regis Theodorici & regni ac cunctorum procerum ejus, precipue pro his, qui in dicendis rebus conquirendis adjutores & collaboratores nobis extiterunt, dono, trado, transfundo & hæredem statuo ecclesiam beati Nazarii, titulum mei præsulatus, de rebus meis.

[64] [quodque varias pias donationes] Hoc est, de Mariniaco villa, quæ jacet super Stantiam fluvium, quam michi jam dicta regina de proprio suo in proprium meum delegavit & per regale instrumentum chartæ habere concessit: nec minus de Tiliniaco villa, quæ de jure materno ab avis & proavis michi competit, & est super fluvium Sagonam nec non & de Olgea; at de Cananis villa, quam de Bodilone & Sigrada, Deo devota, conquisivi, cujus terra sita est tam infra Divionem castrum quam circa. Quas villas cum catallis suis, servis utriusque sexus, vineis, pratis, aquis, stagnis, cursibus, recursibus, sylvis, pascuis majoris peculii vel minoris, de statu nostro proprio in statum matriculæ nostræ, quam * ostium ecclesiæ sancti Nazarii fabricavimus, cum omnibus suis appendiciis delegamus, secernimus, transfundimus, ea ratione, ut tam a præposito, ejusdem matriculæ rectario, quam a successoribus ejus, quos nostri successores pontifices ordinaverint, quadraginta fratres cotidiana diaria & stipendia omni tempore accipiant, ut liberius pro salute regni & principum ac totius orbis dominici deprecari possint.

[65] [a Sancto factas exhibet,] Si vero ullus majorum heredum vel minorum nostrorum, vel alicujus personæ homo hanc nostram & communem eleëmosynam, & hujus instrumenti cartham violare præsumpserit, ut reus majestatis noverit se coram majore palatii vel capite vel centum libris auri multandum. Episcopis autem successoribus nostris hæc ita observare volumus, sicut & plura in partem illorum contulimus & sicut hæc coram Deo digna consideraverint. Si vero deinceps alicujus obstinatio contra hæc se erexerit, noverit se etiam quinquaginta quatuor coepiscoporum, qui a principibus nostris Christiaco congregati sunt, quibus præsentibus, vel quorum consilio hanc donationem ecclesiæ matriculæ, quam nostræ celebravimus, & nostra, quamvis ad extrema, auctoritate excommunicatum, & invocatione sanctæ Trinitatis, potestate beati Petri Apostolorum principis cum Juda traditore Domini, qui loculos habebat, & qui res Domini furabatur & pauperum, æternaliter damnandum cum Dathan & Abiron, quos vivos terra absorbuit, inconsueta & desperabili morte in omnium viventium terrore, nisi digna satisfactione resipuerit, profligatum, in perpetuum puniendum. Amen, Amen. Acta Christiaco publice tertio anno regni Theodorici regis. Ego episcopus Leodegarius huic donationi factæ sub anathemate subscribo, & manu propria firmo.

[66] Laudatus testamenti editor Perardus mox ei suam crisim subjiciens, ob multiplices errores, quorum unum & alterum proponit, [pro supposititio habet Perardus; id autem] totum supposititium judicat, & post confectum ex traditione & aliunde accepta notitia multorum beneficiorum, quæ in cathedralem suam contulerat sanctus Episcopus. Sammarthani fratres tom. 1 Galliæ Christianæ, chartam testamenti vulgarem in plurimis corruptam esse, aiunt, & similiter specimina producunt. Plura errorum specimina enumerat Cointius ad annum 666; addit tamen, inter testamenti notas chronologicas eam præcipue in pretio habendam esse, quæ sumitur a S. Leodegarii episcopatu, designatque annum Christi sexcentesimum sexagesimum sextum, ipsius Leodegarii septimum, Clotharii regis undecimum; Hoc autem posito, facile emendari posse fragmenta testamenti, quæ ibidem recitat. Mabillonius Seculo 2 Benedictino pag. 707 ita pronuntiat: Quod attinet ad S. Leodegarii scripta, circumfertur quoddam ejus testamentum, quod eruditis hominibus merito non probatur: tum quasi operæ pretium non sit pluribus de eo disputare, lectorem remittit ad memoratos jam Galliæ scriptores. Sed postea idem ipse testamentum pluris fecit in Præfatione secundæ partis Seculi 3 num. 33 & in Annalibus ad annum 674, uti ostendam, cum præcipuos errores, seu suppositionis aut corruptionis indicia recensuero.

[67] Primo itaque modus computandi annos ab Incarnatione Christi in publicis instrumentis ætate S. Leodegarii nondum usurpari consueverat. [præcipuis suppositionis notis, quæ hic assignantur,] Secundo signatus annus sexcentesimus quinquagesimus tertius cum aliis notis chronologicis componi non potest. Non cum regno Theodorici, qui eo vix natus erat, nec cum majoratu domus Leodegisi seu Leudesii, qui, eodem Theodorico regnante, istam præfecturam tantum obtinuit, nec denique cum episcopatu S. Leodegarii, qui ad eum promotus est tantum anno 660 vel 661. Præterea nec inter se componi queunt postremæ hæ notæ chronologicæ; nam anno septimo, imo juxta ante dicta decimo episcopatus S. Leodegarii, regnabat Clotharius III, cui successit Childericus & huic occiso demum Theodoricus. Tertio hujus Theodorici pater non fuit Clotharius, sed frater; pater vero utriusque, sicut & Childerici, fuit Clodoveus II, mater S. Bathildis regina, quæ in testamento Valdechildis nuncupatur. Mitto alia, quæ ad testamentum illud observat Cointius. Ista sufficient, ut advertat lector, verosimillimum esse, quod conjectant idem Cointius & Perardus, fabricatum fuisse scilicet instrumentum multo tempore post Sancti nostri obitum.

[68] Modus autem, quo utitur ad testamenti emendationem Cointius, [rescissis, frustra emendare Cointius,] hic est: rescindit integrum ejus exordium, quo plerique ac præcipui errores continentur, & hoc illi substituit: In nomine Dei & Salvatoris Domini nostri Jesu Christi: tum pergit: Ego Leodegarius etsi indignus episcopus Æduorum, septimo episcopatus mei anno &c, usque ad hæc verba: Pro pia quoque recordatione domini Clotharii & Valdechildis reginæ, pro statu necne regis Theodorici, quibus illa substituit: Pro pia quoque recordatione domini Clodovei & Valdechildis reginæ, pro statu necne regis Clotharii. Dein nihil immutat usque ad penultimam periodum: Acta Christiaco publice tertio anno regni Theodorici, pro qua ponit istam: Acta publice, regnante Clothario rege, omisso videlicet anno regni, quia tertius Clotharii non cohærebat etiam cum septimo episcopatus Leodegarii. Fateor, sic notæ chronologieæ & historicæ componunturque, reducunturque ad annum 666 vel 667. Sed quid inde utilitatis? Ad eumdem modum, mutatis pro arbitrio vocibus & characteribus chronologicis, emendari poterunt instrumenta quantumcumque corrupta. Nihil tamen sic majoris auctoritatis aut roboris accipient ad stabilienda ea, quæ aliunde probari nequeunt. Exempli gratia, neget quis, donationi per S. Leodegarium factæ adstitisse quinquaginta quatuor episcopos; si instrumentum hoc proferas, dicet, etiam corruptum esse in hac parte, sicut in aliis multis. Idem continget, si quis neget, factam esse donationem anno septimo episcopatus, uti negavit Mabillonius in Annalibus ad annum 674, ubi donationem factam esse credidit, regnante Theodorico, cujus anno regni tertio Leodegarius agebat, inquit, annum præsulatus circiter decimum sextum aut decimum septimum.

[69] [frustra genuinum in substantia probare] Quis primus hujus auctoris de testamento sensus fuerit, sufficienter indicant verba superius recitata ex Observationibus præviis ad Vitas Sancti nostri. Idem in Præfatione ad partem 2 Seculi 3 Benedictini num. 33 sic loquitur: Synodus, Augustodunensis appellari solita, … nationale (ut vocant) concilium fuisse videtur, illud scilicet, de quo sermo est in vulgato Leodegarii testamento, quinquaginta quatuor coëpiscoporum Christiaco una cum Leodegario congregatorum anno tertio Theodorici regis. Etsi enim testamentum istud in notis chronologicis interpolatum est & in nonnullis forsan nominibus propriis errore librariorum, non tamen omnino rejici debet: maxime cum tam prædicti testamenti, quam donationum in eo factarum mentio sit in litteris Joannis Papæ octavi, quas Perardus in Monumentis Burgundicis post idem testamentum vulgavit. Eamdem materiam resumens Mabillonius loco Annalium proxime citato, ita disserit: In editis vitiosi sunt characteres chronologici, tametsi ipsa testamenti substantia legitima sit, constatque ex aliis indubitatis instrumentis. Hujus generis instrumenta duo allegat, alterum Jonæ seculo nono episcopi Augustodunensis apud Perardum pag. 147, alterum Joannis VIII Papæ apud eumdem pag. 4 & seq. In priori Jonas episcopus villam concedit canonicis Æduensibus, quatenus … in Christi militia devotiores existant, nec solum pro principibus, ut sanctus instituit Leodegarius, sed pro rectoribus totius ecclesiæ & universo grege, jugiter divinam exorent misericordiam.

[70] [ex binis antiquis instrumentis] His denotari putat Mabillonius ea, quæ leguntur in testamento: Pro pia quoque recordatione Clotharii & Valdechildis reginæ, pro statu necne regis Theodorici & regni, ac cunctorum procerum ejus, præcipue pro his, qui in dicendis rebus conquirendis adjutores & collaboratores nobis extiterunt, dono &c. In secundo instrumento Joannes VIII Papa in litteris ad Adalgarium Augustodunensem episcopum ita scribit; Constat siquidem villam Tilliniacum, proprietatis jure sancti fuisse quondam Leodegarii Augustodunensis episcopi, & ab eo sancto collatum Nazario, cujus vocabulo ipse honoratur episcopatus. Postmodum cum a pravis hominibus longo tempore fuisset retenta, & quasi in proprietatem eorum redacta, dilectus filius noster Karolus clementissimus imperator super hac subtili examinatione habita, cum eam ad jus ecclesiæ Augustodunensis pertinuisse legitime cognovisset, & possessam primo ab ea, & postea pervasam a violentis hominibus liquido didicisset: hanc præcepto suæ authoritatis ipsi episcopo reddidit, & ad jus ipsius ecclesiæ revocavit, cui scilicet hanc superius nominatus sanctus Leodegarius olim contulerat, & ideo quia postulavit a nobis fraternitas tua, ut jam memoratam villam, secundum imperiale præceptum, Apostolicæ authoritatis liberalitate ac privilegio Augustodunensi ecclesiæ firmaremus, inclinati &c confirmamus &c. Hæc sane prorsus congruunt iis, quæ habet testamentum: Trado, transfundo & hæredem statuo ecclesiam beati Nazarii, titulum mei præsulatus, de rebus meis hoc est … de Tiliniaco villa, quæ jure materno ab avis & proavis michi competit & est super fluvium Sagonam.

[71] Hinc Mabillonius, missa ulteriori probatione, denuo infert: [Mabillonius conatur.] Itaque de validitate ejus testamenti nequaquam dubitandum est, tametsi vitiosi sint, ut jam dixi, characteres chronologici. Non dubitavit Perardus, neque dubitamus nos, quin vere per S. Leodegarium factæ sint donationes pleræque in sæpe dicto testamento relatæ. Id nobis persuasum est tam auctoritate instrumentorum, quæ a Mabillonio allegata produximus, quam testimonio coævi anonymi in Vita num. 4, ubi inter alia Sancti pia opera nominatim exprimit matriculam, quæ ab eodem instituta residet ad ecclesiæ (S. Nazarii) januam. Hæc enim certe eadem est matricula, cui Sanctus Tiliniacum aliasque tres villas concessisse dicitur in testamento. Verba hæc sunt: Quas villas … de statu nostro proprio in statum matriculæ nostræ, quam [ad] ostium ecclesiæ S. Nazarii fabricavimus … delegamus &c, de his, inquam, non dubitamus; sed quærimus, an Sanctus istas donationes fecerit per illud ipsum testamentum, sive an primum donationum instrumentum sit illud, quod nomine testamenti adeo corruptum ad nos transmissum est, & an eatenus validum sit & authenticum. Negat Perardus, nec satis probat Mabillonius. Asserit quidem hic tam prædicti testamenti, quam donationum in eo factarum mentionem esse in litteris Joannis octavi Papæ. Sed ego unam villæ Tilliniaci donationem a S. Leodegario ecclesiæ S. Nazarii factam lego, nullam testamenti sive donationis vel donationum instrumenti mentionem in litteris reperio. Itaque verisimilius nobis est, quod primum judicavit Perardus, conflatum esse testamentum ab homine, qui præ oculis habuit varia antiqua documenta, qualia sunt litteræ Joannis Papæ, Jonæ episcopi & Vita per anonymum conscripta, sed qui historiæ & chronologiæ imperitus in tot tantosque errores prolapsus est.

[Annotata]

* al. visus

* al. addit. & proceres

* adde ad

§ VI. Canones aliquot synodi a S. Leodegario celebratæ: cui anno hæc affigenda, & an nationalis exstiterit.

[Synodus a Leodegario celebrata, cujus aliquot] Sirmondus tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 506 synodi a Sancto nostro celebratæ canones aliquot promulgavit cum hac prævia admonitione: In antiquissima collectione, canonum e bibliotheca ecclesiæ Andegavensis producuntur titulo XLIV, qui est de monachis & monasteriis, canones aliquot ex hac synodo, qui omnes ad diplinam monasticam spectant, inscribunturque: Canones Augustodunenses S. Leodegarii episcopi, neque tamen universi eo loco describuntur, sed quibusdam prætermissis, hi dumtaxat, qui sequuntur. Post hæc, repetita jam data inscriptione, eo, quo reperit ordine, recenset canones, quos & nos, utpote pretiosum antiquitatis monumentum ac sollicitudinis S. Leodegarii ad restaurandam firmandamque in sua diœcesi disciplinam etiam monasticam evidens testimonium, huc referendos censemus.

[73] [canones ad disciplinam monasticam spectantes,] Primus titulus hic est monasticæ disciplinæ, ut abbates vel monachi peculiare non habeant, & monachi ab abbate victum & vestitum consuetum accipiant.

V. Ut compatres nullus eorum audeat habere.

VI. Ut in civitatibus errare, non inveniantur. Quod si causa utilitatis monasterii, cum litteris abbatis sui ad archidiaconum civitatis scriptis dirigantur.

VIII. Ut abbati suo ac præposito sint obedientes.

X. Ut nullus familiaritates extranearum mulierum præsumat habere; & qui inventus fuerit, severius corrigatur. Ut mulieribus in monasterium monachorum nullatenus ingredi liceat.

Statuimus atque decernimus, ut nullus monachum alterius absque permissu sui abbatis præsumat retinere: sed cum inventus fuerit vagans, ad cellam propriam revocetur, ibi juxta culparum merita coërcendus.

XV. De abbatibus vero vel monachis ita observare convenit, ut, quicquid canonicus Ordo vel Regula S. Benedicti edocet, & implere & custodire in omnibus debeant. Si enim hæc omnia fuerint legitime apud abbates vel monasteria conservata, & numerus monachorum, Deo propitio, augebitur, & mundus omnis per eorum orationes assiduas malis carebit contagiis.

Sint monachi omnes omnino obedientes, sint frugalitatis decore pollentes, in opere Dei ferventes, orationi instantes; in caritate perseverantes: ne propter negligentiam aut inobedientiam, hoste circumeunte ac rugiente & quærente, quem devoret, cibus efficiantur. Sit eis cor unum & anima una. Nemo suum aliquid dicat, sed sint eis omnia communia. In commune laborent, hospitalitatis omnino sint receptores.

Quisquis autem hæc a nobis, Deo præcipiente, dictata in confirmationem Regularem monachorum tentaverit aliqua transgressione cassare, si abbas est, anno uno ei communionis potestas suspendatur, si præpositus, annos duos, si monachus, aut fustibus verberetur, aut a communione & Missa & caritate annos tres suspendatur. Justum enim est, ut subripientia vitiorum semina falce justitiæ resecentur, ne, dum simulatione continentiæ nutriuntur, ita silvescant, ut nec securibus excidantur.

[74] [aliique duo ex Sirmondo,] Idem editor Sirmondus, hisce recitatis, monet denuo: Ad Augustodunensem præterea S. Leodegarii synodum referendus videtur canon, qui in altera collectione canonum e bibliotheca S. Benigni Divionensis, atque in aliis citatur, appellaturque primus canon Augustodunensis, his verbis:

Canones augustodunenses Æra I.

“Si quis presbyter, diaconus, subdiaconus vel clericus Symbolum, quod, sancto inspirante Spiritu, Apostoli tradiderunt, & fidem S. Athanasii præsulis irreprehensibiliter non recensuerit, ab episcopo condemnetur.” Dein in Notis ad tomum eumdem pag. 620 observat: In codice Bonævallis, itemque in Andegav., Divionen:, & aliis, qui elenchos exhibent episcoporum, quot numero in singulis synodis fuerint & canones ediderint, postremo loco hæc leguntur: “Consensus domni Leodegarii episcopi Augustodunensis. Ego Leodegarius, acsi indignus peccator episcopus, cum consensu fratrum meorum polliciti sumus, & perpetualiter placuit observandum.” Quæ subscriptio videri potest ad concilium hoc nostrum pertinere.

[75] Eosdem canones cum Sirmondi Observationibus Labbeus & Cossartius inseruerunt generali Conciliorum Collectioni tom. 6 col. 535: [Labbeo & Gossartio,] sed & ipsi ibidem col. 1887 alterum canonem producunt: Ad canones, inquiunt, supra editos pag. 535 alium addit Petrus de la Lande V. C. ex collectione canonum, quæ est in bibliotheca Thuana; qui cum ibi XIV appelletur, ex eo constat, plures olim fuisse, quam qui nunc exstant, nec ad monasticam disciplinam omnes pertinuisse. Fuisse autem a S. Leodegario Augustodunensi episc. dictatos, patet ex duobus hujusce collectionis indicibus, quorum prior continet capitula canonum Græcorum & Latinorum, in cujus fine sunt hæc verba: “can. Augustodunensium sancti Leodegarii episcopi” posterior autem index sic habet: “episcopi, qui hos canones dictaverunt” quorum nomina desiderantur. Et ad calcem hujus legitur: “Consensio & confirmatio domini Leodegarii episcopi Augustodunensis.”

Canon Augustodunensis XIV.

“Sæculares vero, qui Natale Domini, Pascha, Pentecosten non communicaverint, inter Catholicos non habitent. Nullus presbyter confertus cibo, aut crapulatus vino Sacrificia contrectare aut Missas facere præsumat: quod si quis præsumpserit, amittat honorem. Mulieres ad altare ingredi non oportet.”

[76] Sat certum apparet ex præfixis numeris aliquot hujus synodi canones deperiisse; [ceteris deperditis, recitantur, a variis variis annis] verumtamen dubitari potest, an duo in aliis collectionibus reperti ad eamdem synodum pertineant; quia clausula collectionis Andegavensis: Quisquis autem hæc a nobis, Deo præcipiente, dictata in confirmationem regularem monachorum tentaverit aliqua transgressione cassare &c. Videtur innuere, omnes canones spectasse ad disciplinam monasticam; prout revera ad eam spectant, quotquot in collectione Andegavensi supersunt. Sed res sic concipi posset, ut primum pro quovis fidelium statu canones compositi fuerint, ac dein ex iis desumpti ad solam disciplinam monasticam spectantes, in singula diœcesis monasteria sint distributi. Hinc factum, ut hi potius quam alii hactenus supersint. Id sane aliquo modo indicatur in primo canone Andegavensis collectionis: Primus titulus hic est monasticæ disciplinæ. Vide interim quæ de can. num 74 recitato dicta sunt tom. 1 Maii pag. 758.

[77] Hanc porro synodum Augustodunensem pro suo quique arbitrio ad diversos annos referunt scriptores. [affigitur; a Sirmondo male anno 4 Theodorici,] Sirmondus ipsam statuit circa annum Christi DCLXX, Theodorici regis IV. At ista non cohærent. Non regnavit enim Theodoricus ante Clotharii III obitum, quem nos cum Henschenio, Pagio, aliisque innexuimus anno 670; Cointius cum aliis innectit 669. Præterea Theodoricus, mortuo Clothario, per Ebroïnum quidem rex suffectus est, sed paucos post menses e throno dejectus & a fratre Childerico, monarchiam adepto, in monasterio S. Dionysii residere jussus; donec tandem etiam Childerico e vivis sublato, anno 673 secundum receptiorem modo chronologiam regnare cœpit; annus igitur quartus Theodorici proprie conjungendus esset cum Christi 676 vel 677, quo tempore synodum a S. Leodegario celebrari potuisse, nobis probabile non est, uti mox declarabimus. Ruinartius in Apologia missionis S. Mauri, quam habes in prima Appendice ad tomum 1 Annalium Benedictinorum Mabillonii pag. 636, & scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4 col. 350 & seq. synodum figunt anno 661: Cointius tom. 3 Annalium pag. 547 anno 663; Mabillonius in Præfatione ad Seculum secundum Benedictinum num. 18 circa 665, alii circa 666.

[78] [a Cointio sine sat solido] Ex laudatis auctoribus unus Cointius opinionis suæ fundamentum allegat, illudque desumit a titulo, qui præfigitur canoni collectionis Divionensis: Canones Augustodunenses, æra I. Per æram I intellexerant Sirmondus & alii canonem primum, sed hanc vocis acceptationem ipse repudiat, & Era, inquit, fortassis in concilio Augustodunensi abusive usurpatur, ut annos Leodegarii episcopi connotet, & iste titulus… frustra dividitur in duas partes, cum nihil aliud significare videatur, quam canones Augustodunenses conditos fuisse Æra I, sive anno primo Leodegarii episcopi. Quamvis hæc interpretatio placere possit & sanctum Leodegarium ob studium ac vigilantiam in administranda diœcesi plurimum commendet, quod ne primum quidem sui pontificatus annum absque convocatione synodi passus sit elabi, suspicamur potius mendum in æram irrepsisse, nec æra I, sed æra DCCI sancitos fuisse canones Augustodunenses… Synodum igitur Augustodunensem existimamus celebratam fuisse æra septingentesima prima, id est, hoc anno Christi sexcentesimo sexagesimo tertio.

[79] [fundamento anno Christi 663,] Esto cuilibet sua opinandi aut suspicandi libertas: experientia docti sumus, hujuscemodi errores frequentissime irrepsisse in antiqua monumenta; at talem hic latere, ut pro æra DCCI per incuriam posita sit æra I, non suadet argumentum Cointii, desumptum ex Præfatione concilii Arelatensis, in qua revera dicitur hoc concilium celebratum esse æra DCCCLI, id est, anno Christi 813. Nam cum, ipso affirmante Cointio, vox æra bis tantum inveniatur in universa collectione antiquorum Galliæ conciliorum; adeo mirum videri non debet, quod Arelatensis seculi IX scriptor ea voce usus sit ad designandos annos more Hispanorum, Augustodunensis autem scriptor seculi VII ad indicandam sectionem capitum sive ad distinguendos canones, titulos aut articulos, prout a scriptoribus medii ævi factum esse, pluribus exemplis probat Cangius in Glossario ad vocem Æra. Altera opinio, qua æra I indicaret annum primum episcopatus S. Leodegarii, & ex qua fortasse Ruinartius synodum signavit anno Christi 661, placere poterit quidem, at cum talem computandi modum exemplis firmatum non reperiam, præplacet mihi interpretatio Sirmondi, secundum quam vox æra nihil conducit ad formandam synodi epocham.

[80] [a Mabillonio 665, mutataque deinde opinione, anno tertio] Mabillonius, qui in Præfatione ad Seculum 2 synodum affixerat anno 665, nec sententiæ suæ rationem attulerat, etiam hanc postmodum deseruit & epocham a se repertam putavit ex testamento S. Leodegarii, superius examinato. Mentem ejus ut satis assequamur, oportet repetere ea, quæ ante recitavimus ex Præfatione ad partem 2 seculi III: Synodus, Augustodunensis appellari solita, … nationale (ut vocant) concilium fuisse videtur, illud scilicet, de quo sermo est in vulgato Leodegarii testamento, quinquaginta quatuor coëpiscoporum, Christiaco una cum Leodegario congregatorum, anno tertio Theodorici regis. Etsi enim testamentum istud in notis chronologicis interpolatum est, & in nonnullis forte nominibus propriis errore librariorum, non tamen omnino rejici debet: maxime cum tam prædicti testamenti, quam donationum in eo factarum mentio sit in litteris Johannis Papæ octavi, quas Perardus in Monumentis Burgundicis post idem testamentum vulgavit. Et certe convenit huic loco epocha istius synodi apud Sirmondum, qui Theodorici annum quartum assignavit: nam facile annus tertius regni cum anno quarto componitur sub diversa ratione, qua nonnulli regnum cujusque regis ab ipso decessoris obitu, alii ab anno insequenti numerare incipiunt. Ita ille.

[81] Cur autem notam chronologicam synodo præfixam apud Sirmondum componere conatus sit cum nota testamenti, [Theodorici regis, Christi] satis liquet. Nempe ut evinceret, eodem tempore celebratam fuisse synodum, quo conditum testamentum, id est, anno Theodorici regis tertio vel quarto. Id absolute statuit in Præfatione ad Seculum IV num. 106, ubi allatis & pro subjecta materia explicatis aliquot ejusdem synodi verbis, ait: Porro hæc synodus constabat quinquaginta quatuor episcopis, Christiaci congregatis, ut ex Leodegarii testamento observavi in Præfatione secunda Seculi tertii; non ergo diœcesana dumtaxat fuit hæc synodus; sed fere nationalis… Itaque anno tertio sive quarto Theodorici regis, una sancti Benedicti Regula cum decretis canonum monachis præcipitur, non ut primum admittatur, sed ut CONSERVETUR ET IMPLEATUR, quæ postrema verba desumit ex canone XV dictæ synodi. Nunc videndum, an ista synodi epocha conciliari queat cum aliarum rerum gestarum historia & chronologia.

[82] Anno DCLXXIII, Theodoricus, Chlodovei filius tertius, [675 vel 676, quæ epocha] exstincto fratre Childerico, imperium capessit. Sunt ipsa Mabillonii verba in brevi Chronologia Rerum Francorum, præfixa Seculo secundo Benedictino, estque sententia Pagii & aliorum nunc communior. Itaque tertius Theodorici regis annus fuit Christi 675 vel 676, servata ipsiusmet Mabillonii ratione computandi de re Diplomatica lib. 6, pag. 469 & seq., ubi producit bina Theodorici diplomata, data mense Septembri anno V regni ipsius, quæ annectit anno 678, & tertium datum sub die segundo Kalendas Julias, annum VII rigni nostri, quod affigit Mabillonius anno 680. Sed probabile non est, S. Leodegario liberum fuisse celebrare synodum anno Theodorici tertio, Christi 675 vel 676; cum, fatente rursum cum aliis communiter Mabillonio, martyrio coronatus sit anno 678; postquam in captivitate detentus & variis suppliciis affectus fuisset per annos ut minimum quatuor, ut ex dicendis evidens fiet, & hic obiter dumtaxat ostendimus.

[83] Mortuo Childerico rege, Leodegarius Luxovium, ubi eum exsulasse videbimus, [cum rebus tunc gestis componi] deseruit, & annuente novo rege Theodorico, cujus partes sequebatur, Augustodunum rediit. Ebroïnus Theodorico adversans & infensus Leodegario ingentem militum turbam cum ducibus Augustodunum direxit, qui sanctum Episcopum caperent. Aliquamdiu obsessa civitate, sponte se hostibus stitit Sanctus, oculis privatus est, ductusque in Campaniam: ubi primum in sylva relictus est, ut fame periret, deinde custodiæ traditus in monasterio, in quo latuit per annos circiter duos, ut scribit Ursinus. Interim Theodorico regi conciliatur Ebroïnus, accusat de nece Childerici Leodegarium, ejusque fratrem Gerinum. Vocatur uterque in aulam, Gerinus lapidibus obruitur, Leodegarius atrociter mutilatus, ad longiores cruciatus committitur custodiæ Waningi, qui eum perducit ad Fiscamnense cœnobium a se conditum in Normannia provincia, ubi, dum per biennium fere, ita anonymus noster, in Dei laudibus resedisset Sanctus, audivit, multos hostium suorum, permittente Deo, per ipsum Ebroïnum punitos fuisse. Sed tunc & ipse Sanctus in aulam denuo vocatus, mortis sententiam accepit, & clam perimendus traditus est cuidam Chrodoberto, in cujus domo cum aliquamdiu commoratus esset Sanctus, & tam ipsum quam ejus uxorem pluresque alios ad meliorem vitam convertisset, tandem, urgente Ebroïno, interfectus est.

[84] [non potest. Synodum illam] Hæc, quæ per decursum operosius explanabuntur, sufficiunt, ut mox advertat studiosus lector, nequaquam probabile esse, quod S. Leodegarius postremis quatuor vitæ annis, quorum certe unus fuit Theodorici regis tertius, synodum celebrare potuerit, quandoquidem toto isto temporis intervallo extra diœcesim suam versatus & in captivitate detentus sit. Porro hinc discimus quidem, quo tempore episcopatus S. Leodegarii verisimillime celebrata non fuerit synodus; at cum nihil quoque solidi fundamenti reperiamus, ut ad unam potius quam ad alteram ex ante memoratis opinionibus accedamus, ad aliam quæstionem progredimur; num scilicet dicta synodus nationalis fuerit, an provincialis, an diœcesana. Diœcesanam tantum judicarunt plerique. Mabillonius nationalem aut fere nationalem fuisse censet, eo, ni fallor, intuitu, ut inde concluderet, Regulam S. Benedicti Seculo VII tam a S. Leodegario quam ab omnibus fere totius Franciæ episcopis commendatam ac præscriptam fuisse monachis, uti merito colligere est ex allatis supra ejusdem verbis.

[85] [nationalem fuisse, Mabillonii argumenta, ad quæ] Sententiæ suæ argumenta proponit in Præfatione ad Seculum IV num. 106. Quia hæc synodus constabat quinquaginta quatuor episcopis Christiaci congregatis: quia per ea tempora synodi pene omnes, in quibus canones condebantur, erant minimum provinciales: quia statuta synodi Augustodunensis censentur inter canones ecclesiæ Gallicanæ: quia pro universa Gallia condita sunt, probante canone sexto: Ut in civitatibus non inveniantur monachi. Sed respondebitur ad primum, testamentum sensu superius exposito esse supposititium vel ita corruptum, ut ineptum sit ad fidem faciendam de tanto congregatorum episcoporum numero. Detur tamen, hoc etiam loco verum referri in testamento: quomodo probabitur, tunc ab istis episcopis conditos fuisse canones, & hos speciatim, de quibus est quæstio? Imo nec ab ipsis episcopis, nec isto in loco hos canones fuisse conditos, credere nos jubent inscriptiones, quas in vetustis collectionibus præfixas esse canonibus testatur Sirmondus. In Andegavensi collectione inscriptio hæc est: Canones Augustodunenses S. Leodegarii episcopi: ista in Divionensi: Canones Augustodunenses. Cur enim Augustodunenses vocantur, & non potius Christiacenses? ubi, si testamento fides, congregati erant episcopi, & ubi secundum Mabillonium habita synodus & conditi sunt canones? Cur S. Leodegarii canones appellantur & non potius episcoporum Galliæ?

[86] Ad secundum ac tertium Mabillonii argumentum respondebitur, [respondetur,] gratis ista asseri, contrarium suaderi ex synodo Autissiodorensi, quam circa annum 578 instituit S. Aunarius episcopus cum septem abbatibus, presbyteris triginta quatuor ac tribus diaconis, quamque diœcesanam fuisse, nemo inficiabitur. In ea tamen conditi sunt canones numero quadraginta quinque, & hi, sicuti Augustodunenses, a Sirmondo recensiti tom. 1 Conciliorum Galliæ. Ad quartum denique argumentum respondebitur primo, verba canonis: Ut in civitatibus non inveniantur monachi accipi posse de civitatibus diœcesis, donec probetur, unicam tantum tunc in ea fuisse civitatem. Interim novisse juverit ea, quæ de ejus hodierna amplitudine tradunt scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4 col. 324: Præter Augustodunum plurimas alias urbes sub se continet; Molinum scilicet, Borbonium-Anselmium, Semurium, Belnam, Flaviniacum, Sedelocum, Avallonem, Arneum-Ducium &c. Septingentas parœcias, canonicorum collegia, virorum ac mulierum omnis generis plurima monasteria, abbatias plusquam quindecim &c. Secundo respondebitur, verba canonis sic legi: Ut in civitatibus errare non inveniantur; & ita intelligi posse: Inhibetur monachis nostræ diœcesis, ne in civitatibus seu intra seu extra diœcesim sitis, vagentur.

[87] Id, quod observavimus de canonum inscriptionibus, quodque validissimum est Mabillonio adversantium argumentum, [non evincunt.] advertit etiam ipse in Præfatione ad Seculum IV, & Augustodunenses canones ab antiquis appellatos fuisse, ait; Propterea quod in diœcesi ejus civitatis conditi sunt, dictos autem canones S. Leodegarii; Quod eorum auctor fuerit episcopus sanctus. At utrumque dictu facilius, quam probatu. Nam si quæras, Quis locus sit Christiacus, ubi synodus habita; reponet tom. 1 Annalium pag. 519: Non facile dixerim, nisi si legendum est Chrisciacus, quæ villa regia erat in Pontivo. Sed sic tacite everti patitur assertum primum: nam si legendum sit Chrisciacus, conditi non sunt canones in Augustodunensi diœcesi; cum Pontivus pagus pars sit Picardiæ, Chrisiacus vero, alias Crisciacum & Creciacum, vulgo Crecy, locus diœcesis Ambianensis. Ad alterum Mabillonii assertum, equidem reponam dictos fuisse canones S. Leodegarii, quia unus ille episcopus interfuit ac præsedit synodo Augustoduni in primaria diæcesis suæ civitate congregatæ ac celebratæ. Sed de his jam satis. Redeo ad interruptam tantisper rerum seriem, sive ad Sancti nostri gesta ab anno 670, episcopatus decimo vel undecimo.

§ VII. Examinatur, an, mortuo Clothario III, Leodegarius pro Childerico contra Theodoricum steterit, & an hic illo fuerit natu minor.

[Mortuo Clothario III, Neustria Burgundiaque] Mortem Clotharii regis tertii ingens excepit regnorum perturbatio. Mater ejus S. Bathildis, jam dudum abdicato Burgundiæ ac Neustriæ regimine, in Kalense monasterium secesserat, nullos ipse, qui succederent, liberos reliquerat: supererant fratres duo Childericus ac Theodoricus, quorum ille in Austrasia regnabat, hic degebat in aula fratris demortui, in qua penes Ebroïnum majorem-domus erat, fueratque a secessu reginæ Bathildis summæ rerum potestas; sed ea abusus plerosque regni principes infestissimos sibi effecerat. Audiatur anonymus noster biographus. Erat enim, inquit, memoratus Ebroïnus ita cupiditatis face succensus, & ambitioni pecuniæ deditus, ut illi coram eo justam causam haberent tantum, qui plus pecuniæ detulissent. Cumque alii timoris causa, alii pro redimenda justitia eum auri argentique immensa replessent pecunia, quorundam animi, ob hujus causam exspolii, dolore tacti, contra eum jam fuerant commoti; quia non solum rapacitatis exercebat commercium, verum etiam pro levi offensa sanguinem nobilium multorum fundebat innoxium. Sanctum itaque Leodegarium episcopum ideo habebat suspectum, quia eum superare non valebat in verbo, nec adulationis, ut ceteri, ei impendebat obsequium, & contra omnes minas suas semper eum cognoverat permanere intrepidum. Tyrannicum dederat tunc edictum, ut de Burgundiæ partibus nullus præsumeret adire palatium, nisi qui ejus accepisset mandatum. Tunc de metu priore fuerant omnes suspecti, quod cogitaret ad suum facinus cumulandum, ut aut quosdam capitis amissione damnaret, aut dispendia facultatum infligeret.

[89] [turbantur Ebroini causa.] Eo res loco erant, quando ad Sanctum nostrum perlatus est nuntius de obitu Clotharii. Tunc idem Pontifex …, ita Ursinus, concito cursu in palatium perrexit, ac cum suis commilitonibus de rege tractare cœpit. Qui audientes Hildericum Austrasiorum regem in adolescentia sua regnum juxta sui temporis ætatem optime disponentem, elegit quædam pars Francorum, volentes eum regem habere. Nam Ebroïnus, qui major-domus fuerat sub rege Lothario, Theodoricum germanum ejus cupiebat subrogare fratri in regno. Ipse vero Ebroïnus erat tunc odiosus inter Francos, & quia metuebant hujus ponderis jugum, quod per eumdem sustinuerant sub rege Lothario, relicto ejus consilio, Hildericum in toto sublimaverunt regno. Paucis verbis multa complexus est hic auctor; ac primo quidem satis confirmat ea, quæ fusius tradit anonymus de iniqua Ebroïni gubernandi norma sub rege defuncto, simulque causam declarat, cur Childericum potius, quam Theodoricum, regem Neustriæ & Burgundiæ optarint Francorum optimates. Sed pluribus etiam hæc & diversis hinc inde adjunctis declarat anonymus. Is altum silens de S. Leodegarii, audito Clotharii obitu, festinatione ad aulam, ac de rege constituendo deliberatione, Interim, inquit, rex Lotharius a Domino vocatus de hac luce migravit. Sed cum Hebroïnus ejus fratrem germanum, nomine Theodericum, convocatis optimatibus, sollenniter, ut mos est, debuisset sublimare in regnum, superbiæ spiritu tumidus, eos noluit deinde convocare. Ideo magis cœperunt metuere, eo quod regem, quem ad gloriam patriæ publice debuerat sublimare, dum post se eum retineret * pro nomine, cui malum cupierat, audenter valeret inferre. Cumque multitudo nobilium, qui ad regis novi properabant occursum, mandante Hebroïno, itineris accepissent repudium, inito in communi consilio, relicto eo, omnes expetunt Hildericum juniorem ejus fratrem, qui in Austro sortitus erat regnum, & Neustriæ ac Burgundiæ regem faciunt.

[90] Hæc si, ut historiæ veritas exigebat, narrata sint, & auctor verbis usus in sensu proprio & obvio sumptis, [Jus Theodorici ad Clotharii hæreditatem declaratur;] videntur insinuare, debitam fuisse Theodorico hæreditatem Clotharii, peccasseque primum in eo dumtaxat Ebroïnum, quod solus cum suis ipsum in solio collocarit, non convocatis de more regnorum optimatibus, qui solemni isti actui ad majorem gentis splendorem assisterent, ceteraque præstarent, quæ tum generatim omnes, tum speciatim pro suo quique ordine & gradu præstare consueverant. Sane jus illud Theodorici videtur agnovisse multitudo illa nobilium, quæ ad salutandum regem novum properavit, postquam vel sic non servatis antiquis cæremoniis constitutus esset; ut dicas Burgundos ac Neustrios non cogitasse de statuendo sibi rege Childerico, nisi cum ex secunda ac probrosa magis repulsa animum Ebroïni penitius introspicerent, judicarentque, ideo ab illo convocatos se non fuisse, ideo sponte venientes ab aula fuisse repulsos, ut ipse solus cum suis regem possideret, ejusque nomine pro arbitrio suo omnia statueret ac dirigeret, deprimeret adversantes vel suspectos, elevaret assentientes ac sui similes.

[91] Rursum idem auctor jus Theodorici aliquod indicat paulo post citata verba, [at in quo id fuit fundatum? Theodoricum] ubi ait, quod quidam, qui in regno videbantur esse primarii … crinem SUI DOMINI (Theodorici jam captivi) temeritatis ausu jusserunt amputari. Denique Theodoricum ipsum mox ita loquentem inducit anonymus, acsi nullum ipsi de suo jure esset dubium. Attonsus enim & a Childerico interrogatus, quid de se agi vellet … hoc solum, eo quod injuste fuerat de regno ejectus, judicium sibi a Deo celere expectare professus est. Addit auctor; Et Deus cæli, quem sibi judicem est habere professus, feliciter postmodum ipsum permisit regnare. Sed quo fundamento nixum fuisse dicemus jus illud Theodorici? An in suprema Clotharii morientis voluntate, qua sive speciali in Theodoricum fratrem amoris affectu, sive Ebroïni omnia dirigentis instinctu successorem eum sibi designarat? Ut hoc asseramus, nihil succurrit præter conjecturam. An in consuetudine Merovingiorum regum filiis usitata, qua, ut apud Gregorium Turonensem & Fredegarium scholasticum videre licet, relictam a defunctis sive parentibus sive consanguineis hæreditatem ex æquo inter se non semel diviserant? Huic consuetudini nihilo firmius quam conjecturæ jus Theodorici innititur: etenim eam Theodorici ætate etiamnum obtinuisse, admodum est dubium; imo potius apparet fuisse abrogatam, usu contrario introducto primum quidem sub Dagoberto I, deinde vero sub Clothario III, Theodorici, de quo hic agimus, fratre natu majori, quorum alter (vide Fredegarium cap. 56 & 57) cum fratre suo juniore Chariberto, alter autem (vide Cointium in Ann. Franc. ad annum 655 num. 9) cum fratribus suis Childerico & Theodorico hæreditatem paternam ex æquo non fuerat partitus. An tandem in ætate, qua Childerico prior erat Theodoricus? Recentiores pene omnes adversantur, dum Theodoricum filiorum Clodovei natu minorem, vel Childericum filium ejus secundo genitum appellant.

[92] Attamen P. Petrus Franciscus Chiffletius Societatis nostræ sacerdos, [Childerico natu majorem fuisse, censet Chiffletius,] qui in Dissertatione de annis Dagoberti cap. 15 præsentem materiam ex instituto pertractavit, non tantum ex recitatis supra anonymi verbis Theodorico Clotharii regnum jure debitum arbitratus est, verum etiam Theodoricum Childerico natu majorem fuisse contendit, potissimum ex istis: Relicto eo (Theodorico) omnes expetunt Hildericum, juniorem ejus fratrem. Advertit etiam Cointius, isto in textu latere aliquid minime favens suæ communiorique aliorum sententiæ: idcirco alia usus interpunctione legit: Hildericum juniorem, ejus fratrem, & To JUNIOREM, inquit, non ad fratrem, sed Childedericum referre voluit (anonymus) ut Childericum hunc, cognomento Juniorem a seniore Childerico, Clodovei primi patre, distingueret. Nam cum res sui temporis in litteras referret, ignorare non potuit, Childericum natu majorem fratre Theodorico fuisse. Sed non immerito Chiffletius: Quod optarem ego antiqui alicujus scriptoris auctoritate firmari. In primis enim præter morem est scriptorum, qui sub prima regum stirpe floruerunt, ut e duobus cognominibus regibus Juniorem appellent, qui a priore fuerit tanto intervallo discretus, quanto Childericus hic a Childerico, Magni Clodovei parente, qui fuit avi ejus Dagoberti atavus… Mihi certe dubium non est,quin auctor iste, horum inspector temporum, Childericum Theodorico fratre juniorem fuisse, existimaverit, idemque cum illo (si tamen vera narrat) Franci ipsi proceres senserint. His subdit Chiffletius ea, quibus idem anonymus insinuat jus Theodorici ad successionem Clotharii.

[93] [contra quem ex gestis historicis,] Nemo inficiabitur, opinor, lectionem Chiffletii magis obviam esse seu minus quæsitam, quam Cointii; imo illam auctoris menti omnino conformem esse, non poterit non fateri, quisquis sequendam putaverit vel Mabillonii editionem vel novam a Martino Bouquet adornatam, tom. 2 Scriptorum Rerum Gallicarum: utrobique enim sic legitur: Expetunt Hildericum ejus fratrem juniorem. Hinc non immerito optabat Chiffletius proferri testimonium antiqui scriptoris, cujus auctoritate firmaretur sententia asserentium, Theodoricum juniorem ætate fuisse, Childerico. Equidem studiose consului scripta & monumenta vetera, e quibus id erui posse existimabam; & revera varios textus reperi, unde, seposita auctoritate anonymi nostri, probabilissime id judicarunt illi, nullum tamen tam clarum ac evidentem, quin explicari queat ad sensum anonymi nostri per Chiffletium allegati. Hujusmodi textus sunt in pluribus Gestis, Historiis ac Chronicis regum Francorum apud laudatum Bouquetum tomis secundo ac tertio, ubi enumerantur Clodovei & Bathildis filii, & Theodoricus tertio tantum loco nominatur. Ita fit tom. 2 pag. 569, ubi in Gestis regum Francorum legimus: Ex Bathilde regina ejus habuit tres filios, Clotharium, Childericum atque Theudericum.

[94] [Chronicis, aliisque] Eodem ordine enumerantur prima parte Fredegarii continuati pag. 449, in brevibus Chronicis regum Francorum pag. 664, in Chronico Adonis pag. 669; in Fragmento historico pag. 692, in Prosapia regum Francorum pag. 697 & in libello de Majoribus-domus pag. 699, sed ipse editor in Præfatione, anonymum, qui seculo octavo Gesta regum Francorum conscripsit, tot fabulas comminisci ait, ut nullam fidem mereatur auctoremque primæ partis Fredegarii continuati miserandum appellat consarcinatorem ex Gestis regum Francorum & Dagoberti Historia. Reliqua vero allegata Opuscula vel similiter fabulis conspersa sunt, vel ab hominibus confecta, qui a rebus narrandis nimium remoti, vetustiores illos descripserunt. Hoc de Adone nominatim observat Bouquetus dicens: Quæ de regibus Francorum primæ stirpis narrat, ea haurit ex Gestis regum Francorum. Non affero alia Opuscula, quæ Bouquetus tomo tertio inseruit, & in quibus eodem ordine fit enumeratio filiorum Clodovei: cum de iis universim dicat editor in Monito prævio in illos: Diu hæsitavi, an scriptores sequentes typis ederem. Præterquam quod enim nihil habent, quod non ex antiquioribus auctoribus, quos dedimus, excerpserint, recentiores sunt, quam ut rebus, quæ sub prima regum Francorum stirpe gestæ sunt, fidem faciant.

[95] Eos inter collocat auctorem Vitæ secundæ S. Wandregisili abbatis, [Opusculis nihil certi evincitur,] editæ a Mabillonio Seculo 2 Benedictino, & a nobis tom. V Julii ad diem XXII, procul dubio, quia, licet auctor is scripserit seculo VII, Opus tamen ipsius interpolatum fuit seculo IX, uti monet Mabillonius, & in iis præsertim, quæ ad chronologiam spectant, ut exemplis apud nos probatum est. In ista porro Vita S. Wandregisili bis eodem, quo in præcedentibus, ordine recensentur Clodovei & Bathildis filii, ac secundo quidem loco, apud nos tomo citato pag. 279, ut sequitur: Bathildi namque reginæ, relictæ Hlodovei regis, obitus triarcharum filiorum ac successiones insinuavit S. Wandregisilus, e quibus Hlotharius, qui major erat natu, quartum decimum regni agens annum, consortiis subito caruit humanis. Deinde Hildericus temere ab insidiatoribus interemptus, a præsenti sublatus est vita. Tertius quoque Theodericus, superstes matris, regni suscepit gubernacula: sicque juxta viri Dei prophetiam evenisse, manifestum est. His meliora pro communi opinione testimonia non comperi. Videndum nunc, an talia sint, qualia requirebat Chiffletius. Negabit ille, non tantum, quia desumpta sunt ex scriptoribus nec ætate nec auctoritate cum anonymo nostro comparandis, sed vel maxime, quia ea inter nullum est, quin facile ad sensum ejusdem anonymi explicari queat, dicendo, quod a memoratis scriptoribus seu potius ab uno eorum priore, unde acceperunt alii, facta sit enumeratio filiorum Clodovei non eo ordine, quo nati, sed eo dumtaxat, quo monarchiam adepti sunt. Hoc ipsum utcumque innuit ultimo loco citatus, dum ait, per S. Wandregisilum Bathildi reginæ prædictos fuisse obitus & successiones filiorum, quos inter tertius ordine successionis regni gubernacula suscepit Theodoricus, matri in vivis superstes.

[96] At vero, inquiet non nemo: etiamsi dici forte posset, [uti nec in particulari ex genealogicis,] a memoratis plerisque scriptoribus aut potius ab uno eorum priore, unde reliqui acceperint, Clodovei filios non ordine nativitatis, sed successionis in monarchiam dumtaxat enumerari, dici tamen nondum posset, id pariter fieri vel ab auctore Prosapiæ regum Francorum, quam Martinus Bouquetus tomo 2 scriptorum Rerum Gallicarum pag. 697 profert, vel ab auctore Genealogiæ eorumdem regum a Meroveo usque ad Pipinum regem, quam ex veteri codice Ms. bibliothecæ Britanniarum regis vulgavit Chesnius tom. 1 Scriptorum Historiæ Francorum pag. 794. Cum enim ambo auctores memorati Genealogiam regum Francorum primæ stirpis contexant; genealogis autem solenne sit, imo incumbat, ut nomina principum, quorum seriem genealogicam describunt, nativitatis ordine recenseant, sine ratione asserendum non est, alterutrum ex laudatis genealogis a solito, imo debito genealogis more forte recessisse, atque adeo in recensendis Clodovei filiis nativitatis ordinem non servasse. Equidem non inficior, solenne omnino esse genealogis, imo tamquam debitum ab iis merito requiri, ut in contexendis genealogiis nativitatis ordinem potissimum consectentur; verum duplicis generis personæ in serie genealogica considerandæ occurrunt; aliæ, quarum una ab altera originem non trahit, ut sunt ejusdem patris & matris liberi; aliæ contra, quarum una ab altera trahit originem, quarumque generationem vel a posteris ascendendo ad progenitores, vel ab his ad illos descendendo genealogus exponit: in posterioribus, non item in prioribus recensendis nativitatis ordinem a genealogo servari necesse est.

[97] [ex quibus formata una atque] Quapropter ex officio, quod genealogo incumbit, ne quidem consequitur, ut laudati genealogi Clodovei filios nativitatis ordine enumerare studuerint, nedum ut reipsa enumerarint: & sane priorem genealogum in Genealogia, quam contexuit, de ordine nativitatis in recensendis Clodovei filiis parum fuisse sollicitum, dilucide constat vel ex eo, quod, dum in memorata regum Francorum Prosapia duos Dagoberti senioris silios, Clodoveum scilicet & Sigebertum commemorat, Clodoveum, de cujus hic filiis disputamus, præponat Sigeberto, quem tamen natu majorem Clodoveo fuisse nemo ibit inficias, qui Sigebertum, cum nasceretur Clodoveus, jam secundo anno in Austrasia regnasse, ex Cointio in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 634, num. 2, aliisque scriptoribus intellexerit.

[98] [altera objectio facile solvitur,] Porro etiamsi apertissime constaret (quod tamen minime constat) genealogos ex Bouqueto & Chesnio adductos, in recensendis Clodovei filiis curam omnem adhibuisse, ut nativitatis ordine singulos nominarent; qui probari possunt finem hunc suum vel reipsa assecuti, vel potius certo assequi valuisse? Sane cum Chesnianus genealogus nullo prorsus indicio ætatem suam prodat, merito dubitari potest, an non tanta ipsum inter & filios Clodovei temporis distantia intercesserit, ut nihil certi de illis scire, adeoque, utut voluerit, nec litteris consignare potuerit. Quod vero pertinet ad Bouquetianum, si hic auctor, ut Bouqueto videtur, idem sit cum auctore Chronici S. Medardi Suessionensis, qui seculo XIII floruit, remotior est (quod supra de aliis etiam scriptoribus observat Bouquetus) a Clodovei ejusque filiorum temporibus, quam ut rebus, quas de illis scribit, fidem indubitatam facere queat. Nec est, quod opponas, scriptores Clodoveo ejusque filiis coævos, qui modo interciderunt, laudatis sæpe genealogis forte præluxisse, ex iisque nativitatis ordinem Childerico Theodoricoque assignandum innotescere potuisse; cum enim illud admodum incertum sit, incertum pariter manet, an Clodovei filios nativitatis ordine enumerarint, vel potius an certo enumerare potuerint.

[99] [ideoque Chifflerii sententia aliquantum saltem confirmata] Nihil itaque hactenus habemus, quo Chiffletii sententia certo convellatur; imo contra non parum confirmari posset, si Chronico Sandionysiano, quod antiquo idiomate Gallico exaratum Bouquetus tom. 3 Scriptorum Rerum Gallicarum edidit, integra sua constaret fides. Etenim lib. 5 cap. 23 Childericum Theodorico fuisse juniorem apertissime in hunc modum insinuat: Cils rois Clothaires morut, quant il ot quatre anz regné. Lors couronnerent li François le mainé (alias, ut in margine notat Bouquetus, mainsné) qui avoit non Theodoric; Childeric le tiers envoyerent en Austrasie. Quibus ego verbis, spectato contextu, extra quem tiers & mainé sive mainsné (vide dict. Trivul. ad verbum puisné) latiorem, quam hic concedam, significationem habent, sensum hunc Latinum accommodandum arbitror: Hic rex Clotharius mortuus est, cum regnasset annis quatuor. Tunc coronaverunt Franci secundo genitum, qui nominabatur Theodoricus; Childericum tertio genitum miserunt in Austrasiam. Quid clarius haberi potest pro ordine, quo nati sunt Theodoricus & Childericus, indubie determinando? Verum hæc, liberaliori adhibita interpretatione, deprompta forte tantummodo sunt ex Gestis regum Francorum, quorum auctor incertus cap. 45 nullum prorsus præbens indicium, ex quo possit colligi, Theodoricum Childerico fuisse natu majorem, narrationem hoc modo instituit: In his diebus Clotharius rex puer obiit, regnavitque annis quatuor. Theudericus autem frater ejus rex elevatus est Francorum. Childericus itaque alius frater ejus in Austria una cum Vulfaldo duce regnum suscipere perrexit: ubi nec Theodoricus secundo genitus, nec Childericus tertio genitus nominatur. Accedit, quod, ut constat ex prævio Bouqueti Monito, laudatum Chronicum Sandionysianum Gallicum non ante seculum XIII; Latinum vero, ex quo illud versione est concinnatum, cum Aimoïnum prælucentem habuerit, non ante seculum XI sit conscriptum, adeoque non ante secula quatuor elapsa post seculum VII, quo Childericus ac Theodoricus floruerunt.

[100] Hisce perpensis, Chronico Sandionysiano in præsenti materia fidem quidem indubitatam habendam non reor, [ut probabilis habetur, non tamen ut certa] sed neque etiam omnem denegandam: licet enim Bouquetus supra citatum laudati Chronici caput ex cap. 44 & 45 de Gestis regum Francorum desumptum annotet in margine, ex nonnullis tamen etiam aliis antiquioribus scriptoribus, ex quibus certius aliquid sciri potuit, illud esse contextum facile ex ejusdem capitis inspectione, factaque collatione cum capitibus e Gestis Regum Francorum a Bouqueto assignatis manifestum evadit. Quare, cum ex ordine, quo a plerisque auctoribus enumerantur Clodovei filii, certo, ut vidimus, sciri non possit, an Childericus Theodorico, an contra hic illo fuerit junior; Chronicum autem Sandionysianum Gallicum, cui consonat noster anonymus in sensu obvio & minus quæsito acceptus, Childericum Theodorico juniorem fuisse, aperte edicat; laudati ego Chronici qualicumque auctoritate, maxime vero anonymi nostri, cujus fidem habere suspectam nihil cogit, verbis manifestis num. 89 allegatis permotus, sententiam Chiffletianam saltem probabilem existimo; quo minus tamen eam admittam ut certam, aut ut opposita probabiliorem, facit tum expositio laudatis anonymi nostri verbis a Cointio num. 91 applicata, tum vero præcipue difficultas non parva, quæ in illa occurrit. Si enim Childericus Theodorico fuerit junior, qua ratione factum est, ut sancta Bathildis, Childerici & Theodorici mater, regem solis Austrasiis imperaturum constituens, Childericum Theodorico prætulerit? Nuper, inquit auctor anonymus coævus in Vita S. Bathildis a Bollando ad XXVI Januarii, aliisque edita, & Austrasii pacifico ordine ordinante Domna Bathilde, per consilium quidem seniorum receperunt Childericum filium ejus regem Austri: Burgundiones vero & Franci (sub Clothario scilicet natu majori Bathildis filio) facti sunt uniti.

[101] Evolvi scriptores bene multos, tum antiquos, tum recentiores, [ob difficultatem, cui non nisi conjecturis] apud quos aptum difficili huic nodo solvendo cuneum forte reperiendum, arbitrabar, nec quidquam nisi conjecturæ uni aut alteri non improbabili faciendæ fundamentum inveni. Ludovicus du Four in Annalibus Francorum, quos ad calcem tom. 3 Scriptorum Rerum Gallicarum Bouquetus adjecit, ad annum Christi 660 de Austrasiis ita pronuntiat: Austrasii semper reges apud se residentes habere voluerunt, ægreque se principibus in Neustria commorantibus submittebant. Auctori huic adstipulantur Pagius in Critica, & Cointius in Annalibus Francorum, dum hic ad annum 660 num. 1 & 2; ille vero ad eumdem annum num. 6 scribit, Austrasiis tumultuantibus & regem, qui soli Austriæ dominaretur, sibi dari poscentibus, a Bathilde regina, ut tumultus sedaret, Childericum eisdem esse præfectum. Porro Austrasios saltem a tempore Dagoberti I ita animo, ut scribis laudatus Du Four, fuisse comparatos, non inepte deduci posse videtur ex Fredegario; hic enim cap. 58 Austrasiæ regnum sub Dagoberto I apud Austrasios residente, velut felicissimum; contra vero cap. 68, 74 & 75 sub eodem Dagoberto, sede regni ad Neustrasios translata, velut infelicissimum depingit, utpote crebris Winidorum, sævissimæ gentis irruptionibus misere devastatum, imo & ipsiusmet Dagoberti odio sinistrisque suspicionibus expositum: ad hæc idem Fredegarius, ut Cointio ad annum 633 visum est, cap. 85 insinuat Dagobertum I præcipuos Austrasiorum proceres, qui ipsum in Neustriam fuerant secuti, apud se in Neustria, quoad vixit, retinuisse, ne res novas in Austrasia molirentur.

[102] [ex Austrasiorum genio] Quapropter verisimile admodum ex Fredegario, imo certum quodammodo fit, Austrasios miserum rerum suarum statum, regisque, cui antea in amoribus fuerant, alienatum a se animum pravis Neustrasiorum consiliis adscripsisse, adeoque ab illo saltem tempore regem, qui in Neustria resideret, fuisse aversatos. Conjici ergo non immerito potest, Austrasios non tantum a Bathilde regina regem, qui soli Austriæ dominaretur, (quod aiunt Pagius & Cointius laudati) sed & in hunc finem filium ejus natu minimum sibi dari postulasse, datumque a Bathilde fuisse, ut tumultus sedaret. Cum enim regem, qui sedem regni in Neustria haberet, prorsus, ut vidimus, aversarentur, verisimile est, illos regem sibi præfici e Bathildis filiis eum expetiisse, de quo minus timendum erat, ne aliquando forte, devoluto ad ipsum per Clotharii fratris natu majoris mortem Neustrasiorum regno, sedem regni ex Austria in Neustrasiam, ut Dagobertum I fecisse meminerant, cum ingenti totius regni detrimento transferret; illud autem minus timendum erat a natu minimo, quam a secundo genito Bathildis filio, ad quem hæreditatis jure Neustriæ regnum spectaret, si quando e vivis sine filio excederet Clotharius, cujus vita, utpote tunc decem vix annos nati, summis adhuc periculis, ut id ætatis puerorum solet, erat obnoxia.

[103] [& Hymnechildis reginæ petitis utcumque satisfit;] Porro conjecturæ non absimili faciendæ materiam suggerit Pagius in Critica, qui, postquam ad annum 661 num. 4 Hymnechildem reginam, sancti Sigiberti Austrasiæ regis viduam, & matrem Dagoberti II in Hibernia exsulantis, donationi Barisiaci a Childerico Austrasiæ rege sancto Amando factæ, una cum eodem Childerico subscripsisse, luculenter ostendit, tandem num. 5 in hunc modum concludit: Ex præcepto itaque donationis Childerici pro monasterio Barisiacensi) hoc anno (661) edito, arcanum notabile discimus, Hymnechildem scilicet viduam sancti Sigiberti regis & matrem Dagoberti exulis ac Bilihildis, profectam esse in Austrasiam cum Childerico nepote, quando is huic regno præpositus est, ut ejus tutelam gereret, Childericum promisisse accepturum se Bilihildem uxorem, quando ea nubilis esset; ac Hymnechildem matrimonio illo contentam parum curasse de Dagoberto filio ex Hybernia revocando. Nonnullis deinde interpositis, tutelam Childerici in Austrasia regnantis penes Hymnechildem fuisse, num. 6 ex eodem donationis instrumento probat; huic autem probationi paulo ante præmiserat: Ex eo enim (præcepto Childerici de loco Barisiaco) manifestum fit, Hymnechildem Dagoberto juniori filio Bilihildem filiam prætulisse, & dummodo hæc Childerici regis sponsa fieret, sibi vero regni administratio concederetur, filii exulis curam abjecisse. Ex his, aliisque, quæ ex laudato Childerici præcepto, eique subscripta Hymnechilde Pagius deducit, sola certa est Childerici tutela Hymnechildi mandata, reliqua vero, etsi indubitatæ fidei non sint, verisimillima tamen sunt: quare ex iis non immerito conjicias, Hymnechildem non solum de rege e filiis Clodovei Austrasiis præficiendo, cujus tutelam esset gestura, prona admodum voluntate cum Bathilde consensisse, verum etiam, ut natu minimus Clodovei filius natu majori præferretur, omni studio contendisse: cum enim verosimillime, ut ex dictis est consequens, Hymnechildis regina regni Austrasiæ administrationem sibi coneedi appeteret; sciret vero eam penes se eo dumtaxat tempore mansuram, quo pupillus regius, qui tutelæ ejus erat committendus, regnum per se ob imbecillam ætatem gubernare non posset, verisimillime etiam mulier regnandi avida eum Austrasiis regem dari summa cura expetiit, sub quo diutius Rerum Austrasianarum summam penes se mansuram existimabat.

[104] Itaque, etiamsi Childericus Theodorico admittatur junior, [nec aliter adversarii jus Theodorici defenderint,] reddi ratio non inepta potest, ob quam Bathildis Childericum, Theodorico præterito, Austrasiorum regno regem imposuit. Quod si hanc non nisi conjecturam esse reponas, quid, quæso, si Theodoricus Childerico statuatur junior, conjectura melius afferas, ut Theodorico jus suum ad fratris Clotharii hæreditatem asseras? Jus autem Theodorico ad Clotharii hæreditatem fuisse, manifeste docent varia adjuncta ex anonymo nostro num. 89, 90 & 91 adducta. Nec est, quod adjunctis iis fidem deneges, propterea quod Ursinus ne verbo quidem illa uspiam attingat; quamquam enim Ursinus in narratione eorum, quæ Sancti episcopatum præcesserunt, accurationis palmam anonymo nostro præripiat; eam tamen huic (rationem vide num. 62) in iis recensendis, quæ, Leodegario jam episcopo, gesta sunt, certissime cedit. Etenim quod, adhuc ante monuimus, non pauca prætermisisse dignoscitur, quæ post Leodegarii ad cathedram Augustodunensem promotionem contigerunt, quæque ab anonymo nostro diligentissime recensentur, adeo ut mirum videri non debeat, si ne verbo quidem attingat adjuncta ab anonymo nostro relata, quæ Theodorici jus ad Clotharii hæreditatem vel insinuant vel supponunt. At, mortuo Clothario III, Neustrasii arcessitum ex Austrasia Childericum regem crearunt, deposito Theodorico, relegatoque Ebroïno, qui illum regem constituerat; quare memoratum jus Theodorici merito posset vocari in dubium, si, quod Valesius lib. 21 Rerum Francicarum pag. 262, aliique nonnulli asserunt, sanctus Leodegarius arcessendi contra Theodoricum ex Austrasia Childerici, ne inimicum suum Ebroïnum Majorem-domus videret, præcipuus auctor exstiterit: etenim existimandum non est, sanctum Antistitem privato in Ebroïnum odio abreptum, tantopere adversaturum fuisse Theodorico, si ab hujus partibus stare justitiam, pro certo habuisset.

[105] [quod non convellitur ex gestis] Verum qua ratione tandem satis probari poterit, S. Leodegarium arcessendi ex Austrasia Childerici præcipuum auctorem exstitisse? An ex favore, quo apud Childericum in Neustrasia Burgundiaque pacifice jam regnantem est gavisus? S. Lantbertus, abbas Fontanellensis ac deinde Lugdunensis episcopus, apud Childericum, cum hic jam Neustriam Burgundiamque pacifica possessione teneret; summa pariter gratia summoque favore valuit. Ast an propterea Lantbertus vel Childerici ex Austrasia arcessendi auctor exstitit, vel Theodorico fuit adversatus? Contrarium liquet ex Vitæ ejusdem S. Lantberti Fragmento Actis nostris ad XIV Aprilis inserto; hujus enim auctor num. 3 Lantberti apud Childericum favorem his verbis exponit: Postquam vita functus est præfatus juvenis rex Clotharius, fratresque suos Childericum & Theodoricum superstites reliquisset, ortaque esset inter ipsos valida contentio pro fastigio regni; aliis Hilderici parti faventibus, aliis in Theodoricum declinantibus; ita iste vir venerandus (Lantbertus) cautum se reddidit, ut in neutram partem declinaret, donec populi pars æmulam sibi partem superaret. Elevato namque in sede regni Hilderico, in tanto apud eum est honore habitus, ut quidquid ab illo postulasset, absque alicujus obstaculo difficultatis mereretur. Ex quibus patet, S. Lantbertum apud Childericum jam Francorum monarcham summo favore esse gavisum, licet interim ei antea adversus Theodoricum non adhæsisset. Quapropter licet pariter S. Leodegarius apud Childericum monarchiam jam consecutum plurimum favore valuerit, consequens non est, sanctum illum Virum a partibus Childerici adversus Theodoricum antea stetisse. Certe favoris hujus causam longe diversam anonymus noster num. XI assignat: Sanctum Leodegarium, inquit, eo quod cognoverat (Childericus) præ omnibus sapientiæ luce esse conspicuum, secum assidue retinebat in palatio.

[106] [sancti Leodegarii; hic enim Theodorico, licet hunc] Ast, inquies, Leodegarius statim ut audivit Clotharii obitum, ad aulam properavit, deque rege constituendo cum regni proceribus deliberationem iniit. Quid inde? An ad hujus adjuncti veritatem requiritur, ut Leodegarius Theodorico fuerit adversatus? Sed esto: solus illud refert Ursinus, qui res a Leodegario Pictavii non gestas accurate novisse non videtur: meminit quidem noster anonymus consilii a multitudine nobilium de arcessendo ex Austrasia Childerico initi; at præterquam quod Leodegarium illius fuisse participem, minime insinuet, hanc nobilium contra Theodoricum Ebroïnumque conspirationem non statim a Clotarii morte, sed nonnisi aliquanto tempore post erupisse affirmat, scilicet cum jam Ebroïnus Theodoricum propria auctoritate Neustriæ Burgundiæque regem constituisset, nobilibusque, ut novum Regem salutarent, properantibus, aula interdixisset. Ursinus ergo, anticipato tempore, nobilium de Rege constituendo deliberationem narrat; huic autem interfuisse Leodegarium, fidem certam non facit vel ex hoc, quod eo ipso loco, quo Sanctum de rege constituendo deliberasse asserit, proximum Clotharii successorem verbis num. 89 citatis faciat Childericum, ante quem tamen regna Neustriæ & Burgundiæ, paucis saltem mensibus, tenuit Theodoricus, uti Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 669 num. XI ex anonymo in Gestis regum Francorum, ex Continuatore Fredegarii & ex Sigeberti Chronico manifeste probat, hodieque apud omnes in confesso est. His itaque consideratis, nihil occurrit, quo certum fiat, Leodegarium sive statim a morte Clotharii, sive aula sibi ceterisque nobilibus propudiose ab Ebroïno postea interdicta, arcessendi ex Austrasia Childerici auctorem præcipuum exstitisse. Dubitari tamen non potest, quin Sanctus, ut majora mala averteret, tum saltem, cum res amplius mutari non posse cerneret, Childerici partibus accesserit, eumque tunc Neustriæ Burgundiæque regem salutarit, ad aulam ex episcopatu suo properans, in quem, conspirantibus contra Theodoricum nobilibus, verosimiliter secesserat.

[107] Porro Leodegarium Theodorico adversatum non fuisse, [regno restitutum habuerit faventem,] argumento esse potest, quod Theodoricus, cum regnum, Childerico mortuo, jam recuperasset, Leodegarium inimicis suis non tantum non accensuisse, sed & favore regio prosecutus esse videatur: hoc autem ratione non una probari potest. Anonymus noster sæpe laudatus de Ebroïni sequacibus, restituto jam in regnum Theodorico, in hunc modum profatur: Dolebant enim (Ebroïni sequaces) se abjectos esse per meritum, dum populum universum fideliter cernebant declinare post Theodoricum, eumque jam confirmatum in regno, & Dei famulum Leodegarium (ab exsilio Luxoviensi reversum) cum illius gratia in sua urbe (Augustodunensi) residentem: ex quibus ultimis verbis non immerito colligas, a Theodorico, cum regnum recuperarat, non inimici, sed amici potius loco habitum fuisse Leodegarium, utpote qui illius gratia sive favore in sua urbe (episcopali Augustodunensi) tum resideret, eoque nomine (vide anonymum nostrum num. 25) Ebroïno adhærentium invidiæ exponeretur. Ad hæc Continuator Fredegarii opportune ad rem nostram cap. 95 hæc commemorat: Wlfoaldus dux per fugam lapsus evasit, & in Austriam reversus est. Franci vero Leudesium filium Erchonualdi nobilem in majoris-domus dignitatem statuunt per consilium beati Leodegarii & sociorum ejus. Continuatori huic adstipulantur Annales Metenses, Chronicon Moysacense & anonymus in Gestis Regum Francorum cap. 45. Ex quorum assertis etiam recte propterea deducitur, Leodegarium a Theodorico in regnum restituto non inimici, sed amici potius loco habitum fuisse. Etenim parum verisimile apparet, Francos, quibus Theodoricus, ut ex anonymo nostro & Ursino colligitur, jam dominabatur, consilio Leodegarii, si hunc inter inimicos suos Theodoricus computasset, ad majoris-domus dignitatem evecturos quemquam fuisse, nedum Leudesium, cujus filius Adalricus S. Leodegarium affinitate proxima contingebat, si modo quam fidem merentur bini scriptores anonymi num. 37 laudati.

[108] Anonymus noster nihilominus de Leodegarii inimicis sic loquitur: [adversatus fuisse, ex Ursino,] Interim invidi hostem (Ebroïnum) moverunt ex adverso, primoque circa eum, (Leodegarium) cum quo regem Childericum egisse putabant. Hoc paulo aliter, clarius tamen, refert Ursinus: His itaque diebus, inquit, vir Dei Leodegarius cum … resideret urbe sua Ædua, reminiscens Ebroïnus omnium malorum, quæ circa eum cum rege Hilderico egisse illum putabat; tunc adjunctis sibi nequissimis inimicorum sociis, consulere cœpit, quemadmodum eumdem Pontificem destruere potuisset. Unde forte quis arguat, Ebroïno saltem ejusque sequacibus fuisse persuasum, quod Leodegarius arcessendi ex Austrasia Childerici, Theodorici throno deturbandi, atque adeo Ebroïni a majoratu-domus amovendi præcipuus auctor exstiterit. Verum enimvero fuerit id Ebroïno ejusque sequacibus utcumque persuasum, an propterea est consequens, ut, quod Ebroïnus eique adhærentes sibi persuasere, veritati fuerit conforme? Sane, etiamsi Leodegarius Childerico ex Austrasia arcessendo, Theodoricoque deponendo minime omnium adlaborasset, facile tamen fieri potuit, ut eum malorum omnium, quæ sibi obvenerant, auctorem crederet Ebroïnus, pravis malevolorum suggestionibus impulsus, sinistrisque contra Sanctum præjudiciis occupatus, quem jam tum, cum adhuc in vivis esset Clotharius III, unicum mandatorum suorum, ut num. 6 refert noster anonymus, contemptorem, & propemodum hostem falsis calumniantium delationibus existimarat: ut pro certo hactenus probatum non sit, Leodegarium post Clotharii tertii mortem a Childerici partibus stetisse, hujusve ex Austrasia arcessendi fuisse auctorem.

[109] [anonymo Morbacensi, aliisque] Ast, inquies, id aperte intelligitur primo quidem ex Chronico Centulensi sive S. Richarii, cujus auctor Hariulphus monachus apud Dacherium tom. 4 Spicilegii pag. 449 sic scribit: Clothario vero defuncto, Childericus germanus ejus in toto regno sublimatus est, procurante id ipsum Leodegario Augustodunensium episcopo, qui tunc temporis inter regni magnates egregius animi industria, vitæque merito habebatur: deinde vero ex Chronico Virdunensi, cujus auctor Hugo abbas Flaviniacensis apud Labbeum tom. 1 novæ Bibliothecæ lib. Mss. pag. 103 hæc habet: Quo (Clothario III) mortuo, contentio inter principes agitabatur de regno. Ebroïnus major-domus Theodorico favebat, sanctus Leodegarius Eduensium episcopus, & ceteri, quibus erat mens sanior, Childerico favebant: ac tandem etiam ex anonymo Morbacensi S. Leodegarii biographo, qui libro 1, narrata Clotharii III morte, mox subdit: Quæ quidem res cæteris tantum luctum, & desolationem; sancto autem Pontifici (Leodegario) curam, & majoris ponderis injecit sollicitudinem. Penes namque illum restaurationis ratio manebat, & consilium: ad quem convenientes episcopi & optimates totius Franciæ, quem regendis sceptris præficerent, cœperunt deliberare. Erant enim duo adolescentes, filii senioris Clotharii (imo Clodovei II) … quorum Childericum, quem vita & morum probabilitas magis commendabat, regno & fraternis sceptris præponendum totius conventus recta deliberatio judicabat: huic etenim pene adhuc puero commendatum fuerat Austrasiorum regnum & dominatio. Et quoniam, licet adolescentulus, juste & irreprehensibiliter illud rexerat, sancto Præsuli & cunctis optimatibus, ut illum eligerent, melius complacebat. Solius vero Ebroïni versutia irrationabilis ab omni justa electione dissentire cupiebat: & paulo post, nonnullis interjectis, hæc addit: Omnia providentis Dei voluntate & venerabilium principum, qui cum sancto Præsule agebant, probabili auctoritate Childericus regni diademate coronatus, magna cum exultatione Francorum rex est effectus.

[110] [binis scriptoribus] Fateor ex tribus hisce memoratis scriptoribus apertissime intelligi, Leodegarium a Childerico contra Theodoricum stetisse: verum cum Hugo abbas Flaviniacensis & Hariulfus monachus, quorum hic Centulense, ille Virdunense Chronicon conscripsit, non citius quam seculo XI floruerint, ab ætate S. Leodegarii remotiores sunt, quam ut rebus, quas de eo scribunt, fidem certam atque indubitatam facere queant. Quod vero pertinet ad anonymum Morbacensem, ex quo forte Centulensis & Virdunensis chronistæ hauserunt; is quidem ætati S. Leodegarii nonnihil propior fuit; at, cum ab ea nihilominus uno aut forsan etiam altero seculo abfuerit, tantæ auctoritatis esse non potest, quantæ Ursinus, quem dumtaxat interpolavit, quique Leodegario exstitit synchronus; quare, dum ea narrat, quæ Sancti nostri tempore gesta sunt, fidem certam non meretur, si eadem etiam non narrat Ursinus, quia tunc, cum hunc solum sibi prælucentem habuerit, scripsisse non videtur nisi ex liberaliori interpretatione, quam verbis laudati Ursini pro arbitrio suo applicuit. Locum certe id obtinet, dum verbis num. præcedenti recitatis aperte innuit, Leodegarium a partibus Childerici contra Theodoricum stetisse; id enim verba Ursini num. 5 & 6 posita, quæ loco illo interpolavit, necessario non important. En illa: Tunc (mortuo Clothario III) idem Pontifex (Leodegarius) hæc audiens, concito cursu in palatium perrexit, ac cum suis commilitonibus * de rege tractare cœpit. Qui audientes Hildericum Austrasiorum regem in adolescentia sua regnum juxta sui temporis ætatem optime disponentem, elegit quædam pars Francorum, volentes eum regem habere. Nam Ebroïnus, qui major-domus fuerat sub rege Lothario, Theodoricum germanum ejus cupiebat subrogare fratri in regno. Ipse vero Ebroïnus erat tunc odiosus inter Francos, & quia metuebant hujus ponderis jugum, quod per eumdem sustinuerant sub rege Lothario, relicto ejus consilio, Hildericum in toto sublimaverunt regno: ad quorum sane veritatem exigi non videtur, ut Leodegarius statim a morte Clotharii Childerico contra Theodoricum adhæserit.

[111] Quod si vero oppositum contendas; respondeo, illam Leodegarii Childerico adhæsionem ipsa Ursini auctoritate certam indubitatamve, [non sat probatur.] ut num. 106 jam satis innui, fieri non posse. Ceterum disputata hæc sunto, ut studiosus lector dispiciat, an Valesius, Cointius, aliique recentiores sat solido fundamento nitantur, ut indubitanter affirment, Theodoricum Childerico fuisse juniorem, hujusque ex Austrasia arcessendi præcipuum auctorem exstitisse Leodegarium. Ego interim alterutrum pro certo affirmare vel negare non ausim, cum, ut id faciam, rationes convincentes non habeam, uti ex jam dictis satis superque liquet: puto tamen Leodegarium vel neutri e duobus principibus, Theodorico scilicet & Childerico, vel certe illi favisse, penes quem jus ad Clotharii III defuncti hæreditatem esse existimabat, sive interim jus illud fundatum fuerit in ætate, qua alter alterum præcedebat, sive in extrema Clotharii morientis voluntate, sive in alia quacumque causa, in quam, cum conjectura eam forte assequi, non item probare sit facile, inquirendum non arbitror. Certum interim est, Ebroïnum Leodegario partim acceptum referre debuisse, quod tunc, cum Childericus, detruso in monasterium S. Dionysii Theodorico, regnum Neustriæ & Burgundiæ obtinuit, non mortis, sed exsilii tantum pœna fuerit multatus. Episcopis, inquit anonymus noster num. 9, tunc quibusdam intercedentibus, & præcipue interventu antistitis Leodegarii eum (Ebroïnum) non interficiunt, sed Luxovio monasterio dirigitur in exilium.

[Annotata]

* al. dum posset eum retinere

* al. similibus

§ VIII. An S. Leodegarius major-domus Childerici II, an tantum consiliarius exstiterit, & quo anno hic, quove circiter mense in Austrasia ac deinde in Neustria & Burgundia regnare inceperit ac desierit.

[S. Leodegarius Childerico II percarus est, cui tamen major-domus] Relegato ad S. Dionysii monasterium Theodorico, ac Ebroïno in Luxoviense detruso, tribus Francorum regnis rediit pax & tranquillitas, eaque conservata est quamdiu Childericus adquievit consiliis S. Leodegarii, quem, ut loquitur anonymus noster, eo quod cognoverat præ omnibus sapientiæ luce esse conspicuum, secum asdue retinuerat in palatio. Apertius id declarat Ursinus: Rex vero, inquit, Hildericus confirmatus in regno, … Leodegarium pontificem super omnem domum suam sublimavit & Majorem-domus in omnibus constituit. Qui accepto hujus regni gubernaculo, quidquid maxime adversus leges antiquorum regum ac magnorum procerum vita laudabilium obstabat, multum ad pristinum deduxit statum. In tantum vero usquequaque omnia regna Francorum restituit, ut omnes se gratularentur, regem sibi habere Hildericum ac rectorem palatii Leodegarium. Ita ille: in eo tamen corripitur ab eruditis nunc passim omnibus, quod Leodegarium Majorem-domus & Rectorem palatii nuncupet, quam dignitatem nec habuisse nec habere potuisse sanctum Antistitem, recte contendunt.

[113] [non fuisse probatur duplici argumento] Argumentum primum est, quod majoratus-domus dignitas esset laica; secundum, quod Vulfoaldus, qui ante in Austrasia Childerico major-domus exstiterat, postea etiam in Neustria ac Burgundia sub ipso monarcha eumdem magistratum gesserit. Postremum hoc probant tum ex antiquis Francorum scriptoribus, qui Vulfoaldum majorem-domus ex Austria cum Childerico ad Neustriæ & Burgundiæ regnum capessendum venisse tradunt, tum præsertim ex anonymo nostro vetustiore, qui de S. Leodegarii majoratu-domus & præfectura palatii altum silet & Vulfoaldum expresse Majorem-domus appellat num. 14. Illic enim commemorans machinationes, quibus invidi homines S. Leodegarium Childerico regi odiosum reddere conati sunt, ait: Majorem-domus nomine Vulfoaldum, in sua occasione conjungunt, mendacem fabulam de Leodegario & Hectore confingunt. His addi meretur Fragmentum Vitæ S. Lantberti episcopi, cujus auctorem primus editor Mabillonius vixisse putat, Ludovico Pio imperante.

[114] [& tertio ex Vita S. Lantberti, cujus notæ chronologicæ,] In eo quippe comparent cum aliis Leodegarius, Gerinus & Vulfualdus, & hic quidem titulo Majoris-domus insignitus. En verba: Denique (Childericus) ad petitionem reginæ suæ Bilhildæ atque venerabilium episcoporum, id est bonæ recordationis Leodegarii episcopi, qui postea gloriosissimus effectus est martyr, Nivonis etiam episcopi & Emonii, atque illustrium virorum, quorum hæc sunt nomina: Fucoaldi, Amalrici, Wlfoaldi Majoris-domus regiæ, Bavonis, Wanningi, Adalberti, Gerini fratris clari præfati Leodegarii episcopi, largitus est præfato venerando patri (Lantberto tunc abbati Fontanellensis cœnobii) fiscos duos &c. Edita est autem hæc regia largitio Arlaudo Jocundo palatio, undecimo anno præfati regis in Austria, qui fuerat primus in Neustria; porro ejusdem rectoris cœnobii lucidissimi anno quinto, ex quo regiminis locum sortiebatur post decessum felicissimum magni patris, Christique clarissimi sacerdotis Wandregisili. Hæc auctor ille procul dubio ex ipso donationis instrumento, quoniam mox subdit: Plurimæ namque ejusdem regis diversarum possessionum largitiones ad ipsum reverendissimum patrem editæ usque nunc exstant.

[115] Sane characteres chronologici & inter se apprime congruunt & annum denotant Christi 671; [definito tempore, quo Austrasiam, ac deinde] si autem id ita sit, non parum confirmatur, recitata laudati Fragmenti verba ex ipso donationis instrumento esse deprompta, ac proin operæ pretium fuerit, id reipsa ita esse, ante omnia ostendere, atque adeo aperire tempus, a quo S. Lantbertus Fontanellam, Childericus vero regnum Austrasiæ ac deinde Neustriæ & Burgundiæ gubernare inceperint; imo cum, ut ex dicendis patescet, reliqua Sancti nostri gesta facile queant chronologice ordinari, si sciatur, non solum, quo idem Childericus tempore in Neustria & Burgundia regnare inceperit, sed etiam, quo in regnis illis regnare desierit seu obierit, lubet eadem opera etiam in hoc dilucidationis causa operosius inquirere, licet interim a receptiori modo chronologia, cum meliorem hactenus reperire non licuerit, nuspiam velim recedere. Initium desumo a tempore regni Austrasiani a Childerico inchoati. Regnum illud hic exorsus est anno 660; etenim ut in Commentario prævio Vitæ S. Wandregisili ad XXII Julii editæ, num. 25 probatum est, Clodoveus II anno Christi 656, ad finem fere provecto (superstes quippe fuit usque ad secundam saltem hebdomadam Novembris) e vivis excessit; ab hujus autem obitu Clotharius III non solum Neustriæ & Burgundiæ, sed & Austrasiæ, ut ex auctore de Gestis Francorum & continuatore Fredegarii a Pagio in Criticis Baronii ad annum 656 num. 16 & 20 recte deducitur, annos quatuor fuit dominatus, statimque ab illis, nondum scilicet, ut ex dicendis patebit, integre elapsis, Childericus II, Neustria & Burgundia Clothario relictis, regnum Austrasianum est adeptus, ac proin in Austrasia regnare incepit anno Christi 660, sed non ante XXVI Julii, ut infra num. 124 docebimus. Itaque ex annis quatuor incompletis, quibus dumtaxat post mortem Clodovei II in Austrasia regnavit Clotharius III, annum deduximus, quo idem regnum consecutus est Childericus II: nunc ex annis potissimum quatuordecim, etiam incompletis, quibus, ut probabimus, Clotharius III in Neustria regnavit, annum, quo idem regnum Childericus II obtinuit, pari modo determinemus.

[116] Auctor anonymus coævus Vitæ secundæ S. Wandregisili ad XXII Julii in Actis nostris num. 15 diserte asserit: [post mortem Clotharii III, quæ a Pagio] Ex quibus (filiis Clodovei II) Hlotharius, qui & major natu erat, fastigium adeptus est regni, rexitque populum Occidentalium Francorum (Neustrasiorum) annos quatuordecim, rursumque num. 25 ejudem Vitæ sic scribit: E quibus (filiis Clodovei II) Hlotarius, qui major erat natu, quartum decimum regni agens annum, consortiis subito caruit humanis. Liquet itaque annis quatuordecim, incompletis saltem, in Neustria regnasse Clotharium III. Porro idem Clotharius, ut ex probatis a Pagio ad annum 656 num. 17 & 18 recte colligitur, anno 656 ultra hebdomadam secundam Novembris provecto Occidentalibus Francis seu Neustrasiis imperare cœpit; quare si ab anno illo supputentur dicti anni quatuordecim incompleti, quibus in Neustrasia regnavit, annus decimus quartus paulisper inchoatus deducit ad annum 670, quo is proinde, nec serius, cum sic annis amplius quatuordecim regnasset, e vivis excessit. Ast, inquies, quo mense obitus ille accidit? Certe non ante Junium, si genuinæ sint notæ chronologicæ veteris diplomatis, quod in favorem monasterii puellarum, extra muros Suessionenses ab Ebroïno majore-domus & Leutrude ejus uxore constructi, Drausius Suessionensis episcopus concessit, quodque apud Melchiorem Reginaldum inter probationes Historiæ Suessionensis exstat; subscribitur enim in hunc modum: Actum Augustæ Suessionum sub datæ sexti Calend. Julii, anno decimo quarto regni domini nostri Clotharii gloriosissimi regis; quare si genuini sint characteres chronologici hic signati, Clotharius anno 670 ante XXVI Junii mortuus non est, cum aliquin anno regni ejus decimo quarto, utpote post hebdomadam secundam Novembris anni 669 inchoato, sexta Calend. Julii sive XXVI Junii in citato diplomate adscribi non posset. Verum Michaël Germanus in Probationibus ad Historiam abbatiæ regiæ S. Mariæ apud Suessionas ait, se lustratis, ac semel atque iterum excussis ejusdem abbatiæ archivis, reperisse ipsum diplomatis Drausiani instrumentum, illudque non anno XIV Clotharii, sed X confectum notari, ut characteres chronologici laudati diplomatis, prout illud a Melchiore Reginaldo vulgatum est, pro dubiis saltem habendi sint, adeoque, contra ac Pagius in Criticis ad annum 668 num. 6 existimavit, aut parum aut nihil faciant pro morte Clotharii non ante XXVI Junii anni 670 collocanda.

[117] [ad finem anno 670,] Idem Pagius in eodem Opere ad annum 669 num. 6 & 7 diutius adhuc differt mortem Clotharii, quod nec admitti posse, nec stare cum aliis ab auctore illo assertis mox ostendam, cum argumentum, quo opinionem suam stabilire nititur, penitus elisero. Probare itaque loco citato contendit, Clotharium III Francorum regem die XXIX mensis Septembris anni 670 adhuc superstitem in vivis fuisse, & non nisi sub finem ejusdem Christi anni mortalitatem explesse. Hunc in finem instituit longum ratiocinium, cui velut coronidis loco subnectit: Quæ fuse narranda fuere, ut, qui inolevere errores, tandem tollantur. Errores, quos hic commemorat, procul dubio respiciunt Cointium, Valesium aliosque anno Christi 670 Clotharii mortem non illigantes, de quibus anno 668 num. 7 ita pronuntiarat: Cointius mortem Clotharii cum anno 669 copulat, Hadrianus Valesius cum an. 668, aliique cum aliis Christi annis; sed præter privilegium citatum, a Drausio episcopo Suessionensi datum, anno sequenti, argumento ex Beda deducto, illum anno 670 (in finem scilicet inclinante) adhuc in vivis fuisse demonstrabimus. Errasse quidem videntur omnes, qui mortem Clotharii anno Christi 670, aut certe 669 fere finito non innexuere, at Clotharium anno Christi 670, jam fere desinente, adhuc in vivis fuisse, non evincit Pagius argumento ex Beda desumpto, quod ad hanc fere formam reducitur. Dilucide ex Beda demonstratur Ebroïnus anno 670 jam valde provecto, imo ex Willelmo Thorno in Chronica a Seldeno vulgata, mense Septembri ejusdem anni exeunte, majoratum-domus in Neustria adhuc gessisse, ergo Clotharius III Galliarum rex, sub quo Ebroïnus major-domus exstitit, anno 670 jam valde provecto, imo mense Septembri exeunte adhuc in vivis fuit, & non nisi sub finem ejusdem anni mortalitatem explevit. Fateor, liquet ex Beda & Willelmo Thorno adhuc Ebroïnum anno 670 jam valde provecto majoratum-domus gessisse; verum non video, qua ratione Pagius ex majoratu-domus Ebroïni eo usque, imo ad mensem Septembrem anni 670 exeuntem protracto, mortem Clotharii usque ad finem ejusdem Christi anni adeo indubitanter differat: cum enim, uti ex Continuatore Fredegarii cap. 93 & 94 atque ex auctore de gestis Regum Francorum cap. 45, præcipue vero ex anonymi nostri verbis num. 89 transcriptis constat, proxime post Clotharii III obitum regnum Neustriæ aliquot saltem mensibus tenuerit Theodoricus sub eoque omnia toto illo tempore pro arbitrio suo administrarit Ebroïnus, quid ni hic majoratum-domus mense Septembri anni 670 exeunte gerere adhuc sub Theodorico potuerit, etiamsi forte jam duobus aut tribus mensibus aut etiam pluribus Clotharius III e vivis excessisset? atque ita vim omnem amittit Pagii argumentum pro morte Clotharii usque ad finem anni 670 differenda, quod tamen miror ipsum pro convincenti habuisse.

[118] Ostendo nunc, mortem Clotharii tamdiu differri non posse, [spectatis iis, quæ admittit, perperam differtur,] stantibus aliis, quæ laudatus Pagius vel affirmat vel admittit. Etenim scriptore illo in Criticis ad annum 668 num. 8 & 9 fatente, Theodoricus post mortem Clotharii aliquot mensibus in Neustria regnavit ante Childericum; quare si Clotharius non nisi anno 670 ad finem pene provecto vita functus sit, sequitur Childericum non nisi anno 671, mense forsan Martio vel Aprili aut etiam serius in Neustria regnare incepisse; cum vero laudatus Pagius in eodem Opere ad annum 673 contendat, anno 673 ante diem X Octobris, imo ante XV mensis Septembris Theodoricum in regnum fuisse restitutum, adeoque jam tum Childericum fuisse e vivis sublatum, consequens est, ut hic in Neustria regnarit annis dumtaxat duobus cum quinque aut sex mensibus, quod temporis intervallum inter mensem Martium vel Aprilem anni 671 & Septembrem anni 673 interfluit. Ast Childerici in Neustria regnum fuisse diuturnius, ipsemet Pagius in Criticis ad annum 674 num. XI affirmat: Regnavit, inquit, Childericus in Austria annos quatuordecim, ut legitur in brevissimo Chronico a Duchesnio edito, quod a Clothario II usque ad Pippini regis obitum continuatur: in Neustria vero ac Burgundia annos fere quatuor, ut patet ex Fragmento Actorum sancti Waningi monachi Seculo 2 Benedictino, ubi legitur: Childericus non plene quatuor annos tenens, vita decessit: quos incompletos, fuisse produnt Acta sancti Ragneberti martyris ab Ebroïno interfecti.

[119] Liquet ergo, stantibus aliis, quæ Pagius vel affirmat vel admittit, [& alioquin etiam] mortem Clothari III usque ad finem anni 670 differri non posse; id autem fieri etiam non permittit finis & diuturnitas regni Childerici in Neustria & Burgundia. Etenim, ut mox laudatum a Pagio Vitæ S. Waningi Fragmentum indicat, regnavit Childericus in Neustria & Burgundia annis fere quatuor, ac proin, si Clotharius III dumtaxat obiit sub finem anni 670 atque adeo anno tantum insequenti Neustriam & Burgundiam adeptus est Childericus, regnare hic in regnis illis non prius desierit, quam anno 675 vel 674: at Childerici in Neustria & Burgundia regnum citius finem accepit: signatur id in chronotaxi a Mabillonio, Cointio, Pagio aliisque recentioribus passim admissa, variisque potest argumentis probari, quæ licet talia non sint, ut nulla ratione queant dilui, validissima tamen sunt; bina profert Pagius in Criticis ad annum Christi 673 num. XI & 12; præcipuum huc transfero. Petitur id partim a notis chronologicis, quæ in quodam Theodorici III placito de Chramlino episcopo Ebredunensi in synodo deposito occurrunt, quæque cum notentur in ipso placiti autographo, quod Mabillonius lib. 6 de Re Diplomatica pag. 469 æri incisum exhibet, dici tam facile nequeunt falsatæ vel corruptæ; partim ab anno, ad quem prædictum placitum referendum est. Argumentum eo fere recidit: Diploma seu placitum Theodorici III de Chramlino episcopo datum notatur medio mense September, annum V rigni nostri ac præterea, dum Theodoricus ad se evocasset episcopos solius Neustriæ & Burgundiæ, ac proin datum fuit, cum rex ille soli Neustriæ & Burgundiæ dominaretur, sive antequam Dagobertus II Austrasiæ rex e vivis excessisset; hoc enim vita functo, Theodoricus etiam Austrasiæ regnum obtinuit.

[120] [tamdiu differri non potest,] Porro Dagobertus II (vide Pagium Opere citato ad annum 678 num. 12 & 13) e vivis excessit anno Christi 678 ante diem XXV mensis Martii, ac proin prædictum diploma referri non potest ad medium Septembrem anni 678, cum tunc Theodoricus etiam in Austrasia regnarit; referendum ergo est ad medium Septembrem anni 677, a quo tempore computati ordine retrogrado anni completi quatuor, quibus Theodoricus in dicto diplomate, cum id ederet, Neustriæ & Burgundiæ regnum tenuisse innuitur, perducunt ad medium Septembrem anni 673, ante quod tempus per consequens Theodoricus in Neustria & Burgundia regnare incepit, ac proin Childericus, proximus ejus decessor, regnare desiit seu e vivis excessit. Huic Pagii argumento lubet sequens adjicere. Petitur id a tempore, quo Theodoricus III obiit, & quo Neustriæ & Burgundiæ regnum tenuit. En illud: obiit Theodoricus III Francorum rex anno 691, ut Pagius ad annum 688 num. 3 & 4 luculenter ostendit; regnum autem Neustriæ & Burgundiæ tenuit annis novemdecim, ut Erchanbertus in Breviario Regum Francorum ac majorum-domus, Auctor de Gestis Regum Francorum Erchanberto antiquior cap. 49 & Ado in Chronico affirmant. Quare cum ad annum 691, quo, ut dictum est, Theodoricus obiit, anni novemdecim, etiam incompleti tantum, quibus hunc in Neustria & Burgundia regnasse docuimus, reperiri nequeant, si serius quam anno 673 regnare in Neustria Theodoricus sit exorsus, consequens est, ut citius quam anno 674 in Neustria regnare inceperit, ac proin regnare etiam desierit Childericus, proximus ejus decessor; unde ulterius consequitur, multa occurrere incommoda, si mors Clotharii III usque ad finem anni 670 differatur.

[121] [Neustriam gubernare] Quare, cum annum, imo & mensem emortualem Clothario III eum deligere oporteat, cum quo veritas historiæ notæque chronologicæ in ea occurrentes optime congruunt, statui non inepte posse arbitror, anno 669 sub finem Decembris Clotharium III obiisse, ejusque successore Theodorico post novem circiter mensium spatium e solio deturbato, Childericum II in Neustria sub initium Octobris anni 670 regnare cœpisse. Imo non tantum convenienter id statui potest, sed & necessario debet, si, quod Sigebertus Gemblacensis in Chronographia tradit, Theodoricus Clotharii Francorum regis defuncti frater in Neustriæ & Burgundiæ regnum ab Ebroïno majore-domus evectus, anno insequenti ob ejusdem Ebroïni insolentiam a Francis fuerit repudiatus, ejusque frater Childericus, qui regnabat in Austria, a cunctis ad regnandum fuerit evocatus. Si enim Childericus non eodem anno, quo vita functus est Clotharius, at insequenti tantum, ut scribit Sigebertus, in Neustria regnare incepit, sequitur Childericum, si anno 670 Clotharius obierit, anno tantum 671 in Neustria regnare cœpisse, quod cum secundum jam dicta admitti non possit, necesse est, mortem Clotharii collocare anno 669, verosimiliter tamen sub finem Decembris illius anni, certe non citius quam post hebdomadam secundam Novembris, cum Clotharius non nisi post hanc anno 656 regnare sit exorsus, & annis nihilominus quatuordecim, incompletis saltem, regnarit. Nolim interim receptiorem modo opinionem improbare, juxta quam mors Clotharii III anno 670 paulisper inchoato illigatur; in ea enim nihil pariter incommodi occurrit, si excipias, quod cum Sigeberto non satis congruat, sed hoc magni faciendum non est, cum Sigeberti chronographia non semper & ubique sit exacta.

[122] Anno, imo & mense Clothario emortuali ita assignato, [Childericus incepit, ac desiit.] initioque regni Childerici in Neustria principio Octobris anni 670 affixo, facile, ut ex disputandis patefiet, obviari potest difficultatibus, quæ contra opponi queunt, atque in primis illis, in quas incurrere vidimus Pagium, qui Clotharii III mortem in annum 670 propemodum elapsum differt. Ast, inquies, etiamsi Childericus jam inde ab initio Octobris anni 670 regnum Neustriæ inchoasse statuatur, nondum tamen anni quatuor, etiam dumtaxat incompleti, quibus ex Fragmento Vitæ S. Waningi citato Childericus in Neustria regnavit, inveniri queunt, cum anni fere tres solummodo intercedant inter initium Octobris anni 670 & XV Septembris anni 673, ante quem diem, ut dictum est num. 120, Childericus II interfectus est. Fateor, ita plane res habet, si annos Childerici in Neustria regnantis ab initio Octobris anni 670 supputare incipias: verum auctor laudati Fragmenti, dum Childericum annos non plene quatuor in Neustria regnasse asserit, annorum Childerici in Neustria regnantis computum auspicatur proxime a morte Clotharii, adeoque a Decembri anni 669, a quo tempore, quod Clothario emortuale statuimus, usque ad Septembrem anni 673, ante quem media sui parte elapsum vita functus est Childericus, anni amplius tres fluunt, non tamen plene quatuor. Verosimillimum id fit ex eo, quod citati Fragmenti auctor, nulla facta Theodorici post Clotharii mortem mentione, solius Childerici, velut proximi in regnum Neustriæ successoris hoc modo meminerit: Defuncto igitur rege Clothario Childericus regnum Francorum (Neustrasiorum) suscepit. Id autem propterea ab eo factum reor, quod pro rege habendum non duxerit Theodoricum, utpote ab Ebroïno fere solo, solitis omissis cæremoniis, in regnum evectum, & a nullis, aut certe paucissimis optimatibus, juramenti religione interposita, in regem adscitum. Sic Ursinus eamdem forte ob causam, ut Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 263 insinuat, Theodorici proxime a morte Clotharii in Neustria & Burgundia principatum non agnovit, aut, ut certius quid dicam, prætermisit. Quod si hoc responsum displiceat, videsis, an præstet dicere in citato Vitæ S. Waningi Fragmento mendose legi annos non plene quatuor, errore scilicet amanuensium, qui, cum oculo minus attento in autographo, quod præ manibus habebant, annos non plene IM, unitate posteriori cum media, ut hic expressum vides, pæne inferius coeunte, exaratum aspicerent, annos non plene IV descripserunt.

[123] [Fontanellam vero regere auspicatus est S. Lantbertus,] Alterutrum sane admitti necesse est, cum ex dictis certum omnino sit, annis vix tribus completis in Neustria regnasse Childericum, utpote anno 673 ante medium Septembrem violenta morte sublatum, & anno dumtaxat 670 regnum illud gubernare exorsum, & quidem non nisi sub initium Octobris, nec citius; Pagius enim ad annum 669 num. 6 & 7 id saltem argumento ex Beda deprompto consecutus est, ut merito dubitandum amplius non sit, quin anno 670 sub finem mensis Septembris major-domus in Neustria adhuc exstiterit Ebroïnus; hic autem magistratum illum tunc temporis procul dubio non gessisset, si jam inde in Neustria Childericus principatum tenuisset. Porro quod jam pertinet ad regimen Fontanellense S. Lantberti, cujus initium duco a XXVI mensis Julii anni 667; hunc pariter annum, mensem & diem S. Lantberto Fontanellam regere inchoanti Henschenius ad XIV Aprilis in Commentario prævio Vitæ S. Lantberti, & in Exegesi præliminari ad tom. III Aprilis, Cointius in Annalibus, & Pagius in Criticis assignant. Recte autem facere demonstrantur ex electione S. Lantberti in abbatem Fontanellensem quatriduo facta post mortem S. Wandregisili, quam anno 667, XXII Julii contigisse, in Commentario prævio Vitæ ejusdem Sancti in Actis nostris ad XXII Julii luculenter probatum invenies, ut nihil amplius hic addi necesse sit, quo certius determinetur annus, mensis ipseque dies, a quo Fontanellam regere S. Lantbertus incepit.

[124] [mendosæ non esse probantur,] Ceterum ex hactenus dictis jam facile eruitur, characteres omnes chronologicos in Fragmento Vitæ S. Lantberti num. 114 recitato inter se apprime congruere, annumque Christi 671 denotare. Cum enim Lantbertus anno 667 a XXVI Julii regimen Fontanellense sit auspicatus; Childericus vero anno 670 sub initium Octobris in Neustria regnare inceperit, sequitur, annum quintum S. Lantberti Fontanellam regentis fluere incepisse anno 671 post XXVI Julii; eodem vero anno ante initium Octobris adhuc fluxisse annum primum Childerici in Neustria regnantis; quare hic annus primus Childerici majori sui parte præterlapsus congruit cum anno quinto regiminis S. Lantberti, uno alterove mense jam inchoato, annumque Christi ambo denotant 671, & quidem usque ad mensem Augusti vel Septembris jam provectum; pari modo cum Childericus anno 660 in Austrasia regnare inceperit, sequitur undecimum regni ejus Austrasiani annum, aliqua saltem sui parte coincidere cum anno Christi 671; hic tamen undecimus Childerici annus in annum quintum regiminis S. Lantberti, utpote XXVI Julii anni 671 solummodo inchoatum, convenire minime potest, si anno 660 ante XXVI Julii in Austrasia regnare Childericus inceperit; sic etenim is XXVI Julii anni 671 non undecimum, sed duodecimum regni Austrasiani annum jam egisset: quare, cum nihilominus annus undecimus regni Childerici in Austrasia cum anno quinto regiminis Fontanellensis S. Lantberti in Fragmento Vitæ ejusdem Sancti memorato conferatur, hocque falsi eo in puncto non convincatur, jure merito statuendum est, Childericum anno 660, at non nisi post XXVI Julii, ut num. 115 monui, regnum Austrasiæ esse exorsum, mense verosimiliter Augusto vel initio Septembris, cum ante hunc mensem medium anno 673 (vide num. 120) obierit, illudque regnum annis nihilominus quatuordecim, incompletis scilicet, tenuerit.

[125] Cum itaque, ut ex jam dictis liquet, characteres chronologici, [ac, cum proin Vitæ S. Lantberti fides insit,] de quibus hic, annum denotent Christi 670, apprimeque inter se congruant, atque adeo, ut jam præmonui, non parum hinc confirmetur, verba num. 114 ex Fragmento Vitæ S. Lantberti recitata, ex ipso instrumento donationis, de qua ibidem sermo est, esse deprompta, dubitandum amplius non est, quin dicto anno 670 major-domus Childerici Francarum regis exstiterit Wulfoaldus, non Leodegarius, cum in laudato Vitæ Fragmento, quod ob dicta integram fidem meretur, non hic, sed ille titulo isto insigniatur. Porro idem Wulfoaldus magistratum illum etiam gessit circa Pascha anni 673, dum Sanctus noster a Childerico in exsilium pulsus est. Etenim num. 14 indicat noster anonymus, tum invidos quosdam, qui principem illum in sanctum Antistitem concitabant, in partes suas attraxisse Wulfoaldum, huncque majoris-domus nomine distinguit, ut haud dubie is tunc, uti etiam medio tempore inter Pascha anni 673 & annum 670 major-domus Childerici seu rector palatii exstiterit, ac proin Leodegarius dignitate illa insignitus numquam fuerit. Ast, inquies, quo ergo munere in aula Vir sanctus est perfunctus? Dubium non apparet, quin eum Childericus consiliarii loco habuerit, ejusque consiliis, præsertim sub initium, plurimum detulerit.

[126] Liquet id vel ex eo, quod anonymus noster asserat, [Leodegarius non major-domus Childerici, sed consiliarius tantum fuit.] malevolos quosdam omnia, quæcumque rex justo injustove judicio egisset, pravis Leodegarii consiliis attribuisse: Hujus, inquit, rei causa (commorationis Leodegarii in regia) malorum crevit invidia rediviva, atque contra eum rursus accusationum exquirentes initia, ita ut quæque ageret rex, aut justo injustove judicio daret, illius (Leodegarii) criminantur * factum. Accedit, quod sub initium monarchiæ Childerici Sanctum nostrum, consilio scilicet atque impulsu, consuetudines legibus repugnantes abolevisse, regnumque ad pristinum & meliorem statum revocasse, verbis num. 112 citatis insinuet Ursinus, qui Leodegarium forte etiam majorem-domus Childerici, rectoremque palatii nuncupavit, non quod majorem-domus eum non fuisse ignoraret, sed quod sanctum Antistitem aliqua ratione Childerico principi pro majore-domus fuisse existimaret, utpote cujus consilio atque auctoritate, ut a majoribus-domus fieri consueverat, gravissima monarchiæ negotia sub Childerico administrata fuisse, certis relationibus acceperat. Simili modo majoratum-domus Leodegario ab Ursino attributum Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 265 interpretatur, illique assentiuntur Cointius, Pagius aliique recentiores, ut dubium minime appareat, quin Sanctus noster Childerico a consiliis saltem exstiterit.

[Annotata]

* criminarentur

§ IX. Sanctus excidit gratia Childerici, ab eoque pellitur in exsilium. Varia adjuncta utrumque hunc eventum comitata.

[Licet Leodegarius sana suadeat Childerico.] Revocatis a Childerico ad pristinum statum tribus Francorum regnis, lætissima ubique affulgebat rerum facies, idque partim Leodegarii consiliis passim ab omnibus merito referebatur acceptum. Verum Childericus sancto Antistiti sana suadenti non usque obtemperare perrexit: etenim cum esset adolescens non minus natura, quam ætate levis, facillime ea, quæ prudentiorum virorum, atque adeo etiam Leodegarii consilio in communem regnorum sibi subditorum utilitatem primum sanciverat, pravis deinde malevolorum suggestionibus impulsus rescindebat, prorsusque irrita esse jubebat. Perspicuum id fit ex anonymo nostro, qui, relato edicto æquissimo, quod sub initium monarchiæ ad procerum postulationem is princeps condiderat, mox subjungit: Ut vero illis (magnatibus Childericus) libenter petita concessisset *, stultorum & pœne gentilium depravatus consilio, ut erat juvenis levitate præventus, subito, quod per sapientum consilia confirmaverat, refragavit. Opportune etiam ad rem nostram in Gestis Regum Francorum cap. 45, cui consonat caput 95 Fredegarii continuati, de Childerico jam monarcha hæc leguntur: ipse Childericus levis nimis omnia incaute peragebat, donec inter eos odium maximum & scandalum crevit, Francos valde opprimens. Ex quibus omnibus aperte intelligitur, plurima a Childerico perperam fuisse peracta, atque adeo hunc aures sæpe non præbuisse Leodegario, cujus, inquit anonymus noster, si obtemperasset consiliis, in mandatis ambulasset divinis.

[128] [hujus tamen malefacta ipsi imputantur. Regem corripit.] Ast, etiamsi sanctus Præsul in plurimis sibi auscultantem Childericum minime haberet, cum tamen in regia assidue versaretur, in eam calamitatem incidit, ut, quæcumque a principe perperam agerentur, unice in illum, velut horum omnium auctorem, invidi nonnulli, qui sanctum Virum e regia volebant expulsum, conjicienda dictitarent, atque id ipsum plurimis reipsa persuaderent. Quapropter Leodegarius, cum sinistram hanc de se opinionem magis magisque indies invalescere, probe cognosceret, non minus bono publico, quod ex dissolutis Childerici moribus multum patiebatur, quam famæ suæ consulturus, regia delicta immerito sibi imputari, voluit ostendere, ideoque Childericum cœpit arguere, quod consuetudines patrias, quas converti in melius præceperat, tam subito immutasset, suique avunculi filiam matrimonio sibi junxisset. Anonymus hæc ita num. 12 exponit: Vir autem Domini (Leodegarius) ut cognovit contra se invidiam diaboli recalescere, tunc juxta Apostolum sumens loricam fidei & galeam salutis, & gladium spiritus, quod est verbum Dei, contra antiquum hostem iniit singulare certamen, & quia sacerdotalis integritas minas regis nescit metuere, Hildericum cœpit arguere, cur consuetudines patrias, quas conservare præceperat, tam subito immutasset, simulque fertur dixisse, quod regina, quam habebat conjugem, filia sui esset avunculi & nisi hæc facinora cum reliquis illicitis sceleribus emendatione corrigeret, divinam certe sibi ultionem subito imminere cognosceret. Ac primum quidem rex sanctum Virum hæc monentem non tantum non durius excepit, sed & primitus, ait anonymus, libenter cœpit auscultare.

[129] Verum non diu perstitit hæc Childerici moderatio: [hincque malevolorum impulsu ejus gratia excidit] erant quippe in regia homines pessimi, qui a Leodegario, si principem monitis suis habuisset auscultantem, male sibi metuentes, totis propterea viribus in id incumbebant, ut sanctum Præsulem, quacumque data occasione, regi suspectum redderent atque invisum: horum suasione atque impulsu libertatem Leodegarii vera monentis gravissime deinde, contra ac primum fecerat, Childericus tulit, ejusque perdendi occasionem quærere incepit. Audi iterum anonymum num. 13 hæc ita referentem: Sed satellitum (Childericus) præventus consiliis, dum verba ejus debuerat ad emendationem aptare, de illius (Leodegarii) morte occasiones cœpit inquirere, suadentibus hoc illis, qui justitiam cupiebant evertere & indisciplinati juvenilia opera regis favebant exercere: necnon & hi, qui suum decretum ei elicuerant irrupisse. Metuebant enim hi omnes, & horum similes, in voluptatibus seculi conversantes, Dei Hominem, & sua opera destrui cupientes, dum eum noverant per justitiæ callem inflexibiliter gradi. Hæc paulo aliter refert Ursinus, hic utique anonymo nostro præferendus, quia, quod ab hoc non fit, diserte significat, quanto tempore Leodegarius auctoritate atque amicitia apud Childericum valuerit. En proinde etiam ejus verba: Cum igitur, inquit num. 7, hæc (regni negotia a Leodegario) pœne annis tribus cum decore magno agerentur, tunc adversarius, cujus est consuetudinis, invidia conditionis suæ bona destruere, cæpit sodales suos, quos secum elegerat idem Pontifex habere socios gubernaculi, invidiæ malo instigare & inter ipsum & regem zizania discordiæ seminare.

[130] Anni pene tres, quibus hæc Ursini verba insinuant Leodegarium apud Childericum, [circa Pascha anni 673; etiamsi hæc epocha] antequam hunc in illum malevoli concitassent, plurimum valuisse, ad annum Christi 673 uno verosimiliter, alterove mense tantummodo inchoatum terminantur. Cum enim, ut ex supra dictis liquet, Childericus annis dumtaxat fere tribus in Neustria & Burgundia regnarit, sequitur annos pene tres, post quos invidi regem in Sanctum nostrum commovere, terminari ad annum 673, utpote anno 670 sub initium Octobris dumtaxat inchoatos, adeoque exsilium Luxoviense, quo Leodegarium a rege in Paschate post invidorum in ipsum machinationes multatum fuisse, anonymus noster æque ac Ursinus indicant, convenire in annum Christi 673 jam provectum usque ad Pascha, quod anno illo in X Aprilis incidit. Ad hæc cum dictis invidorum in Sanctum nostrum, antequam is Luxovium relegaretur, iniquis machinationibus non minus quam unius aut alterius mensis spatium concedi queat, sequitur annos pene tres, post quos Childericus malevolorum impulsu Leodegarium aversari cœpit, ad annum Christi 673 uno verosimiliter, aut ad summum altero dumtaxat mense inchoatum terminari, & quidem nec serius nec citius; non serius ob mox dicta, non citius, quia sic recte inveniri non possent anni pene tres, quibus in flagrantissima Childerici amicitia Sanctum nostrum vidimus exstitisse. Atque ita determinatum est tempus, tum quo Leodegarius Childerico fieri cœpit invisus, tum quo in exsilium pulsus, ex ejus amicitia penitus excidit.

[131] [componi nequeat cum Notis chronologicis, quæ] Porro ob epistolam donationis S. Bercharii, quæ a Camuzato in Promptuario antiquitatum Tricassinæ diœceseos in Notis ad Historiam ejusdem Sancti affertur, atque hac subscriptione munitur: Actum Remis civitate sub die III Cal. Septemb. præsente domno & glorioso Childerico rege an. IV regni ejus. Signum Nivardi archiepiscopi, S. Leodegarii episcopi Augustodunensis, S. Mummoleni epis. Noviomensis, S. Hermari abbatis, S. Hilduïni abbatis, S. Bercharii abbatis, qui hanc cartam donationis fieri jussit: opinionem nostram, qua exsilium Luxoviense S. Leodegarii X Aprilis anni 673 affigitur, merito quis posset vocare in dubium. Vel enim in charta citata anni regni Childerici in Neustria etiam regnantis (hos enim ibidem designari puto) computari incipiuntur a morte Clotharii III, quam anno 669 ad Decembrem provecto innexuimus, vel ab initio Octobris anni 670, quo reipsa regnum illud iniit; si primum, annus quartus Childerici III Cal. Septembris signatus denotat annum Christi 673; si secundum, annus quartus Childerici III Cal. Septembris notatus convenit in annum Christi 674; quare necesse foret, si genuinæ sint allatæ subscriptionis notæ chronologicæ exsilium Luxoviense Leodegarii serius quam in Paschate anni 673 collocare, cum alias sanctus Præsul laudatæ chartæ III Cal. Septembris anni sive 673 sive 674 confectæ nomen suum, uti fecit, subscribere non potuisset, utpote Luxovium jam ante relegatus. Verum tum ob inferius dicenda, tum ob annos pene tres, quibus Leodegarium Childerico carum fuisse, Ursinus insinuat, omnino mihi persuadeo eo modo, quem num. 122 exposui, mendum in ante dictam Chartæ subscriptionem irrepsisse, legendumque an. III regni ejus pro an. IV regni ejus. Hoc sane posito, si proxime a morte Clotharii, ut hic fieri arbitror, supputentur anni, quibus in Neustria regnavit Childericus, annus hujus regis tertius III Cal. Septembris notatus congruit cum anno Christi 672, quo indubie laudata charta a Leodegario potuit, subsignari.

[132] [in epistola donationis S. Bercharii occurrunt.] Neque est, quod dicas, characteres chronologicos, quibus Childerici cum Leodegario amicitiam definit Ursinus, mendosos potius esse dicendos, legendumque annis pæne IV pro annis pæne III errore amanuensium propterea forte ibidem exaratis, quod in autographo, quod describebant, numerus Romanus V inferiori sui parte nonnihil esset exesus. Præterquam enim quod anni, quibus Leodegarius in amicitia Childerici fuit, in nullo Ursini apographo numeris Romanis exprimantur, si in iis apud hunc legendum esset annis pæne IV pro annis pæne III, sequeretur Leodegarium non nisi anno 674 circa Pascha Luxovium a Childerico fuisse relegatum, ex quo ulterius esset consequens, principem illum, utpote non nisi, Leodegario in exsilium pulso, e vivis sublatum, anno dumtaxat 674 vivere desiisse. Id autem admitti non potest ob chronologiam modo receptiorem & ob valida argumenta, quibus illa num. 119 & 120 stabilitur. At perges forte contendere ob laudatam sæpe donationis chartam, Childerici mortem non ante annum 674 contigisse. Contendi sane merito id posse, arbitratus est Pagius, si characteres chronologici chartæ Bercharianæ ad Childericum jam monarcham referrentur, ideoque illos, ut opinionem suam de initio & fine monarchiæ ejusdem principis anno 670 & 673 illigandis tueretur, non ad eum jam monarcham, at in sola Austrasia regem referendos, tom. 3 Annalium pag. 41 & seq. adstruxit; rectene an male, operosius indagare non vacat. Sane Mabillonium tom. 1 Annalium pag. 509, Cointium ad annum 672 num. 2 nostrosque Decessores in Vita S. Nivardi sibi adversantes habet. Verum, utut est, cum numeri Romani, qui in antiquis chartis occurrunt, descriptorum vitio mendosi sæpe esse jam vulgo noscantur, iisque nihilominus exprimantur anni, quibus jam sæpissime laudata donationis charta subscribitur, non est, cur ejus auctoritate movear, ut vel mortem Childerici vel exsilium Luxoviense Leodegarii cum alio Christi anno, quam cum 673 ante jam assignato conjungam.

[133] Atque hæc pro determinando tempore, quo Sanctus noster Luxovium relegatus est, [Leodegarius Childericum Augustodunum] præpropere nonnihil disserui, quod determinandum jam foret tempus, quo Leodegarius Childerico fieri cœpit invisus, hocque cum tempore, quo in exsilium pulsus est, proxime scilicet conjunctum, illius pariter determinandi opportunitatem offerret. Lubet nunc exponere ea adjuncta, quæ exsilium Sancti nostri insuper præcesserunt, quæque sanctum Antistitem regi, cui non modice jam erat invisus, suspectum tandem etiam proditionis, atque exosum penitus reddiderunt. Valesius lib. 21 Rerum Francicarum pag. 268 hæc observat: Mos tum erat Regibus Francorum plerumque in villis publicis, quæ & regiæ dicebantur, nonnumquam & in urbibus Pascha multa hilaritate & magna procerum utriusque Ordinis ministerialiumque frequentia jucunde religioseque celebrare. Et qui inter episcopos nobilitate opibusque præstabant, aut gratia plurimum poterant, a principe maximi beneficii loco petere consueverant, ut apud ipsos diem festum celebrare dignaretur, civitatemque & ecclesiam quisque suam regis præsentia honorari ambitiose cupiebant. Sic Chilpericum a Ragnemodo Luteciæ Parisiorum sacerdote, sic Childebertum juniorem Sigiberti filium a Sigiberto Mogontiacensi antistite invitatum esse accepimus. Morem hunc Leodegarius, quamquam regem sibi infensum verosimiliter jam nosset, voluit observare, ideoque Childericum, forte ut experiretur, quantum hujus erga se amori decessisset, obnixe rogavit, ut sacratissimam Resurrectionis Dominicæ diem celebrandi causa Augustodunum Æduorum se conferret, cujus civitatis ipse cum esset episcopus, eo jam, ne muneri suo episcopali deesset, ejusdem festi causa cogitabat.

[134] Sæpe dictum Hildericum, inquit anonymus num. 14, [ad Pascha celebrandum invitat, Hectorisque causam,] in ecclesiam suæ urbis in Paschali sollemnitate (Leodegarius) rogaverat advenire, quod Ursinus sic refert: His itaque diebus jam imminebat celeberrimus Paschalis dies: tunc flagitante Pontifice (Leodegario) ut in Augustoduno urbe sua ipsum sanctissimum diem rex (Childericus) juberet celebrari, nequaquam renuit, sed implere nititur votum deprecantis, reque ipsa princeps, sive quod, ut Mabillonius in Annalibus recte observat, nondum Sacerdoti plane esset infensus, sive quod conceptum odium dissimularet, ad diem festum celebrandum Augustodunum accessit, idque, ut narranda patefacient, diebus aliquot ante Paschalem sollemnitatem. Eodem ante regem jam advenerat Hector Massiliæ patricius, hospitioque a Leodegario fuerat exceptus, ut in hujus Vita testatur anonymus. Affuit, inquit num. proxime citato, tunc in illis diebus vir quidam nobilis, Hector vocatus nomine, qui tunc regebat in fascibus patriciatum Massiliæ, quique generis nobilitate & prudentia sæculari, ut claro stemmate ortus, ita erat præ ceteris præditus. Hic enim ad Hildericum regem pro quadam causa advenerat, & per Viri Dei intercessionem obtinere petita sperabat, eumque gratia hospitalitatis in urbe sua Dei Sanctus receperat, donec, sicut petierat, suis intercessionibus eum regi commendare deberet: nam sæpe dictum Hildericum in ecclesiam suæ urbis in Paschali sollemnitate rogaverat advenire.

[135] [quæ exponitur, tutandam suscipit; hinc Sanctus, qui ideo etiam] Causa illa quædam, ob quam Hectorem, cujus ne quidem meminit Ursinus, ad Childericum regem accessisse anonymus asserit, hæc fuit: Prædia quædam ecclesiæ Arvernensi contulerat Claudia mulier Arverna, cujus filiam Hector raptam toro suo sociarat, hincque dicta prædia, cum Claudia deinde obiisset, injuste, uti contendebat, ecclesiæ Arvernensi attributa, reddi sibi postulabat; quod cum S. Præjectus Arvernorum episcopus facere detrectaret, regia ad id eum auctoritate compellere aggressus, ad regem Childericum, quem Augustoduni Pascha celebraturum audierat, sese contulit, Leodegariumque, verosimiliter jam ante sibi amicum, in partes suas, quas hic fraudibus circumventus æquissimas putabat, subdole attraxit. Intelliguntur hæc omnia ex priori Vita S. Præjecti ad XXV Januarii a Bollando edita, cujus auctor anonymus coætaneus num. 10 pia memoratæ Claudiæ munificentia, morteque narrata, sic pergit: Erat quidam infamis vir, Hector nomine, qui apud Massiliam patriciatus honorem adeptus fuerat, qui filiam supradictæ Claudiæ raptam ex scelere sibi sociaverat, & deinceps concubinarum miseria adorsus *, ad Hildericum principem, qui eo tempore utraque regna (Austriam scilicet & Neustriam cum Burgundia conjunctam) suscepta gubernabat, alio sibi in scelere sociato, nomine Leodegario, pervenit ad regem, quod postea in ejusdem martyrio perficiendo fomes scandali fuit. Incusat Pontificem (S. Præjectum) quod prædia prædictæ feminæ Claudiæ sibi vendicaret, causasque regi depromit: obtinuitque cum principe, ut missos ex latere dirigeret, qui eum per fidejussores nuntiarent, & in aula regis facerent præsentari. Tetris sane coloribus hic Hector depingitur, quem contra anonymus Leodegarii biographus verbis num. 134 recitatis impense laudat.

[136] [a S. Præjecti biographo minus honorifice tractatur,] Quod si tamen Massiliensis patricius, ut dubitandum non videtur, filiam Claudiæ memoratæ re ipsa rapuit, eamque sibi, matre invita, matrimonio copulavit, ac deinde bona ecclesiæ juste donata eo nomine repetiit, anonymum nostrum Leodegarii biographum in laudibus ejusdem patricii modum reor excedere, assentiorque priori Vitæ S. Præjecti auctori Hectorem fœde delineanti. At simul improbo duriorem ejus loquendi methodum, dum Leodegarium Massiliensi patricio contra S. Præjectum favisse, his verbis insinuat: Ad Childericum principem (Hector) … alio sibi in scelere sociato, nomine Leodegario, pervenit. Puto interim, hunc scriptorem, durius licet locutum, tantummodo velle, Hectorem ad Childericum principem pervenisse, sociato sibi sive in partes suas attracto Leodegario, cui scelus, quod, lite S. Præjecto injuste intentata, patrabat, justitiæ velamine obtexerat. Id mihi vel ex eo persuadeo, quod idem biographus Leodegario Sancti nomen quoque attribuat, eumque ab exitu glorioso plurimum commendet: Impie, inquit, valde peremptus, (Leodegarius) palmam martyrii adeptus est, sacrisque nunc virtutibus pollet, ut forte sancto Antistiti id vitio tantum vertat, quod passus sit ab Hectore se circumveniri. Hoc autem ab homine subdolo & fraudulento, nulla etiam Sancti nostri culpa, fieri facillime potuisse, quis non videt?

[137] Porro Cointius, quem deinde Pagius est secutus, [novis oneratur calumniis, iisque pondus, addente] in Annalibus ecclesiasticis ad annum 673 num. 2 velle videtur, ardentiori studio, quo causam Hectoris tutatus est Leodegarius, factum esse, ut quamplurimi aulici aliter de Massiliensi patricio sentientes, invidia atque odio in Sanctum nostrum concepto, ultimum ejus exitium aut saltem e regia expulsionem sint moliti. Hinc sane in Leodegarium, si præsertim, quod tamen non arbitror, in tutando amico modum excessit, commoveri potuere nonnulli, qui nondum forte antea erga eum male fuerant affecti. Ast ejus generis homines, quos num. 129 memoravimus, stimulo illo indubie non eguerunt; non tamen hos negaverim sancti Antistitis, quo eum tandem a lateribus regis prorsus avellerent, criminandi novisque calumniis onerandi ansam arripuisse ex hospitio patrocinioque ab illo Hectori impenso. Id enim anonymus noster num. 14 non obscure indicat. Hanc, inquit, (Hectoris apud Leodegarium hospitantis) invidi repererunt occasionem, per quam nequitiam, quam nuper in cor regis effuderant, adimplerent. Hunc in finem mendacem, ait iterum eodem loco anonymus, invidiosamque fabulam de Leodegario & Hectore confingunt, quasi ideo insimul fuissent conjuncti, ut regiam dominationem everterent, & potestatis jura sibimet usurparent; quod commentum ut regi magis faciant indubium, Majorem-domus (sunt & verba anonymi) nomine Vulfoaldum in sua occasione * conjungunt, hoc est, in partes suas attrahunt, atque ab eo Leodegarium apud regem sua sponte jam satis motum accusari etiam faciunt. Quod quidem ipsis difficile fuisse non opinor; neque enim videtur opportuna hæc occasio Leodegarii ex aula deturbandi displicuisse Vulfualdo verosimiliter metuenti, ne majoratu-domus regiæ tandem excideret, eaque dignitas, agente scilicet Leodegario, si hic diutius in regia perseverans, amicitiam regis recuperaret, Leudesio conferretur, qui magistratum illum, quem pater ejus Erchinoaldus quondam gesserat, forsitan ambiebat, quique filium habebat, nomine Adalricum, quem inter & Leodegarium, ut num. 107 etiam dixi, proximæ affinitatis necessitudo forte intercedebat.

[138] Ceterum Leodegarii calumniatoribus etiam accesserat quidam Augustoduni in monasterio B. Symphoriani martyris, [Marcolino pseudo-monacho, a rege vita periclitatur.] corpore, non animo inclusus, nomine Marcolinus, religionis obtentu laudis & honoris cupidissimus; hic Sanctum nostrum cum Hectore res novas vere moliri audacter affirmabat, nequitia eo scelestiori, quod pietatis specie esset velata, quodque ejus dictis fidem propensissime adhibiturus rex nosceretur, utpote qui hypocritam pro Dei propheta habebat, quique alioquin objectum Leodegario conspirationis cum Hectore crimen pro vero prædicari, non illubenter audiebat, cum sancti Antistitis, cui invidorum artibus jam maxime erat infensus, perdendi causam saltem in specie justam quæreret. Fas est hæc colligere ex anonymo nostro, qui, præmissa, quam mox quoad substantiam dedi, dicti Marcolini notione, subdit: Hunc ergo sæpe dictus rex (Childericus) ignorans, quasi Dei prophetam habebat in omnibus, eo quod de Viri Dei (Leodegarii) accusationibus ejus voluntati favendo adularetur præ omnibus. Habes nunc jacta a malevolis semina, e quibus orta Childerici in Leodegarium indignatio in exitiale demum odium excrevit. Tantum vero illud exstitit, ut idem Childericus, qui, uti num. 134 diximus, aliquot jam diebus ante Pascha Augustodunum advenerat, Leodegarium ipso die Veneris sacro manu propria interfecisset, ni prudentiorum quorumdam magnatum consilio fuisset inhibitus. Testatur id anonymus noster, qui, ut fugam a Leodegario metu mortis non fuisse arreptam probet, hæc subjungit: Nec enim quis eum (Leodegarium) æstimet usque adeo formidasse martyrium: nam cum pridem per quemdam monachum, nomine Bertharium *, ei in Dominica Cœna de suo fuisset interitu nuntiatum, die passionis Domini crastino regis adiit palatium, & ultro se ingerens, in eo die sanguinem offerre voluit Christo, quo pro mundi salute sanguinem Christus effuderat suum. Nam & rex eadem die, ipsum propria manu percutere voluit: sed ob Dei reverentiam optimatum quorumdam sapientum consilio prohibitus fuit.

[139] [Silet hæc Ursinus, qui in alio asserto hic potest,] Horum omnium, quæ Augustoduni post Childerici adventum, solemnes Paschatis Vigilias antecessere, ne vel verbo meminit Ursinus. Narrat quidem Leodegarium de nece sibi inferenda monitum fuisse. Ast hos adjunctum, quod ad Cœnam Dominicam sive diem Jovis sanctum anonymus noster refert, Vigiliis Paschæ sive nocti Pascham proxime præcedenti illigat, ut necesse sit alterutrum hic errare, nisi forte Sanctus noster cædis sibi imminentis bis fuerit admonitus, semel die Jovis sancto a monacho quodam, ut ait anonymus, nomine Berchario, semel nocte inter Sabbathum sanctum & Dominicam Resurrectionis media ab alio quodam, quem Ursinus, omisso nomine, instigatorem mali cognominat. Hoc adstrui non inepte potest. Etenim anonymus noster, ubi num. 15 narravit Childericum nocte Paschæ prævia ecclesiam primariam adiisse, ut Leodegarium sacris illic operantem terreret, addit: Dum gladii percussione jam per nuntios minitans terruisset, Leodegarium videlicet, ut forte velit ex nuntiis, qui regii in Sanctum odii incentores erant, extrema quæque regis nomine minantibus, mortem sibi imminere, Sabbatho sancto Leodegarium iterum intellexisse, qui jam id ipsum die Jovis sancto intellexerat ex monacho, nomine Berchario. Hac certe via anonymus noster cum Ursino conciliatur.

[140] [in alio non potest,] Verum, an Ursinus gesta Vigiliis Paschæ cum gestis die Jovis sancto non confuderit, dubitari forsan potest, tum ob jam ante dicta, tum præcipue, quod eo ipso loco, quo Sanctum nostrum cædis sibi instantis monitum commemorat, in alio insuper adjuncto pugnet cum anonymo nostro, in quo tamen huic contra Ursinum adstipulandum, mox ostendam, cum utriusque biographi verba, necessaria adjecta dilucidatione, recitaro. Ursini hæc sunt: Qui (Childericus & Leodegarius) cum, appropinquante jam die (festo scilicet Paschæ) ad Missarum sollemnia celebranda, Sabbatho, ut mos est, in Vigiliis Paschæ irent pariter, & malum seminarium odii simul haberent absconditum, tunc instigator utriusque mali accedens, eidem Pontifici dixit: Observa te, inquit, Pontifex, quia celebritate transacta Missarum, a rege te scias esse interficiendum: quoniam semen nequam, quod adversum te per tuos inimicos, quemadmodum in ejus corde jam olim est seminatum, in hac nocte consummare est decretum. Quod audiens Pontifex, dissimulando distulit, & se lætum ostendit, & non pro magno ducens, apparuit vultu clarus, & sollemnia Missarum, quæ cœperat, honestissime consummavit. Sed communionem sanctam cum ipse & rex percepissent, rex ad palatium pergens, abiit pransurus. Quæ certe luculentissime indicant, Childericum cum Leodegario in Paschalibus Vigiliis Communionem sanctam percepisse, idque non tantum in eadem urbe, sed & in eadem ecclesia, ut audiendus non videatur Mabillonius, qui in Annotatis ad priorem Sancti nostri Vitam citata Ursini verba de Communione sancta a rege cum Leodegario in eadem dumtaxat urbe percepta intelligi forsan posse affirmat.

[141] Eo autem procul dubio intuitu id asserit, ut Ursinum in concordiam utcumque adducat cum anonymo nostro, [conciliari cum anonymo nostro,] qui Childericum cum Leodegario in eadem ecclesia nocte Paschati prævia Communionem sanctam non percepisse, aperte prodit, dum, narrata, de qua num. 138, Marcolini pseudo-monachi malitia, mox hæc subdit: Ea igitur nocte, qua sanctæ Paschæ Vigiliæ celebrantur in urbe, rex jam quasi suspectus, ibidem (ubi Leodegarius Vigilias Paschales peragebat) noluit advenire; sed cum paucis tunc fautoribus præfati hypocritæ (Marcolini) requirentes consilium, jam contra Dei Famulum (Leodegarium) malignum gestiens * animum, illic (apud Marcolinum in monasterio S. Symphoriani) temporaneum Paschale non timuit recipere Sacrificium. Postea vero cum dedecore a vino jam temulentus, aliis jejunis sancta sollemnia præstolantibus, ecclesiam (primariam scilicet, in qua Leodegarius sacris operabatur) fuisset ingressus, Leodegarium clamitans requirebat ex nomine, ut eum quasi in fugam verteret, dum gladii percussione jam per nuntios minitans terruisset. Cumque eum sæpius clamitans, esse in baptisterio cognovisset, ibi quoque introiens, ad tanti luminis claritatem seu odorem chrismatis, quæ illic in * baptizantium sanctificatione gerebantur, obstupuit. Sed cum ad clamorem ejus ipse responderet, Adsum: ipsum nullatenus recognoscens, pertransiit, atque in ecclesiæ domo, ubi paratum erat, resedit. Episcopi vero alii, qui cum Dei Viro Vigilias celebraverant, redierunt ad hospitia: ipse vero, ut sacrum peregit Officium, intrepidus adiit regem iratum, eumque verbis mitibus requisivit, cur ante ad Vigilias non venisset, vel in tam sacræ noctis sollemniis repletus ira persisteret. Vigiliæ, ad quas Childericus non venisse, quasque episcopi quidam cum Leodegario celebrasse hic narrantur, non pro tota nocte Pascha inter & Sabbathum sanctum media, sed pro Officio ecclesiastico, precibusve nocturnis persolvi ea nocte tunc solitis accipiuntur. Cum enim dicatur Sanctus noster, reversis ad hospitia sua post Vigilias episcopis, petiisse a rege, cur ante ad Vigilias non venisset, vel in tam sacræ noctis sollemniis repletus ira persisteret, hæcque verba innuant, regem sic interpellante sancto Antistite, noctem Paschati præviam nondum fuisse elapsam, quomodo a Leodegario iræ causam rogari rex potuit, jam reversis ad hospitia sua episcopis post Vigilias, si hæ pro tota nocte Pascha inter & Sabbathum sanctum media accipiantur?

[142] Hoc notato, facile jam est intelligere, quomodo anonymus noster verbis datis reipsa velit, [cui tamen ex Vita S. Præjecti] Childericum nocte Paschati prævia Vigilias Paschales cum Leodegario non celebrasse; licet interim indicet, illum tunc ad ecclesiam, in qua Sanctus sacris Vigiliis vacabat, venisse, atque in ecclesiæ domo, ubi paratum erat, resedisse. Quod vero ad Communionem sanctam Paschalem pertinet, hanc pariter anonymum nostrum velle a Childerico cum Leodegario in eadem ecclesia perceptam non fuisse, nuda hujus auctoris verba jam recitata satis superque ostendunt. Porro hac in re contra Ursinum anonymo nostro assentiendum propterea existimo, quod huic faveat Vita S. Præjecti jam ante laudata, in qua Leodegarius & Hector dicuntur nocte fugam arripuisse, postquam Hectori innotuit, Præjectum præsidio Wlfoaldi majoris-domus fulciri, & ab episcopis Augustoduni congregatis rogatum fuisse, ut nocte Pascham proxime antevertenti pro statu regis & ecclesiæ pace Missæ sacrificium Deo immolaret. Cumque jam, inquit auctor illius Vitæ anonymus coævus, meridianam plagam sol lustrasset, & occasum tenus occumberet, & hora, quod est consuetudinis, jam in promptu cerneretur, ut solennes Vigilias Paschæ celebrare licitum esset, ex regali permisso vel majorum natu, pontifices vel sacerdotes, qui in Æduorum urbe ob regiam potestatem conglobati fuerant, beatum virum Præjectum supplici voce enixius poscunt, imo precantur, ut eadem sacræ noctis Vigilia ipse pro statu regis, vel pace ecclesiæ Sacrificium Deo immolaret. Cumque hæc de tanta veneratione Hector cognovisset, maximeque quia Wlfoaldi seniorisdomus fiducia perusus erat, intempesta nocte cum S. Leodegario male multatum * uterque fugam ineunt.

[143] [adstipulandam esse ostenditur,] Hæc ille; quæ, quamquam S. Præjectum Arvernorum episcopum sacris Paschæ Vigiliis coram rege beatissimæ noctis sollennia celebrasse, aperte non significet, ea tamen narrat, ex quibus vel omnino, vel fere id ipsum non immerito deducatur, cum verosimillimum sit, S. Præjectum memoratæ episcoporum petitioni annuisse, eaque ab illis rogatum fuisse, ut Missæ sacrificium sacris Paschæ Vigiliis, præsente rege, sollenniter celebraret. Si enim ab episcopis rogatus dumtaxat fuisset, ut pro statu regis & ecclesiæ pace, Missæ sacrificium Deo privatim offerret, magnam enimvero ea episcoporum petitione venerationem sancto illi Antistiti fuisse exhibitam, laudatus Vitæ ejusdem Sancti auctor minime, prout facit, insinuasset. Utut sit, recitata Vitæ S. Præjecti verba tantum apud Mabillonium valuerunt, ut illis S. Præjectum Vigiliis Paschalibus coram rege sacra celebrasse, certissime significari, fuerit arbitratus. Etenim in Notatis ad priorem S. Leodegarii Vitam id, quod ex aliis tantum sequitur, pro asserto habens, ita observat: S. Præjectus Arvernorum episcopus coram rege sacra celebrasse in propriis Actis dicitur, Vita scilicet a nobis citata; neque enim alia sunt S. Præjecti Acta, ex quibus id certo sciatur, aut potius ratiocinando eruatur. Cum Mabillonio interim non consentit, sed neque etiam omnino dissentit Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum. Ibi enim ad annum 673 num. 4 Vitam S. Præjecti non quidem Ursino hic prorsus adversari, at favere saltem asserit anonymo nostro S. Leodegarii biographo, cui propterea etiam adstipulandum arbitratur, atque adeo tenendum, prout & nos ob eamdem causam tenemus, Childericum in eadem ecclesia nec Paschalium Vigiliarum sacris interfuisse, nec Communionem sanctam cum Leodegario percepisse, antequam hic nocte Paschæ prævia fugam arriperet, de qua ut nunc agamus, rerum ad Sanctum nostrum pertinentium series requirit.

[144] [Leodegarius nocte fugam] Ursinus, ubi narravit, regem, sancta Communione percepta, ad palatium, episcopale scilicet, secessisse, hæc scribit: Pontifex vero (Leodegarius) cum suum perconsummasset officium, & merum cum suis accepisset, sicut est fragilitatis humanæ, metuens animositatem regis, tractare cum suis cœpit, quid in hoc conflictu agere deberet. Ac paucis deinde interjectis: Tunc relicto rege, & omnium potestatum sublimitate, pro nihilo reputans, quod habebat in mundo, eadem nocte (qua scilicet Paschales Vigiliæ agebantur) procedens cum paucis, ire cœpit, ubi pauper Christi fieri potuisset. Ursino consonat anonymus S. Præjecti biographus, a quo ultimis verbis num. 142 recitatis Hector fugam intempesta nocte, Paschati nempe prævia, cum Leodegario iniisse asseritur. Anonymus noster pariter refert, Leodegarium fugæ se commisisse: quamquam autem id ab eo nocte factum esse, aperte non edicat, ipso tamen narrandi modo satis indicat. Ubi enim retulit, Leodegarium nocte Paschati prævia (vide eum num. 16) nondum elapsa, ad Childericum accessisse, ex eoque intellexisse, se quadam de causa ipsi esse suspectum, mox fugæ consilium a Sancto initum fuisse indicans, ita subjungit: Igitur, inquit, vir Domini Leodegarius cernens, apud ejus (Childerici) animum esse defixum, quod, suadentibus satellitibus, eum una cum Hectore, sicut decreverat, redderet interfectum, aut Hector in augustia, sicut timebant, contra regem subiret contemptum, non de sua veritus morte, sed de illorum, qui ad eum causa tuitionis advenerant, pertractus salute, elegit potius interim latere per fugam, quam occasionem præbere, ut per ejus martyrium in Resurrectionis Christi sollemniis cruentaretur vel diriperetur ecclesia.

[145] Quibus verbis præterea, cur Leodegarius, qui mortem nullatenus reformidabat, [justas ob causas arripit,] fugiendi consilium ceperit, rationes duæ innuuntur, altera, ne, quos tutandos susceperat, ii vita periclitarentur; altera, ne ecclesia vel cæde vel aliter sacro Dominicæ Resurrectionis die profanaretur. Duabus hisce rationibus tertiam adjungit Ursinus, ne scilicet, si rex sanctissimo Paschæ die manus suas sacerdotis sanguine inquinaret, populo regis sui sævitia ad seditionem commoto, respublica detrimentum pateretur. Cogitans, inquit, & orans ad Dominum, consilium reperit, melius ei esse omnia relinquere & Christum sequi, quam locum regi dare, & manus regis sanguine sacerdotis in tanti diei festo coinquinare; ne forte fieret Francorum opprobrium & per se unum hominem in tota plebe esset disceptatio. Hæc quidem ratio nonnihil differt a duabus prioribus, at tribus illis simul sumptis, aliisque similibus Leodegarius, ut fugam arriperet, commoveri potuit, ut propterea Ursinus cum anonymo nostro hic non pugnet.

[146] Pari modo duo illi biographi pugnare inter se dicendi non sunt, [ab eaque retractus] dum in recensendis iis, quæ proxime fugam Sancti nostri subsecuta sunt, unus eorum ipsiusmet Leodegarii a fuga retracti precibus, alter magnatum & episcoporum consilio a rege impetratum indicat, ut sanctus Antistes, graviori non inflicta pœna, Luxovium relegaretur. Potuit enim rex & consilio optimatum, & humilibus Leodegarii precibus inflecti, ut mitiora in eum statueret. Ursinus quidem rem ita exponit: Hoc rex audiens, contristatus est valde ac mœrens, quemdam ex suis fidelibus cum exercitu magno post ipsum misit, & secutus eum per totam illam noctem, diliculo * reperit, & juxta jussum regis secum reduxit: ipso quoque Pontifice (Leodegario) deprecante, Luxovio cœnobio ut ei liceret, relicto seculo, vacare Deo, humili poposcit prece se dirigendum: quem protinus illuc ire * non distulit. Anonymus autem in hunc modum: Igitur Leodegarius Dei famulus cum a quibusdam tunc fuisset detentus, Hilderico subito nuntiant factum. Maximam regis gratiam se credidit habiturum, qui valuit comprehendere Leodegarium. Per consilium tunc optimatum vel episcoporum jubetur duci in Luxovium monasterium, donec in commune consulerent, quid facerent de tanti nominis Viro.

[147] [in exsilium pellitur.] Duos hos textus visum fuit huc transcribere, quia ex collatione unius cum altero liquet, in quo insuper Ursinus ab anonymo nostro discrepet; hic scilicet posteriori periodi suæ membro significat, exsilii pœnam in Leodegarium, ut primum is a fuga reductus est, finali judicio in perpetuum non fuisse decretam, sed tantum ad tempus, donec scilicet de eo quid certius ac forte etiam durius, inito a rege cum regni proceribus consilio, statueretur; quæ alto silentio involvit Ursinus. Ac consilium quidem cum regni proceribus rex iniit, at non antequam Luxovii Leodegarius jam exsularet. Etenim anonymus noster referens, episcopos quosdam, qui tunc regi adfuere, perpetuo exsilio damnari Leodegarium, eo fine assensisse, ut eum ad præsens ab ira regis, a qua Sancto nostro pejora metuebant, redderent liberum, hanc rationem, cur Leodegarium, perpetui etiam exsilii pœna injuncta, liberum regis ira expeterent, insuper adjungit: Nam sæpe dictus rex, (Childericus) pravorum illectus consilio, eum (Leodegarium) adduci jusserat de Luxovio, ut ad voluntatem accusantium cum irrisione depositum, prout voluissent, redderent interfectum, quæ verba insinuant, Leodegarium, cum rex de illo cum regni proceribus consilium inivit, in exsilio Luxovii jam fuisse; quare cum de hoc tantum acturus sim § sequenti, etiam ad eumdem §, ne rerum gestarum ordinem perturbem, ulteriorem de illo sermonem remitto.

[Annotata]

* al. concessit

* al. concubinatus miseriam

* al. accusatione

* al. Bercharium

* al. gestans

* al. baptizatorum

* multatus

* diluculo

* al. dirigere

§ X. Sanctus quatuor circiter menses Luxovii exsulat, hincque deinde occidendus educitur, sed, audita Childerici regis morte, incolumis servatur.

[Leodegarius ut Luxovium advenit, cum Ebroïno] Leodegarius & a regia & ab ecclesia Augustodunensi, sponsa sua, jam exsul, Luxovium ingressus, ibidem, ut ex biographis ejus intelligitur, Ebroïnum attonsum ac monastica veste indutum invenit: Qui (inquit Ursinus Leodegarium designans) festinans in monasterium (Luxoviense) perveniens, ibidem Ebroïnum jam clericum invenit, dicensque, se aliquid in eo peccasse, veniam sibi invicem petentes steterunt concordes; sed quoniam his verbis Ursinus quoque significat, Leodegarium confessum esse, se aliquid in Ebroïnum peccasse, veniamque ab eo petiisse, horum loco anonymus Morbacensis, qui Ursinum interpolavit, hæc substituit: Quo (Luxovium) tandem dum pervenit (Leodegarius) reperit ibidem Hebroïnum sub habitu monachili tantum latitantem, quem Vir plenus pietate, fraterna quidem & ibi coluit dilectione. Existimavit scilicet hic auctor, non sine injuria S. Leodegarii tradi aut credi posse, hunc alicujus in Ebroïnum delicti reum sese agnovisse, voluitque, ut num. 32 jam monui, omni studio cavere, ne quo modo sanctum Antistitem nefario ejus, ut loquitur, persecutori Ebroïno comparare aut æqualem facere videretur. Eo forte etiam spectavit Surius, dum citata Ursini verba stylo suo sic exposuit: Ebroïnum jam clericum invenit, eumque rogavit, ut, si quid in ipsum peccasset, veniam invicem peterent, & animorum inter se concordia jungerentur. Verum illa Ursini verba, ut eruditus lector mecum forte censebit, non nisi ægre admodum interpretationem hujusmodi patiuntur, nec video quid magni piaculi admitti, si pro vero habeatur, Leodegarium sese alicujus in Ebroïnum delicti reum dixisse. Potuit enim Vir sanctissimus, quamquam nullius in Ebroïnum delicti reus existeret, sese nihilominus præ humili de semetipso existimatione reum putare, Ebroïnoque fateri.

[149] Quapropter illa Leodegarii confessio ab Ursino asserta, [in gratiam redire nititur, virtutique,] haberi quidem pro certo falsa neutiquam debet, sed nec pro certo vera, cum neque ab anonymo nostro vetustiori memoretur, neque aliunde queat probari. Certius est, Ebroïnum cum Leodegario, ut primum hic Luxovium advenit, concordiam, si non sinceram, saltem simulatam inivisse. Nam præter anonymum nostrum vetustiorem, qui rem illam his verbis indicat, In illis igitur diebus (cum Leodegarius Luxovium relegaretur) adhuc exsul in Luxovio residebat Hebroïnus, monachali habitu tonsuratus, simulatam gerens concordiam, quasi dum uterque (Leodegarius & Ebroïnus) unam, sed disparem exilii accepissent sententiam, concordem ducerent vitam; etiam Ursinus verbis num. præcedenti recitatis concordiæ ab Ebroïno cum Leodegario initæ non obscure meminit; quamquam autem minime indicet, eam dumtaxat fictam ex parte Ebroini fuisse, prout fuisse, verba ex anonymo proxime adducta insinuant, id tamen sat certum apparet ex summo odio, quo infra tum ex anonymo nostro, tum ex Ursino videbimus, in Leodegarium exarsisse Ebroïnum, statim ut a morte Childerici II Francorum regis Luxovio fuerat egressus. Utut sit, dubitandum equidem non apparet, quin Leodegarius in suo ad monasterium Luxoviense accessu dextram Ebroïno cum summo animi candore porrexerit, vitamque inter monachos sanctissime exegerit; de hac nihilominus seu de virtutibus piisque exercitiis a sancto nostro Martyre, cum Luxovii exsulavit, excultis nihil prorsus anonymus noster vetustior commemorat; Ursinus vero nullam sancti Exsulis virtutem in particulari recensens, ea dumtaxat tradit, quibus Leodegarium Ebroïno, aut hunc illi æqualem facere videtur, prout in Prologo suo anonymus Morbacensis conqueritur, quæque propterea hic auctor paulo aliter reddenda duxit. Utriusque biographi verba subjungo: Morbacensis hæc sunt: Nam licet pater ejusdem monasterii (Luxoviensis) cognoscens animum Hebroïni, a Viri Dei (Leodegarii) privata habitatione illum interim sejungeret, Dei tamen Electus non dimittebat, quin eodem affectu, & ut in paternitate Christi fratrem diligeret: Ursini illa: Tamen ab abbate * sejuncti (Leodegarius & Ebroïnus) per aliquod spatium temporis uterque pœnitentiam agentes, inter contubernia monachorum strenue habitare, quasi perpetui monachi conati sunt, quibus sane nullo prorsus discrimine Leodegarius & Ebroïnus tractantur.

[150] [non tamen indubie, ut velle videtur Cointius,] Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 673 num. 7 indubitanter affirmat, Luxoviense monasterium rexisse abbatem Windologum, cum S. Leodegarius anno 673 ad illud exsul accessit; idcirco autem id fecit hic scriptor, quia arbitratus est, S. Walbertum sive Waldebertum, abbatem Luxoviensem, proximum Windologi in abbatis Luxoviensis munere decessorem, S. Faroni in episcopatum Meldensem anno 672 successisse; verum hac in re vehementer hallucinatus est; nam neque Walbertus, frater S. Faronis, neque Walbertus, abbas Luxoviensis, quem cum priori Walberto, fratre S. Faronis perperam confudit, in episcopatum Meldensem S. Faroni successit. Perspicuum id fit ex iis, quæ tom. 1 Maii in Commentario prævio ad Vitam S. Waldeberti abbatis afferuntur ab Henschenio nostro, in cujus deinde hac in re opinionem Pagius in Criticis, & Scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 8 in episcopis Meldensibus manibus pedibusque iverunt. Ad hæc S. Waldebertus, abbas Luxoviensis vel anno 625, ut cum Sammarthanis Fratribus Henschenius noster vult, vel anno 627, ut Pagius contendit, in regimen Luxoviensis monasterii S. Eustasio successit; in Vita autem ejusdem S. Waldeberti abbatis, quam Adso, abbas Dervensis conscripsit, quamque laudatus Henschenius tom. cit. ex veterrimo codice monasterii Bertiniani edidit, num. 8 idem S. Waldebertus dicitur, annis quadraginta monasterium Luxoviense rexisse.

[151] [sub abbate Windologo,] En verba: Cum per quadraginta annorum spatium gloriosus confessor Domini Waldebertus locum sibi delegatum (monasterium Luxoviense) omni virtutis genere optime dispositum, augeret rebus & numero Deo servientium, multis miraculorum virtutibus adornatus, migravit ad Dominum VI Nonas Majas, id est, 2 Maii, anni scilicet 665 vel 667, cum ad alterutrum annum deducant anni quadraginta ab anno 625 vel 627 computati, quibus Waldebertus, ut ex citatis Adsonis verbis intelligitur, monachis Luxoviensibus abbas præfuit. Itaque anno 672 S. Waldebertus, abbas Luxoviensis S. Faroni in episcopatum Meldensem non successit, utpote jam annis aliquot defunctus; sibi vero non anno 672, ut loco citato Cointius etiam affirmat, sed anno 665 vel 667 Windologum in regimen Luxoviense proximum habuit successorem. Quapropter cum ab anno 665 vel 667 usque ad annum 673, quo Leodegarius Luxovii exsulavit, anni dumtaxat sex vel octo numerentur, facile quidem fieri potuit, ut anno 673 Windologus in vivis adhuc superstes, abbas Luxoviensis exstiterit; ast id, ut fecit Cointius, indubitanter affirmari merito non potest, cum in serie Abbatum Luxoviensium, quam Sammarthani Fratres sibi a Petro Francisco Chiffletio Societatis nostræ sacerdote communicatam tom. 4 Galliæ Christianæ inseruerunt, solum Windologi nomen exprimatur sine ulla temporis nota, aliove signo seu adjuncto, ex quo colligi queat, quo anno alter Windologo vita functo in abbatis munus fuerit suffectus, quantove temporis spatio monasterium Luxoviense hic rexerit. Nunc ad verba Ursini ultimo allata, a quibus digressi sumus, revertamur.

[152] [operam dat, periculum capitis præcipue,] Crediderim sane Leodegarium inter contubernia monachorum, ut laudatus Ursinus loquitur, strenue habitare, quasi perpetuum monachum fuisse conatum; imo verosimillimum mihi est, sanctum nostrum Exsulem, nisi, mutata per mortem Childerici rerum facie, sedi suæ episcopali restitutus brevi fuisset, non illubenter inter monachos diu victurum, asceticasque eorum exercitationes fuisse obiturum, prout S. Lambertum episcopum Trajectensem a sede sua ab Ebroïno pariter pulsum, in monasterio Stabulensi fecisse, Vita ejus apud nos ad XVII Septembris edita testatur. Ast id integrum Sancto nostro relicturi fuisse non videntur ejus inimici. Hi enim exsilio ejus non contenti, omni studio apud regem instabant, ut capitali pœna sanctum Antistitem mulctaret, jamque Childericus, antequam quid certi de Leodegario statueretur communi procerum consilio, ad quos rei decisio primum fuerat remissa, pravis malevolorum suggestionibus impulsus, adduci eum ad aulam jusserat, episcopatu pro calumniantium arbitrio ignominiose dejiciendum necique tradendum. At sæva illa atque iniqua sententia in mitiorem perpetui exsilii a Childerico, habito cum proceribus regni consilio, mutata fuisse videtur. Audi de his anonymum nostrum vetustiorem. Interea, inquit num. 18, cum hi, qui videbantur esse primi paladi, simul ab Hilderico * conquisiti, quod judicium de sancto Dei Sacerdote decernerent, hoc consona responderunt voce, ut, si ei vitam concederet, sub perpetuo exsilio eum in Luxovio permanere juberet, confirmans subito sub hoc decreto judicium: episcopis vero aliquibus vel sacerdotibus ideo consentientibus, ut ad præsens eum ab ira regis redderent liberum. Nam sæpe dictus rex (Childericus) pravorum illectus consilio eum adduci jusserat de Luxovio, ut ad voluntatem accusantium cum irrisione depositum, prout voluissent, redderent interfectum, sicut quondam Herodes disposuerat Judæis facere Petrum.

[153] Habes hinc jam igitur initum a rege cum regni proceribus consilium, [adnitente Ermenario abbate, evadit, deindeque] ab illoque ante hoc iniquam & sævam in Leodegarium latam sententiam, sed hujus mutationem in mitiorem nondum habes. Intelligitur hæc ex iis, quæ de Ermenario, monasterii S. Symphoriani Augustoduni tunc abbate, verbis mox recitatis anonymus noster proxime subjungit. Sunt autem hæc: Aderat … venerabilis vir abbas sancti Symphoriani basilicæ, nomine Hermenarius, cui post discessum Viri Dei (Leodegarii) rex petitionibus populi Augustidunum commendaverat urbem, cumque immensis precibus crebro regis provolveretur pedibus, ut eum in Luxovio permitteret residere, ne ad exspectationem crudelium, quos diabolus contra eum in furorem succenderat, juberet adduci: tandem ob hujusmodi precibus * est tunc ab interfectione salvatus. Ex quibus omnibus colligi tandem merito videtur, mortis pœnam, quam rex in Sanctum nostrum pravorum consilio prius decreverat, in mitiorem perpetui exsilii ab eo fuisse mutatam, regni proceribus, dum cum iis de pœna Leodegario infligenda deliberaret, unanimiter id suadentibus, præcipueque adnitente Ermenario monasterii S. Symphoriani abbate, qui proceribus cum rege consilium conferentibus aderat, quique forte pro Leodegario intercedendi intuitu Childerici regis aulam frequentabat, licet propterea quidam ipsi obtrectarent, falso, ut ait anonymus noster, opinantes, quasi ideo regis habitaculum frequentaret, ut accusantium esset primus, quo facilius ei episcopatum alienum tenere liceret, scilicet Augustodunensem, quem ei rex, cum Leodegarium relegaret, populi petitione commendarat. Verum idem anonymus noster ut hanc ignominiæ labem removeat a viro præclaro, cui lucubrationem suam nuncupat, hæc subdit: Longe aliter exstitit, quia carnalis oculus spiritualem dilectionem non videt. Testes enim postea illius (Ermenarii) extiterunt opera. Quia quo usque præsenti (Leodegarius) superfuit vita, ejus necessitatibus, in quo voluit, caritate monstravit * devota.

[154] [in id recidit, Luxovio educi jussus;] Patuit id potissimum, dum Sanctum nostrum dirissime vulneratum, Waningo custodiendum Ebroïnus in majoris-domus dignitatem jam restitutus tradiderat. Tunc enim Ermenarius, ut num. 42 anonymus noster testatur, ad Leodegarium præ metu Ebroïni clanculum accedens, vulnera ejus studuit diligenter curare, & arte, qua valuit, potu ciboque reficere, vestemque, quam habuit, meliorem induere, ut tunc caritate vere Christiana Leodegarii necessitatibus subvenerit, putandumque sit, eum non animo nocendi, sed favendi Leodegario, regis Childerici aulam frequentasse. Verum utut sanctum Antistitem a graviori pœna servare immunem verosimiliter studuerit, huncque in finem, iteratis non semel precibus, Childerici pedibus fuerit advolutus, futurum tamen fuisse non videtur, ut nihil exsilio durius in sanctum nostrum Exsulem, subsequente tandem etiam effectu, a Childerico denuo decerneretur, si hic diu in vivis superfuisset. Nam anonymus noster num. 20, narrata Childerici nece, mox subdit: Ac priusquam hoc (Childericum occidi) evenisset, dum duces quidam duo, quibus jussum fuerat (a Childerico) sanctum Leodegarium adduci de Luxovio, eatenus demorassent, conspiraverat unus eorum minister, ut, si Famulum Dei extra Luxovium cerneret, ipsum gladii percussione occideret. Childericus ergo, ut ex verbis recitatis intelligitur, antequam interficeretur, jam duobus ducibus, id est, provinciarum urbiumve præfectis in mandatis iterum dederat, ut Leodegarium Luxovio extraherent, neci pro arbitrio eorum, qui eum habebant exosum, verosimiliter dedendum; sic nempe Childericus levitate plus quam juvenili mortis sententiam, quam prius in Sanctum nostrum pronuntiarat, procerum deinde, præcipueque Ermenarii interventu in mitiorem exsilii, moxque iterum hanc malevolorum impulsu in duriorem mortis commutavit.

[155] [sed iterum, licet inde ante Childerici] Verum bini illi duces, sive provinciarum urbiumve præfecti, quibus Leodegarium Luxovio educere, fuerat a rege injunctum, non illico accepto mandato fuere obsecuti; moras autem nexuisse videntur, donec aliquem reperissent, qui onus in se susciperet Leodegarii, simul atque hic Luxovio esset egressus, interficiendi, quod Childerici præceptum forte exigebat. Certe verbis num. præcedenti ex anonymo nostro ultimo citatis dicitur unus eorum minister sive famulus in necem Leodegarii conspirasse, dum illi eatenus demorassent, id est, si modo anonymi nostri sensum hic nonnihil obscurum recte assequar, dum duo memorati duces sive præfecti Sanctum nostrum Luxovio extrahere eo usque sive tamdiu distulissent, donec invenissent, qui Leodegarii occidendi partes assumeret. Porro quamquam duo duces, quos verisimile est, ut Leodegarium occidendum curarent, mandatum etiam accepisse, Childerico non festinarint obtemperare, ante necem nihilominus ejusdem Childerici Sanctum nostrum Luxovio extraxisse videntur. Eruitur id ex anonymo nostro, dum num. 20 indicat, famulum illum, qui Leodegarium occidere statuerat, extra Luxovium hunc vidisse, mirificeque impeditum fuisse, quo minus propositum suum exsecutioni mandaret. Ut enim *, inquit, ad hoc (ut memoratus famulus Leodegarium extra Luxovium cerneret) perventum fuit, ita cor ejus intolerabilis pavor perfudit, ut non solum dixisse, sed cur etiam de Dei Famulo (Leodegario) tam gravia cogitasse *, voce publica confiteretur, & tremens ejus provolutus pedibus indulgeri sibi ab eo hanc nequitiam deprecatur *. Cum enim hæc verba insinuent, Leodegarium Luxovio egressum, a sæpe memorato famulo, nisi hic animo protinus mirabiliter mutato, propositum suum reliquisset, occidendum fuisse; id autem, ut ex dicendis facile erit colligere, ausurus ille post cognitam Childerici necem non fuisset, consequens est, ut saltem paulo ante hanc extra Luxovium Sanctus noster exstiterit, inde verosimillime a sæpe memoratis ducibus jussu regis eductus.

[156] Clarius id ipsum insuper intelligitur ex eodem anonymo nostro, [necem post quatuor circiter] dum num. 22 sic scribit: His diebus (cum a morte Childerici res in Gallia essent turbatæ) Vir Domini (Leodegarius) a commemoratis ducibus (iis scilicet, qui Leodegarium Luxovio educendi mandatum acceperant) erat ob salvationem detentus, a quibus de Luxovio fuerat jam eductus. Cum enim his verbis aperte prodat, Leodegarium a prædictis ducibus Luxovio fuisse eductum, credibile autem non sit, fecisse id ipsos, cum jam Childericus, cui ea in re non lubenter obtemperabant, e vivis excesserat, consequens est, ut, stante anonymi nostri testimonio, S. Leodegarius ante Childerici obitum Luxovio fuerit eductus. Anonymo quidem hic adversatur Ursinus, dum num. 10 in hunc modum scribit: Hæc (Childerici obitum ac Theodorici in regnum successionem) audientes utrorumque (Leodegarii nempe & Ebroïni) amici, desiderantes aspectum eorum cernere, cum favore magno vota sua complentes, ad propria nituntur reducere. Pergentes namque de utrisque partibus ad supradictum monasterium, (Luxoviense) cogebant eos procedere & ad eorum domos remeare. Qui angore multum æstuantes, tamen deprecante dilectionis amicitia, quia fatigati spatiis terrarum longius * valde fuerant, consentientes acquieverunt deprecantibus. Quibus sane verbis luculenter innuit, Luxovio egressum non esse Leodegarium, nisi cum jam Childericus esset interfectus. At cum ea, quæ ad S. Leodegarii exsilium Luxoviense pertinent, atque in primis illud, de quo hic est quæstio, in regno Burgundiæ, in quo situm erat Luxovium, majori pro parte acciderint, & quidem non admodum procul ab episcopatu Augustodunensi, in quo, ut supra docuimus, monachum profitebatur noster anonymus, huic potius reor hic assentiendum, quam Ursino, qui procul a Luxovio in episcopatu Pictavensi prope civitatem homonymam versabatur.

[157] Hinc nunc ulterius consequitur, ut Leodegarius non nisi quatuor circiter mensium spatio Luxovii exsularit. [mensium exsilium educatur,] Nam, ut § præcedenti ostendimus, paulo ante medium Aprilem anni 673 eo relegatus fuit; Childerici vero interfectio, quam Leodegarii e monasterio Luxoviensi egressus saltem aliquantulum antecessit, eodem anno 673 ante medium Septembrem evenit. De hac mortis Childerici epocha fuse quidem actum est § octavo, de ea tamen aliquid hic insuper juverit notasse. Divina, inquit anonymus noster num. 20, non diu distulit ultio suum de Hilderico dare judicium. Nam ejus dissoluta conversatio omnibus increverat optimatibus palatinis. Tunc unus ex eis hoc molestius ferens præ ceteris, dum venationem in sylva securus exerceret, eum vulnere mortis percussit. Ob adjunctum venationis, quam cum exerceret Childericus, interfectus hic dicitur, Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 673 num. 9 sic scribit: Innuit (anonymus Leodegarii biographus verbis proxime citatis) tempus Autumnale, quod aptissimum est venationi, & a regibus Francorum in illa exercitatione transigi frequentissime solebat. Hadrianus Valesius lib. 21 Rerum Francicarum pag. 279 hæc habet: Reges Francorum plerumque prope silvas suas, aut mediis etiam in silvis ampla & operosa exstruebant prætoria, quæ palatia vulgo dicebantur, illucque Vere & Autumno venationis causa cum conjugibus & liberis secedere consueverant. Eo ex more forte Childericus in silvam Lauconiam cum paucis secesserat, optimatum in se conspirationis ignarus aut certe ignorationem simulans. Hac occasione, ut pluribus exponit, Childericus cum uxore sua Bilihilde a conjuratis necatur, adeo ut tempus Autumnale, spectato hoc scriptore, pariter assignandum videatur regis Childerici neci, cum hic secundum illum Vere vel Autumno sit occisus, idque tamen Vere, ut quisque ex ante dictis facile colliget, indubie non acciderit. Verum cum § octavo ostensum sit, Theodoricum III, proximum Childerici successorem, anno 673 jam ante medium Septembrem in Neustria ac Burgundia regnasse, nequit usque ad tempus Autumnale ejusdem anni 673 mors Childerici differri; si nempe per tempus Autumnale eam anni tempestatem intelligas, quæ diebus aliquot post medium Septembrem sumit initium. Ad hæc Childerici mortem tam diu differre, neutiquam cogit venationis exercitium, cujus occasione interfectum eum fuisse, anonymus noster affirmat. Nihil enim obstat, quo minus Childericus sub finem Augusti aut initium Septembris venationem exercuisse credatur.

[158] [incolumis servatur.] Porro Childerici regis mors saluti Leodegario indubie tunc fuit. Quamquam enim duo duces, qui jussu Childerici sanctum Antistitem a monasterio Luxoviensi interimendum abstraxerant, nec facile nec cito mortem ejus procuraturi fuisse videantur, eumque occidere etiam detrectaret unus ille eorum minister, qui id faciendum assumpserat, antequam Luxovio Sanctus educeretur; certum tamen mihi videtur Childericum æ malevolis suis adulatoribus inductum, si diutius vixisset, urgentioribus præceptis Leodegarii necem fuisse imperaturum, tandemque effecturum, ut reipsa necaretur. At vero, Childerico interfecto, accidit, ut duo duces, qui Sanctum nostrum occidendum Luxovio jussi eduxerant, eum apud se, Famulo suo supernam gratiam, qua eorum amorem sibi conciliaret, Deo largiente, humanissime retinuerint, mutatisque animis, venerabundi servarint, contraque inimicos tutari parati exstiterint. Audi hac de re anonymum nostrum verbis num. 156 citatis hæc addentem: Tunc enim ibidem (in loco, ubi Luxovio eductus servabatur) Famulo suo (Leodegario) gratia superna concesserat venerabilem dignitatem, ut in illis locis tam prædicti duces, quam eorum matronæ, simulque ministri universæque familiæ & vulgus populi ita in ejus conspirassent amore, ut si necessitas immineret, semetipsos pro eo non dubitarent offerre.

[Annotata]

* al. jubente tamen abbate,

* al. addit. fuissent

* al. preces

* al. ministravit

* al. autem

* al. cogitasset,

* al. deprecaretur

* al. longinquis

§ XI. Leodegarius post cædem Childerici protegitur a Burgundiæ optimatibus, pergit cum iis ad Theodoricum, eoque jam rege solenniter constituto, ad sedem suam episcopalem revertitur. Ebroinus Luxovio egressus contra Theodoricum insurgit, variasque turbas ciet.

[Turbatis per mortem Childerici in Francia rebus,] Mors Childerici rerum in Francia statum amplius turbavit. Hac enim audita, plerique, qui ejus imperio vel ob suum in Theodoricum Ebroïnumve studium, vel ob admissa scelera in exsilium pulsi fuerant, absque ullo metu domum sunt reversi, magnoque furore per Neustriam ac Burgundiam sunt grassati, cum interim illi, qui, junctis viribus, hujusmodi grassatores comprimere debuissent, mutuis sese odiis armisque lacesserent. Audiatur anonymus noster biographus. Igitur, inquit num. 21, cum Hilderici mors subito nuntiata fuisset, tunc hi, qui ob ejus jussionem exilio fuerant condemnati, tamquam Verno tempore post hiemem solent de cavernis serpentes venenati procedere, sine metu * fuerunt reversi: quorum debacchante furore, surrexit magna turbatio patriæ, ita ut manifeste crederetur adventus imminere antichristi. Hi vero, qui rectores regionum esse debuerant, surrexere contra aliquos, & qui pacis fœdera debuerant continere, odiis se invicem cœperunt lacessere. Causam horum motuum hanc affert: Quia, inquit, rex tunc non erat stabilitus in culmine, quod unicuique rectum videbatur in propria voluntate, hoc agebat sine formidine disciplinæ. Ast, inquies, an ergo Theodoricus in locum Childerici fratris sui interfecti illico non successit? Respondeo, annorum quidem computum, quibus Theodoricus regnavit, proxime a morte Childerici inchoari, illum tamen ob verba anonymi nostri ultimo citata non videri ante unum saltem alterumve mensem a morte Chiderici elapsum regnare cœpisse. Quamquam enim penes Theodoricum forte fuerit, statim a morte Childerici regni habenas capessere, fecisse tamen id ipsum non puto, nisi procerum regni erga se voluntate prævie explorata. Quippe si iis inconsultis, hincque forte futuris invitis solium conscendisset, iterum cum dedecore regia dignitate deponere eum facile potuissent, prout ante fecerant, cum ab Ebroïno, iis de more non convocatis, rex fuisset constitutus. Quapropter Theodoricus verosimiliter unum alterumve mensem, quo tempore ad procerum studia exploranda indigere potuit, a morte Childerici elabi siverit, antequam pro rege se gessit, forte etiam tamdiu, quamdiu a convocatis regnorum optimatibus, solitis cæremoniis in solio nondum erat collocatus, ab omni regii nominis potestatisque usu abstinuerit, tumultuantibus interea sine ullo legum suppliciorumque metu pacis publicæ inimicis, quod sic nullus esset, qui eorum audaciam coërceret.

[160] [Burgundiæ proceres tueri statuunt Leodegarium;] Erant inter hos quietis perturbatores nonnulli, qui exsilium & quidquid propter scelera sua a Childerico passi fuerant, uni Leodegario, quod hic illius principis fuisset consiliarius, adscriberent: Hi, inquit loco citato noster anonymus, qui cum malevolo animo redierunt de exilio, quicquid pro suo pertulissent facinore *, Leodegarii factionibus hæc se incusant fuisse perpessos. Ast duos duces, qui Sanctum nostrum, ut § præcedenti dictum est, venerabundi apud se retinebant tuerique statuerant, id minime latuit. Quapropter cum timerent, ne facinorosi illi in ea rerum perturbatione occasionem arriperent ulciscendi in Leodegarium injurias, quas ab eo sibi illatas autumabant, solis suis viribus non sat fisi, sanctum Antistitem aliis Burgundiæ viris primariis, comitibus forte ac ducibus commendarunt, qui sæpe jam memoratis duobus ducibus se jungentes, unanimi consensu sanxerunt, si, durantibus regnorum turbis, antequam Theodoricum communi consilio regem constituissent, Leodegarium quis lædere tentaret, auxilio se ei ac præsidio futuros. Audi iterum hac de re anonymum nostrum: Cumque, ait num. 22, illi (duo duces) secum Dei Famulum (Leodegarium) retinentes *, circa se manentibus potestatibus aliis nuntiassent, eo quod divinam gratiam super Dei famulum Leodegarium cognovissent, religioso Christianitatis amore jam se eorum auxilio fuerant sociati, & conspirantes inter se confirmaverunt, ut, dum indisciplinata hujus dominationis erat exorta turbatio, si priusquam Theodoricum pariter sublimassent in regnum, aliquis forsitan sanctum voluisset lædere Leodegarium, eorum protegeretur auxilio. Leodegarii patrocinium a ducibus illis ita susceptum fructu verosimillime non caruit; certe non invenio, tunc inimicos Sanctum nostrum vi aggredi ausos fuisse.

[161] [at quando hic cum illis pergit ad Theodoricum,] Id nihilominus in votis hos maxime habuisse, mox patuit, cum Ebroïnus pariter Luxovio erat egressus. Hunc enim, quem subito amicorum famulorumque comitatu stipatum esse, audiebant, læti illico tunc adeunt, opem ac consilium poscunt, ut vindictam sumere queant de Leodegario, quem veluti infensissimum ipsiusmet Ebroïni inimicum depingunt. Rem illam sic narrat noster anonymus: His enim, ait num. 23, diebus (cum nondum motus in Francia cessarent) egressus est de Luxovio etiam Hebroïnus, Juliano similis, qui vitam fictam monachorum tenuit. Etenim cum ipse tam amicorum quam famulorum stiparetur subito comitatu, prædicti exsules ad * ejus expetentes obsequium, malum, quod de sua accusatione confinxerunt, ipsum in caput constituunt, ut ejus auxilio vel consilio, si in Dei Hominem (Leodegarium) valerent, unanimiter vindicarent. Difficile haud dubie non fuit iis facinorosis id, quod petebant, ab Ebroïno impetrare, qui reconciliationem cum Leodegario tantum hactenus simularat, nihilque de odio in eum concepto remiserat. Verum opportunitas vindictæ in Virum Dei exercendæ erat exspectanda; reperiendam hanc verosimiliter putavit Ebroïnus, si cum suis comitibus sese adjungeret episcopis, ducibus aliisque Burgundiæ optimatibus cum Leodegario ad Theodoricum properantibus, ut eum de more in solio collocarent. Eorum itaque consortio Ebroïnus cum suis sese admiscet, simulans se pariter ad Theodoricum festinare, ut fidem ei juraret, semperque deinde servaret. Ipse enim, pergit noster anonymus, Hebroïnus caput relevavit venenosum, quasi vipera restaurans venena sua, simulans, se esse tunc Theodorici fidelem, & ob hoc ad eum cum sociis quantocius festinare. Nec Burgundiæ optimatibus, nec Leodegario suspectus erat Ebroïnus, quod acceptum referre debuit vesti clericali, quam nondum exuerat, nec umquam exuturus videbatur.

[162] Brevi interim inveteratum hominis vaferrimi in Leodegarium odium erupit. [ab Ebroïno, qui se comitem adjunxerat, periclitatur, ac pulso] Etenim, dum una cum Leodegario aliisque Burgundiæ episcopis & optimatibus iter faceret, & Augustoduno, qua transeundum erat, unius vix diei itinere abesset, nulla habita ratione amicitiæ, quam Sancto nostro promiserat, hunc, ab exsulibus, credo, supra memoratis ad flagitium etiam incitatus, comprehendere conatus est. Verum inter Burgundiæ episcopos & proceres, qui ad Theodoricum properabant, erat Genesius, Lugdunensis episcopus. Hic partim consiliis suis Ebroïnum inhibuit, partim manu armatorum valida, quam secum habebat, adeo perterruit, ut ab incepto destiterit, atque ad solitas suas artes amicitiæque simulationem recurrens, cum aliis Augustodunum usque perrexerit. Cum enim (verba iterum sunt anonymi nostri) Vir Domini (Leodegarius) cum sociis supra scriptis (Burgundiæ optimatibus) eodem festinaret itinere, quo Ebroïnus, factum est, quantum nec unius diei itineris spatium, antequam Augustidunum urbem accederent, urgentibus fautoribus, Hebroïnus immemor amicitiæ dudum promissæ, eum ibidem voluit comprehendere, si non Genesii metropolis Lugdunensis episcopi consiliis fuisset prohibitus, aut manu valida, qui * cum eo aderant *, perterritus: & fictam rursus amicitiam simulans, mixto agmine pariter pervenerunt in urbem, scilicet Augustodunensem.

[163] Tunc videre licuit, quo animo in Leodegarium episcopum suum Augustodunenses essent. [periculo, Augustoduni honorifice recipitur, dumque deinde iter] Hujus quippe ab exsilio reditus omnis ætatis, sexus & ordinis homines summo gaudio implevit. Lætatur, ait noster anonymus num. 24, ecclesia (Augustodunensis) de Pastoris (Leodegarii) præsentia rediviva, plateæ ornantur virentibus, aptant diaconi cereos, gaudet civitas tota de adventu sui Pontificis post persecutionis procellam. Ursinus hac de re sic scribit: Venerunt simul Ebroïnus scilicet cum Leodegario pontifice in civitatem suam Augustoduno. Quam rem audiens tota civitas suscitata est in gaudium. Quibus cives procedentes obviam, receperunt eos cum magno triumpho, lætantes, eo quod recepissent Patrem, quem amisisse plangebant olim gubernatorem: quem receptum collocaverunt eum in sede pristina, ut frueretur cum eis lætitia. Atque ita quidem hic inter se non male congruunt ambo antiquiores nostri biographi, at non æque inter ipsos convenit in assignando tempore, quo Ebroïnum a Leodegario, postquam a pravo suo in hunc consilio fuisset prohibitus, fuga se subduxisse scribunt. Etenim Ursinus, narrata Leodegarii apud Augustodunenses, quo primum die ad illos ab exsilio reversus est, honorifica receptione, hæc subdit: Cupiebat beatus Leodegarius in crastinum Ebroïnum ditatum cum magnis honoribus muneribusque ad propria destinare. Idem vero Ebroïnus non est passus suos paululum requiscere; sed fuga * nocte ab ipsa discessit civitate, Augustodunensi nempe; anonymus vero ista: Crastina vero die exinde (e civitate Augustodunensi) pariter (Leodegarius cum optimatibus Burgundiæ) promoventes, ut ad occursum Theodorici pervenirent uniti. Interim dum isti cœpto itinere pervenissent ad regem, de ipso itinere pæne jam medio Hebroïnus tyrannus eorum deserens comitatum, ad suos usque pertransiens, clericatum abjicit, ad mulierem, ut canis ad vomitum, post sacrum velamen redit. Quibus verbis prior quidem scriptor fugam Ebroïni refert ad noctem a Leodegarii in urbem Augustodunensem reditu proximam; posterior vero ad diem noctem illam subsecutum, ut haud dubie inter illos hic minime conveniat.

[164] [cœptum resumit, Ebroïnus fugam clam arripit] At cum quæstio sit de re in episcopatu Augustodunensi gesta, ob rationem, quam jam plus semel attuli, anonymo nostro hic adstipulandum reor. Nec valde mirum est, si Ursinus fugam Ebroïni ad noctem referat, non vero ad alterum diem a Leodegarii Augustodunum reversione, quando hic cum Burgundiæ optimatibus ad Theodoricum e civitate illa iter suum promovit. Iter enim Leodegarii ad Theodoricum novisse non videtur hic scriptor; quare, cum sciverit nihilominus, Ebroïnum a Leodegario clam aufugisse, fugam illam noctu factam, facile potuit putare. Porro Ebroïnus a Leodegario ceterisque Burgundiæ episcopis & proceribus clam forte, tacitusque propterea discessit, quod, cum plurimos recentibus suis in Sanctum nostrum insidiis offendisset, non parum timeret, ne ab iis comprehenderetur, ac, consentiente Theodorico, in monasterium retruderetur, sicque spe omni excideret majoratum-domus recuperandi, quem tamen omni modo, ut eventus docuit, recuperare volebat, quemque etiam armis repetere idcirco jam forte statuerat, quod aliam ad eum perveniendi viam sibi superesse non perspiceret. Nimirum, inquit Valesius lib. 22 Rerum Francicarum pag. 297, vir callidus (Ebroïnus) intelligebat, invisum se esse Theodorico, cui gravi dominatione sua causa dejectionis fuisset, invisum plerisque episcopis ac optimatibus, qui cum ipsum antea tondendum & in monasterium relegandum curavissent, jam pro clerico essent habituri, & ademptam semel præfecturam nulla condicione sibi restituturi, atque alium quemvis potius quam ipsum majorem-domus regiæ electuri. Eo ergo loco cum res suas esse, nosset Ebroïnus, a proceribus Burgundiæ clam secessit, & cum partium suarum viris aperte se Theodorico inimicum exhibere cœpit. Secularia arma, inquit anonymus noster num. 24, arripuit (Ebroïnus) & contra terrenum dominum (Theodoricum) etiam apertum se prodidit adversarium.

[165] [in Austrasiam, ibique Wlfoaldo, cum interim] Ut autem, quod saltem verosimillimum est, amissam majoratus-domus regiæ dignitatem, quam prona regis Theodorici, procerumque voluntate recuperandam a se non sperabat, vi armisque posset auferre, Austrasios, verba sunt Ursini num. XI, quos secum habuerat aliquando adversarios, sibi sociavit ut amicos. Valesius lib. 22 Rerum Francicarum pag. 299 scribit, Ebroïnum etiam tunc cum Wlfoaldo, qui ei attonso & Luxovium relegato in præfecturam palatii Neustriæ & Burgundiæ successerat, jamque post cædem Childerici Austriam repetierat, in gratiam rediisse. Idcirco autem id haud dubie facit hic scriptor, quod verbis ex Ursino proxime adductis dicatur Ebroïnus, ut amicos, sociasse sibi Austrasios, quos habuerat aliquando adversarios; Wlfoaldus vero homo Austrasius Ebroïni aliquando adversarius exstiterit. Ebroïnus, inquit, præfecturam palatii omnibus rationibus recuperare tentabat. Quod ut facilius consequeretur, cum Wlfoaldo homine Austrasio, a quo præcipue præfectura privatus videbatur, & qui Austriam post Childerici cædem repetierat, in gratiam rediit, ceterosque Austrasiorum proceres, quos ante adversarios habuerat, sibi & amicos reddidit, & ad bellum socios adscivit. Verum cum nihil cogat Ursini verba in sensu universali accipere, adeo ut significent, Ebroïnum cum omnibus omnino Austrasiis, quos habuerat aliquando adversarios, societatem amicitiamque inivisse, nequit ob illa pro certo affirmari, Ebroïnum cum Wlfoaldo in gratiam rediisse, cumque ceteris Austrasiæ proceribus, quos habuerat aliquando adversarios, belli societatem contraxisse.

[166] Verosimile tamen mihi apparet, non obstitisse Wlfoaldum, [a Leodegario ceterisque optimatibus Theodoricus rex salutaretur,] quo minus Ebroïno, ut primum hic ex Burgundia in Austrasiam profugus venerat, aliquot sese Austrasii adjungerent, quorum auxilio in Neustriam ac Burgundiam irrumperet, bellumque Theodorico inferret. Etenim Leodegarius & Burgundiæ optimates, a quorum Theodoricum adeuntium consortio se clam Ebroïnus subduxerat, atque in Austrasiam fugerat, ad Theodoricum jam pervenerant, eumque una cum Neustriæ proceribus regem Neustriæ & Burgundiæ solitis cæremoniis, nemine, ut videtur, dissentiente, constituerant. Leudesium etiam, virum nobilem, Erchinoaldi, qui sub Chlodoveo Theodorici patre palatium rexerat, filium in majorem-domus regiæ, Sancto nostro id etiam suadente, summa, ut apparet, concordia elegerant. Primum intelligitur ex num. 22, 23, 24, 25 & 27 anonymi nostri biographi; postremum vero scriptor anonymus in Gestis regum Francorum cap. 45 aperte docet his verbis: Franci autem (occiso Childerico) Leudesium filium Erchinoaldi nobilem in majorem-domus palatii eligunt. Eratque ex Burgundia in hoc consilio beatus Leudegarius Augustodunensis episcopus & Gerinus frater ejus consentientes.

[167] Anonymo huic adstipulatur continuator Fredegarii cap. 95 sic scribens: [forsan non renitente,] Franci vero (occiso Childerico) Leudesium filium Erchinoaldi nobilem in majoris-domus dignitatem statuunt per consilium beati Leudegarii & sociorum ejus. Cum itaque Theodoricus in Neustria & Burgundia pacifice utcumque jam regnare videretur, timere poterat Wlfoaldus, ne, si duo illa regna perfecta pace aliquando gauderent, animum tandem etiam adjiceret Theodoricus ad Austrasiam, fraternæ hæreditatis partem, pariter occupandam; hanc autem si is occupasset, Wlfoaldus regni Austrasiani regimine, quod adhuc gerebat, haud dubie etiam excidisset. Quapropter, cum Wlfoaldi indubie plurimum referret res in Neustria & Burgundia turbari, impedire verosimilter noluerit, quo minus nonnulli Austrasii sese Ebroïno adjungerent, a quo eorum opera belli civilis facem in Neustria & Burgundia accendendam prævidebat. Verum Ebroïnus, ut mox docebimus, Clothario III filium supposuit, huncque in partibus Austrasiæ regem constituit. Quapropter, si id ille forsan fecit, statim ut in Austrasiam profugus advenerat, verosimillime etiam jam tum sibi adversantem Wlfoaldum habuerit. Etenim cum hic, majoratu-domus in Neustria & Burgundia amisso, Austrasiæ saltem regimen penes se manere indubie expeteret, non poterat non summopere ipsi displicere, supponi ab Ebroïno Clothario III filium, huncque in partibus Austrasiæ regem constitui, a quo sub potestate Ebroïni posito regiminis regni illius jacturam pariter habebat timendam.

[168] [plures Austrasios in partes suas attrahit,] Utut interim Wlfoaldus in Ebroïnum fuerit affectus, non videtur hic, spectato narrationis ordine, quem anonymus noster servat, statim a suo in Austrasiam adventu, sed tantum postea Clothario III filium supposuisse. Quamquam autem id tunc non fecerit, non paucos tamen Austrasios partim spe prædæ, ut credibile est, inductos, partim cupidine ulciscendi mortem Childerici, quem amasse illi ex num. 6 Ursini intelliguntur, in partes suas brevi attraxit, attracturusque plures temporis lapsu verosimillime fuisset. Verum, ut erat vir astutus, licet justum forte necdum haberet exercitum, celeritate tamen, qua res in bello utplurimum feliciter conficiuntur, utendum hic ratus est, hacque opprimi posse Theodoricum. Hic tum verosimiliter uno tantum alterove mense, quod temporis spatium contrahendis copiis Ebroïnus impenderat, in solemni procerum Neustriæ & Burgundiæ conventu, binis circiter post mortem Childerici mensibus celebrato, amissum ante regnum recuperarat, residebatque securus ac nihil timens in villa regni Neustriæ Novigento dicta. Hæc regis securitas apta erat Ebroïno occasio rem prospere gerendi. Itaque in Neustriam, idque verosimiliter sub finem anni 673, aut, quod jam dictis & Sigeberti Chronico magis congruit, sub initium sequentis, improviso irrumpit, Theodoricum regem, Leudesium, ejus majorem-domus ceterosque optimates fugere compellit, fugientes insequitur, ærarium regium intercipit, ecclesias locorum, per quæ copias ducit, exspoliari permittit, aut certe non impedit, Leudesiumque potestatis suæ factum interficit. Noviente enim villa, (verba sunt anonymi nostri biographi) jam recuperato regno, tunc Theodoricus residebat securus; cum repentino superventu Hebroïnus ibi advenisset * cum Austrasiis. Quis enim enumerare plene valeat, quæ tunc fuit direptio de regali thesauro vel ecclesiæ ministerio, quod ob amorem Christianitatis Catholici retro principes devoti in Dominicum contulerant sacrarium? Majorem-domus ejus (Theodorici) ferunt etiam interfectum *.

[169] [in Neustriam ex improviso irruptionem facit,] Continuator Fredegarii, cui anonymus in Gestis regum Francorum cap. 45 fere consonat, hæc eadem cum nonnullis insuper aliis adjunctis paulo fusius dilucidiusque cap. 96 in hunc modum exponit: Ebruïnus, inquit, … convocatis in auxilium sociis, personis quam plurimis, cum multo comitatu exercituum, a Luxovio cœnobio egressus in Franciam regreditur, usque Issam * fluvium veniens accessit, custodes dormientes interfecit ad sanctam Maxentiam, atque Issam fluvium transiens, quos ibi invenit de insidiatoribus suis, occidit. Leudesius Major-domus una cum thesauris regis per fugam dilapsus evasit, atque Abacivo * villa evadens aufugit, ibique adveniente Ebroïno, thesauros, quos ibi reperit, adprehendit. Inde egressus Criscecum villam veniens, in Pontio Leudesio subdole fidem promittit, simulans fefellit, facto placito, ut conjuratione facta cum pace discederet. Sed Ebruïnus fallaciter agens, ut solebat, compatri suo insidias præparans, ipsum Leudesium occidit. Ita hactenus ille, & quidem, ut apparet, sat recte, si pauca, quæ aliis discutienda relinquo, excipias; sed mox perperam subjungit Theodoricum tunc ab Ebroïno in regnum fuisse restitutum; qua in re a vero haud dubie aberrat. Pugnat enim cum Ursino & anonymo nostro, quorum hic num. 25 Theodorici in regnum restitutionem ante Ebroïni in Neustriam irruptionem, ille vero num. 10 ante ejusdem e monasterio Luxoviensi egressum factam insinuat, ut juxta utrumque hunc scriptorem Theodoricus ab Ebroïno in regnum restitutus omnino non fuerit. Nemo autem est, qui non Ursini & anonymi nostri assertis potius standum putet, quam continuatoris Fredegarii, qui in Scriptoribus Rerum Francicarum apud Bouquetum tom. 2 miserandus vocatur fabularum consarcinator, quas hauserit ex anonymo de Gestis regum Francorum. Hausisse tamen assertum, quo de agimus, ex anonymo illo non potuit. Is enim non tradit, Theodoricum ab Ebroïno in regnum apud Crisciacum fuisse restitutum, sed tantum receptum una cum Majoratu-domus regiæ seu præfectura palatii, cum Leudesium majorem-domus jam interfecisset. Post hæc, inquit, Crisciago veniens (Ebroïnus) regem recepit, Leudesium autem data fide sub dolo ad se venire mandavit. Quo facto, Leudesium interfecit, & ipse principatum sagaciter recepit. Quæ sane verba non indicant, Theodoricum ab Ebroïno in regnum fuisse restitutum; & sic tamen exactæ veritati nondum forte satis congruunt.

[170] Innuunt enim, Ebroïnum in memorata jam expeditione apud Crisciacum Theodoricum cepisse, [postque hanc, ut apparet,] principatumque seu præfecturam palatii non diu post necem Leudesio, majori-domus, ibidem illatam recuperasse, quæ cum anonymo nostro, cui potior fides debetur, non satis concordant. Hic enim Theodoricum ab Ebroïno ibi captum fuisse, non scribit; illam vero per Ebroïnum principatus seu præfecturæ palatii recuperationem nonnulla alia præcessisse insinuat. Atque in primis quidem, spectato illo, videtur Ebroïnus, antequam majoratui-domus regiæ restitueretur, in memorata expeditione Theodoricum capere non potuisse, sicque in spe dignitatis illius pristinæ a rege capto tunc recuperandæ fuisse deceptus. At cum nihilominus major-domus regiæ iterum fieri quacumque tandem ratione expeteret, videtur ulterius vires suas omni modo contra Theodoricum augere studuisse, eaque de causa in Austrasiam rediisse e Neustria, in qua res ipsi prorsus ex voto non cesserat. Colligi hæc posse apparet, non quidem ex nudis anonymi nostri verbis, sed ex ordine, quem in rebus narrandis servat. Ubi enim expeditionem, de qua duobus numeris præcedentibus actum est, ejusdemque præcipuam causam breviter exposuit, mox narrat Ebroïnum, ejusque asseclas Clothario III filium, quem Chlodoveum nominarunt, supposuisse, regemque in partibus Austrasiæ hunc contra Theodoricum constituisse.

[171] En verba: Et quia, suadente diabolo, qui eos (Ebroïnum ejusque asseclas) fide nudaverat, [Clothario III filium substituit,] dum veritatis consilium jam cæcati non invenerunt, per quod destruerent Dei Sanctum (Leodegarium) declinant ad majorem interitum per falsitatis commentum, per quod in regno intulerunt magnum malum & stragem depopulationis in persecutione multorum. Denique acceperunt quemdam puerulum, & Clotharii fuisse confinxerunt filium, hunc in partibus Austri secum levantes in regnum. Ad horum veritatem requiritur, Ebroïnum, dum fecit, quæ fecisse eum perhibent, in Austrasia fuisse, adeoque in regnum illud e Neustria, si, quemadmodum narrationis ordo exigit, in hanc ante irruperat, tum fuisse reversum, ut numerosiores copias, prout verisimile est, contra Theodoricum, quem in priori expeditione sua capere non potuerat, compararet, iisque hunc compelleret ad majoratum-domus sibi restituendum. Sunt & alia quædam, quæ idem anonymus noster non tantum insinuat, sed & aperte prodit, Ebroïni in majoratum-domus regiæ restitutionem præcessisse. Hæc inter præter suppositum Clothario III filium, de quo jam memini, præcipue numeratur promulgatio ab Ebroïnianis longe lateque facta, qua Theodoricum jam vita functum esse falso prædicabant. Accedunt edicta atque decreta nomine pseudo-regis sui Chlodovei per eosdem Ebroïnianos judicibus sive urbium provinciarumque præfectis data, quibus qui parere nollet, aut fuga sibi consulere & amisso officio latere cogebatur, aut persequentium manus & gladios non evadebat.

[172] [pluresque turbas ciet.] Ipse anonymus noster audiatur, qui quidem num. 26 sic scribit: Qua de re (nempe pseudo-regis creatione, quem Clotharii III filium esse dicebant) multum collegerunt (Ebroïniani) hostiliter populum, eo quod verisimile videbatur esse illum esse genuinum Clotharii III filium. Cunctorum etenim cum depopulando patriam subjugarent, etiam in nomine sui regis, quem falso fecerunt, præcepta judicibus dabant. Tunc qui eis volens noluit adquiescere, aut jura potestatis amisit, aut si non fuga latitando discessit, gladii interfectione deperiit. Num. autem 32 opportune ad rem præsentem hæc habet: Omnes (Ebroïniani) cum sacramento Theodoricum asserebant esse defunctum. Plures hisce commentis artificiisque decepti ad Ebroïnianos accesserunt, credentes Theodoricum mortuum, ac Clothario natum esse Chlodoveum, cui propterea jus ad patris regna competeret. Quanti enim (inquit num. 26 noster anonymus) per hoc calliditatis figmentum, Theodoricum tunc defunctum & Hlodoveum Hlotharii filium esse crediderunt? Plures etiam, qui decipi non potuere, vi minisque compulsi sunt in pseudo-regis Chlodovei verba jurare, donec tandem, hoc relicto, Ebroïnus apud Theodoricum majoratum-domus in Neustria & Burgundia recuperavit. Sed cum ante hanc recuperationem nonnulla etiam acta sint, quæ ad Sanctum nostrum propius pertinent, rerum gestarum ordo exigit, ut prius de his, quam de illa nunc agamus.

[Annotata]

* al. addit. quidam

* al. propter sua facinora,

* al. qui retinebant

* al. deest ad

* al. quæ

* al. aderat,

* al. fugaciter

* al. venit

* al. Majore-domus ejus etiam interfecto.

* al. Isaram

* al. melius a Bacivo

§ XII. Leodegarius Augustoduni obsidetur, comprehenditur, oculis orbatur, multaque alia jussu Ebroïni patitur.

[Ebroinus de perdendo Leodegario] Ebroïnus sequacium suorum multitudine iis artibus, quas § præcedenti aperuimus, magnopere jam aucta, non tantum ad majoratus-domus regiæ recuperationem armis denuo tentandam, sed & ad comprehendendum vexandumque Leodegarium animum adjecit. Hic Augustoduni favore Theodorici, regno jam restituti, in sede sua episcopali securus residebat, componendisque episcopatus sui rebus operam dabat, nihil ab Ebroïnianis metuens. At nonnulli inter hos Ebroïnum continuo in Leodegarium concitabant. Erant verosimiliter turbulenti illi exsules supra memorati, qui, audita Childerici nece, ab exsilio fuerant reversi. In illis diebus, inquit anonymus noster num. 27, his ita gestis, (iis scilicet, de quibus § præcedenti actum est) per singula evolutis, postquam Hildericus est interfectus, postquam episcopi vel patricii cum optimatibus de Neustrico vel præsentia Theoderici, in partes redissent Burgundiæ, & jam ipso in regno confirmato, ad propria residerent securi, interim invidi hostem, Ebroïnum nimirum, moverunt ex adverso, primoque agere * circa eum, quomodo cum rege Hilderico * egisse putabant. Illorum sane instigatorum stimulis non indigebat Ebroïnus, ut quid iniquius contra Leodegarium machinaretur, sponte sua, ut eventus docuit, ad atrociora quæque in sanctum Antistitem consilia plus nimium proclivis.

[174] Hic itaque partim nonnullorum e suis asseclis impulsu, [cum suis init consilium, contraque illum mittit] partim motu proprio amicos familiaresque sibi non absimiles in consilium adhibet, ut ab his discat, qua potissimum ratione Sanctum nostrum disperdat. Duo ex his hujusmodi consiliariis Leodegarii comprehendendi vexandique provinciam in se sponte suscipiunt, &, accepto a gaudente hinc Ebroïno exercitu, Augustodunum propere pergunt. Tunc, pergit noster anonymus eodem num., adjunctis sibi consiliariis inimicorum, Leodegarii nempe, nequissimis sociis, consulere cœpit (Ebroïnus) quemadmodum eumdem Pontificem (Leodegarium) destruere potuisset. Ex his enim consillariis, duo videlicet, Deddo *, (hunc num. 26 innuit fuisse Cabillonensem episcopum, qui ob crimina episcopatu fuerat depositus) & Waïmirus * (hunc num. 34 Campaniæ ducem inscribit) ex nomine, caput effecti malitiæ, dixerunt se posse eum (Leodegarium) rapere de civitate (Augustodunensi, ubi tunc degebat) & in eum facere vindictam, ex qua malitia Hebroïni satiata esse deberet. Gavisus namque Hebroïnus de eorum (Diddonis & Waimiri) responso, dedit exercitum copiosum valde, qui festini perrexerunt ad civitatem, nempe Augustodunensem.

[175] Præcedenti § non obscure innui ob ordinem, quo res ab anonymo nostro narrantur, [exercitum, cum jam quidem ipse in Neustriam] improvisam Ebroïni irruptionem, de qua ibidem egi, prius accidisse, quam hic Clothario III filium, Chlodoveum ab Ebroïnianis dictum, substitueret. At nunc erit fortasse non nemo, qui contendat ordinem, quo res ab anonymo nostro narrantur, conformem non esse ordini, quo gestæ sunt, illamque Ebroïni irruptionem ne quidem accidisse ante Diddonis & Waimiri contra Leodegarium expeditionem hic jam memorari cœptam, quæ tamen pseudo-Chlodovei substitutione certo est posterior. Indicantur enim hic (vide verba duobus numeris præcedentibus recitata) episcopi Burgundiæ aliique optimates, confirmato jam in regno Theodorico, domi suæ resedisse securi, quando Ebroïnus cum suis de perdendo Leodegario deliberavit, brevique post contra hunc expeditionem, de qua hic, Diddo & Waimirus susceperunt; quomodo autem tunc Burgundiæ optimates domi suæ residere potuerunt securi, si jam ante Ebroïnus irruptionem sæpe memoratam fecerat? Respondeo: in solam Neustriam ex improviso Ebroïnus irruperat: liquet id ex locis, quæ Continuator Fredegarii num. 169 laudatus Ebroïnum tunc invasisse scribit, quæque, nullo excepto, ætate Sancti nostri pertinebant ad regnum Neustriæ, utpote tunc comprehensum intra Mosam & Ligerim, intra quos duos amnes, prout Valesium in Notitia Galliarum aliosve nonnullos geographos consulens facile deprehendet, omnia etiam illa loca sita erant, ut perspicuum sit Ebroïnum in solam Neustriam tunc irrupisse. Quod cum ita sit, quid in Burgundiæ optimates domi suæ secure ac quiete degere potuerint, etsi interim res in Neustriæ partibus a Burgundia nonnihil remotis perturbatæ fuissent hostili Ebroïni in has irruptione ex improviso facta, præsertim cum hæc diu durasse non videatur?

[176] [irrupisset, nondum tamen,] Itaque ex securitate optimatum Burgundiæ, cum jam Diddonis & Waimiri in Leodegarium expeditio instaret, probari non potest, aut hanc sæpissime jam memorata Ebroïni in Neustriam irruptione non esse posteriorem, aut ordinem, quo res ab anonymo nostro narrantur, conformem non esse ordini, quo gestæ sunt. Quapropter quemadmodum § præcedenti ob ordinem, quo res ab anonymo nostro narrantur, Ebroïnum innui in Neustriam prius irrupisse, quam Clothario III filium supponeret, ita hic eamdem ob causam Ebroïni in Neustriam irruptionem Diddonis & Waimiri in Leodegarium expeditione statuo anteriorem. At, sciscitabitur quis forte: quanto hanc illa tempore præcessit? Ebroïnus, ut num. 168 docuimus, verosimiliter initio anni 674 in Neustriam irrupit, e qua, cum regem Theodoricum capere non potuisset, non diu admodum post, ut apparet, mense forsan Martio vel Februario ejusdem anni in Austrasiam reversus est, ibique ante Diddonis & Waimiri expeditionem Clothario III filium supposuit, Theodoricum jam vita functum esse, confinxit, hisque commentis plurimos in partes suas attraxit, ac ingentem exercitum conscripsit. Ad hæc pseudo-regis a se constituti nomine edicta dedit ad præfectos provinciarum urbiumque regni, (Neustriæ scilicet, ut ex num. 25 & 26 anonymi nostri colligendum videtur) eosque, qui edictis illis obtemperare nolebant, misere afflixit. Quare, cum ad ea omnia gerenda quatuor circiter aut quinque mensium spatium opus fuisse videatur, verisimile mihi est, quinque circiter aut sex menses inter Ebroïni in Neustriam irruptionem fieri primum cœptam, & Diddonis ac Waimiri contra Leodegarium in Burgundia expeditionem intercessisse, ut propterea hæc sub æstatem anni 674 contigisse videatur.

[177] [quidquid scribat Ursinus,] Ursinus nihilominus num. 12 hæc scribit: Major-domus effectus (Ebroïnus) cogitare cœpit de ultione inimicorum, qui eum noluerunt habere subregulum. Qui ut leo rugiens inter feras ceteras, resonuit rugitus ejus per Francorum terras. Omnes vero, qui adversus eum olim cogitaverant mala, tremefacti, qui remanserant ex ejus cœde *, perrexerunt * fugam, quibus ubi addidit, quod tunc vir Dei Leodegarius … ad suam plebem * resideret urbe sua Ædua, mox narrat iis ipsis fere verbis, quæ num. 173 & 174 ex anonymo nostro jam recitavimus, Ebroïnum memorem malorum omnium, quæ in eum cum rege Childerico Leodegarium egisse putabat, consilium de sancto Antistite perdendo cum suis inivisse, inque hunc, subministrato ab illo exercitu, Diddonem & Waimirum, qui ad Sanctum nostrum comprehendendum vexandumque se sponte obtulerant, expeditionem suscepisse, ut aperte significet hanc non accidisse, nisi cum Ebroïnus jam major-domus esset effectus. Quare si, ut forte verum est, Ebroïnus ante annum 675 majoratum-domus non recuperavit, consequens erit, ut Diddonis & Waimiri expeditio anno 674 perperam a nobis affigatur. Verum anonymus noster Ebroïni in majoratum-domus restitutionem non narrat nisi post Diddonis & Waimiri expeditionem seu civitatis Augustodunensis obsidionem, Leodegarii in ea comprehensionem hujusque adjuncta. Ad hæc num. 32 refert Diddonem, dum Augustodunum obsideret, a Leodegario exegisse, ut in pseudo-regis Chlodovei verba juraret; innuit autem num. 37, Ebroïnum, cum præfecturam palatii recuperavit, a pseudo-rege Chlodoveo, quem constituerat, defecisse, ut Diddo in obsidione Augustodunensi prædictum juramentum a Leodegario indubie non exegisset, si jam Ebroïnus in præfecturam palatii restitutus fuisset.

[178] Itaque Ebroïnum in majoratum-domus restitutum non fuisse, [majoratum-domus recuperasset.] nisi post Diddonis & Waimiri expeditionem seu Augustoduni obsidionem, anonymus noster aperte docet, idque non solum narrationis ordine, sed etiam adjunctis, quæ refert. Quapropter cum Augustoduni obsidio, ut consideranti patebit, majoratus-domus per Ebroïnum recuperationem reipsa indubie præcesserit, si verum est adjunctum juramenti in verba Chlodovei per Diddonem in obsidione illa a Leodegario exacti; illa autem juramenti exactio spectet ad res Sancti nostri Augustodunenses, sive ad illas, quas Augustoduni aut gessit aut passus est, ob rationem, quam jam plus semel protuli, anonymo nostro hic assentior, proque indubio habeo, Ebroïnum majoris-domus dignitatem apud Theodoricum non recuperasse, nisi post absolutam Diddonis & Waimiri in Leodegarium expeditionem, licet interim contrarium scribat Ursinus, qui etiam in adjunctis, quæ Augustoduni obsidionem comitata sunt, ab anonymo nostro non parum discrepat. Sed de his infra redibit sermo. Rerum gestarum series exigit, ut nunc ea expediam, quæ Sanctus noster, audito inimicorum suorum consilio, Augustoduni peregerit. Silentio hæc involvit Ursinus, statimque, narrata Diddonis & Waimiri Augustodunum versus properatione, hæc subdit: Et circumdantes (Diddo & Waimirus) eam (civitatem Augustodunensem) cum eodem exercitu, quem nempe acceperant ab Ebroïno, devastabant circa murorum circuitum.

[179] Ast anonymus noster scribit, S. Leodegarium, cognito Ebroïnianorum proposito, [Leodegarius, audito inimicorum suorum consilio,] plura dixisse ac gessisse, quibus invicta ejus animi fortitudo, generosus rerum terrenarum contemptus, eximia in pauperes charitas, rerum sacrarum veneratio aliæque virtutes plurimæ mirifice eluxerunt. Vir autem, inquit, Domini Leodegarius cum ad suam plebem restaurandam resideret in urbe sua, (Augustodunensi scilicet) ubi destinatum contra se hostium sensit impulsum, non est passus, ut ultra fugaciter tenderet gressum, sed intrepidus de se Domini expectabat judicium. Instabant interim apud Sanctum nostrum familiares clericique nonnulli, ut suos secum thesauros opesque quamprimum asportaret, maturaque fuga sibi pariter ac civitati consuleret. At timidum improbavit Vir sanctissimus juxta ac fortissimus consilium, maluitque, quam id sequi, thesauros suos in pios usus impendere. Cum enim (prosequitur anonymus noster) ei (Leodegario) tam familiares quam clerici vel fideles imminerent, ut thesauros, quos sibi ipse contulerat, auferret & abscederet, quatenus hostes, hoc audito, a perditione civitatis vel illius persecutione desisterent, ille his nullatenus adquiescens, sed eos continuo in thesaurario * convocans, omnia, quæ ibi addiderat, assignans, talia prosequens verba: Hæc omnia, quæ cernitis, fratres, quamdiu terrenorum hominum gratiam me voluit gratia Dei habere, ad communem ornatum, prout potui, hic * fideliter contuli. Nunc vero forsitan irati sunt ideo mihi homines terreni, quia Dominus nos vocare dignatur ad gratiam cæli. Utquid enim hæc hinc auferam, quæ mecum in cælo non tollo * ? Ergo si vobis placet, ego eligo consilium, hæc potius dari * in usus pauperum, quam cum turpi sarcina huc illucque oberrare per seculum.

[180] [thesauros suos egenis, & ecclesiis distribuit, pluraque] Dixerat hæc Sanctus noster; nec mora, jussit lances argenteas atque alia vasa quam plurima e gazophylacio proferri, eaque a fabris argentariis arcessitis minutatim confracta in pauperes ac monasteria utriusque sexus, tam in agro Augustodunensi quam intra civitatem posita, distribui, iis interim, quæ ecclesiasticis usibus apta erant, ecclesiæ etiam donatis. Anonymus noster num. 29 rem fuse sic exponit: Statimque, inquit, jussit (Leodegarius) custodi discos argenteos cum reliquis vasis quamplurimis foras ejicere, & argentarios cum malleis adesse, qui minutatim cuncta confringerent, quod * per fidelium dispensationem jussit pauperibus erogari: quæ autem ex his fuerant ecclesiasticis usibus apta, ecclesiæ addidit ministerio. Monasteria sane tam virorum quam virginum infra urbem vel territorium de eodem argento consolatus est & paupertatem multorum. Quæ fuit tunc vidua, vel orphanitas *, vel omnis in commune paupertas, quæ ibi affuit, quæ de ejus largitate consolationem non habuisset? Subdit his egregia quædam monita, quæ huc non transcribo, Augustodunensibus a sancto nostro Antistite data, ac deinde narrat, hunc in illorum comitatu, indicto triduano jejunio, muros urbis cum signo Crucis Sanctorumque reliquiis circumivisse, humique identidem prostratum cum lacrymis a Domino postulasse, ut, si jam ipse ad gravia quæque, mortemque ipsam forte ab inimicis sufferendam destinatus esset, saltem neminem e grege sibi commisso in servitutem abduci permitteret.

[181] [exercet laudatissima opera;] Anonymus noster hac de re num. 30 sic habet: Commonens * igitur (Leodegarius) universum urbis illius (Augustodunensis) populum, cum triduano jejunio, cum signo Crucis & reliquiis Sanctorum murorum circumiens ambitum, per singulos etiam aditus portarum terræ adhærens, Dominum precabatur cum lacrymis, ut, si illum vocabat ad passionem, plebem sibi creditam non permitteret captivari: & ita præstitum est evenisse. Laudatissima sane erant hæc Leodegarii opera, sanctoque Præsule plane digna. At, cum ab inimicis se verosimiliter occisum iri putaret, aliud insuper agendum duxit, quo sese eo melius certiusque ad mortem pie sancteque obeundam præpararet. Cum itaque metu advenientis hostilis exercitus numerosi accolæ Augustodunum undique se recepissent, portasque urbis clausissent, mandat Sanctus noster, ut omnes in ecclesiam conveniant, petitque a convenientibus, ut, si quos illorum vel acrius increpuisset vel verbo forte læsisset, veniam illi remissionemque suo Episcopo concederent. Itaque (pergit num. 30 noster anonymus) cum ob metum hostium certatim populi undique se recepissent in urbem, & meatus portarum forti obturassent seratu, & super omnia stabilissent in ordine propugnacula, jussit Vir Domini universos ingredi in ecclesiam, cunctorum sibi postulans indulgentiam, ut, si quempiam illorum, ut adsolet, dum pro zelo rectitudinis increpasset, aut verbo læsisset, ei indulgentiam darent. Sciebat autem Vir Dei, iter passionis ingrediens, non prodesse martyrium, ubi, livore deterso, non prius fuerit cor emundatum, vel caritatis lampade illustratum. Nullus fuit tunc ibidem tam ferreum possidens pectus, qui, etiamsi fuisset graviter læsus, non omnem malitiam cordis indulsisset devotus.

[182] Atque hæc sunt, quæ, scribente anonymo nostro, [Augustoduno autem obsesso, minus pro sua,] Leodegarius proxime ante Augustoduni obsidionem egregie gessit. Sunt autem adeo notatu digna, ut, quamquam multa commentatione non indigeant, ea nihilominus huic Commentario inserenda duxerim, mirarique subeat, cur ne in genere quidem ab Ursino memorentur. Progredior nunc ad memorari jam cœptam Augustoduni obsidionem, in cujus adjunctis, ut jam monui, anonymus noster ab Ursino non parum rursus discrepat. Etenim hic, quasi Leodegarius, nulla alicujus pretii re prævie tunc gesta, inimicis suis se sponte stitisset, simul atque urbis obsidionem inceperant, mox ubi hanc ab Ebroïnianis cœptam narravit, num. 13 hæc subjungit: Hæc enim (inimicorum in urbis muros molimina) Vir Dei (Leodegarius) prospiciens, zelo magno accensus pro plebe sibi commissa, Domini secutus exemplum, animam suam malens ponere pro ovibus suis, eosque * cupiens lucrifacere, quam solam suam temporalem quærere salutem, tunc omnem clerum civitatis aggregari jussit, & cum reliquiis, crucibus & choris psallentium obviam abiit cum Dei laudibus suis inimicis, & sponte se obtulit ad palmam martyrii; si voluntas non defuisset percussoris. Verum anonymus noster, præterquam quod non meminerit supplicationis cum Sanctorum reliquiis, crucibus universoque Augustodunensi clero a S. Leodegario institutæ, dum inimicis suis se sponte sisteret, hoc inter Sancti nostri factum & obsidionis initium sequentia, quæ Ursinus omisit, intercessisse num. 31, 32 & 33 affirmat.

[183] Hæc ego ex anonymo partim nude, partim in compendium redacta huc transcribo, [quam civium salute sollicitus Meroaldum,] dilucidatione, ubi opus est, adjecta. Non diu post ea, quæ Leodegarium, audito inimicorum suorum consilio, egisse jam vidimus, Ebroïnianorum exercitus in conspectu Augustoduni apparet, civitatem obsidione circumdat, ipsoque die, quo id accidit, inter oppidanos & Ebroïnianos fortiter ad vesperam usque pugnatur, dumque nihilominus Ebroïniani die ac nocte velut canes (clamores scilicet tunc in bello usitatissimi erant) ululantes, Augustoduno nihilo segnius imminent, omnibusque extra mœnia vastatis, oppidanos oppugnant, animadvertit Sanctus noster obsessos in periculo versari. Itaque ex muro turribusque pugnantes inhibet, seque paratum declarat, qui inimicorum voluntati satisfaciat, eorumque furorem spontanea sui deditione sedet, siquidem unius ipsius causa civitatem obsiderent; placere nihilominus sibi, ut, antequam urbe inimicis se dediturus egrediatur, unus e fratribus mittatur, qui ab hostibus, cur civitatem obsideant, exquirat. Eligitur ad legationem illam obeundam Meroaldus. Abbas is erat, teste nostro anonymo; sed cujus monasterii, non edicit. Duæ tantum ætate nostra sunt Augustoduni & in ejus vicinia virorum abbatiæ, quarum altera S. Symphoriani, altera S. Martini nomine insignitur. Factum hinc verosimillime est, ut scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4 col. 449 hæc scripserint: Non satis constat, cujus loci Abbo fuerit abbas, an S. Martini, an potius S. Symphoriani; quod etiam dicendum est de Meroaldo abbate, quem sanctus Leodegarius luminibus proxime orbandus ad Didonem Ebroïni satellitem misit, petiturum, ut accepta, quantumcumque vellet, pecunia, discederet, quibus innuunt, esse sibi dubium, utrius loci, Ebroïnianis Augustodunum obsidentibus, Meroaldus abbas fuerit, an S. Martini, an vero S. Symphoriani.

[184] [qui non vel S. Symphoriani vel S. Martini,] At mihi id valde dubium non est. Etenim verosimillimum apparet, Meroaldum, quo de agimus, S. Symphoriani abbatem tunc non fuisse, sed Ermenarium. Quamquam enim hic, Leodegario a Childerico rege Luxovium relegato, Augustodunensem urbem, ut ante vidimus, sibi habuerit commendatam, videtur tamen episcopus ex abbate creatus tunc nondum fuisse, sed, ut post videbimus, tunc forte tantummodo, cum Ebroïnus majoratum-domus jam recuperarat. Apparet id ex anonymo nostro, qui Ermenarium sola abbatis appellatione distinguit, dum narrat, eum precibus suis apud Childericum effecisse, ne Leodegarius Luxovio, ubi cum Ebroïno jam exsulabat, gravius plectendus educeretur, adeo ut Ermenarius brevi illo temporis spatio, quo solummodo, uti ex ante dictis liquet, post exsilium S. Leodegarii Childericus in vivis superfuit, abbas S. Symphoriani exstitisse videatur, verosimillimeque etiam tunc exstiterit, cum Ebroïniani Augustodunum obsiderent. Neque tamen hinc inferas, Meroaldum S. Martini abbatem fuisse. Consequens quidem id ex mox dictis foret, si, quod laudati Galliæ Christianæ auctæ Scriptores censuisse videntur, Meroaldus certo exstitit abbas vel S. Symphoriani vel S. Martini. Verum ætate Sancti nostri aliud virorum monasterium præter duo illa jam memorata Augustoduni fuisse videtur.

[185] [sed vel S. Martini vel S. Andochii abbas fuisse videtur,] Etenim iidem Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. citato col. 483 sic scribunt: Fuisse olim monasterium (S. Andochii, ut notant in margine) virorum simul & xenodochium a Syagrio episcopo, Brunichilde fundum præbente, in ipsa urbe Augustoduno conditum, satis innuit privilegium Gregorii Magni indultum Senatori abbati, ejusdem scilicet monasterii S. Andochii. Syagrius sedem episcopalem Augustoduni tenuit ab anno circiter 560 usque ad annum circiter 600; Brunichildis ultimis quinquaginta annis seculi VI & initio sequentis floruit; hæc, illo auctore atque adjutore, varia monasteria in urbe Æduensi anno circiter 589 construxit. Id ex Gregorii Magni litteris docent iidem rursus Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. citato col. 345, adduntque, inter pia illa Brunichildis opera recenseri xenodochium urbis Augustodunensis sive monasterium S. Andochii, quod consequenter, seculo VI senescente, conditum fuit. Quamquam autem in puellarum monasterium postmodo fuerit conversum, factum tamen id non videtur ante seculum VIII, ut ætate Sancti nostri, dum Ebroïniani Augustodunum obsiderent, a viris verosimiliter adhuc fuerit habitatum, quibus cum Meroaldus tunc abbas præesse potuerit, dubitandum videtur, non quidem, ut mox dixi, an hic S. Symphoriani, an S. Martini, sed an S. Martini, an vero S. Andochii abbas exstiterit. Redeo nunc ad rem cœptam.

[186] [ad inimicos emittit, rebusque componi non valentibus,] Meroaldus abbas, verosimillime vel S. Andochii vel S. Martini, civitate egressus ad Diddonem venit, rogat, ut accepta pecunia, quantamcumque vellet, sine cujusquam injuria ab obsidione discedat, aitque, Si hæc nostra commiserunt facinora (verba sunt anonymi nostri) peto, ut interim evangelicam recorderis sententiam, ubi Dominus dixit: “Si non dimiseritis * hominibus peccata eorum, nec Pater vester cælestis * dimittet vobis peccata vestra.” Et illud: “In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini:” simulque imprecans *, ut hostem compesceret, & redemptionem, quam volebat, acciperet. At Diddo Meroaldi precibus nil motus respondet, sese ab urbis oppugnatione non ante recessurum, quam Leodegarium comprehendisset, nisi hic forte fidem Chlodoveo regi vellet promittere. Sed, subdit noster anonymus: Hæc enim erat simulata occasio, quoniam omnes (Ebroïniani) cum sacramento Theodoricum asserebant esse defunctum. Quibus verbis forte vult innuere, Diddonem obsidionis solutionem sub conditione fidei pseudo-regi Chlodoveo a Leodegario promittendæ simulate tantum spopondisse, ut Ebroïnianis, qui omnes Theodoricum regem jam vita functum esse, cum juramento affirmabant, occasionem sive causam saltem in specie justam obtenderet mulctandi sancti Antistitis, quem prospiciebat a fide Theodorico regi jurata non recessurum, prout etiam reipsa non recessit. Etenim minaci accepto Diddonis responso nihil territus, palam professus, contestatusque est, sese, quoad viveret, fidem Theodorico datam servaturum, moriturumque potius, quam infidelem futurum. At Ebroïniani, audita hac Leodegarii in fide Theodorici constantia, statim undique omni telorum genere, igne etiam viam sibi facere, & in urbem irrumpere nituntur. Hostes vero, ait noster anonymus, his auditis responsis, quibus scilicet Leodegarius fidem promittere pseudo-regi Chlodoveo renuebat, cum telorum jaculis & cum incendio festinanter undique insistebant irrumpere murum civitatis.

[187] Desinunt hic, quæ anonymus noster in obsidione Augustodunensi, [Ebroïnianis se sponte dedit,] antequam Leodegarius sese ad spontaneam sui deditionem Ebroïnianis jamjam faciendam accingeret, evenisse narrat, quæque Ursinus silentio suppressit. At ea, quæ spontaneam illam deditionem comitata proximeve subsecuta sunt, bini isti biographi pariter pertractant; nonnihil tamen hic iterum invicem discordant. Etenim ubi anonymus num. 32 narravit, Ebroïnianis, audita Leodegarii in fide Theodorici constantia, omni telorum genere in muros Augustodunenses impetum fecisse, num. 33 sic prosequitur: Ipse vero (Leodegarius) universis fratribus valedicens, panis & vini participatione communicans, eorumque dubia corda confirmans, suam eis, ut Christus, memoriam passionis commendans, ad portarum aditus perrexit intrepidus, apertisque claustris sponte se obtulit pro inimicis *. Adversarii vero, tamquam ovem innocuam ipsum, ut lupi, susceperunt in prædam. Ursinus vero ubi narravit Leodegarium, universo civitatis clero, quod ab anonymo nostro non memorari jam monui, supplicantium ritu comitante, inimicis suis obviam processisse, mox post verba num. 182 adducta, silens Leodegarium inimicis suis se sponte dediturum ad portas urbis intrepide perrexisse, iisque apertis, se dedidisse, hæc subdit: Qui enim (Ebroïniani) venerant ad eum (Leodegarium) puniendum, absque reverentia reliquiarum eum comprehenderunt: qui exclamans fertur dixisse: Gratias ago omnipotenti Deo Redemptori, qui me dignatus est hodie glorificare. Qui pergentes duxerunt eum extra civitatem, quæ ultima verba insinuant, Leodegarium in civitate, Augustodunensi scilicet, fuisse, cum Ebroïniani illum comprehenderent; videtur autem anonymus noster verbis proxime ex illo recitatis significare, Leodegarium, qui juxta num. 31 ejusdem anonymi Augustoduno egredi statuerat, ab Ebroïnianis comprehensum non fuisse, nisi cum jam urbe illa esset egressus.

[188] Quod si tamen quis contendat, Leodegarium forte, cum ad portas urbis inimicis se dediturus perrexisset, [qui eum, evulsis primum] ad eas sibi apertas Ebroïnianis mox, antequam egredi posset, ingredientibus se sponte dedidisse; id quidem dici non potest cum anonymo indubie pugnare, sicque hic & Ursinus in concordiam revocari poterunt, quantum ad locum, in quo Sanctus noster ab Ebroïnianis tunc captus est, sed nondum propterea inter se prorsus hic concordes erunt, cum non omnia eadem adjuncta narrent. At, quod præcipuum est, saltem invicem concordant in narrando genere supplicii, quo Ebroïniani Leodegarium jam captum affecerunt. Ambo enim tradunt, sancto Antistiti a sævis illis hominibus oculos fuisse evulsos. Sed, addit Ursinus, factum id esse, quod sane mihi indubium apparet, Ebroïni mandato; nullam autem Ebroïniani mandati mentionem facit noster anonymus; affirmat vero multorum illustrium virorum testimonio, qui præsentes aderant, Leodegarium supplicio inferendo nil territum manus sibi vinciri noluisse, dumque ei jam ferro oculi evellerentur, non modo non gemuisse, sed etiam Dei laudes, psalmosque cecinisse, quod ab Ursino subticetur, ut hic iterum biographi nostri, quamquam in rei, quam narrant, summa consentiant, in adjunctis tamen discrepent. Sed, quod majoris momenti est, nihil etiam suppeditant, unde dies mensisve eruatur, quo Sanctus noster oculis orbatus est. Cum tamen sub æstatem anni 674, ut num. 176 jam docui, obsidio Augustodunensis, quæ diu durasse non videtur, acciderit, etiam hanc proxime secuta Leodegarii oculorum evulsio, seu excæcatio (voce hac, licet non Latina, brevitatis causa hic uti fas sit) sub æstatem ejusdem anni 674 accidit; uti autem nec mensem nec diem determinare potui, quo prædicta obsidio inchoata finitave sit, ita etiam nec diem nec mensem certo determinare possim, quo Sanctus noster luminibus fuerit orbatus.

[189] [mense ac die incerto oculis,] Ait quidem Chiffletius in Dissertatione de annis Dagoberti regis cap. 16, Leodegarium oculis exsculptis excæcatum esse octavo Kalendas Septembris, quia, inquit, in antiquis membranis legitur: Excæcatio quoque gloriosissimi martyris Leodegarii, ac lapidatio beati Gayreni est VIII Kalendas Septembris. Ad hæc in veteri Martyrologio, inquit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 518, Gregoriani in Alsatia monasterii memoratur VIII Kalendas Septembris excæcatio sancti Leodegarii; atque ipso die sanctus Garinus frater ejus, qui innumera multitudine telorum confossus, & intestinis stipiti circumrotatis, horrendo martyrio vitam finivit. Eumdem signat diem aliud Martyrologium Mediani-monasterii, in quo præcise fit mentio Garini & Leodegarii, adeo ut Sancti nostri excæcatio, si antiquis a Chiffletio laudatis Membranis, Mabilloniique Martyrologiis standum sit, XXV Augusti acciderit. Verum Passio martyrum in monumentis ecclesiasticis sæpe annuntiatur aliis diebus, quam quibus contigit. Et vero id locum hic forte obtinere, argumento esse potest, quod eodem XXV Augusti die S. Leodegarii excæcatio annuntietur cum S. Gerini fratris ejus lapidatione, quæ ne quidem eodem anno, quo illa, sed binis annis post contigit, ut suspicari hinc liceat, forte nec Leodegarii excæcationem, nec Gerini lapidationem eo die, quo accidit, laudatis a Chiffletio Membranis Mabilloniique Martyrologiis esse inscriptam. Quamquam enim S. Leodegarii excæcatio XXV Augusti anni 674, biennioque post eodem Augusti die Gerini lapidatio potuerit accidere, parum tamen verisimile id mihi apparet, eo quod sic temporis spatium, quod inter Sancti nostri excæcationem & Gerini lapidationem intercessit, duos annos integros, nullo etiam die vel deficiente vel redundante, deberet constituere; verosimile autem non videatur, duos hujusmodi annos hanc inter & illam exacte intercessisse. Nequit itaque aut ex Martyrologiis a Mabillonio, aut ex Membranis a Chiffletio adductis certo determinari, quo die quove mense S. Leodegarii excæcatio acciderit, quod jam etiam num. 5 quantum ad S. Gerini lapidationem innui, quodque ex jam hic dictis confirmari puto.

[190] Porro Ursinus num. 13 narrat, Sanctum nostrum, [Waimiro in custodiam tradunt;] cum jam oculis esset orbatus, traditum fuisse custodibus; idipsum etiam narrat anonymus num. 34, adeo ut hic inter binos illos nostros biographos apprime conveniat, si excipias, quod prior non edicat, qui qualesve illi custodes fuerint, quibus Leodegarius fuit traditus; id vero edicat posterior, dum num. proxime citato sic scribit: Cum hostes lætarentur, diviserunt spolia, &, suprascripto Waimiro, quem paulo ante ducem Campaniæ nominat, adeoque & copiis, quibus is præerat, Dei Hominem (Leodegarium) tradiderunt in custodiam. Ad hæc scribit Ursinus, Leodegarium in quoddam monasterium fuisse ab Ebroïnianis abductum; id ipsum etiam satis innuere videtur anonymus, dum num. 39 refert, Sanctum nostrum jussu Theodorici regis & Ebroïni, in majoratum-domus regiæ jam restituti, arcessitum fuisse ex monasterio, in quo tenebatur absconditus. Quare hic iterum inter biographos nostros nulla discrepantia seu potius dissensio occurrit. Aliud dicendum est quantum ad nonnulla, quæ accidere, priusquam eveniret, sanctum Leodegarium in monasterium quoddam abduci. Etenim Ursinus silentio præterit plurima ab anonymo nostro accuratissime notata, quæ eventum illum præcesserunt, quæque vel ad Leodegarium proprie pertinent, vel cum rebus ad hunc pertinentibus sunt connexa, qualia sunt ea, quæ Augustodunenses ab Ebroïnianis tunc passi sunt. Hæc æque ac illa visum est huic Commentario inserere. A rebus, quæ Augustodunenses spectant, duco initium.

[191] Ebroïnianis cum Leodegario Augustoduno etiam potitis, [hic Sanctum secum abducit in Campaniam,] Diddo & Waimirus civitatem illam in dominium seu potius in prædam tradunt Boboni, qui sede episcopali Valentina fuerat dejectus; hic a civibus vi coactis in Leodegarii locum utcumque susceptus, mox urbis a militum direptione redimendæ obtentu e sacro ecclesiæ thosauro argentum, quod ad quinque solidorum millia ascendebat, jubet educi, idque una cum pecunia, quam a civibus extorquere potuerat, Ebroïnianis tradit, qui spolia illa læti inter se dividunt; quamquam autem hinc multum de ecclesiæ opibus, deque oppidanorum fortunis decesserit, evenit nihilominus, ut nullus e civitate in captivitatem fuerit abductus, quod Sanctus noster a Domino, uti ex anonymo num. 180 docuimus, enixe postularat, antequam Ebroïnianis se dederet. Innuit hæc omnia, quamquam nonnihil obscurius, noster anonymus num. 34, ubi etiam addit, transactis iis, quæ jam exposui, Waimirum, in cujus custodiam Leodegarius traditus fuit, cum copiis sibi subditis reversum esse in patriam, id est, cum tunc ille Campaniæ dux fuerit, verosimillime in Campaniam, quo etiam, ut ex dicendis facile erit colligere, Leodegarium custodiæ suæ commissum secum abduxerit, adeo ut Mabillonius lib. 16 Annalium Benedictinorum pag. 518 & 531 non inepte in eadem provincia collocare videatur monasterium, in quo Sanctus noster a Waimiro fuit inclusus, postquam jussu Ebroïni passus esset ea, quæ nunc subjicio, sicque ad res, quæ ad Leodegarium propius pertinent, revertor.

[192] [in sylvam detrudit, in domum suam post recipit, tandemque] Ebroïnus, audita Leodegarii comprehensione, in silvarum secreta, ait noster anonymus num. 35, eum jubet retrudi, & de ejus morte, quasi necatum * in aquis, fabulam mendacem confingere *, etiam tumulum sepulturæ ejus constituere * jussit, donec ipsum longæ famis inedia consumeret. Quæ ego verba, ut num. 22 jam monui, sic verosimillime accipienda esse puto, ut significent, Ebroïnum in sylvarum abdita Leodegarium, donec eum famis inedia consumeret, jussisse retrudi, deque ejus morte quasi necati in aquis fabulam mendacem confingi, & tumulum, in quo sepultus esse prædicaretur, constitui. Voluit scilicet sævissimus juxta ac vaferrimus homo hujusmodi figmentis sævitiem suam populo occultare, & nihilominus sanctum Antistitem sævissimo mortis genere, fame nimirum, enecare. Verum hic Famulo suo speciali quodam modo adfuisse Dominus videtur. Etenim, testante nostro anonymo num. 36, cum sanctus Dei Martyr longam jam famem pertulisset, nec tamen defecisset, reminiscens Waimirus, humanam in eo naturam non aliter posse ita durare, nisi eum Christi gratia sustentaret, in domum suam eum jubet perduci. Ibi sanctus Antistes familiaribus colloquiis admonitionibusque brevi Waimirum ita mutavit, emollivitque, ut hic argentum ecclesiæ, quod paulo ante pro Augustodunensis civitatis redemptione acceperat, illi pro arbitrio adhibendum tradiderit. Id autem Leodegarius Augustodunum egenis distribuendum remisit per Bettonem abbatem, qui etiam Sancti voluntatem fideliter implevit. Hæc omnia anonymus noster num. 36 sat aperte docet, ut nulla hic dilucidatione indigeat; nihil tamen suggerit, unde innotescat, cujus monasterii Betto abbas fuerit; idque aliunde comperire non potui, ut res plane in obscuro sit.

[193] [monasterio includit anno 674, mense forsan Septembri,] Ceterum his jam narratis Sancti nostri in monasterio quodam inclusio, cujus num. 190 & 191 memini, proxime successit. At, inquies, quanto quidem tempore hæc contigit post obsidionem Augustodunensem, quam supra ad æstatem anni 674 retulimus? Respondeo: neque ex anonymo nostro, neque aliunde quidquam succurrit, unde fas sit colligere, quanto temporis spatio Leodegarius post prædictam obsidionem degerit sive in domo Waimiri sive in sylva, in quam jussu Ebroïni fuerat detrusus, ac proin incertum est, non tantum, quo die, sed etiam quo mense in monasterio fuerit inclusus; dubitandum tamen non videtur, quin id anno 674 acciderit, cum verosimiliter Waimirus Leodegarium nec in sylva ultra unam alteramve hebdomadam reliquerit, nec ultra unum alterumve mensem, ne forte Ebroïnum offenderet, domi suæ jam emollitus benigne habuerit, adeo ut forsan memorata inclusio ad Septembrem anni 674 non inepte valeat referri. Fuit interim secundum Ursinum Ebroïni in majoratum-domus restitutione posterior; hanc enim ille Augustoduni obsidione anteriorem facit, qua in re ipsi quidem adstipulandum non esse num. 178 docuimus; at ratio, quæ ad id faciendum ibidem nos impulit, efficere hic non potest, ut Ebroïni in majoratum-domus restitutio Sancti nostri in monasterio inclusione certo etiam negetur anterior. Licet enim Ebroïnus etiam tunc, cum Diddo & Waimirus Augustodunum obsiderent, Chlodoveo pseudo-regi a se constituto adhæserit, potuit paulo post ab eo deficere, ac cum Theodorico in gratiam rediens majoratui-domus prius etiam restitui, quam Leodegarius monasterio includeretur. Puto nihilominus, Ebroïni in majoratum-domus restitutionem præpropere ab Ursino narrari, non tantum ratione obsidionis Augustodunensis, sed etiam ratione inclusionis Leodegarii in monasterio, idque fere pro indubio habeo, si Ebroïnus serius, quam anno 674, majoratum-domus recuperavit, cum ex jam dictis ultra hunc annum Sancti nostri in monasterio inclusio differri non posse videatur.

[Annotata]

* al. deest agere

* al. cum quo regem Hildericum

* al. Diddo

* al. Waimerus

* i. e. verosimiliter, qui manus ejus effugere potuerant,

* al. addit. in

* al. addit. restaurandam

* al. thesauros

* al. huc

* al. tollam

* al. dare

* al. quæ

* al. orphana

* al. commovens

* al. easque

* al. remisoritis

* al. deest cælestis

* al. deprocans

* al. pro civibus inimicis.

* al. necati

* al. confingi

* al. constitui

§ XIII. Ebroïnus in majoratum-domus restitutus S. Gerinum occidi curat, & Leodegarium dire mutilatum Waningo tradit in custodiam, a quo Sanctus deinde Fiscamnum ducitur.

[Ebroïnus in majoratum-domus restitutus, inque] Ebroïnus quorumdam factione Theodorico regi reconciliatus, inque palatii præfecturam, aliis invitis, aliis consentientibus, restitutus passim in omnes sævire incepit, ac primo quidem promulgato mox edicto sanxit, ut nemini ratione eorum, quæ, flagrante bello, contra jus fasque passus esset, actio in jure competeret. Erat sane hujusmodi edictum multis litibus, quæ alioquin fuissent oborituræ, impediendis accommodatum, sed non alio fine ab Ebroïno erat editum, quam ne ipsemet restituere compelleretur, quæ per ministros suos multis inique abstulerat. Asserit id anonymus noster num. 37, ubi etiam & duobus numeris sequentibus Ebroïni sævitiem egregie depingit. Hanc Valesius lib. 22 Rerum Francicarum pag. 306 & 307 partim anonymum nostrum interpretans, partim ex Ursino & aliunde quædam illuc facientia colligens, dilucidius in hunc modum exponit: Memor idem (Ebroïnus) nihilominus acceptæ contumeliæ optimates Francos, qui ipsum subregulum habere noluerant, tonsumque in monasterium relegaverant, vehementer persequi cœpit, nec minore livore ac malignitate, quam superbia & crudelitate in omnes, qui adversus ipsum fuerant, sæviit. Si quid cuiquam eorum objici, si quis in aliqua culpa deprehendi potuit, mox aut gladio interfectus, aut fortunis spoliatus & ad gentes exteras confugere coactus est. Sic autem se gerebat, ut jure agere, non vindicandarum injuriarum suarum occasiones quærere & oblatas arripere, & ut sontes punire, non inimicos suos perdere videretur.

[195] Plerumque nobiles Francos sibi invisos nomine ac vi regia aggrediebatur, [Francos passim sæviens] damnatorumque bona fisco inferebat, quæ mox in prædam suam verteret. Reus majestatis erat, qui ipsum grassantem ferre non potuerat: cumque genere, opibus & honoribus claros partim interemisset, partim fugere compulisset, eorum in locum viles & egentes, aut animi mollitie aut hebeti ingenio despiciendos substituebat, qui crudelibus ac impiis ipsius imperiis refragari non auderent. Quorum propinquos oppresserat, ab his ne vicissim opprimeretur, timebat, & tamquam suspectos malevolosque vexabat, ne quandoque haberet æmulos dignitatis. Nobilium quoque feminarum monasteria tum diruta esse dicuntur, & primariæ monachæ, ætate ac pietate venerabiles, quibus vel barbari captis pepercissent, ab Ebroïno varias cuique ob causas infesto crudeliter in exsilium actæ. Multi Francorum proceres, qui aliquo facto Ebroïnum offenderant, cum ex aliorum exitu intelligerent, quantum cervicibus suis impenderet periculum, vix fuga manus ejus evasere & pars Ligerim transgressi ad Aquitanos, tum excusso Francici imperii jugo rebelles; pars in Austriam perfugere. Plurimi exsilio multati, nec umquam postea domum reversi; plurimi carceribus inclusi & bonis suis spoliati sunt. Ita Ebroïnus in omnes, quos sibi adversatos fuisse putabat, vel a quibus utcumque habebat timendum, sine ullo discrimine grassabatur; semper tamen sub alicujus seu veri seu falsi criminis puniendi obtentu. Optimates enim, quos oderat, regis nomine palam persequi sine causa saltem in speciem justa non audebat, inquit anonymus num. 39.

[196] [Leodegarium & Gerinum ad aulam arcessit] Porro cum Ebroïnus, jam multis popularium suorum in exsilium actis, multis interfectis, sæviendi finem faciendum nondum duceret, simulat, se mortem Childerici velle ulcisci. Æquissimum sane erat crudelissimo mortis genere eos omnes puniri, qui impias manus suas in Childericum regem extenderant, quique eum una cum Bilihilde regina prægnante nefarie occiderant. Verum alio collineabat Ebroïnus; volebat scilicet sub prætextu necem Childerico illatam ulciscendi necis illius reos agere nonnullos sibi invisos, qui adhuc supererant, quibusque aliud crimen cum aliqua veri specie imputare difficilius videbatur. Hos inter erant Leodegarius & Gerinus; ille, ut supra vidimus, a Childerico in exsilium pulsus fuerat, ideoque Ebroïnus verosimiliter putarit, facile futurum, ut necis Childerico illatæ conscius fuisse crederetur; hic illius frater erat, ideoque Ebroïnus putarit, facile futurum, ut cum aliis in Childerici necem ob injuriam fratri suo Leodegario ab eo illatam conspirasse crederetur. Hac itaque ratione homo vaferrimus nomini suo, etsi in Leodegarium & Gerinum injuste sæviret, satis consultum iri arbitratus, nobilissimum illud par Fratrum Theodorici regis jussu suoque ad aulam arcessit. Leodegarius adhuc morabatur in monasterio, cui a duobus circiter annis fuerat inclusus. Gerinus iis in partibus versabatur, ad quas metu Ebroïni procul ab aula, vel sponte sua cum multis aliis Francorum proceribus secesserat, vel ad quas ab Ebroïno fuerat relegatus. Ambo illi accepto mandato obsecuti sunt. Innuunt hæc omnia partim anonymus noster num. 38 & 39, partim Ursinus num. 14. Quæ autem subsecuta sunt, dum Leodegarius cum Gerino in conspectu Theodorici comparuit, ii ipsi scriptores, Ursinus nempe num. 14, 15, 16 & 17, anonymus vero num. 39, 40 & 41 fuse exponunt, idque (rationem vide num. 26) iisdem pene verbis.

[197] [anno 676; hunc necari jubet; illum dire mutilatum Waningo] Mabillonius prolixiorem horum relationem tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 531 compendio in hunc modum complexus est: Cum (Leodegarius & Gerinus) in conspectum principis (Theodorici) venissent, multis ab Ebroïno contumeliis & opprobriis affecti dixerunt, se quidem hæc merito pati, qui in Deum sæpius peccassent: ipsum vero miserum, qui totam Francorum gentem tyrannide sua conturbaret, alios fortunis spoliando; alios proscribendo & mittendo in exsilium; aliis denique vitam eripere moliendo: quæ omnia ipsi aliquando certi exitii causa futura essent. His auditis, excandescens Ebroïnus, alterum ab altero separari jussit: & Gairinum quidem abductum & ad palum alligatum saxis obrui; Leodegarium vero, ut lento supplicio ad desperationem impelleret, laceratis plantis, abscissa lingua, labiisque mutilatis, Waningo tradi, veritus, ne, si eum, uti Vir sanctus optabat, simul conficeret, omnes eum pro martyre haberent. Hæc ille ad annum 676, quo etiam revera contigerunt. Etenim, ut num. 193 docuimus, Leodegarius in monasterio quodam inclusus fuit anno 674, in quo, teste Ursino num. 13, latuit per annos circiter duos; teste autem anonymo nostro num. 39, in monasterio, cui fuerat inclusus, etiam tunc latebat, cum ad aulam cum fratre suo Gerino jussu Ebroïni & Theodorici regis arcessitus est, adeo ut tum, cum id factum est, non amplius quam duorum circiter annorum spatium post ejus in monasterio inclusionem, anno 674 factam, effluxisset, sitque per consequens anno 676 cum fratre suo Gerino ea passus, quæ mox exposuimus. Atque ita quidem innotescit, quo anno S. Gerinus martyrio coronatus sit; dies autem mensisve, ut num. 5 & 189 jam docui, pro certo determinari non potest, ut supervacaneum sit hic in alterutrum inquirere, præstetque ad alia progredi.

[198] Ursinus, huncque secutus Mabillonius num. præcedenti laudatus, [tradit in custodiam, in cujus domo] in genere tantum dicunt, Leodegarium & Gerinum, dum in conspectu Theodorici & Ebroïni comparuere, contumeliis & opprobriis fuisse affectos. Ast ego puto, Sanctis nostris in particulari tunc imputasse exprobrasseque Ebroïnum, quod necis Childerico illatæ conscii fuissent. Narrat enim num. 39 noster anonymus, Leodegarium cum fratre suo Gerino tunc arcessitum fuisse, cum Ebroïnus Hilderici mortem simulabat se vindicare, unde non immerito colligi posse videtur, præfatum crimen Sanctis in conspectum Theodorici adductis objectum exprobratumque ab Ebroïno fuisse. Accedit, quod anonymus noster num. 46 diserte narret, idem illud crimen S. Leodegario objectum fuisse, dum biennio post mortem fratris sui Gerini ad concilium episcoporum jussu Ebroïni fuit adductus. Ubi, inquit, cum deductus fuisset (Leodegarius) ad medium (concilium episcoporum) inquisierunt ab eo verbum, ut de Hilderici morte fuisse confiteretur se socium *. De hoc episcoporum concilio sermo recurret, dum, quæ illud præcesserunt & ad S. Leodegarium spectant, fuerint pertractata. Ursinus, narratis iis, quorum compendium num. 197 ex Mabillonio exhibuimus, mox subdit, Leodegarium ad cœnobium Fiscamnense a Waningo, cui in custodiam datus erat, fuisse perductum.

[199] At antequam id fieret, Waningus domi suæ Leodegarium aliquamdiu retinuit, [visitur a Winoberto & Ermenario,] ubi ea contigerunt, quæ anonymus noster num. 41, 42 & 43 tradit, quæque Mabillonius pag. proxime citata & sequenti contrahere sic pergit: Tanti Antistitis (Leodegarii) pœnas miseratus Winobertus abbas, ægre a Waningo custodibusque impetravit, eum ut adire ac curare sineretur. Ingressus, sanctum Virum in stramine jacentem reperit, ac vetusto tentorii segmento opertum, vixque tenui spiritu palpitantem, ita ut brevi exspiraturus videretur. Sed, res mira! quem excisa lingua, labiisque exsectis, mutum credebat, inter sputamina sanguinum nihilo minus diserte loquentem offendit. Itaque qui Leodegarii funus curaturus venerat, de curandis ejus vulneribus cogitare cœpit, remque Ermenario, Æduensi post Leodegarium episcopo, confestim nuntiavit, quem Waningus ægre, ob tyranni metum, ad Virum Dei admisit. Omnes enim, ait auctor æqualis, ut leonem iratum metuebant Ebremerdum, id est, Ebroïnum. Ambo itaque, Ermenarius scilicet ac Winobertus, omni metu postposito, mutilati vulnera pro virili curant, corpus cibo ac potu reficiunt, eumque meliori veste induunt. Tres hic præter Leodegarium & Ebroïnum personæ nominantur, Waningus scilicet, Ermenarius & Winobertus; de singulis aliquid notasse, non abs re fuerit. A Winoberto lubet incipere.

[200] [quorum ille tunc abbas vel civitatis,] Hunc Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 4 col. 449 inter abbates S. Martini Eduensis collocant, nulla facti sui idonea ratione adducta, qua etiam destituti fuisse videntur. Etenim loco citato de Winoberto abbate hæc tantum scribunt: Winobertus abbas (S. Martini Eduensis) florebat tempore sancti Leodegarii episcopi Eduensis, cujus Vitam scripsit anonymus monachus, qui sub Winoberto abbate vitam religiosam ducebat, & quidem, uti existimat Mabillonius, in Martiniano monasterio: ex quibus liquet, hos in eo dumtaxat fundari, quod, ut putant, anonymus noster antiquior, qui Vitam S. Leodegarii conscripsit, sub Winoberto abbate vitam religiosam duxerit, idque, ut existimari a Mabillonio affirmant, in monasterio Augustodunensi S. Martini. Verum unde auctores illi didicere, vel a Mabillonio putari, anonymum nostrum in monasterio Martiniano Augustodunensi monachum fuisse, vel hunc sub Winoberto abbate vitam religiosam duxisse? Postremum sane neque ex ullis ipsiusmet anonymi nostri verbis neque aliunde comperire potui; quod vero ad primum attinet, Mabillonius Seculo 2 Benedictino in Observationibus præviis ad Vitam S. Leodegarii anonymum nostrum asserit monachum Augustodunensem fuisse, non S. Martini, sed S. Symphoriani. Hoc autem assertum suum, uti post diligens examen comperi, nuspiam retractat, ut laudati scriptores verosimiliter hic hallucinati sint, idoneaque ratione caruerint, qua Winobertum abbatem catalogo abbatum S. Martini adscriberent.

[201] [vel diœcesis Augustodunensis fuisse videtur,] Porro licet certo, ut apparet, determinari nequeat, cujus monasterii abbas Winobertus exstiterit, hunc tamen abbatem fuisse cujusdam monasterii, quod vel in civitate vel in diœcesi Augustodunensi situm erat, verisimile mihi est tum ex eo, quod anonymo nostro, Augustodunensi monacho, qui eum num. 42 unum e fratribus suis appellat, apprime notus fuisse videatur, tum ex eo, quod ipsemet, ut apparet, recte noverit Ermenarium, Augustodunensem S. Symphoriani abbatem, Leodegarii in episcopatum successorem. Cum enim, ut anonymus num. 42 testatur, Sanctum nostrum in domo Waningi in stramine jacentem, & nihilominus, excisa lingua, labiisque exsectis, diserte loquentem reperisset, rem illico ad Ermenarium detulit, ac cum eo Sancti nostri vulnera pro virili curavit; quæ cura sancto Antistiti summa charitate a Winoberto adhibita argumento etiam esse potest, hunc fuisse abbatem in civitate vel diœcesi Augustodunensi, cui ante episcopus Leodegarius præfuerat, jamque, ut apparet, Ermenarius præerat.

[202] [hic vero Leodegario in sedem] Etenim hunc anonymus noster num. 42 episcopi titulo insignit, dum de Winoberto abbate, qui Leodegarium custodiæ Waningi primo commissum inviserat, sic scribit: Et concito gradu (Winobertus abbas) Hermenario episcopo nuntiat factum, nempe de Leodegario, quem, excisa lingua labiisque exsectis, diserte loquentem audierat; erat ergo Ermenarius jam tunc, eum Sanctus in custodiam Waningo primum erat traditus, Augustodunensis episcopus. Verum a quo tempore Leodegario fuerat suffectus? Factum id non videtur, cum adhuc in vivis Childericus esset superstes. Licet enim anonymus noster num. 19 narret, Childericum, cum Leodegarium Luxovium relegaret, Augustodunensem urbem Ermenario, S. Symphoriani abbati, petitione populi commendasse, eum tamen ibidem episcopum non compellat. Ad hæc Sanctus noster post mortem Childerici Augustodunum repetens ab universo populo & clero, ut jam vidimus, triumphi quadam specie est receptus, inque sedem pristinam locatus, nemine omnino repugnante, ut Ermenarius, qui populo maxime erat in amoribus, Sancto tunc nondum, adeoque nec vivente Childerico, in episcopatum subrogatus fuisse videatur. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 674 num. XI ita pronuntiat: Observa præterea, Ermenarium basilicæ sancti Symphoriani abbatem exulis Leodegarii loco subrogatum ab Ebroïnianis fuisse apud Æduos episcopum, ut liquido patebit ex iis, quæ post biennium referemus ex Vita ipsius Leodegarii ab anonymo conscripta; post biennium autem, ad annum scilicet 676 num. 1, transcriptis iis, quæ anonymus noster refert num. 42, hæc subdit: Ex illo textu (imo præcipue ex verbis, quæ hic mox ex anonymo nostro recitavi) patet id verum esse, quod ante biennium a nobis observatum fuit, Hermenarium abbatem in locum exulis Leodegarii subrogatum fuisse apud Æduos episcopum ab Ebroïno.

[203] Sane Cointio hic assentiendum est, si, quod ex mox dictis verosimile apparet, [episcopalem jam successisse.] Ermenarius, vivente Childerico, nondum fuerit Augustodunensis episcopus, fueritque nihilominus tunc, cum præfatum ex Winoberto de Leodegario nuntium accepit, in dignitate illa constitutus, prout anonymus sat aperte indicare videtur, dum num. 42 (vide verba num. præcedenti recitata) Ermenarium episcopi titulo distinguit. Ast ibi Ermenarius forte tantum per anticipationem ab anonymo nostro vocatur episcopus, nimirum non quod tunc, cum ex Winoberto de Leodegario nuntium accepit, Augustodunensis fuerit episcopus, sed quod postmodo ad sacrum illud munus fuerit promotus: id autem si verum sit, dubium prorsus est, sub quod tempus Ermenarius Leodegario in episcopatum sit suffectus, recteque facere dicendi sunt Galliæ Christianæ auctæ scriptores, dum tom. 4 col. 356 recensitis iis, quæ de Ermenario ex anonymo nostro suppetunt, incertum esse aiunt, quando Ermenarius episcopatum sit exorsus. Nihilominus mihi hic præplacet Cointii opinio, in qua anonymi verba num. præcedenti recitata in sensu magis naturali & obvio accipiuntur; juxta hanc autem, ut ante dicta consideranti patebit, Ermenarius Leodegario in episcopatum fuerit subrogatus anno circiter 675 vel 676. Neque hic opponas, Bobonem ab Ebroïnianis, ut anonymus num. 34 innuit, in cathedram Augustodunensem, civitate illa sub æstatem anni 674 subacta, fuisse intrusum. Potuit enim Bobo brevi post, ut pluribus aliis contigit, excidere amicitia Ebroïni Theodorico jam reconciliati, perque eum episcopatu injuste parto spoliari, ejusque loco Ermenarius substitui. Sed de hoc jam satis; superest, ut de Waningo nunc quædam dicamus.

[204] [Waningus initio Sanctum durias habet, deindeque,] Condidit is monasterium Fiscamnense, vulgo Fescam, quod situm inter Diepam & Portum Gratiæ, quadraginta fere milliaribus, ut scribit Glaber Rodulphus lib. 4 Hist. cap. 4, ab urbe Rotomagensi distat. De Waningo sub titulo Sancti ad IX Januarii Majores nostri egere, ejusque Vitam non integram, sed varia dumtaxat Fragmenta, quæ licuit acquirere, in lucem emisere. Iis Fragmentis aliud ex quodam cœnobii Fiscamnensis apographo Mabillonius in Seculo 2 Benedictino adjunxit; quamquam autem ibi Waningo titulum Sancti etiam attribuat, eum tamen, quod nec Majoribus nostris adversatur, antiquioribus Fastis sacris esse adscriptum, recte negat. Waningi nomen, inquit in Observationibus præviis pag. 972, in antiquis Martyrologiis non exstat, neque in Actis SS. Wandregisili ac Leodegarii Sanctus prædicatur, sed Vir illustris; & cum S. Leodegario mitius egisse laudatur. Ista hic auctor; sed quod ait de Leodegario mitius a Waningo habito, sano sensu intellige. Licet enim mitius egerit Waningus cum Sancto nostro custodiæ suæ commisso, ideoque ab anonymo num. 43 laudetur, non prius tamen hunc modum tenuit, quam Leodegarium stupendo prodigio distincte sine lingua loquentem audivisset, hincque conclusisset, sanctum Antistitem iniqua persecutione ab Ebroïno immerito vexari. Manifestum id præcipue faciunt quædam ab anonymo nostro num. 41 & 42 relata, quibus Waningus, antequam cognovisset mox memoratum miraculum, in S. Leodegarium potius durior quam mitior fuisse videtur, hincque haud dubie est, cur idem Mabillonius tom. 1 Annalium, ubi verbis num. 199 recitatis retulit Winobertum & Ermenarium Sancti nostri misere mutilati vulnera pro virili curasse, corpus cibo ac potu refecisse, eumque meliori veste induisse, proxime subjungat: Quod mirum est, a Waningo, viro alioqui pio, tunc prætermissum fuisse. Sed nimirum ita crudelis tyranni edicta ferebant. Quamquam cur talis furiæ se ministrum præstare? Hæc Mabillonius & quidem plus æquo forte in Waningum hic severus.

[205] [mutato animo, Fiscamnum ducit, ubi is linguæ abscissæ] Potuit enim Vir pius deceptus fraudibus & dolis Ebroïni, qui Leodegarium necis Childerico illatæ conscium fuisse prædicabat, criminis illius vere reum sanctum Antistitem putare, sicque eum non humani alicujus respectus, sed solius justitiæ intuitu durius tractare. Utut sit, certe ubi primum objecto crimine innoxium cognovit Sanctum nostrum, multo eum humanius, ut ex dicendis mox patescet, tractandum curavit. Nunc ad interruptam tantisper rerum seriem revertor. Hanc Mabillonius loco proxime citato ita prosequitur: Interim, dum in Waningi domo retinetur sanctus Antistes, (Leodegarius) ipsius labia & lingua recrescere cœperunt, ac solito more ex ejus ore verba profluere. Quo miraculo flexus tandem Waningus, mitius cum eo agere non dubitavit, & Martyrem Dei agnoscens, in monasterium Fiscamnum, quod ipse exstruxerat, & Childemarcæ abbatissæ regendum commiserat, Leodegarium perduxit, ibique custodiri, sed tamen humanius tractari curavit. Hausta hæc fere sunt ex solo nostro anonymo. Etenim Ursinus de Leodegario mitius a Waningo habito nihil prorsus commemorat; quemadmodum autem Sancti nostri, antequam Fiscamnum duceretur, in domo Waningi detentionem silentio præteriit, ita pariter omisit, quæ anonymus num. 42 de loquela ipsi ibidem una cum labiis & lingua recrescentibus redire cœpta memoriæ prodit. Porro Ursinus etiam non indicat labia & linguam Leodegario plene recrevisse, cum jam Fiscamnum esset perductus, sed tantum ait, linguam ejus præcisam solitum recepisse officium. Indicat id, quamquam subobscure, noster anonymus; ubi enim hic num. 43 narravit Leodegarium ad monasterium Fiscamuense a Waningo fuisse perductum, non solum ait tunc ejus linguam præcisam solitum recepisse officium, sed, paucis interjectis, addit: Ubi (in monasterio Fiscamnensi) dum intra parvum spatium oris, faciei * vel linguæ recepisset (Leodegarius) officium, eo quod oblatus fuerat ipse jam Domino *, quotidianum immolare studuit sacrificium. Quibus verbis verosimillime vult significare labia & linguam in monasterio Fiscamnensi Leodegario plene recrevisse; præmisit enim num. 42, ea jam Sancto recrescere cœpisse, cum nondum Fiscamnum esset adductus.

[206] Porro ad præsens institutum pertinent, quæ num. 7 leguntur in Fragmento Vitæ S. Waningi, [recrescere jam cœptæ usum perfecte recuperat,] quod Majores nostri ad IX Februarii secundo loco ediderunt. Sunt autem hæc: Illo tempore (ædificato jam monasterio Fiscamnensi) beatus & gloriosus martyr Leodegarius Fiscanum deducitur, quem efferus & nefandus apostata Ebroïnus episcopatus sui sede injuste expulerat, rerum affluentia multarum expoliaverat, & lingua inclementer abscissa totius officio sermonis privaverat. Verum cum gloriosus Martyr & Episcopus Summi & Omnipotentis sacras ingrederetur ædes, & psallentium Virginum audiret angelicas voces, ablatæ officium linguæ reperit. Quibus verbis, spectato sensu magis obvio & contextu, insinuari videtur, Leodegarium loquendi usum, quem, lingua abscissa, amiserat, tunc primum recuperasse, cum ad cœnobium Fiscamnense perductus sanctimoniales ibi in sacris ædibus psallentes audivit, quod cum Ursino, cum hic tantum asserat linguam Leodegarii præcisam solitum in monasterio Fiscamnensi recepisse officium, satis congruit; at non item cum anonymo nostro. Hic enim narrat, ut jam vidimus, Leodegario loquelam post linguæ abscissionem redire etiam cœpisse, antequam Fiscamnum duceretur. Sed Ursinus juxta ac laudati Fragmenti Vitæ S. Waningi auctor forte dumtaxat volunt, Leodegario tunc primum, cum Fiscamnum venit, linguam abscissam perfecte recrevisse, plenumque ejus usum rediisse. Utut sit, narratione, quam anonymus noster num. 42 & 43 instituit, standum puto. Cum enim, quæ ibidem prodit, Ermenarius Augustodunensis post Leodegarium episcopus, cui Opus suum ille inscripsit, & Winobertus in episcopatu, ut verisimile esse jam vidimus, Augustodunensi abbas, propriis suis oculis ac auribus perceperint, ea verosimiliter ex iis ipsis, utpote & ipse monachus Augustodunensis, fideli relatione intellexerit, aut etiam suis ipsemet oculis aspexerit, si genuina sit Mabillonii lectio, de qua num. 22 & 23 hujus Commentarii prævii actum est.

[207] Ceterum Leodegarius Fiscamnum jam perductus, [austerum vitæ genus amplectitur, animique] austerum admodum vitæ genus amplectitur, dies noctesque integras in divinis laudibus transigit, totum se pœnitentiæ operibus impendit, vix templo egreditur, nisi ut paululum cibi & quietis fesso corpori concedat. Insinuat hæc tam anonymus noster quam Ursinus; hic quidem num. 17, ille vero 43. Iisdem ambo fere verbis utuntur. Ursiniana hæc sunt: Nam (Leodegarius in monasterio Fiscamnensi) diebus ac noctibus in Dei cultu pervigilans astabat, ut vel paululum ad necessaria corporis vix aliquando ab ecclesia procederet, vel quippiam somni ac ciborum perceptionem capere * potuisset. Ad hæc Vir sanctus linguæ usum, quem divinitus recuperarat, inutilem ibidem non reliquit. Etenim non tantum sæpe suavia miscebat colloquia cum monasterii Fiscamnensis sacris virginibus, sed etiam piis suis doctisque sermonibus effecit, ut multi alii admirantes, quanta Dei clementia in Sancto suo, cui lingua exsecta prodigiose recreverat, operaretur, a pravis operibus ad Dominum conversi, dignos pœnitentiæ fructus fecerint. Insinuat hæc iterum Ursinus. Quippe num. proxime citato sic scribit: Magnum (Leodegarius Fiscamnum jam ductus) doctrinæ suæ semen ostendit in populo: ut quando inter virgines * (sanctimoniales) accederet, tantum, ut fertur, dulcia sua fulgebant eloquia, ut mirarentur, quicumque audierant, quanta Dei operabatur clementia, & conversi a pravis operibus, velociter peterent fructus pœnitentiæ. Hæc ille, cui hic quidem ad verbum fere iterum consonat anonymus, sed subjungit, Leodegarium insuper in monasterio Fiscamnensi quotidianum Missæ sacrificium Deo immolare studuisse, quod Ursinus alto silentio involvit.

[208] [in inimicos bene affecti egregium specimen præbet.] Pari modo silentio etiam involvit is scriptor id, quod idem item anonymus num. 44 perhibet, quodque luculenter ostendit, eximia Leodegarium etiam in inimicos suos charitate fuisse, eorumque dilectionem, quam verbis in epistola ad matrem suam num. 221 recitandis impense commendat, opere reque ipsa exercuisse. Res sic habet. Exegerat jam Sanctus biennium fere in monasterio Fiscamnensi sub custodia Waningi, dum manifesto Dei numine accidit, ut ii, quos habuerat inimicos, perduellionis crimine damnati, partim mortis pœna fuerint mulctati, partim ad extraneas regiones fugere fuerint compulsi. Audivit id sanctus Antistes. Tum vero tantum abfuit, ut aliqua vindictæ cupidine abreptus de misero illorum casu fuerit gavisus, ut contra non parum doluerit, quod ii, qui morte fuerant puniti, sine præviis pœnitentiæ fructibus obiissent. Audi ipsum anonymum: Dum per biennium fere, inquit num. 44, ibidem (in monasterio Fiscamnensi Leodegarius) in Dei laudibus resedisset, ut eos illi nuntiaverunt interfectos, aut pro infidelitatis causa in regionibus, alios effugatos; ille * graviter deflens, non de ultione est gavisus, sed cur sine pœnitentia eos comprehenderit mortis occasus, ingemiscebat. Ita Leodegarius in inimicos suos erat affectus, cum interim Ebroïnus, præteritis sancti Exsulis suppliciis non contentus, de eo iterum vexando, mortique etiam tandem dedendo cogitaret, ut § a sequenti proximus aperiet.

[Annotata]

* al. conscium.

* Mabill. labiorum, faucium

* al. abest Domino

* al. refectionem percipere

* al. virginum catervam

* al. quos ille

§ XIV. S. Leodegarius ad S. Sigradam matrem suam scribit epistolam, in cujus epocham hic inquiritur.

Philippus Labbeus Societatis nostræ sacerdos tom. I Novæ Bibliothecæ librorum Mss. pag. 777 & 778 primus omnium publici juris fecit [S. Leodegarius vel post, ut communis fert opinio,] insignem sancti Leodegarii ad S. Sigradam matrem suam epistolam, quam deinde Mabillonius ex Ms. codice Maxentiano ad calcem Actorum Sancti nostri recudendam curavit, quamque Appendici tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ novissime etiam insertam reperio. Hanc ego hic denuo recudam ex Ms. apographo, quod ex antiquis Membranis clarissimi viri, domini Philiberti de la Mare, Divione regii consiliarii, desumptum notatur, quodque ad Decessores nostros P. Petrus Chiffletius, & ipse Societatis nostræ sacerdos transmisit. Dicta epistola tam in apographo nostro quam in editione Mabillonii & Labbei hunc præfert titulum: Epistola consolatoria, quam S. Leodegarius episcopus Heduorum post obitum germani sui Guayreni *, post amissos oculos & labia incisa, direxit ad genitricem suam Suessionis in cœnobio puellarum, incipit. Hinc haud dubie factum est, ut hanc Mabillonius, Cointius, aliique huc usque eruditi omnes, S. Gerini morte posteriorem esse indubitanter existimarint. Verum cum non constet de ætate antiquorum Mss., ex quibus tam in apographum nostrum quam in Labbeanam & Mabillonianam editionem recitatus titulus illatus est, forsitan is tantum profectus fuerit a posterioris ævi scriptore, qui nimium a seculo Sancti nostri remotus, ejus ad matrem epistolam post mortem Gerini scriptam, sine sat solido fundamento putarit, ac proin dubitari posse videtur, an vere tunc scripta fuerit, cum id ex nullo plane, ut apparet, ipsiusmet epistolæ loco pro certo queat concludi.

[210] Etenim in hac, quam longa est, ne quidem Gerini nomen uspiam comparet. [vel ante, ut etiam] Ad hæc nihil omnino suggerit, quod Gerini mortem jam evenisse, cum scriberetur, vel utcumque insinuet, vel necessario requirat. Cointius in Annalibus ad annum 676 num. 2 recitat ex illa hæc verba: O felix mors, quæ vitam tribuit; felix amissio rerum, quæ divitias restituet sempiternas; felix tristitia, quæ gaudium affert angelorum! Impræsentiarum probasti, quantum clementissimus Dominus Jesus Christus misertus est tui, qui devotionem spiritualem & custodiam sanctæ disciplinæ & contemptum mundi tibi habere concessit, & pignora uteri tui de ærumna hujus sæculi & de errore præsentis vitæ eripuit, & dedit spem vitæ æternæ iis, quos lugere poteras, quasi mortuos, si superstites reliquisses in mundo, de quibus non est habenda mœstitia, sed multimoda gratiarum actio referenda Deo Patri & Domino Jesu Christo, quibus ait a Leodegario pronuntiari Gerini fratris necem non tristitiæ, sed lætitiæ causam esse debere, ut velit iis agi de Gerini morte. Alia, fateor, non sunt in tota epistola magis valida, quibus id contendatur, aut, ut melius dicam, alia non sunt, quibus id merito contendi queat. Verum sat probabile apparet, non agi ibi a Leodegario de morte, quam Ebroïni jussu Gerinus subierat, sed de morte, quam ipsamet Sigrada, suscepto vitæ religiosæ statu, eo modo obierat, quo secundum introductam ab hominibus acceptionem, ii omnes mortui seu mori dicuntur, qui, abdicatis seculi rebus, in monasterium secesserunt, vel secedunt, in eoque totos se Deo consecrarunt vel consecrant. Probatur id ex verbis, quæ Sanctus proxime præmittit, quibusque matri suæ relictum mundum susceptumque vitæ religiosæ statum gratulatur. Vide illa infra num. 218 conferque cum proxime num. 219 sequentibus: O felix mors &c, quæ jam recitata sunt.

[211] Quod autem ait Cointius, his etiam Leodegarium pronuntiare, necem Gerini non tristitiæ, sed lætitiæ causam esse debere, [probabile apparet, Gerini fratris sui mortem] id equidem, ut mihi apparet, sanctus Præsul iis non pronuntiat. Etenim verba, quibus illud præcipue pronuntiaret, hæc sunt: Pignora uteri tui de ærumna hujus sæculi & de errore præsentis vitæ (Deus) eripuit, & dedit spem vitæ æternæ iis, quos lugere poteras quasi mortuos, si superstites reliquisses in mundo, de quibus non est habenda mœstitia, sed multimoda gratiarum actio referenda Deo &c, per quæ Leodegarius, cum plurali numero utatur, tam seipsum quam fratrem suum Gerinum designat. Quapropter, sicuti per illa non de sua, sic nec de Gerini fratris sui morte id pronuntiat, quod Cointius contendit. Ast, inquies, verba illa a Cointio laudata saltem innuunt, Gerinum, cum scriberentur, in mundo non fuisse superstitem, seu eum tunc mortuum fuisse. Quid tum? id ipsum etiam innuunt de Leodegario: an hic, cum illa scriberet, in vivis forte non exstitit? Debent itaque verba illa accipi secundum sensum num. præcedenti datum, ut insinuent, quod non solum Leodegarius, cum hæc ad matrem suam scriberet, sed etiam frater ejus Gerinus in monasterio quodam idque cum proposito monachorum adinstar perpetuo vivendi exstiterit. Nisi enim sic accipiantur, non potuit, si vero sic accipiantur, potuit Leodegarius illa de se ipso cum veritate pronuntiare; hic autem, ut ex jam dictis & porro dicendis facile erit colligere, verosimiliter tum resederit in monasterio illo, in quo a Waimiro, ut vidimus, post exsilium Luxoviense fuit inclusus; Gerinus vero vel in eodem vel in alio, in quod aut sponte sua Ebroïni metu, abjecta agri urbisque Pictaviensis præfectura, secesserat, aut ab Ebroïnianis fuerat detrusus. Jam quisque, ut opinor, ex hoc & num. præcedenti dictis facile intelliget, nullum plane, ut supra asserui, in epistola Leodegarii locum esse, ex quo pro certo queat concludi scriptam illam esse post mortem Gerini, ac proin, cum id etiam certum non sit ex titulo, quem præfert, dubitari merito posse, an vere tunc scripta sit, seu potius, an dicendum non sit scriptam eam esse ante obitum Gerini, quod verba, quæ ex illa proxime recitavi, ad sensum datum intellecta aperte exigunt, quodque propterea mihi sat probabile videtur.

[212] [ac proin anno incerto,] Quod si interim vera habeatur communis opinio, qua statuitur morte Gerini posterior, dubium aliud tunc occurrit, an scilicet scripta sit ante, an postquam Leodegarius Fiscamnum a Waningo esset perductus. Scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4 col. 353 indubitanter affirmare videntur, scriptam illam esse post mortem Gerini, antequam Leodegarius Fiscamnum esset perductus. At in illa hypothesi contrarium forte factum fuerit; quippe Sancto nostro post mortem Gerini matri suæ scribere non prius liberum fuisse videtur, quam a Waningo mitius tractari cœpit; dum autem id accidit, statim forte ad monasterium Fiscamnense ductus fuerit, ut ibi illam, qua de agimus, epistolam forte etiam scripserit, ac proin, non nisi immerito, indubitanter affirmari queat scriptam esse, antequam Leodegarius Fiscamnum esset perductus. Verum parum refert, sive tunc sive post scriptio illa adornata sit. In utroque enim casu, ut colligere est ex § præcedenti, referenda erit ad annum 676, si nempe, ut jam monui, vera sit communis de illius epocha opinio; si autem hæc vera non sit, sed opposita, qua statuitur epistola morte Gerini anterior, quamque mihi sat probabilem esse in fine num. præcedentis asserui, referenda illa erit vel ad eumdem annum 676 vel ad alterutrum ex duobus præcedentibus, ut fas est inferre ex tempore, quo Leodegarius, ut supra vidimus, a Waimiro in monasterio quodam fuit inclusus, & ex biennio fere integro, quo juxta Ursinum in illo latuit, antequam ab Ebroïno ea pateretur, quæ § præcedenti retulimus.

[213] Ast, sciscitabitur jam forte non nemo: An memorata Leodegarii scriptio in hypothesi, [matrem suam Suessione sanctimonialem factam] quod ante Gerini necem concinnata sit, referri forsan etiam non potest vel ad sexennium, quo Sanctus monasterio S. Maxentii abbas præfuit, vel ad tempus, quo Luxovii exsulavit? Respondeo, primum fieri indubie non posse. Etenim dum S. Leodegarius epistolam jam sæpissime dictam scripsit ad Sigradam, matrem suam; hæc, ut ex verbis ejusdem epistolæ infra num. 223 dandis liquet, sub disciplina Itheriæ seu Ætheriæ abbatissæ vitam religiosam ducebat, atque adeo Suessione in monasterio puellari ab intemerata Virgine Maria nuncupato tunc versabatur. Quippe Abbatissa illa, nomine Itheria seu Ætheria, cum alia cognominis, ut apparet, tunc non floruerit, procul omni dubio fuit ea ipsa Etheria, quæ, uti ex Fragmento Vitæ S. Drausii apud Chesnium tom. I Scriptorum intelligitur, prima fuit præfati puellaris monasterii abbatissa. Quapropter cum illud monasterium, prout Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. IX col. 442, aliique tradunt, circa annum tantummodo 660 condi cœptum sit, sexennium autem, quo S. Leodegarius monasterium S. Maxentii gubernavit, ab anno circiter 651 (vide num. 52) usque ad annum 657 vel 658 excurrat, consequens est, ut Sigrada, dum Leodegarius abbatiam Sanmaxentianam rexit, sub disciplina Itheriæ abbatissæ in Parthenone Suessionensi S. Mariæ vitam religiosam non duxerit, ac proin ut tunc ad illam a sancto Filio ea epistola, de cujus epocha hic disputamus, scripta non fuerit.

[214] Quod vero jam ad secundum pertinet, an scilicet illa scriptio referri non possit ad tempus, [variasque persecutiones passam,] quo Sanctus Luxovii exsulavit, respondeo verisimile saltem esse, nec id fieri posse. Etenim Leodegarius sub istius initium matri suæ jam, ut vidimus, sanctimoniali hæc scribit: Gratias ago Deo meo … pro fide vestra & patientia in omnibus persecutionibus & tribulationibus tuis, quas sustinuisti, ac proin scripsit, cum multas graves persecutiones illa passa esset, cumque jam post illas vitam religiosam esset amplexa; verisimile autem non videtur, hæc accidisse vel antequam vel cum jam Sanctus Luxovii exsularet; non primum, quia, quoniam Leodegarius eo tempore summa auctoritate valuit, matrem ejus tunc persequi nemo ausus fuerit; non secundum, quia nihil suppetit, ex quo id utcumque valeat probari. Acciderint ergo, cum Ebroïnus post mortem Childerici Leodegarium modis omnibus vexavit. Verisimile id ex eo fit, quod tunc non tantum sanctum Præsulem, sed & fratrem ejus S. Gerinum persecutus sit, ut credibile fiat, virum crudelissimum, privato in Leodegarium odio abreptum, ab ejus etiam matre persequenda non abstinuisse. Accedit, quod, testante auctore Vitæ S. Drausii supra laudatæ, monasterium puellare, in quo illa Suessione vitam religiosam egit, ab Ebroïno ejusque uxore Leutrude fuerit conditum, ac proin suspicio oriri queat, Sigradam, licet postea volens in vota religiosa concesserit, primo tamen ab Ebroïno, postquam hic cum Leodegario ab exsilio Luxoviensi esset reversus, in prædicto monasterio invitam fuisse inclusam, adeo ut post exsilium Luxoviense verosimiliter acciderint persecutiones illæ, post quas Sanctus noster epistolam, de qua hic, matri suæ scripsit, atque adeo hæc etiam in hypothesi num. præcedenti facta referri nequeat ad tempus, quo Leodegarius Luxovii exsulavit.

[215] [per epistolam, de quæ eruditorum proferuntur judicia,] Ceterum si illa Sancti nostri scriptio, de cujus tempore jam satis disputatum est, vere concinnata sit, antequam Gerinus Ebroïni jussu necatus est, debet titulo num. 209 recitato, quem præfert, hic sequens substitui: Epistola consolatoria, quam S. Leodegarius episcopus Æduorum, postquam oculos amisisset, & in quodam monasterio esset inclusus, direxit ad genitricem suam Suessionis in cœnobio puellarum, ut nulla in eo de Gerini obitu mentio habeatur. Venio nunc ad judicium, quod nonnulli eruditi de præclaro illo Leodegarii monumento, ejus, inquam, epistola ad matrem consolatoria tulerunt. Illi omnes, ut jam monui, in opinione præconcepta pergunt, scriptam esse, post mortem Gerini, quod cum proinde in hoc Commentario prævio pro vero tantisper habuerim, non prius, quam hac narrata, de illa hic agendum duxi. Itaque Mabillonius tom. I Annalium Benedictinorum pag. 532 ita pronuntiat: In ea epistola (consolatoria Leodegarii ad matrem) miræ caritatis elucet exemplum, quod ne verbum quidem habet Vir sanctus de Ebroïni sævitia, immo nec de suppliciis sibi ab eo inflictis; sed tantum genitricem hortatur ad ferendum patienter adversa, in primis Gairini mortem, ad amorem inimicorum, & ad religiosæ vitæ propositum fideliter exsequendum. Mabillonio accedunt Scriptores Galliæ Christianæ auctæ, qui tom. IV col. 354 sic aiunt: Jam … consolatoriam (Leodegarius) ad matrem in parthenone Suessionensi monacham effectam scripserat epistolam, primis Ecclesiæ seculis, martyre & apostolo dignam. Hisce adhuc addo Historiæ litterariæ Franciæ Scriptores, qui tom. III pag. 621 Sancti nostri epistolam impensissime laudant. Horum verba reddita e Gallicis Latina hæc sunt: Jure merito (epistola S. Leodegarii ad matrem suam) epistolæ consolatoriæ titulum præfert. Nihil hujus loquendi genere est aptius, ut in cor penetret, illudque unctione prorsus sancta perfundat. Haberi potest pro effusione cordis charitate penitus incensi, indubitatisque Scripturæ, ut ita dicamus, veritatibus ebrii, e quibus proprie tota dumtaxat est contexta. Stylus totus est igneus, vereque in omnibus sancto martyre dignus. Quamquam ei non alia ars insit, quam quæ charitate sit nata, dici nihilominus potest industrie scripta. Sanctus Leodegarius in ea in particulari instat, ut inimicis veniam dandam probet, veritus, ne Sigrada, quamquam pietatem profiteretur, sese quodam animi motu abripi contra filiorum suorum interfectores & persecutores pateretur. Si Sanctus ita loquebatur ad populum, merito deploratur jactura homiliarum, quas ei fecit decennio episcopatus pacifici & tranquilli. Hæc illi: quam merito autem ita loquantur, docebit ipsamet epistola, quam nunc subjungo.

[216] [consolatur, ostendens mundi calamitates breves esse,] En illam: Dominæ & sanctissimæ genitrici Sigradæ, quæ antea per cognationem carnis, modo per conjunctionem spiritus facta es vera mater, & impletum est illud, quod sancta Veritas dicit: “Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, soror & mater est.” Leodegarius servus servorum Jesu Christi Salvatoris nostri, gratia vobis & pax a Deo Patre nostro, & Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, qui non abstulit misericordiam suam a me, sed dedit auditui meo gaudium & lætitiam, pro fide vestra & patientia in omnibus persecutionibus & tribulationibus tuis, quas sustinuisti in exemplo justi Judicis Dei, ut digna habearis in regno Dei, in quo elegit te Dominus noster Jesus Christus ante constitutionem mundi; & dedit tibi non solum, ut in eum credas, sed etiam ut pro illo patiaris, si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ in ipso, implesti Sanctorum gaudium. Omnis tristitia versa est in lætitiam, quia nullo modo oportebat tristari; sicut ait beatissimus Petrus: “Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestræ fidei multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur.”

[217] Ita & beatus Paulus testatur dicens: “Id enim, [gaudiumque parere æternum. Post hortatur ipsam] quod in præsenti est, momentaneum & leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitate æternæ gloriæ pondus operatur in nobis” &c. Et alibi: “Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. In altero quidem opprobriis & tribulationibus spectaculum facti; in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam & vinctis compassi estis, & rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos habere meliorem & manentem substantiam.” Et ut confirmatio & retributio maneat in æternum, addidit dicens: “Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut facientes voluntatem ejus, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, justus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. Nos autem non sumus subtractionis in perditione, sed filii in adquisitione animæ.” Paulo aliter epist. ad Hebræos cap. 10.

[218] O Domina, quantum gaudium oportet te habere in Domino! [primum quidem, ut in Domino gaudeat, quod ipsamet, relicto] Nec lingua effari, nec pagina valet continere. Dereliquisti, quod derelinquendum erat, adepta es, quod desideravit anima tua. Exaudivit Dominus orationem tuam, & vidit lacrymas tuas, quas, multis peractis, fudisti in conspectu ejus, & quod paululum videbatur impedire ad capiendam æternam beatitudinem, truncavit a te, ut soluta a vinculo familiarium & libera ab omni compede mundi hujus vaces & vivas Domino, & gustes, quam suavis est Christus. Ipse est Deus noster, ipse est rex noster, ipse est redemptor noster; ipse via & veritas & vita in agnitione Dei Patris, & Filii & Spiritus sancti; ipsi serviendum est in perpetuum, de quo Psalmista, ait: “Quid retribuam Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi?” Significans, quid retribuendum sit, illico adjunxit: “Calicem salutaris accipiam & nomen Domini invocabo.”

[219] O felix mors, quæ vitam tribuit! Felix amissio rerum, [seculo, ac ejus liberi salutis viam insistant;] quæ divitias restituet sempiternas! Felix tristitia, quæ gaudium affert angelorum! Impræsentiarum probasti, quantum clementissimus Dominus Jesus Christus misertus est tui, qui devotionem spiritalem, & custodiam sanctæ disciplinæ & contemptum mundi tibi habere concessit, & pignora uteri tui de ærumna hujus seculi, & de errore præsentis vitæ eripuit, & dedit spem vitæ æternæ iis, quos lugere poteras quasi mortuos, si superstites reliquisses in mundo; de quibus non est habenda mœstitia, sed multimoda gratiarum actio referenda Deo Patri & Domino Jesu Christo. Ecce, ablata est caligo, quæ obscurabat pupillam animæ, ecce, abjecta est subfascinatio & cura præsentis vitæ: jam non habet nudus luctam *, ubi adhæreat manus sua, suscepto jugo levi, portans crucem Christi.

[220] [deinde vero, ut patientia fortis esse pergat,] Sequentes igitur Dominum, ejus præcedente misericordia, intrepidi procedamus ad certamen: fidelis enim est; dabit nobis victoriam, quia ipse præliabitur pro nobis, & conteret satanam sub pedibus nostris velociter. En, quo Deus suos milites vocat ad certamen, quibus post victoriam paratas habet coronas, & talibus armis induit, qualia inimici eorum non habent, id est, scutum fidei, loricam justitiæ, galeam spem salutis, in quo possint omnia tela nequissimi ignita extinguere, & gladium Spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem & obsecrationem orantes omni tempore in spiritu & in ipso vigilantes. Nihil vult Rex noster in suis militibus de veteribus armis, nec de veteri vestimento reperire, sed innovatos vult probare ad prælium: & si aliquid fuerit (quod absit) de vetusta consuetudine, quamvis parvum videatur, maximum generat detrimentum, præcipue si aliquid odii contra inimicos fuerit in corde, quod avertat Deus ab animo Christianorum fidelium.

[221] [Christi exemplo mimicos diligat,] Quæ enim potest perfectior esse virtus, ut diligendo inimicos mereatur quis effici Filius Dei, & dimittendo debita, mereatur absolvi a vinculo delictorum suorum? dicente Domino: “Si quis mihi ministrat, me sequatur, & ubi sum ego, illic & minister meus erit.” Qualem viam Dominus docuit sequi, audi eum dicentem, cum ad crucem iret *: “Domine Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciunt.” Si Auctor vitæ æternæ, qui carnem de Virgine absque peccati macula assumpsit, pro inimicis orabat, quanto magis nos, qui pleni sumus peccatis, oportet inimicos diligere, & orare pro eis, ut imitando Dominum, & sequendo illum, mereamur partem habere in regno illius cum Sanctis? Et si sunt nonnulli, quos perversitas vitæ in communione a nobis separat, tamen in id, quod conditi sunt, non sunt odiendi, sed potius propter præcepta Dei diligendi. Illud namque summopere cavendum est, ut, quos divina pietas de cura rerum temporalium liberavit, nullatenus nec corpore nec animo revertantur: & si qua sint, quæ jure legitimo debentur, cum omni festinatione vendita aut data, vel etiam dispensata pauperibus *, ad thesaurum regni cælestis, & æternam beatitudinem animus incalescat. Huic exemplo Maria obsequens, quæ sedebat ad pedes Domini, audiebat verbum illius: Martha autem satagebat circa frequens ministerium, quæ stetit & ait: Domine non est tibi curæ, quod soror mea relinquit me solam ministrare, dic ergo illi, ut me adjuvet, & respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es & turbaris erga plurima, porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

[222] Tanti amoris æstu Maria intrinsecus anhelabat, ut etiam a corporali Domini ministerio vacaret, & solam ejus potentiam Deitatis, in quantum Dominus ei præstabat, contemplaretur. Ideo oportet, [nec ad rerum mundanarum curam revertatur,] ut, quisquis ad hanc contemplationem surgere meruerit, nullis impediatur obstaculis; sed die ac nocte psalmis & hymnis, & canticis spiritualibus vacans, & obedientiam sanctæ regulæ custodiens, præstoletur venientem Dominum, accensa lampade: & cum venerit, & pulsaverit, confestim aperiatur ei. Nichil melius, quam timor Dei, & nichil dulcius, quam respirare in mandatis ejus.

[223] O bona domina, quod tibi pius Dominus præparatum habet, [quarum loco quid in monasterio acquisierit, enumerans,] nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendere potest. Qualiter in præsentem vitam te Dominus remuneravit, audi & ausculta. Pro obsequio famulorum dedit tibi omnes fratres sanctos, qui quotidie pro te orant: pro servitio ancillarum dedit tibi sorores sanctas, quarum consortio frueris: pro labore præsentis vitæ quietem in congregatione monasterii; pro amissione rerum Scripturam sanctam divinam, & meditationem sanctam & orationem assiduam; pro amissione parentum * habes venerabilem & sanctam dominam Itheriam abbatissam: est tibi mater, est tibi soror, est tibi filia. Tu itaque ei vicissitudinem redde, quia, ut certus sum in Christo Jesu, est vobis cor unum & anima una.

[224] Ideo te confido ista omnia accepisse, quia non meis meritis, [brevi sermone de semetipso epistolam terminat.] sed sola misericordia Christi, per tuam orationem & sanctitatem omnia mihi a Christo collata sunt. Fidelis sermo & omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum, sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me clementissimus Jesus ostenderet patientiam suam ad consolationem omnium peccatorum & spem veniæ. Quod minus apud nos terrena habetur substantia, de thesauris sanctarum Scripturarum vobis direximus; et cum legeritis & audieritis, gratias agite Domino per sæcula æterna. Amen. Hactenus Leodegarii epistola, de qua ad encomia jam recitata hoc insuper addi potest; quod, cum e Scripturæ veritatibus a Sancto jam oculis orbato fere tota sit contexta, argumento subserviat, verum esse id, quod de S. Leodegarii in Scripturis sacris eruditione num. 3 Ursinus affirmat. Scripturis sacris, inquit, ac legum doctrinis simulque canonicis pene * cunctis præcellebat parochiæ *, id est, diœcesis, quam regendam susceperat, habitantibus. Nunc ad alia Sancti gesta progrediamur.

[Annotata]

* Mabil. Gaireni

* forte luctans

* imo cum e cruce penderet

* forte addendum: dum fuerint

* i. e. consanguineorum

* al. præ

* al. in parochia

§ XV. Leodegarius ad aulam ex monasterio Fiscamnensi arcessitur, ut sacerdotali honore in synodo a Theodorico convocata privetur: qualis hæc exstiterit, & an in ea Sanctus de morte Childerici interrogatus & de gradu fuerit dejectus.

Leodegarius tum ob prodigiosam linguæ, quæ ei fuerat exsecta, recuperationem, tum ob eximiam vitæ sanctimoniam, [Theodoricus Ebroini suasu synodum] qua non solum monasterii Fiscamnensis incolis, sed & accolis, pluribusque aliis admirationi erat, passim a populo, velut Sanctus, prædicabatur, atque honorabatur: Cum post tot flagella, inquit noster anonymus num. 44, ut decebat martyrem, fideles populi ei famulatum exhiberent venerabilem; quia non potest sub modio lucerna abscondi, manifeste hanc Omnipotens declaravit omnibus. Porro cum, ut verisimile est, egregia sancti Viri fama magis magisque indies invalesceret, & longe lateque spargeretur, non inter postremos, puto, Ebroïnus fuit, ad quorum aures pervenit. Ast hic verosimiliter secundam illam de Sancto existimationem percrebrescere ægerrime tulit; eam enim, nec immerito, pro aperta indubie habuerit condemnatione eorum omnium, quæ ipse contra Leodegarium inique gesserat, aut falso pronuntiarat, ac proin, prout verisimile apparet, partim nomini suo ut consuleret, partim ut inveteratum in sanctum Antistitem odium expleret, statuit eum, quod, ut vidimus, adhuc ante fecerat, veluti necis Childerico illatæ conscium iterato aggredi, hujusque deinde criminis obtentu ignominiose habitum de medio etiam, quod jam dudum facere decreverat, tandem tollere. Ad hæc cum præter Leodegarium nonnulli alii superessent episcopi, quos pariter habebat invisos, voluit & in hos, uti ex dicendis fas erit colligere, seu morte seu aliis pœnis uno eodemque tempore animadvertere.

[226] [anno 678 convocat;] Sed, ait Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 311, quoniam sciebat, solos de episcopis episcopos judicare consuevisse, ne cui injuriam facere velle videretur, persuasit Theodorico, ut concilium antistitum in locum diemque certum indiceret. Ita ille; at voluit forte etiam Ebroïnus, ut erat astutus, hac ratione declinare facti invidiam, utpote non sibi, ut putabat, sed episcopis imputandi, si nullos ipse ex eorum ordine, nisi synodo convocata, eaque vel assentiente, vel saltem non repugnante, pœna afficeret. Utut sit, Theodoricus concilium seu synodum convocavit, idque anno 678. Etenim ubi anonymus num. 44 narravit, Leodegario de inimicorum suorum interitu nuntiatum fuisse, postquam biennio fere in monasterio Fiscamnensi resedisset, mox subdit: Eodem tempore vir gloriosus Theodericus rex & idem Hebroïnus synodum convocaverunt, & ad quamdam villam regiam venientes, multam episcoporum turbam adesse fecerunt. Quare, teste anonymo, synodus illa, de qua hic sermo est, celebrata est biennio fere post Leodegarii ad monasterium Fiscamnense accessum, atque adeo anno 678, cum Leodegarius, ut supra ostensum est, anno 676 ad monasterium Fiscamnense accesserit, annique fere bini, quibus ibidem resedit, additi anno 676 ad annum 678 perducant. Ursinus num. 18 synodi a Theodorico & Ebroïno convocatæ pariter meminit, idque iisdem plane verbis, quibus anonymus, sed proxime apud hunc antecedentia omittit, nihilque aliud suggerit, ex quo synodi illius epocham certo definias; at cum hæc ex solo anonymo sat certo jam definita sit, ad aliud progredior.

[227] [probabile est hanc eamdem esse] Quæri hic jam potest, an memorata illa ab anonymo synodus eadem sit cum synodo, in qua Chramlinum Ebredunensem episcopum sede sua depositum fuisse, indicat diploma, quod Mabillonius libro sexto de Re diplomatica pag. 469 & 470 recenset, quodque Theodoricus III Francorum rex anno quinto regni sui, medio mense Septembri de præfato Chramlino emisit. Sententia, quæ synodum anonymi eamdem facit cum synodo, in qua Chramlinus fuit depositus, idcirco potest pro probabili haberi, quod certo non constet, binis illis synodis epochas esse diversas, & quatuor interim characteres præcipui, quibus anonymus synodum suam distinguit, etiam in prædicto Theodorici diplomate attribuantur synodo, in qua Chramlinus de gradu fuit dejectus. Etenim characteres illi quatuor præcipui, quibus anonymus synodum a se memoratam distinguit, in eo unice consistunt, quod synodo multi interfuerint episcopi, quod quidam ex iis fuerint puniti, quod illa a Theodorico convocata, celebrataque sit in villa quadam regia; ii ipsi autem characteres etiam synodo, in qua Chramlinus fuit depositus, a Theodorico in laudato diplomate assignantur. Ut id manifestum fiat, tam anonymi quam diplomatis verba huc facientia hic describo. Anonymi num. 44 & 45 hæc sunt: Eodem tempore vir gloriosus Theodericus rex & idem Ebroïnus SYNODUM CONVOCAVERUNT, & AD QUAMDAM VILLAM REGIAM VENIENTES, MULTAM EPISCOPORUM TURBAM ADESSE FECERUNT; ibique inter ceteros Deddo (qui sanctum virum Leodegarium cum Waimiro expulit de episcopatu, & pœnæ tradidit) condemnatus ab ipsa synodo pœnam calvariæ accepit in capite, expulsus & segregatus a sancta congregatione; deinde exilio condemnatus, morteque secuta, pœna capitis digessit *, quidquid doloris * in sancto Viro exercuit. Alii vero episcopi tunc a rege per Hebroïnum IN IPSA SYNODO POENAM SIMILEM SORTITI, PERPETUO EXILIO SUNT DEPORTATI.

[228] Diploma vero sub initium hæc habet: Theudericus rex Francorum, [cum synodo, in qua Chramlinus fuit depositus;] viris inlustrebus Audoberctho & Rocco nostris patriciis, ac omnebus ducis seu comitebus, vel actoribus publicis. Dum et episcopos de rigna nostra, tam de Niuster, quam et de Burgundia, pro statu Ecclesiæ vel confirmacione pacis ad nostro palatio Marlaco villa jussemus advenire; & aliqui ex ipsis, qui in fidelitate nostra fuerant inventi, PER EORUM CANNONIS FUERANT JUDECATI; inter ipsos adfuit Chramlinus filius Miecio quondam, qui episcopatum Æbreduna civitate habuit, inventum est, quod sua præsumtione, vel per falsa carta, seu per revellationis * audacia, sed non per nostra ordenacione ipsum æpiscopatum reciperat; etiam nec sicut eorum cannonis continent, ad ipsum benedicendum sollemniter episcopi non adfuerunt. Unde Genesio, Chadune, Blidramno, Landoberctho & Ternisco, qui metropoli esse videntur, vel reliqui quamplures episcopi ipsus judicantis, in nostri præsentia fuit conscissus, adque de supradicto episcopato rejectus. Tale est diplomatis a Theodorico dati initium, in quo sane per verba, quæ majoris formæ litteris hic expressa sunt, etiam synodo, in qua Chramlinus fuit depositus, eos ipsos quatuor characteres supra recensitos attribuit, quibus anonymus per verba, quæ majoribus litteris in ejus textu num. præcedenti recitato pariter exprimuntur, synodum a se memoratam distinguit, ac proin probabile est hanc ab illa non esse diversam.

[229] Ast, inquies, si synodus, in qua Chramlinus fuit depositus, [non tamen id certum fit] eadem sit cum synodo anonymi, consequens est, illam, cum hæc, ut ex jam dictis liquet, anno 678 celebrata sit, ad eumdem annum 678 esse referendam; ac proin etiam ad annum illum referendum esse Theodoricianum de Chramlino diploma, in quo eadem illa synodus memoratur; unde ulterius consequitur, ut penitus ruat præcipuum Pagii argumentum num. 119 & 120 pro morte Childerici II Francorum regis anno 673 innectenda propositum, quod illam mortis Childerici epocham non probat, nisi Theodorici de Chramlino diploma seu placitum anno 677 statuatur emissum. Si enim id anno 678 affigendum sit, computati ab anno illo ordine retrogrado anni quinque incompleti, quibus Theodoricum in jam sæpe dicti diplomatis subscriptione, cum id ederet, Neustriæ & Burgundiæ regnum tenuisse innuitur, non necessario perducunt ad annum 673, quo per consequens Theodoricum in Neustria & Burgundia regnare incepisse, minime probabit in hypothesi facta Pagii argumentum, ac proin nec probabit, Childericum, proximum Theodorici decessorem, anno illo regnare desiisse seu e vivis excessisse. Fateor, rueret penitus præfatum Pagii argumentum, si certum foret, synodum ab anonymo memoratam eamdem esse cum synodo, in qua Chramlinus fuit depositus, ac proin hanc anno 678 esse celebratam. Verum id non certum, sed probabile tantum est, ut num. præcedenti asserui, ac proin Pagii argumento manet vis sua, eoque saltem est probabile, Childericum II Francorum regem proxime ante annum 674 seu anno 673 obiisse, licet interim, ut num. 119 etiam monui, tale illud non sit, ut nulla ratione possit dilui. Porro advertat hic studiosus lector, non parum referre, certumne sit, an tantum probabile, Theodoricianum de Chramlino diploma anno 678 esse conditum. Si enim id anno 678 certo sit conditum, consequens est, ut Dagobertus II Austrasiæ rex anno illo post XXV Martii adhuc in vivis fuerit superstes, cum illud, hoc vivente principe, datum sit, idque medio mense Septembri, ut in subscriptione notatur: Datum medio mense September, annum V rigni nostri, Marlaco in Dei nomine feliciter.

[230] [vel ex Sigeberto, vel ex eo, quod alioquin duæ synodi] Quod si autem Dagobertus II anno 678 post XXV Martii adhuc in vivis fuerit superstes, prorsus convellitur, quod in chronologia non parvi momenti est, Pagii opinio, qua hic mortem Dagoberti II anno 678 usque ad XXV Martii nondum provecto illigat, confirmaturque contra non parum rerum ad Dagobertum II spectantium chronotaxis, secundum quam mors ejus usque ad annum 680 ab Henschenio nostro in Exegesi Præliminari ad tom. 3 Aprilis, atque ab aliis multis hodieque differtur; ac proin erit fortasse ex his non nemo, qui, ut chronotaxi illi qualecumque pondus accedat, probabile non esse contendat, synodum anonymi nostri diversam esse a synodo, in qua Chramlinus fuit depositus. Primo quidem, quia Sigebertus Gemblacensis in Chronico meminit tantum unius synodi a Theodorico III Francorum rege Ebroïni consilio convocatæ; deinde vero, quia parum verisimile apparet, tempore non multum diverso, anno scilicet 677 & 678, duas synodos diversas celebratas fuisse, in quibus ambabus varii episcopi de gradu fuerint dejecti. Quod ad primum spectat, respondeo, Sigebertum Gemblacensem non tradere nisi rerum Theodorici ætate gestarum epitomen, ac proin multas silentio involvere, ut mirum videri non debeat, quod unius tantum synodi tunc convocatæ meminerit, etsi interim duæ forsan fuerint celebratæ. Adde, hunc scriptorem, utpote anno 1113 vita functum, seculis circiter quatuor post Theodoricum florere incepisse, ac proin facile fieri potuisse, ut unius tantum synodi a rege illo convocatæ habuerit notitiam, licet interim hic forte duas diversas convocarit. Quod vero ad secundum pertinet, parum scilicet verisimile apparere, duas synodos diversas, tempore etiam non multum diverso, fuisse celebratas, in iisque ambabus varios episcopos de gradu fuisse dejectos. Respondeo, posse id forsan parum verisimile apparere, si Ebroïni mores non attendantur, non item, si hi attendantur. Etenim hic præcipiti quadam ira abreptus plus vice simplici in episcopos sæviisse noscitur, ac proin vero absimile non est, eum plus semel etiam antistitum plurium conventum seu synodum, idque intra breve temporis spatium, celebrari curasse, ut ab iis fraude & dolo circumventis propere multari faceret varios primariæ notæ sacerdotes, quos non simul, sed per vices habebat exosos.

[231] Certe id Mabillonio vero absimile visum non est; [similes brevi tempore fuerint celebratæ,] licet enim tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 541 affirmet, Leodegario episcopalem dignitatem abrogatam fuisse in eadem synodo, in qua Chramlinus & quidam alii episcopi secundum canones, ut innuit Theodorici diploma, fuere judicati, illam nihilominus ac proin etiam hanc distinguit a synodo per anonymum memorata, in qua pariter quidam episcopi fuere judicati, varieque multati. Etenim in hac, teste eodem anonymo, Diddo Cabilonensis quondam episcopus propudiose fuit exauctoratus; asserit autem laudatus Mabillonius eodem tomo pagina proxime citatam præcedenti, hunc non in eadem synodo, in qua Leodegarius, sed in alia ignominiam illam subiisse. En ejus verba: Aderant, inquit, in palatio plurimi de more episcopi, quibus in unum convenire, & de Leodegarii causa sententiam ferre mandatum est. Productus in medium Vir sanctus, postquam seorsim regi multa futura prædixisset, tamquam reu s in ordinem redactus est: ejus tunica sacerdotali a capite conscissa, qui ritus exauctorandorum episcoporum erat, ut in causa Prætextati Rotomagensis factum, Gregorius Turonicus refert. Alio modo Dido pseudepiscopus paullo ante Leodegarium, itidem in alia synodo episcoporum, e sancta congregatione expulsus fuerat, capite penitus decalvato, ut in eo coronæ sacerdotalis insigne omnino abraderetur. Qualem pœnam monacho, infandi criminis reo, Fructuosus episcopus in regula prima decernit. Ex quibus sane manifeste intelligitur Mabillonius synodum ab anonymo memoratam distinguere a synodo, in qua, ut putat, Leodegario ac Chramlino sacerdotalis dignitas fuit abrogata, ac proin velle duas synodos diversas, in quibus ambabus varii episcopi fuere depositi, celebratas fuisse, idque, ut verba proxime recitata innuunt, intra breve temporis spatium, ut per consequens id auctori illi vero absimile visum non fuerit, proindeque nec nobis videri debeat, cum nulla ad id ratio convincens adigat, imo potius ad contrarium non inepta possit impellere.

[232] Etenim duæ synodi, altera a Theodorico rege in diplomate de Chramlino, [cum tunc in Francia frequentes essent generales regni conventus,] altera ab anonymo nostro memorata, regni forte comitia seu conventus generales fuerunt, ad quos non tantum episcopi, sed & optimates a rege convocati solebant confluere. Conventus autem hujusmodi seu comitia frequenter olim a Francis celebrabantur. Liquet id ex concilio Suessionensi anni 744, quod hujusmodi etiam conventus fuit. Etenim canone illius secundo (vide Sirmondum tom. 1 antiquorum Galliæ Conciliorum pag. 544) ita sancitur: Cum consensu episcoporum, sive sacerdotum, seu servorum Dei & optimatum meorum consilio decrevimus, ut annis singulis synodum renovare debeamus, qualiter populus Christianus ad salutem animarum pervenire possit. Canonem hunc parte 2, lib. 3, cap. 47 de Veteri & Nova Ecclesiæ Disciplina etiam profert Thomassinus, moxque subdit: Hi conventus, qui regnante Clodovæi prosapia frequenter habebantur, non quolibet tamen anno; ea pessum eunte & concidente, cœperunt annis singulis haberi; sub Caroli Magni stirpe bis anno quolibet adgregari cœpti sunt, instar regni comitiorum, conveniente in ea clero & nobilium ordine. Quod si ergo hi conventus sub Carolo Magno bis, sub Pipino semel quotannis haberi soluerint, frequentesque etiam, regnante Chlodovei prosapia, exstiterint, certe vero absimile videri non debet, duos hujusmodi conventus, anni tantum spatio invicem sejunctos, sub Theodorico III Francorum rege Chlodovei prosapia oriundo habitos fuisse, si præsertim id ex re sua judicaverit Ebroïnus, uti illum verosimiliter judicasse jam innuimus, ut episcopos, quos vel habuerat semper exosos, vel sibi quidem antea amicos, aut certe non adversos, lapsu vero temporis alios post alios factos invisos, conciliorum illorum seu conventuum opportunitate perderet, sicque interim famæ suæ utcumque consuleret.

[233] [hæque verosimiliter exstiterint conventus hujusmodi,] Et vero synodum, in qua Chramlinus fuit depositus, generalem regni conventum fuisse, colligi posse videtur ex ipso jam sæpe memorato Theodorici de Chramlino diplomate, quod de synodo illa agit. Etenim in eo dicit Theodoricus: Dum & episcopos de rigna nostra, tam de Niuster, quam de Burgundia pro statu Æcclesiæ vel confirmacione pacis ad nostro palatio Marlaco villa jussemus advenire. Quibus ex verbis liquet, synodum, de qua agitur, pro confirmacione pacis, inter Theodoricum III scilicet & Dagobertum II sancitæ, fuisse celebratam. Quare, cum pacis confirmatio non minus regni optimates, quam episcopos tangeret, verosimile est, non tantum hos, sed etiam illos ei interfuisse, ut adeo generalis regni conventus verosimiliter exstiterit. Ad hæc Theodoricus in præfato diplomate etiam sic ait: Ideo nus una cum consilio suprascriptorum ponteficum vel procerum nostrorum complacuit, quatenus dum secundum cannonis in ipso senodale consilium fuerat (Chramlinus) degradatus, res suas proprias pertractavemus, pro mercidis causa, perdere non debirit. Quibus verbis innui videtur, cum episcopis etiam regni optimates seu proceres synodo, de qua agitur, interfuisse, ut proinde hæc & ex hoc capite generalis regni conventus fuisse videatur. Quod autem pertinet ad synodum ab Ursino & anonymo memoratam, hanc quoque generalem regni conventum fuisse, probabile saltem, quantum opinor, ex infra dicendis evadet. Neque est, quod dicas, episcoporum conventum, de quo anonymus in Vita Sancti nostri, & Theodoricus in diplomate sæpissime memorato agunt, ab hoc senodale consilium, ab illo synodum vocari, hasque nomenclaturas comitiis seu generalibus regni conventibus non competere. Etenim comitia seu generales regni conventus indiscriminatim nunc synodos, aut synodales conventus, nunc synodalia concilia aut etiam consilia in antiquis monumentis nominari invenio.

[234] [qui in antiquis monumentis,] Rem sic ostendo. Concilium Liptinense primum, ut Thomassinus in Veteri & Nova Ecclesiæ Disciplina tom. 2, lib. 3, cap. 47 num. 2 recte asserit, certissime conventibus, seu comitiis generalibus accensendum est, & tamen in ipsa Præfatione, quam apud Sirmondum tom. 1 antiquorum Galliæ Conciliorum pag. 537 præfert, synodus & concilium vocatur a Carolomanno duce & principe Francorum, qui illud, ut ex eadem Præfatione intelligitur, anno 742 convocavit. Item anno 743 rursus alia apud Liptinas synodus celebrata fuit. Hujus primus canon apud laudatum Sirmondum Opere & tom. citatis pag. 540 sic incipit: Modo autem in hoc synodali conventu, qui congregatus est ad Kalendas Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei, & comites & præfecti, prioris synodi decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle & observare promiserunt. Fuit ergo illa synodus, ut ex verbis canonis recitatis liquet, non solum ex episcopis, sed & ex regni optimatibus composita, ac proin conventus regni generalis, vocaturque nihilominus synodalis conventus. In Annalibus Bertinianis apud Chesnium tom. 3 Scriptorum Francorum conventus regni generales seu publicos nomine etiam synodi insignitos pluribus locis invenio, atque in primis quidem ad annum 767 & 773. Priori enim loco hæc habentur: Ibi (in Aquitania) synodum fecit (Pippinus rex) cum omnibus Francis solito more in campo. Posteriori vero illa: Tunc synodum rex Carolus (Magnus scilicet) tenuit generaliter cum Francis apud Jenuam civitatem, ibique exercitum dividens, perrexit ipse per montem Cenisium. Ex quibus omnibus perspicuum fit, generales regni conventus in antiquis Monumentis etiam synodi, aliamve affinem appellationem sortiri.

[235] Quod si opponas, utrumque Liptinense concilium & Annales Francorum Bertinianos monumenta esse seculo VII posteriora, [etiam seculi VII] ac proin, licet in iis comitia seu conventus generales nomine synodi aut synodalis concilii veniant, consequens non esse, ut id pariter fiat in monumentis vel seculo VII anterioribus, vel ipsiusmet tantum seculi VII. Respondeo, id quidem inde non certo consequi, at verisimile saltem fieri. Ut autem fiat certum aut saltem multo verosimilius, lubet hic etiam in subsidium vocare edictum de synodo quinta Parisiensi a Clothario II Francorum rege seculo VII editum. Recenset illud Sirmondus tom. 1 Antiquorum Galliæ Conciliorum pag. 474 & duabus sequentibus, ubi sub finem ita loquitur Clotharius: Quicumque vero hanc deliberationem, id est, constitutionem, quam cum pontificibus, vel tam magnis viris optimatibus, aut fidelibus nostris in synodali concilio instituimus, temerare præsumpserit, in ipsum capitali sententia judicetur, qualiter alii non debeant similia perpetrare. Quibus verbis, cum constitutio, de qua Clothario sermo est, non solum cum episcopis, sed etiam cum optimatibus instituta memoretur, designari haud dubie vides constitutionem editam in comitiis regni seu generali episcoporum & optimatum conventu, huncque a Clothario synodale concilium nuncupari. Ad hæc præfato edicto hic titulus præfigitur: Edictum vel constitutio inclyti principis Chlotacharii regis super omnem plebem in conventu episcoporum in synodo Parisius adunata, sub die quinto decimo Kal. Novembris, anno XXXI suprascripti regis imperii. Quibus verbis distingui videtur inter episcoporum conventum & synodum, atque adeo per synodum verosimiliter intelligitur non solum episcoporum, sed etiam optimatum conventus. Quapropter, nisi forte, quod tamen non apparet, prædictus titulus Clotharii constitutioni a posterioris seculi scriptore fuerit adjectus, perspicuum fit, in monumento seculi VII conventum regni generalem synodi etiam nomine venire, ut adeo conventus regni generales indiscriminatim synodalia concilia, & synodi seculo etiam VII verosimiliter fuerint nuncupati.

[236] [synodi nuncupantur. Leodegarius ad aulam] Porro laudatus Thomassinus tom. & lib. ejusdem Operis citatis causam etiam insinuat, ob quam generales illi conventus synodorum etiam seu synodalium conciliorum nomine venerint. Generales, inquit ante capitis 47 initium, hi conventus in duos singuli secabantur rursus conventus, quorum in uno episcopi proceresque de regni rebus, jubente rege, tractabant, in altero soli episcopi spirituales versabant causas. Tum, nonnullis præmissis, cap. citato sic scribit: Horum duorum conventuum, in quos secabantur conventus generales, prior placitum dicebatur, posterior synodus; cumque eodem loco, & tempore haberentur, iisdemque constarent episcopis minus illos plerique historici discrevere, promiscue permixtis & nominibus & conventibus. Quibus verbis innuitur, binos illos conventus, in quos conventus generales secabantur, indiscriminatim seu promiscue nunc placiti, nunc synodi aut etiam synodalis concilii nomine apud historicos venire, idque quia ambo in eodem loco, id est, ut puto, in eadem urbe vel palatio, & tempore, id est, ut apparet, eodem mense vel anno habebantur, iisdemque constabant episcopis. Hæc, quæ de singulorum conventuum generalium in duos alios sectione, deque eorum nomenclatura, ex Thomassino hic dicta sunt, difficultati, ut ex dicendis patescet, non parvæ enodandæ mox servient, ac proin fusius tractanda fuere. Ceterum cum satis superque ex jam dictis liqueat, synodorum seu synodalium conciliorum nomine apud historicos, & in antiquis monumentis venire comitia seu conventus regni generales, sitque vero non absimile, duos hujusmodi conventus, tempore non multum diverso, anno scilicet 677 & 678 a Theodorico rege Ebroïni consilio fuisse celebratos, consequens est, ut sit pariter vero non absimile, synodum anonymi & synodum, cujus Theodoricus in diplomate de Chramlino meminit, tempore non multum diverso, alteram nempe anno 677, alteram anno 678, fuisse celebratas, ut proin nihil sit, ex quo certum fiat, synodum anonymi diversam non esse a synodo, in qua Chramlinus fuit depositus.

[237] [arcessitur, ut in synodo memorata deponatur; at an huic] Utut sit, certum interim est, Leodegarium, quod propius huc spectat, ad aulam iterum Ebroïni impulsu arcessitum, ibique, cum synodus ab anonymo & Ursino memorata celebraretur, ignominiose habitum fuisse. Primum aperte docet anonymus his verbis: Adhuc enim, ait num. 45, vir Dei Leodegarius in eodem (Fiscamnensi scilicet) monasterio sanctimonialium, in quo ad custodiendum positus fuerat, commorabatur. Igitur ad beati Martyris fabricandam coronam artifex versutus ex illis Hebroïnus tyrannus superfuit unus, qui ea, quæ passionis ejus gloriæ supererant, adimplere deberet. Ita enim antiquus serpens invidus, moleste ferens, se ab eodem loco (Fiscamno verosimiliter) ejus orationibus fuisse expulsum, stimulare rursus cœpit Hebroïnum; atque reduci eum (Leodegarium) præcepit (Ebroïnus nempe) ad palatium, ut in episcoporum concilio ejus disrumperet vestimentum, quatenus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non præsumeret Sacrificium. Tum enim, inquit Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 313, episcopo, discissa tunica, a collegis Sacrificii oblatio interdicebatur, cui Sanctus noster in monasterio Fiscamnensi, ut ante docuimus, quotidie vacabat. Ursinus non aperte prodit, Leodegarium ad aulam, cum synodus a Theodorico convocata celebraretur, fuisse arcessitum; sed id ipsum satis declarat, dum num. 19 ait, sanctum Antistitem vocatum fuisse ad synodum, quæ Theodorici jussu convenerat ad villam quamdam regiam; quo Theodoricus ipse & Ebroïnus sese contulerant, ut adeo tunc ibidem aula indubie exstiterit, certumque fiat tam ex Ursino quam anonymo, Leodegarium ad aulam, cum synodus, quam hi memorant, celebraretur, fuisse arcessitum. Verum hic ingens occurrit difficultas. Oritur hæc ex anonymi nostri verbis proxime recitatis, & ex iis, quæ his, nulla alia voce interposita, num. 46 subjungit.

[238] En illa: Ubi, inquit, cum deductus fuisset (Leodegarius) ad medium, [interfuit? Difficultas circa id ex anonymo nostro] inquisierunt ab eo verbum, ut de Hilderici morte fuisse confiteretur se socium *. Cognoscens igitur, per diabolicum commentum rursum sibi imminere conflictum, ut de humano se non excusaret delicto, ita de hoc facinore nullatenus * fuisse se conscium, sed Deum potius, quam homines hoc scire, professus est. Tunc & ipsum ad eamdem synodum accersierunt, non tamen intra concilium confirmant fuisse, sed seorsum rex & Hebroïnus * cum eo collationem fecisse dicuntur, in qua eis multa prædixisse fertur futura, quæ evenisse manifesta convincitur. Et cum diu flagitantes ei aliud non valuissent elicere, ejus tunicam consciderunt a capite, eumque Rodoberto * cuidam viro, qui tunc comes erat palatii, jussit tyrannus impius Hebroïnus * tradere *, & præsentem vitam in gladii percussione auferre. Hactenus anonymus, cujus sane verba non parvam difficultatem creant. Cum enim hic scriptor sub finem verborum, quæ num. præcedenti ex illo recitavi, dicat Leodegarium jussu Ebroïni reductum fuisse ad palatium, ut in episcoporum concilio ejus disrumperet vestimentum, quatenus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non præsumeret Sacrificium, proximeque subjungat, ubi, cum deductus fuisset (Leodegarius scilicet) ad medium, inquisierunt ab eo verbum, ut de Hilderici morte fuisse confiteretur se socium *, insinuare videtur, Leodegarium fuisse in concilio seu synodo, cum inquisierunt ab eo verbum, ut de Hilderici morte fuisse confiteretur se socium, id est, cum petierunt ab eo, an necis Childerico illatæ conscius fuisset. Porro cum idem anonymus, ubi Leodegarium criminis illius reum se negasse asseruit, mox subdat: Tunc & ipsum (Leodegarium) ad eamdem synodum accersierunt, innuere videtur, sanctum Antistitem, dum prædictam interrogationem subiit, in concilio seu synodo non fuisse, ac proin, cum fieri non possit, ut Leodegarius tunc fuerit, & non fuerit in concilio seu synodo, secum ipsemet pugnare videtur hic scriptor, difficileque dictu est, qui certo exponi debeat, aut intelligi.

[239] Sirmondus, qui synodum illam ex anonymo tom. 1 Antiquorum Galliæ Conciliorum pag. 510 recenset, [orta, quam vitare nisus videtur Sirmondus,] difficultatem hanc advertit, hincque verosimiliter textum, quo Leodegarii ad aulam accessum, adjunctaque eum comitata anonymus exponit, non integrum, sed ex parte tantum, monito tamen lectore, in Opus suum intulit. Quippe hic scriptor post verba, quibus anonymus narrat, Leodegarium jussu Ebroïni ad palatium fuisse reductum, ut in episcoporum concilio ejus disrumperet vestimentum, quatenus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non præsumeret Sacrificium, sequentia proxime locavit: Tunc ergo ipsum (Leodegarium) ad eamdem synodum accersierunt, ante quæ tamen apud anonymum hæc leguntur: Ubi cum deductus fuisset, inquisierunt ab eo verbum &c. Nemo autem non videt, difficultatem omnem, verbis his a textu anonymi resectis, evanescere, ut solo illius vitandæ intuitu a Sirmondo videantur resecta, atque adeo hic eamdem adverterit, solvere tamen vel non potuerit vel certe id facere non studuerit. Porro licet laudatus Sirmondus anonymi nostri textum modo jam exposito parum apte truncarit, nihil tamen loco citato scribit, quod non sit exactæ veritati conforme. Tantummodo enim quantum ad præsens institutum ait, doceri ab anonymo, Leodegarium, tametsi ad synodum accitus fuerat, ut a synodo damnaretur, synodum tamen ingressum non fuisse, sed seorsim a rege auditum, mortique addictum, quod nec cum anonymo nostro, nec cum Ursino pugnat, uti amplius patescet ex dicendis, cum de difficultate tractari jam cœpta plura protulero.

[240] [nec sat feliciter solvisse Valesius & Mabillonius,] Hanc etiam adverterunt Valesius & Mabillonius, suntque idcirco, ut apparet, solvere etiam utcumque conati; hic quidem tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 540, ille vero tom. 3 Rerum Francicarum pag. 313. Hunc in finem locis citatis anonymi verba, quibus innui videtur, Leodegarium, cum de nece Childerici interrogatus fuit, concilio seu synodo a Theodorico convocatæ interfuisse, ita interpretati sunt, ut significent, sanctum Antistitem, cum primum ad aulam reductus est, non in medio episcoporum concilio, sed in medio palatio, ubi concilium congregatum erat, comparuisse, ibique ab Ebroïno & Theodorico de nece Childerici interrogatum fuisse. Verum posterioris hujus adjuncti ne verbo quidem meminit Ursinus; quod autem ad anonymum pertinet, ait quidem is, Theodoricum & Ebroïnum de nece Childerici Leodegarium interrogasse, imo & ursisse, ut necis illius conscium sese fuisse, fateretur, at non asserit id accidisse, ut primum Sanctus ad palatium sive aulam reductus est. Accedit, quod non facile, ut apparet, Valesii & Mabillonii interpretationem patiantur anonymi verba, quibus, ut dixi, innui videtur, Leodegarium, cum ad aulam primo reductus de nece Childerici interrogatus fuit, concilio seu synodo a Theodorico indictæ interfuisse. Verba illa, ut res fiat clarior, hic iterum repeto. Reduci eum (Leodegarium) præcepit (Ebroïnus) ad palatium, ut in episcoporum concilio ejus disrumperet vestimentum, quatenus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non præsumeret Sacrificium. Ubi, cum deductus fuisset ad medium, inquisierunt ab eo verbum, ut de Hilderici morte fuisse confiteretur se socium *. Quæ sane, ut mihi quidem apparet, in sensu obvio accepta ita nequeunt exponi, ut significent Leodegarium, cum primo ad aulam reductus est, de nece Childerici ab Ebroïno & rege interrogatum fuisse. Etenim præteritum plurale inquisierunt in sensu obvio referendum videtur ad episcopos, ac proin verbis recitatis significatur, hos præfatam interrogationem fecisse, idque in medio concilio, ut adeo anonymi verba mox iterum hic repetita non facile patiantur Valesii & Mabillonii interpretationem, hique proinde via, quam ineunt, difficultatem num. 238 propositam non sat feliciter solvant. Ostendo nunc, qua ratione hæc, ut mihi quidem apparet, certius solvi queat, sive quomodo inter se componi possint duo hæc in speciem pugnantia asserta: Leodegarius fuit, & Leodegarius non fuit in concilio seu synodo, quando in aulam primo reductus de nece Childerico illata interrogatus fuit.

[241] In memoriam hic revocanda sunt, quæ jam hoc § de comitiis seu conventibus regni generalibus olim habitis, [facile solvitur ex eo, quod synodus illa, ut verisimile] eorumque nomenclatura disseruimus; primo scilicet conventus illos singulos in duos alios secari soluisse, quorum alter erat episcoporum tantum, sive in quo soli episcopi res pure spirituales, aliasve ad forum suum ex consuetudine spectantes versabant, alter episcoporum simul & optimatum, sive in quo episcopi simul proceresque de regni rebus, jubente rege, tractabant; deinde vero conventus illos omnes, generales juxta ac alios, in quos ii secabantur, apud antiquos scriptores indiscriminatim nomine synodi, & synodalis concilii seu consilii venisse. Hisce prænotatis, nullo negotio inter se componi queunt, quæ in speciem pugnantia anonymus num. 45 & 46 insinuat. Dum enim ibidem innuit, fuisse & non fuisse in concilio seu synodo Leodegarium, cum circa necem Childerici interrogaretur, intelligendus est de duplici ejusdem synodi conventu seu consessu, ita ut synodus, de qua agit, conventus regni generalis exstiterit, in duos alios conventus seu consessus mox designatos distinctus, quorum uni, nempe episcoporum, interfuerit, alteri vero, nempe episcoporum simul & optimatum, non interfuerit sanctus Antistes. Liquet id ex ipsomet anonymo dum num. 45 synodum seu concilium, cui, ut num. 238 docuimus, Sanctum nostrum interfuisse innuit, cum addito vocat episcoporum concilium; synodum vero seu concilium, cui, ut ibidem etiam docuimus, eumdem Sanctum nostrum non interfuisse insinuat, simpliciter sine addito synodum appellat, ut adeo hic scriptor in duos conventus seu consessus diversos, quorum unum episcoporum concilium, alterum simpliciter synodum nominat, synodum a se memoratam distinguat, hæcque per consequens conventus regni generalis exstiterit. Id ipsum etiam colligi posse videtur ex eodem anonymo dum num. 44 sic scribit: Eodem tempore vir gloriosus Theodoricus rex & idem Hebroïnus synodum convocaverunt, & ad quamdam villam regiam venientes, multam episcoporum turbam adesse fecerunt. His enim verbis inter synodi, ut apparet, & episcoporum convocationem distinguit, ac proin significare videtur, non tantum episcoporum, sed & optimatum regni conventum ad villam quamdam regiam Theodorici & Ebroïni jussu fuisse convocatum. Ab hac opinione alieni non videntur Galliæ Christianæ auctæ Scriptores. Etenim tom. 4 col. 354 hæc habent: Rex & Ebroïnus eum (Leodegarium) in palatium, ubi tunc (anno 678) magnatum & episcoporum conventus agebatur, sisti jubent.

[242] Ast erit fortasse non nemo, qui opponat ab anonymo nostro synodum, [apparet, conventus regni generalis exstiterit.] cui Leodegarium, cum de nece Childerici interrogaretur, non interfuisse innuit, vocitari eamdem synodum, proindeque per hanc ab illo designari episcoporum concilium, cui sanctum Antistitem, cum de nece Childerici interrogaretur, interfuisse, paulo ante innuerat, ut adeo via num. præcedenti exposita componi inter se nequeant, quæ biographus ille de Leodegarii, cum de nece Childerici interrogaretur, præsentia & non præsentia in concilio seu synodo insinuat. Fateor, res ita habet, si anonymus per eamdem synodum, ad quam Leodegarium, cum crimen sibi objectum negasset, arcessitum fuisse scribit, necessario debeat intelligere episcoporum concilium, cujus paulo ante meminerat. Verum qua ratione tandem id sat certo poterit probari? Quid ni per synodum illam, quam ratione synodi ante a se memoratæ eamdem vocat, intelligere possit synodum, cujus ante convocationem nonnullaque adjuncta commemorat? Certe anonymus episcoporum conventum, cui Leodegarium interfuisse innuit, vocat concilium, ac proin, dum paulo post scribit, sanctum Antistitem ad eamdem synodum arcessitum fuisse, per has voces eamdem synodum non intelligit, ut mihi quidem apparet, episcoporum conventum, quem paulo ante concilium nominavit, sed conventum, quem paulo superius non concilium, sed synodum vocavit, quemque ego generalem regni conventum fuisse existimo. Utut sit, si anonymi verba num. 240 iterum repetita in sensu magis obvio accipiantur, ita ut significent Leodegarium, cum sub initium sui ad palatium adventus de Childerici nece interrogaretur, in concilio seu synodo fuisse, alia certe præter jam expositam ratio non suppetit, qua, quæ in speciem pugnantia tum scribit anonymus, inter se concilientur; quod tamen, fieri necesse est, cum hic scriptor pro gravi auctore ab omnibus passim eruditis merito gravi auctore ab omnibus passim eruditis merito habeatur, putandumque proinde non sit, eum tam parum sibi constitisse, ut verbis proxime invicem sequentibus duo pugnantia litteris mandarit. Dispiciat nunc studiosus lector, quid hic velit statuere, ego interim pergo ad reliqua, quæ Leodegario in aula, ad quam arcessitus fuerat, contigere.

[243] [Sanctus. conscisa ipsi non in synodo,] Dubium non est, quin ibidem sanctus Antistes de gradu, conscissa tunica, fuerit dejectus. Ita enim testatur anonymus num. 46. Verum uti mox examinandum fuit, an Leodegarius fuerit in synodo ab anonymo memorata, dum de nece Childerici interrogatus fuit, ita hic, quod minus est difficile, examinari jam debet, an sanctus Præsul in eadem synodo exstiterit, dum tunica ipsi fuit conscissa. Mabillonius, dum tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 540 præsentem materiam pertractat, affirmantem opinionem amplectitur. Aderant, inquit loco citato, in palatio (dum illuc advenerat Leodegarius) plurimi de more episcopi, quibus in unum convenire, & de Leodegarii causa sententiam ferre mandatum est. Productus in medium Vir sanctus, postquam seorsim regi multa futura prædixisset, tamquam reus in ordinem redactus est, ejus tunica sacerdotali a capite conscissa. Quibus verbis sane aperte indicat, Leodegarium in episcoporum concilio seu synodo de gradu, conscissa tunica, fuisse dejectum. Ne autem, an hoc recitatis verbis certo innuat, dubitari forte queat, tom. citato pag. 541 insuper ait, Leodegario in episcoporum synodo, quam eamdem facit cum synodo, in qua Chramlinus fuit depositus, sacerdotalem dignitatem fuisse abrogatam. Verum illud tam anonymo quam Ursino manifestissime repugnat. Etenim anonymus verbis num. 238 jam recitatis deserte affirmat, Leodegarium in synodo non fuisse, dum ipsi sacerdotalis tunica fuit conscissa. Quod vero ad Ursinum pertinet, is nullam faciens tunicæ Leodegario conscissæ mentionem, diserte pariter affirmat, sanctum Antistitem in concilio seu synodo, ad quam fuerat arcessitus, omnino non fuisse, ut Mabillonius Ursino & anonymo indubie adversetur, perperamque proinde affirmet, Leodegarium in episcoporum concilio seu synodo, conscissa sacerdotali tunica, in ordinem fuisse redactum seu de gradu fuisse dejectum.

[244] Verum, inquies, si non in synodo seu concilio, ubi ergo & a quibus Leodegarius, [sed seorsum a quibusdam episcopis tunica,] conscissa tunica, episcopali dignitate est privatus? Primum, ut jam monui, docemur ab anonymo num. 46; ibi enim ab illo dicitur Leodegarius, cum ei tunica conscissa fuit, non fuisse in synodo seu concilio, sed seorsum cum rege & Ebroïno sermonem habuisse, eisque multa futura, quæ postea evenerunt, prædixisse, ut proinde juxta scriptorem illum tunc sanctus Antistes, licet non in eodem conclavi, in quo synodus, in eadem tamen exstiterit villa regia, ad quam Theodoricus episcopos & regni optimates, ipsumque etiam Leodegarium ad se evocarat. Quod vero ad secundum pertinet, a quibus scilicet Leodegarius, conscissa tunica, episcopali dignitate fuerit privatus, putat Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 314 id ab episcopis in Ebroïni gratiam factum esse, quod sane, ut mihi quidem apparet, verosimile est. Episcoporum enim erat episcopum, si quando id justa gravisque ratio exigeret, de gradu dejicere. Episcopi autem, qui Sancto nostro tunicam conscidere, tales verosimiliter fuerint, quos prævie Ebroïnus sciebat vel metu vel principibus placendi adulandique studio Collegam suum, licet insontem, damnaturos, quosque idcirco forte ad locum a synodi consessu separatum evocarit, ut ibidem ab iis Leodegario tunicam conscindendam curaret, quod ante in episcoporum concilio, cui Sanctus fuerat præsentatus, factum non fuisse dolebat, quodque a plena synodo factum iri multo minus sperabat, quod in ea verosimiliter essent non solum aliquot episcopi, sed etiam optimates, qui Leodegarii innocentiam vitæque sanctitatem habebant perspectam, quique proinde lapidem omnem moturi essent, quo propudiosam injustamque sancti Præsulis depositionem impedirent.

[245] Tali arte usum esse Ebroïnum, ut sanctum Leodegarium exauctoraret, [Chrodoberto traditur post occidendus.] suspicari fas est, tum ex eo, quod contra consuetudinem, non in ipsa synodo, sed in privato secessu Sanctus fuerit episcopali dignitate privatus, tum ex eo, quod vafri & subdoli ingenii vir fuerit Ebroïnus, summoque insuper in Leodegarium odio exarserit, cujus explendi nullam occasionem & modum prætermittebat, cujusque etiam tunc non obscurum specimen dedit. Cum enim, ut jam vidimus, Leodegarius seorsum, id est, in loco diverso a consessu synodi, sermonem cum Theodorico rege & Ebroïno tunc haberet, ipsisque multa futura prædiceret, Ebroïnus sanctum Antistitem libere loquentem non ferens, hac brevi, sed aspera oratione, ut Ursinus num. 19 testatur, in eum est invectus: Multum … tibi verborum sublimitas persuadet loquendo, martyr esse suspicaris, ideo te tam temerarium ostendis. Adhuc multum te dilatas, frustra tale desideras habere præmium: nam ut merueris, ita eris accepturus martyrium. Quibus verbis sane Ebroïnus sui in Leodegarium odii novum tunc documentum præbuit. Subdit deinde idem biographus, paucis minoris momenti interjectis, Ebroïnum viro cuidam Chrodoberto Leodegarium in custodiam tradidisse. Anonymus ab Ursino, nonnihil hic iterum diversus, ait regem (vide verba num. 238 recitata) Ebroïnumque, antequam id fieret, diu multumque variis interrogationibus ursisse Leodegarium, ut necis Childerico illatæ conscium se fuisse, fateretur; cumque ex sancto Antistite præter responsum, quo in episcoporum concilio innocentiam suam contestatus erat, nihil aliud valuissent elicere, hunc tandem, conscissa tunica, Chrodoberto cuidam sive Rodoberto jussu Ebroïni non custodiendum, sed perimendum traditum fuisse. Videtur tamen Chrodobertus, dum ei Leodegarius traditus fuit, in mandatis tantum habuisse, ut Sanctum occideret non statim, sed tunc dumtaxat, cum alterum id faciendi præceptum acciperet. Etenim Leodegarii interficiendi mandatum tunc tandem ab aula advenit, cum jam sanctus Antistes in domo ejusdem Chrodoberti versaretur, uti ipsemet anonymus testatur. Quippe num. 47 sic scribit: Et cum memoratus vir (Chrodobertus) eum (Leodegarium) in domum propriam perduxisset; ita in ejus adventu benedictionem cælestem recepit, ut cum omnes illic habitantes, hoc manifeste cognoscerent, peccata propria confitentes relinquerent *, & certatim ad pœnitentiæ medicamenta confugerent, ac deinde num. 48, paucis interjectis, ait: Tandem pervenit dies muneris, in quo persecutionis ejus (Ledoegarii) jam esset finis. Tunc a palatio sententia mandatur * decreti, Leodegarium diutius vivere non debere.

[Annotata]

* al. exsolvit

* al. doli

* i. e. notat Mabil. in margine rebellionis

* al. conscium

* al. addit. dixit

* al. deest Hebroïnus

* al. Chrodoberto & Roberto

* al. deest Hebroïnus

* al. tradi

* al. conscium

* al. conscium

* al. deest relinquerent

* al. mandata

§ XVI. Sanctus Ebroïni jussu anno 678 occiditur, Sarciniique in Artesia terræ mandatur.

[Leodegarius a Chrodoberto benigne habetur, dumque jam] Leodegarius de gradu jam dejectus, & numquam tamen episcopatu dignior, de sorte sua minime dolebat, sed contra non parum gaudebat, quod futurum conspiceret, ut brevi vexationes omnes & supplicia, quæ Ebroïni jussu passus fuerat, felici tandem morte terminaret. Lætabatur … (inquit anonymus num. 46 in fine) Dei Martyr in omni patientia, quia debitam sibi, remunerante Domino, martyrii sentiebat appropinquare coronam. Sanctus scilicet verosimiliter intellexerat ex Ebroïno & Theodorico, aut etiam ex aliis, futurum brevi, ut de medio tolleretur. Nec id tamen brevi futurum erat, si Chrodoberto, cui in custodiam datus erat, integrum fuisset. Hic enim, teste anonymo num. 48, Leodegarii sermonibus ad Dominum conversus, eum pietatis sensum, cum Sancti occidendi mandatum ex aula paulo post allatum est, jam induerat, ut nequidem necis sancto Antistiti inferendæ spectator esse, sustinuerit. Ad hæc idem Chrodobertus, quod Waimirum & Waningum minus mature fecisse, jam vidimus, benigne, ut apparet, Leodegarium, statim ut hunc in custodiam suam acceperat, tractavit. Cum enim Theodorici & Ebroïni mandato ad domum suam Sanctum deduceret, fessumque ex itinere conspiceret, jussit ei in refectionem sitisque restinctionem potum præberi. Id anonymus num. 47, & Ursinus num. 20 üsdem fere verbis testantur. Accidebat nempe Leodegario, ut quibuscumque ab Ebroïno custodiendus, divexandusque traderetur, iis contra curæ venerationique esset. Hac enim, inquit anonymus num. 48, Deus gratia suum Famulum illustraverat, ut, ubicumque exul fuisset traditus, ut ei inferrentur nequitiæ *, versa vice famulabilem illi omnes impenderent reverentiam. Id locum certissime obtinuit, cum primum Leodegarius Chrodoberto in custodiam datus esset.

[247] Etenim tunc Dominus, quo Leodegario Chrodobertum ejusque servos redderet magis benignos, [ad hujus domum, facto in via miraculo,] manifesto, eoque insigni miraculo Famulum suum honorare est dignatus. Jusserat, ut jam docui, Chrodobertus Leodegario potum dari; verum priusquam famulus, cui id injunctum erat, ad Sanctum veniret, ecce, lux ingens circuli in modum e cælo descendens, super caput ejus resplenduit. Hoc prodigio, quicumque id conspexissent, velut mentis impotes effecti, stupore primum hæsere defixi, deindeque ad se reversi, Leodegarium pro vero Dei servo habuere, ejusque sermonibus inflexi ad Deum sese post convertere, ut proinde tunc superna gratia seu divina benignitate acciderit, sanctum Antistitem cordi venerationique esse iis, quibus ab Ebroïno datus fuerat vexandus. Ursinus num. 20 & anonymus num. 47 rem iterum tam consona relatione exponunt, ut inter se fere etiam verbis tenus consentiant: quo autem ex fonte hic eorum tantus nonnullis in locis consensus ortum habeat, num. 26 hujus Commentarii prævii edocui. Ursini verba huc transcribo. Acceptum, inquit, eum (Leodegarium) cum ad suam domum (Chrodobertus) deduceret, cernens eum ex itinere ac infirmitate defessum, jussit ei dari ad refocillandum potum. Antequam pincerna ei assisteret, lumen magnum, quasi in rotæ circulo e cælo descendens, super caput ejus refulsit. Tunc trementes omnes, qui hoc signum viderunt, Quid est, inquiunt, Domine, quod paret super caput tuum, quasi in circuli modum lumen splendidissimum emissum de cælo? quia nobis numquam simile est visum. Ille protinus * in terra adoravit, dicens: Gratias tibi, omnipotens Deus consolator omnium, refero, qui super Servum tuum ostendere dignatus es tale miraculum. Tunc videntes omnes quasi in excessu mentis positi, tandem quidem resumpti *, simul glorificantes Deum omnipotentem, conversi alter ad alterum, dicebant: Vere hic Homo Dei servus est, & pollicebantur, se ad Deum totis virtutibus * tendere. Ita Ursinus quantum ad præsens institutum.

[248] Quod vero pertinet ad promissionem, quam addit de sua ad Dominum conversione eos fecisse, [perductus, multos ad Deum convertit,] qui miraculum jam memoratum aspexerant, vana sane illa & sine effectu non exstitit. Etenim mox subdit, reipsa deinceps Leodegarii sermonibus ad verum Dei cultum plerosque esse conversos, qui e Chrodoberti famulitio essent, ut proin verosimillime inter conversos illos fuerint, qui dominum suum, cum ex aula Sanctum ad ædes suas deduceret, comitati fuerant, quique adeo cælestis luminis Leodegarium prodigiose tunc illustrantis oculati testes exstiterant. Nec solum ii, sed etiam Chrodoberti conjux, omnesque fere consanguinei cum plurimis aliis ad meliorem frugem ejusdem Leodegarii opera fuere reducti. Tunc, pergit num. 20 Ursinus, deinceps ejus (Leodegarii) prædicationibus pæne omnes parentes *, conjunx ac familiæ domus ipsius (Chrodoberti) converti sunt ad Dei cultum: ac per hoc ejus (Leodegarii) famam audientes per circuitum loci concurrebant ad eum verbum salutiferum audire *. Ille vero non cessabat sua prædicatione cunctos instruere, qualiter ad regna cælorum valerent pervenire. Conversiones illas omnes Sanctus operatus est, cum jam ad domum Chrodoberti esset perductus. Sat clare id verbis recitatis innuere videtur Ursinus, aperteque quantum ad domesticorum Chrodoberti conversionem docet anonymus: Et cum, inquit num. 47 in fine, memoratus vir (Chrodobertus) eum (Leodegarium) in domum propriam perduxisset, ita in ejus adventu benedictionem cælestem recepit, ut, cum omnes illic habitantes hoc manifeste cognoscerent, peccata propria confitentes, relinquerent *, & certatim ad pœnitentiæ medicamenta * confugerent. Quamquam autem anonymus his verbis tantum narret, Chrodoberti domesticos ad meliorem vitam a Leodegario fuisse conversos, cum hic ad illius ædes jam esset perductus, non dubito tamen, quin tunc, ut innuit Ursinus, multi etiam alii fuerint conversi, pluresque convertendi fuissent, si diutius vivere sanctum Antistitem Ebroïni crudelitas sivisset.

[249] [allato ab aula mandato,] Verum, teste Ursino num. 21, non multo elapso tempore, postquam Leodegarius in Chrodoberti custodiam traditus fuisset, trucidandi sancti Antistitis mandatum ex aula affertur. Cum autem vereretur Ebroinus, ne quis occiso honos, velut martyri, deferretur, locum, in quo Sanctus post obitum conderetur, hominibus studuit in perpetuum reddere incognitum. Hunc in finem jussum tunc insuper est, ut Leodegarii, cum occisus foret, corpus in puteam in secretiori sylvæ loco prævie quæsitum projiceretur, osque putei terra & lapidibus sedulo obturaretur. Timens, inquit anonymus num. 48, impius Hebroinus, ne a fidelibus Christianis honor ei (Leodegario occiso) impenderetur martyrii, inter * sylvarum condensa jubet perquiri puteum & ibidem corpus ejus immergi trucidatum, quatenus os putei terra vel lapidibus obturatum, incognitum esset hominibus illius sepulchrum. Ita scilicet Ebroïnus insano odio abreptus Sancto nostro volebat non solum vitam eripere, sed & omnem insuper post obitum populi venerationem, utpote qua suam sibi injustitiam crudelitatemque in Virum sanctissimum exercitam tacite exprobrandam putabat. De hac arte, qua Ebroïnus, dum Leodegarium occidi jussit, nomini suo studuit consulere, ne verbo quidem meminit Ursinus, differtque hic insuper ab anonymo in alio gravioris momenti adjuncto. Ait enim, Ebroïnum Sancto necem illaturum quatuor velocissimos equites submisisse, eosque Leodegarium ex ædibus Chrodoberti eductum obtruncasse; contra vero anonymus affirmat, Chrodobertum, allato Leodegarii occidendi præcepto, necis Sancto inferendæ ministerium, cum ipse, aliquantulum jam ad meliora conversus, crudele spectaculum cernere non sustineret, quatuor e famulis suis delegasse, ut hic ambo biographi non tantum inter se dissentiant, sed & pugnare videantur.

[250] [occiditur] Ast utri assentiendum est? Quamquam id pro certo nequeam edicere, anonymo tamen assentiri malim. Licet enim hic sermo sit de re gesta in Atrebatensi territorio tam a diœcesi Augustodunensi quam Pictaviensi procul dissito, ac proin in ea non tantum Ursinus, sed etiam anonymus a vero aberrare facile potuerit, videtur tamen hic, cum narrationem suam pluribus, quam ille, adjunctis vestiat, accuratiori notitia, quæ Leodegarii martyrium comitata sunt, habuisse perspecta, atque adeo potiorem fidem mereri. Vide etiam, quæ de Ursino num. 106 hujus Commentarii prævii docuimus. Porro adjuncta illa plura, quibus anonymus narrationem suam vestit, præter jam memoratum de puteo, ut in hunc Leodegarii occisi corpus projiceretur, ab Ebroïno quæri jusso, duo sunt numero præcipua. Primum est, Chrodoberti uxorem, allato Leodegarii occidendi mandato, vehementer doluisse, quod viro suo injunctum esset, sanctum Hospitem necandum curare; hanc autem consolatum esse Leodegarium, promisisseque, necem suam nequaquam ei in malum, sed in bonum cessuram, modo hæc ejus corpus sepulturæ tradi curaret; alterum est, quatuor famulos, quibus a Chrodoberto ministerium cædis Leodegarii delegatum erat, non invenisse, cum Sanctum necandum ducerent, puteum antea quæsitum, in quem occisi corpus juxta Ebroïni mandatum projicere statuerant. Ceterum, postquam hoc postremum adjunctum narravit anonymus, reliqua ejus de morte Leodegarii narratio cum Ursiniana apprime congruit. En illam in compendium redactam. Leodegarius per varia loca incognita in mediam sylvam deductus, memoratos viros quatuor, a quibus necandus erat, ipse commonuit, ut, quod haberent in mandatis, id ipsi exsecutioni mandarent. Tum tres ex illis ad Leodegarii pedes provoluti veniam & indulgentiam petiere; quartus vero, stricto gladio, paratus adstabat ad Sanctum necandum. Hic omnibus, qui se divexarant, suisque interfectoribus bene precatus, gratiis Deo actis, quod ad ultimum hunc diem pervenisset, implorata Christi misericordia, cervicem obtulit, quam præcidit ille, qui, ut mox dixi, paratus ad id faciendum adstabat.

[251] Sylva, in qua S. Leodegarius interfectus est, [in sylva etiam hodie] hodie quoque, inquit Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 541, sancti Leodegarii nomine insignis est in pago Atrebatensi. Idem cum pluribus aliis recentioribus auctoribus affirmat Cointius in Annalibus ecclesiasticis Fran corum ad annum 678 num. 3. Per pagum seu territorium Atrebatense hic debet intelligi, non hodiernum gubernium seu castellania Atrebatensis, sed ille terrarum tractus, qui olim, ut Malbrancus lib. 2 de Morinis cap. 57 docet, Austrebates, Ostrebates & Adarctenses, ac proin præter hodiernum gubernium Atrebatense nonnullas alias regiones, partemque etiam Picardiæ complectebatur. Etenim, uti infra docebimus, locus, in quo S. Leodegarii occisi corpus Chrodoberti uxor, ut mox dicetur, sepeliendum curavit, duabus circiter leucis horariis abest a gubernio seu territorio hodierno Atrebatensi; verosimile autem non apparet, sylvam, in qua Leodegarius fuit occisus, tanto intervallo abfuisse a loco, in quo statim a nece fuit sepultus, ac proin per pagum Atrebatensem, in quo sita est sylva, quam Sanctus pro palæstra habuit, intelligi non debet castellania Atrebatensis, sed extensior ille terrarum tractus, quem jam designavi, quemque brevitatis simul & distinctionis causa territorium Atrebatense antiquum deinceps nominabo. Porro dubium non est, quin seculo XI & XII in territorio Atrebatensi antiquo sylva exstiterit sancti Leodegarii nomine insignis; Baldericus enim Noviomensis ac Tornacensis episcopus lib. 1 Chronici Cameracensis & Atrebatensis cap. 20 sub finem sic scribit: In territorio Atrebatense transductum (Leodegarium) decollari fecit (Ebroïnus) in loco, qui dicitur Silva sancti Leodegarii. Hic autem scriptor seculo XI exeunte & XII ineunte floruit, eratque insuper ex nobili Artesiæ familia, ut adeo id, quod hic scripsit, apprime novisse videatur, errorisque merito nequeat haberi suspectus.

[252] Verum tabulæ omnes geographicæ præteriti æque ac præsentis seculi, [S. Leodegarii dicta,] quas quidem ego ad manum habeo, nullam omnino sylvam iis in regionibus, quæ territorio Atrebatensi antiquo possint attribui, S. Leodegarii nomine distinguunt, ac proin dubium forte cuiquam videbitur, an Mabillonius aliique auctores verum prædicent, dum affirmant, sylvam hodie quoque sancti Leodegarii nomine insignem esse in pago Atrebatensi. Quod ad me attinet, puto a Mabillonio id dici, quod res est, quidquid ex tabulis geographicis possit argui. Sæpe enim geographi in tabulis geographicis, quas conscribunt, suo quasque nomine sylvas non distinguunt, præsertim si hæ vicum homonymum sibi habeant adjunctum. Sic, Martiniero in Dictionario geographico teste, in Belsia, Galliæ tractu, sylva S. Leodegarii nomine insignita existit cum vico homonymo, hancque nihilominus Blavius & Jonssonius in tabulis geographicis Belsiæ a se conscriptis Leodegarii nomine non distinguunt, solum vicum homonymum sylvæ adjacentem nominasse contenti. Id ipsum ab his aliisque geographis sæpe etiam alibi fieri observo, ac proin ex eo, quod tabulæ geographicæ nullam omnino sylvam, quæ in territorio Atrebatensi antiquo sita sit, sancti Leodegarii nomine distinguant, consequens non est, ut in eodem territorio nulla sit reipsa sylva Leodegarii nomine hodieque insignis. Ast, inquies, qua ergo plaga territorii seu pagi Atrebatensis antiqui sita est sylva illa S. Leodegarii nomine insignis? Respondeo: Versus caput fluvii Quantiæ, Gallice la Canche, situs est vicus S. Leodegarii dictus, ab eoque, ut in recentiori Picardiæ Septemtrionalis, & Artesiæ tabula geographica a Guilielmo de L'iste, academiæ regiæ scientiarum Parisiensis membro, confecta notatum invenio, sylva non mediocris haud procul abest. Hanc ego puto Leodegarium pro martyrii palæstra habuisse, proptereaque ejus nomine etiam hodie esse insignem. Idcirco autem id puto, quod, ut infra ostendam, S. Leodegarius in vico proxime memorato fuerit sepultus, verosimileque appareat, locum, in quo fuit sepultus, haud procul abfuisse a loco seu sylva, in qua fuerat necatus. Aliud hactenus non suppetit, quo situm sylvæ, in qua Leodegarius occisus fuit, certius determinem. Venio nunc ad adjuncta Sancti necem proxime secuta.

[253] [sepeliturque] Hanc una cum illis num. 22 Ursinus, cui anonymus verbis tenus fere iterum consentit, in hunc modum exponit: Cum hæc (Leodegarius) diceret, percussor extendens gladium, amputavit caput ejus, & erectum corpus ejus substitisse, quasi unius horæ spatio dicitur. Sed cum nondum eum gladiator cadere cerneret, ipsum pede percussit, ut vel sic citius in terram decideret. Sed non post multum percussor ejus arreptus a dæmonibus & mente captus, a * Dei ultione percussus in ignem se projecit, ibique vitam finivit. Ita scilicet mox ulciscebatur Dominus Famuli sui jam occisi injuriam, qui, cum viveret, tot opprobria totque vexationes ab Ebroïno inultus fuerat perpessus, idque sine ulla sua culpa, quod nec inficiari puto Valesium, dum tom. 3 Rerum Francicarum, narrata Leodegarii nece, sacrarumque ejus exuviarum translatione, pag. 317 sic scribit: Qui Antistes (Leodegarius) felicior videtur futurus fuisse, & cruentam mortem evasurus, si ecclesiæ tantum suæ curam egisset, nec se reipublicæ miscuisset. Licet enim hæc nonnihil crudior sit locutio, insinnareque quodammodo videatur, Leodegarium diris suppliciis, quæ ab Ebroïno passus est, ansam saltem præbuisse, mox tamen ipse Valesius, quo Sanctum a culpa eximat, subdit, eum non potuisse non reipublicæ se immiscere, quod sane indubium apparet. Nec enim Leodegarius, ut mihi quidem videtur, sese reipublicæ negotiis immiscuit, nisi cum id evidens Ecclesiæ utilitas, suique officii ratio exigeret, cujus rei causa cum pravis Ebroïni consiliis subinde cogeretur obsistere, implacabile in se hominis, sibi a quoquam resisti non ferentis, odium, sinistras suspiciones, sævissimasque persecutiones concitavit, ut adeo Leodegarius non aliquo suo merito, sed sola Ebroïni malitia extrema quæque supplicia, mortemque tandem ipsam fuerit perpessus. Sed hæc pro Sancto nostro a culpa eximendo dicta sufficiant: institutum prosequor. Chrodoberti uxor, cui, ut docuimus, necem suam Sanctus, si corpus suum ipsa sepeliret, in bonum cessuram promiserat, officio suo hic minime defuit. Sacras enim sancti Martyris exuvias, cum non diu occisus esset, in oratorio villæ, cui Sarcingum seu Sarcinium nomen erat, sepulturæ mandandas curavit. Rem post verba proxime recitata, nullis aliis præmissis, sic narrat Ursinus: Tunc (divinitus punito non diu post mortem Leodegarii impio ejus interfectore) jussu conjugis hujus viri Chrodoberti in quamdam villam, Sarcingo nomine, cum magno fletu plangentium a ministris (Chrodoberti) deportatus est; in hujus fæminæ (conjugis Chrodoberti) decretum * cum vestibus, in quibus trucidatus fuerat, in parvulo oratorio beatus Martyr est sepultus.

[254] Villa, in cujus oratorio Leodegarius hic sepultus dicitur, [in vico territorii Atrebatensis] verosimillime non pro prædio rustico, sed, ut sæpe alias apud medii ævi scriptores, pro vico accipitur. Situs hic haud dubie erat in diœcesi Atrebatensi, cum diœcesi Cameracensi tunc unita. Perspicuum id fit ex disceptatione inter Vindicianum Atrebatensis, Ansoaldum Pictaviensis & Ermenarium Augustodunensis ecclesiæ episcopos de corpore S. Leodegarii post obitum Ebroïni exorta. In ea enim Vindicianus Atrebatensis episcopus sacrum Leodegarii corpus ecclesiæ suæ vindicare eo nomine conatus est, quod in diœcesi sua jaceret sepultum. Testatur id anonymus in Translatione Sancti nostri per Audulphum abbatem conscripta. Tunc, inquit num. 58, Vindicianus præsul Atrebatensis, in cujus fuerat (Leodegarius) diœcesi interfectus, dicitur respondisse: Nequaquam ita fiet, ut vos (Ansoalde & Ermenari) sancti pontifices locuti estis; sed mihi donetur facultas hujus Beati corpus habere *, quoniam huic loco decus * est, in quo dignatur requiescere. Quibus ex verbis etiam intelligitur, sylvam, in qua Sanctus necatus fuit, in diœcesi Atrebatensi sitam pariter fuisse. Ast, inquies, quis est ille diæceseos Atrebatensis vicus, in cujus oratorio Leodegarii occisi corpus fuit sepultum? Iis in partibus, quæ territorio Atrebatensi antiquo accenseri queunt, duo sunt vici Leodegarii nomine insignes, quibus sancti Antistitis sepultura adscribitur. Horum alter ad fontes fluvii Alteiæ in Picardia, alter versus caput Quantiæ in Artesia situs est; in priori Mabillonius Seculo 2 Benedictino in Annotatis pag. 705; in posteriori vero Bailletus tom. 3 Vitarum col. 28 in margine Leodegarium innuit fuisse sepultum.

[255] Huic autem auctori, non illi, quantum opinor, [versus caput Quantiæ sito,] hic assentiendum est. Etenim vicus, in quo Leodegarius sepultus fuit, ætate Balderici supra laudati, cum Chronicum suum scriberet, in confiniis episcopatus Cameracensis & Morinensis situs erat. Leodegarius, inquit hic scriptor Opere, libro & capite num. 251 citatis, sepultus est in villa, quæ dicitur Sercin, quæ est in confinio Cameracensis episcopii & Morinensis, ac proin sepultus non est in vico S. Leodegarii ad fontes Alteiæ sito; hic enim ætate Balderici dici non potuit in confinio Cameracensis episcopii & Morinensis situs esse, quod sic ostendo. Ætate Balderici episcopatus Cameracensis usque ad annum 1094 cum Atrebatensi fuit unitus; Morinensis vero diœcesim hodiernam Iprensem, Audomaropolitanam, & Boloniensem complectebatur; certum autem est, nec in confiniis episcopatus Cameracensis & Iprensis vel Audomaropolitani vel Boloniensis, nec in confiniis episcopatus hodierni Atrebatensis & Iprensis vel Audomaropolitani situm esse vicum S. Leodegarii ad fontes Alteiæ in Picardia, ac proin ætate Balderici indubie hic dici non potuit situs esse in confinio Cameracensis episcopii & Morinensis, nisi forsan nunc dici queat situs esse in confiniis diœcesis hodiernæ Atrebatensis & Boloniensis. Verum nec id dici potest. Etenim diœcesis Boloniensis, ut tabula geographica provinciæ ecclesiasticæ Rhemensis tom. X Galliæ Christianæ auctæ præfixa exhibet, ab Atrebatensi sejungitur linea fere recta a capite Quantiæ Gravelinam versus ducta; nullus autem in diœcesi Boloniensi tractus est, a quo vicus S. Leodegarii ad fontes Alteiæ minus distet, quam a tractu capiti Quantiæ adjacenti, distatque nihilominus ab hoc tribus circiter leucis horariis, ac proin dici nequit in confiniis diœcesis Atrebatensis & Boloniensis esse situs. Hinc porro ulterius consequitur, ut vicus, in cujus oratorio Leodegarii occisi corpus fuit sepultum, non sit vicus S. Leodegarii dictus ad fontes Alteiæ, sed vicus homonymus versus caput Quantiæ situs, qui juxta tabulam geographicam Guilielmi de L'isle num. 252 laudatam duabus circiter, ut jam ante docturum me monui, leucis horariis a Castellania seu gubernio hodierno Atrebatensi versus Occidentem, totidemque fere Dulenco, Gallice Doulens, Picardiæ oppido, versus Septemtrionem abest, maximeque vicinus existit diœcesi Boloniensi. Sed hæc de loco, in quo Leodegarii occisi corpus inhumatum fuit, dicta sufficiant: inquirendum nunc est in annum, ipsumque diem, quo Sanctus fuerit necatus. A die emortuali duco initium.

[256] [die quidem 2 Octobris,] In Vita Sancti per Ursinum conscripta, quam secundo loco edituri sumus, verbis num. 253 recitatis proxime subjicitur, factum esse id, quod prævie narratur, quinto die Nonarum Octobrium. Ita scilicet exprimitur in codice nostro Ms., qui notatur Q.Ms. 5. Verum in altero nostro codice itidem Ms., qui signatur P.Ms. 159, in editione Chesniana, Mabilloniana, omnibusque nostris Mss. apographis legitur: Sexto die Nonarum Octobrium. Ad hæc Surius & anonymus Morbacensis, qui Ursinum interpolarunt, sexto Nonas Octobris Leodegarii mortem collocant, unde consequens est, Ursiniana apographa, quibus ambo illi scriptores usi sunt, Chesnianæ & Mabillonianæ editioni nostrisque Mss. apographis conformia fuisse. Quare, cum tot apographa, in quibus pingitur sexto die Nonarum Octobrium, præponderare indubie debeant uni codici nostro Ms., in quo habetur quinto die Nonarum Octobrium, puto ego, Ursinianum textum, in quo sexto die Nonarum Octobrium legitur, pro genuino esse habendum, atque adeo Leodegarium sexto Nonas, id est, 2 Octobris esse occisum. Finitur quidem Vita Sancti nostri per anonymum conscripta sequenti apud Mabillonium clausula: Consummatum est sancti Leodegarii martyrium quinto Nonas Octobris &c, unde quis forte contendat, genuinum non esse Ursini textum, quem pro tali habendum esse jam diximus, atque adeo Leodegarium non 2, sed III Octobris esse occisum. Verum clausula illa abest ab omnibus nostris Mss., præterquam a Ms., quod desumptum notatur ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris. Quod si tamen velis, præfatam clausulam ad genuinum anonymi textum spectare, non equidem vehementer refragabor, sed dico, hanc in laudato nostro apographo Ms. Ultrajectino non ad quintum, sed ad sextum Nonas Octobris Leodegarii martyrium referre.

[257] [non tertio;] Idem etiam pronuntio de clausula, qua terminatum erat anonymi apographum, quod tom. 3 Rerum Francicarum ad res Francicas illustrandas Valesius adhibuit. Ibi enim hic auctor pag. 315 Leodegarii mortem ex anonymi relatione ad VI Nonas, seu secundum Octobris diem consignat, ut adeo hæc clausula anonymi apud Mabillonium quantum ad diem, cui Leodegarii martyrium affigit, genuina forte non sit, ac proin ex ea confici non possit, vel genuinum non esse Ursini textum, quem pro genuino proponimus, vel Leodegarium non secundo, sed tertio Octobris die esse occisum. Neque est, quod opponas, Sanctum Calendario sub initium seculi IX concinnato, parisque vetustatis Martyrologio Gellonensi apud Dacherium tom. 2 Spicilegii recentioris editionis exstantibus ad diem III Octobris inscribi. Sæpe enim Sancti, quod adhuc alibi in hoc Commentario monui, ad alios dies, quam quibus defuncti sunt, Kalendariis Martyrologiisque inscribuntur. Ceterum cum apud Ursinum, narrata Leodegarii sepultura, in Mss. nostris apographis proxime sequatur: Hoc vero die sexto Nonarum Octobrium actum esse creditur: dubitabit forte aliquis, an verba illa ad solam Sancti sepulturam non referantur, ac proin an is non citius quam 2 Octobris die fuerit necatus. Verum verba illa uno tenore subjiciuntur non tantum narrationi sepulturæ, sed etiam narrationi mortis Leodegarii, ac proin ad hanc æque quam ad illam referenda videntur. Non esse autem, cur dubitetur, an Sanctus non citius, quam 2 Octobris die fuerit necatus, fieri videtur vel ex eo perspicuum, quod mors ejus a nullo omnino scriptore sive antiquo sive recentiore ad diem anteriorem referatur. Accedunt bina Mss. anonymi vetustioris apographa, illud scilicet, quo, ut dixi, usus est Valesius, & nostrum Ultrajectinum num. præcedenti laudatum, in quibus ambobus Leodegarii martyrium, uti jam innui, ad secundum Octobris diem apertissime refertur. Adde etiam anonymum Morbacensem, qui diserte affirmat, Leodegarium 2 Octobris die esse occisum. En ejus verba: Adoratæ Trinitati custodiendam animam sexto Nonas Octobris (Leodegarius) reddidit. Atque ita definitus jam est dies, quo Leodegarius necatus est, restat, ut & annum definiamus.

[258] [anno vero 678, qui tamen ex Sigeberto] Ursinus num. 21 & 22 innuit, Leodegarium non post multum temporis a synodo, quam Theodoricus, ut § præcedenti docui, anno 678 convocavit, jussum esse occidi, reque ipsa tunc occisum fuisse; unde recte consequi videtur, Sancti necem anno 678 esse affigendam. Si enim hæc in annum 679 differatur, consequens erit, Leodegarium, prout ex jam dictis facile est colligere, uno amplius anno post synodum anni 678 esse interfectum. Tantum autem temporis spatium inter Sancti necem & prædictam synodum pati non videtur illud non post multum temporis ab eadem synodo elapsum, cum Leodegarius, teste Ursino, de medio fuit sublatus, ac proin apparet, necem ejus anno 678 debere innecti. Scriptores Galliæ Christianæ auctæ, qui sibi Mabillonium Sæculo 2 Benedictino in Annotatis pag. 705 prælucentem habuere, tom. 4 col. 354 putant, partim ex anonymo & Ursino, partim ex Sigeberto colligi posse, Leodegarium vere occisum fuisse anno 678, quem hic ei emortualem etiam statuimus. En illorum, quo id probare nituntur, ratiocinium: Uterque (anonymus & Ursinus) Ebroïnum obtruncatum fuisse asserit, transacto a passione S. Leodegarii spatio trium pæne annorum: Ebroïnus porro exstinctus est anno regni Theodorici nono ex Sigeberto, Christi 681. Ergo sanctus Martyr capite truncatus est anno 678. Verum quamquam id, quod laudati scriptores allato ratiocinio contendunt, partim ex anonymo & Ursino, partim ex Sigeberto colligi forte possit, si cum Sigeberto solum comparetur triennium fere, quod juxta anonymum & Ursinum a passione Leodegarii ante necem Ebroïni effluxit; fieri tamen id non potest, si cum eodem Sigeberto alia etiam conferantur anonymi & Ursini asserta. Si enim Ebroïnus, ut Sigebertus notat, exstinctus sit Theodorici anno nono, ex hac epocha cum aliis assertis anonymi & Ursini comparata consequi videtur, Leodegarium non anno 678, sed 679 fuisse necatum. Etenim juxta Ursinum num. 22 & anonymum num. 50 Leodegarii corpus Sarcinii sepultum jacuit annis duobus & dimidio, eoque tempore elapso, de terra fuit levatum atque ad agrum Pictaviensem translatum, quod proinde acciderit mense Aprili anno a Leodegarii nece tertio.

[259] [cum biographis nostris collato non probatur.] Porro juxta anonymum & Ursinum Ebroïnus paulo ante Leodegarii ad solum Pictaviense translationem fuit occisus, quod proin verosimillime contigerit mense circiter Martio, anno a Leodegarii nece pariter tertio. Quapropter, si Ebroïnus, ut Sigebertus scribit, anno nono Theodorici fuerit interfectus, consequens est, ut id acciderit anno 682. Cum enim juxta § VIII hujus Commentarii prævii & chronologiam passim nunc ab omnibus eruditis, ipsisque Galliæ Christianæ auctæ scriptoribus & Mabillonio (vide num. 82 hujus Commentarii prævii) receptam Theodoricus tantum possit regnare cœpisse anno 673 jam ad ultimos quatuor menses aut paulo amplius provecto, annus regni ejus nonus mense Martio notatus convenit in annum Christi 682, quo proinde, si vera hic sit Sigeberti chronologia, Ebroïnus e medio fuerit sublatus. Quod si autem ab anno 682 ad mensem Martium circiter provecto anni duo cum dimidio, quo tempore Leodegarius ante necem Ebroïni Sarcinii jacuit sepultus, ordine retrogrado computentur, descendendo venitur ad annum 679 majori sui parte præterlapsum, ut adeo ex anno Theodorici nono, quem Sigebertus Ebroïno emortualem statuit, cum assertis anonymi & Ursini comparato, consequens sit, Leodegarium non anno 678, sed 679 esse occisum. Neque est, quod reponas, Ebroïnum anno Theodorici nono, non mense Martio vel Aprili, sed Decembri vel Novembri forte esse occisum, sic enim is, cum certe necatus sit ante Leodegarii translationem, interfectus foret duobus annis totidemque circiter mensibus post necem Leodegarii, quod tempus a mense Decembri vel Novembri anni 681 ordine retrogrado computatum perducit ad annum 679 ad mensem circiter Septembrem vel Octobrem provectum, ac proin etiam sic consequens erit ex Sigeberto cum biographis nostris collato, Leodegarium non anno 678, sed 679 esse occisum. Nequit ergo partim ex his, & partim ex illo colligi annus, quem Leodegario emortualem statuimus, imo cum hinc contra sequatur, Sanctum, ut ostendimus, anno 679 esse necatum, Sigeberti chronotaxim hic cogor deserere tum ob argumenta, quibus Leodegarii mortem anno 678 jam ante affixi, tum ob chronologiam apud omnes nunc receptam, juxta quam Leodegarii mors eidem anno 678 innectitur.

[Annotata]

* i. e. injuriæ

* al. pronus

* al. resumpto spiritu

* al. viribus

* i. e. consanguinei

* al. addit. cupientes

* al. deest relinquerent

* al. lamenta

* al. in

* al. ae

* al. & … decreto

* al. habendi

* al. datus

§ XVII. Sanctus post mortem miraculis inclarescit: horum famam impedire nititur Ebroïnus, infeliciterque anno 681 occiditur.

[Varia fiunt ad Sancti tumulum miracula, quorum fama] Quemadmodum Ebroïnus nisus fuit, ut Leodegarius in vivis adhuc superstes necis Childerico illatæ conscius fuisse crederetur, ita verosimiliter etiam studuerit, ne Sanctus jam e vivis sublatus crimine illo innoxius ac proin injuste necatus fuisse putaretur. Et vero viro astuto & vafro artes & fallaciæ non deerant, quibus forte ab hominum plerorumque cognitione removere potuisset Sancti innocentiam. Verum hanc ipse Dominus brevi tot miraculis ad Leodegarii tumulum patratis contestatus est, ut ex iis quisque facile potuerit intelligere, Sanctum minime reum criminis exstitisse, cujus obtentu fuerat occisus. Miracula illa anonymus noster ex relatione Audulfi abbatis sibi submissa in genere his verbis num. 51 commemorat: Qui venerabilis Martyr (Leodegarius) multas turbas languentium & diversis infirmitatibus detentas venientes ad ejus venerandas orationes sanavit, claudis etiam gressum dedit, cæcis lumen tribuit, obsessos a dæmonibus mundavit, multisque virtutibus in hujus loci, in quo Sanctus jacebat sepultus, venerando habitaculo emicuit. Subdit deinde eodem num. in particulari miraculum, quod, implorato Leodegarii patrocinio, patratum est in favorem æditui ecclesiæ Sarciniensis, in qua Sanctus jacebat sepultus, additque num. 52, tunc evenisse, ut præclara beati Martyris sanctitatis fama magis magisque percrebresceret, hancque Ebroinum paulo post facta ad Sancti tumulum miracula non latuisse. Quæ deinde narrat, innuunt Ebroïnum rumore de miraculis Leodegarii invocatione patratis longe lateque sparso non parum fuisse commotum. Eo fere ejus recidit narratio.

[261] Ebroïnus sive reipsa de dicti rumoris percrebrescentis veritate dubitaret, [Ebroïnus excitus, mittit, qui in ea inquirat, hocque divinitus] sive saltem miracula, quæ ad Leodegarii tumulum fieri audiebat, exactiori notitia cuperet habere perspecta, fidum hominem ad sancti Antistitis tumulum clam submisit, qui in rei veritatem inquireret, certaque ad se referret. At speculator ille, domino suo non absimilis, sua in Sanctum Deumque irreverentia supremum sibi exitium concivit. Etenim Sarciniensem ecclesiam ingressus, locumque, in quo Leodegarius jaceret, edoctus, nullam Sancti locique sacri rationem habuit, sed superbia tumidus, terram in beati Martyris despectum pede percussit, virtutemque ullam mortuo competere negavit. Hinc factum est, ut infelix ille, Deo, ut apparet, injuriam sibi Sanctoque suo illatam ulciscente, in itinere, antequam Ebroïno visa & audita renuntiare posset, misere perierit, magno suo malo expertus, quanta sanctus Martyr, quod ante agnoscere noluerat, virtute polleret. Prodit, ut mox innui, hæc omnia, aut certe insinuat, loco proxime citato anonymus, additque num. 53, Ebroïnum, audita Dei de homine a se emisso vindicta, pudore suffusum, rem cum nemine, præterquam cum conjuge, communicare ausum fuisse, ne, crescente Leodegarii gloria, sua decresceret ac minueretur.

[262] [morte multato, ipsemet, dum Sancti gloriam] En ipsa hac de re anonymi verba: His, quæ de homine a se emisso evenerant, ita cognitis, Ebroïnus nequissimus tacito corde retinebat, & tremens intra se verecundia, præter conjugem, nemini manifestare audebat, ne forte, crescente gloria Martyris, sua, qui tale lumen extinguere cupivit, esset diminuta in populis. Verum quanto magis ille miser, Ebroïnus scilicet, famam de pœna exploratori suo divinitus inflicta, deque aliis Leodegarii miraculis cuperet exstingui, tanto magis hæc invalescebat & quaqua versum spargebatur. Hinc Ebroïnus, ut rem, quam nomini suo maxime noxiam putabat, impediret, malum etiam minatus est his, qui aliqua Leodegarii miracula comperissent, si comperta vulgassent, quæ vel pro falsis habebat ipse, vel certe pro falsis haberi volebat, & ne a quoquam scirentur, crederenturque, metuebat. Innuit iterum hæc omnia num. proxime citato anonymus. At dum Ebroïnus Leodegarii gloriam apud homines ita impedire conatur aut exstinguere, ipsemet inopinato exstinctus est, a primariæ scilicet notæ Franco, cui cum omnes fere fortunas eripuisset, vitam etiam eripere cogitabat, gladio percussus. Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 332 anonymi nostri ad num. 54, 55 & 56 verba partim contrahens, partim interpretans, rem sic exponit: Francus optimas, qui tum functionem fiscalem obibat, pecuniam publicam interceperat. Quam prædæ sævitiæ que occasionem nactus Ebroïnus, eum omnibus fere prædiis suis possessionibusque spoliavit: nec contentus hac multa homini insuper graviora minabatur.

[263] [obscurare nititur, ab Ermenfrido infeliciter] Intelligens itaque optimas, nudo jam sibi mortem cruentam, aut saltem inops exsilium imminere, a desperatione animum sumit, & Ebroïnum inopinantem interficere constituit. Solebant tum laïci diebus Dominicis matutinis hymnis, qui in ecclesia decantabantur, interesse. Die ergo Dominica mane ante lucem ad ostium Ebroïni egressum observat armatus, ut ad Missarum matutinarum sollemnia procedentem obtruncet, vixque egressum limine ex improviso prosiliens interimit. Eum in modum Ebroïnus, qui gladio multos interfecerat, gladio & ipse in capite percussus periit. Infelix, qui tantis honoribus auctus, & in toto orbe fama notissimus, dum non vult inimicis parcere, dum injurias suas omni ratione vindicat, magnosque sacerdotes ac proceres crudeliter interimit, excelsam, & quanta nemini ante Francorum fuerat, gloriam atque potentiam cum vita amisit. Ita Valesius, ut jam innui, ex anonymo, a quo hic nihilominus nonnihil dissentit secundus Fredegarii continuator, qui initio seculi VIII floruit, ac proin cum ab ætate Ebroïni non multum abfuerit, sitque aliunde in rebus narrandis satis exactus, fidem integram videtur mereri. Vocat hic Ebroïni interfectorem Ermenfridum & cap. 98 sic scribit: Ebruïnus quoque magis atque profusius crudeliter Francos opprimebat, donec tandem aliquando Ermenfrido Franco minas parat, id est, notat Bouquetus, negotia facessit seu insidias molitur, resque proprias tollere disponit. Consilio cum suis patrato, nocte collecta manu sociorum, per noctem super eum consurgens, Ebruïnum interfecit: quo perempto, ad Pippinum ducem in Auster cum muneribus suis pervenit. Auctoris hujus narratio Valesio probatur. Hac enim præmissa, tom. citato pag. 333 subdit: Certe admodum verisimile est, unum hominem, nullis consilii participibus, nullis adjutoribus, tantum facinus (Ebroïni interfectionem) ausurum & tam facile exsecuturum, ac tam feliciter evasurum non fuisse. Verum, sit ita: Ebroïnum non interfecerit Ermenfridus, nisi aliis in sceleris societatem sibi adjunctis, non propterea tamen laudatus Fredegarii Continuator pugnat cum anonymo, cum hic non edicat, sceleris sui socios Ebroïni interfectorem non habuisse. Examinanda nunc accuratius est mortis Ebroïni epocha.

[264] Annus, quo hic interfectus est, optime colligitur ex Leodegarii anno emortuali, [anno 681 necatur.] & ex tempore, quod inter hunc & Ebroïni necem intercessisse, ex anonymo nostro intelligitur. Id quidem jam in antecessum ob materiæ connexionem num. 259 satis innui, at nunc hic proprio suo loco luculenter ostendo: Annus Christi 678 ad 2 Octobris provectus Leodegario, ut vidimus, emortualis fuit; Ebroïni autem cædes, ut anonymus innuit, contigit paulo ante Leodegarii ex ecclesia Sarciniensi ad solum Pictaviense translationem, ac proin paulo ante Aprilem anni 681, cum hæc mense illo & anno facta sit, uti § præcedenti docuimus, sequentique pluribus docturi sumus. Porro cum a 2 Octobris anni 678 usque ad Aprilem anni 681 anni duo cum dimidio excurrant, consequens est, intercessisse inter annum Leodegarii emortualem & Ebroïni cædem annos fere duos cum dimidio, ac proin hunc anno Christi 681 esse necatum, idque paulo ante mensem Aprilem. Hinc jam colligas, quod adhuc ante monui, annum nonum regni Theodorici III, cum anno 681, mense Septembri circiter, inchoatus tantum fuerit, conjungi non posse cum anno, quo necatus est Ebroïnus; annos vero fere tres, quos anonymus inter Leodegarii & Ebroïni necem intercessisse num. 55 innuit, annos duos integros cum quinque circiter mensibus complecti. Ceterum annus, quem hic Ebroïno emortualem statuimus, utcumque ex Chronico S. Medardi Suessionensi, quod tom. 2 Spicilegii Dacheriani recentioris editionis insertum exstat, confirmari potest. In eo enim sic legitur: Anno DCLXXXI. Ebroïnus princeps Francorum & dux, præfectus palatii, & major-domus interfectus est. Anno, quo Ebroïni cædes contigit, ita examinato, lubet nunc nonnullorum eruditorum de Ebroïno proferre judicia, ut ex iis queat studiosus lector dispicere, an merito, an immerito virum illum celeberrimum biographi nostri subinde tetris coloribus depingant.

[265] Pagius in Criticis ad annum 681 num. 27, [Licet scriptores omnes Ebroïno multa scelera] narrata Ebroïni nece, sic pronuntiat: Præfecturam palatii sub Clothario III primum, ac deinde sub Theodorico ejus fratre gessit Ebroïnus; vir crudelis, rapax, perfidiosus, qui inimicos suos jugulare fas duceret, cunctosque sibi suspectos perdere; quod sub Theodorico rege, homine hebeti, perfecit eo licentius atque facilius, quod, ei inani nomine servato, regni administrationem in se transtulerat. Remittit deinde pro quibusdam vitiis ac virtutibus, quibus Ebroïnus erat præditus, ad Hadrianum Valesium, cujus & nos infra hac in re judicium laudabimus. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 687 num. 6 Ebroïni mortem hoc modo annuntiat: Quod ad res Francorum pertinet, eodem anno, maximo malo purgantur Galliæ, cum truculentus carnifex, Sanctorum sanguine ebrius, Ebroïnus occiditur: tertio namque anno a sancti Leodegarii martyrio trucidatur ab Ermenfrido. Gerardus Du Bois in Historia ecclesiæ Parisiensis, narrato infolici Ebroïni exitu, subdit: Is exitus Ebroïni fuit viri audacissimi, qui nihil reliqui fecit, ut summam sibi in regno potestatem faceret, quique magnas virtutes plurimis gravissimisque vitiis obscuravit, primus omnium præfectorum palatii, regiam despiciens auctoritatem, suo nutu omnia regere cœpit; etsi enim antea magna jam præfectis auctoritas, non ea tamen, ut sub ea gemeret abolita potestas regum, quorum magis se crederent consiliarios, quam moderatores. Ita omnes plane scriptores tum recentiores tum antiquiores, quos quidem ego potui consulere, dum de Ebroïni moribus ferunt judicium, eum vel rapacitatis, vel sævitiæ, vel ambitionis, vel perfidiæ vel horum omnium vitiorum simul insimulant.

[266] [imputent, eum tamen ab apostasiæ crimine] Cointius nihilominus in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 670 num. 3, ad annum 681 num. 62, aliisque nonnullis locis Ebroïni famam tueri nititur. Et vero hunc principem non immerito, ut mihi quidem apparet, ab apostasiæ crimine vindicare laborat, ad annum 678 num. 5 ita scribens: Ebroïni facinus (exercita in Leodegarium sævitia) excusari nequit, non ideo tamen vituperandi sunt Audoënus, Reolus, aliique sanctissimi Præsules, quibus arctissimam cum Ebroïno amicitiam ea tempestate annisque subsequentibus intercessisse constat. Licet enim Ebroïnus, tonsis capillis, clericalem habitum induisset, plerique nihilominus sentiebant, illi liberum ad secularia desideria regressum patuisse, quia vir conjugatus, nec uxoris assensu spontaneave voluntate comam deposuerat, nec sacris Ordinibus se permiserat initiari. Ita ille, & recte: attamen, quod ait, plerosque tunc sensisse, liberum Ebroïno ad secularia desideria tunc patuisse regressum, id quidem sensere forsitan Audoënus, Reolus & nonnulli alii; at non plerique, ut mihi quidem apparet. Nam a plerisque seculi VII Sanctorum Neustriæ biographis, qui Ebroïni meminerunt, probroso impii apostatæ nomine hic princeps notatur. Certe S. Filibertus, Ebroïno coætaneus, id, quod ait Cointius, neutiquam sensit. Etenim in Sancti hujus Actis, quæ apud nos ad XX Augusti illustrata sunt, monachus Gemeticensis anonymus & subæqualis num. 18 hæc memorat.

[267] [vindicare merito conatur Cointius;] Cum igitur pestifer Ebroïnus, qui a Francorum genere pro nimia crudelitate de palatino honore fuerat pulsus, coma detonsa clericus Luxovium ingressus, apostata factus, spiritu malignitatis armatus cœpisset rabidis dentibus fremere super nobiles sacerdotes & Francos, atque, consentientibus sibi plurimis, contra mandatum Dei recepisset locum honoris, sanctus ad eum Filibertus abiit, & prædicationis verba impendit. Cumque ei ille dare munera magna vellet, Vir Dei cuncta respuens, ait, apostatam esse eum, nec Christianum hominem cum eo participare debere, existimans, quod potuisset hoc facto per acumen ferri palmam martyrii obtinere. Quibus sane ex verbis liquet, Filibertum, uti etiam ejus biographum non sensisse id, quod plerosque sensisse, Cointius affirmat. Puto nihilominus, dubitari posse, an Ebroïnus, qui non sponte, sed mortis evadendæ necessitate coactus monachum induerat, sacrosque ordines nondum susceperat, libere ad seculum, data opportunitate, sine ulla Dei offensa reverti non potuerit, ut ab eo proinde, ut jam dixi, apostasiæ labem removere, non immerito Cointius conetur.

[268] Verum hic scriptor modum excedit, dum ad annum 670 num. 3, [ut non item] ut Ebroïni famam tueatur, sic scribit: Habuit Ebroïnus suorum consiliorum participes, suorumque gestorum æstimatores viros doctrina, pietate, pontificalibus infulis æque præstantes, Chrodobertum episcopum Parisiensem & sanctum Audoënum Rotomagensem episcopum, quibuscum ditiones Clotharii tranquille pacificeque rexit. Author coætaneus, qui Vitam sanctæ Bathildis scripsit, Clotarii regnum in pace constitisse testatur, incumbentibus in id operis præcellentibus principibus, Chrodoberto episcopo Parisiaco, & domno Audoëno, seu & Ebroïno majore-domus, cum reliquis senioribus. Et sanctus Audoënus in Vita sancti Eligii constanter affirmat, Clotarium diem obiisse, dum quiete tranquilleque regnaret. Præterea Ebroïnus, ut aliquot exemplis jam docuimus, non pauca signa sub Clotarii principatu dedit insignis pietatis, cum monasteria ipsemet ædificavit, aut pios viros in aliis ædificandis adjuvit. Hæc palam ostendunt, id Ebroïno contigisse, quod viris in tali dignitate constitutis evenire solet, ut quocumque modo res sibi commissas administrent, odium & invidiam aliorum incurrant, qui simili fortuna gaudere cupiunt, nec gaudent. Cum enim his verbis proxime præmittat hæc; Uterque (anonymus noster & Ursinus) quia stat a partibus Leodegarii, liberius in Ebroïnum debacchatur, quocum graves contentiones Leodegario fuerunt, velle videtur Cointius, Ebroïnum iis caruisse pravis affectibus, quibus nihilominus infectum eum fuisse innuunt anonymus & Ursinus. Ex pravis illis affectibus præcipui tres sunt; immoderata scilicet ambitio, vindictæ studium, immanisque in ea exercenda crudelitas.

[269] At non video, qua ratione ab iis nævis Ebroïnum vindicare possit Cointius. [ab ambitione,] Liquet enim ex ipsiusmet indubitatis viri gestis, quam fuerit honoris & dignitatum cupidus, quamque in eos, quos habebat invisos, supra modum crudelis. Ut ab eo, quod primum est, probando incipiam, Ebroïnus Luxovio post mortem Childerici egressus, in pristinum præfecturæ palatii honorem seu dignitatem ut restitueretur, nihil sibi duxit illicitum. Regem Theodoricum una cum majore-domus Leudesio armis persecutus, hunc, incolumitate jurejurando promissa, ad se evocatum contra datam fidem nefarie occidit; illum vero tamdiu aperto bello vexavit, donec qua vi, qua fraude dignitatem, quam amiserat, recuperavit. Hæc sane invicte probant, ambitionis vitio Ebroïnum plurimum laborasse; constantque partim ex anonymo num. 24 & 25, partim ex Fredegarii continuati cap. 96 & Gestis Regum Francorum, in quibus cap. 45 hæc leguntur: Leudesius (superveniente scilicet Ebroïno) una cum Theodorico rege & sociis quam plurimis per fugam evasit. Ebroïnus autem eos usque ad Bacio villa insecutus est, ibique thesauros regales adprehendit. Deinde post hæc Crisciago veniens, regem recepit; Leudesium autem, data fide, ad se venire mandavit. Quo facto, Leudesium interfecit, & ipse principatum sagaciter recepit.

[270] Ostendo nunc, etiam liquere ex ipsiusmet Ebroïni gestis, [ab immodico vindictæ studio,] eum vindictæ cupidum maxime fuisse. In Annalibus Metensibus Francorum apud Bouquetum tom. 2 Scriptorum pag. 677 & sequenti hæc leguntur: Succedentibus vero annis, (Ebroïnus) cum rex alius, Theodoricus scilicet, qui sibi amicus fuerat, Francorum suscepisset imperium, rursus monasterium relinquens, habitumque tantummodo tonsuræ retinens, monachalem habitum abjiciens, uxore recepta, honorem iterum majoris-domatus arripuit. Sed quantum inordinate & illicite illius officii admiministrationem subiit, tantum perversius & scelestius ipsius gubernationem exercuit. Nam illos, qui sibi in primi principatus amissione adversarii fuerant, ita persecutus est, ut nonnullos vita libertateque plurimos ac propriis facultatibus spoliaret. Quæ certe arguunt, vindictæ studio Ebroïnum in plures sibi antea adversatos sæviisse, ac proin pravo illo affectu minime caruisse. Quamquam autem Annales Metenses seculis ut minimum duobus post ætatem Ebroïni concinnati sint, eorum tamen auctor ex scriptoribus antiquioribus, ut Bouquetus in Præfatione annotat, ea omnia deprompsit, quæ annum 687 præcedunt, atque adeo fidem integram videtur hic mereri. Ad hæc, quæ huc facientia perhibent, eruditorum nemo vocat in dubium, admittunturque ad annum 681 num. 62 ab ipsomet Cointio, qui, quamquam ibidem innuat, Ebroïnum in majoratum-domus restitutum, non vindictæ studio, sed ut sibimet ipsi consuleret, in plures sibi antea adversatos sæviisse, a vindicta tamen expresse vindicare nec nititur, nec vero vindicare potuisset ejusdem Ebroïni sævitiam in S. Leodegarium, quem sibi aliquando adversatum fuisse ille autumabat, etiam tunc exercitam, cum nihil amplius ab eo, utpote jam oculis orbato, haberet timendum.

[271] [crudelitateque ex eo exercita:] Imo, quod tertio loco probandum est, ea ipsa Ebroïni sævitia certissime etiam probat, crudelissimi ingenii hominem illum fuisse. A quo enim, nisi ab homine cum ipsis primorum martyrum tyrannis crudelitate comparando proficisci potuerunt dirissima illa tormenta, quibus Leodegarium biennio fere oculis jam orbatum affecit? A quo, nisi ab homine supra omnem modum crudeli, proficisci potuit falsa illa atrocissimi criminis impositio, cujus obtentu sanctum Antistitem, ut famam una cum vita ei eriperet, biennio fere post linguæ & labiorum abscissionem tandem necavit? Sane hæc Ebroïni in Leodegarium crudelitas tam ferox, tam fœdum est facinus, ut excusari illud non posse, fateatur ipsemet Cointius, qui Ebroïni tamen scelera, ubicumque aliqua ratione potest, conatur excusare. Hac etiam præcipue de causa Ebroïnus in Chronico Centulensi S. Richarii apud Dacherium tom. 2 Spicilegii recentioris editionis pag. 301 tetris sane coloribus depingitur. En verba: Theodoricus igitur matri Baldetildi superstes regni suscepit gubernacula: quod cum audisset ille verus simulator, & falsus monachus, nequissimus scilicet Ebroïnus, monasterium deseruit, habitum abjecit, & ab eodem rege major-domus regiæ restitutus, multa mala his, qui dudum suo consilio in eligendo rege restiterant, inflixit. Inter omnia autem suæ sævissimæ crudelitatis nefanda opera, illud detestabilissimum comprobatur, quod reverendissimum pontificem Leodegarium tantis injuriis, tamque multiformibus affecit suppliciis, ut in ipsa pœnarum argumentatione, paganorum quondam principum sævitiam æquiparasse, aut etiam superavisse credatur. Plura hic opus esse non puto, quibus immanis Ebroïni sævitia probetur, cum hanc ex jam dictis satis superque probent dira supplicia, quibus is Leodegarium miserrime afflixit. Dispiciat nunc studiosus lector, an verbis num. 268 recitatis sat recte Cointius eximat Ebroïnum a vitiis, quibus eum laborasse, biographi nostri innuunt.

[272] Utuntur quidem hi, quod absit, ut approbem, duriori subinde atque asperiori loquendi modo, [placet hinc Valesii opinio,] quam par sit, at non propterea falsa sunt, quæ de Ebroïno affirmant. Puto nihilominus, quod nec illis adversatur, Ebroïnum, utut ambitioni, vindictæ, crudelitati, aliisque etiam vitiis addictum, virum in bellis strenuum fuisse, nec omni pietate destitutum, ut adeo prope vera de eo pronuntiare videantur auctor Vitæ S. Præjecti ad XXV Januarii Operi nostro insertæ, & Valesius tom. 3 Rerum Francicarum. Utriusque verba huc transcribo. Prioris num. 12 hæc sunt: Leodegarius… ab Ebroïno, comite palatii, alias strenuo viro, sed in nece sacerdotum nimis feroce, impie valde peremptus, palmam martyrii adeptus est, sacrisque nunc virtutibus pollet. Posterioris vero fol. 334 illa: Iterum receptum (Ebroïnus) præfecturam novem annis (imo, uti ex jam disputatis facile est colligere, annis ad summum septem iisque incompletis) gessit. Vir, qui neque satis laudari, neque abunde vituperari potest, magnus animo, consilio providus, strenuus, in rebus gerendis celer, nec umquam cessans, antequam destinata exsecutus esset, laboribus periculisque invictus, & monasterii Suessionici constructione ac sanctorum episcoporum Audoëni, Drausionis, Reguli, Ægilberti, aliorumque amicitia pietatem aliquam testatus: crudelis idem, rapax, perfidiosus, qui inimicos suos perjurio decipere, spoliare, jugulare fas duceret; qui nemini eorum, a quibus præfectura dejectus erat, parceret, cunctos sibi suspectos perderet, & Franciam fraudibus, sævitia, proscriptionibus vexaret: plurimis nobilium Francorum ad Pippinum confugientibus, suppliciterque petentibus, ut ipsos ex tyranni manibus eriperet. Quid ambitionem referam, quæ tanta in Ebroïno fuit, ut recipiendæ præfecturæ causa regem una cum majore-domus regiæ armis persecutus & capere conatus sit, ac neminem e Francis optimatibus parem tulerit, unus denique omnibus ac regi ipsi imperare voluerit?

[273] Primus enim Ebroïnus sub nomine præfecturæ palatinæ tyrannidem invasit, [juxta quam Ebroïnus, licet pluribus vitiis infectus, vir tamen] & quod post Balthildis reginæ secessum novissimis Chlotharii principis annis cœperat, sub Theodorico homine hebeti perfecit eo licentius atque facilius, quod pœne per vim restitutus in dignitatem erat, & quasi jure belli palatium occupaverat. Regem igitur in sua potestate habuit, eique inani nomine servato, regni administrationem ademit, ac in se transtulit, summumque omnium rerum imperium usurpavit. Hactenus ex primo, ut apparet, & secundo Fredegarii continuatore variisque Sanctorum seculi VII biographis, sat recte Valesius; attamen quod ait, Ebroïnum monasterii puellaris Suessionensis, sanctissimæ Virginis Mariæ, constructione, & amicitia, quam cum Audëno, aliisque quibusdam sanctis episcopis coluit, pietatem aliquam esse contestatum, posset id vocari in dubium. Quod enim amicitiam cum S. Audoëno, aliisque nonnullis episcopis coluerit, facere id potuit, ut erat astutus, partim ex aliquo politico intuitu, partim ex eo, quod episcopos illos sibi adversatos aliquando fuisse minime suspicaretur, ita ut, quamquam illa amicitia argumento sit, Ebroïnum non omnibus prorsus piis hominibus fuisse adversum, in ea tamen pietas partem longe minimam forte habuerit. Quod vero pertinet ad prædicti monasterii Suessionensis constructionem, monasterium illud Ebroïnus primo construxit seu construi permisit extra urbem Suessionensem, deinde vero, cum religiosas virgines ibi incommode habitare advertisset Ebroïni uxor, intra muros ejusdem urbis idem transtulit; utrumque autem fecisse videtur, non tam ut pietati serviret, quam ut uxoris suæ desiderio voluntatique obsecundaret. Etenim in Vita S. Drausii episcopi Suessionensis ad V Martii apud nos edita num. XI narrationi constructionis prædicti monasterii præmittitur: Igitur ea tempestate, qua Ebroïnus in regio palatio habebatur præcipuus, & consiliis regis intimus, nec non & inter primates regiæ dignitatis nobilissimus, sæpe dictus episcopus (Drausius) provide delegit prius votum suum revelare in auriculam nobilissimæ matronæ Leutrudis, prædicti principis Ebroïni conjugis. Petiit siquidem ab ea & humili prece depoposcit, ut pro Dei timore simul & amore dignaretur voto suo satisfacere, scilicet quo suaderet viro suo, ut aut licenter daret sibi facultatem construendi locum vitæ virginum, in quolibet locorum vicinarum partium, aut ipsa cum vir * inciperent ipsum diligenter perficiendum pro salute animarum suarum. Cujus petitionibus pia conjunx favens, viro suo hoc ipsum faciendum, aut sibi facere permittendum sedulo suasit, ac precibus suis aurem ejus inclinavit. Qui tam suæ conjugis, quam Sancti Dei piis exhortationibus, & votivis precibus victus, quod petebant, se facturum seu fieri permissurum spopondit. Translatio vero num. 14 ita incipit referri.

[274] [strenuus, nec omnis pietatis expers fuisse videtur,] Quod (religiosas virgines incommode in monasterio extra civitatem posito habitare) cernens nobilis matrona Leutrudis, quia pietosæ erat mentis, animo indoluit, corde ingemuit, quod tam negligenter tractarentur ancillæ Dei. Accedens igitur ad præfatum Ebroïnum, virum suum, longaque ab intimo cordis suspiria trahens; heu, mi domine, inquit, quid facere voluimus, ut tanto angore & detrimento fideles Dei afficeremus? Nam non solum hoc morbi est, quod præsentibus malis & infortuniis subjacent, sed, quod deterius est, si quando hostilis impetus derepente supervenerit, aut improvisa calamitas, peccatis nostris exigentibus, super nos ingruerit, quod absit; istæ tamquam oves innocentes & insontes gladiis advertentur, & velut nullum habentes tutelæ propugnaculum, primum intercipientur. Qua pro re, non bona fortunæ versa vice, quod debuit nobis provenire ad animarum subsidium, fiet utriusque in futuro exitium: & unde nobis debuimus Dei mercari gratiam, inde, nisi actu caveatur, ejus incurremus iram. Hujus rei gratia jubeat clementia vestra præparari asylum intra civitatis ambitum, ad quod confugere, in quo consistere, & ubi ab hostium incursu liberæ, secura ibi mente Deo valeant servire. His & similibus alloquiis demulcens viri sui animam, blanditiisque multis fovens, ad votum suum tandem ejus inclinavit mentem. Quibus ex verbis hoc & præcedenti numero recitatis colligi posse videtur, Ebroïnum unice uxoris suæ precibus victum, & quidem non nisi ægre in monasterii puellaris Suessionensis constructionem, ejusque deinde translationem consensisse, ut adeo pietatem hinc aut admodum exiguam aut potius nullam contestatus esse queat videri. Verum, utut sit, cum æquum non videatur, omnia Ebroïni opera in sequiorem partem interpretari, hunc ego principem omnis plane pietatis expertem non fuisse, vere existimo, tum ex eo, quod amicitiam cum Audoëno, aliisque sanctis episcopis coluerit, monasteriumque puellare Suessionense construxerit, aut certe construendum permiserit, tum ex eo, quod die Dominica necatus sit, cum officium Catholici hominis facturus, ad ecclesiam, ut pro more illorum temporum die illo matutinis interesset officiis, properaret.

[275] Absit etiam, ut de salute viri in communione Catholica mortui omnino desperandum cum quibusdam pronuntiem. [quidquid de salute ejus quidam pronuntient.] Pro fabula enim habeo id, quod ab Adone in Chronico narratur, quodque, si verum foret, Ebroïnum damnatum esse, innueret. En ipsam fabellam, quæ vel ex vetustiore scriptore, vel traditione accepta, narrationi necis Ebroïno illatæ apud laudatum Adonem subditur: Erat tunc temporis vir oculis cæcatus, unus de illis, quibus Ebroïnus effoderat lumina, in insula Lugdunensis provinciæ, quæ Barbara dicitur. Qui cum nocturno tempore super ripam Sicannæ fluminis orandi gratia resideret, audivit navigantium impetum, & magna vi brachiorum contra impetum fluminis insurgentium. Cumque interrogasset, quo navigium illud tenderet, vox in auribus ejus percrebuit: Ebroïnus est, quem ad Vulcaniam ollam deferimus: ibi enim facti sui pœnas luet. Hoc idem vir audivit ad consolationem sui, ut sciret, quam pœnam persecutores justorum sentirent. Tota hæc, ut jam innui, narratio fabulosa apparet, proque tali etiam a Pagio, Cointio, aliisque eruditis omnibus hodie, idque merito, habetur. Et vero mirum non est, putidam hujusmodi fabellam de Ebroïno fuisse confictam, nec mirandum foret, si similis furfuris plures forent confictæ, si quidem is, ut Valesius tom. 3 Rerum Francicarum pag. 231 scribit, avaritia, perfidia, crudelitate consecutus est, ut vivus odio esset plurimis, nomen mortui, tamquam Marii aut Sullæ, posteri exsecrarentur.

[Annotata]

* Chesnius cum viro

§ XVIII. Contentio de corpore S. Leodegarii, ejusque ad agrum Pictaviensem ac deinde ad novam ecclesiam Sancto exstructam translatio.

[Occiso Ebroïno, Leodegarii corpus,] Ebroïno e vivis sublato, miraculorum fama, quæ indies ad tumulum S. Leodegarii magno numero fiebant, liberius cœpit vagari, perlataque non diu post ad aulam, ad quam hactenus Ebroïni metu ægre penetrarat, ad ipsas Theodorici regis aures pervenit. Tum vero hic cum admiratione credens, facta esse ad Leodegarii corpus prodigia, quæ ad illud facta ante ignorarat, ex animo venerari & laudare cœpit sanctum Antistitem, quem prius putarat reum fuisse criminis, cujus ab Ebroïno insimulabatur. Sed, inquit anonymus num. 57 & 58, postquam infelix Ebroïnus vitæ finem dedit, quod invidia ductus de Dei Servo absconderat, magnis laudibus longe lateque percrebuit. Post hæc igitur ut serenitati regis ejusque palatio de virtutibus sancti Martyris veraciter fuit percognitum, quod Christus Dominus ad titulum suæ laudis eum clarificasset signis virtutum, cum admiratione rex credidit factum, & cœpit vere venerari ut martyrem, quem per accusationem tyranni crediderat prius fuisse culpabilem. Tunc perlatum est cum laude in palatio, quod multis diebus ab æmulo latuit absconsum. Aderant eo tempore in aula multi magnique episcopi, quibus inter se de Leodegario miraculisque ad tumulum ejus patratis libere jam & sine metu sermonem habentibus, pia inter Ansoaldum Pictaviensem, Ermenarium Augustodunensem & Vindicianum Atrebatensem orta est contentio. Quisque scilicet horum trium episcoporum sacrum Leodegarii corpus ecclesiæ suæ vindicare contendebat.

[277] [dum de eo episcopi Ansoaldus, Ermenarius] Contentionem illam ejusque decisionem num. 58 & 59 pluribus refert anonymus, quem Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 567 in hunc modum exponit: Crescentibus indies ad sancti Leodegarii tumulum miraculis, eorumque fama facile in aulam Theodorici, mortuo Ebroïno, perlata, de transferendo ejus corpore contentio inter episcopos, qui tum in palatio frequentes erant, exorta est, tertio anno, quam martyrium expleverat. In his Ansoaldus Pictavensis antistes, vir magnæ sanctitatis, corpus sacrum sibi deberi contendebat, tum ob consanguinitatem, qua sancto Martyri erat conjunctus: tum quia in ipsius parochia ille ad honores ecclesiasticos adoleverat, primo quidem sub Didone episcopo Pictavensis ecclesiæ archidiaconus, tum abbas in sancti Maxentii monasterio, priusquam ad episcopatum Augustodunensem proveheretur. Contra Hermenarius, qui ei in episcopatu Augustodunensi successerat, Jure mihi, inquiebat, hoc corpus debetur: quia ibi eum requiescere æquum est, ubi is episcopus fuit.

[278] [& Vindicianus contendunt, Ansoaldo adjudicatur, cujus jussu] Utrique intercedebat Vindicianus præsul Atrebatensis titulo possessionis, quippe cum sanctum illud depositum in pago Atrebatensi, ubi cæsus (Leodegarius) fuerat, jam requiesceret. Ad finiendam controversiam jejunia cum precibus indicta: & tribus schedulis subter pallam altaris appositis, post sacra Missarum sollemnia, a ministro altaris Ansoaldi schedula prima producitur; atque adeo beati Martyris corpus ei hac sorte adjudicatur. Ansoaldus hoc modo superior, Audulfo monasterii sancti Maxentii abbati curam transferendi sacri corporis committit: ut, ubi prius cultum Dei Vir sanctus professus fuerat, ibidem etiam post mortem, uti lucerna, in perpetuum emicaret. Ita in favorem Ansoaldi decisa est pia illa de S. Leodegarii corpore contentio. Hujus deinde ad agrum Pictaviensem Translationem loco proxime citato ex anonymo pariter narrat laudatus Mabillonius.

[279] [ad agrum Pictaviensem, multis in via factis] Rem, inquit, haud segniter Audulfus exsequitur, accepta regis facultate, qui universis, quacumque sanctum corpus transiret, mandaverat, ut sollemni cultu ubique honoraretur. Quod factum a pago Atrebatensi ad Pictavensem, omnibus tam clericis quam monachis, infinita promiscui vulgi multitudine comitante, cum crucibus, accensisque cereis & suavitatum odoribus obviam effusis, ita ut vix ad sacrum feretrum accedere liceret. Nec defuit honorando Martyri divina potentia, tot patratis in via miraculis, ut quisquis, quavis detentus infirmitate, feretrum aut pannum, quo tegebatur, manu tangere potuisset, confestim sanitatem recuperaret. Accedenti ad urbem Turonum sacræ pompæ obviam processit Bertus seu Theodebertus ejusdem civitatis pontifex cum choris psallentium & luminibus, & sacrum corpus usque ad Pictavorum fines deduxit.

[280] [miraculis, ab Audulfo abbate] Ansoaldus episcopus, audito, sanctum jam appropinquasse corpus, ex villa sua Interamni pauperibus & promiscuo vulgo vinum suppeditari jussit, quod in vasculis nequaquam defuit, immo exuberavit, quantumvis exhausta vascula crederentur. Sedato ad Vigennam * fluvium vento, processum est ad Gelnacum villam, ubi Ansoaldus cum suo clero occurrit sacro corpori, cujus contactu in suburbana basilica sanctæ Radegundis unus paralyticus sanatus, itidemque alter in basilica sancti Hilarii, quam unus ex hujus translationis scriptoribus monasterium sancti Hilarii vocat. Ab urbe Pictavorum elatum corpus monachi Maxentiani magno numero & comitatu, sed majori gaudio excipiunt, atque in suum deferunt monasterium, pastorem quondam suum cum magna devotione suscipientes. Ibi nullus miraculorum modus in quosvis debiles & ægrotos, quibus incolumitas restituta est. Ita hactenus, anonymum scilicet contrahens, Mabillonius, qui per unum illum scriptorem, qui basilicam S. Hilarii, ut ait, monasterium vocat, anonymum Morbacensem S. Leodegarii biographum intelligit. Liquet id ex Sæculo 2 Benedictino, quo in Opere pag. 697 ad has voces basilicam S. Hilarii ita observat: Auctor tertius, qui juxta illum anonymus Morbacensis est, monasterium S. Hilarii vocat. Ad hæc in Ms. nostro anonymi Morbacensis apographo pro basilica monasterium notatur.

[281] Idcirco autem a biographo illo basilica S. Hilarii monasterium forte vocatur, [transfertur] quod lucubrationem suam ante seculum X adornarit, ante quod S. Hilarii basilica ad monasterium seu abbatiam homonymam spectabat, quæ seculo X ab Ebulo, Guilielmi 2 Aquitanorum ducis fratre, qui secundum Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 2 col. 1227 usque ad annum circiter 975 in vivis fuit superstes, in insigne canonicorum collegium fuit conversa. Docet id Chronicon Malleacense. In eo enim hæc leguntur: Hic (Guilielmus 2 Aquitanorum dux) Ebulo germano suo abbatiam S. Hilarii præbuit, qui canonicos ibidem disposuit, quia infestatione Normannorum idem locus a pristina monachorum habitatione desciverat. De S. Hilarii monasterio, nunc canonicorum collegio, plura suggerunt tomo proxime citato col. 1223 laudati mox Galliæ Christianæ auctæ Scriptores, ad quos propterea curiosum lectorem remitto. Possent & nonnulla alia ad Historiam translationis Sancti nostri hic observari, sed hæc in Annotatis priori Vitæ edendæ adjiciendis commodius locum invenient. Tantum lubet hic adhuc discutere dictæ translationis tempus, aliaque nonnulla adjuncta præcipua hanc jam factam secuta.

[282] Annus, quo Leodegarius e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem fuit translatus, [anno quidem 681,] facili potest negotio determinari. Etenim Sanctus, ut § XVI docuimus, die 2 Octobris anni 678 fuit necatus, eodemque die in ecclesia Sarciniensi sepultus; ibi autem, antequam transferretur, annis duobus & dimidio, ut anonymus num. 50 & Ursinus num. 22 testantur, humatus jacuit. Quare, cum anni duo cum dimidio additi anno 678 ad 2 Octobris provecto perducant ad annum 681, consequens citra omnem controversiam est, ut hoc anno Leodegarius e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem fuerit translatus. Verum non tam facile est, quo die, quove mense id acciderit, determinare. Dubitari enim potest, an plures, an pauciores, quam sex menses, biographi nostri intelligant per medium annum, quo supra duos annos integros Leodegarium affirmant in ecclesia Sarciniensi jacuisse sepultum, ac proin dubium fit, ad quem mensem anni 681 perducant computati ab anno 678, usque ad 2 Octobris provecto, anni duo cum dimidio, quibus Leodegarius Sarcinii jacuit sepultus. Dubium nihilominus id minime futurum est, si clausula Vitæ Leodegarii per anonymum conscriptæ, cujus num. 256 initium dedi, genuina sit, translatioque, de qua agit, sit translatio Sancti e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem. Illa enim clausula juxta apographum nostrum Ms. Ultrajectinum supra laudatum sic habet: Consummatum est martyrium sancti Leodegarii episcopi sexto * Nonas Octobris & dedicatio ipsius basilicæ tertio Kalendas Novembris; Translatio vero sancti corporis medio Martii mense. Quæ verba aperte indicant, Translationem, qua de agunt, mense Martio factam esse, ac proin indubie eodem mense etiam facta fuerit Leodegarii e pago Atrebatensi Translatio, si hæc ab illa diversa non sit, clausulaque jam recitata debeat haberi pro genuina, seu pro adjecta ab ipsomet anonymo, non autem pro posterioris ævi scriptoris additamento.

[283] [mense vero, ut apparet, Aprili,] Verum, utut prædicta clausula pro genuina, qualis etiam forte est, habeatur, videtur tamen, ut mox docebo, translatio, cujus meminit, diversa esse a translatione Leodegarii e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem, ac proin hanc mense Martio factam esse, ex eadem clausula non consequitur; imo mense Aprili factam esse, probari utcumque posse apparet. Etenim biographi nostri, dum temporis spatium, quo res gestas definiunt, pro incompleto accipiunt, id indicare aut semper aut saltem plerumque solent, particula fere aut simili apposita. Sic Ursinus, dum num. 7 Leodegarii cum Childerico amicitiam tribus annis definit, incompletos illos fuisse, addita particula pæna, significat. Idem facit anonymus, dum num. 44 biennium, quo Leodegarium in monasterio Fiscamnensi resedisse affirmat, apposita particula fere, ad biennium incompletum restringit, dumque num. 55 eadem accuratione indicat, pro incompletis habendos esse annos tres, quos inter Sancti nostri, & Ebroïni necem medios constituit. Quapropter si iidem biographi dimidium anni, quo supra duos annos integros Leodegarium in ecclesia Sarciniensi humatum jacuisse scribunt, pro medio anno incompleto acciperent, id etiam aliquo indicio verosimiliter notarent, ac proin, cum id non faciant, verosimile fit, annum illum medium ab illis pro anno medio completo seu pro sex mensibus accipi; cum autem anni duo integri cum sex mensibus, quibus Leodegarius post mortem, antequam transferretur, Sarcinii jacuit sepultus, computati ab anno 678 usque ad 2 Octobris provecto, quo fuit necatus, perducant ad mensem Aprilem anni 681, hoc ipso mense & anno Sancti e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem translatio verosimiliter contigit, ac proin probatum est, quod probari utcumque posse mox asserui.

[284] [inque novam ecclesiam,] Porro quod jam pertinet ad alterum, quod mox pariter docturum me præmonui, videri scilicet translationem, cujus in clausula Vitæ per anonymum conscriptæ num. 282 recitata fit mentio, diversam esse a translatione Leodegarii e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem; rem sic ostendo. Anonymus, narrata corporis Leodegarii ad diœcesim Pictaviensem Translatione, inque monasterium S. Maxentii invectione, num. 75 & 76 ita prosequitur: In ipsius beatissimi Martyris (Leodegarii) honore, jussu pontificis domini Ansoaldi, opera Audulphi, patris monasterii, miræ magnitudinis fabricata est domus; cujus fabricæ ædificium est dissimile omnium basilicarum constructionibus. Quo charismate supradictus pontifex votum, quod vovit, perficere volens, huic loco accessit, cum omnibus suæ ecclesiæ sacerdotibus, & turba magnificorum, catervaque plebis & populi magna. Et quidem cum magnis laudibus sepelivit sanctum corpus beati Martyris. Paucis deinde, quæ huc non faciunt, adjectis, in Ms. nostro Ultrajectino apographo, & editione Mabilloniana sequitur clausula num. 282 recitata. Quare cum hæc proxime subdatur verbis jam recitatis, quibus Leodegarii, cum ad monasterium Sanmaxentianum aliquamdiu jam esset translatus, in ædem sacram de novo exstructam illatio narratur, per translationem, quam mense Martio factam prodit, verosimiliter nil aliud intelligitur, quam proxime memorata Sancti in ecclesiam de novo exstructam illatio; ac proin translatio, cujus meminit, diversa esse videtur a translatione Leodegarii a pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem. Accedit, quod in jam sæpe dicta clausula, ut hanc inspicienti patebit, priori loco assignetur dies, quo basilica, seu ecclesia, quam in Leodegarii honorem Audulphus abbas construxerat, solenniter fuit consecrata; posteriori vero mensis, quo Leodegarii translatio, cujus meminit, facta fuit, ut adeo hæc post memoratæ basilicæ consecrationem seu dedicationem accidisse videatur, ac proin, cum consecratione illa certo fuerit anterior Leodegarii e pago Atrebatensi translatio, fuit hæc translatione, cujus in sæpissime memorata clausula fit mentio, pariter anterior, adeoque & ab illa diversa.

[285] Pagius in Criticis ad annum 681 num. 29 mecum quidem hic idem sentit; [quæ, ut videtur, non] at non ita fit quantum ad tempus, quo Basilicæ ab Audulpho abbate in honorem Leodegarii exstructæ consecratio seu dedicatio, Sanctique in illam illatio seu potius translatio contigit. Hanc enim is scriptor anno 693, illam vero anno 690 evenisse putat; verum mihi verosimilius apparet, Basilicæ seu ecclesiæ in honorem Leodegarii constructæ dedicationem XXX Octobris anni 684; Sancti vero ad illam translationem mense Martio anni 685 accidisse. Laudati Pagii ratiocinium, quo probare nititur, ecclesiæ ab Audulpho abbate in honorem S. Leodegarii constructæ dedicationem anno Christi 690 esse peractam, eo fere recidit: Seculo VII, quo ecclesiæ in in honorem S. Leodegarii ab Audulpho abbate exstructæ dedicatio seu consecratio facta est, nefas erat, ecclesias aliis diebus quam Dominicis consecrare, ac proin, cum juxta clausulam, qua Vita S. Leodegarii per anonymum conscripta terminatur, præfatæ ecclesiæ in honorem S. Leodegarii exstructæ consecratio tertio Kalendas Novembris, seu XXX Octobris die fuerit peracta, consequens est, ut hæc anno aliquo acciderit, quo dies XXX Octobris in Dominicam incidebat. Hactenus sat recte: etenim in concilio Cæsaraugustano III, quod anno 691 celebratum est, ita sancitur: In sanctum & satis venerabile concilium residentibus nuntiatum est nobis, eo quod aliqui pontifices regulam veritatis prætermittentes, ecclesias, quæ a fidelibus pia devotione construuntur, extra diebus Dominicis consecrent. Si ergo, cum quisque nostrum mortalium ad sacerdotale promovetur officium, nullatenus patimur, ut in reliquis diebus, nisi tantum in Dominicis festivitatibus, ii, qui honoris digni habentur officio, in ordine præficiantur ecclesiastico: quanto magis ut deificata sancta templa, quæ ab hominibus fidelibus censentur honorificanda, sine diebus Dominicis prohibeantur consecranda? cujusque nos talium præsumptiones pontificum, non solum sanctorum Patrum cohibemur prohibere sententia, sed propria deliberatione censemus: ut nulli penitus pontificum, in quibuscumque provinciis constitutis * amodo liceat, præter certis diebus Dominicis, ecclesias sanctas consecrare.

[286] [anno 690,] Quo canone, qui prædicti concilii primus est, non tantum præscribitur, ut ecclesiarum consecrationes diebus Dominicis deinceps fiant, sed etiam, veluti regulam, quam patres regulam veritatis appellant, prætermittentes, reprehenduntur episcopi, qui aliis diebus, quam Dominicis, ecclesias consecrabant; unde videtur, non solum in Hispanica, sed etiam in universa Ecclesia, ante concilium Cæsaraugustanum III, anno, ut dixi, 691 celebratum, nefas seculo VII jam fuisse aliis diebus, quam Dominicis, ecclesias consecrare. Quapropter ex eo, quod ecclesia in honorem S. Leodegarii ab Audulpho abbate constructa tertio Kalendas Novembris, seu die XXX Octobris fuerit consecrata, recte concludit Pagius, consecratam eam fuisse anno aliquo, quo dies XXX Octobris in Dominicam incidebat. At non æque recte idem auctor consecrationem illam indubitanter illigat anno 690, quo dies XXX Octobris in Dominicam incidit, non autem anno 684, quo dies illa in Dominicam pariter incidit. Id enim idcirco facit, quod, ut ait, ab anno 681, quo sacrum Leodegarii corpus in monasterium S. Maxentii fuit allatum, quoque in sancti Antistitis honorem ab Audulpho abbate ecclesia ædificari cœpta est, usque ad XXX Octobris anni 684 tres tantum anni effluxerint, vixque intra triennii spatium construi potuerit basilica, quæ, biographis nostris testantibus, miræ magnitudinis & superbæ fabricæ fuit. Verum cum Leodegarii corpus anno 681, mense Aprili, ut jam docuimus, e pago Atrebatensi ad agrum Pictaviensem cœperit transferri, fuerit verosimiliter, spectata locorum distantia, eodem anno ad monasterium S. Maxentii mense circiter Majo jam allatum, a quo usque ad XXX Octobris anni 684 non tantum anni tres, sed anni tres cum sex mensibus effluxerunt; non video autem, cur intra triennium sexque menses construi nequierit talis ecclesia, qualem verbis num. 284 recitatis biographi nostri commemorant; imo sat verosimile apparet, intra illud temporis spatium dictam ecclesiam fuisse exstructam: primo quidem, quia dubitandum non videtur, quin Ansoaldus, Pictaviensis episcopus, cujus jussu illam exstruebat Audulphus abbas, vehementer institerit, ut id opus, quod in honorem S. Leodegarii consanguinei sui exstruebatur, ad apicem cito perduceretur; deinde vero, quia si intra illud temporis spatium exstructa non fuerit, consequens erit, ut tantum, quemadmodum Pagius innuit, anno circiter 690 fuerit absoluta, ac proin, ut constructioni ejus decennium fere fuerit impensum, quod mihi equiqem parum verisimile videtur ob vehemens impatiensque desiderium, quo verosimiliter impulsi Audulphus abbas ejusque monachi celerrime perfici optarint, curarintque ecclesiam, ad quam sacras transferrent insignis illius Sancti, Leodegarii scilicet, reliquias, qui, cum viveret, monasterium eorum abbas rexerat, illudque mortuus plurimis quotidie miraculis illustrabat.

[287] [sed anno 684 consecrata fuit,] Itaque, his consideratis, verosimilius mihi apparet, prædictam ecclesiam anno 684 ad apicem perductam, eodemque anno, XXX die Octobris fuisse consecratam. Verum Pagius loco citato ait, ex anno, quo Leodegarius ad ecclesiam ab Audulpho abbate constructam translatus fuit, evidentius patere, ejusdem ecclesiæ dedicationem seu consecrationem anno 690 factam esse; quia scilicet Leodegarius non citius, ut putat, quam anno 693 ad ecclesiam illam de novo constructam fuit translatus; unde fit consequens, ut ejusdem ecclesiæ consecratio seu dedicatio non citius, quam anno 690 facta fuerit, quia si anno 684 facta foret, hanc inter & Sancti translationem anni amplius octo, quod verisimile non est, intercessissent. Ut autem probet Pagius jam plus semel laudatus, Leodegarii ad novam ecclesiam translationem anno 693 accidisse, hunc in modum fere ratiocinatur. In dubium vocari nequit, tam Leodegarii in novam ecclesiam translationem, quam ejusdem ecclesiæ dedicationem in Dominica esse peractam, ac proin, cum medius mensis Martius, seu dies mensis hujus decima sexta, qua juxta clausulam Vitæ per anonymum conscriptæ Leodegarii in novam ecclesiam translatio facta est, ab anno 682 usque ad annum 693 non cadat in Dominicam; certum autem sit, translationem illam anno 682 factam non esse, consequens est, ut anno 693 fuerit peracta. Verum non video, qua de causa nequeat vocari in dubium, Leodegarii ad novam ecclesiam translationem die Dominica esse peractam. An lege forte aliqua cautum erat, ne ulla plane solemnitas alia die quam Dominica ageretur? Id equidem nullibi comperio. An ita forte ferebat consuetudo? Verum ab illa potuit justa de causa recedi. At vero fuerit illa Leodegarii translatio die Dominica peracta, nondum tamen hinc consequens erit, ut anno 693 certo acciderit. Ad hoc enim, uti ex mox proposito Pagii ratiocinio liquet, insuper requiritur, ut certum sit, die decima sexta mensis Martii factam esse; id autem, ut mihi quidem apparet, sat certum fieri non potest. Licet enim in sæpe memorata Vitæ Leodegarii clausula translatio Sancti medio mense Martii facta dicatur, certum non est voces illas medio mense Martii cum latitudine aliqua accipi non posse, ita ut duos tresve dies, quorum aliquo translatio dicta acciderit, comprehendant.

[288] Addit quidem Pagius, in nonnullis Martyrologiis, teste nostro Henschenio lib. 2 de Tribus Dagobertis cap. 16, [anno 685 usque ad mensem] Leodegarii translationem XVII Kalendas Aprilis seu die decima sexta Martii annotari; verum hic oppono regulam, quam ipsemet Pagius in Criticis sæpius inculcat, quamque tamquam principium chronologiæ pronuntiat esse habendam, dum ad annum 640 num. 14, relata Mabillonii de anno, quo SS. Audoënus & Eligius episcopi consecrati sunt, opinione, hæc subdit: Ita vir doctissimus (Mabillonius) & quidem solide, cui si in mentem venisset regula a nobis posita, totiesque inculcata, id omni asseveratione affirmasset: depositiones enim Sanctorum, eorum reliquiarum translationes, & sanctorum Episcoporum ordinationes aliis diebus, quam quibus contigerint, Martyrologiis sæpe inscriptas esse, tot exemplis in hoc Opere demonstro, ut illud imposterum tamquam principium chronologiæ haberi debeat. Quare, cum juxta Pagium tamquam chronologiæ principium haberi debeat, Sanctorum translationes sæpe aliis diebus, quam quibus contigerint, Martyrologiis inscribi, consequens juxta eumdem scriptorem esse debet, ut certum non sit Leodegarii ad novam ecclesiam translationem die decima sexta Martii factam esse, licet die illa nonnullis Martyrologiis inscribatur, ac proinde ut hinc etiam certum saltem non sit per medium mensem Martium, quo in sæpe dicta clausula Leodegarii translatio facta notatur, solam decimam sextam ejusdem mensis diem debere intelligi. Ceterum uti verisimile Pagio visum non fuit, annos amplius octo inter consecrationem ecclesiæ in honorem Leodegarii ab Audulpho abbate constructæ, & inter Sancti in hanc ecclesiam translationem intercessisse, ita mihi, si non omnino vero absimile, parum saltem verisimile apparet, tres fere annos inter prædictum consecrationem & translationem interfluxisse, ac proin, cum id nihilominus in opinione Pagii, ut consideranti patebit, adstruendum sit, placet Leodegarii in novam ecclesiam translationem anno 685 usque ad mensem Martium provecto innectere.

[289] [Martium provecto infertur.] Sic enim inter ecclesiæ novæ dedicationem, quam supra anno 684 usque ad XXX Octobris provecto affiximus, Sanctique in eamdem ecclesiam translationem menses tantum fere sex intercedent, quos sane credibile est, Ansoaldum, utut honorandi Leodegarii percupidum, post consecrationem novæ ecclesiæ exspectasse, antequam in hanc sacras sancti sui Consanguinei exuvias, quo fine illam exstruendam curarat, summa solemnitate pompaque transferret. Ceterum prima Leodegarii ad agrum Pictaviensem, ac deinde altera ad novam ecclesiam in ejus honorem constructam translatio, nonnullaque tam hujus, quam illius adjuncta, quæ de gloria Sancti posthuma biographi nostri docent, perquam sane luculenter ostendunt, cultum Sanctis proprium ei fuisse, & quidem non diu ab obitu, a fidelibus delatum. Iis autem jam expositis, ad alia, quæ ad idem argumentum pertinent, quæque iidem anonymi non produnt, explananda progredior, utque in rebus narrandis, quantum in me est, ordinem chronologicum, quem sequi hactenus studui, deinceps etiam observem, ab iis duco initium, quæ quo ævo, quove circiter tempore contigerint, comperire fas fuit; quæ vero ex veterum monumentorum, scriptorumve fide ad certam ætatem seculumve, cum aliqua saltem verisimilitudine, revocare non licuit, aut nec nata sunt, nec porro debent ad certam epocham referri, posteriori loco memorata Commentario huic prævio finem imponent.

[Annotata]

* la Vienne

* Mabill. quinto

* an constituto?

§ XIX. Antiquitas cultus Leodegarii ulterius probatur ex Missa, qua in antiquo Missali honoratur.

[Missa de Leodegario inscribitur Missali antiquo;] Eruditi hodie pœne omnes, qui de antiquitate cultus, quo Leodegarius in Ecclesia honoratur, meminere, hanc a Missali antiquo seu Gallicano seu Gothico-Gallicano, cui Missa de illo inscribitur, plurimum commendari existimant. Et vero post Audulphi abbatis de Sancti translatione lucubrationem, quam anonymus & Ursinus Vitis a se conscriptis adjecere, vix aliud validius pro antiquitate illa probanda, uti ex dicendis patescet, argumentum militat. Etenim si Missale illud, quod ab eminentissimo Cardinali Bona in suo Rerum Liturgicarum Opere indicatum Josephus Thomasius primus omnium typis Romanis anno 1680 e tenebris in lucem protulit, deindeque Mabillonius in sua Liturgia Gallicana recudendum curavit, jam multis seculis, imo forte non diu post Leodegarii obitum, exaratum sit, consequens est, & Missam, qua is in eo honoratur, vel multis pariter seculis, vel non diu post Sancti obitum compositam fuisse, ejusque proinde in Ecclesia cultum summæ antiquitatis merito gaudere. Juverit ergo in ævum seu tempus inquirere, quo præfatum Missale scriptum esse, verisimilius est; eo autem non parum conducit, si sciatur, fueritne illud Hispanum, an Gallicanum; cum enim Missas secundum Liturgiam antiquam ordinatas exhibeat, hæc autem, ut infra docebo, in Gallia jam penitus seculo nono, in Hispania vero multo serius, nec penitus, fuerit abrogata, consequens est, prædictum Missale, si Gallicanum, non item si Hispanum sit, eodem seculo nono aut citius fuisse exaratum, aut certe tunc concinnatum fuisse Missale primigenium, ex quo exemplar, quo laudatus Thomasius usus est, fuit depromptum. Refert etiam, ut ex dicendis fas erit colligere, an idem Missale Gallicanum antiquum, an Gothico-Gallicanum existat.

[291] Certo non esse Hispanum, Mabillonius, qui pro se Thomasium citat, [hoc certe non est Hispanicum,] lib. 3 Liturgiæ Gallicanæ laudatæ pag. 175 & 176 in hunc modum ostendit: Thomasius, Gallicanæ ecclesiæ, inquit, hoc, quo de agimus, esse Missale, comprobat ex compluribus Sanctorum Galliæ festis, ut sancti Saturnini episcopi Tolosani, sanctorum Ferreoli & Ferrutionis martyrum Vesontionensium, sancti Symphoriani martyris Augustodunensis, itemque sancti Leodegarii ejusdem urbis episcopi, & sancti Martini Turonensis. Aliud etiam argumentum desumit ex triduanis ante Asscensionem Rogationibus in eodem Missali Missa notatis, quæ in Galliis institutæ, serius ad alias ecclesias pervenerunt: immo apud Hispanos post Asscensionem rejectæ. Adeo ut certum sit, hoc Missale non esse Hispanicum, etsi in eo referatur Missa in natali sanctæ Eulaliæ virginis & martyris Lusitanæ, quæ apud Francos olim celebris erat, ut patet ex Gregorio & ex Venantio Fortunato. Ita fere, ut jam innui, ex Thomasio Mabillonius. Quod autem ait, nulla asserti sui probatione adducta, triduanas ante Ascensionem Rogationes serius ad alias ecclesias pervenisse, & apud Hispanos post Ascensionem fuisse rejectas, partim verum est, partim sano sensu debet intelligi. Verum est, triduanas ante Ascensionem Rogationes serius, quam seculo VIII, quo Missale, quo de agimus, exaratum ait Mabillonius, ad nonnullas ecclesias venisse. Sane Romæ non citius, quam anno 801 a Leone III Pontifice institutæ sunt. Probatur id a Pagio in Criticis ad eumdem annum num. 2. Quod vero ad Hispaniam in particulari pertinet, hodie in regno illo Rogationum supplicationes, & quidem, uti ex decem Directoriis Hispanicis, Tarraconensi, Toletano, Urgellensi, Ilerdensi, Valentino, Vicensi, Dertusensi, aliisque tribus, quæ ad manum sunt, disco, ante Ascensionem Dominicam servantur; at seculo octavo vel nondum erant ab Hispanis receptæ, vel post Ascensionem Dominicam, ut ait Mabillonius, fuerant rejectæ. Tunc enim hi ritus Mozarabicos sequebantur; in Breviario autem Mozarabum, teste Edmundo Martene in Tractatu de antiqua Ecclesiæ disciplina pag. 514, post Dominicam infra Ascensionis Dominicæ Octavam hæc legitur Rubrica: In nomine Domini nostri Jesu Christi incipit officium jejuniorum. Observantur quarta feria & quinta feria & sexta feria, & sabbato ante Pentecosten ad exorandum Dominum nostrum Jesum Christum pro peccatis nostris ac pacem impetrandam, vel pro sanctis lectionibus audiendis, & ut veniat Spiritus Paraclitus & munda nostra reperiat habitacula, ecclesiam Dei frequentemus. Jejunia, quæ hic quarta, quinta & sexta feria ante Pentecosten præscribuntur, locum Rogationum ante Ascensionem, ut laudatus Martene etiam innuit, verosimiliter tenem, ut adeo ab Hispanis, ritus Mozarabicos olim sequentibus, Rogationes post Ascensionem fuerint rejectæ, certumque proinde sit, Missale antiquum, in quo Missæ in Rogationibus ante Ascensionem dicendæ notantur, Hispanicæ ecclesiæ non esse.

[292] [at vel Gallicanum] Ast, inquies, cujus ergo ecclesiæ illud Missale est? an Gallicanæ antiquæ universæ, an Gothico-Gallicanæ? Cardinalis Bona lib. 1 Rerum Liturgicarum cap. 12 num. 6 ita scribit: Unus ex his codicibus (Missalibus, quæ se invenisse, paulo ante ait) exstat in Bibliotheca serenissimæ Suecorum reginæ, ante annos nongentos scriptus, ut periti censent, litteris quadratis & majusculis, signatus num. 626. quem olim fuisse aiunt amplissimi viri Petavii, senatoris Parisiensis, emptum vero a regina post ejus decessum. Desunt ei aliquot folia in principio & in fine. Initio præfixus hic titulus est manu recentiori, Missale Gothicum: & ex eo quædam Liturgicæ precationes excerptæ sunt, & tomo sexto Bibliothecæ veterum Patrum editionis novissimæ Parisiensis insertæ pag. 155. Verba hæc in Opere proxime laudato pag. 175 etiam recitat Mabillonius, subditque: Hactenus pius & eruditus Cardinalis, existimans (quod revera est) hoc (Missale, de quo disserimus) esse vetus Missale Gallicanum, præsertim Galliæ Narbonensis, Gothorum Hispanicorum regno olim subjectæ, adeo ut existimet, & Missale, de quo laudatus Cardinalis loquitur, vetus esse non solum Gothicæ Narbonensis, sed etiam totius ecclesiæ Gallicanæ antiquæ Missale, huncque idipsum verbis recitatis innuere. Verum non solum id innuit eruditus ille Cardinalis, sed & apertissime docet; etenim lib. & cap. citatis num. 5 sic scribit: Cum igitur ex testimonio Hilduïni abbatis hoc Missæ Gallicanæ peculiare fuerit, quod ejus orationibus martyrum passiones insertæ essent, cum Carolus rex testetur, se ab ecclesia Toletana adscivisse presbyteros, qui prisco & dudum in Galliis abolito ritu coram se Sacrificium offerrent: hinc manifeste deducitur, veterem Missam Gallicanam ei similem fuisse, quæ Toleti & per universam Hispaniam atque etiam in Gallia Narbonensi Gothorum regno subdita agebatur; deinde vero num. 6 confirmans ea, quæ de Missæ Gallicanæ & Hispanicæ similitudine dixerat, ita prosequitur: Cæterum non absurdam neque incredibilem esse hanc sententiam de utriusque Missæ Gallicanæ & Hispanicæ similitudine, præter ea, quæ dicta sunt, alia etiam persuadent. Dum enim vetustos codices ad propositum mihi scopum pertinentes in celebrioribus bibliothecis perquiro, factum est Dei nutu, ut duos antiquissimos repererim, quorum seriem, stylum, characterem, singulasque Missas in eis contentas sedulo consideranti venit protinus in mentem, utrumque esse vetus Missale Gallicanum, quia & illis ad amussim conveniunt, quæ Hilduïnus tribuit Gallicis Missalibus a se visis; & priscis ritibus consonant ecclesiæ Toletanæ, ex qua Carolus Calvus sacerdotes adscivit, ut antiquum Galliæ morem ab his celebrantibus disceret; ac post pauca addit, unum ex duobus codicibus a se repertis initio præferre hunc titulum manu recentiori adjectum, Missale Gothicum; hic autem codex ipsum est, quo de agimus, Missale, atque adeo laudatus Cardinalis verbis jam recitatis aperte tradit, illud esse vetus non tantum Gothicæ Narbonensis, sed & reliquæ Gallicanæ ecclesiæ Missale.

[293] [antiquum] Ad hæc loco mox citato sic scribit idem Eminentissimus Bona: In codice reginæ, quo diu uti licuit benignitate V. Cl. Benedicti Mellini ejus bibliothecæ præfecti, est Missa propria sancti Martini Turonensis episcopi, tributo ei nomine Patris nostri; ex quo suspicor, hoc Missale vel Turonensis vel alterius Gallicanæ ecclesiæ, fuisse huic Sancto specialiter dedicatæ; nam in Missali Mozarabico extat quidem de eo Missa propria, sed sine additione Patris nostri. Quibus verbis, cum urbs Turonensis certo sita non sit in Gallia Narbonensi, iterum prodere videtur, Missale, de quo agimus, & in quo Missa de Leodegario habetur, non solius Narbonensis seu Gothicæ Gallicanæ, sed & reliquæ insuper Gallicanæ fuisse ecclesiæ. Thomasius supra laudatus in Præfatione, quam libro, Codices Sacramentorum a se inscripto & edito, præmittit, etiam asserit, Missale, cui Missa de S. Leodegario inscribitur, vetus esse non solum Gothicæ Gallicanæ, sed & totius Gallicanæ ecclesiæ Missale; hoc ut probet, iisdem fere, quibus Mabillonius supra ostendit, idem illud Missale non esse Hispanicum, rationibus adductis, hanc addit: Gallicanum (Missale, de quo hic sermo est) item comprobabit, qui consensum animadverterit Gallicanarum synodorum cum eo. Etenim in conc. Agathensi celebrato anno Christi DVI & Alarici Gothorum in Gallia regis XXII Can. XIII statutum fuit, Symbolum ab omnibus ecclesiis una die, id est, ante octo dies Dominicæ Resurrectionis, publice in ecclesia competentibus tradi. Quod hic reperies: nam Missa Dominicæ Palmarum inscribitur, Missa in symboli traditione. Item Can. XXX orationes vocantur Collectiones: quo nomine orationes, & in hoc Missali Gothico dici constat. Tres ergo jam habemus auctores, qui Missale, in quo Leodegarius Missa honoratur, vetus Gallicanum esse existimant.

[294] Verum Honoratus a S. Maria in Observationibus super regulis & usu critices Gallice editis tom. 3 lib. 5 dissert. 3 § 3 in alia opinione versatur: [vel Gothico-Gallicanum] ait enim pag. 198 in memoriam revocandum, esse quod Thomasius crediderit, Missale, quod Gothicum nominat, usitatum fuisse in Francia, antequam ibidem ritus Romani essent admissi, qui admodum ex ejusdem Thomasii judicio erant diversi ab his, qui in Missali Gothico cernuntur: Sane, inquit Thomasius in Præfatione num. præcedenti laudata, Gallicanæ ecclesiæ vetus hoc esse Missale, antequam Romanos ritus ab eo longe diversos admitteret, mihi pene (non plene, sicut legitur apud Honoratum) exploratum habetur. Jam vero, ait loco citato Honoratus, certum est, Missale in Francia usitatum ante Caroli Magni tempus, non fuisse illud, quod auctor ille (Thomasius) Gothicum appellat, sed illud, quod alibi Gallicanum vetus nuncupat. Hoc ipsum enim est, ut ipsemet fatetur, quod multum ad ritus Romanæ ecclesiæ accedebat. Ita Honoratus: cum autem contendat, Missale antiquum Gallicanum ad Romanum ordinem propius accedere, in hanc fere pergit sententiam: Mabillonius lib. 3 Liturgiæ Gallicanæ in Præfatione etiam consentit, in Missali Gallicano veteri ordinem ex Romano & Gallicano mixtum exhiberi; quod de Missali Gothico, utpote multum diverso ab ordine Romano, intelligi non potest; ut adeo velit Honoratus Missale, quod a Thomasio Gothicum appellatur, quodque Missam de S. Leodegario continet, Gallicanum vetus non esse. Id ipsum etiam satis insinuat, dum loco citato ait, liturgiam Toletanæ seu Hispanicæ similem, quæ in Missali, quo de agimus, servatur, non esse antiquam Gallicanam: si enim liturgia, quam Missale illud sequitur, vetus Gallicana non sit, consequens est, ut nec ipsum Missale pro veteri Gallicano queat haberi; habet autem liturgiam illam Toletanæ seu Hispanicæ similem pro Gothico-Gallicana seu Gothico-Narbonensi, ac proin pro Gothico-Narbonensi etiam debet habere Missale, quod liturgiam illam sequitur, quodque Missam de S. Leodegario continet.

[295] [seu Gothico-Narbonense,] En ipsiusmet Honorati verba facta a me e Gallicis Latina: Videtur, inquit pag. citata, Cardinalis Bona confudisse hanc (Gallicanam antiquam) Liturgiam, quæ in usu erat apud Gallos, cum Gothica ab Hispanis usitata, dum (verbis num. 292 recitatis) dicit illam (Gallicam antiquam) similem esse Missæ, quæ dicebatur Toleti, in Hispania & Gallia Narbonensi. Profert hic verba, quibus laudatus Cardinalis id affirmat, ac deinde subdit: Verum eruditus hic Cardinalis certo aberrat: nam liturgia Gallicana, quæ similis est Hispanicæ, non est antiqua Gallicana; sed Gothica Gallicana, quæ ita nominatur, quia usitata erat in Galliarum provinciis, quæ dominio Gothorum suberant: at vero Missa Gallicana erat communis reliquæ Franciæ. Missa ergo Gallicana, quæ similis est vel eadem, quæ Hispanorum, non est antiqua Gallicana, vel Gelasiana; sed Gothica Gallicana, quæ primum appellata fuit Gothica, quia Gothi Hispaniarum erant domini; nuncupata etiam Gallicana, quia populi isti possidebant Galliam Narbonensem. Ast cum Gothi ex Hispania a Mauris fuere ejecti, liturgia illa non fuit amplius appellata Gothica aut Gothica Gallicana, sed Mozarabica vel Muzarabica. Liquet ergo, Honoratum liturgiam antiquam Toletanæ seu Hispanicæ similem non pro antiqua Gallicana, sed pro Gothico-Gallicana seu Gothico-Narbonensi habere atque adeo etiam Missale, quod liturgiam illam sequitur, quodque Missam de S. Leodegario continet, non pro antiquo Gallicano, sed pro Gothico-Gallicano habere, utut sæpe laudatus eminentissimus Cardinalis Bona, Thomasius & Mabillonius contrarium existiment. At vero parum hic sibi constare videtur is scriptor. Circa tria enim Missalia a Thomasio & Mabillonio producta, quorum alterum Gothicum cum seu Gothico-Gallicanum, quo de hic agimus, alterum Francorum; tertium vero Gallicanum vetus ab illis nuncupatur; circa tria, inquam, ista Missalia, pag. 194 & 195 observat, duobus istis scriptoribus adeo parum constitisse de distinctione, quam illa inter Missalia ponunt, ut sine solido fundamento nomina tam diversa dederint uni eidemque Missali, atque ex uno solo Gelasiano tria fecerint; ut adeo velit, etiam Missale Gothicum seu Gothico-Gallicanum, cui Missa de S. Leodegario inscribitur, Gelasianum esse; jam vero cum idem Honoratus pag. 194 & tribus sequentibus in eam opinionem propendeat, quæ censet, quod Missale, ante Caroli Magni principatum in Gallia usitatum, idem fuerit cum Gelasianio, consequens est, ut ex ipsius judicio Missale, quod Gothicum seu Gothico-Gallicanum appellatur, ante Caroli Magni principatum in Gallia fuerit usitatum, sitque proinde Gallicanum vetus, quod certe cum iis, quæ de Missali illo, liturgiaque in eo expressa statuere eum jam vidimus, componi non potest.

[296] [quod minus verisimile apparet;] Ad hæc, quod ait verbis num. præcedenti recitatis, Liturgiam Gallicanam, quæ similis est Hispanicæ, non esse antiquam Gallicanam, ac proin nec Gallicanum antiquum esse Missale, quod liturgiam illam sequitur, id ego pro certo non ausim asserere. Intercessisse enim usque ad tempora Pipini & Caroli Magni similitudinem inter liturgiam ecclesiarum Hispaniæ & liturgiam ecclesiarum Galliæ, seculo IX adeo fuit persuasum, ut Carolus Calvus imperator, qui seculo illo floruit, crediderit, se videre antiquam istam liturgiam Gallicanam, quando coram illo celebrata fuit Missa juxta ritum Toletanæ ecclesiæ. Ne vero id a me sine fundamento putes asseri, apud Cardinalem Bona lib. 1, cap. 12, num. 5 occurrit epistolæ ipsiusmet Caroli Calvi ad clerum Ravennatem fragmentum, quod sic habet: Usque ad tempora abavi nostri Pipini Gallicanæ ecclesiæ aliter, quam Romana vel Mediolanensis ecclesia, divina celebrabant Officia, sicut vidimus & audivimus ab iis, qui ex partibus Toletanæ ecclesiæ ad nos venientes secundum morem ipsius ecclesiæ coram nobis sacra Officia celebrarunt. Celebrata etiam sunt coram nobis Missarum Officia more Hierosolymitano, auctore Jacobo apostolo, & more Constantinopolitano, auctore Basilio; sed nos sequendum ducimus Romanam Ecclesiam in Missarum celebratione; ex quo liquet, quod Carolus Calvus putarit, liturgiam antiquam Gallicanam se videre, quando coram illo Missa juxta liturgiam Toletanam celebrata fuit, ac proin huic illam esse persimilem. Non puto interim, ambas illas liturgias ita prorsus esse similes, ut nulla in iis dissimilitudo occurrat, sed hæc mihi tanta non videtur, ut proinde certum fiat, liturgiam Gallicanam, quæ similis est Hispanicæ, non esse antiquam Gallicanam, præsertim si cum Hispanica liturgia non in omnibus exacte congruat Gallicana illa Hispanicæ similis, quæ in Missali sæpissime jam memorato, quod Missam de S. Leodegario continet, passim est obvia. Licet enim in hoc Missali ordo Missæ fere ubique sit idem, qui in Missali antiquo Hispanico seu Mozarabico, orationes tamen diversæ sunt, uti manifestum quibuslibet evadet, qui Missale unum cum altero contulerint. Hisce omnibus consideratis, verosimilius mihi apparet, & liturgiam Gallicanam, quæ similis est Hispanicæ, Gallicanam esse antiquam, & Missale, de quo hic disputamus, esse vetus Gallicanum, id est, etiam in Gallia, quæ non sit Narbonensis, antiquitus usitatum.

[297] Fuse hic indagare libuit, Gallicanumne sit, [si enim Gothico-Gallicanum sit,] quo de agimus, Missale, an Gothico-Gallicanum, quia si Gallicanum illud sit, scriptum esse facile potuit initio seculi VIII, quo, ut mox docebo, aut forte paulo citius, reipsa etiam scriptum esse apparet. Quod si autem Gothico-Gallicanum sit, non citius, quam seculo VIII jam senescente, scriptum esse videtur. Rem sic ostendo: Annalista Metensis ad annum Christi 752 sic scribit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCLII Pippinus rex exercitum duxit in Gothiam, Narbonamque civitatem, in qua adhuc Saraceni latitabant, obsedit. Tentatis itaque plurimis argumentis, munitissimam civitatem capere non potuit. Custodia tamen ibi derelicta quotidianis irruptionibus illos cives afflixit, & per triennium bellum Narbonam obtinuit; expulsisque de tota Gothia hominibus illis, Christianos de servitio Saracenorum liberavit. Quibus ex verbis, cum laudatus annalista iis asserat, civitatis Narbonensis obsidionem anno 752 cœpisse, perque triennium durasse, consequens est, ut ejus expugnatio, Gothiæque seu Galliæ Narbonensis a Saracenorum jugo liberatio anno 755 acciderit. Eodem anno hæc accidisse, etiam affirmant Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum & Pagius in Criticis: Licet vetus, inquit hic posterior, Chronicon, de quo mox, hæc ad annum DCCLIX referat. Porro minus verosimile apparet a provinciæ Narbonensis incolis ante tempus illud, quo Saracenorum jugo erepti ad Francorum dominium accesserunt, post præscriptum semel in concilio Toletano IV, quod anno 633 celebratum fuit, Sacramentorum ordinem Missarumque dicendarum modum novas Missas, quæ in ecclesia Hispanica usitatæ non erant, fuisse introductas. Etenim canone illius 2 ita sancitur: Post rectæ fidei confessionem, quæ in sancta Dei Ecclesia prædicatur, placuit, ut omnes sacerdotes, qui Catholicæ fidei unitate complectimur, nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis Sacramentis agamus; ne quælibet nostra diversitas apud ignotos seu carnales schismatis errorem videatur ostendere, & multis existat in scandalum varietas ecclesiarum. Unus igitur ordo orandi atque psallendi nobis per omnem Hispaniam atque Galliam (Narbonensem scilicet) conservetur, unus modus in Missarum solemnitatibus, unus in vespertinis matutinisque Officiis; nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica consuetudo, qui una fide continemur & regno: hoc enim & antiqui canones decreverunt, ut unaquæque provincia & psallendi & ministrandi parem consuetudinem teneat.

[298] [non videtur,] Licet autem dici forte queat, hoc canone tantum præscribi, ut deinceps in Officiis divinis, Missisque celebrandis idem Ordo idemque modus ubique servetur, videtur tamen is etiam omnem sacrorum ministeriorum seu Missarum diversitatem vetare. Nihil ultra, inquit, diversum aut dissonum in ecclesiasticis Sacramentis agamus; ne quælibet nostra diversitas apud ignotos seu carnales schismatis errorem videatur ostendere, & multis existat in scandalum. Quibus certe verbis synodus universim improbat omnem plane in ministeriis sacris diversitatem, ac proin recitato canone prohibere videtur, non tantum diversitatem ordinis in recitandis Missis, sed etiam ipsam Missarum diversitatem. Quare cum in ecclesia Hispanica Triduanæ, ut ex dictis num. 291 potest colligi, ante Ascensionem Rogationes seculo VIII receptæ non fuerint, verisimile fit, illas a provinciæ Narbonensis incolis seculo VIII, ante annum saltem 755, quo Saracenorum jugo erepti ad Francorum dominium accesserunt, non fuisse receptas, ut adeo Missale, quod Missam de S. Leodegario præscribit, quodque etiam Missas in triduanis ante Ascensionem Rogationibus celebrandas continet, initio seculi VIII scriptum non videatur, si pro Gothico-Gallicano debeat haberi, seu si a solis provinciæ Narbonensis incolis Gothorum dominio olim subjectis fuerit usitatum; tunc quippe, ut apparet, Missæ de triduanis ante Ascensionem Rogationibus iis minime convenissent, ac proin illas Missali, si quod exarassent, verosimiliter non inseruissent. Videtur ergo Missale, de quo disserimus, seculo VIII jam senescente, scriptum esse, si Gothico-Gallicanum sit, seu a solis provinciæ Narbonensis presbyteris fuerit usitatum. Quod si autem sit Gallicanum vetus, nihil obstat, quo minus initio seculi VIII scriptum esse credatur.

[299] [si vero Gallicanum sit, videtur initio seculi VIII scriptum,] Etenim ut id, quod num. 297 asserui, verum esse, ostendam, nulla in eo Missa de aliquo sive die festo sive Sancto occurrit, qui in Galliis seculo VIII serius coli cœperit. Quod vero in particulari pertinet ad Missas, quas de triduanis ante Ascensionem Rogationibus continet, sunt illæ indubie de celebritate, quæ seculo VIII in Galliis sit anterior. Etenim instituta illa primum fuit a S. Mamerto Viennensi in Galliis episcopo, qui seculo V floruit; erat autem jam seculo VI ad omnes Galliarum ecclesias propagata; liquet id ex S. Gregorio Turonensi, qui seculo VI ad finem inclinante e vivis excessit, & tamen lib. 2 Historiæ Francorum cap. 34, Rogationum per S. Mamertum institutione ejusque modo & causa exposita, hæc subdit: Quæ (Rogationes) usque nunc in Christi nomine per omnes ecclesias in compunctione cordis & contritione spiritus celebrantur. Ita Gregorius Turonensis; sed quod ait, Rogationes usque ad ætatem suam per omnes ecclesias fuisse celebratas, id certe, ut dicta num. 291 docent, non de Hispanicis, nec verosimiliter etiam, uti ex mox dictis colligas, de Gothico-Gallicanis, sed de solis fere Gallicanis intelligendum est, quæ ex præscripto Concilii 1 Aurelianensis anno 511 celebrati prædictam S. Mamerti institutionem susceperunt. In eo quippe Concilio can. 27 ita statuitur: Rogationes, id est, litanias ante Ascensionem Domini ab omnibus ecclesiis placuit celebrari: ita ut præmissum triduanum jejunium in Dominicæ Ascensionis festivitate solvatur, per quod triduum servi & ancillæ ab omni opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat. Quo triduo omnes abstineant, & quadragesimalibus cibis utantur. Huic decreto omnes Galliarum ecclesias, quæ Gothorum dominio non suberant, paruisse, dubitandum non est: ut adeo certum fiat, esse de celebritate seculo VIII anteriori Missas, quæ de triduanis ante Ascensionem Rogationibus in Missali, quo de agimus, leguntur, nihilque proinde etiam ex hac parte obest, quo minus initio seculi VIII scriptum esse credatur, si Gallicanum antiquum sit.

[300] Scriptum autem esse initio seculi VIII, Mabillonius lib. 3 Liturgiæ Gallieanæ pag. 176 existimat: [quo tamen, ut apparet, scriptum est,] ibi enim ita loquitur: De tempore, quo scriptus est codex ille (Missale, de quo tractamus) non omnino constat: attamen ex forma litterarum, & ex Liturgiæ Gallicanæ abrogatione, quæ Pontificatu Hadriani I, regnante Carolo M. ante annos nongentos facta est, apparet, hunc ineunte sæculo octavo, nempe ad exemplum alterius codicis vetustioris, fuisse exaratum, non citius, propter festum sancti Leodegarii, qui anno 678 necatus est. Idem censet Cardinalis Bona, dum in duobus Rerum Liturgicarum libris anno 1674 a se editis ita scribit: Unus ex his codicibus (Missale, de quo quæstio est) extat in bibliotheca serenissimæ Suecorum reginæ ante annos nongentos scriptus, additque, ut periti censent. Horum eruditorum judicio, quod hic opponam, nihil habeo, ac proin existimo, Missale illud tunc revera scriptum esse, ut adeo Missa de S. Leodegario, quam continet, vel initio seculi VIII, vel etiam citius fuerit composita. Fateor nihilominus, id nulla ratione, ut mihi quidem apparet, certum effici posse. Nihil enim obstare video, quo minus idem Missale nonnihil serius, quam initio seculi VIII scriptum esse potuerit. Utut sit, sat saltem credibile apparet, initio seculi VIII scriptum esse, & eruditorum omnium judicio ego refragari nolim, quod in Sancti nostri honorem cedit, quodque proinde ne quis pro certe falso habere queat, plura etiam, quam par forte videbitur, hic disserui. Certum interim est, Missale sæpissime dictum non serius, quam seculo nono media sui parte jam præterlapso, esse exaratum, ac proin Missam de S. Leodegario, quæ ei inscribitur, vel certe tunc vel citius fuisse compositam. Rem hanc nunc sic ostendo.

[301] [certeque non serius, quam seculo IX, ut adeo vel sic valde] Mabillonius in Præfatione ad Liturgiam Gallicanam a se editam num. 3 ita loquitur: Hæc Liturgiæ Gallicanæ in Romanam mutatio tanta universæ Galliæ ecclesiarum consensione facta est, ut, regnante Carolo Calvo, Magni nepote, Missæ Gallicanæ notitia jam penitus obliterata esset. Unde Carolus Calvus, ut ejus a Romana discrimen oculis perciperet ac comprobaret, Missam Toletano more a quibusdam presbyteris, qui ex partibus Toletanæ ecclesiæ ad se venerant, celebrari voluit: quoniam veterem Gallorum Liturgiam cum Toletana convenisse, didicerat. Id patet ex ejus epistola ad clerum Ravennatem, in qua subdit: Celebrata etiam sunt coram nobis Missarum sollemnia more Jerosolymitano, auctore Jacobo apostolo; & more Constantinopolitano, auctore Basilio: sed nos sequendam ducimus Romanam ecclesiam in Missarum celebratione. His verbis Carolus innuit, eam hujusce facti rationem fuisse, ut, visis compertisque diversarum ecclesiarum variis celebrandæ Missæ ritibus, statueret, qualem alteri formam præferendam existimaret: sed Romanum tandem ritum sibi præ ceteris placuisse. Ab eo tempore nemini de restituenda Liturgia Gallicana, Romanave dimittenda quidquam tentare venit in mentem; nec ante nostram ætatem apud Gallos de prisco illo ritu fuit ulla fere mentio aut memoria. Sic recte probat Mabillonius, Liturgiam Gallicanam antiquam jam penitus, vivente adhuc Carolo Calvo, fuisse abrogatam; unde fit consequens, abrogationem hanc jam seculo IX, cum tunc Carolus Calvus e vivis excesserit, omnino fuisse perfectam, ut adeo indubie Missale quidem, quod secundum liturgiam illam exactum est, non serius fuerit quam seculo IX, cum alioquin usui non fuisset, exaratum; Missa vero de S. Leodegario, quam continet, non serius, quam eodem seculo IX composita.

[302] [antiqua sit Missa de S. Leodegario, in qua partes illi propriæ] Imo erit forte etiam, qui Missale illud non serius, quam seculo VIII, scriptum esse, pro certo habendum putet, quia liturgia Gallicana antiqua, quæ in illo exprimitur, abrogata fuit a Carolo Magno, Romanam S. Petri cathedram occupante Hadriano I, qui anno 795, ut Pagius in Criticis probat, vitam cum morte commutavit. Verum Liturgia Gregoriana, quam antiquæ Gallicanæ Carolus Magnus substituit, necdum adeo generaliter seculo VIII in Francia erat stabilita, ut antiqua, quæ etiam Gelasiana, utpote Liturgiæ a Gelasio I Pontifice Romano conditæ non multum absimilis, nuncupabatur, jam penitus ibidem tunc esset abolita. Etenim in descriptione seu recensione bonorum Centulensis monasterii, anno Christi 831 facta, atque impressa apud Dacherium tom. 4 Spicilegii, libro 3, capite 3 leguntur ista: De libris sacrarii, qui ministerio altaris deserviunt: Missales Gregoriani tres; Missalis Gregorianus, & Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus I. Missales Gelasiani XIX. Quibus verbis spectatis, consequens est, ut liturgia Gallicana antiqua seu Gelasiana anno 831 in monasterio Centulensi obtinuerit, cum ibidem tunc essent novemdecim Missalia secundum ritum Gallicanum antiquum seu Gelasianum exacta, eaque non obsoleti, non abrogati, sed usitati tunc moris, utpote de quibus in prædicta bonorum recensione ratio habetur, tamquam de libris sacrarii, qui ministerio altaris deserviunt. Quare cum in præfato monasterio usitata fuerit anno 831 liturgia Gallicana antiqua, vero absimile non est, hanc in pluribus aliis Galliarum locis usitatam pariter tunc fuisse, ac proin ex illius abrogatione per Carolum Magnum, seculo VIII inclinante, facta pro certo haberi non debet, imo non potest, Missale, de quo hic fuse actum est, non serius quam seculo illo esse conscriptum. Solum itaque certum est, hanc scriptionem, Missamque de S. Leodegario, quam continet, referendam non esse ad seculum, quod sit nono posterius, licet interim Sanctus, ut num. 300 docuimus, verosimiliter jam ab initio seculi VIII, ac forte etiam citius prædicta Missa honoratus fuerit.

[303] Lubet nunc hanc, utpote venerandum, minimeque dubium cultus ecclesiastici Leodegario antiquitus delati monumentum, [sunt oratio quædam præliminaris, dicta Præfatio,] lectorum oculis ex Thomasio subjicere, atque utcumque describere. Nihil exhibet, præter ea, quæ Leodegario sunt propria, caretque proinde iis, quæ omnibus antiquis Missis Gallicanis erant communia. Videri hæc possunt apud Mabillonium lib. 1 Liturgiæ Gallicanæ cap. 5, ubi Missæ Gallicanæ partes ex Gregorio Turonensi episcopo, aliisque monumentis singillatim exponit. Eas inter etiam recenset lectionem unam ex Veteri, duasque alias ex Novo Testamento, quæ in singulis fere Missis Gallicanis antiquis erant diversæ, quasque, in festis Sanctorum, Passionis vel Vitæ eorumdem lectio præcedebat. Desunt eæ omnes, quemadmodum a reliquis sæpissime memorati Missalis Missis, sic etiam a Missa Leodegario inscripta; incipit autem hæc ab oratione, quæ, si Missa integra exstaret, proxime post Introitum, Kyrie eleison, & Hymnum Gloria in excelsis Deo præfatis Quatuor Lectionibus præiret. En illam: Summe, Omnipotens, æterne Deus, qui vitam beati antistitis tui Laudegarii martyris per istius sæculi ærumnas transire jussisti, cujus annua festa devota mente celebramus; quæsumus: ut per ejus intercessionem plebi * tuæ clementiæ famulantem ita in præsenti foveas; ut ad cælestia regna perducas. Per Dominum. Oratio hæc vocari solebat Præfatio, eratque veluti quædam adhortatio, qua populus a sacerdote quandoque minus, quandoque magis expresse ad pie exigendum diem commonebatur. Respondebat, inquit Mabillonius lib. 1 Liturgiæ sæpius citatæ cap. 3 pag. 24, orationi illi, cujus meminit beatus Abbas Hispanus, agens de Missa Mozarabum, his verbis superius relatis: Prima oratio ejusdem Missæ (Mozarabicæ) commonitionis erga populum est, ut omnes excitentur ad exorandum Deum.

[304] Orationem jam recitatam hæc sequitur: Deus, [oratio altera seu collectio anonyma, altera post nomina,] qui beatum martyrem tuum Laudegarium in agone probasti, & probatum in dolore sustentasti; quem hodierna die in cælestibus gaudiis recipere dignatus es: præsta nobis, famulis tuis, ut qui gloriam non meremur, indulgentiam peccatorum, ipso interveniente, adepisci mereamur. Per. Oratio hæc Collectio inscribitur; hoc nempe nomine Missæ orationes, quas nunc Collectas dicimus, solebant antiquitus vocari. Post orationem proxime adductam tertio loco hæc assignatur: Auditis nominibus offerentum, fratres karissimi, Domini majestatem deprecemur, ut qui vitam summi antistitis sui Laudegarii martyris transtulit ad coronam; per interventu * sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum & Martyrum, Anachoritarum & Virginum omniumque Sanctorum concedere dignetur: ut sacræ præsentis oblatio, quæ offertur, viventibus emendationem, & defunctis remissionem obtineat peccatorum: & quorum nomina hic recitatione patefacta sunt, in cælestibus paginis conscribantur. Quod ipse præst. Debebat hæc oratio recitari, facta jam oblatione, lectisque etiam sacris diptychis, id est, recitatis nominibus tam Sanctorum, in quorum memoriam, quam vivorum atque defunctorum, in quorum gratiam offerebatur Sacrificium, atque hinc est, cur hunc præferat titulum: Collectio post nomina.

[305] [iterumque altera Post pacem nuncupata,] Quarto loco sequitur hæc alia oratio seu collectio: Pacem tuam Domine nostris inlabere pectoribus: qui * beatum martyrem tuum Leudegarium, in hoc sæculo commorantem, per pacis studium hodie cælestis aula suscepit: nobis quoque peccatoribus pacis vinculum, & caritatis studium, ejus meritis suffragantibus, largiri jubeas in ævum. Per Dominum. Recitari debebat, cum jam fideles post vivorum atque defunctorum ad oblationem memoriam sibi invicem pacis osculum impertiissent, atque hinc est, cur inscribatur Collectio post pacem. Quatuor orationes jam allatas subsequitur immolatio nostræ Præfationi respondens; vocabatur etiam nomine ex re assumpto Contestatio, quia in hac fideles sursum corda se habere contestabantur. In hac Contestatione recitabatur etiam Sancti, de quo Missa dicebatur, vitæ compendium, quæ initio Missæ integra lecta fuerat. Liquet id tum ex multis aliis, tum ex Missæ de S. Leodegario contestatione seu immolatione, quam nunc, utpote in Missa de S. Leodegario collectioni post pacem jam recitatæ proximam, subjungi necesse est.

[306] [immolatio seu contestatio, nostræ Præfationi respondens,] Dignum & justum est: vere æquum & pulchrum est: nos tibi hic & ubique semper laudes & gratias agere, laudesque adtollere, Domine sancte Pater omnipotens æterne Deus, per Jesum-Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, ab initio sæculi procreatum Verbum editum Patris principia * sæculi istius conlocatum per totum orbem terrarum contulisti: ubi beatus martyr tuus Leudegarius episcopus de altitudine sæculi hujus per alternas musitationis * discerptus, pompas sæculi fragilitatisque calcavit. Cui tu, Domine, auxilium ferre dignatus es: ut præsentis sæculi amorem despiceret, & cælestia adepiscere promereret: verumtamen crucem suam tollens, te Pastorem sequens, ut Paradisi delitias possideret, præsentia omnia dereliquit. O beatum virum Leudegarium antistitem qui per nefandorum consilia corpus * nexibus absolutum, ora labiis minuatum, oculisque orbatum, exilium perpetratum, lubricitatis sæculi postpositum, diversis tormentis passum, exemplum reliquit episcoporum per suam passionem vel patientiam: & ad extremum vitæ perpetuæ restitutus, cælestia regna penetravit; angelorum choro sociatur; coronam immarciscibilibus floribus remuneratur: unde post multæ reliquiæ floruerunt in Galleis. Precamur ergo te, Domine: ut nos famulos tuos omnemque plebem reminiscentes talem Pastorem, ejus meritis suffragantibus, veniam mereamur obtinere peccaminum. Per Christum Dominum nostrum. Cui omnes angeli.

[307] [duæque insuper aliæ orationes, quarum una post Sanctus,] Immolationi huic seu Contestationi succedere debebat Trisagion, de quo dicendo exstat in Concilio Vasensi secundo, quod anno 529 celebratum est, canon ordine tertius, quo statuitur, ut in omnibus Missis seu in Matutinis, seu in Quadragesimalibus, seu in illis, quæ pro defunctorum commemoratione fiunt, semper Sanctus, Sanctus, Sanctus, eo ordine, quo ad Missas publicas dicitur, dici debeat. Et vero in Missa, quam hic utcumque describimus, immolationi seu contestationi succedere debuisse Trisagion, dubitari non potest. Liquet enim id ex titulo, quem præfert oratio seu collectio, quæ dictæ immolationi seu contestationi subjicitur; inscribitur quippe collectio seu oratio Post Sanctus, non alia haud dubie de causa, quam quod post ter Sanctus ingeminatum seu post Trisagion recitaretur. En nunc illam: Osanna excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. O vere beata vox, quam angelorum & archangelorum concinunt virtutes quæ nos hodie in passione beati martyris tui Leudegarii vox una prorumpit in laude. Ut tu Deus Pater omnium, qui nobis veniam tribuas de peccatis, quæsumus, da oblivione * præteritorum facinorum; qui dedisti martyribus post triumpho * corona *. Per Dominum nostrum. Qui. prid. Oratio hæc locum tenet illius, quod in Missali Romano Canon vocatur, estque actionis sacræ, quæ incipit ab his verbis: Qui pridie quam pateretur &c, veluti præludium, uti liquet ex verbis Qui. prid., quæ proxime habet subjecta. Verba hæc, inquit Mabillonius lib. 1 Liturgiæ Gallicanæ cap. 5 pag. 46, ex sanctis Evangeliis, Apostolo & Traditione accepta, eadem sunt in omnibus liturgiis, nisi quod in nonnullis quædam voces variant.

[308] Ultimo loco in Missa, de qua hic sermo est, [altera Post Secreta seu post mysterium vocabatur.] indicatur hæc oratio, seu collectio: Hæc facimus, Domine, passionem tuam commemorans *. Hæc facimus, Pater Jesu-Christe: qui nobis de lege veteri novam tradidisti. Concede nobis, intercedente beato antistite tuo Leudegario martyre, cujus hodie annuæ * commemoratione * celebramus: ut descendat hic benedictio tua super hunc panem & calicem in transformatione Spiritus tui sancti; uti hæc benedicendo benedicas, sanctificando sanctifices: ut quicumque ex utraque benedictione sumpserimus, æternitatis præmium, & vitam consequi mereamur æternam. Per. Oratio hæc inscribitur collectio Post secreta seu Post mysterium, eoquod diceretur proxime post verba sacramentalia seu illa, quibus panis & vini consecratio perficitur. Orationi huic, quæ jam recitata est, quæque post mysterium seu consecrationem assignatur, continuo alia in Missa Gallicana antiqua, cum hæc integra recitaretur, præfationis instar ante orationem Dominicalem subjiciebatur; sed hæc in ea, qua de agimus, Missa ob rationem num. 303 adductam desideratur, uti etiam nonnullæ aliæ orationes seu precandi formulæ, quæ ad integritatem ejus requiruntur, quæque Leodegarii mentionem in particulari non faciunt.

[Annotata]

* plebem

* interventam

* Mab. & cum

* an principium?

* mutilationes

* sic, notæ Mabil., accusandi casus ponebant pro sexto casu absoluto.

* oblivionem

* triumphum

* coronam

* commemorantes

* annuam

* commemorationem

§ XX Duo monasteria in honorem S. Leodegarii seculo VIII adolescente constructa aut dedicata.

[In honorem S. Leodegarii monasterium Morbacense,] Antiquitatem cultus, qui Leodegario, tamquam Sancto, ab Ecclesia defertur, validissime etiam probant duo monasteria in Sancti honorem ineunte seculo VIII exstructa, quorum alterum Murbachium, vel Morbacum, alterum Masmonasterium seu Masonis monasterium nuncupatur. De ambobus hisce monasteriis, prout ad gloriam Sancti nostri posthumam spectant, visum est hoc integro § tractare. A priori, quod altero est celebrius, duco initium. Situm est in Alsatia superiori ad amnem Morbach, sub dominio nunc regis Franciæ, distatque, ut Baudrandus in Geographia testatur, tam a Colmaria, quam a Mulhusia, Alsatiæ oppidis, tribus circiter milliariis versus Occasum. De hoc monasterio tom. 5 Spicilegii ecclesiastici Germaniæ pag. 940 hæc leguntur: Principalis & exemptæ ecclesiæ Murbacensis initia referuntur ad annum 726 (imo 727, ut dicetur) quo videlicet divus Pirminius Meldensium quondam antistes (S. Pirminius infra ab Hermanno Contracto chorepiscopus nominatur) ex Augia Divite pulsus animum adjecit construendo novo monasterio in vastissima & horrida Vosagi montis eremo, quæ tunc Vivarius peregrinorum, antea vero Muorbach audiebat. Piis Pirminii conatibus clementer annuit Eberhardus, Sueviæ & Alemanniæ dux, Attici sive Eticonis ex Adalberto filio nepos, dum videlicet Pirmino locum & impensas exstruendo cœnobio prætereaque amplissimos proventus alendis monachis copiosissime suppeditavit, annuentibus Emeltrude conjuge & Lutfrido fratre. Conditum fuit illud monasterium in honorem Dei & Genitricis Domini nostri Jesu Christi semper Virginis Mariæ, S. Michaëlis archangeli, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli &, uti jam innui, S. Leodegarii martyris. Intelligitur id ex Theodorici Calensis præcepto pro eodem Morbacensi monasterio. Exstat hoc præceptum in laudato Spicilegio ecclesiastico Germaniæ pag. 951 & 952, & apud Mabillonium in Appendice ad tom. 2 Annalium Benedictinorum pag. 700. Cum autem multis, quæ in decursum hujus § dicenda sunt, probandis confirmandisve subserviat, lubet illud ex Mabillonio huc integrum transcribere.

[310] [cujus fundatio diplomate] Theodoricus rex Francorum, viris apostolicis, patribus episcopis, nec non inlustribus viris, ducibus, patriciis, comitibus vel agentibus tam præsentibus quam futuris. Si petitionibus sacerdotum, quod ad proprietatem * ecclesiæ pertinet, devota mente præstamus, Retributorem omnium bonorum Dominum Jesum-Christum ex hoc nos habere confidimus. Igitur dum & venerabilis vir Perminus gratia Dei episcopus nostris temporibus cum monachis suis, Deo inspirante, pro Evangelio Christi peregrinatione suscepta, monasterium virorum in Heremo vasta, quæ Vosagus appellatur, in pago Alsacinse in loco, qui vocatur Vivarius-peregrinorum, qui antea appellatus est Mourbach, in alodo fidele * nostro Eberhardo comite, cum ipsius adjutorio, Deo donante, conatus est constituere, vel cœnobium sanctum ibidem instituere in honore Dei & Genitricis Domini nostri Jesu-Christi semper Virginis Mariæ, seu sancti Michaëlis archangeli, vel sancti Petri apostoli & Pauli beatis apostolis *, & sancti Leodegarii martyris cum sociis eorum, ubi ipsi famuli Dei sub sancta regula solitariam vitam fruuntur; petiit ipse vir Dei Perminus episcopus serenitati nostræ, cum ipso jam nominato fidele nostro Eberhardo comite, tale ob hoc nostrum emanare præceptum de omni corpore possessionis ipsius monasterii, quicquid ad præsens tenere vel dominare videtur, aut quod inantea a quocumque Deo inspirante, ibidem recte fuerit conlatum vel delegatum, per nostrum præceptum deberem in Dei nomine plenius confirmare. Quod nos pro mercede nostra in omnibus fecisse cognoscite, & ad prædictis famulis * Dei talem emisimus decretum, ut nullus episcoporum nec præsentes, nec quifuerint successores, nec eorum ordinatores, aut qualiscumque judiciaria potestas pro quocumque ingenio possint quocumque ordine de loco ipso aliquid auferre aut abstrahere, ut facilius liceat pro familia Christi, quæ ibidem in Dei nomine adunari desiderat, eorum factam delegationem quiete per tempora possidere, & sanctam regulam conservantes proprio privilegio, quod nobis præ manibus ostenderunt, Deo jubente, sub tranquillitate possint permanere, quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quicquid ad talem familiam Christi ad laudem Dei die noctuque canendam conceditur.

[311] Idcirco pro cælesti intuitu talem * nobis beneficium præstitisse cognoscite, [a Theodorico IV Francorum rege,] ut maneat quicquid antefati viri Dei ad ipso monasterio * conquesierint vel laboraverint, quod jam dictus fidelis noster Eberhardus per sua strumenta * ibidem affirmavit, vel a ceteris collatum fuit, aut fuerit, sub nostra emunitate ejus temporibus absque illius * inquietudine Deo auxiliante cuncta eis proficiant in augmentis. Additur tamen, ut si abbas congregationis ipsius episcopum fuerit postulatus *, ut ei presbyteros vel diaconos pro Missas celebrandum * debeat ordinare, absque commodi acceptione instituat; & si rogatus consecrare ecclesiam, chrisma, tabulas, gradus ecclesiæ absque commodi acceptione faciat: quod si ipse renuerit, alterum quemlibet pontificem, qui gratis hæc tribuat, licentiam habeat supplicare, & ille hoc facere; & nullo umquam tempore parochiæ ipsius pontificis, in cujus diocesi situm est hoc monasterium, potestatem nullam habeat inquietandi; non ipse, non archidiaconus, non ecclesiæ judices, nec censum mittere, neque pastum, neque honorem in rebus monasterii accipere non audeat *. Et, si abbas ipsius congregationis de hac luce vocatus fuerit, nullus ibidem de alio monasterio, nec de civitate, nec pro parentela, nec ab episcopo ordinetur, neque per potestatem, neque pro præmio aut quolibet ingenio, quicumque judicis nullus præsumat in ibidem abbatem ordinare, nec quandocumque necessitas evenerit abbatem instituere, nisi eum ipsa congregatio & melior pars elegerit, secundum quod regula & privilegius * ipsorum continet, ipsi sibi dignum constituant pastorem.

[312] Et illud nobis placuit pro integramento vel stabilitate regni nostri innectere, [dicto Calensi, confirmatur,] ut ipsum monasterium sub defensione & tuitione Dei & nostra stirpe regia per succedentia tempora valeat consistere inconvulsum, & nulla publica judiciaria potestas, nec præsente, nec futuro tempore in curtis vel territuriis ubicumque ipsius monasterii ad causas audiendum vel freda undique exigendum non præsumant ingredere, nec fide jussores tollere; & quicque * tam de ingenuis, quam de servientibus super territuriis ipsius monasterii omni * commanentibus fisco de freda, aut herebannus *, unde poterat præparare, ad luminaria vel stipendia super scriptis famulis Dei, & nostra indulgentia ad integrum mancipentur effectui, & nobis regnantibus aut postmodum tempore succedentium regum, quod nos pro Dei amore & timore indulsimus, quemquam * hoc non præsumat convellere; sed cum quiete & integra emunitate hoc, quod decrevimus, inviolabile, auxiliante Deo, perseveret. Et ut hæc præceptio erga ipso monasterio * firmius habeatur, manus nostræ subscriptionibus subter decrevimus roborari. Theodoricus, rex Francorum, sub data quod fecit mense Julio, die duodecimo, anno VII regni nostri, Gundulfi-villa in Dei nomine feliciter, amen. Gerbaldus obtulit.

[313] [non anno 724,] Sæpe ab hoc Diplomatis Theodorici apographo discrepat apographum aliud, quod, ut jam monui, Spicilegio ecclesiastico Germaniæ est insertum; discrepantias illas in margine subinde notavi; nusquam autem notabilior occurrit, quam in anno regni Theodorici, quo diploma fuit emissum; in priori enim apographo anno VII, in posteriori vero anno tertio regni Theodorici id factum notatur. Postremum hunc annum forte etiam exprimebat apographum, ex quo Theodoriciani diplomatis jam recitati partem in monasteriorum Germaniæ Chronologiam a se editam pag. 93 intulit Bruschius; licet enim in parte diplomatis, quam loco citato transcribit, nullam prorsus exhibeat notam chronologicam, in notitia tamen monasterii Morbacensis, quam suppeditat, initium regni Theodorici IV Francorum regis anno Christi 720 innectit; quapropter cum monasterii Morbacensis fundationem referat ad annum circiter 724, consequens est, ut Theodoriciani diplomatis apographum, quod ipsi præluxit, annum forte regni Theodorici tertium expresserit, quia ex hoc & ex initio regni Theodorici, quod anno 720 affigit, monasterii Morbacensis fundationem ad annum circiter 724 merito potuit referre. Ast, etiamsi illud, quo usus est Bruschius, pluraque forsan alia prædicti diplomatis Theodoriciani apographa ad modum apographi, quod in laudato Spicilegio ecclesiastico Germaniæ exstat, annum regni Theodorici tertium exhiberent, forent ea omnia hac in re, uti ex dicendis facile apparebit, pro mendosis verosimillime habenda, ac proin nihil ex iisdem certi pro monasterii Morbacensis fundatione anno Christi 724 affigenda posset confici. Et vero monasterium illud anno 724 fundatum seu constructum non fuisse, apertissime docet Chronicum Hermanni Contracti, monachi Augiensis, qui initio seculi XI floruit; illud enim auctoris hujus Chronicon in editione Canisiana ad annum 727 habet: Sanctus Pirminius ob odium Caroli a Theobaldo Gotifridi ducis filio ex Augia pulsus Eutonem pro se constituit abbatem, & ipse Alsatiam, alia instructurus cœnobia, petiit; in editione vero Pistoriana Sanctus Pirminius a Thietbaldo Gotofridi filio expulsus, Etonem abbatem constituit, & ipse in Alsatiam venit. Quare cum monasterium Morbacense, ut inter omnes eruditos convenit, tunc primum condi cœptum sit, dum S. Pirminius pulsus ex Divit-augiensi monasterio, quod triennio abbas rexerat, in Alsatiam, alia exstructurus monasteria, advenit; eo autem, uti ex laudato Hermanni Contracti Chronico intelligitur, ante annum 727 non advenerit, consequens est, ut ante annum illum monasterium Morbacense conditum non sit. Ast, inquies, quo ergo anno monasterium illud fuit fundatum seu conditum?

[314] [nec anno 731, ut Cointius] Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum fundationem illam ad annum 731 refert; idcirco autem id facit, quod existimet S. Pirminium non citius, quam anno 730, ex Augiensi monasterio Theobaldi Sueviæ ducis imperio secedere compulsum, in Alsatiam venisse. Rationes porro, cur id existimet, ad annum 730 num. 3 ita proponit: Super anno, quo Pyrminius Augiam majorem deseruit, cum Crucio non convenimus. Hic enim auctor annum Christi septingentesimum vigesimum notat, in opinione videlicet Hermanni ac sequacium, qui Pyrminium tribus dumtaxat annis abbatem Augiensem constituunt. At cum Theobaldus, qui, teste Hermanno, in editionibus Pistoriana & Canisiana, Pyrminium expulit, Sueviæ præfecturam ante annum Christi septingentesimum tricesimum non inierit, nec Pyrminius ante illum annum ex Augia recessit. Rerum eodem anno gestarum series hæc fuit. Carolus (Martellus scilicet) major-domus odium, quo Lantfridum, (Sueviæ ducem) prosequebatur, non amplius dissimulandum ratus, Sueviam ingressus est cum exercitu. Cessit tempori Lantfridus & quibuscumque potuit officiis atque obsequiis animum Caroli demulsit. Hic existimavit e re sua plurimum esse, si, quos in Suevia pietate præstantissimos nosset, hos amplissimis beneficiis cumularet. Pyrminius præ ceteris enitebat, erat jam in amicitia Lantfridi ducis, &, ut acceptior ei fieret, commendatus est etiam a Carolo, qui, pace redintegrata, statim discessit e Suevia, serioque de bello Aquitanico seu Trans-ligeritano cogitavit. Lantfridus paulo post obiit. Theobaldus ejus filius in Sueviæ ducatum seu præfecturam successit, & exemplo patris avique provocatus hostem se Caroli dixit, ac Pyrminium abbatem, cui propter amicitiam ejusdem Caroli diffidebat, ex Augiensi monasterio deturbavit. Quibus verbis manifestat, sese S. Pirminii ex Augia expulsionem, secessumque in Alsatiam non alia de causa usque ad annum 730 differre, quam quod existimet, Theobaldum, Sueviæ ducem, qui Pirminium ex Augia pepulit, non Gotofridi, Sueviæ ducis, anno 709 vita functi, sed Lantfridi, Sueviæ pariter ducis, filium fuisse, ac proin Sueviæ ducatum seu præfecturam non citius, quam anno 730 gessisse, cum ad hunc usque annum, uti apud omnes in confesso est, Lantfridus vitam protraxerit.

[315] Verum Theobaldus sive Thietbaldus, qui S. Pirminium ex Augia pepulit, [ex tempore, quo S. Pirminius ex Augia] ab Hermanno Contracto in Chronico ad annum 727 Gotofridi filius vocatur, idque tam in editione Pistoriana, quam Canisiana, uti evidens fit ex verbis, quæ ex utraque num. 313 produxi. Hermanno quidem adversatur Hepidamnus, monachus sancti Galli, in Brevibus Annalibus usque ad annum 1044 perductis, dum ad annum 715 de Liutfrido, Alamanniæ duce loquens, ait, cujus filius Thietpaldus S. Pirminium pepulit. Ast Hepidamnus cum Hermanno, qui in monasterio Augiensi seculo XI vixit, paris, inquit Pagius in Criticis ad annum 759, num. 9, auctoritatis non est, ac proin Hermanno hic assentiendum videtur, præsertim cum ei adstipulentur Continuator Fredegarii apud Chesnium tom. 1 Scriptorum pag. 773, auctor Appendicis ad Gesta Francorum, ibidem pag. 721 atque ad annum 745 Annalista Metensis, qui omnes, dum de Theobaldo, Alemannorum seu Sueviæ duce loquuntur, Gotofridi ducis filium eum appellant. Posterioris scriptoris, qui circa annum 900 Opus suum absolvit, atque adeo Hepidamno laudato est antiquior, verba huc facientia hæc sunt: Eodem anno Teobaldo rebellante filio Godefridi ducis Alamannorum, Pippinus cum virtute exercitus sui & Dei auxilio in Alamanniam ingressus, viriliter ipsum in fugam convertit, & ad obsidionem Alpium fugientem expulit, revocatoque illo, ejusdem loci ducatum dedit, & ad propria remeavit. Prioris vero, quæ jam recitatis & secundi etiam scriptoris verbis fere consonant, ista: Per idem tempus rebellante Theudebaldo, filio Godfredi ducis, Pipinus cum virtute exercitus sui ab obsidione Alpium turpiter expulit fugientem, revocatoque sibi ejusdem loci ducatu, victor ad propria remeavit. Dubitandum ergo non videtur, quin Theobaldus, qui S. Pirminium ex Augia pepulit, Gotofridi, Sueviæ ducis, filius exstiterit.

[316] [pulsus, in Alsatiam venit, probare] Ast, inquies, certum nihilominus est, Lantfridum, qui, ut inter eruditos convenit, Gotofridum patrem habuit, eique anno 709 vita functo in ducatum Sueviæ successit, non citius, quam anno 730 e vivis excessisse, ac proin Theobaldum ante eumdem annum ducatum seu præfecturam Sueviæ non tenuisse, adeoque nec Pirminium ex Augia pepulisse. Fateor, res hinc conficeretur, si uno eodemque tempore plures duces Alamanniæ, quæ & Suevia apellata fuit, non præfuissent. Verum, inquit Pagius loco proxime citato in Criticis, ea regio major erat, quam ut uni duci a Francorum regibus tota committeretur, ut jam observavit Hadrianus Valesius lib. 24 Rerum Francicarum, quem ea in re secutus est ipsemet Cointius anno 693 num. 38 & seq. Ibi scilicet hic auctor sic scribit: De Alamannis & Suevis multa pererudite scribit Hadrianus Valesius libro vicesimo-quarto Rerum Francicarum. Imprimis observat alteros alterorum nomine promiscue, sæpius tamen Suevos tum appellatos fuisse. Deinde Alamanniam in plures ducatus separatam testatur, istiusque partitionis duas rationes affert; primam, quod Alamannia major visa sit, quam ut uni duci tota committeretur; alteram, quod, Alamanniæ duce mortuo, filii ejus præfecturam seu ducatum juxta beneplacitum regis inter se dividerent. Affert deinde nonnulla, quæ manifeste probant, Alemanniam seu Sueviam uni eidemque duci non fuisse commissam, ducatusque insuper, in quos separata erat, morientium ducum liberos inter se pro regis arbitrio fuisse partitos. Cum ergo juxta ipsummet Cointium plures Alemanniæ seu Sueviæ duces uno eodemque tempore exstiterint, filiique morientium ducum paternam inter se hæreditatem, seu ducatum diviserint, consequens non est, Theobaldum, Gotofridi ducis filium, ante annum 730 ducatum Sueviæ, seu potius in Suevia, non tenuisse, licet Lantfridus, qui patri suo Gotofrido, anno 709 vita functo, in ducatum Sueviæ successerat, non citius, quam anno 730 e vivis excesserit. Verisimillimum enim ex dictis fit, Lantfridum & Theobaldum, cum ambo Gotofridum anno 709 vita functum patrem habuerint, paternam inter se hæreditatem fuisse partitos, ac proin tam hunc, quam illum jam ab anno 709 ducatum in Suevia gessisse, ut adeo ex ducatu Lantfridi usque ad annum 730 protracto consequens etiam non sit, S. Pirminium ante annum illum a Theobaldo ex Augia non fuisse expulsum.

[317] [frustra contendit, sed anno] Imo S. Pirminium anno 727, ac proin citius, quam anno 730, ex Augia a Theobaldo duce pulsum fuisse, perspicuum fit ex annis, quibus S. Pirminius præfecturam Augiensis abbatiæ auspicatus est, Hetto vero seu Heddo aut Etho, proximus S. Pirminii in eamdem præfecturam successor, ad episcopatum Argentoratensem fuit promotus, comparatis ad annos, quibus tam hic, antequam ad memoratum episcopatum promoveretur, quam S. Pirminius, antequam ex Augia pelleretur, prædictæ abbatiæ abbates præfuerunt. Etenim Walafridus Strabus apud Canisium Lectionum Antiquarum tom. 2, parte 2 editionis Amstelodamensis anni 1725 pag. 206 in Carmine de Visionibus Wettini monachi Augiensis, abbates Augiæ enumerans, sic canit:

Rhenus ab Ausoniis quo ducitur Alpibus, æquor
Miscet, in Occiduis diffusus partibus, ingens:
Illius in medio suspenditur insula fluctu,
Augia nomen habens, jacet hanc Germania circa.
Hæc solet egregias monachorum gignere turmas.
Primus in hac sanctus construxit mœnia præsul
Pirminius, ternisque gregem protexerat annis.
Hujus quisque velit Sanctorum cognoscere vitam,
Ipse sepulchra petat, satis ipse probabit in Hornbach.
Postea septenis petat, præsedit cursibus Etho:
Tunc sequitur binis laudandus Geba sacerdos.

Hic autem scriptor ipsimet Augiæ diviti abbas præfuit seculo IX nonnihil inchoato ac proin uno vix amplius seculo post S. Pirminii ex Augia expulsionem, Ethonisque ad episcopatum Argentoratensem promotionem, ut adeo verosimillime temporis spatium, quo eorum in abbatia Divit-augiensi præfecturam in versibus recitatis circumscribit, vel ex monumentis fide dignis didicerit, vel saltem apprime habuerit perspectum.

[318] Quam ob rem, cum laudatus Walafridus Strabus tres tantum annos S. Pirminio in Divit-augiensi præfectura per versus recitatos attribuat, [727 construitur] consequens est, ut Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 730 num. 13 eamdem præfecturam sexennio perperam definiat, idque eo magis, quod nec rationem solidam, cur id faciat, nec auctorem, qui vel antiquitate vel auctoritate cum Walafrido Strabo sit comparandus, in medium producat; pugnetque insuper cum Hermanno Contracto, qui Walafridum Strabum secutus, in Chronico suo ad annum 724 ita scribit: Sanctus Pirminius abbas & chorepiscopus, a Berchtoldo & Vehi principibus ad Carolum (Martellum scilicet) ductus, Augiæque insulæ ab eo præfectus, serpentes inde fugabat, & cœnobialem inibi vitam instituit tribus annis. Porro Cointius non aliam ob causam S. Pirminii in abbatia Divit-augiensi præfecturam sexennio definit, quam quod existimet, Sanctum illum anno 724 dictam præfecturam iniisse, eamque non citius, quam anno 730 dimittere fuisse compulsum, quod quam infirmo fundamento nitatur, ex jam ante dictis satis liquet. Cum jam itaque, si non omnino certum, verosimillimum saltem indubie sit, S. Pirminium annos tantum tres, antequam in Alsatiam secesserit, abbatiæ Divit-augiensi abbatem præfuisse; in confesso autem apud omnes sit, eumdem Sanctum anno 724, quod & ipse Cointius ad annum 730 num. 13 admittit, præfecturam illam iniisse, consequens est, ut Pirminius jam inde ab anno 727 ex Augia expulsus, in Alsatiam secesserit. Liquet id ipsum, ut jam num. præcedenti innui, ex anno, quo Etho, proximus S. Pirminii in abbatiæ Augiensis præfecturam successor, ad episcopatum Argentoratensem fuit promotus, comparato cum annis septenis, quibus per versus numero præcedenti transcriptos Walafridus Strabus præfecturam Augiensem Ethonis definit; cum enim Etho, uti constat ex hoc Walafridi Strabi versu supra recitato, postea septenis præsedit cursibus Eto, septem annis abbatiæ Divit-augiensi abbas præfuerit; hi autem ab anno 734, quo Eto, uti certum est, ipsequemet iterum Cointius ad annum 730 num. 13 admittit, ad cathedram Argentoratensem evectus est, ordine retrogrado computati deducant ad annum 727, consequens est, ut hoc anno abbatiæ Augiensis præfecturam Eto inierit, illamque adeo proximus ejus decessor, S. Pirminius dimiserit, atque in Alsatiam secesserit, quod cum Hermanno Contracto, cum hic ad eumdem annum verbis num. 313 recitatis Pirminii in Alsatiam adventum referat, apprime congruit. Quapropter, cum S. Pirminius, ut apparet, monasterium Morbacense statim a suo in Alsatiam adventu condiderit, aut condere inceperit, dubitandum non videtur, quin illud anno 727 aut exstructum, aut exstrui saltem fuerit inceptum, ut adeo, quemadmodum jam ante monui, recitatum supra diploma seu præceptum, quo monasterii Morbacensis possessiones atque privilegia confirmantur, in laudato Spicilegio Ecclesiastico Germaniæ mendose signetur anno tertio Theodorici IV Francorum regis, retinendusque sit annus VII ejusdem regis quo apud Mabillonium notatur; cum enim Theodoricus IV, ut nunc communis fert opinio, anno 720 regnare inceperit, annus regni ejus tertius non potest; septimus vero potest cum anno Christi 727 componi, ante quem tamen præfatum diploma indubio emissum non fuit, cum certe posterius sit monasterii Morbacensis condendi consilio, quod non citius quam anno illo, fuit initum.

[319] [a S. Pirminio, fundum & impensas suppeditante] Examinato sic anno, quo monasterium Morbacense fuit exstructum, lubet nunc in ipsius conditores inquirere; S. Pirminius ex Augia pulsus, non diu, ut jam innui, post suum in Alsatiam adventum novis condendis monasteriis animum adjecit, interque ea primum omnium fuit Morbacense. Huic condendo locum impensasque suppeditavit Eberhardus comes, Adalberti filius. Liquet id ex his Diplomatis jam recitati verbis: Igitur dum & venerabilis vir Perminius gratia Dei episcopus nostris temporibus cum monachis suis, Deo inspirante, pro Evangelio Christi peregrinatione suscepta, monasterium virorum in Heremo vasta, quæ Vosagus appellatur, in pago Alsacinse, in loco, qui vocatur Vivarius-peregrinorum, qui antea appellatus est Muorbach, in alodo fidele * nostro Eberhardo comite, cum ipsius adjutorio, Deo donante, conatus est constituere &c. De hoc Eberhardo, qui, uti ex ejus Charta apud Mabillonium tom. 2 Annalium pag. 701 & 702 liquet, monasterium Morbacense copiosissime dotavit, Bucelinus part. 2 Germaniæ sacræ pag. 238 ita commemorat: Fundavit illud (Monasterium Morbacense) Eberhardus Sueviæ & Alsatiæ dux, parens Warini & Ruthardi an. DCCXXVI, (imo ut jam probatum est, anno 727) fundationem confirmante Gregorio II Pon. Max., quod postea Widegernus, Argentinensis episcopus, ann. Christi DCCXXXIII (in Spicilegio ecclesiastico Germaniæ laudato ad annum 728 id refertur) solemniter consecravit. Contulere manasterio multa beneficia veteres Franciæ Germaniæ originis reges. Fundator ipse jam senio confectus, sanctorum Virorum allectus consuetudine, & delectatus familiaritate, seria anteactæ vitæ ductus pœnitudine, distributis in filios provinciis, memorabili triumphati mundi & honorum contemptus exemplo, in eodem cœnobio vitam monasticam complexus, humillimo fratrum conversorum numero aggregari voluit, & minimus in domo Dei esse elegit. Omnia, quæ hic Bucelinus asserit, hujusmodi non sunt, ut pro eorum veritate ego me vadem ponere velim; falsum autem apparet id, quod de provinciis ab Eberhardo inter filios, dum hic vitam monasticam amplexurus esset, distributis affirmat.

[320] Etenim in laudatis ipsius comitis Eberhardi litteris, [Eberhardo comite, de quo] apud Mabillonium tom. cit. pag. 701 & 702 anno Theodorici regis octavo, cum quo annus Christi 728 congruit, notatis, quibus, ut jam innui, amplissimas donationes monasterio Morbacensi facit, hæc leguntur: Ergo ego in Dei nomine Eberhardus, filius Adalberti quondam ducis, etsi vilissimus Christi famulus, dum non habetur incognitum, qualiter ante hos annos una cum conventu pontificum, sacerdotum, & germano meo Leutfredo duce, & conjuge mea Emeltrude, in re mea propria, in loco, qui dicitur Maurobacus, qui nunc vocatur Vivarius peregrinorum, in pago Alsacensi in honore S. Petri principis Apostolorum & sanctæ Dei Genitricis Mariæ ceterorumque Sanctorum, a novo, meo opere, sicut mihi vires Deus dedit, monasterium ædificavi, & illis diebus, juxta quod in illo priore testamento continetur, de rebus meis aliquid ditavi; nunc autem Salvator & Redemptor humani generis, qui omnes vult salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire, non meis meritis exigentibus, sed pro clementia sua, me in corpore visitare dignatus est, & fallax temporaleque lumen subtraxit, ut ad verum, quod ipse est, me etsi indignum perduceret lumen, etiam sua providentia, quamvis me optante, ex proprio corpore hæredem, qui mihi successor existeret, similiter subtraxit. Quibus ex verbis liquet, Eberhardum, cum anno Christi 728 litteras illas ederet, & liberis & oculis fuisse orbatum, ac proin verosimile mihi non apparet, pium hunc comitem filios, nomine Warinum & Ruthardum, aliterve appellatos habuisse, quos inter provincias suas, ut ait Bucelinus, partitus fuerit, dum vitam monasticam est amplexus. Hinc Georgius Eccardus lib. 1, cap. 5 Originum Habsburgo-austriacarum pag. 22 de Eberhardo comite, monasterii Morbacensis fundatore, recte pronuntiat: De liberis ejus nihil nobis constat, & qui tot bona in Murbacense monasterium transfudit, ἅπαις fuisse videtur. Conjugis enim, Emeltrudis jam senescentis & RELICTÆ nomine, non autem liberorum meminit in laudata dotatione hujus monasterii, cujus hic mox partem protulimus, imo asserit substractum sibi esse hæredem, qui sibi successor existeret, cumque in fine conjugem suam relictam vocet, ipseque tunc oculis esset orbatus, videtur jam tum seculo nuntium remississe, atque adeo vitam monasticam, ut ait laudatus Bucelinus, forsitan fuisse amplexus.

[321] Quod quidem minus vero absimile fiet, si umquam monachum Eberhardus ante mortem induerit, [ejusque cum S. Leodegario] atque adeo fidem mereatur ejusdem Eberhardi in monasterio Morbacensi Epitaphium, quod, ut laudatus Bucelinus Germaniæ sacræ parte & pag. citatis inquit, antiqua simplicitate, gratæ memoriæ ergo scriptum ibidem legitur. En illud:

Dicat, qui nescit, Eberhardus dux hic requiescit,
Qui vir sublimis rebus dotavit opimis
Hoc claustrum sponte, sic non rapitur Phlegetonte,
Indutus veste claustrali vixit honeste.

Verum cum hoc Epitaphium carminibus Leoninis constet, quorum inventio seculo VIII videtur posterior, dubitari merito hic potest, an profectum illud non sit ab auctore, qui diu forte post seculum VIII, quo Eberhardus obiit, florere incepit; unde consequens est, ut ex dicto Epitaphio certum non sit, Eberhardum comitem in monasterio Morbacensi, quod condidit, monachum induisse. Certius est id, quod apud eumdem Bucelinum loco citato duobus hisce aliis, quibus recitari cœptum Epitaphium clauditur, carminibus innuitur:

Pro tibi donatis Leodegari junge beatis,
Perpetuo vives cælis supra omnia dives.

Iis enim indicatur, Eberhardum monasterium Morbacense in honorem S. Leodegarii fundasse, donationibusque locupletasse; licet autem id non exprimatur in laudatis litteris seu Charta Eberhardi comitis pro dotatione monasterii Morbacensis confecta, perspicue, ut jam ante monui, intelligitur ex sæpe laudato Diplomate seu præcepto, quo Theodoricus IV Francorum rex monasterii Morbacensis possessiones confirmavit, ratumque habuit privilegium, haud dubie, inquit Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 77, Romani Pontificis, quo prædictum monasterium, uti ex diplomate supra recitato liquet, ab episcopali ditione immune redditum est, eidemque concessa libera facultas eligendi secundum Regulam abbatis.

[322] [consanguinitate nonnulla hic proferuntur;] Cur autem, ait, paucis interjectis, laudatus Mabillonius, Murbacense monasterium in honorem sancti Leodegarii sit conditum, id in causa fuit, quod Eberhardus ipsum ex materna linea propinquitate attinebat. Aviam quippe habuit Bereswindam, Sigradæ Leodegarii genitricis sororem. Alii sunt, qui, ut § 3 hujus Commentarii prævii docuimus, S. Leodegarium Bereswindæ faciunt avunculum; sed hæc opinio variis argumentis, iisque validis impugnatur; licet autem pro iis ad Georgium Eccard & Hermannum Schminckium § proxime citato remisimus, ut nihilominus ea opinio, quæ Bereswindam Leodegarii statuit materteram, quæque verosimilior est, & eruditis nunc passim probabilior videtur, talis etiam studioso lectori appareat, ex eaque innotescat, quænam verosimilius sanguinis propinquitas Leodegarium inter & Eberhardum, monasterii Morbacensis fundatorem intercedat, lubet hic saltem ea proferre, quæ certius evidentiusque elevant auctoritatem duorum antiquiorum scriptorum, quibus ceteri recentiores, qui Leodegarium Bereswindæ faciunt avunculum, unice nituntur. Alter duorum illorum antiquiorum scriptorum, quem jam plus semel laudavimus, est auctor incertus & anonymus Fragmenti historici, ab Urstisio præfixi Chronico Alberti Argentinensis, atque a Chesnio recusi tom. 1 Scriptorum Franciæ pag. 783; alter, quem supra plus semel pariter laudavimus, est Scriptor anonymus Historiæ Novientensis monasterii: exstat hic apud Martenium tom. 3 Anecdotorum. Ambo, judice Cointio & Martenio, seculo XIII floruerunt, ac proin ab ætate Leodegarii & Bereswindæ, qui seculo VII vixerunt, remotiores sunt, quam ut rebus, quas de iis scribunt, fidem certam facere queant, præsertim cum in rebus aliis, quas narrant, erroris plus vice simplici ex coævis vel pene æqualibus scriptoribus apertissime convincantur. Errores illi argumenta sunt, quibus laudati Georgius Eccardus, Schminkius aliique auctores contendunt, fidem habendam non esse anonymo Urstisiano, Novientensique historico, dum hi Leodegarium faciunt Bereswindæ avunculum.

[323] [hæc ex anonymo Urstisiano,] Ut ergo ex iis argumentis, quemadmodum proposui, hic quædam jam proferam, nonnullos tam Urstisiani, quam Novientensis historici errores aperiri, necesse est. Initium duco a crassissimo, eoque apertissimo errore, qui ambobus laudatis scriptoribus est communis, quique cum materia, de qua hic sermo est, proxime conjungitur. Urstisianus anonymus loco mox citato sic scribit: Leudesius namque cum major-domus esset, duxerat uxorem de prosapia sancti Sigismundi, regis Burgundiæ, genuitque ex ea Athicum seu Adalricum, qui patre adhuc superstite & Hilderico regnante, uxorem duxerat Berswindam nomine, filiam sororis sancti Leodegarii, sororem videlicet reginæ. Novientensis vero historicus apud laudatum Martenium tom. citato Anecdotorum col. 1129 ita narrat: Leodesius itaque, ut prædiximus, major-domus existens, duxit uxorem nobilissimam de prosapia Sigismundi & Gothmari regum Burgundiæ, genuitque ex ea filium nomine Athicum seu Adalricum. Paucisque deinde interjectis, addit: Athicus autem filius ipsius, (Leudesii) patre adhuc superstite, uxorem duxit Berswindam, filiam sororis sancti Leodegarii episcopi & martyris, & Garini comitis Pictavensis, sororem videlicet reginæ. Quibus jam recitatis verbis ambo illi scriptores apertissime produnt, Leudesium seu Leodesium, cum majoratum-domus gereret, contraxisse nuptias, in iisque procreasse filium, qui & ipse, vivente adhuc patre, matrimonium inierit. Verum id indubie falsum est, Leudesius enim, uti fas est colligere ex iis, quæ § XI disseruimus, anno Christi 674 major-domus primum est creatus, annoque insequenti ab Ebroïno fuit necatus. Quomodo ergo jam major-domus effectus inire potuit matrimonium, in eoque suscipere filium, patre nondum mortuo, nuptiis aptum?

[324] Venio nunc ad errores utrique scriptori, Urstisiano scilicet & Novientensi historico particulares. [& Novientensi historico, qui erroribus scatent,] Ut autem ceteros Novientensis historici errores brevitatis ergo silentio præteream, unum hic dumtaxat proferam, qui manifestus fit ex sæpe laudato Theodorici IV de monasterio Morbacensi diplomate seu præcepto, quod supra integrum produximus. Etenim in præfato diplomate legitur, Igitur dum venerabilis vir Perminus … monasterium virorum in heremo vasta, quæ Vosagus appellatur, in pago Alsacinse, in loco, qui vocatur Vivariusperegrinorum, qui antea appellatus est Muorbach … conatus est constituere &c. Ex quo intelligitur, locum, in quo conditum est monasterium Morbacense, non primum ab Eberhardo comite, ejus conditore, Murbaci seu Morbachii nomen accepisse, sed ita jam ante fuisse appellatum, ac proin a vero certissime aberrare Novientensem historicum, dum apud laudatum Martenium tomo citato Anecdotorum col. 1134 & 1135 innuit, monasterio Morbacensi ab Eberhardo comite Murbaci nomen primo inditum fuisse; sic enim ibidem scribit: Denique Dei inspiratione Eberhardus in fundo suo monasterium primo in honore S. Mauritii construxit, postea vero, in honore S. Leodegarii, a beato Pirminio episcopo dedicari jussit, quod & Vivarium peregrinorum seu Murbacum nominavit. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 731 num. 21 agens de errore cujusdam Ebersheymensis seu Novientensis chronographi, qui innuit locum, in quo Eberhardus comes monasterium Morbacense exstruxit, Murbaci nomen antea non gessisse, existimare se ait, quod monasterium ab Eberhardo exstructum, Vivariique peregrinorum nomine distinctum, antiquum Murbachii nomen, quod quondam loco fuerat, in quo erat conditum, seculo X etiam induerit. Obsoletum postea, inquit, Vivarii nomen, nomenque Murbachii rursus usurpatum decimo, ut existimamus, seculo, cum ea regio ab Hunnis sive Hungaris vastata esset. Fuerunt, inquit Munsterus, nempe in Cosmographia pag. 437, tempore Hunorum, septem monachi juxta monasterium Murbacense, in monte propinquo sanctam agentes vitam, qui ab infidelibus trucidati, reliquerunt loco illi nomen, ut postea vocaretur Latrocinii campus. Fuerit scilicet monasterium, cui ab Eberhardo Vivarii peregrinorum nomen fuerat inditum, seculo X Murbachium ob viciniam, ut quidam aiunt, latrociniis infestam vocitatum, quia locus, in quo erat conditum, ita fuerat antiquitus eadem de causa nominatus.

[325] [æstimanda non est, sed ex auctore Vitæ S. Odiliæ.] Verum monasterium Morbacense situm est ad fluvium Morbach, ut num. 309 docuimus; id autem ita esse, intelligitur tum ex Topographia Alsatiæ Meriani, tum ex diplomatibus Caroli Magni & Lotharii Augusti, qui, ut Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 77 scribit, monasterio Luciariæ & monachis ibi degentibus, quosdam ingenuos homines, a Ludovico patre suo concessos, confirmavit ad petitionem Sigmari abbatis monasterii, quod dicitur Vivarium-peregrinorum, situmque est in ducatu Alsensi super fluvium Morbach … & constat esse constructum in honore S. Leodegarii & S. Petri Apostolorum principis. Ita Mabillonius, qui post nomen Morbach verbis recitatis recte interserit unde inditum loco priscum nomen; cum enim, uti ex dictis constat, monasterium Morbacense ad fluvium Morbach situm sit, verosimillimum est, a fluvio nomen suum illud traxisse, ac proin fabulosum videri potest, quidquid dicitur de nomine illi indito ob viciniam latrociniis infestam. Venio nunc ad errores, qui Urstisiano anonymo particulares sunt: Leudesium tradit statim creatum fuisse majorem-domus, postquam reclusus in monasterio fuisset Ebroïnus; id autem apertissime pugnat cum antiquissimis monumentis, quæ unanimiter testantur, hunc virum eo munere defunctum non fuisse, antequam Childericus fuerit necatus. Errat pariter in morte Dagoberti, quam ad annum 674 refert; quæ chronologia tolerari nequit, sive Dagobertum primum sive secundum intelligamus, cum ille anno 638; hic vero vel ipso anno 678 vel certe non citius e vivis excesserit. Primum tamen regem hunc anonymum in animo habere, non solum ex toto orationis filo, sed & ex liberis adjectis, Sigeberto & Chlodoveo constat, qui Dagobertum primum parentem habent. Narrat etiam S. Arbogastum, Argentinensem episcopum, Dagoberti (de quo in antecedentibus, id est, primo, locutus fuerat) filium a morte suscitasse, & S. Florentium, itidem Argentinensem episcopum, ejus filiam a dæmone vexatam liberasse, quod omnes alii sub Dagoberto II contigisse volunt, uti pluribus ostendit Henschenius noster lib. 2 de tribus Dagobertis cap. 5 & 6. Aliis hujus scriptoris erroribus enumerandis supersedeo, cum jam recensiti ad fidem ejus elevandam sufficiant. Cum itaque ambo illi scriptores, Urstisianus scilicet anonymus & historicus Novientensis multis gravissimis erroribus, ut vidimus, in rebus narrandis laborent, fidem non merentur, dum Leodegarium faciunt avunculum Bereswindæ, quæ, ut § III docuimus, Eberhardum, monasterii Morbacensis fundatorem, ex Adalberto filio habuit nepotem, ac proin adhærendum potius est auctori anonymo seculi XI, qui parte 2, Seculi 3 Benedictini pag. 488 in Vita S. Odiliæ verbis num. 36 jam recitatis Bereswindam facit Leodegarii materteram.

[326] [Monasterium Masonis seu] Atque hæc jam de Monasterio Morbacensi in honorem S. Leodegarii constructo, ejusque fundatore dicta sufficiant; de capite autem Leodegarii, quod Morbacenses se possidere gloriantur, infra dicetur. Agendum nunc est de Masmonasterio seu Masonis in Alsatia monasterio. Munsterus in Descriptione Suggoiæ sic scribit: Habuit hic Maso, quem Eberhardi, de quo jam actum est, fratrem facit, filium unicum, qui, cum in amne Olruna, vulgo Tolder, balneare vellet, submersus est, quum annorum esset octo, idque subter arcem, in qua tunc parentes ejus habitabant. Privatus ergo Maso & uxor ejus legitimo hærede, fundaverunt monasterium in eo loco, & eo tempore, quando Eberhardus comes Egisheymensis fundavit monasterium Murbacense sub Theodorico rege Francorum, anno Christi plus minus DCCXXX, contribuentes omnia bona sua, mobilia & immobilia, terras & homines. Bruschius eadem fere narrat ex chronographo Ebersheymensi, nempe, Masonem Eberhardi fratrem ex ducta uxore filium suscepisse, quem cum illico in Olruna præterfluente fluviolo submersum amisisset, tanto dolore motum illum construxisse eodem loco (ubi filiolus perierat) in S. Leodegarii honore, monialium cœnobium, quod de suo nomine Masonis monasterium appellarit, idque factum esse sub Theodorico & Childerico Galliarum regibus, qui rerum potiti sunt ab anno Christi DCCXX ad annum usque DCCL. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 731 num. 24 recitat quoque utrumque hunc Munsteri & Bruschii textum, subditque: Hoc Bruschii textu deceptus Bucelinus Masonis monasterium a Masone sub annum Christi DCCXX fundatum dixit. At standum a chronologia Munsteri, cui calculus Bruschii non adversatur aperte, cum vaga sit ejus epocha, atque indeterminate per annos excurrat triginta. Ita Cointius, & recte quidem, quia nihil suppetit, unde vel cum aliqua verisimilitudine Masonis monasterii seu Mas-monasterii constructio determinato anno affigatur. Licet interim primis quinquaginta seculi VIII annis illud fuisse exstructum, ex communi scriptorum consensu utcumque certum appareat.

[327] Uti autem annus, quo Mas-monasteriense monasterium est conditum, [Mas-monasterium a Masone in honorem S. Leodegarii,] pro certo determinari non potest, ita etiam pro certo determinari non posse videtur, an Maso monasterii illius fundator frater exstiterit Eberhardi comitis, qui monasterium Morbacense fundavit. Etenim in vetustissimo Vitæ S. Odiliæ Fragmento apud Hieronymum du Vignier pag. 68, ubi narratur S. Odilia fratres suos, eorumque filios Domino subjugasse, hos inter Maso non numeratur. Masonem nihilominus Adalberti filium, fratremque Eberhardi & Luitfridi faciunt Chronicon Novientense, Lazius, Bruschius in Chronologia monasteriorum Germaniæ pag. 93, Guillimannus de Rebus Helveticis lib. 3, cap. 4, Ruyrus in Antiquitatibus Vosagi, ejusque fide Vignierius; Bucelinus item Germaniæ sacræ parte 2, pag. 59 & Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 725 & 731, ita ut omnes fere, qui de Masone, conditoque ab eo Mas-monasteriensi monasterio agunt, Eberhardi eum fratrem vel certe Adalberti filium vocitent. Eccardus supra laudatus in eam saltem opinionem propendet, quæ existimat, quod Maso, Mas-monasteriensis monasterii fundator, e familia saltem Etichonis ducis exstiterit. Ex situ tamen, inquit pag. 26, Masonis monasterii in ditione Etichonis posterorum, facile eum (Masonem) ad familiam hujus Etichonis pertinuisse crediderim. Confirmor in ea opinione, quando progenitores Masonis de regia prosapia Francorum & Burgundionum fuisse a Munstero feruntur: idem enim de Etichone fictum fuisse, supra attigimus. Hisce omnibus perpensis, mihi equidem, si non certum, verosimile saltem utcumque apparet, Masonem vel fratrem Eberhardi fuisse, vel certe consanguineum seu ex familia Ethiconis, cujus Eberhardus ex Adalberto filio nepos erat, ut adeo etiam Maso, qui Mas-monasteriense monasterium fundavit, Leodegarii consanguineus exstiterit, illudque ea de causa verosimiliter in ejus honorem exstruxerit. Ad hæc Ludovicus Laguille, Societatis nostræ sacerdos in Historia Alsatiæ lib. 8 pag. 95 ita scribit: Tempus illius fundationis (parthenonis Mas-monasteriensis) accurate notari nequit; sed dubium non est, quin hæc fuerit effectus munificentiæ Masonis, filii ducis Adalberti, & fratris comitis Eberhardi. Diploma Ludovici Pii, quod in illius abbatiæ archivio servatur, probationem suppeditat, quæ in dubium vocari non potest. Charta illa, cujus habemus exemplar, data notatur XI Calendas Julii, anno X imperii Ludovii Pii, indictione 1, quæ respondet anno DCCCXXIII. Quæ verba in rigore accepta significare videntur, ex diplomate Ludovici Pii, cujus meminerunt, non tantum probari parthenonis Mas-monasteriensis fundationem a Masone esse profectam, sed etiam hunc Adalberti ducis filium, comitisque Eberhardi fratrem fuisse. Verum cum hic forsan tam rigide non loquatur laudatus Laguille, fieri potest, ut Masonem appellet, Eberhardi comitis fratrem, non quod in præfato Ludovici Pii diplomate, sed quod a Lazio, Bruschio aliisque similis notæ scriptoribus, qui fidem certam in præsenti argumento facere non possunt, eum sic appellatum invenerit, ut adeo dubium adhuc maneat, an Maso Eberhardi comitis frater exstiterit.

[328] [Occasione forte submersi filii, conditur.] Laudatus supra Georgius Eccardus Originum Habsburgo-Austriacarum lib. 1 cap. 5, col. 26 aliud insuper dubium movet circa occasionem, qua verba num. 326 ex Munstero & Bruschio recitata innuunt, abbatiam Mas-monasteriensem fuisse fundatam. En ipsamet ejus verba: In Chronico Novientensi & apud Munsterum Ruyrumque narratur, hunc Masonem (parthenonis scilicet Mas-monasteriensis fundatorem) filium habuisse unicum, qui, cum in amne Olrunna, vulgo Tolder vocato, balneare vellet, cum octo esset annorum, submersus sit: hanc vero unici filii jacturam commovisse parentes, ut fundaverint monasterium fæminarum, illudque largiter dotatum S. Leodegario consecraverint: filium aqua suffocatum ibi tumulatum fuisse, atque illius in tumba hoc epitaphium legi: “Hic jacet filius regis Masonis, fundatoris hujus monasterii”. Masonem deinde ipsum, qui monasterio & Valli, antea Wost appellato, in quo situm est, nomen dederit, cum uxore Romam ivisse, ibi obiisse & sepultum fuisse. Sed quicquid demum illius sit, historiola fabulam sapit, & suspectæ sunt plerumque origines monasteriorum, quæ a liberis vel ab apro occisis vel submersis deducuntur, ad initia eorum notabiliora & quandoque augustiora facienda excogitatæ, aut minimum ex plebis narratiunculis incertis & ad tempus fallendum inventis, haustæ videntur. Epitaphium, cui omnia innituntur, recentioribus seculis effictum est, ut vel ex titulo REGIS apparet, qui Masoni, ad summum comiti, tribui nequit. Ita Eccardus, cui, quod hic opponam, nihil habeo; Historicus enim Novientensis, Munsterus & Ruyrus a seculo VIII, quo fundata est abbatia Mas-monasteriensis, remotiores sunt, quam ut iis, quæ de fundatione illa narrant, satis tuto fidi queat, nisi forte, quod hic non faciunt, monumenta antiqua fide digna in testimonium adducant. Adde, quod Ruyrus & Munsterus pleraque, quæ de præsenti argumento scripserunt, ex Historico Novientensi seu Ebersheymensi hauserint, qui quam sit sublestæ fidei, jam supra satis superque est probatum. Utut sit, dubitandum saltem non videtur, quin abbatia Mas-monasteriensis in honorem S. Leodegarii a Masone, ejus verosimiliter consanguineo, fuerit exstructa, quod ad præsens institutum sufficit.

[Annotata]

* al. profectum

* al. allodio fidelis

* al. beatorum Apostolorum

* al. prædictos famulos

* al. tale

* al. & ipsum monasterium

* al. instrumenta

* al. ullius

* i. e. rogaverit

* al. Missis celebrandis

* al. requirere audeant.

* al. privilegium

* al. quicquid

* al. omnibus

* al. de bannis

* al. quisquam

* al. ipsum monasterium

* al. allodio fidelis &c.

§ XXI. Monasterium in diœcesi Lingonensi, aliudque in pago Portensi S. Leodegario consecrata.

[Monasterium S. Leodegarii Capellense seculo VIII, vel] Post conditum in honorem S. Leodegarii monasterium Murbacense & Mas-monasteriense, nullum antiquius gloriæ Sancti posthumæ monumentum invenire potui, quam Campellense seu Capellense S. Leodegarii monasterium in diœcesi Lingonensi. Quamquam autem exacte definire nequeam, quo determinato anno sit conditum, certum tamen est, illud non serius, quam vel adolescente seculo IX vel labente VIII exstructum aut potius Leodegario esse consecratum. Liquet id ex Chronico Besuensi, quod tom. 1 Spicilegii Dacheriani, cui insertum est, pag. 512 instrumentum exhibet, quo inter monasterii Besuensis abbatem, nomine Seraphim, & abbatem Theutonem monasterii S. Leodegarii, quod etiam Capellense dictum, rerum quarumdam commutatio facta est, quodque in hunc modum subscribitur: Actum Fonte-Besua monasterio publico 3 Calend. April. anno 13. imperii domni Hlucdovici imperatoris. Cum enim Ludovicus, cujus imperii anno 13 præfatum instrumentum notatur, alius indubie non sit, quam Ludovicus Pius imperator & Francorum rex, hujusque annus imperii decimus tertius tertio Calendas Aprilis notatus cum anno Christi 826 congruat, consequens est, ut dictum instrumentum anno 826 fuerit confectum, ac proin ut jam tunc Capellense Leodegarii monasterium (hujus quippe in laudato instrumento præpositus abbatis titulo insignitur) abbatiæ prærogativa fuerit gavisum; unde ulterius consequitur, ut non serius, quam vel seculo XI adolescente, vel labente VIII fuerit exstructum, sanctoque Leodegario dedicatum; imo si qua fides Mabillonio adhibenda sit, fuerit illud monasterium etiam citius exstructum. Ait enim parte 1 Seculi 3 Benedictini in Observationibus præviis ad Vitam S. Mederici num. 6, duplex ætate hujus Sancti, cujus mortem circa annum 700 collocat, monasterium, Campellense seu Cappellense dictum, in Gallia exstitisse; alterum, quod huc non spectat, in Briegio tractu; alterum, de quo hic agimus, in Burgundia; hoc, uti addit laudatus scriptor, postea S. Leodegarii dictum fuit, non serius, puto, quam, ut jam innui, seculo IX adolescente. Porro de monasterio S. Leodegarii Campellensi agunt Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 4 col. 652 & 653, illudque accensent diœcesis Lingonensis abbatiis, quæ primigenium suum statum amiserunt. Merito autem id faciunt, quia, uti loco citato probant, jam seculo XII solum prioratus nomen, pristino splendore amisso, obtinebat, solumque hodie prioratus nomen indubie obtinet. Etenim in Chronico Lingonensi, auctore Jacobo Vignerio Societatis nostræ sacerdote, anno 1665 Lingonis excuso de monasterio S. Leodegarii Capellensi hæc leguntur: S. Leodegarii monasterium, olim amplissimum, atque antiquissimum, nunc prioratus est.

[330] [seculo IX ineunte, S. Leodegario;] Verum, inquies, unde constat, amplissimum olim fuisse illud S. Leodegarii monasterium? Respondeo, ex laudato Chronico Besuensi, in quo tom. 1 Spicilegii Dacheriani citati pag. 537 scriptum invenio: Est ecclesia non multum distans ab hoc Besuensi loco in honore sancti Leodegarii dedicata, largissimis prædiis & latifundiis a regibus, & ducibus & comitibus dotata. Ne vero dubites, an de ecclesia Capellensis monasterii, an de altera S. Leodegario dedicata sermo sit, mox narrat Chronici auctor, inter monachos illius loci, id est, ecclesiæ, de qua verbis proxime recitatis egerat, & monachos Besuensis monasterii rixas intercessisse, illosque paulo post S. Leodegarii monachos vocat, quorum monasterium, etiam Capellense dictum, a monasterio Besuensi non multum aberat, ac proin, quæ de ecclesia a monasterio Besuensi non multum dissita verbis mox recitatis affirmat, de Capellensi S. Leodegarii monasterio debent intelligi. Porro ex iisdem jam recitatis verbis etiam datur intelligi, qua de causa monasterium illud Leodegarii nomine fuerit insignitum, quia scilicet in S. Leodegarii honorem erat consecratum. Aliud de monasterio Capellensi Leodegarii, quod hic locum habere mereatur, nihil invenio, ac proin ad alterum gloriæ Sancti posthumæ monumentum progredior. Mabillonius tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 533 & sequenti notitiam præbet Abbatiæ, quæ si non in honorem S. Leodegarii condita, eamdem tamen post vel sibi consecratam Sanctus habuit, vel certe patrocinio suo tutelæque commendatam. Cum autem id videatur non serius contigisse, quam seculo IX aliquantum provecto, quo adolescente vel etiam citius Capellense, de quo jam egi, monasterium est conditum, locus videtur exigere, ut & de abbatia illa nunc hic agam.

[331] [monasterium vero Offonis-villæ,] Laudatus Mabillonius loco citato de illa hæc memorat: Alia est Offonis-villa monasterio item insignis, quæ in divisione facta inter Carolum Calvum & Ludovicum ejus fratrem, Carolo obtigit. Sita erat in pago Portensi diœcesis Vesontionensis; abbatia vero S. Leodegario nuncupata. Bodo Tullensis antistes monasterium Offonis-villæ in honore sancti Leodegarii, jure paterno sibi ad servitium Dei concessum, ecclesiæ suæ tradidisse memoratur in Actis nondum editis Episcoporum Tullensium. Hic Bodo non alius est, ut jam dixi, quam Leudinus, Salabergæ germanus frater, alio nomine Bodo appellatus, etsi in prædictis Actis a Leudino distinguatur. Verum illud obstare videtur, quod monasterium Offonis-villæ tunc exstructum fuisse dicitur in honore sancti Leodegarii, qui Bodoni-Leudino superstes fuit. Siquidem Deodatus, ejus in sede Tullensi successor, concilio Romano in causa Wilfridi episcopi subscripsit eo anno, quo Leodegarius martyrio affectus fuit. Verum forte anticipato dictum est monasterium Sancti Leodegarii, qui Offoni-villæ postea patronus accesserit. Hanc abbatiam, simul Faverniacensem, sitam in eodem pago Portensi, Ludovicus Transmarinus Francorum rex, rogatu Ugonis comitis, cuidam fideli suo, nomine Adalardo, ejusque conjugi Addilæ, in beneficium concedit anno tertio regni sui, indictione tertia, seu anno supra nongentesimum quadragesimo *. Post annos fere centum Burchardus comes locum, Offonis-villam dictum, nobilem quondam abbatiam, in honorem sancti Leodegarii consecratam, Divionensi sancti Benigni monasterio tribuit, eo pacto, ut monasticus ordo ibidem per Halinardum abbatem repararetur. Hactenus Prioratus est eidem sancti Benigni monasterio subjectus. Ita Mabillonius, cujus hic dicta perfunctorie saltem discutienda sunt.

[332] Ait, nulla hic plane asserti sui probatione adducta, [quod a Bodone, qui non distinguitur a Leudino,] Bodonem Tullensem antistitem, qui monasterium Offonis-villæ in honore sancti Leodegarii jure paterno sibi ad servitium Dei concessum, ecclesiæ suæ tradidisse memoratur in Actis Tullensium episcoporum nondum editis, alium non esse a Leudino, Tullensi episcopo, S. Salabergæ fratre, etsi in prædictis Actis a Leudino distinguatur. Verosimillimum sane videtur, Bodonem in Actis illis memoratum eumdem esse cum Leudino seu Leuduino S. Salabergæ, abbatissæ Laudunensis, fratre germano. Etenim ex Vita S. Salabergæ Operi nostro ad XXII Septembris inserta manifestum fit Bodonem, Tullensem episcopum, S. Salabergæ fratrem germanum, alio etiam nomine Leudinum seu Leuduinum fuisse vocatum. Quippe in Vita illa ab auctore anonymo suppari conscripta num. 18 hæc leguntur: Inter ceteras nobilium Sicambrorum feminas Odila nobilitate & ingenii natura boni pollens, quæ & ipsa pridem a venerabili Walberto Christiani vigoris insigne & salubre acceperat antidotum, consilio accepto cum regali viro illustri Bodone, quem superius Leuduinum prædiximus, qui eo tempore industrius & potens erat, postpositis phaleramentis mundi, ad Dominum sunt conversi. Res suæ monasteriis collatæ *, post beatam Salabergam eundem callem tenentes, Lugdunum properaverunt. Bodo, incisa cæsarie, monachi, in quantum res sinebat, agebat officium, ac non multo post Tulli oppidi adeptus episcopatum, naturæ debitum reddidit. Quibus ex verbis perspicuum fit, Bodonem, Tullensem episcopum, etiam Leuduinum fuisse vocatum, ut adeo verosimillimum sit, Bodonem, Tullensem episcopum, distinctum non esse a Leudino seu Leuduïno S. Salabergæ germano fratre. Cum tamen, inquit P. M. Stiltingus noster in Vita S. Bodonis a se ad XI Septembris illustrata, sola illa verisimilitudo fallere possit, si rationes notabiles occurrerent pro distinctione, perlegi totum Kalendarium Tullense supra laudatum, ut perspicerem, an nomen Leudini, cujus sanctitas elogio mox dato mire commendatur, in Kalendario illo invenirem: at Leudinum ibi non inveni. Subdit deinde ea, quibus innuit, se non dubitare, quin Bodo & Leudinus, qui in Actis episcoporum Tullensium distinguuntur, unus idemque sint Tullensis episcopus, gemino nomine Leudinus Bodo appellatus, hæcque nunc est communis hodie eruditorum opinio.

[333] Recte itaque ait Mabillonius, Bodonem, Tullensem episcopum, [in honorem S. Leodegarii ecclesiæ Tullensi] eumdem esse cum Leudino seu Leuduino S. Salabergæ germano fratre; id autem hic libuit ostendere, ne quis forte existimet, me hic ordinem chronologicum, contra ac facere proposui, in tractandis rebus ad gloriam Leodegarii posthumam spectantibus non servare. Etenim si Bodo distinctus sit a Leudino seu Leuduino S. Salabergæ germano fratre, floruerit ille verosimiliter, ut Tullensium episcoporum catalogum tom. 3 Anecdotorum a Martenio insertum consideranti patebit, seculo VIII nonnihil provecto, ac proin verum esse poterit, Bodonem, ut in sæpe dictis Tullensium episcoporum Actis seu catalogo asseritur, monasterium Offonis-villæ in honorem S. Leodegarii jure paterno, seu, ut legit laudatus Martene, perpetuo sibi ad servitium Dei concessum, ecclesiæ suæ, Tullensi scilicet, cujus erat episcopus, tradidisse; unde consequens esset, monasterium Offonis-villæ seculo VIII nonnihil inchoato Leodegario forte consecratum fuisse, ac proin a me hic forte ordinem chronologicum, cum jam de monasterio S. Leodegarii Campellensi serius eidem verosimiliter consecrato egerim, non servari. Jam vero, cum Bodo, Tullensis episcopus, a Leudino seu Leuduino, S. Salabergæ germano fratre, cui Leodegarius supervixit, distinctus non sit, consequens est, ut falsum sit, quod in laudatis Actis de monasterio Offonis-villæ in honorem S. Leodegarii a Bodone ecclesiæ Tullensi tradito asseritur; unde ulterius consequitur, ut ex illo in Actis Tullensibus asserto argui non possit, monasterium Offonis-villæ seculo VIII nonnihil inchoato Leodegario consecratum aut conditum fuisse. Ast, inquies, quandonam ergo monasterium illud conditum seu fundatum fuit? Mabillonius verbis num. præcedenti recitatis innuit, monasterium illud, ætate Bodonis jam fuisse exstructum, quamquam id in honorem Leodegarii factum non admittat.

[334] [collatum fuisse non videtur, medio circiter,] Ubi enim sæpe memoratum monasterium, quod in Actis sæpe laudatis ætate Bodonis in honorem S. Leodegarii jam conditum fuisse innuitur, obstare asseruit, quo minus Bodo cum Leudino seu Leuduïno, S. Salabergæ fratre, cui S. Leodegarius supervixit, idem esse credatur, subdit: Verum forte anticipato dictum est monasterium S. Leodegarii, qui Offoni-villæ postea patronus accesserit, ut adeo velle videatur, dictum monasterium ætate Bodonis jam fuisse exstructum, licet id in honorem S. Leodegarii factum fuisse, non admittat, proindeque Acta Tullensia sæpius memorata, quæ id affirmant, ab errore excusare verbis proxime adductis conetur. Verum, cum sine errore dici non possit, in honorem Leodegarii a Bodone, cui Leodegarius supervixit, Tullensi ecclesiæ traditum fuisse monasterium Offonis-villæ, licet illius post Leodegarius factus fuerit patronus, admittenda non videtur Mabillonii excusatio, ac proin cum sic indubie errent Tullensium episcoporum Acta, quorum auctor, ut Martenio videtur, non citius, quam seculo XII ineunte floruit, nihilque aliunde suppetat, quo monasterii Offonis-villæ fundatio seculo VIII nonnihil inchoato aut citius indubie statuatur, incertum mihi est, an serius facta non fuerit; uti autem tempus, sic & locus, quo præfatum monasterium collocandum sit, pro certo definiri non posse videtur. Etenim Calmetus & Mabillonius, qui rem illam attingunt, invicem dissentiunt. Quippe posterior, uti ex verbis supra recitatis liquet, sæpe dictum Offonis-villæ monasterium in diœcesi Vesontionensi collocat; prior vero, uti apud nos in Annotatis ad Acta S. Gauzlini, ad VII Septembris illustrata, observatum est, in Tullensi. Uterque tamen Offonis-villam includit pago Portensi, qui potius in Campania videtur quærendus, quam in diœcesi Vesontionensi aut Tullensi, prout apud nos cum Valesio jam observatum est in Annotatis ad Vitam S. Agili datam XXX Augusti.

[335] [ut verisimile apparet, seculo IX fuit consecratum] Verum, utut incertum sit, quo loco & tempore conditum sit Offonis-monasterium, certum saltem est, conditum illud non esse serius, quam seculo X. Etenim apud Perardum in monumentis Historiæ Burgundiæ exstat Diploma, seu præceptum, quod sic incipit: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Ludovicus gratia Dei rex. Si fidelium nostrorum congruis petitionibus aures accommodamus, prædecessorum nostrorum regum consuetudines obtinemus, eisque nostræ celsitudini magis familiariores reddimus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris, tam præsentibus, quamque futuris, quod inclitus comes Ugo nostram adierit præsentiam, deprecatusque sit, ut quasdam abbatias cuidam fideli nostro, nomine Adalardo, suæque conjugi Adalæ, eorumque hæredibus daremus, sitas in pago Portensi; quarum monasteria, unum dicitur Faverniacum, dicatum in honore sanctæ Mariæ, alterum dicitur Offonis-villa, dicatum & ipsum in honore sancti Leodegarii martyris. Faventes itaque libentissime precibus præfati gloriosi comitis Ugonis, concedimus eisdem Adalardo, uxorique ejus Addilæ, cum omni integritate, supradictas abbatias; hoc est, Faverniacum, cum omnibus appenditiis suis, videlicet cum ecclesiis, villis, mancipiis utriusque sexus, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, exitus & regressus, quæsitum & inquirendum: Sanctum Leodegarium similiter, totum & integrum, similiter cum omnibus ad se pertinentibus; ita dumtaxat &c. Diploma autem hoc seu præceptum a Ludovico Transmarino, Francorum rege sine controversia est editum, ac proin, cum hic princeps anno 936 regnare inceperit, consequens est, ut Offonis-villæ monasterium, quod in recitato diplomatis initio in honorem Leodegarii consecratum dicitur, non serius, quam seculo X fuerit exstructum, Leodegarioque consecratum; imo illud non serius quam seculo IX exstructum fuisse, evidens fit ex Recensione monasteriorum & abbatiarum in divisione regni Lotharii inter Ludovicum & Carolum reges anno 870 facta; in illa enim, quæ apud Mabillonium tom. 3 Annalium Benedictinorum pag. 678 exstat, portioni Ludovici Offonis-villæ monasterium accensetur. Quapropter, cum in Actis episcoporum Tullensium antea laudatis dicti monasterii, veluti seculo VIII jam conditi, mentio fiat, satis mihi verisimile est, illud jam saltem initio etiam seculi IX fuisse exstructum, eodemque seculo circiter medio Leodegario esse consecratum; hincque est, cur tractatum de hoc monasterio, cum Campellense, de quo ante actum est, non serius quam seculo IX adolescente Leodegario consecratum sit, ad locum hunc remittere visum fuerit.

[Annotata]

* vitiosæ sunt notæ chronologicæ

* lege contulerunt, vel rebus suis … collatis

§ XXII. Corpus S. Leodegarii a monachis S. Maxentii metu Normannorum pluries transfertur.

[Corpus S. Leodegarii Pictavio] Cultum S. Leodegarii, quem duobus §§ præcedentibus a monasteriis in ejus honorem exstructis probavimus, probare nunc etiam contendimus a cura & sollicitudine, qua sacrum Sancti corpus servatum fuit immune a sacrilegis Normannorum manibus, dum seculo IX in Gallias sæpissime irrumpentes, ecclesias ferro & igne vastabant, sacraque omnia profanabant. Cura illa & sollicitudo, ut docebimus, a monachis S. Maxentii, quos penes erat sacrum pignus, fuit adhibita. Sancti Leodegarii corpus, inquit Mabillonius Seculo 2 Benedictino pag. 706, ex villa Sarcingo in S. Maxentii monasterium Pictavense, jubente Ansoaldo, per Audulfum abbatem translatum, ibidem quievit usque ad cladem Normannorum: quibus per Pictavense solum grassantibus, Maxentienses monachi sacras prædicti Martyris exuvias una cum B. Maxentii reliquiis primo quidem in Armoricam, deinde ad Arvernos, postea Autissiodorum invexerunt. Demum ædificato in S. Leodegarii honorem Ebrolio monasterio (quod ab Arvernorum urbe sex circiter millibus dissitum in opidum accrevit, hodie quoque Ordini Benedictino subjectum) ibidem majorem partem reliquiarum S. Leodegarii cum corpore S. Gairini, ejus fratris, dimiserunt. Ita Mabillonius, & sat recte quidem; sed eorum omnium, quæ asserit, probationem expressam non affert, remittens tantum, idque haud dubie pro solis probandis Leodegarii translationibus metu Normannorum factis, ad Vitam S. Maxentii Seculo 2 Benedictino a se editam, sub cujus finem meminit chartæ cujusdam relatæ a Joanne Besly in Historia ducum Aquitaniæ pag. 217. Chartam illam integram ad calcem Vitæ S. Maxentii abbatis ad diem XXVI Junii a se illustratæ Henschenius noster ex laudato Beslio transcripsit. Videamus nunc, quid ex illa in præsenti materia possit erui.

[337] [in Armoricam anno] Dubium quidem non est, quin ex ea constet, corpus S. Maxentii in Britanniam Armoricam, grassantibus in Aquitania Normannis, fuisse seu translatum seu transmissum. Etenim dicta charta e Chartulario S. Salvatoris Rothonensi deprompta, dataque anno Christi 924 subscribitur ab Ademaro abbate, Haimerico vice-comite, Richardo archidiacono, Turgalo aut Tutgalo sacerdote, aliisque tribus personis, quæ, utpote coævæ, res, quæ in præfato instrumento referuntur, aut indicantur, apprime habuere perspectas ac proin integram fidem merentur; corpus autem S. Maxentii Pictavio in Britanniam Armoricam translatum fuisse, prædicta charta in hunc modum innuit: Notum sit omnibus Christianis Deum timentibus tam clericis quam laïcis nobilibus, qualiter adiit Tutgalus sacerdos Pictaviæ, cum consilio & consensu domni Haimerici vicecomitis, Britanniam de Pictavis causa corporis B. Maxentii ad nos; & locutus est cum nostro decano, nomine Moroe, ut deportaremus illud ad propria, promittens nobis plurima beneficia ex parte Haimerici; & nos ei credidimus, consentientes deportavimus eum cum labore maximo usque ad Ligeris flumen; cum enim his verbis significetur, Tutgalum sacerdotem in Britanniam, Minorem scilicet seu Armoricam venisse, ut corpus S. Maxentii repeteret, consequens est, illud tunc ex monasterio Pictaviensi S. Maxentii, in quo ante quieverat, a monachis verosimiliter Maxentianis translatum, in Britannia Armorica exstitisse. Ne vero id ullo modo in dubium queat vocari, Bertrandus Argentræus lib. 2 Britanniæ Armoricæ cap. 26 asserit, Salomonem Britanniæ Armoricæ regem in abbatia Plebelanensi in honorem S. Salvatoris a se exstructa, atque ejus jussu Salomonis nuncupata deposuisse corpus S. Maxentii, sibi ex Aquitania pro singulari munere submissum: & cap. 27 in charta fundationis dictæ abbatiæ sic loquitur prædictus Salomon rex: In qua (ego) corpus meum sepeliendum devovi, nec non ad augmentum felicitatis & pacis totius Britanniæ, munus adeo maximum nobis transmissum præteritis temporibus, sanctissimum feci collocari Maxentium. Certum ergo est, corpus S. Maxentii ex Aquitania, seu ex monasterio San-maxentiano in Aquitania sito in Armoricam fuisse delatum. Ast, inquies, an hinc ergo est consequens, ut corpus S. Leodegarii in Armoricam pariter fuerit delatum?

[338] [verosimiliter 857 deindeque ex Armorica,] Respondeo, id hinc, licet non certum, verosimile tamen effici. Etenim, ut mox videbimus, transmissio corporis S. Maxentii eo tempore facta est, quo regio Pictaviensis a Normannis devastabatur, ut sacrum Maxentii corpus non alia de causa ad Salomonem regem videatur fuisse transmissum, quam ut profanationis a Normannis faciendæ periculo subduceretur. Quare, cum verosimile sit, monachos San-maxentianos eidem periculo voluisse subducere sacrum S. Leodegarii corpus, verosimile etiam est, e solo Pictaviensi in Britanniam Armoricam, a Normannis, ut apparet, tunc liberam, illud fuisse delatum. Id autem etiam reipsa factum esse, amplius ex verbis numeri 343 initio recitandis fit credibile. Inquiro nunc in annum, quo S. Maxentii corpus, ac proin verosimiliter etiam corpus S. Leodegarii in Britanniam Armoricam fuit translatum. Certum apparet, translationem illam factam esse inter annum Christi 856 & 870. Etenim facta est, regnante in Britannia Minore seu Armorica Salomone; liquet id ex proxime laudata fundationis charta, in qua Salomon inquit, sanctissimum Maxentium ad se fuisse transmissum, ac proin, cum Salomon, uti ex auctore Chronici S. Michaëlis apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ & Annalista Berthiniano apud Bouquetum tom. 5 Scriptorum intelligitur, anno Christi 857 regnare inceperit, dicta autem charta apud laudatum Argentræum anno Incarnationis DCCCLXIX confecta notetur, consequens est, ut sacrum S. Maxentii corpus, ac proin etiam corpus S. Leodegarii inter annum 856 & annum 870 fuerit transmissum; neque enim sacra illa pignora ad Salomonem, antequam rex esset, transmissa videntur. Jam vero, cum transmissio illa, ut jam monui, facta videatur, cum Pictaviensis regio, Aquitaniaque a Normannis vastaretur, facta illa verosimillime fuerit anno 857; tunc enim Pippinus, Pippini Aquitaniæ regis filius, qui, invito Ludovico Augusto avo, post patris mortem Aquitaniæ regem se dixerat, una cum Normannis, quibus sese adjunxerat, Pictaviensem regionem Aquitaniamque vastabat. Pippinus, ait ad annum 857 Annalista Bertinianus apud Bouquetum tom. 7, Danorum piratis sociatur, Pictavorum civitatem devastat, & multa alia Aquitaniæ loca depopulat.

[339] Habemus itaque jam annum, quo verosimiliter accidit SS. Leodegarii & Maxentii ex agro Pictaviensi in Britanniam Minorem seu Armoricam translatio, [seculo nono jam forte senescente,] lubet etiam nunc inquirere in tempus, quo iidem Sancti ex Armorica ad Arvernos fuere translati. Contigisse id non puto, vivente adhuc Salomone rege, quia in charta Beslii supra laudata, in qua S. Maxentii corpus e Britannia in Alverniam translatum narratur, præcipuæque personæ, quæ ad translationem illam concurrere, memorantur, nulla plane fit mentio Salomonis, qui tamen, cum sacrum illud pignus, uti ex Argentræo supra laudato fas est colligere, loco muneris pretiosissimi ad se transmissi haberet, non minimam in translatione illa partem verosimiliter habuisset, ac proin si sub principe illo facta esset, ejus verosimiliter mentio fieret. Accedit, quod Salomon S. Maxentii corpus, cum illud, ut in charta sæpius laudata ait, muneris maximi loco haberet, non facile, in vivis superstes, dimissurus fuisse videatur. Quapropter, cum Salomon, ut Annalista Bertinianus apud Bouquetum tom. 2 Scriptorum testatur, anno 874 fuerit a Britanniæ primoribus necatus, consequens est, ut verosimiliter nec S. Maxentii corpus, nec corpus S. Leodegarii ante annum illum e Britannia ad Arvernos fuerit translatum. Imo videtur sacrorum illorum corporum translatio, si non serius, certe non citius, quam ultimis viginti annis seculi IX esse peracta. Etenim cum translationem illam, uti ex verbis num. 337 ex laudata Beslii charta recitatis liquet, præcesserit tractatus inter monachos, penes quos corpus S. Maxentii in Britannia existebat, & inter Turgalum seu Tutgalum, sacerdotem Pictaviensem, qui Pictavio ex consilio & consensu domini Haimerici vice-comitis in Britanniam corpus S. Maxentii repetiturus advenerat; nomen autem tam vice-comitis Haimerici, quam Tutgali seu Turgali sacerdotis subscriptum inveniatur sæpius laudatæ chartæ Beslyanæ, quæ anno 924 data notatur, consequens est, tam Haimericum vice-comitem, quam Turgalum sacerdotem, cum eidem chartæ subscripserunt, fuisse vel octogenarium vel octogenario majorem, si ambo triginta tantum annorum, cum Turgalus corpus S. Maxentii repetiturus Britanniam adivit, fuisse statuantur; prædicta vero sacrorum corporum translatio anno v: g: circiter 874, quo Salomon Minoris Britanniæ rex necatus est, facta adstruatur; quamquam autem octoginta annorum ætas minime sit incredibilis, mihi tamen verisimilius apparet ætatis tam provectæ non fuisse tam Haimericum vice-comitem, quam Tutgalum sacerdotem, cum laudatæ chartæ a Beslyo productæ subscripserunt, ac proin mihi etiam verisimilius est, sacrorum corporum SS. Maxentii & Leodegarii in Alverniam si non serius, certe non citius, translationem, quam ultimis viginti annis seculi IX factam esse.

[340] [in Alverniam] Atque ita determinato, ut potui, tempore, quo translatio illa ad Arvernos facta est, subdo nunc verba, quibus illa in charta Beslyana post verba num. 337 recitata narratur. Sunt autem hæc: Deinde cum ibidem (ad Ligerim) castra metaremur, audivimus, quod pagani devastabant Pictavensem regionem, plorantes & ejulantes in faciem cecidimus; eoquod beatum Virum a suo Mausolæo, quem Christus sibi præparaverat, expulimus, quatenus vero redire non poteramus, nec in antea ad propria portare. Ecquid inde noster luctus requievit, deinde movimus ad Condatensem ecclesiam, super illud flumen, quod vocatur Bebronus, comparantes eam sexaginta solidis cum omni suo territorio. Quæ verba fere ultima movimus ad Condatensem ecclesiam super illud flumen, quod vocatur Bebronus, translationem factam indicant in Alverniam. Etenim Bebronus fluvius in Alvernia situs est, vocaturque hodie, ut Mabillonius Seculo 1 Benedictino ad calcem Vitæ S. Maxentii in margine annotat, Sivolis, Gallice la Sioule. Quare per Condatensem ecclesiam, ad quam recitatis verbis translatio facta indicatur, intelligi non debet ecclesia aliqua urbis Rhedonensis in Britannia Minori, quæ, teste Baudrando, etiam Condate nominata invenitur. Imo per ecclesiam Condatensem intelligi hic non posse ecclesiam aliquam vel urbis Rhedonensis, vel etiam Minoris Britanniæ, perspicuum fit non solum ex eo, quod in Britannia Minori nullum sit flumen nomine Bebronus, hodie Sivolis, sed etiam ex ipsis mox recitatis chartæ Beslyanæ verbis. Etenim iis dicitur, illos, qui corpus S. Maxentii ex Britannia transferebant Pictavium versus, non potuisse, cum jam ad Ligerim fluvium pervenissent, corpus S. Maxentii, obstantibus Normannis, vel in antea ad propria portare vel redire, id est, non potuisse illos vel ad monasterium S. Maxentii reportare Sancti illius corpus vel cum eodem ad locum, unde venerant, reverti; unde consequens est, ut per Condatensem ecclesiam, ad quam tunc S. Maxentii atque adeo etiam S. Leodegarii corpus tulerunt, sit intelligenda non urbis Rhedonensis, sed regionis Arvernorum ecclesia, licet forte in ea nullus locus occurrat, qui Condate vocitetur.

[341] Porro SS. Maxentii & Leodegarii corpora in Alverniam procul a Britannia Minori & agro Pictaviensi metu Normannorum translata, [ac tandem initio forte seculi X Autissiodorum] in ecclesia Condatensi, in qua fuerant ibidem deposita, non usque Normannorum furor sivit quiescere. Etenim in charta Beslyana post verba proxime recitata, paucis, quæ post recitabimus, interjectis, hæc leguntur: Devastatio autem Normannorum & timor crevit super nos, quatenus ad salvamentum definivimus deportare corpus ipsius viri (Maxentii) & ita fecimus, deportantes honorifice in Antisiodorum pagum, cum adjutorio Ricardi comitis, tunc tempore in corpore viventis. Ille vero cum episcopo & optimatibus totius regionis plurima beato Viro beneficia & fiscos & prædia libenti animo ac devote donare voluerunt. Fuit ergo corpus S. Maxentii ac proin etiam corpus S. Leodegarii ex Alvernia ad pagum seu territorium Autissiodorense translatum, cum utrumque in ecclesia pagi illius seu territorii Condatensi aliquamdiu quievisset. Ast, sciscitabitur forte aliquis, quamdiu quidem in ecclesia illa quievere SS. Maxentii & Leodegarii corpora? Respondeo, nihil omnino suppetere, unde id certo definiri queat. Incertum enim est, uti ex jam dictis liquet, quandonam in Alverniam fuerint allata, incertumque pariter videtur, quandonam hinc, quamquam forte initio seculi X id acciderit, Autissiodorum fuerint translata, ac proin necesse est, ut similiter incertum sit, quanto temporis spatio in ecclesia Condatensi quieta substiterint, ut supervacaneum mihi videatur in rem illam pluribus inquirere. At nunc alia hic exsurgit quæstio, an scilicet memoratæ duæ posteriores SS. Maxentii & Leodegarii translationes factæ sint per monachos San-maxentianos agri Pictaviensis; an vero per monachos Rhotonenses in Britannia, qui ad monasterium Plebelanum a Salomone rege ipsis concessum, cum multis Sanctorum reliquiis confugerant. Mabillonius, priori sua opinione (vide num. 336) relicta, in eam propendet, quæ existimat, translationes illas per Rothonenses monachos factas esse.

[342] Etenim tom. 3 Annalium Benedictinorum pag. 158 de monasterio Plebelano monachis illis a Salomone concesso ita scribit: [a monachis, non, ut vult Mabillonius,] Processu temporis, ob translatas istuc, ut perhibent, sancti Maxentii abbatis reliquias, appellatum est sancti Maxentii monasterium, idque nomen etiam nunc retinet, non jam abbatia, sed cella monasterii Rothonensis. Deinde vero eodem ejusdem Operis tomo pag. 380 hæc habet: Ex notitia quadam a Joanne Beslio relata, cujus jam sæpe meminimus, partemque etiam dedimus, discimus sancti Maxentii abbatis corpus e suo monasterio, apud Pictones sito, a Salomone Britanniæ duce delatum fuisse in quamdam cellam Rothonensis in eadem Britannia monasterii, quæ sancti Maxentii nomine insignita est. Cum vero inde ad pristinum locum reveheretur, audita Nortmannorum in illas partes incursatione, deportatum fuisse ad Condatensem ecclesiam pagi Arvernensis, sitam super fluvium Bebronum, quem modo Sivolim vocant, sexaginta solidis comparatam cum suo territorio: ubi Rothonenses monachi cellæ sancti Maxentii commorati sunt cum capsa eburnea multis Sanctorum referta reliquiis. Sub hæc, urgente rursus Nortmannorum infestatione, prædicti monachi sacrum beati Maxentii loculum, favente Richardo comite, deportasse dicuntur in pagum Autissiodorensem. Verum Maxentianis cœnobitis sacrum beati Patroni sui corpus repetentibus, Rothonenses illud se restituturos, exceptis maxillis, polliciti sunt, vitamque illius & Missale. Quibus verbis sane aperte declarat, corpus S. Maxentii ex Britannia in Alverniam, ac deinde Autissiodorum translatum fuisse per Rothonenses in Britannia monachos, qui juxta ipsum in charta Beslyana monachi S. Maxentii idcirco vocantur, quod eorum monasterium ob reliquias S. Maxentii, quas sinu suo complectebatur, S. Maxentii nomen induisset. Quamquam autem hic solum expresse loquatur de translationibus S. Maxentii, intelligendus etiam est de translationibus corporis S. Leodegarii, cum has ex illis, ut jam num. 336 monui, unice probet, ac proin de ambabus eodem modo loqui, quantum ad præsens institutum, est censendus; si enim corpus S. Leodegarii, quod, uti diximus, cum corpore S. Maxentii in Britannia existebat, a Rothonensibus in Britannia monachis translatum non fuerit, consequens est, ut nec corpus S. Maxentii, ut consideranti patebit, ab iis fuerit translatum, ac proin Mabillonius indubie vult, etiam corpus S. Leodegarii a Rothonensibus in Britannia monachis fuisse translatum.

[343] [Rothonensibus in Britannia,] Verum hæc, quæ num. 340 recitata sequuntur, chartæ Beslyanæ verba; Et ibi demorantur nostri monachi in honore S. Maxentii, cum una capsa eburnea plurimorum Sanctorum reliquiis plena, non de Rothonensibus in Britannia, ut putat Mabillonius, sed de San-maxentianis in agro Pictaviensi monachis, ut mihi quidem apparet, debent intelligi, atque adeo per hos duæ SS. Maxentii & Leodegarii translationes, de quibus posteriori loco actum est, peractæ fuere. Etenim minus mihi verisimile apparet, Plebelanense in Britannia monasterium a Salomone rege monachis Rothonensibus profugis concessum ob translatas illuc sancti Maxentii abbatis reliquias jam tunc, cum hæ e Britannia in Alverniam transferrentur, Maxentiani monasterii nomine fuisse distinctum; quippe Salomon in diplomate, quod de fundatione Plebelanensis in Britannia monasterii apud laudatum Argentræum lib. 2 cap. 27 exstat, sic loquitur: In nomine Domini, amen. Salomon Dei gratia &c Notum sit cunctis Britanniæ tam episcopis, quam sacerdotibus, cæterisque nobilibus ducibus, fortissimisque militibus omnibus nostræ ditioni subditis, quomodo venerabilis Richardus abbas, cum aliquibus suis monachis, omnium tamen cæterorum monachorum petitionem deferens, nostram adierit præsentiam in monasterio meo, quod est in Plelan, ubi ego antea unam aulam habui: sed infestantibus Normannis, Connoyon abbas cum precatu monachorum suorum sibi locum refugii ante Normannos, suisque monachis postulans, nos, venerabilemque conjugem nostram Guihenerec adiens petiit, quibus assensum præbentes, non solum supradictam aulam eis tradidimus, sed etiam in eodem loco monasterium non ignobile ex nostro, in honorem sancti Salvatoris, ad refugium supradictis monachis pro hæreditate cælesti & redemptione animarum nostrarum, nec non & nostræ prolis parentumque nostrorum perpetua prosperitate, totiusque regni nostri Britannia, fideliumque nostrorum tranquillissima stabilitate construere jussimus, quem etiam locum monasterium Salomonis vocari voluimus. Hisce pauca ex eodem diplomate adhuc addit Argentræus, aitque reliquum continere descriptionem monilium, quæ Salomon præfato monasterio est largitus. Quare cum hic princeps hinc & ex recitato diplomatis Fragmento admodum beneficus in Rothonenses monasterii Plebelanensis monachos intelligatur fuisse, non facile mihi persuaserim, hos beneficii tam parum memores fuisse, ut monasterium suum, quod munificus eorum fundator, uti ex ultimis diplomatis ex parte recitati verbis liquet, Salomonis vocari voluerat, contra expressam ejus voluntatem S. Maxentii nuncuparint, idque vel vivente adhuc Salomone vel certe non diu admodum post ejus obitum, cum anno 874, uti jam docuimus, e vivis excesserit, translatïoque SS. Maxentii & Leodegarii ex Britannia in Alverniam, non diu admodum, uti ex ante dictis patet, post obitum Salomonis acciderit.

[344] Ad hæc dubium admodum mihi apparet, an Plebelanense in Britannia monasterium ob translatas istuc S. Maxentii reliquias Maxentianum umquam fuerit vocitatum, [sed etiam, ut apparet, a Pictaviensibus] videturque ipsemet Mabillonius hac de re dubitasse; etenim non indubitanter, sed, addita hac loquendi formula, ut perhibent, id affirmat. Fuerit tamen sæpedictum monasterium Plebelanense S. Maxentii nomine aliquando insignitum, minus tamen, ut jam dixi, verisimile apparet, illud ita appellatum jam tunc fuisse, cum SS. Maxentii & Leodegarii sacra corpora e Britannia in Alverniam transferrentur, ut adeo minus etiam verisimile sit per verba chartæ Beslyanæ num. præcedenti recitata Rothonenses in Britannia monachos debere intelligi. Quapropter cum nihilominus per monachos, qui in charta illa intelliguntur, e Britannia in Alverniam SS. Maxentii & Leodegarii facta sit translatio, consequens est, hanc per Rothonenses in Britannia monachos verosimiliter non fuisse peractam; unde ulterius consequitur, ut verosimiliter per San-maxentianos in agro Pictaviensi monachos facta fuerit, quod nunc etiam directe lubet ostendere. Translatio illa facta est per eos monachos, quorum unus reliquorum nomine in charta Beslyana sæpe memorata sermonem instituit; fit id vel ex sola ejusdem chartæ lectione manifestum. Quapropter, si monachi illi, quorum nomine chartæ Beslyanæ scriptor loquitur, e S. Maxentii in agro Pictaviensi monasterio exstiterint, consequens erit, SS. Maxentii & Leodegarii in Alverniam ac deinde Autissiodorum translationem per monachos San-maxentianos esse peractam; fuisse autem e San-maxentiano in agro Pictaviensi monasterio eos monachos, quorum nomine chartæ Beslyanæ scriptor loquitur, verosimile evadit, tum ex eo, quod hic Ademarum, Pictaviensium S. Maxentii monachorum abbatem, pro suo, monachorumque, quorum nomine loquitur, abbate accipiat: Haimericus autem, inquit, & noster abbas (Ademarus, uti indicat chartæ subscriptio) promiserunt nobis centum modios inter panem & vinum hoc anno præsenti (924, quo charta signatur) gratulanter dare & unum molendinum cum chartula ex parte Haimerici, & terram cultam & incultam pariter dividere; tum ex eo, quod verbis jam recitatis hæc subdat, Et nos simus ipsius corporis sine fine custodes, quibus indicatur conditio, sub qua, Pictaviensibus consentientibus & postulantibus, corporis S. Maxentii restitutio a monachis, penes quos illud Autissiodori erat, fuit promissa. Minus enim verisimile apparet, monachos illos, si Pictavienses non fuissent, corporis S. Maxentii restitutionem ea lege fuisse promissuros, ut suæ illud custodiæ perpetuo haberent commissum. Sic quippe iis Autissiodoro Pictavium erat transmigrandum, quod in se suscepturi fuisse non videntur, nisi & ipsi monachi Pictavienses fuissent, ut adeo tam ob secundam, quam ob primam rationem hic a me adductam verisimiliter ex S. Maxentii monasterio Pictaviensi exstiterint.

[345] [S. Maxentii in Britannia exsulantibus] Neque est, quod dicas, SS. Maxentii & Leodegarii corpora ex Plebelanensi in Britannia monasterio in Alverniam, deindeque Autissiodorum fuisse translata, ac proin, cum Plebelanenses monachi non fuerint e Pictaviensi S. Maxentii monasterio, consequens esse, ut translatio illa per Pictavienses S. Maxentii monachos facta non fuerit; Respondeo enim, verosimile esse, quod aliqui saltem e S. Maxentii in agro Pictaviensi monasterio monachi in Plebelanensi monasterio exstiterint. Fuerat quippe S. Maxentii corpus ex abbatia Pictaviensi S. Maxentii metu Normannorum, ut docuimus, ad Salomonem regem in Britanniam securitatis ergo transmissum; verosimile autem apparet, transmissionem illam factam non esse, nisi aliqua saltem San-maxentianorum monachorum a Normannis fugientium parte comitante, ut per consequens in Britannia, in qua S. Muxentii corpus servabatur, nonnulli Pictavienses S. Maxentii monachi, qui eo corpus S. Maxentii detulerant, cum facultate Salomonis regis, & quidem in monasterio Plebelanensi, verosimiliter exstiterint, ab iisque proinde SS. Maxentii & Leodegarii corpora e Britannia in Alverniam, ac deinde Autissiodorum potuerint transferri. Et vero reipsa sacra illa corpora ex Britannia in Alverniam ac deinde Autissiodorum per Pictavienses S. Maxentii monachos translata fuisse, certum omnino foret, si fidem facere posset scriptura Collectaneis nostris inserta, quæ ex antiquis Membranis clarissimi viri, domini de la Mare, Divione regii consiliarii desumpta notatur, quæque hunc præfert titulum: Scriptura de corpore sancti Leodegarii quomodo ad Ebroylum venerit.

[346] [transfertur; quod ut verosimilius fiat,] Etenim illa sic habet: Tempore, quo gravissima Danorum rabies vastabat misera cæde Galliarum provincias, fluvio Viennæ contiguas, Pictavorum etiam castella atque vicos, omnemque patriam a mari usque ad eamdem Pictavensem urbem impii piratæ populantur. Turonorum æque civitatem adeunt, & strage innumera obruunt, postremo ignibus tradunt. Passim vehuntur quasi lupi pernices ad lacerandas dominicas oves, deo suo humanum sanguinem libantes. Contaminabant sancta, ecclesias ferali rabie comburebant: monasteria vero monachorum destruebant cum suis ædificiis, in solitudinem omnia redigentes, de Christiano populo nefarium exercebant ludibrium. Ab ipso enim littore versus Orientem, usque Aquitaniæ urbem nulla regio libertatem retinere valebat. Quorum piraticam exercitationem, ut Pictavienses sancti Maxentii monachi acceperunt, fama tristi referente, loco cesserunt, secumque sanctissima Beatorum ossa, & pios cineres sancti Maxentii & Leodegarii devexerunt. Tandem, Deo ducente, pervenerunt Arvernum, usque Ebroylum, qui tunc erat regalis fiscus, & sedes regia Karoli. Quibus verbis translatio sacrorum corporum SS. Maxentii & Leodegarii per Pictavienses S. Maxentii monachos facta, luculentissime asseritur, ut adeo id amplius dubium non esset, si scriptura illa fidem certam facere posset. At, licet illa hoc merito non gaudeat, cum nihilominus nonnulla etiam prodat, de quorum veritate constat, verosimiliorem saltem efficit opinionem, qua SS. Maxentii & Leodegarii ex Britannia in Alverniam ac deinde Autissiodorum translationem Pictaviensibus S. Maxentii monachis adscribimus; ut autem adhuc verosimilior evadat, juverit hic insuper quædam adjuncta, quæ eorumdem monachorum ex agro Pictaviensi cum Sanctorum reliquiis fugam verosimiliter comitata sunt, quæque nondum satis attigimus, in medium proferre.

[347] Itaque, Normannis per agrum Pictaviensem anno 857 grassantibus, [rei gestæ explanatio ulterior adjicitur.] monachi S. Maxentii, acceptis Leodegarii, Gerini, Maxentii, aliorumque Sanctorum reliquiis, quas possidebant, in Britanniam Armoricam a Normannorum, ut apparet, incursionibus tunc liberam secesserunt, atque, ut ego quidem existimo, primo ad monasterium Rothonense, deinde vero cum monachis Rothonensibus Normannos pariter fugientibus ad monasterium Plebelanense a Salomone rege fundatum diverterunt, hincque intelligitur, cur Salomon Britanniæ Minoris rex in sæpe memorato diplomate de fundatione prædicti monasterii Pictaviensium S. Maxentii monachorum, licet horum usui illud pariter concederet, mentionem non faciat, quia scilicet, cum in monasterio Rothonensi habitarent, sub monachis abbatis Rothonensis, ad cujus petitionem monasterium sæpe memoratum fundat, illos etiam comprehendit. Porro, Pictaviensibus Rothonensibusque monachis monasterium Plebelanense post una inhabitantibus, Salomon Britanniæ Armoricæ rex tradidit corpus S. Maxentii, quod ad principem illum, tum ut ejus sibi benevolentiam conciliarent, tum securitatis causa monachi San-maxentiani, ut primum in Britanniam profugi advenerant, verosimiliter dono dederant; atque hinc jam intelligitur, cur Salomon in diplomate sæpius memorato dicat, munus maximum sibi transmissum fuisse præteritis temporibus sanctissimum Maxentium, uti etiam, quomodo San-maxentiani monachi corpus S. Maxentii, licet illud Salomoni ante tradidissent, in manus iterum acceperint, deindeque in Alverniam, Autissiodorumque, monachis scilicet Rothonensibus, quibuscum habitabant, annuentibus, potuerint transferre, reque ipsa, ut docuimus, cum Leodegarii, Gerini, aliorumque Sanctorum reliquiis deinde transtulerint. Ceterum, utut opinio de corporibus SS. Leodegarii & Maxentii per San-maxentianos in agro Pictaviensi monachos pluries translatis hoc § propugnata verisimilis appareat, contraria tamen probabilitate non caret.

§ XXIII. Monasteria Ebroliense, Cogniacense atque alia S. Leodegario exstructa, ejusque corpus, excepta parte, quæ Pictavium transmissa fuit, in priori cum corpore S. Gerini reconditum.

[Corpus S. Maxentii Pictavium reducere promittunt] Seculo X annis amplius viginti jam inchoato, ac proin, ut docent Historiæ, cessante Normannorum metu, Pictavienses S. Maxentii monachi Autissiodori, ut apparet, commorantes, de transferendo ad priorem sedem S. Maxentii corpore, aliorumque Sanctorum reliquiis, quod, cum adhuc in Britannia versarentur, facere voluerant, serio iterum cogitarunt. Miserunt hinc Pictavium præpositum suum cum duobus monachis, qui de re illa cum Pictaviensibus conferrent. Intelligitur id ex Charta Beslyana § præcedenti sæpissime nominata. In ea enim post verba num. 341 recitata ita habetur: Sed nos expectantes, expavescentes Domini timorem ac stabilitatem rationis, quam habuimus cum nostro confratre Tutgalo, pro quo Sanctorum merita a suis locis fuerunt permota, volentes tenere, quatenus hæc ratio fieret ex toto definita, nec inanis reputaretur ex nostra parte, nec illius. Et ideo misimus præpositum sacerdotem cum duobus monachis ad eum Pictavim, causa illius legationis, quam nobis ex parte vicecomitis portavit Britanniam causa beati Viri. Ipsa vero sententia inter nos & Tutgalum concordante, ipse suum hominem cum nostri fratre decani direxit, mittens ad Haimericum. Ille autem ut audivit, hilari vultu, ut decet, dedit eis responsum, promittens ante comitem & optimates totius civitatis venire, quod & ita fecit; & suum fratrem, abbatem nostrum, secum adduxit Pictavim. Convenerunt autem ante comitem Ebulum, virum inestimabilem, sermone veridicum, vicecomes cum suo fratre, & nostri monachi, & archidiaconus B. Petri Ricardus, & decanus ejusdem Apostoli, qui est totius civitatis doctor veridicus, mente devotus, nomine Mainardus conlocuti sunt inter se de corpore S. Maxentii confessoris eximii & quomodo vel qualiter eum habuimus, & rationabiliter scrutati sunt per omnia. In summa promiserunt monachi nostri, & alius noster homo, corpus beati viri cum capite suo, exceptis maxillis, Pictavim deportare, & Vitam illius & Missale. Quibus ex verbis, & ex illis, quæ his proxime subduntur, quæque num. 344 jam recitata sunt, manifestum fit, monachos San-maxentianos Autissiodori, ut apparet, commorantes, corpus S. Maxentii, præmisso cum Pictaviensibus tractatu, Pictavium se reducturos promisisse, ut adeo de re illa, uti asserui, tunc serio cogitarint.

[349] [monachi, ut apparet, San-maxentiani, idque, quidquid dubitet] Mabillonius nihilominus vocat in dubium, an re ipsa S. Maxentii corpus, cessantibus jam Normannorum in Galliam irruptionibus, Pictavium fuerit revectum; hoc autem dubium tom. 3 Annalium Benedictinorum pag. 380 his verbis, quorum jam supra partem dedi, exponit: Maxentianis cœnobitis sacrum beati Patroni sui (Maxentii) corpus repetentibus, Rothonenses illud se restituturos, exceptis maxillis, polliciti sunt, Vitamque illius & Missale. Sed tandem convenit inter eos, ut Rothonenses essent ipsius corporis perpetui custodes cum auctoritate & securitate Ebuli comitis. Id factum hoc anno (924) XII Kalendas Julii, feria prima, seu Dominica. Ab eo tempore magna pars reliquiarum sancti Maxentii asservatæ dicuntur in monasterio sancti Leodegarii de Ebrolio, diœcesis Claromontensis, præter quasdam particulas, quæ in Maxentiano apud Pictones monasterio habentur. Et tamen in Chronico Malleacensi (apud Labbeum tom. 2 Novæ Bibliothecæ pag. 21) legitur anno MLIX corpus beati Maxentii adjutoris (id ei cognomen erat) in Maxentiana basilica ostensum fuisse & conditum ei sepulcrum novum VI Nonas Octobris. Adeo difficile est reliquiarias lites explicare, nedum componere. Quibus verbis innuit, sese, an corpus S. Maxentii Pictavium fuerit revectum, duas ob causas potissimum dubitare: prima est, quod, ut putat, secundum chartam Beslyanam sæpissime laudatam Maxentiani cœnobitæ tandem consenserint, ut monachi Rothonenses, qui Pictavium commigrasse non videntur, perpetui essent corporis S. Maxentii custodes; verum, uti chartam Beslyanam consideranti patebit, Maxentiani cœnobitæ in id non consenserunt, sed Haimericus vicecomes, aliique Pictaviensium optimates consenserunt, ut monachi, qui cum corpore S. Maxentii Autissiodori commorabantur, quosque, uti ex dictis § præcedenti apparet, Rothonenses forte perperam vocat, perpetui essent corporis S. Maxentii custodes, idque ea lege, ut illud, ac proin etiam sedes suas Pictavium transferrent.

[350] Altera ratio dubitandi Mabillonii est, quod ab eo tempore, [Mabillonius, ad agrum Pictaviensem reipsa deinde] nempe ab anno 924 magna pars reliquiarum S. Maxentii asservari dicatur in monasterio S. Leodegarii de Ebrolio; verum quomodo in monasterio S. Leodegarii de Ebrolio ab anno 924 magna pars reliquiarum S. Maxentii asservari potuit, si illud, uti Chronicon Malleacense laudatum observat, anno 961 tantummodo sit conditum? Ad hæc Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 2 col. 369 sanctos abbatiæ S. Leodegarii de Ebrolio Patronos recensent, iisque non annumerant S. Maxentium, quod indicio esse videtur, non notabiles S. Maxentii reliquias ibidem existere. Puto itaque corpus S. Maxentii Autissiodoro, cessante Normannorum metu, Pictavium a monachis non Rothonensibus, sed, ut apparet, Pictaviensibus Maxentianis Autissiodori commorantibus fuisse revectum, ut adeo in Chronico Malleacensi verosimillime recte notetur anno 1059 corpus beati Maxentii in Maxentiana basilica fuisse ostensum, novumque ei sepulcrum fuisse conditum. Imo corpus S. Maxentii una cum corpore S. Leodegarii aut saltem ejus parte, cujus rei causa de corpore S. Maxentii hic ago, jam anno circiter 963 Pictavium fuisse reductum, nunc luculentius ostendo. Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 2 col. 1245 de Pictaviensi S. Maxentii abbatia ex pervetusto, ut aiunt, ejusdem cœnobii Chartario sequentem subministrant notitiam: Igitur Clodovei tempore abbadia nostra (San-maxentiana) sumsit exordium, quia ipse ex sua parte tribuendo hunc locum Adjutori Maxentio, eam maxime dotavit. Ante tempus ipsius, sicut dinoscitur, erat monasterium dicti S. Maxentii sub regimine venerabilis Agapii presbyteri vel abbatis, cujus almus Adjutor, meritorum gratia exigente, ad pastoralem curam successit in monasterio, quod tunc temporis dicebatur S. Saturnini martyris. Sed eodem Adjutore ibidem honorifice, sicut decuit, defuncto, nomen monasterii propter pretiosi corporis præsentiam in honore Confessoris almi ab omni populo diu habitum est usque ad tempus domni Ebulonis comitis vel episcopi Lemov. sedis, qui inde ipsum corpus honorifice transtulit in basilicam, in qua usque hodie requiescit, nec non & corpus beatissimi martyris Leodegarii in eodem die de sua ecclesia in eamdem basilicam simul collocavit, quam ipse etiam suis opibus fieri jussit atque dedicavit.

[351] Ebulo, Lemovicensis episcopus, qui & Ebulus, [reductum, in novam ecclesiam defertur cum reliquiis] Eblus & Eblo appellatus reperitur, quique hic corpus S. Maxentii & S. Leodegarii transtulisse memoratur, abbas fuit Maxentiani in agro Pictaviensi monasterii; intelligitur id ex charta, qua Guillielmus, ejus frater, totius Aquitaniæ comes notum facit, qualiter frater suus, Ebolus scilicet venerabilis Lemovicensis sedis episcopus, & monasterii confessoris Christi Maxentii abbas egregius, acquirit a Begone silvulam & ecclesiam adjacentem &c. Rexit autem abbatiam illam jam ab anno saltem 936; ad hunc enim annum in Chronico Malleacensi apud Labbeum tom. 2 Novæ Bibliothecæ pag. 202 legitur, Erat Ebulus episcopus & abbas S. Maxentii; quare, cum anno circiter 963 aut 964, ut laudati Galliæ Chistianæ auctæ Scriptores tomo proxime citato col. 1248 docent, e vivis excesserit, consequens est, si non citius, certe non serius, quam inter annum circiter 936 & 964 accidisse, quod verba e Chartario Maxentiano mox recitata indicant, Ebulum scilicet corpora SS. Maxentii & Leodegarii transtulisse in basilicam; illam nempe, quam, uti ex Chronico Ademari, monachi S. Eparchii apud Labbeum tom. proxime citato Novæ Bibliothecæ pag. 166 fas est colligere, de novo exstruxerat. Cum itaque, uti ex jam dictis liquet, corpora S. Maxentii & S. Leodegarii ab Ebulo Lemovicensi episcopo, Maxentianæque abbatiæ abbate medio circiter seculo X in novam ecclesiam fuerint translata, consequens est, ut utrumque illud sacrum pignus saltem paulo ante Autissiodoro Pictavium fuerit revectum. Atque hinc quidem mihi vix non certum fit, Monachos cum corporibus S. Maxentii & S. Leodegarii Autissiodori commorantes, fidem suam de revehendo Pictavium S. Maxentii corpore, quam anno, ut vidimus, 924 obligarant, non diu admodum post liberasse, atque adeo anno circiter 930 corpus S. Maxentii cum corpore S. Leodegarii aut saltem aliqua ejus parte Pictavium reduxisse.

[352] [S. Leodegarii, quarum tamen major pars] Dico aut saltem cum aliqua ejus parte, quia dubium mihi est, an in Chartario Maxentiano supra laudato per corpus S. Leodegarii integrum hujus sancti Antistitis corpus, an tantum pars quædam intelligenda sit, uti sæpe alias fit. Dubium illud movet Scriptura, cujus supra partem dedi, e Membranis antiquis clarissimi viri Domini e la Mare Divione regii consiliarii deprompta & a patre Chiffletio Societatis nostræ sacerdote ad Majores nostros transmissa. Etenim in hac post verba num. 346 recitata, narrationemque miraculi, quod hic locum postea saltem in substantia habebit, hæc leguntur: Protinus illum locum (Ebrolium) rex Karolus assignavit Domino, quem plurimis prædiorum redditibus ditavit, & munerum largitionibus ampliavit. Terminos etiam loci illius, prout voluntas venerabilium fratrum erat, devote contulit. Ergo cum summa industria & sollerti studio ædificatur ecclesia in beati Leodegarii honore quæ huc usque a fidelibus colitur & veneratur. Illo confluebat multitudo nobilium maxima, * præsentis sæculi oblectamentis & mundanarum pompis facultatum. Denique postquam Francia quievit a tumultuum fragoribus plures a patria exules nativum expetunt solum, gaudentes invisere natales suos, & penates superstites. Quod ut adverterunt monachi Pictavienses, qui ob metum gentilium, corpora Sanctorum detulerant Arvernum, censuit quædam pars reverti ad natale solum cum corpore beati Maxentii; altera quoque mansit & usque in præsens manet Ebroylo cum corpore sancti Leodegarii; ubi omnipotens Deus Sanctum suum mirificavit & miraculorum attestationibus honorificavit. Quibus verbis innuitur corpus S. Leodegarii ex Alvernia, quo metu Normannorum Pictavio fuerat delatum, Pictavium, metu illo cessante, circa annum 930 non fuisse reductum, ut adeo dubium sit, an in Chartario Maxentiano supra laudato per corpus S. Leodegarii integrum ejusdem sancti Antistitis corpus, an pars tantum debeat intelligi.

[353] [Ebrolii] Ast, inquies, Scriptura, e qua jam duplicem partem hue transcripsimus, plus uno laborat errore, ac proin fidem non meretur. Ait enim, regem Karolum, quem nullo indicio a regibus Galliarum homonymis distinguit, monachis S. Maxentii, Normannos per Galliam late grassantes fugientibus, Ebrolium cum plurimis prædiis concessisse, ut adeo innuat, tunc Ebroliense in Alvernia monasterium a rege quodam, nomine Carolo, fuisse fundatum, quod proin juxta dictam Scripturam vel seculo nono, vel certe initio sequentis, cum Normannorum per Galliam grassationes non diutius durarint, necessario acciderit. Pugnat autem id cum Chronico Malleacensi plus semel jam laudato, in quo apud Labbeum tomo adhuc citato Novæ Bibliothecæ ad annum 961 legitur: Hoc tempore extructum est cœnobium sanctæ Mariæ & sancti Vincentii sanctique Leodegarii martyris, quod est situm super Severa. S. Ligdaire sur Seure. Eodem tempore cœnobium sancti Leodegarii Arvernis Ebrolii cœnobii, ubi abbas fuit Amblardus. Ad hæc Scriptura eadem plus vice simplici jam memorata pugnare videtur cum Charta Beslyana, ex qua supra varias SS. Maxentii & Leodegarii translationes probavimus; indicat enim hæc corpus S. Maxentii primo in Britanniam, deinde in Alverniam ad ecclesiam Condatensem, ac Autissiodorum, nulla omnino monasterii Ebroliensis facta mentione, fuisse translatum; illa vero, ut utrumque ejus fragmentum jam recitatum inspicienti patebit, insinuare videtur, S. Maxentii corpus, ut primum in Alverniam fuit delatum, Ebrolii fuisse depositum, ibique semper, donec Pictavium reduceretur, quievisse, ac proin nec ad ecclesiam Condatensem, nec dein Autissiodorum, crescente Normannorum devastatione, fuisse delatum, ut per consequens cum Charta Beslyana laudata pugnare, fidemque proinde mereri non videatur. Fateor, hinc utcumque, at præcipue, ut infra docebo, aliunde Scripturæ laudatæ fidem non parum mihi esse suspectam.

[354] Verum sat verisimile videtur, majorem partem reliquiarum S. Leodegarii una cum corpore S. Gerini, [ubi hodieque sacra Sancti pignora servantur, ] ejus fratris, in monasterio Ebroliensi fuisse reconditam, cum ibi hodieque sacra Sancti pignora asservari, testentur Galliæ Christianæ auctæ Scriptores, dum tom. 2 col. 369 de Ebroliensi monasterio sic scribunt: Ebrolium seu Eborolium, olim prædium Apollinaris Sidonii, nobile Benedictinorum cœnobium ad ripam Sivolis seu Sicaulæ situm, duabus ab urbe Gannato leucis, tribus vero a Menatensi cœnobio, conditum est anno DCCCCLXXI, (imo anno DCCCCLXI) regnante Lothario, ut observat Chronicon Malleacense; cujus patroni B. Maria, SS. Apostoli Petrus & Paulus, ac S. Leodegarius martyr, ut diximus ex charta fundationis monasterii S. Leodegarii de Cogniaco. Vulgo tamen S. Leodegarii monasterium nuncupatur, cujus sacra pignora una cum reliquiis S. Guarini, fratris ejusdem S. Leodegarii episcopi Æduensis, in altari principe adservantur. Quare cum Scriptura sæpe laudata modum doceat, quo corpus S. Leodegarii seu major saltem pars reliquiarum ad monasterium Ebroliense devenit, isque aliunde non innotescat, fides omnis eidem Scripturæ deneganda non videtur, præsertim cum forte ita possit exponi, ut per hæc verba ante adhuc recitata Protinus illum locum rex Karolus assignavit Domino, quem plurimis prædiorum redditibus ditavit, & munerum largitionibus ampliavit. Terminos etiam loci illius, prout voluntas venerabilium fratrum erat, devote contulit. Ergo cum summa industria, & sollerti studio ædificatur ecclesia in beati Leodegarii honore &c significet, monachos San-maxentianos non statim, ut villam regiam Ebroliensem acceperant, sed aliquamdiu dumtaxat post, puta, cessantibus Normannorum per Gallias devastationibus, monasterium exstruxisse, antiquis interea, dum hæ durarent, ædificiis contentos, ut adeo Scriptura sæpius laudata cum Chronico Malleacensi num. præcedenti citato forte non pugnet. Porro oppositio, quam illa (vide num. præcedentem) habere videtur cum Charta Beslyana, forte etiam tolli potest, dicendo, quod, omissis SS. Maxentii & Leodegarii in Britanniam, Alverniam ac deinde Autissiodorum translationibus, tantummodo referat translationem ad Ebrolium post alias memoratas factam, quod & ipsa Scriptura sæpissime laudata utcumque videtur innuere, dum verbis num. 346 recitatis, quibus narrat monachorum Pictaviensium cum corporibus SS. Maxentii & Leodegarii præ metu Normannorum fugam, mox subdit: Tandem, Deo ducente, pervenerunt Arvernum usque Ebroylum, qui tunc erat regalis fiscus & sedes regia Karoli.

[355] Accedit etiam, quod, cum saltem ex Mabillonii (vide num. 336) opinione Ebrolienses monachi corpus S. Leodegarii aut saltem majorem ejus partem, [a monachis Maxentianis Pictavis] quæ corpus vocatur, vere aliquando possederint, necesse juxta eum sit illud, si non eo modo, quo in Scriptura mox iterum citata exponitur, Ebrolium devenit, Ebroliensibus monachis, cum eorum conderetur monasterium aut jam conditum esset, a Maxentianis, a quibus in hoc casu Pictavium fuisset relatum, dono esse transmissum aut concessum: minus autem verisimile appareat, hos sacrarum reliquiarum, ut credere par est, verosimillime amantes, minorem pretiosissimi thesauri, corporis, inquam, S. Leodegarii, partem sibi retinuisse; majorem vero Ebroliensibus in Alvernia monachis concessisse. Hisce omnibus perpensis, satis mihi probabile est, sacrum Leodegarii corpus ad Ebrolienses eo modo pervenisse, quo in Scriptura a Chiffletio ad Majores nostros transmissa exponitur, idque multo crederem libentius, nisi Scripturæ ejusdem fides mihi aliunde esset suspecta, ex illo scilicet, cujus supra memini, miraculo, quod continet, quodque a veritate alienum otiosumque tantummodo videtur ad augustiora atque memorabiliora cœnobii Ebroliensis primordia facienda excogitatum figmentum; qua de re ut idem ferat eruditus lector mecum judicium, opus dumtaxat est, ut istud vel in substantia, ut supra promisi, hic subnectam. Fabella sic habet: San-maxentiani in agro Pictaviensi monachi metu Normannorum eum corporibus SS. Maxentii & Leodegarii in Alverniam fuga delapsi, perveniunt ad Ebrolium, villam regiam, in qua tunc versabatur rex Carolus; (fuerit hic forte Carolus, Simplex cognominatus) mittunt ad hunc monachi, qui sibi errabundis locum, in quo ædem congruam possint exstruere, supplices a Carolo exposcant; ast rex (omitto hic adjuncta, quæ regiam majestatem plane dedecent nec vel idcirco credibilia apparent) petitioni eorum nolens annuere, mox Dei judicio ob monachorum contemptum paralysi percutitur, ductusque ad Sanctorum corpora, tandem post triduanas suorum preces sanitati restituitur, hocque commotus miraculo Ebrolium, plurimorum prædiorum redditibus ditatum, monachis possidendum habitandumque concedit. Tale est initium Ebroliensi in Alvernia monasterio in Scriptura sæpissime memorata affictum, quod nemo non, quantum opinor, pro commentitio habebit. Verum nihilominus apparet, Ebrolium monachis ad monasterii exstructionem concessum villam regiam quondam fuisse; Mabillonius enim lib. 4 de Re Diplomatica pag. 282 de Ebrolio seu Ebroylo vel Evrogilo, Gallice Ebreuil sic scribit; Evrogilum ad Sicaulam flumen castrum est, regio quondam palatio insigne, nunc abbatia Benedictini Ordinis clarum. Ibi Ludovicus Aquitaniæ rex, postea imperator, singulis quadrienniis, consulto Caroli parentis hiberna transigebat. Censet eruditus vir Hadrianus Valesius Evrogilum idem esse cum Eborolaco, cujus meminit in epistola ad Hypatium Sidonius. Nihil quidem in hoc Sidonii loco habetur, quod Eborolaci designet situm; at viri perspicacissimi conjecturæ lubens accedo, cui etiam Gallici nominis Ebreuil affinitas suffragatur. Ita Mabillonius, cujus textum integrum libuit transcribere, quia notitiam de Ebroliensi in Alvernia monasterio antea datam confirmat.

[356] Cum itaque Ebrolium vere olim, uti Scriptura jam toties nominata indicat, [profugis verosimiliter fuit recondita Monasterium aliud in honorem] villa regia exstiterit, hæcque jam in monasterium Ordinis Benedictini sit conversa, satis verisimile apparet, non solum S. Leodegarii corpus eo modo, quo Scriptura illa asserit, ad Ebroliense monasterium venisse, sed etiam hoc, cessantibus Normannorum in Galliis irruptionibus, a monachis Pictaviensibus profugis fuisse exstructum, horumque in illo partem, aliis cum corpore S. Maxentii Pictavium redeuntibus, cum corporibus SS. Leodegarii & Gerini, ejus fratris, mansisse. Atque hæc de Ebroliensi S. Leodegarii, seu in honorem Leodegarii in Alvernia condito cœnobio, dicta sufficiant. Venio nunc ad quatuor alia monasteria, quæ Leodegarii nomine pariter insignita sunt. Illud, de quo ut primum agam, ordo chronologicus exigit, vocatur abbatia S. Leodegarii ad Separim, Gallice la Sevre. Sita hæc est in diœcesi Santonensi, conditaque, ut testatur Chronicon Malleacense, anno Christi 961, regnante Lothario rege. De hoc monasterio Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 2 col. 1123 sequentem præbent notitiam: Hæc abbatia Ordinis Benedictini ad Separim amnem prope Niortum sita, fundatur an. DCCCCLXI ex Chronico Malleacensi. Statim vero ab exordio suo S. Maxentii monasterio subjicitur. Verum monasterio S. Maxentii huc usque subjecta non mansit. Etenim laudati Scriptores tomi citati col. 1124 ita loquuntur: Hoc monasterium S. Leodegarii in diœcesi Santonensi hactenus existit, estque sui juris; ita illi, qui de eadem abbatia tom. citato col. 1123 etiam hæc commemorant: Hanc abbatiam usurparunt vicecometis Niortenses usque ad obitum Arberti vicecomitis, post quem Aldeardis vicecomitissa ipsius vidua eam restituit Bernardo abbati S. Maxentii, cujus juris antiqui erat, inquit Chronicon Malleacense. Subjungunt deinde restitutionis chartam.

[357] Hæc innuit prædictum diœcesis Santonensis prope Niortum monasterium S. Leodegario constructum seu donatum fuisse, [S. Leodegarii anno forte 961 prope Niortum,] ac proin illam huc integram transcribo: In nomine Dei & Salvatoris nostri J. C. Ego Audeardis & filii mei, notum fieri volumus solertiæ omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, tam præsentium quam futurorum, quod ad deprecationem domni Bernardi abbatis placuit nobis reddi ecclesiam S. Mariæ & S. Vincentii martyris, quæ nunc modo monasterium sancti Leodegarii martyris vocatur, quam antecessores nostri ob remedium animarum suarum contulerunt piissimo Adjutori Maxentio & martyri Leodegario. Nos vero rem diligenter examinantes, prius tumulavimus Arbertum seniorem meum, orantes, ut pius Adjutor Maxentius a tartareis ignibus, sui intercessione eum dignetur eripere. Expleto ergo sepulturæ obsequio, concessimus congregationi ibidem Deo militanti, ut, quidquid ab hodierno die ob utilitatem ejusdem monasterii facere & ordinare voluerint, liberum in Dei nomine per hanc nostram auctoritatem arbitrio * habeant faciendi, quidquid elegerint, nemine contradicente &c. Charta hæc data notatur III Idus Maii, regnante Rotberto rege Francorum; memorata autem restitutio in Chronico Malleacensi sæpius laudato apud Labbeum tom. 2 novæ Bibliothecæ pag. 205 inter annum 996 & 1000 annotatur; quare, cum Robertus seu Rotbertus Francorum rex anno 997, ut Pagius in Criticis ad annum 998 num. 1 & 3 erudite probat, regnare inceperit, consequens est, ut restitutio illa vel anno 997, vel 998, vel 999 acciderit. Jam vero, cum ab anno 961, quo, uti ex Chronico Malleacensi laudati Galliæ Christianæ auctæ Scriptores docent, usque ad annum 999 anni tantum 38 excurrant, dubitari potest, an S. Leodegarii prope Niortum monasterium non citius fuerit, quam anno 961, fundatum, quia, cum Audeardis in præfata restitutionis charta anno vel 997, vel 998, vel etiam 999 confecta dicat, antecessores suos ecclesiam S. Mariæ & S. Vincentii martyris, quæ nunc modo monasterium sancti Leodegarii martyris vocatur, S. Maxentio & S. Leodegario martyri contulisse, per antecessores suos, ecclesiæ S. Mariæ & S. Vincentii donatores, seu abbatiæ S. Leodegarii fundatores, cum post hos abbatiam hanc vicecomites aliquot Niortenses jam usurpassent, intelligere videtur personas, quæ tunc ab annis amplius 38 vixerant, ut adeo dubitari possit, an abbatia S. Leodegarii prope Niortum non citius, quam anno 961, fuerit fundata; ac proin, an Chronicon Malleacense in assignando anno, quo hæc fundata est, non aberret; unde consequens est, ut etiam dubitari queat, an idem Chronicon Malleacense in assignando supra assignato anno, quo abbatia Ebroliensis fundata fuit, pariter non aberret.

[358] [aliud seculo X senescente; aut initio XI] Ast id hic notasse sufficiat. Pergo nunc ad aliud Gloriæ posthumæ Sancti nostri monumentum. Helgaldus seu Helgaudus, Floriacensis monachus, qui Historiam seu potius Epitomam Vitæ Roberti, Francorum regis, litteris consignavit, apud Bouquetum tom. 10 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 115 loca sacra a principe illo, cui coætaneus exstitit, ædificata enumerat, iisque accenset monasterium S. Leodegarii in sylva Aquilina. Robertus Francorum rex ab anno 997, uti jam docuimus, regnare incepit, vitamque & regnum, uti apud Pagium in Criticis ad annum 1033 & 1034 num. 8 & seq. luculenter probatum invenies, anno 1031 pariter finivit; unde consequens est, ut inter annum 996 & annum 1032 præfatum S. Leodegarii in Sylva Aquilina monasterium fuerit exstructum; hocque solum hic pro certo possum asserere, cum nihil suppetat, quo monasterii illius constructio seu fundatio anno determinato affigatur. De Sylva Aquilina, in qua situm erat S. Leodegarii monasterium, Baudrandus in Geographia hæc habet: Aquilina Sylva, la forest d'iveline, sylva & tractus Galliæ in Carnotensi agro Belsiæ, & versus Fanum S. Arnulfi, sed nunc vix sylva apparet, & Aquilina etiam dicta fuit in Actis mediæ ætatis. Verum, ut Mabillonius lib. 4 de Re Diplomatica pag. 292 observat, sylvam Lisgam, Lisicam seu Lesgam, quæ a sylva Cotia flumine Axona dirimitur, longeque proinde a Carnotensi Belsiæ agro abest, nonnulli, quia Gallice Lesgue & vulgo Laigle est dicta, Aquilinam vocavere; ii autem, ut idem Mabillonius ibidem affirmat, facere id contendunt jam inde a seculo XI etiam Helgaldum mox laudatum, dum monasterium sancti Leodegarii in silva Aquilina a Rotberto Francorum rege constructum commemorat. Quapropter, si id veritati consonet, consequens est, ut sylva, in qua Rotbertus Leodegarii monasterium ædificavit, a Carnotensi Belsiæ agro procul distet, nec sit illa sylva, quæ Gallice hodiedum dicitur la forest Iveline.

[359] Ast laudatus Mabillonius observationi suæ jam expositæ hæc subjungit: [in sylva Aquilina, Gallice la forest Iveline] Eorum … qui sylvam Lisgam, Lisicam seu Lesgam ab Helgaldo in casu memorato Aquilinam vocari existimant, opinioni ipse quoque lubens accederem, si monasterium istud, quod in sylva Aquilina a Rotberto conditum fuisse, Helgaldus narrat, esset idem cum illa S. Leodegarii ecclesia, quam in castro silvaque Lisga positam, Philippus rex anno memorato (1083 nempe) Silvæ-majoris monachis attribuit. At quo minus ita sentiam, vetat id, quod in Chronico Mauriniacensi lego ad annum MCXXIX, scilicet Mauriniacenses monachos insperato Papæ Innocentii suum ad monasterium accessu turbatos, misisse velociter, qui Thomæ abbati cum Guarino priore, in Aquilina ultra S. Leodegarium ad loculum quorumdam Eremitarum forte profecto, talia nuntiat, ut venire festinet. Quod ille protinus intra eumdem diem, aut potius nocte illa adhuc tenebris durantibus, exsecutus est. Erat igitur silva Aquilina, la forest Iveline, cujus meminit Pippinus apud Dubletum, Mauriniacensi cœnobio proxima, in eaque continebatur S. Leodegarii monasterium, auctore Rotberto, ædificatum. Ita Mabillonius, recte censens, probansque, monasterium S. Leodegarii a Rotberto rege, non in sylva Lisga, seu Lesga aut Lisica, sed in sylva Aquilina, la forest Iveline ædificatum, Helgaldumque proinde per sylvam Aquilinam, non intelligere sylvam Lisgam, Axona a Cotia sylva diremptam, sed sylvam, quæ Gallice la forest Iveline nominatur, quæque a monasterio Mauriniacensi, seu S. Mauri diœcesis Parisiensis monasterio nunc abolito haud procul dissita, ad partem Australem, ut in Tabula geographica regionis & silvæ Ivelinæ Blaviana notatur, agro Parisiensi assidet. De silva Aquilina, deque monasterio S. Leodegarii in ea a Rotberto rege ædificato hæc ex Mabillonio notasse libuit, quia, cum monasterium illud jam sit abolitum, non facile studiosus lector, quo loco situm fuerit, apud alios scriptores accurate definitum inveniet.

[360] Post hoc Aquilinæ silvæ S. Leodegarii monasterium, tertio loco memorandum venit puellare in Normannia monasterium, [duoque insuper alia, alterum in Normannia] S. Leodegarii pariter dictum, de cujus situ, cum adhuc existat, studioso lectori facilius est cognoscere. Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. XI col. 853 illud in Lexoviensi provinciæ ecclesiasticæ Rothomagensis diœcesi collocant, sequentique notitia illustrant: Humfredus de Vetulis auctor S. Petri Pratellensis, auctor quoque fuit S. Leodegarii. Paulo enim post conditum virorum cœnobium, alterum etiam virginum in eadem valle construxit, flagitante Alberada conjuge sua, illudque in honorem B. Mariæ & S. Leodegarii martyris dedicari curavit multisque prædiis dotavit, veterum more, qui monasteria ejusmodi duplicia struere ac conjungere solebant. Ex his verbis, quibus laudati Galliæ Christianæ auctæ Scriptores eam, quam de S. Leodegarii in Normannia parthenone suggerunt, notitiam dumtaxat inchoant, tria potissimum discimus, primo quidem præfatum monasterium in honorem sanctissimæ Virginis Mariæ, sanctique Leodegarii esse fundatum atque consecratum; deinde vero, quo tempore, quoque diœcesis Lexoviensis loco fuerit exstructum; cum enim mox recitatis verbis ab Humfredo de Vetulis in eadem valle, in qua Pratellense virorum monasterium ab eo fuerat conditum, paulo post dicatur exstructum; ab isto autem illustri, munificoque viro dictum Pratellense virorum monasterium in loco, prout iidem laudati Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. proxime citato col. 834 & 835 testantur, inter montium angustias haud procul a ponte Audomari posito, quem veteres Pratellos, alii Pratellum vocant, ante annum 1035 fuerit exstructum, consequens est, ut puellare S. Leodegarii monasterium, de quo hic sermo est, in eodem etiam loco haud procul a ponte Audomari inter angustias montium posito fuerit exstructum, idque circiter paulo post annum 1035.

[361] [anno circiter 1035 ab Humfredo de Vetalis,] Hisce annotatis, reliqua notitiæ transcribi jam cœptæ verba, cum ad gloriam Sancti nostri posthumam pariter faciant, etiam lubet subjungere. En illa: S. Leodegario donavit Humfredus (Pratellensis virorum monasterii fundator) quidquid in villa Bodelfa possidebat, Malgerio archiepiscopo, a quo id beneficium tenebat, assentiente & confirmante ea conditione, ut abbatissa ejusdem monasterii semel in anno in solennitate ejusdem dominatricis nostræ & Dominæ Mariæ in episcopio suo deserviret. Ne quis vero de his litem moveret, Hugo grammaticus archidiaconus Rotomagensis, in dedicatione ipsius Pratellensis ecclesiæ ex præcepto Humfridi sub gravi pœna interdixit, quod Hugo Lexoviensis episcopus sanxit. Paternam donationem ratam habuit, auxitque Rogerius de Bello-monte, aliique ejus exemplo conterranei multa eidem cœnobio contulerunt. Inter alios præeminet Alberada, quæ Humfrido marito superstes, cum filio suo Rogero duos mansos terræ in Corbellomonte de terra Turchetilli, sui avunculi, donavit, qui Turchetillus S. Leodegario quædam largitus memoratur pro anima uxoris suæ Durandæ, quæ in eodem parthenone monacha facta est & sepulta, uti & Alberada ejusdem cœnobii fundatrix, cujus obitus XII Calend. Octobris notatur. Plurimam sane hæc erga S. Leodegarium venerationem arguunt; restat, ut de Cogniacensi Sancti cœnobio, altero cultus a fidelibus sancto Martyri delati monumento, nunc pauca dicamus. Hujus notitiam satis exactam non inveni, ac proin quædam ad hanc conducentia huc tantum adduco. Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 2 col. 125 in Abbatum San-maxentiensium Catalogo ita scribunt: Aimericus, antea monachus Ebrolii in Arvernia, deinde novi cœnobii Ebroliensis in pago Santonensi, anno circiter MXLI fundati rector, tum abbas S. Leodegarii prope Niortum, tandem evasit abbas sancti Maxentii anno saltem MLIX Nonis Decembris.

[362] [alterum in diœcesi Santonensi, Cogniacense dictum, exstrauntur,] De novo autem cœnobio Ebroliensi in pago Santonensi ita annotant in margine: Ebroliense pagi Santonensis monasterium idem est ac Leodegarii de Cogniaco. Deinde eodem tom. in episcopis Petracoriensibus de Arnoldo XIX Petracoriensi episcopo, qui fundator fuit monasterii S. Leodegarii de Cogniaco ita scribunt: Refert Epitome, eum Petracoriensem ecclesiam rexisse annos XXII & obiisse anno Domini MXXXVI, 2 Idus Julii, sepultumque esse in ecclesia S. Frontonis. Verum adhuc anno MXLI superstes fuisse videtur ex charta primæ fundationis cœnobii S. Leodegarii de Cogniaco, in tabulario loci hujus a Dom. Estiennot lecto, cujus fundator fuit una cum nepotibus suis … & Arnoldo. Ad hæc eodem tom. col. 369 de Gerberto seu Girberto quinto Ebroliensis in Alvernia monasterii abbate hæc habent: Hoc sedente, Arnoldus nepos Arnoldi episcopi Petracoricensis, fundatoris S. Leodegarii de Cogniaco, cui etiam construendo multum contulerat, cum Romam pergens moratus esset apud Ebrolium in Arvernis, huic cœnobio tradidit præfatum monasterium de Cogniaco ex ejusdem tabulis, teste nostro D. Claud. Estiennot. Atque hæc sunt, quæ de monasterio S. Leodegarii de Cogniaco reperire potui. Sunt & alia forsan in Galliis seu virorum seu mulierum monasteria in honorem S. Leodegarii seu constructa seu dedicata; ast ego ea omnia jam recensui, de quibus qualemcumque notitiam potui acquirere. Multos, inquit Mabillonius Seculo 2 Benedictino pag. 706, per Galliam prioratus habet (Leodegarius) sibi nuncupatos. Fuerint forte ex iis nonnulli a primæva sua fundatione monasteria, quod ut facile credam, faciunt tria S. Leodegarii monasteria num. 329, 331, & seqq. & 361 jam memorata, Campellense scilicet in diœcesi Lingonensi, Offonis-villæ in pago Portensi, & Cogniacense in diœcesi Santonensi, quæ nunc, pristino splendore amisso, in prioratus sunt redacta. Ceterum multos esse, ut ait laudatus Mabillonius, per Galliam prioratus, quos sibi S. Leodegarius nuncupatos habet, argumento esse possunt diœceses Bituricensis & Pictaviensis, in quibus singulis duo prioratus sunt S. Leodegarii nomine insignes. Binis illis diœcesibus adde etiam Santonensem, in qua præter prioratum S. Leodegarii Cogniacensem, de quo jam dictum est, duo insuper prioratus alii a Sancti nostri nomine nuncupantur. Alias Galliæ diœceses, in quibus pariter prioratus sunt Leodegarii nomine insigniti, brevitatis ergo prætermitto. Horum, qui voluerit habere notitiam, adeat Codices seu Catalogos generales, qui beneficia, abbatias, prioratus, decanatus &c episcopatuum Galliæ continent, typis Parisiensibus seculo præterito aut etiam recentius vulgatos.

[Annotata]

* hic deesse videtur spretis

* arbitrium

§ XXIV. Cultus S. Leodegarii specialis antiquus & recentior apud Augustodunenses.

[S. Leodegarius, cui oratorium] Quinque §§ proxime præcedentibus ea, quæ ad gloriam S. Leodegarii posthumam pertinent, quæque ad certam epocham, certumve tempus, licet cum majori latitudine, quam erudito lectori forte placebit, subinde acceptum, revocare utcumque potui, ordine qualicumque chronologico pertractavi. Fuisset proinde proxime post habitum de Sancti ex agro Atrebatensi ad monasterium S. Maxentii Pictaviense, ex eoque deinde in novam ecclesiam translatione sermonem, de antiquo Leodegarii Augustodunensi oratorio mox agendum; fuit enim hoc, uti illico docebo, seculo VII nondum elapso, ac proin ne triginta quidem annis a Sancti obitu, eidem ab Augustodunensibus aut exstructum aut certe consecratum; verum, cum mihi simul esset animus, omnia ad specialem seu antiquum seu recentiorem cultum S. Leodegario ab Augustodunensibus delatum spectantia lectori erudito sub unum veluti aspectum proponere, de prædicto oratorio tractatum, utut in recensendis gloriæ Sancti posthumæ monumentis ordinem sequi chronologicum mihi præfixissem, ad hunc libuit § remittere, quo omnia, quæ vel ad gloriam Sancti posthumam vel cultum apud Augustodunenses ecclesiasticum utcumque pertinent, complectar, & in compendium, quantum in me erit, contraham. A præfato oratorio duco initium. Conditum illud fuit seu Leodegario consecratum seculo VII nondum elapso, & quidem ante annum 696. Liquet id ex testamento Anseberti, qui post Ermenarium, proximum Leodegarii in episcopatum Augustodunensem successorem, episcopalem Augustodunensis ecclesiæ cathedram occupavit. Dictum enim testamentum, quo Ansebertus oratorio S. Leodegarii multas donationes facit, confectum notatur mensis Augusti die V. anno 2. regnante domino Childeberto rege; quapropter, cum Childebertus, qui hic memoratur, sit Childebertus III Francorum rex, hicque, ut Pagius in Criticis ad annum 692 num. 18 luculenter ostendit, ante diem vigesimum tertium mensis Martii anno 695 regnare inceperit, consequens est, ut præfatum testamentum anno 696 fuerit confectum, ac proin ut oratorium, cui per illud ab Anseberto, Augustodunensi episcopo, multæ donationes fiunt, vel citius quam anno 696, vel certe non serius fuerit exstructum, Leodegariove consecratum. Mabillonius memoratum testamentum, ex quo etiam discimus Ansebertum in Leodegarii oratorio sepeliri voluisse, in secunda ad tom. 1 Annalium Benedictinorum Appendice pag. 702 & seq. integrum exhibet. Ex hoc ego solummodo ea transcribo, quæ ad præsens institutum utcumque pertinent, quæque Anseberti erga S. Leodegarium venerationem egregie etiam probant.

[364] [seculo VII nondum elapso] Sunt autem hæc: Actoribus ecclesiæ sancti Nazarii martyris Augustodunensis, & sancti Symphoriani martyris, ubi ipse pretiosus in corpore requiescit, Ansebertus peccator episcopus. Divina nos ammonet lectio, ut, quod Christi misericordia in rebus terrenis confert abundantia de sua largitate, unde in hoc seculo utimur, de ejus pietate in suis pauperibus pro abluenda mole peccaminum offeramus. Ergo dono &c. Præmittuntur hic donationes, quas Ansebertus ecclesiis S. Nazarii & S. Symphoriani facit, pergiturque deinde in hunc modum: Similiter ad oratorium sancti Leodegarii, qui subtus sanctum Symphorianum constructus esse videtur, ubi (si Deo placuerit) corpusculus insuper requiesciturus erit, colonicas in pago Maginontense in Taviniaco, quas Wlbertus per suum strumentum nobis dedit, & colonias illas, quas Bertoaldus in Fulnicio per suum strumentum dedit, ad oratorium sancti Leodegarii ut habeat, volo. Villa vero Corvillo, in pago Autissiodorense, quam nos cumque suis acquisivimus, ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat, volo atque decerno. Similiter in pago Augustidunense colonicas, quas Bertoaldus per venditionem nobis dedit, ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat, volo. Villa vero Buxido, quidquid ibidem germanus meus in usuario tenet, ipsum oratorium domni Leodegarii ut habeat, volo. Villa vero Muido, quæ est prope montem Wavinarum in pago Vertudensi, cum omnibus, quidquid ibi adspiciunt, oratorium domni Leodegarii ut habeat volo, sic tamen ut inde lumen & sacrificium ipso oratorio stabiliat, & omnia sub potestate fratrum ipsius ecclesiæ sancti Symphoriani in omnibus esse debeant.

[365] Et quatuor matricularios, qui ad ipsum oratorium domni Leodegarii deserviunt, [fuit exstractum,] ibidem instituimus, ut totum victum atque vestitum de suprascriptis rebus habeant habere, qualiter & illi alii matricularii, qui ad basilicam sancti Symphoriani deservire videntur, portionem victus & vestitum accipiant. Et pro eo quidquid in ista epistola delegavimus, in usuario germanæ nostræ Sicolinæ concessimus, illos matricularios, & illud lumen ad oratorium domni Leodegarii, & in hoc usu teneat, & debeat procurare; & post ejus discessum tam pontifex supradictus, & ecclesia sancti Nazarii, quam clerici dictæ ecclesiæ sancti Symphoriani, quantum in ipso strumento instituimus, in Dei nomine debeant procurare. Desinunt hic, quæ in præfato testamento ad S. Leodegarium queunt referri. Discimus autem ex antiquo illo monumento præter ea, quæ jam dicta sunt, S. Leodegarii oratorium non in ipsa Augustodunensi urbe, sed in ejus suburbiis situm fuisse. Indicant id hæc verba: Oratorium sancti Leodegarii, qui subtus sanctum Symphorianum constructus esse videtur; cum enim S. Symphorianus seu S. Symphoriani ecclesia, ut Galliæ Christianæ auctæ Scriptores tom. 4 col. 438 docent, in suburbiis Augustodunensibus sita esset; oratorium vero S. Leodegarii secundum verba ex testamento sæpius laudato proxime citata subtus S. Symphorianum seu S. Symphoriani ecclesiam esset constructum, consequens est, ut & illud in suburbiis Augustodunensibus situm esset. Ceterum præter oratorium Sancto nostro exstructum, de quo jam actum est, nullum cultus ipsi velut Sancto ab Augustodunensibus delati monumentum, quod sit seculo XV antiquius, invenire potui. Non dubito tamen, quin Leodegarius, celeberrimus tota Gallia Sanctus, a seculo VII, aut certe a seculo, quod sit XV anterius, ad usque nunc in episcopatu Augustodunensi, utpote quem ipse, dum viveret, antistes rexerat, cultu Sanctis proprio, eoque non tantum non interrupto, sed etiam subinde aucto, fuerit gavisus; verum quis qualisve ille cultus fuerit, quove indicio manifestatus, nullum omnino edocet testimonium, quod sit antiquius egregio seculi XV monumento, quod Edmundus Martene tom. 4 Anecdotorum publici juris fecit, quodque hic integrum, cum cultum, quo Sanctus noster seculo XV apud Agustodunenses est gavisus, ex parte saltem edoceat, & ad cultum Sancti anteriorem edocendum viam sternat, recudere non abs re fuerit.

[366] Monumentum illud est decretum seu statutum, quo statuitur, [festo cum obligatione abstinendi] ut festum S. Leodegarii, & nonnulla alia festa vel in sola civitate Augustodunensi & suburbiis vel in tota diœcesi cum abstinentia ab omni opere servili celebrentur; exstat inter statuta synodi, quam Eminentissimus ac reverendissimus dominus Joannes Rolin titulo S. Stephani in Celio-monte presbyter Cardinalis & episcopus Æduensis seu Augustodunensis anno 1468 celebravit, estque synodi illius statutum ordine sexagesimum primum. En illud: Joannes Rolin permissione divina Cardinalis, episcopus Æduensis archidiaconis, archipresbyteris, curatis & ecclesiarum rectoribus, & omnibus nostris subditis salutem. Sicut pia mater pro filiorum salute semper anxia est, nec umquam quiescit, donec, si qua dissensio inter ipsos sit, sopita fuerit: sic & nos, qui immerito præsidentiam obtinemus in ecclesia Æduensi, omni studio desideramus, & optamus subditos nostros in unione pacis regere, & piam matrem ecclesiam revereri, præcepta ipsius ad unguem observare, & dissensionibus ipsarum * obviare, a paucis diebus citra nonnullæ altercationes inter subditos nostros exortæ sunt super colendis festivitatibus Sanctorum, quibus differentiis obviare volentes, quantum cum Deo possumus, ad perpetuam rei memoriam statutis synodalibus nostris adhærendo, ordinamus & præcipimus omnibus subditis nostris, sub excommunicationis & omni alia pœna in antiquis ordinationibus prædecessorum nostrorum taxata, festa sequentia servare & ab omni opere servili abstinendo.

[367] [ab omni opere servili] Videlicet festum Nativitatis Domini, Stephani prothomartyris, Joannis Evangelistæ, Circumcisionis Domini, Epiphaniæ Domini, Anthonii confessoris, Vincentii martyris, Conversionis S. Pauli Apostoli, Purificationis beatæ Mariæ, Cathedræ S. Petri, Mathiæ apostoli, Annuntiationis Dominicæ, Resurrectionis Domini cum diebus Lunæ & Martis sequentibus, Georgii martyris, Marci Evangelistæ, Apostolorum Philippi & Jacobi, Johannis Evangelistæ ante portam Latinam, Ascensionis Domini, Penthecostes cum duobus diebus sequentibus, beatæ Trinitatis & sanctæ Eucharistiæ, Barnabæ Apostoli, Joannis Baptistæ, Apostolorum Petri & Pauli, B. M. Magdalenæ, Jacobi Apostoli, Nazarii & Celsi, Petri ad vincula, Laurentii martyris, Assumtionis B. Mariæ Virginis, S. Symphoriani in civitate & suburbiis Æduensibus, Bartholomæi Apostoli, Decollationis S. Joannis Baptistæ, beati Lazari in civitate & suburbiis Æduensibus, Nativitatis Matris Domini nostri, Exaltationis S. Crucis, Matthæi Apostoli, Andochii in civitate & suburbiis, Michaëlis archangeli, Leodegarii in civitate & suburbiis, Dionysii martyris, Lucæ Evangelistæ, Simonis & Judæ, Omnium Sanctorum, S. Martini episcopi & confessoris, Andrææ Apostoli, Conceptionis nostræ Dominæ, Thomæ apostoli, Patronorum ecclesiarum & illorum, sub quorum vocabulis dotatæ sunt; non intelligentes, quin alia festa secundum devotionem fidelium observari possint, sed non præcipientur observari sub pœnis a jure ordinatis, nisi more solito.

[368] [colendus, anno 1468 statuitur, quod saltem ad annum] Et ne hoc salubre statutum seu constitutio synodalis conniventibus oculis sub dissimulatione transeat; injungimus omnibus archipresbyteris & ecclesiarum rectoribus nostræ civitatis & diœcesis, sub pœnis quinquaginta solidorum Turonensium, ut infra duos menses proximos in sua parochiali ecclesia hanc constitutionem de verbo ad verbum scriptam habeat authentice in pergameno in tabula lignea, ut ponant super altare, aut in loco eminenti, ut videntes videant, & de prædictis ignorantiam non habeant. Ita hactenus statutum seu decretum synodale Augustodunense laudatum, quo festa eo ordine, quo per annum a Nativitate Dominica computatum occurrunt, enumerantur, quoque eorum alia cum obligatione per totam diœcesim Augustodunensem ab omni opere servili abstinendi, alia autem, interque ea festum S. Leodegarii, cum eadem obligatione ad solam urbem Augustodunensem, ejusque suburbia extensa celebranda statuuntur, ut adeo Leodegarius ab anno 1468, quo, ut jam ante innui, statutum illud seu decretum Augustodunense de festorum observatione est conditum, apud Augustodunenses festo absque opere servili transigendo indubie fuerit honoratus. Imo, cum in decreto seu statuto jam recitato dicatur, ordinamus & præcipimus omnibus subditis nostris, sub excommunicationis & omni alia pœna in antiquis ordinationibus prædecessorum nostrorum taxata, festa sequentia, inter quæ festum S. Leodegarii numeratur, servare, consequi videtur, ut Sanctus jam dudum ante annum 1468 honore illo Augustoduni fuerit affectus. Potiori etiam jure erui idipsum posse videtur ex hoc statutis seu decretis synodalibus in synodo memorata conditis præmisso proœmio: Statuta antiqua hujus civitatis & diœcesis Æduensis noviter confirmata & corroborata per reverendissimum in Christo patrem ac dominum nostrum dominum Johannem Rolin titulo S. Stephani in Celio-monte presbyterum Cardinalem & episcopum Æduensem hoc præsenti anno Domini MCCCCLXVIII, & per reverendum in Christo patrem dominum Anthonium Bussonis sacræ Theologiæ professorem, episcopum Bethleëmitanensem & priorem Auziaci & S. Rachonis: & per egregios & circumspectos viros &c. Cum enim his verbis insinuetur, statuta seu decreta antiqua civitatis & diœcesis Æduensis seu Augustodunensis dumtaxat confirmari per decreta seu statuta, quæ subjiciuntur, horumque unum existat decretum ante recitatum, quo S. Leodegarii festum in civitate Augustodunensi ejusque suburbiis, modo ante dicto, celebrandum statuitur, consequens esse videtur, ut jam ante annum 1468 de festo S. Leodegarii cum obligatione in civitate Augustodunensi ejusque suburbiis ab omni opere servili abstinendi celebrando statutum aliquod seu decretum apud Augustodunenses exstiterit, ac proin ut Leodegarius jam dudum ante annum 1468 festi cum obligatione plus semel jam memorata celebrandi honore Augustoduni, ut apparet, fuerit gavisus.

[369] Ast, inquies, quanto quidem tempore honor ille Leodegario ab Augustodunensibus delatus annum Christi 1468 antevertit? [usque 1534 observatum fuit, uti liquet ex Kalendario,] Respondeo, nihil omnino suppetere, quo id certo definiam, ac proin rem hanc me nolle discutere. Assero interim decretum seu statutum de festo, quo Leodegarius in civitate Æduensi, ejusque suburbiis colendus est, anno 1468 in synodo pluries memorata conditum, absque ullo dubio Augustoduni ad annum usque 1534 obtinuisse. Etenim mihi ad manum est Breviarium ad ritum diœcesis Æduensis Jacobi Huralti episcopi auctoritate anno 1534 excusum; huic autem Calendarium præfigitur, in quo omnia festa vi decreti seu statuti synodalis sæpius memorati in diœcesi Augustodunensi celebranda rubris litteris notantur, ut in eo verosimiliter sic notentur omnia omnino festa, ac proin ut festum S. Leodegarii, cum id rubris litteris in dicto Calendario pariter notetur, in civitate Augustodunensi ejusque suburbiis anno 1534 indubie fuerit celebrandum, & quidem cum obligatione sæpius dicta, ab omni scilicet opere servili in civitate saltem Augustodunensi, ejusque suburbiis abstinendi. Etenim Calendarium illud S. Leodegarii festum ritu quadruplici, quo tantum Nativitatem Dominicam, festum omnium Sanctorum, aliaque quædam festa majora signat, celebrandum notat, ut adeo Sancti nostri festum, quemadmodum & alia festa majora ibidem notata, fuerit Augustoduni, inque hujus civitatis suburbiis celebrandum. Porro præfatum Breviarium Augustodunense, quod sibi, ut jam dixi, præfirum habet Kalendarium festa in diœcesi, aut urbe Augustodunensi ejusque suburbiis celebranda complectens, Lectiones triginta novem pro Officio ecclesiastico in honorem S. Leodegarii die 2 Octobris, sexque aliis diebus (Sanctus enim non tantum festo ritus quadruplicis, sed & Octava ibi colitur) recitandas continet, novem nempe ipso Sancti festo, Dominica infra Octavam, inque Octavæ Vigilia totidem; tres vero diebus Octavæ reliquis, excepto die octavo, quo ob festum SS. Dionysii, Rustici & Eleutherii Officio ecclesiastico novem Lectionum tunc celebrandum, solum fit S. Leodegarii sine ulla de eo Lectione commemoratio. Oratio quidem Sancto propria, qua tunc id fit, quæque diebus Octavæ præcedentibus in Laudibus, Vesperis & Minoribus Horis recitanda fuit, hæc est: Deus, qui præsentem diem honorabilem nobis in beati Leodegarii episcopi & martyris passione fecisti: da Ecclesiæ tuæ digne de tanto Pontifice gaudere, ut apud misericordiam tuam exemplis ejus adjuvemur & meritis. Per Dom. Lectiones autem dictæ triginta novem, quæ per Octavam S. Leodegarii in prædicto Breviario recitandæ præscribuntur, fragmenta sunt ex Vita Sancti per anonymum vetustiorem, & ex Historia Translationis ejus ad agrum Pictaviensem per Audulphum abbatem conscripta, magna ex parte, licet aliis subinde verbis concipiantur, deprompta.

[370] [quod Breviario Augustodunensi anni 1534, ad cujus] Videtur nihilominus is, qui Lectiones dictas concinnavit, præ oculis etiam habuisse Morbacensem Vitæ S. Leodegarii scriptorem anonymum; nam & in Lectione, quam in die Octavæ quinta secundo loco recitandam assignat, ait, Ebroïnum, quod & anonymus Morbacensis ex Ursino prodit, quatuor viros, qui Leodegarium, cum hic jam in domo Chrodoberti resideret, occiderent, submisisse; Lectione autem prima, quam die Octavæ sexto proponit, quartum e quatuor illis viris, qui tribus reliquis immitior Leodegarium, Ebroïni imperio obsequens, occidit, Wardardum appellat, quod pariter anonymus Morbacensis facit, & solus quidem e tribus antiquioribus Leodegarii biographis, ut adeo nomen illud Breviarii Augustodunensis laudati concinnator ex anonymo Morbacensi hauserit, huncque proinde etiam sibi prælucentem habuerit; quod tamen non pro certo, sed pro verosimili tantum habeo, quia laudatus concinnator alio vel recentiori vel etiam antiquiori monumento nunc deperdito aut certe mihi ignoto, in quo pariter nomen Wardardi erat expressum, forsitan usus fuerit. Exstitisse enim monumentum aliquod ipso anonymo Morbacensi antiquius, in quo vir ille, qui Leodegarium jussu Ebroïni occidit, Wardardus vocabatur, ex eo mihi sat verisimile apparet, quod ipsemet anonymus Morbacensis, cum uno seculo aut forte etiam serius post Leodegarium floruerit, Wardardi nomen, quod Leodegarii occisori attribuit, ex alio monumento antiquiori didicisse videatur. Fieret autem id multo verisimilius, si anonymus Morbacensis multo serius, quam seculo integro post Leodegarium vixisse probaretur, quod forte etiam veritati consonat, nec pugnat cum iis, quæ num. 31 de ætate hujus biographi adstruxi. Cum enim ibidem dixerim, videri anonymum Morbacensem uno tantum seculo aut paulo serius post Leodegarium scripsisse, de re illa me dubitare, satis innui.

[371] [Lectiones aliquid notatur, est præfixum.] Et vero si quam fidem mereatur notitia quædam de monasterio Morbacensi, quam dat Scriptura, cujus partem num. 346 ac deinde num. 352 recitavi, a Petro Francisco Chiffletio Societatis nostræ sacerdote ad Majores nostros transmissa, multo serius quam seculo uno post Leodegarium floruisse anonymum Morbacensem suspicari fas est. Etenim illa notitia sic habet; Est quidam locus in finibus Alsatiæ, Morbac dictus, ubi collocavit Dominus sancti Martyris (Leodegarii) caput, fertile virtutibus, quasi in umbilico terræ illius, scilicet cælestem gemmulam includens in auream concham. Nam pinguissimi colles vinifera latera applicantes, efficiunt florigeram vallem ceu paradisum æmulantem, & baccheo sanguine abundantem. In summitate illius vallis in locis sylvestribus congregatio peregrinorum excubat super caput pretiosum. Est enim consuetudo ex tempore antiquo, ut in Rogationibus, quas invenit sanctus Mamertus, Viennensis episcopus, videlicet in Vigilia Ascensionis Dominicæ, extrahantur de latibulis omnes reliquiæ & deportentur in supradictam vallem & spatiosam planitiem. Moderno itaque tempore, videlicet sub Heberhardo ipsorum peregrinorum abbate, qui ipsius Martyris (Leodegarii) Vitam prælucide jussit enucleare. Reliqua, subdit laudatus Chiffletius, deerant in Ms. codice; sed ea, quæ jam recitavimus, ad præsens institutum sufficiunt. Cum itaque anonymus Morbacensis, ut num. 31 docuimus, imperio cujusdam patris seu abbatis, verosimiliter Morbacensis, a quo in mandatis acceperat, ut, quemadmodum ipsemet in Prologo loquitur, B. Leodegarii venerabiles actus celebrandamque passionem ad lucidiorem ordinatioremque modum scribendo reduceret, Vitam Leodegarii conscripserit; in adducta autem Notitia dicatur Heberhardus peregrinorum, id est, monasterii Morbacensis, quod Vivarius-peregrinorum vocabatur, abbas jussisse Vitam S. Leodegarii prælucide enucleare, suspicio oriri potest, abbatem Morbacensem, cujus imperio anonymus Morbacensis Vitam Sancti litteris mandavit, diversum non esse ab Heberhardo, Morbacensis cœnobii abbate, qui in præfata notitia dicitur Vitam S. Leodegarii dilucide enucleari jussisse; unde consequens est, suspicari fas esse, anonymum Morbacensem serius quam uno seculo post Leodegarium scripsisse. Etenim in Spicilegio ecclesiastico Germaniæ tom. 5 pag. 941 in Catalogo abbatum Morbacensium de Eberhardo seu Heberhardo Morbacensis monasterii abbate hæc leguntur: Eberhardum anno MXLI vixisse, constat ex authenticis Actis Translationis reliquiarum sanctissimorum Desiderii & Regenfridi martyrum, hoc siquidem anno, annuente prælaudato Eberhardo, veneranda sanctissimorum martyrum ossa solemnissima pompa translata fuere Murbaco ad ecclesiam ab iisdem nuncupatam & prope Dattenriedt in finibus Alsatiæ sitam. Quibus verbis cum intelligatur Eberhardus seculo XI floruisse, consequens est, ut, si suspicari fas sit, quod jam ante fas esse innui, Eberhardum diversum non esse ab abbate Morbacensi, cujus imperio anonymus Morbacensis Vitam S. Leodegarii conscripsit, suspicari pariter fas sit, eumdem Morbacensem anonymum seculo XI, ac proin multo serius quam uno seculo post Leodegarium vixisse. Id observare hic libuit, ne quis forte pro indubitato habeat, anonymum Morbacensem uno tantum seculo aut paulo serius post Leodegarium vixisse, ac proin majorem ipsi auctoritatem attribuat, quam ipsi in hoc Commentario prævio attribuendam censuimus.

[Annotata]

* forte ipsorum

§ XXV. Cultus S. Leodegarii Atrebati, Pictavii, pluribusque aliis Galliarum & Belgii, uti etiam Germaniæ, locis.

[Cultus S. Leodegarii in Atrebatensi,] Non facile dictu est, inquit Mabillonius Seculo 2 Benedictino pag. 706, quantam B. Leodegarius apud populares suos venerationem habeat; ita scilicet generatim de celeberrimo S. Leodegarii cultu pronuntiat hic scriptor. At nos totum hunc § insumemus demonstrando in particulari cultum, quo Sanctus in pluribus tum Belgii, tum Galliarum atque etiam Germaniæ locis latissime extenso gaudet. Ab Atrebatensi in Artesia episcopatu, in quo Sancti corpus primo jacuit sepultum, duco initium. Ad manum habeo Officia propria festorum, quæ, ut præfert titulus, in ecclesia Atrebatensi antiquitus solita sunt celebrari, anno 1632 Atrebati typis excusa. Officiis illis præmittitur Kalendarium seu potius Directorium ad legendas Horas canonicas, Missasque celebrandas. In hoc festum S. Leodegarii episcopi martyris ritu duplici præscribitur celebrandum 2 Octobris die, quo etiam inter Officia propria memorata, quæ dicto Kalendario seu Directorio subnectuntur, Officium de S. Leodegario occurrit, in quo quatuor Lectiones, quarta scilicet, quinta & sexta, Sancto sunt propriæ. Desumptæ illæ sunt ex Leodegarii Vita per Ursinum conscripta. Porro ad manum etiam habeo Breviarium Atrebatense, quod diu ante annum 1632 manu exaratum est. Liquet ex illo, verum esse id, quod titulus præfatis Officiis propriis Atrebatensibus præfixus affirmat, Festa scilicet, quorum Officiis p