Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

10. April


X APRILIS.

SANCTI QVI IV IDVS COLVNTVR.

Sanctus Ezechiel, Propheta.
S. Holda, prophetissa.
Sancti plurimi Martyres Romani, ab Alexandro Papa baptizati.
S. Terentius, Martyr Afer.
S. Africanus, Martyr Afer.
S. Maximus, Martyr Afer.
S. Pompeius, Martyr Afer.
S. Zeno, Martyr Afer.
S. Alexander, Martyr Afer.
S. Theodorus, Martyr Afer.
Alii XXXIII aut XXXVI Martyres Afri.
S. Apollonius Pr. Martyr Alexandriæ.
S. Granus, Martyr Alexandriæ.
S. Hilarius, Martyr Alexandriæ.
S. Donatus, Martyr Alexandriæ.
S. Concessus, Martyr Alexandriæ.
S. Saturninus, Martyr Alexandriæ.
S. Gaianus, Martyr in Thracia aut Dacia.
Sancti XVII Martyres in Africa.
S. Pinnadus seu Pinnatus, Martyr.
S. Successus, Martyr.
S. Marcellus, Martyr.
S. Vicarius, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Cyprianus, Martyr.
S. Licinius, Martyr.
S. Publius, Martyr.
S. Palladius Episcopus Autissiodorensis in Gallia.
S. Beda junior, monachus in territorio Rhodigino, Genuæ quiescens.
S. Macarius Archiepiscopus Antiochenus, Gandavi in Flandria.
B. Paternus Reclusus, Paderbornæ in Westphalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Albertus, unicus S. Guillelmi in Stabulo Rodis, ultimo vitæ ejus anno, discipulus, & multorum postea Pater eremitarum, dicitur ab Herrera in Alphabeto Augustiniano hoc die obiisse; & pro S. Alberto Camaldulensi, cujus Vitam dedimus VII Ianuarii, a Silvano Razzio sumptus, vocatur Beatus in Vita S. Guillelmi scripta a Theobaldo. De eo, tam in Vita S. Guillelmi quam in Commentario de Ordine Guillelmitarum, sæpius egimus X Februarii.
S. Agabus, discipulus Christi, prædictione famis & captivitatis Apostoli Pauli celebris, memoratur in Menologio Basilii Imperatoris. De eo egimus XIII Febr.
S. Gertrudis Virginis translatio aliqua corporis, hoc die facta, indicatur in Ms. Florario, & a Greveno in Auctario Vsuardi, atque Canisio. Vitam ejus cum variis Translationibus dedimus XVII Martii.
S. Isidorus, Episcopus Hispalensis, solenni veneratione colitur hoc die in Ecclesia Eborensi, Ita Breviarium Eborense anno 1548 excusum præscribit. Vitam ejus dedimus IV Aprilis.
S. Waldetrudis, vidua S. Vincentii, memoratur in Ms. Calendario Benedictino. Ejus Vitam illustravimus IX Aprilis.
SS. Terentiani & socii militum & Martyrum corpora, Roma anno MDCXIV Duacum delata, honorantur in ecclesia Societatis Iesu Dominica IV post Pascha & referuntur ad hunc diem a Saussaio in Martyrologio Gallicano quod hic indicare voluimus.
Antonius Martyr memoratur a Greveno in Additionibus ad Vsuardum. Verum cum plures ejus nominis Martyres fuerint, ex solo nomine, per unicum auctorem relato, nihil diudicare possumus.
Theognia Virgo, quæ cum Anastasio Presbytero, marito suo, in virginitate vixit seculo quarto, memoratur a Laherio in Menologio Virginum, cum illustri elogio, & Beatam appellat. Ejus memoriam necdum reperimus Fastis antiquis insertam.
Ammia Prophetissa, Philadelphiæ, Prudentiana seu Pudentiana, in Numidia, Demetrias Virgo Romana, in Africa, celebrantur ut Sanctæ in Gynæceo Sacro Arturi de Monstier, nullo antiquo Martyrologio, aut signo venerationis pro hoc die indicato.
Fulbertus Episcopus Carnotensis, vir doctrina ac pietate conspicuus, mortuus hoc die anno MXXVIII, memoratur cum longo encomio a Saussaio in Supplemento Martyrologii Gallicani, & a Bucelino in Menologio Benedictino: a priore honoratur titulo Sancti, ab altero solum Beati. In Breviario Carnotensi anno 1633 excuso nulla ejus veneratio præscribitur. Ejus tamen nomen inseritur Litaniis Pictonicis, nuper a Castaneo de la Rochepozan Episcopo concinnatis.
S. Notgerus, ex Abbate S. Galli Episcopus Leodiensis, a Wione & Ferrario refertur: sed uti ad Vitam S. Notkeri Balbuli 6 Aprilis num. 7 est demonstratum, tribus personis in unam conflatis. Episcopus quidem hoc die obiit anno 1007: Abbas anno 973, 15 Decembris; Sanctus multo etiam citius, videlicet anno 912.
Bertrandus, primus Pater cœnobii Firmitatis, Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Cabilonensi, memoratur ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto cum titulo Beati, a Saussaio solum inter Pios. Nos istic existentes nihil de aliqua veneratione intelleximus.
Eskilus, Archiepiscopus Lundensis in Dania, in exilium missus, habitum Cisterciensem in monasterio Clarevallensi indutus, hoc die, quo S. Æschilus Episcopus & Martyr ab aliquibus, ut infra dicetur, memoratur, etiam inscriptus est Menologiis Bucelini, Chalemoti & Henrique, qui Vitam ejus deduxit in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis distinct 30. Habemus etiam aliquam Vitæ & Visionis relationem ex Ms. Carthusiæ Gamnicensis. Sed nusquam indicatur aliqua veneratio Ecclesiastica, & inter Pios censetur a Saussaio.
Cuanna Virgo in Campo-Lacha in regione Bregarum in Roseo celebratur in Ms. Tamlachtensi. Colgano 4 Februarii ad Vitam S. Cuannæ Abbatis num. 2 ex pluribus Fastis Hibernicis dicitur S. Cuann de Roseo in Orientali parte regionis de Mag-bregh 10 Aprilis anno 717.
Erednata Virgo, Midgusius, Berchanus de Ega, Hiberni, memorantur in Ms. Tamlachtensi, de quibus hactenus aliud non reperimus.
S. Wendila Virgo memoratur in additionibus Mss Carthusianorum Bruxellensium ad Grevenum, nobis bactenus ignota: indicatur tamen aliis, si forsan lucem aliquam hinc hauriant, & majorem addant.
Lucidus, in Piceno, Franciscus a Piceleone, in Insubria, Nicolaus Thomacellus, in Campania, Menna-Jacobus, Carnoti, Maria Pennalosa, Segobiæ, Ordinis S. Francisci, inscripti sunt cū titulo Beati Martyrologio Franciscano Arturi de Monstier; ejusque Gynæceo sacro inserta etiam est Maria Pennalosa.
Engelbertus, Abbas monasterii S. Blasii in Styria superiore, mortuus an. 1321, cum longo elogio celebratur in Menologio Bucelini: sed addito solū titulo Venerabilis.
Bartholuccius & Stephanus Ordinis Iesuatorū, mortui hoc die, prior anno 1380, alter 1390 Tiferni in Umbria, cum titulo Beati referuntur a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ.
Donum Papam referri in vetere Kalendario in monte Avētino tradit Holstenius in Animadversis ad Martyrol. Romanum: & Domnini Episcopi memoria est in Apographo Blumiano Martyrologii Hieronymiani. Nos de iis agemus, quando Donus I Papa Romanus mortuus est, XI Aprilis.
S. Siagrius, Episcopus Lugdunensis, memoratur in Ms. Florario & a Greveno, ab aliis die sequenti XI Ap.
S. Drogo est a Carthusianis Tornacensibus adscriptus Vsuardo & Greveno. Forsan is est, qui colitur a nobis infra XVI Aprilis.
S. Jacobus Presbyter, S. Aza, seu Azadenes Diaconus, S Aithala Presbyter, S. Abdieses Diaconus, Martyres sub Sapore Rege Persarum. Ex his duo priores referuntur a Græcis in Menæis & ex his a Galesinio & Ferrario. Duo posteriores in Martyrol. Basileensi. De omnibus his cum Martyrologio Romano agemus XXII Aprilis.
Mutii eremitæ memoria habetur in Ms. Florario Sanctorum, & apud Grevenum in additionibus ad Vsuardum. Forsan est, qui a Caßiano lib. 4 Institutionum cap. 27, & in Vitis Patrum lib. 4 cap. 28 laudatur: qui cum filio ad eremum veniens, ex obedientia paternum affectū superavit, & paratus fuit filium in flumen projicere, & ideo cum Abrahamo Patriarcha comparatur. De ejus veneratione nihil legimus: alius ex latrone monachus refertur XXV Maii.
S. Æschilus Anglus, Episcopus Apostolicus apud Sueones & Gothos, & Martyr, celebratur in Martyrologio Anglicano & Ferrario. Ab aliis etiam refertur VI Octobris & IX Iunii Verum in antiquo Missali Septemtrionali, & in Officiis propriis regni Sueciæ, & a Ioanne Vastovio in Vite Aquilonia in ejus Actis, dicitur obiisse & coli XII Junii.
Bernardi de Monte Jovis Ordinis Canonicorum regularium revelatio indicatur in Florario Ms. Natalis ejus est XV Junii.
S. Silverius Papa & Confessor inscriptus est Mss. additionibus ad Grevenum, studio Carthusianorum Bruxellensium. Colitur XX Junii
Danielis Prophetæ memoria habetur in fragmento Kalendarii Lucensis, a Florentinio post Martyrologium Hieronymianum excuso. Colitur is XXI Julii.
S. Claudii Martyris, ex urbe Trecensi Translatio, ad Jotrense monasterium diœcesis Meldensis, refertur a Saussajo in Martyrol. Gallicano, & dies ejus natalis est XXI Julii.
Joannis Presbyteri & Benigni Diaconi, discipulorum S. Hidulfi Archiepiscopi Trevirensis, Translatio in Mediano monasterio ad montem Vogesum refertur in Ms. Martyrologio Luxoviensi. Eorum dies natalis est XXXI Julii
S. Joannis Baptistæ decollatio refertur a Greveno in Auctario Vsuardi. De ea agendum erit XXIX Augusti.
S. Theodorus, Presbyter, Martyr Antiochiæ, memoratur in apographis Martyrologii Hieronymiani, item in Mss. Richenoviensi, Casinensi, Altempsiano. Ejus etiam meminit Notkerus & Ado, saltem in Supplemento, & pauci re entiores. Iterum sequenti die S. Theodorus Presbyter, Martyr Antiochiæ sub Juliano passus, refertur a Bellino, Maurolyco, & aliis recentioribus. Omissus est in Martyrologio Romano, & celebratur aliquis S. Theodorus, Presbyter, Martyr Antiochiæ sub Juliano, quando de eo agi poterit XXIII Octobris.
Malachus, Episcopus Lesmoriensis in Hibernia, memoratur a Molano in additionibus ad Vsuardum primæ editionis, & a Canisio & Ferrario eum secutis. Verum omisit Molanus in sequentibus editionibus. Deest etiam in Catalogo Sanctorum Hiberniæ ab Henrico Fitz-Simon edito, & in Ms. Martyrologio Tamlactensi: sed hoc forsan antiquius est. Agitur de eo in Vita S. Malachiæ III Novembris.

DE S. EZECHIELE PROPHETA,
IN CHALDÆA.

[Commentarius]

Ezechiel, Propheta (S.)

AUCTORE D. P.

Qvi memoriam & nomen Ezechiel Prophetæ hoc die notarit in Martyrologio, ante Bedam quidem invenitur nemo; [Beda nomen, uti aliorum Prophetarū & Apostolorum] id tamen absque antiquiori veterum fastorum exemplo ab eo factum non fuisse, argumento est ipsa qua utitur brevitas. Etenim dum considero, illo quod ante secundum tomum Martii vulgavimus opere, & Bedæ genuinum esse demonstravimus, pari duorum aut trium verborum compendio, quo commemorationes notantur Prophetarum, etiam indicari omnia Christi Domini & Apostolorum ejus festa, [simpliciter inscripsit Martyrologio,] plurima etiam præcipuorum quorumq; Martyrum atque Confessorum nomina, simili brevitate adscripta reperiri; omnino mihi persuadeo, exorsurum texturam sui Martyrologii Bedam, primum quidem Kalendatim in adversariorum suorum marginibus singulos totius anni dies notasse, adscriptis festis tunc universaliter notis atque receptis, in quibus fuerint etiam illa Prophetarum, prout ab eo notata inveniuntur: postea autem, ex iis, quæ nancisci potuit, Sanctorum Actis, accepisse alios, quos prioribus non sine brevi martyrii aut sanctimoniæ elogio adjungeret; quandoque etiam jam prius inscriptis addidisse elogia, ex similibus Actis accepta: quod tamen in Prophetis Apostolisque facere neglexerit; partim quia notiores erant fidelibus, quam ut deberent verbis prolixioribus commendari; partim quia de plerisque eorum, præter relata in Scripturis sacris, nihil propemodum certi habebat.

[2] Bedæ vestigia secutus Florus, & quæ ille dimiserat supplere aggressus, [quod alii secuti.] de Apostolis quidem satis liberaliter multa attexuit, communi Ecclesiæ traditioni & antiquorum Scriptorum testimonio subnixa: Prophetas autem, prout invenit, sic dimisit, sola nominis inscriptione contentus. Idem Ado atque Rabanus fecere. Notkerus Nativitatis aut Natalis nomen, cum titulo Sancti aut Beati, præfixit. Vsuardus, [Vsuardus de morte & sepultura addidit aliqua,] ne hac fere sola parte suus esset dißimilis sibi ipsi stylus, non solum primi loci prærogativa Prophetas decoravit (quod & alii omnes ante ipsum fecerant, etiam cum Apostolos erant relaturi, uti contigit Kalendis Maji) sed singulis etiam aliquid addidit de mortis genere & sepulturæ loco. Diem ergo præsentem sic exorditur, IV Idus Aprilis. Ezechielis Prophetæ, qui a Judice populi Israel apud Babylonem interfectus, in sepulcro Sem atque Arphaxad est sepultus: quæ aliquanto auctiora leguntur in hodierno Romano Martyrologio. Explicatius auctor operis imperfecti super Mattheum Hom. 46 inducit Deum, Israeli exprobrantem his verbis; Misi Ezechielem, & tractum super lapides excerebrastis eum: mortis vero causam libri de Prophetarum Vita & interitu, deque Vita & obitu Sanctorum veteris Testamenti, Epiphanio & Isidoro suppositi, hanc fuisse dicunt, [haud satis certa.] quod contribulium suorum impias superstitiones insectaretur vehementius: sed libros eos merito repudiant eruditi viri, velut qui vel eorum non sint quorum nomina præferunt, vel plurima habeant adinventa a Rabbinis & absque congrua probatione accepta.

[3] Ergo si obscura est tota Ezechielis Prophetia, perpetuis allegoriis & mysteriis inscrutabilibus intexta; [solum scimus fuisse Sacerdotem] obscurior nobis multo est vitæ ejus historia, nisi quatenus se ipse testatur in principio Prophetiæ, fuisse filium Buzi Sacerdotem, ad quem, in terra Chaldæorum existentem, eodem tempore quo Hierosolymis prophetabat Hieremias, I Maii colendus, ad confirmationem eorum quæ hic ibi denuntiaverat denuntiabatque futura, factum est verbum Domini secus fluvium Chobar, id est Euphratem; idque in trigesimo anno ætatis suæ (ut plerique consentiunt) in quarto die mensis: [& 5 anno Transmigr. incipientem,] ipse est annus quintus transmigrationis Regis Joachim, mundi post ter mille CCCCXL, ante Æræ vulgaris initium DCXIII, juxta Saliani nostri calculos; quibus examinandis non vacat immorari. Aliter enim alii supputant; & quidem Cornelius eo abit, ut quintum transmigrationis annum cum mundi anno post ter mille CCCXVI, & anno ante æram communem DCXXXII componat. Synaxarium infra citandum dicit Christi incarnationem præcessisse annis CCCCLXXVII. Nos Christianam chronologiam primo hujus mensis tomo, qua licuit, ordinavimus ex monumentis vetustißimis & totius pene antiquitatis consensu: annos a condito orbe digerere, & eos ad Christi natalem, sive verum seu vulgo æstimatum, deducere curent alii: quando studium illud & multimodis implicatum est, & instituto nostro nequaquam necessarium; in quo pauca admodum de veteris Testamenti Sanctis dicenda occurrunt.

[4] Expositus est omnium oculis manibusque Prophetiarum Ezechielis liber, [per annos 22 prophetasse,] cujus capite 29 cum notetur Transmigrationis annus XXVII, apparet eum per annos quidem viginti duos, ut minimum, prophetasse; quantum vero temporis aut prophetiæ aut vitæ addendum sit, in obscuro manet: uti & mortis genus, nisi quod S. Athanasius libro de incarnatione verbi dicat, Passus est pro populo, quia populo ventura prædicabat. Sepulturæ locum; licet ex apocryphis habeatur scriptis, credibile est ex vero prodi, ut cujus diu permanserit inter Iudæos & Christianos memoria venerabilis: Agrum Maur vocatum ajunt; apud Græcos in Synaxario Μιθοὺρ scribitur. Quod autem eodem in loco sepulti olim fuerint Sem & Arphaxad, progenitores Abrahæ, etsi non improbarit Romani Martyrologii recognitor Baronius; [an apud Sem & Arphaxad sepultus?] gratis traditum a Rabbinis, aut potius confictum arbitramur: cum de loco vitæ & sepulturæ eorum nihil sacræ litteræ habeant, neque credibile sit apud Chaldeos idololatras tam diuturnam eorum superfuisse memoriam. Ceterum & hæc & alia similis farinæ plura, ex qualicumque Epiphanio accepta pleraque, prolixe congesta reperimus in Ms. Synaxario Græco Collegii Parisiensis ad diē XXI Iulii, quo die ipsum quædam alia Mss. Græca, reliqua vero cum excusis Menæis die XXIII referunt, Quin & vultus Prophetici lineamenta adduntur, æque gratis excogitata. Videri possunt Ezechielis miracula quæ ex prætenso Epiphanii libro, Hebraicis fabulis scatente, habet Surius, & quæ ex eodem libro aliisque collegit Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 41, de quibus inquit Salianus, [cujus fidei quæ de eo narrantur miracula?] suspicio multorum non improbabilis est, hæc a Rabbinis, pro sua in hoc genere licentia ac temeritate, fuisse excogitata … Et vero quomodo talia ac tanta nullus Daniel, nullus Baruch, nullus Esdras, nullus Josephus aut Philo scripto prodidisset, aut vexatos a Chaldæis Judæos non verbo aliquo significasset? Quomodo autem vexari potuerunt, quibus in Chaldæa pacate patienterque viventibus multam felicitatem promiserat Deus, usque in tempus suæ reversioni destinatum & designatum per Hieremiam Prophetam?

DE S. HOLDA PROPHETISSA,
HIEROSOLYMIS SVB IOSIA REGE.

[Commentarius]

Holda, prophetissa (S.)

G. H.

Propter abominandam Manaßis impietatem, prædixerat Dominus, se Iudam & Ierusalem deleturum: interim Manaßi mortuo succeßit impius filius Amon, & hoc a servis occiso, regnavit super Iudam filius Iosias, qui fecit quod placitum erat coram Domino, & ambulavit per omnes vias David patris sui, non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. Hic templum ac Dei cultum instauravit, [Iussu Iosia Regiis piissimi] & curavit coram se legi librum Deuteronomii tunc in templo repertum. Qui cum audisset verba libri Legis Domini, scidit vestimenta sua, & mandavit ut consuleretur Dominus super se, & super populo, & super omni Iuda, quia prævidebat iram Domini succensam, quia non audierunt patres verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est in eo. Quæ pluribus exponuntur lib. 4 Regum cap. 22. & a versu 14 adduntur ista.

[2] [Helcias Pontifex & alii consuluerunt S. Holdam,] Ierunt itaque Helcias Sacerdos, & Ahicam, & Achabor, & Saphan, & Asaia, ad Holdam Prophetidem, uxorem Sellum, filii Thecuæ, filii Aaras, custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda, [Dei judiciū eis indicantem:] locutique sunt ad eam. Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicito viro qui misit vos ad me: Hæc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, & super habitatores ejus, omnia verba Legis, quæ legit Rex Juda, quia dereliquerunt me & sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: & succendetur indignatio mea in loco hoc & non extinguetur. Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro eo quod audistis verba voluminis & perterritum est cor tuum, & humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum & habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem & in maledictum, & scidisti vestimenta tua, & flevisti coram me, & ego audivi, ait Dominus; idcirco colligam te ad patres tuos, & colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quæ inducturus sum super locum istum.

[3] Hactenus verba Holdæ sive Oldæ Prophetissæ: ex quibus duo didicerunt nuntii, prius est, Deum atrocißima ultione idololatriam Iudaici populi vindicaturum; posterius, ipsum misericordia usurum erga pium Regem, ut eo vivo ista calamitas non contingeret, propter pium ejus in Deum zelum, & caritatem in populum suum. Contigit autem hæc prophetia anno XVIII Regis Iosiæ, qui potest censeri ante Æram Christianam annus DCXLI. Vixit autem Holda Hierosolymis in ea parte, quæ dicebatur Secunda civitas, [Vixit Hierosolymis in Secunda.] & juxta portam quæ vocabatur Secunda, & respondebat portæ piscium, quæ primo adeunda erat venientibus in templum ex parte Septemtrionali; & trajiciendo cœnopolim, quam muris cinxerat Ezechias, veniebatur in portam alteram Bezethæ, propterea secundam: uti erudite explicat Salianus ad annum mundi 3412, num. 12 & 15. Erat autem hæc Prophetissa, ob spiritum Dei in ea habitantem, omnibus notißima; ad quam nutu divino, potius quam ad Ieremiam aut Sophoniam, aut alios Prophetas, nuntii Regis, Helcias Summus Sacerdos, aliique venerunt; eamque regio nomine de re tota consuluerunt, ac responsum Dei nomine indicatum retulerunt.

[4] [colitur a Græcis 10 Aprilis,] Græci in menæis excusis & aliquibus manuscriptis & apud Maximum Cytherorum Episcopum, venerantur S. Holdam annua memoria ad hunc X diem Aprilis, his verbis: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῆς ἁγίας Προφήτιδος Ὀλδᾶ. Eadem die sanctæ Prophetissæ Oldæ. Et in adjuncto disticho dicitur emisisse spiritum præsagum futuri, utique Pythia sanctior & divino repleta spiritu.

Ἀφῆκεν Ὀλδᾶ πνεῦμα μέλλοντα βλὲπων,
πνεύματος γέμουσα θείου Πυθία.

Censetur ergo inter illustriores feminas antiqui Testamenti, in quo etiam sacro afflatæ spiritu fuerunt Maria soror Moysis & Aaronis, ob sacrum Canticum celebris; Debbora Prophetissa, [annumerata illustrioribus feminis utriusque testamenti.] ad quam ascendebant filii Israël in omne judicium; Anna mater Samuelis, quæ in spiritu mysticum Domino canticum composuit. Fuerunt etiam in novo Testamento, Elisabeth mater Ioannis Baptistæ, quæ Spiritu sancto repleta exclamavit ad Deiparam Virginem, Benedicta tu inter mulieres &c; Anna Prophetissa filia Phanuel, quæ ipsa hora supervenit cum Christus esset delatus in templum ut sisteretur Domino, & loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israël. Omnium vero feminarum præcipue, & super omnes benedicta fuit Regina Prophetarum, Deipara Virgo Maria. Profecto Ioël Propheta, non viris solum, sed etiam feminis dandum Propheticum Spiritum prædixit, nomine Dei dicens: Effundam spiritum meum super omnem carnem, & prophetabunt filii vestri & filiæ vestræ. [Ioel. 2, 28] Sed & super servos meos & ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

[5] Ejusdem memoria sacra in Kalendario Ms. Ordinis Carmelitici, Mechliniæ adservato, [relata 2 Aprilis,] inscripta est ad diem secundum hujus mensis Aprilis.

DE SS. PLVRIMIS MARTYRIBVS ROMANIS,
A S. ALEXANDRO PAPA BAPTIZATIS.

ANNO CXVI

[Commentarius]

Plurimi Martyres Romani, ab Alexandro Papa baptizati (SS.)

G. H.

Septimus ordine Romanus Pontifex Ecclesiam rexit S. Alexander, vere Maximus: ujus Acta ex pluribus codicibus manuscriptis desumpta, illustrabimus ad diem III Maji, plane sincerißima: ex quibus chronotaxim decessorum & successorum Pontificum alibi stabilimus. In iis Actis dicitur Traianus, post Martyrium S. Alexandri, [Historia conversionis & Martyrii ex Actis S. Alexandri Papæ.] eodem anno nutu Dei defunctus. Est is annus centesimus & decimus sextus: signatus Consulibus L. Æmilio Æliano & L. Antistite Vetere: quos referunt antiquiores omnes Catalogi Pontificum, alibi a nobis deducti. In his Actis refertur inter alia Martyrium S. Quirini, ante hos Martyres occisi: cujus gesta illustravimus ad diem ejus natalem XXX Martii. Hujus exemplo alii ad Christi fidem conversi, hoc X Aprilis sunt coronati eodem anno CXVI; quorum conversionem & Martyrium ex eisdem Actis S. Alexandri damus, & sunt ejusmodi:

[2] Dicit Quirino Tribuno S. Alexander: Quot sunt in isto carcere clausæ personæ? At ille ait: Prope viginti … Dixit ei S. Alexander: Si mihi vis præstare beneficium, suade omnibus, qui sunt in carcere, baptizari, [Captivi, rei criminum,] ut fiant Christiani. Respondit Quirinus: Vos Christiani sancti estis: horum autem quidam effractores sunt: alii adulteri & malefici, ac diversorum criminum rei. Dicit ei S. Alexander: Pro peccatoribus Dei filius de cælo descendit ad terras, & de Virgine natus vocat omnes ad indulgentiam. Noli dubitare, fac omnes ad me venire. Tunc Quirinus dixit omnibus clara voce: [adducti ad S. Alexandrium,] Quicumque vult fieri Christianus, veniat ad me: & cum baptizatus fuerit, vadat liber quocumque voluerit. Cumque venissent omnes ad S. Alexandrum; [catechizantur de Deo,] aperuit Deus os ejus, & dixit: Filioli; audite & credite. Deus qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, qui fulgura mittit & tonat, qui mortificat & vivificat; cui serviunt sol & luna & stellæ, & serenitates & nubes & pluviæ; [Christo incarnato,] hic Filium suum de superno cælorum misit per vterum Virginis, ut ex homine nasceretur. Hic cœpit ad fidem suam invitare omne genus hominum: qui cum duri essent ad credendum, & nollent ei credere, hoc signum fecit, ut prandens cum eis, [& post miracula facta] cum vinum in conviviis defecisset, aquam verterit in vinum. Item cogitationes hominum singulorum cœpit exprimere: item cæcorum oculos aperire, mutorum ora resolvere, claudicantibus gressum reddere, dæmonia fugare languentes & febricitantes salvare: sed & mortuos suscitare, ventis imperare, tempestates arcere, supra mare siccis pedibus ambulare. [crucifixo,] Cum hæc omnia faceret, & innumerabilis ei multitudo crederet; zelo ducti Pharisæi atque Iudæi, crucifixerunt eum. Quod eos facere non vetuit, dum posset; quia nostræ mortis auctorem studuit captivare. Quo facto, tertia die resurrexit a mortuis, & coram multis testibus ascendit in cælum, dans potestatem discipulis suis faciendi virtutes. Hic in fine seculi venturus est Iudex, ut reddat bonis bona, & malis mala. Videte ergo vos qui credidistis, [& Iudice constituto:] & date nomina vestra, ut efficiamini Christiani.

[3] [credentes baptizantur:] Cumque vniversi credidissent, & catechumenos eos fecisset, post simul, etiam Quirinus cum filia sua Balbina & omni domo sua, baptizati sunt: omnibusque qui simul erant in custodia baptizatis, apertus est carcer, & cœpit esse quasi ecclesia. Tunc abiit Commentariensis ad Aurelianum, dixitque ei vniversa quæ gesta sunt. Vnde iratus jussit adduci Quirinum, & dixit ei: Ego te quasi filium dilexi: tu autem irrisisti me, deceptus ab Alexandro. Dixit ei Quirinus: Ego Christianus factus sum: vis occidere? vis fustigare? vis incidere? aliud non ero. [nolunta carcere aperto exire:] Nam omnes qui erant in carcere, feci fieri Christianos, & dimisi eos: & noluerunt usquam ire: ibique sunt omnes in carcere, dicentes: Si pro criminibus nostris mori habuimus ac perire, quanto magis pro Christi nomine debemus animas nostras offerre? Ego vero rogavi eos, vt exirent omnes qui baptizati sunt, & vestibus candidis novisque vestivi, quia & hoc exigit religio Christiana: sed ad martyrium omnes vsque nunc parati, stant ad necem suam, sicut esuriens pardus ad epulas. Iam quod tibi placet incipe facere. Tunc fecit ei linguam abscidi … torqueri in eculeo, manus ac pedes abscidi, [navi impositi submerguntur.] & sic eum decollari & projici canibus … de hinc in carcere baptizatos cum navi vetusta in altum mare omnes deduci jubet, & illic ligatis ad colla lapidibus mergi in profundum maris.

[4] Hactenus ea Acta: in quibus dicitur, ab Imperatore Trajano evocatus Aurelianus, Comes vtriusque militiæ, de Seleucia Isauriæ ad interfectionem omnium Christianorum; qui ab aliis Iudex, Princeps & Imperator etiam compellatur. [memoria in sacris Fastis.] Sacra memoria horum Martyrum inscripta Martyrologiis Vsuardi, Adonis, Not eri, Bellini & quam plurimis antiquis MSS. cum aliis recentioribus, elogio ex relatis Actis desumpto, quod ita refertur in Martyrologio hodierno Romano: Romæ natalis plurimorum sanctorum Martyrum, quos S. Alexander Papa, cum detineretur in carcere, baptizavit. Hos autem omnes Aurelianus Præfectus, navi vetustæ impositos, in altum deduci, & illic ligatis ad collum lapidibus mergi præcepit. Retinuimus in titulo indefinitum numerum Plurimorum, propter Ecclesiæ reverentiam, Martyrologio isto vtentis; alias definitius ac forsitan verius, dici potuissent, Prope viginti: hunc enim numerum S. Quirinus expreßit, de captivis interrogatus: quibus alios aliunde acceßisse, ut dici potuerint plurimi, non satis fundate asseretur. Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 42 addit motivum conversionis, quod vidissent, qualiter S. Alexander Papa Quirini filiam sanasset a gibbo seu struma deformi. Est hæc S. Balbina, cujus Vitam illustravimus XXXI Martii. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, post datum ex Actis relatis elogium, annotat nomina horum Martyrum prorsus ignorari; nec vbi eorum Reliquiæ asserventur, sciri contigisse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
TERENTIO, AFRICANO, MAXIMO, POMPEIO, ZENONE, ALEXANDRO, THEODORO, ET SOCIIS XXXIII AVT XXXVI,

SVBDECIO

[Praefatio]

Terentius, Martyr Afer (S.)
Africanus, Martyr Afer (S.)
Maximus, Martyr Afer (S.)
Pompeius, Martyr Afer (S.)
Zeno, Martyr Afer (S.)
Alexander, Martyr Afer (S.)
Theodorus, Martyr Afer (S.)
Alii XXXIII aut XXXVI Martyres Afri (SS.)

G. H.

Theodorus Lector unus est inter scriptores Græcos historiæ Ecclesiasticæ, a Ioanne Christophorsono simul editos, qui sub finē libri 2 Collectaneorum suorum indicat varias Sanctorum Reliquias, sub præcedentibus Imperatoribus constantinopolim translatas: vbi ista huc spectantia habet. [Reliquiæ SS. Terentii & Africani seculo 4 delatæ Constantinopolim.] Theodosius Magnus imperavit annos sedecim, in quibus vna cum eo Arcadius filius ipsius imperavit annos duodecim. Sub ipsius Magni Theodosii imperio Reliquiæ Sanctorum Martyrum Terentii & Africani, in martyrium S. Euphemiæ in Petram, decimo Kalendas Octobris, sunt depositæ: Fuerunt Constantinopoli plures ecclesiæ S. Euphemiæ dicatæ: ex iis S. Euphemiam, cognomento Petræam, fuisse ab Anastasio Dicoro & vxore ejus Ariadna ædificatam, testatur Georgius Codinus, de Originibus Constantinopolitanis cap. 100. Videntur autem Constantinopolitani, cum sacris Terentii & Africani reliquiis, etiam accepisse Acta martyrii horum Sanctorum eorumque sociorum: [Acta martyrii Græce conscripta:] atque esse illa, aut saltem illorum illustre compendium, arbitramur, quæ Petrus Franciscus Zinus ex bibliotheca Dominii Venetorum desumpta Latine reddidit, & Aloysius Lipomanus tomo VII Vitarum Sanctorum Patrum vulgavit, & ex eo Surius: quæ itidem hic damus more nostro illustrata; magis illustranda & nova forsitan Latinitate donanda, si ipsum contextum Græcum nanciscamur aliquando, quod nullis hactenus officiis aut precibus potuimus impetrare, nescio qua Bibliothecariorum iniquitate constanter per annos quatuordecim adversante.

[2] [solennis cultus apud Græcos,] Græci in omnibus suis ritualibus libris, Menæis excusis & manuscriptis, magnificas odas & hymnos recitant hac decima Aprilis, in laudem horum Martyrum: in quibus Terentius eminet, & Magnus sæpius & Pius in Deum compellatur: uti Africanus divinissimus, Maximus gloria effulgens, Pompeius & Theodorus inclyti: additur, qui in Actis deest, divinus Macarius; sed in elogio mox proferendo Macarius seu Beatus appellatur Zeno Adduntur etiam in Odis concertantes Martyres triginta tres, & sic cum Menologio Basilii Imperatoris essent vniversim quadraginta Interim in Actis sunt sex & triginta. Pro odis hic acrostichis versus præponitur.

Πληθύς με σῶζε καλλινίκων Μαρτὺρων. Ιὠσήφ.

Victrix caterva Martyrum nos adjuva. Ioseph.

Est hic S. Iosephus Hymnographus, frater S. Theodori Studitæ, qui Martyrum in maximis tormentis generosam constantiam laudat, & simul miraculorum, quæ ad eorum Reliquias fiebant, meminit; vbi inter alia tradit ista: Loculus reliquiarum effundit ægris medicinam, [miracula ad Reliquias,] & malas expurgat affectiones: abluit squallorem, etiam animarum, & abigit demergitque catervas dæmonum, & omnium piorum corda irrigat gratia. Hæc ibi, ad secundum ἰῶτα vocis καλλινίκων: & similia sæpius repetuntur. Quia vero aliqua circa tormenta inflicta paullo enucleatius explicantur in elogio, inter Odas inserto ipsis Menæis, uti etiam in MS. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani & apud Maximum Episcopum Cytherorum; illud una hic exhibemus, & est ejusmodi.

[3] [Epitome Actorum ex Menæis.] Die decima ejusdem mensis Aprilis, Certamen sanctorum Martyrum, Terentii, Africani, Maximi, Pompeii & reliquorum triginta sex: item B. Zenonis, Alexandri & Theodori. Imperante Decio, Præside Fortunatiano, floruerunt hi ex Africa oriundi. Cum edicto vbique promulgato de Christo ejurando & fide neganda, ii qui secus facerent, omni genere suppliciorum essent torquendi; tunc hi quadraginta Martyres, multos retro sublapsos sponte ad pristinam Paganorum impietatem, errorem, & vomitum reverti videntes, inter se conjurarunt, Christi se fidei & religioni constanter immorituros, corpusque & animam pro Christo generose exposituros, fortiterque facturos; seseque mutuo Christi verbis confirmabant, quibus credentes, ad martyrium fortiter subeundum, adhortatus est dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. [Matth. 10] Producti ergo ad Fortunatianum, de Christi virtute & potentia deque sculptis idolis & Deorum quos Pagani colerent imbecillitate egregie disputarunt, quos Præses in custodiam dari præcepit. Beatum vero Zenonem Alexandrum & Theodorum citatos, jam ante quoque quæstionibus exagitatos, monuit, ut deserta Christi fide ad cultum idolorum accederent. Sed illi, cum constantissime in iis quæ dixerant & quæ passi fuerant, perseverarent; spinosis & asperis virgis nervisque bubulis, succedentibus sibi invicem lictoribus, tam atrociter cæsi sunt; ut intestina apparerent. Deinde acubus igne candentibus per tergum adactis, etiam aceto sale mixto perfusi sunt, pannisque cilicinis perfricti. Desperans ergo Præses posse illos a sua fide averti, cum precibus etiam idola in terram dejecissent, præcepit illos capite mulctari. Ducti ergo Terentius & socii, cum perinde, ut ante, pro libertate sua Christianā religionē tuerentur, reducti sunt in carcerē, & a collo manicis & pedicis implexi, catenisque constricti, in tribulos & murices ferreos abjecti sunt, & multis diebus inedia macerati; quod custodibus carceris præceptum esset, ne quidquam cibi a quoquam inferri paterentur. Sed ne quidem in istis summis angustiis deserti sunt a Deo; sed ab Angelis cibo recreati, & vinculis omnibus fuerunt exsoluti. Ad Præsidem rursus adducti, salvi, integri & plane illæsi: a quo rursus lacerati & feris objecti, evaserunt illæsi, nulla bestia Sanctos ausa contingere. Tunc Præses in desperationem conjectus, jussit omnibus cervices resecari. Hæc ibi, quæ plurimum contracta leguntur in Anthologio Græcorum, & Menologio Basilii Imperatoris.

[4] [An aliqui colantur S Aprilis,] Idem Græci, in MS. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani, & Taurinensi Ducis Sabaudiæ, ista habent ad diem V Aprilis: Item certamen sanctorum martyrum Terentii, Pompeii maximi, Zenonis: & sunt in Menæis Græcis in tres titulos distincti, vbi primo loco refertur Pompejus, ex cujus cervice dissecta lac effluxit. Dein collocatur Zeno, traditurque pice illitus, & in ignem conjectus, & hasta in medio rogo vulneratus, martyrium consummasse. Vltimo habentur Maximus & Terentius, & dicuntur participes ejusdem e vita exitus & gloriæ, per capitis sectionem. Quæ autem de his duo-bus vltimi dicuntur, possunt plane Sanctis hisce applicari. Quæ vero de Zenone dicuntur, sunt diversa ab his, quæ hic memorantur, ut is potius poßit censeri alius. De lacte etiā ex cervice S. Pompeii effluente nihil in hisce Actis habetur, ut vel ideo dubitaverimus, num ad hosce martyres sit transmittendus.

[5] Græcos secuti Latini, etiam ad hunc X diem, hosce Sanctos Martyres celebrant. Molanus exprimit Terentium, Pompejum & socios, [Memoria in Fastis Latinis.] inter istos duos in Martyrologio Romano interponitur Africanus. At Galesinius recenset Terentium, Africanum, Maximum, Pompejum & socios triginta, additque, cum Martyrologio Romano & Actis Græcis, eos sub decio Imperatore & Fortunatiano Præfecto seu Præside fuisse coronatos. Palæstra martyrii nusquam exprimitur, solumque dicuntur ex Africa oriundi. Forsan alibi sub Imperio Orientali paßi viderentur, ut vel ideo facilius potuerint sacræ Reliquiæ Constantinopolim transferri; nisi sub Præside Africæ occisos fuisse indicaret Menologium Basilii Imperatoris. Eorum antesignanus. Terentius solus indicatur hodie in Tabulis Kalendarii Moscovitici, & in Kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu.

[6] Masinus in Bononia perlustrata tradit ad X diem Aprilis, brachium S. Terentii Martyris asservari in ecclesia S. Mariæ Servitarum, [brachium alicujus S. Terentii Bononiæ.] obtentum a Marcio Ginetto Cardinale & Alexandri VII Papæ Vicario, idque constare ex Actis ab Antonio Francisco Maria Simio Notario Romæ IX Ianuarii anno MDCLXII, & Bononiæ, post recognitionem D. Antonii Ridolphi Vicarii Generalis Archiepiscopatus, a Carolo Vanotti XXV Ianuarii ejusdem anni confectis. Verum non inde constat reliquias esse Terentii Martyris Afri, sub Theodosio magno olim Constantinopolim translatas, & non alterius potius Terentii Romæ coronati: cujus memoriam sacram etiam ad hunc diem voluerunt Servitæ celebrare; ex consuetudine plurium, cum Reliquias Roma accipiunt ad Romanum Martyrologium recurrentium: quæ consuetudo vtinam tam facile posset aboleri, quam facile possunt indicari incommoda quotidiana & gravia, exinde provenientia.

ACTA MARTYRII
Ex antiquo MS. Græco Veneto edita
Interprete Petro Francisco Zino.

Terentius, Martyr Afer (S.)
Africanus, Martyr Afer (S.)
Maximus, Martyr Afer (S.)
Pompeius, Martyr Afer (S.)
Zeno, Martyr Afer (S.)
Alexander, Martyr Afer (S.)
Theodorus, Martyr Afer (S.)
Alii XXXIII aut XXXVI Martyres Afri (SS.)

[1] [Ob edictum Decii] Decius Romanorum Imperator, idolorum studio cupiens omnes in exitii barathrum pertrahere (erat enim filius diaboli) in vniversas Imperio subjectas provincias edictum misit, ut omnes Christiani ad immolandum & comedendum ea, quæ idolis essent immolata, pertraherentur; quod si qui recusarent, in judicium vocati plecterentur. Decretum hoc cum in Africam ad Præfectum Fortunatianum esset perlatum, ipse sedens in tribunali, populum convocavit, [variis a fide deficientibus] & sic est allocutus: Diis immolate, alioqui suppliciis afficiemini: &, his dictis, tormenta in medium proferri jussit. Quibus conspectis, multi perterriti Præfecto obtemperarunt, & a Christi religione defecerunt. Quidam tamen ex ipsis, numero quadraginta, [quadraginta manent constantes.] in Christi fide fortiter mori decreverant, seque mutuo ita cohortabantur: Videte, fratres, ne Dominum nostrum Jesum Christum abnegemus, ne ipse quoque abneget nos. Mementote Dominum olim dixisse: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. [Matt. 10, 28] Timete potius eum, qui potest animam & corpus perdere in gehennam.

[2] Fortunatianus ad hos: Video, inquit, vos viros, & ætate perfectos & sapientia præditos: [coram Præside fidem proficentur:] quamobrē miror, cur vos ejusmodi dementiæ tradideritis, ut vnum Deum & Regem dicatis, quem Iudæi, ut hominem sceleratum, crucifixerunt. Respondit omnium nomine sanctus Martyr Terentius: Si nosses, Præfecte, Crucifixi virtutem, relictis idolorum erroribus, ipsum coleres & adorares. Est enim filius Dei, benignus, dives, clemens & misericors; qui Patris nutu & voluntate in terram descendit, divinitatem que suam humanæ naturæ conjunxit, & pro salute nostra. Crucem subire voluit. Fortunatianus, his auditis, dixit ad eos: Immolate: alioqui membra vestra comburens, delebo vos. Putas, inquit Terentius, nos errore commotos sententiam mutaturos? Non adeo sumus ignavi, ut, relicto vitæ largitore, deos alienos adoremus. Fac igitur celeriter, quod tibi lubet adversum nos, quoniam strenui & constantes Christi cultores sumus. [educti in templum irrident falsos deos:] Indignatus Præfectus, jussit eos, vestimentis detractis, in idolorum templum trahi: idola autem auro argentoque & pretiosis erant vestibus exornata. Ingressus Fortunatianus, dixit eis: Magno deo Herculi sacrificate: gloriam enim & potestatem ejus conspicitis. Erras, inquit Terentius, & ignoras id quod tibi utile est. Dei enim isti tui, lapides sunt & ligna, & æ & ferrum: ornati autem sunt auro, ut homines decipiant & abducant ab æterna vita. Nam ipsi quidem non vident, nec loquuntur, nec audiunt, nec ambulant: quippe qui ab hominibus sculpti conflatique sunt, & in hominum speciem conformati, ut ad hanc impiam cogitationem eos qui sibi parent convertant: similes enim eorum sunt qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Dicite, quæso, isti quos deos asseritis, possunt ne sibi ipsis opitulari, & eos a quibus læduntur ulcisci? Quod si ipsi sibi auxilio esse non possunt, quomodo nobis opitulabuntur?

[3] [quatuor in carcerem inclusis,] Hæc audiens Præfectus, jussit Terentium, & Africanum, & Maximum, & Pompejum in carcerem interiorem detrudi, & omni diligentia custodiri: Cras inquiens, audiam illos. Beatum autem Zenonem, & Alexandrum, & Theodorum cum reliquis sociis, qui erant omnes numero triginta sex, ad tribunal adductos sic alloquitur: Cum ex priori vestra contentione nihil vtilitatis perceperitis, parete mihi & magno deo Herculi immolate. At illi: Sæpius jam, inquiunt diximus, nos esse Christianos, id quod ex superioribus quæstionibus intelligere potuisti: [reliqui frustra oppugnantur:] nec tu nobis unquam persuadebis, ut idola impura colamus & adoremus: facile enim possumus, quidquid in hanc sententiam dixeris, confutare. Non vultis, inquit Præfectus, cohortationes meas audire? Atqui invictorum Imperatorum jussa facere cogemini. Et jussit eos asperis virgis & nervis vapulare. At illi, sublatis in cælum manibus, vna omnes & clara voce dixerunt: Aspice, Domine & adjuva servos tuos, & libera nos ab adversario. Quibus auditis, magis adhuc eos virgis cædi imperavit, donec multi satellites vnus post alium eos verberando defessi sunt, [acriter flagellati & fustibus casi gaudent:] & lora ac virgæ defecerunt. Rursum autem jussit eos fustibus cædi: verum licet omnia ipsorum viscera contererentur, adeo tamen hilares ac læti erant fortium Martyrum vultus, ut omnes Sanctorum patientiam atque constantiam admirarentur.

[4] [aduruntur.] Postquam igitur cæsi fuerunt, dixit ad eos Præfectus: Immolate & liberabo vos. Sancti autem tacebant. Sed Præfectus iratus pyras incendi jussit, & terga eorum aduri, cum ea prius aceto & sale conspersa essent. Tunc sancti Dei Martyres suspicientes in cælum, dixerunt: Domine Deus noster, qui tres pueros, Ananiam, Azariam & Misaëlem de camino ignis liberasti, nec eos lædi permisisti; qui Danielem ex ore leonum eripuisti, & de manu Pharaonis Mosem servasti; & sanctam Theclam ab igne & theatro & feris ac bestiis marinis defendisti; qui amicis tuis perfectum regnum largitus es; qui filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum a mortuis excitasti; qui multa variaque dona nobis dedisti; qui lucem procreasti, & cælum sicut pellem extendisti, qui stellas dinumeras, & suis eas nominibus vocas; qui in fines terræ misisti veritatem; exaudi nos supplices, & ex calamitatibus libera: quoniam tua est gloria in secula seculorum, Amen. Cum precandi finem fecissent, [dire dilacerantur.] Præfectus ira desæviens, jussit eos suspensos dilacerari. Quod quidem dum fieret, sanguinis rivi ex eorum corporibus defluebant: neque tamen cruciatuum acerbitate commovebantur: Deus enim confirmabat eos, & robur ac fortitudinem subministrabat. Præfectus autem ad eos: Persuaseruntne, vobis tormenta, ut ab insania, recedatis? an adhuc in impietate vestra permanetis? Illi nihil responderunt. Ad vos, inquit rursum Præfectus, hæc loquor. At sancti Dei Martyres suspicientes in cælum, ita locuti sunt: Deus omnipotens, qui Sodomorum vrbem propter ipsorum nequitiam igne succendisti, & in solitudinem redegisti, hoc etiam impiorum domicilium nunc propter justitiam tuam everte. [signo Crucis idola confringunt, templū dejiciunt, decollantur.] Cumque Christi signum frontibus suis impressissent, insufflarunt adversus idola, & statim confracta in pulverem redegerunt. Tunc sancti Martyres ad Præfectum, Cernis, inquiunt, deos tuos? Vbi est robur ipsorum? potueruntne sibiipsis opitulari? Haud multo post autem & templum corruit. Cujus eversione indignatus Præfectus jussit ut sancti Martyres capite plecterentur. Qua illi sententia læti, collaudabant Deum: & gaudentes ad locum præfinitum pervenerunt, & genibus flexis oblatisque cervicibus, confestim interfecti sunt. Accesserunt autem viri religiosi, & sublata eorum corpora in loco sacro condiderunt.

[5] [Alii 4 a carcere educti manent constantes.] Tum beatum Terentium, & Africanum, & Maximum, & Pompejum adduci jubet, & dicit ad eos: Diis immolate, alioqui male estis perituri: & nemo poterit eripere vos e manibus nostris. Christiani sumus, ut sæpissime jam diximus, responderunt Martyres, & in Christo spes positas & collocatas habemus. Dæmones non adoramus, neque deos tuos colimus, & tormenta tua negligimus. Proinde quosvis adhibe cruciatus. Deo enim adjuvante, te a nobis victum iri confidimus, quemadmodum & diabolus superatus est a Christo, [arctius vincti & inclusi.] qui nos ad cupiditates tuas vincendas corroborat. His auditis, jussit eos in custodiam abduci, & catenis eorum colla, & manus pedesque compedibus vinciri. Eos igitur ministri, ut jussi fuerant, in carcerem conjecerunt. Imperavit præterea, ut tribulos ferreos in terram projicerent, quibus configerentur; & nemini Christianorum ad eos accedere permitterent, ne cibum afferrent. Verum circa mediam noctem lux fulsit in carcere, [ab Angelo confirmantur] & Angelus Dei stetit in conspectu ipsorum, & dixit ad eos: Terenti, & Africane, & Pompei, & Maxime, servi Dei altissimi, consurgite, & corpora vestra curate. Et accedens Angelus, tetigit catenas eorum, & ceciderunt: & ecce mensa coram ipsis bene instructa. Et dixit ad illos Angelus: Quiescite, & cibum capite, quem vobis Christus misit. Sancti autem, Christo collaudato, comederunt. At custodes, splendore perspecto, ingressi sunt, ut viderent, quid illud esset: invenerunt eos gaudentes & Præfecto rem nuntiarunt. Qui postridie eos ad tribunal adduci jussit: &, Nondum, inquit, suppliciis edocti estis, ut ab amentia vestra discedatis, & diis immoletis? Respondit Terentius: Stultitia hæc nobis erit & omnibus qui diligunt Deum. Quod enim stultum est Dei, sapientius est hominibus: nam hominum sapientia, apud Deum stultitia est. [vngulis lacerantur,] Stulti & amentes essemus, si, relicto Deo, dæmones, quemadmodum tu facis, adoraremus. Quibus verbis Præfectus iratus, jussit eos vngulis lacerari. Dum autem id fieret, illi precabantur Deum, dicentes: Jesu Christe, fili Dei viventis in secula, lumen Christianorum, spes nostra certissima, præsto sis nobis, & fer auxilium, & ne confundas nos propter sanctum nomen tuum. Christi igitur ope sublevati, cruciatus non sentiebant.

[6] [non lædantur a feris & serpentibus:] Itaque jussit eos Præfectus in carcerem retrudi. Et convocatis omnibus ferarum incantatoribus, imperavit, ut sævas omnes feras & crudeles, quas haberent, aspides & viperas afferrent, & cum ipsis includerent. Quæ quidem feræ ad pedes eorum accedentes, eos nihil omnino lædebant: Sancti vero considentes, psallebant, & Deum collaudabant. Cumque tribus diebus & tribus noctibus cum sanctis inclusæ mansissent, quarto die sub noctem misit Præfectus, qui viderent, vtrum a feris consumpti essent. Sed qui missi fuerant, ad carceris fores appropinquantes, audiebant eos psallentes & collaudantes Deum. Cumque diligentius vellent intueri quid ageretur, carceris tectum conscendentes, Sanctos viderunt, qui considebant, & Angelum Dei stantem ante faciem ferarum, & ne ad eos appropinquarent, prohibentem: & Præfecto celeriter, quæ viderant, nuntiarunt. Summo igitur mane sedit in tribunali, & jussit, ut incantatores feras suas sumerent, & sancti ad tribunal adducerentur. Incantatores igitur cum ad carceris ostium incantationibus suis feras advocarent, illæ non audiebant: sed cum ostium carceris apertum ab illis esset, vno omnes impetu egredientes, quoscumque nactæ sunt homines, occiderunt, & in solitudinem profectæ sunt. Tunc custodes ad Præfectum Sanctos adduxerunt: qui cum eos nulla in parte læsos adspiceret, furore concitatus, eos capite damnavit. Sancti autem egressi sunt læti, [plectuntur capite.] canentesque dicebant: Liberasti nos, Domine, ab iis qui nos affligebant, & qui oderant nos confudisti. Ministri vero, eductis gladiis, fecerunt imperata. Atque ita Sancti in Christi confessione, martyrii palmam acceperunt. Eorum autem corpora recte componentes viri religiosi, in loco, qui duobus passuum millibus ab vrbe distabat, sepelierunt, ad gloriam Salvatoris nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum, Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS
APOLLONIO PRESB. GRANO, HILARIO, DONATO, CONCESSO, SATVRNINO,

[Commentarius]

Apollonius Pr. Martyr Alexandriæ (S.)
Granus, Martyr Alexandriæ (S.)
Hilarius, Martyr Alexandriæ (S.)
Donatus, Martyr Alexandriæ (S.)
Concessus, Martyr Alexandriæ (S.)
Saturninus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Hvici illustri Alexandrinorum Martyrum turmæ Antesignanus præponitur S. Apollonius Presbyter & solus memoratur a Notkero, atque in Martyrologiis MSS. Casinensi, Altempsiano, S. Cyriaci & aliis. [Memoria in antiquis Fastis,] In Kalendario antiqui Missalis & Breviarii Mediolanensis fit memoria S. Apollonii Presbyteri & sociorum Martyrum. Vsuardus ista habet: Alexandriæ S. Apollonii, Presbyteri & Martyris, & aliorum quinque. Vsuardo consentiunt plurima eaque antiqua MSS. Grevenus in Auctario Vsuardi addit præterea Saturninum & Granum: [& nomina singulorum,] sed hic Grainus dicitur in MS. Aquisgranensi. In Barberino codice & S. Maximini adduntur Saturninus, & Concessus, quibus in MS. Pragensi jungitur Gajanus. Saturninus solus collocatur in Atrebatensi & Tornacensi Mss. In pervetusto Martyrologio S. Hieronymi ista leguntur: In Alexandria Apollonii Presbyteri, Grani, Hilarii, Donati, Concessi, Saturnini, Gaiani. Ita apographum Lucense. Sed ultimus deest in pervetusto codice Epternacensi, & loco illius in apographo Corbeiensi Parisiis excuso legitur Saturus, & Gajanus loco Grani est positus. In Ms. Parisiensi a Labbæo communicato habentur Martyres Alexandrini, Apolonius, Granius, Saturninus, Hilarius, Donatus: qui iidem etiam habentur in Ms. Augustano S. Vdalrici. In Ms. Tamlachtensi exprimuntur nomina Apollonii, Hilarii, Saturnini, Donatæ, Concessæ, quomodo etiam ultima duo nomina scribuntur in Ms. Epternacensi: sed in aliis omnibus Donati & Concessi: post quos in codice Blumiano habetur cum ceteris Sanctis. Et hæc sunt quæ de hisce Martyribus in antiquioribus Fastis notantur. Gaianum sejungimus, de eo sequenti titulo acturi. Saturnus omittitur, ut supernumerarius, & forte ex nomine Saturnini non recte alicubi scripto geminatus.

[2] Maurolycus hoc elogium hisce Martyribus annectit: Alexandriæ S. Apollonii Presbyteri, & aliorum quinque. [an Apollonio dandus socius Philemon?] Hic cum monachus sanctissime vixisset, in vinculis positus, Philemonem custodem suum convertit: cum quo igni traditus, mansit illæsus: unde Judex & complures conversi sunt: Alexandriæ Præfectus in mare jussit mergi, corpora vero ad littus ejecta, digno sunt honore tumulata. Similia habent Felicius, Galesinius, Canisius, & Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusum. In Martyrologio Romano hodierno hoc elogium recitatur: Alexandriæ sanctorum Martyrum Apollonii Presbyteri, & aliorum quinque: qui in persecutione Maximini in mare demersi sunt. Baronius in Notiis allegat Usuardum, qui priorem solum partem habet, & Petrum de Natalibus in Catalogo lib. 4 cap. 43.

Additur in iisdem Notis eorum res gestas haberi in Vitis Patrum, scilicet apud Palladium cap. 66 & 67, & Ruffinum cap. 19, quod Caput citat Baronius, tam hoc loco quam die VIII Martii ubi agit de SS. Apollonio & Philemone, & Ariano Præside, [an ambo relati in Vitis Patrum?] Theotico & sociis, quorum ultimus in mare submersos tradit. Accurate horum Acta illustravimus ad dictum diem VIII Martii: sed ea non satis quadrant cum iis quæ in Vitis Patrum recitantur, multoque minus cum antiquis Martyrologiis jam a nobis recitatis. Petrus de Natalibus loco citato certamen Apollonii & sociorum ex Vitis Patrum contraxit: sed fortasse ut se Vsuardo accommodaret, Apollonium Presbyterum dixit, cum in Vitis Patrum Diaconus dicatur his verbis apud Ruffinum: Tradebant seniores fuisse quemdam persecutionis tempore monachum, nomine Apollonium, qui cum vitam magnificam egisset inter fratres, etiam Diaconus ordinatus est. Tempore ergo persecutionis … comprehensus, mansuetudine sua Philemonem convertit. Hic Philemon in Actis ad VIII Martii & Vitis Patrum dicitur Choraula publicus, seu famosissimus & Apollonius Diaconus, ut videatur traditio seniorum, a Ruffino citata, non fuisse tam accurata, quin in multis circumstantiis aberraret. Diversißimi sane nobis videntur Apollonius Diaconus cum Philemone passus Antinoi VIII Martii, quem deinde ipsorum Iudex Arianus cum quatuor Protectoribus vertente anno XVI ejusdem mensis, vel intra eumdem annum XIV Decembris secutus ad Martyrium est, & Apollonius Presbyter ab Vsuardo cum aliis quinque attributus Alexandriæ, & alia forsan persecutione aut saltem anno ad certamen progressus.

DE SANCTO GAIANO,
MARTYRE IN THRACIA AVT DACIA.

[Commentarius]

Gaianus, Martyr in Thracia aut Dacia (S.)

G. H.

Martyrologii Hieronymiani antiquius apographum, quo fuimus hactenus usi, relatis Martyribus Alexandrinis jam a nobis indicatis, ista habet subjuncta: [S. Gaianus passus in Thracia,] In Thracia Gaiani Apographum Corbejense Parisiis excusum: In Thracia natalis Gaiani. Eadem habentur in codice S. Maximini & Barberino, ex quo aliisque genuinum Martyrologium Bedæ excudimus ante tomum II Martii. Notkerus etiam ista habet: In Thracia nativitas S. Gaiani. Sequitur Grevenus in Auctario Vsuardi. Et hic ille est, qui in Lucensi apographo adjunctus est ultimo loco Martyribus Alexandrinis, omisso scilicet loco Thraciæ.

Aliqua difficultas exoritur, an hic Gaianus fuerit Diaconus, [aut Dacia,] & forsan in Dacia martyrio coronatus. Ms. Rhinoviense in Helvetia ista habet hoc die: Alexandriæ Apollonii Presbyteri, & in Tacia Repensi, Gaiani Diaconi. Hæc in Ms. Richenoviensi sive Augiæ-divitis prope Constantiam ita exprimuntur: Alexandriæ Apollonii Presbyteri. Et in Datia Ripensi Gaiani Diaconi, Helari. Est hic Hilarius e sociis S. Apollonii. In Notitia dignitatum Imperii Romani, Provinciæ Daciæ statuuntur quinque, & ex his Dacia mediterranea, & Dacia Ripensis primo loco recensentur. Ms. Tamlactense in Hibernia sic incipit: Apollonii, Repensi, Diaconi, Hilarii, & sub finem Gagiani. Quæ videntur accipienda de Gaiano Diacono in Dacia Ripensi. Hic jam quæritur an duo fuit statuendi Gaiani Martyres, quorum alter in Thracia, alter in Dacia sit occisus: uti fit in primo apographo Hieronymiani Martyrologii, in quo sub finem ista leguntur: In Dacia Gaviani Diaconi: & de alio ista diximus haberi: [nisi sint diversi.] In Thracia Gaiani.

[3] Quia tamen in hoc unico videmus bis unum idemque nomen repeti, quod adhuc subinde notavimus contigisse, hac præmonitione facta, unicum solum ponimus Gaianum, sive is passus fuerit in Thracia, sive in Dacia. Aliquibus Gaianus Martyr proximo die ex Martyrologio Ms. Casinensi profertur, sed num sit ille in Thracia aut Dacia passus, nescitur.

DE SANCTIS XVII MARTYRIBVS AFRIS.

[Commentarius]

XVII Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Tertio loco proponuntur hi Martyres in pervetusto apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani his verbis: In Africa XVII Martyrum: In apographo Lucensi & Corbeiensi additur: quorum nomina Deus, seu Dominus, scit. Eadem phrasi utitur Notkerus, sed solum sedecim Martyres habet: qui in Ms. Pragensi censentur octodecim: in Mss. Vltrajectino Ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ, & Trevirensi S. Martini, nec non apud Grevenum in Auctario, leguntur etiam septemdecim. In Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio plurimi æstimato, dicuntur Martyres XL, quorum nomina Deus scit. Nec possunt hæc referri ad Terentium, Pompeium, aliosque, de quibus supra egimus: quia multorum ex illis nomina distincte exprimuntur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
PINNADO SEV PINNATO, SVCCESSO ET MARCELLO.

[Commentarius]

Pinnadus seu Pinnatus, Martyr (S.)
Successus, Martyr (S.)
Marcellus, Martyr (S.)

G. H.

Lvcense & Corbeiense Martyrologii S. Hieronymi Aprographa, post relatos Martyres XVII in Africa passos, addunt ista: Et alibi Pinnati, Successi, Marcelli. Mss. Leodiense, S. Laurentii sub nomine Adonis, & Florarium, S. Theodoro Prebytero Antiochiæ passo, de quo mox agemus, addunt Successum & Marcellum: qui duo Antiochiæ tribuuntur in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Ast iidem duo in Africa dicuntur paßi in Martyrologiis Atrebatensi & Tornacensi; &, loco non indicato, referuntur in Ms. Lætiensi & Pragensi: sed ultimus in hoc Marcellinus scribitur. In codice Epternacensi Martyrologii Hieronymiani omnes tres habentur, & ita exprimuntur: Et alibi Pinnadi, Successæ, Marcellæ. Eodem fere modo indicantur in Ms. Tamlachtensi nomina Pinnadi & iterum Pinnadii, Successæ, Marcellæ. Verum sicuti in pluribus codicibus reperimus scribi Successi & Marcelli, ita eorum nomina proposuimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
VIARIO, DONATO, CYPRIANO, LICINIO ET PVBLIO.

[Commentarius]

Vicarius, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Cyprianus, Martyr (S.)
Licinius, Martyr (S.)
Publius, Martyr (S.)

G. H.

Inter illustriora monumenta, quæ in celeberrimo totius Ordinis Benedictini Archimonasterio Casinensi reperimus, fuit vetustißimum aliquod Martyrologium, antiquo charactere Longobardico exaratum, in quo ad hunc diem ista solum leguntur: IV Idus Aprilis Natalis sanctorum Martyrum Viarii, Donati, Cypriani, Licinii & S. Publii. Nomen Viarii, qui horum Martyrum Antesignanus est, hactenus in nullis Martyrologiis invenimus signatum. Licinii Martyris Novocomensis memoria est VII Augusti, cui quinque alii socii junguntur. Dedimus ex hoc eodem Casinensi Martyrologio IV Martii Lucinium Episcopum Martyrem, cum Aristione itidem Episcopo & Martyre, sed plane censemus ab hoc diversum. Dedimus ex eodem Ms. Casinensi S. Cyprianum Martyrem in Africa ad diem VII Martii, alium Martyrem Cyprianum Corinthi, cum variis, sed aliis sociis, celebravimus X Martii. Iterum hoc mense XII & XV die Martyres sunt Cypriani, sed aliis juncti sociis: & idem fiet aliis mensibus. Donati nomen pluribus Martyribus inditum: ex his fuerunt tres & viginti tribus præcedentibus mensibus. Alius hoc die inter Martyres Alexandrinos est, & plures aliis diebus recensentur. Aliquot etiam variis diebus occurrunt Martyres, Publii appellati. De eodem etiam Sancto hoc Publio potest dubium moveri, an sit aliis annumerandus, quod dicatur sub finem, Et S. Publii, sed forsan Sancti titulus oscitanter est adjunctus. Quidquid sit, suggerimus aliis, qui si poßint lucem majorem adferre, libenter videbimus honorem Sanctorum augeri,

DE SANCTO PALLADIO,
EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DCLXI.

[Commentarius]

Palladius Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

AUCTORE G. H.

Galliæ antiquæ ad Icaunam fluvium urbs Episcopalis Autißiodorum, Ducatui Burgundiæ inserta, & Vastinio seu Gastinensi regioni vicina, hoc die celebrat festum S. Palladii, olim sui Episcopi: uti nobis testantur antiqua Ecclesiæ Autißiodorensis Breviaria, quæ varia habemus. Sed in his præscribitur totum Officium, a primis Vesperis usque ad secundas, recitandum esse de Communi Confessoris Pontificis. [Cultus in antiquis Breviariis.] Acta aliqua hujus Episcopi continentur in Historia Episcoporum Autißiodorensium, opera ac studio Philippi Labbe tomo primo Novæ bibliothecæ Manuscriptorum librorum in lucem prolata. In ea cap. 20 eduntur Acta S Desiderii decessoris, illustranda ad diem XXVII Octobris: ubi dicitur S. Desiderius monasterio & basilicæ S. Germani, & basilicæ S. Germani, per manus Palladii tunc Presbyteri, & basilicæ Domini Germani Abbatis, postmodum vero sui in Episcopatu successoris, [a S. Desiderio varia bona acquirit Abbas,] dedisse Orgiacum & Marciacum cum omni integritate ad se pertinente, simulque Nantillam & Pociacum cum omnibus ædificiis, mancipiis, vineis, plantis novis, & universis appendiciis eorum. Traditur S. Desiderius vita functus anno DCXXXIII, [ei succedit,] dicto XXVII Octobris; eique succeßisse, saltem sub initium anni sequentis, S. Palladius; de quo ista in memorata Historia leguntur capite XXI.

[2] Palladius sedit annos viginti sex menses tres. Fuit enim temporibus Dagoberti Regis, Præsulantibus apud urbem Romam Deus-dedit, Bonifacio, Honorio, Severino, Joanne atque Theodoro. Hic fuit vir strenuus, atque temporibus Domini Desiderii prædecessoris sui Abbas monasterii S. Germani. Post cujus excessum, eo quod esset vir sapiens, largus atque misericors, ab omni populo in Episcopum eligitur. Accepto vero Sacerdotio, totum se ecclesiasticis tradidit disciplinis. Nam basilicam S. Stephani plurimis & maximis ditavit donariis; [ditat ecclesiā S. Stephani] fecit enim duas Cruces ex auro purissimo, quas & obtulit: sed & plurima vasa anactea argentea, quæ ad nostram usque ætatem in thesauris ejusdem ecclesiæ servata permanserunt: hæc nos ipsius nomine vidimus insignita. Fecit & monasterium S. Juliani Martyris, [extruit monasterium S. Iuliani,] ubi ædificavit basilicam alteram, quam in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ dedicavit: quod monasterium Virginum esse constituit: quod ante ipsum, infra muros civitatis parvo ambitu constructum, virorum fuisse certissimum est. Nam & id monasterium maximis ædificiis extulit, ac muro undique circumcinxit: & (quia omnes Ecclesiæ Autissiodorenses suæ ditioni erant subjectæ) tam ex S. Stephani quam ex S. Germani villis copiose ditavit Fecit & basilicam prope muros civitatis, in honore S. Eusebii Vercellensis Pontificis & Martyris; [basilicam S. Eusebii,] cujus testudinem a parte Orientali ex musivo. simul & auro compsit ac dedicavit, variisque muneribus ampliavit: quod etiam monachorum esse constituit, [& S. Germani,] ac muro undique circumcinxit. Fecit & basilicam S. Germani in pago Autissiodorensi, in loco qui dicitur Vercisus; quam & nobili testudine ex musivo & auro decoravit. Hic etiam constituit, ut per singulos annos, festivitate S. Germani, quæ celebratur die Kalendarum Octobrium, expleta Missarum celebritate, [cultum ejus promovet,] ob amorem & reverentiam tanti Præsulis, a manu Episcopi centum solidos recipiant Canonici basilicæ S. Stephani; quatenus alacrioribus animis delectet eos per succidiva tempora ejusdem festivitatis celebrare gaudia. Obiit autem IV Idus Aprilis, [obit 10 Apr.] & sepultus est in basilica S. Eusebii, quam ipse, ut prædiximus, suo tempore construxerat. Et cessavit Episcopatus dies decem.

[3] Hactenus præcitata Historia Episcoporum Autißiodorensium, in qua capite sequenti agitur de S. Vigilio, successore S. Palladii, [S. Vigilius succedit:] qui, jubente Waratone Principe Palatii, in Cotia silva martyrium perpessus traditur: ergo anno Christi DCLXXXII, uti liquet ex renovata chronologia Dagobertina. Et tamen in dicta Historia dicitur solum annos viginti quinque, menses quinque sedisse: qui si conjungantur cum annis viginti sex & mensibus tribus, qui S. Palladii Sedi tribuuntur, conficiuntur solum anni unus & quinquaginta & menses octo: adeoque, ut ab anno DCXXIII (sub cujus saltem initium est S. Palladius Episcopus creatus) usque ad annum DCLXXXII (quo S. Vigilius, est occisus) perveniatur, interponendi sunt saltem anni LIX. Vnde consequens est, quod vel aliquis Episcopus inter hos duos sit collocandus, cujus nomen exciderit, aut plures anni hisce aut alteri horum sint tribuendi. Carolus le Cointe, in Annalibus: Ecclesiasticis Francorum, arbitratur, [an S. Palladius sederit annos 42.] S. Palladium vixisse usque ad annum quintum regni Chlotharii III, potius dixisset primum, qui nobis est annus DCLXI, & consequenter sedisset annos XXXIII, & tunc Vigilio supersunt anni XXV, in ejus Vita requisiti. Agunt de eodem S. Palladio Demochares, Chenu, Claudius Robertus & Sanmarthani in Catalogis Episcoporum Autißiodorensium, sed paucis res ejus gestas attingunt, quas longiore encomio deducit Saussayus in Martyrologio Gallicano, quod subjungimus, & est hujusmodi.

[4] Autissiodori S. Palladii Episcopi & Confessoris, qui ex Abbate S. Germani, ubi sanctioris disciplinæ exempla ac documenta prodiderat, S. Desiderio in Episcopatu ob præcellentes dotes subrogatus; mox ut Pontificatum suum exorsus est ab vitiorum extirpatione, quorum fœdissimam maculam ab ovibus suis aboleret, initium fecit: [excolit diœcesim] nec ullam quietis partem sibi permisit, quo minus divinæ legis & sacræ politiæ jura plene vindicasset. Quod studium ut in ceteros Galliæ populos propagaret strenuus pietatis cultor & assertor, Remensi, sub Sonantio Metropolita secundæ Belgicæ, nec non Cabilonensi, [interest Conciliis,] sub Gauderico Lugdunensi Celticæ Primate, coactis Conciliis interfuit, quibus præsentia sua & sapientia multum decus attulit. Hinc ad Ecclesiæ suæ cultum, omnem solicitudinem convertens, ædes sacras in pristinum aut majorem etiam splendorem sua solicitudine restituit: ecclesiam S. Gervasii in oppido Varziaco, & S. Juliani Martyris non longe ab urbe, Sanctique Eusebii in ipso sinu Episcopatus construxit. Atque cum indies domus Dei decorem piis præclarisque operibus amplificaret, demum ex laboribus & præsentis vitæ fluctibus (quos in diuturno Pontificatu sæpe perpessus, [sepelitur in ecclesia S. Eusebii.] at semper prætergressus est) ad æternæ quietis portum optatissimum perveniens, in ipsa S. Eusebii, quam extruxerat, basilica conditus est; ubi sacris anniversariis merita ejus ab incolis honorantur, ac patrocinia ipse supplicibus impertit exoptata.

[5] [Quando dicta Concicilia sint habita.] Hæc Saussajus. Synodus Remensis XLI Episcoporum, cui inter fuisse Palladium testatur Flodoardus lib. 2 Historiæ Remensis cap. 5, fuit habita anno DCXXIV aut initio sequentis, uti accurate deduximus in Diatriba nostra de tribus Dagobertis Regibus Francorum lib. 4 cap. 1, ubi etiam ostendimus, alteram Synodum Cabilonensem, cui interfuit S. Palladius, habitam fuisse circa annum DCL. Eumdem S. Palladium inscripsit Ferrarius Catalogo generali, & Menardus Martyrologio monastico, sed die præcedenti. Num tamen habuerint illo tempore dicti monachi Autißiodorenses regulam & normam vivendi sibi propriam, an vero cum nonnullis aliis communem, & qualem, non liquet.

DE S. BEDA IVNIORE, MONACHO IN TERRITORIO RHODIGINO, GENVÆ QVIESCENTE.

AN. DCCCLXXXIII

[Praefatio]

Beda junior, monachus in territorio Rhodigino, Genuæ quiescens (S.)

D. P.

Prodierunt Genuæ anno MDCXL Officia propria sanctæ Ecclesiæ Genuensis, jussu Stephani Duratii S. R. E. Cardinalis & Archiepiscopi Genuensis recognita, & edita cum Kalendario Sanctorum, qui in particularibus Genuæ Ecclesiis celebrantur: [Genuæ Corpus S. Beda] ubi ad hunc diem X Aprilis indicatur, festum S. Bedæ Confessoris celebrari in monasterio S. Benigni Presbyteri & Martyris, ubi sacrum ejus corpus habetur. Fuimus nos anno MDCLXII in dicto S. Benigni monasterio, excepti benevole & hoc sacrum corpus venerati: sed displicebat monachorum credulitas, asseverantium hoc esse corpus Venerabilis Bedæ, [non Senioris Anglici,] illustris Ecclesiæ scriptoris: qui in monasterio suo Gyrvensi apud Northumbros conversatus, & anno DCCXXXV defunctus sepultusque in veneratione fuit: cujus corpus inde abstulit Elfredus piißimus Presbyter circa annum MXXIV, & imposuit thecæ, quæ corpus continebat S. Cuthberti Episcopi Lindisfarnensis, tunc Dunelmum translatum, uti tradit auctor Historiæ Translationis S. Cuthberti, a nobis ad diem XX Martii illustratæ cap. 4 sub finem, & Turgotus, sub nomine Simeonis Dunelmensis editus, lib. 3 Historiæ Dunelmensis cap. 7, qui addit, ossa Venerabilis Bedæ fuisse in lineo saccello locata, & ita a corpore S. Cuthberti segregata. Quæ eadem confirmat Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum sub finem, & auctor Historiæ Translationis sacri Corporis in novam tumbam, anno MLIV factæ, quam etiam ad diem XX Martii edidimus: plenius omnia declaraturi XXVI Maii, die natali Venerabilis Bedæ.

[2] [sed Iunioris:] Non erat tam facile errorem monachorum corrigere quam notare: quærentibus enim num, quæ allati illuc corporis haberent monumenta, aliud nihil sciverunt exhibere ii quos rogabamus, quam paucas lineas de Translatione, facta, ut ibi notabatur, anno MCCXXXIII, ex Gavello Rhodigini territorii monasterio, per monachum quemdam Genuensem; una cum duabus Pontificiis Bullis infra dandis, per quas instituuntur Indulgentiæ proponendæ iis, qui in festo & per Octavam dictum corpus visitarent. Tandem lucem aliquam visus est attulisse Arnoldus Wion, ad hunc X Aprilis exhibens quamdam Vitæ epitomen, qua hic quidem qui Genuæ colitur ex Anglia oriundus dicebatur, sed qui inde a Carolo Magno accitus, [qui vixerit tempore Caroli Magni:] eidem Carolo quinquennio supervixerit, ac proinde alius omnino censendus sit ab Anglico & famoso hujus nominis scriptore, qui totis XXXIII annis obiit, prius quam Carolus Regnum, nedum Imperium obtineret. Wionem secutus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Poetico, his versibus eumdem invenitur ornasse.

Invito Carolo Magno, Beda cuncta relinquens,
      In claustris humilem gaudet habere locum.
Neglecto tumulo Sancti, miracla quiescunt:
      Translato, redeunt in meliore loco.

[3] His indiciis provocati, amplius instandum censuimus, urgendosque monachos S. Benigni, [cujus vita ex Ms. hic danda,] ut omnes archivii sui scrutarentur angulos, si forte in iis adhuc superesset Vita, quam in epitomen Wion contraxerat: tandemque, R. P. Ioanne Stephano Flisco S. I. operis hujus promovendi studiosißimo, negotium diligentißime curante, missum ad nos est ecgraphum antiqui Ms. quod reliquam hujus Iunioris Bedæ historiam nobis fecit clariorem. Titulus erat Incipit Vita S. Bedæ Presbyteri Confessoris & Doctoris, cujus sacrum corpus & caput in præsenti ecclesia S. Benigni honorifice requiescunt. Auctor igitur erat ejusdem monasterii monachus, qui (ut apparebat ex miraculo ad calcem addito, [quantumvis interpolata] atque post B. Martini Solitarii mortem anno MCCCXLII Genuæ in S. Benigni obitam patrato) scripsit post medium seculi XIV; & alium nullum quam famosum Bedam cognoscens, hujus opera Iuniori tribuebat; ideoque eidē applicabat titulos Venerabilis & Doctoris. Idem tamen præ oculis habuerat aliqua de vita & moribus hujus Sancti, quæ ille qui scripsit vidisse se asserit & audisse, uti habetur num. 10, post stabilitum Genuæ sancti Corporis cultum, ex eodem verosimiliter Gavellensi monasterio gratiose impetrata, unde prius fraudulenter fuerat corpus sublatum. Et his ille permiscens quæ de Seniore Beda & Carolo Magno noverat, obscuravit quidem ipsa, non ita tamen ut confuderit temporum characteres, ad quos Iunioris Bedæ historia poßit coordinari, quod haud paulo quam Wion felicius videmur egisse.

[4] Nam primo prolixe describens zelum, quo Carolus Magnus devictarum a se gentium infidelium elegantiores pueros magistris dabat informandos, [Probat eum a Carolo M. studiis admotum] ad religionem Christianam per eosdem jam Clericos ac tandem Episcopos promovendam; ac deinde ad Bedæ laudes transiens, velut qui fuerit de eorum numero quos taliter studere fecit; satis indicat nequaquam ex Anglia accersitum; nisi eam intelligas Angliam, cujus caput Sleswicum fuit, Danici regni urbs, inter Saxoniam priscam Gothiamque, de qua actum ante Vitam S. Anscharii III Februarii num. 40, unde atque ex vicinis ad Albim regionibus trans mare emissæ classes armigeræ Anglo-saxonicum in Britannia imperium fundavere, [fuisse e genere, Saxonum ab eo domitorum,] retenta ibidem patria lingua; ut mirum non sit Bedæ nomen commune fuisse duobus Sanctis, tanto annorum atque locorum spatio ab invicem sejunctis. Scimus autem ex Annalibus Eginharti, qui Caroli Magni historiographus fuit ab eodem educatus, jam inde ab anno DCCLXXII anniversarium fere bellum Carolo fuisse cum Saxonibus (quos inter etiam Anglos istos comprehendas licet) eumdemque anno DCCCV omnes qui trans Albim habitabant cum mulieribus & infantibus traduxisse in Franciam, atque ita bello finem fecisse. In his igitur fuerit Iunior Beda, circa finem seculi VIII aut initium IX natus.

[5] Non tamen hic sub eodem Carolo monachus factus & mortuus fuerit: ipse enim num. 6 mißionem ab aula petit, [& post annos 45 aulicis obsequiis impensos] ut sicut quadraginta quinque annis Regi servierat in palatio, sic de cetero donec viveret Creatori suo serviret in monasterio. Cumque sub eodem Abbate, a quo ad habitum religiosum admissus fuerat, etiam mortuus sit, octogenario major; satis datur intelligi, admodum grandem natu fuisse, cum seculum dimisit, neque valde diu postea vixisse. Igitur annus V post mortem Caroli Imperatoris, quo mortuus hic Beda scribitur, non est componendus cum anno Christi DCCCXIX, sub respectu ad Carolum Magnum, anno DCCCXIV vita functum: sed sub respectu ad ejus nepotem Calvum, cum anno Christi DCCCLXXXIII. Adeo ut ipse Beda, circa annum DCCCLXXIII monasterium ingressus, [factum monachū anno circiter 873] post annum ætatis septuagesimum, censeri poßit triginta circiter annorum ætatem habuisse, cum sese aulæ mancipavit anno fere DCCCXXVIII; quando Imperium ac regnum Francorum tenebat Ludovicus Pius Caroli Magni filius; ac postea adhæsisse Lothario vel Ludovico juniori ejus filiis, & cum horum ultimo venisse in Italiam anno DCCCLXXII; atque ab eodem honestam impetrasse mißionem, intuitu magnæ suæ senectutis.

[6] Cur autem non a Carolo Calvo? Quia constat, plusquam septennio Bedam vixisse in monasterio: neque verosimile est hominem tam grandævum, nisi eum ad Venetæ ditionis vrbes traxisset neceßitas aliqua comitandi Principis, adeo procul quæsiturum fuisse locum quietis monasticæ. [& anno 883 obiisse majorem octogenario,] Calvus autem in Italiam dumtaxat venit anno DCCCLXXV exeunte, & post coronam Imperii susceptam Romæ in festo Dominicæ Nativitatis, Comitia celebravit Papiæ mense Februario anni sequentis. Hoc posito non potest cum eo venisse Beda: quia sic solum septem anni haberentur quos egisset in monasterio; aliquanto autem plures, paucos tamen, requirit miraculum relatum num. 14. Deinde cum ipse verosimilius in Francia orientali educatus institutusque credatur, quam in occidentali; congruentius etiam credetur iis adhæsisse, qui in hac quam qui in illa palatii sui sedem ordinariam habebant. Manet tamen quod anno quinto post mortem Caroli Calvi, ex hac vita egreßi anno DCCCLXXVII die VI Octobris, obierit idem Beda X Aprilis, adeoque anno DCCCLXXXIII, totis CXLVIII annis post Bedam seniorem; cui hoc quoque dißimilis fuit Iunior, quod senior sexagesimum ætatis annum vix attigerit, aut ne vix quidem; ipse autem octogesimum sit transgressus, ut habetur ex gestis num. 11.

[7] [& socium habuisse Venerium,] Porro Venerium, quem in vita seculari forsitan habuerat famulum, retinuit socium in religiosa, ad senectutis suæ solatium & auxilium: quem cur Vitæ Interpolator num. 8. dicat, huc vsque in tota Gallicana Ecclesia magnum haberi & clarum, penitus ignoro: nullum enim Venerium norunt qui de Gallicanis aut scriptoribus aut Sanctis aut Præsulibus egere. Quod autem subinde Eremita, semel etiam vocetur Sanctus: suspicionem ingerit; quod eum confuderint Benigniani monachi cum sancto hujus nominis Abbate, qui seculo VII in Palmaria, portus Lunensis insula, sese exercuit, & Regium seculo IX translatus colitur XIII Septembris. Eumdem sancto seni pro scriba fuisse minime dubitaverim; sed quamvis huic iste multa dictasse dicatur, enumeratis perperam operibus quæ constat Bedæ senioris esse; quia tamen nihil vspiam extat, quod Iunioris credi poßit, merito ambigo an ullis compositis libris vel in seculo vel in religione claruerit. Eumdem post magistri mortem ea scripsisse: quibus a se dilatatis & amplificatis Interpolator addidit cap. 8, quod est de Translatione corporis Gavello Genuam, haud absurda fuerit conjectura.

VITA
Ex MS. monasterii S. Benigni.

Beda junior, monachus in territorio Rhodigino, Genuæ quiescens (S.)

BHL Number: 1077, 1078, 1079

Auctore D. P., EX MSS.

CAPUT I.
Bedæ ortus, educatio, vita Clericalis in palatio.

[1] Redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, qui per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus sancti, quem effudit abunde in eorum cordibus, [Post fidem Christi ab Apostolis prædicatam,] quos disposuit in vnitate fidei aggregare, ut eos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum; ante passionem suam docuit, nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non intrabit in regnum cælorum. Sed post passionem præcepit Apostolis, dicens, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, ut in primo sugerent mel de petra, in secundo pariter Deum de saxo durissimo cum suavitate haurirent. [eadem imbuti Principes ipsam promoverunt;] Quam formam baptismatis edocti discipuli observantes, in primo vniversos venientes ad Domini fidem catechizabant, & eos de symboli partibus & fidei rudimentis regulariter instruebant; deinde ter in nomine Trinitatis baptismatis aquis immergebant, quibus contactu suæ mundæ carnis vim regenerativam contulerat Christus: ut ita demum præceptis salutaribus moniti & divina institutione salubriter informati, principes seculi & potentes, atque per illustrationem sancti Spiritus lavacro sacri fontis abluti, & normam veræ religionis edocti, eamdem fidem plus exemplo quam verbo tenere docerent; & facti fortes in bello, prudentes sicut serpentes & simplices sicut columbæ, contra rebelles tam sapienter quam viriliter dimicarent, vitia extirpando & in eorum locum inserendo virtutes.

[2] [presertim Constantinus] Hinc eorum plurimi diversis in locis, effectum sibi Domino tribuente, idolorum fana plurima destruxerunt, dæmoniorum delubra subverterunt, & eorum simulacra confregerunt: quibus destructis ibidem ecclesias construxerunt, templa & altaria Domino dedicarunt, in quibus ministros ad serviendum Domino statuerunt. Inter quos primus extitit Constantinus atque præcipuus, hominibus quidem prælatus, sed Domini Jesu Christi servus atque discipulus. Alter vero Carolus Magnus, Pipini Regis Francorum filius, in fide recta Catholicus, [& Carolus Magnus] & ad bella Domini bellanda rectus atque promptissimus: qui multos a via Domini deviantes, cum jugo Domini colla indomita submittere recusarent, ab eorum sedibus extirpavit, ne rectæ fidei deditos violentia vel exemplo a semita rectitudinis exturbarent a … Quos dum victos gratia protectoris penitus superasset, ut de collata sibi victoria protectori suo gratias exhiberet, multos Teutonicorum pueros, eleganti forma gratiaque decoros, secum ducere deliberavit, quos ad erudiendum magistris tradidit litterarum, [qui lectos e gentibus pueros erudiri curabat,] ut per eorum scientiam atque doctrinam rationis capaces effecti, Redemptoris summi cognitionem acquirerent & religionem vltro susciperent Christianam. Ex ipsis denique plurimos tempore procedente, quos videbat idoneos, ad Clericatus officium promoveri per Catholicos Episcopos faciebat: ut quorum parentes idolorum devastaverat ritus, eos vir Dei sacris Ordinibus illigatos divino cultui certius manciparet; ne filii portarent iniquitatem parentum, a quorum essent perfidia per divinum obsequium separati.

[3] Fertur etiam, quod vbicumque paganorum delubra destruebat, ibi quoque Christianorum oratoria construebat (ex quibus plurima per diversas scilicet partes, vsque ad hæc tempora permanere noscuntur) quæ regalibus muneribus sufficienter & decenter ornabat, prudentes etiam & religiosos viros in eis instituens, a quibus ad honorem Dei fideliter regerentur. Ita cum Salvatoris familiam in aula regia nutriret, quam assidue Domino augmentare curabat; [& ad studia sacrarum litterarum excitabat;] quoscumque divini dogmatis poterat invenire peritos & in Christiana religione fundatos, in sua curia retinebat, eis secundum regiam magnificentiam de rebus fisci affluenter ministrando. Intelligebat enim Princeps ille fidelis, cujus mens in Christi amore copulata erat, quod si haberet in suo comitatu viros sapientes & religiosos, quorum consilio vteretur, quorum etiam interventu atque suffragio apud supremum Iudicem ejus incolumitas muniretur; profectus sanctæ & vniversalis matris Ecclesiæ, ad quem studiosus anhelabat, melius & plenius per singulos dies incrementum susciperet. Et ideo quoscumque poterat exhortationibus & beneficiis invitabat ad divinarum scientiam scripturarum, per quam ad Dei omnipotentis famulatum quasi quoddam susciperent condimentum. Vnde plurimi affectum & dilectionem, quam erga studiosos & religiosos habebat, considerantes, [quos inter Beda] ad formam religionis & discendi studium magis atque magis animabantur … b De quorum numero fuit vir venerabilis Beda c Presbyter: qui quanto in his se exercebat attentius, tanto fuit, opere ac merito, Deo & hominibus, Regi suo atque Principibus magis carus.

[4] Considerans igitur vir Domini Beda, quod per spirituales occupationes & exercitia, sæpe prava mutantur in recta & aspera vertuntur in plana, fugantur vitia & nutriuntur virtutes, negligentia propulsatur & torpor excutitur; [totum se iis tradidit,] cœpit assidue nocte dieque in lege Domini meditari, & in artibus, quas cum multa instantia & vigilantia didicerat, occupari … d In allocutionis gratia facundus erat pariter & fœcundus; ita ut in curia Domini Caroli Imperatoris similem non haberet ad patrandum hoc opus. [Clericalem habitum congruis ornans virtutibus,] In consilio sic erat prudens & discretus, ut consilium quod tribuebat, nullus mutare auderet in regali curia constitutus. In morum honestate, ac religionis observatione, in tantum existebat præclarus, ut jam non Presbyter secularis, sed monachus putaretur regularis. Mollitiem in cultu & habitu devitabat, a qua non solum viros verum etiam mulieres Pastor Ecclesiæ Petrus Apostolorum eximius curabat arcere. [1 Cor. 9, 26] Corpus suum in jeiuniis & crebris vigiliis cum Paulo Apostolo indesinenter castigabat: nam jeiunium adamabat; & eleemosynarum largitionibus insudans, pauperes ex rebus quas habere poterat recreabat. Vigiliis admodum insistebat: orationi frequenter vacabat, in tantum quod genua ejus & brachia calli durities occupabat. Tonsuram cæsariei multoties devitabat; & si quandoque sustinebat, non ad corporis decorem, sed ad memoriam Dominicæ passionis & contumeliæ fieri debere dicebat.

[5] [& sacerdotale officium sancte explens.] Missarum solennia quotidie Domino celebrabat, in quibus lacrymis & suspiriis, in spiritu humilitatis & animo contrito, se macerans, in sui cordis penetralibus hostiam vivam, Deo placentem, id est semetipsum, absque commixtione pravi operis offerre non desistebat, compunctionem habens verissimam cordis, faciens secundum Apostolum obsecrationes, pro his qui extra viam sunt, ut convertantur ad fidem; [1 Tim. 2, 1] orationes, pro his qui pugnant in via, ne deficiant, sed de labore transeant ad quietem; postulationes, pro his qui post mortem purgantur, ut eorum pœna brevior & levior fiat, & de tormentis perveniant ad requiem sempiternam; gratiarum actiones, pro his qui triumphant in cælesti patria, ut suis precibus & meritis nos secum perducant ad Christi visionem mirificam. [docens omnes verbo & exemplo.] Dignitates non solum laicales verum etiam ecclesiasticas devitabat; rumores hominum fugiebat, feminarum frequentationes nullatenus habere volebat; corporis vero ingluviem execrabatur. Corda fidelium & maxime Clericorum quasi cælestis imber rigabat, docens ut proferrent immarcessibilem bonorum operum fructum: iste enim verus Israelita absque dolo fuit, qui talenta sibi credita non solum reddere sed sine fraude amplificare curavit: quia bonum, quod per Spiritum sanctum intelligendo didicerat, non sibi met tantum sed & aliis fidelium mentibus profuturum, secundum Apostoli præceptum, arguendo, obsecrando, increpando inserere nitebatur. [2 Tim. 4, 2]

ANNOTATA.

In nulla hujus vitæ parte magis quam in hoc primo capite evagatus interpolatoris luxurians calamus, de suo haud pauca addidit, quæ omnia discernere non est facile, quædam magis exorbitantia exemimus contextui, ut concinnior foret & hic indicamus.

a Hic ad nominandas regiones debellatas descendens, Divina inquit, opitulatione suffultus, Alamaniam. Gualcheriam, Batricaniam vsque Dalmatiam superando devicit; contrivit quoque Hiberniam, Britanniam, Angliam partim atque Hispaniam. Quæ nescio vnde accepta sint, videnturque corrupta initio vocabula pro Valeria, id est, Pannonia, & Bajoaria, sive Bavaria: additæ autem fortaßis sunt insulæ, numquam Carolo magno aditæ, quia seniorem Bedam, cum quo hic junior confundebaturconstabat in Britannia natum. Melius Saxonica bella laboresque in ea gente convertenda exantlatos exaggerasset interpolator: quantum enim mens primi auctoris, per nubes ab illo offusas deprehendi potest, Saxonico genere, in regionibus a Carolo domitis, natus hic Beda indicari videtur.

b Ineptum est quod sequitur, ideoque expungendum fuit: Quidam etiam ex his quos taliter studere faciebat tantum in astrologiæ peritia profecerunt, quod quotiescumque Rex contra inimicos Christiani nominis ad bella procedere disponebat, quem exitum esset habiturus in bello fide certissima satrapizarent, & per astrorum scientiam nuntiarent.

c Presbyteri titulum, quamvis seniori Bedæ attributum per excellentiam, & inde forsitan huc translatum, retinumus, quoniam omnino credimus hunc quoque juniorem Bedam Sacerdotio initiatum fuisse, & primi auctoris esse commendationem quotidiani sacrificii ab eodem offerri soliti.

d Ad seniorem spectant sequentia, In tantum quod Martyrologii librum & computum composuit luculentum, præclarum & optimum, vnde sibi & multis cognoscenda cognosceret, & suo Regi quæ prædicenda forent veraci præsagio indicaret. Sane in scientia divinæ legis se adeo exercuit, & sancta Euangelia in suis commentis sic præclare & decenter exposuit, ut mirificis Doctoribus Augustino & Gregorio non dissimilis habeatur: quem enim spiritualis vnctio intus docuerat, ei & exterius affluentiam eloquentia copiose ministrabat. In medicinali quoque arte tam astutus fuit & efficax, tamquam si artem, quam a nullo didicerat, cum maximo studio didicisset, Quod vltimum de seniore nemo dixit, an autem de juniori verificari poßit non dijudico.

CAPUT II.
S. Bedæ vita monastica etiam prodigiis cælestibus illustrata.

[6] His & aliis pluribus cum vir Domini Beda polleret virtutibus, jam non terrena sed cælestia cogitans, omnipotenti Deo servire disponebat a frequentia turbarum remotus. Igitur inspirante gratia, cujus suffragio tantarum virtutum possessor extiterat, cœpit mente revolvere, qualiter non solum mente, sed etiam corpore fugeret hujus mundi cœnulenta contagia: vnde meliorem eligens viam & arduam, mox ad religionem disponit transire monasticam. Qui accedens ad Carolum a Imperatorem, intentionem quam habebat illi aperuit; suppliciter rogans & obsecrans, [Licentia secedendi ad monasterium petita] quatenus cum ipsius gratia & benedictione, liceret ei a curia & palatio recedere, ac suum propositum secundum Domini beneplacitum adimplere; ut sicut quadraginta quinque b annis Regi servierat in terreno palatio, sic de cetero, donec viveret in hac mortali vita, Creatori suo serviret in monasterio. Quod licet Imperator graviter & moleste accepit, quia & se & suam curiam ab illo derelinqui dolebat & formidabat, præsentia cujus ipse cum tota curia plurimum indigebat, cujus consilio instruebatur, cujus auxilio sustentabatur, cujus præsagio innitebatur: ne Deo tamen, cujus servus Imperator erat, nimium pertinaciter repugnaret, si sanctum virum sine sua voluntate in curia retineret; vix tandem aliquando vir Domini ab Imperatore quod petiit impetravit: ad quem fertur Imperator tale dedisse responsum.

[7] [& obtenta] Cum Romanorum Imperium nobis cælitus sit traditum, non debemus a divino servitio quempiam revocare, sed ad ejus obsequium debemus nos & eos quos possumus attentius invitare, ut valeamns Clericos & laicos ad fidelitatem Imperii devotius retinere, & ne familiaritati nostræ se dubitent sociare, qui volunt divinis officiis inhærere. Cum igitur de vestra præsentia gaudeamus, de absentia vero nimium doleamus, ad quamcumque partem volueritis animum inclinare, sive ad residentiam in palatio faciendam, sive ad formam religionis monasticæ assumendam; volumus ut quidquid in nostro Imperio quod vobis placeat poterit inveniri, vestræ penitus subjaceat voluntati. [ac recusato Episcopatu,] Tunc Presbyter discretus, intelligens quod Imperator volebat eum ad officium Præsulatus promovere, qualiter sic illum secum haberet, ut nec a divinis obsequiis separaret; dixit ad Imperatorem: Non curet Dominus meus mihi impendere dignitates Episcopales aut curam animarum: quia durum nimis videtur & arduum, ut qui adhuc inscius sum tenere moderamina meæ vitæ, judex vitæ constituar alienæ: quia qui domui suæ nescit impendere curam, Ecclesiæ Dei curam nullatenus debet suscipere. Itaque assumere recuso, quod mihi non cognosco convenire: & accepta benedictione cum gratiarum actione, discessit ab Imperatore.

[8] In partibus igitur Venetiæ, quibus Adrianus Imperator condidit civitatem quam suo nomine Adrianam c nuncupavit, [Gavellum ubit] a qua etiam mare Adriaticum nuncupatur, erat quidam locus venerabilis, in quo religiosorum Fratrum congruus numerus ad serviendum Deo fuerat adunatus, quibus Guilielmus Abbas tunc præerat, vir magni meriti, continentia præditus, honestate præclarus; qui locus a Gavello fluvio, qui juxta præterfluit, appellatur d Gavellus. De cujus loci fama, [cum socio Venerio:] & ejus Patris qui præerat vita & conversatione, quia jam audierat, ad eumdem locum pervenit cum quodam suo comite, Venerio nomine: quem vir venerabilis Beda, ob religionem vitæ & meritum disciplinæ, in sua secum assumpserat societate: qui Venerius, sicut fertur, hucusque in tota Gallicana e Ecclesia magnus habetur & clarus … f Vt autem eorum quæ in eodem loco gessit notitiam habeamus, de multis pauca breviter perstringamus.

[9] [vbi a Guilielmo Ab. suscipitur,] Accedens igitur ad Abbatem, quem ob suam religionem & honestatem diligebat & venerabatur ut patrem, affectuosissime atque humiliter supplicavit, quatenus sibi & suo socio, venerabili eremitæ Venerio, locum aliquantulo remotiorem divino intuitu provideret; vbi cum eodem in divinis eloquiis, sicut diu desiderabat, ab aliis segregatus, se propensius exercere valeret. Qui venerabilis vir, ejus petitioni condescendens, libentissime tribuit, quod vir Domini Beda ab eo humiliter postulavit. Adeptus denique Pater sanctus locum quem optaverat, cœpit in divinarum Scripturarum expositionibus, præcipue in Euangeliorum dictis potissimum desudare: quæcumque autem B. Beda dictabat ejus socius eremita Venerius in scriptis diligentissime redigebat … g

[10] [cellam ejus frequentat columba] Postquam de vita & moribus tanti viri, quæ ille qui scripsit vidisse se asserit & audisse, prout potuimus, non ut debuimus, memoriæ fidelium commendavimus ad vtilitatem credentium; etiam de ipsius miraculis, quæ per illum Deus operari dignatus est, aliqua referamus. Tempore siquidem illo, quo in cella, sibi a suo Abbate consignata, cum sodali suo cælitus sibi collato, qui erat scriptor elegantissimus, resideret; columba quædam, mirabilis visu sed mirabilior actu, cernebatur ad cellæ fenestram persistere, & auribus viri sancti quæcumque dictaret videbatur fideliter instillare; & quandocumque Fratres ad opus divinum in oratorium introibant, etiam illa protinus ad eos ingrediebatur. Cui columbæ, quia species alba desuper cernentibus monstrabatur, [quam arceri prohibet:] reliquis in partibus varietate circūdata visebatur; ut in ea pennæ columbæ deargentatæ, & posteriora dorsi ejus in pallore auri nominarentur; non dubium quin ea in varietate pennarum differentiā ostenderet gratiarum, & sancti Spiritus varietatem donorum, quæ ille qui ubi vult spirat, sicut volebat, alumni sui visceribus diffundebat. Cum autem prædictus vir Venerius videret aviculam toties frequentare cellam, ait viro Dei, Capiatur avis illa, ne in libris nostris faciat maculam, vel nobis ipsis molestiam inferat. Cui S. Beda Dimitte, inquit, Frater, dimitte: non est enim infestatrix, nec a Deo nobis ad infestationem, sed ad magnam consolationem est transmissa. Tunc Venerius tacuit, & admirans Domini bonitatem, intellexit altius, quod vir Dei non loquebatur a semetipso, sed quæcumque a Spiritu Sancto audiebat hæc dictabat & docebat.

[11] [rogatus a Fratribus prædicare] Quodam etiam tempore cum famulus Dei Beda ad octoginta annorum pervenisset ætatem, & præ vigiliarum instantia & affluentia lacrymarum oculorum ejus visio caligaret; accesserunt ad eum Fratres ecclesiæ Gavellensis, qui ab ejus ore audire verbum Dei sitiebāt, & cum instantia maxima supplicabant, quatenus ecclesiam dignaretur intrare, & sibi & his qui advenerant verbum divini seminis ministrare: quod ideo dicebant, non quod aliquem crederent advenisse, sed ut saltem taliter possent ab eo quod postulaverant impetrare. Quorum postulationibus acquiescens ecclesiam intravit, [quasi ad frequentem concionem] ejusque gradum ascendit, vnde sermo prædicationis audientibus consueverat ministrari. Sed licet, ut diximus, oculi ejus caligarent, ita quod clare videre non poterant; auditus tamen & intellectus erat in eo subtilis & facilis, ita quod nullus eo subtilius audire vel intelligere videbatur. Constitutus igitur in loco hujusmodi officiis apto, eorum qui ad audiendum convenisse dicebantur sonitum aure captabat. Nullumque advenisse nisi præsentes Clericos intelligens, tamen ut satisfaceret eorum desiderio qui præsentes aderant, tamquam ad populum multum, cœpit ordiri sermonem, clara voce dicens: Audite, audite: quia etsi neq; vox neque motus humanus hic sit ullus, aures tamen plurimæ sunt istic circumstantes, auditum & intentionem mentis in Deo habentes. Senserat enim vir beatus ibidem Angelorum adesse præsentiam. [Angelica auditorio fruitur.] Cumque multa de divinis Scripturis subtiliter dissereret, & plurimas historias figuratim perstringerent, tanta suavitas divinorum eloquiorum ab ejus ore manavit, quantam mentes audientium non senserant in hac vita. Nec mirum si sancti Spiritus gratia debriatus corda fidelium favi mellis suavitate replebat: [a quo in fine respondetur Amen.] qui cum ad finem sermonis venisset, eumque in benedictione more solito terminasset; virum Dei divina claritas circumfulsit, & voces multorum, haud dubio quin cælestium ministrorum, h Amen, protestantium & clamantium consecutæ sunt, tamquam multæ, personæ omnes simul vna voce clamassent. Clerici vero hæc videntes & audientes, de his mirabantur quæ procedebant de ore ipsius, glorificantes & benedicentes Dominum, qui Sanctos suos glorificare non desinit.

[12] [Eutychianus quidam cœcum se simulans] Illo quoque tempore venit ad eum quidam, simulans se cæcum esse, dicens: Magister, præsta mihi medelæ beneficium: quia etsi oculos habere videor, lumen tamen cæli non video. At vero econtra vir Dei intuens in eum dixit: Homo, quamquam oculos corporis habere videaris, vnde lumen cæli videas; malitia tamen tuate obcæcante, lumen interius amisisti. Porro cum vexatio quandoque auditui tribuat intellectum, lumen quo te carere fateris non diutius possidebis, ut cognoscas ingratitudinem Conditori tuo admodum displicere, [frustraque increpitus,] qui solem suum clarescere facit super ingratos & gratos, & pluit super justos & injustos. Cum enim antiqui per visibilia hujus mundi invisibilia nostri Conditoris agnoverint; cur vos moderni, cælestis Patris beneficiis multipliciter instructi, ejusque Filii sanguine pretioso redempti, & sancti Spiritus lumine illustrati, & Sanctorum communione pasti, & peccatorum remissionem per sancti Spiritus gratiam adepti, quæ omnia Patres nostri nobis tradiderunt & credere docuerunt; cur inquam tot & tanta beneficia oculo mentis non cernitis & intelligitis, & eorum largitori gratias exhibetis?

[13] [vera percutitur cœcitate,] Quæ monita cum audisset, non compunctus sed irridens recedebat; depravatusq; animo in virum Dei convitia & opprobria jaculabatur: erat enim vir ille Eutychianus, id est de secta vel hæresi i Eutychianorū, qui nulla fuerat ecclesiasticȩ institutionis disciplina vel magisterio eruditus. Factum est autem secundum prophetiā viri Dei, ut confestim lumine veraciter privaretur, quo se carere simulate profitebatur. [post 7 vero annos pœnitens] Caruit igitur homo ille lumine corporis, quoniā lumē mentis per Dei hominē suscipere recusavit: & recedens a lumine veritatis, corruit in barathrum profundissimȩ cȩcitatis, & tamdiu in cæcitate permansit, donec de præterita malitia satisfecit: septem enim annis luxit in cȩcitate dicta, quia sancti Spiritus septē dona contumaciter contempserat. Ad Filium Eutychianus ille venire non poterat, quia Pater adhuc illū non traxerat (nemo enim venire potest ad Filiū, nisi Pater prius traxerit eum) postquam vero a Patre ad Filium tractus fuit, ad eum citius venire non distulit.

[14] Itaq; post spatium septem k annorum tractus a Patre, resuscitatus in mēte, corde contritus & humiliatus, in voce planctus ad virum Dei veniens, suppliciter veniam postulavit, & ait: Suscipe me pœnitentem & ad te revertentem, Pater sanctissime: quia insipienter & stulte contra vniversorum Dominum & famulū suum confiteor me egisse. [fidemque Catholicam professus,] Prostravitq; se ad pedes, misericordiam postulans, ut per eū a Deo lumen recipere mereretur. Videns autem B. Beda hominem prostratum, dicit ad eum: Surge, & da honorem Deo vivo & vero. Dixitq, illi, Vis renuntiare diabolo & omnibus pompis ejus? Respondit, Volo. Et Sanctus, Vis renuntiare sectȩ Eutychetis & assumere normam veræ religionis? & illuminaberis. Respondit, Volo. Tunc vir Dei accipiēs oleum exorcizatum, consignavit eum in fronte dicens: Deus omnipotens qui aperuit oculos cæci nati & Tobiæ cæcati, [illuminatur precibus Bedæ:] ipse aperiat & illuminet oculos tuos: statimq; illuminatus est; & ex tunc fidelis factus, permansit firmus in fide, dans gloriam Deo, qui salvat omnes sperantes in se; & ab his qui se ab errore convertunt ad eum, sinum misericordiæ suæ non avertit.

[15] Post mortē autem Imperatoris Caroli, venerabilis Presbyter Beda, [qui Carolo Imp. annis superstes,] cū incremento religionis & augmēto virtutum, per quinquennium vixit in monasterio de Gavello, augens in clero sanctæ doctrinæ & scientiæ lumen, & exhibens vniversis & singulis exemplūsanctȩ cōversationis, & per honestæ vitæ merita, bona opera fieri persuasit. Et ita sui nominis interpretatio cum effectu operum concordavit: nam vere dictus est Beda, id est, l Bene vel bonū dans; quia de fonte sacri eloquii bene atq; [pie obit & miraculis claret.] copiose dedit & propinavit doctrinæ fluēta. Ceterū in fine quinquennii, geminatis quinq; talentis quæ a Domino sibi tradita fuerant, de tenebris ad lucem, de labore ad requiem, de via in patriam, Deo vocāte, in manibus viri Dei Guilielmi m Abbatis, quarto Idus Aprilis feliciter obdormivit. Quem S. Venerius socius ejus in eodem loco sepulturæ tradidit: in quo loco, post solutionem sui corporis sive prius, multa per eum miracula Christus Dominus, ad laudem sui nominis, gloriose exhibuit: qui vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita per anticipationem dictum intellige: puto enim priusmonachum factum Bedam, quam hic coronam Imperii acciperet. Mallem etiam credere cum Ludovico Iuniore ipsum in Italiam profectum anno 872, ab eodemque secedendi in monasterium licentiam petivisse. Nec tamen mirum est, quod cum mors Bedæ ab obitu Caroli Imperatoris notata inveniretur, ab hujus quoque aula exiisse eum auctor putaverit, quamvis id antiquior vita non indicaret.

b Ergo circa annum 827 ad Palatium intraverat, ætatis annum 27 aut 30 agens.

c Adria vrbs inter Padum & Athesim, ad plurium rivorum, in flumen Tartarum se infundentium, confluxum, vrbs olim Episcopalis: nunc Episcopus Rhodigii residet, quæ vrbs tantum ab Adria recedit versus mediterranea, quantum hæc distat a mari, vtrimque ad 15 M. P. remota.

d Gavellus locus ab Adria octavo fere milliario distans, Ferrariam versus.

e Nullis Gallicanis fastis invenio adscriptum Venerium quempiam; inter Italiæ Sanctos nominantur a Ferrario duo, 13 sept. quorum vnus seculo Christi septimo, alius vndecimo claruerit. Vereor tamen ne ab horum altero, titulū Sancti, qui infradatur huic Bedæ socio, mutuatus fuerit Interpolator.

f

Additur in MS. Ad quem locum cum advenisset servus Christi Beda, fertur prompsisse præsagia: Gaudent qui velit, cum postmodum plorabit cum noluerit: diu gaudebit vere cum post plorabit amare: at si labor est in causa gaudia sequatur amœna. [Præsagia Bedæ tributa] Hæc sunt responsa quæ Deus revelavit sibi de prædicto loco: qui etiam de Adria civitate, fundata ab Adriano Imperatore, talia prædixit.

Adria magna muris olim fuit edita miris:
Fortunæ bello sed erit contenta popello.

Quæ loca jam ad hoc devenerunt quod vir Dei prædixit: nam alter a Totila, Rege Gothorum barbarissimo, post non multa tempora noscitur debellatus: alter vero ab iisdem Gotthis jam pene cognoscitur annullatus; [& insulse explicata] & si quid ab illa devastatione residui fuit, alluvione aquarum paulatim consumitur. Quod ad primam partem attinet, ea quomodo Gavelli devastationem explicet, non assequimur; potius videtur significari propositum pœnitentiæ istic agendæ, & sic posset veteris auctoris esse: omittere tamen maluimus eam periodum, quod commodum sensum non faciat, & absque dispendio historiæ a contextu abesse poßit. Pars altera, aut saltem subsequens explicatio est, ab Interpolatore temporum imperito adjecta, cum Totilæ irruptio in Italiamanno 541 cœperit, tot seculis prius quam Beda hic nasceretur.

g

Huc spectat distichon ante Vitam in MS. Genuensi expressum:

En Beda quæ dictat sibi cuncta columba ministrat;
Venerius curat, scribens quod vterque figurat.

Ea columba mox describitur; & licet forsitan vera columba fuerit ac naturalis, pie tamen accipi potuit, velut indicium supernaturalis gratiæ, sancto seni a Deo adjunctæ, propter modum minus naturalem quo ipsa eum assectabatur. Quod autem Venerio amanuensi vtens, eidem dictare solitus sit tum epistolas, tum pias aliquas commentatiuncalas, quarum nunc memoria exciderit nolim affirmare vel infirmare: expungo tamen, librorum indicem, quem de suo addit Interpolator, eum a seniore Beda mutuatus, in hæc verba. [scripta eidem per errorem tributa,] Composuit autem vir Domini Beda ad ædificationem vniversalis Ecclesiæ multos libros videlicet Commenta super tres Euangelistas Mattheum, Marcum & Lucam. Super Ioannem fecit Homilias plurimas. Exposuit quoque librum Actuum Apostolorum, Epistolas Canonicas, Apocalypsim; & etiam, sicut asseritur, exposuit Parabolas Salomonis. Fecit quoque Chronicam perutilem, in qua a mundi principio vsque ad Gratianum Imperatorem illustrium virorum tam Philosophorum antiquorum quam Catholicorum Patrum & etiam Imperatorum gesta copiosa brevitate distinxit. Multos quoque tractatus edidit tam prosaico quam metrico stylo, valde utiles ad arguendum, ad docendum, ad corripiendum; in sermone & virtute veraces. Quæ omnia melius a Vita hac abessent, licet ea Wion in sua Epitome retinuerit.

h Hinc nata fabula quæ vulgo de Seniori Beda circumfertur, quasi per ludibrium suorum rogatus verba facere ad cumulum lapidum, eosdem sibi habuerit acclamantes, Amen Venerabilis Beda, unde usus invaluerit, ut hoc deinceps titulo fuerit in Ecclesia notus. De eo nos agemus 26 Maii, quo obiit, necdum sexagenarius, ac proinde oculis ad extremum valentibus.

i Eutychiani, ut ait Senior Beda lib. 4 cap. 49 super cap. XI Lucæ, negando Mariam semper virginem, sancti spiritus operante virtute, nascituro cum humanis membris Unigenito Dei carnis suæ materiam ministrasse, verum consubstantialemque matri filium hominis fateri non debere dixerunt: eleganterque subjungit: Sed si caro Verbi Dei, secundum carnem nascentis, a carne Virginis matris pronuntiatür extranea, sine causa venter qui eam portasset, ubera quæ lactassent, beatificantur. Vnde autem tunc in Italia hujusmodi hæresis, ante annos quadringentos in Concilio Chalcedonensi damnata? Fæces hæ fuerint reliquæ a Græco Exarchatu, sub quo diu manserat Adria, Archiepiscopatui Ravennati subjecta.

k Hinc movemur, ut Bedam hunc plus quam septem annis dicamus vixisse Gavelli, plures autem dare non possemus, si solum anno 875 cum Carolo Calvo venisset in Italiam Beda, anno post ejus obitum 5 Christi 883 mortuus, ut mox dicetur.

l Ita ex usu interpretandorum suo tempore nominum Interpolator, quem vel hinc colligas seculo 14 scripsisse. Vera autem nominis ratio ex Saxonica lingua petenda videtur, in qua Bede, sicut etiam hodie apud Teutones, significat rem petendo vel orando obtentam, a Bidden orare, petere.

m Ejusdem scilicet a quo receptus ad monasterium fuerat: quod rursum nos movet, ne decennio longiorem faciamus Bedæ hujus monachatum.

CAPUT III.
Translatio Corporis Gavello Genuam.

[16] Quoniam Historiographus, qui B. Bedæ Vitam tractavit suo modo, [Gavellum monasteriū olim ampiū & opulentū] satis sufficienter exposuit, quis fuerit, qualiter educatus atque instructus extiterit, qualiterque etiam pervenit ad monasterium de Gavello, quod erat tunc in partibus Adriæ mirifice fabricatum & copiose dotatum, &, quod valde melius erat, totum in personis & rebus universæ honestati deditum, & sacræ religionis institutionibus ac divino cultui præcipue mancipatum: docuit etiam quomodo dictus Sanctus ibidem fuit aliquanto tempore conversatus, nec non & de miraculis quæ per eum Dominus dignatus est operari: demum vero qualiter ab hac luce migravit fideli narratione patefecit. Dignum quoque videtur, qualiter ab eodem monasterio, ad orthodoxam atque Catholicam Januensium civitatem, ossa dicti Patris fuerint transportata, fidelium auribus intimare: quatenus Dei judicia, quamvis occulta, justissima sine dubio prædicentur; & circa tanti Patris Reliquias, ad honorem Omnipotentis Domini, honor & reverentia generaliter ab universis Catholicis suscipiat incrementum.

[17] Itaque donec in jam dicto monasterio de Gavello vir Domini Beda, cum religiosis Fratribus, [dum disciplina floruit regulari,] qui Domino serviebant, in hoc vita permansit, monasterium sæpe nominatum semper de bono in melius multipliciter excrescebat. Subtractis vero viris in quibus ordo religionis vigebat, cœpit quoque monasterium ob religionis defectum in personis & rebus, fama & merito minorari, in tantum quod locus ipse jam fere ad desolutionem devenit. Cum enim dudum in reverentia maxima multorum frequentaretur accessu, [eadem collapsa dissipatur.] modo peccatis exigentibus tota circum adjacens regio in stagnum versa est & paludem; & terra prius frugifera conversa est in salsuginem, ita quod pene non sit qui inhabitare in ea velit: nec est ibi chorus Deo famulantium ut solebat, propter quod divina munia more debito non persolvuntur in eodem loco, sed solus Abbas, cum nimio defectu monasticæ disciplinæ, singulariter ibidem vivere perhibetur, absque Dei servorum societate. Quibus siquidem causis, cælestis auctoritas majestatis, quæ fine debito cuncta disponit, justo judicio voluit, ut corpus S. Bedæ in eodem loco, Clero & populo destituto, diutius non remaneret; in quo, propter memoratos defectus, non poterat juxta honorem tanto Patri debitum venerari.

[18] Placuit igitur altissimo Provisori, ut quidam monachus Fructuariensis a Ordinis, natione Genuensis, [ubi sanctum corpus sine honore inveniens Ioannes Genuen.] Joannes nominem, Bibens-aquam cognomine, transitum faceret per Gavellum: qui viso tanti Patris tumulo non apte [ornato] in admirationem maximam est commotus, ex eo quod tam venerabiles Reliquiæ omni fere veneratione carebant. Cumque in tali admiratione simul & hæsitatione maneret, semetipsum introrsus sciscitans percunctabatur, quid magis esset divinæ providentiæ ac dispositioni acceptum, utrum sic absque veneratione relinquere intactas in eodem loco tanti Patroni exuvias; an esset sibi aliquatenus satagendum easdem transferre ad aliam ecclesiam, ubi possent a Clero & populo frequentari, nec non & divinis officiis sicut decet & convenit assidue venerari.

[19] Denique in tali dubio ad hospitium cum sociis est reversus: ibique cum de jam dicto Sancto ad invicem loquerentur, inquirentes quis fuerit vel unde venerit, & de monasterio ipso quemadmodum regeretur; [& intelligens quanta inveneratione olim fuisset,] intellexit jam dictus monachus, per habitatores illarum partium (qui ab antiquo & per antiquos, a quibus originem ducebant, se nosse asserebant) quod Beda Beatus in eodem monasterio in vita sua laudabiliter in omnipotentis Dei servitio religiosissime vixerat; & post hujus vitæ transitum deposito carnis onere cum via, lætanter ad suæ puritatis revolasset auctorem, & ejusdem corporis sacra pignora ibidem fuissent honorifice tumulata. Qui nihilominus affirmabant, quod donec monasterium & habitantes in eo in divinis obsequiis religiose manserunt, tam diu non solum a finitimis, verum etiam a remotæ regionis hominibus sancti Patris Bedæ reliquiæ, cum toto monasterio & his quæ ad monasterium pertinebant, miro venerabantur affectu: sed postquam vigor Domini declinavit, cœpit quoque ab eorum visitationibus atque oblationibus frequentantium multitudo cessare.

[20] Cumque talia simul & alia loquerentur; unus ex præsentibus in vocem submurmurando prorupit, quod non ibi diutius sacræ Reliquiæ remanerent, quia ipse eas ad aliam ecclesiam transportaret. [esse etiam qui illud alio auferre vellet:] Quæ omnia verba prædictus monachus Fructuariensis Joannes b Beaqua in corde suo solicite conservabat, præcipue illud quod dixerat de sacris Reliquiis transferendis; & quod intellexit alium facere velle, festinavit anticipare voluntatem illius in operatione, apposuitque falcem operis in messe alienæ deliberationis. Paratis igitur omnibus quæ ad tale negotium agendum sibi sufficere videbantur, [implorato auxilio] summi Gubernatoris, convocavit quemdam sibi familiarem, qui navigandi scientiam in illis partibus competenter habebat, [eumdem præoccupaturus sedit ad locum,] eique suæ voluntatis revelavit arcanum; accepta primitus ab eo sponsione, ne cuiquam hominum secretum quod sibi panderet, ante peractum negotium, aliquatenus aperiret. Et quoniam id ad quod animum intendebat, commodius fieri posse taliter existimabat, cum fido socio navem conscendit, atque ad thesaurum desiderabilem festinanter pergere properavit.

[21] Porro cum jam transissent stagni medietatem, tanta eos nebulæ obscuritas obumbravit, [& offusa per viam nebula] ut etiam rector illius naviculæ, qui locorum illorum plenam notitiam omni tempore se habere putabat, & per partes illas sæpe multos dirigere consueverat; ubi esset & ad quam partem naviculam in qua erant dirigere deberet, penitus ignoraret. Tunc monachus sæpe dictus, in hæsitatione cum æstuatione maxima constitutus, pro eo quod illud quod toto corde concupierat potius ad defectum quam ad profectum sibi cedere videbat, summi Gubernatoris atque Rectoris cœpit implorare auxilium dicens, Deus scientiarum, Deus occultorum omnium indagator, qui scrutaris renes & corda, qui separas pretiosum a vili, dirige desiderium meum in beneplacito tuo, ut per me peccatorem istius Sancti reliquiæ transferantur: ostende mihi viam in multitudine aquarum istarum, [post fusas preces expeditus,] per quam possim ad monasterium ambulare, ubi corpus sanctissimum requiescit: quod si non fuerit de tuæ beneplacito voluntatis, numquam voluntas mea suæ postulationis sortiatur effectum. Continuo autem oratione finita, omnis densitas aëris visa est abscessisse.

[22] Nec mora, viam per quam navigare debebant monachus nauclero demonstravit, intulitque ad eum, Istam per partem, nauclere, divige navem. Et subito, post brevis temporis intervallum, [ecclesiamque ingressus] apparuit illis monasterium quod desiderabant. Quo viso, gaudio gavisi sunt vehementi, & properantes velociter pervenerunt ad locum. Egressique de navi ad ecclesiam pedetentim ambulare cœperunt, simulantes se orationis gratia illuc tamquam peregrinos venisse. Cumque ad ecclesiam pervenissent, monachus socium extra ecclesiam dereliquit, quatenus callide exploraret, ne quis superveniret qui eos ab eo quod inceperant disturbaret. Quid multa? monachus accessit ad loculum ubi sacræ Reliquiæ consistebant; [capsam effringit,] & tamdiu se per diversos conatus exercuit, quousque ille sine quo omnis humana fortitudo atque scientia debilitas atque insipientia merito judicatur, suum sibi porrexit auxilium, robur atque confilium: & tandem aliquando capsulam illam, in qua erant sacrati corporis ossa excutiendo & diversis operationibus artificiosius insistendo non sine difficultate aperuit, eademque ossa extraxit de loco in quo erant, & in suo apparatu quem secum ad hoc tulerat studiose locavit. Deinde accepto thesauro, propter quem tamdiu laboraverat, gaudens & exultans, cum suo sodali protinus recurrit ad navim: ingredientesque in eam per eumdem locum, ad locum in quo redire disposuerant, velociter sine impedimento aliquo revertuntur.[corpus aufert,]

[23] His ita peractis, prætaxatus monachus, videns quod in quantum majorem reverentiam sacris Reliquiis exhiberet, in tantum divino conspectui plus placeret; supposuit humeros proprios ad portandum, & in scapulis suis sancti corporis onus sine alterius adminiculo per dies plurimos asportavit, donec ad monasterium in honore S. Benigni Presbyteri & Martyris constructum, juxta nobilissimam civitatem quæ Janua nuncupatur, in loco qui dicitur Caput-phari, cum incunditate magna devenit: ibique sancti corporis venerandas Reliquias cum summa veneratione collocavit. O Felix civitas, [& Genuam defert ad monast. S. Benigni.] quæ tam felici meruisti decorari Patrono! o Dei omnipotentis inæstimabilis dispensatio! Quis unquam crederet hujus Sancti reliquias, ad Januenfis urbis sublevationem atque decorem tanto tempore reservatas? Sed merito sublimatur plus ceteris & honoratur: quicumque enim honorat Deum, non dubium quin honoretur ab eo. In hac felicissima urbe nostra Deus honoratur, fides colitur, & perfidia conculcatur; hæretici deprimuntur & Catholici exaltantur, per omnia benedictus Deus in secula seculorum. Amen. c

[24] Miraculis quoque a B. Beda per divinam potentiam factis ipsa quoque civitas plurimum honoratur: de quibus pauca de plurimis ad Domini gloriam proponantur. Puella quædam parvula, [ubi ad ejus tumbam liberatur energumena.] quæ a spiritibus immundis graviter vexabatur, post multorum visitationem Sanctorum, ad ecclesiam S. Benigni ducta est a parentibus, nondum de B. Bedæ præsentia cognoscentibus. Cumque alterius d Sancti, qui veneratur in eadem ecclesia, multoties auxilium invocassent, sed in puella nullum sanitatis intelligerent signum, ad aliam ecclesiam cum eadem puella pergere disponebant. Jamque recedentibus dictum est ut ad B. Bedæ præsentiam ducere deberent puellam: qua perducta, cum hi qui præsentes aderant Deum & B. Bedam diutissime perorarent, consilium acceperunt, ut catenam illam, qua capsula illa, in qua erant Reliquiæ B. Bedæ, continebatur, collo puellæ imponerent. Quod cum factum fuisset, effugatis dæmonibus, puella sanitatis medelam recepit, ita quod deinceps nullum in eam maligni spiritus potuerunt habere regressum.

ANNOTATA.

a Fructuariense monasterium ad Padum, anno 1003 conditum a S. Guillelmo Abbate Divionensi & Cluniacensis congregationis propagatore insigni, caput ejusdem congregationis in Italia, de quo vide Vitam istius Sancti 1 Ianuarii num. 24, & diploma fundationis & seriem Abbatum in Historia Chronologica regionis Pedemontana per Franciscum Augustinum ab Ecclesia, Taurini anno 1646 edita cap. 27.

b In epitome quadam nobis Genuæ exhibita transcriptaque idem nomen magis integre scribitur Bevilacqua: quomodo etiam scripsit Wion.

c Addebatur in Ms. Explicit 1230. An ut notetur annus factæ Translationis? At in predicta epitome notatur annus 1233. Hoc certum, errasse Wionem notando annum 1255, fortaßis deceptum similitudine ea quæ est inter litteras 3 & 5 præsertim manuscriptas. Mox enim dabimus Bullam indulgentiarum corpus Genuæ venerantibus concessarum, Innocentii IV anno V, qui est Christi 1247.

d B. Martinus Solitarius cujus Vitam dedimus VIII hujus, obiit an. 1342 ex quo discas hanc appendicē postea adjectam: & videtur plura colligere voluisse scriptor, licet unum solum miraculum hoc inveniatur in Ms. fortaßis non integro.

CAPUT IV.
Cultus B. Bedæ apud Genuenses.

[25] Paucis post Translationem annis placuit, ad Genuensis populi pietatem magis extimulandam, Romanum Pontificem interpellare: unde adhuc servatur Bulla Innocentii IV, pro indulgentia consequenda in festo sancti & Venerabilis Bedæ Presbyteri, & per ejus Octavam, hoc tenore: Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui monasterii S. Benigni, Januensis diœcesis, salutem & Apostolicam Benedictionem. [Indulgentia 40 dierum data ab Innocentio IV.] Licetis, de cujus munere venit ut sibi a fidelibus suis digne & laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suæ, quæ merita supplicum excedit & vota, bene servientibus multo majora retribuat quam valeant promereri; nihilominus tamen desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum, quasi quibusdam illectos muneribus, Indulgentiis videlicet & remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra, in qua corpus B. Bedæ Presbyteri, ut asseritis, requiescit, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ecclesiam ipsam, in festo sancti ejusdem & usque ad octo dies post festum ipsius, venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia & BB. Petri & Pauli Apostolorū ejus auctoritate confisi, XL dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni Idib. Decembris, Pontificatus nostri anno quinto. Alia indulgentia plenaria, [plenaria a Gregorio 13.] data est a Gregorio Papa XIII visitantibus in Paschate altare B. Bedæ, Romæ VIII Ianuarii, MDLXXXIII, Pontificatus anno XI. Extat præterea Sixti V pro nova Corporis Translatione facienda Breve hujusmodi.

[26] Sixtus Papa V dilectis filiis Abbati & monachis monasterii S. Benigni de Capite-Fari, prope & extra muros civitatis Ianuensis, Ordinis S. Benedicti, Congregationis Cassinēsis alias S. Justinæ de Padua. [Facultas Sixtis ut Corpus deferatur ad majus altare,] Dilecti filii, salutem & Apostolicam Benedictionem. Cū, sicut accepimus, Venerabilis Bedæ, Presbyteri olim Ordinis S. Benedicti, ossa in ecclesia vestri monasterii S. Benigni de Capite-fari, prope & extra muros Januenses, ejusdem Ordinis Congregationis Cassinensis alias S. Justinæ de Padua, & in certo illius altari reposita existant, ac vos pro majori decentia & forsan commoditate, & alias ex certis rationabilis causis, cupiatis illa ab eodē altari ad majus altare dictæ ecclesiæ transferre, sed vereamini id vobis licere absq; speciali Sedis Apostolicæ indulto; nos propterea honestis vestris votis hac in parte annuere, ac in præmissis opportune providere volentes, vosq; & vestrū singulares personas a quibusvis… absolutos fore censentes, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis, ut cū ea decentia, ornatu & veneratione, & pompa ac ordine, servato arbitrio Venerabilis Fratris Archiepiscopi Januēsis præscribendis, dicti Venerabilis Bedæ Presbyteri ossa ab eo altari, apud quod nunc asservata reperiuntur, ad majus altare ejusdem ecclesiæ servatis etiā debitis & solitis ceremoniis ac devotione, trāsportare & transferre, ac postquā translata & transportata fuerint, illa apud dictum altare majus conservare & conservari facere & venerari, libere & licite valeatis, Apostolica auctoritate tenore præsentiū concedimus… non obstantibus…Datum Romæ… XXII Octobr. MDLXXXVI, [data anno 1586.] Pontificacus anno II.

[27] Hæc quidem tunc cum Archiepiscopus Genuensis esset Antonius Saulius, Cypriani Palavicini eodem anno defuncti antea coadjutor, & paulo post Cardinalis tit. S. Vitalis. ed rebus publice privatimve turbatis nihil eorum quæ Pontifici proposuerant monachi, per annos quadraginta septem executioni mandatum est; uti probat Decretum Patrum Visitatorum circa translationem Corporis Venerabilis Bedæ, quod ita scriptum invenimus. Visitantes nos infrascripti ecclesiam S. Benigni de Janua, & reperientes capellam, in qua requiescit corpus Venerabilis Bedæ Presbyteri, debito ita destitutā cultu ut non appareat ibi esse, aut non sine spectantium querela, quod merita Sanctissimi Patris ad contemptum usq; parvi ducuntur; præcipimus Reverendissimo P. Abbati S. Benigni ejusque Cellerario, [Visitatores decernunt corpus transferendum.] ut juxta decretum Sixti V fel. mem. super hoc emanatum, congruenti solennitate transferant Beata ossa ad altare majus ut ibi honestiore ornatu exposita sint adeuntibus templum, aut saltem instanter curent ut restauretur, decenterque ornetur, ac de cōgrua supellectile provideatur solita capella, ab illis qui super illā jus dicunt habere. Totum vero quod in hoc actum fuerit, [anno 1639.] referant futuræ Diætæ & Capitulo generali; & si negligēter se gesserint, ad arbitrium regiminis punientur. Datum in monasterio S. Salvatoris Papiæ, die IV Novembris MDCXXXIX, D Victorinus ab Immola, Abbas Ravennæ; D Andreas a Parma, Abbas Parmæ; Visitatores.

[28] Decretum hoc impletum fuit intra annos 1643 & 1650, quando factum est marmoreū altare, [executio facta post an. 1643] medium ex tribus ad sinistrum templi latus: cujus altaris elegans tabula ipsum Venerabilem Bedam, in habitu Benedictino repræsentat, corā apparente sibi Christo scribentē, & tabulæ ejusdem pars insima; per quadrū exsecta, videndā exhibet arcam interius intra murum clausam. Festum ibdem ab immemorabili tempore celebratur X Aprilis, ritu Majoris duplicis: inscribiturq; Kalēdario hoc modo, Sancti & Venerabilis Bedæ Confessoris & Doctoris, Duplex majus. Caput miro odore fragrans in thecis argēteis reservatur; reliquum corpus in prædicta marmorea arca. Aliquas S. Bedæ Reliquias asservari Bononiæ in ecclesia Hospitalis de morte, asserit Masinus in Bononia perlustrata hoc die: quas hujus potius quam senioris esse facile persuadet ipsa ratio loci.

DE SANCTO MACARIO,
ARCHIEPISCOPO ANTIOCHENO, GANDAVI IN FLANDRIA.

AN. MXII

[Praefatio]

Macarius Archiepiscopus Antiochenus, Gandavi in Flandria (S.)

AUCTORE G. H.

Gandavum urbs Flandrorū nobilißima, & sua amplitudine maximis urbibus, non solum Belgii, sed totius fere Europæ æquiparanda, a S. Amando olim fide Christiana exculta fuit, [Gandavi monasteria a S. Amando constructa:] & præclaris monasteriis exornata. Horum primū censetur, olim S. Petro & reliquis Apostolis dicatū, ac sæpe monasterium Gandense appellatum: alterū est Blandinium dictū, SS. Petro & Paulo sacrum, & nunc fere monasterium S. Petri vocatum. Vtriusq; infra in Actis S. Macarii mentio celebratur: sed prius ejus habitatione obitu, reliquiis & miraculis nobilitatur. In hoc monasterio ipse qui extruxerat Amādus S. Bavonē, ex Hasbania ad se venientē, excepit doctrinaq; & pietate excultum, in Clericū attondit; & tandē sanctißime mortuum sepulturæ mādavit. [unum post S. Bavonis dictum,] Hinc postea monasteriū S. Bavonis est nominatū. Consule plura a nobis dicta VI Februarii ad Vitā S. Amandi, & XIX Martii ad Vitā SS. Landoaldi Archipresbyteri, Amantii Diaconi, [ejus Abbas Eremboldus varias reliquias accipit,] Adriani Martyris, Iuliani, Vincianæ & Adeltrudis: quorū reliquiæ anno DCCCCLXXX Wintershovio ad dictum S. Bavonis monasterium fuerunt translatæ.

[2] Inter Abbates hujus monasterii satis eminuit Eremboldus, qui Odwino, XVI Kalendas Iulii anno DCCCCXCVIII mortuo, succeßit, & IX Kalendas Augusti anni MXVII vita functus est. Hic Roma ad suum monasterium curavit transmitti reliquias S. Pancratii & plurimorum aliorum Sanctorum; & Holtemo, agri Alostani vico, transtulit solenni apparatu corpus S. Livini, [& corpus S. Bavonis ostendi curat:] anno MVII. Dein anno MX, ipsis Kalendis Augusti, curavit detegi & ostendi corpus S. Bavonis: ac dein anno sequente MXI excepit peregrinum hospitem, S. Macarium Episcopum; quem proximo anno MXII sanctißime mortuum, IV Idus Aprilis, honorifice sepelivit in crypta B. Mariæ ante altare S. Pauli: [S. Macarium sepelit] cumque mox miraculis plurimis coruscarent dicti Sancti, curavit ea diligenter ab aliquo e suis monachis conscribi, quæ ex vetustissimo Ms. nacti sumus. [& Acta cō scribi jubet:] Auctor in Historia detecti corporis S. Bavonis ita loquitur: Vera obedientia coactus, insignia sancti Patris Bavonis, nostris temporibus acta, ut aliquo modo lucidius enuclearem, aggressus sum: & narratis aliquot miraculis, sequebantur in autographo tria folia pura, ut scilicet quæ dein patrarentur miracula possent subjungi: postea habebatur aliqua relatio de adventu S. Macarii, ejusque morte & miraculis, hoc exordio: Quo sacra S. Bavonis detecta sunt membra tempore, ac ordine supra memorato reposta; adiit hoc Gandense cœnobium … Macarius. Hinc eumdem utriusque relationis auctorem agnoscimus, qui se ubique præsentem adfuisse testatur: & ultimum miraculum patratum dicit, anno præsenti MXIV in Paschalibus, in misere incurvato, qui, inquit, per dies Paschæ nobiscum commoratus, lætos reddidit, jamque securus sui sanus abscessit, cum solum biennio e vita discessisset S. Macarius.

[3] Anno MXIX ordinatur Otthoboldus Abbas Gandensis; [post an 1019 nomeninter Sanctos recensetur,] a quo Domina Otgiva, Flandriæ Comitissa, humiliter petiit, ut Sanctorum nomina, quorum corpora Deo annuente in Gaudensi cœnobio requiescunt, sibi transmittere dignaretur. Venerabilis vero Abbas Otthoboldus, devotissimæ Comitissæ precibus inclinatus, Sanctorum & Sanctarum nomina, in dicto Gandensi cœnobio quiescentium, eidem Comitissæ, ut memoriam eorum haberet in præsenti, & ut partem cum iis habere mereretur in futuro, transmittere curavit. Ita habetur in fine Chronicæ Ms. hujus cœnobii, ubi memoriæ prænotatæ atque istic transcriptæ auctor, proponit notare sigillatim dictorum Sanctorum nomina, quod mox facit, cum brevi uniuscujusque elogio: enumerationem autem concludit Nonus, & ultimus inter illos, [ab Otthoboldo Abbate,] Beatæ memoriæ Macarius, Antiochenæ Sedis Archiepiscopus, sapientia & morum honestate præclarus; sicut, præfatus Otthoboldus Abbas, utpote ab eo visus & notus, testatur. Igitur vel adhuc vivebat Otthoboldus cum hæc memoria primum scriberetur, vel aliquid de Macario scriptum reliquerat, quod auctor memoriæ præ oculis habuit & in quo illud elogium legebatur, quod hisce verbis continuatur: quem, scilicet Macarium, post plurima peregrinationis incommoda Gandensi cœnobio transmittere dignatus est Dominus: ubi præsentis vitæ molestia exutus, & æterna gloria sublimatus, crebris miraculorum signis postmodum mirifice claruit.

[4] Fuit Otthoboldus præmemorati Erkemboldi successor proximus, & successorem post se habuit anno MXXXIV Abbatem Lidwinum: hoc autem post biennium resignante, Rumoldum: cui mox deposito suffectus est anno sequenti Folbertus. Folberti mortem, anno MLXVI obitam excepit Sigerus Abbas, cujus secundo anno, elapsis ab obitu S. Macarii annis quinque & quinquaginta, cum præclaris miraculorum insignibus B. Macarii clareret sepulcralis locus, [anno 1067 corpus elevatur,] ut infra in aliis Actis dicitur, elevatum est ejus corpus VII Idus Maii anno MLXVII; ac tunc, hortatu ejusdem Sigeri Abbatis, conscripta sunt Acta longißima vitæ, in patria, Episcopatu & peregrinatione peractæ, miraculorum etiam & elevationis historia. Hæc Acta ex Ms. Thosano damus, [& alia Acta conscribūtur:] eademque extant in vetustissimo Ms. Paderbornensi monasterii Abdinchovensis, & in Ms. Passionali cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi: in quibus interserebantur nonnulla miracula, quæ ex prioribus Actis sunt dilatata. Auctor prioris Vitæ noluit peregrinationis seriem explicare, veritus ne veritas, fama incertæ opinionis præstantior, aliquo modo læderetur. Interim videntur omnia ex ore S. Macarii sociorumque excepta fuisse & annotata, eaque auctor posterioris Vitæ multum anplificavit. Surius eamdem edidit, sed stylo plerisque in locis mutato, & variis quæ redundare videbantur in compendium redactis. Sed malumus ipsa Acta integra more nostro exhibere, ut lector commodius judicet, quæ ipsis sit fides adhibenda. [horum compendia:] Habemus etiam ipsi illustre compendium ex parvo Ms. Gandensi cœnobii S. Bavonis descriptum, quod subnectere possemus, sed ejus omnis probabilitas ex aliis majoribus Actis est stabiliēda. Aliud Compendium habemus in Mss. quibusdam Vitis aliquot Patronorum Flandriæ, priori succinctius & tertium adhuc brevius in Ms. Chronico Gandensi hujus cœnobii S. Bavonis: [cum epitaphio.] in quo etiam habetur Epitaphium S. Macarii Antiochenæ Sedis Archiepiscopi his verbis: Hic requiescit S. Macarius, peregrinus & Archiepiscopus, de monasterio S. Simeonis de Antiochia: qui obiit anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi MXII, IV Idus Aprilis, Henrico Romanis, Francis principante Roberto, Balduino Barbato Flandrensium Comite. Sed hæc missa facimus, uti etiam ea quæ ediderunt Antonius Sanderus lib. 2 de Sanctis Flandriæ, Haræus, Lippelous, & alii etiam variis linguis, ac Legendariis inseruerunt. Potius hic addendum videtur, quod prædicta elevatio corporis S. Macarii facta sit anno immediate sequenti consecrationem novi templi S. Bavonis, peractam anno MLXVI a Balduino Episcopo Tornacensi ac Noviomensi: qui paulo ante dedicaverat Insulis ecclesiam S. Petri, illuc invitatus ab ejus fundatore Balduino Insulensi Flandriæ Comite. Quia autem elevando corpori S. Macarii iidem Comes & Episcopus interfuisse leguntur; ideo Canonici ecclesiæ prædictæ S. Petri non temere sibi persuadent, Brachium S. Macarii, quod apud se est, quamvis recentioris operis thecæ eleganti nunc contineatur, sibi jam olim obtigisse ex liberalitate ipsius Comitis & Episcopi consensu. Certe antiquam esse posseßionem docuit nos R. P. Iosephus Ignatius a S. Antonio Carmelita Discalceatus, ex litteris Vener. Decani & Capituli Insulensis S. Petri, datis mense Iunio anni MCCXXX, ubi de Rogerio Insulensi Castellano dicitur: Fecit quoque phylacterium fieri ad brachium S. Donatiani, & decoravit brachium S. Macarii. Porro cum anno Christi MDXXXVII auctoritate Pauli III Pontificis Romani, [Brachium Insulis,] loco monasterii arce ad urbis custodiam a Carolo V Imperatore constructa, monachi S. Bavonis veste mutata in Canonicos assumpti essent, & triennio post in Parochialem S. Ioannis Baptistæ basilicam Gandensem, nunc Cathedralem translati; ad eamdem quoque devecta fuerunt corpora Sanctorum, & unum ex sacellis ejusdem Basilicæ S. Macarii titulo donatum est.

[5] In illa lamentabili rerum sacrarum strage, quam furor Calvinisticus per Belgicas urbes fecit anno MDLXVI, cariora nonnulla pignora servavit Catholicorum cura, ad solatium posteritatis. Inter hæc Gandavi fuit Corpus S. Macarii, cujus invocata ope sæpe fuerat urbis a peste liberata. Pace autem orthodoxis Flandris reddita, & avitæ religionis cultu cum legitimi Regis obedientia reparato, reductum quoque illud est in sedem suam priorem, ecclesiam scilicet Cathedralem, ubi usque in hodiernum diem hac decima Aprilis Depositionis festum solenni ritu peragitur, [solenni ritu colitur 10 Aprilis] & in secundis Vesperis fit nuda Commemoratio S. Leonis Papæ: uti indicant Officia propria anno MDLXXII excusa. Sunt autem Lectiones secundi Nocturni ac variæ Antiphonæ & Responsoria desumpta ex majoribus Actis. Festum etiam Elevationis ejusdem S. Macarii celebratur die nona Maii, translato in sequentem diem Officio de S. Gregorio Nazianzeno: [& 9 Maii.] cujus in secundis Vesperis S. Macarii fit etiam nuda Commemoratio, & Lectio quarta desumitur de gestis in ipsa Elevatione corporis. In antiquo Breviario Antverpiensi præscribitur Officium de Translatione S. Nicolai cum commemoratione S. Macarii: & hæc recitatur Oratio: Deus qui mira dispositione B. Macariū Archiepiscopū ab exteris nationibus nobis destinasti Patronū, cōcede propitius, ut ejus piaintercessione ab exilio mūdi feliciter perveniamusad regna. Inscripta ejusdem memoria est sacris Fastis Martyrologii Romani ad hunc X Aprilis istis verbis: [memoria in sacris Fastis.] Eodē die S. Macarii Episcopi Antiocheni, virtutibus & miraculis clari. In antiquo MS. Martyrologio Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ istud encomium habetur: Item S. Macarii, Archiepiscopi Antiocheni, qui laboriosa pro Christo peregrinatione suscepta Gandavum venit, & ibi in monasterio B. Bavonis moriens, sancto fine quievit. Similia leguntur in Florario MS. item apud Grevenum & Molanum in additionibus ad Vsuardum & plures alios. Longißimo eum exornat elogio Saussajus in Martyrologio Gallicano. At die IX Maji, ob corporis elevationem, celebratur in Martyrologiis MSS. Centulensi S. Richarii, Trevirensi S. Maximini, & aliis: item in MS. Florario, & apud Grevenum & Molanum in Additionibus ad Vsuardum. Sed & Molanus late ad istum diem Acta ejus refert, & secuti sunt paßim alii recentiores.

[6] Restat inquirendum de patria & de Episcopatu Antiocheno. Auctor prioris Vitæ, qui S. Macarium Gandavum venientem una cum suo Abbate excepit, & ægrotanti adhuc ad fuit, [Armenia proprie sumpta,] asserit eum fassum, se fuisse Archiepiscopum Antiochiæ, quæ vrbs Armeniæ flos erat, præstans nobilitate, divitiis &c. Iam autem varia est Armeniæ acceptio: ac primo est Armenia proprie dicta, inter Euphratem fluvium & Ciliciam, Cappadociam & Pontum Polemaicum, distincta in duas provincias, e quibus Armenia prima habet metropolim Sebasten, & Armenia secunda Melitenem: neque vlla ibi est vrbs Episcopalis, Antiochia dicta. Præterea videntur vicinæ provinciæ subinde sub Armenia comprehensæ: nam in antiqua Notitia dignitatum Imperii Romani statuuntur Duces in Oriente rei militaris per Ægyptum duo, Libiæ, [& late pro Asia minori sive Natolia,] The baidos; per Orientem sex, Phœnices, Euphratensis, Syriæ Palæstinæ, Osrhoënæ, Mesopotamiæ, Arabiæ; per Ponticam vnus, Armeniæ; per Thracias duo, Mœsiæ secundæ, Scythiæ; per Illyricum duo, Daciæ Ripensis, Mœsiæ primæ. Vbi sub Duce militari Armeniæ videntur comprehendi provinciæ Asianæ & Ponticæ, quæ in Asia minori seu Natolia collocantur, & maxime eæ tales sunt habitæ, quæ in mediterraneis Armeniæ propriæ sunt viciniores. Est ibi Antiochia, Pisidiæ metropolis, [ibi Antiochia Pisidiæ, vrbs Archiepiscopalis,] a S. Paulo, uti in Actis Apostolorum cap. 13 traditur, Christianæ fidei præceptis imbuta, & sanguine multorum Martyrum irrigata, ex quorum numero sunt sub Severo Imperatore paßi SS. Charalampius Presbyter, Porphyrius & Baptus milites & tres mulieres, quorum Acta illustravimus ad diem X Februarii. Ibidem etiam Episcopus fuit S. Georgius, infra XIX Aprilis proferendus, qui tempore iconoclastarum ob sacras imagines in exilium actus fuit. Ex hac Antiochia Pisidiæ metropolita Pergamius subscripsit Concilio Chalcedonensi, & Theodorus Collationi VIII Synodi V generalis. Ab hac vrbe regio ipsa postmodum traditur appellata, atque in ea Turcicus Præfectus hoc tempore residet. [sub Patriarcha CP.] Suberant hi Archiepiscopi Patriarchis Constantinopolitanis, apud quos decimo seculo viguisse orthodoxam religionem ostendimus V Februarii ad Vitam S. Polyeucti, anno Christi DCCCCLXX vita functi: eoque tempore dicitur floruisse Macarius senior, Archiepiscopus Antiochenus, & consanguineus hujus S. Macarii, qui eum de sacro fonte suscepisset, bonis moribus & omni genere scientiarum instruxisset, & tandem apud Clerum & populum in successorem suum eligi curasset. Vti hæc in posteriore Vita leguntur.

[7] Qualis eodem tempore fuerit Antiochia vrbs Syriæ, optime indicat Georgius Elmacinus in Historia Saracenica, quam ex Arabico Latine edidit Thomas Erpenius. Mortuo namque Ioanne Tzimisce Imperatore Orientis anno DCCCC LXXV, die IV Decembris, succeßit Basilius Iunior Porphyrogenitus, filius Romani Iunioris Imperatoris cum fratre Constantino. Sub hoc Imperatore, teste Elmacino pag. 244, erat Halebi quidam, nomine Agabius, [Agabiu creatus Patriarcha Antiochenus anno 977.] quem petierunt Antiocheni, ut esset Patriarcha eorum, eumque miserunt ad ipsum Imperatorem: ad quem cum ingressus esset, indicavit ei statum vrbis, & inclinationem atque affectum civium ejus erga ipsum, misitque eum Imperator ad Abdallam Muntasirum, ut tentaret eum movere ad obedientiam; promisitque ei fore, ut restituta sibi Antiochia constitueret ipsum Patriarcham ejus toto tempore vitæ ejus, Abdallæ autem daret quodcumque ei promitteret. Abiit igitur Agabius ignotus habitu monachali, ingressusque Antiochiam, convenit Abdallam, ac negotium cum eo transegit; ita ut Abdalla in obedientiam Imperatoris se daret, & imperium in vrbem ei restitueret; repudiato nomine Scleri. Sic Agabius factus est Patriarcha Antiochenus, die solis vigesimo tertio Canonis posterioris anni Alexandri MCCCXXVII, sive Hegira CCCLXVII, & anno Christi DCCCC LXXVII.

[8] Verum postmodum, ut tradit Elmacinus pag. 252, Basilius Imperator, indignatus contra Agabium Patriarcham, eum ejecit Antiochia, [ejectus in exilium anno 989,] & manere coëgit Constantinopoli, in quodam monasterio, cum jam præfuisset duodecim annos. Caussa ejus rei erat, quod Basilius in cistis Bardæ Phocæ invenisset epistolam quamdam ejus, qua approbabat consilium Phocæ de rebellione, & confirmabat eum in isto proposito. Mansit autem in isto exilio fere septem annos: atque eo tempore fiebant sartoniæ in Sede ejus. Ejectus ergo est Agabius anno DCCCCLXXXIX, & post exilium annorum septem reversus videtur anno DCCCCXCVI, [& forsan anno 996 reversus:] at quamdiu postea sederit aut quis ei successerit non reperimus. Iam ut hunc Agabium dicamus alio nomine Macarium fuisse appellatum, & tunc illi ab obitu succeßisse S. Macarium, non audemus affirmare ex sola secundi scriptoris auctoritate; [an is senior Macarius alio nomine sit dicendus?] quia prior scriptor eum appellat, non Patriarcham, sed Archiepiscopum Antiochenum, eamque vrbem non in Syria sed Armenia collocat. Verum in re dubia malumus hæc erudito lectori proponere, quam ex solis conjecturis aliquid definire.

[9] In Epitaphio supra indicato dicitur S. Macarius Archiepiscopus de monasterio S. Simeonis de Antiochia. Porro apud Elmacinum Hegira CCCLXXV, [An in monasterio S. Simeonis inditione Antiochiæ,] id est anno Christi DCCCC LXXXV Saracenus Sarduddaulas contendit ad monasterium Simeonis, quod in ditione erat Antiochiæ, idque post trium dierum obsidionem vi cœpit, die Mercurii, duodecimo Rabii posterioris ejusdem anni, & plerosque qui in eo erant, monachos occidit: erat autem monasterium a multis habitatum: eos autem, qui in id e regione Antiochiæ confugerant, captivos abduxit & Halebum vexit. An ergo dicendus Macarius senior tunc dictum monasterium restaurasse, creatus Archimandrita cum Episcopali auctoritate, [fuerint Archimandritæ cum æuctoritate Episcopali?] & tempore exilii Agabii supplevisse vices Archiepiscopi Antiochiæ Syrorum, imo succeßisse, eique mortuo circa annum MVI subrogatus S. Macarius? Forsan ex his alius lucem majorem accipiet, & quæ hic desunt sua eruditione supplebit.

VITA ANTIQVIOR
Iussu Eremboldi Abbatis a monacho Gandensi scripta.
Ex vetustißimo MS. monasterii Gandensis.

Macarius Archiepiscopus Antiochenus, Gandavi in Flandria (S.)

BHL Number: 5100

EX MSS.

CAPUT I.
Adventus S. Macarii Gandavum: obitus, sepultura.

[1] Qvo sacra S. Bavonis detecta sunt membra [tempore] acordine supra memorato reposta, adiit hoc Gandense cœnobium quidam magnæ gravitatis vir, cum coëuntibus sibi aliis a tribus: qui se quidem Macarium nomine, Antiochiæ vero Archiepiscopum fatebatur: quæ vrbs Armeniæ flos est, nobilitate, divitiis, [Postelevationem S. Bavonis, S. Macarius Episcopus Gandavum venit:] rerum gestarum gloria longe ceteris præstans, morum probitate, bello & pace memoranda, ejusque opera magnifica, utpote nos accipimus, obumbrantia omnem illustrationem præclaræ gloriæ. Hæc talem hunc virum, incogniti moris peregrinæque institutionis, & ad hoc tempus nulli unquam visum, nobis transmisit. Cujus quidem peregrinationis seriem explicare non est facile memoratu: quoniam fama incertæ opinionis præstantior est veritas. Qui benigne satisque hospitaliter susceptus, ob devotionem sanctæ conversationis, fraternæ societati est admissus. Cujus benedictionibus & nos & circumcirca degentes per dies jocundati, gaudio gratulabamur nō modico. Quem etiam penes nos ævo intermino possidere præoptantes, diatim persuadebamus: sed quoniam id animo non sedit, imo magis patriam revisere libuit, cum maximo mœrore permissus est abire. Tunc socia fides certos sodalium ambiguosque secrevit vultus: [abiturus, morbo impeditur:] siquidem a suis relinquitur, vno tantum contentus comite. Cumque portus commigrasset viciniæ, pedum inflatione corripitur, ac lectulo detinetur. Et cum per dies aliquot languor ingravesceret de vita desperatur. Ad monasterium itur, ut reveheretur. Itur, ac revehitur, penesque nos aliquamdiu jacuit exanimi similior.

[2] Et ecce intempestæ noctis cujusdam silentio, non gravatus quidem somno, [recreatus visione apparentis S. Bavonis,] S. Bavonem videt sibi assistere, hisque verbis compellare. Surge, ait, monasterium ingredere, & quæ videris innotesce. Qui ut sibi videbatur, surrexit, monasterium intravit, & ante sanctum altare sedentes vtriusque sexus reperit Sanctos. [& aliorum Sanctorum,] Ex quorum confessione, ut sibi videbatur, S. Bavo se subrigens, extensa manu eum tenuit, & extra limen templi eduxit, poneque altare S. Petri, a S. Amando olim dicatum, stare præcepit. Vbi dum opperiretur, eosdem Sanctos sibi cum cereis ad hoc ipsum altare approximare videt, quos ob nimiæ claritudinis fulgorem vix intueri valebat. Horum admonitu roboratur, & ut de reliquo sanus persistat, certioratur. Ex quorum collegio S. Landoaldum agnovit infulatum, [sanus efficitur:] qui more Missarum solennia celebrans, se cum ceteris benedici promeruit. Qui statim mane sanissimus surrexit, quæ viderat innotuit, ac per indicium sanitatis certos nos reddidit visionis: sicque nobiscum per spatia quinque mensium commoratus, patriam iterato deliberavit adire. Verum admirabili ac nostra ætate inaudita diffinitione eum sibi Christus asscivit. [iterum parās discessum,] In sacro sancto Parasceve, audita ejus discessione, vtriusq; sexus totius provinciæ concurrerunt innumerabiles, utpote Dominicæ Resurrectionis die Missas celebraturus ac cunctos benedicturus, omniumque libitu discessurus. Sed quoniam eo anno pestilentiæ immanitas quam plures, imo innumerabiles, in Gandensi pago admirabili plurimisque annorum curriculis ante inaudita vel visa invaserat subitatione, [peste corripitur:] simul hujus beatificanda attigit membra. Qui ea tactus gravedine, signis ac nutibus quibusque valebat, ac si præsagiret, intimare curavit eloquiis, se quidem ipsa finiendum molestia, plagamque imminentem post hæc cessandam: quod postea rei probavit eventus. Accersito Patre monasterii, venerabili videlicet Abbate Erenboldo, simulque cunctis Fratribus, comam capitis barbamque sibi tonderi omnimodis exorat, partemque barbæ matri, in exteris regionibus relictæ, [partembarbæ cupit matri mitti:] solicite rogavit mitti, ad æternum pignoris monimentum; ne suspensam, utpote pro filio, varia ipsius adventus eam cruciaret cogitatio, sciretque quibus regionibus quove loci ejus sacra teneretur requies.

[3] His rite exactis, comitantibus nobis, cryptam, scilicet oratorium S. Mariæ, ingreditur, baculoque suæ sepulturæ monstravit locum, ibique se terris commendari jussit. Moxque eadem nocte, [sepultura designata pie moritur.] nimia præventus corporis molestia, defungitur vita. Christo scilicet disponente, Sanctique Petri Apostolorum Principis, cujus honore ac nomine isdem viget locus, simulque pii protectoris nostri Bavonis intervenientibus meritis, ut in loco, in quo manere recusavit oratus, maneret glorificandus. Post ejus quoque discessum, juxta tanti viri condictum, plagæ mortalitatisque cessavit immanitas. Sed quis digne referre queat lætitiam atque alacritatem totius populi, quomodo quisque vicissim certabat humeros sancto supponere feretro? Multi ergo, quibus hæc facultas minime dabatur, magnum sibi lucrum ducebant vel extremam partem vectium manu contingere posse. Alii, quibus & hoc minime suppeditabat, saltem portantium vestes tenere gaudebant; in commune Christum glorificantes, qui quem amittere suspirabant, in hoc loco sibi reservavit Patronum. Allatus ergo in crypta S. Mariȩ ac in loco a se prȩelecto, tumulatur honorifice; ac fideliū oblationibus, utpote vivus, sic veneratur defunctus. Anno autem Dominicæ incarnationis Millesimo duodecimo indictione decima, [10 Aprilis anno 1012.] b concurrentibus duobus, quarto Idus Aprilis obiit hic Sanctus: cui mors, via ad patriam; ac præsentis vitæ exitus, sequentis ac numquam terminandæ factus est introitus. Verum cujus meriti apud Deum fuerit attestantur ejus insignia.

ANNOTATA.

a In sequenti Vita quatuor socii dicuntur iter vna incepisse, sed vnus forsan defecerat, aut e vita decesserat.

b Erat annus bissextilis, concurrentibus primo & secundo, seu litteris Dominicalibus F & E, mortuus est feria quinta hebdomadis Paschalis.

CAPUT II.
Miracula intra biennium post obitum patrata.

[4] Mvlier quædam Frehegard nomine, de villa Munta, membrorū officiis destituta, per visum est admonita, ut ad sepulcrum ejus accederet. Quæ diluculo consurgens, baculis suffulta, [Adsepulcrum sanantur contracta,] utcumque ire perrexit ad tumulum ejus; ut oravit, baculos abjecit & sana recessit. Alia mulier de portu Gandensi, contracta manu, sic multata erat digitis, ut unguium acumen in alteram transiret partem. Quæ ut ad Sancti sepulcrum oravit, ungues de palma retracti sunt, & in antiquum usum nervorum tela retexitur, [alia digitis in adversunt detortis,] ac sine tarditate salus manus reparatur.

[5] Ex Gynæceo comitis Henrici de Portu, scilicet a Einhamma, erat puella, nomine Oda, cæca per annorum tempora. Ea quoniam solennitas S. Bavonis in proximo erat ventura, ex omni gente convolantibus turbis, optato advenit, [puella cæca,] ac mater cum filia spe recuperandæ salutis accurrit. Cumque Missarum solennia celebrarentur, Dominus noster b Balduwinus Marchisus cryptam ingreditur, ad sepulcrum hujus Sancti consuete oraturus. Cumque pronus incumberet, & hæc, de qua loquimur, puella pone sepulcrum jaceret; vno momento contigit & Principem ipsum caput ab oratione levare, [præsente Balduino Comite,] & illam visum recipere. Qui Deum, Sanctum suum mirificantem, magnifice collaudans. Fratribus ipse intimare curavit. Quale gaudium, qualisve lætitia fuerit omni clero, cum eodem Principe Christo laudes acclamante, in se quisque perpendat. Qui etiam devota mente eidem Sancto candelabra mirificæ magnitudinis obtulit. Sic ergo hoc signum contigit sciri ab eo, cujus utique verbis cujusque conscientiæ virtutis majorem adhibuimus fidem, quamsi quæ dicimus ipsi vidissemus.

[6] [matrona nævo oculi laborans,] Matrona perliberalis, imo fama virtutum percelebris, de ipso portu Gandensi, nomine Wihted, nævū habuit in oculo: qui speciositati ejus derogabat aliquantulum. Cumque quasi pugnus extuberasset oculus, vergi jam videbatur in ruinam. Hæc Sanctum Dei, in visu sibi adsistentem agnovit, qui se de salutis prosperitate certam reddidit. Cumque evigilasset, perlucide perspexit, ac nævum; qui in oculo pependit, in modum fabæ supra suum pectus reperit. Fama facti vicinas & cognatas adscivit, & una ad sepulcrum ejus itur, ac muneribus devotissime honoratur. Et ne posteros latere queat quoniam nec pervetusta nec incelebris memoria est, addatur huic aliud miraculum.

[7] c Ostburg est civitas in littore Oceani sita: inde homo adducitur nomine Mannin, [alius in inguine misere vexatus,] mirabili calamitate percussus. Siquidem ab inguine deorsum secreta genitalium patiebatur ardentia, ita ut meatus digestibiles interclusi seminecem redderent. Hic tam luctuosus atque anxius, penes nos per dies aliquot commorans, dejecit humi mœstior vultum, ac de suæ mentis perturbatione atque calamitatis infortunio conquestus est. Sed Domino Sanctum suum mirificante, infra breve spatium saluti redditur, & ad propria sanus revertitur.

[8] [pestis pecorū avertitur voto facto:] Apud Maritimos quidam amplæ personæ extitit, Gundwaccar nomine, cujus in septis spes multa peculi exuberabat. Verum pestilens lues spes & gregem simul invasit: quæ calamitas fundi multum perturbabat virum. Cumque catervatim peculia prosternerentur, saniori consilio Sanctum in præsidio supplicat, luminare spondet. Quo facto nec vnum quidem animal deinceps perdidit, quoniam pestilentia resedit.

[9] Celebritas sancti Bavonis quotannis festiva occurrit. Ab incolis institorum cujusvis nationis, ceterisque quaquaversum gentibus evehuntur mercimonia. Othelardus quidam de portu Tornacensi navem lanis onustam advexit. Hic falsis criminationibus agitatus, in actum publicæ administrationis pro tuendo jure producitur. [Quidam injuste vinctus & carceri inclusus,] Forenses querimoniæ efficiuntur, quæ sæpe nequissimis contingunt magistratibus, qui non fugare quidem sed illustrare potius nequitiam solent. Ergo Præfectoria censura ire in carcerem compellitur. Brachiis retortis ferro & catenis cingitur, pedibus nervo constrictis. Hic ergo in se rediens cum S. Macarium invocasset auxiliatum, ac luminare spopondisset deferendum, tamquam dolorum nescius, tendit in altum lumina, nam vincula palmas presserant, & ingemiscens obsecrat. Ecce autem carceralis cæcitas splendore lucis fulgurat, duplexque morsus pœnarum ruptis habenis dissilit. Cernit deinde Sanctum sibi assistere, ac ore augustiore his verbis se compellare. [a S. Macario cum luce apparente vinculis solvitur,] Exurge, inquit, securus tui, decursa jam satis tibi sunt pœnæ minacis munia. Cumque stuperet, obsessor tetri carceris penes quem manserat pernox cura feralem servare domum, per rimas interna carpit lumina. Sic ergo vinculis absolutus, ac tali visione attonitus, reliquum noctis sopori indulsit. Fama facti innumerabile vulgus advocat, admirantibus cunctis, quo pacto, quave ratione sit solutus. Ad comprobandam ergo Christi majestatem, humana curiositate duplicantur vincula ac multipliciter muniuntur claustra. [etiam altera vice:] Intempestæ noctis silentio adest Sanctus, claustra reserat, ac se invocantem vinculis absolvit. Primo mane adsunt & populi, visuri magnalia Christi: concurritur ab omni plebe, lætantur vniversi, & cum eo ad sepulcrum itur Sancti. Gaudens vota persolvit, ac de reliquo securus redit in sua.

[10] Adolescens quidam, nomine Athalardus, miseria diffamante plurimis jam notus in locis, [sanantur paralyticus & amens:] paralysis dissolutione sic extitit debilitatus, ut brachiis innitens, vniversum post se corpus trahendo, instar vermium per terram reperet. Accessit huic infortunio fœda totius corporis agitatio, ut, si quolibet respectu clementiæ quid daretur, nec manu retineret: sed & stoliditas tanta inerat menti, ut inter sensatos furiosus videretur. Hic sane istac istorsum repens, ut anguis sinuat immensa volumine terga, & tandem miserabili sinuamine ad hujus Sancti pervenit sepulcrum: vbi nescio quid murmurabat, siquidem nec auxiliatum invocare noverat. Sed Christo Sanctum suum mirificante, surrexit quidem per se, ac puerili more nutanti gressu, intuentibus cunctis, ambulare cœpit. Nec multo post ab illa mirabili agitatione salvatus, redintegrationem promeruit totius salvationis.

[11] Quædam paupercula de pago d Mempisco, per annos complures cæca, cum ceteris id locorum coëuntibus data manu ductrice ire perrexit. Iamque longa itineris spatia transmeanti divinæ miserationis virtus occurrit: siquidem derepente cœpit videre. [cœca,] Cumque mirata intueretur intuentes, ac præ gaudio acceleraret gressus, ductrix lassa substitit. At illa, Dum redeo, inquit, mihi attende; aut si mavis functa officio tuo, da manum ut ducaris. Sic ergo læta oratum advenit, pluresque Menapiorum hujus signi restes adhibuit ac recessit. De ipso pago extitit & altera, [aridā manū habens,] manum gestans aridam: hæc per visum monita, ut velamine qualicumque tumulum Sancti cooperiret, ac manum reciperet; velamen utcumque acceleravit, festina accurrit, sepulcrum Sancti cooperuit, ac manum recepit.

[12] Bonorum actuum semper decet versari admiratione, & his apprime quos incrementa fidei assequuntur. Anno præsenti, qui est dominicæ incarnationis Millesimus quartus decimus, hoc Gandense Cœnobium, quo maxime ac solitarie Flandria pollet, ab insula e Walachra adiit quidam curvus, nomine Rocelimus: [misere incurvatus:] & quoniam feria secunda dierum palmarum erat, vsque sacrosanctum Parascevem f feriæ quintæ diem, scilicet obitus hujus Sancti, sic perstitit incurvatus. Cumque frequentia plebis, vt eo moris est, oratum ingrederetur; & hic apud sepulcrum Sancti cum ceteris oravit. Ecce autem derepente quasi impulsus corruit. Quem cum circumstantes raptum ire molirentur, ipse se subrigens, Nihil, inquit, vereamini, hic Sanctus me salvavit. Sicque pone sepulcrum bis terque valentior terræ incubuit. Deinde baculum rejecit, ac per dies sanctæ Paschæ nobiscum commoratus, fama facti quique fuerant assciti lætos reddidit, jamque securus sui sanus abscessit.

ANNOTATA.

a Einham illustris prope Aldenardam locus cum Abbatia S. Benedicti, anno 1064 constructa.

b Hic est Balduinus IV, Barbatus seu Pulchrobarbus dictus, Comes seu Marchio Flandriæ ab anno 1003 ad 1036.

c Ostburghum prope novam fossam Isendicanam.

d De pago Mempisco & Menapiis, ad Legiam sive Lisam fluvium & in Tornacensi agro, sæpius egimus.

e Walachra insula Zelandiæ maxima, in qua sunt Middelburgum & Vlißinga vrbes celebres.

f Feria quinta post Pascha, tum aliqua obitus ejus memoria cœpta celebrari. Et Parasceve sumitur pro toto Paschalis festi decursu.

VITA ALTERA
Iussu Sigeri Abbatis post elevationem corporis a monacho Gandensi scripta.
Ex variis codicibus MSS.

Macarius Archiepiscopus Antiochenus, Gandavi in Flandria (S.)

BHL Number: 5101

EX MS.

PROLOGVS. a

[1] Omnipotens essentia Deitatis, cui quod est esse perfectum est, & hæc ineffabiles, incogitabili quodam, ordine rerum, formas quas nobis per principales quasdam formaturas, [Deus omnia prævidit & oreavit:] pro sui velle ostendit, semper quidem penes se perfectas habuit. (Neq; enim Deo, ut creator esset, accessit ex tempore: ipse enim & tempore antiquior est, cum sit creator & ordinator temporum, & cuncta crearit in tempore) Sed antequam nobis ostenderentur in creatoris erant præsentia: creata autem cuncta opificis gubernantur providentia, nec quidquam ultra citrave progreditur, nisi quantum ab omnipotentia ejus, juste cuncta moderante atque disponente, præordinatur sive ad communem quamdam utilitatem, sive ad occulti justique judicii sui vltionem. Ejus quippe sapientia, cujus etiam voluntas omnipotens habetur, omnia sine tempore simul habet, quæ nobis in tempore non simul ostenduntur: & ideo distribuit omnia pro opportunitate temporum, ita ordinans cuncta, ut ipsa sit non solum ordinatrix, sed & ordinario cunctorum.

[2] Quis enim & sapientius & fortius ordinare valeret & regere, quam qui & facienda providit, & provisa voluit perficere? Fecit & perfecit cælum & terram cum universis ornatibus eorum. Sed superbia in cælis, invidia subripiente in terris, principalium dilectionem creaturarum, ne quidquam, quantum ad se, imperfectum remaneret in creaturis, pro restauratione Angelica & redemptione humana, Deus homo futurus, non per gradus scalarum, sed per ora Prophetarum, [& factus homo] ad terras dignatus est descendere de cælis, & Angelo nuntiante & Spiritu sancto cooperante, in vtero Virginis: qui nascendi quidem legem dissimilem, moriendi vero conditionem sponte mortalibus suscepit æqualem. Implevit ex se mundum, nec vacuavit cælum, & mirifice expleto ordine vivendi, post crucem & mortem supernis sedibus reddidit seipsum: vnde electis in vnum congregatis, emisit Spiritum sanctum, per quem in omnem terram exivit sonus eorumi. [Isa. 5] Dilatat ecclesiam, quam decantarat Isaias sub vineæ dilectæ palmitibus spinosis; [per Apostolos & Euangelistas,] & commendat eam piscatoribus, quos elegerat ex littoribus marinis. Pervolant Euangelistæ totum mundum: Mattheus [indicat] hominem Deum quem Spiritus sanctus pinxerat [intra viscera] virginalium membrorum: instat leonem producere Marcus Evangelista, non de cavea venatoria, sed de stabulari spelunca: portat Lucas vitulum, humeris Pontificalibus saginatum, ut pascatur de eo genus humanum: aquila ceteris altius evolat & usque ad pectus Dominicum suarum remigia pennarum Joannes declinat, quatenus de pectore Christi accipiat odoratum, & volatus suos pertendat ad cælum, volatu cantuque persultans, In principio erat verbum. Ab oriente & occidente hæ aquilæ pennas justitiæ producunt, [excitavit Martyres, Confessores, Virgines,] quibus sanctos Martyres, Confessores, Virgines & omnes electos, ad Deum vocare instituunt.

[3] Ossa itaque Martyrum, membra Confessorum, pudicitia Virginum, pennæ sunt aquilarum: quas cantus invitat Angelorum, volatusque Euangelistarum, vnde fiat lætitia credentium, & reditus ad Ierusalem supernorum. Qua invitatione plurimis volantibus de nido ad nidum, spontaneam scilicet expetentibus peregrinationem, qua regredi possent ad patriam cælorum usque ad vltimam mundi ætatem; ex membris Christi ubique terrarum præclare floruit religio ecclesiarum: floruit Europa, & latitudo Africæ: floruit Asia & nobilitas Syriæ; [& S. Macarium ex Syria misit:] quæ misit nobis habendum juvenem quemdam, nomine Macarium, primæ indolis, florem totius Armeniæ: qui calcatis secularibus pompis, maluit Deum sequi passibus mentis & corporis, quā commissum sibi retinere Præsulatum Antiochiæ. Cujus vitam scribendo aggredi, etsi dehortatur imperitial, plurimum tamen hortatur Domini Abbatis b Sigeri, qui impossibilia redigit ad possibilitatem, caritatis virtus imperiosa: [hujus Vitam scribit auctor jussu Sigeri Abbatis,] cui quidquam honestum negare nefas est & in honestas plurima. In ecclesiasticis siquidem rebus nequaquam gallinaceo pede vsus, quia instanter satagit reddere ecclesiæ fructus, Euge beatum, in fine est a Domino auditurus, & cum beato Macario, innuente Deo, partem suam positurus, cuius secundum rei veritatem omnimodis expetit enucleari vitam & actus. Absit ergo, absit error falsitatis, ubi cum fiducia caritatis, fructus præsumitur pietatis, & merces expectatur veritatis.

ANNOTATA.

a Deest hic Prologus apud Surium, aut ultro ab eo omissus, quia nihil singulare continet, aut ea de caussa in codice, quo is usus est, non continebatur.

b Sigerus Abbas curavit elevari Sacrum corpus B. Macarii anno 1067, & anno 1073 sua sponte ceßit a suo munere Abbatiali.

CAPUT I.
Ortus, educatio, studia, Episcopatus, virtutes, miracula.

a

[4] Gemma regalis, Armeniæ decus, quam non artifex manus, sed in suo locavit diademate omnium artifex Deus; Gloria parentum, [Illustri pro sapia exortus in Armenia,] sed longa spes amicorum, gloriosus puer Macarius, superbi lineam sanguinis duxit ex provinciæ primoribus. Atavorum ejus atavi, ab hominum usque memoria, omnes nobilissimi: nullus in eorum stirpe ignotus, nullus degener est facile repertus. Hujus post Deum creatorem Armenia extitit procreatrix, quæ liberalium semper virorum vberrima nutrix, nec non fidei & veritatis omniumque virtutum strenua cultrix, inter cetera insignitatis suæ bona, hujus quoque tanti boni modernis temporibus meruit fore prolatrix. Generosissimi genitores ejus Michaël & Maria: [parentibus Michaele & Maria:] quos etsi parentum nobilis commendabat prosapia, non minus generi eorum paullo post respondit præclaris moribus nati gloria.

[5] Natus est autem ea tempestate, qua senior Macarius magnæ sanctitatis Archipræsul in infulis agebat b Antiochiæ, stabilis columna regni & firmamentum totius Ecclesiæ. Quæ civitas Syrorum constituta metropolis, ceteris præstans vrbibus, [a Macario Episcopo de sacro fonte susceptus,] gloria insignium suorum & præstantia antiquæ nobilitatis, plurimum etiam capiebat augmentum ex auctoritate tanti Pontificis. Erat enim inter primos primus, inter religiosos religiosus, inter nobiles nobilis, utpote præfati Macarii consanguineus: qua affinitate oblatū sibi de fonte baptismatis suscipiens puerulum, tam ex debito propinquitatis quam ex gratia Christianæ filiationis, fecit sibi æquivocum, committens Deo ut quandoque faceret & vnivocum, Et quia grandævus erat fractusque jam senio, loco genitoris retinuit nutriendum & erudiendum ex toto; quatenus se ipsum jam deficientem, novus hic Macarius renovaret in Christo. Nec spes eum vana fefellit. Quantum spiritualis pater ejus desideravit, [instituitur in omni scientia] vas illud suum Dominus implevit spiritu sapientiæ, per quem quidquid audiebat boni studebat in gazophylacio cordis sui colligere. Nullum penitus erat in omni Græca vel Armenica eloquentia studiorum liberalium genus, quod aufugere posset vivacitatem ingenii ipsius: nec vero ullum aliunde surrepens fastidium ab hoc nobili otio avertere poterat ejus animum. Attestabatur munditiam cordis ejus jugis meditatio, ut illud quod Scriptura dicit, ex studiis suis intelligitur puer, si munda & recta sint opera ejus, scriptum crederetur de eo. [Prov. 20, 11] Matutinum crepusculum nullo pretio vendidit, nec se somno solicitanti ullo modo credidit.

[6] [& sanctis moribus:] Quibus studiis transcendens metas adolescentiæ, solito studiosius cœpit imitari beatum Macarium Antistitem, & supernis intendere, illecebras mundi declinare, cælestia appetere; & omne studium, quod prius expendebat in liberalibus studiis, in actibus religionis expendere: hocque incepto non mediocriter profecit, rumores vulgi pro nihilo duxit, seseq; totum ad Deo serviendum induxit. Lætabatur jam emeritus Pater Macarius de tam digna pueri filiatione, gloriabatur de tam liberali moralitale; & quia jam senio decedebat ex integro inducebat animum in ejus successione: Proficiebat quotidie apud Deum juvenis moribus & sapientia, [ut successor eligatur] senior autem paulatim deficiebat; grandævus & infirmus ætate jam decrepita. Cumque de vita desperaret, & ovibus sibi commissis imposterum provideret; ille autem de virtute in virtutem giganteis passibus iret, & quocumque pedem intendit semper in Domini voluntate proficeret; convocari jubet senior conventum Clericorum, dignitatem Procerum turbamque populorum.

[7] [commēdatur Clero & populo:] Quibus accitis seniliter ingreditur exordium hujusce allocutionis: Ecce fratres & filii, pulsatur janua pectoris hujus veterani: vocor ad reddendam rationem operis mei. Respicite honorandam patris vestri caniciem, attendite Pontificis vestri decrepitam senecturem, & si non potestis meis, consulite rebus vestris: Ordinate rempublicam & eligite successionis meæ personam. Ingredior viam universæ carnis, nec aliquantulam præ fama fiduciā habeo de operibus meis: lætius tamen recederem, si certus essem de ordinatione Antiochenæ Sedis. Quod si vobis non displicet juvenis iste Macarius, quem de fonte suscepi, nutrivi & erudivi, bene mihi placet: est enim liberalis & religiosus, ut mihi videtur, quātum de homine homini sentire licet. Non dignitatis vestræ partem præjudico, sed sententiam & voluntatem meam vobis edico; si tamen dignus est electionis vestræ judicio.

[8] Talibus senex instabat: & quia res divinitus fiebat, omnis Clerus, auctoritas Procerum, & cetera plebs certatim assentiebat. Rapitur verbum ex ore ejus: una omnium voluntas, non dissimilis sententia, eadē vox, ut intronizetur Macarius. Ita beatus senex, provisionis suæ rebus dispositis, instante sibi termino corporeæ dissolutionis, feliciter migravit ad patriam salvationis. Plebs autē tanto Pastore destituta, in ipsa confusione, [Creatur Episcopus.] nil anceps (ut prælatum est) nil varium molita, unicum in Macario, magnifice probato, sibi delegit solatium, secuta magnatum & totius Cleri solatium. Qui tanta electionis unitate in Antiochia promotus, moribus honestis in juvenili corpore permaturus, non est relatu facile in ipso sublimitatis fastu quam humilis apparuit & mansuetus. Omnibus enim omnia fieri in animum induxit, sicque cælestis Regis tabernacula cum spiritualibus nequitiis pugnaturus intravit. Dilexit ante omnia decorem domus Domini & locum habitationis gloriæ Dei. Erat ei comitate condita gravitas, [excellit genere omni virtutum:] in confluentia turbæ condecens hilaritas, & per omnia prædicabilis in operibus honestas. Prima & maxima ejus fuit intentio sanctæ Matri Ecclesiæ aut munimento fore aut ornamento. Sermo ejus sale erat conditus, quem tam dulciter hauriebat Antiochiæ populus, ut nil posset subintrare dulcius. Super cathedram Moysi quidem sedebat, sed illud Euangelicum, quæ dicunt facite, quæ autem faciunt facere nolite, de eo minime constabat; quia seipsum subditis speculum vivendi præbebat. Nihil existimabat magnum, quod erat caducum: nihil sibi fiebat subitum, sed totum ante prospectum.

[9] Prædicatio ejus inanis non erat, sed aut suadebat, aut monebat, aut consolabatur, aut præcipiebat. Jram non retinebat in corde, quia sciebat magnum & honestum vindictæ esse genus ignoscere. Et quia continens fuit, usque eo pervenit, [earum exemplar ceteris factus.] ut seipso contentus fuerit: nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natus est. Victus erat ex facili, quia non ad voluptatem, sed ad cibum satis tenuem accedebat sibi. Erat ipse vitiorum fugax &contemptor, aliorum vero neque curiosus scrutator neque accerbus reprehensor; sed sine exprobratione erroris, veniæ facilis dator. Severior erat judicio quam sermone; ultor clemens, detestator sævitiæ; ad iram tardus, ad misericordiam pronus, in adversis firmus, in prosperis humilis & cautus; occultator virtutum, sicut alii vitiorum; vanæ gloriæ contemptor, bonorum quibus præditus erat non acerbus exactor. Omnibus studebat prodesse, nulli nocere, sed etiam nocentes prohibere: non enim non nocere est justitia, sed alieni abstinentia. Inter lætissimos convivas lætior ipse, frequenter abstinuit: molles & delicatas vestes, in quibus nutritus & ad hominem usque perductus est, asperrimis camelorum pilis usus, declinavit? interque purpuratos ministros & milites auro nitidos, vilem tunicam se induit. Lectuli delicias vehementer aspernatus est: balneis, quibus nitor cutis conquiritur, vix aliquando lotus est. Sed impossibile est tanti viri gesta per quotidianos virtutum profectus evolvere, dignisque fastorum laudibus magna ejus merita congruenter attollere: quæ longe lateque, ut Christi bonus odor esse posset, studuit contrahere: excedit enim gestorum ejus magnificentia, quidquid vel ipse Tullius sibi promitteret in facundia. Testatur hoc clarissima ejus operatio, qua, scilicet ne diutius lucerna lateret sub modio, voluit eum gratia Dei taliter clarescere ex occulto.

[10] Erat consuetudo huic beato viro, & ex consuetudine necessitudo, mappulam semper habere secum, quando vacaret orationibus clanculo, qua extergeretur vix unquam cessans nimia compunctionis effusio. Hæc sola testis erat lacrymarum, [mappula abstergit lacrymas,] testis inter hominem & Deum hæc una furtivarum admittebatur orationum: tergebat quippe lacrymas oculorum, quibus tergebantur peccata populorum. Mappula hæc, sudariolum viri justi, sola intererat, quando vir justus conciliabat Deo mappam totius mundi: nec erat aliena virtutum, quæ tot & tantis semper suffusa lacrymis, testibus meritorum, fieri paulo post meruit mundatrix etiam macularum. Intererat siquidem ejus curiæ leprosus quidam, nomine Theodorus: tales enim familiares erant beato viro, quia maxima cura erat ei de talibus, qui ægritudini & inopiæ subjacebant ceteris amplius. Æstuanti igitur de egestate, diu cogitanti de sanitate, consiliatrix non defuit fides, quæ succurreret in necessitate. [illius attacta sanat leprosum:] Invenit tacita fides consilium; & quia non dubitavit, accepit solatium. Alterdenique ab illa forsitan [edoctus] muliere, quæ fimbriam Domini legitur tetigisse in Euangelio, nil tale audens petere a sancto Episcopo, tacitus ad ecclesiam, ubi vir Dei orare consueverat, accessit; & teste sola fide, ex sudario, tantæ compunctionis ministro, lepræ locum tetigit. [Matt. 14, 39] Non tulit immunditia mappulæ tactum; sed probatæ fidei perhibens testimonium, cessit, fugata meritis lacrymarum. Audet jam novus homo viro Dei astare; audet Deo & sibi gratias referre; fatetur se ausum accipere, quod non ausus fuerat petere.

[11] Talis est medicina, quæ procedit ex Deo. Non enim medicaminibus curat & ferro, sed virtutibus sanat & verbo. Fulgebat quasi quibusdam gemmis curia ejus, scilicet pauperibus Christi, cæcis, surdis, & claudis, vel qui variis languoribus erant oppressi: quos quotidie ad eleemosynam suam properantes, [alios sanat, dato cibo aut aqualotionis manuum,] dupliciter relevabat misericordia Justi. Cuicumq; enim manu sua porrigebat cibum vel potum, statim comitabatur salus; & quicumque poterat pertingere ad aquam, quæ fluebat de manibus lavantis, ex integro reddebatur sanus. Quanto autē his amplius abundabat & frequentius, tanto se indigniorem prebebat & humiliorem; in omnibus ita se habens, quasi horum omnino foret inscius. Sed tantorum crebrescente operum fama (quæ enim cælum & terram implet, quomodo posset in eo latere Dei gratia?) cœpit hac opinione jam jamque clarius insigniri Syria, ejusque tellus nativa gaudio illustrari Armenia. Inde auctori Deo gratiarum actio ab omnibus accedere, viro Dei laus & gloria accrescere, populique ad eum frequentia plus solito procedere. Quam omnimodis volens declinare (ne gratiam, quam per humilitatem promeruerat, per arrogantiam videretur amittere) animum induxit, ad meliora paulatim seipsum inclinare. [omnia sua dat pauperibus] Vilescit ei quidquid in mundo carnis est, omnis honor, omnis dignitas, & quidquid inter mortales augustius floret; aurum quoque & argentum, nisi ut pauperibus eroget. Non fulgent in domo ejus margaritæ splendentes, sed coruscant cæci videntes, claudi ambulantes, & satiati panibus indigentes. Non præcedunt scutati & sericati; sed pauperes ditati, & miseri satiati. Erogat eis omnia sua: heredes suorum eos constituit in præsenti vita, ut non perdat hereditatem in futura.

ANNOTATA.

a Plurima in hoc & sequenti capite videntur ab auctore nimium amplificata, & solum ex traditionibus seniorum hausta.

b De Sede Episcopali Antiochiæ supra egimus: quæ in priori Vita statuitur urbs Armeniæ.

CAPUT II.
Peregrinatio S. Macarii per Palæstinam. Verbera & vincula tolerata: conversio multorum.

[12] [Episcopatum commendat cuidam Eleutherio] Cumque sibi nihil superesset præter dignitatem Sedis Antiochiæ, etiam curam ejus commendavit cuidam Eleutherio Venerabilis memoriæ, retenta sibi tantummodo Episcopali benedictione: sicque omnibus terrenis exoneratus, & inter ceteros pauperes & ipse pauper Christi effectus, egreditur fines suæ cognationis, ut ingrediatur terram repromissionis, Reliquit omnia, ut imitetur Simonem Petrum; & cum Petro tollens crucem suam, sequatur & Christum. Non enim retinet genitorum affectus, non gloria nec sublimitas parentum, etsi amici divitum multi. Electus siquidem non insolita dispositione a Domino, electionis suæ fructum primo juventutis flore reddidit electori suo, ita ut ab Oriente in Occidentem floreret ejus electio. Sumptis quippe secum quatuor fidelibus viris, [assumit 4 socios:] invicem connectuntur unius ejusdemque nodo devotionis. Nomina eorum Joannes & Petrus, David quoque & Constantinus: qui Christo ab infantia & viro Dei militantes sub jugo religionis, cum eo pariter egrediuntur Ægyptum hujus miseræ servitutis, & tendunt ad patriam libertatis.

[13] Fuitque prima ejus & ipsa satis liberalis intentio, eum requirere locum, Hierusalem scilicet, unde universalis processit redemptio; omnimodis mentem armatus & ipse pro veritate mori, nisi prius deesset tortor quam assertor veri. Non enim formidabat in certamine, quia volebat de triumpho gaudere: [peregrinatur per Palæstinam,] non timebat temporalem pugnam, quia perpetuam volebat sortiri victoriam: spontaneum sibi imponebat exilium, quia de exilio repatriare volebat ad cælum. Vadit itaque via gaudiosa & luctuosa: pedibus quidam graditur, sed animo currit, cum pietate & misericordia: quia velox est cursus, quem tam dulcis incitat affectus: nullo otio voluntas ejus retardatur, quia volenti nil satis festinatur: festinat terram quondam præsentia Domini insignitam intrare, Capharnaum familiarem signorum Domini, & omnem pariter Galilæam cernere: Hermonium, & torrentem Endor, ubi superatus est Sysara, [loca sacra invisit:] superare: in oppido Naim, cujus in portis filius viduæ suscitatus est, apparere: desertum preterea, ubi de quinque & de septem panibus quinque & septem millia hominum saturata sunt, pertransire: in Cana, ubi aquæ in vinum versæ sunt, veram vitem degustare: videre Nazareth, juxta interpretationem nominis ejus, florem totius Galileæ: pergere Samariam, & Joannis Baptistæ, Heliseique & Abdiæ pariter cineres adorare: Amos Prophetam etiam, buccina pastorali in sua rupe clangentem, conspicere: inde ad pastorum caulas pergere, in speleo David orare, fluenta Joannis ex lavacro Domini puriora attendere; videre Lazarum, fasciis colligatum, de monumento exire; in monte Oliveti voto & animo sublevari, cum Domino ascendente; locum ligni sanctæ crucis deosculari & lambere; [excipitur a Patriarcha Hierosolymitano:] speluncam tandem Salvatoris intrare, sicque in sepulchro Domini tam diu desiderato peccata sua & peccata totius mundi deflere.

[14] a Prævenerat, autem nobilis ejus fama usque ad sanctum Patriarcham Joannem, talis etenim de sanctis fidei ejus thesauris fama processit, ut & Jerosolymitanos in longinquo positos penetraverit; & auditu gratiæ Dei, tamquam oleo lætitiæ, aures eorum impinguaverit: a quibus etiam satis officiose susceptus, & a sancto Patriarcha honorifice detentus, aliquādiu inibi est demoratus. Delectabat enim eum dormitorium Salvatoris & locus Calvariæ, ubi Dominus noster crucifixus, salutaris occubuit victima pro omnium redemptione, quatenus omnes, ex semine prævaricatoris Adam propagatos, secum donaret ad vitam feliciter resurgere. Delectabat eum cum Judæis de incredulitate eorum verba miscere, cum Saracenis conflictum habere; si quomodo aliquem eorum lucrari posset ab errore: inter quos assistens per aliquot dies intrepidus veritatis assertor; [disputat cum Saracenis:] eorumque resistens erroribus indefessus Euangelii propagator, paulatim vincebat eos, utpote invictus Domini præliator. Certabat justus cum injustis, doctus cum indoctis: & quia nullus eum poterat concutere mortis timor, per ejus instantiam facile patebat error.

[15] Erat pugna sibi satis contraria, pro lucro quoque valde sibi contrario commissa: iste enim eorum tantummodo quærit & desiderat salutem, illi autem suam & istius perditionem. Cui non valentes resistere verbis, insistunt verberibus; & suis ei persuadentes communicare erroribus, ad hoc eum inclinare multis laborant terroribus. Sed non cedit, dum ceditur: verbis instat, dum pœnis afficitur: sique interdum non devincit, [ab iis acriter verberatur:] sed vincitur; nullis ictibus cedit, nullo terrore justi patientia recedit. Nil fuit membrorum quod non captivaverit plaga aspergine vulnerum: ita, pro dolor! plagaverant membra, ut ossa remanerent carnibus pene desolata, salva scilicet, quia non poterat vulnerari, anima pretiosa. Redditur semper asperior ad pugnam, & donec ponat animam non deserit prædicationis curam. Rapitur deinde & segregatur a sodalibus suis; [carceri includitur:] aggregatur in medio iniquæ multitudinis: quibus nolens cedere, recluditur in ergastulo carceris: in modum crucis, cujus gloriam prædicabat, supinus super terram extenditur: clavis configitur, sed rejiciente terra clavos, etiam vinculis constringitur: inferunt ei novum sed crudele tormentum,[crudeliter torquetur:] lapidem scilicet nimio fervore candentem, super pectus nudatum, sperantes per hoc, ut credo, ustulare, quo eos revincebat, ejus liberale ingenium: sicque eo recluso cum diligenti custodia, discedit illa inutilis conspiratio, confidens tunc primum de victoria. Ille autem tenebris angustatus, a lumine prolongatus, carcerem æstimabat pro prætoriis, per quem se sperat lucrari paradisum jucunditatis: & quia sperando præsumpsit, carcerem mutavit, tenebras effugavit, nec frustratus martyrii palma, quam quesivit, de victoribus victis paulo post triumphavit.

[16] Apparet pulchrum & grande spectaculum, ut qui Dominicæ passionis locum venerat venerari, & trophæum ejusdem sanctæ Crucis experiretur & meritum. [ab Angelo confortatus,] Carcerales namque tenebras cælestis perlustrat illuminatio; in modum crucis jacentem divina erigit miseratio; & eductū de pœnis taliter alloquitur Angelica consolatio: Esto securus, Macari, assertor veritatis: nec te moveat subita solutio tuæ liberationis, quia taliter suos liberat respectus supernæ miserationis: pugnatores Christi talis sequitur victoria, nec deerit post pugnam felicitatis corona. Exi ergo, [educitur e carcere:] exi mecum: nec retrahas ab incepto pedem tuum, quia crastina die apud incredulos victoria erit tecum. Qui enim tui prius extiterunt maligni persecutores, cras fient veritatis pro te benigni exactores; & omnium quæ docueris vel jusseris, promptissimi executores. Talibus armis miles ad pugnam renovatus (ubi cælestis archiater cælestes repetivit sinus) hostibus se infert medium, reddita luce lætabundus, nil sibi dubius de victoria: omnem enim excluserat dubietatem sponsio Angelica, & laxata vincula. Hærent Judæi & mirantur Saraceni, seque & ipsum invicem aspiciunt stupefacti. Mirantur liberum, quem paulo ante dimiserant reclusum; solutum, quem reliquerant ligatum; illæsum, quem clavis confixum multis plagis reddiderant affectum. Conturbat animos eorū error plurimus, donec accitis sciscitatisque custodibus, narratur eis lux cælitus emissa, visitatio Angelica, curatio & solutio divina. Quibus compuncti tandem assentiunt veritati, venerantur verbi Dei mysterium, licet omnibus modis oppugnatum, nequaquam tamen expugnatum: [multos convertit ad fidem amplectendam:] amplectuntur ejus vestigia, interpellant eum duplici pro misericordia eorum quæ in eum commiserant venia, & fidei commendandæ gratia. Non invenitur difficilis ad dandum, quod si illi non petissent sibi fuerat ab eis petendum, scilicet ut quærerent indulgentiam errorum. Proponitur inter eos & Deum mediator, constituitur pro eis apud Dominum intercessor: sicque eorum cordibus commendans fidei verbum, insinuat eis eorum esse regnum cælorum, qui renascuntur per aquam & Spiritum sanctum. Suscipiunt fidem: currunt ad baptismi fontem: regenerantur in Christo quotquot prædestinati erant ab eo.

[17] Percurrit fama Justi regionem, pervolant alii ad doctrinam, perplures ad videndum doctorem; diversus erat concursus, non idem quippe concurrentium affectus, sed idem omnium oculis paulo post pervenit effectus. Offerentes ei equidem Eutychianum, nobilem quemdam Saracenum, [Saracenum mutum & surdum & arida manu laborantem sanat,] cui ab anno nativitatis nono, ut sui referebant, usque ad senectutem nimia invaletudo loquendi & audiendi tulerat officium: ex cujus recuperatione volebant sibi capere attestationis illius experimētū. Dextera quoque manus ejus deformi unguium & digitorum arefacta involutione, adeo ut sibimet ipsi plus oneri quā usui videretur adesse, inutilem cum ceteris malis efficiebat Paganum anima & corpore. Orant omnes instanter pro eo apud Justum, Justus pro se & pro omnibus illis instantius apud Deum, quatenus radicata in eorum cordibus fide, reddita salus Saraceno prædicationi suæ perhiberet testimonium. Oravit, & exoravit: Saracenus seipsum absolute loquentem audivit, [& baptizat:] aridæ manus integritatem recepit, & cum aliis plurimis sacro fonte baptismi perfusus Dominum laudavit, sicque etiam apud absentes curationis suæ lingua factus, cum gaudio recessit. Cujus curationis & conversionis gratia, pluribus ad fidem properantibus, causa fuit postmodum infirmitatem & incredulitatem evadendi, ejusdemque præfati magnificandi gloria. Quantus enim fuerat in subtilitate disputationum, in disputanda sinceritate Scripturarum, admirari quidem possumus, definire non possumus. Commendat hoc Judæorum, monitis ejus facta ad Deum reversio, Gentilum quoque plurima conversio; & in his qui crediderant multimoda virtutum operatio: quos ubi verbo veritatis fideliter informavit, & in susceptæ fidei perseverantia penitus fundavit, gratificis mandatorum Dei confirmatos sermonibus, Deo pastori summo commendavit singultinis orationibus.

[18] Deinde ut valefaceret, loca tam dignæ perlustrans memoriæ, passionis scilicet crucis & mortis, resurrectionis & ascensionis Domini, Joanni Patriarchæ cū ceteris fidelibus valedicit; sicque cum illo comitatu suo peregrinus & exul, Jerusalem supernam quærere demigravit. Patet ei amplitudo terrarum, sed non aliquis in eo placet locus ad permanendum. Nullam quærit patriam habere, nisi quam sibi placeat amplius non mutare. Lætantur itinera mundi, [discedit e Palæstina:] ubi transitus habetur tanti peregrini. Vadit ad dexteram & sinistram, nullam curat præterire regionem nisi Syriam & Armeniam: patriam enim & parentes fugiens, Christum imitando, [patriam non revisit:] Archipræsulatus etiam honorem ducit pro nihilo. Ille sibi tantummodo complacet locus, quem possit pertransire obscurus. Nec latebat clarissimos genitores ejus devota intentio, graviter dolentes se desolari tam clari pignoris privilegio, & viri tantæ sublimitatis privari patrocinio. Quapropter mittentes legatos observare transitus peregrinorum, indicant eis mandata precatoria & hortatoria ad Archiepiscopum. Subjungunt etiam in mandatis, si non possent eum seducere blandimentis, malle eum reduci cum injuria, quam non redderetur amicis. Sed contra Deum non est ratio vel consilium. Parens itaque illa legatoria expeditis obsidet itinera, sed absque prætereuntium periculo: [Parentum nuntiis occurrit:] erat enim obsidio pietatis, ideo non supplebat effectum impietatis. Cumque qui exspectabatur pervenisset cuneus, non insidiando, sed obsequendo cœpit comitari legatorum apparatus. Salutant se invicem, utpote ex notitia familiares: requiritur ab utrisque de se suorum convenientia: jamque progredientibus pariter in procinctu itineris, aperiunt legati causam itinerationis. Exponunt ei desideria amicorum & suspiria parentum: opponunt ei, non absque aliqua nota, super fuga ejus admirationem Armeniorum: deponunt ejus surdis auribus gloriam Antiochenæ Sedis, & benignos in se affectus Syrorum, atque multis modis componunt deceptionem ad reducendum.

[19] [reditum in patriam & ad Episcopatum suadentibus respondet:] At ille fundatus super firmam petram, ludibundis suspendebat eos responsis, regiam attentius gradiendo viam, qua procul dubio pervenitur ad vitam. Omnia, inquit, quæ meis suppetebant usibus, habenda reliqui amicis & parentibus: insuper totam dimisi eis Armeniam, nil mecum tuli præter baculum & peram. Syris quoque dimisi Antiochiam cum multis civibus, nec non Eleutherium Archipræsulem cum suis benedictionibus: quod si eis hoc parum videtur, si quid per Christum in hac peregrinatione acquisiero, Deo volente participabuntur.

[20] Hæc & his similia jocunde conferens, revelando salebras itinerandi, componebant quid responsi deberent referre legati. [vim inferentes] Illi autem videntes se ex mandatis nil proficere, sed sine aliqua dilatione virum Dei iter inceptum perficere; audacter fatentur sibi fore jussum, si sponte nollet redire, quatenus reducerent invitum: simulque tenentes eum cum injuria, trahebant & detrahebant potestate & exprobratione inordinata: erant enim numero plures, & ideo superiores viribus.

[21] Sed jam pene plagato, non insolita custodia supervenit Euangelicus ille Samaritanus: interceptum & indigne tractatum a latronibus, [& ideo divinitus punitos cæcitate & immobilitate brachiorū,] liberavit: & ne vacui redirent ad patriam, quid novi referrent legatis ordinavit: alios enim subita percussit cæcitate; aliorum, sicut extenderant super Episcopum, brachia suspendit in aëre; singulorum vero equos per diversa palantes, sparsim fecit diffugere. Erat ibi maxima confusio; & si adessent derisores, plurima derisio. Ita suis omnes intenti occupationibus, ab inceptis & illicitis redarguuntur intentionibus; nec libet eis parere ultra mandatis alterius: pœnitet eos prioris audaciæ: mirantur justitiam ejus, cui prius fuerant illatæ injuriæ: stant stupefacti, nec quidquam vident: extensa brachia quasi minentur, ictum deponere non valent: audiunt loquentes, & interpellare non audent. Sed quia præter hoc solum aberat eis omne refugium, ejus advoluti pedibus, ob recuperationem sui cum grandi ejulatu clamant ad Episcopum. Ille autem injuriæ jam immemor, pro eis apud Christum efficitur intercessor. [veniamque rogantes, sanat:] Orat & exauditur, quia pia est oratio qua pro inimicis oratur. Aptaverat cruciculam in baculi quem gestabat summitate, ut illud Euangelicum, qui non tollit crucem suam & sequitur me, non est me dignus, etiam juxta litteram, videretur implere. [Matt. 10, 38] Hæc semper comes erat itinerantis, comes vigilantis & dormientis, comes nihilominus quidlibet agentis: quam cum erexisset contra petentes misericordiam, laxantur brachia quæ extensa fuerant ad sui injuriam, exuunt oculi cæcitatis nebulam: quibus redditis officio, Recedite, ait, benignus Pater, filioli, continuo, ne quid detrimenti iterum vobis proveniat in remorando: interdicite meis luctum, quia acquirere mihi vado æternitatis gaudium: irrevocabiliter curro, nil me terrenum ab hoc revocabit proposito. At illi festinantes regredi, [& celerem reditum mandat,] faciunt jussi, quod libenter facerent & injussi: utpote quibus nihil est securum, non terra, non cælum, timentibus sibi omnia minitari ultionem & interitum: Digressi vero ab invicem repetunt illi Armeniam, isti plagam Occidentalem. Continuat magnificus Præsul cursum peregrinationis suæ, non præcedentibus viatoriis apparatibus cum humana potestate, sed comitantibus miraculis in divina virtute.

ANNOTATA.

a Patriarchas Hierosolymitanos, qui istis temporibus floruerunt ad principium Maii colligemus particulari Tractatu & reperiemus circa an. 1006 martyrio affectum Orestem, cui potuerit hic Ioannes succeßisse & paulo post an. 1012 successorem habuisse Theophilum.

CAPUT III.
Miracula inter peregrinandum, etiam per Germaniam a S. Macario patrata.

[22] Cum deambularet aliquando vallatus catervula discipulorum, obviam habuit peregrinorum turmulam Ierusalem petentium, quibus intererat quidam lumine captivatus oculorum: sequebatur ceteros sæpius offendendo pedibus, quia alienis incedebat oculis & passibus. Intererat ut pauper & mendicus, sed eorum sine dubio aderat peccatorum medicina & medicus. Denique certatim vicaria caritate præbentes ei ducatum, per vices & dies succedebant sibi ad istud officium. Quibus salutatis, [inter peregrinantes Hierosolymam, cæcum, ab aliis ductum,] vir Dei cum suis resalutatur, & paulo resistens pietatis respectu cæcum intuetur: quem fraterna alloquens caritate, quo jam tenderet sciscitatur. Ierosolymam, ait, Domine, cum his vellem pervenire, si Dominus dignaretur mihi permittere. At ille solita pietate ubertim lacrymis suffusus, & maxima cordis compunctione misericordiam Domini intra se deprecando profusus, cruciculam quam gestabat nebulosis orbibus admovit, & nimia exundatio lacrymarum ejus utrosque comites ad misericordiam commovit: fixit inibi paulisper pietas gradum, numquam absque effectu sui solita præterire torrentē lacrymarum. Ruunt lacrymæ ex oculis omnium sub silentio, non sine clamore tamen, quia major est cordis quam oris confessio. Tandem pius Archipræsul prorumpit in vocem, & divinam misero imprecatus consolationem, [oratione indicta,] Adsit tibi carissime, inquit, divina miseratio, quatenus claritatis suæ collyrio illuminetur cæcitatis tuæ visio. Vos quoque, fratres, invocate Dominum meum: non enim est neque vobis debet esse alienum, quia in nomine ejus congregati sumus, quin ipse sit in medio nostrum. Ubi vero adest verum lumen Christus, nemo potest remanere obscurus. Ejus ergo gratia illuminare dignetur & hunc cæcum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: fiat super eum illius piissima condescensio, qui ex caritate descendit de cælo, ut videret eum omnis caro. Vix Justus in terris perorabat, & Deus de cælis precibus justis annuebat. Excluduntur tenebræ cæcitatis, [illuminat:] redduntur Deo & S. Macario uberes gratiæ cum ingentibus lacrymis: sicque cæcus lumine redintegratus, comites præcessit passibus jam suis.

[23] Vir vero virtutum exinde progressus, hilaris deambulabat cum suis viatoribus, perveniensque ad locum quemdam sibi & suis valde inutilem, ariditate scilicet damnatum & aquæ (quæ ultima videtur in usibus hominum, sed prima est) omnimodis sterilem, quē in transitu suo irriguum perpetuo reddidit & fertilem. [in summa ariditate] Suis denique, ut se habet defectus humanitatis, laborantibus sitis angustia, maligna terræ natura deteriorem minabatur defectum præ aquæ inopia: tentabant fossas pluribus in locis, sed quod non aderat non poterat subvenire eis. Tandem non jurgantibus, ut quondam filii Israel in Moysen præclarum ductorem, sed clamantibus ut dulcissimis ad carissimum patrem, Nihil deest, ait, filioli, Deum timentibus: vobis quoque, de ejus misericordia præsumentibus, [aquam signo Crucis elicit e terra:] nec deerit aqua ad potandum, nec fons vitæ credentibus. Hæc dicens, signum sanctæ Crucis baculo suo pingebat in terra: vixque egerendo superficiem terræ super effluens emanabat aqua: quam cum applicuissent judicio labiorum, satis habilem invenerunt & salubrem ad potandum, futuris quoque necessarium, & beati viri memoriale in æternum: qua pro voto refecti; hilares incedebant & securi: delectabat enim eos tanti viri paternitas, nec erat eis onerosa captivitas, quam tanta comitabatur vbertas.

[24] Liberis itaque mentibus & lætis procedentes passibus, [in Bavaria integro anno manet:] Bavariam devenerunt, aliquibus peragratis regionibus: ubi commodum suis vsibus perquirentes hospitem, divina dispositione sortiti sunt Adalbertum quemdam, magnæ dignitatis virum & prædivitem, eo nimirum digniorem ceteris, quod tantum hospitio meruit suscipere Pontificem: a quo cum omnibus suis caritativa humanitate susceptus, per annum integrum nunquam minorata caritate est procuratus. Præparat ei condecens hospitium, semper ei præsto est ad obsequium, nec tædio afficitur euntium & redeuntium: ubicumque enim esset excursus atque decursus, illic fiebat familiaris recursus. Nec defuit ei hospitalitatis præmium, suscepti scilicet hospitis superabundans beneficium: uxor namque Adalberti, nomine a Ava perplurimum temporis gravissimo depressa languore, [vxorem hospitis moribundamaqua benedicta & signo Crucis sanat:] ita proximabat extremis, ut conclamata jaceret, nec linguam valebat in verba resolvere, nihilque in ea spectabatur nisi animæ exitus: qua etiam exspectatione diutius fatigabatur familia domus, amici quoque & propinqui ejus. Condoluit Macarius, & recurrit ad solitam precem, & modernam visitans Sunamitem, reddidit hospitalitatis plurimam vicissitudinem, pro impensa caritate integram sanitatem: aquam benedixit; cruciculam, sæpedictam & sæpius dicendam, intinxit; tres autem guttulas ori ejus cum signaculo Crucis instillavit; jam euntem, jam deficientem ad vitam revocavit. Vixque exacto vnius horæ spatio cœpit mulier convalescere: resedit, maritum vocavit, & allocuta est eum absolutissime: Vnde, inquit, Domine mi, hic homo venit ad nos, qui tantis tamq; præclaris meritis excedit nos. O nos, inquam, o felices, qui cum eo communes meruimus habere mansionis parietes, cui mores habemus tam dissimiles! Ipse est justus nos peccatores: ipse absque dubio cælestis, nos terrestres: cui quidquid sum debeo, quia ejus munere superstes exsisto. Perquiratur igitur in opibus nostris vnde muneretur largitor tam subitæ sanitatis. [dona oblata respuit:] Hæc & his similia in laude Iusti mulier dum prosequitur, surgit sana, & familia lætatur: laudes in Deum & plures gratiæ in Sanctum multiplicantur: offeruntur ei munera pro beneficio: sed quod gratis acceperat ut gratis redderet bene instructus ex Euangelio, nil accepit, absque hospitalitatis obsequio, monens ut ex his quæ sibi offerebantur pauperum fieret recreatio. [Matt. 10, 8] Augetur in eum deinceps veneratio totius familiæ: sed quia in omni domo vix aliquando deest qui possit decipi & decipere, non defuit deceptio inimici etiam in hac hospitalitate.

[25] Duo siquidem ex assistentibus prædicto Adelberto, fieri volentes Macariani, cæca cupidine efficiuntur Simoniani; volunt videri operatores virtutum, sed deficientibus meritis convertuntur ad furtum: agitantur stimulis nequitiæ, confundunt seipsos pessima confusione. Convenit vnus alterum, [lucri appetentes duo] & concepta cogitatione taliter instruit socium: Ecce, inquit, inopes & nudi sumus: si vero præberes mihi assensum, continuo divites essemus. Redigit nos paupertas ad quotidianam servitutem, sed ampla possessio condonaret nobis securam libertatem. Hospes enim iste noster, tam sanctus & mirificus in magnificentia operum, omnia quæ possidet, omnia quæ tangit, plena sunt virtutum; [& vestibus S. Macarii furto sublatis raticuraturos se morbos;] si ergo aliquid ex vestimentis ejus contiguum nobis foret, illudque raperemus; quis æstimare valet quantū inde quæstus possemus conquirere: nullus par foret nobis in medendo: omnis medicina nostra fieret absque labore & periculo: quisquis ex ista veste tangeretur, statim sanus & incolumis redderetur: omnis multitudo nobis cederet: cæcis visus, surdis auditus, claudis gressus accederet. O quam clari & noti, quam apud divites & pauperes essemus magnifici & mirifici! Nullus nobis ditior in provincia, nullus foret clarior in tota Bavaria. Miror, ait alter te tam diu fuisse obscurum, in quo tam clarum & salubre latebat consilium: certe si notus fuisses, diu est quod libertatem promeruisses. Nescio enim si Minerva loquitur tecum, sed mihi valde placet quod invenisti consilium: tantum superest ne moreris ad peragendum.

[26] [manutergiu alio substituto auferum:] Taliter sibi invicem consentanei verbis, repente fiunt summi; & prius volunt esse divites, quam fieri: rapiunt sibi manutergium, vsibus Missæ tanti Sacerdotis consecratum; ut sanctior præda sanctius contineret & meritum; loco eius simile quidem, sed non æquale, reponentes linteolum: optima fides, si avaritia non adesset comes. Patuit divinitus amico Dei res gesta: sed voluit eam omnino tegere, ut erat totius mansuetudinis superabundans gratia, ne ad debitam confusionem perduceret eos tam turpis commissi nota. Voluit suam eis opponere benignitatem, [quos acri febri vexatos] sed maior Dei voluntas gloriam sui & illius prætulit dignitatem, eorumque paulo post publicavit malignitatem: quos enim fraudulentia facti pares fecit in culpa, condigna responsio vindictæ æquales effecit in pœna. Nimio denique febrium ardore deprehensi, si potestas eis inesse potuisset & meritum medendi, nulli prius necesse habuissent succurrere quam sibi. Sed non tulit patientia Iusti cruciatus eorum: [S. Macarius sanat.] enimvero condolens eis usque ad suffusionem lacrymarum, hortabatur eos confiteri quidquid foret commissum. Illis autem persistentibus in negando, vindictam utique Domini sui plusquam iram Dei metuendo, cruciculam graviter laborantibus admovit, & jam a pene deficientibus ardores febrium dimovit. Tunc vero primum compuncti ad confessionem, ceterosque suis monentes exemplis, ne similem concupiscant virtutum operationem, gaudent se tantam accepisse veniam quantam promeruissent pœnam.

[27] [ex Bavaria discedit,] Dei autem servus, tantis clarificatus meritis in regno Bajoariorum, vbi maxime cœpit frequentari & extolli favoribus populorum; cedere maluit quam vendere simplicitatis oleum, & benedicens hospitibus suis cum hospita, eorum lacrymis & salutamine deducitur cum ingenti benevolentia & obsequio. Quibus ea insinuans quæ sunt institutionis, & omnino admonens ne uspiam exorbitarent a tramite æquitatis, valedicendo abscedebat cum suis. Extendebat animum ad exteras regiones nationum, & diversa perlustrans loca, diversitate locorum memoriam sui pluribus commendabat titulis sanctitatum. Ita passim passibus incedenssalutiferis, vbi proximare cœpit Maguntiæ mœnibus civitatis, [Moguntiam adit:] scandalum incurrit ex necessitate caritatis. Miser enim quidam, ex seditione vix fuga elapsus, animo turbatus, mente vagabundus, sanguine cruentatus, oculis furibundus, nusquam bene tutus (utpote homicidii reus) palloris albedine morti quam fugiebat simillimus, occurebat venienti exsanguis & anhelus. [reum homicidii] Illata siquidem cuidam nece, ut se habet humani furoris præcipitium, metu turbante fugam, fugiendo instabat evadere ultionis periculum. Insequebatur cum furore & impetu inimicorum turba, vnius peccatoris extinguere vitam quærentium sine aliqua dilationis causa.

[27] Nihil intereat inter occisores & occidendum, nisi metu mortis cursus fugientis velocior ad evadendum. [ad se confugientem protigit:] Sed vbi pervenit ad Macarium, velificante Dei gratia, tutissimum portum invenit. Ante pedes ejus, vltra non audens nec valens procedere, corruit: & ignorans quis esset, tamen eum sibi fore præsidio misericorditer imploravit: & instante necessitatis hora, effugium necis ab eo quæsivit. Subsequitur clamor cum furore subsequentium, etiam viro Dei, si defensionem pararet, [telis persequentium opponit Crucē:] mortem minitantium. Quibus obviam præcurrens Christi miles intrepidus, armis, quibus pugnare consueverat, fortiter armatus, inter tela & reum constitit interritus: opposuit furentibus inexpugnabile scutum, cruciculam scilicet, redemptionis suæ signaculum, in cunctis operibus suis familiare confugium. Subnectitur patria voce, necessaria tempori & rei, humilis petitio; ad Deum nihilominus sine voce familiaris & amica oratio. Si quis vero versus reum extendere voluisset arma vel manum aliquo modo, & equis & equitibus præfertur salutaris cruciculæ continua objectio. Erat ibi pium spectaculum videre, hostes armis, Iustum precibus & meritis pugnare; Deum autem cælitus justo resistentes potenter expugnare.

[28] Tandem divinitus inspirati, flectuntur ad misericordiam, exhibent Iusto debitam subjectionis reverentiam; [eosque mansuetos efficit] & si non verba, tamen intelligentes ejus intentionem, humiliter suscipiunt pacis petitionem: deponunt ferociam & furorem; reducunt oculos & animos ad mansuetudinem; relaxant brachia & arma, hactenus extensa ad perniciem; & ex equis prosilientes, ejus amplexatis pedibus, petunt veniam & accipiunt benedictionem. Fatentur se angelicam speciem in eo vidisse, cælestis gratiæ splendorem super eum plenius illuxisse, & ideo ad resistendum votis ejus nequaquam victores fuisse: quidquid modo imperaret super reo animo libenti se accipere. At reus jam liber & securus, utpote quem talis ad tuendum susceperat advocatus, [& conciliat cum reo,] ne quid sane in ejusmodi negotio imperfectum restaret, quod instigatoribus mali amplius scupulum pacis commoveret; non destitit vir Dei donec hostem hostibus usque ad osculum conciliaret, & daret eis cum benedictione abeundi licentiam.

[29] Ipse cum suis commilitonibus, præeunte Dei gratia, ingreditur civitatem Maguntiam: indeque egressus, post aliquot dies Sanctorum cultura nobilem pervenit b Coloniam: vbi benigne a quodam. Tirone inductus hospitio, [Venit Coloniam,] maxime venerationis & caritatis excipitur obsequio: nec defuit hospitalitatis beneficium, a beato scilicet viro gratificæ remunerationis præmium. Isdem quippe Tiro, honestate morum inter suos clarissimus, licet opulentia rerum intra concives foret præcipuus, nihil tamen sibi habere videbatur, quia carebat sanitate quæ potior est mortalium vsibus: [hospitem regio morbo liberat:] quid enim habet qui seipso caret? Laborabat diutius auriginis languore: quo vehementer depressus, cibi potusque appetitum interdum cœpit fastidire. Expenderat plurima in medicaminibus: sed frustra, quia solius Dei est salus. Pauper ergo sanitate, sed dives caritate, hospitem suum quotidie penes se fecit discumbere, & in eodem vase secum manducare & bibere: & quidquid alimoniæ accepit, ille prius quam acciperet consecravit. Nec incassum consecratio cessit: post aliquot enim dies cœpit paulatim pausare, de die in diem meliorari, & levius habere; apposita sibi non solum vorare, sed etiam devorare. Miratur & lætatur in corde suo: quia occulta erat medicatio, & publica curatio, quam nimirum procurabat benedictio: quod vbi liquido persensit, Deum in mirabilibus suis magnificavit, & peregrino gratias egit. Suis autem meritis ille nihil deputans, benignum hospitem hortatus talium largitorem Deum agnoscere, nec animum nec cursum retardabat vlterius concedere.

ANNOTATA.

a Mattheus Raderus lib. 2 Bavariæ sanctæ pag. 154 & sequentibus inseruit hanc historiam, cum illustri Raphaëlis Sadelerii tabula ærea, & mallet loco Avæ, scribi Evam.

b Gelenius ob hunc ad vrbem Coloniensem accessum & hospitem a gravißimo morbo liberatum, inscripsit S. Macarium Fastis Coloniensibus ad hunc 10 Aprilis.

CAPUT IV.
Peregrinatio per Belgium. Adventus Gandavum. Miracula.

[30] [Mechliniam adit:] Circuibat loca meritis insignita Sanctorum, & vbique præclara relinquens vestigia meritorum, Maglinam devenit post aliquas deambulationes terrarum: vbi quam glorioso divinæ operationis sit glorificatus miraculo, eadem nocte evidenter est experta quorundam satis necessaria liberatio. Exceptus siquidem affectiva veneratione fidelium, juxta a Ecclesiam B. Rumoldi Martyris commodum suscepit cum suis hospitium & benevolum obsequium. Ecce autem ante medium noctis, quando gravissimus sopor avidis imminet mortalium curis, ex eventu rei clamor maximæ tumultuationis exoritur: [incendium de nocte exortum,] vnde & ipse repentaliter, non sine injuria dormientis, somno excutitur. Ignis namque male sopiti conflagratio quorundam domos jam jamque pervaserat, & fumo in altum vaporante, hac illacque periculosum incendium sæviebat. Obvia quæque vorax flamma depascitur: nulli dignatur parcere quamdiu materia sufficiente pascitur. Cumque nullus valeret resistere labor humanus, sed resistentes longius abstraheret nimius incendii fervor; concurritur, ad B. Macarium, quatenus in tanto periculo hospitibus succurreret ejus fidei ardor. Nec distulit venire: sed ad domū, cui jam imminebat incendium, festinanter properans, solitæ fidei accensus calore, [signo Crucis sistit & exstinguit:] de tecto ipsius tabernaculi vnum manipulum extrahit; eumque sanctæ crucis signo consignans, loco suo deponit. Videntibus quis aderant cooperationem virtutis divinæ, idem manipulus quasi terminus est positus, quem incendium nec transire voluit nec comburere; sed quasi nimio venti flamine sese retorquens, incredibili festinatione lacessendo cœpit deficere. Qua de re clamor ad cælum tollitur, omnipotentia Christi laudatur, & Archipræsulis meritum prædicatur.

[31] [adit Malbodium:] Quia vero quamvis non ut decet, sed ut imperitia scriptoris valet, tanti viri describitur peregrinatio; qualiter peregrinatus sit apud Melbodiū, non est prætereundū silentio. Cœnobiū est & in ea conventus puellaris, vbi etiam corpore humata requiescit sancta Virgo b Aldegundis: ad quem locum cum peregrinando sæpe dictus Archipræsul pervenisset, [veneratur corpus S. Aldegundis:] atque ob vene rationem sanctæ Virginis ibidem quiescendi diversorium quæsisset; eum quidam bonæ voluntatis, nomine Durandus, sed corde humilis & mansuetus, cum suis hospitio competenter honoravit, & humanitatis obsequia pro posse ministravit: Vbi cum aliquamdiu demoraretur, [ob sanguinem ejus ex aperta vena acceptum] propter longam itineris fatigationem, placuit sibi quatenus sanguinis minutione recrearetur: quem præfatus hospes cum vasculo excipiens apud se reposuit; & meritum viri præponderans, vni ex servientibus sibi, ut summa solicitudine tuto loco ne effunderetur servaret, magnopere commendare curavit. [& in latrinam projectum,] Sed quia aliquando servorum natura nihil est deterius; servus idem, ut omnium nequissimus, tam invidia quam & diaboli instinctu deceptus, illum sacrum cruorem in latrinam projecit, seq; hoc nequiter commissum abscondere posse putavit. Sed scrutans corda & renes Deus vltionum, [lepra incussa famulo.] consumens nequitiam peccatoris, & dirigens justum, hunc ut quondam nequam Giesi, lepræ morbo percussit, & quamdiu supervixit hujus languoris miseria non caruit.

[32] Beatus autem Archipræsul, utpote vir tantæ dignitatis, sæpius corde & ore ruminandus, nequaquā adhuc desistens a peregrinationis suæ laboribus, hinc recedens Cameracensium vrbem pervenit: vbi etiam paucis diebus commoratus, quis; qualis vel quantus esset divinitus intonuit. Nam die quadam, vbi inferis lucem sol, superis tenebras reduxit, sanctæ Dei Genitricis c basilicam (ut sui moris erat) pernoctare, & Domino laudes ac preces offerre intravit; [Cameraci in æde Deiparæ pernoctare cupiens, excluditur:] sed hunc edituus templi interius reperiens, non absque iniuria eliminavit; atque post eum, felle commotus, obice & sera ostium munivit: quod ille, patienti ut erat animo, humillime pertulit, seque deforis ante fores ecclesiæ benigna animi devotione prostravit. Deus autem omnipotens, [ante januam divinitus apertam permanet.] cujus voluntas est potentia, cujus opus misericordia, volens ostendere cujus meriti foret ille exclusus, qui etiam videbatur tam abjectus & obscurus; ut Petro Apostolo per Angelum de carcere educto ferream aliquando aperuit portam, ita & huic amatori suo ante fores prostrato æquali pietate reseravit ejusdem ecclesiæ januam: quam tamen ea hora minime intravit: quia recolens illud Euangelicum, quid mereatur qui vnum de pusillis scandalizaverit, custodis animositatem non offendere, sed pietate fidei perfundere curavit. [Matth. 18, 6] Custos autem, ut ostium aperiret, horis rediens matutinalibus, ut apertum vidit & peregrinum pro foribus orationi prostratum invenit, non erat in eo spiritus: quidquid in virum Dei commisit, ipse timor procul dubio purgavit. Mane facto res omnibus innotuit, & fidelitas fidelium omnipotenti gratias egit, & hospes exclusus ex claro clarissimus haberi cœpit.

[33] Sed talibus non apponens animum, inde discessit: quem d Tornacus peregrinantem hospitio suscepit. Civitas est abundans opibus, [Tornaci] plena civibus, referta venalibus; populus quoque in ea levis & tumultuosus, & ideo nonnumquā perturbatur seditiosis motibus. Deduxit huc eum casus, sed Deus & Dominus universorum ibi etiam magnifice eum honoravit, per infigne miraculum. [seditionem civilem.] Paci quippe hominum inimicante diaboli invidia, seditio inter cives die quadam exoritur periculosa; & quia civilis, ideo gravissima: volant verba, cives concurrunt ad arma, ferientibus nihil interest nisi tela conserta. Intonat sævis plangoribus bellum, mulieribus pro maritis lugentibus, imbrem parturiens lacrymarum: stant vibratis dexteris cognatæ acies, licentiam scelerum flagitantes. O quam execrabilis pugna, vbi sine hostibus geruntur bella! O certamen, quo nihil insolentius, vbi victoriam nullus sequitur triumphus! Armantur cives in civibus, parentes in parentibus: & si perveniret ad effectum concurrentium affectus, vnus esset luctus & victis & victoribus. Plangit natura & pietas, quia ferro dividitur caritas: crescit in sceleribus rabies, & infirmari solent invalescentes cladibus vires: imminet exitium civitati, quia nec pietati parcitur, nec pudori: sævit in cognatis ferrum, & non habet crudelitas modum. Aderat eo die Tornaci Princeps patriæ senior e Balduinus, qui & ipse exiliens cum armatis militibus, [quam Balduinus Comos compescere nequibat,] monet suos celeriter procedere ad pugnam; non ut pugnent, sed ut placent tanti furoris insaniam. Sed in vanum cessit ejus labor expensus, quia non aliter valet refrænare conceptos civium motus, quam si vellet vento turbante compescere Oceani fluctus.

[34] Verum ecce post tam funestæ pugnæ naufragia, mirifica subsequitur supernæ pacis clementia. Erumpens siquidem & beatus hospes Macarius, cum suis militibus videlicet & armis, orationibus, crucicula & sodalibus peregrinis, [erecta Cruca sedat,] properansque festinanter usque ad locum certaminis, inter acies & tela constitit signifer pacis: vbi Spiritus sancti præcinctus armatura, oratione cum lacrymis ad Deum fusa, confidenter erigit pretiosum præfixæ Crucis itineris baculum, & non sine Dei præsentia furentibus imprecatur pacis subsidium. Cœpit statim Dei nutu languescere procellosa seditio: & satis ea die constitit, quia plus valuit hospitis admonitio quam Comitis comminatio: eo usque etenim illos omnes baculo virtutis & merito intercessionis ab illa pugna compescuit, ut nullus eorum contra se deinceps manus levare præsumpserit: [& perfectam pacem adjicit:] sed antequam ab invicem discederent, singulos singulis usque ad pacis osculum reconciliaverit. Ita precibus Iusti cælitus annuente principali clementia, omnis civitas tanto tumultu sine sanguine sopito, in confecta pace est exhilarata.

[35] Archipræsul vero, novitate gratiarum ubique opportunus, nusquam importunus, ubicumque incedebat, novis semper proficiens meritorum profectibus, provinciam pertransibat; nesciens quo iret, nisi ubi animo ejus intimabat Spiritus sanctus. Nec mirum tantis eum insigniri virtutibus signorum, cujus itineris continuus comes aderat Dominus virtutum: [terminum peregrinationis acquirit Gandavum;] ipse enim omnes actus componebat, ipse vitæ cursum disponebat, atque eum ad locum quiescendi feliciter deducebat: imponit tandem peregrinationi ejus modum; felicissimi cursus constituit terminum; tantis Iusti laboribus competens præordinat receptaculum. Nec immerito, quia omnis spes ejus erat sita in Deo, quo duce tamdiu vagabundus, numquam errabunbus, tandem divinæ aspirationis aura perflatus, in portum stationemque tutissimam, præeunte Dei gratia, est deductus; sicque post aliquot dies Gandavum ingreditur lætabundus. Cœnobium S. Petri, quod Blandinium dicitur, [adit Blandinium monasterium,] primum visitare curavit; sed visitantis virtus illic ignota fuit, quia lucerna lucens sub modio latuit. O cæca, o misera hominis conditio, vbi tamen nulla erroris est intentio! f Pertransit ad portum; pervenit ad S. Petri, quod Sanctus Confessor Bavo meritis illustrabat, [dein ad S. Bavonde:] cœnobium: vbi quia tempus miserendi advenerat evidens probat experimentum. O felix portus, felix civitas & populus! felices, quibus, licet ignorarent, tanta a Domino concessa est salus, super quos etiam radiavit tam præclarum sidus! Dies jucunda & memorabilis; dies digna numquam carere memoria jucunditatis.

[36] Agebat in sceptris Francorum Rex Robertus, in Marchia Flandriæ Comes Balduinus; in cœnobio S. Petri apud S. Bavonem videbatur agere vices Christi Abbas Eremboldus: [ab Eremboldo Abbate suscipitur:] a quo & Fratribus cœnobii satis benigne susceptus hospitio, inter hospitandum quoque caritatis fraternæ admodum delinitus obsequio, inter eos remanere paulatim inducitur animo. Claustrali interdum & fraternæ societati admittitur; hospes hospitibus vnicæ dilectionis vinculo connectitur; atque indies carior & familiarior redditur. Apparet judiciorum Dei abyssus multa, ut, quem tota cum parentibus non valuit retinere Armenia, non caput vel decus Syriæ Antiochia, in modico retineret Gandensis Ecclesia. Sed non mirum, quidquid a Deo fit novum, apud cujus dispositionem jam est præteritum, quidquid seculis futurum. Deduxit Gandensibus ab Armenia æternam salutem, Armeniensibus vero providit a Gandavo perpetuam servitutem. Exhibetur itaque hospitatio, communis Ecclesia, commune claustrum; sed singularis ad quiescendum cum suis cella, cum Fratribus autem refectio indiscreta.

[38] [ancte conversatus cum monachis:] Placet omnibus, nec vlli videtur onerosa ejus sancta conversatio: jnvitat omnes ad meliora ejus animi pia devotio: non solum Fratres, sed etiam provinciales confirmat quotidie ejus sacra benedictio. Impatiens siquidem quietis infructuosæ, frequentabat Ecclesias Gandensis provinciæ: celebrabat Missas, in singulis vacabat consuetæ devotionis orationibus: populos ubique Deo commendabat familiaribus votis, quibus etsi loqui non valebat, tamen pro eis loqui attentius, persistebat; parvi pendebat sibi soli se natum fuisse, si non etiam pluribus studeret prodesse. Omnis quoque collata sibi fidelium oblatio, absque vlla dilatione pauperum fiebat recreatio, utpote cum quo ab infantia talium creverat procuratio. [claret miraculis:] Aderat ab vndique populus sine defectu tanti viri frequentatorum, quia dulcis labor erat quem caritatis suggerebat amor; nec erant immunes a justitia, qui non solum passibus sed etiam devotione sequentes Iusti vestigia, a pluribus liberabantur incommodis, meritorum ejus experientia. Aqua etiam ex manibus se lavantis defluens, nequaquam erat virtutibus carens: ipse nihilominus manuum attactus infirmitate depressis efficax erat & saluberrimus; & quibus erat altior fidei devotio, ad promerendam suscipiebat salutem sola Episcopalis benedictio. Invitabatur plerumque a divitibus & plerisque ægrotis; apud quos confecto negotio invitationis, sine mora recurrebat ad cœnobium susceptæ mansionis. Revocabat enim eum expertæ caritatis affectus, qua sibi eum vnice devinxerant cœnobii Fratres, nec non illustris Pater Eremboldus: a quibus frequenter interpellatus, ut secum remaneret perpetuo, nequaquam animo induci potuit; idipsum disponente Dei judicio, quatenus luce clarius fieret, quia non eum illic fortuna deduxerat, sed superna dispensatio.

[39] [in patriam rediturus,] Petentibus itaque omnimodis contradixit, & surdus auditor effectus, repatriare attentius constituit: ea vero ceteris sodalibus minime sedit intentio; & ideo, ne aliqua inter eos oriretur contentio, cum maxima pietate tantæ societatis facta est disgregatio. Ipse, [impeditur in portu inflatione pedum:] Patris monasterii & Fratrum accepta licentia, super reditu ejus dolentium, uno tantum comite contentus, transmigravit viciniæ portum, statimque iter ejus præpeditur inflatione pedum. Infirmatur, lecto detinetur, in tantum, ut etiam de vita desperaretur. Pervenit res ad audientiam Blandiniensium, qui sera pœnitentia ducti, quod primo minime suscepissent talem virum, quatenus si nollet spontaneus, vel invitus sibi reduceretur, conveniunt precibus g Lambertum ea tempestate Castellanum. Quibus pariter euntibus visitare infirmum, pro temporis qualitate & ratione, [invitatur a Blandiniensibus & Bavonianis:] ex monasterio S. Bavonis conveniunt & priores sui hospites, nihil mutati ex pristina intentione. Quibus vtrimque circumsedentibus, vtrosque intuetur pietatis respectu exul ille beatus; & requisitus, si vellet, imo etiam per interpretem ab ipso Castellano exoratus, quatenus rediret ad Blandiniensium cœnobium; dulciter oculos reducens ad suos, non jam hospites sed Fratres, insinuat se referri ad sui Bavonis hospitium. Quibus auditis Castellanus, nullam vim audens inferre Dei viro, discessit suis frustratus conatibus. [refertur ad monasterium S. Bavonis.] Nec mittitur ad monasterium (quis enim amens post tergum tantum relinqueret thesaurum?) Mandatur referri ad hospitium: itur & cum quanto Fratrum nuper mœrore digrediebatur, cum tanta eorum exultatione revocatur. Invenit eos minime mutatos, in caritate fovetur, quanta possunt humanitate.

ANNOTATA.

a Est hæc ecclesia primaria & Sede Archiepiscopi jam honorata. Colitur S. Rumoldus, I Iulii.

b De S. Aldegunde & dicto cœnobio nobilium Canonissarum, & Malbodio oppido, egimus ad ejus Vitam 30 Ianuarii.

c Est hæc basilica, etiam Sede olim Episcopali, nunc Archiepiscopali exornata, & miraculis Deiparæ Virginis etiam olim celebris: quorum nonnulla refert Baldricus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 1, 2, & 3.

d Ioannes Cognatus Canonicus Ecclesiæ Cathedralis Tornacensis,tomo 3 Historiæ Tornacensis, hæc Tornaci a S. Macario gesta refert pag. 61.

e Balduinus IV Comes Flandriæ, de quo supra egimus.

f Hinc incipit prior Vita, ab oculato teste scripta. Singula hic enucleatius explicantur.

g Hic est celebris Lambertus, ex quo per viginti duas aut tres generationes deducitur nobilißima familia hodierna Gandensis, Villania dicta, ex qua descendunt Principes de Masmines, & Comites Isenghemii, aliique. Hanc familiam illustri tractatu illustravit Andreas du Chesne, excuso Parisiis 1631.

CAPVT V.
Sanitas eidem cælitus collata. Morbus, obitus, sepultura.

[40] Sed nihil sibi humanis proficientibus, exanimi quippe jacebat omnino simillimus, Sanctorum in eadem ecclesia corpore quiescentium meruit visitari consolationibus. Præ nimia enim corporis invalitudine, continua somni privatione aliquamdiu contritus; ecce cujusdam intempestæ noctis silentio, [Recreatur a S. Bavone in visione apparente] ex contritione, medius inter vigilantem & dormientem, quasi in extasi factus, videt Patronum ejusdem loci, Sanctum scilicet Bavonem, sibi assistere, & ut monasterium ingrederetur vigilantibus monitis imperare. At ille, ut sibi videbatur, surrexit, monasterium intravit, & ante sanctum altare dignissimas vtriusque sexus personas cum S. Bavone sedentes invenit: [cum S. Landoaldo & aliis,] inter quos etiam videbatur sibi se S. Landoaldum agnoscere, quem solum præ cæteris infulatum Missas celebrasse, seque ipsum cum ceteris post expletionem benedixisse; deinde vero S. Bavonem ex medio ceterorum surrexisse, & extensa manu amicabiliter se tenuisse, atque ut juxta altare S. Petri staret præcepisse. Vbi dum jussus staret, eosdem Sanctos sibi cum ceteris approximare videt, intantum fulgentes, ut eorum fulgorem humanitatis visus vix ferre valeret. Horum itaque presentia roboratur, & se salutem recuperasse certioratur. [& sanus efficitur:] Mane facto surgit sanus, ea quæ viderat exponit Fratribus, atque per judicium sanitatis eos reddidit certos visionis: sicque in eodem cœnobio quinque mensium curriculo demoratus, nihilominus patriam adire iterum est tentatus.

[41] Sed dum ipse deliberaret repatriare, Deus bonorum remunerator disponit eum coronare: evocat eum sibi electione meritorum: mutatur reditus pia vocatione de terra ad cælum; recipit non Armenia, sed patria redeuntem peregrinum: nec deest in digressu, [disponit reditum in patriam:] tam mirifice disposito, plurima commendatio fidelium. Audita siquidem ejus discessione, captata sibi devotione & otio ex temporis opportunitate, in sancta Parasceve Paschæ confluebat ad eum multitudo totius provinciæ. Invitabat eos dies indulgentiæ & remissionis, dies exultationis & liberationis, dies videlicet dierum, [maximo accursu hominum invisitur:] id est Dominicæ resurrectionis, in quam magni pendebant ab eo Paschalibus sacramentis communicare, tanti Pontificis benedictionibus interesse, non incerti de patrocinio, si se & sua discedenti potuissent commendare. Maxima populorum fides, nec eis inexperta Justi suffragia, apud quos tanti erat etiam absentis fiducia. Sed dum liberali intentione præstolantur discessurum, pia Dei dispositio æternaliter eumdem providet eis Patronum, & jam in ea quæ tunc eis incumbebat necessitate salubriter patrocinaturum.

[42] Letifera denique lues ea tempestate crudeliter sæviebat: inevitabili ruebat morbo catervatim Gandensis pagi permixta multitudo, adeo ut pene totius provinciæ videretur fieri misera desolatio. Vesicis siquidem subito excrescentibus in palatis hominum, nisi continuo inferretur, quo noxius humor efflueret, medicinale ferrum, nullus evadebat mortis periculum. Inaudita erat rabies immanissimæ pestis, insueta perturbatio humanæ sortis, [In sævissima pestilentia] inconsulta subitatio multifluæ mortis. Vincebat superstites frequentia morientium, vixque eos tumulare sufficiebat trepidus labor viventium, sine aliqua videlicet dilatione eadem in semetipsis sperantium. Misera eorum conditio, quos, modo incolumes & sanos, subito rapiebat tantæ pestis devoratio. Excluditur ab eis, præter Dei solius, omne refugium: tandemque in extremis pendentibus commune initur consilium, quia omnibus commune erat & periculum. Placet eis ad sibi expertam Dei misericordiam confugere, [corpora Sanctorum conferuntur:] suffragia Sanctorum in Gandensi portu quiescentium fideliter expetere, tantosque Patronos, ad gratiam Dei repropitiandam in hujusmodi anxietatibus assuetissimos, in locum unum conferre. Placet eis triduanum generaliter inire jejunium, hominibus & pecudibus eumdem luctum facere, [jejunium triduanum indicitur:] sicque antiquam Ninivem in miserum Gandavum renovare.

[43] Sed dum nova populi religio, ad iram Dei placandam, talia ordinando componit; ille supernus miserator, qui antequam invocetur invocaturis adest, salutem eorum disponit, atque unum eligit ex omni populo, qui pro omnibus tantæ pestis ultima fieret immolatio. Sanctus denique Macarius, quoties genibus flexis pulsaverit terram ut precibus penetraret cælum, quoties hoc pro terminatione populi singultibus & lacrymis summæ pietatis impugnaverit sacrarium, facile quidem est cogitatu, [S. Macarius peste correptus,] relatu vero difficillimum. Sed dum pro aliis intercedit, ipse pia Dei providentia etiam aliorum commune periculum incurrit; & tactus morbo tam crudelis pestilentiæ, in primis amisit ille Dei magnificus laudator officium linguæ: pro qua statim a Christo recipiens spiritum prophetiæ, nutibus & signis, quibus poterat; præter se & alios duos, eo morbo prædixit neminem deinceps interire: [prædicit se solum cum 2 aliis moriturum:] effectus autem veritatis probavit postea assertionem prolationis. Deinde usu loquendi recepto divinitus, accersito Patre monasterii, Domino videlicet Eremboldo, cum reliquis Fratribus, comam peregrinationis & barbam nationis sibi tonderi exorat quantocius. Testamentum, pauper, peregrinus & hospes, non fecit (neque enim quid cuiquam daret habebat) sed soli matri suæ, magnum quidem munus, sed æterni doloris memoriam, dimisit, partem scilicet barbæ suæ, quam ei in Armeniam remisit. Hæc ei miseranda reliquit signa, [barbæ parte matri petit mitti:] perpetuæ pietatis monumenta, ne suspensam diutius torqueret longa filii nunquam redituri exspectatio, & in loco ejus vel hæc sola sibi superesset, licet modica, consolatio. O moderatio naturæ! quanta fuit pietatis dulcedo, dum talia videret in materna dilectione.

[44] Inde cum fratribus ingressus cryptam, titulo sanctæ Dei Genitricis Mariæ venerabilem, [sepulturam eligit ante altare S. Pauli.] ante altare S. Pauli designabat sibi baculo locum sepulturæ, post tantos orbis circuitiones destinatum sibi a Deo, non absque gratia felicis memoriæ. Jamque instabat a feria sexta, dies tertius jejuniorum; inter ceteras ætates denegatur etiam parvulis & vitulis lac maternum; omnibus modis, quibus humana potest cura, vis infertur regno cælorum. Efferuntur corpora Sanctorum ab utroque cœnobio, statimque locum tanto conventui præstitum tanta plebis circumvallat multitudo, quantam in unum conglobari non alicujus damni sed ipsa miserrima mortis cogebat necessitudo. [tertia jejunis die supplicatio publica peragitur:] Aderat diversa ætas & sexus, gemebundæ mulieres cum pueris & lactentibus, quarum viscera crudeliter torquebat maternalis affectus. Pusioli siquidem maternis cervicibus impendentes, tenellis quoque digitis manus matrum & quidquid arripiebant infantiliter constringentes, & miseris vagitibus consueta lactis nutrimenta dulciter exigentes, torquentur esurie, non sua, sed genitorum peccata innocenter deplorantes. Nec solum ille locus tantæ frequentationis redditur tumultuosus; sed omnis regio, omnis vicinia, & ipse plurimum Gandensis portus: ubique gemitus & lacrymarum inundatio, quatenus super omnes fieret generalis superna miseratio. Tollitur ad cælum plurimus clamor, & diversus virorum & mulierum plangor luctuosus; suspiria senum & puerorum vociferatus; lactentium lacrymæ & miserabilis vagitus, pecudum quoque & jumentorum ante vacua præsepia ligatorum intolerabiles mugitus.

[45] Nec incassum tantus labor cessit: benignus quippe Creator omnium, miscens severitati lenitatem, iram suam transferens in benignitatem; castigando amans, amando consolans; judex in flagellis, pater in blandimentis; ubique fidelis, numquam crudelis; de cælo super tantam multitudinem misericorditer respexit, & tantæ cladis molestiam in solo B. Macario penitus extinxit. Relocantur sedibus suis Sanctorum corpora: deploratis aliquamdiu peccatis suis redit unusquisque ad propria. Archipræsul vero cum suis hospitibus regressus ad monasterium, atque hora refectionis, [S. Macarius regressus,] virtute qua poterat, ingressus refectorium, cum nihil Fratres videret sumere præter modicum panem & aquæ paululum, plena qua plurimum abundabat caritate, eos omnes obsecrando & jubendo impetravit mutare jejunium: quibus & ipse considens hilarem sese omnibus exhibuit; ex sibi appositis, caritate plusquam necessitate, [cupit monachos in refectorio bene haberi,] aliquantulum sumpsit, sicque eis ultimum valefaciens, Episcopaliter Benedixit; & pene morbo deficiens, vix ad hospitii cellam recessit. Deputatur ei pervigil custodia Fratrum, [& valedicit:] quatenus ceteris in dormitorio quiescentibus beatæ illius animæ nuntiarent exitum. Ipse vero jam instante migrandi hora, in lecto resedit; [instante morte se ipse Deo & Sanctis commendat:] expansisque manibus & erectis in cælum luminibus, sese Domino Deo suo, utpote mox iturum, nimia suffusione lacrymarum attentius commendavit; suffragia Sanctorum & tutelam Angelorum multimodis precibus ad deducendum invitavit; sicque tremendam dissolutionis suæ horam, animo intento ad Creatoris sui imperium, expectavit.

[45] Tantus autem circa se vigilantes invasit horror, ex presentia, ut creditur, Beatorum Spirituum, ut, sicut etiam in Dialogo Gregorii Papæ legitur de S. Paulino Nolanæ civitatis Episcopo, omnes absque mora petissent fugæ præsidium, nisi eorum animos retreasset Fratrum conventus ad exequias surgentium: [& inter orationes monachorum moritur:] quibus congregatis, caput terræ reclinavit, & inter psallentes & orantes feliciter spiritum exhalavit. Quod in illo mori non potuit redditum est Creatori. Nec refellitur veridica ejus prophetia, ipse quippe solus omnium ultima pestilentis morbi occubuit victima. Corpus autem digna compositione feretro superpositum, pium erat visu, quanta ferebatur ad ecclesiam contentione portantium: vix enim tot erant passus, quot fiebant incursus sanctissimo oneri succedentium: nec modico videbatur læsus damno animæ, [ad sepulturæ locum defertur maximo concursis hominum:] quemcumque maxima populi constipatio minime permittebat loculum corporis sustinere. Quapropter unusquisque seipsum certatim ingerebat, quascumque feretri vel extremas partes contingere laborabat; & cui hæc facultas effectu minime cedebat, saltem ipsas portantium vestes attingere contendebat. Talis erat populi devotio: pia enim erat contentio, quia piissima erat intentio. Delatus autem juxta cryptam, ubi ipse vivus designaverat sepulturam dissolutionis, honoratur muneribus & irrigatur lacrymis: vixque locus ipse capax erat multifluæ incursionis. Non enim majorem exhibuisset Armenia luctum propinquo, quam Flandria exhibebat peregrino: neque vero plures ab illis elicuisset lacrymas defectus propinquitatis, quam ab his eliciebat affectus pietatis. Pia siquidem plebis impatientia, non sustinens animi sui desiderium, nequidquam votis suis acquiescebat esse satisfactum, donec denudata etiam veneranda defuncti facie, totius feretri velamen avelleretur & operimentum.

[46] Tunc vero primum datur libertas osculis manuum & pedum, [& post datū spatium accurentibus & munera offerentibus,] datur libertas rigationibus lacrymarum, datur libertas familiaribus votis irruentium, datur libertas munificis effusionibus oblationum. Certabant offerendo hinc viri, inde mulieres; isti argenteos, illæ annulos & inaures, monilia quæque & murenulas pectori suo direptas super defuncti corpus ingerentes. Quo viso quisque devotionem liberalius affectabat, eo effusius defunctum exulem munerabat: [sepelitur:] sicque Fratribus sepulturæ commendantibus tantæ pretiositatis thesaurum, dici non potest quibus illa pia multitudo fletibus deduxerit tempus exequiarum, quantaque cum miseratione effusos cordis sui dolores expresserit ante Dei amicum, quousque expleta tumulatione, unusquisque redibat ad sua, cum gaudio & fiducia ferens secum tanti viri patrocinium. Obiit autem S. Macarius quarto Idus Aprilis anno Dominicæ Incarnationis millesimo duodecimo, [mortuus IV Aprilis 1012] Henrico Romanis, Francis principante Roberto, nobis autem in perpetuum regnante Domino nostro Jesu Christo. Hospitalitatis locum satis apparet quantum dilexerit, ubi usque hodie perspicue monstratur, qualis fuerit, qualis vixerit, qualis obierit. Frequentat Flandria sepulturæ locum; requirit requiescentem in terris, sed in cælis regnantem Patronum: ubi quam clarus emicet dicent pauca miracula multorum, ob inopiam scilicet recte dividentium.

ANNOTATA.

a De iis, quæ hoc numero referuntur, nulla in priori Vita mentio: & quia mortuus est seria quinta, quæ hic de feria sexta habentur, forsan ante Pascha contigerunt, & tunc potuit supplicationi necdum peste correptus interesse.

CAPUT VI.
Miracula post obitum S. Macarii ad ejus potissimum sepulcrum patrata.

[47] aBenedictus Dominus, qui facit mirabilia solus. Testis est provincia Flandrensis, [Sanantur mulier paralytica,] testis sepultura B. Macarii Confessoris, testis quoque mulier quædam nomine Fredegardis, quæ apud Justi tumulum prima materies mirificæ operationis, prima etiam narrationi præbet exordium suæ liberationis. Hæc apud villam quæ dicitur Monta infirmabatur, tanta dissolutione membrorum destituta, ut inutilis vitæ omnimodis comprobaretur. Atterebat miseram doloris continuatio, nulla undecumque proveniebat meliorationis relevatio. Condoluit tandem Macarius, novus ille Patronus, factus est ægrotantis visitator nocturnus, nec defuit visitatoris monitoria consolatio, cujus piæ nimirum visitationi vicina fuit mulieris liberatio. Monet eam sepulcrum suum adire, salutem ibi recuperaturam sine dubitatione. Et illa de visione non incerta, ex sponsione Patroni spe salutis procul dubio jam concepta, non tantum expectato quantum desiderato diluculo, surrexit, plus voto quam motu festina: sicque testudineo gradu tendebat ad tumulum Sancti baculis suffulta. Ubi postquam aliquamdiu lacrymis suffusa peroravit, surgens sana baculos projecit; quos super tumulum pro mercede sanitatis relinquens, læta recessit.

[48] Altera quoque mulier Gandavi erat, in vicinia nota & in infirmitate miseranda, [alia digitis contracta,] cui mortem vita præstantiorem contracta manus faciebat: ita enim deformis usibus suis videbatur caruisse, ut ungues digitorum, palmæ volam apparerent perforasse, & ex altera parte nihilo minus more avium excrevisse. Quæ similiter pervolans ad medicinalem tumulum, supplices effundendo preces, talibus familiarem fidei pietate Patronum pulsabat, quatenus & ipsa ejus mereretur experiri patrocinium. Cumque regno cælorum vim faceret fortissima fide, qua vim facientes diripiunt illud; ex insperato cœperunt se nervi digitorum extendere, & extractis unguibus tota manus ad officium suum redire: sicque mulier, pluribus nota per manus contractionem, omnibus notissima redditur per sancti Confessoris liberationem.

[49] [puella cæca] Kalendæ erant Octobris, celebris utique dies ex festivitate S. Bavonis: confluebant multi plus solito ex diversis regionibus Gandavum, alii oratum, alii mercatum, plerique curiositate nundinarum, quæ avarioribus lucris inhiantem ab undique contrahebant populum. Affuit inter multos longe alia intentione puella quædam, Oda nomine, per novem quippe annos tenebris sepulta, oculorum captivato lumine, spe salutis recuperandæ, ad memoriam S. Macarii pervolavit, matris pro filia dolentis adjuta ductamine. Ibi toto corpore prostrato diutius jacuit, non tantum orando, quantum orationem Sancti pro se apud misericordem Christum expectando. Cumque Missa principalis celebraretur, Princeps patriæ Marchio Balduinus, cum optimatibus suis, apud memoriam Sancti oraturus, cryptam ingreditur, prosternitur terris, ante exulis tumulum curvantur genua Marchionis, circumvallantibus se Magnatibus suis: accusat reatus familiaris conscientia, effunditur desuper cælestis gratia; & quantus esset cælis, quem venerabantur in terris, statim declaravit meritorum ejus experientia. Puella siquidem exaudita in petitione, ut Comes surrexit ab oratione, surrexit & ipsa oculorum restituto lumine: intuetur intuentes: de miseria sui & misericordia Sancti, plus ostendendo quam prædicando, instruit Marchisum & ejus Optimates: ad admirationem virtutis convertit quotquot erant præsentes. Cessat, orat, & succedit laudatio, cui præclarum præbebat argumentum Principis & Optimatum ejus attestatio. Plena erat crypta populorum, & personabat vocibus gaudiorum, Deo laudes hinc inde canentium. Princeps quoque eo præsentialiter compunctus miraculo, sepulcrum Justi Principalibus honoravit donis, duobus scilicet candelabris proceræ dignitatis, fusilibus ex argento. Puella autem pleniter restituta luminibus, binis pro uno præclaris reducta ductoribus, salutis suæ signo, laudem Dei & gloriam Sancti fert secum & infert etiam absentibus.

[51] Gandensis item quædam extitit matrona, nomine Wistedis, [matrona tumorem in oculo nodosum patiens,] celebris fama & genere nobilis, dives in seculo nec ex toto pauper in divinis: sed quia numquam humanis deest quæcumque tentatio, & prosperioribus sæpe succedit adversorum confusio, accidit etiam huic quædam infirmitatis periculosa incursio. Deformis siquidem tumor ex ejus oculis obsidet alterum, in cujus medio excrescens nodus ad mensuram fabæ, sidereum mulieris obtenebrans speculum, speciositatis minabatur & oculi periculum. Obstringit animum ejus non tantum dolor, quantum pia deformitatis verecundia: anxiatur anima periclitantis in tanta pietatis ruina: sed non deest ei de misericordia Dei multum præsumens fiducia. Cumque eam tristitiæ tenebris sic oppressam nox quædam invenisset; &, ut mœstitia oppressis solet evenire, inter tantam afflictionem paululum obdormisset; affuit illi statim ille solitus & pius miserorum visitator, beatus scilicet Macarius, omnium mœrentium consolator. Consolatur dolentem, erigit ad spem salutis dormientem, & non absque sanitatis efficacia confirmat recuperationis sponsionem. Evigilans denique mulier cum ipso tam præclaræ visitationis gaudio, nequaquam frustrata eo quo dormiens relevabatur tanti Visitatoris promisso; statim ut manum, sicut ex dolore consueverat, oculo applicuit; omninoque curatum sentiens, nodum, qui in eo excreverat, quasi fabam super pectus suum jacentem invenit. Quantum ejus tristitiæ tunc successerit gaudium, satis approbat omnis qui aliquod expertus est unquam infortunium. Mane facto sana & læta surrexit, præcurrens fama vicinas & cognatas mulieres, plurimum sibi condolentes, in gaudium mutavit: quibus ad se convolantibus visitationem Sancti prædicavit, & illud ostendens quod sibi ex oculo ceciderat, comitantibus multis ad sepulcrum pervenit, ubi Deo gratias agens munera & vota exolvit.

[52] [vir obstructione desperata laborās,] Vir quoque quidam Ostburgensis extitit, nomine Manninus, qui miserrima corporis calamitate ultra hominis tolerantiam damnatus, ad eamdem beati viri memoriam a quibusdam necessariis est deductus. Torquebant miserum pessima quædam secreta interiorum, invisus urebat ignis interiora secessuum & genitalium; quandoquidem, meatura secessus denegata, extales coquebat meatus quidquid immissum erat nec remissum. Exigebat materiam vivendi usus naturæ, sed necessaria emissio seclusa intentabat periculum vitæ. Cumque inibi per aliquot dies demorando sepulcrum Justi frequentaret, & precibus insistendo miserabili ejulatu aures amici Dei pulsaret; tandem superna miseratione meruit consolationem, beati scilicet Macarii intercessione plenissimam liberationem: sicque saluti redintegratus, & ipse quoque beati Confessoris meritorum præco apud absentes factus, post tantam corporis dissolutionem, per amicum Dei redivivam, ad propria rediit sanus & lætus.

[53] Nec in eo tantum loco ejus felicis memoriæ, sed etiam in remotioribus persæpe ostensa sunt ipsius meritis quædam digna relatione. [Sistitur mortalitas animalium:] Apud maritimos denique quidam Gunduwachar, amplissima dilatatus possessione, etiam armentorum gregibus & pecudum innumera ditabatur ampliatione: inerat vero facultas possessionis amplior fama, si ei paulisper non opposuisset dorsum fortuna felicitatis noverca. Pestilentia siquidem, possessoribus inimica, fortunatam divitis ingressa domum, vacuato bostare, paupertatis inferebat detestabile infortunium. Pestifer morbus solito more desævit, intra domum & extra gregatim greges prosternit: quæ res possessoris animum, ex futura paupertate, nimis solicitum reddit: quod si fortunæ licuisset, in tantum de eo jocata fuisset, ut præter luctum nihil viro reliquisset. Sed cito amplectitur salubre consilium, nec adhuc jejunus fama meritorum S. Macarii ad ejus intercessionem facit confugium: spondet candelam, & subvertit fortunæ propositum. Ex cujus ore & corde statim ut processit votiva promissio, absque damno vel unius pecudis deinceps illa cessavit pessima exterminatio; fitque, non pro candela vix unius nummi, sed per miserationem Sancti tantæ facultatis redemptio. Itaque pater-familias, ab instanti damno misericorditer liberatus, & de miseratione liberatoris sui tam evidenter sibi experta deinceps jam securus, didicit amplius fortunam non timere, quamdiu candelam vel unius oboli voluisset Sancto spondere.

[54] Nec illud prætereundum silentio, Adalardus Tornacensis quantum ejus misericordiam sit expertus in judicio. Hic, ut possessoribus moris est, commodorum quæstuum causa, [innocens incarcerem compactus] celebritate S. Bavonis instante, navim suam lanis oneravit, & cum ceteris mercatoribus ad idem forum undecumque mercimonia congerentibus Gandavum pervolavit. Ubi cum venale suum exposuisset, & inter ceteros mercatores mercatoriam artem exerceret, facta est ejus apud Quæstores, incertum accusatio, an incusatio: unde [quia istius] licet falsæ, criminationis nulla potuit fieri excusatio, rapitur in publicum: agitur super eum forense judicium; & ut credi potest, maluisset tunc Tornaci esse quam apud Gandavum. Sententiam accipit judicialiter, censura judicis compellitur in carcerem, pedibus nervo, & brachiis post tergum retortis judiciariam sensit indignationem. Quos dum cruciatus vix ferre valeret, etiam inter tormenta affuit fides, ut gloriosi Confessoris opem imploraret. Deinde metu prius fugato, mente paululum ad se revocatus, & a fuga dudum animo retracto paulatim recreatus, candelam spondet solutionis præmium; de meritis Sancti non incertus. [a Sancto apparente solvitur,] Ad cujus invocationem solutis, non dum vinculis, sed doloribus; erectis, quorum adhuc libertate, sed in tenebris, utebatur, in altum luminibus; gloriosum Dei amicum cum fletibus orando invocabat, atque famam miserationum ejus ad memoriam sui dulciter revocabat.

[55] Ecce autem inter lacrymas, quas merito exprimebat ille pœnalis locus, superno fulgore tenebrosus carcer redditur illuminatus: atque cum ipso lumine nexibus laxatis, assistens reo Confessor invocatus, multiplicibus curis exonerato imperat, ut de reliquo sit securus: sicque vinculis solutus & curis, sopori indulgebat reliquum noctis. Custos autem carceris, nimio obsessus stupore, vix eum ausus intueri quem susceperat custodire, lumen immissum mirabatur rimabunda curiositate. Mane facto res pluribus innotuit, mirantibus quomodo solutus esset. Custos non bene credulus, putans eum negligentia sua solutum, vincula duplicavit, claustra multipliciter munivit: sed Dominus virtutum gloriam Confessoris sui iterata liberatione multiplicavit. [iterumque vinculis liber dimittitur:] Etenim sequenti nocte, pœnarum asperitate compulsus, ad eumdem liberatorem suum vocibus & fletibus suppliciter clamare cœpit. Nec absque lumine Sanctus iterum Macarius adfuit, claustra reseravit, se invocantem ab omnibus vinculis & pœnis absolvit. Reddita luce, excitante fama populos, ab undique concurritur: reus, per interventum Sancti libertate potitus, de carcere educitur: cum eo pariter ad sepulcrum Confessoris itur: Deus in commune laudatur. Prostratus terræ gratias egit, candelam quam spoponderat dedit, & bene instructus narrare Tornacensibus quanti in Gandavo lana venderetur, nisi ei succurrisset S. Macarius, cum gaudio discessit.

[56] Adolescens quidam nomine Adalardus, miseria diffamante pluribus quam sibi expediret locis fama jam notus, [paralyticus gressu & mente carēs] ita paralysis dissolutione omnibus membris erat debilitatus, ut brachiis reptans, reliquum post se corpus trahendo, magis videretur anguis serpens, quam homo bipes, gressibus humanis non incedens. Fœda quoque quædam omnibus membris inerat trepidatio, in tantum ut siquid ei eleemosynæ daretur, nulla ei succurrere posset manuum susceptio; sed inutiliter vivens, viventium fiebat miserabilis expectatio: quodque omnibus his erat deterius, tanta stoliditate captivabatur mente & animo interius, ut ea infirmitate nihil esset deterius. Reliquerat in eo omnipotens Artifex quidquid erat imperfectum, quatenus in eo speculum omnipotentiæ suæ perspiceret genus humanum; & ex ejus tandem miseria oculis omnium satiatis, per ejus recuperationem appareret fidelibus, quantum valeret ille beatus exul precibus apud liberatorem Christum. Miseris siquidem volutaminibus pavimentum templi circumplexus, [corporis & animi sanitate donatur.] & luctuosa membrorum conditione multipliciter serpendo circumflexus, tandem miserabili sinuamine sepulcro tanti intercessoris allabitur reptabundus. Ubi nescio quid immurmurans solita stoliditate (neque enim Deum vel Sanctum in auxilium sui noverat invocare) melius exauditur quam ipse nosset obsecrare: exauditur non oratio, sed necessitas; non intentio, sed deformitas. Erigitur illud informe templum, & puerili conamine gressibus nutans, absque firma stabilitate membrorum, pedetentim tamen cœpit ambulare in conspectu adstantium. Sicque inibi aliquamdiu demoratus, & quotidie sepulcrum amici Dei invisendo, corpore & animo confirmatus, tandem discessit ex priori infirmitate omnimodis reformatus. b

ANNOTATA.

a Deerant hoc capite contenta in Ms. Thosano, damus ea ex duplici codice Paderbornensi, & sunt supra in priore Vita summatim relata.

b Reliqua desunt, ex quibus supra referuntur cæcailluminata, & vexata arida manu, nec non misere incurvatus, ibidem sanati. Et hæc contigerant intra biennium ab ejus obitu. Desunt etiam reliqua sequentibus annis 53 patrata, ob quæ corporis elevatio fuit facta.

CAPUT VII.
Corporis solennis elevatio.

[57] Cum ergo præclarus miraculorum insignibus ille beati Macarii clareret sepulchralis locus, & merita sanctitatis ejus longe lateque miris, quia divinis, diversarum florerent curationum operibus; [Ex populi desiderio] corda & ora populorum totius viciniæ præoccupabat religiosa intentio, & ex intentione piissima imprecatio, quatenus sibi a Deo quandoque permitteretur videri ejus sacri corporis celeberrima elevatio. Et quia vox populi vox Dei, cum ea intentione maxime affectarentur Abbas & monachi, id Deo disponente quando placitum fuit sibi, tandem quandoque non sunt a desiderio suo fraudati. Omnipotens enim, justæ petitionis semper amator, & licet cum aliqua dilatione piissimus exauditor, post aliquot mutationes rerum & successiones temporum, desiderium tantæ dignitatis, quando & quomodo voluit, feliciter perduxit ad effectum. Eremboldus siquidem memorabilis Pater, postquam divina vocatione humanis est exemptus miseriis, a quo scilicet ille beatus exul susceptus, apud eumdem aliquamdiu paterna caritate functus, sicque defunctus, heredium successionis & discessionis, suo ordine & tempore, post se a tribus in eodem cœnobio reliquerat Abbatibus, antequam instaret illud sacræ elevationis tam diu a multis suspiratum tempus. Majus quoque templum, quod olim in honore sancti Petri Apostolorum Principis a S. Amando Episcopo fuerat dedicatum, [post extructa novam ecclesiam,] antiquitatis exigente ruina dejectum, & a fundamentis meliorando principalibus ædificiis decenter restructum, suæ consecrationis & dedicationis exspectabat tempus & diem optatissimum.

[58] Dum ergo supplendis talibus negotiis inimica dilatione aliquādiu fluctuaret ille venerabilis locus; tandem divina ordinatione & Fratrum seu Majorum electione, [sub Sigero Abbate] ordinatur in eodē cœnobio Abbas Sigerus, vir quidē prudentia & ingenii experientia non minimum approbatus; licet in eodem negotio (utpote ejusdem loci Proposito) tempore antecessorum suorum plurimum laboranti, non ad votum pervenerit rei effectus. Quia enim omnia tempus habent, ejus ordinationem hæc omnia exspectabant, ut ad efficaciam pervenirent; quemadmodum nulli Regum usque ad Salomonem datum est ut Domum Dei ædificaret. Qui ubi multorum & maxime curialium favore subnixus, Senioris sui Comitis b Balduini animum sibi conciliavit; [& Balduino Comite,] ad principalis ecclesiæ dedicationem & sancti corporis elevationem aspiravit.

[60] Nec destitit ab incepto, quo usque conquisitis sumptibus & xeniis, apparatu necessario c Balduinum Noviomensem Episcopum (quia diœcesis ejus erat) monitoriis, [vb Episcopis Balduino Noviomensi & Lietberto Cameracensi] & d Lietbertum Cameracensem Episcopum precatoriis litteris, ad explendum die constituta invitat negotium; Abbates nihilominus & aliquos invitat clericos ipsius Marchiæ, quatenus cum Reliquiis Sanctorum elevationi sacri corporis interessent, & dedicationi senioris ecclesiæ; ne scilicet deesset veneratio & decentia, quam decebat sanctitati interesse. Aderat etiam cum optimatibus Comes Balduinus: [præsente Philippo Rege Francorum, Balduino Comite cum suis,] sub quo pueritiæ exercens annos, affuit clare indolis Rex Francorum e Philippus; f Adela quoque vxor Comitis, & filius ejus Hainoensium Comes æquivocus patris g Balduinus: populi vero ex diversis provinciis tanta confluxit multitudo, quantam in vnum conglobatam vix aliquis unquam adhuc vidit aut nemo. Instabat quippe optatissimus dies, ab omnibus viciniæ populis tot annorum curriculis desiderio suspiratus; dies, inquam, quantum illius amici Dei exilium valeret apud Deum, mira novitate experturus.

[61] Sed non defuit adhuc, etiam inter tot prudentes, inimica tentatio; dum instinctu quorumdam, sinistra intentione deceptorum, jam instantem, jam communis lætitiæ gaudia præferentem, [frustra aliquibus, obgannientibus] subvertere nititur sancti corporis elevationem nondum bene sopita æmulatio. Inter Principes enim & Præsules, pessimæ suggestionis quædam irrepsit controversia; quibusdam dicentibus non esse sanctum corpus a terra levandum, nisi prius lapis tumulo superpositus approbaret sepulti meritum, in aëre suspensus sustentatione divina, utique ut eis videbatur, non absque labore Dei vel oneris jniuria. O consilium sine sale! Quid majus erat, Dominum servo præstare, cæcos, surdos, vel claudos & diversis debilitatibus dejectos relevare; an vnum lapidem omnipotentia sua a terris paululum sublevare? quæritur certe nodus in scirpo: plana est sententia, si non quidquam sinistri molitur in judicio, quemadmodum statim patuit in eodem fidelium conventiculo. Alii denique execrantes, quibus inerat sanius consilium, injuriosum esse dicebant vel ipsa cogitatione, in iis aliquo modo Deum tentari, & amici ejus præjudicari meritum: indicio sanctitatis sufficere tot virtutes & signa curationum, scabella scilicet, baculos & cetera miseriæ spolia, quæ pendebant circa ejus sepulcrum.

[62] Et quia rem totam divina tractabat dispositio, volentibus & nolentibus vna eademque subito sedit sententiæ approbatio, [populi multitudine accurrente,] quatenus sine mora fieret sancti corporis elevatio. Quod dum populus, ab ecclesia seclusus, crebrescente fama persensisset; tanta irruit multitudo, ut eos amplissimus circa templum ambitus nisi cum angustia continere nequaquam potuisset: tanta tumultuantium incursio cum impetu erga fores ecclesiæ, ut fortitudo vectium vix eos retinere valeret. Sed fortiter deintus obseratis, cum letaniis & debita veneratione, effoditur & super pretiosum pallium membratim exponitur tantæ pretiositatis thesaurus. Non aurum Arabiæ, [elevatur corpus S. Macarii,] sed Armeniæ flos, & Syriæ luctus; gloria Flandriæ, & Gandensium decus; modo regnans in cælis, sed olim peregrinans in terris pro Deo exul. Obdulcabat præsentium corda, pietatis dulcedo: eliquabat ab ipsis Principibus lacrymarum fontem, pia cordis contritio, nullius viscera præteribat lacrymosa devorio: superabat omnium lacrymas clamosis fletibus in laudem Christi monachorum exultatio: quia scilicet præ oculis eorū apparebat integra beati corporis inventio, quod sublatum furto, ad derogandam loci dignitatem, quorumdam æmula divulgarat infamatio.

[63] Sed dum talia, coram paucis, gloriose geruntur in terris; Rex Angelorum, coram omni seclusa multitudine, exulis sui meritum gloriosius ostendere dignatur in cælis, ad reprobandam scilicet infidelitatem cujusque dubietatis. [apparentibus in ære 2 circularis orbibus cum signo Crucis:] Duo siquidem circulati orbes subito apparuerunt in aëre, similes coronarum; quarum major vna cum populo totum ambiebat atrium, minor vero solius templi, in quo sanctum corpus levabatur, perlustrabat ambitum: in cujus medio signum sanctæ crucis coruscabat aureo fulgore perspicuum. Quibus visis immensus populi clamor ad cælum tollitur cum lacrymarum effusione: pectora feriuntur: ab his, qui deforis erant, interius conclusis mirabile signum inclamatur: quorum unus cum paucis egrediens, h Godescalcus videlicet Præpositus Nivigellensis, nusquam procul dubio obliviscens etymologiam sui præclari nominis, postquam aliquandiu suspirando suspexit tantæ novitatis signum, regressus cum lacrymis, Regem & Comitem, Comitissam quoque & ceteros eduxit ad videndum. Ubi diutius intenti, nec oculis satiati nova admiratione, tandem regrediuntur ea quæ cœperant devotius perficere. Imponitur scrinio corpus, [imponitur scrinio cantato Te Deum laudamus,] tanta claritate divinitus glorificatum; nec jam humano, sed divino indicio acclamatur, inter cetera Sanctorum corpora collocandum. Sicque totius ecclesiæ reseratis foribus; ut Episcopus Noviomensis hymnum imposuit, Te Deum laudamus, non absque periculo vitæ quorumdam irruit omnis populus: & elevato scrinio, ceteris interponendum effertur sanctum corpus. Quod quanta difficultate & laboris sudore sit prolatum, nulli, ut credo, certius est expertum, quam his quibus ingruentia populorum pene oppressis, contigit efferre sacri corporis gestatorium. Facta est autem vox populorum quasi sonitus aquarum multarum, fit impulsio & repulsio ad sacri corporis thecam pertingere laborantium, sicque Dei amico munera offerre desiderantium.

[64] Sed altaris & feretri custodes, cum impetum & pressuram ingentis populi nequaquam ferre valerent, fortiter clamare fecerunt in populo, ut exeuntes ecclesia aforis exspectarent; ad locum qui dicitur Mons S. Pancratii i deferendum esse corpus sanctum, ut ibi liberiorem accessum obtinerent. [effertur ad montem S. Pancratii,] Qua sponsione tandem paulisper disrupti, seipsos invicem exhortantes, & cum maximo tumultu exeuntes, præoccupabant omnes vias & spatium totius atrii: alii vero restabant, alii præibant usque ad montem S. Pancratii. Producitur sanctum corpus in feretro; cum grandi monachorum & clericorum diligentia: deducitur, non sine populi luctu permixta lætitia; & infinita multitudine repletum cum nimio labore pertranseuntes atrium, violenter trahendo potius quam gestando, pervenerunt ad prædicti montis supercilium. Ubi quam alacris fuerit Deo digna populi devotio, quam mirifica, quam jucunda, non potest prosequi scripto: & quia tantæ numerositatis erat multitudo, ut eos in vnum campus quamvis latissimus capere non valeret omnino; omnes quoque nihilominus ad munerandum sanctissimum corpus populari fremitu impingerent; iterum pronuntiando cum clamore propositum est, ut ad montem k Livini pertransirent, [deinde ad montem S. Livini,] cujus amplitudine laxati, liberius accedendo & recedendo, minus laborarent.

[65] Sed vbi illuc quovis labore & angustia pervenitur, ita locus & sanctum corpus populi densitate constipatur & opprimitur, ut, nisi ab eis sagaci ingenio Abbatis tolleretur, ipsa sanctarum reliquiarum nova compaginatio & clausura, usque ad dissolutionem periclitaretur: qui ascendens equum cum quibusdam Fratribus & viris virtutum, non sine maximo labore etiam militaris manus, ab eorum medio violenter direptum, [relatum collocatur in oratorio Deipara:] fugitiva festinatione, nec ea qua venerant via, referri fecit ad monasterium; & interim clam & quasi furtim decenter collocari in oratorio sanctæ Dei Genitricis, quod est infra claustri ambitum. Videres autem populum, currentem post eum ab ipsius montis eminentioribus, non aliter quam aquam in præceps ruentem ab excelsis montibus: irrecuperabile sibi detrimentum deputat & indignatur seclusum, quisquis eum suis nequisset honorare muneribus. Sicque decepti pia necessitatis fraude, omnibus sibi fortiter obseratis foribus claustri & ecclesiæ, [honoratur oblationibus:] stabant foris, suppliciter extensis manibus in cælum; & obsecrantes ut admitterentur, pio ejulatu quærebantur sibi furto sublatum. Sed cum, impediente periculo pressuræ, nequaquam possent assequi voluntatis suæ effectum; quidam castigatius se habentes, impetraverunt ab Abbate & Fratribus latentem introitum; per quem introeuntes, tandem licenter satisfaciebant votis suis post desiderium.

[66] His itaque divina pietate peractis, felix illa dies, qua nulla Gandensibus felicior illuxit, sole ruente clauditur: [pernoctant monachi.] populus lassus & lætus ad sua vnusquique regreditur. Vix alimentis panlisper corporibus refocillatis, pia Fratrum dulcedo, ante peregrinum olim hospitem, sed jam Patronum regnantem, tota nocte cum fletibus & psalmis & laudibus vigilare delectatur. Sicque ecclesia primum in honorem Principis Apostolorum. & nunc in honore Domini nostri & omnium Sanctorum consecrata, tanto hospite cum ceteris hospitibus suis loco suo feliciter intronizato, lætatur, per eum & in eo, cujus regnum sine fine terminatur. Amen.

ANNOTATA.

a Post mortem Eremboldi Abbatis Gandavensis successerunt Othelboldus, anno 1034 defunctus; Ledwinus, qui Abbatiam anno 1036 resignavit; Rumoldus, anno 1038 depositus; Folbertus, cui Sigerus succeßit, quintus post Eremboldum, si numerentur duo in ea dignitate non mortui.

b Hic est Balduinus V, Insulensis & Pius dictus, postmodum eodem anno 1067, Kalendis Septembris vita functus.

c Balduinus, Episcopus simul Noviomensis & Tornacensis, elevarat anno 1049 Gandavi in monasterio Blandiniensi corpus S. Florberti Abbatis, cujus dies natalis celebratur Kalendis Novembris. Mortuus est Balduinus anno 1068.

d Lietbertus Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, creatus anno 1049, mortuus anno 1076, 23 Iunii, quo die cum titulo Beati refertur a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii.

e Philippus, vivo adhuc patre Henrico, est in Regem coronatus puer septennis, 23 Maji die Pentecostes, anno 1059; & a patre, anno 1060 4 Augusti mortuo, commendatus tutelæ Balduini Comitis.

f Adela, filia Roberti, soror Henrici, amita Philippi RegumFrancorum, piißima matrona: quæ post obitum mariti Romam peregrinata, ab Alexandro II Papa sacrum velum suscepit, & reversa vixit in monasterio Meßinensi a se fundato.

g Balduinus, ob ductam in uxorem Richildem, filiam & heredem Ragineri IV Hannoniæ Comitis, dictus Montanus; a morte patris Flandriæ & Hannoniæ Comes.

h Godescalcus, famulum Dei significat. De Nivigellensi ecclesia & cœnobio nobilium Canonissarum actum est 17 Martii in Vita S. Gertrudis fundatricis, & primæ Abbatissæ.

i Colitur S. Pancratius 12 Maji, cujus reliquias anno 985 Eremboldus, postea Abbas, Roma attulit; has autem in hoc monte depositas credo, ut inde sacra translationis pompa ad monasterium inchoaretur; & ex tunc istud nomen mansisse monti. Est autem mons urbi proximus, 100 circiter paßibus distans a via publica Teneramundam ducente: ubi in hodiernū usque diem visitur altare semirutū, reponēdis sacris reliquiis destinatum, interim dum coram iis populo quotannis supplicabundo prædicaretur: quod post monasterii destructionem fieri desitum. Constat autem ex instrumentis locationis, quibus locus incolendus traditur, exinde vocatum esse montem S. Macarii.

k S. Livinus, urbis Patronus, colitur 12 Novembris, cujus corpus cum anno 1007 ad monasterium transferretur, eo in monte mansit aliquamdiu immobile. Est autem mons priori capacior, ex parte meridionali ejusdem viæ; nunc mutato nomine dictus Hernesberg. Quem utriusque loci situm nobis indicat Schattemannus.

ANALECTA
de miraculis & patrocinio S. Macarii.

Macarius Archiepiscopus Antiochenus, Gandavi in Flandria (S.)

EX VARIIS

[1] [ex verstone Flandrica habetur] Oliverius de Langhe, monasterii S. Bavonis Prior, cujus memorabilem & Deo gratam operam, in Vita S. Coletæ ex Latino in Belgicum transferenda, laudavimus in Commentario ad ejusdem Sanctæ vitam num. 4 die 6 Martii, sexto ante eam scriptionē anno, videlicet MCCCCXXXV, similiter stylum Flandricum exercuit transferendis S. Macarii miraculis, prout ea in autographo membranaceo legi testatur Ioannes Schattemannus, Pastor ecclesiæ S. Macarii in Larne, qui de Vita Sancti Flandrica lingua accuratum valde libellum scripsit, & editione secunda multo auctiorem vulgavit Gandavi anno MDCXLI; unde nos excipientes ed quæ in nostris MSS. Latinis desiderantur, rursum reddimus Latinitati, donec originarius & integer textus miraculorum eruatur e tenebris.

[2] [paralyticus sanatus,] Sobrii estote & vigilate, inquit Petrus Apostolus, quia adversarius vester diabolus circuit quærens quem devoret. Minus id cogitavit Diaconus quidam, dives ac nobilis: unde nocte quadam gravi pressus siti, dum famulum alte sopitum inclamat frustra, ut potum sibi afferat; stomachabundus clamorem iteravit cum mandato, dicens, Surge, diabole, mihique potum affer. Audivit invocantem se servo vigilantior cacodæmon, prompteque accurrens cyathum obtulit sitibundo. Qui eum cruce signare oblitus, una cum potu tantam hausit infirmitatem, ut cibum aut potum sumere deinceps nullum posset, nisi manibus alienis adjutus. Septennium integrum in ea calamitate transegit infelix, nullum a medicis auxilium expertus; quando auditis S. Macarii miraculis, die ejus festo deferri se ad Sancti sepulcrum jussit: ubi in oratione pernoctans cum lacrymis, pristinam recuperavit sanitatem. Et hoc quidem ante translationem corporis: post eam facta sunt quæ sequuntur.

[3] [& felix piscatio,] Ipsa elevati corporis læta die, piscatores quidam operi suo intenti circa monasterium S. Bavonis, cum tota luce illa laborantes nihil cepissent, denique lassi ac mœsti sub vesperam jecerunt extremum jactum in nomine S. Macarii; ceperuntque multitudinem piscium tantam, ut ægre adducere potuerint retia.

[4] [curati claudi duo,] Altero sancti festo recurrente, cum sacræ ejus reliquiæ processionali pompa deferrentur ad montem, quatuor patrata miracula sunt. Nam primo quidam ab annis quatuordecim claudus ac debilis, attacto sacri corporis feretro S. Macarium invocans, expeditam recepit gradiendi facultatem. Alius duobus scabellis corpus promovens, & ad montem usque secutus processionem, dum ibi deposito feretro celebrantur divina, subitam recepit sanitatem, ad sonum vocis ex ipsa capsa prodeuntis, sed a nemine intellectæ; nisi quatenus auctorem ejus miraculosa, quam dixi, [& brachio læsus;] sanatio indicavit. Tertio eamdem processionem comitanti, intra majorem cœmeterii portam constipatæ compressio multitudinis fregit brachium: qui tamen non destitit votivum iter prosequi; confidens quod is cujus causa periculum incurrerat, ipsum quoque depelleret. Nec spes irrita fuit, nam inter eundum consolidari brachium sensit. [miraculosa claritas & fragrantia.] Quartum miraculum in ipso templo accidit: cum enim a futura populi intra ipsum compressione male metuerent Religiosi, consultius putaverunt in templi atrio patentiori collocare reliquias super altare S. Petri. Hoc facto ingens de cælo claritas implevit locum, illustrans præcipue feretrum atque crucem, & suavissimus odor inde diffusus omnium præsentium sensum demulsit.

[5] [solutus vinculo pœnitens,] Pœnitens quidam, brachiorum unum annulo cinxerat ferreo, tam arcto ut multum incommodi ab eo pateretur; cum proposito tamen eum non prius deponendi, quam divino aliquo signo intelligeret sua sibi esse dimissa peccata. Venit ergo ad S. Macarii corpus, ubi animi & corporis vinculis absolvi petens, dum medio in populo orationi insistit, desiliit in tres partes confractus a brachio annulus. [muta & surda sanata,] Hujus rei fama attigit mulierem a nativitate surdam ac mutam, quæ sub spe impetrandæ sanitatis novies Romam fuerat peregrinata, & loca sacra per quæ iter habebat studiose visitarat. In festo ergo Pentecostes, ad S. Macarium quoque supplicabunda accedens, voti sui effecta est compos.

[6] [puella submersa resuscitatur] Anno MCLIII die X Maji, cum in ecclesia S. Bavonis annua dedicationis ageretur celebritas, & S. Macarii feretrum post Missæ officium exportaretur ad montem, præcedente clero & innumera populi multitudine subsequente; aderat inter alios Larnensis parochiæ incola quidam una cum uxore. Hi domum redeuntes, filiam quam solam istic dimiserant in puteo suffocatam inveniunt; unde mortuam extrahens pater, cum certa spe gratiæ consequendæ, detulit ad ecclesiam, ipso in loco constitutam sub nomine S. Macarii. Tum fusæ communiter preces sunt a parentibus eorumque vicinis: inter quas revixit puella, & infra octavam dedicationis ad templum S. Bavonis gratanter deducta, publicum fecit beneficium sibi factum, & gratias Deo ac Sancto una cum parentibus & vicinis retulit.

[7] [in Larnensi templo S. Macarii.] Est Larena, sive Larna, in extremis territorii Teneramundani finibus sita, duabus a Gandavo leucis, cum antiquo castro, cujus loci Domini parochialem ecclesiam multum ornarunt fundatione anniversarii, pro suis suorumque majorum animabus celebrandi, frequentique munificentia ad pauperum sustentationem & fabricam ecclesiæ: quæ licet jam inde ab anno MCLIII titulum tulerit S. Macarii, potuit tamen seculis aliquot ipso suo Patrono esse antiquior, sub appellatione SS. Blasii & Huberti, horum namque effigies una cum effigie S. Macarii anno MDCXLI, cum scilicet libellum suum Schattemannus vulgaret, adhuc conspiciebantur in altari. Iidem Larnenses Domini superiori seculo amplificarunt triplicem ecclesiæ chorum, & inducto fornice contexerunt. Verum eodem infelici seculo senescente, furentibus per Belgium hæreticis anno MDLXXXIII, combusta ecclesia est: in qua una cum ornamentis ejus, multæ quoque scripturæ perierunt, ad S. Macarium ejusque miracula pertinentes. Quoniam vero monet sapiens tempus destruendi esse & tempus ædificandi, restaurata non multo post ruina est, novæque campanæ ex metallo sunt fusæ, quæ pleræque impressum ostentant S. Macarii nomen,

[8] [ubi ejus festum agitur die 2 Pentecostes;] Festum dedicatæ ecclesiæ annuum cum processione solenni agebatur ab omni retro memoria, secunda feria Pentecostes in honorem S. Macarii, idque cum magno pietatis popularis incremento, quoties id patiebantur aquæ, tali anni tempore frequenter exundantes circa Manam ac Mertam: itaque formato libello supplici humiliter exoratus fuit Reverendissimus Gandensium Episcopus Franciscus vander Burcht, ut liceret prædictam pompam intra limites arctiores restringere: quod anno MDCXIV die X Maji indulsit. Vetus quoque & celebris est confraternitas S. Macarii in eadem parochia, cujus rei testis superest etiamnum libellus hoc titulo: sequuntur Confratres & Consorores S. Macarii, Patroni contra pestem, in ecclesia Larnensi descripti anno MCCCCLXXXV: ex quibus apparet non tantum plebejos indigenasque, sed & viros ac matronas nobiles Gandensis districtus quam plures, in eamdem confraternitatem adscribi voluisse. Horum ut numerum ac devotionem magis etiam excitaret Gregorius XV, [& vetus confraternitas,] amplas eisdem Indulgentias conceßit, sub die XXVII Martii anni MDCXXI Pontificatus sui I, per bullam quam Latine ac Flandrice exhibet libellus sæpedictus. Hæc porro erga S. Macarium devotio Larnensium, fundatur in antiqua & a majoribus accepta traditione, quod ad ipsos pervenerit S. Macarius, cum relicto S. Bavonis monasterio iter in patriam suscepisset. Hujus autem traditionis testes sunt seniores municipii, affirmantes quod meminerint ita legisse se in bullis, ante combustionem ecclesiæ solitis ipso festo publice exponi; itaque audivisse ex suggestu ab iis qui coram populo tunc verba faciebant.

[9] Seculo etiam præsenti præsentius acceßit populari devotioni incitamentum, beneficio Gandavensis Episcopi Masii, de quo subsequens instrumentum, manu notarii Episcopalis ab originali descriptum, tale accepimus. Carolus Masius, [pars brachii donata ab Ep. Masio.] Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Gandavensis, universis præsentes litteras visuris salutem in Domino. Cum in visitatione Ecclesiæ nostræ Cathedralis invenissemus vndecim capsas sanctarum Reliquiarum, & inter eas vnam cum inscriptione S. Macarii, eam cum aliis omnibus in loco capitulari nostræ ecclesiæ, in nostra Dominorumque omnium præsentia, aperiti curavimus vigesima quinta Februarii: & ad instantiam Domini Pastoris, & Parochianorum loci de Laer ne, & cum venia Reverendorum Dominorum, Præpositi, Decani, & Capituli nostræ ecclesiæ, partem brachii de eisdem sanctis reliquiis & corpore S. Macarii Archiepiscopi Antiocheni, cum ea qua decuit reverentia, ex ea sumpsimus; quam ad manus præfati Domini Ioannis Schatteman, Pastoris in Laerne, tradidimus, ut eam, auro vel argento inclusam decenterque ornatam, publice & reverenter in ecclesia sua, populo suo aliisque devotionis causa advenientibus exponeret ac reverenter conservaret. Datum Gandavi anno Domini millesimo sexcentesimo vndecimo, mensis Maji die decima tertia, sub nostra signatura & sigillo. Subscriptum erat, Carolus Masius Episcopus Gandavensis, & signatum parvo sigillo dicti Reverendißimi Domini.

[10] [& aliare marmoreum] Ad promovendum denique cultum & venerationem S. Macarii, pro obsoleto altari ejusdem S. Macarii, novum & elegans ex marmore constructum est, & tota facies sacelli renovata ex munificentia perillustris Domini Gerardi van Vilsteren, ex nobili & semper nota Domo Vilsterianorum in Transisalania, una ex septemdecim Belgii provincia; qui modo est Baro Larnensis & Commissarius Regius ad renovandos pro Rege per Flandriam vrbium Magistratus: cujus liberali hospitio aliquando usi, gaudemus nos habuisse occasionem honorandi in dicto loco S. Macarium, & in ejus ecclesia etiam sacrificium Missæ celebrandi.

[11] Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 547 scribit, [Reliquiæ Montibus,] in nobili collegiata Ecclesia Dominarum Canonissarum montibus Hannoniæ, S. Waldetrudi sacra, adservari brachium S. Macarii, Anti ochensis Patriarchæ, contra pestilentiæ luem singularis Protectoris. Hæc Reliquia a Gandensibus civitati isti est donata, cum sancti Præsulis commodatum sibi corpus insigni argentea theca honoravisset, eo anno eaque occasione, quæ ad calcem MS. Chronicæ S. Bavonis his verbis adnectitur. Montibus Hannoniæ, anno MDCXV supra modum grassante pestilentia, ad R. D. Abbatē monasterii S. Adriani in civitate Gerardi-montana confugerunt incolȩ, Reliquiasprȩdicti Sancti, ibidē conservatas, concedi sibi ad placandū Deū humiliter supplicantes. Annuit Abbas; sed propter populi concitationē & tumultum, [aban. 1615,] non potuerunt miseri gratia sibi addicta frui, neq; ad se transferre exoptatū pignus, in quo spē salutis pie constituerūt. Interim serpebat magis magisq; contagio pestilens, multos quotidie de medio auferēs: quorū vicē miseratus Reverendissimus D. Henricus Franciscus vāder Burght Gādēsis Episcopus cū assēsu Præpositi, Decani, atq; Capituli S. Bavonis, misit illis Reliquias quȩ Gādavi superāt: ad quarum præsentiā purgato mox aëre cessare mortalitas, & contagio paulatim evanescere cœpit.

[12] Hujus beneficii publicas extare litteras asserunt Mireus in Fastis Belgicis, Raißius in Gazophylacio, Sanderus in libro 3 Flandriæ illustratæ: ipsas ex Gallico, ut credimus, Flandricas Schattemanus profert, [quando peste laborans civitas] nos ex Flandrico Latinas damus hoc tenore: Omnibus has visuris vel legi audituris salutem. Nos Scabini Montenses notum facimus, quod cum Deo omnipotenti placuisset, Montensem in Hannonia civitatem visitare & castigare per morbum contagiosum pestilentiæ, initio Iunii anni MDCXV; eademque toto illo mense sic grassaretur, ut dissimulari aut dubitari non posset amplius, convertimus initio mensis Augusti corda nostra ad supremam Dei clementiam, per merita Sanctorum implorandam. Memores igitur quomodo alias a simili malo liberati fuissemus intercessione S. Adriani, Reverendo Prælato Gerardimontensi obtulimus libellum supplicem, ut Sancti istius Reliquiæ nobis mitterentur. Pronus erat in vota nostra Prælatus, sed populo loci rem disturbante obsequi nobis non potuit. Interim spargitur fama negati periclitantibus auxilii, [impetravit u: sibi mitteretur corpus Sancti;] qua motus Reverendiss. Dominus D. Franciscus vander Burght Episcopus Gandavensis, Cameracensis Archiepiscopus denominatus, nobis pie compatiens, significavit per litteras, inter Reliquias sanctorum Gandavi quiescentium esse corpus S. Macarii, per cujus auxilium speraret impetrandum finem pestilentiæ, nec dubitaret facile obtinendum a Dominis Capitularibus, si Montensium Magistratus postularet. Rogavit ergo Magistratus Rev. D. Prælatum S. Dionysii, ut Gandavum pergens favorem hujusmodi ab Reverendissimo Episcopo & Capitulo Cathedralis ecclesiæ S. Bavonis peteret. Qui cum sua functus legatione voti quoque compos esset effectus, advexit secum sacrum feretrum die XXV septembris. [& præsens experta auxilium] Exceptum autem illud est magna cum lætitia populi, multaque cum reverentia habitum: quo factum ut meritis ipsius sancti intercedentibus, manifestum omnes sentirent auxilium, languescente, indies contagiosio malo, & civitate tandem plene liberata, mense Martio anni MDCXVI. Porro ut manifestius esset cunctis, quod ea morbi contagiosi remissio adscribi deberet Sancti pro nobis intercedentis auxilio, observatum est, ex eo ipso die, quo argentarius faber arcam pro sacris reliquiis reponendis a Magistratu sibi commissā fabricare cœperat, nullam omnino domum de novo esse infectam pestilentia, & quæ infectæ erant antea, imminuto quotidie ægrorum ac morientium numero, paulatim fuerunt perpurgatæ: prout nobis constitit post accuratam singularum perscrutationem. In quorum fidem civitatis sigillum hisce appendi fecimus, die XXV Iulii, anno MDCXVI.

[13] [remisit illud cum nova argentea theca] Est argentea illa arca, juxta præmemoratam Bavonianæ chronicæ appendicem tres pedes longa, unum & pollices binos ternosve alta ac lata; quam ad angulos quaternos totidem succubantes leones sustinent, ex ære fusi. Infimum thecæ limbum hæc verba circumducta implent: B. Macarius, Gandavo missus, pestem, Montibus Hannoniæ crudeliter sævientem, anno MDCXV, sedat, vincit: victorem Clerus, Senatus Populusque in hanc thecam repositum, cum gaudio remittit, MDCXVI. Singula latera ducto egregie argento representant miracula quædam viventis, Tornaci, Cameraci, Gandavi, Mechliniæ patrata; singula item in medio habent effigiem alicujus Sancti; & quidem SS. Macarii atque Bavonis ita, ut utriusque capiti immineant insignia civitatis Montensis, pedibus autem S. Macarii suffixum sit sigillum Episcopi vander Burght, pedibus S. Bavonis sigillum Capituli Gandensis: Sanctorum vero Germani & Waldetrudis imagines unum solum sigillum adjunctum habent, hæc Canonissarum, ille Canonicorum a se appellatorum. In eo quoque latere quod S. Waldetrudem habet, visitur hujusmodi inscriptio, verbis Gallicis, sed Græcis litteris expressa: ΦΑΙΚΥ ΑΜΟΝΣ ΠΑΡΥΓΩ ΛΑΒΙΓΝΕ, faict à Mons par Vgo la Vigne; quasi intenderit artifex, nō nisi Græcarum litterarum pariter ac Gallicæ linguæ peritis nomen suum manifestare, ceteris divinandi præbere argumentum.

[14] Porro XXIII Septembris missæ Montes Reliquiæ, receptæ Gandavi cum nova capsa argentea sunt, [quæ solenni pompa anno 1616 excipitur Gandavi,] XXIV Iulii sequentis, solennique totius civitatis supplicatione, a minori Beginagio ad ædem Cathedralem deductæ a Reverendissimo Gandensi Episcopo Pontificaliter induto; feretrum gestantibus Abbatibus quatuor, Pontificio ornatu insignibus etiam ipsis, videlicet D. Arsenio Ioachimo S. Petri in monte Blandinio, D. N. Laudensi prope Insulas, D. Guilielmo de Castillo Baudeloënsi, & D. Levino Molinæo Trunchiniensi. Et hi quidem usque ad sacellum S. Catharinæ gloriosum onus gestavere: quod deinde usque ad Cathedralem successive exceperunt omnes Canonici, & ingressuri ecclesiam restituerunt Abbatibus, ad ipsam denique aram ferendum. Eidem solennitati ad fuerunt Abbates non mitrati tres ex Hannonia, Cambronensis, San-Dionysianus, & San-Gisleniensis: tum Senatus Montensis atque Canonici S. Germani, honoris & obsequii causa liberatorem suum comitati. Hæc fere in prænotata appendice, sed paulo prolixius confusiusque leguntur.

[15] [& translatis in eam reliquiis pars donatur Montensibus:] Sequenti die, videlicet XXV Iulii, prout Schattemannus narrat, Reverendissimus Episcopus Gandavensis, coram venerabili Capitulo & aliis multis, transtulit sacri corporis ossa, ex veteri capsa in novam argenteam: & Rev. adm. D. Henrico S. Dionysii Abbati consignavit in manus ossium unum, Montes referendum, in gratiarum actionem pro tam insigni munere: quod ibidem argenteæ lipsanothecæ inclusum in ecclesia S. Waldetrudis asservatur super altari; jam olim a piis hominibus, ex Gandensi Clero Montes translatis, ædificatum sub nomine S. Macarii; in quo etiam hac vice exposita capsa steterat, toto illo trium mensium spatio creberrimis luminaribus Missisque quotidianis illustratum ac frequentatum. Atque ex hoc tempore curante Sodalitate, ibidem sub ejusdem Sancti patrocinio nunc instituta, quot Dominicis canitur solennis Missa de ipso Sancto. Neque Montibus tantum ille sic colitur, sed etiam Oburgi, Dominio ad jus Abbatis San-Dionysiani pertinento, [Oburgum liberatur a contagio,] haud procul ab urbe Montensi. Cum enim præfatus Abbas legationem Gandavensem, pro corpore S. Macarii, ut dictum est, impetrando, suscepisset; nec unum quidem ex tota illa parochia afflavit lues, quāvis omnibus multa & frequens esset communicatio, tam intra quam extra urbem, ubi contagio sæviebat. In cujus beneficii agnitionem ipse Abbas, in eadem parochia ad pedem montis, capellam sub nomine S. Macarii erigendam, & Sodalitium conscribendum curavit; collocans ibidem particulam eam ex sancto corpore, quæ ipsi quoque prædicta occasione obvenerat.

[16] [item Tiletum an 1631,] Est etiam in Flandriæ veluti umbilico nobile municipium Tiletum, vulgo Thielt, sub Castellania Curteriacensi, leucis fere tribus Cortraco, quinque Brugis, nec multo amplius Gandavo dißitum; cujus incolæ similem ac Montenses sunt experti potentiam Sancti, contra pestilentiam invocati, attestante loci Parocho, hoc quod Schottemannus Flandrice profert instrumento. Nos Joannes de Mol, Presbyter sacræ Theologiæ Licentiatus, ac oppidi Tiletani Pastor, & circumjectæ Christianitatis Decanus, nec non I. Santvoorde Consul, & Scabini ejusdem oppidi, fidem facimus indubitatam, attestando, quod cum in æstate anni MDCXXXI hujus oppidi incolæ pestilentiæ morbo essent a Domino visitati; impetraverimus circa mensem Octobris ab Reverendissimo Episcopo & Reverendo adm. Præposito, Decano atque Capitulo ecclesiæ cathedralis S. Bavonis Gandavi, pro eo quod contagiosus morbus duraret tempore, imaginem & Reliquias aliquas S. Macarii. Quibus reverenter susceptis & pie ac processionaliter circumlatis, auxiliū viri Dei flagitantes, præsentissimum illud experti sumus, tali successu ut ante initium Maji sequentis prorsus liberati fuerimus omni morbo: quod post Deum unius S. Macarii intercessioni acceptum retulimus, imaginemque & reliquias cum gratiarum actione restituimus, & has subsignatas manu Pastoris & Consulis, per nostrum graphiarium muniri curavimus oppidi nostri sigillo, hac XXII Augusti MDCXXXIV. Imago porro S. Macarii secundum Molanum, ut exprimatur, pingitur. Archiepiscopus, habens in dextra manu cor tribus clavis confixum; communius autem, inquit Schattemannus, repræsentatur lapidem manu sustinens, eique impositos clavos, eos scilicet quibus ipsum Saraceni terræ configere voluerunt; quo non succedente, candentem lapidem imposuerunt pectori, ut habet Vita.

[17] [Reliquiæ prope Gerardi montem] Circa Gerardi-montem in Baronia Boulariēsi parochia est, Boularia inferior nuncupata; ubi ab immemorabili tempore Patronus colitur S. Macarius, tum IX Maji tum Dominica dictam diem sequente, quando maximus undique eo fit concursus, propter Indulgentias ibidem tunc oraturis a Sede Apostolica concessas, & notabiles ipsius Sancti reliquias illi loco donatas ab Episcopo Jacobo Boonen, postmodū ad Archiepiscopatum Mechliniensem evecto. Denique anno MDCXXXVII die XXIX Martii, Reverendissimus D. Antonius Triest, Gandavensis Episcopus, Pameliensi intra Aldenardam Pastori Mag. Nicolao Outschoorn donavit insignes duas partes ex corpore S. Macarii, [& Aldenardæ.] quarum una in ipsa Pameliensi ecclesia, altera in Einhammēsi Benedictinorum Abbatia collocaretur; in vicem reliquiarum S. Bavonis, quarum in Pameliensi templo mirabiliter inventarum partes tres, ab adm. R. D. Hugone Enguiano, Abbate Einhamensi & ecclesiæ Pameliensis Patrono, acceperat ecclesia Gandavensis. Quæ quidem reliquiæ S. Macarii, læto totius civitatis occursu, omnique civili ac militari apparatu exceptæ ab Aldenardensibus, qua civibus qua præsidiariis sunt; & supra summum altare, juxta reliquias S. Bavonis solennissime collocatæ.

[18] Tempus est ut Gandavum revertatur ad metam festias oratio, & reliquas ibidem S. Macarii memorias vetustatis scrutetur. Cum circa annum MDXL monasterium S. Bavonis quod triennio ante fuerat in arcem conversum, destrueretur; conservata fuere præter ecclesiæ partem, refectorium, claustra, putei, & alia nonnulla ædificia antiqua, partim ad memoriam partim ad usum; steteruntque quamdiu res Catholica inconcussa stetit. [Gandavi ab hæreticis an. 1580 destructa tumba.] Ast anno MDLXXVI locum occupaverunt hæretici, regiæ majestati rebelles, & triennio post diruerunt ecclesiæ reliquias: uti monstratur in quodam codice, continente figuras varias monasteriorum atque ecclesiarum destructarum, inter quas etiam ruinæ prædictæ notantur, cum inscriptione, Hæc erat pars Abbatiæ S. Bavonis, quam Hispani ad præsidium castri positi habebant pro ecclesia: in qua etiam stabat tumba S. Macarii cum aliis sepulcris, destructa anno MDLXXX. In hoc castro nunc quoque cum veneratione habetur puteus, [superest puteus S. Macarii,] S. Macarii dictus, intra ambitum claustri, ad quem ingressus est per cryptas seu caveas templo suppositas: & aqua ex eo sumpta longe lateque expetitur contra febres; estque mundissima, licet ab hominum memoria numquam repurgatus sit puteus ille. Causa appellationis istius ignoratur: hoc solum scitur, haud procul a puteo esse cryptam S. Mariæ, quæ in Vita II num. 64 vocatur Oratorium sanctæ Dei genitricis, quod est intra claustri ambitum, in qua depositum fuit sanctum corpus tempore elevationis, illuc ex monte allatum.

[19] Ceterum anno MDCXX plane obscurata & obliterata sunt vestigia veteris Bavonianæ basilicæ, extructis habitationibus militaribus, ad ingressū castri, ultra domum Gubernatoris ad passus circiter triginta meridiem versus, contra angulum novæ ecclesiæ: qua occasione refossa sunt complura vetera monumenta, una cum pavimento veteris ecclesiæ, haud absque admiratione a multis visa. [& anno 1260 grassante lue] Hac tamen ruina & translatione corporis S. Macarii ad ecclesiam Cathedralem non obstantibus, voluit divina providentia ut in ipso castro refloresceret veneratio sancti Antistitis, ejusque habitatio sive cella in devotum sacellum converteretur. Cum enim anno MDCXXXIV gravis pestilentia incubuisset Gandensibus, primum instituta est supplicatio generalis cum corpore S. Macarii: deinde supplicationes particulares diebus consequenter singulis, [co instituitur supplicatio:] ad numerum ecclesiarum parochialium & claustralium: quæ singulæ processionaliter ad se deferebāt sacrum pignus; & postquam tota die adorandum exposuissent, simili pompa sub vesperam referebant ad ecclesiā S. Bavonis Sors ultima, cum XXIII Julii concurrens, obtigit parochiæ Castrensi, ubi festivo omnium tormentorum boatu excepta processio est: sed lamentabile visum omnibus, quod eo in loco, quem sua vita ac morte innumerisque miraculis sanctificarat Macarius, nullum vel sacellum vel altare ejus superesset in quo corpus reponeretur.

[20] Id cum Magistratui esset renuntiatum, cui Proto-Scabinus tunc præsidebat D. Judocus Triest, [& reliquum inter ruinas sacellum] Eques & Toparcha Lovendeghemii; simulq; significaretur, rotundam quandam turriculam, puteo S. Macarii proximam, & tunc apparatu bellico oppletam credi ipsam Sancti cellam fuisse, & in ea requievisse corpus dum esset huc a Monte relatum; judicatum communibus sententiis est, inspiciendum esse locum; & si idoneus inveniretur, convertendum in sacellum. Dictum, factum: ivit eo Magistratus, invenitque ingressum in cryptam in hodierna ecclesia, ex latere altaris majoris, obductum fornice per gradus viginti tres. Ergo conducti continuo fabri, qui quam celerrime opus designatum perficerent. Interim vero placuit Deo, ab urbe, jam ejus favore & Sancti intercessionibus liberata, traducere pestilentiam in castrum. Multiplicabantur ægri, & funera quotidie nova efferebantur: [sub nomine Sancti instauratur,] quod summo cum animi sui sensu videns Parochus, R. D. Alphonsus Lopez Licentiatus, oravit Reverendissimum Gandavensem, ut cum bona ejus gratia liceret sibi novum sacellum dedicare, dicenda id eo Missa super altari portatili. Annuit in tam præsenti necessitate Episcopus, & omnibus rite præparatis oblatum est ibi primum Missæ sacrificium, die V Junii anni MDCXXXV. Et ecce purgato mox aëre cessavit contagio, adeo ut intra octo dies nulla domus inventa sit luem contraxisse. Gratiis igitur Deo actis, illatum etiam illuc est aliquid de reliquiis S. Macarii, & annuum translationis festum institutum Dominica ultima Augusti, cum processione solenni, [& parte corporis donatur sum annuo festo Dom. ult. Augusti.] in qua ipsæ Reliquiæ prosequente Magistratu delatæ sunt ad ecclesiam castri, ibidemque in magnifico pegmate sunt collocatæ, ad lucem innumerabilium facularum, & tormentorum ac bombardarum militarium fragorem. Iustituta est etiam confraternitas, quæ numero augetur quotidie, & curat in honorem Sancti Missam ibidem hebdomadatim celebrari. Denique picturis Vitam Sancti exprimentibus & ornatu vario cœpit locupletari & decorari locus; ad eorum excitandam devotionem, qui illuc frequenter confluunt orationis causa. Hactenus Schattemannus in suo libello Flandrico de Vita S. Macarii.

DE B. PATERNO RECLVSO,
PADERBORNÆ IN SAXONIA INFERIORI.

ANNO MLVIII

[Commentarius]

Paternus Reclusus, Paderbornæ in Westphalia (B.)

EX MS.

Fontes Paderæ, quibus nomen suum Paderborna debet, castris, comitiis, & frequenti Imperatorum Regumque Germaniæ & Franciæ hospitio, ac regia S. Cunigundæ coronatione celebratos, egregio ad posteritatis memoriam monumento ornavit Ferdinandus, [Paderborna, Episcopi Ferdinandi studiis illustrata,] Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Paderbornensis, Coadjutor Monasteriensis, S. R. I. Princeps & Comes Pyrmontanus; cum eos inter Monumenta Paderbornensia, ex historia Romana, Francica, Saxonica eruta & notis illustrata, tali epigrammate cohonestavit.

Hic, ubifons Paderæ, media surgentis in urbe,
      Duco vetus magni nomen ab amne Padi;
Marte diu ancipiti Carolus certare coactus,
      Delegit castris consiliisque locum:
Jussit &, his undis lustratam, subdere gentem
      Saxonicam vero colla superba Deo.
Hic Leo, Romana deductus ab urbe, sacellum
      Sacravit, primum Relligionis opus.
Hic Sedes, longo, fuit, ordine deinde secutis
      Terrarum Dominis, inclyta, Cæsaribus.
Virginis hic conjux, virgo Cunigunda, mariti,
      Accepit meritis regia serta comis.
Vastum alius subeat septena per ostia pontum,
      Nobilius nullus me caput amnis habet.

[2] Singula elogia, per quam erudito ejusdem Celsißimi Principis Commentario explicata declarataque, vide sis in ipso præcitato doctißimo libro: quem cum ille proximo ab ejus prima editione anno MDCLXX, [B Paternum reclujum,] (nam biennio post auctior prodiit) pro sua singulari erga nos humanitate & erga ecclesiasticas antiquitates a nobis eruderatas ac porro eruderandas propensißimo affectu, Antverpiam mitteret, animos addidit, ipsummet (penes quem tam insignem sacrarum profanarumque rerum, diœcesim Paderbornensem attinentium, notitiam esse intelligebamus) præ alio quovis deinceps appellandi, si quid ad Sanctos ejusdem diœcesis attinens, dubium nobis obscurumque occurreret in quo auxilio egeremus alieno. [monasticis fastis passim inscriptum,] Ergo cum Trithemius libro 3 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti Caput 324 inscriberet de S. Paterno monacho: & Trithemii exemplo eumdem cum titulo Sancti Monasticis Martyrologiis insererent, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus; Fastis autem Anglicanis & Scoticis, Wilsonus, Camerarius, & Dempsterus; atque cum his Ferrarius in Catalogo generali, & Simon Martin in Sacris reliquiis deserti, ejusdem Paterni ut Sancti meminissent: nos (quibus causæ sunt multæ ut hoc in genere non continuo fidamus Trithemio) recurrendum eo putavimus, unde certiorem de perpetua præsentique ejus veneratione notitiam oportebat habere, ad ipsam, inquam Paderbornam ejusque Antistitem Ferdinandum, qui nos doceret quo jure Sancti titulus Paterno daretur.

[3] Prompte hic votis nostris annuit; & primum quidem securos reddidit, quod, [pie veneratur:] (licet superiorum seculorum incuria & memoriam distinctam miraculorum, a S. Paterno patratorum, & sepulcri notitiam abolevisset, neque annui festi religione aut olim honoratus fuisse sciatur, aut nunc honoretur) constanti tamen populi Paderbornensis traditione ac pietate inter Sanctos urbis tutelares censeretur ac nominaretur. Deinde communicavit nobiscum idem Celsißimus Princeps, quæ Romæ olim ipsemet transcripserat ex autographo Mariani Scoti chronico, quam sint vulgatæ ejus editiones auctiori, his verbis: Anno MLVIII Podelbrunna civitas cum duobus monasteriis, id est, [ejus obitus ex autographo Mariani Scoti,] Episcopatus & monachorum, feria VI ante Palmas, igne consumitur. In monasterio autem monachorum erat Paternus nomine, monachus Scotus, multisque annis inclusus, qui etiam combustionem prænuntiabat. Hic ambiens martyrium, pro nullo foris exivit, sed in sua clausola combustus, per ignem pertransivit in refrigerium; de cujus etiam sepulcro quædam bona narrantur. Ipsis vero statim diebus feria II post Octavas Paschæ, exiens de Colonia, causa claudendi cum Abbate Fuldensi ad Fuldam, super mattam in clausola ipsius, ubi supra eamdem mattam combustus & passus est, ego oravi.

[4] Hæc esse genuina Mariani verba neutiquam dubitamus: si quidem membranaceus ille codex (quem ex monasterio S. Martini Moguntiæ in Bibliothecam Palatinam & cum hac in Vaticanam translatum invenit, [potius quam ex editopetendus:] atque ipsius Mariani autographum censuit Celsißimus Princeps) inde primum prodiit, ubi auctor, postquam annis X reclusus vixisset Fuldæ, ætatis suæ extremos XVII annos itidem reclusus egit, anno MLXXXVI vita functus. Interim vulgata editio, multo contractior hoc loco, non modice obscurat æstimationem Mariani de Paterno, & venerationem huic ab eo delatam, dum utitur verbis hujuscemodi. Podelbrunna civitas cum duobus monasteriis feria VI ante Palmas igne consumuntur. In monasterio autem erat Paternus nomine, monachus Scotus multisque annis inclusus, qui etiam combustionem prænuntiabat; & ambiens martyrium combustus est. Feria II post octavas Paschæ exiens de Colonia, causa orationis eumdem locum visitavi, ob bona quæ narrantur de ejus sepulcro: & sic cum Abbate Fuldensi Fuldam veni. Quæ haud leviter ab originali discrepantia optare nos faciunt, [honor sepulit.] ut istius auctoris Chronicon ex ipso autographo aliquando integrius sinceriusque procudatur. Interim Lectori judicandum relinquimus, an quod scribit Trithemius, ad S. Paterni sepulcrum multa miracula facta legi, indicet repera aliquem miraculorum ejus libellum fuisse conscriptum, qui nunc perierit & sit a Trithemio lectus; an vero ipse Mariani verba, quibus dicit quod de Paterni sepulcro quædam bona narrantur, in hunc modum ampliarit, scriptor in hujusmodi accuratus parum.

[5] Mariano synchronus, sed XIV annis ante eum mortuus est, B. Petrus Damianus Cardinalis, qui postero anno quam gesta essent ea quæ ex Mariano retulimus, scribens epistolam seu opusculum apologeticum pro dimißione Episcopatus (quod est inter opuscula, tomo 3 operum ejus edita, vigesimum) cum variis ostendisset exemplis, etiam optimis Dei servis mortem quandoque funestam obvenire, sub tali titulo, Quod servus Dei civitatem conflagrandam prædicat, sibi ipsi vero consulit, totam historiam, ut sibi narrata fuerat, hoc modo expendit. Illud etiam non dissimili dignum videtur esse formidine, quod, religioso quodam Pisanæ Diœcesis Abbate referente, cognovi. Sciebat plane, [eumdem describit S. Petrus Damiani,] quia proxima hac æstate transacta contigit, ut esset in quadam Teutonicorum urbe servus Dei, sanctæ conversationis & bonæ famæ, qui juxta monasterium in cellula morabatur. Huic sane revelatum est, quia nisi populus per pœnitentiam quantocius se a sua pravitate compesceret, infra triginta dies tota eorum civitas incendio subjaceret. Qui nimirum visionis suæ mysterium non solum Episcopo civitatis innotuit, sed & per omnem populum sine mora divulgare curavit. Illi autem in pravitatis suæ malitia perdurantes, virum Dei arbitrari sunt delirare; & intentatas Dei minas omnino parvipendentes, dedignati sunt sua facta corrigere. Porro vir Dei pretiosiora quæque monasterii jubet in recessus abditos convehi, ubi possent ab ignibus illibata servari.

[6] Quid verbis immoror? Tandem lugubris ille dies advenit, & a septem urbis regionibus ultor ignis exoritur. Ecce monachi ad servi Dei cellulam anxie proruunt, [& Dei circa servos suos judicia miratur,] eumque imminente periculo non segniter exire deposcunt. Ille autem recusat omnino, Divinoque judicio cuncta committens, quid Deo de se placeat immotus expectat. Ignis ergo, globis in astra furentibus, cuncta occupat, cuncta pervadit; & non modo cetera quæque succendit, sed & monasterium heu! tædet dicere, ipsumque servum Dei cum tota sua cellula conflagravit. Quod profecto Dei judicium non tam discutiendum est, quam timendum. Quis enim humanæ mentis intuitus Divinorum judiciorum penetrare valeat abyssum, cum sit utique terribilis in consiliis super filios hominum? Quis enim credere potuisset, ut is qui per revelationem meruit agnoscere perituræ urbis excidium, semet ipsum ignoraret flammis simul atrocibus exurendum? Hactenus ille, seque ad inferni ignis considerationem revolvens, ex flammarum istarum memoria, divini timoris stimulis compungitur. Petri Damiani relationem Vincentius Bellovacensis lib. 25 Speculi Historialis cap. 35 in compendium contrahit, [Propositi ejus firmitas miraculo probata,] post verba Sigiberti in chronico ex Mariano quadamtenus transcripta; sed in hoc Mariani sensum explicantia, quod ubi hic dicit, quod Paternus Martyrium ambiens sit combustus, iste scribat, propter propositum reclusionis se comburi passus est. De quo proposito quin fuerit Deo gratum, nemo poterit dubitare, qui consideraverit, ardente universa cella ipsoque Dei servo inter flammas moriente, incombustam mansisse mattulam, super qua jacebat.

[7] Simile propositum nullo casu e cella egrediendi, XVI Aprilis videbimus in S. Drogone, sic eos, qui exire propter grassans incendium hortabantur, allocuto: Votum vovi Domino & persolvam: si vero divinæ pietati placuerit quod flammis cremer, fiat voluntas ejus. [propter morte alio miraculo non prohibitā improbari non debet,] At huic combusta cella non nocuerunt flammæ, nocuere Paterno. Non ideo tamen dici potest hujus propositum, minus placuisse quam istius; quemadmodum nec in martyribus, quos flamma consumpsit, minus fides sua eluxit, quam quibus divino nutu cohibita pepercit; sicuti nec minus laudanda fuit obedientia filiæ Iephtæ, quæ paternum votum in se compleri permisit, quam Isaaci qua jugulum cultro præbuit, ut Dei adimpleret mandatum; quamvis operis ipsius executionem in hoc suspenderit fidelis in promißis Abrahamo factis Dominus, in ista secundum plurium opinionem permiserit idē vitæ ac mortis arbiter. Noluit S. Petrus Damiani divinorum judiciorum scrutari abyssum, neque nos id præsumimus; putamus tamen non inverosimiliter dici posse, quod Dei famulus, humanarum laudum molestias formidans, si flammis a se prædictis per miraculum superfuisset, exorarit Dominum, ne se incendio urbis ac monasterii permitteret superesse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang April I




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 10. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 10. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.