Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

12. Februar


XII FEBRVARII.

SANCTI QVI PRIDIE ID. FEBRV. COLVNTVR.

Sanctus Valerianus, Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Valentinus, Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Saprutius, Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Eulalia Virgo Mart. Barcinone in Hispania.
S. Modestus, Martyr, Carthagine.
S. Posinnus, vel Posinna, Martyr, Carthagine.
S. Iulianus, Martyr, Alexandriæ.
S. Victor, Martyr, Alexandriæ.
S. Felix, Martyr, Alexandriæ.
S. Seuerianus, Martyr, Alexandriæ.
S. Carpophorus, Martyr, Alexandriæ.
S. Germanus, Martyr, Alexandriæ.
S. Cyriacus, Martyr, Alexandriæ.
S. Ammonius, Martyr, Alexandriæ.
S. Euminius, Martyr, Alexandriæ.
S. Pamphilus, Martyr, Alexandriæ.
Alii Martyres, Alexandriæ.
S. Modestus, infans, Martyr, Alexandriæ.
S. Ammonius infans, Martyr, Alexandriæ.
S. Zoticus, Martyr, Alexandriæ.
S. Cyriacus, Martyr, Alexandriæ.
S. Simplicius Martyr, Alexandriæ.
S. Damianus miles, Martyr in Africa.
S. Damianus, Martyr Romanus, Salmanticæ in Hispania.
S. Donatus, Martyr, in Italia.
S. Heradius, vel Heraclius, Martyr, in Italia.
S. Vincentius, Martyr, in Italia.
S. Susanna, Martyr, in Italia.
S. Orbana, Martyr, in Italia.
S. Donata, Martyr, in Italia.
S. Macarius, Martyr, Hispali in Hispania.
S. Rufinus, Martyr, Hispali in Hispania.
S. Iustus Martyr, Hispali in Hispania.
S. Hippolytus, Martyr Romanus, Cameraci in Belgio.
S. Saturninus, Martyr.
S. Plutinus Martyr.
S. Florus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Meletius Magnus, Episc. Antiochenus Confessor.
S. Gaudentius Episcop. Veronensis in Italia.
S. Simplicius Episc. & Confessor.
S. Riocus, monachus in Britannia Armorica.
S. Basilius, monachus Ratensis in Gallia.
S. Constantius Confess. apud Brixiam in Italia.
S. Ethelwoldus, Episc. Lindisfarnensis in Anglia.
S. Benedictus, Abbas Indensis in Belgio.
S. Antonius Cauleas, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Benedictus, Epis. Albingaunensis in Liguria.
S. Goslinus, Abbas, Taurini in Italia.
S. Ludanus, peregrinus, in diœcesi Argentinensi.
S. Alexius, Metropolita Kiouiensis in Russia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Lvcianus Confessor memoratur hoc die in Martyrologio Francisci Maurolyci, Constantij Felicij, & MS. Carmeli Coloniensis. Multi sunt Luciani Martyres: Confessores rari, ac pene nulli. Dubitare propemodum incidisset, an Ludanus esset, (qui hoc ipso die colitur) & minus vulgo notum peruertisset nomen librarius, d in ci mutato. Verum vnde is Maurolyco Sanctus innotuerit? Geminos Leontinæ Ecclesiæ in Sicilia Antistites Lucianos recenset Roccus Pirrus to. 1 Notitiæ Siciliensium Ecclesiarum pag. 446. Eorum primum tertio Christi seculo ostendit floruisse; alterum esse illum vult, qui Concilio Lateranensi sub S. Martino Papa legitur interfuisse, & huius cultui diem tertium Ianuarij dedicatum affirmat. Octauius Caietanus noster in Idea operis de Sanctis Siciliæ, vnicum habet Lucianum Episcopum Leontinum Cōfessorem, qui vixerit circa tempora Constantini, colaturq;, vt suo loco monuimus, III Ianuarij.
B. Godefridi Cappenbergensis reliquiarum susceptio inscripta est Natalibus SS. Ord. Præmonstrat. ab Chrysostomo vander Sterre. Ea narratur in eius Vita cap. 12 numer. 58 XIII Ianu.
S. Iulianus Hospitator ad hunc diem Catalogo Sanctorum inscriptus a Petro de Natalib. Maurolyco, Felicio, Ferrario. Vitam ab S. Antonino descriptam edidimus XXIX Ianu.
S. Dorothea V., S. Theophilus Martyres consignati ad hunc diem in MS. S. Hieronymi & quibusdam Kalendariis. Actum de iis VI Februarij.
S. Vedastus, S. Amandus Episcopus, in quibusdam Kalendariis, ob alia fortaßis festa, in hunc diem reiecti. De vtroque fuse actum VI Febr.
S. Sabinus Episcopus in MS. Florario SS. inscriptus hoc die. Ex iis Sabinis esse vnus videtur, de quibus fuse actum IX Februarij.
S. Guilielmus Dux Aquitaniæ & Eremita colitur hoc die in Breuiario Parisiensi anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVI excuso, cum hac in lectionibus clausula: Quorum (sacrorum artuum eius) pars Lutetiam deinde Parisiorum allata, in sui nominis & ordinis cœnobitica æde religiose collocata est. Egimus de S. Guilielmo, eiusq; Ordine, X Februarij.
S. Saturninus Presbyter, S. Datiuus, S. Felix, S. Ampelius, & socij Martyr in Africa, ab Vsuardo aliisq; adscripti ad hūc diem; a nobis supra XI Februarij.
Caldonius in Africa Episcopus, vir præclarus, S. Cypriani æqualistis data ad eumdem Cyprianum epistola, quæ XIX est inter huius epistolas, ostendit, quam pensiculate & grauiter discutere Episcopi lapsorum caussas soleant, priusquam eos cœtui piorum restituant, etiam afferentes a Confessoribus e carcere libellos. Eiusdem potißimum vsus opera Cyprianus, ad comprimendum, quod Felicißimus suscitarat, schisma, vt ipse testatur epistola XXXVIII Cyprianus: qui & Romam illum ad Cornelium Papam legauit, cum aduersus hunc Nouatus & Nouatianus dirum schisina conflassent: qua de legatione agit ep. 45. Caldonium hunc sua dimißa Ecclesia in Hispaniam migrasse; & Bracarensi illic præfectum, scriptores quidam Hispani tradidere. Nam Caledonium aliquem Bracaræ Episcopum fuisse testatur in epistola ad Mauritium Archiepiscopum Bracarensem Hugo Episcopus Portugallensis, anno ⅭⅠƆCVIII ordinatus, vt auctor est Rudericus da Cunha. Edita est ea epistola a Franc. Biuario inter Fl. Dextri Elogia. Ipse ita Caledonij meminit Dexter ad annum CCLXVIII: Calydonio Bracarensi, ad quem scribit S. Cyprianus, succedit Narcissus. Adnotat Biuarius alibi Caledonium & Caldonium appellari. Idem de eo Dexter ad annum CCCCXXX num. 10. Per Hispanias celebris erat memoria Pomponij Paulati, Calidonij Bracarensis, Luciani Cæsaraugustani Episcopi: qui præterquam fuerunt scriptores egregij, Concilio cuidam Carthaginensi cum aliis Africanis interfuerunt & subscripserunt. Hunc ergo Caldonium, B. Calydonium vocat, atque in Hagiologio Lusitano hoc die statuit Georgius Cardosus. Nobis videtur neutrum liquere; neque an idem ille sit qui apud Cyprianum laudatus, neque an in Sanctorum Catalogo reponendus.
S. Iuuenalis Martyr Caralitanus memoratur a Dionysio Bonfant lib. 4 Triumphi SS. Sardiniæ cap. 14 & 15. Illius ac S. Quadragesimæ V. M. & S. Restitutæ M. inuenta corpora XIV Februarij ⅭⅠƆⅠƆCXXVI. Et Iuuenali quidem addita erat hæc epigraphe: hic iacet B. M. ivbenalis, qvi bix annis pl. m. lx. reqviebit in p.s. d. prid. id. feb. Præstolabimur Sanctæ Sedis Apostolicæ de his omnibus nuper repertis in Sardinia Reliquiis sententiam.
C. Cælius Sedulius, qui, vt in Scholiis ad cap. 7 libelli S. Isidori de scriptoribus Ecclesiasticis notat Aubertus Miræus, soluta & vincta oratione excellens, discendi caussa Britanniam, Galliam, Italiam, aliasque prouincias lustrauit, Theodosio iuniore & Valentiniano imperantibus; hoc die a Ioanne Colgano refertur in Actis SS. Hiberniæ, at solum titulo Venerabilis honoratur. Sanctus appellatur a Dempstero lib. 3 hist. Eccles. Scot. atque a Dauide Camerario lib. 3 de Scotor. pietate, ad XX Februarij, vbi tamen fatetur, diē eius festum ab aliis poni XIII Iunij. Negat Colganus alterutro die coli. Neque nos in vllis Fastis illius adhuc reperimus nomen. Agunt de eo S. Isidorus Hispalen. loco citato, Honorius Augustodunensis, Trithemius, aliiq;. Scotus an Hibernus fuerit, Presbyter an Episcopus, & quos conscripserit libros, quoue tempore vixerit, pluribus disputat Colganus.
S. Rioni caput adseruatur in monasterio Bello-portu Ord. Præmonstrat. in Britannia Armorica. Idemne qui S. Riocus, infra ad huius Vitam disquiremus.
S. Aidus filius Feradachi Confessor traditur a Colgano ad 31 Ianuarij in Appendice ad Vitam S. Maidoci cap. 1, celebrari in pluribus Hibernicis Martyrologiis XII Februarij: vbi ipsemet eius non meminit.
S. Maneteus Abbas scribitur ab Dauide Camerario, claruisse sanctitate & miraculis, quo S. Columba vixit tēpore, & celebris haberi in Hebridibus insulis, præcipue in Iona insula. Additurq;, mentionem eius fieri in S. Columbæ Vita. Plures Columbæ Vitas edidit Colganus cum variis & copiosis indicibus, in quibus nusquam Manetei nomen: quem proinde vt ignotum præterimus.
Sedulium Dubliniensem in Hibernia Episcopum, anno ⅠƆCCLXXXV vita functum, tradit Colganus Sanctis annumerari in Hiberniensibus Martyrologiis: quæ vel propterea optamus in lucem edi, quod fateatur ipse hunc Sedulium in annalibus Abbatem dici; & Iacobus Wareus primum Dubliniensem Episcopum statuat Donatum, qui vndecimo Æræ Christianæ seculo floruerit.
Stephanus Catalaunensis, primum Cistercij monachus, inde in purpuratorum Patrum collegium ab Innocentio II adlectus, ac Prænestinæ Ecclesiæ præpositus, Sanctus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, atque a Saussaio in Martyrologio Gallicano. At Ferdinandus Vghellus, Abbas monasterij SS. Vincentij & Anastasij ad Aquas Saluias, quod est eiusdem Ordinis Cisterciensis, tom. 1 Italiæ sacræ, licet Stephanum scribat in album Beatorum Ordinis, citato Chrysostomi Menologio, relatum; ipse tamen ei neque Sancti neque Beati titulum præfigit: quem tutius est vt sequamur, donec alia certiora nanciscamur documenta. Ait vero idem Vghellus XIII Febr. obijsse.
Eppo Abbas monasterij cuiuspiam in diœcesi Salisburgensi, seculo Christi XII, schisma prædixit aduersus Alexandrum III Papam suscitandum, ac defendendam Ecclesiam a S. Eberardo Episcopo Salisburgensi, vt in huius Vita, XXII Iunij edenda, narratur. Hugo Menardus hunc Epponem Martyrologio Benedictino ad hunc diem inscripsit, Beati titulo ornatum. Verum quo auctore didicit, aut in tabulas Beatorum relatum, aut ad hunc diem pertinere? Certiora ad S. Eberardi Vitam conabimur explorare.
Nicolaus de Gemblaco, prius Ordinis S. Benedicti monachus Gemblaci, dein Villarij institutum Cisterciense complexus, (est vtrumque in Brabantia monasterium) hoc die in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez Beatus indigetatur. Laudatur in præfatione libri de viris illustribus monasterij Villariensis. Inter Pios eum ponit Saussaius. Vlpho, Nericiæ Princeps, in Suecia maritus S. Birgittȩ, monachus Cisterciensis in cœnobio Aluastrēsi, recensetur hoc die a Philippo Ferrario in generali Catalogo SS. & Beatus appellatur: vti & a Chrysostomo Henriquez XXVI Iulij. Numquam ei delatos esse publicos Diuorum honores existimo; et si vir fuerit alioquin oppido religiosus.
Quinque ex Ordine Minorum, Bidinij ad Danubium in Bulgaria, ab hæreticis Græcis pro confessione Orthodoxæ fidei in frusta discerpti traduntur hoc die palmam obtinuisse martyrij. Agunt de his Pisanus lib. 1 Conformit. fructu 8, par. 2. Gonzaga par. 1 Orig. Seraph. relig. Toßinianus libr. 1 hist. Seraph. Marcus Vlyßipp. par. 2 Chronici Minorum. Wadingus tom. 4 ad ann. 1369 § 11. Arturus in Martyrol. XII Februarij. Sed horum diuersa a variis traduntur nomina: neque constat, Ecclesiæ adhuc iudicio vindicatos.
Christophorus Criuellus, Ordinis Minorum laïcus, Beatus appellatur, referturq; hoc die in Martyrol. Franciscano Arturi a Monasterio. Gonzaga par. 2 in Conuentu S. Cerbonij iuxta a Lucam, 21 prouinciæ Tusciæ, testatur corpus eius iuxta valuas ecclesiæ humatum, post annos plures aquarum stillicidiis patefacto sepulchro effossum, imputre, integrum, incorruptum, ac suauissime redolens apparuisse.
Laurentius a Bagnacauallo Ord. Minorum, vt Beatus ab eodem Arturo inscriptus Martyrol. Franciscano. Gonzaga 2 par. agens de Conuentu S. Mariæ de Pace, qui prouinciæ Mediolan. secundus est, testatur corpus eius in illius cœnobij ecclesia honestissime sepultum. Arturus ait, vt Sanctum venerari; ita enim scribit. Nondum id nobis certo compertum.
S. Stephanus Ep. Lugdunensis in quidusdam excusis ac manu exaratis codicibus hoc die refertur, in Martyrologio Romano & aliis XIII Februarij.
S. Liuinus Ep. Confess. in MS. Florario, Hermanni Greuen auctario ad Vsuardum, alioq; Martyrol. Coloniæ excuso an. 1490 memoratur hoc die. S. Liuinus Episcopus Martyr fuit, coliturq; XII Nouembris. Sed hic videtur de S. Licinio Ep. Andegauensi agi, quem Maurolycus quoque hoc die locat, sed Martyrem appellat, qui Confessor fuit. Ferrarius hoc die canonizationem eius statuit. Vitam eius dabimus XIII Februarij.
S. Ermenilda Virgo huic diei adscripta in Florario SS. colitur XIII Februarij.
S. Gregorius II Papa, a Notkero, Maurolyco, multisq; tum Bedæ tum Vsuardi nomine insignitis MSS. hoc die collocatur: in Romano Martyrol. aliisq; XIII Februarij.
S. Desiderius, Viennensis in Gallia Episcopus, iuxta Lugdunum hoc die interfectus traditur in Constantini Ghinij Natalibus Canonicorum. Translatio eius celebratur XI Februarij. Plenius de eo agemus XXIII Maij.
S. Rufinus, S. Valerius & socij Martyr apud Suessiones, ex quodam MS. ad hunc diem relati a Galesinio: coluntur XIV Iunij.
Carileffus, Wolfilachus, Baurus in exemplari Hermanni Greuen in Carthusia Bruxellensi, adscripti ad marginem, appellatique Episcopi Treuirenses & Confessores. Nullum eiusmodi nomen in Catalogis Epp. Treuir. De S. Carilefo Confessore, sed non Episcopo, agemus I IVLII.
Wolfilachus videtur Eremita Wulfilaicus esse, qui colitur VII Iulij.
ab aliis XXI Octobris.
S. Maria, siue Marina (quæ inter viros virili habitu sanctißime vixit, Marinus dicta) hoc die inscripta Menæis Græcorum, & Menologio Virginum Lahierij. Vita apud Surium extat VIII Februarij. Agemus de ea cum Martyrologio Romano XVII Iulij.
S. Cucufates, S. Felix Martyr inscripti ad hunc diem Martyrologio monasterij S. Maximini Treuiris, occasione S. Eulaliæ, cuius S. Felix sepulturæ adfuit; vterque sub eodem Præside Daciano occisus, Cucuphates Barcinone XXV Iulij.
Felix Gerundæ I Augusti.
S. Ebrulphi Confessoris Vitam recitat Benedictus Gononus lib. 4 de Vitis PP. Occidentis, ex Breuiario Bellouacensi, annotato die XII Februarij. In Martyrol. Gallicano & aliis statuitur XXV Iulij.
S. Modestus Leuita & Martyr inscriptus hoc die Martyrologio Romano, & Catalogo SS. Italiæ a Ferrario: qui tamen ait non natalem eius hoc die agi, sed Inuentionem aut Translationem; natalem vero ab Ecclesia Beneuentana VL Nonas Octobris celebrari. Marius Vipera in Catalogo SS. Ecclesiæ Beneuentanæ, eum coli Officio duplice scribit II Octobris.
S. Quintiliani Abbatis nomen hoc die consignatum in MS. Kalendario SS. Ord. S. Benedicti his verbis: S. Quinctiliani Abbatis in Francia, sed requiescit Parisius. Suspicamur esse Quintinianum, de quo agemus, cum Vita ignota sit, quo die eius celebratur Inuentio, VI Octob.
S. Geresina, matertera S. Vrsulæ, cuius corpus Treuiris in cænobio S. Matthiæ quiescit, hoc die a Ferrario inscripta generali Catalogo SS. Supplemento Martyrologij Gallicani a Saussaio, a Gelenio Fastis Coloniensibus. De ea agemus, cum de S. Vrsula, XXI Octob.
S. Eugenij Episcopi Toletani Martyris prima brachij translatio consignata hoc die ab Ioanne Tamayo Salazario. Marietta, Ferrario. Colitur S. Eugenius XV Nouemb.
S. Barbaræ V. M. tertia Translatio, Roma scilicet Placentiam, hoc die facta traditur, inscriptaque auctario ad Vsuardum ab Hermanno Greuen, Martyrologio Germanico a Canisio, & Florario SS. Eam narrabimus vna cum Vita & Miraculis eiusdem Sanctæ, IV Decemb.
S. Dionysia & socij Martyres Alexandriæ, a Galesinio & Canisio hic referuntur: a Martyrol. Romano XII Dec.
S. Susanna, matrona Hebræa Babylone, cuius gloriosa castimonia laudatur Danielis 13, hoc die inscripta Martyrologio Germanico a Canisio, ob alteram fortaßis Susannam Italicam Martyrem. Græci illius ac plurium aliorum e veteri Testamento memoriam celebrant XIX Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIB. BRIXIANIS VALERIANO, VALENTINO, SAPRVTIO.

svb Adriano.

[Commentarius]

Valerianus, Martyr, Brixiae in Italia (S.)
Valentinus, Martyr, Brixiae in Italia (S.)
Saprutius, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

I. B.

Ignotus natalis horum Martyrum videtur, nisi quod Ferrarius in generali Catalogo SS. ita scribat in Notis: [Horum MM. ætas,] Passi feruntur paullo ante SS. Faustinum & Iouitam. Galesinius XII Februarij celebrari eorum Inuentionem testatur his verbis: Brixiæ, Inuentio sanctorum Martyrum Valeriani, [Inuentio hoc die,] Valentini & Saprutij: qui vna cum BB. Iouita & Faustino Martyribus, pro Christi fide pugnantes, coronati sunt. Citat in Notis, vti & Ferrarius, annales Brixiæ. Eliam Capreolum habemus Italice versum, in quo de iis nihil reperi. Ascanius Martinengus in historia Sanctorum Brixianorum Valerium habet pro Valentino, pro Saprutio Seprutium: testaturque, vti & Ferrarius, recoli hoc die eorum Inuentionem in Martyrologio Ecclesiæ Brixianæ. Addit Martinengus, [reliquiæ:] reliquias eorum in æde SS. Faustini & Iouitæ ad sanguinem, siue S. Afræ, adseruari: inocculto esse Acta.

DE S. EVLALIA VIRG. MART. BARCINONE IN HISPANIA

AN Chr. CCCIII

Commentarius præuius.

Eulalia Virgo Mart. Barcinone in Hispania (S.)

I. B.

[1] Dvæ nobili martyrio perfunctæ apud Hispanos eodem tempore Virgines, quarum vtrique Eülalia nomen fuit; altera Emeritæ, veteris Lusit aniæ vrbe, [Duæ SS. Eulaliæ, Emeritēsis & Barcinonensis,] altera Barcinone in Tarraconensi Hispania; hæc XII die Februarij, quatuor decim nata annos; illa duodecim, tredecimue, X Decembris. Vtrique nonnulla omnino consimilia admota tormenta; vtrique par cælitus inditum animi robur ad Iudicem vltro arguendum; vtriusque euolasse columbæ specie anima memoratur.

[2] Quæ caussa variis auctoribus fuit, arbitrandi scribendiq; vnicam extitisse Eulaliam, quæ Barcinone nata, Emeritæ fecerit martyrium. Ita L. Marineus Siculus lib. 5 de reb. Hispaniæ: Eulalia Virgo ac Martyr sanctissima, [in vnam conflatæ a quibusdā scriptoribus;] natione Barcinonensis, in Emerita Augusta, ciuitate olim florentissima, pro Christi fide & confessione, Deciani prouinciæ Præsidis iussu, primo eculeo suspensa & exungulata, demum cum ardentes ad vtrumque latus laminæ admotæ fuissent, igne hausto, IV Id. Decembris, Deo spiritum reddidit. At Maurolycus, & in Martyrol. Germanico Canisius, Emeritensem Barcinone occisam habent hoc die; licet neuter die X Decembris (vbi eamdem denuo recensent) vrbis Barcinonis meminerit. Petrus de Natalib. lib. 1 cap. 54 Barcinonensi tribuit, quæcumque de Emeritensi narrantur, & Barcinone IV Id. Decemb. sepultam scribit. Eodem tamen libro cap. 48 agens de S. Leocadia, Eulaliæ meminit in Emeritensi vrbe interemptæ. Vincentius Bellouacensis lib. 12 cap. 123, commemoratis breuiter Emeritensis Eulaliæ Actis, subdit: Huius Virginis festum in Martyrologio videtur esse bis annotatum, scilicet pridie Id. Februarij, & IV Id. Decembris: nisi forte duæ fuerint eiusdem nominis in eadem prouincia passæ, & in eadem persecutione.

[3] Maiorem aliis dubitandi ansam præbuisse videtur Prudentius, qui cum in libro περὶ στεφάνων Hymnum tertium cecinerit in S. Eulaliæ Lusitanæ laudem, [ab aliis vnius acta alteri attributa,] prolixeq; eius certamen descripserit, nusquam de Barcinonensi agit, licet Barcinonis alioquin meminerit. Sed nec omnes ille Sanctos memorat, omniumue decora vrbium. Et fuit Lusitana illa Eulalia cruciatuum multiplicitate aliquanto celebrior: sed quæ soli illi irrogata leguntur tormenta, ea etiam Barcinonensi quidam tribuerunt. De hac enim scribit inter alia Thomas Trugillus par. 2 tomi 2 Thesauri Concionatorum: Eam in viuam calcem coniecerunt, oleum desuper proiecerunt & bulliens plumbum: tum sinapio cum aceto eius nares & vulnera vniuersa confricuerunt, testis etiam acutis plagas omnes laniarunt, oculos ardentibus candelis combusserunt. & paucis interiectis: Cum ergo iam Dacianus fatigatus esset in tam varia cruciatuum inuentione, videretque se ea ratione non posse immobilem Virginis animum a fidei firmitate deflectere, cum tamen tenerrima esset, & exiguæ ætatis; voluit ignominiæ tormentum in eam exercere, atque ita iussit nudam & tantis vulneribus sauciatam duci sanctam Virginem per vniuersam ciuitatem, ad maiorem eius ignominiam, & Christianorum omnium terrorem; deinceps vero in campo quodam decollari. Eadem narrant Ribadeneira & Villegas in Flore SS. Ioannes Marietta histor. Eccles. Hisp. lib. 4 cap. 1 Ambrosius Morales lib. 10 cap. 3. & alij. At fuerunt illa soli Eulaliæ Emeritensi irrogata supplicia. [& quæ vtriusque paria, vni aut alteri temere detracta.]

[4] Pari errore quidam Barcinonensi huic Eulaliæ doctorem martyriique hortatorem Donatum iunxere, qui Emeritensi adfuit. Id & nos in variis MSS. animaduertimus, & notauit Barnabas Morenus de Vargas lib. 2 historiæ Emerit. cap. 8. Cui tamen minime assentimur, dum Barcinonensem negat rure habitantem, in vrbem vltro adisse ad Iudicem. Refellit eum S. Eulogius lib. 1 Memorialis SS. ita scribens: Sic Iustus & Pastor, sic Eulalia Virgo Barchinonensis, sic Babylas Pontifex, multique alij sponte se obtulerunt & coronati sunt. In contrarium currens Morales scholio 18 in illum S. Eulogij librum, ita scribit: Iam hinc facile intelligas, Emeritensem Eulaliam non sponte sua ad confessionem fidei Christianæ processisse, sed Iudicis imperio fuisse abductam. Alioquin & eius exemplum Eulogius protulisset. Potuit Eulogio non succurrere illud exemplum. Atque vt diserte de Emeritensi id negaret, præ illo Prudentij nobis auctoritas est, ita scribentis:

Illa perosa, quietis opem
Degeneri tolerare mora,
Nocte fores sine teste mouet,
Septaque claustra fugax aperit,
Inde per inuia carpit iter. & post XVIII versus:
Mane superba tribunal adit,
Fascibus adstat & in mediis &c.

Clarius id pandent Acta, quæ X Decembris edentur.

[5] S. Eulaliæ Barcinonensis Acta hic danius e MS. monasterij S. Maximini iuxta Treuiros, [Barcinonensis acta hic edita e MSS.] eq; MS. monasterij S. Cucuphatis de Valle in Gothalania; olim a Ioanne Baptista de Castelarnau, eiusdem monasterij religiosißimo asceta submissa. Eadem e codice Toletano in Martyrologio Hispanico vulgauit Ioannes Tamayus Salazar. Ternis hisce Actis congruunt quæ ex vetusto codice Ecclesiæ Barcinonensis Hispanice narrat Franciscus Diagus lib. 1 de Comitibus Barcinonensibus cap. 8. & quæ Franciscus Padilla histor. Eccles. Hispan. centur. 4 cap. 3 ex MS. Ecclesiæ Calaguritanæ.

[6] Antonius Vincentius Domeneccus in historia Sanctorum Gothalaniæ, ex variis auctoribus gesta S. Eulaliæ collegit, [alia quæ dā scripta de eius institutione,] interq; alia, in Actis Latinis & iam citatis monumentis prætermissa, isthæc narrat: Mater Eulaliæ Virgini Christiana & perquam religiosa fuit: quæ vt filiæ animum ab ipsa pueritia rerum Diuinarum studio amoreque occuparet, acu eam pingere docuit, Sanctorumque figuras efformare: ac præsertim Virginis Deiparæ vitam effingendam ei proposuit, vt quam arte, studiosius etiam moribus exprimere niteretur. Verum sanctissima Virgo cum magna ferebatur erga Dei Matrem religione, tum multo (vt par erat) in Christum maiori: [amore erga Christū & D. V.] ideoque principio cuiuslibet operis figuram sanctæ Crucis pingebat, inde Virginis Matris effigiem. Res Diuinas aliquando meditanti visibilis adstitit Angelus, retulitque sponsam eam a Christo delectam, ac dotalem illi Crucis triumphum promisit. Quo illa ostento & pollicitatione animata, gratiis sponso cælesti actis, illico Barcinonem contendit. Hæc si vera sunt, falsum igitur quod Trugillus scribit, ex claris & nobilibus parentibus originem duxisse, de quibus non dicitur vtrum essent Christiani. Quod & Morales scribit. Verum vt de illa Domenecci narratione nihil statuamus, [eius parētes Christiani:] nobis Acta ipsa videntur satis perspicue indicare, parentes quoque Christianos fuisse, qui eam propter humilitatem & tantam sapientiam amabant, sinebantq; in sequestrata cellula cum sociabus in laude hymnorum Domino deseruire &c.

[7] Quæ antea citati auctores tormenta Eulaliæ illata scripserunt, in ipsius Actis omissa, eadem Domeneccus quoque recenset, etiam nuditatis ignominiam: ac decollatam negat, sed in crucem actam; idq; testari Ecclesiæ Barcinonensis traditionem, [ipsa in Cruce, id est equuleo, mortua:] Lectiones officij, Collectas quasdam, ac Martyrologia. Acta habent: Dacianus iussit corpus in cruce esse. MS. Barcinonense, vt id citat Diagus, habet: in cruce dimitti. Exponit ipse, in equuleo; nam equuleum formam quamdam Crucis habuisse. Sane quidem in Actis S. Dorotheæ die VI Februarij cap. 3 nu. 17 de S. Theophilo Scholastico ista habentur: At vbi in equuleo suspensus est, dixit: Ecce modo factus sum Christianus, quia in Cruce suspensus sum. Equulei enim factura Crucis similitudinem gerit.

[8] Depositam de equuleo ac deinde cruci affixam existimauit, qui Martyrologij Romani tabulas interpolauit, quæ ita nunc habent: [inscripta Martyrologiis:] Barcinonæ in Hispania S. Eulaliæ Virginis, quæ tempore Diocletiani Imp. equuleum, vngulas, flammasque perpessa, demum cruci affixa, gloriosam martyrij coronam accepit. Vsuardus, & in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ Bellinus de Padua, ista solum habent: In Hispaniis natalis S. Eulaliæ Virginis, quam constat tempore Diocletiani Imp. gloriosam martyrij accepisse coronam, ciuitate Barcinona. Neque clarius tormenta expreßere Beda, Ado, Notkerus, Galesinius. Nomen solum vetustißimo Romano Martyrologio inscriptum. Wandelbertus ita habet:

Eulaliæ festum pridie sanguisque coruscat,
Vrbs Barcinon eximia qua Virgine gaudet.

[9] Anno Christi CCCIII martyrio coronatam Eulaliam ita fere conficit Diagus: Etsi ab exordio Imperij sæuierat in Christianos Diocletianus, [anno 303 occisa:] multo tamen acrius eius exarsit rabies XIX eius anno, qui Christi CCCII erat, circa Pascha; & tunc verisimile est missum in Hispaniam Dacianum, & alias in prouincias quos truculentiores erat expertus. Ergo Februario sequenti illa vltro ad certamen procurrit, ante S. Cucuphatem ac S. Felicem.

[10] Augustinus Barbosa in Collectaneis Bullarij tradit, a Sacra Rituum Congregatione sancitum VI Decembris an. ⅭⅠƆⅠƆCVIII, [festū eius cum Octaua, etiam in Quadragesima.] vt festum S. Eulaliæ, etiamsi inciderit in Quadragesimam, poßit tamen cum Octaua, vt dicitur, celebrari, in Ecclesia Barcinonensi, secundum antiquam consuetudinem.

ACTA EX MSS.

Eulalia Virgo Mart. Barcinone in Hispania (S.)

BHL Number: 2693

ex MSS.

[1] In diebus illis Eulalia sancta Barcinonensium ciuis & incola, [Eulalia a prima ætate piissima,] nobilis genere, a teneræ ætatis suæ tempore Dominum Iesum Christum ex toto corde suo amabat. Morabatur autem cum parentibus suis in prædiolo proprio, quod erat situm paullo longius a ciuitate: quia propter humilitatem & tantam sapientiam, quæ vltra ætatem illius erat in ea, parentes eius plusquam indulgentissime amabant eam. Et in vno proposito persistens, [cara parentibus, assidue Dei laudes canit:] nihil aliud agebat, nisi cottidianis diebus in sequestrata cellula cum sociabus, quas secum adunauerat, in laude hymnorum Domino deseruire.

[2] Hæc faciendo, cum peruenisset ad pubescentes annos, cœpit insanientium Principum sæuire persequutio aduersus Christianos; vt si quis sacrificare noluisset, diuersis pœnarum cruciatibus morte afficeretur. Dacianus Præses adueniens in ciuitatem Barcinonensium sacrificauit diis, [audita fama persecutionis,] & iussit perquiri Christianos vt thurificarent. De qua re mox flagrauit opinio, per impiissimum iudicem ciuitatem esse turbatam. Quod audiens S. Eulalia, hilaris effecta est, & magno gaudio repleta lætabatur, [exultat;] dicens: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe; & gloria nomini tuo sancto, quia video quod cupiebam; & sic credo in te, vt de hoc opere, te adiuuante, impleatur mihi voluntas.

[3] Quod audientes sui mirabantur, hæsitantes quid tam optabile & mirabile vidisset, quod nollet prodere eis solito more; quia quæcumque per gratiam Dei sciebat, [nec suis caussam aperit,] omnia eis patefaciebat, secundum vigilantiam circumspectionis suæ fidei, in qua eas allocutione sua suauissime ædificabat. Sancta vero Eulalia quid corde volueret nulli dicere voluit, neque parentibus, qui eam tam insatiabiliter diligebant, [sed clam iis nocte it in vrbem:] neque alicui de sociabus aut familiaribus suis, qui eam omnes super salutem animæ suæ habebant. Sed silenti hora, primo gallorum cantu, quiescentibus illis, profecta est ad ciuitatem, & omni animositate totum iter pedibus delicata puella infatigabilis confecit.

[4] Quæ cum ingrederetur portam ciuitatis, audiuit a præconiam vocem sonantem, & perrexit ad forum. Videns autem Dacianum pro tribunali sedentem, irrumpens inter populi turmas cum Officio permixtas, direxit se b ante tribunal, & voce magna dixit ad eum: Iudex iniquitatis, sic in altum sedes, [vltro Dacianum adit, & publice arguit eius crudelitatem:] vt Dominum altissimum non timeas, qui est super omnes Principes tuos & super te, vt omnes, quos ipse Dominus magnus & verus ad imaginem & similitudinem suam fecit, vt ipsi soli seruiant, tu propter opera Sathanæ per afflictionem pœnarum morte afficias? Dacianus autem cum stupore animi intuens eam, dixit: Quæ es tu, quæ tam temere non solum ad tribunal Iudicis non iussa accedere præsumpsisti, insuper elata in superbiæ causam furis res inauditas & contrarias Imperatoribus in vultum Iudicis dicere? At illa cum maiori constantia animi & strepitu vocis respondit: Ego sum Eulalia, ancilla Domini Iesu Christi, qui est Rex Regum & Dominus dominantium: & ideo confidens in eum, nihil verita sum, ad redarguendum te voluntarie ac festinanter venisse; quare tam insipienter agas, vt postponas Deum verum, cuius sunt omnia, cælum, terra, mare & omnia inferiora terræ, & quæ sunt in eis; & diabolum colas; & adhuc homines, qui Deo vero deseruiunt, vt mereantur vitam æternam consequi, tu eos cogis per diuersa tormentorum genera sacrificare diis, qui non sunt, sed diabolus est cum angelis suis: cum quibus vos omnes, qui eos colitis, in ignem æternum consumendi eritis.

[5] Præses hæc audiens iratus iussit eam sisti, & c a tergo fortiter cædi. Quæ dum cæderetur, [flagellatur,] Dacianus dixit: O misera puella, vbi est Deus tuus? Quare te non liberat a pœna ista? Quare tanta dementia arrepta es, vt rem tam illicitam ageres? Sed dicito ignoranter te incurrisse, quod nescires quæ esset potestas Iudicis, & accipies veniam; quia & ego doleo super te, quod nobilissima persona tam fortiter & grauissime flagellaris, cum sis nobilis nata. Eulalia sancta respondit: Te d irrideo, quod suades mihi mentiri, vt dicam me nescire quanta sit potestas tua. Quis hominum ignorat, omnē potestatem cuiuslibet hominis esse temporalem, [intereaq; Daciani dicta explodit,] sicut & ipse homo hodie est, & crastino moritur? Nam potestas Domini mei Iesu Christi finem non habet, sicut & ipse æternus est. Ideo falsum dicere non possum, quia timeo Dominum meum, qui mendaces & sacrilegos in gehennam ignis cum omnibus iniqua agentibus comburi iubet. Nam ego modo, dum cædor propter Dominum meum, [negans se plagas sentire:] plusquam satis nobilitata sum. Tuas quidem plagas non sentio, protegente me ipso Domino meo Iesu Christo, qui te secundum actum tuum, in die iudicij sui æternis iubet pœnis affligi.

[6] At Præses maiori ira repletus, iussit eculeum afferri, & suspendi eam, & torqueri, quamdiu e exungularetur. Sancta vero Eulalia hilari vultu collaudabat Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, [equuleo torquetur,] exaudi me ancillam tuam inutilem, quia tibi soli peccaui. Indulge factis meis malis, & confirma me ad sufferenda tormenta, quæ pro nomine tuo sancto mihi adiiciuntur, vt confundatur diabolus cum ministris suis. Præses dixit ad eam: Vbi est quem clamas? Me audi, infelix & stulta puella, & sacrifica diis, vt viuere possis: quia ecce iam imminet tibi mors, & non est qui te liberet. Sancta Eulalia læta effecta dixit: Numquam tibi bene sit, sacrilege, dæmoniose, periture, vt a fide Domini mei discedam. Dominus meus, quem clamo, [ac Præsidi insultat:] hic mecum est, quem tu propter immundissimam mentem tuam & insanam animam tuam videre non mereris. Ipse me confirmat, vt quamcumque mihi pœnam rabidus inferre volueris, pro nihilo ducam.

[7] Præses autem fremens, cum ira iussit militibus faculas ardentes lateribus eius applicare, [faculis ei latera vruntur;] & pendere tam diu S. Eulaliam, quamdiu flammarum facibus exureretur. Tunc illa læta, cum exultatione, magna voce psalmum Domino dicebat: Ecce Deus adiuuat me, & Dominus susceptor est animæ meæ. [Psal. 53. 6] Redde mala inimicis meis, & in veritate tua disperde illos. [7] [8] Voluntarie sacrificabo tibi, & confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, & super inimicos meos despexit oculus meus. [9] [quibus exstinctis, aut in lictores auersis,] Et cœpit flamma in ministros conuerti. Quod videns S. Eulalia, respiciens in cælum, clariori voce orauit, dicens: Domine Iesu Christe exaudi deprecationem meam, & perfice misericordiam tuam in me, & iube me iam suscipi inter electos tuos in requiem vitæ æternæ, faciens mecum signum in bono; vt credentes in te videant, & collaudent potentiam tuam. Completa vero oratione sua, mox f extinctæ sunt faculæ illæ ardentes, quæ infusæ oleo nimis glomerabant flammas. [ipsa spiritum emittit. specie columbæ euolantē:] Ministri autem qui admouentes eas erant, ipsi exurebantur, & tremefacti ceciderūt in facies suas: & S. Eulalia emisit spiritum: colūba ab ore eius exiens euolauit ad cælum. Quod videntes populi mirati sunt: inter quos Christiani lætabantur, ciuem in cælestibus meruisse habere patronam.

[8] Dacianus autem videns post tantum certamen pœnarum nihil se profecisse, gemens cum ira, descendensque g a tribunali iussit corpus in cruce esse, positis custodibus, [in cruce pendens] & comminans dixit: Pendeat in cruce, quousque deuoretur ab auibus cæli cum ossibus. Et ecce, subito h nix de cælo descendit, & cooperuit eam. Quod videntes custodes, [niue operitur:] timore perterriti amouerunt se a corpore, sed stantes a longe custodiebant secundum præceptum iudicis. Quod vt diffamatum est per territorium in circuitu ciuitatis, multi aduenerunt videre mirabilia Dei: sed & parentes & i sociæ eius cum gaudio magno cucurrerūt: [multi eo concurrūt, etiam eius parentes:] qui flentes nimis tribulabantur, quia quod euenerat nesciebant. Post diem autem tertium viri religiosi nocte abstulerunt corpus illius, non sentientibus custodibus; quod cum linteis & aromatibus inuoluerunt. k Sanctus vero felix, qui in confessione vnanimis eius fuerat, [sepelitur,] cum magna exultatione animi dixit ad eam: Domina, tu prior palmam meruisti. Cui S. Eulalia subrisit. Ceteri quoque cœperunt lætantes hymnum canere Deo: Clamauerunt iusti, & Dominus exaudiuit eos, & ex omnibus tribulationibus eorum liberauit eos. [Psal. 33. 18] Et ad voces psallentium multi de populo conuenerunt, & mox cum lætitia sepelierunt eam, [magna Christianorum lætitia.] benedicentes Dominum Patrem & Iesum Christum filium eius, & Spiritum sanctum, cuius regnum permanet in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ita MS S. Cucuphatis. At S. Maximini, præconia vocum sonantium, Tamayus Salazar, præconum vocem sonantem.

b Alij, ad.

c Egregie hoc supplicium in Actis S. Eulaliæ Emeritensis, quæ idem perpessa, describitur: Tunc Calpurnianus turbido furore repletus, putans pudicitiam Virginis more infantiæ a tergo corporis emendari, [Catomari,] iubet per Officium Curatoris eam catomari. Cumque catomaretur corpus eius delicatum ac sanctum &c Modum vero exponit Baronius in Notat. ad Martyrol. XV Iunij Not. b scribens, idem esse, catomis aliquem cædere quod solent ludimagistri ad humeros alicuius appensis pueris in eorum nates infligere verbera. [catomis cædi,] Atque ita referri in Sanctorum Actis quosdam, quod pueri essent, puerorum more iussos esse virgis verberati. Quandoque tamen, maioris ignominiæ irrogandæ caussa, etiam senes, & Episcopos, catomis cæsos. De pueris habes XXIV Ianuarij in Actis S. Babylæ Ep. cap. 2 nu. 6. [Ieuari in catomo, puerile suppliciū, ideoq; ignominiosum.] Iratus vero Numerianus Rex iussit tres infantes leuari in catomo, & priori dati duodecim plagas, secundo autem nouem, tertio vero septem. vbi explicauimus notionem vocis catomi, quod qui eo plectitur κατ᾽ ὤμους in humeros sublatus, vel ab humeris pendens verberetur. Cur autem impurissimi Iudices pudicis Virginibus hoc etiam irrogarent supplicium, ita indicatur in Emeritensis Eulaliæ Actis: Præses autem amarissimus credebat se eam euincere posse, si pudicam Virginem fœdius verberasset. Quod & ipsa ei exprobrat: Quid prodest tibi, miser, quod honestatem meam insana tentasti ordinatione nudare?

d Tamayus Salazar, irrides. MS. S. Cucuph. Non suades mentiri, vt dicam.

e Trugillus exponit, ferreis pectinibus laniari, siue vngulis, vt vocabant.

f MS. S. Cucuph. extinctæ sunt flammæ, & faculæ illæ ardentes, quæ infusæ oleo nimis glomerabant flammis in ministris, qui admouentes eas erant.

g Alij, discedensque ad tribunal.

h Padilla, nubes.

i Tamayus, socij.

k S. Felix ex Scylitana ciuitate in Africa oriundus, in Hispaniam venit cum S. Cucuphate, & Gerundæ 1 Augusti nobile martyrium fecit, post S. Eulaliam; ideoq; in quibusdam Martyrologiis cum ea hoc die refercur.

DE INVENTIONE ET TRANSLATIONE I S. EVLALIÆ VIRG. MART.

Eulalia Virgo Mart. Barcinone in Hispania (S.)

AN. CHR. ⅠƆCCCLXXVIII. XXIII Octob.

Avctore I. B.

[1] Religiose sepultum S. Eulaliæ corpus fuit, non in ecclesia aliqua, (nam omnes solo prostratæ Imperatorum iussu erant) sed in priuato Christiani cuiuspiam domicilio aut prædio, vt recte arbitratur Franciscus Diagus lib. 1 de Comitibus Barcinonensibus cap. 9. Postquam resedit persecutio, [S. Eulaliæ corpus sepultū extra vrbē,] tumulatum est in æde haud magna extra vrbem ad oram maris extructa, dicataque Virgini Deiparæ, atque inde S. Mariæ de arenis olim appellata: nunc alia illic extat, magna & præclara, S. Mariæ de mari.

[2] Censet Alphonsus Villegas, cum Hispanias anno Christi ⅠƆCCXIV Mauri occupassent, veritos Barcinonenses, [an 714 altius abditū, in obliuionem venit:] ne in nationis impiæ ac barbaræ manus sacratißimum Eulaliæ, ciuis suæ, corpus deueniret, tutis latebris illud in eadem æde commisisse. Inde paullatim sacri thesauri, extinctis (vt pauci erant) latebrarum consciis, omnino oblitteratam esse memoriam. Alij vbi postea inuentum est, ab initio conditum putant.

[3] Hoc autem fere modo inuentum narrant. Sub annum Christi ⅠƆCCCLXXVIII Sigebodus Narbonensis Archiepiscopus, cum ædificare S. Eulaliæ templum vellet, aliquas eiusdem sanctæ Virginis reliquias poposcit ab Frodoino Barcinonensi Episcopo, quocum Concilio Tricaßino II interfuerat eo ipso anno, præsidente eidem Ioanne VIII Papa, vt videre est to. 3 Conciliorum Galliæ. Illinc eum fortasse domum huius rei gratia comitatus, Barcinonem certe venisse traditur. Hic quæsitum sollicite, quo loco conditum cæleste id pignus esset. Multa nuncupata Superis vota. In Cathedrali templo, quod sanctæ Cruci sacrum, [an. 878 post preces intellectū, vbi lateret:] Missas Deo sancti Antistites obtulere, vt aliquod latentis thesauri indicium diuinitus elicerent. Preces exaudiit Numen; cuius instinctu ex veteri Hymno, in Virginis Eulaliæ laudem olim composito, intellectum, in S. Mariæ, quam diximus, æde defossas beatas illas exuuias esse. Igitur maxima animi pietate iterato fusis ad Deum precibus, supplicabundi illuc a basilica Cathedrali, [quæ situm triduo.] cum omni Clero & frequentißimo populo cuiusius ætatis ac gradus, venere ambo Episcopi. Tum Frodoinus amoueri quidquid obstare opus illud molientibus poterat, iußit, dein alte pluribus locis effodi solum. Tres ipsos dies omni studio atque opera allaboratum est: neque vllum aut corporis sacri, aut loci, quo conditum esset, erui vestigium potuit. [frustra:] Spe igitur illius inueniendi abiecta, Narbonem rediit Sigebodus.

[4] At Frodoinus, oraculi Euangelici memor, quo monemur, in precationibus esse perseuerandum; Deoq; gratißimum esse, vt obstinata quadam contentione ab eius liberali manu beneficia postulemus; non existimauit a cœpta sacri thesauri peruestigatione cessandum. Ergo aßiduis ieiuniis ac precibus insigni ardore pietatis Deum obsecrat. Vtq; iunctis plurium votis facilius quod optabat consequeretur, [post tridui ieiunium & preces] publicum indicit tridui ieiunium ac preces omni ordini, ætati, sexui. Quo tempore, numquam non frequentes e populo, Sacerdotes præsertim, ac sanctimoniales fæminæ, in dicta æde, die noctuq; ad concinendas Deo laudes, atque auxilium in rem eam quæ petebatur implorandum incubuere. Non caruit successu comprecatio. Die tertio Præsul, sacris in Cathedrali peractis, spei plenus ad S. Mariæ ædem adit: accurrit & populi visingens: concipiuntur iterato ad Deum & Sanctam preces: crescit omnibus ardor sacri corporis peruestigandi, nullo penitus prætermisso templi angulo. Præsul ipse dum ad dextram altaris effossum antea locum diligenter oculis lustrat, [inuentum sepulchrū,] exiguum quoddam iuxta parietem foramen conspicatus, id pedo inserto pertentat, & cauum quid intus esse deprehendit. Iubet ergo humum altius refodi a suis ac submoueri. Illic marmoreum Diuæ sepulchrum inuentum: cuius reuulso operculo, continuo mira quædam odoris suauitas ab sanctis reliquiis expirat, atque etiam remotos afflat: diceres pretiosis vnguentis plenum esse tumulum. [eq; eo odor suauissimus diffusus:] Ea res eximiæ sensum pietatis in omnium animis excitauit, atque vberes ab oculis lacrymas elicuit. Villegas erupisse a sanctis reliquiis fragrantiam illam ait, cum linteum, quo fuerant inuolutæ, sustulit Frodoinus.

[5] Actis primum Deo gratiis, sanctißima ossa e tumulo exempta munda & eleganti sindone inuoluit Præsul, [Reliquiæ exemptæ honorifice in vrbem deuehuntur:] dum interea Clerus sacros hymnos atque Eulaliæ encomia concinit. Feretro dein imposita, vt ad Cathedralem sanctæ Crucis basilicam deportarentur. Confestim splendida adornatur supplicatio: honoratißimie Clero supponunt feretro humeros, ceteri faces manibus præferunt. Ad portam vrbis, quæ S. Eulaliæ appellatur, horæ dimidiæ spatio substitere, ingenti animorum voluptate Deum laudantes. [ad veterē portam] Villegas, quo loco supplicantium turba constiterat, vbi antiquitus vrbs præcincta mœnibus, ipseque aditus portæ erat, Forum frumentarium nunc esse scribit.

[6] Cum progredi inde intra vrbem vellent, feretrum attollere nulla vi potuerunt. Perculit prodigium cunctos. Quidam argumento id esse aiebant, [fiunt immobiles:] minime probari Deo ac Cælitibus, vt aloco suo abstractæ sacrosanctæ exuuiæ intra vrbem deferrentur. Dum ea glisceret animorum perturbatio, edicit Episcopus, [post preces mouentur,] vti omnes positis humi poplitibus, placare Diuinam clementiam contendant. Precibus accurate peractis, ab humo assurgit, admouet feretro manus, & vna Sacerdotes aliquot, idque facillime attollunt, [deferuntur ad Cathedralem ædem:] & insigni, vt cœperant, pompa ad maiorem basilicam deportant, inque ara collocant: tum denuo in solum postrati, Deo gratias laudesq; cecinerunt. Certatim totam eam hebdomadam ad venerandas reliquias concurrere ciues & accolæ, [octiduo donis & precibus honorantur:] manibus candelas gestantes, offerentes donatia, ieiuniis, vigilis, precibus Deum sanctamque Martyrem propitiantes.

[7] Octauo die arcam marmoream, in qua multis seculis conditum S. Eulaliæ corpus fuerat, [reponendæ in tumulo,] attolli e terra, inque Cathedrali ecclesia locari curauit, in ea cupiens ossa sanctæ Virginis includere. Verum nec ipse, nec qui aderant Sacerdotes, mouere hæc vllo pacto potuerunt. [rursus fiūt immobiles;] Rursum humi se populus vniuersus prosternit, cælestemque opem implorat, ad celebritatem, vt adhuc peracta erat, feliciter finiendam. Omnibus ita precantibus, post horæ vnius spatium prodit in medium Sacerdos, pauore ac tremore perculsus, seque ad Episcopi pedes abijcit, ac facinus suum confitetur, [donec quidam præcisum digitum retulit,] præcidisse nempe digitum vnum a sacratißimo Virginis Eulaliæ corpore; ac domi arculæ inclusum asseruare. Mandat Episcopus vt eum confestim afferat; ac deinde veritus fortaßis ne quid subesset fraudis, aut diuino instinctu motus, & cauere cupiens, ne quis nimis credulæ eius facilitati aliquādo illuderet, allatum eum, sibique traditum, palam in prunas ardentes abiicit. [qui in igne illæsus.] Mirabilis Deus in Sanctis suis. Non exiguo temporis spatio in igne iacuit, integer plane ac illæsus, vt aurum, quod vt probetur, in ignem coniicitur. Effusis omnibus in laudationem Diuinæ bonitatis, eximit eum digitum Episcopus e foco, ceterisq; reliquiis adiungit: ac tunc demum hasce nullo negotio sublatas intra tumulum condit. Hæc fere Diagus ex antiquo Flore Sanctorum Ecclesiæ Barcinonensis in membrana exarato. Fatetur ab aliis narrari id miraculum factum ad ingressum vrbis, quod ij auctores non legissent iterato immobiles redditas esse reliquias. Censet ipse eum digitum auulsum fuisse, vel cum in æde S. Mariæ exemptæ e tumulo sunt, vel potius dum in Cathedrali per octiduum altari impositæ manserunt, vt noctu potuerit sacrum id sublegi pignus.

[8] [Publicum eius miraculi monumentum:] Scribit Villegas, eius rei monumentum extare, Virginis statuam egregie sculptam, supraq; portam illam vrbis collocatam, & fori medio erectum lapidem ad perennem tanti prodigij memoriam. Meminere huius Translationis Domeneccus, Trugillus, Ribadeneira, Morales, Marietta, Hieronymus Paulus in Catalogo Epp. Barcinonensium. Quia vero tantis illustrata miraculis ea Translatio fuerat, peragitur anniuersaria eius memoria, non in Cathedrali solum basilica, sed in tota ciuitate ac diœcesi, [anniuersaria Trāslationis memoria 2 Octob.] die XXIII Octobris: at dedicati eidem Diuæ altaris XXX eiusdem mensis, vti idem Diagus testatur. Adscripsit illius Translationis memoriam ad XXVII Octobris Ferrarius. In Lectionibus secundi Nocturni in Barcinonensi Breuiario ad dictum diem XXIII Octobris narratur ea Translatio, omisso secundo eo miraculo, quo iterum immobiles redditæ Virginis reliquiæ memorantur. Episcopus in iisdem Lectionibus semper Frondoinus appellatur: diciturque ea Translatio facta Guiffre Piloso Barcinonensium Comite; Carolo Caluo Galliæ Rege. Verum iam obierat Caluus anno præcedente, die VI Octobris.

TRANSLATIO II
S. EVLALIÆ VIRG. MART.

Eulalia Virgo Mart. Barcinone in Hispania (S.)

Avctore I. B.

An Chr. ⅭⅠƆCCCXXXIX. X ivlii.

[1] Mansit S. Eulaliæ corpus quo iam dictum est loco, ad annum circiter ⅭⅠƆCCCXXXIV, quo Ferrarius Abella ex Ordine Prædicatorū, Neopatrensis Archiepiscopus, ad Barcinonensem Cathedram euectus est. Nam cum eo tempore nouis substructionibus instauraretur ampliareturq; princeps basilica, [S. Eulaliæ reliquiæ circa an. 1334 depositæ in sacrario,] Sanctæ tumulus in sacrarium siue thesaurophylacium deportatus est. Sacellum vero, ei thesauro deinceps seruando, elegans sub maiori ara constructum est, eoq; apparatu ornatum, qui & magnæ Martyris reliquias deceat, & populi excitet pietatem.

[2] Magnifica exinde supplicatio instituta, cui Reges ac Reginæ aliquot, regiæq; stirpis Proceres, Episcopi, Abbates, [an. 1339 splendidissime circumlatæ,] virorum nobilium copiosa caterua, populi deniq; multitudo innumerabilis, interfuere. Circumlatæ per vrbem Reliquiæ: adita S. Mariæ de mari ædes; peracta hic sacra, habitaq; concio ab Archiepiscopo Tarraconensi; in cœmeterio locis duobus aræ erectæ, sacrificium oblatum, habita item gemina ibidem concio, quia tantæ multitudinis capax templum non erat. Relatæ inde ad Pontificiam basilicam reliquiæ in sacellum elegantißime fabricatum, dicatumq; Deiparæ Virgini ac S. Eulaliæ, atque in ara collocatæ: tum ab eodem Tarraconensi Archiepiscopo explicatæ, [in nouo sacello intra insignem tumbam conditæ] dein ab eodem, & Bernardo Cardinale Legato, Episcopo Barcinonensi, aliisq; Præsulibus impositæ in exiguum marmoreum vasculum, hocq; ipsum reconditum intra ingentem marmoream tumbam, quam octo sustinebant itidem marmoreæ columnæ. Tumbæ illi maiori insculpta extrinsecus erant acta, inuentio, translatioque S. Eulaliæ. Minoris illius, qua conditæ reliquiæ erant, [addita inscriptione,] marmoreæ arcæ operculo incisa hæc erat epigraphe: Hic requiescit corpus B. Eulaliæ Barchinonensis Virginis & Martyris Christi, quod in vasculo isto fuit positum anno Incarnationis Domini millesimo trecētesimo trigesimo nono, sexto Idus Iulij. Dein maior illa tumba operta vasta marmorea tabula est, superq; hanc grandes e marmore statuæ collocatæ, S. Mariæ Deiparæ, & quatuor Angelorum ad singulos tumbæ angulos, manibus candelabra tenentium.

[3] Præter illustrium hominum, qui interfuere, dignitatem, ordinemq; splendidißimum supplicationis, [Cereorum tum vis ingens,] apparatus memoratur permagnificus fuisse. Arsere in æde Cathedrali octonum librarum cerei octingenti, præter alios minores innumeros. Nec defuere miracula. Nam cum & super aras, vti dictum est, quiescebant sacræ reliquiæ, & cum per compita gestabantur, [cælestis odor a reliquiis.] & cum iam inclusæ tumulo essent, suauißimum, planeque admirabilem expirarunt odorem, qui omnia peruadebat loca.

[4] Quæcumque in ea solennitate gesta fuere, in acta retulit Marcus Maiolus publicus tabellio: quæ acta in archiuo Ecclesiæ Barcinonensis asseruantur, [Trāslationis acta,] eaque Diagus lib. 3 de Comitibus Barcinon. cap. 18 Hispanice expreßit. Nobis (nisi exemplum autographi nanciscamur) ea Latine ex Hispanico dare propterea visum non est, ne quid in nominibus quamplurimis hominum locorumque interpretandis peccemus. [anniuersaria memoria.] Peragitur anniuersaria huius Translationis memoria Dominica secunda Iulij. Narrant eamdem Translationem alij rerum Hispanicarum scriptores, sed plerique in tempore discrepant, Regumque qui adfuerunt recensendis nominibus.

[5] Aperta iterum CXII annis post tumba est die XIX Iulij anno ⅭⅠƆCCCCLI, [Reliquiæ an. 1451 ostensæ.] & Reliquiæ IX Augusti Mariæ Reginæ Aragoniæ, vxori Alfonsi V ostensæ. Ita loco citato memorat Diagus ex MS. codice Sodalitij S. Eulaliæ, qui extat in archiuo Capituli Barcinonensis.

[6] [S. Eulalia patrona nauigantium:] Scribit Domeneccus, præcipue Aduocatam nauigantium haberi coliq; S. Eulaliam: ideoque priusquam mari se committant, ad eius sepulchrum itare, patrocinium eius votis nuncupatis implorare; neque sere fiduciam successu destitui.

[7] Coli præterea ait vt siccitatem sterilitatemq; auertat: constare enim ex certis monumentis, antiquitus ad eliciendos cælo imbres, supplicationem institui solere ad eius ædem, quæ in Sarriano sita, medio milliari ab vrbe Barcinonensi, [inuocatur pro pluuia.] & continuo consequi optata. Id præcipue anno ⅭⅠƆⅠƆLXIV euenisse, quo horrenda funestaq; extiterat siccitas: institutam ad S. Eulaliam in Sarriano supplicationem; eiq; Guilielmum Episcopum, cū omnibus religiosorum hominum familiis interfuisse: postridie mane copiosos e cælo imbres decidisse.

[8] Philippus Ferrarius in gener. Catal. SS. tradit, Vxenti in Salentinis, circa extremam Italiæ oram, XII Ianuarij coli S. Eulaliam Virg. & Mart. [Alibi S. Eulaliæ memoria,] Quam in Notis sibi eam videri ait, quæ Barcinone coronam adepta. An eius aliquæ isthuc asportatæ reliquiæ; an mendose scriptum XII Ianuarij pro Februarij, ab eo qui id Ferrario indicauit, haud diuinamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CARTHAGINEN. MODESTO, ET POSINNO siue POSINNA.

[Commentarius]

Modestus, Martyr, Carthagine (S.)
Posinnus, vel Posinna, Martyr, Carthagine (S.)

I. B.

Martyrum horum, ac sequentium aliquot, sola nobis comperta nomina: quorumdam locus etiam martyrij; non tamen semper dilucide expressus, adiunctis subinde, qui alio pertinent, sociis, nulla posita nota qua seiungantur. Ita MS. Martyrolog. monasterij S. Cyriaci Romæ, Carthagine, [S. Iulianus perperam S. Modesto iunctus.] ait, Modesti, Iuliani: quasi eodem loco palmam obtinuerint. Eosdem Baronius Romano Martyrologio, ex illo MS. vt fatetur, ita inseruit: Carthagine sanctorum Martyrum Modesti & Iuliani. In Chronico, quod Dextri appellatur, & vel ideo ab recentiore consarcinatum auctore censeri potest, ad annum 160 ita ijdem relati: Carthagine Hispaniæ, Modestus & Iulianus florent. Auide verba Chronici arripiunt quidam scriptores Hispani. 10. Tamayus Salazar in Martyrol. Hisp. etiam Acta eorum componit, pia relatione, vt ait. Quorum ea relatio, aut vbi extat? S. Iulianus, vt mox dicemus, Alexandriæ martyrium cum pluribus sociis fecit. Vetustißimum Martyrol. Romanum, quod S. Hieronymi alibi nuncupamus, ita habet: Kartagine, Posinni, Modesti. MS. Richenouiense, omisso hoc Modesto, & pro Alexandrino infante Modesto, Modesta posita, Posinnam quoque vocat, qui in altero MS. est. Posinnus: Carthagine Posinnæ, inquit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS IVLIANO, VICTORE, FELICE, SECVNDO, SEVERIANO, CARPOPHORO, GERMANO siue GERMINIO, CYRIACO, AMMONIO, EVMINIO, PAMPHILO, ET ALIIS.

[Commentarius]

Iulianus, Martyr, Alexandriae (S.)
Victor, Martyr, Alexandriae (S.)
Felix, Martyr, Alexandriae (S.)
Seuerianus, Martyr, Alexandriae (S.)
Carpophorus, Martyr, Alexandriae (S.)
Germanus, Martyr, Alexandriae (S.)
Cyriacus, Martyr, Alexandriae (S.)
Ammonius, Martyr, Alexandriae (S.)
Euminius, Martyr, Alexandriae (S.)
Pamphilus, Martyr, Alexandriae (S.)
Alii Martyres, Alexandriae

I. B.

Martyrologium S. Hieronymi, seu vetus Romanum, ita hosce Martyres recenset: In Alax. Iuliani, Victoris, Felicis, Secundi, Seueriani, Carpofori, Germini, Cyriaci, Ammoni, Eumini, Pampili. Baronius, vt ante diximus, ex vnius MS. Martyrologij fide Iulianum Carthagine occisum scribit vna cum Modesto. Dexter Carthagini Spartariæ vtrumque tribuit. Non solum autem illud Hieronymi MS. repugnat; sed & Diuitis Augiæ MS. ita habet: Alexandria, Iuliani, Victoris, Secundi, Germani. MSS. Ecclesiæ. S. Mariæ Vltraiecti, & monasterij S. Martini Treuiris: In Alexandria, Iuliani Martyris, & aliorum XVIII. Martyrol. Aquisgranense solum habet, Iuliani Martyris, absque loco & sociis. In quibusdam MSS. rursus die XIII Februarij memorantur Iulianus, Ammonius, Cyriacus, Alexandriæ paßi: ijdem an diuersi, haud satis liquet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS MODESTO ET AMMONIO INFANTIBVS, ZOTICO, CYRIACO, SIMPLICIO.

[Commentarius]

Modestus, infans, Martyr, Alexandriae (S.)
Ammonius infans, Martyr, Alexandriae (S.)
Zoticus, Martyr, Alexandriae (S.)
Cyriacus, Martyr, Alexandriae (S.)
Simplicius Martyr, Alexandriae (S.)

I. B.

Apud Alexandriam Modesti & Ammonij infantum martyrium pridie Id. Februarij contigisse annotant Vsuardus, [Modestus & Ammonius MM.] Beda vulgatus, Rabanus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, ac Romanum Martyrologium, & alia. In quibusdam Ammon est pro Ammonio: in Richenouiensi Modesta, pro Modesto.

[2] Martyrologium S. Hieronymi, seu vetus Romanum, Zoticum & Cyriacum addit. [Zoticus & Cyriacus] Potest tamen mendæ suspicio esse, quod iidem proximis diebus, sed aliis locis paßi, occurrunt; hoc ipso, etiam Alexandriæ cum Iuliano. Zoticum memorat Rabanus. [seu Quiriacus, ac Simplicius.] Quiriacum & Simplicium martyrio apud Alexandriam perfunctos exhibent hoc die MS. S. Mariæ Vltraiecti, MS. S. Martini Treuiris, & Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum; sed non diserte infantibus illis socios iungunt. Num quis eorum ad alium diem spectet, definire non potuimus: maluimusq; vel secundo consignare, quam omnino præterire, præsertim a tam multis relatos.

DE S. DAMIANO MILITE ET MARTYRE IN AFRICA.

[Commentarius]

Damianus miles, Martyr in Africa (S.)

I. B.

[1] Damianum militem laurea martyrij in Africa potitum celebrant Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Maurolycus, [Alexandriæ an in Africa passus, dubium.] Galesinius, ac Romanum Martyrologium: at non Vsuardus, vt eum citat Baronius, sed quædam eius exemplaria interpolata. Martyrologium autem S. Hieronymi ita habet: In Alax. nat. Damiani militis, & infantum Modesti, Ammonis, Zotici & Cyriaci. MS. Richenouiense: In Alexandria Damiani Martyris, Modesti & Ammonis. Contra vero Rabani Martyrologium (quia, vt reor, librarius locum omisit, aut non apte dispunxit,) videtur etiam Infantes in Africa locare: In Africa, inquit, passio Damiani militis, infantum Modesti & Ammonis. Canisius in Martyrol. Germanico Daminianum vocat; MS. Martyrol. Carmeli Colon. Domitianum.

[2] Damianum hunc Ioannes Tamayus Salazar esse eundem arbitratur, cuius corpus e Callisti cœmeterio refossum, [an in Callisti cœmeterio sepultus?] Salmanticam nuper translatum est; nullo allato argumento, quo probari, etiam per leuißimam coniecturam, poßit, corpus Sancti illius Damiani esse ex Africa vel Alexandria Romam deuectum, inq; Callisti cœmeterio conditum. Diuersum ergo ab hoc illum censemus, deque eo seorsim hoc die agemus. Neutrius tamen vel tempus vel modus martyrij exploratus.

DE S. DAMIANO MART. ROMANO SALMANTICÆ IN HISPANIA.

[Commentarius]

Damianus, Martyr Romanus, Salmanticae in Hispania (S.)

I. B.

[1] Antiquum & nobile extat via Appia cœmeterium, Callisti appellatum, quod a S. Callisto Papa, qui tertio ab Incarnatione Christi seculo sedit, [Ex S. Callisti cœmeterio] restauratum; a S. Lucina, Apostolorum discipula, primitus (vt creditur) constructum. Ex eo nostra memoria complura veterum Martyrum effossa, & variis donata Ecclesiis, etiam extra Italiam, corpora sunt.

[2] [refossum S. Damiani corpus,] Inter hæc S. Damiani Martyris corpus fuit, quod ex dicto cœmeterio, Vrbani VIII Pontif. Max. auctoritate extractum, Ioannes Baptista de Alteriis, Episcopus Camerinensis, atque Eminentissimi Vrbis Romæ Vicarij vices gerens, die IX Ianuarij ⅭⅠƆⅠƆCXL donauit R. P. F. Ioanni de Annuntiatione, FF. Discalceatorum Ordinis sanctissimæ Trinitatis, Redemptionis captiuorum, in Romana Curia Procuratori Generali, cum aliis Sanctorum reliquiis; concessa facultate, eas ab Vrbe transmittendi, seu transportandi, aliis donandi, ac in Ecclesiis exponendi, vt a piis Fidelibus deuote venerari possint. Recitat Ioannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. publicas tabulas donationis.

[3] Illud S. Damiani corpus ab eodem Generali Procuratore in Hispanias missum, [missumq; Salmanticam:] inq; Salmanticensi collegio Fratrum Ordinis eiusdem depositum: vt idem testatur Tamayus: qui eum esse Damianum militem putat, quem antea recensuimus in Africa martyrio coronatum. Sunt quidem multorum Sanctorum olim deportatæ Romam exuuiæ; [at non Afri militis Damiani.] id tamen Damiano contigisse, haud satis solide probari ex nominis similitudine, absque vllo testimonio cuiusquam scriptoris, videtur. Diuersos igitur statuimus, donec aliunde in contrarium certi quid constet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ITALIS DONATO, HERADIO vel HERACLIO, VINCENTIO, SVSANNA, ORBANA, DONATA.

[Commentarius]

Donatus, Martyr, in Italia (S.)
Heradius, vel Heraclius, Martyr, in Italia (S.)
Vincentius, Martyr, in Italia (S.)
Susanna, Martyr, in Italia (S.)
Orbana, Martyr, in Italia (S.)
Donata, Martyr, in Italia (S.)

I. B.

[1] Hos nusquam simul omnes reperimus, præterquam in veteri Romano, seu S. Hieronymi Martyrologio; vbi ita recensentur: Et in Italia, [Hi in Italia passi,] Donati, Heradi, Vincentij, Susannæ, Orbanæ, Donatæ. MS. Martyrol. monasterij S. Maximini Treuiris: Item apud Italiam Susannæ. Minus aliud ex eodem monasterio Martyrol. Passio Damiani, Modesti, Susannæ, Eulaliæ. Plures in sacris Fastis memorantur Susannæ: percelebris illa, quæ XI Augusti colitur, Virgo Romana. Hebræa Susanna, cuius celebratur innocentia ab Daniele Propheta defensa Babylone, hoc ipso die refertur in Germanico Martyrol. Canisij, alibi ab aliis. Quæ hic Orbana appellatur, forsan Vrbana est.

[2] Donatum & Heraclium in addit. ad Vsuardum memorat Hermannus Greuen, sed in Africa ponit, [aut quidā forte in Africa.] & cum aliis sociis. ita habet: In Africa, Damiani militis & Mar. Item ibidem Iuliani, Donati, Eraclij, Zotici. Difficile est, vt cum nuda nomina referuntur Martyrum, aut vni alicui & non omnibus martyrij locus adscribitur, non facile sus deque omnia mutentur incuria librariorum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MACARIO, RVFINO, IVSTO HISPALI IN HISPANIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Macarius, Martyr, Hispali in Hispania (S.)
Rufinus, Martyr, Hispali in Hispania (S.)
Iustus Martyr, Hispali in Hispania (S.)

G. H.

[1] Hispalis celeberrimum totius Hispaniæ hac tempestate emporium, antiquo splendore rerum Ecclesiasticarum etiam nunc claret. Eius Archiepiscopos exhibet Ægidius Gonzalez Dauila tom. 2 Theatri Ecclesiast. [Hispalenses Martyres] Hispaniarum. Sanctos vero tam ciuitatis quam diœceseos Hispalensis opere particulari descripsit Antonius de Quintanaduenas noster: ac de hisce sanctis Martyribus agens, tradit notat. 2 in historia, quæ manu exarata reperitur in archiuo Archiepiscopali, ab Hieronymo Briosio hæc cap. 16 referri: Per quæ tempora ipsam vrbem Hispalim glorioso sanguine crediderim perfusam, Macharij nempe, Rufini, Iusti, & Petri, fortissimorum Martyrum, quos sicut ex vetustis martyrologiis constat in ea pro Christi Domini fide occisos, [Macarius, Rufinus, Iustus, Petrus:] ita eorumdem dignissima certamina adhuc ipsa desiderat. Hæc ibi Briosius, sed quo is tempore vixerit, non additur.

[2] Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis in suo Martyrologio, ex variis auctoribus & Martyrologiis, potißimum MSS. Siculis, ante annos circiter centum adornato, hos etiam quatuor Martyres Hispalensibus attribuit, [colitur Petrus 8 Octob.] ac S. Petrum cum Vsuardo, Bellino, aliisq;, celebrat VIII Octobris, quo die cum Martyrologio etiam Romano de eo agemus. Alios refert idem Maurolycus hoc XII Februarij his verbis: Item Macarij, Ruffini & Iusti apud Hispalim. Iidem recensentur in variis Martyrologiis MSS. hoc die, [reliqui 12 Febr.] sed omisso martyrij loco, scilicet in antiquo Treuirensi, in sex diuersis MSS. exemplaribus sub Vsuardi nomine ad vsum variarum Ecclesiarum auctis, in MS. Florario SS. in Martyrol. Romano Bellini; Germanico Canisij, auctario Vsuardi per Hermannum Greuen & Molanum: in editione denique Lubecensi eiusdem Vsuardi: quorum alia sic habent: SS. Macarij, Rufini, Iusti Martyrum. Alia hoc modo: Natale S. Macharij, & S. Rufini, & S. Iusti.

[3] In Martyrol. MS. Carmeli Coloniensis de duobus hæc traduntur: Passio S. Macarij & B. Rufini. At S. Macario omisso, Primus Episcopus Cabilunensis in Topographia SS. verbo Hispalis ita alios profert apud Quintanaduen̄as: Hispali Iustus & Rufinus Martyres. Maurolycus sub calcem Martyrologij, [an arte figuli,] eamdē Primi topographiam anno ⅭⅠƆCCCCL olim compositam, a se recognitam edidit, in qua sub voce Hispalis ita scribit: [& possi sub Diocletiano] Hic Leander Episcopus. Hic Iustus & Ruffinus arte figuli, sub Diocletiano Martyres. Hic Herminigildus & c. Eosdem duos ex libro & tabulis Nicolai monachi (& hic nobis ignotus est) VI Kalend. Augusti hic præconio exornat idem Quintanaduen̄as: In Hispania sanctorum Martyrum Iusti & Rufini, [& Maximiano?] qui in eadem Maximiani persecutione ob Christi fidem capti, post diuersas in tormentis quæstiones, quibus religionem præclare testati sunt, ingenti admiratione cursum confecerunt martyrij. Egerat ante de S. Pantaleone in illa persecutione occiso.

[4] Et hæc ex auctoribus, quorum opera aut sunt manu exarata, aut typis ante vulgata, quam Chronicon sub Flauij Lucij Dextri nomine in lucem prodiret: [num sub Troiano?] in quo ad an. Ch. 115 num. 1 hæc leguntur: Hispali in Hispania Bætica Macarius, Iustus & Rufinus Martyres, in eadem persecutione passi. Agitur autem ibi de persecutione a Traiano Imp. mota ab anno Ch. CVII. Franciscus Biuarius in commentariis ad Dextrum, quod ignoraret hos tres Martyres hoc die coli, confugit ad XXVIII Februarij; quo die referuntur SS. Macarius, Rufinus, Iustus & Theophilus Martyres: [alij ab his coluntur 28 Febr.] quos omnes, etiam Theophilum, Hispalensibus vindicat; arguitque Baronium, quod in Martyrologio Romano addiderit Romæ, sed de suo & sine auctore; cum, si apponenda esset vrbs, non Romæ, sed Hispali in Hispania, dici oporteret. Reprehendit etiam Galesinium, quod sub Maximiano passos reputet: vnde illius encomium, omisso Imperatoris nomine, describit. Qua mox occasione arrepta, Quintanaduen̄as interponit hæc verba, scilicet Traiani; non vero Diocletiani, quod nomen in citata ab eo Topographia Sanctorum Primi legitur, vti etiam arte eos figulos fuisse, quod idem quoque siluit.

[5] Hos interim quatuor Martyres, etiam, Theophilum cum Biuario reponit XXVIII Februarij. Eum secutus est Tamayo-Salazar in Martyrologio Hispanico, hoc cōcinnato elogio: [neque cum illis passus Theophilus,] Hispali in Bætica passio SS. Macharij, Iusti, Rufini & Theophili Martyrum, qui imperante Traiano, excitata aduersus Christi asseclas persecutione, pro fide comprehensi & ad ergastulum inducti, post varia agonum certamina in satellitum manibus sacrata capita discissis iugulis obtulerunt. Postea in Actis, ex Quintanaduen̄as Latine translatis, ait ciues Hispalenses fuisse, sed prosapiam, parentes, statum, & educationem a prolixa temporum strue occultatam. Demum conantur ambo probare, Hispalim olim dictam Romulam siue Coloniam Romulensem, vt vel sic facilius illos Martyres, Romæ adscriptos, Hispalensibus vendicent: in quo pluribus etiam insudat Rudericus Carus ad idem Dextri Chronicon, cui assentitur Paulus de Spinosa lib. 2 antiquitatum Hispalensium cap. 6. Verum de hisce quatuor Sanctis, [diuersi a Martyribus Alexandrinis.] quos a tribus Hispalensibus alios arbitramur, agemus XXVIII Febru. in SS. Macario & Rufino & sanctis Martyribus Alexandrinis: nam & hi tres habentur iidem in Viola Sanctorum, & antiquo Martyrol. Coloniensi, dicunturque Alexandriæ paßi.

DE S. HIPPOLYTO MARTYRE ROMANO, CAMERACI.

[Commentarius]

Hippolytus, Martyr Romanus, Cameraci in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Cameraci, vrbe archiepiscopali Belgicæ secundæ, monasteriū est sancti Sepulchri, ordinis Benedictini, quod B. Lietbertus Antistes (vti in Chronico Camerac. lib. 3 cap. 77 Baldericus Nouiomensis Ep. narrat) ab ipso fundo ædificauit, & posuit inibi Abbatē cū monachis …ac possessionibus & commodis rebus decenter …ditauit. [Cameracum, ad monasterium sancti sepulchri,] Dedicatum id scribit Georgius Coluenericus, in Notis ad Baldericum anno ⅭⅠƆLXIV, die XXVIII Octobris, præsentibus XXII Sanctorum corporibus: vt mirum videri minime debeat, si religiosißimis eiusdem cœnobij ascetis eximia inest etiamnum erga Sanctorum reliquias pietas, aut Sancti ipsi suas ad eos transferri reliquias, tacito quodam instinctu Diuinitatis, procurent.

[2] Anno certe ⅭⅠƆⅠƆCL corpus est S. Hippolyti Martyris Roma illuc allatum, [allatum an. 1650 corpus S. Hippolyti M. approbatum a Vicariatu;] viro venerabili Philippo Surhonio Abbati a R. P. Florentio Montmorencio Societatis Iesv Vicario Generali missum. Primores Canonicorum, ad quos id, Sede tunc Vacante, pertinebat, testimonia actaq; Romæ legitime confecta mature expenderunt, atque populorum venerationi exponi posse sacrum illud pignus censuerunt.

[3] Conditum hoc igitur in pretiosa lipsanotheca, perquam affabre facta. Quæ in Cathedrali basilica die XI Februarij an. ⅭⅠƆⅠƆCLI deposita; luce insequenti (Dominica erat Sexagesimæ) delata ad ædem est sancti Sepulchri solenni supplicatione. Iuuentus numerosa, [translatū 12 Febr. 1651 cum insigni supplicatione,] quæ scholas frequentabat Societatis Iesv; quiq; doctrina catechetica variis in templis ac sacellis, instituebantur pueri ac puellæ, insigni omnes splendore, alioq; ad pietatem apparatu, variorum Cælitum sustinentes personas, alij curribus magnifice adornatis vehebantur, alij equis insidebant, incedebant alij pedibus: vexilla quidam, atque alia siue instrumenta martyrij, seu victoriæ symbola præferebant, alij vinctos tyrannos trahebant in triumphum, alij certis locorum interuallis aptos ad pietatem modos concinebant. Hos sequebantur varia piorum hominum sodalitia, [comitantibus Religiosis,] tum aliquot Religiosorum familiæ, dein ex ipso sancti Sepulchri cœnobio monachi splendidis ac pretiosis pluuialibus induti, faces manu tenebant: in horum medio feretrum ab Sacerdotibus, insigni quoque apparatu indutis, gestabatur, in quo S. Hippolyti corpus, capsæ, vt diximus, pereleganti inclusum. Post hos Canonici Ecclesiæ Cathedralis S. Mariæ, itemq; S. Gaugerici, & sanctæ Crucis, [Canonicis,] ac demum Regulares Canonici S. Autberti. Tum vrbis Magistratus vniuersi, viri nobiles quamplurimi, Præfectique militum, [Magistratibus,] ciuium denique multitudo maxima omnis sexus, ætatis, conditionis. Omitto explosiones tormentorum, maiorum minorumq; certis locis ac temporibus, ad sacri triumphi augendam celebritatem.

[4] Neque die vnico circumscripta solennitas: ad dies octo conuenit ad eam continuandam, sacraque peragenda, variarum vrbis Ecclesiarum Clerus, ac cœtus Religiosorum. [continuata ad 8 dies solēnitate:] Quinto post die exhibita in gymnasio Societatis Iesv docta tragœdia, Abbati sancti Sepulchri dicata, de S. Georgio Martyre, quia Sancti huius Hippolyti ignota sunt acta. Qui enim tres Romano Martyrologio adscripti Hippolyti, eorum alibi corpora asseruantur. Et fuerunt præter eos alij eiusdem nominis Martyres complures, Romæ & alibi, de quibus nos suis locis.

[5] Peragitur deinceps anniuersaria huius Hippolyti celebritas, [recolitur ea deinceps 12 Feb. cum Indulgentia perpetua.] in monasterio sancti Sepulchri, eodem XII die Februarij. Estque vt nobis Cameraco scriptum, ad in flammandam Religiosorum ac populi pietatem, Indulgentia plenaria, vt vocant, ab Innocentio X Pontifice Maximo in eam diem concessa, non eo solum anno, sed æuo perpetuo valitura.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO ET PLVTINO

[Commentarius]

Saturninus, Martyr (S.)
Plutinus Martyr (S.)

G. H.

Qvamplurimi in Fastis sacris leguntur Sancti, nomine Saturnini, ex quibus XIII dedimus mense Ianuario, & hic, de quo agimus, est inter Sanctos Februarij, ordine dierum octauus: atque alij adhuc subsequentur. Quos dedimus XI Februarij Saturninum Presbyterum, & Saturninum cum aliis quamplurimis Carthagine in Africa passos; ad hunc XII referunt alij Martyrologi, vti istic diximus. Hinc aliqua suspicio oriri posset, an non hic sit alteruter eorum. Verum cum inter Carthaginenses Martyres, in Actis antiquis, proprio omnes nomine expressos, nullus fuerit Plutinus, hoc ideo par Martyrum ab eis seiungimus. Exhibent illos magna Græcorum Menæa, & Vita SS. Maximi Cytheræi his verbis: Eodem die SS. Saturninus & Plutinus gladio vitam finiunt. Addunt Menæa hoc distichon.

Τὰ θνησιμαῖα ταῦτα τῶν τετμημένων
Σατυρνίνου πέφυκε καὶ τοῦ Πλουτίνου,

Cadauera hæc occisorum Martyrum
Sunt Saturnini & Plutini.

Innuuntur sacra corpora Constantinopoli aut certo alio in loco adseruata, quorum locus & tempus martyrij latent.

DE S. FLORO MARTYRE ROMANO, ANTVERPIÆ.

[Commentarius]

Florus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)

I. B.

[1] Celebris est via Nomentana, haud multo longius mille paßibus ab vrbe Roma, [S. Flori corpus e S. Agnetis cœmeterio refossum,] S. Agnetis V. M. basilica: ad quam & Cœmeterium olim exædificatum, S. Agnetis itidem dictum. Huius plures nostra memoria patefacti aditus, dum summouetur quæ altius circum eam basilicam aggesta erat terra, vti testatur in Roma subterranea lib. 3 cap. 48 Antonius Bosius; exhibetque varias effoßorum inde marmoreorum sepulchrorum formas, ac multas inscriptiones. Non pauca postea prolata inde sunt corpora Sanctorum: duo Antuerpiam allata, [allatumq; Antuerpiam,] in magnifica æde Domus profeßorum Societatis Iesu collocanda, quæ iam ante (vt III Februarij dictum, cum de S. Fortunato ageremus) eiusmodi cælestibus thesauris haud parce erat locupletata. Ea porro corpora suere SS. Flori & Palladij: [vna cum S. Palladij;] quæ ab Illmo. Antistite nostro Gaspare Nemio legitime approbata, solenniter exposita publicæ venerationi: S. Flori quidem pridie Id. Februarij, S. Palladij ipsis Idibus: agiturq; iis diebus anniuersaria eorum celebritas. [vt patet ex Episcopi Antuerpien. diplomate.] A quo, cui, qua auctoritate, quando donata ea corpora sint, exponit idē Illmus. Antistes publico super iis confecto instrumento, quod hic damus.

[2]

Gaspar Nemivs, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Antuerpiensis, confirmatus Archiepiscopus & Dux Cameracensis, S. R. Imperij Princeps, Comes Cameracesij & c. omnibus has visuris salutem in Domino.

Qvæ propitij Numinis benignitas sæpius nostris temporibus cæleste huic ciuitati nostræ, aduersus multiplicia eaque grauissima pericula, circumstrepentibus armis Hæreticorum, præsidium attulit; [SS. Reliquiæ ad varia vtiles.] eadem nunc quoque calamitatum quarumcumque & vitiorum remedium, ac publicæ pietatis incentiuum præbere non desinit, allatis Roma atque aliunde sacrosanctis Diuorum Reliquiis.

[3] Nuper sane Nobis significauit R. P. Franciscus Geubels, [SS. Flori & Palludij Roma Aniuerpiā missæ,] Domus professorum Societatis Iesv in hac vrbe Præpositus, pridem ad decessorem suum R. P. Franciscum ab Hees missa esse Roma sanctorum Martyrum Flori & Palladij corpora, in ecclesia eiusdem Societatis ad populi venerationem collocanda, vbi quidem Nostra essent auctoritate approbata; quod vt facere dignaremur, Nobis humiliter supplicabat. Nos vero fauorem Nostrum rebus eiusmodi libentissime impendentes, venimus feria quinta post Dominicam Sexagesimæ, die VIII Februarij, an. MDCLII, ad dictam Domum professorum: vbi duæ nobis exhibitæ sunt cistulæ ligneæ inauratæ, [hic visitatæ & approbatæ ab Episcopo,] linteo byssino rubeo circumligatæ, ac locis duobus signatæ Eminentissimi Cardinalis Ginetti sigillo. In priori cistula, cui extrinsecus inscriptus hic erat titulus, S. Palladivs Martyr; inuenta sunt fragmenta ampullæ sanguine Martyris tincta, in eius sepulchro reperta: fragmenta item cranij, & totius (quantum coniicere licebat) corporis ossa. In altera, cui itidem titulus, S. Florvs Martyr, ossa erant totius corporis, sed eorum plurima partim vetustate resoluta, partim fortassis concussione comminuta.

[4] In hac eadem secunda capsa erat publicum instrumentum in membrana descriptum, Romæ anno a Natiuitate D. N. Iesv Christi MDCXLIX, [reperto authentico testimonio;] Indictione II, die XXV mensis Maij, pontificatus autem Smi. in Christo Patris ac D. N. D. Innocentij Diuina prouidentia Papæ decimi anno quinto, a Leonardo de Leonardis ciue Romano, Curiæ Caussarum Emmi. & Reumi. D. Almæ Vrbis Cardinalis Smi. D. N. Papæ Vicarij Generalis, Notario publico, confectum, subscriptum ac publicatum. In eo fidem faciebat, Baldassarem Ballonum Societatis Iesv Religiosum, sibi probe notum, dicto die, iureiurando testatum, se, quod varios labores per plures annos suscepisset, inueniendo & extrahendo e Catacumbis ac cœmiteriis diuersis Vrbis, sanctorum Martyrum sacra corpora, pro seruitio Emmi. & Reumi. D. Cardinalis Ginetti Smi. D. N. Papæ Vicarij, ab eodem Emmo. D. Cardinale inter ceteras sacras Reliquias & sancta corpora, dono recepisse infrascripta corpora, [effossæ e cœmeterio S. Agnetis,] videlicet SS. Palladij & Flori Martyrum, ex cœmiterio S. Agnetis, de mandato Smi. D. N. Papæ, extracta; cum facultate & auctoritate, sibi (vt affirmabat) oretenus data, illa penes se retinendi, aliis personis donandi, extra Vrbem transmittendi, ac in ecclesiis piorum Christi fidelium publice exponendi & collocandi.

[5] Idcirco volentem eumdem Baldassarem antedicta facultate vti, & ad infrascriptam donationem deuenire, publicumque instrumentum conficere; sponte, omni meliori modo, [donatæ Domui professæ Soc. Iesv Antuerpiæ,] in primis asseruisse, repetito iureiurando, supradicta corpora SS. Palladij & Flori MM. esse eademmet, sibi, vt supra, donata: illa igitur ad maiorem omnipotentis Dei & Sanctorum suorum gloriam & honorem, fideliumque deuotionis augmentum, donasse, concessisse, & largitum fuisse venerabili Domui professæ Societatis Iesv Antuerpiensi, & pro ea Iacobo Hannott dictæ Societatis Religioso præsenti, ad effectum illa publice exponendi & collocandi in ecclesia dictæ Domus professæ. Ea vero sacra corpora reposita & collocata seorsim singula in duabus capsulis ligneis cupressinis, funiculo alligatis & duobus in locis sigillo Emmi. D. Cardinalis Vicarij ab eodem Notario signatis, dictum Iacobum omni qua potuit maiori deuotione & reuerentia, nomine quo supra, accepisse & gratias immortales retulisse. Acta hæc erant die & anno suprascriptis, R. P. Hieronymo Boschetto & Ignatio Rocchetto, ambobus dictæ Societatis Iesv, testibus ad prædicta omnia & singula vocatis, habitis, atque rogatis. Additum infra erat: Nos Martius tit. S. Petri ad Vincula S. R. E. Presbyter Cardinalis Ginettus Smi. D. N. Papæ Vicarius generalis, vniuersis & c. fidem facimus & attestamur, supradictum D. Leonardum de Leonardis de prædictis rogatum fuisse, & esse Curiæ nostræ Notarium publicum, qualem se facit, suisque scripturis publicis & similibus in iudicio & extra adhiberi plenam fidem. In quorum & c. Datum Romæ ex ædibus Nostris hac die XXVI Maij MDCXLIX. Appensum erat eiusdem Cardinalis Vicarij sigillum.

[6] Nos hisce omnibus inspectis perlectis ac diligenter examinatis, dicta SS. Flori & Palladij MM. corpora, vt veras Reliquias ac legitime acquisitas ac huc perlatas, approbauimus & approbamus, vtque publice in ecclesia exponi & honorari possint sancimus: [assignati dies, quibus Officio Ecclesiast. colantur:] ita nimirum (quod Nos idem R. P. Præpositus rogauit) vt S. Florus die XII Februari, postridie S. Palladius, Officio Ecclesiastico de Martyre non Pontifice, ritu duplici, iuxta ritum S. R. Ecclesiæ quotannis celebrentur. Eas deinde Reliquias in capsis affabre ad eam rem paratis includi curauimus, atque in singulis os vnum insignius, adscripto nomine, sigillo nostro muniuimus.

[7] Actum Antuerpiæ dicto die VIII Februarij MDCLII, præsentibus RR. DD. Francisco Hilleweruen Cathedralis Ecclesiæ Antuerpiæ Canonico, [Acta hæc 1652 8 Febr.] Ioanne Sporckmans & Clemente Nepueu Presbyteris, I. V. Licentiatis, Nostris Domesticis, nobisque respectiue a sacris & secretis; itemque RR. PP. Societatis Iesv Presbyteris professis Francisco Geubels Præposito, Francisco ab Hees, Ioanne Bollando.

[8] Hactenus acta approbationis. Incidit porro eo anno dies XII Februarij in seriam secundam post Dominicam Quinquagesimæ: & quoniam per antecinerales eas ferias institui in nostris templis preces XL horarum, [in templū allatæ S. Flori reliquiæ 11 Febr.] vna cum Pontificia indulgentia consueuerunt; valuit gemina Martyrum Translatio ad pompam religionemque eorum dierum augendam. Dominica igitur post vespertinam concionem, e Domo in templum Nostris omnibus longa serie, ritu supplicantium, cereos ac faces manu gestantibus, allatum est S. Flori corpus, quaternis Sacerdotibus succollantibus, vestitu Diaconorum pretioso indutis, [solenni pompa:] alioq; comitatu atque apparatu ad pietatem splendido. Theca ipsa, cui inclusæ sacræ reliquiæ erant, affabre facta erat, ac sumptuose exornata. Tum primum solenniter inuocatus S. Florus, ac decantatus hymnus Te Deum laudamus. Postridie ad eius honorem solenniter oblatum Deo Missæ sacrificium est. [colitur 12 Febr.] Sub noctem eadem ratione modoq; S. Palladij translatum corpus.

[9] Acta horum Martyrum penitus nobis ignota sunt, atque ipsa etiam ante hac nomina. [acta eius ignota:] Duos quidem legimus Romanos Martyres Floros, via Salaria alterum XIII Ianuarij cum pluribus sociis interfectum, alterum Ostiæ XXII Decembris, cum Demetrio & Honorato. Alterius deportatum ad S. Agnetis cœmeterium corpus, non est vnde affirmemus: etsi non longe a Salaria via aberat Nomentana (ad quam templum situm S. Agnetis) inq; Salariam incidebat ad Eretum; vt facile potuerit, qui via Salaria erat interfectus, ad Nomentanam sepeliri. Videntur SS. Florus ac Palladius vel extremis Diocletiani temporibus, vel sub Maxentio aut Iuliano interfecti, [quando cæsus videatur?] cum probabile sit S. Agnetis cœmeterium non nisi circa mortis eius tempus fabricatum: nisi quis duorum illorum Sanctorum corpora velit aliunde ad illud cœmeterium fuisse translata, vt pluribus Sanctis factum.

DE S. MELETIO MAGNO EPISC. ANTIOCHENO CONFESSORE

An. Ch. CCCLXXXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Meletius Magnus, Episc. Antiochenus Confessor (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Meletij episcopatus Sebastenus, dein Antiochenus.

[1] Celeberrimus eruditione, & defensione Catholicæ fidei, exiliiq; ac multarum ærumnarū perpeßione, [S. Meletius a S. Epiphanio laudatus,] Meletius Antistes fuit, a Græcis iuxta ac Latinis Sanctorum tabulis adscriptus. De eo adhuc superstite S. Epiphanius aduersus hæreses lib. 3 to. 1 hæresi 73 ista prædicat: Magnia nobis vir ille fit, propter famam quæ de eo late increbuit. Est enim vita eius alioquin grauis & honesta, mores egregij; ipse denique populo cum primis amabilis, ob vitæ integritatem, quam diuinis omnes laudibus vbique efferunt.

[2] Dubiam tamem famam initia eius habuerunt. Nam, vt scribit Nicephorus Callistus lib. 9 cap. 48, Arianorum suffragiis Sebastiæ Episcopus creatus, atque inde rursus per eosdem Berœam Syriæ translatus fuerat; & Seleuciæ in concilio propositæ ab Acacio fidei formulæ subscripserat. In Constantinopolitana præterea synodo affuerat, & cum illis quæ eis placita erant, [Arianis familiaris,] egerat & sanxerat: atque ab eisdem ad Antiochenam Sedem euectus fuerat. Erat Acacius, cuius hic, ac postea rursus, mentio fit, Cæsareæ Palæstinæ Episcopus, Eusebij Pamphili discipulus ac successor, ita Ariomania obsessus, vt Filium Patri sola voluntate, ac nullo modo substantia similem diceret, nedum Consubstantialem, quod orthodoxæ fidei canon tenet. Habitæ autem sunt quæ hic memorantur synodi, Seleuciensis Eusebio & Hypatio Coss. anno Christi CCCLIX, mense Septembri; Constantinopolitana sub exitum eiusdem anni & initium sequentis. Quæ porro hic Nicephorus tradit, sumpta sunt ex Socrate lib. 2 cap. 34, [ab iis Episcopus Sebastiæ factus;] vbi de Meletio ita habet: Hic namque Eustathio abdicato, vt paullo ante dixi, Sebastiæ in Armenia Episcopus est ordinatus: dein Sebastia Berœam Syriæ translatus. Cumque concilio Seleuciensi interfuisset, & fidei formulæ a factione Acaciana propositæ subscripsisset, [dein Berœæ,] quamprimum Berœam reuertit. Mox concilio Constantinopoli conuocato, Antiocheni, cum certo intellexissent, Eudoxium ipsorum Ecclesiam contempsisse, & Constantinopolim diuitiarum caussa se contulisse, Meletium Berœa accersitum, in Sede Episcopali Ecclesiæ Antiochenæ collocant.

[3] Censet Baronius ad an. 360 nu. 48, potius Berœa Sebastiam translatum, [auit hic prius,] quam Sebastia Berœam. Quod omnino fatendum, si quidem, vnquam Berœæ Episcopus fuit; & vera sunt quæ Socrates tradit, [imo forte hic numquam,] Seleucia Berœam esse reuersum: nam tempore Seleuciensis Concilij tenebat adhuc Sebastenam Cathedram Eustathius; ea deiectus postea in Concilio Constantinopolitano; subrogatusq; illi tum demum Meletius: atque hoc postremum ipse Socrates refert lib. 2 cap. 33 & Nicephorus lib. 9 cap. 46. Sozomenus lib. 4 cap. 27 Sebastia Antiochiam translatum asserit. S. Hieronymus quoque in Chronico non meminit Berœæ, ita scribens: Meletius Sebastiæ Armeniorum Episcopus, ab Acacio & Georgio Episcopis Arianis Antiochiam transfertur. [Sebastia certe Antiochiam trāslatus,] Dißimulat ipse, quippe Paulino addictus aduersario Meletij, hunc ab orthodoxis quoque electum aut expetitum, vt infra dicetur, quamuis primarias partes egerint Acaciani, ipseq; Acacius: qui eius promotione visus Orthodoxis gratificari, sperans eum ita ad suas partes attrahendum. Ita S. Epiphanius hæresi 73 sectione 28 Etenim Meletius, inquit, ab Acacio Antiochiæ ordinatus Episcopus. Deinceps enim hoc Acacius propositum habuit, [agentibus iisdem Arianis,] paullulum vt ab illorum (Arianorum) nefario dogmate deflecteret, & vnum se ex Orthodoxis faceret, hoc ipso, quod Meletium in illa ordinatione confirmaret. Quippe Meletius hic ab Acacianis partibus constitutus, suæ ab ipsis opinionis esse credebatur. Verum alius est repertus, vt de eo plerique narrant. Videtur ergo Meletius ad id tempus suam de diuinitate sententiam dißimulasse, aut ambigue it a disputasse, vt quia Acacio adhærebat, [sibi eum consentire putātibus,] eadem sentire crederetur. Et certe Epiphanius ipse sect. 27 tres præcipuas recensens Arianorum factiones, in tertia, quæ Acacij erat, locat Meletium. At sect. 26 enumerans eos qui concilio Seleuciensi subscripserunt, Meletij nomen non habet: [(cum sensum suum non plane aperiret, deceptus tamen aliquantum ab iis)] vnde Nicephorus, qui id ante asseruit, refellitur. Quid si vero ne Episcopus quidem tunc erat Meletius? Tum scilicet minor illi palam manifestandæ sententiæ suæ neceßitas erat. Deceptum tamen eum aliquando ab hæreticis ostendit S. Gregorius Theologus in carmine de vita sua, vbi Meletium laudans, hoc tamen fatetur,

Ἐι καὶ ξένῃ τὶ μίκρον ἐκλάπη χερί

Etsi paullum aliena manu furtim seductus aliquando fuerit: siue intra solam cum hæreticis communionem culpa steterit; seu fraudulentis illorum argumentis captus, falsa dogmata pro veris amplexus fuerit. Resipuit tamen mox, saniora edoctus, ab ipso fortaßis S. Eusebio Samosateno, qui propterea cum aliis orthodoxis, in eius electionem consensit, qui & ipse in cœtibus heterodoxorum aderat, vt quos posset, præsertim errore, non malitia prolapsos, erigeret.

[4] Firmat hanc coniecturam, modumque electionis explanat Theodoretus lib. 2 cap. 31. Per id tempus, inquit, Constantius Antiochiæ commorabatur; eo post conciliabulum Constantinopolitanum, occasione belli Persici profectus. Cum vero, ait idem auctor, induciæ essent, ac belli Persici cessatio aliqua, rursus Episcopos conuocauit, vt omnes cogeret voces Ὁμοούσιον & Ἑτεροούσιον, id est Consubstantiale, & diuersæ substantiæ, abiurare. Tunc autem Antiochena Ecclesia Pastore erat orbata: cum Eudoxius, qui mortuo Leontio eam Cathedram inuaserat, inde expulsus, variis habitis conciliis, tandem Constantinopolitanam contra leges fasque obtinuisset. [& Imperatoricōmendantibus;] Quare Episcopi in vnum coacti (multi autem erant, vndique collecti) dixerunt, primum gregi pastorem assignandum, ac deinde communiter cum eo de Fidei dogmatis consultandum. Erat eo tempore vrbis cuiusdam in Armenia Episcopus Meletius, vir diuinus: sed cum subditorum præfractos mores ferre non posset, ad alium locum secesserat, vitam quietam acturus. Hæc ita reddit Caßiodorus in Tripartita lib. 5 cap. 47. Illo tempore sanctissimus Melitius ciuitatem quamdam Armeniæ regens, & barbaros edocens, quietem habere videbatur. Pergit Theodoretus: Eum Ariani suorum consortem dogmatum rati, Constantium rogant, vt ei Ecclesiæ Antiochenæ gubernacula tradantur… [consentienbus Catholicis, communi facto decreto;] Qui autem Apostolica dogmata conseruabant, quoniam Magni Meletij sanam doctrinam, & præstabilem vitæ rationem, ac virtutis denique diuitias probe cognouerant, ei quoque suffragabantur: & decretum de ea re faciendum, atque ab omnibus subscribendum, quam maximo poterant studio contendebant. Hoc autem decretum, velut commune quoddam pactum, Eusebio Episcopo Samosateno asseruandum tradiderunt, viro egregio, ac strenuo defensori veritatis.

[5] Sozomenus lib. 4 cap. 27 & labem, quam antea vtcumque abstersimus, Meletio aspergit, quasi certo antea eadem quæ Ariani de fide senserit, neque Catholicorum suffragij meminit, sed alia quædam amplificat, in hunc modum: Eo tempore Eudoxio Ecclesiam Constantinopolitanam gubernante, multi Cathedram Antiochenam magno studio ambiebant: &, vt fieri in eiusmodi rebus solet, factiones variæ seditionesque in Clero ac populo ortæ sunt, singulis quem secum fide consensurum putabant, admoueri ad Ecclesiæ regimen cupientibus. Necdum enim desierant de fidei doctrina dissidere: [multis alioquin Episcopatū illum ambientibus;] neque in psalmodia inuicem consentiebant, sed singuli, quod canebatur, ad propriam opinionem, vti antea diximus, accommodabant. Cum igitur hic esset Antiochenæ status Ecclesiæ, opportunum visum est Eudoxianis, Meletium Sebastia Antiochiam transferre, virum ad dicendum ac persuadendum maxime idoneum, atque ipsa vitæ ratione spectatum, quique prius eadem quæ ipsi de diuinitate sensisset. [magna de eo sperantibus Arianis:] Credebant enim fama & existimatione eius pellici posse ad ipsorum hæresin non solum Antiochenos, sed & propinquas vrbes, & maxime qui Eustathiani dicebantur, qui traditam a Nicæna synodo fidem constanter tuebantur. Ita ille. Factum Eustathianis nomen a S. Eustathio Episcopo Antiocheno, qui XVI Iulij colitur: Pauliniani postea, vt infra ostendetur, a Paulino sunt appellati.

[6] Euocatus est continuo Antiochiam Meletius, & quidem publicis iumentis. Is nempe Constantio mos erat, vt Episcopos ad Aulam aut synodos publicis vehiculis iumentisq; adduci curaret. [venit ipse Antiochiam:] Ita Ammianus Marcellinus de eo sub finem libri 21 scribit: Christianam religionem, absolutam & simplicem, anili superstitione confundens: in qua scrutanda perplexius, quam componenda grauius, excitauit discidia plurima, quæ progressa fusius aluit concertatione verborum: vt cateruis Antistitum iumentis publicis vltro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariæ succideret neruos.

[7] Qua pompa fuerit Meletius Antiochiam introductus, exponit Theodoretus lib. 2 cap. 31. Cum, inquit, euocatus ab Imperatore. Antiochiam magnus Meletius aduentaret; obuiam processere quotquot aderant sacerdotio insignes, [occurrit Clerus,] aliique Ecclesiæ ministri, atque vniuersa ciuium multitudo. Aderant Iudæi quoque & Gentiles, celeberrimum Meletium videndi studio. [& ciues cuiuscumque secta.] Nicephorus addit, non solum Arianorum, sed & eorum quoque qui Paulinum sequebantur, multos accessisse, partim viri celebritate excitos, (mirifica enim de eo iam ante increbuerat fama) partim cupiditate ductos, quam ad partem esset accessurus, explorandi. Vulgatum enim rumoribus erat, magni ab eo fieri scita synodi Nicenæ. Eadem fere habet Sozomenus Latine redditus a Christophorsono; nam in Græco nulla Paulinianorum mentio est.

[8] Innuere videntur Socrates, Sozomenus, Nicephorus, electum abdicatumq; Meletium priusquam Antiochiam veniret Constantius. [Canstātio Imp. præsente id viderifactum,] Ac Theodoretum ait Baronius confundere videri depositionem & exilium Meletij cum ingressu eius in Sedem Antiochenam. S. Chrysostomus, qui aderat, licet adhuc puer, trigesimo post die, quam eam adierat Sedem, eiectum esse Meletium scribit; illudque exaggerat, tantillo spatio temporis ita ab eo confirmatos in fide animos ciuium, vt nullis deinceps Arianorum machinationibus conuelli eorum constantia potuerit. Si ergo cum Antiochiæ fuit Constantius, eiectus Meletius est, [initio hiemis an. 360] nihil vetat etiam eo præsente electum credere, anno CCCLX iam in hiemem vergente: patet enim ex Ammiano non nisi adulto autumno Antiochiam venisse Constantium, non, vt Sozomenus innuit, ad bellum contra Persas tendentem, sed a bello redeuntem. Quæ autem Meletio facta eo anno, vix patiuntur vt ante initium hiemis poßit Antiochiam videri translatus. Nam sub exordium eius anni habitum concilium Constantinopolitanum, priore inchoatum, in quo depositus Eustathius Sebastenus; eique Meletius suffectus, Februario fortassis aut Martio mense ad Sedem suam profectus est. Dedicatio enim templi sanctæ Sophiæ, quæ XV Februarij contigit, vt habet Socrates & Idatius, facta videtur antequam Episcopi ad sua dimitterentur, quo celebrior esset. Abiit ergo Sebastiam Meletius: tempus ibi aliquod exegit: [a bello reuerso,] deinde suorum ciuium duram indolem grauatus, in alium locum ad quietem seceßit. Quis non videt totam fere hisce rebus gerendis exhaustam æstatem? Neque exiguo spatio durauit Antiochenorum contentio de substituendo in locum Eudoxij Episcopo. De qua fortaßis ad Constantium, qui Constantinopoli in Mesopotamiam mouerat, perscriptum: vt is propterea Antiochiam Episcopos euocarit, vbi ipse exigere hiemem, Persis paullum repreßis, cogitabat.

§ II S. Meletij professio Fidei pro concione. exilium.

[9] At quocumque ea Meletij electio acciderit pacto, siue, vt habet Theodoretus perum Antiochensium cum primis gnarus, Imperatoris mandato accitus, siue ante illius aduentum ab Episcopis in ea Cathedra locatus sit; cum omnium in id intenti animi essent, vt cuius partis opiniones sequeretur, [S. Meletius concionatūr primum de moribus.] declararet; ipse omißa de controuersis dogmatis disputatione, ea cœpit pertractare quæ ad reitam morum informationem spectant: vti Socrates ac Sozomenus scribunt. Ita namq; auditores se habiturum beneuolentiores sentiebat, & ad sanam doctrinam excipiendam paratiores, si prius eorum animos pia quadam eloquentia desinisset, & auocatos a vitiis ad diuinarum rerum studium excitasset. Progrediens deinde, ait Socrates, [dein de fide:] fidem synodi Nicænæ illis explanauit, ac Verbum Patri Consubstantiale professus est.

[10] Recitat S. Epiphanius primum, quem is Antiochiæ habuit sermonem; quem quidem sermonem, inquit, plerique cum recta fide consentaneum esse confirmant. In eo hortatur primum ad pacem, atque erga Deum caritatem. Dein Filium Patri quidem Ὅμοιον similem appellat, [extat sermo apud S. Epiphanium,] sed negat creatum esse, verum ineffabili modo ante omnia secula genitum a Patre, Deum de Deo &c.

[11] Theodoretus lib. 2 cap. 31 Ita de Meletij sermone, siue primo illo, seu quo alio postea habito, scribit: Imperator eum atque alios dicendi laude præstantes pro concione ista explicare verba iussit: Dominus creauit me initium viarum suarum ad opera sua. Constituit autem Exceptores ad celeriter scribendum exercitatos, [ab Exceptoribus descriptus iussu Imp.] qui vniuscuiusque dicta exararent; nam ea ratione accuratiorem eorum doctrinam fore. Ac primus quidem Georgius Laodiceæ Episcopus hæreticum fœtorem euomuit. Post eum Acacius Cæsareensis mediam quamdam protulit doctrinam, longe quidem ab eorum blasphemia distantem, [post 2 hæreticos Epp.] minime tamen puræ & integræ Apostolicæ formæ consentientem. Tertius surrexit Magnus ille Meletius, & quæ recta esset Theologicæ prȩdicationis regula ostendit: nam ad veritatem velut ad amussim omnia dirigens, facile & quod nimium esset, [Fidem rectam profitetur] & quod deficiens, vitauit. Quare prorumpenre in eius laudationem multitudine, &, vt ipsis breuem promptamque de fide doctrinam traderet, flagitante, [verbis & gestu,] primum tres ostentans digitos, dein duobus compressis, vnumque extentum tenens, insignem hanc protulit vocem: Tria sunt quæ intelliguntur, sed velut de vno loquimur.

[12] Aliter paullo rem hanc narrat Sozomenus: Cum adhuc, inquit, ille concionaretur, (& Filium Patri consubstantialem prædicaret, vt immediate ante habet) dicitur Archidiaconus illius Cleri ad eum accurrisse, & manu admota os ipsi obturasse. Ille autem manu multo euidentius, [alternis os ac manum impediente Archidiaceno:] quam voce, sententiam suam indicauit. Nam primum tres tantum digitos palam extendens, dein iis contractis vnum solum porrigens, ea manus figura velut in effigie quadam populo declarauit, quæ sentiret, ac dicere instituisset. Cum autem Archidiaconum ille fefellisset conatus, atque ore dimisso manum Meletij prehendisset, hic linguam iterum liberam nactus, magna voce, planius quam ante sententiam suam exposuit, atque auditores horratus est vt synodi Nicænæ decretis starent, testatus a veritate penitus aberrare qui secus sentiant. Cum non desisteret eadem vel gestu manus declarare, vel profiteri verbis, quoad alternis positum ab Archidiacono obicem eluctabatur, vtroque modo, velut pancratio, egregie decertans; interea Eustathiani exclamabant, gestiebant, & præ gaudio tripudiabant; Ariani autem animos demittebant.

[13] Eadem quæ Sozomenus recitat Nicephorus, illudque addit: Ob hoc stomachantes Eudoxiani, ab ecclesia Meletium expulerunt; [deponitur,] deinde tamen reuocarunt, sententiæ ipsorum suffragaturum, [ac mox restituitur:] vt existimabant, & dicta correcturum. Sozomenus ita habet: Ea re audita Eudoxiani grauiter succensentes, sedulo dabant operam, vt Meletius vrbe pelleretur. at rursus eum accersiuerunt, quo pœnitentia ductus, dicta corrigeret, doceretque contraria.

[14] Quis demum rei huius exitus fuerit, idem significat Sozomenus: Cum a recta sententia, inquit, deduci non posset, exturbari eum ex Ecclesia, & in exilium relegari iussit Imperator. Idem habent Socrates & Nicephorus. Theodoretus autem ita scribit: Aduersus hanc doctrinam, qui tabe Ariana infectos gerebant animos, cœperunt linguas mouere, [relegatur in Armeniam:] & calumniam contexere, diuinum Meletium Sabellianum esse dictitantes & proinde suadent Imperatori, qui non secus atque Euripus quidam facile huc illucque ferebatur, vt eum in patriam suam deportari exulem iubeat. Ad eius autem locum capessendum, Euzoium eligunt, egregium Arij dogmatum defensorem: quippe quem Diaconatus tunc honore ornatum, vna cum ipso Ario, magnus ille Alexander abdicauerat. [noctu educitur;]

[15] Noctu Antiochia abductum Meletium testatur S. Epiphanius hæresi 73 sect. 34. Imperatorem, inquit, delatione sua in hominem commouent, quod profiteri nollet Filium esse perfectam creaturam, ac tandem e sua Sede exturbant. Itaque noctu in exilium deportatus, ad hæc vsque tempora in patria sua degit, singulari honore ac beneuolentia prosequendus, cum ob alia, tum maxime ob ea, [perstantibus in fide Antiochenis,] quæ nunc præclare ab eo gesta didicimus, & quod Antiocheni, quorum ipse Antistes, sinceram fidem hoc tempore profitentur: qui nullam amplius, ne leuiter quidem, creaturæ appellationem admittunt; sed Patrem & Filium & Spiritum sanctum consubstantialem confitentur; tres hypostases, vnam essentiam, vnam Diuinitatem: quod quidem & vera fides affirmat.

[16] Cum autem Ariani, quod antea fecerant de Meletij electione decretum, & S. Eusebio Samosateno seruandum crediderant, vellent rescindere, etiam illo conatu egregie frustrati sunt. Nam, vt scribit cap. 32 lib. 2 Theodoretus, Eusebius ille admirabilis, [S. Eusebio recusante reddere decretum electionis,] cuius ante facta mentio, cui commune de Meletio decretum commissum fuerat, cum pacta videret infringi, ad vrbem sibi concreditam abiit. Ariani autem veriti ne decreti illius conscripti testimonio coarguerentur, Constantio persuadent, vt mittat qui decretum referat. Ille aliquem ablegat, solitum equis in itinere mutatis celerrime proficisci & responsa perferre. Cum is Eusebium assecutus, Imperatoris mandata exposuisset; Non possum, inquit vir ille admirabilis, commune decretum tradere, nisi vniuersi qui illud mihi commiserunt, simul in vnum conueniant. Quod responsum nuntius ad Imperatorem refert. Ille ardens iracundia rursus ad eum mittit postulatum decretum, additque in litteris, ni id reddat, se mandasse vt ei manus dextera præcidatur: quod quidem solum ad terrorem illi incutiendum adscripserat. Vetuerat enim ei qui epistolam perferebat, ne quod minabatur perficeret. At postquam diuinus ille vir litteris resignatis, quid sibi supplicij Imperator minitaretur, [& generose minas Constantij contemnente.] legit, non dextram solum, sed & sinistram protendit, hortaturque vt vtrāque amputet. Nam decretum, inquit, nō reddam, quod Arianorū improbitatem manifeste redarguit. Imperator tantam viri constantiam & tunc valde est admiratus & postea prædicare non destitit. Mirantur enim etiam inimici aduersariorum suorum præclara facinora, ipsa rerum magnitudine coacti. Hæc Theodoretus.

[17] Hæc cum ita se habuerint, mirari merito quispiam queat, S. Hieronymum in Chronico ita scribere: Meletius Sebastiæ Armeniorum Episcopus, ab Acacio & Georgio Episcopis Arianis Antiochiam transfertur, & post non grande temporis interuallum, cum Presbyteros, qui ab Eudoxio antecessore suo depositi fuerant, suscepisset, exilij iustissimam caussam subita fidei mutatione delusit. [S. Hieronymus dat alia caussam eiectionis,] Cur Acacio & Georgio non addidit Eusebium aliosq; Orthodoxos, qui electioni suffragati? Cum autem Eudoxius Arianus egregia impostura Sedem Antiochenam occupasset, quid mirum si aliqua eius acta successor rescidit? Aut quos ille Presbyteros credetur deposuisse, nisi forsan sanæ doctrinæ, quam ille labefactatum ibat, assertores? Amarulentius adhuc est, quod Chronicon Alexandrinum in Meletium iacit, Ind. V, Iuliani I, Mamertino & Nebetta Coss. Ita ergo Meletius, inquit, ob impietatem & alia flagitia damnatus, Antiochiam reuersus, Sedem priorem inuasit.

[18] Hæc aliaque in Meletium conficta ab Arianis, & forsan etiam ab orthodoxis Paulinianis, (a quibus ea S. Hieronymus hauserit, a Paulino Presbyter ordinatus) colligere ex S. Epiphanio licet haresi 73 sect. 35 ita scribente: [confictam ab aduersariis, vt innuit S. Epiphanius.] Sed nonnulli tamen, haud scio an odio in eum commoti, an inuidia perciti, an denique sua vt in maius extollant, quædam de illo parum secunda fama vulgauere. Nimirum non ob Catholicam fidem has in illum turbas esse conflatas; sed ob Ecclesiastica quædam negotia, ac iurgia quȩ inter eum ac Clerum eius intercesserunt: tum quod nonnullos suscepisset, quos olim reiecerat & anathemate damnauerat. Verum his non omnino assentimur, præsertim quia in cœtu eorum qui illi adhærent, deinceps semper, vt ante dictum, professio rectæ fidei viguit. Hæc Epiphanius. Sed qui potuit intra dies XXX dici olim a communione arcuisse quosdam, ac deinde suscepisse? Illud enim πάλαι olim, pridem, videtur maius spatium temporis requirere. Quamquam quid in eo esset peccatum, si quos ipsemet ita summouisset a sacrorum participatione, deinde accepta satisfactione restituisset?

§ III S. Meletij reditus ab exilio. Discidiū Antiochiæ inter Catholicos.

[19] Relegato, vt narratum est, Meletio, qui ei fauebant, inquit lib. 2 cap. 34 Socrates, derelicta penitus Ariana factione, cœperunt seorsim conuentus suos habere; nolentibus iis, qui ab initio Filium Patri consubstantialem professi fuerant, cum illis communicare, propterea quod & Meletius Arianorum suffragiis ad Episcopatum electus esset, [Meletiani & Eustathiani dissident, vtrique licet Catholici.] & eius sectatores ab iisdem Arianis baptismum suscepissent. Atque ita in Ecclesia Antiochena etiam ij qui in fidei doctrina consentiebant, in duas diuisi sunt factiones. Eadem habet Sozomenus. l. 2 c. 27. Nicephorus Callistus lib. 9 cap. 48, Theodoretus l. 2 cap. 31 qui Meletianos ait conuenisse ad ecclesiam Apostolicam, positam in regione quæ Παλαιὰ siue Antiqua dicebatur, extra mœnia vrbis.

[20] Anno CCCLXI a Persica expeditione sub autumnum rursus Antiochiam venit Constantius, parte copiarum præmissa aduersus Iulianum, qui militum fauore nixus imperium in Europa occuparat. Constantius autem, vt lib. 2 cap. 37 scribit Socrates, baptismo demum ab Euzoio, Ariano eius vrbis Episcopo, lustratus, ad bellum contra eumdem Iulianum proficiscitur. Cum autem ad Mopsi fluuij fontes, [Constātio Imp. mortuo an. 361 3 Nou.] qui sunt inter Ciliciam ac Cappadociam, peruenisset, præ nimia sollicitudine in apoplexiam delapsus, mortem oppetiit, Tauro & Florentio Coss. III Nonas Nouembris. Theodoretus lib. 2 cap. 32 grauiter & acerbe lamentatum scribit, quod fidem mutasset, & paternæ pietatis hæreditatem integram non conseruasset. Ammianus Marcellinus lib. 21 cap. 29 scribit, cum Tarsum venisset, leuiore febri contactum… petiisse per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciæ vltimam huc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam… ibique abiisse e vita tertio Nonarum Octobrium. [non 5 Octob.] Idatius ceterique habent III Non. Nouembris obiisse. Et secum ipse pugnare videtur Ammianus, dum ait Autumno iam senescente profectum Antiochia: ni fors velit ante Octobrem senescere autumnum in ipso sui principio.

[21] Constantio mortuo, Iulianus Augustus III Id. Decembris Constantinopolim introiuit, vt notat Idatius & Ammianus lib. 22 cap. 2. Is quo omnium sibi beneuolentiam conciliaret, vt lib. 3 cap. 4 Theodoretus scribit, Episcopos a Constantio suis Ecclesiis eiectos, [Iulianus Episcopos exules restituit,] & in vltimas terrarum oras deportatos, ad suas Ecclesias reuerti iussit. Quo id sceleratus Apostata consilio statuerit, eius laudator Ammianus lib. 22 cap. 7 declarat his verbis: Vbi, abolitis quæ verebatur, adesse sibi liberum tempus faciundi quæ vellet aduertit, sui pectoris patefecit arcana: & planis absolutisque decretis aperiri templa, arisque hostias admoueri, & reparari deorum statuit cultum. Vtque dispositorum roboraret effectum, dissidētes Christianorum Antistites, cum plebe discissa, in palatium intromissos monebat, vt ciuilibus discordiis consopitis, quisque nullo vetante religioni suæ seruiret intrepidus. Quod agebat ideo obstinate, [vt dissensiones alat,] vt dissensiones augente licentia, non timeret vnanimantē postea plebem: nullas infestas hominibus bestias, vt sunt sibi ferales plerique Christianorum, expertus. Ita impius scriptor de impiißimo Tyranno. Verum spem vtriusque Diuina elusit prouidentia. Et licet sub Iuliano, vt in Chronico scribit S. Hieronymus, blanda persecutio fuerit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt; non tamen diuturna illa aut constans fuit lenitas, quam simulabat. Nam multi vario obtentu spoliati bonis, [ac persecutionem blandam mouet.] vexati, tormentis cruciati, ac trucidati sunt, vt videre est apud Theodoretum & Socratem. Sozomenus reuocatos Episcopos scribit, tum vt mutuis dissensionibus conuelleretur Ecclesia, vti & Animianus censuit, tum vt Constantij existimatio, actis eius rescißis, labefactaretur.

[22] Illo ergo Iuliani edicto promulgato, Antiochiam diuinus reuertit Meletius, vt scribit lib. 3 cap. 4 Theodoretus. Sed prius quam illic ipse adesset, longi inter ipsos Orthodoxos dißidij fomes in ea Ecclesia accensus. Rem gestam ita narrat idem Theodoretus: Reuocati quoque sunt Eusebius & Hilarius Episcopi Italiæ, & Lucifer Sardiniæ insulæ Pastor, qui in Thebaide, Ægypto finitima regione, degebant, eo a Constantio relegati. Hilarius Galliarum, non Italiæ, Episcopus, non in Thebaide, sed in Phrygia exularat, atque ab ipso Constantio, biennio ante, Eusebio & Hypatio Coss. ad suam Ecclesiam erat remissus. Alius Lucifero adhesit Hilarius Romanæ Ecclesiæ Diaconus, cum eo a Liberio Papa ad Constantium missus, qui post tolerata pro Catholica fide verbera, vincula, carceres, exilium, fortaßis gloria confeßionis elatus, spernens eos qui ceciderāt, in schisma ac deinde hæresim incidit: vti ex S. Hieronymo habes apud Baronium ad an. 362 n. 224. Sed de Lucifero & Eusebio pergit Theodoretus: Hi cū aliis eiusdem, doctrinæ assertoribus, vna conuenientes, cēsuerunt adnitendū vt ad concordiam Ecclesiæ reuocarentur; [Redeunt ab exilio S. Lusebius Vercell, & Lucifer Calarit.] quas constabat non solum ab aduersariæ doctrinæ patronis oppugnari, sed ipsas inter se mutua dissensione distrahi. Etenim Antiochiæ corpus Ecclesiæ, quod sanam sectabatur doctrinam, in duas partes diremptum fuit: quandoquidem & qui ab initio Eustathium Præsulem celeberrimum secuti, sese ab aliis seiunxerāt, seorsim conuentus agebant; & qui Meletio admirabili viro adhærentes, ab Ariana factione erant segregati, in Palæa (sic enim locus dicebatur) diuinas liturgias peragebant. Et tamen vtrorumque vna & eadem erat fidei confessio. [hic Antiochiæ Eustathianis Meletianos, licet Catholicos, repellentibus,] Vterque enim cœtus editam in Nicæno concilio doctrinam propugnabat. Sola eos æmulatio disiungebat, atque erga suos Præsides studium. Neque alterius mors sopire discordiam potuit. Si quidem cum & ante Meletij electionem mortuus esset Eustathius, & pietatis cultores post eiusdem Meletij proscriptionem, Euzoiique ordinationem, sese ab impiorū cōmunione separassent, ac seorsim conuentus haberent, nullo modo induci potuere qui Eustathiani dicebantur, vt illos secum coire in vnum cœtum paterentur.

[23] Eusebius tamen ac Lucifer, quique cum iis erant, viam sedulo perquirebant, qua eos ad concordiā adducerent. Ac Luciferum quidē orabat Eusebius, vt secum Alexandriam peteret, & cum magno Athanasio conferrent super hoc negotio consilia, qui vellet ad eā compositionem collaborare. [c. 5] At Lucifer non est Alexandriam profectus, sed recta contendit Antiochiam. [dat Episcopum Paulinū:] Ac multis verbis, tum apud hos tum apud illos, de cōcordia habitis, cum cœtum Eustathianum, cui Paulinus Presbyter præerat, obsistere animadueret, eumdē Paulinum iis Episcopum consecrauit, haud sane considerate. Nam ea res dissensionem multo diuturniorem fecit; quippe quæ ad quinque & octoginta annos durarit, vsque ad præsulatum Alexandri, omnibus præconiis merito celebrandi: qui Ecclesiæ illius clauum obtinens, omnes indagare vias, atque omne studium & industriam adhibere non destitit, quo concordiam sanciret; ac membrum separatum reliquo Ecclesiæ corpori vniret. Lucifer ergo diu Antiochiæ commoratus, discordiam auxit.

[24] Eusebius autem cum venisset Antiochiam, vbi morbum, ob malam adhibitam curationem, [non probante id Eusebio,] immedicabilem factum conspexit, in Italiam nauigauit. At Lucifer Sardiniā repetiit, & alia quædam dogmata doctrinæ Ecclesiasticæ adiecit. Quæ qui amplexi sunt, de eius nomine nomen traxerunt, Luciferiani ad longum temporis spatium appellati. Verum extincta tandem est ea doctrina & obliuioni tradita. Quod hic tradit Theodoretus Luciferum dogmata quædam doctrinæ Ecclesiasticæ adiecisse, refellitur ex Socrate lib. 3 cap. 7, vbi ista de eo habet: τὰ τῆς ἐκκλησίας φρονῶν, Ecclesiæ consentiens, in Sardiniam ad suam Sedem reuertit. [Caralim redit iratus.] Quibus autem, vti & ipsi, exacerbati animi erant, ij etiamnum ab Ecclesia segregati manent. Sozomenus quoque lib. 5 cap. 12, ait illum, offenso licet animo, [sed semper Catholicus:] tamen cum per Diaconum vna cum Eusebio missum professus esset se probaturum, quæ Synodus Alexandrina sciuisset, Ecclesiæ Catholicæ consentientem, in Sardiniam rediisse.

[25] Sozomenum, vt plerumque, sequitur Nicephorus Callistus lib. 10 cap. 17 & Luciferum ait Ecclesiæ sententiam retinuisse, ac remisisse simultatem, & ad Sedem suam in Sardiniam reuersum. At qui vna cum eo fuerant offensi, in Oriente relictos, [ab eo dicto Luciferiani hæretici in Oriente.] propriam sibi constituisse hæresim, & lōgo tempore Ecclesiam oppugnasse. Non igitur Calari, aut alioquin in Sardinia, ea viguit hæresis, aut schisma, vt videtur S. Augustinus appellare malle tom. 6 lib. de hæresibus cap. 81. Hunc autem perperam citat Gabriel Prateolus lib. 10 Elenchi hæresum ca. 9, in hæc verba: Luciferiani a Lucifero quodam Caracalitano in Sardina Episcopo nominati, sūt, qui teste Augustino lib. de hæresib. cap. 81 sola ambitione motus, suam hæresim populo obtrusit. Non sunt hæc isto modo scripta ab Augustino, vt videre apud eum licet. Quod autem in Oriente relictos Luciferianos diximus, ita Nicephorum vertit Ioannes Langus, probante Frontone Ducæo. Græce solum habetur περιλειφθεντες, relicti. Sed cum immediate ante memoretur Lucifer ad Sedem suam reuersus ex Oriente, hic illi relicti indicantur. De Luciferianis & Lucifero plura ex aliorum Patrum scriptis habet Baronius tom. 4 ad an. 362 num. 220 & seqq. Sed quæ de huius infelici exitu tradit, minus nobis probantur, cum ab omni retro memoria dicatur publica populi Calaritani religione celebrari, vti ad diem XX Maij ostendemus. De S. Eusebio Vercellensi agemus 1 Augusti. Sed ad Meletium reuertamur.

[26] Tradit Sozomenus lib. 5 cap. 11, cum Paulinus a Lucifero consecratus est Episcopus, nondum tunc ab exilio reuersum fuisse Meletium. At cap. 12 ita scribit: Alexandrina Synodo dimissa, Eusebius profectus Antiochiam, populum dissensione distractum reperit: nam qui Meletio fauebant, in vnum conuenire cum Paulino nolebant, sed separatim agebant conuentus. [Eusebio adhuc Antiochiæ agente,] Et tulit ægre ille quidem, Paulinum, contra quam oportebat, non cum omnium consensu, esse Episcopum ordinatum; nequaquam quam tamen aperte quod factum erat reprehendit, ne quid Luciferi honori detraxisse videretur. Sed ab vtriusque partis cōmunione abstinens, promisit se quidquid vtrimque incommodi esset coacto concilio correcturum. Ac dum ille populum ad concordiam adducere studeret; reuersus ab exilio Meletius, cum sibi adhærentes reperisset ab aliis segregatos, [redit eo Meletius,] seorsim cum iis extra vrbem conuentus habere instituit. Paulinus autem cum suis intra vrbem sacra obibat: nam eum, vtpote mansuetum & senio vitæque instituto venerabilem, Euzoius Arianæ sectæ Antistes reueritus, minime vrbe excluserat, sed vnā ei ecclesiam attribuerat.

[27] Baronius ad an. 362 num. 218 existimat Meletium nonnisi Valentis imperij exordio Antiochiam remeasse: propterea quod S. Chrysostomus in Meletij encomio testetur post reditum ab exilio non licuisse ipsi amplius XXX diebus agere Antiochiæ; [an. 362, Iuliani 1.] sed impellentibus Valentem Imp. hæreticis, iterum solum vertere coactum esse. At S. Chrysostomus manifeste affirmare videtur, eum post primum aduentum ad capessendam Cathedram Antiochenam, non nisi XXX dies isthic moratum: mox enim Constantij iussu, Arianorum fraudibus in exilium esse eiectum. Ideoq; miratur, tantillo tempore traditam ab eo institutionem, tantum in ciuium animis valuisse, vt postea irruentibus spiritibus innumerabilibus, (impetu nimirum persecutionis Constantij, Iuliani, Valentis, furentiumq; vi Arianorum & Gentilium) illabefacta & inconcussa manserit illa doctrina. Ipse quoque postea Baronius fatetur tempore Iuliani Antiochiæ fuisse Meletium.

§ IV S. Basilius non est a S. Meletio Diaconus ordinatus.

[28] Qvæ paßim in manibus est S. Basilij Magni Vita, diciturq; ab S. Amphilochio illius æquali conscripta; eam complures viri eruditi vel supposititiam vel certe a quopiam interpolatam censent: quod sint in ea quædam, cum veterum Patrum scriptis, ac nominatim Gregorij Theologi, Basilio coniunctißimi, haud satis congruentia. Eiusmodi est quod in editione Rosweydi nostri lib. 1 de Vitis PP. cap. 4 narratur, [Non recte dicitur S. Basilius,] initiatum Basilium diaconatu a S. Meletio esse. Ita enim habetur: Cumque Ierosolymam peruenissent Basilius & Eubulus, & omnem locum sacrosanctum fide & amore perlustrassent, & in eis Deum, qui super omnia est, adorassent, manifesti facti sunt Episcopo ciuitatis, nomine Maximino. [a S. Maximo Episc. Hierosol. baptizatus,] Et huic procidentes, postulauerunt adipisci Diuinam regenerationem in Iordane flumine. Quos intuens sanctus hic vir, Dei gratia plenus, adimpleuit petitionem ipsorum… Anniuersario: vero tempore illic demorantes, communi consilio venerunt Antiochiam: & Basilius a Meletio eiusdem vrbis Episcopo ad diaconij ordinem promotus, [anno post Diaconus creatus a S. Meletio,] & Prouerbiorum sermonem interpretatus, multa est admiratione prouectus. Post non multo tempore transacto, properauit vna cum Eubulo ad Cappadocensium regionem: & cum iam iamque ingressuri essent Cæsariensium ciuitatē, in visione noctis reuelatus est tum Episcopo ipsius vrbis, Eusebio nomine, horum aduentus, & quod Basilius eius esset futurus successor. Dein vbi honorifice a Clero, Eusebij iussu, exceptos narrauit, subdit eadem Vita: Episcopus autem aduocato Basilio vna cum Eubulo, [Cæsareæ ab Eusebio Ep. benigne exceptus:] cœpit scrutari cum eis sacras Scripturas: & admirans pelagus sapientiæ, quæ inerat illis, & habitis eis idoneis assistoribus, non post multum temporis obiit. Conuenientes ergo Episcopi ad Synodum, cum operatione Spiritus sancti eligunt Basilium ad thronum episcopalem. Hæc ibit quæ sigillatim examinanda.

[29] Qui hic Maximinus appellatur Hierosolymorum Episcopus, Maximus est, [cum S. Maximus obedierit an. 351] S. Macarij, qui Concilio Nicæno interfuit, successor, decessor S. Cyrilli. At mortuus est Maximus, non quidem (vt in Chronico S. Hieronymi perperam scriptum) anno XII Constantij, qui erat Christi CCCXLVIII, verum CCCLI Christi anno, vt Baronius probat ex synodo Hierosolymitana, præsente S. Athanasio, ab eo habita post cædem Constantis Imp. quæ Coss. Sergio & Nigriniano, anno Chr. CCCL contigit. Meletius autem, vt supra probatum, sub exitum anni CCCLX Sebastia est Antiochiam translatus. [S. Meletius factus Episcopus an. 360] Qui ergo potuit S. Basilius a Maximo baptizatus, anno sequenti a Meletio Diaconus ordinari, qui necdum Episcopus erat? Quod tamen si contigisset, non esset ad prima illa Meletij tempora referendum, quando is non nisi XXX dies in vrbe est commoratus: [nec nisi 362 potuerit eum ordinare;] non enim tunc voluisset Basilius ab eo initiari, cuius apud multos nondum satis probata fides erat. Ante autem quam ab exilio is rediret, erat Basilius Cæsareæ magna doctrinæ ac pietatis existimatione clarus, ipsoq; primo anno Iuliani Apostatæ, ad illius vrbis Episcopatum postulatus. [quo anno Basilius ad episcopatum postulatus] Quod onus cum secessu latebrisq; effugisset, electus est Eusebius, & eo ipso anno generose restitit Imperatori, qui priusquam Antiochiam veniret, Cæsaream diuertit, eamq; grauiter afflixit, ac nomen illi Cæsareæ ademit, eque numero ciuitatum expunxit, vti lib. 5 cap. 4 a Sozomeno narratur, atque Eusebij electionem rescindere frustra conatus est, [cum Eusebio,] vti 1 Ianuarij in parētis sui Gregorij Episcopi Nazianzeni funebri laudatione testatur Gregorius Theologus nu. 33.

[30] Neque vero ita amice exceptus est Basilius ab Eusebio, vt in citata illius Vita asseritur. Testis Gregorius orat. 20 quæ est Basilij funebris laudatio: Cum Basilio, inquit, simultatem quamdam, qui ante eum Ecclesiæ præfuit, exercebat (quibus autem de caussis, aut quo modo, [postea huic exosus,] silentio dissimulare satius est, ceterū exercebat) vir cetera quidem fortis ac mirabili pietate præditus, vt illius temporis persecutio, & acris aduersus eum suscepta contentio perspicue declarauit; sed tamen in Basilio aliquid humani passus. Ea caußa in Pontum seceßit Basilius: sed cum mota deinde noua esset aduersus Ecclesiam a Valente persecutio, Cæsaream reuersus est, rediitq; cum Eusebio in gratiam, ac fideli opera eum iuuit, rerum sacrarum non vsquequaque peritißimum. Confirmat hæc Gregorius Presbyter in Gregorij Theologi Vita, hūc in modū scribens: Gregorius haud multo post tempore, hæreticorum agmine Cæsaream populante, Eusebio adhuc Metropolis clauum gubernante, sancto quidem viro, sed cum magno Basilio, qui Presbyter erat, atque in Ponto philosophabatur, inimicitias gerente, hæreticorum coniurata arma impetumque reformidans, quod Antistes aciem contra educere non posset (quamquam enim ille vitȩ integritate præstabat, [dein recōciliatus] Theologiæ tamen rudis erat & imperitus) ad Basiliū, illustre (inquam) illud sidus, scribit, eumque obtestatur, ne habeat inimicitiarum rationem, [ob fidei periculum,] sed animarum periculum mente perpendens, Metropolitanæ Ecclesiæ sine vlla mora suppetias ferat: seque vna adfuturum, bellique societatem cum eo coiturum profitetur. Qua oratione eximium Ducem ad bellum suscipiendum impellit.

[31] Nicephorus Callistus lib. 11 cap. 18 de cadem agit Eusebij Basiliiq; discordia, sed hunc vult eo tempore solum Diaconum fuisse. ita enim scribit: Eusebio, qui ante Basilium Ecclesiæ Cæsareensis gubernacula tenuit, [ante annū 362 Diaconus.] dissidium quoddam cum eodem Basilio adhuc Diacono intercessit. Sozomenus lib. 5 cap. 15 eadem memorat, sed Sacerdos an Diaconus fuerit tunc Basilius, non edisserit. Satis tamen perspicuum est, Basilium a Meletio, (non statim Antiochiam reuerso, vt latum de ea re est edictum a Iuliano initio anni CCCLXII, sed cum iam Lucifer, & ipse ab satis longinquo redux exilio, Antiochiæ Paulinum ordinasset Episcopum) non potuisse Diaconum consecrari, proficisci Cæsaream, ita innotescere ciuibus vt infulis admouere eum niterentur, ideoq; in Pontum profugere, priusquam Cæsaream veniret Iulianus; qui inde sub finem æstatis per Ciliciam pertigit Antiochiam. Illud itidem manifestum est, ab Eusebio nihil exhibitum Basilio honoris ac beneuolentiæ, cum primum ad eum, Antiochiæ Diaconus factus, venit, etsi daremus illic eo ordine initiatum; quando ei adhuc Diacono infestus fuisse Eusebius dicitur.

[32] Sed Gregorio Presbytero malumus quam Nicephoro multo iuniori assentiri: præsertim cum ipsemet Theologus videatur citata oratione 20 affirmare, Basilium, antequā pontificio muneri destinaretur, sacerdotio fuisse initiatum, dum ita scribit: Hūc vero multiplex Dei benignitas, atque erga genus nostrum curatio & dispensatio, in multis ante muneribus exploratum, [imo Sacerdos,] ac quotidie illustriorem compertum, in sacris presbyterij subselliis locat, ac splendidam & celebrem Ecclesiæ facem proponit, perque vnam Cȩsariensium ciuitatem vniuerso terrarum orbi velut e specula ignem prætendit. Quonam autem id modo? Sic nempe, vt eum non subito ad hunc gradum subueheret, nec simul eum & ablueret, & sapientia instrueret; quemadmodum multos eorum qui nunc infulas ambiunt; verum ordine ac spiritualis progressionis lege, hac eum dignitate ornaret. Atque vt ne quæram, quo iure initiari a Meletio Antiocheno Episcopo ipse Neocæsariensis potuerit; qua ratione post baptismum factus Diaconus memoratur, nulla facta inferiorum ordinum mentione, qui tamen ordine, ac spiritualis progressionis lege ad pontificatus dignitatem promotus? [per omnes gradus ordinum antea promotus,] Idem Gregorius Theologus Lectoris prius obiisse munus, dein Diaconi, tum Sacerdotem ordinatum testatur: inque Ecclesia Cæsariensi, cui videtur adscriptus fuisse, ita enim loquitur: Cum prius sacros libros populo lectitasset, dein eas exposuisset, nec hunc Sacerdotij gradū se indignum duxisset, ita demum in Presbyterorum, ac deinde Episcoporum cathedra Dominum laudat.

[33] A quo Antistite sit Basilius Sacerdos consecratus, nihil hic attinet quærere. Baronius ad an. 362 num. 56 scribit ab Hermogene, Eusebij decessore, factum Presbyterum. Neutrum nobis probatur, vel Hermogeni immediate succeßisse Eusebium, vel ab illo consecratum Basilium. [non tamen ab Hermogene Sacerdos cōsecratus,] Episcopus factus Eusebius anno CCCLXII, vt iam ostendimus. Hermogenes minimum XXII annis prius decesserat. Patet id ex S. Basilij 74 epistola ad Occidentales Episcopos, vbi ita loquitur: Est itaque vnus ex illis qui plurimum excitant turbarum, Eustathius ex Sebastia minoris Armeniæ. Hic olim ab Ario eruditus, cum is Alexandriæ florens, impias aduersus Vnigenitum Dei blasphemias componeret, sectator eius, & inter selectissimos eius discipulos connumeratus fuit. Posteaquam vero in patriam reuersus est, Beatissimo Hermogeni Cæsareæ Episcopo, volenti eum ob impiam opinionem condemnare, obtulit sanæ fidei confessionem, atque ita manus impositionem ab eo obtinuit. [mortuo ante an. 341.] Vbi vero dormitionem accepit Hermogenes, statim ad Eusebium Constantinopolitanum se cōtulit, qui non minus atque ipse Arij dogma prædicabat. Hic Basilius, rerum Cæsariensium scientißimus clare ait Hermogenem viuente adhuc Eusebio Constantinopolitano deceßisse. At qui Eusebius obiit, vt testatur Socrates lib. 2 cap. 9, paullo post pseudosynodum Antiochenam, habitam in dedicatione Dominici Aurei, [Alius Basilius a S. Meletio factus Diaconus.] vti S. Hieronymus in Chronico vocat ecclesiam, quæ a Constantino Magno inchoata, absoluta ac dedicata est decimo post anno, Constantij quinto, Christi CCCXLI, Probino ac Marcellino Coss. vt ibidem cap. 5 habet Socrates. Initio ergo anni sequentis mortuus est Eusebius Constantinopolitanus, antea Nicomediensis Episcopus, ad quē se Eusthatius mortuo Hermogene Cæsareensi contulerat. Decesserat igitur ipse aliquanto ante Hermogenes. Quis dein eius Cathedram tenuerit vsque ad CCCLXII Christi annum, Iuliani primum, vnusne an plures, haud scio. Eo demum anno Eusebius ad eam est euectus, vt antea diximus. Non ergo a S. Meletio Diaconus ordinatus est Basilius, etsi illi postea singulari amicitia iunctus sit. Sed id existimatum ideo est a quibusdam, quia Basilius, S. Chrysostomi sodalis a Meletio Diaconus fuit ordinatus; quem Socrates lib. 6 cap. 3 putauit Basilium Magnum Cæsareæ Episcopum fuisse: cum tamen eodem fere tempore Basilius Magnus decesserit, quo alter ille adhuc iuuenis in Syria vspiam Episcopus est factus.

§ V S. Meletij secundum exilium sub Iuliano. Concilium Antiochenum sub Iouiano Imp. S. Meletij apud hunc gratia.

[34] Qvæ eodem anno Christi CCCLXII gesta sunt Antiochiæ, cum eo venisset Iulianus, narrat Theodoretus hist. Eccles. lib. 3 cap. 9 & sequentibus: vnde nos aliqua delibauimus XXIV Ianuarij, cum de S. Babylæ reliquiis ageremus. Ad S. Meletium spectat, quod cap. 13 idem commemorat his verbis: Per idem tempus adolescens quidam, sacrificuli filius, in impia educatus superstitione, numero piorum adiunctus est. Fæmina erat, pietate illustris, ac Diaconæ dignitatem adepta, matri adolescentis huius familiaris. [Adolescēs sacrificuli Gentilis filius] Ea adhuc puerulum vna cum matre ad se ventitantem, benigne excipiebat, & ad veram religionem complectendam hortabatur. Etiam matre mortua ille ad eamdem fæminam veniebat, & consuetam hauriebat institutionem: ac firmiter in animo defigens magistræ consilia, eam tamdem percunctatur, [in fide instruitur a quadam Diaconisia:] qua via possit superstitionem patris effugere, & veritatis, quam ipsa prædicaret, particeps fieri. Cui illa, Oportet, inquit, vt patrem deseras, & eum, qui tibi atque illi vitæ auctor fuit, ipsi præponas, ac in aliam quampiam vrbem concedas, vbi latere tantisper possis, & impij manus Imperatoris effugere: spondebatque se ei rei prospecturam. Tum adolescens, Postea, inquit, ad te veniā, ac tibi animam meam committam.

[35] Paucis interpositis diebus, Iulianus ad Daphnæi Apollinis templum contendit, [relictis Iuliani sacris,] publicum epulum celebraturus: abiit eo quoque pater huius adolescentis, quippe Sacerdos, & solitus Imperatorem comitari. Aderat patri adolescens vna cum fratre: nam hi ædituorum munere fungebantur, cibos Imperatoris aqua lustrali expiantes. Septem autem dies durare illud in Daphne festum solet. Primo igitur die cum thoro Imperatoris adstitisset, & opsonia de more aspersisset, [ad eam venit:] eaque sacrifico scelere implesset; celeriter recurrit Antiochiam, atque ad eximiam, quam dixi, fæminam venit, &, Adsum, inquit, vt promisi. Tu salutem meam cura corporis animæque, [ducitur ad S. Meletiū,] & quod pollicita es exequere. Illa continuo surgens, adolescentem ad virum Dei Meletium deducit. Hic eum in superiore ædium, quas incolebat, parte commorari tantisper iussit.

[36] Pater eum quærens, totam Daphnen perlustrat, atque in vrbem reuersus, vias omnes & angiportus obit, vndique circumferens oculos, [a patre inuentus, ac male multatus.] eumque diligenter vestigans. Cum vero in eam vrbis regionē venisset, vbi ædes erant diuini Meletij, suspiciens e tabulato prospectantem eum vidit: ad quem occurrens, eū abstraxit, ac domum secum deduxit, vbi primum multis eum flagris cecidit, deinde verucula ignita manibus, pedibus, ac dorso impegit; demum cubiculo inclusit, [includitur:] sera extrinsecus apposita; ac sic Daphnen reuertit. Ea ego ipsumnet filium, iam senem, narrantem audiui; qui & addebat, se instinctu quodam afflatum, repletūque Diuina gratia, omnia patris idola contriuisse, atque eorum imbecillitatem irrisisse. [eius idola confringit:] Postea autem cum animo suo reputantem quid egisset, patris aduentum extimuisse, ac Christo Domino supplicasse, vt se iuuaret, seras patris diffringeret, ac fores recluderet: [diuinitus inde educitur:] Tua enim caussa, inquiebat, & ista passus sum, & hæc feci. Quæ cum dixissem, inquiebat, exciderunt seræ, patefactaque ianua est. Ego vero rursus ad magistram recurri: quæ me veste muliebri induit, [a S. Meletio S. Cyrillo Hierosol. commendatur: patrem postea conuertit:] & secum in camerato vehiculo considere iussit, duxitque denuo ad diuinum Meletium. Hic me Episcopo Hierosolymorum commisit: (erat is Cyrillus) atque ita noctu in Palæstinam iter arripuimus. Post mortem autem Iuliani, etiam patrem suum hic adolescens ad veram traduxit religionem. Nam hoc ipse nobis & alia retulit. Atque hoc modo illi ad Dei cognitionem peruenere, ac salutem consecuti sunt.

[37] Eadem ex Theodoreto narrat Baronius ad ann. 362 num. 124 & 125. [hæc Theodoreto narrat.] At postea num. 218 iterum affirmat Meletium nonnisi Valentis Imperij exordio Antiochiam remeasse: ac Theodoretum in ea narratione falli. Quis vero id credat, cum hic Antiochiæ diutißime versatus, se ex viro ipso testetur quæ scribit accepisse? Imo propter huius adolescentis fugam, Daphnæi templi deflagrationem Christianis falso imputatam, plura alia quæ tunc vel salse coniecta in Iulianum opprobria, vel diuinitus immissa portenta, eum incredibili odio in varios sæuientem, Meletio pœnam exilij irrogasse credibile est. Atque ipse Baronius ad an. 370 num. 64 immemor antea dictorum, [Meletius ob hæc aliaq; proscriptus,] ita de Meletio scribit: Haud pridem pulsus a Iuliano, post longas peregrinationes ob Orientales Ecclesias insumptas, Antiochiam reuersus erat. Tertio nāque ipsum exulasse cum Gregorius Nyssenus affirmet, eum primo sub Constantio, secundo sub Iuliano, tertio vero sub Valente eadem exilij sententia condemnatū fuisse, dicere opus esse videtur.

[38] Verba Nysseni in orat. de Magno Meletio sunt: Meministis omnino, quemadmodum vobis ante hanc nostram habita oratio labores atque certamina viri exposuit, quod cum per omnia sanctam Trinitatem honoraret, [nam ter exulauit:] etiam in numero certaminum honorem cōseruauerit, vt qui in tribus tentationū incursionibus decertauerit. Audistis continuationem, contextum & seriem laborum, qualis in primis, qualis in mediis, qualis in postremis fuerit. Ac post pauca: Rursus reditus, rursus exilium: idque tertium accidit; donec hæretica caligine discussa, & radio pacis emisso, Dominus spem aliquam fecit fore vt a diuturnis laboribus quiescere valeremus. Ita ille.

[39] Periit deinde in conflictu cum Persis Iulianus die XXVI Iunij, an. CCCLXIII. Postridie militari suffragio Iouianus Imperator acclammatus, [sub Iouiano pio Imperatore,] vir præstans, etiam recta fide & pietate erga Deum. Is rebiis prudenter compositis, e Perside Antiochiam reuertit, professus se ei religioni quæ Filium Patri cōsubstantialem profitetur, perpetuo adhæsurum, & contentiones omnes auersari; ac complura ad restituendam fidem orthodoxam sanxit, fanaque idolorum claudi mandauit, & sacrificia fieri vetuit.

[40] Tunc Ariani quidam Episcopi, metüentes, ne, vt ipsi antea Catholicos Ecclesiis suis expulerant, idem ab illis paterentur, sese ad sensum moresq; Imperatoris conformare cœperunt, & concilio Antiochiæ habito fidem Nicænam proseßi sunt. [habet Antiochiæ Synodum.] Eorum antesignanus erat Acacius Cæsareæ Palæstinæ Episcopus, de quo supra. De eo Concilio ita scribit Socrates lib. 3 cap. 21. Præterea eodem tempore Acacianorum ambitiosa indoles est patefacta, quamque ij se ad Imperatorum voluntatem aptarent, perspicue est intellectum. Nā Antiochiam Syriæ venientes, sermones conferunt cum Meletio, qui paullo ante ab eorum se communione segregarat, Fidem quæ Consubstantiale Verbum agnoscit professus. Hoc autem propterea ab iis factum, quia Meletium animaduerterant magno in honore haberi ab Imperatore tunc illic præsente. [apud ipsū gratiosus.] Communi igitur consensu libellum componunt, in quo όμοούσιον, siue Consubstantiale, confitentur, ac Fidem Nicænam ratam esse decernunt: eumque libellum Imperatori offerunt. Recitat ipsum libellum ibidem Socrates, Sozomenus lib. 6 cap 4. Baronius ad an. 363 num. 141. Binius tom. I Concilior. Nicephorus Callistus lib. 10 cap. 40, qui scribit, cum viderent Acaciani Meletium Antiochenum Antistitem magno honore affici ab Imperatore, qui illic tunc erat; cum eo collocutos effecisse vt Synodus Antiochiæ haberetur. Subscripsere libello primi duo orthodoxa fide celebres Episcopi: Meletius Episcopus Antiochiæ approbo quæ suprascripta sunt. Eusebius Samosatorum Episcopus &c.

[41] Quæ de hac Synodo in S. Hieronymi Chronico leguntur, ea ipse vel non scripsit, vel a Paulini sectatoribus accepit, ac nimis facile credidit. Ita ergo habet Chronicon: Synodus Antiochiæ a Meletio & suis facta: in qua homousio anomœoq; reiecto, medium inter hæc homoiousion Macedonianum dogma vindicauerunt. [De ea Synodo perperā scripta in Chronico S. Hieronymi.] Baronius ad an. 363 numer. 144 deprauatum esse Chronici textum ait, eumq; ita restituit: Synodus Antiochiæ a Meletio & suis facta, in qua Homiusio & Homeusio reiecto, medium inter hæc Homousium receperunt, & Macedonianum dogma reiecerunt. At quia interest inter Homiusium & Homeusium, vel potius Homœusium. Ὁμοιούσιον vtraque illa voce Latine redditum, significat essentia simile. Quomodo inter illa quæ idem sunt, medium censeri Ὁμοούσιον vel Ὁμούσιον, Consubstantiale, potest? Excusetur tamen, qua licet, S. Hieronymus, si Chronici est auctor.

[42] Cum scribant Socrates ac Nicephorus in honore habitum ab Iouiano Meletium, nulla facta Paulini mentione; illius sectatoribus, non huius, [Noua ecclesia Meletio data ab Imp.] nouam eum dedisse ecclesiam certum videtur. Erat ea, vt arbitror, ecclesia, quam antea Dominicum aureum appellatam ab S. Hieronymo diximus. Theodoretus lib. 3 hist. Eccles. cap. II de Iuliano agens ita scribit: Tyrannus sacra vasa in Ærarium Regium inferri iussit; valuasque magnæ ecclesiæ, quam Constantinus ædificarat, obserari, ne aditus in illam pateret iis, qui isthic conuentus agere consueuerant. Occupabant autem eam tunc Ariani. At lib. 4 cap. 22 ita loquitur idem Theodoretus: Τοῖς τὴν ἀποστολικὴν διδασκαλίαν πρεσβέυουσι Ἰωβιανὸς πανεύφημος ἐδεδώκει καὶ τὴνι νεόδμητον ἐκκλησίαν. Apostolicæ doctrinæ assertoribus donauerat Iouianus numquam satis laudatus nouam ecclesiam. Quinam ij fuerint, ibidem exponit, dum ex ea ecclesia postea eiectos a Valente, ait ad montis radicem conuenisse, deinde ad ripas fluminis, Flauiano & Diodoro ductoribus, cum proscriptus esset Meletius, cui illos adhæsisse constat; cum alioquin Paulinum Episcopum idem Valens nullo affecerit incommodo, vt lib. 4 cap. 2 Socrates testatur, ac Sozomenus.

§ VI Valentis Imp. persecutio. multi a Meletio pietatem docti, præsertim Chrysostomus.

[43] Vix octo menses administrato Imperio deceßit Christianissimus Iouianus Augustus, vti in Fastis habet Idatius, die XI Kalend. Martij an. CCCLXIV, [Iouiano an. 364 mortuo.] ad Dadastanam, qui locus, teste Ammiano lib. 25 cap. 34, Bithyniam distinguit & Galatas. Dein, vt Idatius prosequitur, leuatus est Valentinianus Augustus apud Nicæam die V Kal. Martij. Ipso anno leuatus est Valens Augustus Cōstantinopoli in milliario VII in tribunali a fratre suo Valentiniano, die IV Kal. April. [imperant Valentinianus & Valens,] Quod ait in milliario VII, rectius alij, in suburbio quod Hebdomum, siue Septimum dicitur. Erat vterque hic Imperator clarus bellica virtute, atque Orthodoxa religione. Nam, vt lib. 4 cap. 1 scribit Socrates, dum sub Iuliano militarent, Valentinianus quidem Tribunus militum, Valens autem Domesticus Imperatoris, [fidem strenue professi,] quam ardenti religionis studio inflammati essent declararunt. Cum enim ad sacrificandum impellerentur, baltheos militares deponere maluerunt, quam Christum deserere.

[44] Extat vtriusque Imperatoris nomine epistola ad Episcopos diœceseos Asianæ, Phrygiæ &c. de actis & sententia Concilij in Illyrico habiti, qua manifeste confitebantur, vt lib. 4 cap. 7 scribit Theodoretus, [pro qua edictum tulerunt. promulgatis Illyriciani Concilij decretis Catholicis.] τὴν τριάδά ὁμοούσιον πατέρος καὶ ὑιοῦ καὶ ἁγιού πνεύατος. Trinitatem consubstantialem Patris & Filij & sancti Spiritus. De ea epistola idem Theodoretus sub finem cap. 6 hæc ait: Recitabo quoque legem, quæ & pietatem perspicue ostendit Valentiniani, & sanam eo tempore Valentis de Diuina religione doctrinam. Baronius ad an. 365 num. 25 eam epistolam potius Valentis esse, quam Valentiniani censet, cum hic procul abesset in Gallia; ad Valentem autem pertineret Illyricum, ideoq; Valentis præponi nomen in tomis Conciliorum. Cedrenus ad Valentiniani decimum Imperij annum reiicit, vbi ita scribit: Cum autem totus Occidens Trinitatem consubstantialem profiteretur, rogatus Valentinianus concilium in Illyrico coëgit, inque eo fidem Nicænam confirmauit. Edictum quoque misit ad Asiæ, Phrygiæ, omnesque Orientis Episcopos, quo mandabat vt starent concilij decretis: socios sibi in eo edicto adscribens Valentem fratrem & Gratianum filium suum. Ita quidem habetur apud Theodoretum: Imperatores Maximi, Semper-Augusti, Victores, Augusti, Valentinianus & Valens ac Gratianus. At diserte, cum id habitum concilium est, orthodoxum fuisse Valentem, vt iam ostendimus, sensit Theodoretus. Fortaßis Acta concilij priusquam in Asiam destinaret, ad fratrem in Galliam miserat Valens; aut cum eius haberet perspectam sententiam, honoris caußa nomen eius suo edicto præfixit, filiique eius Gratiani.

[45] Qua deinde ratione Valens ab eo studio orthodoxæ religionis desciuerit, [Valens cōtra Gothos moturus.] idem cap. II exponit Theodoretus: Valens, inquit, Imperium adeptus, principio Apostolicæ doctrinæ insignitus ornamentis fuit. Cum deinde Gothi Istrum traiecissent, perque Thraciam latrocinia agerent; constituit aduersus eos copias cogere, bellumque iis inferre. Non putauit autem consultum, vt nudus Diuina gratia expeditionem susciperet; [baptizatur ab hæretico Episcopo,] sed debere se sacrosancti Baptismatis armatura muniri: idque præclare, sane & sapienter admodum. Dein tamen nimiam animi mollitiem ostendit, ac veritatem prodere cœpit: idemque misero accidit, quod primo parenti Adamo. Nam coniugis sermonibus delinitus, in seruitutem redactus est; & factus non captiuus solum, sed muliebrium verborum fallaciis obsequens. Siquidem illa erroris Ariani laqueis ante irretita, [illecebris vxoris seductus,] maritum iisdem implicuit, secumque in blasphemiæ barathrum deiecit. Ambos autem non modo induxit in errorem, sed ei veluti deuouit Eudoxius, qui adhuc Ecclesiæ Constantinopolitanæ clauum tenebat, non vt recte eam gubernaret, sed tamquam nauem vndis obrueret. Anastasius quoque ex Theophane ita scribit: Quidam sane aiunt, quod Dominica vxor Valentis persuaserit ei tam valenter Arrij sensum sectari. Chronicum Alexandrinum Δομνίκην, vocat Raderus Domninam vertit.

[46] Pergit cap. 12 Theodoretus: Eodem igitur tempore quo baptismo initiatus est Valens, obstrictus est miser iureiurando ab eodem Eudoxio, [iuratq; se Episcopos Catholicos eiecturum,] vt & in impio illo dogmate perseueraret, & omnes contraria sentientes vbique Ecclesiis pelleret. Ita ille relicta Apostolica doctrina, ad partes aduersariorum accessit, & non longo interiecto spatio temporis, cetera quæ iurarat executus est. Nam Antiochia Magnum eiecit Meletium, Samosatis diuinum Eusebium: [inter quos Meletius.] Laodiceam autem admirabili pastore Pelagio orbauit. De S. Pelagio agemus XXV Martij, XXI Iunij de S. Eusebio. Meletius Antiochia abiisse non videtur, donec ipse eo Valens venit. Ita innuit Sozomenus lib. 6 cap. 7, licet in tempore fallatur. Valens, ait, fratrem qui Romam veterem proficiscebatur, aliquousque comitatus … in Syriam contendit: verebatur enim ne Persæ inducias in XXX annos cum Iouiano pactas infringerent. Ceterum cum ij nihil nouarum rerum molirentur, Antiochiæ substitit. Quo tempore Meletium Episcopum exilio addixit … Euzoij communionem repudiantes exturbari Ecclesiis, pecuniis multari, cædi verberibus & aliis modis affligi mandauit. Eadem fere habet Socrates lib. 4 cap. 2, Nicephorus lib. 11 cap. 13 atque alij.

[47] At neque initio Imperij Antiochiam Valens peruenit; neque persecutus orthodoxos, nisi postquam ab Eudoxio baptismum suscepit, cum in procinctu eßet ad bellum Gothicum, quod neutiquam exordio Imperij gestum. Patet ex Ammiano Marcellino, qui lib. 26 cap. 11 ita scribit: Agentes igitur in memoratis vrbibus Principes, Mediolani Valentinianus, Valens Constantinopoli, sumpserunt primitus trabeas consulares; anno nimirum CCCLXV. [an. 365 dispositis cōtra Gothos præsidiis,] Dein cap. 16 Consumpta hyeme, festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus, docetur relationibus Ducum, gentem Gothorum ea tempestate intactam, ideoque sæuissimam, conspirantem in vnum ad peruadenda parari collimitia Thraciarum: hocque cognito, vt impræpedito ipse pergeret quo tendebat, sufficiens equitum adiumentum & peditum mitti iussit ad loca, in quibus Barbarici timebantur excursus. Narrat exinde Procopij rebellionem, quam breuiter Idatius in Fastis ita perstringit: Ipso anno latro nocturnus hostisque publicus intra vrbem Constantinopolim apparuit die IV Kal. Octob. Vt ea nuntiata sit Valenti refert Ammianus cap. 18. Sophronius, inquit, viuacissimo cursu prægressus, tunc notarius, Præfectus postea Constantinopoleos, [iturus Cæsarea Antiochiam] Valentem a Cæsarea Cappadocum iam profecturum, vt, vaporatis æstibus Ciliciæ iam lenitis, ad Antiochiæ percurreret Sedes, textu narrato gestorum, spe dubia, vt in talibus, percitum & stupentem auertit Galatiam, [intelligit Procopij rebellionē:] res adhuc trepidas arrepturum. Ipsum quoque Valentinianum motus ille Procopij perculit, cum ei prope Kalendas Nouembris venturo Parisios eßet nuntiatus, vt idem habet Auctor libro eodem cap. II.

[48] Translato vero, inquit idem cap. 26, in Gratianum adhuc priuatum (id est, nondum Imperatorem) & Dagalaiphum amplissimo magistratu anno CCCLXVI, aperto iā vere suscitatis viribus, mouit in Procopium Valens, eumq; oppreßit. Diem locumq; indicat Idatius: Ipso anno idem hostis publicus & prædo intra Phrygiam salutarem, [eum opprimit 27 Maij 366,] & in Nacoliensium campis ab Augusto Valente oppressus atque extinctus est die VI Kalend. Iunias. Missum ad Valentinianum caput, allatumq; Parisios, quo tempore illuc reuertit Germanis deuictis Iouinus, estq; in annum sequentem Consul designatus. Ammian. lib. 27 cap. 3. At cap. 10 de bello Gothico ita scribit: Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor Magister equitum ad Gothos est missus, [ad Gothos qui hostem iuuerant, mittit.] cogniturus aperte quam ob caussam gens amica Romanis, fœderibusque ingenuæ pacis obstricta, armorum dederat adminicula bellum Principibus legitimis inferenti… Valens paruipendens excusationem vanissimam, in eos signa commouit, motus aduentantis iam præscios: & pubescente vere, quæsito in vnum exercitu, prope, Daphnem nomine, [ipse an. 367 cōtra eos mouet:] munimentū, est castrametatus: ponteque contabulato super nauium foros flumen transgressus est Istrum, resistentibus nullis.

[49] Baptizatus igitur est Valens ab Eudoxio Ariano ante hanc expeditionem, Lupicino & Iouino Coss. anno Christi CCCLXVII, imperij sui IV, susceptā. S. Hieronymus in Chronico ad annum tertium Valentiniani & Valentis ita scribit: Valens ab Eudoxio Arianorum Episcopo baptizatus, [ergo baptizatus sub finem anni 366 vel initium 367] nostros persequitur. Factum id videtur sub exitum anni CCCLXVI aut initium sequentis, cum nondum expletus esset tertius annus imperij Valentis. Quamquam numeri annorum in eo Chronico accurate notati non sunt, cum ibidem iis quæ iam retulimus ista immediate eodem anno subnectat: Gratianus Valentiniani filius Ambianis Imperator factus. At sequenti anno ita scribit: Tanta Constantinopoli est orta tempestas, vt miræ magnitudinis decidens grando nonnullos hominum interfecerit. Vtrumque Lupicino & Iouino Coss. siue an. CCCLXVII refert Idatius, & quidem hoc illo prius gestum: His Coss. inquit, in ciuitate Constantinopoli, Deus grandinem pluit in modum petrarum die IV Nonas Iulias. Et ipso anno leuatus est Gratianus Augustus in Galliis apud Ambianos in tribunali a patre suo Augusto Valentiniano die IX Kal. Septemb.

[50] Anno secuto, inquit Ammianus lib. 27 cap. 11, nimirum CCCLXVIII, Valens ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubij gurgitibus vagatis impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, [an. 368 bellum gerit,] statiuis castris vsque ad autumnum locatis emensum. Vnde quia nihil agi potuit, dirimente magnitudine fluentorum, Martianopolim ad hiberna discessit. Simili pertinacia tertio quoque anno, CCCLXIX Christi, [& 369] per Nouidunum nauibus ad transmittendum amnem connexis perrupto Barbarico. … Ipseque cum omnibus suis Martianopolim rediuit ad hiemem agendam, [dein pacem facit:] vt in illis tractibus habilem. Aderant post diuersos triennij casus finiendi belli materiæ tempestiuæ … & acceptis obsidibus Valens Constantinopolim rediit. Demum Antiochiam anno CCCLXX profectus est. [an. 370 it Antiochiā aut 371.] Anno sequenti illuc venisse Cedrenus scribit his verbis: Anno Valentiniani octauo, Valens Antiochiam Syriæ veniens, Orthodoxis atrocia maleficia intulit &c.

[51] Ad id vsque tempus coniicimus ea in vrbe mansisse Meletium, licet triennio ante latum esset de eius aliorumq; Orthodoxorum Antistitum exilio edictum. [ac tunc primum videtur S. Meletium expulisse;] Sozomenum antea citauimus ista referentem: Ὀυάλης ἐν Ἀυτιοχείᾳ διέτριβεν, ἡνίκα Μελετίου τοῦ Επισκόπου ὑπυρορίαν φεγὴν κατεδίκασε. Antiochiæ commoratus est Valens, EOQVE TEMPORE Meletium Episcopum longinquo exilio damnauit. Antiochiæ quoque fuisse Valentem cum ista decreuit, tradit Socrates lib. 4 cap. 2, Nicephorus Callistus lib. 11 cap. 20. Quamuis & hi initio imperij id factum scribant, ac tunc Antiochiam peruenisse Valentem.

[52] Magnas & præclaras res geßisse Antiochiæ Meletium ab initio Imperij Iouiani ad annum CCCLXX, ex eius singulari eruditione studioque propugnandæ veritatis colligi potest. Hinc partim sub eius disciplina formati, partim consiliis instituti præstantes viri quidam memorantur. Nam vt Theodorum Mopsuestenum ac Vitalem omittam, [qui multos præstātes viros Antiochiæ ad pietatē instituit,] qui in hæreses deinde prolapsi, famam pietatis ac doctrinæ antea collectam obscurarunt; Acacius Berœensis postea Episcopus, Diodorus Tarsensis, Flauianus Antiochenus, ac plures sancti anachoretæ, ei familiariter adhæsere. Elpidius S. Pelagij in Laodicensi Cathedra successor, Magni Meletij domesticus fuerat, vt lib. 5 cap. 27 scribit Theodoretus, eiusque vitæ rationem exactius repræsentauit, quam cera formas annulis in ea impressas solet. Sed omnium eius discipulorum clarissimus Ioannes Chrysostomus, & Chrysostomi scriptis celebratur Basilius, non Cæsareensis ille Gregorij Theologi amicus, vt Socrates aliique censuerunt, sed alius multo iunior, Antiochiæ natus, [in his Chrysostomum cum iuniore Basilio,] tenui fortuna, vt ex Chrysostomo ostendit Baronius; cum alter ille Basilius Neocæsareensis esset, ex prædiuite domo, matura ætate tractus ad Episcopatum. Fuit tamen Syrus ille Basilius (vt animaduertit Baronius ad annum 382 nu. 67) doctrina & moribus valde conspicuus, nec adeo Chrysostomo impar; cum vtrique vix egressi limen adolescentiæ quæsiti fuerint ad Episcopatum, tentusque ille, cum Chrysostomus fugam arripiens in sui excusationem commentarium illum tam celebrem de Sacerdotio elaborauit. Vbi tamen Basilius hic Chrysostomi collega, ac Meletij discipulus, Episcopus sit factus, nondum legimus.

[53] Nunc Chrysostomus quid a Meletio hauserit institutionis videamus. Palladius in Dialogo de vita Chrysostomi ita scribit: Inde cum octauum decimum ageret ætatis annum, oratoriæ operam dans, adolescentiæ lubricum perpetua exercitatione declinauit. Vbi vero virilem induerat sensum, sanctarum litterarum amore correptus est. Regebat autem per id tempus Antiochenam Ecclesiam vir totius sanctitatis Meletius Confessor, Armenius genere. [sibi conciliauit & instruxit,] Is cum adolescentis indolem solers explorator intenderet, ad se ascitum secum iugiter esse permisit, sibique familiariter adhærere. Amabat enim cordis illius pulchritudinem, propheticis oculis præuidens, quorsum indoles tanta esset euasura. Cum vero assidentem sibi fide sacrisque dogmatibus diligenter instrueret, post triennium ferme lauacri regeneratione mundatum, Lectorem ordinauit.

[54] De Chrysostomi baptismo ita scribit in eius Vita Georgius Alexandrinus: Porro a suis parentibus quam humanssime educabatur, vt spectabilis honestas ac decor suæ nobilitatis exigebat. Erant autem omnes Græci. Meletius autem Confessor, qui tum Sedem Antiochenæ Ecclesiæ obtinebat, [eumdem Chrysostomum baptizauit,] B. Ioannem primum baptismo admouit; denique & eius parentes regenerauit fonte baptismatis. Non enim permittebat Deus, splendidi istius luminaris ac Doctoris Ecclesiæ parentes expertes esse erga se fidei & cognitionis, idque per gratiam baptismatis. De eadem re Metaphrastes in eius Vita: Deinde Diuinum assequitur baptismum, corpore adhuc valde tenero & molli. Oportebat enim cum, cuius vita ad Christum inclinabat, non manere amplius Christi signaculo non signatum. Qui eum autem baptismo tinxit, fuit Meletius, qui optime administrauit Sedem Antiochenam, sede virtutis longe altior. Postea autem eius quoque parentes Diuino tradit lauacro. [& matrē Anthusā] Neque enim par erat, vt, cum ad lucem gratiæ accessisset filius, qui ei caussæ fuerant, vt in lucem ederetur, non eiusdem, cuius filius, essent splendoris participes.

[55] Sed hæc de baptismo parentis vtriusque post filium, haud satis congruunt cum iis quæ ipsemet Chrysostomus scribit ad iuniorem viduam epistola priore: Nam & ego aliquando, inquit, cum essem iunior, doctori meo (erat autem ille omnium hominum maxime superstitiosus) animaduerti matrem meam præ multis magnam excitasse admirationem. Cum enim eos qui sibi assidebant interrogasset, [laudatam a Libanio ob 20 annorum viduitatē:] vt solebat, quis ego essem; ac responsum esset a quopiam, me viduæ mulieris esse filium; de me quæsiuit ætatem matris, & tempus viduitatis. Vt vero ei dixi, eam quadraginta natam esse annos, viginti eorum præteriisse ex quo patrem meum amiserit; obstupuit, & ad eos qui aderant conuersus clara voce exclamauit: En quales mulieres apud Christianos sunt! Tanta non modo apud nos sed & apud Gentiles viduitatis laus est atque admiratio. Doctor ille ipsius, quem Græce τὸν σοφιστὴν τόν ἑμόν, πάντων σὲ ἀνδρῶν δεισι δαιμονέστερον vocat, Libanius fuit. Hoc autem ex loco confici videtur, Secundum Chrysostomi patrem a Meletio Confessore nequaquam esse baptizatum. Nam licet mox a suscepto baptismo mortuum esse fateremur; tamen, [Chrysostomi patrem non baptizauit Meletius,] si Anthusa XX annos vidua permansisse dicatur, quod filius asserit, statuendū erit anno CCCLXXXII illud contigisse Libanij de ea iudicium, quando neque in viuis erat Libanius, neque sane iunior censeri poterat Chrysostomus. Imo ne quidem XXX illis diebus, quibus Cathedram illam primum tenuit Meletius, priusquam a Constantio relegaretur, ille dici potest Secundi contigisse baptismus: nisi velimus Anthusam ad annum CCCLXXX vixisse, ac tunc adhuc sophistæ Libanio operam dedisse filium agētem annum ætatis XXVI aut XXVII. Si ergo baptismo initiatus fuit Secundus, [sed fors alius:] ab alio quopiam eum suscepit, & circa annum CCCLVI e vita migrauit.

[56] Aliud præter baptismum insigne in Ioannem beneficium contulit Meletius, quod eum a profana schola ad ecclesiam, a Libanio ad se audiendum, a secularibus caußis ad Ecclesiasticas declamationes traduxit. Nam adolescentem hunc, inquit Georgius, cum perspexisset insigni ac peracri præditum ingenio, illi demandat, se vt adeat frequens & ecclesiam, vt qui cordis eius pulchritudinem deamaret: [eumdem Chrysostomum Meletius ad sacra trāstulit a profano studio,] imaginem enim istius Beati intime expressam oculo prophetico velut per speculum perspicue lustrarat. Vt autem continenti studio vacaret Ecclesiæ, in sententiam suam adducit Theodorum & Maximum, qui ei apud Libanium Sophistam fuerant condiscipuli, vt relicto viuendi genere quæstuario vitam aggrederentur frugalem ac simplicem. Videtur tamen non nisi cum iam in exilium pulsus a Valente Meletius esset, Libanium penitus deseruisse Chrysostomus, ob ea quæ ex eius epistola ad viduam iam relata sunt. Georgius ait cum octauum ac decimum annum ageret ætatis, cœpisse a se habenas excutere, & detrectare durum sophistæ imperium ob dictiunculas. [sensimq; a schola Libanij,] Non omnino tamen id abrupit, antequam mater vigesimum viduitatis annum attigisset.

[57] Quanti eum alioquin Libanius fecerit, coniicere est ex iis quæ lib. 8 cap. 2 scribit Sozomenus: Erat, inquit, [qui aptum censebat vt sibi succideret.] Antiochiæ, quæ ad Orontem sita est, Presbyter, cui nomen Ionnes, genere patricius, vita integer, ad dicendum ac persuadendum potens, & inter sui temporis oratores excellens; sicut & Libanius Syrus sophista testatus est: qui cum moriturus esset, rogantibus amicis, quemnam sibi vellet esse successorem; Ioannem dixisse fertur, nisi cum sacrilegio Christiani surripuissent. Quam sibi ereptam vanißimus Sophista prædam quæritur, eam Meletij nostri industriæ referre acceptam debet Ecclesia.

§ VII S. Meletij tertium exilium. Valentis Imp. interitus. Episcopi per Gratianum reuocati, restitutæ Catholicis ecclesiæ.

[58] In hac porro tertia S. Meletij proscriptione illud accidisse crediderim, quod S. Chrysostomus infra memorat in eius laudatione nu. 5, vt confidentem secum in curru Præfectum vrbis, [S. Meletius Præsidem a lapidatione defendit:] a quo auehebatur in exilium, vestis suæ obtentu a lapidatione texerit. Sub Constantio quidem certe, cum primum relegatus est, vix XXX dies in vrbe commoratus, id factum non est: nocte enim tunc est ex vrbe eductus. Non abnuerim tamen, sub Iuliano potuisse contingere: sed videtur Chrysostomus ad Valentis potius tempora respexisse, ista addens: Cum secum vniuersam accepisset ciuitatem, in Armeniam profectus est. Ita namq; Theodoretus lib. 4 cap. 4 Pelagium Laodicensem in Arabiam relegatum a Valente tradit, [relegatur in Armeniam:] Eusebium Samosatenum in Thraciam, in Armeniam diuinum Meletium. Cum illic exularet S. Meletius, S. Basilius Magnus negotiorum caußa in Armeniam profectus, venit Getasa, in agrum Deo dilectissimi Episcopi Meletij; vbi & cum eo se collocutū ostendit ep. 187 ad Terentium Comitem.

[59] Quæ alia Antiochenis eo tempore mala intulerit Valens idem commemorat Theodoretus cap. 22. Valens, ait, longissimo temporis spatio Antiochiæ vitam degens, [omnibus sectis data libertas,] omnibus libertatem concessit, Gentilibus, Iudæis, atque aliis qui Christiano assumpto nomine doctrinam Euangelio repugnantem prædicabant. Nam qui idolomania tenebantur, mysteria gentilitia peregerunt: & quæ post Iuliani mortem a Iouiano extincta erat superstitio, eam ille denuo reflorescere permisit. Atque Dialia, Dionysia, ac Cereris orgia, non in occulto fiebant, vt sub piis Imperatoribus; sed per medium forum bacchantes cursitabant. [solis Catholicis adempta:] Iis solis se Valens hostem profitebatur, qui Apostolicam doctrinam tuebantur. Is nempe mos etiam hoc æuo hæreticorum est, vt exerceri ab ceteris cuiusuis sectæ hominibus, Iudæis etiam ac Mahometanis, superstitiones quantumuis impuras patiantur, solis Catholicis omnem sacrorum libertatem adimant. Sed ad Valentem reuertamur. Hic orthodoxos, inquit idem auctor, primum sacris ædibus exturbat. Iouianus enim numquam satis laudatus Imperator iis nouam ecclesiam donarat. Ij nunc ad montis radicem in vnum coëuntes, [horū turbati conuentus, etiā foris:] hymnis Dominum celebrare, Diuinisque frui eloquiis cœperunt; omnia aëris incommoda perpetientes, interdum pluuia, niue, gelu, alias vehementissimo ardore afflicti. Verum ille ne hac quidem commoditate, tam laboriosa, frui passus est; sed missis ad eam rem militibus illos dispersit.

[60] Prosequitur cap. 23 Theodoretus alia quæ ad piorum disturbandos cœtus egerit Valens; vtq; præter Flauianum & Diodorum, [his solatiū afferunt sancti Eremitæ.] sancti anachoretæ, diuino Spiritu afflati, Antiochiam venerint, eiusq; conatibus obstiterint, & Catholicos confirmarint. Horum præcipui fuere S. Aphraates, qui VII Aprilis colitur, & S. Iulianus cognomento Sabas, siue Πρεσβυτης, id est Senex, qui XVIII Octobris. In huius Vita, de illa Valentis persecutione ita scribit idem Theodoretus cap. 2 Philothei, siue libri 8 de Vitis PP. Cum autem Valens … relicta veritate Euangelicorum dogmatum, erroris Arij accepisset imposturam, tunc exorta est maior procella aduersus Ecclesiam; cum gubernatores quidem vndique expellerentur, prædones autem quidam & hostes in eorum locum sufficerentur. Ne autem totam illam in præsentia recenseam tragœdiam, alia nunc prætermittam, vnius autem solummodo faciam mentionem, quod aperte ostendit diuini Spiritus gratiam in hoc sene florentem. Ab Antiochena quidem Ecclesia eiectus erat Magnus Meletius, quæ a Deo vniuersorum pascenda ei credita fuerat: a diuinis autem templis eiecti fuerant, cum populo qui erat eiusdem cum cis sententiæ, quicumque in clerum cooptati, Trinitatis diuinæ vnam colebant essentiam. Et nunc quidem in aliquem specum montis venientes, sacros illic cœtus celebrabant; nunc autem ripam fluminis faciebant oratorium; aliquando autem bellicum gymnasium, quod situm est ante portam Septemtrionalem: non permittebant enim qui bellum gerebant, in vno loco pios consistere. Similia narrat cap. 8 in Vita S. Aphraatis, vbi ista diserte de Orthodoxis a Valente vexatis: Ea de caussa eos non solum expulit ab omni ecclesia, sed etiam ex latere montis, & ex ripa fluuij, & ex bellico gymnasio. Hæc enim loca perpetuo mutabant, vt in quos obiter sæuiret armata manus. Fit quoque proscriptionis B. Meletij mentio in Menæis XVIII Octobris, vbi de S. Iuliano agitur.

[61] Effrænatam demum Valentis crudelitatem stitit Numen, immißis in Thraciam Gothis, qui late eam populati sunt. Igitur anno Christi CCCLXXVIII, Valente VI & Valentiniano iuniore II Coss. vt habet Idatius, ingressus est Valens Augustus ab Oriente Constantinopolim die III Kal. Iun. Et ipso anno profectus est Valens Aug. ex vrbe ad fossatum die III Id. Iunias: [Gothis an. 378 Thraciam vastantibus, contra eos tendit Valens,] & pugna magna fuit cum Romanis & Gothis milliario XII ab Hadrianopoli, die V Id. Aug. Ex ea die Valens Aug. nusquam apparuit. Et toto anno per diœcesim Thraciarum & Scythiæ & Mœsiæ, Gothi habitauerunt simul, & eas prædauerunt: deinde vsque ad portas vrbis Constantinopolitanæ venerunt. Mortem Valentis ita describit S. Hieronymus in Chronico: Lacrymabile bellum in Thracia, in quo, deserente equitum præsidio, Romanæ legiones a Gothis cinctæ vsque ad internecionem cȩsæ sunt: ipse Imperator Valens cum sagitta saucius fugeret, [cæsoq; exercitu male perit,] & ob dolorem nimium sæpe equo laberetur, ad cuiusdam villulæ casam deportatus est: quo persequentibus Barbaris, & incensa domo, sepultura quoque caruit. Paria fere memorant ceteri auctores, præsertim Ammianus Marcellinus lib. 31.

[62] Quod immediate ante citata verba idem Chronicon habet, haud satis cum abiis scriptoribus congruit: Valens, inquit, de Antiochia exire compulsus, sera pœnitentia nostros de exiliis reuocat. Videtur quidem vrgente S. Isacio monacho, & victoriam promittente si id faceret, [in hæresi obstinatus.] de aperiendis orthodoxorum templis deliberasse cum Constantinopoli ad bellum proficisceretur; mox tamen obstinasse contra animum. Ita Metaphrastes XXVII Martij in Isaacij Vita. Idem breuius aliquanto narrat Theodoretus lib. 4 cap. 30, vbi non tam eum poposcisse ab Imperatore scribit, vt ecclesias orthodoxorum aperiret, quam vt gregibus optimos pastores redderet. Nicephorus Callistus lib. 11 cap. 50 hæc dixisse Isacium ait: Redde recte sentientibus, & fidei definitionem Nicææ declaratam sincere seruantibus, quas ademisti, ecclesias, & nullo labore victoriam reportabis. Varias deinde scriptorum de Valentis interitu sententias refert. Sed quia de eo sæpius in aliis Sanctorum actis agendum erit, ista nunc hic sufficiant.

[63] Valente mortuo, Gratianus Valentiniani filius, qui pridem Occidentē feliciter administrabat, Orientis quoque regimen capeßiuit: statimque, [Gratianus Imp. Episcopos exules restituit,] vt lib. 5 cap. 2 scribit Theodoretus, quam colebat pietatem, illustriorem reddidit, atque Imperij primitias omnium Imperatori obtulit. Nam legem conscripsit, qua relegatos Antistites reuerti suisque restitui gregibus iussit, & sanctas ecclesias tradi iis qui Damasi communionem amplecterentur. Hic Damasus Episcopus Romanus fuit, qui post Liberium illius Ecclesiæ administrationem susceperat, vir sane propter vitæ spectabilis ornamenta insignis, qui cuncta agere ac dicere satagebat fecundum Apostolicam doctrinam. Misit quoque cum ea lege Saporem Ducem, virum ea tempestate celeberrimum, [adimitq; hæreticis ecclesias,] cui mandauit Arianæ blasphemiæ præcones, velut belluas quasdam, ab ouilibus expelleret, & optimos pastores diuinis gregibus restitueret. Breuiter de ea re Anastasius ex Theophane: Porro Gratianus & Valentinianus (iunior nempe) lege lata Episcopos exilio reuocauerunt, Arrianos autem persecuti sunt, Damaso cooperante Papa Romano.

[64] Quod Socrates lib. 5 cap. 2 & Sozomenus lib. 7 cap. 1 scribunt, lege sanxisse Gratianum cum fratre, vt quælibet secta libere absque vllo discrimine in ecclesiis conuentus ageret; solis Eunomianis, Photinianis & Manichæis exceptis; [& quāuis visus initio paullū conniuere,] illud esse videtur rescriptum, de quo Codicis Theodosiani lib. 16 tit. 5 de hæreticis L. 5 lata Ausonio & Olybrio Coss. anno scilicet CCCLXXIX, mentio fit, his verbis: Denique antiquato rescripto, quod apud Sirmium nuper emersit, ea tantum super Catholica obseruatione permaneant, quæ perennis recordationis pater noster, & nos ipsi, victura in æternum æque numerosa iussione mandauimus. Extant in eodem libro sub variis titulis edicta plurima contra hæreticorum conuenticula ab eo & Theodosio lata. Quale illud eodem titulo L. 6 data Eucherio Cos. an. CCCLXXXI. Arceantur cunctorum hæreticorum ab inlicitis congregationibus turbæ: vnius & summi Dei nomen vbique celebretur. Nicænæ fidei dudum a maioribus traditæ, & Diuinæ religionis testimonio atque adsertione firmatæ, obseruantia semper mansura teneatur. Fotinianæ labis contaminatio, Arriani sacrilegij venenum, Eunomiæ perfidiæ crimen, & nefanda monstruosis nominibus prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur aditu. Et L. XI data Merobaude II & Saturnino Coss. an. CCCLXXXIII. Omnes omnino, quoscumque diuersarum hæresium error exagitat, id est, [omnes eorū conuentus prohibet.] Eunomiani, Arriani, Macedoniani … nullis circulis coëant, nullam colligant multitudinem, nullum ad se populum trahant, nec ad imaginem ecclesiarum pariter priuatos ostendant &c.

§ VIII Discordia Antiochenorum sopita. S. Meletij post reditum res præclare gestæ.

[65] Ovi ceteris vrbibus salutem attulit orthodoxorum Episcoporum reditus, Antiochiæ turbas ac prope seditionē concitauit. [Discordia Antiochiæ ob duos Episcopos Catholicos.] Diuulsa erat in duas factiones, vt antea diximus, plebs Catholica: vna Meletiū sequebatur, ab Arianis quidem simul & Catholicis electū Episcopis atque ordinatū, sed Catholicæ fidei caußa iam tertio proscriptum, & singulari præditum industria ad conciliandos Ecclesiæ, qui hæreticis irretiti fraudibus, aut adhuc gentilitiis cæcati erant erroribus. Altera factio, itidem Catholica, Paulino adhærebat, quem Lucifer Calaritanus olim ordinarat; Meletium vel legitime, ab Arianis licet, depositum, vel fortaßis ipsummet hæreticum ratus, vt eius aduersarij etiam S. Hieronymo persuasisse videntur. Et Meletij quidem communionem amplexi in Oriente Orthodoxi omnes, S. Athanasius, S. Eusebius Samosatenus, S. Gregorius Nazianzenus, [multis vtrique fauentibus:] S. Gregorius Nyssenus, S. Basilius Magnus, S. Cyrillus Hierosolymitanus, S. Pelagius Laodicensis S. Amphilochius Iconiensis, atque alij: qui tamen Paulinum, quem orthodoxum & pium norant, damnare non audebant, cum scirent ab Apostolicæ Sedis ordinatum Legato, quamuis ad non vacantem Cathedram. Paulino fauebat Damasus Papa. Sed sciendum est, inquit Baronius in Not. ad Martyrol. constare S. Basilij testimonio, S. Damasum (vt accidere solet) falsis quibusdam relationibus fuisse deceptum &c.

[66] Optarat pridem Meletius illam sopiri contentionem, inque eam rem ipsius Romani Pontificis & Occidentalium Episcoporum opem implorarat, misso ad eos cum litteris Legato. Præ ceteris omni studio adnixus est S. Basilius Magnus, [proconcordia laborant Meletius & Basilius Magnus:] vt partes inuicem reconciliarentur: adidque vt collaboraret, Magnum Athanasium sæpius rogauit. Non est hoc loco animus nobis, omnem eam controuersiam euoluere. Consuli Cardinalis Baronius potest, qui prolixe quæstionem hanc pertractat, præsertim ad annum 370 nu. 85 & sequentib. ad 371 nu. 7 ac deinceps, ad 372 nu. 11, 50 &c. in Paulinum tamen quam Meletium pronior. At S. Basilius totus pro Meletio est, quantique eum faceret in suis ad ipsum atque alios litteris ostendit.

[67] Ceterum quod diu frustra efficere conatus erat, dum viueret, Basilius, in cælis a Deo obtinuit, vt tandem conciliarentur inuicem Catholici Antiocheni. Nam cum is Kalendis Ianuarij an. CCCLXXIX deceßisset, quinto mense post necem Valentis; insequente Septembri, aut Octobris initio, habitum Antiochiæ Episcoporum Concilium est, ad eam (vt quidem Baronius, Binius, aliique censent) decidendam litem. Meminit huius Concilij Gregorius Nyssenus in Vita Macrinæ sororis apud Surium XIX Iulij cap. 12. Erat, inquit, [ea stabilita an. 379] post hanc iacturam, Basilij nempe obitum, nonus mensis aut paullo amplius, cum Episcoporum Concilium indictum est Antiochiæ, cui nos interfuimus. Quidam ad annum præcedentem id Concilium referunt, atque Basilij decessum; vt hic obiisse dicatur viuo adhuc Valente, eo videlicet sextum & Valentiniano iuniore secundum Coss. vtq; post oædem Valentis non integro lapso bimestri, conuenerint ad hoc concilium Episcopi. Sed & S. Basilium diserte scribit S. Hieronymus lib. de Scriptorib. [mortuo antea Basilio.] Ecclesiast. cap. 116 imperante Gratiano, post mortem nimirum patrui, nondum in collegam cooptato Theodosio, deceßisse: neque Episcopi pauculis hebdomadis post tyranni interitum, augustali edicto e remotis locis reuocati, suas recepisse Ecclesias, iisq; ordinatis venisse Antiochiam existimari possunt. Certe Socrates lib. 5 histor. Eccles. priusquam siue ille, siue alius ad finiendam controuersiam conuentus fieret, Theodosium Imperatorem a Gratiano renuntiatū ostendit, ita cap. 2 scribens: Theodosium igitur Sirmij, quæ ciuitas est Illyrici, declarat Imperatorem, Ausonio & Olybrio Coss. die XVI Ianuarij, siue, vt vertit Christophorsonus, XVII Calend. Februarij. Idatius XIV Kal. Februar. id factum scribit.

[68] De controuersia Antiochena cap. 3 ista habet idem Socrates: Antiochena Ecclesia trifariam erat diuisa: quasdam enim Ecclesias Dorotheus Arianus post Euzoium regebat; reliquas partim Paulinus, partim Meletius ab exilio reuocatus gubernabant. Fallitur auctor hic dum cap. 4 scribit Macedonianos συναχθέντας ἐν Ἀνποχείᾳ τῆς Συρίας, Antiochiæ, quæ in Syria est, in vnum coactos. Sozomenus lib. 7 cap. 2 habet, συνελθόντας ἐν Ἀντιοχείᾳ τῆς Καρίας. conuenientes Antiochiam Cariæ. At Socratem porro audiamus quæ ad Meletium spectant persequentem. Capite 5 ita scribit: Apud Antiochiam Syriæ propter Meletium contentio extitit eiusmodi: Paulinus Antiochiæ Episcopus, vti antea diximus, propter eximiam pietatem, in exilium pulsus neutiquam fuerat. Meletius vero sub Iuliano reuocatus, ac denuo a Valente eiectus, iterumque a Gratiano reductus, [Meletium throni cōsortem nolebat Paulinus:] vt Antiochiam rediit, Paulinum inuenit senio iam prope confectum. Confestim igitur omnes qui ei fauebant, operam dederunt, vt cum Paulino throni Episcopalis particeps fieret. Cum autem diceret Paulinus, contra Ecclesiæ canones esse, vt quisquam ab Arianis consecratus in Cathedræ Episcopalis consortium admittatur; populus id vi extorquere nititur. Ergo in ecclesia quadam in suburbiis sita solium illi Episcopale statuitur: quo facto ingens excitata contentio est.

[69] Postea vero populus ad concordiam his conditionibus reductus est. Congregantes enim, [iurare coacti præcipuie Clero, alterutro superstite neminem Episcopatū admissisrum,] qui præcipue vt ad Episcopatum aspirarent idonci videbantur (sex omnino reperti sunt, inter quos & Flauianus) iureiurando eos adstringunt, vt nemo Episcopatum capesseret, cum alteruter eorum, qui iam Episcopi erant, migraret e vita; sed ei qui superesset, demortui thronum obtinendi faceret potestatem. Pactis hunc in modum iureiurando firmatis, populus inuicem conciliatus, omnisque depulsa simultas est. At Luciferiani propterea secessionem fecerunt, quod Meletius ab Arianis initiatus, ad Episcopatum esset euectus. Eadem habet Sozomenus lib. 7 cap. 3, vbi tamen postrema mendose expreßit interpres: Vniuersa ferme plebs ad concordiam rediit, paucis aliquot, inter quos Lucifer erat, adhuc obluctantibus, ob id quod Meletius a diuersæ sectæ fautoribus ordinatus esset. Græca sic habent: [refragantibus Luciferianis, qui ante a Paulino stabant.] Σχεδὸν τὸ παᾶν ὡμονόου πλῆθος. ὀλίγοι δὲ τῶν Λουκίφερος ἔπ διεφέροντο &c. Qui hic ὀλἰγοι τῶν Λουκίφερος, pauci Luciferianorum, apud Socratem ὁι δὲ Λουκίφερος, Luciferiani: apud Nicephorum lib. 12 cap. 3 βραχεῖς λίαν ὁι ἀπὸ λουκίφερος valde pauci Luciferiani. Nam sectam hanc in Oriente fuisse supra diximus. Videntur autem ij fuisse ex maxime rigidis ac seueris Paulini sectatoribus.

[70] Ab ipso Meletio viam concordiæ primo demonstratam tradit Theodoretus. Nam cum Antiochiam Sapor Dux venisset, de quo § superiore nu. 63 egimus, coram eo Apollinarem primum, falso gloriantem sibi cum Damaso Papa communionem intercedere, confutauit Flauianus Presbyter: dein Paulinum quoque Sabellianismi ignominia notauit; quam ille calumniam sibi a Vitale Apollinarista impactam, iam antea refellerat apud S. Epiphanium, vti hic hæresi 77 testatur: quod an nescierit, an alia caußa dißimularit Theodoretus, haud quæro. Interea Meletius omnium mortalium mansuetissimus, [Meletius, vir mansuetissimus, eam conditionē vltro proposuerat:] comiter admodum & benigne Paulinum compellat his verbis: Quandoquidem & mihi ouium istarum procurationem Dominus earum commisit, & tu aliarum curam suscepisti; ipsæque inter se oues pietatis communione consentiunt, coniungamus greges, o amice, & contentionem de primatu dirimamus: & cum oues communiter pascamus, communem illis rite moderandis curam adhibeamus. Quod si thronus in medio positus simultatem parit, ego hanc quoque submouere conabor. Ponam enim in eo diuinum Euangelium, & vt nos vtrimque consideamus auctor ero. Si deinde prior ego vitæ finem attigero, tu solus, amice, gregem moderaberis; sin autem illud tibi contigerit, ego pro virili curam ouium geram. [respuente eam Paulino, Ecclesiæ Melitio traditæ:] His a diuino Meletio benigne ac leniter propositis, minime acquieuit Paulinus. Dux igitur, eorum, quæ vtrimque dicta, iudex constitutus, Magno Meletio Ecclesias tradidit. Paulinus autem ouium, quas ab initio segregauerat a ceteris, pastor permansit.

[71] Non arbitror Saporem hanc decidisse litem, nisi re prius ad Gratianum, forsan & Theodosium, relata. Idem Theodoretus lib. 5 cap. 23 Paulino volenti post Meletij obitum totius Ecclesiæ administrationem occupare, obstitisse Sacerdotes scribit, propterea quod suggestum a Meletio consilium ipse repudiasset. Theodoretum sugillat Baronius, vt nimium Flauiano addictum, ideoq; dißimulare concilium, cuius meminit Nyssenus, & Sapori omnia tribuere. Verum non omnino constat (licet non inficiemur verisimile videri posse) Concilium illud ea caußa fuiße indictum. Neque id Nyßenus indicat, nec qui adactos iureiur ando primarios sex e Clero memorant Socrates & Sozomenus, id in conuentu Episcoporum, & Ponti quidem, factum tradunt: neque Flauiano exprobratum, quod pacta Meletium inter & Paulinum inita violaßet, sed quod suo ipse iuriiurādo non sterißet. Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 4 eadem, quæ Theodoretus, tradit, a Meletio proposita, repudiata a Paulino, a Sapore confirmata. Dein illa subdit: Postea vero, vti supra diximus, iusiurandum a designatis Episcopatus competitoribus acceptum, & plebs ad concordia reducta est. De iureiurando egit cap. 3, vbi ait admirabile id fuisse inuentum, quo ad concordiam res pactis eiusmodi reducta est… Paucos tamen Luciferianos dissensionem fouisse. At 4 cap. ita de Meletio, eiusq; consilio scribit: Multi alij Episcopi ab exilio, quo sub Valentis imperio multati fuerant, [Meletium in concordia restituenda alij secuti:] reuersi, sententiam Meletij sunt secuti: nihil de prærogatiua & præeminentia Sedis Episcopalis contendentes, sed multitudinis concordiam quam maxime procurantes.

[72] Hactenus de ea controuersia. De S. Meletio ista ex Theodoreto idem tradit cap. 5 Nicephorus: Diuinus Meletius multitudinis concordia conciliata, Diodorum illum, de quo paullo ante diximus, qui persona & habitu alio, vna cum Flauiano, Ecclesiæ scapham in sæua illa tempestate præclare gubernarat, Pastorem Tarsi constituit, [ipse variis locis Episcopos constituit:] & Cilicum gentem ei committit: Episcopatum autem Apameæ Ioanni tradit: qui vir cum generis nobilitate clarus, tum multis splendidisque ornamentis spectatus fuit: præterea vitæ sanctitas & doctrina in eo coniunctæ, clariorem eum reddiderunt. Qui & ipse, itidem vt Flauianus & Diodorus, fæuæ procellæ tempore, sententiæ suæ populos in officio retinens, doctrina confirmauit. Habebat autem adiutorem celebrem illum Stephanum; quem itidem Meletius ad certamen nihilo minus transmisit: nam hunc Germaniciæ ciuitati, quæ Eudoxij morbo perquam periculose laborabat, optimum medicum dedit. Omni enim liberali doctrinæ in sacris simul ac profanis disciplinis operam nauauerat. Neque conceptam de se spem fefellit: spirituali namque fistula vsus, ipsos etiam lupos in oues conuertit. Ad eumdem modum, quo Meletius, præclarus quoque Eusebius egit, vbi ab exilio Samosata reuersus est.

[73] Hoc tempore & illud gestum a Meletio scribit Baronius ad an. 378 nu. 55. Cum visitaret, inquit, diœcesim, Ecclesias erigens, & Syriæ quoque monachos inuiseret sibi subditos, inuenit Simeonem Stylitam habitationem sibi supra columnam statuisse, inauditumque hactenus vitæ institutum arripuisse: [non ipse, sed alius Meletius Chorepiscopus Simeonem Stylitam adiit.] quem cum vinctum quoque ferro spectasset, iussit acciri fabrum qui solueret ferri vincula, illud addens, Amanti Deum homini satis pro vinculo esse mentem: in ceteris eum ab instituto minime dimouere voluit. Alibi quoque id inculcat Baronius, indeq; concludit Simeonem, quando anno IV Leonis Imp. Christi CCCCLX deceßit, centenario maiorem fuisse. Metaphrastes quoque in Vita S. Simeonis (quam tamen non viderat Baronius, nos enim primi edidimus V Ianuarij) Meletium illum, qui Simeonem solui catena ferrea iußit, hunc ipsum fuiße, de quo agimus, censet, qui, inquit, Patriarchalis Antiochiæ throni gubernacula tenebat. τὸν ἀρχιερατικὸν θρόνον τοῦ Ἀντιόχου διέπων. Verum nos in præuio ad eam Vitam commentario mendum illud aliaq; confutauimus § 3 ex antiquioribus scriptoribus. Theodoretus certe, quem Baronius citat, & a quo Metaphrastes priora Simeonis gesta, sed μεταφραστικῶς descripsit, cap. 26 Philothei in Simeonis Vita sic habet: Μελέτιος θαυμάσιος ἐπισκοπεῖν τηνικαῦτα τῆς Ἀντιόχου πόλεως τεταγμενος τὴν χώραν, ἀνὴρ φρονήσει καὶ συνέσει λάμπων καὶ ἀγχινόιᾳ κεκοσμιμενος. Admirandus ille Meletius, qui Antiochenæ regionis tunc Episcopatum regebat, vir prudentia & intelligentia clarus, ingeniique solertia ornatus. Quibus ex verbis illud confici manifeste videtur, non Patriarcham, sed Chorepiscopum fuiße Meletium illum. Qua de re loco citato fusius actum. Et sane, multos nomine Meletij insignitos fuiße a parentibus, ex pietate erga Magnum Meletium, testatur S. Chrysostomus; quorum vnus iste fuit fortaßis Chorepiscopus.

§ IX S. Meletius Constantinopolim ad Concilium euocatus a Theodosio. Episcopatus S. Gregorio Theologo confirmatus.

[74] Dvm quæ iam commemorata sunt, aguntur Antiochiæ, mirabili quadam ratione Theodosio Magno manifestata virtus Meletij est. Nam cum animaduertisset Gratianus, vt est in Aurelij Victoris epitome, Thraciam Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis, Taifalis, atque omni pernicie atrocioribus Hunnis & Alanis, [Theodosius Dux exercitus factus Gothos vincit,] extremum periculum instare nomini Romano; Theodosium, nobilitate generis ac fortitudine clarißimum, accersiuit, ac Magistrum militum creauit, misitque cum exercitu aduersus Barbaros: quos ille feliciter profligauit, atque ingenti edita cæde ad Istrum eos vltraq; compulit, & distributis in vicinas vrbes copiis, ad Gratianum celerrime, suæ ipse victoriæ nuntius, contendit. Res incredibilis visa Imperatori: ausi quidam iniicere suspicionem, quasi exercitu amißo capeßiuißet fugam. [incredibili celeritate:] Postulat Theodosius ab iis qui contradicebant, vti mittant nuntios, & quanta Barbarorum interfecta multitudo sit cognoscant. Aßensus eius orationi Imperator, misit qui rem gestam explorarent, sibiq; referrent. Ita fere Theodoretus lib. 5 cap. 5, Nicephorus lib. 12 cap. 1, Paulus Diaconus in Miscella lib. 12 cap. 20.

[75] Eidem autem optimo Duci, inquit cap. 6 Theodoretus, apud Gratianum commoranti, diuina quædam visio ab ipso rectore omnium Deo obiecta est. Videbatur sibi videre diuinum Meletium Ecclesiæ Antiochenæ Præsulem, [in somnis videt se coronari a S. Meletio:] chlamyde imperatoria ipsum induentem, & conuenientem illi honori coronam capiti imponentem. Quæ cum noctu secundum quietem vidisset, prima luce cuidam ex familiaribus indicauit. Ille perspicuum esse somnium dixit, nihilque obscurum aut ambiguum complecti. Contigit hoc mense Ianuario anni CCCLXXIX. quo fere tempore de finienda inter Orthodoxos controuersia Antiochiæ Sapor agebat, vt coniicere ex dictis licet, aut iam forte ad Imperatorem perscripserat, quomodo animatam vtramque partem reperisset. Ceterum perpauci post illud somnium abierant dies, vt idem inquit Theodoretus, cum redierunt qui ad explorandas res a Theodosio gestas missi erant, [paucis diebus post fit Imperator:] retuleruntque permulta Barbarorum interfecta millia esse. Itaque Imperator iam pro certo persuasum habens, se magno Reip. commodo eum Ducem delegisse, Imperatorem quoque designat, & illis Imperij partibus quas Valens rexerat, ei commissis, ipse in Italiam tendit. Factum id Sirmij, die XVI Ianuarij, vt antea dictum ex Socrate, vel XV, vt habet Miscella; Idatius & Marcellinus XIX.

[76] Baronius ad an. 379 num. 4 falli ait Theodoretum, quod post adeptam de Gothis victoriam Theodosium creatum esse Imperatorem scribit: nam ex Marcellino constare multis præliis victos fuisse a Theodosio Gothos, postquam Imperator erat creatus. Neque id negat Theodoretus, sed antea coercitam asserit prælio vno hostium insolentiam, qui alioquin vniuersam Thraciam populati, ipsi etiam vrbi regiæ terrorem incusserant; ac tum se recipere ad vicina Danubia loca coactos. Et vero, ni id euenisset, an secure in Italiam rediisset Gratianus, Theodosio cum non maximis copiis ad tantam belli molem relicto, qui antea ad iuuandum Valentem, multo maioribus subnixum viribus, ex Occidente cum exercitu venerat? [iterum ac sæpius Gothos vincit,] Ast vbi semel victi hostes fuere, minus iis virium minusq; animorum, etsi rebellarent, fore, ac tuto iis opponi Theodosium posse credidit. Et rebellarunt quidem hostes, accitis aliarum Scythicarum gentium auxiliis: nam & anno eodem CCCLXXIX, & sequenti multæ victoriæ nuntiatæ, vt habet Idatius. Ideo Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 6, narrata Gratiani, in Occidentem reuersi, victoria de Alamanis, ista subnectit: Theodosius autem rursus cum Barbaris, qui ad Istrum erant, congressus, prælio eos superauit: [& ad deditionem cogit:] qui vero ex eo conflictu superfuere, socios se deinceps Romanis fore precibus interpositis polliciti, conditionibus pacis acceptis, datisque obsidibus in Theodosij potestatem venere. His ille rebus præclare gestis, Constantinopolim iturus, Thessalonicam venit, vbi difficili implicitus morbo, satis diu commoratus videtur, [ægrotat Thessalonicæ] qui anno demum CCCLXXX XVIII Kal. Decemb. ingressus Constantinopolim est, Idatio teste; aut VIII Kal. vt quidam alij habent.

[77] Nunc qua occasione Meletium postea Constantinopolim Theodosius euocarit, altius aliquanto repetendum. Erat Constantinopolis valde hæresi Ariana XL per annos infecta, iamq; vt in carmine de vita sua loquitur S. Gregorius Nazianzenus, miserabili infidelitatis diuisione mortua: quamuis adhuc vitalis flatus semen aliquod haberet, [Constantinopolim, valde infectam hæresi, petit S. Gregorius Nazianzenus] mentes videlicet fide integras, exiguum quidem populum, magnum tamen Deo, (qui non multitudinem, sed corda numerat) plantas fideles, reliquias honorabiles. Ad hos se diuini Spiritus gratia missum, eos vt iuuaret, proque fide arma ferret, idem Gregorius scribit, multis vocantibus Pastoribus, multisque e plebe; neque omnino sponte sua profectum, sed vi coactum. Baronius auctoritate Synodi Antiochenæ, [multis inuitantibus,] anno, vt diximus, CCCLXXIX, Septembri exeunte habitæ, eo missum existimat. Gregorius Presbyter in eius Vita ait, diuino Spiritu ad eam expeditionem impulsum fuisse, [probante S. Basilio:] vt illic pro ipso Spiritu depugnaret: statim autem Magnum Basilium hortatorem accessisse, quasique ad spiritualia certamina cū inunxisse, ac complures Episcopos & regiæ vrbis ciues obnixe id ab eo poposcisse. Hoc si verum est, contigit igitur diu ante Antiochenam illam Synodum, nono demum mense post Basilij decessum habitam.

[78] Quid Constantinopoli egerit tuleritue, & ipse in eodem carmine, & in Vita eius Gregorius Presbyter tradunt. Lapidatus a plebe, vt sicarius ad Præsidis tribunal raptus; [multa primum passus.] tandem patientiæ suæ, diuinæq; eloquentiæ fructus eos tulit, vt ingentem populi multitu inem ad rectam fidem reduxerit. Qua re factum est, inquit Vitæ scriptor, vt Petrus magnæ vrbis Alexandrinæ Episcopus, [plurimos conuertit,] eximij illius Athanasij in pastorali munere successor, miserit qui ei Constantinopolitanum Episcopatum confirmaret. [ideoq; Episcopus designatur a Petro Alexandrino:] Ipse Gregorius de Petro ita scribit: Petrus ille, Pastorum arbiter, primum nos litteris clarissimis, fucoque omni carentibus, vt ipsæ fidem litteræ facient, perspicue ad thronum euehit, ipsaque honorat Sedis tessera. συβόλοις τῆς ἰδρύσεωστι, interpres vertit, nomine Antistitis.

[79] Idem mox Petrus, siue inuidia motus, seu falsa quapiam relatione, seu potius auro corruptus, [a quo mox ei opponinitur Maximus Cynicus,] mittit Constantinopolim certos homines, qui Maximum, nuper e philosopho Cynico Christianum factum, Episcopum ordinent. Iis rem aggreßis plebs clerusq; obstiuit. Quare in choraulæ cuiusdam domum intrantes, illic ordinationem peragunt. Inde Maximus, inquit Vitæ scriptor, Ægyptiorum Præsulum, a quibus ordinatus fuerat, secum agmen ducens, [post ab Imperatore reiectus,] Thessalonicam ad Imperatorem profectus, augustæ vrbis Episcopatum ab eo petit… Verum inde eiiciuntur, Imperatore eos ira minisque insectante… Tum Maximus Alexandriam naui petit, cumque iisdem vsus technis quosdam Petri familiares auro pellexisset, ipsum quoque pari improbitate aggreditur: nam, Mihi, inquit, regiæ vrbis Episcopatum assere, aut a tuo non abstinebo. [pulsus Alexandria.] Et quidem in perspicuum malum audax hominis facinus desiisset, nisi Alexandriæ Præfectus, seditionis & cædium metu, Maximum vrbe exturbasset. Eadem ipsemet narrat Nazianzenus.

[80] Cum in eo statu res essent, inquit idem, subito Imperator ex Macedonia, victis Barbaris, Constantinopolim venit. &, vt Vitæ scriptor, [Theodosius venit Cōstantinopolim an. 380,] Gregorium Pontificem, pro eo ac laboribus illius dignum erat, honorifice accipit, prolixiorique alloquio suam erga cum beneuolentiam declarat, aitque demum: O Pater, Deus tibi tuisque sudoribus per me Ecclesiam committit. En sacram ædem & thronum tibi trado. Conatus idem Imperator Demophilo Ariano Episcopo persuadere, [benigne Gregoriū excipit:] vt fidem Nicænam amplecteretur, & suos ad concordiam reduceret, cum is minime acquiesceret, ex vrbe eum pellit die XXVI Nouembris, vt Socrates scribit lib. 5 cap. 7. [hæreticum Episcopum vrbe eijcit:] Dein Gregorium ad templum magnifice deducit, &, inuitum licet, vt ipse coram eo dein professus, in throno locat, non sine plebis Catholicæ plausu. Ad extremum vsque, inquit Gregorius Presbyter, obsistere non potuit, quo minus in throno collocaretur. Pontificum enim multitudo eum, quamuis nolentem vehementerque recusantem, in archiepiscopali Sede cōstituit. Sed hæc aliquanto posterius.

[81] Nam cum cuperet Imperator pacem firmam inter Ecclesias stabiliri, vt non modo hæreses exterminarentur, [conuocat Episcopos ad Concilium,] sed ipsi Orthodoxi Antistites ac populi inuicem concordiam colerent; veritus ne, quod iam per Ægyptios tentarat Maximus, id in nouum aliquando incendium erumperet; plurium Antistitum iudicia voluit exquirere. Et mouebat eum fortaßis illud præcipue, quod ab aduersariis obiici audiebat, per Ecclesiasticorum Canonum decreta transferri ab Sasimensi ad Byzantinam Sedem cum non potuisse. Ad Synodum igitur euocat totius Imperij sui Episcopos; at nō Ægyptios, ne quid ab iis turbaretur: qui tamen postea ad res fidei tractandas aduocati. Sub id tempus, inquit Gregorius Presbyter, ex omni Romanorum Imperio, præterquam ex Ægypto & Occiduis partibus, sancta Episcoporum centum & quinquaginta Synodus coacta est, vt pium Præsulem augustæ ciuitati præficerent, tum vt hæreses, quæ interim dum Ariani rerum potirentur, subortæ fuerant, generalis Concilij decreto ab Ecclesia extruderentur.

[82] De eo Concilio ita ipse in citato sæpius carmine Gregorius: Quidquid erat Antistitum ad Ortum, [præcipue Meletium,] citra Ægyptum, ad vsque nouam Romam, ex intimis terræ marisque recessibus, nescio quo diuinitatis motu impulsi, conueniunt, mihi vt thronum confirment. Horum vero omnium antesignanus Meletius erat, de quo ipse: Horum vnus, [virum egregium,] inquit, erat religiosissimus Præsul, simplex, apertis moribus, Deo plenus, vultu placidus, fortis, at verecundus, intuentibus quamdam Spiritus segetem obiiciens. Quis vero ignorat, quem nostra designat oratio, Antiochenæ Ecclesiæ Præsidem? in quo nomini res congruebat, ac nomen rei; nam nomen illi melleum & mores erant. Græce est, μέλιτος γὰρ καὶ τρόπος καὶ τὄυνομα.

[83] Videntur Socrates & Sozomenus innuere iam antea Constantinopoli fuisse Meletium. Nam Socrates quidem ait, pulso Demophilo nihil cunctatum Imperatorem, Synodum conuocasse Episcoporum, [nec enim antea illic erat:] qui eadem quæ ipse de fide sentirent, vt & Nicæni Concilij dogmata confirmarent, & Constantinopolitanum Episcopum consecrarent. Sozomenus lib. 7 cap. 7 easdem ob caussas coactam Synodum scribit, ἐν τάχει, quamprimum. Dein idem subdit, Meletium iam ante Constantinopolim venisse ad Gregorij consecrationem. Idem lib. 5 cap. 5 habet Socrates. Prius quidem quam Ægyptij, aduenit Meletius, sed cum plurimis tamen Asiæ Syriæq; Episcopis.

[84] Tum illud accidit, quod narrat lib. 5 cap. 7 Theodoretus: Cum, inquit, aduenissent Constantinopolim Episcopi, vetuit Imperator, ne quis sibi indicaret quis Magnus Meletius esset. [is a Theodosio agnitus ex visione,] Volebat enim ex visione sibi alias in somnis obiecta illum agnoscere. Vbi ergo in palatiū totus ille Episcoporū cœtus ingressus est, ceteris omnibus relictis accurrit ad Magnum Meletium; ac veluti amantissimus filius, paterno aspectu post longum interuallum potitus, eum amplexatur, atque oculos, labra, pectus, caput, & quæ ipsi coronam imposuerat, dexteram exosculatur: [humanissime præceteris accipitur:] dein & visum olim sibi dormiēti oblatum exposuit. Ceteros postea, omnes benigne excipit, ac velut Patres rogat, vt de rebüs propositis cōsilium ineant.

[85] Sancta autem Synodus, inquit Gregorius Presbyter, Gregorium in Episcopali solio collocauit, sententiæ suæ ducem & antesignanum habens magnum illum Antiochenorum Pastorem Meletium, virum pietate ac fide clarum, [ab eo ceterisq; confirmatur Gregorio Episcopatur:] quique, dum Ariani rerum potirentur, Ecclesia sua eiectus, ac multa aspera perpessus, diuturno exilio multatus fuerat. Quibus autem ille præditus moribus fuerit, quid attinet dicere? Erat enim māsuetus & ad res gerendas idoneus, temperans, iustus, fortis, sapiens, atque ad omne virtutis decus perpolitus. Huius consilio atque hortatu, Gregorio augustæ vrbis Episcopatus Concilij decreto confirmatus est. Soli Meletio id tribuere videtur Theodoretus lib. 5. cap. 8. Gregorium, inquit, cum vidisset diuinus Meletius, & considerasset propositum eorum qui Canonem conscripserunt, vetuisse nimirum eos ne quis ab vno ad alium Episcopatum transferretur, [nec enim obstare Canones.] quo ambitionis occasiones præciderent, confirmauit diuinissimo viro Constantinopolitanæ vrbis præsulatum. Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 10 obiectum hunc a quibusdam Ganonem scribit, at S. Meletium, quem θεόληπτον, afflatum numine, appellat, censuisse, si ambitio absit, nihil omnino obstare, quo minus ita transferri ad aliā Ecclesiā possit, qui vita simul doctrinaque, aut horum decorum alterutro, præstet ceteris, aut si magna inde in publicum redundatura vtilitas existimetur. Ipse autem Gregorius, vt in eius Vita dicitur, etsi alienum ab Episcopatu animum haberet, gregis tamen a more, & quia futurum existimabat, vt si augustam vrbem teneret, contentiones per orbem terrarum oborientes, velut e specula quadam prospectans, extingueret, atque ambabus manibus dissidentes Ecclesias ad concordiam adduceret, accipere Episcopatum non recusauit. At de Gregorio plura ad eius Vitam IX Maij.

§ X S. Meletij obitus, exequiæ, translatio, anniuersaria celebritas.

[86] Confirmata Gregorio Theologo Cathedra, exiguo post tempore, inquit Theodoretus, diuinus Meletius ad vitam doloris expertem migrauit. De eius obitu ita loquitur in carmine de vita sua Gregorius: [S. Meletius moretur:] Antiochenæ ciuitatis Antistes, quē antea laudaui, plenus annis, tum qui definiuntur tempore, tum qui mensuram omnem excedunt, multis (vt audio) suos ad concordiam hortatus, vti frequenter antea solebat, hinc ad Angelorum raptus est cœtus, pompaque magna, & vrbis concursu, grauiter eum casum, vt fama est, ferentis, & ad suam reuectus Ecclesiam est, ingēs thesaurus, id bonum agnoscentibus. De eius funere Gregorius Presbyter in Theologi Vita: S. Meletius Constantinopoli mortuus, [honorifice sepelitur:] adeo celebri & honorifico funere effertur, vt vrbs vniuersa sese ad illud effunderet magnamque emitteret vim lacrymarū, ac tum in primis perspicere licuit, quanta in vrbe esset multitudo.

[87] Eum omnes, inquit Theodoretus, qui dicendo aliquid poterant, funebribus orationibus laudarunt. Vnica extat S. Gregorij Nysseni, hoc exordio: Auxit nobis numerum Apostolorum nouus Apostolus, qui cooptatus est in ordinem Apostolorum. Traxerunt enim Sancti ad se moribus consimilem, athletam athletæ, [laudatur oratione funebri a S. Gregorio Nysseno,] coronatū coronati, castum animo puri corde, verbi præconem ministri verbi. Verum Pater quidem noster Apostolici cōtubernij & ad Christum resolutionis nomine beatus habendus est; nos vero miserabiles. Neque enim sinit nos præmatura orbitas Patris felicitatem prædicare. Illi quidem melius erat per resolutionem esse cum Christo, at nobis graue ac molestum est paterno præsidio priuari. Ecce enim tempus consilij, & consilium dare solitus tacet. Bellum nos circumstat, bellum hæreticum: & qui ducem se præbeat non est. Laborat infirmitatibus commune corpus Ecclesiæ, & medicum non inuenimus. Videte quo res nostræ sint loco.

[88] Alia id genus in eum encomia ibidem congerit Nyssenus. Imo & ante ipsum alius ex Patribus (fortasse Amphilochius disertissimus vir, [& alii ante:] inquit Baronius) pro concione laudes eius est prosecutus. Id ipse testatur Nyssenus his verbis: Meministis omnino, quemadmodum vobis ante hanc nostram habita oratio certamina viri exposuit: quod cum per omnia sanctam Trinitatem honoraret, etiam in numero certaminum honorem conseruarit, vt qui in tribus tentationum incursionibus decertarit. Superuacuā duco repetitionem bene dictorum. Illud fortassis dicere non imtempestiuum fuerit. Cum primum bene morata ac modesta Ecclesia virum hunc vidit, [maximis clarissimisq; virtutibus præditus,] faciem vidit ad imaginem Dei vere efformatam: vidit caritatem in modum fontis scaturientem: vidit gratiam labiis circumfusam: animi demissionis summum gradū, post quem amplius quidquam cogitari non potest: vidit mansuetudinem, qualis in Dauide fuit; qualis in Salomone, intelligentiam atque prudentiam; qualis in Moyse, bonitatem; qualis in Samuele, perfectionem; qualis in Iosepho, pudicitiam; qualis in Daniele, sapientiam; quemadmodum Magnus Elias, zelo fidei præditum; sicut sublimis Ioannes, integritate corporis ornatum; sicuti Paulus, inexuperabili præditum dilectione: vidit tot bonorum in vnam animam concursum. Amore beato vulnerata est, casto bonoque amore sponsum suum dilexit. [ideo constanter dilectus ab Ecclesia Antiochena.] Sed priusquam cupiditatem expleret, adhuc vi amoris æstuans, sola relicta est, tentationibus athletam ad certamina vocantibus. Et ille quidem in certaminibus pro pietate susceptis desudabat; hæc vero durabat in castitate illi fidem seruans. Iam multum temporis effluxerat, cum quidam adulterium meditans, thorum coniugalem aggreditur: sed sponsa non poterat corrumpi. Ac denuo reditus, denuo exilium. Addit alia, quæ supra § 5 nu. 38 relata. Sed posteaquam se inuicem rursus viderunt, & castus amor spiritualesque animi oblectationes renouatæsunt, rursumque accensum desiderium est; statim fruitionem vltima hæc peregrinatio interrupit. Venit vt nos velut sponsam ornaret: nec id frustra suscepit. Præclaro coniugio benedictionis coronas imposuit: imitatus est Dominum: vtin Cana Galilææ Dominus, ita & hic imitator Christi. Iudaicas enim hydrias hæretica aqua repletas, plenas incorrupti vini fecit, virtute fidei naturam immutans. Sæpe in vobis sobrium statuit craterem, dulci sua voce largiter effundens gratiam: sæpe vobis omnis generis rationalium ciborum epulum prȩbuit. Ista, pluraque iis similia in S. Meletij laudem Nyssenus.

[89] Mortuus autem est S. Meletius anno CCCLXXXI, XII Februarij aut non multo post. Nam post eius decessum ac translationem, de successore actum, fortißime adnitente Gregorio Theologo, [mortuus 12 Febr. an. 381] vt Paulinus solus Ecclesiæ Antiochenæ præesset; id enim pertinere ad pacem Ecclesiæ, & concordiam cum Occidentalibus Episcopis, Romano præsertim Pontifice sanciendam. Narrat id ipsemet in celebri suo carmine, & quæ ad eam rem attulerit argumenta. Nihil tamen assecutus est, plurimis in Flauiani electionem consentientibus. Cumque ipse Gregorius de suo abdicando Episcopatu agere cœpisset, breui, inquit, Deus exitum dedit. [antequam ad conciliū venirent Episcopi Ægyptij:] Veniunt enim, veniunt repēte, qui aduocati erant vt concordiæ sanciendæ adessent, Ægyptij Episcopi, cum Timotheo Alexandrino; qui præcipue effecere, vt ipse Gregorius Episcopatu cederet, seu volens seu coactus. Cum ergo, Socrate teste lib. 5 cap. 8, Eucharide & Euagrio Coss. (siue Syagrio & Eucherio) anno CCCLXXXI, mense Maio conuenerint Episcopi, interq; eos Ægyptij, qui post Meletij obitum aduenerant, & contentiones de successore; manifestum est, hunc aliquanto ante deceßisse.

[90] Vnde refellas quod Marcellinus Comes in Chronico scribit, Constantinopoli per Timotheum Alexandrinum, perque Meletium Antiochenum, [non elegit Nectariū Episcopum CP.] & Cyrillum Hierosolymitanum Episcopos, Nectarium ex pagano protinus baptizatum, & in præfata synodo Pontificem ordinatum. Quomodo enim Gregorius Episcopus de Meletij iam demortui succeßore agere in conuentu Antistitum potuit, eaque re aliorum in se odia concitare, si postquam ipse se tiara abdicarat, adhuc in viuis fuit Meletius, eiusq; succeßorem initiauit? Sozomenus quidem lib. 7 cap. 8 tradit, cum Theodosius mandaßet, vt Episcopi singuli nomina eorum. quos censerent ad Episcopatum regiæ vrbis idoneos, in charta describerent, sibique traderent, Antiochenæ Ecclesiæ Præsulem, cum alios proposuißet, vltimo loco Nectarium adieciße, sibi a Diodoro Tarsensi commendatum: quo suffragio motus Imperator eum Episcopum delegerit. At quem Ἀντιοχείας Ἐπίσκοπον, dein τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας ἡγοὺμενον appellat, nusquam Meletium fuisse ait; [sed Flauianus,] cum huius antea toties meminerit: vt & Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 12 τὸντῆς Ἀντιόχου Ἐπίοκοπον, postea τῆς Αντιόχου πρόεδρον. Flauianus is fuit, vt etiam Baronius censet ad an. 381 nu. 70.

[91] Pompam exequiarum Meletij, quam antea ex Gregorio Presbytero diximus frequentem & magnificam fuisse, ita describit S. Gregorius Nyssenus sub finem orationis funebris, eos alloquens qui corpus erant Antiochiam deportaturi: Hanc cum habeatis, Fratres, consolationem, vos qui ossa Iosephi transportatis ad terram benedictionis, audite Pauli verba præcipientis: Ne contristemini, sicut & ceteri qui spem non habent. [1 Thess. 4. 12] Dicite populo qui illic est, exponite bonas narrationes. [S. Meletij funus frequentissimum,] Dicite miraculum, prope incredibile; quomodo maris in modum condensati innumerorum hominum populus vnum continuum corpus vniuersi erant, tamquam aqua quædam circa tabernaculi pompam æstuantes. Quomodo præclarus Dauid multifariam multisque modis in innumeros ordines se distribuens, inter diuersæ simul & eiusdem linguæ homines circum tabernaculum tripudiabat. Quomodo vtrimque ignei amnes continua facum serie, tractu perpetuo fluentes, [eum innu meris facibus,] quoad oculi longissime prospicere poterant, porrigebantur. Exponite studium populi totius, Apostolorum sodalitium. Quomodo sudaria faciei eius ad præsidium atque custodiam fidelium discerpebantur. Adiiciatur narrationi Imperator mœrens ob calamitatem, [multis reliquias poscentibus, mœrente Imperatore.] atque e solio exsurgens; totaque ciuitas cum pompa Sancti simul pertransiens.

[92] Translationem S. Meletij ita breuiter lib. 5 cap. 9 attingit Socrates: Corpus Meletij Antiochiam necessarij eius transportarunt. plenius Sozomenus lib. 7 cap. 10. Circa idem tempus reliquiæ Meletij translatæ sunt Antiochiam, iuxtaque S. Babylæ tumulum conditæ. Dicuntur vero per omnem regiam viam Imperatoris mandato intra mœnia in ciuitates introductæ, [Reliquiæ honorifice translatæ Antiochiā,] præter consuetudinem Romanis vsitatam; & alternatis psalmorum cantibus vnoquoque in loco honoratæ, donec Antiochiam vsque deferrentur. Idem habet Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 14, additq;: Tantum autem viri desiderium animis hominum erat impressum, vt illius effigiem in parietibus & tabulis & annulis efformari curarent.

[93] Hæc postrema ex oratione S. Ioannis Chrysostomi hausta sunt, quam ille Antiochiæ quinquennio post Meletij obitum habuit. Eam infra dabimus, iam olim a Lipomano & Surio vulgatam; sed ad editionem Frontonis Ducæi nostri, [S. Chrysostomi 5 annis post habita oratio:] qui eam cum duobus MSS. Græcis contulerat, subinde emendatam. Ex ea oratione in Synodo II Nicæna, siue VII œcumenica, pro cultu sacrarum imaginum recitatum Act. 4 testimonium est a Demetrio Diacono & Armamentario sanctæ Ecclesiæ magnæ Constantinopoleos. Idem antea citarat S. Ioannes Damascenus orat. 2 de Imaginibus sub finem, in hunc modum: Idem Ioannes Chrysostomus in oratione, qua Meletium Episcopum Antiochiæ & Martyrem, [S. Meletius a S. Io. Damasceno Martyi appellatus.] eorumque qui conuenerant studium collaudauit, cuius initium est: In omnes sacri huiusce gregis partes oculos coniiciens &c. Vocat Martyrem, quia, licet occisus non sit, passus tamen plurima ab Arianis, multa quoque a Macedonianis diuinitatem Spiritus sancti impugnantibus. Ita de eo innuit Gregorius Theologus:

Ὅς πόλλ᾽ ἀνέτλη Πνέυματος θείου χάριν.

Qui multa passus est Spiritus diuini gratia.

[94] Nacti eramus Græcam Vitam S. Meletij e bibliotheca Christianißimi Regis, hoc exordio: [eius Vita Græca ex Theodoreto.] Βίος ἐν συντόμῳ τοῦ ἐν άγίοις πατρὸς ἡμῶν Μελετίου ἀρχιεπισκόπου Ἀντιοχείας. Compendium Vitæ S. P. N. Meletij Archiepiscopi Antiocheni. Verum quia excerpta erat ex historia Theodoreti, ipsismet eius verbis, non duximus seorsim dandam, cum non ex vno illo scriptore, sed & aliis antiquioribus acta eius colligere satius videretur.

[95] Extat hoc S. Meletij elogium in Menæis Græcorum ad diem XII Februarij: Hic propter eximiam virtutem, [Elogium ex Menæis Græcorū;] ac puram erga Christum caritatem, tantum sibi multorum amorem conciliarat, vt ipso etiam initio, cum primum in vrbem venit, & quando consecrationi eius præstituta Dominica dies aderat, certatim quisque studio illius ductus in ædes cum suas aduocaret, eas illius ingressu sanctificandas rati. Triginta, eosque non totos, Antiochiæ dies fuerat, cum ab hostibus veritatis eiicitur, Imperatore peruersis eorum cedente consiliis, Deoque id permittente. Vbi vero illa resedit nefaria persecutio, reuersus, plusquam duos annos Constantinopoli exegit. Rursum deinde eum Imperatoris litteræ in Thraciam euocarunt, quemadmodum & alij Episcopi ex variis prouinciis eo confluebant, & ipsi augustalibus accersiti edictis; vt Ecclesiæ post diuturnam tempestatem respirantes, principium tandem pacis & tranquillitatis nanciscerentur. Tunc igitur Magnus hic cum apud omnes in summa esset admiratione, animam Deo reddidit, quieuitque in pace in extera regione. Beatum hunc venerabilis Chrysostomus & Gregorius Nyssæ Episcopus encomiis celebrarunt. Eadem habentur in Anthologio Græco Antonij Arcudij, [correctū:] & βίῳ Ἁγίων Maximi Cytheræi. Sed quod plusquam duos annos exegisse Constantinopoli dicitur, haud dubium mendum est. Nam cum non nisi mortuo Valente reuersus sit Antiochiam, sub autumnum fortaßis anni CCCLXXVIII, cumq; ab eo tempore ad Februarium anni CCCLXXXI non nisi duo anni & menses aliquot intercesserint; quid temporis supererit ad eas controuersias, quas diximus Antiochiæ agitatas ac decisas, & ad alia quæ egisse memoratur? Quid autem tamdiu egit Constantinopoli? Cur non eum illic inuenit mense Nouembri anni CCCLXXX Theodosius? Aut cur ille tum Constantinopoli disceßit, cum aduentaret orthodoxus Imperator, apud quem religioni plurimum posset patrocinari? Videtur ergo potius post reditum ab exilio commoratus Antiochiæ annos duos paulloq; amplius: inde profectus Constantinopolim, post non integrum bimestre e vita migrasse.

[96] Eodem, quo in Menæis, die celebris illius in Martyrologio Romano memoria, [nomen in Martyrologiis 12 Febr: 14. Febr. 10 Iunij,] atque apud Galesinium, Molanum, Canisium. Quamquam Molanus in I edit. eum XIV Februarij posuerat, vti & Ferrarius. MS. Florarium X Iunij ista de eo habet: Apud Antiochiam Meletij Ep. & Confessoris. Claruit an. Salutis CCCLXXXI. At Mauroiycus IV Decembris, vbi S. Meletium Ponti Episcopum retulit, ista subdit: Item alterius Meletij Ep. Antiochiæ, [4 Decēbr.] qui de Sebasta Armeniæ, non solum eruditione illustris, sed etiam vitæ synceritate magnus extitit.

ORATIO S. IOAN. CHRYSOSTOMI IN LAVDEM S. MELETII.

Meletius Magnus, Episc. Antiochenus Confessor (S.)

Avctorr Sio. Chrysostomo.

CAPVT I
Antiochenorum erga S. Meletium studium.

[1] Per venerandum & sacrum hunc gregem oculos vbique circumferens, & vniuersam ciuitatem adspiciens hic præsentem, nescio quem prius bearum pronuntiem; Sanctumne Meletium, quod vel post mortem tanto honore fruitur; an vestram caritatem, quod tantam in vestros Pastores beneuolentiam etiam post decessum ostenditis. [Antiocheni erga S. Meletium pij.] Beatus enim ille, quod tantum amorem vobis omnibus potuerit immittere: beati vos quoque, quod cum caritatis depositum acceperitis, eam ei, qui deposuit, integram hucusque perpetuo conseruaueritis. Quintus enim annus iam præteriit, ex quo ille migrauit ad Iesum, quem desiderabat: & perinde ac si heri & nudiustertius eum vidissetis, tam feruenti amore ad eum hodie accessistis. Propterea beatus ille est hodie iudicandus, quod tales genuerit filios. Beati autem estis vos quoque iudicandi, quod vobis obtigerit, vt talem patrem haberetis. Egregia est radix & admirabilis: sed fructus quoque non sunt indigni hac radice. Etenim quomodo radix quæpiam admirabilis, quæ latet in sinu terræ, ipsa quidem non apparet, per fructus autem ostendit vires suæ virtutis; ita etiam B. Meletius in hac capsa conditus, ipse quidem non cernitur a nobis oculis corporis; per vos vero, qui estis fructus, suæ gratiæ vires ostendit. Et licet nos quidem sileamus, sufficit dies festus & feruor vestri studij, ad tuba clarius proclamandum S. Meletij in vos amorem, tamquam in filios. Sic enim vestras mentes accendit ad sui amorem, vt vel ad solum nomen incalescatis, & excitemini ad ipsam appellationem.

[2] Propterea ego quoque nunc non temere, sed studio & dedita opera, [etiam viuentis, nomen liberis passim imponebant,] id in meis verbis annecto assidue, & perinde ac quispiam qui coronam texit auream, margaritas deinde inserens, gemmarum frequētia præclarius efficit diadema; ita ego quoque beato eius capiti coronam texens encomiorum, veluti margaritarum quarumdam frequentiam, orationi adtexo continuationem eius appellationis, sperans fore, vt sic eam iucundiorem reddam & splendidiorem. Solent enim amantes eorum, quos amant, vel nuda complecti nomina, & incalescere ad ipsas appellationes. Quod vobis quoque in hoc Beato vsuuenit. Nam cum eum a principio in ciuitatem ingressum excepissetis, vnusquisque filium suum appellabat ab illius appellatione: per appellationem existimans vnusquisque in domum suam Sanctum illum introducere, patresque, auos & proauos, matres prætereuntes B. Meletij nomen imponebant liberis, quos pepererant. Naturam enim vincebat amor pietatis: & deinceps qui nascebantur, non ex naturali solum beneuolentia, sed etiam ex affectione ad illam appellationem, erant cari parentibus. Ipsum enim nomen & ornamentum cognationis, & ædium tutelam, & ita vocatis salutem, & amoris solatium esse existimant: & perinde ac si quidam, qui sedebant in tenebris, cum vna lampas accensa fuerit, multas accendentes lucernas, vnusquisque infert in domum suam; ita etiam cum illa appellatio, tamquam lumen incidisset in ciuitatem, vnusquisque tamquam lucernam accendens, introduxit in domum suam Beati tunc illius nomen, veluti quemdam thesaurum bonorum innumerabilium, per illius afferens appellationem: eratque id, quod fiebat, doctrina magnæ caritatis & pietatis. Nam cum assidue cogerentur meminisse illius appellationis, & illum Sanctum complecti animo, habebant hoc nomen tamquam arma quædam, quibus fugabatur quæuis a ratione aliena affectio & cogitatio: fuitque id adeo frequens, vt vbique in biuiis, in foro, in agris & in viis hoc nomen vndique circumsonaret.

[3] Non ad nomen autem solum adeo fuistis affecti, sed ad ipsam etiam figuram corporis. Quomodo enim fecistis in nominibus, [eiusq; imaginem certatim exprimebāt.] hoc etiam fecistis in illius imagine. Etenim in palis annulorum, & in poculis, & in phialis, & in thalamorum parietibus, & vbique sacram illam multi expresserunt imaginem: vt non solum audirent sanctam illam appellationem, sed etiam vbique viderent figuram corporis, & eius peregrinationis duplicem haberent consolationem.

CAPVT II
S. Meletij exilium, reditus.

[4] Et enim cum primum fuit ingressus, fuit expulsus e ciuitate, inimicis veritatis eum expellentibus. Deus vero id concessit, simul & illius virtutem & vestram fortitudinem volens ostendere. Cum enim ingressus, sicut Moyses in Ægyptum, liberasset ciuitatem ab errore hæresis, putridisque membris & immedicabilibus a reliquo corpore amputatis, integram restituisset sanitatem Ecclesiæ multitudini; inimici veritatis non ferentes correctionem, cum mouissent eum, [ciuium fide confirmata,] qui tunc imperabat, expulerunt eum ex hac ciuitate, expectantes fore, vt veritate essent superiores, & euerterent correctionem eorum, quæ facta fuerant. Euenit autem contra quam expectabant, magisque fuit euidens vester zelus, [ab hæreticis post 30 dies eiicitur:] & resplenduit demonstratio illius scientiæ, ad docendum accommodatæ: illius quidem, quod triginta diebus, nec iis quidem integris, tantum potuit, vt postea irruentibus spiritibus innumerabilibus, illabefacta & inconcussa manserit illa doctrina: feruor autem vester se aperte ostendit, quod triginta & nec iis quidem integris diebus, tam accurate suscepistis, quæ deiecta fuerant ab illo, semina, vt ad profundum mentis radices transmiseritis, & nulli deinceps illatæ de cetero cesseritis tentationi.

[5] Operæ pretium est autem, ne illud quidem prætermittere, quod accidit in eius persecutione. [Præficem a lapidatione defendit:] Nam cum Præses ciuitatis curru vectus exiret per medium forum, & prope fecisset sedere illum Sanctum, lapides niue crebriores vndique in caput Præsidis ferebantur, ciuitate nequaquam ferente separationem, sed potius volente priuari vita præsenti, quam videre Sanctum illum auelli. Quid ergo tunc fecit ille Beatus? Cum vidisset iactus lapidum, complexus suis vestibus contexit caput Præsidis: simul & inimicos pudore afficiens ob insignem mansuetudinem, & suos docens discipulos, quantam ostendere oporteat patientiam in eos, qui iniuria afficiunt; & quod non solum nihil oporteat eis mali facere, sed etiam si ab aliis eis immineat periculum, id quoque omni studio propulsare. Quis tunc non fuit obstupefactus, videns & insanum amorem ciuitatis, & summam philosophiam, lenitatemque & mansuetudinem Meletij? Erant enim admirabilia ea, quæ tunc acciderunt. Pastor abigebatur, & oues non dispergebantur. Gubernator expellebatur, & scapha non mergebatur. Agricola fugabatur, & vitis plus fructus ferebat. Quoniam enim vinculo caritatis eratis inter vos inuicem colligati, non illatæ tentationes, non impendentia pericula, non viæ longitudo, non diuturnitas temporis, neque quidquam aliud potuit vos disiungere a beati pastoris Meletij consuetudine.

[6] Sed expellebatur quidem, vt esset procul a filiis: contigit autem contrarium. [mittitur exul in Armeniā, patriam suam:] Magis enim vobis constringebatur vinculis caritatis: & cum secum vniuersam accepisset ciuitatem, in Armeniam profectus est. Et erat quidem corpus positum in patria, mens vero & cogitatio, veluti a quibusdam pennis in altum elata a gratia Spiritus & apud vos perpetuo degens, vniuersum hunc populum circumferebat in illius visceribus. Quod ipsum quoque vobis vsuueniebat. Nā cum hic sederetis, & vrbe circumscriberemini, spiritu caritatis in Armeniam quotidie euolantes, & sanctum vultum intuentes, & iucundissimā beatamque vocē exaudientes, sic reuertebamini. Et propter hanc caussam concessit Deus eum statim expelli e ciuitate, vt, sicut dixi, ostenderet Deus vestram fidei firmitatem inimicis, qui vos bello oppugnabant, & illius in docendo peritiam. Illud autem hinc est apertum.

[7] Nam post primam reuersus persecutionem, non triginta solum dies, sed etiam menses & annum vnum & duos & plures hic est versatus. Nam cum satis magnum dedissetis argumentum vestræ circa fidem firmitatis, dedit vobis potestatem iucunde & secure fruendi Patre: erat enim maxima voluptas, frui illo sancto vultu. [reuersus summo populi studio recipitur:] Non enim solum docens nec loquens, sed etiamsi solum videretur, satis erat ad introducendam omnem virtutis doctrinam in eorum, qui videbant animam. Quando enim ad vos veniebat, & vniuersa ciuitas ei obuiam processerat, alij quidem prope accedebant, & pedes prehensabant, & manus osculabantur, & vocem audiebant: alij autem prohibiti a multitudine, ipsum solum videntes, tamquam qui sufficientem benedictionem ex adspectu accepissent, & non minus habuissent quam qui prope fuissent, contenti recedebant: & quod fiebat in Apostolis, hoc in eo quoque contingebat. [Actor. 5. 15.] Quomodo enim in Apostolis, qui progredi & propius accedere non poterant, cum vmbra eorum extenderetur, & tangeret eos qui procul erant, eandem attrahebant gratiam, & sani similiter recedebant; ita nunc quoque, qui non poterant accedere, tamquam aliquam spiritalem gloriam a sancto illo capite emissam, & ad eos qui longissime aberant peruadentem sentientes, etiam ab eo omni benedictione ex solo adspectu repleti omnes discedebāt.

CAPVT III
S. Meletij mors, translatio.

[8] Cvm autem visum esset communi Deo vniuersornm, eum vocare ex vita præsenti, & eum referre in chorum Angelorum, nec hoc quidem factum est temere. Sed ipsum quidem vocant litteræ Imperatoris, cum Deus mouisset Imperatorem: vocant vero ipsum non in propinquum locum, sed inipsam Thraciam. Quamobrem? Vt & Galatæ & Bithyni & Cilices & Cappadoces, & omnes qui Thraciæ vicinas regiones habitant, nostra bona cognoscerent: vt qul erant vbique terrarum Episcopi, [a Theodosio Constātinopolim euocatur,] tamquam in archetypum exemplar, in illius sanctitatem intuentes, & apertum exemplum ab illo accipientes, sui in hoc munere officij certissimam & clarissimam haberent regulam, quemadmodum oporteat administrare & regere Ecclesias. Nam propter vrbis magnitudinem, & quod illic resideret Imperator, multi ex multis locis orbis terræ illuc tunc confluebant. Episcopi autem Ecclesiarum, propterea quod Ecclesiæ a longo bello & tempestate respirantes, acciperent principium pacis & tranquillitatis, [ad concilium œcumenicum.] litteris Imperatoris omnes illue vocabantur. Tunc ergo hic quoque Sanctus illue accedit. [Daniel. 3] Quomodo enim in tribus pueris accidit, quando erant publico præconio renuntiandi & coronandi, extincta vi ignis, fastu tyranni conculcato, confutato omni genere impietatis, ex vniuerso orbe terræ erant eis congregati spectatores. Nam qui vbique terrarum erant Satrapæ, Consules & Toparchæ, vocati quidem erant propter aliam causam, illos autem spectauerunt athletas; etiam tunc accidit: vt præclarum fieret B. Meletio theatrum. Propter aliam caussam vocati Episcopi, qui vbique terrarum administrabant Ecclesias, accesserunt, & Sanctum illum sunt contemplati.

[9] Postquam autem eum adspexissent, & accurate eius didicissent pietatem, sapientiam, atque zelum fidei, [moritur.] vt qui perfectam & absolutam in se haberet omnem virtutem, quæ decet Sacerdotem, tunc eum ad se vocauit Dominus. Factum est vero id quoque, vt leuius ferret nostra ciuitas. Nam si hic emisisset animam, futurum erat intolerabile pondus calamitatis. Quis enim sustinuisset videre Beatum illum extremum emittentem spiritum? Quis sustinuisset videre illa cilia oculorum deprimi, osque claudi & mandata edere nouissima? Quis hæc adspiciens non a se discessisset magnitudine calamitatis? Ne hoc ergo accideret, prouidit Deus, vt in aliena regione animam exhalaret: [corpus Antiochiā reportatur.] vt tempore, quod intercessit, hanc maximam præmeditati calamitatem, cum videremus ingredi corpus, ne animo consternaremur, cum mens iam esset assuefacta luctui. Quod etiam factum est. Cum enim venerandum illud corpus excepit ciuitas, luxit quidem & valde eiulauit; sed luctum cito repressit, tam propter caussam quam diximus, quam propter eā quæ est dicenda.

[10] Benignus enim & clemens Deus misertus nostri doloris, alium cito nobis dedit Pastorem, qui pulchre exprimebat & conseruabat formam omnis illius virtutis. Qui cum Sedem ascendisset, [Flauianus ei succedit, populo gratus.] humili & lugubri veste nos statim exuit, & dolorem extinxit: Beati autem Meletij magis memoriam renouauit. Et dolor quidem flaccescebat, amor vero accendebatur vehementius, & omnino sublata fuit animi ægritudo. Quamquam in amissione eorum, qui sunt carissimi, non ita solet euenire. Sed quando quis filium carissimum, vel etiam reuerendum maritum amiserit mulier, quamdiu quidem eius feruentem conseruat memoriam, vehementior luctus alitur in animo: quando vero succedens tempus luctum emollierit, simul cum vehementia doloris extincta est etiam, quæ vigebat, memoria. In hoc autem Beato Meletio accidit contrarium. Nam animi quidem ægritudo fuit omnino eiecta, recordatio vero non simul abiit cum dolore, sed aucta est vehementius.

[11] Testes autem estis vos, qui post tantum tempus, non secus ac apes fauum, circumuolatis corpus B. Meletij. [Sepulchrūa populo pie frequētatum.] Caussa vero erat, non a natura ortus in illum amor, sed discretionis rectæ ratiocinatio. Propterea non fuit morte extincta S. Meletij memoria, tempore non emarcuit: sed augetur & maius accipit incrementum, non eorum solum qui viderunt, sed etiam eorum qui non viderunt. Est enim hoc quoque admirabile, quod qui fuerunt illius vitæ tempore iuniores, ij quoque accenduntur ad idem desiderium. Atque vos quidem senes in hoc solo superatis eos qui non viderunt, quod cum eo versati estis, & fructum percepistis sanctæ eius consuetudinis. Qui autem non viderunt, vos superant, quod cum virum non adspexerint, in ipsum non minus desiderium ostendunt.

[12] Oremus itaque omnes, tam magistratus, quam priuati; tam mulieres, quam viri; tam senes, quam iuuenes; tam serui, quam liberi; B. Meletium harum precum socium accipientes, (est enim ei nunc maior fiducia, & amor in vos feruentior) vt hæc nobis augeatur caritas, & nos omnes obtineamus, quomodo hic sumus prope arcam istam, ita illic quoque posse esse prope beatum & æternum eius tabernaculum, & consequi bona æterna, quæ sunt reposita. Quæ detur nobis omnibus consequi, gratia & clementia Domini nostri Iesu Christi: cui gloria & potentia simul cum sancto & viuifico Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

DE S. GAVDENTIO EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Gaudentius Episcop. Veronensis in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Avgustinus Valerius Episcopus Veronensis, ac dein S. R. E. Cardinalis, in libro de Sanctis Episcopis Veronensibus S. Gaudentium hoc encomio condecorat: [S. Gaudētij elogiū,] Gaudentius, Episcopus Veronæ, verbo & exemplo animas sibi a Domino creditas pascebat. Mirabiliter cum vitæ sanctitate eius consentiebant sermones: in quibus cum ingens ardor caritatis appareret, magna etiā ad persuadendum inerat efficacia. Innumerabiles animas lucratus est Christo: obiit pridie Id. Februarij: eius corpus conditum est in ecclesia S. Stephani. Eadem fere habet Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, & Ferdinandus Vghellus to. 5 Italiæ sacræ.

[2] [reliquiæ] Eius reliquias tradit idem Valerius intra arcam marmoream antiquam in æde S. Stephani, cum aliorum quatuor Episcoporum exuuiis, asseruari; idq; ex gemina inscriptione constare. Agit autem de iisdem reliquiis alibi quoque in libro citato. Nomen S. Gaudentij hoc die Martyrologio Romano inscriptum, extat & apud Galesinium. Est autem basilica S. Stephani Veronæ, vt scribit Onuphrius Panuinius Antiquit. Veronensium lib. 4 cap. 4, inter vetustissimas eius ciuitatis ecclesias, primis Christianorum temporibus, [in ecclesia S. Stephani antiquissima,] paullo extra vrbis portam, loco qui dicebatur ad Fonticulos, via Tridentina, ædificata, quæ aliquando Cathedralis fuisse traditur. Subdit deinde, in ea esse condita corpora multorum sanctorum Veronensium Episcoporum… S. Gaudentij, & quatuor aliorum, in arca marmorea pone ipsam aram quiescere.

[3] Idem Panuinius cap. 7 libri citati, recensitis XI Episcopis Veronensibus antiquis, [ætas incerta.] addit alios complures ex Calendario, incerti temporis & ordinis: & in his septimus est. S. Gaudentius. Baptista Perettus in Catalogo Episcoporum Veronensium, S. Gaudentium XXXIX loco statuit, post Paternum, qui circa annum ⅠƆCCXX vixisse traditur, Vghellus multo ante ponit, nimirum ordine XV, licet XIV scribat.

DE S. SIMPLICIO EPISCOPO ET CONFESSORE.

[Commentarius]

Simplicius Episc. et Confessor (S.)

I. B.

[1] Sanctorum Tabulis inscriptum olim, ad XII Februarij, S. Simplicij Episcopi Confessoris nomen. Quinam tamen is fuerit, [S. Simplicij Ep. Cof. natalis.] non liquet. De eo Beda & Rabanus: Depositio Simplicij Ep. & Conf. Vetustißimum MS. Martyrol. Romanum; quod S. Hieronymo tribuitur, & MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij: Depositio Simplicij Ep. Duo item peruetusta MSS. Martyrologia monasteriorum Lætiensis & S. Martini Tornaci: In Italia depositio S. Simplicij Episcopi. Nullum in Italia Simplicium Ep. Confess. reperio, præter Veronensem, cuius ætas incerta; nomen ad XX Nouembris inscriptum Martyrologio Romano a Baronio & Galesinio, Sanctorumque Italorum Catalogo a Ferrario. Ast hi omnes ab Augustino Valerio Episc. Veronensi & Cardinale acceperunt, qui in libro de SS. Veronensibus eius meminit, traditq; eo die agi illius memoriam. Dubitare quis poßit, an non hic idem sit Simplicius Episcopus in Italia in multo antiquioribus Fastis huic diei adscriptus, cuius sint die XX Nouembris vel reliquiæ translatæ, vel alia caußa decreta veneratio.

[2] MS. Florarium SS. ita habet: Depositio S. Simplicij Bituricensis Ep. [Simplicius Ep. Bituricen. an Sanctus?] Appellatur hic quidem Sanctus a Claudio Roberto in Gallia Christiana & Ioanne Chenu Biturige, in Catalogis Episcoporum Bituricensium. At neque in Hagiologio Francogalliæ Francisci Labbei nostri, neque in copiosißimo Martyrologio Gallico Andreæ Saussaij, extat illius nomen. Præstantem alioqui virum fuisse, constat ex Sidonij Apollinaris ep. 8 lib. 7, & concione quam in ecclesia Bituricensi habuit, cum Simplicium suo electum arbitrio Episcopum renuntiaret: quam deinde orationem misit S. Perpetuo Turonensi Episcopo, qui eam petierat, vt patet ex eiusdem lib. 7 ep. 9. Verum quia nobis non satis constat, an is sit publice inter Cælites relatus, nedum an ille idem sit, qui hoc die recensetur in Martyrologiis, ista eius encomia non persequimur. Florarium enim illud, quia antiquum non est, certam apud nos auctoritatem haud obtinet, etsi diligenter alioqui contextum.

DE S. RIOCO MONACHO LANDEVENECI IN BRITANNIA ARMORICA

Secvlo V

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Riocus, monachus in Britannia Armorica (S.)

Avctore G. H.

[1] Landeuenecum in inferiore Britannia Armorica visitur antiquum monasterium, in interiore portu Brestio, vbi fluuius Aufena ad latus sinistrum influit, versus Corisopitum, in cuius diœcesi illud continetur. Bertrandus Argentreus in Historia Britanniæ lib. I cap. 23 fundatorem huius monasterij facit Grallonem Regem secundum Britanniæ; alij Gradlonum appellant Regem Cornubiæ, cuius ditionis metropolis est Corisopitum, seu ciuitas Curiosolitanorum, vulgo Quinper-corentin, a S. Corentino ita dictum, quem rogante eodem Rege creditur S. Martinus Episcopus Turonensis istic ordinasse primum Episcopum. Colitur S. Corentinus Ecclesiæ Cathedralis atque vrbis Patronus XII Decembris: quo die traditur vita functus sub initium seculi quinti. [sub S. VVinvvaloëo vixit S. Riocus:] Ab hoc Episcopo consecratus fertur S. Winwaloëus primus Landeueneci monasterij Abbas, sub quo vixit in eodem monasterio S. Riocus.

[2] Albertus Magnus de Morlaix in Vitis Sanctorum Britanniæ ad XII Februarij profert Acta S. Rioci, [huius Vita ex quibus monumentis sit cōcinnata,] Gallice concinnata ex antiquis codicibus monasteriorum Landeueneci & Douglaßi, ex antiquo item libro, qui ad vsum chori in ecclesia parochiali Plouneuentrensi Leonensis diœcesis adseruatur, vsus etiam antiquo Chronico Britanniæ auctoris anonymi, adiutus denique collectaneis Iuonis Magni, Canonici S. Pauli Leonensis, & Conciliarij Francisci II Ducis circa an. ⅭⅠƆCCCCLXXII. Quæ omnia innuunt diligentiam auctoris: [nec satis solida:] dolendum singula haud satis examinata, sed multa veris falsa immista. Sola lucem aliquam S. Winwaloëi Acta ostendunt. [secundum Acta S. VVinvvaloëi] Ea nobis ex MS. Britannico a Iacobo Bernardo Societatis Iesu Sacerdote submissa, in duos libros & appendicem Miscellaneorum distincta. Libro autem 2 cap. 12 cui hic titulus De resuscitatione matris S. Rioci ista habentur:

[3] Nuntiatum est S. Rioco S. Guingaloëi discipulo matrem suam ægrotare: quod vt sciuit ipse, eam inuisere cupiuit. Cuius rei accepta a Patre licentia (qui tamen, [matrem a morte suscitauit,] Deo reuelante, nouerat ipsam esse demortuam) perrexit ille tamen aqua benedicta a Sancto accepta, & ad matrem accedens, putansque viuere eam, aspersit aqua illa, & dixit: Dominus Iesus Christus, in cuius nomine Magister meus multas fecit virtutes, te sanare dignetur. Deridebant autem eum omnes, scientes quod mortua esset. At illa surrexit quasi de somno graui tergens sudorem, superque lecto residens. Ad hæc, qui Sanctum deriserant, prostrati in terram dixerunt: Vere proximus Deo est ille, per cuius inuocationem discipulus eius, licet absentis, fecit hanc virtutem. Hæc ibi, quæ in alia Vita ex codice MS. monasterij Marchianensis ita leguntur: Quædam matrona, vnius ex discipulis eius nomine Hrioci mater, fuerat infirmata. Vt hoc audiuit filius, matrem suam visitare voluit, portansque secum aquam a Magistro benedictam, [aspergens aqua a magistro benedicta,] iam biduo defunctam inuenit. Mox ergo vt a filio suo ex aqua benedicta fuit aspersa, inuocato S. Winwaloci nomine, resuscitata est. Tertia nobis Vita est S. Winwaloëi ex codice MS. Vltraiectino S. Saluatoris, in quo, non indicato S. Rioci nomine, eadem ex prima Vita, sed paullo contractius, referuntur: additurq;, Cum ad locum, vbi mortua iacebat, venisset, omnes, qui circa eum erant, eiecisse foras.

[4] Quartam denique Vitam MS. habemus, in qua, omisso etiam nomine S. Rioci, paullo aliter ea narrantur hisce verbis: Erat materfamilias in vicinia graui languore ad mortem vsque fatigata: cuius filius in monasterio, ipsius viri Dei instituebatur magisterio: qui materna compulsus pietate, sua eam releuare studuit visitatione. Iturus autem benedictam a Magistro aquam accepit, & fiducialiter quasi ad ȩgrotam accessit: sed ipsa iam mortua ad loca pœnarum est deducta, sicut viro sancto orationibus intento Diuina innotuit reuelatio. [quam adhuc viuere putabat,] Circumstetere autem cadauer exanime amici flentes, & exequias funereas præparantes. Puer autem veniens, & iam defunctam adhuc sperans viuentem, aqua eam sanctificata aspersit, & clara voce dixit: Sanet te noster Dominus Iesus Christus, in cuius nomine Magister meus tot sanitatum remedia operatur circa languentes. Ad hanc vocem quasi de somno excitata surrexit, & tamquam de labore regressa, maximo sudore perfusa in lectulo resedit. Mox omnes, qui aderant proui in faciem corruerunt, & Deum tanto miraculo Sanctum suum mirificantem magnifice laudauerunt. Hæc ibi, quæ eadem apud Surium sed stylo mutato, narrantur. Nos III Martij Acta integra dabimus.

[5] Albertus Magnus de Morlaix in Vita S. Winwaloëi hunc a S. Rioco, de quo XII Februarij egerat, alium ratus, Sanctum haud nuncupat, vti iteratis vicibus appellatur in antiquo MS. codice Britannico. Addit præterea matris cadauer iam sarcophago inclusum fuisse, hunc fili iussu apertum, ac dein matrem suscitatam. Verum quomodo, vt Acta habent, putasset S. Riocus matrem viuere, aut sperasset adhuc viuentem? [non sarcophago inclusam,] Quomodo dixisset, Sanet, te, aut sanare dignetur Christus, & non, Resuscitet te Christus? [sed in lecto iacentem:] Iacuit ergo instar dormientis in lecto, & surrexit a morte quasi de somno, & super lecto resedit. Idem Morlaix in Actis S. Rioci huius matrem asserit piißime vita functam, a filio annos XV aut XVI nato sepultam esse: qua sane ætate fuisse Riocus videtur, cum mater iam sepulturæ mandanda, suscitata est. Instituebatur namque magisterio viri Dei, quod tironum est: imo & puer appellatur.

[6] Fuit autem hæc matrona suscitata seculo Chr. quinto, cum post persecutionem Diocletiani & Maximiani successorumque ac pacem a Constantino Magno Ecclesiæ datam, centum aut amplius elapsi essent anni: sub quo tamen Constantino dicitur in illis Actis natus S. Riocus, [an sub Cōstantino Magno natus S. Riocus infans draconem immanem duxerit?] atque ab immani dracone deuorandus, nisi Neuenterius & Derienus, ex insula Britannia primæ nobilitatis viri, a peregrinatione Hierosolymitana, vbi a S. Helena Constantini matre hospitio fuerant excepti, reduceseo venissent, belluamq; formato Crucis signo captam S. Rioco infanti ducendam tradidissent, iußissentque tandem præcipitem in mare ruere, metum illius eximi regioni. Pater eius, nomine Elornus, dicitur ob draconis terrorem semet in flumen præcipitasse, ideo ab eius nomine Elornum dictum, ad cuius ripam castri Rochæ dominus vixerit, & quidem contra fidem Neuenterio & Derieno datam, idolorum cultu obfirmatus, [an a patre expulsus cum matre ob fidem Catholicam?] vxorem & filium Riocum in fide institutos, & sacro baptismo ablutos, domo expulerit, mandaritque, ne vnquam in suum conspectum redire auderent. Hæc ibide patre S. Rioci. At nobiles illos Britannos in indice sub calcem libri inter Sanctos suæ Britanniæ numerat Morlaix, & S. Deriano appoint VII Februarij, quasi is dies eius cultui sacer esset. Quo ista fundamento nitantur assequi nequimus.

[7] Optima ergo mulier cum se absque vlla reconciliationis spe ædibus suis eiectam cerneret, dicitur cum S. Rioco filio se recepisse in prædium quoddam suum, nomine Aræ-forestum, atque illic in sacello erecto reliquos vitæ dies in omni sanctitate peregisse. A cuius obitu S. Riocus, diuenditis bonis suis, & pecunia in pauperes erogata, traditur ad sinum aluei Brestensis seceßisse, sibiq; ad Cornubiæ oram locum desertum, [an 41 annis in deserto anachoreta vixerit.] ac mari vndique fere cinctum delegisse, & quadraginta & vnum annos anachoreticam vitam in magna austeritate duxiße, herbis solum & paruis pisciculis contentus, simplici tunica, quam ex musco siluestri confecerat, frigus depellens. Hunc tandem senem S. Winwaloëus dicitur inuisiße, atq; ex illo deserto loco in suum monasterium Landeuenecum adduxiße, [& postea Landeuenecum venerit?] habituq; monastico Ordinis sui donasse: vbi post aliquot annos cum magna sanctitatis opinione vitam finierit, miraculis etiam post mortem clarus, quem S. Budocus Episcopus Dolensis, legitimo examine instituto, inter Sanctos recenseri comprobauit circa annum ⅠƆCXXXVII. Narrantur ista prolixius ab Alberto.

[8] Vt autem hæc aliaq; ante ex Actis S. Winwaloëi relata vni eidemque poßint conuenire, tempora, quibus scribuntur contigisse, non permittunt. Quid si iuuenis sub S. Winwaloëo, [num potius e monasterio ad eremum secesserit?] vt quadruplicia huius Acta volunt, Landeueneci vixisse dicatur? ac deinde prouectiori ætate, vt plurimi illis temporibus, amore arctioris disciplinæ in solitudinem secesserit, vbi ad decrepitam ætatem permanserit, dein morbis ac senio fractus, ante obitum ad monasterium redierit? Quæ scriptor non satis perspicax temporibus confusis, inuerterit, anilem fabulam secutus, qui, sicut Icarum mari Ionio, [Quid de origine nominis Elorni fles.] sic Elorno amni patrem S. Riocifecisse nomen existimauit, cum ante Durdunus diceretur. Damus XIII Februarij Acta S. Ermenildæ Reginæ, cuius maritus Wulfherus Rex Merciorum, eximius fidei Christianæ propagator, fingitur a plurimis scriptoribus Wulfhadum & Ruffinum habuisse filios, eosq; in odium religionis Catholicæ barbara immanitate trucidasse: quorum paßionis historiam sabulosam etiam MS. habemus, & ad illum diem refutamus. [exilio S. Rioci & matris,] An simili etiam modo S. Riocus eiusq; mater, quod se fidei Christianæ addixissent, ab Eloruo parum credibiliter, dicantur in exilium acti, non liquet: numque ad tragœdiam complendam immanis draco fuerit adiunctus. Certiora ab ipsis Britanniæ Armoricæ incolis, accuratoribusque veritatis indagatoribus, erui forsan queunt. [ac dracone sentiendū.]

[9] Quod ad Oceanum Britannicum in diœcesi Briocensi extat illustre Belli-portus monasterium Ordinis Præmonstratensis, adseruat inter alias Reliquias caput S. Rioni, [Caput S. Rioni apud Bellū portum.] vt tradit idem Morlaix in vltimo Indice, eorum scilicet Sanctorum, quorum Acta non potuit nancisci. An idem hic Rionus qui Riocus? Deest nomen vtrumque in Martyrologio Gallicano Saussaij.

DE S. BASILIO MONACHO RATENSI IN GALLIA.

[Commentarius]

Basilius, monachus Ratensis in Gallia (S.)

G. H.

[1] Andreas Saussaius in Appendice Martyrologij Gallicani 7 profert nomina aliquorum Sanctorum, vt præfatur, ad Gallias spectantium, non ita cognitorum, ex vetustissimo monasterij PP. Benedictinorum S. Sabini, seu Sauini, de Leuitania, in Mōtibus Pyrenæis in agro Tarbiensi, Martyrologio MS. abhinc circiter quingentis annis in pergameno exarato: in quo hæc XII Februarij habentur: [In insula Ratensi S. Basilius Monachus,] In insula Ratensi S. Basilij monachi. Quo eodem die Martyrologium MS. Lætiense in Hannonia: Et in insula Ratensis Basilij monachi. Et Martyrol. Tornacense S. Martini. In insula Ratensi natalis S. Basilij monachi.

[2] Verum vbi insula Ratensis in Galliis sit, necdum reperimus. In Aquitania III seu Nouempopulania, vbi Tarba vrbs Episcopalis est, & dictum S. Sabini monasterium, ibidem & flustius Ratus alluit oppidum Maluesinum, [an in Nouem-populania?] caput Vicecomitatus Feusensagueli in Comitatu Arminiaco. An istic ab Rato fluuio amnica quæpiam insula cognominata sit Ratensis, in qua S. Basilius vixerit, præter coniecturam assequi nihil possumus.

[3] Martyrologium MS. Romanum sub nomine S. Hieronymi duos XI Februarij habet Basilios, vnumque Basilianum, & hunc quidem Campaniæ, alterum Basilium Armeniæ adscribit, [An idem qui S. Basilius II Feb. relatus?] loco tertij non indicato. An iste huic Ratensi insulæ adscribendus? An potius alter Basilius, qui etiam in MS. Richenouiensi attribuitur Armeniæ, hic monachus censendus, qui apud Armeniacos ad Ratum fluuium vixerit? In medio res esto: deciditor ab eo qui plura legerit, audieritue.

DE S. CONSTANTIO APVD BRIXIAM IN ITALIA.

[Commentarius]

Constantius Confess. apud Brixiam in Italia (S.)

I. B.

[1] Conchis in territorio Brixiensi S. Constantij Confessoris agi hoc die natalem testatur Philippus Ferrarius in generali Catalogo SS. atque in Catal. SS. Italiæ, [S. Constātij natalis] vbi ex Breuiario antiquo Humiliatorum, ac monumentis Ecclesiæ Brixiensis, de eo hæc tradit:

[2] [conuersio audito Euangelio,] Constantius Comes, militiæ primum operam dedit: cum autem diuitiis afflueret, ac ea Redemptoris verba, Si vis perfectus esse, vade, & vende omnia quæ habes & da pauperibus, audiens perpenderet, tamquā sibi dicta fuissent, spiritualibus diuitiis animum cœpit intendere: atque in loco qui Conchis dicitur, a Brixiēsi ciuitate ad x millia passuum apud Triumpilinos, (quæ vallis est) distante, [ecclesia exstructa in Conchis] ecclesiam Dei Genitrici, vna cum cœnobio Virginum, in monte ædificauit. In qua ædificatione illud memorabile contigit, quod, dum carpentarij ligna cæderent & læuigarent, columba minutissimas lignorum assulas rostro acceptas, [diuina designatione,] iis locis, vbi futuræ ecclesiæ iacienda erant fundamenta, deponebat. Ecclesias præterea alias ad XXIV variis in locis extruxit. Iis aliisque operibus clarus tandē sancto fine quieuit. Cuius corpus ibidem sepultum, [aliæ alibi:] postea Brixiam translatum, in æde S. Catherinæ conditum est.

[3] Hæc Ferrarius: qui dein annotat, ex Breuiario citato, non constare quo tempore vixerit S. Constantius; [ætas eius incerta:] ast Eliam Capreolum in annalibus vrbis Brixiensis scribere, illum circa annum salutis ⅭⅠƆCL, quo tempore S. Honorius Ep. Ecclesiæ Brixiensi præerat, vixisse. Id ego reperire in Capreolo non potui. Neque congruunt inuicem S. Honorij ætas, annusq; ⅭⅠƆCL Æræ Christianæ: nam Capreolus lib. 3 S. Honorium Episcopum Brixianum filium ait fuisse Constantis Imperatoris, Constantini Magni nepotem, eique Ecclesiæ præfuisse Valentiniani & Gratiani temporibus. Quod quidem Martinengus pag. 228 merito refellit, multoq; post vixisse Constantium ostendit. Vghellus tom. 4 Italiæ sacræ tradit anno ⅠƆLXXVI S. Herculano subrogatum, nec vllum tamen profert chronologicum characterem. De eo plenius agemus XXIV Aprilis.

[4] Arnoldus Wion, ex eoque Hugo Menardus, S. Constantium aiunt ex ordine Humiliatorum ad infulas Brixienses adscitum, ita enim scribunt: [an Ordinis Humiliatorum, & Episcopus Brixien. fuerit?] Brixiæ S. Constantij Brixiensis Episcopi, ordinis Humiliatorum, admirabilis sanctitate viri. Citat Wion in Notis Catalogum SS. illius ordinis, ad se Brixia missum. Siluester Maurolycus in Oceano Religionum lib. 3 pag. 182 ita illius meminit, enumerans Sanctos illius Ordinis: S. Constantinus Episcopus Brixianus, colitur XII Februarij. At nullus in amplißimo Brixianorum Antistitum Catalogo apud Vghellum Constantius aut Constātinus: nedum post annum Christi ⅭⅠƆCLII, quo Fredericus Ænobarbus Imperium capeßiuit; cuius temporibus coaluisse ordinem Humiliatorum scribit idem Maurolycus.

[5] Corpus S. Constantij scribit Elias Capreolus lib. 12 sub annum ⅭⅠƆCCCCLXXXIII Conchis Brixiam translatum, [Reliquia an. 1483 translata.] intraque pretiosam capsam reconditum in S. Catharinæ æde. Idem narrat ex Capreolo Ferrarius. Igitur sub Paulo Zane Episcopo id factum, ante tamen eius inaugurationem: a quo alia quædam præclara opera extructa narrat Vghellus.

DE S. ETHELWOLDO EPISCOPO LINDISFARNENSI IN ANGLIA.

an Chr. ⅠƆCCXL,

[Commentarius]

Ethelwoldus, Episc. Lindisfarnensis in Anglia (S.)

Avctore I. B.

[1] Lindisfarne insula est, Northumbriæ littori obiecta; exigua illa quidem, quippe quæ (vt Simeon Dunelmensis scribit) solum octo milliariis se extendit per ambitum, [S. Ethelvvoldus,] magni tamen in sacris annalibus nominis, quia complurium sanctorum Episcoporum ac monachorum sedes. Præcipua illi ab S. Cuthberto gloria, [S. Cuthberti Ep. Lindisfarn. minister,] cuius ad XX Martij dabimus Vitam. Quartus ab eo S. Ethelwoldus fuit, qui Æthelwaldus Florentio Wigorniensi ac Matthæo Westmonariensi, aliis Edilwaldus dicitur. Primum S. Cuthberti Episcopi is minister, dein Præpositus Melrosensis in Scotia cœnobij, cuius ad XXIII Ianuarij, in S. Boisili Vita, descripsimus situm; postea ibidem Abbas fuit.

[2] Quo tempore ab anonymo Lindisfarnensi monacho scripta est S. Cuthberti Vita, quæ S. Eadfrido Episcopo dicata, Præpositus erat Ethelwoldus. Ita enim lib. 4 cap. 4. Presbyter Ædelwald, [dein Præpositus Mailrosensis,] qui nunc est Præpositus cœnobij quod dicitur Mailros, sibi præsente alterum infirmitatis languorem sanare, relatu eius agnoui. Nam, etenim dixit, quadam die cum Episcopo sancto venimus ad vicum, vbi Bedesfeld dicitur. Ibi autem quædam puella, cognata mea & propinqua, infirmabatur. Iam enim dolorem capitis & totius alterius lateris pene per totum anni spatium patiebatur, quod nullus medicus malagma corporali potuit sanare. Noster itaque Episcopus audiens infirmitatem, qua premebatur puella, rogantibus nobis, misertus est ei, vngens eam chrisma benedictione sua consecrata: quæ ab illa hora cito virtute proficiens, dolorem de die in diem deserens, sanitati pristinæ reddita est.

[3] At cum eiusdem S. Cuthberti Vitam venerabilis Beda scripsit, eidemq; dicauit Eadfrido, Abbas iam erat Ethelwoldus, ita enim scribit: [postea ibidem Abbas,] Neque huic dissimile sanitatis miraculum a venerabili Antistite Cuthberto factū, multi, qui præsentes fuere, testati sunt: e quibus est religiosus Presbyter Edilwaldus, tunc minister viri Dei, nūc autem Abbas cœnobij Mailrosensis. Dum enim more suo pertransiret vniuersa docendo, deuenit in vicum quemdam, in quo erant fæminæ sanctimoniales non multæ: quibus timore barbarici exercitus a monasterio suo profugis, ibidem manendi sedem vir Domini paullo ante donauerat. Quarum vna, quæ erat cognata præfati Sacerdotis Edilwaldi, grauissimo tenebatur dolore depressa &c.

[4] Factus deinde est Episcopus Lindisfarnensis. Ita Simeon Dunelmensis lib. 1 historiæ Dunelmensis cap. 12. [demum Episc. Lindisfarnen.] Defuncto Eadfrido Episcopo, religiosæ ac modestæ vitæ Abbas & Presbyter monasterij Mailrosensis Ethelwoldus successit in Episcopatum, prædecessorum suorum Cathedram per XVI annos & ipse condignis honore actibus seruans. Hic plane antequam monasterium præfatum iure Abbatis regeret, beati Patris Cuthberti (vt in eius Vita legitur) dignus minister extiterat.

[5] Fecerat iste de lapide Crucem artifici opere expoliri, & in sui memoriam suum in eo nomen exarari. Cuius summitatem multo post tempore, [insignem Crucem erigit,] dum ipsam ecclesiam Lindisfarnensem pagani deuastarent, fregerunt: sed post artificis ingenio reliquæ parti, infuso plumbo, ipsa fractura est adiuncta: semperque deinceps cum corpore S. Cuthberti Crux ipsa circumferri solebat, [postea translatā Dunelmū:] & a populo Northanimbrorum propter vtrūque Sanctum in honore haberi: quæ etiam vsque hodie in huius, id est Dunelmensis, Ecclesiæ cœmeterio stans sublimis, vtrorumque Pontificum intuentibus exhibet monumentum.

[6] Aliud S. Ethelwoldi monumentum idem memorat Simeon lib. 2 histor. Dunelmensis cap. 12, ornatum videlicet auro gemmisq; librum Euangeliorum. De quo illud sane mirandum recenset. [librū Euangeliorum] Anno ⅠƆCCCLXXV, metu Danorum Northumbriā crudeliter populantium, Lindisfarnen reliquere Eardulfus Episcopus, Eadredus Abbas, & alij nonnulli, asportato secum S. Cuthberti corpore, ac reliquiis ipsius S. Ethelwoldi atque aliorum Sanctorum, intra eamdem conditis capsam, vti infra dicemus. Qui totam fere prouinciam, non sine maximis ærumnis ac laboribus peruagati, statuerunt tandem Hiberniam petere, quietas ibi sedes, vt sperabant, inuenturi. Verum horribili tempestate ab eo itinere retracti sunt. Qua tempestate, inquit lib. 2. cap. 11 idem Simeon, [(qui in mare lapsus,] dum nauis verteretur in latera, cadens ex ea textus Euangeliorum, auro gemmisque perornatus, in maris ferebatur profunda. At cap. 12 post alia sic scribit: Cuidam illorum, videlicet Hunredo per visum apparens S. Cuthbertus, iussit vt æstu maris recedente, codicem, qui de naui… medias ceciderat in vndas, quærerent; fortassis enim contra hoc quod ipsi sperare possent, Deo miserante inuenirent. Nam & de illius libri amissione maxima illorum metes perturbauerat mœstitia… Igitur pergentes ad mare, multo quam consueuerat longius recessisse conspiciunt: & tribus vel eo amplius milliariis gradientes, ipsum sanctum Euangeliorum codicem reperiunt, [postea illæsus repertus est)] qui ita forinsecus gemmis & auro sui decorem, ita intrinsecus litteris & foliis priorem præferebat pulchritudinem, ac si ab aqua minime tactus fuisset. Quæ res animos eorum anxios non parum gaudio repleuit…

[7] Porro liber memoratus, in hac ecclesia, quæ corpus ipsius sancti Patris habere meruit, vsque hodie seruatur: in quo nullum omnino, vt diximus, per aquam læsionis signum monstratur. [a S. Eadfrido scriptum,] Quod plane & ipsius S. Cuthberti, & ipsorum quoque meritis, qui ipsius libri auctores extiterant, gestum creditur, Eadfridi videlicet venerandæ memoriæ Episcopi, qui hunc in honorem B. Cuthberti manu propria scripserat: [ornari auro & gemmis curat per S. Bilfridum:] successoris quoque eiusdem venerabilis Ethelwoldi, qui auro gēmisque perornari iusserat. Sancti etiam Bilfridi anachoritæ, qui vota iubentis manu artifici prosecutus, egregium opus composuerat: erat autem aurificij arte præcipuus. Hi pariter amore dilecti Deo Confessoris & Pontificis feruentes, suam erga ipsum deuotionem posteris omnibus innotescendam hoc opere reliquerunt.

[8] Mortuum scribit Malmesburiensis S. Ethelwoldum anno Christi ⅠƆCCXXXVIII, Florentius Wigorniensis ⅠƆCCXXXIX, Simeon Dunelmensis ⅠƆCCXL. [moritur an. 740.] Fatetur Wigorniensis, eodem anno Æthelwaldum Lindisfarnensem, & Accam Hagulstadensem Prȩsules morti debita persoluisse, & Æthelwoldo Kinculfum, Accæ vero Frithebertum successisse. Malmesburiensis autem anno quo obiit Æthelwoldus, eiq; succeßit Renulfus (ita enim excusum pro Kenulfo, aut, vt postea scribit, Kinewlfo) Frethebertum ordinatum esse Hagulstadensem Antistitem; post mortem scilicet S. Accæ. Atqui Simeon aliud quidpiam narrans, characterem ponit qui annum ⅠƆCCXL signet: ait enim ipso anno quo S. Acca Episcopus ad cælestia migrauit, occisum quemdam die X Kal. Ianuarij feria VI. Excusam tamen feria VII, quæ nota esset anni sequentis, quando littera Dominicalis fuit A, dies autem XXIII Decembris, siue X Kal. Ianuarij in Sabbathum incidit. Sed patescit mox error, cum anno sequenti ⅠƆCCXLI ita scribit: Monasterium in Eboraca ciuitate succensum est IX Kal. Maij, feria I, siue XXIII Aprilis, quæ eo anno Dominica erat, littera A signata. Confirmantur ista ex Rogerio Houedeno, qui parte priore Annalium ita scribit: Anno ⅠƆCCXL Ethelwad Lindisfarnensis Ecclesiæ Antistes migrauit ad Dominum, & Kinewlfe in episcopatum subrogatus est. Eodem vero anno reuerendæ memoriæ Acca Episcopus subleuatus est in regionem viuentium… Ipso autem anno… Arwine filius Eadulfi occisus est die nono Kal. Ianuarij, feria sexta, aut potius septima, vt in margine adnotatum.

[9] Sepultus est S. Ethelwoldus in æde Lindisfarnensi. Post annos vero CXXXV asportatæ inde sunt eius exuuiæ, vti & S. Cuthberti aliorumq; Sanctorum, ne Gentilium Danorum furori exponerentur, vti antea indicauimus. [sepelitur Lindisfarne:] Ita Simeon historiæ Dunelm. lib. 2 cap. 6 de Eardulfo Episcopo ac sociis loquens: Tollentes ergo sacrum illud & incorruptum Patris corpus, & vna cum eo in eiusdem thecæ loculo (vt in veteribus libris inuenerunt) collocatas Sanctorum reliquias, videlicet caput Deo dilecti Regis ac Martyris Oswaldi, antea in eiusdem ecclesiæ cœmiterio sepultum: partem quoque ossium S. Aidani; nam, vt supra dictum est, [reliquiæ eius & aliorum SS. an. 875 asportatæ,] alteram partem Colmannus ad Scotiam rediens secum tulerat: præterea etiam successorum eiusdem Patris Cuthberti venerabilium Sacerdotum ossa veneranda, scilicet Eadberti, Eadfridi, Ethelwoldi, quorum supra mentionem fecimus. Hæc ergo tollentes, illam nobilem & primam in gente Berniciorum ecclesiam, in qua plurimorum fuerat conuersatio Sanctorum, illam, inquam, Barbaros fugiendo, relinquunt, anno scilicet ab incarnatione Domini ⅠƆCCCLXXV… Cum ergo Episcopus vna cum venerandis reliquiis fugiens, insulam præfatam & ecclesiam deseruisset; mox & ipsius loci, & totius Northanimbrorum prouinciæ sæua depopulatio est secuta; exercitu Danorum, ductu Haldene Regis, crudeliter vbique debacchante: qui etiam monasteria passim & ecclesias ignibus contradidit, [metu hostium:] seruos ancillasque Dei ludibriis affectos interfecit, & (vt breuiter dicam) ab orientali mare vsque ad occidentale, cædem & incendium continuauit. Vnde Antistes & qui cum illo sancti Patris corpus comitabantur, nusquam locum requiescendi habere poterāt, sed de loco ad locum euntes & redeuntes, ante crudelium Barbarorum faciem discurrebant.

[10] [an. 883 Cestram delatæ,] Ita per VII annos de loco ad locum cum illo sacro thesauro discurrerunt, inquit Ricardus Hagulstadensis lib. 2 cap. 1. Deinde in villam nomine Crecam venientes, ibi IV menses resederunt. Tandem vero redeuntes ad villam Kunkæcestram, ac nunc Cestram vocatam, deueniunt, ibique cum reliquiis quieuerunt. Iacet Cestra haud longe a læua Vedræ ripa, medio fere interuallo inter Dunelmum vrbem & eiusdem fluuij ostium, vt videre est apud Cambdenum, qui Conderum Romanorum temporibus appellatam coniectat, (vbi Notitia prouinciarum tradit stationem habuisse Præfectum alæ primæ Asturum) nunc Chester vpon te street dici, id est castrum, vel vrbeculam, ad viam publicam. [an. 995 Dunelmū:] Ab anno ⅠƆCCCLXXXIII illic asseruatæ reliquiæ sunt vsque ad ⅠƆCCCCXCV. Tum vero diuino monitu ad Ripum monasterium translatæ, ac post III aut IV mēses ad locum vbi nunc Dunelmum ciuitas est. Ita narrat lib. 2 c. 2 Ricardus, & Simeon histor. Dunelm. lib. 3 c. 1.

[11] Anno tandem ⅭⅠƆCIV exploraturi Abbates complures ac monachi, an adhuc integrum & incorruptum esset S. Cuthberti corpus, thecam reserant, illudq; (vt in historia Inuentionis eius dicitur) reperiunt, [an. 1104 cum corpore incorrupto S. Cutberti repertæ in eadem theca,] quod in dextro latere iacens, tota sui integritate, artuumque flexibilitate dormientem magis repræsentabat quam mortuum… tot Sanctorum reliquias ibidem conspiciunt, vt eas illius loculi angustia capere non potuisset, nisi sanctum Patris corpus in latus, vt dictum est, decumbens, largius eis secum quiescendi spatium hinc & inde permitteret. Quas profecto reliquias constat esse Caput gloriosi Regis ac Martyris Oswaldi; Ossa quoque venerabilium Confessorum Christi ac Sacerdotum, [& aliæ aliorum SS.] Aidani videlicet, & successorum reuerendi Patris Cuthberti, Eadberti, Eadfridi, & Ethelwoldi… Aliorum quoque Sanctorum plurimæ ibidem sunt repertæ reliquiæ.

[12] Voluerunt ergo corpus sanctum Patris resupinare, quod erat ex latere versum: sed quia hoc propter circumpositarum multitudinem reliquiarum commode non poterant, placuit vt amoto inde paullulū sancto corpore, Sanctorum reliquias pariter congregarent; eisque seorsim repositis, suam deinceps quietis sedem singulariter corpus incorruptum seruaret… Interea reliquiis Sanctorum ablatis, [extra eam capsam, alibi decore positæ] suam in thecam Patris corpus reposuerunt… Porro ex omnibus reliquiis, quæ ibi repertæ fuerant, solum caput beati Regis Oswaldi iuxta corpus gloriosi Pontificis, sicut & ante fuerat, locauerunt. Nam ceteræ reliquiæ, sicut iam dictum est, inde elatæ, aliter solenniter compositæ, in loco ecclesiæ celebri reseruantur. Sed huius S. Cuthberti Inuentionis ac Translationis historiam integram dabimus XX Martij, descriptam, nisi fallimur, ab eodem Simeone Dunelmensi: qui propterea in historia Regum Anglorum ad annum ⅭⅠƆCIV obiter illius Translationis meminit, cum alibi quæ ad S. Cuthbertum spectant prolixe enarret. Apud eumdem Simeonem post historiam Ecclesiæ Dunelmensis, [in ecclesia Dunelmēsi:] ante eius Epistolam de Archiepiscopis Eboraci, est inscriptio quædam Anglosaxonica, fortaßis in tabula quapiam exarata, inq; ea ecclesia suspensa, hoc titulo: De situ Dunelmi, & de Sanctorum reliquiis quæ ibidem continentur, carmen compositum. Inter varia autem Sanctorum nomina, istud legitur: and Thelwold Biscop. & Thelwoldi Episcopi.

[13] Ex iis, quæ hactenus narrata sunt, liquet, S. Ethelwoldum ab antiquo inter Sanctos numeratum, [cur hoc die colatur?] eiusq; reliquias honorifice habitas. Quis eius honori peculiaricer dicatus fuerit dies, haud traditur. Ioannes Wilsonus in Martyrologio Anglicano, ac Ferrarius in generali Catalogo SS. ad XII Februarij eius signauere natalem. Quos sequimur, dum aliud constet.

[14] Thomas Dempsterus in historia Ecclesiast. gentis Scotorum num. 469 eum Edilwaldum nominat, & scripsisse ait de Actis S. Cuthberti lib. 1. [an scripserit?] De successione Abbatum in Mailros lib. 1. Vbi ea scripta viderit, aut a quo citata; non indicat. Pari fide imperitos ac malignos vocat, qui Mailrosense cœnobium, quod nunc in Scotia est, ea tempestate in Anglorum fuisse ditione scribunt. Meminit & Trithemius lib. 4 de viris illustrib. Ord. S. Benedicti cap. 169 S. Edilwaldi; [alioqui doctus & zelosus.] & virum doctum in diuinis Scripturis fuisse ait, & egregium prædicatorem, quique non modicum in Ecclesia Dei fructum legatur attulisse. Cur non indicat, vbi id legatur? Minime tamen quin id verum sit dubitamus: fuit enim doctorum ac diuini honoris per quam studiosorū Antistitum, discipulus ac successor, nec eorum meritis impar, vti diximus.

DE S. BENEDICTO ABBATE ANIANÆ ET INDÆ IN GALLIA NARBONENSI ET BELGICA

AN. CHR. ⅠƆCCCXXI

Commentarius præuius.

Benedictus, Abbas Indensis in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I Aniana & Inda monasteria a S. Benedicto extructa.

[1] Magalona, siue Magdalona, insula & vrbs Galliæ ad Mediterranei maris littus, in prouincia prima Narbonensi est, Sede olim Episcopali & Comitatus titulo clara. Mentio eius fit in Notitia antiqua ciuitatum Galliæ. [In Magalonēsi diœcesi & Comitatu] Sedes Episcopalis in Montem-Pessulanum, a quo quinque passuum millibus distat, sub Francisco I Francorum Rege, auctoritate Pauli III Pontificis Maximi, anno Christi ⅭⅠƆⅠƆXXXVI translata. In hoc Comitatu Magdalonensi, extra insulam late cum diœcesi extenso, qua e Monte-Pessulano Biterras & Narbonam est iter, celebrior interiacet fluuius Auraris, [prope Aurarim flu.] vulgo Erraud; qui ab Gabalis ortus, rigatis Alesiæ, Luteuæ, Piscenarum atque Agathæ territoriis, in mare Mediterraneum euoluitur; receptis ante variis amnibus ac riuulis: [ad Anianum riuū,] inter quos num. 10 infra in Vita censetur Aniana, siue Anianus. Ad hunc S. Benedictus in sua patrisq; posseßione (tenuit hic, [extruit S. Benedictus monasterium Anianum,] quoad vixit, Comitatum Magdalonensem) initio cellam, dein monasterium extruxit: a quo non procul riuus Aniana in sinistram ripam Auraris egeritur; ac suum iam olim monasterio nomen communicauit, quod hactenus celebre perseuerat, Aniana siue Anianum dictum.

[2] Claudius Robertus in Gallia Christiana de Episcopis Magalonensibus, & in Nomenclatura Abbatiarum, appellat monasterium S. Aniani, quasi non a riuo, vt iam diximus, sed a S. Aniano cognominaretur, Aurelianēsi forsan Epis. qui XVII Nou. colitur, aut alio quopiā. Verū nulla illic S. Aniani celebritas memoriaue, [siue S. Saluatoris de Aniana,] nullum altare in tribus ecclesiis ei dicatum. Præcipua ad honorem Christi Saluatoris extructa est: vnde etiam monasterium S. Saluatoris de Aniana appellatur. In Vita & Actibus Ludouici Pij auctore anonymo, sed coæuo, inter monasteria, quæ sub eo Aquitaniæ Rege necdum Imperatore, [sub Ludouico Pio Rege Aquitaniæ] in ipsius ditione aut sunt reparata aut a fundamentis extructa; numeratur monasterium Anianæ: vti etiam in continuatione Aimoini lib. 5. cap. 8. In Constituto autem, anno ⅠƆCCCXVIII ab eodem Ludouico tum Imperatore de monasteriis regni Francorum facto, Anianum in Septimania inter illa censetur, quæ nec dona nec militiam dare debebant, sed solas orationes pro salute Imperatoris ac stabilitate Imperij. [& Septimaniæ:] Est autem Septimania post aduentum Gothorum dicta, quæ ante Narbonensis prima fere erat, & deinde Gothia, Languedocia siue Occitania appellata. Ab hoc monasterio paßim S. Benedictus nominatur Abbas Anianæ, [eidem præest Abbas:] quod eidem a se condito diutius præfuerit; licet a Ludouico Pio Imperatore ad alia monasteria euocatus, tandem Indæ diem extremum obierit, cum pridie Georgio monasterij Anianæ Abbati epistolam infra recitandam scripsisset.

[3] Est autem Inda celeberrimum monasterium in valle a palatio Aquisgranensi, [vti postea Indæ monasterio,] vt infra num. 34 dicitur, sex passuum millibus distante, constructum, atque ita mutuato de riuulo eiusdem vallis nomine appellatum: perlapsus is partem agri Iuliacensis in Ruram fluuium supra Iuliacum regionis metropolim illabitur. [non a Carolo Magno] Ioannes Noppius lib. 1 Chronici Aquisgranensis cap. 40 tradit monasterium hoc iussu Caroli Magni inchoatum esse, [sed Ludouico Pio extructo, & dotato:] ac post eiusdem obitum, sub filio eius Ludouico Pio, perfefectum: quod huic soli infra in Vita attribuitur & a S. Ardone num. 34 & ab monachis Indensibus num. 46, diciturq; ab eodem Imperatore de suis fiscis copiosißime ditatum.

[4] Inter alia autem bona se Indensibus monachis contulisse monasterium Rotnacense, a Carolo Magno Ecclesiæ Hamburgensi aßignatum, testatur Ludouicus Pius in diplomate, quo Archiepiscopatum Hamburgensem confirmat S. Anschario collatum. Delegauit etiam, inquit de Carolo Magno parente, Presbytero Heridago quamdam cellam, Hrodnace vocatam, quatenus eidem loco periculis vndique circumdato fieret supplementum. Sed quia consecrationem iam dicti viri in Episcopum velox ex hac vita transitus pij genitoris nostri in diebus eius fieri prohibuit; ego autem, quem Diuina clementia in sedem regni eius adsciuerat, cum in multis regni disponendis negotiis insisterem, hoc quoque prædicti patris mei studium, regni in finibus peractum, [attributo monasterio Rotnaco,] minus caute attenderem, suadentibus quibusdam, iam dictam cellam ad Indam monasterium contuli &c. Integrum diploma dedimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § 16. Meminit eiusdem donationis Petrus a Beeck in Aquisgrano a se illustrato cap. 11: quam Antonius Sanderus in Flandria illustrata tomo 2 pag. 536 Ludouico II Imperatori Lotharij filio, alterius Ludouici nepoti perperam attribuit. Est autem Rotnacum, siue Rotornacum, [in antiquo Brachbanto a S. Amādo condito:] vulgo Ronse, Flandriæ hodiernæ in antiquo Brachbanto prope Scaldim fluuium oppidum, Aldenardam inter & Tornacum: vbi monasterium olim extruxerat S. Amandus Episcopus Traiectensis, vti ad huius Vitam diximus VI Februarij § 6. Cum, teste Sigeberto in Chronico, anno ⅠƆCCCLI Reliquiæ S. Hermetis Martyris, per Lotharium Imperatorem in Gallias missæ essent, & apud Indam monasterium honorifice conditæ; illas easdem, vt scribit Iacobus Meierus lib. 1 Annalium Flandriæ, anno ⅠƆCCCLX ex cœnobio Indensi Ludouicus Lotharij Cæsaris filius Rothornacum transtulit pridie Nonas Iulias. Idem Ludouicus II Imperator, sicuti obseruat Autbertus Miræus in Fastis Belgicis ad XXVIII Augusti, Reliquias SS. Cornelij Papæ, Cypriani Episcopi Carthaginensis, & S. Cælestini apud Rotnacēses deposuit, ampla dote addita: adeo vt alter post S. Amandum ecclesiæ Rotnacensis fundator a Rotnacensibus habeatur. Quæ ex antiquis monumentis cuperemus magis confirmari. [& a Ludouico II Imp. dotato:]

[5] Bonorum Rotnacensium dominium mansit penes S. Benedicti successores, Abbates Indenses, vsque ad annum ⅭⅠƆCCLXXX, quando, vt refert Meierus, mense Decembri Guido Dampetra, Comes Flandriæ, [cuius bona a Raynardo Abbate Indensi vendita sunt Guidoni Comiti Flandriæ an. 1280,] de Raynardo Abba monasterij D. Cornelij Indensis, ordinis Benedictini, diœcesis Coloniensis, emit Roturnacum, Horenbecam D. Cornelij, Brachantum, hoc est, Brakelam, Atriniacum, Vondelbecam, & Elcielam in terra Alustana diœcesis Cameracensis. Sanderus in Flandria illustrata eadem scribit, sed variatis aliquantulum vicorum nominibus, appellat Bracleam, Acriniam, Woudecam, & Elzelam. Miræus cum in Donationibus Belgicis cap. 120 libri 1 retulisset priuilegium a Ioanne I, Brabantiæ & Limburgi Duce, Indensibus & Rotnacensibus concessum, loca a Guidone Comite empta ex litteris publicis Gallice editis, quas se vidisse testatur, ita enumerat: Rotnacum Flandriæ municipium cum villis & pagis adiunctis, Lesele, Wendeke, Akerne, Horebeca S. Conelij, Russegnies, Amorigies, Middelbeke, Kaim, Escornai & Tichoue Guido Flandriæ & Namurci Comes a Reinardo monasterij S. Cornelij Indensis prope Aquasgrani Abbate anno ⅭⅠƆCCLXXX emit, & Guioto filio suo tertio genito dedit anno ⅭⅠƆCCLXXXIX. [aliqua Canonicis assignata.] Interim collegium Canonicorum Rotnacense, in quod monasterium monachorum conuersum est, aßignata sibi bona etiamnum pleno iure poßidet: quidni & S. Benedictum, olim ditionis suæ dominum, pio cultu veneretur, imo ab aliis etiam Flandriæ Hagiologio adscribatur?

[6] Sed ad Indam monasterium reuertamur, quod iam passim cognominatur a S. Cornelio Papa & Martyre, cuius sacrum istic caput & dexterum brachium seruatur, [Inda quare monasterium S. Cornelij dictum?] & miraculis claret, vti dicetur XIV Septemb. De aliis eiusdem loci reliquiis agit ante memoratus Noppius. Duplicem Abbatum huius monasterij catalogum accepimus, sed noutrum satis accuratum. Eminet inter Abbates B. Egilhardus a Normannis prope oppidum Berchem VIII Kalendas Iulij occisus, a cuius nomine sacellum ibidem in silua prope Bullendorf Sant-Eulard appellari volunt, quo die, ac XIV Septembris, rursus de monasterio Indensi eiusq; Abbatibus erit agendi locus. Auctor catalogi Abbatum MS. ob sanctitatem B. Benedicti eiusq; beneficia in Ordinem vniuersum præstita monet, [an Ordinis caput per Germaniā & Galliā habendū?] merito per Galliam Germaniamque Ordinis caput censeri posse, non secus atque Casinum per vniuersum orbem, cum inde Benedictinæ ac monasticæ vitæ norma in Galliam Germaniamque ac reliquum orbem etiam propagata prouenerit. De exacta in eo loco obseruatione Regularum agitur infra in Vita num. 37.

§ II Gesta varia S. Benedicti ad seriem ætatis eius digesta.

[7] Obiit S. Benedictus, vt infra num. 50 dicitur, septuagenarius adeoq; circa annum Christi ⅠƆCCL aut sequentem exortus, [S. Benedictus nascitur circa an. 750, relicta militia an. 774 fit monachus apud S. Sequanum:] sub Pippino Rege Francorum vt infra dicitur num. 46. Adolescens in aula Pipini adscriptus militiæ fuit: quam & deinceps, Pipino an. ⅠƆCCLXVIII mortuo, sub Carolo Magno filio, secutus est ad annum vsque ⅠƆCCLXXIV, quo Italia Caroli Regis ditioni subiecta, ac fratre fluctibus Ticini amnis submerso, e voto deinceps seculo non militandi, monasterium S. Sequani in diœcesi Lingonensi ingressus, in vita monastica ad mortem vsque, sed variis in locis perseuerauit.

[8] Decurso apud Lingonenses quinquennij & octo mensium spatio, receßit circa annum ⅠƆCCLXXX ad riuulum Anianam, & initio cellam tum post nonnullos annos, [anno 780 venit ad fl. Ananiam: extruit vilius monasterium:] collectis monachis, monasterium Anianam construxit, ædificiis stramine vilique materia coopertis, ecclesiaq; Deiparæ Virgini dicata: quæ infra cap. 3 referuntur, addunturque cap. 4 elcemosynæ orta grauissima fame in pauperes erogatæ. Ea fames describitur apud Henricum Canisium tomo III Antiquarum lectionum in Fragmento Annalium rerum Francicarum ex Bauarico MS. vbi ad annum ⅠƆCCXCIII, quo desinit fragmentum, hæc leguntur: Rex Carolus hieme apud Reganespurg conuentum fecit… [in fame an. 793 egenis subuenit:] Et facta est fames validissima super populum; sed & in Burgundia & Francia perualida fuit. Quæ fere eadem habentur in vetere Chronico monasterij Moißiacensis in diœcesi Cadurcensi, additurque in Gothia & in Prouincia famem adeo validam fuisse, vt ex ipsa morerentur: in qua summa erga egenos caritas S. Benedicti eluxit.

[9] Quæ huic fami num. 15 adiungitur hæresis Felicis Episcopi Vrgellitani, Christum adoptiuum filium Dei asserentis, atque a S. Benedicto refutata, [hæresim Felicianā oppugnat,] eadem tempora confirmat. Fuit namq; primo in Concilio Ratisponensi anno ⅠƆCCXCII, tum in Francofurtensi anno ⅠƆCCXCIV condemnata, atque ab Alcuino libris septem oppugnata. Hic labores a S. Benedicto susceptos deprædicat in epistola libellis duobus contra epistolam Elipandi Episcopi Toletani scriptis præfixa, cuius hæc est inscriptio: Dominis in Christi caritate venerabilibus atque dilectissimis Laidrado Episcopo Lugdunensi, & Nefridio Episcopo Narbonensi, & Benedicto Abbati, simulque sanctissimis, nobisque valde honorabilibus, Gothiæ prouinciæ partibus Episcopis, Abbatibus, & Fratribus, humillimus sanctæ Ecclesiæ filius Albinus salutem. In ipsa dein epistola ita scribit de Hispania: At nunc multo peius sacratissimas Christiani imperij aures quibusdam schismaticæ peruersitatis nouitatibus fatigare aggreditur, veluti vestra inuiolabilis fides & celeberrima sanctitas optime nouit, qui per Diuinæ suffragia pietatis hanc nebulosam impietatis sectam clara virtutis luce pridem discutere studuistis, [ea de caussa in Hispaniam profectus:] etiam & Deo Christo donante, cœptum prædicationis opus, mandante glorioso Principe & deuotissimo in omni bonitate Carolo Rege, vos iterum ituros esse audiuimus. Quapropter paucorum arripui laborem dierum in solatium sanctissimi itineris vestri, quatenus haberetis in manibus cuiusdam Epistolæ, meo nomini directæ ab Elipanto Toletano Episcopo, pias & pernecessarias Responsiones, ne forte aliquorum ex eiusdem Epistolæ lectione mentes maculentur: quia easdem audiuimus litteras in aliorum prius peruenire manus, quam nobis, cui missæ sunt, redditæ essent. Hæc Alcuinus ex quibus coniici potest S. Benedictum ad eam hæresim profligandam sæpius in Hispaniam profectum esse.

[10] Magnam fuisse inter S. Benedictum & Alcuinum familiaritatem indicat auctor coæuus in huius Vita, ante eiusdem opera a Chesneo edita: [inuisit B. Alcuinū,] Vir quoque Domini, inquit, Benedictus ei præ omnibus monachis familiaritate iunctus, ad eum, gratia consilij salutis suæ & suorum accipiendi, sæpius Gothiæ de partibus properabat. Quadam vero vice voluit aliter venire, nemo vt hoc agnosceret Turonis, quousque ad ostium adsisteret domus Albini. Cumque adhuc haud prope esset, vocans Albinus vnum suorum, ait: Festina occurrere Benedicto Abbati in loco tali, & dic ei, velociter ad me perueniat. Fecit missus Patris Albini, [de eius aduentu per reuelationem monitum:] vt sibi præceptum fuerat, peruenitque post triduum, vbi ei dixerat, & Benedictum reperit, eique quod sibi iussum fuerat nuntiauit. Stupens autem suum deprehensum conatum, cum velocitate peruenit Turonis ad eum. Cumque se alterutrum tripudiantes deoscularentur, infit Benedictus Pater reuerendus suppliciter: Domine Pater, quis meū vobis prædixit aduentum? Respondit ei. Nullus homo verbis mihi innotuit. Cui isdem: Quis tunc, Domine? forsitan litteris cuiusquam audistis? At ille, Vere, inquit, nullis. Ad quem vir isdem rursum: Si neque ab homine vllo dicente, neque litteris cuiusquam præscistis, precor, mi Pater, quonam modo illud noueritis, edicite. Cui Albinus: Noli amplius hoc me interrogare.

[11] Cum vero venerabilis vir Benedictus iam reuerti vellet, petiit eum, vt, quemadmodum speciali oratione pro se orabat, ei panderet. At ipse ait: Hoc namque Christum rogo: Domine, [modū eius orandi inquirit:] da mihi intelligere peccata mea, & veram confessionem facere, & dignam pœnitentiam agere, & da mihi remissionem peccatorum meorum. Cui vir Deo dignus Benedictus ait: Addamus, mi Pater, huic orationi vnum sermonem: & post remissionem salua me. Et Albinus gaudens dixit. Fiat, reuerentissime fili, fiat. Iterum autem vir idem flagitabat, vt sibi diceret, quando Crucem videns se contra eam inclinabat, quæ verba labris silenter depromeret. Ille vero hoc inquit: Tuam crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem: miserere nostri, qui passus es pro nobis. Post hæc deducens eum aliquantulum, remisit gaudentem Albinus ad sua suosque. Hæc ibi de pio vtriusque colloquio. Alcuino anno ⅠƆCCCIV ipso die Pentecostes mortuo, vltra sedecim annos vixit S. Benedictus, quo adhuc superstite videtur Vita Alcuini scripta, a nobis XIX Maij illustranda.

[12] Interea S. Benedictus miraculis (quæ eodem cap. 4 referuntur) clarus, quaquauersum magis innotescebat. Quare ex præcepto Caroli Magni nouo opere monasterium ædificauit, domibus non iam stramine sed tegulis coopertis, claustro marmoreis columnis suffulto, ecclesiaque prægrandi in honorem Saluatoris nostri extructa: quæ cap. 5 referuntur: [monasterium Anianæ nouū extruit:] vbi tamen numeri annorum Christi & Caroli Magni admodum corrupti reperiuntur, & quæ arbitramur facta sub finem sæculi octaui aut initium sequentis, referuntur ad annum Christi ⅠƆCCLXXII Caroli Regis XIIII, quæ nec inter se cohærent: propterea quod annus ille Caroli Regis quartus dumtaxat fuerit.

[13] Sequentibus annis vna cum hoc Aniano monasterio varia alia S. Benedictus rexit in Aquitania & prouincia Narbonensi, [varia monasteria regit:] de quibus infra cap. 6 & 7 agitur. Interea Ludouicus Pius Aquitaniæ Rex, apud quem is gratiosus in paucis erat, in consortem Imperij a Carolo Magno parente, anno ⅠƆCCCXIII assumptus, eidem XXVIII Ianuarij anni ⅠƆCCCXIV mortuo succeßit. Ab eo mox in Franciam euocatus Benedictus, [Indam condit:] ac primo monasterio Mauri in Alsatiæ præfectus est, dum prope Aquisgranum monasterium Inda extrueretur.

[14] Tunc, inquit auctor Vitæ Ludouici Pij, constituit idem Deo amabilis Imperator Benedictum Abbatem, & cum eo monachos strenuæ vitæ, qui per omnia monasteria monachorum euntes redeuntesque, vniformem traderent cunctis monasteriis tam viris quam sanctimonialibus fæminis viuendi secundum Regulam S. Benedicti incommutabilem morem. [reformationi monasteriorū studet:] Quapropter eodem Benedicto præside, conuentus Abbatum Franciæ cum suis monachis pro reformatione monasteriorum habitus est anno Chr. ⅠƆCCCXVII, VI Idus Iulias in domo Aquisgrani palatij, quæ Lateranis dicebatur, [in Concilio Abbatum an. 817 cum aliis capitula 80 sancit,] vt traditur in Præfatione ad Capitula octoginta istic constituta, & cum Conciliis Ecclesiæ paßim edita. Tantum sexaginta duo, alia scilicet distinctione facta, enumerat Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 18, vbi ita scribit: Vltimo huius Abbatis Theodemari anno Ludouicus Imperator, qui cognominatus est Almus vel Sanctus, huius Caroli filius, quarto Imperij anno Aquisgrani in palatio cum pluribus totius Franciæ Abbatibus religiosisque monachis Concilia faciens, vtilissima Ordinis nostri obseruationi LXII generalia capitula constituit, quæ omnia apud nos perinde fere ac Regula S. Benedicti obseruantur. Poëta coæuus de Origine gentis Francorum, a Thoma Aquinate Carmelita excalceato editus, de Ludouico Imp. agens, [Ludouico Pio fautore:] ad hæc statuta alludit versu 116 & seqq.

Hic decreta Patris Benedicti lege tenenda
Sancit, & antiquæ renouat legalia normæ,
Cuius erat fautor deuota mente fideque.

[15] Scripsit etiam S. Benedictus Concordiam Regularum nuper ab Hugone Menardo editam, doctisq; notis atque obseruationibus illustratam; [Concordiā Regulara scribit,] præposita de viginti sex huius Concordiæ Regulis, earumque auctoribus diatriba valde vtili. Videntur autem in id tempus variæ ex his Regulis in diuersis monasteriis obseruatæ; quibus abolitis tunc vnica in toto Francico Imperio monachis omnibus præscripta est S. Benedicti Casinensis Regula: ad quam amplectendam vt animi omnium magis beneuoli redderentur, scripsit S. Benedictus Indensis hanc Concordiam, in cuius præfatione asserit ceteras cum S. Benedicti Regula nosci concordare, cum etiam in quibusdam locis verba sint eadem, in quibusdam idem sensus: & suam B. Benedictus assumpserit Regulam a ceteris, qui scilicet ante eum vixerunt, vt sunt SS. Pachomius, Basilius, Caßianus aliiq;. Nam citantur in eadem Concordia Regulæ quorumdam Patrum qui S. Benedicto sunt ætate posteriores, inter quos sunt SS. Isidorus, Columbanus, Fructuosus vterque, & nonnulli alij, de quibus ibidem agit Menardus. Vnde hæc infert auctor catalogi Abbatum Indensium: Sicut S. Benedictus Casinensis totius Ordinis & monasticæ religionis est Protopatriarcha per vniuersum orbem, [habitus quasi Magister Generalis per Franciā:] ita hic Benedictus Indensis eiusdem est par ac Magister Generalis per Franciam ac Germaniam.

[16] Non omnibus tamen vbique monasteriis data hoc pacto quies est. Constat ex diplomate Ludouici, dato anno Imperij XIX Christi ⅠƆCCCXXXII, in quo dicitur ordo monasticus in monasterio S. Dionysij prope Parisios perturbatus, facta multorum monachorum seceßione. Quorum semotio, inquit Imperator, ob id acciderat, quoniam mox vt Diuina dignatio nos paterna sede suscepta, imperialibus sceptris inniti voluit, piæ intentionis nostræ sollicitudo exequi procurauit, vt religio, decor, & omnis honestas a Domno & genitore nostro diuæ memoriæ Karolo cœpta & instituta, liquido & veraciter, remota omni simulatione, in propriis quibusque maneret & vigeret ordinibus. Vnde ad monasticæ institutionis normam corrigendam, [deluditur a monachis S. Dionysij.] duos religiosos & venerabilis vitæ viros, Benedictum & Arnulfum Abbates constituimus, qui per nostrum a Deo gubernandum & conseruandum Imperium seduli huic negotio studiose insisterent. Iidem vero boni & deuoti, sed simplicissimi Patres, supradictorum Fratrum calliditate & duritia, suaque simplicitate abducti, non studio, sed minus subtili & necessaria inuestigatione seu prouidentia fallētes, eos qui in soliditate suæ professæ saluationis perdurauerunt, a monasterio remouerunt, atque in memorata cella collocauerūt, & illos qui propriæ voluntatis libitus non virtute sed versutia quæsierunt, ac collo de sub iugo regulæ excusso, loro disligatioris vitæ soluti, ampliori itinere cælestem patriam petere sunt conati, in domiciliis reuerendi habitus & vitȩ monasticæ reliquerunt. Verum vbi Episcoporum auctoritate reformata iis in cœnobiis, adstrictaque disciplina est, addit: Ipsi de cetero Fratres respectu diuino processu temporis corda illorum tangente, propositi sui strenui, & præteritarum negligentiarum pœnitentiæ deuoti executores facti, [dein regulam S. Benedicti professis.] consensu salubri atque prudenti tres chartulas cōscripserunt… in quibus se a beato Patre Benedicto, Spiritu sancto docente, descriptam Regulam sunt seruare velle professi. De aliis ab S. Benedicto Indensi libris scriptis agitur infra in Vita.

§ III Annus obitus S. Benedicti. Memoria sacra. Vita scripta.

[17] Annus obitus S. Benedicti in vtroque catalogo MS. Abbatum Indensium aßignatur octingentesimus trigesimus secundus, [Obit non an. 832] errore vndecim annorum, & forsan, arrepto ex diplomate Ludouici Pij, quo eo anno diximus confirmatum esse ordinem monasticum in S. Dionysij monasterio, per Episcopos auctoritate Imperatoris stabilitum, in quo diplomate mentio fit eiusdem S. Benedicti, sed tum pridem mortui. Annum infra numer. 50 accurate indicant monachi Indenses fuiße octingentesimum vigesimum primum, [sed 821,] Indictione decima quarta, Concurrente I, Epacta decima quarta, quæ singula in eum annum conueniunt, Cyclo Lunæ V, Solis XVIII, littera Dominicali F. Addunt monachi Indenses num. 48 eum feria quinta cœpisse ægrotare, quem diem ipse S. Benedictus in epistola ad Georgium Anianæ Abbatem significat fuisse VII Idus Februarij: quæ eidem anno congruunt: atque ita feria sexta, VIII Februarij, delatus est ad proprium monasterium atque ab aulicis fere omnibus visitatus: sequenti die, qui Sabbatum erat, monita dedit Fratribus, scripsit Imperatori aliisq;. Verum quæ inscripta est Georgio Abbati Anianæ, eam IV Idus Februarij dictauit, quæ fuit Dominica: ac tandem III Idus Februarij feria II obiit. [11 Febr.] Quæ omnia accurate obseruamus contra eos, qui annum tunc a Paschate cœptum volunt, quod alias etiam reiecimus.

[18] Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani XI Februarij hæc de eo refert: In monasterio Indȩ prope Aquisgranum, transitus S. Benedicti Abbatis, fundatoris monasterij S. Saluatoris de Aniana in Septimania diœcesis Magalonēsis siue Mōtispessulanæ, [colitur eodem 11 Feb.] vbi die sequēti eius memoria colitur, sicut expressum est in præsenti Martyrologio. Cui solum addendum, sanctum hunc Abbatem etiam auctorem fuisse Concordiæ, quam scripsit, Regularum, iamque ad senium vergentem Carolo Magno & successiue Ludouico Pio carum, versus Aquisgranum euocatum, Indæ monasterium rexisse, vbi sanctis laboribus fessus, & refertus cumulis iustitiæ, Deo dignam animam exhalauit. Huius beatus transitus Stœbelo Magalonensi Episcopo diuinitus reuelatus est, qui & piæ vitæ eius ingentia decora a se perspecta plerisque notificauit. Hæc ibi Saussaius, qui longiore eum præconio celebrat XII Februarij, [& præcipue 12 Febr.] quo memoriam eius coli Anianæ dicit, eiq; loco istic, nulla Indæ facta mentione, ita adhæret, quasi Anianæ diem extremum obiisset: In Septimania, inquit, monasterio Anianæ S. Benedicti Abbatis & Confessoris &c. Quæ eadem fere habet Menardus in Martyrologio Benedictino: Pridie Idus Februarij in Septimania S. Benedicti Abbatis Anianæ. Eodem die illum Fastis Coloniensibus adscripsit Gelenius his verbis: In monasterio ad Indam S. Cornelij, diœcesis Coloniensis, commemoratio B. Benedicti Abbatis, qui temporibus & auctoritate Caroli Magni & Ludouici Pij septennio Indensibus præfuit, & refertus cumulis iustitiæ, Deo dignam animam exhalauit, cuius beatus transitus Stœbelo Magalonensi in Gallia Episcopo reuelatus est. Alij eius obitum referunt ad diem præcedentem. Sed eius depositio forte facta est hoc XII Februarij: vnde & memoria eius tum celebrior permansit. In titulo Vitæ MS. olim præfixo dicitur etiam Beatus. At Sanctum appellant etiam Guilielmus Catellius lib. 5 Languedociæ in Nibridio Archiepiscopo Narbonensi, & Benedictus Haftenus lib. 7 Disquisitionum monasticarum tract. 5 disquis. 1, & in Appendice, vbi Ordinem Conuersationis monasticæ hactenus sub nomine S. Benedicti Casinensis editum, eidem S. Benedicto Indensi attribuit § 3.

[19] Vitam S. Benedicti scripsit eius discipulus S. Ardo, Presbyter & monachus monasterij Anianæ, qui annos duos & viginti post obitum Abbatis olim sui & Magistri S. Benedicti vixit. [Vitam eius scripsit S. Ardo,] Nam, vt tradit ex Breuiario cœnobij Anianæ Menardus lib. 1 Obseruationum ad suum Martyrologium, obiit sexagenarius anno Chr. ⅠƆCCCXLIII Nonis Martij, quo die de eo pluribus agemus. Fuit hic Ardo cognominatus Smaragdus, si titulo MS. Vitæ S. Benedicti in Notis apud Menardum fidendum: vbi ita legitur: Sequitur Vita B. P. N. Benedicti Abbatis fundatoris monasterij S. Saluatoris Anianæ, [ab aliquibus Smaragdus cognominatus,] scripta per beatum Patrem Ardonem Smaragdū eiusdem monasterij monachum Presbyterum. Addit Menardus huic videri adscribendos esse commentarios in Regulam S. Benedicti, quæ paßim Smaragdo Abbati S. Michaëlis attribuuntur. De vtroque disputat Hastenus lib. 2 Disquis. Monast. tract. 5 Disquis. 4. Ceterum Ardo solum a monachis Indensibus infra nu. 50 appellatur, vti & seipsum in titulo præfationis nominat, nulla Smaragdi facta mentione.

[20] Rogatus S. Ardo monachis Indensibus in adiuncta epistola, vt de Vita Patris Benedicti libellum componeret, anno integro, vt præfatur, siluit: sed iteratis precibus adactus, secundo, aut tertio post obitum S. Benedicti anno conscripsit, [2 aut 3 post obitū anno,] quæ aut suis temporibus viderat, aut ab iis, qui initia eius conuersationis nouerāt, audierat, vt num. 2 & 3 testatur. Et se in antiquo & viliori monasterio vixisse indicat n. 21. Nec silentio, inquit, illud prætereundum, quod ipse aspexi, antequam nouum monasterium cum ecclesia S. Saluatoris extrueretur. Et num. 28 de S. Guilielmo Gellonensi, qui anno ⅠƆCCCVI vitam monasticam auspicatus est, [testis oculatus:] agens, Vidimus, inquit, sæpe eum sedentem asinum suum. &c. Quæ auctor Vitæ S. Guilielmi a Carolo Stengelio editæ ob S. Ardonis testis oculati auctoritatem ita profert: Visus est sæpissime pro sua humilitate asellum humilem vilemque sedere &c. Præterea num. 30 Ipsis Fratribus, inquit S. Ardo, hæc, qui viderunt, referentibus comperi, qui vsque nunc testes horum existunt. In fine a capite 10 attexitur epistola monachorum Indensium, [inserit epistolam Indensium de morte eius.] qua hi paucis vitam eius, pluribus obitum describunt, qui, vt num. 45 testatur Ardo, eo tempore præsentes adfuerunt. Id ipsimet illi monachi nu. 48 testantur: Nobis, qui eum ægrum ibi custodiebamus, vix ad eum accedere facultas esset, ad monasterium deduximus &c. & num. 49 in eius tabulis post eius decessum reperimus.

[21] Vita hæc extat MS. in veteribus membranis monasterij Anianæ, quam inde ab Anselmo Rolle Benedictino congregationis S. Mauri in Gallia, [Vnde hic ea Vita edatur,] & rerum antiquarum indagatore studiosißimo erutam accepit Hugo Menardus, & lib. 2 obseruationum ad Benedictinum Martyrologium stylo suo, & quidem contractam edidit, &, vti sperauit, sine historiæ detrimento: eamdem deinde seruata primogenia phrasi integram vulgauit ante Concordiam Regularum eiusdem S. Benedicti, ac notis obseruationibusq; illustrauit: in quibus se duo alia exemplaria MSS. Epistolæ monachorum Indensium habuisse indicat. Andreas Chesnæus tomo 3 Scriptorum historiæ Francorum eamdem Epistolam integram cum Vitæ fragmentis, quæ suo instituto iudicabat vtilia, ex hac Menardi editione recudit. Nos eam capitibus more nostro distinguimus, & notationibus illustramus ac duas subiungimus epistolas, [cum 2 epistolis S. Benedicti.] a S. Benedicto in vltimo morbo scriptas: de quarum priore ad Abbatem & monachos monasterij Anianæ agitur in Vita num. 45; alterius meminit Catellius lib. 5 in Nibridio Archiepiscopo Narbonensi, cui scripta est, additq; se eam manu exaratam habere.

VITA
auctore S. Ardone discipulo,
ex MS. Anianensi edita a Menardo.

Benedictus, Abbas Indensis in Belgio (S.)

BHL Number: 1096

Avctore S Ardone discipvlo.

PROLOGVS AVCTORIS.

Dominis merito venerabilibus Patribus Fratribusque in Inda monasterio Domino Iesu famulantibus, Ardo seruorum Christi famulus salutem dicit.

[1] Iampridem, dilectissimi Fratres, vestræ ad me delatæ fuerunt a literæ, amore piæ recordationis Patris nostri Benedicti Abbatis stipatæ, exitūque ad migrationem eius ad Christū breuiter, [Rogatus vt Vitam scriberet S. Benedicti] sed amabiliter, continentes: in quibus exiguitatem meam commonere estis dignati, vt latius initium conuersationis eius audire cupientibus scriberem: sed hactenus, virium mearum cernens pondus excedere, distuli. Siquidem sagaci industria scribentibus præcedentium Vitam, meritis venerabilem, virtutibus celebrem, curandum est; ne aut negligentia torpentes omittant vtilia, aut inducti gratia addant superuacua: sed diligentissime exquisita, nec non euidentium relatione testium roborata, currente calamo scribant: non rusticitatis vitium redolentes, peritorum aggrauent aures; sed vrbanitatis sale b condita proferant verba, politisque sermonibus, vt ita dixerim, derogantium demulceant aures. Meæ vero ipse imperitiæ expers, vestris quandoque pariturus præceptis, longo silui tempore, & vt ab eruditioribus explicaretur sustinui: iniquum nempe decernens, si tanti Patroni Vitam imperitis attingerem verbis, peritioribusque debitum auferrem laborem, qui queunt, copia verborum affluentes, pompatice, quæque volunt, enucleare, & inter Syrtes nihil pauentes regere cymbam, solœcismorumque vitare fœtorem, [cur distulerit,] facundiaque eloquentiæ possunt ex abundanti eis copia fandi derogantium comprimere nugas. Pauebam, ne hi, dum vitiose composita corrigere vellent, a male contextis exacerbati, adiudicarent negligenda: prȩsertim cum nouerim vos sacræ aulæ palatij adsistere foribus, nec turbulenti riuuli sitire potum, quin potius ab indeficienti vena purissimi fontis sedulo sapientiæ haurire fluenta. [integro anno,] Hæc me ratio annali continuit spatio.

[2] Interea cœperunt me mordacissimis verbis ab inerti studio expergescere Fratres, quos ipse pio conamine genuerat Christo, &, [& dein resumpserit:] vt eis illum gestis vitæ religiosæ resuscitarem, compellere: a quo absentes esse solo constat consortio corporis, non plenitudine caritatis. Sic tandem aggredior explicare opus. Dedit ausum, ac consilium veniale etiam locus, qui ab eo primitus constat esse constructus, Fratresque, qui eius nouerant conuersationis initia. Nam quod aliis contigit vix non audiri, ab his potuit vix non videri. Igitur pro captu rebus ex parte collectis, impensas operi accuratius explicaturis paramus & quasi quoddam seminarium latius promulgaturis nimium arctamus. Hoc humili prece poscentes, vt, si quis hoc despexerit opus, linquat, aut corrigat; sin alios legere, scireque volentibus sinat, seque ad præcedentium Patrum Vitam legendam conuertat, &, si hanc ab eorum tramite iuxta vires non aberrasse repererit, gratuletur: sin autem, non temere iudicando refutet, sed lacrymabiliter in tremēdo die æquissimum iudicem pacatissimum reddat.

[3] Vestris quia parui iussis, o sanctissimi Fratres, precor, vt me orando adiuuetis ad Dominum, [offert eam censuræ aliorum,] quatenus orantibus vobis, & meorum mihi detur venia delictorum, & posteris proficiat in augmentum. Rursusque obnixe postulo, vt hanc peruigili studio relegatis: &, quæque vitiose contexta fore probaueritis, elimando corrigite: si qua vero vtilia, in arcano pectoris vestri excolenda seruate. Siquidem imperio vestro, silentij vi subtracta, affectum præbuimus, non effectum: loqui nostrum vobis imputabitis, qui non tacere nos imperasse recolitis. Et, quoniam ei vnicæ dilectionis affectu migranti de seculo c Helisacar hæsit Abbas, sicut ipsius auro pretiosior nobis directa testatur epistola, post vestram examinationem illi singulariter censeo præsentari; esto, occulendam esse decreuerit, veniam de meo posco errore: sin vero vtilem, qui libenter paruerint, intenti imitari satagant vitam absentis. Perantiquam fore consuetudinem, hactenus Regibus vsitatam, quæque geruntur acciduntue, annalibus tradi, posteris cognoscenda, nemo, vt reor, ambigit doctus, &, quoniam mens diuersis rebus partita, obliuione cæcatur, diuinitus credimus esse consultum, vt, quȩ obliuione prolixa percurrente tempore poterant aboleri, litteris mandarentur seruanda, quarum lectione iucundantur, hilarescunt, totosque se ad gratiam inflectunt hi, qui talia concupiscunt legere, nec ab his temerarius iudicatur auctor scripturæ; etiamsi contingat minus politis perstrepere verbis, ad quam auide cognoscendam desudant. Concedant igitur nobis, & præcedentium legere Vitam, & posteris mandare, [scribit a se visa, aut ab oculatis testibus auditq;] quæ ipsi nostris temporibus vidimus vel audiuimus ad augmentum animarum profutura. Nec condemnemur de imperitis sermonibus, & rusticitatis vitium redolentibus: quoniam ratum duximus normam salutiferam licet rudibus depromere verbis, & in abiectis virgulis pulcherrimum pandere fauum. Suo quisque sumat arbitrio, quæ animo comperit placitura.

[Annotata]

a Eæ referuntur cap. 10.

b Expunximus verbum facientis, quod aliunde intrusum redundabat.

c Aliis Elisacharus & Helizachar, Presbyter & Canonicus, Abbas datus monasteriis S. Richarij in agro Pontiuo diœceseos Ambianensis, [Helisachar Canonicus, Abbas,] Gemmeticensi in peninsula Sequanæ diœcesis Rotomagensis, & S. Maximini prope Treuiros. In catalogo Abbatum Gemmticensiū refertur octauus, Centulensium nonus, diciturq;, pro Sancto haberi, vti in Gallia Christiana ex Catalogo Sirmondi tradit Claudius Robertus. In MS. Catalogo Abbatum S. Maximini habetur vicesimus secundus, diciturq; fuisse anno 815 summus Cancellarius Ludouici Pij, ac paullo post Abbas S. Maximini, & adhuc an. 836 vixisse. Interfuit anno 822 Concilio Attiniacensi. [Cancellarius Ludouici Pij.] In conuentu Neomagensi cum Lamberto Comite Iustitias fecit anno 825. ad motus Hispanicæ Marcæ cōponendos missus cum aliis Comitibus anno 827. quæ leguntur in Vita Ludouici Pij, Annalibus Eginhardi & Bertinianis, aliisq;. Eidem tomum priorem Chronici inscripsit Freculphus Episcopus Lexouiensis. De monasteriis eo æuo tradi solitis Canonicis aliisq;secularibus infra agitur.

CAPVT I
Ortus, militia, vita monastica S. Benedicti.

[4] Igitur vir venerabilis, nomine & merito Benedictus Abbas, [S. Benedictus ortu nobilis,] ex a Getarum genere, partibus b Gotiæ oriundus fuit, nobilibus natalibus ortus, sed eum superna pietas potiori virtutum claritate nobilitauit. Pater siquidem eius Comitatum c Magdalonensem, quoadusque vixit, tenuit: & Francorum genti fidelissimus totis viribus extitit, [educatur in aula Regis:] fortis & ingeniosus: hostibus enim valde erat infestus. Hic nempe magna prostrauit strage d Wascones, qui vastandi gratia fines regni Frācorum fuerant ingressi, e quibus nullus euasit, nisi quē pernix fuga saluauit. Hic pueriles gerentem annos prȩfatum filium suum, in aula gloriosi Pipini Regis Reginæ tradidit inter e scholares nutriendum, [fit miles:] qui mentis indolem gerens supra ætatem, diligebatur a commilitonibus: erat quippe velox, & ad omnia vtilis. Post hæc vero pincernæ sortitur officium. Militauit autem temporibus præfati Regis: post cuius excessum, f cum regni gubernacula Carolus gloriosissimus Rex potiretur, ei adhæsit seruiturus.

[5] Interea illustrante Diuina gratia, superno cœpit flagrare amore, [relicto seculo,] &, vt seculum linqueret, totis æstuare nisibus, periturumque fastidire honorem, ad quem cum labore attingere se posse cernebat, sed adeptum cito amittere. Per triennium autem hoc corde tegens, soli Deo secretum tenuit, corpore non mente se seculi actibus inserens. [cogitat Deo seruire,] Tentabat igitur infra hoc spatium, si continentiæ culmen arripere posset, subtrahere corpori somnum, reprimere linguam, abstinere a cibo, parcius sumere vinum, & veluti peritus athleta ad futurum se componere bellum. Præmeditabat siquidem in seculari adhuc habitu sistens, [deliberat de modo:] quæ postea deuotus impleuit: sed quamquam se a seculi actibus exuere vellet, hæsitabat tamen, quibus hoc modis faciendum esset: vtrum peregrini assumere: habitum, an forte se alicui coniungeret, & hominum oues aut armenta gratis pasceret; an etiam in ciuitate sutoris exerceret artem, &, quæ habere posset, pauperibus erogaret. Sub tali quippe certamine fluctuāte animo, ad amorem se vitæ Regularis conuertit. Eo itaque anno, g quo Italia gloriosi Caroli Regis ditioni subiecta est, cum Frater eius incaute fluuium quemdam transfretare vellet, [vouet in periculo submersionis:] a tumentibus raperetur vndis; hic equo sedens periculum conspiciens fratris, sese inter vndas præcipitem dedit, vt pereuntem a periculo redderet extorrem, atque natante equo fratris attigit manum, quem cum tenuit, tentus est, vixque, qui eripere morientem voluit, mortis euasit periculum. Tunc se voto Deo constrinxit seculo deinceps non militaturum.

[6] Patriam petit, sed hoc patri non patefecit. Quidam autem erat Religiosus, Widmarus nomine, corporea luce carens, sed cordis luce resplendens, cui velle suum ostendit: isque secretum tenuit, & consilium salubre præbuit. Præparatis itaque omnibus iter quasi h Aquis iturus arripuit, sed vbi i S. Sequani ingressus est k domum, redire suos ad patriam iubet, [ingreditur monasterium S. Sequani.] seque in eodem cœnobio Christo Deo seruire velle indicauit. Postulat ingrediendi licentiam, qua adepta, mox capitis comam deposuit, & veri monachi habitum sumpsit.

[Annotata]

a Getæ, quos auctor a Gothis non distinguit, ab origine ad Danubium iuxta Daciam sedes habuerunt, in hanc Gothi, Septemtrionis populi sub M. Aurelio irruperunt& pro eodem populo ab imperitis habiti. [Getæ cum Gothis confusi.] Oriundus autem S. Benedictus ex Gothis istis, qui an. 412 Gallias ingressi, Tolosam sibi sedem elegerunt, & a mari Tyrrheno, fluuioq; Rhodano per Ligerim itidem fluuium vsque Oceanum sub Vallia tertio Rege possederunt, vt ex Idatio aliisque scriptoribus docet Catellius lib. 3 rer. Languedociæ in Rege Vallia.

b Gotia siue Gothia dici cœpit fere Narbonensis prima, postquam Gothi Rege eorum Alarico cæso, [Gothia in Galliis.] a Chlodoueo I Francorum Rege anno 507 victi, eam prouinciam fere solam detinuerunt, reliquisprouinciis a Francis victoribus occupatis. Ea deinde Languedocia dicta est.

c Aliis Magalonensem: de quo supra actum est.

d Vascones siue VVascones in Aquitania III siue Nouempopulania vixisse, Francis rebelles, & sæpe domitos fuisse diximus 2 Febr. ad Vitam S. Adalbaldi Ducis § 4. [Vascones a Pippino debellati.] Antiqui Annales Francorū ab an. 708 ad 800 deducti, e Codicibus MSS Tilij & Petauij a Chesneo tomo 2 histor. Franc. editi, tradunt ad an. 760, 761, 762, 766 & 767, Pippinum in Wasconiam contra VVaifarium Ducem abiuisse at posteriores Scriptores resumpto antiquo nomine, eius loco Aquitaniam reponunt. Hunc VVaifariū septima expeditione deuicit Pippinus an. 768.

e Per Scholares intelligi ephebos & militiæ tirones indicant verba in epistola Indensium cap. 10, vbi ab infantiæ tempore vsque in adolescentiam militasse dicitur. [Scholares in militia.] Ita S. Martinus apud Sulpitium Seuerum lib. 1 cap. 1 armatam militiam in adolescentia securus, inter Scholares alas sub Rege Constantio, deinde sub Iuliano Cæsare, militauit. Σχολάριοι Græcis, dicti, qui tamquam custodes Regis assidue in aula versabātur, de quibus egimus 7 Febr. ad Acta Martyrum Nicomediensium.

f Anno 768.

g Anno 774, quo statim post Pascha expugnata est Papia seu Ticinum, & capto Rege Desiderio Italia subacta: vti ad eum annum ex Anastasio Baronius refert.

h Id est Aquisgranum, vbi Caroli Regis aula & Sedes erat.

i Colitur S. Sequanus 19 Septemb. De eo agitur in Vita S. Ioannis Reomaënsis 28 Ianuar. nu 9.

k Id est monasterium, quinque circiter leucis Diuione, nec procul a fonte Sequanæ situm, Suaster olim nuncupatum in pago Magnimontensi. [S. Sequani monasterium.] De Theudolino, qui illi Abbas seculo 7 præfuit, actum est 8 Ianuar. in Vita S. Frodoberti Abbatis Trecensis numer. 7.

CAPVT II
S. Benedicti mortificatio. Cellariij officium.

[7] Factus vero monachus incredibili inedia per biennium & sex mensium spatium corpus suum affligere cœpit: sic quippe carni suæ, ac si cruentæ bestiæ, [S. Benedictus inedia se macerat:] erat infestus, cibum permodicum sumens, pane videlicet & aqua corpus sustentans, mortem potius quam famem arcens, vinum siquidem seu pestiferum virus deuitans. somnum si quando deuictus animus sumere vellet, vili se strato paululum quieturus collocans, [dure cubat:] aliquando nuda humo prostratus, nimium defessus quieuit, ipsa sua se plus requie lassaturus. Sæpe etiam peruigil in oratione pernoctans, nudis plantis in pauimento glaciali rigore perfusus persistens: [pernoctat in oratione:] in diuinis nempe meditationibus ita totum se contulit, vt quamplures continuaret dies, sacris Psalmodiis deditus, silentij legem non interrumpens.

[8] Quiescentibus cunctis hic eorum calceamenta aquis mundans tergebat, eaque locis congruis lota restituebat. Heu, pro dolor, quidam, veluti illudentes insano, [contemnitur:] prorsus procul posito caligas iactabant, quorum vesanam insipidem hic altiori consilio bene tranquillus ferebat. In vestitu namque suo tanta se vilitate deiecit, vt vix persuaderi nescientibus verisimile forte possit. Erat itaque ei vilis & peruetusta tunica, quam non nisi post plures exactos mutabat dies, [vestibus vilioribus induitur:] quapropter copia pediculorum in squalenti surgebat cute, a quibus ieiuniis attenuata depascebantur membra. Cucullæ illi nimia erant vetustate consumptæ, &, si quando veterascentia rumperentur fila, ex dissimili colore foramen patens pannum a repertum sarciebat. Quæ res cum satis reddebat deformem: quam ob rem a compluribus deridebatur, impellebatur, conspuebaturque: sed cælo animus fixus viliora appetens, cum in festis diebus, cultioribus se reliqui cōponerent vestibus, hic sine reuerētia corā obtutibus omnium vtebatur. b Balneorum vsus per idem tempus suo corpori numquam indulsit: mūditias autem monasterij, quoties opportunitas expetiit, exercuit. Compunctionis gratia ope Diuina concedēte tanta ei largita est, vt, quoties vellet, fleret. Quotidie lacrymis, quotidie gemitu ob gehennæ metum alebatur, illud Dauidicum amabiliter canens: [atteritur lacrymis & pœnitentiis,] Cinerem sicut panem manducabam, & poculum meum cum fletu miscebam. Pallebant ora ieiuniis, & macie exhausta carne, pellis ossibus inhærebat, ac in modum c paleariæ boum rugata pendebat. [Psal. 101 10.] Hoc modo tenerum, quasi indomitum animal, non tam mansuefaciens, quam, vt ita dicam, [Abbate inhibente:] mortificans corpus, cum cogeretur ab Abbate parcius erga semetipsum exercere rigorem, assensum minime præbuit. Regulam quoque B. Benedicti tironibus seu infirmis positam fore contestans, ad B. Basilij dicta, necnon ad S. Pachomij Regulam scandere nitēs, quamuis exigue possibilia gereret, iugiter impossibiliora rimabat. [auersus ante afficitur regulæ S. Benedicti:] His se pœnitentiæ lamentis probans, qui inimitabilis erat, vel nullis vel paucis, coopitulante gratia Diuina vt multorum fieret documentum salutis, in amorem præfati viri Benedicti Regulæ accenditur, & veluti de singulari certamine nouus athleta ad campum publice pugnaturus accessit. Interea cœpit aliorum corrigere mores, negligentes arguere, exhortari tirones: vt proficerent admonere probos, vt corrigerentur increpare improbos.

[9] Iniungitur ei post hæc custodiendum d cellarium, quemadmodum Regula præfati Patris commēdauit: [fit cellarius:] & iuxta præceptum illius totis viribus se componere, ac licita petentibus sine mora studebat largiri, male petentibus denegare, impossibilia exquirentibus blande excusare. Et quoniam pro libita voluntate eis pocula non præbebat, æquis obtutibus a compluribus non intuebatur. Hospitum, infantum, pauperumque omni sagacitate curam gerebat. Abbas quoque eum summo colebat affectu, [amatur ab Abbate.] eo quod esset in omnibus vtilis, & suæ vitæ cautus, & de aliorum salute sollicitus, & circa ministerium frequens, in loquendo rarus, ad obediendum promptissimus, in monendo affabilis. Cōtulerat siquidem illi Diuina pietas inter alias quamplures virtutes etiam intelligentiæ donum, eloquentiæ spiritalis copiam.

[Annotata]

a Pannum in neutro genere alibi non legimus.

b Adde vilioribus, aut simile quid.

c Palearia, quasi pelleria, pelles ex gutture boum dependentes apud Virgilium & Columellam in neutro plurali, [Palearia.] a singulari palear, quo vsus Seneca. Hinc auctor fæmininum singulare formauit.

d De officio Cellarij, siue Cellerarij agit Haftenus lib. 3 tract. 7 Disquis. 4, & S. Benedictus cap. 40 Concordiæ.

CAPVT III
Fuga S. Benedicti in patriam. Vita solitaria. Monasterium Aniana extructum.

[10] Decurso quinquennij & octo mensium in salutiferis rebus spatio, Abbas præfati monasterij migrauit e seculo: [Abbas eligendus,] tunc omnes vno animo parique cōsensu Benedictum sibi præferri optant. At ille suis illorumque non conuenire moribus cernens, ad patrium concitus solum contulit pedem, ibique in patris suamque possessionem super riuulum, cui nomen est a Aniana, [fugit:] nec non prope fluuium b Araurim, cum præfato viro Widmaro paucisue aliis, iuxta B. Saturnini permodicam c ecclesiam, cellam exiguam ad habitandum construxit: quo in loco nonnullos annos magna eum penuria vixit, noctibus diebusque cum gemitu & lacrymis clementiam implorans Diuinam, [solitarius degit:] vt velle suum effectum proueheret efficacissimum. Erant autem per idem tempus in prouincia illa quidam summæ sanctitatis strenui viri, Atilio scilicet & d Nibridius, necnon & Anianus, religiose degentes, sed regularem ignorantes custodiam: a quibus compertus non modice diligebatur. Siquidem, dum eum aliqua aduersa impulsio paullulum superare tentaret, mox strato asello ad Atilionem, qui ei vicinior erat, propere festinabat. Primo siquidem tempore ardenti animo perplures, seculo relicto, cum eo religiose viuere tentabant; sed fracti animo, [deficientibus sociis] nouum formidantes genus vitæ, dum inauditam cogebantur arripere abstinentiæ viam, vt panem in pōdere, vinumque in mensura perciperent, mox, vt sus ad cœnum, canisque ad vomitum, in calle salutis positum retrahebant pedem. Quorum instabilem vir Dei intuens fidem, turbatus, ad proprium voluit redire cœnobiū. Qua de caussa ad consulendum prȩfatum adiit virum; cui cum velle suum narrasset, increpauit eū ille, dicens, sibi esse ostensum cælitus, [perseuerat:] lucernam illum datum hominibus: quapropter cœptum constanter oportere implere bonum: fraude hoc antiqui fieri hostis, qui semper inuidens, bonis infestus est actibus, cui assensus præbendus est numquam. Sicque eius consilio adminiculatus, intrepide aggressus est, quod ardenti perficere optabat animo; non super alienum fundamentum ædificans, sed nouo opere construere domos cœpit, ignotamque salutis pandere curabat viam.

[11] Igitur venerabilis vir Benedictus cum paucis sibi aggregatis Fratribus, qui, eius comperta opinione, ad eum confluxerant, [collectū monachis] (vt iam memoratus locus cœpit florere in religione pia,) & cæleste iter volens pandere gratis, properat laborare manibus: &, ne aliis prædicans, ipse reprobus inueniretur, quæ facienda monebat, per se implere curabat: non enim perterritus inopia, cœptum deseruit opus, sed, vt ait Apostolus, in fame & siti, in frigore & nuditate positus, hortabatur inconcusso subiectos persistere corde, docens arctam & angustam viam esse, quæ ducit ad vitam, & non esse condignas passiones huius temporis ad futuram gloriā, quæ reuelanda est Sanctis. [2 Corint. 11. 27] Quo documento roborati, maioribus se atteri optabant laboribus. [in summa degit inopia:] Nulla eis tunc erat possessio, non vineæ, non pecora, non equi: vnus tantum erat asellus, cuius solamine, cum alicubi pergēdum esset, vicissim Fratrum arcebatur defectus: vinum tantum diebus Dominicis solennibusque percipiebāt. Pellebatur aliquoties eorum esuries lacte delato ab aliquibus mulieribus: quoniam ariditate tabuerant corpora eorum, solo viuentes pane & aqua. Quapropter, vt impigrum depellerent frigus, e lectariis vtebantur, cum in vigiliis diuinis assisterent. Erant quippe pauperes rebus, prædiuites meritis, & quo eorum atterebantur inopia corpora, eo magis saginabantur virtutibus animæ: æstuabant siquidem amore cælesti, solæque lacrymæ illis in angustia ferebant solamen.

[12] Quorum inuictam fraternam vnitatem hostis cernens antiquus, hac eam scindere arte molitur. Vnum eis erat circa f molinum, [patienter fert furta:] in quo quæ habere poterant molebant cibaria: instigatus autem maligni cogitationibus quadam eis nocte hospes aduenit, quem iuxta posse refectum in strato aselli collocant: at ille male vigil quiescentibus illis surrexit, & g sagum in quo iacuerat perferens, situlamque de qua hauserat aquam, sed & ferramenta molini non oblitus abcessit, pro bonis mala repēdens. In crastrinum vero damnum compertum magistro discipuli narrant, quos beneuole ferre illatas contumelias docuit, damnaque lucra putare, illumque potius dolendum asseuerans, qui dum nisus est acquirere lucrum, perdidit fidem.

[13] Cœpit interea paullatim turba discipulorum crescere, & fama piæ religionis sensim per circa habitantium ora volitare, [monasterium Anianam extruit:] seseque extendens ad longe posita decurrere loca. Et, quoniam vallis, in qua primum insederat, perangusta erat, paullulū extra confinia eius monasteriū nouo opere cōstruere cœpit: laborantibusque Fratribus, ipse aliquando etiam eorum ad vescendum decoquere victum, librumque etiam pariter circa coquinam occupatus scribere satagebat. Ligna vero sæpe propter penuriam boum humeris propriis cum discipulis deferebat: domus enim in eo erat loco, quo fundare moliebantur monasterium, quam auctam in honorem sanctæ Dei genitricis consecrarunt Mariæ. Concurrentibus vndique & illius se certatim subiicere magisterio postulantibus, & fabrica monasterij cito perficitur, & in rebus locus ditatus augmentatur, dantibus singulis quæ habere poterant. Non enim ornatis parietibus, [supellectilem pretiosam respuit.] tegulisque rubentibus, vel pictis laquearibus, sed stramine vilique materia cooperire, vel facere domos decreuerat. Licet enim multiplex numerus Fratrum augeretur, ille semper viliora, & humiliora appetebat. Quapropter si quis de possessionibus suis aliquid conferre monasterio vellet, suscipiebat; si vero seruos ancillasque copulari niteretur, refugiebat: nec passus est quemquam per idem tempus per chartā monasterio tradi; sed vt fierent liberi, imperabat. Vasa autem ad Christi conficiendum corpus nolebat sibi esse argētea: siquidem primum ei fuerunt h lignea, deinceps vitrea, sic tandem conscendit ad stannea. Planetam i vero resutabat habere sericeam, & si aliquis illi dedisset, mox aliis ad vtendum præstabat.

[Annotata]

a Infra cap. 10 Anianus, de eo supra actum.

b Lege Aurarim: in Itinerario Antonini dicitur Aurara, Melæ Arauraris, Ptolemæo Ἀραύριος, Straboni Ῥαύραρις, Gallis accolis Eraud. De situ ante actum.

c Est hic S. Saturninus, primus Tolosatum Episcopus, qui colitur 29 Nouemb.

d Hic Nibridius anachoreta alius videtur esse a Nibridio ex Abbate monasterij Gratiæ facto Archiepiscopo Narbonensi, [Nibridius.] licet eumdem suspicetur Menardus. De illo pluribus agit Catellius lib. 5.

e Id est, culcitris, vt obseruat Menardus.

f Ita in Lege Salica titulus 24 est de furtis in molino.

g Ita correximus, legebatur secum. Regula S. Benedicti 62: Stramenta lectorum sufficiant, matta, sagum, læna, & capitale: De quibus videndus Haeftenus lib. 12 tract. 1 Disquis. 5 & 6. Papias. [Sagum.] Sagum, stragulum vel coopertorium.

h Horum vsus abrogatus est in Concilio Triburiensi Moguntiam inter & Oppenheimium ad Rhenum an. 895 habito, cuius caput 18 iuris communis factum, [Calices lignei & vitrei.] refertur in Decreto Gratiani Com. Vasa. & Can Vt calix. de Consecratione d. 1. De vsu antiquo calicis lignei & vitrei disputant Durantus lib. 1 de Ritibus Eccli. cap. 7, Scortia lib. 2 de Sacrificio Missæ cap. 14, alijq;.

i Planetæ Isidoro lib. 19 Originum cap. 24 dictæ vestes pretiosæ, quia oris errantibus euagantur. Idem docet Papias. Regula S. Isidori cap. 62 Concordiæ § 10: Orarium, birros, planetas non est fas indui. [Planetæ, vestes.] Cassianus lib. 1 de habitu monachi cap. 7 planeticas vocat.

CAPVT IV
Inopia aliena a S. Benedicto subleuata. Miracula patrata.

[14] Præterea surrexerunt in regione eadem vel circumquaque nonnulli viri religiosi, ædificantes a monasteria, aggregantes monachos: seseque ad exemplum beati viri exercitantes, ex eius magisterio imbuti: [Subuenit vicinis monasteriis,] vitam pristinam priscosque amputantes errores, quibus ipse, vt poterat, subsidium opemque ferebat, nō spiritualium solummodo rerum, verum & corporalium: quos sæpe visitans hortabatur, cœptum non deserere opus, nec egestate perculsos, terroribusque deiectos retro respicere eminus: sicque documento salubri fulta numerosa adsunt cœnobia, & maxima monachorum extat multitudo. Orta autem b fame grauissima per idem tempus, cœpit multitudo pauperum, viduarum, & pupillorum ad eum confluere, ac portas monasterij viasque stipare: quos ille intuens inedia tabidos, [& in fame publica pauperibus:] imo ipsa iam pene morte glutitos, angebatur; quoniam vnde tantam pasceret multitudinem, ignorabat. Sed, quia nihil deest timentibus Deum, quousque fruges attingerent nouas, quæ Fratribus sufficere possent, seorsim iussit reponi; cetera per constitutos Fratres per singulos dies præcepit largiri: carnes etiam armentorum ouiumque dabantur per singulos dies, lac etiam veruecum præbebat auxilium. Siquidem fecerant sibi tuguria congruis locis, in quibus vsque ad nouas habitarunt fruges. Deficiēte cibario, rursus ea, quæ in Fratrum reponi iusserat vsus, mensurare præcepit, quod factum est ter. In Fratrum vero animis tantus inerat affectus misericordiæ, vt libenter etiam impenderent, si fas esset, cuncta. Nam, quæ sibi subtrahere poterat quisque, clam deferebat inedia consumptis: sicque vix erepti a famis fuere periculo; aliquoties enim in ore panem habens mortuus reperiebatur.

[15] Nec illud silendum puto, quia cum pene prouinciam illam eodem tempore peruersum c Feliciani dogma inuaserit, [Felicianā hæresin refutat:] hic ab omni pestifero perfidiȩ errore illæsus, ope Diuina intus euasit, multosque non solum inferiorum, verum etiam Præsules Ecclesiæ suo eripuit studio, & aduersus nefandum dogma veris disputationum iaculis armatus sæpe d congressus est.

[16] [monachos feruentes] Erat enim eo tempore, & numerosa iam turba Fratrum, & in feruore perpetuæ vitæ succensa. Certabant siquidem, quis eorum esset humilior, quisue in obedientia promptior, in abstinentia ardentior, in vigiliis anterior, in loquendo posterior, in vestitu vilior, in caritate feruentior. Quibusdam etiam reuelationes fiebant. Quidam namque erat Frater, qui iuxta humanam honestatem minus crat compositus: quem negligenter incedentem dum Pater perspiceret, in animo eamdem rusticitatem iudicare cœpit. Hic autem in extasi ductus, gregem columbarum aggregatum cernens, [visione] quædam mirȩ candoris fulgentes, quædam vero erant mira varietate distinctæ, quædam autem solo capite tetrum colorem gestabant. Qui cum sciscitasset, quid hoc esset, dicta sunt nomina singulorum, quorum aut negligentia fecerat nigros, aut studium splendore nitentes. Is rediens ad se, Patri quæ viderat retulit, eumque, ne se despiceret, admonuit. At ille singulorum acta discutiens, mentes Fratrum, de quibus a Fratre didicerat, [turbatos instruit:] turbatas reperiens, & benignum e malagma castigationis impositum, ad congruam formam instituit.

[17] Sed antiquus hostis ægre ferens vnitatem & augmentum boni gregis, nisus est quorumdam concutere corda, vt bonum institutorem a proprio ouili redderet extorrem Plures quidem sua arte a monasterio pepulit, pluresque turbauit: sed paratam tribulationibus non valuit concutere mentem, confractas rursum sum recuperat perituras vires. Sibi subiectos instigat, inferre damna imperat, equos bouesque furtim patenterque auferri iubet: sed, qui Deum cunctis præposuerat rebus sine dolore amittit, quæ sine amore possidebat Certe pro nulla amissa re vnquam cum quisquam vidit commotum: [furibus benefacit:] perditam numquam repetiit, furatam numquam quæsiuit: furanti, si captus est beneficium præstitit, latētem, ne caperetur, dimisit. Quidam enim cum equos monasterij furtim auferret, a vicinis non sine vulnere captus, & Patri est præsentatus: cui ille impensas præbuit, medicum instituit, sanatum incolumem direxit. Contigit autem vice alia, cum venerabilis Pater iter conficeret, alio secum comitante Fratre, quemdam equum a monasterio sublatum sedentem obuiare. Frater vero curiosis luminibus intuens, eum qui furatus fuerat esse cognouit: mox voce prorupit, monasterij esse equum. At ille silere eum iubet: Sæpe similare equus equum solet, ait. Seorsum autem increpauit Fratrem dicens, Et ego agnoui; sed melius silendum censeo, quam verecundiam inferamus.

[18] Et quoniam omnipotens Deus, qui cuncta creauit, mira etiam congruis temporibus per seruos agit suos; [oratione incendium auertit,] quæ per hunc gesserit, pauca relatione perstringam. Ignis quodam tempore domum iuxta B. Mariæ Virginis basilicam sitam inuasit: sed, cum vorax flamma stipulam lamberet siccam; concurrerunt dolentes Fratres, domum, quam non sine magno labore construxerant, a rapidis flammis videntes consumi; summoque studio satagunt, ne ignis vicinam succenderet ecclesiam: illo enim omnis impetus ignis ferebatur. Ad quod spectaculum etiam Benedictus Pater accessit: cui protinus Fratres, vt orationibus eos adiuuaret, imperant. At ille festinus obtemperans iussis Fratrum, sese cum lacrymis ante beatæ Virginis & Dei genitricis Mariæ altare prostrauit. Illo autem orante, mox Diuina opitulante misericordia, in contrarium impetus ignis conuertit.

[19] Locustarum etiam tanta eodem tempore adfuit multitudo, vt sua densitate radios absconderent solis, [locustas abigit,] quæ conglobato impetu in vineam, quæ monasterio vicina est, vastaturæ resident, ex qua quammaxime pocula Fratres percipere soli tierant. Vir vero venerabilis beatæ Dei Genitricis adiit basilicam, & flebili voce perfusus lacrymis Diuinum implorat auxilium; sed post paullulum male quiescentes abscedunt locustæ.

[20] Rursus vice alia montem vicinum ignis inuasit, & arentem stipulam frondesque, [incendium sistit:] ac solis ardore perustam cœpit lambere terram, suoque impetu ruinam vineæ ac monasterio minitans ibat: ad quem exstinguendum omnis turba Fratrum cucurrit, cum quibus & venerabilis Benedictus Pater adiit: sed ignis cœptum mox deseruit iter, dextra lȩuaque extinguendus properans. Non enim nisi oratione eius credēdum puto, tantum incendium superatum fore.

[21] Cuidam etiam Fratri custodia boum erat iniuncta. Is cum a monasterio ad suum vellet ire officium, [Cruce ab eo signatus a latronibus illæsus:] Patri benedictionem petiit: cui protinus ille signum Crucis dedit, dicens: Dominus te custodiat. At cum Frater in diuersorium venisset, duobus latronibus occurrit: a quibus, dum incaute accessisset, tentus est per habenam equi, quem sedebat: se vero diutius aspicientes, nihil loquentes, dimiserunt eum. At ille cito discessit, & postquam Patri retulit, ait: Benedictio te Dei seruauit illȩsum.

[21] Nec silentio illud prætereundum est, quod ipse aspexi. Frater enim quidam f Præpositus est constitutus; sed in superbiam lapsus, ab ordine Præposituræ deponitur: ad tantam demum malitiam ruit, vt a monasterio clam educeret equum. [superbus virgis emendatur.] Quem tentum, iunctis pedibus subter equum, ad monasterium deduci iubet, vociferantem & iurantem, numquam se illo abiturum: ob cuius insipitudinem virgis eum læuigare iussit, sicque deinceps iuste pieque viuens in cœnobio quieuit, ac si ipse in eo hostis malignus cæsus fuisset.

[Annotata]

a Varia cap. 7 & 10 enumerantur monasteria, quorum regimini intendit.

b Anno 793, vt supra dictum.

c Imo Felicianū dogma a Felice Vrgellitano, de quo supra etiam actum.

d Etiam in Hispaniam ideo profectus.

e Μάλαγμα, medicamentum emolliens: μαλάσσειν emollire.

f De Præpositis, eorumq; ordine & officio agitur in Regula S. Benedicti cap. 27, & pluribus ab Haefteno lib. 3 tract. 6 disquis. 1, 2 & 3.

CAPVT V
Templum Anianæ a S. Benedicto ædificatum: monasterium stabilitum.

[22] Hactenus de Vita tanti Patris, qualiter Diuina illustrante clementia seculum reliquerit, qualiterque in Gottis partibus transmigrauerit, ac de nouo opere monasterium construxerit, dicta sufficiant: [Templum Saluatoris extruit:] nunc opitulante Christo, ex præcepto Caroli quibus modis aliud in eodem loco cœnobium ædificauerit, euidenti ratione pandamus. Anno igitur a DCCLXXII, Caroli vero Magni Regis XIV, adiuuantibus eum Ducibus, & Comitibus, aliam rursus in honorem Domini & Saluatoris nostri ecclesiam prægrandem construere cœpit: sed & b claustra nouo opere alia, cum columnis marmoreis quamplurimis, quæ sitæ sunt in porticibus: non iam stramine domos, sed tegulis cooperuit. Tanta autem sanctitate idem locus est præditus, vt, quisquis fideliter petiturus aduenerit, & non hæsitauerit in corde suo, sed crediderit, statim, quod poposcerit, impetrare licebit. Quia ergo mira religiositate præfulget, ratum duximus, si de dispositione eiusdem loci aliquid post futuris pandamus.

[23] Siquidem venerabilis Pater Benedictus pia cōsideratione præuentus, non in alicuius Sanctorum prȩtitulatione, sed in Deificæ Trinitatis (vti iam diximus) nomine præfatam ecclesiam c consecrare disposuit. [in eo constituit altare SS. Trinitatis,] Quod dico, vt luce clarius agnoscatur, in altari, quod potissimum præ ceteris videtur, tres aras censuit subponi; vt in tribus aris indiuidua Trinitas, & in vno altari essentialiter firma demonstretur Deitas. Altare vero illud forinsecus est solidum, abintus autem cauum: illud videlicet præfigurans, quod Moyses condidit in eremo, retrorsum habens ostiolum, quo priuatis diebus inclusæ tenentur capsæ cum diuersis reliquiis Patrum. Hæc de altari dicta sufficiant. Ad instrumentum domus, [candelabra 7,] quo ordine vel numerositate compositum, succincte pergimus. Cuncta siquidem vtensilia, quæ in eadē domo habentur, in septenario numero consecrata noscuntur: septem scilicet candelabra fabrili arte mirabiliter producta, de quorum stipite procedunt hastilia, sphȩrulæq;, ac lilia, calami ac scyphi, in nucis modum, ad instar videlicet illius facta, quod Beseleel miro composuit studio. [7 lampades æneas,] Ante altare etiam septem depēdent lampades, miræ atque pulcherrimæ, inæstimabili fusæ labore, quæ a peritis, qui eas visere exoptant, Salomoniace dicuntur conflatæ. [7 argenteas:] Aliȩ tantumdem in choro dependent lampades argenteæ, in modum coronæ, quæ in se insertis circulis cyathos recipiunt per gyrum, morisque est præcipuis in festiuitatibus oleo repletos accendi, quibus accensis veluti in die, ita in nocte tota refulget ecclesia.

[24] Tria denique altaria in eadem sunt dicata ecclesia, vel basilica, vnum videlicet in honorem S. Michaëlis Archangeli, [alia altaria,] aliud in venerationem beatorum Apostolorum Petri & Pauli, tertium in honorem almi Protomartyris Stephani. In ecclesia vero beatæ Dei genitricis Mariæ, quæ primitus est fundata, S. Martini, necnon & B. Benedicti haberi videntur altaria. Illa vero, quæ in cœmeterio fundata consistit, in honorem S. Ioannis Baptistæ consecrata dignoscitur, quo inter natos mulierum maiorem neminem surrexisse Diuina attestarunt oracula. [Matth. 11. 11] Considerare libet quanta humilitate, ac reuerentia isdem metuendus sit locus, qui tot Principibus videtur esse munitus. [mystice explicata.] Siquidem Dominus Christus Princeps est omnium Principum, Rex Regum, & Dominus dominantium: Beata vero eiusdem Dei genitrix Maria cunctarum Virginum creditur esse Regina: Michaël cunctis præfertur Angelorum: Petrus & Paulus capita sunt Apostolorum: Stephanus Protomartyr principatum tenet in choro testium: Martinus vero gemma refulget Præsulum: Benedictus cunctorum est Pater monachorum. In septem item altariis, in septem candelabris, & in septem lampadibus septiformis gratia Spiritus sancti intelligitur.

[25] Cognoscat quisquis ille est, qui hanc cupit legere, vel audire Vitam, cunctorum hoc caput esse cœnobiorum, non solum quæ Gottiæ in partibus constructa esse videntur; verum etiam illorum, quæ aliis in regionibus ea tempestate, [Regulas monasticas colligit:] & deinceps post huius exempla ædificata, atque de thesauris illius ditata, sicut in antea narratiua est schedula. Dedit autem cor suum, ad inuestigandam B. Benedicti regulam, eamque vt intelligere posset satagens, circumiuit monasteria, peritos quosque interrogans quæ ignorabat, & omnium Sanctorum quascumque inuenire potuit regulas congregauit, normamque vtilem, & monasteriorum salubres consuetudines didicit, suisque eas tradidit monachis obseruandas. Instituit cantores, docuit lectores, [monasterio suo prouidet,] habuit grammaticos, & scientia Scripturarum peritos, de quibus etiam quidam post fuerunt Episcopi, aggregauit, librorum multitudinem congregauit, pretiosa vestimenta ecclesiastica, calices argenteos prægrandes, d offertoria argentea, & quidquid operi Dei necessarium esse conspexit, summo cum studio acquisiuit. Notus itaque factus est omnibus, & fama sanctitatis eius e Regias Imperialesque penetrauit aures. Adiit deinde ad gloriosissimum Imperatorem f Carolum ob vtilitatem monasterij, [& immunitatem impetrat.] illique cœnobium pia consideratione præsentans, ne incommoda a g parentibus suis paterentur post eius discessum superstites, per chartam tradidit possidendum, a quo mox immunitatem percepit.

[Annotata]

a Hos numeros plane corruptos esse diximus supra, ac legi fere debere anno DCCXCVII, & Caroli Magni Regis XXXXI.

b Haeftenus lib. 3 tract. 3 disq. 1 varias claustri significationes profert, vti & Menardus ad cap. 55 Concordiæ § 1. In Vita S. Guilielmi Gelonensis, de quo cap. sequenti, claustrum etiam a reliquis ædificiis extruendis distinguitur his verbis: Quam primum condecens metitur oratorium, metitur etiam totius claustri spatium, domum etiam infirmorum, & domum refectionis atque dormitorium, cellam nouitiorum, aulam hospitum &c.

c Catellius lib. 5 in Nibridio Archiep. Narbonensi ait se vidisse diploma de consecratione altaris S. Saluatoris, in monasterio Aniano factum an. 804, cui subscripsisse traduntur Episcopi amplius 300, interq; eos Nibridius.

d Antiquus ordo Romanus: Leuat calicem Archidiaconus de manu Subdiaconi, & poniteum super altare iuxta oblationes Pontificis, a dextris inuolutis ansis cum offertorio suo, quod etiam ponit in dextro cornu altaris.

e Regias scilicet Ludouici Pij regnantis in Aquitania & Gothia, & Imperiales Caroli Magni, qui suprema insuper auctoritate præerat, etiam necdum Imperator. Hinc in diplomate Ludouici Regis Aquitanorum Pictauensibus dato subscribitur annus Caroli Regis regnantis, vt videre est apud Beslium par. 2. Historiæ Comitum Pictauensium & Ducum Aquitaniæ.

f S Benedictum Carolo Magno familiarem fuisse tradit catalogus Abbatum Indensium, sed qui perperam sub ipso addit cœptum extrui monasterium Indense: quod de Aniano dicendum.

g Id est, consanguineis, etiam posteris.

CAPVT VI
Monasterium Gellonis extructum a S. Guilielmo Duce Aquitaniæ. Huius Vita.

[26] a Gvillelmus quoque b Comes, qui in aula Imperatoris præ c cunctis erat clarior, tanto dilectionis affectu B. Benedicto deinceps adhæsit, vt seculis dignitatibus despectis, hunc ducem viæ salutaris eligeret, qua pertingere posset ad Christum: acceptaque tandem conuertendi licentia, magnis cum muneribus auri, argentique, [S. Guilielmus a S. Benedicto conuersus,] ac pretiosarum vestium speciebus subsequitur venerabilem virum. Nec moram in deponendo comam fieri passus est, quin potius d die Natalis Apostolorum Petri & Pauli auro textis depositis vestibus, Christicolarum induit habitum, [ex Comite monachus,] seseque Cælicolarum adscisci numero congaudet. e Vallis vero a beati viri Benedicti monasterio ferme quatuor distat millibus, cui nomen est f Gellonis, in qua construere præfatus Comes in dignitate adhuc seculi positus cellam iusserat, illic se vitæ suæ tempore Christo tradidit seruiturum. Et, quoniam g nobilibus natalibus ortus, nobiliorem se fieri Christi amplectendo pauperiem studuit, & summum, quem iam animo perceperat, pro Christo abiecit honorem.

[27] Ratum puto, si de piis conuersationis eius actibus vel nescientibus pandam. Etenim in cellam præfatam venerabilis Pater Benedictus suos iam posuerat monachos, quorum exemplo imbutus, infra paucos dies, eos a quibus edoctus est, virtutibus antecellit. Adiuuantibus quoque eum h filiis, quos suis Comitatibus præfecerat, Comitibusque vicinis, ad perfectum fabricam monasterij, quam cœperat, cito deduxit. [monasterium Gellonis exstruit,] Qui locus ita secretus est, vt solitudinem non desideret habitator. Cingitur denique nubiferis vndique montibus, neque cuiquam illic accessus est, nisi quem vltroneus orandi caussa deduxerit animus. Tanta vero amœnitate est perfusus, vt si Deo seruire decreuerit, alia non desideret loca: siquidem adsunt vineæ, quas præfatus vir plantare præcepit, hortorum quoque copia variis stipata diuersorum generibus arborum: [& locupletat,] possessiones acquisiuit plurimas. Petenti siquidem eo serenissimus Rex Ludouicus spatioso hoc dilatauit termino, de fiscis suis ad laborandum concedens loca. Vestes sacras perplurimas dedit, calices argenteos & offertoria præparauit, libros secum perplures attulit, altaria auro argentoque vestiuit; in hanc nempe ingressus cellam totum se dedicauit Christo, nihil mundanæ pompæ relinquens vestigij.

[28] Tantæ autem deinceps humilitatis fuit, vt rarus aut nullus ex monachis ita flecti posset, dum obuiare contingeret, vt ab eo humilitate non vinceretur. [vir summæ humilitatis, caritatis,] Vidimus sæpe eum sedentem asinum suum, i flasconem vini in k stratorio deferre, eumque super insedentem, calicem in terga humeris vehentem, nostri monasterij Fratribus tempore messis ad refocillandam sitim eorum occurrere. In vigiliis quoque ita peruigil erat, vt vinceret cunctos. In pistrino, nisi occupatio aliqua prȩpediret, aut ȩgritudo tardaret, propriis operabatur manibus. l Coquinam vice sua complebat, in habitu summæ humilitatis assumpserat formam. Ieiunij amator extitit, orationibus instans, compunctioni continuus; vixque corpus Christi poterat percipere, [deuotionis,] priusquam lacrymarum eius in terram decurrerent guttæ. Lectuli quoque duritiem auide expetebat, sed propter eius inualetudinem Benedictus Pater culcitram, eo nolente licet, substerni fecit. Aiunt nonnulli, se quia sæpe pro Christi amore flagellis cædi, nullo alio præter cum qui aderat conscio, iussit. [mortificationis:] Mediis fere noctibus glacialibus prorsus rigoribus, vno perraro tectus tegmine, sæpe in oratorio, quod in honorem S. Michaëlis construxerat, soli Deo notus, vacans orationibus stabat. His aliisque virtutum fructibus intra exiguos stipatus annos, imminere sibi diem mortis cognoscens, cunctis monasteriis in regno Domini Caroli pene sitis, per scripturam notum fieri iussit, se ab hoc iam seculo migrasse, [obit.] sicque deinceps copiam virtutum reportans, Christo vocante migrauit.

[Annotata]

a Colitur hic S. Guilielmus 28 Maij. cuius varia Acta dabimus illo die. [S, Guilielmus] Extant aliqua a Carolo Stengelio typis Augustanis edita, vna cum Vita S. VVilhelmi Hirsaugiensis. Illustre Vitæ compendium edidit Ordericus Vitalis lib. 6 Historiæ Eccl. a Chesnæo inter Normannicos scriptores editæ. Nonnulla de eo dedimus 10 Februar. § 1 ad Vitam S. Guilielmi eremitæ pareniis Guilielmitarum, quorum res gesta nonnulli confuderunt.

b Catellius lib. 1 Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 6 hunc probat fuisse secundum Comitem Tolosanum. [Comes Tolosanus,]

c A Carolo Dux Aquitaniæ constitutus dicitur apud Ordericum; in Vita apud Stengelium, [Dux Aquitaniæ;] secundus a Rege, inter Principes primus Comitis & Ducis gloria sublimatus, & conclamante exercitu totius Aquitaniæ inuestitus Ducatu.

d Anno 806. Est autem monasterium dicatum Saluatori & 12 Apostolis.

e Sita vltra alteram ripam Auraris in diœcesi Lodeuensi: eam interluit riuulus amœnus Odorubio, qui per monasterij hortum in Aurarim defluit.

f Dictus quasi agellus, qui inter immensos scopulos & colles hortibiles in ipsa solitudine deserti remanserit. ita Vita. Hinc monasterium vulgo dicitur S. Guilielmi in deserto, [fundator monasterij Gellonēsis,] ipse autem S. Guilielmus Gellonensis.

g Patre Theoderico Consule, siue Comite, & matre Aldana natus.

h Varios filios enumerat Catellius. De Iocelino, siue Gausselino egimus 10 Februarij. Alius Bernardus dicitur Comes fuisse Tolosanus, & Barcinonensis & Dux Septimaniæ.

i Flasco, a voce Teutonica, flesche aut flasch significat lagenam, vas figulinum aut vitreum vino conseruando idoneum. Ea voce vtuntur Alcuinus in Vita S. VVillibrordi. [Flasco pro lagena.] Hincmarus in Vita S. Remigij, VValafridus in Vita S. Othomari, qui auctores nono seculo etiam vixerunt.

k Id est, stratis, siue instratis, quibus asinus tegebatur, & super quæ sedebat. In Vita a Stengelio edita hæc ita leguntur. Visus est asellum humilem vilemque sedere messis tempore, [Stratoriū.] & flascones vini Fratribus ad reficiendum deferre: quæ hinc videri descripta supra diximus.

l De Consule coquus, de Duce magnus inquilinus, ligna collo deferens, amphoram aquæ baiulans &c. Ita Ordericus.

CAPVT VII
Varia S. Benedicto subiecta monasteria.

[29] Enimuero hæc scire cupientibus dixisse sufficiant, ad cœptum rursus redeamus opus. Piissimus quoque Ludouicus Rex, quo ab insanis magis magisque deridebatur Benedictus venerabilis Abbas, eo sibi eum in dilectionis sociabat multocius amore: sciens malorum esse consuetudinem, profectibus obesse iustorum. a Regina quoque pio affectu colebat eum, & quia iustum nouerat, libenter auscultabat: & quoniam turba discipulorum eius succreuerat, [Donatur illi a Ludouico Pio monasterium Menatum in Aruernis:] & locus, in quo ipse degebat, infœcundus, humusque sterilis pene & ardore solis super vstus est, dedit illi monasterium, quod est in Aruerniæ territorio situm, quod S. b Meneleus regio de semine ortus fundauit, in quo & iacet in corpore, vbi duodecim direxit monachos, constituens eis Abbatem summæ reuerentiæ virum, nomine Andoarum, qui a primæuo tempore conuersionis suæ ei adhæserat, virum probatum & multis laboribus attritum: quibus laborantibus pioque studio decertantibus, ferme septuaginta, vel eo amplius, illis monasticam vitam pro posse seruantes ad hæserunt.

[30] Ad quod monasterium dum quadam vice egregius Abbas visendi gratia Fratres adiret, ex alia parte eius aduentum dum quidam Abbas cum Fratribus suis expeteret, contigit eum ipsius monasterij cellam, vbi ecclesia in honorem Dei & Saluatoris nostri sita est, aduenire: siquidem ibi primum habitare Fratres cœperant; &, quia angustus erat locus, ad iam præfatum monasterium serenissimus Rex eos transtulerat Fratres autem, qui ad prouidendam cellam remanserant, [vbi vinū in vase augetur diuinitus.] videntes Abbatem vna cum suis gauisi sunt. Et quia erat eis ingens paupertas, tristabantur; sed, quoniam, vbi caritas est, etiam exigua sufficiunt, iubet, qui præerat Fratribus iuueni vinum afferre. Cui mox ille, Nihil, inquit, est in vasculo vini. Duo siquidem illis vascula euntes permodica reliquerant Fratres, in quibus modicum erat vini, ex quo vel Missas canerent, vel Dominicis diebus singulas potiones perciperent. Audito autem Magister cellæ illius non esse vinum in vasculo, doluit, & confidens ait: Perge, & affer nobis, quia pro amore Patris nostri bibent hi, qui in Deum sperant, & non deficiet vinum. Perrexit Frater & abstracto vase egreditur vinum. Iam quidem prius voluerat accipere, sed nequaquam iuuento recesserat. Nuntiat quod acciderat: glorificant Deum, qui aderant, & meritis Domini Benedicti fieri profitentur. Biberunt ergo pro velle, & secum benedictionis caussa tulerunt. Domnus quoque Benedictus cum suis adueniens, iuxta quod opus fuit accepit, secumque ex eo in via tulit: sicque post hæc cessauit vas fundere vinum. Ipsis nempe Fratribus, hæc qui viderunt, referentibus comperi; qui vsque nunc testes horum existunt,

[31] Alia rursus vice in eodem monasterio venit: post longum vero prædicationis sermonem, piumque confabulationis colloquium discessurus, pacis osculum Fratribus præbet. Quidam autem osculaturus accessit, quo perspecto vir Dei protinus substitit, [discoli corriguntur dilato osculo:] pacisque osculum paululum negauit: post increpationem vero congruam nobis mirantibus Fratrem deosculatus est. Post hunc quoque inter alios alter adfuit Frater, cui similiter fecit. Tum demum vltimum vale dicens Fratribus abiit. Illo autem abeunte, in crastino compertum est, quoniam Fratres illi fugam arripere disposuerant. Intelleximus tunc, quoniam ob hanc caussam eos, reuelante sibi sancto Spiritu, venerabilis Abbas osculari tardabat, quorum peruersam voluntatem etsi non patenter ostendit, turbatas tamen conscientias salubriter increpauit.

[32] Aliud demum illi monasterium gloriosissimus Rex dedit, vbi, vt reor, viginti monachos misit, Abbatemque illis constituit. Situm vero est monasterium illud in territorio Pictauensi, & dedicatum in honorem S. c Sauini, in quo positi Fratres, dum in piis studiis vigilant desudantque, [donantur etiam monasteria S. Sauini,] turba monachorum non parua eis adiungitur. Rursus ei aliud contulit d monasterium, quod in territorio Bituricensi situm est, illicque quadraginta ferme posuit monachos, constituitque Abbatem: & quoniam locus ille nouo opere erat fundandus, adiutorium præstitit, [Masciacū,] libros vestesque sacras dedit. At illi in sanctæ religionis habitu florentes, sanctæque conuersationis normam pandentes, vnitatem quoque spiritus seruantes in vinculo pacis, per maximum intra Christi ouile gregem monachorum aggregarunt.

[33] Vlfarius etiam quidam nomine nullum habens consanguineum, vir illuster & nobilis, per chartam ei ad ædificandum monasterium, e locum tradidit in Albiensi confinio, vbi etiam monachos, ordinato illis Abbate, [Casa noua,] fere duodecim misit. Et his etiam, quoniam nouo opere fabricam monasterij cœptam perficere satagebant, libros plurimos contulit, vestes sacras præbuit, calicem argenteum, ac offertoria, Crucemque & omnia, quæ illis necessaria fore prospexit, administrauit. Ipsi vero tam in ædificiis rerum corporearum, quam etiam in ædificatione animarum, sanctæque regulæ institutis decertantes, magnam Christo Deo famulantium congregationem religiosorum Fratrum acquisierunt.

[34] Post f obitum quoque serenissimi Imperatoris Caroli cum filius eius Ludouicus Rex Aquitanorum, Imperij curam suscepisset, Franciæ eum partibus ire iussit, eique in Alsat g Maurum monasterium designauit, vbi plures suæ vitæ sequaces ex Anianæ monasterio collocauit. Et quoniam magnum a palatio distat spatium locus præfatus, [Maurum] nec congruo occurrere tempore, cum vocaretur, poterat; & quia Imperatori multis pro caussis erat necessarius, placuit Imperatori, vt non longe a palatio prouideret locum aptum sibi, in quo cum paucis quiescere posset, sicque præfecto h Abbate Fratribus Mauro degentibus, [Inda:] ipse cum nonnullis Imperatoris voluntati obtemperaturus accessit. Vallis autem erat vicina, quæ a palatio, vt reor, sex non amplius millibus distat, quæ viri Dei placuit oculis: ibique Imperator iussit construere miro opere monasterium, quod vocatur Inda, mutuato de riuulo eiusdem vallis nomine. In dedicatione vero ecclesiæ adfuit Imperator, eamque de suis copiosissime ditauit fiscis, immunitatemque iussit; atque per scripturam, vt triginta ibidem Deo Fratres Christo famulantes persisterent monachi, statuit; qua de re, vt numerus impleretur, venerabilis Abbas de notis monasteriis lectos iubet venire Fratres, quos suo instrueret exemplo, essentque aliis documentum salutis quousque instinctu Diuinæ gratiæ, seculari pompa relicta, æterno Regi militare desiderantes ex eadem prouincia, in eorum subrogarentur ordinem.

[35] Cœpit autem post hæc vir Dei palatinas terere fores, olimque dimissum ob multorum vtilitatem ferre tumultum. [omnibus patrocinatur apud Imperatorem,] Omnes siquidem, qui aliorum passi incommoda, imperialia petebant suffragia, cum ad eum accederent, alacriter susceptos osculabatur, eorumque querimonias in schedulis impressas tēpore opportuno offerebat Imperatori. Ex quibus assuetus aliquoties Serenissimus Imperator, i mappulam manicasque eius palpans reperiebat, repertasque legebat, atque vt vtilius nouerat decernebat: propter obliuionem quippe talibus in locis eas ferre solitus erat. Libenter etiam huiuscemodi querimonias audiebat Imperator, & ob id quam maxime sedulo illum in palatio fore iubebat. Etenim, qui eum ex regni moderamine, ex dispositione prouinciarum, & ex suis consulerent vtilitatibus, erant perplures, nullus prorsus afflictorum miseriis ita compatiebatur, nullusque monachorum inopiam ita Regi vt ipse, [maxime monachis.] pandebat. Erat quippe miserorum aduocatus, sed monachorum pater; pauperum consolator, sed monachorum eruditor; diuitibus pabulum vitæ præbebat, sed monachorum mentibus regulæ disciplinam inculcabat; omnium licet vtilitatibus consuleret, monachorum tamen necessitatibus sedulo intendebat,

[Annotata]

a Hermengarda, siue Irmingarda, filia Ingramni Comitis.

b Colitur S. Meneleus 22 Iulij. Conditum ab eo monasterium in diœcesi Clarementensi Menatum in Constit. Ludouici Pij Menadiuij, [Menatū.] & solas orationes debebat.

c Monasterium S. Sauini etiam solas preces debebat, situm ad Vartempam, siue Garempam flu. a metropoli Pictonum 9 circiter leucis, [Monast S. Sauini.] versus Ducatum Bituricensem. Colitur S. Sauinus XI Iulij.

d Est illud Maciacum, Massiacum, seu Masciacum, vulgo Massij, vel Massai, de quo egimus 13 Ianuar. in Vita B. Bernonis Abbatis num. 29. [Massacū.]

e Casa noua infra dicitur cap. 10 Vlfarium S. Benedicti consanguineum fuisse ex altera Vita tradit Menardus. [Casa noua.]

f Anno 814.

g Coluntur SS. Leobardus & Maurus 25 Februar. quorum ille id primum condidit, alter postea instaurauit: ab illo tum dicebatur Cella Leobardi, [Maurum.] ab hoc Maurum vel Mauri monasterium, situm prope Tabernas oppidum Alsatiæ,

h Celsus Abbas memoratur a Bruschio in monasteriis Germaniæ & Coccio in Dagoberto cap. 6, & gratissimus traditur Ludouico Imp fuisse. sed an tum a S. Benedicto constitutus fuerit, non legimus.

i Inter necessaria ab Abbate danda, est mappula cap. 42 Regulæ S Benedicti, quæ, inquit Alcuinus de Officiis diuinis cap. 17 in sinistra parte gestatur, [Mappula.] qua pituitam oculorum & narium detergimus: de qua pluribus disputat Halfienus lib 5 tract. 4 disquis. 3. Hic pro sacculo videtur sumi, cui prior mappula seu sudarium poterat imponi, vti & libelli supplices, quos inde Imperator accipiebat.

CAPVT VIII
Inducta a S. Benedicto Regulæ accurata obseruatio: scripta eiusdem Concordia.

[36] Præfecit eum quoque Imperator cunctis in regno suo cœnobiis, vt sicut Aquitaniam Gotiamque norma salutis instruxerat, ita etiam Francos salutifero imbueret exemplo. Multa denique monasteria erant, quæ quondam regulariter fuerant instituta, sed paullatim tepescente rigore regularis pene deperierat ordo. Vt autem, sicut vna omnium erat professio, fieret quoque omnium monasteriorum salubris vna consuetudo, iubente Imperatore aggregatis cœnobiorum Patribus vna cum quampluribus monachis perplures a resedit dies. Omnibus ergo simul positis regulam ab integro discutiens, cunctis obscura dilucidans, [In Aquisgranensi conuentu statuta præscribit,] dubia patefecit: priscos errores abstulit, vtiles consuetudines affectusque confirmauit. Iudicia igitur regulæ, cunctaque dubia ad proficuum, deducta effectum, quas minus regula pandit consuetudines, assentientibus cunctis protulit; de quibus etiam Capitulare Institutum b Imperatori confirmandum præbuit, vt omnibus in regno suo positis monasteriis obseruare præciperet, ad quem librum scire cupientem dirigimus: [omnibus monasteriis tradita:] cui protenus Imperator assensum præbuit, inspectoresque per singula posuit monasteria, qui, vtrum ea quæ visa fuerant sic obseruarentur, inspicerent; quique etiam formam salubrem ignorantibus traderent. Perfectum itaque propagatumque est opus Diuina opitulante misericordia, & vna cunctis generaliter posita obseruatur Regula, cunctaque monasteria ita ad formam vnitatis redacta sunt, ac si ab vno Magistro, & in vno imbuerentur loco. Vniformis mensura in potu, [in Inda accurate obseruata:] in cibo, in vigiliis, in modulationibus, cunctis obseruanda est tradita. Et, quoniam alia per monasteria, vt obseruaretur Regula, instituit, suos in Inda degentes ita omni intentione instruxit, vt ex diuersis regionibus aduentantes monachi, non (vt ita dixerim) perstrepentibus, vt imbuerentur, indigerent verbis; quia in singulorum moribus, in incessu, habituque formam disciplinamque regularem pictam cernerent.

[37] [scribit Ordinem monasticum] Propter plurimorum quoque indiscretum feruorem & quorumdam ineptum teporem minusque capacem sensum, optimum constituit terminum, c ordinemque obseruandum cunctis tradidit: illos retrahens, ne superflua peterent; his imperans, vt torporem excuterent: alios nihilominus admonens, vt saltem iussa implere expeterent. Denique multa Regula implere iubet, [magna discretione singulis accommodatum:] sed permulta sunt quæ vsus explere quotidianus expetit, ipsa tamen reticet: ex quibus omnibus habitus monachi veluti gemmis ornatur, & sine quibus dissolutus ac fluxus incompositusque esse probatur. Nonnulla autem præcipit, quæ aut propter concordiam vnitatis, aut certe propter obseruantiam honestatis, seu propter considerationem fragilitatis commutantur. Quapropter piæ recordationis venerabilis Abbas, quæque obseruanda comperit, absque vlla cunctatione vel excusationis fuco implere decreuit. Ea vero, quæ certis pro caussis aut dimittenda cognouit, aut commutanda inspexit, nihilominus prout rectius, & secundum posse, locique positionem decere cognouit, suis obseruanda discipulis tradidit: si qua nempe minus lucide pagina Regulæ pandit, aut omnino silet; rationabiliter apteque instituit atque suppleuit, de quibus ope Diuina adiutus, pauca relatu perstringam.

[38] Primitus d siquidem quam signum horis nocturnis pulsetur, in Fratrum dormitorio e squillam tangere iussit, [ex eo excerpta circa Officia diuina,] vt prius monachorum congregatio orationibus fulti propria residerent per loca, tunc demum ecclesiæ ostiis patefactis hospitibus pateret ingressus. Surgentes vero concite, iuxta quod regula præcipit, Fratres aquis se sanctificatis perfundant, & cuncta altaria humiliter & cum reuerentia percurrant; sic demum ad propria loca accedant, sintque parati, vt cum tertium pulsauerit signum, [nocturnā] absque mora surgentes, attonitis auribus Sacerdotem expectent; qui officium incipiendi sortitus est: nec cuiquam liceat per hoc spatium per angulos ecclesiæ sistere, eorum scilicet quibus ingredi iussum est: sed in choro sedentes institutos secrete concinant psalmos. Psalmos autem cantare f iussit quinque pro omnibus fidelibus in toto terrarum orbe viuis: quinque etiam pro omnibus fidelibus defunctis; pro eis quoque qui nuper defuncti sunt, qui ad notitiam singulariter nostram g causa peruenit, vt iugiter canerentur instituit nihilominus quinque. Decursis vero psalmis quinque, pronus orationi incumbat, eos pro quibus cecinit Deo commendans: & tunc demum pro aliis rogaturus initium sumat. Nec pigritandum est pro certis defixisque psalmodiis æterno Regi, demerso in terram corpore, supplicare, cum Potentibus ad singula verba non reuereatur quis inflectere caput; maximeque quia hoc modo gratia prouocetur Diuina, & compunctionis suscitetur feruor.

[39] Tempore siquidem æstatis post h expletum Matutinorum officium, mox egredi ab ecclesia propter somnolentiam iussit: [diurnum.] seseque calceantes, lotis faciebus, denuo ad ecclesiam concite redeant, & iuxta præfatum ordinem altaria cum reuerentia circumeant, sanctisque se aquis perfundant: & sic deinceps ad loca sibi constituta accedant, diurnum expleturi recitare honeste officium. Quæ officia iuxta Romanum … sintque parati, vt pulsato signo Horæ Primæ, mox ad chorum occurrant, signum autem ita prolixe tangere iussit, vt omnes illo sonante occurrant, illo cessante Sacerdos incipiat Horam. Expleta Prima i in vnum aggregati soluant Capitulum, quo expleto, cum silentio aut psalmos decantando, exeant k ad opus sibi iniunctum. In monasterio quoque remanentes, non fabulis occupentur otiosis, sed bini & bini, aut certe singuli in coquina, in pistrino, in cellario psalmos canant. Post l Completorium vero instituit, vt non pro libita quis voluntate aut egrediatur, [vespertinum;] aut moretur in oratorio, sed hyemis tempore decem prius canant psalmos, æstate vero quinque; sicque pulsato signo omnes pariter iuxta præfatum modum altaria cuncta circumeant, & sic ad lecta sua singuli pausaturi accedant. In his tribus per diem vicibus circumire cuncta præcepit altaria, & ad primum ex eis Orationem Dominicam dicant, & Symbolū, ceteris Orationem Dominicam, vel sua confiteantur delicta. Diurnis autem orationum Horis ad suum quisque accedat oraturus locum, si autem peculiariter sibi vult orare, quibuscumque vacat horis, licenter peragat. Has igitur tres ideo constituit orationis vices, vt hi, qui torpore pigrescunt, & orare fastidiunt, saltem compulsi agant, quæ libenter nolunt, & constitutas non præsumant relinquere horas; hi vero, qui nimio succenduntur amore, ne cetera indiscrete petant, retrahantur. Sic enim accidere solet, vt nimiis vigiliis atterantur vnius noctis indiscretione, horis autem, quibus diuinis psalmodiis esse intentum oportet, præoccupati somno, non valeant diuinum exsoluere pēsum.

[40] In habitu quoque dissimiles fecerat multorum consuetudo: siquidem nonnullis vsque ad talos cucullæ m pendebant. [consimilē vestitum omnibus præscribit:] Quamobrem vir Dei vniformem cunctis tenendum monachis instituit modum, vt non amplius a duobus cubitis excederet mensura, vel vsque ad genua pertingere possent. Concessit etiam necessitatis caussa, præterquam Regula iubet, duas scilicet n stamineas & o femoralia, pelliceas quoque: & p tegumenta eorum cappas duas, & quæcumque necessaria prospexit, vt omnem amputaret occasionis ambagem, tribuit & concessit. Ostendit quoque per scripturam Imperatori rationem de his, quæ iubet Regula; sed certis ex caussis intacta remanent: & de his quæ illa prorsus reticuit; sed vtiliter supplentur. Omne quippe desiderium suum in obseruationem Regulæ conuerterat, suumque hoc permaxime erat studium, vt nihil intellectui eius excederet: quā ob caussam, [Regulæ interpretationem inquirit:] quos peritos esse compererat, attente sciscitabatur circa longeque positos, eos etiam qui istis in partibus ad montem Casinum accederent, veluti qui non audita solummodo, sed visa perciperent: ob quam dilectionem intelligentiæ, cum quislibet ei aliquid noui panderet, mox humiliter suscipiens summa reuerentia aiebat, necdum posse occultos sensus Regulæ nosse. Et cum cunctis non dicam tironibus, sed ipsis sapientibus ipse eam elucidauerit, noua & inaudita se non tantum a peritis, verum etiam a simplicioribus recepisse fatebatur.

[41] Fecit denique q librum ex Regulis diuersorum Patrum collectum, ita vt prior B. Benedicti Regula cunctis esset, quem omni tempore ad Collectam matutinam legere iussit. [edit libros,] Ex quo rursus vt ostenderet contentiosis r nulla friuola cassaque a B. Benedicto edita fore, sed suam ex aliorum fultam esse Regulam; alium collectis Regularum sententiis composuit librum, cui nomen s Concordia Regularum dedit: ita dumtaxat vt B. Benedicti præcederet sententia, [Concordiā Regularū,] ei vero rationabiliter conuenientes iungerentur deinceps. Alium nihilominus ex sanctorum Doctorum homiliis, quæ in t exhortationem monachorum sunt prælatæ, connexit librum, [exhortationes.] eumque omni tempore in vespertinis Collectis legere iussit.

[Annotata]

a Præses Conuentus Abbatum Aquisgranensis an. 817 habiti, de quo supra actum.

b Lambertus Schafnaburgensis in Chronico ad an. 817: Ludouicus Imperator Aquisgrani habuit Synodum, ibique ordinauit vitam monasticam.

c Ordo conuersationis monasticæ editus est & attributus S. Benedicto Casinensi, potius ab hoc S. Benedicto censetur conscriptus. [Ordo conuersationis monasticæ.] Eum cum notis edidit Haeftenus.

d Incipit etiam Ordo is editus a nocturnis vigiliis: licet non eadem sint, vt forte ordo editus possit etiam aliud excerptum videri.

e Squilla, aliis skilla, aut skella, tintinnabulum, [Squilla, skella.] an a Teuionica voce Schelle? Ita cloca, aut clocca, pro campana, eisdem clock est. Durandus lib. 1 de Diuinis Officiis cap. 4 § 11, Squilla, inquit, pulsatur in triclinio, cymbalum in claustro, nola in choro &c. Verum vti hic squillæ vsus in dormitorio præscribitur, ita in choro iniungitur a Lanfranco cap. 1 Constit. Pulsetur a secretario modice signum minimum, quam skillam vocant. Equis appendi legitur in Lege Salica 29 § 3: Si quis skellam de caballis furauerit.

f Obseruat Menardus morem canendi 15 Psalmos ab hoc S. Benedicto inuectum.

g Corrupta lectio forte sic emendanda: iam peruenerunt. scilicet quorum nomina mittuntur, vt pro eis oretur.

h De iis agitur cap. 2 in Ordine monastico excuso.

i Hæc accurate ibidem explicantur cap. 3. De Capitulo & in eo tunc agendis fuse Haeftenus lib 8 tractat. 1 & 2.

k Ordo monasticus cap. 4. & seqq. quorum pleraque hic omittuntur.

l Ibidem cap. 12 & vltimo.

m Cuculla est amictus, caput & humeros circumambiens & protegens, [Cuculla.] inquit Haeftenus lib. 5. tr. 3 disq. 1 vbi pluribus de ea agit.

n Id est, laneæ interulæ, quas cilicio ante vsitato successisse tradit Haeftenus lib. 5 tract. 3 disq 8. Camisæ dicuntur in conuentu Aquisgranensi cap. 22, vbi de vestibus concedendis agitur, [Stamineæ.] vnde hic locus potissimum desumptus est. S. Fructuosus cap. 4 & in Concordia S. Benedicti cap. 62 § 17, Stamineis duabus, inquit, cuiusque necessitatis querimonia sufficienda est.

o In eodem Aquisgranensi conuentu conceduntur femoralia 2 paria, & pellicia vsque ad talos duo: vbi alij cum S. Ardone legunt pelliceæ: [Pelliceæ.] a quo tempore harum vsum introductum tradit Haeftenus lib 5. tract. 3. disq. 9.

p Idem conuentus præscribit tunicas duas, quæ hic tegumenta, cappas duas & cucullas duas, de quibus accurate agunt Haeftenus aliiq;.

q In testamento S. Gennadij Episcopi Asturicensis, qui circa an. 900 floruit, inter libros, ab eo monasterio S. Petri de Montibus donatos, recensetur liber Regularum virorum illustrium, [Liber Regularum Patrum.] de quo dubitat Menardus, an idem sit, qui hic a S. Benedicto refertur editus. Colitur S. Gennadius 25 Maij.

r Eadem suggerit S. Benedictus in præfatione Concordiæ.

s Hinc clare refelluntur Trithemius, VVion, Posseuinus, [Concordia Regularū.] Clemens Reynerus, Yepez, Balæus, Pitseus aliiq; dum Coucordiam Regularum attribuunt S. Benedicto Biscopio Anglo, cuius Vitam dedimus 12 Ianuarij.

t Extat hic liber in MS Floriacensi ad calcem Concordiæ sed aliquot in fine foliis euulsis mutilus. In eo agitur de virtutibus & vitiis monachorum: [Exhortationes.] cui lucem optamus ab aliquo illustri Scriptore Benedictino, qualem Concordiæ dedit Menardus. Eumdem alij etiam attribuunt S. Benedicto Biscopio.

CAPVT IX.
Beneficia a S. Benedicto variis collata. Eius morbus, obitus.

[42] Cernens quoque a nonnullos totis nisibus anhelare in acquirenda monachorum cœnobia, eaque non tantum vt precibus obtineant; verum etiam decertare muneribus, suisque vsibus stipendia monachorum expendi, ac per hoc diruta nonnulla; alia vero fugatis monachis a secularibus obtineri Clericis; [Monasteriis Abbates regulares præfici curat.] adiit hac de caussa piissimum Imperatorem, precibusque pulsat, vt ab huiuscemodi contentionibus Clericos, monachos vero ab hoc redderet periculo extorres. Assensum præbet gloriosissimus Imperator, & monasteria in regno suo cuncta prænotata, in quibus ex his Regulares Abbates esse queant, decernit; ac per scripturam, vt inconcussa omni maneant tempore, firmare præcepit, suoque annulo signauit; sicque multorum cupiditatem, monachorum nihilominus pauorem extersit. Erant etiam quædam ex eis monasteria multa, in quibus deessent monachi, quæ considerans, suggerente præfato viro, piissimus Rex iuxta posse seruire præcepit, ita vt nihil Deo famulantibus deesset, ac per hoc alacrem pro eo eiusque prole, totiusque regni statu piissimum precarentur Dominum. His vero monasteriis, quæ sub b Canonicorum relicta sunt potestate, constituit eis segregatim, vnde viuere regulariter possent, cetera Abbati concessit.

[43] Quæ autem, cum ad c generale placitum iubente Imperatore pergeret, nutu Dei acciderint, non silendum puto. Ibat nempe ægra valetudine, nimisque caloribus fessus, iussis obtemperaturus Regiis; sed caritatis armis stipatus multorum explere vtilitatem paratus; sed is qui piis semper inuidet actibus inimicus, [Equos amissos patienter ferens] vt piorum detrimentum ferret saluti, hunc a tramite cœpto tali arte retardare molitur. Equos siquidem, quibus inuehendus erat, per vasta siluarum deturbauit, custodibus fere ignota; sed vir Dei nullo dolore de amissis equis perculsus, alacer regias prope peruenerat fores. Expletis siquidem monasteriorum monachorumque, de quibus illi ingens & iugis piaque erat sollicitudo, vtilitatibus, numerus equorum minutus a Rege fulcitur; [recipit:] sed & post vnius mensis spatium amissi reducuntur equi: sicque diuinitus actum est, vt, quia de amissis non doluit, duplicatum susciperet lucrum.

[44] Cœpit post hæc diuersis variisque atteri ægritudinibus, & multos per annos continuis vigiliis, assiduis lacrymis, acerrimisque ieiuniis atque laboribus meditationibusque attritum corpusculum nouo certamini præparare: [in morbis & laboribus vegetus,] vt, qui subactis vitiis virtutum obtinuerat arcem, nobiliter infirmitatibus patientiæ armis accinctus decertans, geminatam a Rege suo superatis hostibus victricem perciperet palmam. Quo enim validius pulsabatur ægritudine, eo intentius magis magisque aut orationibus aut lectionibus persistebat. Nullus otiosum reperit, nullus omnino in opere Dei pigrum, nullus vanis friuolisque fabulis occupatum inuenit: aut enim ipse per se lectioni instabat, aut legentem studiose audiebat. Quis vnquam solum nisi flentem reperit? quis ad eum subito ingrediens siccas eius reperit genas? & non prorsus aut humi prostratum, aut cælo erectis manibus stantem, aut, ne sacri voluminis nimiis humectarentur fletibus paginæ, pugnis recipientem lacrymas inuenit? Carnis deficiebant vires, sed animi adamante durior persistebat intentio, rigor semel cœptus pene ipse perdurans. Carnium quadrupedum esus non suscepit a die conuersionis suæ: balneis, tum etiam in vltimo suo tempore languoribus attritus, vix vnquam indulsit: vestimentum post quadraginta vel eo amplius dies mutare solitus est: legere siquidem coram se sanctorū Patrum vitam, obitusque iubebat, qua lectione recuperatus animus fortior perdurabat. O bone Iesu, quibus suspiriis fletibusque perfusus æstuabat animus cupiens dissolui, & esse cū Christo; non tamen, si necessarius Fratribus foret, laborem ferre recusans!

[45] Inualescente autem ægritudine, Imperatorem familiariter alloquutus, in monasterio deducitur, Fratribusque valefaciens, tota nocte orationibus psalmodiisque pernoctans, ipsius dici regulare officium peregit. At cum alterius diei regulare expleret officium, & cursum persoluere vellet, ventum est ad clausulam: Iustus es Domine, quem versiculum decantans ait; Deficio, & adiecit: Fac cum seruo tuo Domine secundum misericordiam tuam: [pie obit.] sicque inter verba orationis virtutibus decoratum emisit spiritum. Adsunt autem eius omnibus diuitiis dulciores Epistolæ, quas pridie, quam migraret a seculo, Fratribus Anianæ positis proprio dictauit ore, in quibus testatur faciem suam amplius non visuros. Aiunt etiam quidam quoniam hora, qua migrauit ad Christum. Episcopo d Stabulo Magalonensi obitus eius reuelatus est: a somno siquidem surgens, mox suis quod acciderat retulit. Obitum autem eius & cursim attigimus, quoniam Fratres, qui eo tempore præsentes adfuerunt latius explicati sunt, quod sequens demonstrat pagina.

[Annotata]

a Circa tempora Caroli Martelli abusus ille cœpit, quo laici aliiq; Clerici obtinuerunt dignitates Abbatum, & Abbates Commendatarij sunt appellati, quod monasteria in commendam, vt loquuntur, haberent, [Abbates Commendatarij,] eaq; regerent cum facultate disponende defructibus, sicut veri beneficiati. Præclara est admonitio Hincmari Archiepiscopi Remensis & aliorum Episcoporum ad Ludouicum Regem Germaniæ tomo 2 operum Hincmari tract. 4 cap. 6 & in Capitulari Caroli Calui cap 23 vbi petunt monasteria a Carolo Caluo laicis concessa, religiosis restitui, De Abbatibus Commendatariis agunt Tamburinus tom. 1 de Iure Abbatum disp. 4 & alij quam plurimi ab eo aliisq; citati.

b Ex his erant Helisachar, infra in epistola a S. Benedicto dictus amicus fidelissimus Canonicorum, & Alcuinus Leuita seu Diaconus, Abbas Maioris-monasterij, Turonensis & aliorum, cuius vita monasticæ non inferior fuit, vt in eius Actis legitur. [ex Canonicis & Clericis.] Imo & huius discipulus Sigulfus Abbas Ferrariensis monasterij ad senium vsque Canonico habitu laudabiliter vixit, vt testatur eius successor Lupus Ferrariensis epist 29. Hugo etiam frater Ludouici Pij multorum monasteriorū Abbas fuit.

c Generale placitum, seu conuentus ad lites dirimendas, quater in anno haberi solitum dicitur lib. 4 Capitul. Caroli & Ludouici Imper. tit. 57 & apud Hincmarum tomo 2 tract. 14 cap. 29.

d Stoebulis, Stabelus, & Stabilis: [Placitum generale.] etiam adfuisse dicitur inter 300 Episcopos consecrationi altaris S. Saluatoris an. 804.

CAPVT X
Epistola monachorum Indæ de vita & obitu S. Benedicti.

Ex III MSS.

[46] Benedictus igitur Abbas in prouincia Gotiæ a exortus sub Pipino Rege Francorum, & post eius decessum sub Carolo filio eius, ab infantiæ tempore vsque in adolescentiam militauit. Post hæc autem relicto palatio in monasterio S. Sequani in prouincia Burgundiorum habitum veri monachi suscepit: [Ex milite monachus.] ibique duobus ac semi annis consistens, Deo iugiter militauit. Sed, quia ibi regularem vsum minime reperit, in Gotiæ partibus migrauit; ibique super fluuium Anianum manu propria cellam primitus, postmodum vero cum ipsis Fratribus, qui ob amorem Christi sub eius regimine venerant, [monasteria extruit duo,] monasterium ex nouo opere construxit: in quo non longo post tempore trecentos sub suo regimine monachos habuit. Defunctoque Carolo Imperatore Ludouicus filius eius Imperium suscipiens, Benedictum venerabilem virum vna cum suis quibusdam discipulis in Franciam venire fecit, ac primitus in pago Alsacense monasterium ei Maurum dedit: postmodum vero pro eius amore iuxta Aquis palatium super fluuium Indam ex nouo opere ei monasterium ædificauit. Hic est Benedictus, per quem Dominus Christus in omni regno Francorum regulam S. Benedicti restaurauit: [regit duodecim,] hic habuit sub regimine suo monasteria duodecim: id est, Anianam, Gellonem, Casam nouam, b Insulam Barbaram, Menatem, S. Sauinum, c S. Maximinum, Massiacum, d Cromatiacum, Cellam nouam in Tolosano, monasterium Maurum in Alsatz, Indam ex iussu Imperatoris ob illius ac discipulorum eius vsum ȩdificatū, & de fiscis regalibus ditatū. In his omnibus ex doctrina sua monachos & Rectores misit. [Imperatorigratus,] Curam autem maximam habuit de omni ordine Ecclesiastico, videlicet monachorum, Canonicorum, atque laicorum, maxime autem monachorum.

[47] Imperator autem omne eius consilium libenter audiuit, & fecit: vnde & a quibusdam monachus vocitatur, videlicet quod monachos pro eius amore semper suos proprios appellauit. Et post eius decessum hactenus Abbatem se monasterij illius palam esse profitetur. Sanctus igitur vir vsque ad obitum suum in palatio Regis pro augmento fidelium, non pro terrenis rebus perseuerauit: quia iuxta erat monasterium in quo degebat. [febri corripitur,]

[48] Ante quartum vero exitus sui diem adhuc sanus omnia Imperatori, quæ ei solitus erat dicere, replicauit. Et in ipsa die febre correptus, ad mansionem suam vsque peruenit. Altera vero die audientes hoc omnes Magnates Imperatoris ad cum visitandum venerunt. Tanta autem ibi fuit multitudo Episcoporum, Abbatum, ac monachorum, vt nobis, qui eum ibi custodiebamus, vix ad eum accedere facultas esset. Helisacar autem Abbas primus ad eum venit, & cum eo vsque ad obitum perseuerauit. e Quinta siquidem feria ægrotauit, in sexta autem feria nocte misit Imperator f Tanculfum Camerarium iubens, vt eum in ipsa nocte ad monasterium ferremus, [defertur ad monasterium,] quem leuantes ante gallorum cantum, vna cum Helisacar, & suis ac nostris hominibus prima hora diei ad monasterium deduximus: cumque esset tertia diei hora, omnes a se exire præcepit, & vsque ad sextam horam solus permansit.

[49] Post hæc ingressus supradictus Abbas cum Præposito nostro, percunctati sunt, quomodo ageret, quibus ipse respondit, numquam se tam bene fuisse, adiunxitque: Vsque modo inter choros Sanctorum coram Domino adstiti. In g crastina autem Fratribus ad se vocatis, [40 annis non comedit nisi fusis lacrymis,] eis monita salutis dedit, & tunc professus est, quia h quadraginta anni essent, ex quo monachus fuerat, in quibus annis nullo die antea panem comedit, donec coram Deo lacrymas funderet. In ipsa die breuem admonitionem Imperatori misit, & alia per diuersa monasteria i direxit. k Isdem vero venerabilis vir omne officium suum de quinque annis & duobus mensibus ante obitum suum, sicut in eius tabulis post eius decessum reperimus & ipse viuens quibusdam dixit, l Cantatum per semetipsum reliquit. [obit II Februarij an. Chr. 821]

[50] Obiit autē septuagenarius, tertio Idus Februarij, anno ab Incarnatione Domini octingētesimo vigesimo primo, m Indictione decima quarta, Concurrente 1, Epacta decima quarta anno n nono Imperij Ludouici piissimi Imperatoris. Post tertium vero diem sepulchrum eius aperuimus, & eum in vas lapideum, quod Imperator parauerat, mutauimus: discooperientes autem faciem eius, vidimus in fronte, & circa oculos, ac labia eius tantum ruborem, quantum nec viuus habuerat. His ita exceptis, & ita se habentibus nos famuli ex monasterio Inda videlicet Deidonus, Leuigildus, Bertadus, & Desiderius tibi Ardoni, Magistro nostro, salutem in Domino optamus, petimusque caritati tuæ, vt secundum tuam sapientiam de vita Patris nostri Benedicti libellum componas, & eum nobis dirigas. Salutant vos omnes Fratres nostri, & vos salutate omnes Fratres nostros. Amen.

[Annotata]

a An. 750 Pippinus est Rex constitutus, quo aut sequenti natus est S. Benedictus: qui septuagenarius, vt infra dicitur, obiit.

b Leidradus Archiepiscopus in epistola ad Carolum Magnum, quæ extat inter opera Agobardi, ita de Insula Barbara sub S. Benedicto constituta scribit: [Insula-Barbara.] Monasterium regale Insulæ-Barbaræ situm in medio Araris fluuij, quod antiquitus est dedicatum in honorem S. Andreæ Apostoli & omnium Apostolorum, nunc autem in honorem S. Martini recens videtur esse fundarum iussu Domni Caroli Imperatoris, qui ibidem præfecit Dominum Benedictum Abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices, ita restauraui, vt tecta de nouo fuerint, & aliqua de maceriis a fundamentis erecta, vbi nunc monachi secundum regularem disciplinam numero triginta habitare videntur. Hæc ille, vbi forte aliqua ex secunda persona in tertiam a posteris deriuata sunt vt fuerit iussu tuo, Domine, Carole Imperator præfecisti, direxisti tuos codices. Colitur eius loci multo ante Abbas S Ambrosius 2 Nouemb. ad quem diem lib. 1 Obseruationum tradit Menardus in eo nunc Canonicos degere.

c Est Miciacense in Aurelianensi diœcesi a Chlodouæo I extructum SS. Euspicio & Maximino, [Miciacēse monast. S. Maximini.] & ab hoc vulgo dicitur S. Mesmin de Micij: vt diximus 25 Ianuar ad Vitam S. Linentij. Colitur S. Euspicius 14 Iunij, S. Maximinus 15 Decemb.

d Cormeriacum aliis & Cormarium in diœcesi Turonensi ad Angerim fluu. de quo agit Chopinus lib. 1 Politiæ sacræ tit. 6 sect. 14. In Vita B. Alcuini hæc leguntur: [Cormeriacum.] Patribus Cormaricensibus iuslerat centum modia vini dari: cumque ad monasterium ducerentur, mandauit per Sigulfum Benedicti Abbatis monachum præuisoribus monasterij, in alia vasa mutari &c. De aliis monasteriis ante actum est

e VII Idus Februarij, seu 7 Febr. vt infra in epistola S. Benedicti.

f Tanculfus dicitur in Vita Ludouici Pij ad an. 826 sacrorum scriniorum Præfectus.

g Sabbato, 9 Februar.

h In duobus MSS. quadraginta octo anni, sed hi incompleti sumendi ab anno 774, quo ingressus est monasterium S. Sequani, at quadraginta conficiuntur ab an. 780, quo cellam Anianam construxit.

i Infra epistolam scripsit IV Idus Februar. die Dominico.

k Hæc periodus deest in 2 MSS.

l Menardus corrigit notatum.

m Desunt Indictio, Concurrens, & Epacta in 2. MSS. quæ in annum 821 conuenire supra diximus.

n Imo annus 8 cœperat tantum 28 Ianuarij, si a morte Caroli parentis numeretur, vt solet: quia tamen anno 813, in consortem Imperij assumptus est, si is annus imperfectus hisce scriptoribus visus fuerit primus, & secundus cœptus numeraricum an. 814 aut morte parentis, tum nonus annus censeri potest.

EPISTOLAI B. BENEDICTI ABBATIS ANIANÆ.

Benedictus, Abbas Indensis in Belgio (S.)

Svmmæ in Christo beatitudinis ac felicitatis Georgio, monasterij Anianæ Abbati, ac cunctis filiis ac Fratribus bene ac vigilanter sub norma Patris degentibus Benedicti, vltimus omnium Abbatum Benedictus, optat iam in extremis positus salutem.

Svper omnibus, quæ meum exurunt animum, hoc est, quod de vestro sollicitor vitæ regularis ordine. Nequaquam enim ignoro vos nobiliter desudare, ac nostri fidelissime fore memores, neque vllo indigos exhortationis verbo. Verumtamen in vltimis constitutus ignoro, vtrum iam vos videre queam. Nostis qualiter totis, quantum valui, nisibus, quamdiu potui, vitæ exhortationis exempla monstraui sollicitus vestrum. Nunc ergo Filium Dei precor, & per ipsum testor, vt vnanimes in caritatis nexu illos, quos vel mecum adduxi, vel alicubi propter aliquod exemplum, aut pro aliqua misi, non habeatis quasi extraneos. Sed quicumque ad vos ex illis iterum redire voluerint, & regulariter vobiscum versari, pie benigneque velut Fratres recipite, vt decet. Deo enim gratias, non deerit vobis corporale subsidium. Omnibus autem generaliter, maxime vero illis, quos nobis in amicitia iunctos nostis, diligentissimum semper appendite affectum; & vt potestis, aliis pauperibus, quæ supersunt necessaria, ministrate. Abbati quoque Modarlo a S. Tiberij auxilium, in quibus indiguerit, ferte. Et de iis, & aliis b veluti in vita nostra, magis autem post mortem agite meam. Sicut ergo monasteria dudum vitiata iam aliquid emendationis a nobis accepisse videntur, largiente Domino: ita maxime nunc cauete, ne (quod absit, te posco, misericors Deus) sinistram viam vllo tempore tendant. Monasterio vero Indæ tanquam Fratribus estote iuncti vnice. Helizachar quoque, qui præ omnibus supra terram omni tempore nobis extitit amicus fidelissimus Canonicorum, & Fratres ipsius in meo habetote semper loco, & ad eum semper sit refugium vestrum. Sed vobis ita nunc suggero, quia ignoro vtrum in præsenti vos videam seculo. Nam septimo Idus Februarij acerbissimo, donante c misericordia, tactus verbere nihil aliud, quam vltimum expecto diem vocationis.

Iussit hæc domnus Benedictus adhuc viuens quarto Idus Februarij scribere, & obiit tertio Idus eiusdem mensis.

[Annotata]

a Coluntur 10 Nouemb: SS. Tiberius, Modestus & Florentia, sub Diocletiano martyrio coronati in territorio Agathensi, vbi non procul ab Aurare fluuio extructum monasterium S. Tiberij, vulgo S. Vberij & S. Tiberi dictum.

b Videtur deesse, curam.

c Addendum forte, Diuina aut Dei.

EPISTOLA II

Benedictus, Abbas Indensis in Belgio (S.)

BHL Number: 1096

Venerabili in Christo Patri, a Nibridio Archiepiscopo, Benedictus, vltimus omnium Abbatum Abbas, sempiternæ felicitatis salutem opto.

Eia, vir Dei, parcat modo caritas ac dilectio seu beneuolentia, qua semper modo, in quantum potes, siue per temetipsum, seu familiares & amicos, nec non per omnia monasteria, quocumque potueris, transmittere, vt orationes tam in psalmis quam in Missis pro me ad Dominum fundere non cessent: quia modo valde mihi necessarium est. Scito, Pater dilecte, quia iam in extremis pugno, ad finem curro, iam anima a corpore separatur, & in hac luce oculis corporeis te minime videre spero. Ille, qui potest facere de immūdo mundū, de peccatore iustum, de impio castum, faciat nos pariter regno perfrui sempiterno, ibique cum omnibus Sanctis cantare canticum nouum. Supplico, carissime Pater, vt, sicut mercedem habuisti semper de Fratribus, qui degunt in monasterio Aniano; ita semper, dum anima a corpore egredietur, melius ac melius habeatis in vestra sancta dilectione. Omnes illis in partibus amicos, familiares & propinquos commendo. In monasterio quoque nostro totis nisibus, sic credo, facietis arguendo, obsecrando, increpando, vt libera voce cum Psalmista aliquando dicere valeatis: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam & salutare tuum dixi. [Psal. 39. 11] Iam omnia in caritate & discretione agite: vosque Trinitas sancta custodiat, & præmia largiatur æterna. Amen.

[Annotatum]

a De Nibridio, aliis Nifridio, Archiepiscopo Narbonensi agit Catellius lib. 5 rer. Occitaniæ. Alia nos supra attigimus.

DE S. ANTONIO CAVLEA PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO

AN. Chr. ⅠƆCCCLXXXXV.

Commentarius præuius.

Antonius Cauleas, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

Avctore I. B.

[1] Relatus in Cælitum tabulas est apud Latinos æque ac Græcos Antonius, cognomento Cauleas, qui sub exitum noni a Christi Incarnatione seculi Ecclesiæ Constantinopolitanæ præsedit. De eo Martyrol. Romanum: Constantinopoli S. Antonij Ep. tempore Leonis VI Imp. eius nempe, [S. Antonius colitur 12 Feb.] qui Basilio Macedone genitus, Sapiens, seu Philosophus, est appellatus. Antonij eiusdem memoriam ita in Addit. ad Vsuardum annotauit Molanus: Item Constantinopoli S. Antonij, magni inter Dei Pontifices, & admirabilis inter Patriarchas. Præiere Menæa his verbis: Eodem die (XII Februarij) memoria S. P. N. Antonij Archiepiscopi Constantinopoleos. adnectunt elogium, de quo infra.

[2] Philippus Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum, qui desunt Martyrologio Romano, ad XI Februarij S. Antonium inscripsit, [non 11] ex Menologio Græcorum, vt in Notationibus profitetur. Sed quo? Non eo certe quod Henr. Canisius edidit: non Græco quod Veneriis excusunt: non quod Basilij Macedonis iussu concinnatum asseruari Romæ ferunt, cum ad plures annos superstes Macedoni Antonius fuerit. Alia peccat in iisdem Notationibus Ferrarius, [vt mendo se quidam scripsit;] dum eum ait Plotio schismatico & hæretico subrogatum sub Leone IV Imp. Copronymi filius fuit Leo IV, atque annis centum prior Antonio, qui Leone VI imperante, non Photio (quem mendose Plotium vocat) sed S. Stephano, Leonis Imperatoris fratri suffectus.

[3] Anno Leonis tertio, qui erat Æræ, quam nunc Latina Ecclesia vsurpat, ⅠƆCCCLXXXVIII, [factus Patriarcha an. 888.] ad Patriarchatum euectus Antonius est. Ita Cedrenus in Compendio historiarum: Anno insequenti (antea retulerat res gestas τῷ δευτέρῳ ἔτει τῆς βασιλείας Λέοντος, anno secundo imperij Leonis) insequenti igitur, siue tertio imperij eius anno, Stephanus Imperatoris frater ac Patriarcha excessit e vita. In eius locum ordinatus est Patriarcha Antonius, cognomento Cauleas. Mendose ista in Curopalate vertit Gabius his verbis: Insequenti anno Stephanus Imperatoris frater, & Patriarcha excesserunt e vita: [post S. Stephanum;] in cuius locum suffectus est Antonius, cognomento Cauleos. Græce & hic Καυλέας appellatur a Cedreno ac Zonara & in Serie Episcoporum Byzantij lib. 4 Iuris Græcorum; & Stephanus frater Imperatoris, idem & Patriarcha erat, vti ipse quoque Curopalates paullo ante retulerat; & apud Cedrenum est ἀπέλιπε τὴν ζωὴν, excessit e vita; non autem excesserunt. Mortuus videtur Stephanus die XVII Maij, quo a Græcis coli scribit Baronius to. 10 Annal. ad an. 888 nu. 8.

[4] Non satis perspicue traditur quo anno decesserit S. Antonius, aut quanto tempore Ecclesiam illam administrarit [mortuus, nōan 901] Baronius in Annot. ad Martyrol. & Voßius, lib. 2 de Historicis Græcis cap. 26 scribunt anno ⅠƆCCCCI obiisse. Videntur eam opinionem hausisse ex Curopalate, qui postquam scripsit vita functo Patriarcha Antonio, declaratum Nicolaum Mysticum; in eadem pagina (vti & Cedrenus, quem perpetuo sequitur) narrat, Imperatorem Leonem, die Pentecostes in templo S. Mocij, fuste ab homine nefario fuisse vulneratum; atque ei a Mario monacho prædictum, [vt sat procliui errore quidam statuerunt,] decem adhuc annos victurum. Ita enim videtur quis ratiocinari posse: Obiit Leo anno ⅠƆCCCCXI, decem post illud acceptum vulnus annis: ergo id illi inflictum erat an. ⅠƆCCCCI, XXXI Maij: in eum enim diem Pentecoste illo anno incidit: non multo igitur ante Antonio, pridie Id. Februarij extincto, successerat Nicolaus. Verum etsi paucis verbis perstricta sunt, quæ illi scriptores interiiciunt, pluribus tamen gesta sunt annis; quo nimirum pacto post S. Theophanonis primæ vxoris obitum, secundam dein & tertiā duxerit Leo, atque Imperatorio diademate insignierit.

[5] Retractauit quod ad Martyrologium annotarat Baronius tom. 10 Annal. vbi ad annu 890 num. 13 ita scripsit: Hoc anno moritur Antonius Patriarcha Constantinopolitanus, [nec an. 890,] vbi tantum annos duos sedisset. Ita in Serie Patriarcharum Constantinopolitanorum in corpore Iuris intexta. At quæ in ea Serie traduntur de annis Patriarcharum, qui tempore Leonis eam rexerint Ecclesiam, haud satis apte inuicem congruunt. Dicitur enim Stephanus sedisse annos III, Antonius II, Nicolaus Mysticus XI; eo eiecto Euthymius annos V, menses VI; tandemq; mortuo Leone, pulso Euthymio, restitutus Nicolaus. Anno 1 Leonis, Christi ⅠƆCCCLXXXVI in solium Patriarchale euectus est Stephanus, exturbato, qui numquam id legitime obtinuerat, Photio: [(vt patet ex tempore successorū,] deceßit Stephanus tertio post anno, ⅠƆCCCLXXXVIII. Antonius, si duos dumtaxat sedit annos, obiisse dicendus est ⅠƆCCCXC, vti Baronius statuit: ergo ⅠƆCCCCI eiectus Nicolaus, cum sedisset annos XI. Sequetur, Euthymiū, cui V Sedis anni, menses VI tribuuntur, anno CMVI pulsum esse, quod demum CMXI accidit, cum Leone mortuo, Imperium capeßiuit Alexander. Desunt igitur numero annorum Antonij anni quinq; & menses aliquot: neque enim vspiam interregni mentio fit, quin semper vno mortuo aut pulso alter creatus sit Patriarcha.

[6] Aliter patescit error, si ita argumenteris: Pulsus est Euthymius anno CMXI mense Iunio, mortuo Leone. Sederat autem annos V, [præcipue pulsi Euthymij an. 911,] menses VI ab initio nempe anni CMVI. Ergo tunc primum eiectus erat Nicolaus, postquam annos XI Ecclesiæ præfuisset, ab anni ⅠƆCCCLXXXXV Februario, cuius die XII obierat decessor eius Antonius. Denique cū an. CMXII extinctus est Alexander, Constantinus Leonis filius septimum iam annum ætatis explebat, vti Zonaras & Cedrenus scribunt: quem proinde ætate anni ⅠƆCCCCV natum fuisse oportet. Atqui eum, teste Cedreno, baptizauit in sanctæ Sophiæ templo Nicolaus. Dein idem Imperatori, quia Zoën, quæ ei nec necdum thoro iuncta filium illum pepererat, [& nati Constantini Porphyrogeniti an. 905)] sibi quartam iam coniugem copulasset, atque Augustam coronasset, sacris interdixit Nicolaus; cumque exorari se, vt eum in ecclesiam admitteret, nullis precibus pateretur, ipse e Cathedra submotus initio anni ⅠƆCCCCVI, cum sedisset annos XI, ab anno nempe ⅠƆCCCXCV quo obiisse Antonium oportet, postquam Ecclesiam gubernasset annos VII, [sed 895.] qui anno, vt diximus, ⅠƆCCCLXXXVIII Stephano fuerat suffectus.

[7] Cedrenus & Curopalates solum narrant, Antonio mortuo designatum Patriarcham Nicolaum Mysticum, quot ille sederit annis non exprimunt. Expreßisse id Zonaras videtur, sed incuria librarij, vel codicis antiqui vitio, id in editis exemplaribus omissum. Græce ita habetur: οὖ γὰρ Ἀντωνίου τῷ θρόνῳ της Κωνσταντινουπόλεως ἐπιζήσαντος ἔτη… καὶ μεταθεμένου τὴν ζωὴν, [Sedis tempus omissum, vel expressum vitiose a scriptoribus,] Μυστικὸς Νικόλαος πατριάρχης ἐκεχεροτόνητο. [Sedis tempus omissum, vel expressum vitiose a scriptoribus,] Wolfius vertit: Nam cum Antonius Sede Constantinopolitana annis… gubernata decessisset, Mysticus Nicolaus Patriarcha est designatus. Quod autem in citata Serie Patriarcharum contendimus inesse mendum, ita contigisse videtur quod pro ζ᾽ sit β᾽ positum; vel pro ΠII, solum II. Cum alioquin auctor forsitan recte scripserit: Ἀντώνιος Καυλέας, ἐπὶ οὗ ἀυτοῦ Λέοντος, ἔτη ζ᾽, vel ἔτη Πii. Antonius Cauleas, eodem Leone imperante, annos VII.

[8] Edita est a Lipomano tom. 5 de Vitis SS. ac dein a Surio, Nicephori, beatissimi Philosophi & Oratoris, oratio funebris, seu Vita encomio contexta, magni inter Dei Pontifices & admirabilis inter Patriarchas Antonij. [Vita a Nicephoro scripta:] Quam & nos inde hic damus. Quis ille Nicephorus fuerit, & num alia ediderit opera, nusquam legimus. Vixisse sub Leone Sapiente Imp. sub quo & Antonius, ex ipsa constat oratione.

[9] Vitæ S. Antonij compendium, ex eadem concinnatum oratione, extat in Menæis, [elogium in Menæis:] in quo fuisse eius nomine monasterium aliquod indicatur, ab eo fortaßis conditum, aut in quo ipse monachicum habitum olim susceperat. Ita habent Menæa: Τελεῖται δὲ αυτου σύναξις, ἐν τῇ αὐτου μονῇ. [monasterium eius.] Agitur eius commemoratio in ipsius monasterio.

IN S. ANTONIVM CAVLEAM NICEPHORI PHILOSOPHI ORATIO,
edita a Lipomano & Surio.

Antonius Cauleas, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

Avctore nicephoro.

EXORDIVM AC PROPOSITIO.

[1] Fieri ergo non poterat, vt eorum qui in fide prius præclari extiterunt, non rursus tempus, etiamsi videretur cōsenuisse, fœtus similes afferret; [Non desinunt esse boni homines.] & per extremum partum, rebus ipsis & factis, præcedentium fructuum comprobaret admirabilitatem. Cum enim fictor ab initio humanam fabricatus esset naturam, & bonorum seminum ei indidisset materiam, non siuit vt ea cum tempore consenesceret, sed vt indies repubesceret, & ferret fœtus germanos præcedentibus, supernæ cognationis minime adulteratam nobilitatem in se ferentes. Virtus enim non accipit dimensionem ex eo, quod est tempore posterius aut prius; sed ex pura & incorrupta mente eorum, qui se recte gerunt: quomodo is, qui nunc oratione laudandus est propositus, qui quotidianis accessionibus ascēdit totas scalas virtutum, & peruenit ad summum.

[2] Sed oportet, [Auctor excusat suam tenuitatem rebus imparem:] huic, qui per totam vitam in virtute se exercuit, eos qui per totam vitam in dicendi facultate studium posuerunt, contexere coronam, qui quidem sunt lingua boni & potentes; & admirari res præclare & recte ab eo gestas; me autem silentio longo os meum comprimere, & linguam vinculo continere: & dum alij oratoris officio fungerentur, me in numerum referri auditorum; & eorum quidem reuoluere memoriam, quorum inspectio & experientia, a non longo abhinc tempore poterat esse magistra, vt veritati possem verum & firmum ferre testimonium; eorum vero quæ ignorantur narratione per orationem percipere cognitonem: non autem lingua inerudita, & ægritudinis animi nube confusa mente, aggredi tantæ rei magnitudinem, timentem periculū, quod imminet iis, qui suscipiunt ea quæ sunt supra vires. Natura enim ita est comparatum, vt verba res non possint assequi. Hic autem nunc, vbi & longissimum tempus dimensum est virtutem, & floridissimum pratum imitantur recte facta, cum omnia tractare nulla possint ratione, merito refugiunt. Neque enim suum ingenium, nec rerum ignorantes magnitudinem, sperantes tamen se potius aliquid accepturos, quam daturos, existimant se virtutum magnitudine esse suam celaturos imbecillitatem: neminem enim iudicare orationes, stupefactum rerum admiratione. Quamobrem sperant fore, vt simul & lateant, & prædicetur, [statuit tamen Patre iusta soluere.] dum propter horum connexionem habentur in admiratione. Sed quoniam mētis, quæ inter omnes principatum obtinet, vincit sententia, quæ post exequias censet iusta Patri esse tribuēda, eius in dicendo gratiæ vniuersum permittentes, (quæ, etsi necesse sit ad non assequi, omnino quod deficit adiiciet, vel potius orationi integram præbebit correctionem) accedimus ad narrationem, veluti quoddam fundamentum patriam primo loco ponentes.

[Annotatum]

a Hinc patet, quo tempore scripserit hanc orationem Nicephorus cum nempe haud pridem viuere Antonius desiisset.

CAPVT I
S. Antonij ortus, institutio, vita monachica.

[3] Sed patriæ maiorum nollem facere mentionem: quoniam nec aliquid eorum, [Antonius maioribus aliis ex Phrygia ortis,] quæ ad carnem pertinent, cælesti illi & carnis propemodum experti, & qui solam nouerat patriam supernam ciuitatem, in quam ciues adsciscuntur, qui sunt virtutis operatores, scimus fuisse proprium. Sed quoniam eum, qui propter nos massæ nostræ assumptione factus est sicut nos, vniuersi opificem videmus & Dominum, admisisse patriam & maiores, & humilis Bethleem magnitudinē omni lingua prædicari; nec in sancto quoque Pōtifice fas esse statui prætermittere: sed in eo potius iucunde immorari, reddendo quodammodo gratiam alimentorum. Sed in aliis quidem fortasse patria & genus proposita, laudem ex arte afferunt; in eo autem, de quo in præsentia agimus, partus potius iis, ex quibus ortus est, donat gloriam immortalem, inferne remittens splendorem similiter solarium radiorum reuerberationibus. Patria ergo, quæ sit vna, non potest inueniri. Nam Asia quidem & Europa gloriam inter se partitur: hæc quidem propter Thraciam, illa vero propter Phyrgiam, eius ortum sibi vendicantes. Cum res autem sit inter eos controuersa, [aliis ex Thracia,] apparet alia tertia patria, nempe regina vrbium, quæ etiam eum aluit, vlnis suis amplectens, ex quo fere a puerilibus fasciis eum euolui contigit, vt qui ei postea futurus esset decus & ornamentum. Et hæc quidem, vtpote caput, ei facile & prōpto animo cedit, sperans fore, vt fruatur gloria. Asia vero ægre fert quidem, sed non vsque ad immoderatam fertur contentionem: se reginæ autem submittens, & maiorum eius contenta gloria, a quibus sunt huic fontes generationis: [vtrisque illustribus,] quos genus ducentes ex Phrygia, propter munera Imperatoria, quæ obierunt in exercitu Imperatoris, habuit regina vrbium habitatores, animo quidem fortes, fortes autem corpore, & eius, qui ex ipsis erat gignendus, prius in se describentes fortitudinem contra vitia & constantiam.

[4] A quibus ortus huius pater ab ipsis parentibus ab ineunte ætate, tamquam Samuel, & habitu Dei sorti dedicatur & re ipsa: [parentibus piis] & ad generis successionem lege matrimonij coniungitur mulieri, honestæ quidem animo, honestæ vero omnibus moribus, & corporis specie non afferente dedecus nobilitati animæ: & quæ, vt semel dicam, animi & corporis dotibus, marito, qui erat in vtrisque insignis, nulla in re erat inferior: sed erat biga insignis, biga veneranda, biga quæ beata censebatur: coniugium, quod multorum oculos conuertebat ad admirationem; parum quidem carni, plurimum autem Deo viuens, & iis quæ vere ad Deum ferunt, factis & rectis actionibus: pro quibus & per quæ, tamquam aliquod præmium virtutis, [nascitur iuxia Cōstantinopolim:] dignati sunt sacrum fructum producere. Qui in materna quadam possessione, quæ non multum aberat a ciuitate, in qua habitabant, vrbanos tumultus, & a Iconomachorum, quæ tunc vigebat, rabiem declinantes, in lucem editus, magis pietate alebatur, quam lacte. Cum autem iam incepisset balbutire, parentibus iucundam exhibuit admirationem. [ab infantia sacra verba balbutit:] Balbutienti enim linguæ nihil fere aliud præbebat loquendum, nisi quæcumque erant mystici nostri cultus, quantum a molli & tenera pueri natura potest exprimi & e labris progredi: & hoc paullatim crescens cum augmento corporis, simul etiam crescentem habebat admirationem: & quicumque id videbat, erat propheta futuri.

[5] Cum ad quintum antem annum peruenisset, litterarum figuras doctus a sancto Spiritu, (neque enim venire ad ludi magistrum, [diuinitus litteras doctus,] puerorum irrisiones & alias pueriles ineptias declinans, in animum induxit) omnes sacras orationes, maxime quæ non mysticæ ac secreto prolatæ, Sacrifici voce perueniunt ad aures eorum, qui initiantur, ingeniose memoriter pronuntians; de cetero etiam res ipsas imitabatur ac repræsentabat, [sacra imitatur quinquennis:] panem proponens, & manu tenens thuribulum: perinde ac si non sustineret sacra anima, quo minus etiam in imperfecta ætate operaretur res diuinas, & ante tempus perfectionis ea quæ ad perfectionem pertinent inchoaret: & sacrosancto puero pro quouis ludo erat opus & studium, parum quidem matrem comitanti, magna autem ex parte in his seorsum occupato. [matre mortua celeriter adolescit:] Postquam vero illa ad beatam, & quæ numquam senescit, migrauit hæreditatem, cum patre versabatur tunc, se exercens in sacris discendis psalmis. Ingenij autem felicitate, intelligentiam quidem quam pro ætate maiorem, maturiorem autem quam pro tempore ætatis dabat spectādam staturam corporis, mentem vero eius, quod est bonum & honestum, capaciorem quam quantum consentaneum esset vtrumque ad mittere dimensionem temporis.

[6] Hinc cum ad annum peruenisset duodecimū, ad res diligentius considerandas se applicans, (o mentem stabilem! o bonum propositum! [duodennis vult fieri monachus:]) genus vitæ discreuit & elegit: aliisque reiectis, ad monasticam intuens, flagrabat cupiditate. Rerum enim principia a fine diiudicata præbent tutam electionem eius quod est melius. Non enim quod proportione ætati responderet, procedens habuit iudicium: sed in iuuenili corpore canam ostendebat intelligentiam, per ea quæ operabatur suam cum eo, quod est bonum & honestum, indicans coniunctionem: & iis, ad quæ se exteridebat, significabat incorruptæ mentis stabilitatem: & gloriam quidem despiciens, respuens autem quicquid non fert ad Deum, elegit eam, quæ fert ad ipsum, asperam quidē, sed quæstuosam viam, & quæ sola potest bonos mercatores transmittere ad illam vere pretiosam margaritam. Sciebat enim diuino amore prius capta anima, ad id solum, quod desideratur, omnino contendere, & omnia nihil ducere, quæ nihil faciunt ad id quod quæritur. Quod enim toto animo electum est ad acquisitionem, est firmum ac stabile: quod autem est firmiter acquisitum, promptum est ad conseruandum. Qui enim semel fuerat incitatus ad id quod est honestum, tamquam ab aliquo carcere a virtute parentum, perpetuo ferebatur impetu, Deum quærens, & ad ipsum contendens.

[7] Dehinc deducitur ad virum sanctum, qui præerat sacro monsterio, & erat insignis virtute: cui magnam acquirebat gloriam actio & contemplatio, [admissus in monasterium,] quæ corporis & animæ motus despertiebant. Qui cum eum statim sibi coniunxisset, &, vt quæ esse potest in iuuene, virtutem præuideret, eum traduxit ad suum habitum & amictum: tamquam quadam tabula ei suis propositis virtutibus, eumque suo exemplo informans, facto potius quam sermone fuit ei doctor bonarum disciplinarum. A quo exercitatus in orbe disciplinarum, attraxit dulce fluentum diuinarum scripturarum, externæ ebrietatis crapulam repellens illo institutore: & de cetero numquam conuersus, admouet manum aratro exercitationis, [Abbatem imitans, nocte orat, interdiu aliis ministrat,] profundos proscindens sulcos virtutis, & ad fructus ferendos recte præparans. Et noctes quidem habebant linguam precibus & hymnis vacantem, & Diuinarum rerum meditationi, dies autem manus vehementer inseruientes iis qui simul cum eo exercebantur. Aperte enim sciebat, quod alij labores magnum quidem, (quidni enim?) sed non tantum lucrū præbent; qui autem conferuntur ad proximo deseruiendum, multiplicem fructum ferentes, quod a Deo datum est vnicuique talentum, multiplicant, cuius summa est caritas, quæ est fons bonorum: a quo qui sordes abstergit riuus profluens, splendidos splendide Deo sistit, id quod est ad eius imaginem, diuina imitatione per commiserationem describens indelebile. Optime enim apud se & sapientissime diuidens, hanc caritatem per totam vitam adhibuit sociam, per quam anima a sensibilibus euolans, reuertitur ad primam dignitatem.

[8] Hanc firmam posuit basim. Super eam domus virtutis stabile & firmum iecit fundamentum. [alienus a vana gloria, ira, cupiditate,] Per eam neque vanæ gloriæ admisit vestigium. Sui enim ipsius amorem solet hoc vitium consequi. Nam quod tenetur suiipsius amore, omnino etiam tenetur gloriæ cupiditate: sui autem amore non tenetur, qui fratres diligit. Est ergo vitio superius, quod seruit per caritatem, & in seruitatem redigit feras, quæ intus sunt, bestias, animi, inquam, purturbationum furiosos impetus: neque vlli iræ dedit aditum, vt qui tamquam fræno aliquo eam repelleret, & pulchre veheretur & ferretur ad virtutem. Neque omnino aliquid indulsit cupiditati, a proximi & rei creatæ caritate traducens ad Effectorem, quod quidem est vltimum expetendorum, & primum desiderandorum. Per hanc minime adulteratam conseruabat liberalitatem, ab ineunte ætate repellens contrariam eius affectionem: & cum ab ea conciliatam secum habitantem acquisiisset commiserationem, Dei omnino factus est. Sic ergo se recte gerens ab ineunte ætate, erat in ore omnium, & conuertebat ad se omniū oculos.

[9] Iam autem in genis florente lanugine & coronante vultum plenum gratia, [cum caritate ceteris ornatus virtutibus,] quæ in agendo versatur, philosophiæ pratum in eo simul pulchre florebat, & in corde disponens ascensiones, perfectiore consilio perfectiora aggrediebatur opera. Consultabat vero, non diuina Musa, non Demosthenis vtens vehementia; sed diuina quadam prudentia & hominem superabat, & vbique inueniebat magnam possessionem, rem, inquam, diuinam, nempe quæ deos facit caritatem, vel potius quam habebat proferens, ad scopum ferebatur, negotiali b Hermogenis arte nihil indigens. Per hanc ei aderat morum lenitas & moderatio, grauitas, mansuetudo, simplicitas, [sensus refrænans,] suauitas, serpentis prudentia contemperata columbæ sinceritate. Hinc etiam fiebat, vt sciret mensuram sermonis & silentij, & motum manus, & gressum pedis, & gustus camum, & terminum visus, & amussim odoratus, & cautionem auditus: vt in pura & secundum naturam specula maneret anima: & non mors, nempe is qui suo vtitur arbitrio, per fenestras ad ipsam latenter ascenderet; vt est in prouerbio. [Ierem. 9. 21] Et de cetero vnum erat ei studium, vt carnem efficeret seruire spiritui, & venari feras cogitationum, & antra repurgare inuestigantibus mentis notionibus, sobriis & vigilantibus veluti canibus, mentis celeribus ad meliora motionibus.

[10] Quamobrem nihil magnum existimabat eorum, quæ annuunt ad interitum, & quibus innatum est, vt tempore diffluant; non gloriam, non diuitias, non ipsam, [humana contemnit, etiam sciētiam,] quæ est in dicendo, sapientiam; sed vnicas habebat diuitias, nempe virtutem & veram cognitionem, quam re ipsa conciliare solum scit philosophia. Sciebat enim, quod etiamsi philosophia sit eorum quæ sunt cognitio, actio tamen est ascensus veræ contemplationis. Ex contemplatione autem eorum quæ sunt, exquisita consideratio. Actione ergo videtur veram acquirere philosophiam. Talis erat quidem nouus Ioseph, regula temperantiæ: qui aduersus vitia & dæmones clara erexit tropæa: & fuit quidem ipse præclarus, multos autē præclariores reddidit suo exemplo. Quid mihi Socraticæ ad hæc ad monitiones, aut leges Platonicæ, aut vniuersa virtus Gentilium, quæ ficta specie exercetur? Quis Solon legum decretis, vt hic monitis actiuæ philosophiæ, quæ re ipsa & factis loquuntur, deduxit homines ad meliora studia? Quis Epimenides in rebus diuinis adeo sapiens, vitæ diuinæ multis fuit occasio? [multos tamen ad virtutem trahit.] Per quem fuerunt quidem morte affecta vitia, purgata aütem fuit anima & corpus, resplenduitq; vita quieta & remota a negotiis: in quo & iræ fabricabatur camus, & frænum linguæ, & partium animæ exercebatur concentus. Ex quibus, & per quæ, pulchre efficiebatur vnum genus; quod antiquæ pulchritudinis diuinos emittebat splendores.

[Annotata]

a Iconomachorū rabies primum a Leone Isaurico Imp. an. Christi 726, imperij sui 9 suscitata; an. 784 sub Constantino & Irene, adnitente S. Tarasio Patriarcha, repressa; demum an. 813, imperante Leone Armeno recruduit, sæuiitq; sub Michaëlo Balbo, & huius filio Theophilo; penitus restincta Michaële III & S. Theodora matre imperantibus, qui Remp. an. 841 capessiuerūt. vti XI Febr. ad S. Theodoræ Vitam diximus. Cum autem factus sit Patriarcha Antonius an. 888, senili iam (vt Menæahabēt) ætate, sexagenarius fortassis, sequitur circa initia Theophile Imp. natum fuisse, anno 828 aut sequenti.

b Hermogenes Tharsensis clari nominis rhetor fuit, cuius variæ extant oratoriæ institutiones, de Partitione, de Inuentione, Formis dicendi, Grauitate &c.

CAPVT II
S. Antonij sacerdotium: præfectura monasterij: præclaræ in hoc munere virtutes: patris monachismus.

[11] Cvm autem procedente tempore ad virilē peruenisset ætatem, [fit Sacerdos] & virilius actiuam exerceret philosophiam, lætus eius præceptor propter incorpoream vitam in viri corpore, & tamquam propria glorians, eum ducit ad illum, [creatur Abbas:] qui tunc tenebat clauum a Pontificalem ciuitatis regiæ, vt initiaretur chrismate Presbyterij. Qui non solum per gradus intermedios eum deduxit ad indumentum Sacerdotij, sed illius testimonio eum etiam ordinauit, vt præesset monasterio: & de cetero nouo Mosi traditur populi rectio, vt qui parua philosophia collegerit multam pulchre pascendi peritiam. Virtutis enim statuebat perfectionem non solum in eo esse sitam, vt ipse se recte gereret; sed vt etiam ex quadam redundantia esset omnibus regula. Non sunt enim tam sonoræ tubæ eo tempore quo stat instructa acies, ad milites ad pugnam excitandos, vt virtutis sudores eos qui sunt subiecti excitant ad acie decernendum aduersus inimicos, [suis exemplo prælucet:] qui percipiuntur intelligentia. Et quomodo dux exercitus aduersus hostes omnem mouet aciem, quando ipse pugnam inceperit, factis suos excitās ad virtutem; ita etiam qui sunt exercitus duces aduersus vitia, cum fuerint redimiti præclaris coronis victoriæ, efficiuntur omnibus efficax admonitio.

[12] Hinc erat ei perpetua propemodum inedia, & vigilia, & quæ numquam intermittebatur precatio: ex quibus & per quæ erat corporis maceratio, [excellit abstinentia,] & in carne vita carnis expers, & tranquillitas cogitationum. Hinc eorum, quæ oportebat, erat sincera disceptatio & iudicium, & omnium simul voluptatum contemptio, & hyemis ac æstatis tempore corpus suum vna amicire tunica, humique cubatio, [vitæ asperitate,] & mensa nullo apparatu instructa, vt quæ pane & oleribus exciperet exercitatorem: non, vt multis, ad aliquot annos, [suauitate,] sed a teneris vnguiculis, a prima ineunte ætate perducta vsque ad vltimam & senilem. Hinc erat austeritas temperata suauitate, & lenitate asperitas; vt neque reprehensio esset inutilis propter austeritatem, neque disciplinæ non pateret aditus propter asperitatem: [contemplatione,] adeo vt esset quidam per omnia bonorum concentus admirabilis. Licebatque videre (illic enim mea versatur cogitatio) tempore diuini mysterij stātem Sacerdotem ante ordinem monasticum, non secus atque Samuelem illum scribit oratio, totumque Deo affixum & tribunali, & cum Deo versantem immaculatis mentis applicationibus, & diuinis contemplationibus effectum totum diuinum, & pulchra mutatum alteratione. [Eccli. 46.] Mihi vero videntur diuinæ quoque virtutes eum circūsistere, & ei ministrare. O diuinum sacrificium! o perfectum efficiens mysterium! o vita, quæ ab eo degebatur, qui in corpore erat tamquam incorporeus.

[13] Hæc videns eius pater secundum carnem, desiderauit mutare vitæ habitum, & indumentum induere monasticum. [patrem suum in monachū attōdet,] Nam quod ad virtutis rationem attinēt, ei fere nihil deerat, vt cuius a meliori institutione tota vita penderet. Idque non per aliam manū, sed per illam sacram manum, cuius ipse fuerat agricola, hanc quoque gratiam cupiebat accipere. Pro omnibus alimentis postulabat, vt filij manu initiaretur, & suam viuendi formam mutaret. Regenerat ergo eum, qui genuerat: & ei, qui ortus corporis fontem præbuerat, animæ filius puram efficit regenerationem. [pie deinde mortuum:] Et cū aliquot annos fortiter iugum traxisset monasticū, plenum dierum, plenum virtutum, plenum gratiarum, tamquam maturum aliquem fructum, in cælestia horrea, cum aduenisset tempus, cum bona spe transmittit, laborum dignas coronas accepturum. Atque sic quidem admirabiliter res eius se habebant. Neque enim fieri potest, vt omnia describat oratio.

[14] Oblatum autem tēpus tamquam lucrū accipiens, misericordis animi, quod iam diu ante conceperat, fontes aperuit, & riuos emisit misericordiæ, soluētes squallorem pauperum: expromens quidem, si quid redundabat, ad illorum vsum, expromens autem multa quoque ex necessariis. [ipse liberalis in pauperes.] Non enim in iis, quæ redundāt, impertiendis, sed in iis etiam quæ desunt, ille veram statuebat misericordiam. Et communis simul proposita erat vtilitas diuitibus & pauperibus: his quidem soluens inopiam; illos autem eripiens ab inuida, quæ est reposita iis qui nulla mouentur misericordia: communis benefactor, communis curator, magistratibus & priuatis, omnium mentes suo exemplo transformans & cōponens ad meliora; parum quidem verbis, factis vero plurimum prouocans ad virtutem. Vnde etiam erat reuerendus magistratibus, reuerendus iis qui erant in dignitatibus, atque ipsis adeo Imperatoribus: recteque ei procedebat vniuersum opus administrationis, [humilis in occultandis miraculis,] nemine repugnante. Ex his autem non erat incredibile, quod Deus ad communem vtilitatem multa quoque per ipsum fecit admirabilia, etiamsi quantum per virtutem erat potens facere miracula, tantum vt ea celaret & tegeret, nonnumquam cum fecisset, ænigmatibus & vmbris assequeretur. Sed quod ad multorum venit cognitionem, & factum esse creditur, persequi tentabit oratio.

[15] Nolebat vna ciuitate, etsi sit tam magna, suam circumscribi commiserationem: sed ad quantam Sol adspicit, [beneficus etiam in remotos,] eam contendebat extendere. Hinc manus scatentis misericordia participes erant Scythæ & Thraces, & cum aliis Mysi quoque qui sunt in Asia. Quinetiam cum ad eos, qui exercebantur in Olympo, quibus studium erat se fortiter gerere aduersus vitia & dæmones, aliquando transiisset, & quidquid auri habebat in manibus, in vsus eorum consumpsisset; reuersus est ad ciuitatem, apud se agitans & vndique considerans, vndenam rursus vectigal compararet pauperibus. Sed non siuit eum Deus diu esse anxio animo. Rem autem facit, vt solet, admirabilem, & eum liberat a sollicitudine. Quidam enim ignotus, simulatque ingressus est ciuitatem, [diuinitus submissam percuniam accipit:] siue homo, siue Angelus qui formam hominis susceperat, transeunti per porticum ex quodam angiportu accedens, ei tradit auri manipulū: & eum dixisset, Accipe, quod insumas in vsus eorum, quorum curam geris, dicto citius euolauit & recessit. Et manus quidem habebat aurum, oculi autem non poterant assequi eum qui præbuerat. Hoc est non leue signum illius cum Deo coniunctionis: hoc est, non leue indicium illius magni & excelsi animi: hoc Abrahæ benedictionis habuit multiplicationem, quod fuit hospitali dexteræ velut quædam sementis. Propter hæc bona magnus recte se gessit Antonius. Hæc manui pauperum amanti, ne suppeditans egeret, fuit occasio. Cum qua te Crœsi quidem illius Lydi felicitas, & aurei lateres, neque fabula Midæ potest conferti.

[Annotatum]

a Is videtur S. Ignatius fuisse, aut eius fortassis decessor S. Methodius, si senior quam coniecimus fuit Antonius. Tradunt autem Menæd inuitum fuisse sacerdotio initiatum.

CAPVT III
S. Antonij patriarchatus, in eo labores. Leo Imp. laudatus.

[16] Evm autem, cum in his esset, adspiciebat ciuitas, & virtutum non celabat magnitudinem; neque egregia facta terræ mandabat; fama vero excipiebat: & licet non adesset, eum omnibus ipsis factis ostendebat, [fama virtutum vbique celebris.] &propemodum responsa ab ore omnium excidentia, futurum tamquam præsens prædicabant. Hæc canebātur in multis ciuitatibus, canebantur in agris, dicebantur in montibus, in antris, in gentibus. Per omnes enim peruadebat miraculum, & erat communis orbis terræ narratio. Hæc Ecclesiæ Christi sponsæ mouebant amorem, ardebatque sitiens eum, quē diligebat, & quærebat tempus coniunctionis, & præuidens tempus desponsionis, spe dulci iucunde ducebatur. [omnium votis fit Patriarcha,] Sciebat enim fore, vt præcedentis sponsi dignitate minime viduetur: sed cum transmiserit sacrosanctum virum, qui ab infantia ad Deum vocabatur, eum, inquam, qui ex corona nominatus fuit a Stephanus, ei qui ex fasciis est sacrosanctus, sacrosancte coniungatur, qui ex illius priuatione ab ea acceptum mœrorem soluet. Cum itaque aduenisset tempus, quo hæc fieri oportebat, suffragia vniuersi cœtus Pontificum & Sacerdotum, & eorum qui vitam agebant monasticam, & ipsius quoque Senatus, ad dignum sponsæ Christi Ecclesiæ sponsum ferebantur. Hoc quoque magnus videns Imperator, [Leone VI Imp. probante.] in omnem partem circumferens oculos cogitationis, semper curam gerens eius, quod vrgebat, vt qui pulchre sciret metiri præteritum, & id quod adest, considerare, & per vtrumque de futuro certam facere coniecturā, confirmauit electionē; vel potius Deus per ipsum obsignauit vniuersum: & tamquam quempiam victoriā consecutum athletam transmittens ad Olympiā, euehit ad Sedem Pontificalem, maiora habiturum certamina, & coronas præclariores.

[17] Et deinceps habebat sponsa Christi eum, qui recte tenebat leges sacerdotij, [recte munus suum obits] & viuebat spei indigentium, & abunde effundebat misericordiam, & erat manibus pauperum propositus: qui in rebus diuinis initiabat, & iis, qui initiabantur, exemplar virtutis, imaginem fortitudinis, simulacrum temperantiæ & iustitiæ ostēdebat regulam: qui vitam magis, quam linguam, proferebat magistram. Sed non fuit contentus iis, quæ præcesserunt: non ad relaxationes adspexit, vt aliquis alius; neq; pepercit senectuti: sed sudores succedebant sudoribus, & labores laboribus, & sanctis curis curæ magis sanctæ: & perinde ac alatus quispiam, virtute sancti Spiritus, in b senili corpore assumit vigentem animi alacritatem, & omnes Christi Ecclesias, tum precibus Deum placans, tum eas, quæ tempore laborauerant, & male erant affectæ, pro viribus recreans: c iisque, qui e suggestu in inopiam deciderant, [Ecclesias subleaunt:] copiosis succurrens suppeditationibus, & quotidianis prouentibus distribuens eleëmosynam innumerabilibus pauperibus. Quamobrem & qui laborabat inopia, lætum diem agebat, & hospes obliuiscebatur patriæ, & orphanus non lacrymabatur, & viduitatis ferream fornacem extinguebat vidua. Quis tantam curam gessit iustitiæ? Quis iniuria affectis magis fuit salutaris? Quis eorum, qui iniuriam faciebant, sic propulsauit impetus? Quis lites composuit? Quis nimis erectum detraxit supercilium? Quis superbum & arrogantem animum traduxit ad moderationem? [omnibus afflectus subuenit:] Omnia & per omnia ipse suo exemplo complanabat, salutare medicamentum effectus morbis animæ. Sed quis ex pauperibus, cum adspersisset lacrymis forum iudiciale, vt ius suum obtineret, cum paupertate abiit, deflens quod ius suum non posset assequi? Quænam autem vidua, quis orphanus, si venissent in ipsius conspectum, aut ipsam postea defleuit orbitatem, aut non leuatus fuit calamitate? Omnibus aderat sua prouidentia, malum, quod vnicuique afferebat molestiam, suis auferens beneficiis, verbis consolans, auro opem ferens, tegens vestibus. Videbant etiam quædam supra rationem in ipso conuenire, quæ secundum naturam non conueniunt; austeritatem & suauitatem, humilitatem & grauitatem, seueritatem & lenitatem. Quorum alia quidem applicabat iis, quibus vis afferebatur; alia autem iis, qui vim afferebant: & alia quidem erant medicamenta, quæ superbiam & fastum detrahebant eorum, qui aduersus proximum attollebant supercilium; alia autem recreabant id, quod erat afflictum.

[18] His Ecclesiæ cœtus traducebatur ad meliora, Deusque propitius, [eum Imperatore conspirat ad pacem Ecclesiæ:] & magnus Imperator gaudens delectabatur. Incorrupti vero animi videns in suffragio iudicium, quod in rebus ipsis falli non posset, cum per ipsum statuisset vetus Ecclesiæ vlcus, seu d schisma, ad cicatricem deducere, in vnum cogit Orientalia & e Occidentalia: & cum philosophiæ florem arte dicendi temperasset, linguam profert salutarē, & iusta persuasione, læto vultu & ridentibus oculis soluit offensiones, & re ipsa ostendit, quantum intersit inter Regem in doctrina educatum, & potestatem quæ eius non est particeps; tunc maxime temperans viuentem Ecclesiæ craterem in Pontifice, qui mensam proposuit actiuæ philosophiæ bonis lautam & refertam, decebatque & Imperatoris Philosophi, & Pontificis in agendo industrij illud magnum & admirabile opus esse & studium, per quæ est incorruptum iudicium, & tribunal muneribus impollutum, & continuorum iudiciorum sapiens excogitatio: per quæ & libere loquitur & sic gerit iustitia, & locum non inuenit aduersaria: [ambo rep. in meliorē statum restiuunt,] per quæ & reprimi poterant orphanorum lacrymæ, gemitusque viduarum, omnisque malignæ & dolosæ machinationis nodi dissolui, & dux exercitus imperium accipere, præmium virtutis; & e turpi lucro manum præbere mundam communia & publica; & diues non sustinere bonorum publicationem, & pauper nulla affici contumelia; & agricola sulcos iucunde proscindere, non timens vectigalium exolutionem agri, cuius fructus non percepit. Horum manus in cælum extensæ, & riui lacrymarum emissi ex oculis, Deum iam olim placauerunt, & quam, qui eis erant subiecti, iustam iram in se suis peccatis prouocauerant, eam lacrymarum fluentis (O benignam & clementem mētem!) sedatam immutarunt, & lacrymas omnium represserunt, fusis misericordiæ lacrymis, & sua in eos, qui erant eiusdem generis, misericordia, e superis Diuinam attraxerunt misericordiam, & terræ faciem, quæ squallore & siccitate interibat, diuinas miserationes coëgerunt renouare.

[19] Hæc sunt philosophicæ mentis facta præclara, quæ sunt germana factis Mosis & Aaronis, conferenda cum factis Eliæ & Elisæi, similia factis Dauidis & Samuëlis. [ambo merito laudati.] Magnum illius virtutis indicium, quod tunc curam sustineret Pontificalem, quando Imperator a pueris laute nutritus iustitiæ, non se dans voluptatibus, non recusans labores, quorum fructus sinceram afferunt voluptatem; sed se doctrinæ dedicans & eloquentiæ, philosophiam magis, quam alia bona, vt quæ propter ipsam conferantur, eligendam esse ducens, concionantem mouebat linguam, quæ profundebat verba melle suauiora, similia verbis Salomonis, conferenda cum Dauidis. Quo tempore magis apponebat mensam verborum quam ciborum, & dogmatum tamquam ex fonte aliquo fluentum copiose emittebat, & scripturæ profunditatis citra offensionem latens sensus ab eo inuestigabatur, & vniuersus bonorum chorus poterat loqui libere.

[20] Cum in his esset homo Dei, & florentem doctrinam videret cum virtutibus in Imperatoris anima, [gaudet de tali Imperatore Patriarcha,] quæ iuuenili vtebatur corpore, & vestigia antiquæ felicitatis, & vniuersum alium consequentem statum tam ciuilem, quam œconomicum, & quæcumque de iudicio rerum habita oratio, morum tribuit disciplinæ, gaudio totus diffundebatur, & Deum laudabat, rem eam ducens esse occasionem gratiarum actionis, & dicens se ab Imperatore lubenter superari; qui etsi mundanis obruatur sollicitudinibus, accuratius tamen res assequitur, quam ij qui in spiritalibus rebus consenuerunt, tum ingenij felicitate, tum dicendi facultate: & cum aliis ea quoque apprime sciat quæ pertinent ad animam, tamquam qui non solum corporibus, sed etiam animis imperet solertia ingenij & mentis acumine.

[21] Vnde etiam tamquam sui pudore affectus vir ille admirabilis, [eius exemplo se animat ad cōstantiam in laboribus, patitur raptus:] omnem sui curam despiciebat in ætate illa senili, corpus omnino negligens, & ea quibus sciebat id recreari, & quæ ad opem ferendam animæ in certaminibus virtutis, corpus minime lȩderent. Quamobrem in longa inedia, & vincendo dolores corporis, suscipiebat labores, qui vires corporis superabant; quod quidem est naturæ inimicum, & quod auersatur ars medicinæ. Etsi esset eius corpus calidius temperatione, & significaret, non esse ei aptum quod deficit; ne videretur tamen esse remotus a natura hominum; quid fit? Anima nonnumquam veluti in se contracta, & ad Deum excedens, vi naturæ, veluti consulto procurans corpori relaxationem, parum remittebat laborum tenorem perpetuum. Hoc autem iis quidem, qui recte nolebant intueri, esse visum est ostentatio; iis vero, qui erant recti corde, & non tardi ad adspiciendum vetera Patrum exempla, virtus & summum virtutum, & re vera ad Deum excessus & emigratio. Talis cursus, talis vita, talia eius recte facta. In necessitatibus tolerantia, in fortunæ casibus magnus & excelsus animus, in laboribus perpetua constantia, in ærumnis fortitudo, in laboribus pro virtute, animi alacritas, in imbecillitatibus robur, in morbis, minime omnino cedere & consumi.

[Annotata]

a Hic est, de quo ante dictum, S. Stephanus Patriarcha, Basilij Macedonis Imp. filius, Leonis frater, qui colitur 17 Maij, quo mortuus, tertio anno Leonis, Christi 888.

b Hinc patet, quod antea diximus, sexagenarium, aut non multo minorem fuisse.

c Menæa ita habent: Καὶ τοῖς ἀπορίᾳ συνχομένοις τῶν κληρικῶν, καὶ τῶν ἀναγκαίων ἐνδεῶς ἔχουσιν, ἀφθόνῳ τῶν χρημάτων χορηγίᾳ, τὴν παροῦσαν ἀπορίαν διέλυε, Inopiam quoque Clericorum, qui necessariis quoque rebus destituebantur, liberali pecuniarum erogatione subleuabat.

d Schisma a Photio inuectum intelligit. Nil mirum desiderari huius Concilij Acta, a Græcis, recrudescente post longum tempus schismate, penitus erasa. Minime dubium est, [Concil. Constantinop sub Leone VI.] in hoc concilio damnata, vel emendata, quæ in Constantinopolitano pseudoconcilio, post mortem S. Ignatij habito, gesta ac statuta erant.

e Non arbitror Latinos Episcopos eo euocatos, nisisi qui Constantinopolitano Imperatori subiecti erant. Adfuerunt tamen fortassis aliqui a Pontifice Legati, quandoquidem antea ab eo petiisset Leo, vt qui a Photio Pseudopatriarcha sacris initiati ordinibus erant, interq; eos Stephanus frater suus, munere fungi suo possent. Qui hic Occidentales dicuntur, sunt qui Europam incolebant.

CAPVT IV
S. Antonij obitus, sepultura, miracula.

[22] Sed venit morbus vltimus & aderat excessus, & quæ ad excessum pertinent: [egrotat:] & humana arguebatur imbecillitas, intima penetrante febre, & depascente humorem naturalem, & dissoluente vires illas adamantinas. Ille autem benigno adspectu, omnes prosequens benedictionibus, [moritur:] vltimam dedit salutem: & cum lingua esset impotens, sacra manus obsignauit eas, quæ dici non poterant, benedictiones. Deusque eum vocabat ad supernum tabernaculum, & chorus Angelorum eum quærebat, qui ipsum in terra recte est imitatus: a venerandoque & sacro corpore diuina separata anima vespere, cum accenduntur lucernæ, cum lampade virginitatis plena oleo sublatus fuit ad magnam lucem.

[23] Nox deinde est consecuta, & fit miraculum, quod potest conferri cum iis, quæ vnquam fuerunt, miraculis, quod publicabat illius germanam ad Deum fiduciam, & aperte describens magnitudinem virtutis. Nam cum consuetum signum ex alto Patriarchæ decessum, [pauperculæ, eius obitu afflictæ,] circa magnum templum ciuitati significasset, mulier paupercula, quæ per manum beneficio afficientem sibi quotidianum parabat alimentum, cum ex vehementi lapsu crus haberet fractum, in tugurio facto ex fœno & palea iacens immobilis, audita caussa eius, quod significabatur, tristi nuntio repente voce priuata, ad apoplexiam tendebat & paralysim. Cum autem parum respirasset, & ad se rediisset, fleuit & eiulauit miserabiliter, & lamentari incipiens, tragice deplorabat calamitatem, appellans benefactorem, seruatorem, nutrimentum esurientium, nudorum tegumentum, opes indigentium, dicens: O duram & immanem hanc noctem, in qua extincta fuit benigna lux pauperum! O tristem noctem, quæ obscuras offudit tenebras oculis pauperum! O Eua prima parens, & inobedientia, & inuidia, & serpens, & mors, humanæ naturæ pœnie ineuitabiles! O simul mecum nutrita paupertas, quæ perpetuo assides, & acerbe inuadis, non habes ergo amplius venerandam & sacram manum, quæ tuam a nobis expellat deformem feritatem! Secure deinceps inuade, insulta iacentibus: cum corporis confractione spes quoque est confracta vitæ, periit pauperum viaticum. O quænam Erinnys meas pedum plantas mutilauit, vt nec funus quidem, quod effertur, possim consequi eius, qui multos extraxit a sepulcro molestiarum? Cum hæc & plura alia, [in somnis apparet, & crus fractum sanat:] vt est verisimile, deflendo diceret muliercula, & acerbis perfunderetur lacrymis, molestiaque & doloribus ei vires defecissent, somno opprimitur, & dulci somnio videt accedentem Patriarcham, manu signum Crucis in eius fractura effingentem, & dicentem: Iam es curata, & citra impedimentum tibi licet ingredi; & euanuisse protinus ab oculis. Somnium autem fuit res ipsa, & quæ fuit in somnis visio, est veritas. Nam cum a somno esset experrecta, etsi dolores ei amplius nullam afferrent molestiam, rei tam admirabili, & tam præter opinionem non poterat credere mulier, sed putabat se adhuc ali somnio. Sed cum perfectius excitata sustulisset dubitationem, læta exiluit, gratias agentibus, vocibus narrans miraculum, & salutem sibi datā publice celebris.

[24] Alia quoque mulier, quæ laborabat diuturna plaga occulti morbi, non secus atque illa quæ laborabat profluuio sanguinis, tactu loculi suffuratur salutem, & liberationem a longo tormento inuenit breui momento temporis. [Matth. 9.] [aliā tactu feretri,] Quis Æsculapius, quis Chiron tale temperauit medicamentum? Quanam medendi disciplina potest inueniri huiusmodi genus curationis?

[25] [sanat:] Sed venerandum quidem & sacrum corpus, cum multorum manus vix tandem effugisset, alias aliunde partem aliquam festinantes accipere; (confluebat enim vndique multitudo, omne genus, omnis ætas, vtpote quod cum appropinquarent exequiæ, imbecilli plurimi violento impetu studerent rapere aliquam partem, & salutis animæ sibi aliquod auferre viaticum) robore tamen & studio eorum, quibus sapienti consilio impositum fuerat, vt hæc reprimerent, [sepelitur, multis reliquias rapere volentibus:] postquam mandatum est sepulcro, & natura terræ soluit debitum, & lutum datum est pulueri; ne sic quidem siuit figulus lutum inhonoratum, sed etiam conditum sepulchro, honorat miraculo.

[26] Quidam enim ex iis, qui præerant texendæ lanæ Sericæ Imperatoris, correptus morbo lateris, cum vidisset præcisam sibi omnem spem salutis, & medicum dies numerantem, & horas obseruantem, & tempus curiose inquirentem, & his tempus terentem; vxorem autem & liberos eum vltimis ad spergentes lacrymis, & dolorem grauiorem efficientes eiulatibus; cum ergo hæc vidisset, & omni humana ope morbum potentiorem, confugit ad diuinum eius seruum Antonium: [pleuritis oleo eius tumuli pulsa:] & cum se vnxisset oleo quod lumen alebat in loculo, (nam cum esset fidelis, habebat modicum, quod acceperat) morbum statim fugat, & fruitur curatione, & præter omnem spem accedit ad loculum, confitens, & beneficium clara voce prædicans.

[27] Cum vero capsa Pontificis octauo die post iusta facta, quoniam non recte se habere videbatur, [suauis odor ab reliquis:] mutaretur in meliorem, nouus quidam & insignis odor vnguenti sacratissimi, impleuit sensum eorum, qui aderant, tacite honorans eum qui iacebat, & describens eam, quæ ei intercedebat cum Deo, coniunctionem & familiaritatem. Nam qui hac caruncula, in quam cadit interitus, Christum magnificauerat, & mysticus quidam bonus odor ei fuerat ostensus, vt prius describitur Apostolicis eloquiis; merito etiam dignatur gratia, quæ spirat vnguentum, virtute immortalem prædicante operationem. [2. Cor. 2. 15.]

[28] Nonus autem magnificentius præbuit miraculum, ad beneficium pauperum, qui ab ipso de more alebātur, vel potius a Deo per ipsum, qui etiam per Mosem in deserto alimentum pluit admirabile: [Exod. 16.] & viduæ Sarepthanæ, aduentu Prophetæ, paruum multiplicauit viaticum: [3. Reg. 17.] quinque vero panibus, quinque millia; & rursus septem, aluit quatuor millia, & certos testes, quæ satietati reliquiarum superfuerunt, sportas præbuit. [Matth. 15] Miraculum autem erat hic quoque additamentum ciborum, qui distribuuntur pauperibus. Id vero erat panis & frumentum coctum, [multiplicata annona, ab eo dari solita pauperibus:] non numero quidem indefinito, sed quantum definita mensura distributum, solebat sufficere mille animabus. Quinetiam erant omnes eædem mensuræ, quæ solebant, iideni cophini qui acceperunt, eædem manus eorum qui ministrabant. Et numerus quidem fuit consumptus eorum, qui tesseras ferebant manibus, (iis enim prius distributis, numerabatur mille hominum multitudo) remanserunt autem tres cophini, qui suffecerunt pauperibus, qui venerunt absque tesseris.

[29] Cuiusmodi autem fuit id miraculum, quod factum est in Leonem Patricium, [asthmatico apparēt eum sanat:] qui præerat militaribus numeris, dicatur a nobis. Vir ille laborabat difficultate anhelitus, quod caussis, quæ affluxerunt, obstructa essent instrumenta, & anhelitus liberum non haberet meatum. Quibus cum adeo grauiter obsideretur, tenuemque & imbecillam vocem ederet; aderant quidem qui ad eum genere attinebant, maxime eiulantes; (eos enim, qui sunt gloria insignes, mors magis exagitat) ei autem nusquam erat morbi solutio, nisi a solo diuino Pastore. Accedit enim ad eum dormientem, & cum eum e lecto excitasset, rogauit, quemadmodum morbus se haberet. Qui tangens caput & membrum, quod dolebat, non Pæanicum remedium, neque medicamenta Chironis suis applicat manibus, (nam neque aliis est ex his rebus curatio) sed cum adhibuisset hibuisset preces morbo conuenientes, & incomparabilem malorum nostrorum curatorem Christum inuocasset, ille quidem liberatur a graui morbo; verus autem fuit precum euentus: protinus enim conualuit, absque impedimento miraculum aperiens, & in tota domo suam salutem celebrans. Hæc sunt facta Pontificis in eius dormitionem. Quæ autem in oratione a me sunt prætermissa, in iuuenili eius ætate facta miracula, ea narrabo repetens.

[30] Cum olim esset ætate iuuenis, & Dauidicam pulsaret citharam in templo Diui Theodori Martyris, quod erat situm super quoddam cœmeterium, [dæmones sola præsentia fugat:] in quod proiiciebantur cadauera condemnatorum, vidit quosdam duos adspectu deformes, (solent enim plurimum tales, quales sunt, apparere) apud se iracunde dicentes: Abeamus hinc. Præsente enim adolescente, non sustinebimus hic manere. Qui quidem repente aufugientes, simul cum hoc verbo euanuerunt. Hoc ostendit potestatem, quæ prius Sancto in eos data fuerat.

[31] Hoc quoque secundum conscribatur, quod præcedenti fuit æquale tempore. Mulier illustris, in equo transiens per monasterium cum mundo muliebri, prope fracta delapsa est in terram. Nam cum diuinus Antonius tunc esset inter adolescentes, [prædicit mulieri multis annis ante religiosam futuram:] & improuiso esset e porta egressus, contigit currum repente conturbari, quod eam ex alto deorsum deturbasset, nisi eam seruassent, qui cum ipsa ambulabant. Illa autem conturbata eo quod acciderat, venerandum ludificabatur habitum, vt in rebus huiusmodi solent, qui sunt pusilli & abiecti animi. Cui dixit is qui erat perfectus in iuuentute: Mulier, noli eum incessere maledictis: meis enim manibus venies ad hunc habitum. Hæc dixit Sanctus; & cum multi anni præteriissent, ad effectum peruenit prædictio, cum ipse quidem Beatus horum esset oblitus, mulier vero ei reuocasset in memoriam, & aperuisset eū esse, qui hȩc tunc ei denuntiasset.

CAPVT V
S. Antonius cum veteribus SS. comparatus. inuocatus ab Auctore.

[32] Hæc Sanctorum Deus, qui omnia facit & transformat, qui dat alimentum omni carni, qui aperit manum, & implet omne animal benedictione; qui glorificat eos, qui ipsum glorificant, & est mirabilis in Sanctis suis. Sed quoniam breui calice orationis tamquam magno mari, admirabilis Antonij, & magni inter Patriarchas, paruam vitam hausimus, age ex Doctorum comparatione discamus discipulum. Adam habetur in admiratione, [comparatur cum antiquis Patriarchis;] vt principium & radix generis. Sed hic quoque fuit princeps & auctor multorum, qui non sunt nati ex coniunctione corporum, sed sunt multiplicati spiritali coniunctione: quibus non obtigerunt pœnæ paternæ damnationis; sed donorum potius hæreditatem, nempe vitam æternam, non mortem, sibi conciliarunt: per quam exprimitur vera & germana paterna cognatio. Et illi quidem cessit ferarum natura; sed non eorum, qui intus erant, & cohabitabant. Hinc serpens & inuidia & dolus mortem sunt fabricati. [Adamo,] Hic autem imperio rationis cum quidquid est ferum & agreste reddidisset obediens, nullum inimico ad fraudem aptum reliquit instrumentum. [Abele,] Abel fuit primus operator Deo acceptorum sacrificiorum; sed cruentorum, & partis quæ caret ratione. Hic autem sacrificus incruenti sacrificij, cuius illa erant typus & vmbra ratione sacrificans & spiritu, & quotidie seipsum immolans, a ratione alienarum animi perturbationum mortificatione, erat inuidia superior & eius fœtibus, dolo & cæde, & vniuersa denique simili catena. Magnus fuit Seth; [Seth,] sed habuit nepotes ex coniunctione cognationis, quæ fratrem occiderat, qui magnitudine corporum describebant delicit magnitudinem. Hic vero illius quidem virtutem superauit; iis autem, qui ex ipso nati erant spiritaliter, nullum fere dedit aditum per bona sua præcepta & monita, vt essent vitij participes. Enoch & Noë ille quidem beatus ducitur propter translationem; hic autem, [Enoch, Noë] quod omne genus animantium conseruarit in diluuio. Noster vero hic quoque exemplis non inferior; est moribus superior: & translatio non habet lætitiam, quæ spe mortis interrumpatur, sed vitæ æternæ successio puram percipit voluptatem: & seruat arcam, non plenam animantibus rationis expertibus; sed Ecclesiam, cuius illa sunt imagines, omni genere & ætate rationis participum refertam.

[33] Cum Abraham vocationi eius, qui ipsum vocauit e paterna domo, emigrando peregrinus effectus, paruit vsque ad mortem. Sed ille quidem fugiens errorem cultus dæmonum, [Abrahā,] quem fugere vel ipsa docet natura & mens, quæ dominatu deterioris non omnino perdidit vim iudicandi, tenebras & mortem luce commutauit, & pietate impietatem, quæ sunt res per se expetendæ vniuersæ naturæ, quæ est particeps rationis. Hic autem a pueris lacte pietatis enutritus, & viuens in iis, quæ erant expetenda, (nullius enim rei fugiendæ ne vestigium quidem vllum vnquam admiserat) perfectiori iudicio quærebat magis pium statum & magis eligendū vita vitam, & luce lucem, & eligendis, vt semel dicam, permutans magis eligenda. Quantum vero interest inter eligenda, & ea quæ sunt magis eligenda; tantum etiam omnino interest inter eos qui eligunt. Sed Abraham quidem eos hospitio accipiens, qui transibant per Mambre, semel imprudens hospitio accepit Angelos. Hic vero totius orbis terræ pauperes perpetuo excipiens, Christum hospitio per totam vitam excipiebat, qui ineffabili benignitate, ea, quæ sunt illorum, sibi attribuit: per quæ non in specie Angelorum, sed in rei veritate, omnium effectricem Trinitatem in animam admittens, non habuit promissionem vnius filij qui carnali præter spem erat nasciturus coniunctione; sed vt multorum potius filiorum, actiuæ philosophiæ coniugio, in spiritu vocaretur pater, habuit promissionem, & præter spem vidit multiplicationem dignam promissione, vt qui non trecentorum vernarum irruptione, multorum Regum represserit impetum; sed virili impetu tripartitæ animæ, vniuersam euerterit aciem eorum, qui inuadebant, & tyrannice id, quod est cognatum, per voluptatem redigebant in captiuitatem, sub ficta regni specie.

[34] Cum Isaac ascendit, cælestem patrem sequens iubentem, non in tumulum aliquem, [Isaac,] sed in montem virtutum, onustus lignis continentiæ. Per quæ in ara cordis desiderij ad Deum ignem accendens, se hostiam præbuit acceptam. [Iacob.] Inuenio autem eum valde esse Iacob imitatum, non solum in eo, quod non fictis moribus varie vitam suam instituerit, sed etiam in eo, quod recessit a patria, & in aliena regione degere statuerit: sed non propter cohabitationem mulierum sororum, sed propter virtutum sororum desiderium, contemplationis, inquam, & actionis; vt actione particeps esset contemplationis, & quæ quidem ad vnum fontem, nempe ad primum bonum, referuntur & erigunt; per quas multiplicatione insignium, non a ratione alienarum pecudum, sed ratione præditarum, euasit insignis inter Patriarchas.

[35] Aaron fuit primus Pontifex, sed typici & vmbratilis tabernaculi. Hic autem veri, [Aaron,] & cuius illud erat figura. Cum Mose fuit Dux noui Israëlis. [Moyse, Samuele,] Cum Samuële fuit sacer ab infantia, & ad senectutem vsque Deo seruiens. Imitatus est Dauidis mansuetudinem, &, si vis, etiam fortitudinem: vt qui non aduersus Goliath, hominem quemdam magnitudine corporis gloriantem, se recte gesserit; sed aduersus Goliath qui percipitur intelligentia, malignum, inquam, & [Dauide,] carnis expertem dæmonem, cum virga continentiæ egressus est & virga fidei, [Elia,] & præclarum erexit tropæum. Elias effugit insidias Iezabelis. Hic autem insidias impudentis peccati. [Elisæo,] Habuit cum Elisæo duplicem Spiritus gratiam, vt qui monasticis & Sacerdotalibus donis esset ornatus. Et vt eos, qui intercedunt, omittamus propter multitudinem; [Ioanne,] Ioannis, vitam non agens solitariam, in media ciuitate imitatus est philosophiam. Hic quoque, quod ad se attinebat, habebat mensam absque vllo apparatu, & hic ex pilis contexta veste corpus tegebat, & veluti quadam pellicea zona, nempe perturbationum animi mortificatione, lumbos suos constringebat, & ad eum confluebat non vna ciuitas, neque vna gens, sed turbæ plurimæ populo frequentis ciuitatis, collectæ ex omne genus gentibus & ciuitatibus, tam Orientales, quam Occidentales; non aqua tingendæ, sed spiritali purificandæ mysterio, quod peragebatur diuinis instrumentis illius manus & linguæ, & initiabat eos, qui dignabantur communione deificæ participationis.

[36] [Apostolis & aliis SS.] Apostolorum autem sequens doctrinas & traditiones, & eis suam vitam semper componens, factis germanum confirmauit martyrium, in eo quod Martyrum zelum haberet pro pietate, & quotidie sua moreretur conscientia, monasticorum laborū diuturna & acerba perpessione: quod martyrica virtute nulla in re est abiectius. Omniū ergo Sanctorum & Iustorum, illorū quidem mores, horum vero cursum, [inuocatur vt Imperatori & Ecclesiæ adsit.] aliorum autem actionem, simul vero omnium ad primum bonum, vehementissimum & constantissimum imitatus est desiderium. Quo nunc aperte fruens, protegas & defendas, o diuinum & sacrum caput, sacrum gregem, & tuis precibus corrobora sceptra pietatis, & manum præbeas piæ potentiæ, mundi curas cum eo participans: & intercedas apud Deum assistens sine intermissione, pro eo, quod orasti, cum esses cum ipso, & eius vitæ interesses: & mundanam ei conserues nauem in tuto portu diuinæ tranquillitatis, omnes sedans turbines & tempestates improborum, & obruens insultus inimicorum, tam eorum, qui sub oculos cadunt, quam qui non cadunt, in Christo Iesu Domino nostro, Cui gloria & potentia nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

DE S. BENEDICTO EPISC. ALBINGAVNENSI IN LIGVRIA.

An. Chr. ⅠƆCCCC.

[Praefatio]

Benedictus, Epis. Albingaunensis in Liguria (S.)

I. B.

[1] Albingauni in Liguria XII Februarij natalem celebrari S. Benedicti eiusdem vrbis Episcopi, ac V Decembris Translationem, testatur Ferrarius in generali Catal. SS. & in Catal. SS. Italiæ; [S. Benedicti natalis,] atque inscriptionem recitat, quæ in æde S. Mariæ de Fontibus legitur, vbi eius asseruantur reliquiæ. Ea ex inscriptione constat anno ⅠƆCCCC obiisse, [ætas,] translatum in sacellum ei illa in æde dicatum ⅭⅠƆCCCCIX. [translatio,] Tradit idem Ferrarius in Annotatione, quosdam imperite, eumdem illum esse Benedictum arbitrari, qui Mediolanensis Archiepiscopus fuit, circiter annum ⅠƆCCXXXV defunctus, coliturq; XI Martij. Meminit Albingaunensis Benedicti Ferdinandus Vghellus to. 4 Italiæ sacræ in catalogo Episcoporum illius vrbis. Vitam eius ex variis monumentis concinnauit D. Philippus Malabayla Ordinis Cisterciensis, Visitator congregationis S. Bernardi, vulgo Foliensis, [Vita.] & ad nos Roma misit anno ⅭⅠƆⅠƆCXLIX.

VITA
AVCTORE D. PHILIPPO MALABAYLA
Congregationis Foliensis Visitatore.

Benedictus, Epis. Albingaunensis in Liguria (S.)

Avctore Philippo Malabayla,

[1] aAlbigaunum (Ingaunorum Ligurum antiqua Metropolis, propter Ligusticum mare, in læta vberique sita planitie, [S. Benedicti Ep. Albigaunen.]) inter innumera Diuinȩ largitatis beneficia, istud commemorat, quod scilicet ei S. Benedictum, primo quidem in Pastorem sollicitum, & deinde in assiduum Protectorem, singulari pietate concesserit. Cuius quidem acta & merita cum excidia & incendia, quæ non semel ipsam vrbem in cineres redegerunt, [Vita vnde hausta?] vt a nobis referantur non permittant, ea dumtaxat de ipso trademus, quæ vel constans concorsque fert traditio, vel peruetustæ docēt picturȩ, vel sepulchri antiqua suggerit inscriptio.

[2] Ortum igitur Sanctum hunc Benedictum in Liguria, qua ad occidentem vergit, ex honesta Reuellorum familia; [genus,] parentibus Christiana pietate conspicuis, inter Ingaunos Ligures conuenit. Quonam vero ex loco originem duxerit, non eadem est sententia. b Tabienses namque illum sibi his argumentis asserunt; Quod scilicet præ ceteris diœcesanis, secundum Albigaunensis ciues, illum semper in præcipua veneratione habuerint: Quod a nonnullis iam seculis, [patria an Tabia opp,] in sua collegiata Ecclesia tamquam suo contribuli, sacellum eidem dicarint, adpicta in huius parietibus ipsius Sancti vita; additaque hac inscriptione: Hoc opus fecerunt fieri Emanuel de Germanis olim Præpositus Tabiæ, & Nicolaus nunc Præpositus, ad honorem Dei, & matris Mariæ, ac S. Benedicti Episcopi Albigaunen. anno Domini MCCCCXIII, die XXV Augusti. Quod denique extra ipsius Tabiæ mœnia, in via, qua ad Badaluccum iter est, extat ædificium, S. Benedicti domus appellatum, quia in eo editus creditur idem Sanctus.

[3] Econtra vero incolæ Tabularum (pagus is est a Tabia circiter quatuor distans milliaribus) vt eum inde oriundum probent, ostentant domum progenitorum huius Sancti, in ipsis Tabulis mediis sitam, rimis, ac carie vetustatem suam testantem: ipsiusque ortum, ex traditione a maioribus velut per manus accepta, ita se habuisse narrant. Quo tempore huius Sancti mater in vtero eum gestabat, [an Tabula pagus:] in ipsa regione orta lues plurimos mortalium, in locis præcipue, ad quæ liber aditus patebat, pergebat absumere. Ea re permoti S. Benedicti parentes, ex ipsis Tabulis omnino patentibus, proindeque, contagioni obnoxiis, Tabiam muro cinctam, ac bene custoditam, se recipere cogitarunt. At Tabienses, ne si quam luem antea contraxissent, in oppidum admissi eam vulgarent, locum extra muros illis assignarunt, in quo pro more quadraginta consisterent dies. Igitur eo ipso tempore, quo inibi hi moram trahebant, Benedicti mater illum in lucem edidit, in ea ipsa domo, quam natale solum huius Sancti Tabienses fuisse affirmant. Huicque traditioni argumento esse Tabulenses subdunt, quod apud Tabienses aliquando Reuellorum familiam extitisse, nullum probet monumentum; cum apud Tabulenses ea valde numerosa sit, & inde ad alia loca dimanarit. Vnde in vetusto altaris pallio, sub ipsius Sancti assuta imagine, leguntur hæc verba: S. Benedictus de Reuellis, dc Tabulis, Episcopus Albigaunensis. Et Augustinus schiaftinus in suis Annalibus in lucem mox prodituris, de eodem Sancto hæc habet: Oriundum hunc Sanctum vulgo creditur ex Tabiensi oppido, e villa quæ dicitur Tabulæ.

[4] Hac itaque in regione editus in lucem Benedictus quemnam in pueritia, quem in iuuentute, quemue denique vbi in virum euasit, se præstiterit, memoriæ quidem traditum non legitur. Verumtamen ipsum pro ratione cuiusque ætatis, pari studio & pietate, & litteris & virtutibus adipiscendis incubuisse, electio de eo facta in Episcopum, & gratiæ, quibus hanc dignitatem venerandam sanctamque exhibuit, præter statum, e quo ad Episcopatum fuit assumptus, satis indicarunt. Ordinem quippe S. Benedicti, monachorum Patriarchæ, [monachus Benedictinus fuit,] S. Benedictum nostrum fuisse professum, traditio ipsa fert: & significant picturæ, quæ visuntur in ecclesia, c apud quam ipsius corpus, diuino sane decreto, vt infra dicetur, conditum fuit, & olim eiusdem instituti monachi, quemadmodum vetera monumenta demonstrant, residebant. In ea siquidem ecclesia picti cernuntur monachi, nigro amicti habitu, ipsius S. Benedicti corpus, cum in illam inferebatur, excipientes, & lætas exequias concelebrantes.

[5] Fama præterea fertur, ipsum aliquando, non quidem feruore nouitio, sed huius monasterij probatione diuturna, contra vitia carnis & diaboli insidias pugnare iam edoctum, vti monet idem sanctissimus Legislator, ad singularem eremi pugnam se contulisse, in insulam d Gallinariam, haud multum ab Albigaunensi vrbe distantem. [Cap. I. R. 29.] Ibi namque plures eiusdem sancti propositi residebant monachi, [eremita in Gallinaria,] qui ad sacram synaxim, eremicolarum more, conueniebant in ecclesiam Beatissimæ Virgini, & S. Martino (qui in ipsa insula aliquamdiu exul egit) dicatam: quæ etiamnum in amœno colle sita cernitur, ab Abbate Alexandro Costa nuper instaurata.

[6] Ex hoc, inquam, statu ad Episcopalem dignitatem euectus S. Benedictus, memor illius Apostolici moniti. [Rom. 12. 8] Qui præest in sollicitudine, ita in priori cura circa seipsum perseuerauit, vt nulli labori, nulli studio pepercerit, quo commissum sibi gregem sectatorem bonorum operum, [dein Episcopus,] ac per hoc acceptabilem redderet Deo. Qui hoc ipsum sui Sancti studium, tum aliis argumentis, tum dono curationum comprobauit. Plurimis namque infirmis, variisque morbis affectis, salutem & incolumitatem eum contulisse, [dono curationum clarus,] perseueranti ad hanc diem fama acceptum.

[7] Cum igitur, partes omnes optimi Pastoris multis annis obiisset, & (incertum qua de caussa) a sua abesset diœcesi; terrestri peregrinatione consummata, ad æternæ patriæ firmam mansionem peruenit. Quod quidem vel in Genuensi ciuitate, [peregre mortuus,] vel certe remotiori ab ea parte loco accidisse, monstrant quæ de ipsomet euentu habentur picturæ. In iis siquidem picta cernitur nauicula, sancti Episcopi deferens cadauer, versus occiduum solem velis remisque tendens: Et e Genuensi portu hanc toto conatu insequens remigio apte instructa triremis. Ex quibus intelligi datur, Ianuenses, quibus perspecta esse debuerat huius beati viri sanctimonia, ipsius reliquias vel apud se retinere, si inibi obierat, vel certe acquirere, si illac transuehebantur, fuisse conatos; haud dubios nimirum, iuxta Magni Basilij sententiam, [reuehitur domum, non sine miraculo:] locis, in quibus asseruantur Sanctorum corpora, pieque coluntur, instar fortissimarū turrium, inexpugnabiliumque arcium esse solere. Verum Deus, qui S. Benedictum Albigaunensibus viuentem in Pastorem, & defunctum in præsidium destinauerat, vno eodemque momento, persequentem triremem, aduerso immisso vento, reflectere iter coëgit; & nauiculam prospero ad Albigaunensem oram feliciter perduxit.

[8] Posteaquam igitur ad litus e regione Albigauni nauicula appulsa fuit; & quidnam in ea veheretur apparuit; tota ad hoc spectaculum effunditur ciuitas: & & post ingentes gratias Deo pro tanto munere redditas, de ipso sacro corpore in ecclesiam Cathedralem deferendo, a Magistratu cum præcipuis e Clero consilium initur. Solenni itaque supplicatione indicta, capsaq;, in qua conditū illud erat imposita, currui decenter ornato, ad ipsammet Cathedralem ecclesiam, cum hymnis & canticis, festiuoque campanarum tinnitu, proceditur. Huic tamen voto non annuit Deus: qui, vbi Sanctus Benedictus spirituali militiæ nomen dederat, & commilitionum eius quiescebant corpora, ibi ipsius etiam vt quiesceret corpus, decreuerat. Siquidem vbi ante ecclesiam, in qua supra diximus olim habitasse monachos Benedictini instituti, [deponitur in suo monasterio,] peruenerunt duo iuuenci currum trahentes, ad eam conuersi, in genua prociderunt, submissisque capitibus venerabundi substiterunt. Tum mirari, qui propiores circumstabant: ceteri quidnam moraretur agmen sciscitari. Postquam vero iuuencos, quantumuis aculeis percitos, assurgere non posse viderunt; in illa eadem ecclesia venerabile pignus deponendum esse omnes intellexerunt. [nutu Diuino:] Elatum igitur e curru in eam hoc important. Et monachi obuiam facti, illud excipientes, hymnis, & psalmis, pro næniis, pia exultatione decantatis, loco ad id accommodato condunt atque reponunt.

[9] Quæ quidem contigisse anno nongentesimo humanæ salutis, indicat mox subiiciendum epigramma. Ex quo præterea apparet, vsque ad annum nonum decimiquinti seculi, præcipua tum ciuitatis, tum circumstantis regionis, & Tabiensium, [an. 1409 5. Dec. in nouum sacellum defertur,] ac Tabulensium, in primis, veneratione, eodemmet loco humatum illud quieuisse.

[10] Etenim cum in eadem ecclesia Romeus Cazzulinus, Albigaunensis Patricius, sacellum, sub eiusdem S. Benedicti inuocatione, construendum curasset, anno ⅭⅠƆCCCCIX, e die V Decembris, idem sacrum corpus, inclusum capsa ex candidissimo marmore, super ipsius sacelli altare locarum fuit: [intra capsam marmoream] vbi & ipsius Sancti pro icone insculpta marmori effigies: additumque Cazzulinæ familiæ gentilitium scutum, cum hæc omnia attestante isto qualicumque epigrammate:

f Marmoris in tumulo requiescunt hic Benedicti
Ossa Beati: cuius soluit tempora carnis
Mors, annisque nouemcentum. [cum hac inscriptione:] Vrbs hæc nostra beata.
Et merito, quoniam sibi Pastor pontificalis
Electus fuit: & ægris quascumque salutes
Concedebat enim, munitus amore superno.
Inter millenos, quatricentenos atque nouenos,
Facta fuit translatio, quinta luce Decembris,
Corporis eius: qui nos protegat, atque gubernet.

[11] Cum vero eadem ecclesia ob vetustatem iam iam ruinam minaretur, nec satis ampla videretur; ideoque ampliori, ac magis apposita ad vsum forma, instauranda esset, S. Benedicti corpus, [an 1614 I Martij iterū trasfertur:] cum aliorum Sanctorum ibidem conditis sacris lipsanis, in sacrarium deportatum, vsque ad ipsas Kalendas Martias anno ⅭⅠƆⅠƆCXIV ibidem quieuit. Ea namque die, idem corpus conditum arca lignea, purpureo holoserico introrsum vestita, in eodem sacello innouato, ac elegantius ornato, reportatur, ac in loculamento inter altare, & iconem concinne apteque disposito collocatur: vbi inpræsentiarum piorum venerationi expositum perseuerat: custodiam clauium prædictæ arcæ sibi vendicantibus Languelliæ Comitibus, quibus iura Cazzolinæ familiæ obuenere.

[12] Eadem porro Ecclesia Beatissimæ Virgini Assumptæ, vti præfati sumus, sacra, nomen traxit a fontibus: qui ex ea iis temporibus salubres, & omnium generum morbis curādis aptas emanabant aquas. [est in ædæ S. Mariæ.] Quæ quidem aquæ, si vulgatæ famæ adhibeatur fides, fluere cessarant, cum mulier quædam catelli sordes abstersura, hunc in illis mersisset. [vbi fontes salutares, dein cælitus siccati.] Verum Diuina nuper largitate, a prænarrata scilicet postrema Translatione duodecimo die, ex eiusdem ecclesiæ imis fundamentis, in priorem vicem, nouæ aquæ scaturire occeperūt. Quæ cum fide & pietate passim haustæ, [nunc vnus fluit:] antiquas gratias, in curandis potissimum febricitantibus, renouare probantur.

[13] Festum denique huius S. Benedicti celebratur pridie Idus Februarij: incertum tamen num obitus, vel depositionis ea dies fuerit. In illa quotannis sacrum ipsius corpus, [colitur 12 Febr. solenniter.] itemque brachium argentea theca inclusum, sub vmbella a ciuitatis Magistratu delata, in solenni Cleri ac populi supplicatione, per vrbem defertur: quod ipsum Sanctum, cum g S. Michaële Arcnangelo, Sanctoque h Calocero Martyre, & S. i Veraho Episcopo, in peculiarem suum Protectorem Albigaunensis ciuitas asciuerit.

[Annotata]

a Alij Albingaunum malunt vocare, vtq; veteres quidam Albium Ingaunum, vulgo nunc Albenga. In Alpibus maritimis positum est, vt Vopiscus in Proculo scribit: habetq; ab Alpibus, qui Albij montes dicti olim, & Ingaunis incolis, nomen.

b Tabia castellum est Liguriæ, teste Leandro, inter Rutubam amnem & Mauticij portum, duobus millibus passuum a mari distans, vino apiano inclytum.

c Ea inferius S. Mariæ de Fontibus appellatur, cuius & Vghellus meminit to. 4 D.

d De Gallinaria insula, vulgo Isola d'Albenga, siue d'Arbenga egimus satis fuse 13 Ianuarij ad cap. 2 Vitæ S. Hilarij Ep. Pictau. per Fortunatum Notat.f.pag. 792 ac pag. 800 & 801 in sermone S. Petri Damiani de eiusdem S. Hilarij Translatione nu. 5 Notat. h.

e Consignat S. Benedicti Translationem eo die Ferrarius in Catal. SS Italiæ & in generali Catal. Fallitur tamen, vt hinc patet, dum translatum tunc eius corpus scribit in ædem S. Mariæ de Fontibus, in qua ab initio conditum fuit.

f Recitant hanc inscriptionem idem Ferrarius & Vghellus.

g Est Cathedralis basilica Albingauni S. Michaëli dicata, vt testatur Vghellus.

h S. Calocerus Brixiensis, martyrio perfunctus iuxta Albingaunum, colitur 18 Aprilis, vt testatur Ferrarius aliiq;.

i S. Veranus Ep. Cabellicensis in Gallia colitur II Nouembris; Albingauni, Ferrario teste, 14 Nouemb. estq; vrbis Patronus: vixit seculo 6.

DE S. GOSLINO ABBATE TAVRINI IN PEDEMONTIO

Circa an. ⅭⅠƆLXI

Commentarius præuius.

Goslinus, Abbas, Taurini in Italia (S.)

G. H.

[1] Qvod apud Subalpinos Italos, siue in Pedemontana regione, extra mœnia nobilißimæ vrbis Taurinensis ad australem plagam multis seculis extitit illustre S. Solutoris monasterium ordinis S. Benedicti, [In Pedemontana ditione.] originem aliquam trahit a S. Iuliana matrona, cuius Acta illustrabimus ad XIII Februarij. Hæc enim tempore Diocletiani & Maximiani corpora SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij e Thebæa legione Martyrum (quibus XX dies Nouembris sacer est) eo transtulit: [prope Taurinum, monasterium S. Solutoris] cellulam desuper ob eorum memoriam construxit, oratoriumq; adiunxit, S. Victor I Episcopus Taurinensis, quem ferunt anno CCCX sedisse, ædiculam illam adauxit, censibusq; annuis dotauit. Gezo, aliis Gezonus, qui tempore S. Henrici Imperatoris Episcopus Taurinensium fuit, memoratum S. Solutoris monasterium fundauit, quod Olricus Manfredus & Benta eius coniux Marchiones Secusini innumeris & amplißimis priuilegiis anno ⅭⅠƆXXXI cohonestarunt, atque in suam ipsi tutelam & protectionem susceperunt. Ita Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Chronologia Pedemontana cap. 5 & 23. Illud S. Solutoris monasterium ob magnos redditus ac iurisdictionem, inter præcipuas Abbatias, quæ erant in Pedemontio, habitum censet Bernardus Rosignolius lib. 2 Historiæ Thebææ sub nomine Guillielmi Baldesani Italice editæ.

[2] Præfuit huic monasterio Abbas primus, Romanus nomine, anno eodem ⅭⅠƆXXXI, cui succeß S. Goslinus, aliis Goselinus, & Guslinus, ibidem circa anno ⅭⅠƆLXI sancte mortuus: cuius sacrum corpus CCCCXI ab obitu annis inuentum esse infra refertur. [rexit S. Goslinus Abbas seculo XI.] Huic inuentioni dicatus fuit X Februarij teste Ferrario in generali SS. Catalogo, vbi hæc habet: Taurinis Inuentio SS. Goselini Abbatis & Iulianæ matronæ. Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani: Augustæ Taurinorum Inuentio SS. Goselini Abbatis & Iulianæ matronæ in ecclesia S. Solutoris Martyris & Thebæorum legione celebrium, [Inuentio eius olim celebrata 10 Febr.] scilicet Aduentoris & Octauij: de quorum omnium Intentione olim istic eo die solennis memoria habebatur. At modo, quia horum omnium Sanctorum corpora ad templum collegij Taurinensis Societatis Iesu translata sunt, officium Ecclesiasticum cum sacrificio Missæ celebratur eo die de Inuentione solum trium sanctorum Martyrum; [solennitas nunc est 12 Febr.] die XII Februarij venerationi S. Goslini, & XIII cultui S. Iulianæ aßignato. Nam qui proximus interponitur XI dies, sacer est S. Tigrino Martyri Romano: cuius in eadem ecclesia corpus adseruari illo die diximus.

[3] Historia Inuentionis & miraculorum, quæ anno ⅭⅠƆCCCCLXXII, mensibus Iunio, Iulio, Augusto, Septembri vltra centum contigerunt, ab auctore coæuo & teste plurimorum oculato descripta, seruatur in collegio Societatis Iesu ibidem in antiquo codice MS. quam nobiscum R. P. Ioannes Iacobus Turinettus, [Historia inuētionis & miraculorum an. 1472 factorum editur ex MS. Taurinensi.] eiusdem collegij dein Rector, anno ⅭⅠƆⅠƆCLIII communicauit. Horum miraculorum pars magna, quæ scilicet mense Iunio patrata sunt, a Ioanne de Compesio Taurinensi Episcopo approbata est, cuius rei infra testimonium datur.

[4] Cum anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI destruendum esset S. Solutoris monasterium, fuerunt sacra corpora SS. Goslini, Iulianæ & trium Martyrum in ciuitatem Taurinensem ad Prioratum S. Andreæ delata, inq; sacello Deiparæ Virginis, [Reliquiæ S. Gostini & aliorum translata ad templū collegij Taurinēsis Societatis Iesu.] cui a Consolatione nomen est, ad annum vsque ⅭⅠƆⅠƆLXXV deposita. Tunc numque fuerunt inde solenni pompa ad oratorium Societatis Iesu, cui donata erant, translata: & hactenus apud eiusdem Societatis Patres in templo SS. Solutori, Aduentori & Octauio dicato summa veneratione adseruantur. Ex horum Martyrum Actis, XX Nouembris dandis, proferuntur excerpta nonnulla XIII Februarij ad Vitam S. Iulianæ, quæ illorum corpora primum collegit, sepeliuit, ac venerata est: recitaturq; etiam diploma Gregorij XIII Pontificis Maximi, quo eam donationem ratam habet, conceditq; indulgentias omnibus, qui ea caußa instituendæ supplicationi interessent. Meminit Pontifex in hoc suo Apostolico indulto corporis Goslini Abbatis, quem Sanctum appellat. Erat illud inclusum arcæ ligneæ, ex qua Hieronymus de Ruuere Archiepiscopus Taurinensis ac S. R. E. Cardinalis in aliam arcam nuceam, ære intus contectam transposuit XIX Ianuarij ipso die Translationis; cuius tamen postridie, id est, XX Ianuarij celebritas præcipua habita est, quando idem Cardinalis solenne sacrum fecit, habuitq; de Sanctis hisce concionem historicam a Rosignolio cum Historia Thebæa editam, in qua asserit S. Goslinum viuum ac mortuum multis miraculis inclaruisse.

[5] Officium Ecclesiasticum cum sacrificio Missæ ad honorem S. Goslini celebratur quotannis XII Februarij de Communi Abbatum, siue Confessorum non Pontificum. Corpu,. [officium Eccles. de eo.] Sancti adseruatur in vrna affabre facta, depositum in maiori altari ad latus dexterum, in quo Euangelium recitari solet.

HISTORIA INVENTIONIS CORPORIS et miracvlorvm S. Goslini,
auctore coæuo anonymo,
ex MS. Taurinensi.

Goslinus, Abbas, Taurini in Italia (S.)

BHL Number: 3623

Avctore Anonymo, ex MSS.

PARS I
S. Goslini vita, occasio inuentionis corporis, & miraculorum descriptorum.

[1] Clementissimus Deus, qui in omni opere bono recta fide inuocandus est, cuncta ab initio seculi fecit, & vsque ad præsens agit, & mouet; vt nos sua ineffabili misericordia saluet, dicente Propheta: Oculi Domini super iustos, & aures eius in preces eorum. [Psal. 33. 16] Participes autem, & custodes mandatorum suorum quam plurimos esse voluit, vt regni sui fierent cohȩredes. De quibus Hieronymus dulciter scribens ait: [Inter cælestos ciues] Nos ad cȩlestem patriam festinantes, mortiferos syrenarum cantus surda debemus aure pertrāsire. Et cum iter æternæ vitæ aggredimur, cumque ad ciuitatem supernam, in qua ciues conscripti sumus, reuerti paramus, ianuas illius gloriosæ ciuitatis aperiet spes, fides, & caritas, latissimumque præbebunt ingressum. Ideo prudentiores viri, qui vitam mutarunt in melius, splendorem veræ gloriæ apud Deum consecuti sunt. [degit S. Goslinus,] Inter quos merito numerandus est humilis Goslinus, S. Solutoris inclyti monasterij olim Abbas, qui longissimo veluti dormiens excitatus a somno, Taurini ciuitatem mira deuotione suis decorauit Reliquiis. Nec incredibili memorato est, quam breuiter religionis spiritum miracula illius suscitauerint. Nam qui bonitate vitæ floruit, cælestibus donis declaratur, gaudioque sempiterno.

[2] Hic autem clarissima Auarorum familia natus, auro possessionibusque seculi spretis, [ex familia Auaroril pregnatus,] contemptaque omni elationis & iactantiæ pompa se primæua ætate ad litterarum studia conuertit: summoque Deo immortali pro tutissimo duce omni cura & studio seruire statuit. Humilem itaque vitam gerens, habitū beatæ paupertatis S. Benedicti adolescentulus iucunde suscepit: [olim monachus Benedictinus.] & ibi per virtutum continentiam exercitatus, supra quam ætas pateretur, non solum sanctissimorum virororum disciplinam assumpsit, verum etiam multo præclarius antecessit.

[3] Post hæc in dies magis magisque animus ad virtutum gratiam augebatur: nec illi quidquam arduum fuit, [& excellēs in omni virtute,] quod salutis faceret incrementū. Vigiliæ crebræ, ieiunia, orationes, labores insoliti, diuinaque officia semper grata fuerunt. Lætabantur igitur omnes, & Deum summis vocibus extollebant, qui de tantis mundi periculis virum sanctum, ad clariorem statum tam breui erexisset. Mirum enim pluribus videbatur, quod obedientiæ, castitatis, pœnitentiæ, honestatisque consortium, tam repente pro incorruptibili thesauro, in sinum suum conuertisset. Tanta profecto mansuetudine atque humilitate exemploque melioris vitæ inter monachos claruit; [Abbas creatus.] vt Abbas Pastorque sanctissimi gregis eligeretur. Didicit ergo Saluatorem sequi dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris: sed habebit lumen vitæ. [Ioan. 8. 12] Quis ergo fidelium viros religiosissimos, qui in magna austeritate vitæ & sincero corde ceterisque virtutibus ætatem duxerunt, beatos sanctosque fore dubitat, dicente Domino Iesu: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt? [Matt. 5. 8] Vidit ergo & gauisus est.

[4] Ex sacri monasterij codicibus satis aperte reperitur, hunc piissimum Pastorem quadringentis & vndecim annis a fideliter dormisse, [Corpus post annos 411 repertum,] sopitamque Taurinensiū deuotionē illico excitasse: & nomen pene extinctū iterum erexisse. Ideo cum Propheta merito cantatur: Bonitatem fecisti cum seruo tuo, Domine, secundum verbum tuum. [Psal. 118: 65] Si quis ergo tanti Patris deuotione accensus, scire cupiat, quomodo inuentus nuper veneratur, hæc seriatim documenta denuntiant. Primo quidem summo inspirante Factore, dum reuerendus in Christo Pater, b Dominus Georgius de Lucerna, prædicti monasterij Abbas, ecclesiæ suæ ædificia deuotus repararet; illius sanctissimi viri tumulum, in quo iacet, occurrit. Conspicit itaque iusti &piissimi Patris epitaphium, corpusque pallio, corona, quam mitram dicimus, & baculo, more maiorum decenter contectum. [ex epitaphio cognitum:] Dumque diligentius singula pertractaret, duo corpora inuenta sunt Goslini videlicet, & c Anastasij. Goslini vero corpus superius; Anastasij autem paululum depressius iacebant.

[5] Sed ne posteros lateat, miranda res cunctis adstantibus inspicitur. Goslini ossa, pallio connexa, [ossa candidissima in tumba deposita,] ab omni sorde candidissima manent, nulliusque maculæ signo notantur: quod vitam significat fuisse puriorem. Manent itaque venerandi Patris ossa in tumba: caput vero eminentius clauditur in speculo. [caput speculo inclusum:] Ecce qui Saluator noster, cui nihil opertum creditur, fidelium corda perlustrat: vt Goslinum pium Abbatem sincero corde visitent, tumque, quantum ecclesia iubet, prædicent, Deumque in Sanctis suis incessanter laudent & adorent, pia veneratione & precibus pulsent, [clarescunt miraculis:] vt salubriter gratiam inueniant, & consequantur: quod diuinitus oblatum est. Cæci namque, surdi, aut claudi, languentiumque corpora illius precibus & meritis curantur.

[6] Nos ergo, qui litteris diuinis eruditi sumus, & qui similia exempla præcessisse non ignoramus; qui fidelium opera præclara singulis diebus amplectimur, & in sententiis rebusque gestis maiora contineri didicimus; Beatos summique Dei filios vocabimus, [ergo & ipse in vita diuinis virtutibus splenduit,] qui ob integritatem vitæ, Deo iubente paradisum obtinent. Hunc ergo Goslinum Pastorem sanctissimum, cuius vitam claris diuinisque virtutibus fuisse credimus decoratam, quem etiam miranda cælestiaque opera nostris diebus mirabilius cognita declarant, seruum filiūque omnipotentis Dei prædicabimus. [Eccli. 31. 8.] De ipso enim in libro Sapientiæ merito decantatur: Beatus vir, qui inuentus est sine macula, & post aurum non abiit, nec sperauit in pecuniæ thesauris. [9.] Quis est hic & laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua, qui probatus in illo & perfectus inuentus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, & non est transgressus, facere mala & non fecit: [iustus & sanctus & II.] ideo stabilita sunt bona illius in Domino, & eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. [10.] Cum iustis enim inscribendus est, qui iustitiæ opera facit. Iustus & pius legitur in tumulo, ergo cum iustis cælestem consecutus est portionem iuxta dictum: Iusti autem in perpetuum viuunt, & apud Dominum est merces eorum. [Sap. 5. 16] Mirabilis igitur Deus in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. Non enim sunt consilia Dei, sicut consilia hominum, nec viæ eius, sicut viæ nostræ. Sed quantum distat cælum a terra, tantum distant cogitationes Domini a cogitationibus hominum: verba enim Altissimi in æternum manebunt.

[7] Et si magna in transcribendis virtutibus atque miraculis se offerat difficultas, singulorumque votis satisfacere perarduum sit, quod facta dictis exæquanda sunt; tamen, ne tanti Patris splendor occultetur, quæ magis digna memoratu, & nota reperientur, hoc exiguo memoriali transferuntur. [Describūtur miracula,] Igitur fiducialiter cum omni matura correctione de coruscantibus miraculis, & gratiis ipsius B. Goslini plano & humili stylo quam verius scribendum restat. Sed ne hoc absurdum vel a fide Catholica alienum videretur, reuerendus in Christo Pater, Dominus d Ioannes de Compesio, Taurinēsis Episcopus, sacrorum virorum Collegio comitatus, prædictum tumulum maturius visitauit: [iussu Episcopi Taurinensis,] ibique diligēti apud religiosos examinatione de B. Goslino facta, statuit; vt in crastinum quamplures, qui illius precibus gratiam cōsecuti sunt, [legitimis testibus cōprobata:] sibi pro vero testimonio præsentarentur. Cui obsequentes monachi, exhortationis vota compleuerunt.

[8] Discusso itaque erga singulos examinis ordine, orationem religioni vtilem pro Dei cultu huiusmodi habuit. [suntq; instar semētis] Omnis qui agit aliquid, nisi prius persuasum habeat, quid ei prosit, illud, quod agit, non prompte faciet, non competenter. Nam qui seminare vult fruges, considerat, an certus sit, per futuros imbres terram germinare, fructusque gratos colligere, vberem quoque messem in horreum festiuus conuertere. Nemo enim in vanum laborem sumit: nemo denique operam quærit, [sancte olim peractæ vitæ fructus.] in qua nihil lucri sperat. Si ergo hic Goslinus vester, qui tempore sanctorum Patrum integritate vitæ & morum sanctitate floruit, in lacrymis & in compūctione cordis apud Creatorem nostrum seminauit, modo in exultatione & gaudio metet in Sanctorum consortio. Vnde merito vox exultationis & salutis audita est in tabernaculis iustorum. Cuique autē de meritis compensatio fiet a Domino, qui in omnibus iustus habetur.

[Annotata]

a Ab anno scilicet 1061 ad 1472.

b Franciscus ab Ecclesia tradit Georgium ex Dominis Lucernæ ab anno 1459 ad an. 1480 Abbatiam illam rexisse.

c Idem ait sedente Ioanne Compesio corpora SS. Gozelini & Anastasij Taurini anno 1472 inuenta esse.

d Creatus Episcopus an. 1469: eius Breue infra habetur. Factus dein Archiepiscopus Tarentasiensis consecrauit anno 1485 ecclesiam Minorum apud Clusas diœcesis Geneuensis, cui etiam præfuisse eum tradit Franc. ab ecclesia.

PARS II
Miracula S. Goslini Abbatis facta anno ⅭⅠƆCCCCLXXII.

CAP. I
Miracula facta mense Iunio.

[1] Dvm hæc ita geruntur, eximius medicinæ Doctor, Dominus Michaël de Berutis, Ducalis Sabaudiæ physicus, qui septem & amplius annis acerbissimo & venenoso bolo vexabatur in stomacho, Deo inspirante, [Medicus Ducu ab inueterato morbo stomachi,] ad monasterium, vbi iacet Goslinus seruus Dei, perambulat, apudque illius tumulum aliquantisper commoratus, mentis oculos erigit, & per imagines cereas, cælestes gratias iudicat fuisse condonatas. Cumque similia meditatur, monachos interrogat, quid ibi venerandum iacet? Cui monachi: Goslinus pius Abbas, cuius precibus iam alias plurimi ciues gratiam consecuti sunt. Audiens autem hæc medicus, magnam spem consequendæ valetudinis colligit. Flexis ergo genibus ad pium Patrem deuoluitur, precesque humiles porrigit, dicens: Serue bone & fidelis, quē constituit Dominus super familiam suam, vt maiora talenta reportares: respice, quæso, afflictionem meam, & tuis orationibus hunc truculentum bolum euome: nō enim medicorum præsidio, aut humana arte curari potuit. Hanc profecto si liberalitatem cōsecutus fuero, tuisque precibus emundatus, cera, multoque auro tumulum tuum nouem diebus & vltra pronus visitabo. [ad tumulum voto facto,] Quibus demum ita peractis, liberum naturæ cursum adeptus est: & omne superuacuum pleno de pectore manat. Currit igitur medicus humanus ad cælestis medici suffragia, [sanatur,] & sanatur serui Dei precibus, cui mille non valuerunt medicinæ. At illius liberatione adepta, maximus Taurinensium concursus ad Pattis basilicam confluit, & veluti Angelus Dei rem gestam aperit: canit quasi tuba vox salutifera, quæ Geslinum Dei seruum enuntiat: vnde nimirum imagines, luminaria, donaque quamplurima pro votis persoluendis vndique deferuntur. Quo fit, [idq; iuratus testatur:] vt eum hæc audiret reuerendus Dominus Ioannes de Compesio, Taurinensis Antistes, medicum hunc, nobilem testem, solenniter cum multis aliis cum iuramento examinauit: qui omnē virtutem omnemque gratiam sacro collegio præsente laudauit.

[2] Post hunc accessit nobilis Georgius de Bialecis, Taurinensis ciuis egregius, quem phthisis grauissima inuaserat. Hic enim sanguinem iam pluribus annis, [pelluntur phthisis & euomitio sanguinis,] diebus & mensibus euomuerat: nec spes vitæ de ipso apud medicos erat. Derelictus itaque medicorum iuuamine, magno cum seruore se famulo Dei Goslino commendauit; vt eius precibus animæ & corporis salute frueretur. Consequitur Georgius donum Dei, ingentique gratia recreatur: ad cuius liberationem omnis populus stupet, & Altissimo pro tanto munere gratias agit immortales: & ne ingratitudinis vitio notetur, singulis diebus Dominicis tumulum venerandi Patris humili deuotione visitat, votaque persoluit honesta. Huius etiam dictum Reuerendus Dominus Episcopus non a prætermisit examinandum.

[3] Ioanneta vxor Ioannis Arduini, proba mulier, & Deo fidelis, longo tempore matricis fluxum passa, [fluxus sanguinis,] ad pij Patris orationes repente liberata est. Cuius vox ita inter alias mulieres intonuit, vt plusquam mille matronæ tumulum ipsius cera præcingerent.

[4] Ioannes Benna de b Cherio, nescio quo veneno percussus, veluti vter, tumefactus, [inflatio ex veneno,] non minore deuotione Goslinum pulsat, vt sibi misero pie succurrat: qui diuinitus ad pristinam valetudinem restitutus est. Qui etiam examinatus, probus inuentus habetur.

[5] Leonardus deinde Demadis ciuis egregius filium habebat, graui valetudine iacentem: [desperatus morbus,] in quo iam vitæ spes non erat. Hunc vt fidelis genitor pio Patri commendat, & pro filio se vota persoluere promittit; liberatur puer, & gaudia patri pro sanitate recepta præbet. Quod satis mirandum, quia pro semiuiuo mater deplorabat. Istud iam dicto examine comprobatur.

[6] Columbinus Fea de c Secusia, habitator Taurini, acerbissimo capitis dolore captus, [dolor capitis acerbissimus,] se cum magna spe ad tumulum beati Abbatis trāsfert: ibique cum diu perorasset, liberū caput efficitur. Ideo gaudens pro eius filia, vt oculorum reciperet sanitatē, feruentius orauit: quibus sanitatis gratia restituta est.

[7] Simili aduersitate filius Ioannis Barberij de d Probis liberatus, gratias agit Deo perimmensas. [iterum,]

[8] Francisca vxor Ioannis Ponzardi de e Pinarolio, mira ægritudine pluribus diebus iacebat, [dolor tollēs loquelam,] & dum cibos non sumeret, attenuata doloribus, veluti elinguis remansit. Vir autem, cuius curam solerti studio agebat, venerandum deposcit Abbatem, vt eius miserandæ vxori suis precibus occurrat; cui, libertate adepta, pro cōiuge cara, vota digna persoluit.

[9] Bertinus de Crema filiam grauissimis febribus laborantem habebat, [febris grauissima] cui non nisi precibus beati Patris succurrere potuit; medicina enim cælestis de sanctissimo thesauro procedens, cunctorum fidelium pectora sanat, neminemque gratiæ suæ relinquit expertem.

[10] Ioannes Thomas, de f Moreta oppido celeberrimo, vir probus, fastidioso lepræ morbo percussus, audiens de meritis huius beatissimi Abbatis, [lepra,] se ad ciuitatē transfert, puraque deuotione in manibus venerandi Patris ardenter commendauit. Qui cum vota persolueret, sese ab omni Iæsione comperit solidatum. Sed cum res tanta non facile crederetur, iussit Antistes, vt publico examini præsentaretur; cui cum assisteret, amotis vestimentis, sacro collegio solidas monstrauit cicatrices. Et cum diligentius inspiceretur, de pluribus articulis examinatur. At ille reuerenter respondens, fidelis inuentus est, &… aut amplius annis eo morbo laborasse.

[11] Lazarus Vegla, vir temporaneus de Taurino, annis duobus cæcus inuentus est, [cæcitas,] ita vt nihil visu discerneret. Audiebat tantum singulis diebus insolitam frequentari ecclesiam, (cui vicinus esse dicitur) campanasque ad modum solennitatum plus solito amœne sonantes; cuius rei caussam inquirit. Vxor autem & familia rem omnem aperiunt, & eum ad singularem deuotionem cum fletibus prouocant. Vnde flexis genibus in terram prostratus vouit, piumque Goslinum humiliter inuocat, vt suis precibus videndi gratiam consequatur. Videt igitur, & singulis diebus tumulū beati Patris visitat. Hic etiam examine, quo supra, probatur, an modo videat, resque singulas discernat. Aperti sunt ergo oculi istius, & mirandum opus habetur.

[12] [pedum languor,] Petrus Mellini, vir bonæ discretionis, XVI annis æger pedibus, non modicam pecuniam pro valetudine adipiscenda exposuit: hic precibus deuotissimi Pastoris a carceribus liberatus est, ambulat sine baculo rectus, & illæsum se vbique præsentat.

[13] Nobilis Bartholomæus Cortesij, vir longæuus, pluribus annis grauissima ægritudine iacuit: [diuturna ægritudo,] quem filij eius dulci studio ad vouendum incitarunt: quorū persuasionibus permotus, sese beato Abbati commendauit, & veluti de peccatis attritus, magno fletu deuotum suum inuocauit. Mira res est, vt illico perambularet illæsus.

[14] Odinus de Ponte adolescens, cum pro fructibus colligendis arborem satis ab humo eleuatam ascēdisset, indiscrete ad terram delapsus est: [languor lethalis,] collum vero ex vehementi ictu fere contriuit, ibique semiuiuus, & elinguis relinquitur. Plorant socij, cum iam quatuor horis rigidus existat, spumans veluti in agonia positus. At Deus, qui neminem vult perire, hos euigilat pueros, vt Goslinum deuotum inuocent, huicque misero faueat. At oratione facta, surgit puer, veluti ludens de somno excitatus, & quid illa puerorum turba significaret, stupet. Cui, aperto casu, gratias simul agunt plorantes. Hic enim puer deuotissime tumulum visitauit, & de facultatibus suis munera obtulit.

[15] Sebastianus Selerij de g monte Calerio acerbo igne in dextro succensus, [ignis sacer.] omnem spem liberationis in beato Goslino reposuit: qui grauiter languēs, eius precibus mox liberatus est. Ardebat enim, & magno fætore horrendum videbatur.

[Annotata]

a Ita correximus, in autographo erat permisit.

b Castrum Cherium in Cispadana ditione, bellicis expeditionibus valde attritum, Italis Chieri, Gallis Quiers dictum.

c Secusia, siue Segusium, vulgo Susa, ad Duriam minorem, iuxta radices montis Cenisij.

d Piobes vicus, qua iter est Taurino Villam Francam, æque ab vtraque vrbe distans.

e Pinarolium ad Chisonium flu. munitissimum oppidum.

f Moretta infra Villam-Francam inter Padum & Verætam fluuios.

g Mons Carlerius, oppidum pernobile ac beatum, inquit Leander Albertus in Lombardi a Cispadana: est oppidum illud satis magnum, ac distas Taurino tribus milliaribus.

CAPVT II
Alia miracula S. Goslini facta eodem Iunio.

[16] Vxor Francisci Carthe, mulier deuota, quadam longa neruorum rigiditate fatigabatur, [Curantur neruorum rigiditas,] & cum nisi præsidio humano moueretur, sibi molestam vitam existimabat: mentem ad cælum leuat, & cum lacrymis preces effundit, pietatemque diui Pastoris exorat, vt cum filio suo languente conualescat. Liberantur ambo, & caritatis dono fruuntur.

[17] Oldradus de Baratonia durissimo arenæ stimulo fatigatus, XI annis molestatur, qui medicorum arte nunquam adiutus est. [stimulus arenæ,] Patrem itaque deuotū implorat, vt aliquam recreationis gratiam consequatur. Ille vero ita se liberum comperit, vt mira res videatur: & qui gratiam comperit, vota digna persoluit.

[18] Domina Alissia, vxor eximij iuris vtriusque Doctoris, Domini Ioannis de Paniciis, [pestis pecorum,] mulier venerāda, ac multum religiosa, armenti gregem infectū morbo possidebat: quæ, cum morientes vaccas conspiceret, nec conualescentiæ remedium haberet, se humiliter B. Goslino commendauit, vt eius armenta seruaret, in quibus pietatis officia secundum morem suum singulis diebus expleret: quæ cum vota peregisset, nullū deinceps iumentum periit.

[19] Bartholomæus Vinardi filiam graui infirmitate iacentem habebat; [infirmitus grauis,] cui cum succurrere medicaminibus non posset, pio Abbati liberandam commisit. At illa precibus beati Patris gratiam consecuta est.

[20] N. Aymonetus de Opecis de a Vigono acerbissimis febribus tenebatur, [febris,] ita vt vstione consumi videretur: qui cum se beati Patris tumulo præsentasset, liberam consequitur portionem.

[21] Mauritius Galli b de sancto Mauritio fluxum diu passus est, & veluti semimortuus effectus: [fluxus incurabilis,] non enim medicinis humanis, sed intercessione B. Goslini liberatus, more Catholici viri gratias egit, ecclesiamque, vbi tumba est, supplex visitauit, & a nimia stomachi perturbatione conualuit.

[22] Antonius Zacherij de valle Cicida, dum se circa molendinum pro farina exerceret, vehementi nescio quodam impetu mola illius tibiam confregit: [tibia confracta.] & præ nimio dolore in terram prostratus clamat, atque dentibus quasi moriens stridet. Cui opem tulit c barberius arte peritus; sed cum pluribus diebus iaceret, nullum medicaminis sentit exordium. Vnde multum afflictus, sperans velocius Diuino medicamine iuuari, viua voce pium Abbatem Goslinum inuocat, vt eius orationibus suam leuet acerbitatem: cuius paupertati liberalis Pater succurrit.

[23] Henrietus Cortesij, ciuis Taurini, vir probus, non paucis diebus renum ægritudine iacebat, [renum ægritudo,] grauem molestamque sibi vitam putabat, cum ita dire torqueretur: &, cum illi pigmenta non succurrerent, ad seruū Dei pura mente confugit, apud quem præsto ambulādi gratiam obtinuit.

[24] Maria vxor Ioannis Amberti ciuis Taurinensis, diu passa in oculo, [dolor oculi & capitis,] cum summa deuotione tumulum beati Patris visitat, secumque filiam graui capitis dolore laborantem adducit: quibus pius Abbas pro munere terreno cælestem obtinet retributionem.

[25] Ioannes Amadeus, filius Ioannonis Vbertarij, ciuis Taurinensis, veluti quadrupes diu pergebat, [gradiendi difficultas,] cuius rei signum non modicam matri inferebat molestiam: pro cuius salute mater pio commendauit Abbati, qui mox erectus, more libero graditur.

[26] Dominicus filius Ioannis Drueti grauissima neruorum ægritudine deiectus, multis diebus iacuit, & adeo attenuatus erat, vt fere mortuus haberetur: [neruorum contractio,] pro quo pater magno fletu pium deposcit Abbatem, vt illum suis precibus seruet: ad quem cum rediisset, gaudens inuentus est.

[27] Nobilis Gaspardus Viuiani, caussidicus euigilantissimus, sex diebus & amplius vehementi dolore torquebatur in pede: [dolor pedū.] ad cuius liberationem medici atque barberij concurrunt, quorum medicaminibus non iuuatur. Tunc de salute sua desperans, timet in veneficas incidisse; quod sibi molestius est. Angitur igitur atque torquetur, & se ad Beatum vertit Goslinum: cui precibus effusis, paulisper dormiuit: & expergefactus, se illæsum comperit. Festinus in crastinum beati Medici tumulum visitauit, laudesque persoluit dignas.

[28] Petrus Riuorie de d Laynico acriter sinistrum pedem læsum habebat, [lasio pedis,] quem secum facile trahere non poterat: nec alium sibi propitium arbitratur medicum, nisi benignum Abbatem, ad quem multitudo concurrit populi: quo pronus inuocato, lætus vota persoluit.

[29] Michaël Sellarius ciuis, diu ob podagræ onus medicorum ope vsus est: quem cum nec curare, nec recreare potuissent, [podagra,] ægritudinem suam diuo Medico curandam relinquunt. At illorum manu destitutus, se B. Goslino offert curandum: quem ita cælesti medicamine perunxit, vt nec vulnus, nec impedimentum in eo videatur.

[30] Filia Iacobi Rosarie, ciuis Taurinensis, continuis febribus languens, [febris continua,] huius beatissimi Patris orationibus sospitatem validam recuperauit.

[31] Stephanus Ruate, ciuis Taurinensis, vir probus, multis annis in tibia passus est: [dolor tibiæ,] varioque medicamine vsus, nullo dolore priuatur. Ideo currit & ipse ad fontem pietatis, vt prece Goslini liber incedat. Cuius vota pius Pater adimpleuit.

[32] [languor desperatus infantis,] Ioannes Gullinus, filius Gabrielis Caneuesij, ciuis Taurinensis, infantulus fascia cinctus, graui languore detinebatur: modicaque spes vitæ in eo habebatur; cui pia mater succurrere nescit, nisi Diuina caritate iuuetur. Nudis illa pedibus ad serui Dei tumulum properat, votaque flexis genibus persoluit: domū vero rediens, lætabundum conspicit puerum, quem die postera diuo Abbati in Missa præsentauit.

[33] Antonina, vxor Bartholomæi Annæ, magnis doloribus vrgebatur in oculo, [dolor oculi & capitis,] caputq; diuturna vexatione confractum medicaminibus frequentatur. Dedit prona B. Goslino vota, cuius suffragio sospitatem consecuta est.

[34] Antonius Luparie de e Ripolis longo tempore vulnus in tibia, [vulnus tibiæ,] quam fistulam vocant, passus est: cui non vnguenta, vel lauatoria, sed piissimi Abbatis præsidia profuerunt. Hic, dum pro votis soluendis se tumulo præsentasset, audita Missa, illæsus perrexit ad oppidum.

[35] Antonius Perole ciuis fastidioso fluxu deuictus, se ad Ecclesiam, [fluxus,] vbi B. Abbas quiescit, mente deuota contulit, ibique meritis ipsius gratiam reportauit.

[36] Perinus Barberij, chirurgus expertissimus, horribili vomitu diu fatigatus est. [vomitus horribilu,] Illud autem non solum sibi, verum etiam ceteris magnum inferebat fastidium: hic enim, dum prompte medelam recepisset corporis, deinde orationibus beati Pastoris solamen consecutus, cæleste donum summo cum honore cognouit.

[37] [caligo oculorum,] Margarita, vxor Ludouici Ranoti, ciuis Taurini, grauem caliginosamque veluti nebulam in oculis gerebat, qua plurimum timuit, ne cæca fieret: præcipuas tamen medicinas solerti cura adhibuit. Cui dum nihil proficerent, se totam vertit ad Goslinum medicum salutiferum; cuius patrocinio adiuta, liberam videndi gratiam adepta fuit.

[38] Iulianus de Rubianeta, cuius vita in construēdis ædificiis agitur, [dolor capitis,] diro capitis dolore pluribus diebus vexatus, opem salutarem, precibus pij Abbatis consecutus est. In cuius honore ceram obtulit memorandam, & suam operam pollicitus, abiit gratulanter.

[39] [deformis claudicario,] Ioannes Capellerij de Pinarolio veluti quadrupes monstruose terram verrens, se B. Goslino deuote præsentauit, vt suis precibus, recto gressu more hominum pergeret; cuius præsidio ipsius tibiæ erectæ sunt.

[40] Guilielmus Vaudagna, ciuis Taurinensis, longo tempore in costis vehementi dolore angebatur: [costarum & tibiarū dolor,] in tibiis vero ita oppressus, veluti saxa traheret ad humeros. Illud enim sibi non parum salubre fuit, cum B. Goslini orationibus emundatus euasit.

[41] Sebastianus Selerij de f Monte Calerio acerbissimo veluti igne accensus in brachio, [ignis sacer,] fætore doloreque maximo stimulabatur, & quibus iuuaretur vnguentis ignorat: ecce mentem aperit, & pium Goslinum inuocat, vt medelæ gratiam consequatur: statim ille liber factus est, cui pronus vota persoluit.

[42] Petrus Rabagli de g Burgaro fætidissimo fluxu sex mensibus & amplius passus, beati Abbatis tumulū summa cum deuotione visitauit: ad cuius preces statim mundatus est. Quod signum pluribus fidem auxit, & spem deuotionis stabiliuit.

[43] Catharina, vxor Iacobi Selerij, [fluxus,] ciuis Taurinēsis, viginti duobus annis turbine magno in auribus cōcussa est, nec medicorum arte curari potuit. Quæ de meritis B. Goslini audiens, [turbo aurium,] se fide conspicua eidem commisit; cuius oratione mox omnis turbatio remota est, & illa pro tam singulari beneficio munera obtulit gratuita.

[44] Michaël Cambiani, alias de Aglo, ciuis Taurinensis, cursu naturæ priuatus, [obstructio naturæ,] longo tempore veluti corpus aridum duxit; qui, cum ad cælestis Medici tumulum venisset oraturus, sospitatis gratiam secum reportauit.

[45] Matthæus Caponi, ciuis Taurinensis, apostemate, quod diu in capite gessit, [apostema capitis,] precibus B. Abbatis liberatus est: pro cuius memoria, ceram sacrificiaque sancta offerri fecit, ne ex tam mirabili dono ingratus notaretur.

[46] Alesina, filia Georgij de Cruce, ciuis Taurinensis, in oculo percussa, h floretam quam aliqui vocant, grauem gerebat. Timens ergo pater, [oculi macula,] ne oculum perderet, illam B. Goslino commendauit, vt eius oratione tā enormem maculam ab oculo puellæ amoueret.

[47] Augustinus Boreti de Vigono acerbo dolore in tibia percussus, [tibiæ dolor.] laboriosum incessum nimis trahebat: cui, cum herbarum medicamina non proficerent, a B. Goslino sospitatis iuuamen accepit.

[48] Ioannes de Canibus, ciuis Taurinensis, mercator cōmendabilis, dum quadam die tempore messis possessiones pro i bladis colligēdis visitaret, in serpentis venenum incidit: [Abactus serpens venenosus.] quo subito tumefactus, vultu difformis efficitur. Hic in visu deficit, & quasi turbatus viam deserit: quid agat, quoue medicamine iuuetur in campis, ignorat. Ecce veluti anxius deficere pertimescit: tunc flexis genibus B. Goslinum inuocat, vt basiliscum venenosum perdat, suisque meritis hunc suum timorem vertat in gaudium: cui mox gratia ministratur; & se ad beati Patris tumulum præsentauit.

[Annotata]

a Vigonum vicus prope Chisonium fluis, inter Villam Francam cui vicinior, & Pinarolium.

b S. Mauritij vicus prope Clarum fluu. sex circiter millibus passuum Taurino.

c Barberius hic pro chirurgo sumitur, quod barbas & capillos chirurgi radant & tondeant: [Barberius.] pro quo Petrus Blesensis epist. 14 barbarorem dixit, & barbitonsorem Petrus Seruius de vnguentoarmario aliiq; passim, vt hic auctor n. 73.

d Laynicum, Italice Layni.

e Vulgo Riuoli, oppidum non procul a dextero latere Doriettæ fl. seu Doriæ minoru, distat Taurino quinque fere milliaribus.

f Hoc miraculum videtur supra cap. 1. nu. 15 narratum, aut non valde dissimile.

g Burgaro vicus non procul Taurino vltra Clarum fl.

h Fioretto Italis Flosculus est: vnde illud nomen videtur sumi.

i Bladus vel Bladum pro frumento accipi sæpius diximus.

CAPVT III
Miracula S. Goslini mense Iulio facta.

[49] Catharina relicta Magistri Stephani de Bugella, duobus annis & amplius acerbis doloribus torquebatur: & veluti lignum aridum effecta, spem medicaminis amisit. Hæc enim, cum nec herbarum, [Curantur longus at molestus dolor,] nec medicorum virtute iuuaretur, sese B. Goslino humiliter commendauit: vt pro sua miserabili intercederet inopia, curuumque corpus suum dirigeret, sospitatemque obtineret & gratiam ambulandi. Quæ cum ita deuoto pectore spiraret, mirum est, quam cito illius precibus conualuerit.

[50] Iacobina la Bidalla filiam suam cum haberet grauissimis febribus laborantem, ne extingueretur, sane pertimuit; & illa pia mater ope humana diutius succurrit: quæ cum illi parum prodesset, se festinanter ad piū Abbatem conuertit, suumque magnis lacrymis rigat tumulum, orans, vt suis meritis filia conualescat. At, cū illa pietatis officium expleuisset, [febris periculosa,] domum rediens, filiam iucundam inuenit: cui, Salue, inquit, filia, quomodo vales? Me cælestis medicus, ait, dextra sua modo sanauit.

[51] [dolor iliū,] Petrinus de Viconouo in ilibus grauiter duobus annis & vltra passus est; & cum quotidiano dolore turbaretur, credidit in se medicamina numquam experiri posse: & secum cum ita mente agitaret, pio Abbati se deuotus commendauit. Cuius precibus valetudinem consecutus est.

[52] Alafina filia Antonij Bone de Taurino, e tecto domus in terram cecidit: [periculum mortis ex graui lapsu,] cuius membra non parum concussa sunt. Hæc enim pro mortua habetur, iuuarique non arbitratur, nisi vt illi fossa paretur. Pater enim cum circa illam pietatem exercuisset, Gosline pie Pastor, ait, sicuti monachos tuos pro salute curasti, ita nunc pro filia mea preces porrige, ne hac improuisa morte pereat. Illa vero sanitati restituitur.

[53] Iacobina vxor Augustini de Bona, XVI annis & vltra horrendo vulnere in tibia vrgebatur; [tibiæ vulnus,] quæ, cū, nisi diuinitus esset soliditatem receptura, pio Dei seruo erga tumulum lacrymas fudit. Cuius oratione liberatur.

[54] Maria vxor Michaelis de Girardino, infantulam suam, [morbus infantis,] nescio quo morbo languentem, pio Patri deuote commendauit: cuius beneficio statim adiuuatur.

[55] Catharina vxor Ioannis Barutelli diu in plantis incredibili dolore fatigata est, [pedum dolor,] &, ne vehemētius excerperetur, se fide deuota beato Abbati conuertit; a quo leuamen consequitur.

[56] [fluxus matricis,] Isabeta vxor Ioannis de Collis de Taurino, longo tempore inhonesto matricis fluxu affligebatur: quæ veluti mulierum consortio spreta, atque coniugij fauore priuata, se nunquam liberari sperauit. Sed cum audiret, multos beati Abbatis precibus liberatos, variaque ægritudine & molesto dolore consolidatos, se ad B. Goslinum conuertit: cuius orationibus se restitutam comperit.

[57] Iacobus textor a Yporiensis, habitator Taurini, qui pluribus diebus horrendo vomitu angebatur, [vomitus horrendus,] precibus diui Pastoris mox liberatur.

[58] [stomachi fastidium,] Catharina de Altesano filia Peronini, etiam simili stomachi fastidio tristabatur, aliquandoque semimortua visa est, nec vinolenta vnquam. Et quia illi nubere nullus optabat, beati Patris tumulum supplex visitauit: cuius precatu eius stomachus pacificatur.

[59] [calculi dolor,] Iacobinus filius Antonij Mozati de b Gruglascho, lapidis seu arenæ acerbis doloribus anxiabatur: qui ad preces deuotissimi Abbatis liberatus est.

[60] Ambrosius filius Stephani Fornaserij de c Grassis, [ægritudo grauis,] graui ægritudine diu laborauit: qui ad pium Abbatem confugiens, illico medicinam assequitur cælestem.

[61] Secum autem Ioannes Antonius Fornaserij non minore deuotione accessit, [febris,] vt illius orationibus, quotidianis febribus liberaretur: quibus orantibus mirabilis valetudo restituitur.

[62] Ioanina Longa XVIII annis brachio quasi arido cum torqueretur, [brachium 18 annis aridum,] se pronam ad B. Goslinum conuertit: cuius auxilio mirabilem brachij eius consequitur gratiam.

[63] Bartholomæus Lepra, ciuis Taurinensis, diu podagram atque fistulam, [podagra,] vulnus insanabile, secum tulit: qui facta eius deuotione apud pij Abbatis tumulum, totius fastidij medelam gaudens reportauit.

[64] Margarot vxor Lucæ Panaterij, longis temporibus quamdam duram passionem in tibia, [tibiæ morbus.] quam S. Manzi d ægritudinem vocant, passa est. Hæc enim, dum aliquando plurimum turbaretur, ad pium Abbatem confugiens, petitionis suæ obtinuit effectum.

[65] Dominicus Balthasar de e Clauasio, [grauis morbus] quadam graui ægritudine deuictus, nihil cibi aut potus sumebat: pro quo pater B. Goslinum implorat, vt suis precibus viuat.

[66] Turinus de Ponte acerbissimis doloribus attritus, medicinæ præsidia per annum frequentauit: [dolores acerbi,] cui cum parum prodessent, se tumulo beati Abbatis cum sospitate prȩsentauit.

[67] Bartholomæa vxor Ioannis de Nepotibus de Taurino, vigintiquatuor annis & vltra quasi f migrana in capite concutiebatur. [capitis morbus 24 annorum,] Quam cum medicamina non curarant, cælestibus Goslinus medicinis sanauit.

[68] Alaxina vxor Ioannis Tapini de Taurino, duos febricitantes pueros habebat: [febris periculosa duorum,] quibus fluxus cum vomitu accessit; spes autem vitæ in illis nulla videbatur. At muliercula pia mater supplex in terram beati Abbatis tumulum amplectitur, vt filij ambo sanitati restituantur.

[69] Franciscus Rubei de g Casellis, [febris quartana 10 mensiū,] quartanis febribus decem mensibus agitabatur: qui B. Goslini intercessione liberatus est.

[70] Vxor Magistri Georgij de Pisa, infantem deplorabat languentem; hic enim nec mamillas sumere, [infantis languor desperatus,] nec vagitum dare poterat: vita nulla dabatur. Flens ergo mater nudis pedibus infantulum ad Ecclesiam beati Patris cum cera detulit; quo præsentato, mox liberum reportauit, cui pater blandiens, gratiam illico recognouit.

[71] Alasina vxor Ioannis Capellerij de Taurino, sex annis & vltra menstruosum fluxum, [fluxus & vomitus 6 annorum,] & pudibundum vomitum passa est; aliquando enim veluti mortua iacebat, medicorum iuuamen deposcens: cui cum nihil afferrent præsidij, sese prona lacrymans B. Goslino commendauit: cuius suffragio libere gloriatur.

[72] Iacobus Costa de Collegio, nescio quo veneno totus tumefactus, veluti vter, ambulare nequibat, [veneno infecta natura,] loqui vero parum. Hic cum gratia confitendi more fidelium Sacerdotem conspiceret, annuit mortem imminere. Cui Sacerdos: Confide fili, & te B. Goslino cōmenda, & viues. Ad cuius persuasionem equum ascendens, tumulum beati Abbatis humiliter visitauit, & sospitatem mirabiliter consecutus est.

[73] Guiotus barbitonsor probus, dum suas possessiones visitaret, [vulnus et canum morsu,] tribus voracissimis canibus aggressus est, qui eum delaniantes in terram prosternunt. Et cum se dente canino moriturum formidaret, Goslinū Dei seruum clamat: cuius ope liberatus, statim ipsius Ecclesiam visitauit.

[74] Iacobus Bastardi de Collereto h in epidimiæ morbum inciderat: qui, ne proscriberetur, timens, [epidimia,] secreto pio Abbati se commendat: cuius intercessione illæsus permansit.

[75] Ioanina, vxor Guilielmi Ceruti de Taurino, cuiusdam apostematis morbo sex annis laborans, [apostema pectoris 6 ann.] sæpius in pectore frangebatur: & cum vitam duceret molestam, ad beati Pastoris tumulum se conuertit: cuius oratione se liberam monstrauit.

[Annotata]

a Eporedia secundum Leandrum Albertum in Lombardia 4 Transpadana. in libro fisci Romani Hippotedia, hic Ypotria, vnde vulgo Yurea dicitur, vrbs ad Doriam Balthiam seu maiorem.

b Grugliasco vicinus pagus ab eodem latere Doriæ minoris.

c Taurinatibus satis vicinus iuxta. Padumpagus Gasso.

d An a Mancio Martyre Lusitano, qui colitur XV Maij, an ab Amantio aliquo, alioq; Sancto nomen ductum, necdum assecuti sumus.

e Clauasium oppidum ad Padum, a quo Orcus non procul in illum influit.

f Italis migrania, Gallis migraine & demigrainio. Græcis ἡμικρανία, [Migrana.] hemicrania, a quo deflectitur, significat dolorem alterā capitis seu cerebri partem occupantem.

g Casella vicus vltra Carum fl. iuxta dictum supra Burgarum.

h Colloretum est in ditione Eporediæ.

CAPVT IV
Miracula S. Goslini mense Augusto facta.

[76] Dominicus Cordoani de Taurino, multis diebus dolore immēso torquebatur in ilibus: [Depelluntur dolor ilium.] qui optimi medicaminis suffragia per B. Goslinum reportauit.

[77] [febris;] Ardizonus Fiaschi de a S. Benigno a duris febribus, meritis beati Abbatis conualuisse attestatus est.

[78] Antonietus Gauterij de b Gruglasco, decem annis & vltra quibusdam guttis, [ischias 10 annorum,] siue sciaticis, fatigabatur in femoribus: qui diui Abbatis intercessione illico meruit liberari.

[79] [calculus 8 annorum:] Ioanina vxor Georgij Borgeti de Taurino, octo annis cum miserabili ardere lapidis, seu arenæ, querulam semper vitam duxit: quæ cum ad B. Goslinum confugisset, libera permansit.

[80] Salina vxor Antonij Girardi, magno quodam languore atterebatur, [iuuatur puerpera,] & grauida erat, proximaque partui: hæc enim timens abortiuum, precibus beati Abbatis liberum partum cum sospitate obtinuit.

[81] Antonia filia Ioannis Messani de c Planetia, ingenti dolore in singulis membris torquebatur: [curatur dolor mēbrorum,] cui, cum herbarum vires non prodessent, B. Goslinus sanitatis viam orationibus aperuit.

[82] [redditur incessus,] Laurentia de Hosta graui & molesto gressu incedebat, nec longo tempore medicaminis auxilium, nisi in B. Goslino deuoto suo, adinuenit.

[83] [& visus,] Michaëlla vxor Antonieti Moglaci, cæcum oculum diu gessit: quem videntem suffragio beati Abbatis recuperauit.

[84] Catharina vxor Iacobini Vitoneti, [sanatur brachium aridum,] brachium veluti aridum cum magna anxietate octo annis & amplius tulit: cui plures non valuerunt medicinæ; sed diui Patris auxilio mirabiliter adiuuatur.

[85] Guilielmus Prugnus de Valle-Cicida beati Abbatis precibus a fluxu graui liberatus est: [& fluxu laborans.] qui, cum tantam fuisset gratiam consecutus, mox illius tumulum cum cera, & laudibus supplex visitauit.

[Annotata]

a Abbatia S. Benigni Fructuariensis cum exiguo oppido est inter flumina Orci & Amoleni in Eporediēsi ditione extructa circa an. 1010 a Guilielmo XLIII Abbate S. Benigni Diuionēsis in Burgundia. Colitur S. Benignus I Nouēb. Adseruantur in illa Abbatia corpora SS. Tiburtij, Primi & Feliciani Martyrum:Legendus Franciscus ab Ecclesia cap. 27, & Claudius Robertus in Diuione pag 77.

b Guiliascum oppidum perexiguum distat Taurino 3 milliaribus.

c Planetiæ vulgo Pianezza ad sinistrum latus Doriettæ flu.

CAPVT V
Miracula S. Goslini mense Septembri facta.

[86] [Curantur tibia & pes,] Brunus de la Cruce ciuis, vir laudabilis, ægram trahebat tibiam pedemque tumerosum, qui meritis beati Abbatis ambulandi liberam recuperauit facultatem.

[87] Valerianus Galiana de a Choacis, morbido igne in tibia cum molestaretur, [alia tibia,] ad beati Patris tumulum festinauit: cuius oraculis pristinam recuperauit sanitatē.

[88] Ioannes Ludouicus de b Verolengo acerbissimis febribus cum iaceret prostratus, [febris periculosa,] modicamque conualescentiæ spem haberet, se B. Goslino commendans, bonam valetudinem adeptus est.

[89] Gaudia vxor Martini Barberij, valido fluxu longo tempore cum deprimeretur, [fluxus vehemens,] dono beati Abbatis statim liberatur.

[90] [dolor pedis intolerabilis,] Guilielmina de Iabenno intolerabili quodam dolore angebatur in pede: cui requiem cum non inueniret, se humiliter B. Goslino commendauit, vt tantam molestiam suis precibus leuaret: quæ, cum supplex vouisset, suauem consequitur gratiam.

[91] Bernardus Borgarelli de c Cambiano, duce B. Goslino, de grauissima ægritudine liberatus est: cui mors imminebat.

[92] Lancelotus de Strata longæuo fluxu attritus, [morbus periculosus, fluxus, corpus cōquassatū,] ad preces beati Abbatis lætus efficitur.

[93] Margarita de Valle Cicida, quæ totum corpus veluti conquassatum videbatur habere, illico meritis beati Patris liberatur.

[94] Catharina Sapientis de d Carignano grauiter in oculo patiens, [oculus male affectus, dodor renum,] per beatum Abbatem meruit liberari.

[95] Antonia vxor Ioannis Cubani de Planetia, in renibus grauissimo dolore molestabatur, quæ, dum supplex B. Goslini tumulum visitasset, sospes domum reuertitur.

[96] Iacobus Caneuerij de Gruglasco, fluxum cum pateretur, [fluxus,] pij Abbatis suffragio cælesti medicamine sanatur.

[97] Michaël Pianta de Clauasio, qui propter acerbissimam ægritudinem pro mortuo relictus est, [ægritudo ad mortē,] diuo & pio Abbate suffragante, bonam valetudinem statim recuperauit.

[98] Ioannes Barda de e Leburno octo annis & amplius podagras traxit molestas; qui dum pronus pium Abbatem orasset, [podagra 8 annorum,] mox liberum recuperauit ingressum, & pro tam mirabili dono ceram obtulit & munuscula.

[99] Michaëlla vxor Perini Ceruti de Planetia, [febris,] diurnis febribus cum acriter torqueretur, non nisi in B. Goslino iuuamen inuenit.

[100] Margarita vxor Ioannis Troya de f Baratonia, dum in partu vehemēti dolore arctaretur, & veluti in agonia laboraret, [difficultas pariendi,] mente supplici pium Abbatem inuocat, vt partui sibique dextram porrigat: libero itaque aditu parit.

[101] Catharina vxor Petri Maneschalchi, oratione pij Abbatis, [malū gutturis & dentium,] gutturis & dentium vexatione mirabiliter curatur.

[102] Ioannes Violani de g Camburzano aduersa valetudine premebatur in lecto; [grauis morbus,] cuius vita cum morti proxima videretur, sineque spe sospitatis relicta, inuocato beati Patris suffragio, mox incolumis redditur, tumulumque eius diligenti cura visitauit.

[103] Bartholomæus Pistoni de h Alpignano, morbidum bouem ad preces diui Patris quasi morientem recuperauit illæsum. [etiā bouis,]

[104] Ambertus Portauini, cum inclamantes apud fores noctu audiret, postulantesque lumen, [lethale vulnus,] more boni viri accurrit, vt aliquid afferret præsidij postulantibus; cumque insons egrederetur, magno baculo in caput percutitur, semiuiuus relictus. Sed prece beati Patris mox lethale vulnus consolidatur.

[105] Ioanneta filia Guilielmi Pellicerij, [febris cum fluxu,] fluxu & grauissimis febribus attrita, ex semiuiua ad preces beati Patris valentior redditur.

[106] Ioanna relicta Petri Ranaudi, suffragio B. Goslini, [tibia fracta.] tibiam fractam illico consolidam quam pulchre recuperauit.

[Annotata]

a Choaci vulgo Coazza in finibus Lancei.

b Verolongo non procula Pado versus Doriam maiorem.

c Cambianum prope Castrum Cherium.

d Carinianum, Italis Carignano, Gallis Carignam, ob Principis titulum nobile: adiacet Pado aliquot supra Taurinum milliaribus.

e Leburnum Italis Liuorno, oppidum vltra Doriam maiorem versus Vercellas.

f Barotonia Taurino parum distat, oppidum perexiguum.

g Canburzanum oppidum exiguum, distat Bugellis aliquot milliaribus.

h Alpignanum, vulgo Albugnano, Taurinatibus vltra Padum versus Montemferratum.

CAPVT VI
Miraculorum S. Goslini legitima approbatio.

[107] Anno Domini ⅭⅠƆCCCCLXXII die vero secunda Iulij, Reuerendus in Christo Pater Dominus Ioannes de Compesio Taurinensis Episcopus, cum venerando Domino Guilielmo Cacie Archidiacono, eiusque Vicario & Iuris vtriusque Doctore existente, [Miracula approbat Episcopus Taurinensi;.] ad perpetuam rei memoriam plures in episcopali palatio publice & solenniter examinauit, qui consecuti sunt gratias precibus & meritis B. Goslini, olim Abbatis inclyti monasterij S. Solutoris extra muros ciuitatis Taurini: de quibus omnibus plenior fit mētio in a quinterneto miraculorum ipsius B. Goslini. Et hæc acta fuerunt præsentibus reuerendo Domino Ioanneto ex Comitibus b Valpergæ Priore S. Andreæ de Taurino, & Sedis Apostolicæ Protonotario, Magistro Michaële de Laynico sacræ Theologiæ Doctore Ordinis Prædicatorum, & Magistro Bartholomæo Casali Ordinis Minorum, Magnifico Iuris vtriusque Doctore Domino Antonio de Plozascho, Ducali Præsidente Audientiarum, venerandis Dominis Ioanne Placentia, & Hieronymo de Bussis Canonicis Ecclesiæ Taurinensis, nec non & pluribus aliis præclaris Doctoribus & ciuibus dictæ ciuitatis Taurini videntibus audientibus in testimonium prȩmissorum. De quibus omnibus egregius Damianus Barbarini prælibati reuerendi Domini Episcopi Secretarius debuit solennem & publicam notam recepisse. Anno, die, quo supra, in Episcopali palatio.

[Annotata]

a Quinternetum, quinternium & quinternio, libellus quinque foliorū. [Quinternetum.] Ita in Concilio Pisano 2 Ioannes Burchardus tenens in manibus duos quinterniones, dixit. Ita B. Ordoricus 15 Ianuar. in sua Peregrinatione cap. 4 num. 17 ait: Si quis velit huius ciuilitatis magna & mirabilia, quæ in ea sunt, scribere, vix vnus quaternio possit omnia continere. Hubertus in Vita S. Gudilæ 8 Ianuar. num. 1, quaternium appellat.

b Est Valperga ciuitas versus Orcum flu. Comitatus caput, & Gibellinorum acerrima fautrix.

DE S. LVDANO PEREGRINO IN DIOECESI ARGENTINENSI.

An. MCCII.

[Praefatio]

Ludanus, peregrinus, in dioecesi Argentinensi (S.)

I. B.

[1] Nvsquam adhuc, quod quidem meminerim, S. Ludani inscriptum Martyrologiis nomen legi, [S. Ludani natalis,] præterquam in Hermanni Greuen auctario ad Vsuardum ante CXL annos edito; in quo pridie Id. Februarij ista habentur: Ludani Confessoris. In exemplari Carthusiæ Bruxellensis adscriptum in margine: alibi ponitur Episcopus. Perbreuem illius Vitam ex insigni codice Bodecensis cœnobij Canonicorum regular. [Vita,] Ord. S. Augustini in diœcesi Paderbornensi, nobis exhibuit Ioannes Gamansius noster.

[2] Asseruatæ hactenus, consuetisq; Cælitum honoribus, atque officio etiam Ecclesiastico cultæ S. Ludani reliquiæ, [cultus,] in Alsatia Argentoratum inter ac Benfeldiam. Northus illic est pagus, cuius in S. Ludani Vita mentio fit, qui hodie Northeim, & in Tabulis quibusdam Nort appellatur, ad Illum, siue Ellum, aut, vt in eadem Vita dicitur, Ylsam flumen, situs. Huic proximus alter est pagus Hipsh, [templum,] siue Hipsheim, infra quem in Illum Schera amnis illabitur. Distat paullum a pago ipso ecclesia eius parochialis, dicta hodie S. Luden; & fortassis, antequam S. Ludani patrocinio celebraretur locus, Scherkirch, id est, ecclesia ad Scheram, vti est prope Argentoratum Ilkirch, ad Illum ecclesia.

[3] [sepulchrū,] Fuit vero illic S. Ludani sepulchrum celeberrimum & concursu populi & curationum frequentia. Ast vbi Sueci superioribus annis Benfeldia potiti sunt, [miracula.] desertum id sepulchrum, templumq; combustum est, & fossæ aggeresq; ad munitionem circumducti, quia illic, quippe ad viam publicam, exigi vectigal solet. Hæc idem ad nos a pluribus annis Badena scripsit Gamansius. Quid interea S. Ludani reliquiis factum, num restitutus facta pace cultus illius sit, nondum comperimus.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex MS. Bodecensi Can. Regular.
eruta a Io. Gamansio Soc. Iesv.

Ludanus, peregrinus, in dioecesi Argentinensi (S.)

BHL Number: 5025

Avctore anonymo,

[1] Sanctam atque gloriosam & omni veneratione colendam beatissimi Patris & Confessoris Ludani nobis hodie, dilectissimi Fratres, festiuitatem Diuina pietas renouare dignata est, quam non minus in cælestibus credimus prædicari, dum a nobis etiam peccatoribus deuote veneratur in terris. Nam licet omni solemnitate Sanctorum, omnium Christianorum sit animus particeps, nobis tamen proprius & peculiarius in Ducis & Patris nostri Ludani festiuitate lætandum est, vt vbi præcipui Confessoris glorificatur exitus, ibi in die eius depositionis sit lætitiæ principatus. Quidquid tamen eius impenditur seruituti, ad laudem sui ac nostri referatur auctoris: sicut enim ipsa vestra pia testatur frequentia, [S. Ludani solennitas vtiliter celebratur,] intelligitis diei huius recursum ad omnem pertingere laudem, dum honorem celebraturi concurritis ad annua festa tanti Patris. Abundantiori namque nos credimus per præsentis Patroni preces a Diuina præsentia gratia visitari, dum solerti studio ad eius sanctas vigilias conuenitis: neque enim ille nostram deuotionem deserit, cuius nos reuerentia congregauit. Nostis enim, Fratres, vt pius congaudet sanctis obsequiis, & in suorum exultat numero filiorum computari. O vere veneranda nobis festiuitas sancti Patris nostri Ludani! O vere beata & magnis laudibus præferenda solemnitas, de qua Angeli Dominum collaudant in astris, Sacerdotum & Martyrum cœtus magno resultat honore! Cuius certe, vt credo, diei festiuitatem multo ante Domini prospexerat Propheta, cum dicebat: Domine, dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ. [Ps. 25. 8] Et beatissimi Patris nostri Ludani condigne sacrum transitum prædicans, Dominum collaudans, aiebat: Beatus, quem in cælestibus assumpsisti, etenim habitabit in atriis tuis.

[2] Sanctus igitur Ludanus, Dei Confessor, non Sacerdos, nobili ex progenie ortus, [is Scotorū Ducis filius,] qui Schotorum Ducis filius fuit, nomine Hilteboldus; & sicut nobilitas in eo fuit secundum generationem carnalem, sic etiam in virtutibus & morum conuersationibus. Igitur post omnium parentum suorum obitum, cum tota illa terra in sua manu & potestate consisteret, quod prius semper corde gerebat adimplere incipiebat, & hospitale magnum & spatiosum construxerat, in quo plurima beneficia fundauerat omnibus peregrinis & infirmis variis languoribus, cæcis & claudis, [hospitale struit:] in omnibus necessariis prouidens omni conamine: quod tam diu exercuerat quousque regnum suum totamque substantiam eius exposuit.

[3] In quo, iudicio suo, non satis seruiens Deo, iter peregrinationis incipiens, [peregrinatur:] transiuit de virtute in virtutem, sacrum sepulchrum Domini, limina quoque sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, aliosque plures Sanctos visitans, iuxta dictum Apostoli, Qui timet Deum & operatur iustitiam, acceptus est illi. [Act 10. 35]

[4] Tandem autem ad quamdam vlmum, seu arborem, peruenit in diœcesi Argentinensium, in banno villæ Northus, [in somnis de morte præmonitus,] secus fluuium, qui de superioribus partibus currens nominatur Ylsa, a quo nuncupatur tota Alsatia. Sub cuius arboris vmbra extra villam quiescere desiderabat: & in somnis diuinitas sibi reuelabat, quod finis vitæ suæ instaret. Euigilans autem rogabat Deum omnipotentem, quod prius non discederet, quam corpus Christi sumeret. [ab Angelo Eucharistia accepta, moritur:] Veniens autem Angelus ipsum communicauit. Quo facto dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meū, & expirauit.

[5] Deus autem noster nullum sibi seruientem irremuneratum dimittit: nam sanctam eius animam in cælestibus collocauit, [vltro sonant campanæ:] & omnes campanæ in villis circumiacentibus sine adiutorio humano compulsatæ sunt vsque ad eius sepulturam. Accidit autem quod iuuenis quidam audacior corde ceteris, eius peram aperuit, in qua schedulam hanc scripturam continentem inuenit: Vocor Ludanus, [agnoscitur qui sit:] nobilis Hilteboldi Scotorum Ducis filius: natus sum Christianus, & pro Dei nomine & amore peregrinus factus. [suauis odor a corpore:] Moto autem eius corpore odor suauissimus omnes perfudit.

[6] Cum autem duæ Ecclesiæ Parochiales in dicta villa Northus fore dignoscantur, cuiuslibet Ecclesiæ Plebanus cum suis subditis corpus viri sancti ad suam ecclesiam deferri & sepeliri desiderabat, [litigantibus de corpore 2 Parochis,] ex quo discordia magna orta est. Deus autem amator pacis hanc discordiam ab eorum cordibus volens remouere, accidit quod quidam Abbas veniens & equitans per viam versus Northus tendentem, audiens eorum discordiam, ait: Quid deficit vobis? At illi responderunt, edisserentes sibi mirabile factum: Obiit vir sanctus, vt ex eius signis consideramus, & vnusquisque nostrum cupiens in suam ecclesiam sepelire, nequimus concordare. Abbas voluntate Dei disponente consilium dedit, quod duobus Plebanis & eorum subditis summe placuit, & consentiebant; & ait: Accipite equum indomitum & infrænatum, [consilio Abbatis,] qui numquam ad aliquam carrucam, seu bigam, seu currum applicatus fuit, & introducite ad bigam, ita tamen quod non habeat ductorem; & corpus sancti viri desuper ponite, & vertatur ad viam versus Northus tendentem, & crucibus & vexillis a longe sequimini, [vehendū imponitur equo indomito,] & ad quam ecclesiam perduxerit, in eadem recipiat sepulturam Ecclesiasticā.

[7] Equus autem libere & sponte vertens se ad viam quæ tendit ad ecclesiam in Scherkirche, in qua S. Georgius est patronus, quo transiens vt agnus mansuetus, & veniens prædictam ad ecclesiam, scilicet Scherkirche, nominata ab aqua iuxta talem Ecclesiam, vlterius progredi noluit, [& quo is mirabiliter vexit,] consideransque quod nullus eum deonerare voluit, cum anterioribus pedibus recalcitrauit in signum mansionis. Adhuc autem non volentes eum sepelire, equus iste ad genua cum anterioribus pedibus cecidit, quasi diceret: Non vultis me deonerare & ipsum sepelire: ego personaliter adimplebo.

[8] Et sic tandem honorifice circa ecclesiam S. Georgij sepultus est, [ibi sepelitur,] & iuxta ripam Schere in eius honore ædificata est ecclesia & beneficium fundatum: & Dei nutu magna prodigia & signa, nec non miracula, Deo præstante per ipsum fiunt, vt experientia docet, vsque in hodiernum diem. Obiit autem vir sanctus sub anno Domini millesimo ducentesimo secundo, [& miraculis illustratur.] pridie Idus Februarij; cuius anima requiescit in pace, regnante Domino nostro Iesu Christo in secula seculorum.

DE S. ALEXIO METROPOLITA KIIOVIENSI IN RVSSIA

CIRCA AN. ⅭⅠƆCCCLXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alexius, Metropolita Kiouiensis in Russia (S.)

Avctore G. H.

[1] Kliouia ad Borysthenem fluuium amplißima ciuitas, olim totius Rußiæ metropolis: cuius Principi fere suberat, quidquid etiam modo Moschorum appellatione cōtinetur. Religionem Christianam suscepit sub S. Wlodimiro Kiiouio Principe atque vniuersæ Rußiæ Monarcha. [Kiiouia inter alios Principes habuit S. VVlodomirum,] Baptizatus hic est a Michaële Metropolita Rußiæ, natione Græco, religione Catholico: qui cum Nicolao Chrysoberge Patriarcha Constantinopolitano, a quo in Rußiam missus fuerat, Ecclesiæ Romanæ adhærebat. Præfuit Nicolaus Ecclesiæ Constantinopolitanæ ab anno ⅠƆCCCCLXXXI ad annum ⅠƆCCCCXCV. Quo tempore Imperatores Orientis erant Basilius & Constantinus, Romani iunioris filij, qui, data S. Wlodimiro Kiiouiensium Duci in vxorem sorore Anna, [& SS. Glebum & Beryssum Martyres:] pacem hac affinitate stabiliuere. Wlodimiro e duodecim filiis successerunt in Principatu Kiiouiensi Hlebus & Borysius, in sacro baptismate Dauid & Romanus appellati. Hi insidiis fratris Suant opelci oppreßi atque occisi, inter Martyres habentur: sub quorum nomine frequentia illic erecta visuntur templa. Colitur S. Romanus XXIV Iulij, S. Dauid V Septembris. Horum sororem Mariam duxit vxorem Casimirus ad regnum Poloniæ e monasterio Cluniacensi euocatus: at neptis e fratre Iaroslao, Anna appellata, nupta est Henrico I Francorum Regi, Hugonis Capeti nepoti. S. Hyacinthus Ordini Prædicatorum cœnobium erexit Kiiouiæ anno ⅭⅠƆCCXXVI aut proxime sequenti, vti dicemus XVI Augusti ad eius Vitam, qui pluribus annis Kiiouiæ habitauit.

[2] Albertus Wiiuk Koialouicius e Societate nostra vir eruditus, ac sacræ Theologiæ Vilnæ Professor, in Miscellaneis Lituaniæ, titulo de Schismate Græco-Russo, hos refert antiquiores Metropolitas Kiiouienses, vere orthodoxos, [vti inter Metropolitanos orthodoxos, S. Petrum] & cum Ecclesia Romana consentientes; Michaëlem iam memoratum, Theopemptum, Hilarionem, Ephremum, Clementem, duos aut tres Cyrillos, Maximum & Petrum. Est hic in orthodoxa Romanæ Ecclesiæ fide sub initium seculi XIV mortuus, ac in Menologiis Russorum ad XXI Decemb. inter Sanctos recensetur: quo tempore S. Alexius adolescebat, aut etiam monasticam vitam auspicatus iam erat. Interea circa annum ⅭⅠƆCCCXX subsecuta est monarchiæ Russorum immutatio, dum Gediminus Lithuaniæ Dux Iagellonis auus, homo Ethnicus, Kiiouia atque Volynia vniuersa occupata, exactisq; Rußi nominis Ducibus, ipse Dux supremus Rußiæ a victis Rußis victoribusq; Licuanis proclamatus est: qui tunc Rußiæ Gubernatorem præfecit, religione Christianum, Mindoplum Ducem Holsanum. Gedimino succeßit Olgerdus filius circa annum ⅭⅠƆCCCXXX, sub quo S. Alexius creatus est Metropolita Kiiouiensis: [& S. Alexium:] contra quem est a Patriarcha Constantinopolitano missus Dionysius Græcus schismaticus, sed a Wolodimiro Olgerdi filio, qui Principatum Kiiouiensem administrabat, in carcerem coniectus. Cœperatiam tum ritus Græcus introduci in ipsam etiam Lituaniam ob coniugem Olgerdi Russam.

[3] Circa annum ⅭⅠƆCCCCVII Phociey quidam, natione Græcus, est in Sedem Kiiouiensem intrusus: sed, quod omni studio conaretur Græcorum schisma in Rußiam introducere, in Concilio Metropolitano Nouogrodeci in Lituania, iussu Alexandri Vitoudi pro Rage Iagellone Lituaniæ Ducis anno ⅭⅠƆCCCCXV habito, ab Episcopatu depositus est; suffectusq; in eius locum Gregorius Cemiwlacus Bulgarus, vir eruditionis opinione commendatus, [& varios successores orthodoxos:] qui Concilio generali Constantiensi interfuit. Huic succeßit Isidorus Bulgarus, qui in Concilio Florentino Græcorum schisma acriter oppugnauit. Præfuerunt dein Ecclesiæ Kiiouiensi Metropolitæ orthodoxi, atque a dicto schismate Græcorum alieni, Gregorius Abbas, Misaël, Ionas Hlesna, Macarius Abbas, Iosephus Sultan ad annum vsque ⅭⅠƆⅠƆXX: quando Ionas, natione Moschus, creatus Metropolita, schisma in istis partibus pene confectum erexit: post quem aliquot homines schismati addicti Sedem illam Kiiouiensem consequenter detinuerunt ad tempora vsque Sigismundi III, sub quo Michaël Rahoza anno ⅭⅠƆⅠƆXCVI cum variis Episcopis fidei orthodoxæ subscripsit, atque in eos, qui pertinaciter schismati inhærerent, solitam Ecclesiæ excommunicationem promulgauit. Huic Michaëli substitutus Hypatius, eumdem religionis Romanæ ritum promouit: cui multas schismatici idcirco molestias intulerunt. Maiores etiam successor illius Iosephus Velaminus Rutski passus est. Huic in sanctis hisce fidei Catholicæ laboribus socius fuit indefessus Iosaphatus Kunczewicz Archiepiscopus Polocensis, anno ⅭⅠƆⅠƆCXXII a schismaticis in odium veræ religionis trucidatus: quem Beatis Martyribus adscripsit Vrbanus VIII Pontifex Maximus, vt ad XII Nouembris dicetur. Fuit & sua laude dignus Iosephus Metropolita, ab eodem Pōtifice in litteris ad Sigismundum III, Atlas vnionis, Colūna Ecclesiæ, Athanasius Russiæ, appellatus. Hæc de religione Russorum & Kiiouiensi Ecclesia, quam S. Alexius rexit difficilioribus temporibus Olgerdi Ducis Ethnici, cuius vxor schismati Græcorum fauebat: quæ pluribus Koialouicius prosequitur. Extat apud nos S. Alexij imago in tabellis æneis cum aliis Rußiæ & Lituaniæ Sanctis expressa.

[4] Vitas variorum Sanctorum Liuoniæ & Lituaniæ MSS. submisit nobis Matthias Casimirus Sarbieuius noster, Vilnæ olim Philosophiæ ac Theologiæ professor, dein Vladislao IV Poloniæ Regi a concionibus, [Vita S. Alexij e MS. Lituanico,] elegantes Lyricos versus sæpius recusos orbi vniuerso notus. Vitas has ex archiuiis fide dignis & manu scriptis antiquissimis fideliter transcriptas, apposito sigillo, approbauit, & typo ac cognitione dignas typis excudi permisit Georgius Tyskeuicius, [probata a Tyskeuicio Episcopo,] ex peruetusta Moduidorum familii, quæ Serenißimam Iagellonicam per Russiæ Duces attingit. Episcopus is tunc erat Methonensis ac Suffraganeus atque Administrator Eustachij Vollouicij Episcopi Vilnensis, dein ad Episcopatum Samogitiæ, ac tandem ad Vilnensem promotus: cui Koialouicius Miscellanea Lituaniæ inscripsit. In hoc de Vitis Sanctorum thesauro, est etiam Vita S. Alexij, quasi ad vsum officij Ecclesiastici contracta: vti elogia Sanctorum fere leguntur in Menæis Græcorum, aut Breuiaris Latinorum. Aliud eiusdem Sancti encomium edidit Koialouicius in dictis Miscellaneis, vbi inter proprios Patronos magni Ducatus Lituaniæ eum recenset, & hæc tradit.

[5] S. Alexius Confessor, Metropolitanus Kiiouiensis, natus sub Principe Russiæ Ioanne Danielis, in sacro fonte dictus Eleutherius, [eius compendiū editum a Koialouicio,] decimo quinto ætatis anno, cum aucupio & oblectaretur multum & occuparetur, noctu audita per somnum voce, Eleutheri, quid frustra laboras? Ecce faciam te homines capientem; religiosæ vitæ se dedit, & nomen in ingressu Alexij accepit. Post magnam virtutis opinionem, integritate singulari comparatam, Metropolitanus Kiiouiæ creatus est. In hoc officio multa Reipublicæ ac Dei caussa egit passusque est. A Berdebereio Scytharum Regulo pacem Russiæ impetrauit: cultum Diuinum ecclesiarum numero & ornatu auxit. Ad Amurathem Turcarum Imperatorem sub Demetrio Kiiouiæ Principe euocatus, filiæ eius cæcæ visum restituit: sepulchrum sibi propriis manibus Kiiouiæ in ecclesia S. Michaëlis exædificauit. Demum cum præsciuisset tempus mortis, peracto Missæ sacrificio, post benedictionem populo ac Principi datam, mortuus est. Administrauit Sedem Metropolitanam Kiiouiensem circa annum millesimum trecentesimum sexagesimum quartum, cum iam Kiiouia Lituanis subesset. Festum eius colitur XII Februarij.

[6] Hæc Koialouicius ex Actis sequentibus: quæ explicat emendatq;: ac primo, qui infra Amurathes dicitur, [examinatur, & cū Actis confertur.] censet esse Turcarum Imperatorem, eius scilicet nominis primum, Vrchani filium, Othomani nepotem, qui imperium Turcicum in Thracia firmauit, & Hadrianopoli, Hegira Mahometana ⅠƆCCLXII, anno Christi ⅭⅠƆCCCLXI a se capta, sedem fixit, vt legere est apud Leunclauium lib. 5 Historiæ Musulmanicæ Turcorum. Secundo asserit huius filiæ cæcæ visum restitutum esse, quæ infra dicitur eius vxor ac Regina, & dicitur S. Alexius magnifice exceptus & cum muneribus dimissus a Berdebero, qui idem videtur ante Berdebereus appellatus, & Rex Scytharum: quæ haud satis perspicua apparent. An vitio amanuensium pro Amurate irrepsit nomen Berdeberi? Nouam difficultatem adferunt Principes Kiiouienses in Actis nominati, quorum primus est Daniel, a Koialouicio par. I Historiæ Lituanæ lib. 4 Romanouicius cognominatus, quem fuisse Romani Ducis filium tnadunt Martinus Cromerus lib. 9 rerum Polonicarum, & Mathias Michouiensis lib. 3 rerum etiam Polonicarum cap. 44; qui cap. 56 scribit hunc Regem Russiæ Danielem schismaticum & Ecclesiæ Romanæ apostatam anno ⅭⅠƆCCLXVI vitam finiuisse, duobus filiis Leone & Romano relictis: de quorum principatu agit Koialouicius lib. 4 iam indicato: ex quorum alterutro prognatus videtur Princeps Rußiæ Ioannes, Danielis stirpe oriundus, ab eoq; cognominatus, quem Acta filium asserūt, qui nepos aut pronepos fuit. Eius forte filius fuit vltimus e Rußico sanguine Princeps Kiiouiensis Stanislaus: cui imperium abstulit Gediminus Lituanus, vt refert Koialouicius lib. 7 Hist. Lituanæ, qui in Miscellaneis § de schismate Græco-Russo Demetrium Koributum scribit fratrem Iagellonis, in Actis Ioannis filium habitum. Hinc liquet ab auctore haud satis perito, neque coæuo, Acta illa esse conscripta, quæ præuia hac admonitione damus intacta, vt aliis detur occasio ea examinandi, & conferendi si quas nacti fuerint Rußicæ gentis fide dignas historias.

VITA
ex MS. Lituanico.

Alexius, Metropolita Kiouiensis in Russia (S.)

Avctore Anonymo, Ex MS.

[1] Sanctus Pater noster Alexius oriundus est in Russia Christianis & Catholicis natalibus, Principatum magno Principe Ioanne Danielis filio tenente, patre Theodoro, [Eleutherius in baptismate dictus, studet litteris, venatione deditus vocatur a Deo,] matre autem Maria, cui nomen in sacro baptismate S. Eleutherij inditum fuit: nactusque competentes annos, litteris instruen dus traditus est. Cumque duodecim esset annorum, in more habebat siluas frequentare, cassesque volucrum exponere. Deinde dormienti venit vox dicens: Eleutheri, quid in cassum labores auges? Ecce faciam te homines aucupari. Expergefactus itaque neminem vidit, miratusque est vocem.

[2] Ex eo ergo tempore sollicite inuestigabat, quisnam euentus visionis futurus esset. Quintum autem supra decimum agens annum, [fit monachus & appellatur Alexius,] ad monasterium se recepit, accepitque nomen in religione Alexius, quod antea cælitus pronuntiatum fuit: vitamque egit in ieiuniis, vigiliis & continuis orationibus ad Deum: quocirca admirandus omnibus fuit. Fama autem de eo omnem terram peruolabat, [creatur Metropolita Kiiouis,] & vsque ad magni Principis Ioannis aures peruenit. Electione itaque facta a Synodo, creatur Metropolita Kiiouiæ & totius Russiæ. Sanctus autem Alexius maioribus se accingens laboribus, lumen & exemplar omnibus erat.

[3] Eo vero tempore regnabat in Scythia perfidus Rex Berdeberus, [missus ad Regem Scythiæ.] qui internecione deletis duodecim fratribus suis, Christianos crudeli manu inuadens, in animum acceperat… Ioannes ergo Princeps S. Alexium ad eum, [pacem cōciliat: ecclesias condit ornatq;] pacem rogatum, direxit: qui vt venit ad Berdebereum, iram eius sopiuit, & pacem conciliauit. Iterumque ad propriam sedem reuectus, plurimis in locis ecclesias erexit, splendidisque locupletauit apparatibus.

[4] Quare dein fama de eo, non modo apud fideles, sed & Gentiles maior indies fiebat: [Mittēdus ad Amurathem] quæ cum etiam ad Amurathem peruenisset, cuius vxori internæ cæcitati addita etiam externa fuit; statim legatos ad magnum Principem Demetrium Ioannis filium expediuit rogatum, vt Alexium ad se mitteret: alioquin ferro igneque terram populaturum promittens. Hæc cum audisset Alexius, [in templo erat candela vltro accensa,] supra vires & merita sua dixit esse. Tum rogatus cum Clericis profectus est. Antequam autem itineri se accinxisset, ecclesiam intrauit, vbi eo orante candela vi sua accensa, arsit ad sepulchrum S. Petri Metropolitæ. Cum autem prope esset a ciuitate, in qua Regina degebat, illa ipsa in visione vidit Sanctum sacerdotalibus indutum. Quare etiam omnem habitum Episcopo & Sacerdotibus eiusmodi, qualem vidit, parare iussit. [in visione Reginæ apparet, a cæcitate liberat:] Venit deinde ad ciuitatem, magnificeque a Berdebero exceptus, cæcitate liberauit Reginam. Quæ videns Berdeberus miratus est, Sanctumque cum muneribus & gratiarum actionibus dimisit.

[5] Qui cum venit Kiiouiam, fundamenta propriis manibus, S. Michaëlis in ecclesia a se erecta, [sepulchrū effodit,] sui sepulchri posuit. Sed & alia plurima fecit, quæ enumerando dies deficeret. Præsciens autem suum in cælis discessum, sacram celebrauit Liturgiam, [moritur,] & Corporis Sanguinisque Christi particeps factus est, benedicensque Principi & populo ex hac vita decessit: cuius sacrum corpus sepultum in ecclesia ab ipso erecta, [claret miraculis.] in qua plurimis miraculis clarus quiescit in Domino; cui honor & gloria in secula seculorum. Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 13. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 12. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 12. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.