Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

10. Februar


X FEBRVARII.

SANCTI QVI IV ID. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctus Andreas Martyr, Bethlehē in Iudæa.
S. Aponius, siue Aporius Martyr, Bethlehē in Iudæa.
S. Zoticus, Martyr, Romæ.
S. Irenæus, Martyr, Romæ.
S. Hyacinthus, Martyr, Romæ.
S. Amantius Martyr, Romæ.
Sancti X Milites Martyr, Romæ.
S. Apollo, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Protheus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Orion, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Plausus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
Multi alii Martyres, Alexandriæ in Ægypto.
S. Charamlampius Presbyter, Martyr, Magnesiæ & Antiochiæ Pisidiæ.
S. Porphyrius, Miles Martyr, Magnesiæ & Antiochiæ Pisidiæ.
S. Baptus, Miles Martyr, Magnesiæ & Antiochiæ Pisidiæ.
Sanctæ III mulieres Martyres, Magnesiæ & Antiochiæ Pisidiæ.
S. Soteris, Virgo Martyr, Romæ.
S. Peregrinus Confessor, Placentiæ in Italia.
S. Zeno monachus, iuxta Antiochiam.
S. Silvanus, Ep. Conf. Tarracinæ in Italia.
S. Scholastica, Virgo, in monte Casino in Italia.
S. Protadius, Ep. Vesontinus.
S. Trumwinus, siue Tumma, Ep. Pictorum in Britannia.
S. Austreberta, Virgo, in Belgio.
S. Baldegundis, Abbatissa.
S. Sigo Ep. Claromont. in Gallia.
S. Sura, siue Soteris, aut Zuwarda, Virgo Mart. Dordraci in Hollandia.
S. Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria.
S. Paschasius Abbas, Lesinæ & Neapoli.
B. Guilielmus, Presbyter, Eremita, Fundator cœnobij Oliuæ in Belgio.
B. Arnaldus Cataneus, Abbas Patauij in Italia.
B. Guilielmus Zucchius, Alexandriæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Seustius Tuderti in Vmbria nobile martyrium fecit, X Februarij, vt innuere videntur Ferrarius in generali Catalogo SS. & Ioannes Baptista Posseuinus in historia SS. Tudertinorum. Fatetur tamen ille, ac Ludouicus Iacobillus, coli, quo & nos de eo egimus, XXIX Ianuarij.
S. Erlulphus Ferdensis Episcopus & Martyr, hoc die memoratur a Dauide Camerario lib. 3 de Scotorum pietate. Colitur cum Sanctis Ebbekesdorpiensibus, vti § 4 retulimus 11 Februarij,
S. Apollonia Virgo Martyr in quibusdam MSS. Martyrologiis hoc die consignatur: in Romano ac ceteris IX Februarij.
Appion, siue Appius, Sextus, Arabianus, aliis Brabianus dictus, scriptores Ecclesiastici, temporibus Seueri Imp. clari extitere; laudati ab Eusebio lib. 5 hist. Eccl. cap. 26, & S. Hieronymo lib. de scriptor. cap. 49 50 51; a Petro de Natalibus Catalogo SS. in serti lib. 11 cap. 20 21 22 ac Sācti appellati: ex eoq; ad hunc diem Martyrologio Sarisburiensi inscripti a Richardo Witfordo.
S. Cronanus Abbas quidam memoratur a Io. Colgano to. 2 de Actis SS. Hiberniæ, seculo Christi septimo a Nortmannis occisus: alio nomine, vt ait, Mochua de Miliuc nuncupatus; inq; Vita S. Carthagi, cuius traditur discipulus fuisse, Mochua filius Mellani. Citat Colganus Hiberniensia Martyrologia, nobis ignota. De S. Carthago XIV Maij agemus.
Simeonem Episcopum Meldensem refert hoc die in generali Catalogo SS. Ferrarius; qui tamen fatetur nullum inter Meldenses Episcopos Simeonem reperiri: Molanum citat, quem dein ait errorem correxisse. Nos in pluribus Molani editionibus nusquam Simeonis huius legimus nomen.
Anastasius Archiepiscopus Constantinopoleos celebratur a Græcis in Menæis, titulo attributo Sancti Patris Nostri, & distichi vnius elogio: refertur & a Maximo Cytheræo. Vnicum in vulgatis Catalogis legimus eius Sedis Archiepiscopum Anastasium, tempore Constantini Copronymi, eumq; hæreticum.
Adelheidis, mater Conradi Salici Imp. vocatur a Ioanne Cuspiniano, lib. de Cæsaribus & Imperatoribus Romanis, mulier admodum religiosa; quæ duo in oppido Franconiæ Spalt collegia fundauit, S. Emmerani & S. Nicolai, ac beatæ Virginis, quod Nouum-collegium appellatur: in Oringau monasterio a se constructo sepulta, & in numerum Diuorum relata. Visitur in templi Oringani Choro lapis, in Annalibus Sueuicis Martini Crusij par. 2 lib. 6 cap. 8 delineatus, cum hac circum marginem insculpta epigraphe: Recondita sunt hic ossa Dominæ nostræ Adilheidis. Huius fundatrix templi iacet hic tumulata, Conradi Regis genitrix, Adilheida vocata. Anno MCCXLI IV Idus Februarij. In superiori parte lapidis hæc leguntur verba: Iacet hic proles genitoris. In medio vero: Hic iacentossa olim suffossa huius in ecclesiæ locis, vt Reliquiæ. Sub finem vero : Hic genitor prolis. Est autem Oringa oppidum Comitatus Hohenlohensis, in Franconiæ ac Wirtenbergiæ confinibus ab Ora amne sortita nomen,caput Origauiæ ditionis, debetq; suam originem huic Adelheidi, monasterij isthic fundatrici : cuius dotationis diploma recitat Martinus Magerus a Schonberg libro de Aduocatia armata cap. 5 nu. 392, datum Wirtzburck XVI Kal. Septemb. anno MXXXVII; ducentis ante annis quam prædicta inscriptio posita fuerit, vt proinde dies IV Idus Februarij, fortaßis locati isthic illius monumenti sit, vt est & annus, non obitus Adelheidæ. Quid si hæc autem, cuius in nullis Fastis nomen extat, ideo a Cuspiniano credita in Diuorum esse numero, quia extiterat non multo ante alia S. Adelheida Augusta, Ottonis 1 coniux, cuius Vitam a S. Odilone Abbate Cluniacensi conscriptam, XVI Decemb. dabimus?
Æthelstanus Herefordensis Episcopus, magnæ vir sanctitatis, IV Idus Februarij, anno ⅭⅠƆLVI, in episcopali villa, quæ vocatur Bosanbirig, decessit : cuius corpus Herefordam delatum, in ecclesia, quam ipse a fundamentis construxerat, est tumulatum. Ita Florentius Wigorniensis, Simeon Dunelmensis in historia Reg. Anglor. & Rogerius Houedenus parte priore Annalium. Fuerat autem, vt ait Houedenus, per annos XIII oculorum lumine priuatus. Cuius Vicarius multo tempore extitit religiosus vir Tremerinus Walonicus Antistes. Sitne in Diu os relatus Æthelstanus, nusquam legimus.
Iarento Abbas monasterij S. Benigni Diuione, hoc die, anno ⅭⅠƆCV traditur deceßisse : Beatus appellatur a Ferrario in generali Catalogo SS. a Saussaio in Supplemento Martyrol. Gallicani beatæ memoriæ. Claudius Robertus in sua Diuione honorifice illius meminit, Beatum tamen non nominat.
Paganus, monachus Ordinis S. Benedicti Catanæ, refertur hoc die, & Beatus appellatur ab Octauio Caietano nostro in Idea operis de SS. Siciliæ, & post eum ab Hugone Menardo & Ferrario. Nos neque Acta eius vidimus, neque comperimus, an sit a Sede Apostolica Beatus pronuntiatus.
Guilielmus Pius, I Dux Aquitaniæ, fundator monasterij Cluniacensis, a nonnullis habitus fundator Ordinis Guilielmitarum, ab horum parente S. Guilielmo non distinctus, vt infra ad huius Vitam dicetur.
Guilielmus, Ferrei-brachij cognominatus, IV Dux Aquitaniæ & Comes Pictauorum, pater Agnetis Augustæ vxoris Henrici II Imp. & III Regis Germaniæ, ab Alberto Krantzio S. Guilielmus, parens Guilielmitarum, existimatus, vt infra referetur.
Guilielmus, antea Wido Gaufredus dictus, VII Dux Aquitaniæ & Comes Pictauorum, frater iam memoratæ Agnetis Augustæ, habitus itidem fundator Ordinis Guilielmitarum, vt ad S. Guilielmi Vitam, in eius genealogia, & ex Petro Siluio infra referetur.
Guilielmus VIII Dux Aquitaniæ & Comes Pictauorum, obiit X Februarij, ideoq; S. Guilielmus, cui eadem sacra dies est, habitus.
Guilielmus IX, siue vltimus, Dux Aquitaniæ & Comes Pictauorum, a schismate Anacleti Antipapæ ad vnitatem Ecclesiæ a S. Bernardo reuocatus, paßim Sanctus habetur ab recentioribus scriptoribus, & Theobaldo, scriptore, vel potius exornatore, Vitæ S. Guilielmi, infra dandæ. Saussaius quoque eius seorsim Conuersionem consignat in Gallicano Martyrologio hoc die, Depositionem III Iulij. Verum cum alius sit a S. Guilielmo Magno & eremita; nec reperiatur a quoquam, qui ab hoc illum distinxerit, Sanctis adscriptus, eum omittimus. Si tamen illi seorsim vspiam cælestes honores habeantur, ad IX Aprilis debet referri, quo Compostellæ in Gallicia mortuus est.
Albertus, vnicus S. Guilielmi in Stabulo Rodis, vltimo vitæ eius anno, discipulus, & multorum Pater postea eremitarum, quos iuxta normam viuendi & institutionem S. Guilielmi rexit; Beatus in huius Vita a Theobaldo appellatur: idemq; pro S. Alberto Camaldulensi, cuius Vitam dedimus VII Ianuarij, a Siluano Razzio sumptus, vt dicemus § 9 ante Vitam S. Guilielmi. De eo tam in Vita quam in commentario de Ordine Guilielmitarum sæpius agitur. Haud adhuc exploratum est nobis, an vspiam colatur, & quo die.
Petrus Florentinus, post adeptam ope S. Guilielmi sanitatem, factus monachus, effulsit miraculis. Infra par. 2 Vitæ S. Guilielmi, nu. 35.
Goduinus quidam Anglus, memoratur ab Harpfeldio hist. Eccles. Anglicanæ sec. 12 cap. 45. qui Dunelmi aliquando inter monachos versatus, dein eremiticam vitam amplexus est, ac valde ætate prouectus, S. Godrico, solitudinem primum ingresso, vitæ sanctioris magister per biennium fuit : eoq; præsente mortuus, sepultus est vir sanctus in cimiterio Dunelmensi, vt in Vita S. Godrici apud Capgrauiū dicitur. Obiit autem Godricus anno ⅭⅠƆCLXX. XXI Maij. Chrysostomus Henriquez in Menologio Goduinum hunc Beatum indigetat, aitq; diu inter Cistercienses vitam cœnobiticam sanctissimis operibus illustrasse. Verum hoc quo auctore didicerit, quaue ratione coniectarit Henriquez, haud sane videmus. Erant ea ætate Dunelmenses monachi Benedictini, nec nisi anno ⅭⅠƆCXXXII in Angliam venerunt Cistercienses, vti B. Aelredus illius instituti Abbas Rieuallensis testatur lib. de bello Standardi. Atqui dudum antea obierat, aut saltem e cœnobio in eremū migrarat Goduinus. Quamquam qui Harpsfeldio Goduinus est, Ailricus appellatur in Vita S. Godrici. Nihil tamen nobis de eius veneratione constat, aut obitus die.
Hugo, primus S. Norberti discipulus, ab eoque constitutus Abbas Præmonstratensis, magnus Ordinis per varias mundi plagas propagator, X Februarij, miraculis (vt multi tradunt) & sanctitate clarus, e vita migrauit anno ⅭⅠƆCLXIV. Ex eius sepulchro, quando ossa cum aliis Præmonstrati sepultorum corporibus ad nouam ecclesiam anno ⅭⅠƆCCLXXIX delata sunt, tantam aiunt expiratam odoris suauitatem, vt omnium aromatum fragrantiam superaret. Ante altare maius tumulato hoc positum epitaphium est : Hic iacet Dominus Hugo, qui fuit primus Abbas huius Ecclesiæ, & rexit Ecclesiam istam, cum vniuerso Ordine Præmonstratensi XXXV annis feliciter & quiete. Obiit anno Domini ⅭⅠƆCLXIV. cuius anima cum Beatis requiescat in pace, Amen. Prolixe res ab eo gestas narrat Ioannes Pagius lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis, quem & hoc die refert, ac Beatum prædicat, Chrysostomus vander Sterre in Natalibus SS. eiusdem Ordinis, & in Auctario ad Natales SS. Belgij Arnoldus Raißius; vti & Petrus Wagenarius in S. Norberto, qui primo loco inter viros sanctitate illustres ex hoc ordine eum collocat. Saussaius solum Piis adscribit. Abstinent Sancti ac Beati vocabulo Dionysius Mudsart in historia Ecclesiast. Belgica ad annum ⅭⅠƆCXVIII, Mauritius du Pre in Annalibus breuibus Ordinis, Autbertus Miræus in Chronico Præmonstrat. ad annum ⅭⅠƆCXXIX.
Guilielmus, primus auctor instituti Vallis scholarium, natione Anglus seu Britannus, floruit sub initium seculi Christiani XIII, atque inter Sanctos Augustinianos recēsetur a Sabellico. Eius elogium confusum est cum Actis S. Guilielmi Magni Eremitæ in Martyrologio Galesinij, Appendice Petri Equilini, & antiquis Lectionibus de S. Guilielmo atque aliis auctoribus infra citandis § 7 8 9 de ordine Eremitarum S. Guilielmi. Eum alioqui Beatum etiam appellat Barbosa in Decisionibus Apostolicis collect. 377.
Godefridus de Cortebeke eximiis laudibus celebratur in libro de viris illustribus monasterij Villariensis, instituti Cisterciensis, in Brabantia, cap. 20. Refertur ab Arnoldo Raissio hoc die, a Chrysostomo Henriquez XXXI Iulij. At non recensetur inter eos, quorum eleuata solenniter corpora sunt. Fuerat prius Affligemij monachus Benedictinus, deinde Villarium ad Cistercienses migrauit.
Wilhelmus Episc. Lausanensis refertur ab Henrico Murero in Heluetia sancta cum titulo Beati, diciturq; vixisseanno ⅭⅠƆCCXXII, atque e lacu vicino venenatos serpentes expulisse. Quod autem eius obitus dies ignoretur, appositus margini X Februarij, ob Magni Guilielmi celebritatem.
Stephanus Abbas monasterij S. Iustinæ Patauij, Fratrum cœtu relicto, vitam solitariam duxit, atque in pace quieuit, vt infra traditur in Vita B. Arnaldi successoris. Beatus appellatur a Scardeonio, Wione, Menardo, interq; eos Cælites annumeratur, quorum ignoratur natalis. Posset hic Arnaldo coniungi, si constaret aliquam ei decretam Ecclesiasticam venerationem.
Ludouicus Fulginas, in Ordinem Minorum a S. Francisco cooptatus, traditur vitæ sanctitate & miraculis clarus obiisse Piperni in diœcesi Tarracinensi, anno CIⅭⅠƆCCXC die X Februarij. Quo die de illo agunt Ludouicus Iacobillus lib. de SS. Fulginatibus & tom. 1 de SS. Vmbriæ; Arturus in Martyrologio Franciscano, ac Beatum appellant: vti & Franciscus Gonzaga par. 1. Originis Seraphicæ religionis; ac Petrus Rodulphius lib. 1 Seraphicæ religionis, qui & testatur ossa condita esse sub ara & ab accolis haberi in reuerentia. Quæ ab Rodulphio describit Wadingus to. 2 Annal. Minorum ad annum 1290, tribuitq; illi & ipse Beati titulum, Iacobillus addit, in petra iuxta sepulchrum exsculpta isthæc legi: Corpus B. Leonardi de Fulgineo, socius S. Francisci sub hoc altare requiescit. Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitatum fructu 8 par. 2 pag. 76 ita scribit: In loco de Piperno iacet sanctus Frater Leonardus de Fulgineo, qui cuidam claudo signum Crucis cum fecisset ad parentum petitionem, ipsis videntibus sanitati est restitutus. Alteri ex natura cæco & priuato lumine per annos octo, ad se perducto, & Crucis signo facto, lumen restituit. Quæ etiam referunt Wadingus tom. 1 ad an. 1241 num. 27, Marcus Viyßipponensis par. 2 Chronici Minorum lib. 5 cap. 19, & solum sanctum Fratrem appellant.
Eusebius ex Legato Hispaniarum Regis ad Remp. Venetam monachus Camaldulensis, Murani, pago Venetijs vicino, obijt X Februarij ⅭⅠƆⅠƆI, magna opinione sanctitatis; referturq; hoc die a Wione, Dorganio, Menardo, Ferrarrio, Tamayo Salazario: sed quem ei tribuunt, vti & Thomas de Minis ac Siluamus Razzius, Beati titulum, haud scimus an Romanæ Ecclesiæ auctoritate adhuc sancitus sit.
Guilielmus Olis, alias Holst, Ordinis Minorum Sacerdos, genere nobilis, inter Brugas & Gandauum ab hæreticis grassa: oribus anno ⅭⅠƆⅠƆLXXV crudeliter interfectus memoratur apud Franciscum Gonzagam par. 3 in prouinc. Flandriæ cap. vltimo, referturq; & ab Alnoldo Raissio in Auctario ad Molani Natales hoc die, qui Thomam Boucherium citat.
Guilielmus Strauus Sacerdos, Christianus Suis, eiusdem Ordinis Religiosi, anno ⅭⅠƆⅠƆLXXIX Treuiros petentes, ab hæretico latrone occisi sunt, vt scribit eodem capite Gonzaga, & hoc die in Auctario Raißius.
Wilhelmus Rotensis in Sueuia Canonicus Ordinis Præmonstratensis refertur hoc die a Chrysostomo vander Sterre in Natalibus SS. eiusdem Ordinis, qui & Vitam eius a Martino Merzio ⅭⅠƆⅠƆCXVI conscriptam, excudi curauit typis Plantinianis an. ⅭⅠƆⅠƆCXXVII, in qua traditur lib. 3 cap. 3, obiisse V Kalend. Aprilis an. ⅭⅠƆⅠƆLXXXVIII, ad quem diem elogium suum Chrysostomus recudit cum longis annotationibus; & quem ante Beatum, iam solum sanctæ memoriæ appellat.
S. Cedmonus monachus Streneshalensis in Anglia hoc die refertur ab Hugone Menardo & alijs. Dabimus eius Vitam XI Febr.
S. Solutoris, S Aduentoris, S. Octauij, Martyrum S. Gossini Abbatis, S. Iulianæ matronæ, Inuentio recolebatur olim hoc die Taurini in monasterio S. Solutoris. Sed cum id seculo superiori esset destructum, sacra hæc pignora translata sunt ad ecclesiam Societatis Iesu, in qua celebratur hoc die Officio Ecclesiastico trium illorum Martyrum Inuentio: quorum alioquin præcipuum festum est XX Nouembr.
Colitur vero S. Goslinus XII Februar.
���S. Iuliana XIII Februar.
S. Gertrudis Virg. Eleuatio & Translatio celebratur hoc die in veteri Breuiario Bruxellensi, reserturq; in Florario, Wionis Ligno vitæ, atque a Menardo, Dorganio, Saussaio, Laherio, & variis MSS. De ea agemus XVII Martij.
S. Wilfridi II Eboracensis Ep. Translatio consignata est hoc die in Martyrologio Anglicano Io. Wilsoni. De eo agemus XXIV Aprilis.
B. Guilielmus de Dongelbiert monachus Villariensis refertur hoc die ab Arnoldo Raißio: a Chrysostomo Henriquez (vbi & nos fortaßis de eo agemus) XXIV Maij.
S. Guilielmus, primum Dux Aquitaniæ sub Carolo Magno, dein monachus cœnobij Gellonensis, siue de desertis, a se extructi, in diœcesi, Luteuensi in Gallia; creditus a quibusdam Fundator Ordinis Eremitarum S. Guilielmi, vt infra dicetur ad huius Vitam hoc die. Ille autem colitur XXVIII Maij.
S. Ennatha, S. Valentina, VV. Martyres in Palæstina celebrantur hoc die a Græcis in Menæis, & a Francisco Laherio nostro in Menologio Virginum. De iis agemus cum Martyrol. Romano XXV Iulij.
S. Paulus, Martyr in Palæstina celebratur hoc die a Græcis in Menæis, & a Francisco Laherio nostro in Menologio Virginum. De iis agemus cum Martyrol. Romano XXV Iulij.
S. Elisabeth mater S. Ioannis Baptistæ colitur hoc die in Kalendario Coptico: in Romano Martyrol. V Nouemb.
S. Troianus Episc. Santonensis refertur hoc die in Martyrologiis Bedæ, Rabani, Notkeri, Galesinij, Saussaij, aliisq;: in pluribus XXX Nouemb.
S. Thomæ Apostoli repositio per S. Helenam Reginā, consignata hoc die in MS. Florario. Plenius de ipso sancto Apostolo agemus XXI Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANDREA ET APONIO, siue APORIO, BETHLEHEMI IN IVDÆA.

An. Chr. XLI.

[Commentarius]

Andreas Martyr, Bethlehem in Iudaea (S.)
Aponius, siue Aporius Martyr, Bethlehem in Iudaea (S.)

Avctore G. H.

[1] Diem decimum Februarij auspicatur nobile par Martyrum pro Christi fide eo in loco occisorum, vbi Christus genus humanum redempturus, e sanctißima Virgine Maria nasci voluit. Hos Martyres referunt multa Martyrologia MSS. antiqua, inter quæ eminet Romanum, quod sub nomine S. Hieronymi sæpius proserimus, in quo vuius tamen deest nomen. Ita autem habet: In ciuitate Bethlehem Iudæ passio Sanctorum Andreæ… defectum supplet Rabanus, [SS. Andreas,] dum iisdem verbis addit, & Apponij. Tempus suggerit MS. Martyrologium Tornacense S. Martini: In ciuitate Bethlehem Iudȩ sub Herode Rege passio SS. [& Aponius,] Andreæ & Aporij. Eadem habent Notkerus, & Beda MS. monasteriorum Subensis & Richenbergensis in Bauaria; [siue Aporius,] cuius vltimum exemplar socium Apponium appellat: e quibus corrigendus Beda excusus, in quo sic legitur: In Bethlehem ciuitate Iudææ sub Herode Rege passio Sancti Andreȩ Apostoli. restituendum, Sanctorum Andreæ & Aporij. Alioquin nomen Apostolorum attributum esse primis Christi discipulis aliisque coæuis sæpius diximus. [passi sunt Bethlemi] Ex his Titum, Timotheum, Parmenam, Ananiam cognominatos Apostolos indicauimus in Ianuario.

[2] [sub Herode Agrippa] Persecutio, in qua hi Martyres interfecti sunt, videtur illa esse, in qua, vt Actorum cap. IX legitur, S. Iacobus Apostolus occisus est, & S. Petrus in carcerem coniectus, quando Herodes Agrippa anno Imperij Claudij I, Christi XLI totius Iudææ Rex constitutus ad demerendos sibi Iudæos grassari in Ecclesiam cœpit. [an. 41] Extat VII Februarij in vetusto Martyrologio Richenouiensi S. Andreas, idem forte qui hoc die ab aliis refertur: nisi S. Andreas Apostolus intelligatur, cuius ordinatio in Episcopum ab aliis consignatur V Februarij.

DE SANCTIS MARTYRIB. ROMANIS ZOTICO, IRENÆO, HYACINTHO, AMANTIO.

[Commentarius]

Zoticus, Martyr, Romae (S.)
Irenaeus, Martyr, Romae (S.)
Hyacinthus, Martyr, Romae (S.)
Amantius Martyr, Romae (S.)

I. B.

[1] Natalis quatuor horum Martyrum in omnibus fere Martyrologiis, Romano, Vsuardi, Rabani, Adonis, Notkeri, Bellini, Maurolyci, & variarum Ecclesiarum MSS. IV Id. Februarij consignatur his verbis: [Horū SS. natalis,] Romæ sanctorum Martyrum Zotici, Irenæi, Hyacinthi, & Amantij. Consentit vetus Romanum a Rosweydo editum. In quibusdam MSS. omittitur Amantij nomen: in aliis solus memoraturcum Zotico: in Wandelberto solus Irenæus:

Soter, Hyrenæus, & Scholastica Virgo quaternis,
Egregia pariter meritorum laude coruscant.

In vulgato Bedæ Martyrologio ista habentur VI Febr. Romæ Zotici, Irenæi, Iacincti, & Amantij. Sed MSS. eiusdem Bedæ nomine insignita, X Febr. eos referunt. XI Februarij quidam his cognomines celebrantur; anne iidem?

[2] Celebris eorum quondam apud Belgicas Ecclesias memoria fuit, extatq; in vetusto Missali Tornacensi anno MDVIII Parisiis excuso peculiare de iis sacrum. In Breuiariis autem antiquis, Bruxellensi, Antuerpiensi, Cameracensi, MS. Mechliniensi, & nouo Herbipolensi isthæc de iis habetur oratio: Domine Deus noster, [commemoratio in sacris;] multiplica super nos gratiam tuam; & quorum celebramus gloriosa certamina, tribue subsequi in sancta professione victoriam. Per Dominum. In veteri Breuiario Ecclesiæ Leodiensis (nam in nouo omnino omissa est eorum commemoratio) ita eadem expressa oratio erat: Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam, & qui sanctorum Martyrum tuorum Zotici, Herenei, & Iacincti celebramus gloriosa certamina, tribue subsequi in sancta professione lætitiam. Per Dominum.

[3] Tempus martyrij indicat Petrus Galesinius, sed nullo producto auctore: [martyrij tempus,] Romæ, inquit, sanctorum Martyrum Irenæi, Zotici, Hyacinthi & Amantij, qui in Deciana persecutione pro Christo Domino necati obierunt. Galesinium sequitur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Dissentit Baronius in Notis ad Martyrol. & sub Adriano coronatos contendit, Actorum MSS fide nixus, de quibus mox.

[4] Locus certaminis expressus in Martyrologio S. Hieronymi his verbis: [locus,] IV Id. Febr. Romæ natalis Soteris. Et via Lauicana Zotici & Amantij. Alexandriæ passio Apollonis, Protei, Orionis, Plausi, & aliorum XX. Hireneæ. In Tarracina natalis Siluani Episcopi & Confessoris. Ita Hyacinthum omittit; & Irenæum, quem Irenæam vocat, a reliquis seiungit. De loco idem tradit Baronius, via Lauicana passos esse, decimo ab Vrbe lapide, infundo Capreoli, citatq; Acta peruetusta, quæ ex eius MSS. nacti sumus. Verum sunt ea alterius, Zotici qui & Getulius appellatur, coliturq; X Iunij, cum SS. Amantio & Primitiuo, qui in fundo Capreolis via Lauicana occisi scribuntur, iussu Hadriani: ac deinde a Symphorosa Getulij vxore, in prætorio suo Sauiniensum, in loco nuncupato Capris, [Acta, an non cum S. Getulij confusa?] in oppido supradicto trans fluuium superiorem, in arenario prædij eius cum gloria & honore sepulti. Ambigere quis poßit, an illud de loco martyrij non sit ex illius Zotici, siue Getulij Actis ad hunc translatum, præsertim cum vtrique Amantius socius victoriæ fuerit. Qui porro sequuntur decem Milites ibidem martyrij palmam adepti, horum an socij fuerint incertum.

[5] Baronius monumentum quoddam S. Zotici Romæ extare tradit his verbis: In Auentino, in vinea Capranicorum, [monumētū Romæ.] e regione hortorum Farnesiorum, superest adhuc ædes in memoriam S. Zotici erecta; in cuius parietibus, more maiorum, eius martyrij historia depicta cernitur: adest & Confessio, vbi aliquando sancti Martyris corpus asseruatum fuisse coniici potest. Hæc ille: non tamen probat, huius potius Zotici, quam alterius, illud esse monumentum. De eorum reliquiis meminit, obiter nec satis perspicue, Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis reg. 2 eccl. 42.

[6] Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitanico testatur, extremis Vrbani VIII Papæ temporibus, [S. Amātij reliquiæ Vlyssipponem delata 1642.] corpus S. Amantij Roma Vlyßipponem esse translatum, ab Doctore Pantaleone Rodericio Pacieco, regni Lusitaniæ Inquisitore Apostolico, electoque Elicensi Episcopo; atque in Capella regia collocatum: Indulgentias quoque ab eodem Pontifice concessas omnibus qui sanctum Martyrem veneraturi X Februarij dictam Capellam viserent; easq; ad septennium vim habituras: datum autem de iis Breue Apostolicum, vt vocant, II Decembris ⅭⅠƆⅠƆCXLII.

DE SANCTIS X MILITIBVS MARTYRIB. ROMÆ, VIA LAVICANA.

[Commentarius]

X Milites Martyres, Romae (SS.)

Avctore I. B.

[1] Svspicari haud immerito liceat, gloriosos hosce milites cum quatuor iam memoratis, non eodem solum die mensis, sed eadem persecutione, atque eodem loco, triumphum adeptos, quod in plerisque Martyrologiis iunctim referuntur. [Horū SS. natalis;] Et quidem MS. Treuirense antiquum, ita eos coniungit: Romæ sanctorum Martyrum Zotici, Hyrenei, Iacincti, & Amantij & aliorum Militum decem. Idem habet MS. Carmeli Coloniensis, & MS. S. Cyriaci Romæ, infra citandum. Illud solum de iis habent Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, atque alij: Romæ via Lauicana militum decem. Nec plura Romanum vetus ac modernum. Galesinius sub Decio, vt priores, coronatos scribit, non probat: Romæ item, inquit, [martyrij tempus,] sanctorum decem militum Martyrum eiusdem persecutionis cruciamentis, quæ fortiter pertulerunt, illustrium. Eum sequitur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ: In eadem, inquit, Decij persecutione decem milites propter Christum comprehensi, via Lauicana martyrium consummarunt IV Id. Februarij, cum constanter tormenta pertulissent. Verum vnde didicit tormentis antea tentatos? Cur non potuerunt, cum abnuerent thura Diis offerre, aliudue edere profanæ superstitionis argumentum, illico ad supplicium duci?

[2] Via Lauicana, sic dicta quod Lauicos, siue Labicos, aut Lauicum, vetus oppidum, XV ab Vrbe millibus passuum distans, [locus extra portam Esquilinam, vbi suppliciorum locus.] ducebat, illud tamen ad dextram relinquens: incipiebat a porta Esquilina, extra quam supplicia de reis sumi solita animaduertere complures viri eruditi ad illud Taciti 2 Annal. In P. Marcium Consules extra portam Exquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco aduertere. Erant ibidem in campo Esquilino Puticuli, in quos damnatorum viliumue hominum proiiciebantur cadauera. Erat is campus inter Prænestinam viam & Lauicanam, vt ex Strabone patet, qui lib. 5 de Lauicana ita scribit: Ἀρχομένη μὲν ἀπὸ τῆς Ἐσκυλίνης πύλης, ἀφ᾽ ἧς καὶ Πραινεστίνη. ἐν ἀριστερᾷ δ ἀφεῖσα καὶ ταύτην, καὶ τὸ πεδίον τὸ Ἐσκυλῖνον. Incipiens a porta Esquilina, a qua & Prænestina, ad sinistram relinquens & hanc viam & campum Esquilinum &c. De eo campo, aut isthic fixo patibulo, intelligunt multi iocum qui est apud Ciceronem 2 de Oratore § 68. Ego vero a porta Esquilina video villam tuam. Plura de hac via, campoq;, Baronius in Notat. ad Martyrol. hoc die; Iustus Lipsius & Ludouicus Dorleans ad citatum Taciti locum; Læuinus Torrentius in illud Suetonij in Claudio cap. 25. Ciuitatem Romanam vsurpantes in campo Esquilino securi percussit. An tamen in eo campo occisi sint hi Martyres, an longius ab Vrbe, vt plurimi alij Martyres, extra alias etiam portas, incertum est.

[3] MS. Martyrologium monasterij S. Cyriaci Romæ, sæpe a Baronio citatum, & hos Zotico sociat, [an non plures?] & numerum auget. ita enim habet: Romæ Zodici, Herenei, Iacincti & Amantij, & aliorum nonaginta.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS APOLLONE, PROTHEO, ORIONE, PLAVSO, ET SOCIIS MVLTIS.

[Commentarius]

Apollo, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Protheus, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Orion, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Plausus, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Multi alii Martyres, Alexandriae in Aegypto
[Col. 381B]

G. H.

[1] Illustris Ægypti vrbs Alexandria hos pro fide Christi occisos X Februarij celebrat Martyres: ex quibus tres priores profert vetus Martyrologium MS. Richenouiense siue Augiæ diuitis: Et in Alexandria passio Apollonis, Prothei, Orionis. Plenius antiquum Martyrologium Romanum, quod S. Hieronymo attribuitur: Alexandriæ passio Apollonis, Prothei, Orionis, Plausi & aliorum viginti. In minore Martyrologio MS. antiquo S. Maximini prope Treuiros referuntur IX Februarij Orion & alij mille sexcenti: quos istic omissos ad hunc diem reiecimus, quo Orion cum aliis colitur. Inter Martyres Ægyptios XXXVII, quos XVIII die Ianuarij retulimus, & ex quibus diximus forte aliquos IX Februarij celebrari, reperiuntur Orion, Protea, & Plesius, qui ab his tribus num alij sint statuendi, dubitari etiam potest. Deest istic Apollo, desunt socij siue XX siue MDC: vt vel ideo eorum memoria hic videatur repetenda. In minore Martyrologio MS. S. Maximini iam citato, primo loco celebratur passio S. Apollonis, absque vllo socio.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CHARALAMPIO PRESBYTERO, PORPHYRIO ET BAPTO, MILITIBVS, ET TRIBVS MVLIERIBVS, MAGNESIÆ ET ANTIOCHIÆ PISIDIÆ,

AN. CHR. CCII.

Annotatio præuia.

Charamlampius Presbyter, Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
Porphyrius, Miles Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
Baptus, Miles Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
III mulieres Martyres, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (SS.)

Avctore I. B.

[1] Pisidiæ (quæ cis Ciliciam iacet regio) metropolis Antiochia fuit, Magnetum opus, a Regibus liberata per Romanos, horumq; aucta colonia, [Antiochiæ Pisidiæ martyriū subit S. Charalāpius,] vt Strabo scribit lib. 12. illustrius tamen multo decus adepta, quod Pauli ac Barnabæ Apostolorum prædicatione accepit Christi Legem, & multorum postea triumphos Martyrum spectauit. In his S. Charalampius fuit: ita in MSS. Actis appellatur, χαραλάμπνς in Menæis; quæ & nominis etymon explanāt, quod χαρᾶς καὶ πλήρης Θείας λαμπρότητος, gaudij diuinique splendoris plenus esset. At non inde ortus, sed adductus Magnesia: vtra tamen, [Magnesia adductus] Acta non indicant; an Æolica nimirum, siue ad Mæandrum sita, vnde ipsius, vt diximus, Antiochiæ origo; an ea quæ sub Sipylo monte iacet, & ipsa a Romanis libera iudicata, vt idem lib. 13 Strabo scribit.

[2] Vtralibet ea fuerit, illic Charalampius strenue Euangelium prædicarat, [fussu Seueri Imp.] & primam sustinuerat pro fide quæstionem; cum Antiochiam abductus est, mandato Seueri Imperatoris. Fauerat hic antea quidem Christianis; quod, & nulli eorum Albiniani, nec Nigriani, vel Cassiani inuenti vnquam, vt gloriatur Tertullianus ad Scapulam cap. 22, id est, neque hostibus ipsius Clodio Albino, & Pescennio Nigro, [qui antea fauerat Christianis,] neque antea Auidio Caßio aduersus M. Aurelium adhæserant; & ipse a Proculo Christiano per oleum curatus fuerat, vt ibidem cap. 4 idem Tertullianus scribit, qui & addit: Sed & clarissimas fæminas & clarissimos viros sciens huius sectæ esse, nō modo non læsit, verum & testimonio exornauit; & populo furenti in nos palam restitit. Postea tamen mota ab eo persecutio est. ita Eusebius in Chronico ad Fabiani & Muciani consulatum, qui in annum incidit Æræ vulgaris CCI, Seueri IX. [ast an. 201 mouit persecutione,] Ἐπὶ τού των τῶν ὑπάτων διωγμὸς ἐγένετο τῶν χριστιανῶν, καὶ πιλλοὶ ἑμαρτυρ ησαν. Sub his Coss. facta est persecutio Christianorum, & multi martyriū subierunt. Erat tunc in Oriente Seuerus, vbi anno sequenti, cum Antiochiam transisset (Syriæ nimirum) data virili toga filio maiori, [existens in Oriente.] secum eum Consulem designauit, & statim in Syria consulatum inierunt, vt Ælius Spartianus scribit. Is tertius Seueri consulatus fuit, anno Christi CCII; fortaßis post Februarium, Sanctiq; Charalampij cædem, initus. Subdit Spartianus: In itinere, (Ægyptum versus) Palȩstinis plurima iura fundauit. Iudæos fieri sub graui pœna vetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. Eo igitur anno coniectare licet triumphum sancti Martyris contigisse, cum a Parthico bello redisset Seuerus, labente anno imperij eius nono.

[3] Acta porro S. Charalampij Græca nacti sumus e bibliotheca Christianißimi Regis, [S. Charalampij Acta] perantiqua, at hactenus numquam vulgata. Ea Latine vertit insigni indole atque eruditione adolescens Ioannes Dauid Henxtouius, Ioannis Fortunati Henxtouij, medici clarißimi nobisque amicißimi, filius, qui, vt V Februarij diximus, [hic primū edita,] etiam S. Agathæ V. M. Acta a Metaphraste conscripta interpretatus, ac Louanij II Augusti ⅭⅠƆⅠƆCLIII pie obiit. Nos Acta hæc & recensuimus accurate, & Notationes addidimus.

[4] Celebratur autem (vt num. 33 dicitur) memoria sancti Martyris Charalampij mense Februario, [Natalis 10 Febr.] secundum calculum regionis die decimo: qui nempe secundum calculum Romanum est IV Id. Molanus in addit. ad Vsuardum: Die decima, sancti Martyris Charalampi. Socios addit Galesinius: Eodem die SS. Charalampi, Porphyrij, & sociorum Martyrum. deinde Actorum compendium exhibet, quod nos ex Menæis accuratius repræsentabimus. Meminit & sociorum Ferrarius his verbis: Magnesiæ in Asia sanctorum Martyrum Charalampis, Porphyrij, Bapti & trium mulierum sub Seuero.

[5] Gesta S. Charalampij ita breuiter perstringunt Menæa: Vixit S. Charalampes Seueri Imperatoris temporibus, [Actorum epitome ex Menæis,] Luciano Magnesiæ vrbis Præfecto. Erat autem ipse Christianorum Sacerdos, docens viam veritatis. Veste sacra exutus est, omnisque illi abrasa pellis corporis. Vt vero eius in perferendis cruciatibus constantiam vidit Præfectus, ira inflammatus, propriis eum manibus cœpit lacerare. Sed extēplo excidere illi manus, inque Martyris corpore hȩserunt. Precatus Deum Sanctus, ipsum curauit. Id cum vidissent Porphyrius & Baptus tortores, idola eiurarunt, & Christo crediderunt. Quod & ex adstantibus tres fæminæ fecerunt. Atque eos omnes Præfectus comprehensos, & immaniter cruciatos, plecti capite iussit. Nam quamuis curatus esset, tamen in incredulitate permansit. Eadem habet Anthologion, Clementis VIII auctoritate excusum: eadem Maximus Episcopus Cytheræus ἐν βίῳ Ἁγίων. Mentio etiam fit S. Charalampæ in Horologio, paruoque Menologio Græcorum.

[6] De sociis S. Charalampij, qui tamen aliquot ante eum mensibus Magnesiæ lauream martyrij retulerunt, [socij 2 lictores,] ita seorsim hic agunt Menæa: Eodem die sancti Martyres Baptus & Porphyrius, qui S. Charalampen torserant, decollati sunt.

Porphyrius & Baptus eodem gladio
Eamdem martyrij purpuram tinxerunt.

Allusio est ad eorum nomina: nam πορφύριος idem est quod Purpurio, Romanis quoque vsurpatum nomen; βάπτειν tingere significat. Tum de mulieribus: Tres sanctæ mulieres credentes, gladio cæsæ sunt.

Has tres mulieres virili specie præditas ostendunt
Virilis, ac perfectus numerus Trivm, & gladius. [& 3 mulieres;]

Recenset hos etiam quinque Martyres Cytheræus. Menæa variis odariis & antiphonis S. Charalampij certamen concelebrant: vnde quædam ad Notationes libabimus.

[7] Memorantur XVII Septembris in Menæis & Cytheræi βίῳ Ἁγίων Charalampes, [commemoratio 17 Septemb.] ac Pantaleon cum sociis, his verbis: Eodem die sanctorum Martyrum Charalampæ & Pantoleontis, cum sociis. Peragitur eorum solennitas in ipsorum templo in regione secunda, siue, in loco qui Secundus dicitur, ἐν τῷ δευτέρῳ. Omnino idem esse videtur Charalampes, qui hic colitur, quiq; XXVII Iulij Pantaleon. Sed eorum tunc fortaßis allatæ Constantinopolim Reliquiæ, aut alia caußa instituta commemoratio. Tamen Menologion ab Henrico Canisio editum videtur dissentire. ita enim habet: Eodem die Natalis sanctorum Martyrum Charalampi, Pantoleonis & sociorum. At vox Natalis intrusa fortaßis ab interprete, pro μνήμη aut σύναξις.

ACTA AVCTORE ANONYMO
ex MS. Græco Regis Galliæ,
interprete Io. DAVIDE HENXTOVIO.

Charamlampius Presbyter, Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
Porphyrius, Miles Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
Baptus, Miles Martyr, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (S.)
III mulieres Martyres, Magnesiae et Antiochiae Pisidiae (SS.) a

ex MS. Gr. interpr. I. Davide Henxtovio.

CAPVT I
S. Charalampij prædicatio, miracula, tolerata Magnesiæ tormenta.

[1] [S. Charalampius Presbyter,] Regnante Domino nostro Iesu Christo, dæmonum cultui finis impositus est, omnisque simulachrorum tyrānis pessumdata. Atque adeo Seueri impiissimi Imperatoris temporibus, Sacerdos quidam, cui nomen Charalampius, salutis viam docebat, dicens: Imperator meus Christus Iesus misit Prophetas & Apostolos per Spiritum sanctum, vt omnes sancta eorum prædicatione erudirentur, inque prosequenda via iustitiæ essent constantes. Seuerus autem Imperator terrena, crudelia, [contemptis Seueri edictis,] suo arbitratu excogitata decernit, vt idolis vita carentibus sacrificia offerantur, dedanturque animæ in mortem. At Iesus Christus, meus ille Imperator, per Prophetas & Apostolos, verba nobis vitæ cælestis transmisit: per quæ verba hostis fugatur, draco proteritur, [Christo obtemperandum docet:] domatur perfidia & ad fidei partes traducitur; imaginatio denique cæco impetu ruens, vim exerere vllam nequit. Potius igitur fides adhibenda iis sermonibus est, qui æternæ vitæ viā commonstrant, quam, quæ ad afferendum exitium instituta sunt, operibus.

[2] Lucianus Præses dixit: Ebullientia e corde, ore præcipiti temere effutis verba, nullo mali boniue delectu. [minas Præsidis & Iudicum ridet:] At ne existimes, bone senex, propter ea verba quibus tibi ipse mirifice videris placere, euasurum te supplicium. Quare nostro vsus consilio, dignos ætate ista tua mores indue, & saniori iudicio vt diis sacrifices accede; ne, quæ hactenus tibi incognita fuere, proferamus tormenta. Charalampius dixit: Inuisibilia eaque iam propinqua bona contemnere non possumus. Cōmoti b Iudices furorem concipiunt, atque acerba præparant tormenta, & ei dicunt: Sacrifica diis, malignū caput. Charalampius dixit: Filioli, non sacrifico dæmonibus. Scitote autem, dæmones, quos colitis, ad signum Crucis contremiscere, quemadmodum scriptū est: Dæmones horrent ac tremunt; virtutem scilicet Crucis. [Iac. 2. 19] Irritati Iudices tam appositis Iusti responsis, iubent auferri c sanctam eius vestem, quodque a collo pendebat insigne. [nudatur ad pœnam:] Cumque ita sacram religiosissimi atque Angelici viri personam nudassent, sententiam tulerunt.

[3] At vir sanctus excelso animo, fide eximia, & caritate repletus, [vncinis laniatur.] quemadmodum arundo omni vento circumfertur, omnes cruciatuū procellas pertulit. Flagellatio autē fuit eiusmodi. Carnifices d vncinis armati a pelle capitis ad ipsos vsque vngues pedum plagis eū conciderunt. Tum Beatus ille, ita toto corpore dilaceratus dixit: Gratias vobis ago, fratres, [gratias agens tortoribus,] quia corpus meū innouatum est: mentem etiam meam ad æterna innouastis, ac de cetero paratam reddidistis. Seminator enim est Christus, semen Diuina oracula. Hæc cum ille dixisset, perculsi e lictores dicunt Iudicibus: Ignominia vestra in honorem viro huic cedit, tormenta in refectionem. [qui perculsi, eius caussam agunt:] An non forsan hic est Christus, & viri senis formam assumpsit, venitque exploratum Asiam, vt incolas eius conuertat? Inuadimus vncinis nostris ferro duriorem carnem eius: & illi quidem recuruantur, hȩc autem integra & illæsa permanet.

[4] Hæc cum illi dixissent, fremens Præses ait: O improbi satellites, ac præposteri mandatorum administri! iis neglectis quæ vobis imperata sunt, huius defensionem suscepistis. Cessantibus adhuc ministris, iratus f Dux, Præsidi ait: Si lictores magicis suis præstigiis perstrinxit, at non brachium meum flectet. Et statim manus admouens, [verberatur a Duce,] aggressus est corpus Martyris: & cum vi multa ageret, dimotæ sunt manus eius a cubitis, & ad corpus Martyris adhæserunt. Corruit ergo orbus manibus Dux, [cui manus excidunt;] atque insigni hac pœna notatus, ait: Veneficus est vir iste: opem fer Præses. Accurrens ergo Præses, [Præsidi in cum spuēti, caput detorquetur:] cernensque Ducis manus e Martyris corpore suspensas, expuit in faciem Martyris: & confestim caput eius retortum est, facie retrorsum auersa.

[5] Magnesiani ingenti metu exterriti, ita Iustum obsecrabant: Pone iras, [orantibus pro vtroq; Magnesianis,] ac Diuinam vltionem auerte. Imperatum enim est tibi, ne malis mala rependas. Charalampius dixit: Viuit Dominus Deus; non est in lingua mea dolus. [Rom. 12. 17.] Illud autem scitote, Christum, qui improborum antesignanos castigauit, vitam nobis æternam largiturum. Tunc exclamarunt, dicentes: Nequaquam, Domine, nequaquam nos, quotquot peccauimus, deleas. Parce o Deus. Nunc enim, Domine, Præfectos punisti, vt nos ad lumen perduceres, atque æterna vita dignos redderes. Cumque multitudo magna credidisset, Lucius Dux dixit: [& Duce spondente se Christo crediturū,] Homo Dei, Angele Domini, adiuua me ingenti affectum cruciatu. Ecce enim manus meæ oneri tibi sunt. Nunc igitur & tu molestiam tuam discute, mihique eas in locum suum repone; vt & molestia tu leueris, & ego dolore. Quod si fiat, ego quoque in Deum tuum credam.

[6] Tunc exoratus vir beatus fudit ad Deum preces, dicens: [pro iis orat,] Baruch Manuel, maranatha, Raboni, id est, g Magister bone, benedicimus te Christe. Respice ad humilitatem compeditorum, [& voce cælo missa exauditus,] & solue vinculis Iudices, & salua testem tuum flagris cæsum. Et ecce vox e nube & turbine audita: Charalampi, h qui terræ lampas es, in cælis resplendens, Angelorum sodalis, cōtubernalis Prophetarum, Apostolorum cōgerro, commilito Martyrum, meoque alloquio dignus; audiui quæ precatus es, [eos sanat:] suscepi oris tui verba: i Sit sermo tuus medicina ægrotantibus. Et continuo sanati sunt Lucius & Lucianus.

[7] Et Lucius quidem apprehensis genibus Martyris dicebat: [Duce baptizato.] O Dei paradise, certum diuinitatis argumentum, sancti Spiritus amice, ora pro me, vt in me conseruetur salutare fidei baptisma. [Præside quæstionē dimittente,] Et fidem professus Dux baptismate lustratus est. Cum autē is esset Christo adiunctus, Præses quoque persecutionem intermisit; Donec, inquit, ad Imperatorem retulero. Tunc quotquot in Asia erant certatim confluebant ad Martyrem, [multos cōuertit, factis miraculis:] credentes & confitentes peccata sua, vt sibi ea dimitterentur. Et multos quidem k mortuos vitæ, infirmos vero promiscue l omnes sanitati restituit B. Charalampius.

[Annotata]

a Titulus in Græco erat: Ἄθλησις τοῦ ἁγἰου καὶ ἐνδεξου μάρτυρος τοῦ χριστοῦ χαραλαμπίου. Certamē sācti & gloriosi Martyris Christi Charalampij. In Menæis, vti ante diximus, χαραλάμπης est, per 2 contractarum declinatum: vnde in titulo τοῦ ἁγίου χαραλάμπους. in vocatiuo aliquot odaria habent, χαράλαμπες. Raderus censet melius per primam, quam tertiam Latine declinari: Charalampes, Charalampæ: alij per tertiam efferunt, Charalampes, Charalampis.

b Græce Ἄρχοντες. infra nu. 5 pro Lucio Duce & Luciano Præside ponitur, ἐπαίδευσας Ἄρχοντες, Præfectos punisti.

c Omnino de sacra aliqua veste est sermo, quæ hic ἁγία στολὴ, in Menæis ἱερατικὴ στολὴ, sacrata, aut sacerdotalis, vestis dicitur. videtur linteum, siue superpelliceum indicari, quo forte indutus more Ecclesiæ concionabatur, superiniecta stola, quæ & hic per insigne a collo dependens significetur. Quamquam & ceteris quoque vestibus spoliatus est.

d Menæa in odariis: In altum leuantes manus, principes tenebrarum, latera tua vnguibus radebant, o gloriose. Et alibi: Vnguibus laniatus, mortalitatis abiecta veste, sanguineo amictu te ipsum ornasti, o victoriose.

e Hi fuere. SS. Baptus & Porphyrius, de quibus ante ex Menæis.

f Græce Δοὺξ. Lucius hic est, alius a Luciano Præside, qui ἡγεμὼν semper appellatur.

g Non redditur hic plena verborum illorum Hebraicorum ac Syriacorum interpretatio, quæ est: Benedictus nobiscum Deus, Dominus noster venit, Magister, meus. vt videre est apud S. Hieronymum & alios.

h Consimilibus epithetis honoratur in Menæis: Gaudium splendidissimum, honorificentissimam gloriam sortitus es tuo certamine, & perennem exultationem, Sacerdos sancte, athleta honorande, miles generosissime &c.

i Huc respiciunt ista ex Menæis: θείαν χάριν κατεπλούτησας, τελεῖν ἴαματα, καὶ θαυματουργεῖν τὰ κυράδοξα. Diuina gratia donatus es, perficiendi curationes, & admiranda operandi.

k Eadem Menæa: Mortuos vere suscitasti. & alibi rursus: Mortuos suscitasti. Ipseq; id ex fama Imperator didicerat infra cap. 2 num. 13.

l Inde Menæa: Non facile est numerum inire miraculorum, quæ patrasti, & in vna & postquam ad Deum migrasti, victoriose & admirabilis Martyr.

CAPVT II
Tormenta S. Charalampio inflicta iussu Seueri Imp. facta coram eo Antiochiæ Pisidiæ miracula.

[8] Præses autem Imperatori omnia, quæ iam narrata sunt, renuntiauit; Ad te, inquiens, recurro, o Imperator: quid enim dicere, quid eloqui, [Seueri Imp. iussis,] quidue omnino cogitare debeam, ignoro. Comparuit homo quidam e grege Galilæorum, qui omnes a diis auertit, & in speciem precatus, nobis sanitatem restituit. Et Lucius quidem post illam, quæ facta videbatur, curationem Christo credidit: atque omnis Magnesia populum suum illi iam tradidit religioni. Ego vt conualui, huc veni vt ista nuntiarem. Auditis hisce sermonibus Imperator sollicitudine atque ira commotus, ait: O æterni dij, despectui habiti, cur ita impiorum nugatoria loquacitas in terra inualescit? Ac statim trecentos milites misit, omni inhumanitate ac feritate imbutos, omnisque, etiam erga fratres, caritatis expertes, [ducitur Antiochiā Pisidiæ,] electos diaboli satellites, ad consciscendam perniciem factos; iussitque tergum omne Martyris proscindi, ac sic eum Magnesia Antiochiam Pisidiæ pertrahi.

[9] Cum igitur Imperatoris atrocissimi satellites in a Asiam venissent, comprehendunt Christi athletam, atque ita b clauos per vniuersum corpus illius infigentes, barbæ, quæ prolixius excreuerat, vincula innectūt, [clauis toti corpori infixis, barba vinctus,] atque ita protrahunt Martyrem Christi. Progressis iam iis ad stadia XV, conuersus qui in dextro latere ibat equus, locutus est plana minimeque ambigua voce hæc verba: O vos trecenti milites, & ter-execrandi ministri diaboli, non videtis cum hoc homine Deum, Christumque, & in eo Spiritum sanctum adesse? [feros lictores arguēte equo voce humanat] Cur igitur hæc agitis peruicaces? Soluite quem ligare non potestis, vt ipsi vinculis soluamini. Correpti hac equi voce satellites, ingenti quidem sunt metu perculsi, tamen vt Imperator mandarat, Martyrem ita raptantes perduxerunt Antiochiam.

[10] Diabolus vero, forma viri senis assumpta, Imperatori se stitit, dicens: Hei mihi Imperator! Rex ego sum Scytharum, venit autem in meam ditionem homo quidam, nomine Charalampius, insignis magus, [Seuero diabolica fraude decepto,] & omnem a me exercitum meum auertit, populusque vniuersus ei adhæsit. Ego autem ab omnibus relictus, veni vt id tibi indicarem, ne & tibi simile quid eueniat. Imperator manus complodens, vt audiit vinctum adesse Charalampium eo a suis pertractum, ante omnem interrogationem, diabolico actus consilio, videns Martyrem ex barba alligatum & ante se positum, iubet c veruculū trium circiter cubitorum per pectus illius adigi: cumque infixum iam veruculum videret, ait lictoribus: Comportate ligna, & lento cum igne comburite, vt per partes vstulatus, citius infernum occupet, ne me quoque, vt Regem Scytharum, omni militum præsidio nudet.

[11] Cumque ministri ligna & ignem confestim attulissent, mulier quædam cupiens & Imperatori gratisicari, [veruculo cōfigitur: ab eius pellice, cinere iniecto, ridetur:] & Martyri cruciatum augere, cinerem theristro, siue pallio, haustum effudit in caput, faciem, barbamque Martyris, dicens: Morere senex, morere. Satius enim est, vt tu moriaris, quam vt nos technis tuis circumuenias. Erat autem illa pellex Imperatoris. At soror eiusdem mulieris ita eam compellat: [qua ab sorore reprehensa,] Nec tu, misera, Deum times? Seueri voluntatem facis, & Deum offendis. Christo tibi irato, nil te Seuerus iuuabit. Et ad Martyrem conuersa, Homo Dei, inquit, venerabilis est senectus tua; Deus super te est. Noui quod creditura sim, & a peccatis meis liberanda.

[12] Post hæc verba cum ignem iam ligna concepissent, vegetior euasit vir beatus: [illæsus ab igne exit:] ignis vero extinctus est, ipsique defecere lictores. Dixit Imperator: Soluatur homo iste, ac mihi respondeat. Cum vero propius adstitisset sanctus Martyr, Imperator dixit: Homo, primo mane collocutus cum Scytharum Rege, iniquiorem in te animum indui, impulsus vt & infamiam tibi irrogarem. [interrogatur ab Imp. de ætate, religione,] Nunc, cum illam quæstionem decurreris, honori id ducas, & ad interrogata responde: Quot tibi anni vitæ sunt? Charalampius dixit: Annos multos transegi inanem vitam ducendo. Si tamen exacte nosse vis, CXIII annos vixi. Seuerus Imperator dixit: Si tot annos vixisti, quomodo non in id intendisti intelligentiam, vt deos immortales agnosceres? [coniugio,] Charalampius dixit: Cum vixerim annis multis, o Imperator, multamque mihi compararim intelligentiam, agnoui Christum, & in eum credidi. Imperator dixit: Vxorem duxisti, an non? Charalampius respondit: Cælestem mihi sponsam copulaui, regnum videlicet Christi, in terra autem vxorem non noui.

[13] Seuerus Imperator dixit: Diceris mortuos suscitare. Charalampius respondit: [miraculis:] Non est in hominum potestate tantum benefactum, sed Christi. Imperator dixit: Experire coram me. ac ministris innuens, adduci hominem iussit, quem iam annos quinque & triginta malus dæmon insederat, ac sæpe in paludes, sæpe e præruptis locis præcipitarat, [energumenum liberat.] perdere eum volens. Cum prope abesset vir ille, odoratus dæmon viri iusti fragrantiam, exclamauit: Te deprecor, serue Dei, ne me ante tempus profliges, sed verbo impera, & egrediar; aut si iubes narrabo qua ratione hunc hominem inuaserim. Respondit Sanctus: Narra. Dæmon vero, Statuerat hic, [aperire iusso dæmone, cur in eum in trasset:] inquit, proximi sui facultates diripere, sed prius ita cœpit apud se recogitare: Nisi antea hȩredem interfecero, non potero bona eius occupare, occisoque eo, iuit vt facultates eius raperet. Ego hac in re occupatum deprehendens, ei annis XXXV conuixi. Tunc S. Charalampius dæmoni edixit: Egredere ab hoc homine, neque ei quidquam noxiæ inferas.

[14] Cumque vir ille mentis sanitati esset restitutus, miratus Imperator ait: [mortuum precibus suscitat:] Vere magnus est Deus Christianorum. Intra tres autem dies cum obiisset iuuenis quidam, iussit Imperator sisti lecticam, in qua mortuus iacebat, & dixit: Hunc seruaui, vt Deum tuum ores, & iste reuiuiscat. Tunc Martyr fusa ad Deum prece mortuum suscitauit.

[Annotata]

a Videtur Lucianus occurrisse Imperatori a Parthica expeditione redeunti, cum adhuc fortassis in Armenia aut vicinis locis esset: ex quibus milites is misit, qui in Pisidiam Martyrem adducerent, vnde postea in Syriam, Palæstinam. Ægyptum iter deflexit.

b Hinc Menæa corpus eius prædicant ἥλοις προσηλούμενον, καρτερικώτατον καὶ ἀήττητον, clauis confixum, patientissimum & inexpugnabile. Et alibi: φέρεις τὰς ἐν ὅλῳ σώματι, ἔνδοξε, τῶν ἥλων προσηλώσεις καρτερικώτατα. Pateris, o gloriose, infixos toti corpori clauos constantissime.

c Menæa: Τοῖς ὀβελίκοις περωνηθεὶς ἔτρωσας καρδίαν τοῦ δεινοῦ τῶν γηγενῶν πολυμήτορος λόγχῃ τῆς ἀνδρειας καὶ καρτερίας σου. Obeliscis, siue veruculis, perforatus, vulnerasti cor validi terrigenarum impugnatoris lancca tuæ fortitudinis & constātiæ.

CAPVT III
Noua in S. Charalampium quæstio. blasphemi diuinitus puniti. B. Galenæ visio.

[15] Cvm his permota miraculis magna populi multitudo credidisset, & ipse miraretur Imperator, dixit huic Crispus Præfectus: Tolle hunc hominem; magus est enim, & incantamentis ista operatur. [Præfecti impulsu,] Mutato igitur animo dixit Martyri Imperator: Sacrifica diis Charalampi, vt euadas internecina tormenta. Charalampius respondit: Magis me adiuuant tormenta. quanto enim amplius per ea dilaniatur corpus, ranto magis anima exultat. Iratus Imperator, [maxillæ ei lapidibus verberantur: flamma barbæ eius admota, adurit milites.] lapidibus maxillas eius tundi iubet. Dicebant autem ei lictores: Acquiesce exhortationi Imperatoris, & noli sic gratis perire. Edicit denuo lictoribus Imperator: Sumite faces, atque eius barbæ admouete, vt faciem totam flamma circumfusa collustret. Illi ignem barbæ totique faciei admouere. At flamma dissiliens adussit circiter LXX satellites.

[16] Iratus Imperator ait: Probe me monuit Rex Scytharum, magum hunc esse, atque a me meos abducturum milites. Dein Magnatibus ait: Non indicatis mihi, quis demum ille sit Christus. Respōdit Crispus Præfectus: Filius Mariæ, ex fornicatione natus. a Aristarchus quidam ait: Noli ita inepte loqui. Vnde enim ea nosti mysteria? vnde scis, quæ fuerit Maria, [Præfectum blasphemū arguit quidam.] aut quis Christus? Crispus Præfectus ait: Diabole, tune prudentior quam ego? Aristarchus dixit: Ego ori meo fiduciam addo, præ te quippe sapio. Seuerus Imperator dixit? O malignum caput, contra me loqueris? Aristarchus dixit: Nequaquam, Domine Imperator, neque contra te, neque contra quemquam, sed pro Christo loquor.

[17] Tunc Imperator bile æstuans iungi currum imperat; eoque conscenso, missilibus oppugnare cælum aggreditur: sagittam enim in altum iaculatus, ait: Huc ad es Christe, si superne consides, in terra fige tentoria: [Sāctus Seuerū blasphemantē,] contra te enim bellum paro. Satis mihi virium est, tibi vt resistam. Descende huc, & in propinquo adsta. Aut destruam cælum, ac solem extinguam, te vt compredam. Mouit ad has voces terra, ingensque omnes formido inuasit. Irato quippe in cælis Deo, [& terramotu,] tellus folij instar agitari, audiri e turbine ac nubibus Angelorum voces, succuti identidem solum, micare fulgura, tonitrua mugire, obrigescere metu mortales cœpere. [in aëre suspensum cum Præfecto,] Pendulus in aëre hæsit Imperator, cumque eo Crispus Præfectus; & exclamans Imperator ait: Domine mi Charalampi, euenit hoc peccatis meis; iuste punior. At tu verbum loquere Deo tuo, vt ab hoc supplicio liberer; & per totam ciuitatem scribam Dei tui nomen ac tuum; [opem implorantem,] ingens enim mihi a Christo tuo incussa est formido.

[18] Tunc adstitit b Galena filia Imperatoris coram patre suo, & ait: Mi pater, Deo repugnare nemo potest: ipse spes est Christianorum, exterminator Gentilium. Crede Deo, & liberabit te; [deprecante pro eo filia Galena Christiana,] quique vincula innexuit, soluet. Qui te detinet, Christus est, Deus æternus & incomprehensibilis. Et procidens B. Galena coram Martyre ait: Obsecro te, serue Dei, supplica Christo, & patrem meum solue: si crediderit, recte ac sapienter egerit; sin minus, perfectiorem te reddiderit. [precibus soluit.] Cumque vir beatus orasset, omnis illa Dei indignatio cessauit, reductusque est cum Præfecto Imperator, ac dixit: Cæli Domine, ac terræ conditor, miserere mei: qui in cælis habitas, terras respice. Et reuersus in palatium cum Præfecto ceteroque comitatu Imperator, isthic triduo mansit, timorem Dei recogitans.

[19] Cum autem visum obiectum esset filiæ Imperatoris, venit illa, & mysterium retulit dicens: Videbar mihi ante copiosas aquas adstare, & subito septum conspicor, in quo omnis generis arbores odoriferæ. [Galenæ visum de sua ad gloriam electione, ac patris reprobatione,] Ecce autem in medio paradisi illius vinea erat, inque ea cedrus procera, & ad cedri radices fons. Loci autem custos strenuus, neminem ingredi sinebat. Verum ecce spiritus meus applicuit ad patrem meum & Crispum Præfectum in eodem septo. Custos vero stipidem ignitum misit, vt Præfectum patremque perderet. Ego autem magno timore detinebar: expetij tamen vt in eo septo commorari mihi liceret. Et dixit mihi custos: Veni huc, meis humeris insidentem te cum honore introducam. Ingressa sum in medium vineæ, quæ in illo septo erat, subter cedrum, ad ipsam fontis scaturiginem, vbi vocem audio dicentem: Tibi data est hæc habitatio tuique similibus. Ista sunt quæ vidi. Te rogo, vt quid ea sibi velint exponas.

[20] S. Charalampius ait: Somnij explanatio hæc est. Multitudo aquarum est donum Spiritus sancti: septum, [explicat S. Charalāpius?] introitus Iustorum, qui tibi obtigit: vinea Iustorum radix: cedrus procera, Angelorum supereminens gloria: fons, laudis scientia: odoriferæ arbores, chori sunt Angelorum: qui te in humeros sustulit, idemque loci custos, Christus Dominus est, qui nonaginta nouem oues in montibus relinquens, ad perditam venit. Pater vero tuus abiicietur: nam gratias agens, ingratus erit; & Præfectus benedicens, consumetur. Retrorsum auertetur pater tuus fraudibus diaboli, multaque in nos statuet. Ecce iam multa audisti, filia Imperatoris.

[Annotata]

a Subieritne & hic intrepidus Aristarchus postea martyrium, nos latet: nec reperimus in Martyrologiis vllum eius nominis, præter illum S. Pauli discipulum, qui Thessalonicensis Episcopus fuit, & colitur 4 Aug.

b Vere γαλήνη, vere tranquilla serenaque prædita indole, hæc fuit, dispar truculento patri filia. Quis ei finis fuerit, nondum comperimus. Actorum horum scriptor absolute μακαρίαν Γαλήνην, & μακαριωτάτην appellat; B. Galenam, aut Galenen, ac beatissimam.

CAPVT IV
Imperator ab Galena filia monitus. ab eadem confracta idola.

[21] Admonitus post triginta dies Imperator, accersiri Martyrem iubet, eumque ita affatur: Charalampi, audi vocem meam & obedi, vt & mihi obsequare, & eos colas, [Chamo vinctus per vrbem trahitur,] & teipsum honores. Charalampius respondit: Fieri non potest, vt Dei seruus tyrannicis sermonibus peruertatur. Vere enim verba tua languida sunt & insulsa. Iratus Imperator dixit: Pessimum caput, tu insulsos meos ais esse sermones? iussitque ori eius chamum inseri, atque ita per totam vrbem trahi. Vir beatus ita cum pompa deductus, ait: Domine Deus, [Deū laudans.] qui in sapientia cælum expandisti, prudentia terram fundasti, & diuina dispensatione hominem creasti, tuaque eum imagine decorasti; Domine Iesu Christe, fili Dei viui, respice ad insaniam istam, & ad minas tyranni; quia pro tuo nomine ista vt patiar dignus habeor.

[22] Accedens autem Galena filia Imperatoris ad patrem suum ait: Cur hoc fecisti, pater? cur iustos condemnas? cur in diaboli te vincula implicas, ac bonis reiectis mala arripis? cur mortem tibi accersis, ac vitam pessumdas? Cur in Christi seruum tyrannico furore debaccharis? [Galena patrem reprehendit, promissis non stantē:] Agedum, pater, vocem meam audi, & quo studio mala sectatus es, eodem bona prosequere: nam qui mala seminat, mala & metet; & qui seminat in benedictionibus, metet bona. In quo tua sita vtilitas? In sublimi suspensus, Deum confessus es: in terram demissus, eum reliquisti. Multi eorum qui dignitate præcellunt, dum a Deo castigantur, illius memores sunt; simul ac disciplinam effugerunt, eius obliuiscuntur.

[23] Hæc cum audisset Imperator, nihilo melior effectus, sed potius in deterius prolapsus, ait: Sacrifica diis Galena. At Galena ad eum conuersa, Faciam, inquit, quod vis, pater. Gauisus Imperator dixit: [dein ab eo monita, fingit se sacrificaturam, soluto S. Charalampio,] Soluatur Charalampius, quia filiola mea diis sacrificat. Cumque adductus esset Charalampius, dixit Imperator: Ecce permota est filia mea Galena, vt diis sacrificet. Adesto & tu Charalampi, & cum illa quod percupimus exequere. Cumque taceret Charalampius, existimauit Imperator eum consentire. Tum filia Imperatoris ad templum abiit. Iouis atque Apollinis, dixitque sacerdotibus: Gratia mihi oblata est, vt pœnitentia ducta deos deprecer, ac saluer. Nam Christo credens, [exultantibus sacrificulis:] deos offendi. Exclamarunt sacerdotes: Magnus Iuppiter, potens Apollo, cæli conditores, domini dominorum, suscipite Dominam Galenam; propter Seuerum Imperatorem propitij ei estote.

[24] Tunc beatissima Galena ingressa in fanum idolorum, sacrificulos conuocauit, & ait: Quem prius deum deiiciam, Iouem, an Herculem, an Apollinem? [idola euertit:] Sacrificuli dicunt: Caue quidquam moliare, neque saluatores nostros irrites, ne & ipsi cælum destruant aut terram transponant. Tunc B. Galena Iouem apprehendens, ait illi: Deus cum sis, quomodo non intellexisti, quod ad te subuertendum venirem? arreptumque deiecit, qui in terram cadens in tres partes dissiliit. Arripiens dein Apollinem, ait: Age gibbose senex, in terræ pauimentum procumbe. Cum non aliud sitis quam cinis, ad infernum concedite.

[25] Dum autem illa euertit simulachra, celeriter abeunt ad Imperatorem sacrificuli, itaque eum alloquuntur: Domine Imperator, periit spes nostra, nunc & sol extinguetur, & mundus interibit; mortui enim sunt dij. Imperator ait: Qui sunt hi vestri sermones? Respondent sacerdotes: Galena filia tua eos demolita est. Imperator dixit: Ite, [quæ noctu refecta, suasu Imperatoris,] & hac nocte adducite quinquaginta artifices, Deosque refingite, & in templo reponite, ac dicite: Dij visi sunt confringi, & ecce in fano integri adstant. Alioquin si hæc resciant Galilæi, irridebunt vos. Nam vt in eos iocamur, quod Christus mortuus fuerit, obiicient ipsi quoque deos nostros confractos esse. Coactis, igitur quinquaginta artificibus, rursus deorum simulachra fuderunt, inque priore loco reposuerunt.

[26] Postridie conuenientes ad filiam Imperatoris, dicunt ei: Veni ad templum, Domina, & vide deorum resurrectionem. B. Galena ait illis: Resurrexerunt dij? eos ego visum pergo. Templumque ingressa, vidit refusas statuas, & ait: Magnum miraculum video. Sacerdotes dixerunt: Vere maximum miraculum. Heri ignominia affecti, hodie vberiorem consecuti sunt honorem, [postridie rursus cōfringit,] & gloriam luculentiorem. Galena dixit: Nouos deos facile mihi est conterere. & ait: Tibi dico, Iuppiter a mortuis rediuiue, ad mortuos demergere. Atque ista dicens, confregit simulachra. Tunc iracundia æstuantes sacrificuli, iteratam deorum euersionem Imperatori nuntiarunt. Iubet illico Imperator, sibi filiam suam sisti, eique ait: Cur id egisti? cur deos violasti? Illa respondit: Quia vana imaginatione decepti, deos vocatis; sunt enim æs perite sculptum. [ac generose patri irato respondet.] Imperator dixit: Diis sacrifica, semen impiissimum & non mea progenies. Galena dixit: Iis qui mihi oblati sunt sacrificaui. Si tibi videtur, in reliquos etiam insurgam.

CAPVT V
Alia S. Charalampij miracula, mors, sepultura.

[27] Tvnc infensus Imperator iubet B. Charalampium mulieri viduæ tradi ad ludibrium. Ingrediente Beato in ædes viduæ, [Charalāpij attactu aridum lignum refrondescit,] ac dorsum a posti applicante, quemadmodum bona ac fertilis humus, suscepto imbre, decuplum reddit fructum, ita & postis attactu beati corporis refronduit in b arborem, quæ ædes eas supergressa, etiam solarium ipsum contexit, & quemadmodum scriptum est, Volatilia cæli requiescebant in ramis eius. [Ezech. 31. 6] Videns autem id mulier illa, tremefacta dixit: Exi a me, Domine; neque enim digna sum virum talem accipere. [ipse viduam cōuertit:] Forte enim tu Christus es, aut Angelus, aut Propheta, aut Apostolus, aut quid dicam nescio. Exi a me, rogo te; neque enim digna sum, vt intres sub tectum meum. Dixitque illi vir beatus: Confide mulier, quia gratiam inuenisti apud Dominum. Crede in eum; quia magnus Dominus & misericors & laudabilis nimis.

[28] At postridie cernentes vicini vmbram a solario diffusam, excelsamque arborem, attoniti dicebant: Quod illud est portentum? Nonnulli vero inquiebant: Quia ibi habitat Charalampius, ideo repullulauit lignum illud. Et intrantes, inuenerunt Sanctum sedentem, & docentem, ac sic loquentem: Beata es tu, mulier, quia credidisti Christo. Beata es, quia remittuntur tibi peccata tua, [profitetur se Christū non esse:] Deus enim suscipit pœnitentem. Et dicunt ei homines illi: Cur nobis non dicis, si vere es Christus? Charalampius dixit: Parcite mihi filij. Conseruus vester sum, Christi famulus, & in eius nomine hæc facio.

[29] Tunc mulier confidentior facta, alta voce dixit: Salue Charalampi, semper lucens, lumine inextincto. Salue Charalampi, lucerna inexhausta. Salue Charalampi, gratia maxime. Salue Charalampi, lampas lucidissima. Salue Charalampi, gaudium ad Deum, & fax nostra. [viduæ vicinos conuertit:] Multi enim per tuam doctrinam adiuncti sunt Christo. Hæcilla dicente, apprehenderunt, homines illi genua viri sancti, & in Christum credentes, salutare baptisma susceperunt.

[30] Die insequenti iubet Imperator ad tribunal suum adduci Charalampium. Præuenientes autem qui recenter Christo dederant nomina, retulerunt Imperatori miraculum ab eo factum, vtque reuiruerat postis. Cum Imperator miraretur, dixit Crispus Præfectus: Domine Imperator, [lata in eū sententia,] alienantur omnes per miracula quæ facit. iube gladij in eum ferri sententiam. Per multa miracula deterior factus Imperator, cædi eum gladio iubet. Sanctus accepta sententia psallebat: Cantabo tibi, Domine, psallam & exultabo in via immaculata, quando venies ad me. & quæ sequuntur. [gaudens it ad mortē:] in quo Deo placuit, vt agonem suum finiret, & ait: Gratias tibi ago, mi Domine Deus; quia misericors es & clemens. [Psal. 100. 2] Tu es qui inimicum elisisti & infernum contriuisti, & mortis dolores soluisti. Mi Domine Deus memento mei in regno tuo.

[31] Eo orante, aperti sunt cæli, venitque ad eum Dominus cum multitudine Angelorum, & positus est thronus smaragdinus, valde magnificus; seditque in eo Dominus, & Martyri dixit: Veni Charalampi, [Christum visibiliter apparentem orat,] amice mi, qui multa propter nomen meum perpessus es: pete a me quod voles, ego tibi id tribuam. B. Charalampius dixit: Magnum mihi hoc est, Domine, quod dignum me duxeris, qui tremendam tuam gloriam contemplarer. Domine, si tibi placet, rogabo eam des gratiam nomini meo, [vt suas reliquias seruantes, seq; colentes,] vt vbicumque meæ depositæ fuerint reliquiæ, ac mei celebrabitur memoria, non sit in eo loco fames aut pestis, aut noxius aër fructus corrumpens. Sed sit potius iis in locis pax & corporum sanitas salusque animarum, ac frumenti vinique copia, ac pecoris ad vsum hominum necessarij. Et, si tibi videbitur, quamdiu dignabuntur vbiuis monumenta conseruare mei certaminis, [a malis lileret.] non sit in iis locis plaga boum, neque ouium, neque iumentorum, aut aliorum animantium, nedum animæ rationali malum vllum obueniat. Domine, tu nosti, quod sint caro & sanguis: sua iis peccata condona, & largire vsum boum, vt terræ cultura facta & frugibus multiplicatis, [& cumulet bonis:] abunde fruantur suis laboribus, collaudantes eum a quo illa perceperunt: me vero honorent vt suum intercessorem, atque athletam tuum: quique a te ros stillat, sit illis medicina. Atque, o Domine Deus noster, [quo id pollicito, moritur:] effunde super omnes gratiam tuam. Hæc cumille precatus esset, dixit Dominus: Fiat vt postulasti, generose athleta. recessitque Dominus cum Angelis in cælum, & S. Charalampij secuta anima est.

[32] Tunc milites Imperatori nuntiarunt gloriam Martyris, quo pacto & Dominus illi apparuerit, & absque gladij ictu obierit, ipsi vero abeuntem in cælos animam viderint. Perculsus est admiratione Imperator. Galena vero eius filia dari sibi Martyris corpus postulauit, & mundis linteis inuoluit, [honorifice sepelitur a Galena.] aromatisque & vnguentis pretiosis delibutum, in aurea theca recondidit, Deum multa cum prudentia collaudans. Exterritus Imperator supersedit quæstione aduersus filiam, præsertim quod adesse illi Deum sciret.

[33] Facta hæc sunt iis temporibus quibus Antiochiæ fuit Seuerus, regnante apud nos Domino nostro Iesu Christo. Celebratur autem memoria sancti Martyris Charalampij mense Februario, secundum calculum regionis die decimo. [quando mortuus sit, & colatur?] Hic est inexpugnabilis ille & inuictus ac magnus Martyr Charalampius, Dei Sacerdos, qui pro vniuerso mundo intercedit, agone perfunctus mense Februario, secundum regionis calculum die decimo. Omnino autem adstat S. Charalampius ad dextram throni Domini, pro nobis deprecans Dominum nostrum Iesum Christum; cui gloria & imperium nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Στύλῳ. Huc alludunt forte Menæa, dum ipsum Charalampium στύλον ἄσειστον, columnam, postemue inconcussum appellant-

b Eadem Menæa: Τῇ παρατάσει τῶν ἄθλων δένδρον ἐφάνης ὑψήκο. μον. Productione emolumentorum, aut præmiorum, vel etiam certaminum, procera arbor apparuisti.

DE S. SOTERE VIRGINE ROMANA ET MARTYRE

SVB DIOCLET.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Soteris, Virgo Martyr, Romae (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Soteris nomen, patria, genus, Acta.

[1] Græcum nomen est Soteris, a σώζω seu σώω saluo, vt σωτὴρ Saluator, deriuatum; Latinis tamen præcipue vsurpatum, ac pluribus olim inditum Romanis fæminis: vti animaduertit Baronius ex antiquis inscriptionibus vulgatis ab Aldo Manutio libro de Orthographiæ ratione, [S. Soteris nomen, vsitatum Romanis:] vbi, verbo Femina, mentio fit Aureliæ Soteridis; & v. Hadrianus, nominatur Auillia Soteris. Nulla porro in Menæis Græcorum Sancta Soteris est; vnica in Latinis Martyrologiis X Februarij memorata, & a nonnullis VI, vt infra dicemus. Soteridem malim dicere, nisi me Martyrologiorum, Romani præsertim, teneret reuerentia. Quamquam ab S. Ambrosio eorum auctores accepere, apud quem in recto Soteris est. Sotera appellatur in Hispaniensi Chronico, quod L. Flauij Dextri nomine vulgatum. Ac fuit olim Σώτειρα Mineruæ cognomen apud Athenienses, quasi liberatricem aut saluatricem dicas. Quod Ioannes Tamayus Salazar ait in Notis ad Martyrol. Hispan. omnes Soter in nominatiuo scribendum censere, vsque adeo non probat, vt ne apud unicum quidem auctorem ita scriptum Latine hactenus repererimus, præterquam apud Wandelbertum, qui fortaßis proprium viri nomen esse credidit. Certe quas Tamayus affert ex Iano Grutero geminas inscriptiones, vna falsa est, altera ad rem non facit. Vtramque testatur Gruterus Romæ extare: posteriorem refert pag. 1010 nu. 1, quæ ita habet: Lucinæ sacr. L. Soter & Stafile. Nemo inficiatur, Soter in recto dici; sed viri nomen est, non fæminæ. Altera inscriptio hæc est pag. 662 nu 3. D. M. Crescentillæ filiæ dulcissimæ fecerunt Crescens pater & Soteris mater. quæ vixit annis XI, mensibus VI, dieb. 11. Epaphroditus Tata posuit. At de nomine iam satis.

[2] Patriam, genus, acta nostræ Soteris, siue Soteridis, breuiter explicat S. Ambrosius, ex eiusdem sanctæ Virginis ortus prosapia. Is lib. 3 de Virginibus, cum heroicum facinus Virginum Antiochenarum retulisset, quæ in medium sese immiserunt fluminis alueum, ne vim ipsarum pudori prædones sacrilegi inferrent, ita deinde Marcellinam sororem affatur: Sed quid alienigenis apud te, soror, vtor exemplis, quam hæreditariæ castitatis inspirata successio, [ipsa quoque Romana,] parentis infusione Martyris erudiuit? Vnde enim didicisti, quæ non habuisti vnde disceres, constituta in agro, nulla socia Virgine, nullo informata doctore? Non ergo discipulam, quod fieri sine magistro non potest, sed hæredem virtutis egisti. Qui enim fieri posset, vt S. Soteris tibi non esset mentis auctor, cui auctor est generis? quæ persecutionis ætate, seruilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis euecta, etiam vultum ipsum, qui inter cruciatus totius corporis liber esse consueuit iniuriæ, & spectare potius tormenta quam perpeti, carnifici dedit; [pro fide alapis cæditur:] tam fortis & patiens, vt cum teneras pœnæ offerret genas, prius canifex cædendo deficeret, quam Martyr iniuriæ cederet. Non vultum inflexit: non ora conuertit: non gemitum, non lacrymam dedit. Denique cum cetera pœnarum genera vicisset, gladium, quem quærebat, inuenit.

[3] Idem sanctus Doctor sub finem Exhortationis ad Virgines, de S. Sotere sic loquitur: Multæ cum studium castitatis profiteantur, affectant adminicula pulcritudinis, vt comptiores prodeant, nitidiore vultu, quam sacras Domini decet. quibus Apostolico sermone respondeo: Quæ mortuæ estis cum Christo ab elementis mundi huius, quid adhuc velut viuentes de hoc mundo decernitis? [Coloss. 2. 20] Ne tetigeritis, inquit, ne attaminaueritis, ne gustaueritis, quæ sunt omnia ad corruptelam. At non S. Soteris, vt domesticum piæ parentis proferamus exemplum. Habemus enim nos Sacerdotes nostram nobilitatem, præfecturis & consulatibus præferendam. Habemus, inquam, fidei dignitates, quæ perire non norunt. At non, vt dixi, Soteris vultus sui curam gerebat: quæ cum esset decora facie valde, [mundum muliebrē negligit:] & nobilis Virgo maiorum prosapia, consulatus & præfecturas parentum sacra posthabuit fide, & immolare iussa non acquieuit. Quam persecutor immanis palmis cædi prȩcepit, vt tenera Virgo dolori cederet aut pudori. At illa vbi audiuit hanc vocem, vultum aperuit, [faciem offert cædentibus:] soli inuelata atque intacta martyrio; & volens iniuriæ occurrit, vultum offerens, vt ibi martyrij fieret sacrificium, vbi solet esse tentamentum pudoris. Gaudebat enim dispendio pulcritudinis periculum integritatis auferri. Sed illi potuerunt quidem vultum eius vulnerum vibicibus exarare; faciem tamen virtutis eius & gratiam decoris interni nequaquam exarare potuerunt. Hetruscum iuuenem veteres fabulæ ferunt, cum propter admirandam oris proprij pulcritudinem in amorem accenderet fæminas, stigmatibus inarasse vultum suum, ne qua eum adamare posset. Videro vtrum castus fuerit illius animus, affectus tamen non innocens, propter quem in se ipse animaduerteret. Ille tamen sola excepit vulnera ne noceret: hæc triumphales retulit martyrij cicatrices, vt imaginem Dei, quam acceperat, reseruaret.

[4] Hæc S. Ambrosius. vnde illud patet, non externam fuisse S. Soterem, cuius facta alienigenis exemplis sanctarum e Syria Virginum apponit. Itala igitur erat, atque adeo Romana, nobilis maiorum prosapia; [illustris genere,] consulatibus quoque & præfecturis parentum. Erat ipsius Ambrosij & Marcellinæ consanguinea: ideo eius proferre se ait, ceu domesticum, [& S. Ambrosij consanguinea.] piæ parentis exemplum. Et priore loco parentem Martyrem appellat, id est, cognatam; vti loquitur idem alibi sæpe, ac multi illius æui scriptores. Eadem pene phrasi ait, Marcellinæ eam auctorem esse generis; non quia eam progenuerit, quæ Virgo permansit, sed quod ex stirpe eadem inter Marcellinæ maiores gloria religionis martyriiq; emicuerit. Eodem spectat hæreditariæ castitatis inspirata possessio. atque illud: Hæredem virtutis egisti. Denique & hoc: Habemus nos Sacerdotes nostram nobilitatem, præfecturis & consulatibus præferendam &c. vbi cognatorum decora fidei ac virtutum intelligit, non solam fidei cum quibusuis sanctis hominibus cognationem: non, inquam quasi Episcopi ac Sacerdotes solam eam habere & iactare nobilitatem poßint ac debeant, quæ Sanctorum quorumcumque benefactis est toti Ecclesiæ, atque ipsis præsertim, comparata; sed quod maiorum pro fide certaminibus magis quam præfecturis & consulatibus commendentur.

[5] [Acta eius a quibus scripta?] Gesta eiusdem sanctæ Virginis ex S. Ambrosio & Baronio fideliter & accurate describit Antonius Gallonius in Italica historia sanctarum Virginum Romanarum. Et breuius aliquanto Siluanus Razzius to. 1 de Vitis fæminarum sanctitate illustrium, ac Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ.

[6] Rudericus Carus in scholiis ad Chronicon Dextri citat Acta S. Soteris: at non alia esse videntur, quam quæ de ea scripsit S. Ambrosius. N. Guerrosius in Gallica historia Sanctorum, quorum in Tretensi diœcesi habentur reliquiæ, quod in Martyrologiis ac S. Ambrosio dicitur S. Soteris cetera pœnarum genera vicisse, ita exponit atque amplificat: fuisse a tortoribus, quo magis illius pudori verecundiæq; illuderent, lumborum tenus nudatam, palo alligatam, virgis cæsam ac flagris: dein immanibus clauis illi caput ac humeros confixos. Tum diserte ista subdit, [alibi exaggerata:] sed Gallice: Potuerunt illi quidem, inquit S. Ambrosius, pulchram eius faciem, pectus, humeros vulneribus, ictibus, clauis exarare; Angelicam tamen faciem virtutis eius, & gratiam decoris interni offendere non potuerunt.Verum vbi ista omnia habet S. Ambrosius? Addit idem auctor, Baronium scribere, se sincera sanctæ illius Virginis Acta in manibus habere. Atqui id nusquam scribit Baronius, [antiqua non extāt:] sed verba eius in Notationibus ad Martyrol. X Februarij ista sunt: Erat cœmeterium nomine Sanctæ Soteris, quod restaurauit Stephanus Papa II, vt auctor est Anastasius in Actis eiusdem Stephani Papæ. habemus ea apud nos manuscripta. Stephani Papæ nimirum, at non Sanctæ Soteris.

[7] Alia de S. Sotere scribit Ioannes Tamayus in Not. ad Martyrol. Hispan. Persecutionis declinandæ caußa, in Hispaniam abiisse, iuxtaq; Palemonem Tarraconensis prouinciæ vrbem, in exigua ædicula per aliquod temporis spatium vixisse, Dei laudibus ac subsidio proximorum intentam. [alia incertæ fidei.] Raptam dein ad Dacianum Præsidem, onustam catenis, sæpius de origine familiaque interrogatam, solum id respondisse, se Christianam esse: ideo horribili ergastulo inclusam. Cum aliunde Præses didicisset, consulari domo prognatam, eductæ e custodia, prolixa oratione persuadere conatum, vt a proposito resiliret: cumq; se verba perdere sentiret, alapis cædi illius faciem mandasse. Ipsam vltro velum a facie remouisse, quam truculenti satellites non palmis tantum, vt erant iußi, sed & pugionibus atrociter diuerberarunt. Tandem aliis multis perfunctam cruciatibus, gladio interemptam. Hæc ille, ex Dextri Chronico, vt ait, & MS. Legendario. Cuius hoc Ecclesiæ fuit? quam antiquum? continetne omnia quæ iam sunt narrata? Cur non ipsa eius verba proferuntur?

§ II S. Soteris martyrij tempus, dies, locus.

[8] Svb Diocletiano Augusto martyrium consummasse S. Soterem tradit Martyrologium Coloniæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCXC, & Doctrinale Clericorum eodem anno editum Lubecæ. Baronius anno CCCIV id contigisse probat ex Actis S. Pancratij, in quibus ista leguntur: Eodem tempore passa est Virgo sacratissima, [videtur passa sub Dioclet.] Soteris nomine, nobili genere orta: sub Diocletiano Augusto nouies & Maximiano septies Imperatoribus. Ita reperimus in quatuor MSS. Baronius to. 2 ad an. 304 nu. 27 pro Imperatoribus, [an. 304 vel forte 293.] legendum monet consulibus. Sed inuicem non congruunt nonus Diocletiani consulatus, & septimus Maximiani: imperij vero nonus illius, huius septimus in annum incidunt Æræ vulgaris CCXCIII. Surius, qui illorum S. Pancratij actorum fatetur se stylum nonnumquam modice elimasse, tempus ita expreßit: Diocletiani IX & Maximiani VIII. sed mox subiecit: incertum vtrum imperij anno, vel consulatu. Fuere autem Consules Diocletianus IX, Maximianus VIII anno CCCIV. atque ita legit vel correxit Baronius. MS. Florarium, XII Maij cum statuisset anno CCCV martyrium contigisse S. Pancratij, subdit: Sed & tunc temporis passa est Virgo sanctissima, Sotheris nomine, nobilis genere, sub Aureliano Augusto, anno salutis CCLXXXVII. Quæ inter se manifeste pugnant. Non dißimulandum tamen, illa in quibusdam S. Pancratij Actis non haberi: & in horum, quotquot vidimus, exemplaribus, dici Pancratium a S. Cornelio Papa baptizatum, occisumq; anno ætatis XIV aut XV, sub Valeriano & Gallieno vt habent quidam codices, alij sub Diocletiano, inextricabili metachronismo. Ea Acta XII Maij expendemus. Surius Papæ nomen omisit.

[9] De die quoque martyrij S. Soteris controuersia est. Nam VI Februarij eam referunt non solum recentiores, Molanus, Canisius, paulloq; antiquiores Bellinus de Padua editionis Parisiensis, [inscripta martyrologiis, 6 Feb.] ac Hermannus Greuen; sed & Notkerus, Rabanus, Beda vulgatus, & MSS. antiqua S. Maximini Treuiris, Aquisgranense, Richenouiense siue Augiæ diuitis, ac vetustißimum Romanum quod S. Hieronymi nomine prætitulatum; Romanum item monasterij S. Cyriaci, atque alia. At citatorum auctorum quidam illam denuo habent X Februarij, Canisius, [& 10.] Bellinus in vtraque editione, Notkerus, MSS. Richenouiense, S. Hieronymi, itemq; vetus aliud Romanum a Rosweydo editum, prætereaq; Vsuardus, Ado, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Ferrarius, Petrus de Natalibus, ac recens Romanum. Horum auctorum nonnulli diuersam fortasse existimarunt.

[10] Maior est de loco martyrij difficultas; dum alij Romæ, alij in Oriente passam scribunt, quidam etiam in Hispania. Vsuardus ita scribit X Februarij: In Oriente S. Soteris Virginis, quæ grauiter & diutissime alapis cæsa, cum cetera quoque pœnarum genera vicisset, [dicitur in Oriente passa:] gladio martyrium consummauit. Ita habent omnia exemplaria MSS. & typis cusa. Ado quoque, Notkerus, Bellinus, Petrus de Natal. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, MS. maius S. Maximini Treuiris, quod alibi fere cum Rabano consentit, MS. collegij Societ. Iesu Louanij, itemq; MS. Domus professæ Antuerpiæ, quod Bedæ præfert nomen, MS. Carmeli Coloniensis; item Doctrinale Clericorum & Martyrol. Coloniense ante citata: denique, licet aliis verbis, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Canisius, MS. Florarium, MSS. Leodiense S. Lamberti & Centulense, vtrumque Bedæ nomine insignitum. At VI Februarij ita habet Maurolycus: Item in Oriente Sotheræ Virg. Galesinius eo die nullum adscribit locum, texitq; longum verbis S. Ambrosij elogium, sed decimo die ostendit quid sentiat, ita scribens: In Oriente, S. Soteris Virg. & Mart. de qua VIII Id. Febr. Locum non exprimunt, decimo Febr. vetus Roman. a Rosweydo editum, & MS. Lætiense: sexto Bellinus edit. Parisien. MSS. Aquisgranense & Carmeli Coloniensis. Beda vulgatus VI Februarij duas videtur Soteres agnoscere, scribit enim: Romæ via Appia in cœmeterio eiusdem passio S. Soteris Virginis. ac deinde multis interiectis: In Oriente S. Soteris Virginis, quæ grauiter & diutissime alapis cæsa, cum centum quoque pœnarum genera vicisset, gladio martyrium consummauit. Sed MS. monasterij Richebergensis in Bauaria, quocum quod Bedæ nomine vulgatum est, contulerat Rosweydus, secundam hanc Soterem decimo refert cum elogio eodem, ex Vsuardo descripto, in quo non centum pœnarum genera vicisse, sed cetera dicitur.

[11] At vetustiora sunt MSS. quæ eam Romæ defunctam martyrio tradunt, [ab aliis Romæ, via Appia, 6 Febr.] quibus & grauißimi adstipulantur auctores. VI Februarij ita habet MS. Richenouiense: Romæ Sotheris Virg. MS. Treuirense S. Maximini minus: Romæ depositio S. Soteris Virg. MS. Tornacense S. Martini, quod Eusebij, Hieronymi, & Bedæ Presbyteri inscribitur: Romæ passio sanctarum Virginum Dorotheæ & Sotheris. Canisius: Item Romæ passio S. Sotheris Virg. Vetustißimum MS. Martyrol. Romanum, quod sæpe sub nomine S. Hieronymi citamus, vti inscriptum est: Romæ via Appia nat. Soteretis. MS. Romanum monasterij S. Cyriaci: Romæ via Appia passio Soteris Virg. Idem habet Molanus. At Beda vulgatus: Romæ via Appia in cœmiterio eiusdem passio S. Sotheris Virg. eademq; habent Rabanus, & Notkerus.

[12] Decimo autem die Februarij ita habet MS. Rhichenouiense, & Treuirense minus: [ab aliis ibidem, sed 10 Feb.] Romæ Soteris. Hieronymi: Romæ nat. Soteris. Insigne, quod penes nos est, MS. Martyrol. ex Italia, vt videtur, allatum, a ⅠƆ aut ⅠƆC annis exaratum: Item Romæ S. Sotheris Virg. MS. monasterij S. Martini Treuiris: Romæ Soteris Virg. quæ grauiter alapis cæsa, gladio martyrium consummauit. Assentitur, teste Baronio, Martyrologium Caßinense, & alia. Demum Martyrol. Romanum a Baronio auctum: Item Romæ via Appia S. Soteris Virg. & Mart. quæ (vt scribit S. Ambrosius) nobili genere nata, parentum consulatus & præfecturas ob Christum contempsit, iussa que immolare, non acquiescens, grauiter & diutissime alapis cæsa est: & cum cetera quoque pœnarum genera vicisset, percussa gladio, læta migrauit ad sponsum.

[13] Chronicon Hispaniense, Dextri nomine editum, ad annum 300 commentar. 2 num. 21 ista habet: In orientali Hispaniæ parte, vrbe Palemo, S. Sotera Virgo & Martyr; quæ more seruorum acceptis in facie alapis, illustre martyrium in Domino compleuit. Quam ad exemplum pudicitiæ adducebat S. Monica digna Augustino parens. [ab aliis in Hispania,] Hæc venit in Hispaniam, persecutionis caussa, anno CCCIV. Auide isthæc amplectuntur Rudericus Carus & Franciscus Biuarius in commentariis ad illud Chronicon, & Ioannes Tamayus in Not. ad Martyrol. Hispan. ac Franciscus Laherius in magno Menologio Virginum. Queritur Biuarius, sine sufficienti auctoritate ac consideratione mutatum Romani Martyrologij textum, ex duorum MSS. fide, cum omnes in contrarium stent Martyrologiorum auctores, quiin Oriente interfectam tradunt; id est, in orientali, non Asiæ prouincia, sed Hispaniæ oppido Palamos: quo nimirum Virgo sancta, inquit, persecutionem fugiens peruenerat, cum ad supplicium rapta est. Forsan parentes eius prædia in Hispania habebant, & illuc ipsa proficiscebatur. Acerbioribus verbis Baronium inceßit Tamayus; infirma esse Purpurati scriptoris fundamina… Cardinalis S. Nerei correctionem reiiciendam, cum potius destructio dicenda sit, quæ falso nititur impulsore &c.

[14] Quam porro hæc parum solida sit censura, patet ex verbis martyrologiorum iam allatis. Neque ipsi facile cuiquam non Hispano probabunt, Dextrum sub parentis sui S. Paciani (castigatæ eloquentiæ viri, & tam vita quam sermone clari) disciplina institutum, hoc tam impolitum & ægreste opus fudisse. An hoc est, omnimodam historiam texere, quod de illo prædicat S. Hieronymus, claros aliqua laude homines vndique velut obtorto collo in Hispaniam pertrahere? [parum probabiliter.] Habet hæc decora insinita, vera & magnifica, vt ornari hisce commentitiis non debeat. Sed de hoc Chronico viderint alij. Quæro ego, quis ita locutus sit vnquam, vt in Oriente diceret, pro ora Hispaniæ in ortum vergente? Vix id tolerari posset, si quis in Lusitania, Bæticaue aut Castella scribens, ea phrasi vteretur: quid ergo cum Vsuardus & Ado in Gallia, in Germania Notkerus, in Italia alij scriberent, cur non potius in Occidēte dixerunt?

[15] Vrgebis, cur in Oriente passam iidem scribant, si in Italia? [vnde illud irrepserit, in Oriente?] Plane suspicor errorem esse. N. Guerosius existimat, sciolum aliquem, quod Græcum esset nomen, in Oriente occisam scripsisse. Fontaßis librarius quispiam incurius ea verba aliunde infarsit: alij temere secuti sunt. Quid si, qui antiquissimus est eorum qui ita scripserunt, Vsuardus veteri codice vsus, vbi in Oriente scriptum erat, sed quia quæ subiungi debebant nomina Sanctorum, ea vel extrita, vel auulsa, vel omissa erant, Soterem immediate annexuit? Beda, Rabanus, Notkerus aliiq; a nobis stant. [cur 2 diebus relata?] Cur ad duos dies inscriptum illius nomen Martyrologio sit, nos quoque ratio fugit. Vno forsan interfecta, altero tumulata est.

§ III S. Soteris cœmeterium, sepultura, Translatio.

[16] Fvit inter cetera loca, in quibus Christiani olim Romæ mortuorum corpora sepeliebant, (quæ loca vulgo Cœmeteria, quasi Dormitoria dicas, interdum Areæ, Tumbæ, Catatumbæ vel Catacumbæ, [Cœmeterium S. Soteris] Arenaria, Cryptæ appellabantur) fuit, inquam, etiam S. Soteris cœmeterium: de quo plenius agunt Antonius Bosius & Paulus Arengus in Roma subterramea lib. 3, hic 19, ille 20 capite. Id probabile est ab ipsa in suo aliquo prædio ad sanctorum Martyrum sepulturam fuisse exædificatum, vti alia legimus in aliarum matronarum, aut nobilium Virginum posseßionibus, earum sumptu aut studio constructa. [via Appia,] Erat vero hoc Sanctæ Soteris, vt supra ex Bedæ, Rabani, Notkeri Martyrologiis retulimus, via Appia situm: vtq; Bosius &Arengus obseruant, haud longe a Callisti cœmeterio distabat, [iuxta Calisti,] & fortaßis ei coniunctum, ac pars eius. Non fuit autem, quod quidam putauerunt, a S. Sotere Papa, sed a S. Sotere Virgine ædificatum. Patet id ex Anastasio Bibliothecario, qui de Stephano III Papa ita scribit: Restaurauit & tegumen cimiterij Sanctæ Soteris, quod ceciderat. Ita enim distinctis peculiariter characteribus scriptam Sanctæ voculam legi in duobus optimæ notæ codicibus, [restauratum sec. 8.] Vaticano & Cauensi, testatur Arengus. Sedit autem Stephanus III (qui vulgo II dicitur) a fine Martij an. DCCLII, ad XXVI Aprilis DCCLVII.

[17] Sepulta est igitur S. Soteris in hoc suo cœmeterio. Qui in Hispania occisam arbitrantur, ad hoc tamen cœmeterium postea relatum eius corpus fatentur, Biuarius & Io. Tamayus. Inde in Vrbem translatæ eius Reliquiæ sunt, ad ædem SS. Siluestri & Martini, in regione secunda, Montium dicta, [ipsa in eo sepulta,] iuxta Thermas Traianas in Esquiliis sitam. Eam ædem Symmachus Papa ædificauit, vbi iam olim antiquus Equitij Titulus, siue ecclesia, erat. Scribit in Symmachi Vita Anastasius: [postea in Vrbem, ad ædem S. Siluestri,] Intra ciuitatem Romanam basilicam SS. Siluestri & Martini a fundamento construxit iuxta Thermas Traianas. Sedit autem Symmachus a XXII Nouembris CCCCXCVIII ad XIX Iulij DXIV. Restaurauit hanc basilicam, & multis isthuc translatis Sanctorum corporibus, [a Symmacho Papa constructā,] interq; ea Sanctæ Soteris Virginis, egregie ornauit Sergius II, qui a X Februarij an. DCCCXLIV ad XII Aprilis DCCCXLVII Ecclesiam rexit. Testatur illud in eius Vita idem Bibliothecarius: Igitur summopere consummatus ipse a Deo protectus & beatissimus Papa, pia deuotione sollicitus, [reslauratam a Sergio II] pro desiderabili dilectione SS. Siluestri & Martini, ecclesiam, quæ sancto eorum fuerat nomini consecrata; quam ab initio sacerdotij sui, vsque quo ad pontificatus culmen deductus est, strenue gubernauit; & per olitana tempora defecta vetustate marcuerat, ruinisque confracta diu antiquitus lacerata manebat; Dei annuente clementia, in meliorem pulchrioremque statum a fundamentis perfecit. Absidam quoque ipsius aureis musiuo perfuso coloribus ingenti amore depinxit. [& varie ornatam,] Et ad honorem omnipotentis Dei, eiusdem beatissimi Siluestri Præsulis corpus, cum beatissimo Fabiano atque Stephano & Sotere Martyribus ac Pontificibus, simulque Asterio Martyre cum sacratissima filia eius, Sanctoque Cyriaco & Mauro, Largo & Smaragdo, atque Anastasio, [cum aliis SS.] & Innocentio Pontificibus, vna cum S. Quirino ac Leone Episcopis, pariter Artemio, Nicandro, Crescentiano Martyribus: cum quibus, Beata Sotere atque Paulina, necnon Memmia, Iuliana & Quirilla, Theopiste, Sophia Virginibus atque Martyribus, [translata,] & B. Quiriaca vidua, cum aliis multis, quorum nomina Deo soli sunt cognita, vtrosque sub sacro altari dedicans collocauit. Hæc Anastasius.

[18] Recitat ea ex illo Baronius to. 10 an. 847 nu. 3, monetq; a Sergio inchoatum id opus, a successore Leone IV perfectum: quod & Anastasius in Leonis Vita scripsit. Testatur ibidem Baronius eadem fere de translatis Sanctorum corporibus in illa basilica legi, marmoreæ tabulæ eo ipso tempore inscripta, [ab eodem Sergio, vel Leone IV,] atque illa addita: Hæc Sanctorum corpora translata sunt de cœmeterio Priseillæ via Salaria. Statuens omni anno in festiuitatibus eorum Indulgentiam trium annorum & trium Quadragenarum, omnibus ad ea deuote venientibus. At non omnia illa corpora ex S. Priscillæ cœmeterio translata sunt, sed quædam ex aliis. [datis Indulgentiis:]

[19] N. Guerrosius in historia Sanctorum Trecensium ante citata testatur, in Bricoliensi sanctimonialium Benedictinarum monasterio, quod non ita pridem in Sezani oppidi suburbia translatum, S. Mariæ de Silua appellatur, [Reliquiæ in Gallia,] S. Soteris Virginis ac Martyris reliquias thecæ inclusas pie asseruari. Os vnum illius in Societatis Iesu templo Luxemburgi religiose asseruatur, [& Luxemburgi;] eo annis superioribus Roma allatum, vna cum S. Tertullini Martyris corpore, de quo plenius infra agetur XXIV Februarij, quo ea facta Translatio est.

[20] Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, [non Dordraci in Hollandia.] ad hunc diē in Notat. scribit huius Sanctæ Soteris corpus Dordraci in Hollandia summo honore haberi; ac Molanum citat, qui de alia Batauica agit Sotere, siue Sura, de qua & nos infra. Idem tamen Ferrarius in generali Catalogo SS. postquam idē repetiit, videtur addubitare, an eadem sit Sura Dordracena, & Soteris Romana, vultq; ex vtriusq; Actis id definiri.

[21] Scribit Io. Tamayus, alterius S. Soteris Virginis Romanæ & Martyris lipsana honorifice adseruari in religioso sanctimonialium Cisterciensium cœnobio Madritensi, [alterius corpus Madriti.] quod sanctissimo Sacramento dicatum. Quo die hæc colatur, nondum comperimus.

[22] Solet porro die X Februarij Sanctæ Soteris fieri in plurimis Ecclesiis commemoratio; vt patet ex Breuiariis, [Commemoratio S. Soteris.] Herbipolensi, vetere Bruxellensi, & aliis.

DE S. PEREGRINO CONFESSORE PLACENTIÆ IN ITALIA.

CIRCA AN. CCCC.

[Commentarius]

Peregrinus Confessor, Placentiae in Italia (S.)

I. B.

[1] Colitur Placentiæ in Gallia Cisalpina IV Id. Februarij S. Peregrinus Confessor, Officio semiduplici. Eius meminit ad huuc diem Philip. Ferrarius in generali Catalogo SS. inque Catalogo SS. Italiæ, [S. Peregrini natalis,] ex Officiis Ecclesiæ Placentinæ. Ipsa Officia typis Io. Antonij Ardizzoni an. MDCXXXV Placentiæ excusa, ita habent.

[2] Peregrinus antiquis illis temporibus præclarus, ex eorum numero fuit, [labores Apastolici,] qui Placentiæ in prædicando Iesu Christi Euangelio plurimum elaborarunt: nec ipse tantum prædicatione doctrinaque profecit, verum etiam exemplo & vitæ sanctimonia; & complures a Christianis institutis alienos ad viam salutis perduxit, [sanctitas,] Ethnicorū pulsis erroribus. Tandem vocante Domino in cæli sedes, gloria circumfluens, recipitur. Cuius corpus in æde B. Sabini conditum, nouissime a Fabricio Placentiæ Episcopo recognitum, [sepultura,] vna cum corporibus SS. Gelasij, Victoris & Domnini, in aliū eiusdem basilicȩ honestiorem tumulum translatum est anno salutis MCCCCLXXXI.

[3] De S. Gelasio puero egimus IV Februarij. Ex ijs quæ ibi dicta sunt colligere est, S. Peregrinum (si primitus in S. Sabini æde sepultus est, & non aliunde in eam corpus eius translatum) circa annum Christi CCCC vixisse; [ætas,] cum S. Sabinus, qui eam ædem sanctis XII Apostolis dedicauit, æqualis fuerit S. Ambrosij. Ea autem æde ab Hungaris concreniata, atque ab Euerardo Ep. reædificata, translata SS. Peregrini, [translatio duplex.] Gelasij & aliorum corpora an. CMIII. ac rursum a Fabricio Marliano Ep. an. MCCCCLXXXI. Quæ omnia plenius illic explicata. Neque de S. Peregrino aliud compertum habemus.

DE S. ZENONE MONACHO IVXTA ANTIOCHIAM IN SYRIA.

CIRCITER AN. CDXIX.

[Praefatio]

Zeno monachus, iuxta Antiochiam (S.)

I. B.

[1] Sanctißimi anachoretæ Zenonis natalem X Februarij celebrant Græci, vt ex eorum Menæis, & Maximi Cytheræi Βίῳ Ἁγίων patet. Rursum tamen III Martij Zenonis mentio fit, [S. Zenonis natalis,] quem eumdem hunc esse suspicatur Raderus noster in MSS. Notationibus ad Menæa. Nā quod hæc habent, τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὁι ἅγιοι Ζήνων καὶ Ζώἳλος ἐν εἰρήνῃ τελειοῦνται. Eodem die SS. Zenon & Zoilus in pace quiescunt; id ipse de hoc intelligendum existimat, nullo tamen prolato, cur ita sentiat, argumento. Et fuerunt alij Zenones, de quibus nos alibi, ac nominatim XXVI Decembris de Maiumeno Episcopo Zenone, quem cum hoc nostro Laurentius Barreus Notatione marginali ad Theodoreti Philotheum confudit, vt infra dicemus.

[2] Patria S. Zenoni, de quo hic sermo, Pontus fuit, auctore Theodoreto. At Menæa: Καισαρεὺς μὲν ἦν τὸ γένος τῇ προς Καππαδοκίαν κειμένῃ. Cæsarea ortus erat, [patria,] ea quæ in Cappadocia sita: quæ an de celebri illa Cæsarea, quæ & Mazaca Ptolemæo dicitur, [an Cæsaria?] an de Neocæsarea accipienda sint, ambigi potest: magis etiam, an vere earum altera ei patria fuerit. Nam manifestum videtur, non in ea natum Cæsaræa, cui Antistes præsidebat Basilius: scribit enim Theodoretus: Οὗτος γὰρ πλοῦτον ὅτι μάλιστα πλεῖστον ἐν τῇ πατρὶδι καταλιπὼν, αὓτη δὲ ἦν Πόντος, ἀπήλαυσε μὲν, ὡς ἔλεγε, τῶν Βασιλείου τοῦ μεγάλου ναμάτων γειτονέυοντος, καὶ τὴν Καππαδοκῶν ἀρδέυοντος. Hic amplissimis opibus in patria relictis, (ea autem erat Pontus) imbutus est fluentis Basilij Magni in propinquo commorantis, & Cappadocum prouinciam irrigantis. Quomodo si in ea, quam Basilius regebat, vrbe natus, patriam reliquit & opes, vt eum in propinquo commorantem audiret? Potius tamen e Ponto Polemoniaco, Præfecturæ Ciliciæ, in qua Cæsarea erat, vicino, oriundus, quam e Ponto Bithyniæ, longe a Cæsarea distante, videri potest. Est vero in Ponto Polemoniaco Neocesarea vrbs, quam fortaßis Menæorum auctor illi fuisse patriam existimauit.

[3] Ætatem illius diserte exponit Theodoretus, cum ait Valente e viuis sublato militare cingulum deposuisse, [ætas,] exegisse dein annos XL in monastica exercitatione. Periit porro Valens V Id. Augusti CCCLXXVIII; vnde consequens est Zenonem anno CDXIX vel forte CDXX deceßisse, si quidem IV Id. Februarij. Cui cum superstes fuerit Alexander Episcopus Antiochenus, manifestum est falli eos, qui anno CDVIII creatum Episcopum volunt, obiisse CDXI. Nam, vt diximus VIII Ianu. in Vita S. Attei § 6. num. 33. ex Theodoreti histor. Eccles. lib. 5 cap. 35, eodem tempore Alexandriæ Episcopus erat Cyrillus, Theophili fratris filius, patrui in Cathedra successor: Hierosolymitanæ vero Ecclesiæ præerat Ioannes, vir laudabilis, qui Cyrillo successerat: Antiochenos pascebat Alexander, cuius vitæ institutio Episcopatui congruebat. Atqui Theophilus Honorio IX & Theodosio V Coss. siue anno Chr. CCCCXII Idibus Octobris, veterno extinctus est, & triduo post suffectus Cyrillus, vt XXVIII Ianu. in huius Vita § 3 num. 17 ex Socrate lib. 7 cap. 7 diximus. Ergo non obierat anno CDXI Alexander, qui Antiochiæ sedit cum Cyrillus sederet Alexandriæ: sed diutius etiam in viuis fuit, vt ex ætate S. Zenonis hic liquet, & fusius ad Vitam S. Attici disputauimus.

[4] Vitam S. Zenonis descripsit Theodoretus in Philotheo cap. 12. cuius compendium exhibent Menæa hoc die & Maximus Cytheræus. Eius meminit idem Theodoretus lib. 4 Eccles. histor, [Vita,] cap. 25 cuius verba dedimus IX Februarij ad Vitam S. Romani Thaumaturgi: itemq; Nicephorus Callistus lib. 11 histor. Eccles. cap. 41.

VITA
auctore Theodoreto Ep. Philoth. c. 12.

Zeno monachus, iuxta Antiochiam (S.)

Avctore Theodoreto Ep.

[1] Admirandum Zenonem non multi quidem norunt; sed qui norunt, [S. Zeno S. Basilij auditor,] laudare pro dignitate non possunt. Hic enim amplissimis opibus in patria, hoc est in Pōto, relictis, a Basilij Magni, vt ipse retulit, in propinquo commorātis, & Cappadociam prouinciam irrigantis, irrigatus est fluentis, & fructus irrigatione illa dignos tulit. [relicta militia,] Simul ac enim Valens e vita sublatus est, militiæ cingulum b deposuit: erat autē in eorum ordine qui Imperatoris litteras celeriter deferunt.

[2] Ex palatio autem in csepulchrum quoddam se conferens, (cuiusmodi in d monte Antiochiæ vicino sunt plurima) solus ibi degebat, [in sepulcro degit,] animam purificans eiusque que aciem expurgans, & Diuinæ vacans contemplationi, Deique ascensiones in corde suo disponens, & alas optans instar columbæ, [absque supellectili,] & in Diuinam requiem euolare cupiens. Qua mobrem lectum non habuit, non lucernam, non focum, non ollam, non lecythum, non arculam, non librum, non aliud quidquam: sed vetustis vestiebatur panniculis, [misere vestitus.] vti & calceamentis, quæ ob detritas soleas vinculis indigerent. Ab vno e notis victum necessarium accipiebat; [pane victitans & aqua,] panem scilicet vnicū in duos dies attributum. Aquam procul haustam ipsemet adferebat. Rogatus autem a quodam, qui eum pressum onere viderat, vt alleuare liceret, primo quidem restitit, non posse se sumere aquam dicens, [quam procul haustā ipse ferebat:] quam alius attulisset. Vt vero se non persuadere animaduertit, vrnas tradidit: duas enim ambabus manibus ferebat. Sed cū ad tugurij fores peruenisset, effusa aqua & dispersa, iterum cucurrit ad fontem, confirmans opere quæ dixerat.

[3] e Ego quoque ipse, cum primum eius videndi desiderio in montem ascendi, [visitur a Theodoreto,] vrnas manibus tenentem vidi. Deinde cum sciscitarer, vbi esset admirandi Zenonis hospitium; nullum se nosse monachum dixit, qui hoc nomine vocaretur. Vnde illum ipsum esse ex verborum modestia coniiciens, secutus sum: intraque ostium ingressus, [ex humilitate agnitus:] lectum vidi ex fœno compositum, & aliquam quamdam stoream supra lapides stratam, vt qui ibi sederent nihil incommodi paterentur. Post multos autem de philosophia inter nos habitos sermones (ego enim percontabar, & ille quæsita explanabat) cum redire iam domum oporteret, orabam vt benedictionis viaticum daret. [post hamilem excusationem ei benedicit:] Ille vero repugnabat, æquum esse dicens, vt nos preces perageremus; idiotam se nominans, id est, priuatum aut imperitum, nos Milites appellans. Nam tunc sacros libros Diuino populo prælegebam. Cumque adolescentiam ostenderemus & immaturam ætatem, vt quibus vix f prima lanugo succresceret, ac nos denuo minime venturos iuraremus, si hoc nunc facere cogeremur; ægre tandem precibus inflexus, Deo quidem precationem obtulit, sed lōgam de ipsa precatione excusationem protulit, dicens se caritatis & obedientiæ caussa fecisse: propius enim accedentes precantem audiebamus.

[4] Quod autem ad tantum philosophiæ culmen euectus, [40 annis monachus,] tantam animi moderationem retinuerit vir grandæuus, qui annos XL continēter in monastica exercitatione posuerat, quis satis admirari, aut pares magnitudini afferre laudes quis possit? Et tamen tantas adeptus opes virtutis, [sacra & concionem Dominicis cum populo frequentat:] tamquam extrema laborans inopia, diebus Dominicis ad diuinam ecclesiam cum populo veniebat, & Diuinos sermones audiebat, atque aures præbebat doctoribus, & mysticæ mensæ particeps factus, redibat ad nouum illud hospitium, non clauem habens, non seram, non custodem vllum relinquens: erat enim maleficis inaccessum, atque a direptione omnino tutum, vt quod præter stoream illam nihil haberet. Vnum librum a sodalibus accipiens, totum perlegebat; & hoc prius reddito alterum accipiebat.

[5] Verum seras licet non haberet, vectibusque non vteretur, a superna gratia custodiebatur: quod quidē experientia ipsa liquido perspeximus. Nam quo tempore ab g Isaurorum caterua noctu h arx capta est, [contra Isauros defenditur,] ijque dein mane ad imam vsque partem montis progressi, plurimos tum viros tum fæminas vitam agentes monasticam atrociter confoderunt; vir hic diuinus aliorum cædesintuens, [diuina vi cæcutientes] illorum oculis prece sua tenebras offudit, ita vt i ianuā prætereuntes, ingressum minime cernerent. Vt autem referebat, testem appellans veritatem, [& ab Angelis pulsos:] tres etiam adolescentes perspicue vidit, qui totum illud agmen profligabant, Deo peculiarem suā gratiam aperte demonstrante.

[6] Qualem igitur vitam sanctus ille vir duceret, qualique diuinitus gratia frueretur, abūde docere ista possunt: tamen & hoc iis addendum videtur. Valde eum angebat ac discruciabat, quod integræ manerent ipsius facultates, & non iuxta Legem Euangelicam venditæ ac distributæ fuissent. Caussa autem eius rei fuerat k fratrum ætas immatura. [facultatū in pauperes distributionem ex caussa differt;] Nam communes cum essent possessiones & pecuniæ, nec in patriam ipse diuisionis gratia proficisci volebat, & alteri partem facultatum vendere verebatur, ne si auarius ab emptoribus fratres tractarentur, in ipsum calumniæ redundarent. Hæc apud se animo versans, diu venditionem distulit. Postea cum vni ex notis omnia vendidisset, [eam dein per se curat,] magnam partem ipse distribuit, sed morbo interueniente deliberare de ceteris coactus est. Accito igitur ciuitatis Antistite (is autem erat magnus Alexander, [& per Episcopum Antiochenum:] splendor religionis, exemplar virtutis, exacta imago philosophiæ) Adesdum, inquit, o venerandum mihi caput; esto quoque pecuniarum istarum optimus dispensator, eas iuxta Dei voluntatem distribuens, tamquam illi Iudici rationem redditurus. Alias enim ego mea manu, quam optime visum est, dispensaui, & reliquas similiter dispensare cupiebam. Sed quia abire ex hac vita iubeor, harum te dispensatorem instituo, qui & Pōtifex es, & pontificatu dignam vitam agis. Pecunias ergo velut Diuino Quæstori tradidit: [beate moritur:] ipse vero non multo post tempore superstes, l tamquam Olympionices quispiam e stadio decessit; non ab hominibus solum, sed ab Angelis quoque laudes referens.

Ego autem hunc etiam mihi apud Deum intercessorem deposcens, [a Theodoreto inuocatur.] ad alteram narrationem deinceps me conuertam.

[Annotata]

a Si solum post relictam militiam S. Basilium audiuit Zeno, audiuit exiguo plane tempore, cum a cæde Valentis ad S. Basilij obitum, qui Kalendis Ianuarij 379 contigit, non integri quinquæ menses intercesserint: sed videtur antea eum audisse, & post cladem illam Romani exercitus fructum eum protulisse. De S. Basilio plenius agemus 14 Iunij.

b Menæa caussam, qua ad id per motus est, exponunt: διανοήσας τὸ ἅστατον καὶ ἐπίκηρον τοῦ βίου considerata vitæ inconstantia & fragilitate.

c Menæa: ἐν ἑνὶ τῶν πολυανδρίων. Vsurpari illam vocem pro sepulchro siue loco vbi sepulchra sunt,

[Polyandrium.] alibi monuimus; diciturq; etiam Latinis Poliandrum. Vide 13 Ianu Vitam S. Viuentij cap. 7 num. 37. & 15 Ianu. in Miraculis S. Mauri cap. 7. num. 41. & 25 Ianu. in 2 Vita S. Præiecti cap 3 num. 23. Ast in Præfat. 2 Vitæ S. Sulpitij 17 Ianu. videtur pro quolibet monumento vel signo poni. Raderus ita illud Menæorum vertit: vnum ex collegiis religiosorum ingressus. At diserte Theodoretus: ἐίς τινα τάφον ὁρμήσας.

d De eo monte egimus 9 Febr. in Vita S. Romani.

[morte.]

e Notat in margine Barreus: Theodoretus vidit Zenonem, vidit & Sozomenus lib. 7. cap. 27. Sed fallitur; nam Sozomenus scribit a se visum Zenonem prope centenarium, cum Maiumenam regeret Ecclesiam: verum alius is fuit Zeno, qui 26 Decemb. colitur.

f Manifestum est ex sequentibus, hæc circiter annum 418 contigisse. Foede circa Theodoreti ætatem hallucinatur Trithemius lib. de Scriptorib. Eccles. Claruit, inquit, temporibus Theodosij sacratissimi Principis anno Domini 390. Vix est vt eo anno natum fuisse credamus, nedum claruisse. At claruit temporibus Theodosij Iunioris, vt ex omnibus, qui eius ætatis res Ecclesiasticas scripserunt, patet.

g Infestarunt hi, vt 11 Ianu. ad Vitam S. Theodosij Antiocheni diximus, sub annum 405 Armeniam & vicinas regiones. Dein in Rhossensem districtum versi, vicina quoque Antiochiæ loca vastarunt.

h Græce est, ἀκρόπολις. De castellis tunc ab iisdem Isauris obsessis vide epist. 131 S. Chrysostomi ad Elpidium.

i Heruetus vertit: per ostium ingredientes. Græce est, διὰ τῆς θύρας ἰόντες.

k Ita Græce, τῆς τῶν ἀδελφῶν ἡλικίας τὸ ἄωρον. fratrum ætas immatura. Langus habet: fratris filiorum ætas immatura.

l ὀυ πολὺν ἐπιβιώσας χρόνον. Heruetus alio vsus Græco exemplar. videtur; habet enim: cum non plusquam annum vixisset.

DE S. SILVANO EPISC. ET CONFESS. TARRACINÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Siluanus, Ep. Conf. Tarracinae in Italia (S.)

G. H.

[1] Anxur olim fuit apud Volscos, quæ dein Liuij æuo, vt ipse lib. 4 hist. Rom. testatur, Tarracinæ, [Terracinæ vrbe Latij,] vrbs prona in paludes Pomptinas, a Fabio tum expugnata V. C. anno CCCXLIX. Sequentibus seculis cum reliquo Latio Campaniæ adscripta. Ita Paulus Diaconus lib. 2 de gestis Langobardorum cap. 17 scribit, prouinciam Campaniam ab vrbe Roma vsque ad Siler Lucaniæ fluuium perduci. Sic Carolus a S. Paulo in Georgaphia sacra omnes Episcopatus Latij attribuit Campaniæ: [post Campaniæ adscripti,] & recte. Nam in Actis synodicis Romani Concilij sub Agathone Papa, quæ extant in Actione quarta Concilij sexti œcumenici, reperitur subscriptus Placentinus Episcopus Veliternus prouinciæ Campaniæ. Sunt autem Velitræ oppidum antiquum Latij, qua Terracina Romam est iter, & ab hac quidem minus remotum. Ita etiam Seruius in comment ariis ad lib. 7 Æneidos, vbi versu 799 dicitur circa Circæum iugum aruis præsidere Iupiter Anxurus, vocat hunc tractum Campaniæ: nunc Campania Romana dicitur.

[2] Qui hoc die celebratur S. Siluanus Episcopus, in plerisq; Martyrologiis Campaniæ adscribitur, [Episcopus S. Siluanus colitur 10 Febr.] nulla vrbe expreßa: quæ indicatur in MS. Martyrologio Romano a mille amplius annis exarato, quod S. Hieronymi nomine insignitum. Ita in eo habetur: In Terracina natale S. Siluani Episcopi & Confessoris. At Beda excusus primo loco: IV Idus Februarij in Campania natale S. Siluiani Episcopi & Confessoris. Eadem habent alia Martyrologia, ex quibus Rabanus, Galesinius & Canisius etiam Siluianum appellant: at MS. Tornacense & Romanum cum Notkero Siluanum. Addit Baronius in aliquibus MSS. etiam dici Siluinum.

[3] Quod in Martyrologiis, quæ viderat Baronius, poneretur Episcopus in Campania, nec cuius fuisset ciuitatis Episcopus declararetur, in re ambigua innuit, in eisdem Notis, [ab aliis Velitenus existimatus.] claruisse temporibus Symmachi Papæ Siluianum, siue Siluinum, Episcopum Veliternum, qui interfuit Romanis Concilij tunc aduersus schismaticos habitis. Eumdem Siluanum Vghellus in Italia sacra, secundum scribit Veliternensem Episcopum, & Sanctum appellat, sed potißimum ob Baronij coniecturam. Opponit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Velitris nullam extare Sancti huius memoriam: adeoq; cuius vrbis Episcopus fuerit, minime constare: constat nunc ex antiquo illo, quod diximus, Martyrologio.

[4] Quo tempore S. Siluanus Ecclesiæ Tarracinensi præfuerit, non liquet. [Quando vixerit?] Sedes istic Episcopalis fundata est a S. Petro Apostolo, & S. Epaphrodito Apostolorum discipulo commissa, vti testātur tabulæ Martyrol. Romani XXII Martij: at qui deinde successerint Episcopi, latet. Vghellus Sabinum seculo quarto, & Felicem quinto vixisse scribit. Periit memoria aliorum, qui quinque primis seculis sederunt. Quod Siluanus in antiquis Martyrologiis Confessor appelletur, indicium est aut pro fide tormenta passum, sediis non immortuum, aut certe exilio multatum. S. Siluerius Papa, qui exul in insula Pontia multis ærumnis pro fide Catholica confectus interijt, [an socius S. Siluerio Papæ in exilio?] apud se habuit quatuor Episcopos, Terracinensem, Fundanum, Firmanum & Minturnensem, qui epistolæ eius ad Vigilium Sanctæ Romanæ Sedis inuasorem, atque ab eo anathematis sententia condemnatum, subscripserunt. Extat ea epistola in Conciliis, & Annalibus Baronij ad an. Ch. 539 num. 2 & 3. Colitur S. Siluerius XX Iulij. Sed an eius socius, Tarracinensis ille Episcopus S. Siluanus Confessor fuerit, ex sola coniectura nolumus adstruere.

DE S. SCOLASTICA VIRGINE IN MONTE CASINO IN ITALIA,

CIRCITER AN. CHR. DXIII.

Commentarius præuius.

Scholastica, Virgo, in monte Casino in Italia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Scholasticæ Virginis natalis.

[1] Inscriptum est omnibus Latinorum Fastis S. Scholasticæ Virginis nomen ad X Februarij: eiq; non sua solum, sed & fratris eximia sanctitas summam attulit celebritatem: nemo enim fere illius meminit, qui non S. Benedicti sororem appellet: & quod de illius rebus gestis compertum est, [S. Scholasticæ natalu;] id omne ex huius Vita, a S. Gregorio Papa conscripta, haustum. De illius vitæ instituto, Reliquiarū translatione, encomiis per varios concinnatis, post agemus; præmißis Martyrologiorum variorum elogiis.

[2] Martyrologium Venerabilis Bedæ (abest enim a veteri Romano tum minori, opera Heriberti Rosweydio nostri edito, tum maiori, quod S. Hieronymi nuncupamus) ita habet: Depositio S. Scholasticæ Virginis. Nec pluribus eam referunt MSS. vetera Lætiense, [memoria in Martyrologiis,] S. Maximini Treuiris, S. Martini Tornaci. At MSS. S. Lamberti Leodij, Morinense, & Domus professæ Societatis Iesu Antuerpriæ: Apud castrum Cassinum S. Scholasticæ Virginis. Vsuardus, & MS. Contulense Bedæ nomine prætitulatum, & alia quædam MSS. ac Bellinus quoq; de Padua: Apud castrū Cassinum S. Scholasticæ Virginis, sororis S. Benedicit Abbatis. Martyrologium Ordinis S. Benedicti iam olum typis mandatum: In monte Cassino Scholasticæ Virginis, sororis S.P.N. Benedicti Abbatis. Duplex minus. Wandelbertus:

Soter, Ireneus, & Scholastica Virgo quaternis
Egregia pariter meritorum laude coruscant:

siue, vt habet Molanus, nitescunt. Martyrologium Romam. Apud montem Cassinum S. Scholasticæ Virginis, sororis S. Benedicti Abbatis, qui eius animam instar columbæ migrantem e corpore in cælum ascendere vidit. Eadem habent Felicius, Hugo Menardus, Wion; eadem fere Maurolycus, Adonis MS. Martyrologium cœnobij S. Laurentij Leodij; quæ, quia ab aliis exemplaribus aberant, Rosweydus in Appendicem reiecit. Addit Notkerus: Quod Fratribus matutinorum hymnis expletis intimauit, & Deo gratias inde retulit. Eadem habet Rabanus, qui Virginem & sanctimonialem fæminam eam appellat.

[3] Fusius elogium alij contexunt. MS. Martyrol. Ecclesiæ Pragensis, vetus Coloniense an. MCCCCXC excusum, [cum fusiori elogio.] & multa Belgica MSS. Apud castrum Cassinum S. Scholasticæ Virginis, sororis S. Benedicti Abbatis. Huius animam de corpore egressam vidit S. Benedictus in columbæ specie cæli secreta penetrare: qui tantæ eius gloriæ congaudens, Deo gratias reddidit, eiusque obitum Fratribus nuntiauit; quos etiam protinus misit, vt eius corpus ad monasterium deferrent, & in sepulchro quod sibi præparauerat collocarent: vt quorum mens vna semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Eamdem celebrat Galesinius hoc die, Viola SS. an. MDVIII Hagenoæ excusa, Canisius, MS. Florarium, Hieronymus de Villa-vitis, Benedictus Dorganius, Andreas Saussaius in Martyrol. Gallic. Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, Petrus de Natal. lib. 3 cap. 110. MS. Bodecense, vt infra dicemus, S. Scholasticæ natalem statuit ipsis Idibus, nullis aliis suffragantibus Ecclesiasticis tabulis, aut Scriptorum monumentis.

§. II Vita S Scholasticæ a quibus scripta?

[4] Celebrata a pluribus Scriptoribus S. Scholasticæ Virginis laus est. Nemo enim fere S. Benedicti res gestas attigit, qui non & de illius sorore meminerit. Primus omnium S. Gregorius Magnus lib. 2 Dialogorum, [Scripsit de ea S. Gregorius,] qui totus est de S. Benedicti virtutibus ac miraculis, cap. 33 & 34 (non 37 & 38 vt habet Arnoldus Wion) Scholasticæ anniuersarium cum fratre congressum, studium de rebits Diuinis disserentem audiendi, vim admirabilem precum illius, obitum denique ac sepulturam, succincte commemorat. Quæ duo capita hic dabimus: inest enim in iis summa omnium quæ traduntur a ceteris. Inter hos primus est S. Aldelmus Scireburnensis, siue Occidentalium Saxonum in Anglia Episcopus, [S. Aldelmus,] qui deceßit anno Christi DCCIX, vti Beda, Florentius Wigorniensis & Matthæus Westmonasteriensis aliiq; tradunt, & nos ad XXV Maij dicemus. Is libro de laudibus Virginitatis cap. 25 S. Scholasticæ meritum prædicat, & fusius aliquanto in libro metrico de laude Virginum sub finem, § 39 vbi Virgunculam appellat. Aldelmi prope æqualis in eadem Anglia fuit S. Beda Presbyter, [dubiū an & S. Beda;] qui (vt ad XXVII Maij dicemus) anno DCCXXXV obiit. Operum illius tomo septimo inter varios sermones post Homilias hiemales de SS. secundus est in Natali S. Scholasticæ, cuius exordium est, Lectio sancti euangelij, Fratres &c. carmenq; additum in eiusdem Virginis laudem: quæ Baronius non Bedæ, sed S. Bertharij Abbatis & Martyris esse censet, vt mox dicemus.

[5] Verum carmen illud, cuius exordium est, O benedicta soror, non Bertharij, sed Pauli Diaconi esse asserit Wion. Fuit Paulus, vt Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casin. cap. 17 scribit, Desiderij Regis Longobardorum Notarius, atque Arechiso Principe Beneuentano, Desiderij genero, mortuo (sub annum Christi DCCLXXXVIII Casini monachus factus, [Paulus Diaconus,] plures postea vixit annos, & nonnulla scripta, eleganti stylo conscripsit: atque inter alia versus quoque reciprocos, & hymnos de singulis B. Benedicti miraculis, diserto sermone conscripsit. Hanc S. Benedicti Vitam, Sanctorumq; Mauri & Scholasticæ, eodem genere carminis a Paulo compositam, testatur Wion se anno MDXC Romæ edi curasse in tertio volumine poëmatum Prosperi Martinengij. Vidimus huius Auctoris priora duo volumina annis aliquot prius edita, at non tertium. Verum quisquis encomium illud S. Scholasticæ panxit, quod lib. 3 Ligni vitæ ad X Februarij recitat Wion, ratus non alibi extare, cum, vt diximus, XXXII annis ante tomo 7 Operum Bedæ esset excusum, aliquanto correctius & distichis octo auctius) sed quisquis huius encomij auctor est, siue Paulus Diaconus, vt censet Wion, seu S. Bertharius, vt Baronius, idem de eadem sancta Virgine heroicum carmen scripsisse se testatur, his verbis:

Versibus heroicis alias castissima laudes
      Scripsimus ecce tibi, versibus heroicis.

Est ea lucubratio diuersa ab illa, quamcum Martinengij poëmatis edidisse se Wion scribit, versibus reciprocis constantem, vt prius hexametri hemistichium sit extremum pentameniri.

[6] Quinquaginta minimum annis post Pauli obitum factus est Abbas cœnobij Caßinensis S. Bertharius, rexitq; id XXVII annis, mensibus VII, vt tradit Leo Ostiensis lib. 1 cap. 35 ac tandem martyrio coronatus est anno DCCCLXXXIV, XXII Octobris. Marcus Antonius Scipio in Elogiis Abbatum Caßinensium de S. Bertharij eruditione & lucubrationibus agit, vti & Ioannes Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui Berthorium appellat. [S. Bertharius,] qui Berthorium appellat. Recenset plura eius opera Posseuinus noster in Apparatu, & inter illa homiliam de decem Virginibus in die S. Scholasticæ, eam ipsam nimirum quæ 7 tomo operum Bedæ extat; de qua Baronius in Notat. ad Martyrol. ita scribit: Exstat apud Bedā to. 7 sermo de S. Scholastica, carmenque additum in laudem eius: quæ quidem alterius esse auctoris reperimus in nostra bibliotheca in antiquis MSS. nimirum Bertharij Abbatis Cassinensis. Confirmat hoc ipsum Petrus Diaconus Bibliothecarius Cassinensis in lib. de viris illust. monasterij Cassinensis cap. 12. vbi agens de S. Berthario, scripsisse eum dicit homiliam de S. Scholastica. Habemus huius Petri librum, qui inscribitur Ortus & Vita Iustorum sacri cœnobij Cassinensis, vbi pauca habet de S. Berthario, sed illius se Vitam ait diffuse exaraturum. Fecit id fortaßis in libro de viris illustribus cœnobij Caßin. qui ab illo diuersus est, vt patet ex lib. 4 Chronici Caßinensis cap. 68. Wion citat Bedæ homiliam; dein, velut diuersam, S. Bertharij Ab. & Mart. cuius hoc ait esse initium: Lectio sancti Euangelij, Fratres; aliam item eiusdem auctoris hoc exordio, Virginis Domini Vitam. Citat Antonius Yepes centuria I. Chronic. Benedictinor. ad an. 480 cap. 3 sermonem S. Bertharij de S. Scholastica: verum, vt conferenti patet, hausta sunt, quæ profert, ex homilia apud Bedam edita, sed paraphrastixκῶςs, quod interpreti licuit. Hispanica Yepesij Latine reddidit Henricus Zypæus in libello de monachatu S. Scholasticæ. Benedictus Haeftenus Præpositus Affligeniensis in Commentario ad cap. 33 vitæ S. Benedicti, quam suis Disquisitionibus monasticis egregie illustratam præfixit, profert nonnulla ex Bedæ homilia: deinde ex Yepes sermonem S. Bertharij velut diuersum citat. Est igitur S. Bertharij homilia, quæ Bedæ tribuitur: quam hic non damus, quia in manibus est, neque vllas Scholasticæ res gestas narrat, nisi quæ a S. Gregorio sunt descriptæ, cuius verba commentatione morali illustrat. Alterum, qui a Wione citatur, eius sermonem non vidimus. Carmen, quod in Beda & Wione extat, eiusne sit an Pauli Diaconi, nobis necdum liquet.

[7] Albericus deinde Diaconus, ac monachus Casinensis, vir disertissimus & eruditissimus, vt scribit Leo Ostiensis lib. 3 Chronici Casin. cap. 33, [Albericus Diaconus,] composuit Vitam sanctæ Virginis Christi Sholasticæ, & de ea homiliam. fecit & versus in Vitam S. Scholasticæ. Hunc Romanæ Ecclesiæ Cardinalem fuisse scribit Onuphrius Panuinius lib. 2 de Pontif. & Cardinalium creatione; Scipio Mazella in descriptione regni Neapolitani; Wion lib. 2. Ligni vitæ cap. 9. Gerardus Ioannes Voßius lib. 2 de Histor. Latin. cap. 46. Posseuinus in Apparatu; Alphonsus Ciacconus. Nihil de eius Cardinalitia dignitate tradit Leo citatus, nihil Platina, qui in Nicolao II eum laudat; nihil Baronius cum de eo agit tom. 11 ad an. 1059 num. 18. Neque tamen hi id inficiantur. Panuinius in vna editione creatum scribit a Stephano IX, qui videlicet Abbas Casinensis fuerat, Desiderij decessor, obiitque XXVIII April. an. MLVII, octauo aditi pontificatus mense: in altera editione creatum Cardinalē ait ab Alexandro II, qui ab anno MLXI ad XXII April. MLXXIII Ecclesiam administrauit. Memoria lapsus est Gerardus Ioannes Voßius, vir cetera accuratus, dum eumdem esse putauit Albericum, de quo agit Petrus Diaconus lib. 4 Chronici Casinensis cap. 68. Nam prior ille iam Diaconus, vir disertissimus & eruditissimus, tempore Desiderij Abbatis, ad hunc locum, inquit Leo, habitaturus aduenit; diciturq; ad Synodum Romanam anno MLIX vocatus contra Berengarium verbo scriptoq; disputasse. Alter vero pene puer, admirabili visione, decimo ætatis anno permotus, relictis seculi pompis Casinense cœnobium petiit, atque a Girardo, qui post S. Brunonem Segniensem Episcopum, de quo mox, sub annum MCXI Abbas creatus est, gratissimo affectu susceptus, accepto sanctæ conuersationis habitu Christo Regi militiā professus est; & adhuc viuebat, cum Chronici Casinensis librum quartum scriberet Petrus Diaconus, qui se fatetur quinquennem B. Benedicto a parentibus oblatum anno Christi MCXXI; vel MCXV, vt Matthæi Laureti editio habet. Porro senioris illius Alberici de S. Scholastica sermonem testatur Wion in Casinensibus MSS. extare, hoc exordio: Audistis Fratres carissimi. Nos neque illum, neque Vitam ab eodem scriptam vidimus.

[8] S. Bruno Signiensis in Latio Episcopus, qui anno Christi MCXXV, episcopatus sui XLIV, [S. Bruno Ep Signiēsis,] mortuus traditur, vt ad XVIII Iulij vel Augusti XXXI dicemus. Is dimisso tantisper episcopatu in Casinensi cœnobio priuatus vixit, atque ab anno MCVII ad MCXI Abbas fuit sed postea a Paschale II ad Ecclesiam suam redire coactus. Scripsit autem tum alia, de quibus Marcus Antonius Scipio in Elogiis Abbatum, Posseuinus in Apparatu, Aubertus Miræus in Bibliotheca Ecclesiastica, tum de S. Scholastica sermonem, [Petrus Diaconus,] vti ex Petro Diacono tradit Baronius in Notat. ad X Februarij, quem se Wion habuisse manu exaratum fatetur. Ipse quoque iam sæpius citatus Petrus Diaconus Casinensis, in libro de Ortu & vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis, primo loco Vitas S. Benedicti, S. Mauri, S. Scholasticæ breui compendio complexus est. Sed qui, quod habemus illius libri exemplar ex ipsius Petri autographo, difficillimis characteribus Longebardicis in membrana exarato, descripsit, tres illas Vitas omisit. Citat Wion homiliam ab anonymo monacho conscriptam, cuius exordium est: Ab antiquis & maioribus.

[9] Vitam S. Scholasticæ composuit, vel potius ex S. Gregorio descriptam amplificauit, [anonymus Benedictinus,] anonymus quidam monachus Benedictinus, vt qui itidem S. Benedictum Sanctum Patrem nostrum appellat. Hanc Vitam, etsi non admodum accuratam, dabimus ex MS. codice cœnobij Bodecensis, Ordinis Canonicorum regularium, diœcesis Paderbornensis in Wesphalia, a Ioanne Gamansio nostro descriptam. [Petrus de Natal. Hilarion Veronensis,] Eiusdem Vitam breuiter, ac fere ex S. Gregorio, narrat Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 110. Aliquanto fusius, ipsiusq; adeo Gregorij verbis, Hilarion monachus Veronensis in Vitis ad Historiam Loinbardicam Iacobi de Voragine additis, editisq; Mediolani anno MCCCCXCIV, vt scribit Voßius; ac deinde Argentinæ, vt habet nostrum exemplar, an. MCCCCXCVI. [Mombritius,] Ex Gregorio quoque sumpta est, quæ a Bonino Membritio Patricio Mediolanensi to. 2 de Vitis SS. vulgata.

[10] Prolixum S. Scholasticæ encomium scripsit Hieronymus Dungersheim de Ochsenfurt, [Hieron. Dungershemius,] Theologiæ Professor, & collegij maioris Studij Lipsiensis collega, ad Henricum Abbatem cœnobij S. Petri iuxta Mersseburgum Misniæ vrbem. Hoc cœnobium in monte vrbi vicino condidit Wernerus, siue Werinherus Episcopus Merseburgensis creatus an. MLXXIII, vti Georgius Fabricius rer. memorab. Saxoniæ vniuersæ lib. 2. & Ernestus Brotuffus Chronic. Merseburg. l. 2. cap. 14 & 17 testantur; ille videlicet est Werinherus strenuus Ecclesiasticæ libertatis defensor, cui Bruno monachus historiam belli Saxonici dicauit. Fuerunt autem, vt idem recenset Brotuffus, illius cœnobij Abbates tres nomine Henrici XXVIII ac XXX ambo cognomento Hombergij, ac XXXIII, Gotha apud Turingos oriundus. Huic postremo sub initium seculi a Christo nato sextidecimi hoc S. Scholasticæ Encomium ab Hieronymo Dungershemio dicatum coniicimus. Excusum id Lipsiæ fuit an. MDXV. Quod etsi de ipsa sancta Virgine haud multo plura refert, quam quæ sunt a S. Gregorio narrata, tamen quia fortasse nec multis visum, & nonnulla commemorat de aliis Sanctis non iniucunda, hic quoque dandum censuimus, sed ad leuandum legentium tædium, distributum in capita.

[11] Plures alij auctores, præsertim recentiores, S. Scholasticam suis scriptis celebrarunt; Ioannes Trithemius de illustribus viris Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 4. [aliiq;] Antonius Tepes to. 1 Chronicorum Ord. S. Benedicti, Siluanus Razzius Abbas Ord. Camaldulensis to. 1 de fæminis sanctitate illustribus; Prosper Martinengius tomo 3 vt testis est Wion; Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ; Franciscus Haræus in Vitis SS. Guilielmus Gazæus, Iacobus Dubletius, Heribertus Rosweydus noster, Iacobus Ferragius; denique fere innumerabiles alij.

§ III S. Scholastica Religiosa fuerit, an Deuota?

[12] Nvmquam mihi dubitare venit in mentem, vtrum S. Scholastica monachico habitu, in aliarum conuictu sanctimonialium, certis adstricta legibus egerit vitam; an potius priuata in domo, modesto quidem, sed communis formæ amictu, instituto quod vel ipsa sibi dictasset, vel vni illi sapiens quispiam animi eius moderator tulisset: donec qui id velut certis argumentis probaret, omnemq; omnibus eximeret scrupulum, Brugis in Flandria editus est liber. Adeo consultum non est, quæ situ ipso ac mole solida parent, velle excutiendo firmare. Sæpe quod saxis cæmentoq; valide compactum credebatur, [Viditur Religiosa fuisse.] si firmitatem eius nimium curiose voles ostentare, palea fartum expersq; roboris reperies. Quæ paßim sanctißimæ illius Virginis extant imagines, ac præcipue piorum omnium atque eruditorum inuicem congruens sensus, & fortaßis arcanus quispiam instinctus, ita alte eam opinionem in animo meo defixerant, vt tametsi vnus aliquis contrarium adstruere voluisset, non facile præceptam excuti sententiam passus essem. Verum vbi librum vidi de hac ipsa quæstione conscriptum, quo scilicet ea plane ac firmiter stabiliretur opinio, perlegere eum sedulo aggressus, tum demum nutare, ac hærere cœpi: non ita quidem vt priorem omnino abiecerim sententiam, sed vt proprio quodam motu inclinationeq; iudicij potius quam vllis rationum momentis coactus, eam vere ac proprie Religiosam fuisse modo existimem.

[13] Sperarat fortaßis ille scriptor effecturum se, vt nemini circa eam rem deinceps scrupulus aut dubitatio vlla nasceretur. Atque vt illam exornare præclare spartam posset, arripuit ex nescio cuius incelebris Ecclesiastæ dicto stringendi calami occasionem. Nam cum ille de superiori loco, pietati quidem deditas, [scripto libro id probauit quidam,] sed non inclusas religionum claustris, Virgines alloqueretur, (quas vulgus alibi Spirituales filias, alibi Deuotas, hic scriptor, vt minus Latine, ita magis ridicule Deuotarias appellat) S. Scholasticæ iis imitandas virtutes proposuit; eam enim Deuotam quoque fuisse. Atrox enimuero ea criminatio, & ad quam refellendam, prodire e tesquis suis Paulos Antoniosue oporteat. Mille conuiciis Ecclesiam, ac florentes in ca religiosorum hominum familias, [futili occasione,] & præcipue sacrosanctam Romani Pontificis maiestatem, ipsamq; adeo Dei Matrem ac cæli Reginam, Diuosq; ceteros, appetunt hoc tempore scelerati homines: dißimulandum. In Ecclesiæ Sacramenta, relicta nobis a Christo æternæ salutis certißima præsidia, e suggestu, impurißimo ore declamant turpißimi ganeones: tanti ea res non est, vt necesse sit vel verbo eos lacessere. Libellis infamibus, omniq; sordidißimorum probrorum genere aspersis, Ecclesiæ Catholicæ ordines omnes proscindunt, Caluini Lutheriq; de grege scurræ: contemnendum. At si vnus aliquis Catholicus orator ad infrequenteni concionem, cum virtutum imitanda proponit exempla, dixit fortaßis, aut dixisse visus est dormitanti cuipiam, S. Scholasticam Religiosam non fuisse; illico poscuntur tabulæ, arripitur calamus, liber integer conscribitur, inuocatis prius solenni forma ad spectaculum tam legitimi congressus, [falsa & inepta admiscent,] religiosorum ordinum sanctis Patriarchis Augustino, Benedicto, Dominico, Francisco & Ignatio. Et huic quidem, vt certius faueat, duplicem scriptor inconstantiæ & plagij notam inurit, cum ipsum ait in monasterio Montis Serrati aliquando habitu laicorum vestitum fuisse, vt eremiticam illic vitam ageret; sed ab ea postmodum desciuisse, a Patre suo spirituali, vel alio quopiam viro persuasum, qui aduertebat illum ad grandiora natum, a Deo paullatim ad digniora trahi: inde tamen magnam partem spiritualium suorum exercitiorum & pleraque alia hausisse. Dedoctum reor scriptorem hunc imperitiam suam, si elegantißimas nostrorum aliquot contra hanc sabellam lucubrationes legit. At cum hoc de S. Ignatio ita temere asserat, nonne ansam præbet suspicandi, ne istud quidem de S. Scholastica ab Ecclesiaste illo dictum esse, aut non ita expreße ac diserte dictum?

[14] Verum id illi magis videtur fuisse propositum, vt Deo deuotas Virgines, siue, vt mauult dicere, Deuotarias, perstringeret, quas ideo Volumeas appellat, aliisq; ineptis modis describit; quam vt S. Scholasticæ honorem defenderet: [iniuriosus in Virgines Deuotas] ideoq; vix quinta libri parte hoc prosequitur argumentum; fuse deinde Deuotas nunc reprehendit, nunc ridet, nunc instruere videtur velle, vt scilicet discentium ardorem magistri excitet sinceritas: nonnulla tamen vera congerit religiosæ vitæ præconia, quæ alibi, ac præsertim apud Hieronymum Platum nostrum, elegantius multo distinctiusq; exposita reperias. Sed hanc de Deuotis quæstionem missam nunc facio, quia ad institutum meum non pertinet, pluribus de ea disserere. Solum cuiusmodi in Belgio nostro fæminæ Deuotæ appellentur, verbo indicabo. Plurimæ sunt in cunctis vrbibus honestæ Virgines ac viduæ, quæ omni ornatu seculi abdicatō, vitam insigni pietate, castitate, abstinentia, humilitate, aliisq; virtutibus conspicuam agunt, vel in ædibus parentum, ad eorum solatium, [laudabiliter viuentes;] totiusq; familiæ exemplum, vel alibi, singulæ binæue, aut ternæ: neue otium pudori creare periculum queat, opera exercent isti sexui consentanea, vt vel sese sustentent, vel habeant quod inopes effundant, vel vt exornent templa, sacrorumq; apparatum instruant: nonnullæ, quod maximas affert vtilitates, tenuiores adolescentulas litteris ac pietate imbuunt, atque arte aliqua ipsarum conditioni accommodata: ita denique vitam instituunt, vt quibus Virgines laudibus ornat S. Cyprianus aliiq; Patres, in eas quadrent vniuersæ [S. Cypria. de hab.] : Flos est ille Ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiæ spiritalis, læta indoles, laudis & honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. [Virg. c, 2.]

[15] Nemo tamen est Catholicorum, qui non longe hisce præferat illarum conditionem, quæ cœnobiis inclusæ sunt, si quidem in iis caritas ac primigenius spiritus & disciplina vigeat. Earum est enim & status sublimior, [quarum status inferior Religioso,] & rerum omnium abdicatio suiq; velut exinanitio perfectior, & obedientia plenior, & securior castitas atque ab omni periculo remotior. Verum innumeræ sunt, quibus etsi constitutum sit immaculatum Deo corpus animumq; consecrare, aditus tamen est ad Religionem interclusus; quia facultates desunt, vt dotem aut certam pecuniæ summam, quæ exigitur, conficiant: aliis haud satis firma est valetudo: quasdam a se auelli parentes sui non sinunt, negantes posse senectutem suam earum vel auxilio vel solatio carere: nonnullis etsi castitas arridet, non tamen ea animi est magnitudo, vt omnibus se rebus commodisq; velint spoliatas: est quibusdam fortaßis & indoles, quæ minus ad plurium conuictum ac disciplinam idonea iudicetur. Cum interim plena vbique cœnobia sint, vt pluribus annis, multis precibus ambire admißionem necesse sit; multæ vel dum opperiuntur Religionis ineundæ opportunitatem, vel eius capessendæ spe ac cogitatione penitus omißa, in seculo vacant sanctimoniæ, & vel religiosorum virorum consiliis vitam instituunt, vel Parochorum suorum gubernantur auctoritate. Neque potest quisquam, nisi Iouiniani Vigilantiiue aut Caluini gregalis, eiusmodi vitæ institutum damnare. [tamen a viris sapientibus commendatus.] Vt eo magis mirer virum grauem & pium videri voluisse similem vitæ agendæ rationem sugillare, risuiq; exponere. Probauit eam libroq; edito celebrauit vir eruditißimus ac sanctißimus Leonardus Leßius noster; ac laudabilem esse & meritoriam ostendit sacrarum Scripturarum auctoritate, sanctorum Patrum testimoniis, variis rationum momentis, commodis quæ ille status affert, multisq; eius meritis; vere enim Statum dici oportere, si sit voto firmatus: demum nonnulla præscripsit istiusmodi Virginibus obseruanda circa habitum, velum, precationes, sacram lectionem, opus manuum, vsum diuitiarum, conuersationem, aliaq; exercitia: votum vero obedientiæ vt Confessario fiat, quoniam nihil de eo sit a sanctis Patribus traditum, & multa afferre incommoda potest, oninino non probat. Scripsit de eodem argumento tractatum lingua Belgica Heribertus Rosweydus, & ipse vir solidæ eruditionis ac pietatis. Scripsit eadem lingua Valentinus Bischopius. Instructionem Virginum Deo dicatarum ad vitam cum pietate instituendam. Scripsere & alij simili argumento libros plures.

[16] Sed hæc de Deuotis quæ appellantur, hactenus dicta sufficiant. [id autem confirmat, Traditione:] In harum classe quamobrem non fuerit Scholastica, multas Scriptor ille rationes congerit: quas breuius ex eo collegit, & modestius proposuit, Benedictus Haeftenus ad cap. 33 Vitæ S. Benedicti; nos præcipuas strictim attingemus. Prima est, constans totius Ordinis traditio, quam summa cum reuerentia suscipimus & amplectimur. Accedit multorum Scriptorum, quos Haestenus enumerat, [2 auctoritate:] auctoritas: quamquam in iis est nemo, qui ante ducentos annos vixerit; sed est fortaßis aliquanto antiquior qui Vitam, quam ex codice Bodecensi dabimus, concinnauit. Mirum sane videri potest, id a Leone Ostiensi, ac Petro Diacono diserte nusquam traditum, qui alia monasterij sui ordinisq; decora satis accurate commemorant. Tertia est, [3 consensu cum fratre:] non videri vel Benedictum, qui quos poterat, omnes ad religiosam vitam pertrahebat, non eam persuasurum sorori; vel hanc fraternis consiliis non obtemperaturam: cum præsertim S. Gregorius testetur vnam semper in Deo mentē eorum fuisse. At non esset fortaßis difficile, exempla proferre amicorum ac fratrum, qui in diuersißimo vitæ instituto, summa inuicem deuincti fuere caritate.

[17] Quarta ratio est, quod omnipotenti Domino ab ipso infantiæ tempore dedicata fuerit, vt idem S. Gregorius auctor est. Haeftenus ita expreßit: [4 dedicatione ab infantia,] Quia ab infantia certis cæremoniis, vt fieri solet, & ex Regulæ cap. 59 constat, in monasterio Deo dicata fuit… monasterium autem illud traditur fuisse S. Mariæ de Plumbariola. Ergo, si quod ipsi volunt Scholastica Benedicto ætate suppar fuit, aut vno etiam partu ambo editi, longe id cœnobium Casinensi antiquius fuit, cum in eo ab infantia dicata Deo sit Scholastica. Si alibi id factum in cœnobio Episcopi cuiuspiam Abbatisue iurisdictioni subiecto, (quale eodem tempore a S. Cæsario erectum ordinatumq; ad S. Cæsariæ Vitam XII Ianuarij ostendimus, aliud sub S. Equitij regimine fuisse S. Gregorius lib. 1 Dial. cap. 4 & Baronius ad an. 504. nu. 12 testantur) qui potuit illa alio migrare susceptamq; Regulam deserere? Si quis certis cæremoniis consecratam fuisse Scholasticam neget, at solo animi proposito, ac fortaßis veste modesta ac sanctimoniæ subseruiente assumpta, seipsam Diuino cultui mancipasse, in suis aut parentum ædibus contendat, quo is pacto reuincetur? [at non necessario in claustro:] Fatetur enim alter ille auctor, dici posse dedicationem illam tantum inchoatam in infantia, perfectam deinde benedictione Sacerdotis cum ipsa iam quindecim esset annorum. At non satis probat, publicam illam adhibitam dedicationem fuisse; aut vt publica fuisset, etiam recisa coma, ac velo imposito, continuo monacham esse factam. Monacha non erat nobilißima illa Victoria, de qua XI Februarij in SS. Saturnini, Datiui, & sociorum Actis dicetur, & tamen in ecclesia consecrati Deo dicatique capitis in perpetuam virginitatem, sacratissimum crinem inconcusso pudore seruauit.

[18] Quinta ratio est, quod S. Gregorius sanctimonialem fæminam appellet, quæ vox præcipue pro monacha, siue religiosa vsurpatur. Confirmat id multis auctoritatibus: recte. Nam, vt vox Religiosus eum significat, recepto nunc vsu loquendi, qui asceticam vitam in aliquo piorum hominum cœtu, [5 quia sanctimonialis appellata,] votis nuncupatis, profitetur; ita sanctimoniales vsitatius appellantur, quæ in religiosis domibus, votis adstrictæ, peculiari studio sanctimoniæ student: licet, vt religiosus vir, religiosa fæmina, religiosi coniuges dicuntur, qui vitæ integritate eximij sunt, et si in mediis seculi turbis vitam agant; ita sanctimoniales fæminæ aut Virgines dici poßint, quæ sāctimoniæ singularem dant operam, præsertim si id extrinsecus aliquo indicio profiteantur, etsi nullis illigatæ monasticis vinculis sint. Ita in citatis iam Actis XI Februarij: [vti etiam non Religiosæ:] Apprehenduntur Saturninus Presbyter, cum filiis quatuor, id est, Saturnino iuniore & Felice Lectoribus, Maria sanctimoniali, Hilarione infante. Nisi quis forte iam tunc fuisse in Africa Virginum monasteria velit, cum adhuc multo post tempore notum in Occidente non fuerit monachi nomen. Verum nimium rursus in hoc argumento Auctor triumphat, dum non contentus Latina voce, & quæ per ἀφαιρεσιν inde efformatur monialis; Græcam S. Zachariæ Pontificis interpretationem, parum sibi patrocinantem, adsciscit. Nam licet quod S. Gregorius habet lib. 1 Dial. cap. 4 sanctimonialis illa, vertat Zacharias δεῖνα μονάστρια, vbi clarum est de Virgine intra monasterium degente esse sermonem; Scholasticam tamen, quam itidem sanctimonialem fæminam Gregorius, ipse ἱερωτάτην καὶ τιμίαν παρθένον, sacratissimam & venerabilem Virginem vocat; ac mox ἇγιωτάτην παρθένον, sanctissimam Virginem; deinde ἁγιωτάτην θήλειαν sanctissimam fæminam. An propterea μοναστρίας monachæ vocabulo non est hic, vt alibi, vsus, quod monasticam non duxisse vitam sciret?

[19] Sexta ratio vim habet apud me aliquanto maiorem, quod Scholastica dicatur postridie ad cellam propriam recessisse. Nam in eodem libro S. Gregorius aliquoties cellam pro monasterio ponit. Certum tamen est alia significatione vsurpatum sæpenumero etiam ab Ethnicis, pro ædicula, [6 quia incelia habitauit.] secretoue habitaculo. De monachorum cellis erudite disserit Alardus Gazæus in commentar. ad Caßiani lib. 5 de Institutis cœnobiorum cap. 37. Qui Scolasticam diceret cellam aliquam ecclesiæ vicinam, vt fere quæ sunt postmodum Inclusæ appellatæ, aut aliquam vel in paterna posseßione, vel alio quopiam auio loco, domunculam, cum ancillula fortaßis, incoluisse, is vt neque antiqui scriptoris testimonio tueri assertionem suam posset, ita neque S. Gregorij verbis cōfutari. D. Siluanus Razzius Camaldulensis to. 1. de Vitis fæminarum sanctitate illustrium scribit Scholasticam ab illo cum fratre congressu domū esse reuersam.

[20] Aliud argumentum promit Auctor in Prafatione ad lectorem velut in antecessum, qua mobrem, non oporteat quemquam ex Ordinibus mendicantibus inficiari S. Scholasticam fuisse instituti Benedictini, quoniam ab hac familia plurima in singulos illos ordines profecta beneficia sint. Agnoscimus vero & prædicamus, Societatem nostram a multis sanctißimi ordinis vestri Archimandritis & in ipso suo ortu paterna beneuolentia adiutam, [contrariū (etsi citra offensam Benedictinorum licuisset)] ac plurimis deinceps maximisq; beneficiis cumulatam, & cumulari in dies. At nemo, opinor, illorum eas a nobis exigit vices, vt si quid existimemus falsum esse, id tamen in honorem ordinis affirmems ac defendamus. Illustrior est ordo, quam vt fictis vllis egeat laudibus: sincerior, quam vt genus vllum ornamenti præferat veritati. Sanctißimos viros Romanum & Lupicinum alibi ostendemus Benedictinos non fuisse: neque ideo nobis quisquam succensebit, si doceamus longe Benedicto fuisse antiquiores. Brigidam celeberrimam Virginem I Februarij temere Benedictinis adscribi a quibusdam ostendimus, cum mortua sit eo tempore, quo necdum in Galliam, nedum ad vltimos hominum Scottos ea institutio penetrasset. Nemo ideo nobis merito irascetur. Secus de Scholastica sentimus, at non omnino istius Auctoris conuicti rationibus. Ex fraterna Regula siue cum paucis in cella, siue cum pluribus in ampliore conuentu vitam iustituisse arbitramur: nam antequam frater præficeretur virorum cœnobijs ac Regulam conderet, ipsa priuatim, ea ratione qua nunc Deuotæ, vixerit, an in alterius instituti cœnobio, non liquet. Neque alius e nostris, quem quidem legerim, aliter scripsit. Ecclesiasten illum, de quo supra, arbitror vel numquam pronuntiasse contrarium, vel non ita vt tueri id obstinate voluerit. Præter Stephanum Binettum, & Hieronymum Platum, quos supra Haftenus retulit, alij de nostris idē tradidere: nuper quidem Franciscus Lahier in Magno Menologio Virginum, [nemo e Soc. Iesu scripsit.] quod Gallice edidit: & multo ante sanctißimus vir Petrus Canisius, qui in priore Martyrologij Germanici editione ita scripsit: In castro Cassino sanctæ Virginis Scholasticæ, sororis S. Benedicti Abbatis, quæ Deo a prima ætate in monasterio, magna sanctitate seruiuit. Eius animam columbæ specie in cælum euntem vidit ipsius frater Benedictus, vt S. Gregorius scribit. In altera vero editione ita eius natalem celebrauit: In castro Cassino S. Scholasticæ Virginis, sororis S. Benedicti Abbatis, quæ Deo a prima ætate famulata est, & terrenorum contemptu voluptatum, vigiliis, ieiuniis, orationibus monasticum suum statum, magna vitæ sanctimonia, condecorabat. Animam illius, columbæ specie, in cælum euolantem vidit S. Benedictus ipsius frater, vt scribit S. Gregorius. Præter antea citatos, Iacobus Ferragius, Theologiæ Doctor, ac Reginæ Christianißimæ Ecclesiastes secularis, in Gallica S. Scholasticæ Vita docte & modeste probat eam vere religiosam fuisse & Abbatissam, ac sub sanctißimi sui fratris Regula.

§ IV An S. Scholastica iuxta Casinum habitarit?

[21] His de vitæ genere, quod Scholastica secuta sit, ita constitutis, nunc vbi illius domicilium (siue cellam, [iuxta Casinum habitasse quidam aiūt,] aut monasterium malis appellare) situm fuerit, quærendum. Auctor ille libelli supra citati nihil dubitat, prope a S. Benedicti cœnobio abfuisse, Wionis, Yepesij, aliorumq; recentiorum auctoritatem secutus: situm illud ex parte meridiana monasterij Casinensis, nōnihil versus Occidentem, & fuisse vitæ valde austeræ & plenum odore sanctitatis, dictum S. Mariæ de Plumbariola. Ita scribit cap. 3. at cap. 4 ait, ad finem propositum, (vt nimirum inter Virgines nouus ordo propagaretur) necesse fuisse, vt hæc cum illis minime remote a fratre suo habitaret. [1 institutionis gratia,] Quomo do enim noua viuendi disciplina, & regulæ obseruantia, in longe dissitum monasterium recte diffundi potuisset, cum ad nouam institutionem formandam sit opus frequēti præsentia magistri, & cohortationibus ad animos audientium in inchoato studio confirmandos? Itaque quod monacha fuerit Scholastica, inde consequi putat, fraterno cœnobio vicinam illius habitationem fuisse. At quinto capite conuersa argumentatione, cum prope monasterium fratris habitarit, colligit eius quoque sectatam institutum fuisse: quasi non potuerit vel longo inde interuallo semota, illius tamen Regulam vna cum aliis Virginibus obseruare, vel in propinquo aliquo vico, cellave, ex eiusdem præscripto vitam instituere, nullis adstricta monasticis votis. Sanctane Florentina iuxta fratrem suum Leandrum, a quo Regulam acceperat, vixit? an sua apud S. Antonium germana? An quæ in castro Lætiensi, a sanctißimi fratris sui Ludouici pendens institutione habitauit Francisca Blosia, ea ideo Religiosa fuit, & non potius deuota, si sic lubet appellare? Non igitur Religiosa non fuit Scholastica, et si longius a Casino habitarit.

[22] Propinquam habitationem alio confirmat argumento; exemplo nimirum S. Pachomij: [2 exemplo sororis S. Pachonij 1.] sed qui probat huius potius placuisse Benedicto exemplum, quam tot aliorum, qui germanas suas sanctimoniæ studiosas, non induxerunt tamen vt in propinquo loco degerent? Ipsum denique Scholasticæ cœnobium a S. Gregorio quasi intento digito demonstrari lib. 2 Dial. cap. 19 existimat, vbi ita scribit: Non longe autem a monasterio vicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conuersa. [3 quia fuit isthic Virginum cœnobium,] Ibi quoque quædam sanctimoniales fæminæ inerant, & crebro illuc pro exhortandis animabus Fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam vero die misit ex more; sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus fæminis rogatus, mappulas accepit. Isthic de vero agi monasterio nec ipse dubitat auctor, nec ipsum secutus Hastenus. Et fauet Zachariæ Papæ interpretatio, quæ ita habet: Περὶ τοῦ λαβόντος παρὰ μοναστρίας ἐγχείρια, καὶ ὑπὸ τοῦ ἁγίου ἐλεγχθέντος. De eo qui accepit a monacha mappulas, & a Sancto reprehensus est. & post: ἐν αὐτῷ τοίνην τῷ ἐμπορίῳ ἀσκητήριον ἐτύγχανεν εὐλαβῶν τε καὶ σεμνῶν παρθένων. in ipso vero emporio asceterium erat piarum & venerabilium Virginum. Censet autem vixisse omnino in hoc cœnobio Scholasticam: cum enim ante S. Benedicti in eas oras aduentum isthic vigeret idolorum cultus, non est verisimile isthic Virginum cœnobium fuisse: si a S. Benedicto ædificatum, ipsoue permittente, cui iam montis illius posseßionem donauerat Tertullus; ergo id Scholasticæ potius quam alteri cuiquam incolendum dedit. Ait autem cap. 7 & alibi, illud Scholasticæ cœnobium in ipso Casino monte fuisse. Verum neque in Casino monte arbitror vicum illum asceteriumque fuisse, neque in hoc satis probari Scholasticam habitasse.

[23] [post reædificatum,] Sicut autem S. Benedicti, quod Longobardi sub Zottone Principe euerterant, reædificatum longo post tempore cœnobium est, tandem etiam, inquit, monasterium S. Scholasticæ restauratum fuit. Nam cum Rachis Rex, [Plumbariola dictū;] Zachariæ Papæ adhortatione conuersus, nuntium seculo remisisset, vnaque vxor & filia; missus ille est ad monasterium Casinense, illæ vero restaurarunt Monasterium Plumbariolæ. Ita scribit cap. 3. vti & Hastenus. Demum propinquam fuisse Scholasticæ habitationem colligit, quia Benedictus eius obitum Fratribus denuntiauit, quos etiam protinus misit vt eius corpus ad monasterium deferrent. [4 quia corpus eius delatum Casinum,] Vult enim toti Conuentui indicatam sororis mortem, eumdemq; totum Conuentum missum vt eius corpus ad Casinense cœnobium deferret, non currui aut naui impositum, inquit, sed processionaliter incedendo, vt solent defunctorum corpora ad sepulchrum, Clero comitante & alijs, deferri. Vnde clare deduci existimat, plane vicinam habitasse. Sed de totius conuentus mißione, modoq; deuectionis, non satis probat.

[24] Et vero si tam propinquo in loco domicilium Scholastica habebat, quid ita solenniter ad fratrem quotannis veniebat, ea solum caußa vt de rebus Diuinis colloquerentur, [At semel solum quotannis fratrem visebat,] medio inter vtrumque cœnobium interuallo? Præsertim si ad illud sororis monasterium non solum Discipulos suos mittebat ex more, sed ipsemet, vt ait idem Auctor cap. 5, isthuc itabat, & sanctimonialibus consilia ac cetera salutis adiumenta subministrabat? Quis cum audit Virginem semel per annum venire ad fratrem consueuisse, [ergo e longinquo:] non tamen ad ipsam vsque cœnobij ianuam, sed in villa aliqua excipi, non continuo eā a X aut XII leucis, aut sex octoue minimum, aduenisse suspicatur? Neque illud Plumbariolæ monasterium, a Thesia Rachisij coniuge restauratum, sed extructum, scribit Leo Ostiensis lib. 1 Chron. Casin. cap. 8. His quoque diebus, inquit, Rachis Longobardorum Rex ad obsidendam Perusinā vrbem magno cum exercitu profectus est. [Plumbariola ædificata a Thesia Regina,] Quam cum expugnaret vndique, idem Papa Zacharias illum adiit, precibusq; ac monitis & donis plurimis vt ad sua rediret persuasit. Eius Rex ille monita retinens, non multo post Diuino afflatus Spiritu, cum iam annos quinque & menses sex regnasset, Romam cum coniuge ac filia, ad B. Petri Apostolorum Principis limina, deuotus accessit. Vbi relicta dignitate regia, ab ipso Sedis Apostolicæ Præsule sancto Zacharia, attonsa coma, Clericus factus, monastico etiam habitu, vna cum vxore ac filia indutus est: moxque ad hoc S. Benedicti monasterium, eodem Apostolico iubente, perueniens, ac sub regulari magisterio se instituendum tradens, post aliquot in sancto religionis proposito, ac Deo placita conuersatione, peractos annos, Deo spiritum reddidit. Extatque hodie prope monasterium vinea, quæ Rachisi appellatur, quod ipsam Rachis ipse & plantasse & coluisse putetur. Eius vero vxor Thesia, & filia Rattruda, permittente & adiuuante ipso Abbate, monasterium puellarum, haud longe a Casino, in loco qui Plumbariola dicitur, propriis sumptibus CONSTRVXERVNT; multisque ditantes opibus, ibi sub magna cautela ac districtione regulari vitam ducentes, in sancto proposito vitam finierunt. Narrat hæc Baronius ex Anastasio & Leone ad an. 750. Antoninus Yepes tom. 1 Chron. Benedict. ad an. 532 cap. 4 scribit inter cœnobium illud & Casinense interuallum fuisse quatuor millium passuum. Siluanus Razzius loco nomen fuisse ait Pumaruola, [quam reædificatam aiunt recētiores quidam,] ibiq; adhuc euersæ ecclesiæ cerni vestigia. Ferrario Pumarola est. Marcus Ant. Scipio in Præfat. ad Elogia Casinensium Abbatum cap. 3 Thesiam & Rathrudam scribit separatim proximo monti cœnobio inter sanctimoniales degisse. Et postea de Petronace Casinensis cœnobij restauratore loquens, ista habet: Nam Thesiam eiusdem Rachisij vxorem, & Ratrudam filiam, ad montis radices cum aliis sanctimonialibus peculiari cœnobio inclusas, ad pietatem instituēs, earum profectum & constantiam similibus religiosæ humilitatis ac patientiæ tentamentis explorauit. Annotat vero ista in libri margine: Ad Plumbariolam oppidum, vbi olim S. Scholastica vitam egit monasticam, atque obiit.

[25] Horum Scriptorum testimonio patet, eam nunc quidem vigere apud Casinates famam: quam tamen ex vero ortam haud facile inducimur vt credamus, tum ob rationes in contrarium allatas, tum quia Leo Ostiensis, qui diligentißime Casinensis cœnobij antiquitates collegit, eius tamen non meminit cum de Plumbariolæ fundatione agit; neque Petrus Diaconus in libro de ortu & vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis, vbi Rachisij conuersionem ita narrat num. 23. Rachis Rex Lōgobardorum cum vxore & filia Casinum adueniens, [at non veteres,] deposito diademate & purpura, vna cum filiis suis monachus factus est. Extat vsque in hodiernum diem vinea satis monasterio vicina, quam idem Rex plantauit, quæ vsque nunc ex nomine eius appellatur. Vxor vero eius & filia de propriis sumptibus monasterium in Plumbariola CONSTRVENTES, & sub stricta satis vita ibidem diem clauserunt extremum. An si suo tempore Casini fama viguisset, fuisse eodem loco quondam S. Scholasticæ cœnobium, id dißimulasset Petrus? Certe lib. 4 Chron. Casin. cap. 101, (aut, vt habet editio Matthæi Laureti, 100, non, vt noster Auctor & Hastenus, 10 (loci, vbi cum S. Benedicto colloqui olim S. Scholastica solebat, sic meminit: At Fratres, qui missi fuerant ad Cancellarium, cum ad eum locum peruenisset, vbi Pater Benedictus semel per annum cum sorore sua loqui consueuerat &c. An illud, quod maioris erat momenti siluisset Petrus, si Plumbariolæ prius monasterium extitisse, quam eo Thesia Regina veniret, [qui locum colloquij signarunt.] idq; a S. Scholastica inhabitatum, fama tenuisset? In illo porro piorum colloquiorum loco, vt ex Simone Milletio Auctor tradit, visitur nunc sacellum, quod eleganti opere a Chrysostomo Abbate XCVIII ante annos C fuisse inchoatum, at non absolutum, Siluanus Razzius testatur.

[25] Quærenda, igitur alibi nobis S. Scholasticæ habitatio, longius a Casino. Commonstrat eam, certius fortaßis, Thomas Stapletonus Promptuar. moralis part. hiem. in Dominicam Paschæ textu I. S. Benedictus S. Scholasticam sororem habuit, non secus multarum Virginum Matrem, [Videtur potius circa Sublacum habitasse:] quam ille monachorum Pater fuit; hodieque eius amplissimum monasterium extat, non longe ab illa spelunca, in qua per triennium S. Benedictus latuit, sicuti oculis nostris olim perspeximus. Specum illam S. Benedicti pulcherrime ex relatione oculatorum testium describit Benedictus Haeftenus comment. in cap. 1. Vitæ S. Benedicti. Certe vt in illo tractu Sublacensi duodecim monasteria instituisse S. Benedictus antequam Casinum veniret, inq; singulis duodenos collocasse monachos traditur; ita verisimile videri potest Scholasticam quoque, si monasticam vitam fraterno exemplo complexa est, circa ea loca monasterium vel sibi condidisse, vel ab eo alioue erectum incoluisse: neque perinde vt Benedicto, alio migrandi ei obiici neceßitas videtur potuisse. Inde ergo Casinum quotannis venerit, conueniendi fratris gratia.

[26] Hæc pluribus fortasse verbis quam necesse fuit, disputata a nobis, non tam vt receptam conuellamus opinionem, si idoneo probetur antiqui scriptoris testimonio, [an in aliarum conuictu, incertum.] quam vt quæ Auctor ille in suo illo scripto, velut certißima profert argumenta, ostendamus parum firma esse ac solida, vt de ceteris, quæ in Deuotas congerit, fieri iudicium poßit. Hoc igitur solum asserimus, S. Scholasticam, etsi non in fraterni cœnobij vicinia, quod nullo vetusto testimonio probatur, tamen religiosißimi fratris exemplo & fortaßis cohortatione videri religiosam esse factam: an tamen in amplo conuentu Virginum habitarit, an cum paucis sanctimonialibus, an sola cum ancillis aliquot, nulla certa auctoritate constare; præsertim cum eas Virgines, quæ ab initio Ecclesiæ priuatim in suis domibus vitam agentes, coram Episcopo castitatem vouebant, velumq; ab eo accipiebant, vere fuisse Religiosas velit Haftenus Comment. in cap. 19 Vitæ S. Benedicti; quas alij Deuotas nuncupant, solo castitatis voto, non etiam obedientiæ & paupertatis adstrictas, quæ tria ad propriā religionis rationem requiri paßim existimantur.

§ V An S. Scholasticæ corpus in Galliam translatum?

[27] Existit hic alia perdifficilis & periculosa quæstio, non tam scriptorum iudicijs, [Translatū in Gallias eius ac fratris corpus] quam integrarū nationum studijs agitata; sintne S. Scholasticæ ac S. Benedicti ossa in Galliam a S. Aigulpho, monacho tunc Floriacensi, ac deinde Lirinensi Abbate & Martyre, de quo III Septembris agemus, translata. De hac tota quæstione ita scribit Baronius tom. 8 ad an. Chr. 664 num. 23. Sciendum est, quod Aigulphi Acta docent, quibus, & alij complures Scriptores astipulantur, [aliis asserentibus,] ipsum missum a Mummolo Abbate Floriacensi Casinum, ad auferendas inde sacras reliquias S. Benedicti Abbatis: addunt alij & Scholasticæ sororis eius a Cenomanis vel Aurelianensibus esse sublatas. Id cum plerique tradant, haud consentiunt tempore, cum alij ad Martini Papæ pontificatum, alij ad Deodati tempora referant. At alij sunt innumeri qui contradicunt, adeo vt etiam diplomata afferant Romanorum Pontificum id testantia: [aliis negātibus,] cuius probationis genere nec careat pars aduersa. Sed refugit animus tam densum controuersiæ huius spinetum adire, quod horret vel e longe spectare. Prætermissis igitur omnibus his, ac si non extarent, perplexitatum ambagibus, [nil definit Baronius;] reuocata ad suum principium quæstione, modo tantum quid suadeant coniecturæ, velut e specula attentius contemplemur, non vt quid verum sit definiamus, sed tantum quid verisimile consideremus.

[29] Certum est a Longobardis Casinense cœnobium deuastatū. Sed rogo te, num monachis illis Cassinensibus Romam migrantibus, [nisi qui auferri potuerit, non incustoditum?] quibus curæ fuit mēsuram quoque panis & vini secum ferre, nulla fuit ratio sacrorum ossium sanctissimi Benedicti, etsi non secum asportandi, saltem occultandi, vel custodiendi ea alicuius monachi anachoreticam vitam illic ducentis assistentia? Ita plane senties: neque enim fas esse videtur existimare tā sacra pignora Benedicti atque Scholasticæ illic fuisse penitus absque cultu aliquo derelicta a monachis Cassinensibus Romæ degentibus; cum videamus exemplis, quosuis etiam regularis disciplinæ solutissimos monachos, sui ipsorum institutoris memoriæ tenacissimos esse, vt pro ea conseruanda parati sint vitam quoque profundere. Certe quidem quando Petronax Brixianus ad instaurandum locum perrexit, aliquos ibi residere inuenit, prout idem Paulus Diaconus docet.

[30] Vel si velimus nimia oscitantia stertuisse omnes, vt absque cultu veneranda lipsana dereliquerint; quomodo transferre ea Romam ad Lateranense cœnobium in mentem potuit non venisse, [cur ad Casinum de inceps peregrinati, etiam Franci?] tot præterlabentibus annis? Quod cum eos non fecisse constet; plane bene cultum tunc & custoditum fuisse locum illum, aliquando restituendum, argumento est. Rursum vero si innotuit Gallis, & iis magnopere exultantibus, corpus S. Benedicti Floriacum esse translatum; cur non Floriacum, sed Cassinum, a Francorum Principibus, & alis innumeris vndique confluentibus post hæc frequentes fuerunt pietatis ergo peregrinationes susceptæ? Quam autem frequens & celeberrima ex toto pene orbe, ex Transalpinis vero potissimum, peregrinatio ad Cassinum montem fuerit, quæ suis locis inferius dicenda erunt, aperte docebunt. Sunt hæc, quæ (vt diximus) coniectura opinari nos admonet.

[31] Scimus tamen antiquiorem omnium Paulum Diaconum, qui hoc seculo vixit, & monachus in dicto Cassinensi cœnobio diem extremum clausit, [nisi forte cineres pro corpore habiti.] quæstionem ita dirimere, vt dicat translata ossa fuisse, remansisse vero redactas in puluerem carnes: sicque idē intelligit quod ait inferius, dum agens de restitutione monasterij Cassinensis facta per Petronacem, corpus ipsum S. Benedicti illic esse absque dubitatione testatur: cuius auctoritas apud me plurimum valet. Vtcumque sit, venerari fideles pie sancteque corpus integrū, vbi tenuis tantum puluisculus habeatur alicuius Sācti, quod eiusdē sit virtutis, cuius & integrum corpus, docet Gregorius Nazianzenus in Iulianum.

[32] Hæc Baronius. qui si ausus non est, adeo profundæ vir eruditionis, tanta iam pollens auctoritate, eam definire quæstionem; quanto æquius est, nos pedem ac calamum retrahere? Quamquam post eum varij ex vtraque parte commentarios de eadem re ediderunt. Nam Matthæus Lauretus Ceruariensis Hispanus, [Translationem scripto impugnant, Lauretius,] Abbas S. Saluatoris de Castellis, librum iustæ molis Neapoli vulgauit anno MDCVII, in duas distributum partes; quarum prior agit de vera existentia corporis S. P. Benedicti in Casinensi ecclesia, altera de eius translatione: vbi multa, vt probet numquam e Casino auectas, nedum in Gallia nunc existere, vtriusque reliquias, congerit Pontificum diplomata, & testimonia Regum ac Ducum. Verum aduersarij & hæc fortaßis non magni æstimabunt, & illa authentica negabunt esse. [& Barralis;] Sexennio post Vincentius Barralis Salerna monachus Lirinensis librum scripsit de gestis Abbatum aliorumq; virorum illustrium eius insulæ, vbi Leonis Ostiensis auctoritate, & Baronij (quam retulimus) coniectura, motum se ait, vt e S. Aigulphi Actis expungeret, quæ de ea translatione inserta erant fide fortaßis minori quam antiquitatum eruderatorem, [defendunt Car. Sausseyus.] quem se profitetur, deceat. Non effecerunt eius Lauretiq; argumenta, quin biennio post Carolus Sausseyus Decanus Aurelianensis lib. 4 Annalium Ecclesiæ Aurelian. insignem ad stabiliendam illius Translationis fidem tractatum ederet, in quo grauium Scriptorum, qui singulis post eam seculis vixerunt, eamq; asseruerunt, testimonia profert, vsumq; plurimarum Gallicanarum Ecclesiarum eam anniuersaria solennitate celebrantium; & Pontificum diplomatis, quæ recitat Lauretus, tum fidem ac pondus derogat, tum alia opponit. [Hugo Menardus,] Post eum Hugo Menardus monachus Congregationis S. Mauri anno MDCXXIX Martyrologium Benedictinum vulgauit, duobus Obseruationum libris a se illustratum, in quorum priore ad XI Iulij multa docte disserit, & nonnullos aliis intactos auctores citat, qui eidem suffragantur Translationi. Ante vtrumque Ioannes a Bosco Cælestinus in opere, [Io. a Bosco:] quod Bibliothecam Floriacensem inscripsit, aliquot veterum Scriptorum libros de Translatione & miraculis S. Benedicti, & S. Scholasticæ, in lucem protulit, & concinnato a se apologismo defendit.

[33] Verum hanc omnem quæstionem ad XXI Martij reijcimus, pluribus eam discussuri ad S. Benedicti Vitam; si fas nobis erit, certi quid pronuntiare: vel si nil erit certum, vtriusque tamen partis monumenta producturi, aut saltem cuiusmodi sint & vbi extent, commonstraturi. Hic eam deuitatam disputationem licet veteri formula excusare: Non liquet. Non tamen inficiamur magis nobis modo Gallorum arridere sententiam. Huic ipse Paulus Diaconus, capitalis Gallorum hostis, ac deinde monachus Casinensis circa an. DCCLXXXVIII factus, ita subscribit lib. 6 de gestis Longobardorum cap. 2 Circa hæc tempora (Romoaldi Beneuentani Principis, filij Grimoaldi Regis) cum in castro Cassino, vbi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat, aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, [eamdem olim ossuere,] venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum apud venerabile corpus pernoctare se simulassent, eiusdem venerabilis Patris, [Paulus Diac.] pariterque eius germanæ venerandæ Scholasticæ ossa auferentes, in suam patriam asportauerunt. Vbi singillatim duo monasteria in vtriusque honorem, B. Benedicti & S. Scholasticæ cōstructa sunt. Sed certum est nobis, os illud venerabile, & omni nectare suauius, & oculos semper cælestia contuentes, cetera quoque membra, quamuis in cinerem defluxa, remansisse. Solum etenim singulariter Dominicum corpus non vidit corruptionem. [fassus cineres mansisse;] Ceterum omnium Sanctorum corpora, in æternam postea gloriam reparanda, corruptioni subiecta sunt; his exceptis, quæ ob Diuina miracula sine labe seruantur. Hactenus Paulus, qui eiusdem libri cap. 40 illas S. Benedicti exuuias, quæ in Casino remanserant, non dubitat corpus B. Benedicti appellare: Circa hæc tempora, inquit, Petronax ciuis Brixianæ vrbis, Diuino amore compunctus, Romam venit, hortatuque tunc Gregorij Apostolicæ Sedis Papæ Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Patris Benedicti perueniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris, iam ante residentibus, habitare cœpit.

[34] Eamdem Translationem astruit Regino Prumiensis in Belgio monachus, qui anno CMVI viuebat, [Regino] lib. 1 Chronic. ita scribens: Circa hæc tempora (Clodouæi II) cum in castro Cassino vasta solitudo existeret, venientes de Cenamanicorum vel Aurelianensium regione Franci, venerabilis Patris Benedicti, eiusque germanæ Scholasticæ corpora auferunt, in suam patriam asportant. Corpus S. Benedicti in territorio Aurelianensium, in monasterio quod vocatur Floriacus, sepultum est. Porro S. Scholasticæ in partibus Cenomanensium, Religiosorum deuotione, conditum. Medius inter Pauli Warnefridi ac Reginonis ætatem vixit in eodem, quo hic, Prumiensi monasterio, scripsitque circiter annum Christi DCCCXLII metricum Martyrologium Wandelbertus, [VVandelbertus,] in quo ad V Id. Iulias ista habet:

Martyrio quintum sancit Ianuarius, atque
Consimili decorat Pelagia sancta nitore.Tum Beneuentanis translata a montibus almi
Busta Patris Benedicti nunc Liger altus honorat.

Suppar Wandelberto fuit Vsuardus monachus, [Vsuardus,] qui in suo Martyrologio ad eumdem diem ita scribit: Translatio S. Benedicti Abbatis.

[35] Verum ea solum delibemus e Martyrologiis, quæ S. Scholasticæ propria sunt. Eodem fere tempore, quo Vsuardus ac Wandelbertus, [S. Ado,] vixit S. Ado Viennensis in Gallia Episcopus: is in suo Martyrologio ad V Id. Iulij ista habet: Translatio S. Benedicti Abbatis. Postquam enim (sicut ipse viuens prædixerat) monasterium eius a gentibus est vastatum, Domino reuelante inuētum est corpus eius, & in Gallias translatum, atque in territorio Aurelianensi, monasterio quod vocatur Floriacum, condigne sepultum. Translatum est pariter etiam corpus B. Scholasticæ Virginis sororis eius, atque in partibus Cenomanensium, Religiosorum deuotione, conditum. Eadem fere habet Beda vulgatus, & prima editio Molani. Addit Ado per Rosweydum editus, & MS. S. Lamberti Leodij, Bedæ præferens nomen: Cuius animam idem vir Dei e corpore egressam vidit in columbæ specie cȩli secreta penetrare: corpusque eius secum in vno iussit poni sepulchro, vt quorum mens vna semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Eadem fere habet B. Notkerus, qui traditur anno DCCCCXII obiisse, [B. Notkerus,] atque ista subiungit: Sed væ miserorum meritis, per quos separationem passa sunt, quæ dispositione sancti Spiritus coniungi meruerunt. Sed non diu locus ille Sanctorum reliquiis honorabilis, a fideliū conuentu mansit inanis: nam Fratres, qui hostium manus euadere potuerunt, iterato in vnum conglobati, & alijs ad vicem dispersorum adhibitis multiplicati, sacros cineres, seipsos iā cautius agentes, satis religiose curarunt: donec nuper infestatione Saracenorum in omnem ventum dispersi sunt. Ita ille. Facta illa monachorum secunda dispersio anno DCCCLXXXIV, quando S. Bertharius Abbas martyrio coronatus est.

[36] Eamdem Translationem confirmat auctor anonymus Vitæ S. Deicoli XVIII Ianuarij, qui Ottonum temporibus, eodem decimo Christiano seculo, vixit. Is cap. 1. numer. 3 ita scribit: Enimuero Dominicæ Crucis speciale Capitolium, Aurelianis ciuitas Augustalis, [Auctor Vitæ S. Deicoli,] de pignorum custodia beatorum Patrum Aniani atque Euurtij lepidum caput supra vicinas vrbes extollere visitur. Nunc lætius omnibus memoriæ occurrit, quod in parochia supradictæ vrbis locus nobilissimus Floriacus, & situ ipso æque venerandus, in ipso modo mundi vespere, est mira Omnipotētis dignatione inæstimabiliter fultus. Nuper namque iussu Diuino, atque ammonitu Angelico, felix cælestem promeruit thesaurum, id est, beatissimum Patrem atque monarcham Benedictum, qui benedictus sit in cælo & in terra, simulque sororem eius sanctam Scholasticam.

[37] Sed ad Martyrologia redeamus. Viola SS. & multa MSS. Vsuardi nomine insignita: Translatio S. Benedicti Abbatis, & S. Scholasticæ sororis eius. Bellinus de Padua edit. Parisien. [plurima Martyrologia.] Item Translatio S. Scholasticæ Virg. MS. monasterij Centulensis perantiquum sub Bedæ nomine: In Galliis cœnobio Floriato aduentus & translatio sanctissimi Patris nostri Benedicti Abbatis, simulque B. Scholasticæ Virginis sororis eius. Martyrol. Coloniæ editum an. MCCCCXC. In Floriaco monasterio territorij Aurelianensis, translatio sanctorum corporum Benedicti Abbatis, & sororis eius Scholasticæ Virginis de Italia ad Galliam. Eamdem denique S. Scholasticæ translationem consignant Hermannus Greuen in auctario ad Vsuard. Maurolycus, Canisius qui addit, vti & Menardus, Diuina reuelatione repertum in Casino monte corpus vtrumque; Andreas Saussaius X Febr. & XI Iulij, MS. S. Gudilæ Bruxellis X Februarij. MS. Florarium ita habet: Translatio B. Benedicti Abbatis, Commem. Item & S. Scholasticæ sororis eius an. salutis DCCIV. Nam cum apud montem Casinum, vbi sacrum corpus Benedicti iacebat & requiescebat, vasta solitudo esset; quidam e Gallia venientes, eius & Scholasticæ germanæ suæ corpora in Galliam secrete detulerunt: & corpus B. Benedicti ad Floriacense cœnobium, in Aurelianensi diœcesi & territorio situm, posuerunt; corpus vero sororis eius Scholasticæ Cenomannis. Hoc Galli dicunt, sed Italici contra dicunt, quod adhuc sit in Casino monte. Maneat pietas, & reuelabitur veritas. Wion scribit partem tantum corporis Sancti vtriusque translatam, vti nimirum supra Paulus Diaconus. Petrus de Natalib. lib. 6 cap. 81 Translationis historiam fuse narrat.

§ VI An relatum in Italiam corpus S. Scholasticæ?

[38] Cvm de ipsa Translatione nefas nobis esse existemus certi quidquam in alterutram partem pronuntiare, missa quoque faciemus miracula, quæ vel ad vtrumque simul adhuc conditum corpus patrata narrantur, vel seorsim ad S. Scholasticæ, [Ad S. Scholastica corpus mortua suscitata in Gallia.] cuius attactu exanimem puellam reuixisse testatur Adrenaldus Floriacensis in histor. Transl. cap. 8. Vbi Cenomanos deinde solenni pompa deportata esse sacra pignora commemorat. Quod ita refertur quoque in vita S. Berarij Episcopi Cenomanensis, quam XVII Octob. dabimus: Remota igitur omni dubitatione cui pro sanctis discernendis corporibus animus eorum diu inhæserat; [deuectum id Cenomanos,] plebs Cenomanica corpus S. Scholasticæ venerabiliter leuatum, scapulis propriis imposuit, & cum ingenti gaudio ad Dominum Berarium, suæ ciuitatis Episcopum, iter vertit; ducem huius negotij habentes quemdam Dei famulum, qui, alio sibi adiuncto venerabili socio, Romam atque Beneuentum, ad hoc opus explendum, a prædicto Domino Berario directus fuerat; sed altero in itinere defuncto, superstes Domino miserante hoc negotium perfecturus existens, opus cœptum deuotissime procurabat.

[39] Tandem igitur, Domini misericordia præeunte ac sequente ac concomitante, ad Cenomanicam vrbem, fama eorum aduentus iam per totam eamdem prouinciam diuulgata, gradatim propinquauere. Quibus Dominus Berarius venerabilis Pontifex, vna cum reuestitis Sacerdotibus, [a S Berario Ep. exceptum,] & omnium graduum Clericis cum crucibus ac thuribulis atque candelabris, seu omnibus Ecclesiasticis vexillis, nec non cum innumera vtriusque sexus & ætatum multitudine, personans celebrem concentum, deuotissime occurrit, & sacratissimum S. Scholasticæ pignus venerabiliter suscepit. Qui ciuitatem ingrediens, ad monasterium, quod ad hoc (vt diximus) opus, inter murum ciuitatis & fluuium Sarthæ nobiliter atque decenter ab imis fundauerat, cum Litaniis, hymnis & psalmis, diuersisque Diuinis concentibus, cum summa veneratione deuexit: ibique in ecclesiam, quam in honore S. Petri iam dedicauerat, decenter & solenniter post altare collocauit, ordinatisque quæ erant necessaria fæminis Deo sacratis vitamque regularem ducentibus, infra breue spatium temporis, plurimas nobilium non minus quam CL fæminarum, in eodem monasterio Domini famulatui ac militiæ regulari aggregauit, quæ se, relicto seculo, [in monasterio ad hoc ædificato depositum.] Domini iugo, eiusque magisterio, humiliter manciparunt. Sed ipsum monasterium de rebus sui episcopatus, & de suis propriis, siue de aliis, quascumque attrahere vel acquirere manus eius potuit, nobiliter ditauit: ipsumque cum omnibus ad se pertinentibus suæ Sedi & Matri Ecclesiæ, cui præsidebat, subiectum in perpetuum fore censuit, & suis successoribus, vel Matris Ecclesiæ Sacerdotibus, atque reliquis Canonicis, perpetualiter possidendum reliquit. Quod hactenus meritis beatissimæ Scholasticæ promerentibus, innumeris miraculorum virtutibus declaratur, præstante sancta & indiuidua Trinitate, cui sit semper honor & gloria nunc & semper, & per infinita secula seculorum, Amen. Eadem aliquanto breuius commemorat Matthæus Westmonasteriensis ad annum 681.

[40] An quando Carolomannus Pipini Regis frater, & cum eo antea Dux Francorum, [An pars reportata Casinum?] tunc monachus Casinensis, narratur in Galliam venisse repetitum S. Benedicti corpus, & non illud quidem, sed aliquas tamen eius reliquias obtinuisse a Flori32 acensibus, etiam S. Scholasticæ a Cenomanis pignus aliquod impetrarit, haud memini a veteri auctore traditum legere. Arnoldus Wion cum legisset IV die Decembris celebrari festum Relationis, siue Reditus S. Benedicti, scripsit eo die corpus eius ac sororis Casinum e Gallia reportatum: In monte Cassino, [Reportationis memoria consignata a VVion 4 Dec.] inquit, Relatio S. P. N. Benedicti & S. Scholasticæ Virginis sororis eius, ex cœnobio Floriacensi in Galliis, ad suum monasterium. Citat Maurolycum & Molanum. hic ita habet: Apud Floriacum monasterium Translatio S. Benedicti Abbatis. Maurolycus: Item Translatio S. Benedicti Abbatis. At nihil de relatione ad montem Casinum. Sed notari eam ait in Calendariis monasterij S. Georgij maioris Venetiarum, his verbis: Translatio corporum S. P. N. Benedicti & sororis eius Scholasticæ ex Gallia ad montem Casinum. Quam antiqua sint hæc Kalendaria, a quo concinnata, quantam obtineant auctoritatem, nescio.

[41] Illud scio celebrari eo die geminam S. Benedicti Translationem, priorem e templo Floriacensi S. Petri ad B. Mariæ ædem; alteram ex vrbe Aurelianensi ad Floriacensem eamdem basilicam. Nam qui allatum esse Floriacum e Casino sacrum corpus narrant, iidem tradunt a SS. Mummulo & Aigulpho in S. Petri basilica XI Iulij depositum, [popter Il lationem & Relationem aliam S. Benedicti eo die celebrē.] donec certius cælesti aliquo instinctu edocerentur, isthicne id relinqui, an alibi collocari oporteret: cum vero Mummolus luce velut e cælo delapsa frontem basilicæ B. Mariæ Floriacensis, densißima nocte, collustrari vidisset, mox in eam basilicam apte exornatam illud honorifice intulit pridie Nonas Decembris. Cum deinde ducentis post hæc annis, Normannorum metu, deuectus esset Aureliam cælestis ille thesaurus, postea non sine ingentibus miraculis Floriacum reportatus est, ipsoq; die anniuersario primæ Translationis, pridie Nonas Decembris in basilicam S. Mariæ illatus: statutumq;, teste Carolo Sausseyo Annal. Ecclesiæ Aurelian. lib. 4. vt quoniam & Relatio & Illatio eodem die annis reuolutis factæ fuerunt, anniuersaria die deinceps per totam Galliam celebrarentur. Addit idem paullo inferius: Hanc Translationem in Ecclesia Aurelianensi celebramus insigniori officio, quam festum S. Benedicti mense Martio, aut Translationis mense Iulio. Consignatur eadem Translatio, Aduectio, Illatio, Reditus, in plurimis Martyrologiis, quæ alibi referemus: in nullo mentio fit eo die S. Scholasticæ.

[42] Citat Wion alios auctores, qui nimirum translatas in Galliam reliquias testantur, relatas Casinum ne verbo quidem innuunt; [Anastasij, qui testis oculatus fingitur,] præter vnum, quem ait totius rei oculatum testem fuisse, Anastasium Bibliothecarium monachum Casinensem, cuius narrationem se manu exaratam habuisse testatur, simplici & veraci stylo scriptam, in qua tamen multa essent castigatione digna. At cuicuimodi illa fuerit, vellem integram edidisset. Ex paucis quæ delibat, coniicere est, auctorem illum, omnibus antehac ignotum, altero Anastasio S. R. E. Bibliothecario, [falsa narratio,] nobili historico, facile centum annis antiquiorem, numquam extitisse; & ficto eius nomine recentioris cuiuspiam conuestitam lucubrationem esse, minime sinceram ac solidam. Quod ex iis quæ Wion recitat ad IV Decembris facile statuere quiuis potest. Nam, vt omittam, quod S. Remigium Archiepiscopum Rotomagensem Ægidium vocet, eumq; dicat sanctas reliquias propter lucra sua tollere voluisse, & Carolomannum inducat de eodem Remigio fratre suo ita Pipino loquentem: Quia, vt video, Ægidius Archiepiscopus, auaritæ face succensus, [quia iniuriosa in S. Remigium Rotom.] ad lucra sua, non ad proficuum Casinensis Ecclesiæ laborat, & vt sua sint concupiscit efficere; vt hæc, inquam, non persequar, quando tandem illud est factum? Anno X Constantini Impetoris, inquit Hugo Floriacensis ab ipso Wione citatus, ergo anno Christi DCCL vel ineunte DCCLI. Quomodo igitur Pipinus dicitur iureiurando beatissimo Stephano Papæ & Carlomanno fratri suo de sanctis reliquiis promisisse? quomodo Ægidius Rotomagensis Archiepiscopus vices Stephani sanctissimi Papæ secundi ibi functus; [& deerrās in chronologia:] cum Stephanus non nisi an DCCLII sit ad pontificatum euectus? Quando tandem Stephanus Papa cum eodem Rege Pipino & Carlomanno, ad Casinense cœnobium venit? vt huius narrationis falsitas pateat, quæ certa sunt, ex indubitatæ fidei scriptoribus præmittenda.

[43] Eginhardi Annales ista habent: An. DCCXLVI Karolomannus Romam profectus, dimissa seculari gloria habitum mutauit, & in monte Soracte monasterium in honorem S. Siluestri ædificauit… Ibique aliquamdiu commoratus, meliori consilio, hoc loco dimisso, [nam Carolomānus an. 746 vel 747 monachus factus,] ad monasterium S. Benedicti in Samnio prouincia iuxta Casinam arcem constitutum, Deo seruiturus, venit, ibique monachicum habitum suscepit. Alij Annales Francorum referunt Carolomanni e Gallia discessum ad an. DCCXLVII, qua nos ad XVII Augusti in Vita eiusdem Carolomanni accuratius disquiremus. Iidem Eginhardi Annales, ceteris consentientibus, ad an. DCCLIII ita habent: Eodem anno Stephanus Papa venit ad Pipinum Regem in villa quæ vocatur Carisiacus, suggerens ei vt se & Romanam Ecclesiam ab infestationibus Langobardorum defenderet. Venit & Karolomannus frater Regis, iam monachus factus, iussu Abbatis sui, [753 rediit in Galliā,] vt apud fratrem precibus Romani Pontificis obsisteret. Inuitus tamen hoc fecisse putatur, quia nec ille Abbatis sui iussa contemnere, nec Abbas illius præceptis Regis Langobardorum, qui ei hoc imperauerat, audebat resistere. [754 ibi mansit,] An. DCCLIV Stephanus Papa, post quam a Rege Pipino Ecclesiæ Romanæ defensionis firmitatem accepit, ipsum sacra vnctione ad regiæ dignitatis honorem consecrauit, & cum eo duos filios eius Karolum & Karolomannum; mansitque hiberno tempore in Francia … An DCCLV. Pipinus Rex inuitante atque suggerente prædicto Romano Pontifice, propter erepta Romanæ Ecclesiæ per Regem Langobardorum dominia, Italiam manu valida ingreditur. Resistentibus Langobardis, & claustra Italiæ tuentibus, ad ipsas montium angustias, quas Clusas vocant, acerrime pugnatum est: cedentibusque Langobardis,omnes copiæ Francorum viam quamuis difficilem non magno labore superarunt. Haistolsus vero Rex Langobardorum manum conserere non ausus, in ciuitate Papia a Rege Pipino obsessus est: qui ante obsidionem non soluit, quam firmitatis caussa pro restituendis quæ Romanæ Ecclesiæ ablata fuerant, obsides XL recepisset. Datis vero XL obsidibus, promissisque iureiurando firmatis, ipse quidem in regnum suum regressus est: [& obiit 755.] & Stephanum Papam cum Folrado Presbytero Capellano, & non minima Francorum manu, Romam remisit. Karolomannus monachus frater Regis, qui cum Bertrada Regina in Vienna ciuitate remansit, priusquam Rex de Italia reuerteretur, febre correptus diem obiit. Cuius corpus iussu Regis ad monasterium S. Benedicti, in quo monachicum habitum susceperat, relatum est.

[44] His ita positis, quæro quando profectus sit in Galliam, a Stephano missus Carolomannus, ita vt comitatus eum sit ad Casinum vsque Pipinus? Non post annum DCCLV, [non ergo cū Stephano Papa & Pipino R. Casinum rediit, nedū 752, quo primū electus Stephanus:] quia eo obiit Carolomannus. Non etiam DCCLIII aut DCCLIV, quia priore quidem in Galliam venit sed non est inde reuersus; ipseq; ibidem tunc substitit Stephanus. An ergo DCCLII? Sub finem Martij eius anni ad pontificatum euectus idem Stephanus, illico persecutionem ab Aistulfo Rege passus est, adeo vt mißis tertio mense suæ ordinationis ad eum Legatis cum muneribus, dein aliis; frustra etiam implorato Constantini Imp. auxilio, coactus tandem sit anno insequenti in Galliam ad Pipinum proficisci. Non ergo in Italiam illo eodem primo Stephani anno venit Pipinus: qui enim venisset? cum exercitu? Cur ergo Aistulfum tunc non repreßit? Cur necesse fuit ad eum in Galliam proficisci Stephanum? Sine copiis obiicere se crudeli & perfido Longobardo non poterat. Non igitur cum fratre Carolomanno Romam venit Pipinus, regente Ecclesiam Stephano II aut III, nedum Casinum. Imo & illud sequitur, non esse missum a Stephano Carolomanum ad repetendas reliquias. Potuit, quod Adrenaldus & alij narrant, a Zacharia Papa circiter annum DCCL missus, quas impetrarat reliquias, eodem viuente Zacharia, Casinum deportasse.

[45] Quale deinde illud est quod scribit idem ille Auctor? Cūque ecclesiam hi omnes cum exercitu Francorū, Lotharingorū, Alemannorum, [Lothatingorum tunc ignotum nomē, quod vsurpat.] Sueuorum, ac Burgundiorum ingressi fuissent &c. Vnde Lotharingorum illi notum nomen, quod non nisi centum post hæc annis a Lothario Lotharij Imperatoris filio factum? Plura reprehendi merito in eo libro possent, velipso Wione iudice. Nihil igitur eius auctoritate probari potest. Et vero quod huius vnius fide tradit Wion, id Casinensibus non probabit, qui vnquam abfuisse a monte Casino S. Benedicti reliquias negant: minus etiam Gallis, qui fatentur partem aliquam reliquiarum redditam Carolomanno, sed antea, & præcipuam partem apud se relictam. Sed de S. Benedicto alibi.

[46] Denique, ait Carolus Saussayus in Annalibus antea citatis, historia Ecclesiæ S. Petri Cenoman. apud quam reconditum manet corpus B. Scholasticæ illuc ex Italia allatum simul cum corpore S. Benedicti. [Cenomani S. Scholasticæ corpus habere se asserūt, & honorant.] Nam & ab eo tempore fit solennis celebratio vtriusque festi S. Scholasticæ X Feb. & XI Iulij, illa Transitus, hæc Translationis eius & aduentus in Gallias: ita vt solenne sit die Translationis, quo sacrum ipsius corpus per vrbem circumducitur, aulæis & tapetibus parietes vicorum adornare; & vtroque festo ab operibus abstinere. Nec vero allatum est S. Scholasticæ corpus sine B. Benedicti corpore, & adhuc seruatur in ecclesia S. Petri retro altare; quod nos ipsi ibidem venerati sumus, illuc deuotionis caussa ad ciuitatem Cenomanensem euntes anno MDCIII. Idem paullo superius monasterium illud, quod a S. Berario sanctimonialibus ædificatum retulimus, in collegium Canonicorum secularium conuersum tradit, sacramq; adhuc S. Petro ecclesiam, atque illic sanctæ Virginis corpus in argentea capsa studiose conseruari.

[47] Nonnullas res vsu attactuq; sanctißimæ Virginis consecratas alibi existere, quidam scribunt. Matthæus Lauretus ante citatus ait, [Romæ an eius vestimenta,] occupato a Longobardis Casinensi cœnobio, fugientes Romam monachos cum aliis rebus vestimenta quoque & calceamenta SS. Benedicti ac Scholasticæ secum detulisse; citat Paulum Diaconum lib. 4 cap. 18. Huius isthic verba sunt: Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctæ Regulæ, quam præfatus Pater composuerat, & quædam alia scripta, nec non pondus panis, & mensuram vini, & quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Nulla hic Sancti vtriusque vestimentorum calceamentorumue mentio, sed domesticæ sacræue, vt interpretor, supellectilis.

[48] Octauius Pancirolus in Thesauris absconsis almæ Vrbis, in Indice Reliquiarum testatur, [vti vælū?] in basilica S. Mariæ Maioris in Esquiliis asseruari S. Scholasticæ velum ac funiculum. Idem cum regionis decimætertiæ, quæ S. Eustachij appellatur, ædes sacras enumerat, cap. 13 ecclesiam scribit & xenodochium a Nursinis exædificatum iri ad sanctorum ciuium suorum Benedicti & Scholasticæ honorem, iamq; ad id ante annos complures emptum esse fundum; institutamque piorum hominum societatem, quæ vtriusque Diui solennitatem insigni pietate celebrat, priuilegiis etiam a Paulo V Pont. Max. honorata.

[49] Benedictus Hastenus Commentar. in cap. 33 Vitæ S. Gregorij nu. 3 refert ex Florentio Boulenger Ord. Minor. Recollector. seruari in monasterio Iuuenyn in Lotharingia S. Scholasticæ manicam, [alibi manica & cingulum,] aut certe maiorem eius partem, cum eiusdem cingulo: esse porro hanc manicam coloris nigri naturalis, siue non tincti quem fuscum siue brunum appellant. Sed quod inde certo sequi existimat monacham fuisse, vereor vt probare poßit. Non enim alio fere colore habitus, quam illo nigro aut fusco, composito maxime ad modestiam, vtuntur quæcumque sanctimoniæ studium profitentur; etiamsi in seculo maneant, Virgines aut viduæ. Nescio an hæ sint Reliquiæ, quas Ferragius cap. 32 scribit obtinuisse Richildem Reginam, coniugis sui Caroli Calui auctoritate, a Roberto Cenomanensi Episcopo, & in auitum suum fundum Waberincum tranferri curasse, ibiq; monasterium fundasse sanctimonialium Benedictinarum Iuuiniacum dictum, siue Iuuigny. Sed magnam & notabilem fuisse eam reliquiarum partem idem ille auctor scribit, [atque aliæ reliquia.] agique VIII Iunij anniuersariam earum illuc apportatarum memoriam.

[50] Antonius Coruæserius V. CL. in Historia Episcoporum Cenomanensium testatur, Tutelarem esse Cenomanorum S. Scholasticam: & si quæ desæuiat, metuaturue calamitas, proferri thecam, cui eius inclusæ Reliquiæ sunt, [Ipsa Cenomanorum Tutelaris:] concipi publicas preces, nuncupari vota, iratum placari eius patrocinio numen.

[51] Idem alibi narrat, exustum ab Normannis sub finem IX seculi monasterium, [illic eius reliquiæ monasterio exusto seruatæ,] in quo S. Scholasticæ collocatum a S. Berario erat corpus, trucidatos Sacerdotes, sanctimonialibus vim illatam: sed sanctæ Virginis subductas barbarorum furori Reliquias, quorumdam incolarum industria. Eas postea in S. Petri ecclesiam, quæ iam collegiata est, Hugonis Comitis studio translatas, initio X seculi, IV die Nouembris, [relatæ 4 Nou.] in egregia capsa conditas. Agit quoque de S. Scholasticæ allatis Cenomanos reliquiis Ioannes Bondonnetus, vir insigni doctrina ac religione, in Vitis eorumdem Cenomanensium Episcoporum.

[52] Anno ⅭⅠƆⅠƆLXII, die III Aprilis, Merlini cuiusdam impurißimi rabulæ, &, quos concionibus suis dementarat, ciuium quorumdam proditione, admissæ in vrbem Cenomanensem Caluinistarum copiæ, in cæde Sacerdotum, Virginum, præsertim religiosarum, stupris, sacrorum direptione, templorum ipsorum incendiis, tanta crudelitate debacchatæ sunt, vt qui eumdem Bondonnetum & Antonium Coruæserium, quamuis succincte funestam narrationem percurrentes, legerit, vix tenere lacrymas poßit. [furori Caluinistarum an. 1562 substractæ,] Plurimis aureis argenteisq; Diuorum statuis ac lipsanothecis diffractis, exustisq; reliquiis; vnica quæ S. Scholasticæ exuuias continebat, capsa argentea sceleratorum illorum hominum subtracta furori est. Quo id modo contigerit, nec illi memorant, nec Ioannes Ferragius in S. Scholasticæ Vita. Non reticent tamen, cum toto trimestri omni turpitudine ac sæuitia grassati in vrbe essent, pridie solennitatis S. Scholasticæ, decimo nimirum Iulij die, subita formidine perterritos, [ipsiq; panico metis fugati.] ingenti tumultu sese inde proripuisse homines facile octingentos, tanta trepidatione aut potius furore, vt e mœnibus quidam desilirent, alij inuicem in portis opprimerent, ac per totam noctem insequentem, nemine vspiam vrgente, continuarent fugam: quidam in remotas Galliæ plagas, nonnulli vsque in Angliam abscurrerent. Tribuere Catholici panicam hanc impiorum trepidationem ac fugam, S. Scholasticæ patrocinio, suorum clientum saluti consulentis: fuitque deinceps solennior diei sequentis,qui Translationi eius dicatus, religio ac pompa supplicationum.

[53] Alibi nonnullæ extant S. Scholasticæ reliquiæ: Antuerpiæ in Domo profeßa Societatis Iesu Dens seruatur illius sanctæ Virginis, [Reliquiæ eius aliqua in Belgio,] qui ante CC annos in Carthusia iuxta Vltraiectum in honore habitus; inde huc translatus. Dens item extat, Raißio teste, Andaini, siue in S. Huberti celebri in Arduenna monasterio Ordinis Benedictini. In Monasteriensi eiusdem ordinis cœnobio in vrbe Luxemburgensi, particula est digiti vnius.

[54] Coloniæ in Carthusia magnum illius os visitur, vti Gelenius lib. 3 de Coloniæ Agrippinen. magnitudine lib. 3 Syntagm. 40 § 2 scribit. [& Coloniæ:] Reliquiæ item aliquæ in Ecclesia collegiata S. Mariæ ad Gradus, vt idem ait lib. 3 syntagm. 7 § 4, hierotheca 22. Inq; parochiali S. Lupi synt. 23 § 2, hieroth. 3. De eius capellis in monasterio S. Pantaleonis synt. 12 § 3, hieroth. 13.

VITA
Auctore S. Gregorio lib. 2 Dial. c. 33 & 34.

Scholastica, Virgo, in monte Casino in Italia (S.)

BHL Number: 7514

Avctore S. Gregorio Papa.

[1] aQvisnam erit, Petre, in hac vita Paulo sublimior, qui de carnis suæ stimulo ter Dominum rogauit, & tamē quod voluit obtinere non valuit? Ex qua re necesse est, vt tibi de venerabili Patre Benedicto narrem: quia fuit quiddam quod voluit. Sed non valuit implere. Soror namque eius, Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiæ tempore dedicata, ad eum semel per annum venire consueuerat. Ad quam vir Dei non longe extra ianuam, in possessione monasterij, [S. Scholastica fratrē quotannis visit:] descendebat.

[2] Quadam vero die venit ex more; atque ad eam cum discipulis venerabilis eius descendit frater, qui totum diem in Dei laudibus, sacrisque colloquiis ducentes, incumbentibus iam noctis tenebris simul acceperunt cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent, & inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis fæmina soror eius eum rogauit, dicens: Quæso te, [volentem abire,] vt ista nocte non me deseras, vt vsque mane de cælestis vitæ gaudiis loquamur. Cui ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta vero erat cæli serenitas, vt nulla in aëre nubes appareret. [impetrata precibus pluuia retinet,] Sanctimonialis autem fæmina cum verba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit, & caput in manibus, omnipotentem Dominum rogatura, dec linauit. Cumque de mensa leuaret caput, tanta coruscationis & tonitrui virtus, tantaque inundatio pluuiæ erupit, vt neque venerabilis Benedictus, neque Fratres qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe fæmina caput in manibus declinans, lacrymarum fluuium in mensam fuderat, per quas serenitatem aëris ad pluuiam traxit. Nec paullo tardius post orationem inundatio illa secuta est, sed tanta fuit conuenientia orationis & inundationis, vt de mensa caput iam cum tonitruo leuaret; quatenus vnum idemque esset momentum & leuare caput & pluuiam deponere. Tunc vir Dei inter b coruscos, & c tonitruos, atque ingentis pluuiæ inundationem videns se ad monasterium non posse remeare, cœpit conqueri contristatus dicens: Parcat tibi omnipotens Deus soror; quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce te rogaui, & audire me noluisti: rogaui Dominum meum, & audiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, & me dimissa, ad monasterium recede. [& cum eo tota nocte de Diuinis loquitur:] Ipse autem exire extra tectum non valens, qui remanere sponte noluit, in loco mansit inuitus. Sicque factum est, vt totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitæ colloquia sese vicaria relatione satiarent. Qua de re dixi, eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem aspicimus, dubium non est quin eamdem serenitatem voluerit, in qua descenderat, permanere; sed contra hoc quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex fæminæ pectore miraculum inuenit. Nec mirum, quod plus illo fæmina, quæ fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit: quia enim, iuxta Ioannis vocem, Deus caritas est, iusto valde iudicio illa plus potuit, quæ plus amauit. [1 Ioan. 4. 8]

[3] Cumque die altero eadem venerabilis fæmina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum in cella consistens, eleuatis in aëra oculis vidit eiusdem sororis suæ animam de eius corpore egressam, [moritur: columbæ specie visa in calūire:] in columbæ specie cæli secreta penetrare. Qui tantæ eius gloriæ congaudens, omnipotenti Deo in hymnis & laudibus gratias reddidit, eiusque obitum Fratribus denuntiauit. Quos etiam protinus misit, vt eius corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulchro, [sepelitur.] quod sibi ipse parauerat, ponerent. Quo facto contigit, vt quorum mens vna semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.

[Annotata]

a Piis commentariis & doctis, vt reliquam S. Benedicti Vitam, ita & hæc duo capita illustrat Benedictus Haesienus.

b Coruscus profulgure vsurpatum eidem Gregorio lib. 2 Dial. cap. 15. Roma a gentibus non exterminabitur: sed tempestatibus,

[Coruscus pro fulgure.] coruscis, turbinibus, ac terræmotu fatigata marcescet in semetipsa. Gregor. Turon. de miraculis S. Martini lib. 2 cap. 29. factus est super illos splendor corusco similis. Ita & Beda lib. 4 hist. gentis Anglor. cap. 3. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, vel etiam corusci ac tonitrua terras & aera terrerent &c.

c

[Tonitruus.] Ita S. Augustin. in Psal. 37 paullum vltra medium: Contre miscit terra, tonitruus datur de cælo. & in Psal. 140. Certe iam hoc populi dicunt, & populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit.

ALIA VITA
auctore Benedictino anonymo,
ex veteri MS. Bodecensi
eruta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Scholastica, Virgo, in monte Casino in Italia (S.)

BHL Number: 7523

Avctore anonymo, ex MSS.

[1] In monte Cassino celeberrime, vt dignum est, colitur festum Beatissimæ Scholasticæ Virginis die a Iduum Februariarium; qua videlicet die felix eius anima, feliciter ab Angelis deuecta, felicia transiuit ad gaudia, felicissime sine fine Domino cooperante permansura. Hæc, inquam, Virgo nobilissima fuit germana sanctissimi Patris Nostri Benedicti, specialis Domini ac Magistri nostri; [S. Scholastica Nursiænata] a benigno patre & pia matre progenita in ciuitate Nursia b Campaniæ prouinciæ, quæ vna est ex nobilissimis regionibus, tam diuitiis quam copia rerum præpollens.

[2] Igitur parentes beatæ Virginis, cum diu steriles & infœcundi essent, ac liberos procreare non possent, precibus assiduis, ac ieiuniis continuis, [ex sterilibus antea parētibus;] & eleemosynis largissimis, a Domino omnium eorum procreatore ac progenitore hoc obtinere meruerunt, vt hæc duo magna sanctæ Ecclesiæ luminaria generarent. Beatus namque Benedictus, testante sanctissimo Papa Gregorio in Dialogo, quem ad Petrum Diaconum suum scribit, ab infantia Domino nostro Iesu Christo tam acceptabilis fuit, [S. Benedicti fratris sui sanctitate audita,] tam religiose & innocenter tam sanctam & simplicem vitam, etiam dum puer esset, duxit, vt in infantili ætate constitutus signum in c capisterio casu confracto, nutricis suæ gratia, perageret; & postea fugiens in solitudinem solitariam vitam duceret: donec Diuino nutu, & propria strenuitate suffragante, monasteria regere, & spirituales filios Domino procreare inciperet.

[3] Vnde factum est, vt dum montem Casinum, destructis Apollinis & d Martis idolis inhabitaret, & templum ibidem e decoratissimum f (sicut adhuc est cernere) fabricaret, & monachorum congregationem non paruam strenue ac regulariter gubernaret; audiens soror eius beatissima Virgo Christi Scholastica, quæ (vt supra diximus) a cunabulis Deo consecrata, & Spiritu sancto erat plena, famam sanctitatis eius, venit ad eum. Et licet spiritali militiæ, nullo alio nisi Spiritu sancto prædocente, totam se iam dudum mancipasset, [ipsa quoq; a prima ætate sancta,] & virginitatem tam animæ quam corporis sui ab ineunte ætate soli Deo non solum seruare, sed & totum corpus pro Christo, si ita expediret, in mortem ponere decreuisset; voluit tamen fratris sui beatitudini vitam suam regendam commendare, quam propriæ voluntatis libertati subiacere; [ei se subiicere volens] iuxta exemplum ipsius Domini Saluatoris in Euangelio ita dicentis: Non facio voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me Patris. [Ioan. 6. 38.] Cumque ascendisset montem Casinum, nec tamen infra muros monasterij propius accedere præsumpsisset; [venit in montem Casinum:] & beato Patri nostro Benedicto aduentum suum per fratrem portæ custodem nuntiasset; festinauit ille in occursum eius de cella, g ne forte soror eius beata, licet Virgo iam dudum Christo sanctificata, [occurrit ei extra monasterium frater:] in cellam Fratrum, quod abominabile & illicitum apud eum videbatur, ingrederetur. Deuouerat enim, quod adhuc seruatur in monasterio illo, nulla vnquam fæmina, qualiscumque personæ vel dignitatis sit, monasterium montis Cassini ingrediatur: ne forte, per aliquam occasionem mulierum seu matronarum accessus, Fratribus aliquod scandali vel turbamenti genus oboriretur.

[4] Est autem locus in colle montis illius, quasi promontorium, pulchrum valde & speciosum h supercilium, & quasi natutaliter a Domino Creatore ita constructum, vt præ nimia in circuitu altitudine, nullus accessus esse possit, nisi per viam quæ respicit aduersus prædictum monasterium S. Benedicti. In quem locum venit beatissimus Pater noster, vt adhuc refertur, & celebre ibi diuulgatur, vna cum germana sua, Sancta videlicet iam dudum corde & corpore Deo consecrata Scholastica. Igitur considentes in eodem loco dum sibi inuicem dulcia verba profunderent, & cellulam Virginum consilio Diuino post futuram inter se ibidem disponerent; [affalgente super eos luce cælesti,] venit super eos gratiæ cælestis glorificatio, pulchrior sole, & fulgure præclarior. Tunc ambo ex intimo corde laudabant & glorificabant Diuinam clementiam, quæ locum illum visibiliter visitare & consecrare dignata est. [ipsam ibi includit,] Post hæc constructa ibi cellula inclusit sororem suam S. Benedictus, docens eam regulam i quam ab Angelo didicerat: scripsitque ei k decreta omnia monastica, quæ adhuc sanctimoniales & Deo dicatæ fæminæ vel Virgines obseruare noscuntur, [Regula præscripta:]

[5] In hoc ergo loco dum beatissima Virgo Domini Scholastica in lege Domini Dei sui secundum fratris sui consilium viriliter ambularet, congregatæ sunt ad eam non longo tempore plurimæ Virgines, [alias ipsa instituit:] vt eius vestigia sequendo mererentur etiam eius præmiis & cælesti gloria participari, & cælestis regni coronam Christo donante consequi. Quibus beatissima Virgo Christi Scholastica, iam dudum Mater spiritualis effecta, dum longo tempore præfuisset, & multas animas Domino lucrata fuisset, [ægra & mortem suam præsagiens] volens eam Deus omnipotens æterna mercede munerare, quæ tot laboribus & afflictionibus propter eius amorem fatigata fuit, immisit ei aliquam corporis infirmitatem, per quam aliquanto tempore probaretur, vt sic purificata ad thronum Christi sponsi sui, ad æterni videlicet regni quietem, Angelorum commeatu subuecta perduceretur. Cumque post ieiunia, post diutinas orationes & vigilias, sensisset in spiritu se citius tollendam a corpore, venit propius ante cellam viri Dei volens visitare fratrem suum, Sanctum videlicet Benedictum, vt ab eo, more solito, dulci alloquio consolationis gratiam perciperet. [venit ad fratrem, vti quotānis solebat:] Nam ad eum semel per annum venire consueuerat: ad quam vir Dei non longe extra ianuam in possessione sui monasterij concite vocatus veniebat, & cum comitatu aliquorum Fratrum idem venerabilis Pater residens circa sororem carissimam, verbis eam dulcibus atque mellifluis satiabat.

[6] Qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis producentes ac protrahentes, incumbentibus iam tenebris simul acceperunt cibos. Cumque ad mensam sederent, & inter sacra colloquia tardior hora se protraheret, eadem sanctimonialis fæmina soror sanctissimi Patris nostri, [nolentem secum noctu manere.] rogauit eum dicens: Quæso te, sanctissime frater ac Pater, ne ista nocte me deseras; sed vsque mane aliquid de cælestis vitæ gaudiis mihi loquaris. Cui ille respondit: Quid est quod loqueris, soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta vero erat serenitas cæli, vt nulla in aëre nubes appareret. Sanctimonialis autem fæmina, cum verba fratris negantis audisset, insertis manus digitis super mensam posuit, & caput in manibus, omnipotentem Dominum rogatura, [elicita precibus subita tempestate,] declinauit: cumque leuaret caput a mensa, tanta coruscationis & tonitrui virtus, tantaque inundatio pluuiæ erupit, vt neque venerabilis Benedictus, neque Fratres, qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe fæmina caput de manibus declinans lacrymarum fluuium in mensam fuderat, per quas serenitatem aëris ad pluuiam traxerat. Nec paullo tardius post orationem inundatio illa secuta est; sed tanta fuit conuentio orationis & inundationis, vt de mensa iam caput cum tonitruo leuaret; quatenus vnum idemque esset momentum, & leuare caput & pluuiam deponere. Tunc vir Dei inter coruscos & tonitruosos pluuiæ nimbos, atque ingentes imbrium inundationes, [retinet inuitum:] videns se ad monasterium non posse remeare, cœpit contristatus conqueri, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror. Quid est, quod fecisti? Cui illa respondit: Ego te rogaui, & audire me noluisti: rogaui Dominum meum Iesum Christum, & exaudiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, & me dimissa ad monasterium recede. Ipse vero exire extra tectum non valens, qui manere sponte in loco noluit, mansit inuitus. [cum eo tota nocte colloquitur de Diuinis:] Sicque factum est vt totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitæ colloquia sese vicaria relatione satiarent. Qua de re dixi, eum voluisse ad monasterium exire, sed contra Dei voluntatem orante germana sorore non potuisse; quia iusto Dei iudicio illa plus potuit quæ plus amauit.

[7] Cumque die altero eadem venerabilis fæmina ad cellam propriam reuersa fuisset, vir Domini Sanctus Benedictus etiam ipse ad suum monasterium rediit. Qui cum post triduum in cella consisteret, eleuatis in aëra oculis vidit eiusdem sororis suæ, [specie columbæ cernitur in cælum euolare:] sacratissimæ videlicet Scholasticæ, animam de corpore egressam in columbæ specie cæli secreta penetrare. Quod cum vidisset Pater sanctissimus ac omni memoria ac laude dignissimus, prostrauit se in terram, & ad Dominum cum lacrymis orauit, vt illam dilectissimæ sororis suæ animam dextera sua protegeret; quatenus sine tremore & horrore malignorum spirituum cateruas petransire potuisset. Exaudita ergo est vox atque petitio sanctissimi Patris nostri Benedicti pro requie & pace dilectissimæ suæ germanæ sororis Dominum deprecantis. Qui statim a Domino multum consolatus est, surgens ab oratione tantæ eius gloriæ non modice congaudebat, ac immensas omnipotenti Deo in hymnis & laudibus gratias referebat, & illius sacratissimæ germanæ suæ dulcissimum obitum Fratribus denuntiabat. Quos etiam protinus, vt eius corpus conditum aromatibus ad suum monasterium deferrent, atque in sepulchro, quod sibi ipse parauerat, sepelirent, misit; vt quorum mens vna semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.

[8] Igitur sorores sanctimoniales, quæ deuota mente interfuerant exequiis beatissimæ Matris suæ Scholasticæ, videntes gloriam circa eam, ceciderunt in facies suas, & largissimos lacrymarum fontes emiserunt, dicentes: Ora pro nobis Domina Mater ad sponsum tuum Dominum nostrum Iesum Christū, vt iter quod, [celebratis exequiis,] præcessisti, te sequi mereamur. Peracto vero planctu colligentes corpus venerandæ Matris, condientesque linteis mundis & aromatibus pretiosis, collocauerunt in feretro, atque cum hymnis & psalmodiis, vigiliarum exequias celebrantes, trium noctium excubias cum lacrymis & singultibus peragebant. Fratres etiam de monasterio S. Benedicti cateruatim venientes, cum fletu & eiulatu transitum beatissimæ Virginis Scholasticæ deplorabant, & clamorem vna cum sororibus leuarunt in cælum, dicentes: Heu! heu! Mater, & Domina ac Magistra carissima, quomodo sic inopinate recessisti a nobis? Cui nos relinquis? Intercede pro nobis sacratissima ac dulcissima anima ad Dominum Iesum Christum, ad quem pergis. Dulcis vita tua, dulcis commeatus, dulcis transitus tuus, dulce corpus tuum, dulcis animus, dulcis somnus, dulcis incessus, dulcia omnia, quæ in te & circa te gesta sunt. Completo autem planctu, celebrarunt Missas deuotissime commendantes Deo animam illius. Peractis vero omnibus, quæ circa exequias tantæ Matris agenda & celebranda erant, tulerunt corpus eius & portauerunt in oratorium S. Ioannis Baptistæ, &, sicut S. Benedictus Pater præceperat, sepelierunt illud in sepulchro, quod ipse sibi ipsi præparari quondam iusserat: luxeruntque eam tam sanctimoniales quam Fratres monasterij multis diebus. [sepelitur in sepulchro S. Benedicti.] Quos omnes benigne consolabatur S. Benedictus, & dixit ad eos: Nolite lugere Fratres & Sorores, quia certe eam Dominus noster Iesus Christus ideo præmisit, vt sit nobis in auxilium & defensionem contra omnia tentamenta diaboli, vt possitis resistere in die malo, & in omnibus perfecti stare.

[9] Felix Nursia, felix patria, felix tellus, quæ genuit tam præclara & magna luminaria, quod in vtroque sexu illuminati homines, [Auctor ei applaudit,] ad sui radij splendorem sese applicantes, vt luce sui ducatus possint peruenire ad patriam claritatis æternæ. Felix mons Cassinus, qui meruisti suscipere glebam Virginis huius, quæ duxit in terris vitam Angelicam, dum in carne super carnem vixit, & filias adoptionis ad cælestis regni adipiscenda præmia, suæ vitæ exemplo, & orationum suffragio, perduxit. Oramus te, [eumq; inuocat.] sanctissima Mater, omnium virtutum doctrix & magistra, vt tuis precibus impetrare nobis veniam digneris; quatenus tua vestigia sequentes, & spiritualis vitæ disciplinam imitari & ad cælestis regni gaudia peruenire mereamur, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Imo IV Id. vti omnia habent Martyrologia.

b Non in Campania, sed in Sabinis ad Vmbriæ Piceniq; fines sita Nursia est.

c Refertur hoc miraculum cap. I Vitæ S. Benedicti. Est capisterium instrumentum repurgando frumento & leguminum seminibus,

[Capistetium.] de cuius forma & materia consule Haeftenum in illud caput nu. 4. μαγίδιον vocat Zacharias Papa.

d Apud S. Gregorium cap. 8 lib. 2 nulla Martis mentio fit, sed solius Apollinis.

e Abstinet hac amplificatione S. Gregorius: In ipso templo Apollinis, inquit, oraculum B. Martini, vbi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum S. Ioannis construxit. Haesienus ad hoc cap. 8 nu. 18 tradit ex Simone Milletio, idolum Apollinis in ipso montis cacumine fuisse, ac ibidem nunc esse summum altare, sub quo in crypta est sepulchrum S. Benedicti, & S. Scholasticæ: olim vero vtrumque illud sacellum extra septa monasterij fuisse.

f Si Casinensem ecclesiam vidit hic Auctor, non eam saltem arbitror vidisse, quæ a S. Benedicto erat constructa. Nam, vt Leo Ostiensis lib. I cap. 20 scribit, Gesulphus XIII Abbas eam ex toto ampliorem fecit, & mirifice ornauit: cumq; totum illius superius monasterium, ac deinde maius, quod erat inferius, a Saracenis anno 884 occupatum, destructum, incensumque esset, vt eodem libro cap. 46 scribitur,

[Templum Casinense sæpius instauratū.] a Leone Abbate restaurari cœptum: ac tandem Desiderius Abbas an. 1066 illam B. Benecti ecclesiam tum paruam tum informem, & tanto thesauro tantæque Fratrum multitudini minime idoneam, euertit a fundamentis, nouamq; accitis etiam, Constantinopoli artificibus, quinquennio ædificauit plane magnificam: cuius dedicationi an. 1071 Kalendis Octob. die sabbati, interfuit Alexander II Papa, cum 10 Archiepiscopis Episcopis 43 & plurimis Principibus; vti Leo narrat lib. 3 cap. 23.

g Caussas tres huius occursus extra monasterij septa tradit S. Bertharius in homiliaquæ to. 7 Operum Bedæ extat: Quam sanctus, inquit, quam pudieus, quam discretus accessus! Vt fragilis sexus non lassesceret,

[Cur in cœnobiū Casinense non admissa Scholastica?] obuius frater occurrit, ne forte labor itineris frangeret mentis deuotionem. An illicitum cernebat, vt tanti limen cœnobij calcari fæmineo pede debuisset? An forsitan secularium latratus vitabat, qui bonos monachorum mores canino more deuastant, & hoc credunt in illis, quod suis malis actibus agere non recusant? Etsi hoc de tanto Patre sperare illicitum esset, de tenerioribus discipulis inffato gutture crisparent cachinnos. Sapienter sane vel legere sanxit, vt ait hic Auctor, vel exemplo docuit S. Benedictus, feminas ingressu in monasteria virorum prohibendas. Ideo sanctissimus & sapientissimus Abbas Blosius, vti in eius vita 7 Ianu. cap. 23 diximus, [sic fæminæ alibi exclusæ.] non solum a monastico claustro mulierum consortia segregauit, sed vel in pomarium cœnobio vicinum, ad fœnum metendum, siccandum, plaustris imponendum, admitti vetuit. Alia exempla commemorat Christophorus Brovverus noster Fuldensium Antiquit. lib. I cap. 8. Ita in Vita S. Raineldis 16 Iulij dicitur, cum illa sororq; eius S. Gudila Laubias venissent, omnia bona sua illi cœnobiooblaturæ, & pulsassent ad ostium cœnobij, vt intromitti debuissent, ab eiusdem cœnobij monachis, foribus clausis, responsum est eis, domum illam, ex quo fundata fuerat, mulierem non introisse. Hoc audito S. Gudila recessit. S. Raineldis vero post triduum Diuina virtute patefactis templi foribus, ingressa est.

h Fuit in montis supercilio, non S. Scholasticæ cella, vt asserit hic auctor; sed templum a S. Benedicto extructum extra maius monasterium, quod initio in latere montis extructum. At qui S. Scholasticæ cellam asserunt monasterio S. Benedicti vicinam fuisse, aiunt in loco qui Plumbariola dicitur, distatq;, vt auctor est Yepes to. 1. ad an. 532 cap. 3. quatuor millibus passuum a Casino, habitasse.

i Id nusquam legi. Plurima ac verissima huius Regulæ encomia videre est apud Haeftenum in Disquisitionibus monasticis.

k Vbi illa? Recentiora sunt, si quæ, præter Regulam viris communem, præscripta fæminis in Ordine Benedictino decreta sunt, vt liquet ex eiusdem Haefteni lib. I. tr. I. Disqu. 5.

DE LAVDIBVS S. SCOLASTICÆ
auctore Hieronymo Dungersheymio.

Scholastica, Virgo, in monte Casino in Italia (S.)

Avctore Hier. Dvngersheim.

PROLOGVS.

Ad Reuerendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, cœnobij S. Petri prope ciuitatem Mersseburgensem siti Abbatem, Hieronymus Dungersheym de Ochsenfurth Artium & Sacræ Theologiæ Professor, collegij maioris studij Lipsensis collega.

[1] Petisti, Abba Reuerende, de Virgine Christi Scholastica, cui pro eximia ipsius sanctitate speciali deuotione affectus es, aliquid tibi scriberem, religiosis Fratribus tuis, in eiusdem sacræ Virginis festiuitate, a refectionis hora, vt aiebas, legendum; pie b querulatus, sanctum Papam Gregorium de tanta Virgine in dialogo suo strictiorem, quā velis, fecisse mentionem. [Auctor, Henrici Abb. rogatu, a S. Gregorio breuiter tradita, illustrat.] Nec aliud de vita ac obitu eius te vsquam inuenisse. Etsi autem minus idoneum ad huiusmodi me sentiam scribenda; quando tamen grata illa humilitas tua, & in me dilectio non vulgaris, id iure deposcit, pro Dei omnipotentis gloria, & Virginis illius præconio, libenter, quod hortatus es feci; quoad exiguitas mea, & occupationes variæ fieri sinebant. Inuocato proinde sponso venerandæ Virginis Domino Saluatore, id quod breui quidem sermone, sed prægnanti, dulcissimum sancti Spiritus organum Gregorius de ea scriptum reliquit, fideliter intuitus; reliquum, quod inde satis elici posse arbitratus sum in parte & sub compendio, ipse quoque pia interim fide subnexui. Neque vero Gregorius de ea, sed Patre Benedicto (cuius hæc occasione interserit) texere historiam volebat: sed nec ego, nisi, vt præfatus sum, quod per modum laudis inde sequi visum est, scribere intendi, oratione veluti vsus in genere demonstratiuo.

[Annotata]

a Mensis enim Fratrum edentium lectio deesse non debet, vti cap. 38 Regulæ præscribit S. Benedictus. De quo fructuosissimo instituto agit Haftenus lib. 10 tr. 2. Iulius Nigronius noster in Regulas communes Societatis Iesu.

b Frequentius est, querelati. qua voce vsus Arnobius iunior in Psal. 76 sub initum: De malis præsentibus querelatur. Vulgo autem significat iudicio contendere.

[Querelari, & querelari.] Habes apud Vossium exempla lib. 4 de vitiis sermonis cap. 18. inter quæ illud ex Serarij Moguntiacis lib. 4 in Archiep. 15. Cum Iudex solum hoc querulabitur ipse futurus. Vossius querelabitur restituit. Sed quod ibi habet Trithemiū fabulam de Hattone a muribus comesto, quinquaginta post Hattonem annis scripsisse, scribere ipse voluit egregie alioquin accuratus vir, quingentis; cum obierit Hatto an. 970, Trithemius 1516.

CAPVT I
S. Scholasticæ ortus. innocentia.

[2] Igitur Scholastica Virgo Dei, sanctimonialium Ecclesiæ Latinæ, [S. Scholastica nobili genere nata:] vt cernere datur, Mater & Patrona præcipua, ex magnorum secundum seculi dignitatem prosapia, in Nursiæ partibus edita, earumdem partium a Comitis filia fuisse perhibetur, qui vsque ad b Iustiniani Imperatoris sanguinem lineam deducere c famatur auitam, vt puta almifici monachorum Occidentalium institutoris Benedicti soror germana, cuius illa dicitur fuisse origo. Hæc autem parum censenda forent, ad carnis videlicet propaginem spectantia, nisi quia tanta secularis nobilitatis, opum, & potentiæ, atque per hæc omnis illecebræ materia copiosa, ad tantam spiritualis vitæ excellentiam, duce gratia, conscendit. Nempe etsi prædicta veluti organa quædam esse debeant exercendæ virtutis, multis tamen exitio ea magis esse cernimus per abusum. At non ita Scholasticæ: hinc & probitatis ipsius insignia non parum his aucta videri debent. Maxime vero cum Diuina prouidentia (quæ in sui dispositione non fallitur) tantæ religionis ordinata est primiceria; [magnis ornata virtutibus, quia Religiosarum primiceria;] sanctimonialium scilicet, sub regula illa sacra, a germano suo præfato, Spiritu sancto suggerente, edita, toto orbe Christiano longe lateque degentium. Neque enim dubitare fas est, eos qui Dei prouisione aliis præfecti sunt, primos præsertim ordinum sacrorum Patres, siue Matres, gratiarum atque virtutum prærogatiuis plurimum claruisse: quos videlicet vniuersi eorūdem ordinum professores, simul cum aliis, qui ex eis vsque ad seculi consummationem in Christo ædificandi sunt, in via morum fidentius totaque alacritate imitarentur. Hi enim esse videntur quasi fertilissimæ quædam arbores, a quibus tam innumera ramorum multitudo fructuosa processit, atque procedere non cessat. Etsi autem aliqui inter hos aridi sint & infœcundi, gehennæ scilicet ignibus tradendi; bonis tamen atque salutem suam ad Dei omnipotentis gloriam sollicite operantibus, pro exercitio virtutis ampliore, etiam illos inscrutabilis ordinat Dei sapientia: ideoque nec hoc arboris bonitati præiudicare potest, nec sanctitati derogare patroni. Hoc etenim ex liberi abusu prouenit arbitrij, quod in malum sensualitatis corruptione proclinatum, perfectionis hostem, quam Patrum exempla sanctorum, suiipsius detrimento maximo, sequi maluit. Sed hæc alias fortasse dicenda latius: ad intentionem nostram nunc tacta sunt, quo Virginis illius præclaræ sanctitas in ipso loquutionis limine facilius eluceat.

[3] Est nempe Scholastica inter prudentiores computanda Virgines, atque excepto quod in pace spiritū Creatori reddidit, primis Reginæ Virginum pedissequis indubitanter annumeranda. Nam quot post eam Regi gloriæ atque Reginæ Matri Virgines adductæ sunt, adducenturque, quis dinumeret? Hinc eam de proximis eius esse, quis dubitet? Quod quidem & vitæ ipsius exordium atque terminus, ponderatis etiam iuxta Gregorij relationem iis, quæ per eam gesta sunt, luculenter ostendunt. Narrationem ergo ille suam ab eo quod ab infantia Deo dedicata est orditur, ac in specie columbæ animam eius cælos infert penetrasse. [exordio & fine vitæ illustris;] Quæ quidem quid aliud, quam perfectionem ipsius sacræ Virginis mirabilem declarare putabimus? Nam exitus acta probat: & a mysterio vacare non posse apertum est, quod germano illi suo, viro auditori sermonum Dei, qui visiones Omnipotentis intuitus est, cui scilicet reuelari consueuerant secreta cælestia, hoc ordine super astra conscendisse demonstrata est præmianda. Sapientia etenim per nationes in animas sanctas se transferens, amicos Dei & Prophetas constituit, consociosque facit pertalia, nedum eorum quæ futura sunt aut præsentia, verum & præteritorum eis ostendit magnitudinem atque valorem. Nam & Moysen veteris legis promulgatorem de præterito prophetasse in Geneseos descriptione non ambigitur. Neque vero Deum qui in debitos eis fines vniuersa perducit, frustra operatum esse credendum est, in eiuscemodi supernaturali & miraculosa ostensione.

[4] Iam itaque cum in declinatione a malo, (quod imprimis per innocentiam fieri definitum est) atque item in boni operatione iustitiæ consumetur perfectio, totumque in iis constet præsentis vitæ meritum has vtrasque partes eminenter assecutam Scholasticam, [insigni innocentia prædita,] ex tanti Autoris testimonio demonstremus. Porro innocentia est perfectionis pars Deo acceptissima, Angelis grata, hominibus exemplaris, habenti valde fructuosa. Est nempe fons impermixtus, limpidus & purus, atque per hoc in omnibus gratiosior. Hinc Propheta regius, quis in montem Domini ascensurus sit interrogans, a Deo inspiratus respondet: innocens manibus & mundo corde. Vbi nimirum mentis ac operis immunitatem conditori placere plurimum, nec in opere esse innocentiam, nisi mens ipsa prior innocens sit, significat. [Psal. 23. 4] Quæ & dum sic instituta est, nulla operis cum ea stare potest peruersitas. Nam si oculus, mentalis scilicet, simplex fuerit, totum conuersationis corpus lucidum erit. Neque enim a fonte puro nisi purus potest riuulus manare. Addit autem & Propheta: Qui nec iurauit in dolo proximo suo; innocentiam verbo etiam inesse debere designans, & sic tandem animam suam non in vano innocentem accepisse. Reuera non accepit Virgo beata in vano animam suam, quæ ob huius vitæ merita tam gloriose a Deo assumpta est, vt in specie columbæ, innocentiæ præferentis simplicitatem, cælos penetrauerit. O felix innocentia, quæ vbique secura es, vbique illæsa, vbique vincis, & de humani generis hoste nequissimo tam potenter triumphas, vt sine obstaculo cælos ipsos, recta ascendens via, possis transuolare. In humanis hæc Virgo posita dicere poterat quod scriptum est: [Iob 27. 5] Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Audierat enim loquentem Dominum. Innocentes & recti adhæserunt mihi. [Psal. 24. 21] Proinde & in ea comprobatum est promissum: [83. 13.] Non priuabit, inquit, bonis eos qui ambulant in innocentia; bonis scilicet illis, de quibus Propheta confidenter ait: Replebimur in bonis domus tuæ; in qua, dicente Domino mansiones multæ sunt præmiorum. [64. 5.] Felices ob id quæ in tantæ Virginis cōtubernio versatæ sunt, felices quas instituit, felices etiam quæ beata ipsius vestigia diligentius imitantur. [Ioan. 14. 2] Per hanc enim innocentiæ puritatem, veluti stella clarissima rutilans, omnes illustrat. Innocentem etenim cum innocente, ac cum sancto sanctū, Scriptura fieri denuntiat. [Psal. 17. 26]

[5] Etsi autem quis grauibus irretitus delictis, gratia Dei (qua quidem indignum se reddidit) ab ipsis inferorum abstrahitur faucibus, munus maximum & inappretiabile accipiat, ita vt vel amodo innocue & ipse viuat, & quod amisit recuperet, maius tamen est absolute, quod habet donum innocens: [ideoq; in virtute semper proficiens,] maxime si insuper ad eminentem proficiat cumulum meritorum. Quod in hac carissima Deo Virgine non abs re, pia æstimo veneratione recolendum; vt in parte sequentia declarabunt. Nam quantum in virtute d dietim profecerit, hinc patet, quod in via Dei non procedere, retrocedere est, sicque ab innocentia tandem decidere: quod absit, de electa Dei famula illa suspicemur. Fuit namque ad eo in amore feruens, vt nec die neque noctu diuinis satutari posse videretur colloquiis. [præsertim amore Dei.] Pro quo & verbi Dei præconem Benedictum ad hæc super mel sibi dulcia continuanda tam sollicite rogauit. Vbi autem tanta verbi Dei auiditas, quomodo non aderit ei feruentis magnitudo amoris? Qui enim ex Deo est, verba Dei audit. Denique & amor operatur magna si est; quod si operari renuit, amor non est. Si quidem operis exhibitio, dilectionis inexistentis est probatio, Domino protestante: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. [Ioan. 8. 47.] [Ioan. 14. 23.] Diligens ergo Dominum vehementer Scholastica, quod manus eius potuit instanter operabatur. Neque enim absque operibus numero & magnitudine præcipuis, tantam promeruisse gloriam credi potest, vt in specie columbæ (quæ auis est, sicut non prædalis sed innocens, sic & præ ceteris multis prolificans) cælorum penetraret secreta. Proles namque spiritus, meritoria est operatio. At meritis præmiū respondet. Apertius autem caritatis ipsius magnitudinem Gregorius testatur, quando quod voluit, tam facile a Deo impetrauit. Sed de hoc posterius.

[Annotata]

a S. Gregorius in proœmio lib. 2 Dialog. scribit S. Benedictum, S. Scholastica germanum, liberiori genere ex prouincia Nursiæ exortum. Mirabilem eius genealogiam Arnoldus VVion contexit, quam discutiemus, si tanti videbitur, ad 21 Martij.

b Quidam nescio quibus nixi auctoritatibus & testimoniis commentitiis, Iustinianum Imperatorem tradunt S. Benedicti auū fuisse, cum fuerit eo iunior. Alij patrueles faciunt. Sed, quibus idastruere conantur, Iustiniani litteras, cum Chronico Casinensi editas, merito explodit Baronius ad an. 541 nu. 28.

c Similem locutionem ex Chronico magno Belgico habet Vossius lib. 4 de vitiis linguæ cap. 8.

d Ita Ioannes Maior, huius auctoris fere æqualis, de gestis Scotor. lib. 3 cap. 8 trecentos inopes dietim alebant. Pro eo diatim scribit S. Gerardus Ab. Siluæ maioris in Vita S. Adelardi 2 Ianu. cap. 9 nu. 53.

[Dietim.]

CAPVT II
Institutio ac Regula a S. Benedicto accepta.

[6] Nvnc vero in operum executione alteram iustitiæ partem dicta esse meminerimus. Scholastica vero germanum, lucernam ardentem lucentemque, virum perfectissimum, nihil dubium imitata est. [Fratrem imitata.] Huius autem Ducis opera quam ingentia fuerint, idem Papa, quamuis tractatu prolixiore, non tamen plene, nec omnia, se scribere insinuat; de reliquo ad sanctæ regulæ suȩ prȩcepta lectorem remittens, quod, vt veraciter ait vir ille, aliter quam docuit, viuere non potuit. [Gregor. 2. Dial. c. 31.] Scholastica quoque, vt frater docuit atque vixit, viuere & ipsa conata est: faciente hoc nimirum amoris magnitudine, ac perfectionis, quo amplius semper anhelabat, desiderio; concurrēte nihilominus germanitatis spiritali affectione. Quod quo ordine venerit hoc modo coniici datur. Ea equidem mature Deo dicata, [a pueritia sanctitate & vniraculis clarum,] fratre autem tunc puero, conuersionis gratiam inchoante a perfectione non modica, miraculo etiam capisterij reparati diuinitus declarata; dum relicta nutrice ad eremum specus puer ipse secederet; temporumque curriculo mirabiliter exacto, quando iam prȩclara ipsius conuersatio, voce cælitus lapsa innotuisset, explosis simulatæ vitæ Fratribus, a quibus Abbas inuitus, ac ob vitæ disparitatem renitens, accitus fuerat; Regula illa discretione, vt præfatum est, prȩcipua, ex qua & ob doctrinæ vtilitatem plurima in sacris canonibus excerpta inueniuntur, ab ipso edita; multisque ad eum cælestis vitæ desiderio conuenientibus, & dulci iugo Christi colla submittentibus; [eius Regulam suscipit;] Romana quoque nobilitate pubem suam eidem pro veræ sanctitatis non falsa opinione credente; dum interim & ipsa carne quidem, magis autem spiritu germana, adoleuisset, sub fraternis militare legibus amplexa credi potest. Hæc enim Regula fæmineo quoque sexui aptata probatur.

[7] Quisquis autem virtutum germina, quæ idem Dominici agri fidelissimus cultor in illo suo voluptatis internæ paradiso, eleganti ac florido stemmate plātauit, [qua egregiæ virtutes præscribuntur,] diligentius intueri voluerit, non immerito spiritum amplexabitur in eo loquentem. Neque enim putādum est humano id actum esse ingenio, absque Spiritus sancti afflatu speciali, tantæ scilicet discretionis & auctoritatis eum instituta condidisse. Hinc verbi gratia aliqua de his vel breuiter recenseamus. [obedientia, cap. 5.] Docet nāque in primis obedientiam promptam, qua superiori sine mora subditus obaudiat & obsequatur, qua videlicet, insignis victoriæ triumpho, seipsum homo mortali carne circumdatus vincit, & intuitu Dei alterius se subiicit imperio, Domino Saluatori, qui ob salutem omnium Patri vsque ad amarissimæ crucis tormētum obedisse probatur, se conformans, & ob id nihil dubium ei conregnaturus. Stabile autem spiritualis structuræ, hoc est operationis bonæ, [humilitas, cap. 7.] sapiens architectus fundamentum ponit humilitatem, longa hanc inculcatione prosecutus, quod quanto quis profundius a iactus fuerit, tanto sublimius apud Deum iuxta cælestis magistri Domini Iesu doctrinam & exemplum, exaltetur; qua & ceteræ securius custodiuntur virtutes. [Matth. 23. 12.] Hanc initium sapientiæ timor Domini comitatur, quā & ipse ab omni malo præseruat. Ex his autem propriȩ voluntatis & amoris priuati sequitur abdicatio: qui quidem amor peruersus, in vitiorum sentinam corruere facit eo infectum; sicut & eius extirpatio ad perfectionis ac supernæ beatitudinis assurgere facit consecutionem. Hæc enim vera est paupertas spiritus, cui Dominus promittit regnum cælorum. Vult autem abstractiori vitæ deditum, vilibus & extremis, in vsu victus atque vestitus & ceterorum huiusmodi, contentum esse, vt sic bona incomparabiliter potiora, quibus & præfata deseruire debent, cumulatius assequatur. [Matth. 5. 3.] [taciturnitas, cap. 6.] Deditum etiam eapropter silentio & taciturnitati: nec insolentiam risu aut gestu corporis vel modicam admittere ad assequendum facilius interioris hominis puritatem. Deo autem (qui vbique est) etsi vbique honorem debitum exhibendum præcipiat, [cap. 19. disciplina psallendi,] maxime tamē in hymnis sacris & oratione. In his enim quasi præsenti maiestati eius loquimur, & pensum ei spiritalis soluimus seruitutis. Quanta vero de bonorum operum instrumentis enumeret; [cap. 4. instrumēta bonorū operum:] iniuriam scilicet nedum non inferre, verum & illatam patienter tolerare, maledicentes benedicere, odientes diligere, pro persequutoribus & inimicis orare; cogitatus malos mox incidentes abigere, & ad petram qui Christus est allidere; lectionem sacram amare, orationi instare, bonum quidquid in se inuenerit in Deum totum referre; vniuersos vitæ suæ actus sollicitius obseruare; præsentem contemnere vitam, & ad futuram suspirare, & (quod potioris est charismatis) Deum super omnia tota virtute, & proximum vt seipsum diligere; hæc, inquam, cum plurimis aliis quanta perdoceat fidelitate, Regulæ ipsius tenorem vel in transitu respicientem latere non possunt. O nimium beatos, quos non segnes talium operarios inuenerit, e quibus reuera totius perfectionis integritas prodire probatur!

[8] In his igitur obseruandis beatissima illa sanctimonialis femina præcelluit; [quæ cūcta seruauit Scholastica.] atque ob id non abs re Scholastica, vacans scilicet disciplinæ, est appellata, vtputa assecuta plenius fratris simul & Præceptoris eximij perfectionis doctrinam; præter id quod contemplationis consuetudine gratiosa, vberiori in Deum ferebatur suauitate. Neque enim de cælestis vitæ gaudiis fratrem tanto audiret loquentem desiderio, nisi vehementer illuc aspiraret: neque vero aspiraret adeo, [contemplationi dedita,] nisi & illa in contemplationis excessu suauiter iam degustasset. Spiritualia enim quo magis sunt cognita, magis appetuntur: sicut e regione corporales epulæ ad satietatem sumptæ, fastidium pariunt. Solet namque Deus amicis suis, his qui amore eius terrena veraciter despiciunt, dona Spiritus copiosius largiri, ac futuræ perennitatis exhibere præludium, atque libamen quoddam ineffabilis gaudij conferre; vt sic prægustent, quantæ eos pro meritis tam exiguis mercedes maneant: & in hac etiam vita centuplum accipiant, quo ad potiora semper sese extendant, & quasi præuio odoramento ad superna trahantur. O quanta celeritate sic imbuta Scholastica in odorem vnguentorum Christi cucurrisse credenda est, [ideoq; piorum sermonum studiosa.] quæ persancti Spiritus pigmentarium Benedictum huius fragrantiam balsami aspirare sibi tantis lacrymis expetebat? Vere non tam passibus corporis, quam ardentissimæ mentis affectu, festine properabat ad Dominum, vt rei ipsius exitus ostendit. O quam corusca luminaria Deus tunc mundo accenderat? Quantam vtrumque excellentium & sanctissimorum hominum lineam religiosa post se traxit influentia! Sed de his, quoad eam de qua nobis sermo est, inferius breuiter tangendum. Vere lumen splendidissimum Benedictus, lumen quoque non exigui splendoris Scholastica; per quæ veritatis iter vtrique sexui ostendere Deus parauerat: quamuis quasi a sole fratre regularis luminis influxum, Deo sic prouidente, soror luna, caritate humecta, & sapientia lucens, acciperet. Itaque odoris boni fragrantiam, & clarissimi luminis splendorem, longe lateque per orbis ambitum diffundentes, in vita sic pariter incesserunt, vt nec in sepultura, quemadmodum Beatus ait Gregorius, sint separati. Erat namque eis, vt de primis renuntiantibus legitur, cor vnum & anima vna in Domino, non tam sanguinis origine, quam gratiosæ benedictionis fœdere faciente.

[Annotatum]

a Sic punitus est apud Ciceronem in actiua significatione positū; de quo vide Quintilian. lib. 9 Instit. cap. 3 sub initium.

CAPVT III
S. Scholasticæ abstinentia. Castitas. Caritas.

[9] Denique si virtutum Virginis Christi magnalia latius inspicere ac inde proficere delectat, ad Gregorianæ relationis seriem redeamus. [Abstinentiæ dedita,] Abstinentia eius, quȩ ad castitatis candorem, ac spiritualis vitæ structuram, auxilia validiora præbet, ex serotina accipiatur refectione, cum in hospitali ac læto conuentu, vbi alij rigidioris etiam propositi lautius forte solito, & plus semel per diem reficerent, vix post solis occasum ad mensulam frugalem cibis contenti regularibus cōsederint, & insuper magis spiritalibus quam corporeis sint dapibus refecti. Cælibatum ac virginitatem illæsam, quod ab ipso infantiæ tempore Deo dedicata est, [amans castitatis.] nec vmquam vel cogitatu quidem a consentaneo tantæ perfectionis sponsa Christi irritum fecit votum; magis autem, quousque cursum consummaret, fidem seruauit, vnde & tanta gloria coronanda ascendit. Cellæ incolatum, & reclusionis amorem, b quod in Virgine Deo dedita non immerito opportunum valde iudicatur, quod nec cum fratre, quando etiam conditionis suæ respectu licite quandoque valeret, & certe cum tali fratre, [& secessus;] vnde non nisi ædificari poterat, per anni totius spatium amplius semel conuenit: neque tunc quidem nisi cælestia, vbi eius hærebat conuersatio, tractatura.

[10] Debent hæc esse exemplo Prælatis vtriusque sexus, & personis Ecclesiasticis vniuersis, quo colloquia miscere non velint inania, [imitanda circa colloquia cum viris] nec conuentiones agere suspectas; ne (quod deterrimo ac infernali monstro simile est) dum spiritu cœperint, carne consummentur. Quæ enim Religioso siue diuinis obsequiis deputato cuilibet, cum sponsa Christi, vel quacumque femina, conuersatio; nisi quantum pœnitentiæ ratio, vel melioris vitæ doctrina, breuis quantum fieri potest, atque hæc necessario c fiēda, occurrat, aut aliquid quod absque salutis discrimine caussam habeat legitimam? Neque enim cornutæ esse permittuntur Deo sacratæ Virgines: neque contumelia fieri debet templo Dei. Nam si quis templum Domini vel solo nutu violauerit, disperdet illum indubitanter Deus. Quam inopinata mala ex harum rerum incautela prouenire soleant, quis cogitet? Quanta religionum, alioqui laudabiliter d seruatarum, dissolutio & imperceptibilis eneruatio, [sæpe periculosa:] etiamsi citra carnalem lapsum de morosis tamen perpendatur cogitatibus! Indicibili enim celeritate omnis religionis aduersarius sathanas spicula ibi sua quam occultissime mittit, glutenque suum illinit tacitus; donec (quod tunc non erit difficile) ad pessima & manifesta scandala perducat. Sed neque de his nunc dicere propositum.

[11] Deuotionis autem gratiam, quæ imprimis Religioso appetenda est, in ea maximam fuisse ex hoc pateat, [pietati dedita,] quod etiam Fratribus, quos secum germanus adduxerat, coram positis lacrymas pro cælestium desiderio abundanter fundere in promptu habuit. Neque enim hoc sic facile in publico posset, nisi eius rei, ex intima deuotione procedentis, consuetudinariam haberet exercitationem. Habitus namque etiam gratiosus, actus inde procedentis confert facilitatem. Ex hoc autem Diuinarum laudum instantiam accipiamus infatigabilem. Nam ab his cessare durum, in longum autem eas continuare dulcissimum ei fuisse, illæ suæ tam instantes lacrymæ præferunt, atque petitio supplex. Cum enim totam in Dei laudibus & sacris colloquiis, dicente Gregorio, consummassent diem, nec etiam in serotina illa cœnula ab iis vacare potuissent, tandem nihilominus ait fratri: Quæso te, vt ista nocte nō me deseras, vt vsque mane de cælestis vitæ gaudiis loquamur, rogatura, non dubium vlterius, dum apud eū id se consecuturam confideret. O pectus sacratum! Reuera ex abundantia tui os loquebatur.

[12] Quanta etiam consolationum gratia in labiis eius diffusa sit, magis autem animæ ipsius infusa, numquid non recte per imbrium inundationem mirificam accipiemus? Sicut per tonitruum, [gratiosa in verbis;] verbi Dei ab ore ipsius procedentis efficaciam, qua nedum alumnas lætificari sufficeret, verum & fratrem, cui Deus Sanctorum dederat scientiam, vicaria afficere posset relatione. Boanerges etenim Christus Iacobum & Ioannem germanos, ob vocem Patris auditam, appellauerat, qui baiuli verbi Dei, quod perceperant, per mundumerāt futuri. At & hic germani duo, qui vocem Domini vocantis audierant, & quæ audierant per Spiritum, loquebantur. Deinde per coruscationem, vitæ ipsius pateat exemplaritas. Lampadi namque suȩ adhibuerat oleum & lucem. Neque inter hæc miracula defuisse credenda sunt, cum ab omnipotenti Domino, etiam contra Benedictum, in eis patrandis admirabilem, subito obtinuerit. Habuit ipsa caput suum in manibus suis, hoc est voluntatem ad opera, nedum mandatorum, verum & consiliorum, promptissimam: vnde & Dominum Iesum, caput Ecclesiæ, ad omnia habuit paratum. Nihil ergo, quod ab eo desideranter petisset, impetrare non potuisse vel posse credatur. Inseruerat etenim digitis manus, omnibus operibus suis piam cōnectens intentionem.

[13] Magna autem veneratione dignum, quod Gregorius testis locuples & veridicus, in caritatis sublimitate Patri Benedicto, qui tāto illius ferebatur feruore, [fratrem etiam superans caritate,] etsi iamiam euocandam, vel in hoc facto prælocare eam non dubitauit, de imbrium miraculo fletibus per eam impetrato ita inquiens: Quia enim, iuxta Ioānis vocem, Deus caritas est, iusto valde iudicio illa plus potuit, quæ plus amauit, ipso videlicet germano. [1. Ioan. 4. 3] Constat autem Apostolum hanc vniuersis præponere virtutibus, dum de aliis, etiam desuper collatis, disserens, de illa subdit: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, quam si quis possideat, reliquas similiter habeat omnes, & absque ea nullam talem veraciter habere possit. [1 Cor. 12. 31.] Hæc enim mater est & forma virtutum, hæc radix & finis earum. In hac etenim & iuxta veritatis sententiam tota lex pendet & Prophetæ, in qua & reliquæ tales vniuersæ connectuntur atque cohærent: sine qua nec quicquam, quantumuis videatur operosum, Deo gratum, aut vitæ futuræ meritorium esse valet, etiamsi quis linguis hominum loquatur & Angelorum, [virtutum omnium reginæ;] omniaque sua dispergat in pauperes, ac mortem ipsam veluti pro Deo sustineat. Hæc Altissimum attingit ceteris familiarius, quem sub responsione summi boni obiectiue respicit, in ipso valde amabili & totis medullis desiderabili, gratuito sistens; omnia in ipsum referens, in omnibus omnino eius fieri desiderans beneplacitum & honorem. Maior ergo aliarum caritas, quam & almus Pater Benedictus secundum Scripturas tantopere præcipit. Hanc quanto altiori gradu quis assequatur, tanto necesse est & in cunctis aliis eum præeminere; ea namque crescente & ceteræ proportione quadam similiter crescunt & intenduntur.

[14] Illam igitur cum, vt præsatum est, tantam Scholastica habuerit, [cuius omnes conditiones & effecta egregie expressit.] quantam in aliis eam fulsisse putabimus? Hac enim tali ac tanta dirigente, valde patientem eam fuisse certo sequitur in malis tolerandis, atque in operandis erga proximum bonis beneficam, & magna præditam benignitate, qua veluti bono igne succensa sic anima ipsius liquifieret atque feruesceret, vt dona sibi collata aliis non impertiri non posset. Per hanc omnia credenda firmiter credidit, atque promissa fidenter sperauit. Ea etiam constantem animum eius atque in bono perseuerantem effecit: in sodalium profectu gratiose modesteque iocundam reddidit, vt nec, nisi quando quicquam delicti aliquam præoccupasset, tristaretur. Quod quidem dum eueniret, in spiritus lenitate corripiens, inultum non sineret. Nam hac faciente æmulari non aliter quam in bono quemquam poterat; neque perperam quicquam agere, nec inflari; humillima vero potius esse pro caritatis magnitudine; ambitionem autem vt pestem quandam fugere, atque ob id nec irritari; & in omnibus iis Dei honorem quærere & proximi profectum. [Prou. 13. 10] Inter superbos enim iurgia semper esse Scriptura testatur: caritas autem non quæ sua sunt quærit, sed quæ Iesu Christi. Has tuba Dei Apostolus caritatis conditiones esse proclamat, qui insuper plenitudinem legis eam definit ac finem præcepti. Ex his gratissimam cohabitantibus conuersationem eius fuisse quis dubitet? Nā & de hac virtutū regina ait quidam Sanctorum: O bona mater caritas, quæ siue foueat infirmos, siue exerceat perfectos, siue arguat inquietos, diuersis diuersa exhibens, sicut filios diligit vniuersos. Cum te arguit, mitis est: cum tibi blāditur, simplex est: pie solet sæuire, sine dolore mulcere, patienter nouit irasci, humiliter indignari. Eo etiam processu tam facilem Scholasticam fuisse, spiritualium dapum vicaria appositione fratrem a quo cibabatur reficere. Diuinarum enim Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, vt alter quidam Sanctorum ait, sine vllo errore comprehendit, & sine vllo labore custodit, cuius cor plenum est caritate. Hinc quando in caritate tantum profecerat, non tam pro instructione iam vt olim cum fratre conuenisse eā crediderim, quam pro igniti animi saluifico caritatis calore, quem cohibere non poterat. Quod igitur in operis rigidioris executione, ob sexus conditionem, minus fortasse fecit, caritatis suppleuit magnitudine. Nam & secundum hanc virtutem deuotæ mentis intentionem & opera Deus pensat ac remuneratur.

[Annotata]

a Arbitror deliberatum ac voluntarium velle dicere, non qui inuito aut reluctanti subrepat. Nam quid minus alioquin rationi consentaneum, quam vt sponsa Christi eiusmodi voluat animo cogitationes?

b Videtur deesse, ostendit, vel quid simile.

c Plura similis locutionis exempla habes apud Vossium lib. 4 de vit. ling. cap. 30.

d Dubium erat, seruatarum esset legendum, an seruientium.

CAPVT IV
S. Scholasticæ virtutes columbæ moribus expressæ.

[15] Præter id autem, quod columbina illa ad cælestia profectio, [Columbæ specie visa in cælum ascendere,] religiosi animi puritatem innocētiamque, qua prædita erat, significare dicta est; septiformē quoque sancti Spiritus donorum gratiam eam possedisse, ex hac ipsa, qua supra, ostendendum restat radice. Virtutibus enim bene mobilis fit mens humana per rationem, donis autem per Spiritum sanctum; quamquam a Deo largitore munifico vtriusque generis habitus proficiscantur. Est itaque columba volucris simplex & sine felle, ad cuius proprietatis imitationem Christus discipulos hortatus est: vt scilicet per hanc nedum nemini iniuriose obsint, nec dolos machinentur, gradiantur vero in omnibus simpliciter & sine fictione. [Matth. 10. 16.] Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, [quia simplex vt columba,] & a superueniente corripietur iniquitate; qui & munerum dator & munus, in specie columbæ super Domino baptizato apparuit, quo qui gratiam possideat, his etiam virtutibus atque donis ornatum esse oportere doceremur. Consequuntur hæc se mutuo, vt nec simplex fictionis duplicitate laborare, nec hypocrita simplex esse possit: sed & fellis carentia iræ præcipitis amaritudinem excessiuam atque rancorem aduersus proximum excludit. [Sap. 1. 5.]

[16] Adiunxit autem Dominus prudentiam serpentinam, qua vt non volumus aliis per iniuriam aduersari, nec eos decipere, sic & insidias prudenter declinemus inimicorum, horum maxime qui in criminū sordes trahere nitantur, & animabus obesse. Vnde & columba sub diluuio emissa, [prudens tamen;] cum fœda & lutosa omnia videret, nec inueniret vbi requiesceret pes eius, periculum declinans ad arcam rediit, instinctu designās cælesti tentationibus electos exercitari quidem, sed tamen eo proficere amplius; nec cœno peccati detineri sic posse, quin ex omnibus maior eis salutis materia paretur. quod quia in his qui fortasse grauiter lapsi sunt, verum est, fortius in retinentibus innocentiam. Hinc & posthac columbam virentis oliuæ ramum attulisse redeuntem Geneseos scriptura commemorat. [Genes. 8. 11.]

[17] Vt autem apertius ostendatur, quod cœptum est, in columbæ specie gloriosam sanctissimæ Virginis illius animam in ascensu suo apparuisse, septemplici sancti Spiritus gratia, qui in eadem, vt præfatum est, [donis Spiritus ornata;] specie apparuit, mentem ipsius copiose imbutam fuisse nimirum declarat. Nam & hoc ex huius volucris conditionibus peruestigatur mystico intellectu. Hæc enim circa aquas residere assueta, rostro quod edit nō lacerat, pullos fouere solet alienos, in foraminibus petræ nidificat, grana eligit meliora; estque animal immolatitium, gemitum pro cantu obseruans. Resedit columba illa nostra circa sapientiæ aquas potandas auidius, pro quo & pincernam Domini Benedictum opportune conueniebat, vt per eius ministerium, quasi canali quodam, ab immenso diuinitatis pelago, in ipsam quantūuis largiter inspiratam, [residens ad aquas sapientiæ,] copiosius sapientiæ flumen deriuaretur. Neque vero satiari poterat in verbis gratiæ de ore eius procedentibus, ac nocturna etiam collocutione, nedum vllo affici tædio, sed & tota alacritate plus plusque sitiebat. Scriptum enim nouerat: [inexplebile studio;] Audi sapiens, & sapientior eris. [Prou. 1. 5.] Vere in ea completum est, quod de seipsa profert Sapienti dicens: Qui edunt me, adhuc esuriēt; & qui me bibunt, adhuc sitient. [Eccli. 24. 29.] Bibunt autem auditores, non quidem omnes, sed tales, qualis ipsa fuit, fideles. Verum & ipsa secundum propriæ abundantiæ copiam Magistrum vicaria (iuxta Gregorium) potauit relatione. Applaudit procul dubio frater sapiens sorori sapienti, ac communicatione mutua sese succendebant. O quam suaue sapientiæ contubernium, cuius nec conuictus tædium, nec amaritudinem habet conuersatio: omnium enim bonorum mater est, quæ & omnia pariter possessori cum ea proueniunt. Voluisset (nihil hæsito) pro hac caussa frater diutius & ipse eidem commorari, nisi religionis obstaret exemplum, timeretque vel posteris, vel tunc prȩsentibus, laxioris sequelæ occasionem ex hoc prouenturam. Nam & remanentiam extra cellam non conuenire sibi opposuit. Hinc quantumuis ex conuictu illo sapientiæ claritate perspicacissimo melior vterque fieret, prouidere tamen volebat non tantum quæ aut sibi aut sorori, verum & aliis expedirent; donec, Deo mirabiliter prouidente, per subitam pluuiarum inundationem aliud melius fore innotesceret.

[18] Ex his autem patere potest, & intellectus dono eam fulsisse, quando perseuerantius verbi Dei colloquio vicissitudine infatigabili inhiabat. [doctrinæ grana non lacerans aut peruertens;] Non enim rostro schismatico doctrinæ sacræ lacerauit sententias, nec (quod hæreticorum est) epulas verbi bonas peruertendo infecit, aut dissensionis pertinacia fœdauit, sed Ecclesiasticæ sacræ doctrinæ firmiter cohærebat. Quam fructuose vero etiam vsque hodie sub fraternæ religionis titulo pullos vndecumque collectos, sanctitatis post se diffusæ sapidissima nutriat alimonia, in tot millium omnis ætatis & conditionis Virginum & viduarum, feruenti studio ipsam æmulantium, propagatione apparet. [alumnas fouent;] Neque enim tantam etiam a germano nanciscendæ sapientiæ operam eam dare voluisse putandum est, absque eiusdem communicatione alumnis facienda, cum vnicuique manifestationem spiritus ad vtilitatem datam esse non ignoraret. Hoc autem ad donum consilij pro se & aliis dirigendis pertinere dignoscitur.

[19] At quam suauiter in foraminibus petræ illius, quæ refugium est columbarum simplicium, commorata sit, felix ipsius edocet perseuerantia. Nihil enim a caritate Dei, quæ est in Christo, eam potuit separare. Hoc autem factum est dono fortitudinis, quo stabilita sunt bona ipsius in Domino, [in foraminibus petræ habitans,] cuius & perseuerantia pars est non postrema. Hanc in foraminibus vulnerum Domini Iesv collegerat, qui iuxta Apostolum petra est, [id est, vulneribus Christi,] durissima quidem per constantiam, largiflua autem per gratiarum partitionem. Hæc ergo compassiue recolere ac gratissimis internorum labiorum osculis basiare, spiritum eius in Deo sic firmabat, vt nec labor, nec instantia quæuis a sanctitatis proposito eam posset auocare, quasi eam de cruce Dominus inclamaret: Veni columba mea; commorare scilicet in foraminibus petræ, [eoq; fortis;] in cauerna maceriæ: vbi sublimiter instrui poteris, fortitudinis ac totius perfectionis exempla in me crucifixo, perforato, ac quasi maceria dilacerato, perdiscens. [1. Cor. 10. 4.] Sed & solerti circumspectione grana pastus meliora hæc prudentissima Virgo elegit, magnoque scientiæ dono resplenduit. Nouerat enim sagaciter inter bonum & malum discernere, [discretione pollens;] quicquid agēdum omittendumue foret, per Spiritum, quem a primæua ætate imbiberat, discutere, idque exequendi operam non segnem adhibere. Nam de huiusmodi dulce sibi fuit tractare, vt ex præfatis facile aduertit fidelis interpres,

[20] Dehinc animal immolatitium columba dicta est, ac felle carere. Per quod vtique pietatis notatur donum, quo speciosa hæc columba Scholastica diuinis ab infantia se dedicauit. Ad proximum quoque benigne conuersata, non mouebatur amaritudinis ac iracundiæ felle; [lenis, & sine felle;] potius autem, si quid molestiæ occurrisset, patienter ferens, ad benignissimum animæ suæ sponsum, mœrentium consolatorem, tota animi masuetudine fidenter recurrit. Vnde nec contra fratrem, etiam suppliciter rogatum, exaudire vero nolentem, moueri acrius potuit: sed a Domino exaudita, ipsi tantum quod minus consentanee egerit, ostendit, pietatem Domini intentioni fratris rationabili præferens pietate: quod vtique lenissimi animi præfert insigne. Hæc, Fratres, in Deū semper dulcis, in homines semper est benigna; promissionem habens vitæ, quæ nunc est, & futuræ.

[21] Demum Spiritus sancti discipula, quem cantum obseruauerit videamus. Pro cantu enim columba gemitum dare memoratur. Certe quæ cum tanto tripudio ascendit, vt mortalis adhuc frater eius, quasi iam aliud quodammodo seculum commutasse videretur, [cui pro cantu gemitus:] gauisus est & ipsi congratulatus, meditata præcedenter singultuose clarius probatur. Beati enim qui lugēt, inquit Dominus, quoniam ipsi consolabuntur. Necesse est vt suspiriis multis hanc esurierit atque sitierit, quam tandem adepta est saturitatem. [Matth. 5. 5] Necesse est, inquam, in timore Domini casto atque filiali eam vixisse, quam cælesti hæreditate tam excellenter donandam Pater ille familias, qui cuique iuxta propriam dat virtutem, dignum duxit. Nidificat ergo nunc quasi columba in summo ore foraminis, vnde nullus eam detrahere possit: quæ in hoc tempore rugiebat a gemitu cordi sui; dolens quidem de incolatus sui prolongatione, proximorum quoque erroribus, pro filiali in Deum reuerētia, condolens plus angebatur. Hæc autem ex amoris qua præcelluit magnitudine indubitanter procedebant. Nam qui alterum diligit, in iniuriis ipsius, quo erga eum amplius amore feruet, quomodo non eo amplius contristabitur? sicut & in erroribus eorum, quos propter eum diligit, non potest non infirmari.

[22] Quando igitur tantum caritatis feruorem, carnis eius imbecillitas iam vltra ferre non facile posset, paullo post discessum a fratre morata est, quo euolaret columba niuei candoris ad Dominum suum. Vnde iā de vitæ ipsius termino breuiter videamus. Scholasticam ergo tantis spiritalium diuitiarum dotatam thesauris, Christus animæ suæ sponsus amantissimus, non vt olim ad compassionis afflictionem, sed regni potentissimi participium ineffabili gaudio & gloria vocauit, quasi diceret: Surge, propera amica mea, [euocata a Christo,] columba mea, formosa mea, & veni, amica mea per caritatis excellentiam, columba per simplicis animi rectissimam intentionem & innocentiam, formosa per virtutum & charismatum abundantiam. Iam enim hiems difficultatum transiit, imber lacrymarum abiit & recessit: flores pulchritudinis meritorum apparuerunt in terra nostra: tempus sectionis præmiorum aduenit. At illa: Ecce ego Domine. [euolauit vt columba,] Vidit nempe Benedictus post triduum animam eius beatissimam in specie columbæ cælos gloriose penetrare. O diem semper desideratam, quia ea ipsius anima magnificata est præ omnibus diebus suis. Mox etenim immarcescibili æternitatis corona dotata est, beatitudinis perennitate sublimata, Deiformi claritate tota illustris facta, Regi gloriæ indefectibili sponsalitio iuncta. Vbi ad eam magnifice exaltatam pro patrocinio nobis fidenter confugiendum est; nec hæsitandum pro inuocantibus rogantem exaudiri, quæ, vt præfatum est, in humanis adhuc posita tam facile est exaudita.

[23] Cum autem iuxta Scripturas ad loca ruentium spirituum ex quibuslibet cælestium hierarchiarum ordinibus, homines electi transferendi sint; [inter Seraphinos ob amorem collocata.] ad ordinem Seraphin exaltatam eam, non difficile crediderim pro eo quod tam ardenti amore Deum in terris posita dilexerit. Seraphin enim incendium interpretantur, & in amore excellentes, Sancti astruunt, illic assumendos: maxime cum iuxta caritatis magnitudinem, meriti quoque & præmij magnitudo accipienda superius dicta est. Deinde quod tantæ illius religionis suæ primiceria constituta fuerit. Nam si ordinum tantorum primi Patres ac matres pro singulari sui sanctitate illic non assumantur, quis post primos Sanctos hoc dignus erit honore? Quamuis ergo spirituum ponderator Deus est, pia tamen fide ita credi potest pro B. Gregorij testimonio de amoris ipsius magnitudine. Qui & refert Patrem Benedictum tantæ sororis gloriæ congaudentem, virginei corporis ipsius reliquias allatas, in proprio condidisse sepulchro, vt quibus in Domino spiritus vnus in præsenti semper fuerat, vnus esset quietis locus, & Deo volente debita reuerentia.

CAPVT V
Illustres S. Scholasticæ imitatrices.

[24] A Seculo autem tam feliciter migrans, quod Christi gratia cœperat inter homines conuersata, multo amplius ipsi conregnans effecit. Quanti enim sanctarum Virginum, castarumque mentium greges vsque ad præsens eam sunt comitati, quis dinumeret? de quibus aliquæ magis nobis notæ in vicinioribus scilicet locis olim conuersatæ, breuius tamen iusto secundum promissionem superius factam sunt commemorandæ. Vbi primo occurrit gloriosa Domina Kunegundis, [Multæ eā secutæ Sanctæ;] ex Augustorum sanguine progenita, filia a Palatini Rhenensis, b S. Heinrico Romani Imperij moderatori matrimonio quidem iuncta, [S. Kunegundis Augusta 3 Mart.] sed simul cum ipso, Deo teste, semper Virgo permanens. Erat enim inter eos castum virgineumque coniugium, & thorus immaculatus, adinstar iugalis fœderis inclyti Ioseph & Virginis Virginum Matris Dei. Hæc est, cui integritate ipsius & innocentia faciente, nec candentes quidem vomeres nudis plantis super eos incedenti, diabolo quoque stridente, nocere poterant. Hæc post præfati memorabilis coniugis discessum, qui eam moriens amicis Virginem, vt acceperat, resignauit, spreto terreno regni solio, sicut semper, sic tunc maxime, ad cælestis regni apicem summopere aspirauit. Hinc sanctimonialis animum atque virtutem, quam sub auratis pro dignitate vestibus & imperiali diademate gesserat, habitu induta fusciore, & velo virginali per Episcopos imposito, aptius exhibuit, & ad Confugiense, quod ipsamet magnifice struxerat, atque abundanter dotauerat, monasterium, sub alis cælestis sponsi Domini Iesu confugit, atque omnium rerum suarum, sicut semper in pauperes largissima fuerat, Christum in pauperibus suis fecit hæredem. At pro humilitate nimia Abbatissæ officium per se quidem administrare nolens, curauit nihilominus vt omnia religiosius agerentur, dedita ipsa diuinorum contemplationi. Cuius & quanta merita fuerint, miracula vel in vita vel morte ipsius exhibita ostendunt. Quæ & ab Ecclesia canonice Sancta declarata, & in Cathedrali Babenbergensi, quam cum præfato coniuge Imperatore sancto fundauerat & consummauerat, vbi & in c fascis constituta demorata fuerat, cum eodem, quem semper in Christo caste diligebat, quiescit.

[25] Post hanc Beatam occurrit Radegundis d Berecharij Regis Thuringorum filia, [S. Radegundis Regina Galliæ 13 Aug.] quæ cum a Lothario Rege Francorum, ipso patre suo deuicto, eidem in prædam & vxorem cessisset, tandem Deo disponente, ei religiosius, vt optauerat, seruire permissa est. Fuit hæc in pauperes multum misericors, captiuos precibus obtinens relaxari, cilicio etiam ad carnem in regno perusa: post Pictauis in monasterio sibi constructo magnam puellarum multitudinem collegit, quam Abbatissa sanctissime rexit. Vbi & maximis virtutibus & prodigiis fulgens, inter alia mortuam vnam ex Sororibus vitæ restituit, ac morientis ipsiusmet gloria, longe posito Tribuno cuidam reuelata fuit.

[26] Dehinc memorabilis Virginis e Gertrudis excellentia se offert, [S. Gertrudis 17 Mart.] quæ, vt probatissimis proditum est historiis, filia fuit Pipini alterius Regis Francorum: quæ cum virum accipere vrgeretur, nec vellet, ad partes Franciæ Orientalis, in locū qui dicitur Karelspurck, a ciuitate Herbipolensi tribus distantem milliaribus, religiosæ matris auxilio fugiens peruenit, adducens inter alios Attalongum honestissimæ conuersationis magnæque opinionis Presbyterum, structaque ibidem basilica in honorem Virginis Matris, diuina sibi per eumdem fieri fecit. Cui etiam Presbytero post reuelata sunt mirabiliter corpora sanctorum Martyrum f Kiliani Pontificis, & sociorum eius Colonati Sacerdotis, & Leuitæ Totnani, tempore g S. Bonifacij Archipræsulis Moguntini: qui & ob id leuatis decentissime Martyrum præfatorum reliquiis, miraculis plurimis coruscantibus, præfatæ ciuitati Herbipolensi, vbi conditæ sūt, B. Burchardum authoritate Apostolica instituit Episcopum. Gertrudis autem, post multorum procorum instantiam atque repudium, Abbatissa constituta est cœnobij Niuicellensis, vbi cum maxima cumulasset merita, Deus sibi obitum suum reuelans, festiue ad cælestia eam vocauit, cuius & longe lateque per Germaniam celebris est memoria.

[27] Huius sanctæ Virginis ex fratre germano, neptis fuit beata Virgo h Adaloia, Abbatissa prima monasterij Kitzingensis in Francia Orientali, [S. Adaloga 2 Febr.] similiter in diœcesi Herbipolensi cis Moganum siti; qui locus per eam in prædiis & personis breui adeo auctus est, vt inter prima Germaniæ monasteria haberetur. Erat autem, vt de ea scriptum est, valde speciosa & virtuosa nimis, Deo & hominibus multum amabilis: ac posthabitis Regibus ac Regum filiis, ex Britannia, Pannonia, Græciaque pro ea instantibus, Christo se totam denouerat; patre ipsius Carolo Rege Francorum, quamuis primo plurimum indignante, post tamen per visionem commonito, eidem satis cooperante: magnam nedum Virginum, vt tactum est, verum & Clericorum diuina ipsis facientium, multitudinem in monasterio præfato instituit. Fuit hæc in pauperes largissima, & multum compassiua, tanta per se eisdem ministrans pietate, vt mater pauperum diceretur. Hæc etiam præter ceteras virtutum dotes, miraculis clara, de grege suo, quem (vt ipsius asserit historia) religioni Sanctæ Scholasticæ dedicauerat, atque verbo doctrinæ & perfectæ virtututis exemplo pauerat, maximam in vita & morte habuit sollicitudinem; adeo vt & erranti fere cuidam Sorori in somnis apparuerit, eamque in melius, commonitione sacra reformauerit. [clara miraculis;] Tandem post multos in via Dei sudores, sancto fine transitura, eiusmodi fidenter ad sponsum suum fecit orationem: Domine Iesu Christe, cuius amore terrenas nuptias contempsi, multosque labores & passiones sustinui, concede, vt cum migrauero, in choro Virginum a te recipi merear. Quod & ita factum esse signa mox ea decedente patrata certum reddiderunt. Doluit autem pro tanta Matre vehementer pauperum, quam pauerat, multitudo: totaque regio illa ad eam, vt patronam, per orationes deuotas confugit.

[28] [S. Hedvvigis;] In eodem etiam monasterio Kitzingensi post lapso tempore, litteras docta est i B. Hedwigis; & k S. Elisabeth relicta l B. Ludouici Comitis prouincialis Thuringorum, cum m matertera sua ibidem Abbatissa ad tempus est conuersata, prout in Sanctarum illarum historiis est expressum. n Walpurgis etiam Virgo sancta, [S. Elisabeth; S. VValburgis;] natione Britannica, sed in diœcesi Eystetensi conuersata, Mater fuit Virginum monasterij Heidenhmensis, soror S. Wilewaldi dicti Episcopatus Pontificis. Hæc inter alia multa illustris viri filiam iamiam morituram, precibus ab Dominum fusis, incolumem restituit; & sororibus clarissimæ lucis in opacæ noctis tempore splendorem mirificum a Christo obtinuit. Quanto autem, vt de ea scribitur, perpendit Dei clementiam magis per eam mirabilia operari, tanto ad arctioris vitæ excellentiam semetipsam de die in diem coaptauit, ac omnia quæ mundi sunt penitus abdicans, Dei Virginibus imitabilis religionis maximum reliquit exemplum: tandem in Domino obdormiens in dicta diœcesi quiescit.

[29] Fuit & o Hildegardis Virgo beata de familia Scholasticæ sanctissimæ Matris, [S. Hildegardis;] Abbatissa scilicet cœnobij S. Ruperti in diœcesi Moguntina siti. Huius odor sanctitatum & reuelationum lux adeo (Deo fauente) innotuit, vt nedum Imperator p Conradus, & Principes seculares multi, atque Ecclesiarum multarum Pontifices, eius in arduis rebus, quasi a Propheta Dei, preces postularent atque consilia; verum & Summi Pontifices per Apostolicas eam litteras visitarent, ac Ecclesiam ei commendarent Romanam. Erat autem B. Bernardo contemporanea & familiariter nota. Eius quoque reuelationes, quas in multis scripsit voluminibus, Papa q Eugenius tertius, adstante prædicto Patre sancto Bernardo approbauit; vitamque ipsius celeberrimam plurima commendarunt miracula. Erat etiam iisdem temporibus r Virgo sacra Elisabeth Abbatissa Sororum monasterij Schonaugiensis, [S. Elisabeth Schonaugien.] quod in Hercinia silua situatur, quæ & ipsa multas a Deo habuit reuelationes; inter quas de Reginæ cæli Virginis Mariæ veneranda Assumptione, ipsamet Dei matre sibi apparente, legitur edocta. Præfuit autem Virginibus multis ibidem, quas verbo doctrinæ & sanctitatis exemplo, sponso cælesti fideliter conseruauit. Hæc præter alias reuelationes multas, librum viarum Dei vtiliter scripsit: fuitque per litteras cognita & familiaris prædictæ sacræ Virgini Hildegardi; cum qua, sicut vnius erat habitus, sic & vnum in Domino cor possidebat, eamdem quoque diuinarum reuelationum gratiam assecuta.

[Annotata]

a Sigefridus pater S. Cunegundis fuit Comes Luxemburgensis, vt videre est apud Chesnæum in historia domus Luxemburgensis:

[Sigefridus pater S. Cunegundis.] an etiam Palatinus Rheni fuerit, vt hic auctor & alij recentiores volunt, haud ita certum. Obitum eius ait idem Chesnæus in Gorziensi Martyrol. referri 26 Nouembris. Verum in Anniuersariis monasterij S. Maximini, vbi sepultus, ad 14 Augusti ista habentur: Sigefridus Comes, qui contulit nobis Mersch, Giselbertus Comes, qui dedit nobis Suepfinge & Lezenich. Karit. Vterque hic Comes commemoratur etiam in Necrologio eiusdem monasterij.

b Vitam S. Henrici Imp. dabimus 14 Iulij. Obiit an 1024. Cunegundis anno vertēte conuocatis Episcopis ad dedicationem ecclesiæ Confugiensis, purpura deposita religiosum habitum suscepit, & quindecim in sancto proposito superuixit annos, vti illius Vitæ scriptor testatur.

c Opinor scribere voluisse Auctorem, in fascibus, siue imperatoria dignitate.

d Aliis Bertharius appellatur. is ab Hermenefrido fratre occisus; qui deinde etiam Badericum alterum fratrem ope Theoderici, filij Clodouæi Regis Francorum,

[S. Radegundis parens, maritus, obitus.] regno & vita exuit: sed postea ab ipso Theoderico, cui premissa non seruarat, & Clotario fratre eius, victus ac peremptus, vti lib. 4 histor. Franc. narrat S. Gregorius Turon. Obiit Theodericus an. 534. Clotarius 561. ipsa vero Radegundis superstite adhuc marito religiosam vitam complexa, decessit 14 Aug. feria 4, an 587. Vitam eius tum a Fortunato Episcopo, tum a Baudomina sanctimoniali conscriptam dabimus 13 Aug.

e Auctor geminam Gertrudim confundit, quarum vna B. Pipini Landensis filia fuit; altera Pipini Herstalli. Prior solum erat 14 annorum cum pater eius decessit anno Clodouæi II 3,

[S. Gertrudis Pipini Herstalli filia.] Christi 646. vt antea fugere in Franconiam, adhuc idolorum cultis horrentem, non videatur potuisse, licet aliqui recentiores id velint. Sed qui potuit Attalongus Presbyter eius comes ad tempora S. Bonifacij peruenisse? sed de hac re pluribus ad eius Vitam 17 Martij. Recte notat hic auctor Pipini alterius, siue secundi filiam fuisse; quem ideo Regem appellat, quia, vt eius filius Carolus Martellus gloriari solebat. Regibus ipsis imperabat, totumq; regnum pro libitu administrabat. Verum senior illa Gertrudis, Pipini I filia, Niuellensem fundauit ecclesiam in Brabantia. Secunda illa an colatur, alibi disquiremus.

f De hac S. Kiliani & sociorum innentione agemus 8 Iulij & ad Vitam S. Burchardi 14 Octobris.

g S. Bonifacij Vitam dabimus 5 Iunij.

h De S. Adaloga, siue vt hic appellatur, Adaloia, Caroli Martelli filia, supra egimus 2 Februarij.

i S. Hedvvigim maior Vita, quam 15 Octob. dabimus, in claustro Lusingo sacras litteras, didicisse ait, Surius in Lutzingensi. Monuit nos Andreas Stredonius noster legendum in Kitzingensi, vel Kutzingensi.

k Vitam S. Elisabeth Landgrauiæ Thuringiæ dabimus 19 Nouemb.

l Ioannes Thurocius in Chronicis Hungar. par. 2. cap. 73 scribit eius festum Hierosolymis deuore celebrari. Obiit isthic 11 Septemb.

m Hanc esse arbitror, quam XXIII Antistitam illius cœnobij Gaspar Bruschius D. Mechtildim Ducissam Meroniæ appellat. Fuit enim S. Hedvvigis filia Ducis Meraniæ,

[B. Ludouicus Lādgrauius.] habuitq; sorores tres, quarum vna mater S. Elisabethæ, altera Philippo Regi Galliæ nupta, tertia Abbatissa fuit in Kitzingen.

n De S. VValburge agemus infra 25 Febru. de fratre eius S. VVillibaldo Episcopo, qui hic Wilevvaldus appellatur, 7 Iulij.

o Vitam B. Hildegardis dabimus 17 Septemb. Natam scribit Nicolaus Serarius noster rer. Moguntiac. lib. 2 cap 37 an. 1098 mortuam 1180. recenset Pontifices, Imperatores, Episcopos, quorum extant ad eam epistolam

p Electus est Conradus III an. 1138, mortuus 15 Feb. 1152.

q Creatus est Eugenius III Pontifex an. 1145 obiit 8 Iul. 1153.

r Obiit S. Elisabeth Schonaugiēsis an. 1156, vti 18 Iunij dicemus. Fuit Schonaugia monasterium ord. Benedictini in diœcesi Treuirensi trans Rhenum sub ditione Principum Nassouiensium,

[S. Elisabeth Schonaugiensis Renedictina.] vt testatur Gaspar longhelinus in Notitia Abbatiar. Ord. Cistercien. cum de Schonaugia sui Ordinis in diœcesi VVormatiensi sita agit: ibi & tacite Chrysostomum Henriquez refutat, quiin Menologio Cisterciensi, itemq; in præfixo Liliis Cistercij Kalendario S. Elisabetham Cisterciensem facit.

CAPVT VI
S. Scholasticæ exemplum plures imitatæ. in his S. Theotica.

[30] At ne sim prolixior, ex reliquis quæ plurimæ sunt, etiam sanctarum Virginum Catalogo asscriptæ, aliquas, sicut iam recollectas reperi, sic vel nominatim subdam. Fuit inter eas a S. Aldegundis Abbatissa monasterij Malbodiensis, [Aliæ plurimæ Virgines ac viduæ S. Scholasticam imitatæ:] cuius festum agitur III Kal. Februarij. S. Amelberga sanctimonialis & Virgo VI. Idus Iulij. S. Anastasia Abbatissa in Horreo Treuiris V Idus Decembris. S. Angadrisina Abbatissa apud Belluacum b VI Kalen. Aprilis. S. Aurea Abbatissa Parisius, quæ sedit in Cathedra clauis ferreis plena, IV Nonas Octobris. S. c Athgitta sanctimonialis Bertzingensis in Anglia XVI Kal. Octobris. S. Basilissa Abbatissa in Horreo Treuiris d XIV Kal. Iulij. S. Bathildis Regina Franciæ & sanctimonialis monastesterij Kalensis VII Kal. Februarij. S. Benedicta, Abbatissa in Swestris XVI Kal. Decembris. S. Bilihildis Comitissa, & post Abbatissa, quinto Kalen. Dec. S. Cæcilia Abbatissa in Swestris XVI Kalen, Decembris. S. Edelberg Abbatissa monasterij Brigensis VII Idus Iulij. S. Elfleda. S. Erkantrudis. S. Edeltrudis Anglorum e f Regina & Abbatissa Elgensis IX Kal. Iulij. S. Edelburgis Abbatissa Bercingensis in Anglia V Idus Octobris. S. Fara Abbatissa monasterij Euoriacas III Nonas Aprilis. S. g Gladesnidis sanctimonialis Metensis VIII Kalen. Augusti. S. Hilda Abbatissa monasterij Strenneszhalcensis in Anglia h IIII Kalen. Octobris. S. Irmina prima Abbatissa in Horreo Treuiris, filia Dagoberti Regis, X Kal. Ianuarij. S. Lyoba Abbatissa in Bisschoffesheym, quæ Fuldæ requiescit, IV Kal. Octobris. S. Luttrudis sanctimonialis Corbeyæ monasterij X Kalen. Octobris. S. Landrada sanctimonialis in diœcesi Leodiensi VIII Idus Iulij. S. i Maria monialis in Niuigellensi monasterio IX Kal. Iulij. S. Modesta Abbatissa in Horreo Treuiris secunda, pridie Nonas Octobris. S. Notburgis sanctimonialis B. Mariæ Coloniæ pridie Kalen. Nouembris. S. Richardis Imperatoris Caroli Grossi olim vxor, & Abbatissa, k XIV Kal. Septembris. S. Regenflendis monialis monasterij l Diuinensis, VIII Idus Octobris. S. Salaberga Abbatissa in suburbio Lingonensi X Kal. Octobris. S. Seuera Abbatissa monasterij S. Symphoriani Treuiris, XIII Kal. Augusti. S. Thebredia Abbatissa, cuius gesta habentur in Vita S. m Adelphij. S. Waldetrudis Abbatissa n Castrilocensis monasterij IV Idus Aprilis &c.

[31] Sunt autem & aliæ apud Deum magni meriti, & memoriæ sacræ apud homines, quamquam ab Ecclesia, vt dicitur, non canonizatæ. Neque vero canonizatio aliquid sanctitatis canonizato adiicit; sed eam habitam auctoritate Ecclesiastica, posteris ad virtutis incitamentum declarat, [aliæ multæ non canonizatæ.] vt in Sanctis suis Deus deuotius collaudetur. Neque tamen abnuitur quin probatæ & excellentioris vitæ defunctorum, etiam non canonizatorum, patrocinia priuatim inuocari possint. Nempe & vt in fine Letaniarum omnes Sancti cum Christo scilicet regnantes orare pro versantibus adhuc in huius mundi exilio inuocentur, [quædam doctrina claræ:] habet mos Ecclesiasticus. Fuerunt præter præ fatas & inter eas multæ, supra vitæ rectitudinem litteris apprime instructæ. Inter quas o Rosuidam Gandeshemensis cœnobij professam, Teutonicam quidem natione, sed Latino eloquio pro suo tempore & sexu clarissimam, imprimis censeo habendam, prout plurima quæ carmine & prosa perscripsit, attestantur.

[32] Innumerabiles autem sunt, quæ vestigia beatissimæ matris Scholasticæ secutæ, [multæ mundo ignotæ:] mundo quidem ignotæ, cum sponso autem suo feliciter regnant, præter eas quæ in humanis adhuc conuersantes Domino Saluatori, vnico animarum suarum dilectissimo & optimo pastori, spirituale præstant obsequium, vota sua eidem fideliter reddentes; quæ & perseuerantes, exuto corpore, quocumque ierit perenniter & beatifice eum, nec dubium est, [multæ adhuc viuentes.] sequuntur. Quarum & multæ soluta pensione laudum diuinarum & deuotione peculiari, labore manuum non omisso, litteris operam dant diligenter atque proficiunt pro cultu Dei propensiore. Sunt autem eæ Dei gratia, in numero ampliore; ita vt octoginta, plures etiam, in iis oris monasteriatim habeantur. Quibus & a vita laxiori æternæ damnationis discrimine plena, regulari suffragante reformatione, aliæ multæ Dei gratia adduntur, addendæque cooperante Spiritu sancto sperantur: donec earum plenitudo vias Domini ingressa fuerit, obsequentibus in hoc manuum appositione, vtriusque status, vt iustum est, Prælatis atque Principibus. Quarum omnium sub vno Patriarcha Benedicto, Scholastica gloriosa mater est & specialis Patrona.

[33] Beata vero p Theodica, etsi de habitu, seu professione, earum non fuerit, spiritu tamen eis semper iungebatur. Erat enim venerabilis cœnobij, cui tu Pater Domino volente præsides, alumna; intra ipsius septa, sanctitatis priuilegio, religiose degens, tanta arctissimæ vitæ excellentia a Deo donata, [S. Theodica V.] ac inauditarum passionum tolerantia diutine probata, atque in cælestis ciuitatis muri lapidem pretiosum sic conquadrata, vt incredibile pene videri possit indeuotis, deuotas quoque conuertere in stuporem. At eregione, quantas a Deo & Sanctis suis inter hæc consolationes frequenter acceperit, iucundum est audire; quantumque auxilij ad eam pro gloria Dei recurrentibus obtinuerit, saluberrimum experiri. Multis enim & magnis viuens & defuncta claruit prodigiis, ac demum ad cælestia sanctissime atque festiue migrans, martyriique palmam non abs re credita consecuta, corporis sacri reliquias in oratorio deposuit vestro. Quod ob id multo beatius reuera dixerim, quod tantū Deus ei thesaurum tradere voluit. Apud castrum namque regale Bonneburgk diœcesis Moguntinæ in Hassiæ partibus, a parentibus nobilibus & deuotis edita, illuc vsque Dei mirabili peruenit dispositione. Sunt hæc & alia plurima multum prolixe satisque luculento tractatu de ea apud vos & alibi scripta seruantur: e quibus ob id præfata, quia vobis notissima, non retulissem, nisi forsan & alij hæc quandoque lecturi essent.

[34] Iam ad te, Deo gratissima Virgo Scholastica, nostra conuertatur oratio. Memento nostri, obsecramus, dum bene tibi est; dum quæ hic seminasti, copiose metis; dum sub vmbra dilecti quiescis; & quæ tam potens apud Dominum vniuersorum sponsum tuum fuisti inter mortales adhuc conuersata, [Auctor S. Scholasticam inuocat.] eidem iam benefice iuncta incomparabiliter es potentior: omnipotens enim tuæ comprobaris voluntatis, adeo vt nihil ab eo fieri desiderans non obtineas. Tu, inquam, cum sacris sodalitij tui consortibus nobis in corpore hoc fragili positis sic viuere impetres precamur, vt in illo beatitudinis regno, quo colūbino volatu gloriose peruenisti, hæreditariam & nos assequi mereamur portionem: vbi vitæ creatrix increata essentia, vbi salus indeficiens & iucundissima, vbi sapientia, quæ ex nihilo condidit omnia, vbi sole clarior formositas, vbi totius desiderij plena satietas, atque omnimoda saturitas, vbi omnia bona in vno bono, eo videlicet qui est omnia in omnibus benedictus Deus, cui est omnis honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Multarum e sequentibus natalem ipse indicat Auctor, quarum nos Vitas suis locis dabimus.

b Colitur quidem a nonnullis Angradisina, siue Andagrisina, vel Andragasina, 27 Martij, sed a plerisque 14 Octobris.

c Videtur S. Editham indicare, Edgari Regis filiam, quæ eo die colitur, & fuit Berkingensi cœnobio præfecta; VViltoniæ tamen in cœnobio, in quo sub matris suæ VVlfridæ, siue VVlfrudis cura adoleuerat, anno 23 ætatis decessit. At S. Ethelburga, quæ infra Edelburgis appellatur, in Barcingensi cœnobio, a fratre suo S. Erkenvvaldo Londinesi Episcopo exædificato, habitauit.

d Plerique eam 20 Maij referunt.

e Duæ memorantur Elfledæ, vna 8 Febru. altera 13 Aprilis.

f An Erentrudis, de qua 30 Iunij?

g Vulgo Glodesindis scribitur.

h Imo a plerisque 17 Nouemb. refertur; ab aliis 15 Decemb.

i Hæc est Maria Oigniacensis, celeberrimæ illa quidem sanctitatis, sed necdum in album cælitum relata, neque in Niuigellensi, siue Niuellensi monasterio vixit; sed in eo oppido nata, primumin vicino loco, deinde Oigniaci sanctissimam vitam duxit.

k Videtur XIV Kal. Octob. scribere voluisse, quo die a plerisque refertur.

l Dononium appellatur cœnobium, in quo vixit S. Ragenfredis cum nouem sanctis sororibus, Gallice Denain, sitam apud Valentianas Belgij vrbem.

m Hanc dabimus 29 Aug. in qua Thebredia hæc, Tetra appellatur.

n Est id in vrbe Montensi in Belgio illustrium nunc Canonicarum collegium.

o Rosuida, quæ & Rosuita, eruditione celebris historiam Ottonis I carmine heroico cecinit, & alia complura: vixit tempore Ottonis II.

p Hæc nobis adhuc ignota.

DE S. PROTADIO EPISCOPO VESONTINO.

An. Chr. DCXXVI.

[Praefatio]

Protadius, Ep. Vesontinus (S.)

I. B.

[1] Dedimus VIII Februarij Vitam S. Nicetij Vesonti onensis Episcopi, qui S. Gregorij 1 Papæ temporibus floruisse traditur, ac S. Columbano familiaris extitisse. [S. Protadij ætas;] Ei suffectus est, Clotario 11 regnante, S. Protadius. Chilperico patri succeßit Clotarius an. DLXXXIV, monarchiam totius Galliæ post Theodorici 11 obitum adeptus an. DCXIII, regni paterni XXX, vt I Febr. ad S. sigeberti Vitam ostensum. Nec ante eum annum admotus infulis Protadius, forte etiam aliquanto serius. Obiisse eum existimat Ioan. Iac. Chiffletius Vesontionis par. 2 cap. 23, die X Februarij, anni DCXXVI.

[2] Ibidem Vitam illius exhibet ex tabulis Ecclesiæ Bisontinæ. Pleniorem ab eius fratre Petro Francisco accepimus. [Vita,] Epitome illius aliqua extat in tribus Lectionibus Breuiarij Vesontini. Sacra Protadio est dies Februarij decima, qua ad cælos euolauit, eodem teste Chiffletio, atque Autberto Miræo in Fastis Belgicis ac Burgundicis. Eodem die ista habet Molanus in Addit. ad Vsuard. Bisontij, [festum.] depositio Prothadij Ep. & Conf. tempore Clotarij Regis, Ferrarius quoque in generali Catal. SS. In Burgundia S. Prothasij Ep. Vesuntini. Citat Molanum, sed in eo Protasium non legit: nonum ait fuisse illius Sedis Episcopum, & sub Clotario Rege claruisse circa an. DII. At nullus tunc Clotarius Rex fuit, sed primus eius nominis octo post annis tetrarcha factus patre mortuo Clodoueo, illius nepos Clotarius II fuit, cui S. Protadius æqualis, vt ante dictum, atque etiam familiaris fuit; sed XXIII, non IX eius loci Antistes. Refert eum Saussaius quoque hoc die cum insigni elogio.

[3] Præsentissimam B. Protadij opem, inquit loco citato Chiffletius, [patrociniū pro pluuia & serenitate,] Bisontini experiuntur, tum in aliis multis, tum maxime in imbribus vel laxandis, prout opus est, vel continendis. Quare, cum eius corpus pridem in capsa lignea, alioqui non ineleganti, asseruaretur; nuper Capellani S. Petri sacro eius concludendo cranio argenteum caput, [Reliquiæ.] reliquis ossibus capsam argenteam ciues conflari curauerunt: in quam, nobis præsentibus, translata sunt IX Februarij, anni MDCXIV, per manus R. D. Philiberti Pourtier Canonici Bisontini & Vicacarij generalis. Eam Reliquiarum in aliam capsam transpositionem inscripsit Martyrologio Gallicano Saussaius IX Febr. his verbis: Vesontione in basilica S. Petri repositio sacri corporis B. Protadij Præsulis, cuius gloriosus transitus celebratur die sequenti.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex codicibus Eccl. & diœc. Bisontinæ,
descripta a Pet. Franc. Chiffletio S. I.

Protadius, Ep. Vesontinus (S.)

BHL Number: 6974

Avctore anonymo, ex MSS.

[1] a Naturalis memoria, quæ generis humani insita est animis, non vno modo elucescit in omnibus: viget namque in vno quam in altero magis & lucidius: vnde alios aliis præcellere memoria nimirum cernimus. Sed quoniam humanum genus ad hoc nascitur, vt quandoque ad interitum reducatur, non paruæ industriæ & sagacitatis extitit, qui primum ad hoc litteras reperire studuit, vt quæ facta egregie ad sui Conditoris laudem cognosceret, per has ipsas litteras posterorum memoriæ infigeret. Cum enim sanctorum Patrum vitam legendo recolimus, [Vtileter scribuntur Vitæ SS.] aut imitari eos nos posse ardenter cupimus, & aliquid simile fieri in nobis optamus, aut nos eorum meritis commendamus attentius. Quapropter de simili colligentes exemplum, Vitam B. Protadij b Chrysopolitani Archiepiscopi litteris non sequentium notitiæ commendamus: [vti & hic S. Protadij:] & hoc tanto deuotius, quanto certius; quia quem Angelorum cœtibus aggregatum esse credimus, in eius laudem, Angelorum adesse nobis præsidia non diffidimus.

[2] Tempore igitur Clotharij Francorum Regis inclyti Beatissimus Protadius, [is sub Clothario II R. Episcopus factus,] vir apostolicæ auctoritatis, Bisunticæ ciuitatis adeptus Cathedram, rexit episcopium non tam dono quam merito: quia nulla ambitione terrena suscepit honorem, in quem sancti Spiritus gratia perpetuam sibi sacrauerat mansionem. Nam summo labore animum ad virtutem a pueritia confirmauit: [nobilis,] &, vt erat nobilissimus genere, moribus nobilitatem non obfuscauit, quæ bonorum actuum splendore in eo modis omnibus coruscauit. [carus Principibus, omnibus reuerēdus,] Reges ac Principes maxime eum metuebant; item plurimum diligebant, Cuius quippe fidei constantia dubios confirmabat, temerarios grauitas temperabat, seueritas eorum lasciuiam corrigebat.

[3] Emicuit quidem in eo cælestis conuersationis gloria, cui iugis inerat in cibis abstinentia; (edebat autem solummodo vt viueret, non autem viuebat vt ederet) in potu sobrietas, in vigiliis assiduitas, in oratione pura erat sedulitas: vitam Angelicam bonus pastor agebat, ab ore cuius laus Domini non recedebat. [virtute clarus,] Laudem etiam propheticam semper habuit, cuius in conspectu Domini non solum mors, verum pretiosa & vita extitit. Quid igitur lucidius hoc Sacerdote? quid clarius hoc sancto Pontifice? in quo non solum continentias ratio in escarum parcitate, & castigatione corporis erat, verum ampliora illius virtutis bona, quæ ad animi pertinet castitatem, habebat; quæ non concupiscentiæ dumtaxat carnis refrænat, sed etiam mundanæ sapientias vanitatem conculcat. [& doctrina;] Nullus enim ipsum per philosophiam, & inanem fallaciam decipere poterat, qui sanctarum scientia Scripturarum adsumme eruditus, & sancti erat Spiritus doctrina inuisibili adsumme repletus.

[4] Diebus enim suis veritatis inimici, sicut adhuc sunt, non deerant, qui infra sanctam Ecclesiam bella ciuilia commouebant: quorum versutiam spiritualis Pastor, fidei armatus galea inexpugnabili, [hæreticis infestus,] caritatis lorica circumdatus ineuincibili, veritatis quoque insecabili scuto munitus, Dominicæ Crucis vexillo percutiens, non solum confutauit, verum etiam quamplurimos illius serpentinæ veneno astutiæ imbutos, ad sanctæ Matris Ecclesiæ gremium perfecte sanatos reduxit. Quanta denique virtute, quantaque Dei potentia vir noster apostolicus hæresim, quæ eo tempore c Simoniaca Gallicanas multum fœdauerat Ecclesias, extirpauerit, si quis diligenter ac curiose requirit, in Registro B. d Gregorij Papæ reperiet, qui super hoc laudes Deo & gratiarum actiones, [præsertim Simoniacis;] Francorum e Reges salutando, rependit. Industria namque eius cunctis in hac parte resistebat erroribus: fidem autem Catholicam a cunctis muniebat impugnationibus.

[5] Specialis quoque pauperum cura in eo maxime præualebat, circa quos vestimentorum ac ciborum distributor egregius secrete manebat: [largus in pauperes,] quia se Christum sub forma pauperis vestire ac pascere cognoscebat. Domesticorum vitam tam exemplis, quam eruditione, ad portum dirigebat beatitudinis; non sibi viuens, sed illis. At qui egregius paterfamilias de thesauro suo noua & vetera populis proferebat, [curam gerens domesticorum,] qui vtriusque Testamenti vnum atque idem sacrosanctum f mysterium edocebat, gregemque Dominicum fideli prædicatione augebat; cui etiam Episcopalis definitio conuenienter aptata in nullo dissonabat, quoniam modis omnibus irreprehensibilis erat.

[6] g Ad laudem igitur huius sancti apostolici viri in vita nostra materia non deerit, cuius virtutibus tota patria enitescit. Sed quis vnquam digne laudare poterit, quem conuersatio in terris iam cælestem supernis ciuibus sociauit? Fidelis namque seruus & prudens, [iuste & prouidē omnia dispēsans,] in patrisfamilias domo constitutus, mensuram tritici in tempore conseruis sagaciter erogauit, vt singulis quibusque quota portio congrueret, ad bene viuendum sufficeret, & de toto in horreo Domini sui nihil decideret: qui non solum animas ciuium beatitudinis panibus satiabat, verum victualia corporum suggerebat, quos ab incursu cunctorum hostium precibus protegebat. O beatū virum, & per omnia laudabilē, cuius meritis Ecclesia sācta roboratur, ciuitas in suæ dignitatis statum prouehitur, populus generaliter gubernatur!

[7] Inter cetera quidem huius beatissimi viri adscribitur laudibus, quod dubitantibus Clericis inter se de diuersis Ecclesiarum vsibus, rogante bonæ memoriæ Stephano h sanctæ Matris Ecclesiæ B. Ioannis Euangelistæ, [de ordine Ecclesiastico librum scribit:] & Haymino S. Stephani eiusdem ciuitatis Decano, i libellum ediderit, in quo ad separandum omne ambiguum hæc scripta reliquerit: Quid in Conuentu Fratrum agi conueniat, quid tenere Ecclesiam, quidue vitare oporteat; quot sacri Ordinis ministros festiui dies habeant; quo, & quando processiones fiant; quo tempore totius vrbis congregationes ad matrem Ecclesiam conueniant, quidquid etiam agendum sit per anni circulum in Ecclesia, sancta eius edocuit posteros industria.

[8] Clotharius denique Rex tantæ dilectioni, siue timori eum habebat, [consulitur & honoratur a Clothario II.] quod absque eius nutu, siue consilio, nihil in regno agere præsumebat: quem adeo miro affectu colebat, vt in omni scripto (sicut adhuc k memorialia eius testantur) Patrem, & Dominum appellaret, & se Rex magnificus seruum ac filium subiiceret. Nec mirum, si Rex terrenus ac mortalis eum metuebat, in quo Rex cælestis & immortalis perenniter habitabat.

[9] Hic autem felici migratione exutus homine, quarto Idus Februarij, ingressus est cælum, vbi locatus angelicis spiritibus & coniunctus intercedit pro populo ad Dominum. [moritur 10 Febr.] Corpus vero eius sanctissimum delatum est ad B. Petri Apostoli l monasterium, & ad aram in sanctuario collocatum. [sepelitur in ecclesia S. Petri.] Vbi si deuota mente suffragium quæritur, cito diuina largitas adesse cognoscitur; præstante vnigenito Dei filio, qui cum Patre, & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Deest hic prologus in Vesontione Io. Iac. Chiffletij.

b Cur Vesontio & a quibus Chrysopolis appellata, eumdem consulepar. 1 cap. 2.

c Ea quoquæ a S. Nicetio impugnata, vt ad eius Vitam dictum; & ab aliis postea.

d Obierat minimum X annis ante S. Gregorius, quam Episcopus fieret Protadius. Sed hunc verisimile est cum S. Nicetio Antistitesuo, aliud gerentem in illa Ecclesia munus, in illius pestis exterminationem incubuisse, hortante Gregorio.

e Multa de Simonia abolenda scripsit S. Gregorius in Galliam, ad Episcopos varios, ac Brunechildem Reginam eiusq; filiū Childebertum, cuius & laudat studium Catholicæ fidei ep. 7 apud Sirmondum to. 1 Concilior. Gall. Amplius quod de hac hæresi per Gallias disseminata commemorat Breuiarium Vesontinum Lect. 2, hisce verbis: Fuit enim in Gallia falsus quidam propheta, Simonis illius antiqui præstigiatoris hæresim secutus, & turbas maximas in populo exsuscitabat. Pellibus indutus quasi religiosus orabat, & diuinandi vim sibi tribuebat. Huic S. Protadius restitit viriliter, vnde & laudem maximam meruit in Ecclesia Catholica. Sint ne ista ex certis monumentis, an sola Ecclesiæ Vesontinæ traditione accepta, haud nouimus.

f Io. Iac. Chiffletius, martyrium.

g Desunt, quæ hoc numero continentur, apud eumdem Chifflet.

h Agit variis locis de antiquissima hac basilica, & Matris Ecclesiæ appellatione, Chiffletius, vtq; eius ac S. Stephani Capitula, sententia Hugonis de S. Caro Cardinalis, vnita sint.

i Liber ille rituum (ait Chiffletius) a S. Protadio conscriptus, extat hodieque in ecclesia S. Ioannis,

[S. Protadij scripta.] sed interpolatus a recentioribus, qui noua officia nouosque ritus variis ex eo tēpore occasionibus inductos, ad vsus Clericorum inseruerunt: adeo vt quid a S. Protadio prisca illa ætate institutum, quid a posteris adiectum fuerit, plane dubium reliquerint. Huius libri a S. Protadio scripti mentio fit in Vesontino Breuiario. Lect. 3.

k Idem, memoralia. De hac Clotarij erga sanctum Antistitem obseruantia agitur in eodem Breuiario Lect. 1.

l Ea parochialis est ecclesia, nec ad monachos pertinuit, teste Chiffletio: sed frequens in antiquorum scriptis monasterij nomen pro ecclesia:

[Monasterium pro quauis ecclesia,] & Galli adhuc quamcumque basilicam Moustier solent appellare. Imo in Bisontinis ritualibus, inquit idem scriptor, Ecclesiarum omnium Clericos, seu Canonicos, dictos persæpe inuenias Fratres: quod nomen ideo illis attributum puto, quod in prima sua institutione, regulares fuerint & vitæ communi addicti.

DE S. TRVMWINO, SIVE TVMMA, PICTORVM AVSTRALIVM EPISCOPO, STRENEASHALÆ IN ANGLIA

CIRCITER AN. DCC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Trumwinus, siue Tumma, Ep. Pictorum in Britannia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Trumvvinus Abbas, Pictorum Episcopus ordinatus.

[1] Qvæ iugum Romanum pugnacißime auersatæ sunt in Britannia gentes, Pictorum postea nomine celebratæ, eæ ne perpetuis incursionibus latrociniisq; prouincias fatigarent, muro seclusæ per transuersam insulam ducto, [Picti a Britannis submoti muro ad Tinam fl.] vtrimque ad finem oceani, vti Aurelius Victor scribit. Eo præsidio publicam securitatem Adrianus primum, dein Septimius Seuerus, firmauere. Pertingebat hic murus a Tinæ ostio ad Ortum, vsque Itunæ æstuarium occasum versus. Carausium aiunt quidam, Diocletiani Maximianiq; temporibus, vltra hunc Seueri murum alium excitasse, septemq; munisse castellis, inter duo freta, Dunbritannicum & Edenburgicum; domumque rotundam politis lapidibus (ita apud Vsserium scriptor quidam pag. 586) super ripam fluminis Carun, [dein alio, inter sinū Edemburgensem & Dunbritannicum,] quod a suo nomine nomen accepit, fornice triumphali in victoriæ memoriam erecto, construxisse. Ei certe, orto in Belgica Imperatori, quippe Menapiæ ciui, & rei militaris peritissimo, (vt ait lib. 9 Eutropius) remissum est ab Augustis, eodem teste Aurelio Victore, insulæ imperium, postquam iussis ac munimento incolarum contra gentes bellicosas opportunior habitus. Siue autem munimentum illud murus fuerit ac castella, siue Ducis peritia, roburq; militum; illud constat ex Bedæ historia lib. 1 cap. 12, pulsis vltra eum locum ab Romana legione hostibus, Scotis ac Pictis, centum post Carausium annis, initio videlicet quinti a Christi ortu seculi, Romanorum Ducum consilio, constructum a Britannis murum, inter duo freta, [seculo 5] vel sinus (de quibus diximus) maris, per millia passuum plurima: vt vbi aquarum munitio deerat, ibi præsidio valli fines suos ab hostium irruptione defenderent. … Incipit autem duorum fere millium spatio a monasterio Abercurnig ad Occidentem, in loco qui sermone Pictorum Peanuahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur, & tendens contra Occidentem terminatur iuxta vrbem Alcluith. Hæc Beda loco citato.

[2] At parum hic prosuit murus solutis inertia Britannis. Inuecti nauibus inimici irrumpunt terminos, inquit idem Beda. … omnem Aquilonarem extremamque insulaæ partem pro indigenis ad murum vsque capessunt. [hunc trāsgressi,] Et hunc ipsum murum sæpius transgreßi, citeriores etiam prouincias populabantur. Britannia dein a Saxonibus occupata, Otha & Ebusa acris & probatæ experientiæ viri, [post domiti ab Anglis,] vt lib. 1 de gestis Reg. Angl. cap. 3 scribit Malmesburiensis, filius hic, ille frater Hengisti, ad occupandas Aquilonares Britanniæ partes ab eo mißi, ac sæpenumero cum prouincialibus congressi, profligatisque qui resistendum putauerant, reliquos in fidem acceptos placidæ quietis gratia mulcebant. Demum Oswius Northanhymbrorum Rex, Pictorum quoque (vt aid Beda lib. 2 cap. 5) atque Scotorum gentes, quæ Septemtrionales Brittaniæ fines tenent, maxima ex parte perdomuit ac tributarias fecit. Oswio autem anno DCLXX defuncto, Picti, [præsertim Osvvio R.] vt scribit Malmesburiensis lib. 3 de gestis Pontif. Anglorum, paruifacientes teneram infantiam Reguli, [rebellantes cæsi ab Egfrido R.] Egfridi eius filij, proruunt vltro & conspirant in Northanimbros. Quibus cum Subregulo Bernego regius iuuenis occurrens, ita paucis suis militibus innumerabilem Pictorum deleuit exercitum, vt campi cadaueribus constrati planitiem amitterent, flumina cursu intercepto subsisterent.

[3] Tum vero vt & dominatum suum stabiliret, & saluti subditorum consuleret Egfridus, Pictis proprium dari Episcopum curauit. [datusq; iis Episcopus Trumvvinus,] Erant enim Australes hi Picti ab annis CC, & quod excurrit, per S. Ninianum Episcopum, S. Martini Turonensis coætaneum, Christiana sacra edocti: Boreales multo serius per S. Columbam Abbatem, sub seculi sexti exitum. Datus igitur Australibus Episcopus anno Christi DCLXXXI. Ita Beda lib. 4 cap. 12. Post annos tres abscessionis Wilfridi (qui Sede Eboracensi pulsus est anno Egfridi VIII, Christi DCLXXVIII) Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus quinque ordinauit Antistites, [anno 681,] interq; eos Trumuini ad prouinciam Pictorum, quæ tunc temporis Anglorum erat imperio. subiecta. Illius ordinationis meminere ad eumdem annum Wigorniensis, qui Trunwinum appellat; Radulphus de Diceto in Abbreuiationibus Chronicorum, qui Trumwine, vti & Ioannes Brompton in Chronico, ac Geruasius in Vita S. Theodori, aliiq; historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorū scriptores.

[4] Sedes ei videtur fuisse in ipso monasterio Abercurnig. Isthic certe Abbas fuit. Ita Huntindoniensis lib. 4. Vir autem Domini Trumwine Abbas Ebercurni, positi quidem in regione Anglorum, [qui simul Abercorni Abbas iuxta remotissimū hunc murum,] sed iuxta fretum, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat. Ioannes Maior lib. 2 de gestis Scotorū cap. 1. Abercoruie appellat. De eo Cambdenus: Interius Forthæ æstuario adsidet Abercorn, Bedæ ætate celebre monasterium, quod Iacobi VI gratia Comitis honorem Iacobo Hamiltonio præbuit. Situm id ad Carronis fluuij ostium, vt ipsum indicat nomen: Aber enim fluuij ostium Britannis significabat, vti alibi idem Cambdenus obseruat. [etiam ante Episcopatum:] An porro monasterium illud, adepto episcopatu, instituerit Trumwinus, vnde populi magisteria peterent pietatis; an antea id rexerit, non proditur. Nobis hoc verosimilius videtur, quod ad illud ædificiis, ac disciplina stabiliendum, & congregandos, qui id colerent, monachos, haud satis spatij ab anno DCLXXXI ad DCLXXXV, quo dissolutum est, fuisse videatur.

[5] An S. Benedicti secutus Regulam, magis dubium est. Pleraque eo tractu monasteria Scotorum institutis regebantur, [an Benedictinus?] primusq; S. Benedicti Regulam introduxit S. Wilfridus: a quo cum alienior fuerit S. Hilda, S. Aidani præceptionibus erudita, & aliquamdiu S. Elfleda; insinuauimus VIII Februarij ad huius Vitam § 4 num. 23 Streneshalense monasterium ijs viuentibus non videri Benedictinam adsciuisse disciplinam. Vnde merito concludere liceat, S. Trumwinum, qui exul eo seceßit, ibiq; vitæ reliquum exegit, Benedictinum non fuisse. Qui id tamen asserunt Benedictini scriptores, possunt argumentum hoc verbis Bedæ refutare, quæ ibidem citauimus. Non enim solus S. Aidanus, sed quot quot Hildam nouerant Religiosi, pro insita ei sapientia & amore Diuini famulatus, sedulo eā visitare, obnixe amare, diligenter erudite solebant: multoq; etiam magis Elfledam. Vt mirum videri non queat, si ad eam exul diuerterit Abbas Benedictinus & Episcopus, illic susceptum retentumq; esse.

§ II Gesta a S. Trumvvino in Episcopatu.

[6] Anno DCLXXXIV habita est in ea regni Northumbrici prouincia, quæ nunc proprie Northumbriæ Comitatu cōtinetur, Synodus, [Synodo Tvvifordensi in terest an. 684.] ad Alaunum flumen, vulgo Alne dictum, in loco Twifford, vti VIII Februarij in Vita S. Elfledæ dictum § 5 num. 41. Adfuit inter primarios Trumwinus. Ita Beda lib. 4 cap. 28. Contigit, vt congregata Synodo non parua, sub præsentia Regis Egfridi, iuxta fluuium Alnæ, in loco qui dicitur Ad Twiforda, quod significat Ad duplex vadum; cui beatæ memoriæ Theodorus Archiepiscopus præsidebat; vnanimo omnium consensu ad Episcopatum Ecclesiæ Lindisfarnensis eligeretur Cutbertus. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se præmissis, nequaquam suo monasterio posset erui; tandem Rex ipse præfatus, [& cum Rege ad eā deducit S. Cutbertū,] vna cum sanctissimo Antistite Trumwine, necnon & alijs religiosis ac potentibus viris in insulam nauigauit. Conueniunt & de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de Fratribus, genu flectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrymas fundunt, obsecrant, donec ipsum quoque lacrymis plenum dulcibus extrahunt e latebris, atque in Synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, [qui ibi electus Episcopus,] quamuis multum renitēs, vnanimi cunctorum voluntate superatur, atque ad suscipiendum Episcopatus officium collum submittere compellitur.

[7] Ac paullo post scribit, peracta hyeme, quæ imminebat, in ipsa solennitate Paschali completam esse Eboraci ordinationem, sub præsentia prȩfati Regis Egfridi, [anno sequenti cōsecratus est:] conuenientibus ad consecrationem eius septem Episcopis, in quibus beatæ memoriæ Theodorus primatum tenebat: & haud dubie vnus e sex reliquis erat Trumwinus. Idem Beda in S. Cutberti Vita totidem sere verbis illam eius electionem describit.

[8] Tummam eum appellare videtur monachus Lindisfarnensis, qui S. Cutberti Vitam libris IV conscripsit, Rege Northumbriæ Alfrido, qui anno DCCV deceßit, adhuc superstite, [ipse etiam Tumma dictus,] quippe qui libro III ista habet: Cito rememorauit de Alfrido, qui nunc regnat pacifice. Is igitur de Cutberto ad Episcopatum euecto ita scribit: Postquam igitur ab Egfrido Rege & Episcopis Saxonum, omnique senatu deposcenti, ad Episcopatum nostræ Ecclesiæ Lindisfarnensium electus est. Tunc enim supradicto Rege, & Episcopo sanctæ memoriæ Tumma, & de familia nostra electissimis viris venientibus ad eum, intus clauso, cum consilio senatus, prouolutis genibus adiurantibusque eum per Dominum nostrum Iesum Christum, inuitus, coacte, lacrymans & flens, abstractus est, expectante etiam senatu cum Archiepiscopo Theodoro.

[9] Idem Auctor Cutberto antea familiarem fuisse indicat lib. 1 his verbis: Primum quidem ponimus, [Cutberto familiaris, & secretorum conscius:] quod in prima ætate accidisse relatu multorum didicimus: ex quibus est sanctæ memoriæ Episcopus Tumma, qui spiritalem Dei electionem prædestinatam a S. Cuthberto audiens didicit; & Presbyter nostræ Ecclesiæ Elias, dicentes: Dum ergo puer esset annorum octo &c.

[10] Extat post Simeonis monachi Dunelmensis historiam Donatio quædam Egfridi Regis hoc titulo: Villæ datæ per Ecfridum Regem Northanimbrorum S. Cuthberto & successoribus eius. [Regem ad pias donationes inducit,] Narrata S. Cuthberti ex insula sua euocatione per ipsum Egfridum & Antistitem Trumwine, ijsdem fere verbis quæ ex Bæda retulimus, ista subduntur: Cui & omnibus successoribus eius, consilio Theodori Archiepiscopi & Trumwini, & totius Concilij pro salute animæ meæ & successorum meorum donaui villam quæ vocatur Creic, & tria milliaria in circuitum ipsius villæ. Donaui etiam ciuitatem quæ vocatur Lugubalia, & in circuitu eius XV milliaria: vt hæc tam ipse quam successores eius ad Dei seruitium in perpetuum habeant, ita sicut ego habui, libera & quieta, & secundum voluntatem suam disponenda. Ego Theodorus Archiepiscopus Doruernensis subscripsi … Ego Trumwine Pictorum Episcopus subscripsi. [iisq; sub iis scribit.] Meminit eiusdem donationis Cambdenus in Cumbriæ descriptione pag. 641. vbi tamen corrigendum, quod factam dicit Anno Christi DCXIX: restituendum enim, vt obseruauit Vsserius, DCLXXXIV.

[11] An illud tamen donationis exemplum authenticum sit, licebit ad S. Cutberti Vitam XX Martij disquirere. [an quod affertur earum instrumentū authenticum?] Haud equidem nobis illa videntur inuicem congruere, quod initio dicitur, Anno Dominicæ Incarnationis DCLXXXV congregata Synodo iuxta fluuium Alne, in loco qui dicitur Etetuiford &c. quodq; in sine, Hæc donatio firmata est tempore Agathonis Papæ, anno ætatis Regis Egfridi XL, regni eius autem XV. Habita est illa Synodus, vti ante diximus, imminente hyeme: ergo anno DCLXXXIV. Nam sequenti anno DCLXXXV, die Paschatis ordinatus est Cuthbertus. Cum autem Oswius anno DCLXX, XV Februarij obierit, extremum, anni DCLXXXIV ad XV Egfridi pertinebat. Quamquam Wigorniensis supra ad Vitam S. Elfledæ § 6 numer. 42 citatus, & Beda lib. 4. cap. 26 Egfridum scribunt occubuisse anno regni sui XV, cum iam a trimestri esset XVI inchoatus: sed videntur integrum annum DCLXX tribuere regno Oswij, qui eius initio deceßit. Neque vsque ad annum DCLXXXIV vixit S. Agatho Papa, vt ad eius Vitam X Ianuarij ostendimus. Sed ista ad Vitam S. Cutberti, vbi & de Lugubalia.

[12] Scripsisse S. Trumwinum asserit Thomas Dempsterus in Historia Ecclesiastica gentis Scotorum lib. 18 Decreta Synodi, [scripta Trumvvini.] cui præfuit S. Theodorus. Auctorem, qui illa Decreta a S. Trumwino conscripta tradat, citat neminem. Sed solenne est Dempstero, nullum fere Sanctorum veterum, qui quoquo modo ad Scotiam pertineant, non etiam scriptorum librorum gloria extollere.

§ III S. Trumvvini ab Episcopatu pulsi vita monastica, obitus, eleuatio, natalis.

[13] Anno DCLXXXV, vti Beda lib. 4 cap. 26 tradit; cum Egfridus Rex temere exercitum ad vastandam Pictorum prouinciam duxisset, [Egfrido R. a Pictis cæso,] multum prohibentibus amicis, & maxime beatæ memoriæ Cudberto, qui nuper fuerat ordinatus Episcopus; introductus est (simulantibus fugam hostibus) in angustias inaccessorum montium, & cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus, anno ætatis suæ quadragesimo, regni autem sui quintodecimo, die tertiodecimo Kalendarum Iuniarū… Ex quo tempore res cœpit & virtus regni Anglorū fluere ac retro sublapsa referri. [multi iugū Anglorum excutiunt:] Nam & Picti terram possessionis suæ, quā tenuerunt Angli, & Scoti, qui erant in Britannia, & Britonum quoque pars nonnulla, libertatem receperunt: quam & hactenus habent per annos circiter XLVI.

[14] Vbi inter plurimos gentis Anglorum, vel interemptos gladio, vel seruitio addictos, vel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerendissimus vir Domini Trumwine, qui in eos Episcopatum acceperat, recessit cum suis qui erant in monasterio Abercurnig, posito quidem in regione Anglorum, [fugit cum suis monachu Trūvvinus:] sed in vicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat. Eosque, vbicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in sæpedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod vocant Streaneshalch, locum mansionis elegit: [Streneshalæ sancte viuit,] ibique cum paucis suorum in monachica districtione, vitam, non sibi solummodo sed & multis vtilem, plurimo annorum tempore duxit. Vbi etiam defunctus in ecclesia B. Petri Apostoli, iuxta honorem & vita & gradu eius condignum, conditus est. Præerat quidem tunc eidem monasterio regia Virgo Ælfled, vna cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed adueniēte illuc Episcopo, maximum regendi auxilium, [estq; S. Elfledæ Abbatissæ solatio:] simul & vitæ suæ solatium, deuota Deo doctrix inuenit. Eadem ex Beda aliquanto breuius memorat Wigorniensis.

[15] De eo ita scribit Trithemius lib. 4 cap. 167. Trumwinus monachus Streneshalensis, & Episcopus Pictorum, vir doctrina & sanctitate multum venerabilis; post multos labores Episcopatum deserens, [an illic antea monachus?] ad dilectā sibi vitam monasticam est reuersus &c. Videtur autem innuere, prius Streneshalensem monachum fuisse, quam ad Episcopatum promoueretur: quod Bedæ verba non indicant.

[16] Idem habet Wion lib. 2. Ligni vitæ cap. 39. D. Trinuuinus, inquit, siue Trunuuinus, Anglus, monachus Streneshalcensis, a Theodoro Archiepiscopo Cantuariensi, anno DCLXXVIII, [non fuit Episcopus Candidæ Casæ,] creatus & consecratus est Episcopus Pictorum, siue Candidæ Casæ, in ciuitate Witerna: qui cum aliquot annis, exemplo prius, verbo deinde, viam salutis suis ouibus demonstrasset, amore solitudinis prælaturam relinquens, ad monasterium suum reuersus est, in quo, non sine opinione sanctitatis, migrauit ad Dominum.

[17] At non Candidæ Casæ, siue Witernæ, Episcopus fuit, sed Abercorniensis ad fretum Edenburgense, vti supra diximus. Candida Casa autem, quæ Anglis Scotisque Whit-herne eadem notione dicitur, in Gallouidia sita, [quæ nunc in Scotia,] Occidua Scotiæ prouincia, Anglis propinqua, vti XVI Septembris dicemus ad Vitam S. Niniæ, siue Niniani, primi eius loci Antistitis, quem Scoti Ringen appellant, vti scribit Vsserius pag. 661. Eius autem Sedem Episcopatus, vt inquit Beda lib. 3 cap. 4. [tunc sub Anglis,] S. Martini Episcopi nomine & ecclesia insignē (vbi ipse etiam corpore vna cum pluribus Sanctis requiescit) iam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus ad prouinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur ad Candidam casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Britonibus more, fecerit. At non obtinebat gens Anglorum, cum historiam scriberet Beda, S. Trumwini episcopatus Sedem: non igitur hæc Candida Casa erat. [ac S. Trūvvini sedes sub Pictis.] Præterea anno DCLXXXI, vti antea diximus, non DCLXXVIII, vt vult Wion, consecratus est S. Trumwinus: neque amore solitudinis ad Streneshalense monasterium se recepit, sed ab hostibus Episcopatu pulsus.

[18] [is circa an. 700 mortuus,] Mortuus est autem S. Trumwinus circa annum fortaßis DCC. Nam S. Cuthberti breuior Vita, quæ, viuente Alfrido Rege ante annum DCCV scripta est, Beatæ memoriæ eum appellat, vt iam § 2 num. 8 retulimus, quod non nisi de vita functis dici solet. De monasterij Streneshalensis situ, fundatione, variaque fortuna egimus VIII Februarij ad S. Elfledæ Vitam, deq; SS. Trumwini, [seculo 12 cum aliis SS. eleuatus,] Elfledæ & aliorum inuentis translatisq; corporibus seculo Christi XII, quo vixit Gulielmus Malmesburiensis, qui lib. 3 de gestis Pontif. Angl. pag. 272 inuenta nouiter & in eminentiam elata scribit.

[19] Nomen Trumwini inscriptum est Martyrologio Benedictino ab Hugone Menardo ad diem IX Februarij: [inscriptus Martyrologiis.] ad quem diem illius Vitæ epitomen exhibet Eduardus Maihew in Tropæis Anglicanis. X Februarij natalem eius consignant Hieronymus Porter in Floribus SS. Angliæ, & Ioannes Wilsonus in altera editione Martyrologij Anglicani. Sanctum ab antiquo habitum esse constat ex Malmesburiensi, qui inter Sanctos, quorum inuenta corpora testatur, primum enumerat Trumwinum.

DE S. AVSTREBERTA VIRGINE IN BELGIO ET NORMANNIA

An. Chr. DCCIV.

Commentarius præuius.

Austreberta, Virgo, in Belgio (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Austrebertæ genus, ætas, vitæ historia.

[1] Taruana Morinorum in Belgica II vrbs fuit, ante centum annos excisa. In eius territorio, illustribus regia ab stirpe parentibus, Æræ Christianæ septimo seculo exorta est S. Austreberta Virgo, [S. Austreberta nata in Morinis,] Portensis primum cœnobij iuxta Somonam amnem Præposita, dein Pauliacensis in Normannia Abbatissa: quæ ab aliis Austraberta, Austroberta, Austredeberta, Austrouerta, Eustreberga, Eustreberta appellatur. Ea ab S. Audomaro, Taruanensi Episcopo, sacrum velum accepit, Clodouæo II regnante. Nam, vt alibi diximus, dicemusq; rursum ad eius Vitam IX Septembris, administrauit eam Ecclesiam Audomarus annis XXX, [a S. Audomaro velata,] regnantibus Dagoberto, Clodouæo II, Clotario III; interfuitq; anno DCLXVII translationi S. Vedasti, vt in huius Vita VI Februarij dictum. Multis annis ante eam translationem, velatam fuisse Austrebertam colligitur ex Vita S. Philiberti XX Augusti, vbi ista habentur: Cum virorum increuisset in monasterio (Gemmetico) multitudo, aliud construxit cœnobium, nomine Pauliacum, decem millibus a Gemmetico sequestratum; vbi sanctarum congregauit multitudinem fæminarum: quas sub religionis norma, pro viri Dei obedientia, gubernabat Mater prudentissima, orta nobili parentela, vocabulo Austreberta. Dein alia perplura memorantur ab eo præclare gesta, priusquā in exilium ab Ebroino pelleretur, quod anno DCLXXXI contigit, vt I Februarij ad S. Sigeberti Vitam § 12 nu. 93 dictum est.

[2] Fuit igitur Austreberta forsitan circa annum DCLXX euocata Pauliacum, [forte 656.] cum in Portensi cœnobio per annos XIV commorata esset, anno DCLVI vel præcedenti velata. Iacobus Malbrancus tom. 1 de Morinis, anno DCXLVIII velatam scribit. Sed in S. Audomari ætate hallucinatur, dum anno DCXXIV factum Episcopum scribit, deceßisse DCXCV, postquam sedisset annos LXXI. At quæ apud Surium extat Vita, stylo licet paullum eius industria mutato, multo tamen accuratior ea quæ paßim in MSS. codicibus occurrit, cap. 21 ita habet: Postquam autem Morinensis, [(sedit enim is a temporibus Dagoberti] siue Taruanensis, Cathedra XXX annorum spatio tanto esset potita Præsule, columna illa Dei corporeis destituta viribus… denique V Idus Septembris rumpit vincula corporis, cum Christo victura in secula seculorum. [solum per 30 annos)] Fuerat is Dagoberti voluntate ad eam Cathedram euectus, non ergo serius quam initio anni DCXLIV, (eo enim anno, die XIX Ianuarij ipsemet obiit Dagobertus) neque etiam prius anno DCXXXVII, cum anno DCLXVII adhuc superstes fuerit.

[3] Idem Malbrancus tum alia memorat de S. Austrebertæ maioribus, loco natiuitatis, parētum posseßionibus, quæ neque nobis omnia probantur, neque quatenus credibilia censeri queant possumus definire, cum quæ citat sanctimonialium Austrebertinarum in oppido Monstrolio, ad Quantiam flumen sito, commorantium monumenta non viderimus, neque cuiusmodi sint aliunde cognouerimus. Illud remur falsum esse, quod asserit e Portensi cœnobio primum ad Hunulficurtem accersitam, ibiq; cœnobio quod Amalfridus condiderat, [non fuit præfecta cœnobio Hunulficurtensi,] præesse iussam: sed cum rebelles monachæ, iugo religiosæ disciplinæ excusso, in eius necem conspirassent, ipsumq; aduersus eam Annalfridum concitassent, adeo vt & ensem in illam stringeret; inde absceßisse, Portumq; reuersam: vnde eam deinde S. Philibertus ad Pauliacense cœnobium, ab eodem Amalfrido erectum, deduxerit. Eumdem enim esse censet Amalfridum & Amalbertum, fortaßis quod vni Aurea filia fuerit, alteri Auriana, quā ipse etiam Auream vocat. At si anno DCXLVIII velata, atque asceterium Portense ingressa est Austreberta; inde ergo anno DCLXII vel DCLXIII educta. Atqui tunc Hunulficurtense cœnobium adhuc fundatum non erat: quippe quod S. Vindicianus, S. Auberti, anno DCLXXV mortui, in Sede Cameracensi successor, [quod post annum 675 fundatum:] ad laudem Dei & venerationem S. Petri consecrauit, ibique Clericos & sanctimoniales constituit; accersitis secum non paucis Coëpiscopis, vnaque etiam B. Lantberto Leodecense Martyre pretiosissimo; vt scribit Baldricus lib. 1 Chron. cap. 26. At neque ipse quoque S. Lambertus anno DCLXIII Episcopus erat. De Hunulficurte, siue Hunnoniscuria, actum fuse IV Februarij ad Vitam S. Lietphardi § 1. De quo loco ita rursum scribit Baldricus lib. 2 cap. 10. Hoc monasterium illustris vir, Amalfridus nomine, cum vxore Childebertana fundauit, deputatisque sanctimonialibus filiam suam Aurianam præfecit. Nec ipse hanc Auream vocat, nec Vitæ S. Austrebertæ scriptor Amelberti filiam Aurianam.

[4] Verum quo auctore probat Malbrancus Amalfridum eumdem esse qui alibi Amalbertus dicitur? Cur Baldricus Aurianam cœnobio illi præfectam scribit, & non Austrebertam, cuius longe celebrius nomen? Qui persuaderi sibi passa hæc est, vt postea Pauliacense monasterium regendum susciperet, [cuius I Abbatissa incertum an alibi eius discipula.] ab eodem fundatum Amalfrido, cuius alibi tam impotentem esset iracundiam experta? Si paruula erat Aurea, cum in Austrebertæ disciplinam tradita est a patre, tantumne adoleuit anno vnico, vt ei deinde succederet, & quidem S. Vindiciani auctoritate? Longe verisimilius censemus, diuersum ab Amalfrido Amelbertum extitisse, & Auream, ab Auriana. At si quis Auream Aurianamq; eamdem & vnicam fuisse probarit, Amelberto, qui & Amalfridus, genitam; eam potius dicemus in Pauliacensi cœnobio, sub Austreberta tirocinium vitæ monasticæ posuisse, inde eductam a patre, nouo monasterio ad Hunnoniscuriam præfectam. Alioquin Austrebertæ Pauliaci, non in Hunulficurte, negotium aduersus rebelles monachas atque fundatorem fuisse, manifestum est ex Vita cap. 2 num. 12, vbi ait, operatum diabolum, ne ibidem sancta eius doctrina conualesceret. Egerat autem antea immediate de Pauliaco. Et mox narrato quod contra eam egerat Amelbertus, subdit: Rexit autem S. Austreberta idem cœnobiū per plura curricula annorum. Non Hunulficurtense, vt ipfe fatetur Malbrancus, non ergo id illic acciderat.

[5] Et vero cui credibile videatur, auctorem Vitæ perquam accuratum, qui quot annis in Portus cœnobio vixerit, quo die migrarit e vita, annotauit, [Vita accurate scripta a coataneo:] non etiam Hunulficurtensis præfecturæ mentionem facturum fuisse, si eam Austreberta geßisset? Præsertim cum eadem vixerit ætate, vt cap. 1 numer. 10 testatur, de adolescentula loquens, quæ apud eam fuerat educata, spectaratque æstuantem clibanum ingressam, & hoc miraculum, inquit, narrare consueuit, quæ hucvsque viuit in corpore. Et in Prologo numer. 1. Ne splendidam nostro seculo lucernam imperito viderer obfuscare eloquio. Hanc Vitam damus e Surio, qui grauiter & religiose conscriptam pronuntiat ab Sanctæ fere æquali. Cuius partem edidit Andreas Chesnæus tom. 1 Francicor. Scriptor. pag. 651. Prologum Surius omiserat: quem ex MS. codice Ecclesiæ S. Audoëni Rotomagi nobis communicauit Fedricus Flouetus noster: contulimus cum alio exemplari, quod ex codice Longi-pontis descripserat Nicolaus Belfortius, monasterij S. Ioannis de Vineis iuxta Sueßionem Canonicus regularis: [prologus primum hic editus.] sed hoc minus plenum perfectumq;. Quod autem in eo Prologo scribit Auctor, Ergo gloriosæ huius Patronæ animatus merito, ita exprimitur in Longpontico illo codice, huius Patronæ nostræ. Vnde fas est conijcere, vel monachum Gemmeticensem fuisse, vel forte Clericum Pauliacensem.

[6] Scripsere e recentioribus complures de S. Austreberta: Clemens Marchantius apud Renatum Benedictum, Heribertus Rosweydus noster, [alij qui de ea scripsere.] Franciscus Haræus, Siluanus Razzius, Cornelius Grasius, Guilielmus Gazæus, Antonius Yepes Chron. Benedictini to. 2 cent. 3 cap. 5 ad an. 684, Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ad an. 680, Iacobus Meierus in Annalib. Flandr. lib. 1 ad an. 668. Claudius Robertus in Gallia Christiana, Simon Martinus ex ordine Minimorum in Floribus solitudinis lib. 4. vbi ait esse quosdam, qui parentem eius Badefridum eumdem esse scribant, qui aliis Wlphoaldus dicitur, ac Maior-domus Theodorici in regno Austrasiorum fuit ante Pipinum Herstallum, vt ad Vitam S. Sigeberti I Februarij, § 12 num. 95 dictum. Verum, vt omittam Taruanense territorium (aliter licet sentiat Malbrancus) ad Neustriam pertinuisse, non ad Austrasiam; qui id omisisset accuratus Vitæ scriptor, qui solum ait Badefridum officio Comitem Palatinum fuisse, & quidem, vt fertur? Maioris-Domus qui ignorare dignitatem potuit, si eam ille gesserat? Meminit & Baronius Austrebertæ tom. 8 ad an. 695 num. 8. Et Florentius Wigorniensis ad an. 555, vbi tamen perperam affirmat in cœnobio Portus transisse ad Dominum, quod Pauliaci contigit.

[7] Falluntur quoque Maurolycus, Galesinius, Wion, Felicius, qui Austrebertam S. Ansberti (Ausbertum ipsi vocant) sororem aiunt fuisse. Nam fuit hic, non in territorio Taruanensi, sed in pago Veliocassino, patrimonioque Calcegio natus, patre Siwino, non Badefrido, vt IX Februarij dictum est. Id illi ex Petro de Natalib. hauserunt, qui lib. 3 cap. 112 illud præterea asserit, voto virginitatis emisso, ab eodem fratre suo in cœnobio Virginum apud ciuitatem Rotomagum inclusam. Eadem ex illo descripsit Canisius in Martyrologio. [consecrata a S. Audoëno Abbatissa Pauliaci] Melius Simon Martinus & Claudius Robertus, a S. Audoëno Pauliacensem Abbatissam consecratam scribunt. Conditum enim illud est, & Austrebertæ commissum, dum Rotomagensem Ecclesiam gubernaret Audoënus. Est autem Pauliacum, Gallice Pauilly, non amplius Benedictinarum cœnobium, vt putauit Claudius Robertus, sed, vt in Fastis Belgicis scribit Miræus, [in Normānia:] Prioratus Benedictinorum, quarto milliari a Rotomago Normanniæ metropoli, olim Virginum monasterium.

[8] Mortem S. Austrebertæ ita Vitæ scriptor consignat: Transiuit autem gloriosa Virgo, IV Iduum Februariarum, die Dominica, aurora incipiente. Quidam id anno DCLXVIII volunt contigisse, [obiit 10 Febr. die Dominica,] quod ex iam dictis vltro corruit. Guilielmus Gazeus DCLXXX, alij DCLXXXIV, Franciscus Haræus DCXC. Verum his annis non incidit dies X Februarij in Dominicam, sed DCLXXX in feriam VI, DCLXXXIV in IV, DCXC & DCLXVIII in V. In Dominicam vero incidit DCLXXXI, [verisimiliter an. 704.] DCLXXXVII, DCXCVIII, DCCIV. atque hoc eius obitum statuit Malbrancus; consentientibus monumentis Austrebertinarum Monstroliensium, quæ, vt ipse citat, Patronæ suæ obitum ponunt DCCIII. nam iuxta Gallicum morem, quo tempore ea conscripta sunt, initium anni a Paschate ducebatur.

§ II S. Austrebertæ natalis, Translatio, miracula, Reliquiæ.

[9] Peragitur anniuersaria S. Austrebertæ solennitas X Februarij, quo die plerisque Martyrologiis, [Eius natalis 10 Febr.] illius ætate posterioribus, inscriptum eius est nomen. Vsuardi exemplaria omnia MSS. & excusa (vnico nostro excepto, quod olim Augustini Hunnæi fuit, & videtur quam cetera omnia antiquius, sincerius certe, minusq; interpolatum) at reliqua, vti & Centulense, siue S. Richarij, Bedæ nomine insignitum, multaq; alia, ab Vsuardo alioquin variis in rebus discrepantia, ita habent: In pago Rotomagensi S. Austrebertæ Virginis. addit Romanum: miraculis celebris. Vetus aliud MS. nostrum, Bedæ præferens nomen: Ipso die depositio S. Austrebertæ Virginis, in loco qui dicitur Pauliacus. Meminerunt illius, præter iam citatos ac superiore §, Menardus, Dorganius, Bellinus, Molanus in Natalib. SS. Belgij, Saussaius, Balduinus Willotius, atque alij.

[10] Habuit olim S. Austreberta in Ecclesia Rotomagensi festum Dominicale, vti dicitur in Missali an. MDLXXXV, [semiduplex Rotomagi,] & Breuiario MDLXXXVII excusis; atque hæc vtrobique de ea extat Oratio: Deus, qui inuisibili rore cælesti, ad B. Austrebertæ Virginis obedientiam, ardentem clibanum extinxisti; præsta, quæsumus, vt eius meritis gloriosis, vitiorum incendia non dominentur in nobis. Per Dominum. Sunt in Breuiario nouem de eius vita Lectiones. In nouo Breuiario festum est Semiduplex, Lectiones propriæ tres, Oratio Exaudi nos Deus. In Cathedrali S. Audomari Ecclesia festo duplici celebratur, extantq; in veteri Breuiario Hymnus de ea proprius, Lectiones IX, [duplex Audomari,] & Oratio iam posita, Deus qui inuisibili. In Officiis propriis anno MDCX cusis, omnia sunt de communi Virginis. Nihil de ea habetur in Breuiario Taruanēsi, ac ne nomen quidem in eius Ecclesiæ Martyrologio extat.

[11] In Audomarensi vero Ecclesia celebratur X Octobris Inuentio S. Austrebertæ festo duplici, [Inuentio 10 Octobr.] vt in citato Breuiario veteri ac nouo videre est, & in veteri quidem eadem quæ antea Oratio ac hymnus recitantur, nouemq; Lectiones, de eius miraculis. Eodem die ita habet MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Item Inuentio S. Austrabertæ. In hoc eodem alia videtur innui Translatio XX Octobr. facta, [& 20 & 19.] ad quem diem ita habet: Item S. Austrabertæ Virg. At Saussaius ad XIX Octobris Martyrologio Gallicano adscripsit, eamq; esse ostendit de qua in Miraculis cap. 2 nu. 8. ita scribitur: Interea translatum est sanctum illud corpus a loco, quo prius fuerat positum: sed non sine miraculo. Sæpius enim reuelauerat omnipotens Deus cuidam seruo suo, vt inde subleuaretur, quoniam summitas lapidis illius tingebatur aqua. Sed & ita inuentum est, sicut ab Angelo fuerat nuntiatum. Id eleganter amplificat Saussaius, sed nescio an apte caussam imperatæ translationis expresserit: quoniam, [Translationis caussa.] inquit, iam sepulchri moles vetustate soluebatur. Melius Iacobus Malbrancus tom. 2 lib. 5 cap. 2. Exterius quidem marmor nonnihil e pauimento assurgens, augusta sui specie sat oculis arridebat, sed cum media sui parte intra vda terræ viscera delitesceret, factum est, vt ipsa basis imumque marmor sacra ossa excipiens aquis intingeretur. Addit vterque, monito prius & annuente Archiepiscopo Rotomagenti S. Hugone, eam eleuationem esse factam. Agemus de S. Hugone IX Aprilis.

[12] Miracula porro S. Austrebertæ e quatuor MSS. codicibus damus: Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, vnde nos ea descripsimus; Capuano monasterij sanctimonialium S. Ioannis Baptistæ, e quo ea nobis Siluester Aiossa, [Miracula vnde hic edita?] Pastor S. Leucij humanißimus doctißimusq;, transmisit; Rotomagensi Ecclesiæ S. Audoëni, e quo & Prologum Vitæ damus; monasterij Longi-pontis in Veromanduis, vnde Nicolaus Belfortius descripserat. Quis porro ea conscripserit, & an vnus omnia, incertum est: præsertim cum non omnia in singulis MSS. habeantur, nec eodem ordine. Non est improbabile, priora vsque ad cap. 4 num. 26 ab eodem auctore esse tradita litteris, a quo Vita; aut saltem pleraque: [a quo scripta?] ac minimum vsque ad cap. 3. At cetera post Normannorum tempora conscripta sunt, vti ex num. 27 multisq; aliis locis colligere est. Auctor videtur monachus Gemmeticensis aut Pauliacensis fuisse. Nam de vrceis Ecclesiæ S. Austrebertæ a Gosselino viro illustri donatis loquens, ita ait: Quæ Fratres quidam nostri monasterij, illuc pro quibusdam vtilitatibus directi, gratanter susceperunt &c.

[13] In Belgium sunt pleræque postea S. Austrebertæ reliquiæ translatæ: fortaßis temporibus Normannorum, [Reliquiæ Monstrolij,] vt in munita aliqua arce tutius seruarentur. Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, Simon Martinus in Floribus solitudinis, Balduinus Willotins in Martyrol. Belgico, scribunt partem Reliquiarum S. Austrebertæ seruari in cœnobio Monstroliensi, partem in S. Audomari Cathedrali basilica. Imo Arnoldus Raissius in Hierogazophylacio Belgico scribit, esse in S. Audomari ecclesia Corpus S. Austrebertæ, saluo capite. Malbrancus lib. 3 cap. 33 ait Monstrolij, [& Audomari:] præter alia, adseruari Reliquiarum sanctarum loco, illa brachiorum integumenta, quibus Sancta clibanum mundasse traditur. Porro quæ Audomaropoli sunt Reliquiæ, eæ supra summum altare custodiri feruntur.

[14] Ibidem ad læuam Chori fons esse dicitur, quem elicitum a S. Audomaro fama est in S. Austrebertæ fauorem, [vbi & fons eius;] quo tempore apud eum illa velo accepto morabatur, parentibus necdum placatis. Alius in Pauliacensi ecclesia sub sacro altari fons est, illius insignitus nomine, vt in Miraculis cap. 3 numer. 20 dicitur vbi quædam illius fontis latice ter lotis oculis visum recuperauit. & cap. 6 num. 44 de eodem fonte multi sanari dicuntur. [alius Pauliaci,]

[45] Aliquæ etiam iis in partibus illius Reliquiæ videntur, etiam post Normannorum vastationem, remansisse. Nam cap. 5 Miraculorum, [vbi & aliæ eius Reliquiæ, vti & in Prioratis Sanctæ Trinitatis,] num. 34 mentio fit ecclesiæ beatæ Trinitatis, quæ in vicino monte sita est, iuxta Rotomagum videlicet, in monte S. Catharinæ, vt ibi adnotauimus: ibidemque pretiosa eius contineri ossa dicuntur. Item num. 42 (nisi id ante illatam Neustriæ per Normannos vastitatem contigerit, quod nobis non videtur) beatæ Virginis corpus, in basilica S. Austrebertæ Virginis, dicitur ad frangendam cuiusdam contumaciam, ante ipsum delatum. Quod interpretramur de parte aliqua corporis intra capsam condita.

PROLOGVS AVCTORIS.
ex MSS. Rotomag. & Longi-pont.

Austreberta, Virgo, in Belgio (S.)

BHL Number: 0832

Avctore Anonymo, ex MSS.

[1] Iam dudum me, venerabilis Mater, Christique discipula Iulia, [Auctorem, vt Vitam S. Austrebertæ scribat, hortacur Iulia Abbatissa:] importunis precibus obnixe petebas, vt Vitam beatissimæ Virginis Austrebertæ meo studerem stylo digerere, & tantæ claritatis gemmam ad multorum notitiam latius propalare. Hoc me sæpius admonebas, admonendo pulsabas, meque torporis & ignauiæ arguebas; illius in Euangelio serui ingerens socordiam, qui non distrahendo ad lucrum, sed humo abscondendo domini sui pecuniam, Diuinæ animaduersionis atrocem meruit sententiam. [Matth. 25 26] Ad hæc ego meæ conscius imperitiæ, & inertis ingenij, qui nunc a apicum primordia vix addidici, tantæ rei negotium aggredi recusabam, [is suæ imperitiæ cōscius,] & impar viribus meis pondus subire deuitabam; & ne splendidam nostro seculo lucernam imperito viderer obfuscare eloquio, admodum formidabam. Quis enim rhetorico licet fretus acumine, & verborum facundia prȩditus, de ea vt dignum est loqui sufficiat? aut innumera virtutum eius præconia vbertim prosequi valeat, quæ ad instar sanctissimi vatis Ieremiæ, priusquam in vtero formaretur, Angelico testante oraculo, Deo omnipotenti cognita, & antequam exiret de vulua cælitus sanctificata, angelicam quodammodo studuit ducere vitam, [& materiæ mole territus,] & post Angelorum inedicibilem promeruit gloriam? [Ierem. 1. 5] Vnde non immerito tantæ materiæ molem arripere trepido: cui nimirum, vt opinor, ipse Homerus, si ab inferis emergeret, seu miræ eloquentiæ Tullius, tanta virtutum copia deuictus succumberet. Vereor enim, ne mihi contingat, quod cuidam contigisse audiui, qui rogatus a quibusdam, viri reuerentissimi Philiberti, [ne a peritioribus videatur,] monasterij Gemmeticensis quondam Abbatis, vitam atque conuersationem stylo diligentius exarare, illico scribere conatus est. Cumque ad manus cuiusdam legendi gratia peruenisset, despexit & irrisit, & longe aliter textum & ordinem multo melius dissimiliter immutauit. [diu differt:] Vnde hactenus distuli Vestræ parere Deuotini: ne forsitan ab his qui philosophiæ sibi applaudunt peritiam, & simplicem nostram corrodūt scientiam, promptulæ arguar præsumptionis; quod beatæ Virginis eximios actus imperitis videar explicare verbis.

[2] Verum quia sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, omissa omni excusationis nota, ad multorum profectū, & eius memoriale perpetuum, conemur fideli & veraci stylo depromere, quæ de ea multorum veridica fidelium comperimus relatione. Ergo gloriosæ huius Patronæ b animatus merito, [tandem scribit ex certa relatione.] quæ cælestis Imperatoris felici gaudet connubio, vestræ insuper piȩ deuotionis parens imperio, tandem animum appuli ad scribendum, sanctissimum eius ortum, conuersationem & obitum, & quæ per illam Dominus gessit insignia miraculorum. Operæ pretium est enim tam pretiosæ Virginis gesta, inculto licet calamo, nec vrbanitatis lepore conspicuo, summatim perstringēda exequi, ac Diuina magnalia saltem balbutiendo effari. Dabit pro certo de se c scribendi fiduciam, quæ ipsam Dei Patris mirando contemplatur sapientiam, [sperans se a Sancta iuuandū.] a fine vsque ad finem attingentem, & omnia in numero & pōdere suauiter disponentem. In laudibus itaque Redemptoris aggrediamur exordium eius vitæ & cōuersationis, vt in eius glorificetur virtutum insigniis, qui mirabilis est & gloriosus in Sanctis suis.

[Annotata]

a Ita MS. Longponticum. Rotomagense habebat, a principiis primordia addidici.

b Addit MS. Longpontic. nostræ. Vnde coniici queat, AuctoremPauliaci habitasse, siue Gemmeticensis monachus fuerit, qui sanctimonialibus sacra curaret; seu Clericus quispiam aliusue earum obsequio addictus.

c MS. Longp. scribenti.

VITA EX SVRIO.

Austreberta, Virgo, in Belgio (S.)

BHL Number: 0832

Avctore Anonymo, ex Svrio.

CAPVT I
S. Austrebertæ ortus, & monastica vita in Portensi cœnobio.

[3] Postquam vniuersalis Dominus, humanæ salutis auctor pariter ac redemptor, Gallorum feralia suæ ditioni subiugauit colla, a quartus a Clodoueo, qui primus Christianæ religionis normam, B. b Remigio tradente, suscepit, Dagobertus gloriosus Princeps, nobilitate clarus, potentia præpotens, armis strenuus, Regi Regum Christo satis deuotus, c regni Francorum, Deo sibi suffragante, suscepit habenas. [Sub Dagoberto Rege,] Cuius tēpore velut palma in Galliis sancta Mater refloruit Ecclesia, diuersis sanctorum Sacerdotum monachorumque virtutibus adornata, ac Deo dicatarum Virginum: vt iuxta veridicam Pauli Apostoli sententiam, vbi hactenus abundauerat delictum, superabundaret gratia. [Rom. 5. 20] Inter quos, velut sidus ceteris micantius, vir Domini d Philibertus, monachorum egregius Pastor, cœnobiorum nobilis fundator, [fundatum cœnobium Gemmeticense,] in saltu Gemmeticensi, ex prædicti Regis Dagoberti largitione, e monasterium a primo lapide fundauit, construxit, ac Deo famulantium monachorum nobili congregatione ornauit. Qua etiam tempestate, eius bonitatis fama succrescente, largitione cuiusdam illustris viri, nomine Amalberti, in fundo, qui f Pauliacus nuncupatur, aliud cœnobium struxit, [postea Pauliacense:] distans a præfato Gemmeticensi millibus ferme decem, vbi ancillarū Dei haud paruam congregationem adunauit.

[4] Erat eodem tempore in palatio sæpedicti Principis Dagoberti vir honestate vitæ valde venerabilis, moribus honestus, sapientia clarus, consilio prouidus, [S. Austreberta sanctis parentibus nata,] priorum Regum ex prosapia oriundus, officio etiam, vt fertur, Comes Palatinus, nomine Badefridus. Hic accepit vxorem Alemannorum Regis ex prosapia, nomine Framehildem. Erat vero elegans & ipsa facie, sed nimirum elegantior sanctitate. Horum autem conuersatio qualis quantaue in terris extiterit, g miraculorum gloria hodieque populis declaratur. Erant enim, vt diximus, in caducis seculi honoribus valde sublimes, sed animi probitate sanctiores, fide firmi, caritate præcipui, iustitia insignes, spe longanimes, eleemosynis dediti, pauperum in susceptione valde solliciti. His igitur talibusque virtutum floribus ornati, Spiritus sancti templa meruerunt effici, vt post manifestissimis claruit indiciis. Nam quemadmodum, sicut in Euangelicis inuenitur paginis, Elisabeth illa noua Domini præcursoris mater, Spiritu sancto repleta, concessum sibi diuinitus natum ante sentire meruit, quam videre; sic & hæc Deo acceptabilis mulier B. Framehildis, eodem illustrata spiritu, longe ante prolem suo sexui consimilē nascituram præsciuit, quæ in domo Domini & mater efficeretur, & columna Christiani populi. [Luc. 1]

[5] [antea reuelato matri per Angelum nomine & sanctitate,] Denique adueniente tempore, quo in huius mundi vmbrosa caligine ex vterinis tenebris illa clara lucerna deberet prorumpere, supradicta genitrix Angelica super hoc meruit honorari visione: cuius ex alloquio & nomen nascituræ Virginis, cuiusue apud Deum meriti futura esset, addidicit. Igitur Taruanensi territorio exorta illa puellarum gloria, a parentibus, vt sibi reuelatum fuerat, vocitatur Austrebertha, prius a Deo præelecta, quam in matris aluo concepta: prius Angelorum cœtibus cognita, quam mundo nata. Necdum eius videbantur membra, & iam in populis eius præconabantur gesta. Diligenti demum cura genitorum alitur, ac magistris strenuis imbuenda traditur. Puerilibus vero annis simpliciter domi transactis, talis tantusque in ea feruor excreuit sanctitatis, vt nulli foret dubium, quin ante ortum natiuitatis eam sibi Dominus in ancillam elegerit. [sancta ab ipsa infantia,] Cœpit nempe toto nisu mundum postponere, voluptatum oblectamenta viriliter calcare, & cælestia totis cordis medullis desiderare. Nam cum esset infra decennium, ita eam Spiritus sanctus repleuerat, vt mens eius aut circa ecclesias aut monasteria anhelaret. Meditabatur iam tunc in ætate rudis infantiæ, quod postea deuota compleuit.

[6] Quadam vero die, cum vultum speciei suæ more infantium in aquis contemplaretur, ecce repente h apparuit ei quoddam velamen capiti eius impositum. Quod signum apud eam intantum valuit, [conspicuta in aquis velum sibi impositū,] vt ex illo iam die hoc i æstuaret desiderio. Et quamquam parentes eius mortali viro eam tradere vellent, illa immortali iam cupiens adhærere, sibimetipsi tantum licet conscia, cum lacrymis semper in oratione deposcebat, vt quod ei Dominus in vmbra fuerat dignatus ostendere, in veritate compleret. Nec enim ab eo tempore se passa est ab hac intentione quiescere, donec quod oculis perspexerat, mente conciperet, gratiaque opitulante diuina, opere adimpleret. Accensa siquidem illo igne Euangelico, quem Saluator noster Iesus Christus, ad separandum filium a patre, filiamque a matre sua, [inardescit vitæ monasticæ desiderio:] mittere veniens, ardere voluit super terram, ita in secreto pectoris sui latens, inextinguibili durauit ardore, vt non diebus neque noctibus a colloquiis diuinis vel oratione cessaret, quousque tempus aptum & congruum inueniret, vt habitum sanctimonialis desideratum consecratumque perciperet. [Luc. 12.] Et forte iam legerat, aut lectum audierat, ad quorumdam exprobrationem Apostoli Iacobi dictum; Si quis auditor est verbi, & non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum natiuitatis suæ in speculo. [Iacob. 1. 23] Considerauit enim se, & abiit, & statim oblitus est qualis fuerit. Discant igitur, qui nesciunt, huius beatæ Dei famulæ exemplo, hanc sanctæ Scripturæ imitari sententiam, vt non comparentur viro obliuioso; & non solum auditores verbi, sed etiam factores existant. Comparentur, si placet, potius huic Dei famulæ, quæ quidem in speculo considerauit vultum natiuitatis suæ, sed non est oblita quid viderit. Qui ergo illam imitari voluerit, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, erit beatus, si in facto suo permanserit.

[7] Procedente igitur tempore cum parentes eius, qui felicibus actibus eius parum fauebant, [ne nuptui tradatur fugit:] arrhabone pro amore seculi recepto, tempus præfinitum & diem statuissent nuptiarum; illa in angustiis posita, cogitare cœpit quid ageret. Mœsta vero iter furtim arripuit, germano secum fratre, licet paruulo, assumpto. Cumque pergerent simul, interrogata ab eo quo tenderet, respondit se ad villam, quæ proxima erat, ituram. Veniens igitur ad flumen, quod dicitur k Quantia, vbi pons erat, ita flumine l exuberante, aquarum abundantia totum repleuerat, vt superiorem pontem illic absconditum sub se vnda teneret, & facultatem eundi omnibus itinerantibus penitus denegaret. Tunc demum confessa est fratri, quo ire cupiens festinabat. Erat his temporibus vir sanctus, magni apud Deum meriti, Audomarus nomine, Taruanensis vrbis Pontifex, in cuius diœcesi puella nobilis originem traxerat. Ad hunc ipsa tunc properabat, sacro velamine consecranda. Habebat etiam secum multos sui itineris comites. [super aquas ambulat cum comitibus, signo Crucis facto:] Qui vt viderunt transeundi difficultatem, omnes pauore conterriti, non ausi sunt ingredi: sed habito consilio, vt redirent itinere quo venerant, cœperunt a loco abscedere. Non enim ibi vel modicum quidem nauigium poterat transire. Sancta igitur Dei famula, Christo deuota, sancti Spiritus gratia illustrata, oratione facta, signum salutis præmittens, pontem vndis submersum ingreditur, hortaturque ceteros, vt se sequerentur. Iam enim natura elementorum quodammodo inter se commutata, facta est eis aqua sub pedibus instar ligni solida: porro lignum velut aqua liquidum. Transiuit igitur Dei famula cum vniuersis comitibus illæsa, quasi sicco calle in vndis nihil mali perpessa. Amne vero transmisso, quantocyus properantes, [a S. Audomaro consecratur & velatur:] perueniunt ad hominem Dei, prouolutaque puella ad pedes eius, quod desiderabat obtinuit. Consecrata namque est Christo, & accepto velamine, adhæsit anima eius post ipsum, ipsamque suscepit dextera Christi. In vanum ergo deinceps quæsita est copulari viro terreno, quæ iuncta erat Christo in cælo.

[8] Vir autem Dei cum cognouisset parentes eius hac re esse perturbatos, assumpta secum Dei famula consolandi gratia eos visitare studuit, eorumque commotos animos verbis pacificis deliniuit, eosdemque mansuetos & mites redditos, ad caritatem pristinam reuocauit. Pater filiam, fratres amplectuntur sororem, deosculanturque eam singuli, Deum in commune glorificantes. Diuina quippe dispensatione actum est, vt qui prius illudentes eam despexerant, summa post deuotione venerarentur. Aliquamdiu ergo cum in domo parentum commorata fuisset, cœpit implorare matrem & fratres, vt votum ipsius non amplius impedirent, [parentibus ab eo placatis,] sed potius adiuuarent eam, vt monasterium posset ingredi, & sanctis sociari Virginibus, sub potestate scilicet alterius victura. Quod illi benigne assentientes, non solum abeundi liberam ei tribuunt potestatem, verum etiam cum ea pergentes ad monasterium vsque perducunt.

[9] [fit monacha in Portensi cœnobio:] Est autem ipsum monasterium super fluuium, qui dicitur m Somma, constructum: nominatur autem n Portus. Ibique præerat spiritualis Mater, nomine Burgofledis. Cui cum indicassent omnia, quæ gesta erant, gauisa valde, suscepit eam in filiam, ceterisque Sororibus aggregauit. Beata quoque Dei famula ouile Christi ingressa, ouibus sanctis adiuncta, sancta est ouis effecta. Primam quidem virtutum humilitatem, ita in suo corde pro fundamento inseruit, vt non solum spirituali Matri, sed etiam cunctis Sororibus quasi ancilla seruiret, omnibusque se subdens, [mire se humiliat,] obsequium cunctis reddebat vt debitum famulatum: inferiorem se proclamans, viliorem se iudicans, deteriorem se ceteris fatebatur: se peccatricem, se infelicem esse pronuntians, quæ iam tam prolixum tempus expenderit, seculo seruiens, non Deo. Illas potius dicebat esse beatas, quæ infatigabili intentione disciplinis regularibus militantes, Christo Regi placere studerent: hoc nutrimento educatas fuisse, vt etiam certamine incentiuæ carnis deuicto, iam contra spirituales nequitias, Deo auxiliante, sufficerent pugnare. Sed quia semper humiles ditat gratia sua cunctipotens Deus, [facta Præposita, munus suum recte gerit:] factum est, vt quanto illa vilior atque despectior in oculis suis fieret, eo gloriosior apud Deum, apud homines vero honorabilior appareret. Nam eligentibus cunctis, consentiente Matre, licet inuita, Præposita constituitur. Quo ex facto cœpit magis humiliari, magisque de virtute in virtutem proficere, patientiam contra immites opponere, pusillanimis longanimitatem ostendere, minus cautis grauitatem, indoctis vt doceri queant demonstrare, somniculosis, non verbis, sed factis, vigilias prædicare, signum qualecumque insonuisser, prima adesse.

[10] At vero circa obedientiæ virtutem qualis fuerit, monstrabitur sequenti exemplo. In eodem namque monasterio erat consuetudo, vt vicissim a Sororibus coquerentur panes: sed dum hæc Christi famula die quadam in ordine vicis suæ hoc in opere laboraret, habebat secum vnam tantum adolescentulam, [pinsit panes:] quæ apud eam fuerat educata, & hoc miraculum narrare consueuit, quæ o hucusque viuit in corpore. Cumque clibanus fuisset incensus, & panes in promptu ad coquendum parati, igneque extracto, deinde a fauillis vel prunis, quæ remanserant, debuisset mundari, fasciculus, qui erat in summitate ligni colligatus, casu igne adustus est totus. Quod vbi Dei famula aduertit, collidens inter se manus; [ardentem clibanum illæsa ingreditur:] altiusque ingemiscens, ait: Væ nobis, quid acturæ sumus? Panes peribunt. Opus enim hoc modo reparari non potest. Et currens festina, obserauit ostium domus. Deinde signo Crucis munita, medium inter ignium vapores clibanum sola ingreditur, arreptisque manicis, quibus in brachiis vtebatur, clibanum omnem mundauit. Egressa demum, officium diligenter compleuit, & nec vnum quidem capillum capitis, nec denique fimbriam vestimenti eius est ausus ignis attingere. Tunc præcepit puellæ, vt patefaceret ostium domus, multisque contestata est eam sermonibus, ne cuiquam, quod viderat, indicaret. Quo facto miraculo, ne forte præsumptionis incurreret vitium, cuidam seruo Dei quod fecerat indicauit. [reprehēditur a Patre spirituali:] Vir autem ille altioris ingenij, intellexit gratiam Dei, & cuius simplicitatis esset hæc, cui virtutem tantam Dominus præstitisset, dissimulare volens, quasi increpando respondit, dicens: Noli filia, noli hoc iterare, aut aliquando repetere, ne forte tenteris a Satana. Sed quia, vt scriptum est, non potest ciuitas abscondi supra montem posita, ipso viro Dei referente, Sorores hoc postea didicerunt. [Matth. 5. 14] Voluntatis autem Dei minime fuit, vt cursum vitæ suæ in hoc monasterio ipsa Dei famula consummaret. Plures tamen, per annos quatuordecim ibi degens, suo saluauit exemplo.

[Annotata]

a Clodoueo an. 509 27 Nou. mortuo successit cum fratribus Clotarius, huic an. 561 Chilpericus cum tribus itidem fratribus, Chilperico an. 584 Clotarius II, Dagoberti pater. Consule dicta 1 Febr. ad Vitam S. Sigeberti Regis filij Dagoberti.

b Vitam S. Remigij dabimus 1 Oct. De conuersione & baptismo Clodouei egimus 6 Feb. ad Vitam S. Vedasti.

c Dagobertus an 621 Rex Austrasiorum constitutus a patre, ei an. 628 in Neustria successit mortuo Chariberto an. 636 monarchiam totius Galliæ adeptus, decessit 19 Ianuar. 644.

d S. Philiberti Vitam dabimus 20 Aug.

e Est in diæcesi Rotomagensi situm, Gemmeticum, Gallice Gemieges & lumieges appellatum.

f Id VVillotius Pauillee Gallice vertit. Miræus & Labbeus Pauilley, Catalogus Beneficiorum Galliæ & Simon Martinus Pauilly.

g Malbrancus absolute SS. Batefridum & Framehildem appellat. Verum an colantur & quo die, aut vbi, non comperimus.

h Amplificat Malbrancus, cum in pellucido fonte vultus sui imaginem contemplaretur, cumque ibidem angustiori specie cælum pateret oculis, inde prodire velum (quale sanctimonialium esse solet) Angelicus delatum manibus, & suo vertici adaptari conspexisse.

i Id ita Malbrancus exponit: Velum somniat, quotidie velum comparari sibi a parentibus contendit.

k Qui modo Canchius, inquit Malbrancus. Cange vulgo, vt habet Simon Martinus. ab eo nomen habuit nobile olim emporium Kentauicum, vel Quentauicum, ad eius ostium, fere vbi nunc Stapulæ.

l Scilicet accessus marinus assurgentes vtrimque ripas latius inundabat, inquit Malbrancus At solent pontes iis amnibus impositi qui marino æstu increscunt, ita cunstrui, vt æstis altiores sint. Neque necesse fuisset itineris comite, abscedere, sed opperiri, dum paullo post æstus recederet. Verisimilius est, imbribus intumuisse tunc amnem.

m Somma, Somona, inferius Summa, alibi Sumina Belgicæ fluuius, a quo Ambianorum vrbs olim Samarobriua, vel Samarobriga appellata, quasi Teutonico sermone Somerbrugghe, vel Samerbrugghe dicas, id est Somæ-pontem.

n Ita legit Malbrancus, VVigorniensis supra citatus, vetus Breuiarium Rotomagense: at hodiernum, & Molanus, Surius, aliiq; Porcus.

o Hinc colligitur ætas scriptoris.

CAPVT II
Pauliacensis cœnobij præfectura S. Austrebertæ commissa.

[11] Erat illis temporibus vir vitæ valde venerabilis, Philibertus nomine, cuius supra meminimus. Qui rogatus a quodam viro potentissimo, nomine Amelberto, eo quod illo in tempore eius opera atque doctrina in fide & religione erant spectata, & singularis ab omnibus habebatur, monasterium, quod in fundo proprio, qui Pauliacus dicebatur, idem Amelbertus construxerat, filiamque suam paruulam, quæ Aurea dicebatur, cum aliis Deo sacratis Christo inibi seruire deuouerat, ad regendum suscepit. [ad Pauliacense cœnobium regendum adducitur a S. Philiberto;] Et licet vir Dei lectione frequenti easdem Dei ancillas instrueret, prædicatione sancta doceret, tamen quia necessitas exposcebat, vt talibus rudimentis ab eodem sexu regularis disciplinæ norma inhæreret, prædictus Dei famulus, audita iam fama famulæ Christi Austreberthæ, nuntios ad eam mittere studuit, duos videlicet ex monachis suis, vt ad hunc locum venire deberet. Dei autem famula, licet iam multo tempore exæstuans, desideraret eiusdem sancti viri institui disciplinis, tamen vt columna immobilis & firma, S. Pauli recordans sententiæ, dicentis, Non cito moueamini, neque per sermonem, neque per epistolam; ignorans an forte Deo placeret, ire ad modicum recusauit. [2 Thes. 2. 2] Reuersis autem nuntiis, a vir Die per semetipsum ire compulsus, ad Dei famulam festinauit. Ibi vero tunc orta est sancta contentio. Nam omnes illac famulæ Dei flentes & eiulantes, Ieuauerunt in sublime voces, dicentes: Cur hodie nos sancte Pater decipis? Cur nostro lumine ablato, in tenebris nos derelinquis? Ad hæc ille respondens dicebat: Nolite filiæ, nolite ita dicere. Vos enim in tenebris nullatenus remanetis, quia vosipsæ luminaria mundi estis. Nolite ergo prhibere, ex vestro lumine alios participare: sed potius præstolantibus caritatem impendite. Multa ergo & alia his similia cum Dei famulabus prædicasset, tandem altercatione submota, paceque reddita, vicit Spiritus sanctus per os viri Dei: & sic acquieuerunt omnes, deosculanturque eam singulæ, omnes Dominum benedicentes. Duabus itaque Sororibus ex ipsis secum adhibitis, perrexit cum homine Dei: a quo regiminis curam in eodem loco illico suscepit.

[12] Iam vero aduersus eius sanctam doctrinam, ne ibidem conualesceret, quanta calliditate diabolus fuerit operatus, adiuuante Domino disseramus. Illa namque rigorem propositi sui fortiter tenens, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinabat: & quod ore ceteris prædicabat, ipsa prius illis videntibus faciebat. [monachas refractarias patitur:] Illæ autem velut equus indomitus, necdum loro tractus, si quid caussa salutis Dei famula faciebat omnino vitabant contigere. Intantumm enim præualuerat antiqui hostis versutia, vt magno eam odio habentes, etiam interficere molirentur. Sed cum, Domino prohibente, hoc facere nequiuissent; superueniente prædicto magno seculi, non Dei, viro Amelberto, structo mendacio, grauissime eam accusauerunt. Ille autem, vt erat mente crudelis, vultu terribilis, credens mendaciis, adductam ad se Dei famulam, verbis durissimis cœpit increpare: repletusque furore, arrepto gladio, quo erat accinctus, impetum fecit in eam. Illa existimans congruum tempus esse martyrij, nequaquam cor fæmineum, sed virile se habere ostendens in pectore, subtilissimum illud velamen, quo in capite vtebatur, collo circumdans strictius, manum tetendit, inclinatoque vultu ceruicem præbuit percussori. [gladio in se stricto offert ceruices:] Attonitus ille, vt aiunt, diu stetit immobilis, admirans constantiam fæminæ, quam in nullo vnquam viro vidisset: pauensque multum, recondidit gladium in locum suum. Qua ex re colligi potest, si hæc illis temporibus extitisset, cum a sordibus idolorum terra Martyrum sanguine lauaretur, non expectatis ministris carnificum, vti inuita traheretur ad victimam, sed vltro se truncandam ingerens, prima omnium victimarum, palmam sanguinis occupasset. [Dan. 3. 19] Certe nec illud Babylonicum supplicium pertimescens, septempliciter caminum accensum pro cælorumm regno ingredi dubitasset, quæ pro paucis panibus, ne damnum monasterio inferret, ardentem ignem ingressa est. His autem indiciis probauit Christus Dominus, famulam suam non formidasse martyrium. Nam non illa martyrio, sed ei martyrium defuisse probatur.

[13] Rexit autem B. Austrebertha idem cœnobium per plura curricula annorum, [diu & feliciter id cœnobium regit,] quod, vt ante diximus, antiquo vocabulo nominatur Pauliacus: quod quidem tunc temporis paucum fuit & modicum, sed post paullulum factum est magnum. Non enim minor numerus, quam viginti quinque ancillarum Dei erat cum ea: quæ ei ita mente & corpore adhæserunt, vt vsque in diem vocationis earum, nec vna quidem ex eis ab ea quiuerit separari. In quo videlicet loco præfatus Dei famulus miro modo monasterium ædificatur, quod in honore vel nomine Dei Genitricis Mariæ dedicauit. Sed & alias ibi basilicas S. Petri, & S. Martini, aliorumque Sanctorum construxit: domos quoque ad habitandum, sicut decet Sanctos, omnemque opportunitatem velociter præparauit. Quo viso, sancta ac beatissima Austreberta bonitatem Dei in se recognoscens, vel qualiter erepta esset, sicut passer de laqueo venantium, vel quomodo ei locus subito præparatus esset ad habitandum, multarum animarum cura suscepta qualem quantamque se præstiterit, proloqui lingua nec vlla valebit. [omnibus virtutibus conspicua,] Quanta eam caritas adornauerit, bonitas ei successerit, puritas mentis & simplicitas cordis in ea refulserit, longanimitas circa omnes flagrauerit, frugalitas creuerit, non est nostræ facultatis euoluere. Erat enim frequens in lectione, pernox in vigiliis & oratione, ieiuniis prompta, vestimentis vilissima, in tribulationibus constantissima, in tentationibus fidentissima.

[14] Omnibus Quadragesimis, præter dies Dominicos, non nisi ter intra hebdomadam comedebat. Castigabat enim corpus suum & seruituti subigebat, [ieiuniis dedita,] abnegans semetipsam, crucem suam ferebat, Dominumque sequebatur. Amabat cunctos, & diligebatur ab omnibus. In cunctis modesta, omnibus iucunda ac hilaris apparebat. Si forte, vt assolet, rixa orta fuisset, paucis sermonibus cunctorum animos mitigabat. Parcitatem ciborum vltra humanum modum sectabatur, sobrietas illi numquam deerat. [pacifica:] Casta, cauta, mansueta, quieta satis in omnibus erat. In collocutione commoda, in conferendo gratissima. Si quis certe ad eam casu se iunxisset, numquam nisi compunctus corde ab ea recedebat. Nam omnes per circuitum habitantes, eius exemplum & doctrinam sequentes, non solum filios aut filias offerre Deo statuerunt, verum etiam multi ex eis coniuges proprias relinquentes, monasteria expetierunt, [multos a seculo conuertit:] sponsi sponsas abiecerunt, sponsæque eos, a quibus caussa sanctitatis contemptæ sunt, contempserunt.

[15] Humilitatem vero, quam semel beata Virgo assumpserat, nullatenus, deseruit. Nam cum ei moris esset, vt sicut bonus pastor super gregem Domini vigilaret, & die noctuque circumiens, ne quid cuiquam forte accidisset, inspiceret, die quadam Matutinis expletis, cum Sorores fessis corporibus post laborem se in lectulis collocassent, in ipso lucis crepusculo cum aurora terram perfunderet, & ipsa volens cognoscere, an cunctæ quiescerent, pergrediebatur leniter per dormitorium, inspiciens lectulos singularum. Euigilansque Præposita, nesciens esse Dei famulam, valde eam increpauit, dicens: Cur ita agis Soror? Quare inquietas quiescentes? Vade, inquit, ad b Crucem. [subditæ in re difficili obedit:] Illa autem gauisa, cucurrit quantocyus, stetique immobilis, psallens, donec hora competenti, signo tacto, consurgerent omnes. Præposita vero cum cognouisset, quod fecerat, cadens ad pedes eius, veniam precabatur.

[Annotata]

a Guil. Gazeus, non recte, ab ipso Amelberto euocatam Pauliacum Austrebertam scribit.

b Yepes vult stetisse expansis ad Crucem brachiis, fuesseq; vsitatameam apud Belgas monachos pœnitentiam: probat ex Vita S. Lamberti. ideoq; ire ad crucem vertit ire se crucifixum. Non diffitemur vsitatam videri fuisse eam pœnitentiam: putamus tamen, non extendisse ad Crucem brachia, sed ad eam constitisse aut genua flexisse. Cui enim alioqui verisimile videatur, tam inhumanum fuisse Stabulensis monasterij sanctum Abbatem, vt iuberet ad plures horas quempiam id tormentum subire, quod nemo facile vltra horæ quadrantem ferre possit?

CAPVT III
S. Austrebertæ miracula, mors.

[16] Alio quoque tempore dolor grauissimus cuidam Sorori acciderat, [agram tactu sanat:] ita vt pars vna faciei altius intumescens, oculum pene absconderet. Sed cum hanc ancilla Dei ex more visitasset, statim vt contigit maxillam, cuncto dolore & tumore sublato, restituta est sanitati. Initio autem Quadragesimæ, mediæ noctis tempore, facta est vox ad quamdam Sororem dormientem, dicens: Surge Soror, curre velociter, dic Abbatissæ vt surgat, & ad opus Dei Sorores excitet. At illa sopore nimio depressa, surgere neglexit. [diuinitus cum suis ruinæ eripitur,] Secundo autem vox delata est, dixitque similiter: nec tunc illa surrexit, iterumque obdormiuit. Tertio porro veniens vox ipsa, cum quadam indignatione increpauit eam, dicens: Cur ita dormis Soror, mœsto sopore soluta? Vsquequo tantum somno deprimeris, vt tertio tibi iussio repetenda sit? Surge, inquit, dic Abbatissæ vt surgat, signumque tangat, & ad opus Dei Sorores excitet. At illa currens festina, timens & tremens, inuenit eam in ecclesia vigilantem, dixitque ei omnia, quæ circa se fuerant facta. Statimque a signo dato, sub vnius momenti spatio inuentæ sunt omnes in ecclesia congregatæ, ita vt præter duas infantulas alia nulla deesset. Miratæ sunt valde quod omnes tam subito adessent, quod numquam alias contigisse meminerant. [duabus infantulis sub ea seruatis:] Mox vero imposito psalmo, ecce media pars dormitorij concussa protinus corruit. Territæque sonitu, quasi magno tonitruo, conticuerunt omnes, cœperuntque egredi, vt viderent quid nam accidisset. Dei autem famula prohibuit eis, dicens: Ne vna quidem ex vobis præsumat ecclesiam egredi, sed potius reuertimini, & agite opus Dei, psallentesque & orantes, complete officium nostrum. Ipsa vero signo Crucis munita luminari præeunte, ecclesiam est egressa. Cum vero cognouisset euentum rei, de infantulis cœpit esse sollicita. Et ecce vna inuenta est subtus mensam ipsius, altera in fenestra diruta. Paries enim domus ab vtraque parte fenestræ vsque ad fundamentum corruerat: fenestra vero, quæ innocentem seruauerat, immobilis stabat. Quomodo autem in illum locum peruenerint, aut a quo delatæ fuerint, Deum licet non lateat, nobis tamen vsque hodie manet incognitum. [inobedientem grauiter conquassatam,] Quædam vero Soror, vnius ex infantulis consanguinea, præceptum sanctæ Matris Austrebertæ transgressa, egrediens ecclesiam, periculo imminenti se tradidit. Cumque huc atque illuc discurreret, si forte vel cadauer alicubi reperire potuisset, ruina maceriæ super ipsam ruente, oppressa corruit, totumque eius corpus ita quassatum est, vt non solum capitis, verum etiam totius pene corporis ossa confringerentur. Crepitante vero sono ruinæ secundæ, & voce Sororis audita, cucurrerunt pene omnes, atque in stragulo inobedientem colligentes, ad valetudinarium deportauerunt. [oleo benedicto sanat:] Vbi cum ab Austreberta diluculo fuisset visitata, membra conquassata beata Mater oleo benedicto perungens, pristinæ eam reddidit sanitati. Domus autem illa, quæ in capite Quadragesimæ fuerat diruta, ante Dominicæ Resurrectionis solennitatem, auxiliante potius Deo dilectæ Abbatissæ, quā cœmentariorum studio, in melius est restaurata.

[17] [celerrime collapsam domum restaurat:] Igitur quia de vita & virtutibus sacratissimæ Virginis pauca prælibando perstrinximus, ne legentibus fastidium ingeramus, neue friuola forte æstimentur, qualiter peracto vitæ præsentis curriculo, certamine bono certato, cursu consummato, fideque seruata, sancta illa anima carne soluta sit, breuiter exequamur. Cum igitur omnipotens Deus, suorum fidelium pius remunerator, beatam Virginem Austrebertam e seculi huius ærumnosa caligine ad sempiternam immensamque beatitudinem decreuisset euocare, leni febre correpta, Deo amabilis ægrotare cœpit. [prædicit se post 7 dies moriturā:] Congregatis itaque in vnum Sororibus prædixit imminere diem sui obitus, & quod die Dominico, qui septem fere diebus aberat, ad Dominum esset migratura, indicatum sibi esse dixit reuelatione Angelica. Ex thesauro igitur cordis sui multa diuinarum Scripturarum proferens testimonia, instruebat eas de his, quæ sunt de regno Dei, de contemptu mundi, de gloria iustorum, de pœnis reproborum. Patientiæ vero & caritatis vinculum omni admonebat studio retinendum, dicens in illorum Christum non posse cordibus habitare, [suas monitis instruit:] qui flamma inuidiæ accensi, proximorum vrerentur profectibus. De hinc libato osculo, ac pacatis omnibus, Mater venerabilis ad assuetum nobile cilicij stratū reuehitur, paucis quibus superuixit diebus non cessans multiplicare sibi a Domino traditam talenti pecuniam.

[18] Superueniente porro die Dominico, quia iam eius bonitatis ac virtutum fama per Galliam longe lateque claruerat, confluxerunt ad eius transitum cateruatim Sacerdotes & Clerici, [multis ad se venientibus valedicit:] Abbates & monachi, necnon & vtriusque sexus populi multitudo. Interea imminente beatæ remunerationis hora, accersitis ad se omnibus, sancta ac venerabilis Mater, vltimum eis vale faciens, singulos iuxta sui ordinis dignitatem, ne cœptum sacræ religionis iter desererent, hortabatur. Percepto demum Dominici Corporis sacramento, & sanctæ Crucis munita vexillo, ouibus sibi a Christo creditis iterum valedicens, [munitur Eucharistia & Cruce:] ait: Eia in Christo mihi dilectissimæ sorores & filiæ, en ego hodie ingredior viam vniuersæ terræ: vos, si me veraci caritate diligitis, mearum admonitionum per omnia memores estote, & cœptum religionis iter nolite deserere. Christo summo vestri curam committo: ipse vobis pastor, ipse & perennis custos. Ad hanc vocem sanctimonialium cœtus, crine resoluto & b nudatis pectoribus, querulosis aiebat singultibus: Cur nos Domina, cur nos Mater sanctissima tam cito deseris? Cui pastoralis curæ vigilantiam committis? Ecce tu hodie patriam adis gloriæ interminabilis, & nos in hac conualle plorationis desolatas cui relinquis? Tuis tecum precibus nos magis assume. Magis enim tecum volumus mori, quam tua cæcatæ absentia, in hoc mundo viuere.

[19] Quarum fletibus pia Mater mota, huiusmodi fertur fudisse orationem: Deus immortalis, Angelorum & hominum rector, tu harum ancillarum tuarum, petimus, sis perennis custos, & quas hactenus sub mea custodia seruasti, amodo & vsque in finem custos Israël, qui non dormitas, custodire dignare. [pro suis orat,] Ecce ego ad te venio, quem amaui: ad te propero, quem desideraui: ad te sitio peruenire, quem semper ardentissimo amore dilexi. In te confido, non erubescam: in te spero, non confundar. Tu meum suscipe spiritum in pace sempiterna, ne aduersum me præualeant inimici iacula. Sed & hoc precor, Rex æterne, [proq; ipsam inuocatisris,] vt quicumque mei memoriam in terris habuerint, pacis & salutis commoda de cælo largiri eis digneris. Quo dicto, quia iam remunerationis hora instabat, paullulum conticuit. Interim cunctis, qui adstabant, psallentibus & Sanctorum nomina seriatim subnectentibus, illa virtute, qua valuit, voces psallentium interrupit, dicens: Silete Fratres mei silete. Numquid non conspicitis, quantæ iucunditatis processio aduenit? [vidit SS. ad se venientes:] Certe quorum inuocatis nomina, ad est Sanctorum multitudo copiosa. Cumque in hoc, quod videbat, mentis sitientis obtutus figeret, sancta illa anima carne soluta est. Transiuit autem gloriosa Virgo quarto Iduum Februariarum, die Dominica, aurora incipiente, eadem videlicet hora, [moritur die Dominica:] qua Christus ab inferis victor resurrexit. O vere sancta & venerabilis Virgo, in cuius sacro transitu Angelorum adest multitudo, Marryrum purpurata processio, Virginum quoque vt lilium candidata concio: quibus sociata Virgo eximia, exultat & lætatur in seculorum secula.

[20] Sepulta vero est in B. Petri Principis Apostolorum basilica, vbi per plurima annorum requieuit curricula. Quo in loco quanta miraculorum prodigia meritis excellentissimæ Virginis post eius gloriosum transitum fidelibus ostendere dignatus sit Dominus, [facta ad sepulchrū miracula.] nostris reor non posse expleri sermonibus. Nam ibidem ex obsessis corporibus dæmonia fugantur, cæci illuminantur, manus informes reformantur, claudis gressus redditur, vis omnium febrium pellitur, infirmitatum genera multa curantur. Adsit nobis Virgo eximia, sui memoriam celebrantibus, impetret delictorum veniam sibi famulantibus, & post huius vitæ terminum suis sacris precibus nos ad Sanctorum perducat consortium, Amen.

[Annotata]

a Ab ipsa Abbatissa, vt ait Yepes ex reg. 47 S. Benedicti, quam supponit in S. Philiberti monasteriis viguisse. Verum id illa Regula diserte non præscribit, ait enim: Nuntianda hora operis Dei die noctuque sit sub curā Abbatis. Aut ipse nuntier, aut tali sollicito Fratri iniungat hanc curam, vt omnia horis competentibus compleantur. Cuiusmodi fuerint Luxouiensia instituta, quibus Resbaci eruditus est S. Philibertus, licebit ad eius Vitam quærere.

b Hæc ad amplificandum dolorem excogitata potius ab auctore, quam vere gesta esse videntur.

MIRACVLA S. AVSTREBERTÆ
scripta ab eo forsan a quo Vita,
ex IV antiquis codicibus.

Austreberta, Virgo, in Belgio (S.)

BHL Number: 0834, 0836

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
Beneficia a S. Austreberta post mortem suis Pauliacensibus impensa.

[1] a Cvmque post gloriosum eius obitum nōnullæ ex Sororibus lasciuioris animi, lectulo, quo Beata obierat, [Lecto Sanctæ irreuerenter vtentes,] meridianis horis, aut quibus earum animo libuisset, ad quiescendum membra sæpius dare præsumerent; illasque per visum crebro visitans sancta Virgo argueret, aut, si nollēt, correctionis vindictam b subituras denuntiaret, vna quæ lasciuior erat ceteris, [diuinitus monentur;] persistens in hoc præsumptiuo negotio, cœpit iam ipso vt proprio vti strato: ibique febre correpta ad extremum deducta est. Cumque ei per vnum aut forte duos dies, [vna procacior morbo corripitur,] ipso in lectulo ægrotanti ministraretur a quadam, fieretque semper deterius; tandem in se reuersa dixit assistenti sibi: Scio, inquit, quod moritura sum c hac vice; sed deprecor te, vt me adhuc paullulum respirantem transferas ad alium locum, ne forte hinc egrediente anima mea sententiam damnationis accipiam pro eo quod cum essem peccatis obnoxia, [resipiscens sanatur:] Sanctæ Dei thorum meo præsumpsi vsui deputare. Cum vero præbentes ei assensum traduxissent eam ad cellulam infirmarum, ipsa eadem hora sub celeritate conualuit & sana facta est, d pauensque de cetero, ne vlterius quod fecerat repeteret, ad profectum scilicet aliarum & suum, vindictā recepit pro culpa, quatenus quæ audire contempsit cum ceteris admonitionem, sentiret proprij corporis castigationem, disceretque per hoc Sanctorum reliquias non debere pro minimo duci, sed magnopere venerari, & illicitum esse humanis vsibus eas deputare.

[2] Per idem tempus vulnus pessimum in faucibus cuiusdam sororis inhæsit, [vlcus lethale & fœtidum curatur ad Sanctæ sepulchrū,] ita vt putrescens intrinsecus, gutture tumescente, neque cibum, neque potum sumeret, somnumque præ nimio cruciatu non caperet: sed si quid liquoris in os ei mitti a qualibet tentaretur, eum sanie profluente reiicie bat: nec enim quisquam ad eā poterat præ magno fœtore accedere. At vero cum ad sanctum illud sepulchrum delata fuisset, protinus obdormiuit, apparuitque ei in somnis quædam in habitu virginali deferens ei malum, [cum cælesti viso,] e quod a B. Austreberta ei dicebat esse transmissum. Cumque accipiens comedisset, ecce euigilans, repletum est os eius dulcedine immensæ suauitatis quasi faui mellis. Surgens vero ex eo loco, venit ad stratum suum, ibique paullulum requiescens, manum quamdam capiti suo suppositam tactu blandissimo sentiebat: aperiensque oculos, vidit vultum splendidum claritatis eximiæ coruscantem, atque in ipso motu palpebrarū ablatum est ab ea quod viderat, statimque cibum dari sibi postulans comedit, & sana facta est.

[3] [negligens ab ea in somno percutitur,] Veniente quoque anniuersario eius depositionis die, cum in eius commemoratione ad laudandum Deū nocte surrexissent Sorores, dedita quædā somno corporis surgere negligens, ceteris psallentibus dormiebat: videbaturque sibi quod B. Austreberta cum tribus præcedentibus puellis f vna cum lampadibus dormitorium omne circumiret: cumque ante eius lectulum, quæ hoc videbat, constitissent, increpationis verba arripiens ait: Cur, inquit, somni torpore deprimeris? Cur ceteris vigilantibus laudantibusque Deum, tu fraudaris tanto munere, inerti sopore soluta? Et extendens manum percussit eam in faciem; conuersaque ad puellas, quæ secum erant, ait: Comprehendite eam, & extrahite foras. Euigilansque in ipso ictu percussionis surrexit a lectulo, & cœpit concita currere, & ecce post tergum eius quasi strepitus currentium vsque quo ecclesiam cum magno tremore intrasset. [signo per integrum annum permanente:] Confitensque quod perpessa fuerat, de cetero se promisit emendaturam: alapam tamen, quam acceperat, per anni reuolutionem secum retinens flagellatur ab ea, donec ad aliam veniens festiuitatis diem, oratione facta solueret eam omnipotens Deus, & restituta est sanitati.

[4] gAlio quoque tempore eius memoriā recolentes, cum Missarum solennia celebrarent, puella quædam, saluare volens animam suam, sanctæ illi congregationi adhærere desiderabat: sed cum multis modis in prȩterito tempore istiusmodi caussam postulanti ei omnis denegata fuisset adeundi facultas; desperata iam ab homine hanc se consequi gratiam posse, de Dei potius misericordia & orationibus Sanctæ illius confidens, in ipsa hora qua Dominus Deus Sabaoth Sanctus ter ab omnibus clamabatur, [Abbatissa volentem admitti in monachā aspere repellens] currens ad sanctum sepulchrum, beatæ Dei famulæ manibus pallium apprehendit, dicens se inde nullatenus recessuram, nisi proiecta fuisset inuita, inquiens, si forte eiiceretur animam suam perituram fore: sanguinem tamen suum exquirendum de manu ipsius, quicumque deuotionem suam vlterius impedisset. Mater vero earumdem ancillarum Dei, quæ illis temporibus monasterio præerat, valde indignans quod factum est, iussit illam amouere ex loco illo, atque cum dedecore expelli, dicens: Tu, inquit, cum sis ex monasterij huius nata h famula, debeasque seruile opus exercere, quodcumque tibi forinsecus iniungitur, ausa es hoc arbitrari, vt rapina corpori sanctimonialium sociata, [febri punitur:] domina effici delecteris? Nocte igitur insecuta cum se sopori dedisset, grauissima ei febris continuo accessit, ita vt per totum noctis spatium peruigil vexaretur. Mane autem facto, ingrauescente febre, iubet adesse Presbyterum, simul & omnes Sorores: indicat se mori quidem, sed puellam illam, pro qua se pati dicebat, recipi in congregatione ab omnibus flagitabat. Illæ autem quia vno animo conspirauerant aduersus puellam illam, ne recipi potuisset, dubitantes adhuc hac de caussa ei ægritudinem accidisse, consilium inierunt, dicentes: Eamus primum ad corpus sanctæ Dei famulæ, ibique pro te preces fundamus, votum vouentes, si forte misereatur tui Dominus, vt ab hac infirmitate saneris, [ope S. Austrebertæ sanata, eā admittit:] atque vt per temetipsam facias quod hortaris. Quod ita factum est. Nam statim reliquit eam febris: & surgens a lectulo iussit adduci puellam, ac recepit eam in filiā, ceterisque fecit Sororem; iam tum bene recordās, quod ante male immemor extiterat, quia Dominus personarum non est acceptor; sed siue seruus siue liber, in Christo vnum sumus, & sub vno Domino militiam baiulamus: beneplacitum enim est Domino super timētes eū, & in eis qui sperant super misericordia eius.

[5] Quædam alia ex Sororibus grauissima infirmitate præuenta, partem vnam corporis a renibus deorsum, id est, ipsum gressum perdiderat, [ægra ad Sanctæ sepulchrum cælesti monitu delata,] ita vt immensos dolores cruciatusque per annos quinque pateretur. Nocte igitur quadam cum ad extremum fuisset producta, vixque tenui spiritu palpitaret; vox facta est in somniis ad quamdam Sororem, vt surgeret tolleretque infirmam, & deferret eam ad Christi ancillæ corpus. Et licet tertio commonita, tandem euigilans surrexit, & venit ad infirmam, indicauitque ei quod viderat. Respondente eadem, iuxta finem prope esse, cum magno licet labore humeris impositam detulit eam ad locum: ibique deposita protinus obdormiuit. Hæc autem haud procul stans exspectabat euentum rei: & ecce repente audiuit sonitum quasi alarum volantis columbæ, & residentis supra sanctum sepulchrum. [sanatur:] Cumque paullulum substitisset, euigilauit infirma nihil mali sentiens, surrexit, & supra pedes consistens, gratias agens pro sanitate recepta, perrexit incolumis.

[6] Eodem quoque tempore quædam ex ancillis, cui vngula mediæ palmæ infixa, officium manus priuauerat, [cuidam contracta manus curatur:] cum venisset ex fide orare ad sepulchrum, mox inuocato nomine beatæ Dei famulæ Austrebertæ, sanitatem recepit.

[7] Quidam ex monachis molestia corporis superueniente, carens officio linguæ, mutus permansit quatriduo, [mutus ad Sanctæ tumulum in somno missus vocem recipit:] ita vt vocem nec vllam ad loquendum potuisset emittere. Quinta itaque nocte qua erat elinguis, vidit in somnis beatam Dei famulam sibi dicentem: Mane, inquit, cum surrexeris, vade orare, & Dominus tibi adiutor erit. Mane autem facto, iuit mutus, rediit loquens; iuit tacendo, rediit prædicando, dicens: Benedictus Dominus, qui tanta & talia operatur per Austrebertam famulam suam.

[Annotata]

a Aliquod proœmium videtur deesse. Suspicari liceret, hæc essecum Vitu connexa, & ab eodem auctore; nisi Vitæ finis indicaret auctorem miracula sigillatim noluisse describere. Quod tamen postea fortassis fecit, & aliquid ad connexionem vel mutauit, vel addidit; quod a librariis dein omissum. MS. Longponticum incipit absolute, Post gloriosum. Alia tria habent Cūque: quod fortassis Belfortius vltro omisit.

b MS. Rotomag. subituram.

c MS. Audom. in proximo.

d MS. Capuan. cauensque.

e MS. Aud. addit, Punicum.

f Deest vna in Aud. MS. At Longp. & Capuanum habent, vna cum lampade.

g Deest hoc miraculum in Audom.

h MSS. Capuan. & Longp. familia. I Desunt 6 & 7 in Rotom.

CAPVT II
Translatum S. Austrebertæ corpus. facta ad id postea miracula.

[8] Interea a translatum est sanctum illud corpus a loco quo prius fuerat positum: [S. Austrebertæ corpus transfertur Angeli monitu:] sed non sine miraculo. Sæpius enim reuelauerat omnipotens Deus, cuidam seruo suo, vt inde subleuaretur, quoniam summitas lapidis illius tingebatur aqua. Sed & ita iuuentum est, sicut ab Angelo fuerat nuntiatum.

[9] Post hæc autem cum sancta eius festiuitas aduenisset, mulier quædam contractis venerat manibus: quam ob istiusmodi caussam fides adduxerat, [ad id contractæ manus curatæ,] vt illic b sanaretur. Cum autem psalmis & canticis spiritualibus noctem ipsam peruigilem ducerent Sorores, circa medium ferme noctis tempus, reddita sunt ei officia manuum: & mane facto gratias agens Deo abiit incolumis.

[10] Alia Soror ex ipsis Dei famulabus oculorum lumine amisso, [visus receptus,] per annos duodecim cæcitatis vinculo tenebatur: quæ orationum suarum instantia ante ipsū venerandum sepulchrum, depulsis tenebrarum caliginibus, visum recepit.

[11] Quidam adolescens vno pede claudus, in ipsa eiusdem veneranda solennitate, [& gressus,] cum ibidem c pernox in oratione vigilasset, summo diluculo, cum aurora d illucesceret, gressum recepit, rectoque calle ad propria remeauit.

[12] Illud etiam mirabile fuit, quod mulier quædam vnius manus officio penitus destituta, [curatæ debiles manus,] veniens ex longinquo, nocte ipsa, qua annua eius commemoratio celebranda erat, occurrere festinabat. Sed hora tardiori præuenta ingredi nullatenus potuit, eo quod essent omnes ianuæ forinsecus obseratæ. Cum igitur nocte ipsa in eodem loco e peruigil extitisset, mane facto patentibus ianuis ingressa, anulum, quod in debili manu gestauerat pro munere deferebat: f indicansque se pro foribus exauditam, manum sibi restitutam fuisse eadem nocte testabatur.

[13] Mater familias quædam diues valde & nobilis, dudum Sanctæ Dei in amicitiis iuncta, [quædam cancro liberata:] a pestifero & insanabili, vt aiunt, morbo, qui cancer a medicis nominatur, percussa est; qui per annos nouem eius pectoris mamillam dilanians, maiorem iam partem consumpserat. Cum autem dies sanctæ depositionis beatæ Virginis celebranda esset, veniens hæc cum deuotione & fide, prosternens se coram venerando sepulchro, multas ibidem lacrymas fundens, caussa siquidem exigente doloris, orauit intente diutius. Altera autem die cum ad domum propriam fuisset reuersa, putrefactæ huius vulneris carnes radicitus euulsæ, profluente sanie, ceciderunt: atque intra paucos dies restituta est sanitati.

[14] Puer quidam paruulus a dæmonio ve xabatur: cumque delatus a patre ante corpus beatæ Dei famulȩ fuisset proiectus, [dæmoniacus liberatus,] statim fugato dæmone sanitatem recepit.

[15] Adolescentula quædam & ipsa habens dæmonium, vociferans atque se discerpens, [item alia.] nocte & die nulla ei requies erat. Sed & parentes eius inquietudinem ipsius ferre non poterant. Cumque ad sanctam hanc sepulturam a matre fuisset adducta, dæmon expulsus est: & reduxit eam mater incolumem.

[16] g Plura interim omisimus, ne legentibus afferret copia congesta fastidium. Hoc enim cunctis gratum credidimus fore, si tantum excellentia notarentur. Sufficiant autem hæc pauca de pluribus, quæ per sanctam suam famulā operatus est omnipotens Deus. [alia facta miracula.] Ceterum nobis silere iam conuenit, quia finem postulat liber. Non quod illius facta desistant, sed quod vires nostræ locutionis succumbant, atque, vt ait quidam,

— Tempus equum fumantia soluere colla.

Nec enim ei colla fuerant iugo submissa, [Virg. 2 Georg.] aut equorum fræno subacta, vt post laborē soluerētur fumantia: sed intra sui cordis arcanū, nō sine labore solertissime perscrutans, quid dignum aut aptum loqui aliis debuisset; post diutinam fatigationem quasi fumans multo sudore, tempus quærebat solutionis. Te autem qui lecturus es admoneo, vt prætermisso discutiendi studio syllabarum… & nexionum, aut contextus partium orationis, clausulas quoque sententiarum ac periodos; [Auctor stylum excusat,] sensum potius rei gestæ considerandum imitandumque animo tuo desumas: nec ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescas, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inuenias.

[17] Orationibus tandem suis nos hæc Virgo sanctissima protegat, & ab omni malo defendat, tueatur ac custodiat, quod ipse concedere dignetur, [Sanctam inuocat.] qui cum Patre & Spiritu sancto viuit Deus & regnat per infinita secula seculorum, Amen. h

[Annotata]

a De hac translatione, eiusq; tempore actum § 2 nu. 11.

b MS. Aud. lauaretur. forte leuaretur.

c MS. Rot. per noctem.

d Idem, crebresceret

e MS Aud. ageret excubias.

f MS. Aud. Quæ beatæ Virginis oratione sanata manu restituta cediit ad proptia.

g Sequentia vsque ad finem capitis sunt ex solo MS. Capuano. breuius perstricta in Audom. Deerant in aliis duobus MSS.

h Hic videtur finis fuisse libri Miraculorum, cui dein cetera adiecta.

CAPVT III
S. Austrebertæ potestas aduersus dæmones. defensa castitas. obsequiorum remuneratio. aliæ curationes.

[18] a In pago Rotomagensi, quidam presbyterij functus ordine, occulto Dei examine, ab immundo spiritu vexabatur, [Ad Sanctæ sepulchrū liberatur energumenus,] & die noctuque irremediabiliter cruciabatur. Hic per diuersa Sanctorum loca a parentibus deductus, tandem Pauliacum ad B. Austrebertæ ecclesiam adducitur, & ibi relinquitur. Cui subsequēti nocte Virgo Christi mirabili decore perspicua apparuit, & vt amodo requiesceret imperauit. [ipsa ei in somnis apparente:] Ad hanc vocem illico antiquus hostis aufugiens, Dei plasma deseruit: factoque mane incolumem illum & gratias agentem conuenientes populi repererunt.

[19] Alius quidam miser dæmonum obsessus legione, quot intrinsecus malignis spiritibus torquebatur, tot externis motibus & diris furoribus agitabatur. [item alius.] Dūque tantæ esset insaniæ, vt catenas & alia quæque vincula dirumperet, hunc parentes apprehensum, & in ligneo scamno constrictum, ad beatæ Virginis oratorium detulerunt, ibique solum relinquentes abierunt. Populus vero deinceps ad ecclesiam veniens (mirabile dictu) quem paullo ante ligno inclusum dimiserant, vident coram altari in modum crucis solo prostratum, benedicentem & laudantem Deum; omnia etiam eius ligamina aræ superposita. Qui vehementer attoniti, caussam percontantur prodigij. Ille cum lacrymis, Beata, inquit, [ab ea vinculis solutus:] Austreberta paullo ante hic veniens ab omni me molestia curauit, meaque soluens vincula, vt ea altari pro munere imponerem præcepit.

[20] In pago Rotomagensi, villa quæ ab incolis Clauilla nuncupatur, quædam mulier paupercula cum viro suo habitabat. Hæc quadam die absente marito, cum incumbentibus noctis tenebris ex more ad ignem resideret; [ea inuocata fugatur dæmon, ne puerum rapiat:] subito antiquus hostis in similitudine Æthiopis fuligine nigrioris ante eam adstitit; & minusculnm eius filium ad vbera pendulum, impetu in eam facto, rapere voluit. At illa pallens & tremens, quod primum memoriæ occurrit, S. Austrebertam inuocauit. Ad quam vocem, velut repentino concussus tonitruo improbus & insatiabilis prædo terribiliter fæminam cōminando, cur illam ter beatam nominauerit, licet inuitus aufugit, nec vltra comparuit. Qui quidem ad sanctȩ Virginis inuocationem territus abscedēs, paruulum nequaquam contingere præsumpsit; sed tamen non suo arbitrio, sed Diuino potius imperio, matrem cæcitate percussit: & non solum lumine, sed & ipsis oculorum papillis penitus priuauit. Cumque per vnum annum taliter visu destituta, pauperi marito oneri magis quam solatio foret; quadam nocte in somnis est admonita, vt B. Austrebertæ ecclesiam illis in partibus sitam expeteret, [mater excæcata,] & ex fonte, illius insignito nomine, suos oculos ablueret. Mane itaque facto quæ audierat viro suo narrat, b & vt imperata celerius perficiantur exorat. [Sanctæ monitu,] At ille rustica mente eius verba vilipendens, & phantasticæ illusioni attribuens; Desipis, inquit, nec fas est, credo, vlterius tibi restitui visum, cui nullum pene vestigium remansit oculorum. Verum precibus eius & importunitate victus, tandem assensit, & eam ad oratorium sanctæ Virginis, [ex eius fonte oculos lauat,] vt optabat, perduxit: vbi solotenus prostrata postquam deuote orauit, candelam ex more obtulit, & ex fontis sub sacro altari latice manu propria hauriens, cum fide tertio oculos sibi lauit. Illico (mirabile dictu) quasi duæ fulgentes stellæ e cælo prolapsæ, oculi eius propriis sedibus sunt restituti; veluti quondam ad natatoriam Siloë cæci nati. [& mirabiliter visum recipit.] Quæ clare videns monasterium & amœnitatis locum, in quo, vt fertur, B. Austreberta aliquantulum temporis cælibem conuersationem agens, supernorum meditabatur contemplationem, gratias reddidit omnipotenti Deo.

[21] Alia mulier, ciuis Rotomagensis, tanto pedis ac totius crucis dolore torquebatur, [cruris dolore per eā liberata,] vt penitus incedendi officium amitteret & die noctuque grauiter laboraret. Hæc igitur asello imposita, ad beatæ Virginis ecclesiam a parentibus est perducta: quæ continuo perfectæ incolumitati est reddita. [medicamētis dein vsa, grauius torquetur:] c Sed cum de sua pristina valetudine & recenti curatione cuidam loqueretur mulierculæ, Ego, inquit illa, noui herbā tantæ virtutis, vt quamdiu pedi alligata fuerit, nullo modo ad eum aliquod infirmitatis genus accedere possit. d Mox illa persuasioni illius consensit; & post cælestis gratiæ antidotum, incolumi membro lethalem succū apposuit: & statim Diuina vltione multo deterior quā ante pedem eius cum tibia dolor inuasit. Tunc pœnitens facti sui miserabilis, ad piam rursus miseratricem iumento inuecta recurrere festinauit: quæ coram altari exposita, [iterum sanatur:] non quidem, vt prius, celeris consequi meruit opem medicinæ, sed octo dierum exacta ibidem pœnitudine, perfectæ sospitati est reddita.

[22] Cuidam honestæ mulieri circa Sequanam habitanti aliquis impudicus vi pudorem eripere voluit: sed illa recusauit stuprum, domo concite egressa fugit, [eam inuocans, vt pudorem seruet, super aquas ambulans seruatur:] e & sanctarum Virginum Christi ac præpue B. Austrebertæ inclamans auxilium, ad fluuium rapido cursu vsque peruenit: & insequentem a tergo hostem respiciens, quia quo fugeret, quo se verteret, non inuenit; tantum magis eligens mori quam illicite violari, saltu se fluuio præcipitem dedit. Res mira, ac digna præconio, in liquido apparuit elemento. f Diuino enim nutu lenis vnda ac mobilis pudicæ mulieri pro nauicula fuit, & ad alteram fluminis ripam sine læsione eam in siccum exposuit.

[23] g Quædam a prima indole Virgo rebus pauper, non merito, beatæ Virgini Austrebertæ deseruire consueuerat. Huic, quamdiu vitali viguit spiramine, [Virgo templum eius verrere & tumulum ornare solita,] moris fuit eiusdem ecclesiæ pauimentum omni sabbato scopis verrere, ac diligenter mundare: deinde tempore veris & æstatis, siue autumni, diuersis floribus & herbarum odoramentis sacri sepulchri beatæ Virginis humū circumquaque respergere. Denique præsentis vitæ vrgēte curriculo, & suæ vocationis instante articulo; haud immemor eius famulatus beata Virgo, decenti specie & admirabili, lectulo decubanti eidem per visum apparuit, [ab ea de die mortis monetur,] & materna ad eam dulcedine, Noli, inquit, Soror turbari & pauere? venturi sabbati die a labore ad requiem transies perennis vitæ. Cumque ad eam ex more visitandi gratia aliqui venissent fidelium, retulit eis & discessionis suæ terminum, [& sumpto viatico pie moritur:] & supernæ reuelationis oraculū. Aduoniente itaque die & hora, in qua Christi vernacula sacri oratorij solum purgare, & virginei corporis bustum circumfulcire floribus erat solita, post perceptionem viatici, spiritum commendans Creatori, de domo lutea migrauit in tabernaculum sanctum Domini, vbi proculdubio B. Austrebertæ suffragante merito, cuius fideliter inhæsit patrocinio, pro temporali egestatis inopia, immortalium diuitiarum satiatur copia.

[24] h Interea Dominus noster famulæ suæ Austrebertæ merita longe lateque declarans, vbicumque ad eius titulum basilicæ dicantur, seu oratoria, [cæca, contracta, ægra,] virtutum non desinit exhibere suffragia. In pago Cenomanensi a fidelibus constat constructa ecclesiola, schemate quidem exigua, sed signorum decore perspicua. Tres nāque in vicino commanentes fæminæ diuerso laborabāt incommodo: nam vna earum cæcitate multata, altera pedibus contracta, [candelis ei oblatis sanantur:] tertia vero erat diuturno languore confecta. Quæ pariter B. Austrebertæ votum facientes, ad eius quam diximus ædiculam candelas miserunt: statimque solita Dei clementia integram sospitalem receperunt. Deinde pari deuotione Pauliacum properantes, ad eius rumulum gratiarum ac laudis vota omnipotenti Domino soluerunt.

[25] [item mutus dæmoniacus.] Quidam dæmoniacus & mutus, vti ille Euangelicus, Pauliacum ad beatæ Virginis Austrebertæ ecclesiam est adductus: qui infra paucos dies expulso dæmone curatus est, & linguæ officio beatæ Virginis merito restitutus.

[Annotata]

a Sequentia omnia desunt MS. Capuano & Audomarensi. ac prima duo miracula aberant quoque a MS Rotomag.

b Sequentia in MS. Rotomag. breuius ita efferuntur: qui eam ad oratorium sanctæ Virginis perduxit, vbi postquam deuote orauit, & ex fonte suos oculos lauit, illico (mirabile dictu) acsi duæ fulgentes stellæ cælo prolapsæ, oculi eius propriis sedibus sūt restituti, ac sic lumine recuperato, Deo & beatæ Virgini gratias reddidit.

c Addit MS. Longpont. ita, vt animal, quo aduecta fuerat, ad propria minando reduceret. Verum quia infirmæ mentes ac nimis cupidæ, dum inconcessa apperunt, etiam & concessa merito perdunt; eadem fæmina cum de sua &c.

d Idem MS. O cæca animi præsumptio! o temeraria fidei transgressio! Mox serpentinæ persuasioni seducta vt Eua consentiens, post cælestis &c

e Addit idem MS. Fortasse enim audierat. aut a Spiritu sancto didicerat Apostolicam vocem: Fugite fornicationem.

[1. Cor. 6 18]

f Idem MS. Longpont. Nam quæ sub vestigiis Apostoli Petri induruit leuis vnda ac mobilis, pudicæ mulieri pro nauicula fuit, eamque placido dorso excipiens, ad alteram subito ripam transportauit. O Deo amabilis, & inter ceteras virtutum infulas laudabilis virtus castitatis, quæ terrenum non timet periculum, gehennæ non formidat supplicium, cui & vnda præbet obsequium!

g Hoc in MS. Longpont. inter posteriora Miracula habetur.

h Hoc miraculum in eodem MS. post nu. 31 refertur.

ALIA MIRACVLA
auctore monacho anonymo.

Austreberta, Virgo, in Belgio (S.)

BHL Number: 0838

Avctore Anonymo, Ex MSS.

CAPVT IV
Post vastationem Normannicam restitutus S. Austrebertæ cultus. monachi Pauliaci collocati. a

[26] Monachus quidam visis inenarrabilium virtutum eius miraculis, auditis a fidelibus nonnullis miraculorum prodigiis, nihilominus spiritu contumaciæ repletus, hinc Deo diligentibus cœpit detrahere, illinc venerationi eius inuidere. Tandem etiam, quod malo conceperat corde, blasphemiæ facinus in venerandam Virginem, [Eius miraculis detrahens, eāq; blasphemans, angina percutitur,] plurimis audientibus, aggressus est euomere. Cui misero vix maledicto euacuato gutture, fauces mox & guttur acri dolore cœperunt intumescere. Talique octo diebus fatigatus incommodo, cum iam sibi videret vitæ imminere periculum, quidnam ageret incertus, quod non meruerat, ad beatæ Virginis Austrebertæ se contulit auxilium: pœnituit, orauit, guttur languidum marmore sepulturæ eius tetigit: moxque sanus effectus, cum gratiarum actione hoc maximum inter cetera gloriosæ Virginis beneficia, [sanatur:] quod tam celeri misericordia suis etiam inimicis sinum pandat pietatis, omnibus clara voce prædicauit.

[27] Cum per immanissimam b barbaricæ crudelitatis feritatem, regnum Galliæ atque Germaniæ olim circumquaque miseranda vastaretur depopulatione; occidentalis pars Franciæ, [Neustria a barbaris vastata,] acrioris vim furoris, continua frequentatione, præ ceteris regionibus pertulit. Adeo, inquam, Gentilium in populo præualuit peruersitas, vt penitus peremptis effugatisque cohabitantium turmis, [cœnobia euersa,] dirutis solotenus cœnobiorum ædificiis, gloriosorum Sanctorum pignoribus, alio velut in exilium lugenda nimis translatione ablatis, etiam cum illorū absētia funditus inibi videretur deleri memoria. [translatis alio reliquiis:]

[28] Multo post tempore, tantæ grassationis diluuio aliquantulum retracto, placuit Diuinæ propitiationi iterum occiduæ regioni rediuiuo iubare Catholicæ religionis lumen oriri: vt vbi hactenus noscebantur esse ferarum pascua, [pace reddita,] Christicolarum iam viderentur ædificari habitacula. Quamuis enim adhuc esset exiguus regressorum numerus, tamen sicubi ab eis templorum inuenirentur vestigia, illico pro posse sui reædificabatur ecclesia. [structa Pauliaci ædicula,] Contigit ergo iisdem temporibus ab incolis fidelibus in Pauliaco, quod, ruina teste, ante patriæ euersionem famosissimum cœnobium noscebatur, conditam fore ecclesiolam in loco quo gloriosa Austreberta carneis membris soluta est, sed iugi prouinciæ excidio radicitus cuulsum vndique Deo famulantium videbatur obsequium, & ne cuiuslibet solennitatis celebraretur memoria, [vbi nullæ tunc monachæ:] gentilis concursionis abstulerat instantia.

[29] At vbi humanum ad tempus defuit obsequium, gratiori frequentatione imminebat Diuinum. Nocte igitur quadam in loco supradicto, viro cuidam fidelissimo, necnon & duabus probatissimæ vitæ mulieribus, quarum vna sanctimonialis fuerat, [quidam in somnis moniti,] licet diuersis habitassent mansiunculis, vox vna tamen omnibus facta est communis: Quid somno depressi iacetis? Nonne venerandæ vestræ Patronæ Austrebertæ Virginis festiuitatem adesse cognoscitis? Surgite & ad ecclesiam festinate. [eo conueniunt ad Sanctæ fectum,] Tanti illi ignari negotij celeriter surgunt, ad ecclesiam concurrunt, magna cum deuotione matutinis laudibus adstantium voces intus audiunt, simulque Angelica conclamatione nocte eadem festiuitatem supradictæ Virginis in cælis coli intelligunt. Fit mox communis exultatio, & pia intrandi æmulatio. Sed cum peruentum foret ad templi ingressum, nullum prorsus audiuere sonum; inæstimabilem tamen suauitatis sensere fragrantiam. Qua in re claro monstratur indicio, [audiuntq; cantum Angelorū, suaui odore perfusi:] hanc eamdem beatæ Virginis solennitatem Angelico obsequio honorari in terris, cui supernorum ciuium multitudo congratulatur in cælis.

[30] In vrbe Rotomagensi quidam iuuenis ab officialibus Præsidis comprehensus, & ferro vinctus, carcerali custodiæ mancipatur. Hic autem illius ruris erat indigena, in quo B. Austrebertæ habetur ecclesia, [captiuus eam inuocans,] signorum magis fulgore, quam lapidum schemate perspicua. Cum intempesta nocte anxius vehementer trepidaret, & mortis imminentis periculum formidaret, memor suæ venerabilis Patronæ, [ipsa apparente liber dimittitur,] cœpit eam implorare. Cumque eius nomen sæpius iteraret, repente beata Virgo ei adstitit, blandoque eum instruens alloquio, dixit: Noli timere, Dei miseratione liber egredere, & hæc vincula, quibus detineris, ad nostram defer ecclesiam, cælestis Imperatoris laudans clementiam. Hæc dicens disparuit, [diffuso per carcerem suaue odore:] antrumque illud squallidum & horrendum miræ suauitatis nectare repleuit. Ille extemplo solutus a vinculis, custodibus somno depressis, de carcere exiit, & quod fieri imperatum fuerat, sine mora compleuit.

[31] In territorio Pauliacensi quædam mulier vnicum habebat filium, qui dum quadam die, puerili more, præpeti cursu equum ad aquas duceret, repente antiqui hostis impulsu in terram corruit, & ab eo percussus paralysis morbum incurrit. [paralyticus sanatur,] Mater complosis manibus, accurrens, & vehementissime dolens super eum incubuit, & quam in aduersis familiariter orare consueuerat, ab imo pectore vocem trahens & suspirans, taliter inuocauit, vouens insuper ex proprij sumptu laboris tantum frumenti, [voto frumenti offerendi, quātum eius esset pōdus:] quantum pondus æstimaretur filij. Nec mora: vnicum suum incolumem recipit; quem, vt votum perficeret, in statera celeriter appendit, & triticum ad B. Austrebertæ ecclesiam detulit, ex quo c Fratres in eius præclara festiuitate panes habuerunt, & aduenientibus cū gaudio obtulerunt.

[Annotata]

a In solo Longipontis MS. habentur sequentia Miracula, sub vno eodemq; cum præcedentibus contextu, imo mutato etiam quandoq; (vt ante indicatum) ordine. Nec certum est omnia post vastationem Normannicam contigisse, et si de plerisque probabile sit.

b Hæc est incursio Normannorum, de qua alibi sæpe: ea 9 seculo & initio decimi contigit.

c Hinc patet, iam tunc illic collocatos fuisse monachos, cum hoc euenit.

CAPVT V
Variæ curationes per S. Austrebertam sepulturæ eius locus in honore habitus.

[32] Ex territorio Rotomagensi quædam mulier vnius pedis ac cruris debilitatem contraxerat, & per sex annorum curricula incedendi officium amiserat. Hæc Virginis festo adueniente, [curatur vtroq; pede clauda,] geminis nitens baculis ad Pauliacensem ecclesiam a tribus fæminis perducitur. Ante sacrum igitur tumulum excubias fideliter agit: infra vnius diei articulum incolumitatem recepit, & cum gratiarum actione, sine alicuius sustentaculo, ad propria rediit.

[33] Cuidam mulieri, ex possessione quæ dicitur Druicorte, ea passio, quæ Græco vocabulo paralysis vocatur, partem corporis inuaserat; adeo vt arescentibus neruis, [paralytica,] brachium quamlibet in partem deflectere aut in altum erigere non valeret. Cum sex continuis annis hoc tædio laboraret: audita fama miraculorum B. Austrebertæ, eius deuote sepulchrum adiit, preces fudit, salutem illico, cunctis qui aderant intuentibus, adipisci promeruit.

[34] Altera quoque fæmina, ciuis Rotomagensis, simili detenta incommodo, pro sui remedio beatam Virginem exorauit, & continuo sanitatem recepit. Deinde ecclesiam beatæ a Trinitatis, [item alia,] quæ in vicino monte sita est, vbi pretiosa eius continentur ossa, deuote subiens, ad indicium suæ curationis, manicam frumento plenam ad altare obtulit.

[35] In territorio Rotomagensi, villa quæ vocatur Barenthio, quidam vir a dæmone obsessus adeo vexabatur, vt omnem cibum deuorans potius quam comedens, [energumenus,] vxorem quoque cum liberis comedere vellet. Hunc cum amici detulissent ad ecclesiam beatæ Virginis Austrebertæ, ipso die, quo aduenit, die aduesperante obdormiuit, & sic vsque mane quiescens redditus est sanitati, &, cunctis qui aderant videntibus, grabatum, quo multis ligaminibus vinctus allatus fuerat, grates referens, incolumis ad propria reuexit.

[36] Alius miser dæmonium habens, tertio die quo aduenerat ad sepulchrum Virginis, quibus vinctus erat vincula dirupit, [itē alius,] & ecclesiæ columnam apprehendens clamare cœpit: Austreberta, inducias vsque mane. Cumque hoc crebro iteraret, sanguinem euomens, ad terram velut mortuus corruit, & cum vsque mane sic iacuisset, surrexit, & sanus ad propria remeauit.

[37] Contigit quamdam puellam pedibus claudam & a natiuitate mutam, Pauliacum a fratre deferri, quæ iam per diuersa Sanctorum loca ab illo gratia curationis fuerat deportata. [muta & pedibus capta,] Cumque in eadem villa anno prope dimidio fuisset, & ab omnibus illic degentibus pedum ac linguæ officio penitus priuata nosceretur, visis miraculis, quæ ad sanctissimæ Virginis Austrebertæ ecclesiam fiebant, detulit eam frater eius ad altare cum vno ouo, quod plus offerret non habens. Quod cum illa obtulisset, coram altari deposita, (mirabile dictu) sanissima surrexit, [Sancta conspecta.] Deumque magnificans, S. Austrebertam se videre asseruit.

[38] Cuidam boni testimonij viro miræ claritatis ac decoris persona per visum apparens, duxit eum in ecclesiam sanctæ Virginis Austrebertæ, Pauliaci sitam, olim a Paganis pene dirutam; ostendensque ei locum, quo primitus sancta Virgo tumulata fuerat, [iubet ipsa locum sepulchri sui includi & honorari, punito qui non parebat:] imperauit, vt intimaret Presbytero eiusdem Ecclesiæ, quatenus eumdem locum, ne a plebe conculcaretur, includeret, & honorifice tractaret. Cumque bis admonitus minime paruisset, tertio veniens eum in faciem percussit, minans, quousque imperata complesset, illum minime curandum; Presbyterum vero, nisi obediret, deterius passurum. Qui euigilans, quæ audierat, Presbytero retulit, ad probationem suæ narrationis, qua percussus fuerat, tumidam faciem ostendens. Illico autem vt Presbyter iussa compleuit, prædictus vir sospitatem recepit.

[Annotatum]

a Prioratus iam est, vt ante dictum, Ordinis Benedictini, in monte S. Catharinæ iuxta Rotomagum.

CAPVT VI
Aliæ per marmor sepulchri, atque aquam fontis S. Austrebertæ, curationes. correcta quorumdam improbitas.

[39] Qvidam monachus, cum nimio brachij totiusque illius partis corporis dolore vexaretur, adeo vt totam noctem peruigilem duceret, atque in crastino per nuntium ab Abbate suo vocaretur; in angustiis positus, [brachij dolor marmore sepulchri sanatus:] ad afflictorum commune refugium accessit, Sanctam scilicet Austrebertam. Ministrorum itaque iuuamine surgens, cum labore ecclesiam adiit, preces fudit, marmoris eiusdem Virginis sepulchri particulam dolori superposuit, & mox fugato dolore sanitatem recepit.

[40] Duo Clerici orationis gratia eius ecclesiam adeuntes, iunctis sibi plurimis, flumen, quod a Summa dicitur, ingressi sunt. [eius ope naufragij periculum discussum:] Cum iam magnam eiusdem fluminis partem transissent, ductor eorum, videns mare more solito cum magno impetu venire, tremefactus exclamauit, omnes marinis fluctibus sine dubio submergendos esse. At illi mortis præsentia perterriti, adhortantibus eisdem Clericis, Sanctam inuocant Austrebertam. O mira Virginis pietas! Qua enim virtute beata Virgo absque remigio fluuium olim transierat, ipsum ductorem præ formidine velut exanimem portantes, sine indice ad littus transducti, quod eos ab ipsa morte suscitauerat, beatæ Virgini grates retulerunt.

[41] Quidam homo pauper rebus, non fide, vnam tantummodo vaccam habebat, ita sibi ad victum sufficientem, vt Crœsi diuitiis non egeret. [vaccæ cæcæ visus restitutus:] Hæc sinistro euentu visum amisit, & non mediocrem domino suo mœrorem intulit. Qui ad ecclesiam B. Austrebertæ, cuius parochiæ erat, veniens, obnixe postulabat, vt suo pecori, imo sui tecti altrici, oculos restitueret. Vouit etiam Patronæ suæ xenium, primum scilicet quem ex ea vitulum haberet. Reuersus domum vaccam videntem reperit, votum soluit, Deo gratias egit, qui & in magnis & in minimis voluntatem timentium se facit.

[42] Quidam monachus die Resurrectionis Dominicæ, in basilica S. Austrebertæ Virginis, inter Missarum solennia exhortatorium fecit verbum ad plebem. Cumque etiam de concordia & pace exequeretur, quidquid rancoris & odij aduersus proximum vel fratrem retinebat, quisque dimisit benigne, præter vnum, qui tanto odio quemdam prosequebatur, vt etiam illum vellet occidere. Cum autem multum a cunctis rogatus reconciliari non acquiesceret, ad frangendam ipsius contumaciam, etiam beatæ Virginis corpus ante ipsum monachus deferri iubet, ei dicendo: [nolens inimico recōciliari, etiam corā allato Sāctæ corpore,] Etsi non nobis, tamen huic sanctæ Virgini, quod petimus, concede. Denegat, & maledictionem sibimet Virginis imprecatur, si debitum aliquando inimico dimiserit. Et Frater, O, inquit, miser, sic te locutum fuisse ante sero crastinum pœnitebit. Itaque circa horam nonam alterius diei intolerabilis dolor cœpit interna illius viscerum depasci, & lecto iam pene moriturus prosternitur: [dolore viscerum torquetur;] insanit, vociferatur, beatissimam Austrebertam crebris vocibus alloquitur: Parce sanctissima Virgo, parce mihi miserrimo, parce pœnitenti. Ecce, Domina, debitori meo dimitto debitum: & tu mihi, Sanctissima, si placet, quod in te commisi dimitte peccatum. Cumque hoc sæpius vociferando repeteret, commota familia accurrit, adest monachus, interrogatque, si paci consentiat. Etiam, inquit, quia incredibilibus pœnis me perimere sancta Virgo minatur. Veniat, quæso, inimicus, & cum pace recedat. [reconciliatus illico cōualescit:] Vocatus illico venit & reconciliatus in pace recessit. Mirum dictu! mox æger perfecte conualuit, ita perfecte, vt meritis Sanctæ sanior atque valentior solito, cum ferramentis in crastino rediret ad opus.

[43] Quidam vir illustris, Gosselinus nomine, transmarinis degens in partibus, B. Austrebertæ sui ruris decimam dedit, atque in signum donationis duos ex ære vrceos, quos vulgo Bachinos vocamus, eius Ecclesiæ ministris transmisit. Quæ Fratres quidam b nostri monasterij, illuc pro quibusdam vtilitatibus directi, gratanter susceperunt, expletisque pro quibus ierant, ad propria reuerti cupientes, cum suis ad mare properarunt, Deoque fauente, prospero nauigij cursu ad portum c Dieppe applicuerunt. Egressi autem ad terram, cuncta quæ secum detulerant, integra reperiunt, præter illa, quæ diximus, vascula a nautis furtim subrepta. Cum ergo ea minime reperirent, tristes admodum, [nautæ sacrilegi puniti,] S. Austreberta, inquiunt, de oblatione sua inique distracta celerem expetat vltionem. Quod & factum est. Altera namque die cum prædicti nautæ multis cum nauibus, quæ in portu erant, ad propria reuerti conarentur, aliis prospere nauigantibus, illa quæ furti erat conscia nauis, repentino turbine repulsa ad littus reuocatur; & per aliquot dies, egredi nullo modo valens, inuita retinetur. Tandem cur hoc fieret aduertentes, & sui sceleris pœnitentes, [donec sublata restituerent:] cuidam monacho sanctæ Trinitatis, qui in vicino erat, vascula humiliter reddunt; moxque cum gaudio prospere ad propria reuertuntur.

[44] Quidam adolescens grauissimo corporis incommodo detentus, ex beatissimæ Austrebertæ Virginis fonte (de quo multi sanantur) dari sibi cum fide petiit. Cui cum de alio, sub eius nomine, præbuissent, protinus animaduertit, spreuit, &, nisi quod petierat consequeretur, se minime sanandum dixit. Tandem illius improbitate victi, ad fontem, licet itinere diei vnius sepositum, mittunt, [aqua fontis eius multi sanati.] & inde quod cupierat ægro offerunt. Quo hausto, extemplo conualuit, surrexit, Deo sanctæque Virgini grates reddidit.

[Annotata]

a De Summa, vel Somona ad cap. 1 Vitæ Not. in dictum.

b Hinc patet, auctorem monachum fuisse, siue Gemmeticensem, seu potius Pauliacensem.

c Dieppe celebre Normanniæ oppidum, cum portu.

DE S. BALDEGVNDE ABBATISSA.

[Commentarius]

Baldegundis, Abbatissa (S.)

I. B.

Nomen S. Baldegundis ita vulgato sub Bedæ nomine Martyrologio inscriptum est: [S. Baldegūdis Abbatissa;] Et Baldegundis Abbatissæ. Totidem verbis illam hoc die referunt Rabanus, Notkerus, Molanus in Addit. ad Vsuard. Canisius, Wion, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Philippus Ferrarius. Nemo de ea aliud memorat: nisi quod Franciscus Laherius noster in magno Menologio Virginum ita illius memoriam consignet: In Francia S. Baldegondis Virginis & Abbatissæ Benedictinæ. Sunt illa quidem credibilia, [an Virgo, non constat.] si vetusti scriptoris testimonio firmarentur.

DE S. SIGONE EPISCOPO CLAROMONTANO IN GALLIA.

CIRCITER AN. Chr. DCCCLXXIII.

[Commentarius]

Sigo Ep. Claromont. in Gallia (S.)

I. B.

[1] Aruernicæ vrbis, quæ nunc Clarus-mons dicitur, XL Episcopus memoratur a Ioāne Sauarone, Claudio Roberto, Ioanne Chenu, S. Sigo, qui Philippo Ferrario Sigonius est. Ætas illius inde colligi potest, quod S. Stabilis eius decessor, de quo egimus I Ianuarij, Concilio apud Tusiacum Tullensis territorij villam habito, [S. Sigo quando & quamdiu sederit?] XI Kal. Nouembr. Indict. IX, anno Christi DCCCLX, interfuit: successor vero eiusdem Sigonis Agilmarus Concilio Pontigonensi subscripsit, mense Iunio anni DCCCLXXVI, Indict. IX. Ipse autem Sigo Sueßionensi III, anno Christi DCCCLXVI, Ind. XIV, die XV Kalen. Septembris.

[2] Acta eius an sint tradita litteris, haud scimus: ea certe necdum nacti sumus. [Sede deiectus,] Sede sua deiectus fuit ab Stephano Aruernorum Comite, inq; eam Ado quidam intrusus. Amoueri hunc, illum restitui iußit Nicolaus I Papa epistola 33, ad eumdem Stephanum data, anno, vt Sirmondus ponit, DCCCLXIII, qui erat Nicolai sextus. In ea isthæc de Sigone: Ceterum quia, quod his nequius extat, contra omne quod Christianæ religioni conuenit, deiecto sanctissimo Sigone Aruernensi Episcopo, in locum eius peruasorem Adonem Clericum substituisti; præcipimus auctoritate Dei omnipotētis, [Papæ iussu restituitur,] beatorumque Apostolorum principum Petri ac Pauli, vt nullam passus moram, sanctissimum Sigonem Episcopum, deiecto peruasore, Ecclesiæ suæ restituas, & in omni sacerdotij dignitate eum manere amodo dimittas. Et post pauca: Peruasor vero sanctæ Aruernensis Ecclesiæ, si post hanc nostrā definitionem illic remorari tentauerit, & aliquod impedimentum sanctissimo Sigoni Episcopo facere quacumque argumentatione præsumpserit, [represso inuasore:] sciat se pari modo non tantum a vini & carnium, verum & a Corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi participatione penitus esse seiunctum, quamdiu nostris iussionibus obstinate in præsentiam Apostolicam venire distulerit.

[3] Sigonis temporibus, magna Aruenicæ ditioni, atque adeo vniuersæ Galliæ, illata ab Normannis est clades, de qua tum alij scriptores, tum præsertim Adreualdus, qui tum viuebat, lib. 1. Miraculorum S. Benedicti inter alia sic loquitur: Ab ipso quippe, vt ita loquar, Oceani littore, Orientem versus Aruernum vsque, clarissimam veteri tempestate Aquitaniæ vrbem, [Normannorum in Aruernos vsque irruptione,] nulla libertatem retinere valuit regio; non oppidum, aut vicus, non denique ciuitas, quæ non strage ferali conciderit Paganorum. Testatur hoc Pictauis fœcundissima quondam vrbs Aquitaniæ, hoc Santonum, hoc Engolisma, hoc Petrogorium, hoc Lemouica: hoc certe Aruernus, terminus nunc vsque barbarici gladij, ipsumque Auaricum caput regni Aquitanici proclamant, nulla scilicet bellica obuiante manu, hostili grauiter sese concidisse incursu. Eadem habet Willelmus Gemmeticensis histor. Norman. lib. 1 cap. 8

[4] Magna S. Sigoni tunc oblata patientiæ materia est, & caritatis afflictis hominibus impendendæ, magnificētiæ quoque in restaurandis sacris ædificiis, quæ a Barbaris erant euersa. [exustum templum D. V. reædificat.] In his templum fuit S. Mariæ principalis, siue de Portu; de quo Sauaro ad cap. 2 lib. de Ecclesiis Claromontanis, ex veteri MS.

Hoc templum Sanctus primo fundauit Auitus,
      Inclytus Antistes, nobilis & genere.
Hoc Normannorum flammis gens vssit acerba,
      Bacchans & strages heu miseras faciens.
Sed Sigo hanc Præsul prisco decorauit honore.

[5] Piis eiusmodi operibus immortuus est optimus Præsul die X Februarij: quo anno, non diserte exprimitur; ante saltem DCCCLXXVI, vt supra indicatum. De die Sauaro loco citato: Eius festum celebratur IV Id. Febr. Breuiar. Martyrol. Ordo Claromon. & Kalendaria MSS. [inscriptus Martyrologiis 10 Febr.] Quæ eadem monumenta citat in Originib. Claromont. Eodem die Molanus in Addit. ad Vsuard. Aruernis depositio S. Sigonis, eiusdem ciuitatis præclaræ sanctitatis Episcopi & Cōfess. Meminit eius & Ferrarius in generali SS. Catalogo, & cum prolixo elogio Saussaius in Martyrol. Gallic. Postridie eum refert Constantinus Ghinius in Natal. SS. Canonicorum. [& 11] Ferrarius XVIII Februarij denuo ista habet. Aruernis S. Sigonij Ep. At Saussaius in Supplemento Martyrol. [ac 18.] Aruernis tumulatio S. Sigonis Ep. qui ad Christum glorificandus transiuit die X huius mensis.

[6] De eius Reliquiis Sauaro loco cit. Eiusdem cineres capsa conclusi in capite Portuensis Ecclesiæ superstant. [eius Reliquiæ Claromonte.] Idemque narrat in Originibus. Et Saussaius X Febr. cuius pignora sanctissima in eadem basilica S. Mariæ de Portu religiose asseruata, ibidem percolenda hodie ostenduntur.

DE SANCTA VIRGINE ET MARTYRE SVRA, siue SOTERIDE, AVT ZVWARDA, DORDRACI IN HOLLANDIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sura, siue Soteris, aut Zuwarda, Virgo Mart. Dordraci in Hollandia (S.)

Avctore I. B.

§ I Dordraci vrbis origo: templum ibi a S. Sura ædificatum: eius martyrium, veneratio, fons miraculosus.

[1] Dordracum, siue Dordrechtum, vrbs est Hollandiæ antiqua ac locuples, de cuius nomine, origine, ornamentis curiose & docte scribit Marcus Zuerius Boxhornius in Theatro Hollandiæ. [S. Sura Dordraci occisa,] Inter cetera illud profert ex schedis ineditis Ioannis Gerbrandi a Leydis: Porro in eodem oppido dicitur successu temporis iugulata quædā Virgo, [templum ædificans,] Soteris nomine, sed Zuwaerdt in Teutonico. Hæc Virgo fertur ædificasse ecclesiam Dordracensem, tribus denariis emens necessaria, & semper eos reinueniens in bursa. Quam cum iugulassent tres operarij spe pecuniæ, [(vbi fons eius miraculosus)] qua putabant Virginem abundare, & inuenissent tantum tres denarios; ecce fons de terra prosiliuit, valens contra infirmitates variosque morbos. Huius Virginis tempus ignoratur a populo, sed fons patet in Dordraco.

[2] Quam ea ædificauit ecclesiam, vulgo maiorem oppidi basilicam, [forte sæculo 11] Deiparæ Virgini dicatam, fuisse aiunt, de qua infra. Facilius crediderim, minorem aliquam ibidem ab ea constructam: vrbe deinde numero habitatorum atque opibus aucta, maiorem illam splendido opere fundatam. Ita Mechliniæ ac Liræ atque alibi videmus magnifica constructa esse templa, diuersa abiis quæ SS. Rumoldus, Gommarus, atque alij olim ædificarant. An non videri potest capella nouiter constructa de Dordrecht, cuius apud eumdem mentio fit in diplomate Henrici Imp. anno MLXIV dato, illa esse quam S. Sura ædificauit? Quāquam eodem anno præclaram ædem constructam Dordrechti esse idem ex vetusto indiculo testatur.

[3] Licet porro, quo Sura vixerit tempore, ignorari fateatur Gerbrandus, non ante tamen Æræ Christianæ nonum seculum vixisse ostendit, [aut 10,] cum Dorotheum a quo Dordraci exordium & vocabulum deducit, anno DCCCV velit vixisse: postea autem, successu temporis, vt ait, sanctam hanc Virginem. [non ante 9,] Ac fortaßis X seculo aut etiam XI ea extitit, si (vt retulimus) anno VIII Henrici III Imp. Christi MLXIV, Capella de Dordrecht nouiter constructa erat. Miræus tamen in Fastis Belgicis claruisse eam scribit anno circiter MCCC. Laherius in Menol. Virginum ait, anno MCCCXX occisam.

[4] Molanus in Natalibus SS. Belgij ex informatione quā Dordraci accepit, [pia erga D. V.] ita S. Suræ historiam narrat: Hæc vrbs est in diœcesi Traiectensi, metropolis ciuitatum Hollandiæ, in qua sancta Virgo honestissimis parentibus orta, [misericors,] maioris Ecclesiæ fundatrix celebratur. Fertur enim singulari affectu venerata esse imaginē Deiparæ Virginis ad arborem super riuum Dordrecht pendentem: [ideam tēpli cælitus adepta,] & quidquid lucrabatur, id pauperibus erogasse. Cum autem optaret ecclesiam ædificare, ab Angelo didicit magnitudinem: & tribus operariis totidem denariis, dictis Copkens, paruæ quantitatis, sed magni valoris, satisfecit. Ex quo quod pecuniosa putaretur, vitæ præsentis vsuram per latrones amisit, [& sumptum:] eo in loco vbi hodie amȩnissimus fons, febricitantibus medicina, emanat. Eadem Molani verbis refert Antonius Balinghem in Kalendario Mariano.

[5] Quem Molanus riuum Dordrecht, Dortham flumen vocat Boxhornius ex Rutgersij elegante coniectura. Nam & vrbs ipsa Dort vernacula voce appellatur, & vicinus pagus Dortsmonde, quasi Dortæ os dicas, vti alibi Dendermond, [id ad fluuium Dordrecht gestum,] Rupelmond, Roermond & c. Teneræ, Rupelæ, Ruræ fluuiorum ostiis apposita oppositaue oppida aut castra. Addit Scriuerij coniecturam, qui locum hunc ipsum fuisse censet, in quem se recepit Reginarius Hainoënsis Comes a Zuenteboldo Rege honoribus exutus, [siue Dortam,] ac regno Lothariensi exesse iussus an. DCCCXCVIII. Nam, vt habent Annales Metenses, consentiente Reginone & aliis, [ad quem munitio Reginarij Com. Hānoniæ contra Zuentiboldum,] in quemdam tutissimum locum, qui Durfos dicitur, intrauit, ibique se communiuit, adiuncto sibi Odacro Comite, & quibusdam aliis, cum mulieribus & paruulis & omni supellectili. Quod cum Rex cognouisset, coadunato exercitu, castrum expugnare conatus est: sed minime præualuit propter paludes & multiplices refusiones, quas in prædicto loco Mosa fluuius facit. [vulgo Durfos dicta:] Quæ in Dordraci situm quadrare nemo facile inficiabitur. Accedit, quod Zuendeboldus loco frustra oppugnato, cum interea Carolus Simplex, Galliæ Rex, eius regnum ingressus, Aquas indeq; Niumagam venisset, ipse ad Franconem Episcopum Leodiensem, per hodiernam scilicet Brabantiam, se recepit, nouisq; auctus viribus Mosam trāsiit, & aduersus Carolum, qui Niumaga Prumiam venerat, copias eduxit. At Scriuerius pro Durfos, legendum ait Durtos, vel Durtæ os. Nemo sane hactenus mihi sæpe de Durfos quærenti ostendere aliud potuit. Viderint quibus singula licet inspicere coram loca.

[6] Ad S. Suram reuertor. Pergit de ea Molanus: Capti latrones, ad Iudicis Prætorium ducti sunt: sed Martyr cum cicatrice recenti in collo apparens, [S. Sura homicidas a morte liberat:] (erat enim guttur cultello transfossum) pœnitentibus veniam impetrauit. Visa est a me imago eius in via publica & in altaribus duobus collegiatæ ecclesiæ habere iugulum cruentatum, & in manu cultellum piscarium, [quomodo occisa?] quantum recordor.

[7] Si percunctetur quispiam, quo iure Martyr indigetetur, quæ neque pro fidei neque alterius virtutis defensione mortem oppetiit? Consulat, qui id quærit, [quo titulo Martyr?] (neque enim omnia vbique repetenda) quæ VIII Februarij ad Vitam S. Mengoldi § 1 dicta sunt. Fuit sane piæ huic Virgini Diuinus fauor cædis caussa, qui occasionem sceleratis hominibus præbuit existimandi eam pecuniis affluere. Quod & S. Rumoldo Mechliniæ ecclesiam ædificanti contigit.

[8] Quæ de S. Suræ fonte traduntur, Boxhornius ad nescio quas calidas vel tepentes aquas refert, quales plurimas olim in Hollandia fuisse asserit, neque annalium, quos citat, [historiā explosa eius fontē naturalem astruunt hæretici;] loca aut verba profert. Cum viderent, ait, nonnulli aquas illas plurimis ad sanitatem conferre, & aucta, vt fieri solet, fama, hominum vndique adfluentium frequentia celebrari, facile historiolam hanc, pro illorum temporum pietate, sunt commenti, de facilitate credentium securi. Ita ille, et si natura minime malus, a Catholicæ tamen Ecclesiæ ritibus cultuq; Cælitum alienus, & eo scribens loco ac tēpore, quo si maiorum pietatem probasset, aut etiam non verbo vno perstrinxisset, quorundam hominum manere sibi odia sentiebat, quibus vt placeret adnitendum sibi esse ducebat. Idem de Diuæ huius nomine ita censet, Zuwardam vel Zuram dictam esse a zuueren, quod mundare, purgare nobis designat.

[9] Pluris est nobis Wilhelmi Lindani Dordraceni, Ruremundensis Episcopi, viri sanctißimi doctißimiq;, auctoritas, qui de S. Suræ gentilis suæ fonte ita scribit parte 2 Apologetici ad Germanos cap. 50. [Lindanus Ep. miraculosum,] Sicuti quotidiana discimus experientia, fontes quosdam siue puteos præsentaneam habere vim & vsum medicum aduersus morbos aut febres, vt Dordraci S. Suræ fons semper viuus, saltuque assiduo agitatus: cuius potu me puero memini N. sanatum; cum amicus domi paternæ exceptus, [& probat.] quemdam eius hauriendæ caussa forte ablegasset. Sic & S. Genouefæ Parisiis, & S. Veronæ apud Louanium. Nihil ille hic de tepentibus aquis. Erat porro hic S. Suræ fons, siue puteus, in Ecclesiæ maioris cœmeterio, coopertus; atque inde quamplurimi quotidie aquam hauriebant ad morborum, ac præsertim febrium, remedia: nunc ab hæreticis obstructus est.

[10] Inscriptum est Belgicis Martyrologiis recentioribus S. Suræ nomen. [S. Suræ nomen in Martyrologiis,] Andreas Boeius noster ita habet: Dordraci commemoratio S. Suræ V. & M. Additur in Martyrologio Gallice edito Leodij an. MDCXXIV, miraculis celeberrimæ. Balduinus Willotius noster: Dordraci fiebat olim cōmemoratio S. Suræ, siue Soteridis, Virginis & Martyris &c. Molanus in Addit. ad Vsuard. Dordraci S. Suræ Virginis & Martyris commemoratio, sub nomine Soteris, quod Latine interpretatur Saluatrix. Meminit eius quoque ad hunc diem Miræus in Fastis. Et cum insigni elogio Saussaius in Martyrol. Gallicano: sed nescio vnde acceperit, quod ait, mundi illecebris & vanitatibus ab infantia valedixisse. Quod & Simon Martinus lib. 4 Flor. solitudinis ab eo accepit.

[11] Molanus de ea cōmemoratione in Indiculo SS. Belgij, & in Natalib. sic scribit: Ecclesia iam dicta (Dordracena) Soterē eam nominat, [& cultus sub nomine Soteris:] & per Collectam, memoriam eius celebrat in die Scholasticȩ Virginis, X Februarij. Sed adhuc ignoro, a quo tempore, & cuius Sedis auctoritate, hæc commemoratio fiat, & applicatio Collectæ de Sotere Virgine Orientis, in Soterem Dordracensem. Quam sic transnominatam opinor, ob salutem præstitam miraculis. Guilielmus Gazæus in histor. Eccles. Belgij, vbi fuse de ea agit, Soteridem dictam putat, quod ipsosmet latrones, a quibus trucidata erat, saluarit.

[12] Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Annot. ad elogium S. Soteris Romanæ ita scribit: Corpus huius Virginis, auctore Ioanne Molano, [perperam eadem quæ Romana Soteris credita.] Dordraci in Holandia summo honore habetur, licet Sura ibi passim nominetur. Diserte Soterem illam a Sura, siue Soteride Dordracena distinguit Molanus. Eadem repetit Ferrarius in generali Catalogo SS. vbi tamen illa demum subdit: Acta tollent ambiguitatem, an eadem sit cum Romana.

[13] Reliquiarum S. Suræ nusquam mentionem reperi in Belgicis scriptoribus. [eius Reliquiæ.] Saussaius Sueßionem translatas scribit. Ita enim habet XI Februarij: Suessione susceptio reliquiarum S. Suræ, alias Soteris, Virginis & Martyris in Hollandia coronatæ.

§ II Quæ Dordraci, cum vigeret Orthodoxa religio, templa, monasteria, sacella, loca sacra.

[14] Lvbet hic ad sanctæ Martyris honorem, gloriamq; nobilißimæ vrbis, [Templa vrbis Dordracenæ, & alia loca pia;] quibus olim, dum vigeret Catholica religio, decorata fuit, templa ac monasteria recensere; epistolam nactus, quam ante annos complures de iis Teutonico sermone scripsit ad Heribertum Rosweydum nostrum Theodorus Cornelij Vltraiectinus Pastor Dordracenus.

[15] I Ecclesia maior, Mariæ Deiparæ sacra, in occidua vrbis regione, ad ipsa prope mœnia sita; ornata Sacerdotum collegio, quod Albertus Bauarus, [D. V. collegiatū,] Comes Hollandiæ, ann. MCCCLXVI fundauit, confirmauit Ioannes Verneburgius Episcopus Vltraiectinus. Constabat illud Decano, XII Canonicis, IV Chori sociis, aliquot Vicariis. Turris anno MCCCXXXIX fundata, MCCCCLVII (non MCCCCI, vt habet Boxhornius) deflagrauit. Ita lapidi sub ipsa turri incisum:

Fundata sum anno Hiesu 1339, Iunij 16.
Incensa cum aliis 1457, Iunij 28.

Atque hæc est ecclesia, quam ædificasse S. Sura existimatur, aut minorem certe aliam eo loco. [a S. Sura ædificatū, vel aliud eo loco:] Ad huius arctoum latus sacellum erat perelegans Virginis Dei paræ: inq; eo sodalitas, aut Confraternitas, vt vocabant, ex primariis conflata ciuibus, eiusdem honori Virginis amplificando deuotis.

[16] In eadem ecclesia altaria sacellaue, minora alia, quædam maiora, omnino XLVII: non antem solum XLII, vti Boxhornius scribit. Vnum ex hisce altaribus sanctæ Cruci dicatum erat. Pars enim prægrandis e ligno Crucis Christi hic erat, eleganti inserta Cruci, gemmis pretiosis adornatæ. [ibi pars sanctæ Crucis,] Id lignum astu quodam Sultano Babylonis surripuit anno MCCCCXXX Nicolaus Schoutetus Dordracenus, dum eius reparat sceptrum, cui erat inclusum, in patriamq; retulit, & huic basilicæ donauit. Suerus Episcopus Vltraiectinus anno MCCCCXXXI, coram multis testibus in ignem illud coniecit, probare cupiens verene Dominicæ Crucis lignum esset: [miraculis probata:] planeq; integrum atque intaminatum mansit. Anno quoque MCCCCLVII, cum pars magna vrbis ipsaq; basilica absumpta incendio esset, sacrum illud lignum omnino illæsum repertum est a Ioanne Alberti Decano ac duobus Ædilibus. Dominica post SS. Petri & Pauli festum splendida ac religiosa supplicatione circumferebatur, eaq; solennitas Circuitus minor vocabatur. Periit sacrum hoc pignus primis Geusiorum tumultibus.

[17] II Ecclesia, quæ Noua dicitur, S. Nicolai honori dicata, XV habebat altaria, Choros tres, medium S. Nicolai, [2 Nouum S. Nicolai:] australem Sanctæ Crucis, borealem Deiparæ Virginis. Pastoratus a Capitulo Ecclesiæ maioris conferebatur. Ea ædes anno MDLXVIII, festo S. Vincentij, ipso meridie conflagrauit: reædificata, minor tamen, ab Wilhelmo Lindano Episcopo consecrata est.

[18] III Augustinianorum Eremitarum insigne cœnobium, ab Wilhelmo Bono, Hollandiæ Comite, [3 Augustinianorum:] circiter annum MCCCXXX fundatum, fortuito incendio periit anno MDXII: sed postea reædificatum.

IV Fratrum Minorum monasterium ante annum MCCCXI constructum est, [4 Minorū:] vt ex quadam censuali syngrapha patet: tria habebat altaria, cancellis præsepta. Euersum est ab hæreticis anno MDLXXVIII, strata per hortum via, ædibus circum ædificatis,

[19] V Nonnarum veterum cœnobium, S. Agneti sacrum, incolebant sanctimoniales Regulares, instituti Augustiniani, [5 Nonnarum veterum,] Capitulo Windeshemensi subiectæ: iis a confeßionibus & sacris erat Sacerdos e Rubea valle, aut Viridi valle, vtroque in Sonia silua haud longe Bruxella sito monasterio. Stat etiamnum templum, anno MCCCCXCIV constructum. habuit tria olim altaria, cum Choro, quem inferne paries lapideus, superne cancelli præcludebant. Ad meridionale chori latus, extrinsecus apposita ædicula erat, in qua paruula lapidea statua B. Mariæ Virginis seruabatur, in templi fundamentis, dum ea foderentur, reperta: per quam multa diuinitus facta miracula sunt: Indulgentiæ quoque ædiculam religiose visentibus concessæ ab XI Martij per VIII continuos dies. [vbi D. V. miraculosa:] Amplos id gynæceum prouentus habebat, donatos præcipue a Gerardo Hemskerckio Equite, qui anno MCCCCXVII viuebat.

[20] VI Cœnobium Marienborn dictum, id est, Mariæ fontem, incolebant Sanctimoniales tertiæ Regulæ S. Francisci, [6 Mariēborn:] quibus secularis Sacerdos sacramenta administrabat. Illic nunc habitatio est tenuium orphanorum, qui cœnobij prouentibus aluntur.

VII Grysiarum Sororum (vt a leucophæa veste appellant Regulam S. Francisci professas) stetit via Noua monasterium. [7 Grysiarum Sororum:] Tria hic altaria, Chorus vnus præclusus. Eas instruebat Sacerdos e Minorum Ordine. Iuxta id cœnobium ædicula erat Deiparæ sacra.

VIII Cœtus Alexianorum Fratrum VIII, anno MDLXV institutus, vnam in templo aram habebat, [8 Alexianorum:] domuiq; adiunctum manicotrophion.

[21] IX Panariæ Sorores, Broot-Susters, Ordinis S. Augustini, infirmis ministrabant, atque aliquamdiu mendicarant, vnde & nomen iis impositum videtur. Earum ordo a Florentio Episcopo Vltraiectensi, auctoritate Gregorij XI Papæ Auenione degentis, [9 Broot-Susters,] approbatus, edito diplomate. Eæ primum in vulgari domo habitarunt, quæ in monasterium conuersa anno MCCCCLXVI, VIII Iunij, ab Episcopo Dauide.

X Vltraiectini Prædicatores Terminarium e suis Dordraci habebant, in priuata domo habitantem, ad ipsorum cœnobium pertinente. [10 Hospitium Prædicatorū:] Is in maiore ecclesia conciones habebat festis Deiparæ, & circa Pascha de Christi cruciatibus: sacra in S. Iacobi xenodochio peragebat, inq; maiori nosocomio confeßiones excipiebat. Socius eius, & ipse Sacerdos, in S. Adriani æde extra Sordidam portam, vt vocant, Capellanus erat.

XI Curia Beginarum anno MCCCIII erecta, tres in templo aras habebat, [11 Beginagium:] quarum secunda Deiparæ, tertia S. Agathæ dicata. Penitus euersa nunc omnia.

[22] XII Extra Sordidam portam ecclesiola erat S. Adriani, cum vnico altari, [12 S. Adriani:] eaq; parochia erat extra vrbem habitantium, quibus & in eius cœmeterio sepultura. Cuncta nunc funditus subruta.

XIII Extra eamdem portam, [13 Sacellum Aridæ arboris,] ad extremum aggeris, iuxta prata ad domum sancti Spiritus attinentia, sacellum erat, cui Arida-arbor nomen, sacrum Deiparæ. Multi hic febribus remedium diuinitus impetrabant, fasciasq; in sanitatis obtentæ testimoniam illic relinquebant; [miraculis clarum:] quarum multæ an. MDLXXII adhuc pendebant. Et ipsum destructum est.

XIV Extra portam eamdem, Leprosorum domus stetit prægrandis, iuxtaq; eam sacellum cum altari. [14 Leprosorum:] Ambo euersa.

[23] XV Nosocomium, Venerabilis Sacramenti dictum, visitur etiamnum in foro piscario; [15 Nosocomium,] dotatum præcipue liberalitate Ratingiorum & Hemskerckiorum, atque vtriusque familiæ, sane perantiquæ, extant etiamnum in fenestris insignia. Chorus æreis cancellis seclusus, extra quem duo alia erant altaria, vnum S. Rocho sacrum, alterum S. Michaëli, & hoc exili quoque Choro clausum. Aliud quoque iuxta ianuam altare erat in aula, vbi alloqui externos fas domesticis erat. Fiebat in dies hora sexta matutina sacrum ad summam aram, sextaque vespertina Laudes canebantur de Sanctißimo Sacramento. [Sancti Sacramenti dictum ob miracula,] Hoc nosocomium cum maxima parte vrbis anno MCCCCLVII conflagrauit. Pistor quidam dulciarius dum e flammis eripere Sacramenti hierothecam conatur, fumo suffocatus est. Theca ipsa penitus denigrata fumo reperta est, hostiæ vna cum sacra mappa illæsæ. In portenti huius memoriam instituta solennis supplicatio, quæ Circuitus maior dicta, Dominica post diem S. Magdalenæ, qua etiamnum Encænia vrbis celebrantur. Multa deinceps illic euenere miracula, vnde & nosocomio nomen factum a sanctißimo Sacramento. [vbi & mirabile cœmeterium:] Iuxta cœmeterium erat tumulandis iis, qui in nosocomio moriebantur, Locus sanctus appellatum. Pauperum cadauera triduo computrescebant absque fœtore. Qui ditiores fuerant, ideoq; publico nosocomio minime excipiendi, ab eorum corporibus sæpe tantus absistebat fœtor, vt alio essent auehenda.

[24] XVI Xenodochium S. Iacobi, pauperibus peregrinis excipiendis fundatum, [16 Xenodochium S. Iacobi:] administratumq; a Decanis sodalitij S. Iacobi siue eorum qui aliquando Compostellam erant ad sancti Apostoli veneranda lipsana peregrinati. Illuc frequenter diuertebat Carmelita Terminarius, vt vocabant, e Schonhouiensi cœnobio missus. Id nunc in profanam domum commutatum, prouentus orphanotrophio attributi.

XVII Via Frisiaca Typhlocomium erat, [17 Cæcorum Domus:] in quo inopes cæci claudiq; alebantur. Tria in sacello altaria, cancellis præsepta. Extant Senatus Dordraceni patentes litteræ, an. MCCCCXCIV datæ, in quibus mentio sit diuinorum officiorum, quæ peragi in hoc sacello solerent.

XVIII S. Ioannis xenodochium iuxta Pontem Vinarium, de Wynbrug, in sacello altare vnum habebat, [18 S. Ioannis xenodochium:] cancellis seclusum. Retro domus ingens erat, in qua pauperibus peregrinis præbebatur hospitium. Regebatur id xenodochium a Sutorum Gilda, siue sodalitio, qui Domini S. Ioannis dicebantur. Versum est in profonam domum, quæ ad eamdem Gildam pertinet.

XIX Nosocomium Cataractæ, siue Spuyæ, aram vnam habebat, Choro clausam, consecratam vna cum sacello, [19 Nosocomium Spuyæ:] a Nicolao de Noua-terra Suffraganeo Vltraiectino anno MDXLIII die II Nouembris. Regebatur a Decanis Gildæ saccigerorum.

[25] [20 Sacellum Oenopolarum,] XX Oenopolarum sacellum, via Vinaria, ab ipsismet administratum, sacellum habebat, intraq; seclusum Chorum aram, ad quam quotidie Sacerdos e Minorum cœnobio Diuinis operabatur. Illic nunc Libra ferraria est.

XXI Quæ nunc Nautarum Domus, eorum sacellum fuit, cum altari clathris præmunito. [21 Nautarum,]

XXII Ad Aggerem arundineum, den Rietdyck, [22 aliud eorumdē,] sacellum fuit, a Decanis minoris Gildæ nautarum administratum: in eo ara, Choro inclusa. Vulgaris illic nunc domus.

XXIII Lanionum sacellum, sanctæ Crucis dictum, [23 Lanionum,] itidem aram intra Chorum clausam habebat. Hic quoque inopibus aliquot peregrinis ad noctem vnam alteramue hospitium erat.

XXIV E regione Noui pontis, Latomorum sacellum fuit, [24 Latomorum,] inq; eo altare.

XXV Ad Curuum-cubitum capella Deiparæ Virgini dicata stetit, cum altari. [25 Ad Curuumcubitum,]

XXVI Via Frisiaca sacellum erat, cui a plaga aut morbo nomen, de plagh-capel. Altare Deiparæ Virgini dicatum. [26 a Plaga dictū,] In eo sacello curabantur pueri a morbo quem S. Machuti appellant. Vicini curam eius gerebant. Venditum est, inq; vulgare domicilium conuersum.

XXVII ad finem Viæ Frisiacæ domicilium erat sancti Spiritus dictum, in quo pueri inopes alebantur, [27 Sancti Spiritus.] qui nunc in Marienbornæ cœnobio sunt: hic vero Leprosi.

Olim hæc fvervnt inclytæ vrbis ornamenta, atque ad Cælitum demerendam opem præsidia. Quæ omnia Caluinianus furor pessumdedit. Et hæc occasione ecclesiæ ab S. Sura Dordraci ædificatæ, ad antiquæ pietatis perennem memoriam, dicta sunto.

DE S. GVILIELMO MAGNO, EREMITA IN STABVLO-RODIS IN ETRVRIA

Anno Chr. MCLVII.

Commentarius præuius.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)

Avctore G. H.

§ I Antiquiores Duces Aquitaniæ. Ex his S. Guilielmus sub Carolo Magno constitutus ante annum ⅠƆCCC, dein monachus Gellonensis, qui & S. Guilielmus Magnus & eremita illo, CCCL annis iunior, pro vno eodemque a variis habiti.

[1] Sanctum Guilielmum damus, eumq; a variis eiusdem nominis Sanctis distincturi, cum aliis Magnum appellamus, virum miraculis & sanctitate eximium, atque Ordinis Guilielmitarum parentem: sed, quod in re sacra valde dolendum est, multis intricatum erroribus fabulisq;: [Gesta S. Guilielmi erroribus farta.] a quibus dum enitimur liberare, noster vt conatus eo, quo scribimus, accipiatur animo, rogamus omnes, maxime illos, qui eum aut patriæ suæ aut Ordini forsan suspicarentur non æquo iure ereptum. Veritati Ecclesiasticæ studemus, quam si edocti fuerimus nos minus assecutos esse, mox libenti gratoq; animo monstratam viam certiorem arripiemus. Ab Aquitania, cuius S. Guilielmum Ducem faciunt plerique, sed posteriorum seculorum, scriptores, controuersiam exordimur.

[2] Est autem Aquitania præclara Galliæ pars, antiquis æque ac posterioribus auctoribus nota, ab Imperio Romano ad Regum Visegothorum, ab his ad Francorum dominium translata, proprios subinde habuit Reges, [In Aquitania fuerunt olim Duces,] sæpe Duces, a variis etiam Comitibus gubernata. Inter antiquiores Duces sub Chlodoueo I eiusq; posteris vixerunt Bassolus, Willecarius, Chrannus, Ragnoualdus, Ennodius, Sadregesilus, Bertrandus, Boggis, ex veteribus monumentis a Ioanne Beslio parte 2 Historiæ Comitum Pictauorum & Ducum Aquitaniæ educti. De Bertrando, patre S. Huberti Episcopi Traiectensis & Leodiensis, agemus ad huius Vitam III Nouembris, de Bogge marito S. Odæ XXIV Octobris, de aliis alibi. Præterea sub eiusdem Chlodouei I liberis floruit S. Calminius Dux Aquitaniæ a Beslio omissus, qui monasterio Mauzacensi apud Aruernos exstructo, sanctitate clarus obiit, coliturq; XIV Calendas Septēbris. Chariberti Regis Aquitaniæ meminimus I Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum, quem ille, patruus eius, de sacro fonte suscepit. Eisdem Aquitanis a Carolo Magno Rex datus est filius Ludouicus Pius, [Reges,] ab hoc substitutus Pippinus etiam filius, cui alter Pippinus itidem filius successit: quo capto, Aquitaniæ præfuerunt Reges Carolus Caluus, eiusq; filij Carolus & Ludouicus, vti postea Carolus Crassus & Carolomānus. At Carolus Magnus, quod regnū Ludouico filio infantulo conferret, per tota Aquitaniam ex gente Francorum Comites, quos Wassos vulgo vocabant, [& varij Comites.] ordinauit: & Bituricæ ciuitati primo Humbertum, paullo post Sturbium præfecit, Pictauis autem Albonem, Petragoricis Widbodum, Aruernis Iterium, Wallagiæ, id est, Velaunis, Bullum, Tolosæ Chorsonem, Burdegalis Siguinum, Albigensibus Aimonem & Lemouicis Rotgarium: vti in Vita Ludouici Pij auctore anonymo, sed antiquo, referuntur ad annum 778. Consentiunt Acta miraculorum S. Genulphi Episcopi, XVII Ianuarij cap. 2 num. 6, vbi Carolus Magnus ex Hispania rediens, traditur ad Galliæ suæ custodiam vrbibus A quitaniæ Comites præfecisse, & per alia Hispaniæ loca aduersus Saracenorum incursus præsidia disposuisse militaria, & Lemouicæ vrbi Comitem constituisse Rotherium, qui supra Rotgarius appellatur.

[3] [Ex his S. Guilielmus creatus a Carolo Magno Dux Aquitaniæ,] Chorsone porro a Ducatu Tolosano submoto, secundum eamdem Ludouici Pij Vitam, Willelmus pro eo subrogatus est. Hic est Guilielmus I, Comes Tolosanus, quem Guilielmus Catellius lib. 1 Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 6 eumdem censet, quem alij tradunt Aquitanis a Carolo Magno Ducem datum, ac postea in monasterio Gellonensi, apud Narbonenses, in diœcesi Luteuensi a se extructo, monachum factum, sancte obiisse colique XXVIII Maij: quo die varia illius Acta daturi sumus; quorum aliqua cum Vita S. Guilielmi Abbatis Hirsaugiensis extant, a Carolo Stengelio typis Augustanis edita. Præclarum compendium reperitur in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ & Indæ XII Februar. cap. VI auctore S. Ardone huius discipulo, qui ait nu. 28 se sæpe S. Guilielmum vidisse. Cum rebus gestis huius S. Guilielmi, e Duce Aquitaniæ monachi Gellonensis, prima & antiquißima facta est confusio, qua S. Guilielmus Magnus, de quo hoc X Februarij agimus, creditus est relicto Ducatu Aquitaniæ eremiticam vitam in Etruria duxisse, Ordinique Guilielmitarum initium dedisse. Id primo colligimus ex Cosmodromio Gobelini Personæ, qui ætate 6 cap. 39 & 40 hæc scribit: [per errorē creditus Fundator Ordinis Guilielmitarum,] Anno Domini ⅠƆCCC incepit Ordo Wilhelmitarum sub Wilhelmo Duce. Carolus Magnus anno Domini ⅠƆCCCI in ipso die Natiuitatis Dominicæ a Leone Papa tertioin Imperatorē Romanorū coronatus est anno regni sui XXXIII. Hæc Gobelinus, qui sub initium seculi Christi XV floruit, atque illud opus sub Bonifacio Papa IX (qui sedit ab an. ⅭⅠƆCCCLXXXIX ad annum ⅭⅠƆCCCCIV) inchoatum, post diuturnum studium sexagenarius anno ⅭⅠƆCCCCXVIII sub Martino Papa V absoluit, vt sub calcem operis ipsemet testatur. Et quamuis hic auctor subinde impingat, illa tamen eius in concinnando hoc opere apparet diligentia, vt, quis tum temporis fuerit virorum eruditorum sensus, videatur expreßisse. Italiam pene totam lustrarat, Summis Pontificibus, Cardinalibus, Episcopis, aliisq; Ecclesiæ Proceribus, monasteriorumq; Antistitibus familiaris: in Westphaliam patriam suam reuersus, ac variis muniis Ecclesiasticis apud Paderbornenses perfunctus, Bilueldiæ in Comitatu Rauensburgico potitus est Decanatu: at tandem, vt vitæ sanctiori ac litterarum studiis melius vacaret, in monasterium Bodecense seceßit. Hic ergo Gobelinus scribit, sub Wilhelmo Duce anno ⅠƆCCC Ordinem Wilhelmitarum incepisse. Quo tempore S. Guilielmus Dux Aquitaniæ, & Saracenorum domitor, monasterium Gellonense extruebat, factus dein monachus anno ⅠƆCCCVI.

[4] Eumdem S. Guilielmum Gellonensem, e Duce Aquitaniæ monachum recenset, & quasi ceteris Guilielmis præfert, alter Germaniæ scriptor, Petrus Merssæus Cratepolius, [habitus illustrior ceteris Guilielmis,] libro de Sanctis Germaniæ in B. Godefrido, qui ab eo dicitur e Comite Cappenbergensi & viro militia claro habitū monasticum sub S. Norberto assumpsisse, factus velut alter Wilhelmus, ille Aquitanus Dux sub Carolo Magno. De B. Godefrido egimus XIII Ianuarij. Ad eumdem S. Guilielmum Gellonensem initium Ordinis sui olim retulisse religiosos Guilielmitas colligimus ex Catalogo monasteriorum Ordinis, [quasi Guilielmitis fundata Abbatia a Carolo Magno,] quem ex antiquo codice MS. a Petro Siluio editum infra damus; in quo inter monasteria prouinciæ Tusciæ hæc leguntur: itē Abbatia S. Antonij iuxta Castellum nouū quæ vocatur Castrum Abbatis. Hanc Abbatiam extruxit & dotauit Carolus Magnus: sub quo vixit S. Guilielmus Gellonensis, trecentis & amplius annis ante S. Guilielmum Magnum dictorum Guilielmitarum parentem. Sed hæc ex sequentibus certiora reddentur.

[5] Celebris est in Ordine Eremitarum S. Augustini, hoc X Februarij, cultus S. Guilielmi Magni, quem confirmant antiqua eius Ordinis Breuiaria, siue Officia Ecclesiastica propria, non tamen absque pluribus mendis, dum huic Guilielmo aßignant monasterium in valle Gellonis extructum, donaria a Carolo Magno accepta, [idem habitus qui S. Guilielmus. Magnus & eremita,] parentes & sorores S. Guilielmi Gellonensis, huius etiam Ducatum Aquitaniæ, nec non & bella præclare ab hoc gesta, victoriasq; in Galliis de Saracenis reportatas. Thomas de Herrera, Eremita Augustinianus, olim Prior Salmanticensis, & Prouinciæ Castellæ Rector Prouincialis, & in sacro supremæ Inquisitionis Hispaniarum senatu Consultor Qualificator, vir de Ordine suo ob singularem in rebus historicis doctrinam præclare meritus, in Alphabeto Augustiniano Madriti anno 1647 edito, littera L, inter monasteria virorum statuit Lugdunum prope, cœnobium S. Saluatoris a D. Guilielmo circa annum ⅭⅠƆCLVI in valle Gelonis, vt ferunt, erectum. Id legi in antiquis officiis Ordinis Eremitarum S. Augustini, absque typographi, vrbis aut anni nota impressis, editis tamen post annum ⅭⅠƆCCCCXCIII, in bibliotheca reuerendissimi Fortunati Scachi Apostolici Sacristæ, in Lectione VII officij S. Guilielmi. Sunt eadem Officia dein cum Breuiario Romano & Officiis propriis Ordinis S. Francisci Venetiis anno ⅭⅠƆⅠƆ recusa, in quibus Lectio VII de S. Guilielmo recitari solebat hoc exordio: [cui adscribuntur monasterium ab Gellonensi extructū,] Cuius fama in breui promulgata est, & non modo in Italia, sed & in territorio Lugdunensi nouum monasterium condidit, in valle videlicet Gelonis, quod & vberius dotauit, & in nomine Saluatoris intitulauit, ac ibidem eremitas & virgines ancillas Christi reclusit: vbi & duas sorores suas virginitatem professas collocauit, [particula Crucis Christi a Carolo Magno accepta,] & miles Christi etiam effectus; & hoc fuit in festo Apostolorum. Cui Rex Carolus lignum Dominicæ Crucis quod de Ierusalem attulerat, liberaliter pro munere concessit. Hæc ibi, sed ex Actis S. Guilielmi Gellonensis, quæ mox referemus, cum nouis mendis huc translata. Est illud monasterium non in territorio Lugdunensi, sed Luteuensi apud Narbonenses extructum, dein lignum Dominicæ Crucis non attulit Carolus Magnus Hierosolyma, sed ei illud Patriarcha Hierosolymitanus transmisit. Quā procul hæc tempora inter se distant! Herrera, vt suo Ordini monasterium illud retineat, coniicit forte fundatum a B. Alberto Gallo, S. Guilielmi protodiscipulo. Sed quis tūc illic Carolus regnabat? Melius totam lectionē reiecisset, quam merito antiquatam ait, in qua tot simul congesta difficilia, imo potius aperta mendacia.

[6] Aliqua hic repeto ex Lectione prima, cuius pars deinde in officiis innouatis retenta est. Ita autem incipit: Beatus Cōfessor Guilielmus olim Aquitaniæ Dux & Pictauiensis Comes, [illius Ducatus Aquitaniæ,] comitili, vt fertur, genere oriundus Pictauiēsi Prouincia fuit: ac bellator acerrimus, patre Theodorico Consule, matre Aldacia, inclytam prosapiam ducens, [parentes,] sub Rege Carolo Magno strenue militauit, eiusq; regni principatum tenuit sanctitate præclarus. Cum autem Saraceni partes Aquitaniæ inuasissent, [militia,] a Carolo cum exercitu missus, eos viriliter debellauit, magnaque illis inflicta strage, eosdem a Septimaniæ inuasione potenter deiecit. Hactenus fere de S. Guilielmo Gellonensi, & amitino Caroli magni: at quæ sequuntur, si vera sunt, trecentis & quinquaginta annis elapsis contigisse necesse est, & ita ne vel verbo interposito in eadem Lectione connectuntur. Qui tempore, quo Eugenius Papa tertius, ob Romanorum aduersus se malitiam machinantem, in inferiorem secessit Galliam, tyrannus adhuc impius, vt ipsemet confessus est, a præfato Apostolico accepit sententiam: quomodo ferocitatis suæ pertinacia vsque ad Romam eum sequentem recipere distulit ad pœnitentiam: per hæc quoque tempora a principio suæ iuuentutis a B. Bernardo Abbate sufficienter edoctus, dum cunctis celsior haberetur. En in eadem Lectione, sanctitate præclarus, tyrannus impius, atque ob institutionem S. Bernardi cunctis celsior habetur. Neque immerito monet ideo Herrera, Lectiones sacrorum Officiorum rigoroso sane examine indigere, ne veris falsa permixta totam narrationem inficiant: quod hic modesta admonitione conabimur præstare. His ergo Lectionibus merito e sententia Herreræ antiquatis, alia edita sunt Officia Fratrum Eremitarum S. Augustini, secundum regulas Breuiarij Romani ex decreto sacrosancti Concilij Tridentini sub Pio V Pont. Max. restitut: quæ isdem S. D. N. Pius V, Pontificatus sui anno V, viuæ vocis oraculo, concessit & confirmauit: vt sic ordinata anno Domini ⅭⅠƆⅠƆLXX iussu Reuerendissimi Patris Thadæi Perusini, dicti Ordinis Prioris Generalis, a Fratribus eiusdem Ordinis dicerentur. In eis Officiis sæpius sub dicto titulo editis Lectiones propriæ de S. Guilielmo ad diem X Februarij ita incipiunt: Beatus Confessor Guilielmus, olim Aquitaniæ Dux & Pictauiensis Comes, comitili, vt fertur, genere oriundus Pictauiensi prouincia, patre Theodosio Consule, matre Aldatia genitus fuit: sub Ludouico iuniore Gallorum Rege strenue militauit, eiusque regni principatum tenuit, sanctitate præclarus. Cum autem Saraceni partes Aquitaniæ inuasissent, ab eodē Rege cum exercitu missus, eos mirifice debellauit, magnaque inflicta strage patenter eos fudit. Quæ hoc tempore in eodem Ordine Lectiones ad Matutinum recitantur per integram Octauam extensæ, auctoritate Andreæ Fiuizani Prioris Generalis editæ sunt cum eiusdem epistola anno ⅭⅠƆⅠƆXCVI data. In his idem exordium est de genere S. Guilielmi, ijdem parentes Theodosius Consul & Aldatia assignantur.

[7] Necesse est his opponere, quæ de S. Guilielmo Gellonensi certißima sunt, e quibus constabit vtrumque Guilielmum non satis ab inuicem distingui, neque etiam ab aliis Guilielmis, de quibus infra agetur. Ordericus Vitalis monachus Vticensis apud Normannos, quem anno ⅭⅠƆC & sequentibus doctrina & virtute conspicuum floruisse infra dicemus, lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ a Chesnæo inter Normannicos scriptores editæ; de S. Guilielmo Gellonensi, [S. Guilielmus senior natus Theodorico Comite & Aldana,] e maioribus Actis a se in compendium contractis, hæc tradit: Tempore Pippini Regis Francorum, Guillelmus ex patre Theodorico Consule & matre Aldana natus est. In infantia litteris imbutus est, & sub Carolo Magno militiæ mancipatus. Nomen Consulis & Consulatus, & in rebus bellicis primæ cohortis sortitur principatum. Deinde a Carolo Dux Aquitaniæ constituitur: eique legatio contra Theodebaldum Regem & Hispanos & Agarenos iniungitur. Acriter Septimaniam ingressus, Rhodanum transiuit, Arausicam vrbem obsedit, & fugatis inuasoribus eripuit. Deinde cum barbaris transmarinis & vicinis Agarenis multos conflictus egit, [Sarracenos domat,] in gladio suo populum Dei ope Diuina saluauit, imperiumque Christianum dilatauit, & Saracenos perdomuit. In territorio Luteuensi, in valle Gellonis, inter innumeros scopulos, in honorem Saluatoris & XII Apostolorum monasterium construxit, monachosque religiosos cum Abbate ibidem constituit. Duæ vero sorores eius Albana (aliis Aldana) & Bertana factæ sunt ibi sanctimoniales, & in Dei cultu bene perseuerarunt… A Carolo phylacterium quoddam, sanctæ Crucis lignum continens, requisiuit & obtinuit. Illud nempe, dum Carolus Rex primo anno imperij sui Romæ moraretur, Hierosolymitanus Patriarcha per Zachariam magni testimonij Sacerdotem transmiserat… Anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCCVI Imperij Caroli VI, [fit monachus Gellonensis an. 806,] in natale Apostolorum Petri & Pauli Guillielmus Comes monachus factus… de Consule coquus, de Duce magno inquilinus, ligna collo deferens, amphoram aquæ baiulans… Tandem omnibus rite consummatis migrauit B. Guillelmus V Kalendas Iunii, Angelis gaudentibus &c. [sancte obiit 28 Maij.] Hæc Ordericus, eumdem modo Consulem, modo Comitem, (nam voces illæ pro eadem dignitate sumuntur) modo Ducem appellans. Orderico consentiunt reliqua Acta excusa & manu exarata, quæ etiam referunt eum parentibus Theodorico Cōsule & Aldana natum, ac plurima contra Saracenos bella geßisse: addunt Arnoldus Raißius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij, & nonnulla MSS. ante Comitem Hannoniæ in Belgio fuisse, quem ab aliis coli X Februarij, haberiq; Comitem Pictauiensem adscripserat Rosweydus. Qui hic ab Orderico aliisq; dicuntur Theodoricus Consul & Aldana parentes S. Guilielmi Gellonensis, ab aliis etiam scribūtur, sed vitio amanuensium, Theodosius & Aldatia, dicunturque parentes S. Guilielmi eremitæ, in cuius Vita a Guilielmo Caualcantino Italice edita (quam solum Gallico sermone a Rogerio Gyrardo Parisiensi Ordinis Eremitarum S. Augustini versam vidimus) vtroque nomine Theodosius vel Theodoricus, [Ea non conueniūt aliis Ducibus Aquitaniæ:] & Aldana siue Aldatia eius parentes appellantur, indicatis etiam lectionibus, quæ ad Matutinum apud Patres Augustinianos recitantur. Fuisse Aldanam filiam Caroli Martelli tradit ex Martyrologio Gellonensi ad V Kalend. Iunij, Blondellus in Genealogicis Francicis. Sed neque posteriores Duces Aquitaniæ, quorum quam plurimis Guilielmi nomen inditum, simili vocabulo parentes habuere: & vltimus Dux Aquitaniæ ac Comes Pictauorum Guilielmus, a S. Bernardo e schismate ad vnitatem Ecclesiæ reductus (quem & S. Guilielmum magnum plures pro vno eodemque habent) parentes habuit Guilielmum etiam Ducem Aquitaniæ & Comitem, siue, vt sæpe vocatur, Consulem Pictauorum, & Mathildam-Philippam, filiam Guilielmi Comitis Tolosani, vt plenius infra demonstrabitur.

[8] Qui loco Caroli Magni substitutus est Ludouicus iunior Rex Francorum, sub quo S. Guilielmus militarit, ac Saracenos Aquitaniæ partes inuadentes debellarit, necessario est Ludouicus Pius tum iunior, siue adolescēs, qui in regendo a patre suo Carolo Magno dependebat: a quibus S. Guillielmus Gellonensis, [male trāslata ad tēpora S. Ludouici Regis Frācorum,] Dux Aquitaniæ creatus, illa bella perfecit: quæ mirabili temporum confusione Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus in Chronico Ordinis Eremitarum S. Augustini, typis Romanis anno 1581 edito, ad S. Ludouicum & Carolum fratrem eius transsert his verbis: Qui S. Guilielmus, cum sub S. Ludouico Galliæ Rege strenue militasset, Saracenosque Aquitaniam inuadentes Caroli eiusdem Ludouici fratris exercitu debellasset… Hierosolymam & limina B. Iacobi magno deuotionis ardore visitauit. Hæc ibi, verum quæ quadringentis & amplius annis distant, perperam connexa. Præterea S. Ludouicus Guilielmo vltimo Duce Aquitaniæ, quem Pamphilus S. Guilielmum statuit, iunior est centum amplius annis, Rex factus anno ætatis XII, Christi ⅭⅠƆCCXXVI, mortuus anno ⅭⅠƆCCLXX, susceptis in Africam & Palæstinam contra Saracenos expeditionibus clarus: cuius frater Carolus e Comite Andegauorum est Rex Siciliæ factus. [& Caroli fratris, dein Regis Siciliæ.] At quinam illis temporibus Aquitaniam inuadebant Saraceni, quos procul a regno suo ad internecionem quærebat S. Ludouicus? Verum hac menda admißa, qua gesta S. Guilielmi Gellonensis, primi huius nominis Ducis Aquitaniæ, vltimo Duci Guilielmo attribuuntur, plures eosq; absurdos errores succrescere necesse fuit.

[9] Aliqua errorum excusandorum ratio obtendi hæc potest, a Ioanne Bucheto in Annalibus Aquitaniæ, aliisque eum secutis auctoribus, quos infra sæpius proferemus, hunc S. Guilielmum Gellonensem non recenseri, imo, quod magis mirum est, eius non meminisse Ioannem Beslium, a quo etiam neglectum diximus Calminium Sanctum alterum & Ducem Aquitaniæ. [S. Guilielmi Gellonensis filius Iacelinus,] Cum nos aliquando horum quoque auctorum oscitantia decepti, non assequeremur, quem S. Guilielmum, siue Guillermum, patrem aßignaremus Iocelino, a quo diximus XVII Ianuarij reliquias S. Antonij Magni Constantinopoli in Gallias translatas, vltimam decisionem reiecimus in hunc X Februarij, vbi essemus de variis Guilielmis acturi. Historia Translationis ex antiquo MS. Vltraiectino illic edita, [reliquias S. Antonij Constantinopoli in Gallias defert.] num. 4 hæc habet: Comes Guillermus, qui vnus de pugnatoribus esse creditur, qui pro bonæ vitæ suæ merito, quam in monasterio suo diu duxisse fertur, Sanctus Guillermus appellatur, filium quemdam, Iacelinum nomine, probitatis suæ non degenerem habuit. Hic probabilius S. Guilielmus Gellonensis est, qui apud Catellium in diplomate fundationis huius monasterij, dato an. XXIV regni & IV Imperij Caroli Magni, inter proprios liberos numerat Gotselinū, quem Acta eiusdem MSS. Gaucelinum & Gausselinū vocāt, qui idem videtur aliis dictus Iacelinus & Iocelinus, creditus Baronio, vt istic diximus, ex stirpe Comitum Pictauiensium oriundus, ad quam hic S. Guilielmus non spectat, ea multo antiquior: cuius tum filius reliquias S. Antonij seculo Christi nono credi potest in Gallias attulisse.

§ II Sex Guilielmi Duces Aquitaniæ: ab anno ⅠƆCCCLX ad annum ⅭⅠƆLX: nonnullorum & S. Guilielmi eremitæ res gestæ confusæ.

[10] Sanctus Hieronymus lib. 3. Commentariorum in Matthæum cap. 16, miratur interpretes caussas errorū inquirere, & disputationem longissimam texere, [An caussa omnium errorum sint indagandæ?] quare Dominum nostrum Iesvm Christum alij Ioannem putauerint, alij Eliam, alij Ieremiam aut vnum ex Prophetis; cum sic potuerint errare in Elia aut Ieremia, quo modo Herodes errauit in Ioanne, dicens: Quem ego decollaui Ioannem, ipse surrexit a mortuis, & virtutes operatur in eo. [Marci 6 16] Quidni & hic longiorem disputationem simili modo resecare, caussa prima reliquorum errorum ostensa, qua S Guilielmus Magnus & eremita, Dux Aquitaniæ est creditus, quod alter itidem Sanctus, Guilielmus Gellonensis, Aquitaniæ Dux fuisset? A quo tamen, quod ætate iunior trecentis & amplius distaret annis, eadem confusio ad posteriores Duces Aquitaniæ Guilielmos translata est. Id clare conabimur proponere, vt rebus ipsis, non verbis, fides adhibeatur.

[11] Qui olim sub prioribus Francorum Regibus præerant Duces & Comites, poterant ad nutum illorum amoueri. At postea Duces & Comites commissas præfecturas sibi vindicauere, [Comites & Duces hæreditarij] easq; ad suos hæredes transmisere. Inter hos fuerunt in Aquitania II Comites Pictauorum, quibus postmodum accessit Ducatus Aquitaniæ, potißimum ex Burdegalensi Comitatu erectus, vbi Aquitania deinceps statuta est, ac nomine detorto, [in Aquitania.] Guienna huc vsque appellata. Non defuerunt etiam Duces Arquitaniæ I, cuius metropolim incolunt Bituriges. Inter hos reliquis antiquior est Guilielmus, parentibus Bernardo Comite Aruernico & Bituricensi ac Hermengarde natus, [Guilielmus Pius] & secundum Acta MSS. S. Hugonis Abbatis S. Martini Æduensis, danda XX Aprilis, cognomento Pius, Aruernorum Comes & Dux Aquitanorum primorum Celticæ prouinciæ: [in Aquitania I] a quo monasterium Cluniacense in Burgundia anno ⅠƆCCCXC fundatum esse, diximus XIII Ianuarij ad Vitam B. Bernonis primi Abbatis § 4 & 5: [seculo Chr. 9.] vbi in diplomate fundationis vxor eius Ingelberga appellatur, quæ creditur nullo; ei liberos genuisse. Hunc Guilielmum Pium a S. Guilielmo Gellonensi non distinguit Petrus Ricordatus Bugianus apud Arnoldum Wionem in Notis ad Martyrologium monasticum XXVIII Maij, [habitus pro S Guilielmo Gellonensi,] & Ranuccium Picum annotatione 3 ad Vitam S. Guilielmi Magni vna cum Vita Constantini Magni Parmæ anno 1623 Italice editam, forte in errorem abductus a Trithemio, qui lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 278, refert S. Guilielmum Gellonensem circa annum DCCCC floruisse. [& Fundatore Guilielmitarum:] Hunc etiam Guilielmum Pium ab aliis haberi fundatorem Ordinis Guilielmitarum, tradit Sampson Haius Parisiensis Guilielmita in præfatione libri de Veritate Vitæ & Ordinis S. Guilielmi.

[12] [auunculus alterius Guilielmi Ducis Aquitaniæ,] Eiusdem Guilielmi Pij ex sorore Adaluide nepotes, Acfredus & Guilielmus, etiam Duces Aquitaniæ habentur, nati Acfredo patre, ex quo Comites Aruernorum, apud Christophorum Iustellum longo ordine recensentur, interq; eos quamplurimi Guilielmi. Cum huic Aquitaniæ primæ Guilielmus Pius Dux præesset, Aquitaniam secundam Dux regebat Ranulfus, [Ranulfi II Ducis Aquitaniæ filium Ebolum educat,] Comes Pictauorum, eius consanguineus, qui, hausto veneno in aula Odonis Regis præparato, moribundus circa annum ⅠƆCCCXC filium suum Ebolum fidei S. Geraldi Comitis Auriliacensis commisit: a quo clam subductus, Duciq; Guilielmo Pio propinquo suo traditus est, atque sub eius tutela enutritus; Comite interim Pictauorum Ademaro quodam, iussu Odonis Regis, constituto. Quia vero Ebolum Guilielmus Pius ad paternum Comitatum Pictauorum, & Ducatum Aquitaniæ secundæ promouit, in eisq; regendis plurimum adiuuit, inter hosce Aquitanos Duces apud Beslium, [nominatur Guilielmus I Dux.] omisso S. Guillielmo Gellonensi, alteroq; eius nepote iam indicato, Guilielmus eius nominis primus Dux habetur, quem modum loquendi seruamus. Colitur S. Geraldus Comes XIII Octobris.

[13] Ab hoc Duce Ebolo per varios Guilielmos deducimus Duces Aquitaniæ & Comites Pictauorum, ad vltimum vsque Ducem Guilielmum, qui a S. Bernardo ad obtemperandum Pontifici Maximo inductus est, [Guilielmus II, Caput-Stupæ dictus,] cuius Ebolus tritauus habetur. Est autem illi circa an. Ch. ⅠƆCCCCXXXV vita functo substitutus filius, Guilielmus Caput-stupæ cognominatus, vltimi Ducis Guilielmi atauus, matre Adela, Edouardi senioris Anglorum Regis filia, prognatus. Hic proprie est Guilielmus primus eius nominis Comes Pictauorum, & Dux Aquitaniæ secundæ, aut certe, si dicti iam Guilielmi cuiuscumque Aquitaniæ Duces numerentur, Guilielmus IV Dux Aquitaniæ foret. Philippus Labbeus in Tabulis genealogicis domus Regiæ Francorum & sex Parium laicorum, hunc Guilielmum Caput Stupæ, III eius nominis Ducem facit, Beslius II, quem sequi statuimus ob rationes de Guilielmo Pio allatas. Hic Guilielmus II sub finem vitæ creditur vestem monachicam in monasterio S. Cypriani suscepisse, sed quod illi minus cum Abbate conueniret, [mortuus circa an. 963.] ad monasterium S. Maxentij migrasse, in eoq; circa annum ⅠƆCCCCLXIII mortuus esse, relicto, ex Adela Normanna, hærede Guilielmo III, abauo vltimi Ducis Guilielmi. Extat ad caput XV Historiæ Beslianæ diploma, siue priuilegium, monasterio Angeriacensi in diœcesi Santonensi ab hoc Guilielmo III concessum, in quo hæc de sua familia testatur: Quamobrem ego in Dei nomine Vuilielmus Dux Aquitanorum… pro remedio animæ meæ, [Guilielmus III] ac pro progenitoribus meis Ebulo Comite, ac Guilielmo patre meo, & matre mea Adela, & vxore mea Emma, & filio meo Guillelmo, ac filiis ac filiabus ex nobis procreatis, ad monasterium S. Ioannis Baptistæ Angeriacensis dare deberem &c. Hic Guilielmus III in variis diplomatis se Diuina clementia Aquitanorum Ducem, [Abbas S. Hilarij,] atque pretiosissimi Confessoris Christi Hilarij Abbatem scribit, quem aliqui tradunt exemplo patris monachum S. Maxentij factum, [mortuus ante an. 1000.] sub finem seculi decimi e vita deceßisse: qui monachatus forte alterutri tantum attribuendus est. Superstes cum filio vxor fuit, Emma siue Emelina, Theobaldi Cāpaniæ Comitis filia.

[14] Succeßit patri Guilielmus IV, vltimi Guilielmi proauus, (ob pugnacem animum, quo, vt habet historia MS. Ademari Cabanensis, [Guilielmus IV] multoties omnes Aquitanicos primores, qui ei rebellare conati sunt, vel edomuit vel prostrauit) vulgo Pugnax vel Ferrei Brachij, aut barbare Fera-brachia, [Magnus, Pugnax & Ferreibrachij dictus,] vel Fierabras cognominatus: quem titulum Labbeus patri eius Guilielmo attribuit, & hunc Magnū appellat. Buchetus part. 3 Annal. Aquitaniæ, eumque secuti Ioannes de la Haye cap. 19 Originum Pictau. (de quorum auctoritate infra plenius agemus) Claudius Paradinus in Genealogia Ducum Aquitaniæ, Caualcantinus cap.1 Vitæ S. Guilielmi, aliiq;, [ab auo Guilielmo II non satis distinctus:] perperam Caput-Stupȩ appellant, atque omisso patre Guilielmo III, ab auo non satis distinguunt, huiusque vitam monasticam in monasterio S. Cypriani actam illi adscribunt, tamquam ibi inter sancta & pia exercitia mortuo: quem ideo Wion in Notis ad XXVIII Maij addit sanctitate ac miraculorum gloria claruisse, [neque a S. Guil. Gellonensi,] ac videri pro S. Guilielmo Gellonensi, qui eo die colitur, ab aliis accipi: vt proinde potuerint gesta horum S. Guilielmo Magno facilius imputari. Certe Guilielmus IV, Ferrei-brachij dictus, vel eo nomine celebrior est, quod generum habuerit Henricum II Imperatorem, seu III Regem Germaniæ, data huic in vxorem filia sua Agnete; quem Wilhelmum Ducem Aquitaniæ scribit Albertus Krantzius sub initium libri V Saxoniæ, [habitus etiam Fūdator Ord. Guilielmitarum:] Ordinem post se reliquisse Wilhelmitarum. En tertius Aquitaniæ Dux pro S. Guilielmo Magno & eremita habitus & cum illo creditus pugnax & vir ferrei-brachij.

[15] Fuerunt huic Guilielmo tres legitimæ vxores, prima Adalmodis, ante Marchiæ Comiti (quem aliqui Adelbertum, plures Bosonem appellant) nupta: [duxit tres vxores,] quæ oppido Rupe-Medelde expugnato capta, mortuoq; dein marito vxor illi facta, genuit Guilielmum V eius nominis Ducem. Defuncta Adalmode, alteram ei nuptam esse, Briscam nomine, Sancij Ducis Guasconiæ sororem, quæ duos illi filios genuit, Odonem postea Consulem & Ducem Guasconiæ, & Tetbaudum in pueritia mortuum, tradit auctor Chronici monasterij Malleacensis, quod anno ⅭⅠƆX, id est ante hasce secundas nuptias hic Dux Guilielmus extruxit. Mortua anno ⅭⅠƆXXIII hac secunda vxore, tertia illi nupsit, nomine Agnes, mater Agnetis Imperatricis, Petri cognomine Acerrimi, & Gaufredi Widonis, qui ambo, assumpto patris nomine, etiam Guilielmi appellati sunt, eius nominis VI & VII Duces Aquitaniæ, vt mox dicetur. Buchetus eiusq; assectatores duas huic Guilielmo solum aßignant vxores, [male a Bucheto ordinatas:] primam Agnetem, quæ tertia est, & secundam Adomaldem, seu potius Adalmodem, quæ prima fuit: ex quo inuerso ordine potuit prima & legitima vxor credi depulsa, & altera cum fœdo adulterio inducta vxor Comitis quasi adhuc superstitis. Quæ crimina S. Guilielmo Magno afficta postmodum referemus. Anno post vltimas nuptias sequente, id est, Christi ⅭⅠƆXXIV, in cælum abiit S. Henricus Imperator, cuius morte audita, [regnum Longobardiæ oblatū renuit,] Longobardi iugum Imperatorium excutere volentes, Guilielmum Ducem Aquitanorum Regem cōstituere cupiebant. Qui cum Wilelmo Comite Engolismæ Longobardorum fines penetrauit: vbi diu placitum tenens cum Ducibus Italiæ, nec fidem in eis inueniens, laudem & honorem eorum pro nihilo duxit. Ita auctor coæuus claudit Chronicon a Beslio ex bibliotheca MS. Petauij Senatoris Parisiensis his verbis in probationibus ad caput XX prolatum. Hæc ea tempora sunt, quibus Buchetus cum suis asseclis scribit hunc Guilielmum duobus tribusue annis monachū in cœnobio S. Cypriani vixisse, ibidemque anno ⅭⅠƆXXV e viuis deceßisse: vnde arrepta videtur occasio asserendi S. Guilielmum post vitam solitariam in Palæstina per nouem annos peractam, rediuisse in Italiam, atque a Ducibus inuitatum ad castri cuiusdam expugnationem, vestem militarem resumpsisse, sed cæcitate a Deo inflicta prohibitum, receßisse. Constat autem contra Buchetum aliosq; Ducem Guilielmum in sua dignitate ac regimine vsque ad annum ⅭⅠƆXXIX permansisse, ac tum, vt habet Chronicon Malliacense, [mortuus an. 1030. 31 Ianuar.] post multa & laudabilia facta ipse Dux monachus factus apud Malliacum, plenus dierum obiit in pace II Kalēdas Februarias, anno ⅭⅠƆXXX.

[16] Guilielmo IV succeßit filius natu maior, ab Adalmode prima vxore genitus, Guilielmus V, Pinguis & Crassus cognominatus. Hic anno aditi principatus quarto, a Gaufredo Martello Comite Andegauensi captus in prælio est, ferreisq; vinculis tamdiu innodatus, dum tertio tandem anno, [Guilielmus V Pinguis & Crassus dictus,] admißa ignobili pactione, e carcere exiit, sed in reditu mortuus, atque in Malliacensi sepultura patri iunctus anno ⅭⅠƆXXXVI. Vxor illi fuit Eustachia, Pictauis apud S. Mariam sepulta. Ignotus hic Dux est Bucheto, Haio, alijsq;, quem agnoscunt auctor Chronici Malliacensis, Glaber Radulphus lib. 4 Histor. Franc. cap. 9, [mortuus an. 1036:] Malmesburiensis lib. 3 de Regibus Anglorum in Wilhelmo I, & auctor Annalium Remensium apud Vignerium par. 2 Bibliothecæ historicæ ad an. 970. Forte & huius pinguedo, craßitiesq; S. Guilielmo est imputata.

[17] Mortuo Guilielmo V, euocatus est ab Gasconia Odo Comes, ex secunda vxore Brisca genitus: quo ipso etiam vita functo, Petrus, cognomento Acerrimus, ex tertia vxore Agnete natus, Dux Aquitaniæ constitutus est: qui assumpto patris nomine, Guilielmus VI dictus, ac post ductam anno ⅭⅠƆLI Ermenseldem vxorem, vixit ad annum ⅭⅠƆLVIII: [Guilielmus VI Acerimus cognomine.] cui tum succeßit frater germanus Gaufredus, seu Godefridus, cognomento Wido, seu Guido, qui etiam e patris nomine Guilielmus est, ordine iam cœpto septimus: quem Buchetus alijq; tribus fratribus omißis, patri Guilielmo IV substituunt, aut circa annum ⅭⅠƆXXI, quo illum monachis S. Cypriani adiunctū scribunt, [mortuus an. 1058] aut certe anno ⅭⅠƆXXV, quo tradunt e viuis abiisse. Verum ne vltimo quidem anno aßignato natus erat Gaufredus ex tertio thoro secunda proles mascula, cuius mater Agnes, altera vxore anno ⅭⅠƆ XXIII mortua, Guilielmo IV nupsit.

§ III Alij duo Guilielmi Duces Aquitaniæ ab anno ⅭⅠƆLVIII ad annum ⅭⅠƆCXXVI, pro eodem S Guilielmo perperam sumpti, neque ab inuicem satis distincti.

[18] Conrado Salico Imperatore anno ⅭⅠƆ XXXVII mortuo, subrogatus est filius Henricus, Imperatorum eo nomine II, Regum III. Hic anno ⅭⅠƆXLIII vxorem duxit Agnetem sororem dictorum Ducum Aquitaniæ Guilielmi VI, [Henrico Imperatori ex Caroli Magni stirpe oriūdo,] & Gaufredi Guilielmi VII, natam patre Guilielmo IV, & eadem, qua ipsi, matre Agnete, tertia huius vxore. In hoc Hērico dignitas Imperialis, quæ per longum tempus a semine Caroli magni exulauerat, ad generosum & antiquū germen Caroli redacta traditur in Chronico MS. Alberici, consentiuntque Otho Frisingensis, Conradus Vrspergensis, & Wippo in Vita Conradi Salici. Habuit Henricus abauum maternum Ludouicum Transmarinum Regem Francorum, atnepotem Caroli Magni: at Ludouici filia Mathildis, Regina Burgundiæ, genuit Gerbergam Ducissam Alamanniæ: a qua prognata est Gisela, coniux Conradi Salici, mater Henrici Imperatoris. Quæ huic nupta est Agnes, ex eadem Caroli Magni stirpe oriunda, [nubit Agnes filia Guilielmi IV, ex eadem Caroli stirpe progenita:] totidem cum marito gradibus a Ludouico Transmarino distat. Nam Alberada altera Ludouici filia, infra in Actis S. Guilielmi Affrada dicta, genuit Ermentrudem, quæ nupta Othoni Guilielmo, Duci & Comiti Burgundiæ, genuit Agnetem tertiam vxorem Guilielmi IV Ducis Aquitaniæ, Ferrei-brachij dicti: quorum filia est Agnes vxor Henrici Imp.

[19] Quæ paßim extat Vita S. Guilielmi Magni auctore Theobaldo, vberior ex Codicibus MSS. infra datur, aucta miraculis, & genealogia S. Guilielmi: quorum omnium fidem scriptorisq; auctoritatem infra § 6 & 7 examinamus. [huius Agnetis frater Guilielmus VII,] In hac genealogia Theobaldus, aut quisquis eius auctor est, Agnetem Imperatricem, sororem facit S. Guilielmi. Titulus præfigitur huiusmodi: Incipit genealogia S. Guilielmi Confessoris mirandi, & finitur his verbis: Ermentrudis genuit Agnetem, quæ peperit nobilissimum Ducem Aquitaniæ ac Comitem Pictauiæ, [pro S. Guilielmo Magno habitus,] videlicet B. Guilielmum, & Agnetem sororem eius Imperatricem Romanorum. Petrus Siluius sub initium Vitæ S. Guilielmi edidit eamdem genealogiam, sed omißa matre Agnete, nouo errore statuit S. Guilielmum & Agnetem Imperatricem natos esse matre Ermentrude: censetque eam genealogiam esse veram, si Chronicis adhibenda fides. En quanta rerum confusio, ex qua mirum non est quam plurimos pullulare errores. Statuunt tam Theobaldus quam Siluius, S. Guilielmum fuisse Ducem Aquitaniæ Comitemque Pictauorum, sed pio S. Bernardi studio a schismate Anacleti Antipapæ, ad veri Pontificis obedientiam reuocatum, qui est Guilielmus IX & vltimus, cuius auus Guilielmus VII, [ante Gaufredus VVido appellatus,] ante Gaufredus Wido appellatus, frater Imperatricis Agnetis, in hac genealogia pro illo suo nepote Guilielmo IX & S. Guilielmo parente Guilielmitarum accipitur. Ceterum qui S. Guilielmo ab his auctoribus affingitur animus indomitus, affectu pugnæ ferox, atque in omnem libidinem effusus; suum potuit fundamentum aliquod in Guilielmo VII accepisse. [vir bellicosus,] Plurima hic bella geßit in Gallia & Hispania, varias vrbes obsedit, expugnauit, vastauit, sæpius acie dimicauit, ac victor euasit. Idem plures vxores habuit; ac primam duxit Audeberti Comitis Marchiæ filiam, qua ob parentelam anno ⅭⅠƆLVIII relicta, [plures vxores habuit:] aliam sibi adiunxit, Mateodam, siue Mathildam, vocatam: ea quoque dimißa Aldeardim, aliis Hildegardim dictam, Rotberti Ducis Burgundiæ filiam, circa annum ⅭⅠƆLXVIII duxit, teste Chronico Malleacensi auctoris coæui. Superfuit marito suo Aldeardis, in cuius matrimonio etiam suborta fuerat difficultas. Nam Gregorius Papa VII pro reuerentia Christianæ religionis voluit ob propinquitatem consanguinitatis eos separari: extatque lib. 2 registri epistola tertia, qua obsequentem eorum animum collaudat.

[20] Nouam & multum intricatam hic ingerit rerum perturbationem Buchetus, dum omißis Guilielmo V & Guilielmo VI Ducibus, hunc, de quo agimus, Gaufredum Widonem, postea Guilielmum VII, in duos partitur viros, quorum alterum Widonem, seu Guidonem, [perperam fingitur filius Guidonis,] patrem constituit Gaufredi Guilielmi, aßignata illi coniuge Aldearde vltima istius vxore, quem Gaufredum ipsa maritum suum in Nouo-monasterio, ab eo in suburbio Pictauensi fundato, sepultum esse agnoscit in diplomate donationis, ab obitu illius a se factæ huic Nouo-monasterio, quod secundum Chronicon Malliacense anno ⅭⅠƆLXIX ab eo extrui cœptum. At duas Buchetus aßignat Gaufredo vxores, Gilbonnam, sororem Guilielmi Longæ-Spatæ Ducis Normanniæ, dein filiam Raimundi II Comitis Tolosani, cuius nomen silet. At Dux Longa-Spata, interfectus est anno ICCCCXLIII. Eadem fere leguntur apud Claudium Paradinum in genealogia Ducum Aquitaniæ & Ioannem Haium cap. 21 Originum Pictauensium: hic nomen vxoris Guidonis reticet, & secundam Gaufredi coniugem Ioannam appellat, at filiam Guilielmi Ducis Normanniæ Gilbonnam. [& pater Guilielmi vltimi Ducis, quē S. Guilielmum alij credunt.] Præterea omisso Guilielmo VIII, de quo mox agemus Buchetus Gaufredum Guilielmum statuit patrem vltimi Ducis Guilielmi, quem S. Guilielmum Magnum & eremitam censet, natum matre Gilbonna priore coniuge. Buchetum describunt Paradinus & Ioannes Haius, qui Ioannam alteram vxorem statuit matrem S. Guilielmi. Hunc sequuntur Autbertus Miræus lib. 2 Originum Ordinis S. Benedicti cap. 16, Guilielmus Næuius in Eremo Augustiniana cap. 2 Vitæ S. Guilielmi, Ranuccius Picus in eiusdem Vita: quam etiam opinionem magis communem censet Caualcantinus in Vita cap. 4. Alij, omißa matre, Gaufredum, seu Godefridum, patrem S. Guilielmi appellant. Ita Saussaius in Martyrologio Gallicano ad III Iulij, quo huius natalem celebrat, Ipso die, inquit, depositio S. Guilielmi eremitæ & Cōfessoris. Hic, quintus Aquitaniæ Dux & Comes Pictauiæ, Godefridi Ducis itidem & Comitis filius. Simplicianus a S. Martino in Historia Augustiniana Gallice edita, cap. 1 Vitæ S. Guilielmi, patrem eius scribit fuisse Ducem Aquitaniæ Guilielmum, cognomento Gaufredum, fundatorem Monasterij-noui. Omittimus plures congerere tædij euitandi caußa, & ad filium ab his neglectum properamus.

[21] Anno ⅭⅠƆLXXI, vt legitur in Chronico Malliacensi, ortus est Gosfredo Duci XI Kalendas Nouembris, [Guilielmus VIII natus an. 1071,] Guillelmus filius, qui consobrinus germanus est Ainrici Imperatoris, & secundus Francorum Regis ex supra dicta coniuge, scilicet Aldearde Burgunda, & deinde: Anno ⅭⅠƆLXXXVI obiit Guido, qui & Gosfredus, Comes Pictauorum, cui successit Guillelmus filius eius, [succedit patri an. 1086,] XV annorum existens. Diem obitus ac sepulturam indicant monumenta antiqua Noui-monasterij his verbis: Nobilissimus Guilielmus, qui & Gaufredus, [24 Septeb. mortuo,] fundator Monasterij-noui nostri obtit XXIV die mensis Septembris, & tumulatur honorifice ante Crucifixum parochiæ in medio nauis ecclesiæ. Ab eo tempore præfuit Guilielmus VIII, ab vltimo Guilielmo filio & S. Guilielmo non satis distinctus, sub quo vixit auctor Chronici Malliacensis, atque inter milites, qui anno ⅭⅠƆLXXXVII in Hispaniam ad Hildefonsum Regem mittebantur, vidit quemdam Normannum corpore ceteris maiorem, & ipsum nomine Guillelmum, quem opinatur Beslius cap. 28, ob militaria contra infideles patrata facinora, Carpentarium cognominatum, & in comitatu Godefridi Ducis Bullonij anno ⅭⅠƆXCVI in Terram-sanctam profectum. [ducit vxorem Philippam Mathildem an. 1096,] Potuit ob hunc Guilielmum proceritas corporis S. Guilielmo postea a quopiam affingi. Secundum hunc ergo auctorem Chronici Malliacensis, testem osculatum, Dux Guilielmus, eius nominis VIII, duxit anno ⅭⅠƆXCIV vxorem, Philippam nomine, filiam Willelmi Comitis Tolosani, cui Guillelmo anno ⅭⅠƆXCIX natus est filius, æquiuoce Guilielmus vocatus ex supra dicta coniuge. quæ Philippa est, sed necessario binominis, [gignit Guilielmū IX an. 1099.] atque altero nomine (forte in matrimonio assumpto) Mathildis appellata. Nam tabulis donationum, anno ⅭⅠƆXCVI monasteriis sanctæ Crucis & Vindicino sanctißimæ Trinitatis factarum, subscribit Mathildis vxor Domini Guilielmi Ducis Aquitaniæ & Comitis Guasconiæ. Vtrumque diploma edidit Beslius, prius etiam Sirmondus noster in Notis ad epistolam 22 libri 5 Goffridi Abbatis Vindocinensis, huic Mathildi scriptam, cum Dux in expeditione Hierosolymitana abesset. Prædictam natiuitatem Guilielmi vltimi asserit Gabriel Flamma in Vita S. Guilielmi, cum aliis Sanctorum Vitis Italice edita, conuenire in Pontificatum Paschalis II, qui vniuersam Ecclesiam rexit a XII Augusti anni ⅭⅠƆXCIX ad XXII Ianuarij anni ⅭⅠƆCVIII. vnde Herrera in Alphabeto, Caualcantinus cap. 4 Vitæ, Ranuccius Picus, alijque in annum secularem ⅭⅠƆC reijciunt dicti Guilielmi vltimi ortum.

[22] His positis Ducem Guilielmum VIII ab variis haberi pro S. Guilielmo Magno & eremita certum est. Ac primo Saussaius ad III Iulij ait, [habitus pro S. Guilielmo] S. Guilielmum suscepto post patris obitum principatu, cum bellica virtute præstaret, pietate nihilominus insignem, Deique cultus extitisse ampliandi & Ecclesiarum prouehendi decoris plurimum studiosum. Quo ex religioso affectu Monasterium-nouum absoluisse, & dotauisse, a patre inchoatum in honorem Apostolorum Ioannis & Andreæ. Quæ vltimo etiam Duci Guilielmo adscribit Buchetus, addens se vidisse authenticum Ducis diploma coram fratre eius Hugone aliisq; pluribus anno ⅭⅠƆLXXXVII confectum. Extat illud a Beslio editum, sed valde oscitanter a Bucheto perlectum. Ibi ipse Guilielmus Dux Aquitanorum statuit conseruare & posse augmentare monasterium, [& Guilielmo IX filio,] quod bonæ memoriæ pater eius Willelmus, qui & Gaufredus, in suburbio Pictauȩ ciuitatis a fundamentis ædificauit in honore beatæ genitricis Mariæ, & sanctorum Apostolorum Ioannis & Andreæ, vbi ipse tumulatus iacet. Dein concedit ea quæ Aldearda mater sua dedit eidem monasterio. Quam Aldeardam Buchetus conficto Guidoni affinxit vxorem, ac huius Guilielmi matrem adornauit quamdam Gilbonnam. Sed pergit Guilielmus, & concedente vxore sua & filio suo Willelmo, concedit & confirmat cuncta munimenta, quæ pater suus eidem monasterio dedit. En vltimus Guilielmus Guilielmi VIII filius, Guilielmi Gaufredi nepos, quem Buchetus eiusq; asseclæ sustulerunt, quasi numquam inter mortales extitisset. Corrigendus demum annus Dominicæ Incarnationis, qui a Bucheto notatus est, eodemque errore a Beslio editus, vt supra millesimum non fuerit octogesimus septimus, sed centesimus septimus aut aliquis huic vicinus, postquam Guilielmus vltimus, cuius mentio fit, iam erat natus.

[23] Guilielmus Caualcantinus, Ranuccius Picus, Ioannes Næuius, Simplicianus a S. Martino, similesque huius temporis scriptores Vitæ S. Guilielmi, [duxit vxorē Hermengardam,] tradunt hunc duxisse vxorem, Hermengardem nomine, filiam Fulconis Comitis Turonensis, sororem Fulconis Regis Hierosolymorum, quæ fuit nouerca eius, coniux Guilielmi VIII. Willelmus Tyrius, qui eodem adhuc seculo XII floruit, scribit lib. 14. cap. 1, hanc vxorem Hermengardem fuisse natam patre Fulcone, qui cognominatur Rechin, Comite Turonensium & Andegauensium, matre Bertelea, sorore Domini Amalrici de Monfort, [dein repudiatam,] eamque habuisse fratres Fulconem Regem Hierusalem & Gaufridum Martel: quæ a Comite Guilielmo Pictauiensium spreta, & contra matrimonij leges abiecta, ad Comitem Britanniæ se contulit: ex quibus natus est Conanus eiusdem Britanniæ Comes, qui cognominatus est Grossus. Ordericus Vitalis, qui tum monachus in Normannia degebat, vxorem etiam repudiatam testatur, [an eadem Hildegardis, etiam reiecta,] lib. 12 Histor. Eccles. sed Hildegardem vocat, quæ aut eadem est, aut, si alia, etiam reiecta. Anno ⅭⅠƆCXIX, inquit, in Octobris medio, Callixtus Papa cum Romano Senatu Remis venit, ibique XV diebus demoratus, Concilium tenuit…Interea Hildegardis Comitissa Pictauorum cum suis pedissequis processit, & alta claraque voce querimoniam suam eloquenter enodauit, quam omne Concilium diligenter auscultauit. Se siquidem dixit a marito suo esse derelictam, sibique Malbergionem, Vicecomitis de Castello Airaldi coniugem, [assumpta adultera,] in thoro subrogatam … Papa certum terminum constituit, quo Consul ad placitum in curiam Papæ veniret, ac vt legitimam vxorem reciperet, aut pro illicito repudio sententiam anathematis subiret. Hæc Ordericus, cui coæuus Willelmus Malmesburiensis assentitur, lib. 5 de Gestis Regum Angliæ in Henrico I, narrans Willielmum Comitem Pictauorum fatuum & lubricum, legit ima vxore depulsa, Vicecomitis cuiusdam coniugem surripuisse, quam adeo ardebat, vt clypeo suo simulacrum mulierculæ insereret; perinde dictitans se illam velle ferre in prælio, sicut illa portabat eum in triclinio, [Guilielmus excōmunicatur,] vnde increpitus & excommunicatus a Girardo Engolismorum Episcopo, iussusque illicitam venerē abiicere. Erat Episcopus ille Gerardus Ecclesiæ Romanæ Legatus. Baronius anno 1130, num. 66 loco Malmesburiensis indicato, eadem transfert ad Guilielmum, vltimum, quæ fœdiore mendo afficta sunt S. Guilielmo infra apud Theobaldum in Vita par. 1 num. 6 his verbis: [(quæ Guilielmo filio & S. Guilielmo affingūtur),] Denique proprij germani vxorē Herodiana rabie debacchatus, adinstar Herodis, contra ius & fas, incestu impudentissimo fertur per triennium & amplius tenuisse violenter: vbi, quæ Vicecomitis vxor erat, proprij germani fingitur.

[24] Præterea Baronius loco citato expeditionem in Terram sanctam susceptam a Guilielmo VIII, in eius filium Guilielmum vltimum transfert: quasi is, [vti expeditio in Terrā sanctam an. 1101,] cum duos necdum explesset annos, bella gerere didicisset. Conuenit ea expeditio in annum ⅭⅠƆCI, quando, vt ad eum annum refert Ordericus lib. 10, Hist. Eccles. vexillum Guilielmi Ducis feruntur secuta trecenta armatorum millia. Verum deuicti, Christiano nomini nihil contulerunt, vt docent Chronica Malliacense, & aliud Gaufredi de Vosias. Nolumus hic reliqua eius bella attingere, in Chronico Malleacensi & apud coæuos auctores enumerata, e quibus auiditas pugnandi, apud Theobaldum relata, potuit S. Guilielmo adscribi. Vrbanus Papa II in epistola eidem Guilielmo VIII anno ⅭⅠƆXCVII scripta, miratur eum a patris sui probitate degenerare, Ecclesiarum iura perturbare, easque expoliare. Idem traditur in Chronico Malleacensi anno ⅭⅠƆCXIV excommunicatus a Petro Episcopo Pictauorum, anno sequente XXIII Februarij vita functo: [altera excommunicatio facta an. 1114,] quam excommunicationem Baronius ad an. 1130 num. 66 perperam attribuit Guilielmo vltimo huius filio. Demum circa annum ⅭⅠƆCXXIV ante decessum Calixti Papæ, eo anno XIII Decembris mortui, Henricus V Imperator, teste Sugerio in Vita Ludouici Großi Regis Francorum, Remos obsedit, sed occursu Francorum pedem retulit: tunc Dux Aquitaniæ Guillelmus aliiq; summe æmulabantur, eo quod vires exaggerare & Francorum iniuriam grauissime punire, [& bellicæ excursiones an. 1124.] & viæ prolixitas & temporis breuitas prohiberet…Ea etiam tempestatis temperie Aluernorum Pontifex Claromontensis Aluernorum superbia pulsus est: quibus contra Ludouicum Regem opem laturus Dux Aquitaniæ Guillelmus, exercitu Aquitanorum fretus aduenit: sed exercitus regij magnitudine perterritus, pacem petiit atque impetrauit. Quæ a Guilielmo VIII gesta esse temporis ratio exigit, neque ætas eius grandior aut ingrauescens, vtpote annos prope LIV nati, vrget eas expeditiones a parente in filium transferri, quod ab aliis factum est.

§ IV Guilielmus vltimus Dux Aquitaniæ & S. Guilielmus Magnus pro vno eodemque passim habiti: illius apud Compostellam obitus anno ⅭⅠƆCXXXVII, huius in Stabulo-Rodis anno ⅭⅠƆCLVII.

[25] Vltimus hic Aquitaniæ Dux, Guilielmus nonus, a quam plurimus habetur auctor Ordinis Guilielmitarum, [Guilielmus IX natus an. 1099,] neque a S. Guilielmo Magno & eremita alius censetur. Natus is est anno Chr. ⅭⅠƆXCIX, patre Guilielmo VIII, Duce Aquitaniæ & Comite seu Consule Pictauorum, ac matre Tolosana (vt ipse in diplomate donationis monasterio Angeriacensi factæ testatur) Philippa Mathilde appellata. Habuit idem Guilielmus VIII parens eius, secundum Chronicon Malliacense, quinque quoque filias, quarum vnam desponsauit Vicecomiti Toarcensi. [habuit 5 sorores,] Nouissime circa annum ⅭⅠƆCXV genuit apud Tolosam vterinum, videlicet Raimundum, qui postea regnauit in Antiochia. Mater huic videtur fuisse Hermengardis, [fratres Raimundum] siue Hildegardis, altera illius coniux, ipseq; Raimundus respectu patris per quamdam catechresin vterinus appellatur, scilicet ab illo cum vltimo Guilielmo & quinque sororibus genicus. Educatus est hic Raimundus apud seniorem Henricum Regem Anglorum, a quo & militaria arma accepit: [dein Principem Antiochenū,] in Syriam dein a Fulcone Rege Hierosolymorum auunculo, Hermengardis fratre, adolescens euocatus vix prima lanugine vestitus malas: circa annum ⅭⅠƆCXXXVI duxit vxorem Constantiam, Boamundi iunioris filiam, principatus Antiocheni hæredem: postea occisus in prælio XXVII Iunij anni ⅭⅠƆCXLVIII, priucipatus XIII, vt tradit Guilielmus Tyrius lib. 14 Historiæ sacræ cap. 21 & lib. 17 cap. 9. Idem lib. 14 cap. 20 meminit alterius fratris Henrici, [& Henricum Priorem Cluniacensem,] postea monasterij Cluniacensis Prioris, cuius in Chronico Malliacensi nulla mentio fit: forte quia prognatus est ex adultera Malbergione: quod crimen hinc constat a Guilielmo VIII parente perperam ad filium Guilielmum IX translatum.

[26] Tandem anno Dominicæ Incarnationis ⅭⅠƆCXXVI, teste Orderico Vitale lib. 12 Historiæ Eccl. quam tum scribebat, mortuus est. Guilielmus Pictauensis Comes, Dux Aquitaniæ, [habitus idem qui pater Guilielmus VIII mortuus an. 1126,] eius nominis VIII, anno ætatis LV, & succeßit filius eius Guilielmus IX, quem a nullo prorsus scriptore, qui genealogiam Ducum Aquitaniæ vel obiter attigerit, legimus pro S. Guilielmo Magno & eremita sumptum; quin simul ab eodem habitus sit Guilielmi VII, Gaufredi Widonis, aui sui, filius, & cum patre Guilielmo VIII in vnum eumdemq; virum conflatus. Quibus auctoribus, dum dies obitus patris filio adscribitur, occasio vlterius errandi data est, credendiq; eumdem esse S. Guilielmum Magnum & eremitam. Mortuum autem esse infra probamus S. Guilielmum IV Idus Februarij, qui est eius mensis dies X: [10 Febr.] quo eodem die IV Idus Februarij obiisse Willelmum Ducem Aquitanorum, in Pictaui ciuitate apud Nouum-monasterium sepultum, & successisse in Principatu filium eius Guilielmum, IX scilicet & vltimum, refertur in Chronico Malliacensi, quod illis verbis finitur. Eumdem obitus diem confirmat Codex MS. dicti Noui-monasterij his verbis: X die Februarij celebratur obitus pro filio nobilis Comitis Fundatoris nostri, cuius corpus sepelitur in Capitulo & Kalendarium eiusdem monasterij: IV Idus Februarij, depositio Domni Guillermi Ducis Aqurtanorum, qui iacet in Capitulo. & Kalendarium S. Hilarij de Cella: IV Idus Februarij obiit Guillelmus Comes & Dux Aquitanorum, amicus & defensor Ecclesiæ nostræ. Hæc ibi, quorum plurima S. Guilielmo, eodem X Februarij anno ⅭⅠƆCLVII in Stabulo-Rodis defuncto, [& S. Guilielmus mortuus etiam 10 Febru. an. 1157.] adscribuntur a Bucheto, Paradino, Ioanne Haio, Miræo, Saussaio, aliisq; Vitæ eius scriptoribus supra relatis, qui eum Guilielmi Gaufredi filium crediderunt, quorum nomine hæc ei verba possent applicari: IV Idus Februarij celebratur obitus S. Guilielmi Magni & eremitæ, filij, vt illi aiunt, Guilielmi Gaufredi Ducis Aquitaniæ & Fundatoris Noui-monasterij, pro quo, vt in eodem Codice MS. huius monasterij legitur, sonantur omnia tympanistria, paratur sepulchrum honorifice cum quatuor cereis ardentibus, cum duabus lampadibus, quæ debent accendi seu ardere cum duobus cereis vsque post Missam, quæ debet celebrari solenniter, duobus Fratribus indutis in cappis, & duobus pueris reuestitis pro responso &c. Quæ a Guilielmo VIII ad filium, atque ita ad S. Guilielmum, quasi de Sancto aliquo ageretur, potuerunt transferri: cum de sacro mortuali pro illius animæ salute celebrando ageretur.

[27] Hæc accurate fuerunt deducenda, vt constaret de Guilielmo IX & vltimo Duce Aquitaniæ hæc sola hactenus explorata fuisse; annum natiuitatis & in principatu succeßionis, parentes, aliosq; maiores indicatos: quorum improba facinora quam plurimum amplificata, atque in deterrimam partem immutata, eidem afficta sunt. Duas duxit legitimas vxores. primo Alienordem, siue Aynordem, quæ ei Alienordem, siue Alienoram, circa annum ⅭⅠƆCXXIII genuit, [Ducit vxorem Alienordē,] quam sub obitum parentis fuisse tredecim annorum legitur in MS. Chronico Lemouicensi Domini Ribier, vbi & illa vxor dicitur soror Vicecomitis de Castro Airau: forsan illius Vicecomitis de Castello Airaldi, cuius vxorem Mallergionem a Guilielmo VIII huius parente nefanda libidine surreptam diximus. Prima vxore mortua, alteram duxit, de qua hæc traduntur in alio MS. Chronico Lemouicensi: Willelmus, Dux vltimus Aquitanorum, multa bona contulit Ecclesiis, & multas eleemosynas dedit. Cum non haberet nisi vnicam filiam de vxore sua mortua, duxit in vxorem filiam Ademari Vicecomitis Lemouicensis, quæ vocabatur Emma. [dein Emmam:] Ea, vt refertur in Chronico MS. Gaufridi de Vosias, vidua erat, ante Bardoni de Coniaco nupta. Hanc postmodum rapuit consilio Lemouicensium Guillelmus Sector-ferri, Vulgrini Comitis Engolismensis filius: vnde maximum Lemouicensibus, qui timebant iugum Pictauorum, prouenisset exitium, nisi Dux in breui apud S. Iacobum obiisset, vt infra probabitur.

[28] Anno Ch. ⅭⅠƆCXXX, Honorio II Pontifice Romano XIV Februarij mortuo, schisma exortum est. Nam vt ex Chronico Beneuentano tunc scripto refert Baronius num. 1, [anno 1130 agnoscit Innocentium II Papam:] die ipso, quo Honorius defunctus, Domnus Innocentius est electus, post quem die ipso ad horam tertiam Petrus Portuensis Episcopus Petrum filium Petri Leonis elegit, Anacletum dictum. Agnitum admissumq; mox in Aquitania legitimum Pontificem Innocentium indicat diploma Guilielmi Ducis, quo donationes Canonicis S. Radegundis factæ confirmantur: cui addita est hæc subscriptio: Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini ⅭⅠƆCXXIX (qui more Gallico tunc vsitato vsque ad Pascha continuabatur) Innocentio Papa Romanam Ecclesiam gubernante, Ludouico Rege Francorum regnante, Guillelmo Adelelmi Episcopo, & Guillelmo Comite fautore huius chartulæ. [seductus ab aliis adhæret an. 1131 Anacleto Antipapæ:] Verum Dux Guilielmus deinde a Gerardo Episcopo Engolismensi, & Ægidio, siue Gilone, Tusculano Episcopo Cardinale inductus, muneribusq; corruptus, adhæsit Anacleto pseudopontifici. Eius rei testis est inscriptio diplomatis monasterio Angeliacensi: vbi ista leguntur: Acta est hæc charta anno ab Incarnatione Domini ⅭⅠƆCXXXI, sedente in Sede Apostolica Anacleto PP. II, Giraldo Engolismensi Episcopo & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legato, Guillelmo Gardradi Santonensi Episcopo, regnante in Francia Rege Ludouico cum filio suo Philippo: qui mense Octobri eiusdem anni ⅭⅠƆCXXXI defunctus est.

[29] Lubet ex ea charta aliqua proferre, ex quibus animus affectusq; Ducis Guilielmi agnoscitur: Hoc donum, inquit, feci pro inuasione, quam feceram in ipsa ecclesia, in die quo Natiuitas B. Ioannis Baptistæ celebratur: quia inuaseram monachos celebrantes diem festum in ipsa ecclesia, [ob molestiam ac vim monachis latam,] & oblationes ipsius ecclesiæ in proprios vsus redegeram, vnde culpabilem & reum in ipso Capitulo, vbi hoc donum feci, me coram omnibus monachis assidentibus reddidi. Et egrediens a Capitulo coram ipsis & Baronibus meis, nudis pedibus satisfaciens, & virgas in manibus tenens vsque ante altare, [publice pœnitentiam agit:] super quo caput Præcursoris erat, humiliter deueni. Et ibi ante Christi Præcursoris caput humi proiectus, pro his facinoribus culpabilem & reum me recognoui, & per hoc pergamenum hoc donum, sicut supra dictum est, supra altare B. Ioannis posui: &, vt in perpetuum firmiter & integre ecclesia S. Ioannis hæc omnia supradicta possideat, manu propria inferius signo Crucis firmaui. &c. Eamdem donationis chartam confirmauit Rex Ludouicus VIII in castris apud Dompetram prope Rupellam anno ⅭⅠƆCCXXIV, regni I, cuius diploma habet Philippus Labbeus noster in Miscellaneis curiosis cap. 20 § 8.

[30] Venerat in Gallias anno ⅭⅠƆCXXX Innocentius Papa, benigne a Rege Ludouico eiusq; subditis exceptus, mox & a Rege Anglorum Henrico agnitus, honoratusq;. Is anno ⅭⅠƆCXXXI Leodium profectus, Lotharium electum Imperatorem, in Regem Alamanniæ in Quadragesima coronauit, & in Concilio Remensi XIII Archiepiscoporum & CCLXIII Episcoporum aliorumq; magna multitudine Abbatum & Clericorum Ludouicum iuniorem VIII Kalend. Nouemb. consecrauit, anno deinde ⅭⅠƆCXXXII in Italiam regressus. Ab Innocentio Papa, vt legitur lib. 2 Vitæ S. Bernardi cap. 6, adhuc in Galliis demorante, missi sunt Abbas Clarauallensis S. Bernardus, & Ioslenus venerabilis Episcopus Suessionensis, vt tam Gerardum (qui assensu Comitis Burdegalensem Archiepiscopatum occupauerat, [frustra a S. Bernardo & Iosleno Episc. Suessionēsi admonetur eodem an. 1131,] & simul Burdegalensem & Engolismensem detinebat Ecclesiam) quam prædictum Principem conuenirent. Quod factum est, sed irrito conatu. Nam, quicumque Anacleto non obediebant, erroneos & acephalos ille nominabat. Refert ea Manrique in Annal. Cisterc. ad annum ⅭⅠƆCXXX, quæ anno sequente arbitramur contigisse, quando cœpit primum audiri, quid aduersus Ecclesiam Dei Gerardus ille machinaretur: vt additur ibidem in Vita S. Bernardi. Scripsit dein hic sanctus Abbas illustrem ad Episcopos Aquitaniæ de illo schismate epistolam, quæ inter reliquas habetur CXXVI, ac sequentem postea misit ad Guilielmum Ducem Aquitaniæ ex persona Hugonis Ducis Burgundiæ, [& missa epistola circa an. 1133:] in cuius clausula dum asserit nuper per Christianissimum Lotharium falsos calumniatores in suo mendacio esse deprehensos, satis innuit, eam epistolam scriptam, postquam Lotharius anno ⅭⅠƆCXXXIII ab Innocentio in Vrbem a se reducto, in Romanum Imperatorem coronatus est. Interfuit S. Bernardus anno sequenti ⅭⅠƆCXXXIV Concilio ab Innocentio Pisis habito, eiq; Mediolanenses conciliauit. In Gallias regressus, atque a Gaufredo Episcopo Carnotensi, Sedis Apostolicæ Legato, [an. 1135 a S. Bernardo ad obedientiam reducitur:] inuitatus, meliore effectu instituit anno ⅭⅠƆCXXXV cum Guilielmo Duce congressum, in quo is, & ad obedientiam Innocentij Papæ reductus est, & Guilielmum Episcopum Pictauensem antea eiectum, in propriam Sedem restituit. S. Bernardus epistola 128 eidem Duci scripta, agnoscit miram mutationem dexterȩ Excelsi, [dein Clericos S. Hilarij expellit:] sed miratur, quo cuiusue consilio tam subito in deterius sit mutatus, vt rursum ad iniuriam Ecclesiæ Clericos S. Hilarij de ciuitate expelleret, & iram Dei in se grauius, quam primum, excitaret. Hæc S. Bernardus, in cuius neque operibus, neque Vita, vlla extat memoria rerum a Guilielmo Duce deinceps gestarū.

[31] Eodem anno ⅭⅠƆCXXXV, Henrico Angliæ Rege Kalend. Decemb. mortuo, Stephanus eius nepos XVIII Kalend. Ianuarij in Regem coronatus est. Tunc Ioffredus Comes Andegauensis dominium Normanniæ sibi vindicans post varias incursiones, tandem, inquit Ordercius, anno ⅭⅠƆCXXXVI, XI Kalend. Octobris Sartam fluuium pertransiuit, [an. 1136 cū Comite Andegauēsi Normannos bello vastat,] & cum ingenti multitudine armatorum Normanniam inuasit. Habebat enim secum Guillelmum Pictauensium Ducem, & Ioffredum Vindocinensem, Guillelmum quoque iuuenem Guillelmi Niuernensis Comitis filium, & Guilielmum Pontiui Comitem, cognomento Talauacium. Hi nimirum aliique plures Tribuni ac Centuriones cum viribus suis Andegauensibus associati sunt, & in Normannos per omne nefas, seu pro fauore Principis, siue pro cupiditate prædæ, irruerunt… Andegauenses in Normannia XIII diebus demorati sunt, odiumque perenne, non dominatum Normannorum, immanitate sua meruerunt … Quia inconditis post contaminationem sacrorum eduliis intemperanter vsi sunt, [multis diarrhæa punitis,] iusto Dei iudicio pene omnes ventris fluxu ægrotauerunt, fluentique diarrhia satis anxij fœda vestigia obiter reliquerunt, suosque reposcere lares plerique vix potuerunt … Anno MCXXXVII tertia septimana Martij Stephanus Rex in Normanniam venit … Eodem tempore Guillelmus Pictauensium Dux, memor malorum, quæ nuper in Normannia operatus est, [ipse ad S. Iacobū an. 1137 peregrinatus, obit 9 Aprilis;] pœnitentia motus, ad S. Iacobum peregre profectus est. Deinde feria VI parasceue, V Idus Aprilis sacra communione munitus est, & ante aram beati Apostoli venerabiliter defunctus est. Filiam vero suam Ludouico iuueni Francorum Regi in coniugem dari præcepit, ipsumque Regem totius iuris sui hæredem constituit. Quod ita postea factum est. Hactenus Ordericus Vitalis lib. 13 Historiæ Ecclesiasticæ, [ita Ordericus scriptor osæuus;] quam absoluit anno quarto ab obitu Guilielmi, Æræ Christianæ ⅭⅠƆCXLI, quando apud Normannos in cœnobio Vticensi LVI annos vixerat, factus monachus anno ⅭⅠƆLXXXV, id est, annis XIV antequam Dux Guilielmus nasceretur.

[32] [& in diplomatibus datis eodem an. 1137] Vterque Ludouicus Francorum Rex, in duplici diplomate, quo antiqua Ecclesiis Aquitaniæ concessa priuilegia stabiliunt, Guilielmi Ducis obitum eodem, quo contigerat, anno ⅭⅠƆCXXXVII confirmant. Philippus Labbeus in Miscellaneis curiosis cap. 12 § 10, edidit hoc Ludouici VI, siue senioris, diploma, quod hic integrum damus. [Reges Frācorum Ludouicus VI Crassus dictus,] In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis. Amen. Ludouicus Dei gratia Francorum Rex. Tibi, dilecte in Domino Gauffride, Burdegalensis Archiepiscope, cum Suffraganeis Episcopis, Raymundo Agennensi, Roberto Engolismensi, Guillermo Xantonensi, Guillermo Pictauensi, Guillermo Petragoricensi, necnon cum Abbatibus Burdegalensis prouinciæ, vestrisque successoribus in perpetuum. Regiæ maiestatis est Ecclesiarum quieti pia sollicitudine prouidere, & ex officio susceptæ a Domino potestatis, earum libertates tueri, & ab hostium seu malignantium incursibus defensare. Sic nimirum Regalis apicem dignitatis nos a Domino, a quo omnis potestas est, consecutos esse constabit, si iuxta Euangelicam institutionem & Apostolicæ doctrinæ traditionem, in sanctæ * Dei ministerium accincti, [supple Ecclesiæ] pro eiusdem contuenda libertate, qua Christus eam liberauerit, & pacis quiete operam demus. Eapropter petitionibus vestris, communicato prius Episcoporum, Abbatum, & Procerum nostrorum consilio, assentiente Ludouico filio nostro iam in Regem sublimato, innuendum, & in Sede Burdegalensi, & in prænominatis Episcopalibus Sedibus & Abbatiis eiusdem prouinciæ, quæ defuncto illustri Aquitanorum Duce ac Comite Pictauis Guillermo, [asserēs defunctū esse,] per filiam ipsius Alienordam iam dicto filio nostro Ludouico sorte matrimonij cedit, in Episcoporum & Abbatum suorum electionibus canonicam omnino concedimus libertatem, absque hominij, iuramenti, seu fidei per manum datæ obligatione. Porro decedentis Archiepiscopi & Suffraganeorum ipsius Episcoporum, seu Abbatum decedentium res vniuersas successorum vsibus, Regia auctoritate seruari volumus, & concedendo præcipimus illæsas: hoc quoque adiicientes, vt omnes Ecclesiæ infra denominatam prouinciam constitutæ, prædia, possessiones, & vniuersa ad ipsos iure pertinentia, secundum priuilegia & iustitias, & bonas consuetudines suas habeant, & possideant illibata. Quod vt perpetuæ stabilitatis obtineat munimentum, scripto commendari, & sigilli nostri auctoritate, & nominis nostri charactere corroborari præcipimus. Actum Parisius in Parlamento nostro publice, anno Incarnati Verbi MCXXXVII, regni nostri XXIX, Ludouico nostro in Regem sublimato anno IV, [subscribētibus Principibus regni,] in præsentia Gaufridi venerabilis Carnotensis Episcopi, & Apostolicæ Sedis Legati, Stephani Parisius Episcopi, Sugerij Abbatis B. Dionysij, Girardi Abbatis Iosaphatis, Algrinia secretis nostris: adstantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt & signa, S. Radulfi Viromanduorum Comitis & Dapiferi nostri, Willermi Buticularij, Hugonis Camerarij, Hugonis Constabularij. Data per manum Stephani Cancellarij.

[33] Hactenus diploma Ludouici VI, Craßi dicti, cui simile conceßit filius eius Ludouicus VII, quod habet, sed nonnihil abbreuiatum, Renatus Choppinus lib. 1 sacræ Politiæ tit. 7 num. 3 hoc exordio: Ego Ludouicus iunior, [& Ludouicus VII, Iunior dictus,] magni Ludouici filius, D. G. Rex Francorum & Dux Aquitanorum. Tibi Gaufride Burdegalensis Archiepiscope cum Suffraganeis… ducimus annuendum, & in Sede Burdegalensi, & in prænominatis Episcopalibus Sedibus, Abbatiis eiusdem prouinciæ, quæ, defuncto Aquitanorum Duce & Comite Pictauis Guillelmo, per filiam ipsius Alienoram nobis sorte matrimonij cedit &c. At subscriptiones, a Choppino omissæ, ita referuntur a Labbeo: [indicans etiam defunctū esse,] Actum Burdegalensi in Palatio nostro publice, anno Incarnati Verbi MCXXXVII, regni nostri IV, in præsentia Gaufredi venerabilis Carnotensis Episcopi, Apostolicæ Sedis Legati, Alberici Bituricensis Archiepiscopi, Hugonis Turonensis Archiepiscopi, [attestantibus proceribus regni, & Episcopis variis.] Gaufridi Burdegalensis Archiepiscopi, Raimundi Agenensis Episcopi, Lamberti Engolismensis, & Guillermi Xantonensis Episcoporum, Sugerij Abbatis S. Dionisij: adstantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt & signa. S. Radulfi Viromanduorum Comitis & Dapiferi nostri. S. Guillermi Buticularij. S. Hugonis Camerarij. S. Hugonis Constabularij. Data per manum Algrini Cancellarij. Ioannes Buchetus par. 3 Annalium Aquitaniæ cap. 3 testatur has Ludouici Iunioris litteras se vidisse in antiquo pergameno scriptas, Regioq; munitas sigillo, in cuius altera parte conspiciebatur Rex in throno sedens, in altera vero Princeps armatus in equo, manu gladium gestans. Summus horum Regiorum priuilegiorum consensus, ab illustrioribus regni Proceribus, atque Ecclesiarum Gallicanarum Antistitibus attestatione suæ præsentiæ, aut subscriptione approbatus, abunde confirmat, obitum Guilielmi Ducis omnibus vbique innotuisse. Claudius Robertus in Gallia Christiana agens de Archiepiscopatu Burdegalensi eiusq; Suffraganeis Episcopatibus Guilielmo Duci ante cum Aquitania II subiectis, meminit etiam huius diplomatis regij istis Episcopis directi cum magno historiæ Ecclesiasticæ assensu.

[34] Hugo Vizeliacensis mox proferendus hanc Aquitaniam II ex æui illius consuetudine omnem Aquitaniam appellat, additq; præterea ad Guilielmum Ducem pertinuisse Guasooniam, Bascloniam, [Dominio Guilielmi Ducis subiectæ fuerunt Aquitania II & III,] & Nauarram vsque ad Pyræneos. Fuit hæc olim Aquitania III seu Nouem-populania dicta, posteris Vasconia, quam in Gasconiam & Basconiam circa annū Christi ⅭⅠƆC referri distinctam diximus II Februarij ad Vitam S. Adalbaldi Ducis § 4, continerique in ea Basconia, alijs Vascitania, Nauarram inferiorem siue Gallicam. Huius Aquitaniæ III seu Vasconiæ metropolis est ciuitas Ausciorum siue Auxitana, cui subest Conuenarum diœcesis, quam teste Choppina loco supra indicato, propter hanc Regaliorum immunitatem, quæ Aquitanis Ecclesiis data est, Senatus anno ⅭⅠƆⅠƆLXII decreuit, Regalibus vacuam exemptāque esse; dictis Regum diplomatis ad omnes ante Guilielmo Duci subditas ditiones extensis. Bernardus Abbas Bonæuallis lib. 2 Vitæ S. Bernardi cap. 6 scribit potentatui Ducis Guilielmi subditas fuisse prouincias Burdegalensem, Auxiensem (scilicet in Aquitania II & III, vt diximus) & Turonicam, & quidquid a collibus Iberorum vsque ad Ligerim cōplectitur & claudit Oceanus, paruisse eius imperio. Verum Turonica prouincia vltra dexteram Ligeris ripam late distenta continet Britanniam Armoricam & nouem in ea Episcopatus: [non Turonensis Prouincia,] cui tum Britanniæ præerat Comes Conanus filius Alani Fergenti, & Hermengardis, quam ante a Guilielmo VIII Duce Aquitaniæ repudiatam diximus. Erat autem Hermengardis filia Fulconis Rechin Turonensium & Andegauensium Comitis, & soror Fulconis postea Hierosolymitani Regis, qui ducta vxore Sibilla Heliæ Cenomanensium Comitis filia vnica & hærede, genuit Gaufredum Plantagenest tam patris quam aui materni legitimum successorem, a quo rogatus Guilielmus IX, vltimo vitæ anno armatus Normanniam inuasit. Huius Gaufredi filius, Henricus II Rex Anglorum, Alienoram filiam Guilielmi duxit, ante repudiatam a Rege Francorum Ludouico. Erant autem Andegauenses & Cenomanenses in Prouincia Turonensi, sed, vt hinc patet, Ducibus Aquitaniæ non subiecta. Extra eiusdem imperium fuit quoque Aquitania I. [neque Aquitania I.] Hinc consilio Lemouicensium, ne iugo eius, quod timebant, subderentur, erepta illi secunda vxor Emma eius ditionis hæres. Nec Comes Aruernorum fuit, vti tradunt Caualcantinus cap. 5 Vitæ S. Guilielmi alijque. Præerat tum Aruernis Comes Robertus IV, inter quem & Ecclesiam Briuatensem concordia anno ⅭⅠƆCXXXVI facta, refertur ex chartulario Briuatensi a Christophoro Iustello in Historia Genealogica Comitum Auernensium, quos alios a Ducibus Aquitaniæ longo ordine deducit.

[Annotatum]

* supple Ecclesiæ

§ V Consensus Historicorum seculo Christi XII, XIII, & XIV de eadem Ducis Guilielmi apud Compostellam morte.

[35] Gvilielmum IX & vltimum Ducem Aquitaniæ & Comitem Pictauorum, [Obitum eiusdem apud Cōpostellam referunt.] in suo ad S. Iacobum in Hispanias itinere Compostellæ mortuum esse & terræ mandatum satis constat ex dictis § præcedenti. Addimus hic Historicos, qui eodem seculo XII & duobus sequentibus vixerunt, vt postea euidentius demonstratur, alias non nisi seculo XV irrepsisse opiniones. Theobaldum Vitæ S. Guilielmi scriptorem excipio, de quo infra agetur. Ac primum locum iure occupat Sugerius, creatus Abbas S. Dionysij anno ⅭⅠƆCXXIII, [Sugerius Abbas an. 1152 defunctus,] vita functus anno ⅭⅠƆCLII: qui in Vita Ludouici VI Regis Francorum, dum iter eius ægri, cui socius aderat, versus Parisios ac suum monasterium describit, hæc refert: Cum Miliduno castrum Bestisiacum peruenisset, celeriter subsecuti sunt eum nuntij Guillelmi Ducis Aquitaniæ, denunciantes eumdem Ducem ad S. Iacobum peregre profectum, in via demigrasse: sed antequam iter aggrederetur, & etiam in itinere moriens, filiam nobilissimam puellam, nomine Alienor desponsandam, totamque terram suam eidem retinendam & deliberasse & dimisisse. Qui communicato cum familiaribus consilio, solita magnanimitate gratanter oblata suscipiens, carissimo filio Ludouico eam copulari promittit, nec non & deinceps nobilem apparatum ad destinandum illuc componit, nobilissimorum virorum exercitum, quingentorum & eo amplius militum, de melioribus regni colligit: cui etiam Palatinum Comitem Theobaldum, & egregium Viromandensem Comitem, & consanguineū Radulfum præesse constituit. Nos autem familiares eius, & quoscumque sanioris consilij reperire potuit, ei concopulauit… Qui cum per Limouicensium partes ad Burdegalensium fines peruenissemus, ante ciuitatem, interposito magno fluuio Garona, tentoria defiximus, ibidem præstolantes, & nauali subsidio ad vrbem transeuntes, donec die Dominica collectis Gasconiæ, Sanctoniæ, Pictauiæ Optimatibus, præfatam puellam cum eo diademate regni coronatam sibi coniugio copulauit. Interea iis absentibus obijt Ludouicus Kalendis Augusti, cuius præcipuus Consiliarius fuerat dictus Sugerius, ac deinde pro Ludouico VII eius filio cum Regina filia Guilielmi Ducis in Terram sanctam profecto, grauioribus regni negotiis præfectus: vt omnia vbique gesta optime potuerit scire.

[36] Alius coæuus auctor est Teulfus, monachus monasterij Mauriniacensis in diœcesi Senonēsi: qui lib. 3 Chronici Mauriniacensis vsque ad annum ⅭⅠƆCXLVII, [Teulfus monachus coæuus,] quo Rex Ludouicus VII in Terram sanctam profectus est, deducti, Eo igitur tēpore, inquit, quo Innocentius Honorio decedente, ad agendas vices Apostolicas recenter promotus, post solennem Concilij celebrationem a Francia repedauit, Guillelmum Pictauorum Comitem, ad S. Iacobum peregre profectionem aggressum, aspera infirmitate detineri, & vsque ad mortis difficultatem contigit perduci. Hic itaque cum a Deo prouisa fatalis filioccatio propinquasset, & ineuitabilem spiritus exhalationem sibi imminere conspiceret, terræ suæ Proceres & Optimates accersiens, eos coactitio iurisiurandi vinculo constrinxit, vt filiam suam Ludouico Regis Ludouici filio copularent, & terram suam secundum cōsuetudinem connubij manciparent. Ipse vero Guilielmus rebus humanis exemptus in eadem ecclesia B. Iacobi est tumulatus… Igitur imminente destinatæ virginis ductione, pater Ludouicus itineri necessaria præparat, & vt tanta res cito effectui mancipetur elaborat. Imperialis itaque edicti taxatione vbique publicata, militum agmina non parua properanter conueniunt, & ad ampliationem regij comitatus vrbes & oppida suorum multitudinem habitatorum emittunt. Inter quos erant præcipui & famosissimi Optimates Theobaudus Comes Blesensis, Radulfus Vermendensis, Guillelmus Niuernensis, Rotrodus Perticensis… Igitur vniuersis Aquitaniæ Pontificibus cum Archiepiscopo suo Gaufrido adstātibus, Ludouicus est puellæ, nomine Ænorde, legali vinculo sociatus: ibique vterque est impositione aureorum diadematum insignitus. Ibi etiam Ludouicus fidelitatum & homagiorum pacta accepit, & in proprio habere cœpit. Sed quia diem nox premit, & crebro mutantur vices humanæ felicitatis,… omnibus adhuc illius deliciosæ epulationis plenitudine & lætitia dissolutis, ecce legatus pernici cursu delatus aduolat, & Ludouicum Regem, qui diu graui diarrhia laborauerat, vitam Parisius finisse denuntiat. Huius Regis vita vel probitas ideo a nobis non exprimitur, quia adhuc in mentibus hominum per memoriam scripta esse videtur. Floruit tum etiam Otto, [Otto Ep. Frisingensis mortuus an. 1158,] Episcopus Frisingensis apud Bauaros anno ⅭⅠƆCXXXVIII creatus, qui lib. 7 Chronici, relato cap. 20 Lotharij obitu, addit cap. 21. Circa illa tempora multi ex claris Optimatibus mortem sui Principis præcesserunt & secuti sunt… Rex etiam Francorum Ludouicus, & Anglorum Henricus, & Remorum Archiepiscopus Reginaldus, Comesque Pictauiensis Gaufridus (lege Guilielmus) eodem tempore obierunt. Superuixit Otto scriptor ad an. ⅭⅠƆCLVIII.

[37] Succedat, qui Gesta Regis Ludouici VII conscripsit, secutus vestigia Sugerij Abbatis, cuius, vt mox constabit, meminit, & ipse, [Auctores Gestorum Ludouici Iunioris etiam coæui,] quantum colligimus, monasterij S. Dionisij alumnus eisdem temporibus coæuus: cuius hæc sunt verba cap. 2: His diebus Guilielmus Dux Aquitaniæ apud S. Iacobum iter arripuit, qui volente Deo, antequam ad terminum, ad quem suæ peregrinationis accederet, peracta parte itineris, expirauit, nullum virilis sexus in Ducatu Aquitaniæ relinquens hæredem. Verumtamen duas filias habuit, quarum vna maior natu Alienordis, & alia Alaydis vocabantur. Et quoniam terra sine virili hærede remanserat, Rex Ducatum in manu sua tenuit, & primogenitam sororum Alienordam sibi matrimoniali lege desponsauit, sicut superius est expressum in historia patris sui, de qua filiam genuit Mariam nomine, quæ fuit Comitissa Campaniæ, & secundam, Alaydam nomine, Radulpho Viromandensi Comiti cognato suo matrimonio copulauit. Extat & alia historia Ludouici VII subiuncta Vitæ Ludouici VI, a Sugerio compositæ, & cum aliis a Chesnæo edita: in qua eadem fere repetuntur his verbis: Ea tempestate Willelmus Dux Aquitaniæ ad S. Iacobum peregre profectus, molestia corporis ibi correptus, viam vniuersæ carnis ingressus est. Ipse duas filias tantum habebat: quarum altera vocata fuit Alienoris, altera Aaliz. Terra autem Aquitaniæ Domino suo destituta, absque hærede mare remansit. Idcirco Rex Ludouicus totam Aquitaniam in manu sua tenuit, alteramque de duabus prædictis sororibus, scilicet Alienoridem natu maiorem, matrimonio sibi sociauit: alteram vero Aaliz iuniorem, Radulfo Comiti Viromandensi in vxorem donauit.

[38] Idem sensus fuit historicis seculo sequenti, inter quos Robertus, [seculo proximo Robertus de monte,] Montis S. Michaelis ad Oceanum apud Nordmannos in diœcesi Abrincensi Abbas, in supplemento Chronici Sigebertini, de rebus sui temporis vsque ad annum ⅭⅠƆCCX gestis, ita scribit: Anno ⅭⅠƆCXXXVII Comes Pictauiensis Wilhelmus ad S. Iacobum in Galicia orationis caussa proficiscitur, & in sexta feria Parasccue in ecclesia B. Iacobi moritur, & ante altare sepelitur. Qui moriturus Proceres suos, quos secum habebat, contestatur, vt filia sua maior Alienordis Ludouico iuniori Francorum Regi cum Aquitaniæ Ducatu vxor traderetur, quam prædictus Ludouicus apud Burdegalam Optimatibus regni præsentibus iungit sibi nuptiis quam solennibus: cuius pater Ludouicus intra eumdem fere mensem apud Parisios defunctus, in ecclesia S. Dionysij ante corpus ipsius est sepultus Kalendis Augusti, XXVIII anno regni sui. Hæc ille. Ast in alio Auctario Gemblacensi a Miræo edito ita refertur ex MS. Orteliano: Guilielmus Dux Aquitaniæ & Pictauensis filiam, quam hæredem habebat, Ludouico filio Regis Francorum, moriens spōsam dereliquit. Ad quam ducendam filius Regis profectus, interim patre Rege defuncto in regno stabilitur, & regnum Franciæ & Ducatus Aquitaniæ copulantur.

[39] Vincentius Burgundus ex Ordine Prædicatorum cognomento Bellouacensis, in Speculo historiali ad annum ⅭⅠƆCCXLIV, [Vincentius Bellouacensis,] quo tempore floruit, deducto, hæc refert lib. 27 cap. 13: Guilielmus Comes Pictauensis ad S. Iacobum proficiscitur, & in sexta feria Parasceuæ in ecclesia B. Iacobi moritur & ante altare sepelitur. Eadem repetit cap. 14 citato vtrobique Chronographo nempe Roberto de Monte. [& seculo 14 Bernardus Guidonis:] cuius etiam verba reperiuntur apud Bernardum Guidonis, ex eodem Ordine Prædicatorum Episcopum Lodouensem in Gallia Narbonensi, in Chronico Ioanni Papæ XXII anno ⅭⅠƆCCCXX dicato: in quo hæc leguntur: Anno ⅭⅠƆCXXXVII Guillelmus Comes Pictauensis & Dux Aquitaniæ ad S. Iacobum proficiscens in Parasceue moritur V Idus Aprilis in ecclesia S. Iacobi, & ante altare honorifice sepelitur. Pascha eo anno cyclo Lunæ XVII, Solis XXVI, littera Dominicali C, celebratum est III Idus siue XI Aprilis, Indictione XV, quam cum anno ⅭⅠƆCXXXVII obseruat Ordericus Vitalis supra relatus: quem hic auctor fere describit.

[40] Similia referuntur in variis antiquis Chronicis, quorum auctores latent anonymi: horum aliqua MSS. [alij antiqui auctores in Chronicis MSS.] continentur in Miscellaneis curiosis Philippi Labbei nostri, vbi cap. 12 § 17 hæc leguntur ex Chronico MS. Canonici Turonensis excerpta: Anno ⅭⅠƆCXXXVI Guilielmus Comes Pictauensis ad S. Iacobum peregre proficiscens, in die Parasceue moritur, & ante altare B. Iacobi sepelitur: relinquens duas filias Alienordim primogenitam, & Petronillam, quam Radulfus Comes Viromandensis duxit postea vxorem. Ex Chronico MS. Gaufredi Prioris Vosiensis apud Lemouicenses hæc adduntur § 18: Guillelmus Dux VIII de filia Guillelmi Ducis Tolosani, fratris Raimundi de S. Ægidio, qui in bello Hierosolymitano memoratur, genuit Guillelmum Comitem, qui obiit apud S. Iacobum & Raymundum, qui fuit Antiochiæ Princeps. Et iterum: Boamūdi Principis Antiochiæ filiam duxit vxorem Raymundus, qui fuit frater Guillermi Ducis Aquitanorū, qui apud S. Iacobum obiit. Ex eodem Chronico supra retulimus, eumdem Ducem apud S. Iacobum obiisse. Nonnulla apud Beslium traduntur ex vtroque Chronico Lemouicensi supra indicato, atque e priore quidem ista leguntur: Anno ⅭⅠƆCXXXVII, V Idus Aprilis, quod tunc fuit in Parasceua, obiit Guillelmus Palatinus, Comes Pictauorū, vltimus Dux Aquitaniæ apud S. Iacobum. In altero Chronico Lemouicensi dicitur Willelmus Dux vltimus Aquitanorum Lemouicinos subuertere dictans, apud S. Iacobum peregrinus abiens, tumulatus. Denique ex tabulario Angeriacensi sequentia adduntur: Ludouicus Rex minor, filius Ludouici Magni Regis Francorum, mortuo Guilielmo Pictauorum Comite apud S. Iacobum, filiam ipsius, consilio & voluntate patris, cum consulatu Pictauiensi & Aquitanorum Ducatu sibi coniugio copulauit.

[41] Eamdem opinionem obitus Guilielmi Ducis confirmant suo silentio Auctores coæui, dum vitæ eius eremiticæ, [stabiliunt alij coæui suo silentio,] ac noui virorum religiosorum ordinis instituti non meminerunt, & quidem dum eius, aut filiæ, aut Ducatus Aquitaniæ in Regem Ludouicum, aut ab eo in Anglos translati mentionem faciunt. Inter hos primi censendi S. Bernardus & huius Vitæ Scriptores, tum Malmesburiensis, qui lib. 1 Nouellæ tradit, [S. Bernardus,] Ludouicum Aquitaniam per vxoris dotale fœdus acquisiuisse. Henricus Huntindoniensis, qui sub Stephano Rege Anglorum floruit, lib. 8 Histor. refert Ludouicum Regem Francorum a sponsa sua, filia Consulis Pictauensis, [Malmesburiensis,] per cognationis iusiurandum diuisum: eamque Henricum nouum Ducem Normannorum duxisse, [Huntindoniensis,] & per eam Consulatum Pictauensem summis honoribus ampliatum possedisse. Inter domesticos huius Henrici, dein Regis Anglorum fuit Rogerus Houedenus, [Houedenus,] qui sub finem partis prioris Annalium narrat diuortium inter Ludouicum Regem Francorū & vxorem Alienor, filiam Ducis Aquitaniæ, factum, eamq; in vxorem duxisse Henricum Regem Angliæ. Vixit apud Pictauinos anno ⅭⅠƆCLX Hugo monachus Vizeliacensis, [Hugo Vizeliacensis,] qui in Chronico MS. apud Beslium hæc refert: Hic est Rex Ludouicus, cuius pater Ludouicus vsquequaque dilatauit regnum suum, & coniunxit ei in matrimonium filiam Guilielmi Ducis Aquitanorum & Comitis Pictauorum, propter quam acquisiuit omnem Aquitaniam, Guasconiam, Bascloniam & Nauarram vsque ad montes Pyræneos & vsque ad Crucem Karoli. Guilielmus Neubrigensis natus anno ⅭⅠƆCXXXV, [Neubrigensis,] biennio ante Ducis Guilielmi obitum, lib. 1 cap. 31, describit Alienoram regiam Ducis Aquitanici sobolem vnicam Ludouico Regi nuptam, amplissimum Ducatum Aquitaniæ regno Franciæ iunxisse. At per Ecclesiasticæ legis vigorem solutam nupsisse Duci Normanniæ. Mox Ducatum Aquitaniæ, qui a finibus Andegauensium & Britonum ad Pyrenȩos vsque montes extenditur, ratione coniugis in Ducis Normannici potestatē transiuisse, Francis inuidia tabescentibus, sed impedire non valentibus eiusdem Ducis prouectum.

[42] Richardus Hagulstadensis, qui circa an. ⅭⅠƆCLXXX scribebat, [Hagulstadensis,] tradit in Chronico, Henricum Ducem Normaniæ circa Pentecosten an. MCLI duxisse Alienor Comitissam Pictauis, quam paullo ante Rex Ludouicus propter consanguinitatem dimiserat. Andreas Siluius, sub finem eiusdem seculi Archiprior monasterij Marchianensis in Belgio, [Andr. Marchianensis,] lib. 2 de Regibus Francorum cap. 6 hæc habet: Ludouicus iunior duxit Aanordem filiam Willelmi Ducis Aquitaniæ, de qua genuit duas filias, quarum prior nupsit Henrico Comiti Trecensi, posterior Theobaldo Carnotensi Comiti… Anno regni XVI vxorem repudiauit, quæ postea ad thorum transiit Henrici Regis Anglorum & Ducis Normannorum, filij Goffridi Comitis Andegauorum. Ex illa igitur hos genuit filios, Henricum Regem Angliæ, qui viuente patre obiit, Ricardum Ducem Aquitaniæ, qui nunc regnat in Anglia, Gosfridum Ducem Aquitaniæ & Ioannem, qui dicitur Sine-terra: & filias tres, quarum vnam duxit Rex Toletanus in Hispania, alteram Willelmus Rex Siciliæ, tertiam Henricus Dux Saxoniæ. Hæc ibi. Coronatus est Richardus in Regem III Septembr. anni ⅭⅠƆCLXXXIX, mortuus XXVI Martij anno ⅭⅠƆCXCIX cui tūc frater Ioannes succeßit. At vixit Aleonordes Regina, filia Guilielmi Ducis ad annum ⅭⅠƆCCIII, quo obijt XXXI Martij. Similia refert Geruasius monachus Dorouernensis, qui circa annum ⅭⅠƆCC florebat, Diuortio, inquit, inter Regem Lodouicum & Reginam suam Alianor labore multo & artificioso iuramento in facie Ecclesiæ solēniter celebrato, [Geruasius Dorouernensis,] Gallicos amplexus iam sibi decrepitos fastidiens, fines quoque Galliæ egressa, in terram suam Pictauiam se recepit. Degebat his diebus Dux Henricus in Normanniæ finibus, & erat in omnium oculis gratiosus. Alianor autem iam repudiata, & propriæ libertati reddita, terram suam, Aquitaniam scilicet & Pictauiam, aliasque terras suas, quæ eam iure contingebant hæreditario, vt domina possidebat. Quæ missis clanculo ad Ducem nuntiis, liberam & absolutam se nuntiat esse, & ad matrimonium contrahendum Ducis animum stimulat… Audiens Rex Lodouicus Reginam repudiatam, Duci Henrico lege maritali coniunctam, innumerum fecit conuocare exercitum, vt Reginam olim suam, imo magis Aquitaniam, si fieri posset, reuocaret. At Dux conuocatis militum & peditum copiis Regem constanter repulit &c. Similia habent coæui scriptores, [aliiq;.] Ioannes Bromton in Chronico, & Radulfus de Diceto in Imaginibus historiarum: Matthæus Parisiensis & Matthæus Westmonasteriensis, quorum ille seculo XIII, iste XIV floruit, Thomas Walsinghamius alijq;.

§ VI Vita S. Guilielmi a Theobaldo exornata. Quis hic auctor; & quæ Prouincia Franciæ, cui inscripta.

[43] Sampson Haius in præfatione libri de veritate vitæ & Ordinis S. Guilielmi, scribit se non sine stomacho legisse, [Fabulæ de S. Guilielmo] a quibusdam tot & tam absurdas fabulas cum purissima veritate pugnantes de sanctissimo Confessore & eius ordine recitari. Ad quas fabulas euitandas res Ducum Aquitaniæ, immistas Actis S. Guilielmi Eremitæ, operæ pretium duximus accurate per sua tempora digerere, [e temporū ratione noscuntur.] ac potißimum obitum vltimi Ducis Guilielmi stabilire consensu omnium scriptorum, qui eodem cum illo seculo ac duobus sequentibus vixerunt: nec hactenus, excepto forsan Theobaldo, de quo iam agimus, vllum auctorem de cuius ætate aliquid certi constat, reperire contigit, qui intra trecentos circiter ab obitu illius annos imbecillem aliquam aut dubiam obiecerit opinionem, e qua colligi posset, vnum eumdemq; virum esse & Guilielmum vltimum Ducem Aquitaniæ a S. Bernardo conuersum, & S. Guilielmum Ordinis Guilielmitarum parentem, qui post eremiticam vitam in Stabulo-Rodis apud Russellanos in Etruria sancte actam, hoc X Februarij defunctus, sacro in Ecclesia cultu honoratur.

[44] His non obstantibus opposita opinio, qua illi duo vnus idemque censentur, adeo vulgo inualuit, vt videantur aliter sentientes, temere atque iniuriose de Sanctis loqui: quod de iis potius, qui contra faciunt, dici haud immerito posset. Quare necesse est hic rationes inuestigare, quibus adducti, fortiter magis quam prudenter hanc suam opinionem tuentur. Ac primo adferuntur Acta S. Guilielmi, a Laurentio Surio ad X Februarij ex MSS. edita, sed mutila, omißis ab obitu patratis miraculis: [Vita S. Guilielmi a Surio edita mutila,] quæ omnia tamen integra extant apud Carthusianos Colonienses, & nos hic damus ex codicibus MSS. Vltraiectino S. Saluatoris, Rubeæ-Vallis prope Bruxellam, & altero, quem penes nos habemus, contulimusque cum Vita ex MSS. nuper edita a Petro Siluio Priore Guilielmitarum monasterij Alostani. [hic integra datur:] Alia paßim extant apud ipsos Guilielmitas, & tria quidem MSS. vidit Sampson Haius Parisiensis, quorum vnum ait esse bibliothecæ Victorinæ. Eorumdem Actorum compendia extant MSS. in monasterio Rubeæ-Vallis, in collegio Societatis Iesu Louanij, & in codice Vltraiectino domus S. Hieronymi; aliud sub nomine Alberti citat Sampson Haius & 50. Post Surium eadem Acta, aut integra, aut in varia compendia contracta, paßim ediderunt, quotquot Vitas Sanctorum publicarunt, aut in alias variarum nationum linguas transtulerunt: denique ex eisdem Actis Lectiones in officio Ecclesiastico ad Matutinum recitantur apud Guilielmitas, & hoc tempore nonnullis additis apud Eeremitas Augustinianos.

[45] Nomen suum Auctor prodit in Præfatione, vbi se peccatorem Theobaldum appellat, ac seipsum aliquo modo depingit. De omissis, inquit, solum narrationem texerem, [eius auctor Theobaldus: qualiis?] nisi a capite resumere tu iuberes, Prior venerabilis Prouincialis Franciæ, & tecum Ordinis tui Fratres, omnisque vestra, nostrisque domestica Ecclesia Sanctorum. Erant quidem in multis cœnobiorum vestrorum collegijs, qui digna satis, imo digniori, vestirent narratione materiam: sed hoc est de vestræ religionis xeniis, vt de vobis parua, de alienis maiora præsumatis. Ac sub finem miraculorum par. 2 num. 58 ait se, ex quo primo viri Dei, Fratribus eiusdem Ordinis referentibus, notitiam habuit, multa ægritudinis & doloris incommoda sustinuisse, adeoq; inter illa Vitam hanc conscripsisse, excepto vnico inserendo capitulo, quando morbo ingrauescente, per merita S. Guilielmi a mortis periculo ereptus, sanitatique restitutus, illud perfecit. Et quomodo, inquit, a laude eius tacere valeam? Ipse me turgidum ad vitam mirabiliter reuocauit: & ad extremum Prior Prouincialis Franciæ vna cum Fratribus suis, quorum votis non erat fas resistere, id mihi humiliter supplicauit. Hæc Actis de se ipsemet inseruit Theobaldus: neque tituli in vllis MSS. quorum notitiam potuimus habere, eius mentionem faciunt. Molanus in Additionibus ad Vsuardum tamquam virum incognitum habet, ac Theobaldum quemdam appellat.

[46] In compendio Vitæ e codice MS. Louaniensi sub finem, dū sanitas illi restituta memoratur, [An Episcopus?] dicitur Theobaldus Episcopus Legendam sancti Patris ob instantiam Prioris Prouincialis Franciæ compilasse, & compilando perfecisse, imo potius, vt ipsemet ait, materiam digna narratione vestiuisse, ab aliis subministratam. Episcopus etiam appellatur in MS. Martyrologio Guilielmitarum Brugensium. Et Surius MS. codici Carthusiæ Coloniensis adscripsit: Auctore Theobaldo Episcopo: adiunxitque Vitæ a se editæ: Sanctitate & doctrina conspicuo. Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum eumdem Episcopum statuit. Secuti dein reliqui ferme scriptores, & varium ei Episcopatum aßignarunt. Nonnulli apud Sampsonem Haium, quos hic reiicit, volunt Archiepiscopum fuisse Cantuariensem in Anglia. [non saltem Cantuariensis in Anglia,] Apud Patres Augustinianos ab anno ⅭⅠƆⅠƆXCVI recitantur in festo S. Guilielmi & per Octauam in Officio Ecclesiastico Lectiones de Vita eius, auctore D. Theobaldo Episcopo Cantuariensi eius coætaneo. Est is consecratus Archiepiscopus VI Idus Ianuarij anno ⅭⅠƆCXXXIX, (postquam biennio Guilielmus vltimus Dux Aquitaniæ in Parasceue Domini in Hispaniis apud S. Iacobum mortuus esset) ac dein Stephano Rege Anglorum vita functo, Regem Henricum II, eiusq; vxorem Alienorem filiam dicti Guilielmi a Rege Francorum Ludouico ante repudiatam, coronauit XVI Kalendas Ianuarij Dominica ante Natiuitatem Domini anno ⅭⅠƆCLIV: [mortuus an. 1161,] ac demum cum sedisset annos XXII, obiit XIV Kalend. Maij anno ⅭⅠƆCLXI: vti docent scriptores Anglici ac potißimum Geruasius Dorobernensis in Chronicis Regum Angliæ, & Actis Pontificum Cantuariensium seculo Christi XII compositis: apud quos altum de eius scriptis est silentium. At quod non exigui ponderis est, nullus tunc erat Ordo S. Guilielmi dilatatus, nullum in Francia monasterium collegiumue illius Ordinis, nullus ibidem Prior Prouincialis constitutus. Imo qui memoratur, par. 2 cap. 9 Martinus Episcopus, floruit apud Grossetanos post obitum dicti Theobaldi Cantuariensis, circa an. ⅭⅠƆCLXXIV & sequentes, vt infra ad illud caput obseruamus. Denique quæ mox proferemus enormia sibiq; contradicentia menda, chronologiam aliamq; antiquam historiam euertentia, clare conuincunt, Cantuariensem Theobaldum non fuisse Vitæ illius auctorem, qui etiam non siluisset filiam eiusdem Guilielmi fuisse Reginam Alienordem ac Regem Henricum II generum.

[47] Sampson Haius pag. 34 censet Theobaldum verosimilius fuisse Grossetanensem Episcopum. [nec Grossetanus aliquis in Etruria,] Idem ex Haio scribunt Miræus lib. 2 Originum monasticarum cap. 16 & Ranuccius Picus in Vita; sed fallaci coniectura ob vicinitatem locorum, Grosseti & Stabuli-Rodis. Addit Haius pag. 50: Certe Albertum S. Guilielmi discipulum Theobaldus nouerat, quicum eodem tempore viuebat. Verum viuebat tum memoratus Martinus Episcopus Grossetanus, cuius successorem Gualfredum anno ⅭⅠƆCLXXXVII subscripsisse instrumento abbatiæ S. Laurentij de Ardinghesca, tradit Ferdinandus Vghellus Florentinus tomo 3 Italiæ sacræ, vbi reliquos ad hæc tempora adiungit Episcopos Grossetanos: inter quos nullus est Theobaldus: Præterea dum asserit auctor, se eam Vitam scribere iussu Prioris Prouincialis Franciæ, cuius Fratribus referentibus viri Dei notitiam habuit; innuit se in Italia non vixisse, vbi & primaria Ordinis prouincia, Thusciæ cognominata, vigebat, & Stabulo-Rodis præerat Ordinis vniuersi Prior Generalis. Extat eadem Vita S. Guilielmi Gallice a Claudio Marchantio translata, & cum reliquis Sanctorum Vitis hoc & præcedenti seculo a Renato Benedicto aliisq; sæpius in lucem data: [neque Pictauensis in Aquitania.] vbi in titulo auctor dicitur Episcopus Theobaldus Pictauorum. Verum ex accurato catalogo Episcoporum huius vrbis a Ioanne Beslio, Claudio Roberto aliisq; edito, constat, nullum istic sedisse Episcopum Theobaldum, omnibus temporibus a S. Guilielmo ad nostram ætatem collatis: vt sileamus nullam huius Ordinis domum in Aquitania extitisse.

[48] Renatus Choppinus lib. 1 Monasticn tit. 1 num. 6, In nostra, inquit, Gallia duo tantum habentur sacra B. Wilhelmo cœnobia, alterum Lutetiæ, Remis confine alterum in agro Campano. Sed in Belgio structa pluscula visuntur. [Monasterium Parisiense Guiliemitarum] Lutetianum illud Bonifacio VIII Papæ accepto fertur, qui postulante Renerio totius Ordinis Antistite, monasticam ædem Seruorum D. Mariæ Wilhelmitis munifice largitus est, vetustis possessoribus ad institutum Wilhelmitarum adactis anno ⅭⅠƆCCXCIX, siue, vt alij tradunt anno ⅭⅠƆCCXCVII. [ab an 1297,] Nam Renerius Prior Generalis, cum Ordinis monasteria, lustraret, in Monte-Rubeo iuxta Parisios, vbi ante aliquamdiu habitarant, traditur ex epitaphio istic olim appenso, obiisse anno ⅭⅠƆCCXCVIII. Ordo iste Seruorum B. Mariæ est ex abrogatis in Synodo Lugduni sub Gregorio X Pontifice: quodque hi Seruitæ albis penulis induerentur, nomen Alborum mæntellorum huic monasterio hactenus, monachisq; Guilielmitis in Francia adhæsit. Dicta autem prouincia Franciæ, quam nunc Belgij & Franciæ, seu Galliæ Belgicæ appellant, [ast in Mōte-Rubeo extra Parisios circa an. 1255.] continet varias Domos seu monasteria, de quibus infra agemus. Horum prima cœpta sunt extrui anno Christi ⅭⅠƆCCXLV & sequentibus, quibus acceßit Domus Montis-Rubei extra Parisios circa annum ⅭⅠƆCCLV, quando prouincia videtur constituta, aut saltem nomen Franciæ adepta: [& prouincia Franciæ fuit an. 1257] cuius Franciæ mentionem fieri in constitutionibus alicuius capituli, in Bedernouwe in Alamannia anno ⅭⅠƆCCLVII habiti, indicauit nobis R. P. Hermannus Pruuost Prior Brugensis & hoc tempore per prouinciam Belgij ac Franciæ eiusdem Ordinis S. Guilielmi Prouincialis. Alexander Papa IV anno Christi ⅭⅠƆCCLX Fratribus Rubei-Montis dedit priuilegium accipiendi certas eleemosynas, vti infra in Commentario de Ordine S. Guilielmi § 4 dicemus. Eodem tempore Ordo Guilielmitarum florebat admodum in tres diuisus prouincias, Tusciam, Franciam, Alamanniam, vti eæ nuncupantur in Prologo Constitutionum Ordinis, in quo iis prouinciis dicitur præfuisse anno ⅭⅠƆCCLXIX Lambertus Generalis, vti anno ⅭⅠƆCCLXXVI Marcus, & sub finem istius seculi supradictus Renerius in Monte-Rubeo sepultus. Ex primis prouinciæ Franciæ monasteriis fuit Domus de Wastina, iuxta Birvlitum Flandriæ oppidum, anno ⅭⅠƆCCXLIX incepta: cuius Domus primus traditur fuisse Prior Hugo de Antuerpia, a quo Officium S. Guilielmi descriptū haberi Brugis (quo illa Domus de Wastina an. ⅭⅠƆCCCCXXX migrauit) asserit ante memoratus Hermannus Pruuost, additq; Officium illud conuenire de verboad verbum cum officio, quo hoc tempore vtuntur, nuper Antuerpiæ recuso: in quo Lectiones ad Matutinum recitantur e Theobaldo desumptæ. Quamdiu ille vixerit Prior Hugo de Antuerpia, non constat. Hinc tamen colligimus, si hæc de ætate Hugonis de Antuerpia & Officio ab eo scripto indubitata sint, eodem seculo XIII Theobaldum vixisse: qui maluisset ab ipsis Guilielmitis Vitam parentis describi, fuisseq; inter illos præfatur, qui digna satis, imo digniore vestirent narratione materiam, iam tum sibi subministratam ab aliis, qui curauerunt eam magis sparsam colligere, ne periret, quam depingere, vt in audientiam deueniret. Videntur hi collectores materiæ vixisse in Belgio, vbi & plura monasteria prouinciæ Franciæ erant, & historia Ducum Aquitaniæ minus nota.

§ VII Vita S. Guilielmi a Theobaldo exornata, ad seculum pene XVI incognita. Varia eius menda notata.

[49] Vnum id summopere miramur, Vitam S. Guilielmi, quam seculo XIII a Theobaldo volunt exornatam, apud omnes paßim scriptores incognitam fuisse: vt etiam qui sequentibus seculis S. Guilielmum agnouerunt Ducem Aquitataniæ, [Vita a Theobaldo scripta, incognita fuit] in alias prorsus sententias deflexerint. Id manifestum reddunt primo quæ supra diximus de variis Guilielmis Ducibus Aquitaniæ, quorum plures habiti sunt fundatores siue parentes Ordinis Guilielmitarum, & maxime S. Guilielmus, qui tempore Caroli Magni e Duce Aquitaniæ factus est monachus Gellonensis: quod seculo XV &scripsisse Gobelinum Personam, [Gobelino,] & Breuiario Ordinis Eremitarum S. Augustini insertum fuisse supra ostendimus. [auctore Florarij MS.] Eodem seculo XV aut certe XVI auctor Florarij MS. Sanctorum ad diem X Februarij aliquem ex his Guilielmis aßignat his verbis: Eodem die natale B. Guiliermi eremitæ de stirpe Karolidarum. Hic primo Dux Aquitanicus & Comes Pictauiensis, postea factus est abstinentissimus solitarius, denique spiritu prophetiæ floruit, & miraculis effulsit anno salutis ⅭⅠƆCL. Hæc ibi. Ob hanc a Carolo Magno genealogiam S. Guilielmum pro Duce Guilielmo Gaufredo auo vltimi Ducis Guilielmi, etiam a Theobaldo habitum esse supra diximus.

[50] Eodem seculo XV ad finem inclinante varij S. Guilielmum dixerunt Ducem Aquitaniæ, sed qui plurimum etiam a relatione Theobaldi dißident. [Phil. Bergomate,] Ita apud Iacobum Philippum Bergomatem in Supplemento Chronicarum anno 1485 Brixiæ excuso, Guilielmus olim Aquitaniæ Dux & Pictauiensium Comes, a primæuo iuuentutis suæ a B. Bernardo Abbate sufficienter edoctus, in vastam eremum secessit. Bergomatem describunt Hartmannus Scedel in libro Chronicarum Nurimbergæ anno 1493 edito, [Scedelio, Nauclero,] folio 203, & Ioannes Nauclerus in Chronico quod sub initium seculi XV scripsit, volum. 3 generat. 41. At quem Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus collegit Catalogum Sanctorum, [auctore appendicis ad Petrum de Natalibus,] habemus Vicentiæ anno 1493 excusum, ad cuius calcem aliquot Sanctorum gesta subnectuntur, ad illius imitationem ex eorum historiis compendiose decerpta, vti his fere verbis auctor supplementi præfatur. Inter ceteras S. Guilielmi, qui dicitur in pueritia a S. Bernardo Abbate institutus, Aquitaniæ Dux, & Pictauiensium Comes, bellator euasisse acerrimus: qui tempore Papæ Eugenij III Romam accessit, vnde ferocitate deposita & humiliter accepta pœnitentia, lorica indutus pro interula, quatuor cinctus catenis, Hierosolymam perrexit, & rediens B. Iacobi limina visitauit… Hic post innumerabilia sanctitatis opera remeauit in patriam, & ibidem animam feliciter exhalauit. Hæc ibi, quibus similia referuntur tum in memoratis Lectionibus olim apud Patres Augustinianos ad Matutinum officij Ecclesiastici recitatis, tum lib. 21 Anthropologiæ Raphaëlis Maffæi Volaterrani, [Volaterrano,] qui in ea componenda distinebatur anno ⅭⅠƆⅠƆV. secundum quem S. Guilielmus Aquitaniæ Dux, sub Eugenio III Diui Bernardi præceptis eruditus, relictis omnibus, Romam venit: & loricam cum triplici indutus catena, Hierosolymam petiit, deinde S. Iacobi oraculum in Hispania, rursusque inde Hierosolymam; vbi a Saracenis captus paulloque post dimissus, ac reuertens in insulam Etruriæ proximam applicuit, apud quam in loco deserto aliquamdiu substitit, Eremitarum modo in saltibus proximis durissime victitando. Post hæc Romam repetiit, inde Centumcellas venit, inde Ariminum, postremo in patriam reuertens, multis ordinatis simul & constructis Eremitarum cœnobiis, extinctus est in magna populorum veneratione. Hæc Volaterranus, qui longe a Theobaldo discrepat.

[51] Non adeo abscedit auctor antiqui Martyrologij Coloniæ anno 1490 excusi, [in Martyrologio Coloniēsi,] in quo hæc leguntur: Eodem die S. Guilhelmi Confessoris. Hic prius Dux fuit Aquitanorum, & vltra modum flagitiosus: sed postea Diuino nutu compunctus, abrenuntiauit seculo, monachalem habitum assumens, factus est seruus seruorum Dei. Hic centies per noctem & diem genua flectebat. Transiens de actiua ad contemplatiuam vitam, etiam ad tantam perfectionem peruenit, quod spiritu prophetiæ fulgeret: qui postmodum firmatus corpore, & sanguine Christi participatus, migrauit ad Dominum. Hæc ibi, at non fit apud Theobaldum mentio consuetudinis flectendi toties genua. Dein seculo Christi XVI hæc a Theobaldo scripta S. Guilielmi Vita clarius innotuit. Tum ex illa confectum Officium Ecclesiasticum, [Breuiario Cisterciēsi,] & sub finem Breuiarij Cisterciensis anno 1508 Parisiis excusi editum est: in quo S. Guilielmus traditur conuersus a S. Bernardo tenente corpus Christi sanctissimum patenæ superpositum, idq; ad cœnam Agni prouidi. Ad eremitam missus, indutus lorica denis nexa catenis. Ab Eugenio Papa Hierosolymam mittitur. A Patriarcha specui inclusus nouem annos peragit. Ad Lucensem vrbem pugnaturus cæcitate percutitur, & pœnitens visum recipit. Eodem modo vita eius eremitica, obitus, & miracula interseruntur. Hermānus Greuē Carthusianus in Auctario Vsuardi an. 1515 & 1521 edito, meminit schismatis Anacleti Antipapæ his verbis: Guilielmi Comitis Pictauiensis & Confessoris, [Auctario Hermanni Greuē.] qui cum se flagitiis totum primo dedisset, & schismati Petri Leonis faueret, a B. Bernardo terrifice correptus, tandem ad cor rediit, ferreamque loricam ad carnem induens, austeram vitam duxit, ac sui nominis ordinem initians, quieuit in pace. Secuti deinceps plurimi, potißimum post Vitam a Surio anno 1570 editam, cuius maiorem partem Patres Augustiniani ab anno ⅭⅠƆⅠƆXCVI pro officio Ecclesiastico per integram octauam cœperunt recitare.

[52] At his omißis Vitam ipsam S. Guilielmi a Theobaldo editam inspiciamus; quam, si qui ante Surium scriptores nouerunt, dignam tamen, ex qua sua describerent, non iudicarunt. Ac primum eius menduin potest censeri, [In Vita plurima menda sūt ob cōfusionem rerū a Ducibus Aquitaniæ gestarum] quod in Genealogia post Præfationem edita Guilielmum VII Gaufredum dictum, vltimi Ducis Guilielmi a S. Bernardo conuersi auum, pro S. Guilielmo eremita sumat, vt supra diximus, & iterum ad Vitam refutamus. Capite primo plurima congerit enormia crimina S. Guilielmo afficta: quæ supra ostendimus a variis Ducibus Aquitaniæ aliisq; Guilielmis, non ab vltimo præcipue perpetrata: dein Guilielinum VIII & IX, patrem & filium, pro vno eodemq; viro habet, illiusq; adulterium huic adscribit. Capite II & III proponit schisma Ecclesiæ, in quo partes Anacleti Antipapæ aliquamdiu propugnauit vltimus Dux Aquitaniæ Guilielmus, a S. Bernardo post secundum congressum ad concordiā Ecclesiæ reductus: quæ omnia e Vita S. Bernardi desumpta, verbis suis ampliora reddit. At res dein maxime dubia, imo manifeste falsa, affertur capite IV & V: vbi Ducis Guilielmi, eremitis duobus consultis, arcta pœnitentia describitur, quasi idem Dux in gratiam cum Ecclesia reconciliatus, ad regimen suarum prouinciarum non rediuisset: neque deinde, quod S. Bernardus scripsit, Clericos S. Hilarij expulisset: non anno sequenti ⅭⅠƆCXXXVI cum Comite Andegauensi Normanniam bello vastasset, quod, qui tunc apud Normannos viuebat, testatur vir religiosißimus Ordericus Vitalis: non denique anno ⅭⅠƆCXXXVII ad S. Iacobum in Hispanias profectus, IX Aprilis in Parasceue Domini vita functus esset, cuius tamen obitum omnes coæui Scriptores vno veluti calamo referunt, a nobis longo ordine recensiti. Quæ de fabro, circulis, catenisq; ferreis adduntur, plurimum ex Actis S. Guilielmi Vercellensis, Abbatis Montis-Virginis, amplificata sunt: verba inde descripta in Notis apponimus.

[53] [& inter se pugnātia,] Et hactenus Theobaldo cum aliis doctißimis viris caussa controuersa erat: sed in sequentibus secum ipse pugnat, congressum narrans Guilielmi Ducis cum Eugenio Papa, quasi is eodem tempore, [quasi conuersus esset Dux sub Eugenio Papa,] quo Dux a S. Bernardo anno ⅭⅠƆCXXXV conuersus fuerat, concilium Remis in Francia celebrasset, quod XIII annis post factum tempore Quadragesimæ anno ⅭⅠƆCXLVIII, Pontificatus Eugenij quarto, vtpote qui successerit Lucio II, XXV Februarij anno ⅭⅠƆCXLV mortuo. Hic dubij hærent auctores, qui alioquin in reliquis suffragantur Theobaldo. Angelus Manrique ad annum 1130 Annal. Cistercien. cap. 3 num 6 dixerat cum Surio, eum sanctitate & doctrina conspicuum Pontificem: ad annum vero 1148 cap. 4 num. 4, hæc apocrypha censet, nec verosimilia & Annalibus suis indigna. Sampson Haius scripta Theobaldi in hoc loco indocti hominis manu postea vitiata fuisse suspicatur: censetq; Innocentio Papæ potius, quam Eugenio ista tribuenda. Verum obstant omnia MSS. quibus aut Surius, aut Siluius, aut nos vsi sumus, iisq; asserit Sampson concordare codicem MS. Victorinæ bibliothecæ, imo & reliqua MSS. saltem in capitulis præpositis seu titulis capitum cum eodem errore præferre Eugenium Papam. Atque eam quoque lectionem approbant continuato vsu Officia Ecclesiastica Patrum Augustinianorum & Guilielmitarum. Iis denique consentiunt eadem Acta in multiplices contracta epitomas, quarum vna nomine Alberti allegata ab Sampsone Haio, ita habet: Qui tempore, quo Eugenius Papa III ob Romanorum aduersum se malitiam machinantem in superiorem secessit Galliam, tyrannus adhuc impius a præfato Apostolico excommunicationis accepit sententiam. Addit Sampson pag. 53: Remis non adfuit anno ⅭⅠƆCXLVIII, cum fama mortis eius simulatæ (de qua mox agemus) tamquam rei certissimæ, non modo Galliam, sed pene Christianum orbem replesset. Quid ergo? proponit Concilium Remis ab Innocentio Papa habitum anno ⅭⅠƆCXXXI, quo defecerat ab Innocentio ad partes Anacleti Antipapæ Dux Guilielmus. Mallet deinde Sampson idem potius Pisanum Concilium substitui anno ⅭⅠƆCXXXIV habitum; sed tum necdum legitimo Pontifici se subdiderat; anno sequenti a S. Bernardo conuersus. Ioannes Næuius cap. 7 & 8 Vitæ S. Guilielmi, veritus ne quid offenderet, rem totam ita enarrat, vt nomen Pontificis silentio premat. Guilielmus Caualcantinus cap. 20 Vitæ, Simplicianus a S. Martino cap. 19 Vitæ, Miræus lib. 2 Originum Monast. cap. 16, aliiq; cum præfato Sampsone Innocentium substituunt, expuncto Eugenio. ad quem acceßisse S. Guilielmum epitome Vitæ mox referenda etiam tradit. Ex Actis tamen S. Guilielmi, Roschildensis in Dania Episcopi, qui antea monachus S. Genouefæ Parisiis, iussus est Senonas pro innocentiæ suæ defensione ad Eugenium Papam venire, aliqua videntur huic tributa Guilielmo eaq; exaggerata.

[54] Præterea Patriarcha Hierosylimitanus, apud quem Dux Guilielmus, [& Hierosolymæ vixisset sub Fulcherio Patriarcha,] vt traditur cap. 7 & 9, arctißimæ specui nouem annos, dein duos, inclusus vixit, confessus dicitur, se fuisse filium cuiusdam de seruientibus Guilielmo, eumque sibi fidelissime famulanti multa bona fecisse, ac immensa donaria munificum contulisse. Est autem hic necessario Fulcherius natione Aquitanus, patria Engolismensis, Abbas Cellæ Canonicorum Regularium, qui a Gerardo Engolismensi, quod partes Innocentij Papæ contra Anacletum Antipapam propugnaret, illatam molestiam euitaturus, in Terram sanctam abiit: ac primo Archiepiscopus Tyrensis, dein Patriarcha Hierosolymitanus creatus est anno ⅭⅠƆCXLVI, Pontificatus Eugenij Papæ II, in eaque dignitate vixit ad annum ⅭⅠƆCLIX, [vsque ad an. 1159,] quo aut sequenti secundum statutum annorum computum, hoc viuendi genus Dux Guilielmus inclusus Hierosolymis absoluisse dicendus est. Vnde post vitam instar anachoretarum aliquamdiu in solitudine peractam, traditur transfretasse in Hispaniam, & limina B. Iacobi Apostoli apud Compostellanos visitasse, vbi eum ante XXIV annos diem extremum obiisse supra demonstrauimus. Hactenus nullus a Theobaldo obseruatus est annus Christi, [& diu postea superstes,] qui deinde par. 2 cap. 3 indicatur ⅭⅠƆCLV, quo in Stabulum-Rodis venit S. Guilielmus mense Septembri, ac sequenti festo Epiphaniæ anno ⅭⅠƆCLVI accepit discipulum Albertum, vitaque cum illo eremitica vltra annum peracta, ibidem sancte mortuus est X Februarij, anno ⅭⅠƆCLVII, [obiisset tamen an. 1157.] licet præcedens annus cap. 6 referatur a Theobaldo, annos a Paschate inchoante. Omitto plura hic congerere inter se pugnantia: hæc satis probant Acta illa videri ab imperitis historiarum collecta esse, atque a Theobaldo digniore narratione (vt ipse loquitur) vestita. Quænam vero ab Alberto S. Guilielmi discipulo fuerint conscripta, infra inquiremus, postquam alia de Duce Aquitaniæ Guilielmo excogitata reiecerimus.

§ VIII Figmentum Bucheti aliorumque explosum de simulata morte Guilielmi Ducis.

[55] Qvod Vita S. Guilielmi a Theobaldo edita, omni antiquitati contradiceret, nouam conciliandi auctores rationem excogitauit seculo XVI Ioannes Buchetus, [Ioannes Buchetus,] plurimis tam soluto quam adstricto sermone editis idiomate Gallico libris notus, inter quos sunt Annales Aquitaniæ, quos ab origine gentis libris quatuor deduxit primum ad an. Ch. ⅭⅠƆⅠƆXIX, dein ad an. ⅭⅠƆⅠƆXLV. Hic lib. 3 cap. 1 describit antiquos Duces Aquitaniæ supra a nobis memoratos,, [genealogiā Ducum, Aquitaniæ male ordinat,] & quem ibidem diximus Ebalum vltimi Guilielmi tritauum fuisse, sublatis duabus generationibus solum abauum facit. Hoc Ebalo natum diximus Guilielmum II Caput-Stupæ dictum: ast apud Buchetum eidem Ebalo subrogatur Guilielmus, Hugo cognominatus: huic, omisso Guilielmo III, Guilielmus IV, pater Agnetis Imperatricis, quem ille Caput-Stupæ vocat, alij Ferrei-brachij. Deinde reiectis Guilielmo V, Pingui ac Crasso, & Guilielmo VI Acerrimo appellatis, substituitur Guilielmus VII, Wido Gaufredus antea dictus: ac tandem sublato Guilielmo VIII, vltimus aßignatur Guilielmus, aliis eius nominis nonus, Bucheto quintus. In posteriore editione, qui vnus idemq; est Wido Gaufredus, in duos distinguitur, altera inducta generatione, sed Wido dicitur breui tempore præfuisse, mox post patrem defunctus, & solum ob monasterium aliquod a seconditum notus. Buchetum describit Caualcantinus cap. 1 Vitæ S. Guilielmi. Ceterum longæui adeo reliqui in regimine constituuntur, vt ab Ebalo Duce anno ⅠƆCCCCXXXV defuncto, quatuor solum statuantur Aquitaniam rexisse per duo integra secula ad annum vsque ⅭⅠƆCXXXVII, quo Guilielmus vltimus si non vitam, saltem Ducatum creditur reliquisse. Hic idem Guilielmus traditur patri anno ⅭⅠƆLXXXVI succeßisse, quem supra ostendimus anno ⅭⅠƆXCIX natum esse.

[56] Hic ergo Buchetus lib. 3 cap. 2 Acta Guilielmi huius vltimi Ducis refert, eumq; facit post vitam eremiticam peractam, fundatorem Ordinis Guilielmitarum: ac primo fatetur, [primus excogitat Guilielmū Ducē mortem apud S. Iacobū simulasse,] omnes rerum Gallicarum scriptores tradere hunc Ducem Guilielmum an. ⅭⅠƆCXXXVII in Gallicia apud S. Iacobum vita functum esse: contra quos omnes insurgit, ac primus asserit, eum in illa ad S. Iacobum peregrinatione, morbum mortemq; simulantem, nocte media ac veste dißimulata, a suis se subduxisse ac fugisse, fidelißimis ministris tribus tantummodo consciis: inter quos & Ducem ipsum longum habitum colloquium inani sonitu verborum complet, dum illi Domini sui voluntati acquiescerent, vnusq; eorum, Albertus nomine in fugæ socium se adscisci permitteret. Hæc a Bucheto excogitata sententia plurimos nouitate sua attraxit huius inuenti approbatores, inter quos existere miramur etiam Sampsonem Haium, qui dum Episcopum Signinum Iosephum Pamphilum exagitat his eum ratiocinationibus argute stringit pag. 56, quærens vnde scire potuerit a S. Guilielmo Ordinem Augustinianum restitutum, amplissimis monasteriis ornatum. Ast vnde procurator rerum ciuilium Buchetus post quadringentos annos id potuerit scire, etiam non immerito indagare deberet. Opponit perperam Buchetus, per Vitam S. Guilielmi, quæ Parisiis extat apud Guilielmitas, constare, [perperam cōfugit ad Vitam a Theobaldo scriptam.] eum post deliberationem cum quodam eremita initam, lorica galeaque ferrea supra nudum corpus vestitum, acceßisse ad Summum Pontificem, ab eoq; Hierosolymam ablegatum, nouem ibidem annos specui a Patriarcha inclusum vixisse, tum in Italiam regressum, militiam apud Lucenses resumpsisse: at mox pœnitentem mutato consilio reuersum Hierosolymam, alios duos annos in priori cellula peregisse, atque inde in Galliciam ad S. Iacobum pietatis caußa peregrinatum esse: denique reliqua vita in Etruria exacta in Stabulo-Rodis mortem oppetiuisse. Hæc pluribus Buchetus, sed sibi contrarius. Nam hæc in Vita S. Guilielmi a Theobaldo scripta leguntur, in qua solum posterior illa ad S. Iacobum peregrinatio habetur, neque aliam in suo monasterio Vitam reperit Sampson Haius Guilielmita Parisiensis. Vnde ergo, quod iure hic repeto, Buchetus post quadringentos ab obitu S. Guilielmi annos didicit, morbum eum mortemq; apud S. Iacobum simulasse, cum ea illius Acta sub initium conuersionis, susceptæ in Galliciam peregrinationis non meminerint? Vnde didicit Albertum per viginti circiter annos indiuiduum lateri S. Guilielmi adhasisse socium, quem eadem Acta ex ipsius Alberti verbis tradunt par. 2 num. 12 bonæ indolis adolescentem, solum XIII illi adfuisse menses, a festo scilicet Epiphaniæ anni ⅭⅠƆCLVI ad X Februarij anni sequentis ⅭⅠƆCLVII, quo ex vita Guilielmus migrauit? Vnde didicit Innocentium Papam silentium, quo simulatam eius mortem non esset reuelaturus, S. Guilielmo addixisse? Acta nullum indicant cum Innocentio Papa illius congressum, sed, vt supra diximus, Eugenium Pontificem constanti vbique lectione referunt, cuius tamen loco, sed ab homine sui inimemore, intrusum in aliquo codice Innocentium innuit Sampson Haius, forte post excogitatam hanc Bucheti correctionem.

[57] Bucheti menda, quibus aut S. Guilielmi aut aliorum Aquitaniæ Ducum infuscatur nomen, descripserunt deinde plures historici: [Bucheti assecla varij,] inter quos Claudius Paradinus in Tabulis genealogicis familiarum Regum & Principum Galliæ eosdem solum Duces Aquitaniæ, eademq; matrimonia recenset: & Sampson Haius, expuncto etiam patre vltimi Guilielmi, ait hunc sexagesimum ætatis annum inter summos honores, frequentissimam familiam, & amplissimas diuitias, vixisse: quem supra demonstrauimus, solum ad annum ætatis XXXVIII peruenisse. At præ reliquis scriptoribus inuenta a Bucheto fabula maxime adornatur in Commentariis Historicis sub nomine Ioannis Haij, [auctor libri sub nomine Ioānis, Haij,] Baronis Cutalensis, editis anno 1571, & nuper cum Bucheto in eodem volumine recusis. Idem ex Bucheto profertur Ducum Aquitaniæ catalogus, eadem simulatæ vltimi Guilielmi mortis affingitur imago: tres adduntur reliquæ vitæ & peregrinationis adsciti comites, quos huius figmenti conscios quidem admittit Buchetus, sed vnum Albertum pœnitentiæ & austeritatis socium electum tradit. Adiunguntur præterea in iisdem commentariis Ioannis Haij plurima Ducum diplomata ac variis occasionibus concessa priuilegia: de quibus seuere, sed incorrupte iudicat in antiquitate Gallicana eruditißimus Andreas Chesnæus in bibliotheca historiæ Francorum an. 1618 edita, [profert adulterina diplomata,] & post diligentem recognitionem recusa an. 1627, dum cap. 21 in priore editione, & in posteriore cap. 23 ista pronuntiat: Hic liber vbique plenus est diplomatibus adulterinis, & cum quadam deceptione editus sub nomine Domini Haij, qui nequaquam auctor illius est. Hæc Chesnæus: cui consentit Ioannes Beslius in memorata sæpius historia Comitum Pictauensium & Ducum Aquitaniæ, qui par. 2 integrum tractatum habet de mendaciis, falsitatibus, & anachronismis operi Ioannis Haij inspersis, & par. 1 cap. 37 asserit testamentum vltimi Ducis Guilielmi in eisdem Haij commentariis cap. 24 editum, esse falsum & confictū, vti reliqua eiusdem libri: [& confictū Guilielmi Ducis testamentū,] quod autem ab eo tum conditum est testamentum, asseruari in Nouo-monasterio ab auo apud Pictauos extructo. Verum rogatu Guilielmi Anginotij Collegij Societatis nostræ apud Pictanos Rectoris, quē id per litteras rogaram, accurate excussum est archiuum Noui-monasterij, neque tamē testamentum Ducis Guilielmi, quod Beslius indicat, potuit reperiri.

[58] Interea confictum hoc testamentum extollunt posteriores: & quasi simulata Ducis Guilielmi mors certo probari inde posset, [ab aliis inconsiderate probatū,] id ediderunt Ioannes Marquez cap. 13 Originum Ordinis Fratrum Eremitarum lingua Hispanica editarum § 6, Nicolaus Crusenius par. 2 Monachismi S. Augustini cap. 21, Ranuccius Picus annotatione 10 ad Vitam S. Guilielmi, Simplicianus a S. Martino cap. 16 Vitæ S. Guilielmi, Angelus Manrique in Annal. Cisterc. ad an. 1136 cap. 1 num. 4 alijque. Edidit idem Guilielmi Ducis scriptum, vltimum suæ, vt credidit, voluntatis elogium, Baronius tomo 12 Annal. Eccles. ad an. 1136 num. 23, quo anno recte eum mortuum fuisse censebat. Idem hic quoque damus, vt est in tertia editione Surij excusum: In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, quæ est vna Deitas. [estq; tale,] Hoc est testamentum, quod ego Guillelmus Dei gratia cum Domino Guillelmo Episcopo facio in honorem Saluatoris mundi, & beatorum Martyrum & omnium Confessorum & Virginum, & maxime Virginis Mariæ, cogitans de meis innumerabilibus peccatis, quæ suadente diabolo temere perpetraui, & timens iudicij tremendi diem, videns bona, quæ videmur tenere, sicut fumum in aëre inter manus nostras euanescere, nosmet etiam in hac peregrinatione sine peccato vna hora non posse viuere, & satis paruo tempore manere, & omnia quæ putamus possidere caduca, & suis possessoribus grauamen adferre, commendo me Deo, quem relictis omnibus sequi volo. Filias meas Regis Domini mei protectioni relinquo. Eleonoram collocandam cum D. Ludouico Regis filio, si Baronibus meis placuerit, cui Aquitaniam & Pictauiam relinquo. Petronillæ vero filiæ meæ possessiones meas, & castella, quæ in Burgundia, vt proles Gerardi Ducis Burgundiæ, possideo. Et ne videar degenerare, sed imitari sancta vestigia parentum meorū in bono opere, commendans me Deo & Sanctis eius, & in bonis operibus societatem seruorum Dei, volens benedictionem accipere de omnibus monasteriis dominationis meæ, mille libras terræ distribuendas, prout Baronibus meis placuerit. Et quicumque hoc nostrum testamentum disrumpere tentauerit, excommunicatus a Deo & hominibus existat, qui vero in hoc adiutor fuerit, sit omnibus particeps. Signum Guillelmi. Signū Eleonoræ. Signum Comitis Aruernensis. Signum Domini de Thoarcio. Signum Richeldi Baronis. Signum Brocardi Comitis. Signum Pontij.

[59] Hactenus testamentum Guilielmi Ducis, quo relato, Baronius, quamuis id fuisse confictum nesciret, motus tamen auctoritate Abbatum Sugerij & Roberti de Monte ac silentio reliquorum scriptorum, [mortuum Guilielmū apud S. Iacobum tradunt Baronius,] iudicat Ducem Guilielmum in sua ad S. Iacobum peregrinatione defunctum esse, ac plures Guilielmos a recentioribus per errorem in vnum conflatos. Non defuerunt etiam hoc & præcedenti seculo illustres scriptores, quibus idem de Guilielmo Duce sensus. Robertus Gaguinus bibliothecæ regiæ a Ludouico XII præfectus lib. 6 Histor. Franc. cap. 2 hæc scribit: [Gaguinus,] Cum morbo paullulum leuatus Ludouicus esset, ad S. Dionysij cœnobium orationis caussa venit: inde abeūti nuntij ex Aquitania detulere, Guillermum eorum Principem Compostellam proficiscentem defunctum esse, atque ex testamento hæredem instituisse vnicam, quam filiam habebat. Ea re cognita Rex testamentum laudat, moxque filium Ludouicum… in Aquitaniam mittit. Burdegalæ conuentus Procerum habitus est, atque ibi omnium consensu Ludouicus Alienoram Aquitaniæ hæredem vxorem duxit. [Paulus Æmilius,] Paulus Æmilius Veronensis sub eodem Ludouico XII & Francisco I apud Parisios in æde Deiparæ Canonicus lib. 5 de Rebus gestis Francorum in Ludouico VII eadem ita exponit: Guilielmus Dux Aquitaniæ religionis caussa in Hispaniam ad D. Iacobi profectus, in itinere morbo correptus, obtestatus est Proceres comitatus sui, secundum obitum suum summa ope contenderent, vti Leonora filia Ludouico Regi, Crassi Regis filio, nuberet. Mortuo fidem officiumque Proceres præstiterunt. Illis euocantibus Burdegalam a patre missus iuuenis Rex, sibi matrimonio puellam iunxit, maximo vtriusque gentis gaudio. Similia habet Ioannes Tilletus Episcopus primum Briocensis, dein Meldensis, [Tilletus,] in historia Regum Franciæ ad tempora Henrici Regis II digesta editaque anno 1553.

[60] Et hi quidem ante Baronium & Ioannem Haium floruerunt. At hoc seculo Dionysius Petauius par. 1. Rationarij temporum lib. 8 cap. 22 hæc scribit: Ludouicus VII cognomine Iunior, Francorum sceptra suscepit anno ⅭⅠƆCXXXVII, [Petauius,] qui Alienoram Willelmi Ducis Aquitaniæ filiam, ex eius suprema voluntate in coniugem accepit, cum eaque dotalem illius ditionem. Hic ille est Willelmus Pictauorum Comes & Aquitaniæ Dux, quem Anacleti partes contra Innocentium pertinacius tuentem S. Bernardus anno ⅭⅠƆCXXXV meliorem ad meritem reduxit. Quem quidem breui postea, hoc est, sub exitum Crassi & Ludouici Iunioris initium, in Hispania mortuum esse; quo S. Iacobum veneraturus adierat, testis est Sugerius, qui ætate illa vixit: nec non Robertus de Monte, qui anno ⅭⅠƆCXXXVII obiisse cōfirmat in VI feria Parasceue in æde S. Iacobi, ibique ante altare sepultum. Ex quo Theobaldus scriptor eius vitæ redarguitur, qui in annum ⅭⅠƆCLVI mortem illius reiicit. [Labbeus, Mariana, Hallain.] Similia scribunt Philippus Labbeus in Elogiis Historicis numer. 36, Ioannes Mariana lib. 9 Rerum Hispanicarum, Bernardus Girardus du Hallain lib. 8 Histor. Franc. in Ludouico VII, alijq; quos in classe non videntium, aut nimis cæcutientium constituunt supra relati Crusenius, Manrique, alijq;, quod ob confictum testamentum non subscribant asserentibus Ducem Guilielmum mortem simulasse. Sed cæciores iudicarentur supra memorati auctores coæui, [iniquam ab aliis passi censuram,] & cum ijs potissimum Episcopi Proceresq; Aquitaniæ, imo & Franciæ, cum suis Regibus Ludouico VI & VII, qui ob testamentum illud de tota hæreditate Ducis non mortui minus æque statuissent. Sed hæc de Guilielmis Ducibus Aquitaniæ dicta sufficiant: nūc quid de S. Guilielmo Magno eremita, eiusq; Vita ac cultu sacro sentiendum sit, exponamus.

§ IX S. Guilielmi Magni & Eremitæ veneratio antiqua. Vita ab Alberto discipulo scripta.

[61] Tabulæ Martyrologij Romani cultum S. Guilielmi decernunt X Februarij his verbis: [In Stabulo Rodis, ditionis Senensis,] In Stabulo Rodis in territorio Senensi S. Guilielmi eremitæ. In hac ditione Senensi maritima fuerunt olim Russellani inter duodecim Etruriæ populos numerati, quorum gentis caput fuerunt Rusellæ, apud Liuium; Plinium, Ptolemæum aliosq; antiquos memoratæ: vestigium extat in vico Rosella. Vrbe destructa, vbi diu viguerat dignitas Episcopalis, Grossetum vicinum oppidum Sedes translata. [& Grossetanæ diœcesis,] Est vterque ille locus inter dexteram Vmbronis fluuij ripam & lacum Prilem, seu Prelium, hodie a vicino oppido Castellione lacum Castellionensem appellatum. Tribus ab illa Castellione, Piscalia cognominata, milliaribus abest monasterium Stabulum-Rodis, iam Malauallis dictum, eremitica vita, ac dein sepultura miraculisq; S. Guilielmi honoratum. [obiit S. Guilielmus.] Locus hic infra in Actis par. 2 num. II accurate describitur, vbi & castrum Burianense indicatur, quod sæpius in eisdem Actis Castellio Burianensis cognominatur: at vicinior illi est Castellio Piscaliæ iam dicta.

[62] Vitam S. Guilielmi primus scripsit Albertus eius discipulus, de quo ita Theobaldus in Præfatione: [Vitam scripsit Albertus discipulus,] Vitam eius ante me curauerunt meliores me, magis sparsam colligere, ne periret, quam depingere, vt in audientiam deueniret. Inter quos præcipuus S. Albertus viri Dei protodiscipulus, & primitiæ frugum eius, aliqua ex parte digessit, bene quidem & luculento satis stylo, vtpote quantum licuit pictori quidem optimo, sed alias occupato. At deinde priore parte secundum nostram diuisionem, alios secutus Theobaldus, [in priore parte apud Theobaldum suspectam,] aut solum Guilielmum Ducem Aquitaniæ describit, aut vtriusq; Acta inextricabili mistura confundit, aut opiniones inserit ementitas: quam Vitæ priorem partem ipsemet num. 31 perstringit, vbi ita scribit: Multa quidem & alia laude digna seruo Dei contigisse præsumimus, sed inde coniecturas sequi non audemus, qui certitudinem non habemus. Nam ante nos nullus vnquam in Vita eius hoc digessit: ipse etiam Pater sanctus non edidit, discipulorum nullus interrogauit. Perstringentes ergo stylum, ad certiora veniamus. certiora porro esse, quæ in secunda parte habentur, persuadet mentio rerum eo tempore in Etruria gestarum, locorumq;, atque hominum tunc illic viuentium. [at posteriore magis sinceram:] Ibi miraculum Deiparæ Virginis apparentis dicitur num. 7 ipso postea referente, cognitum. Deinde nu. 9 vox ad eum de cælo sonuit, sicut ipse postea referre consueuerat. Verum postquam S. Guilielmus mense Septembri anni ⅭⅠƆCLV in Stabulum-Rodis migrarat, acceßit, vt numer. 12 dicitur, S. Albertus bonæ indolis adolescens, viri Dei minister, & eius disciplina perfufusus, ambulans cum eo, intrans & exiens, & familiariter conuescens, die sancto Epiphaniæ, anni ⅭⅠƆCLVI, in discipulum & fratrem receptus, cum illo Domino militaturus, vir spiritus & virtutis futurus, qui libellum de Vita Patris visu & auditu percepta compendio depinxit. Ipso referente, scilicet in suo libello, de vita & miraculis Patris Wilhelmi, (addit Theobaldus) multa cognouimus, quæ præsenti opusculo inserere dignum duximus. Quæ tanto a nobis certius fide indubitata tenenda sunt, quanto ab eo, qui vidit & audiuit diligentius sunt relata in suum libellum. Descripta cap. 4 varia virtutum S. Guilielmi exercitatione, ita numer. 15 subditur: Hæc prædicta Albertus referre consueuerat se vidisse magis eum opere facientem, quam ore suadentem.

[63] Adfuit dein ægrotanti Albertus, eiq; num. 21 famulabatur vt minister. [S. Guilielmo an. 1157 morienti ad fuit] cap. 6 Castellionem pro Sacerdote directus est: quocum vltimas preces moribundo exhibuit, ac mortuum in hortulo sepeliuit anno ⅭⅠƆCLVII. Accessit mox post obitum S. Guilielmi socius Alberto Reinaldus, ei in morbo a sancto Patre promissus: ac qui vnicus S. Guilielmi morientis discipulus erat Albertus, postmodum multorum Pater factus est filiorum, in illo Stabulo Rodis, vt dicemus infra, vbi de Ordine S. Guilielmi agemus. [scripsit etiam miracula ob obitu patrata,] Ab eo miracula descripta fuisse credidit Theobaldus his verbis num. 27: E quibus aliqua, etsi non omnia, sequentes Albertum relatorem fidelissimum in hoc opusculo recitamus. At numer. 58 ista scribit: Hæc de sancti ac venerabilis Confessoris Wilhelmi miraculis alio reuelante cognouimus: qui forte Alberti libellum complerit. [ab alio aucta,] Quot annis post obitum S. Guilielmi vixerit, incertum. Solum XIV menses concedunt Caualcantinus cap. 40 Vitæ. Simplicianus cap. 46, & Herrera in Alphabeto Augustiniano, quibus neutiquam assentimur: neque enim aut hic tum adolescens, olim Ducis Aquitaniæ secretarius fuerat, aut propria genitrix S. Alberti in Stabulum Rodis post eius obitum venit, vt priores duo tradunt, sed vt Acta infra habent num. 27, [pro S. Alberto Camaldulensi habitus.] post transitum B. Guilielmi. Idem Albertus a Siluano Razzo lib. 2 de Sanctis Etruseis accipitur pro S. Alberto Ordinis Camaldulensis, cuius Vitam ex illo Latine redditam vulgauimus VII Ianuarij, vbi num. 4 hæc leguntur: Haud multo post Diuino instinctu, in disciplinam se tradit S. Guilielmi, qui Pictauensi Comitatu, ac Ducatu Aquitaniæ abdicato, monasticæ vitæ exemplis florebat sub annum ⅭⅠƆCLIV, ac modo eximia veneratione celebratur, præsertim Castilione Piscaliæ, vbi eius adseruatur corpus. Hæc ibi.

[64] Alius ante Albertum fuerat discipulus S. Guilielmi in monte Pruno degentis, Petrus nomine, cui soli num. 7 pandere voluit arcanum dulcissimæ visionis ab apparente Deipara Virgine ostensæ. Hic ibidem Prior factus dicitur. [iuuit Petrus alter discipulus.] Et num. 12 tam Petrus quam Albertus eius discipuli retulerunt, qui oculis suis gesta eius viderunt & auribus sermones audierunt. An tamen Vitam Petrus etiam scripserit, incertum. Suspicamur eius auctoritatem ab Alberto allegari, vtpote qui memoratam visionem solus cognouerit, & variam virtutum eius exercitationem confirmarit, ex qua institutiones S. Guilielmi, vt bullæ Apostolicæ appellant, posteri formarint. Perperam hinc inferri a Ioanne Marquez cap. 13 § 10 aliisq;, Theobaldum his coæuum esse, satis probatum antea est.

[65] Ex hac posteriore & certiore Vitæ parte colligimus n. 18, S. Guilielmum de longinquo in Etruriam venisse, fuisseq; ante diuitem & nobilem, [S. Guilielmus de lōginquo in Etruriam venit,] potentem & rigidum in prosperis, & Dei gratia de profundo vitiorum liberatum. Eadem affirmat Franciscus Petrarcha ex vicino agro Florentino oriundus, qui ⅭⅠƆCCCXL & sequentibus XXX annis claruit. Hic lib. 2 de Vita solitaria tract. 3 cap. 13 ita scribit: Quid loquar Guilhelmum virum fortem, & vetustæ prosapiæ, [ante miles e vetusta prosapia,] qui ætatis florem ipsum cum terrenæ militiæ dedicasset, in deserto senescere maluit, & mori vltimis vitæ fructibus cælesti militiæ consecratis? Quod olim recitabatur apud Augustinianos Officium Ecclesiasticum de S. Guilielmo Venetis anno ⅭⅠƆⅠƆ recusum, duabus constat partibus quam maxime contrariis. Harum alteram constituunt Lectiones ad Matutinum, partim, vt § I diximus, excerptæ e Vita alterius S. Guilielmi, qui tempore Caroli Magni Imperatoris e Duce Aquitaniæ monachus Gellonensis fuit; partim aliunde amplificatæ: continentq; consimilia ijs, quæ de S. Guilielmo narrant Philippus Bergomas, auctor appendicis ad Petrum de Natalibus, Raphaël Volaterranus, Wernerus Rolewinck Carthusianus, qui Lectione IX eiusdem Officij citatur Carthaginensis Frater in Fasciculo temporum. Vnde liquet post annum 1481, quo is excusus Fasciculus est, Lectiones illas aut compositas esse aut certe interpolatas. Altera huius Officij pars constat variis Antiphonis & Responsoriis. Ex his concinnauimus epitomen Vitæ S. Guilielmi, nullo aliunde verbo adscito, vixq; vllo, nisi forsan sæpius repeteretur, omisso. Hanc epitomen e Vita S. Guilielmi per Albertum discipulum scripta arbitramur in Stabulo-Rodis olim compositam fuisse, atque in eius solennitate solitam recitari. Hinc numer. 4 hæc leguntur: Quem sanctus Spiritus in nostris contulit oris coruscantem virtutibus & miraculis. Reliqua in Notis ad eam Epitomen obseruamus.

[66] Venerationem cultumq; S. Guilielmi antiquum, proximisq; ab obitu eius annis cœptum, [ab obitu clarus miraculis,] indicant miracula frequentia Vitæ adiuncta, quæ tum implorata eius ope, tum instituta ad eius sepulchrum atque oratorium peregrinatione frequentia uenere. Acceßisse postea publicam Sedis Apostolicæ auctoritatem dubium non est: quam MS. Louaniense Societatis Iesu sub finem Vitæ, Meierus in Annalibus Flandriæ, Sampson Haius, & reliqui recentiores conijciunt in annum Chr. ⅭⅠƆCCII, [creditur ab Innocentio III Sanctis adscriptus,] cui diem XX Maij addit Caualcantinus cap. 39 Vitæ, quo Innocentius III anno Pontificatus sui quinto, S. Guilielmi Diuorum numero adscripti memoriam æternitati creditur confecrasse. Refert idem Sampson Cardinalem Hugolinum in Etruria legatum egisse Pontificis (siue Innocentij III, eius patrui, siue potius Honorij III, qui anno ⅭⅠƆCCXVII eum ad Pisanos misit, vt recitata huius epistola refert ad eum annum num. 86 Odoricus Rainaldus) ac tum Cardinalem ob miracula celeberrima, quæ Deus ad tumulum S. Guilielmi operabatur, adeo in sanctissimi viri amorem & cultum fuisse raptum, vt locum ipsum supplex adiret: eumdem ob compertam viri maximam sanctitatē, [eiq; ædes sacra a Gregorio IX extructa:] postquam ad summi Apostolatus apicem conscendit, factus anno ⅭⅠƆCCXXVII Papa Gregorius IX, nihil antiquius existimasse, quam vt in loco, vbi Diuus felicem animam cælo refuderat, ædem sacram eius nomini & monasterium amplissimum a fundamentis educeret, atque largissimis opibus firmaret. Successores Gregorij IX in Pontificatu eodem seculo fuerunt Innocentius IV, Alexander IV, Vrbanus IV & Clemens IV: qui in variis Bullis, de quibus infra agemus, hunc Guilielmum Sancti titulo exornant, appellando eremitas, Fratres Ordinis S. Guilielmi, viuentes secundum institutiones S. Guilielmi, & distinguendo eremitarum domos, quarum quædam S. Guilielmi, quædam S. Augustini. De sacro cultu S. Guilielmi apud Augustinianos, Benedictinos, [a pluribus Pontificibus Sanctus appellatur.] Cistercienses infra agemus, vbi Ordinem Eremitarum S. Guilielmi proposuerimus. Aliqua Martyrologia supra dedimus. In Martyrologio MS. Guilielmitarum Brugensium hæc leguntur X Februarij. Apud Castellionem Burianensem, loco qui Stabulum Rodis dicitur, sanctissimi Patris nostri Guilielmi, cuius vitam Theobaldus Episcopus describit virtutibus claram, & mortem crebra miracula in conspectu Domini declarant gloriosam.

[67] Alia, eaq; præcipua, solennitas S. Guilielmi celebratur in Stabulo Rodis ipsis Kalendis Maij, [Solennitas I Maij approbaca a Pio II] quam tradit Caualcantinus cap. 39 Vitæ, institutam a Pio Papa II, qui præfuit Ecclesiæ ab anno ⅭⅠƆCCCCLVIII ad annum LXIV eiusdem seculi. Nam cum dies X Februarij, quo Sanctus e vita migrauit, iis in locis, pluuiis, niuibus, aliaque hiemis intemperie paßim impediatur; indultus est populo vndequaque concurrenti primus dies Maij, quo poßit ædem S. Guilielmi facilius adire, maiori cum pietate concepta ante vota persoluere, suaq; anathemata ad Dei laudem gloriamq; appendere. Andreas Saussaius S. Guilielmum, quem Ducem Aquitaniæ facit, refert III Iulij, addito longo elogio ex Bucheto & Vita: [memoria 3 Iulij.] quo die apud nullos antiquiores eius memoriam reperimus. Idem X Februarij recolit conuersionem Ducis Aquitaniæ per S. Bernardum factā: [& 13 Octob.] quam apud Tuscos celebrari III Idus Octobris traditur in Breuiario Ordinis Cisterciensis anno 1508 excuso: sed eum Ducem satis a S. Guilielmo distinximus.

EPITOME VITÆ ANTIQVÆ
excerpta ex Responsoriis & Antiphonis Officij Ecclesiastici.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)

Ex veteri Breviario.

[1] Beatus Guilielmus ex a Comitili fuisse b fertur genere ortus. Ex prouincia namque Pictauiensi præclaram suam originem duxit. [Nobilis Pictauensis, bellator,] Bellator acerrimus, vtique armis ferox, hoc in æuo extitit. Sed a Deo electus præcordiali affectu rite commotus, gratia sancti Spiritus cooperante, ad veram pœnitentiam concitus deuotissime conuolauit. [conuersus pœnitentia egit:] Qui post conuersionem Diuino afflatus Spiritu, mundum cum suis pompis penitus reliquit, spreta nobili prosapia & patria cum mundiali affectu, Deo semetipsum humillime subegit, pœnitentiæ austerrimæ deditus, gratia Dei post conuersionem virtutibus adhærens, carnis vitia rebellans, sanctius potentior exstitit.

[2] Sanctus Guilielmus ad veram agendam pœnitentiam induit se loricam ferream, c quam multos hoc æuo nequiter infestabat: [lorica catenis connexa induitur:] circulos quippe super loricam componens, vt penitus obmisso spiritu rite Deo viueret. d Lorica ferrea catenis connexa indutus, & circumdatus circulis ferreis, mundo cum suis pompis penitus propulso, nocte ac die indefessus orationibus humiliter deprecans Deum: vigiliis & orationibus deuote & indesinenter fundebat, vt Deus suas noxas misericors deleret.

[3] Diuina inspirante gratia, Apostolicum e Eugenium Papam S. Guilielmus cum deuotione adire festinauit: [ab Eugenio Papa Hierosolymam mittitur:] cuius consilio & imperio nudis plantis Hierosolymam ab alimentis abstinens deuotissime petiit. Cum nimia abstinentia Hierosolymam humillime ouanter adiit, iugiter Deum precaturus. Quotidie omnipotenti Deo deuotissime idoneum exhibebat officium.

[4] f Vox de cælo facta est ad B. Guilielmum, quȩ præcepit ei, vt in partes g Castilione adueniret: in cuius aduentu cunctæ cateruæ sunt congratulatȩ, [cælesti voce monitus venit in Tusciam,] eiusque meritis illuminatæ. Velut viuus carbo de lampade Christi fulgens, tam longinquis quam propinquis ardoris ministrat caritatem. Quem sanctus Spiritus in h nostris contulit oris coruscantem virtutibus & miraculis multis. Longo iam tempore ab Angelo monitus Castilionensem solitudinem aduenit, arctissimam agens vitam iuxta Castilionem. Qui die noctuque vigiliis & orationibus insistens indefesse, a colloquiis nullo modo vacabat diuinis. Suscepto Christi corpore & sanguine, deuotissime Sacerdotibus se commendans, [sancti viuit & moritur:] ab orationibus nullo modo vacabat, inibique feliciter migrauit ad Dominum. Sancte & iuste viuendo, Christi Confessor effectus, cæleste meruit possidere regnum.

[5] Sanctitatis coronam adeptus est S. Guilielmus, qui pulsis terrenis appetendo cælestia, Dei gratia miraculis pollens, Sanctorum adipisci meruit consortiū. [miraculis claret.] Iste mundi vitia penitus contemnens, merito regni cōscendit cælestia. Cateruæ populorum languentium deuote ad locum S. Guilielmi venientes, cuius precibus sanitati quippe restitutæ ad propriam, Deo miserante, repedant incolumes.

[6] O Christi Confessor, S. Guilielme, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, qui seculi opes & terrena reliquisti oblectamenta, ora pro tuis famulis piissime, [Variæ ad S. Guilielmum preces.] vt a cunctis malis liberati tuis precibus regnum mereamur perenne possidere cum Sanctis. O sanctissime Guilielme, Pater alme, Confessor egregie, deuitando mundi climata, angustam semitam pertransiens, palatium in cælo construxisti. Nunc ergo piissime tuis precibus adiuuari poscimus, vt nos soluat a peccatis, quem imitari meruisti. O Christi miles atque discipule, beatissime Guilielme, meritis venerande: qui seculi blandimenta deuincendo, cæleste meruisti regnum, in quo nunc gloriose coronatus exultas, nostros reatus pia prece relaxa: vt tuis adiuti patrociniis ad gaudia æterna peruenire mereamur. Ora pro tuis famulis S. Guilielme, vt tuis precibus a malis omnibus liberati, regni cælestis participes simus.

[7] Deus qui B. Guilielmum inter Confessores tuos connumerasti, [Oratio.] & multis miraculis decoratum virtute constantiæ contra fluctus seculi corroborasti: tribue, quæsumus, nobis famulis tuis, & apud te intercessionibus gloriari, & ab omni hostium impugnatione defendi. Per Dominum &c.

[Annotata]

a Hæc verba alij seruarunt scriptores. In antiquis Lectionibus Comitili, vt fertur, genere oriundus, Pictauiensi prouinciafuit, ac bellator acerrimus. Theobaldus: ex Comitili prosapia ex Pictauiensium prouincia oriundus.

b Hinc forte noluit Petrarcha designare antiquam prosapiam aut patriam ex qua venerat: quod facit in adiuncto Guilielmo, quem ex Domino Montis-Pessulani factum scribit Grandis siluæ monachum eisdem verbis relatis, quæ lib. 3 Vitæ S Bernardi cap. 3 habentur. De hoc Guilielmo aguni ad 9 Aprilis Saussayus & Chrysostomus Henriquez. Locum Petrarchæ de S. Guilielmo eremita dedimus § 9.

c Forte propter quam, aut qua legendum.

d In Vita par. 2 num. 16 dicitur cilicinis supra loricam vestibus vsus, & num. 35 particula loricæ suspensa ad collum ægri, sanitatem contulit.

e Eugenius 3 præfuit ab anno 1145 ad 1153. Hinc constat de tempore conuersionis S. Guilielmi.

f Idem legitur par. 2 num. 9 additurq;: sicut ipse postea referre consueuerat.

g Castilione tribus milliaribus distat Stabulum Rodis.

h Hinc auctorem vixisse in Stabulo-Rodis colligimus.

HYMNVS AD VESPERAS.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)


Eremitarum cunei
      Ad laudes Christi currite,
      Et oculis iam fidei
      Guilielmum lætum cernite:
Lætatur in collegio
      Sanctorum sine termino;
      Qui manens in exilio,
      Pauper seruiuit Domino.
Manum misit ad fortia
      Fortis athleta Domini:
      Carnem triuit inedia,
      Studens virtutum culmini.
Post transitum ad gaudia,
      Hic fulget in miraculis:
      Stans in cælesti curia
      Orat pro suis seruulis.
Da nobis sancta Trinitas,
      Quo te cernamus pariter,
      Vt tibi laudes debitas
      Persoluamus alacriter. Amen.

HYMNVS AD MATVTINVM.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)


Iesu cordis iucunditas,
      Qui peccatores visitas,
      Sancti Guilielmi precibus,
      Adesto nobis omnibus.
Quem dum priuasti a lumine
      Corporis, sancto Flamine
      Lustrasti, vnde gaudia
      Mundi contempsit omnia.
Mox vitam eremiticam
      Amplecitur, vt cælicam
      Contempletur Hierarchiam,
      Viam canendo regiam.
Tanti Patris vestigia,
      Spernendo transitoria,
      Sequamur omnes filij,
      Consortes tandem gaudij.
Præsta Pater, per Filium,
      Nobis æternum gaudium,
      Vna cum sancto Flamine,
      Post hanc vitam in lumine. Amen.

[Annotatum]

a Hinc ante videtur cæcus factus, quam conuersus fuerit: & tum calculus annorum cum Eugenij Pontificatu conuenit, si dein Hierosolymam primum abierit, & duos ibi solum annos peregerit.

VITA
a Theobaldo exornata,
ex Surio, Siluio, ac variis MSS.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)

BHL Number: 8923

Avctore Theobaldo, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Paulus seruus Iesu Christi & Apostolus, Prædicator veritatis & Doctor gentium, olim scribens ad Hebræos, inter cetera dicebat ad eos: Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus. [Heb. 13. 14] Si non habemus hic manentem ciuitatem, quid hinc exire formidamus? [Inquirentes æternā salutem,] Si futuram inquirimus, quid hic residere curamus? Si igitur hic non habemus ciuitatem manentem, futuram ardenter inquiramus Hierusalem, quæ ædificatur vt ciuitas, & cuius participatio eius in idipsum, quam numerus cohabitantium non angustat. Sed ad quærendum diligenter, & inueniendum efficaciter quis tam idoneus? Multi enim quærunt, & non inueniunt, eo quod male quærunt. [Cant. 3. 1.] Vox male quærentis: In lectulo meo per noctes quæsiui, quem diligit anima mea: quæsiui, & non inueni illum. [Osee 5. 6] Vox non inuenti: In gregibus suis & in armentis vadent ad quærendum me, & non inuenient me: ablatus enim sum ab eis. Vox quæsiti, sed non inuenti: Quid est, quod me quærebatis? (loquitur ad requirentes eum in comitatu pompæ secularis) Nesciebatis, quia in his, quæ patris mei sunt, oportet me esse? [Luc. 2. 49] Propter hæc & huiusmodi clamat Esaias, & hortans dicit: Quærite in Dominum, dum inueniri potest. & iterum: Si quæritis, quærite. [Isa. 55. 6 & 21. 12.] Omnis enim qui quærit, inuenit. Si ergo, Fratres carissimi, futuram ciuitatem inquirere debemus, [incitandi verbis & exemplis:] qui manentem hic non habemus, ad quærendum diligentissime, & inueniendum ardentissime, duobus quasi stimulis indigemus, verbis videlicet & exemplis. Verba enim sapientium quasi stimuli, & quasi claui in altum defixi. At quoniam multi multa loquuntur, qui tamen exiliter operantur, hodie verificatur, quod stultus verbis non corripitur: quia, teste B. Gregorio, plus mouent exempla, quam verba. Sermo quidem viuus & efficax, exemplum est operis: sed vbi inter mortales exemplar cælestis beneficij a mortalibus poterit inueniri, cum non sit, qui faciat bonum, non sit vsque ad vnum? Ego dixi in excessu meo, ait quidam: Omnis homo mendax. Attendi & auscultaui, ait Ieremias: nemo quod bonum est loquitur. & Osee dicit: Non est veritas, & non est scientia Dei in terra. [Psal. 115. 2] [Ierem. 8. 6] Maledictum & mendacium, homicidium & furtum inundauerunt, & sanguis sanguinem tetigit. [Osee 4. 1. & 2.] Et quoniam sic abundauit iniquitas, refrigescit caritas multorum. Et Paulus scribens Timotheo, magister discipulo, Apostolus Episcopo, quodam in loco dicebat: Habentes alimenta & quibus tegamur, his contenti simus. [1. Tim. 6. 8] Vbi forma hæc? In Biblia Theologorum, non in conscientia multorum; in libris, non in viris; in membrana, non in anima; in codice, non in corde. At de viro iusto scriptum reperis, quoniam lex Dei eius in corde ipsius, non in codice. [Psal. 36. 3] Quærebamus virum zelatorem Dei, & curatorem a proximi, & non neglectorem sui: malorum extirpatorem, bonorum plantatorem, mœrentium consolatorem, errantium eruditorem, patriæ saluatorem, delinquentium correctorem, qui Moysen se exhiberet Ægyptiis, Eliam idololatris, Eliseum auaris, Phinees fornicantibus, Ioannem Regibus, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, Christum b negantibus: & ecce in inueniendo deficimus. Vix enim inuenitur, qui seipsum saluum facere possit, vt taccam de salute aliorum. Optimus est hodie, qui non est nimis malus. Iam in terra cæcorum monoculus Rex est: quia, vbi omnes fœtidi sunt, vnius fœtor minime sentitur.

[2] Quia ergo, vt dictum est, ad futuram ciuitatem inquirendam, verborum & exemplorum stimulis indigemus, vocemus, si sit, qui respondeat, & ad aliquem Sanctorum conuertamur. At quoniam rara auis & preciosa in terra vir sanctus & iustus, maxime cum deploret Micheas, dicens: Periit sanctus de terra & iustus in hominibus non est; libet ex his, qui empti sunt de terra, Sanctis videlicet, qui modo sunt in terra eius, ad c excutiendam mentis nostræ desidiam, in memoriam reducere illustrissimum Ducem ac Comitem S. Guilielmum, [his proponitur Vita S. Guilielmi,] virum Deo deuotum, a carnalibus semotum, in spiritualibus totum: in quo debile principium melior fortuna secuta est. [Mich 7. 2] Ipse erat lucerna ardens & lucens, simul & coruscans: ardens in verbis, lucens in exemplis, coruscans in miraculis. Ipse spretis omnibus propter Christum, vitam eremiticam ducens, Fratribus suis infirmis, prout poterat, erat largus, delicatis compatiens, fortioribus moderatus, peruersis seuerus, pœnitentibus misericors, [cuius vltima pars olim ab Alberto discipulo digesta fuit:] bonis optimus. Ceterum Vitam eius ante me curauerunt meliores me magis sparsam colligere ne periret, quam depingere, vt in audientiam deueniret. Inter quos præcipuus S. d Albertus, viri Dei protodiscipulus, & primitiæ frugum eius, aliqua in parte digessit, bene quidem & luculento satis stylo, vtpote quantum licuit pictori quidem optimo, sed alias occupato: cuius dicta non repeterem, sed de omissis solum ab eo narrationem texerem, nisi a e capite resumere tu iuberes, Prior venerabilis Prouincialis Franciæ, & tecum Ordinis tui Fratres, omnisque vestra, nostrisque domestica Ecclesia sanctorum. Erant quidem in multis cœnobiorum vestrorum collegiis, qui digna satis, immo digniori vestirent narratione materiam: sed hoc est de vestræ religionis ac humilitatis xeniis, vt de vobis parua, de alienis maiora præsumatis. Et vtinam quod Benedicto Gregorius, quod Martino in laudando Seuerus Sulpitius, hoc in f attollendo præconiis suo posset esse Guilielmo peccator Theobaldus. Vos denique Fratres, qui tantum opus subire me fecistis, orationum vestrarum clypeos exponatis, vt voluntaria oris mei beneplacita semper faciat Deus: ego vero in hoc opere veridice magis, quam g opipare, loqui semper studebo.

[3] Incipit genealogia S. Guillelmi Confessoris mirandi.

Hæc est generatio nobilium natalium B. Guillelmi Patroni Guillielmitarum, h Karolus Magnus genuit Ludouicum primum. [eius genealogia.] Ludouicus primus genuit Karolum Caluum. Karolus Caluus genuit Ludouicum Balbum. Ludouicus Balbus genuit Karolum Simplicem. Karolus Simplex genuit i Ludouicum. Ludouicus genuit k Affradam. Affradas genuit l Ermetrudem. Ermetrudis genuit m Agnetem, quæ peperit nobilissimum Ducem Aquitaniæ ac Comitem Pictauiæ, videlicet B. n Guillelmum & o Agnetem sororem eius Imperatricem Romanorum p

Incipiunt Capitula de Vita S. Guillelmi Eremitæ & Confessoris
I q De primordiis suæ tyrannidis.
II Quomodo B. Bernardus S. Guillelmi conuersionem affectabat. [Vitæ capita.]
III De electione Innocentij Papæ.
IV Quomodo B. Bernardus primo B. Guilielmum ad se vocauit.
V De secunda Comitis conuentione apud Perchiniacum.
VI De tertia conuentione.
VII De meditatione S. Guilielmi.
VIII De accessu ad solitarium primum.
IX De consilio alterius solitarij super eius conuersione.
X De lorica ad carnem vestita.
XI De accessu eius ad Eugenium Papam.
XII De obiurgatione Eugenij Papæ.
XIII De accessu eius ad Patriarcham Ierosolymitariū.
XIV De habitatione eius apud Patriarcham.
XV Qualiter sui eum sollicitauerunt.
XVI De excæcatione recidiuantis.
XVII De reditu eius in Ierusalem & de fuga in solitudinem asperam.
XVIII De eius transitu in Liualliam ad montem de Pruno.
XIX De tentatione dæmonis sub specie proprij genitoris.
XX Qualiter visitatus est a beata Virgine Maria.
XXI De hospita a febre sanata
XXII De tugurio Sancti facto in Stabulo-Rodis.
XXIII De doctrina & sermonibus viri Dei.
XXIV De operibus viri Dei & modo conuersandi.
XXV De primo miraculo viri Dei, quod ipse fuit.
XXVI De puella febricitante.
XXVII De lampade corruente & non fracta.
XXVIII Quomodo in morte habuit spiritum prophetiæ.
XXIX De morte B. Guilielmi.
XXX De sepultura & miraculis eius.
XXXI De miraculis eius post mortem.

[Annotata]

a Ita MSS. at Surius Christi. Siluius amatorem proximi.

b MS. quod penes nos est & Siluius, negotiantibus. Surius, Petrum Christum negantibus at vox Petrum secunda vice non repetitur, etiam in MS Rubeæ vallis.

c MSS. & Siluius, ex itandam.

d De eo egimus § 9.

e Ergo principium fere deerat, quod priore parte damus. Siluius hæc ita refert. Nisi a capite resumere tu, admodum Reuerende Pater Stephane van Loemele Prior Prouincialis Franciæ iuberes, & tecum Patres ordinis nostri,

[Prouincialis Frāciæ.] omnisque vestra domestica Ecclesia Sanctorum. Hic autem Stephanus Loemele dicto Siluio typis excudendi. Vitam S. Guilielmi licentiam dedit litteris anno 1626 die o Aprilis Parisiis signatis. Sed hæc ab eo haud sane debuerunt infarciri commentario Theobaldi, cum deinde de se loquatur.

f MS. nostrum: in laudando præconiisque attollendo Guilielmo suo esse posser peccator Theobaldus. Siluius, esse posset huius Vitæ auctor Theobaldus. Qui hic Guilelmus aut Guilielmus est, postea Wilhelmus more Germanico scribitur,

g Siluius, magis vere quam splendide. Surius, opinate

h Obierunt Carolus Magnus anno 814, Ludouicus Pius an. 840, Carolus Caluus an. 877, Ludouicus Balbus an. 899. CarolusSimplex an. 929.

i Hic est Ludouicus Transmarinus, mortuus an. 954.

k Albrada est aliis Scriptoribus, hic corrupte Affradas, nata an. 948, patre Ludouico Rege, matre Gerberga Ottonis I Imperatoru sorore, ante nupta Gisleberto Duci Lotharingiæ: ex quo priore matrimonio genitam Albradam volunt Sanmarthani lib. 8 Hist. geneal. Regum Franc cap. 6. Chesnæus lib. 6. familiæ Cociacæ & Ghisnensis cap. 2:

[Albrada.] at melius ex Chronico Flodoardi Albradam Ludouici filiam esse probat Chifletius lampade 7 Historica ad Vindicias Hispanicas.

l In Supplemento Flodoardi ex Diuionensi exemplari hæc leguntur: De Alberada processit Ermentrudis, de Ermentrude Agnes,

[Ermentrudis.] de Agnete Wido Fuit autem Ermentrudis nupta Ottoni Guilielmo Duci & Comiti Burgundiæ: atque ab iis per Rainaldum filium deducit Reges Hispaniarum Chifletius in Vindiciis Hispan cap. 10, & lumine geneal. cap. 14.

m Agnes hæc nupta Guilielmo IV Duci Aquitaniæ circa annum 1023, de ea actum § 2.

n Intelligitur Guido Gaufredus, qui Guilielmus deinde cognominatus, eius nominis VII habetur, auus vltimi Guilielmi, vt supra dictum § 3.

o Agnes hæc nupta Henrico Imp. filio Conradi anno 1043.

p Dicta Genealogia, post Prologum ante Capitum diuisionem est in Codice MS. qui apud nos est: vti etiam Petrus Siluius interposuit, sed non sine mendis, omissa matre Agnete, aliisq; de successoribus S. Guilielmi adiunctis At in MSS. Carthusiæ Coloniensis, Vltraiectino & Rubeæ Vallis sub finem Vitæ reiecta est: sed a Surio cum vltima parte Vitæ omissa.

q Hæc capitula hic indicasse sufficiat. Ipsa Acta in capita commodiora more consueto diuidimus: potissimum quia etiam codices MSS. a Surio differunt. Totam præterea Vitam in duas distinguimus partes, vt suspecta & falso afficta S. Guilielmo a certioribus secernantur,

PARS I
suspecta, dubia, interpolata, aut falso S. Guilielmo afficta.

CAPVT I
Commentitia acta iuuentutis Guilielmi vltimi Ducis Aquitaniæ, pro S. Guilielmo Magno & eremita habiti.

[4] Scripturus Vitam serui tui, prout tu dederis & inspiraueris, Domine Deus, qui das cunctis affluenter, & vbi vis, spiras; inprimis admonitos esse cupio cunctos, qui lecturi sunt vel etiam audituri, ne eos scandalizent tironis primordia, quæ reuera per se sumpta ducere sufficerent in abominationem horroris, [Non initiū sed finis vitæ laudandus.] si non sequerentur conuersionis præconia, quæ omnibus nobis proponuntur ad imitationem vitæ melioris. Non enim est insultandum Wilhelmo auertenti ex propriis, sed potius exultandum Christo, ex Basan conuertenti. [Psal. 67. 23] Etsi vtique iubeatur in hostia cauda cum capite offerri, tolerabilius tamen est in oculis diuinæ maiestatis, acephalum quam excaudatum animal immolari: hoc est dicere: Vtile est ad salutem viro iusto innocenter inchoare, fideliter consummare. [Leui. 3. 9] Quod si vtrumque non valemus, melius est, vt bene finiendi, quam bene incipiendi gratiam consequamur. Nusquam enim, qui tantum bene cœperit, saluandus legitur, sicut qui perseuerauerit vsque in finem. [Matt. 10. 22] Denique ficus præcoquas desiderat anima Domini, qui tamen cor contritum & humiliatum non despicit, & reliquiæ cogitationis diem festum agent ei, qui in nostro genere fragmenta iuuentutis non abiicit. Scriptum quippe est: Quacunque hora ingemuerit peccator, cunctarum iniquitatum eius amplius non recordabor. [Ezec. 18.] [iuxta LXX.] Hæc idcirco prælibata sunt & præscripta, vt non abominetur militis sæuitia, sed Regis commendetur clementia. Fuit siquidem præfatus miles natione Pictauus, ex a Comitili prosapia ex Pictauiensium prouincia oriundus. [S. Guilielmus creditus ex Comitum prosapia,] Ibi conceptus & natus, ibi & alitus est secundum parentum magnalia, qui præclari genere & opibus, præclarum filium, secundum seculi dignitatem non infimam, præclarissime educare curauerunt. Qui seculi gloria atque pompa arridente & irridente, in corde tenaciter illectus, meditabatur a puero, &, vt ita dicam, a cunabulis, malitia supplente ætatem, quod postea effectui manciparet. Natus illustris ex illustribus natalibus, & educatus secundum morem Magnorum, qui sunt in terris, reprimebatur a concepto facinore, cum parentum & custodum timore, tum ætatis imbecillioris infirmitate. Et quidem Wilhelmi infantia parum cognita nobis est, excepto quod ex sequentibus b præsumimus, crescente ætate creuisse simul & malitia, apud Deum & homimines. Quando enim plenitudo temporis venit, incepit apparere quid esset in iuuene, & factus vir, euacuauit quæ erant paruuli.

[5] Denique sacrum militiæ professus & adeptus non sacer cingulum, ab omnibus Baronibus terræ vnanimiter susceptus est ad Pictauiæ Comitatum, Aquitaniæque Ducatum, [habitus Dux Aquitaniæ, & Comes Pictauorū,] quorum vterque sibi debebatur iure & titulo c hæreditariæ successionis. Factus ergo miles, fretusque Comitis fastigio, factus est eo insolentior, quo nobilior, quo locupletior, quo fortior, quo honoratior, quo formosior, vniuersisque famosior. Denique ex parentela generosus, ex fortuna pecuniosus, ex natura virtuosus, ex fama gloriosus, ex opifice speciosus, insolentissimus omnium extitit, dyscolus atque fastuosus. Genus clarum, corpus aptum, forma elegans, iuuenilis decor, prædia, palatia, immensa supellex & infulæ dignitatum, carni in eo, non spiritui, militabant. [confictus statura ingente, & immensa voracitate,] d Proceritas corporis tanta erat, quod magis videbatur gigantea quam humana. Vix ei in vno prandio sufficiebant cibaria, quanta aliis octo iuuenibus fortissimis erant alimenta. Nusquam se per totam illam prouinciam absentauit a prælio, quamdiu in armis fuit: sed affectu pugnæ solitarius, armigerorum destitutus subsidio, armatus multoties incedebat. Et cum nollent dimicare, trahebat vel inuitos ad certamen. Diceres rediuiuum Belis idolum in comedendo & bibendo: crederes ipsum Nemrod potentem & robustum venatorem coram Domino in præliando. [Dan. 14. 2] [Gen. 10. 9] Extraneis malus, suis peior, pessimus sibi. [Matt. 14, 3]

[6] Denique e proprij germani vxorem, Herodiana rabie debacchatus, ad instar Herodis contra ius & fas incestu impudentissimo fertur per triennium & amplius tenuisse violenter. [& abusus vxore fratris.] Si quis incestuoso se tamquam Ioannes exhibiturus, de tota vicinia diuertisset ad eum, conuiciis lacessitus, inanis & vacuus recedebat. Confidebat in viribus propriis: verum non est, quod fortis glorietur in multitudine virtutis suæ. Confidebat in mirabili & optimo mucrone: sed decantet iustus: Et gladius meus non saluabit me. Et iterum: Nec enim in gladio suo possederunt terram, & brachium eorum non saluauit eos. [Psal. 43. 7 & 4] Considebat in equo fortissimo: sed fallax equus ad salutem. [Psal. 32. 17] Erat autem ad succēdendum flammeus, ad ignoscendum ferreus, ad consolandum saxeus. Diceres ignem vrentem in irascendo: diceres securim vel asciam in deiiciendo. Ecce hæc sunt instrumenta artis diabolicæ, quibus onustus Comes, currebat aduersus Deum erecto collo, & pingui ceruice armabatur. Quæ tanto diligentius sunt nobis enumerata, quanto Diuinæ clementiæ in reuocatione peccatoris mirabiliter placuit operari. Quis inter hæc animaduerteret profanum mutandum in sanctum, Saulum in Paulum, Saul in Prophetam, lupum in agnum? Hæc sane mutatio dexteræ Excelsi. Qui producit mel de petra, oleumque de saxo durissimo, ipse fecit hoc. Non fecisti Domine taliter omni nationi, & iudicia tua non manifestasti eis. Si quis ex mortuis ierit ad eos, ait quidam, pœnitentiam agent. Omnes ergo pœnitentiam agere in fauilla & cinere debent, quandoquidem Dominus patiens & multum misericors mittit ad eos tyrannum, quadruplici morte compeditum, & mirabiliter ad odorem ignis Spiritus sancti solutum & abire permissum, vt non sit qui se abscondat a calore eius. [Luc. 16. 30] Iam impletum cernimus Esaiæ vaticinium, dicentis: Babylon dilecta mea, posita est mihi in miraculum. Id autem de reliquo prosequamur. [Isa. 21. 4]

[7] Eo f tempore fundatum est monasterium Clarauallis, & ibi vna cū venerabilibus Fratribus suis familiari Spiritus sancti consilio ad regimen domus Abbas est g Bernardus ordinatus, qui intantum vita, [Guilielmū S. Bernardus cupit cōuertere,] virtutibus & doctrina clarus effulsit, vt nullus ei in orbe secundus existeret ingenio, moribus, ore, stylo & virtutibus: quinimo Sanctorum catalogo h annumeratur, & apud Superos præsentialiter honoratur. Hic est, qui in diebus suis hæreses extirpauit, hæreticos confundebat, schismaticos reuocabat, erroneos instruebat, discordes concordabat, bonos promouebat, malos increpabat, & Principes arguebat. Hic igitur in spiritu vehementi audiens famam sȩpe dicti Wilhelmi Comitis, velut aquila perspicax, vbi fuerit cadauer, statim adesse desiderans, superni flaminis instinctu præmonitus cogitabat cum muliere Euangelica, drachmam perditam reperire, & ouem orroneam ad pascua deserti reuocare. [Luc. 15. 5] Ponensque animam suam in manibus suis, deliberauit se vel ad tyrannum profecturum, vel ad se per nuncium gratia i dialogationis Comitem vocaturum. Sed quid ageret? Si vocaret eum dilectus Domini in dilectam Clarauallem, vt illum introduceret in cubiculum genitricis suæ, præsumebat probabiliter dyscolum Ducem non venire. Si ad eum pergeret, iam propositum suum frangeret, de quo se nouerat ad Petrum Diaconum Cardinalem sic scripsisse: Salua vestra omniumque bonorum reuerentia, mihi propositum est, nequaquam egredi de monasterio, nisi certis ex caussis. Ad tempus ergo sedit solitarius, tacens & quietus, negotium committens supernæ dispositioni. O virtutem viri! [occasionē conueniēdi quærit,] O animi puritatem! nec affectantis publicum, nec formidantis tyrannum pro eius salute. Si fugiebat publicum quousque affectasset cathedræ fastigium? Deus meus, quot & quantæ Ecclesiæ Cathedrales, propriis orbatæ pastoribus, eum in Pontificem elegerunt? Sed non plus delectabat eum mitra & annulus, quam rastrum & sarculus. Fugibundus itaque publici, negotium committebat, vt dictum est, supernæ dispositioni. Cum autem placuit ei, qui segregauit Wilhelmum a seculo, & vocauit per gratiam suam, vt multos filiorum Dei auersos, exemplo suo conuerteret ad Dominum Deum ipsorum, concurrere fecit caussas ordo ille Diuinæ sapientiæ, cuncta complectens, vt Bernardo Wilhelmus occurreret, quem volebat, & quærebat. Occurrit autem hac occasione.

[Annotata]

a Parentes non assignantur ob genealogiam præfixam. De iis atiisq; maioribus supra egimus. Hæc verba de Comitili prosapia & prouincia Pictauensium ex antiqua Vita descripta sunt.

b Non recte præsumi supra docuimus.

c Anno 1126 patre Guilielmo VIII defuncto 10 Februar. quem diem obitus præbuisse caussam fabulis filio affingendis supra diximus num. 26.

d Guilielmum quemdam militem tempore patris fuisse proceræ supra alios magnitudinis diximus supra num. 21.

e Hæc ab adulterio patris translata esse ostendimus num. 23.

f Anno 1115 mense Iunio, vt in Annalibus Cisterciensibus deducit Angelus Manrique.

g Colitur 20 Augusti. ex cuius Vita multa hic referuntur.

h Inscriptus ab Alexandro Papa III an. 1155, altero post mortem anno.

i Ita MSS. at Surius, mutuæ collocutionis.

CAPVT II
Schisma Ecclesiæ. Anacleto Antipapæ adhæret Dux Guilielmus. Primus S. Bernardi cum eo congressus.

[8] Circa idem a tempus Dominus Papa Honorius ingressus est viam vniuersæ carnis. Nec mora, conuenientibus electoribus & dissidentibus Cardinalibus, [In schismate propugnat Innocentiū Papam S. Bernardus,] facta est diuisio in Ecclesia Dei, aliis eligentibus Innocentium, aliis Petrum Leonis, quem vocarunt Anacletum. Sed pars Innocentij consilio sanior, zelo feruentior, merito probabilior, numero copiosior pars autem Anacleti infirmior, audacior, violentior, non ratione virtuosior. Ipse etiam Innocentius fama, scientia & vita summo Pontifice dignus habebatur. Petrus vero Leonis a longinquis adspirationibus & machinationibus fraudulentis ad hunc apicem conscendere nitebatur. Pars autem Catholica, omnibus circa electum suum rite peractis, circa Lateranense palatium non tuta morabatur, sed acerrime a Petri satellitibus infestabatur. Et quia vi humana tueri se non poterant, cedere salubriter elegerunt. Præmissi in Gallias fuerunt nuntij, qui Gallicanæ Ecclesiæ intimarent negotij veritatem, & hortarentur Episcopos, vt accingerentur ad vltionem, partem schismaticam damnantes, & vnitati Catholicæ subscribentes. Conueniunt b Stampis omnes Pontifices, Barones & Abbates, vocato ex nomine a Rege & pluribus Episcopis sancto Abbate Claræuallis. Fuitque vnicum omnium consilium & sententia, vt negotium Ecclesiæ Dei Abbati sancto imponeretur, & ex eius ore tota caussa pensaretur. Qui diligenter prosecutus electorum merita, electi vtriusque vitam & famam, electionisque ordinem, aperuit os suum, & Spiritus Patris sui impleuit illud. Vnus ergo omnium ore locutus, suscipiendum ab omnibus Innocentium nominauit, & ratum esse omnis pariter Ecclesia congregata clamauit. [Anacletū Pseudo-Papā Guilielmus Dux,]

[9] Laborabat eo tempore schismaticorum oppressione tota Burdegalensium prouincia, & non erat in tota Aquitania, qui Wilhelmo Principi posset resistere: intantum animum eius indurauerat Deus. Persuadente siquidem c Gerardo Engolismensi Episcopo, & instillante in cor eius dissensionis semina, factus erat schismaticis auctor & defensor. Quicumque enim susceptioni Petri Leonis non subscribebat, persecutionibus exponebatur, ita vt exulare cogeretur. Sibilabat enim in auribus Wilhelmi Ducis crebris suggestionibus Gerardus prædictus, [incitatus a Gerardo Episc. Engolismensi,] tanquam vulpes astutissima & serpens antiquus atque tortuosus. Fuerat siquidem diutius in partibus illis Apostolicæ Sedis Legatus, non solum per totam Burdegalensem ac Turonicam prouinciam, sed quidquid a collibus Iberorum vsque Ligerim complectitur ac claudit Oceanus, eius paruerat imperio. A quo tanto d magistratu, tunc non modicum se dolebat deiectum. Ad Petrum ergo Leonis misit pro restituenda legatione, deiectionem suam ferre non valens: & ipse ei fide iurata deuotus obediret, Principemque terræ & quoscumque posset, ad eius imperium inclinaret. Gauisus homo perditionis, celeriter annuit & libenter. e Gilone Tusculano Episcopo Cardinale, qui f solus ei de Romanis adhæserat, ad hoc misso specialiter, [& Gilone Cardinale:] aggreditur illico Wilhelmum Comitem marsupiis pecuniosis, pulsat animum eius suggestionibus venenosis, & hominem arundineæ leuitatis seducit & corrumpit. [expellit Guilhelmum Pictauorum Episcopū.] Inprimis Episcopus Pictauiensis g Wilhelmus, Catholicus & honestus, de Sede sua violenter expellitur, & quia Petrum Leonis abdicabat, condemnatur, aliis existentibus caussis h familiaribus, ob quas ei Comes infensus, libenter eum persequitur. Obsecro igitur, vt nulli sit onerosum vel graue, si quiddam animo incidens obiter attigero, vel si prius gesta, breuiter repetiero.

[10] Ante hos dies, apud multos, fama vbique perstrepente, cœperat audiri, quod seductor ille machinabatur aduersus Ecclesiam Dei. Et missi sunt a latere Innocentij Papæ, tunc agentis in Galliis, B. Bernardus atque venerabilis i Ioslinus Suessionensis Episcopus, vt tam ipsum, quam Principem Wilhelmum super his constanter conuenirent. Qui Pictauiam vsque peruenientes, prædicto inuasori salutaribus monitis suaserunt, sed non persuaserunt. [At S. Bernardum in Aquitaniam profectum,] Quomodo enim persuaderent ei, qui iam eodem Principe persuaso, impudenter in Ecclesiam Catholicam conuicia despumabat, Innocentium vituperabat, Anacletum suum præconizabat, non obedientes ei, erroneos & acephalos affirmabat? Vnde factum est, vt animati & armati in insaniam schismatici, ex eo die publice persecutionem Catholicis intentarent. Interea dum hæc agerentur, Abbas sanctus in quodam monasterio ordinis sui, constructo de nouo in Pictauia, morabatur. Qui de Domini misericordia confisus, nuncium ad Comitem direxerat intrepidus, supplicans, vt ad se necessariæ collocutionis gratia, dignaretur properare. Quem mox Comes vt audiuit, deposita quodammodo ferocitate leonina, & assumpta mansuetudine columbina vel ouina, ad auditum auris obediuit. Venit filius prodigus ad patrem, etsi nondum reuersus ad se. [venit euocatus,] Venit Saulus ad Ananiam, etsi adhuc cæcus peruersusque, cum omni gaudio susceptus est ab Anania: tamquam Saul, quæritans asinas, a Samuële propheta. [Act. 9] [1. Reg. 9.]

[11] Mox qui in spiritu & virtute Eliæ deuenerat, accensus est quasi ignis, & verbum eius quasi facula ardebat, cupiens in spiritu vehementi conterere nauem Tharsis. [7 diebus inclusus,] Inclusumque septem diebus continuis in quodam k loco secretiori Comitem, de morte & vita, de pœnis malorum & præmiis bonorum, de vita & exemplis Beatorum, suo illo modo ignito ardenter tepidum instruebat. Osi calidum audisses ad frigidum sua verba proferentem, diceres ignem succendentem vepres criminum, diceres gladium carnes deuorantem, crederes malleum petras conterentem. At quoniam nondum suscitauerat cum Deus, in maleuolam eius animam non intrauit sapientia pro tempore illo, sed cor eius indurabatur quasi lapis, & quasi molleatorum incus stringebatur. [non emendatur:] Audiebat peccator & irascebatur, dentibus suis fremebat & obfirmabatur, nec adhuc de peccatore iusti desiderium complebatur. Audiebat de conuersione morum admonentem, sed non exaudiebat. Audiebat ab inferis excitantem, & dissimulabat. Audiebat a schismaticorum congregatione reuocantem, & exire recusabat. Interim tyrannus esurire compellebatur, quia ei cibus in sapore consuetus & abundantia negabatur, cui assueta relinquere difficile videbatur. Dormitabat etiam anima eius præ tædio documenti salubris & inauditi, vtpote cui rationis peribat iudicium, quia schismaticorum veniebat negotium, transiens cordis in affectum. Quid plura? Induratus Pharao surgit in scandala, [intentis ei minis, redit obduratus,] seruo Dei phreneticus conuiciatur, & eum priuare se vertice, si extra claustra reperiret, comminatur. Vnde ferocem leonis sæuitiam agniculus tremebundus expauens, immunem suæ doctrinæ tunc eum abire permisit. Dic mihi o homo, si intelligis hominis Dei salutare documentum? Medicus est, qui te hortatur: phreneticus es, qui hortaris: portas gladium, & vibras hastam manu furiosa. Sine modo, sine Abbatem sanctum recedere: tu interim contempta cedro & Libano, sub vmbra rhamni tui, occupatoris scilicet l auarissimi, requiesce: sed veniet tempus & non tardabit, quando suspirabis absentem, quem paruipendis præsentem. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Regresso ergo viro Dei, & in proprio nidulo Claræuallis collocato, factæ sunt per prædictos Gilonem Cardinalem & Gerardum occupatorem, quas supra meminimus, deiectiones intrusionesque Episcoporum atque Sedium occupationes.

[Annotata]

a Anno 1130, 14 Febr.

b Stampæ oppidum diœcesis Carnutensis inter Parisios & Aureliam.

c Ab Orderico lib. 13 dicitur vir eruditissimus, qui magni nominis & potestatis in Romano Senatu,

[Gerardus Ep Engolismensis.] tempore Paschalis, Gelasij, Calixti & Honorij fuit: factus Engolismensis Episcopus decessore Ademaro 31 Augusti 1101 mortuo.

d S. Bernardus ep. 126 ad Episcopos Aquitaniæ de hoc Gerardo ait: Primus aut inter primos scribit Papæ Innocentio, legationem postulat, non obtinet: indignatur, resilit ab illo, transit ad alium, ipsius se esse Legatum gloriatur.

e Ægidius, aliis Gilus & Gilo, e monacho Cluniacensi a Calisto II creatus Episcopus Cardinalis Tusculanus anno 1122,

[Aegidius Ep. Card. Tusculanus.] ab Honorio II in Syriam missus ad ordinandas res Ecclesiasticas: post obitum Anacleti, opera S. Bernardi ad obedientiam Pontificis reductus.

f Eadem habet Bernardus Ab. Bonæuallis lib. 2 Vitæ S. Bernardi cap. 6: sed potius vnus e præcipuis legendum. Nam electus est XXI Cardinalium suffragiis, inter quos fuerunt Episcopi Petrus Senex Portuensis, Transmundus Signinus, Otto Sutrinus. Omnium nomina, vti & octo mox ab eo creatorum Cardinalium, extant in epistola ab ipsis ad Lotharium Imperatorem data, quam excodice Cassinensi refert Baronius ad an 1130 num. 16.

g Guilielmus II Adelelmus dictus successit Guilielmo I cognomento Gisleberto an. 1123 mortuo superstes ad 6 Octob. an 1140.

[Guilielmus Ep. Pictauorū.] Reliqua eisdem verbis sunt in Vita S. Bernardi lib. 2 cap. 6.

h Ita MSS. cum Vita S. Bernardi. Surius, priuatis.

i Sedit ab an. 1127 ad 1151. Ei dicat Vitam Ludouici Grossi Regis Sugerius Abbas.

[Ioslinus Ep. Suessionensis,] In Vita S. Godefridi Episcopi Ambianensis 8 Nouemb. dicitur Pater iustitiæ & multorum cœnobiorum, hostis vitiorum, & castitatis cultor præcipuus.

k Castellare id vocat Manrique an 1128 extructum ad Clani fluuij fontes, 30 millibus passuum ab vrbe Pictauorum versus Occidentem.

l MS. Rub-Val. amarissimi.

CAPVT III
Secundus S. Bernardi congressus cum Duce Guilielmo. Huius conuersio.

[12] a Avdiens huiusmodi venerabilis b Gaufridus Carnotensis Episcopus, vir virtutis, plenus spiritu consilij & fortitudinis, cui a Domino Papa Innocentio Aquitaniæ legatio fuerat commendata, vehementer indoluit, & succurrendum periclitanti Ecclesiæ, postpositis aliis negotiis, sine moræ dispendio, decreuit. Abbatem ergo Clarauallensem obnixe rogitans petit & obsecrat, [Eumdem iterum accedentē cum aliis admittit:] vt sibi ad tantorum malorum eliminationem succurrat. Videns excusationes frustra extendi, assensit & annuit. Ibant igitur simul, &, sicut condixerant, Abbas & Legatus, ingressi sunt Aquitaniæ fines. Significatum est interim Comiti Wilhelmo per viros illustres & solennes nuntios, qui minus ad eum accedere verebantur, quod Bernardus Clarauallensis & Gaufredus Carnotensis, cum aliis multis Episcopis & religiosis, eius colloquium præstolabantur: quorum esset studium, vt de pace Ecclesiæ & malorum remotione in communi tractaretur. Suasum est illi atque persuasum, ne tantorum virorum declinaret colloquium, quorum communicato consilio, facile posset fieri, quod difficile videbatur, & repentino prouentu possibile redderetur, quod modo impossibile videbatur.

[13] Itaque apud c Pertinacum hinc inde conuenerunt. In primis ergo de Ecclesiæ diuisione, scissuræ ac discordiæ obstinatione, quæ in d sola consederat Aquitaniæ regione, multis modis serui Dei Comiti proposuerunt, & se multiplici ratione vallauerunt: Ecclesia, inquiunt, vnica est, & quidquid extra illam est, quasi extra arcam Noë, Diuino iudicio naufragari atque interire necesse est. Adducunt in medium exempla pessimorum Core, Dathan & Abiron, quos ob piaculum schismatis viuentes terra absorbuit. Addunt quoque, [renuit restitutionē Episcoporum:] in nulla scriptura authentica se legisse pesti schismatis Dei aliquando defuisse vindictam. Wilhelmus ad hæc sano in parte consilio vsus, respondit se Innocentio facillime posse obedire, sed ad restitutionem Episcoporum, quos expulerat, nulla ratione posse consentire, tum quia eum implacabiliter offenderant, tum quia se pacem eorum nullo tempore suscepturum iurauerat. Sed dum vicissim per internuntios sermo pertraheretur, incassum se mutuo verbis occupabant, & facti velut æs sonans ac cymbalum tinniens, intantum nihil proficiebant: sermone detinebant diem, & in ventum verba proferebant. Angustabatur in semetipso Domini seruus, & quia non explebatur de Principe, quod cogitauerat, anxiabatur in eo spiritus eius, in se cor eius turbabatur. Quid ageret athleta Christi? Deficiente humano præsidio, recurrit ad Diuinum vir diuinus: ad arma fortiora confugiens, efficacius est munitus.

[14] Accedens ad altare sanctum vir sanctus, pro gente non sancta supplicare inter Missarum solennia dignum duxit. Intrauerunt ecclesiam, quibus Diuinis interesse licebat mysteriis. Wilhelmus Comes cum suis ad hærentibus præ foribus sustinebant. [ab eodem celebrāte,] Sacrificabat igitur & orabat hora sacrificij, ea quidem qua consueuerat, sanctitate cordis ac puritate animi. Rite ergo consecratione peracta, pace data & in populum diffusa, homo Dei, iam se non agens vt hominem, Corpus Dominicum patenæ superposuit, secumque portauit. Egrediebatur itaque foras ad Ducem e forinsecum, vt loqueretur in idipsum, ignitis oculis, ignita facie, ignitum portans eloquium, nec supplex, sed minax ac verbis terribilibus Principem terribilem est aggressus: Rogauimus, inquit, te, & rogantes quæ ad pacem sunt Ierusalem, contempsisti. Supplicauit tibi in altero conuentu, quem iam tecum habuimus, [& tenente manu corpus Christi, acriter admonitus,] seruorum Dei coram te adunata & prostrata multitudo, & despexisti. Væ qui spernis, nonne & ipse sperneris? Ecce post seruos, ad te Dominus omnium supplicaturus aduenit: ecce Filius Virginis, caput Ecclesiæ, quam tu persequeris: post membrorum preces, caput ad te processit. Adest Iudex tuus & tuorum, in cuius nomine curuatur genu omnium cælestium, terrestrium ac infernorum. Adest testis & Iudex tuus, in cuius manus est ille tuus spiritus deuenturus. Numquid & illum spernes? Numquid ipsum, sicut seruos eius, contemnes? Vniuersi, qui aderant, lacrymabantur, & orationibus intenti, rei exitum prȩstolabantur, & omnium expectatio suspensa, aliquod Diuinum fieri cælitus arbitrabatur. Videns Comes Abbatem procedentem in spiritu vehementi, [corruit in terram:] & in manibus tenentem sacratissimum Corpus Domini, diriguit & expauit, metusque membra trementia per totum dissoluit, atque velut extra mentem positus, ad terram vsque diuinitus prouoluit. f Eleuatusque a suis militibus, rursum in faciem corruit, nulli loquens, & in nullum intendens. Qui comprehendit sapientes in astutia sua, & Regum balteum dissoluit, ipse fecit hoc. Vere non est sapientia, non scientia, nec consilium cōtra Dominum.

[15] Tunc vir Dei propius accedens, Surge, inquit, & sta supra pedes tuos, & Diuinam ausculta sententiam. Præsens est Episcopus Pictauiensis, [Episcopum Pictauensem restituit,] quem ab Ecclesia sua violenter expulisti: vade iam, reconciliare Patri, & in osculo sancto pacis cum eo iungito fœdera. Innocentio subdere, & electo a Deo tanto Pontifici pare, sicut ei obedit omnis Ecclesia Sanctorum. Auditis his tyrannus, Sacramentorum præsentia superatus, & auctoritate Spiritus sancti victus, nec audebat respondere sapientiæ & Spiritui qui loquebatur, nec poterat reddere vnum pro mille euangelizanti verbum virtute multa: sed statim occurrens, recepit Episcopum pacis ad oscula, iniiciens manus in Abbatis vincula: & quod amplius est, eadem manu, qua prius eum abiurauit cum totius exultatione ciuitatis ad Sedem propriam reduxit. Iam fortis impegit in fortem, & fortior superueniens, fortem superauit. Iam deinceps Abbas cum Comite familiarius loquens & suauius, ne ad impios ausus & tā temerarios deinceps exurgeret, ne Dei patientiam in tantis flagitiis irritaret, ne pacem reformatam in aliquo violaret, paterne commonuit. Tanto ergo malo obruto, & Gerardi schismate in cineres redacto, [a schismate auertitur:] Bernardus cum gaudio Clarauallem regressus est. g Wilhelmus vero audito eo, multa interim faciens, deinceps minus crudelis extitit. Multa mala fecisti, o tyranne, iam aliquando compescere: iam mutatus in vas electionis a vase contumeliæ, conuertere. Tempus est vt reuertaris ad eum, qui te fecit, vt te videntes & ex bonis operibus considerantes, glorificemus Deū in die repentinæ tuȩ visitationis. Nam oportet te in habitu vili Apostolico conspectui præsentari, & plenum virtutibus in vasta solitudine Stabuli Rodis sepeliri. Dicamus ergo, quando & qualiter.

[16] Post recessum viri Dei, potens Dominus de lapidibus filios Abrahæ suscitare, [animo cōpungitur,] cœpit mentem Comitis ad compunctionem & veram pœnitentiam mirabiliter excitare, & Oriens ex alto sedentem in tenebris & vmbra mortis misericorditer visitare. Prædicti siquidem Patris admonitio crebrius in mentem ipsi veniebat, & memoria priorum gestorum & dictorum animo non excidebat: sed vt animal mundissimum ad præsepe positum, plenissime, quæ audierat & viderat, ruminabat. Resoluebatur in calescentis affectionis incendium, & in meditatione eius exardescebat ignis, quem Dominus venit mittere in mundum. Formabat ante mentis oculos Bernardi constantiam, fortitudinis audaciam, virtutis eminentiam, prudentiæ solertiam, temperantiæ parsimoniam, iustitiæ sanctimoniam, & imaginabatur bestiam, sua verba tam efficaciter resonantem. Nec mirum, si in ipso vincebatur Amalech, id est, si caro spiritui subdebatur quando rediuiuus Moyses Ieuans in oratione puras manus, pro Wilhelmo assidue precabatur. [Exo. 17.] Deus meus, quoties homo tuus totas noctes peruigiles in oratione duxit & insomnes, flens largiter & effundens sicut aquam cor suum ante conspectum tuum, pro quo & de quo loquebatur tibi bona? Certe non poterat tantarum perire filius lacrymarum. Dicebat enim sibi ipsi adspiciens in visu noctis & rigans lacrymis stratum suum: Heu me, quid animi habebam, quando illum contemnebam? [vitam male actā deplorat.] Clamabat ad me, & non exaudiebam: stabat, & non respiciebam. Mutabar ei in crudelem, & in duritia manus meæ aduersabar illi. Væ mihi, quia peccaui in Sanctum Dei, dum deprecaretur me, & non audiui. Quis mihi dabit pennas sicut columbæ, & volabo ad eum, & cum ipso decetero requiescam? Verumtamē si iniquitates meas obseruaueris Pater, ante faciem eius toties ad iracundiam prouocatam, non sustinebo. Nonne cor meum ardens erat in meipso dum loqueretur mihi vtilia, & aperiret suum os me docendo? Beati sunt, qui eum audierunt, & in amicitia eius decorati sunt. Numquam sic locutus est homo, sicut ipse loquebatur, & in labiis eius gratia diffundebatur. Talia dicebat intra semetipsum, & huiusmodi cogitationes ascendebant in cor suum. Ecce Beniamin lupus rapax, qui mane comederat prædam, iam vesperi diuidit spolia. Iam de comedente exit cibus, & de forti egreditur dulcedo. Non longe est a cibo spirituali, qui paratus est dare pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam.

[Annotata]

a Desumpta hæc quoque ex Vita S. Bernardi.

b Gaufridus successor Iuonis ab anno 1116. ad an. 1138, quo obiit 25 Ianuarij: creatus Legatus Apostolicus in Concilio Pisano an. 1134.

c Aliis Partiniacum, & Parthenæum oppidum ad fluu. Touam, a quo non procul abest supra memoratum cœnobium Castellare.

d Vita S. Bernardi, quæ infra Alpes in sola Aquitania consederat. Petrus Venerabilis, Abbas Cluniac. lib. 2 de Miraculis, cap. 16 ait Innocentio vnitam rotam (excepta parte Aquitaniæ) Galliam. Hispaniam, Angliam, Germaniam.

e Ita MSS. & Siluius: at Surius, foris manentem.

f Ita eadem MSS. & Siluius. Vita S. Bernardi, solo prouoluitur. Surius, prosternitur.

g Huc vsque desumpta ex Vita S. Bernardi, in qua altum de iis qua subduntur silentium.

CAPVT IV
Duplex consultatio Duci Guilielmo cū duobus eremitis afficta.

[17] Cvm ergo fortia atque præclara arma pœnitentiæ sub iugo Christi decreuisset assumere, [Deliberat de duce spirituali eligendo,] ad quem pro imponenda sibi pœnitentia pergeret, cœpit hæsitare: sciens, quicquid per se sine Confessore voluntarie assumeret, vanæ gloriæ & præsumptioni, non mercedi, militare: & solum, si ceciderit, subleuantem non habere, & qui sibi se magistrum constituerit, stulto se discipulo subiugare. Sæpissime subiit animum eius, venerabilem a Bernardum præ omnibus eligere, sed propter iniurias illi illatas, occlusum sibi reditum prospiciens, ad eumdem verebatur aduentare.

[18] Erant tunc temporis in diuersis mundi climatibus viri religiosi, potentes virtute, & fortes robore: qui Deum præ oculis habentes, cælum appetentes, infernum metuentes, ad extremum iudicium contremiscentes, a communi vita aliorum segregabant semetipsos: nec contenti strata publica præceptorum, ingrediebātur voluntarie mundissimam, rectissimam ac strictissimam semitam consiliorum. Nec sufficiebat circa communia languere viris perfectionis, sed adspirabant ad cacumina supererogationis. E quibus alij regularem, alij monasticam, alij anachoreticam, alij eremiticam ducentes vitam, vni Domino seruiebant, vni Regi militabant. Sed & in regione eadem, quæ talem nobis protulit ciuem Sanctorum & domesticum Dei, nō defuere viri spirituales, habentes spiritum prophetiæ, propositum spirituale: qui, ne cum salutis periculo viuerent in seculo, viuebant in eremo: & oculis desiderantibus Christum, nil aliud dignabantur adspicere. Hi tales etsi pauci numero, de malitia tamen patriæ & furia Pictauiæ traxerunt nihil, non magis, quam de sale marino pisces maris. Non longe erat a loco, in quo Wilhelmus talia meditabatur vt columba, quidam de numero talium vitam eremiticam ducens, & miræ admodum simplicitatis homo. Sola enim, quæ Dei sunt, cogitans, & mundum ab immundo discernere nesciēs, sanctæ rusticitatis, quæ solum sibi prodest, sanctimonia rutilabat. Ad hunc solitarium mox soliuagus b miles ire cœpit, [eremitam miræ simplicitatis, conuenit:] & eum diligenter quæsiuit, donec inueniret. Cogitabat intra semetipsum, qualis esset ista deuotio, quam ad eum ferebat, & quid de ipso ageret Omnipotens, non plene ipsemet cognoscebat. Replebatur stupore & ecstasi in eo, quod contigerat illi, pene somnium suspicatus. Quid plura? Venit ad pastorem agnus factus de lupo, sed eum verebatur adunare pastor trepidus ouili Dominico. Requirebat instanter portū naufragus, medicum sauciatus, Ananiā Saulus in Paulum prostratus. Sed quid ageret Ananias? Audierat a multis de hoc viro, quanta mala fecisset Ecclesiis & Ecclesiasticis personis, & nesciebat futurum vas electionis, vt nomen Christi portet coram Gentibus & Regibus & filiis Israel. Abscondebat se ergo columba tremens ab accipitre & niso, fugiebat ouis tremebunda veniente lupo. Metuebat enim sibi improperari a Domino: Si videbas furem, currebas cum eo. [Psalm. 49 18] Quia tamen perseuerabat pulsans, propter improbitatem surrexit & exiuit, intuitusque in eum toruo lumine, hæsitando admirans, ait: Impie, crudelis, & dire tyranne, cur Christi seruos conaris infestare? [dure accipitur ab eo:] Numquid tibi parum est hactenus ceteros impugnasse, nisi etiam præsumas Christi seruos molestare? Recede, recede: iam ab stultitia quiesce, desine tu iuuenis senem lacessere. Qui hactenus orbem terrarum habuisti infestum, quid tibi ad eremum? Nihil tibi & loco illi: nec est societas alteri ad alterum, non plusquam luci ad tenebras.

[19] Cui timidus heros respondit: Non maleuolus te deposco, sed cor pœnitens gero, & delictum meum maximum emundari cupiens, iniquitatem meam coram te recognosco. Pro excessibus igitur præteritis corrigendis & prauis actibus abiiciendis, acturus pœnitentiam, ad properaui. Considero quæ feci, & volo quæ facturus sum, moderari. Quot in me habui vitiorum oblectamenta, tot ofterre Deo paratus sum ad tuȩ voluntatis arbitrium de memetipso cordis & corporis holocausta. Quapropter noli prohibere per Christum te obsecrantem, & ad tuam iussionem satisfacere cupientem. Gustem per tuum ministerium, [offert satisfactionem:] gustem, inquam, quam dulce sit vitiis non seruire, qui in meipso didici, quam amarum sit vel expertum esse vitia, vel velle vitium experiri. Sed ille timens voluisse eum sibi illudere, & fuisse immundum sciens, & iam purificatū nesciens, fertur respondisse: Non ego te ligo vel soluo, neque falcem in messem alienam mitto. Sum homo solis latebris dignus, soli mihi iudex, soli arbiter & accusator constitutus, quatenus monstret actio, quod habet professio, & monachi nomen solitaria mihi conuersatio intepretetur: quod tam securus fateor, quam certus experior. Verumtamen si vera sunt quæ exponis, & non ex corde fictitio hæc componis, ad quemdam alium singularis sanctitatis hominem festinare te consulo, [ad alium eremitam mittitur:] qui longa experientia temporum iam suffultus, & in discretione spirituum iam excultus, ante me cognoscitur renuntiasse seculo. Iuit, & in auditu auris obediuit: sed ille nihilominus, ob auditam eius crudelitatem, d præsentiam Wilhelmi verebatur. Fuit tamen, e qui consilium daret auide quærenti, f & cupide recipienti. Quid ni reciperet, qui toties ignem denegatum quasi digito mendicans quæritabat?

[20] Erat eodem loco & tempore alius solitarius vir, valde discretus & sanctitate conspicuus. [hunc accedit,] Hic sicut sciētiæ scintillabat perspicacitate, ita quoque vitæ rutilabat sanctitate. Vnde, factum est, vt ex vtriusque concursu luminis, Deo clarus in g conscientia, & populo celebris ex fama redderetur. Ad hunc solitarium secundus solitarius militem mox soliuagum destinauit, quem tamen dilationis affectum tædio, nihil in itinere retardauit. Quid mirum? Diligebat ardenter, currebat velociter, & ideo perueniebat celeriter. Omnia bibebat cū h suauitate, secundum antiquum prouerbium: [nullos recusat labores.] interim omnia facilia & prope nulla faciebat amor. Amanti i enim nihil est difficile, testante illa, quæ canit in sanctarum nuptiarum epithalamio dulci: Fasciculus myrihæ dilectus meus mihi, inter vbera mea commorabitur. [Cant. 1. 12] Venit ergo ad hominem Dei, quem amoris pennulæ subportabant. Reuelauerat autem Dominus auriculas solitarij, antequam veniret B. Wilhelmus. Vbi vero Dei hominē nouit in spiritu propinquare, causam adueniētis memoriter tenens, magis ac magis Omnipotentis clementiam cœpit lacrymabiliter implorare, quatenus impium ab iniquitate dignaretur, sicut promisit, reuocare. Postquam igitur aduentasse Comitem vir sanctus accepit, cum gaudio Spiritus sancti eum in pace suscepit, causamque itineris indagare solerter cœpit. Cui ille penetralia cordis aperiens, totum propositum conuertendi cœpit fiducialiter enucleare, [totum pectus ei aperit] nec fuit verbum in cordis cubiculo, quod ei voluerit occultare. Diceres rediuiuum hominem, qui inciderat in latrones, sauciatum & spoliatum, quem pertransierant Sacerdos & Leuita, Samaritani misericordiam præstolari. Sed quid egit Samaritanus? [Luc. 10.] Viso eo, non præteriuit, sed misericordia motus est, & curam illius egit. [Eccl. 38.] [Luc. 15.] Nam appropinquans, alligauit vulnera eius vinculis alligaturæ salutaris, infundens oleum consolationis cum vino mordaci k epithematis. Doctus erat cum vnguentario Salomonico facere pigmenta suauitatis, & vnctiones conficere sanitatis. Mox mirum in modum, proposito Comitis diligenter intellecto, sicut gaudium est Angelis Dei in cælo super vno peccatore penitentiam agēte & conuerso; sic & isti gaudium cumulatum est super pœnitenti Comite & peccatore tam peruerso.

[21] Post aliquantulum ergo temporis & monita vitæ ac salutis, iam securius locutus est senior, dicens: Reuertere in domum tuam, vnde existi, [iussus arma militaria assumere, & eques solus redire,] & nemini dixeris quod concepisti. Volo enim te esse cautum, & declinare inanem gloriam, quæ est virus virtutum & dæmonium meridianum. Postea indutus cunctis armis militaribus, quibus antea malefacere præsumsisti, ascensoque meliori equo, cui hactenus insidere consueuisti, ad me clanculum solus festinabis in habitu tali. Et post hæc salutare consilium, cooperante Domino, tibi impendam pro meo posse. Talia dicebat medicus infirmum curaturus, nec amplius exprimebat, quia sciebat, quid ipse esset facturus. O medici prudentiam! O viri sapientiam! O spiritū, qui loquebatur! Statim enim vt ad eum introiuit Wilhelmus, non dixit: O inique, o immunde, o adulter, o schismatice, o incestuose. Portabat gladium vt secaret vulnus, sed ægrotanti non ostendebat, ne medicinam repentinam neophytus abhorreret. Abscondebat intus ferrum diuisionis, non sub vestimento tegminis, sed sub velamento narrationis. His auditis, B. Wilhelmus, cui omnis mora erat longa nimis, gratias agens Deo, domum regressus est. Sed & monitorum salutarium præceptoris sui non surdus aut obliuiosus factus auditor, gloriosæ sollicitudinis suæ nulli extraneorum aut propinquorum voluit esse relator. [Matt. 6. 3] Didicerat enim scriptum esse: [obedit.] Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Domestici tamen eius rem penitus ignorantes, vt eum viderunt cum rebus indictis ad suum redire præceptorem, felicibus eius actibus inscij execrabiliter maledicentes, æstimabant eum progressurum ad consuetæ nequitiæ scelus & furorem.

[Annotata]

a S. Bernardus epist. 128 e idem Guilielmo Duci scripta miratur in deterius mutatum, Clericos S. Hilarij de ciuitate expulisse, vt supra dictum num. 30.

b Hæc conferantur cum bello illato Normannis an. 1136, qui proximus fuit ab eius conuersione. Næuius hæc differt in annum 1137 post iter Compostellanum, in quo mortuum esse diximus § 4 & 5.

d Surius, pœnitentiam.

e MS. nostrum, Quid consilij daretur?

f MS. Rub. val. meditans quæsitabat. MS. aliud, medicans.

g Surius, scientia.

h MS. Rub val. sanitate.

i Sur. anima.

k Ἐπίθεμα, medicamentum, quod panniculo aut linteo illitum, parti affectæ extrinsecus apponitur.

CAPVT V
Lorica & galea ferrea assumpta. Possessiones abdicatæ.

[22] [Reuersus reperit fabrum cum lorica ferrea:] Interea dum hæc agerentur a Comite, vir Dei quemdam a fabrum doctum tractare fabrilia, cū instrumentis fabrilibus ad se de vico proximo clam accersiuit. Sicque prouisum est, vt b modo iniuncto Wilhelmus ad virum Dei rediens, fabrum cum circulis catenisque & vinculis ferreis, vincire paratum, quem nesciebat, reperiret. Ingressus ergo Wilhelmus ad solitarium, nec tantum solitarium, sed cum fabro reperiens, obstupuit intantum, vt dicere posset: Ecce faber & vincula: vbi est victima vincienda? Sed respondetur ei cum Abraham, quod Dominus sibi prouideret holocausti victimam. [Gen. 22. 8] Holocausti dixerim, an holouincti? Vtrumque si dixerim, non me pœnitebit. Veritatem enim dicam. An non holocaustum, in quo ardor caritatis consumebat rubiginem vitiorum? An non holouinctum, quod decem ligamentis constringitur circulorum ferreorum? Mox vt intrauit, audiuit Patrem spiritualem dicentem sibi: Fili Wilhelme, auctoritate sacrorum canonum salubriter admonemur, ne falsis pœnitentiis laicorum animas decipientes, in infernum pertrahi patiamur. [instruitur:] Veritas est irrefragabilis, & negare non possumus, quod nullum malum impunitū manet, sicut nullum bonum irremuneratum. Aut enim Deus punit, aut homo. Modus autem puniendi, secundum modum c delectationis præteritæ debet extendi. Dicit enim veridica Scriptura: Iuxta mēsuram delicti erit & plagarum modus. [Deut. 25. 2.] Et iterum: Quantum glorificauit se & in deliciis fuit, tantum date ei tormentum & luctū. In huius signum præco Iudicis hortabatur agere fructus pœnitentiæ, non quoscumque, sed dignos fructus pœnitentiæ. [Apoc. 18. 7] [Matt. 3. 8.] Melius est ad momentum temporaliter cruciari, quam suppliciis d æternaliter deputari: Si ergo vere pœnites, & omnino ad remissionem peccati præteriti, ad euasionem futuri iudicij, & ad adeptionē cælestis fastigij suspiras, talem pœnitentiæ districtionem, tamen citra condignū, tibi impono: In primis, quia ieiunium domat pestes carnis, [iubetur eleemosynas facere.] oratio pestes mentis, eleemosyna vero ad omnia valet, promissionem habens vitæ, quæ nūc est & futuræ; per hæc tria emplastra pretiosissima tibi indico posse redire ad patriam claritatis æternæ. [loricam portare,] More ergo perfecti, ibis & vendes omnia, quæ habes, & dabis pauperibus: vt exoneratus & nudus, sequi possis non habentem vbi caput suum reclinaret, qui exultauit vt gigas ad currendam viam. Deinde, quia omnia ista extra se sunt, [adire Papam.] super nudum præcipio te portare omnibus diebus vitæ tuæ. Post hæc, quia in factis tuis offendisti plurimos, maxime tempore schismatis sub Petro Leonis, & non sufficit bona conscientia quoad Deum, sed requiritur etiam bona fama quoad proximum; nudis pedibus Apostolico conspectui te præsentabis, vt secundum eius arbitrium satisfacias Domino, a quo pro ruis sceleribus longe lateque anathematis es opprobrio condemnatus. De orationum vero pondere & mensura nihil impono, confidens in Domino, quod processu temporis, cum dilatato pede amoris viā mandatorum Dei currere cœperis, ab oratione non cessabis. Vnctio eius docebit te non solum de orationibus, sed etiam de omnibus. Et quoniam frater, qui adiuuatur a fratre, quasi ciuitas firma est, vt alter alterius onera portemus; deinceps pro inuicem, vt saluemur, Dominum supplices exoremus.

[23] His dictis ab homine, Comes accepit verbum salutis, non iam vt ab homine, [Exutus suis vestibus,] sed magis ab Angelica lingua, imo vt a diuino Flamine seu mystico spiramine. Reuera non alius fuerat, qui talia deprompserat, quam Spiritus Patris eius, qui os eius impleuerat, & talia pronuntianda dictauerat. Mox mirum in modum totus in Dei amorem succenditur, [induitur lorica,] & sine dilationis procrastinatione inter manus fabri & solitarij vetus Comes exuitur, vt nouus miles Christum, qui noua facit omnia, nouiter induatur. Nudatus propriis vestibus, sine confusione & reuerentia, in medio duorum in nomine Iesu congregatorum constituitur, & lorica propria fortiter ad carnem connexa superuestitur, firmiterque per totum corpus decem catenis seu vinculis artificis magisterio subtiliter constringitur, ne processu temporis facile dissoluatur. Post hoc asperrimo cilicio desuper contegitur, ferrumque galeatum subtiliter, [cilicio, & galea.] vt solui non valeat, capiti militis imponitur: sicque spiritualibus armis onustus, a suo præceptore dimittitur, & abire permittitur. Iam depositis armis carnalibus, & assumptis spiritualibus telis, dicere poterat is cum Apostolicis viris: Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo. [2. Cor. 10. 4.]

[24] Longam cum homine nouus homo moram non traxit, sed pectore sitibundo velociter in propria rediens, [omnes res suas relinquit,] dispēdij impatiens, & velocitati operis inhians, omnia bona terrena ante possessa sibi detraxit. Res, quas in sua potestate habuit, vendidit & pauperibus erogauit: quas vero ad manum non habuit, ex corde proiecit & contempsit. Dispersit ergo & dedit pauperibus paupertatis amator, in breui futurus pauperum non solum amicus, verum etiam & imitator. Hærentis in salo nauiculæ funem potius studebat præcidere, quam soluere. Adspiciebat enim in remunerationem, paupertatis cupiens assequi præmium, quod est regnū cælorum. Nihil ex omnibus ille quondam opulentus sibi retinere voluit, distribuens singula, ne cordi vel manibus adhæreret macula. Sicque factum est, vt omnibus suis simul & semel pro Domino spretis, pauperibus terram, sibi cælum diuideret. Narrat textus Euangelicus & cū magnæ exultationis tripudio recitat, Petrum piscatorem Christo dixisse: Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te. [Matth. 9. 27.] Bene Petre, & non ad insipientiam tibi. Non enim sequi poteras oneratus eum, qui exultauit vt gigas ad currendum viam. Sed scire velim, quæ sint omnia, quæ te iactas reliquisse. Piscator eras, victum manu & arte quærebas, diues non fueras, nauem & retia tantum disrupta possederas. [exemplo Apostolorum.] Quid ergo te iactas tam confidenter omnia reliquisse? An omnia reliquisti, qui affectum possidendi deposuisti? Certe Wilhelmus noster nonne eodem tecum spiritu dereliquit omnia, qui voluntatem habendi deseruit? Nihil minus in hac parte fecit a magnis Apostolis, qui non nauem, sed orbem; non retia, sed palatia; non pauperiem, sed gloriam, velut stercora arbitratus est, vt Christum lucrifaceret.

[Annotata]

a S. Guilielmus Vercellensis, Abbas Montis-Virginis, in prima sua conuersione, vt scribit Ioannes de Nusco eius discipulus cap.2 Vitæ profecturus ad S. Iacobum, diuertit ad quemdam fabrum ferrarium, qui eius rogatu fecit illi duos circulos ferreos ad hunc modum, vt eorum vnus ventrem, pectus alter circumdete a quorum superiori brachia duo ferrea porrigārut, vnum a dextero hacere, alterum a sinistro. quæ per humeros ad alteram inferioris circuli partem peruenientia vtrumque præ lictis circulis fortiter clauis colligetur.

[S. Guilielmus Abbas Montis-Virginis.] Quæ ille sibi continuo cum maximo gaudio ad mortificationem carnis aptauit, & valefaciens ab eo discessit. An hinc occasio sumpta hic amplificandi nonnullat nam loricam eum gestasse supra diximus.

b Surius, intermino.

c Idem, præteriti delicti.

d Idem, addici sempiternis.

CAPVT VI
Congressus Guilielmi Ducis cum Eugenio Papa.

[25] Omnibus ergo pro Christo percalcatis, a nudis plantis, [adit Romanum Pontificē, Eugenium III.] illo suo vestitu ferreo atque asperrimo circumdatus, rutilans in luto margarita, Dominum Papam visitauit. Quidni visitaret bonos in mundo, quem visitauerat Oriens ex alto? His diebus præsidebat sanctæ Sedi Apostolicæ beatæ memoriæ b Eugenius Papa tertius, qui de sub ferula B. Bernardi c assumptus, Papatus Romani monarchiam tenebat, laudabiliter quidem & syncerissime, vtpote talis ac tanti Patris discipulus. Verumtamen quia bonorum vita malis oppido solet esse infesta, & quia eleemosynam carpit inuidia, aduersus eum quorumdam Romanorū d adulterina plantatio, viperea progenies rebellauit. Quorum aduersus se malitiam machinantem humanitus reformidans, in superiorem Galliam cedens, salubriter se recepit. Vbi e Remis celebrato concilio, reique publicæ negotiis peractis, Ecclesiasticæ potestatiue depositis atque ordinatis, inter cetera sententiam antiqui anathematis, in Wilhelmum Comitem dudum latam, f renouare curauit. Ignorabat enim iam g conuersum atque mutatum in virum alterum. Interim Wilhelmus audiens Dominum Apostolicum in Gallias aduentasse, gauisus est valde. Nec se capiens præ gaudio, ignorabat adhuc voluntatem Dei fuisse, vt sibi occurreret quem quærebat. Accessit itaque Paulus factus ex Saulo, vt videret Petrum, non iam in se, sed in suo Vicario. Intrauit vir obediens ad Simonem Petrū, sed non, vt fieri assolet, per Simonem magum. Nihil pauper Christi ostiariis dedit, qui in terris ex omnibus nihil possedit. [Eccli. 10 2] Nec fuit, qui ab intraturo pecuniam exigeret, testante Scriptura, quia qualis rector ciuitatis, talis & populus eius Suscitauit Dominus super populum suum virum, [osculatur eius pedes,] qui argentum non quæreret, & aurum non vellet; sed sagittis paruulos interficeret. Intrauit ergo libere, qui in libertatē spiritus vocabatur, & prostratus solo tenus sacra eius vestigia reuerenter osculabatur. Vultus in terra figebatur, oculus lacrymabatur, os pedes deosculabatur, manus amplexabatur, & lingua de profundissimo corde talia loquebatur: Heu mihi, Pater mi! Heu mihi, Pater mi! Pater Abraham, miserere mei, & resuscita animam meam, quia multipliciter peccaui. Pater, peccaui in cælum & coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus: [se filium prodigum agnoscit:] non etiam mercenarius, sed spurius seu porcus, quia relicto pane filiorum, indignum me feci pane h garcionum, onerando miserum ventrem animæ de siliquis porcorum. Ego miser homo, descendens ab Hierusalem in Hiericho, incidi in latrones, qui percutientes vulnerarunt me, in natura imaginis, ex toto tollentesa me pallium Diuinæ similitudinis. Quapropter suscipe, quæso te, de Ægypti partibus reuertentem, & reduc ad pascua deserti ouem oberrantem. Absolue de regione dissimilitudinis ad patrem fugientem. Pater mi, Pater mi, currus Israel, & auriga eius.

[26] His auditis, i Dominus Apostolicus fertur respondisse. Quis enim es tu? At ille: Ego sum, inqui, Comes Wilhelmus, peccator & impius, quem pro meis meritis iuste quidem tu cum prædecessoribus tuis anathematis mucrone percellere decreuisti, [rogatus scelera fatetur:] & velut membrum putridum a corpore Ecclesiæ prȩscidisti Homicidia, adulteria, sacrilegia, & omnia opera nefaria, quæ de me incestuoso & schismatico tibi dicta sunt, vera sūt. Si iniquitates a Domino obseruentur meæ, maior est iniquitas, quam vt veniam merear. At quoniam misericordiæ Christi non est numerus, tu, qui Vicarius Christi es, miseri miserere, & patrem misericordiarum, quem repræsentas in terris, iure imitare. Peccaui super numerum arenæ maris, multiplicata sunt peccata mea. Sed dum viuo, & spiritus regit hos artus, [veniam petit,] sana me medicamento pœnitentiæ, cui commissum est vice Christi super terram soluere & ligare. Peccaui & vere deliqui, sed libera me, vt non vadam ad interitum, neque descendam in corruptionē, qui claudendi & aperiendi cælum hominibus adeptus es dominationem. [Matt. 16. 19] Ad hæc expauit Dominus Apostolicus, & vltra quam credi potest, admiratus est. In mentē ei veniebat factū Iacob & Esau: quorum vnus ante conspectum Isaac alterū se esse simulabat. [Gen. 27.] Arbitratus ergo Esau aliquem sub specie Iacob sibi velle illudere, sciensque Angelum Satanæ in Angelū lucis se solitū transfigurare, fertur respondisse: Comitem quidem Wilhelmum peccatorem coram Domino sæpe audiui, sed eum facie tenus numquam cognoui, & ideo si vera sunt, quæ tu dicis, ego non noui. Sed esto. Aut tu es in persona Wilhelmus, aut tu non es. E duobus vnum est: aliter esse non potest. Si tu non es, & voluisti mihi illudere, indignationem Dei omnipotentis & nostram incurras, eo quod Christo Domini reuerentiam debitam exhibere non curas, sed sub sannationem eius procuras. Si vero tu ipse es, [obiurgatur ab eo.] & nō alius, quomodo pœnitentē te esse simulas? Quomodo potest Æthiops mutare pellem suam, & pardus varietatem suam; ita & tu poteris bene facere post iniquitates tantas. Fratris thorum incestu maculasti, in orbe schismata seminasti, nequitiis tuis climata mundi perturbasti. Et tibi post hæc de plena pœnitentia cordis quomodo credam? Maledixi igitur tibi, & eris maledictus. Scio tamen Dominum magna, imo maiora tibi posse facere, quia omnipotens est: sed inueteratum dierum malorum ad plenum pœnitere, despero. Surge itaque de medio, vade ad dexteram, siue ad sinistram.

[7] Ad hæc timidus Wilhelmus surrexit, & ad modum publicani euangelici stetit a longe, [obtestatur ne per incuriam pereat.] non audens faciem in virum leuare, dixitque: Reuera Wilhelmus Comes ego sum, peccator nimius, & ad tuam dignationem missus ob taxationem satisfactionis. [Luc. 18.] Sed ex quo credere non vis, saltem largire mihi gratiam benedictionis tuæ, & Apostolicæ beneficium absolutionis. Quod si non obtinuero, & per incuriam tuam neglectus fuero, Deus, in cuius conspectu sto, sanguinem animæ meæ de manibus tuis requirat, qui sinum viscerum paternorum reuertenti filio prodigo præcludere non formidas: perditio mea tibi imputetur in cumulum perditionis, & videat hæc super te omnia videns Dominus vltionum. Cum audisset hos sermones Papa religiosus, magis timuit, [iubetur peregrinari Hierosolymam.] vtpote homo conscientiæ multum scrupulosæ. Cognoscensque viri constantram, & Christi infinitam misericordiam, cogitabat intra se, quod nec criminis quantitas, nec facti enormitas, nec temporis breuitas, nec horæ extremitas excludunt a venia. Aperiens ergo os suum, dixit ad Wilhelmum: Patriarcha Hierosolymitanus scio quod prudens vir & magni consilij sit: ad ipsum te mitto, & potestatem super animam tuam loco mei sibi committo. Salutato igitur humiliter summo Pontifice super infusa gratia benedictionis Apostolicæ, Hierosolymam profectus est.

[Annotata]

a S. Gulielmus Vercell. etiam nudis pedibus Sanctorum limina visitauit.

[]

b Lucio 11 mortuo 25 Febru. anni 1145 successit Eugenius, & superuixit ad 8 Iulij an. 1153.

c Ordinis Cisterciensis, Abbas monasterij S. Anastasij ad Aquas Saluias ab Innocentio 11 Cisterciensibus donati.

d De hac oppositione & fuga Eugenij agit Baronius ad an. 1145 ex Codice Vaticano MS. & auctoribus coæuis.

e Anno 1148 media Quadragesima in templo sanctissimæ Deiparæ Virginis.

f Silent Acta, & omnes prorsus historici. Imo Manrique, qui in Annal. Cister. ad an. 1130 cap. 3 num. 6 dixerat sanctitate & doctrina Pontificem conspicuum Theobaldum, ad an. 1148 cap. 4 num. 4 hæc apocrypha censet, nec verosimilia, & Annalibus suis indigna.

g Scilicet iam 13 annis a conuersione elapsis, imo 11 ab eius obitu.

h E voce Gallica garzon, puerum aut famulum significante, qua vsi Petrus Blesensis ep. 102,

[Garcio.] Rigordus de gestis Philippi Augusti, Guilielmus Brito lib. 10 & 11 carminum.

i S. VVillelmus, postea Roschildensis Episcopus, anno 1147 magno zelo defendit statuta monasterij sui S. Genonefæ Parisiis;

[S. VVillelmus Ep. Roschildensis.] ideo multa passus, apud Eugenium Papam accusatus, & Senonas ad eum venire iussus est. Paruit ille, veniensq; ad Pontificem, temeritatis & immoderationis arguitur; sed eius sententia absoluitur: vti Acta eius exhibent 6 Aprilis. An hinc occasio data Theobaldo hanc ineptam indignamq; Pontifice fabulam enarrandi? Accessum S. Guilielmi, hominis vere pœnitentis ad EugeneumPapam, indicat supra epitome antiquæ Vitæ.

CAPVT VII
Vita Hierosolymis nouem annis in specu peracta.

[28] In diebus illis sancta terra a Hierosolymitana in manibus erat Christianorum, & peregrinis omnibus liber patebat ingressus. Wilhelmus igitur ingressus in sanctam ciuitatem, postquam sepulchrum Christi gloriosum cum puritate & deuotione visitasset, requirere cœpit a ciuibus venerabilem vrbis b Primatem. Factum est autem per Diuinam voluntatem, [Aperit omnia Patriarchæ Hierosolymitano:] vt & ipse esset Hierosolymis his diebus. Ad quem cum introductus esset Wilhelmus, se & caussam itineris, totumque negotium seriatim ac per ordinem eidem patefecit. Patriarcha autem viso Wilhelmo, gauisus est valde, erat enim ex multis temporibus cupiens eum videre. Audierat siquidem, famæ clamoribus vbique perstrepentibus, multa mala de ipso: & videns, quoniam magnificasset Dominus misericordiam suam cum ipso, congratulans & exultans, Dominum benedicebat in ipso. Fuit & alia familiaris caussa, quare Wilhelmum venerabilis Primas tenacius sibi copulabat & dulcius adstringebat ac ampliori reuerebatur honore. Nam confessus est, & non negauit, se fuisse c filium cuiusdam de seruientibus Wilhelmo, cui fidelissime famulanti multa bona Wilhelmus fecisset, ac immensa donaria munificus contulisset. Ob hanc caussam beneficij accepti a patre non immemor filius, præparabat se libenti animo ad rependendum vicem d vicariæ talionis. Nec se capiens præ gaudio super inopinata conuersione Ducis & euentu insperatæ salutis, quibus poterat abundantiam lætitiæ propalabat gemitibus & suspiriis. [benigne suscipitur,] Conuersusque ad Dominum, procidit in faciem suam, & adorauit, dicens: Benedictus es Domine, qui intueris abyssos, & sedes super Cherubim: qui viuificas mortuos, & vocas ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt. Scio, Domine, & vere scio, & idipsum bonitati tuæ confiteor, quod vere potes de lapidibus filios tibi suscitare, qui post tempestatem tranquillum nosti facere. [eum gratiarum actione.] O quam nouissimus heri, o quam primus hodie! O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ tuæ! O mirificata & confortata scientia tua ex me! O flatus spiritus tui, vt fluant aquæ! Si quis potest abyssum imperscrutabilem penetrare, poterit & iudicia tua viasque inuestigabiles comprehendere. Iudicia siquidem tua abyssus multa. Nunc ergo, Domine, benigne fac in bona voluntate tua cum eo, & quod dignatus es incipere, fac cum eo signum in bono. Fiat per gratiam tuam cor eius immaculatum, vt, quod cœpit mirabiliter, felici perseuerantia studeat complere, & ad obseruantiam boni sanctique propositi de bono in melius certatim feruere. Doceas eum per spiritus tui vnctionem cælestia diligere, & supra sidera conuersari, cui iam inspirasti terrena despicere, paupertatisque stigmata feruentius æmulari. Quod eidem præstare digneris tu, qui es Deus deorum, & Dominus dominorum, regnans & imperans in secula seculorum.

[29] His dictis, Wilhelmum cum ingenti suscepit gaudio, & eum satisfactionis salutaris salutaribus vinculis alligauit. Cumque niteretur eum cohabitantem retinere secum, vir Dei iam fugibundus publicum, nullatenus acquieuit, sed magis solitariam vitam ducere præelegit. Quod & factum est. Nam infra breue tempus intra ambitum atrij domus suæ arctissimam specum desuper coopertam fecit fabricari, schemate quidem vili, instar vmbraculi in vineis & tugurij leprosorum. In qua ædificatione sic constructa, præsente Primate, Wilhelmus lætissime & glorianter quasi in carcere se retrusit, & e nouem annis continuis cum nimia ciborum parsimonia se reclusit. [In specu degit annis nouem in mirabili abstinentia:] Intus ergo sedebat solitarius & tacebat, quia leuauerat se super se. Intus dixerim, quia cunctis, qui foris sunt, dicetur: Væ, væ. Sedebat in angulo domatis non diligens pedes suos mouere. An non tibi videtur Wilhelmus fuisse de numero eorum, quibus dictum est, Sedete in ciuitate, quoadusque induamini virtute ex alto? Econtra de reprobo dicitur: Non quieuit, & Domino non placuit. [Luc. 24. 49] Sedebat etiam solitarius, & sedendo tacebat, nolens sedere cum concilio vanitatis. [Ierem. 14. 10] Sedebat ergo solitarius, & sedendo tacebat, sciens cultum iustitiæ esse silentium. In silentio enim & spe erit fortitudo sua, & ideo obmutescens, silebat etiam a re bona. Quamplures viderat in peccatum incidisse loquendo, vix quempiam tacendo. Et quia iuge silentium cogit cælestia meditari, recte super se poterat eleuari. Ab omni strepitu secularium quies perpetua, ad illos excessus Pauli perducit, de quibus dicit: Siue sobrij sumus, vobis: siue mente excedimus, Deo. [2 Cor. 5. 13] Domine Deus ipsius, qui ostendere consueuisti populo tuo dura, [videt visiones:] quanta illic demonstrasti famulo tuo mira, & ostendens ei tribulationes multas & malas, reserasti visiones consolatorias & bonas? Quæ abscondebas a sapientibus & prudentibus, paruulo reserasti, & prætermissis immundis peccatoribus, mundicordem crebro visitasti.

[30] Beatus itaque Wilhelmus in illo humili tugurio constitutus, Deo & hominibus gratus efficiebatur & dilectus, gratumque se hospitem exhibebat apud Patriarcham, ita vt diceret ei Patriarcha: Experimento didici, quod omnibus bonis spiritualibus repleti sumus ad introitum tuum, & ob gratiam tui benedixit nobis Omnipotens, sicut benedixit domui Ægyptij propter Ioseph. [Gen. 39.] Ipse autem verus Ioseph nihil nouerat ibi, nisi tugurium suum, in quo claudebatur, & tegumentum, quo operiebatur, & panem arctum aquamque breuem, quibus reficiebatur. Domus erat, cella: potus, aqua: cibus, panis nigerrimus: habitus, ferreus & asperrimus: lectus, antrum: culcitra, solum: capitale, [vitam durissimam agit:] saxum: coopertorium, tectum. Taliter se habuit per nouennium continuum, cui viuere Christus erat, & mori lucrum. Vitam istam ducebat in patientia, sed futuram cum desiderio expectabat. Degebat pauper in cella, diues in conscientia, thesaurizans in cælo, & nihil habens in mundo. Securior dormiebat pauper in terra, quam diues in auro & purpura. Sæpe noctes peruigiles in oratione ducebat, & cum tandem aliquando ad necessitatem naturæ tenuissimo somno opus esset, lacrymis stratum suum primitus irrigabat. Leuabat puras manus in oratione, [exercitis piis incūbit.] flectebat genua roborata in supplicatione, plorabat coram Domino in peccatorum amarissima recordatione, per singulas noctes lacrymis cor lauabat, cinerem tamquam panem manducabat, ducabat, omnes dies suos in amaritudine animæ recogitabat. Exercebatur in Diuinis, quotidie meditari in lege Domini, refici parcius, orare frequentius. Quando meditabatur, cordis suspirio rapiebatur in patriam: si quando loquebatur, os eius leuabatur supra sidera. Eloquia eius eloquia casta, ignita & igne examinata, nec crederes humanam linguam, sed Angelicam propter sapientiam & Spiritum qui loquebatur. Si quis religiosus aut literatus ad eum aliquando diuertisset, monita salutis erogaturus, aut de Scripturis locuturus, non solum, vt assolet, inde calefaciebat affectum, sed & illuminabat intellectum purificatum: intantum audita eloquia Diuina memoriæ commendabat. Vnde factum est, vt sic Scripturas audiret ardenter, sic digereret feruenter, quasi esset in crastino moriturus. Manibus pectus, genibus pauimentum tundebat, votis & deuotis precibus cælos cumulabat, lacrymis genas rigabat, gemitibus & suspiriis tugurium mugiebat.

[31] His & aliis similibus exercitationibus assuetus, cœpit Angelorum iucundari visitationibus, [Angelicis fouetur cōsolationibus,] erudiri reuelationibus, commoneri suggestionibus, sedulitate consolari. Ingenti cura magnoque tripudio Angeli intererant psallenti, aderant oranti, inerant meditanti, supererant quiescenti, præerant operanti, sollicite conuerso congaudebant, tristem confortabant, ignorantem instruebant, tentatum protegebant, & in omnibus ipsi prouidebant. Angelis enim suis mandauit Deus de ipso, vt custodirent eum in omnibus viis suis. Quid est homo, ait quidam, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? [Psal. 8 5] Reuera Domine magnificas Wilhelmum, apponis erga eum cor tuum, geris pro illo sollicitudinem, curam illius habes. Denique immittis ei Spiritum tuum, promittis vultum, Angelos mittis in ministerium. Ecce hæc fuerunt in dilecto Dei conuersionis imitanda primordia: ecce pœnitentis veneranda præconia. Multa quidem & alia laude digna tam in occultis quam mysticis reuelationibus, internis & secretis consolationibus seruo Dei in eodem loco contigisse præsumimus, sed inde coniecturas sequi non audemus, qui certitudinem non habemus. Nam ante nos nullus vnquam in Vita eius hoc digessit: ipse etiam Pater sanctus non edidit, discipulorum nullus interrogauit. Perstringentes ergo stylum, ad certiora veniamus.

[Annotata]

a Hierosolyma a Christianis capta est an. 1099. & Godefridus Bullonius Rex creatus. Præerat autem tum Balduinus III,

[Hierosolyma capta.] subrogatus patri Fulconi Andegauensi olim Comiti an. 1142 defuncto. Vide Tyrium lib. 15 cap. 27.

b Erat tum Patriarcha Fulcherius ex Archiepiscopo Tyrensi promotus,de quo Tyrius lib. 16 cap. 17.

c

[Fulcherius Patriarcha.] Natione fuit Aquitanus, patria Engolismensis, Abbas monasterij Cellæ Canonicorum Regularium, secutus partes Innocentij Papæ contra Anacletum, & ob molestias a Gerardo Episcopo Engolismensi illatas, Hierosolymam profectus est, vt pluribus Tyrius lib. 14 cap. 11.

d Ita Siluius & MS. Rub. Val. At MS. nostrum, vicem vicatio talionis. Surius, vicariæ benignitatis.

e Ergo ad minimum vsque ad an. 1157, vt a Concilio Remensi effluxerint nouem. Fuisse S. Guilielmum Hierosolymis ex Epitome antiquæ Vitæ constat, sed ad vnum alterumve annum.

CAPVT VIII
Ob amicorum molestiam recessus in Etruriam. Militia resumpta: cæcitas inflicta, & depulsa.

[32] Factum est autem cum homo Dei ibi moraretur, vt vbique terrarum requirerent eum a cognati & noti. [Vbiq; perquiritur a cognatis.] E quibus aliis lustrantibus prouincias, vrbes, populos & terras, alij maria transfretabant, extendentes se longe ad insulas remotissimas & ignotas. Cumque diutissime frustrata fuisset sollicitudo quærentium, tandem rumores veridicos acceperunt de eo per relationem quorumdam peregrinorum, arreptoque itinere, valedicentes Pictauiæ, aliqui eorum Massiliam venerunt, & ascendentes mare in nauibus, vento prospero in vrbem Acconensem celeriter ac feliciter applicuerunt, & sic tandem ad suum Comitem Hierosolymam peruenerunt. Post istos & alij veniebant, & aliis reliqui succedebant, [reperitur,] & multiplicabatur indies aduenientium multitudo. Omnes autem, qui præcedebant & qui sequebantur, vnanimiter eum increpabant, & talia loquebantur: Quid agis Domine? quid insanis o Wilhelme? Quis te fraudulentus fraudulenter circumuenit & nequiter fascinauit, [incitatur ad eam vitam deserendam,] vt respiceres in huiusmodi vanitates & insanias falsas? Quid tibi deerat in Comitili fastigio, suffulto vndique subsidio amicorum? Quiesce iam ab hac stultitia, quiesce ab hac capitis melancholia, quiesce ab hac animi leuitate. Non enim posses, etsi multum velles, in rigore propositi perdurare. Ecce terram tuam alieni deuorant, nec est qui eis possit resistere. Qui si te præsentem cernerent, non auderent vel mutire. Non poteras melius amicos deprimere, & inimicos exaltare, quam sic te damnabiliter absentando. Animaduerte, quæsumus, propter absentiam tuam b plebes tribulari, viduas desolari, innocentes conquassari, nocentes grassari, orphanos spoliari, Virgines violari, senes periclitari, ecclesias deprædari, monasteria depauperari, homicidia & latrocinia iugiter exerceri, homines iugulari. Imbecillis comeditur a fortiore, hostes deuorant plebem tuam, sicut escam panis. Quomodo dissimulas exire? quomodo tardas vindicare? quomodo taces, videns impios conculcantes iustiores se? Iam iuuentutem tuam in gloria mundi consumpsisti, tarde & non ad profectum tibi pœnitentiam incepisti. Iam quod superest vitæ tuæ, in flore mundi expendere curato. Veni, & corona te rosis antequam marcescant: fruere creaturis, quæ sunt, antequam senescas. Post tanta scelera, post tot illecebras, post tantas iniquitates & peccata, quā partem habebit in te Deus desuper? Hæc & huiusmodi in auribus Comitis Sirenes & vlulæ quotidie sibilabantur, & inimici hominis domestici eius talia fabulabātur. Diceres rediuiuum Iob, cui insultarunt Reges: intantum insultabant Wilhelmo quotidie domestici eius & affines.

[33] Vnde factum est, vt impetum superuenientium amicorum, frequentiam propinquorum & infestationem notorum ferre non sustinens, eorum inquietationem per fugæ remedium cogitaret declinare, [fugit] & seorsum ab incursibus turbulentis, & actibus inordinatis, sermonibusque incompositis semetipsum segregare. Quod factum est. [3. Reg. 19.] Nam valedicto hospiti, clanculum recedebat, & solitarius ibat, quocumque instar Eliæ eum Spiritus Domini duceret. Mox mirum in modum ad eius subuersionem omnia viscera sua concussit inimicus, & illicita, quæ prius per os amicorum suggesserat, vt eius consensum possideret, in memoriam eius redire procurauit hostis antiquus. Diabolo ergo reuocante ad ruminanda præterita, [tentationibus nonnihil concutitur & frangitur.] & mundi concupiscentia illiciente oculos ad præsentia, factus est minus feruidus, extendendo se tepidius ad futura. Imaginabatur in cubili suo gloriam, quam dereliquerat: verebatur ignominiam, quam assumpserat: recordabatur ab amicis quæ audierat, & comparans visis audita, miserabiliter intepuerat. Qui etsi ad primos insultus non est persuasus ad vomitum remeare, exinde tamen cœpit aliqua de rigore propositi relaxare. Hanc autem tepiditatis tentationem permisit eum Dominus sustinere, vt posteris daretur exemplum calcandi præsumptionem, & resiliendi in propriam perniciem: quia a nobis solum fragilitatem habemus & defectum, a Deo autem nostro fortitudinem & profectum. Dum igitur sic animo vacillaret, facta sunt quæ sequuntur.

[34] Contigit his diebus, vt Wilhelmus, peragratis superioribus partibus Tusciæ, intra c confinia Lucensium deueniret. Ciues autem Lucenses, simultate quadam oborta aduersus vicinos eorum, castrum quoddam ex illorum colonia viriliter obsidebant. [In Italiā venit,] Cumque viribus vel industria nullatenus præualerent, casu contingente Wilhelmum contigit ad locum peruenire, & iter faciens per medium illorum, obsidionis caussam quæsiuit ab occurrentibus. Qua diligenter cognita, suadente diabolo prorupit in hæc verba: Casso labore bellatores hi consumuntur, in vanum castrum subuertere moliuntus. Non magis videtur hominibus istis ad pugnam conuenire, quam bobus aut asinis ad lyram. Hæc si mihi pugna concederetur, infra paucos dies & diruta mœnia exterminarentur, & castrū deuictū vtiq; redderetur. Audiuit hæc quispiam & nuntiauit aliis, & illi aliis, quousque verbum innotuit his, qui videbantur in exercitu gerere principatum. Et fuit commune consilium, vt Wilhelmus a ciuibus vocaretur in medium. Vocatus adfuit, [expugnaturus castrum,] & sicut de Saulo legitur, ab humero & sursum eminebat super omnes. Et visa proceritatis eius longitudine, magnarumque extremitatum fortitudine, cognouerunt eum virum bellicosum & in bello doctissimum. [1. Reg. 10.] Suasum est illi a ciuibus atque persuasum, intantum vt pœnitentiæ oblitus, expugnationis triumphum eis in crastinum promitteret affuturum: & sic suggestione diabolica ad damnosam militiam sponte respiciens, corde cum filiis Israel in Ægyptum reuertebatur. [percutitur cacitate,] Cumque se militares induisset habitus, sequenti nocte transacta, summo mane omnino se d lumine priuatum reperit oculorum. Hoc autem totum factum est, vt adimpleretur Scriptura: Quam enim diligit Dominus, corripit, & quasi pater in nlio complacet sibi. [Prou. 3. 12] Vere ne Wilhelmus esset exceptus a numero filiorum, adunatus est numero flagellatorum. Nolebat pius Dominus seruum suum tantis præteritorum laborum fructibus spoliari, & fecit, vt vexatio daret intellectum auditui. Qui supponit manum suam ne cum ceciderit collidatur iustus, ipse fecit hoc.

[35] Videns igitur rediuiuus Saulus plaga cæcitatis se esse percussum, pudibundus & valde confusus, luce clarius perpendit, ab Angelo Satanæ sibi fuisse illusum. Et compunctus corde intrinsecus, quod semel manum mittens ad aratrum, respexisset retro, definiuit ad Dominicam militiam se protinus rediturum, & numquam in perpetuum ab ea recessurum. [dolet ob temeritatē,] Et recogitans quanta quotidie beneficia præstat inuitis Pater misericordiarum, ex totis præcordiis se totum contulit ad rogandum Dominum, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos: Domine Deus meus, inquit, qui es lumen indeficiens, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, [petit a Deo illuminari,] per te, quæso, tenebræ cordis mei illuminentur, & oculi corporis mei misericorditer aperiantur. Aperi Domine oculos tuos, & vide desolationem meam. Aperi oculos meos, vt videam consolationem tuam. Oculos, quos culpa claudit, pœnitentia aperiat: & qui propria miseria præsumpsit, ex tuæ largifluæ bonitatis misericordia videat. Non enim ad consumptionem peccantium emittis manum tuam: sed si corruerint, ipse saluabis. Vix sermonem B. Wilhelmus finierat, & ecce protinus sensit super se Dominicam visitationem. Mox enim per Spiritus sancti gratiam, quæ tarda molimina nescit, ex insperato lumen amissum recepit. Sicque ad Dei militiam regressus est coactus, a qua stulte digressus fuerat spontaneus. Non mirum, si famulo Christus corporis & animæ lumen restituit, [recipit visum:] qui tot cæcorum multitudini postmodum restitutionem visus obtinuit. Gratiam, quam aliis erat impetraturus, in seipso primitus est expertus. Postquam autem facto die Lucensium multitudo ad eum secundum condictum & placitum conuenit, ea, qua potuit, dissimulatione pertransiit. Intimauit eis, se esse pœnitentem & seruum Dei; [redit Hierosolymā,] & dedicat ad seruiendum Deo viuenti, militare de cetero non licere. Et in hunc modum valefaciens Lucensibus, & transiens per medium illorum ibat. Postea suam perscrutans tepiditatem, & imminentem suspectam habens imbecillitatem, reuisere proposuit Hierosolymorum sanctam ciuitatem.

[Annotata]

a Plures continuo errores succrescunt. Raimundus frater Guilielmi Ducis factus Princeps Antiochiæ an. 1136, occisus in prælio 27 Iunij 1148, cum tempore Quadragesimæ habitum antea esset Concilium Remense. Ludouicus Rex Franciæ gener cum Alienora vxore, filia Guilielmi profectus est in Terram sanctam cum exercitu an. 1147, reuersus an. 1149.

b Videtur alludere ad seditiones motas postquam filia eius Alienora relicta a Ludouico Rege Franciæ, nupsit Henrico, dein Regi Anglorum.

c Ptolemæus Lucensit Annalibus ab an. 1060 ad 1301 deductis, varia Lucensium bella interserit, additq; an. 1152 castrum de Monte Crucis Vurnensis per Comitem Guidonem Lucensibus restitutum.

[Bella Lucensium.] Tradit etiam Helionoram filiam Ducis Aquitaniæ nuptam Ludouico Regi Francorum, ac postea repudiatam nupsisse Henrico deinde Regi Angliæ, nulla parentis tum viventis addita mentione.

d Cæcitatis inflictæ mentio fit in Hymno supra dato, sed quæ videtur caussa primæ conuersionis fuisse.

CAPVT IX
Vita solitaria iterum Hierosolymis acta.

[36] Vir ergo Dei Wilhelmus, resumptis spiritualibus viribus, dimissis Lucensibus, tendere cœpit ad priorem locum, & ad domum Patriarchæ reuerti, vnde prius exierat. Contigit autem, vt, cum iter faceret secus littus maris, caperetur a prædonibus Saracenis & piratis. Et videntes eum hominem imbellem & nudum, agnouerunt ex circumstantiis, [Capitur a Saracenis,] Christi famulatui deputatum. Cumque vndique perscrutantes, inuenissent loricatum, festinarunt exuere & spoliatum dimittere. Sed vbi loricam circulis, vt prædictum est, alligatā & in carne subintratam distrahere nullatenus valuerunt, valedicentes ei more barbarico, illæsum libere dimiserunt. Qui prospere veniens Hierosolymam, in priori quidem tugurio se recepit, [regressus in specum suam.] & sicut prius per a biennium continuum se reclusit, excepto, quod districtiori vita solito arctius se afflixit. Ex præteritis discens præsentia pensare, cœpit amplius propriæ fragilitatis ruinam formidare. Sed nec muscæ morientes, quæ perdunt suauitatem vnguenti, defuerunt ibidem. Viro posteriorum oblito, & se in anteriora extendere cupienti, affuit, sicut ante, notorum & propinquorum multitudo tumultuosa, [iterum illicitur ab amicis,] & rebellis infestatio non quieuit opponentium se spirituali viri proposito lingua venenosa. Quid hic agis, inquiunt, insane? quid consilium amicorum irritum reputas & inane? Ad hoc Christi famulus, diligentior effectus solito, sepiebat aures suas spinis, & nec benedictionibus, nec maledictionibus motus, neque seducebatur blandimentis, neque concutiebatur minis. Audiebat serpentes sibilantes, & non exaudiebat: percipiebat canes latrantes, & dissimulabat: perpendebat ranas coaxantes, & vocibus incantantium cor claudebat. Ecce patet, post peccatum quam curiosus Wilhelmus fuerit contra recidiuum. In hoc opere fortior, meo iudicio, & præclarior inuenitur, quam qui omni tempore seruata innocentia, delectationes noxias numquam experitur. Credo autem, quod in hac parte iudicium Dei mecum faciat. Nam si rerum pretium ex raritate pensamus, facilius inuenies, qui innocentiam seruauerunt, quam qui peccati sui condignam pœnitentiam egerunt. Habat quidem Christus multos milites, qui fortissime cœperunt, [constanter resistit.] steterunt, vicerunt. Paucos autem, qui de fuga conuersi, rursus se periculo ingesserunt, quod euaserunt: rursus aduersarios fugarunt, quos paullo ante fugerunt. Sed quanto pauciores, tanto (cum omne rarum sit pretiosum) qui huiusmodi sunt, æstimantur præclariores. Vnus e numero talium idem ille strenuissimus & sanctus vir fuit Deo plenus, qui a principio cum non saperet, sapuit, & postea cum saperet, apostatando desipuit: sed postremo cum desipuisset, resipiscere festinauit.

[37] Videns igitur vir Deo plenus eorum, quorum sepulchrum patens est guttur, eorum se morsibus & dentibus patere, ob nimiam eorum infestationem cogitauit occulte discedere, & in solitudine quadam propinqua ad vitam solitariam agendam se Domino consecrare. Et factum est ita. Nam ecce elongauit fugiens, & mansit in solitudine. [degit instar anachoretarū in solitudine.] In qua procul amotus ab hominibus, more anachoretarum solitarie aliquamdiu habitauit. Et sicut ab hominibus se elongauerat cohabitatione corporali, ita etiam secessit conuersatione spiritali. Accendebatur spiritualiter in meditatione, eleuabatur intellectualiter in oratione, domabatur inexorabiliter in carnis afflictione, scrutabatur cælestem Ierusalem sublimiter in contemplatione: circumibat per plateas cælestes vir angelicæ puritatis, & eius sublimitas in excelsis habitabat, Angelos considerabat, Apostolos salutabat, Martyres exorabat, Confessores visitabat, Virgines serta gestantes in excessu mentis honorabat. Si quando ad actiones temporaliū & administrationes necessitatū suarū corporaliū descendebat, interpolatis morulis & vicibus raptim & velut iaculatim quoddam suspirium emittebat. [cælestia contemplatur.] Cumque reddidisset, vt breuius poterat, Marthæ vel Liæ quod debebat, iam tunc diffusius & securius inter Mariæ & Rachelis amplexus castissimos stringendum se recipiebat. Si loquebatur ei dilectus, ad vocem amici eius anima liquefiebat. Si loquebatur dilecto, tenebat eum, nec abire permittebat. Si dilectis sodalibus loqui decernebat, per eos amore auxiliante & præeminēte se languere dilecto nuntiabat. Hæc fuerunt B. Wilhelmo pascua spiritualis alimoniæ in illa interiori solitudine deserti, postquam a priori apostasia cœpisset ad Christi seruitium conuerti.

[Annotatum]

a Hoc biennio forte solum fuit in Terra sancta circa annos 1152 & 1153. non vsque ad an. 1159, quo Fulcherius Patriarcha obiit, aut etiam sequentem: vt ex calculo Theobaldi inferimus,

PARS II
Certa magis & sincera.

CAPVT I
Peregrinatio ad S. Iacobum. Receßus in Etruriam.

[1] Post hæc vir Domini in omnibus pauidus, & propriam fragilitatē semper habens suspectam, recordatus est scriptum esse, sicut a quodam probo viro in loco prioris tugurij fuerat eruditus: Melius est duos simul esse, quam vnum. &, Væ soli, quia si ceciderit, non habet subleuantem. [Eccl. 4. 9 & 10] Et reuera hoc cogitando vir Dei non errauit: quia malum, quod nemo videt, nemo arguit. Vbi enim non timetur reprehensor, [Abit Cōpostellam,] tentator accedit securius, & iniquitas perpetratur licentius. Volens ergo se in laboribus corporis exercere, quatenus diabolus eum inueniret occupatum, deliberauit B. Iacobi Apostoli limina visitare. Et inuento nauigio per Dei misericordiam, [visitat S. Iacobum] qui in oculis nautarum sine naulo contulit ei gratiam, transfretauit & venit in Hispaniam, & ingressus Compostellanensium ciuitatem, cum omni deuotione tanti Apostoli visitauit ecclesiam, & effudit sicut aquam corsuum ante conspectum Apostoli; cuius suffragantibus meritis & intercessionibus petebat deduci & adduci in montem sanctum æterni tabernaculi.

[2] Vbi cum aliquā diu apud quasdam personas religiosas, eum caritatiue detinentes, fuisset demoratus, in a Tusciam reuertitur, Pisanorum partes ingreditur. & b in silua, quæ c Liuallia nuncupatur, speluncam horribilem reperit. [incolit siluam Liualliam in Etruria,] In hanc descendens Domino famulaturus recipitur, sed in breui tempore sociorum sibi religiosorum numerus copulatur: cum quibus illo in loco aliquanto tempore religiose viuentibus conuersabatur, hospitaleque construitur ad Dei venerationem & pauperum Christi refectionem. Sed non post multum temporis feruor eorum cœpit paullatim tepescere, & qui spiritu cœperant, [accipit socios:] in carne probati sunt consummari: & tanto in religionis culmine positi deficiendo facti sunt deteriores, quanto ibidem proficiendo facti fuissent meliores. Compellebantur a viro Dei Wilhelmo renuntiare illicitis, valefacere moribus assuetis. Non videbant oculi eorum, nisi manna dulcedinis in sermonibus Patris, sed nauseabat anima eorum super cibo leuissimo assiduæ cohortationis. Et facti fastidiosi super præceptorum salutarium admonitione, vilipendebant imbui tanti Patris informatione. Cumque ille non posset, quæ audierat & viderat, non eloqui, [ab iis spretus discedit:] conuiciis cœperunt eum vnanimiter aggredi: & qui mores & vitam longe dissimilem atque dissolutam ad eius regulā & exemplar debebant moderari, conati sunt molestiis, conuiciis & iniuriis Patrem imitabilem detestari. Inter dyscolos Deicola nō proficiebat, intantum eius rectitudinem illorum d fortitudo contemnebat. Sed quid ageret norma vitæ, virtutis insigne, alumnus disciplinæ, professionis forma? Hospitale cuidam viro religioso, Petro nomine, qui actibus malorum non consenserat, commendauit, & sic de illo loco ad alium prudentissime discessit. Reuera spiritualis medicus merito eos despexit ægrotantes, quos de medicamento suo fieri vidit deteriores. Quidni despiceret persequentium insaniam, qui mandatum acceperat, sæuiente persecutione in vna ciuitate, fugere ad aliam? Quid restabat, nisi domum exasperantem deserere, cum propter eam soleat prædicatorum lingua palato adhærere?

[3] Recessit igitur prudenter doctissimus de concilio malignantium, excusso puluere pedum illis in testimonium, veniensque ad e mōtem, qui de Pruno nuncupatur, in silua opacissima, [venit ad montem de Pruno,] sub quodam modico tugurio solitarius Domino famulatur. Ibidem arctissima vita voluntarie assumitur, contemplationi simul & actioni insistitur, & vnius manus ponitur in ambobus. Ibi cellula construitur, hortulus concluditur, areola diuiditur, humus oleribus seritur, & arborum diuersa species inseritur, vinea etiam propaganda plantatur. Sed & a viro Dei terror & horror serpentum venenosorum cellā inquietantium procul repellitur, [cellam exstruit,] omnisque infestatio immundorum spirituum potenter abiicitur. Nec minus in expugnatione prauorum hominum virilis extitit, quam dæmonum. Opinionis siquidem eius fama vndique crebrescente, sociorum multitudo, Deo famulatura, illi copulatur, & a falsis Fratribus, inuidiæ facibus accensis, venenum inuidiæ multiplicis toleratur. Vnum tamen de insultibus dæmonum ibi toleratum, distincte & seriatim exponimus, arbitrati stylo potius exprimendum, quam silentio supprimendum.

[Annotata]

a Hæc probabile est intelligi de S. Guilielmo eremita.

b MS. Rub. Val. & Appendix ad Petrum de Natalibus, insula.

c Nunc Lupocauio appellari tradit Caualcantinus c. 27 Vitæ, de quo infra.

d Surius, prauitas detestabatur.

e Montem de Pruno prope oppidum Burcanum, de quo mox, collocat Caualcantinus cap. 29 Vitæ.

CAPVT II
Tentationes dæmonum superatæ. Consolationes datæ a Deipara Virgine apparente.

[4] Qvadā igitur nocte, cum solus in cella suo illo solito & ignito modo meditationibus inuigilaret, [a dæmonibus infestatur.] & orationibus intentus pernoctaret, contigit vt ei Satanas inuideret. Inuidit & adfuit, nec satellitum immūdorum fraudulenta multitudo defuit. Et quem a rigore sancti propositi per se alias non valuerat emollire, cogitabat innumerabili dæmonum multitudine circūdatus, tentando conuenire. Conuenerunt igitur in vnum aduersus Domini famulum, vt multitudine vincerent, quem vincere fortitudine non poterant. Prima igitur vigilia noctis, cum surrexisset in principio vigiliarum suarum, & effudisset sicut aquam cor suum ante Dominum, audiuit subito exercitum aduenientium dæmonum, qui quasi totam vallem occupantes, cum phaleris equorum & sonitibus a nolarum audiebantur resonantes. Nunc animalia crederes vociferantia: nūc volatilia cantibus variis audires garrientia: nunc sibilabant vt serpentes: nunc barriebant vt elephantes: modo rugiebant vt leones: iam vlulatibus pugnantium tota silua resultabat: iam strepitibus militantium militantium vallis omnis resonabat: modo clamoribus aucupum & venantium totum nemus tinniebat. Accedentes autem propius, cellam eius circumdederunt, & in modum coronæ rediuiuum Dauid Satanas & eius satellites cinxerunt. [1 Reg 23. 26] Mox mirum in modum circa illius cellam more militari cœperunt torneari & ludo duellari vicissim pugillare: b quorum vnus ceteris præclarior, & virtute robustior, [etiam in patris figura:] apparuit in specie proprij genitoris, & ad Wilhelmum dicere cœpit cum vociferatione clamoris:

[5]

Cerne senescentem, fili Wilhelme, parentem,
      Exi continuo patre rogante tuo.
Germine non humili genitus, me respice, fili,
      Nec mea despicias vota, precesque pias.
Exi Wilhelme: cito namque resumere per me
      Terras & dotes, prædia, regna potes.
Iam sat seruisti, superest tibi gloria Christi:
      Præmia non poteris perdere, saluus eris.
Iam patrem sequere, iam iamque tui miserere,
      Ad tua regredere, viscera mota gere.
En generis soboles nostri stat, turbaque fratrum,
      Cum quibus in theatro ludere sæpe soles:
Fratres cum cuneis notorum respice tristes:
      Exi, ne distes, associandus eis.
Illis iungeris, pompa solioque frueris:
      Cinget te generis turba, beatus eris.
Armigerorum turba decorum glorificabit:
      Seruorumque chorum copia larga dabit.
Cernendum mœstum te spectat turba nepotum,
      Hoc saltem præsta, quæsumus, antidotum.
Fili mi, quid habes animi leuitate c cadendo?
Magnanimi non est, perimi se velle latendo.
Quærere vilia, spernere gaudia, tene remordent?
Ecce placentia sunt tibi tristia, prospera sordent.
Ferrum, cauma, famem, frigus fers atque ligamen.
      Nec florens ætas te mouet, aut pietas.
Postpositis igitur furiis, mihi sanus obedi:
      Ne tardes ergo, concitus ipse redi.

[6] Hæc & huiusmodi princeps dæmoniorum in aures eximij Principis suggerens suadebat, [immotus perstat.] sed Christi miles verba deceptoria paruipendebat. Licet enim inauditis antea nouellis monstris fuisset aliquantulū perterritus, protectus fortitudine Dei, nihil ad hæc respōdit penitus. Mentem eius firmam in Domino nec terrores concusserunt, nec blandimenta seduxerunt. Videns ergo diabolus suam nihil præualere industriam, contemni non ferens occultam fraudulentiam, sese conuertit ad quantam permissus est apertam violentiam. Dolebant etiam angeli Satanæ, a Wilhelmo sibi illudi, qui illudendi non venerant, sed potius illusuri. Et effractis cellulæ ianuis, in multitudine copiosa audacter intrarunt, & extra domum trahentes, [dire verberatur:] verberibus acriter ceciderunt. Conquassatis ergo & confractis vniuersis membris corporis eius ab iniqua caterua, supra dorsum eius fabricante, abierunt, semiuiuo relicto & paullulum respirante.

[7] Recedentibus igitur malitiæ satellitibus, & disparentibus operariis tenebrarum, athletam suum in sua tribulatione consolari dignatus est Pater misericordiarum, [sanatur a Deipara V. apparente,] & pius Dominus, qui nouit pios eripere de tētatione, & tribulatione, secundum multitudinem dolorum in corde suo, eius lætificauerunt animam multiplici consolatione. Nam subito missæ sunt curare vulnera eius tres puellæ, renitentes inæstimabiliter specie generosa, secum portantes vnguenta pretiosa. E quibus vna ceteris præclarior & facie venustior rutilabat, quæ militem Christi cohortando, sermone dulcissimo mitius blandiebatur. Hæc erat, d sicut ipso postea referente cognitum est, Genitrix Dei, Domina mundi, Regina cæli, Virgo Maria. Merito ad eum Regina Angelorum mittitur de cælis, qui puritate angelica rutilare nitebatur in terris. Iuste quidem Dei Filius matrem destinauit corporalem, ad sanandam in terris matrem suam spiritalem. [Matt. 12. 50] Qui, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est ipse meus frater, soror & mater est. Prædictæ ergo Virgines ignem vehementem circa sauciatum mira celeritate succenderunt, corpusque illius dulciter calefactum, suauiter vnxerunt. O mira vnguenti suauitas! O mira vngentium efficacitas! O mira vnctionis & salutis celeritas! Sub omni enim celeritate incolumitati pristinæ restituerunt, & sic eo salutato & hortato, discesserunt. Felix contritio, quam pia manus puellaris alligat: felix fractio, quam virginalis palma consolidat: felix vulneratio, quam digitus Genitricis Dei perungit & sanat. Reuera Pater sancte, iam non debent esse in memoria angustiæ priores, quas mitigauerunt tantæ Virginis consolationes exteriores & interiores. Quid te animi habuisse suspicemur, cum odoratus tuus pascebatur aromatis effusione, auditus recreabatur Virginis allocutione, visus reficiebatur tantæ pulchritudinis admiratione, tactus leniebatur tantæ dulcedinis respersione? e De cetero in periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariam potes securius inuocare, deuotius cogitare, iucundius salutare: nec vnquam debet a corde recedere, nec ab ore excidere. Et nos quidem seruuli tui, si insurgant venti tribulationum, si flumina tentationum, si scopuli persecutionum, hoc solum post filium habemus residui, vt oculos nostros dirigamus ad eius misericordiæ sinum. Ceteris in virtutibus eius congaudemus ei: sed misericordia miseris sapit dulcius, misericordiam amplectimur carius, recordamur sæpius, crebrius inuocamus. Quis misericordiæ eius lōgitudinem, latitudinē, sublimitatem, & profunditatem queat inuestigare? Omnibus omnia facta est: sapientibus & insipiētibus copiosissima caritate debitricē se fecit, omnibus misericordiȩ signū aperit, vt de plenitudine eius hauriant vniuersi, cuius laudem lingua eloqui non sufficit. Tanti ergo certaminis victoriam & refocillationem consolatoriam, cum antiquo Patris Antonij luctamine videmus non modicam habere conuenientiam. Huius autem tam dulcissimæ visionis arcanum nulli vnquam, quoad viueret, voluit pandere excepto solo ministro eius tunc temporis, Petro nomine, qui postea Prior factus Montis de Pruno, ad exemplar sibi in monte monstratum, domum digne satis satagebat regere. Huic soli negare non poterat labilis gloriæ percalcator, qui huius rei notitiam & signum, quippiam operis intus factitando, acceperat, sedulus magistri explorator.

[]

[Annotata]

a Surius, crepitaculorum perstrepebant.

b Idem, hastis inter se congredi & duello de victoria certare.

c MS. nostrum, lenitate.

d Hæc prima eius citatio est, vt vel hinc maior sit certitudo, agi de S. Guilielmo eremita.

e Hæc sere desumptæ sunt ex Homiliis S. Bernardi in Euangelium Missus est, potissimum secunda.

CAPVT III
Variæ migrationes. Domicilium vltimum in Stabulo-Rodis.

[8] Interea videns diabolus per seipsum clam vel palam ad seducendum virum Dei suam nihil versutiam præualere, [Multa patitur a falsis fratribus,] molitus est per alios, quod per se non poterat adimplere. Cum enim omnibus Deo famulātibus studeat inimicari, quibus eruente Domino pro piis viribus non valet malignari, per aliorum ministeria solet insidiari. Conuertens igitur se ad acriorem læsionem & minus tolerabilem pugnam serpens antiquus, nouit scriptum esse, quod nulla pestis est efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Immisit itaque in cor sodalibus & falsis fratribus, qui cum ipso morabantur, vt inuidentia cordis, conuiciis oris, molestiis & iniuriis operis eum incessanter æmularentur: [redit in siluam Liualliam,] & ita factum est. Postquam vero malignantium persecutiones diu longanimiter sustinuit, tandem eorum nequitiis cessit, & abiit, atque in siluam Liualliam, vbi prius hospitale construxerat, rediit. Sed & Fratres loci eiusdē, instigante diabolo, non minus eum persecuti sunt, imo plus etiam, quam ante, & cœperunt ei conuiciis illudere, & eum opprobriis saturare. Improperia improperātium Eliseo, ceciderunt super eum, quia multum dissimilis erat vita eius operibus illorum.

[9] Cum ergo mortiferum virus inuidiæ cogitaret humiliter declinare, cœpit infirmus & debilis corpore quo tenderet æstuare. [inde in montem Petritium,] Et ecce subito, sicut ipse postea referre consueuerat, vox ad eum de cælo sonuit, quæ in montem Petritium iuxta a Castellionem Burianensem, cum ire præcepit. Nec mora: ad obsecundandum mandantis imperio, licet infirmus artubus & corpore debilissimus, [& Castellionem,] statim accingitur, & tandem paullatim ad nominatum locum peruenit. Cumque ibi per aliquot dies resedisset quietus & solitarius, superuenerūt pastores plurimi, qui de tota vicinia illic statutis diebus conueniebant frequentius. Quorum frequentiam & inquietudinem vir solitarius ferre non sustinens, egressus inde, lustrato vndique loco, tandem Castellionem deuenit, vbi amore & intuitu Iesu Christi, a quodam viro mansueto, qui erat accola loci illius, honestissime susceptus est, & in domo eius resedit multis diebus hospitatus. Erat vir ille honestus, habens vxorem & familiam, & de bonis temporalibus possidebat b mediocrē sufficientiam. Erant ambo iusti in conspectu Domini, vt legitur de parentibus Præcursoris, incedentes in omnibus mādatis & iustificationibus Domini sine querela. [Luc. 1. 6] Apud hos Wilhelmus per longum tempus hospitatus resedit, caritatiue bonis eorum sustentatus.

[10] Factum est autem vindemiali tempore, vt infirmus & ieiunus circa horam diei nonam diceret hospitæ suæ: [hospitam febri precibus liberat,] Ecce, inquit, longo corporis dolore, temporis calore ac ieiuniorum continuorum pondere confectus tabesco, & ne per meam incuriam deficiam, pertimesco. Tibi ergo humiliter supplico ad refectionem vespertinam mihi aliquid curato præparare. Cui illa respondit: Viuit Dominus & viuit anima tua, quia hodie tibi ministrare non possum, incommodo febris grauissime prosternata. Velle quidem adiacet mihi, persicere autem non inuenio. Mox ille passionibus hospitæ vehementer compassus, inuocauit super eam nomen Christi, & sub omni celeritate febris a fæmina pellitur, sanitasque pristina restituitur. Nec mora: ad viri Dei surgit imperium, & quod iussa fuerat, sedule, fideliter & deuote parat edulium: nec solum die illo, sed prout potest, eidem ministrat deinceps omnibus diebus vitæ suæ. Hoc ipsamet, Dominum in seruo suo glorificans, aliis consueuit c enarrare non ingrata, etiam a nemine interrogata.

[11] Post hæc vir vere humilis volens vilis reputari, nec mirabilis præconizari, [venit in Stabulum Rodis,] laudationemque sui ferre non valens, apud quos huiusmodi fecerat signum, non acquieuit vlterius immorari. Et recedens clanculo, ad ecclesiam S. Nicolai perrexit, & ibi modico tempore cum venerabili viro Guidone Presbytero permansit. Nec multo post eius beneficio & auxilio fretus, in vallem, quæ dicitur Stabulum Rodis, ad habitandum est introductus. Erat autem Stabulum Rodis, solitudo quædam penitus inculta & horribilis valde. Ibi recepit semetipsum in terra deserta, in loco horroris & vastæ solitudinis anno Dominicæ incarnationis d millesimo centesimo quinquagesimo quinto mēse Septembri, mediante adiutorio virorum nobilium castri Burianensis Dominorum & dicti Domini Guidonis Sacerdotis, erectum est viro Dei, prout ipse voluit & optauit, mapale modicum & tugurium vile in loco, qui dicitur Stabulum Rodis. Ibidem per annum ferme & dimidium superuixit, & pauperrime degens, vitam asperrimam duxit. Hæc fuit vltima mansio & statio viri Dei. Ibi corpus terræ, spiritum vero tradidit æternæ requiei. Ibidem poterat Domino decantare, iustus cum iusto, [tugurium erigit,] Comes cum Rege: Tenuisti manum dexteram meam, & in voluntate tua deduxisti me, & cum gloria suscepisti me. Ibi in tanta innocentia ingressus est, in tanta simplicitate conuersatus est, in tanta puritate animi demoratus, vt inter feras bestias, serpentes & dracones degeret securus, illæsus, & intactus. Volucres cæli cum illo vescebantur, bestiæ ferocissimæ, deposita quodammodo rabie naturali, mansuetæ reddebantur, nihilque ei nocentes, quasi ratione vtentes, eum reuerebantur: animalia quantumcumque siluestria, sacra eius vestigia humi prostrata deosculabantur, & omnia reptilia, ad iussum eius obedientia, ibant & reuertebantur. Diceres Eliam inter coruos, ouem Christi inter lupos, Lazarum inter canes, Danielem inter leones, [degit cum feris belluis & brutis animantibus,] Moysen inter serpentes, Dauidem inter vrsos, Ioseph inter Ægyptios, Benedictum inter volucres. Non immerito cum omnibus Sanctis conuenientiam quamdam habuit, qui omnium iustorum spiritu plenus fuit. Etiam spiritu prophetiæ ibidem cœpit rutilare, sicut sequentia docebunt.

[12] Erat iisdem temporibus S. Albertus, cuius in Prologo fecimus mentionem, bonæ indolis e adolescens, viri Dei minister, & eius disciplina perfusus, ambulans cum eo, intrans & exiens, & conuescens familiariter. [accipit Albertum discipulum & Vitæ scriptorē.] Hunc ergo præuidens in spiritu, virum spiritus & virtutis futurum, die sancto Epiphaniæ in discipulum & fratrem recepit, secum Domino militaturum. Vnde in f libello, quem idem Dominus Albertus de Vita Patris visu & auditu percepta compendio depinxit, inter cetera sic ait: Post hoc, Epiphaniarum tempore ego inutilis & indignus Albertus vitiorum multorum labe prægrauatus, a sua sanctitate sum receptus. Nec fraudatus est a desiderio suo vir desideriorum, proficiente in hoc eius eius discipulo, vt postmodum multorum Pater fieret filiorum. Intantum siquidem magistri discipulus factus est in melius æmulator, vt signorum & prodigiorum fuerit operator mirabilis. Ipso g referente, de Vita & miraculis Patris Wilhelmi multa cognouimus, quæ præsenti opusculo inserere dignum duximus. Quæ tanto a nobis certius fide indubitata tenenda sunt, quanto ab eo, qui vidit & audiuit, diligentius sunt relata. Et sicut diximus a principio, ardebat in verbis, lucebat in exemplis, micabat in miraculis. Et quoniam plus mouere solent exempla, factorum, quam dicta verborum; inchoëmus a verbis, mediemus in factis, & terminemus in signis. Verba igitur B. Wilhelmi huiusmodi fuerunt, sicut prædicti retulerunt eius discipuli, B. Albertus & Prior montis de Pruno venerabilis h Petrus, qui oculis suis gesta eius viderunt, & auribus sermones audierunt.

[Annotata]

a Castellio Burianensis hodie Buriana, vti Castellio Piscalia sicut in territorio Senensi prope mare, & dominium Populoniēse.

b Ita MSS. & Siluius. at Surius, sufficientem mediocritatem.

c Hoc secundum testimonium profertur rerum gestarum.

d Quam hic annus cum præcedentibus male congruit. In MS. Rub. Val. annus 1150 notatur maiori mendo.

e Frustra ab aliis confictus Secretarius olim Guilielmi Ducis Aquitaniæ, qui vno anno adfuit S. Guilielmo, etiam pro S. Alberto Camaldulensi habitus, vt supra diximus num. 63.

f Vtinam hic libellus extaret! Hinc quæ vltimo anno gesta sunt, nobis certiora habentur. Ex illo libello videntur Antiphonæ & Responsoria composita esse, ex quibus supra epitomen Vitæ dedimus.

g In libello scilicet, de Vita vltima & miraculis.

h Videtur esse Petrus, cui supra hospitale in Liualia commendauit, qui etiam videtur ab Alberto in Vita huius testis productus.

CAPVT IV
Varia virtutum exercitatio.

a

[13] [modeste de se sentit,] In primis ergo more Religiosorum ad omnia se inutilem & iniquum B. Wilhelmus assidue fatebatur, quia in conspectu Domini nec cæli mundi sunt, quemadmodum in Iob legimus. [Iob. 15. 15] Nec solum seruum maleuolum se esse, cui tortura opus est, exteriori pronuntiabat effatu, sed etiam intimo cordis sentiebat affectu. Iam Euangelij surdus non erat auditor, in quo discipulis præcepit Saluator: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite: Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. [Luc. 17. 10] Nec mirum, si seipsum reprehendebat coram Domino, quia quanto quis altiori mentis acumine Deum contemplatur tanto paruitatis notitiam perscrutatur intimius. Vnde Abraham post Diuinæ familiaritatis fastigium se puluerem confabulabatur. [Gen. 18. 27] Moyses post rubi miraculum, impeditioris linguæ se protestabatur. [Exod. 4. 10] Esaias post concentus Seraphici auditum tripudium, pollutum se labiis afferebat. [Esa. 6. 5] Iob etiam post auditum Diuinum iudicium, in fauilla & cinere sese reprehendit. [Iob. 42. 6] Ad extremum Virgo Maria post electionis in Matrem Dei priuilegium, se ancillam humilem profitebatur. [Luc. 1. 38] Ex quibus omnibus statuitur, quæ dicta est, irrefragabilis veritas, videlicet quod vbi maior Dei familiaritas & notitiæ Diuinæ acutior perspicacitas, [præscribit modum in victu,] ibi clarior & profundior propriæ paruitatis cognitio & humilitas.

[14] Asserebat etiam seruum Dei aquam in mensura bibere debere, nec licere etiam in minimis voluntatem corporis adimplere. Cibum & potum ad solam necessitatem restringebat, superfluitates etiam in rebus vilibus condemnabat. Producebat exemplum in medium, & confirmabat testimoniis Scripturarum. Sub Adam, inquit, per pomum, non per rhombum, vniuersale factum est excidium. Esau reprobatus est, appetendo lentis, non carnis, edulium. Sub Moyse populus in deserto prostratus est propter aquæ, non vini, desiderium. [in oratione cum labore externo iungenda,] Denique & de vtraque vita ad vtriusque hominis condimentum breue longumque pariter documentum assumebat, breue in syllabis, longum in sententiis. Dicebat ergo in doctrina sua, sibi cælitus infusa, Seruum Dei aut orare, aut laborare, aut semper debere cælestia cogitare. Si ad superficiem verborum respicias, valde sunt simplicia: si te ad medullam intus conuertas, multiplex spiritualis latet intelligentia. Non immerito orationem præmisit, quia oportet semper orare, & non deficere, secundum quod veritas in Euangelio dicit. Congrue autem laborem subiunxit, quia otiositas inimica est animæ, & quia qui non laborat, secundum Apostolum, non manducabit. Iam vero in meditatione cælestium recte conclusit, quia in meditatione iusti, ignis caritatis exardescit. Ideo decantabat vir iustus Domino: Et erunt vt complaceant eloquia oris mei, & meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. [Luc 18. 1] [2 Thess. 3. 10] [Psal 18. 15] Parum dixi, & pro sublimitate sermonis, omnis expositio inferior est.

[15] Post hæc, non regnaturum peccatum in nostro mortali corpore suadebat: & væ illis, qui concupiscentiis suis obediunt prædicabat. Otiositatem arguebat, auaritiam reprehendebat, inanem gloriam vilipendebat, & lasciuiam condemnabat, inuidiam detestabatur, detractionem relegabat, murmurationem execrabatur: superbiam suffocandam, iracundiam reprimendam, factis & dictis suadebat. [adhortatur ad fugam vitiorum,] Diuitiarum iactantiam fugiendam, paupertatem voluntariam appetendam, suo illo feruore spiritus dogmatizabat. Dicebat insuper, seruum Dei omni hora, cogitata, dicta, gesta debere circumspicere, ne in ipsis contingeret oculos Creatoris offendere. Docebat etiam viros spirituales fugere somnolentiam, stratum eorum durum, rigidum & breue esse debere, ne se, quo velint, libere possint extendere. Addebat nihilominus, omnibus superfluis resecatis, indulgendum esse corpori in solis necessariis, salua regula voluntariæ paupertatis. Quanti Fratres, inquit, in Ægypto, quam multis annis Domino sine piseibus seruierunt? Quantis tyrannis in inferno positis, abunde sufficeret extra infernum saccus Hieronymi; tunica Benedicti, mattula Eulalij, lacrymæ Arsenij, nuditas Apostoli, olla Elisæi? Sed væ nobis miseris; inquit, qui fortitudine mentis eneruati, & fragilitate corporis prægrauati, superfluitatem conuertimus in necessitatem. Iam non est, quo se immisceat caritas, vbi totum occupauit vanitas. Monebat quoque de nulla necessitate, tribulatione aut iniuria conquerendum fore; seu murmurationis notam aliquatenus incurrere: sed quicquid acciderit, ferendum æquanimiter, & in omnibus Diuinæ largitati, cuius hæc xenia sunt, gratias agere. Sacerdotes Dei vice Christi suadebat honorare, præceptis eorum in omnibus obedire, [& honore Sacerdotum,] mandata eorum non discutere, de factis eorum non iudicare, b voluntati eorum proptiam nequaquam anteponere, aut in aliquo præiudicare. Sacerdotibus tamen proprium Prælatum suadebat superponere, obedientiam Patri spirituali vsque ad mortem impendere, nisi, quod absit, contra Deum aliquid præcipere videretur. Nullius quippe iussio potest obuiare a Deo prohibitis, nullius prohibitio præiudicare præceptis. Ecce hæc sunt verba oris eius: quæ licet nuda, catholica tamen & vtilissima suis auditoribus de plenissimo fonte pectoris propinabat. Hæc prædicta Albertus referre consueuerat se vidisse magis eum opere facientem, quam ore suadentem. Et de eius quidem factis & operibus ipse prosequitur sequentia.

[16] Inprimis B. Wilhelmus pro commissis criminibus assidue precabatur, [carnem domat ieiunio,] & pro ipsis diluendis plerumque lacrymabatur. Et sicut peccando membra sua seruire iniquitati ad iniquitatem exhibuerat, ita pœnitendo eadem seruire cogebat iustitiæ in sanctificationem. Et sicut filia Babylonis misera, caro videlicet, ei retribuerat; sic ei retributionem suam pœnitendo retribuere satagebat. Et quia læta carne sese in culpas morserat, ipsa nunc afflicta ad veniam redibat: intantum carnem fame, corpus inedia excruciabat. Quantū glorificauerat se & in deliciis fuerat, tantum sibi tormentum & luctum dabat. Quotidie, etiam diebus festiuis, ieiunabat, & post protracta ieiunia, modico & simplici cibo debilia membra refocillabat. Ternis diebus in hebdomada exiguo pulmento & vino modico, iuxta doctrinam Apostoli se reficiebat, sed ad eo lymphato, quod sapore penitus exsufflato, colorem vini tantummodo retineret. [1 Tim. 5. 23] Ceteris diebus aqua & pane viuebat, iis ad condimentum crudas herbas superaddens. Pro mensura cibi quamdam paropsidem, & pro quantitate potus scyphum ligneum habebat: intantum cibum & potum mensurate ac moderate sumebat. Vltra indicti moderaminis quantitatem numquam excedebat: sed de ea potius mensura sæpe aliquid voluntarie sibi subtrahebat: adeo corporalia subtrahendo, magis ac magis appetebat spiritalia. Beati namque, qui esuriunt & sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sic enim primogenita Israëlis viuificantur, Ægypti primogenita ab exterminatore suffocantur. [cilicio, humi cubatione:] Hoc districtionis moderamine vir Dei vsus est assidue vsque ad finem vitæ suæ. Tantæ abstinentiæ virum, ministris eius narrantibus, vix quispiam potuit inuenire, etsi studeret orbis climata circuire. Cilicinis super loricam vestibus diebus & noctibus vtebatur, in quibus, præter asperitatem & frigus, tanto laniatu afficiebatur, vt horroris abominatio quibuslibet cernentibus incuteretur. Nuda humo cubabat, ligno capiti supposito verus Christicola quiescebat.

[17] Mira illi erga vniuersos lenitas, mira caritas, patientia atque humilitas supra modum humanum. Ira eius in manu eius, vocata veniebat, exiens, non erumpens: nutu, [iram frāgit,] non impetu, ferebatur: iussa, non excussa, progrediebatur: vtebatur illa, non vrebatur: mouebarur ea, non turbabatur. Interioribus animi motibus præsidebat vt dominus, nulli subiacebat vt mancipium. Vnde solitus erat de ipso referre B. Albertus Tantæ patientiæ, tantæ humilitatis simul & parsimoniæ neminem vidi vnquam. Denique exteriorem hominem ad regulam interioris componebat, omnia secundum exemplar, quod ipsi in monte monstratum erat, faciens. Ab occursu faciei cognoscebatur sensatus: intantum sapientia relucebat in vultu illius. Vultum eius vniformem nec mœror fuscabat, [eodē semper est vultu:] neque vicissitudo in diuersa mutabat. Si amictus corporis & risus dentium & incessus hominis enuntiant de eo, vere per omnia Wilhelmus nuntiari poterat esse sensatus homo. Econtra de quibusdam irrationabiliter viuentibus dicitur in Psalmo: Sciant gentes, quoniam homines sunt. Homo sanctus erit, qui in sapientia manet vt sol, cum stultus vt luna mutetur. [Psal. 9. 21] Sicut sæpe docuerat, hunc morem sibi statuerat, vt semper aut laboraret, aut meditaretur, aut oraret. Neque enim credibile est, vt vir sanctus aliter viueret, quam doceret. In ipsa ægritudine vltima, qua & mortuus est, laborabat: in extremis positus, lecto doloris decumbebat: & tamen stans aut sedens, orabat assiduus, & voce interclusa, labia motibus agitabat: adeo ad superna animo indefesso suspirabat. Sed iam nunc post viri sancti dicta & gesta, stylum conuertamus ad miracula, tam quæ obitum præcesserunt, quam quæ sunt subsecuta.

[Annotata]

a Quæ a Gregorio IV infra dicuntur Institutiones S. Guilielmi, forte hic describuntur.

b Surius, nec ea discutere, defectus eorum non iudicare.

CAPVT V
Miracula in vita. Prophetia.

[18] Primum ergo miraculum, quod per seruum suum Dominus fecit, ipse fuit. Si enim mirabile est; sanitati restituere corpora vel membra corporis quandoq; moritura, quāto magis mirabilius est sanare animas sine fine victuras? Et si miraculosa est iustificatio impij alterius, quanto magis suiipsius? Scriptum quippe est: Miserere animæ tuæ placens Deo. [Eccli. 30. 24] Si plus est facere ex impio pium, quam creare cælum & terram, an non miraculum facit magnum, qui se Dei gratia de profundo liberat vitiorum, & quæ retro sunt obliuiscens, in anteriora se extendit? [Iac. 5. 20] Qui conuerti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, saluabit animam eius a morte, dicit Iacobus Apostolus, & operit multitudinem peccatorum. Magnum igitur miraculum facit, [semet a peccatis conuertit;] qui se vel alium de peccato conuertit. Et tanto, me iudice, operatur mirabilius, quanto in regionem dissimilitudinis abierat remotius. Qui sarcina paupertatis & inediæ premitur, qui in vilitate humilitatis, & aduersitate calamitatis constituitur, non longe a Deo ponitur: quia mala, quæ nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Sed diues & nobilis, potens & rigidus in prosperis, tanto longius a salute collocatur, quanto talium reditus ad conuersionem & lamentum probatur rarior. Talis fuit Wilhelmi conuersio, cuius de a longinquo facta est reuocatio. [Esa. 46. 11] Dominus enim per Esaiam dicit: Vocans ab Oriente auem, & de terra longinqua virum voluntatis meæ. Sed quia hoc miraculum satis claret ex præcedentibus, iam ad sequentia festinemus.

[19] In diebus illis Pater sanctus, vir Domini Wilhelmus cum suo discipulo Alberto solitarius & quietus in suo residebat eremitorio: & quidam vir, [tres puellas febricitantes sanat pane benedicto:] Michius nomine, victum ei de Castellione, caritatis intuitu semel vel bis in hebdomada deportabat. Huius viri puella laborabat febribus, quæ pro caritate panem a viro Dei benedici, & sibi adferri rogabat. Cuius cum desiderium prædictus Michius viro Dei cum intercessione supplicationis aperuisset, mox vir Dei præsumptionem fugitans, mittere quod rogabat, recusauit: adeo se peccatorem & omnium virtutum expertem reputauit. Sed ne b communis baiulus turbaretur, qui signum aliquod desiderabat videre, S. Albertus partes suas studuit interponere. Dicebat ergo periculum esse negare, quod pro caritate expetebatur, nec aliud id esse, quam de misericordia cunctipotentis hæsitare. Cum audisset hos sermones vir beatus, qui semper erat pauidus, perterritus expauit, & madentibus genis erumpens in gemitum, panem oblatum signauit, sicque particulam in nomine Domini puellæ febricitanti destinauit. Qui degustatus, in Trinitatis nomine tribus puellis febricitantibus beneficium sanitatis est operatus.

[20] Alio tempore, cum nocte quadam more solito vocasset Albertum ad orationem, parua & tenuissima lampas iuxta tectum euecta, casu contingente superpauimentum corruit, commota propter murium corrosionem. Et ecce oleum perditum est & effusum, sed mira Dei voluntate, vasculum integrum & illæsum permansit. Quod natura habuit, olei monstrauit effusio: sed quod Creator potuit, [lampadem corruentā serua illæsam.] lampadis fragilis patefecit illæsio. Qui statim surgens, discipuli somnolentiam feruenter increpauit, & Christi nomen benedictum in secula cum hymnis & laudibus exaltauit.

[21] Nec prætereundum est, quod cum ad sanctissimum sui corporis festinaret obitum, accepit prophetiæ spiritum. Erant ambo solitarij habitantes vnius moris in tugurio, discipulus & magister. Wilhelmus ægrotabat ad mortem, & Albertus famulabatur vt minister. Et cognoscens discipulus, quia magister moreretur, vt ad terram viuentium raperetur, lacrymabiliter talia ad eum loquebatur: Heu, heu, qualiter vnicum deseris filium Pater? [Moribundus Albertum discipulum tristem solatur,] Numquid post te superstes potero viuere? Numquid soliuagus in hac obscura solitudine potero remanere? Si contingat recedere, quo accedam? Si contingat residere, quid agam? quo me vertam? Penitus ignoro, quid sim facturus, quo iturus, vel quos comites habiturus. Consule tu o Pater tuæ ouiculæ, quam vsque modo seruasti tam sedule. Si desolatam non formidas deserere, putasne poterit luporum euadere morsus? Si pastor recedit & vadit, lupus insidians accedit & inuadit: & mirabile est, si ouicula solitaria secura incedit & euadit. Pater amantissime, ne me solum deseras, ne me desolatum derelinquas. Pro tuo solius consortio parentes & omnia terrena reliqueram, & in corde meo præponderabat tua sola grata præsentia omnibus, quæ deserueram. Quid ergo erit, si te miserabilis amitto, pro quo solo cuncta dimisi? Ad has voces Wilhelmus, super filium pia gestans viscera, blande consolatus est eum, dicens inter cetera: Sustine, fili mi, paullisper, sustine, & noli ingemiscere, quoniam antequam spiritus meus egrediatur de corpore, meliorem me socium tibi Dominus transmittere prouidebit. Hæc dixit, & post hoc quiescens, aliquanto tempore superuixit.

[22] Post paullulum respiciens discipulus secundum arbitrium suum mortem magistri imminere, exclamando cœpit iterum dicere: En Pater, moreris, & promissum tuum erga me irritum facere non vereris. Cur quæ processerunt de labiis tuis, sic facis irrita, [prædicit socium adfuturum.] relinquendo me solitarium & superstitem in hac vita? Ecce iam egrederis extra præsens seculum, & solitarium deseris me famulum tuum. Cui rursus magister fiducialiter dixit: Esto constans: dixi tibi, Sustine paullisper, ne ægre feras: ipse veniet quem desideras. Vix B. Wilhelmus sermonem compleuerat, & egresso de tugurio discipulo, vir illustris & prudens Reinaldus, medicinæ peritissimus, secularibusque affluens deliciis aduenit, qui Alberti socius olim in scholis fuerat. Quo viso, Albertus occurrit in amplexus eius alacriter, & salutauerunt se mutuo verbis pacificis familiariter. Tunc c Reinaldus secreto dixit Alberto: Doleo, mi Frater, super tam proximo transitu magistri tui. Didicerat siquidem mortem in ianuis ex ore ministri. Adiecitque: Cupiebam omnino mundo valefacere, & omnia mundana propter Christum relinquere, & vobiscum vitam solitariam ducere. Ad hanc vocem Albertus præ iubilo & exultatione cordis in terram procidens, genu flexit, & subleuatis in cælum oculis ac manibus, cum fletibus dixit: Gratias tibi ago Deus & pater Domini nostri Iesu Christi, qui meæ incredulitati subuenisti, & promissum Patris mei dignanter adimplere voluisti. Et conuersus ad Reinaldum, Noli, inquit, Frater formidare. Ego in omnibus paratus sum tibi obedire, & Dominus reget nos, qui omnibus confidentibus in se paratus est subuenire. Vade ergo festinus, & ne cuncteris, & teipsum manibus trade Domini mei, antequam a nobis transeat ad gaudia æterna. Quo peracto Domini prouidentia, vir Dei prophetice dixit Reinaldo vera quidem verba, sed breuia: Vade, inquit, ne tardes redire, fili, & confortare, & noli diffidere: quia spiritus mammonæ totis viribus a sancto proposito te studebit retrorsum abducere. His dictis, egressus est Reinaldus, & postmodum reuersus.

[Annotata]

a Hæc verosimiliora iudicamus: atque ex iis arrepta occasio videtur priora affingendi.

b Surius, pia oratio nuntij.

c Hic Reinaldus fingitur ab aliis medicus Ducis Aquitaniæ fuisse, & ita semper adfuisse S. Guilielmo.

CAPVT VI
Obitus S. Guilielmi: sepultura.

[23] [Curat adduci Sacerdotem,] Post hæc sciens B. Wilhelmus, quia venit hora eius, vt transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset pœnitentiam quoad vixerat, in finem dilexit eam. Subiit ergo animum eius, vt Albertum diluculo Castellionem pro Sacerdote cito dirigeret, qui ipsi pœnitentiam imponeret in extremis. Iussione ergo facta discipulo, tantus eum inuasit horror & pauor frigoris, quod vix explicare valet sermo doctoris. Frigus enim præualidum, flante Borea, solito asperius inhorruerat, gelu nimium iter scopulosum constrinxerat, & densa nix omnia cooperuerat, atque viam dealbauerat. Sed confortatus a magistro discipulus, relictis calceis, nudis ac teneris plantis cœpit ire: diffidens tamen, licet de iussione sollicitus, trepidabat obedire. Sed o miram fidem magistri, quæ negantem discipuli diffidentiam superaret! Nulla vis algoris vel niuis eum omnino aut læsit, aut contristauit, aut quidquam molestiæ intulit. De reliquerat autem ignoranter, priusquam ad Sacerdotem pergeret, supra magistri caput pauxillum candelæ ardētis, quam cum Sacerdote rediens ardentem, vt prius, reperit, & in nullo minoratam solo omnipotentis Dei miraculo. Mox Wilhelmus de manu Sacerdotis omnia Sacramenta Christi rite suscepit, ea quidem reuerentia & deuotione, [Ecclesiæ Sacramētis munitur] qua spiritualiter a Spiritu Domini accepit.

[24] Postea appropinquante hora exitus sui, subito, licet incredibile videatur, primus pallor, qui ex cilicio, ferro, squalore ac inedia corpori eius obrepserat, totus abscessit, vultuque clarificato ac lætis oculis, inuisus antea color accessit. Iam deinceps operabatur in eo, cuius Pater vsque modo operatur, & ipse operatur assidue, Dominus noster Iesus Christus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Defunctus viuere, & viuens mortuus videbatur, cui viuere Christus fuerat, & mori lucrum computabatur. Postea sciens Albertus, quia iam omnia consummata sunt, & quia ea, quæ de magistro suo sunt, finem sortiuntur, incepit dicere antiphonam, quæ in egressu decedentium dicitur: Subuenite Sancti Dei &c. Psallebat etiam cum eo venerabilis Sacerdos, quem pro imponenda pœnitentia de Castellione vocauerat: qui, vt videret finem, cum solitariis duobus remanserat. Ipse vero transiens ad Patrem, in medio illorum iacebat, & irreuerberatis oculis ac manibus sursum intendebat, inuictumque in oratione spiritum, gemitibus ac suspiriis inenarrabilibus suspendebat. Interim Albertus præparans funeris exequias, cantando plorabat, & plorando cantabat, quia pium & salubre orare pro defunctis, & super mortuos producere lacrymas non ignorabat. Cum venissent ad locum illum, Occurrite Angeli Domini, exiuit spiritus eius, [feliciter obdormit in Domino.] & reuersus est ad Dominum, qui dedit illum, & a carne soluta sancta eius anima, appositus est ad patres suos, ambulans cū Deo, & obdormiens in Domino. Sic moriens in pace quietissimū sustinuit obitum, vt nullis notari posset indiciis instās vel momentū in quo emisit spiritū. In ortu moriēdi magis videbatur dormiens, quam moriens: post actum magis soporatus quam exanimatus. Non enim, vt assolet, accidit ei a horripilatio, non frontis rugatio, non oculorum suffossio, non narium contractio, non nasi exinanitio, non hiatus apertio, non dentium commotio. Extenti pedes eius & combinati, demissi lacerti eius, & cruce signati, erecti sensus omnes, & quasi in aëra subleuari. Nitorem coloris in facie, sicut in diebus iuuentutis, receperat, & omnis decoloratio solis & tribulationis abierat. A sole iustitiæ Christo Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[25] Cernens Albertus cum Ioseph verum Israël obiisse, ruit in faciem animo consternatus, & tenens pedes veri Iacob, amplexando eius sacra vestigia, reuerenter osculabatur. [Gen. 50. 1] Rursus autem refricatus est dolor de solitaria desertione: rursus interpellatus est Pater de promissi tardatione. At ille introierat in potentias Domini, & iam potentior factus erat ad impetrandum. Non ergo passus est diutius discipulum sua expectatione fraudari. Nam Reinaldus, cunctis facultatibus suis in pauperes distributis, [Reinaldus insignis medicus, fit S. Guilielmi sectator.] assidue quod a viro Dei audierat & viderat, animo æstuante reuoluit, & cito post eius obitum ad Albertum rediens, quod Deo promiserat, exoluit. Verumtamen grauissimæ dæmonum persecutiones, iuxta præsagium S. Wilhelmi, in conuersionis primordiis non defuerunt ei: quibus ingruentibus, mox fugitabat ad tumulum viri Dei. Et quamdiu ibi erat, sicut postea referebat, nullas hostium molestias metuebat, sed in tanto præsidio securior, quam inter amicorum cateruas permanebat.

[26] Post hæc corpus B. Wilhelmi a discipulo & Presbytero more Christianorum ad sepulturam præparatur, & in hortulo, quem ipse, dum viueret, propriis manibus mundauerat, gleba illa sanctissima, super aurum pretiosissima, terræ commendatur. In quo loco postea humili schemate constructum est oratorium, vbi semper infirmantibus & variis languoribus depressis multiplex a Domino præstatur beneficium, & prope est Dominus petitionibus omnibus pie B. Wilhelmum inuocantium. Ibidem cæcis restituitur visus, surdis auditus, claudis incessus, leprosis munditia, languidis conualescentia, mutis loquela: ibi furiosis dementia tollitur, & restituitur sanitas. Et generaliter de quacūque tribulatione clamantes, in quacumque necessitate ad locum illum properantes, S. Wilhelmi patrocinium sibi sentiunt ad fuisse. Igitur anno Verbi Incarnati millesimo centesimo quinquagesimo b sexto, quarto Idus Februarij mortuus est, [Quando obierit.] sepultus in Stabulo Rodis vir Dei VVilhelmus, Dux & Comes illustris & magnificus, Domino coronāte in cælis spiritum, & ornante in terris corporis sepulcrum sequentibus signis. c

[Annotata]

a Ita MSS. & Siluius. At Surius, oris oppilatio. Est autem horripilare, horridiores pilos erigere. Ita lib. 3 Apuleij, aures immodicis horripilant auctibus.

b Qui annus more tum Gallis vsitato intelligitur a Paschate cœptus, conuenit in sequentem.

c Hic desinunt Acta a Surio edita: reliqua e MSS. supplemus.

RELIQVA EX MSS.

Guilielmus Eremita, apud Stabulum Rodis in Etruria (S.)

Avctore Theobaldo, ex MSS.

CAPVT VII
Gloria S. Guilielmi ostensa. Ægri & energumeni sanati.

[27] Equibus aliqua, etsi non omnia sequentes Albertum relatorem fidelissimum, ad diuinæ laudis cumulationem, Sancti sui commendationem & lectoris excitandam deuotionem, in hoc opusculo recitamus, vt ex paucis multa, ex similibus similia, & ex minimis maiora cognoscere solerter incipiamus. Post transitum B. Guilhelmi, propria genitrix Alberti, dolens amisisse filium, quem arctius diligebat, vbicumque terrarum poterat, [mater Alberti] absentem diligentius requirebat, & affectu naturali ducta, qui non assuescit in contrarium, cum luctu vnigeniti & planctu amaro circuibat mare & aridam quæsitando, licet iam delapsa in senium: perlustratisque longis terrarum spatiis, tandem casu deuenit ad S. Wilhelmi oratorium: vbi comperto filio fessa ex itinere, aliquamdiu recreationis gratia resedit, & sæpe pernoctans solitaria, ad tumulum viri Dei sese in orationem dedit. Et confessa est, se vidisse B. Wilhelmum, [vidit S. Guilielmū inter Angelos Psallentem illustratum cælesti lumine,] in humano habitu, choris circumseptū cælestibus, ibidem noctu psallentem dulcisonis vocibus: tantoque fulgore cum illis Angelicis spiritibus & sempiternis ardoribus radiabat, quod mulieris sensum excellentia luminis reuerberabat. Vix oculorum contuitum vsque ad psallentes deuota mulier dirigere valuit: intantum fulgor ille ministrorum flammeorum disgregatiuus apparuit. Neque enim fas est eos in tenebris collocari, quos constat a tenebrarum operibus elongari, & per os Psalmistæ igni vrenti comparari. [Psal. 103. 4] Et quidam eorum, cum magnum Patriarcham Moysen niteretur præficere populo, in rubo accenso & non consumpto voluit apparere. Quid mirum de Angelis, si, vbicumque descendant, circumfulsiua claritate locum accendant, cum scriptum sit de hominibus, quod, vbicumque Israël erat, lux erat? Nulli ergo sit incredibile, in accessu ciuium supernȩ ciuitatis, sacri viri sepulchrum irradiatum fuisse splendore coruscæ claritatis. [Exod. 10. 23.] Et quod amplius est, prædicta mulier, quæ igne penitus indigebat, ad prædicti fulgoris radios lucernam suam accendit, & quamdiu ibidem permansit ipsius ignis solatio vsa est. A domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[28] Audiuimus in rei veritate, quod vallis, in qua iacet S. Wilhelmi corpus, [Vallis Stabuli- Rodis e sterili fit fertilis:] ante illius aduentum ita erat inculta, tenebrosa, nec non & terribilis, quod tam venatoribus, quam etiam pastoribus, imo cuilibet illic prohiberetur accessus. Et singulis annis putrida nebula cum tempestate maxima totam planiciem de Castellione operiebat, & segetes ac vineas consitas deuastans, ita vt sterilis putaretur, de valle ipsa egrediebatur. Sed postquam prædictam vallem per seruum suum Domino visitare placuit, nullo modo ipsa nebula seu sterilitas, sed potius maxima fertilitas exinde apparuit.

[29] [ope S. Guilielmi sanatur laborans gutta caduca,] In Castellioni vico proximo puella quædam morbo grauissimo, qui gutta caduca dicitur, miserabiliter laborabat: sed ad sepulchrum viri Dei ducta, sub omni celeritate per Dei gratiam extitit liberata.

[30] Altera quoque de eodem vico fæmina a phrenesi, vel vt magis creditur, a dæmonio ibi absoluitur, [alia phrenesi,] & cum ingenti deuotione ab eadem proprio pallio sacer tumulus operitur.

[31] Apud vicum, qui a Alma dicitur, mulier nobilissima de castro b Vignali oriunda morabatur, [dæmoniaca,] sed grauiter a dæmonio vexabatur. Nam arrepta a dæmone nunc sese in mare præcipitabat, nunc, qualiter igne, vel gladio, vel morte qualibet necaretur, apud se cogitabat, sicut ipsa postea domesticis referebat. Ducta igitur ad sepulchrum viri Dei, & tantæ præsentata sanctitati, incontinenti est restituta mentis serenitati.

[32] Mulier quædam lumine priuata & grandæua, a Tusciæ finibus egrediebatur, & peregrinationis gratia ab oratione B. Petri Apostolorum verticis reuertebatur. [casa,] Contigit autem, his diebus, vt in somnis visionem acciperet, quatenus ad eremitorium S. Wilhelmi, quod inter montes iuxta Castellionem Burianensem situm est, properare deberet, vt ibidem lumen oculorum reciperet. Quo cum peruenisset, de ipsa aqua benedicta oculos suos abluit, & mox ante sacrum sepulchrum virtus ei Diuina visum restituit, ita quod cum cæco Euangelico dicere potuit: Abij, & laui, & vidi. [Ioan. 9. 11 & 20.] Et iterum: Vnum scio, quia cum essem cæca, modo video.

[33] In castro c Campatuarico per annos plurimos vnicum filium pauper vidua sic contractum custodiebat, quod se in latere reuoluere vel cibum propria manu sumere non valebat. [contracta.] Quæ vbi famæ clamoribus excitata de miraculis B. Wilhelmi rumores agnouit, mox filium contractum in omnibus mēbris inutilem, Deo ac Sancto eius Wilhelmo deuote deuouit. Quid plura? Mox in domo propria ab infirmitate sua ex toto conualuit: haud dubium, quin absenti filio & remoto, fides genitricis istud promeruit.

[34] d Pecorarius quidam, nomine Dominicus, contractus per totum, deportari se fecit ad viri Dei sepulcrum: [alius contractus,] vbi, cum iuxta desiderium cordis eius fuisset delatus, mirificante Domino protinus est sanatus: qui caritatis succensus zelo, [qui sit monachus:] & tam miro propriæ incolumitatis excitatus beneficio, religionis suscepit habitum cū Fratribus in eodem domicilio.

[35] Nec prætercundum est, quod Florentinus quidam, nomine Petrus, sic a gutta caduca percutiebatur, [alius a gutta caduca sanatus,] quod post percussionem octo diebus vel amplius, sensu & voce priuabatur: qui particulam loricæ B. Guilhelmi suspendens ad collum deuotissime, liberatum se sensit instantissime, Mox mirum in modū tantæ concaluit deuotione caritatis, quod, venditis omnibus, quȩ in mundo possidebat, & egenis erogatis, [dein monachus clarus miraculis:] secutus est Dominum per semitam paupertatis: & adiecit semetipsum in tantum profectum religionis extendere, quod patentibus signis meruit effulgere.

[36] Puellam quamdam e Grossetanam male dæmonium flagellabat. At illa per diuersas Ecclesias fugitans, salutis suffragium deuote postulabat. [mergumena,] Sed Dominus sȩpe non exaudiens ad voluntatem, vt exaudiat ad salutem, protelabat sibi medelam expetitam. Denique ciuitatis eiusdem Episcopum, tædio iam affecta, consuluit, qui ad S. Wilhelmi eremitorium proficisci efficaciter monuit. Iuit, & ad famulum S. Wilhelmi deuota resedit, fusisque supplicationibus sese diutius in lamentum dedit. Et ecce subito duo dȩmones, aspectu terribiles, per os lamentantes exierunt: & omnes qui aderant laudes exultationis Deo ac seruo eius cantauerunt.

[37] Infelix altera puella a septennio peccatorum suorum nexibus exigentibus tradita dæmonio immundissimo fuerat: [alia peccatrix a dæmone possessa,] quæ audiens B. Wilhelmi proferri miracula, illuc ex longinquis partibus non tam aduenerat quam accurrerat: & sperans de salute fiducialiter, coram sacro tumulo sese contulit procaciter. Sed reuera eam malignus spiritus compede cuiusdam incestuosi criminis illaqueauerat, & simul cum eo vasculum illud introierat, ideo absque collega nequaquam exire decreuerat. Ceterum miserabilis vtriusque hospita peccatum suum confessori suo pandere non proposuerat: nam ad hoc forte dæmon ipsius laborabat. Sed Dei virtus, qui saluat sperantes in se illum coëgit, ita quod audientibus vniuersis, dixit: Sumat de suo delicto pœnitentiam & ego sine mora recedam. Quo audito, vniuersi, qui aderant; [facta pectorum cōfessione] ex Dei misericordia dictum esse cognouerunt: & ad pœnitentiam accipiendam de suis mulierem criminibus vix tandem aliquando efficaciter induxerunt. Et o mira confessionis virtus! o mira confitentis salus! [liberatur:] Nam subito per sanguinis vomitum cum fætore intolerabili & clamore horribili immundum emisit spiritum. Audiebant autem eam circumstantes singuli infrementem terribiliter & vlulantem lacrymabiliter super amissione sui habitaculi. Obuiauerunt etiam eidem quidam peregrini accedentes ad Sancti eremitorium, quem cum interrogasset, quisnā esset, nihil dicens, & dolens cœpit fugere per deuium.

[38] Contigit autem paullo post eadem puella procedente extra loci circuitum, [& iterum possessa,] vt quidam de Fratribus in specie deterrimi vulturis videret eumdem vel alium immundum spiritum, qui mox in obscurissimum conuersus fumum, per nares miseræ mulieris, & peiora prioribus patientis, domum vnde exierat intrauit, & illa voce miserabili in signum doloris exclamauit. Cuius audito clamore, [aliis pro ea orantibus] qui intra ecclesiam stabant, ad eam exierunt, & ante sancti viri sepulchrum celeriter adduxerunt. Mox omnes præsentes laici & Clerici simul in vnum conuenerunt, & cum letaniis supplices manus flebilesque voces pro eius ereptione ad Dominum leuauerunt. Qui exaudiuit eos, iuxta quod impossibile est, preces multorum non exaudiri, & expulit dæmonem virtute propria superatum præsentia sepulchri sancti viri. Egrediebatur foras ab obsesso corpore, & loquebatur in idipsum murmurans cum rancore: [liberatur:] Accipite, inquit, illam quia exire compellor. Væ mi, quia sic a Wilhelmo conculcor. Reuera hic non est derelictus in die certaminis iniqui, & ipse conculcauit caput serpentis antiqui. His visis, vniuersi, qui interfuerunt, Deo omnipotenti in Sancto eius immensas gratias egerunt.

[39] [cœcus] Fuit etiam quidam homo non videns, qui forte non pro suis vel parentum suorum peccatis, vt de cæco sputo Christi illito legitur, fuerat excæcatus; sed vt in illo Dei potentia glorificaretur, & Wilhelmi virtus manifestaretur, longo tempore lumine oculorum erat priuatus. [Ioan. 9. 3] Hic excitatus ex nouellis Wilhelmi miraculis ob famæ relatum, deuenit ad locum sepulturæ per alterius ducatum, & effusis precum suspiriis ante sacrum altare, ex totis præcordiis suis in hunc modum cœpit orare: [dictis precibus] Domine Iesu Christe, quo pro vniuersorum redemptione in hunc mundum descendisti, qui seruum tuum in hunc locum pro multorum curatione transmisisti, per ipsum deprecor te, piissime, vt lumē dare digneris peccatori isti, quo recepto, glorificem nomen tuum assidue, & Sancti tui quem benedixisti. His dictis continuo ceciderunt ab oculis eius tamquam squamæ piscium, & coram sepulchro visum recepit, [illuminatur:] procul dubio per Wilhelmi præconium.

[40] Alius vir, licet egenus, cum suo munusculo deuotus ad serui Dei oratorium de longe venerat, qui per octo annos sic se contractum fuisse omnibus membris confessus est, [contractus & mutus.] quod ad aliquam partem vix inclinare se poterat: sed & loquelam per quinquennium ita, vt mutus putaretur, amiserat. Hic auxilia medicorum frequenter expetierat, & sua in salariis eorum prodigaliter effuderat: sed sanitatem minime receperat, intantum nihil profecerat. Mox pius Dominus, qui post tempestatem tranquillum facit, [sanatur:] & post longas ægritudines salutem tribuit, ad serui sui gloriam sic ante sacrum corpus eius eum perfectæ incolumitati restituit, quod præcedentis incommodi solam vix memoriam retinuit.

[Annotata]

a Leander in descriptione Italiæ, in Thuscia maritima, e regione Insulæ Troianæ collocat ostium Almæ amnis, e collibus prolabentis, qui vico nomen dedit, dein coniungit Castilionem Piscaliæ.

b MS. Vltraiect. Iugnali. forte Orgiali, vltra Vmbronem fluu.

c Vulgo Campagnatico ad Vmbronem fluu. Caualcantinus Campagnastito scribit.

d MS. Vltraiect. Prætoriarius.

e Grossetum vrbs Episcopalis, sub qua est Stabulum-Rhodis, vt supra dictum.

CAPVT VIII
Miracula in incendio, tempestatibus, rebus amissis, captiuis, & ægris facta.

[41] Contigit alio tempore, vt nemus, quo sancti viri oratorium circumcingitur, [incendium vicinum] igne deuorante vehementem combustionem pateretur, ita vt tam ecclesiam quam cellulas Fratrum vndique complecteretur. Tunc benedictus viri Dei minister & famulus; ceterique Fratres, graue periculum videntes: & de loci liberatione desperantes, contremiscebant, & quidnam consilij caperent, omnino nesciebant. In articulo diei illius consiliū non tam repererunt, quam cælitus missum receperunt: videlicet vt reliquias S. Wilhelmi cum aqua benedicta sumerent, & cum letaniis & Hymnis Christi misericordiam implorantes, [allatis reliquiis S. Guilielmi] igni pariter obuiarent: quod & factum est. Nam eius reliquiis cōtra instantem ignem appositis, sine mora retrorsum conuersum est incendium, & sic ab imminenti periculo illæsum permansit domicilium, sicque, [repellitur:] quod extincta sunt incendia, non imbris, sed Confessoris Christi fuit præsentia.

[42] Duo homines de monte a Ambiaci circa idem tempus ægritudinem paralysis patiebantur intantum, [duo paralytici sanantur:] vt frequenter ora ad ceruices retorqueri videbantur. Hi plurimorum medicorum solertiam exquisierant, multarum herbarum potiones amarissimas ad redemptionem corporis ebiberant: sed in talibus vitam spiritus sui non inuenerant. Nam reuera neque herba neque malagma sanauit eos, qui vt miraculorum nouitatem & Wilhelmi potestatem apud Deum famæ clamoribus audierunt, Deo & Sancto eius semetipsos humillime deuouerunt, & sic ambo pristinam sanitatem acceperunt.

[43] Vir quidam de b Monte-Paschali aliquando a suis inimicis captus, in obscurissimo carcere fuerat collocatus, manibus insuper & pedibus catenatus. [captiuus] Hic signorum S. Wilhelmi plenam acceperat notitiam, antequam retruderetur in hanc tenebrarum exteriorum miseriam. Cumque ibidem diutius resedisset, auxilio se omnino videns destitutum humano, prudenter cœpit cogitare intra se de Diuino: & S. Wilhelmi flebiliter expostulans suffragium, [facto voto S Guilelmo] votum sibi vouit, quod, si eum eriperet de captiuitate hostium, statim absque mora ad eius accederet oratorium, Deo ac sibi gratias acturus super tale beneficium. Oratum est vsque ad noctis medium: & ecce corruentibus vndique compedibus, soluitur corpus & vtrumque brachium: exit absolutus, quia, Wilhelmo aperiente, nullum clausum ostium reperit. Sed quid ageret humani generis inimicus? Ipso suggerente, [diuinitus liberatu,] post tantum beneficium, rupto iugo, votum irritauit & fregit, atque ad domum propriam reuerti mox elegit. Sed tantum flagitium non impune tulit. [votum non implens, iterum capitur:] Quinimo post modicum tempus iuxta atrium domus suæ captus, & denuo incarceratus, peiora, prioribus pertulit, eo quod votum semel egressum de labiis adimplere distulit. Audiant hoc & paueant, qui iusta vota sua semel emissa non verentur irritare, qui Dominum arbitrantur non curare. Curat profecto, etiam non curantes non amat, qui per Prophetam clamat: Vouete & reddite. [Psal. 25. 12] Vouere enim voluntarium est, sed reddere necessarium.

[44] Mulier quædam c Scarlinensis, omnibus mēbris arida & contracta sic erat, quod nullatenus nisi per alterius adiutorium moueri poterat. [contracta & arida membris sanatur:] Hæc postquā in medicos facultates frustra consumpsit, ad S. Wilhelmi oratorium ob reparationis adiutorium iter assumpsit, nec eam Dominus a spe sua diutius defraudauit, sed mox sanitate pristina resti tuta, incolumis ad propria remeauit.

[45] Contigit alio tempore quemdam virum in diluuio aquarum multarum velle fluuium vnum transuadare natando, [alius e periculo submersionis eripitur:] quem cum intrasset, violentia & impetu superatus aquarum, cœpit trahi longius naufragando: cumque iam semiuiuus deberet quasi spiritum exhalare, cœpit Wilhelmi Patroni auxilium in mentem reuocare, & eius patrocinium ex medullis cordis anxius implorare. Et ecce, quasi foret per vlnas eleuatus, factus est denuo fortificatus, & sic ab imminenti periculo liberatus est.

[46] Aliud quoque referimus mirabile prodigium, quod Dominus per seruum suum operari dignatus est, [claues amissæ] ad vtilitatem omnium legentium. Mulier quædam pauperrima quadam die pro colligendis lignis necessariis ad siluam perrexerat; sed claues domus suæ perdidit, quas incaute detulerat. Cumque domum regressa minime ad latus conspexisset pendere claues, in lamenta se protinus amarissima dedit & planctus graues. Inter plorandum vero Wilhelmi præconia occurrerunt eius memoriæ, ad quem conuersa, vt sibi claues redderet, supplicauit anxie. Et exaudiuit eam Dominus, qui est mæstorum solatium, [a cane refuerūtur:] & præcipue in simplicitate cordis ad eum clamantium. Res mira & nostris temporibus inaudita. Nam subito muliere lacrymante & præsidium inuocante, latrabile animal Creatori & Sancto eius deseruiens, ore suo baiulans mulieri claues restituit, quas ante perdiderat. Quo viso mulier exhilarata, Dominum benedixit, & Sancto eius immensas gratias egit.

[47] Alia mulier nobilissima secreta quadam grauabatur ægritudine pessima, cui crebris balneationibus aut vnctionibus nulla poterat a medicis exhiberi medicina. Contigit autem, [mulieris secreta ægritudo sanatur:] nutu Diuino concurrere causas faciente, vnum de Fratribus S. Wilhelmi per locum transire vel ad locum deuenire. Agnoscitur transiens & aduocatur, consilium de mulieris ægritudine postulatur. Et ille: Consilium meum est Dei, & Sancti eius, protectoris nostri, Wilhelmi subsidium implorare, & promittere se, si conualuerit, mox eius sepulchrum nudis plantis & cilicio visitare: factumque est ita. Nam vouit & euasit, & post modicum quod promiserat, consoluit.

[48] Erat in Castellione mulier Deo ac Sancto eius fidelis & deuota, [alius contractus:] cuius vnigenitus filius contractionem sustinebat per membra tota: qui cum ad locum sepulchri S. Wilhelmi, procurante matre, fuisset delatus, & coram eo diu est lacrymatus, & post hæc ab incōmodo perfectissime liberatus.

[49] Quadam die quidam nautæ descenderant in nauibus mare tranquillū, & iam recesserant a terra nō pusillum. [tempestas maris,] Et ecce subita tempestate motus magnus factus est in mari, & intantum mirabiles erant elationes maris, vt omnes crederent periclitari. Intumescentibus igitur vehementius fluctibus maris, ad Dominum omnes clamabant, & de sua iam salute desperantes, circumquaque per nauem sese velut mortuos iactitabant. Et exaudiuit eos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ & in mari longe: Nam Paracleti vnctio vni eorum deuotionem fidei inspirando cumulauit, qui ad S. Wilhelmi inuocationem ceterorum corda excitauit. Mox omnes subleuatis ad cælum manibus & vocibus gemebant, [inuocato S. Guilielmo,] & cū spiritu deuotionis ad malum nauis crumenas appendebant. Inerat omnibus ardor ingentissimus cordium, erat vna vox mœrentiū in hunc modum clamantium: Sancte Dei Wilhelme, si vera sunt quæ de te audiuimus, nunc in summo periculo sentiamus, quatenus de sæuientibus fluctibus eruti, Deo & tibi gratias referamus. Mox illis clamantibus omnis pelagi fragor conquieuit, & tempestate sedata mare conticuit. Tunc iubilus lætantium, tunc vnus clamor omnium laudes Deo canentium & gratias agentium. Pacata igitur sulcantes æquora, [sedatur:] quantocyus adepti sunt securitatis littora. Et egressi de nauibus, sciscitabantur quomodo vel quemadmodum sepulchrum S. Wilhelmi decorare possent votorum suorū muneribus. Factum est autem, dum hæc voluerent, vt duo ex Fratribus per locum illum Dei nutu transitum facerent. Et illi mox sine indice, cognouerunt Fratres, quos numquam antea viderunt, qui ad terram prostrati pedes Fratrum deuotissime tenebant, Deo ac eius Confessori gratias in omnibus agebant, & qualiter de mortis confinio, S. Wilhelmi præsidio fuerint erepti, palam omnibus referebant. Tunc Fratres his auditis manus ad cælum leuauerunt, & laudes Deo canentes, gratias egerunt, & accepta liberatorum oblatione, super tumulum liberantis detulerunt cum gratiarum actione.

[50] Idem accidit aliis hominibus de Castellione, qui super mare in securitate nauigantes, viderunt a longe mare vehemens & exitium veniens in perturbatione, [iterum alias,] & secundum causas inferiores erat in ianuis & nauem periclitari, & nauigantes naufragari. In turbine illo perculsi nimio terrore, recordati S. Wilhelmi domestici eorum miranda præconia, cui plura iam alia exhibuerant seruitia: & conuersi ex animo ad Patrem alumni, pro præsidio clamauere familiariter, qui omnibus subuenire non cessat ipsum inuocantibus fideliter. Continuo aduocantes virtutem aduocati senserunt; & placabile tempus receperunt, & ad portum salutis applicuerunt. Quis ergo tacere queat tanti Patris præconia, cuius nautæ præsidia senserunt in angustia, & rediit lætitia?

[51] [ac tertio.] In tempore illo quidam trapezetæ Senenses cū promisso munere ad sancti viri oratorium deuenerūt, cuius auxilio de pelagi periculo se mirabiliter ereptos asseruerunt. Ex his & talibus & his similibus clarere potest, qualis & quantus sit apud Deum iste seruus Dei, quia mare & venti tam celeriter obediunt ei. Per omnia benedictus Deus, libere agens Deus vltionum, qui talem nobis donare dignatus est Patrem & Patronū,

[Annotata]

a Caualcantinus de Monte Abiato: est & locus de. Monte Antico prope Vmbronem fluuium.

[]

b Modico ab ripa spatio, inquit Leander, in colle Mons Piscalus apparet, vnde Castilio Piscaliæ cognomen traxit.

c Scarlinum vicinum oppidum in colle, Populoniensis ditionis, cuius ager fertilis vini, olei & ceterarum frugum.

CAPVT IX
Energumeni liberati. Auctor Vitæ scriptæ alijque ægri sanati.

[52] Alio tempore iuuenis quidam de a Orbitello a ferocissimo dæmone taliter arreptus erat, quod non solum omnes artus eius deorsum incuruauerat, sed & loquelā atque somnum ab eo penitus abdicauerat &, [a dæmone possessus,] quod amplius admirandum est, proprio gladio perimere sese compellebat. Sed, qui vult conuersionem peccatoris & vitam, Dei misericordis clementia non permittebat. Attamen carnis superficiem sæpius incidebat. Qui cum annis duobus & septem mensibus permansisset ita laceratus grauiter, vt etiam mundum totum alteratum, atque quasi redactum in nihilum, seque immortalem putaret veraciter; ipsum audire de Wilhelmi præconiis a referentibus accidit casualiter. Qui mox nauem ingressus, comitumque frequentia circumseptus, portum Castellionis feliciter est adeptus, vbi reperit hominem auarissimum cum vnico asino, [delatus ad S. Guilielmi corpus,] super quem vt ad eremitorium S. Wilhelmi deportaretur, a mercatore pessimo vix tandem obtinuit pretio gemino. Videbat enim aliud animal ad manum pro vehiculo non adesse, & ideo caristiam animalis augmentabat ei, [(asino ob vecturæ pretium geminatū extincto)] quem sciebat equitaturam habere necesse. At cupiditatis lubrico vltio Diuina nō defuit: nam asino in domum domini sui in vespera redeunte, continuo mortuus corruit. Super quo exhilarata tota confinitas, de condigna vindicta Diuinæ iustitiæ laudes & gratias egit infinitas. [liberatur:] Ægrotus autem coram sepulchro est allatus Confessoris, vbi tam diu fusis precibus accubuit prostratus, quousque non longe post assurrexit incolumis & sanatus. Qui benedicens Deum in Sancto eius super collata sibi gratia, lætabundus remeauit ad propria.

[53] Fuit quidam Sacerdos de b Monte-Vrsario, qui super asellum incaute insidens, prolapsus est in medio, ita vt non solum sequeretur artuum comminutio, [e lapsu grauiter læsus,] sed & humerus auelleretur a iunctura siue a loco proprio. Mox ad domum propriam semiuiuus baiulatur, a quo vicissitudo reuolutionis de latere in latus nullatenus toleratur. Videns ergo humano penitus auxilio se priuari, cœpit mirabilium beneficiorum S. VVilhelmi recordari. Mox eo iubente textus Euangelicus apportabatur, super quem iureiurando pactum ab infirmo firmatur, quod, si eum Dominus per Sanctum suum liberaret, [facto voto celebrandi eius festū] ipse festum eius annuatim celebraret. O mira vouentis necessitas! o mira voti efficacitas! o mira remedij celeritas! Nocte proxima Sanctus optatus adfuit, & cum duabus candelis irradiantibus illi apparuit, qui dorsum & humerum liniendo linire studuit, & omni remoto dolore, [sanatur a S. Guilielmo apparente:] sub omni celeritate sibi sanitatem restituit. At ille in mane die Dominica secundum possibilitatem humanæ fragilitatis ad laudes Redemptoris eiusque Confessoris surrexit, & quantas potuit exultationis voces, vna cum commissa sibi plebe, Deo ac Sancto eius Wilhelmo porrexit.

[54] Erat mulier quædam c Campiliensis, nobilis genere, [corpore cōquassata] sed nobilior fide, toto corpore confracta & conquassata, quæ ad sancti Patris oratorium a parentibus est delata. Sed cum ei Dominus salutem, non sine caussa, tamen occulta, protelaret, contigit, vt quasi diffisa domum propriam remearet. At Dominus nolens eam tanto calore fidei frustrare, ad equitantis valetudinem seruum suum Wilhelmum dignatus est delegare. [opparente S. Guilielmo sanatur:] Qui eam per vlnas extollens honorifice, mox confractam redintegrauit mirifice. At illa gaudiis exultans ineffabilibus, mox ait parentibus: S. Wilhelmus ex integro me liberauit propitius: deponite me cursituram quantocyus. Quod vbi d Martinus Episcopus & multi alij, qui eis obuiam occurrerant, audierunt, prægaudio lacrymantes liberatoris oratorium reuiserunt, & mirabilem Deum in Sanctis suis glorificantes, quæ viderant retulerunt.

[55] Vir quidam illustris in ciuitate e Castrensi morabatur, qui a decem & septem immundis spiritibus intolerabiliter vexabatur, [Obsessus a 17 dæmonibus,] sed semper ad suffragia Wilhelmi se recessuros fatebantur. Vnde factum est, vt quidam de sibi seruientibus eum ad Sancti oratorium ducere niterentur. Quibus ad locum venientibus, dæmones adeo sæuiebant, quod hominem quasi volucrem, per cellas volitare, &, quasi ceruum per siluas cursitare cogebant. [in oratorio S. Guilielmi plangētibus,] Profundis igitur suspiriis flebant & in hunc modum plangendo dicebant:

Cur miseris inimicus eris, Wilhelme beate?
Ex propriis, heu! heu! spoliis expellimur a te.
Arida sobrietas ieiunI nos male lædit
      Vultus, cui cedit impia calliditas.
Prædas nostrorum rapuisti iam sociorum
      His vel debilibus parcito supplicibus.
Vrimur ecce satis ex igne tuæ bonitatis:
      Confusis liceat omnis vt ire queat.

His dictis egressi sunt de eius corpore quindecim spiritus teterrimi; duo vero residui non discesserunt, [liberatur duabus vitibus.] videntibus qui astabant vniuersis, in nocte solennitatis Confessoris beatissimi. Post recessum tamen quindecim, a duobus superstitibus iterum est vexatus & miserabiliter flagellatus. Nam ad domum propriam recesserat & credens se omnino liberatum, oratorio S. Wilhelmi valefecerat. Mox sub omni celeritate ad viri Dei oratorium reuocatur, & Wilhelmi meritis rursum a duobus potenter liberatur: cuius mox seruitio famulus perpetuus mancipatur, ac sancto liberatotori eius, gratiarum atque laudum præconia modulatur.

[56] f Ecce hæc sunt quæ de sancti ac venerabilis Confessoris Wilhelmi miraculis, alio reuelante, cognouimus: iam nunc liceat stylum conuertere ad ea, quæ oculis nostris conspeximus, vel in nobismetipsis comperimus. En ego ipse, qui hȩc scribo, ex quo primo viri Dei, Fratribus eiusdem Ordinis referentibus, [Auctor Vitæ] notitiam habui, multa ægritudinis & doloris incommoda sustinui. Nam a Natiuitate ferme Mariæ Virginis gloriosæ vsque ad Octauas Epiphaniæ impuritate renum, [partibus interioribus male affectis.] splenis & hepatis ac totius corporis continuo laboraui, & pluries (confiteor) posse me euadere mortem desperaui. In Octauis vero Epiphaniæ de media nocte natura recalcitrans, omnem intraneam & venenosam impuritatem proiecit ad exteriora, & intumescente facie immutata sunt ȩgrotantis ora. Quid plura? Occupante inflatura vultum & guttura, [triduo cacus,] factus sum ex toto nihil videns per triduum, & ingerebant nares meȩ astantibus fœtorem intolerabilem atque continuum. Si tentabam quid cibi aut potus, vel exiguum sorbere, ducebar ad martyrium, & quasi exanimis effectus vix profundum emittebam suspirium. Vocatus est medicus in articulo horæ illius, & affuit, & quasi de me ipso desperans, tandem aliquando phlebotomiam in vtroque brachio fieri commonuit. Audiebam interim Fratres sub sibilo auræ tenuis susurrantes, & mortem mihi in ianuis imminentem sibi inuicem flebiliter intimantes. [iamq; moribundus,] Facta igitur diligentius quam potui omnium meorum confessione peccaminum, ex totis præcordiis meis conuerti me ad deprecandum Dominum: Domine Deus meus, inquio, meritis & intercessione Wilhelmi Confessoris tui gloriosissimi, miserere huius inflati desperatissimi. g Sanctissime VVilhelme, adhuc in vita tua consummanda restat inserendum vnicum capitulum: benignus respice, quousque perficere valeat laudes tuas quas incepit, super hunc ægrotātem seruulum. His dictis vltra vanam spē multorum ab illa hora paullatim conualui, & in crastino cum admiratione cunctorum oculos aperui, & h vitam liberatoris, quam morbus interruperat, post dies paucos perficere potui. Et quomodo ego silere queam? [eo inuocato, sanatur.] quomodo a laude eius tacere valeam? Denique ipse me turgidum ad vitam mirabiliter reuocauit: & ad extremum Prior Prouincialis Franciæ vna cum Fratribus suis, quorum votis non erat fas resistere, id mihi humiliter supplicauit. In his omnibus munitionibus haurio protectionis præsidium, quoties audio contra me linguas criminantium, & innocentem de præsumptione lapidantium. His igitur sit sinis de vita & miraculis Wilhelmi Comitis ac Ducis mirabilis. Per omnia gratias agamus Domino Deo, qui non amouit gratiam & misericordiam suam ab eo. Ipse igitur Dei filius, qui B. Wilhelmum de profundo inferiore liberauit, & attraxit ad superna polorum, meritis eius & precibus misereatur nostri seruulorum suorum, qui est Deus Deorum viuens & regnans in secula seculorum Amen.

[Annotata]

a Orbitellum oppidum sua munitione celebre, ad lacum cognominem in vlteriore maritima ditione.

b Vulgo Monte-Orsaio, vltra Montem-Piscalum.

c Vulgo Campiglia inter Montuniata iuga in mediterranea ditioneSenensi versus Orientem.

d Hic Martinus, secundum Vghellum tomo 3 Italiæ sacræ, Episcopus Grossetanus floruit anno 1174,

[Martinus Ep. Grossetanus.] & interfuit Lateranensi Cōcilio sub Alexandro III Papa anno 1179, cuius successor Gualfredus an. 1187 subscripsit instrumento Abbatiæ S. Laurentij de Ardinghesca.

e Castrum vrbs rupibus cincta, Ducatus caput inter Senensemditionem & Pontificiam, vbi Patrimonio S. Petri adiungitu ad Olpitam fluviolam: spectat ad familiam Farnesiam Ducum Parmensium.

f Petrus Siluius historia miraculorum huc vsque enarrata, subdit: Quidam Sacerdos Canonicus Norbertinus monasterij S. Mariæ in Tōgerloo,

[Dion. Mutsaeri Norbertinus,] nomine Dionysius Mutsaert multa ægritudinis & doloris incommoda anno ⅭⅠƆⅠƆCXVI patiebatur. Nam a Natiuitate B. Mariæ anni eiusdem vsque ad octauas Epiphaniæ renum, splenum, & hepatis ac totius corporis impuritate laborauit &c. Ita reliqua, quæ de se Theobaldus auctor scribit, eisdem seruatis verbis huic Dionysio applicat: quod non probamus. Apud Caualcantinum attribuitur Episcopo Cantuariensi, quasi hic esset auctor Vitæ.

g Siluius de eodem Mutsaert hæc ita immutat: Sanctissime Guilielme respice super infirmum famulum, auxilium humiliter implorantem tuum, vt laudes tuas Deo & hominibus cantare valeam. His dictis &c.

h Siluius de eodem: Laudem Deo & Sancto eius Guilielmo cecinit multaque alia miracula, quæ de viro sancto comperire potuit, nobis hac cum dictione tradidit. In his omnibus &c. Siluius sequentiæ interponit: Febribus calidis & aliis istiusmodi generis diuersis infirmitatibus laborantes certum nostri Ordinis S. Guilielmi monasterium deuore visitantes,

[miracula varia.] & panis particulam aut aliquot aquæ guttulas ab Ordinis Sacerdote certis precibus ad hoc institutis benedicta, per octiduum ieiuna mente cum tribus Pater & Aue in Dei & S. Guilielmi Confessoris eius honorem gustantes, Dei misericordia & Diui Guilielmi meritis indies apud nos Dei gratia curantur. His igitur &c. Apud Caualcantinum Rogerius Gyrard, qui Vitam ab eo Italice scriptam in Gallicum sermonem vertit, doloribus colicis alijsque vehementer afflictus, [Rogerius Gyrardis Augustinianus.] per intercessionem S. Guilielmi post artactum circuli ferrei ex lorica, quam Sanctus olim gestarat, continuo cœpit conualescere, ac Romam ad lucrādum iubilæum anni 1600 perrexit.

DE ORDINE EREMITARVM S. GVILIELMI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ordo Eremitarum S. Guilielmi

Avctore G. H.

§ I Quinque classes Eremitarum seculo XIII. Duæ S. Guilielmi, aliæ S. Augustini.

[1] Dvplicem Sampsonis Haij querelam supra retulimus, qua stomachatur tot & tam absurdas fabulas, cum purissima veritate pugnantes, tam de sanctissimo Confessore Guilielmo, quam de eius Ordine, recitari: priores de Vita illius hactenus conati sumus eliminare, posteriores hic paucis attingimus: neque enim de Ordinibus religiosis quælibet discutere nostri instituti est. Alexander Papa IV S. Guilielmo centum annis iunior, XXI Decembris anni ⅭⅠƆCCLIV Pontifex creatus, [Inter quinque classes Eremitarū seculo 13,] in tribus diuersis Bullis infra citandis, quinque commemorat suo tempore fuisse Eremitarum classes siue Congregationes, sub suo singulas Generali: quarum quædam Domus S. Guilielmi, quædam S. Augustini Ordinum, nonnullæ autem Fratris Ioannis Boni, aliquæ vero de Fabali, aliæ vero de Brictinis cēsebantur. Eæ iam tunc, ob quamdam inter se instituti habitusq; similitudinem, apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant: [prima S. Guilielmi,] vt mirum non sit tāto temporum interuallo, de quibus queritur Sampson, acceßisse cum veritate pugnantes fabulas. Ab ipso S. Guilielmo, cuius Domus primam classem constituunt, incipimus: monito ante lectore, hic non agi de Camaldulensibus Eremitis a S. Romualdo fundatis.

[2] Postquam ergo vltimos vitæ annos cælesti militiæ consecrarat Guilielmus, in breui tempore, secundum ea, quæ in posteriore parte Vitæ magis sincera continentur, copulatus est illi, apud Pisanos Siluam Liualliam inhabitanti, sociorū religiosorū numerus. Verum quia vidit ab ijs se molestiis, cōuiciis, iniuriisque affici, deinceps solitarius vixit, [ab eo, cum vnico socio degente, cœpta,] vnico ministro cōtentus, qui eo in monte de Pruno degente, fuit Petrus, postea collectorum istic sociorum Prior. Ast vltimo vitæ anno adfuit illi in Stabulo-Rodis solus Albertus, optimæ indolis adolescens, indiuiduus vsque ad mortem socius. Is adiuncto mox ab obitu eius Rainaldo quodam, factus est postmodum multorum Pater filiorum, extructo in eodem Stabulo-Rodis vili quodam monasterio, quod Historia miraculorum subinde domicilium S. Guilielmi, sæpe eremitorium, frequentißime oratorium appellat, nonnumquam etiam ecclesiam cellulæ Fratrum, quorum illic habitantium mentio sæpius repetitur. [& ab Alberto discipulo post obitum propagata,] Hinc non male de prima hac classe Eremitarum pronuntiauit Wernerus Rolewinck Carthusianus in Fasciculo temporum, Ordinem Guilielmitarum a S. Guilielmo eremita nomen & originem traxisse; sed a discipulo eius Alberto fuisse educatum; iniuncta illis institutione ac norma viuendi, a se in S. Guilielmo obseruata: quam Honorius Papa, vt mox dicetur, an. ⅭⅠƆCCXXIV Regulam S. Guilielmi vocauit.

[3] Floruit potißmum dicto seculo XIII hæc Eremitarum S. Guilielmi congregatio, [floruit 13 seculo late adspersa,] primo per vicinam Etruriam aliasq; Italiæ partes, deinde per Germaniam atque Hungariam, &, quod supra dictum est, Belgium ac Galliam dispersa, nouis vbique domibus, siue monasteriis, erectis. Promouerunt eam congregationem plurimum miracula ad Sancti huius interceßionem patrata: vnde etiam Annales Patrum Dominicanorum Colmariensium in Alsatia tradunt ad annum ⅭⅠƆCCXXXII, [ob illius miracula,] S. Wilhelmum miraculis claruisse: quod illic, ob Ordinem Eremitarum S. Guilielmi in eas Germaniæ partes, vti infra patebit, inductum, magis obseruatum est. [& canonizationem:] Fuisse autem dudum ante ab Innocentio III Guilielmum Sanctorum catalogo anno ⅭⅠƆCCII adscriptum supra diximus. Hæc altera fuit caussa vulgandi latius Ordinis, qui tunc in duas diuisus erat speciales Congregationes. quarum primæ caput fuit dictum monasterium in Stabulo-Rodis, ab Alberto extructum: secundæ monasterium de Fabali Monte. de hac agitur in Bulla Innocentij IV, data Mediolani, VI Kalendas Septembris, anno MCCLI, [in duas Congregationes diuisa, quarum altera de Fabali sub proprio Generali.] quæ inscribitur Generali Eremitarum S. Benedicti de Monte Fabali, ac ceteris Prioribus & Fratribus Eremitis S. Guilielmi. Confirmauit autem dictam Congregationem Honorius Papa III anno ⅭⅠƆCCXXIV, Bulla data Tibure VII Idus Maij, ad Priorem & Fratres Eremitas S. Benedicti de Monte Fabali, quæ incipit: Solet annuere. ac Regula S. Guilielmi præscribitur his verbis: Statuentes, vt Regula B. Guilielmi, secundum quam, sicut asseritis, Domino cupitis famulari, ibi perpetuis temporibus obseruetur. Est autem hæc congregatio de Fabali monte, vna ex quinque Eremitarum claßibus supra enumeratis: de qua hæc indicata duarum Bullarum verba recitat Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano. Nobis integras videre necdum licuit. Videtur quam Honorius tulit e vetustißimis esse Constitutionum Apostolicarum, quibus Ordo stabilitus. Ascanius Tamburinus tomo 2 de Iure Abbatum disp. 24 quæst. 4. nu. 28 hanc Congregationem eamdem censet cum Congregationibus de Brictinis, & Fratrum B. Ioannis Boni, a quibus eam infra distinguemus. Prius de Eremitis S. Augustini quædam dicenda.

[4] Iordanus de Saxonia, Ordinis Eremitarum S. Augustini Prouincialis, & legatione Ordinis ad Clementem Papam VI circa annum ⅭⅠƆCCCXLIII, [Eremitæ S. Augustini, tempore Innocentij III, quales fuerint:] aliisq; gestis muneribus illustris, in tractatu, quem Vitas-Fratrum inscripsit, lib 1 cap. 14 tradit, Innocentium Papam III fuisse primum Summum Pontificem, a quo Ordo habuit aliquod priuilegium scriptum, quantum potuit indagare. Laurentius Empoli in Bullario Ordinis Eremitarum S. Augustini, vnicam refert Innocentij III Constitutionem ex lib. IV Decretalium, titulo Qui Clerici vel vouentes. cap. 7 Insinuante, vbi mulier nobilis dicitur votum castitatis emisisse in manibus cuiusdam de Fratribus S. Augustini. Verum alij per Fratres negant Eremitas intelligi. Ipse Innocentius III lib. 1 regest. 13 epist. 80 recipit sub protectionem Sedis Apostolicæ Canonicos S. Catharinæ Waterfordenses in Hibernia, secundum Deum & B. Augustini Regulam atque institutionem Fratrum Domus S. Victoris Parisiensis viuentes: vbi per Fratres intelliguntur Canonici S. Augustini: qui fere tum erant Presbyteri, in quorum manibus potius votum castitatis factum credi potest. At fuisse in Europa diu ante varios vbique eremitas secundum Regulam S. Augustini degentes clarum est, attestante etiam Innocentio III, dum lib. 2 regest. 14, epist. 87 & 88 confirmat Abbati & conuentui Maioris-monasterij Turonensis monasterium Fontis-Giardi, ijs diu ante ab Episcopo Cenomanensi donatum, quod Fratres Eremitæ, ab institutione loci secundum B. Augustini Regulam conuersantes, [priuilegia particularibus domibus data.] vitæ ac conuersationis extitissent dissolutæ & inhonestæ. Pari ratione arbitramur ab eodem Innocentio priuilegia fuisse concessa particularibus domibus Eremitarum S. Augustini, quale datum est eremitorio S. Antonij, in Ardigneta in ditione Senensi maritima sito, cuius priuilegij formam se vidisse testatur Iordanus loco supra indicato, additq; post hunc Innocentium sedisse Honorium Papam III, qui Ordines Prædicatorum & Minorum confirmauit, (imo & Fratribus Eremitis de Monte Fabali conceßit Regulam S. Guilielmi, vt supra diximus) eumq; aliqua loca Eremitarum S. Augustini sub protectione Sedis Apostolicæ suscepisse. Sed nullam huius Bullam reperit Empoli.

[5] Succeßit Honorio Gregorius IX, creatus XX Martij anni ⅭⅠƆCCXXVII, qui magno animi ardore procurauit, vt, quotquot vitam monasticam aut eremiticam profiterentur, [Gregorius IX regulā S. Augustini concedit, Ordini B. Mariæ de Mercede,] aliquam ex probatis regulis assumerent. Ita apud Cherubinum Laërtium tomo I Bullarij Ordini Fratrum B. Mariæ de Mercede redemptionis captiuorum indulsit hanc Bullam, quæ istic num. 9 habetur: Deuotionis vestræ precibus inclinati, præsentium vobis auctoritate concedimus, vt, cum nondum aliqua sit a vobis ex Religionibus approbatis assumpta, B. Augustini possitis Ordinem profiteri. Datum Perusij XVI Kalendas Februarij, Pontificatus nostri anno VIII, Chr. ⅭⅠƆCCXXXV. Ordinem vero Fratrum Eremitarum de Brictinis, [Fratribus eremi de Brictinis,] quem supra diximus inter quinque classes Eremitarum numerari, postquam idem Gregorius IX Bulla Laterani data anno I Pontificatus VI Kalendas Decembris, hoc exordio, Sacrosancta Romana Ecclesia, in protectionem Sedis Apostolicæ suscepisset; anno sequente eisdem conceßit Regulam S. Augustini. Ab vtraque hac Bulla Pontificatum eius exorditur Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano, ex quo secundam in Alphabeto Augustiniano, edidit Herrera his verbis: Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis, Fratribus eremi de Brictinis Fanensis diœcesis, & aliis Fratribus eremi ipsis subiectis, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum olim, sicut intelleximus, motu proprio quemdam nouum Ordinem inueneritis, & ad ipsius obseruantiam vos duxeritis astringendos, quia tandem illo relicto, cum non esset de Ordinibus approbatis, B. Augustini Regulam recepistis, eamque cupitis in perpetuum irrefragabiliter obseruare; Nos vestris supplicationibus inclinati, vos ab obseruantia prædicti Ordinis absoluentes, a vobis perpetuis temporibus inuiolabiliter obscruari concedimus Regulam memoratam. Nulli ergo &c. Datum Perusij VI Idus Decemb. Pontificatus nostri anno II, Chr. ⅭⅠƆCCXXVIII. Idem Gregorius IX aliam eisdem Fratribus eremi de Brictinis conceßit Bullam, [an. 1228:] Perusij III Idus Martij anno Pontificatus VIII, hoc exordio: Quæ omnium Conditoris honorē. Ea confirmat eorumdem Fratrum Constitutiones, quibus præscribitur forma vestimentorum, ciborum qualitas, modus Capitulum celebrandi.

[6] Eosdem Eremitas de Brictinis beneuolo fauore prosecutus est Innocentius IV, [his varia priuilegia concedunt Innocentius IV] indultis variis Bullis ab Laurentio Empoli Bullario Augustiniano insertis: in harum aliqua indulgentiæ conceduntur iis, qui eleemosynis iuuant hos Fratres de Brictinis. Iidemque alia Bulla commendantur Archiepiscopis, Episcopis, aliisq; Ecclesiæ Antitistibus, vt illis harum eleemosynarum acquirendarum facultas non impediatur. Alia denuo approbantur eorum constitutiones, cum facultate eligendi Definitores secundum Regulam S. Augustini: alia mutare locum prohibet. Alia quædam data est secundum hæc verba exordij, in caussa, quæ inter Priorem & Fratres Eremitarum de Brictinis in Marchia Anconitana ex parte, & dilectos filios Fratres Minores eiusdem Marchiæ ex altera &c. Aliæ duæ missæ sunt Octauiano Vbaldino S. Mariæ in Via-lata Diacono Cardinali, quibus præcipitur monasterium Vallis-Potræ S. Mariæ Magdalenæ in diœcesi Bononiensi, Ordinis S. Benedicti, transferri ad Congregationem Eremitarum de Brictinis. An res hæc ad effectum perducta fuerit, certo affirmare non audet Herrera in Alphabeto Augustiniano, vbi allegat tertiam Bullam ideo datam, [& Alexāder IV:] aßignatis in iudices Archiepiscopo Rauennate, & Episcopo Mutinensi. Denique Alexander Papa IV Bulla data Neapoli IV Idus Aprilis, anno Pontificatus I, qui fuit ⅭⅠƆCCLV, varia ijsdem priuilegia, immunitates & gratias aut ante acceptas confirmat, aut de nouo concedit: [fuerunt sub proprio Generali,] vti inter alia facultatem, mortuo Priore Generali, nouum eligendi secundum Regulam S. Augustini. Est similis Bulla, vt mox dicetur, pluribus Eremitis data sub hoc exordio: Religiosam vitam eligentibus. Suos igitur Priores Generales huic Congregationi Eremitarum de Brictinis proprios fuisse constat; ex quibus Andream quemdam fuisse tempore Gregorij IX testatur Alexander IV in Bulla priore (nam duas sub eodem exordio, Recordamur liquido, edidit) Laterani VIII Kalendas Martij anno Pontificatus II data, in qua hæc leguntur: [Andrea,] Intelligentes Frater Andreas tunc Generalis Prior de Brictinis, & alij Fratres sui, quod ad prædicta seruanda, sicut & ceteri, cogerentur, [aliisq:] ad eiusdem prædecessoris (Gregorij IX) præsentiam accesserunt &c. De alijs Generalibus infra agemus. Extat prædicta Bulla apud Wadingum in Apologetico Franciscano, mox citando, cum tribus aliis huius Gregorij IX, in quibus eiusdem Andreæ Generalis meminit.

§ II Congregationes Eremitarum B. Ioannis Boni & S. Guilielmi apud scriptores confusæ: illis data Regula S. Augustini, his S. Benedicti.

[7] Alia ex supradictis Eremitarum Congregationibus est anno ⅭⅠƆCCIX in eremo Cæsenate instituta a B. Ioanne Bono, Mantuæ anno ⅭⅠƆCCXLIX die XXIII Octobris vita functo, quē Sixtus Papa IV anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIII, Pontificatus sui XII, [Congregatio Eremitarum a B. Ioanne Bono cœpta an. 1209.] Beatum declarauit, vt ex MSS. Miscellaneis Francisci Zarzeræ ad Beatificationem pertinentibus, Romæ in archiuo nouæ ecclesiæ Patrum Congregationis Oratorij seruatis, tradit Empoli in Summario Apostolicarum Constitutionum ad calcem Bullarij Augustiniani. De B. Ioanne sæpe agit Lucas Waddingus in Apologetico de prætenso monachatu Augustiniano S. Francisci, & in huius Apologetici defensione tertiæ editioni adiuncta, vbi sect. 5 eius annos accurate digerit, aßignato anno ⅭⅠƆCCXXXIII, quo illi eiusq; sodalibus conceßit Regulam S. Augustini idem Gregorius IX. Hanc B. Ioannis Boni congregationem non distingui ab Ordine Eremitarum S. Guilielmi, plures magno cum errore crediderunt: ex his Genebrardus lib. 4 Chronographiæ ad an. 1171, quo B. Ioannes quartum ætatis agebat annum, [apud nonnullos ab Ordine S. Guilielmi non distincta:] hæc scribit: Ordo Wilhelmitarum, siue Gulelmitarum, quos vocant Eremitas, sumpsit initium a Ioanne Bono Mantuano, nomen autem a Guilelmo Aquitaniæ Duce & Pictauiensium Comite: qui eam familiam condidit, vt sectarentur collectam ex D. Augustini operibus Regulam. Vtrumque etiam coniungit Iosephus Pamphilus infra proferendus, & Ioannem Bonum, quasi Guilielmo seniorem, priore loco collocat. Iacobus Gualterius in Tabulis Chronologicis, describit Genebrardum, sed ad annum 1159, allegato Onuphrio, qui ad annum 1160 de S. Guilielmo solum agit his verbis: Ordo Fratrum Eremitarum S. Guilielmi sub Regula S. Augustini a Guilielmo Aquitaniæ Duce factus.

[8] Vtriusque ergo familiam distincturi, exordium Congregationis B. Ioannis Boni repetimus ex Bulla Innocentij IV, quæ incipit: Admonet nos cura, relata in Bullario Augustiniano num. 14, in Originibus Eremitarum S. Augustini a Ioanne Marquez editis, cap. 13 § 17, & in Monastico Augustiniano Crusenij par. 2 cap. 28: in qua Bulla res gestæ a Guilielmo S. Eustachij Cardinale ita narrantur: Ad audientiam Domini Papæ peruenit, quod bonæ memoriæ Frater Ioannes Bonus, primus in Ordine vestro, primam apud Budriolum Cæsenatensis diœcesis, de concessione Diœcesani loci eiusdem, [propagata sub proprio instituto,] domum incepit: & dum fama conuersationis eius per loca vicina crebresceret, & plurimi conuerterentur ad eum, ecclesiam in honorem B. Mariæ Virginis construxit ibidem: crescente autem numero & merito eiusmodi conuersorum, religio vestra per eos in diuersis partibus, in quibus mansiones construxerunt, extitit propagata. Cum iidem Religiosi aliquam de approbatis Regulam non haberent, quidam ex eis accedentes ad Sedem Apostolicam, obtinuerunt ab ea B. Augustini regulam sibi dari, & sic ex tunc cœperunt in regularibus obseruantiis instrui, [accepit a Gregorio IX regulā S. Augustini, cum nigro habitus:] & regulariter se habere. Assumpto deinde, vt mox additur, habitu nigro, vocabantur Fratres Eremitȩ Ioannis Boni Ordinis S. Augustini. Quod autem ex his nonnulli nigrum habitum non admitterent, idem Pontifex Gregorius IX ad Episcopos Marchiæ Anconitanæ misit aliam Bullam, qua mandauit illos ad obediendum compelli. Ea data est anno Pontificatus eius XIV, Christi ⅭⅠƆCCXXXIX, relata in Bullario Augustiniano num. 5, in Apologetico Wadingi § 4 nu. 3 & a Ioanne Marquez cap. 3 sub initium, cuius est hoc exordium: Dudum apparuit in partibus Lombardiæ religio, cuius professores vocati Eremitæ Fratris Ioannis Boni, Ordinis S. Augustini, nunc succincti tunicas cum corrigiis, baculos gestantes in manibus, nunc vero dimissis baculis incedebant, pecuniam pro eleemosynis aliisque subsidiis deposcentes.

[9] Verum, vt pergit indicta Innocentij IV Bulla Guilielmus Cardinalis, cum Ioannes Bonus, qui per plures annos Fratribus præfuerat, & Fratres ipsi eidem tamquam Institutori Ordinis ipsorum, reuerenter intenderant, curæ ipsorum cedere aspiraret, [gubernata a Generalibus, B. Ioanne Bono, Matthæo.] Fratrem Matthæum in Priorem dictæ domus, & per hoc in Generalem Ordinis, præsentatum, Episcopus Cæsenatensis confirmauit… Denique Frater Matthæus, quod ad eamdem curam a quibusdam Fratribus minime sufficiens videretur, in generali Capitulo apud Ferrariam congregato, cessit administrationi generali, quam exercuerat, sicque quidam Hugonem Mantuanum in Generalem Priorem totius Ordinis elegerunt, Fratres vero de Cæsena, & quidam alij de Romaniola eisdem adhærentes, [Hugone & Marco simul,] apud Cæsenam conuenientes Fratrem Marcum Cæsenatensem in Priorem dictæ domus, & per hoc in Generalem Priorem totius Ordinis, elegerunt… Cum autem Ordo in duas partes diuisus, inter multiplices contentiones & discordias in ipso exortas, fere per triennium fluctuaret… præfatus Hugo & Marcus, qui pro Generalibus Prioribus se gerebant, & alij Fratres, de communi voluntate omnium, generale Capitulum apud Bononiam celebrarunt, in quo Fratre Marco & Fratre Hugone administrationi & officio suo cedentibus, Fratrem Lanfrancum Mediolanensem, [Lancfranco.] tum Priorem domus Bononiensis, in Priorem Generalem vnanimiter & concorditer elegerunt. Cuius electionem nos de speciali mandato & auctoritate Domini Papæ canonice celebratam inuenimus, ac ipsum Fratrem Lanfrancum in Priorem vestri Ordinis confirmamus &c. Datum Perusij VI Kalend. Ianuar. anno Domini MCCLII, Pontificatus Domini Innocentij Papæ IV anno X Indict. XI. At Bullam, cui hæc Guilielmi Cardinalis inserta est, dedit Innocentius Perusij XVII Kalend. Maij, Pontificatus anno XI. De variis Ordinibus sub eodem Lanfranco vnitis mox agemus.

[10] Hæc de Prioribus Generalibus propriis Fratrum Eremitarum Ioannis Boni, quibus ostendimus præscriptam Regulam S. Augustini a Gregorio IX, [Gregorius IX Eremitis mandat assignari Regulam approbatā:] qui etiam Bulla Laterani data III Nonas Ianuarij, anno Pontificatus sui IV, Christi ⅭⅠƆCCXXXI, commisit Episcopo Senensi, vt Fratribus Eremitis Montis-Speculi & Siluæ-lacus vnam de Regulis approbatis aßignaret. Laurentius Empoli eam Bullam profert in Bullario Augustiniano num. 4, quasi tum S. Augustini Regulam profeßi essent. Sed prudentius dubitat Herrera, num illam saltem amplexi non fuerint cum coniunctio facta Eremitarum Etruriæ, quam ab Innocentio IV decretam stabilitamq; mox dicemus.

[11] Idem Herrera inter monasteria virorum refert sub littera A monasterium S. Antonij de Silua, siue de Nemore, & Bosco, alias de Petriolo, & supra balneum Petrioli, [Eremitis S. Guilielmi Bulla data an. 1230.] olim Eremitarum S. Guilielmi, attestans de eo seruari in archiuo cœnobij Illicet ani Bullam Gregorij IX, quæ sic incipit: Gregorius Episcopus… dilectis filiis Priori & Fratribus Eremitis S. Antonij de Silua iuncta Ordinis S. Wylielmi, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est &c. Datum Perusij V Kalendas Februarij Pontificatus anno III, Christi ⅭⅠƆCCXXX. Hic idem Pontifex Gregorius IX, qui tot monachorum eremitarumq; Ordinibus aliquam de approbatis Regulis, quod nullam ante haberent, præscripsit, non censendus est neglexisse hos Eremitas S. Guilielmi, quibus, vt supra ex Sampsone Haio diximus, in loco, vbi Sanctus felicem animam cælo refuderat, [monasteriū in Stabulo-Rodis condit,] ædem eius nomini sacram & monasterium amplissimum extruxit, opibusque largissimis ornauit. Nec hoc, addit idem scriptor, satis liberalissimo Pontifici & Ordinis nostri finibus propagandis nato. Cum enim ad illud vsque tempus Patres, qui a S. Guilielmo religionis normam acceperant, & successoribus suis tamquam per manus tradiderant, nudis pedibus domi, foris vero calceati incederent, & multa alia austeritatis exempla ex vita eius, vt ex absoluto omnium virtutum archetypo, assumpta, religiose obseruarent; quæ plurimos ab eodem instituto deterrebant; voluit ipse auctoritate pastorali tantum rigorem benigne temperare, [rigorem instituti mitigat,] quo facilior ad illud infirmioribus pateret accessus, & Ordo Guilielmitanus monachorum & cœnobiorum numero magis ac magis augeretur. Indulsit nimirum Guilielmitis calceorum & tibialium vsum, tum publice tum priuatim, [& Regulam S. Benedicti indulget.] ac deinceps illis professionem Regulæ Benedictinæ indulsit. Quæ & idem Haius carmine expreßit, in quo

Gregorius Nonus plantas velare cothurnis
Mandat eremicolis, permultaque prædia donat:
Imperat & Sancti Benedicti viuere norma.

Confirmat autem hanc sententiam idem Haius antiquorum Patrum præfatione in librum Ordinis, qui in Bullis Pontificiis semper Ordo S. Guilielmi, nusquam S. Benedicti appellatur; multo minus Cisterciensium, quibus alij hunc Ordinem subiiciunt, moti ea communi opinione, qua creditur S. Guilielmus ille Dux Aquitaniæ, qui a S. Bernardo a schismate ad submißionem Ecclesiæ debitam reductus est.

[12] Innocentius Papa IV, teste eodem Haio, Ordinem Guilielmitarum multis priuilegiis & Pontificiis diplomatibus ornauit, quorum vnicum propter eius amplitudinem, & quod multa capita tamquam naues diuersis mercibus onustas contineat, [Innocētius 4 iis varia priuilegia concedit,] Mare magnum vocatum est. Illud ipse exhibet, & ex eo Petrus Siluius sub finem Vitæ S. Guilielmi, & Henriquez in libro Priuilegiorum Cisterciensium, inter priuilegia Guilielmitarum, & in Fasciculo Sanctorum Cisterciensium cap. 7 Vitæ: ex quibus exordium huc transferimus: Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Priori Generali, ceterisque Prioribus & Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus, Apostolicum conuenit adesse præsidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacræ religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filij, vestris iustis supplicationibus clementer annuimus, & domos vestras, in quibus Diuinis vacatis officiis seu obsequiis, sub B. Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti priuilegio communimus: [confirmat regulam S. Benedicti,] inprimis siquidem statuentes, vt Ordo monasticus, qui secundum Deum & B. Benedicti regulam atque institutionem Fratrum Ordinis S. Guilielmi in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Et variis priuilegiis, immunitatibus, gratiisq; conceßis, hæc subnectit: Obeunte vero Generali Priore vestro, [& liberā electionem proprij Generalis.] vel suorum quolibet successorum, nullus ibidē qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem Fratres communi consensu, vel Fratrum maior pars consilij sanioris, secundum Deum & B. Benedicti regulam prouiderint eligendum… Datum Lugduni VIII Nonas Septembris anno Pontificatus VII. Christi ⅭⅠƆCCL. Quando præfuisse Guilielmitis Laurentium Generalem tradunt.

[13] Suspectam, sed nullo fundamento, reddere hanc Bullam nituntur Marquez, Crusenius, aliique, quod eadem, paucis mutatis, Fratribus Eremitis S. Augustini data fuerit, quasi ex praxi & stylo Curiæ Romanæ pro variis Congregationibus eiusmodi Bullæ Apostolicæ expediri non soleant. [Bulla illa non est supposititia,] Sed hæc ratio æque tolleret omnem fidem debitam Bullis originalibus Romæ in Archiuo Ordinis S. Augustini cum plumbeis sigillis adseruatis: ex quibus hanc eamdem Bullam sæpius paucis mutatis edidit Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano, tam ab Innocentio IV, quam ab Alexandro itidem IV concessam: quam ante dederant Congregationi Montis-Virginis a S. Guilielmo Vercellensi institutæ Cælestinus III anno ⅭⅠƆCXCVII, Ordini Prædicatorum a S. Dominico fundato Honorius III anno ⅭⅠƆCCXVI aliisq; alij Pontifices: ac postea ab Innocentio IV & Alexandro IV illam obtinuerunt Fratres Eremitæ S. Augustini per Tusciam, ab Innocentio etiam impetrarunt, Fratres Eremitæ in partibus Vltramontanis degentes, vti ab Vrbano IV Eremitæ regni Hungariæ: quam etiam Fratribus Eremitis de Brictinis datam supra diximus. Quidni eadem data fuerit Fratribus B. Ioannis Boni; ac Fratribus de Monte Fabali? Certe ea, quam hisce ab Innocentio IV datam diximus, inscribitur Generali Eremitarum S. Benedicti de Monte Fabali ac ceteris Prioribus & Fratribus eremitis S. Guilielmi, phrasi in reliquis hisce paßim vsitata: sed de re incognita nolumus diuinare. Hanc vero Guilielmitis concessam Bullam confirmant subsequentes Pontifices: [consimilis Bullis aliorū Pontificum.] ac primo Alexander IV eos sub Regula S. Benedicti secundum institutiones S. Guilielmi remanere in solito habitu conceßit. Quæ verba ex eius Bulla excerpta repetuntur in Bulla Clementis IV, & in narratione Stephani Episcopi Cardinalis Prænestini eidem Bullæ inserta. Quæ infra plenius referentur. Hic tantum obseruandum hisce Bullis recte congruere, eum Ordinem secundum institutionem S. Guilielmi, seu normam eius vitæ, a discipulo eius Alberto apud posteros institutum esse, eique sub Gregorio Papa IX Regulam approbatam S. Benedicti acceßisse: cuius Ordinis regulari obseruantiæ eos adstrictos asserit Vrbanus IV in Bulla infra danda.

§ III Congregatio Eremitarum S. Augustini sub Innocentio IV, diuersa ab Ordine S. Guilielmi.

[14] Produximus hactenus, distinximusq; Eremitas, ab Alexandro Papa IV in quinque classes siue congregationes diuisos. Ex his Eremitæ de Brictinis, [A reliquis Eremitarum classibus] atque Eremitæ B. Ioannis Boni, cum non haberent aliquam ex approbatis Regulis, sub Gregorio Papa IX acceperunt Regulam S. Augustini, secundum quam singuli sub propriis Generalibus distincti aliquamdiu vixerunt. Eodem modo Fratres Ordinis S. Guilielmi, assumpta sub eodem Pontifice Regula S. Benedicti, suis etiam Generalibus subiecti fuerunt: a quibus altera S. Guilielmi congregatio, Fratrum a Monte Fabali dicta, sub propriis etiam Generalibus fuit distincta. Alij vero, qui nullum ex prædictis congregationibus nomen habebant, dicebantur Eremitæ S. Augustini, vnamque ex quinque claßibus constituebant, & vt cum Crusenio par. 2. cap. 28 pag. 114 loquamur, nullum forte Superiorem agnoscebant, nisi Episcopos: nam illis, [distinctam constituūt Eremitæ S. Augustini,] inquit hic, a Summo Pontifice mandatum, vt singulis Eremitarum religiosis distinctius iniungant. Si Superiorem habuissent, illi soli suffecisset intimare. Præceperat Gregorius IX Episcopis, vt obseruarent Eremitas Fratris Ioannis Boni, num iniunctum, de quo supra actum est, habitum vbique assumerent: extra quos, quod hi suum Generalem haberent, extendit mandatum eius Crusenius ad hos Eremitas S. Augustini, quibus, vtpote Regulam S. Angustini profitentibus, nullum legimus ab eo Pontifice mandatum impositum. Postmodum, inquit Iordanus de Saxonia, citato lib. 1 cap. 14, Innocentius Papa IV vir vtique magnæ scientiæ & industriæ, qui sedit anno Domini ⅭⅠƆCCXL (imo serius, creatus XXIV Iunij anni ⅭⅠƆCCXLIII) considerans Ordines Prædicatorum & Minorum notabiliter crescere, & fructus salubres in Ecclesia Dei proferre; Fratres vero Eremitarum S. Augustini sibi solis per bonam vitam prodesse, cœpit velle agere, quatenus vt ipsi, sicut Prædicatores & Minores, finem salubrem & fructum in Ecclesia Dei producere possent. [potissimū in Etruria degentes.] Erant autem tunc temporis in diuersis mundi regionibus & præcipue in partibus Tusciæ diuersi alij Eremitæ, sub diuersis titulis diuersimode viuentes: quos omnes idem Innocentius Eremitis S. Augustini couniuit, reducens eos ad vnum ouile sub vno Pastore, scilicet Priore Generali: [ab Innocētio 4 sub vno Generali vniti:] mandans vt omnes sub vna regula, scilicet S. Augustini, vno modo profitendi, vno habitu, vno titulo, vno officio, & eisdem constitutionibus vti deberent, muniensque eos pluribus priuilegiis & gratiis: quorum omnium exemplaria & nonnulla originalia sub Bulla ego vidi. Hæc Iordanus.

[15] [illis perperam adiūguntur Guilielmitæ,] Ex his originalibus Bullas aliquot edidit Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano: in quarum prima omnes ad vnam congregationem coguntur, exceptis Fratribus S. Guilielmi: quos tamen contra verba Pontificis vel maxime includit Empoli, hoc præposito summario: Fratres Eremitæ S. Guilielmi in Tuscia assumere iubentur Regulam & ordinem S. Augustini, & secundum illam professionem emittere, saluis suis obseruantiis, quæ tamen Ordini eidem non sunt contrariæ. Iterum in Emporij Alphabetico, ita Indicem libri appellat: S. Guilielmi Fratres in Tuscia assumere iubentur Ordinem S. Augustini, vnde colligitur dictum Ordinem S. Augustini præcessisse. Sed ipsam Bullam proferamus, relatam etiam a Ioanne Marquez cap. 3 § 3 his verbis: [in Bulla Innocentij exclusi:] Innocentius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis vniuersis Eremitis (exceptis Fratribus S. Guilielmi) per Tusciam constitutis salutem & Apostolicam benedictionem. Incumbit nobis ex officij debito pastoralis, & plantare sacram religionem, & fouere plantatam, & quantum in nobis est, vniuersos & singulos in proposito confirmare: ne si fauore fuerint Apostolico destituti, non proficiant in incepto, sed deficiant potius vel tepescant. Cum enim per dilectos suos Fratres Stephanum & Hugonem Eremitas propositum vestrum fuerit nobis expositum diligenter; nos, nolentes vos sine pastore sicut oues errantes post gregum vestigia euagari, vniuersitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus in vnum vos regulare propositum conformantes, regulam B. Augustini & ordinem assumatis, ac secundum eum profiteamini de cetero vos victuros, saluis obseruantiis seu constitutionibus faciendis a vobis, dummodo eiusdem Ordinis non obuient institutis, prouisuri vobis nihilominus de Priore idoneo per electionem canonicam, cui præstetis obedientiam ac reuerentiam debitam impendatis. Si vero super præmissis aliquid difficultatis emerserit, ad dilectum filium nostrum Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem, quem vobis Correctorem ac Prouisorem deputamus, recurratis. Datum Laterani XVII Ianuarij Pontificatus nostri anno primo, id est Christi ⅭⅠƆCCXLV.

[16] Hæc Innocentius IV, cuius Bullam etiam refert Gabriel Pennottus lib. 1 Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cap. 15; [neque hi Eremitæ S. Augustini ante fuerant Guilielmitæ,] annotatq; vsque ad tempora Innocentij IV nullos Eremitas in Tuscia fuisse, qui sub Regula B. Augustini viuerent, & Eremitæ S. Augustini vocarentur, exceptis forsan Eremitis S. Guilielmi: num hi scilicet ante Regulam S. Augustini fuissent profeßi, addubitans ex vulgi errore infra explicando, quem etiam Chronologiæ suæ inseruit Cardinalis Bellarminus his verbis: Ordo Eremitarū S. Augustini ab Innocentio IV hoc nomen accepit, cū antea Guilielmitæ dicerentur. Quæ in antiquato Officio Ecclesiastico de S. Guilielmo lect. 8 recitari solebant. Melius exceptionē dictæ Bullæ intellexerunt Herrera in Alphabeto Augustiniano in Illicitano monasterio, Tamburinus num. 38, Wadingus in Apologetico Franciscano § 5, his verbis (exceptis Fratribus S. Guilielmi) adiungens, sub regula S. Benedicti degentibus, quos noluit Pontifex ad illam vnionem reducere, additque in Regesto eiusdem Pontificis num. 333 aperte asseri eos Tusciæ Eremitas vsque ad illud tempus Regulam obseruasse S. Benedicti: vt etiam ex his Bullis, duobus post priorem Bullam mensibus datis, demonstratur. Earum prior istic relata inscribitur Priori & Fratribus Eremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, cum hoc exordio: Cum a nobis petitur quod iustum est: in qua hæc leguntur: Cum regulam B. Augustini vobis concedendam duxerimus, [sed regulā aut S. Benedicti professi,] vt a vobis & successoribus vestris perpetuis futuris temporibus obseruetur, ac per dilectum filium nostrum Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem a promissione, quam de obseruando ordine S. Benedicti, vel quocumque alio, feceratis, de speciali mandato nostro sitis penitus absoluti. Nos absolutionem ipsam ratam & gratam habentes auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. Datum Laterani V Kalendas Aprilis anno Pontificatus primo. Biduo ante data erat sequens Bulla Priori & Fratribus S. Mariæ de Murceto Ordinis S. Augustini Pisanæ diœceseos his verbis: Cum vos & alij Eremitæ per Tusciam constituti, de mandato nostro nuper Ordinem & regulam B. Augustini duxeritis assumenda, ea perpetuis temporibus seruaturi; ad obseruationem Regulæ S. Benedicti, quam in eremo vestra fuisse vos professos asseritis, denuntiamus vos auctoritate præsentium non teneri. Datum Laterani VII Kalendas Aprilis, anno Pontificatus primo. Hactenus hæ Bullæ, [aut alterius Ordinis.] in quarum priore cum Eremitæ ab quocumque Ordine obseruando absoluantur, non admittimus omnes ante obseruasse Regulam S. Benedicti: aliquos etiam arbitramur ibidem Eremitas S. Augustini sub huius Regula vixisse, memores nos supra retulisse, [etiam S. Augustini:] illis cremitorium in Ardigneta ditionis Senensis sub Innocentio III fuisse. Denique non assentimur Pennotto asserenti multos in Tuscia Eremitas incerti habitus & sedium sine regula, titulo & habitu extitisse. Nam omnibus Gregorius IX aliquam ex approbatis regulis iniunxit.

[17] Quam serio idem Papa Innocentius & Alexander IV huic Congregationi a se institutæ intenderint, colligimus ex variis Bullis, quas exhibet Empoli in Bullario Augustiniano, in fauorem Eremitarum S. Augustini per Tusciam concessas. Ac primo Innocentius pridie Kalendas Aprilis confirmat Regulam S. Augustini assumptam, [variis gaudent priuilegiis datis ab Innocentio 4.] & VI Kalend. Maij concedit varia priuilegia, immunitates & gratias, etiam obeunte Priore Generali eligendi nouum, secundum Regulam S. Augustini: quam Bullā paucis immutatis cum aliis communem esse ante monuimus: incipit, Religiosam vitam eligentibus. Deinde V Idus Maij Antistitibus Ecclesiæ commendat, vt priuilegia obseruentur hisce Eremitis concessa. Postmodum anno Pontificatus sexto, concedit Priori Generali & Fratribus Eremitis S. Augustini in Tuscia facultatem ex Breuiariis correctis iuxta statutum Regulæ & morem Ecclesiæ Romanæ recitandi diuinum officium. Anno sequente, qui erat Pontificatus eius VII, confirmauit Priori Generali, ceterisq; Prioribus, & Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi Regulam S. Benedicti, eisq; liberam proprij Generalis electionem, aliasq; immunitates, gratias & priuilegia conceßit, secundum Bullam pluribus, vt supra diximus, Congregationibus applicatam; quam etiam cum solita immutatione anno Pontificatus X, dedit Priori & Fratribus Eremitis in partibus Vltramontanis degentibus, deinceps Cismontanis Generalibus, vt ex infra dicendis liquet, seu propria electione, seu Pontificio mandato subiectis. Denique anno Pontificatus XI constitutiones de consilio Ricardi Cardinalis, & Abbatum de Fallera & Fossæ nouæ Cisterciensis Ordinis, sed maxime auctoritate mandati sui factas, Apostolico munimime roborauit. Quam constitutionem Alexander IV Bullæ a se Idibus Iulij anno Pontificatus primo, [& Alexādro 4.] Christi ⅭⅠƆCCLV eisdem Fratribus Eremitis de Tuscia Ordinis S. Augustini concessæ inseruit, cum plures ante eisdem dedisset, quibus aut a solutione collectarum liberati sunt, aut facultates tum ingredientes Ordinem a censuris Ecclesiasticis absoluendi, tum continuandi vsum Breuiarij conceßi impetrarunt, aut denique Archiepiscopis, Episcopis aliisq; Ecclesiæ Optimatibus mandatum est, vt ab Ordine fugitiuos ad eum compellerent redire: neue aliis oneribus Fratres huius Ordinis grauarent, neque sententias a Priore Generali in suos subditos latas immutarent: vtq; Generalis nouo indulto posset exercere officium nondum confirmatus a Papa aut Ricardo Cardinale, cui etiam Cardinali mandatum est, vt egressos expulsosue compellat habitum Ordinis dimittere, cuius formam ab eo determinatam præscribit. Ac tandem III Kalendas Augusti eisdem confirmat generalia priuilegia per sæpius indicatam Bullam variis Congregationibus concessam, quæ incipit: Religiosam vitam eligentibus.

[18] Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus in Chronico Augustiniano fol. 25 ita primos Ordinis Generales enumerat: Ioanni Bono succedit in Tuscia & Piceno Ioannes de Spelunca, [eorum Generales,] post quem Ioannes de Cella… deinde Adiutus Fanensis, post Philippus Parmensis. In aliis vero Italiæ regionibus successit eidem Matthæus cognomento Sanctus, huic Hugo Mantuanus, deinde Lanfrancus Mediolanensis. Vltimos hosce fuisse successores B. Ioannis Boni in propria Congregatione supra demonstrauimus: priores vero arbitramur huic Congregationi Eremitarum S. Augustini in Tuscia præfectos. Certe Alexander IV in Bulla, quæ incipit: Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, [an etiam Visitatores dictis] memoratum Adiutum appellat Visitatorem Generalem Fratrum Eremitarum in Tuscia, constitutum a Ricardo Cardinale. Sed an sub altero Priore Generale, (siue is Ioannes de Spelunca, siue Ioannes de Cella fuerit) dubium est: num potius Generalis horum Fratrum, modo Visitator, modo Prior appelletur. Ita Bulla (quæ incipit: Pia desideria deuotorum eo debemus benigno fauore prosequi, cum litteris Cardinalis Ricardi inclusis) eadem data est ab Innocentio IV apud Wadingum § 4 Apologetici Franciscani, & ab Alexandro IV apud Empoli num. 14 Bullarij Augustiniani: at prior inscripta est Visitatori Generali. posterior Priori Generali & vniuersis Prioribus & Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini. Nonnulli scriptores cum B. Ioanne Bono hos Generales tradunt seculo præcedenti floruisse, quod supra in B. Ioanne refutatum. Forte aliqui ex his Generalibus præfuerunt post Andream Congregationi de Brictinis.

§ IV Guilielmitæ sub Alexandro IV Augustinianis adiuncti: ab ea obedientia absoluti. Regula S. Benedicti ijs confirmata.

[19] Alexander Papa IV, ante Raynaldus dictus, a patruo suo Gregorio IX, [Alexander 4] Diaconus S. Eustachij Cardinalis factus, postea Episcopus Ostiensis & Veliternus, in Bulla vtraque anno Pontificatus II data, quæ incipit, Recordamur liquido, testatur per se olim in minori officio constitutum, & bonæ memoriæ Thomam tituli S. Sabinæ Presbyterum Cardinalem, [olim Gregorio 9 statum Eremitarū indicarat:] in partibus Lombardiæ legatione fungentes, ad fel. recor. Gregorij Papæ audientiam peruenisse statum Eremitarum Ordinis S. Augustini: cuius identitas vestium in Ordinibus ipsis confusionem pareret, ac inde scandala grauiora consurgerent inter hos & Fratres Minores S. Francisci, ac postea forte inter varias Congregationes Eremitarum a nobis relatas: quas anno Pontificatus II, [eos anno 1256,] Christi ⅭⅠƆCCLVI, in vnam Ordinis Obseruantiam sub eodem Generali redegit. Obierat illo eodem anno ⅭⅠƆCCLVI, & Guilielmus Cardinalis, Protector ac reformator Eremitarum B. Ioannis Boni, & Octauianus Vbaldinus, qui Legatus per Lombardiam præfuerat Eremitis de Brictinis, ac dein indignationem Innocentij IV incurrerat. At Ricardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, Eremitis S. Augustini per Tusciam ab Innocentio datus Protector, [cooperante Ricardo Cardinale,] supererat, cuius diligentiam plurimum laudat Alexander Bulla anno Pontificatus III data, quæ incipit, Inter alias solicitudines, vbi ait: Nos itaque considerantes, quod ipsi Fratres ab olim te in Patrem beneuolum habuerunt, tuque ipsos amplexatus fuisti sincera in Domino caritate, quodque Fratres & Ordo prædicti sub tua protectione poterunt, Deo propitio, salutaria suscipere incrementa. Hoc ergo Cardinale cooperante, aut etiam incitante, in vnum religionis corpus conuenire iussæ sunt quinque Eremitarum classes, hactenus distinctæ, quarum tres erant Ordinis S. Augustini, duæ S. Guilielmi. Quæ omnia in Bulla, cuius initium est, Licet Ecclesiæ Catholicæ integritatem, ita explicat Pontifex.

[20] Dudum a nobis mandatum Apostolicum emanauit, vt de singulis domibus vestris, [e quinque Congregationibus] quarum quædam S. Guilielmi, quædam S. Augustini Ordinum, nōnullæ autem Fratris Ioannis Boni, aliquæ vero de Fabali, aliæ vero de Brictinis censebantur, & apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vacillabant, duo Fratres cum pleno mandato ad nostram mitterentur prȩsentiam, quod nostra circa vos salubriter ordinaret dispositio, recepturi. Cumque Fratres huiusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent, coram dilecto filio nostro Ricardo S. Angeli Diacono Cardinale, quem negotio vnionis vestræ perficiendo deputauimus, vice nostra, [in vnum Ordinem redigit,] sufficientia ad id exhibuere mandata, & in Generali Capitulo vestro in Vrbe celebriter congregato, nomine omnium, a quibus fuerant destinati, & de communi Capituli eiusdem assensu, vos & domos vestras in vnam Ordinis obseruantiam & viuendi formulam vniformem redigi, vnumque ex eis ouile fieri, Generalis Prioris præsidentia gubernandum, vnanimiter consenserunt… Porro idem Cardinalis vniuersas domos & Congregationes in vnam ordinis Eremitarum S. Augustini professionem & regularem obseruantiam perpetuo couniuit sub Generalis cura Prioris canonice instituendi pro tempore, præ aliis Prouincialibus, nec non & Conuentualibus singularum domorum, a Prioribus regulariter gubernandas. Et vt nouam ouilis Dominici vnionem, [sub Lanfranco Generali,] vniuersalis capitis vnitas consummaret, te, dilecte fili Lanfrance, in Generalem Ordinis eiusdem Priorem & Patrē, Spiritus sancti gratia inuocata præfecit, ac etiam, prout a nobis specialiter in mandatis acceperat, confirmauit… Datum Lateran. IV Nonas Maij anno Pontificatus II. vt dies annotatur in Bullario Pontificio Laërtij Cherubini, cap. 6. ast V Idus Aprilis legitur in Bullario Augustiniano excuso ex Bulla Originali cum sigillo plumbeo Romæ in archiuo Ordinis asseruata. Inscribitur autem, Lanfranco Generali, Prouincialibus & Conuentualibus Prioribus, ac vniuersis Fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini. [ex ordine B Ioannis Boni:] Erat ante Lanfrancus quartus Generalis in ea Congregatione, quam supra a B. Ioanne Bono diximus institutam.

[21] Vt autem eidem Generali obedirent Prouinciales & Conuentuales Priores ac reliqui Fratres, mandauit altera eodem V Idus Aprilis edita Bulla, cuius hoc est exordium: [ei obedire iubet Eremitas omnes,] Apostolicæ Sedis prouisio nuper vniuersas domos & Congregationes vestras in vnam Eremitarum Ordinis S. Augustini professionem & regularem obseruantiam perpetuo couniuit sub Generalis cura Prioris, &c. Eadem de harum Congregationum coniunctione referuntur in altera Bullarum, quæ incipiunt, Recordamur & liquido memoria retinemus, data XV, vel secundum alios, VIII Kalendas Iulij eodem anno Pontificatus II. Iterumq; alteri Bullæ inserta, cuius est hoc exordium, Litteras nostras vobis direxisse meminimus, data Idibus Octobris ad Archiepiscopos & Episcopos per Lombardiam, [per Italiam & Siciliam dispersos:] Tusciam & Romaniolam, ac Teruisinam & Anconitanam Marchias, Ducatum Spoletanum, Patrimonium B. Petri in Tuscia, Campaniam maritimam, ac regnum Siciliæ constitutos: in quibus scilicet ditionibus Cisalpinis harum Congregationum domicilia erant. Similia repetuntur in Bulla Ricardo Cardinali IV Kalendas Aprilis anno Pontificatus III, Christi MCCLVII mißa hoc exordio, ante indicato: Inter alias sollicitudines, quibus assidue premimur: vbi quinque iterum Congregationes referuntur in vnam Ordinis reformationem redactæ, quarum scilicet quædam domus S. Guilielmi, quædam, Augustini Ordinum S. nonnullæ autem Fratris Ioannis Boni, aliquæ vero de Fabali, aliæ vero de Brictinis cēsebantur. Quarum etiam Congregationum, tunc sub eodem Generali coniunctarum, meminit Clemēs IV in Bulla quæ incipit, [confirmat priuilegia.] Ea quæ iudicio vel concordia terminantur. Sed de hac infra. Quæ illis eodem anno III Pontificatus conceßit Alexander Papa priuilegia & immunitates, variæ Bullæ tunc datæ, apud Laurentium Empoli enarrant.

[22] Displicuit Fratribus Eremitis S. Guilielmi hæc Pontificia Constitutio, qua ab institutione parentis sui S. Guilielmi, & a Regula S. Benedicti a Gregorio IX conceßa, [FF. Eremitis S. Guilielmi permittit pristinum institutum,] atque ab Innocentio IV confirmata, transferebantur ad Regulam S. Augustini, iußi, relicto proprio Generali, subesse cum alijs supra memorato Lanfranco. Quare auxilio Protectorum & Patronorum, multum institerunt apud Pontificem, vt, quemadmodum decessor eus Innocentius IV, ipsos in priore coniunctione Eremitarum Tusciæ, inter quos degebant, exemerat; ita iam eius consensu impetrato, permitterentur ab hac consociatione vniuersali liberi, sub proprio Generali secundum suas institutiones in solito habitu remanere. Annuit postulationi eorum Pontifex Alexander data sequente Bulla, quam post Sampsonem Haium referunt Chrysostomus Henriquez inter priuilegia Guilielmitarum numer. 3. Ioannes Marquez cap. 13 Originum Augustinianarum § 14, Gabriel Pennottus lib. 1. Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cap. 46, Ascanius Tamburinus tomo 2 de Iure Abbatum disp. 24 quæst. 4 numer. 37 & Autbertus Miræus lib. 2 Originum Monasticarum cap. 15 atque ita habet: Alexander Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis, Generali & aliis Prioribus ac Fratribus Ordinis S. Guilielmi, salutem & Apostolicam benedictionem. Licet olim, pro vnione facienda inter vos & alios Eremitas tunc Ordinum diuersorum, [& regulā S. Benedicti,] fueritis ad præsentiam nostram citati; quieti tamen & saluti vestræ paterno prouidentes affectu, præsentium vobis tenore concedimus, vt sub Regula S. Benedicti secundum institutiones S. Guilielmi remanere in solito habitu libere valeatis, nullis obstantibus litteris, gratiis vel priuilegiis a Sede Apostolica in contrarium impetratis, vel impetrandis imposterum. Nulli ergo &c. Datum Anagniæ XI Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno II, forte III aut IV, tum propter Bullam tertiam de generali vnione Ricardo Cardinali anno III Pontificatus, IV Kalendas Aprilis, missam, tum propter monasteria, quæ ob mandatum Pontificium in Germania, Bohemia atque Hungaria, ab Ordine S. Guilielmi ad Augustinianos transierāt, vt infra dicetur ex Bulla Clementis IV supra indicata: in qua pars huius Bullæ inseritur his verbis: [verbis Bullæ a Clemente IV repetitis,] Postmodum Alexander IV vestræ volens prouidere quieti, vobis Apostolica auctoritate concessit, vt sub Regula B. Benedicti secundum institutionem B. Gullielmi possetis in habitu solito licite remanere, non obstantibus &c. quæ deinde in eadem Bulla a Stephano Cardinale repetuntur.

[23] Idem Alexander IV anno V Pontificatus Ordines S. Augustini & S. Guilielmi vt diuersos nominat in Bulla Generali & Prouincialibus Ministris & Fratribus Minoribus data, in Bullario Augustiniano num. 29 eademq; num. 33 repetitur Ordini Prædicatorum concessa, incipitq;, Quanto præclara Ordinis vestri religio: [eosdem vt diuersos ab Augustinianis agnoscit,] in qua hæc scribit: Sane dudum vestris supplicationibus inclinati, vniuersis Prioribus & Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini & S. Guilielmi auctoritate litterarum nostrarum inhibuisse meminimus, ne aliquos Ordinis vestri Fratres professos in Ordine suo recipere vel retinere præsumant. Dein quia aliquot monasteria Guilielmitarum ob consociationem priorem se Ordini Augustiniano subiecerant, idem Alexander IV absque Capituli generalis assensu id inposterum fieri prohibuit, vt liquet ex Bulla inter Priuilegia Eremitarum S. Guilielmi a Chrysostomo Henriquez nu. 5 relata, quæ ita habet: Alexander Episcopus… dilectis filiis Generali & aliis Prioribus & Fratribus Eremitis Ordinis S. Guilielmi… Quanto contemplationi diuinæ vacatis, [prohibet monasteria alteri Ordini subdi:] deuote Domino famulando, tanto quieti vestræ paterna volentes inposterum sollicitudine prouidere, auctoritate præsentium districte inhibemus, ne aliqui Fratres vestri Ordinis aliquas domos ipsius alteri Ordini præsumant submittere, absque consensu Capituli vestri generalis. Nulli ergo &c. Datum Anagniæ, XI Kalendas Iulij, Pontificatus nostri anno VI, Christi ⅭⅠƆCCLX. Eodem anno, [alia priuilegia iis cōcedit.] III Nonas Iulij, Idem Alexander IV dilectis filiis Priori & Fratribus Eremitis eremi Rubei-montis, Ordinis S. Guilielmi, Parisiensis diœcesis, dedit priuilegium accipiendi eleemosynas, tum ex bonis male & iniuste acquisitis, dummodo ij, quibus restitutio fieri debet, non reperiantur, tum etiam ex redemptionibus votorum, Ierosolymitano excepto: quam bullam idem Henriquez edidit num. 4. Migrasse postea Guilielmitas ex eremo Rubei-montis in vrbem Parisiensem supra diximus.

[24] Altera erat congregatio Ordinis S. Guilielmi sub proprio ante Generali constituta, [An Fratres de Monte-Fabali recesserint ab ea consociatione?] de Monte-Fabali dicta, atque in prædicta coniunctione comprehensa: sed quid ea in hac immutatione præstiterit, nusquam legimus. Herrera in Alphabeto Augustiniano suspicatur cum aliis Guilielmitarum domibus ab vnione resiliisse. quos sub ijsdem Generalibus, qui in Stabulo-Rodis ad S. Guilielmum residebant, deinceps vixisse arbitramur. Fuerunt autem Generales Guilielmus anno LX, Lambertus anno LXIX, Marcus anno LXXVI eiusdem seculi XIII, sub cuius finem obiit Reynerus Generalis. Horum forte exemplo Fratres eremi de Brictinis, qui alteram ex dictis Congregationibus faciebant, conati sunt ab ea obedientia recedere, [prohibiti FF. de Brictinis ab ea recedere:] iam pridem sub proprio Generali secundum Regulam S. Augustini viuentes, quos idem Alexander Papa Nonis Iulij, anno Pontificatus VI, Christi ⅭⅠƆCCLX, & Vrbanus IV Nonis Maij, anno Pontificatus I, Christi ⅭⅠƆCCLXII, ad alium Ordinem recedere prohibuerunt, eisdem verbis Bullarum, quæ incipiunt: Solet annuere Sedes Apostolica. Quæ aliæq; Bullæ in sauorem reliquarum Congregationum sub eodem Generali persistentium ab Alexandro datæ referuntur in Bullario Augustiniano: vbi & num. 29 conuentus S. Bartholomæi de Gestinga in diœcesi Grossetana, [iussi eam admittere Benedictini de Gestinga.] ab Ordine S. Benedicti transfertur ad Eremitas Augustinianos, executione commißa Ricardo Cardinali, cui Bulla ea inscribitur, data IV Idus Aprilis anno Pontificatus IV, Chr. MCCLVIII, hoc exordio. Sic Ordo Fratrum Eremitarum S. Augustini a suis primordiis &c. Iosephus Pamphilus in Chronico Ordinis Augustiniani plures ad eam consociationem compulsas ab Alexandro IV Cōgregationes enumerat, vt Eremitarū Vallis-Hirsutæ, [An alij a Pamphilo enumerati in illa consociatione comprehensi?] de Pœnitentia Iesu Christi, Turris-palmarum S. Augustini, Centumcellis sanctæ Trinitatis in Tuscia, S. Mariæ de Lupocauo Lucensis diœcesis, S. Mariæ de Murceto Pisanæ diœcesis, & S. Iacobi de Monilio Lucensis diœcesis. Pamphilum describunt Maurolycus, Tamburinus, aliiq;. Iordanus de Saxonia Fratres de Pœnitentia Iesu Christi, Saccitas dictos solum adiungit loco supra indicato. Sed nec illud Bullæ Pontificiæ congruit. Aliquot loca Tusciæ antea sub Regula S. Augustini ab Innocentio IV fuerant confirmata, vt supra de monasterio S. Mariæ de Murceto ex eiusdem Pontificis Bulla probatum est, & infra dicetur de monasterio S. Mariæ de Lupocauo. At Fratres de Saccis alios fuisse a Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini discimus ex testamento S. Ludouici Regis Francorum facto anno ⅭⅠƆCCLXIX.

§ V Priuilegia Guilielmitis ab Vrbano IV & Clemente IV concessa. Controuersia hos inter & Augustinianos sedata.

[25] Vrbanus IV post obitum Alexandri IV Pontifex creatus XIX Augusti, anno ⅭⅠƆCCLXI, vtrique Ordini Eremitarum & S. Augustini & S. Guilielmi varia priuilegia conceßit. [Vrbanus 4 Augustinianis priuilegia confirmat,] De iis Bullas nouem suo Ordini datas profert Laurentius Empoli in Bullario Augustiniano, & quidem primo anno Pontificatus eius impetratas, excepta forte vltima, cui tempus, quo data est, non apponitur. In hac priuilegia generalia cum suis immunitatibus & gratiis indulgentur Fratribus Eremitis in regno Hungariæ degentibus, verbis Bullæ sæpius indicatis, cuius exordium est, Religiosam vitam eligentibus &c. quasi hi ab aliis seiuncti proprium haberent Generalem, quo obeunte poßint nouum iuxta Regulam S. Augustini eligere. Verum, vt mox constabit, Lanfranci successor Guido tempore Clementis IV præfuit æque Eremitis in Hungaria & reliquis Vltramontanis partibus in Alemannia degentibus, quam Cisalpinis Italis & Siculis. Inter alia priuilegia facultas Augustinianis confirmatur contra desertores & apostatas Ordinis: vtq; contra eos necessarium auxilium conferatur, Archiepiscopis, [eiam contra apostatas:] Episcopis aliisq; viris Ecclesiasticis in dignitate constitutis Pontificium mandatum imponitur: dum scilicet Congregationes Eremitarum de Brictinis, & B. Ioannis Boni cum reliquis Eremitis Ordinis S. Augustini in vnum religionis corpus sub eodem Generali coniuncti, longiore vsu mutua consuetudine assuescerēt.

[26] Idem Vrbanus Papa, quod intelligeret post decretum Alexandri IV, reddita Eremitis S. Guilielmi priore libertate secundum institutionem S. Guilielmi & regulam S. Benedicti viuendi, quosdam tamen Guilielmitas ad Ordinem Augustinianum transiisse, & quædam monasteria Guilielmitarum ab ipsis Augustinianis occupata fuisse, in fauorem Ordinis Guilielmitarum conceßit sequentem Bullam, relatam a Sampsone Haio, Chrysostomo Henriquez inter Priuilegia horum Eremitarum num. 6 & in Apologetico cap. 9 & cap. 7 Vitæ, vti & Miræo lib. 2 Originum Monasticarum cap. 15. Vrbanus Episcopus … Generali ceterisque Prioribus & Fratribus Ordinis S. Guilielmi salutem … Præclara Ordinis vestri expetunt merita, [prohibet ne Guilielmitæ trāscant ad Augustinianos:] vt in his, quæ animarum fructum pariunt & eumdem Ordinem ab infamiæ macula reddunt tutum, Apostolicam Sedem vobis inueniatis propitiam & benignam. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod, licet vos Ordinis S. Benedicti regulari obseruantiæ adstricti sitis; nonnulli tamen ex vobis, assumpta audacia, quod sub leuiori pugna de antiqui hostis versutiis facilius triumphabunt, humanæ fragilitatis seducti consilio, ad mitioris obseruantiam Ordinis aspirantes, ad Ordinem Fratrum eremitarum Ordinis S. Augustini proprio motu se transferre præsumpserunt, in vestrum & Ordinis vestri dispendium, animarum suarum periculum, & scandalum plurimorum. Quare super hoc præfatæ Sedis prouidentiam suppliciter implorastis. Nos igitur piis vestris supplicationibus annuentes, ne quis postquam in Ordine vestro votum professionis emiserit, ad præfatum Ordinem eremitarum absque prædictæ Sedis licentia speciali se transferre valeat, auctoritate præsentium inhibemus; decernentes irritum & inane quidquid contra tenorem præsentium ab aliquo contigerit attentari. Datum apud Vrbem-veterem, X Kalend. Febru. Pontificatus nostri anno II, Christi ⅭⅠƆCCLXIII.

[27] Ob hæc decreta Pontificia angore scrupulisq; torquebantur conscientiæ multorum, qui cum integris monasteriis nuper ab institutione S. Guilielmi ad regulam S. Augustini transierant. Aliquorum animis quietem allaturus Leo Episcopus Ratisponensis vulgatum a Marquez cap. 13 § 15, Crusenio par. 3 cap. 2, & Herrera in Alphabeto August. pag. 412, edidit diploma his verbis: Vniuersitatem vestram volumus non latere, [pro 2 monasteriis ad Augustinianos translatis iudicat Leo Ep. Ratisponensis:] quod in nostra præsentia constitutis Fratribus, videlicet Guidone Priore Prouinciale S. Augustini ex vna parte, ac Fratribus S. Guilielmi de Semanshausem & de Schontall nostræ diœcesis ex altera, dum inter ipsos de vnione olim celebrata, per venerabilem D. Ricardum S. Angeli Diaconum Cardinalem, quem tali negotio fel. rec. Alexander Papa præfecerat, vitæ suæ quæstio verteretur. Nos visis vtriusque partis litteris cum diligenti examinatione adiudicauimus Fratrum S. Augustini authentica litteris partis contrariæ præualera, ipsis Fratribus S. Guilielmi nostræ diœcesis dando consilium & fauorem, vt se submitterent vnioni, & quod hoc facere valent saluis conscientiis, nostro iudicio præsentibus Fratribus Prædicatoribus & Minoribus, super hac quæstione vocatis, sumus publice protestati. Ne igitur prædicti Fratres S. Guilielmi talem vnionem subiisse animi leuitate, possint ab aliquibus imposterum iudicari, sed quodammodo inuiti & coacti, ad petitionem vtriusque partis præsens scriptum sigilli nostri munimine roboratum ipsis in testimonium duximus concedendum. Dat. Ratis-Bonæ anno Domini ⅭⅠƆCCLXIII, Indict. VI, VII Idus Februarij.

[28] At reclamatum est a Generale, Prioribus, aliisq; Ordinis S. Guilielmi Eremitis, [de iis aliisq; monasteriis ab Ordine S. Guilielmi auulsis:] atque implorata sententia Summi Pontificis, qua, quid faciendum in hac lite esset, pronuntiaret. Conquerebantur autem sibi a Generale, Prioribus & Fratribus Eremitis S. Augustini ablatas domos de Porta S. Mariæ de Ibiseborne Maguntinensis diœcesis, de Corona S. Mariæ de Fuuisene Constantiensis diœcesis: de Semninkuse, de Valle-speciosa (quæ supra in diplomate Leonis Episcopi Ratisponensis de Semanshausen & de Schōtall appellantur) Ratisponensis diœcesis: de Mindelhan Augustensis diœc. vallis S. Ioannis de Pinonia, de insula S. Mariæ Pragensis diœc. de Lixtin. Caninensis diœc. & quasdam alias domos Ordinis S. Guilielmi cum Fratribus domorum ipsarum Alamanniæ & Vngariæ regnorum, [iussu Clementis 4,] vt traditur in narratione inserta Bullæ Clementis IV Papæ, cuius exordium est, Ea quæ iudicio vel concordia terminantur, relatæ ab Ascanio Tamburino tomo 2 de Iure Abbatum disp. 24 quæst. 5 num. 34. Ioanne Marquez cap. 13 § 14, & Chrysostomo Henriquez inter Priuilegia num. 7 & cap. 18 Apologetici, ac 7 Vitæ. Hic autem Clemens IV Ecclesiam regebat, in locum defuncti Vrbani IV, creatus V Februarij anno ⅭⅠƆCCLXV. Quo eodem anno traditur Lanfranco vita functo succeßisse apud Eremitas Augustinianos Guido II Generalis: sub quo & Guilielmo Generale Ordinis Guilielmitarum lis illa sopita est, primum coram Iacobo Sabello S. Mariæ in Cosmedin Diacono Cardinale diu multumq; discussa, & postea de voluntate Ricardi S. Angeli Diaconi Cardinalis, cui Ordinis Eremitarum S. Augustini protectio commissa erat, definita a Stephano Hungaro Episcopo Cardinale Prænestino, Protectore Ordinis S. Guilielmi: [a Stephano Ep. Prænestino,] cuius sententia in memorata bulla Clementis IV refertur his verbis.

[29] Nos itaque a partibus accepto huiusmodi compromisso, & a sanctissimo Patre, Domino nostro, Clemente Papa IV, obtento viuæ vocis oraculo, consensu & licentia ordinandi, statuendi, definiendi super his prout nobis expeditius videretur, ac etiam arbitraria potestate nobis a partibus ipsis concessa, ordinamus, dicimus, statuimus, & prouidemus & arbitramur quod prædictæ domus de Porta S. Mariæ de Ibisiborne, [lis decisa,] & de Corona S. Mariæ, nec non & si quæ aliæ sunt in regionibus diuersis (exceptis prædictis regnis Alamanniæ & Vngariæ) cum ipsorum Fratribus, eorumdemque possessionibus & iuribus ad dictum Ordinem S. Guilielmi totaliter redeant, & sub regula S. Benedicti, secundum institutionem B. Guilielmi remaneant in habitu solito, antequam transirent ad S. Augustini Ordinem supradictum. Quas domos cum iuribus & pertinentiis suis, eidem Priori Generali Ordinis S. Guilielmi submittimus, easque ad Ordinem S. Guilielmi supradictum sententialiter laudamus & decernimus omni tempore pertinere … Reliquæ vero domus prædictæ, & omnes aliæ domus, quæ de prædicto Ordine S. Guilielmi ad prædictorum Eremitarum Ordinem S. Augustini in prædictis regnis Alamanniæ & Vngariæ transierunt, cum ipsarum Fratribus & iuribus, bonis mobilibus & immobilibus, & pertinentiis vniuersis permaneant in prædicto Ordine S. Augustini pacifice & quiete, & eas decernimus & arbitramur ad eumdem Ordinem S. Augustini omni tempore pertinere, supra dictis Generali aliisque Prioribus & Fratribus S. Guilielmi Ordinis perpetuum silentium imponendo… Pronuntiatum anno natiuitatis Domini ⅭⅠƆCCLXVI, Indict. VIII, [an. 1266:] die vltima mensis Iulij, Pontificatus Domini Clementis Papæ IV anno II. quo eodem anno bulla Clementis Papæ, cui ea sententia includitur, data est IV Kalend. Septemb.

[30] Hæc pauca sufficiant excerpta ex longißima Bulla pacificationis inter vtrumque Ordinem Eremitarum SS. Augustini & Guilielmi: quam mirum est in Bullario Augustiniano non extare, cum ad Ordinis notitiam non minus necessaria sit, quam quæ ob eodem Clemente IV impetratæ referuntur, quibus immunitates & priuilegia ab decessoribus Pontificibus concessa, fere eadem repetuntur. At Bullam eam cum Ioanne Marquez agnouit Herrera in Alphabeto Augustiniano, vbi monasteria Guilielmitarum ad Augustinianos translata, [tunc Augustiniani obtinuerūt hæc monasteria, in Bohemia Insulam B. Mariæ,] atque in hac Ordinum concordia illis permissa refert: ex quibus est Insula B. Mariæ in Bohemia, postea a S. Benigna cognominata, ob sacrum huius Sanctæ corpus huic monasterio anno Chr. ⅭⅠƆCCCXXVII donatum. Quod autem Georgius Bartholomæus Pontanus lib. 1 Bohemiæ sacræ tradat monasterium illud ab Vlrico a Waldeck anno ⅭⅠƆCCLXII extructum esse Eremitis Ordinis S. Augustini, recte corrigit Herrera, illud vi vnionis Alexandri IV ex domibus Guilielmitarum Ordini S. Augustini acceßisse; quod indicato anno potuit contigisse, quem annum Pontanus annumq; extructi monasterij confudit. Aliud est Pinoniense monasterium, siue Vallis S. Ioannis de Pinonia, [& Vallem S. Ioannis de Pinonia,] aliis Binonia, & Piuonia: quod item Pontanus lib. 2 Fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini erectum tradit a Bretislao Boheniorum Duce, & ab Episcopo Seuero Bohemorum Apostolo consecratum circa annum ⅭⅠƆXL, quæ magis intricata sunt. An perperam iis & personis & temporibus, attributa sunt, quæ post ducentos circiter annos cum Guilielmitæ in eis regionibus florerent, potius videntur peracta esse? Tertium est monasterium Mindelhamense in Sueuia septem Sueuicis milliaribus Augusta distans: [in Sueuia Medelhamense,] quod eodem errore Martinus Crusius in Annalibus Sueuicis par. 3 lib. 2, c. 12 & ex MSS. tractatibus Bruschij scribit fundatum esse Ordini Guilelmitarum anno ⅭⅠƆCCLX, quo ab illis ad Augustinianos est translatum; qui dolent illud hoc tempore ab hæreticis poßideri. Alterius de Lixtin memoria hoc tempore desiit, [de Lixtin] & diœcesis Caninensis, in qua illud situm fuisse dicitur, est forte Caminensis in Pomerania, regione Germaniæ ad mare Balthicum, iugo hæreticorum iam pridem oppreßa, [forte in Hungaria,] aut potius Canadiensis in Hungaria Transdanubiana, cuius Sedis Episcopus & Martyr S. Gerardus colitur XXIV Septembris: vbi Turcicus domi natus cum religione Christiana sustulit memoriam monasteriorum antiquorum. Alia duo monasteria tum a Guilielmitis ad Augustinianos translata n horum potestate permanserunt, iudicantibus & volentibus Leone Episcopo Ratisponensi, [apud Bauaros Semanshusium,] in cuius diœcesi sunt, & Stephano Cardinale Prænestino. Horum alterum est Semanshusium in inferiore Bauaria, cuius erectionis litteras XII Kalendas Maias anno ⅭⅠƆCCLV scriptas, quibus donatur congregationi Eremitarum S. Guilielmi se in eo conuentu vidisse testis est Milensius apud Herreram; vbi pro Guilielmitis substituit Augustinianos Ioannes Auentinus lib. 7 Annalium Boiorum, [& Vallē-Speciosam.] quasi istis primo fuisset constructum. Alterum est monasterium Vallis-Speciosæ, vulgo Schontall, in Palatinatu Bauariæ versus Bohemiam situm, ad quem conuentū aliosq; Alamanniæ, Boëmiæ; ac vicinarum ditionū Diuum Guilielmū peruenisse tradunt supra memorata Ordinis S. Augustini antiqua Officia lect. 7: de quibus recte pronuntiat Herrera, quæ nulli fundamento innixa, omittenda esse. De monasteriis Ordini Guilielmitarum restitutis mox agemus.

§ VI Priuilegia Guilielmitarum in Synodo Basileensi confirmata. Domus & monasteria Ordinis.

[31] Non defuerunt subsecutis temporibus Pontifices atque Imperatores, aliiq; Reges & Principes, qui Ordinem Eremitarum S. Guilielmi suo fauore ac patrocinio protegerent, [Priuilegia Guilielmitis concessa] illiq; immunitates, gratias, aliaq; priuilegia concederent, ac varias elargirentur posseßiones quæ omnia Patres Synodi Basileensis anno ⅭⅠƆCCCCXXXV ad horum Guilielmitarum petitionem confirmarunt, hac Bulla edita a Sampsone Haio & Chrysostomo Henriquez inter Priuilegia Ordinis num. 8. [confirmat Synodus Basileēsis,] Sacrosancta generalis Synodus in Spiritu sancto legitime congregata, scilicet vniuersalem Ecclesiam repræsentans, dilectis Ecclesiæ filiis, Generali, Provincialibus, Prioribus & Fratribus ac Conuentibus monasteriorum Ordinis S. Guilielmi per Alamanniam, Franciam & Italiam, ac alias vbilibet constitutis, salutem & omnipotentis Dei benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est & honestum, tam vigor æquitatis, quam ordo exigit rationis, vt id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti Ecclesiæ filij vestris iustis supplicationibus grato occurrentes assensu, decimas, redditus, census, terras, villas, possessiones, prata, & alia bona ad dicta monasteria vestra spectantia, omnesque libertates & immunitates a Romanis Pontificibus & Imperatoribus, vel priuilegia siue indulgentias vobis & dictis monasteriis vestris indultas, nec non libertates & exemptiones secularium exactionum a Regibus & Principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis & monasteriis vestris concessas, sicut ea omnia iuste & pacifice obtinetis, vobis & per vos eisdem monasteriis auctoritate nostra confirmamus & præsentis scripti patrocinio communimus. [anno 1435] Nulli ergo &c. Datum Basileæ IV Nonas Septemb. anno a Natiuitate Domini ⅭⅠƆCCCCXXXV.

[32] Quæ vero in memoratis in ea prouinciis illo Christi seculo extiterunt Ordinis Eremitarum S. Guilielmi monasteria, hic subiungimus, ex codice MS. monasterij Alostani a Petro Siluio Priore Guilielmitarum nuper cum Vita S. Guilielmi excusa. [Domus & monasteria Ordinis in prouincia Etruriæ,] Est autem prima prouincia Tvsciæ, vbi hic ordo exortus est, in qua sequentes domus seu monasteria numerantur.

Stabulum-Rodis iuxta Castellionem Piscariæ prima domus, vulgo tunc ad S. Guilielmum dicta, & sedes Generalium. De eius situ supra egimus, infra de varia eius destructione & restauratione acturi.
Monasterium S. Quiritij de Pambolonia.
Monasterium de Phango prope Castellionem.
Monasterium de Athorona iuxta S. Cassianum.
Monasterium S. Lituardi.
Monasterium S. Francisci de Campania.

Abbatia S. Antonij iuxta Castellum nouum, quæ agnominatur Castrum Abbatis. Hanc Abbatiam extruxit & dotauit Carolus Magnus. Huic videtur Bulla a Gregorio IX anno ⅭⅠƆCCXXX data, de qua supra num. 11 egimus. Quod autem a Carolo Magno extructa & dotata dicatur, supra § 1 ante Acta refutauimus.
Monasterium de Aquæ-ortu.
Monasterium de Cylo.
Monasterium S. Leonardi in Aquæ dente, quod appellatur Mancipalus.
Monasterium S. Iuuenalis de Vrbe-veteri.
Monasterium S. Ioannis de Aigentola.
Monasterium S. Saluatoris de S. Balbina Romæ.
Monasterium S. Pauli de Albano vltra Romam, & est in Comendis.
Monasterium S. Amati.
Monasterium S. Petri de Palubrio vltra Romam.

Fuerunt in eadem Prouincia sequentes Præposituræ.
Præpositura de Castellione Piscaliæ cum cura. [cum variis præposituris,]
Præpositura de Castello plano sine cura.
Præpositura de Grosseto sine cura.
Præpositura de Campania sine cura.
Præpositura de Buriano cum cura.
Præpositura de Bolseno sine cura.
Præpositura de Plumbino cum cura.
Præpositura de Rochastrata cum cura.
Præpositura Montis-latronum sine cura.
Præpositura Montis Veneris sine cura.
Præpositura Archidociæ cum cura.
Præpositura S. Angeli iuxta Campagnaticum cum cura.
Præpositura Montis-Piscalis cum cura.

[33] Secunda Prouincia est Alamanniæ, in qua hæc monasteria & domus recensentur. [in prouincia Alamanniæ,]
Domus Vallis-Comitis, dicta Stella-Mariæ, iuxta villagium de Obereeth vltra Vriborch.
Domus de Vriborch, dicta Cella Mariæ.
Domus de Porta Mariæ iuxta Cruishoute, citra Hagonobiam; supra in Bulla Clementis IV dicta de Ibiseborne, Maguntinensis diœcesis, cum sequenti ab Augustinianis reddita anno ⅭⅠƆCCLXVI.
Domus de Corona Mariæ in eadem Bulla dicta de Fuuisene, Constantiensis diœcesis.
Domus de Mylenbach.
Domus de Clyngenobia.
Domus de Mentenborne.
Domus de Hagenobia.
Domus Vallis Mariæ extra Hagenobiam.
Domus de Meueghem in Sueuia.
Domus de Maguntia.
Domus de Argentina.
Domus Vallis Principum Wynsbach iuxta Bachracum.
Domus de Wormacia in vico Iudæorum.
Domus de Witsenborna.
Domus de Spira extra portam S. Marci.
Monasterium monialium Vallis Virginum prope Lymborch.
Grangiæ Agla & Fons Mariæ, annexæ domui de Argentina.

[34] Tertia Prouincia est Franciæ, quæ aliis Franciæ & Belgicæ, [Franciæ & Belgicæ.] Miræo etiam Galliæ Belgicæ est, qui catalogum monasteriorum eius ex codice Beuerensi edidit lib. 2 Originum Monasticarum cap. 17, atque ex eo recudit Chrysostomus Henriquez infasciculo Sanctorum Cisterciensium sub finem Vitæ S. Guilielmi. Floret autem Ordo vel maxime in hac Prouincia, in qua hæc numerantur monasteria.
Domus dicta Porta-cæli extra Buscumducis incepta anno ⅭⅠƆCCV, aut rectius secundum codicem Beuerensem anno ⅭⅠƆCCXLV. Huius monachi a prædio suburbano Baselduncani dicti, ob bellum Gelricum temporibus Caroli V migrarunt in vrbem, ex qua eos cum religione orthodoxa anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIX Mars Batauus expulit. Portæ cæli mentio fit lectione 7 antiquati Officij & statuitur in Alamannia, id est Saxonia, in nemore quam inuisisse dicitur S. Guilielmus. Verum siue de hac siue alia Domo mentio fiat, fabulosam eam narrationem supra reiecimus.
Domus de Wastina iuxta Bieruliet, incepta anno ⅭⅠƆCCXLIX, quæ locis illis anno ⅭⅠƆCCCLXXVII submersis, Brugas translata est anno ⅭⅠƆCDXXX, & vocatur Vallis S. Antonij.
Domus de Barnaphay in Arduenna silua, incepta anno ⅭⅠƆCCXLIX.
Domus Pratum Mariæ dicta, inchoata etiam anno ⅭⅠƆCCXLIX.
Domus Paradisi iuxta Duram, incepta anno ⅭⅠƆCCLV: aliis anno ⅭⅠƆCCLII. In huius ecclesia diu seruatum fuit sacrum caput S. Guilielmi, vt infra dicetur, vbi de eius euersione agemus.
Domus de Walincuria, inchoata anno ⅭⅠƆCCLV in Comitatu Namurcensi.
Domus de Noua-terra, incepta anno ⅭⅠƆCCLVI, post bellis destructa, translata est in Oudezeele anno ⅭⅠƆCCCCLVIII, deinde in Peene anno ⅭⅠƆCCCCLXVIII, & intitulatur Nazareth. Sunt ea loca in agro Casletano apud Flandros Occidentales.
Domus Montis-rubei extra Parisios, fundata anno ⅭⅠƆCCLXVI, (imo potius circa annum ⅭⅠƆCCLVI) translata Parisios ⅭⅠƆCCXCVII in locum Alborum Mantellorum. De ea Domo egimus supra § 6 ante Vitam.
Domus S. Vrsmari extra Alostum, incepta anno ⅭⅠƆCCLXVIII, postea per bella destructa, intra oppidum translata est anno ⅭⅠƆCCCLXXX.
Domus S. Catharinæ extra Niuellam, incepta anno ⅭⅠƆCCLXX.
Domus de Hubergis, qua Antuerpia Bergas ad Zomam itur, incepta anno ⅭⅠƆCCLXXVIII.
Domus de Motta extra Leodium, inchoata anno ⅭⅠƆCCLXXXI.
Domus Paludis Comitis, vulgo Greuenbruick in Ducatu Iuliacensi, inchoata anno ⅭⅠƆCCLXXXI.
Domus sanctæ Trinitatis in Beuere inchoata anno ⅭⅠƆCCCCLIX, duobus milliaribus Belgicis Antuerpia in Wasiana ditione trans Scaldim.

§ VII Cultus S. Guilielmi apud Augustinianos.

[35] Antiquum viguisse apud Patres Augustinianos cultum ac venerationem S. Guilielmi indicant Breuiaria manu exarata, [S. Guilielmus colitur ab Augustinianis,] quorum vnum ante annum Christi ⅭⅠƆCCCCXLVI scriptum esse tradit Herrera in S. Guilielmo. Hunc cultum deinceps ad nostra tempora continuatum esse confirmant sæpius excusa atque immutata Officia propria Ordinis eorumdem Eremitarum S. Augustini, in quorum Lectionibus propriis pro S. Guilielmo parente Guilielmitarum sumi S. Guilielmū, [sed pro S. Guilielmo Gellonēsi sumptus,] qui e Duce Aquitaniæ sub Carolo Magno in valle Gellonensi monachus vixit, supra retulimus ac refutauimus ipso præeunte Herrera Augustiniano, ac monente has lectiones sacrorum Officiorum rigoroso indigere examine. Pari examini etiam subiiciendi sunt aliqui scriptores, qui minima arrepta occasione ex rebus adeo confusis quælibet in fauorem suum deducunt. Ita ipse Herrera ex dictis Lectionibus refert Lugdunum prope cœnobium S. Saluatoris a D. Guilielmo circa annum ⅭⅠƆCLVI in valle Gelonis, vt ferunt, erectū: quod S. Guilielmus senior sub initiū Imperij Caroli Magni extruxerat. [non extruxit iis monasterium prope Lugdunum,] Quod vero dicto anno ⅭⅠƆCLVI tradatur S. Guilielmus apud Stabulum-Rodis obiisse, coniecit idem Herrera forte fundatum ab Alberto Gallo S. Guilielmi protodiscipulo: sed numquam probabit Albertum natione Gallum fuisse, aut in Gallia fuisse. Ægidius a Præsentatione in Primate Augustinianæo lib. 5 cap. 4 cum Hieronymo Romano scribit anno millesimo constructum esse monasterium Ordinis Eremitarum in Gallia, in ciuitate Lugdunensi, [neque Lugduni restaurauit:] quod edacis temporis diuturnitate labans, ruinamque minitans instaurarit B. Guillielmus, vt constare potest ex scriptis authenticis illius monasterij. Herrera asserit memoriam eius extare in Registris ad annum ⅭⅠƆCCCXLIII. Sed ab illis monasterium vrbi adscribitur, quod Lectiones extructum tradunt in territorio Lugdunensi, pro quo Luteuense apud Narbonenses legendum ostendimus a S. Guilielmo Gellonensi fundatum.

[36] Aliud est monasterium Penæ-Firmæ prouinciæ Lusitaniæ ad littus maris Oceani, quod, vt ait Herrera, [non etiam Penæ-Firmæ in Lusitania,] extructum nonnulli arbitrantur a B. Guilielmo circa an. ⅭⅠƆCXL: postquam Compostellanæ Ecclesiæ limina & sacra B. Iacobi pignora cum summa deuotione visitasset: vbi citatus Antonius a Purificatione in Theatro triumphali a S. Ancirado Martyre conditum & a B. Guillelmo sub Alfonso I Lusitaniæ Rege reparatum existimat. Sed neque id satis certum autumat Herrera, cuius censura magis placet, dum ex antiquis Ordinis Lectionibus Ecclesiasticis retulit S. Guilielmum ad conuentum Vallis-speciosæ inter Bauaros peruenisse, [nō restaurauit Ordinem per varias regiones:] addens quæ nullo fundamenta innixa facile euanescunt, omittenda esse. Præterea omnia de S. Ancirado Martyre dubia sunt & suspecta, ideoq; eum IV Februarij inter Omissos retulimus, & in Chronico Luit prandi traditur vixisse ad an. ⅠƆCCCL, quando in acerbißima istic Maurorum persecutione non licuisset monasteria condere. Similia sunt, quæ Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus scribit in Chronico Augustiniano: S. Guilielmum monasteria temporis iniuria vel diuturnitate labefactata cœpisse instaurare, nec destitisse, donec vniuersum Ordinem per Hispaniam, Galliam, Angliam, Germaniam & Illyricum restituit, multisque monasteriis ornauit. Quæ eadem in antiquis Lectionibus Ecclesiasticis memorantur. Interim scribit idem Pamphilus, a dispersione Fratrum Eremitarum ex Africa post obitum S. Augustini, vsque ad tempora prædicti Papæ Innocentij III, siue annum Chr. ⅭⅠƆCC, se in scripto authentico non inuenisse, qualiter Fratres sui Ordinis in illo interuallo tanti temporis vixerint, quidue egerint, vnde de hoc aliquid scribere se non curasse. Quod sui immemor, etiam non inuento authentico scripto infeliciter præstitit in S. Guilielmo, quem difficulter probabit eremitam in Hispania, Gallia, Anglia, Germania aut Illyrico fuisse.

[37] Herrera in elogio S. Guilielmi ait eum Ducem Aquitaniæ & Pictauiæ Comitem a schismate ad bonam mentem a S. Bernardo reductum fuisse, quæ supra reiecimus: deinde post Hierosolymitanam & Compostellanam vrbes deuote visitatas, [non suscepit habitū Augustinianum in silua Liuallia,] ad sacras Tusciæ eremos confugisse, & ibi ad siluam Liualliam habitu Augustiniano suscepto, & non multo post condito monasterio Stabuli-Rodis in territorio Senensi, anno ⅭⅠƆCLIV, aut ⅭⅠƆCLV, nouam Guillelmitarum Congregationem sub Augustini regula & propriis quibusdam constitutionibus inchoauisse. Verum, vt supra censuit, quæ nullo fundamento innixa sunt, facile euanescunt. Secundum Acta par. 2 cap. 1, reperit in silua Liuallia speluncam horribilem, sociorum numerus copulatur, hospitale exstruitur, sed feruore eorum tepescente, molestiis, conuitiis & iniuriis appetitus discessit, vnico deinceps socio contentus. Vnde plura scire potuit Herrera? Addit ad litteram L, antiquum eremitorium, [in monasterio de Lupocauo.] in quo magno cum fundamento creditur B. Guilielmus circa annum ⅭⅠƆCLIII eremiticum D. Augustini institutum suscepisse, Lupocaui esse; fuisseque anno ⅭⅠƆCCLVI caput peculiaris Congregationis Eremitarum S. Mariæ de Lupocauo Lucensis diœcesis, quam eo anno in vnione generali, in vnum cum aliis Congregationibus corpus coaluisse expressit Pamphilus fol. 30 suæ Chronicæ Augustinianæ. Verum, vt figmenta, supra reiccimus tot exaggeratas apud Pamphilum Congregationes, cum Alexandri IV Bulla quinque solum Eremitarum Congregationes in vnum religionis corpus coaluisse tradat. Ex hisce, Congregationes Fratrum eremi de Brictinis, & Fratrum B. Ioannis Boni, cum ante ex propriarum quarumdam constitutionum norma viuerent, acceperunt quidem regulam S. Augustini sub Gregorio IX, sed septuaginta post obitum S. Guilielmi annis creato Pontifice: quam regulam ad memoratum annum ⅭⅠƆCCLVI non habuerant Eremitæ S. Guilielmi, aliiq; de Monte Fabali, & mox, ne eam admittere cogerentur, impetrarunt. Quinta vero, quæ superest Congregatio S. Augustini, iam ante sub Innocentio IV in Tuscia coaluerat, ex variis eremitis, quorum plerosque regulam S. Benedicti ante amplexos fuisse ostendunt Bullæ Innocentij supra datæ: ex ea autem congregatione fuisse monasterium de Lupocauo docet idem Herrera.

[38] Succeßit Innocentio IV Alexander IV, creatus Pontifex mense Decembri anni ⅭⅠƆCCLIV. Vtriusque gesta alij, centum annis prius ad tempora S. Guilielmi statuunt, tribuuntq; Anastasio IV & Adriano IV, [Gesta Innocentij 4 & Alexādri 4, ad Anastasiū 4 & Adrianum 4 perperā translata.] qui huic succeßit mense Decembri anni ⅭⅠƆCLIV. Horum mentio fit in antiquo Officio lect. 9 Et Laurentius Empoli in Summario Apostolicarum Constitutionum, quas non vidit, Anastasius IV, inquit, num. 24, D. Guilielmo facultatem dedit ad restaurationem Ordinis, quam in Gallia prosecutus mirifice fuit vsque ad eius mortem, quæ quoquomodo contigerit in Stabulo-Rodis in Tuscia apud historicos inuenies. Et num. 25, Hadrianus IV restaurationem nondum a S. Guilielmo absolutam, ad perfectionem reducere curauit, priuilegiis & gratiis Ordini plurimis concessis. Fecit facultatem Eremitis Ordinis ab eremis ad locorum frequentiam se transferendi &c. Romanus centur. 8 ad an. 1154, qui testatur Bullas de translatione retineri in Archiuo Parisiensi S. Augustini, & Scripandus ad an. 1154, & quos hi secuti sunt, Bergomensis, Schedelius, Nauclerus, aliique. Quæ melius Iordanus de Saxonia transtulit ad tempora Innocentij IV & Alexandri IV, asserens lib. 1 de Vitis Fratrum cap. 14, Innocentium intendisse Eremitis S. Augustini de statu vberiori paternaliter prouidere: sed præuentum morte, ea, quæ proposuit non perfecisse. Alexandrum IV vnionem per prædecessorem inchoatam consummasse, vti supra ostendimus: vbi etiam diximus secundum eumdem Iordanum, primum ordini datum priuilelegium, quod scriptum indagare potuit, attribui Innocentio III, ante quem post memoratos supra Anastasium IV & Hadrianum IV sex alij Summi Pontifices Ecclesiæ per annos quadraginta præfuerunt.

[39] Aliud argumentum a Patribus Augustinianis S. Guilielmum suo Ordini adscribentibus sumitur ob monasterium sui Ordinis, quod Vallis S. Guilielmi dictum, in Lingonensi diœcesi apud Gallos extabat anno ⅭⅠƆCCLII, quando Innocentius Papa IV anno Pontificatus IX, [Monasterium Vallis S Guilielmi, Ord S. Augustini,] Fratribus illius monasterij dedit priuilegium cum hoc exordio: Innocentius Episcopus … dilectis filiis Priori & Fratribus Eremitarum Vallis S. Guilielmi Ordinis S. Augustini, Lingonensis diœcesis, salutem … Deuotionis vestræ precibus benignum impertientes assensum. Editam reperimus hanc Bullam a Ioanne Marquez cap. 13 § 16, Crusenio par. 2 cap. 22, Henriquez cap. 8 Apologetici, & cap. 7 Vitæ, Herrera, aliisq;, asserentibus eam ex archiuo conuentus Parisiensis editam esse a Iacobo Brulio in Antiquitatibus Parisiensibus: sed quod indicatur folium 895, agit de conuentu Guilielmitarum Parisiensi Alborum mantellorum appellato. Verum, sicuti alia eiusdem S. Augustini monasteria apud Herreram aliosq; cognominantur a variis Sanctis Valles siue Montes SS. Antonij, [cur & a quo S. Guilielmo appelletur?] Nicolai, Martini, Christophori, Sabini, Donati, Mariæ Magdalenæ, Luciæ, Catharinæ, atque aliorum qui neque illius ordinis fuerunt, neque peculiarem in eo obtinent venerationem; ita vallis illa S. Guilielmi nomen adepta, siue ab hoc S. Guilielmo qui in Stabulo-Rodis deceßit, seu potius ab eo qui in deserto Gellonensi vixit. Huius certe Guilielmi Gellonensis veneratio ad alterum S. Guilielmum translata videtur, vt ideo in huius Officio apud Patres Augustinianos hactenus eius parentes, & bella contra Sarracenos in Galliis sub Carolo Magno gesta, iuniori adscribantur. Sed hæc dicta sunto pro iis, qui censent hoc monasterium fuisse ordinis Eremitarum S. Augustini, ex quorum registris nulla huius memoria, vti aliorum, profertur: neque in catalogis monasteriorum huius temporis S. Guilielmi Vallis continetur. Hinc aliqua nobis suspicio est, hanc Vallem S. Guilielmi eamdem esse, [an eadem Vallis scholarius] quæ vulgo Vallis scholarium dicitur in memorata diœcesi Lingonensi sita, atque a quodam Guilielmo, de quo mox plura dicemus, eiusq; sociis secundum regulam S. Augustini instituta. In antiquatis Lectionibus Officij de S. Guilielmo hæc sub finem narrantur: Cum quadam die panes coquere deberet, & hora tardior esset, timens ne Fratres scandalizarentur ex mora, furnum purgare cupiens, & scopam ad purgandum paratam non habens, repente incensum clibanum intrauit, quem suo scapulari purgauit, cineresque manibus expulit, & tam corpore quam vestibus omnino inustus exiuit, coctos panes sine mora Fratribus apportauit. Aqua frigida & solo pane etiam in hyeme multo tempore vsus est. Obitus sui præscius, diem dormitionis eius Priori & Fratribus prædixit, & Regi Karolo per litteras scripsit. Hæc ibi ex Actis S. Guilielmi Gellonensis, qui has litteras de obitu suo scripsit Imperatori Carolo Magno amitino suo; & tamen additur in his lectionibus eum migrasse an. ⅭⅠƆCLVI.

§ VIII Vlterior inquisitio cultus S. Guilielmi. An Guilielmus fundator vallis scholarium pro S. Guilielmo habeatur?

[40] Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus in præfatione Chronici Augustiniani asserit in Ordine suo post auctorem S. Augustinum enumerabiles extitisse, omni virtutis genere ornatissimos, & cum quibuscumque aliorum Ordinum viris clarissimis comparandos. Non defuerunt, addit, Elisæi, Pauli, Antonij, Hilariones, Macarij, [Alius Guilielmus cum B. Ioanne Bono vixit (qui & S. Guilielmus pro vno eodemq; habiti)] Serapiones: videlicet Ioannes Bonus, Guilhelmus Cōfessor, Guilhelmus Sengham, Guilhelmus Flete, Guilhelmus reclusus, Augustinus Nouellus. Hæc ibi: tamquam Guilhelmus Confessor post B. Ioannem Bonum, aut saltem cum eo vixisset. Idem Pamphilus folio XXV, & iterum folio XXX scribit Ordinem Eremitarum S. Augustini ab ipso Augustino inceptum, collabentem a S. Guilhelmo trans Alpes, in Italia a B. Ioanne Bono non multo post instauratum esse. [is trans Alpes,] Incepit B. Ioannes suam Congregationem anno ⅭⅠƆCCIX, vita functus anno ⅭⅠƆCCXLIX, elapsis duobus & nonaginta annis ab obitu S. Guilielmi, quem supra diximus post vitam eremiticam assumptā, [seculo 13,] non videri extra Etruriam abiuisse. Quare alium extitisse oportet Guilielmum, qui ætate iunior trans Alpes vixerit. Ita hos duos ante Pamphilum distinxit Wernerus Rolewinck Carthusianus in Fasciculo temporum anno 1481 excuso: apud quē circa annum ⅭⅠƆCLIV Ordo Guilhelmitarū a S. Guilhelmo eremita, olim Duce Aquilegiensi, nomen & originem traxit. dein vero circa annum ⅭⅠƆCC Wilhelmus Parisiensis incepit Ordinem Augustinensium, [Parisiensis cognominatus,] qui etiam dicuntur Mendicantes, scilicet vt religiosi Ordinum Prædicatorum & Minorum, de quibus ante egerat. Hoc Fasciculo temporum Fratris Carthusiensis in testimonium adducto, Iacobus Philippus Bergomas in Chronicarum supplemento, Brixiæ anno 1485 impresso, tradit S. Guilielmum, non Parisiensem, sed apud Parisium eremitis primum monasterium sub mendicitatis, (alias mendicationis) titulo extruxisse. Bergomatem describunt auctores illi coæui, Hartmannus Schedel in libro Chronicarum 6. ætate fol. 203, Ioannes Nauclerus volum. 3 Chronici, generat. 41 ad annum Chr. 1215 alijq; posteriores. De monasterio Eremitarum S. Augustini circa annum ⅭⅠƆCCL Parisiis extructo, mox agemus: vbi ante, quis hic Guilielmus Parisiensis sit, dixerimus.

[41] Gabriel Pennottus I par. Historiæ tripartitæ, cap. 46, citatis præter Fasciculum temporum, Bernardo Vargaz, Augustino Ticinensi, & quibusdam aliis, tradit ex horum opinione intelligi Guilielmum, qui scholaris Parisiensis cum esset, diuino numine afflatus, spretis mundi illecebris, vt peccata per pœnitentiam redimeret, [fundator Ordinis Vallis scholarium] vitam eremiticā magno animi feruore complexus, & præclara sanctitatis exempla diffūdens, plures traxit, cum quibus in partibus Galliarum Ordinis fundamenta iecit. De hoc Ordine agit sæpius Renatus Choppinus, & quidem lib. 1 Monasticn titulo 1 num. 13 hæc habet: Isti Vallisscholarium sodalitio, quod Augustiniana norma regitur, [cum tribus sociis,] initium dedere Lutetiani quatuor Theosophiæ professores, Wilhelmus, Ricardus, Euerardus & Manasses ann. ⅭⅠƆCCI, cælitus inspirato eorum discessu abditam in vallem Campaniæ Belgicæ Lingonas versus. [an. 1201:] Queis socium pariter se Fridericus Catalaunensis Episcopus adiunxit. Nec longe post Ordinem probarunt diœcesanus Lingonum Præsul anno ⅭⅠƆCCIII, & Honorius III Rom. Pont. Nonis Martiis an. ⅭⅠƆCCXVIII. Ast mutatis dehinc a religiosa familia sedibus, translatisque propinquam in vallem salubriorem ad Chaumontium Campaniæ oppidum, nomen huic inditum est Vallisscholarium anno ⅭⅠƆCCXXXIV. Hæc Choppinus citatis ibidem Bullis Pontificum Honorij IV, Ioannis XXII, Pij II, Pauli II & Pauli III. Idem titulo 2 num. 13 recenset pleraque monasteria aliaq; membra ab Abbatia & Ordine Vallisscholarium dependentia. Martinus Polonus lib. 4 Chronici in Honorio III hæc scribit: Hic Papa anno tertio Ordinem Vallium scholarium confirmauit, [ortu Anglus,] quem Guilielmus quidam Anglicus incepit, qui Parisiis scholaris fuerat, & postmodum in Burgundia rexerat, & tandē cum scholaribus suis ad eremum conuolauit, & formā viuendi ex diuersis religionibus suis & sibi elegit. Hunc M. Antonius Sabellicus enneade 7 Rhapsodiæ historicæ lib. 9 Ordini Eremitarum S. Augustini adscribit, Sanctisq; illius Ordinis annumerat: vbi enim retulit viros libris scriptis variaque eruditione claros, [Sanctis Augustinianis adscriptus,] addit: Sanctorum catalogo adscribuntur Diuus Augustinus, Nicolaus Tolentinas, Simplicianus & Guilielmus Britannicus. Alij hunc Guilielmum ciuem Parisiensem faciunt, forte ibidem etiam cælo renatum, atque in ecclesia S. Catharinæ sepultum: quam Choppinus loco supra indicato tradit Ordini Vallisscholarium a D. Ludouico conditam fuisse anno ⅭⅠƆCCXXIX, ceu monumentum ære perennius victoriæ aui Regis Philippi II, quam ad Bouinas Flandriæ pagum de Ottone Cæsare & Ferdinando Flandrorum Comite reportarat anno ⅭⅠƆCCXIV.

[42] Huic Guilielmo plurima conueniunt, quæ Petrus Galesinius in suo Martyrologio, non absque rerum temporumque perturbatione, attribuit S. Guielmo Magno & eremitæ ad diem X Februarij? Hoc ipso die, inquit, S. Guilielmi Confessoris. Is ciuis Parisiensis, in Christianæ pietatis studio atque exercitationibus a S. Bernardo eruditus, [elogio eius ac S. Guilielmi confuso:] abiectione & despectione rerum humanarum insignis, Romam venit: vnde triplicem loricam ob cruciatus tolerantiam indutus, Hierosolymam peregrinatus est: post in Hispaniam ad sacras B. Iacobi Apostoli reliquias venerandas profectus, iterum Hierosolymam rediit: vbi a Sarracenis captus, & religionis caussa iniuriosius tractatus, demum Diuina ope dimissus, in insulam Hetruriæ proximam applicuit, vbi diu duriter victitauit: post Romam reuersus, hinc Centumcellas, inde postremo Parisios venit, multisque exædificatis monasteriis, & rebus sancte gestis, quieuit in Domino. Hæc ibi, quorum vltima in Appendice ad Catalogum Sanctorum Petri de Natalibus ita referuntur: Locellis per totam Etruriam deuote visitatis, Centum cellas applicuit… Romam, & inde Ariminum ad S. Mariam de Platano eiusdem Ordinis locellum peruenit… [creditus Parisiis obiuisse:] Post innumerabilia sanctitatis opera remeauit in patriam: & ibidem animam feliciter exhalauit miraculis vndique pullulantibus. Eius dies IV Idus Februarij celebratur.Ad quem diem in Lectionibus ad Matutinum, quæ in Officio proprio Ordinis Eremitarum S. Augustini ab anno ⅭⅠƆⅠƆLXX recitabantur, obitus S. Guilielmi ita effertur: Ad propria tandem rediēs, ab eo ædificato Parisiensi monasterio sub mendicantium titulo, multis rebus mirifice gestis, diuinisque Sacramentis munitus, feliciter migrauit in Domino.

[43] En quanta rerum temporumq; perturbatio, quam adauget etiam Pamphilus Episcopus, dum, vt supra monuimus, S. Guilielmum scribit sub S. Ludouico Rege Galliæ strenue militasse, [neuter aut sub S. Ludouico militauit,] Sarracenosque Aquitaniam inuadentes Caroli eiusdem Ludouici fratris exercitu debellasse: Quæ sub Carolo Magno & Ludouico filio eius a S. Guilielmo Gellonensi facta fuisse demonstrauimus, & hic transferuntur ad S. Ludouicum, sub quo Guilielmus, præcipuus fundator Ordinis Vallis scholarium, vixit. Eiusdem generis est, quod Ægidius a Præsētatione lib. 5 Primatis Augustinianæi ad an. 1140 ex memorata Appendice, (quā perperam a Petro Equilino autumat scriptam) infert, ijsdē temporibus monasteriū Ariminense S. Mariæ de Platano Ordinis Eremitarū constitutū fuisse, [aut Arimini Augustinianos visit,] quod Herrera in Alphabeto Augustiniano inceptum scribit anno ⅭⅠƆCCLVI die V Decembris, cuius donationis instrumentum asserit in archiuo illius monasterij adhuc custodiri. Denique similia sunt, quæ occasione Guilielmi Parisiensis scholaris scribunt Bergomas Schedelius, Nauclerus supra memorati, S. Guilielmum primum monasterium apud Parisium sub mendicitatis titulo extulisse. [aut his monasterium Parisiis exstruxit,] Eadem intrusa sunt in antiquas lectiones Officij Ecclesiastici de S. Guilielmo lect. 9 Addit Ægidius a Præsentatione ad an. 1156 post mortem B. Guilielmi Albertum Gallum virum & vitæ sanctitate, & litterarum doctrina egregium, sanctique Guillielmi in instauratione Ordinis adiutorem, curam suscepisse conuentus Parisiensis. Sed, vt cum Herrera loquamur, quæ nullo innixa sunt fundamento, facile corruunt. Prima Ordinis Augustiniani initia apud Parisios referuntur a Claudio Roberto in Gallia Christiana ad annum circiter ⅭⅠƆCCL, sedente Episcopo LXXVI Galthero de Castro-Theoderici. Roberto consentit Iacobus Breulius lib. 2 Antiquitatum Parisiensium, [quod conditum an. 1250,] vbi plura de loco primi domicilij refert. Quod huc potißimum spectat, præclare S. Ludouicus in suo testamento, quod in Terram sanctam secundo profecturus, anno ⅭⅠƆCCLXIX condidit, Guilielmitas ab his Augustinianis distinguit, ita illis quædam testamento relinquens: Fratribus Eremitis de Ordine S. Guilielmi iuxta Parisios, scilicet in Monte-rubeo, XX libras. [distinctum a monasterio Guilielmitarum,] Fratribus eremitis S. Augustini Parisijs XV libras. Hæc ibi nulla facta mentione aliorum monasteriorum horum Eremitarum, vti aliorum Ordinum fecit, ex quibus vnicum referimus exemplum: Item, inquit, legamus domui Vallis scholarium Parisijs XL libras & alijs domibus eiusdem Ordinis centum libras, [& Vallis scholariū,] distribuendas similiter secūdum discretionem & ordinationem executorū nostrorū. Hinc iudices ordinem Vallis scholarium eo tempore in Francia Guilielmitis & Augustinianis celebriorem, eisq; in testamento S. Ludouici præpositum. At de hoc adnotat Choppinus lib. 2 Monasticn titulo 1, nu. 20 pauca priscos historicos narrare, vt vel ideo pro Guilielmo conditore huius Ordinis potuerit facilius S. Guilielmus assumi. Quia vero Regulam ij S. Augustini profitebantur, plures inde errores succreuerunt.

[44] [Augustiniani non fuerunt Guilielmitæ dicti ante tempora Innocentij IV: ob monasteria ad Augustinianos translata, creditur permansisse nomen, & cultus S. Guilielmi,] Ex his erroribus ille etiam est, quo Eremitæ S. Augustini subinde Guilielmitæ dicuntur appellati: quod Bergomas vsque ad tempora Innocentij IV in Galliis factum scribit, nullo id antiquo testimonio probaturus. Bergomatem absque vlteriori examine reliqui descripserunt. Verum & ea ipsa in Bergomate, diligentia eruditorum quorumdam multis mendis ac superfluis quibusdam rebus diligentißime repurgato, deinceps omissa sunt. Potuit interim nomen Guilielmitarum Augustinianis aliquibus in locis adhæsisse, ob monasteria S. Guilielmi, vt supra scriptum, Augustinianorum Ordini adiuncta, ea scilicet ratione, qui Guilielmitæ Parisiis atque in Francia Alborum mantellorum monachi appellantur ob occupatum Parisiis monasterium Seruitarum, qui albis penulis indui soliti, eo istic nomine ante nuncupabantur. Potuit in eisdem monasteriis antiquus primi Patroni S. Guilielmi cultus, etiam assumpto Ordine Eremitarum S. Augustini, perseuerasse, qui paullatim ad vniuersum Ordinem transierit, postmodum sancte conseruatus. Bellinus de Padua eremita Augustinianus iu suo Martyrologio, ita scribit X Februarij: Natale S. Guilielmi Confessoris, Ordinis Eremitarum S. Augustini. Quæ etiam refert Molanus in auctorio ad Vsuardum, & nonnullis additis Maurolycus. In Martyrologio Romano solum S. Guilielmus eremita nominatur: retectis illis verbis: Ordinis S. Augustini: quæ tamen in eodem Martyrologio Romano ad X Septembris de S. Nicolao de Tolentino leguntur. Varij tamen Pontifices eius apud Augustinianos venerationem approbarunt. Gregorius Papa XIII permisit eum honorari inter Professos Ordinis Eremitarum S. Augustini, conceßis Indulgentiis sub hac formula: Vniuersis & singulis vtriusque sexus fidelibus, [qui postea inter Professos Ordinis habitus.] qui futuris temporibus domos & ecclesias prædictas Fratrum Eremitarum S. Augustini dicti Ordinis Fundatoris, & S. Monicæ matris eius, ac S. Nicolai & S. Guilielmi dicti Ordinis Professorum diebus pro tempore visitauerint: vti post Marquez, Crusenium, aliosq; refert Chrysostomus Henriquez cap. 13 Apologetici de S. Guilielmo, additq; in eiusmodi Apostolicarum litterarum expeditione fieri breuia, nihil definiendo, secundum verborum tenorem in libello supplici positorum. Antiquiores Pontifices varias dederunt Eremitis Augustinianis indulgentias, præcipuis anni festis, etiam S. Augustini, nulla facta S. Guilielmi mentione: ita Innocentius IV Bulla data VI Kalendas Maij anno Pontificatus I, Christi ⅭⅠƆCCXLIV, Nicolaus IV Bulla data VIII Idus Februarij, anno Pontificatus I, Chr. ⅭⅠƆCCLXXXIX, alijq; fecerunt, quorum tempore hic cultus ab Ordine vniuerso necdum videtur assumptus fuisse.

§ IX Cultus S. Guilielmi apud Benedictinos & Cistercienses. Eius origo male attributa conuersioni Ducis Aquitaniæ per S. Bernardum.

[45] Ordini Benedictino adscribitur S. Guilielmus in Martyrologio monastico Menardi X Februarij his verbis: In Stabulo-Rodis S. Guilielmi eremitæ. [Colitur S. Guilielmus apud Benedictinos,] Additur lib. 2 Obseruationum, fuisse Ducem Aquitaniæ, conuersum a S. Bernardo, congregatis quibusdam discipulis, vitam sub regula S. Benedicti duxisse eremiticam. Ob hanc Ducis Guilielmi conuersionem a S. Bernardo factam, quod is a plerisque S. Guilielmus habeatur, suo Ordini eum adscribunt Cistercienses. Ita antiquum Ordinis Cisterciensis Breuiarium Parisiis anno 1508 excusum sub finem libri exhibet officium & Missam de S. Guilielmo, & varia continet de eius per S. Bernardum conuersione. Quod officium nobis integrum descripsit D. Ioannes Polck Pastor Nitterheimensis in Archidiœcesi Coloniensi, ex Breuiario monasterij Greuenbruckani in Ducatu Iuliacensi. Idem attestatur Calendarium eorum Diuione anno 1617 excusum X Februarij: [& Cistercienses;] S. Guillermus eremita, & eremitarum S. Augustini præcipuus reformator, per S. Bernardum conuertitur. Eo Calendario, alteroq; Salmanticensi, quod non vidimus, in Notis allegato, inscribitur Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez his verbis: Conuersio S. Guilielmi Aquitanorum & Pictonum Principis, quem S. Bernardus ex schismatico & pertinacissimo peccatore potenter conuertit, & sanctissimis moribus informauit. Idem Henriquez Vitam S. Guilielmi conscripsit, ediditq; lib. 2 Fasciculi SS. Ord. Cisterc. dist. 12, ad quam præfatur Ordinem Guilielmitarum sub regula monachorum S. Benedicti & Cisterciensium consuetudinibus militare: eaque de caußa, quascumque reperit Bullas Apostolicas huic Ordini concessas, inseruit libro regulæ constitutionum & priuilegiorum Ordinis Cisterciensis. Demum conscripsit librum apologeticum, [quasi is sit Dux Aquitaniæ a S. Bernardo conuersus.] quo S. Guilielmum Benedictinum Cisterciensem, non Augustinianum, fuisse conatur ostendere, eumq; librum appellat Guilielmum Aquitanum Cisterciensem: quasi S. Guilielmus (quem Ducem Aquitaniæ credit a S. Bernardo a schismate Anacleti Antipapæ ad veri Pontificis obedientiam reductum) in sua conuersione institutionem & normam viuendi Cisterciensium a S. Bernardo edoctus, secundum regulam S. Benedicti vixerit, eamq; Ordini a se instituto præscripserit. Chrysostomum secutus Ascanius Tamburinus tomo 2 de Iure Abbatum disp. 24 quæst. 4 num. 27. Ea omnia ex supra dictis corruunt, vbi & S. Guilielmum alium ab eo Duce Aquitaniæ fuisse demonstrauimus, & regulam S. Benedicti a Guilielmitis iussu Gregorij Papæ IX esse assumptam.

[46] Vnum hic inquirendum restat, num S. Guilielmus fuerit iuuenis sub directione S. Bernardi educatus, indeq; aliis memoratæ confusionis data occasio. Raphaël Volaterranus lib. 21 Anthropologiæ scribit, [An iuuenis ab eo pietatem edoctus?] S. Guilielnum anno ⅭⅠƆCLVIII sub Eugenio Papa, Diui Bernardi præceptis eruditū, relictis omnibus, Romam venisse. Verum hi tres ante dictum annum vita functi sunt, Eugenius Papa & S. Bernardus anno ⅭⅠƆCLIII, & S. Guilielmus anno ⅭⅠƆCLVII. Præterea vt habet Bergomas loco supra indicato, S. Guilielmus a primæuo iuuentutis suæ a S. Bernardo Abbate sufficienter edoctus, dum cunctis celsior haberetur, mortem præ oculis sibi constituere voluit, timensque ne aliquando morte subitanea raperetur, spretis seculi pompis in vastam eremum secessit, & ibidem sub Diui Patris Augustini regula perfectus Christi seruus este cœpit … Is cum Cisterciensium Ordinem in Galliis modico tempore plurimum auctum ac maximo in pretio habitum, suumque Eremitarum Ordinem in omnibus labefactatum, dirutum ac vastatum videret… animum ad instaurandum ipsum moresque religiosorum suorum componēdos adiecit &c. Bergomatem sequuntur Scedelius, Nauclerus, alijque: eademque habet Augustinianus compilator antiquarum lectionum Officij Ecclesiastici de S. Guilielmo. Verum quia plura ab ijs scriptoribus de S. Guilielmo tradita haud probamus, nihil de hac S. Guilielmi apud Diuum Bernardum educatione statuere possumus. Quæ vero ob florentes in Gallijs Cistercienses ex pia æmulatione adduntur, ad Ordinem Vallis scholarium, [An feruorem Cisterciensiū potius æmulatus est Guilielmus Vallis-scholarium auctor?] cuius primum Fundatorem Guilielmum fuisse diximus, arbitramur esse referenda. Hi enim vt liquet ex Constitutionibus Honorij III & Ioannis XXII Pontificum Romanorum, insertis Bullæ Pij Papæ II datæ anno ⅭⅠƆCCCCLXIII, vitam regularem secundum Deum & B. Augustini regulam profitebantur, & gestum, habitum & officium obseruabant more Fratrū loci B. Victoris extra muros Parisienses, visitationes vero & capitula more Cisterciensium celebrabant. Quæ plenius exponit Choppinus lib. 2 Politiæ sacræ tit. 8 n. 20.

[47] Demum Henriquez cap. 12 Apologetici, quod Guilielmitæ in habitu suo religioso ad Cisterciensium vestitum magis accedant, S. Guilielmum suo Ordini adscribit, sed tenui argumento. Induuntur, ait, præter vestes interiores tunica alba, & super eamdem scapulari nigro, & caputio eiusdem coloris: [Guilielmitæ accedunt ad Cisterciēses habitu,] est scapulare cinctum Zona ex lana nigra confecta. Exeuntes habent cucullam nigram, licet non semper. Ipsi quoque Guilielmitæ Belgæ ob conuersionem Ducis Aquitaniæ per S. Bernardum parenti suo S. Guilielmo affictam, conantur in omnibus ad Cisterciensium institutum accedere, indicantes, si Breuiaria vsui vtriusque Ordinis communia excudantur, [& Officio Ecclesiastico:] se velle Officium Ecclesiasticum Ordinis Cisterciensium recitare, ac S. Bernardum vt Patrem venerari: vicißim postulantes, vt officium S. Guilielmi inter festa Cisterciensium admittatur, nec non vt indulgentiæ plenariæ a Pontifice Romano impetrentur omnibus, qui diebus festis SS. Guilielmi & Bernardi Ecclesias Cisterciensium & Guilielmitarum visitarint &c. Ita litteris V Ianuarij anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVIII Bruxellæ datis petitum est ab Angelo Manrique Generali reformatore Ordinis Cisterciensis in Hispania, vt hic refert in suis Annalibus ad an. 1136 cap. 2 num. 7. [aliqui Cistercienses facti.] Imo Guilielmitæ Greuenbrokani apud Iuliacenses in diœcesi Coloniensi, paucis abhinc annis institutum Ordinis Cisterciensium, monasterio suo horum regimini subiecto, amplexi sunt. Quæ tamen paßim Guilielmitæ Belgæ non approbant.

DE RELIQVIIS S. GVILIELMI
Commentarius historicus.

Ordo Eremitarum S. Guilielmi

Avctore G. H.

§ I Stabulum-Rodis euersum & instauratum. Caput S. Guilielmi in Germaniam delatum, reliqua ossa Castilionem Piscaliæ.

[1] Qvo tempore vita sanctißime instituta, ac morte feliciter obita, Etruriam illustrabat sanctus eremita Guilielmus, [Rep. Senēsi variis bellis agitata,] ciuitas Senensis, vti & aliæ in Italia, in reipublicæ formam redacta, pluribus populis late dominabatur: ac prolatis ad mare vsque Mediterraneum victricibus armis, etiam vrbem Grossetum, cui suberat Stabulum-Rodis, imperio suo adiecit, quod factum esse anno ⅭⅠƆCCXXIV refert Orlandus Malauoltus par. 1 Historiæ Senensis lib. 4. Quin etiam hæc ciuitas Senensis subinde Florentinis memorabiles intulit, atque ab illis retulit clades. Inter quas populorum discordias, ac varias piratarum incursiones, monasterium Guilielmitarum, [Stabulum Rodis fere euersum] in dicto Stabulo-Rodis, a mari non procul distans, extremam subiit ruinam ac perniciem: quare locus ipse desertus non inepte Malauallis est appellatus: vbi antiqui splendoris vix vllum vestigium fuisset relictum, nisi populi circum habitantes ob cælestes fauores patrocinio S. Guilielmi impetratos, præ singulari erga eum pietate impensis vltro collatis ecclesiam illic in eius olim honorem extructam, sæpiusque dirutam, reædificassent. Visuntur huius liberalitatis tesseræ gentilitia insignia eorum, qui præcipue adeam rem sumptum fecerunt, in partibus templi instauratis olim appensa: quæ anno ⅭⅠƆⅠƆCV adhuc extitisse testis oculatus est Guilielmus Caualcantinus cap. 39. Vitæ S. Guilielmi eo anno a se editæ.

[2] Hæc autem ecclesia, vt idem Caualcantinus addit, a Pio Papa IV, anno Pontificatus sui V, Christi ⅭⅠƆⅠƆLXIV sub titulo Abbatiæ S. Guilielmi in Commendam, [Abbatia S. Guilielmi data in Commendam Conchinis:] vt vocant, tradita est illustri viro Domino Bartholomæo Conchino, e nobilißima familia Comitum de la Penna oriundo. Quam Pontificis donationem addito amplo priuilegio ratam habuit Dux Etruriæ Cosmus Medicæus anno ⅭⅠƆⅠƆLXV: eaque fruebatur anno ⅭⅠƆⅠƆCV Ioannes Baptista Conchinus Bartholomæi filïius, qui ambo tum dictum locum non sine magnis expensis innouarunt atque instaurarunt, tum introductos Eremitas Augustinianos fouerunt ac sustentarunt. [Augustiniani introducti] Horum autem Religiosorum labore industriaque inculta ante & horrida Malauallis, instar bene culti horti nouam induit amœnitatem fertilitatemq;, vinearum, oliuetorum, aliorumq; fructuum multiplici specie abundans. Vita functus est die XIV Augusti anno ⅭⅠƆⅠƆCXXI Ioannes Nicolucius de Monte Cassiano, vir, [a Ioanne de monte Cassiano,] teste Herrera in Alphabeto Augustiniano, dum vixit, sanctus, & in vita & a morte miraculis celebris, de cuius canonizatione agi cœptum coram Sede Apostolica, Pontificia auctoritate processu fabricato. Hic Ioānes de S. Guilielmo cognominatus est, quod in Stabulo-Rodis apud S. Guilielmum domicilium ab anno Chr. ⅭⅠƆⅠƆXCVII habuerit. Primis autem tribus annis, inquit Herrera, solitariam vitam duxit, postea coëremitas elegit, & S. Guilielmi eremitorium erexit. Cui Generales varias facultates confirmarunt degenti in Stabulo-Rodis, [eremitorio constructo circa an. 1600.] scilicet anno ⅭⅠƆⅠƆCXIII, absoluendi a censuris, si aliquando Religiosi existentes in S. Guilielmo incurrissent in eas: & anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII dandi apud S. Guilielmum caputium F. Fulgentio Viterbiensi, & post annum probationis admittendi professionem. Anno ⅭⅠƆⅠƆCXIX responsum datum ei permanenti in eremo S. Guilielmi apud Stabulum-Rodis, quo non solum litteræ patentes prædecessoris confirmantur, sed si opus est ampliantur. &c. Idem Herrera inter monasteria quæ littera C inchoantur, ad annum ⅭⅠƆⅠƆLXXXIII hæc scribit: Castilionis de Piscaria in Etruria, S. Guilielmi a priscis temporibus ab Ordine possessum, & a Castilione tribus millibus dissitum. Crusenius par. 2. Monachismi Augustiniani cap. 22 scribit, Malamuallem, Montem-Prunum & Stabulum-Rodis, vbi S. Guilielmus vsque ad vitæ suæ terminum permansit, loca semper fuisse & adhuc esse Ordinis S. Augustini absque vlla possessionis interruptione. Ceterum idem Crusenius in Indice monasteriorum in prouincia Senensi solum recenset conuentum S. Guilielmi, qui est in Stabulo-Rodis, siue Malaualle, nulla facta mentione Montis Pruni, qui omissus quoque in accurato Alphabeto Herreræ.

[3] Hæc de varia Stabuli-Rodis fortuna: vbi S. Guilielmi sacrum corpus initio sepultum, plurimis claruit miraculis. Vnde caput in Alamanniam, [Reliquiæ S. Guilielmi absque capite delatæ Castilionem Piscaliæ:] alteram Ordinis Guilielmitarum prouinciam delatum fuisse infra dicemus. At reliqui ossa corporis (solum caput excipit Caualcantinus) deportata intra oppidum Castilionem Piscaliæ, magna cum reuerentia in ecclesia parochiali S. Ioannis Baptistæ asseruantur. De hac ecclesia in registris Ordinis Patrum Augustinianorum memoria apud Herreram pag. 180 perseuerat. Data dicitur XXIX Martij anno ⅭⅠƆⅠƆXCI Fr. Christophoro Bembo Scarlinensi; ob egregiam & singularem, (qua S. Guillelmū, Ducem olim Aquitaniæ & eremitam prosequebatur,) reuerentiam & pietatem: sperabant enim Castilionenses fore, vt virum se probum, pium & a bonis omnibus imitandum esset præbiturus. Quare auctoritate officij sui per suas litteras ei facultatem dabant, vt Ecclesiæ & præposituræ S. Ioannis Castelionis Piscariæ, vbi sancti ipsius Guillelmi sacra ossa conduntur, inseruire libere ac licite posset &c.

[4] Hæc Herrera. Addit Caualcantinus sacras eas reliquias bis quotannis cum magna populorum celebritate atque concursu spectandas proponi: præterea ipsis Kalendis Maij, (in quem diem supra diximus auctoritate Sedis Apostolicæ præcipuam solennitatem fuisse translatam) ciues Castilionenses cuiuscumque sexus & ætatis cum publica supplicatione deferre S. Guilielmi reliquias e templo suo parochiali ad Stabuli Rodis abbatiam iam instauratam: [1 Maij in supplicatione deferuntur Stabulum-Rodis.] vbi per triduum magna cum religione asseruantur, populo accurrenti offeruntur, non spectandæ solum, sed attingendæ quoque & pijs osculis honorandæ. Eo triduo illuc vndique occurentium religioni impenso, (nec paucioribus diebus tantæ tot hominum celebritati satisfieri posset) ijdem Castilionenses religiose vt allatæ fuerunt, eas ad suam ædem reportant. Ipse etiam scriptor Vitæ Caualcantinus, pio erga S. Guilielmum affectu incitatus, Castilionem venit, & impetrata facultate sacras reliquias expositas coram lustrauit ac pie veneratus est. Quo tempore aderat & Guilielmus Delbaua Volaterranus Ordinis S. Augustini vir eximius ac sacræ Theologiæ Doctor, cuius post Caualcantinum, Crusenium & Herreram meminit Elsius in Encomiastico Augustiniano.

[5] Hæc de sacris oßibus S. Guilielmi, Castilionem asportatis: quod quo tempore contigerit, hactenus nusquam legimus. [Caput S. Guilielmi olim in Germaniā translatū:] Caput pridem ante in Germaniam erat auectum: vbi alteram extitisse Ordinis prouinciam, Alamanniam dictam, eiusq; ibidem monasteria seculo XIII extructa supra indicauimus, retulimusq; in Annalibus Dominicanorum Colmariensium annotari, S. Wilhelmum anno ⅭⅠƆCCXXXII miraculis claruisse, quod occasione monasteriorum Guilielmitis in Alsatia extructorum, a propinquis Colmariensibus obseruatum. Quo autem tempore, quaque occasione, sacrum S. Guilielmi caput in Germaniam allatum & Francofurti in æde Prædicatorum depositum sit, nusquam legimus. Extructum ipsis ea in vrbe est monasterium sub initium Ordinis; in quo B. Iordanus, II Generalis nouitium febri laborantem imposita manu sanauit, vti XIII Februarij ad eius Vitam exponemus. Ipsi Prædicatores, [diu apud Dominicanos Frācofurtenses asseruatum:] vti infra exponetur, se id a maioribus ex antiquißima memoria asseruatum accepisse, semperq; veneratos esse testati sunt anno ⅭⅠƆCCCCLXXIX: vt vel hac manifesta testataq; antiquitate superentur Castilionenses, apud quos de tempore, quo reliquum corpus adepti sunt, nihil constat. Est autem anno assignato ⅭⅠƆCCCCLXXIX sacrum illud caput a Prædicatoribus Francofurtensibus donatum Guilielmitis monasterij Paradisi, quod in Iuliacensi prouincia oppidi Marcoduri suburbio poßidebant. Ex horum libro MS. authenticum huius donationis testimonium descripsit Reuerendus Pater Iacobus Polius Marcoduri olim Guardianus Ordinis Minorum S. Francisci, nunc eiusdem apud Colonienses historiographus: qui in Exegetico historico S. Annæ typis Coloniensibus anno 1640 edito, refert cap. 38, Patres Prædicatores Francofurtenses olim ad preces Patricij ac Scabini Marcodurani, Marcodurum Monasterio Patrum Eremita rum Ordinis S. Guilielmi dono transmisisse caput S. Guilielmi Ordinis Patroni, teste diplomate, quod superest. & tomo 11 libri MS. Copiarum eiusdem Polij continetur pag. 2 sub hoc titulo: De capite S. Wilhelmi Francofurto a Prædicatoribus misso Marcodurum.

[6] Honesto ac deuoto viro, Gerardo de Thorn, ciui oppidi Durensis, sub dominio situati illustris Ducis Iuliacensis, ego F. Ioannes Wiluarij Prior conuentus Francofortiensis Ordinis Prædicatorum cum Patribus infrascriptis salutem in Domino, cum Diuinæ laudis augmento perpetuo. Cum vestra sincera deuotio instantia quamplurima ante aliquot menses nostro in conuentu Francofortiensi me & Patres meos laudabili vestra coram nobis ac beneplacita tunc proposita intentione suppliciter rogauerit, caput videlicet S. Wilhelmi vobis dari, imo & præter hæc postmodum continuis piis & humilibus nos vestris nec destiteritis propulsare litteris, [ab iis donatum,] ego vna cum Patribus meis F. Wenselao sacræ Theologiæ Professore, ac sacræ Paginæ Lectore, P. Hermanno de Sittert Subpriore, F. Ioanne Loch, [Guilielmitis Marcoduranis] F. VVernero Nepotis de Confluentia, simul cum F. Ioanne Betburg Procuratore, super vestra pia instantia bene deliberati, quamuis difficiles, vestris piis & deuotis decreuimus annuere precibus, dantes propter Deum Caput S. VVilhelmi, hac fidei certitudine ac opinione famosa & probabili, qua nos hoc ipsum a nostris prædecessoribus Patribus iugiter apud nos Francoforti sub deuota celebratione, annuo quoque festo cum suæ Legendæ studiosa conscriptione hactenus habuimus pariter & venerati sumus, nihilominus & in futurum, vti consueuimus, præfati Sancti venerationem exhibebimus: [(aliqua tamē particula seruata)] pro cuius idcirco perpetua memoria particulam sui sacri vobis iam oblati capitis nobiscum retinere dignum duximus. Quamquam præterea nonnullis S. VVilhelmi Ordinis Fratribus ante tempora, notabili pecuniarum oblata summa, caput hoc sacrum suppliciter petentibus, nouimus denegatum; attamen vestro pio ac instanti pensato desiderio, quo præfati Sancti caput ad aliquod S. VVilhelmi monasterium, in quo saltem vita luceat regularis & honesta, conferre pollicemur, vt ampliori simul & celebriori, quam apud nos, veneretur honore; ego F. Ioannes VViluarij prænominati conuentus ac Ordinis Prior, cum Patribus memoratis eiusdem, ad honorem omnipotentis Dei, nec non in sui Sancti VVilhelmi maioris venerationis præconium, ac vt Fratrum dicti Ordinis plus accendatur deuotio, ac ipsorum apud hunc Sanctum nos adiuuet, simulque commendet deuota iugis oratio, motu proprio, sacrum VVilhelmi caput vobis mittentes offerimus. In quorum dictorum ac dationis piæ testimonium mei Prioratus officij sigillum duxi præsentibus appendendum. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, [an. 1479.] altera die S. Antonij Confessoris & Abbatis. Hæc ibi, ad quorum finem manu P. Polij adscriptum erat: Extraximus Iuliaci ex vetusto libro copiarum monasterij Paradisi in quarto, apud D. Decanum Vehlen reperto, partim II Octobris MDCXXXIV, partim X Aprilis MDCXXXV. F. Iacobus Polius Marcoduri Guardianus. F. Valentinus Nicolai Clericus. Hic lector obseruet, eumdem S. Guilielmum nusquam in dicto testimonio appellari Ducem Aquitaniæ, aut ex illis Ducibus oriundum, quæ postea inualuit opinio.

§ II Caput S. Guilielmi diu honoratum apud Guilielmitas Marcoduranos: monasterio destructo apud varios asseruatum.

[7] Idem Iacobus Polius ex antiquis monumentis hæc scribit de eius monasterij origine & cultu S. Guilielmi: Anno Domini MCCLII D. Anselmus, [Monasterium Paradisus pro Guilielmitis extructum an. 1252,] Dominus & hæres in Droue, ac perpetuus Aduocatus oppidi Durensis, habitationem suam propriam, quam iure hæreditario possidebat, Deo ompotenti ac gloriosæ Virgini Mariæ matri suæ, nec non & B. VVilhelmo Confessori ob remedium animæ suæ, & in remissionem suorum peccaminum, dedit & in eleemosynam obtulit, ac monasterium in eo loco construi & ædificari decreuit, quod Paradisum ab omnibus appellari voluit, vt post hanc mutabilem vitam in cælesti Paradiso in æternum viueret. Locus hic aliis eminentior fuit hac prærogatiua, quod caput S. VVilhelmi Ordinis fundatoris possederit. Duces quoque Iuliarum antiquitus ibi sæpius annue serenandis ac confirmandis per Sacramenta animabus hic vacare solent, ac ad triduum in vicina curia Veldenstein residere. Sigilla duo monasterij produnt litteræ reuersales in S. Andreæ peruigilio, anno ⅭⅠƆCCCXLVIII a Priore & Fratribus conuentualibus obsignatæ, quorum maius Prælati localis exhibet in schemate tres Reges coram B. Virgine & Puero, secundum minus Conuentualium ostentat Natiuitatem Christi cum Epigraphe: Sigillum Conuentus in Paradiso Ordinis S. Guilielmi. [celebre ab caput S. Guilielmi:] Magno huius sacri loci reuerentia & dignitas fuit, tum vel maxime ex thesauro sacri capitis Ordinis Patroni B. Guilielmi, quod in festo S. Annæ post eiusdem caput solenniter circumferri consueuerat. Post translatum caput ad Patres Societatis Antuerpiam, sculpta effigies capitis & pectorale deaurata intus vacua defluxerunt ad Patres Obseruantes in Bethania, qui ob gratam antiquitatis memoriam, effigiem eamdem in festis exponunt diebus, aliis sacris reliquiis fultam.

[8] Hæc Polius. Infra quoque in testimonio Prætoris & Scæbinorum Dynastiæ Francenæ confirmatur supplicatio annua, in qua caput S. Guilielmi festo S. Annæ magna cum solennitate & populi deuotione solebat circumferri, ad annum scilicet ⅭⅠƆⅠƆXLII, quo Guilielmus Cliuiæ ac Iuliaci Dux Geldriam, Zutphaniamq; contra Carolum V Imperatorem sibi armis vindicaturus, [tempore belli Ducis Iuliacensis cum Carolo V gesti,] in ditiones eius Belgicas exercitum sub Duce Martino Rossemio immisit, sed Cæsarei vices repensuri, Iuliacensem regionem populabundi inuaserunt, bellumq; latißime circumferentes Marcodurum, Iuliacum, Sittardiam, Hinsbergam, pluraque alia oppida & arces subegerunt, impositoque præsidio muniuerunt. At superueniente Principis Iuliacensis exercitu retrocedere coacti, ipsum etiam Marcodurum extremo Decembri reddiderunt. [destructū an. 1542,] Quam ob incursionem militarem tum mense Octobri monasterium Paradisus destructum est, Guilielmitis cum S. Guilielmi capite aliisq; Reliquiis intra mœnia Durana migrantibus. Verum anno sequente ⅭⅠƆⅠƆXLIII Imperator Carolus V iterum exercitu ad oppidum Marcodurum admoto, vi mœnia occupauit, [& Marcodurum incensum an. 1543.] non absque magna oppidanorum cæde, bonorum direptione, atque ædium vastatione: quibus postridie tantum incendium acceßit, vt quamuis pius Imperator ad illud restinguendum milites immiserit, non potuerint tamen nisi paucæ ædes seruari, cum Franciscanorum cœnobio, ad quod cum magna celebritate curauit Imperator Carolus ab Hispanis inferri caput S. Annæ, quod etiamnum asseruatur in primario templo, olim S. Martino, nunc eidem S. Annæ dicato. Quæ pluribus traduntur a Surio in Commentario rerum in orbegestarum ad dictos annos, Ponto Heutero libro II Rerum Belgicarum in Carolo V, & aliis.

[9] Post pacem a Guilielmo Duce, ipso anno ⅭⅠƆⅠƆXLIII, quo Marcodurum conflagarat, [Guilielmitæ Paradisi degunt Marcoduri:] apud Carolum V Imperatorem impetratam, Guilielmitæ monasterij Paradisi destructi, in vrbe Marcodurana vsque ad annum ⅭⅠƆⅠƆLXX cum sacro capite S. Guilielmi habitarunt: quorum nomen ædi parochiali, in qua rebus Diuinis vacabant, etiamnum adhæret. Interea Dux idem Guilielmus Iuliacum, a quo integra ditio nomen sortitur, nouis ædificiis & propugnaculis, ac potißimum arce admodum munita instaurauit, nec defuit in splendore templi antiqui innouando. [eorum bona donantur Canonicis Iuliacensibus,] Fuerat olim collegium Canonicorum in pago Stommelio, a Guilielmo primo Iuliæ Duce, auctoritate fratris Walrami Archiepiscopi Coloniensis anno ⅭⅠƆCCCXLII Nideccam, antiquam Principum sedem, translatum, tunc anno ⅭⅠƆⅠƆLXIX Iuliacum deductum, vna cum corpore S. Christinæ Stommelensis, ante Nideccam, tum Iuliacum etiam adportato: huius Vitam dabimus VI Nouemb. quo colitur. De illis collegij Canonicorum mutationibus agunt Petrus Strethagen in Syntagmate vrbium Iuliacarum, Wernerus Teschenmacherus in Iulia-Montia-Rauensburgia, alliq;. Vt autem idem Dux Guilielmus illud Iuliacense Canonicorum collegium noua dote augeret, bona monasterij Paradisi stabilia curauit eidem collegio anno ⅭⅠƆⅠƆLXX attribui, [an. 1570.] vti constat ex adiuncto diplomate, ex idiomate Iuliacensi Latine reddito, olim scripto in testimonium capitis S. Guilielmi Arnoldo Cools, oppidi Alostani apud Flandros Carmelitæ, donati.

[10] Nos prætor & Scabini dynastiæ Francenæ in Ducatu Iuliacensi, magna leuca Marcoduro distantis, hac epistola sigillo munita, omnibus eam visuris, aut audituris prælegi, declaramus & attestamur, nobis constare, quo pacto ante aliquot annos proxime vrbem Marcoduranam, monasterium extiterit ordinis S. Guilielmi, Paradisus appellatum: in quo inter aliorum Sanctorum & Sanctarum reliquias, fuit sacrum caput amici Dei S. Guilielmi: cuius caussa solebant ibidem ad Dei honorem multæ peregrinationes magna cum deuotione peragi, [Caput S. Guilielmi istic in summa veneratione habitum,] adeo vt idem S. Guilielmi caput quotannis in festo S. Annæ soleret etiam cum magna solennitate & pietate intra vrbem Marcoduranam circumferri. Eodem modo nobis quoque constat, idem monasterium anno ⅭⅠƆⅠƆXLII mense Octobri ob bellicas incursiones destructum esse, ac tum diplomata fundationis monasterij, & translationis ad illud capitis S. Guilielmi attinentia, simul incendio periisse. Quare Fratres Guilielmitæ coacti ad ea quæ intra vrbē habebant domicilia migrare, annos aliquot in eiusdem vrbis templis munia sacra obiuerunt: donec benignissimus Princeps noster ac Dominus Dux Iuliacensis, anno ⅭⅠƆⅠƆLXX collegium Canonicorum, Nidecca ad vrbem suam Iuliacensem translatum, omnibus possessionibus, quæ ad prædictum S. Guilielmi monasterium, Paradisum nuncupatum, pertinebant, dotatum exornauit. In quorum tamen bonorum collatione dignæ memoriæ benignissimus idem Princeps singulis e dictis Guilielmitis, quoad viuerent, ecclesiam quamdam concessit: eisdemque permisit, vt omnia, quæ penes se haberent, bona mobilia, sacras Reliquias, aliaque monumenta inter se dispertirent. In quarum rerum diuisione reuerendo & deuoto Fratri, Domino Petro Bardenheuuer, [detinet Prior olim Paradisi:] tum temporis Paradisi Priori, sorte obtigit sacrum amici Dei S. Guilielmi caput, quod certo securoque in loco asseruatum est, dum ipse interim Fr. Dominus Petrus Ecclesiæ Lamerdorfiæ iuxta dynastiam Francenam designatus est Pastor: quando Reuerendus Dominus Arnoldus Cools monasterij Alostani apud Flandros Carmelita, in Equites Fratres sanctissimi sepulchri Christi adscitus, hic nobiscum in prædicta dynastia circiter annos viginti, assentientibus Dominis Francenis, modeste & cum laude vixit præfuitque: ac post initam cum memorato Domino Priore, tum Pastore Lamersdorfio, notitiam arctamque amicitiam, sæpe ab eo petiit sibi donari caput S. Guilielmi, nec destitit cum summa eum diligentia solertiaque quotidie interpellare, serio promittens, se caput & reliquias S. Guilielmi ad Dei & Sancti honorem ad talem locum delaturum esse, in quo multo maiore veneratione, quam hactenus fuerat, posthac haberentur.

[11] Tum memoratus Pastor Lamersdorfius diligenti, continua ac prorsus diuina postulatione reuerendi Domini Arnoldi Cools animaduersa, [donat Arnoldo Cools Carmelitæ,] seriam intentionem, qua ille erga cultum venerationemque S. Guilielmi ferebatur, perspiciens, simul etiam nobilibus ac generosis Dominis Francenis gratificari cupiens, ac potissimum exoptans imposterum venerationi maiori exponi sacrum illud caput; ex eo loco, in quo a priore translatione ad seruatum fuerat, in arcem dynastiæ Francenæ ipsemet detulit, Kalendis Septembris anni ⅭⅠƆⅠƆLXXIII, [an. 1573,] ac coram nobis libere tradidit in manus memorati Domini Arnoldi Cools, eique donauit. Quod caput ac reliquias S. Guilielmi magna cum reuerentia, pietate ac deuotione Dominus Arnoldus Cools, grato animo suscepit acceptauitque. Nos igitur Prætor & Scabini, in quorum præsentia hæc sacrorum pignorum religiosa traditio contigit, moti sedulo rogatu desiderioque amborum Dominorum prædictorum, D. Alnoldi & D. Petri, [corā Scabinis Frācenæ dynastiæ,] curauimus ad veritatis notitiam hoc diploma in membrana, fideli testimonio per notarium nostræ iurisdictionis conscribi, fecimusque eiusdem nostræ iurisdictionis dynastiæ Francenæ scabinatus sigillo legitime communiri. Actum anno, mense & die supra indicato. Subscriptum erat, Hermannus van Iutherbergh iuridicus Secretarius dynastiæ Francenæ. Et erat munitum sigillo e rubra cera ad duplicem funiculum ex pergameno. Inferius scriptum erat: Ad maiorem certitudinem & testimonium veritatis hic nomen meum subscripsi, & sigillum meum appendi curaui. [& D. Richardo Merodio.] Subnotatum: Richaldus van Merode Dynasta Franceni. eratque communitum eius sigillo e rubra cera infra ad duplicem ex pergameno funiculum dependente. Est porro Meroda in eodem Ducatu Iuliacensi non procul Marcoduro vetus castellum, Baroniæ titulo dudum illustre, a quo illustris Merodia familia, multas in stirpes partita, cognomentum induit. Dictus autem dynasta Richaldus, siue Richardus, Merodius, alterius Richardi Domini Franceni, vulgo de Frentz, aut zu Vraenzen, filius vixit ad annum ⅭⅠƆⅠƆLXXVII, genuitq; ex Margarita, Domina Ogniacensi & Middelburgensi, Philippum & Richardum, ambos postea cum familia Montmorencia matrimonio iunctos, ex quibus Philippus ab Alberto Belgarum Principe anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII creatus est Middelburgensis oppidi in Flandria Comes.

§ III Caput S. Guilielmi Antuerpiam delatum: Societati Iesu ibidem donatum.

[12] Hactenus de capite S. Guilielmi in ditione Iuliacensi adseruato egimus: nunc qua id ratione postmodum Antuerpiam delatum sit, & Societati Iesu donatum, dicemus. De eo mentio fit in excusis Litteris annuis eiusdem Societatis ad annum ⅭⅠƆⅠƆLXXXVI, pauculis his verbis: Maior accessit ornatus, veneratioque ex S. Guilielmi capite, & compluribus Vrsulæ comitum aliorumque Cælitum Reliquiis. Quod autem publica eiusdem capitis expositio facta sit anno ⅭⅠƆⅠƆXCIII, & Pontificia auctoritate firmata, plura ad annum sequentē ⅭⅠƆⅠƆXCIV, eisdem Litteris annuis inserta sunt: ac post descriptum monasterium Marcoduranum, in quo ante sacrum illud caput seruabatur, hæc subduntur: Anno autem ⅭⅠƆⅠƆXLII, expugnata a Carolo V Augusto Marcodura, [Caput S. Guilielmi Antuerpiā defert Arnoldus Cools,] monasterium funditus sublatum est, Religiosi disiecti: illi in discessu sacras reliquias ita inter se partiti sunt, vt S. Guilielmi caput Priori obtigerit. Is aliquamdiu incertus, quem locum sibi, sacroque capiti sedem deligeret, anno demum eiusdem seculi septuagesimo tertio, Arnoldo Cools e Carmelitana familia viro religioso, libera & publica donatione concessit. Hic Antuerpiam cum venerabili cranio commigrauit. Occupata postmodum ab hæreticis Antuerpia, Carmelitæ domesticum instrumentum, vnaque sacrum caput ligno inclusum in manus hostium deuenit. Hæc ibi. Dictus autem Arnoldus Cools monasterio Carmelitarum Antuerpiensi Prior biennio præfuit ab XIV Februarij anni ⅭⅠƆⅠƆLXXIV ad XIV Februarij anni ⅭⅠƆⅠƆLXXVI. [istic factus Prior an. 1574:] Hoc anno Antuerpia a tumultuante milite direpta, alio dictus Prior migrauit: quo, non constat: forte Spiram ad Rhenum, vbi iterum Prior Carmelitarum factus est, & Theologiam suis prælegit, ac tandem vita functus. Huius effigiem, manu palmam gestantis, quod miles Hierosolymitanus esset, Antuerpiæ inter alios monasterij Priores sæpius conspeximus. Sed neque Alosti, vbi in proprio conuentu ante Prior maximam templi partem construxerat, tutum illi erat consistere, aut sacras reliquias deponere, oppido illo ab eisdem tumultuantibus militibus eodem anno ⅭⅠƆⅠƆLXXVI vi capto ac detento. [in tumultu Belgico, necdū vlli ecclesiæ assignatum deprædantur hæretici,] Carmelitæ dein ab hæreticis Antuerpia pulsi anno ⅭⅠƆⅠƆLXXIX, die XXVIII Maij, festo Adscensionis Christi. Nam in ecclesiam Cathedralem Deiparæ Virgini sacram, ad publicam omnes euocati supplicationem, inde ad nauem educti sunt, relicto hæreticis prædonibus monasterio: quo tempore sacrum S. Guilielmi caput, nulli adhuc ecclesiæ aßignatum, sed cistæ inclusum, in manus hostium deuenit.

[13] Quæ deinde circa sacras has reliquias euenerunt, ita in eisdem Litteris annuis excusis referuntur: Hostes id sacrum caput auctioni subiecere. Duo auctioni præerant, alter Catholicus, alter hæreticus: instabant milites, vt venderetur, conniuente Catholico ac permittente. Cumque licitatores haud dubie per ludum ac lasciuiam ingentia pretia & maiora in singulas professiones, quam vt pendi possent, pollicerentur, hæreticus auctionator, seu noua tactus pietate, seu militum lasciuia offensus, sed, [quorū aliquis domi id seruans punitur morbis suorum:] vt vero similius puto, occulto interiore motu diuinitus immisso, venerabile caput eorum ludribrio subtraxit; domique suæ, sed non ea qua par fuit dignitate, asseruauit. Quod illi magno stetit: nam eius vxorem primum, mox filiam, denique familiam pertinax morbus afflixit. Quibus ille malis territus, socium monet Catholicum, vt caput illius mortui (sic enim irreuerenter appellabat) sibi ex ædibus efferret: alioqui se pedibus, calcibusque foras deuoluturum: totam enim sibi familiam funestasse. Adiecit etiam nocturnam eius vmbram terroribus omnia complere. Ita ab hæreticis transiit ad Catholicos. Hactenus Litteræ annuæ. Sed operæ pretium est, ipsiusmet hæretici, qui auctioni illi præfuerat, (Antonio Criecke nomen fuit) epistolam adiungere, quam Willemstadio oppido Hollandiæ in confiniis Brabantiæ, quo post Antuerpiam Regi suo & fidei orthodoxæ redditam migrarat, anno ⅭⅠƆⅠƆXCIV die VIII Maij rogatus rescripsit Ioanni Kiebomio vrbis Antuerpiensis Graphiario in hanc sententiam:

[14] Satellites Guilielmi Principis Arausionensis, inter prædas occupasse quamdam cistam, asserentes eam se hosti abstulisse: Procuratorem Generalem, nomine Brem, [cū facultate Procuratoris generalis ludibrio satellitum ereptum,] ob ius a diuersis hominibus in eam cistam prætensum, e sententia Cancellarij & Senatorum concilij Brabantiæ, manus eidem cistæ iniecisse, & bona in ea reperta, vt in vtilitatem ius habentium venderentur, in commentarium redigi curasse. Tum satellites voluisse, vt cranium in ea repertum, (a se deinde cum adiunctis litterarum instrumentis sorori Kiebomij donatum) etiam venderetur, ludibrio illud & despectui habentes: se autem, vt lapis offensionis submoueretur, persuasisse Procuratori Generali, vt cranium illud, pro quo magna etiam pecuniæ summa offerebatur, contumeliosæ licitationi ac satellitum irrisioni eriperetur: itaque obtento illius consensu factum esse, seque cranium illud cum variis Reliquiis crumenæ cuidam inclusis sorori huitis Kiebomij donasse: se autem ignorare ad quem dicta cista cum rebus inclusis spectarit. Sic ille vt infra appellatur, [donat Catholicis.] concilij Brabantiæ Accensus, ad Ioannem Kieboomium, orthodoxæ religionis strennum propugnatorem: cuius filius Ioannes Societatis nostræ Sacerdos nobiscum vixit, ac vitam spiritumq; contagios a lue infectis Antuerpiæ, mira alacritate, magno ægrorum solatio, impendit pie mortuus anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXV. Huius amita, Graphiarij soror anno ⅭⅠƆⅠƆXCIV vidua, nupta fuerat Antonio de Ionghe viro Catholico eiusdemq; Concilij Brabantiæ Accenso: in quorum ædibus primum, dein apud Adamum vander Soppen, qui alteram Kiebomij sororem habebat vxorem, sacrum caput S. Guilielmi asseruatum fuit, dum Antuerpia, quæ eiecto fidei Catholicæ exercitio sub iugo hæreticorum gemebat, anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXV Regi Catholico & religioni orthodoxæ restituta, recepit etiam pactis conditionibus ante expulsam Societatem Iesu, ad quam e domo Adami vander Soppen anno sequenti delatum est illud S. Guilielmi caput. Huius Adami alter filius, Dauid nomine, ad annum vsque ⅭⅠƆⅠƆCLII vixit, sæpius mihi peccata in Pœnitentiæ tribunali confessus, vir spectatæ virtutis, qui in vltimo morbo, dum eum viserem, de asseruato apud parentes suos sacro capite, atque Societati nostræ donato varia narrauit. Huius frater alter Ioannes, qua ratione donatum nobis translatumq; sacrum illud caput fuerit, scripto complexus est, quod a publico tabellione signatum, latine vertere, atque hic recitare, operæ pretium duximus. Ita ergo habet:

[15] Cum anno millesimo quingentesimo octogesimo Antonius Criecke, concilij Brabantiæ Accensus, sententiam Iudicum executurus, supellectilia quædam scripto consignaret, ac præcipue cistam quamdam viri Ecclesiastici; reperit in ea præter res alias inclusam capsulā, suauiter olentem, in qua continebantur pretiosæ reliquiæ capitis amici Dei S. Guilielmi cum signatis tabulis & testimonijs ad illas attinentibus: itemque frusta quædam maxillæ ossiumque SS. Margaritæ, Agnetis, [cum variis aliorū Sanctorū reliquiis] Laurentij, cum particula columnæ ad quam Saluator noster Christus Iesus flagellis cæsus est. Quas Reliquias etsi prædictus apparitor catalogo rerum inuentarum non inscripserit, vtpote nihili eas æstimans, easdem tamen omnes cum prædicta capsula seruauit, &