Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

11. Februar


XI FEBRVARII.

SANCTI QVI III ID. FEBRVARII COLVNTVR.

Sanctvs Calocerus, Ep. Ravennas in Italia.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Ianuarius, Martyr in Africa.
S. Vitalis, Martyr in Africa.
S. Herenæus, Martyr in Africa.
S. Zoticus, Martyr.
S. Cyriacus, Martyr.
S. Ammonius, Martyr.
S. Occominius, Martyr.
S. Peleonicus, Martyr.
S. Basilius, in Armenia.
S. Basilianus, Martyr in Campania.
S. Amantius, Martyr in Campania.
S. Tulicus, Martyr in Campania.
S. Pœnes, seu Pœon, Martyr Apameæ.
S. Euphraxius, Martyr Apameæ.
S. Simplides Ep. Viennen. in Gallia.
S. Tigrinus Martyr Romanus, Taurini.
Sancti Martyres in Numidia.
S. Saturninus Presbyter
S. Saturninus, Lector
S. Felix, Lector
S. Maria
S. Hilarion
S. Datiuus, Lector, Martyr Carthagine.
S. Felix, Martyr Carthagine.
S. Felix alius, Martyr Carthagine.
S. Emeritus, Martyr Carthagine.
S. Ampelius, Martyr Carthagine.
S. Rogatianus, Martyr Carthagine.
S. Rogatus, Martyr Carthagine.
S. Ianuarius, Martyr Carthagine.
S. Cassianus, Martyr Carthagine.
S. Victorianus, Martyr Carthagine.
S. Vincentius, Martyr Carthagine.
S. Cæcilianus, Martyr Carthagine.
S. Restituta, Martyr Carthagine.
S. Primæua, Martyr Carthagine.
S. Rogatianus, Martyr Carthagine.
S. Giualius, Martyr Carthagine.
S. Rogatus, Martyr Carthagine.
S. Pomponia, Martyr Carthagine.
S. Secunda, Martyr Carthagine.
S. Ianuaria, Martyr Carthagine.
S. Saturnina, Martyr Carthagine.
S. Martinus, Martyr Carthagine.
S. Dantus, Martyr Carthagine.
S. Felix, Martyr Carthagine.
S. Margarita, Martyr Carthagine.
S. Maior, Martyr Carthagine.
S. Honorata, Martyr Carthagine.
S. Regula, Martyr Carthagine.
S. Victorinus, Martyr Carthagine.
S. Pelusius, Martyr Carthagine.
S. Faustus, Martyr Carthagine.
S. Dacianus, Martyr Carthagine.
S. Matrona, Martyr Carthagine.
S. Cæcilia, Martyr Carthagine.
S. Victoria, Martyr Carthagine.
S. Beredina, Martyr Carthagine.
S. Secunda, Martyr Carthagine.
S. Matrona, Martyr Carthagine.
S. Ianuaria, Martyr Carthagine.
S. Lucius Episc., Martyr Hadrianop.
Socii Martyres Hadrianop.
S. Ionas, monachus in Ægypto.
S. Lazarus Ep. Mediolan.
S. Castrensis Ep. in Campania.
S. Secundinus Ep. Troiæ in Apulia.
S. Euphrosyna, Virgo Alexandrina.
S. Severinus Abb. Agaunensis, Castro-Nantonis in Gallia.
S. Ecianus, sive Echenus, Ep. Cluainfodiensis in Hibernia.
S. Desideratus Episcop. Aruernen. in Gallia.
S. Cedmonus, monachus & cantor, in Anglia.
S. Gaudinus Ep. Suessionensis Martyr.
S. Theodora Imperatrix, Constantinopoli.
S. Ehoarnus, Eremita Martyr in Britannia Armorica.
S. Martinus Presbyter, Legione in Hispania.
S. Adolphus, Episc. Osnabrugensis in Westphalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Euberti Episc. reliquiæ hoc die anno ⅭⅠƆCCXXIX Insulis visitatæ a Waltero Episcopo Tornacensi, vti ad eius Vitam nu. 10 diximus. 1 Feb.
S. Blasius Ep. & Martyr colitur hoc die apud Græcos, vt ex eorum Menæis & Menologio patet. De eo fuse egimus III Februarij.
S. Sotaredis, Romæ, scriptum in veteri Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi: in MS. Rhinouiensi Sorotetis. An Soteris sit, Virgo Romana; an alius aliaue Martyr, Sotaredes, aut Sorotes, haud scimus. De S. Soteride, seu Sotere Virgine, egimus X Febr.
S. Scholastica Virgo inscripta hoc die Martyrologio MS. S. Mariæ ad Gradus Coloniæ. Colitur alibi X Febru.
S. Sigo Episc. Aruernensis refertur hoc die in Natalibus Sanctorum Canonicorum Constantini Ghinij: alibi X Februarij.
S. Suræ, siue Soteridis, aut Zuwardæ, Virginis Hollandicæ ac Martyris, translatas Sueßionem reliquias indicat hoc die in Martyrol. Gallicano Andreas Saussaius. Agitur eius memoria X Febr.
S. Restuta Martyr Calaritana memoratur a Dionysio Bōfant in Triumpho Sanctorum Sardiniæ lib. 7 cap. 3, diciturq; passa sub L. Commodo Imp. Inuentionem eius describit Seraphinus Esquirrus Sanctuarij Caralit, lib. 2 cap. 23 & Francisus de Esquiuel Archiep. Calarit. Verum de hac aliisq; quorum in Sardinia inuenta nuper corpora sunt, quod Sedis Apostolicæ futurum iudicium sit, opperimur. Franciscus Laherius noster in Menologio suo eam in Virginum choro locat, & Restitutam appellat; cum citati auctores solum Restutam Martyrem vocent.
S. Alexandria Martyr Calaritana hoc die martyrio coronata creditur, teste Dionysio Bonfant lib. 3 Triumphi SS. Sardiniæ cap. 28 & 29, qui corpus eius inuentum scribit II Decembris ⅭⅠƆⅠƆCXXXIII, cum hac inscriptione: Hic iacet B. M. Alexandria, quæ vixit annis pl. m.. XXXIII, mn. I. quiebit in pace III Id. Febr. An illud B. M. semper significet Beatam Martyrem, vti quandoque plene scriptum reperitur, an solum bonæ memoriæ, ambigi potest, donec aliquid Sedis Apostolicæ iudicio decernatur.
S. Basilianus Martyr Apameensis ab Hermanno Greuen memoratur, alterq; in Campania Martyrij lauream adeptus Basilianus, de quo infra hoc ipso die agemus, vti & de S. Basilio Martyre in Armenia. Imposuit consimilium nominum similitudo Scriptori illi, vt pro hoc Basilio, aut Euphraxio, Pœnæ socio, Basilianum Apameæ tribueret.
S. Mina monachus inscriptus hoc die Kalendario Coptico. Fors Menas, Mennasue quispiam: quo nomine nonnulli in Vitis Patrum referuntur.
Iarlaithus Benigno in archiepiscopatum Armacanum in Hibernia succeßit anno CCCCLXV, vti ex Annalibus Vltoniensibus narrat Vsserius de primordiis Ecclesiarum Britannicarum pag. 874. Hunc Colganus in Actis SS. Hiberniæ Iarlatheum & Hierlatium vocat. Quia autem in quibusdam Martyrologiis Hibernicis XI Februarij Hierlatium quempiam inscriptum legit, Archiepiscopum illum hic locat, præsertim quod in Vita S. Benigni, quam non vidimus, Sanctus appelletur.
S. Dubanus, frater S. Canoci, ab eodem Colgano memoratur hoc die, cum tamen fateatur in Festilogiis Hibernicis, vt vocat, IV Id. Februarij poni, siue decimo die. Maiorem lucem dabunt, quæ idem promittit, Hiberniensia monumenta. Idem Notat. 165 ad lib. 2 Vitæ tripartitæ S. Patricij alium Dubanum scribit XI Nouembris coli.
S. Gobnata, Virgo & Abbatissa Bornicensis apud Momonienses in Hibernia, refertur hoc die a Colgano; qui tamen ait natalem eius celebrari IV Id. Februarij in Ecclesiis de Burneack, Eruidhe Moinmor. Nihil aliunde nobis exploratum.
Betta Presbyter, vnus e quatuor primis Merciorum in Anglia Apostolis, (de quibus Beda lib. 3 cap. 21 & nos VII Ianuarij in Vita S. Ceddæ) refertur hoc die, & Sanctus appellatur a Dauide Camerario, qui addit coli ab aliis alio die. Sed nec qui illi alii sint, aut quo die colant, nec cur ab ijs dissentiat, scribit. Vehementer autem fallitur, dum Scotis eum annumerat, cum Beda loco citato diserte tradat, Ceddam, Addam, Bettij, Anglos fuisse; Diumam autem Scotum, qui aliis Dwina dictus, primus Merciorum siue Lichfeldensis Episcopus fuit. Dempsterus libr. 2 historiæ Eccles. gentis Scotor. cap. 150 Bettam Scotum facit, & Sanctum, licet eius natalem non exprimat, & libros ait scripsisse. Necdum eius nomen in Martyrologiis reperimus.
S. Ardagius Abbas in recenti MS. quodam ita hoc die refertur: Item in Treacensi ciuitate S. Ardagij Abbatis. Ignotus nobis est.
S. Bosanhamus Eremita Scotus memoratur a Ferrario in generali Catal. SS. Citat in Notis Martyrol. Scoticum apud Dempsterum: Ipse Dempsterus in Menologio Scotico Ferrarium citat, cum tamen Menologium illud editum sit an. ⅭⅠƆⅠƆCXXII, Ferrarij autem Catalogus an. ⅭⅠƆⅠƆCXXV. Videntur inuicem scripta communicasse, priusquam ea vulgarent. Ita autem habet Dempsterus: Bosanhami Diculli eremitæ fundatoris. Ferr. At non meminit illius in ipsa Historia Ecclesiastica gentis Scotorum.
Thomæ Hierosolymitani Episc. depositio, cuius tempore tunica Domini inconsutilis fuit inuenta, consignata est totidem verbis in MS. SS. Florario. Meminit illius Theodoricus Pauli Gorcomiensis in Chronico vniuersali iisdem verbis, sed Sanctum non indigetat, minime alias parcus eiusmodi titulorum.
S. Guayferius monachus Casinensis in Wionis & Menardi Appendice ad Martyrol. monasticum, recensetur inter eos Sanctos, quorum ignotus est natalis. Quædam de eo infra ex Leone Ostiensi & Petro Diacono Casinensi narrabimus ad Vitam S. Secundini, cuius ipse Inuentionis historiam scripsit.
Diemo, cœnobij Hirsaugiensis monachus, & quondam Prior, obiit anno ⅭⅠƆCXL, vir deuotissimus, qui Spiritu prophetiæ repletus credebatur. Multa enim prædixisse fertur; quorum veritatem certus probauit euentus: nam Diuinis reuelationibus & consolationibus crebro recreari consueuit. Sepultus est in capella B. Mariæ semper Virginis, non sine opinione magnæ sanctitatis. Ita Trithemius in illius cœnobij Chronico ad eum annum. Hugo Menardus ita hoc die eius consecrat memoriam: In cœnobio Hirsaugiensi B. Diemonis Confess. Qui indicem Trithemij concinnauit, S. Diemonem monachum appellat. Nihil nobis de publica aliqua ei impensa veneratione constat.
Henricus primus cœnobiarcha in Vitæ-Schola in Dania, cui S. Bernardus fertur prædixisse, per eum ad vltimas regiones institutum Cisterciense propagandum, obiit hoc die, & Beatus appellatur in Menol. Cister. Chrysostomi Henriquez. Solum inter Pios reponitur in Martyrol. Gallicano Saussaij.
Guilielmus Archiepiscopus Tyrius refertur hoc die in Martyrologio Anglicano Ioannis Wilsoni. Nusquam arbitror publicam obtinere venerationem.
Hieronymus de Stusa Florentinus Ordinis Minorum, inscriptus ad hunc diem Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, Beati addito titulo. Gonzaga testatur miraculis coruscasse. Siluanus Razzius Vitam eius exhibet to. I de SS. & BB. Etruriæ. Haud tamen adhuc comperimus, num annuente Apostolica Sede is illi titulus tribuatur.
Petrus Paschalis de Salente, Catellanus Fabri Ordinis Minorum, dū Pontificis Maximi iussu in Gallia de hæreticis quæstiones habent, ab iis crudeliter anno ⅭⅠƆCCCXXI in castello Montefilij trucidati sunt. Corpora Valentiam deportata, inq; Minorum æde tumulata. Beatos appellant Gonzaga par. 1 Seraph. relig. & Arturus in Martyrologio ad hunc diem. Abstinent eo titulo Pisanus lib. 1 Conform. fru 8 & 11 par. 2, Marcus Vlyßipponensis par. 1 Chronici Min. lib. 7 cap. 43, Wadingus to. 3 Annal. ad annum 1321. Vbi tamen Ioannis XXII litteras recitat, quibus & seuere animaduerti in sceleris auctores iußit, & Valentino Episcopo caussæ totius examen commisit, vt dein publica Ecclesiæ auctoritate in Martyrum tabulas possent reserri. Turbatum dein nescio quid in Ordine, nihil vt motum vltra sit de gloria illa sacræ apotheoseos fortißimis viris impertienda.
S. Benedictus Abbas Anianæ in Gallia Narbonensi, cœnobij Indensis, siue S. Cornelij iuxta Aquisgranum fundator, obiit hoc die: colitur postridie XII Februarij.
S. Antonius Patriarcha Constantinopolitanus hoc die memoratur in Cathalogo generali Ferrarij: in Martyrol. Romano & Menæis XII Februarij.
S. Gregorius II Papa hoc die obiit, vt patet ex libro de Romanis Pontificibus: colitur XIII Febr.
S. Euphrosyna, patre Antigono, Senatore Constantinopolitano, matre Euphraxia nata, quæ in Thebaide vitam monasticam inter sanctimoniales duxit refertur hoc die in Martyrologio Canisij; propter Euphrosynam Alexandrinam, quæ in virorum monasterio vixit, diciturq; a nonnullis Euphrasia & Euphrosia: vnde error; nam illa Byzantina, Euphraxia est, siue Euphrasia, quæ colitur XIII Martij.
S. Leonides Martyr, pater Origenis, inscriptus hoc die Martyrologio Sarisburiensi ab Richardo Withfordo, qui & Mammæam Alexandri Imp. matrem iungit, quam eiusdem Origenis eruditione oblectari solitam scribunt. De S. Leonide agemus XXII Aprilis.
S. Hypolistus Presbyter & Martyr, Patronus Atripaldæ oppidi Hirpinorum, refertur hoc die a Ferrario, & Hippolytus appellatur: colitur I Maij.
S. Desideratus Ep. Bituricen. a Constantino Ghinio in Natalibus SS. Canonicorum hoc die relatus, colitur VIII Maij.
S. Parthenius, S. Calocerus, Martyres Romani, inscripti hic Martyrologiis Bedæ, Rabani, Notkeri, Wandelberti, Galesinij & c. De iis agemus cum Martyrol. Romano XIX Maij.
S. Desiderius Ep. Viennensis in Gallia, X Kalendas Iunij interfectus est, sed hoc die Viennam translatus, vt patet ex Adone & Notkero: quo etiam die eum referunt Martyrol. Romanum, Vsuardus, Wandelbertus, Bellinus, Maurolycus aliiq;. Ioannes Lieuræus in Antiquitatibus Viennensibus cap. 22 testatur publice eum Viennæ coli XXIII Maij.
Venerabilis Hugonis de S. Victore Canonici Regularis depositio inscripta MS. Florario SS. At Maurolycus, Ghinius, Ferrarius eum ponunt V Iulij.
S. Magnericus, S. Paulus Episcopi Treuirenses, in libello manu sat recenti exarato consignati sunt hoc die. Ignotus Treuirensibus Paulus, nisi Paulinus sit. Colitur S. Magnericus XXV Iulij.
S. Paulinus. XXXI Augusti.
Guilielmus Ep. Trecorensis in Britannia Armorica refertur hoc die a Ferrario, & Sanctus appellatur: qui quod eum dicat anno ⅭⅠƆCLXXV obiisse, ostendit se de Guilielmo II agere. Eiusdem meminerunt Augustinus du Paz in Historia Britanniæ, Claudius Robertus in Gallia Christiana, Ioannes Chenu de Epp. Galliæ, Albertus Magnus de Morlaix, traduntq; anno ⅭⅠƆCLXXIV deceßisse: at neque eum, neque primum eius nominis Trecorensem Episcopum Guilielmum Sanctum appellat, Martyrologium Anglicanum, quod Ferrarius citat, huius Guilielmi non meminit, sed Tyrij. Saussaius tamen in Supplemento Martyrologij Gallicani illum Guillielmum II Trecorensem Sanctum indigetat. Dubitare incidit, an non pro secundo Briocensi in eadem Armorica Episcopo Guilielmo hunc sumpserit. Is enim Officio Ecclesiastico colitur, sed XXIX Iulij.
S. Rufinus Marsorum in Italia Episcopus hoc die a Ferrario in Catalogo SS. Italiæ & generali memoratur. Plexus capite est Reate, vt ex Martyrol. Romano, & Baronio liquet XI August.
S. Radegundis Reginæ Translatio aliqua in MS. SS. Florario consignata hoc die. De ea agemus XIII Augusti.
Humbertus I Abbas Igniacensis memoratur in Catalogo SS. & BB. Ordinis Cisterc. excuso. Vir fuit laudatißimus: necdum tamen an Beati titulo celebretur comperimus. Eum illi tribuit Chrysostomus Henriquez ad VII Septemb.
S. Solinia Virgo resertur ab Hermanno Greuen in addit. ad Vsuardum, præposita voce ibidem; cum ante de S. Eciano in Hibernia egisset. Colganus Greuenum quoque pro Eciano citat, Solimam reticet. Colitur apud Carnutes in Gallia S. Solina V. & M. VII Octob.
S. Zachariæ, patris S. Ioannis Baptistæ, reliquiarum Inuentio celebratur hoc die in Menæis. De eo agemus V Nouembris.
S. Tryphon Martyr inscriptus hodie SS. Florario; colitur X Nouemb.
S. Eugenij Ep. Toletani Translatio aliqua hoc die facta indicatur in recenti MS. Agemus plenius de S. Eugenio XV Nouembris.
S. Canocus Confess. in Brechinia regione Walliæ refertur hoc die a Io. Wilsono in 1 edit. Martyrologij Anglicani, Ferrario & Colgano: hic tamen coli in Hibernia scribit XVIII Nouemb.
Wilsonus in 2 edit. Martyrol. XIII Martij.
S. Hierlatij Episc. Tuamensis (cui basilica Cathedralis eius vrbis est dicata) narrat hoc die Acta Colganus, quod in Martyrologiis Hibernicis alicuius Iarlathei legisset fieri mentionem; quem tamen existimat potius esse Armacanum, vt ante diximus. Huius Tuamensis ait natalem agi XXVI Decembr.
Translationem VI Iunij.

DE S. CALOCERO EPISCOPO RAVENNATE IN ITALIA

svb Hadriano Imper

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Calocerus, Ep. Rauennas in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Coloceri Episcopatus, cultus sacer, Reliquiarum translatio.

[1] Calocerum Episcopum Rauennatem publice veneratur Ecclesia XI Februarij, de quo in Martyrologio Romano hæc traduntur: Rauennæ S. Caloceri Episcopi & Confessoris. Agunt de eodem, [Colitur S Calocerus 11 Febr.] vti in Notis Baronius testatur, & tabulæ Rauennates, & Hieronymus Rubeus lib. 1 Historiæ Rauennatis, atque ex hoc Surius. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad eumdem XI Februarij aliquod Vitæ compendium concinnauit ex eodem Rubeo, & antiquis quis Ecclesiæ Rauennais lectionibus. Simile elogium habemus inter Vitas Sanctorum, quas ex codicibus MSS. Patrum Oratorij Roma accepimus. Ferdinandus Vghellus quoque tomo II Italiæ sacræ inter Archiepiscopos Rauennates quintum censet S. Calocerum, eiusq; Acta paucis comprehendit. In Florario Sanctorum MS. ad XVI Ianuarij ista prædicantur: Apud Rauennam S. Calocheri Episcopi, [& 16 Ianuar.] discipuli S. Apollinaris primi eiusdem vrbis Episcopi. Colitur hic XXIII Iulij: cuius illic Vitam ex Mombritio & Laurentio Barreo ac variis MSS. dabimus, a Surio etiam, sed stylo expolito, editam. In hac antiquißima certißimaq; S. Caloceri memoria extat, ab aliis inde fere excerpta atque adornata.

[2] Natione Græcum fuisse scribunt Rubeus & Vghellus, quod forte e nomine colligunt, [an natione Græcus?] quo Græcis Καλόκερος a pulchris cornibus appellatur. Eumdem Vghellus alumnum S. Apollinaris, Ferrarius discipulum facit. sed quo tempore ab eo fuerit assumptus, [discipulus S. Apollinaris,] non indicatur. Fuit S. Apollinaris, vt Acta eius tradunt, a sancto Apostolo Petro Rauennam missus, nulla facta discipulorum aliorumue comitantium mentione. In primo ad vrbem Rauennam accessu, hospitem cuiusdam militis filium excæcatum illuminauit: dein in ipsa vrbe vxorem Tribuni a diuturno morbo liberauit. Quo facto, Tribunus cum vxore & filiis & familia sua credentes in Iesum baptizati sunt. Sed & multi alij ex Paganis, qui interfuerunt, receperunt fidem Iesu Christi. Habitauit interea in domo Tribuni B. Apollinaris, [an Rauennæ conuersus?] & quotidie ad eum veniebant multi ex populo, & docebat eos secrete, dicens: Credite in Iesum, quoniam ipse est Deus cæli & terræ. Et credentes baptizabantur. Multi vero nobiles dabant filios suos B. Apollinari, vt ab eodem sacris litteris erudirentur. His vero, qui iam credebant, Missas & baptismata in domo Tribuni B. Apollinaris agebat cum discipulis suis. Hæc Acta. Sed an hi discipuli, filij nobilium Rauennatium ab eo sacris litteris eruditi? Ex ibi conuersis videtur fuisse S. Calocerus. Nam, vt additur, intra duodecim annos, [consecratur Sacerdos:] quibus istic docuit, duos Presbyteros Adheretum & Calocerum ordinauit; Marcianum vero nobilissimum virum, & Eleuchadium philosophum Diaconos fecit. Sex etiam Clericos statuit, cum quibus die noctuque Psalmos Domino canebat. S. Petrus Damianus S. Eleuchadium Rauennæ conuersum scribit, vt dicetur XIV Februarij num. 6. Abductus postea S. Apollinaris a Duce Saturno ad Pontifices idolorum, a quibus, cum templi Iouis ornatum irrisisset, nimia cæde mactatus est, atque ad mare eiectus, ac semiuiuus relictus. Quem colligentes discipuli eius, absconderunt in domo cuiusdam mulieris viduæ Christianæ, adhibentes ei curam: inter quos arbitramur S. Calocerum fuisse.

[3] Post plurimos autem annos, vt in eisdem Actis legitur, beatissimus Apollinaris ad Æmiliam perrexit, docendo secrete populos, quos poterat trahere verbo. Interea Calocerus Presbyter gubernabat Ecclesiam, [vicarius S. Apollinaris, miraculis claret:] quæ erat Rauennæ latenter, faciens multas virtutes in nomine Iesu Christi. Non post multum tempus regressus ab Æmilia beatissimus Apollinaris, a Christianis cum omni gaudio susceptus est. Hinc Calocerus præfuisse Ecclesiæ Rauennati Vicarius S. Apollinaris dicitur in codice MS. Patrum Oratorij, & in epitome Ferrarij, atque in Rubei Historia Rauennate.

[4] Cum deinde filia Rufi Patricij a S. Apollinare, inuocato Christo, a morte resuscitata, [eo exule, cum aliis Ecclesiam Rauenn. gubernat] fuisset baptizata cum matre & familia ad trecentos viginti quatuor promiscui sexus; sed & multi alij ex Paganis credidissent Christo; imperio Cæsaris captus est S. Apollinaris, cæsus, in eculeo suspensus, ac postea in exilium directus. Secuti vero sunt eum tres viri de Clero, qui ei administrabant. Interea Ecclesiam, quæ erat Rauennæ, gubernabant Presbyteri, Adheretus scilicet & Calocerus, & Diaconi. Crescebat vero numerus Christianorum. Reuersus S. Apollinaris, [tribus annis:] post tertium annum Rauennam ciuitatem ingreditur: quem suscipientes Christiani gauisi sunt gaudio magno, glorificantes Deum, qui eis suum Patrem & Doctorem reuocauit. Rursus eumdem arbitramur Calocerum Ecclesiæ Rauennatis curam assumpsisse, cum Taurus Præses S. Apollinarem detineret, & ob visum filio cæco redditum, secrete eruisset de populo, & misisset nocte in præsidio suo quasi custodiendum: [iterumq; 4 annis:] vbi mansit annos quatuor ab vrbe milliario sexto. Namque interrogarat eum ante Taurus Præses, Num illi aliqui essent adiutores, & vbi forent? Cui responderat, etiam plurimos esse & in Rauenna vrbe consistere: inter quos merito arbitramur S. Calocerum extitisse, & vel præfuisse, vel certe ex præcipuis adiutoribus fuisse.

[5] Demum S. Apollinaris cum Ecclesiam suam annos viginti nouem gubernasset, martyrizatus est sub Vespasiano Augusto: [S. Apollinari succedūt tres Episcopi:] cui successerunt supra memorati S. Caloceri condiscipuli, primo S. Adheretus, siue Aderitus, cum eo a S. Apollinare Sacerdos consecratus, quem celebrat Martyrologium Romanum XXVII Septembris; tum duo eodem tempore Diaconi ordinati, S. Eleuchadius, eoq; defuncto S. Marcianus, cui XXII Maij sacer est. Quid tempore horum Episcorum egerit S. Calocerus, non constat. Diligentem eum ac sæpe vicariam operam illis impendisse ex reliquis actis colligimus. Ordinem huius succeßionis describit S. Petrus Damianus sermone de S. Eleuchadio infra XIV Febru. num. 6. In Marciani locum, inquit Rubeus, Calocerus suffectus est, eadem ratione, vti ille, a Deo dimissa columba electus. Qui cum rerum omnium sub Hadriano Imperatore quietem nactus fuisset, assiduo hortatu, [dein S. Calocerus.] Deo verbis efficaciam ac robur tribuente, omnes ferme Rauennates, relictis falsis diis, religioni sanctȩ adhærere sic persuasit, vt admodum pauci fuerint, [qui Rauēnates conuertit,] qui non acceperint cultum & cognitionem veri Dei. Imperauit Hadrianus ab anno Christi CXVII ad annum vsque CXXXVII: sub quo Calocerus, cum annū ætatis centesimum viridi senecta superasset, [obitq; centenarius:] mortem cum vita commutauit III Idus Februarij, sepultus haud procul ab Aderito, scilicet in oppido Classense eo loco, [sepelitur:] quo deinde non multo post a Diuo Probo templum est exædificatum haud procul a mari. Hæc Rubeus. Succeßit S. Calocero Proclus, huic S. Probus: a quo tradit Ferrarius ad X Nouembris, qui dies illi natalis, in hoc templo a se constructo corpora SS. Aderiti & Caloceri esse collocata. [transfertur a S. Probo:] Iornandes de Rebus Gothicis cap. 29 ait vrbem Rauennam trino vocabulo gloriari, trigeminaque positione exultare, cuius prima pars est Rauenna, vltima Classis, media Cæsarea inter vrbem & mare. Sidonius Apollinaris Iornande antiquior lib. 1 epist. 5 has tres partes appellat Ciuitatem veterem, Portum nouum, & Viam Cæsaris: quo loci, inquit, Veterem ciuitatem, Nouumque portum media Via Cæsaris, ambigas, vtrum connectat an separet. Distat hoc tempore ab vrbe Rauenna Claßis, siue Portus nouus, tribus millibus passuum versus Ariminum, monasterio & templo S. Apollinaris illustris.

[6] Reliquias S. Caloceri aliorumq; Episcoporum e templo Classensi transtulit Petrus Archiepiscopus Rauennatium, [dein seculo 10] eo nomine Quintus, vulgo Quartus habitus, ordinatus anno Christi DCCCCXXIII, qui teste S. Petro Damiano in epistola ad Nicolaum II Pontificem Maximum, sua sponte se dignitate munereque Episcopali abdicauit. Ei succeßit Honestus Classensis cœnobij Abbas, quod factum eße anno CMLXXI refert lib. 5 Rubeus, qui lib. 1 dictam Translationem ita narrat. Cum Agareni vniuersa Adriatici maris littora deprædarentur, Diuique Apollinaris templi ornamenta omnia, quæ summa & maxima erant, [ob Saracenorū depopulationē, a Petro 4 Archiep. Rauen.] suffurati essent, & plerique præterea sanctissima hæc cadauera suffurari tentassent; Petrus Bononiensis, Rauennatum Archiepiscopus, ne quid accideret mali, timens, sanctissimo consilio optimum fore iudicauit in vrbem illa comportari. Ceterum cum incertum esset, vbi reconderentur, & pridie Calendas Februarij ad Diui Apollinaris primo, mox ad Diui Iacobi Deum suppliciter esset precatus, vt sibi, quo essent loco sanctissima illa cadauera commonstraret; ab eo defodi cœptum, tametsi suspenso atque incerto animo, quo coniectura eos maxime deduxit. Reliqui omnes Sacerdotes summa veneratione fodientes, Archiepiscopi inceptum persequuntur: nec multum foderunt, cum Sacerdos ligone lateritium lapidem percutiens, arcæ latentis aditum sub ara patefecit. Quapropter sublata mensa ex marmore, quæ aram conflabat, detectoque ob id sepulchro, vas ligneum carie ob vetustatem corrosum, inuentum est, in quo loculi sciuncti visebantur. [vna cum Reliquiis SS. Aderiti & Probi,] In altero bina erant cadauera, in altero vnum, nullo scripto, quod nomina significaret. Veniunt tamen in coniecturam, gemina cadauera illa esse Aderiti & Caloceri, tertium Probi. Nonnihil itaque Reliquiarum ob Diuorum memoriam ibi relicto, [eleuatur,] cadaueribus in Antistitis sede positis, continuo, cum magno imbri fœdum esset cælum, inclaruit, & serenum est factum. Moyses præterea quidam ex monachis Classensibus Diui Apollinaris, cum febri multos iam dies laboraret, [& factis miraculis] tacta sede, restitutus est sanitati. Itaque delata primum summa omnium veneratione, nec sine lacrymis, sancta cadauera ad Diui Apollinaris, mox ad Diui Seueri, cuius postridie dies festus erat: [transfertur in ædem Vrsianam: eisq; ara dicatur.] tandem hymnis & lacrymis ingentique gaudio in Vrsianam ædem transferuntur. Vbi miraculis compluribus. Deus eorum sanctitatis testis esse voluit, tertioque Nonas Martias Petrus Archiepiscopus eis aram dicauit. Hactenus Rubeus. Quæ paucis attinguntur in codice MS. Patrum Oratorij: Cuius Caloceri corpus a Petro Rauennatum Archiepiscopo in Vrsianam ædem translatum est. Eadem fere habet Ferrarius. Est autem ecclesia Vrsiana a conditore S. Vrso Episcopo cognominata, qui ei nomen άναστάσεως indidit in memoriam Christi resurgentis, atque ipso Paschatis die Idibus Aprilis anno CCCLXXXIII dedicauit. Colitur S. Vrsus XIII Aprilis. De S. Seuero Episcopo Rauennate egimus 1 Februarij, vbi diximus templum illi dicatum cum monasterio esse inter Classem oppidum & vrbem Rauennam, sed illi propinquius.

§ II An S. Calocerus discipulus S. Iacobi fuerit in Hispania?

[7] Ioannes Tamayo Salazar eumdem S. Calocerum inscripsit Martyrologio Hispanico his verbis: Rauennæ in Italia S. Caloceri ipsius vrbis Episcopi, qui, cum primo B. Iacobi Apostoli discipulatus per Hispanias munera peregisset, Italiam pergens, & B. Apollinari adhærens, Rauennates ad cultum Dei, depositis idolorum figmentis pertraxit. [S. Calocerus inscriptus est Martyrol. Hispanico Salazarij,] Post illius Sedis Pontifex creatus sic vitam texuit, vt centenario maior, plurium virtutum sarcina cumulatus & miraculorum honore insignis feliciter in Domino quiesceret. Idem Salazar eiusdē S. Caloceri Acta prolixe cōponit, atque ita primos eius annos tradit exactos: Calocerus Græcus origine, adhuc adolescentulus Hierosolymā perrexit, [quasi Hierosolymis a S. Iacobo in discipulum assumptus,] vbi cum Christi Apostolorum prodigia cognouisset, & doctrinæ lucem ad vitam consequendam audiuisset æternam; radio sancti Spiritus illuminatus, zelo est fidem amplexatus ardenti. Illius ab exordio extitit magister Iacobus Apostolus, cui adhærens, [& Lector creatus,] & ab eo quotidie disciplinam veritatis ebibens, ad Lectoratus ordinis gradum, propria virtute peruenit. At Iacobo ad Hispanias transfretante magistro, illum deserere nolens, ipsius pedissequus in Occidentem, [in Hispaniam cum eo profectus,] ex duodecim discipulorum numero, æstuanti propensione deuenit. Sancti Apostoli ergo per Hispanias vestigia sectans, fere omnes regionis vrbes lustrauit. Sed cum e beatæ Virginis Mariæ præcepto Iacobus Hierosolymam reuerti properasset, Calocerum, vt Carpetanos reuiseret, prædicaretque, magisterij delegatione dimisit. [Carpetanis prædicarit,] Qui Apostolico suffultus mandato discedens, omnem illam perlustrauit regionem, Dei verbum disseminans, & collecto animarum credentium non sterili fructu, ad eius peruenit auditum; quo modo sanctum Magistrum apud Hierosolyma occisum & martyrio fuisse coronatum, eiusque corpus a condiscipulis extractum, in nauigio positum ad Iriæ Flauiæ ciuitatis in Gallæcia portum aduentasse. Hac siquidem cognita fama, illico ad Iriam perrexit, adque illorum sanctorum condiscipulorum cœtum se iungens, cum illis itidem tumulum, [& Translationi corporis S. Iacobi adfuerit.] quo corpus humaretur, erexit, sacrauit, & minister sui Ordinis sacrum confecit. Quo expleto, cum ceteri diuersa peterent climata, Calocerus ad Italiam se contulit ad S. Apollinarem &c.

[8] Hæc ibi, quæ non lubet singula excutere. De S. Iacobo agemus XXV Iulij. Momenta probabilitatis ex veterum testimonio desumenda sunt. Ac primo Sampirus Episcopus Astoricensis (qui a Rege Alphonso III, Magno dicto, suam historiam deducit vsque ad Veremundum II Podagricum, siue ad annum Ch. CMLXXXII) e discipulis S. Iacobi censet Calocerum, [Sampirus quemdam Calocerū discipulū S. Iacobi memorat.] dum Æra Hisp. CMXXVII refert, altare super corpus B. Iacobi Apostoli, consecratum fuisse a septem discipulis eius, quorum nomina sunt hæc: Calocerus, Basilius, Pius, Grisogonus, Theodorus, Athanasius, Maximinus. Hæc Sampirus, cuius historiam continuauit Pelagius Episcopus Ouetensis a dicto Veremundo vsque ad obitum Ferdinandi Sancti, siue annum Ch. MLXV. Mariana noster lib. 4 Rerum Hispanicarum cap. 2 huic Pelagio tribuit quæ modo ex Sampiro retulimus: Qui historiam, inquit, ante quingentos ferme annos scripsit, Pelagius Ouetensis Episcopus, Iacobi discipulos facit, Calocerum, Basilium, Pium, Grisogonum, Theodorum, Athanasium, & Maximum. Dein hoc suum apponit iudicium Mariana: [dubia fide:] Nos quoniam rerum antiquitas certam scriptioni derogat fidem, neque quid certi de Iacobi Apostoli discipulis afferri potest, liberum lectori iudicium relinquamus. Alij septem fuerunt Romæ ab Apostolis Episcopi ordinati, atque in Hispanias mißi, scilicet Torquatus, Ctesiphon, Secundus, Indaletius, Cæcilius, Hesychius & Euphrasius, quorum omnium celebritas secundum Martyrologium Romanum, Vsuardum, aliosq;, agitur Idibus Maij vti dictū est Kalendis Februarij, vbi seorsum de S. Cæcilio egimus.

[9] Qui Chronicon Hispaniense vndecumque collectū sub nomine Fl. Dextri antiqui auctoris vulgauit, [eumdem dein Rauennatum Episcopum statuit Dextri Chronicō.] ex vtraque classe memorata hæc ita coniunxit: Anno XXXVII. Multos etiam discipulos S. Iacobus, præcipuos autem numero duodecim, more Apostolico, in Hispaniam secum portat. scilicet Episcopos, Basilium, Pium, Athanasium, Maximum, Grysogonum Presbyteros: Theodorum, Cæcilium, Thesiphontem, Iscium, Calocerum Lectores; Torquatum Exorcistam; & Secundum, Indalecium, Euphrasium Ostiarios … Postea Calocerus profectus in Italiam, adhæsit Apollinari Rauennatum Episcopo, & ab illo factus Presbyter successit Marciano, & factus est Episcopus centenario maior, vigens tamen. Septem alij a B. Petro creati Episcopi ad Hispanias remittuntur. Deinde anno XLIV hæc leguntur: Calocerus discipulus S. Iacobi per Carpetaniam prædicat, siue, vt Maurius Castella Ferrera exponit lib. 2 Historiæ S. Iacobi cap. 19, per regna Toletanum & Murcianum aliasque ditiones. Denique obitus eiusdem describitur ad annum CXXX. S. Calocerus S. Iacobi discipulus & Episcopus Rauennas, maior centenario, miraculorum gloria clarus, ad cælum migrat. Hæc ille: quibus iter Hierosolymitanum adiunxit Sampayus. Verum cum certa scriptioni haud asseratur fides ab antiquis & probatis auctoribus, omnem hanc narrationem suspectam relinquimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FELICE, VICTORE, IANVARIO, VITALE, HERENEO, IN AFRICA.

CIRCA AN. CCL.

[Commentarius]

Felix, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr in Africa (S.)
Vitalis, Martyr in Africa (S.)
Herenaeus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

[1] Dvo ex his Martyribus referuntur in antiquo MS. Martyrologio Richenouiensi, siue Augiæ diuitis prope Constantiam in Sueuia: In Africa Felicis, Victoris. Martyrologium antiquum Romanum MS. quod sub nomine S. Hieronymi sæpe a nobis citatum, [Memoria horum Mart. in MSS.] quatuor habet: In Africa Felicis, Victoris, Ianuarij, Vitalis. Omittit Hereneum, refertque XXV Februarij, quo die de aliis Martyribus tunc in Africa paßis agitur. Galesinius ex MS. Martyrologio, omisso S. Felice, & Zotico addito, ita alios recenset: In Africa item SS. Victoris, Ianuarij, Zotici, Herenei Martyrum. Iacobus Pamelius in Annotationibus ad epistolam Luciani, quæ est XXII apud D. Cyprianum ex Martyrologio MS. Guilielmitarum Brugensium, & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, omißo Vitale, reliquos ita celebrant: In Africa Victoris, [& in operibus S. Cypriani.] Felicis, Ianuarij, Zotici, Herenei. Addit Pamelius de his Martyribus intelligi sequentia Luciani verba ad Celerinum, in eadem epistola: Et ideo, carissime frater, saluta Numeriam & Candidam, quæ secundum Pauli præceptum & ceterorum Martyrum, quorum nomina subiicio, Bassi in peierario. Mappalici in quæstione, Fortunionis in carcere, Pauli a quæstione, Fortunæ, Victoris, Herenei, Credulæ, Herenæ, Donati, [an fama extincti?] Firmi, Venti, Fructi, Iuliæ, Martialis, Aristonis, qui, Deo volente, in carcere fame necati sunt. Restituit Pamelius ex dicto Guilielmitarum Martyrologio nomen Herenei, cum ante legeretur apud Morellium Herennius. Pamelio consentit Rigaltius. De aliis enumeratis a Luciano Martyribus agemus XXII & XXV Februarij, & XVII Aprilis: quibus locis cum plurimi etiam nominentur socij, quorum non meminit Lucianus, signum est eos fuiße potißimum indicatos, qui vel fuerant ex familia Celerini, Numeriæ aut Candidæ, vel eis erant specialius noti. [quare S. Zoticus hic omissus.] Egimus etiam X huius de SS. Zotico & Irenæo, sed Romæ paßis: de Zotico infra iterum agemus, vti & sequenti XII die, & quidem ex Martyrologio S. Hieronymi: in quo inter hos Africanos non refertur, vt poßit apud alios intrusus videri: ideoq; eum hic prætermittimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ZOTICO, CYRIACO, AMMONIO, OCCOMINIO, PELEONICO.

[Commentarius]

Zoticus, Martyr (S.)
Cyriacus, Martyr (S.)
Ammonius, Martyr (S.)
Occominius, Martyr (S.)
Peleonicus, Martyr (S.)

G. H.

Martyrologium paruum MS. monasterij S. Maximini Treuiris horum Martyrum ita meminit: Victuris, Zotici, [Martyrū nomina in Martyroll.] Cyriaci, Ammoni, Basilli. De Victore iam supra egimus; cum quo inter Africanos etiam a quibusdam Zoticus reponitur. MS. Richenouiense: Et alibi Amanti, Tulici, Zotici, Cyriaci. De duobus prioribus mox agemus. In Martyrologio MS. Romano, quod S. Hieronymo attribuitur, post Martyres Africanos, de quibus actum, subditur: Et alibi Zotici, Cyriaci, Ammoni, Occomini, Peleonici, Basilij. Alij ab his distincti referuntur sequenti die in eodem Martyrologio: inter quos sunt Ammon, Zoticus & Cyriacus. De Basilio in Armenia, & Basiliano in Campania paßis mox agemus: [an iis adiungendus S. Basilius?] vt vel ideo hæreamus dubij an non idem Basilius bis repetatur in Martyrologio S. Hieronymi. Iterum alius Basilius monachus refertur XII Februarij in antiquis Martyrologiis MSS. vt vel ideo vnicum hoc die solum ponendum censuerimus.

DE S. BASILIO IN ARMENIA.

[Commentarius]

Basilius, in Armenia (S.)

G. H.

Locum & diem natalem insigni consensu statuunt duo antiquiora Martyrologia MSS. quorum alterum sub nomine S. Hieronymi Romanum est, [S. Basilius in Armenia] alterum Richenouiense; in quibus ita legitur: In Armenia Basilij. Acta, vt plurium aliorum, latent. Armeniæ minori a plerisque attribuitur Sebaste siue Sebastia, vrbs quam plurimorum Martyrum certamine sub Diocletiano potißimum ac Licinio nobilitata, quam Ptolemæus & Plinius Cappadociæ attribuit, vti monuimus III Februarij ad Vitam S. Blasij Episcopi Sebasteni & Martyris § 1. Hermannus Greuen in Addit. ad Vsuardum, præter Basilianum in Campania passum, refert alium Basilianum, & male adiungit S. Pœni Martyri Apamiensi: [an alius a S. Basilio 12 Febr. referendo?] eumdem hunc Basilium esse in Armenia passum arbitramur. De S. Basilio monacho agemus XII Februarij; vbi & alium scrupulum mouebimus, num ab hoc iste vere alius haberi debeat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BASILIANO, AMANTIO, TVLICO IN CAMPANIA ET ALIBI.

[Commentarius]

Basilianus, Martyr in Campania (S.)
Amantius, Martyr in Campania (S.)
Tulicus, Martyr in Campania (S.)

G. H.

Martyrologia MSS. antiqua, Letiense in Hannonia, & Tornacense cœnobij S. Martini, vti & Hermannus Greuen in Addit. ad Vsuardum, XI Februarij ista habent: In Campania Basiliani & Amantij. Martyrologium MS. Romanum sub nomine S. Hieronymi: In Campania Basiliani, & alibi Amantij, Tulici. MS. Richenouiense, omisso Basiliano, hæc habet: Et alibi Amantij, Tulici, Zotici, Cyriaci. De duobus vltimis iam ante egimus. Ceterum Campania Italiæ regio iuxta Latium satis nota est, cuius quam plurimi Sancti in hoc opere referuntur, inter quos hoc die colitur S. Castrensis Episcopus. De alio Amantio, sed Martyre Romano, egimus X Februarij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS APAMEENSIBVS POENA SIUE POEONE, ET EVPHRAXIO SIUE EVPRAXIO.

[Commentarius]

Poenes, seu Poeon, Martyr Apameae (S.)
Euphraxius, Martyr Apameae (S.)

G. H.

Plures eæq; illustres vrbes Apameæ siue Apamiæ appellantur: ex his Apamea Syriæ II metropolis ad Orontem fluuium, cuius Episcopus Domnus subscripsit Concilio Chalcedonensi. Alia est Apamea in Bithynia II, cuius Episcopus Callonicus interfuit eidem Concilio. Tertia est Apamea Pisidiæ, cuius Episcopus Tarsitius subscripsit Nicæno I. Quarta denique est Apamea in regno Galliæ in Comitatu Fuxensi, cuius Episcopus nuper fuit Henricus Spondanus, optime de historia Ecclesiastica meritus. At quo loco Sancti hi floruerint non liquet. Agit de iis Martyrologium antiquum MS. Richenouiense: III Idus Februarij in Apamia Pœnæ & Eufraxi. Notkerus: In Apamia Pœonis & Eufraxij. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, omisso Eufraxio, ita habet: In Apamia Basiliani, Penis. De S. Basiliano Martyre in Campania iam cum eodem Greuen egimus, & S. Basilio in Armenia, quem cum Basiliano hic confundi supra innuimus. Ita loco Apamiæ Campania perperam substitura est in Martyrologio MS. S. Hieronymi: III Idus Februarij in Cāpania Pœnis & Eupraxij.

DE S. SIMPLIDE EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

SVB FINEM III SECVLI

[Commentarius]

Simplides Ep. Viennen. in Gallia (S.)

I. B.

[1] Vndecimus Viennensis in Gallia Ecclesiæ Antistes memoratur S. Simplides, in Antiquitatibus Viennensibus editis a Ioanne Boscio, atque apud Ioannem Lieuræum, & Ioannem Chenu in priore catalogo Epp. Vienn. Nam in posteriore, quem a Petro Villario Archiep. accepisse se fatetur, [S. Simplidæ Ep. Vien.] Desiderium omittit, & S. Simplidem decimum statuit, vti & Demochares & Claudius Robertus.

[2] Eius natalem ita consignat III Id. Febr. Ado eiusdem Sedis Archiepiscopus, [natalis,] & Beda vulgatus: Apud Viennam S. Simplidis Ep. & Confess. Consentiunt alia MSS. & excusa Martyrologia: sed in quibusdam Simplicides appellatur, apud Galesinium & Ferrarium Simplidius, apud alios Simplidas. In MS. Florario IX Febr. refertur S. Simplicides Episc. Lugdunensis: at nemo eius nominis Cathedram illam tenuit; vt nostrum hunc esse arbitremur.

[3] Acta videntur etiam Adonis æuo ignorata. Demochares solum ait temporibus Cari floruisse. Plus aliquanto habet Saussaius: Item Viennæ Allobrogum, [ætas,] S. Simplidæ Ep. qui Taciti, Probi & Cari Imperatorum temporibus sedens, motus atrocissimos, sæuientis in Christi caulas impietatis, sustinuit ac repressit, victorque cum corona de stadio martyrij egrediens, immortalem purpuratæ sanctitatis decus abhinc consecutus est. [aureola,] Lieuræus quoque, Canonicus Viennensis, Martyrem facit, traditq; eius ab Ecclesia Viennensi fieri hoc die commemorationem. Ado solum Confessorem agnouit.

[4] Addit Lieuræus, ab eo perfectam basilicam S. Petri, quam S. Lupicinus eius decessor inchoarat, vti nunc spectatur, [opera.] etsi sæpius labefactata ac deinde instaurata.

DE S. TIGRINO MARTYRE ROMANO, TAVRINI IN PEDEMONTIO.

[Commentarius]

Tigrinus Martyr Romanus, Taurini (S.)

G. H.

[1] Taurini ad radicem Alpium in Transpadana regione sedes habuere: quos Strabo lib. 4 & Plinius lib. 3 cap. 17 gentem Ligusticam vocant; [Vpud Taurinos] ast inter Gallos censent Appianus in Hannibalicis alijq;. Vrbs eorum primaria Taurasia olim dicta fuit. [vrbs Taurasia, Augusta Taurinorum, & Taurinum, dicta, vario splēdore & Sindone Christi clara:] Ea postquam vna cum gente ipsa in Romanorum peruenit potestatem, deducta eo colonia, Augusta Taurinorum cœpit appellari: at posteri breuitatis caußa Taurinum nūcupant, Itali Turino. Vrbs modo est admodum pulchra atque amœna, quæque adhuc, quod Serenißimi Principes Sabaudiæ istic commorentur, in dies magnificentior euadit: arcem habet munitißimam, academiam celebrem, templa eximie ornata: atque inter sacras Reliquias magna cum religione adseruat ostenditq; sindonem, siue sudarium, quo Dei filius post absolutum redemptionis nostræ opus, a cruce depositus, inuolutus fuit.

[2] In eadem vrbe præclarum extat templum Societatis Iesu, sanctis eiusdem vrbis Patronis, [ibidem in templo Societatis Iesu 6 corpora Sanctorum adseruantur. e quibus colitur S. Tigrinus Martyr II Febr.] Solutori, Aduentori atque Octauio, e legione Thebœa Martyribus, dicatum: quorum istic corpora cum honore adseruantur, vti dicetur XX Nouemb. die eorum cultui sacro. In eodem templo aliorum trium Sanctorum honorantur sacra pignora, quorum venerationi consequenter tres Februarij dies dicati: XI colitur S. Tigrinus Martyr Romanus. XII S. Goslinus Abbas. XIII S. Iuliana Matrona. De singulis ad suum diem seorsim agimus. Atque hoc quidem die, celebratur festum S. Tigrini, Officio Ecclesiastico ex Communi vnius Martyris non Pontificis desumpto.

[3] Corpus eius a Claudio Aquauiua Societatis Iesu Præposito Generali Roma missum est IV Septembris anni ⅭⅠƆⅠƆCXI, creditumq; Antonio Marchesio Prouinciali Mediolanensi, vt Taurinum deferret. [Corpus Roma delatum,] Detulit, tradiditq; Serenißimo Principi Mauritio a Sabaudia, tunc S. R. E. Cardinali: qui statim Collegio Societatis Iesu dono dedit, mox ab eodem Marchesio Prouincialis eo delatum, [ad Cardin. Mauritiū a Sabaudia, inde ad Collegium Societ. cuius rei 2 instrumenta hic eduntur:] nullo donationis addito instrumento, qualia duo extant in archiuio eiusdem Collegij Taurinensis, alterū Generalis, alterū ipsius Marchesij Prouincialis: quæ hic damus communicata a Reuerendo Patre Francisco Vasco eiusdem collegij anno ⅭⅠƆⅠƆCLIII Rectore, & transmissa a Reuerendo Patre Ioanne Iacobo Turinetto, qui dein illi in eodem munere suffectus, cuius beneuola diligentia plurima monumenta assecuti sumus, quæ cultum Sanctorum istius regionis promoueant. Est autem primum exemplar huiusmodi.

[4] Claudius Aquauiua Societatis Iesu Prȩpositus Generalis. Omnibus in quorū-manus hæ litteræ venerint, salutē in eo qui est vera salus. [alterum Claudij Aquauiua Generalis Societatis Iesu,] Sane sacræ Sanctorū Reliquiæ omni per se honore & reuerentia dignæ sunt, quippe quibus, vt ait S. Augustinus, tamquam vasis & organis ad omnia opera bona sanctus vsus est Spiritus; tum vero ob ingentes vtilitates, quæ ex iis in hominū genus proueniunt, vt non immerito dixerit Damascenus, eiusmodi Reliquias, veluti salutiferos fontes, a Christo Domino institutas esse, ex quibus non minima ad nos beneficia promanant, suauissimumque vnguentum profluit, quippe cum ab iis dæmones expellantur, morbi profligentur, ægroti sanentur, cæci lumen recipiant, tentationes ac mœrores discutiantur, ac denique dona plurima a Patre luminum earum opera ad illos, qui fide non dubia postulant, descendant. Cū igitur carissimo in Christo Fratri Antonio Marchesio Prouinciali Mediolanensi Corpus S. Tigrini Martyris ex cœmeterio Priscillæ via Salaria cum facultate Sanctissimi Domini Pauli v extractum, in ciuitate Taurinensi collocandum dederimus; vt omnibus id constaret, ne sacræ huiusmodi Reliquiæ debito honore fraudarentur, fidem de præmissis omnibus, his litteris manu nostra subscriptis, & sigillo nostro munitis, facere voluimus. Romæ die IV mensis Septembris, anno ab orbe redempto ⅭⅠƆⅠƆCXI.

Claudius Aquauiua
Bernardus de Angelis Secretarius.

[5] Alterum autem exemplar ita habet: [alterum Antonij Marchesij Prouincialis Mediolanensis.] Antonius Marchesius Præpositus Prouincialis Prouinciæ Mediolanensis Societatis Iesu, omnibus, in quorum manus hæ litteræ venerint, salutem in eo, qui est vera salus. Cum ad aures Serenissimi Cardinalis Mauritij a Sabaudia peruenisset, annis proxime elapsis nonnulla Sanctorum Corpora Romæ e cœmeterio Priscillæ via Salaria cum facultate Sanctissimi Domini nostri Pauli v a multum Reuerendo Patre Claudio Aquauiua Prȩposito Generali Societatis Iesu fuisse extracta: eidemque Celsitudo Sua per litteras significasset, optare se sacrarum Reliquiarum fieri eo consilio participem, vt vrbs Taurinensis satis ex se ad pietatem propensa, nouo ditata munere, ad debitum honorem cultumque sacris ossibus exhibendum vehementius accenderetur; idem multum Reuerendus Pater Claudius Aquauiua piissimo Principi satisfaciendi cupidissimus, licet sero eius accepto desiderio, reliquum adhuc sibi S. Tigrini Martyris Corpus inde extractum, quamuis in cineres præ antiquitate subterraneique loci humiditate dilapsum, nobis Antonio Marchesio Prouinciali Romæ dedit in capsula inclusum, suo sigillo consignatum, fideque publica munitum, quo illud Taurinum transferremus, eidemque Serenissimo Cardinali eius nomine præsentaremus. Nos igitur Antonius Marchesius Prouincialis, eiusdem Claudij Aquauiuæ mandatum exequentes, eosdem sacros cineres Taurinum fideliter transtulimus, & sigillo nostro debite obsignatum capsulam cum eodem ipso corpore recognouimus & cōsignauimus. Et vt omnibus de præmissis constaret, his litteris manu nostra subscriptis, & sigillo nostro munitis fidem facere voluimus. Taurini die XXV Augusti anni ⅭⅠƆⅠƆCXII.

Antonius Marchesius.

DE PLVRIMIS MARTYRIBVS IN NVMIDIA PASSIS SVB DIOCLETIANO ET MAXIMIANO.

CIRCA AN. CCC.

[Commentarius]

Martyres in Numidia (SS.)

G. H.

[1] Cvm, teste Eusebio lib 8 histor. Eccl. cap. 3, omnibus in locis per Imperatoris litteras palam indictum fuisset, vt scripturæ Christianorum absumerentur igni, [Recusantes sacras Scripturas tradere,] inuigilarunt in prouinciis Præsides, & in singulis ciuitatibus, oppidis atque vicis Officia, vt sacri libri ad incendium traderentur. Porro qui metu pœnisue fracti, eos tradiderunt, Traditores, in Africa potißimum, vocabantur. Quo tamen tempore quam plurimi reperti sunt, qui maluerunt mortem pro Christo oppetere, quam sacros codices comburendos proferre. Quorumdam ex iis facta mentio est II Ianuarij, qui potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt. Alios hoc die celebramus, qui conuenientes ad Dominicum celebrandum comprehensi, [Martyrio affecti in Numidia:] sub Anolino Proconsule Carthagine paßi sunt anno Chr. CCCIII. Iis adiunxit Baronius Numidas hosce Martyres, anno margini adscripto circiter trecentesimo. De quibus hæc verba in tabulis Martyrologij Romani leguntur: In Numidia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in eadem persecutione comprehensi, cum iuxta Imperatoris edictum diuinas Scripturas tradere noluissent, grauissimis excruciati suppliciis, occisi sunt.

[2] Hos ipsos Martyres, teste Baronio, absque dubio signare S. Augustinus videtur in Gestis cum Donatistis in Breuiculo collationum diei tertij cap. 13, cum ait: [indicati a S. Augustino.] Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani Episcopi, & Episcoporum Numidiæ Primatis, ad Mensurium Episcopum Carthaginensem pacifice data, vbi & ipse narrauit, in Numidia persecutores, quȩ egerint. Et qui comprehensi, & Scripturas sanctas tradere nolentes, & multa mala passi, & grauissimis suppliciis excruciati & occisi sunt: eosque honorandos pro martyrij sui merito commendauit. Hæc S. Augustinus, & ex eo ad hunc diem Baronius. De Secundo & Mensurio ad sequentia Acta dicemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO PRESBYTERO, SATVRNINO ET FELICE LECTORIBVS, MARIA ET HILARIONE, EIVS LIBERIS; DATIVO LECTORE, FELICE, ALIO FELICE, EMERITO, AMPELIO, ROGATIANO, QVINTO, MAXIMIANO, THELICA, ROGATIANO, ROGATO, IANVARIO, CASSIANO, VICTORIANO, VINCENTIO, CÆCILIANO, RESTITVTA, PRIMEVA, ROGATIANO, GIVALIO, ROGATO, POMPONIA, SECVNDA, IANVARIA, SATVRNINA, MARTINO, DANTO, FELICE, MARGARITA, MAIORE, HONORATA, REGVLA, VICTORINO, PELVSIO, FAVSTO, DACIANO, MATRONA, CÆCILIA, VICTORIA, BEREDINA, SECVNDA, MATRONA, IANVARIA, CARTHAGINE IN AFRICA

An. Ch. CCCIII.

Commentarius præuius.

Saturninus Presbyter (S.)
Saturninus, Lector (S.)
Felix, Lector (S.)
Maria (S.)
Hilarion (S.)
Datiuus, Lector, Martyr Carthagine (S.)
Felix, Martyr Carthagine (S.)
Felix alius, Martyr Carthagine (S.)
Emeritus, Martyr Carthagine (S.)
Ampelius, Martyr Carthagine (S.)
Rogatianus, Martyr Carthagine (S.)
Rogatus, Martyr Carthagine (S.)
Ianuarius, Martyr Carthagine (S.)
Cassianus, Martyr Carthagine (S.)
Victorianus, Martyr Carthagine (S.)
Vincentius, Martyr Carthagine (S.)
Caecilianus, Martyr Carthagine (S.)
Restituta, Martyr Carthagine (S.)
Primaeua, Martyr Carthagine (S.)
Rogatianus, Martyr Carthagine (S.)
Giualius, Martyr Carthagine (S.)
Rogatus, Martyr Carthagine (S.)
Pomponia, Martyr Carthagine (S.)
Secunda, Martyr Carthagine (S.)
Ianuaria, Martyr Carthagine (S.)
Saturnina, Martyr Carthagine (S.)
Martinus, Martyr Carthagine (S.)
Dantus, Martyr Carthagine (S.)
Felix, Martyr Carthagine (S.)
Margarita, Martyr Carthagine (S.)
Maior, Martyr Carthagine (S.)
Honorata, Martyr Carthagine (S.)
Regula, Martyr Carthagine (S.)
Victorinus, Martyr Carthagine (S.)
Pelusius, Martyr Carthagine (S.)
Faustus, Martyr Carthagine (S.)
Dacianus, Martyr Carthagine (S.)
Matrona, Martyr Carthagine (S.)
Caecilia, Martyr Carthagine (S.)
Victoria, Martyr Carthagine (S.)
Beredina, Martyr Carthagine (S.)
Secunda, Martyr Carthagine (S.)
Matrona, Martyr Carthagine (S.)
Ianuaria, Martyr Carthagine (S.)

Avctore G. H.

[1] Horum omnium Martyrum Acta, prout excepta sunt a notariis, & relata in Proconsularia gesta, integra haberi obseruat Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum ad hunc XI Februarij, [Acta horū Martyrum sincera,] & in Annal. Eccles. ad an. 303 numer. 58 tradit illorum integram & sinceram fidem esse. Certe monet Auctor numer. 1 Acta Martyrum in archiuo Memoriæ conscripta legi, [ex gestis Proconsularibus,] seq; ea ex Actis publicis scribere: qui tamen ad concinnandam historiam, vbi id necessarium fuit, sæpe interloquitur. Sed nescire se addit Baronius dicto num. 58, qua occasione multorum ibi nominatorum Martyrū acerbissimæ coram eodem Proconsule, [an integra?] instar aliorum, habitæ quæstiones desiderentur. Verum non videtur de vnoquoque singularis quæstio instituta. Nam defatigata tortorum rabies (num. 21) languebat: & aduersarius tot Martyrum præliis victus, cum singulis congredi non valebat: at totius exercitus Domini animis eadem interrogatione tentatis, vno omnes ore fidem Christi profeßi, simul in carcerem trusi sunt, martyrioque destinati. Et num. 22, omnes fæminæ in S. Victoria congressæ sunt & coronatæ. Et numer. 24 S. Hilarianus adhuc supererat, quasi ob ætatem suam paruulam expugnandus.

[2] Acta hæc in Collatione Carthaginensi, iussu Honorij Imperatoris Catholicos inter & Donatistas anno CDXI habita a Catholicis allegata sunt, [allegata in Collatione, Carthaginensi,] ad probandum, Christianos, tempore persecutionis, sub Diocletiano & Maximiano motæ, ad Collectam & Dominicum celebrandum conuenire consueuisse. Atque inde inferebatur, eodem fere tempore Cirtæ in Numidia (quod ob persecutionem Donatistæ negabant fieri potuisse) Concilium habitum fuisse: in quo, auctore Secundo, Tigisitano Episcopo & Numidarum Episcoporum Primate, varij Episcopi, qui ex Imperatorum edicto codices sacros resue alias sacras comburendas tradiderant, eo fine conuenerant, vt in locum Cirtensis Episcopi alium sufficerent & subrogarent. Ordinarūt autem Episcopum Cirtensem, quemdam Paulum, qui eodem anno a magistratibus conuentus, libros & Ecclesiæ supellectilia tradidit, sicut & Siluanus eiusdem Subdiaconus, postea vero & ipse Cirtensis Episcopus. Quorum nefariæ traditionis Acta proconsularia recitat S. Augustinus lib. 3 contra Cresconium cap. 27 & 29: qui in Breuiculo Collationum cum Donatistis, collatione diei tertij cap. 17 agit tum de Concilio Cirtensi, tum de hisce ipsis Actis Martyrum, quæ hic recitamus, in quibus & dies & Consules desiderantur; apud S. Augustinum, cuius verba addimus, adiuncti.

[3] Iussit Cognitor, inquit, computare Officium, & renuntiare. Cōsideratis vtriusque Cōsulibus & diebus, & qui de Concilio Cirtensi & qui de Gestis Martyrū legebantur, [citata a S. Augustino.] quia dictum fuerat a Catholicis post illorum Martyrum passionem, vnde persecutionis tempus probabatur, prope annum consecutum fuisse vsque ad Consulem & diem Concilij Cirtensis. Responsio autem computantis Officij, mensem interfuisse suggesserat. Voluerunt ergo Catholici de tabulis tolli, quod dixerant. Sed Donatistæ, quod a Catholicis dictum erat, noluerunt de tabulis tolli: vnde Catholici non contenderunt, vt eorum in hoc calumniosus animus appareret. Porro autem illud erat verius, quod Catholici dixerant. Officium autem in computando errans, falsum renuntiauerat, quod postea conscripta & diligentius considerata Gesta docuerunt: sicut potest probare, quem libuerit legere & non piguerit computare. Nam Gesta Martyrum, [Num acta hæc sint Diocletiano IX & Maximiano VIII Coss.] quibus ostendebatur tempus persecutionis, Consulibus facta sunt Diocletiano nouies & Maximiano octies, pridie Idus Februarij. Gesta autem Episcopalia decreti Cirtensis post eorumdem Consulatum tertio Nonas Martij, ac per hoc tredecim menses interesse inueniuntur, plures vtique quam vndecim, quos prius Catholici minus diligenter computando responderant. Sed Officium vt falleretur, & mensem interesse responderet, eumdem Consulatum putauit. Post Consulatum autem non aduertit, vbi annus iam alius agebatur. Proinde Catholici tamquam ex vera Officij responsione cogebantur ostendere, tēpore persecutionis illos vndecim vel duodecim Episcopos in domum priuatam conuenire potuisse. Donatistis instantibus, vt hoc ex aliis Conciliis ostenderent, si aliquo tempore persecutionis facta Episcoporum Cōcilia reperire potuissent, quod Catholici quoniam tum inquirere, & ad horam veteres chartas in archiuis Ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant multo facilius duodecim homines in domum cōuenire potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium fieri solebant, quamuis persecutione feruente, sicut ipsis Gestis Martyrum monstrabatur, qui confitebantur in Passionibus suis se collectam & Dominicum egisse.

[4] Hæc S. Augustinus, sed cum duorum annorum interuallo ab ipsis Actis Cirtensibus, [an potius Diocletiano VIII & Maximiano VII Coss.] quorum fragmentum idem S. Augustinus lib. 3 contra Cresconium cap. 26 sub finem & cap. 27 ita refert: De vestris autem maioribus extat Secundi Tigisitani Concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, vt illic in locum defuncti ordinaretur Episcopus. Ibi quæ gesta sunt accipe. Nam quæ necessaria fuerunt, infra scribere curaui. Diocletiano octies & Maximiano septies Consulibus quarto Nonas Martij, Cirtæ cum Secundus Episcopus Tigisitanus primæ cathedræ consedisset in domo Vrbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo & sic poterimus hic ordinare Episcopum. Eadem Acta summatim complexus est Optatus Mileuitanus lib. 1 de schismate Donatistarum aduersus Parmenianum: Hi & ceteri, inquit, quos principes tuos fuisse paullo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam ciuitatem in domum Vrbani Carisi consederunt die III Iduum Maiarum. quo forte die vltima seßione habita Concilium illud finitum est. Annum in Actis Cirtensibus notatum confirmant Acta proconsularia sub Munatio Felice, ex bibliotheca Pithœi a Baronio edita ad an. 303: vbi num. 12 hæc leguntur: Diocletiano VIII & Maximiano VII Consulibus, XIV Kalendas Iunias ex Actis Munatij Felicis F. P. P. Curatoris Coloniæ Cirtensium. Cum ventum esset ad domum, in qua Christiani conueniebant, Felix F. P. P. Curator Paulo Episcopo dixit. Proferte Scripturas legis, & si quid aliud hic habetis, vt præceptum est, vt iussioni parere possitis. Paulus Episcopus dixit: Scripturas Lectores habent: sed nos, quod hic habemus, damus. En eadem Acta conuentus Cirtensis (quæ apud S. Augustinum in Breuiculo Collationum traduntur contigisse post Consulatum Diocletiani nouies & Maximiani octies, siue anno Christi CCCV) testimoniis geminis, iisq; antiquioribus consignata Consulibus Diocletiano octies & Maximiano septies, [siue an Ch. 303.] siue anno Christi CCCIII. qui nobis annus magis probatur, tum ob Acta Cirtensia a S. Augustino in sua contra Cresconium disputatione citata, tum ob Gesta proconsularia rerum Cirtæ, quæ de Paulo in priori conuentu Episcopo eodem adhuc anno ordinato agunt. Est autem Concilium Cirtense, teste S. Augustino post persecutionem codicum tradendorum, & dictorum Martyrum passionem habitum, vt hi necessario eidē anno CCCIII, quo maxime atrox illa persecutio sæuiebat, dicendi sint occubuisse.

[5] Hæc ergo Acta Martyrum olim a Catholicis cognita & accepta, a Donatistis disquisita, a Iudice Cognitore inspecta atque examinata, damus ex peruetusto Codice MS. monasterij S. Maximini Treuiris, collata cum Suriana editione, [Acta ex MSS. edita,] & altero MS. Bodecensi in Westphalia, in quo tamen contracta paßim erant. Omittimus autem appendicem sub finem tam in codicibus manu exaratis repertam, quam in priore editione Suriana additam, dolo Donatistarum deprauatam, enormia mendacia affingentiū Mensurio laudatißimo Episcopo Carthaginensi, eiusq; tum Diacono ac postea successori Cæciliano. [absque appendice a Donatistis deprauata.] Fragmentum illud edidit etiam Gabriel Albaspinæus Aurelianensis Episcopus post opera S. Optati Mileuitani a se illustrata, vbi & Gesta purgationis Cæciliani & Felicis, a quo ille fuerat ordinatus, profert, vna cum epistola Constantini Imperatoris & Concilio Episcoporum ob hanc caussam Arelate celebrato. Sed & in obseruationibus præuiis ante S. Optatum, errores & crimina Donatistarum egregie depingit, eorumq; inueteratum odium in Mensurium, Cæcilianum & Felicem. Ita in Gestis Collationis III Carthaginensis, cum cap. 33 Alypius Episcopus Catholicus dixisset Donatistis: Damnent nomen Donati, & deinceps non appellabimus illos Donatistas; opposuit Petilianus Episcopus Donatistarum: Damna nomen Mensurij & Cæciliani, & non diceris Cæcilianista. Deest præcipua pars huius III Collationis Carthaginensis, a capite CCLXXIII ad caput DLXXXVI, vti præfixa breuiaria indicant, in quibus frequenter Gesta Martyrum memorantur, se persecutionis tempore in Collectis fuiße fatentium.

[6] Est horum Martyrum memoria XI Februarij inscripta Martyrologio Romano his verbis:[Cultui eorum sacer II Febr.] In Africa natalis sanctorum Martyrum Saturnini Presbyteri, Datiui, Felicis, Ampelij & sociorum, qui conuenientes ad Dominicum ex more celebrandum, in persecutione Diocletiani a militibus comprehensi, sub Anolino Proconsule passi sunt. Ad quæ annotat Baronius, de his agere hoc die non tantum vetus Rom. Martyrol. sed & alia pleraque manuscripta. Sed quod illud vetus Romanum? an quod sub finem seculi XV a Bellino editum secundum morem, vt præfatur, Romanæ curiæ? A Maurolyco Claudius dicitur, qui Datiuus est. Referunt illos eodem die nonnulla MSS. neque admodum antiqua, in quorum plerisque dicuntur passi sub Iuliano Imperatore, Anolino Proconsule. Galesinius vero scribit Anolini Proconsulis iussu, varie cruciatos, Nerone Imperatore, præclari martyrij coronam accepisse: atque interim Surij tomum I de Sanctis in Notis allegat, qui Acta refert ad XI Februarij, in quibus tempora Diocletiani & Maximiani exprimuntur. Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 14 eosdem refert tertio Idus Februarij triumphasse. Agit de SS. Victoria & Maria Virginibus & Martyribus hoc die Franciscus Lahierius in Menologio Virginum.

[7] At sequenti die, siue pridie Idus Februarij, illata hisce Martyribus tormenta scribit supra relatus S. Augustinus: [& 12 Febr.] quo etiam die de illis agi in Ecclesia Africana tradit Baronius ad Martyrolog. Rom. Quem diem seruarunt Vsuardus aliique antiqui in Martyrologiis MSS. his fere verbis: In Africa sanctorum Martyrum Saturnini Presbyteri, Datiui, Felicis, Apelij & sociorum eius, qui passi sunt pro Christo sub Anolino Proconsule. In Vsuardo MS. nostro, qui fuit olim Hunnæi, passi dicuntur sub Iuliano Proconsule. At Martyrol. MS. Bruxellense vtrumque iunxit, Iulianum quem & Imperatorem dixit, & Anolinum Proconsulem. Quem Vsuardus Apelium vocat, in nonnullis MSS. Apuleius dicitur, supra Ampelius.

[8] Quis vitæ finis hisce Martyribus fuerit, non indicatur, nisi in fragmento a Donatistis deprauato: in quo sub finem hæc leguntur: [An fame interierint?] Beati Martyres isti, corporeis alimentis destituti, paullatim & per interualla dierum naturali conditioni, famis atrocitate cogente, cesserunt, & ad siderea regna cum palma martyrij migrauerunt, præstante Domino nostro Iesu, qui cum Patre regnat in secula seculorum Amen.

ACTA MARTYRII
Ex MS. Treuirensi S. Maximini & Surio.

Saturninus Presbyter (S.)
Saturninus, Lector (S.)
Felix, Lector (S.)
Maria (S.)
Hilarion (S.)
Datiuus, Lector, Martyr Carthagine (S.)
Felix, Martyr Carthagine (S.)
Felix alius, Martyr Carthagine (S.)
Emeritus, Martyr Carthagine (S.)
Ampelius, Martyr Carthagine (S.)
Rogatianus, Martyr Carthagine (S.)
Rogatus, Martyr Carthagine (S.)
Ianuarius, Martyr Carthagine (S.)
Cassianus, Martyr Carthagine (S.)
Victorianus, Martyr Carthagine (S.)
Vincentius, Martyr Carthagine (S.)
Caecilianus, Martyr Carthagine (S.)
Restituta, Martyr Carthagine (S.)
Primaeua, Martyr Carthagine (S.)
Rogatianus, Martyr Carthagine (S.)
Giualius, Martyr Carthagine (S.)
Rogatus, Martyr Carthagine (S.)
Pomponia, Martyr Carthagine (S.)
Secunda, Martyr Carthagine (S.)
Ianuaria, Martyr Carthagine (S.)
Saturnina, Martyr Carthagine (S.)
Martinus, Martyr Carthagine (S.)
Dantus, Martyr Carthagine (S.)
Felix, Martyr Carthagine (S.)
Margarita, Martyr Carthagine (S.)
Maior, Martyr Carthagine (S.)
Honorata, Martyr Carthagine (S.)
Regula, Martyr Carthagine (S.)
Victorinus, Martyr Carthagine (S.)
Pelusius, Martyr Carthagine (S.)
Faustus, Martyr Carthagine (S.)
Dacianus, Martyr Carthagine (S.)
Matrona, Martyr Carthagine (S.)
Caecilia, Martyr Carthagine (S.)
Victoria, Martyr Carthagine (S.)
Beredina, Martyr Carthagine (S.)
Secunda, Martyr Carthagine (S.)
Matrona, Martyr Carthagine (S.)
Ianuaria, Martyr Carthagine (S.)

BHL Number: 7492

Ex MSS. et svrio.

PROLOGVS.

[1] aQvi religione sacra præditus, exultat & gloriatur in Christo, quique Dominica veritate gaudet errore damnato, Ecclesiam Catholicam teneat, sanctam quoque communionem a profana discernat, Acta Martyrum legat, quæ necessario in archiuo b Memoriæ conscripta sunt, ne seculis transeuntibus c obsolesceret gloria Martyrum, & damnatio Traditorum. Aggredior itaque cælestes pugnas nouaque certamina, gesta per fortissimos milites Christi, [Acta Martyrū ad imitādum proponenda.] bellatores inuictos, Martyres gloriosos. Aggredior, inquam, ex Actis publicis scribere, non tam ingenio præditus, quam ciuico illis amore coniunctus. Consulto quidem hoc faciens, duplici scilicet modo, vt & imitationibus eorum ad martyrium animos præparemus, & quos viuere in perpetuum, atque cum Domino Christo gaudere & regnare confidimus, etiam confessiones ipsorum, pugnas atque victorias, cum in literas digerimus, æternæ memoriæ conferamus. Sed non inuenio, fratres dilectissimi, quibus vtar exordiis, quoue principio laudis aggrediar sanctissimorum Martyrum felicissimam confessionem. Magnis enim rebus magnisque virtutibus rapior, & quidquid est quod in ipsis adspicio, id totum diuinum atque cæleste admiror: in deuotione fidem, in vita sanctitatem, in confessione constantiam, in passione victoriam. Quæ res quanto solæ in suis virtutibus fulgent, tanto sunt omnes in singulis Martyribus clariores. Placet igitur in principio caussam ipsius belli tractare, totiusque mundi discrimen necessario breuiter omni celeritate discurrere, vt agnita veritate, & præmia Martyrum, & pœnas quis nouerit Traditorum.

[Annotata]

a Surius, religionis sanctissimæ fide.

b Memoriam dici locum, vbi Acta Proconsularia asseruabantur, obseruat Baronius ad hæc Acta infra num. 16, vbi iterum Memoriæ mentio fit.

c MS. Treuir. abolesceret.

CAPVT I
Martyres Abitinæ comprehensi; Carthaginem abducti.

[2] Temporibus namque Diocletiani & Maximiani, bellum diabolus Christianis indixit isto modo, [Christiani tradere sacras Scripturas recusantes:] vt sacrosancta Domini testamenta Scripturasque diuinas ad exurendum peteret, basilicas Dominicas subuerteret, & ritus sacros cœtusque sanctissimos celebrari Domino prohiberet. Sed non tulit exercitus Domini tam immane præceptum, sacrilegamque iussionē perhorruit: & mox fidei arma arripuit, descendit in prælium, non tam contra homines, quam contra diabolum pugnaturus. Et quamuis tradendo Gentilibus Scripturas Dominicas, atque testamenta Diuina, profanis ignibus comburenda, a fidei cardine cecidere nonnulli; conseruando tamen eas, & pro ipsis libenter suum sanguinem effundendo, fortirer fecere quamplurimi. Quique pleni Deo, deuicto atque prostrato diabolo, victoriȩ palmam in passione gestantes, sententiam in Traditores & eorum consortes ferentes, qua illos ab Ecclesiæ communione reiecerant, cuncti Martyres proprio sanguine consignabant. Fas enim non fuerat, vt in Ecclesia Dei simul essent Martyres, & Traditores.

[3] Aduolabant igitur vndique versum ad certaminis campum immensa agmina Confessorum, &, vbi quisque hostē repererat, castra illic Dominica collocabat. Namque in ciuitate a Abitinensi in domo b Occani, Felicis bellica cum caneret tuba, Dominica signa gloriosi Martyres erexerunt: ibique celebrantes ex more c Dominicum, a coloniæ magistratibus atque ab ipso stationario milite apprehenduntur, Saturninus Presbyter cum filiis quatuor, id est, [conueniūt magno numero:] Saturnino iuniore & Felice lectoribus, Maria sanctimoniali, Hilariano d infante. Itemque Datiuus, qui & Senator, Felix, alius Felix, Emeritus, Ampelius, Rogatianus, Quintus, Maximianus, Thelica, e Rogatianus, Rogatus, Ianuarius, Cassianus, Victorianus, Vincentius, Cæcilianus, Restituta, f Primæua, Rogatianus, g Giualius, Rogatus, Pomponia, Secunda, Ianuaria, Saturnina, Martinus, h Dantus, Felix, Margarita, i Maior, Honorata, k Regula, Victorinus, Pelusius, Faustus, Dacianus, Matrona, Cæcilia, Victoria, l Heredina, Secunda item, Matrona, Ianuaria.

[4] Qui apprehensi, producebantur alacres ad forum. Adhoc in primum certaminis campum prior Datiuus ibat, [comprehēduntur:] quem sancti parentes candidum Senatorem cælesti curiæ genuerunt. Ibat etiam Saturninus Presbyter numerosa vallatus propagine liberorum. Cuius partus partem sibi sociam martyrio destinauit, partem sui nominis pignus Ecclesiæ relinquebat. Hos agmen Dominicum sequebatur, in quo fulgebat cælestium splendor armorum, scutum fidei, lorica iustitiæ, saluationis galea, & gladius m vibrans sermo Dei: quorum præsidio fulti, [constātiores sacris libres in igne ille sis,] spem victoriæ fratribus promittebant. Sed iā ad supradictæ ciuitatis peruenerunt forum. Ibi primum aggressi confessionis palmam magistratus elogio sustulerunt. In isto namque foro iam pro Dominicis Scripturis dimicauerat cælum, cum Fundanus ipsius ciuitatis quondam Episcopus Scripturas Dominicas traderet exurendas. Quibus cum magistratus sacrilegos ignes apponerent, subito imber sereno cælo diffunditur, ignis Scripturis sanctis admotus extinguitur, grandines adhibentur, omnisque ipsa regio, pro Scripturis Dominicis, elementis furentibus, deuastatur.

[5] De hac igitur ciuitate Martyres Christi exoptata prima vincula susceperunt: directique ad Carthaginem alacres ac læti, per totum iter hymnos Domino canticaque psallebant. Qui cum ad Officium Anulini tunc Proconsulis peruenirent, starentque in acie constanter, fortiter sæuientes impetus diaboli Dominica constantia retundebant. Sed cum non contra omnes simul milites Christi diabolica rabies præualeret, singulos in certamina postulauit. [ducuntur Carthaginem.] Quorum certaminum pugnas non tam meis exequar, quam Martyrum dictis: vt & sæuientis hostis audacia in tormentis atque in ipsa sacrilega inuectione noscatur, & Christi Domini præpotentis virtus in tolerantia Martyrum atque in ipsa confessione laudetur.

[Annotata]

a Surius, & ex eo Baronius, Alutinensi, quæ ciuitas Africæ ignota est. MSS. Treuir. & Budecense, Abitinensi, quæ etiam coniectura margini apud Surium adscripta est. Est autem Abitina vrbs Episcopalis prouinciæ Proconsularis Africæ. S. Augustinus lib. 7 contra Donatistas cap. 28 meminit Saturnini ab Abitinis. & Maximus Episc. Abitinensis fuit in Collatione Carthaginensi an. 411.

b MS. Treuir. Octaui.

c Surius, Dominica Sacramenta, id est sacrificium Missæ. S Cyprianus Episc. Carthagin. epistola 63: Numquid ergo Dominicum post cœnam celebrare debemus? vt sic mixtum calicem frequentandis Dominicis offeramus?

d Infra num, 24 puer appellatur, vbi virili animo fidem confitetur, & tormenta spernit.

e MS. Treuir. Rogatimus.

f Surius, Prima, Fua.

g Idem, Guinalius.

h MS. Treu. Clautus.

i Num Maior sit proprium viri nomen, incertum. Distinctio interposita est in MS. Treuirensi, & vnica est Margarita, cui alias apponeretur.

k Surius, Regiola.

l Idem, Herectina.

m Surius, bifrons.

CAPVT II
Quæstio in SS. Thelicam & Datiuum.

[6] Cvm igitur ab Officio Proconsuli offeruntur, suggeriturque, quod a magistratibus Abitinensium transmissi essent Christiani, qui contra interdictum Imperatorum & Cæsarum, Collectā siue Dominicum celebrassent; primum Proconsul Datiuum interrogat, cuius esset conditionis, & vtrum collectas fecisset. Qui cum se Christianum, & in collecta a fuisse profiteretur, auctor ab ipso collectionis sanctissimæ postulatur. [S. Datiuus suspēditur in eculeo.] Statimque iubetur Officium eumdem in eculeum subleuare, extensumque vngulis præparare. Sed cum carnifices iussa crudelia atroci velocitate complerent, starentque sæuientes b in dictis, & denudatis ad vulnera Martyris lateribus, [vti & S. Thelica, vltro pro aiens] erectis vngulis imminerent, subito sese per medium Thelica fortissimus Martyr tormentis obiecit & clamauit; Christiani sumus nos. Nos, inquit, collegimus. Statimque Proconsulis furor exarsit, & ingemiscens, spiritali gladio grauiter vulneratus, Martyrem Christi grauissimis ictibus tutudit, in eculeum suspensum extendit, vnguibus perstridentibus laniauit. At contra gloriosissimus Thelica Martyr media de ipsa carnificum rabie huiusmodi preces Domino cum gratiarum actione effundebat: Deo gratias. In nomine tuo, Christe Dei fili, libera seruos tuos.

[7] Talia precanti Proconsul, Quis est, inquit, auctor tecum congregationis vestræ? [qui indicat S. Saturninum Presbyterum, præesse:] Qui crudelius sæuiente carnifice clara voce respondit: Saturninus Presbyter & omnes. O Martyrem, primatum omnibus dantem! Non enim Presbyterum Fratribus prætulit, sed Presbytero Fratres confessionis consortio copulauit. Quærente igitur Proconsule Saturninum, ostendit: non quod illum prodidit, quem secum aduersus diabolum pariter dimicare cernebat; sed vt illi panderet, integre se celebrasse collectas, quando cum ipsis etiam Presbyter fuerat. Manabat igitur cum voce sanguis Dominum deprecantis: & præceptorum Euangelij memor, inimicis suis veniam Martyr inter ipsa corporis sui laniamentia poscebat. [Matth. 5] [orat pro torquentibus,] Inter ipsos namque vulnerum grauissimos cruciatus, tortores pariter & Proconsulem his vocibus exprobrabat: Iniuste facitis infelices: [eosq; admonet:] contra Deum facitis. Deus altissime, noli illis consentire ad hæc peccata. Peccatis infelices, aduersus Deum facitis. Custodite præcepta Dei altissimi. Iniuste agitis infelices: innocentes laniatis. Non sumus homicidæ: non fraudem fecimus. Deus miserere. Gratias ago tibi: Domine pro nomine tuo da mihi sufferentiam. Libera seruos tuos de captiuitate huius seculi. Gratias tibi ago, nec sufficio tibi gratias agere,

[8] Et cum ictibus vngularum concussa fortius latera sulcarentur, [inter tormenta constans,] profluensque sanguinis vnda violentis tractibus emanaret, Proconsulem sibi dicentem audiuit: Incipies sentire, quæ vos pati oporteat. Et adiecit: Ad gloriam. [Deum inuocat:] Gratias ago Deo regnorum. Apparet regnum æternum, regnum incorruptum. Domine Iesu Christe, Christiani sumus: tibi seruimus. Tu es spes nostra. Tu es spes Christianorum. Deus sanctissime, Deus altissime, Deus omnipotens. Tibi laudes pro nomine tuo reddimus Domine Deus omnipotens. Cui talia oranti cum a diabolo per Iudicem diceretur: Custodire te oportuit iussionem Imperatorum & Cæsarum; defatigato iam corpore, forti atque constanti sermone victrix anima proclamauit: Non curo, nisi legem Dei, quam didici: ipsam custodio, pro ipsa morior, in ipsa consummor lege Dei, præter quam non est alia. Talibus itaque dictis gloriosissimus Martyr in suis tormentis magis ipse Anulinum torquebat. Cuius tandem rabies ferocirate saginata, Parce, inquit, reclusumque in carcerem, [includitus carceri:] passioni condignæ Martyrem destinauit.

[9] Post hunc Datiuus a Domino in certamine erigitur, qui Thelicæ fortissimum prælium, de proximo cominus cum penderet eculeo spectauerat expensus, idemque cum se voce sæpius repetita Christianum esse, & collectam fecisse fortiter proclamaret, emersit c Fortunatianus sanctissimæ Victoriæ Martyris frater, vir sane togatus, sed a religionis Christianæ sanctissimo cultu ipsis tēporibus alienus: [S. Datiuus in eculeo suspensus,] qui suspensum in eculeo Martyrem, profanis vocibus hactenus arguebat. Hic est, ait, Domine, qui per absentiam patris nostri, nobis hic studentibus, sororem nostram Victoriam seducens, hinc de splendidissima Carthaginis ciuitate vna cum Secunda, [accusatur a Fortunatiano:] & Restituta, ad Abitinensem coloniam secum vsque perduxit. Quique numquam domum nostram ingressus est, [defenditur a S. Victoria huius sorore:] nisi tunc, quando quibusdam persuasionibus puellares animos illiciebat. Sedenim non tulit Victoria, clarissima Martyr Domini, collegam & commartyrem suum falso appeti Senatorem. Statimque Christiana libertate prorumpens. Nullius, inquit, persuasione profecta sum, nec cum ipso ad Abitinas veni. Hoc possum per ciues probare. Omnia mea sponte atque voluntate perfeci. Nam & in collecta fui, & Dominicum cum Fratribus celebraui, quia Christiana sum. Tunc impudens aduocatus maledicta exaggerabat in Martyrē. Et contra Martyr gloriosus de eculeo, cuncta vera responsione soluebat.

[10] Inter hæc Anulinus ardescens, premi vngulas in Martyrem iubet. Statim carnifices in nuda præparataque ictibus latera cruentis vulneribus venerunt. [durissime torquetur:] Aduolabant truces manus iussis velocibus leuiores secretaque pectoris, disruptis cutibus visceribusque diuulsis, nefandis adspectibus profanorum adnexa crudelitate pandebant. Inter hæc Martyris mens immobilis perstat: & licet membra rumpantur, diuellantur viscera, latera dissipentur, animus tamen Martyris integer, inconcussusque perdurat. Denique dignitatis suæ memor Datiuus, qui & Senator, tali voce preces. Domino sub carnifice rabiente fundebat: O Christe Domine, non confundar. [fortiter tolerat:] His dictis beatissimus Martyr actibus, quod a Domino poposcerat, tam facile meruit, quam breuiter postulauit.

[11] Denique mox Proconsulis, mente concussa, lingua, Parce, prosiliuit. Cessauere carnifices: fas enim non erat, Martyrem Christi in commartyris suæ Victoriæ caussa torqueri. Namque cum contra eum Pompeianus suspicionis indignæ sæuus accusator accederet, calumniosamque coniungeret actionem, despectus a Martyre est & d retusus: Quid agis hoc in loco diabole? Quid contra Martyres Christi adhuc vsque conaris? [calumnia iorem despicit,] A Senatore Domini ac Martyre, & potestas simul & forensis rabies superata est. Sed quoniam debuerat clarissimus Martyr etiam pro Christo torqueri, cum interrogatus, vtrum in Collecta fuisset, profiteretur constanter & diceret, [confessus se adfuisse sacrificio.] ad Collectas se superuenisse, & Dominicum cum Fratribus congrua religionis deuotione celebrasse, auctoremque eiusdem collectionis sanctissimæ non vnum fuisse, in sese Proconsulem rursus acrius excitauit. [iterum torquetur.] Cuius recrudescente sæuitia, geminata Martyris dignitas iterato vngulis sulcantibus exaratur. At Martyr inter vulnerum cruciatus grauissimos pristinam suam repetens orationem, Rogo, ait, Christe, non confundar. Quid feci? Saturninus est Presbyter noster.

[12] Eius cum latera dura carnifices, magistra crudelitate monstrante, aduncis vngulis raderent, Saturninus Presbyter ad prælium postulatur. [S. Saturninus Presbyter profitetur sacra sua opera.] Quique cælestis regni contemplatione considerans parua admodum ac leuia suos Commartyres sustinere, congredi etiam ipse taliter cœpit. Nam dicente Proconsule: Tu contra iussionem Imperatorum & Cæsarum fecisti, vt hos omnes colligeres? respondit Presbyter Saturninus: Domini Spiritu suggerente, securi Dominicum celebrauimus. Proconsul ait: Quare? Respondit: Quia non potest intermitti Dominicum. Qui mox, vt hæc dixit, contra Datiuum statim iubetur aptari.

[13] Spectabat interea Datiuus lanienam corporis sui potius quam dolebat: & cuius ad Dominum mens animusque pendebat, nihil dolorem corporis æstimabat: sed tantum ad Dominum precabatur dicens: Subueni rogo, [S. Datiuus Deum inuocat:] Christe: habe pietatem, serua animam meam, custodi spiritum meum, vt non e confundar: rogo Christe, da sufferentiam. Cui cum a Proconsule diceretur: Ex hac splendidissima ciuitate magis debueras alios ad bonam mentem vocare, & non contra præceptum Imperatorum & Cæsarum facere; [constans in fide, carceri includitur.] fortius atque constantius exclamat: Christianus sum. Qua voce diabolus superatus, Parce, inquit. Simulque illum in carcerem tradens, passioni condignæ Martyrem reseruauit.

[Annotata]

a Collecta, siue collectio, est congregatio & conuentus Christianorum ad orandum; [Collecta.] & sumitur pro sacrificio Missæ coram populo oblato, ac Missæ solitariæ siue priuatæ opponitur secundum Odonem Episc. Cameracensem in expositione Canonis Missæ. De collecta egimus cum S. Hieronymo ad Vita S. Paulæ viduæ 26 Ianu. cap. 8 num. 32.

b Baronius, inuictis.

c MS. Fortunacius.

d Sur. percussus.

e Deest Surio & Baronio vox, non.

CAPVT III
Quæstio in SS. Saturninum Presbyterum, Emeritum & socios: obitus duorum Felicium inter tormenta.

[14] At vero Presbyter Saturninus, recenti Martyrum sanguine delibutus, [S. Saturninus pendens in eculeo,] cum penderet in eculeo, admonebatur in eorum fide persistere, in quorum cruore perstabat. Hic cum interrogaretur, vtrum auctor ipse esset, & omnes ipse adunasset, & diceret. Ego præsens in Collecta fui: Emeritus Lector ad certamen exiliens, congrediente Presbytero, Ego sum auctor, inquit, in cuius domo Collectæ factæ sunt. At Proconsul, qui iam toties victus fuerat, impetus Emeriti perhorrebat: & tamen in Presbyterum versus, Quare contra præceptum faciebas, inquit, secundum quod profiteris, Saturnine? Cui Saturninus: Intermitti Dominicum non potest, ait. Lex sic iubet. Tunc Proconsul: Non tamen debuisti prohibita contemnere, sed obseruare potius, & non facere contra præceptum Imperatorum. Et meditata iamdiu in Martyribus voce, a tortorem sæuire commonuit: cui non pigro paretur obsequio. [profitetur legem Christi,] Nam carnifices in senile corpus Presbyteri ruunt, & grassante rabie, rupta neruorum connexione, discerpunt illud ingemiscenda supplicia & noui generis in Sacerdotem Dei exquisita tormenta. Videres quasi in pabulum vulnerum fame rabida sæuire carnifices, apertisque visceribus, [atrociter cruciatur:] ad horrorem videntium inter ruborem sanguinis, ossa nudata pallere, &, ne inter moras torquentium, exclusa anima corpus supplicio pendente desereret, tali voce Dominum Presbyter precabatur: Rogo Christe, exaudi me. Gratias tibi ago Deus, iube me decollari. Rogo, Christe, miserere: Dei fili subueni. Cui Proconsul: Quare contra præceptum faciebas? Et Presbyter: Lex sic iubet; [includitur carceri.] lex sic docet, inquit. O admiranda satis ac prædicandi Presbyteri Doctoris diuina responsio! Legem sanctissimam etiam in tormentis Presbyter prædicat, pro qua libenter supplicia sustinebat. Legis denique voce deterritus Anulinus: Parce, inquit: eumque in custodiam carceris redigens, exoptato supplicio destinauit.

[15] At vero Emerito applicito, In tua, inquit Proconsul, domo Collectæ factæ sunt contra præcepta Imperatorum? Emeritus sancto Spiritu inundatus, [S. Emeritus constātissime respondet:] In domo mea, inquit, egimus Dominicum. At ille: Quare permittebas, ait, illos ingredi? Respondit: Quoniam fratres mei sunt, & non poteram illos prohibere. Prohibere, inquit, illos debuisti. Ait ille: Non poteram, [in eculeo extēditur] quoniam sine Dominico non possumus. Statim etiam ipse in eculeo iubetur extendi, extensusque vexari. Qui cum validos ictus innouato carnifice pateretur, Rogo, ait, Christe subueni mihi. Contra Dei præceptum facitis, o infelices. Et interloquendo Proconsul, Non oportuerat te, inquit, eos suscipere; respondit: Non poteram, nisi susciperem fratres meos. At Proconsul sacrilegus, Sed prior, inquit, erat iussio Imperatorum & Cæsarum. Contra religiosissimus Martyr: Deus, inquit, maior est, non Imperatores. Rogo Christe: tibi laudes refero, da sufferentiam.

[16] Cui talia precanti, hæc Proconsul iniecit: Habes ergo scripturas aliquas in domo tua? Et respondit: Habeo, sed in corde meo. Et Proconsul: In domo tua, inquit, habes, an non? Emeritus Martyr ait: In corde meo illas habeo. Rogo Christe: tibi laudes effero: libera me Christe: patior in nomine tuo. [2. Cor. 3.] Breuiter patior, [Scripturā sacrā habet cordi inscriptā:] libenter patior: Christe Domine, non confundar. O Martyrem Apostoli memorem, qui legem Domini conscriptam habuit non atramento, sed Spiritu Dei viui: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. O Martyrem legis sacræ idoneum diligentissimumque custodem, qui Traditorum facinus perhorrescens, Scripturas Dominicas ne perderet, intra secreta sui pectoris collocauit! Quo cognito, Proconsul, Parce, [traditoribus adiū gi horret.] inquit: eiusque professionem in Memoriam vna cum ceterorum confessionibus redigens, Pro meritis vestris omnes, inquit, secundum confessionem vestram pœnas meritas persoluetis.

[17] Sed iam ferina rabies, ore cruento tormentis Martyrum saginata, [S. Felix cum aliis fidem profitetur:] languebat. Sed cum Felix nomine & passione, processisset in prælium, aciesque Domini omnis incorrupta inuictaque perstaret, tyrannus mente prostratus, voce dimissa, anima & corpore dissolutus, Spero vos, inquit, hanc partem potius eligere, qua possitis viuere, vt iussiones conseruetis. Contra quæ Confessores Domini, inuicti Martyres Christi, tamquam ex vno ore dixerunt: Christiani sumus: non possumus Domini legem sanctam nisi vsque ad effusionem sanguinis custodire. Qua voce percussus inimicus, Felici dicebat: Non quæro, vtrum Christianus sis, sed an Collectas fatearis, vel Scripturas aliquas habeas. O stulta Iudicis, & ridenda interrogatio! Christianus, inquit, vtrum sis tace. Et addidit: Si in Collecta fuisti, responde. Quasi Christianus sine Dominico esse possit, aut Dominicum sine Christiano celebrari. An nescis satanas, in Dominico Christianum, & in Christiano Dominicum constitutum, nec alterum sine altero valere aut esse? Cum nomen audieris, frequentiam Domini disce: & cum Collectas audieris, nomen agnosce. Denique cognosceris a Martyre & rideris: & tali responsione confunderis: [fustibus occiditur:] Collectam, inquit, gloriosissimam celebrauimus, ad Scripturas Dominicas legendas in Dominicum conuenimus semper. Qua professione concussus grauiter Anulinus, fustibus cæsum exanimem, cælesti consilio Martyrem b prope ante ipsa tribunalia, expleta passione, consociat.

[18] Sed Felicem alius sequitur Felix, nomine pariter & confessione atque ipsa passione consimilis. Pari etenim virtute congressus, etiam ipse fustium illisione quassatus, [vti alter S. Felix:] animam in tormenta carceris ponens, superioris Felicis est martyrio copulatus.

[19] Post hos suscepit certamen Ampelius custos legis, Scripturarumque diuinarum fidelissimus conseruator. Hic quærenti Proconsuli, an in Collecta fuisset, hilaris atque securus alacri voce respondit: Cum fratribus feci Collectam, [carceri includuntur SS. Ampelius,] Dominicum celebraui, & Scripturas Dominicas habeo mecum, sed in corde meo conscriptas. Christe, tibi laudes refero: exaudi Christe. Qui cum hæc dixisset, c ceruicibus contusus, quasi lumen Dominici tabernaculi, lætus in carcerem cum fratribus relegatur. Hunc sequitur Rogatianus, qui confessus Domini nomen, [Rogatianus,] supradictis fratribus iungebatur illæsus. [Quintus, Maximianus,] Quintus vero applicitus, nomen Domini egregie magnificeque confessus, cæsus fustibus in carcerem truditur, [Felix iunior.] condigno martyrio reseruatus. Hunc sequebatur Maximus, in confessione par, in congressione similis, in victoriæ triumphis æqualis. Post quem iunior Felix, spem salutemque Christianorum Dominicum esse proclamans. Cum similiter etiam ipse fustibus cæderetur, Ego, inquit, deuota mente celebraui Dominicum. Collectam cum fratribus feci: quia Christianus sum. Qua confessione supradictis fratribus meruit etiam ipse sociari.

[Annotata]

a Surius, terrorem suæ iræ commouit.

b Idem, properantem ad siderea tribunalia.

c MS. Treu. ceruicatis contusus. S. Augustinus in Psalm. 128 superbos appellat ceruicatos.

CAPVT IV
Quæstio in SS. Saturninum iuniorem, Victoriam Virginem & Hilarionem puerum.

[20] At iunior Saturninus, Martyris Saturnini Presbyteri sancta progenies, [S. Saturninus iunior in cōfessione cōstans,] in certamen optatum festinus accessit, properans patris virtutibus gloriosissimis adæquari. Cui cum Proconsul furibundus, diabolo suggerente, dixisset, Et tu Saturnine interfuisti? respondit Saturninus: Christianus sum. Non a te quæro hoc, ait, sed vtrum egeris Dominicum. Cui respondit Saturninus: Egi Dominicum, quia Saluator est Christus. Quo nomine Saluatoris audito, Anulinus exarsit, & in filium, patrium instaurat eculeum. Extenseque Saturnino, Quid, inquit, Saturnine profiteris? Vides vbi positus sis? Habes Scripturas aliquas? Respondit: Christianus sum. Proconsul vero ait: Ego quæro, an conueneris, & an Scripturas habeas? Respondit? Christianus sum. aliud non est nomen, quod post Christum, oportet nos sanctum obseruare. Qua confessione diabolus inflammatus, Quoniam permanes, [torquetur eculeo:] inquit, in obstinatione tua, etiam tormentis oportet te fateri, an aliquas Scripturas habeas. Et ad Officium dixit: Vexa illum. Ibant in adolescentis latera paternis vulneribus lassati tortores, & adhuc humentem in vngulis patrium sanguinem, cognato filij cruori miscebant. Videres per hiantium vulnerum sulcos de lateribus nati, genitoris sanguinem fluentem, & cruorem filij paterno permixtum vngulis rorantibus emanare. At iuuenis gemini sanguinis admixtione recreatus, medelam potius, quam tormenta sentiebat: & a recepta in tormentis fortitudine, fortissimis vocibus exclamabat: Scripturas Dominicas habeo, sed in corde meo. Rogo Christe, da sufferentiam, Spes est vitæ. [æque inuictus carceri includitur,] Anulinus inquit: Quare contra præceptum faciebas? Respondit: Quia Christianus sum. Quo audito, Parce, inquit. Et statim cessante tormento, in patrium consortium relegatur.

[21] Interea mergebatur in noctem horis labentibus dies, & consumptis cum sole tormentis, defatigata tortorum rabies, cum sui Iudicis crudelitate languebat. Sed legiones Dominicæ, in quibus Christus, perpetuum lumen, armorum cælestium corusco splendore fulgebat, fortius atque constantius in certamina prosiliebant. [Omnes ad certamina anhelant:] Cum vero aduersarius Domini tot Martyrum prȩliis gloriosissimis victus, tantisque ac talibus congressionibus superatus, desertus a die, comprehensus a nocte, deficiente iam carnificum rabie profligatus, cum singulis congredi vlterius non valeret; totius exercitus Domini animos percontatur, deuotasque Confessorum mentes tali interrogatione propulsat: Audistis, inquit, eos, qui perseuerauerunt, quid sustinuerunt, vel quid in sua confessione perstantes, adhuc habeant sustinere. Et ideo qui vult vestrum ad indulgentiā peruenire, vt saluus esse possit, profiteatur. Ad hæc Confessores Domini, gloriosi Martyres Christi, [constanter fidem profitentur.] læti ac triumphantes simul, non ex Proconsulis dictis, sed ex victoria passionis Spiritu sancto feruentes, fortius clariusque, tamquam vno ex ore, dixerunt: Christiani sumus. Qua voce prostratus est diabolus, & concidit Anulinus, confususque omnes in carcerem trudens, Sanctos illos martyrio destinauit.

[22] Et ne deuotissimus fæminarum sexus, florentissimusque sacrarum Virginum chorus certaminis tanti gloria priuaretur, omnes fæminæ, Christo Domino auxiliante, in Victoria congressæ sunt & coronatæ. Etenim Victoria sanctissima fæminarum, flos Virginum, [S. Victoria illustris puella,] decus & dignitas Confessorum, honesta natalibus, religione sanctissima, moribus temperata (in qua naturæ bonum candida pudicitia relucebat, respondebatque pulchritudini corporis fides pulchrior mentis, & integritas sanctitatis) ad secundam palmam restitutam se in Domini martyrio lætabatur. [nuptias fugit:] Huic namque ab infantia iam clara pudicitiæ signa fulgebant, & in rudibus iam annis, apparebat rigor castissimus mentis, & quædam dignitas futuræ passionis. Denique postquam plena virginitas adultum ætatis tempus expleuit, cum puella nolens & reluctans in nuptias a parentibus cogeretur b inuitæque sibi traderent sponsum parentes, vt prædonem fugeret, clam sese per præceps puella demittit, aurisque famulantibus supportata, incolumis gremio terræ suscipitur. Neque fuerat postmodum etiam pro Christo Domino passura, si pro sola tunc pudicitia moreretur. Liberata igitur nuptialibus tedis, illusoque simul cum parentibus sponso, [inter Virgines consecratur:] media pene de ipsa nuptiarum frequentia prosiliens, ad ædem pudicitiæ portumque pudoris Ecclesiam intacta virgo confugit: ibique consecrati Deo dicatique capitis in perpetua virginitate sacratissimum crinem inconcusso pudore seruauit.

[23] Hæc ergo ad martyrium properans, florentem pudicitiæ palmam triūphali dextera præferebat. [constanter fidē Christi profitetur,] Namque interroganti Proconsuli, quid profiteretur, clara voce respondit: Christiana sum. Et cum a Fortunatiano fratre togato eiusque defensore, vanis argumentationibus mente capta esse diceretur, Victoria respondit: Mens mea est: numquam mutata sum. Ad hæc Proconsul: [immota inter blanditias fratris, & Proconsulis.] Vis ire, inquit, cum Fortunatiano fratre tuo? Respondit: Nolo, quia Christiana sum: & illi sunt fratres mei, qui Dei præcepta custodiunt. O puellam Diuinæ legis auctoritate fundatam! O Virginem gloriosam, æterno Regi merito consecratam! O beatissimam Martyrem, Euangelica professione clarissimam, quæ Dominica voce respondit: Hi sunt fratres mei, qui Dei præcepta custodiunt. [Matth. 12] Quibus auditis, Anulinus deposita iudicis auctoritate ad puellæ persuasionem descendit. Consule tibi, inquit. Vides enim fratrem tuum prouidere cupientem saluti tuæ. Cui Martyr Christi: Mens mea est, inquit: numquam mutata sum. Nam & in Collecta fui, & Dominicum cum Fratribus celebraui: quia Christiana sum. Mox cum hæc Anulinus audisset, furiis agitatus exarsit, & puellam, sacratissimam Martyrem Christi, in carcerem vna cum ceteris relegans, passioni omnes dominicæ reseruauit.

[24] Sed Hilarianus adhuc supererat, vnus de natis Presbyteri Martyris Saturnini, qui ætatem suam paruulam ingenti deuotione vincebat. [S Hilarianus puer] Hic patris fratrumque triumphis approperans iungi, diras tyranni minas non tam exhorruit, quam in nihilum duxit. Huic cum diceretur, Patrem tuū aut fratres tuos secutus es? [virili animo Christū confitetur:] subito breui de corpore vox iuuenilis auditur, & angustum pueri pectus ad confessionem Domini totum aperitur in voce respondentis: Christianus sum, & mea sponte atque voluntate cum patre meo & cum fratribus feci Collectam. Audiebas patris Saturnini Martyris vocem per dulcis filij meatus exire, & confitentem Christum Dominum linguam, de fratris exemplo c securam. Sed Proconsul stultus, non intelligens contra se, non homines, sed Deum in Martyribus dimicare, nec quia in puerilibus annis ingētes animos sentiebat, putabat puerum tormentis infantiæ posse terreri: denique, Amputabo, inquit, & collum tibi, & nasum, & auriculas, & sic te dimitto. Ad hæc Hilarianus puer, patris fratrumque virtutibus gloriosus, qui iam didicerat a maioribus suis tormenta contemnere, clara voce respondit: [tormenta spernit.] Quicquid facere volueris, fac, quia Christianus sum. Mox in carcerem recipi etiam ipse iubetur, ingentique cum gaudio vox Hilariani auditur, dicentis: Deo gratias. Hic certaminis magni pugna perficitur. Hic diabolus superatur & vincitur. Hic Martyres Christi de passionibus futuræ gloriæ æterna congratulatione lætantur. d

[Annotata]

a MS. Treuir. decepto in tormentis tortori.

b Surius, inuitamque tradere sponso prædo suggereret.

c Idem, secururam.

d Reliqua desunt, aut a Donatistis corrupta.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LVCIO EPISCOPO, ET SOCIIS HADRIANOPOLI IN THRACIA.

an Chr. CCCXLVIII

[Commentarius]

Lucius Episc., Martyr Hadrianop. (S.)
Socii Martyres Hadrianop.

Avctore G. H.

[1] Cvm Ariana persidia, auctoritate primum Constantini Magni aliquantulum repressa, imperante Constantio eius filio, caput erexisset; graues & continui tumultus Ecclesiam infestam habuerunt. [Perfidia Arianorū cum aliis Catholicis Episcopis,] Tunc, (vt ea, quæ huc spectant, solum referamus,) anno Ch. CCCXLI, a morte Constantini quinto, Marcellino & Probino Coss. Indict. XIV, præsente Constantio Imperatore conciliabulum Antiochiæ, cum noua basilica dedicaretur, celebratum est: in quo Gregorius Cappadox in Alexandrinam Sedem intrusus est, & ciuitatem illam ingenti cæde repleuit anno sequente CCCXLII. At S. Athanasius clam dilapsus Romam confugit: vti ipse testatur in epistola ad Orthodoxos, referuntq; Socrates lib. 2 cap. 5 & 8, & Sozomenus lib. 3 cap. 5 & 7, vbi hæc habet: [Sede sua pulsus, S Lucius Romæ degit:] Athanasius autem fugiens Alexandria, Romam aduentauit. Eodem tempore Paulum etiam Constantinopolitanum Episcopum contigit eo venire… Itemque Lucius Episcopus Hadrianopolitanus, ab aliis accusatus, ac sua, quam regebat, Ecclesia spoliatus, Romæ degebat. Est autem Hadrianopolis illustris Thraciæ in Hæmimontis prouincia metropolis.

[2] S. Athanasius triennio post, quam Romam adierat, accitus a Constante Imp. fratre Constantij, Mediolanum venit: actumq; de conuocando concilio, ac tandem consentientibus Constante & Constantio indicta est Sardicensis Synodus, habitaq; anno CCCXLVII, cui interfuerunt Episcopi CCCLXX, [restituitur forte in Sardicensi Synodo.] plerique Catholici, Ariani nonnulli: sed his se subducentibus, restituti sunt cum S. Athanasio plerique Episcopi, ac forte inter illos S. Lucius, nisi id citius factum. Fuit autem Sardica in Illyrito, ad ipsa fere Orientalis & Occidentalis Imperij confinia; montis interstitio, cui nomen Tituris, separata a Philippis Thraciæ vrbe, ad quam Ariani dilapsi conciliabulum eodem tempore celebrarunt. In eo histatuerunt, vti Consubstantialis vox de Christo a nullo deinceps vsurparetur. At contra apud Sardicenses Nicæna fides, damnatis iterum hæreticis, approbata est. Quæ pluribus prosequuntur Socrates, Sozomenus alijq; istorum temporum scriptores, & ipse etiam S. Athanasius in epistola ad solitariam vitam agentes, vbi S. Lucij aliorumque Hadrianopolitanorum martyrium subiungit, his verbis:

[3] Synodus porro ad istum modum soluta est. Qui autem exauctorati erant, cum æquum esset, [Hadrianopolitani renuentes recipere Arianos,] vt vel sic acquiescerent vna cum iis, qui tam fœda fuga recesserant, ea perpetrarunt, vt priora eorum facinora pro minimis sint æstimanda. Cum enim eorum communionem, vt fugientium a Synodo & noxiorum, Hadrianopolitani auersarentur, rem detulerunt ad Imperatorem Constantium, effeceruntque, vt illi e loco, Fabrica cognomine, more laïcorum capitibus truncarentur, administro in istis rebus Phylagrio, iterum Comite constituto. [capite plectuntur:] Huius rei monumēta ante vrbem consistunt, quæ nos prætereuntes vidimus: idque ideo fecerunt, quod eo modo, ne sycophantæ haberentur, se posse fugam suam corrigere existimarent. Imperator vero hæc ita fieri iusserat… Lucij porro Adrianopoleos Episcopi, [S Lucius Ep. exul moritur.] quod is plurima aduersus illos audacia vteretur, eorumque impietatem redargueret, manus ceruicemque iterum, vt prius, ferro vinxerunt, vinctumque in exilium deportarunt: ibique, quod illos minime latet, extinctus est. Hæc S. Athanasius, qui iterum in Apologia ad Constantium Imperatorem sæuitiam Arianorum inculcans, ita scribit: Quem, quæso, in persequendo assecuti, non omnibus, quibus libuit, contumeliis vexarunt? [sæpius ante pro Christo incarceratus.] Cui non in ipsorum manus delapso, eam vim adhibuerunt, vt vel misere periret, vel vndecumque mutilaretur? Quis locus non ipsorum sæuitiæ monumenta possidet? Quæ Ecclesia non luget eorum insidias? nonne in mœrore est… Hadrianopolis, ob Eutropiū Christo ad dictissimum, deinde ob Lucium, qui ipsorum opera sæpe & catenas gestauit, & in catenis mortem oppetiit? Hæc ibi S. Athanasius, & ex eo Theodoretus lib. 2 Hist. Eccl. cap. 15.

[4] Baronius relato ad an. 348 priore S. Athanasij loco, addit num. 3: Porro cum Lucij, [Eius ac ceterorum cultus sacer.] tum reliquorum Hadrianopolitanorum Martyrum tunc passorum natalis dies anniuersaria cōmemoratione tertio Idus Februarij in Ecclesia Catholica celebratur. Quo die ita habet Martyrologium Romanum: Hadrianopoli sanctorum Martyrum Lucij Episcopi, & sociorum eius; qui sub Constantio ab Arianis multa perpessus, in vinculis martyrium consummauit: ceteri vero nobiliores ciuium, cum Arianos in Sardicensi concilio tunc damnatos recipere noluissent, a Philagrio Comite capitalem sententiam exceperunt. Quorum Martyrum tanta constantia, vt annotat Baronius, merito a tanto auctore S. Athanasio meruit monumentis perpetuis commendari.

DE S. IONA MONACHO HORTVLANO COENOBII MVCHONSE IN ÆGYPTO.

Secvlo Chr IV.

[Praefatio]

Ionas, monachus in Aegypto (S.)

G. H.

[1] Adscriptus est Fastis Romanis Ionas monachus XI Februarij, his verbis: In Ægypto S. Ionæ monachi, virtutibus clari. Vbi annotat Baronius ab hoc diuersum esse Ionam, quem Græci colunt XXI Septembris: quod is vitam monasticam exercuerit in Palæstina in monasterio S. Sabæ; [S. Ionæ natalis,] hic autem, de quo iam agimus, in Ægypto vixerit, sub disciplina S. Pachomij, [Acta ex Vita S. Pachomij.] saltem sub finem. Acta huius damus ex Vita eiusdem S. Pachomij decerpta, quæ extant apud Lipomanum tomo 6 & Surium 14, Maij opera Gentiani Herueti e Græco Latine reddita. singula suo loco accurate discutientur.

VITA.

Ionas, monachus in Aegypto (S.)

ex Vitis PP.

[1] Senex aliquis, nomine Eponychus, præfectus monasterij antiquissimorum Fratrum & perfectorum, [Subdūtur S. Pachomio plura monasteria:] magnum rogabat Pachomium, vt ipsum assumeret & sibi coniungeret, & eius monasterium, quod dicebatur Chenoboscia, ipsius quoque Fratres acciperet, & suo coniungeret monasterio. Ille vero ei acquiescēs, illuc quoque Fratres adduxit ex proprio monasterio. Cumque Deum pro eis orasset, [etiā Muchonse:] & præcepisset Fratribus, qui prius illic erant, vt hi suas omnino regulas sequerentur; & eis quoque formas pro more præbuisset, & eis constituisset, vt viuerent conuenienter regulis primi monasterij; ipse Domino agebat gratias propter salutem Fratrum. Eodem modo rursus rogatus a Fratribus, qui degebant in monasterio Muchonse, vt eorū curam post Deum susciperet, cessit Pater: & cum eis quoque fecisset easdem constitutiones, & eos cooptasset inter proprios Fratres; ipsos etiam cōmendauit Domino, qui facit mirabilia, & eos, qui volunt salui fieri, tradit & committit suis Sanctis.

[2] In hoc monasterio erat quidam antiquus & valde sanctus, [in hoc degit S. Ionas,] diligens Dominum, nomine Ionas, exercitator perfectissimus, cuius etiam viuendi rationem ad multorum vtilitatem, Deo adiuuante, narrabo. Nam cum magnus Pachomius studiose ac diligēter in vnoquoque monasterio constituisset Fratres potentes spiritu ad reliquos gubernandos, ipseque certis interiectis interuallis visitaret monasteria, & illuc quoque venisset; dum ipse ingrederetur in monasterium, stabat ficus alta admodum, in qua solebant quidam pueri clam adscendentes, ex ea sumere fructus & comedere. Cum hoc autem vidisset ille Magnus, & ei appropinquasset, videt spiritum quemdam immundum, qui sedebat super ipsam. [hortulanus,] Cum vero cognouisset hunc esse dæmomonem gulæ, & exploratum habuisset hunc esse, qui maxime decipiebat iuuenes, vocat prædictū Fratrem, qui erat hortulanus monasterij, & dicit ei: Excinde Frater hanc ficum. Est enim indecorum eam stare in medio monasterij, propterea quod ea afferat offensionem iis, qui cognitione nequaquam sunt stabiliti. Is autem cum hoc audiisset, magno dolore est affectus, & dicit illi Magno: Nequaquam, o Pater: magnum enim fructum solemus ex ea percipere. Cum eum autem vidisset affectum molestia, sciretque eius vitam admirabilem & vtilem, noluit quidem eum amplius cogere, ne afficeretur maiori tristitia. Sequenti vero die visa est arbor adeo sicca, vt nec folium viride, neque fructus in ea omnino inueniretur. [miraculo promptam obedientiā edoctus:] Cum ergo vidisset B. Ionas (ita enim vocabatur senex) id, quod factum fuerat, maiorem accepit dolorem ex inobedientia, quod, cum dixisset Sanctus, non eam statim omni studio & alacritate animi excidisset.

[3] Is cum octogintaquinque annos egisset in monasterio, & vitam exercuisset admodum honestam & venerandam, solusque horti curam gereret, [85 annos fructus nō gustauit:] & frugiferas ipse plantasset arbores, nullum vnquam omnino fructum gustauit vsque ad mortem, omnibus Fratribus, hospitibus, & iis, qui circumcirca incolebant, vescentibus fructibus vsque ad satietatem.

[4] Indumentum autem eius erat huiusmodi: Cum tres solas ouis pelles coniunxisset iis solis fuit contentus ad omnem amictum corporis, nihil aliud induens, [eius vestis,] nec hyeme, nec æstate. Habebat vero vnum lebitonem, quo induebatur tempore diuinorum & intemeratorū Sacramentorum corporis Domini nostri Iesu Christi: & cum primum communicasset, eum rursus exuebat & reponebat, mundum seruans octogintaquinque annos. Quid sit autem corporis quies, nesciebat quidem, quod ipse lubenter semper operabatur, & cum magno studio & animi alacritate. Sed neque cocti aliquid vnquam sumpsit: sed toto tempore vitæ suæ cruda olera comminuta comedebat cum aceto. [cibus,] Asserebant autem quidam ex Fratribus, quod nec poterat quidem domū nosse nosocomij.

[5] Accedit his omnibus, quod numquam recubuit supra dorsum vsque ad mortem: [somnus,] sed interdiu quidem hortum operabatur: circa occasum autem Solis, cum cibum sumpsisset, ingrediebatur in suam cellam, & sellæ insidens, in medio cellæ funes contexebat vsque ad conuentum nocturnum: & sic contingebat ei somnum parumper videre propter naturalem necessitatem corporis, sedenti & in manibus habenti iuncos, qui ab eo texebantur. Hoc vero faciebat non ad lucernam, aut ad ignem aliquem, sed in obscuris sedens tenebris, & Scripturas memoriter recitans. [cui immortuus,] Alia quoque plurima laude digna faciebat beatus senex Ionas, quæ scribere non est præsentis temporis: ne, si in infinitam longitudinem produxerimus orationem, negligentioribus auditoribus tædium afferamus. Hunc nouo quodam modo fama est obdormiisse. Sellæ enim suæ insidens, & iuncos texens, vt solebat, sic requieuit, vt ipso mortuo, inuenirentur iunci in eius manibus. Narrant autem Fratres de eius sepultura rem vere admirabilem, & dignam quæ mandetur scriptis. Nam cum eius pedes nō potuissent extendi, propterea quod instar ligni obduruissent in ea, in qua decesserat, figura: neque eius manus possent contrahi, aut appropinquare reliquo corpori: [in vestibus sepelitur.] neque rursus concederet, vt tunica exueretur pellicea, eum inuoluentes perinde, ac lignorum sarcinam, sic coacti sunt eum mandare sepulturæ.

DE S. LAZARO EPISCOPO MEDIOLANENSI

CIRCA Annvm CDXLIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Lazarus Ep. Mediolan (S.)

Avctore G. H.

§ I Tempus Sedis S. Lazari. Gothorum infestatio. Epigramma S. Ennodij.

[1] De S. Lazaro, quem aliqui Lazarium appellant, nihil admodum ab antiquis exstat litteris traditum, præter aliquot disticha S. Ennodij Episcopi Ticinensis, qui sub initium seculi VI inter alia poëmata, [S. Lazarus a S. Ennodio inter Sanctos habitus,] laudes duodecim Antistitum Mediolanensium totidem epigrāmatis celebrauit, & eo quidem ordine, quo Sedem eam tenuerunt ab S. Ambrosio ad Theodorum. Lubet titulos singulorum proponere, e quibus gloria S. Lazaro accedit. Sunt autem eiusmodi: De vita & actibus S. Ambrosij Episcopi. De S. Simpliciano Episcopo successore eius. De B. Venerio sequente. De venerabilis Maroli successione. De cultore Dei Martiniano Episcopo. De Venerabili Glycerio Episcopo. De S. Lazaro Antistite. De amico Dei Eusebio Episcopo. De Gerontio Episc. De venerabili Benigno Episc. De beatissimo viro Senatore Episc. De Domno Theodoro virtutum omnium Episcopo. Hæc ibi. Et quamuis hi omnes ea vitæ sanctimonia conspicui fuerint, vt, vltimo Theodoro excepto, reliqui non solum apud suos Mediolanenses anniuersaria solennitate celebrentur, sed tabulis etiam Martyrologij Romani sint adscripti; ille tamen Sancti titulus apud Ennodium tantum attribuitur Ambrosio, Simpliciano, [Epigrammate honoratus:] & Lazaro: vt videantur hi præ ceteris sanctitatis opinione excelluisse. De S. Lazaro autem ita canit S. Ennodius epigrammate 83.

Lazarus vt diri premeret pede culmina mundi,
      Vocibus accitus, trux venit in medium.
Quem frons læta parum, vitiis depinxerat hostem,
      Mulcantem culpas luminibus tacitis.
Respiciens lapsus, detersit nubila vitæ:
      Curam sæpe dedit vulneris obsequio.
Non latuit, tectis facinus qui gessit in antris:
      Absens criminibus tortor vbique fuit.
Innocuis placida vernabat luce serenus,
      Ceu speculum noxis iniiciens faciem.

[2] Annos vndecim Ecclesiæ Mediolanensi præfuisse scribunt fere omnes, [præfuit, Ecclesiæ Mediolanensi II annos:] quotquot de eius agunt Ecclesiæ Antistitibus, Donatus Boßius in Chronico Mediolanensi anno MCDXCII Mediolani excuso; Ioannes de Deis de successoribus S. Barnabæ in Ecclesia Mediolanensi ex MSS. Vaticano & Sirletiano; Petrus Galesinius in Tabula Archiepiscoporum Mediolanensium, dein Actis Synodalibus S. Caroli Borromæi inserta, Franciscus Besutius in Historia Pontificali Mediolanensi, Lectiones propriæ Breuiarij Ambrosiani iussu S. Caroli anno MDLXXXII editi & sæpius recusi, vti eædem Lectiones in Officiis propriis ad vsum illorum, qui in illa diœcesi Breuiario Romano vtuntur; Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ XI Februarij; Onuphrius Panuinius in Chronico Ecclesiastico; Iosephus Ripamontius lib. 6 Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis, cuius hæc sunt verba. Idibus Aprilis orbam suo decessu Mediolanensem Ecclesiam reliquit, anno quem vitæ sexagesimum, pastoralis vigiliæ vndecimum agebat. Variant hos numeros alij, vitȩ quidem spatia longius producentes, cōtrahentes vero Pontificatus æuum. Sed mihi scriptorum vetustissimis, Datij super ea re testimonium afferentibus, temere non fuit abroganda fides. Hæc Ripamontius. De S. Datio egimus XIV Ianuarij, diximusq; præfuisse ab anno circiter DXXX vsque ad annum DLII, ac tradi scripsisse Historiam sui temporis & vitas prædecessorum suorum Episcoporum Mediolanensium. Claudius Robertus de Archiepiscopis Mediolanensibus in appendice ad Galliam Christianam annos Sedi S. Lazari attribuit XV, citatis Actis Ecclesiæ Mediolanensis: verum quod in hisce tantum XI anni referantur, mendum istic typographicum irrepsisse arbitramur.

[3] At maius discrimen inter auctores est, hos vndecim Episcopatus illius annos Æræ Christi applicantes. [non est ordinatus an. 449,] Boßius asserit anno Domini quadringentesimo quadragesimo nono Episcopum effectum esse, eiq; succeßisse. B. Eusebium an. CDLXI. Fauent huic Boßij sententiæ, quæ de S. Lazaro in Breuiario Mediolanensi referuntur his verbis: Vastabat sæuissime Italiam Attila Rex Gothorum, [neque eo Episcopo Attila vastauit Mediolanum,] cum Lazarus ciuis Mediolanensis ex Primicerio Ecclesiæ huius Episcopus creatus est. Vndecim annos id pastorale munus tenuit, quo tempore omnia barbaricæ violentiæ exempla pertulit: nec tamen vnquam ab vlla pastorali cura remisit animum, Diuinæ maiestatis opem assidue implorans, vt sibi populoque suo subueniret. Hæc ibi. Verum Attila non fuit Gothorum, sed Hunnorum Rex, qui præter spem e prælio apud Gallos in campis Catalaunicis anno CDLI commisso ereptus, in Italiam infudit exercitum, & capta soloq; æquata Aquilcia, Mediolanum, Ticinum, aliaq; oppida vastauit: at Romam petens, S. Leonis Papæ legatione commotus, an. CDLII ex Italia in Pannoniam absceßit. Quo tempore præsulatum vrbis Mediolanensis gessisse B. Eugenium, imo Eusebium, S. Lazari successorem, scribit Leander Albertus in descriptione Italiæ in Lombardia Transpadana: [sed sub eius successore S. Eusebio,] quod ex epistolis S. Leonis Papæ & S. Eusebij certius constat. Misit Leo Constantinopolim Coëpiscopos Abundium & Asterium, & Presbyteros Basilium & Senatorem, per quos, quæ suæ forma sit fidei, posset dignanter agnoscere Theodosius Imperator, vt indicat epistola XXXIII ad hunc data XVII Kalendas Augusti, [qui e Synodo an. 451 habita scripsi ad S. Leonem Papam.] Valentiniano VII & Abieno Coss. id est, anno CDL: quo anno menseq; vita functus est Imperator Theodosius IV Kalendas Augusti: imperiumq; suscepit Marcianus, ita volente S. Pulcheria Augusta, cui etiam scripserat Leo Papa, missosq; Legatos commendarat. Reuersis anno CDLI Constantinopoli Romam Legatis, S. Leo Papa Imperatori gratias egit de impensis ab ipso pro fide Catholica diligenter officiis, epistola data, VII (aliis, V) Idus Iunij, Adelfio Consule, in qua reuersionis Legatorum meminit. Erat ex his S. Abundius Episcopus Comēsis, de quo agit Martyrologium Romanum II Aprilis, qui cum Senatore Presbytero mox missus est ad S. Eusebium Episcopum Mediolanensem cum litteris eiusdem S. Leonis: cuius iussu conuocauit ille subiectos Mediolanensi Ecclesiæ Episcopos, ac Synodum prouincialem coëgit, & per remissam ad S. Leonem epistolam, fidei eius, quam ad Orientem direxerat, assertioni cum aliis Episcopis consensit atque subscripsit: cuius epistolæ hoc est exordium: Domino sancto & beatissimo Patri Leoni, Eusebius Mediolanensis Episcopus. Reuersis, Domino annuente, fratribus nostris, quos ad Orientem fidei caussa sollicite prouida beatitudo vestra direxerat, decursisque litteris, quas per eos tua sanctitas destinauit, omni exultatione in Christo releuatus sum… recensens epistolam beatitudinis vestræ in Sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater & Coëpiscopus noster Abundantius & Compresbyter meus Senator detulerant. Quæ plenius dicentur ad Vitam S. Eusebij XII Augusti, & S. Abundij II Aprilis, vbi notat Baronius errore librarij in hac epistola Abundantium pro Abundio scriptum esse. Sedit S. Leo Papa a XVIII Maij anni CDXL, ad annum CDLXI, coliturq; XI Aprilis.

[4] Secundum relationem ex MSS. a Ioanne de Deis editam, ante tempora S. Leonis Papæ creatus est Lazarus Episcopus: quod ita, [S. Lazarus est ordinatus ante an. 440, seu Pontificatum S. Leonis,] sed non sine mendis, narratur: Lazarus Lazaris ciuis, (lege Lazari filius, Mediolanensis ciuis) Ecclesiæ Mediolanensi a Xysto III præfectus est eo tempore, quo Attila Gothorum Rex Italiam inuasit: ab ipsis Gothis multis molestiis affectus est… Vndecim annis Ecclesiæ illi cum præfuisset, vitæ sanctissime actæ laude illustris, Leone I Pontifice obdormiuit in Domino. Præfuit Ecclesiæ S. Sixtus, siue Xystus III, ab an. CDXXXII ad XXVIII Martij anni CDXL: a cuius obitu vsque ad tempora Italiæ ab Attila vastatæ prope labuntur anni duodecim intermedij. Hinc melius nomen Attilæ sublatum est in tabula Archiepiscoporum inter Acta synodalia relata, vbi ista leguntur: S. Lazarus, [vixit in barbarie Gothorum,] Lazari filius, Boccardius, a Glycerio Ecclesiæ Mediolanensis Primicerius creatus, post eius obitum Archiepiscopus, in summa Gothorum barbarie, Clerum populumque commissum pie gubernaui … Pridie Idus Martias quieuit in Domino Leone I Pontifice: sedit annos XI. Hæc Gothorum barbaries inualuit an. Chr. CDX, quando Romana vrbs turbinis instar oppressa est ab Athaulpho Gothorum Rege, qui ab Honorio Imperatore, vt ab Italia recederet cum Gothis suis, accepit anno CDXII sedes in Gallia Narbonensi. Eius successori Vualliæ data Aquitania II, ac Tolosa anno CDXIX, constituta est regni Gothici sedes. Vualliæ successor Theodericus regno Aquitanico non contentus, primo Arelatum, deinde Narbonem oppugnare aggressus, ab illa obsidione per Aëtium, ab hac per Litorium Comitem repulsus est. At Litorius, dum Aetij gloriam superare nititur, [an sub Theoderico Rege VVisegohorum?] inconsulte cum Theoderico dimicans, magna clade accepta, captus & occisus est, Theodosio XVII & Festo Coss. vti in Chronico auctor est Prosper, id est anno CDXXXIX. Theodericus tandem pace cum Romanis facta, contra Attilam pugnans cecidit in campis Catalaunicis. Quis illis temporibus vrbis Mediolanensis status fuerit, ita depingit Ripamontius: Iā barbarorum reliquiæ aliquem respirandi locum Italiæ rebus dabant, amisso Duce, dein mutato, accisis viribus, & latronum potius more grassantes, quam iusti more belli. Manebat tamen illa per vrbes feritas atque barbaria, quam ferocissima gens commercio & consuetudine tot annorum inferre potuisset. In ea rerum perturbatione & colluuie populo Mediolanensi Lazarus indigena Pastor est datus. Id munus semper fere alias a magnis viris ob rerum & Ecclesiæ magnitudinem appeti solitum, [gnauus & sollicitus pro salute suorum:] nunc prudentissimus quisque defugiebat: quia nullus actioni locus, & efferati ciuium mores omnem gubernandi rationem eximebant. Neque Lazaro tardior quam ceteris animus ad negotia ponderanda suis momentis: sed in communi metu sollicitudo maior, & quamuis aut inter turbas & dissidia languescendum foret, aut dissidiis atque turbis oppetendum, ciuium cura tamen & salus erat in oculis. Itaque vocatus capessiuit Ecclesiam alacriter, euentu meliore quam sperarat. Hæc Ripamontius absque vlla certi temporis designatione.

[5] Onuphrius Panuinius in Chronico Ecclesiastico ad annum CDXXVI, Lazarus, inquit, [non constitutus an. 426;] ciuis & XIX Episcopus Mediolanensis annos XI. Dein ad annum CDXXXVII hæc refert: Eusebius ciuis & XX Episcopus Mediolanēsis annos XXVII. Hos annos ab Onufrio mutuatus Besutius, [neque mortuus an. 437] ex Breuiario Mediolanensi & relatione Ioannis de Deis, Regem Gothorum Attilam apponit cum Pontificatu S. Leonis primi, sub quo obiisse tradit: quasi ea omnia intra annos vigesimum sextum & trigesimum septimū supra quadringentesimum concluderentur, quæ ex supra dictis satis euertuntur. Ferrarius in Catalogo SS. Ital. scribit, S. Lazarum Ecclesiam Mediolanēsem in maxima Gothorum barbarie sanctissime gubernasse, multis afflictum calamitatibus, &, cum annos XI sedisset, pridie Idus Martij Leone primo Pontifice, circa annum salutis 449 (qui inuerso numero 494 perperam excusus est) obdormiuisse in Domino. Hæc Ferrarius: quæ nobis non improbantur. [sed potius an. 449.] Certe hic illius obitus annus est, quem Donatus Boßius ordinationi eius per errorem attribuit. At circa annum CDXXXVII aut sequentem electus videtur Episcopus, quo tempore Onuphrius & Besutius statuunt e vita migrasse. Decessores eius fuere SS. Martinianus & Glycerius: illum nos celebrauimus II Ianuarij, & diximus non improbabiliter mortuum esse circa annum CDXXXI: at de altero agemus XX Septembris. Cum autem Theodericus Rex anno CDXXXIX de Litorio & exercitu Romano victoriam reportarit, S. Lazarus sub initium potißimum sui Episcopatus, credi potest rabiem Gothorum expertus sub dicto Theoderico Wisegotho: quem posteri eumdem videntur credidisse cum celeberrimo Theoderico Ostrogothorum Rege, qui occiso Rege Odoacre, ab anno CDXCIII regnauit in Italia, & prouinciam Maßiliensem Alpesq; maritimas, post victum a Clodoueo Alaricum Wisegothorum Regem occupauit. Quod dein aduerterent hunc Theodericum diu post S. Lazarū vixisse, expuncto nomine Theoderici, adscripsere Attilam, a quo fuerat ante Mediolanum vastatum, confusis Hunnis cum Gothis quasi vnus idemq; populus foret. Hac igitur ratione S. Lazarus a S. Sixto III Papa Ecclesiæ Mediolanensi præfectus, a Gothis eorumque Rege Theoderico multis affectus molestiis, & sub S. Leone I Papa obdormiuit in pace, circa annum Christi CDXLIX.

§ II Litaniæ triduanæ a S. Lazaro institutæ. monasterium extructum. eius cultus.

[6] Primum noui Pontificatus opus, inquit de S. Lazaro Ripamontius, fuere supplicationes, quæ quotannis ad præcipua vrbis templa per triduum habentur. [Litanias triduanas instituit,] Eius cærimoniæ primordia, totamque descriptionem & apparatum operæ pretium est cognoscere. Ac mox describit Viennam vrbem Germaniæ ad Danubium, Imperatorum nunc sedem, quasi ibi S. Mamertus vixerit, qui Viennensium in Gallia fuit Episcopus & S. Lazaro aliquanto iunior circa annum CDLX & CDLXX floruit, vti diximus V Februarij ad Vitam S. Auiti, etiam Episcopi Viennensis § I: & plenius probabimus XI Maij die S. Mamerti natali. Interim, secundum Ripamontium exemplum S. Mamerti secutus S. Lazarus, [ante S. Mamertū Ep. Viennensem:] cum ciuitatem vniuersam vitiorum monstris, omnique fœditate ac turbulentia similem esse dæmonum cœtui, & insessos prope furiis ac diris mortalium animos vidisset, in re dissimili pari consilio est vsus, & hanc propitiandi Dei formulam præscripsit, quam Græco nomine Litaniam appellamus. Scilicet posse paucorum precibus imploratum Numen mouere vim suam ad sanandas omnium mentes, ac Diuinæ benignitatis misericordia & occulto instinctu redigi Mediolanensem populum in antiqua instituta disciplinamque. Clerici circa ædes iere, manetque salutaris ritus in hunc diem. Hæc Ripamontius, qui eam orandi rationem, prout ab ipso Lazaro descriptam asserit, aliquot paginis deducit, & deinde hæc addit: Has preces & hæc templa positionesque Lazarus in hunc modum descripsit Clero populoque Mediolanensi, [formam supplicationum præscripsit,] & formulam vniuersam in multa transcriptam exemplaria, vti quamplurimis in promptu esset, per collegia & ordines, vicatim quoque & regionatim diuidendam curauit. Postea Stephanus Nardinus Archiepiscopus, (qui circa annum MCDLXX floruit) impressum typis codicem, cum iam propelitterarum formæ cederent vetustati, [postea ab Stephano Nardino] atque rarus admodum extaret, redonauit pietati & æuo, qualem nunc habemus. Hæc ille, qui, postquam earumdem supplicationum consuetudinem a S. Carolo Borromæo innouatam & confirmatam retulit, [& S. Carolo Barromæo innouatam:] ista subnectit: Supplicationum originem a Mamerco Viennensi inchoatam, ab Mediolanensi Lazaro receptam, ab Nardino & Borromæo nobilitatam & restitutam in hunc modum retuli. Ceterum haud sum nescius, dissentire quosdam, & initia consuetudinis huius in ipsum Lazarum referre. Et merito, cum ante S. Lazarus e vita decesserit, quam S. Mamertus Viennensium sit ordinatus Episcopus: neque famam eam cum Ripamontio sequimur, quam plures amplectuntur, sed quam re accurate examinata ratio cogit amplecti. Earumdem supplicationum meminerunt alij scriptores, de quibus hæc referuntur in Breuiario Mediolanensi: Instituit triduanas Litanias, quæ inter huius Ecclesiæ ritus quotannis celebrantur. Quæ cum ad barbarorum impetum repellendum præcipue institutæ essent, ideo crebro ibi mentio est custodiæ mœnium & portarum vrbis aduersus impetus hostiles.

[7] S. Lazarum omnium Archiepiscoporum primum discipulis B. Augustini monasterium Mediolani in vrbe assignasse tradit ex MSS. Ioannes de Deis. Quæ ita apud Ripamontium narrantur: [monasterium construit discipulis S. Augustini.] Fuit Lazarus non modo cæremoniarum instaurator, sed magister quoque seuerioris disciplinæ & Ordinis Augustiniani conditor prope alter. Cœperat is ordo labare, paullatimque remittere sanctissima Patris iustituta: & proprius erat, vt Fratres quotidie aliquid traherent ex populari luxu, quam vt ipsi popularibus quidquam salutare aut frugiferum impertirent. Igitur nascenti malo obuiam iuit, ac primum quidem ædem illis attribuit, quam psalmodia ceteroque cultu frequentarent, deinde domicilium constituit, vt non dispersi & vagi, sed in vnam congregati sedem agerent, vbi nunc Virginis coronatæ vetustissima stat ædes. Agit de eodem ordine reformato Besutius, eiusq; originem apud Mediolanenses refert ad S. Simplicianum, S. Augustini familiarem, de quo agemus XVI Augusti. Gabriel Pennottus in Historia Ordinis Canonicorum par. 2. cap. 26 varia cœnobia etiam secundum normam S. Augustini Mediolani extructa recenset. Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 103 asserit non constare, vtrum Augustinianum institutum, qualecumque id fuerit, in eo cœnobio vsque ad recentia tempora perennarit; an potius, quod credibilius est, labente tempore euanuerit, & relabente alio æuo sub eiusdem religionis Fratribus refloruerit. Quidquid tamen fuerit, de monasterio Incoronatæ infra nobis agendum. Vbi pag. 126 ait monasterium Mediolanense Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini anno ⅭⅠƆCCCCXLVIII extra portam Cumanam, apud S. Mariam Incoronatam, cum ecclesia D. Nicolao de Tolentino dicata a fundamentis ædificatum fuisse.

[8] S. Lazarum e viuis abiisse ad præmia laborum Idibus Aprilis tradit Ripamontius, quod apud alios non legimus, [moritur non 13 Aprilis, sed 14 Martij] qui referunt pridie Idus Martias obdormiuisse in Domino. Ita Galesinius in Tabula Archiepiscoporum dein Actis Synodalibus inserta, & in suo Martyrologio ad eum diem, Mediolani inquit, S. Lazari Episcopi & Confessoris, qui vndecim annis Ecclesiæ Mediolanensi præfuit, vitæ sanctissime actæ laude illustris. Quo etiam XIV Martij refertur a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, & Catalogo Sanctorum Italiæ. Ioannes de Deis asserit eius festum ab Ecclesia Mediolanensi recoli pridie Idus Martij, in lectione forte Martyrologij, non autem officio Ecclesiastico, quod nulla Sanctorum festa in Ecclesia Mediolanensi celebrentur in Quadragesima. Hinc dies festus S. Lazari cum cultu solenni peragitur in illa Ecclesia XI Februarij, sumpto officio ex Communi Confessorum Pontificum cum lectione apud propria ex eius gestis. [colitur II Februarij,] Quo eodem XI Februarij inscriptus est Martyrologio Romano his verbis: Mediolani S. Lazari Episcopi. Prolixiori eum elogio celebrat Ferrarius, in quo tamen nihil præter hactenus dicta continetur.

[9] Corpus S. Lazari honorifice sepultum esse in basilica Apostolorum tradunt gesta eius in Breuiario Mediolanensi, vti & Galesinius in tabula Archiepiscoporum. [sepultus in æde Apostolorum, iam S. Nazarii.] Eam autem Apostolorum basilicam postea dicatam fuisse S. Nazario addit Besutius: & ita Boßius recte intelligitur referens corpus eius iacere ad S. Nazarium. Ioannes de Deis, appositum scribit ad Patres suos, scilicet Martinianum & Glycerium pariter Archiepiscopos. ex quibus tamen S. Martinianus traditur sepultus in basilica S. Stephani Protomartyris: at S. Glycerius in æde sanctorum Apostolorum sepultus est.

DE S. CASTRENSE EPISCOPO AFRO CONFESSORE, VVLTVRNI IN CAMPANIA

CIRCA AN. CDL.

Commentarius præuius.

Castrensis Ep. in Campania (S.)

Avctore G. H.

§ I Tempus persecutionis VVandalicæ. S. Castrensis publica veneratio.

[1] Gens Wandalorum, teste Prospero in Chronico, ab Hispania in Africam transiit Hierio & Ardabure Coss. id est, anno CDXXVII. Rex illis fuit Gensericus per annos XXXVII, [In persecutione VVandalicis,] qui paullatim omnem Africam subiugauit: & quidem Theodosio XVII & Festo Coss. id est anno CDXXXIX, Carthaginem dolo pacis inuasit, vt idem Prosper & Marcellinus in Chronicis tradunt. Quam ibi persecutionem intulerit Episcopis, Clericis, aliisq; Catholicis barbara natio, ex iis, quæ refert tribus libris Victor Vticensis, cognosci potest. Tunc, inquit inter alia, Rex Episcopum Carthaginis, nomine Quodvultdeus, [nauibus Fractis impositi sunt S. Quoduultdeus Episc. Carthaginensis cum Clero:] & maximam turbam Clericorum nauibus fractis impositam, nudos atque expoliatos expelli præcepit. Quos Dominus, miseratione bonitatis suæ, prospera nauigatione Campaniæ perducere dignatus est ciuitatem. Qua de re pluribus dicetur XXVI Octobris: nam eo die sanctus hic Episcopus cum suo Clero inscriptus est Martyrologio Romano. At Kalendis Septembris ista in eodem Martyrologio leguntur: Capuæ item alterius Prisci Episcopi qui vnus fuit ex illis Sacerdotibus, qui in persecutione Wandalorū ob fidem Catholicā varie afflicti, & vetustæ naui impositi, ex Africa ad Campaniæ littora peruenerunt, & Christianam religionem in iis locis dispersi, [item S. Priscus, S. Castrēsis, & X socij:] diuersisque Ecclesiis præfecti, mirifice propagarunt. Fuerunt autem eius socij Castrensis, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adiutor, Marcus, Augustus, Elpidius, Canion & Vindonius. Quæ fere eadem habent Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum, & Paulus Regius de SS. Neapolitanis parte 2 in Vita S. Candidæ Neapolitanæ cap. 4.

[2] Antonius Caracciolus in Neapoli sacra cap. 26 tradit hosce omnes simul cum S. Quoduultdeo naui vetustæ impositos, Neapolim appulsos fuisse, ac dein per Campaniæ loca dispersos, manentibus Neapoli, ac domicilium figentibus SS. Quoduultdeo & Gaudioso. [an omnes hi Episcopi fuerint?] Opinatur præterea omnes supra nominatos non fuisse Episcopos, sed ex turba Clericorum Carthaginensium cum suo Episcopo in exilium missorum. Ex his infra in Vita num. 3 ex summi sacerdotij honore præditis, dicuntur Rossius, Priscus, Tammarus, & Castrensis præcipue rutilare; plures enim Episcopi intererant, qui gratantes cum commissis gregibus gradiebantur. Hinc reliquos octo ante indicatos eadem dignitate præfulsisse contendit Michaël Monachus ad Vitam S. Castrensis in Sanctuario Capuano a se editam, additq; idem innui num. 6, vbi S. Castrensis dicitur conuersus ad Confratres & Coëpiscopos. Et mox singuli sigillatim orauerunt. Dein num. 7 vocantur eodem vocabulo huius sectæ auctores. Et num. 8 cum honore digno euocantur. Num. 9 alij petunt sequi vestigia sanctorum Patrum. Et hæc vniuersim de omnibus. Seorsim num. 8 Heraclius dicitur iura Christi in populis audacter consparsisse. Et supra, dum in Martyrologio Romano S. Priscus & Episcopus appellatur & vnus ex illis Sacerdotibus duodecim, qui postea eius socij dicuntur, innuitur eiusdem omnes Ordinis fuisse, quod ad Kalend. Septemb. denuo poterit examinari.

[3] Quod huius est loci, seorsim hos non in consortio S. Quoduultdei expulsos arbitramur, quorum omnium S. Castrensis num. 8 signifer & præceptor habetur: [seorsim expulsi absque S. Quoduultdeo.] neque vspiam vrbis Carthaginis aut S. Quoduuldei habetur mentio. Imo non improbabile videtur hos ante eiectos fuisse, quam Carthago fuerit a Wandalis occupata. Certe Prospero teste data est Wandalis portio Africæ ad inhabitandum Theodosio XV & Valentiniano IV Coss. id est, anno CDXXXV: vt vel ab eo tempore censeri poßit cœpta persecutio. Et biennio post, vt idem habet Prosper, Aëtio II & Sigisuulto Coss. in Africa Gensericus Rex intra habitationis suæ limites volens Catholicam fidem Arriana-impietate subuertere, quosdam Episcopos (quorum Possidius & Nouatus ac Seuerianus clariores erant) eatenus persecutus est, vt eos priuatos iure basilicarum suarum, etiam ciuitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi Regis terroribus cederet. Infra num. 2 priore exagitatione Catholicorum narrata, additur: Hoc factum est vsque ad quartum annum: an post datam portionem ad inhabitandum? Quo certe calculo posito duodecim hi athletæ eiecti fuissent anno CDXXXVIII aut sequente, [& forte ante captā Carthaginem.] & appulsi ad littora Campaniæ, vt dicitur num. 10, cum mensis Maius dies decem compleret a Kalendis: quo eodem anno XIV Kalend. Nouemb. capta est Carthago, ac deinde eodem modo S. Quoduultdeus cum suo Clero naui fractæ impositus. Michaël Monachus annum expulsionis aßignat CDXL, eumq; quartum persecutionis nominat, cuius initium statuit ad an. CDXXXVII.

[4] Quamdiu postea S. Castrensis in Campania superuixerit, non constat: migrasse autem e vita XI die Februarij legitur in Actis num. 18. [Colitur S. Castrensis XI Febru.] Quo die antiquum Calendarium ante annum DCCXLI exaratum & Martyrologium MS. S. Martini Treuiris refert S. Castrensem Martyrem. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano edidit quinque antiqua Kalendaria, ex vetustis codicibus MSS. in quorum priore nulla fit mentio S. Castrensis, de quo quatuor alia hæc habent: III Idus Februarij S. Castrensis Episcopi & Confessoris: in quarto additur fieri officium trium lectionum. Est nomen Martyris, quo alij etiam vtuntur, pro Confessore accipiendum, siue eo qui fidei caußa tormenta passus, iis tamen minime immortuus est. Martyrologia MSS. monasterij S. Ioannis & Cassinense in Notis apud Michaëlem Monachum ita habent: Campaniæ S. Castrensis Episcopi & Martyris. [in Campania,] S. Petri Beneuenti: In Campania S. Castrensis &c. nullo aßignato loco particulari, qui indicatur in antiquißimo Martyrologio Romano MS. quod sub nomine S. Hieronymi citari a nobis solet, sed vt hinc etiam patet, postmodum aucto: in quo ita legitur: In Vulturno Castrensis. [Vulturni,] Est autem ibidem in Campania Vulturnus fluuius, ad cuius ostium fuisse olim oppidum Vulturnum, ex Liuio, Varrone, Strabone, Mela, Plinio, Ptolemæo, Frontino, Festo ac Tabula itineraria docet Cluuerius lib. 4 antiquæ Italiæ cap. 2. Is locus omnium sententia iam appellatur Castellum ad mare de Vulturno, siue simpliciter Castellum de Vulturno, læuæ amnis ripæ adpositum: cuius ecclesia parochialis etiamnum dicata est S. Castrensi, & diœcesi Capuanæ inclusa: quem primo suo ad littora Campaniæ accessu appulisse aut ad has Vulturni fauces, aut prope Gariliani fluminis, tradit idem Monachus, eiusq; memoriam in his locis hodieq; celebrari. Est autem Garilianus, olim Liris dictus, de quo & vicinis locis ita Ptolemæus lib. 3 Geogr. cap. I. Καμπάνων παρὰ τὸ τυῤῥεηνικὸν πέλαγος Λείριος ποτ. εκβολαί, Σόεσσα, Οὐόλτουρνον. [vbi & Soëssa siue Sinuessa ciuitas,] Campanorum iuxta Tyrrhenum mare Liris flu. ostia, Soëssa, Vulturnum. At quæ istic Soëssa dicitur, infra num. 11 Suëssana vrbs appellatur: Liuio aliisq; antiquis Sinuessa, alia a Suëßa mediterranea Campaniæ ciuitate, quæ a Ptolemæo deinde Σούεσσα, ab aliis Suessa Aurunca, siue Auruncorum, nunc vulgo Sessa appellatur. In illius Sinuessæ, siue Soëssæ, suburbanis, seu vicinia, accepit e voto suo S. Castrensis pauperculam cellulam in Campano littore, [prope quā vixit.] vbi in ecclesia oræ illius maritimæ sepultus est: siue illa Vulturni fuerit, siue ad illam primo sacrum eius corpus sit translatum.

[5] Testatur Michaël Monachus in Annotationibus earumq; Recognitione, extitisse ecclesias S. Castrensis varias: [Varia templa eius honoridicata.] aliam anno MCXXIII in partibus trans flumen Vulturni in loco Alla Fontanella, prope riuum de Caluo: aliam anno MDLXXIII in partibus Cancielli: & aliam inter Marcianisum & Magdalunum. Præterea in territorio Suessano esse pagum cum ecclesia sub inuocatione S. Castrensis. In diœcesi item Neapolitana esse pagum, vulgo Marano nuncupatum, vbi visitur ecclesia parochialis sub inuocatione S. Castrensis, quæ temporum iniuria collapsa, nunc reædificata ab incolis illius loci in magna veneratione habetur: aspiciuntur enim ante valuas illius ecclesiæ tantum duæ paruæ columnæ illius antiqui templi, quas fideles, antequam ecclesiam ingrediuntur, exosculantur, vbi etiam venerantur partem brachij sancti Episcopi Castrensis e Monte-Regali illuc translatam non multis abhinc annis. Hæc se vidisse testatur Domnus Siluester Ayossa V.I.D. carus ex Cara sorore nepos, dum Maranum petiit deuotionis ergo. Ita Monachus.

§ II Corpus S. Castrensis Capuam & Montem-Regalem translatum. Acta conscripta.

[6] In tabulis Martyrologij Romani XI Februarij hæc leguntur: Capuæ S. Castrensis Episcopi. Quorum occasione verborum inquirit Monachus, num Capuæ consederit S. Castrensis, ac Capuanus Episcopus fuerit; & vtrumque mox negat. [Colitur & Capuæ,] Quod autem Capuæ attribuatur, varias adducit rationes: Quia, inquit, ipse S. Castrensis intra fines Capuanæ prouinciæ eo etiam tempore satis amplos habitauit. Adde Vulturnum, cui in codice ante mille fere annos exarato adscribitur, etiamnum esse in diœcesi Capuana. Accedit ad hæc, inquit Monachus, quod iure optimo Capuanorum cultus erga S. Castrensem augeri potuit, quia fuit ille S. Prisci, eorum Episcopi, præcipuus comes & commilito. Cardinalis Bellarminus, & ipse Archiepiscopus Capuanus, catalogum Episcoporum Capuanorum confecit, secundum quem Radalpertus fuit anno DCCCXXX, prædecessor S. Paulini, vt in veteri Breuiario Capuano legitur: Huius Radalperti epitaphium quoddam exhibet Monachus ad Vitam S. Paulini, in quo hæc leguntur:

Reddidit & pulchram templis ac mœnibus arcem,
      Quæ sita Vulturni amnis ad ora manet,
Templi huius pariter sacro sub culmine, sancti
      Castrensis studuit condere membra sacra.

In culmine ecclesiæ, id est, vti explicat Monachus, in aliqua parua cappella supra tribunam, [potissimum ob corpus eo translatum,] corpus S. Castrēsis locauit. Eidem etiam S. Castrensi consecrauit altare, prope quod suum sepulchrum collocari voluit. Et hæc præcipua ratio est, quod Capuæ attribuatur, quia corpus eius Capuam translatum est ex Castello ad mare Vulturni, cuius dominium pertinuisse ad Ecclesiam Capuanam pluribus ostendit Monachus: [& caput relictum:] additq; in Recognitione, caput S. Castrēsis ibidem relictum esse.

[7] At reliquum corpus transtulit in Siciliam Rex Guilielmus II, [reliquum corpus seculo 12 Montem-Regalem delatum est,] cognomento Bonus, ad ecclesiam Montis-Regalis, quā ædificauit: eoq; e Cauensi monasterio monachos euocauit. Regnum administrauit Guilielmus ab anno ⅭⅠƆCLXVI vsque ad ⅭⅠƆCLXXXIX. Huic Regi ex Anglia, quam duceret vxorem, filiam Henrici Regis adduxit Neapolim cum XXIV triremibus Alphanus Archiepiscopus Capuanus, vt ex Chronico MS. Romualdi Salernitani tradit Bellarminus in Catalogo Archiepiscoporum Capuanorum apud Monachum. Extant propria Sanctorum officia Ecclesiæ metropolitanæ Montis-Regalis eiusq; diœceseos, Romæ MDCV excusa, in quibus triplex cultus S. Castrensis obseruatur: nam primo Natalis sub ritu duplici celebratur in ciuitate, in tota vero diœcesi sub semiduplici: quando primo loco hæc in Martyrologio recitantur: [dicata Translationi 2 Dominica Maij,] III Idus Februarij, Capuæ S. Castrensis Episcopi & Confessoris. Secundo Translatio eiusdem celebratur Dominica II Maij, cum hoc in Martyrologio præconio: Translatio S. Castrensis Episcopi & Confessoris in hanc Metropolitanam. estq; festum duplex in ciuitate. Tertio pro secunda Translatione fit commemoratio in ciuitate XXIX Decemb. cum hac mentione in Martyrologio: Secunda translatio S. Castrensis Episcopi, & Confessoris in cappellam, ad eiusdem Sancti memoriam magnifice constructam: [& 29 Decemb. in nouum sacellum illatum:] quod factum est a Ludouico Torres II Archiepiscopo Montisregalis & Cardinale, qui illi Ecclesiæ præfuit ab anno MDLXXXVIII ad annum MDCIX, de quo agit Rocchus Pirrus in Notitia 3 Ecclesiarum Siciliensium: vbi etiam aduertit ab eodem S. Placidi Martyris, & D. Castrensis Episcopi sacella esse extructa. Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siculis consignat memoriam eiusdem XI Februarij his verbis: In Mōte-Regali S. Castrensis Episcopi & Confessoris, cuius corpus in ea basilica seruatur. Idem XXIX Decembris: In Monte-Regali translatio secunda S. Castrensis Episcopi & Confessoris. Quo die eumdem inscripsit Catalogo generali Sanctorum Ferrarius. Officium Ecclesiasticum fit de Communi Confessoris Pontificis, exceptis Lectionibus secundi Nocturni ex eiusdem Vita decerptis: quarum vltima ita concluditur: Eiusdem sacrum corpus in Montem-Regalem translatum, [pars brachij Marani adseruatur.] in Metropolitana sub altare cappellæ magnifici operis ad illius memoriam constructæ, summa veneratione colitur. Inde partem brachij ad ecclesiam S. Castrensis in pago Marano diœceseos Neapolitanæ delatam fuisse supra diximus.

[8] Extat Vita S. Castrensis MS. in codice Montis-Regalis in Sicilia, & in MS. Longobardico sanctimonialium S. Ioannis Capuæ, ex quibus eam typis vulgauit Michaël Monachus in Sāctuario Capuano, [Vita e quibus MSS. hic edatur?] ac Notis illustrauit. Eamdem Vitam, aliquanto etiam vberiorem, cum nonnullis aliorum Sanctorum Vitis ex MSS. Reuerendorum Patrum Oratorij Romæ describi nobis curauit Laurentius Koler noster, obtenta per Eminentißimum Cardinalem Petruni Aloysium Carafam facultate. Deest huic narrationi, quod alibi extat, insulsum exordium, quod & a Monacho omissum & in Lectionibus, quæ in Ecclesia Montis-regali, leguntur. Ea autem Acta secundum Baronium ad Kalend. Septemb. ita incipiunt: Textus sacræ historiæ edocet &c. E quibus desumptas scribit Monachus tres breuißimas Lectiones in Breuiario antiquo Capuano, [ei adsutum exordium de Valentiniano & Valente:] quarum prima incipit: Temporibus Valentiniani & Valentini comprehensi sunt multi Christiani in Libya. Ex quo Breuiario & veteri MS. ita inchoat encomium S. Castrensis hoc XI Februarij Ferrarius: Castrensis Episcopus Africanus, vnus ex in exilium missis in persecutione aduersus Catholicos sub Valente & Valentiniano Imp. excitata, diu carceratione & verberibus afflictus fuit. &c. Caracciolus cap. 26 Neapolis sacræ sect. 3 mendum illud non auctori Vitæ huius attribuit, sed alteri cuipiam sciolo, caput equinum humano corpori inepte iungenti. Administrauit Imperium Occidentis Valentinianus tertius, anno CDXXV Imperator factus: [qua occasione?] quem post varias cum Wandalis dimicationes & pugnas cum iis pacem fecisse anno CDXXXV, supra diximus, & post acrius bellum resumptum, iterum Dioscoro & Eudoxio Coss. anno CDXLII, cum Genserico ab Augusto Valentiniano pacem confirmatam, & certis spatiis Africam inter vtrumque diuisam fuisse tradit Prosper in Chronico. Quorum occasione auctor Vitæ, videtur huius Valentiniani fecisse mentionem, quæ alius ad Valentinianum I, eiusq; fratrem Valentem inepte transtulit, persecutione Wandalica Genserici Regis illis attributa. Ceterum auctor Vitæ suam ætatem indicat num. 16, dum ait audiuisse se relatu quorumdam Sacerdotum, qui digni reuelationi, [quando auctor vixerit?] siue visioni in obitu eius factæ, interfuisse creduntur. Quocirca, vti etiam aduertit Caracciolus, non videtur scriptor adeo antiquus in consignandis sui pene temporis Imperatoribus tam craße hallucinatus, vt pro Regibus Wandalorum Valentinianum & Valentem Imperatores obtruderet, qui iam sexaginta & amplius annis ante Wandalorum in Africam incursionem obierant.

[9] Baronius in Notis ad XI Februarij refert ex Petro Diacono libro de Viris illustribus monasterij Caßinensis, Laurentium monachum Cassinensem scripsisse versibus Vitam S. Castrensis Episcopi. [Alia Acta carmine descripta.] quam Ioannes Alamanniæ Calaber, vt scribit Caracciolus, ex antiquissimis mēbranis edidit, quamquam mendose ob codicum inopiam, malens vtcumque illam sciri, quam penitus ignorari. Multa ille præfatus est ad Ludouicum de Torres Montis-Regalis Archiepiscopum, postea S.R.E. Cardinalem, eo tempore, quo sacellum magnifici operis exornauerat, in quo corpus illius honorifice condiderat, ecclesiasticaque supellectile instruxerat, atque indulgentias Apostolica auctoritate concedi curauerat. Hæc ille. Duos hos versus ibidem prope eiusdem Sancti reliquias adscriptos esse tradunt Baronius & Monachus:

Conseruat nautas, & dæmonis eripit iræ,
Quem prius obsesso de corpore fecit abire.

Quæ pluribus in Vita nu. 13 referuntur.

VITA
Ex MSS. Romano, Capuano & Siculo.

Castrensis Ep. in Campania (S.)

BHL Number: 1644

Avctore Anonymo

CAPVT I
S. Castrēsis & sociorum in VVandalica persecutione captiuitas, tolerata verbera. Consolatio Angeli apparentis.

[1] a Persecutione Wandalica perdurante, erant eo tempore in b Africæ partibus viri pœnitentes moribus, præfulgentesque nobilitatis decore, [In persecutione VVādalica] qui vt Christi præcepta deuote perficerent, relictis temporalibus, cupiebant adipisci cælestia. Quibus inuidens antiquus hostis, huiuscemodi versutias aduersus eos inferre conatus est; vt scilicet hoc in zelo excitaret animos tyrannorum, vt quosque Christianorum, alias Catholicorum, præciperent arma bellica sumere, & militiis secularibus interesse. Sed postquam vnanimiter ab omnibus Christicolis abnegatum est huiuscemodi obtemperare præceptioni, [Catholici] ad alias insidias suorum exarsit diabolus satellitum corda; vt, quos minis ac regalibus iussionibus inflectere non potuissent, cædibus eos diuersis interimerēt. Quod vbi in aures fidelium euenit, elegerunt potius mori in corpore, quam cælestis Regis iussa contemnere. Infanda etenim c Arianorum iussa, [ab Arianis torti,] dum omnimodo euacuata a Christi fidelibus essent, nihilque proficerēt, furorem terroremque his, a quibus iniuncta fuerant, inferunt; sed, postquam contemptos esse omnimodo conspexerunt, infandi d Principes, hoc modo conati sunt gloriosos agonothetas Christi a cultu Diuinæ legis euertere, vt prius blande ac decipienter promissis muneribus demulcerent animos fidelium ad e regalia iussa, deinde vero, si quos sibi obsistere ac renuere conspexissent, diuersis pœnis ac cruciatibus eos interficerent. Hoc factum est, vt nefandum scelus vtique diuulgaretur. Cumque ad aures Christi fidelium peruenisset, quibus viuere Christus fuit, & mori lucrum; vnanimiter relinquentes omnia, cursum properabant, ac clamantes in præceptores tam sæuæ sectæ, [interimūtur:] cur talia Dei famulis iniungerent præcepta? Quod vbi ab iniquis & sceleratis ministris, crudelissimis f tyrannis nuntiatū fuisset, hoc decreuerunt; vt, quoscumque huius sectæ, vel viros ac mulieres, iuuenes vel pueros inuenire potuissent, diuersis flagris ac pœnis interimerentur. Ad hanc nefandissimam adimplēdam præceptionem mirareris, quo ordine præcurrerent illa sancta agmina; dum pueri præirent senes, mulieres viros, ad certaminis coronam mixtim vndique aduenientes, non clam, sed patulo tyrannorum iussa contemnentes.

[2] Sed cum diu multumque cædes Catholicorum increuisset, hoc adinuenerunt sceleratissimi tyrannorum satellites, quotquot iunioris ætatis comperiri potuissent, flagris ac diuersis pœnarum generibus eos cæderent: [alij ne quidem in simulatam communionem attrahi valent:] vt metu eorum etiam maiores natu corriperentur. Quod cum nihil proficere conspexissent, aliud excogitauerunt deceptionis genus: quo pacto mentes fidelium a tramite sanctæ fidei g decorporare valuissent; simulantes h quoscumque religiosos in gremio sanctæ Matris Ecclesiæ viros inuenissent, suis amicitiis copulare vtpote hi, qui simpliciores in Ecclesia essent, eos, qui præesse ceteris videbantur, communicare eorum amicitiis intelligerent, & ipsi nihilominus præcipites eorum immanibus obtemperarēt præceptis. i Hoc factum est vsque ad quartum annum. Sed pius ille Sator, qui nō dormitat, neque prorsus dormiet vnquam, quod olim promiserat suo gregi, dicens: Noli timere pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum; ipse solerti, ac vigilanti studio, & mentes Præpositorum, & subiecti gregis sic solerter inuigilare dignatus est; quod nec illos amicitiis, nec istos falsa calliditate decipi quoquo pacto siuit: sed vbi sæuissimus tyrannus, qui iam credebat totius prouinciæ populum in sui dogmatis errore lapsum, sua spe se deceptum sensisset; in patulo, quos sibi amicos finxerat habere, cœpit compellere iterum, vt eorum nefandȩ sectæ consentirent. [Luc. 12. 32] Quod vbi semel eorum sanctis auribus intonuit, omni cum annisu clamabant vnanimiter, dicentes, Malle se magis corporeis vinculis absolui quam huic inopinatæ rei consensum præbere. Sed infandi illi virus, quod se clam in corda simplicium infundere putarant, conspicientes nil pestis inferre, mouent arma sæuitiæ suæ manifeste, mixtim in his quos se decepisse rati erant, & in his cum quibus falso amicitiam coniunxerant.

[3] Vnde factum est, vt cateruatim ex vnaquaque prouincia Sanctos Dei vinctos adduci præciperent. Sed cum ingenti multitudine etiam & sancti viri moribus & vitæ honestate præfulgentes, etiamque summi sacerdotij honore præditi, intererant, qui gratantes cū commissis gregibus gradiebantur, putantes se cū martyrij triumpho vitam consequi sempiternam. Ex quibus præcipue rutilabant meritis & moribus & sensus decore Rossius, Priscus, k Tammarus & ab l indole Sanctus enitens Castrensis. Sed vbi m sceleratus Tyrannus tam ingentem multitudinem conspexit, [ex his cum SS. Rossio, Prisco & Tāmaro S. Castrensis] sæuissimis ministris eos custodiendos tradidit; donec tractaret, quid de tam præclaro cœtu perageret. Quos dum sæui, ac nefandissimi satellites in arcta custodia retrusissent, separatimque ab alterutro alterum separassent; euenit, vt sanctos athletas Dei, [in vincula coniicitur:] præcipuæ sanctitatis ac n austeritatis nitore præfulgentes, Priscum & Castrensem clam ex ergastulo educerent, talibusque eos colloquiis decipere conarentur: Cum vos, & decor & forma corporis, & generositatis nobilitas, necnon & o Regis amicitia, & philosophiæ decus ceteris præponat, cur nosmetipsos ad huiusce ignauiæ dedecus trahitis, vt inter hos deputemini, quorum genus, ac patriam ignorari omnino certum est? Ad hæc constanter Sancti dixerunt: [constanter reiicit blāditias ministrorum,] Quid iniqui satanæ ministri nobis talia ausi estis conferre, vt vestris sæuissimis suasionibus nostra corda conemini inflectere, quæ Diuina gratia ita ad copiam Diuinæ celsitudinis direxit, & ita potenter ab istius seculi voluptatibus abstraxit, vt non solum Dei filios, sed etiam fore Deos testerur per Prophetam dicens: Ego dixi Dij estis, & filij Excelsi omnes; & alius item Vates: Quam speciosi pedes euangelisantium pacem. [Psal. 81. 6] [Rom. 10. 15] Tunc isti nimio furore accensi, cursim regalia tecta subeunt, clamantes: p Piissime ac humanissime Rex, ecce virus quod infundebatur clam per singulorum corda, ne tuis quispiam piis obediret præceptis, nunc in patulo per superbos ac contemptores q Regni tui infunditur: in tantumque eorum exarsit proteruia, vt etiam te ipsum sæuum ac crudelem nominent Tyrannum.

[4] Quod audiens scelestus Rex, mouet cæsariem concusso capite, & per se suique regni magnitudinem terque quaterque iurat,r [Iussu furibundi Regis] hos non sinere viros absque vindictæ pœna abire. Tunc toruis luminibus ad suos intendens satellites ait: Ite propere & quidquid parricidis inferendum fore dignum creditis, his sceleratis dupliciter inferte, vt per vos dedecus nostræ celsitudinis auferatur. Hoc audientes crudelissimi satellites, agminatim pergētes, [Sancti variis pœnis affliguntur:] Sanctos in vnum congregari fecerunt locum, & alios virgis, alios alapis, alios cum lapidibus cædebant. Sed Sancti Dei alacri mente in superni Regis amore permanentes, nec suspirium quidem emittere videbantur. Cumque brachia cædentium omnino deficerent, & Sancti mente ac corpore stabiles permanerent, stupefacti separauerunt se ab inuicem, mussitantes in semetipsis, quo genere mortis Sanctos Dei perderent: nec multo post in vno congregati agmine, cœperunt alterutrum inter se suas cogitationes edicere. Sed, cum nihil ex his, quæ loquebantur, eis congruum videretur, vnusquisque remeauit ad propria, altero die reuerturi ad perficiendum scelus: Sanctos vero Dei in ima carceris retrudi fecerunt.

[5] Eadem vero nocte apparuit illis Angelus Domini, & splendor mirabilis circumfulsit omnes, [in carcere noctu ab Angelo apparente excitantur,] qui erant in cubiculo carceris, dixitque illis: Ecce Dominus noster Iesus Christus misit me ad vos, vt meis alloquiis corroborentur corda & corpora vestra, & antequam vos sæuissimi persequutores in vasti æquoris profundū demergere tentent, omnes sciatis, quia Rex æternus vnicuique vestrum præparatum habet locum, in quo, & vos ipsi in Christo quiescatis, & multitudinem in illis partibus commorantium populorum ab omni errore absoluatis. Ad hæc Sancti vnanimiter dixerunt: Sit laus in altissimis Deo, suamque in nobis superna pietas adimpleat voluntatem. Hoc tantum nobis conferat Diuina maiestas, vt quos ab vno solo pro nominis sui gloria transferre dignatur, infra vnius patriæ terminos sua pietate concedat, vt nostra corpora sepeliantur. Quibus Angelus placido ore respondit: Pro certo scire vos volo, quia, quidquid postulabitis, secundum vestrum votum adimplebitur. [luce post discessum relicta.] Quo dicto Angelus ab eorum oculis abscessit, lux vero per totam noctem exuberauit in carcere, & Sancti per totam noctem hymnis, & laudibus exultauerunt.

[Annotata]

a Michaël Monachus, vt monet, initio textus omisso, & nomine Imperatorum in persecutorum commutato. Acta sic exorditur: In patribus Africæ excitata persecutione Wandalica, cum infanda iussa persecutorum omnino euacuata a Christi fidelibus essent &c. Consentiunt Lectiones Ecclesiæ Monti-Regalis.

b MS. Romanum, Libyæ.

c Michaël persecutorum, pro nominibus Imperatorum.

d Est ἀγωνοθέτης qui præmium certantibus proponit: hic sumitur pro ipsis certantibus.

e Michaël, sua iussa,

f Idem, Ducibus.

g Idem, detorquere.

h MS. Romanum, quod quosque, & deinde copulandos.

i Desunt hæc verba de tempore in MS. Romano. De 4 anno supra egimus.

k MS. Rom. Zamarus.

l Idem, insula.

m Monachus, scelerati Tyranni conspexerunt & ita consequenter in numero plurali.

n Idem, abstenuitatis.

o Idem, Ducum.

p Idem, Ecce, o Domini, virus.

q Idem, vestri imperij.

r Idem, vos sæuos ac crudeles nominent Tyrannos. Quod audientes scelesti Duces, mouent cæsariem, concussis capitibus, per quæ terque quaterque iurant &c.

CAPVT II
Verberans S. Castrensem punitus, & sanatus. Martyres naui putridæ impositi, in Campaniam appulsi.

[6] Altera vero die infanda caterua iniquorum cum pugionibus & virgis super Sanctos irruentes, putabant se eos suo terrore inflectere. Sed Sancti Dei fidenter expectantes promissionem Angelicam, pro nihilo minas eorum ducebant. [satellitis, S. Castrēsem stola trahentis brachia arescunt:] Tunc S. Castrensis circuminduit se stola sua: quod vt vidit ex circumstantibus a ministris vnus, qui ceteris erat audacior, cœpit illum trahere per eam, ac si per vilem funem. Quem Diuina pietas illico percussit, vt non solum manus, qua stolam sancti viri apprehenderat, verum etiam vtraque brachia ei arescerent. Qui mox corruens ad pedes sanctissimi Castrensis, eiulando cœpit clamare, & dicere: Miserere, miserere sancte Sacerdos Dei, miserere mei, & erue me ab hac, quæ mihi meis pro delictis euenit, ariditate. Ad hanc vocem S. Castrensis misericordia motus, [quo cum aliis orāte,] conuersus ad Confratres & Coëpiscopos, ita eos alloquutus est: Fratres mei & Domini, memores esse debemus dicti Domini & Saluatoris nostri, dicentis. [Luc. 6. 28] Orate pro persequentibus & calumniantibus vos. Vnde, Fratres, omnes vnanimiter rogemus Dominum, quo hæc retrograda brachia & has aridas manus sua pietate ad pristinam sanitatem reintegrare dignetur. Eadem hora orauerunt singuli sigillatim in corde suo, & quasi ex vno ore omnes pariter responderunt, Amen. Ad hanc vocem ille b angarizator iterum exclamat: Pontifex Dei miserere mei. Cumque iussu Dei famuli a terra sese erigeret, [sanitati restituuntur,] confestim brachia manusque eius pristinæ sanitati sunt reddita. Quo viso, c ministri impij quidam, nescio, quo spiritu pleni, magnis cum vocibus cœperunt magnificare Deum, cuius in nomine S. Castrensis oratio tam cito infirmum pristinæ sanitati restituit.

[7] Sed cum a superuenientibus Christianis redarguerentur ex peractis in Sanctos Dei sceleribus; iterum rediuiua eorum vesania in iram exarsit: cœperuntque compellere Sanctos Dei, vt d regalibus obedirent præceptis. Sed quia superna clementia vigili cura custodiebat Sanctos suos, multo cœperunt deridere amplius vesaniam eorum. Tunc vnus, in quem corporaliter habitare sathanam creditum est, nomine e Aristodemus, huiuscemodi voces contra Sanctos Dei cœpit emittere. Hos si ignis cremauerit, puluis, [ex consilio Aristodemi] qui ex eis remanserit, iterum maculat; sin vero extinxerit, cruor eorum, in quocumque rure ceciderit, inficiet. Nunc ergo acquiescite consiliis meis, & huius sectæ hos, qui tantum existunt auctores, vt etiam Regis animum ad iracundiam prouocent, ita funditus perdere studeamus, vt nec vestigium eorum in terra inueniatur. Sint in pastum marinis belluis, & tumulus eorum imputetur profundum abyssi. Feratur vetustissima nauis, quæ non solum aliquam nauigantibus vtilitatem non habeat, [fertur sententia in Martyres:] verum etiam, nec exiguam partem, ex quo compactæ detinentur tabulæ, bitumen retineat: in qua nec aliqua pars solaminis inueniatur, abiectis tropis & antennis, omni solatio viduata clauorum, vix per pauciora spatia æquoris ambulantes a pelagi absorbeantur faucibus.

[8] Talibus alloquiis vt est affatus sæuæ cateruæ multitudinem ille iniquus pestifer, passim hinc illincque confestim segregati cœperunt discurrere, atque cum erectis brachiis vetustarum nauium cœperunt lora concutere: ne quid in eorum viribus Sancti habere valuissent solatij. Cumque multarum abiecissent nauium copiam, indicio visa est vna vetustior, [in putrefactam nauim immittuntur 12,] quæ per multorum annorum curricula solummodo ab auium stercoribus putrefacta marcuerat. Hanc vnanimiter complexantes cum læto animo ad oras maris perducere festinant, perclamantes: Hæc nauis Christicolas transportabit ad alias oras. [nominatim euocati:] Cumque eam in æquore proiecissent, simulantes se nomina Sanctorum segregatim cum honore digno vocare, ita exorsi sunt: Ingrediatur prius huc reuerenda canicie & sanctitate præditus Rossius, post hunc fœcundæ sobolis proles Secundinus. Tertius qui iura Christi in populis audacter consparsit Heraclius, iuxta eum fas est vt f Benignus & Priscus resideant, Elpidius necnon lateris vltimam sedeat partem. Ad intra dehinc alterius partis detineat locum Marcus, & Augustinus, Canion, & Vindonius pariter cum eis recumbent. Signifer præceptor Castrensis puppis possideat arcem, ab indole qui flatibus imperauit iniquis, [eorū signifer habitus S. Castrēsis:] Tammarum fas est proram gubernare benigne.

[9] Talia dum sæui disponunt ministri, repente superuenit innumera multitudo Christicolarum, permixtim viri ac mulieres, seu adolescentes, & paruuli, [his innumera multitudo vltro adiungitur:] omnes pariter clamantes: Miseremini, miseremini conciues, &, ne vestræ manus polluantur nostro sanguine, sinite nos sequi vestigia sanctorum Patrum. Hanc acclamationem indigne ferentes, & in derisionem vertentes, cœperunt festinanter cogere eos ascendere nauim, atque deridentes dicere: Dignum est, vt simul cum his, quos imitati estis, efficiamini in pastum marinis belluis. Multitudinem vero Sanctorum Sanctarumque idcirco minime præsumpsimus nominatim nominare; quia nullus sub cælo inuenitur, qui dicere audeat, se cognouisse nomina singulorum, nisi solus ille qui æqualiter per suæ magnitudinis gloriam semper vbique est, & cui omnia præsentia sunt. g Hæc vero quæ nostris sensibus pietas perennis Dei per sanctorum Patrum dicta tradidit, idcirco annotare studuimus, vt, dum aliquis fidelium alicuius Sancti solennitatem celebrat, pariter de cunctorum triumpho lætetur: quo ab æterno Rege immortalitatis præmia, his omnibus intercedentibus, adipisci digne valeat. Hi enim sunt, qui relinquentes prædia & diuitias, semetipsosque abnegantes, secuti sunt Redemptoris vestigia. Sed commodum duximus, vt præcurrente stylo breuiter annotemus, qualiter immensus Rex noster Christus sæua ridiculaque nefandorum Tyrannorum ad laudem sui nominis conuertere dignatus est. Cumque sæua concio militum vnanimiter viros ac mulieres, adolescentes & paruulos, agminatim conspicerent nauim velle conscendere, metuentes, ne vetusta nauis in littore mergeretur, [firmioribus nauibus in mare auecta,] statuerunt, vt hi demum, qui se eorum consortio copulare voluissent, vsque ad eos nauigio firmioris ratis deducerentur.

[10] At omnipotens Deus, cui est in mari via & semitæ in aquis multis, mutato ordine, eorum versutiam in Sanctorum gloriam mutauit mirabiliter. Nam, cum multitudo nauium vix vsque ad pelagum Sanctorum deduxissent exercitum, permixtimque in vetustam nauem certarent eiicere, vt pariter interitus Catholicorum veniret, demerso vetusto nauigio; tunc virtus superni Regis hoc suæ præbuit virtutis indicium, [spectantibus aliis nautis,] vt ij, qui Sanctos Dei deuinctos ad pelagum vsque deduxerant, nequaquam suarum nauium mutarent remigia, donec ipsi cum suis viderent luminibus, qualiter Christus Deus noster suis in mari præberet vias, & in aquis semitas. Sicque gaudentes, & exultantes, atque Christo Regi seculorum grates referentes, peruenerunt in h Campano littore cum mensis Maius i dies decem compleret a Kalendis. Hinc cum placidas arenas maris propriis calcarent pedibus, [incolumes perueniūt in littus Campanū.] Pater sanctus Castrensis e vetusto nauigio, Christo Deo iuuante, k confracta solidat, ad locum, ex quo est proiectus, redire sategit: quod, aura leni flante, per vastum æquor iter arripuit: qualiterque transmeauit, sequens sermo edocet.

[Annotata]

a Michaël Monachus, Paganus vnus.

b Idem, agonizator.

c Idem, Paganus.

d Ita & Monachus, qui hactenus pro regalibus supposuerat Ducum aut Tyrannorum nomen.

e MS. Romanum, Aristodenus. Infra num. 12 dicitur Adamas vel Adamantius, vnde opinatur Monachus prius nomen esse diaboli possidentis virum.

f In Martyrol. Rom. huius loco Adiutor legitur; binominem credit Monachus.

g Desunt apud Monachum sequentia vsque ad hæc verba: Cumque sæua concio.

h Prope Vulturni aut Gariliani fauces, vt supra ex Monacho dictum.

i Monachus, diem compleret.

k MS. Romanum addebat, qui.

CAPVT III
S. Castrensis in Campania labores, miracula, obitus.

[11] Exinde Angelo ducente perrexerunt ad loca propria, quæ illis Christus sanciuit pro salute credentium. [S. Castrēsis venit Suessam:] Tunc Pater Castrensis mœnia Suëssanæ vrbis adiit, quem, vt loci percontati sunt incolæ, vnde genus duxisset, vel quo illuc peruenisset temere; ille pius, vt erat, Pater cuncta refert clementius, qualiter sæua Regum iura contempsisset cum sociis, qualiaque Christus Deus eis impartisset suæ pietatis munera. Quod cum populus audisset eius ab ore placido, vnanimiter extollunt voces ad sidera, Christo Deo grates referentes regnanti per secula, qui pro salute plebis suæ eduxit ab orbis finibus Antistitem benignum, ac Patrem eximium, suæ quidem vitæ vt custos esset, ac ductor alterius. Sic ferturpia mente spreuisse laudes & contempsisse præmia, quo nec copias rerum, nec fastus perciperet, sed pro magno sibi foret, breue habitaculum si in suburbanis eiusdem vrbis ei donaretur a Domino. [in suburbanis hospitiolum eligit:] Quod vbi omni cum annisu adimpleuit gaudens populus, cultor a Trinitatis; magis cellulæ pauperculæ anxie est amplexus hospitium, quam terrenas diuitias, ac fauores populi.

[12] b Sed Deus, qui nec vrbem super montem, nec lumen sub modio permittit condi, funditus ab illis finibus, a quibus proiecti fuerant, eius nomen prædicari digne constituit. Ex quo enim prætumens spiritu superbiæ vir sæuus & crudelis, c Adamas nomine, qui nefando ore dederat consilium, vt Sancti clauderentur in vetusto nauigio, quo mergerentur in profundum, [auctorem exilij sui eiusq; vxorē multis morbis punitos sanat:] continuo oppressus ac contractus ex tunc semper extitit, vti gibbosus, ac terram semper d concernens: illius atque coniunx, Beatrix nomine, graui prægrauata extitit continuo morbo, quem hæmorrhoidem vocant physici. Quas infirmitates tamdiu perpessi sunt, quamdiu, Angelo monente, Adamas transmarinis in finibus Campano in littore Castrensem inuenit benignum Antistitem, cuius accepta benedictione ab humo sanus erigitur, eius & absens coniux pariter incolumis efficitur. e Sed qui cum suis deduxerant vehiculis aceruum fœni Patris cum iumentis deuorant, quæ statim corruunt mortua. At vt se miserandos Patri proclamarunt, veniamque sibi concedi petiuerunt, die sequenti propriis cum straminibus inuenerunt iumenta læta in pascuis. Hoc reuertente viro, etiam nauis, quæ ad dedecus Sanctorum marinis in fluctibus iactata fuerat, auxiliante Deo, in littore, ex quo eiecta fuerat, reperta est.

[13] Non multo post ex eisdem finibus, in quibus B, Castrensis habitabat, [obsessum a dæmone liberat:] quemdam malignus hostis arripuit hominem, qui dum ex præcepto viri Dei compelleretur, vt exiret, protinus exclamauit: Præceptis tuis contraire nequeo: sed iube, quo eam. Et Sanctus: Non sit tibi aditus, nisi in profundum abyssi. Tunc tremebundus dæmon compulsus exiit. f Sed dum profundum maris expeteret, ecce nauis ferens diuersa commercia veniebat: quam dæmon conabatur euertere. Tunc nautæ voces simul dederunt ad Dominum, statimque B. Castrensis visus est increpare dæmoni, [& nautas ab insultis dæmonis:] & dicere: Miser & crudelissime, quantum fas tibi est, vt in Dei seruos talia peragas? Et dæmon: Iussu tuo profundum expetiui abyssi. E contra Sanctus: Non sic, sed inferioris inferni tibi aditus tributus est. Tunc misero cum clamore miserabilis proclamare cœpit dæmon: Ecce nec conspectum mei valeo adire Principis, nec proprios socios conspicere, quia vndique me miserabilem reddis. Atque his cum clamoribus obscura petit ima profundi. Diuino siquidem nutu festine nauis littus attigit: atque vt B. Castrensis cognouerunt vultum perspicuum, sponte deuouerunt, quo statuto tempore dona eius deferrent ecclesiæ. Quorum exemplo omnis nauta ad id littus perueniens, pio cum amore gratanter eorum promissa implere desiderat.

[14] Sed, ne in longum sermo deductus fastidium generet audientibus, omittamus ea, quæ eo viuente gesta sunt miracula: quæ his, qui humanis vtuntur sensibus, cognita esse quis dubitet. Nunc vero eius præclarum transitum breui sermone percurramus. [cognoscit se morti proximū:] Cum se sanctissimus Pater ab ergastulo carnis soluendum cognosceret, conuocans diuersos Fratres, dixit: Tempus est, vt pius Rex nobis conferat hoc, quod Psalmographus cecinit, vt cum gaudio excipiamus fructus quos cum mœrore seminauimus. [Psal. 125. 6] His prolatis verbis, cœpit eos commonere de spe futuræ beatitudinis, & vt caritatem inter se mutuam detinerent, sine qua nemo digne potest Deo placere. Cumque quidam ex circumstantibus, Benignus nomine & opere, eum humili cum deuotione rogaret, vt ei manifestius ediceret, [caritatem commendat:] quid sermo in se g prolixior contineret, respondit: Ab ergastulo carnis egressurus, hanc hæreditariam pacem prædicare studui: sed tu ipse ad hoc te præpara, quia non multum post meum discessum eris comes mei itineris.

[15] Hoc expleto sermone, osculum pacis omnibus circumstantibus contulit, annuntians eis: quia per tres dies hæreditatis perenne gaudium a Christo esset percepturus. [suos tristes cōsolatur:] Hinc concrepuit pariter vox & gemitus cunctorum. Aiebant enim: Cur non clemens Deus orbatæ condoles plebi? At cur non simul cum Pastore orbatus grex ad percipienda perpetuæ vitæ præmia, te miserante, perducitur? Cumque cum magno strepitu eorum vox vicina quæque compleret, mitissimus Pater Castrensis ita eos alloquutus est: Nolite, filij mei, ad hoc mentes vestras tristando deducere, vt vos viduatos post meum discessum ab æterno Domino credatis. Ego enim securus de Dei misericordia, hoc vobis solatium spondeo; quia numquam absens ero spiritu ab huius loci defensione, ita vt, quemadmodum viuens in corpore studui vos a diuersis erroribus tollere, sic quoque ipso meo Domino annuente ab omnibus aduersitatibus vos spiritu tueri satagam. His & aliis alloquutionibus per tres dies, quibus superuixit, sanctam Dei plebem alloquutus est: ita enim se lætum ac iucundum in conspectu omnium exhibuit, ac si epulaturus ad conuiuium profecturus esset.

[16] Sed cum iam dies tertius illuxisset, conuocatis omnibus lætus & gaudens diuina mysteria celebrauit. In qua oblatione dum secrete inchoaret principia, [peracto sacrificio Missæ,] diuinitus tanto lumine eius facies ac corpus inradiatum est, vt nullus esset ex circumstantibus, vel etiam e multitudine, qui in ecclesia conuenerant, qui eum perspicue conspicere valeret. [ingressus sepulchrū, moritur.] Qui splendor non recessit, donec astantibus cunctis post expletam Missam sese in sepulchro ipse collocauit, atque sanctum Deo reddidit spiritum. Audiuimus etiam relatu quorumdam Sacerdotum, qui digni huic reuelationi interfuisse creduntur, quod quasi ignis ab altari progrediens inter ipsa sacrificia ad cælum vsque tetendit. Cumque eum omnis multitudo vt dormientem inspiceret, beatæ memoriæ Orosius Presbyter, sub eius capite leniter manum submisit, existimans eum adhuc viuere; sed cum eum iam exanimem respexisset, graui cum mœrore astantibus eius sacrum exitum denuntiauit.

[17] Tunc mœror & dolor omnium mentes concussit, quod tam iucundanter ab hoc seculo egressus esset, vt nullus ex circumstantibus eius obitum percipere potuisset. Cœpere singuli cum magnis vocibus ac cum cordis gemitu lacrymas fundere, dicentes: Quis vnquam tam præclarum visurus est Antistitem? Quis vnquam valuerit nos miserrimos a morsibus antiqui hostis eripere? hic enim piis locutionibus, [deploratur a suis,] & superbos mitigauit, & confortauit humiles. Heu miserrima plebs a tanto viduata Antistite! Condoleat cælum, tellus & ipsa ploret! Talia dum omnis cœtus acclamaret fidelium, necnon orphani & viduæ deflerent pij Patris exitum, [& vicinis populis:] repente superuenerunt vicinarum vrbium Sacerdotes & populi tam grauiter flentes, ac si de natorum funere, & vt ita dicam, hic luctus præcessit omnes mœrores & gemitus. Quod Diuina actum pietate non dubito, vt comprobaret omnipotens Dominus, qualiter suos electos hoc in seculo remunerat. Hic enim piissimus Pater pro amore indiuiduæ Trinitatis, & pro amore Catholicæ fidei a propriis finibus expulsus nil curauit, ac cum rebus proprias renuntiauit voluntates. Vnde non dubium est, quod Diuina maiestas ad laudem sui nominis vndique turbas fidelium aggregare dignata est in exitu sui famuli.

[18] Et dum omnis multitudo in eius exequiis pernoctat, sequenti die cum omni diligentia clauserunt eius venerabile sepulchrum. [sepulchrū clauditur.] Migrauit autem beatissimus Castrensis ex hoc seculo, vndecimo die Februarij, plenus virtutibus bonorum operum & confertus. Amen.

[Annotata]

a Michaël Monachus ecclesiam, quæ ibi modo est sub inuocatione sanctissimæ Trinitatis, arbitratur tunc fuisse, aut aliquod oratorium.

b In MS. Romano quibusdam omissis sic habetur. Interea vir sæuus &c.

c Monachus. Adamautius. supra Aristodemus.

d MS. Roman. cernulus.

e Reliqua huius numeri desunt in MS. Romano.

f Reliqua etiam huius numeri desunt in eodem MS.

g Monachus, implexior.

DE S. SECVNDINO EPISCOPO TROIÆ IN APVLIA

CIRCA AN. CDL.

Commentarius præuius.

Secundinus Ep. Troiae in Apulia (S.)

Avctore G. H.

§ I Troia Apula extructa. Historia duplex Inuentionis corporis S. Secundini.

[1] Troia Apuliæ opulentissima ciuitas, fœcundi agri, Comitatus gentis Sangræ nobilissimæ, & Episcopatus titulo clara. [Troia in Apulia] Ita Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ, vbi huius Ecclesiæ, Sedi Romanæ immediate subiectæ, Episcopos recenset. Debet Troia, suam originem cuidam Baiano, aliis Boiano, Bolano, Bobano, Bagiano, Bugiano & Bubagono dicto, qui a Basilio II, Romani iunioris filio, Imperatore Constantinopolitano, in Italiam anno ⅭⅠƆXVIII missus Capitaneus, seu Catapanus, id est, militiæ præfectus, Troiam hanc, teste Leone Ostiensi lib. 2 Chronici Casinensis cap. 51, [ab Græcis condita,] in capite Apuliæ construxit. Draconariam quoque & Florentinum, aliis Farentinum, & municipia reliqua, quæ Capitanata (& quidem ab hoc Baiano) vulgo appellantur, ædificauit: & ex circumpositis locis incolas euocans, deinceps habitari constituit. Addit Blondus Flauius decade 2 Historiarum lib. 3, præ reliquis Troiam, Apulia Calabriaque in fide continendis, & Romanorum finibus infestandis, [e S. Henrico Imp. intercepta.] maxime opportunam fuisse visam. Verum euocatus in Italiam S. Henricus Imperator, mense Martio anni ⅭⅠƆXXII Beneuentum venit, & Troiam in Capitana obsedit: vt tradunt Lupus Protospatha, & ipse Apulus, in breui Chronico: Leo Ostiensis lib. 2 cap. 40 & 41. Glaber Rodulphus lib. 3 Historiarum cap. 1, qui addit tertio obsidionis mense exacto interceptam, permissumq; murum ciuitatis, eius iussu subuersum, ab eisdem reædificari ciuibus.

[2] Circa hæc tempora inter ruinas prioris vrbis, dum hæ ad nouam vrbem perficiendam eruuntur, sacrum corpus S. Secundini Episcopi, de quo hic agimus, est repertum. [in huius ruina corpus S. Secundini repertum,] Huius Inuentionis historiam damus duplicem, priorem auctoris anonymi, sed coæui; posteriorem Guaiserij monachi Casinensis, qui aliam historiam censuit cognitione rerum scientiaue minus ornatam, atque imperfectam, [cuius historiam duplicem damus ex MSS.] cui desunt miracula ab illo cap. 3 narrata. Extat prior historia in codice MS. qui in thesauro Cathedralis ecclesiæ Troianæ conseruatur: cuius aliud exemplar MS. & sub finem magis amplum, submisit nobis Neapoli Antonius Beatillus noster. Alteram Inuentionis historiam Roma accepimus e codice MS. Patrum Oratorij, quem Cardinalis Baronius habuit a Constantino Caietano: e qua suum Elogium confecit Ferrarius, quod edidit hoc XI Februarij in Catalogo SS. Italiæ: qui etiam ad Catalogum generalem annotat, se Romæ in bibliotheca Baroniana hanc historiam legisse.

[3] [alterius auctor Guaiferius monachus Casinas] De Guaiferio auctore hæc scribit Leo Ostiensis lib. 3 cap 61: His quoque diebus Guaiferius vir sapientissimus ac facundissimus Salernitanus, huc (id est, Casinum) adueniens, a Desiderio Abbate susceptus ac monachus effectus est. In hoc itaque cœnobio positus, scripsit Vitam S. Secundini, versus in laudem Psaltinij, de miraculo eius, qui seipsum occiderat, & per B. Iacobum vitæ redditus est; Homeliam de Aduentu, in Natiuitate Domini, de Epiphania, & alia plurima. Hæc ibi. Est autem Desiderius, cuius hortatu se hanc Historiam Inuentionis S. Secundini scribere præsatur Guaiferius, [sub Desiderio Abbare,] in Abbatem electus an. Ch. ⅭⅠƆLVII circa Natalia Christi, qui tamen cœpit præesse tantum a Paschate anni sequentis vsque ad annū ⅭⅠƆLXXXVII, quando XIII Kalend. Aprilis die Dominica in Ramis Palmarum consecratus est Pontifex Romanus, nomen Victoris III sortitus. De eodem Guaiferio Petrus Diaconus Casinensis libro de Ortu & Vita Iustorum cœnobij Casinensis cap. 47 hæc narrat: Guaiferius in Casino admirabilis vitæ monachus dictus est, qui amore cælestis regni ciuitatem Salernitanam, e qua ortus erat, relinquens, Casinum aduenit; atque sub sanctæ religionis regulam omnipotenti Deo strenuissime deseruire studuit. Cumque iam remunerationem laborum, perennemque coronam æternus dare ei Arbiter decreuisset, languore deprimitur. Qui in lectulo iacens, extremum vitæ spiritum iam iam ad Dominum recessurum trahebat: nonnulli vero e Fratribus circa lectum ipsius excubantes, obitum eius orationum precibus munire cœperunt. Cumque in huius mysterio ij diei maximam partem pertraxissent; surgens in medium Albericus Diaconus, per Iesum Christum Dominum nostrum obtestari eumdem Guaiferium cœpit, vt post suum e mundo recessum, qualiter susceptus, quoue in loco deportatus esset, eidem apparens reuelare curaret. Quo dicto, prædictus Frater e mundo discessit. Post non multos autem dies idem Guaiferius eidem Alberico per visionem apparens dixit ad eum: [Sanctus habitus.] In veritate, in veritate, in veritate scias ad vitam transisse æternam. Hæc ibi: quo loco citato, Wion & Menardus inscripserunt eum Appendici Martyrologij monastici inter Sanctos, quorum dies natalis ignoratur. vbi hæc habent: S. Guaiferius monachus Casinas, omnibus religiosis actibus deditus, in pietate vitam finiuit.

§ II Locus & tempus Episcopatus S. Secundini.

[4] Silet vtraque Inuentionis historia, quo loco olim S. Secundinus fuerit Episcopus: [Troia] alij vero scriptores paßim arbitrantur ibidem in propria ecclesia, sed iam pridem destructa, fuisse sepultum: [an olim etiam Troia dicta?] sed neque horum consensus est in ea ciuitate denominanda. Glaber Rodulphus veterem Troadem ciuitatem scribit, festinanter muris cinctam, & copiose viris mulieribusque fuisse repletam. At Marinus Freccia apud Vghellum censet prius dictam Costam Annibalis. [an Costa Annibalis] Blondus Flauius secutus Guidonem Rauennatem Presbyterum, Pandulphus Collenutius lib. 3 Historiæ Neapolitanæ aliiq;, antiquitus Castra Hannibalis tradunt appellatam. [siue Castra Hannibalis?] Guaiferius infra num. 4 antiquissimam fuisse ciuitatem probat, atque Ecanam dictam: [nū potius Æcana?] siue, vt in priore Vita scribitur, Æcanam, aut etiam Hecanam, siue Ecananum: quod nomen etiam ei indit Leander Albertus in Apulia Daunia ob auctoritatem Consentini, & Chronici antiqui Bononiensis; & sequuntur paßim recentiores. Hinc Ferrarius in Catalogo generali SS. XI Februarij ita scribit: Æcanæ in Apulia S. Secundini Episcopi: additq; in Notis Escas, siue Æcas dici in antiquo Itinerario Antonini & Tabulis Peutingerianis, vbi iter Beneuento per hunc locum Escas, siue Æcas, vsque Canusium describitur. Sed istic Accadiam vicum prope oppidum S. Agathæ intelligi: arbitratur Cluuerius lib. 4 Italiæ antiquæ cap. 8. Quos autem Plinius lib. 3 cap. II Æcanos nominat, esse huius loci oppidanos, deq; eisdem legi in antiqua inscriptione hæc verba: cvr. reip. Æcanorvm. Verum cum vrbs Troia a vico Accadia circiter XII millia passuum tantum distet, potest Accadia vna cum Troia eosdem Æcanos constituisse: neque ob anfractus Apennini montis rectißimus viarum ductus semper retinetur.

[5] Inter socios S. Castrensis Episcopi, de quo iam egimus, reperitur quidam Secundinus, vt ibidem diximus: [An S. Secundinus in persecutione VVādalica ex Africa venerit?] cuius aliorumq; ita mentio fit in Martyrologio Romano, ipsis Kalendis Septembris: Capuæ item alterius Prisci Episcopi, qui vnus fuit ex illis Sacerdotibus, qui in persecutione Wandalorum ob fidem Catholicam varie afflicti, & vetustæ naui impositi, ex Africa ad Campaniæ littora peruenerunt, & Christianam religionem in iis locis dispersi, diuersisque Ecclesiis præfecti, mirifice propagarunt. Fuerunt autem eius socij Castrensis, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adiutor, Marcus, Augustus, Elpidius, Canion & Vindonius. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano agens de hoc S. Prisco, inquirit Ecclesias, quibus alij præfuerint, & hæc subdit: Creditur Secundinus præfuisse Troiæ, quæ dicebatur Ecana, Marcus Bouini, Adiutor Cauæ, Tammarus Beneuenti, Canio Acherontiæ, Elpidius Atellis: de Augusto, Vindonio, Rosio, Heraclio lux nulla. Et nonnullis interpositis, Horum festa, inquit, notantur: Secundinus Episcopus Troiæ die XI Februarij; [colitur etiam 17 Maij & 8 Decemb.] in quodam MS. Kalendario Thesauri nostri XXVII Maij: at in Ecclesiis nostræ diœcesis agitur VIII Decembris. Marcus Bouini die XIV Iunij. & sic de aliis. Distat Bouinum VII circiter millia passuum Troia. Secundum hanc autem opinionem, quæ sua probabilitate non caret, S. Secundino communia sunt pleraque, quæ iam ad Vitam S. Castrensis diximus, vti etiam cap. I & II eiusdem Vitæ: in qua num. 8 refertur secundo loco in nauim putrefactam immissus, cum hoc titulo honoris ante euocatus: Ingrediatur fœcundæ sobolis proles Secundinus.

[6] Adseruantur Reliquiæ S. Secundini in ecclesia Cathedrali, vna cum Reliquiis S. Pontiani Papæ & Martyris, S. Eleutherij Episcopi & Martyris, & S. Anastasij Confessoris. [Reliquia in statuit] Sunt autem singulæ statuis ligneis deauratis inclusæ, quarum tamen capita & manus sunt argenteæ. Deferuntur per ciuitatem in solenni proceßione quot annis XIX Iulij, [deferūtur in processione 19 Iulij.] die prædictorum trium Sanctorum Translationis, quæ contigit anno ⅭⅠƆCV, vt plenius dicetur XVIII Aprilis ad Vitam S. Eleutherij, qui tempore Adriani Imperatoris Episcopus ciuitatis Ecanæ in Apulia fuisse traditur in antiquis Actis eo die dandis: vnde Cathedræ huius Episcopalis antiquitas constat, & mendum agnoscitur in Martyrologiis, in quibus loco Ecanæ minus notæ Messana, sed Siciliæ, non Apuliæ, vrbs legitur. Coluntur S. Pontianus Papa & Martyr XIX Nouembris, & S. Anastasius Confessor XII Septemb.

HISTORIA INVENTIONIS CORPORIS S. SECVNDINI
auctore coæuo anonymo,
Ex MSS. Troiano & Neapolitano.

Secundinus Ep. Troiae in Apulia (S.)

BHL Number: 7554

Avctore coævo ex MSS.

[1] Cvm nuper in finibus Apuliæ reædificata esset ciuitas, quæ vocatur Troia, quæ quondam a famosissima atque opulentissima ita extitit, vt nunc vsque monumenta vel tumuli materiarum pretiosarum ornamentis, [Post restauratā Troiam] seu nitore sic fulgeant marmorum, vt omnibus palam detur intelligi, nobilium & magnorum fuisse accolarum. Sed eorum exigentibus meritis ita destructa fuerat, vt vix de eius mœnibus vel paruus valeret videri lapillus. Nunc vero nutu omnipotens Dei constructa & restaurata est, Christicolarum in ea plurimis habitantibus cateruis, qui ita student religiose seruire Domino Deo, ceu fuissent cælitus destinati in eadem ciuitate. Cum autem sollicite iam scrutari hi cœpissent huc atque illuc, vt cæmenta petrasque congruas reperire possent ad vtilitatem fabricæ nouarum ecclesiarum; [inter ruinas] casu accidit prouidentia Dei, vt hi, qui ecclesiam in honorem sanctæ viuificæque Crucis ædificare voluissent, dum anxie per antiqua petras quærerent mausolea, [in sepulchro marmoreo] tandem iuxta ecclesiam B. Marci, quæ ibi sita est, non pauca inuenirent sepulchra: iuxta quæ erat monumentum constructum, mirifica arte compositum, nec non specioso adopertum marmore. Quod marmor cum cœpissent e vestigio sustollere, quoniam erat bitumine circumlinitum, conspexerunt illud studiose, & inuenerunt exaratum in eo ita: Hic requiescit Sanctus ac Venerabilis Secundinus Episcopus, [inuenitur corpus S. Secundini Episcopi:] qui Sanctorum fabricas renouauit, raptus in requiem tertio Idus Februarij, & cetera quæ ibi scripta b videntur. Quæ scripta cum fuissent perlecta, omnes procul dubio crediderunt magnum thesaurum latere sub illo marmore. Quo ablato ingens marmorea apparuit vrna, in qua beatissimi Confessoris & almifici Præsulis quieuerit corpus sanctissimum. Tunc omnis illa Sacerdotum concio repleta magno tripudio glorificauerunt altissimum cȩlestemque Regem, qui sua non denegat beneficia vsque in hodiernum diem bene quærentibus illa.

[2] Dehinc præfati Sacerdotes & vniuersi populi magna reuerentia & summo honore inuolutis sanctis illis Reliquiis in sindone munda, [defertur in ciuitatem,] tulerunt illas ad prædictam ciuitatem. Certe ita integrum totum erat corpus, vt saltem nec vnum os minus fuisset, præter caput, quod cur deerat, apud nos incognitum vsque hodie manet, licet occulta cognoscenti sit manifestum, sicut suus Propheta Dauid dicit: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto. [Psal. 138. 15] Ciues quoque præfatæ vrbis ad tale gloriosum spectaculum cum gaudio currebant, [magno gaudio.] deosculari cupientes illas sacratissimas Reliquias cum magna deuotione.

[3] Sed vt est humana fragilitas, quæ non facillime consensum præbet incertis caussis, adeo cœpit mens eius titubare, [Episcopus dubitans] qui tunc præerat ciuitati c Episcopus, vt etiam ad illusionum prorumperet verba. Sed prædicti viri certa im inchoatum perficere satagentes opus, [& obloquens.] surda aure neglexerunt omnium inuidorum atque perfidorum malitiam: quamquam illis ædificantibus detrahebat prædictus Episcopus, irridens etiam illos. Cumque sic indesinenter faceret, [punitur dolore laterum:] euenit Altithroni dispositione, vt tactus longa molestia dolorum laterum, ita vexaretur iacens in stratu suo, vt vitæ huius nihilominus exitum præstolaretur.

[4] Interea hi qui adstabant Sacerdotes, & eius ministri, condolentes dolorum eius d magnitudini, eo quod pene iam exanimis videbatur, recordati sunt iniuriæ derogationisue, quas ipse illis sine aliquo pudore patrauerat, qui sanctum corpus B. Secundini repererant; & dixerunt ei: Fortassis, egregie Pastor, doloribus, quibus afficeris, mederi valebis, si quem verbis dehonestasti, operibus honoraueris. Quibus ille, licet tenui voce, [confessus culpam, & voto facto] sic respondit: Cognosco, fratres, quod auxilio Sancti euadere possim ab huius ergastulo mortis, si quiuero culpam meæ deflere incredulitatis. Tunc sponte & deuota mente promisit, se reptando manibus ire ad ecclesiam viuificæ sanctæ Crucis, vbi sanctæ positæ erant Reliquiæ; si Dominus ei per famulum suum Secundinum sanitatem donare dignatus fuisset: atque subiunxit, dicens: Oro te, Pater almifice Præsul, si vera sunt, [precibusq; fusis,] quæ de te audio, incessanter pro me interueni apud Conditorem cunctarum creaturarum, vt mihi misero sanitatem conferat; & vltra de te incredulus non ero; sed potius, vt expedit, tuis sacris Reliquiis reuerentiam exhibebo absque omni dubitatione. Vix igitur orationis verba compleuerat, & ecce, qui nec loqui præ dolore potuerat, [subito sanatur:] magnis cœpit vocibus gratias agere Deo & S. Secundino Confessori suo, e eo quod sic Dominus abstulerit ab eo doloris flagellum per meritum præfati S. Secundini, vt nec memoria pristinæ infirmitatis in eo remanserit.

[5] Mane autem ad ecclesiam nouæ sanctæ Crucis ipse perrexit, stipatus Sacerdotum, Clericorum & populi vtriusque sexus copiosa multitudine: & sicut ipse vouit, cœpit ambulare. Cum autem introisset ecclesiam non segniter, sed magno opere scrutans, vbi erant sanctæ Reliquiæ positæ, deosculari cupiebat illas cum magna deuotione. At illius fratres ecclesiæ obtulerunt coram eo sanctissimi corporis Reliquias, [votum pie persoluit.] quibus visis prostratus toto corpore in terram, lacrymis primum irrigauit illas, & sic osculatus est eas, magnificans Deū, qui est benedictus in secula, & gloriosus in Sanctis suis, deinde vero astantes affatus est, quatenus ibi altare in ipsius Sancti honorem ædificare studeret.

[6] Illi autem fratres ex animis volentes omnium expellere dubitationem, Domine, inquiunt, Pater, iube afferri ignem, vt, [Particula Reliquiarūnequit comburi,] quemadmodum cognouit tua & credidit Paternitas, ita omnes credant circumstantes, & glorificent Patrem nostrum, qui in cælis est. Annuit ergo Episcopus precibus illorum, & iussit sibi afferri thuribulum plenum prunis: moxque cunctis aspicientibus qui illic aderant, & præ nimia admiratione lugentibus, propriis manibus os vnum prædicti Sancti cœpit, idque diuisit, & alteram partem manu tenens, alteram in thuribulum ignitorum carbonum iniecit; statimque adfuit Diuina virtus. Nam sic dissiluit ista pars foras ac si manu hominis esset eiecta; [vltroq; vnitur alteri parti.] & sic coniuncta est alteri parti, quam Episcopus manu tenebat, ac si nunquam diuisa fuisset.

[7] Tunc Episcopus & omnes circumstantes nihil deinceps hæsitantes omnia, quȩ de Sancto acciderant, perfectissime crediderunt: atque eadem hora comprobauit prædictus Episcopus, se cognouisse perfectam veritatem absque omni scrupulo. Omnes vero stupentes, & præ nimio gaudio, vt sæpe euenire solet, [Corpus defertur in ecclesiam Cathedralem.] lacrymantes glorificauerunt omnipotentem cælestemque Regem in cælis sedentem, & electos suos numquam deserentem. Sacræ autem Reliquiæ translatæ sunt cum magna pompa in ecclesiam Cathedralem, vbi vsque nunc asseruantur.

[Annotata]

a In MS. Neapolitano P. Beatilli adscriptum erat, quondam fuit Æcana & famosissima, forte ex Guaiferio.

b Sed exesis partibus, vt infra idem Guaiferius.

c Vghellus primum Episcopum reperit Angelum anno 1028 consecratum, qui in diplomate adiuncto annum Ch. 1037, consecrationis siue Præsulatus agnoscit nonum. Huic ergo, aut, qui ignotus est, eius decessori hæc contigerunt.

d MS. Troianum, multitudini,

e Reliqua desunt in Troiano MS. & sic breuiter concluditur historia: Mane ad ecclesiam nouam sanctæ Crucis perrexit magna ciuitatis multitudo, Religiosorum, & populi vtriusque sexus: quo vbi peruenit, osculatus est magna deuotione, & multis lacrymis sanctas Reliquias, ostenditque eas populo, & prædicauit de misericordia Dei, & de mirabilibus in Sanctis suis. Vtque corda omnium confirmaret, os vnum prædicti Sancti cepit, idque diuisit, & alteram partem manu tenens, alteram in thuribulum ignitorum carbonum iniecit, quæ statim (mirabilis Deus in Sanctis suis!) coniuncta est parti, quam Episcopus manu tenebat, ita vt numquam diuisa fuisset. Tunc Episcopus cantauit Te Devm Lavdamvs, & dederunt gratias Deo & S. Secundino.

ALIA HISTORIA INVENTIONIS CORPORIS S. SECVNDINI
auctore Guaiferio monacho Casinate,
Ex MS. Cardin. Baronij.

Secundinus Ep. Troiae in Apulia (S.)

BHL Number: 7556

Avctore Gvaiferio Ex MSS.

PROLOGVS AD EPISC. TROIANVM.

[1] De bono dilectionis & obedientiæ, Frater, & a Coëpiscope sancte, cum ex illa opaca, & condensa lapidearum descriptione tabularum, [Ex caritate & obediētia,] tum Euāgelij sermone perlucido & patulo, regula nobis, norma & disciplina porrigitur. Placuit enim ipsi summo Opifici & incōprehensibili Deo, qui omnem mundum regit, prius instrumenta huiusmodi sub Moysi velata facie quodam sacramento signare, quibus in se Gentibus credituris post Incarnati videlicet mysterium euidentissimæ pietatis patrocinio potissimum patrocinaretur. [Ex caritate & obedientia] Nihil est autem quod in terris ei fiat acceptius, quam cœtus hominum, vnda sacri baptismatis mystica quidem Spirituque sociati, his rebus operam, his laborem, his denique diligentiam suam locātes. Notuerat enim & hoc columna nubis & ignis illa Israelitica secta. Iubemur ex toto corde Deū diligere, iubemur proximos: admonemur etiam parentes obedientiæ: magisteria sunt ista diuina, & quædam propria in vtrisque tabulis Dei digito designata. Sunt & hæc fundamenta ædificandæ spei, firmamenta corroborandæ fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, præsidia obtinendæ salutis. Ex huiusmodi nempe origine torrente Prophetarum & legis emanante, procedit & ille sermo breuissimus irrigans omnia, riuulus fidei quæ per dilectionem operatur. Sed cur ista præmiserim scias licet. Quæsisti a me per Casinensem Abbatem, quem ego caussa honoris Desiderium nomino, virum inter bonorum Antistites operum & religione laudatum, & moribus comprobatum; vt, [scribit auctor hanc historiam] si quid mihi otij tua posset amicitia suadere, ad scribendum potissimum historiam Confessoris Secundini conferrem. Faciam rem mihi difficilem, & caussam felicem agam: neque illi hortanti deero, nec tibi roganti, cum & illi obedientiam, & tibi debeam caritatem. Aggrediar ergo animæ tuæ diu desideratum opus; nec formidabit dura & difficilia, quæ sustinet omnia, [in monte Casino,] caritas. Erit profecto tantæ rei maximum emolumentum: Casini etiam secreta secessus facies, vti pro venerabili fundatore quietis diuturnitas pacis sacrum otium confirmauit. Antiquitas etiam refert & illum Varronem tot seculis celebratum huius ædis auctorem fuisse, qui, M. Tullio iudice, Romanorum alios religione, alios rerum gestarum memoria, omnes autem litterarum scientia vicerit. Id mea quoque intererit.

[2] Veniam & ad b Troiam, cuius nomine gloriaris, istam ad vndā frigidi Simoëntis perlustrabo oculis famosissimam. Tenedo ascendam ad illas omnium doctrinarum directrices Athenas, in quibus summa c in diuinis & inuenta est, & perfecta: quæram ostiatim platanum quæ ad opacādum patulis est diffusa ramusculis, [eleganti comptam stylo,] cuius vmbram secutus est Socrates: mutuabor ab illo rationem dicendi, constructionem verborum, leporem, dulcedinem, venustatem; vt & ego ab vrbanitate non excidam, & rerum cognitione florescat historia, & redundet omnino. Est enim historia testis temporum, lux veritatis, vita memoriæ, magistra vitæ, nūcia vetustatis: quæ pro leuibus titulis Oratoris voce cōmendatur. [Cicero 2 de Oratore 36] Contra plerique probabilissimis eloquentiæ propositis laudibus ad gloriam adipiscendam nudi veniunt & inermes, nulla cognitione rerum, nulla sciētia ornati: vt is, qui hanc eamdem, quæ in manus hominum, historiam postquam attigit, [ex priore simpliciter narrata,] incommodauit, penitusque & turbauit. Mihi vero, dum scribens aliquid ista recogito, magis venit in mentem vituperationis quam laudis. Constat enim quia si eleganti eloquentiæ gloria, ineptæ potius ignominia debeatur. Tu ergo, Frater mihi in Christo carissime, locantem felici vineæ operam orationibus iuua, vtque hanc Secundinus sacer pro voto tuo, meoque secundet intercessionibus, obtine. Oportet autem expeditis his, quæ apud nos de eo sunt pauciora, [& imperfecte.] miraculis (habetis enim & alia, quæ in his exemplaribus non habentur) ad ea, vnde ad hæc tuo amore descendimus studia, animum reuocem. In quibus petimus & rogamus, vt manu misericordiæ tuæ nobis ad rationem bene viuendi patrocinium conferat, & possessionem felicitatis æternæ, quæ a digno hȩrede precario, & pro indiuiso suscipitur, pro mercedis pretio tuis promerentibus meritis acquirat.

[Annotata]

a Forte fuit Stephanus Episcopus Troianus, qui inter fuit consecrationi ecclesiæ Casinensis an. 1071. & deinceps sub Gregorio VII Papa vixit.

b Agit de celebri & antiqua Troia Asiatica, vbi sunt Simois & Xanthus fluuij, & vicina Tenedos insula.

c An forte ad ἄρεως πάγος alludit, in quo iudicia fiebant.

CAPVT I
Inuentio corporis S. Secundini inter Troiæ ruinas.

[3] Troia quondam Ducibus, diuitiis & bellica laude insignis, cuius diuturna incommoda, & diuersa excidia iisdem regionibus nota sunt, quibus & solis cursus in a Peloponesi regione, serenissima loci facie, tellure fertili, agro aquis & omni viriditate iucundo prope Pontum & insulam Tenedos sita fuit. [Post Troia in Asia semel] Vnde domo plerique Duces fortissimi in priori discrimine, in tempestate horribili, cum tantæ vrbis commercium totum iactura fieret, euaserunt. Ex quibus Anchisiades vir acer & strenuissimus fuit, quem Quirites orbis terrarum Principes, qui Traianorū quoque hostes talione vlciscerentur, nobile generis & laudis habuere principium. Tacuit hæc diutini temporis interuallo, omnibus destituta solatiis; nullæ opes, nullus deorum, nulla denique religio: semiruti tantum & exesi ignibus extabant muri. Xanthus, Simois, & insula Tenedos Troiam ibi fuisse signabant. Hæc vero excitatur tandem, & colligit se memor pristinæ virtutis & gloriæ, reducit longam ex pronepotum generatione progeniem, reficit lares, studet illi suo mirabili & singulari militiȩ sacramento, vt b Syllæ Dictatori fauens a Fimbria Marianarum partium obsidione vastetur, [iterumq; excisam,] vt tormentis quassetur, vt mater iterum concidat gladiis etiam filiorum. Ex illa igitur tempestate vsque ad hoc fere tempus vixit tantum sine corpore nomen, absque Latio quidem cunctis æque gentibus execrabile ob Romanorum monarchiam, cuius ipsa & caussa extitit, & proprium dignitatis.

[4] Fuit etiam & in Apuliæ solo ciuitas quædam, quantum ad frumentariæ rei copiam, nulli solo inferior: vbi & multa gustu suauia, quæ natura desiderat, [alia extructa in Apulia Troia,] ex terra arboribusque gignuntur, cum copia facili, tum suauitate, præstantia vites. Et ibi arbores humiles sunt, neque se tollere a terra altius possunt: ex his tamen aliæ semper virent, aliæ hyeme nudatæ, verno tempore tepefactæ frondescunt, & fundunt odoriferos flores, & germinant vberrimas fruges. Hæc vero ciuitas si nominis significationem aduertimus (Ecana enim dicta est) antiquissima fuit, [vbi olim Ecana fuit:] cum monumentorum marmoratio, scenarum columnatio, eminentia culminum id designent. Huic serio in reconciliatione Troia nomen imponitur, vt egregius titulus nominis auctoramentum faciat nouitati. Putamus ista fidem posse quærentibus facere, quos sub Troiæ nomine appellatio mouerit vrbis Ecanæ. Nunc ad propositum historiæ veniamus.

[5] Cum igitur pro diligentia Principum in fabricādis ecclesiis, in mœnibus constituendis, quibus saluis, [inter cuius ruinas] ipsis saluis esse liceret, magna popularibus cura insisteret: dū pars marmoribus tabulandis, pars lapidibus poliēdis, fodiēdis lateribus alij, alij diuersis laboribus, quorū quisque admonebatur, intenduntur ab his, quorum voti erat templum perficere ad salutiferæ Crucis honorem in cœmiterio beati Euangelistæ Marci (erat enim ibi eius structura basilicæ) monumentum pretioso tabulatum marmore reperitur: quod dum curiosis oculis collustraretur propter magnam quæ circum erat frequentiam sepulcrorum, [in sepulchro marmoreo] aduertunt cælatum epigramma exesis iam inferioribus partibus, sed quod legi poterat, hæc ferebat: Hic reqviescit Sanctvs ac Venerabilis Secvndinvs Episcopvs, qvi Sanctorvm fabricas renovavit, [repertum est corpus S. Secundini Episc.] raptvs in reqviem tertio idvs Febrvarii. Immissi ergo cum ligonibus multi purgant, & aperiunt locum: qui cum patefactus esset, tumulus in labro mirifico interiori, quod monumentum forinsecus ab iniuria tuebatur, pretiosissimum margaritum inuentum est. Circūfunditur extemplo ciuitas ad thesaurum inuenti corporis: putant fas esse, [magno ciuitatis gaudio,] quod pium est, osculari Reliquias, inuitare votis efferre præconiis, intercessionibus poscere, lacrymis inuocare nocentibus veniam, innocentibus præsidia, subsidia indigentibus, de ciuitatis statu, de salute communi, de spe bonorum omnium in commune precatur. Non in cute solum huiusmodi putes fuisse lætitiam, pectus, & viscera ipsa commouit: desideriis omnium satisfactum est, in remedium omnium oblectamenta omnia cucurrerunt. [& in templo S. Crucis depositum.] Effertur venerabile corpus manibus Sacerdotum, vbi nouæ vrbis fundamenta iaciunt, vbi nomen nouum extincto priori, vel in accessionem validioris conuersio exoritur, ac in salutiferæ Crucis sacrario tantam dignitatem, & ornamenta reponunt.

[Annotata]

a An Chersonesum Troiæ oppositam voluit dicere? Certe Peloponesum procul inde extitisse quis ignorat?

b Hæc referuntur lib. 8; & 84 epitomes Liuij. vbi dicitur Fimbria vrbem Ilion, quæ se potestati Syllæ seruabat, expugnasse ac deleuisse.

CAPVT II
Sanctitas Secundini probata Episcopo dubitante, Reliquiis in ignem iniectis.

[6] Cvmque felices Reliquiæ signis, virtutibus ad amorem suum ciuium in dies accenderent animos, & erumpentia in maturos beatitudinis botros religionis germina propagarent; [Episcopus obloquens sanctitati ebus,] ab Episcopo tamen vrbis nihil factis huiusmodi adhibebatur fides. Impingit contra salutem patriæ crimen ciuibus: plebem stultitiæ arguit, accusat Principes temeritatis, Ecclesiam contumaciæ criminatur. Nulla est improperij, nulla insaniæ, nulla derisionis, quæ eum præteriret, contumelia. Degenerare quippe ab optimis institutis multiformi malo ciuitas poterat, ni felix hanc Secundinus, quātum valeret, manu misericordiȩ tenuisset pene iam cadentem iam pessumeuntem. Quid agis o Episcope? Putas illi iniuriæ eum esse obnoxium, qui se in æthereum verticem, vnde nemo deiicitur, collocauit? Quid tua refert cum multa in illum maledictionis tela conieceris? Est autem eius impenetrabilis ab omni immissione lorica. Nescis duritiem lapidum, quibus ciuitas summi Regis extruitur, contumeliæ ferro inexpugnabilem? Cædis cælestem adamantem, & deteris petulantibus verbis, qui incurrentia cuncta retundit. Respice ad obryzi rigorem, cuius habitum nulla circumfusa flamma contaminat: multa, & id genus sunt, quæ consumi igne non possunt. Respice scopulos in altum proiectos, qui mare quidem frangunt, sed verberati per multa millia temporum, vestigia sæuitiæ nullius ostendunt. Tutus est ab omni iniuria Secundinus, abductus est maiore interuallo a iactu telorum tuorum: quidquid autem in illum proteruiæ petulanter superbe niteris, frustra tentabis: cælestia humanas manus effugiunt, nulla eidem missilia prorsus incurrunt. Erit, erit pro certo, qui illum vendicet; erit, qui & in te spicula doloris intendat, quæ non illo neruo quatiunt, vt frustra & citra te concidant; sed latus, sed viscera, sed cor ipsum tormentis expressa configant. Feritur interea ex improuiso Episcopus telo lateris, [punitur dolore laterum.] quocumque miserabile corpus inclinat, incumbit doloribus, suspenduntur in longam vigiliam oculi, fiunt refrigeria cruciatus, remedium pestilentia, medicina venenum, vita interitus. Mœret domus, turbatur ciuitas, impendendi remedij medici laborantes nihil proficiunt. In contrarium enim vertitur, quidquid tutelȩ corporis inuenitur: aspernatur remedium: validiora tormenta, & insanabiles morbi fugiunt medicinam.

[7] Fuere plerique, qui illum prope funeratum facti improperij memorarent, dum pœnitentiæ locus esset, [admonitus culpam fatetur,] mutaret propositum, rediret in viam, errorem sperneret, de Secundini virtutibus non desperaret. Intendit in monitores suos Episcopus, & summisse quidem, non enim aliter poterat, facturum se, cuius erat admonitus, pollicetur: sperans, si modo pœnitenti spatium intercesserit, salutem veniamque Secundini meritis promereri; quem nominans sic appellabat: O felix Secundine, quem Devs rerum omnium parens, parentē Troianæ prouidit patriæ, [inuocatq; opem S. Secundini,] in cuius commodum impendēdi beneficij, constituendæ salutis, conseruādæ libertatis totus incumbis; adsis mihi tuæ bonæ voluntatis indigno, nec patiaris partem a toto diuelli, cuius potestatis est omniū in integrum misereri. Me miserum delicti criminosum an peccati? equidem vtriusque, non enim te quod debui solenniter colui, sed tui, quod non debui, oblitum ire populum concitaui: solue tamē peccati iugum, assere doloris irremediabilis seruum, confer quemuis alium pœnitentiæ cruciatum. Iniuria quippe est aliquem criminaliter plecti, qui in Principem potentissimum non odij, sed fatuitatis insania insaniuit. Inde vertitur ad circumstantes: Reminiscimini, inquit, o filij, reminiscimini Patris, reminiscimini amoris, [& preces implorat subditorū:] reminiscimini clementiæ, reminiscimini dignitatis. Scitis quid amor, quid virtus, quid grauitas, quid denique diligentia mea vobis contulerit. Iuuate me precibus, seruate patriæ, seruate vobis, seruate liberis vestris: placeat vobis salutem poscere, a quo constat equidem multa nos beneficia suscepisse. Igitur ad hæc Episcopi verba funditur omnis domus in lacrymas mixtas orationis gemitibus: pro conferendis suffragiis Dei Genitricem & Confessorem eius postulant Secundinum. Vides pro salute Pontificis diebus tuis multa ciues profundere, vota numerosa promittere, Dei omnipotentiam modis omnibus supplicare.

[8] Dum huiusmodi rebus insistitur, sentit Episcopus orationum suffragia, penitus discessisse dolorem clamat, liberum se multiformi malo pronuntiat. [sanatur:] Quāta ad hæc Troiani populi gratulatio, quanta lætitia oborta fuit, cum ea, quæ pro salute Pastoris communi suffragio, vna mente atque virtute gesserant, quippe euenisse arbitrabantur! Igitur Episcopum beneficiis eximia Secundini liberalitate conquisitis nullum tempus, nulla vis, nulla occasio tenuit: sed confestim vtens pro pedum officio manibus, [veneratur Reliquas S. Secundini,] vbi reconditæ erant Secudini Reliquiæ, pergit ire: quem Sacerdotes cum aromatibus, eum candelabris, populus cum hostiis subsequuntur. Vbi ad Crucis viuificæ templum ventum est, se toto in terram prostrauit Episcopus, illum poscens peccatorum suorum veniam, qui verberato doloribus corpori iam contulerat medicinam. S. Secundino quoque Antistiti maximas egit & habuit grates, [eiq; gratias agit.] quod voti compos factus esset, quod in eius, quem offenderat, gratiam deuenisset, per quem posse pedem ponere in vitæ æternæ possessionem speraret.

[9] Fuere, qui Episcopum de industria suaderent (putabant autem eum dubitare) vt, qui debebat subiectis consulere, constituendæ credulitati laborare, cuiusque iuris esset, quibus parerent, [Reliquias in ignem coniicit illæsas:] quæque sequi deberent ostendere, Reliquiarum partem in ignem probatum mitteret, vt & ex multorū pectoribus dubietatis vulnus omne recideret. Probata tamen Reliquiarum virtus quod suadebatur, dissuadebat Episcopo: sed quod animaduertebat posse ad compendium populi legaliter fieri, fidem suadentibus commodauit. Iaciuntur in prunas Reliquiæ, instant vndique flatibus, fit in illis color rubicundus; saltum tandem ex igne faciūt, nulla in illis combustionis nota inuenitur, sicut hi qui præsto erant, retulerunt. Gaudent populi mirabile factum, sumunt alacres animos secundis rebus. Episcopus autem magna expectatione in concionem venit, concionatus est, [ecclesiam petit S. Secundino extrui.] & gratias egit, quod sic de sua vt de communi omnium salute lætarentur: concionatus est vt a construendæ Ecclesiæ operam darent, eamque demum perficerent, quæ Secundino venerabili digna esset: vnde idem posset semper aduertere, semper habere Troam in vultu, Troiam in oculis, Troiam in ore. Sed hæc hactenus nunc ad reliqua veniamus.

[Annotatum]

a Ferrarius ait templum augustum Secundino, in quo sacræ eius Reliquiæ reconditæ sunt, ædificatum esse: forte Cathedrale intelligitur, in quo Reliquias depositas esse dictum est.

CAPVT III
Miracula S. Secundini, morbo insanabili curato, & palla ab incendio seruata.

[10] Vir quidam Cleuro nomine, genere Aquitanus, orationis studio, quod præcipue gentis illius moris est, [Cleuro Aquitanus peregrinatus Romā] ad Apostolorum Principem Romam venit, annitente quoque matre, quæ amoris affectu se ipsam filio comitem itineris præbuit. Vbi per Sanctorum locorum circuitus solennibus officiis pro tempore datis (citabat enim eam ad alia loca venerabilia transitus) domum beatissimi Archangeli Michaëlis, [& ad mōtem Garganum,] quæ sita est supra Gargani montis altissimum verticem, adiit: in qua nimirum, & quia diues erat, & quia orationi vacare decreuerat, dum stationem suam in diutinum tempus extenderet, mater, quæ illum fuerat secuta, defungitur: qui cum iam fere cunctis destitutus vitæ solatiis, tunsionibus, lacrymis, & eiulationibus incubuisset (fit enim sæpe vt maiores tristitiæ maiorem pariant valitudinem) insanabili, vt videbatur, pestilentiæ morbo percussus est, [percutitur insanabili morbo:] ita quidem, vt pars membrorum suorum eo inuito moueretur, alia quoque sic essent arida, vt ex illis nullum quod sentire posset, haberet: vix oculi, vix manus in suo erant officio, crura quoque, & pedes natibus adhærentes, gressus ademerant, lingua tamen ne satius quidem naturæ beneficium turbatur. Quod ageret procul a parentibus, procul a domo, &, quod verius dico, procul a seipso? Miserebantur eius prætereuntes inopiæ, cuius valetudini non poterant subuenire. Intimabatur illi de Secundini virtutibus, sed si vellet ire non poterat: si portari ab aliis, vnde conduceret, nihil pensi habebat. [delatus Troiam] Ab his tamen, qui eius quotidie afficiebantur miseriis, de itinere agi cœptum est, qui domo dimissi cum illo Troiam cursu citissimo cōtenderunt. Festinabant autem quia Confessoris Secundini collocandis Reliquiis solennis instabat dies. Postquam vero ad vrbem veniunt, & debilitatum membris omnibus hominem ante Secundini Confessionem deponunt. Quantum nobis, [ad Reliquias S. Secundini,] inquiunt, attinebat, fecisse satis voto tuo videmus; de cetero age, vt libet: consulimus tamen sibi in tanta præsentis celebritate diei orationi vacare; putamus enim & credimus, id tibi valde fore profuturum, ad quod pro salute tua ipsi etiam summa ope nitemur.

[11] Factum est: & iam tempus aderat, vt ad officium ingrederetur Episcopus: [Episcopo solenne officium celebrante,] populi vero, omnibus studiose ad honorem diei compositis, intus & præ foribus ecclesiæ assistebant. Multi quoque ad hæc solennia vicis, agris propinquis hostibus, multi denique qui procul degebant, domibus abducuntur. Intrat Episcopus cunctis Ecclesiæ stipatus choris, incipit agere pontificalibus institutis. Dum hæc aguntur, ad Deum languidus toto corde conuersus, [& facto voto manendi istic,] trahit ab imo pectore alta suspiria, implet lacrymis & luctibus omnia, facit verba quæ Dei possent inclinare clementiam, erigit se totum mente quasi in Secundini visibiles oculos precatus, obtestatus, vouet se numquam ab illo recessum ire, si pristinam sibi redderet sanitatem. Cumque in eius affectu reliqua, vt linguam, membra nescius mouet, recurrit ad animum: tentat reuera mouere manus, [subito sanatur,] mouet; extendere pedes, extendit; surgere, surgit; incedere, incedit. Exclamat quo altius valet, sanum se esse: pedes & omnia membra officium suum habere. Hæc igitur vox magno audita desiderio, aliquantulum sustulit ab ædificationis ordine Sacerdotem. Tantus enim fuit in laudando splendor, [magno omnium gaudio:] tanta in populis iubilatio, tanta denique lætitia in Clero, vt præ nimia exultatione vniuersitas illa gestiret. Videres incolumen operam suam Medico affectuosissime polliceri, stabilitum ire se illi, vt conuenerat, mancipio dare: illum corporis sui auctorem, illum custodem animæ, illum sui largitorem beneficij gloriabatur.

[12] Mansit in hoc proposito dies admodum paucos. Ratus enim pro se esse patriam petere, [contra votum repetens patriam,] amicos visere, fregit quod in Dei facie stabilierat pactum mutauit præcipitene consilium, negauit nulla necessitate promissum: & quia timori erat solum & incomitatum tam longinquam aggredi viam, ad inueniendum itineris socios Romam concessit. Vbi autem repertis sociis pergit ire, valetudo pristina adimit gressus, [fit æger,] parat redire, gressus resumit officium: parat redire iter pedibus & manibus, & toto ei corpore intenditur. [redit Troiam,] Accedente igitur malo perterritus, quod viderit in se mala iam oblitterata recurrere, ne tantæ calamitati vllatenus inseruiret, gressus vnde tulerat retulit: [remanet sanus.] ibi autem quoad vixit in Confessoris Secundini obsequiis deuotissimus perdurauit.

[13] Præterea cum Troianus populus tantam auctoritatem, tantamque Confessoris Christi virtutem potissimum enitere in dies singulos cerneret; ad illustrandam omnibus ornamentis, in qua reconditus erat, ecclesiam, consensione quadam vnanimis intendebat. [Crescit deuotio Troianorum erga S. Secundinū.] Quippe ex illo spes, ex illo fiducia, ex illo eorum maxime cura pendebat, de quo vrbis Præsule, de quo custode, de quo denique Principe quotidie apud eos agitabatur. Videres singulum quemque eius domui vt suæ, vt liberis prouidere; in priuatis rebus minimo & tenuissimo cultu contentos viuere, at in eius publico apparatu ad dignitatem, ad gloriam, ad splendorem omnia parare. Fiebat autem ei assidua non solum de patrimoniis, verum tabulis emptionis, codicillis etiam omnium bonorum delegatio. Fumabant aromata, candelabra radiabant, omne illud domicilium cereis, lampadibus nocte, & interdiu coruscabat.

[14] Nocte vero quadam cum pro deuotione populi, vt hodieque moris est, magna cereorum multitudo aræ iungeretur, a deferentibus, [inter cereos accensos] vt custodes diu eos accensos sinerent, oratum est. Accensis ergo dimissis luminaribus, cum ad alia custodes animum verterent, dilata extinctio memoria excidit. Inter cereos autem & aram ex anteriori parte illud erat spatij, quod gradus, cui cerei capitibus accensis adhærebant, latitudo faciebat, ex aliis vero partibus sola interstitium palla erat. Arsit ergo ignis continue, nullusque illi ardendi finis nisi cum materiȩ fine fuit. Hæc item sollicitudo hymnorum matutinalium sonum custodibus adimit: [palla a scintillis & cineribus illæsa manet,] vnusquisque se ad sua ministeria leuat; alius aperire fores, pulsare cymbalum, alius libros extrahere, tura intendere: vt autem cum turibulo ad aram ventum est, ex illa cereorum multitudine nullus superesse videtur, vertit se per circuitus aræ custos, inspicit lineatim iacere cineres, sicut illorum fuerat ordinata compages. Excepit igitur admiratio admodum magna custodem, quod erant pallæ fimbriæ cineribus inuolutæ, sed integræ, Cumque ad illas manus admouisset, reperit, vt viderat, ab omni læsione ignis alienas. Hæc denique vt potissimum faceret videntibus fidem, putauit fore opportunum, ita vt repererat reseruari. Peractis igitur psalmis matutinalibus, cū Clero populus ad tā grande spectaculum inuitatur. [magna omnium admiratione.] Tollunt ad hanc visionem manus omnes ad sidera, multiplices referunt gratias Conditori, qui facturam non despicit, qui miraculis hominibus innotescit, qui Secundinum de virtute in virtutem sic enitescere frequentissime facit; confestim deinde ciuitatem omnem accersere, dona decentia ministrare, vicinis quoque tantam gloriam intimare dignatus est. Hæc vero beati viri virtus maximam dignitatem ciuibus, maximum vicinis gaudium, longinquis etiam vrbibus commodum maximum comparuit.

DE S. EVPHROSYNA VIRGINE ALEXANDRINA

CIRCA AN CDLII.

Commentarius præuius.

Euphrosyna, Virgo Alexandrina (S.)

BHL Number: 2726

Avctore G. H.

§ 1 Cultus sacer S. Euphrosynæ apud Latinos & Græcos.

[1] Celebrant S. Euphrosynam Virginem variis diebus Fasti Ecclesiastici: ac primo Kalendis Ianuarij Vsuardus, Beda, cum varijs antiquis Martyrologiis MSS. & hisce fere verbis: [S Euphrosyna colitur apud Latinos 1 Ianuarij,] Alexandriæ S. Euphrosinæ Virginis. in Romano Martyrologio additur, quæ in monasterio virtute abstinentiæ ac miraculis claruit. Eodem die Wandelbertus hæc canit:

Euphrosyna simul nitet, Almachiusque Beatus. Martyrologium MS. Leodiense S. Lamberti sub nomine Bedæ ita habet: Apud Alexandriam S. Euphrosynæ Virginis: quæ orationibus patris sui Paphnutij de sterili matre progenita, in puerili ætate constituta, clam se tonderi fecit, & monasticam vitam expetiit, Smaragdi sibi nomen imponens. Quæ eadem habent MS. Martyrologium Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, sub Bedæ etiam nomine, Notkerus, Ado; adduntq;: Post etiam in conclusione viginti octo annis in omni sanctitate perdurans, tacta ægrotationis incommodo, & mortem sibi adesse cognoscens, manifestauit se religioso, & lacrymis multotiens quærenti se patri. Cumque, vti finitur in MSS. quieuisset, sepulta est in ecclesia a Fratribus. At Notkerus ita concludit: Cuius nomen & conuersatio sub interpretatione Castissimæ apud Romanos celebris habetur. [quibusdā Castissima dicta;] Eadem habet Canisius in Martyrologio Germanico, sed tribus erroribus emendatis. Anno enim ætatis decimo octauo asserit vitam monasticam expetiisse, in eaque triginta octo perdurasse, ac sese ante mortem patri suo manifestasse: ex quo post eius obitum primo Agapitus, dein alij sciuerunt. Similia elogia habent Galesinius, Maurolycus, Felicius, auctor Florarij MS. aliique. Ipsa etiam Acta Latina referunt eam Kalendis Ianuarij tradidisse spiritum.

[2] Alij memoriam S. Euphrosynæ, quam nonnulli Euphrosiam, & Euphrasiam appellant, celebant XI Februarij, quo die in antiquo Martyrologio Romano a Rosweydo edito, [& XI Februarij,] in MSS. Centulensi, Leodiensi S. Lamberti, Aquisgranensi alijsq; hæc habentur: Alexandriæ S. Euphrasiæ Virginis. At Beda excusus: Alexandriæ depositio S. Euphrosynæ Virginis, quæ in monasterio mira virtute abstinentiæ & miraculis claruit. Quo eodem encomio S. Euphrosyna ornatur in Martyrologio Romano Kalendis Ianuarij, vt diximus; & hoc XI Februarij in Vsuardo a Molano edito, vnoq; MS. quod penes nos est: in Martyrologiis item Bellini, Notkeri, aliorumq;: in præcipuis tamen Vsuardi & Adonis exemplaribus Euphrasiæ nomen substitutum est. Maurolycus hoc eam elogio exornat: Alexandriæ depositio S. Euphrosynæ Virginis, quæ sub virili cultu in monasterio per annos triginta octo mira abstinentiæ virtute & miraculis claruisse fertur: Pannucij (imo Paphnutij) filia, cui tandem moriens se manifestauit, qui cum in eius cella decem annos sanctissime super-vixisset, iuxta eam sepultus est. Galesinius & Felicius addunt sacram eius memoriam etiam Kalendis Ianuarij peragi.

[3] Petrus de Natalibus cum lib. 3 Catalogi SS. egisset de SS. Scholastica, Sotere, & Austreberta, quarum Acta dedimus X Februarij, subiungit cap. 113 prolixum elogium S. Euphrosynæ Virginis, quam scribit in Christo quieuisse tertio Idus Februarij, ac mox subiungit Martyres Africanos Saturninum sociosque, de quibus hoc die egimus. Eodem XI Februarij celebratur Eboræ in Lusitania officio Ecclesiastico, [etiam officio Ecclesiastico:] nouem (vt vocant) Lectionum, iis omnibus ex Vita priore desumptis, quas exhibet eius Ecclesiæ Breuiarium Vlyßipone anno 1548 excusum. Eamdem hoc die sub ritu festi duplicis colit vniuersus Ordo Carmelitarum cum lectionibus propriis secundi Nocturni itidem ex Vita acceptis: quæ nobis caussa fuit, vt a Kalendis Ianuarij, ad hunc XI diem Februarij eam remitteremus. Ab hac Euphrosyna aliis Euphrosia dicta, & Euphrasia Alexandrina, diuersa est S. Euphrasia, siue Euphraxia, aut Eupraxia Virgo Constantinopolitana, [ab aliis pro S. Euphraxia habita.] quæ in Thebaide inter sanctimoniales sub Theodosio seniore vixit: quam hoc XI Februarij refert Canisius in Martyrologio Germanico, & Euphrosynam appellat; de qua S. Euphrasia cum Martyrologio Romano agemus XIII Martij: ex cuius Actis vt legitime scriptis S. Ioannes Damascenus petit auctoritatem oratione 3 de Imaginibus: quem locum Galesinius in Notationibus ad Kalendas Ianuarij non recte S. Euphrosynæ Alexandrinæ applicat. Hanc gestorum vtriusque consusionem ab aliquibus factam indicant Baronius in Notis ad Kalendas Iauuarij, & Rosweydus in Notationibus ad Vitam S. Euphrosynæ.

[4] Græci diem XXV Septembris venerationi S. Euphrosynæ, solenni admodum ritu, dicarunt: ac tum inscripta legitur Kalendario Græcorum a Genebrardo edito, [a Græcis celebratur? XXV Septembris,] vti & Menologio Canisij his verbis: Natalis sanctæ Matris nostræ Euphrosynæ, B. Paphnutij Ægyptij filiæ. Ita & Maximus Cytheræus cum Menæis Græcorum: Τῆς ὁσίας Μητρὸς ἠμῶν Εὐφροσύνης, θυγατρος Παφνουτίου οὗ Ἀιγυπτίου. At patre omisso, τῆς ἐν Ἀλεξανδρείᾳ legitur in Anthologio Græcorum ab Arcudio edito. Diserti admodum atque eloquentes sunt Græci in suis hymnis & odis, summa vbique elegantia ad illustriora S. Euphrosynæ facinora alludentes: de qua sic exordiuntur: [illustribus odis,] Μῆτερ ὁσία, Ευφροσύνη ἀξιάγαστε, τὴν ὀντως ἐυφροσύνην ἐπιποθήσασα &c. Mater sancta, admirabilis Euphrosyna, lætitiam, quæ vera est, desiderasti, eam via, qua illa conciliatur, ingresia: diuitias enim in paupertatem magnam commutasti, pro sponso carnali eum qui æternum viuit, elegisti &c. Dein ἀπολυτίκιον, quo officium terminatur, profertur eiusmodi: In te, o Mater accurate seruata est Christi regula: quia sustulisti crucem, Christum secuta, & ipso facto docuisti, despectu carnis & diligenti animæ cura opus peragi immortale, atque ideo spiritus tuus, o sancta Euphrosyna, cum Angelis exultat. Omitto cetera, fere paria.

[5] Ipsum dein κοντάκιον, quo laudes Sanctorum ex Actis ipsorum paucis comprehenduntur, versibus Iambicis fere quadraginta, quod raro alibi fit, Vitam S. Euphrosynæ complectitur, ab illustri scriptore, cuius nomen dolemus non indicari, olim conscriptum, quod Latine translatum est huiusmodi:

Sexum celas Euphrosyna viriliter,
Et abscondita videntem vides Dominum.

[& hac Vitæ epitome.] Euphrosyna mortem obiit vicesimo quinto Septembris: suum sexum siluit & delicias vitæ, nomine Smaragdus, mente Euphrosyna: reliquit omnia vitæ phantasmata, & quasi regiarum cohortium eunuchus, monachorum complexa est vitam virorum: in virili habitu prorsus incognita, monasteriumque ingressa, voluntatem cum crinibus exuit, & clam patre studuit latere. Voto potita, quantis laboribus, sudoribus precibusque assidue tenerum fortiter edomuerit corpusculum, quantaque vitæ duritia omnes in stuporem rapuerit, voce nulla explicari potest. Quomodo patrem latuerit, res prorsus rara. Conuersans inter monachos pulchra puella, velut lapis smaragdus, reperta est. Multa enim per domesticos inquisitione facta, pater dolore cordis tactus, per annos, eheu, triginta & octo diutinam a se Euphrosynæ peregrinationem ægre fert: per montes, valles, locaque deserta circumcursitat, atque ex imo pectore suspirat. Sed ipse Smaragdus, sum Euphrosina, inquit, o pater, æternum vale. Et quasi accepto diuturni laboris & negotiationis pretio, terras cælo cum gaudio commutat. Pater vero (eheu!) perturbatione animi perculsus in terram corruit, quasi exanimis mortuusque. Audiuit enim rem insolitam & hactenus inauditam. Quid potuit reuera aliud fuisse, si affectum spectes? Ceterum quoque & vitam præteritam & patriam relinquens, laudata filiæ exercitia æmulari intra seipsum concepit, forisque flammam desiderij ostendit: sicque tantæ filiæ imitator factus pater, ad cælestes migrauit mansiones. Hactenus Menæa, quorum pleraque leguntur apud Maximum Cytheræum, quæ in nouo Anthologio immutata sunt multumq; contracta. Græcos imitatus Ferrarius sanctam Virginem Euphrosynam refert in Catalogo generali dicto XXV Septembris. Eadem quoque refertur in Carthusiæ Bruxellensis libello, siue notis MSS. ad Vsuardum XII Septembris. Baronius tradit ad Kalendas Ianuarij de ea etiam agere illa die Græcorum menologia, quæ necdum vidimus.

§ II Acta S. Euphrosynæ scripta. Ætas. Reliquiæ.

[6] Vita S. Euphrosynæ grauiter & fideliter scripta, reperitur inter Vitas Patrum & manu exaratas, & typis vulgatas: [Vita S. Euphrosynæ inserta Vitis Patrum,] & quidem Rosweydus noster prolegomeno XXIV ante Vitas Patrum recitat catalogum codicum MSS. quibus ad illius editionem adornandam est vsus, ex quibus colligimus inter sanctas fæminas, Euphrosynam primo loco recenseri in MSS. Affligemiensi, Aquicinctino, Lætiensi, Cameracensi, sancti sepulchri, Bruxellensi Carthusianorum; imo in MS. Rebdorffensi Acta S. Euphrasynæ post Vitas virorum sola referri. Ipse Rosweydus lib. 1 hoc ordine Vitas mulierum edidit, SS. Eugeniæ, Euphrasiæ & Euphrosynæ Virginum, SS. Mariæ neptis S. Abrahæ, Thaisis, Pelagiæ & Mariæ Ægyptiacæ meretricum, S. Marinæ Virginis, B. Fabiolæ, & sanctarum viduarum Paulæ Romanæ & Marcellæ. Auctores harum Vitarum aliqui sunt noti, vt SS. Ephræm & Hieronymus, Sophronius Episcopus Hierosolymitanus & Iacobus Diaconus: vti etiam ex interpretibus Eustochius, & Paulus Diaconus Neapoleos. [auctore & interprete anonymo,] At Vitæ S. Euphrosynæ incertus est auctor, eiusque interpres: nam post obitum Vitam eius Græce scriptam fuisse non dubitamus, quæ olim Latine reddita, cum celeberrimo eius cultu, quem ante ex antiquis Martyrologiis Latinis ostendimus, in ecclesia Occidentali fuit vulgata. Hanc Vitam iterum collatam cum antiquis editionibus & MSS. Audomarensi, [cum MSS. collata:] Treuirensi S. Maximini, & Antuerpiensi Societatis Iesu, hic more nostro distinctam damus.

[7] Eadem Vita carmine Heroico olim composita, extat in antiquo codice MS. Monasterij S. Maximini Treuiris, [eadem olim carmine scripta.] in quo præmittebatur Arator poëta eodem scriptus charactere, cui eadem etiam manu additum, Iste anno Domini millesimo ducent… Sequebatur dein Vita metrica S. Eugeniæ, tum hæc S. Euphrosynæ, continens vltra octingentos versus, quos e codice illo descriptos prælo paraueramus. Sed veriti molem operis, omisimus, solo hic posito exordio:

Euphrosyna tuam fer opem mihi, qua tua Gesta
Nondum nota satis, per me fiant manifesta:
Vt, dum factorum recolo memoranda tuorum,
Participem facias, quibus es donata, bonorum.
Ciuis Alexandrinæ Paphnutius fuit vrbis,
Diues opum, generosi sanguinis ortu.
Vxor ei formosa, decenti corpore casta.
Crebro dedecorat luxus, quos forma decorat:
Formosam castam vix inuenies: tamen hæc, qui
Formosas subigit, luxum formosa subegit.
Cultibus ambo dati Diuinis, ambo fideles.

[8] Aliam nacti sumus Vitam MS. Græcam ex bibliotheca Medicæa Regis Francorum, [alia auctore Metaphraste.] quam eamdem interprete Gentiano Herueto edidit Lipomanus tomo 6 Vitarum priscorum Patrum ad XXV Septembris, & ex eo Surius ad Kalendas Ianuarias. Auctor est Simeon Metaphrastes, qui antiquam Vitam more suo expoliuit, adiunctis temporibus & locis. Eam cum MS. Græco collatam damus.

[9] Obiisse S. Euphrosynam anno salutis CCCXCIV traditur in MS. Florario SS. ad Kalendas Ianuarias: [Vixit S. Euphrosyna seculos,] sed pro vna eademq; habitæ SS. Euphrosyna & Euphrasia, quæ creditur pertinere ad tempora Theodosij senioris Imperatoris. Iuniorem illa hanc esse statuit Metaphrastes ita exorsus suam narrationem: Ἄρτι τὰ Ρωμαίωρ σκῆπτρα Θεοδοσίου οὗ παιδὸς Ἀρκαδίου ἐυσεβῶς διιθύνοντος, ἀνήρ τις, Παφνούτιος τούνομα, κατὰ τὴν Αλεξανδρέων μεγαλόπολιν ἐγνωρίζετο, Cum Romanorum sceptra Theodosius Arcadij filius pie regeret, vir quidam, nomine Paphnutius, in magna ciuitate Alexandrina celebris erat: & quidem necdum nata S. Euphrosyna, quæ sanctis parentum operibus, & piis monachorum precibus impetrata, vixit in ædibus parentum annos XVIII, in monasterio XXXVIII, vniuersim annos LVI. At defuncto Arcadio an. Chr. CDVIII imperauit Theodosius filius vsque ad annum CDL: [circa an. 470 mortua:] adeoq; secundum Metaphrasten vixit S. Euphrosyna seculo illo quinto, forte circa annum CDLXX aut etiam serius mortua. Marcus Antonius Alegræus in Paradisi Carmelitici decoris statu 2 ætate 6 cap. 133 refert obitum eius ad annum Christi CD, additq; Acta eius se dare ex Metaphraste, Surio, Lipomano, Heriberto & aliis fideliter educta, in quibus hæc scribit ab Actis indicatis prorsus discrepantia: In conuentum Carmelitarum prope Alexandriam trans Nilum ad Abbatē se contulit Theodosium, [an Carmelitici ordinis?] ad cuius Virgo humilis pedes prouoluta, habitum indui beatissimæ Virginis Mariæ de monte Carmelo postulauit. Nomen Abbatis alibi non exprimitur. At secundum Acta antiqua famulum misit S. Euphrosyna ad monasterium Theodosij, quod ex monasteriis Scetis appellat Metaphrastes, certe aliud ab eo, in quo ipsa vitam monasticam egit, etiā agnoscit Didacus Coria lib. 8 Chronici Carmelitani cap. 27, vbi eam etiam Carmelitico Ordini adscribit, vti & plerosq; omnes monasticam vitam olim professos.

[10] Ex sacris S. Euphrosynæ Reliquiis aliquas adseruari Bononiæ in ecclesia S. Stephani, [Reliquia aliquæ S. Euphrosynæ Bononiæ, & Rutilæ,] eamque istic XI Februarij honarari tradit Masinus in Bononia perlustrata. Est Rutilensis Carthusia, S. Sixti appellata, prope oppidum Siricum, ad ripam Mosellæ, de qua VIII Februarij ad Vitam S. Mengoldi egimus: in eius ecclesia pie honorari aliquas reliquias S. Euphrosynæ Virginis tradit Raißius in Hierogazophylacio Belgico. At præcipua ossa corporis cum capite sunt in Picardia in regio monasterio fæminarum S. Ioannis de Reaulieu prope Compendium Ordinis S. Benedicti: quæ, [præcipuæ cum capite in Picardia, in monasterio S. Ioannis de Reaulieu,] vti ex traditione maiorum asserunt sanctimoniales, aliquis e Regibus Francorum obtinuit, atque ex pio voto voluit transferri Remos ad aliquam istic ecclesiam. Verum cum per siluam Cuisiam iuxta monasterium S. Ioannis deportarentur, illi diuino miraculo attributa sunt, dum & campanæ nemine pulsante sonuerunt, [miroprodigio obtentæ:] & lipsanotheca subito nouo pondere adeo aggrauata fuit, vt loco nulla virtute potuerit moueri. Accurrerunt vndique vicini, & post alios cum solenni proceßione aduenerunt Abbatissa & sanctimoniales: ac tū iuniores duæ puellæ, huius instituti nouitiæ, eamdem lipsanothecam facillime eleuarunt, ac cum summa solennitate in ecclesiam monasterij detulerunt. Hinc opinio est antiquam consuetudinem exortam esse, qua priuilegium est duabus nouitiis indultum, in solennibus supplicationibus easdem Reliquias circumferendi. Vt autem loci prioris, vbi immobiles constiterant aliquamdiu sacræ Reliquiæ, apud posteros memoria extaret; magna olim istic Grux cum altari lapideo erecta fuit, quæ etiamnum Crux S. Euphrosynæ appellatur.

[11] Dicta autem lipsanotheca cupro inaurato circumquaque contecta est, eoque artificio elaborata, vt magnam præseferat antiquitatem. Sunt in ea recondita quam plurima ac præcipua corporis ossa, cum lignea Cruce satis exigua, qua ferunt S. Euphrosynam in vita solitaria vsam fuisse, in eiusque amplexu emortuam. Præterea pretiosum sanctæ Virginis caput seorsum adseruatur, [sanitatem conferunt dementihus:] globo cupreo ibidem inaurato, inimitabili nunc arte olim elaborato, inclusum: solet autem capitibus apponi ægrorum, vndique isthuc ad opem S. Euphrosynæ implorandam aduentantium, potißimum qui dementia similiue animi perturbatione laborant. Et certe si maioribus curæ fuisset conquirere testimonia eorum, quibus Dei beneficio sanitas est collata, volumen bene magnum confici potuisset. Visitur etiamnū supra crates chori magna tabula ex pluribus partibus conserta, in quarum singulis præcipua Gesta sanctæ Virginis Euphrosynæ eleganter depicta sunt. Μνημόσυνον est sanitatis viro nobili collatæ: cuius genua flectentis effigies ab altero tabulæ latere appicta est, ab altero Abbatissæ, quæ tum monasterio præfuit, ex cuius habitu suspicantur vix centum esse annorum.

[12] Sacrum harum Reliquiarum S. Euphrosynæ cultum confirmarunt olim & Sueßionenses Episcopi, [approbata ab Episcop. Suessionensibus, & Rom. Pontificibus,] in quorum diœcesi monasterium est, & Pontifices Romani, qui harum intuitu Reliquiarum, sæpius festis S. Euphrosynæ indulgentias concesserunt, & Breuibus Apostolicis ante centum & amplius annos stabiliuerunt Confraternitatem, sub inuocatione ac patrocinio S. Euphrasynæ in eadem ecclesia erectam: cuius præcipua solennitas variis indulgentiis honorata, [Confraternitate] celebratur Dominica secunda post Pascha: quo die ad eam ecclesiam duo triaue millia hominum accurrunt, quamuis & toto anni decursu frequentes sint ad has Reliquias peregrinationes, ne quidem belli tempore late vagantibus militibus impeditæ: quam tamen ob rem sanctimoniales ex nemore interiore migrarunt anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXV ad locum, [& accursu populi honorata.] S. Ioannis de Reaulieu dictum, eoq; cum auctoritate Episcopi Sueßionensis transtulerunt Reliquias S. Euphrosynæ: ac secuta eo quoque peregrinantium frequentia, imo etiam aucta, cum vtroque in loco eiusdem sanctæ Virginis cultus perseueret. Factum tamen bellicis motibus, vt authentica instrumenta ac testimonia donationis Reliquiarum, ipsæq; Bullæ Pontificum interierint. Quæ omnia vna cum Vita S. Euphrosynæ Gallico idiomate a quodam Religioso Benedictino typis anno 1649 edita Parisiis sunt, ac dicata huius monasterij Abbatissæ, Gabrielæ Albaspineæ, cuius epistolis cuncta ea se edoctum auctor testatur, asseritq; adhuc seniores quasdam sanctimoniales in viuis esse, quæ Bullas Pontificias ante centum annos concessas viderint.

[13] Sub finem libri additur hymnus de S. Euphrosyna, compositus in gratiarum actionem post collatam an. ⅭⅠƆⅠƆCXXV eius interceßione sanitatem Annæ Carpenteriæ vxori Domini Cailleui Procuratoris castri Parisini: [Hymnus de S. Euphrosyna.] in quo hymno hæc stropha canitur:

Virginis sanctum caput hac in æde
Virgines seruant Domino sacratæ:
Corpus hinc sanum peregrinæ, mentem
      Hinc pete sanam.

[14] Matthæus Raderus noster in suis ad Menæa annotationibus necdum editis suspicatur ab hac S. Euphrosyna mulieres quamplurimas in Germania appellari Rosinas, [Mulieres Rosinæ ab ea dicta.] priore parte nominis absorpta, quod paßim in aliis nominibus fieri solet.

VITA
auctore incerto
ex MSS. & Vitis Patrum.

Euphrosyna, Virgo Alexandrina (S.)

BHL Number: 2723

Ex Vitis Patrvm et MSS.

CAPVT I
S. Euphrosynæ ortus, desponsatio, desiderium vitæ monasticæ.

[1] Fvit vir in Alexandria nomine a Paphnutius, honorabilis omnibus, & custodiens mandata Dei. Hic accepit coniugem dignam generis sui, [S. Euphrosyna habuit parētes pios,] & ipsam honestis moribus plenam, sed sterilis non pariebat. Vir autem eius erat nimis fluctuans & dolens, eo quod non haberet cui omnes facultates suas dimitteret, vt post obitum suum bene & congruenter suam substantiam gubernaret, b indigētibus non cessabat ministrare nocte & die, ecclesiis Dei adhærens, ieiuniis & orationibus vacans, orans & petens a Deo dari sibi filium. c Similiter & vxor eius doloribus afficiebatur maxime, [& sollicitos de prole suscipienda.] videns virum suum fluctuantem nimium; multam & ipsa etiam pecuniam erogans pauperibus & in oratoriis, poscens adimplere desiderium suum. Similiter autem & vir eius circuiens quærebat inuenire aliquem hominem dignum Deo, qui posset precibus suis d effectum desiderij eius perficere. Et ita perambulauit in monasterio, in quo eiusdē monasterij Patrem magnum esse dicebant apud Deū. Illicque ingressus, & multam pecuniam offerens, multam etiam fiduciam ab Abbate & vniuersis Fratribus consecutus est.

[2] Post multum vero temporis indicauit Abbati caussam desiderij sui: qui compatiens illi, [imploratis Abbatis precibus, nascitur:] postulauit a Domino dari illi fructum ventris: & amborum orationes exaudiens Deus, largitus est illi vnicam filiam. Videns autem Paphnutius Abbatis conuersationem, nūquam a monasterio recedebat. Vnde & coniugem suā introduxit, vt benediceretur ab Abbate & a Fratribus. Tollens autem infantulam a lacte, [septennis baptizatur:] & facta annorum septem baptizata est, imposueruntque illi nomen Euphrosynam. Gaudebant autem super illam parentes eius, quia erat accepta Deo, & pulchra facie.

[3] Facta autem annorum duodecim, mater eius migrauit de hoc seculo. Remansit autem pater eius, erudiens eam litteris & lectionibus, [instruitur:] ceteraque huius mundi sapientia. Puella vero tantam excipiebat disciplinam, vt miraretur pater illius prudentiam. Opinio autem eius peragrauit totam ciuitatem, & de sapientia eius & de doctrina, & quia erat pulchra nimis, & composita vultu & animo. Multos autem excitauit ad accipiendum eam filiis suis, & multis decertantibus cum patre eius, peruenire ad finem non poterant, sed tamē ipse dicebat: Domini voluntas fiat. Vnus autem exuperans omnes in honore & diuitiis, [cuidam despondetur:] accersiuit patrem illius, & postulabat ab eo, vt daret filiam eius filio suo in matrimonio, & concessit: e fiuntque consuetæ desponsalium arrhæ.

[4] Post multum vero temporis accipiens eam Paphnutius, cum esset annorum octodecim, abiit ad monasterium cum ea, in quo consueuerat venire: [orationibus Abbatis cōmendatur:] multamque iterum pecuniam largitus est ad necessaria Fratrum, dixitque Abbati: Fructum orationum tuarū adduxi tibi, vt ores pro ea; quia iam ad nuptias eam tradere volo. Iussit autem Abbas eam introduci in zenodochia monasterij, locutusque est cum ea, & benedicens exhortatus est eam de castitate, & humilitate, & patientia timoris Domini. Faciens autem ibi tres dies, aurem ponebat quotidie ad psalmos, & videns singulorum conuersationem & spirituale propositum, mirabatur eorum vitam, dicens: Beati sunt viri isti, qui & in hoc seculo similes sunt Angelis, [considerat actiones monachorum:] & post hæc vitā æternam consequuntur. Et cœpit cor eius esse sollicitum in zelo timoris Dei. Post tres autem dies dixit Paphnutius ad Abbatem: Veni Pater, vt salutet te ancilla tua, & ora pro ea, quia ambulare volumus in ciuitatem. Cum autem venisset Abbas, proiecit se puella ad pedes eius, dicens: Obsecro te Pater, ora pro me, vt lucretur Deus animam meam. [ab Abbate benedicitur:] Extendensque manum suam benedixit eam, dicens: Deus, qui cognoscis hominem antequam nascatur, tu huius ancillæ tuæ curam habere digneris, vt mereatur portionem & consortium habere in regno cælorum. Et commendantes se seni, abierunt in ciuitatem: pater vero illius si aliquando inueniebat monachum, hunc adducebat ad domum suam, rogans vt oraret pro ea.

[5] Vna autem die anniuersaria, quando ordinatus est Abbas monasterij, [a monacho ad inuitādum patrē misso,] de quo supra diximus, misit Abbas vnum e Fratribus ad Paphnutium, vt inuitaret eū ad solennitatem Abbatis: qui abiens in domum eius, requisiuit eum. Pueri autem dixerunt ei: Processit. Audiens vero Euphrosyna, & aduocans illum Fratrem, cœpit eum interrogare. Dic mihi pro caritate, domine mi Frater, quanti Fratres estis in monasterio. At ille dixit: Trecenti quinquaginta duo: Dixit ei puella: Qui voluerit venire illic ad conuersionem, [intelligit 352 in eo monasterio esse monachos,] suscipit illum Abbas vester? Respondit ei: Etiam cum multo gaudio suscipit illum, maxime propter vocem Domini, qui dixit: Qui venit ad me, non eiiciam foras. Dicit ei Euphrosyna: Omnes in ecclesia vestra psallitis, & æqualiter ieiunatis? [Ioan. 6. 37] Dicit ei monachus ille: Communiter quidem psallimus, ieiunia vero vnusquisque quomodo vult, [inuestigat eorum mores:] aut quantum valet, vt non fiat contumax voluntatis conuersatio, sed proprij arbitrij & spontanea voluntate.

[6] Omnem ergo perscrutans monachorum conuersationem, dixit ad monachum: Volebam abire, & peruenire ad f huiusmodi inenarrabilem vitam; sed timeo inobediens esse patri meo, [indicat desiderium vitæ monasticæ:] quia pro vana & caduca huius seculi substantia cupit me tradere viro. Dicit ei monachus: Soror, non permittas vt polluat homo corpus tuum, & tradas talem pulchritudinem pati opprobrium, sed desponsa te Christo, qui tibi potest pro ipsis omnibus transeuntibus dare regnum cælorum, & consortium Angelorum. Occulte autem exiens, vade ad monasterium: mutato habitu seculari, induta veste monachili, vt possis euadere. Quæ cum hæc audisset, placuit illi, & dixit ad eum: Et quis me habet tondere? Nolebat a laico tonderi, [docetur modum euadendi,] qui non seruat fidem. Dicit ei monachus ille: Ecce pater tuus veniet mecum ad monasterium, & faciet ibi tres dies vel quatuor. Tu autem adduc vnum de monachis, & quomodo voles, occurret tibi cum magno gaudio.

[Annotata]

a Fit commemoratio S. Paphnutij a Græcis in Menæis & Menologio 25 Septemb. quo S. Euphrosyna ab iis colitur.

b Antiquæ editiones annorum 1502 &1509, Coniunx vero. MS. Treuir. Vxor vero eius. Rosvveydus ea verba omisit, & S. Paphnutio adscripsit.

c Desunt hæc in MS. Treuir. & antiquis editionibus, vsque videns. vbi MS. Treuir. quia videbat. MS. Antuerp. & illa maxime videns.

d MS. Treuir. desiderium eius ad effectum perducere.

e Hæc desunt in editis: at cum MSS. conuenit Poëta, qui ita habet:

Fœdera condicunt, tractant sponsalia, dotem
Taxant, inscribunt arrhas, testes adhibentur.

f MS. Treuir. huius propositi. Antiquæ edit. huius inenarrabilis vitæ normitatem. MS. Antuerp. ad huius religionis inenarrabilem vitam.

CAPVT II
Habitus monasticus a S. Euphrosyna assumptus. Eius fuga, & vita monastica inter viros.

[7] Hæc & his similia illo dicente ad Euphrosynā, venit Paphnutius, & videns monachum, [Patre abeunte ad festiuitatem Abbatis,] interrogauit eum, dicens: Quid ad nos fastidium sumpsisti, domine? Et dixit ad eū: Anniuersaria dies est monasterii, misit me Abbas, vt venias & accipias benedictionē. Gauisus est autem Paphnutius, ingressusque cum eo in nauiculam, abierunt in monasterium. Cum autem esset ibi, mittens Euphrosyna vnum famulum fidelissimum, dixit: Vade in monasterium Theodosij, ingressusque ecclesiam, monachum, quem ibi inueneris, [accersiri curat monachum ex monasterio Theodosij;] adduc tecum huc. Misericordia autem Dei ecce quidam monachus veniebat de monasterio, vendens quæ secū habebat. Et videns eum puer, rogauit eum vt veniret ad Euphrosynam. Qui cum venisset, videns eum puella, surgens salutauit eum, dicens: Ora pro me Pater; & orans benedixit eam, & sedit. Dixit autem ei Euphrosyna: Domine mi, ego habeo patrem Christianum & seruum Dei possessorem substantiæ nimis: habuitque vxorem quæ me genuit, quæ iam transiuit de hac vita. Vult autem pater meus pro omnibus rebus suis tradere me seculo huic iniquo, & ego nolo inquinari in eo, [explicat mentem,] sed timeo inobediens esse patri meo, & quid faciam nescio. Totam enim noctem absque somno transiui, postulans Deum vt ostenderet animæ meæ misericordiā suam: & mane facto, placuit mihi mittere in ecclesiam, & adducere vnum Fratrem, vt audirem ab ipso verbū salutis, & quid facere debeam. Postulo autem te Pater, pro mercede animæ tuȩ, scio quia a Deo missus es, doce me quæ Dei sunt.

[8] Dicit ei senior: Dominus dicit, Si quis non abrenuntiauerit patrem, & matrem, & fratres, & filios, insuper & propriam animam, non potest meus esse discipulus. [Lucæ 14. 26] Ego tibi plus dicere nescio. Tamen si potes ferre tentamenta carnis, relinque omnia, & fuge. [instruitur:] Facultates enim patris tui multos inuenient hæredes. Ecce a orphanoptochia, gerocomia, xenodochia, monasteria, viduæ, pupilli, peregrini, infirmi, captiui: vbi voluerit & placuerit patri tuo, relinquet; tu sola ne perdas animam tuam. Dicit ei puella: Confido in Deum & orationibus tuis, quia laborare habeo pro anima mea, Deo auxiliante. Dicit ei senior: Talia desideria a firmitate non decidant: modo enim est tempus pœnitētiæ. Dicit ei Euphrosyna: Et ideo te fatigaui, vt impleas desiderium meum: [tondetur & schemate monachico induitur.] & facta oratione benedicas me, & abscidas comam capitis mei. Et exurgens senior, facta oratione abscidit comam capitis eius, induitque eam tunicam b schematis, & orans pro ea dixit: Deus qui liberauit omnes Sanctos suos, ipse custodiat te ab omni malo. Et hæc dicens senex, discessit ab ea, & ambulabat in via sua gaudens.

[9] Euphrosyna vero cogitans in semetipsa dixit: Si ambulauero in monasterio puellarum, pater meus requirens inueniet me, & violenter trahet me inde propter sponsum meum: [fugit veste virili] proinde pergam ad monasterium virorum, vbi nullus suspicetur me esse. Et hæc dicens proiecit vestem muliebrem, induitque se virilem, & sero facto exiuit de domo sua, accipiens secum quingentos solidos, [ad monasterium,] & abscondit se in aliquo loco per totam noctem. Mane autem facto, venit pater eius in ciuitatem: volente autem Deo, statim in ecclesiam ambulauit. Euphrosyna igitur peruenit ad monasterium illud, vbi & pater eius erat notissimus, & nuntiauit per ostiarium Abbati dicens: [simulat se eunuchū:] Eunuchus quidam de palatio veniens, ante ostium stat, cupiens loqui tecum. Egresso autem Abbate, proiecit se Euphrosyna in terram, & facta oratione sederunt. Dicit ei senex: Quid est quod huc venisti, fili? Dicit ei Euphrosyna: Ego quidem de palatio fui eunuchus, & desiderium habui semper conuersationem monachorum, & ciuitas nostra c non valde habet hoc studium conuersationis. Notum autem factum est mihi de bona vestra conuersatione, & cupio habitare vobiscum, si vobis placuerit. Habeo enim & possessiones multas, & si Dominus dederit mihi requiem, adduco eas huc.

[10] Dicit ei senex: Bene venisti, fili: ecce monasterium, si placet, [admittitur a Patre monasterij: Smaragdū se nominat:] habita nobiscum. Et dicit ei senex ille: Quod est nomen tuum? Dicit ei: Smaragdus. Dicit ei Abbas: Iuuenis es, non potes solus sedere, opus est tibi habere magistrum, vt discas regulam & conuersationem monachorum. Qui dixit Abbati: Sicut iubes, Domine mi, sic facio. Et protulit quingentos solidos in manu Abbatis, dicens: Accipe interim istos, & si videro quia possim sufferre hic, venient & illa reliqua. Vocauit Abbas vnum Fratrem, nomine Agapitum, virum sanctum & impassibilem, tradidit in manus eius Smaragdum, [Agapito erudienda traditur:] dicens: Amodo hic erit filius tuus & discipulus: talem eum consigno, vt exuperet magistrum. Et flexis genibus, facta oratione, consignauit eum. Et respondentibus omnibus, Amen, suscepit eum Agapitus in cellam suam. [consignatur in monachum:]

[11] Et qui habebat vultum decorum Smaragdus, dum veniebat in ecclesiam ad deprecandum Deum, multos diabolus incitabat aduersus decorem vultus illius per malas cogitationes, [ob decorē vultus] ita vt omnes molesti essent Abbati, qui talem pulchritudinem introduxisset in monasterium. Abbas autem hæc audiens, vocauit Smaragdum, & dixit ei: d Pulchra est facies tua, fili, timeo ne sit ruina infirmis Fratribus; volo autem, vt sedeas solus in cella tua, & ibi psallas, & ibi manduces, non tamen egressurum te inde alicubi. Et præcepit Agapito, vt præpararet cellam solitariam, & in ea degeret Smaragdus. [solitaria in cella manet:] Fecit autem Agapitus omnia, quæ sibi a Patre monasterij fuerant imperata, & introduxit Smaragdum in cellam solitariam, & erat ibi orationibus vacans, ieiuniisque & vigiliis nocte ac die operam dabat, seruiens Domino in simplicitate cordis, ita vt miraretur prædictus Frater, qui eum susceperat, & omnibus Fratribus retulit eius constantiā, [sancte viuit.] & omnes collaudabant Deum, qui in infirmitate talia operatur.

[Annotata]

a In MS. Treuir. hæc explicationis caussa inserta sunt: Ecce pupillorum susceptio, orphanoptochia, senum susceptio, peregrinorum susceptio: vnde suspicamur ita legendum: Ecce orphanoptochia, gerocomia, xenodochia. In antiqua editione erat. Ecce tapetia & lerochomia, seu ierochomia Rosvveydus repererat in MSS. Topchia, vnde ptochia formarat, & Hierocomia, quod reliquit, quasi istic curentur, qui sacro morbo ιἑρῇ νόσῳ laborant. At γηροκομεῖον & γηροντοκομεῖον Græcis vsitatum est. In MS. Antuerp. Iherochomia.

b In altera Vita Græce: τοῦ τῶν μοναχῶν ἀξιωθῆναι σχήματος ἐπιζητεῖ. Petit Euphrosyna, vt monasticum consequatur habitum. Et mox: [Schema monasticū.] τὸ τῶν μοναχῶν αὐτῇ περιβάλλει σχῆμα. Monastico eam induit habitu, vt Genitanus vertit. At voce schematis vsus etiam auctor siue interpres Vitæ S. Euphrasiæ 13 Martij, vbi Abbatissa huic dicit: Si nos diligis, esto nobiscum in nostro schemate. & mater eius: Filia mea, amas hoc schemate vestiri? vbi respondet: Hoc schema pro arrhis præbet diligentibus se Dominus Iesus Christus. Singulos etiam ordines Religiosorum a se vestibus & institutis discretos prodit eadem dictio σχῆμα, in cuius vsu dici solent τοῦ Βασιλείου τὸ σχῆμα, τοῦ Ἁντωνίου τὸ σχῆμα: S. Basilij ordo, S. Antonij ordo & religio &c. vt præclare obseruat Iacobus Goar in Euchologio, vbi de officio habitus monastici agit, eiusq; distinctione.

c Ita antiquæ editiones. Rosvveydus nunc. MS. Antuerp. non amat. reliqua MSS. non sic valde habet.

d MS. Antuerp. Frater, pulcher es, & facies tua fit ruina infirmis Fratribus, Rosvveydus: Pulchra est facies tua, fili, infirmis Fratribus.

CAPVT III
Paphnutij patris tristitia, inquisitio filiæ, & cum ea incognita colloquium.

[12] Paphnutius autem pater illius, cum reuersus esset domum, festinus ingressus est cubiculum, in quo filia eius manere solita erat: & non inuenta, tristis mœrensque effectus, cœpit perquirere anxius seruos & ancillas, quid de Euphrosyna actum esset. [Pater auxius Euphrosynam curat inquiri:] Pueris autem dicentibus, Quia nocte vidimus eam, mane autem non comparuit: & putauimus, quod pater illius a qui eam desponsauerat, venerit & tulerit eam. Et misit seruos suos ad domum illius, & non iuuenerunt eam. Audiens sponsus illius & pater eius, contristati sunt valde, & venientes ad Paphnutium, inuenerunt eum vehementer afflictum, iacentem in terra, & dixerunt ei: Forsitan aliquis seduxit eam, & fugit cum illa. Statimque serui illius cum equis per totam Alexandriam missi sunt. Erant autem ibi & naues intrantesque in eas requirebant per vim. Et scrutantes monasteria puellarum, eremos, & speluncas, per domos amicorum & vicinorum, & nusquam inuenientes, [eaque non inuenta lamentatur:] tamquam mortuam lugebant eam, socer nurum, sponsus sponsam flebat: pater filiam lugens, dicebat: Heu, heu filia dulcissima! b heu lumen oculorum meorum, consolatio vitæ meæ! Quis meam inuasit facultatem? quis meam possessionem sparsit? quis vineam meam siccauit? quis meam lucernam extinxit? quis spem meam fraudauit? quis pulchritudinem filiæ meæ violauit? quis putas lupus agnam meam dissipauit? qualis locus talem vultum c tegit? quale pelagus captiuam ducit illam imperialem faciem? Illa generositatis constitutio, illa malorum consolatrix, illa laborantium requies, gementium portus erat. Terra, terra non celes sanguinem meum, donec videam quid Euphrosynæ filiæ meæ contigerit. Hæc & his similia Paphnutio prosequente, eleuauerunt omnes qui aderant voces, & flebant, ita vt omnis ciuitas lamentaretur eam.

[13] Non sufferens autem Paphnutius, nec inueniens consolationem, perrexit ad memoratum senem, de quo supra diximus, ac procidens ad pedes eius, dixit: [currit ad Abbatem:] Peto, ne cesses orare, vt inueniatur labor orationum tuarum: nescio enim quid acciderit filiæ meæ. Audiens autem venerabilis senex, contristatus est valde, & iussit adesse omnes Fratres, & dixit eis: Ostendite caritatem, Fratres; postulemus a Domino, vt dignetur nobis ostendere, quid factum sit de filia amici nostri Paphnutij. Et ieiunantes omnes, & orantes, [oratione a monachis & S Euphrosynā facta,] & tota hebdomada nihil eis reuelatum est de Euphrosyna, sicut solebat, quando aliunde rogabant Deum. Oratio enim Euphrosynæ erat ad Deum die noctuque, ne manifestam eam faceret in vita sua Deus. Cum autem nec seni neque alicui Fratri reuelatum esset, cœpit d consolari eum Abbas: Noli deficere, fili, a disciplina Domini, quia quem diligit Dominus corripit. [Prou. 3] Et hoc scias, [& consolatione recepta,] quia sine voluntate Dei nec vnus passer cadet in terra, quanto magis filiæ tuæ absque nutu illius nihil prouenit? Scio enim, quia bonam partem sibi elegit, propterea de ea nihil nobis reuelatum est. [Lucæ 12.] Si enim, quod absit, in malis operibus incidisset, numquam Deus despexisset tantum laborem Fratrum. Habeo fiduciam in Domino, quia in hac vita ostendet eam tibi Deus. Audiens hæc Paphnutius, [sanctis operibus vacat:] recepit consolationem, gratias agens Deo, & orans quotidie, bonis operibus & eleemosynis intentus erat.

[14] Post aliquantos vero dies visitabat monasterium, commendans se orationibus Fratrum. Vna autem die veniens ad Abbatem, proiecit se ad pedes eius, dicens: Ora pro me Pater, [redit ad monasterium,] quia non possum sufferre dolorem de filia mea, sed magis ac magis de die in diem renouatur & crescit vulnus meum, & tribulatur anima mea. Videns autem eum senex nimis afflictum, dicit ei: Vis colloquium habere cum vno Fratre spirituali, qui venit de palatio Theodosij? Ignorabat enim quod ipsa esset filia eius. Dixit ei Paphnutius: Volo. Et vocauit Abbas Agapitum, [ad S. Euphrosynam filiam ne scius admittitur:] dixitque ei: Tolle Paphnutium & introduc eum in cellam Smaragdi. Et introduxit eum in cellā Smaragdi, nihil ei antea innotescens. Cum autem vidisset subito patrem suum, cognoscens eum, tota lacrymis repleta est. Paphnutius autem sperabat esse compunctionem: non enim cognouit eam, quia species vultus emarcuit præ nimia abstinentia, vigiliis, & lacrymis. De cuculla autem operuit faciem suam, ne aliquo modo agnosceret eam. Facta autem oratione sederunt.

[15] Cœpit autem ei loqui de futuri regni beatitudine & gloria sempiterna, quomodo per humilitatem & castitatem, [eum filia religiosis sermonibus instruit:] atque sanctam conuersationem, per eleemosynam & caritatem, ad eam quis possit pertingere. Et de contemptu seculi, nec diligendos esse filios plus quam Deum, qui omnium extitit factor. Apostolicam quoque Scripturam interpretās, quomodo tribulatio patientiam operatur, patientia probationem. [Rom. 5.] Videns vero patrem suum in graui mœrore, compatiebatur illi. Sed timens ne agnosceretur, & impedimentum ei faceret: volens autem eum consolari dixit ei: Crede mihi, quod non despiciet te Deus. Et si in perditione animæ suæ esset filia tua, manifestaret eam tibi Deus, vt nec illa a diabolo retenta inferret tibi & sibi luctum perpetuum. Sed credo in Deum, quia bonum consilium elegit sibi, sicut iam dixi, secundum vocem Euangelij, qua dicitur: Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus. [Matth. 10. 37] Et si quis non abrenuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus Potens est autem Deus, & in hoc seculo manifestare eam tibi. [Lucæ 14. 33] Sine iam, sine: quid temetipsum interficis contristando? [mœrētem solatur:] Sed age gratias Deo, nihil desperans. Nam Agapitus magister meus, multoties nimis tristis dicebat mihi. Quia venit quidam nomine Paphnutius operibus bonis intentus, qui filiam suam tamquam mortuam luget, nosciens quid ei acciderit, & nimia lamentatione affligitur: maxime quia vnica erat illi, & cum lacrymis proiecit se ad pedes Abbatis, vt per eius orationes & omnium Fratrum e posset inuenire eam. Et compatiens dicebat mihi: Quomodo omnes Fratres, ita & tu roga Deum pro ea. Et ego, quamuis indignus & malorum meorum conscius, sæpius deprecatus sum Dominum, vt dignetur dare tibi sufferentiam & longanimitatem, & quod expedit adimpleat tam de te, quam de filia tua. Propter hoc & frequenter te videre volui, & colloqui tecum, vt aliquam consolationem per me humilem forsitan inuenires.

[16] Vt autem non agnosceretur per multa colloquia, dixit ad Paphnutium: Vade, domine mi. Et dum recedere vellet Paphnutius, [lætum dimittit.] anima illius compatiebatur illi: facies enim eius pallebat, & replebatur lacrymis. Præ nimio autem ieiunio, & diuturna inedia sanguinem vomebat. Multum igitur confortatus Paphnutius in admonitione eius, discessit ab ea. Et veniens ad Abbatem, dixit: Ædificata est anima mea de illo Fratre, & ita sum lætus effectus in gratia Dei & consolatione eius, tamquam inuenissem filiam meam. Commendans se orationibus Abbatis & omnium Fratrum, reuersus est in domum suam, magnificans Deum.

[Annotata]

a Ita antiquæ editiones & MS. Treuir. at MS. Antuer. & Rosvveydus apponunt, infautuli.

b Rosvveydus, heu me, oculorum meorum consolatio mea.

c Idem, tetigit.

d MS. Treuir. compati ei.

e Rosvveydus, Deus patefaceret. Ita & tu roga propter eum.

CAPVT IV
Morbus S. Euphrosynæ, quæ se tum reuelat patri. Vtriusque obitus: miracula.

[17] [Triginta octo annis in cella solitaria vixit:] Complens autem Smaragdus in cella solitaria triginta & octo annos, incidit in infirmitatem, qua & mortuus est. Quadam vero die secundum consuetudinem venit Paphnutius inuisere monasterium & post orationem & salutationem Fratrum dixit seni: Si iubes pater, permitte me Smaragdum videre, quia valde desiderat eum anima mea. Vocatoque Agapito præcepit ei ducere Paphnutium ad visitandum Smaragdum. Introiens autem Paphnutius in cellam, [ægra patrē mœrentem solatur:] vbi æger iacebat, cœpit eum osculari lacrymans, & dicens: Heu me, vbi sunt promissiones tuæ, vbi verba dulcia, quod mihi futuram videndam oculis meis promittebas filiam meam? Ecce non solum illam non videbo, sed tu, in quo consolationem modicam habebam, derelinques nos. Heu me! quis iam consolabitur senectutem meam? Ad quem ibo, quis mei adiutor erit? Duplex malum est modo, quod lugeo: triginta & octo anni sunt, quod perdidi filiam meam, nihil mihi de ea reuelatūm est, quod die nocteque orabā pro ea; & non similem illius inueni. Detinet me incomparabilis dolor. Quid sperem amodo? vbi consolationem inueniam? iam descendam lugens in infernum. Videns autem eum Smaragdus vehementer plorantem, & nullam consolationem recipientem, ait ad eum: Quid turbaris & temetipsum interficis? Numquid inualida est manus Domini, aut quidquam est Deo difficile? Iam pone finem tristitiȩ. [Gen. 46.] Recordare quomodo Patriarchæ Iacob manifestauerit Deus Ioseph, quem quasi mortuum lugebat. Sed obsecro te, vt per tres dies me non deseras neque derelinquas.

[18] Hæsitans autem Paphnutius intra semetipsum per triduum, dixit: Forsitan aliquid ei Deus reuelauerit de me. Tertio autem die dixit ad Smaragdum: [post morātridui,] Exspectaui sicut rogasti, domine mi Frater, & non discessi alicubi per tres continuos dies. Cognoscens autem Smaragdus, qui & Euphrosyna, quia instabat dies dormitionis eius, vocauit Paphnutium, & dixit ad eum: Quia omnipotens Deus bene disposuit meam miseriam, & adimpleuit desiderium meum, quod ad finem vsque viriliter certando perduxi, non mea virtute, sed eius adiutorio, qui me custodiuit ab insidiis inimici. Peracto cursu, superest mihi corona iustitiæ. Nolo autem te iam esse sollicitum pro filia tua Euphrosyna, [reuelat se patri:] ego enim sum illa misera, & tu es pater meus Paphnutius. Ecce iam vidisti, & satisfactum est tibi, sed nemo hoc sciat, & non permittas ab alio corpus meum nudari & lauari, sed a temetipso hoc facias. Et quia promisi Abbati habere multas possessiones, & si potuissem sustinere & perdurare in loco isto, adducerem eas hic. Imple ergo quod promisi, quia venerabilis est locus iste, & ora pro me. [moritur.] Hæc dicens tradidit spiritum Kalendis Ianuarij.

[19] Dum audisset talia verba Paphnutius, & vidisset quia obdormiuit, commota sunt viscera eius, [Cōsternatur Pater in morte & agnitione filiæ.] ceciditque in terram, & factus est velut mortuus. Accurrens autem Agapitus, videns quoque quia defunctus esset Smaragdus, & Paphnutium iacentem in terra semiuiuum, iactauit aquam super faciem eius & eleuauit eum, dicens: Quid habes, domine mi Paphnuti? Ait autem Paphnutius: Dimitte me vt hic moriar, vidi enim mirabilia hodie. Surgens autem irruit in faciem eius, multitudinem lacrymarum infundens, clamabat dicens: Heu me, filia mea dulcissima, quare ante non manifestasti mihi, vt ego quoque tecum a morerer spontanea voluntate? Væ mihi, quomodo latuisti? quomodo pertransisti insidias aduersariorum, & nequitias spirituales tenebrarum vitæ huius, & introisti in vitam æternam?

[20] Hæc Agapitus audiens, & cognoscens tam mirabilem caussam, stupefactus est, & currens nuntiauit omnia Abbati. Veniens autem Abbas cecidit super eam, [S. Euphrosynæ iam cælo gaudētis orationes petit Abbas:] & eiulans dicebat: Euphrosyna sponsa Christi, & filia Sanctorum, ne obliuiscaris conseruorum tuorum, qui huius monasterij sunt, sed ora pro nobis ad Dominum Iesum Christum, vt faciat nos viriliter certando peruenire ad portum salutis, & portionem habere secum & cum Sanctis suis. Et iussit vt congregarentur omnes Fratres, vt cum honore debito sanctum corpus illius sepulturæ traderetur. Dum autem congregati adessent, & vidissent tam stupendum miraculum, glorificabant Deum, qui etiam in fȩmineo sexu fragili tanta miracula operatur.

[21] Quidam autem Frater b vnum habens oculum, osculatus est vultum eius cum lacrymis, [osculo vultus vnoculo oculus restituitur.] statimque vt eam tetigit, c oculus ei restitutus est. Et videntes omnes Fratres, qui aderant, hoc quod factum est, benedixerunt Deum, gratias agentes ei, cuius sunt omnia quæ bona sunt. Multumque confortati & ædificati, sepelierunt eam in monumento Patrum.

[22] [Paphnutius bona sua monasterio offert:] Pater vero eius omnia quæ habuit, in ecclesias & xenodochia & monasteria offerens, conuersus est in eodem monasterio, & plurimam partem substantiæ suæ ibidem offerens in eadem cella ibidem demoratus est, in eodem d psiathio dormiens in quo Euphrosyna. Vixit autem Paphnutius in sancto proposito annos decem, & emigrauit ad Dominum, [moritur post decem annos in sancto proposito.] ac iuxta filiam suam sepultus est. Abbas autem glorificauit Dominum cum omni congregatione: & dies migrationis eorum ad Dominum e celebrant ibi in eodem monasterio vsque in præsentē diem, glorificantes Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Antuerp. commorerer. MS. Treuir. commorarer.

b MS. Treuir. cæcus.

c Idem. illuminatus est.

d Id est mattula. MS. Antuerp. psyatio. in antiqua editione, stratu.

e MS. Treuir. celebrantur. Rosvveydus, celebratur.

ALIA VITA
auctore Simeone Metaphraste,
interprete Gentiano Herueto,
collata cum MS. Græco.

Euphrosyna, Virgo Alexandrina (S.)

Avctore Metaphraste.

CAPVT I
S. Euphrosynæ ortus, desponsatio, desiderium vitæ monasticæ.

[1] Cvm Romanorum sceptra a Theodosius Arcadij filius pie regeret, vir quidam, nomine Paphnutius, cognoscebatur in magna ciuitate Alexandrina, diuitiis quidem locuples, sed multo magis virtutis diuitiis & animi nobilitate splendidus ac præclarus. [S. Euphosyna parētum sterilium ieiuniis & precibus expetitur a Deo,] Is matrimonio erat coniunctus mulieri virtutis studiosæ, & quæ magna erat in Deum pietate, adeo vt esset hoc reuera minime fallax coniugium, & quod beneuolentia vtrimque tenebatur. Hanc filios non habentem cum videret maritus, angebatur animo. Quidni enim? Nam quicumque iunctus est matrimonio, hoc principaliter cupit, se filiorum esse patrem. Quærebat ergo inuenire rationem, qua ab hac liberaretur molestia: & cum rem vitæ suæ sociæ recte communicasset, consulebat vt confugeret ad eum, qui potest omnia. Quocirca illa quidem vacans ieiuniis & precibus, Annam imitabatur, & ea, quæ illa, loquebatur: Adonai, dicens, Domine Eloi Sabaoth, si adspiciens adspexeris super ancillam tuam, & dederis mihi filium ex vtero meo, offeram tibi Deo, qui dederis. Ille autem sacra obibat monasteria, eos, qui in ipsis exercebantur, prouocans ad Deo supplicandum. [1 Reg. 1. 11]

[2] Porro autem cum audiisset in quodam sacro monasterio esse b senem, cui magna vitæ puritas conciliabat apud Deum fiduciam, eum adiens Paphnutius, cum, quæ conueniebat, esset collocutus, [& implorata sancti monachi oratione impetratur:] deinde eum rogauit de iis, quæ erant proposita: Adspice, dicens, ad me, Pater, & vide meam humilitatem, & luce tuarum orationum discute nubem mœroris, quæ me premit. Est enim iam longum tempus, ex quo versans cum vxore, quæ est æque, atque ego, iuuenis, & molestiarum matrimonij particeps, iis quæ sunt ex eo bonis, si matrimonij bonum est liberorum susceptio, sum priuatus miserabiliter: & propterea quod caream liberis, totius premor animi ægritudine, si nihil aliud, probra non ferens vicinorum, qui me irridentes, tamquam sterilem & infertilem conuiciis appetunt. Hæc ille quidem dicebat cum lacrymis, prehensans pedes sacrosancti illius senis. Ille autem (sunt enim misericordes, qui virtuti & Deo dant operam) verbis flectitur Paphnutij, & se totum confert ad orationem. Iusti itaque oratio, operante apud Deum vi eorum, quæ ipsum ad hoc prouocabant, ieiuniis & precibus, & communicatione ac benignitate in pauperes, fuit exaudita ab eo, qui audit preces eorum, qui ipsum inuocant in veritate.

[3] Et Paphnutio nascitur filiola, quæ ab infantia præ se ferebat eximiam corporis pulchritudinem: [nata, ob lætitiam parentum Euphrosyna appellatur:] quæ etiam vtique subindicabat elegantem & scitum, qui in ea postea fuit, animum: & protinus quidem soluit matris filiorum egestatem, soluit autem patris quoque tristitiam. Vt ergo ei etiam esset nomen conueniens illi rei, quam erant assecuti, eam protinus nominant Euphrosynen, hoc est, lætitiam. Hanc ergo Paphnutius, cum esset fidei fructus, alebat potius virtute, quam iis, quæ carnem pinguefaciunt: & iis, quæ stant ac manent, magis quam iis, quæ efflorescunt, persuadet animum adhibere, & animæ curam gerere, rei immortalis, [sancte educatur:] magis quam eius, quod cito marcescit, docebat corporis. Ipsaque adspiciens ad virtutem parentum, & ab illorum probitate animum non habens discrepantem, crescebat, vt corpore, ita etiam animæ pulchritudine.

[4] Erat ei iam annus duodecimus, & mater e vita præsenti excesserat. Filia autem sic formata, & ei ætate procedente virtutem magis habens accedentem, desiderabat verum sponsum, &, quam ille diligit, curam gerebat animæ pulchritudinis. Qui autem attendebant res solas corporeas, & spectabant illius formam corporis, [sollicitatur ad nuptias:] & recte sciebant, quam esset nobili loco nata, octauumdecimum iam annum agentem, patrem conuenientes, petebant in matrimonium. Is autem, cum non posset eorum postulata repellere, vni, qui omnibus præstabat opibus, gloria & virtute, despondet puellam, [despondatur:] consilium capiens eius virtute longe indignissimum, vt qui non adspexerit ad filiæ suæ statum, & illius in Deum pietatem, nec quod tota euasisset Deo familiaris, eique soli placere, & eius esse spōsa perpetuo esset meditata. Horum ergo ille nihil reputans, parabat nuptias filiæ minime conuenientes. Sed zelans zelauit Dominus, eius verus sponsus, & abripit quidem a matrimonio, & iis, quæ consequuntur matrimonium, vt procedens ostendet oratio: eam autem ad vitam compellit præstantiorem, quæ eam ipsi coniungebat per multam puritatem.

[5] Nam cum pater quidem hoc cepisset consilium, non esset autem illa tuta, si non senis prius precum particeps, [inuisit senem monachum:] quarum ipsa erat fructus, sic veniret ad nuptias, benedictionis gratia ad magnum illum senem venit cū parente. Deinde cum illius audiisset sermones, & monachorum tunc primum vidisset statum, sæpe dixit: Beati, qui hoc vitæ genus propter Christum suscipiunt. Ille autem cum animi perspicacibus oculis, quid puella vellet, esset contemplatus, preces quoque fudit eius desiderio conuenientes: Deus, o filia, dicens, faciat quod sit tuæ animæ futurum conducibile, & in eius timore confirmet, & dignam censeat bonis paratis iis, qui ipsi placuerunt. Cum hæc dixisset, & sic ei esset precatus, illius animæ duplicem immittit erga Deum amorem, & vehementius accendit eam, quæ inerat, pietatem. [laudat vitam monasticam:] Domum ergo reuertens, rursus dicebat: Beati, qui suscipiunt vitæ genus monasticum, quoniam & hic sic viuunt, vt parum aut nihil ab Angelis differant, & postquam hinc excesserint, vita fruuntur æterna.

[6] Cum domum autem venisset, negligebat quidem cultum corporis, adeo vt nec aqua quidem frigida faciem lauaret: lacrymis autem & ieiuniis animæ lætificabat speciem. [abiicit ornatum corporis,] Torques autem, inaures, & monilia, & aurum, quod manus exornabat, traducebatur ad ornatum animæ, suppeditatum pauperibus. Non erat ei curæ mollis vestis, sed illius loco ei curæ erat induere cilicium. Ex æqualibus non iis omnino delectabatur, quæ loquebantur ad voluptatem: [induitur cilicio:] sed cum iis, quæ sibi similem habebant in Deum amorem, semper lubenter versabatur. Aniles autem nugas, & vanos mulierum sermones, ne summas quidem suas aures sinebat tangere. Erat vero hoc quoque ei studio, cum iis qui illic versabantur monachis, [cælestia quærit.] quique pia aliqua de caussa ad patrem accedebant disserere, & ab illis diuina discere.

[Annotata]

a Imperauit ab obitu Arcadij patris Theodosius ab an. 408 ad 450.

b In alia Vita Pater monasterij & Abbas, tum necdum senex, qui ad obitum eius superuixerit: nisi vni attribuantur, quæ sub pluribus contigerunt.

CAPVT II
Habitus monasticus a S. Euphrosyna assumptus. Fuga. Vita in monasterio virorum.

[7] Non multum intercessit temporis, & pater accersitus venit in monasterium, vbi erat ille magnus, simul cum monachis peracturus memoriam illius, qui extruxerat monasterium. Cum illic ergo tres totos dies mansisset in monasterio pater eius secundum carnem, Euphrosyne accepta occasione, & accersito quodam monacho ex monasteriis a Scetis, qui tunc diuina prouidentia venerat Alexandriam, [Accersito monacho ex monasterio Scetis,] (erat autem is magnus virtute) ei suum communicat consilium. Ille autem: Audiisti, inquit, ipsa quoque, cum sis pia in Deum, quantum possum videre, & versata in doctrina diuina, quænam Saluator dicit in Euangeliis, quod, qui patrem aut matrem honorat plusquam ipsum, ipso indignus efficitur. [Matth. 10. 37] Hac vtens doctrina, & hac sententia tuum erigens animum, quod statuisti, cito velis effectum reddere: & ignem in corde suscipiens Christi, qui eum misit in terram, [instruitur:] vide ne socordia & mora eum extinguas: sed quam primum ad finem deducas id, quod animo agitas. Nemo enim mittens manum ad aratrum (vt diuina dicit Scriptura) & retro conuersus, est aptus regno cælorum. [Lucæ 9. 62]

[8] Hæc cum audiuisset a sene, eius verbis paret protinus, & ab eo petit, vt monasticum consequatur habitum. Ille autem prompto & alacri animo impleuit, [induitur habitu monastico:] quod petebatur. Et cum statim preces consuetas, & quidquid erat in more positum, impleuisset, monastico eam induit habitu. Et cum precatus esset ei finem scopo conuenientem, in suum reuertitur monasterium. Postquam autem pius ille senex recessisset, considerabat apud se Euphrosyne, quomodo & vbi sibi datum ad mercaturam exerceret talentum, maxime cum sciret patrē sibi fore impedimēto ad id, quod desiderabat. Cum ergo quæsiuisset modum, per quem posset omnino latere, & beneuolentiam patris, & sponsi amorem, statuit quidem vestem exuere muliebrem, virilem autem induere. Et quoniam sciebat eos, qui ipsam erant persecuturi tamquam fæminam, esse scrutaturos in monasteriis mulierum, [aecipit vestem virilem:] statuit seipsam collocare in numero monachorum. Hoc autem consilium capiens, nocte quadam exuit quidem suam vestem, & simul cum tunica etiam muliebrem exuit imbecillitatem: induit autem vestem salutarem, & quamprimum transmutatur in virilem habitum.

[9] Deinde cum latuisset ancillarum multitudinem, & ipsos parentis oculos, [fugit ad monasterium virorum:] & ædes despexisset præclaras ac magnificas; Christi crucem tollens, protinus abiit, volens se dignam reddere eo, quod desiderabat. Et venit ad illud monasterium, cui præerat senex cuius precum fuerat fructus. Et his ita ordinatis, cum venisset in conspectum Præfecti monasterij, interrogata fuit, quisnam esset, & vnde, & quanam de caussa ad eum accessisset. Illa autem dixit, se vocari quidem Smaragdum, esse autem ex aula Imperatoris (sic enim dicebat volens latere) reliquisse vero omnia, [se Smaragdum nominat,] vt infida & inutilia, ac desiderasse vitam monachorum: & ex vrbe quidem fugisse regia, vt quȩ esset plena tumultibus, & quod amicorum & familiarium nollet vexari congressione, [& simulat ex aula regia venire:] & ab eis interrumpi suum quietis desiderium: cum autem de istorum sanctitate monachorum multa audiuisset, eo venisse, si quo pacto digna haberetur referri in eorum numerum.

[10] Lætatus est vir ille, & verbis & morum modestia admirandus, & Ecce monasterium, inquit, fili, [admittitur:] si tibi placet referri in numerum Fratrum, nemo est prohibiturus. Sed quoniā es ætate adhuc iuuenis, & status monastici nondum perfectam cepisti experientiam, oportet te esse sub magistro, & ab eo discere vitæ perfectionem. Illa autem: Hoc quoque mihi est cordi, & volo non vnum solum, si videtur, sed multos etiam habere, qui ad virtutem me sint instituturi. Sic ea, cum tamquam solidum & validum fundamentum, [Agapio erudienda traditur:] seni prius iecisset obedientiam, traditur Agapio monacho, qui & in rebus diuinis erat eruditus, & processerat ad summam impatibilitatem: & ab eo, vt dicam, sicut diuinus Dauid, diurno fingitur figmento, & componitur ad vitam piam ac religiosam.

[11] Verumenimuero, qui nobis inuidit ab initio, & gloriatur se totum orbem terræ, tamquam nidum, comprehensurum, non ferebat, videns mulierem callidos suos laqueos superuolantem, & tamquam columbam spiritu ferti sublimem. Sed angebatur videns tam prudens consilium, & quod ita se ad latendum instruxerat: [variis tētationibus vexatur:] & ægre ferebat videre suas artes eludi a iuuenili corpore, eoque muliebri. Aliquando quidem certe eius in Deum curam ac meditationem studebat auellere, parentum accendens desiderium: aliquando autem diuitiarum gloriæque & sponsi memoria conabatur eius emollire spiritus. Præterea ei in memoriam reuocabat consuetudinem familiarium & æqualium. Sed cum omni ex parte eam aggrederetur, & ei immitteret tentationem, repellebatur. Quid ergo facit? Se aliorum oculis dispertiit, & eos sauciauit telis eius pulchritudinis. [ob decorē vultus ne aliis scandalo sit.] Illi autem cum non possent continere vehementem cupiditatem; scirent autem non esse tutum celare morbum, rem Præfecto aperiunt: & triumphant de bello, quod illatum fuerat a maligno. Et hoc fit eis quidem mali remissio, illi autem maius incrementum ad perfectionem virtutis. Monasterij enim Præfectus eis conuenientia dat morbi medicamenta; [cellæ includitur:] illi vero nihil scienti eorum, quæ facta fuerant, Volo te, inquit, o fili, seorsum degere in cella aliqua, in qua traditam tibi seruans regulam, neque vllos illic admittes, neque omnino egredieris, neque te vllis præbebis ad colloquendum. Solus autem, quæ tibi erunt vsui, subministrabit Agapius. Dixit, & statim præcipit Agapio, vt Smaragdi, quam oportet, curam gerat; non solum in spiritalibus, sed etiam in iis, quæ ad corpus pertinent, quoad eius fieri poterit, vt nulla re necessaria indigeat. Itaque Beata illa, vt ei erat gratum, liberata a molestiis, in Christum magis auxit amorem, laboribus quidem addens labores, [sancte vivit.] ieiuniis autem ieiunium, & prioribus vigiliis adiungens maiorem aduersus somnum decertationem, adeo vt & ipse videns miraretur Agapius, & hæc aliis manifesta redderet. Sed hæc quidem postea.

[Annotatum]

a De monasteriis Scetis egimus § 1 ante Vitam S. Antonij 17 Ianuar. & passim alibi. In altera Vita dicitur e monasterio Theodosij venisse.

CAPVT III
Paphnutij patris dolor, iniquisitio, alloquium.

[12] Qvæ autē prætermisimus dicere, nunc recenseamus. Cum eius pater domū e monasterio rediuisset, & carissimam filiam non inuenisset, primū quidē adductis famulis & ancillis, rogabat quid hoc esset, & sciscitabatur, ad quemnam ex cognatis aut familiaribus profecta esset filia. Cum autem ij quidem dixissent, eā vespere, [Pater non reperta S. Euphrosyna filia lamentatur:] postquam, vt consueuerat, ostium clausisset cubiculi, in lecto dormiisse, mane autem, ea non procedente, eos esse ingressos, & inuenisse vacuum eius lectum & domum; arbitrabatur eā abiisse ad sponsum: & ad eum mittens rogauit, an ad ipsum venisset Euphrosyne. Postquam autem ipse quoque sponsus, qui nihil acceperat eorum quæ acciderant, repentino nūtio perturbatus, ad eum accessit, inuenit Paphnutium victum a paternis visceribus, barbamque vellentem, & genas lacerantem vnguibus, & miserabiliter dicentem: Quo profecta es filia? Cur me tuum parentem lugentem & tristem reliquisti? Non te ad hanc spem alebā, sed vt haberem baculum senectutis & solatium imbecillitatis. Hei mihi, filia, quomodo feram tui orbitatē? Quomodo patiar solitudinem, cum in te sola spem defixissem? Non est mihi amplius vllus filius, vt ad eum adspiciam, & quem propter te capio, doloris ex eo inueniam solatium. Nihilo minus dolebat, quam pater, sponsus, & contendebat cum illius lamentationibus, præter spem tali bono frustratus. Consulebat tamen, vt viriliorem susciperent cogitationem, & missis lamentationibus, surgerent ad eam quærendam. Mittunt ergo quamprimum in omnem partem, [curat inquiri:] qui illam scrutarentur: & proficiscuntur equites in a Libyam, & Ægyptum, & ipsam Palȩstinam. Portæ præoccupantur ciuitatum, occupantur portus, viæ, triuia, monasteria, & si quid erat, quod latebat, & poterat celare. Sed Dei agna, quæ ab ipso celabatur, non poterat capi ab iis, qui eam cupiebant capete. Quomodo enim, cum ille nollet?

[13] Omni ergo ex parte dubius erat & perplexus Paphnutius, non habens, qui eum consolaretur. Nam & domus lamentationibus plena erat & fletibus, & quidquid ei occurrebat spectandum, ducebat ad maiorem mali reminiscentiam. Siue enim vestis eius, seu ornamentum aliquod, aut aliquid aliud forte videretur præsens, [mœrore repletus,] id erat occasio fletuum, & illud imponens oculis, & cum maximo versans desiderio, humectabat lacrymis. Mœtore ergo omni ex parte appetitus, & nō valens medicamentū inuenire ad solatium, statuit rursus venire ad magnum illum senem, per quem dignus erat habitus vocari eius pater, & narrare quod euenerat. Sic enim statuebat, quod, qui eam quæ non erat potuerat suis præbere precibus, is eam latentem poterit reddere manifestam. Venit itaque ad eum, & ad illius pedes procidens: Hei mihi, O pater, clamauit. Perdidi fructum tuarum orationum, & sum orbus liberis, qui per te pulchram habebam prolem. Inuidia alicuius dȩmonis factus sum. Abiit Euphrosyne, [ad monasterium venit:] domus meæ lætitia: periit præter spem, nullo sciente ex domesticis, vbi sit, vel quonam sit profecta. Te ergo mihi paullulum concede, & eos, qui sunt tecum: & huic rei vacās aliquantulum, pete ab eo qui a piis colitur, vt mihi significet, vbinam sit lux meorum oculorum. Flexus itaq; senex, & animo perturbatus, cum Paphnutij lacrymis esset illacrymatus, accersit omnē fraternitatem, & eorum, [omniam preces expetit:] quæ Paphnutio acciderant, proponit narrationē: iubetque, vt totam hebdomadam se ieiunio dedant & orationi, si forte alicui apparuerit, vbinam terrarum lateat Euphrosyne.

[14] Hoc tamen facto, ad nihilum redibant eorum preces. Resistebant enim illius orationes, petentis vt ignoraretur. Statuebat namque Deus sinere illum potius parum lugere, quam ipsum liberans a dolore, dolore magis afficere animam, quæ & naturæ, & paternæ beneuolentiæ propter ipsum nullam duxit rationem: ne alioqui retardaret & impediret virtutem, qua nihil est præstantius. Cum hæc ita contigissent, dicit senex Paphnutio: Ne sis tristis, fili Paphnuti, neque vt quispiam ex infidelibus, & qui hac vita omnia metiuntur, [consolatione accepta,] nihil autem possunt amplius cogitare, pusillo & abiecto animo defleas recessum tuæ filiæ. Crede autē mihi seni, hanc pio & religioso scopo esse progressam: alias enim nos non celasset, quod factum est, Dominus. Age ergo ipsi gratias, & venerare dispensationem, quæ fit, vt ei videtur: & videbis quidem ipsam paullo post etiam in hac vita, si hoc conducit vtrisque: sin minus, postquam quidem certe ex hac vita excesseritis, diuina tabernacula ambos omnino excipient. Hoc enim mihi dat cogitandum tanta illius pietas & amor in Deum. [abit domum:] Sic Paphnutius cum multum remisisset de sua animi ægritudine, domum redit, & rebus suis bene ordinatis, reuertitur in monasterium.

[15] Cum autem sic assidue ventitaret in monasterium, virtutis studiosiores requirens monachos, vt qui lubenter eorum frueretur consuetudine, (vide ineffabiles rationes prouidentiæ) audit ex Fratribus monasterij, quod sit apud eos quidam Frater, qui non longo quidem tempore se exercuit, [redit ad monasterium:] ad summam autem breui peruenit virtutem: eique nomen Smaragdus, illustri quidem loco natus, & qui diuitiis abundabat, & pecuniis: his vero omnibus contemptis, vitam elegit monasticam, tantumque profecit in virtute, vt nemo fere sit ex omnibus aliis, qui possit cum eo contendere. Eum trahit auditio, vt veniat in eius conspectum. Per Agapium itaque conuenit illum virum virtute suspiciendum. Illa autem cum patris faciem adspexisset, & cognouisset quidem, [S Euphrosynam filiam non agnoscens, inuisit:] non esset autē cognita (mutata enim erat propter nimiam asperitatem & inediam, & habebat non aperta vultus lineamenta) vincitur a naturā, & sensim fontes emittit lacrymarum. Pater autem eius existimabat hoc euenire ex compunctione, non valens coniicere, se esse lacrymarum occasionem, vt qui eam paterno sauciasset spectaculo. Deinde cum cessasset flere, nihil quidem fatetur eorum, quæ pertinebant ad cognitionem, veluti contendens vincere naturam, quæ iam eam vicerat, & effecerat, vt ei orirentur lacrymȩ. Tanta autem eum implet vtilitate, & ex morum moderatione, [lætus ab ea recedit.] & ex doctrina sermonum, vt plenus admiratione accesserit ad senem, & dixerit se multum ei debere, quod dignus sit habitus, qui talem virum videret & conueniret.

[Annotatum]

a Scetim Libya adscribi etiam 17 Ianuar. ostendimus.

CAPVT IV
Reuelatio S. Euphrosynæ patri facta. Vtriusque obitus, & sepultura.

[16] Cvm triginta itaque & octo annos talem vitam Euphrosyne egisset in monasterio, [S. Euphrosyna ægra patrem aduocari curat:] & quænam esset, nulli fuisset omnino cognita; quando oportebat eam ex hac vita excedere, patrem, qui omnino Diuina quadam prouidentia tunc erat in monasterio propter vsum aliquem, accersit illa beata, & rogat, vt tres dies maneat in monasterio, dicens non inutilem eam moram sibi fore. Sed cui summæ erat curæ de carissima aliquid scire filia, pater lubens obediit. Cum autem iam adesset tertius & vltimus, eum prope se aduocat, & dicit: Quoniam Deus res meas, vt voluit, administrauit, & vt in proposito ab initio suscepto vsque ad finem permanerem, [se filiam eius esse reuelat:] mihi vires tribuit; volo te hodie liberare multis sollicitudinibus, & de filia tua, quod scio, dicere: quam sat scio te sitire, & eius ardere desiderio. Scias ergo, inquit, o pater, me esse tuam filiam, vultum ostendens quam fieri potuit euidentissime. Vt laterem autem, me in hunc transmutasse habitū, ex quo mihi omnino Dei benignitate euenit, vt licet te viderim per totam vitam, [moritur:] nullum tamen a te mihi allatum sit impedimentum in suscipiendo certamine exercitationis: & tu nūc adsis, vt tuis manibus sepulturæ meæ mandentur reliquiæ. Sic dixit, & Domino statim tradidit animam.

[17] Ille autem re inopinata stupefactus, non respirans, humi cecidit, tamquam mortuus, adeo vt aqua eius faciem adsperserit Agapius, [consternatur pater vario animi motu:] & cum eum ad se reuocasset, rogaret qui factum sit, quod ei defecerit animus. Ille autem dixit se vidisse res adeo admirabiles, vt cuperet etiam mox vitam cum morte commutare. Deinde cum surrexisset, & circumfusus sanctis illis esset Reliquiis, & eas irrigaret lacrymis, & cōmixtos gaudio fletus emitteret, & clamaret: Hei mihi, filia dulcissima, cur non te mihi diu ante aperuisti? Cur non me vna tecum assumpsisti socium in opere tui propositi? Heu me miserum, quid mihi accidit? Quomodo fuit tanta mea ignorantia? Quomodo nesciebā me in manibus habere, quod quærebatur? Quid agam? Festumne celebrabo, hanc videns quæ processit ex meis lumbis, an lugebo victus paternis visceribus? Sed non est honestum eos lugere, qui postquam hinc excesserint, vadunt ad vitam meliorem, a etiāsi natura iuri suo inhærens, me cogat hoc facere. Verumenimuero lugentem me excipit gaudium, fontes reprimens lacrymarū, & persuadet, vt postulem quamprimum hinc excedere. Scio enim fore, vt eam videam, & ab ea videar, hoc concedente Dei benignitate, & simul viuam in secula cum ea, quæ a me quidem est genita, ei autem vixit, & beatam illi tradidit animam.

[18] [accurrunt monachi:] His verbis cum totum actum intellexisset Agapius, id annunciat cum clamore & admiratione Prȩfecto & Fratribus. Illi autem contendebant alius alium præuenire, obstupefacti noua & aliena auditione: & studebat vnusquisque primus venerandas amplecti Reliquias. [& lusco visu reddito, læti, eam sepeliunt.] Cum autem accessisset quidam ex Fratribus altero oculo orbatus, ipse quoque amplexurus, lucē est assecutus ab ea, quæ Diuina luce digna erat habita, & duos habuit illæsos oculos, certum effectus testimonium illius fidei & beatitudinis, quam illa fuerat assecuta. Non amplius ergo sepulturæ meminerant, qui aderant: sed eius obliti, glorificatione & admiratione diuisi erant cum lætitia. Cum autem vix tandem reputassent, etiam post sepulturā eumdem esse thesaurum, illam deponunt in monumentis Patrum, luce diuina in facie illustratam.

[19] Eius autem pater ne cogitauit quidem discedere a monasterio. Cum autem solum tantum recessisset, quantum satis esset ad suas facultates diuidendas pauperibus & ecclesiis, & iis qui alioqui pie viuunt, [Paphnutius viuit in filiæ cella:] & non habent ea quæ sunt necessaria, & vt etiam aliqua consecraret cœnobio, se deinceps refert in numerum Fratrum, & illic reliquum vitæ tempus transigit in storea & cella Euphrosynes recumbens, & id esse magnum ducens ad lætitiam. [sancte moritur.] Cum ergo ipse quoque decem annos transegisset in monasterio, & vitam peregisset accuratam & perfectam, migrauit ad Dominū, cum iussisset suum corpus deponi prope filiam, hoc etiam post mortem ducens esse satis solatij, surdo pulueri corporis largiri propinquitatem eius quod desiderat, ad perpetuam memoriam, & gloriam Dei, qui hæc sic dispensauit, quem decet omnis gloria, honor & adoratio nunc & in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Græce, καὶ φύσις τῶν ὀικείων ἀντεχομένη τοῦτό με καταναγκάζει ποιεῖν. Hermetus, etiamsi natura domesticos complectens, me cogat hoc facere.

DE S. SEVERINO ABB. AGAVNENSI, CASTRO-NANTONIS IN GALLIA

AN. ⅠƆVI

Commentarius præuius.

Seuerinus Abb. Agaunensis, Castro-Nantonis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Seuerini monasterium Agauni quale? nouum postea a S. Sigismundo Rege ædificatum.

[1] Agaunum ad inferiorem Vallesiæ limitem iacet, vbi Rhodanus omnem eam regionem, intra altas rupes ac præruptas constrictam, peruagatus, angusto alueo effluit, [Agaunum locus Vallasiæ, celebris cade Thebeorū:] Lemanum inde lacum petiturus. Qui locus in S. Mauritij historia, isthic cum Thebæa legione interfecti, ita describitur: Legio præteriens Octodorense oppidum, ad locū, cui Agauno nomen est, celeriter properauit: vt XII millium spatio ab Octodoro separata, necessitatem committendi sacrilegij præteriret. Agaunum accolæ, interpretatione Gallici sermonis, saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus fluminis cursus arctatur, vt commeandi facultate subtracta, constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Vndique tamen imminentibus saxis, paruus quidem, sed amœnus irriguis fontibus, campus includitur. Consentanea his sunt, quæ alij tradunt scriptores, noui veteresq;.

[2] In paruo illo & amœno campo, vbi sacra legio consederat, vicus postea conditus, quem Itinerarium Antonini Tarnadas, [vbi vicus Tarnadæ,] Tabula Peutingeri segm. 2 Tarnaias appellat. vtrumq; enim illud scriptum sub finem quarti seculi vel compositum est, vel certe interpolatum: quidam Taruedam vocant. Geruasius Tisleberiensis in libro de otiis imperialibus ante annos CCCCL scripto, vt est apud Chesnæum tom. 1 Francicor. ita habet: Legio in Agaunensibus angustiis substiterat, quas vulgus S. Mauricium de Chablais nominat. [iam vulgo S. Mauricius;] Quia nimirum Caballiaca, siue Chablasia ditio, Agaunum vsque protenditur, quod simpliciter nunc S. Mauricium vocant.

[3] Stabilita Christianæ religionis libertate ædificatum hic templum est, [& vetus monasterium:] atque etiam monasterium. Nam in S. Maturini Presbyteri Vita ista leguntur: Beatus vir Polycarpus (Senonensis Episcopus) gaudens discessit ab eo, Romam profecturus ad vrbem. In quo itinere apud sanctorum Martyrum Mauritij & sociorum eius cœnobium, abauorum (sors laborum?) suorum præmia sortiturus, feliciter migrauit ad Christum. Quid tamen cœnobium illud, vel quod non certa regula atque institutis temperatum erat, sed promiscuæ multitudinis, sexus vtriusque concursu seiunctis tamen domiciliis, diuersa pertractantis munia, sub Pastoris, siue Abbatis, regimine, coalitum; vel quod sensim soluta disciplina erat; vel quia sub hæreticis Burgundionum Regibus, secularium isthic hominum inualuerat licentia; [dein nouū a S. Sigismundo R. fundatum,] nouum ab S. Sigismundo Rege erectum est. De quo Marius, Auenticensis in eadem Heluetia Episcopus, ad consulatum Florentij & Anthemij, siue annum Christi ⅠƆXV ita scribit: His Coss. monasterium Acauno a Rege Sigismundo constructum est. [an. 515] Anno sequenti, Petro Cos. consignat Gondobadi patris eius mortem. At S. Gregorius Turonensis lib. 3 histor. Francor. cap. 5 scribit: [vel 516] Mortuo Gundobado, regnum eius Sigismundus filius eius obtinuit, monasteriūque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque ædificauit.

[4] Auspicatus est fortaßis monasterij fabricam patre adhuc superstite, eoq; iam extincto perfecit. Ipsius S. Sigismundi Vita, suffectum patri, dein opus illud aggressum memorat: Defuncto, inquit, genitore suo Gundebado, licet incredula circa fidem Christi omnis gens Burgundionum, vna cum paucis Romanis, qui cum ipsis Gallis, eorū morsibus laniati, durabant contempti, excellentissimum virum Sigismundum sibi Regem elegerunt. Et nonnullis interiectis: Dum multa loca Sanctorū perlustrans peruenisset in eum locum, quod Agaunum vocatur, vbi S. Mauritius cum suis commilitonibus pro amore Domini nostri Iesu Christi martyrij palmam accipere meruit; tam de itinere quam & de ieiuniis fessus, [ex sincera pietate,] petiit qualiter ipsis pretiosis Sanctis deseruire deberet, pro quo se eorum agminibus potuisset sociare. Tunc non aliter, nisi Dei nutu, vt credimus, Angelo nuntiante ipsi nuntiatum fuisset, vt adinstar cælestis militiæ psallendi choros instituere deberet. Quo diuinitus accepto consilio, sanctos atque apostolicos viros Episcopos consuluit, vtrum salubriter an non cogitaret. Qua interrogatione sancti Antistites inter se ventilata, licet inusitatū opus videretur, tamen Domino annuente vnanimiter consenserunt.

[5] In historia Abbatum Agaunensium, ab S. Achiui tertij Abbatis discipulo conscripta, quid potißimum a sancto Rege institutum, & cuius consilio, narratur in hunc modum: Cum Sigismundus Gundebadi Regis filius, iam honore patriciatus accinctus, Arrianæ prauitatis abiecisset perfidiam, & fidem Catholici dogmatis consecutus, animū suum erga religionis studia intentissime commendabat. Eo tempore Maximus Genauensis vrbis Antistes, [consilio S. Maximi Ep. Genewensis,] omni sanctitate & puritate conspicuus, cunctæque industriæ strenuitate egregius, apud quem prædicatio Diuini sermonis vehementer pollebat, ad hanc deuotionem Sigismundi præcordia incitauit, vt de loco illo, quem pretiosa morte Thebæi Martyres, & effusione sanguinis inclyti felicibus maculis, rosea varietate ornauerant, promiscui vulgi commixta habitatio tolleretur; & illi cui splendor vitæ per passionis atrocitatem fuerat adquisitus, nitor habitantium remearet: exclusisque actionibus tenebrarum, dies perpetuus haberetur: ita fore, vt hisdem patrocinantibus, & regno & regni integritate tutissime potiretur… [exclusis inde secularibus, præsertim fæminis.] Igitur habito consilio, quod vniuersitati, Dei instinctu, complacuit, visum est vt omnes mulieres de loco eodem tollerentur; & remotis familiis secularibus, Dei inibi, hoc est monachorum, familia locaretur, qui die noctuque cælestia imitantes, cantionibus Diuinis insisterent pertractandis.

[6] Fredegarius in historia epitomata cap. 34 ita de Sigismundo scribit: [an in expiationem necis filijs] Filium suum Sighiricum nouercæ insidiis iussit interfici. Vnde postea fortem pœnitentiam agens, monasterium Sanctorum Agaunensium miri operis construxit, & alia plura monasteria ædificauit. At Christi anno ⅠƆXV & sequenti illud condidit; filium vero, vt idem Marius Fredegario centum annis antiquior, scribit, Symmacho & Boëtio Coss. siue ⅠƆXXII occidit. Perfecit tamen fortaßis post filij cædem, quod Agaunensi cœnobio deerat ad ornatum, ac disciplinam quoque. Ita Gregorius Turon. lib. 3 c. 5. Ad Sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu & ieiuniis durans, veniam precabatur, psallentiū ibi assiduū instituens. Neq; enim solum domus & basilicæ Agauni ædificatæ a Sigismundo, sed & promiscui vulgi cōmixta habitatio sublata, & omnes mulieres, & familiæ seculares, de loco eodē remotæ: ac deinde psallentium chori instituti. Vt non facile sit statuere, [Quale prius S. Seuerini monasterium?] quale antea illic monasterium fuerit; si mulieres ac seculares familiæ, vulgusque promiscuum commixtam habitationem cum Sacerdotibus sacrique loci custodibus habebant. Fas sit fortasse suspicari, monasterium non ita stricte sumi pro domicilio monachalis vitæ exercitatoribus destinato, sed, vt alibi sæpe, pro templo Deiq; aut Sanctorum cultui dicato loco: Abbatem vocari Seuerinum, qui locum illum rexerit, [an vere a monachis habitatū] ac plures etiam forsan Sacerdotes ac Clericos sibi subiectos habuerit: nisi hic existimetur alio ex monasterio illuc cum paucis monachis venisse, atque cum secularibus degentes, promouisse quidem sanctorum Martyrum venerationem & conuenarum pietatem; numquam tamen ad perfecti cœnobij normam perducere rem valuisse. Certe qui duo eum ad Castrum Nantonis secuti sunt, eorum alterum monachum nostrum appellauit. Nisi illud euenerit Agaunensibus, vt post decessum S. Seuerini, inde ceteri monachi defluxerint, omnisq; conciderit pristinæ disciplinæ tenor, nemine vel ipsa sarta tecta cœnobij curante, sub hæretico Rege Gondebado.

[7] Vtcumque se res habuerit, certum est errare Trithemiū, qui inter viros illustres Ordinis Benedictini Seuerinum recenset lib. 3 cap. 257, hoc eum ornans elogio: [saltem non Benedictinis:] Seuerinus monachus & Abbas Agaunensis, vir sanctus & infinitis miraculis clarus, sicut in gestis eius diffuse scriptis inuenitur, magnum fructum in monasticis disciplinis exhibuit. At Faustum Presbyterum Seuerinus ipse sibi seruiuisse asserit, Agauni, vt reor, per annos XXX. Cœperat igitur ante ei famulari, quam nasceretur S. Benedictus. Trithemium secuti Wion & Dorganius in Kalendario. Errorem perspexit & vitauit Menardus.

[8] Quid, quod ne ij quidem monachi, quos Agauni constituit Sigismundus, instituta Benedictina capeßiuere? S. Hynmemodus primus illic Abbas fuit, ex Greuencensi cœnobio euocatus, ac S. Achiuum cum aliquantis Fratribus secum inde duxit. Illud autem forsan videatur cœnobium esse, [ne secundis quidem:] quod 1 Ianuarij in Vita S. Clari cap. 2 num. 3 Grinianense, siue Grinincense, & Griniacense appellatur. Porro de Agaunensis monasterij institutis librum scripsit Vitæ S. Eugendi auctor anonymus, monachus Agaunensis. Ita enim habet cap. 15 num. 27, 1 Ianuarij. His interim fidei feruorisque vestri sitim, o sanctissimi, exatiatis tantisper desideriis, reficite Fratres. [de cuius institutione liber] At si animos vestros, spreta dudum philosophia, rusticana quoque garrulitas exatiare non quiuerit; instituta quoque quæ de formatione monasterij nostri Augaunensis cœnobij, S. Marino Presbytero, insulæ Lirmensis Abbate, compellente, digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro iubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt. Quem librum, ipsammet arbitror esse primorum Agaunensis cœnobij Abbatum historiam.

[9] Ætatem suam indicat huius historiæ scriptor, dum voluisse, ait S. Hinmemodum, quando Agaunum euocabatur, [ab illius ætatis auctore scriptus,] vt S. Achiuus in Greuencensis monasterij regimē sibi succederet: quod cum ille recusaret, annuisse vt secum Agaunum veniret. Hinmemodo autem ait succeßisse S. Ambrosium, qui prius Abbas Insulæ-barbaræ apud Lugdunum extiterat; additq;: Omnia bona temporibus eius & monasterio Agaunensi & regno & regioni largitio Diuina concessit. Vnde conijcere est, ante S. Sigismundi cædem obijsse. Ei demum susfectus est Achiuus; de quo seq; ipso ita idem loquitur auctor: Cuius vitam sanctissimam commemorare lacrymis pene piis impedior: sed inter caros gemitus quantum valeo explicare curabo. Plane vt videatur ille sub filiis Clodouei I scripsisse.

[10] Qui porro canon eius cœnobij fuerit, & a quibus constitutus, idem ita explicat: [Regula ibi ab Episcopis præscripta:] Psallendi interim vel subsistendi Regula instituta S. Hinmemodo a cœtu Episcoporum, qui illic ad constituendū monasterium venerant, traditur. Nec multum post ad Christum de hac luce migrauit. Non ergo S. Benedicti sancita illic Regula est, quæ fortaßis scripta necdum erat. Ita autem Agaunensium viguit disciplina, ac præsertim psalmodia, vt aliis monasteriis in exemplum proponeretur. Auctor gestorum Dagoberti apud Chesnæum tom. I Francicor. de monachis S. Dionysij iuxta Lutetiam, qui nūc sunt Benedictini, sic loquitur: Rex eos turmatim ad instar monasterij Agaunensium, [aliis ad imitandū proposita.] siue S. Martini Turonis, psallere instituit. Quod tamen institutum mox Dionysiani omisere, vt Fredegarius in Chronico cap. 79 testatur: Psallentium ibidem, inquit, ad instar monasterij Sanctorum Agaunensium instituere iusserat Dagobertus: sed facilitas Abbatis Aigulphi eamdem institutionem noscitur refragasse.

§ II S. Seuerini ætas, Vitæ historia, memoria in Martyrologiis.

[11] Hæc de Agauno dicta, vbi vitam sanctißimam egit Seuerinus ab ante annum, vt videtur, CCCCLXXVI ad exitum ⅠƆV, siue monachis ibi præfectus, siue cum Sacerdotibus aliis, promiscuæ multitudini isthic degenti, & aliis vndique ad veneranda Martyrum Thebæorum lipsana aduent antibus, sacra mysteria ac salubria monita impertiens. Hinc Parisios a Clodouæo euocatus, [S. Seuerinus peregre obiit,] peregre obiit. Qua in re cauere voluisse Numen videtur, ne vel penitus in obliuionem eius iam mortui decora vltimis Gondebadi hæretici Regis temporibus deuenirent, vel saltem Thebæorum claritas eius virtutum & miraculorum splendori quoquo modo officeret: vti sanctorum Abbatum Hinmemodi, Ambrosij, Achiui & aliorum obscurata memoria est.

[12] Dum ergo Parisiis, curato precibus Clodouæo, reuertitur, peruenit ad montem quem Castrum Nantonis vocant, [in Castro Nantonis,] vti cap. 3 num. 15 dicitur; siue, vt suis cap. 1 numer. 8 prædixerat, in locum in eadem Burgundia, montis vertice sublimatum, in quo situm fuerat quondam oppidum, quod Castrum Nantonis dicebatur. Reædificatum postea oppidum est in eodem monte, Gallice Chasteau-Landō nunc dictum, [(vbi olim vrbs fuerat, & nunc est)] in Vastinensi ditione, vulgo Gastinois. Vetus oppidum latius videtur patuisse; nam extra mœnia in latere mōtis versus Austrum vergente, fundamenta antiquorum ædificibrum aliaq; monumenta eruuntur, & vineæ illic per semitas vel plateas discretæ sunt, vetustis etiamnum insignitas nominibus. Ima oppidi pars Fucini aquis, exigui amnis, alluitur. An S. Seuerini æuo is locus ad Burgundiæ regnum pertinuerit, vti in citatis antea verbis asseritur; an Vitæ interpolator aliam Galliæ diuisionem, posterius factam, secutus, id de suo adiecerit, haud temere definierim.

[13] Eo igitur in loco obiit S. Seuerinus anno XXVII Clodouæi; Christi ⅠƆVI ineunte. Capeßiuit enim regnum Clodouæus, vt alibi ostendimus, sub exitum anni CCCCLXXIX, vt primus eius annus censeatur Christi CCCCLXXX. Ergo XXV quo dicitur correptus febri, [11 Febr. 506.] quæ ad biennium tenuit, erat Christi ⅠƆIV. Ad eum curandum accersitus S. Seuerinus sub finem anni ⅠƆV, initio ⅠƆVI, III Id. Februarij deceßit. Degebant tunc in eo monte Paschasius & Vrsicinus Presbyteri: quos Guilielmus Morinus historiæ Gastinensis lib. 2 cap. 2 scribit Ferrariensis cœnobij monachos fuisse, atque illic ita anachoreticam vitam coluisse, vt interea Curionum vice accolis administrarent Sacramenta.

[14] Citat Morinus S. Seuerini Vitam, quæ in Ferrariensi tabulario extat. Nam quæ in manibus est, id non memorat. [Vita eius tunc scripta,] Scripsit de Seuerini vita & actibus libellum Faustus Presbyter, eius discipulus. Anonymus quidam, Magno iubente, siue Magnone, Antistite Senonensi, eiusdem historiæ textum aliquanto clariore, vt ipse ait, propagauit sermone, seculi 19 principio. Tunc enim vixisse Magnum patet ex tomo 2 Conciliorum Galliæ, [seculo 9 interpolata:] vbi Formatæ litteræ extant Ebroini Archiepiscopi Bituricensis ad eum datæ, anno X imperij Caroli, XLIII regni, Indict. IV, qui erat annus Christi ⅠƆCCCX. Extant & Ludouici Pij Imp. ad eumdem Magnum litteræ post Synodum Aquisgranensem anno ⅠƆCCCXVI datæ. Eam Vitam Surius edidit, [vnde hic edita?] sed in compendium redactam. Nos primigeniam exhibemus ex MS. duplici, altero Andreæ Chesnæi optimi & doctißimi viri, nostro altero: sed in hoc deerat prologus, in illo epilogus.

[15] Sepultus S. Seuerinus in ligneo oratorio, quod in monte Castri-Nantonis habebant dicti Presbyteri, plurimis cœpit fulgere miraculis: quare & eius nomen, vt Vitæ scriptor ait, debitis frequentatum est laudibus. [nomen inscriptum Martyrologiis,] Inscriptum est & Martyrologiis pene omnibus. Vsuardus ita habet: Eodem die castro Nantonensi, S. Seuerini Abbatis monasterij Agaunensis: cuius precibus cultor Dei Rex Flodouæus a diutina infirmitate sua liberatus est. Ita & Roman. Martyrol. Bellinus de Padua, Maurolycus, ac MSS. plurimi: at mutata phrasi Galesinius aliiq;. In quibusdam exemplaribus pro Castro Nantonensi est Nantonense, Nathoniēse, Nadonense, Nauoniense, Naconis, Nannetense: pro Agaunensi monasterio, Acaunense, Aganense, Athamense, Auganense. MS. Centulense, Bedæ nomine insignitum, ita habet: In pago Vastinensi, castro Mandonis, [locorum vocabulis varie & vitiose expressis.] S. Seuerini Abbatis monasterij Agaunensis; cuius precibus &c. Antiquum Martyrologium monasterij S. Laurentij Bituricensis, a Philippo Labbeo nostro editum, breuißime ita Seuerini meminit: Eodem die Castro Nautonense S. Seuerini Abbatis. MS. Carmeli Coloniensis: Castro Nantonēse, Dompni Serennij Abbatis monasterij Agaunensis. MS. Florarium: Eodem die, Castro Nauthoniensi S. Seuerini Abbatis monasterij Agannonensis. Obiit anno salutis ⅠƆXV. MS. Kalendarium SS. Ordinis S. Benedicti in monasterio S. Saluatoris Ord. Cisterciensis Antuerpiæ: Eodem die S. Seuerini Abbatis Augiensis. Eiusdem meminit Canisius in Martyrol. Germanico, in Gallicano Saussaius.

[16] Extat Vita S. Seuerini, sed breuiata, in secunda parte Legendæ excusa Louanii anno ⅭⅠƆCCCCLXXXV. [eius apud scriptores mentio:] De eodem scripsere, Bellouacensis lib. 21 cap. 21. Petrus Equilinus lib. 3 c. 115. S. Antoninus par. 2 tit. II cap. 19 § 4. atque in Vitis SS. Cornelius Grasius, Franciscus Haræus, Heribertus Rosweydus, Guilielmus Gazeus, Renatus Benedictus, Iacobus Doubletius, Henricus Murerus in Heluetia sancta. Meminit eius & Demochares de sacrificio Missæ tom. 2 cap. 19 in Niuernensium Epp. catalogo Baronius tom. 6 Annal. ad an. 508 num. 35 & 36. Claudius Robertus in Gallia Christiana, Franciscus Guillimannus de reb. Heluet. lib. 1 cap. 15. Aimoinus historiæ Francor. lib. 4 cap. 24.

[17] XVII Februarij S. Seuerinum in Gallia Abbatem commemorat Galesinius, [commemoratio 17 Feb.] ex eoq; Arnoldus Wion & Benedictus Dorganius: nec indicant, qui sit, quidue egerit; vt suspicemur hunc ipsum esse.

§ III Ad S. Seuerini tumulum monasterium Canonicorum Regularium. eius Reliquiæ ornatæ, variis casibus seruatæ.

[18] Crebrescentibus ad S. Seuerini tumulum miraculis, pro ligneo oratorio ampla ædificata basilica est, [supra S. Seuerini sepulchrum condita ecclesia] Childeberti Regis auctoritate ac sumptu. Ita in nostro MS. ad calcem Vitæ S. Seuerini, quod in Chesnæi codice deerat, numer. 18 narratur: vti & apud Surium, sed alia phrasi. Si, quod in Vita dicitur, in regno Burgundiæ erat Castrum Nantonis, non videtur hanc basilicam extrui curasse Childebertus ante annum ⅠƆXXXIV. Nam eo primum anno, Paulino iuniore Cos. Indict. XII, vt habet in Chronico Marius Ep. Reges Francorum Childebertus, Chlotarius & Theudebertus Burgundiam obtinuerunt, & fugato Godomaro Rege, regnum ipsius diuiserunt.

[19] Suppositium enim esse conuincitur, quod Morinus ex tabulario monasterij sui Ferrariensis citat diploma Sigisberti Regis Metensis, [nō a Sigisberto Austrasio:] filij Chlodouæi, anno ⅠƆXLV datum; a quo Rege tunc constructam ædem S. Seuerino dotatamq; reditibus scribit. At nullus Clodouæi filius fuit nomine Sigisbertus: qui tunc Metis regni sedem habebat, Theudebertus erat, Theodorici filius, Clodouæi nepos; nec ad eius videtur regnum pertinuisse ditio Vastinensis, vbi Castrum-Nantonis est, sed (saltem post Clodomiri Regis Aurelianensis mortem) ad Childebertum Regem Parisiorum.

[20] Circum eam ædem, Diuique mausoleum, frequens adeo coaluit oppidum, vt in quatuor distribui parœcias debuerit. Harum primaria in ipsa S. Seuerini abbatia basilicam habet, quam diximus, vetusti operis, in summo monte sitam, loco salubri & commodo. Illic a principio Sacerdotes habitasse, siue Canonicos seculares, [administratā a Canonicis,] tradit Morinus, iisq; Decanum aut Abbatem præfuisse: qualem fere coniectauimus supra Agauni fuisse, S. Seuerini ætate. Demum anno ⅭⅠƆCL tradit idem scriptor Garnerium Abbatem coram Senonensi Archiepiscopo solenniter professum, [qui an. 1150 Regulares facti, Papa probante:] se cum suis iuxta apostolica instituta victurum, perfecteq; Regulam Apostolorum & S. Augustini obseruaturum: ac deinde ab Adriano IV (qui a fine anni ⅭⅠƆCLIV ad Kal. Septemb. anni ⅭⅠƆCLIX sedit) confirmationem impetraße & disciplinæ, quam diximus, introductæ, & donationis ei factæ ab Ludouico VII Rege Ecclesiarum S. Vguali & aliarum. Ecclesiam S. Seuerini ait idem scriptor (siue tunc veteri collapsa noua erat reædificata, [ecclesia denuo consecrato a S. Thoma Cautuar. destructa a Saxonibus,] siue ita restaurata ampliataque vt consecratione noua egeret) a S. Thoma Cantuariensi dedicatam. Id fortaßis anno ⅭⅠƆCLXV contigit, quando is Senones venit.

[21] Bis deinde destructam eam esse ædem scribit; primum per Saxones: sed qui illi fuerint, quo duce, quave occasione ac tempore eo penetrarint, non indicat. Per Anglos deinde seculo XV captum incensumq; oppidum tradit, &, quod illi ne fieret cauerant, [dein ab Anglis:] absumptum eodem incendio fuisse monasterium ac templum. Virumque Iacobus d' Aubusson Abbas refecit, vita nobilis ac genere, vt in eius epitaphio dicitur: & maius aliud addidit decus. [reddificata: addita VVindessemensis reformatio per Mauburnum.] Nam præclaram disciplinæ religiosæ formam induxit, accersitis e Windessemensi in Gueldria cœnobio sex probatæ vitæ religiosis; quorum præcipuus erat Ioannes Mauburnus, siue Mamburnus, Bruxellensis, eruditione ac sanctimonia clarus, vt ex Roseto & Venatorio ab eo editis perspicere est: is primus illic Prior fuit, dein Liuriacensis Abbas. Qui e veteranis Canonicis strictiorem illam aspernati disciplinam, singulis certi census anno ⅭⅠƆCCCCLXXXI, quoad viuerent, attributi. Sed ad S. Seuerinum reuertamur.

[22] Eius corpus argenteæ thecæ a S. Eligio affabre elaboratæ inclusum fuit. [capsa reliquiis S. Seuerini fabricata a S. Eligio,] Ita S. Audoënus in Vita S. Eligij lib. I cap. 32. Hic idem vir beatus inter cetera bonorum operum insignia, multa Sanctorum auro argentoque & gemmis fabricauit sepulchra, id est, Germani Parisiensis Episcopi, Seuerini Abbatis Agaunensis, Piatonis Presbyteri & Martyris &c. Eam Morinus ait a Saxonibus, occupato, vt dictum est, oppido, direptam; sed sacras exuuias prouide antea exemptas, [direpta:] seruatas eße.

[23] Noua deinde facta est capsa. Nam quo tempore Angli oppidum incendere, [alia,] templo ardente, religiosus quidam sorti animo in medias flammas irrupit, apprehensamq; capsam S. Seuerini ad summum muri cuiusdam portauit, ac sociis eam inde demisit; [seruata in 2 direptione, portento prænunciata.] ipso mox igne fumoque suffocatus interiit. Portenderat eam monasterij oppidiq; cladem Crucifixus, paullo ante per dies plures lacrymatus; vti traditum litteris post XL annos ab religioso Windessemensi, isthuc, vt ante scriptum, adducto, qui se asserit ab oculatis testibus accepisse. Visitauit eas S. Seuerini Reliquias Tristandus Senonensis Archiepiscopus anno ⅭⅠƆⅠƆV, quique eas religiose venerarentur sacris S. Seuerino diebus, ij vt Indulgentias quasdam participarent, sanxit.

[24] Quo tempore illius cœnobij Abbas Commendatarius, vt vocant, Ioannes a Monasterio erat, profanus homo ac hæreticus; Principis Condæi milites anno ⅭⅠƆⅠƆLXVIII Castrum Nantonis occuparunt, duosq; religiosos, [capto a Condæanis oppido, seruata, aliis SS. reliquiis crematis:] ceteris fuga tempestiue dilapsis, atrocibus tormentis interemerunt, ac supellectilem omnem sacram, decem millibus aureorum æstimatam, auexerunt. S. Seuerini theca ac reliquiæ abditæ erant. Quid iis alioquin fuerint facturi, argumento sunt S. Vguali lipsana ab iis summo furore concremata, osse excepto, quod ciuis quidam subduxit.

[25] Ægre tulerunt scelerati homines, capsam S. Seuerini rapinæ suæ subtractam. Nocturno igitur latrocinio prædones quidam, quorum primipili erant Eques Boulayus, ac Tonellus, [eius argētum necessitate distractum;] tres religiosos ceperunt, Stampasq; abductos, quæstioni subiecerunt. Quos socij miserati, lytro ⅭⅠƆC librarum redemerunt; coacti in eam rem argentum, quo operta capsa erat, distrahere.

[26] Priusquam Condæanus exercitus cœnobium expilaret, iidem prædones templum intrarunt, &, quia detecti fuere, non nisi brachium S. Seuerini, thecæ argenteæ inclusum, celeriter auferre potuerunt. Cum in saltum Bierrensem venissent, [antea sublatum brachium, abiectum,] argento contenti, reliquias cum epigraphe excusserunt. Conspicari id eminus opiliones ac subulci, reuerenter acceßere. Sed quia magnum a sacro brachio lumen absistebat, ad propinqui pagi Pastorem adeunt. Is cognito ex epigraphe, illud os esse S. Seuerini, magna Catholicæ plebis multitudine excita, [lumine & epigraphe agnitum, pie Cæstrū Landonis relatum.] id Castrum-Nantonis reportauit. Obuiam proceßere ciues Nemursiani, & sacrum pignus ad suam vsque basilicam comitati sunt, die XVI Octobris ⅭⅠƆⅠƆLVI. Ista ex Actis publicis deprompta a Morino sunt, qui de oppido ipso plura memorat.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex duobus veteribus MSS.

Seuerinus Abb. Agaunensis, Castro-Nantonis in Gallia (S.)

BHL Number: 7643, 7644

Avctore anonymo, ex MSS.

PROLOGVS.

a

[1] Sacram sane libelli seriem, quam Faustus Presbyter discipulus S. Seuerini Abbatis de eius vita vel actibus post ipsius ediderat obitum, transcribentes, [Scripta a Fausto,] iubēte etiam venerabili viro b Magno meritis & nomine vrbis Senonicæ Antistite, vitia scriptoris corrigere curantes, cōmodum duximus, secundum ingenioli nostri capacitatem, eiusdem historiæ textum aliquanto clariore propagare sermone; & licet verba non ipsa, sensum tamen & ordinem eiusdem lectionis funditus exequendo, [fideliter hic expolita,] nec etiam diuersum aliquid huic textui inserendo, nisi quod a præfato Presbytero eidem agnouimus historiæ insertum, quod etiam facile lectoris poterit comperire solertia. Siquidem huius sanctissimi viri gesta non parui nobis pendenda, [Vita S. Seuerini] nec improbanda, sed omni sunt mentis dulcedine complectenda: cuius sanctitas claris huic vitȩ prȩsenti radiauit virtutibus; cuius etiam anima modo cum Christo regnat sociata Sanctorum agminibus. [viri sanctissimi,] Nam fuit vir iste iugiter humilis habitu, affabilis alloquio, venerabilis moribus, sedulus in orationibus, pius affectu, bonitate laudabilis, pietate amabilis. Adhuc terris degens, Deo per omnia spirituali amore coniunctus, multos ad eum piæ conuersationis prouocauit exemplo: [& zelosi,] gaudens vtique se lucratorem fore animarum, vt cum extremus huius orbis occurrerit terminus, votis compos cum ipsis lætetur in cælesti beatitudine, & in æterna Sanctorum gloria: in qua nos, interuenientibus meritis, vtinam participes quantulæcumque portionis esse mereamur, cum corpore simul & anima, quando iusti in terra sua duplicia possidebunt in die aduentus Domini nostri Iesu Christi, cum venerit in maiestate sua, & gloria sanctorum Angelorum iudicare seculum per ignem, vt reddat vnicuique secundum opera eius, iustis videlicet gloriam & honorem, & lætitiam sempiternam, impiis vero & sceleratis contumeliam & terrorem & debita pœnarum supplicia recompensans iustus iudex, id est, Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus immensus & æternus ante omnia & in cuncta & per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Deerat hic in nostro codice: in Chesnæi extabat.

b Vixit hic sub Carolo Magno & Ludouico Pio, vt § 2 dictum.

CAPVT I
S. Seuerini ex Agaunensi cœnobio in Franciam iter.

[2] Sanctus itaque Seuerinus, religiosus Dei cultor, clara de stirpe progenitus, nobiliter in sacra Scriptura piæ Matris Ecclesiæ nutriebatur a iuuentute sua: donec crescentibus annis ad hoc vsque perductus est, vt in sacrosancto a Agaunensium monasterio, vbi b S. Mauritius, præclarus Christi Martyr, corpore quiescit, Abbas dignis fauoribus eligeretur. Nec immerito quidem nobilissimo gregi tam aptissimus ordinandus erat Pater, [S. Seuerinus fit Abbas Agaunensis, ex merito:] qui videlicet illic bonis plures irradiaret exemplis. Iste namque vir Domini recte viuendo, pietate insignis omnibus habebatur, & eum cuncti qui agnouerunt dignis laudabiliter frequentabant rumoribus. c

[3] Denique factum est, vt, dum huius sancti Patris fama longe lateque per vniursam spargeretur prouinciam, peruenit velocius ad Regem Clodoueum in Parisius ciuitate, [innotescit Clodoueo I] qui tunc temporis graui febrium languore tenebatur astrictus. Ei quoque protinus a domesticis persuasum est, vt hunc Dei Sacerdotem ad se venire cum omni humilitate deposceret, quatenus per eius orationes sanari a Domino mereretur. Quod & factum esse, sicut legentibus sequens lectionis ordo demonstrat, manifestum est. Cum igitur Rex Francorum Clodoueus apicem regni sui iam per annos d viginti quinque Parisius vrbe nobiliter gubernaret, subito dolore febrium, sicut superius intimauimus, correptus, grauiter desudare cœpit. Typo videlicet frigoris duobus annis e imminente continuis cruciatibus affligebatur: ita prorsus, [a quo iam 2 annos ægrotante,] vt a nullo prouinciæ illius medicorum, corporis adipisci valeret sanitatem. Nam & a ministris propter metum populorum cubiculo reclusus custodiebatur: Diuina procul dubio hoc totum dispensatione agente, vt dum pro illius incolumitate restauranda vir Domini Seuerinus de loco quietis suæ promoueri cogeretur, multis insuper illas deueniens in partes, proficeret ad salutem, sicut in sequentibus demonstratur.

[5] Interea medicus quidam, nomine Tranquillinus, de domo eiusdem Regis, vir quidem f industrius & artis medicæ officio peritus, Regem adiens, ita ei locutus est: [consilio Tranquillini mediei,] Domine mi Rex, vides quia infirmitas tua hæc quotidie magis ac magis perdurat; & quia nullus nostrum in aliquo nostræ artis medicamento tibi prodesse vllo modo potest. Prudenti ergo secundum prudentiam tuam vtere consilio: grandis enim instat necessitas. Est sane in sacrosancto Agaunensium monasterio, vbi pretiosus Christi Martyr Mauritius requiescit, Abbas & Sacerdos, vir quidam moribus & vita laudabilis, Seuerinus nomine, qui ab eius loci incolis multis signorum titulis insignis habetur. Multi reuera ibidem male habentes veniunt, & variis languoribus oppressi, etiam & a dæmonio vexati, eiusdem sancti viri Seuerini precibus sæpius g ad pristinam redintegrantur sospitatem: est profecto magna loci illius tutela. Porro si hunc ad te venire rogaueris, forsitan clemens Deus per ipsius administrationem tuæ subueniet infirmitati.

[6] Tunc Rex huiusmodi consilio assensum præbens, cubicularium suum, nomine Transuarium, festinanter pecuniam de thesauro suo, [per Transuarii Cubiculariū,] & sumptus itineris h necessarios accipere iubet, & cum summa festinatione ad locum præfati monasterij accedere, cui in illis diebus Seuerinus, sicut iam supra dictum est, Abbas præerat. Et cum accesseris, inquit, ad locum, ad pedes Sancti prouolutus humili deuotione persiste, donec legationem, quam perferre debes, notam illi facias; [viatico & monitis instructis,] eum scilicet obnixe deprecans, vt ad nos vsque festinanter venire non incommodum ducat, quia valde infirmatus eius peto auxilium, scilicet per eum sanitati me pristinæ reddendum arbitrans. At ipse Transuarius hac legatione accepta, cum omni celeritate iter suum agere satagebat, cupiens nimirum Domini sui præceptum animo perficere libenti. Cum itaque ad locum supra nominatum absque vlla venisset dilatione, monasterium monachorum ingressus, Abbatem eorum, & eius habitationis secretum, a ministris sciscitabatur, quoadusque ad pedes eius humiliter se prostrauit, dicens: Aue Domine Pater. At ille subiungens; Et tu, inquit, vale, fili. Moxque puer Transuarius Regis petitionem hoc modo edicere cœpit: Dominus meus, tuæque æternæ prosperitatis deuotus amator Clodoueus Rex, salutat te verbis pacificis, [rogatur, vt ad se curandum veniat:] tuam diligentius postulans almitatem, vt ad eum visitandi gratia venias. Et hoc tibi onerosum ne forte videatur, scias eum continua corporis ægritudine dissolutum, duobus annis lecto decumbere; qui etiam a nullo penitus medicorū remediū inueniens, omnino tuum sibi aduentum ad salutem fore credit proficuū, confidens se absque dubio tuis sanctis orationibus cito posse sanari.

[7] Tunc beatus Pater Seuerinus, deprecationem Regis per hunc puerum sibi oblatam patienter auscultans, promisit se ad eum velocius venturum: [quod spondet, ab Angelo præmonitus:] memor vtique visionis, quæ sibi a Domino per Angelum prius ostensa cælitus fuerat, qua præsciebat se inde ad locum alium migraturum, illicque moriturum atque sepeliendum. Conuocatis igitur cunctis Fratribus, qui erant in cœnobio B. Mauricij Martyris sub eius regimine constituti, omnibus i vno tenore audientibus, paterno ac clementissimo compunctus amore, petitionem Regis indicans, ita lacrymabili voce alloquebatur: Modo enim, Fratres mei dilectissimi, a vobis corporali præsentia discessurus, [suis se cōmendat,] munimen & gratiam benedictionis vestræ deposco, commendans me tutis orationum vestrarum subsidiis: & vos deprecor coram Deo & Sancto Patrono nostro beato Martyre Mauricio, vt fides, spesque & caritas, sicut hactenus, firmæ & inuiolatæ manserunt apud vos, sic permaneant in visceribus vestris. Confidete in Deum, & protectione S. Mauritij roborati, viriliter agite, & confortamini in gratia Dei, quæ est in Christo Iesu saluatore nostro.

[8] Hic & aliis verbis huiusmodi Salutaribus eos monens, addidit etiam, Scitote, inquiens, viri Patres, [prædicitq; ex Angelica reuelatione, se nō rediturū,] & Fratres, quia me iam amodo amplius viuentem non videbitis in carne, donec veniat dies iudicij magnus valde & metuendus, cum ante tribunal Christi omnes aggregamur. Nam & mihi hoc demonstratum in visu noctis per Angelum Domini, & iam omnis prouentus rei futuræ patefactus est. Siquidem, sicut in ipsa didici visione, est in hac Burgundia locus, montis vertice sublimatus, in quo situm fuerat quondam oppidum, quod k Castrum Nantonis dicebatur, vbi me non post multum temporis oportet nouissimum huius lucis cōcludere finem, [sed in Castro-Nantonis moriturum, & breui quidem:] ibidemque corpusculum meum a duobus Presbyteris Paschasio videlicet & Vrsicino sepelietur. Modo denique Angelico taliter monitus præsagio, scio me hanc Regis petitionem nullatenus refutare posse, nisi vt vadam sicut poscit. Profecto etenim liquet, quia in proximo extremus vitæ meæ dies instat. Sufficit etiam mihi, si ad locum vsque citius peruenire potero, qui est corpusculi mei sepulturȩ prȩdestinatus.

[9] Quo audito, omnes Fratres stupore magno deprehensi flere amarissime cœperunt, dicentes: Abba Pater, ne derelinquas nos viuens, neque deseras gregem tibi a Domino commissum. [mæstos solatur,] Ne patiaris, inquiunt, a te separari ouiculas, quas paterno fouisti nunc vsque deuotus affectu. l Audi, quæsumus, preces nostras, & ne recedas a nobis. O quantus eorum erga eius præsentiam accensus erat amor, & quam immensus in excessu eiusdem Patris dolor eis inerat! Tam eorum perturbabat affectum nimius mœror. dolebant quippe nimium, suum iam ad eos vltra non reuersurum Pastorem. Tunc beatus Pater Seuerinus, cum videret eos flentes, dixit: Nolite, Fratres mei, nolite in hoc contristari: omnia enim quæcumque vult Dominus facit in cælo & in terra. Et hoc dicto necessaria itineris sui præparare iubet, [iisq; benedicit.] ac deinde eos blandis consolabatur verbis. Paterna quoque illis valedicens benedictione, exiuit ab eis grauiter lugentibus.

[Annotata]

a De Agauno fuse actum § 1.

b Colitur S. Mauritius cum sociis 22 Septemb.

c Hæc in Surio ita amplificantur: Feruebat namque in illo Dei amor, animi inuicta cernebatur patientia, edomandæ carnis ingens studium & multa cibi potusque parsimonia. [S. Seuerini virtutes in munere Abbatis.] Insistebat a criter & strenue sanctis precibus, sciens scriptum esse: Petite & accipietis. Magna illi aderat animi compunctio: qua fiebat, vt esset semper ad cælestia suspensus, vbertimque lacrymans vota sua Domino ardenter offerret, cum Apostolo cupiens dissolui, & ruptis corporis vinculis, ad illam beatam patriam proficisci, & esse præsens ad Dominū; id enim multo melius. [Ioan. 16. 24] [Philip. 1. 23] Sed inter hæc omnibus se prȩbebat affabilem, qui consilij aut solatij captandi caussa ad ipsum accessissent. Infirmis quoque Fratribus adhibebat paternæ adhortationis fomenta; ita quidem sibi & Deo intentus, vt tamen aliorum salutem nulla ratione negligeret. Congruunt his quæ infra nu. 18 ex nostro codice habentur.

d Supra ostendimus anno 504 ægrotare cœpisse.

e MS. Chesnæi habebas, in mente.

f MS, nostrum, illustris.

g Idem, reintegrantur sospitati.

h Deest necessarios in nostro codice.

i Idem, vnanimiter.

k Chasteau Landon nunc Gallice appellari supra diximus, esseq; in ditione Vastinensi, siue Gastinois. Doubletius vocat Chasteau. Nanteuil, non recte.

l Deerant hæc, vsque dolebant, in MS. Chesnæi.

CAPVT II
S. Seuerini miracula Niuerni & Parisiis.

[10] Protinus de loco secedens carpebat cœptum itineris callem: cumque iam spatio itineris maiori ex parte lustrato a Niuernum ciuitatem peruenisset, vir sanctus orandi gratia ecclesiam Dei diuertens intrauit: [Niuernū diuertit:] & ibi cum orasset, custodes ecclesiæ, velut ignarus, statim interrogat, Vbi est, inquiens, Pontifex vester, Fratres? Custodes vero respondentes dixerunt: Pontifex vel Episcopus noster b Eulalius iam ab anno priore peste percussus grauissima, est mutus & surdus, grabatoque pene ad mortem iacet c fessus: & secundus iam inceptus annus est, ex quo nec altario sacrificauit, nec populum ex more benedixit, nec prorsus, quod grauius est, de stratu suo surgere valuit, sed sæpissime a ministris magis mortuus æstimatur quam viuens. Quibus ipse vir Domini pio compassus affectu, dicebat: [inuisit Eulalium Ep. surdum & mutum,] Num intrare ad eum visitandi caussa potero, vt saltem illi verba salutis referam pauca? At illi continuo, Veni, inquiunt, Domine Pater, & ad eum statim, vt velis, ingredere. Itaque reuerentissimus Dei seruus Seuerinus cubiculum Pontificis ingressus, peruenit festinus in quo iacebat Episcopus Eulalius, anno integro linguæ & aurium priuatus officio. Cumque in eum esset intuitus, cœpit eius condolere ægritudini, ac se protinus in orationem dans. Deum studiose deprecabatur pro eius restauranda incolumitate. [eumq; precibus curat,] Et cum diutissime in terram prostratus orasset, surrexit concitus, conuertensque se ad Eulalium, dixit ei: Loquere, quæso, Dei Pontifex mecum. Cui Eulalius Præsul, eatenus mutus & surdus, illico respondens, Benedic, inquit, me vir Dei sanctissime, qui ad salutem meam missus a Domino Iesu Christo venisti, vt curares me ab infirmitate mea. Sit etiam nomen Domini in cunctis seculis benedictum, qui per te mei misereri dignatus est.

[11] Deuotus denique famulus Dei Seuerinus porrigens illi manum alleuauit eum, & dixit: Surge, serue Dei, in nomine Domini nostri Iesu Christi, & te vestimentis tuis indue, gratias agens & congratulās flagellis eius, qui te ad hoc castigauit vt saluaret, ad hoc flagellauit vt coronaret. Hodie siquidē altario Dei mecū vota ex more persoluens, plebem tibi subiectam benedices. Adhuc autem eo loquente confestim Eulalius Episcopus erigens se a lecto, gratias Deo reddebat, [ita vt eodem die Missam celebrarit:] qui per famulum suum Seuerinum tantam super eum manifestauerat virtutem, vt ab imminenti mortis periculo eius precibus eriperetur. Eadem itaque die sanitati redditus, Missas quoque continuo celebrans, populum benedixit. Admirantur vniuersi, qui illic aderant, eum tam subito de infirmitatis conualuisse molestia, grates Deo reddentes debitas pro redintegratione Pastoris eorum. O quam mira Dei clementia, & quā ineffabile eius pietatis donum! Siquidem iste Præsul verbo debilis & auditu, ita vnius horæ articulo integritati restituitur pristinæ, vt nulla penitus in eo languoris fuisse putaretur calamitas.

[12] Et quidem die illa B. Seuerinus apud eum moratus est, dignisque Deo pariter laudibus vacabant. [iter accelerat:] In crastinum vero inde proficiscens vna cum ministris & Transuario Regis puero, dispositi itineris callem concitus carpebat. Cogebatur quippe caritatis perfusus instinctu ad Regem citius properare. Iter ergo peragentes iam ad vrbem Parisius pariter propinquabant. Et cum ingrederentur portam ciuitatis, viderunt illic sedentem quemdam leprosum misellum valde & desolatum, qui ab introëuntibus pariter & exeuntibus alimoniam petere vsus erat. [Parisiis leprosum sputo illinēs sanat:] Ad quem mox beatus Pater Seuerinus respiciens, misericordia motus substitit, & ad se eum vocauit, clamans, Quid vis, inquit, tibi dari, fili mi? Et hæc dicens osculatus est eum. Ac deinde d sputo manibus suis eum liniens, sub inuocatione diuinæ maiestatis continuo lepra discessit ab eo. [laudem fugit:] Cunctique videntes quod factum fuerat, gloriam Deo dabant, qui ita magnificabatur in Sancto suo. Inde itaque vir Domini Seuerinus profectus celeriter, humanum vitans fauorem, ecclesiam pergit, e orationum petens munimina.

[13] Cum autem surrexisset ab oratione, aulam Regiam penetrans, locum secretioris cubiculi subiit, & ante lectum Regis, super quem accumbebat ægrotus, protinus substitit, dicens: Viue valens, Rex venerande. [Clodoueū, precibus & veste imposita, a febri liberat:] A quo humiliter resalutatus, statim coram eius lectulo se in orationem pectore prostrauit compuncto. Oratione vero expleta surrexit, ac se f casula exuens super Regem eam imposuit, confestimque dimisit eum febris, & sanus mirifice est effectus, & eadem surgens hora, gratias agebat Deo immensas: & genuā flectens venerabatur digne satis Dei virum pium ac religiosum, per cuius aduentum sanari, & miram ac tantam Dei clementiam consequi meruerat.

[14] Confortatus est itaque Rex Clodoueus conualescens de ægritudine, & magnificabatur in solio regni sui sicut prius. Porro per aliquod temporis spatium beatus Pater Seuerinus cum illo manens, multos de domo eius simul & de Parisiaca plebe, [multos in aula & vrbe a variis morbis sanat:] diuersis calamitatibus oppressos, ad sanitatem sacris orationibus reformabat: claudis videlicet restituens gressum, mutis loquelam, cæcis lumen, surdis recreabat auditum; immūdos quoque spiritus de corporibus pellens obsessis, præclaris virtutum diuulgabatur titulis. Rex denique Clodoueus benigno eum poscebat affatu, Obsecro, inquiens, Abba Pater, accipe pecuniam de thesauro nostro quantumcumque volueris, & eam prout libet pauperibus eroga. Rei etiam quicumque in regno meo carcere reclusi pro sua detinentur nequitia, tua indulgentia cuncti relaxentur. g Iubente itaque Rege cuncti in regno suo panduntur carceres, & innumera eorum multitudo, qui diuersis erant cruciatibus afficiendi, & morte debita puniendi, B. Seuerini aduentu lætabundi egredientes, soluuntur ab omni tormentorum genere. [in eius gratiam vincti omnes dimittuntur.] O quam amabilis vita, & quam copiosa beati viri merita, ob cuius reuerentiam multi eorum liberantur ab horrendo necis tormento! Quam delectabilis eius & desiderabilis erat aduentus! qui reuera ad Regem dum properaret, Præsulem Ecclesiæ Niuernensis, deinde Regem eumdem, multorum postea infirmantium agmina in virtute diuinæ maiestatis ad statum reuocabat priorem!

[Annotata]

a Est Niuernum, siue Neuernum, vrbs. Episcopalis sub Archiescopo Senonensi; sed S. Seuerini sub Regibus Burgundiæ subiecta; vt patet ex Concilio Epaonensi, cui Tauricianus Episcopus Niuernensium subscripsit anno ⅠƆXVII sub S. Sigismundo Rege.

b Eulalium, Tauriciani iam nominati decessorem, in Supplemēto Martyrologij Gallicani ad 26 Septembris, [S. Eulalius Episc. Niuern.] Sanctis adscribit Saussaius; & alibi eius meminit. Ad eum scriptæ videntur quædam B. Ennodij Ticinensis epistolæ.

c MS. Chesnæi, deductus.

d Idem, Sputum, manibus suis eum liniens, imposuit.

e Nostrum MS. oratione petens munimen sibi.

f MS. Chesnæi, Casulam. Exponit Rosvveydus, vestem superiorem.

g Explicat Surius: Tum præterea e carceribus abeundi copiā fecit omnibus, quos vir Dei censuisset dimittendos, &c. Idem habent plures alij auctores ex Surio. Canisius petiisse ait & impetrasse, vt omnes e carceribus dimitterentur. Saussaius ita habet: Captiuos e custodia nonnullos, benigna apud Regē intercessione, liberauit.

CAPVT III
S. Seuerini mors, sepultura, miracula.

[15] Denique cum iam tempus suæ transmigrationis propinquum esse prænosceret, [discedit Parisiu:] sicut ostensum sibi ab Angelo fuerat; Regi valedicens, & plebi ciuitatis, celerius se ab vrbe Parisius promouit, & viam gradiens peruenit ad montem, quem Castrum Nantonis vocant: [venit ad Castrum Nantonis:] in cuius vertice oratorium quoddam ex lignis erat constructum. Ibidemque tunc temporis duo Presbyteri a Paschasius & Vrsicinus Deo seruiebant: ad quos ita inclytus Christi famulus Seuerinus, oratorium cum intrasset, blando sermone locutus est, dicēs: Serui Dei, Fratres carissimi, scio quia vos corpusculum meum vltimo obsequio sepulturæ tradere oportet, sicut a Domino mihi reuelatum est. [indicat Presbyteris, se illic moriturū,] Nam & angelico edoctus oraculo ad locum hunc idcirco accessi præsentem, in quo huius terrenæ habitationis extremus mihi debetur terminus, vt a vobis, sicut prædixi, secundum Dei dispensationem sepeliar, quorum etiam nomina prius per visum diuinitus agnoueram. Vnde & depositionis meæ diem, quia in proximo, Fratres mei, adesse non dubito, omni mentis deuotione vestrā deprecans caritatem, commendo vobis Faustum vestrum compresbyterum, [& comites suos commendat:] videlicet necessitatis meæ ministrū, qui mihi per triginta annos assidue seruiuit. Monachū etiam nostrum Vitalem vestræ relinquo fraternitati, diligenter rogans, vt vestra erga eos beneuolentia vinculo dilectionis adstricta seruetur. En quam dulcissimus pietatis miræ in huius visceribus ardebat affectus! Patriam petiturus supernam, superstites sibi discipulos in hac lacrymarum valle relinquens, eorumque prouidus futurum post eius abscessum sollicitus tractabat dolorem.

[16] A præfatis igitur Sacerdotibus eiusdem Castri-Nantonis incolis honorifice excipitur: ibidemque vltimum vitæ præsentis, & imminentem sui obitus cum expectaret diem, assiduis lacrymarum fletibus, nec non & orationum sanctarum studiis felicem diuinæ misericordiæ animam commendabat. Iam ergo expleto huius mundanæ peregrinationis curriculo; cum æternæ percepturus remunerationis vocaretur ad palmam, [pie moritus 11 Febr.] corporeis exutus nexibus, inter sacra verborum colloquia spiritum exhalauit, mortis videlicet debitū tertio Idus Februarij feliciter consummans, ab hac lacrymarum plena miseriis doloribusque conualle ereptus, ad vitam migrauit perpetuam. Moxque eius beata anima Angelicis circumsepta agminibus, ac Superos petēs, inter felices exercituum beatorum, cœlesti benedictione fruentium, sedes collocari in perpetuum lætabunda promeruit. Denique & hora eius obitus, sicut protestati sunt qui vltimo flentes aderant obsequio, [loco diuinitus illustrato:] instar stellæ totus lumine circumfusus est locus: spiritus nimirum multo maiore luminis gratia illustrandus, dum veram immortalitatis stolam adeptus, nulla iam diræ mortis vltra timeret discrimina.

[17] Porro Sacerdotes supra commemorati corpus Sancti iam exanime lotum ex more, vestibusque indutum, cū summo honoris obsequio sepulturæ tradentes, [sepelitur.] in prædicto montis oratorio condiderunt: vbi vsque hodie eumdem sanctum Confessorem suū Seuerinum, summus Sanctorum Rex Deus & Dominus noster, præclaris virtutum clarificat miraculis. Ad cuius sepulchrum oculi cæcorū lumen, claudi gressum, & infirmi quique, quando ibidem vota persoluunt, priorem recipiunt integritatem: [multa fiūt ad sepulchrum miracula.] ab immundis etiam vexati spiritibus, in eius sæpe festiuitate perfecte mundantur. Nec immerito quidem, cuius vita in terris venerabilis procul dubio & religiosa apud Deum & homines extitit, eius etiam nomen bonū, quod est omni auro & argento multisque diuitiis pretiosius, post ipsius obitum debitis frequentatur laudibus. b

[18] Fuit siquidem vir iste carnis origine nobilis, sed multo culmine mentis nobilior. Fuit quippe ante omnia Diuinæ caritatis feruidus igne, patientiæ virtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, [Virtute eius:] affabilis omnibus, qui ad se consolationis loco ducebantur: infirmis Fratribus opem suæ exhortationis tribuens; sciens quia qui dixit, Diliges Dominum Deū tuum, dixit etiam, Diliges proximum tuum sicut teipsum. [Matth. 22 37 & 39.] Fuit abstinentiæ castigatione insignis: fuit gratia cōpunctionis semper ad cælestia suspensus, qui reuera profusis ex imo pectore lacrymis, Domino sua vota sedulo commendabat, cupiens nimirum ad illam supernæ felicitatis ciuitatem liberius peruenire: in qua nunc serena renitens luce cum Christo pariter lætatur, exultat & gaudet. Cuius mores vtique nobilissimi, cuiusque conuersatio vtinam nobis aliquam veræ compunctionis in animo diffundat dulcedinem!

[19] Qualiter autē super sanctissimi illius viri sanctissimum corpus, Christo donante, post decessum eius fabricata sit ecclesia in signum perpetuæ memoriæ, stylo describere præsenti, [templum a Childeberto Rege ibi extructis,] & futuræ generationi commodum arbitramur. Et ideo ad laudem Dei & B. Seuerini Confessoris sui gloriam & honorem, notum facimus semota omni dubietate; quia defuncto Chlodoueo Rege, cum filius eius Childebertus regni gubernacula suscepisset, reminiscens, quanta virtutum constantia in diebus genitoris sui vir Domini Seuerinus effulgebat, & quam celeri velocitate parentis imbecillitas per eum fuisset curata, dignum duxit, vt super eiusdem Sancti sepulchrum ȩdificaretur domus sublimioris ampliorisque magnitudinis. Quod cum factum secundum eius præcepti imperium fuisset, [ab ipso frequentatū, ornatum,] solers ibidem suo in tempore vota reddens, muneribus eamdem honorifice sublimauit ecclesiam. Patrocinium siquidem pij Patris necessarium sibi fore confidens, nullatenus se exuendū benedictione suarum intercessionum fieri voluit. Denique & Clericis eidem sancto deseruientibus loco de quadam villa sua amminiculū subministrauit, [dotatum] ad consolationem videlicet & honorem Dei ecclesiæ, quæ illic supra tumulum sæpe dicti Patris fundata erat, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, gloria & imperium, scilicet cum Deo Patre & Spiritu Paraclito per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Guilielmus Morinus Paschalem vocat,

b Addebatur in MS. Chesnæi: præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen. Reliqua deerant, quæ ex nostro adiecimus: etsi quæ n. 18 continentur, parum apte connexa, ac pene superflua videantur.

DE S. ECIANO, siue ECHENO, EPISCOPO CLVAINFODIENSI IN HIBERNIA

CIRCA AN. DLXXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ecianus, sive Echenus, Ep. Cluainfodiensis in Hibernia (S.)

G. H.

[1] Cluainfodiæ in regione de Fera-bile, vt vocāt, Mediæ Australis apud Hibernos Sedes Episcopalis traditur olim fuisse, eiq; seculo Christi sexto præfuisse S. Ecianus, aliis Echenus, Etchenus, Etchænius, dictus. Quem in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ refert ad hunc XI Februarij Henricus Fitz-Simon noster, [S. Ecianus colitur 11 Februarij,] & in Auctario Vsuardi Hermānus Greuen his verbis: In Hibernia Eciani Episcopi & Confessoris. MS. Florarium Sanctorum: S. Eciani Episcopi & Confessoris. Eumdem celebrant varij Martyrologi Hiberni, relati a Colgano in Actis Sanctorum Hiberniæ ad hunc diem.

[2] In Vita priore S. Brigidæ, quam I Februarij ex MSS. Audomarensi, [genitus patrocinio S. Brigida,] aliisq; edidimus, de ortu S. Echeni ista narrantur cap. 16 num. 103: Quadam vero nocte fuit quidam vir cum sua vxore in hospitio cum S. Brigida, & ille rogauit eam, vt signaret vuluam vxoris, vt filium haberet: & ita fecit. Et statim vxor eius dormiente illo cū ea concepit: & inde natus est Echenus, præcipuus Sanctus: Quæ eadem leguntur in IV Vita S. Brigidæ, ex MS. Hugonis Wardæi edita, lib. 2 cap. 10 num. 65. De parentibus, fratribus, ac stirpe regia S. Echeni multa congerit Colganus, quæ nobis minus comperta sunt. Quale etiam illud est, quod arbitretur hunc esse Episcopum illum medicinæ peritum, [alius ab Episcopo Ech. medicinæ perito:] ad quem Episcopus Mel duxit S. Brigidam dolore oculorum cruciatam, vt legitur in priore Vita cap. 4 num. 25, quem medicum Laurentius Dunelmensis in V Vita S. Brigidæ Episcopum nomina Eth appellat. Colganus, licet hanc Vitam edat ex nostro codice, Echenum vocat, & hoc die, Echeum. At quomodo ad hunc, iam eruditione clarum & Episcopum, a S. Melo Episcopo duci potuit S. Brigida, cum S. Mel dicatur, etiam a Colgano, anno CDLXXXVII aut sequente mortuus; Echenus postea sub finem istius seculi genitus?

[3] Magnus Odonellus Tirconelliæ Princeps scripsit Hibernico sermone sub annum MDXX, tripartito volumine, Vitam S. Columbæ Abbatis, quam Colganus a se contractam, atque in Latinum versam quinto loco edidit; in qua hæc de S. Echeno traduntur: Vir denique Columba Deo plenus, virtutibus & miraculis clarus, ab omnibus Episcopali infula dignus iudicatus, communi Præsulum patriæ consilio missus est ad S. Etchenum Episcopum Cluainfodensem Episcopus ordinandus. Sed secretioribus Diuinæ prouidentiæ consiliis, quæ tantum virum monastico instituto restauratorem & Patriarcham reseruare maluit, factum est, vt secus quam intendebatur, non in Episcopum, sed in Presbyterū & Abbatem S. Columba ab eo ordinaretur, [virtutibus & miraculis clarus,] eamque ordinationē nonnulla præcederent miracula: quæ S. Etcheni eximiam in tanta dignitate humilitatem, in tanta humilitate meritum, ac in patrandis Dei virtute miraculis præcipuam gratiam abunde testantur & commendant. Cum enim S. Columba communi decreto sic ad eum missus, Episcopus ordinandus, prope ecclesiam eius peruenisset, ibique sub vmbra cuiusdam arboris aliquantisper moram contraheret; percunctatus est ex quodam sibi obuiam facto, vbinam esset S. Etchenus. Cui ille respondens, Ecce, inquit, quem in isto campo vides ad aratrum laborantem, [terram arat,] est quem quæris. Sanctus autem Columba cum admiratione subintulit: Ergone ab apponente manum aratro, manus impositionem expectare debemus?

[4] Iubet subinde comitantes se Clericos experimento probare, num vera essent, quæ de S. Etcheno magnalia ferebantur. Quo audito vnus e Clericis ad Præsulem sanctum accedens, rogat probandæ virtutis eius caussa, vomeris, quocum arabat, sibi copiam fieri. Quod vir Deo plenus, mox concessit; statimque stupenda fiducia cogitatum suum in Diuinæ clementiæ iaciens adiutorium, [etiam sine vomere,] cum bobus aratrum trahentibus in suscepto aratri opere absque hæsitatione progreditur; miraque Dei indulgentia terram sine vomere cū summa videntium admiratione in sulcos, vt ante, diffindit. Cumque ea res præ sua stupenda nouitate delata esset ad S. Columbam; iussit hic probatissimum virum amplius adhuc probari. Quare secundo rogatur sanctus Antistes, quatenus bouem, qui trahebat aratrum, hospitibus Clericis largiatur. Nec id ille recusat: sed mox ad notam probeque iam probatam Diuinæ bonitatis, [ac locobouis ceruo e silua euocato iugum imponit,] secum quasi colludentis, assistentiam recurrens, cum e vicina silua ceruum conspiceret exilientem, ei imperat, vt collum iugo imponat, & aratrum trahat. Ille mox imperata exequitur, & ad sancti viri imperium, velut bos mansuetus, iugum ducit. His visis S. Columba eiusque socij in Dei laudes resoluuntur, eiusque in fideles seruos suos miram indulgentiam extollunt. Postea vir sanctus intelligens S. Columbam aduenisse, ad eū accurrit, & in osculo pacis ac caritatis excepit, & caussam sui itineris exponentē humaniter audiuit: ac deinde, [consecrat Sacerdotē S. Columbam:] vt dictum est, Sacerdotali, non Episcopali, ordine initiauit. Hactenus Odonellus. Quæ breuius referuntur in Notis Colgani ex Glossematibus Scholiastæ S. Ængußij ad Festilogium, atque ex Martyrologio Dungallensi: sed desunt in aliis Actis S. Columbæ ab Adamnano aliisq; auctoribus conscriptis.

[5] S. Coëmginus & S. Berachius venerunt ad S. Etchinum Episcopum, [an etiam S. Berachium?] & ab eo S. Berachius confraternitatis & spiritualis amicitiæ fœdus iniërunt. Ita in Actis S. Berachij legi XV Februarij cap. 18 testatur hic Colganus, additq; S. Berachium a S. Etcheno in Presbyterum ordinatum esse. Quæ in eius Vita XV Februarij non reperiuntur. Colitur S. Coëmgenus III Iunij.

[6] Post hæc (concludit Colganus) & alia multa præclare gesta vir sanctissimus, dierum & meritorum plenus, [moritur an. 577.] hanc vitam cum cælesti, anno salutis quingentesimo septuagesimo septimo, tertio Idus Februarij, quo eius natalis Cluainfodiæ in Australi Media consueuit solenniter celebrari. In Notis annum obitus ex Annalibus Dungallensibus firmat.

DE S. DESIDERATO EPISCOPO ARVERNENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. ⅠƆC.

[Commentarius]

Desideratus Episcop. Aruernen. in Gallia (S.)

I. B.

[1] Sanctus Desideratus XIX Aruernorū in Gallia Episcopus fuit; non XXX, vt scribit Constantinus Ghinius, Democharem secutus. Ecclesiam habuit suo nomini dicatam, cuius meminit liber I de SS. Eccles. monast. [S: Desiderati Ep. ecclesia,] Claromontanis cap. 18. Ad quod caput ista annotat Ioannes Sauaro: Cui (S. Desiderato) decessit S. Auitus huius nominis primus. Historia S. Auiti sub finem: Ciues itaque ciuitatis Aruernæ, [electio,] sanctissimæ vitæ virum, nomine Desideratum, pontificali Cathedræ illico substituerunt &c. Diuis adscribitur. Martyrol. Clarom. MS. III Id. Februarij: [cultus,] Apud vrbem Aruernam depositio B. Desiderati Ep. & Confessoris. Molanus in additionibus ad Vsuardum: Aruernis S. Desiderati Epis. & Conf. Præter Breuiarium & Missale, Ordo eadem die: Desiderati Episc. & Conf. eadem per omnia quæ supra in festo B. Sigonis &c. Ita Sauaro, [festum,] qui & in Originibus Claromont. in Catalogo Episcoporum, eius meminit.

[2] Ecclesia hacce diruta, vt idem indicat, translatum est S. Desiderati corpus ad S. Illidij basilicam, [Reliquiæ in ecclesia S. Illidij,] de qua idem liber de SS. & Eccles. cap. XI. In Ecclesia S. Illidij altare S. Clementis, altare S. Mariæ, vbi S. Illidius, & S. Desideratus &c. Citat Sauaro tabulam Illidianam, quæ ita habet: S. Desideratus Ep. Martyr. At Confessorem appellant Fasti antea citati; prætereaq; Galesinius, Ferrarius, Ghinius, Saussaius hoc die. Eius meminerunt Claudius Robertus & Ioannes Chenu in Catalogis Episcoporum Claromontanorum. Acta fatetur Sauaro ignorari. [ætas.] Cum eius decessor S. Auitus æqualis fuerit S. Gregorij Turonensis, consequens est, eum circa annum ⅠƆC vixisse.

DE S. CEDMONO MONACHO CANTORE THEODIDACTO STRENESHALÆ IN ANGLIA

CIRCA AN. DCLXXX.

[Praefatio]

Cedmonus, monachus et cantor, in Anglia (S.)

Avctore I. B.

[1] Streneshale sanctimonialium Virginum cœnobium fuit, postea Whitby appellatum, in Comitatus Eboracensis Boreali districtu ad littus Orientale, ab S. Hilda, sub annum Christi DCLVIII, sumptu præcipue Oswij Regis, [Streneshale monachæ, & monachi:] fundatum, vti VIII Februarij dictum ad S. Elfledæ Virginis Vitam, quæ secunda eius loci post Hildam Abbatissa fuit: deq; eodem mentio facta X Februarij, cum de S. Trumwino Episcopo erat sermo, qui episcopatu Pictorum, belli calamitate, eiectus, illic ætatis reliquum in monasticæ vitæ profeßione exegit. Erant enim eo tempore monasteriis fæminarum, amplis præsertim ac numerosis, coniuncta virorum, qui iis sacra administrarent, & familiam reliquam erudirent: eidē tamen Abbatissæ omnes obtemperabant.

[2] Inter hos sub S. Hilda (quæ anno demum DCLXXX XVII Nouembris mortua est) monachus vixit, [inter hos S. Cedmonus cātor:] Cedmonus nomine, eximia præditus pietate, haustaque diuinitus canendi peritia; qui Cedmon quibusdam, aliis Ceadman dictus. Eius Vitam Beda describit lib. 4 cap. 24, atque ab eo Capgrauius in S. Hildæ Vita, Eduardus Mahiew in Tropæis Anglicanis, Hieronymus Porterus in Floribus & alij. Obiisse circa annum DCLXX plerique coniiciunt, aut paullo serius.

[3] De eius Sanctorumq; aliorum Reliquiis agit Malmesburiensis lib. 3 de gestis Pontif. Angl. quem & supra VIII Februarij citauimus ad Vitam S. Elfledæ: [eius Trāslatio,] Inuenta sunt nouiter (inquit, scribebat autem initio seculi XII) & in eminentiam elata Sanctorum corpora; Trumwini Episcopi, Oswij Regis, & Elfledæ filiæ eius, quæ eidem monasterio post Hildam præfuit: necnon & illius monachi, quem Diuino munere scientiam cantus accepisse Beda refert. Cuius non fuisse apud Deum populare meritum, miracula modo multa (vt ferunt) superne demissa prætendunt indicium. [miracula,] Meminit huius inuentionis eleuationisq; Reliquiarum S. Cedmoni Harpsfeldius seculo 7 cap. 36 & Hieronymus Porterus.

[4] [natalis] Consignatus est huius Sancti natalis in Martyrologio Anglicano Ioannis Wilsoni die XI Februarij, vti & in Indice Hieronymi Porteri, licet postea (incuria fortaßis typographi) margini dies X adscriptus sit. Hugo Menardus & Eduardus Mathiew die X Februarij retulerunt.

[5] Recensent eum Ioannes Palæus centuria I & Ioannes Pitseus ætate 7, inter illustres Angliæ scriptores: sed in hoc ambo hallucinantur, [an omnia dormiens cecinerit?] quod dormiendo diuina pronuntiasse carmina tradant, quæ vigilantes quidam ex eius ore scriptitabant. Id enimuero Beda non scribit. Arnoldus Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 64 cantus non meminit, sed scriptorum ab eo sacrorum poëmatum. Scripseritne ea ipsemet an dictarit, [an poëmata scripserit?] incertum: vti & Benedictinus fuerit, quod iidem Wion, Menardus, Mahiew, Porterus asserunt, an alterius Scoticani instituti, vti de SS. Trumwino, Hilda, Elfleda alibi diximus. [Benedictinus fuerit?] Simplicis cognomentum illi Balæus, Pitseus, Wion affingunt; cuius ansam nullam reperio, nisi quod Beda eum simplici & pura mente Deo seruiisse scribat. Neque omnino constat, [Simplex dictus?] quod Balæus scribit, primo bubulcum fuisse. Id solum ait Beda, ea nocte, qua illi cantus scientia infusa est, [bubulcus?] iumentorum ei custodiam fuisse delegatam.

VITA AVCTORE S. BEDA.

Cedmonus, monachus et cantor, in Anglia (S.)

BHL Number: 1501

[1] In Monasterio a S. Hildæ Abbatissæ, fuit Frater quidam, Diuina gratia specialiter insignis, [Cedmonus poëta Anglicus excellens.] qui carmina religioni ac pietati apta facere solebat; ita vt quidquid ex Diuinis litteris per b interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poëticis maxima suauitate & compunctione compositis, in sua, id est, Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum sæpe animi ad contemptū seculi, & ad appetitum sint vitæ cælestis accensi. [ad pietatē mouens,] Et quidem & alij post illum in gente Anglorum religiosa poëmata facere tentabant; sed nullus ei æquiparari c potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit; [diuinitus edoctus,] sed diuinitus adiutus, gratis canendi donum accepit. Vnde nihil vnquam friuoli & superuacui poëmatis facere potuit: [nil prefanum valēs canere:] sed ea tantummodo quæ ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant.

[2] Siquidem in habitu seculari vsque ad tempora prouectioris ætatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. [antea rudis canendi,] Vnde nonnumquam in conuiuio cum esset lætitiæ caussa decretum, vt omnes per ordinem cantare deberent; ille vbi appropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media cœna, & egressus ad suā domum repedabat. [ideoq; a cōuiuio tanētium secedens,] Quod dum tempore quodam faceret, & relicta domo conuiuij egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata; ibique hora iam competenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans ac suo appellans nomine, Cedmon, inquit, canta mihi aliquid. [in somnis iussus canere,] At ille respondit, Nescio, inquit, cantare: nā & ideo de conuiuio egressus, huc secessi, quia cantare non poteram. Rursum ille, qui cum eo loquebatur, Attamen, ait, cantare mihi habes. Quid, inquit, debeo cantare? At ille, Canta, inquit, principium creaturarū. Quo accepto responso, statim ipse cœpit cantare, in laudem Dei conditoris versus, quos numquā audierat, [sacra canit carmina,] quorum iste est sensus: Nunc laudare debemus auctorem regni cælestis, potentiam Creatoris, & consilium illius, facta Patris gloriæ. Quomodo ille, cum sit æternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit: qui primo filiis hominum cælum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit. Hic est sensus, non autem ordo ipse verborum, quæ dormiens ille canebat. Neque enim possunt carmina, quamuis optime composita, ex alia in aliam linguam ad verbum, sine detrimento sui decoris ac dignitatis, transferri.

[3] Exurgens autem a somno, cuncta, quæ dormiēs cantauerat, [eaq; vigil retinet,] memoriter retinuit: & his mox plura in eūdem modum verba Deo digni carminis adiunxit. Veniensque mane ad villicum qui sibi præerat, quid domi percepisset, indicauit. Atque ad Abbatissam perductus, iussus est multis doctioribus viris præsentibus, [doctis probata,] indicare somnium & dicere carmen; vt vniuersorum iudicio, quid vel vnde esset quod referebat, probaretur. Visumque est omnibus cælestē ei a Domino concessam esse gratiam. Exponebantque illi quemdam sacræ historiæ siue doctrinæ sermonem; [ac plura pangit:] præcipientes ei, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, & mane rediens optimo carmine, quod iubebatur, compositum reddidit. Vnde mox Abbatissa amplexata gratiam Dei in viro; secularem illum habitum relinquere, [fit monachus:] & monachicum suscipere propositum docuit: susceptumque in monasterium cum omnibus suis, Fratrum cohorti associauit; iussitque illum seriem sacræ historiæ doceri.

[4] At ille cuncta quæ audiendo discere poterat, rememorando secum, & quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat: suauiusque resonando, [quæ præcipue caneret?] doctores suos vicissim auditores faciebat suos. Canebat autem de creatione mundi, & origine humani generis, & tota Genesis historia; de egressu Israel ex Ægypto, & ingressu in terram repromissionis; de aliis plurimis sacræ Scripturæ historiis; de Incarnatione Dominica, ac passione & resurrectione & ascensione in cælum; de aduentu Spiritus sancti & Apostolorum doctrina: item de terrore futuri iudicij & horrore pœnæ gehennalis & dulcedine regni cælestis multa carmina faciebat; sed & alia perplura de beneficiis & iudiciis Diuinis: in quibus cunctos homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem vero & solertiam bonæ actionis excitare curabat.

[5] [indisciplinatos arguit:] Erat enim vir multum religiosus & regularibus disciplinis humiliter subditus: aduersum vero illos qui aliter facere volebant, zelo magni feruoris accensus. Vnde & pulchro vitam suam fine conclusit. Nam propinquante hora sui discessus, quatuordecim diebus præueniente corporea infirmitate pressus est: [præscit mortem:] adeo tamen moderate, vt & loqui toto eo tempore posset & ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores, & qui prope morituri esse videbantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum vespere, [vltro in valetudinarium moribundorum concedit:] incumbente nocte, qua de seculo erat exiturus, vt in ea sibi locum quiescendi præpararet. Qui miratus cur hoc rogaret, qui nequaquā adhuc moriturus esse videbatur, fecit tamen quod dixerat.

[6] Cumque ibidem positi, vicissim aliqua, gaudente animo, vna cum eis qui ibidē antea inerant, [poscit Eucharistiā,] loquerentur ac iocarentur, & iam mediæ noctis tempus esset transscensum; interrogauit omnes, si Eucharistiam intus haberent. Respondebant: Quid opus est Eucharistia? Neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum velut sospes loqueris. Rursus ille, Et tamen, ait, afferte mihi Eucharistiam. Qua accepta d in manu, interrogauit, [eaque accurate sūpta,] si omnes placidum erga se animum & sine querela controuersiȩ ac rancoris haberent? Respondebant omnes, placidissimam se mentem ad illū & ab omni ira remotam habere. Eumque vicissim rogabant, an placidam erga ipsos mentem haberet? Qui confestim respondit: Placidam ego mentē, filioli, erga omnes famulos Dei gero. Sicque se cælesti muniēs viatico, vitæ alterius ingressui parauit.

[7] Et interrogauit, quam prope esset hora, qua Fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent? Respondebant: Non longe est. At ille: Bene ergo, expectemus horam illam. Et signans se signo sanctæ Crucis, reclinauit caput ad ceruical, [Cruce se signans, moritur.] modicumque obdormiens, ita cum silentio vitam finiuit. Sicque factum est, vt quomodo simplici ac pura mente, tranquillaque deuotione, Domino seruierat; ita & iam tranquilla morte mundum relinquens, ad eius visionem veniret: illaque lingua, quæ tot salutaria verba in laudem Conditoris composuerat, vltima quoque verba, in laudem ipsius signando sese, & spiritum suum in manus eius commendando, clauderet: qui etiam præscius sui obitus extitisse, ex his quæ narrauimus, videtur.

[Annotata]

a Eius Vitam capite præcedenti retulerat Beda.

b Non enim vernacula lingua Diuini libri extabant. Primus circa annum 1382 (vt in Chronicis scribit Henricus Knighton) Ioannes Wyclif, aliis Wyclef, qui semper nitebatur ab aliorum opinionibus variare, Euangelium, quod Christus cōtulit Clericis & Ecclesiæ Doctoribus, vt ipsi laicis & infirmioribus personis, secundum temporis exigentiam, [VVillef hæreticus Scripturā Anglice vertit.] & personarum indigentiam, cum mentis eorum esurie dulciter ministrarent, transtulit de Latino in Anglicam linguam, nō angelicam. Vnde per ipsum fit vulgare & magis apertum laicis & mulieribus legere scientibus, quam solet esse Clericis admodum litteratis, & bene intelligētibus: & sic Euangelica margarita spargitur & a porcis conculcatur: & sic quod solet esse carum Clericis & laicis, iam redditur quasi iocositas communis vtriusque, & gemma Clericorū vertitur in ludum laicorum &c. Ita ille. Si ad nostra tempora vixisset, quid diceret?

c Al. eum æquiparare.

d De hoc ritu Eucharistiæ accipiendæ, manu a viris, linteamine mundo a fæminis, agit Baronius in Annot. ad Martyrol. 15 Augusti lit. c, ostenditq; in Occidente æque ac Oriente aiu in vsu fuisse, etiam cessante persecutione.

DE S. GAVDINO EPISCOPO SVESSIONENSI MART.

CIRCA AN. DCCXX

[Commentarius]

Gaudinus Ep. Suessionensis Martyr (S.)

Avctore G. H.

[1] Sveßionum Augusta in Belgica II ad sinistram Axonæ fluuij ripam sita, sedes aliquando fuit Regum Francorum Merouingorum in tetrarchica regni diuisione, nunc Comitatus titulo insignis est. Nec minus antiqua Sedes istic Episcopalis fuit sub metropoli Remensi, cui, vt auctor est Claudius Robertus in Gallia Christiana, [S. Gaudini Ep. Suessionensis, commemoratio 8 Febr.] praefuit XXVI Episcopus S. Gaudinus, qui, vt ait, fertur impie in puteum a lanionibus deiectus: cuius commemoratio agitur tamquam Martyris VIII Februarij. Natalem eius signat Saussaius in Martyrologio Gallicano XI Februarij his verbis: Suessione S. Gaudini Episcopi eiusdem ciuitatis & Martyris, qui cum aliquot ciues de vsuris publice redargueret; in odium Euangelicæ, [Natalis 11 Feb.] quam prædicabat, veritatis, ab ipsis clanculum interceptus, atque ad vicum Herlinum raptatus, ibidemque in patentem puteum præceps deiectus & suffocatus, egregio agone palmam victoriæ immarcescibilem, & æternæ percepit vitæ laureolam.

[2] De eiusdem, aliorumq; Sanctorum eleuatione hæc scribit Molanus in additionibus ad Vsuardum Kalendis Iunij: Suessionis eleuatio sanctorum Episcoporum Principij & Lupi Confessorum, [eleuatio,] Gandini Martyris, & Agricolæ Presbyteri Confessoris. [seu trāslatio 1 Iunij,] Galesinius secutus Molanum, & post vtrumque Ferrarius, eadem referunt, non tamen eleuationem, sed translationem appellant. At Saussaius ita scribit: Item Suessione eleuatio S. Gaudini Episcopi & Martyris, nec non beatorum Pontificum Principij & Lupi, Agricolæque Presbyteri, Confessorum. Natalis S. Principij est XXV Septembris.

[3] Tempus Sedis S. Gaudini ita colligimus. S. Drausius, seu Drauscio Episcopus Sueßionensis (de quo ad V Martij) subscripsit priuilegio libertatis monasterio Corbeiensi a Bertefrido Episcopo Ambianensi concesso, anno VII Chlotharij III Regis, Christi DCLXVIII. Huic Drausio successerunt Autbertus, Walambertus, & Adalbertus; dein S. Gaudinus, [floruit circa an. 720.] vt circa annum DCCXX coniectemus eum floruisse. Gaudino, post septem alios, quorum nuda nomina extant, succeßit VIII, Rothardus, inter quem & Wendilmarum Episcopum Nouiomensem controuersia de limitibus diœceseon exorta in Concilio Nouiomensi anno DCCCXIV definita est apud Flodoardum lib. 2 Historiæ Remensis cap. 18.

DE S. THEODORA IMPERATRICE CONSTANTINOPOLI

An Chr. ⅠƆCCCLXVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theodora Imperatrix, Constantinopoli (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Theodoræ patria, parentela, matrimonium.

[1] Theodoram Augustam, Theophili Imperatoris coniugem, Michaëlis III matrem, decus illud (vt eam Baronius Annal. to. 10 ad annum 866 nu. 14 appellat) & ornamentum sanctarum fæminarum, in fornace tribulationis diu excoctam atque probatam, [S. Theodoræ publica veneratio,] aurum purissimum redditam, ab Imperio a filio pulsam, detrusam in monasterium, de sancta fide Catholica optime meritam, vnicum in Oriente exemplum egregiæ sanctitatis, Cælitum honoribus colunt hoc die Græci, vt infra dicemus. Res ab ea fortiter ac pie gestas summatim excerpemus ex Georgij Cedreni & Ioannis Scilitzæ Curopalatæ Compendio historiarum, Annalibusq; Ioannis Zonaræ, Michaëlis Glycæ, [gesta,] Constantini Manaßis, Vitaque Basilij Macedonis per Constantinum illius nepotem, & S. Ignatij Patriarchæ per Nicetam, sanctiq; Ioannicij.

[2] Theodoræ igitur patria fuit Paphlagonia, parentes Marinus & Theoctista, [patria,] cognomento Florina, ambo præclaris in ea prouincia orti natalibus, pij ambo & sacrarum imaginum venerationi dediti. [parentes,] Ita Zonaras ac Cedrenus. Fratres habuit Petronam, virtute bellica clarum, ideoque Legionum Domesticum creatum, [fratres,] & Bardam Cæsarem, in rerum quidem ciuilium administratione egregium industriumque, vt in S. Ignatij Vita dicitur, sed sæuum admodum & crudelem, præterea incestu cum nuru sua, sororis innocentißimæ expulsione, Ignatij eiq; adhærentium piorum hominum vexatione, Ecclesiæ demum perturbatione infamem. Habuit præterea Theodora, inquit Cedrenus, sorores tres, [sorores egregis,] Sophiam, Mariam & Irenam. Ex his Sophia nupsit Constantino Babutzico, qui Magistri honorem adeptus est. Irena vxor Sergij Patricij fuit, fratris Photij, eius qui postmodum Patriarcha est factus. Mariam duxit Arzaber Magister, vir præclarus, eoque tempore illustris. Omnes fuere forma eleganti, & summa virtute præditæ. Qui Scilitzæ Curopalatæ historiam vertit Ioannes Baptista Gabius, atque ex eo Baronius ad annum 855 nu. 52, [perperam filiæ creditæ quibusdam.] has Theodoræ filias statuunt, non sorores. Filias quinque mox recensebimus. Errandi fortaßis occasionem dedere, quæ immediate subdit Cedrenus: Καὶ μὲν θεοδώρα θανοῦσα τοιαύτην ἀπολέλοιπε τὴν γενεάν. vertit Xylander: Sublata Theodora, iis, quos diximus, fratribus & sororibus superstitibus. Gabius: Theodora vita functa huiusmodi prolem reliquit. Significat quidem vox γενεὰ etiam prolem aut liberos; sed hic pro familia, agnatione, parentela sumi debet. Liquet ex iis quæ in Cedreno præcedunt: ἀδελφοὶ δύο, ἀδελφαὶ δὲ τρεῖς, Σοφία, Μαρία καὶ Ἐιρήνη. Fratres duo, sorores vero tres, Sophia, Maria & Irene.

[3] Qua ratione nupta Imperatori sit Theodora, breuiter ita memorat Glycas parte 4 Annalium: Post Michaëlum (II, Balbum dictum) Theophilus filius eius annos XII, [Ea Theophilo Imp. nubit,] menses III imperauit. Mox ab inito imperio delectum puellarum haberi iussit. Inter quas etiam Cassia comparuit. Eam propter responsum prudentiæ plenum, missam fecit ac repudiauit. Nam cum ei malum tradidisset, vti qui propter insignem ipsius pulchritudinem amore correptus esset, simulque dixisset: A muliere mala promanarunt; vicissim illa respondit: A muliere bona quoque proueniunt. Itaque mutata sententia, Theodoram Paphlagoniam matrimonio sibi iunxit.

[4] Plenius rem eam commemorat Zonaras: Vxorem ducturus, inquit, multas formosas puellas vndecumque accersiuit: inter quas & Icasia Virgo fuit, quæ & forma præstabat ceteris, & eruditione prædita erat, [Icasiæ nobili & sapienti Virgini,] ac genere illustri nata. Dum igitur eas spectans circuit, aureum pomum manu tenens, quod ei, quæ placuisset, velut arrham coniugij daret; cum ad Icasiam venisset, pulcritudinem eius admiratus, A muliere, inquit, emanarunt mala. Cui illa placide & cum honesto rubore solerter respondit: Sed & res meliores e muliere exuberant. At ille Virginis oratione velut attonitus, ea præterita, malum aureum Theodoræ Paphlagoniæ dedit. Icasia vero cum regno excidisset, monasterium condidit, quod ab eius nomine appellatum est: inque eo ipsa monacha facta Deo vixit, studiis litterarum minime neglectis. [(quæ reiecta, Deo deuouit virginitatem)] Vnde & scripta eius reperiuntur, in quibus neque doctrinam neque gratiam desideres. Et sic illa res suas administrauit, ac mortali Rege frustrata, Regi omnium sese despondit, proque terreno imperio cæleste sortita est. Imperator vero Theodoram simul & nuptiali corona & regio diademate ornat, nuptiasque celebrat.

[5] Quid enim in huius præclarißimæ Virginis Icasiæ responso displicuit Imperatori, vt eius coniugium auersaretur? An ex responsionis promptitudine garrulam, aut etiam procacem fore coniectauit? Ea enim vitia quam familiaria generi muliebri, tam viris, præsertim in illustri dignitate constitutis, odiosa sunt. At eam verecundia, quam Zonaras laudat, excusare videbatur. An suspecta illi Virginis sapientia fuit, cui imparem se videri turpe duceret? An ab Ioanne præceptore suo, [Diuino nutu præhabitat] diuinationibus dedito magicisque auguriis, præmonitus, arcanum aliud quidpiam in Icasiæ verbis, ac respondendi modo obseruauit? Egit nimirum Diuina prouidentia, vt ad purpuram Theodora eueheretur, quæ posset & mariti sæuitiæ paullum sua prudentia moderari, eoq; mortuo Catholicam pietatem restituere ac stabilire: & ipsa interim Icasia Christo virginitatem suam consecraret.

[6] Exaggerat fortunatum hoc Theophili ac Theodoræ coniugium Constantinus Manasses, cum insigni Theodoræ commendatione, in hunc modum: Michaelus excessurus e vita, Theophilo filio suo imperium tradidit: qui cetera per omnem vitam infelix, vnum bonum nactus est, Theodoram coniugem, [viro, cetera infelici,] fæminam plane diuinam, venerabilem inter mulieres alias, vnioni & carbunculo similem. Huic ille matrimonio iunctus, non solum liberum pater ex fœcunda coniuge factus est; verum etiam felicitate principem illum hominem Adam superauit. Nam Adamum orta de costa, materque princeps hominum Eua, [caussa salutis æternæ, vt creditur;] voluptate, quam ex arboribus Edenis percipiebat, priuauit: hæc maritum vitæque socium ad dexteram partem eorum traduxit, qui salutem consequuntur. Et quidem hic tantum suauis illa cithara Dauidis, ipsa quoque saxa demulcens, quiddam absonum cecinit, cum ait, Deum vnius & eiusdem indolis atque morum homines in vnum domicilium collocare. [Psal. 67. 7] [eius moribus longe dissimilis.] Nam hic stercus & vnguentum fragrans, rosa rubens & horrida spina, tinctura bilis & purpuræ coiuerunt. Theodora lucus erat cunctis virtutibus ornatus, consitus gratiis hortus, arbor omnis elegantiæ modestiæque. Theophilus e diuerso ager erat meræ impietatis tribulis refertus, rubus asper, lædens viscera rhamnus. Pergit idem auctor pluribus Theophili vitia, ac præcipue impietatem exaggerare.

§ II S. Theodora magnificentiam a marito, iusto sed seuero, edocta.

[7] Coronata Theodora, mater quoque eius Theoctista, Zostæ & Patriciæ dignitate ornata est. Ita Cedrenus. Etiam in fratres eius, ac sororum maritos, amplißima collata officia sunt. Horum duos iam ante retulimus Magistrorum munus geßisse, [Eius consanguinei honorati.] tertium Patricium fuisse. De Barda inferius agetur, cui sua ambitio (non solum sorori) exitium attulit. Petronas a Theophilo Biglæ Drungarius, siue supremus Vigiliarum Præfectus, renuntiatus est: ac mox tamen insigni affectus infamia, non sine ipsius sensu Augustæ. Quod ita accidit.

[8] Theophilus (vt habet Cedrenus) iustitiam colens, &, vt putabat, erga Christum, eiusque Matrem, fidem ac pietatem, singulis septimanis per viam publicam satellitibus stipatus ad Blachernensem Deiparæ basilicam equitabat: [Theophilus egregie ius dicit:] inter eundum autem omnibus ad se aditum præbebat, præsertim iniuria affectis, vt hi suas querelas exponerent, neque a quopiam eorum, qui iniuste illos opprimebant, impedirentur, pœnæ metu ab ipso mox Imperatore infligendæ. Simul per forum incedens inspiciebat res venales, [pretiu rerū venalium moderatur:] ac de earum pretio interrogabat: neque obiter hoc, aut de vna tantum specie, sed & de poculentis atque esculentis, vestibusque fouendo corpori aptis, & vniuersim de omnibus quæ in foro prostabant. Addit Zonaras: Si quæ æquo pluris venirent, de iis ex Præfecto seiseitabatur, illique vel magistratum, si peccasset, abrogabat, vel certe obiurgato, quid agendum esset, præscribebat.

[9] Sic igitur aliquando prætereuntem mulier quædam accessit, [priuatis sarciri a Proceribus damna imperat:] quæ sibi iniuriam fieri a Drungario Biglæ questa est, (is autem erat Augustæ frater, nomine Petronas) qui cum in vicinia habitaret, ædibus in altum educendis, suis luminibus obstrueret. Ita illa Petronam accusauit. Is vero ab Impera ore accersitus, & quid mulier diceret interrogatus, nugas eam agere dixit. Tum Imperator, Caue, inquit, ne denuo ea de re me appellet; id enim tibi non bene cedet. Dein mulierem adire ad Petronam iubet, & nisi ille damnum sarserit, ad se redire. Conuenit illa Petronam, neque vllam damni compensationem obtinet. Re ergo desperata rursus Imperatorem interpellat. [non parentes,] Hic statim Senatoribus quibusdam mandat, eant & inspiciant, illatumne mulieri sit damnum. Abiere illi, [caussa cognita] damnumque cognitum renuntiauere Imperatori: qui in forum progressus, atque ibi stans, nudari Petronam iubet, ac diuerberari illi tergum & pectus, & quæ in damnum mulieris ædificarat destrui, ac huic materiam omnem locumque attribui. Atque hoc specimen esto, [seuere muliat:] quantam iustitiæ Theophilus curam gesserit. Hactenus Zonaras. Idem breuiter perstringit Glycas. At nonne hæreticus hic Imperator surget in iudicio, & multos condemnabit Reges ac Principes, etiam orthodoxos, nimium ad suorum Procerum ac Præfectorum, ne dicam satellitum militumq; rapinas, aliaque scelera conniuentes?

[10] Quod hic Petronæ, id si nostra ætate viro nobili eueniret, is in perpetuum ab Aula ac publicis dignitatibus longißime absisteret: at non par fortaßis apud Græcos summæ infamiæ sensus. Nam postea & exercitum duxit Petronas, & alia geßit in Rep. amplißima munera. Minime tamen dubium, quin Theodoram irrogatum fratri, merenti licet, supplicium acriter pupugerit. At plura illi perferenda a marito fuere. Quale illud quod de naui eius, iussu mariti, cum mercibus incensa, ita narrat Cedrenus: Aliquando animi caussa prospiciens de muro palatij, qui est versus mare, nauim onerariam vidit plenis velis ac secundo vento appellere, [nauim Imperatricis incēdi iubet,] quæ pulcritudine ac mole parem nullam habebat. Eam cum admiratione contemplatus, cuiusnam esset, & quid mercium adueheret, percunctatur. Cum Augustæ esse didicisset, dissimulauit tunc quidem, ac diem, quo sacram ædem sitam in Blachernis aditurus de more esset, expectauit. Vt vero tum quoque adfuit Augusta, ipse interea in qua statione nauis esset edoctus, quæque ad eam duceret via, ad eam adiit, propiusque accedens, ad puppim stetit, & adstantes interrogauit aliquoties: An eget quisquam vestrum, frumento, vino, aliisue rebus necessariis? Sæpius interrogati vix tandem responderunt, se nulla re egere, quibus abunde sub eius imperio & dominatu prouideretur. At ille, An nescitis, inquit, quod me Imperatorem constitutum a Deo, Augusta vxor mea nauicularium reddidit? Dein ista cum quadam acerbitate adiecit: Quis vnquam Imperatorem Romanum institorem vidit, aut eius vxorem institricem? Atque ista elocutus, confestim homines naui egredi iubet, nulla re exportata, nauim vero illam comburi ipsis cum velis & mercibus omnibus. Ipsam dein Augustam acriter obiurgauit; minatus se ei vitam adempturum, si quid simile egisse deinceps deprehenderetur. [(ipsa seuere obiurgata)]

[11] Paullo aliter id narrat Zonaras: Sed & aliud referatur, inquit, quo & eius obseruantia æqui, & sollicitudo de subditis declaretur. Appulit aliquando in portum, qui ad regiam est, nauis oneraria pondere sarcinarum grauis, eoque ad extremum vsque vinculum demersa. Imperator superne prospectans, nauemque admiratus, per vnum ex asseclis, cuius ea sit percunctatur. Vt Augustæ esse cognouit recens a mercatura reductam, quam ab Imperatrice missi in Syriæ partibus fecissent; si quid sarcinarum in naui haberent, [cum mercibus e Syria aduectis;] id statim efferre iussit, at nihil quod ad Augustam pertineret attingere. Quo facto, pulsis inde nautis, Græco igni iniecto, nauim cum ipsis sarcinis cremauit, Imperatricem maledictis insectatus. Nam cum me Deus, inquit, Imperatorem designarit, tu me nauclerum facere contendis. Scito autem mercaturam priuatis hominibus esse attributam, vt ea tolerandæ vitæ occasionem habeant. Quod si nos præter Imperij opes, etiam mercaturæ emolumenta interceperimus, vndenam fortunæ tenuioris homines victum comparabunt? Idem apud Glycam monitum Imperatrici inculcatum.

[12] Discrepat nonnihil ab vtraque narratione Manasses: Forte stabat, inquit, Imperator sublimi loco in regia, vbi niuei coloris marmor ingeniose sculptum, vaccam ingentium laterum repræsentat, & leonem in vaccam infilientem, eamque cupide necantem: ex qua sculptura nomen loco datum est. [eā appellentem cōspicatus e Bucoleōte,] Hic ergo stans Imperator & oculos in mare dirigens, quod cælum sudum esset, ipseque maris intuitu sese recreare vellet; nauim mercibus oneratam appellere videt, molli vento australi flante, ac nauigium plenis velis tranquillum in portum deferente. Poterat autem aliquis etiam longo ex interuallo existimare nauim appellentem ingens onus vehere. Nam mercium pondus ita nauim deprimebat, vt e mari tertium modo cingulum extaret. Hac Imperator naui conspecta, quænam & cuius esset interrogat. Vbi tam nauim quam merces Imperatricis esse cognouit, animi dolore compresso, & accersita coniuge, Eheu mea, inquit, Imperatrix, quo res meæ redactæ sunt! Eheu, qualem fortunam cum opulentissima commutaui! Nimirum iam Romanorum Imperator merces venales habeo, & ipsemet (eheu) institor factus sum, negotiatoribus etiam inferior. His dictis, nauim vna cum mercibus, quarum immensa erat copia, concremari iussit.

[13] Peccaritne Theodora, & quatenus, institorio illo quæstu, aduersus regalem magnificentiam, non disputo. Vnum opto vt ad Theophili factum monitumque attendant ij Principes, [professus se priuatorū cōmodis ita consulere:] qui subditis omnem emolumenti lucrique occasionem præripiunt, ac sibi ius vendicant vendendi res eas quæ sunt vel ad vitam sustinendam necessariæ, vel ad commoda vtiles, a priuatis licet excogitatæ. Quas deinde res vel redemptoribus locant crudeli monopolio distrahendas, vel per suos præfectos dispertiuntur eo pretio modoq;, vt nemini sua prodesse vel industria vel parsimonia poßit. Quanto ad gloriam illustrius, accommodatius ad beneuolentiam popularium, ad publicas etiam vtilitates quæstuosius esset, si opificum acueretur industria, securitati mercatorum consuleretur!

[14] Qui tamen quæstus cupiditatem ita damnarat in Augusta Theophilus, ipse se fœdiori auaritiæ scelere adstrinxit, immiti nouorum tributorum exactione. [ipse tamen auarus, & tributorū immodicus,] Nisi quia plebeium, ideo flagitiosum est, merces aliunde aduehendas curare, vt vtaris, aut pretio, quibus vti nolis, distrahas: splendidum vero & magnificum, opes priuatorum tributis exhaurire, quia regium. De Theophilo in S. Ioannicij Vita IV Nouembris ista habentur: Ille congerendo auro totus inhiabat, & ab eo vitio plane superabatur. ac deinde: Scribis & exactoribus omnem simul vicum occupat, duas simul res exequi cupiens, ambas pessimas; vt nempe diuitiarum appetenti eius animæ satisfieret exactionibus tributorum, & manifestus ei fieret quicumque Catholicam doctrinam sequeretur &c.

[15] Nec mirum proinde videri debet, quod is tantos in ærario thesauros, quantos infra dicemus, moriens reliquerit; pluraq; splendida opera fecerit. [in ædificiis magnificus:] Nam palatia filiabus suis (quinque eæ erant) condidit, ea regione quæ Cariani dicitur. Quorum subrutorum, nostra etiamnum ætate (inquit Cedrenus) extant reliquiæ. Muros quoque vrbis summo studio refecit, humilioribusque deiectis, altiores extruxit, qui ab hostibus conscendi non possent; qui etiamnum stant, nomine eius inscripto, inquit idem auctor: qui & alia eius ædificia recenset, itaque concludit: Et his quidem in rebus magnificus atque admirabilis habitus est Theophilus.

§ III S. Theodoræ liberi. mariti castitas.

[16] Ita magnificentiam a marito edocta Imperatrix, eum ipsa a turpi retraxit libidine. Fertur sane Theophilus, inquit Cedrenus, dissolutius tum viuens ancillæ pulchritudine, quæ Imperatricis erat pedissequa, illectus, cum ea peccasse: [castitatem doctus ab vxore,] sed agnito mox delicto, cum didicisset Theodoram ob id in summo esse mœrore, culpam confessus, manibus ad Deum sublatis iurasse, non nisi hac vice lapsum se esse, veniamque eius ab vxore petiisse.

[17] Quin & meretrices, ait idem Cedrenus, quibusdam cellulis exturbauit, totamque domum expurgans, [meretrices pellit:] Xenonem (hoc est ædes peregrinis excipiendis destinatas) fecit, a se denominatum, insigni amplitudine atque elegantia: nunc fæminarum monasterium est. Ita alienus a fœda libidine fuit. Eadem commemorat Zonaras.

[18] Filias ipsi Theodora peperit quinque, Theclam, Annam, Anastasiam, Pulcheriam, & Mariam; ac demum filium vnicum Michaëlem. Priusquam hic nasceretur, Theophilus filiarum natu minimam Mariam, [Maria eius filia desponsa Alexio Moseli,] præ ceteris sibi dilectam, statuit nuptui tradere. Maritum ei delegit Alexium, cognomento Moselem (Μωσηλὲ) natione Armenium, ex Crenitarum familia, forma elegantem, ac florentem ætate. Huic Patricij, [qui Cæsar factus] deinde Proconsulis honorem contulit; deinde Magistrum, ac tandem Cæsarem fecit: exercituque idoneo instructum in Longobardiam misit, rebus ita poscentibus. Eo profectus Alexius rem præclare gessit, & ex sententia soceri. Quo factum est, [inuidiam patitur,] vt crescente eius desiderio simul inuidia quoque augesceret: criminabanturque eum nonnulli, vt Imperium ambientem; ad debantque fore aliquando vt Α in Θ dominatum obtineret. Cæsar vt voces æmulorum cognouit, multis ab Imperatore precibus contendit, vt sibi permitteret ad vitam monasticam transire. Verum id Imperator passus non est, ne filiam marito orbaret. Proinde Alexius suum statum tenuit, ac securus Remp. gessit.

[19] Vt vero Imperatori filius natus est Michaël, & Cæsaris vxor diem suū obiit; [sponsaq; mortua] Theophilus filiæ defunctæ tantum honoris detulit, vt cadauer in arca auro obducta reposuerit, & cuiuscumque flagitij reis asylum ad eius sepulchrum concesserit. Alexium vero clam digressum, habituque monachico indutum, [vltro fit monachus.] cum reuocare ab instituto nullis suasionibus posset, ægre missum fecit, deditque ei quod iuxta Chrysopolim est regium monasterium, & Btysei, quodque ad Elæam. Cum vero aliquando deambulandi gratia ad locum venisset qui Anthemij dicitur, obtento Imperatoris mandato, eum emit; in eoque insigne construxit monasterium: in quo & post mortem sepultus est, & cum ipso frater eius Theodosius, qui patriciam dignitatem consecutus, multa optimæ vitæ suæ documenta eo in monasterio reliquit. Eadē aliquāto breuius narrat Zonaras.

[20] Reliquæ filiæ videntur cælibes vixisse: nusquam enim coniugij earum mentio fit. Non tamen habitum sanctimonialium sumpsere, nisi coactæ atque e regia pulsæ, vt mox dicemus. Sed matri Imperium, post patris obitum, [aliæ filiæ cælibes,] pro filio admodum adolescente gubernanti adstiterunt. Ita enim Michaëlem Bardas, in Vita S. Ignatij per Nicetam, alloquitur: ἵνα τί ἔλεγεν, δέσποτα, παραχωρεῖς τὴν βασιλείαν τῇ μητρὶ καὶ τᾶις ἀδελφαῖς; Cur, inquit, o Domine, [Reginæ appellatæ,] permittis Imperium matri & sororibus? Ipseque ibidem Ignatius Βασιλίδας Reginas eas appellat: Et nunc, inquit, quod Reginarum est facinus? Michaëli ergo cum matre, vt Theodosio Iuniori Pulcheria cum suis sororibus, [reip. consulunt cum matre.] opera consilioque adstiterunt. Exhibet Baronius to. 10 ad an. 866 nu. 14 Theclæ natu maximæ, vnaque matris ac fratris imaginem in aureo expressam numismate. Theodora orbem dextra sustinet duplici cruce superposita, læua sceptrum; circumque adscriptum ΘΕΟΔΩΡΑ ΔΕΣΠΟΙΝΑ, id est, Theodora Domina. in auersa parte pueruli imago est, dextra orbem tenentis cum vnica superne cruce; ad læuam eius stat soror eodem quo mater cultu, sed absque sceptro & orbe. adscriptum supra, MIXAHL. ΘΕΚΛΑ. At Maria, licet Alexio Cæsari desponsa, Virgo deceßisse videtur: quippe ante patrem, qui XII annis, [Theclæ senioris imago in nummo.] mensibus III imperauit; vxorem autem duxit Imperio iam adepto, e qua illi quinta ordine nata est Maria, vt proinde non videatur hæc, cum deceßit, plusquam VIII aut summum IX fuisse annorum.

[21] Vt superstitum aliqua Ludouico II Imperatori, filio Lotharij, connubio iungeretur, postea actum videtur. [aliqua earum Ludouico II Imp. desponsa,] Nam in Bertinianis Francorum Annalibus apud Chesnæum to. 3 ista ad annum ⅠƆCCCLIII habentur: Grȩci contra Ludowicum filium Lotharij, Regem Italiæ, concitantur, propter filiam Imperatoris Constantinopolitani ab eo desponsatam, sed ad eius nuptias venire differentem. [nōnupta.] Neque enim præter has quatuor, Imperatoris filia erat. Bardæ quidem filia erat, Symbatio nupta; sed nec Cæsar tunc erat Bardas, vt imperitia Latini scriptoris appellatus Imperator poßit existimari. Ab eo autem consilio locandæ Ludouico filiæ Imperatricis, sumpta Theoctisti criminandi occasio, vt infra dicetur.

[22] Sex solos, quos diximus, habuit liberos Theodora. Fuit tamen Gebo quidam, siue Γήβων stolidus maleque sanus homo, [Gebo Theodoræ filius falso creditus.] vt in S. Ignatij Patriarchæ Vita dicitur, qui Dyrrachio Constantinopolim, ante annum ⅠƆCCCLV, venit, veste tamen Ecclesiastica indutus, seque Theodoræ Augustæ filium ex alio viro inepte iactauit. Cui non pauci ex plebe veluti imperaturo adhærebant: ideoq; in Oxiam insulam relegatus, subque arcta custodia habitus, ac postea interemptus. Hinc Bardæ Cæsaris conuicium in S. Ignatium, Γηβοβασίλευτον eum appellantis, siue Gebonis Pseudoimperatoris studiosum. Verum ad anteriora, Theophilo imperante gesta, reuertamur.

§ IV Theophilo sacras imagines persequente, S. Theodora clam eas veneratur, cum matre.

[23] Erat Theophilus Imperator (vt tradit eiusdem Vitæ S. Ignatij scriptor Nicetas) cetera non malus, & iustitiæ propugnator; sed in sacrarum imaginum abrogatione, atque Orthodoxorum insectatione, nullo superiorum persecutorum inferior: credebatur id Ioannis, quem Antonio Patriarcham suffecerat, [Theophilus præceptore vsus Ioanne,] impulsu facere. Ioannem illum, Iannem vocabant, inquit Zonaras, tum propter hæresin, tum propter præstigias: repetita nempe appellatione ab antiquo illo Ianne mago Pharaonis, cuius S. Paulus 2 ad Timotheum 3 meminit. De Ianne pseudopatriarcha Cedrenus: Iannes pædagogus Theophili succedit, sacerdotium istud impietatis suæ atque perfidiæ præmium adeptus. Ac post multa: Is per omnem vitam impiæ Iconomachorum hæresi impense deditus fuit, [Iconomacho & imago,] præstigiarum quoque & diuinationum per peluim toto vitæ tempore studiosus; patri vero Theophili Michaëli Balbo carissimus, siue ob hæresis societatem, siue ob doctrinæ opinionem, & præceptor Theophilo eius filio datus. Theophilus Imperio potitus, primum ei dignitatem Syncelli contulit; deinde Patriarcham Constantinopoleos creauit. Solitus is fuit illi peluis vaticinatione & præstigiis futura prædicere.

[24] Non mirum, si tali vsus magistro ac consiliario Theophilus (quod de eo Cedrenus idem scribit) omnes, qui ante ipsum fuere, tyrannos vincere conatus est crudelitate. Fuerunt ij Leo, Constantinus Copronymus, ipsiusque pater Michaël Balbus. Et hic quidem edixerat, ne vlli pictæ imagini, vbicumque ea picta esset, vox Sanctvs apponeretur, quod ea nulli rei nisi soli Deo conueniat; imperite sane ratiocinans. Nam cum nomen ipsum Devs hominibus a Deo tribuatur, augustius longe quam sit Sanctvs, cur hoc, quod multo humilius est, iis denegetur? Ante eum quidem Leo, eiusque filius Constantinus, omni imaginum adoratione prorsus interdixerant. Theophilus autem ne pingi quidem eas coloribus concessit, [sacras imagines pingi vetat,] abiecti esse animi dicens, talium rerum capi admiratione; solam spectandam esse veritatem. Itaque diuinæ imagines omnibus in templis deiiciebantur; earumque loco belluarum auiumque figuræ affigebantur, belluinam ac seruilem eius arguentes insaniam. [easq; confringit:] Tunc impuris manibus sacrosancta cimelia in foro iactabantur, atque ignominiose tractabantur. Deinceps ea narrat quæ aduersus cultores, pictores, defensores sacrarum imaginum, præsertim monachos, designauit impius Princeps.

[25] Quo hic dolore discruciatum fuisse Augustæ animum existimamus, dum ista cerneret audiretq; agi a marito, neque intercedere posset? Quid, quod ipsa quandoque non abfuit longe a periculo? Fidem facit quod a Cedreno narratur: Alebatur, inquit, in Aula homuncio quidam delirus, & Homerico illi Thersitæ persimilis, impeditæ linguæ, ac ridiculus, [quas clam veneratur Theodora:] solumque ioci gratia in palatium admissus, Denderis nomine. Is aliquando in Augustæ conclaue ingressus, deprehendit eam sacras amplectentem imagines: easque videns fatuus ille, quid eæ sibi velint sciscitatur, [a morione deprehēsa, pupas esse ait:] ac propius accedit. Augusta subrustica formula respondit, bellas suas pupas esse, sibi valde caras. Erat tunc in conuiuio Imperator, ac turpem illum Denderim ad se inde venientem interrogat, vbi fuerit. Respondit is apud Manam (ita Dominam Theodoram appellans) fuisse, [ab eo delata,] vidisseque perbellas e puluinari pupas depromentem.

[26] Rem assecutus Imperator, iræ plenus surgit a mensa, ac statim ad vxorem adit, & tum alia ingerit conuicia, tum Idololatrim eam effræni lingua appellirat, simulque, quid insanus ille retulerit declarat. Illa, vt mariti animum in præsentia placaret, Male, inquit, suspicaris, o Imperator. aliter se res habet ac putas. [ingeniose id eludit,] In speculo me cum ancillis contuebar: Denderis conspicatus in eo relucentes formas, stulte indicium, quod ais, fecit. His illa verbis Imperatoris iracundiam mitigauit: Denderim vero digna pœna multauit, docuitque ne cui deinceps de pupis loqueretur. Ideoque surgente aliquando Imperatrice, Denderim interrogat Theophilus, rursumne bellas illas pupas Mana amplexetur? [ac dein morionem castigat.] Ille dextera labiis apposita, Tace, tace, inquit, o Imperator, de pupis. Idem narrant Glycas ac Zonaras, & quam Cedrenus ac Scilitzes Manam, ipsi Mannam a morione appellatam Theodoram scribunt. Addit Zonaras, eam sacras imagines clam marito supra modum honorasse. Quod autem de imaginibus respondisse eam Denderi tradunt Zonaras ac Cedrenus, τὰ καλά μου νίνια, Scilitzes νίννια bellas meas pupas; Gabius vertit, calami imagunculas; nam καλάμου videtur legisse pro καλά μου.

[27] Confirmabat Augustam in hoc studio venerandi imagines mater sua Theoctiste, & ad eamdem pietatem eius filias, neptes suas, erudiebat, [Mater eius neptes bonis monitis instruit] atque Imperatorem generum suum intrepide monebat. Ea ad domum suam Gastriis proximam, vt scribit Cedrenus, inuitans Theodoræ filias (quinque erant, Thecla, Anna, Anastasia, Pulcheria, Maria) tū aliis donis, quibus allici is sexus solet, sibi conciliabat, tū seorsim abductas obsecrabat, ne molles essēt ac ignauæ, neque (quod erant) fæminæ permanerent, sed viros sese præstarent, ac decentes maternaque dignas educatione capesserent cogitationes paternamque hæresim detestatæ, sacras imagines amplecterentur: simul ipsa eas in manus sumens imagines (in arca autem seruabat) ipsarum faciei labiisque admouebat, [& colere, imagines docet;] & ad earum amorem prouocabat.

[28] Hoc cum illa identidem ageret, atque in neptibu desiderium sacrarum imaginum accēderet, Theophilum haudquaquam fefellit. Sciscitante enim eo aliquando quid ipsis ab auia donatum esset, quidue apud eam gratiose actum; ceteræ interrogationem eius velut captionem, prudenti vsæ consilio, declinarunt; at Pulcheria tenellæ ætatis simplicitate ducta, blanditias recensuit, & copiam fructuum, indicauit etiam venerandarum imaginum adorationem, ita pueriliter sentiens ac loquens, habere auiam multas in cista pupas, quas ipsarum capitibus ac vultibus, post oscula, impofuerit. Percitus furore Imperator, nihil tamen in socrum durius statuere ausus est, tum verecundia & reuerentia erga mulierem, tum potissimum libertate, qua illa vtebatur, repressus. Eum enim ipsa aperte arguebat, & quotidianas Confessorum persecutiones, [& Imperatorem arguit.] ac manifestam hæresin, exprobrabat; & fere sola, vniuersorum in ipsum odia illi patefaciebat. Prohibuit ergo solum ne deinceps auiam filiæ adirent. Eadem breuius refert Zonaras, aitq; nulla a Theophilo molestia affectam Theoctisten, quod eam reuereretur & ob affinitatem, & magis etiam ob virtutem, cum quidem sæpe ab ea reprehenderetur, & quod Orthodoxos persequebatur, & sacris imaginibus iniuriam irrogabat, iisque rebus omnium subditorum in se odia prouocabat.

[29] Non ita Theophilum arguere audebat Imperatrix: minime tamen dubium est, quin eum sæpe ad clementiam sit hortata. S. Lazarum monachum, quo de infra ad XXIII Februarij agemus, [Theodora S. Lazaro Confessori libertatem impetrat.] scribit Cedrenus, cum immanibus tormentis esset, eiusdem iussu Imperatoris, excruciatus, dimissum tandem e carcere, ἱκεσίαις τῆς δεσποίνης καὶ τινων ἄλλων γνησιωτάτων αυτῇ, deprecationibus Augustæ, atque huius intimorum.

§ V Imperium S. Theodoræ vna cum Michaële filio delatum, præclare gestum.

[30] Porro Theophilo Imperatori, vt scribit Cedrenus, curiose inquirenti, qui post se essent imperaturi, muliercula quædam superioribus bellis capta de Saracenis, quæ feliciter solebat futura prædicere, adducta est. Sciscitatus ex ea est Imperator quæ voluit, ac præcipue quinam post se essent Imperio potituri. Illa vero, [Theophilus ex vate quadam intelligit filium cūmatre post se regnaturum,] seu Diuino instinctu, seu diabolica concitatione, Tibi, inquit, Imperator, filius succedet, matre Imperij socia. Post eum vero Martinaciorum genus diu Imperium tenebit. Vix id illa dixerat, cum illico Theophilus Martinacen, quamuis sibi apprime carum, attonderi in monachum iubet, domumque eius in cœnobiū redigi. Non ita tamen vaticinationis successum elusit: nam & S. Theophano Thaumaturga Imperatrix, Leonis Sapientis vxor, erat, vt habent Menæa, ἐξ αἵματος βασιλικοῦ γέννησιν ἔχουσα, ἐκ τῶν περιβλέπτων Μαρτινακίων, θυγάτηρ Κωνσταντίνου, τὴν ἀξίαν Ἰλλουστρίκου, καὶ μητρὸς Ἄννης. regio sanguine orta, ex clarissimis Martinaciis, patre Constantino Illustris honorem adepto, matre Anna. Integram eius Vitam dabimus XVI Decembris. Et Theophanonis socrus Eudocia, Leonis mater, Ingeris Martinacij, viri nobilißimi filia fuit.

[31] Pergit Cedrenus: Neque id solum mulier illa, sed & alia multa de rebus futuris prædixit: nimirum Iannem ex patriarchali solio deturbandum, [restitutū iri imagines:] restituendum sacris imaginibus consentaneum honorem ac venerationem. Quamobrem magno correptus dolore Theophilus, sæpenumero Augustam & Theoctistum Dromi Logothetam hortatus est, [hoc ne patiatur, Theodorā adiurat:] ac religiosissimo iureiurando obstrinxit, ne se mortuo aut Iannem patriarchatu dimouerent, aut idolorum (ita sacras appellitabat imagines) paterentur cultum reduci. Neque sola illa muliercula istud est vaticinata, sed & Iannes diuinatione per peluim vsus perspicue successorem demonstrauit. Nec soli Imperatori mulier illa, sed & aliis ad interrogata respondit.

[31] Lethali correptus dysenteria Theophilus, eaque in dies ingrauescente, vt idem scribit Cedrenus, lectica se ad Magnauram deportari iubet, eoque senatum conuocat, ac ceteros, qui in vrbe erant, viros illustres. Coram his rerum suarum miseram conditionem tragice deplorat, cosque omnes obtestatur, [æger eam ac filium Senatui cōmendat.] vt quā ipsi fidem beneuolentiamque antehac testati sint, eam porro vxori filioque seruent, iisque Imperium ab insidiis tutum præstent. Miserabili Imperatoris oratione commotis adstantium animis, eiulatum vniuersi sustulerunt, a Deoque omnes salutem ac vitam Imperatori flagitarunt: simul polliciti, si quid ei humanitus accideret (quod ipsi quidem ne fieret orabant) se tunc pro vxore eius, Domina sua, & liberis, ipsam quoque, si ita res ferat, vitam impensuros, iisque Imperium incolume conseruaturos. Secundum hæc Theophilus morbo plane consumptus, paullo post debitum naturæ persoluit, cum Imperium annos XII, menses III gessisset. Ita Cedrenus, & paullo breuius Zonaras. Capeßiuerat Imperium, vt idem scribit, mense Octobri, Indictionis VIII; anno videlicet Æræ vulgaris Latinorum ⅠƆCCCXXIX. Obiit ergo sub exitum anni ⅠƆCCCXLI, vel sequentis initio. Moriturus autem, vt scribit Glycas, petebat, vt imagines sacræ rursus ne erigerentur, neque Ioannes Patriarcha, præstigiator insignis, loco moueretur. Id autem vnice tunc rogauit Augustam, & Theoctistum Caniclij Præfectum, qui secundam ab ea potestatem obtinebat, vti Zonaras tradit.

[33] Mortuo Theophilo, inquit Cedrenus, filius eius Michaël sceptrum capessit, cum matre Theodora. [eo mortuo,] Habuit autem tutores atque moderatores, quos ei pater testamento præfecerat, [industria tutorum] Manuelem Magistrum ac Scholarum Domesticum, & Theoctistum Patricium Dromique Logothetā. Hi, statim vt decesserat Theophilus, in Hippodromum progressi, vocato isthuc ad concionem populo, verba recens mortui Imperatoris commemorarunt, eiusque beneuolentiæ commonefecerunt, ac multis blandis & ad animos conciliandos accommodatis verbis, ciuium fauorem nouo Imperatori parauerunt: [conciliato populi fauore,] qui polliciti sunt se vel sanguinem suum pro eius salute profusuros, & dicta sua iureiurando firmarunt.

[34] De hisce Imperij Theodoræ auspiciis ita loquitur Nicetas in S. Ignatij Vita: Theophilus decedit, totumque Imperium in Theodoram; [Theodora cum filio egregie imperat.] matronarum religiosissimam præstantissimamque, & Christianissimam Imperatricem, Michaële filio admodum adhuc tenero, deuoluitur. Constātinus Manasses: Cum traiecturus esset Theophilus amnem essentiæ interitui obnoxiæ, quem omnes crasso corpore circumdatos permeare necesse est, (ita nimirum iubente natura, quæ velox est traiectrix, & abs quouis debitum exigit) annum iam duodecimum imperans, Michaëlem filium, admodum adhuc puerum, imperiali corona redimit. Quia vero non abs re tenera isthæc ætas patri suspecta erat, matrem imperij consortem facit, vt quæ filio curatricis loco futura esset. Ac post pauca: Ceterum quamdiu puer erat Imperator, matrem Theodoram secum habebat, quæ omnia dextre gerebat, Imperiumque præclare administrabat.

§ VI S. Methodius Confessor, Ianne impostore eiecto, Patriarcha a S. Theodora constitutus. Imagines restitutæ.

[35] Theodora itaque cum filio summa rerum potita, inquit Cedrenus, Imperio confirmato, statim ab initio, quod pij homines hortabantur, deliberauit de abolenda Iconomachorum hæresi, quæ ab Imperio Leonis Armeni ad mortem vsque Theophili per Romanam se propagauerat ditionem. [Restitutioni imaginum fauēte Theoctisto,] Ad eam extirpandam Theoctistus quoque se socium præbuit: Manuele tantisper adhuc nutante. Neque vero aperte quisquam de ea re sermonem facere audebat, cum maxima pars Senatus & Concilij, atque ipse etiam Patriarcha, hæresi ei dediti essent. Solus id deinde ausus est Manuel, [Manuel alter tutor Michaëlis tergiuersatur:] Diuina excitatus virtute. Prius enim, vt diximus, de sacrarum imaginum adoratione anceps hæsitabat: tandem ad eam animum serio adiecit, hanc ob caussam. Inciderat in grauissimum morbum, vt omni medicorum arte fatigata, iam de vita eius desperaretur. Ad eum adiere pij quidam monachi ex Studij cœnobio, [huic moribundo promissa salus si faueret:] quibus relatum erat eum iam obiisse. Cumque ad lectum propius accessissent, & adhuc viuere eum ac spirare sensissent, victurum porro, & vires sanitatemque pristinam recuperaturum denuntiant. Dictis ille primum fidem minime habuit, tamen instantibus iis ne de Dei dono & gloria ipsis patefacta dubitaret, paullulum se ex morbo colligens, tenui atque imbecillo spiritu ait: Quomodo, diuini Patres, istud mihi eueniet? Defecerunt animæ facultates, corpus omnino confectum exaruit, iaceo totus exsiccatus, solisque ossibus constans, eoque solum a mortuis differo, quod spiritum duco. Quæ igitur spes, quæ ratio mihi persuadeat fore, vt vires recuperem, ac pristinæ restituar valetudini? Respondent viri sancti: Deus omnia potest, nihil illi impossibile. Si igitur sanitate recepta daturus operam es, vt excitatum ab Iconomachis incendium restinguatur, & sacræ imagines secundum vetera Patrum decreta restituantur, tibi certo vitam promittimus. Atque ista fati abiere. [subito conualescit,] Statim vero & morbus remisit, & naturales facultates omni impedimento liberatæ sunt, breuique temporis spatio ægritudine omni solutus est Manuel.

[36] Sic ergo alleuato corpore, statim equo conscenso ad palatium tendit, [ad id vltro Imperatricem stimulat,] ingressusque ad Imperatricem, summopere eam ad reponendas sacras imagines exhortatur. Ea vero iampridem occasionem huius rei agendæ quærebat, subinde instigata a matre sua & fratribus Patriciis. Nihilominus tamen Manuelis verbis tum sese opposuit, siue iuramenti marito præstiti religione, siue multitudinem hæresi adhærentium, vti diximus, reformidans. Cum vrgeret Manuel, O Magister, inquit Theodora, marito meo, & Imperatori accuratio cumprimis cordi erat, nihilque egit vnquam inconsiderate. Et dogma illud de colendis imaginibus, nisi legibus diuinisque Scripturis esset damnatū, numquam ab Ecclesia proscripsisset. Hæc elocutæ, Manuel comminatus est, [cum minis:] fore vt cito & Imperio excideret & vita priuaretur, vnaque eius filius, nisi diuinum illum ornatum sacrarum imaginum restitueret Ecclesiis.

[37] Quibus verbis seu perterrita, seu certe (vt diximus) oblectata Theodora, ad opus se accinxit. Confestim ergo in tabernacula Theoctisti conuenire omnes iubet, [illa in Cōciliū Proceres vocat:] qui de Senatu & Cōcilio sapientia & eruditione præstabant, deque recta religione in medium consulere. Ibi omnibus (vti censeri merito poterant) congregatis, varij habiti sunt sermones, non pauca sacræ Scripturæ testimonia producta, ac tandē piæ partis sententia obtinuit, factumque decretum de sacris imaginibus quāprimum reponendis; Episcopis & monachis, ac senatorij ordinis viris, quotquot prius maioris partis morbo detinebantur, nunc meliora edoctis, & veritatem amplectentibus.

[38] Spoliatus quoque dignitate est impius Iannes, & throno patriarchali deiectus, missis ad eum præstātibus viris, [Iannem pseudopatriarchā,] custodiæ palatij præfectis. Quibus ille primum parere recusauit, affirmans se omnino ab ea Ecclesia non recessurum. Verum vt ad Augustam, quæ eos miserat, [cedere recusantem,] reuersi sunt, illique eius contumaciam retulerunt; statim Bardas Patricius ad eum ablegatur, percunctaturus an orthodoxæ Fidei cedere patriarchium nollet. Iannes autem homo versutus, & fraudis calumniæque suendæ, si quisquam, gnarus, plumbo sibi ventrem ac dorsum, natesque compungit, vt flagris a quopiam cæsus videretur; [atque impostura moras nectentem,] atque ab iis qui missi fuerant ista se perpessum exclamans, tantum sibi temporis concedi flagitat, donec vibices eluerentur. Curopalates hæc vltima ita refert, Gabio interprete: sed præcipue a Constantino Viglæ Drungario supplicabat, tantisper sibi veniam dari, quoad vibices euanescerent. Pergit Cedrenus: Bardas autem Viglæ Drungarius, a quo se ita cæsum Iannes dicebat, [eiici iubet:] impostura detecta, ira commotus, etiam renitentem patriarchio eijcit.

[39] Ac post pauca, quis cuiasq; fuerit Ioannes ille, siue Iannes, ita commemorat: Tulit Iannem istum magna hȩc vrbs, [qui is fuerit?] cunctarumque princeps vrbium, Morocharzariorum stirpe editum. at iam in senium vergentē monasterium gloriosorum Martyrum Sergij & Bacchi, eum præsidem accepit, velut draconem in ecclesia ceu cauerna delitescentem. Dein paullatim ad altiora progressus est, Iconomachorum impiæ hæresi per omnem vitam impense deditus, præstigiarum quoque & diuinationum per peluim studiosus: carusque ideo Michaëli Balbo, ac dein Theophilo, vti ante dictum, § 4 num. 23. cui peluis vaticinatione magicisque præstigiis futura solebat prædicere.

[40] Quos Cedrenus scribit, ante Manuelem Magistrum, Theodoræ vna cum matre auctores fuisse restituendarum imaginum τοῦς μητραδέλφους τοῦς πατρικίους auunculos Patricios; eos Zonaras τοῦς συγγόνους τοῦς πατρικίους appellat, fratres Patricios (quomodo & nos vertimus) Bardam videlicet & Petronam. Addit, primo omnium reuocatos ab ea, [Confessores reuocati:] quos in exilium miserat Theophilus; quos in carcerem hic incluserat, dimissos; quosq; aliis ærumnis afflixerat, solutos: ac priusquam de hæresi quæreretur, exturbatum e solio Iannem. Duplex habitum videtur fuisse Concilium; primum Procerum, præside Augusta, adlectis etiam quibusdam e Sacerdotum cœtu: atque in hoc decretum, vt restituerentur imagines, pelleretur solio patriarchali impostor. Alterum Episcoporum, cui Methodius præfuit. De priore illo conuentu iam dictum e Cedreno; [Concilium aliud habitum de imaginibus,] de secundo ita Zonaras: Augusta ante inquisitionem, Patriarchæ nomine indignum, magum illum Ioannem pontificia detrahit Sede, quam per sex annos nefarie tenuerat: in eius vero locum introducit sacrum illum ac diuinum Methodium; quo populum orthodoxum gubernante, inquisitio facta est, [præside S. Methodio,] & sacræ imagines palam restitutæ & adoratæ. Quod paullo ante, superstite Theophilo, Methodij opera perfectum iri, S. Eustratio monasterij Agaurorum Abbati, de quo IX Ianuarij egimus, S. Ioannicius prædixerat, [vt diuinitus prædictum:] vt in huius Vita traditur IV Nouembris, dicemusq; & ad S. Methodij Vitam XIV Iunij, & quos hic obire labores debuerit, vt eam rem ad optatum exitum perduceret, & alias in Ecclesia subortas dessensiones sopiret.

[41] Hunc beatissimum virum antea, vt scribit Zonaras, nolentem peruersæ suæ suffragari opinioni, post multos cruciatus, malarumque contusionem, & dentiū excussionem, in insulam Panormum, [is incredibilia passus sub Theophilo.] quæ nunc Antigoni appellatur, impius relegarat Theophilus, & intra monumentum cum duobus incluserat latronibus: quorum altero mortuo, quantam violentiam ac molestiam vir sanctus ex teterrimo cadaueris fœtore tolerarit, nulla quisquam oratione consequi potest. Eadem memorat Glycas, Manasses, Cedrenus, sed hic cadaueris non meminit.

[42] Cum autem septimum, inquit Zonaras, annum vir sanctus in sepulchro exegisset, inde eiectus, atque in regia conclusus est, [ab eodem in autam aduocatus] nemine eum vidente præter ministrum eius & Imperatorem. Nam cum hic multa studiose legeret, de dubiis B. Methodium consulebat, eaque de caussa etiam cum peregre proficiscebatur, secum eum habebat. Qua autem ratione fuerit ab exilio reuocatus, exponit Constantinus Manasses; Ad extremum, inquiens, inde prodiit, ortus diurni solis instar, volente scilicet (vt credi par est) Deo, qui abyssos perspicit, & Cherubinis ac Seraphinis insidet, insignem hunc virū ceu munitam vrbem in monte sublimi collocare; ne tanta virtus, veluti lucerna sub modio, tristi caliginosoque specu abdita lateret. Accidit enim vt Theophilus Imp. lectitandis libris semper occupatus, vnde alueolos scientiæ fingebat, [ad dubia ei soluenda,] quemadmodum apis sedula de pratorū floribus in griphos & labyrinthis consimilia quædam incideret, ita vt dura isthic quasi decorticare, ac obscura illustrare nemo recte posset, tametsi vel sexcenti apud ipsum essent doctrinæ fama celebres. Cum igitur Imperatori permolesta hæc res accideret, [suggerente quopiam aulico;] & animum eius angeret; quidam ex Proceribus & Cubiculariis accedens, Methodium prædicat, indicatis eius dotibus, doctrinæ magnitudine, scientiæ copia expedita & abundanti, prudentia sapientiaque vertice suo cælum ipsum attingente; siue diuinitus vt hoc faceret commotus, siue clandestinum amorem alens erga virum mente cælestem & numine diuino plenum. Hæc Imperator audiens, Methodium de specu eductum, (ceu vnionem e concha, sidus e nube) virum clarissimis radiis refulgentem, & tenebras atque caliginem ignorantiæ discutientem, ad sese reuocat & inuitat. [sæpe ab Imperatore consulitur,] Cumque gustum linguæ Methodij percepisset, homini præclaro in regia domicilium adsignat; tamquam magni rem pretij, gemmamque splendidam rutilantem, lucidam, in thesauris inuiolabilibus & inaccessis collocans: atque hic frequenter adsidens Nilo illi aurifluo, de dulcissimis aquis largiter hauriebat. Idem aliquanto breuius memorat Glycas.

[43] Cur eum secum, etiam ad expeditiones bellicas, Theophilus duceret, [ducitur etiam ad bellum,] caussam fuisse ait Cedrenus, siue quo eximia eius sapientia in multis obscuris atque intricatis rebus explicandis vteretur; siue id cauens, ne quam ille rebellionem concitaret, propter sacrarum ac venerabilium imaginum amolitionem: nam qui primarij in vrbe erant, [carus populi primoribus:] maximeque pietati dediti, magno in honore Methodium habebant: itaque eum post se relinquere, minime consultum Imperatori videbatur.

[44] Hunc igitur Methodium, Ianne submoto, in patriarchale solium euexit Augusta, [fit Patriarcha, iussu Augustæ,] diuinum plane virum, vt ait Cedrenus, & adhuc confessionis suæ, toleratorumque propter eam cruciatuum notas in corpore suo gestantem; piis omnibus, Sacerdotibus iuxta ac laicis, & monachis, etiam qui in montibus religiosam vitā agebant, summo gaudio eius promotionem approbantibus, [piis probantibus,] & confestim ad Imperatricem confluentibus, atque vno ore hæresim Iconomachorum æterno anathemate damnantibus. Hæc ipso initio Imperij a venerabili Theodora eiusque filio præclare gesta sunt. Quas ille confeßionis suæ notas in corpore gestaret, explanat Glycas his verbis: Quia Methodij malæ propter sacrarum imaginū propugnationem contundendo læsæ solutæque fecerant a Theophilo, [fascia malas ante contusas subligans.] post VII Synodum imaginum euersionem renouante; necesse habebat, vt eas tenui quadā fascia linea obligaret. Vnde (mea quidem sententia) mos inoleuit, vt Pontifices ab interiori parte lineas fascias alligatas habeant.

[45] Studium, quod ad restituendam pietatem tunc contulit Augusta, eleganter amplificat Constantinus Manasses: Ea superiori tempore, inquit, tamquam nocturna discipula, Nicodemo illi timido similis, [Theodora hæresin Ico. nomachorū eradicat.] sacras imagines occulte venerabatur. Nunc autem alta voce ac libere profitebatur id quod sentiebat; eratque tuba clara: vel potius vt auicula canora, pullorum altrix, implumes ex locis omnibus volucres cogebat, quotquot abdiderant sese, donec auceps præteriret. Et quamuis semina præstantissima sub corde tegeret, vt agellus ferax, vt pinguis sulcus; hieme tamen sæuiente germen nullū protruserat. Nunc autem elapso longe acerbissimo illo hiberno tempore, ac vere suauiter ridente, pristinamque tristitiam dissipante, multipliciter pullulabat, & segetem copiosam ferebat; velut ager excitatus a Fauoniis, & eius Spiritus gratia qui omnia perficit. Quamobrem coactis hominibus acceptis Deo, quos non inepte dixeris industrios soli fossores, spinas oppugnationis imaginum prorsus euulsit. Hactenus Manasses.

§ VII S. Theodoræ contra impios zelus, de anima mariti sollicitudo, erga Confessores reuerentia.

[46] Impius Iannes, vt scribit Cedrenus, monasterio inclusus cuidam, [Iannem sacrilegum] certo eius loco affixam imaginem Christi Dei, Deiparæ & Archangelorum, conspicatus, Diaconum suum iubet eo ascendere, & venerabilium imaginum eruere oculos, dicens eas videndi facultate non esse præditas. Hoc vt resciuit religiosa Imperatrix, sancto zelo inflammata, effodi ipsi oculos mandat. Verum quorumdam intercessione procuratum, [multat:] ne id fieret. Missis tamen satellitibus, ducentis eum multari flagrorum ictibus præcepit.

[47] [qui cū suis adulterij calumniā intentat S. Methodio,] Dein quibusdam interiectis de nefarij hominis magia ac libidine, subdit idem Cedrenus: Ceterum Iannes, quo dixi pacto, eiusque socij eadem ratione deiecti, non se tamen continuerunt, quin & contra sacras imagines aliquid adhuc molirentur, & piis insidias struerent. Fraude enim aduersus magnum Methodium concinnata, calumniari virum integerrimum, atque ita populo orthodoxo dolorem afferre conati sunt. Mulierem quādam (mater ea erat Metrophanis, qui deinde Smyrnæ Præsul fuit) multo auro promissisque corruptam subornant, vt Imperatrici ac tutoribus Imperatoris dicat, sibi Methodium vim attulisse. Instituitur continuo plenum horroris iudicium, adlectis ad id ex sacro laicoque ordine Iudicibus. Adstabant orthodoxi, mœstitia ac dolore oppressi: nec aberant impij, rati insigne dedecus ea actione inustum iri orthodoxorū Ecclesiæ. [preducta muliere, sibi vim illatam fatente:] Prodeunt calumniatores animis inflati, quod accusatio promptā haberet probationem: adducta in medium mulier, quæ docta fuerat, triumphabunde enarrat. Indignantur Iudices, ac præcipue Manuel tutor Imperatoris, quod vnius hominis culpa Orthodoxorum multitudo periclitaretur, ne ludibrio esset aduersariis.

[48] Ea perspiciens Methodius, vt spes impiorum eluderet, & pios animi molestia, qua tenebantur, liberaret, [Methodius mirabili modo calumniam elidit,] neque Ecclesiæ lapis offensionis existeret; nihil multitudinem reueritus, ipse omni reuerentia & honore dignissimus, reiecta veste, in omniū, qui aderant, conspectu, pudenda nudat: quæ omnes viderunt morbo quopiam ita emarcuisse, vt naturali vi penitus essent destituta. Factum hoc calumniatores & reliquos improbos pudore oppleuit, pios gaudio magnaque alacritate, [magno piorum gaudio;] qui ad eum ingenti cum iucunditate accedentes, salutabant, & complectebantur, neque satis, qua diffluebant, explicare voluptatem animi poterant.

[49] Ac post pauca subdit idem auctor: Manuel minime ferendam hanc fraudem iudicans, [muliere sycophantiam aperiente, eiusq; auctores;] statuit mulierē tormentis interrogandam, vt quæ fuisset doli machinandi ratio intelligeret. Statim igitur ensis stringitur, virgæ aculeatæ afferuntur, adstant parati lictores. Quibus infelix illa conterrita, rei veritatem palam fatetur, quo pacto structæ insidiæ, vtque ipsa decepta sit auri largitione multisque promissis; tum eos nominat qui hæc adornarint, denique totam fabulam retegit: addit demum, si quis domum suam abeat, eum aurum in marsupio reperturū in quadam cista frumento plena. Confestim igitur eo missus vnus e satellibus, aurum attulit, totaque patuit machinatio.

[50] Dedissent autem dignas sui facinoris pœnas calumniatores, nisi Patriarcha, qua erat patientia, [eos pœnæ eximit Methodius.] se vnam hanc vltionem ac pœnam de iis sumere velle dixisset, vt quotannis publica Orthodoxiæ celebritate, ipse, prælucentibus facibus, a sanctissimo Deiparæ tēplo, quod in Blachernis situm est, ad sanctæ Sophiæ basilicam procederet, & in ipsorum aures anathema obnuntiaret. Quod & per omnem eorum vitam factitatum est. Eadem succincte memorant Zonaras & Glycas. [instituto festo anniuersario Orthodoxiæ:] De anniuersario festo Orthodoxiæ, prima Dominica Quadragesimæ peragi solito, quo recolebatur cum ingenti gratiarum actione restitutus in Oriente sacer imaginum cultus, agit Baronius to. 9 ad an. 842 n. 27 & seqq. Et nos alibi.

[51] De iudicij, quod retulimus, euentu, quanto quam Manuel ceteriq; orthodoxi sollicitior fuerat Theodora, tanto dein luculentiore vberioreq; lætitia perfusa est. Secundum hoc iudicium, aut etiam prius, [is cum aliis Confessoribus, petente Augusta, eius marito æternam salutem impetrasse dicitur:] simul atque Patriarcha lectus erat Methodius, id euenisse videtur, quod Zonaras narrat: Tum aiunt, inquit, Imperatricem instantissime a Patriarcha ceterisque Episcopis & monachis efflagitasse, vt communibus precibus Imperatoris & coniugis sui salutem a Deo exorarent. Quod cum illi feruentibus animis fecissent, Deum preces feruorum suorum non esse aspernatum, sed ignouisse Imperatori Theophilo. Celebrātur hæc, & ab iis qui Dei intuentur humanitatem, recipiuntur & creduntur. Neque vero quisquam iis fidem abrogarit, nisi qui parum posse deprecationes Sanctorum apud Deum senserit, & Dei bonitatem cū humanis erratis componere nescierit. Idem quoque tradit Glycas: Ceterum, inquit, vt omnium prima mulier Adamum e Paradiso eduxit, ita Domina Theodora coniugem suum in Paradisum introduxit. Ea de re cū certior facta fuisset, benigne sanctos hosce Patres excepit, qui etiam pro Theophilo Deum precati sunt. Refert & Constantinus Manasses, eam diuinos homines ardenter obsecrasse, vt preces ad Deum pro marito defuncto funderent; idque iis persuasisse, & plane certiorem factam, Theophilum alterius vitȩ suppliciis liberatum esse. Qui id factum fuerit, cum in hæresi obstinatus obijsse Theophilus videatur, disputent alij. Non erit hoc incredibile iis, qui etiam animam Traiani tanto post tempore ex Inferorum cruciatibus ereptam existimant. Erit fortaßis qui Theophilum errore vt cumque excusabili peccasse arbitretur, aut sub extremum vitæ tempus (quæ Matthæi Raderi nostri in MSS. ad Menæa Notationibus coniectura) diuino instinctu totius vitæ crimina detestatum, pœnas tamen a morte in expiatoriis flammis pendere debuisse; quarum a Deo veniam, sanctorum Confessorum deprecatione, postmodum impetrarit.

[52] Vtut ea res euenerit, Ταύτην τῆς Ὀρθοδοξίας τὴν ἐορτὴν ἄγουσά ποτε μακαρίτις βασίλισσα θεοδώρα, inquit Cedrenus, illam Orthodoxiæ celebritatem agens aliquādo beatæ memoriæ Imperatrix Theodora, [eos festo Orthodoxiæ ipsa conuiuio excipit,] (quam celebritatem antea retulimus S. Methodio postulante institutam) cœtum Ecclesiasticum in palatio quod est in regione Cariani, conuiuio excepit. Erat inter conuiuas Theophanes, eiusque frater Theodorus, qui a notis faciei impressis Grapti appellabantur. Vergente autem iam ad finem conuiuio, cum placentæ aliaque bellaria apponerentur, Augusta assidue in horum Patrum vultus intuens, & quæ eorum frontibus incisa erant legens, ingenuiscebat ac lacrymabatur. Quod alter dictorum Patrum animaduertens, caussam tam crebri obtutus ab ea quæsiuit. Miror, inquit illa, patientiam vestram, [vbi S. Theophanis austero responso consternatam,] quod tam multas insculpi frontibus vestris litteras sustinuistis, miserorque eius qui ista in vos designauit, odium. Respondens B. Theophanes, Huius, ait, scripturæ caussam, Domina, in incorrupto Dei iudicio aduersus Imperatorem maritum tuum disceptabimus. Pupugit hic sermo Augustæ animum; & cum lacrymis Sancto ait: Hæc ergo vestra promissio est, & conscripta obligatio, vt non modo non ignoscatis, [solatur cū aliis Methodius:] sed in ius etiam vocare velitis? Eam Patriarcha ac reliquus Pontificum cœtus vt consolarentur, & graui mœrore leuarent, statim surgentes dixerunt: Promissa nostra ac pacta, o Imperatrix, firma atque immota manent: at dissimulanda huius licentia est. Atque ita Imperatricis lenitus est dolor. Idem narrant Michaël Glycas, & Constantinus Manasses, qui Theophanem iam tunc Nicænum Episcopum aiunt fuisse.

[53] Eo pertinet illud etiam, quod de S. Lazaro monacho scribit idem Cedrenus, [ipsa a S. Lazaro veniam marito precatur.] & nos XXIII Februarij referemus: Rogatus est, inquit, B. Lazarus ab admirabili Theodora Augusta, vt viro suo ignosceret, veniamque ei a Deo impetraret. At ille, Non est, ait, o Augusta, iniustus Deus, vt nostræ dilectionis & ipsius caussa toleratarum ærumnarum obliuiscatur, odium vero illius & immodicum furorem iis anteponat.

[54] Lubet hic ἐπιφωνηματικῶς adiicere, quæ in Vita S. Nicolai Studitæ IV Februarij cap. 7 num. 36 habentur de restituta, vt iam diximus, pietate: Vbi porro Theophilus, (inquit scriptor coætaneus) iam diem obiisset, vnoque misere tumulo hæresis pariter merito, quod existimo, circumscripta esset; ac Christi amans vxor eius Theodora cum filio Michaële admodum iuuene Romani Imperij arcem suscepisset, impiusque Iannes, ceu præludio quodam æternæ vltionis, hic quoque abdicationem a diuinis sortitus esset; magnusque Methodius Ecclesiæ gubernacula Pontifex obtineret; a Deo afflatis Patribus in vnum coëuntibus, initium habuit Orthodoxiæ celebritas; [Naucratium Confessorem Studitis præficit.] cum orbis iam fines serenitas haberet, Christique Confessores velut stellæ quædam, vniuersum Ecclesiæ firmamentum illustrius ornarent. Tunc plane etiam communis Pater noster ac Christi famulus Naucratius ab exilio rediens, venit Byzantiū, proque certaminū merito, multo cum honore ab Imperatrice ipsoque Patriarcha susceptus vir inclytus, eorum rogatu sacræ Fratrum sodalitatis in vnum tunc congregatæ in venerabilissimo Studij monasterio prȩfecturam suscepit.

§ VIII S. Nicephori Patriarchæ & Theodori Studitæ Confessorum corpora Constantinopolim relata, opera S. Theodoræ.

[55] Qvæ sanctos Confessores tam benigne ab exilio reduxit Theodora; in eo, prius quam restincta persecutio esset, mortuos honorifice reportari Constantinopolim curauit. Præcipui fuere. S. Theodorus Studita, & S. Nicephorus Patriarcha. De illo ista habet citatus auctor Vitæ S. Nicolai Studitæ cap. 7 num. 37. Per id tempus illustris quoque ac lætitiæ plena Translatio contigit Confessoris ac Sancti Patris nostri Theodori ab insula Principe ad nostrum hoc monasterium, [curat corpus S. Theodori Studitæ,] prouidente piissima Augusta ac magno Pontifice, vniuersoque Ecclesiæ cœtu concurrente: fuitque gloriose depositus vicesimo sexto Ianuarij, iuxta inclytum ac afflatum a Deo eius auunculum Platonem, vna cum fratre ac Episcopo Ioseph, a dextris ad Orientalem partem delubri Sancti Præcursoris.

[56] Id Michaël Studita apud Baronium tom. 10 ad an. 844 § vltimo ita narrat: Quoniam sacrum ipsum sanctumque corpus præcipuo quodam honore affici par erat; post annos decem & octo, cessante iam aduersus Ecclesiam bello, quod postremum Theophilus excitarat, [in exilio mortui,] in regiam vrbem clara & celebri pompa deuehitur; illustri Methodio, piaque Theodora illud ab insula exportantibus, atque in Studij monasterio collocātibus, in quo & magni Platonis & Beati quoque Iosephi diues arca pariter asseruatur. Quod cum inferretur, diuinus ipse Patriarcha Clerusque vniuersus, cum ingenti monachorum ac populi multitudine, cum facibus varioque suffitu, extra vrbem obuiam effusi, supinis manibus illud excipientes, saluum, integrum, sanūque, [magnifice in vrbem reuehi] ac miro fragrans odore repererunt, laudēque Deo omnium Regi referentes, in Patrū tholum intulerunt. S. Plato, cuius hic mentio fit, colitur IV Aprilis, S. Iosephus Archiepiscopus Thessalonicensis XIV Iulij. Obiit autem S. Theodorus XI Nouembris (licet XII peragatur eius memoria) die Dominica, anno Æræ Latinorum ⅠƆCCCXXVI. Quod ergo hic auctor ait post annos decem & octo translatum eius esse corpus, si completos annos sumat, [an. 845 vel 844 26 Ianu.] anno ⅠƆCCCXLV dicendum est accidisse; si incompletos, præcedenti, vti & Baronius posuit.

[57] Magnificentior multo S. Nicephori Patriarchæ Translatio fuit, vti perspicere est in oratione Theophanis Presbyteri, quam dabimus XIII Martij; nam eo die solennis exstat in Fastis Latinis S. Nicephori memoria, cuius eodem die Translationem recolunt Græci, II Iunij natalem. Ea ex oratione quædam hic decerpemus, ex quibus illius Translationis pompa, & Theodoræ eximia laus agnoscatur: Posteaquam, inquit, defuncto Theophilo, Imperium ad eius vxorem Theodoram, [piissima cū esset,] & filium eorum Michaëlem admodum adolescentem delatum est; in pietatis studium curamque maxime incubuit fæmina vere Dei munere (vt nomen eius indicat) data, ex omnibus præclaris & magnis facinoribus, quibus Principes probari solent, nullum præstantius existimans, quo tutius sibi imperium confirmaret, aut virilem in fæminea persona fortitudinem exerceret, quam si pietatis & religionis cultu Deū sibi propitium redderet. Id autem nullo pacto facilius aut commodius posse contingere, quam si perturbationem in Ecclesia iam diu excitatā sedaret, & partem illo morbo laborantem reduceret ad sanitatem: [laborat pro concordia Ecclesiæ,] vt qui inter se animis essent abalienati conciliarentur atque idem omnino sentirent. Sic enim fore, vt cum vna esset omnium sententia, atque idem sensus, vera sinceraque Fides, Apostolorum Patrumque institutis, tamquam solidis fundamentis, inhærens, firma atque immobilis conseruaretur: & sibi deinceps Imperij gubernatio facilis ac tolerabilis permaneret.

[58] Hæc igitur cum illa vere animo excellens, ac mente fortis Regina ingenio suo excogitasset, & prudentia considerasset; re cum illis, qui erant in magistratu & dignitate constituti, communicata, accersit cum ipsis eos qui inter monachos præstabant, [concilio indicto pro restitutione imaginum,] & de imaginum instauratione quæstionem proponit. Cumque idem omnes sentientes comperisset, diuturnoque eius rei desiderio, atque animo excruciati propter religionis in ea re mutationem; postulauit, vt se Patrum etiam auctoritatibus ad veritatem confirmarent, quas variis in libris inuenissent: mandauitque quo in loco palatij præfinite cœtus Ecclesiasticus vniuersus cogeretur, & ad populum ea de re quam apertissime verba faceret. Tanta autem multitudo confluxit, vt numero comprehendi non posset. Conuenerunt enim non solum illi, [vbi omnibus cōsentientibus,] qui mentem sanam impietatis temporibus conseruarant; verum etiam complures ex iis, qui cum pietatis hostibus consenserant, quique sacerdotiis & Ecclesiis regendis ab ipsis electi fuerant; e vestigioque mutata sententia, eos qui sanctas imagines oppugnarant, anathemati subiecerunt.

[59] Qua quidem celeri & insperata rerum commutatione, Ioannes, [Iāne pseudopatriarcha frendente,] qui tunc impie munus pontificium administrabat, stupore & mentis caligine captus, parum abfuit quin sibi ipse manus afferret, mortemque conscisceret. Hic enim sceleris caput & summa fuerat: qui cum impie sentiret, & apud Imperatorem auctoritate posset antea plurimum, eos mendaciis & dolis, imprudenter inconsiderateque confictis, in impietatis barathrum impellebat. Eo igitur propter flagitia, quæ in Deum admiserat, vno omnium consensu, & cunctis tum magnorum Imperatorum, tum vniuersi cœtus Ecclesiastici suffragiis, [ac mox eiecto,] a sacra Sede cum ignominia eiecto; Methodius, vir & vita & doctrina valde probatus, & qui pro veritate & religione permulta certamina & longum exilium pertulerat, [S. Methodium substituit:] atque inde plagis & carcere diu cruciatus redierat, omnibus in dignitate constitutis approbantibus, electus est, qui sacram reginæ vrbium ciuitatis Sedem obtineret.

[60] Post pauca de restituto sacrarum imaginum cultu, ista subdit idem Theophanes: Quadriennio post sacratissimus Methodius, diuino plane Spiritu impulsus, opportune sapienterque diuinam Imperatricem admonuit, non esse ex Imperij & Reip. dignitate, [hoc suggerente,] quod venerandus & inter Patriarchas illustris Nicephorus, qui pro gloriosæ sinceræque fidei defensione a sacra Sede depulsus, in longissimo exilio defunctus erat, negligeretur: sed omni studio curandum esse, vt diuinum corpus ipsius in ciuitatem reportaretur. Subiicit rationes alias a S. Methodio allatas, [iubet & S. Nicephori corpus referri:] ac tandem ait: His precibus & cohortationibus celerrime ac libentissime inclyta annuit Imperatrix. Perspicuum est enim, inquit, hoc apud omnes posteros & mihi & liberis meis honori futurum.

[61] Dein cum Clero vniuerso & magna populi multitudine profectus ad S. Nicephori tumulum Methodius, eum precatur, vt redire ad suos velit, illud inter cetera effatus: Hodie Imperatores, [quod e tumulo exemptum] Deo propter morum pietatem carissimi, mortuo Ecclesiam reddunt; quam, vti filij per Euangelium effecti, mecum constituunt non habentem maculam neque rugam, qualem tuis ornatam & confirmatam institutis reliquisti … Tandem præclarum e tumulo corpus retexit, quod vndeuiginti annorum spatio integrum omnino purumque manserat, [plane integrum,] & in arca ab ipso compositum, & Sacerdotum manibus sublatum, cum luminibus & frequenti psalmorum cantu in nauim ad hoc paratam illatum est. Sed cum fretum traiecisset, [naui aduectum,] & ad vrbis littus appropinquasset, Dei cura Michael Imperator iuuenis, & amplissimis dignitatibus præstantes viri, & Patricij, & reliqui ciues læti, facesque manibus tenentes obuiam processerunt. [magnificentissime exceptum,] Delatum est primo ad magnam ecclesiam, siue sanctæ Sophiæ, dein ad sanctorum Apostolorum, eo populorum concursu, vt quamuis multæ propter Imperatores & Sacerdotes variis temporibus celebritates extiterint, nulla tamen cum hac conferri queat. Demum sanctum eximij Patriarchæ corpus in celeberrimo Apostolorum templo, sacris mysteriis Deo peractis, in sepulchro recens constructo, manibus ipsius Methodij compositum est III Id. Martij, [deponitur in templo Apostolorū 13 Martij.] quo quidem die in exilium etiam eiectus fuerat, vt vtraque re sit memorabilis. Hactenus Theophanes: e quo quæ hic retulimus, fere eadem habent Menæa ad eum diem. Creatus est Patriarcha Nicephorus anno IV Nicephori Imp. Christi ⅠƆCCCVI, sedit annos IX, a Leone Armeno relegatus vixit in exilio annos XIII, obiit septuagenarius II Iunij ⅠƆCCCXXVIII, iacuit in primo sepulchro annos XIX, vti Theophanes & Menæa diserte tradunt; [847.] translatus ergo Constantinopolim anno ⅠƆCCCLVII, die XIII Martij.

§ IX Bulgari conuersi, adnitente S. Theodora eorum Rex Bogoris monachus. Manichæorum defectio. S. Ignatius Patriarcha.

[62] Inter hos triumphos pietatis, nouus belli metus incubuit, sed prudentia Theodoræ, ac Cælitum (quorum ea imagines honoremque restaurarat) fauore, discussus est. Ita rem memorat Cedrenus: Bogoris Bulgarorum Dux, mulierem audiens cum paruulo filio Romanorum Imperium tenere, [Bogori Bulgariæ Regi bellū minanti egregie respondet Theodora.] sumpta audacia, Legatis ad Imperatricem missis se pacta rescissurum, bellumque illaturum Romanis minatur. Illa minime muliebri aut abiecto animo, Et me, inquit, reperies, acie tibi resistere paratam; victoria etiam, numine propitio, potituram: sin tu (quod Deus omen auertat) superior extiteris, vel sic tamen mea erit victoria: quippe qui mulierem, non virum, bello superaris. Hoc responso perturbatus barbarus, quietem prætulit bello, pristinaque fœdera renouauit.

[63] Missi dein vtrimque rursum Legati, Augusta Theodosium, cui cognomen Cupharas, repetente, virum præclarum ac Reip. vtilem, tunc in Bulgaria captiuum; Bogori autem sororem suam, [is a captiuo & sorore fidem doctus,] pridem quadam excursione captam, inque Aula Imperatricis detentam. Hæc ibi & Christianorum religione initiata, & litterarum doctrina imbuta, postquam domum est remissa, non cessabat fratri Christianorum mysteria prædicare, & Fidei semina in animo eius iacere, cum ei iam ante a Cuphara Diuina mysteria exposita essent. Permutatione tamen illa facta, & fratri suo restituta fæmina, Augustæ Cuphara, etsi sacra doctrina institutus esset Princeps, & Diuinis initiatus; adhuc tamen infidelitatem retinebat, gentilitiis superstitionibus addictus. Sed cum dira Bulgariam fames inuasisset, neque vllum ei depellendæ in promptu auxilium esset, [tandē famis leuamine cælitus impetrato] tandem Deum Christianorum, cuius sacra a Cuphara & sorore sua edoctus erat, opem flagitat, ac genti vniuersæ idem vt faciant imperat. Malo subleuati, veram religionem amplexi sunt, ac lauacro regenerationis potiti. Qui ad eos missus est Antistes, ac Principi baptismum impertiit, is illum Michaëlem de nomine Imperatoris appellauit. Quæ occupasse fines Bulgaricos fames dicitur, [baptizatur,] vt recte Gabius reddidit, Græce enim est λιμὸς; Xylander pestem ac luem vertit, vt λοιμὸς legisse videatur.

[64] Aliud quoque euenit, inquit Cedrenus, quod eum ad pietatem deduxit, in eaque confirmauit. Mirifice erat venationi deditus: qua sese cupiens oblectare non solum cum ad feras insectandas egrederetur, [motus valde pictura extrema iudicij:] sed etiam in otio, pictas ferarum figuras contemplando; eam ad rem domum nouam ædificat, ac monachum quemdam, Methodium, gente Romanum, artificio pictorem, iubet picturis eam domum exornare. Sed veluti Diuina quadam prouidentia ductus, non præscripsit definite, quæ & qualia is animalia pingeret: solum mandauit, vt suo arbitratu pingeret quæ vellet, modo terribilia ea essent, quæque horrorem ac metum incuterent spectantibus. Ille cum nihil nosset terribilius secundo Christi aduentu, eum illic pinxit. Princeps ab hac parte expressum iustorum cœtum intuens, ab altera impiorum supplicia perpetientium, edoctusque a pictore quid sibi ista vellent, illico auitam superstitionem eiurauit; institutusque, vt diximus, a sancto Episcopo diuinis arcanis, intempesta nocte sacrum suscepit baptisma. Cum autem Proceribus ac plebi innotuisset, Principem religionis cultum mutasse, [rebelles vincit Cruce prælata:] concitata seditione, tollere eum de medio moliuntur. Quos ille exigua suorum manu, prælato Crucis signo, aggressus profligauit, reque inopinata perculsos, Christianos effecit.

[65] Gente autem tota ad verum Dei cultum traducta, Augustam per litteras orat, vt suis nimis auguste habitantibus, aliquid terræ largiatur; populos se iuncturum promittens, pacemque æternam facturum & immutabilem. [suis terras impetrat a Theodora:] Augusta benigne admodum & hilariter postulata admisit, deditque Bulgaris quidquid a Sidera, quam vocant, siue Ferrea regione, vsque ad Debeltum soli iacet, quod desertum tunc erat, Romanique Imperij ac ditionis Bulgaricæ limes: eam regionem Bulgari Zagoram appellarunt. Atque in hunc modum vniuersa Bulgaria ad verum Dei cultum traducta est, & in Occidente tranquillissima pax fuit.

[66] Eadem aliquanto breuius narrat Zonaras, atque expreßius, quo Theodora aduersus Bogorim vsa est, dilemma exponit in hunc modum: Resistam ego tibi omnino, & si Deo annuente victoriam reportem, tu a muliere victus, quantum ignominiæ relaturus sis, cogita; sin vincas tu fortassis, parum is tibi honestus successus fuerit, muliere superata. Bulgari porro eo modo fidem Christianam edocti, haud satis fortasse Græcis fidentes, præsertim redacta paullo post in ordinem Theodora Augusta, [Nicolaum Papam consulit,] Sanctoq;, Ignatio, de quo mox, Cathedra Patriarchali deiecto, Pontificem Romanum Nicolaum I consuluere, cuius extant Responsa ad consulta Bulgarorum. Qui deinceps apud eos fuerit status religionis, tradit in annalibus Baronius ex antiquis scriptoribus.

[67] Sed huius, quem diximus, primi eorum Christiani Regis, Bogoris Michaëlis, præclarum facinus a coætaneo scriptore Annaliū Metensium narratur ad annū ⅠƆCCCLXVIII. His temporibus, inquit, gens Bulgarum ferocissima ac bellicosa, relictis idolis, in Christum ex permaxima parte credidit, & abluta salutari baptismatis vnda, in religionem Christianam transiit. [a quo sacerdotes & religiosos accepit,] Directi sunt autem a Sede Apostolica ad eamdem gentem Sacerdotes ac viri religiosi, qui populum adhuc rudem Diuinis informarent præceptis, & incultam barbariem sacris dogmatibus excolentes, Christo gratum præpararent habitaculum. Vt huius vero sanctæ deuotionis opus prosperum obtineret effectum, Ludouicus Christianissimus Rex, [iuuante Ludouico Germaniæ Rege:] qui super Germanos regnabat, non mediocre præbuit adiumentum. Ferunt autem de huius gentis Rege, quod a tanta perfectione post perceptam baptismi gratiam cœperit, vt diebus ornamentis regiis indutus coram populo procederet, [piissimus effectus,] noctibus vero sacco vestitus, latenter ecclesiam intrans, super pauimentum ipsius basilicæ, substrato tantum sibi cilicio, prostratus in oratione iaceret.

[68] Non post multum tempus Diuina inspiratione commonitus, regnum terrenum dimisit, vt in cælis æternaliter regnaret cum Christo: & ordinato in loco suo in Regem maiori filio suo, [regno relicto fit monachus:] comam capitis deposuit, habituque sanctæ conuersationis suscepto monachus effectus est; eleemosynis, vigiliis & orationibus die noctuque intentus. Interea filius eius, quem Regem constituerat, longe a paterna intentione & operatione recedens, prædas cœpit agere, ebrietatibus, comessationibus & libidinibus vacare, & omni conamine ad gentilitatis ritum populum nouiter baptizatum reuocare. Quod cum pater audisset, nimio zelo accensus, sacrum habitum deposuit, & militiæ cingulum resumpsit, [id resumit, & filium apostatam excæcat,] & cultu regio indutus, adsociatis sibi Deum timentibus, filium persecutus est. Quem mox absque difficultate cepit, oculosque eius effodit, & in carcerem misit. Deinde conuocato omni regno suo, [& iuniori regnum tradit.] filium iuniorem Regem constituit, interminatus coram omnibus similia fore passurum, si in aliquo a recta Christianitate deuiaret. His ita gestis, deposito cingulo, & resumpto sanctæ religionis habitu, ad monasterium regressus, in sancta conuersatione reliquum vitæ præsentis tempus duxit.

[69] Eadem ad annum ⅠƆCCCLXV refert Sigebertus Gemblacensis: sed nec ipse Regis nomen edit. Dionysius Petauius noster par. I Rationarij temporum lib. 8 cap. 12 diserte Bogorim ait fuisse: quod & temporis ratio persuadet. [Id quidam Trebellio tribuerunt multo antiquiori.] M. Antonius Coccius Sabellicus Enneade 8 lib. 6 hoc facinus Trebellio (qui Græcis scriptoribus τέρβελις est) attribuit, quem fatetur temporibus Constantini Pogonati vixisse, ducentis fere ante Bogorim annis. Verum indicat ipse eodem loco errorem suum, dum ait illo ipso tempore Cyrillum prædicatione & miraculis eam (Bulgarorum) gentem traxisse ad Christianæ fidei cultum. Atqui vixit S. Cyrillus Bulgarorum Morauorumq; Apostolus S. Theodoræ & Michaëlis Imp. tempore, & Romam ad Nicolaum I Papam venit cum S. Methodio fratre, vt IX Martij, quo ambo coluntur, dicemus. Atque idem Sabellicus Enneade 9 lib. I ita scribit: Bulgariæ Rex per id tempus cum toto regno, Nicolai Pontificis hortatu, Christi fidem complexus est, Photino hæretico suis finibus excluso. In hunc Regem insigne illud pietatis exemplum conferunt quidam, quod religionis studio adductus, regnum filio reliquit, ea lege vt in suscepta pietate perstaret &c. Dein Albertum eiusdem Regis filium natu minorem fuisse scribit. Plura de piißimo Rege Michaële, deq; legationibus eius ad Nicolaum, & ab hoc mißis in regnum eius Episcopis & Presbyteris, habet in eiusdem Nicolai Vita Anastasius Bibliothecarius. Sed de Bulgaris satis. ad Theodorā reuertamur.

[70] [Theodora Manichæos nititur conuertere,] Læta successu Imperatrix, ad aliarum conuersionem gentium animum adiecit, haud pari successu. Quod ita breuiter narrat Zonaras: Magna erat in Oriente Manichæorum multitudo, qui & Pauliciani vulgo imperitius nuncupantur, vocabulo sumpto a Ioanne & Paulo: qui duo viri etsi apud illos celebres, hæresiarchȩ tamen & peruersæ opinionis auctores non fuerunt, sed eius sectatores & studiosi supra modum & præcones. Eos Imperatrix cum in animo haberet ab errore ad veram religionem retrahere, viros illustres ad eos mittit. [infeliciter, culpa ministrorū:] Qui cum negotium nulla dexteritate nulloque ingenio administrassent, non modo inutilem operam posuerunt, sed ad defectionem populum omnem, cuius multa millia numerabantur, impulerunt: vt cum Ismaëlitis coniuncti, cum iis aduersus Romanos pugnarent, multasque iis clades inferrent. Eadem memorat exaggeratq; Cedrenus, vrbesq; ab iis exædificatas recenset. Domiti ij non vna clade a Basilio Macedone, captis etiam eorum vrbibus, vt in illius Vita legitur.

[71] Mortuus est interea, dum hæc aguntur, S. Methodius Patriarcha anno ⅠƆCCCXLVII. Cui suffectus, vir itidem sanctißimus, Ignatius, Michaëlis I Imperatoris filius, [S. Methodio mortuo, S Ignatiū Patriarcham designat, consulto ante S. Ioannicio.] qui quantumuis refugiens, vt in eius Vita scribit Nicetas, vi tamen sancti Spiritus, & Antistitum auctoritate ac sententia, honore sacro dignissimus iudicatus, in imperantis vrbis sacra Sede collocatur, lucernaque candelabro imponitur: cum ante omnium Episcoporum & populi sententias Imperatrix, ad Ioannicium anachoretam, consultum misisset, ecquemnam hoc Patriarchatus honore dignum per Dominum cognosceret. Ignatium eximius ille Ioannicius diuinitus pronuntiauit. De eadem S. Ignatij electione. Michaël in eius Vita sic scribit: Beatissimo Methodio solium vitamque relinquente, Theodora Augusta, sanctorum Patrum indicto conuentu, Senatusque & totius Cleri auctoritate, Ignatium Patriarcham dicit. Videtur Metaphrastes in S. Ioannicij Vita, IV Nouembris, asserere S. Ioannicium mensibus octo ante S. Methodium obiisse, vt de Ignatij electione consuli non potuerit. De eo Zonaras: Quem Theodora Augusta, Imperium administrans, in pontificium Constantinopoleos thronum euexit.

§ X Michaëlis III mores dissoluti. S. Theodora mater ab eo contumeliose irrisa.

[72] Interea Michaëlem (inquit Cedrenus) iam ex ephebis egressum, & ad virilem ætatem accedentem, cupiditas incessit rerum sua ipsius industria gerendarum: maxime ad hoc instigante Barda auunculo ipsius & curatore. [Michaël instigatur a Barda auunculo,] Is enim imperandi amore flagrans, in eam solum rem omne studium collocabat. De eo Nicetas in S. Ignatij Vita: Patricius tum erat Bardas & Scholarum Domesticus, sibique totam Imperij administrationem, vtpote auunculus Michaëlis, vendicabat. Hic aggressus olim adolescentem, verbisque insidiosis captans, Quid, inquit, Domine, Imperium matri & sororibus permittis? [vt per se regat,] Atqui non es amplius infans æuique immaturus; imo & iam vxore ducta virum agis: debes ergo in posterum virilem animum gerere. Itaque a Patriarcha accersito matrem & sorores tonderi velarique iube. Vt enim inposterum solus cum procreandis a te liberis imperes, [& matrē velari iubeat.] & numini cælesti placet, & nobis æquissimum videtur. Summoueri primum homo vafer tutores alios Manuelem & Theoctistum curauit, vt mox dicemus, dein matrem in monasterium detrudi, ipsumq; eiici Patriarcham Ignatium, quem capitali odio propterea persequebatur, quia ipsi ob incestam cum propria nuru consuetudinem publice infami, post crebras monitiones, sacra Communione interdixerat Ignatius.

[73] Prius quæ Michaëlis vitæ ratio fuerit dicemus, vbi is Bardæ obaudire, matris aspernari consilia cœpit, prius etiam quam illam e palatio eiiceret: quam quam maiori tunc licentia, monitrice submota, iis sese flagitiis dedidit. Recensent ea omnes Græcorum historiæ. Nos de iis paucula depromemus ex Vita Basilij Macedonis per Constantinum Imp. eius nepotem, nuper a Leone Allatio V. CL. Latine reddita ac typis vulgata. Sed enim, inquit, cum hucusque oratio processerit, operæ pretium esse existimo, de Imperatore Basilio historiam paullulum interrumpi, & re altius repetita, paucis (vt fieri poterit) narrare, quæ vita Michaëlis Imperatoris fuerit, [dissolutissime viuit:] quibus ille rebus delectabatur, & in quibus tempus studiumque omne publicosque insumebat thesauros; vt inde argumentans quisque deprehendat, Basilium Diuino calculo manifeste ad Imperium vocatum fuisse, (fieri namque haud poterat, vt res eo modo, quo se habebant, diutius perdurarent) & Michaëlem posthac in se ipsum enses acuisse, & eorum qui ipsum occiderunt, dexteras infestas obuertisse, & in necem propriam incitasse. Tantum ipse se ab humano officio exterminauerat, tantum in actionibus prauis & impiis indecore debacchatus est, tantum in res Diuinas desæuiit, & Reip. naturæque vna leges omnes iniuria pessumdedit. Nam cum circa semetipsum hominum impudicorum, impurorum ac peruersissimorum cœtum impium consociasset, & Imperatoriæ maiestatis dignitatem indignis modis dehonestasset; circa comos, ebrietates, amores impudicos, obscœnas narrationes, tum etiam circa aurigas, equos, currus, &, quæ inde exoritur, insaniam & mentis excidium, totos dies miser insumebat, atque in similis sortis homines pecunias publicas exhauriebat: &, quod omnium miserrimum est, ipsa nostræ Fidei symbola irridens, & conuicio prosequens sacros Sacerdotes, ex sui comitatus mimis scurrisque compares alios promouens, deludificabatur omniumque irrisioni exponebat. Pauca ex illis afferam, vt ex paucis reliqua cognoscatis.

[74] Eum itaque aurigam egisse, & cursus agitasse [Col. 564D] equorum, currui insidentem, aurigæ amictu, & in cursibus reciprocis cum æmulis decertantem, tum intra vrbem regiam & aulam, tum extra in imperatoriis, quæ apud Mamantem Martyrem sunt, habitationibus; & immensam pecuniæ vim in hisce consumpsisse, [aurigam agit:] bellicos sumptus in spectaculorum & ludorum vsum conuertentem, inque thymelica tripudia & nugas Romanorum diuitias effudisse, & in impuras exlegesque bacchationes, sordidosque amores, prodige affluenterque Imperatorum thesauros exportasse; [opes in nugas prodigit:] tamquam omnibus notum ac patens, silentio inuoluendum mihi esse duco.

[75] Res autem Diuinas ludos sibi fecisse, atque ex obscœnis & effæminatis execrandisque hominibus, qui illi aderant, Patriarcham vnum creasse, constituisseque alios Metropolitas ex iisdem vndecim, quasi in hac promotione duodenarium ipse numerum compleret, hoc vero narrare aggrediar. Nam impium & summopere execrandum Grullum Patriarchæ nomine inclamans, [Gryllum mimicum Patriarcham statuit,] & archieratica auroque interstincta ac præfulgenti veste amiciens, & homophorio inuoluens; & in ordine Metropolitarum alios XI, vt diximus, ex eodem sibi adhærentium collegio creans, & duodecimum semetipsum, Coloniæ Archiepiscopum vocitans; [& XI secū Metropolitas,] exhibensque singulis citharam, quam sub sacerdotali amictu deferrent, & præcipiens eas ita tectas pulsare. Sic cum ipsis sacra scilicet irridens, & spectatores oblectans, mystagogiam & liturgiam faciebat, cum scelestis scelestissimus, cum profanis impius. Cum secreto precatio recitabatur, sensim citharis strepere debebant; cum vero Sacerdotem vocem eleuare, vel populum respondere, tempus poscebat, [cū quibus Diuina mysteria irridet,] tum plectro grauiter pulsatis illis intonare, melodiaque aures spectantium circumsonare. Postmodum in vasa sacra, pretiosis lapidibus & margaritarum fulgore intermicantia, ex argento auroque facta, [etiam sacrosanctū sacrificiū, abomināda imitatione:] quæ sæpenumero Diuinæ mystagogiæ inseruierant; sinapi acetumque immittētes, sui similibus, maximo cum risu, gestibusque auersabilibus execrandisque propinabant. Smamus hæc.

[76] Cum aliquando sanctissimus Patriarcha Ignatius, suo cœtu ordineque Ecclesiastico stipatus, supplices ad Deum preces ante ipsam vrbem funderet; progredereturque ad quoddam diuinum templum cum consueta sacra melodia & compositione; eo ipso tempore impius profanusque Imperatoris Patriarcha Grullus, sacerdotali indumento amictus, asinoque insidens, [ij S. Ignatio in publica supplicatione occurrūt,] cum magis impiis Metropolitis & reliqua sua scena, & satyrico tripudio, & ordine, suis obsecundantes actibus, thymelicorum in morem voce tinnientes canentesque, aduersis frontibus concurrunt. Cum prope aduentassent, super humeros penulis eleuatis, percussisque magis sonore citharis, [& infamiter obstrepunt;] verba & cantiones meretricias ad modulum sacræ cantionis canentes, saltantesque veluti Panes & Satyri, & cymbalis perstrepentes, veluti artis æmulos Sacerdotes & diuinum Prȩsulem naso suspendentes, diabolicam choream gressumque continuarunt. Quærens autem Dei Præsul, addiscensque, quinam hi fuerint, a quo & qua de caussa missi, ab imo pectore ducto suspirio, deploransque Principem harum rerum auctorem & caussam, [quibus ille maledicit.] demum effusis lacrymis Deum precatus, vt similem contumeliam iniuriamque sisteret, impiosque in infernum deturbaret, ne sancta profanarentur, & mystica venerandaque ludibrio essent, institutum sibi iter hymnodiamque prosequitur.

[77] Alia item vice in contemptum celebris huius Patriarchæ, irrisionemque propriæ matris, amens menteque captus Imperator tale quid excogitauit. [Michaël matrem euocat, vt benedictionem petat ab Ignatio:] Apud præfulgens Chrysotriclinium in sede Imperatoria considens, impurissimo Grullo archieraticis vestibus induto, loco veri Patriarchæ penes seipsum quam proxime sedere iusso, & debitum Dei Præsuli honorem exhibens, & tegumento capitis prolixam barbam tegere præcipiens scelestum; matri per Cubicularium eunuchum significat, sanctissimum Patriarcham Ignatium vna secum assidere, & si optet bona sibi implorari, accedat cum semetipso precationis particeps futura. Illa, vti religiosissima Deique amans, [Gryllus reuerenter flectenti scurriliter illudit:] alias etiam sanctissimum Ignatium amore ingenti & ardenti fide complectens, statim atque audiit, sollicite egreditur, nec oculos eleuare propter verecundiam sustinens, imo siue malitia vlla nihil improbum suspicata, concidit ad pedes, vt sibi videbatur, sancti Præsulis, supplicabatque vt pro se Deum precaretur propitium. At scelestissimus ille paullulum e sella erectus, & ab ea auersus, asininum strepitum ab execrandis visceribus explodens, ita eam allocutus est: Ne in posterum Domina dicaris, te hoc quoque indignam declarauimus.

[78] His Imperatore cachinnum sustollente, & execrando etiam illo, elato strepitu, in risum effuso; plurimaque blaterantibus, vel potius male sano sincipite stultissime recitantibus, agnoscens figmentum fraudemque Imperatrix, [illa filio maledicit,] multumque de rebus ingemiscens, & multa infausta filio precata, tandem ita eum alloquitur: En, fili improbe, Deus manum suam abstulit a te, & datus est tibi improbus sensus, vt agas quæ non oportet. [ac mœret,] Hæc dicens & cum eiulatu & lacrymis proprios euellens capillos, secessit. Hæc sunt generosi Imperatoris strenua facinora. Hæc illius erga res Diuinas, sacrosque Sacerdotes reuerentia & cultus.

[79] Hactenus Constantinus. Narrant eadem Cedrenus & Curopalates, qui Γρύλλον vocant, quem ille Γροῦλλον. Agit & Zonaras de impia illa Michaëlis scurrilitate, sed breuiter, hac vsus prætermißione: Enimuero istius collegij, cuius & ipse Imperator sodalis erat, omnem licentiam recensere, ineptum fuerit ac molestum. Eorumdem Michaëlis studiorum meminerunt Glycas, & Constantinus Manasses; & hic de Theodora illud subdit: Ita viuentem Michaëlem mater videns, & Imperatorem Romanum factum esse ludicrum, totis visceribus & animo commouebatur, [sæpeq; illū monet:] eumque verbis castigabat, corrigebat, exhortabatur. Sed (quod prouerbio dicitur) cum mortuo colloquebatur, & admonitiones apud surdum cantillabat.

§ XI S. Theodoræ præsagium de Basilio Macedone. Thesauri relicti. abitus e regia.

[80] Dißimulabant ea flagitia Imperatoris Bardas & Theoctistus, vti scribit Cedrenus, eique indulgebant, cum essent eius tutores, [Principis vitia dissimulantes tutores puniti,] neque a prauis eum studiis reuocabant. Eius ergo culpæ & ipsi pœnas præmaturo interitu dedere: dein & Michaël hac ipsa morum leuitate sibi exitium accersiuit. Nam cum, Barda occiso, Basilius Macedo primum Magistri dignitate ornatus, mox & diademate, Michaëlem ab odiosis illis & nefandis operibus auocare niteretur, graui illum in se inflammauit odio, inquit Cedrenus. Michaël enim reprehensiones non ferens, de eo interficiendo consilia iniit, [ipseq; ob ea post modū occisus a Basilio;] vt suas cupiditates impediente. Ea vbi erupere consilia, ac sæpius Basilij prudentia discussa sunt, tandem tamen faciendum hic duxit, vt aßidue sibi exitium machinantem præueniret. Speciose ea ac prolixe commemorat Constantinus Imp. in Basilij Vita.

[81] Verum ea post S. Theodoræ mortem euenerunt: ab ipsa tamen multo ante præuisa. Quod Cedrenus, Zonaras, Manasses commemorant, & ante eos Constantinus Imp. in aui sui (vt diximus) Vita in hunc modum: Imperator Michaël, venandi studiosus cum esset, aliquando venationis gratia moderatæque obambulationis ad Armamenteam (ita nuncupant locum) processit: postmodum Dulichio apparato, & Imperatore cum Theodora matre aliisque consanguineis & familiarioribus ex Senatu mensæ accumbentibus, mandato Imperatoris Protostrator (Basilius Macedo) aduocatus est. [quod olim S. Theodora præuiderat,] Vt is discubuit, Theodora Imperatrix cœpit assidue oculos in eum defigere, contemplari hominem, & exquisitius examinare; demum agnitis quibusdam in eo notis, sensim animo linqui; vt vix tandem, etiam effusa super eam aqua & roseis stillis, animum reuocauerit: quod præsentes intuiti, loco cessere. Recepto animo recreataque, a filio Imperatore interrogatur, Quid id esset, & qua de caussa tam repente extra se facta fuisset. Illa ægre a mentis turbis sese recolligens, dixit: Quem a patre tuo, [ideo exanimata;] Domine & fili mi, audieram genus nostrum ad internecionem deleturum, hic est, quem tu Basilium appellas. Signa etenim nostri omnium hæredis hic vir præsefert. Hinc factum totum mente complexa, & veluti oculis excidium nostrum vsurpans, turbata animo defeci.

[82] Imperator matris timorem refutans, & ad animi æquitatem eam reuocans ac consolans, Male, ait, [filio timorem eius eludente.] suspicaris, mater: namque hic homo idiota est, & admodum simplex, robore tantum præstans, quemadmodum antiquus Sampson, nec alia præterea re excellit; sed veluti Enacus quidam & Nembrodus nostro hoc æuo apparuit. Metum ergo, &, quæ te angit, sinistram de eo suspicionem depone. Et sic tum obortam tempestatem, a Deo custoditus Basilius euasit. Cedrenus & Curopalates scribunt, exanimatam Theodoram in terram corruisse. responsum vero Michaëlis, matrem consolantis hoc fuisse: Scias, o Domina & mater mea, hunc virum generosum esse & robore inuictum, animique nobilitate præstantem, rebusque nostris fidelem, & cumprimis beneuolum esse, neque in re vlla male nobis volentem. Zonaras veluti numine afflatam illa de Basilio prædixisse Imperatricem scribit: Michaëlem vero pro nugis ea habuisse, tantumq; a beneuolentia erga Basilium non fuisse abstractum, vt etiam Cubicularium eum fecerit. Manasses breuiter ac simpliciter ita rem totam perstringit: Memoriæ proditum est Imperatricem Theodoram, vere animo iudicioque regiam fæminam, cum intuita Basilium aliquando esset, huiusmodi verbis Michaëlem filium compellasse: Videsne virum hunc, Imperator & fili, præclarum atque robustum, quem honore tu afficis, & qui perpetuo tecum est? Hic familiam (heu) nostram draconis in morem absorpturus est, vastaturus, interfecturus, omnino extirpaturus, tamquam implumes infelicis gallinæ pullos.

[83] Iam ad Theoctisti cædem veniamus. Erat is cum Manuele, vt diximus, tutor Imperatoris. Quibus aliquando inter se acris disceptatio, Bardæ instigatu, cum incidisset; Manuel, [Bardas per Theoctistum ab aula Manuelem tutorem submouet:] inuidiæ declinandæ caußa, statuit palatio relicto, aßiduis abstinere congreßibus ac rerum administratione: quare ad proprias ædes demigrat, ad Asparis cisternam sitas, quas postea in religiosam domum conuertit, in eaque ipse sepultus est. Hinc ergo, cum res postulabat, ad negotia tractanda ibat. Ea res Bardæ singularem attulit voluptatem: quiq; Manuelem non per se, sed Theoctisti opera sic amouisset, [dein ipsūmet, incestum sibi exprobrantem,] statuit & ipsum submouere Theoctistum; quod cum Imperium occupare cogitaret, metuebat ne ab eo impediretur; maxime autem, quod cum nuru propria incestam consuetudinem sibi identidem exprobrabat.

[84] Hanc autem perdendi hominis occasionem arripuit. Erat Imperatori pædagogus homuncio quidam vilis, simulque intractabilis & improbus, sed ita iuueni Principi carus, vt summis in Aula honoribus & dignitatibus ornare eum vellet, idq; a matre peteret. [nec sinentem, vna cum Theodora, magistratus dari indignis, variis criminibus accusari curat,] Verum Theoctistus (cui & mater assentiebatur) negabat pædagogo tribuendam dignitatem, quæ illius conditionem superaret; ne ita dignitates indignitate afficerentur. Ergo pædagogum hunc suæ nequitiæ instrumentum nactus Bardas, non destitit in Imperatoris animum prauas de Theoctisto inserere opiniones: modo significans Remp. non recte administrari; modo hunc velle matrem aut vnam sororum Imperatoris nuptum dare, & Imperatorem oculis imperioq; spoliare. Celeri ergo callidoque consilio opus esse. Neque aliud suppetere, quam vt e medio tolleretur; ab Imperatrice alioquin defensum iri. Decreta viri cæde, inquit Zonaras, obseruatur eius e thalamo Imperatricis egressus. Nam ad eam & quid actum, & quid agendum esset, referebat. Egredienti ergo percussor immittitur… Barda interim strictum ensem vibrante, & necem ei minitante, [ac demum occidi.] qui morienti illi opem ferret. Cedrenus paullum in custodia habitū scribit, dum de ipso ferretur sententia. Tandem cum minime sibi vtile esse iudicarent, vt is diutius viueret, ne quid interim Augusta moliretur, missum esse qui eū obtruncaret.

[85] Theoctisto ad hunc modum sublato, ait Zonaras, Imperatrix facinore cognito, eiulans thalamo exilit, [& Theodoram, id improbātem submouendā suadet:] conuicijs filium & fratrem insectans, & vtrique similem interitum imprecans. Qui cum eius, inquit Cedrenus, non ferrent conuicia, Barda interim suum institutum vrgente, de ea quoque submouenda cogitarunt, vt deinde libere ac nemine obstante sua omnia agere pro libitu possent. Quod cum deprehendisset Theodora, (vt erat prudens ac sagax mulier) minime resistendum rata, ne cædes fierent, sanguinisque effusio, solum thesauros in regia congestos aperire Senatui decreuit, [quo illa cognito ingentes ærarij thesauros indicat Senatui,] vt & immoderatas filij largitiones impediret, & suam manifestam faceret œconomiam. Conuocato ergo Senatu, stans vnde facile ab omnibus exaudiri posset, in hunc modum locuta est: Auri, P. C. centenaria ⅭⅠƆ ac XC, argenti ad ter mille, in ærario Regio reposita sunt, partim a marito meo, partim post eius obitum a me congesta. Aliæ præterea multæ & variæ opes. Id coram vobis in præsentia denuntio, ne post meum e regia discessum, filius meus, Imperator vester, dicere possit, me regiam inopem reliquisse. Simul & Quæstores æratij adesse iussit, qui verba ipsius vera esse testati sunt. Deinde salutato Senatu, omni se functione & administratione abdicauit, & palatio excessit. Eas vero pecunias ita profudit Michaël, [vltroq; aula cedit,] vt Basilius Imperium adeptus non nisi auri centenaria tria; & miliarisiorum sacculos nouem in ærario repererit, vt idem Cedrenus, Constantinus Imp. & alij tradunt.

[86] Non vltro exceßisse aula Theodoram, sed eiectam, Constantinus Manasses & alij scribunt. Et Glycas quidem ista habet: Theodora Michaëlem crebris admonitionibus castigans & erudiens, e regia tandem expellitur. Etenim Michaëlis auunculus, [aut pellitur:] cui Bardæ nomen erat, nulla non machinatione vsus, & omnibus hominem modis aggressus, vt Imperatrix quidem longe a regia summoueretur, effecit; ipse vero Cæsar ab Imperatore designaretur.

§ XII S. Theodoræ velum sanctimoniale inuitæ impositum. Eius & S. Ignatij relegatio. Epistola ad eam Nicolai Papæ. obitus. veneratio.

[87] Seu sponte sua regiam deseruit Theodora, quamq; illi filius ac frater machinabantur ignominiam præuertit; seu vi coacta, iis iubentibus, exceßit; ei dein quietæ esse, etiam priuata in domo, non diu licuit. Ita Zonaras: Matrem suam Michaël, regia digressam, quiescere non est passus: sed Bardæ instinctu, & ipsam & sorores suas, attonsa cæsarie, in ædes Cariani retrusit, rebus omnibus, quas habuerant, ademptis. Mandatum S. Ignatio Patriarchæ, vt eas attonderet in monachas: [attondere ac velare eam & filius iubetur S. Ignatius;] quod is, vt debuit, deprecatus est. Nicetas in eus Vita: Accersit illico Michaël, Barda instigante, venerandum Patriarcham; &, Matrem, inquit, meam sororesque e vestigio, vti par est, arreptas attonde, & religiosa velatas veste, vitæ religiosæ addicito. At libere Patriarcha, Hoc, inquit, a me fieri nefas: nam Ecclesiæ gubernacula Sedemque sacram cum susciperē, fidem iureiurando meam per scriptum adstrinxi, numquam me Imperio vestro insidias positurum, vel consilium eiuscemodi agitaturum. Et vero nunc quod Reginarum est facinus, quæue in illis caussa, vt Maiestas & Potentia vestra aduersus eas talia machinetur? Et post pauca: [quod recusans,] Michaël vero extemplo Matrem cum sororibus in Cariani ædes detrusam relegari tonderique imperat. Ipse quoque Ignatius, vel eius nomine Theognostus Archimandrita, in libello ad Nicolaum Papam, Postquam, inquit, impulsus a Barda, statuit Matrem cum sororibus a palatio submouere, præcepit mihi, vt illas attonderem: quas ego inuitas tondendas non existimaui.

[88] Has ob caussas, ait idem ipse, a throno deturbatus sum, & pulsatus atque eliminatus. Et Nicetas: Nec multo post ipsum quoque Patriarcham Ignatium fugat, atque in insulam Terebinthum eiicit Michaël. [pellitur in exilium an. 858 mense Nouemb.] Eiectus autem est Ignatius mense Nouembri, anno ⅠƆCCCLVIII, cum XI ipsos annos Sedem Constantinopolitanam tenuisset, vt habet Nicetas: erat autem ad eam euectus, vti antea ostendimus, anno ⅠƆCCCXLVII, mortuo postridie Idus Iunij S. Methodio. Restitutus est a Basilio Macedone, mox vt solus post Michaëlis necem imperare cœpit, anno ⅠƆCCCLXVII. Idem Nicetas: Dies erat Dominica, tertia & vicesima Nouembris; quo etiam anni tempore prius in exilium pulsus erat: qui Dei præsidio & clementia fretus, nouennalem ac perfectam ex virtutis certamine lauream indeptus, Ecclesiæ suæ throno restituitur.

[89] Cum ex dictis constet, non multo prius velo monastico amictam Theodoram, quam & ipse relegaretur Ignatius; consequens est, non fuisse hunc sollicitatum, illi vt velum imponeret, cum ipsa adhuc in regia degeret. Michaël namq;, vt Cedrenus & alij tradunt, [S. Theodora e regia pulsa an. 856] imperauit cum matre Theodora annis XIV, solus XI. Capeßiuit autem Imperium sub finem. Ianuarij anni ⅠƆCCCXLII, geßitq; ad XX Septembris ⅠƆCCCLXVII; cum matre ergo ad annum ⅠƆCCCLVI, cuius initio annus quartusdecimus terminabatur. Tunc igitur ea e regia exceßit, administratione abdicata: substitit in vrbe tamen, eo splendore, qui matrem Imperatoris deceret, ad mensem Octobrem anni ⅠƆCCCLVIII, quo monasterio, vel palatio cuipiam inclusa. Et quia medio eo spatio temporis fortaßis & filium subinde conueniebat, & Imperatrix appellabatur, ideo Nicetas in Ignatij Vita ait regnasse Michaëlem cum Matre annos XV, menses VIII, [Constantinopoli tamen splendide viuit ad Octobrem an. 858] (nimirum a fine Ianuarij ⅠƆCCCXLII, ad Octobrem anni ⅠƆCCCLVIII, quo attonsa est mater) solum nouem prope annos: periit enim, vt idem ait, initio Indictionis I, XII Kalend. Octobres, anno ⅠƆCCCLXVII.

[90] Quomodo, recusante Ignatio inuitam habitu monachili amicire, id per alios effectum sit, narrat Cedrenus, atque ex eo Curopalates, in hunc modum: Consueuerat Theodora ad sacram ædem Deiparæ, quæ est in Blachernis, cū filiabus se conferre, tum orationis, tum balnei gratia. Cum igitur die quodam illuc eam abiisse Imperator eiusque auunculus Bardas didicissent, Petronam, quē ipsum quoque fratrem fuisse Theodoræ supra ostendimus, allegant, qui eam cum filiabus in monacham attondeat. Ita illæ in palatium, quod est iuxta Cariani, relegatæ, omnibusque, quas possidebant, opibus spoliatæ, [tunc atrōsa cum filiabus includitur:] non regio, sed priuatorum more viuere coactæ sunt. Vbi illud situm fuerit τὸ κατὰ Καριανοῦ ἀνάκτορον, palatium iuxta Cariani, in quaue regione vrbis, illic non indicatur. Longe a regia summotam scribit Glycas. Zonaras, ἐν τῷ οικω οὗ Καριανοῦ περιοριαθεῖσαν, in domo Cariani inclusam. Superius § 2 num. 15 retulimus Theophilum filiabus suis singula palatia ædificasse, in ea regione quæ Cariani dicebatur. In hæc ipsa, aut vnū aliquod eorū retrusæ videntur.

[91] Cedrenus & Curopalates aiunt, non multo post quam in eum exturbata locum erat, mortuam esse. Zonaras scribit, cum earum rerum sensu sauciatus eius animus esset, [non statim post mortua,] eā in monasterium, quod ibi erat, commigrasse, neque diu tantæ calamitati superstitem fuisse: filias autem eius, Imperatoris sorores, mala, in quæ coniectæ erant, tolerasse. Ad annum vsque ⅠƆCCCLXVI in viuis fuisse probat Baronius ex Nicolai Papæ ad eam epistola data Idibus Nouembris, Indict. XV a Septembri mense inchoata. Ex qua epistola, si XI Februarij deceßit Theodora, [vt patet ex ep. Nicolai Papæ 13 Nou. 866 ad eā data;] quo die illius apud Græcos recolitur memoria, confici videtur non ante annum ⅠƆCCCLXVII obiisse. Qui enim probabile sit, totis IX mensibus eius obitus nuntium non fuisse Romam per latum ad Papam, de rebus Constantinopolitanis impense sollicitum? Eam epistolam, velut nobile epitaphium tantæ mulieris digna memoria consecratum describere se in Annalibus Baronius profitetur. Et nos hic describemus. Est autem XIV inter Nicolai Epistolas to. 3 Conciliorum, atque ita habet:

[92] Nicolaus Episcopus, seruus seruorū Dei, dilectissmæ filiæ Theodoræ, Imperatori quōdā terreno, nūc autem spiritualiter cælesti coniunctæ. Virtutes vestras; quibus præditæ antecedentium vos Augustarum nulli diebus istis apparuistis secundæ, quibus etiam, & præcipue in caussa pietatis, [qua eam laudat,] earum nemini estis inferiores inuentæ, subtiliter atque sollicite recolentes; Deo cunctipotenti, cuius munere has percepistis, grates immensas referre, & eius sancto nomini benedicere non cessamus, atque piorum studiorum vestrorum præconia, pro imitatione audientium, inter Fidelium colloquia iugiter enarramus. [vt sæpe solebat,] Tu quippe etiam Principe marito tuo, contra leges Ecclesiæ sentiente, superstite, sana sapere & recta defendere non formidasti. Tu, inquam, in orthodoxa religione perseuerans, vnicum filium non terreni patris, [a pietate,] sed supercælestis iter aggredi docuisti. Quis autem morum insignia, quis correctionum tuarum facta fortia narrare sufficiat? Cū enim sola principabaris, Domino cooperante, non solum ab hoste visibili, verū etiā, [prudentia,] nullo mare infirmior, Ecclesiā Domini ab hoste inuisibili, hoc est ab errore, texisti; & peruersorum dogmatū nebulā tāquā solis radius ab Ecclesiæ facie pepulisti. [zelo Fidei,] Senserunt in te hæretici virile pectus, & mirantes insuperabile robur, quod fæmina fueris, ambiguum habuerunt. [reuerentia erga R. Ecclesiam:] Cur hoc, nisi quia Sedis Apostolicæ dogmata sequebaris, & Constantinopolitani monita Pontificis, cui Romana Ecclesia communicabat, amplectebaris? Sic enim deuoti filij paternum venerantur suos consentiunt inueniri.

[93] [eiectæ proponit exēpla patientiæ,] Sed inimici quid agunt? apprehendunt, eiiciūt. Et quid plura? Omni dehonestati subiiciunt. Sed exēpla patientiæ, quibus ista contemnere, & illa quæ sunt æterni Imperij docearis appetere, o Christianissima filia, satis abundant. Nam legifer Moyses & Aaron Sanctus Domini murmur & duras contumelias atque seditionem patiuntur ab iis, [Moysem,] quos velut filios Moyses in sinu portabat, & adeo diligebat, vt Domino volenti eos perdere, & facere eum in gentem magnam, diceret: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quē scripsisti. [Exod. 32] [Samuelē,] Sic B. Samuel ab his, quibus multa præstiterat beneficia, de principatu propellitur. Sic Propheta Zacharias ab eo cui pater suus regnum vendicauerat, [Zachariā,] & ipse viam salutis ostendebat, lapidibus impetitur. Sed quid per hominum genus diutius immoremur, quando ipse mediator Dei & hominum Dominus noster Iesvs Christus ab his, [Christum;] quibus cæcos illuminauit, languidos plurimos pristinæ sanitati restituit, mortuos excitauit, probra, sputa, flagella, & mortem Crucis sustinuit?

[94] Deuenimus quippe (heu) in ea, quæ beatus Apostolus prædixit, periculosa tempora, cum scriberet: Et in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, & erunt homines seipsos amantes, cupidi, vbi & interposuit parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione. [2 Tim. 3] Imo deuenimus in eos lugendos & deplorandos dies, [quæ patiatur, olim prædicta,] in quibus, (proh dolor) iuxta quod & Dominus in Euangelio dicit, tradet frater fratrem in mortem, & insurgent filij in parentes. Sed hæc facientes & sæuientes hostes quid agunt? [Marc. 13] Dum cupiunt obesse, prosunt; & cum lædere moliuntur, plurimum præstant: priuant tyrannice regno temporali, sed donant, licet nolendo, [materiam esse meritorum:] imperium sempiternum: auferunt terrenam gloriam, sed conferunt cælestem beatitudinem. Commutatur enim eorum argumentum iniquitatis in artificium æquitatis, & arma perniciei seu tyrannidis versa sunt in instrumenta salutis & pietatis. Quoniam quātumlibet sæuiant æmuli, quātumlibet hostes insaniant; diligentibus tamen Deum omnia cooperantur in bonum: nimirum quia non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum.

[95] Ergo, carissima filia, confortamini in Domino, & in potentia virtutis eius: & in aduersitatibus vnicum Domini solum adite refugium; [hortatur ad constātiam:] statuentes etiam pedes vestros in petra, super quam Dominus principaliter suam construere delegit Ecclesiam; & ab eius communionis soliditate, sicut nec hactenus, ita quoque vsque in finem, nullis procellæ alienamini flatibus. Nos vero qui eiusdem immeriti sumus vicarij, tam circa statum Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quam circa recuperationem Fratris & Coëpiscopi nostri Ignatij, [addicit S. Ignatio operam,] iuxta ministerium nobis creditum, segnes inueniri vel desides nullo pacto considite. Quomodo autem erga vos vel erga dilectas filias vestras agatur, vel si forte quid cordi est, per præsentes Missos nostros, [ipsi solatiū.] quibus saffragari vos in opportunitatibus petimus, fida mente nobis, & indubitabili conscientia, quæsumus, intimate. Dat. Idib. Nouemb. Indict: decimaquinta.

[96] Signata est eodem die, Idibus videlicet Nouembris, eiusdem Nicolai Papæ ad Bardam Cæsarem epistola, ex qua coniicit Baronius errare Curopalaten; qui Indictione XIV, die I Aprilis occisum esse Bardan scribit. Et recte quidem probat non videri die primo Aprilis occisum, qui incidit eo anno in feriam secundam sanctioris hebdomadæ; cum tradat Nicetas, ipso solennis ieiunij exordio… adeo arcte custoditum, Bardæ iussu, Ignatium, [Bardas Cæsar occisus] vt neque sacris quidem operari posset; neque cuiquam copia fieret illius conueniendi, nec illi exeundi: cumque ad tertium mensem ita circumclusus mansisset, [non 1 Apr.] interemptum esse Bardam. Atqui dies Cinerum eo anno fuit XXI Februarij, a quo ad I Aprilis vix sex hebdomadæ sunt. Quod ergo de die habet Cedrenus, [sed 21,] πρώτην ἦγε τηνικαῦτα μὴν Ἀπρίλλιος τῆς ιδ᾽ ἐπινεμήσεως . Primus erat tunc mensis Aprilis, XIV Indictionis; ita corrigendum: εἰκαστὴν πρώτην ἧγε. vigesimus primus erat: vel vt habet Constantinus Imperator in Vita Basilij: πρώτην εἶχε μετ᾽ εἰκάδα μὴν Ἀπρίλλιος τῆς τεουαρες καὶ δεκάτης ἐπινεμὴσεως.Vertit allatius, XI Kal. Maias, XIIII Indictione. ad verbum, vicesimus primus erat Aprilis, decimæ quartæ Indictionis. Atque illud μετ᾽ εἰκάδα mutatum videtur apud Cedrenum in τηνικαῦτα.

[97] Quod autem in numero Indictionum errorem esse Baronius suspicatur, primum ex scriptorum consensu refellitur. [anni 866] Dedimus Constantini verba, ac Cedreni, quem sequitur Curopalates. Et postremi hi duo adhuc certiorem produnt notam temporis: Michael Basilio coronam imponit; ipsa sanctæ Pentecostes die, quæ erat vigesima sexta Maij, [quo Pentecoste erat 26 Maij.] Indictione decimaquarta. Atqui anno ⅠƆCCCLXVII, Indictione XV, Pascha fuit XXX Martij, littera Dominicali E, Pentecoste XVIII Maij. Præcedente autem anno Pascha fuit VII Aprilis, Pentecoste XXVI Maij, littera Dominicali F. Neque id nesciuit Baronius diserte scribi a Curopalate; sed diem Pentecostes prætermisit, Indictionem correxit, XXVI diem Maij retinuit. Hæc autem ita gesta facile potuit Nicolaus ignorare post quinque etiam menses, cum istas ad Bardam litteras dedit, nullas ad Basilium. Si quæras, cum a XXVI Maij anni ⅠƆCCCLXVI ad XX Septembris anni ⅠƆCCCLXVII, fere per XVI menses, cum Michaële imperarit Basilius, [Cur non tunc restituta Theodora per Basilium collegam Michaëlis Imp.] cur non igitur illius Matrem, (si superstes per octo saltem menses fuit) restitui in pristinam dignitatem, aut saltem ad aulam reuocari curauit? Nempe quia res suas firmandas prius duxit, quam quidquam nouaret: norat leuem & inconstantem Michaëlis indolem, validam Photij factionem: neutram irritari sine summo suo discrimine posse. Quid, quod ipsam Theodoram suis honoribus antea obstitisse meminerat, cum præsagiret summam potestatem consecuturum? Quid si igitur, vbi cum filio illam reduxisset in gratiam, filium ipsa ab eo alienaret? Denique non defuerunt ei caussæ, ob quas non illico subueniret innocentibus iniuste oppreßis. Subuenit quamprimum plenam & absolutam adeptus est potestatem, vt ad S. Ignatij Vitam XXIII Octobris dicemus: sed tum desuncta erat Theodora. [mortua ipsa II Febr. 867 ]

[98] Mortua ergo hæc videtur XI Februarij, Indict. XV, an. ⅠƆCCCLXVII, post Bardæ fratris necem mensibus fere IX. Septem post eius obitum mensibus, diebus X, peremptus est & filius eius Michaël XII Kal. Octobris, Indict. 1. At Nicolaus Papa Idib. Nouemb. deceßit: quiq; ad eum ab Ignatio Patriarcha & Basilio Imperatore mißi erant Legati, Adrianum 11 illi subrogatum inuenerunt. Imperio porro potitus Basilius, vt scribunt Cedrenus & Curopalates, Theodoræ cadauer, ac filias eius ad auiæ monasterium, quod Gastria dicitur, transtulit. Ioannes Baptista Gabius, illud πρὸςτὰτῆς μάμμης μοναστείριον vertit, [translata a Basilio Imp.] ad Mammæ monasterium. Zonaras quoque, a Basilio Macedone Imperium adepto, in monasterium auiæ maternæ, Gastria dictum, deductas Michaëlis sorores scribit. De auia Theoctista Florina antea actum.

[99] Theodoram autem, ait Baronius ad an. ⅠƆCCCLXVI nu. 18, [inter Sanctos relata,] post obitum relatam inter Sanctos, Græcum Menologium Basilij Imperatoris ostendit, vbi vndecima Februarij eius dies natalis celebratur hoc elogio: Theodoræ Imperatricis, quæ rectam fidem reddidit, memoria. [vt patet ex Menologio Gr.] B. Theodora Imperatrix Theophili fuit Iconomachi coniux, ipsa autem Catholica. Ille quidem S. Methodium Patriarcham relegauit, & pro illo creauit Ioannem hæreticum, qui sanctas combussit imagines. Illi autem tunc non licebat eas publice adorare; sed in cubiculo habens eas occultas, nocte surgebat & adorabat, petens a Deo vt Orthodoxis misericordiam exhiberet. Filium vero genuit Michaëlem, quem rectam Fidem docuit. Post viri transitum, statim S. Methodium reuocauit, & sacram Synodum cōgregandam curauit, in qua sunt sacræ imagines restitutæ. Deinde ab Imperio eiecta, in monasterio vna cū filiabus posita, ibi in Domino quieuit. [quod Basilij Imp. dicitur,] Ista apud Baronium. ex quibus coniicimus, Menologium illud non esse Basilij Macedonis æuo conscriptum, cum recens esset Theodoræ Methodijq; memoria, vt nemo doctus scribere tunc potuerit, hunc per illam reuocatum ab exilio, aut eo multatum a Theophilo iam Patriarcham.

[100] Eadem habentur in Menæis, Sed cum hoc titulo: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη Θεοδώρας τῆς βασιλίουης τῆς ποιησάσης τὴν Ὀρθοδοξίαν. [& Menæis]

Τὴν Θεοδώραν Ἀυγούσταν τιμῶ χαίρων,
Τὴν τιμήσασαν χρισμου τὴν εἰκόνα.

Eodem die memoria Theodoræ Augustæ quæ Orthodoxiæ festum instituit.

Theodoram Augustam lætus honoro,
Quæ Christi mei honorauit imaginem.

[ac Maximo Ep. Cytheræo.] Cetera fere cum Menologio conueniunt, habenturq; & in Maximi Cytheræi βίῳ Ἁγίων.

DE S. EHOARNO EREMITA ET MART. IN BRITANNIA ARMORICA.

CIRCA AN. ⅭⅠƆXX.

[Commentarius]

Ehoarnus, Eremita Martyr in Britannia Armorica (S.)

G. H.

[1] Inter Nannetes & Curiosolites, populos Britanniæ Armoricæ, sunt Veneti: apud quos ad læuam Blaueti fluminis ripam S. Gildæ monasterium est, quod vulgo S. Gildas de Ruys nuncupatur; aliis Riuense, Ripense, [In monasterio S. Gildæ] Ruyense, Ruitiense, Reum-visij, vti diximus XXIX Ianuarij ad Vitam S. Gildæ Sapientis, Abbatis & fundatoris huius monasterij, seculo Christi sexto extructi; sed tempore Ducis Alani I, qui ab anno ⅠƆCCCXCIV ad ⅠƆCCCCVII rexit, a Normannis euersi. Auctor Vitæ S. Gildæ narrat cap. 6 numer. 35 Felicem monachum a Goslino Abbate Floriacensi anno ⅭⅠƆVIII missum esse ad Gaufredum Comitem, ad restauranda Britanniæ monasteria. Deinde numer. 38 scribit, sedecim annis post, [circa an. 1024 restaurato,] nimirum ⅭⅠƆXXIV, ad Floriacense monasterium esse reuersum; sed rursus remissum, cœpisse demum monasterium S. Gildæ restaurare. Quo tempore ibidem S. Ehoarnum occisum esse ita narrat cap. 7 nu. 40:

[2] Erat in eodem loco ipso tempore quidam Dei seruus, [occisus est S. Ehoarnus a latione,] solitariam vitam ducens, nomine Ehoarn, super quem nocte irruentes latrunculi, eum ex adhærenti ecclesiæ domo extraxerunt. Quidam vero ex ipsis, Leopardus cognomine, arripiens securim, super limen ecclesiæ cerebrum illius excussit. Qui mox correptus a dæmonio, [mox a dæmone obsesso,] in terram corruit, atque cum surrexisset, cultellum arripiens, seipsum in pectore vulnerauit: & nisi cito a sociis suis fuisset defensus, [& insano facto,] semetipsum interfecisset. Ligatus igitur ab ipsis, domum reuersus est, sed numquam postea sensum recepit. Vidimus namque eum per viginti annos nullo tegi indumento, non tunica, non camisia, non calceamento, [& 20 annos nudo oberrante,] sed miro modo æstate & hieme nudum incedere. Huic si quis pro misericordia aliquod indumentum porrexisset, ille si forte sub arbore sedisset, vel in quolibet loco, non discedebat, donec ipsum indumentum omnino discidisset. Et si quidem laneum vel lineum fuisset, in ipso loco diffilabat eum; si vero pelliceum, & ipsum ad nihilum redigebat. Itaque & æstatis immensos calores, atque intolerabilia hiemis frigora, sicut diximus, per multos annos nudus incedens, domi forisque pertulit.

[3] Hæc auctor Vitæ S. Gildæ, qui se pœnæ latroni illi inflictæ oculatum testem facit. [colitur II Februarij,] Hunc autem Ehoarnum Saussaius Martyrologio Gallicano ad XI Februarij inscripsit his verbis: In agro Venetensi, cœnobio S. Gildasij, natalis S. Ehoarni eremitæ & Martyris, illic a latronibus trucidati. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino hæc habet eodem die: [& Martyr habetur,] In cœnobio S. Gildæ diœcesis Venetensis, B. Ehoarni eremitæ & Martyris. In diœcesi Constantiensi apud Sueuos in Germania, officio Ecclesiastico, quale de vno Martyre fieri consueuit, [vti S. Meinradus, pari mode cæsus.] colitur XXI Ianuarij S. Meinradus eremita a latronibus cæsus: vti his verbis eum celebrant tabulæ Martyrologij Romani: quo die eius Vitam dedimus: & de Translatione reliquiarum & canonizatione a Benedicto IX Pontifice Maximo facta egimus.

DE B. MARTINO CANONICO REGVLARI, PRESBYTERO, LEGIONE IN HISPANIA.

AN. ⅭⅠƆCCXXI.

[Praefatio]

Martinus Presbyter, Legione in Hispania (S.)

I. B.

[1] Legio vrbs est Hispaniæ, regni cognominis caput, vulgo Leon. Hic insignis est Canonicorum regularium abbatia, S. Isidori nuncupata, quod ad eam S. Isidori Episcopi Hispalensis translatæ reliquiæ sint. Asseruantur illic reliquiæ quoque B. Martini Presbyteri, [B. Martinus Canon. regul. Presbyter] qui in eodem cœnobio Canonicus Regularis fuit. De eo Lucas Tudensis, auctor coæuus, in præfatione ad Chronicon mundi ita meminit: Quid de venerabili Martino Legionensi Presbytero sentiendum? Qui tantam a Domino precibus in Diuinis Scripturis prærogatiuam obtinuit, vt in expositione Scripturarum sanctissimis primis Doctoribus merito valeat adæquari. [precibus scientiam obtinet] Meminit & Ioannes Mariana lib. 11 cap. 16, vbi de rebus sub annum ⅭⅠƆCLXXXVIII gestis agit: Martinus Presbyter, inquit, per hæc tempora litteris & vita clarus, Legione multis libris conscribendis operam dabat; ex rudi atque illitterato repente factus doctissimus, ab Isidoro, cuius in monasterio viuebat, oblato in somnis libro quem comederet. [ope S. Isidori,] Eorum librorum pars nulla ad nostras manus venit: Canonici eius templi magna religione seruant, rei gestæ monumentum posteritati præclarum.

[2] Ambrosius Morales Chronic. general. Hispan. libr. 12 cap. 21, vidisse se libros illos testatur, & publicos Martino honores exhiberi. ita ergo scribit: Ante annos CCC vixit in S. Isidori monasterio Canonicus, [antea stupidus,] Martinus nomine, rudi admodum ingenio, sed magna vitæ sanctitate, & ob hanc in summa apud populum veneratione. Discruciabat eius animum, quod, quantumuis magno labore, nullam assequi litterarum scientiam posset. Nocte quadam in somnis ei S. Isidorus apparuit, librumque præbuit, & vt comederet mandauit. Simul scientia illi perampla infusa est. [ac libros scribit sat elegantes.] Plura exinde opera Latine scripsit, verbis styloque sat culto. Extant ea penes Canonicos, & quȩdam ego ex iis legi. In vrbe totaque prouincia Sanctus habetur: [vt Sanctus honoratur] & quamquam nondum solenni apotheosi decreti ei sint cælestes ab Ecclesia honores, erectum tamen in eo monasterio sacellum est, apposito titulo S. Martini, [sacello,] atque in ara locatum eius sacrum corpus, thecæ affabre cælatæ atque inauratæ inclusum: [corporis eleuatione,] in tabula altaris depicta sunt eiusdem Beati miracula. In claustro cœnobij S. Mariæ de la Vega Salmanticæ visitur in quodam altari idem depictum in tabula miraculum, [picturis:] tanto artificio, vt haud facile elegantior tota Hispania pictura reperiatur. Ita Morales.

[3] Athanæsius de Lobera Ordinis Cisterciensis monachus parte 2 Historiæ Legionensis, siue de magnitudine ciuitatis & Ecclesiæ Legionen. cap. 32, Martinum vocat Speculum virtutis, splendorem virginitatis, exemplum obedientiæ, thesaurum sapientiæ, regulam religionis, propugnaculum fidei, fragrantiam sanctitatis, honorem honorum morum. Addit Vitam eius scriptam a Luca Tudensi Episcopo, [Vita eius a Luca Ep. Tudēsi scripta;] in insigni monasterio S. Isidori Legione Canonico, vbi & ipse S. Martinus Canonicus fuit: exstare eam in libro, quem idem auctor edidit de S. Isidori ttanslatione, eumque librum, typis procusum, esse in manibus. [Hispanice a Lobera.] Quia eum nos non vidimus, quam idem Lobera S. Martini Vitam ibidem Hispanico sermone edidit, Latine vertimus; preßius aliquanto, vt nobis videtur, quam in Martyrologio Hispanico Ioannes Tamayus Salazar. [hæc nobis versa:]

[4] Breuius aliquanto Vitam eamdem Latine edidit Thomas de Trugillo to. 2 Thesauri concionatorum parte 2. vbi ista habet: Celebratur antem festum eius in ciuitate Legionensi, [alia de eius publico cultu testimonia:] & in Lectionibus, quæ ibi leguntur in eius Officio, Vita narratur, sicut hic a nobis descripta fuit, quæ habetur in Breuiario antiquo illius Ecclesiæ. Extat quoque Vita eius Hispanice scripta a Ioanne Marieta lib. 6 de SS. Hispanis cap. 5: vbi eadem de cultu & Officio, de sacello tituloq;, de reliquiis & pictis miraculis tradit. Hispanice quoque eamdem Vitam scripsit Alphonsus Villegas tom. 1 Floris SS. fol. 406. Honorifice eus meminit Alphonsus Venerus in Enchiridio temporum.

[5] Refert eum in Natalib. SS. Canonicorum Constantinus Ghinius XI Februarij his verbis: Legione in Hispania… Natale S. Martini Canonici regularis & Presbyteri. [natalis 11 Febr.] Philippus Ferrarius eodem die: Legione in Hispania S. Martini Presbyteri. Eadem ante quoque VIII Februarij habet. Fatetur tamen in Notis consignari ab aliis eius Natalem XI Februarij. Lobera, vt infra patebit, errore (vt opinor) librarij ait XI Ianuarij coli, Villegas XII Februarij: ceteri XI. Gabriel Pennottus lib. 2 Historiæ Canonicor. regularium, cap. 31 nu. 5 ait Abbatem fuisse monasterij S. Isidori, quod ij, quos tam citauimus, non tradunt.

VITA
Hispanice scripta ab Athanasio Lobera, Interprete I. B.

Martinus Presbyter, Legione in Hispania (S.)

ex Hispanico Loberæ.

[1] Parentes Martino Ioannes & Eugenia fuere, a clari ambo sanguine ac spiritu, [B. Martini parentes] qui multis decus vtrumque benefactis ornauere. b Datus iis a Deo hic filius est, qui familiæ patriȩque honorem virtutis splendore augeret. Et quia in parentum moribus religio, misericordia, Numinis reuerentia & amor apprime elucescebant, easdem filius vna cum lacte imbibit virtutes. Cumque ij haud multo post humanis rebus abdicatis, [fiunt religiosi:] Eugenia monacharum ingressa cœnobium esset, vbi annis aliquot insigni sanctimoniæ exemplo transactis excessit e vita; Ioannes institutum Canonicorum regularium Ordinis S. Augustini in Legionēsi S. Martialis æde complexus; Martinus licet admodum adolescēs patrem comitatus est, [ipse in cœnobio educatur:] tutius illic ad pietatem informandus, &, si non aliud posset, sacrificantibus saltem ministraturus. Hic ille in eo primordio ætatis velut flores emisit virtutum, vnde vberes postea fructus extiterunt.

[2] Cum ad Subdiaconatus gradum, succrescente ætate, pertigisset, mortuus illi est pater. Tum ipse opes sibi relictas, haud sane tenues, in pauperes erogauit. [peregrinatur ad SS. loca:] Incessit ei ipso tempore cupido Sanctorum reliquias venerandi, & celebria religione loca visendi. Ouetum ergo se confert, inde Compostellam, tum Romam, vbi c Vrbano III Pontifici Maximo pedes deosculatus, obtentaque ab eo benedictione in Palaæstimam nauigauit, ac duos annos in Hierosolymitano xenodochio pauperibus famulatus est. Inde reuertens, Constantinopoli casulam emit, in patriam allaturus. [in Italia vt fur captus] At cacodæmon qui acre sibi iam ab eo fieri bellum sentiebat, mauis etiam parari, cum Centumcellas d Etruriæ vrbem deuenisset, vt ei manus inijcerentur, velut casulam eam vspiam furato, procurauit. Sed quia Deo ita curæ est suorum famulorum salus, vt qui vel vestem eorum tangat, [liberatur ab Angelo:] eum sibi pupillam oculi tetigisse censeat, illico adfuit e cælo Angelus, atque intentatum insonti crimen e refellit. Omnem deinde Galliam percurrit Martinus, quæcumque Diuorum exuuijs celebria essent loca perlustrans: quin & ipsam penetrauit Angliam, vnde tandem in Hispaniam reuertit. Magnos ille tam diuturna peregrinatione labores sustinuit, multa adijt pericula, iniurias ærumnasque multas pertulit, & magnam sæpe rerum omnium inopiam; [multa incommoda patitur:] pedibus tam longinqua ac difficilia conficiens itinera, ternos in hebdomadam dies pane solo & aqua victitans. Quid infesti dæmonis odium ac multiplices laqueos atque offendicula illi posita referam?

[3] Legionem reuersus, Diaconus primum, dein Sacerdos ordinatus est. [fit Sacerdos,] At non ignarus ad hoc munus rite obeundum, magna vitæ perfectione opus esse, religiosum institutum, quippe & sublimius, ne dicam diuinius, ac multo fructuosius alia quauis conditione, capessendum sibi constituit. In cœnobio ergo S. Martialis, vbi & pater vixerat, & ipse erat educatus, [dein Canonicus regularis:] Canonicis regularibus adscriptus est. Ita serio, ambabus (quod aiunt) vlnis, amplexus continuo est obedientiam, submissionem animi, ceteraque exercitia virtutum, quibus veluti fundamentis nititur vita religiosa, vt breui etiam veteranos longe anteiret. [sanctæ viuit:] Emicabat in eius moribus, quasique vultu ipso, mundi contemptus, paupertas spiritus, viua erga Deum caritas, rara profundaque sui demissio.

[4] Exorta dein, vt Lucas Tudensis memorat, inter Manticum Legionensem Episcopum, ac monasterium S. Martialis simultas est, tantisque studiis agitata, vt tandem Canonicos monasterio Præsul exturbarit, ac Sacerdotes seculares in eo collocarit. Inde ergo expulsus cum ceteris Martinus, in S. Isidori cœnobium, quod itidem Canonici regulares Ordinis S. Augustini incolebant, [migrat ad S. Isidori cœnobiū:] concessit. Illic ita macerabat pœnitentiis corpus, vt Canonicorum quorumdam inuidiam incurrerit, hypocrisi ac singularitati tribuentium id, quod erat eximiæ virtutis. [singularitatis nota iniuste perstrictus,] Eo enim nomine sugillant segnes inertesque abstinentiam, disciplinæ studium, collectionem animi, silentium, & alias res quæ a trito ipsis calle recedunt. Quamquam in piorum hominum contubernio, non semper sanctum est, quod extrinsecus eiusmodi videtur; nec quæ singularia sunt, & a communi vsu aliena, temere admittenda, nisi iudicio longoque experimento probatum sit, solida ea esse, & a Dei Spiritu profecta; qualia huius sancti viri facta erant. Qua ceteri cum laude ierunt, progredi tutum est: singularem incedere, periculo, & plerumque non leui, obnoxium. Vt sensit Martinus molestum se & inuisum sociis esse, [inde abit:] abscessit, & ad S. Martialis ædem, vbi erat educatus, sese recepit f.

[5] Vix pauculi abierant dies, cum Canonicis quibusdam dicati suo nomini cœnobij apparuit S. Isidorus, itaque eos compellauit: Cura vobis Dei seruum Martinum expulistis? [S. Isidoro iubente reuocatur:] Reuocate eum ad vestrum contubernium, neque ansam offensionis captate, sed gaudij sanctæque voluptatis occasionem, quod cernere vobis inter vos virum liceat, qui semitam perfectionis insistat. Abbas ac Prior aliique ad S. Martialis ecclesiam adiere, obtestatique sunt, g vt ad ipsorum cœtum reuerteretur. Abnuere visus primum, dein tamen assensit. Exin adeo duram asperamque tenuit vitæ rationem, vt quidquid antea egerat ludus quidam fuisse videretur.

[6] Litterarum peritia, præsertim sacrarum, carebat: magno tamen eius sibi comparandæ per omnem vitam desiderio flagrarat. Eam vt sibi impertiretur, magno ardore animi Deum precabatur. Aduocatum adhibebat gloriosum Doctorem, [scientiam litterarū, præsertim sacrarum,] patronum monasterij illius suumque, Isidorum. Ad hasce preces, patrociniique & Diuini fauoris inuocationem, operam laboremque adiungebat. Verum magister illi atque ingenium deerant, quibus duabus eniti potissimum alis ad eum assequendum scopum oportet. Non siuit Deus inania serui sui vota esse. Dum ergo natu iam grandis, noctu orationi de more intentus, eam sibi gratiam donari, obnixe Deum flagitat Martinus, spectabilis ante eum adstitit S. Isidorus, [apparente S. Isidoro, & librum comedendū ingerente,] librum manu tenens, &, Cape, inquit, Martine librum, & comede, simul scientiam sacrarum Scripturarum hausturus, Deo largiente. Negat Martinus fas sibi esse librum eum comedere, ieiunij lege obstricto. Secure comede, ait sanctus Doctor, neque enim propterea ieiunij præmio priuaberis. Isidorus sum, huius monasterij Patronus, a Deo missus, vt hoc te beem munere. Cum ad hæc attonitus hæreret, propius ad eum Sanctus accedit, mentoque illius prehenso, vi vt librum deglutiat cogit, subitoque ex oculis eius abscedit. O conscientiam innocenter pauidam, sanctam simplicitatem, absolutam obedientiam, sapientem ignorantiam, cui tanti erat lex ieiunij, nulla vt ἐπιεικείᾳ ab eius obseruatione, etiam sancto Doctore suggerente, abstrahi sese pateretur!

[7] Visum hoc, escaque cælestis, mirifice eius & intelligentiam collustrauere, & accendere voluntatem, velut sacro quodam liquore genuini intellectus Scripturarum percepto. [diuinitus consequitur:] Ita cuius prima ætas mediaque, stellæ instar micuerat humilitatis, obedientiæ, mortificationis exercitatione; extrema velut aurum encausto ornatum sapientiæ resplenduit, aut vt niueus alabastrites auro diuinæ scientiæ illitus. Qui prius quernus stipes videbatur, [inclarescit doctrinæ fama,] in terebinthum cælesti auro illigatam mutatus est. Nox in lucem versa, nubilum in serenitatem, hiems in æstatem, in ver autumnus. Denique velut publicus quidam sol prodiit, animos illuminans disputationibus, concionibus, libris, reuelationibus, [miraculis,] prophetiis, & præclaris inusitatisque miraculis. Agnoscebat ille quidem has in se dotes, sed vt illi gratis donatæ erant, modisque supernaturalibus impetratæ, non ad inanis alicuius gloriolæ sensum, honoremue mundanum, nullam in eius moribus & conuersatione mutationem attulere. [sanctitate:] Eadem qua antea compositione totius hominis effulsit, eadem demissione, patientia, mortificatione, æquanimitate. Maior inde scientiæ eius splendor extitit, vberior ac pretiosior fructus. Adeoque cum doctrina eius ac sermones factis insolitis ac miraculis confirmarentur, miraculum ipse toti Hispaniæ fuit, neque alius quisquam maiori quam ipse florebat existimatione, reuerentiaque populorum.

[8] Multis disputationibus hæreticos varios conuicit, quippe cum afflatu Spiritus sancti doctrinam omnem suam hausisset, [disputat cum hæreticis:] inerat eius argumentis ac responsis acumen quoddam visque diuina, prȩ quam proferri e scholasticis certaminibus solet. Multos cælesti virtute ægros sanabat, prædicebat multis futura. Varia composuit opera, ac duo præsertim volumina, [libros scribit,] quorum vni titulus est Concordia, h quia veteris nouique Testamenti consensionem commonstrat: in altero sententiæ sunt Sanctorum Patrum in vnum collectæ. [extiæmo senio:] Cum præ senio attollere ad scribendum brachia non posset, fuerunt ad eius cellæ trabem varij appensi funiculi, qui dein nodis implexi, suppositique humeris ac brachiis, ea sustinebant. Septem ei operam nauabant scribæ, quos sola quæ illi præbebatur in dies, annona alebat, [amanuenses miraculose alit:] Crucis signo, quod super illam efformabat, vim eam aut copiam adiiciente, vt octonis ea satiatis, pars semper aliqua redundaret, largienda pauperibus.

[9] Multis patratis miraculis, vehemente correptus febri, affixus est lecto, atque e vita hac tandem ad meliorem migrauit, ipso, quem prædixerat, [moritur:] die i XII Ianuarij, anno Christi ⅭⅠƆCCXXI. In vrbe Legionensi totaque prouincia, honores ei vt Sancto, & quidem eximio, habentur. Licet autem nondum in Cælitum tabulas Pontificis Maximi auctoritate relatus sit, sacellum est tamen in ante dicto S. Isidori cœnobio, peculiariter eius nomini dicatum. [colitur:] Corpus illius supra aram locatum est, capsæ auratæ inclusum. In tabula altaris eius picta sculptaque historia est ac miracula. Colit eum Ecclesia Legionensis Officio Ecclesiastico die XI k Ianuarij.

[10] [trāsfertur.] Anno ⅭⅠƆⅠƆXIII, die XIII Martij in editiorem ac honorificentiorem locum ab Roderico Fortio Episcopo l Matronensi repositæ sunt Sancti huius exuuiæ: is corpus omne resolutum inuenit, præter dextram manum, quæ ita integra erat ac recens, [dextra adhuc iutegra.] velut si eo anno illic deposita esset: itaque in hunc diem perseuerat.

[Annotata]

a Thomas de Trugillo, ex illustri familia originem duxisse scribit.

b Notat Tamayus in margine: Precibus parentum nascitur; quod non dicit Lobera.

c Sedit Vrbanus 3 a 25 Nouemb. 1185 ad 20 Octobr. 1187.

d Lobera habet, Ciuira vieja. Itali Ciuita vecchia appellant, siue Ciuitatem veterem, nobili portu celebrem, vbi olim Centum cellæ vrbs, & Portus Traiani, vt consentiunt eruditi plerique. Tamayus vertit Cyrcæum promontorium. Est Circæum promontorium. in eoq; Circeij oppidum, in Latio.

e Tamayus ita explicat: Factum est, vt Angeli auspicio, vt olim Petrus, Martinus libet & incolumis euaderet.

f Addit Tamayus: Clericis efflagitantibus secularibus.

g Ad beati viri pedes prouoluti, inquit idem Tamayus.

h Hanc scribit Tamaius duobus tomis distinctam.

i Ceteri, vt ante diximus, XI aut XII Februarij habent.

k Imo Februarij.

l Ita Lobera: Obispo de Matroni. Qui in sit Episcopatus, haud occurrit.

DE S. ADOLPHO EPISC. OSNABRVGENSI IN VVESTPHALIA

AN. ⅭⅠƆCCXXII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Adolphus, Episc. Osnabrugensis in Westphalia (S.)

Avctore G. H.

[1] Coenobium Veteris-Campi, vulgo Camp dictum, Ordinis Cisterciensis, fama & religione celeberrimum, situm in diœcesi Coloniensi in confiniis Cliuiæ & Geldriæ non procul a Rhenoberca, [In Vetere-Campo] fundatum a Frederico Archiepiscopo Coloniensi, dato diplomate anno Christi ⅭⅠƆCXXII, quod recitat Gaspar Iongelinus lib. 2 Notitiæ Ordinis Cisterciensium, asseritq; hoc primum esse Ordinis monasterium in Alemannia, & centum plus minus aliorum extitisse fœcundissimam matrem. Abbates primi fuerunt, [sub Abbate IV] fuerunt, Henricus, ab Arnulpho Morimundensi Abbate eo missus; Theodoricus, S. Bernardo familiaris; Ebrardus, cui anno ⅭⅠƆCLXXXIV mortuo succeßit Gerardus: sub quo Abbate, inquit idem Iongelinus, nobilissimus in deliciis enutritus adolescens, [S. Adolphus e Canonico Coloniensi monachus Cisterciēsis,] cui nomen Adolphus, Metropolitanæ Ecclesiæ S. Petro dicatæ apud Agrippinam Canonicus, honesta Campensium vita & laudabili conuersatione motus, habitum a Patribus Cistercensibus præscriptum ad innocentiæ & humilitatis indicium suscepit, & monachus effectus, paucis diebus adeo profecit, vt mox in Osnaburgensem sublimaretur Episcopum. Hæc ibi. Quam conuersionem Cæsarius Heisterbacensis lib. 1 Historiarum memorabilium sui temporis cap. 22, viuente adhuc S. Adolpho, ita describit:

[2] Nobilis adolescens, Dominus Adolphus, nunc Episcopus Osnaburgensis, Canonicus fuerat maioris Ecclesiæ in Colonia: hic cum tempore quodam ad Campum, domum Ordinis nostri, venisset, & post Missam ad orationem in oratorio staret; vidit, quomodo monachi, [conuersus visa pœnitentia monachorum:] tam senes quam iuuenes, ad vniuersa currentes altaria, ad disciplinas faciendas nudabant dorsa sua, humiliter confitentes peccata sua. Quæ visio, sicut mihi quidam eius familiaris narrauit, tantum boni operata est in corde adolescentis, vt abire non posset: sed seculi pompam contemnens, & totum se ad Deū conuertens, ibidem manens, sacrum religionis habitum susciperet: in quo tantum profecit, vt non multo tempore post, tum propter nobilitatem, tum propter religiositatem, in prædicta Ecclesia apicem conscenderet Episcopalem. Hæc Cæsarius: quæ ex illo refert Angelus Manrique tomo 3 Annal. Cisterciens. ad an. 1204 cap. 5 num. 10, additq; eam cæremoniam, qua hic compunctus est, hactenus alibi expressam se non vidisse, & hactenus ignotum esse quo tempore assumptus sit in Episcopum, cum ante aßignasset, secutus Chronicon Miræi an. ⅭⅠƆCXC, vt ibidem habet cap. 7 num. 2. Ceterum adolescentia apud Cæsarium dicitur respectu maturioris ætatis, in qua alij ad Episcopatum assumuntur.

[3] Est autem Osnabrugum, siue Osnaburgum, antiqua vrbs in media Westphalia, [Osnabrugi in VVestphalia Episcopus,] siue antiquæ Saxoniæ Occidentali plaga, a Carolo Magno Sede Episcopali exornata, ecclesia istic in honorem D. Petri & SS. Crispini & Crispiniani extructa: cuius Sedis Episcopus XXVIII fuit S. Adolphus, de quo ita scribit Petrus Merssæus Cratepolius in Catalogo Episcoporum Osnaburgensium: XXVIII. S. Adolphus, inde priore ad aliam vitam translato, ad Ecclesiæ clauum assumitur. Fuit hic Adolphus valde religiosus, & Ecclesiam suam optime viuendo, docendo plurimum ornauit. Fuit in pauperes, in leprosos valde liberalis, Ecclesiæ bona temporalia non neglexit. Cum præfuisset annis viginti & vno, sancte obiit, & Deus declarauit sanctitatem eius. Fuit decessor eius Gerardus de Lippia, cui non ad aliam vitam, vt vult Cratepolius, sed ad Metropolim Bremensem translato succeßisse Adolphum auctor est Albertus Kranzius in Metropoli, qui lib. 7 cap. 19 hæc de Adolpho tradit:

[4] Osnaburgensi Ecclesiæ, post translatum in Ecclesiam Bremensem Gerardum, vigesimo octauo loco præfuit Adolphus, vir singularis industriæ & deuotionis non vulgaris: qui officium Cantoris auxit; [bonum ecclesiæ promouet,] sed onerauit vicissim, vt cultum religionis amplificaret: multa per industriam & sollicitudinem adiunxit Ecclesiæ, simul insistens & spiritualibus & corporalibus incrementis. Ad declarandam sanctitatem viri hoc referunt memorabile, quod, cum iter faceret in Varstenow, itinere medio casellam habuit vir leprosus, quem miseratus Episcopus, quoties pertransiret, curauit inuisere, [leprosum inuisens animat,] & allocutione fraterna inuitauit ad patientiam, proposita ei in exemplum Christi Passione: & nihilominus eleemosynam reliquit indigenti. Pertæsum erat ministerialibus moræ, quam ibi faciebat præteriens Episcopus: & tamen cum illi nemo opponere auderet fastidium, effecere, vt transituro per viam Episcopo, subduceretur, per ordinationem illorum. [ac miraculose ad cellā, vnde amotus erat, relato,] Intrauit de more casellam Episcopus, & cum illi dudum transtulisse videbantur, ne ibi tempus perderet Episcopus, videt ille ante se in loco sedere consueto. Cui cum solita monita repetisset Adolphus, in gratias soluitur leprosus, dicens se doctrinis eius plurimum profecisse: & videntibus cunctis, qui aderant, spiritum efflauit: [adest sancte moriēti:] dabatque signa sanctitatis cunctis admirantibus, & de sua fraude, quam commiserant, dolentibus. Adeo fuit opinatæ sanctitatis moriens Episcopus, vt qui lapidem sepulturæ eius transiens, inhonoro pede tangeret, [ipse a morte miraculis illustratus,] eo die singularem ignominiam incurrebat. Præfuit autem Ecclesiæ suæ viginti vno annis cum plurima sui laude & suorum profectu.

[5] Dies natalis S. Adolphi celebratur in Martyrologio Osnabrugensi XI Februarij hoc præconio: Osnabrugi in veteri Saxonia, [colitur II Februarij] S. Adolphi eiusdem ciuitatis Episcopi & Confessoris, qui, cum Religiosus esset Ordinis Cisterciensis in monasterio Veteris-Campi, ob vitæ sanctitatem ad Cathedram Osnabrugensem euocatus, & ibidem sepultus est. Eodem die refertur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, & in Fastis Agrippinensibus Ægidij Gelenij,, [etiam officio Ecclesiastico:] Officium Ecclesiasticum de eo fit in Ecclesia & diœcesi Osnabrugensi ritu duplici, & quidem omnia dicuntur de Communi Confessoris Pontificis, præter Lectiones IV & V secundi Nocturni: in quarū vltima ista habentur: In quo munere, scilicet Episcopali, diuinis & humanis actibus mire claruit, Thesaurariam Ecclesiæ valde auxit, Cantoriā fundauit, ac festum S. Catharinæ per diœcesin suam in foro celebrandam instituit: in omnes Ecclesias, præsertim in Capitulum & ministros ecclesiæ, munificus, in pauperes, præsertim leprosos, valde liberalis: & postquam Ecclesiæ per viginti annos optime præfuisset, sancte in Domino quieuit anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo secundo. [mortuus an 1222. honoratus ab obitu,] Post mortem etiam in tanta semper a Christi fidelibus habitus fuit reuerentia, vt nullus ipsius sepulchrum, sicut aliorum defunctorum, transiret aut pedibus calcaret. Quare Franciscus Guilielmus Episcopus Osnabrugensis, pietate in sanctum prædecessorem motus, quarto Nonas Decembris, anno Christi millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo, ipsius sepulchrum, [eleuatus an. 1651:] præsente suo Capitulo & multis Christi fidelibus, aperiri, & sacra ipsius ossa inuenta eleuari, & in sacrarium cum debito honore reponi fecit. Hæc ibi. Sunt autem Officia propria Osnabrugensia auctoritate & iussu dicti Episcopi anno MDCLII typis excusa.

[6] Agitur de S. Adolpho in Ordine Episcoporum Osnabrugensium, Synodo maiori istic anno MDCXXVIII celebrata, & Athenæo Christiano vrbis Osnabrugensis, [altare ei dicatur in templo Societatis Iesu.] hypotyposi 3, schemate 12, vbi B. Adolphus Antistes inducitur Aaronis nouæ legis potestatem admirans ac laudans carmine Sapphico: & schemate 19 describitur quintum templi Societatis Iesu altare, dicatum SS. Carolis Magno ac Borromæo, S. Wihoni primo Osnabrugensium Episcopo ac B. Adolpho. & de hoc eiusmodi encomium additur: Hic diuinarum Scripturarum contemplator assiduus, susque deque vana mundi popismata tulit, modestiam Christianam ardentissime complexus est, spretos & inopia pressos mortales largissimis beneficentiæ imbribus recreauit, lepra etiam infectos, indignantibus frustra & non numquam frendentibus aulæ suæ Principibus, visitauit, pecunia & bonis monitionibus subsidio fuit, cælo etiam non sine miraculo gloriose intulit. Colitur S. Wiho XX Aprilis. S. Carolus Barromæus IV Nouemb. De S. Carolo Magno egimus XXVIII Ianuarij.

[7] Eadē carmine elegiaco expressa dein subiunguntur, vbi & Patronus altaris salutatur in titulo: Idem Conradus III Comes Rittbergensis Episcopus Osnabrugensis B. Adolpho Episcopo Osnabrug. XXVIII, Patrono huius altaris quarto applaudit:
Magna superbifici linquens pallatia mundi,
      Cur humiles lustras, Præsul Adolphe casas?
Horrida squamosæ quid adire mapalia lepræ,
      Quid tot aues miseris gaudia ferre Codris?
Sordibus in tantis quid quæris, maxime Præsul?
      Nescio: ni gemmas quæris, amando animas.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 12. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.