Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

13. Februar


XIII FEBRVARII.

SANCTI QVI IDIBVS FEBRVARII COLVNTVR.

Sanctvs Agabus Propheta, Antiochiæ in Syria.
S. Policetus Diaconus Martyr, Carauis in Hispania.
S. Fusca Virgo, Martyr, Rauennæ in Italia.
S. Maura Martyr, Rauennæ in Italia.
Sancti duo Crucifixi, pater & filius.
S. Polyeuctus Martyr, Melitenæ in Armenia.
S. Iulianus Martyr.
S. Tullianus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Antius, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Cyriacus, Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Ammonius Martyr, Alexandriæ in Ægypto.
S. Benignus, Presbyter Martyr, Tuderti in Vmbria.
S. Palladius, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Iuliana matrona, Taurini in Pedemontio.
S. Domninus, Episcopus Diniensis in Gallia.
S. Castor Presbyter, Confluentiæ in Germania.
S. Martinianus Eremita, in Palȩstina.
S. Guimerra, Episcopus Carcassonensis in Gallia Narbonensi.
S. Stephanus, Episcopus Lugdunensis in Gallia.
S. Modomnocus, siue Dominicus, Episc. Ossoriensis in Hibernia.
S. Stephanus Abbas, Reate in Italia.
S. Licinius, siue Lucinius, Episc. Andegauensis in Gallia.
S. Ermenilda, Regina Merciorum in Anglia.
S. Gregorius II Papa, Romæ.
S. Haymo, Confessor, Medȩ in agro Mediolanensi.
S. Veremundus Confessor, Medȩ in agro Mediolanensi.
S. Fulcrannus, Episcopus Lodeuensis in Gallia.
S. Gilbertus, Episcopus Meldensis in Gallia.
S. Petrus, Episcopus Vercellensis in Italia.
B. Iordanus, II Generalis Ord. Prædicatorum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Iulianus Martyr, S. Basilissæ sponsus, memoratur hoc die a Wandelberto, vti infra dicetur, cum de S. Iuliano Martyre, seu Lugdunensi, seu Nicomediensi, agemus. Illius dedimus Acta IX Ianuar.
S. Poliantus, S. Filoron, S. Candidus in MS. Martyrol. S. Hieronymi hic adscripti, videri possunt. Polyeuctus, Candidianus, Philoromus esse, de quibus, alia Martyrologia secuti, egimus XI Ianuar.
S. Enogatus, Episcopus Maclouiensis in Brirannia Armorica, refertur hic a Ferrario, (sed Euigoti nomine) & Suassaio in Supplemento Martyrol. Gall. qui vna mētionem facit decessorum Colaphini & Armagili, & successorum Malmonis & Gofridi. Hos Saussaius, Albertus Magnus de Morlaix, Claudius Robertus, Ioannes Chenu, Sanctos appellant: quorum tamen in Officiis propriis Ecclesiæ Maclouiensis excusis nulla vspiam veneratio indicatur. De S. Enogato, cum eiusdem Ecclesiæ Officiis, egimus XIII Ianuar.
S. Stephanus Archiepiscopus Bituricensis inscriptus est Natalibus Sanct. Canonic. a Constantino Ghinio ad hunc diem: ab aliis, quos secuti sumus, ad XIII Ianuar.
S. Iulianus Hospitator coli vspiam hodie solet, ac Martyris quidem titulo, vt infra dicemus ad alterum Iulianum Martyrem. Hospitatoris Vitam dedimus. XXIX Ianuar.
S. Stephanus Fundator Ordinis Grandimontensis in Gallia refertur a multis hoc die, vti diximus ad eius Vitam VIII Februarij
Victoris Martyris nomen inscriptum hoc die Kalendario cuidam. Videtur Mosomensis Victor esse, de quo egimus IX Februar.
S. Eulalia Barcinonensis Virgo ac Martyr Kalendariis quarumdam Ecclesiarum hoc die inscripta est, quo etiam solebat in Ecclesia Vltraiectina coli. Acta dedimus XII Februar.
S. Bonifacius Martyr Caralitanus memoratur a Dionysio Bonfant lib. 7 Triumphi SS. Sardiniæ cap. 11 & 13. qui testatur eius corpus anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVII, XXVII Ianuarij inuentum cum hac inscriptione: Hic iacet B. M. Bonifatius, qui bisxit annos plus minus quinquaginta, requiebit in pace. S. DS. IDS Februarias. Translatæ reliquiæ ad nouum sacrarium: sed, quod de iis aliisq; reliquiis ibidem inuentis, sanctæ Sedis iudicium sit, necdum comperimus.
Bastæmon & Eudæmon referuntur hic in Calendario Coptico. Agimus infra de patre & filio cruci affixis, quorum nomina latent, eosdem tamē illos esse non audemus diuinare. Bastami, Bastammonij aliorumq; in Ægypto Martyrum dedimus XVIII Ianuarij nomina, sed nullus adiungitur Eudæmon.
Photina puella formosissima narratur inferius in Vita S. Martiniani anachoretæ ab eo e naufragio erepta, &, quam ipse incoluerat, in rupe plures annos continentißime vixisse, ac demum sancte mortua, & Cæsareæ Palæstinæ honorifice sepulta. Eam Benedictus Gononus in Indice ad Vitas insignium Eremitarum Orientis S. Photinam indigetat. Metaphrastes τὴν μακαρίαν, Beatam vocat, atque exanime eius corpus αὐτῆς τὸ τίμιον λείφανον, venerandas eius reliquias. Franciscus Lahierius ad hunc diem Menologio Virginum inscripsit, & S. Lucinam Virginem interpretatus est. Nobis neque an in Sanctorum tabulas relata sit, nec quo die, liquet.
Zoë meretrix, quæ eumdem S. Martinianum conata fuerat ad peccatum pellicere, visa eius pœnitentia, emendata, vitā in monasterio Bethlehemitico sancte peregit, miraculis clara. Ita infra in Vita S. Martiniani. Auctor antiquus neque Zoës, neque Photinȩ nomen expreßit.
S. Stephanus Rate prope Bracharam Augustam his ipsis verbis in Chronico M. Maximi ad an. 598 memoratur. Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitanico, atque alij eum esse censent, qui Reate in Italia vixit, coliturq; hoc die. Ioānes Tamayus Salazarius in Martyrol. Hispan. diuersum statuit; qui nobis ignotus nec Acta proferuntur.
Amulrici Episcopi Monasteriensis nomen inscriptum hoc die Flarario SS. & Ferrarij catalogo cum Sancti titulo, quem & Wernerus Roleuinck de moribus Westphalorum lib. 3 cap. 8 illi tribuit. Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum & Canisius in Martyrol. Germanico solum beatæ memoriæ appellant. Molanus omni titulo abstinet, monetq; nondum esse canonizatum. Abest ab Alberti Krantzij & Cratepolij Catalogis Epp. Monasteriensium.
Vulfridus Anglus, monachus Cisterciensis in Strata-florida Spiritu prophetico & reuelationibus clarus, inscriptus est Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez & Beatus indigetatur.
Angelus Tancredi, Reatinus, e milite socius S. Francisci, Beatus appellatur a Toßiniano, Gonzaga, aliis, quos sequitur Arturus in Martyrol. Franciscano ad hunc diem, & Ludouicus Iacobillus tom. 1. de SS. Vmbriæ. Conditus est Aßisij in ecclesia S. Francisci, non longe ab huius tumulo. Non asserunt quidquam publica Ecclesiæ auctoritate de eo factum.
Aleydis Pœnitens in Langwade monasterio iuxta Nouesium, Ordini Cisterciensi adscribitur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterc. ad hunc diem, & Beata appellatur: quam, vt & ipsum monasterium Ordinis Præmonstratensis fuisse docet Ægidius Gelenius in Fastis Agrippinensibus, & venerabilem indigetat.
Beatæ memoriæ Beatrix Virgo Ordinis Carthusiensis, quæ tam ardenti amore ad Christi vulnera ferebatur, quod non nisi vulnera cogitare, nihil nisi vulnera posset appetere. Ita Hermannus Greuen Carthusianus in auctario ad Vsuardum, & ex eo Canisius in Martyrolog. German. Eamdem Saussaius in Martyrol. Gallic. Pijs annumerat, aitq; in diœcesi Lugdunensi floruisse. Lahierius in Menologio Virginum venerabilem appellat.
Stephanus e monacho Cisterciensi Cardinalis Episcopus Prænestinus refertur in Calendario Cisterciensi Diuione excuso ad hunc XIII Februarij diem, quo eum obiisse asserit Vghellus. Eumdem præcedenti die aliorum Fastis inscriptum diximus, vbi inter Prætermissos de eo scripsimus, quæ hic nil attinet repetere.
Henricus Prior Prædicatorum monasterij Coloniensis memoratur hoc die ab Gelenio in Fastis Coloniensibus, vna cum B. Iordano II Generali eiusdem Ordinis. Fuerunt ambo a Reginaldo Parisiis admißi ad Ordinem, eumque post huius obitum ingreßi anno ⅭⅠƆCCXX Feria quarta Cinerum, vt dicitur infra ad Vitam B. Iordani § 1 num. 3. De Henrici laudibus mira B. Iordanus scripsisse traditur. Multa de eodem collegit Maluenda in Annalibus Prædicatorum ad ann. 1220 & cum Gelenio Beatum appellat. In Vitis-Fratrum Ord. Prædicat. lib. 4 cap. 14 sanctæ memoriæ Frater Henricus, primus Coloniensis Prior nuncupatur, vbi eius ad Ordinem vocatio cælesti visioni attribuitur. Meminit eiusdem Cæsarius lib. 6 Dial. c. 37.
Ioānes Danus XIX Archiepiscopus Vpsalēsis in Suecia, quod cum Erico Pomerano Danorum Rege contra nobilitatem Suecicam conspirasse diceretur, Archiepiscopali Sede deiectus est, atque in Islandiam relegatus: vbi prior a delicta pœnitentia expiasse, demumq; ab impiis occisum anno ⅭⅠƆCCCCXXXII, & miraculorum gloria illustratum, auctor est Ioannes Magnus in Metropoli Vpsalensi lib. 4. Ioannes quoque Vastouius in Vite Aquilonia, Sanctis magnæ Scandinauiæ eum annumerat, & in Indice ad hunc diem refert eius Natalem. Certiora desideramus.
Eustochia Virgo, quæ ex monachæ sacrilego partu, vt rosa ex spinis, effloruit, & a pessimo dæmonio vsque ad extremum vitæ fatigata, inuicta animi pœnitentia omnia superauit. Ita Molanus in Auctario Vsuardi ad hunc diem, quo obiit anno ⅭⅠƆCCCCLXIX. Molanum secuti Wion, Menardus, Dorganius, Canisius, Ferrarius, beatæ memoriæ, beatam Virginem, aut Beatam simpliciter appellant. Lahierius in Menologio Virginum Sanctam vocat. In monasterio S. Prosdocimi apud Patauinos, vbi vixit & sepulta est, extat teste Scardeonio lib. 2 Antiquitatis Patauinæ classe 2 pag. 123, liber innumerabilium pene miraculorum, quem hic asserit se cum maxima admiratione & animi lætitia perlegisse. Scripsisse addit multa de eadem Latino vulgarique sermone Hieronymum Saligerium, tunc illius monasterij cōfessionarium Sacerdotem, virum pium: extare etiā libellum de eius vita & laudibus a Petro Baroccio Episcopo Patauino scriptum. Translatus e Sede Bellunensi Baroccius est ad Patauinam anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVIII, mortuus anno ⅭⅠƆⅠƆVII. Vitam illam Italice transtulit Daniel Villa Patauinus, ediditq; Siluanus Razzius inter Vitas fæminarum sanctitate illustrium ad XIII Februarij: citat sub finem doctam de eadem Eustochia Orationem, a Ioanne Maria Patauino Congregationis Montis Oliueti scriptam. Illustre rerum eius gestarum compendium habet memoratus Scardeonius. Aliquam a Sede Apostolica illi hactenus decretam venerationem esse, necdū intelleximus.
S. Valentini Presbyteri post multas virtutes sub Claudio Cȩsare decollati memoria habetur in MS. Treuirēsi Martyrol. de eo ac sociis ad XIV Feb.
S. Faustus monachus, discipulus S. Benedicti & socius S. Mauri. Ita Kalendarium MS. Ordinis S. Benedicti hoc die. Alij XV Febr.
S. Iuliana Virgo Nicomediæ passa, ponitur hoc die in Martyrol. S. Hieronymi; pro ea in aliis Martyrol. Iulianus legitur. Colitur S. Iuliana XVI Febr.
S. Tanco Episcopus Verdæ, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri, quo etiam obiisse ait lib. 18 hist. Eccl. gentis Scotorum. Agunt de eo plerique XVI Febr.
S. Eduardi Regis Angliæ & Martyris translatio annotatur in Martyrol. MS. Bruxellensi, & MS. Florario: colitur XVIII Martij.
S. Rufini, S. Valerij sacrorum corporum eleuatio Suessione facta recolitur hic a Saussaio. Dies natalis est XIV Iunij.
S. Potamiena Virgo in Asia, vel sancte actæ vitæ, vel martyrij gloria illustris, consignata est ad hunc in Menologio Virginum Lahierij. Eam suspicamur esse, cuius martyrium narrat Palladius cap. 3 Hist. Lausiacæ, sed Alexandriæ passam ait. Huius, alteriusq; senioris Potamienæ, itidem Alexandrinæ Virginis & Martyris, res gestas nonnulli confundunt. De vtraque agemus XXVIII Iunij.
S. Tranquillinus prædicatione S. Sebastiani ad Christum conuersus, a Polycarpo Presbytero baptizatus, a Caio Papa ordinatus Presbyter, atque a Paganis, cum Confessionem S. Pauli orationis caussa accessisset, lapidatus, memoratur iisdem hisce verbis in Martyrologiis Bellini, Maurolyci, Galesinij, Canisij. Ponitur in Martyrol. Romano & aliis VI Iulij.
S. Aquila S. Priscilla coniuges, de quibus in Actibus Apostolorum agitur, coluntur hoc die a Græcis, vt in eorum Menæis, Cytheræo ac Galesinio videre est. Latini cum Martyrol. Romano eos colunt VIII Iulij.
S. Chilianus Episcopus Herbipolensis & Martyr inscriptus est Martyrologio Galesinij cum longo e Vita encomio, Menologio Scotico Dempsteri, Martyrologio monastico Wionis. Hic coniicit, quia non est Natalis, celebrari Translationem corporis: quam coniecturam secutus Wilsonus Martyrologio Anglicano inseruit. Nulla in Breuiariis Herbipolensibus, quæ varia habemus, hoc die memoria est S. Chiliani, qui colitur VIII Iulij.
S. Eulogius Episcopus Alexandriæ colitur hoc die a Græcis, de quo horum Menæa & Cytheræus. Latini eum cum Martyrol. Rom. celebrant. XIII Septemb.
S. Dicentij nomen exhibent MSS. Martyrologia S. Hieronymi & monasterij S. Cyriaci Romæ. Ignotus aliis Fastis, nisi S. Decentius Episcopus sit, qui cum fratre S. Germano Diacono coronatus martyrio, colitur Pisauri XXVIII Octobris.
S. Liuini Episcopi & Matyris Translatio in Gandauo adnotatur hoc die in quibusdam annotatiunculis, quæ recenti manu exaratæ extant in Carthusia Bruxellensi. Vitam dabimus XII Nouemb.
S. Hermaculi depositio adnotatur in citatis annotationibus MSS. Carthusiæ Bruxellensis, qui ignotus est nobis. Forsan Harmolaus Presbyter est, qui SS. Euscam & Mauram baptizauit, & infra in harum prioribus Actis Sanctus appellatur, vbi plura de eo habentur. Forsan etiam Hermacharus, siue Hermacarus intelligitur, sextus Episcopus Vltraiectinus, qui et si vir religiosus traditur fuisse, non tamen videtur vt Sanctus coli. Beka ait eum obiisse XXVIII Augusti. ast Heda XXVIII Octob.
S. Columbani Abbatis Sutrij, cognomento Reclusi, nomen inscriptum est Menologio Scotico Dempsteri. Magna in paucis verbis confusio. Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani ad XIII Septemb. hæc habet: In minori Britannia S. Columbini Abbatis Sutrensis, discipulique & successoris S. Deicolæ. Fuit S. Deicolus, siue Deicola, Abbas Lutrensis in Burgundia, quem etiam Abbatem Sutrensem appellat Wion ad XVIII Ianuarij, quo die Acta eius dedimus, in quibus frequens mentio est S. Columbani, seu Columbini. Sed alius ab eo est Columbanus Reclusus, qui hoc die refertur in Calendario Sanctorum Hiberniæ, quemq; innuit Dempsterus, dum Molanum citat. Refert hic eius apud Gandenses Inclusionem II Februarij, asseritq; XV eiusdem mensis obiisse. At S. Columbanum iuniorem siue Columbinum Lutrensem referunt alij XXI aut XXII Nouemb.

DE S. AGABO PROPHETA ANTIOCHIÆ IN SYRIA

Secvlo chr. I

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Agabus Propheta, Antiochiae in Syria (S.)

Avctore G. H.

[1] Cvm plerisque Latinorum Martyrologiis diem XIII Februarij auspicamur a S. Agabo, de quo hæc leguntur in Martyrologio antiquo Romano a Rosweido edito: Idibus Februarij Agabi Prophetæ in nouo Testamento apud Antiochiam. [Colitur S. Agabus a Latinis 13 Febr.] Addunt nonnulla MSS. sub gratia. Vsuardus, Beda, Bellinus, & pleraque MSS. hæc ita referunt: Idibus Februarij Natalis S. Agabi Prophetæ apud Antiochiam, de quo B. Lucas in Actibus Apostolicis scribit. Eadem fere leguntur in tabulis Ecclesiasticis, quibus iam vtitur Ecclesia Romana: Antiochiæ natalis S. Agabi &c. Eumdem Antiochiæ quiescere tradit auctor Florarij MS. At Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 118, eumq; secutus Canisius in Martyrologio Germanico, scribunt Agabum Antiochiæ & natum fuisse, & tandem in pace quieuisse. Ado, quæ de eo in Actibus Apostolorum leguntur, adiungit.

[2] Græci S. Agabum aliis discipulis iungunt ad VIII Martij, [a Græcis 8 Martij:] quo die ita legitur in Menologio, quod Henricus Canisius vulgauit: SS. Herodionis, Agabi, Rufi, Asyncriti, Phlegontis & Hermes. In Menæis hæc referuntur: Τῶν ἁγίων Ἀποστόλων ἐκ τῶν ἑβδομήκοντα Ἡρωδίωνος, Αγάβου, Ῥούφου, Φλέγοντος, Συγκρίτου καὶ Ἕρμου. Ita nomen Apostolorum primis Christi discipulis, aliisq; coæuis attributum sæpius diximus: [Apostolus appellatur,] e quibus Titum Apostolum, Parmenam Apostolum; Timotheum Apostolum, Ananiam Apostolum celebrauimus IV, XXIII, XXIV & XXV Ianuarij. S. Agabum e septuaginta Christi discipulis fuisse legitur etiam in Catalogo Petri de Natalibus & Martyrologio Germanico: quod e Synopsi Dorothei sumptum est. Quos Græci huic socios iunxerunt, referunt Latini ad varios dies & quidem eodem VIII Martij Herodionem, Asyncritum & Phlegontem. Hermam autem IX Maij, Rufum XXI Nouembris: ad quos dies & nos de iis agemus. De S. Agabo hoc additur distichon:

Ψυχὴν Ἀγάβου τοῦ Προφηταποστόλου,
Ό ψυκοσώστης ἤρατο δεσπότης.

Animam Agabi Prophetæ Apostolici
Animarum Saluator sustulit Dominus.

Dicitur dein in eisdem Menæis Agabus postea profectus in regionem, quæ ei sorte contigerat, ibique Euangelium prædicasse: ac tandem de omnibus hæc additur conclusio: [& Martyr creditur obiisse:] Vno ergo die hi ab Iudæis & Paganis variis tormentis excruciati, in Domino viuere desierunt.

[3] S. Lucas in Actibus Apostolorum cap. XI a versu 20 narrat incrementum fidei, præsertim Antiochiæ, quocirca ibidem primo discipuli cognominati sint Christiani: ac dein a versu 27 hæc habet: [Propheta prædixit famem quæ an. 42 euenit,] In his autem diebus superuenerunt ab Hierosolymis Prophetæ Antiochiam: & surgens vnus ex eis, nomine Agabus, significabat per Spiritum famem magnam futuram in vniuerso orbe terrarum, quȩ facta est sub Claudio. Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudæa fratribus, quod & fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ & Sauli. Hæc S. Lucas. Factus autem Claudius Imperator Caio Caligula IX Kalend. Februar. anno Imperij IV, Christi XLI occiso: cuius anno II, Christi XLII ipso Claudio Imperatore & Licinio Largo Coss. fames prædicta grassata est. Tunc inquit Dio Caßius lib. 60 Rom. historiarum, λιμούτε ἰσχυροῦ γενομένου οὐ, μόνον τῆς ἐν τῷ τότε παρόντι ἀφθονίας τῶν τροφῶν, ἀλλὰ καὶ τῆς εἰς πάντα τὸν μετὰ ταῦτα αἰῶνα πρόνοιαν ἐποιήσατο. Fame ingenti exorta, Claudius Imperator non modo ad præsens tempus copiæ alimentorum, verum in perpetuum etiam prospexit. Suetonius quoq; in Claudio cap. 18 hæc scribit: Arctiore annona ob assiduas sterilitates detentus quondā medio foro a turba, conuiciisque ac simul fragminibus panis ita instratus, vt ægre, nec nisi postico, euadere in palatium valuerit. Hæc de prædicta a S. Agabo fame, eiusque anno.

[4] Idem S. Lucas cap. 21 nauigasse narrat S. Paulum, cui socius aderat, Coum, Rhodum, Pataram, Tyrum, Ptolemaidem, Cæsaream: vbi, inquit a versu 10, cum moraremur per dies aliquot, superuenit quidam a Iudæa Propheta, nomine Agabus. Is cum venisset ad nos, [& captiuitatem S. Pauli] tulit zonam Pauli: & alligans sibi pedes & manus, dixit: Hæc dicit Spiritus sanctus: Virum, cuius est zona hæc, sic alligabunt in Ierusalem Iudæi, & tradent in manus Gentium. Quod cum audissemus, rogabamus nos, & qui loci illius erant, ne adscenderet Hierosolymam. Tunc respondit Paulus, & dixit: Quid facitis flentes, & affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed & mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Et cum ei suadere non possemus, quieuimus, dicentes: Domini voluntas fiat. Post dies autem istos præparati, ascendebamus in Ierusalem, vbi a Iudæis captus Paulus & pene occisus est; sed eripuit eum Tribunus, iubens alligari catenis duabus, & detecta coniuratione Iudæorum, misit Cæsaream ad Felicem Præsidem vt cap. 23 refertur. At Felix prouinciam tradens Festo, eidem Paulum vinctum aßignauit; vt cap. 24 dicitur. Quæ anno Christi LV, [an. 55.] Neronis Imperatoris III contigerunt. Romam anno sequente perductus est Paulus, biennioque sub custodia habitus.

[5] Quæ præterea illustria patrarit facinora S. Agabus, litteris minime mandatum videtur. [Nominis etymologia.] Cornelius a Lapide in Commentariis in caput XI Actorum Apostolorum varias interpretationes nominis S. Agabi ex lingua Hebraica adducit, quas lector istic reperiet.

DE S. POLICETO DIACONO MARTYRE CARAVIS IN HISPANIA.

SVB NERONE.

[Praefatio]

Policetus Diaconus Martyr, Carauis in Hispania (S.)

G. H.

[1] Caraui peruetusta Hispaniæ citerioris vrbs fuit, a barbaris olim, seu Gothis, Alanis, Wandalis, seu Saracenis diruta. [Carauis, vrbe prope Cæsaraugustum iā diruta,] Eius situm prope Cæsaraugustam Aragoniæ metropolim fuisse persuadet Itinerarium Antonini Augusti: in quo dum iter ab Austurica, per Cantabriam, Cæsaraugustam dirigitur, hæc loca ordine isto annotantur, Numantia, Augustobriga, Turiaso, Caraui, Cæsaraugusta. Andreas de Poza in Chorographia antiquarum vrbium Hispaniæ, Carauim circa limites Aragoniæ & Nauarræ collocat.

[2] Carauis passus est S. Policetus, seu Polycœtus, Leuita, cuius memoria cum ipsa vrbe ferme deleta est. Illius Acta continentur in antiquo hymno, [S. Policetus Martyr occubuit.] quem ex Breuiario cœnobij S. Naboris in Lotharingia ab eruditißimo P. D. Froalino monacho sibi missum, edidit Ioannes Tamayo Zalazar in Martyrologio Hispan. ad XIII Februarij: sed hoc a se conscriptum elogium præmittit. Caraui prope Cæsaraugustam Hispaniæ in Sedetanis S. Policeti, qui tempore Neronis Imperatoris, cum Christi coleret fidem, & vnus Athanasij Cæsaraugustani Præsulis, Leuitæ fungeretur honore, ab Ethnicis tentus, carceratus, in ergastuloque fame correptus, tandem ad martyrij gloriam intrepidus agonista mucrone cædente peruenit. Eumdem celebrat Ferrarius in Catalogo generali SS. his verbis: Cæsaraugustæ in territorio S. Policeti Martyris, idq; vt annotat, ex Kalend. & Tab. Ecclesiæ Cæsaraugustanæ. De Athanasio primo Episcopo Cæsaraugustano, quem S. Iacobi discipulum ferunt fuisse, post alios auctores Hispanos agit Ludouicus Lopez par. 1 Antiquitatum Cæsaraugustæ lib. 2 cap. 7, asseritq; coli Kalendis Nouemb.

HYMNVS

Policetus Diaconus Martyr, Carauis in Hispania (S.)


Avdi, mi Deus, hominum cateruas,
      Quas Sanctus Polycœtus vnit, ornat:
      Vt magno tibi dono vocibusque
      Grati conspicui re, corde & ore [S. Policeius,]
      Persoluamus, fidem fidelis Almi
      Læti Martyris insequamur atque.
Istum Gallia magno progenitrix
      Ciuem testificum dedens amore: [in Gallia natus,]
      Quem Hispania post honorabunda
      Vidit sanguine tum cruento passum.
      Ergo iam fide fusus, inque Iberos [in Hispaniā venit]
      Degens, protinus arma legis ægris
Monstrat ciuibus ore, signis: vnde
      Totum post regionis in Deum ardet
      Ferocis populi genusque plebsque:
      Isthæc scilicet en per heroicum
      Iacobum fidei vias edocta,
      Athanasio iuncta Presbytero, [ad Athænasium Epis. Cæsaraugustanum,]
Qui post Cæsaris-vrbe Præsul almus
      Augustæ Sedis inque factus vltro.
      Prælato Polycœtus hæret isti:
      Cuius spiritus hauriens amanter,
      Se totum dedit illius saluti,
      Omnes postea gressus ac Magistri
Libens insequitur fidelis heros.
      At mirabiles almus huius ergo
      Virtutes Pater eminusque noscens,
      Hunc Leuitico imbuit sacrato
      Sanctos ordine ritus arte seruans. [ordinatur Leuita,]
      Tanto munere Sanctus hoc donatus
Christum prædicat ore, voce, corde:
      Donec Carauis vrbe tentus vltro, [Carauis]
      Factus Martyr ouans fidem reseruat.
      Isthæc hoc modo euenere. [in persecutione Neronis] Namque
      Furor tempore hoc Neronianus
      Hispanos fere deuorans seuere
Omnes Christicolas resumit acri
      Mucronis fero verbere & fatali.
      Hoc ergo Polycœtus impiger ferali, [occifus,]
      Pugil verbere tunc sacer resectus
      Mortem per medium placens recepit: [viuit in cælo,]
      Quo post incola cæli fit. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FVSCA VIRGINE, ET MAVRA EIVS NVTRICE, RAVENNÆ ET TORCELLI IN ITALIA

SECVLO Chr. III.

Commentarius præuius.

Fusca Virgo, Martyr, Rauennae in Italia (S.)
Maura Martyr, Rauennae in Italia (S.)

G. H.

[1] Tria potißimum loca per has sanctas Martyres nobilitata sunt: Rauenna vrbs Senonum apud Italos antiqua, Flaminiæ seu Romandiolæ metropolis, in qua S. Fusca primum nata est, [SS. Fusca & Maura coluntur Rauennæ, vbi occisæ;] atque a S. Maura enutrita: ac postea ambæ illustri martyrio decoratæ & cælo adscriptæ. Huic loco attribuuntur in Martyrologio Romano XIII Februarij his verbis: Rauennæ SS. Fuscæ Virginis, & Mauræ nutricis eius, quæ, Decio imperante, multa sub Quintiano Præside perpessæ, demum gladio transfixæ, martyrium consummarunt. Constantius Felicius in suo Calendario: Fuscæ Virginis & Martyris, quæ cum nutrice sua Maura Rauennæ propter Christum sub Bassiano Caracalla multa tormenta a Quintiano Præside perpessa, demum cultro transfixa, in cælum gloriosa euolauit. Christophorus Phreislebius in Memoria Sanctorum: S. Fuscæ Virginis, quæ Rauennæ cum Maura nutrice sua, cuius opera baptizata est, a parente proprio in carcere, vt propositum commutarent, retentæ. Sed cum in fide immobiles perseuerarent, Præsidis iussu a spiculatore transuerberatæ sunt. Hæc ibi. Fuit socia in baptismo S.Maura, sed a S. Fusca incitata, vt infra patebit.

[2] Altera vrbs Africæ est Sabrata, seu Sabratha, Ptolelemæo lib. 4 Geographiæ cap. 3 Sabathra, prouinciæ Tripolitanæ: cuius vrbis Episcopus Nados anno CCCCXI intersuit collationi Carthaginensi, [Sabratæ in Africa,] & Leo refertur inter Episcopos Catholicos, qui præcepto Regis Wandalorum Hunerici anno regni eius VI, Christi CCCCLXXXII, pro fidei reddenda ratione Carthaginem venerunt. [vbi sepultæ;] Ad hanc vrbem corpora sanctarum Martyrum statim a nece deuecta sunt a Christianis nautis, ibidemq; sepulta, vt infra in Actis dicitur, & ex eis ita Galesinius ad hunc XIII Februarij: Rauennæ, S. Fuscæ Virginis & Mauræ nutricis Martyrum. Illa Syro patre nata, viro nobili, quintum & decimum annū agens, Christianæ religionis amore inflammata, cum Maura ab Hermolao Sacerdote baptismum suscepit. Id vbi pater resciuit, nihil non egit, vt a fide filia deficeret: quæ in proposito constantissima, primum Quintiani Præfecti iussu, Decio Imperatore, verberibus affecta, tum in teterrimum coniecta carcerem, demum gladio in latus infixo confossa, ad æternum præmium migrauit in cælum. Maura item & cruciamentis & carceris squalore pene confecta, Virginis illius corpori mortuo, quod assidue amplexabatur, illacrymans, rogata carnificem, vt se eadem ratione gladio confoderet, eam insecuta est. Earum corpora a Christianis nautis noctu ad Sabratam, Tripolitanæ prouinciæ vrbem, asportata, nobili sepulchro condita sunt. Multis deinde post annis ad eam vrbem, diuino afflatus Spiritu, Vitalis ciuis Venetus nauigans, ad Torcellum Venetiarum insulam ea inuexit: vbi religiose pieque coluntur.

[3] Est autem Torcellum vrbs Episcopalis in vna earum insularum, quæ circa Venetias sunt, ad Septentrionem in confiniis agri Taruisini sita, [Torcelli prope Venetias,] incolis hoc tempore infrequens ob cæli grauitatem. Huc ergo ex Africa delata sunt sacra pignora sanctarum Martyrum Fuscæ & Mauræ, vbi in ecclesia cathedrali illis dicata etiamnum debito cum honore adseruantur. Bellinus in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ, anno ⅭⅠƆCCCCXCVIII excuso, & ex eo Molanus in auctario Vsuardi, [vbi Corpora in æde illis extructa adseruantur:] hæc ita referunt: Apud Torcellum S. Fuscæ Virginis & Martyris. Maurolycus: Apud Torcellum S. Fuscæ Virginis, quæ cum Maura nutrice passa est Rauennæ sub Quintiano Præside. Plura ex Actis Canisius in Martyrologio Germanico: cui mendum inest, quod duodecim annos natam scribat martyrium passam, cui reliqui cum Actis quindecim tribuunt.

[4] Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum etiam Fuscam Martyrem refert absque socia, & nullo indicato loco. Celebrant festum eiusdem S. Fuscæ Canonici Regulares S. Saluatoris Officio, vt vocant, [aliud S. Fusca templum,] nouem Lectionum de Virgine & Martyre, quod parochialis ecclesia extet quæpiam illius Ordinis in eius honorem consecrata. Præscribitur enim cap. 1 Constitutionum § 10 de Officio Ecclesiæ, vt vbique locorum per vniuersam Congregationem fiat Officium omniū eorum Sanctorum, sub quorum nomine consecratas monasteriorum ecclesias habent, eo ipso die quo festa eorum inciderint, verbi gratia, S. Danielis, S. Fuscæ &c. Quæ confirmantur in Calendario SS. qui in particularibus Genuæ Ecclesiis celebrantur cum Officiis propriis Genuensibus excuso. [& Bononiæ aliquæ Reliquiæ:] Bononiæ in æde S. Stephani aliquas S. Fuscæ Reliquias haberi, tradit Masinus in Bononia perlustrata.

[5] Acta harum Martyrum varia nacti sumus, quæ omnia ex antiquioribus forte sunt contracta. [Acta duplicia ex MSS. dantur] Priora sunt ex MS. codice Budecensis cœnobij Canonicorum Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis in Westphalia, eaq;, vt fusiora sunt, ita & exactiora videntur esse. Alia ex codice MS. Carthusiæ Coloniensis damus, [aliæ a Petrode Natalibus edita,] cum præcedentibus a Ioanne Gamansio nostro procurata. In his nonnulla a præcedentibus diuersa sunt, vt quæ numer. 7 coram Præside Quintiano referuntur dicta: & hæc hactenus inedita sunt. Extant alia in Petri Equilini Catal. SS. lib. 4 cap. 119, sed e prioribus illis contracta, [& alibi MSS.] vti ex his ipsis alia, quæ in Codice PP. Oratorij Romæ extant.

[6] Eorumdem Actorum epitomen inseruit libro primo historiarum Rauennatium Hieronymus Rubeus, quod ex eo excerptum a Ioanne Mosandro extat in Appendice ad Vitas SS. a Laur. Surio collectas, in prima & secunda editione; [Compendia edita a Rubeo,] in tertia vero ad hunc XIII Februarij inter reliquas Vitas vulgatum. Aliud compendium in Catal. SS. Italiæ ex monumentis Ecclesiæ Rauennatis publicauit Philippus Ferrarius, [Ferrario,] vbi S. Fuscam ait patre idolorum sacerdote natam, & Tabratam Africæ vrbem appellat, quæ Sabrata est. [aliisq;] Agunt de eisdem Ludouicus Zacconus in Compendio Vitarum SS. Italice scripto, Siluanus Razzius tomo 1 de Vitis sanctarum fæminarum, Gallice Guilielmus Gazetus: & quidem ab his duobus citato Surio; sed Mosander est, vt melius aduertit Franciscus Lahierius in Menologio Virginum, vbi ex eo, Petro de Natalib. & Ferrario aliam Vitam Gallico sermone vertit, ipsamq; Fuscam appellat S. Brunettam, quod minus placet.

[7] Quo tempore vixerint hæ Martyres, aut sub quo Imperatore a nece victrices palmam adeptæ sint, [An interemptæ sint sub Caracalla?] silent Acta antiqua, & cum iis Petrus de Natalibus. Constantius Felicius supra relatus sub Bassiano Caracalla id factum scribit. Est hic Bassianus Antoninus cognominatus, qui Seuero patri pridie Nonas Februarij anno CCXI Eboraci mortuo succeßit, & anno sequente Getam fratrem suum V Kalendas Martij in matris gremio interfecit. Cœperat sub seuero anno CCII noua contra Christianos persecutio, numero quinta habita, in qua paßi sunt S. Irenæus Lugduni, Leonides pater Origenis in Ægypto, alij alibi: quæ persecutio a Præsidibus prouinciarum continuata est sub Caracalla, Imperatore alioquin suapte indole crudeli, qui non facile Christianis quidquam fauoris indulserit. Verum vnde Felicius habet Fuscam & Mauram tunc martyrium fuisse passas?

[8] Hieronymus Rubeus ad Decij Imperatoris persecutionem refert harum Martyrum necem, asseritq; sub eodem Quintiano Præside S. Agatham in Sicilia trucidatam. [num potius sub Decio?] Quod idem scribit Biuarius ad Dextri Chronicon Comment. 2 ad an. Chr. 300 num. 13, vbi dicitur S.Centolla sub Diocletiano passa, filia Consulis Lucij Ragonis Quintiani, sub cuius patre passa sit Catanæ S. Agatha: vt ad huius Acta Latina quæst. 1 litt. e diximus: vbi Quintianus dicitur Consularis prouinciæ Siciliæ. Erat & Flaminia Consularis prouincia, sed quomodo vtrique probatur præfuisse idem Quintianus tantillo tempore, quo Decius imperauit? Deberet Rauenna in Siciliam, vbi extinctus est, translatus fuisse. Sub Decio dicuntur martyrium passæ in Martyrologio Romano. Subscribunt Galesinius, & Baronius in Annal. an. 254 num. 29. Sed ante eum annum extinctus fuit Decius, qui Imperium inuasit anno CCXLIX, & triginta solum mensibus tenuit.

ACTA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Budecensi.

Fusca Virgo, Martyr, Rauennae in Italia (S.)
Maura Martyr, Rauennae in Italia (S.)

BHL Number: 3222

ex MSS.

CAPVT I
Fuscæ & Mauræ baptismus. Illius varie tentata a parentibus constantia.

[1] Cvm in temporibus Christianȩ persecutionis magna Martyrum victoria, [S. Fusca affectum erga fidem Christianam indicat S. Mauræ nutrici:] Diuina virtute peracta, vbique terrarum celebraretur, audiens Beatissima Fusca, (quæ erat a parentibus nobilioribus, sed paganissimis exorta) fidem Domini nostri Iesu Christi, desiderantissimo & alacri animo perfecte cœpit esse Christiana. Erat enim annorum quindecim, cum Spiritus sanctus inflammauit cor illius. Quæ aduocans ad se nutricem suam, nomine Mauram, dixit ei. Si mihi consenseris, & arcanum pectoris mei consilium non prodideris, manifestabo tibi consilium meum: acquiesce igitur sermonibus meis, vt perfecto corde credamus Dominum Iesum Christum (cuius virtute Martyrum victoria per orbem celebratur) verum Deum ac filium Dei esse, sine initio & sine fine permanentem vna cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Quod si non ficte sed perfecte crediderimus, erimus vasa sancta & immaculata Domini Dei Creatoris & Redemptoris nostri, ita vt nullis tentationibus ab eius misericordia separemur in hoc seculo, insuper & regnabimus æternaliter cum eo in futuro.

[2] Hoc audiens Maura famula eius, compuncta est corde: &, sicut bona terra suscipiens semen, reddit fructum temporibus suis; [cum ea adit S. Hermolaum:] ita suscipiens verba vitæ, statim credidit, & perfecta mansit in fide & timore nec non & amore Domini nostri Iesu Christi, dixitque ad B. Fuscam dominam suam: Si dignatur in me Dominus Iesus Christus facere misericordiam suam, vt merear sequi vestigia eius, libentissime credo in nomine eius; sciens profecto, quia, si digna fuero pro nomine eius aliquid pati, percipiam ab eo coronam sine fine manentem. Dicit ei Fusca: Audi me, nutrix carissima, & eamus per noctē nullo sciente ad S. Hermolaum Presbyterum, qui nos instruat & doceat viam veritatis, baptizetque nos in nomine sanctæ Trinitatis. Surgentes igitur eadem nocte venerunt ad S. Hermolaum Presbyterum, rogantes vt eas in sanctæ fidei perfectione firmaret. Qui statim instruxit eas per omnem fidei regulam, [baptizatur:] & perfusas sacro baptismate & corpore Christi cōfirmatas permisit abire.

[3] Cumque cognouissent parentes B. Fuscæ, quod baptizata, perfecte Christo credidisset, [parentes conturbatos solatur:] turbati sunt valde, & cogitabant quomodo eam ab hac intentione reuocarent. Timebant enim, ne forte a Iudicibus ad martyrium traheretur, luxeruntque eam, quia vnica erat eis. Quorum luctum consolabatur Beatissima Fusca, dicens: Nolite lugere, parentes mei, sed potius gaudete, quia vero Deo credidi, nam dij vestri idola manu facta sunt, qui credentes in se perdere possunt, saluare non possunt. Hæc verba cum audisset Syroy pater eius, iratus valde iussit B. Fuscam vna cum nutrice eius in carcerem mitti; putans pœnis posse terreri, [tentatur carcere, ieiunio, alloquio matronarum, & parentum,] quas blandimentis superare non poterat: & per tres dies nullum eis cibum aut potum dari permisit. Post hæc misit ad eas matronas ac nobiles puellas, quæ eas suis persuasionibus a Christi fide reuocarent: sed minime fidelia corda seducere valuerunt, quia super firmam petram solidata erant. Vnde parentes B. Fuscæ nimis contristati, cœperunt eam per se ipsos alloqui, & dicere: Filia carissima, audi nos, & recede ab hac insania adorans patrios Deos, ne forte male moriaris. [minis mortis,] Nam si Præses Quintianus te Christianam esse audierit, diuersis te tormentis excruciabit: & tunc cum dolore amittemus te, quam vnicam omni affectu studiose educauimus. [obiecta nece Christi:] Vt quid credis in Christum, quem Iudæi crucifixerunt, & morte turpissima peremerunt.

[5] Quibus S. Fusca respondit: Nequaquam ego recedam a fide, quam suscepi & in baptismo Deo deuoui. [constanter respondet:] Non enim timeo minas vestras vel Præsidis pœnas. Nam Christus Deus meus mortem & passionem sponte pro nobis in cruce sustinuit, vt nos ab æternæ mortis damnatione liberaret: qui mortuus tertia die resurrexit, vt nos sibi credentes ad æternæ resurrectionis gaudia perduceret. Hic etiam post resurrectionis gloriam hominem, quem pro nobis suscepit, in cælo ad Patris dexteram cum tropæo victoriȩ collocauit, dans nobis spem veram, vt deuictis pœnis temporalibus, regnemus cum ipso sine fine. Vestri autem dij, quos colitis, dæmones sunt, qui habitant in idolis: qui omnes cultores suos ad æternum incendium ducent.

[6] Tunc iratus Syroy pater eius, dixit ad eam; Per Deos magnos iuro, quia, [iteratis minis & ira patris non moustur:] sinon audis consilium parentum tuorum, vt quantocyus sacrifices nobiscum, antequam Iudex Quintianus veniat; nos ipsi te crudelissimis tormentis afficiemus cum illa, quæ tibi male sociatur, Maura tua nutrice. Sancta Fusca dixit patri suo: Audi me, Pater, & recedens ab idolorum cultura, crede Domino nostro Iesu Christo, qui fecit cælum & terram, & omnia quæ in eis sunt; vt salueris ab igne, qui finem non habet. Syroy vero obfuscatus a diabolo, indurauit cor suum, nolens credere verbis filiæ suæ; sed adhuc perstabat in dissuasione, dicens: Fusca filia, non audisti, quantos viros ac mulieres Quintianus crudelissima morte peremit, qui huius religionis sunt? S. Fusca respondens, dixit patri suo: Stultus timor est, vt plus timeatur humana potestas quam Diuina. Dico tibi, pater, sicut sæpe iam dixi, quia semel recessi ab idolis, & numquam amplius coinquinabor cum illis. Dominum vero meum Iesum Christum semper adorabo & colam: pro cuius amore me ipsam in mortem tradā, qui post mortem corporis animam meam ad requiem æternam perducet.

[7] Audiens hæc pater illius, furore commotus, arripuit gladium, volens eam interficere. Surrexit autem mater eius cum magno clamore, ceciditque super eā, & dixit ad Syroy maritum suum: [etiam occidenda a patre, constans.] Non effundes sanguinem eius; sed exspectemus adhuc aliquos dies, si forte reminiscatur maternæ pietatis, & conuertatur ad cultum deorum nostrorum. Sanctissima vero Fusca cum nutrice sua Maura permanserunt intrepide, confidentes in Domino Iesu Christo, cupientes mori feliciter, quam infeliciter viuere: timentes tamen magis de perditione parentum suorum, quam de sua corporali pœna; scientes pro certo, quod citissime liberarentur a Deo. Tunc Syroy pater beatissimæ puellæ, frequenter immolabat diis suis in aspectu filiæ suæ, vt eam etiā ad immolandum prouocaret: sed nihil in hoc proficiebat, quia Dominus mentes in se credentium in fide cōfortabat.

CAPVT II
S. Fuscæ inflicta tormenta. Cædes vtriusque, Translatio.

[8] His ita gestis, Quintianus Præfectus, impiissimus persecutor Christianorum, ingressus est ciuitatem Rauennam, vt Christianos quos ibi inuenisset puniret: ad cuius aduentū omnes Christiani eiusdem ciuitatis magno tremore commoti sunt. [In persecutione,] At beatissima Fusca cum famula sua Maura preces in conspectum Domini fudit, [feruentius orat cum S. Maura:] & in ieiuniis & orationibus perseuerantes, vno ore Christi clementiam suppliciter implorauerunt, dicentes: Domine Iesu Christe, qui sanctis Apostolis & Martyribus tuis virtutem fidei & patientiæ tribuisti, conforta nos in timore & amore tuo, ne nos diabolica rabies a via veritatis emolliat; sed præsta, vt per constantiam patientiæ nostræ fragiles in fide solidentur, & inimicorum tuorum corda perturbentur.

[9] Sedente autem impiissimo Quintiano pro tribunali, accesserunt ad eum quidam inflammati a diabolo, [a satellitibus Quintiani reperitur cum Angelo:] & dixerunt: Ecce filia Syroy Christiana effecta est. Hæc audiens Præses, ira magna commotus, præcepit ministris suis, vt S. Fuscam vna cum parentibus suis & Maura famula vinctos ad eum perducerent. Venientes ergo ministri, missi a Præside tyranno, inuenerunt S. Fuscam orantem, Angelumque Domini iuxta eam stantem, & timuerunt valde, ac reuersi sunt ad Præsidem, dicentes: Vidimus oculis nostris Angelum eam iuxta stantem, cuius aspectum ferre non potuimus. Tunc iratus Præses iussit eos in carcerem mitti.

[10] Dum ista dicuntur, & alia referuntur, ecce S. Fusca, [vltro accedit Præsidem:] cuius iam spiritus erat in corona, sponte sua vna cum parentibus & Maura nutrice ad forum peruenerunt, & introierunt, vbi iniquissimus Quintianus pro tribunali sedebat. Quibus conspectis, Præses ad patrē puellæ dixit: Vt quid filiam tuam Christianis legibus tradidisti? Syroy respondit: Per salutem tuam, multis iam diebus laboraui; at numquam potui eam ab hac stultitia reuocare. Conuersus itaq; Præses ad B. Fuscam, dixit: Quæ vocaris? At illa respondit, nomine carnali Fusca, [constanter fidē Christianam propugnat:] nomine autem spirituali Christiana. Præses dixit: Quem Deum colis? S. Fusca respondit: Dominum meum Iesum Christum, quia Christiana sum. Præses dixit: Tu illum Christum dicis, quem Iudæi crucifixerunt? Per Deum a Acheron & Iouem, si non recesseris ab hac dementia, & sacrificaueris diis immortalibus, morte morieris. S. Fusca respondit: Ego parata sum pro Domino meo Iesu Christo mortem subire, & numquam vanis idolis sacrificare. Scriptum est enim: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulachris suis. [Psal. 96. 7] Præses dixit: Per deos omnes, nisi iam obaudieris iussionibus meis, dabo carnes tuas canibus & volatilibus cæli. S. Fusca respondit: Terrores tuos & minas pro nihilo duco: melius est mihi magis mori, quam dȩmones adorare.

[11] Iratus autem Quintianus iussit eam flagellari, & flagellatā vna cum nutrice sua in carcerē mitti. [flagellatur:] Cumque per dies aliquot in custodia detētæ fuissent, & nulla ratione a proposito suo flecti potuissent, iussit eas impius Præses de carcere eiici, & extra vrbem gladio verberari. Tunc S. Fusca cum iam duceretur ad mortem, [morti adiudicatur:] orabat dicens: Tu scis, Domine, cur pro amore tuo mundum omnem cum delitiis suis respui, & patrem matremque meam abnegaui; iube ergo in pace suscipi spiritum meum. Et facta est vox de cælo, dicens: Noli timere, Fusca, fidem seruasti, cursum consummasti: iam nunc veni secura, & intra in gaudium Domini tui. [voce cælesti confirmatur:] Gauisa plurimum de hac voce Martyr Christi Fusca, dixit ad spiculatorem: Fac quod tibi imperatum est. At ille statim latus eius transfixit, & tali martyrio consummata, [occiditur] dormiuit in pace. Sancta vero Maura tenens corpus Dominæ suæ, rogauit spiculatorem, [cum S. Maura.] vt eam quantocyus occideret, cuius petitio continuo adimpleta est.

[12] Eadem igitur nocte Christiani quidam nautæ rapuerunt corpora Martyrum, [Corpora in Africā deferuntur,] & perduxerunt ea in prouinciam Tripolitanam, in ciuitatem quæ vocatur Sabratha, & condiderunt in abditis locis cryptarum. Transactis deinde multorum annorum curriculis, occupata est regio illa a Paganis perfidis, & prænominata ciuitas Sabratha redacta in desolationem vsque in hodiernum diem. [inde in insulā Torcellum:] Videns ergo Deus sanctarum Martyrum Reliquias in desolato loco quiescere, inspirauit cordi serui sui Vitalis, vt vtrasque tolleret inde. Qui veniens cum his quos habere poterat in Sabratha, tulit ostensa sibi diuinitus Corpora, & perduxit ea in prouinciam Venetiarum, in locum qui dicitur Torcellus. Vbi cum magna veneratione suscipientes Christiani sacratissimas Reliquias, [ib ecclesia illis extruitur.] fabricauerunt ecclesiam in honorem earumdem Martyrum: in qua & sepelierunt Corpora earum, laudantes Patrem & Filium & Spiritum sanctum, qui tantam gloriam præstat seruis suis per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a Acheron, in Creta Cerere matre natus, non ausus lucem adspicere defluxit ad inferos, ibiq; fluuius infernalis effectus est. [Acheron] De eo agit Bocacius lib. 3 Genealogiæ deorum cap. 4. Est autem iuramentum per cælos & inferos.

ALIA ACTA
ex MS. Carthusiæ Colonien.

Fusca Virgo, Martyr, Rauennae in Italia (S.)
Maura Martyr, Rauennae in Italia (S.)

BHL Number: 3223

Ex MS.

[1] [S. Fusca Virgo & S. Maura eius nutrix credūt in Christum:] Temporibus illis cum magnæ Martyrum virtutes per vniuersum mundū refulgerent, Fusca beatissima a parētibus Paganis nata, audiens fidem Domini nostri Iesu Christi, animo facta est Christiana. Erat enim annorum quindecim, cum Spiritus sanctus flauit in cor eius. Et vocauit ad se nutricem suam Mauram, dixitque ei: Si mihi assenseris, vt credamus Christo Filio Dei, erimus vasa sancta, & in illa vita cum illo regnabimus, & ab inuicem non separabimur. Eamus pariter nocte ad S. Hermolaum, vt me baptizaret; & nemini hoc dixeris. S. Maura respondit: [baptizantur ab Hermolao Presbytero.] Si merear & ego famula tua credere in Christo, in quem tu credidisti. Nocte autem eadem surgētes, venerunt ad Dei Sacerdotem Hermolaum: & baptizauit eas, & crediderunt in Christum filium Dei.

[2] Post hæ cognouit pater & mater, quia dereliquerant idola, & Christianas se esse constituerant, & turbati sunt parentes eius, & fuit luctus immoderatus. [parentes sibi obsistentes redarguit Fusca:] Dolebant enim multum, quia vnica erat patri. Venientes autem parentes eius, volebant eam ab intentione religionis Christianæ auocare. S. Fusca dixit eis: Verus est Deus Christianorum, & dij vestri idola muta, ab homine facta, credentes in se perdere possunt, saluare minime possunt. Seroi vero pater eius valde est iratus, [carceri inclusa, triduo ieinnat:] & misit eas in carcerem, putans pœna terreri, quas blandimentis superare non poterat: & per tres dies cibum eis non dare præcepit. Posthæc dolēs filiam suam, misit ad eas matronas & alias coætaneas puellas, quæ eas a fide Christi cessare facerent; sed minime eas seducere poterant, quia Dominus Deus confortabat eas credentes.

[3] Videntes vero parentes quia eas decipere non poterant, venerunt ad filiam suam & dixerunt ei: Filia nostra Fusca, audi nos & recede ab hac stultitia, & reuoca mentem tuam ad deos patriæ tuæ, [constanter parentibus blandientibus & minantibus respōdet:] & non derelinquas tuos, quia vnica nobis es. Ecce nos celabimus malum, quod fecisti. Sed Quintianus Præses si audierit, quod in hac fide persistas, morte morieris: quia credis in Christum, qui in terra passionem sustinuit, & quem Iudæi in cruce damnauerunt. S. Fusca respondit: Christus pro nobis passus est, vt nos a passionibus inferni liberaret, & mortem sponte pro nobis suscepit, vt nos a morte secunda liberaret; sed victor tertia die a mortuis resurrexit: hominem vero, quem pro nobis suscepit, in cælum post mundi victoriam reportauit. Et exspectamus eum in fine mundi Iudicem viuorum & mortuorum, reddere vnicuique iuxta opera sua. Nam dij vestri, quos colitis, dæmones esse comprobantur, & idola surda & muta, ex quolibet metallo manu hominis fabricata.

[4] Audiens hæc Seroi pater eius, iratus est valde, & dixit ad eam: Per deos magnos, quia, si non audieris parentes tuos, & si non sacrificaueris diis, antequam Quintianus veniat, male te finiam cum ea, quæ tibi socia esse dinoscitur. [intrepida in periculis mortis,] S. Fusca respondit: Audi me, Pater, & recede a cultura deorum, & crede in Dominum Iesum Christum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Seroi pater eius dixit: Filia Fusca, non audisti quantos viros & mulieres Quintianus interfecit, qui huius religionis sunt? S. Fusca respondit: Stultus timor est, vt plus timeatur humana potestas quam Diuina. Dij vestri sunt, vt dixi, & dico, marmorea sculptilia & cerea: omnis qui credit in eis, non habebit remissionem peccatorū suorū, sed cū eis erit cruciandus in æterno igne. Audiens autem hæc pater eius, furore commotus, [arrepto a patre gladio:] arripuit gladium, & voluit eam interficere. Surgens autem mater eius, iactauit se super eam, dicens: Non effundas sanguinem eius; sed expecta adhuc aliquot dies, si forte reminiscatur & conuertat se ad deos suos. Sancta vero Fusca vna cum nutrice sua Maura gaudens desiderabat pro Domino Iesu Christo vitam finire. Dominus autem confortabat mentes in se credentium. Seroi vero pater eius egressus, immolabat victimas idolo Acceron, vt a fide filiam suam auerteret.

[5] Alio vero die Quintianus persecutor Christianorum Rauennam vrbem ingressus est. Audiens vero beatissima Fusca vna cum nutrice sua Maura, talem precem in conspectu Domini fuderunt, [a satellitibus Quintiani] ieiuniis & orationibus vacantes die ac nocte: Tu Domine Iesu Christe, qui sanctis tuis Apostolis & Martyribus virtutem fidei dedisti, conforta famulas tuas in timore tuo, vt non valeat insatiabilis diabolus famulas tuas a via veritatis auertere. Sedente autem Quintiano pro tribunali accesserunt quidā, & dixerunt ei: Ecce Domine Præfes, filia Seroi in hac ciuitate Christiana est, [reperitur cum Angelo:] & dixit deos nostros dæmonia esse. Audiens Præses, ira commotus ministris iussit, vt S. Fuscam & parentes eius vinctos ad eum perducerent. Venientes vero ministri, inuenerunt S. Fuscam orantem, sanctum vero Angelum iuxta eam stantem, cuius aspectum ferre non potuerunt. Iratus autem Præses iussit eos in carcerem mitti.

[6] Dum ista dicuntur & alia referuntur, ecce S. Fusca, cuius iam Spiritus sponte erat coronatus, vna cū parentibus & Maura famula sua ad forum peruenit. Præses vero ad Seroi dixit: Vt quid filiam tuam Christianis legibus subdidisti? Seroi respondit: Per salutem tuam, [eum vltro accedit:] iam multos dies laboraui, & non potui eam ab hae stultitia reuocare. Cognoscas eam a Christianis esse deceptam, qui dicunt deos nostros lapides & ligna esse. Conuersus Præses ad B. Fuscam dixit: Quid vocaris? S. Fusca respondit: Fusca. Præses dixit: Quem Deum colis? Fusca respondit: Christum Deum. [fidē Christi constāter propugnat:] Præses dixit: Tu illum Deum dicis Christum, quem Iudæi crucifixerunt? Per magnos deos Accaron & Iouem, si non recedis ab hac amentia, & non sacrificas diis, morte morieris & non viues. Fusca respondit: Ego parata sum pro Domino meo Iesu Christo magis mori, quam vanis idolis tuis sacrificare; scriptum est enim: Confundantur omnes qui adorant sculptilia & qui gloriantur in simulachris suis. [Psal. 96. 7] Præses dixit: Recede ab hac stultitia, & sacrifica diis: quod si nolueris, male te finiam. At illa respondit: Iam tibi dixi, melius est mihi mori, quam dæmones adorare. Præses dixit: Fusca filia Seroi, quare nō comples iussionem meam? Per deos magnos morte morieris tu, & nutrix tua Maura, quia Christiana est sicut & tu. Denega Christum & adora deos patriæ tuæ, quod si nolueris verba hæc audire, dabo carnes vestras canibus & volatilibus cæli. At illa Spiritu sancto repleta dixit: Terrores tui & minæ tuæ nullȩ sunt; quia spōsa Christi sum, & pro ipso mori desidero, qui me illuminauit, vt appropiē ei casto corde, qui iuuat propinquare ad aliud, quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quod præparauit Deus his, qui eum toto corde diligunt.

[7] Audiens Quintianus verba hæc, iussit eas flagellari. Cumque flagellarentur, voluit eam gladio ferire. Videns autem pater eius Seroi, [flagellatur:] procidit ad pedes eius, dicens: Domine Præses, iube per duos dies nobis dari inducias, si forte conuertat se ad deos, quia vnica est matri suæ. Præses dixit: Et ego desiderabam vt non periret; sed superbia eius, & vanitas nescio cuius Iesu Christi, viuere eam non permittit. At illa respondit: [pergit idola contemnere:] Vanitatem vos adoratis, qui verum Deum derelinquitis, & effigiebus, quæ sunt sine voce & sine auditu, dicitis: Deus meus es tu. Et ligno dicitis, Adiuua me. Præses dixit: Multum me commoues: sed adhuc tuæ misereor infantiæ. At illa dixit: Misereatur mei Dominus. Nam qualis est misericordia tua maledicte? Iratus Quintianus iussit eam mitti in carcerem, dicens: Per deos magnos, ambas cras gladio ferire præcipiā. [carceri includitur:] At illa respondit: Deo gratias: & hoc semper optabam. Et venientes ministri mittētes catenas in colla earum, miserunt eas in carcerem.

[8] Alio die Præses sedens pro tribunali, vocauit spiculatorem, & dixit ei: Educ superbas illas e carcere, & a diis nostris alienas; [morti adiudicatur:] & extra ciuitatem sententiam accipiant capitalem. Et veniens spiculator eduxit eas de carcere, trahens ante vrbem. Cum autem duceret eas ad mortem, plorabat omnis multitudo mulierum. At illa orabat Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum. [cælesti voce corroborata,] Et facta est vox ad eam, dicens: Noli timere, Fusca, fidem seruasti, cursum consummasti, veni ad requiem, suscipient te Angeli. Tunc S. Fusca dixit ad spiculatorem: Veni, fili, fac quod tibi imperatum est. Et spiculator statim lancea latus eius perforauit: [occiditur cum S. Maura.] & tali martyrio dormiuit in pace. Sancta vero Maura nutrix eius tenens corpus eius, rogauit spiculatorem, vt eam interficeret: quod & completum est, & eis sicuti fuit vna vita, & in morte vna concessa est gloria.

[9] Corpora vero earum proiecerunt in mare, & perducta sunt in Tripolitanam prouinciam, in ciuitatem, quæ dicitur Sabrata, & condita dignissime in crypta. [corpora delata sunt in Africam.] Transactis autem multorum curriculis annorum, occupata est regio illa a Paganis, & ipsa ciuitas Sabrata redacta est in solitudinem vsque in hodiernum diem. Passa est autē beata Virgo Fusca, & nutrix eius Maura, Idibus Februarij in ciuitate supradicta.

DE DVOBVS CRVCIFIXIS PATRE ET FILIO MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Duo Crucifixi, pater et filius (SS.)

G. H.

Varios Fasti sacri exhibent Martyres, quorum nomina latent. Longa eiusmodi serie in Indice Martyrologij Romani sub nomine Martyrum recensentur: plures in opere nostro accedunt. Hi duo suam apud Græcos venerationem hoc die habent tam in Menæis, quam Vitis Sanctorum Maximi Cytheræi; his pauculis vtrobique verbis: Eodem die pater & filius cruci affixi vitam finiuerunt. In Menæis additur hoc distichon.

Πατὴρ σὺν ἡῷ σταυρικὸν πὰσχει πάθος
Ὑπὲρ πατρὸς τοῦ δόντις ἡὸν ἐις πάθος.

Pater cum filio crucis patitur pœnam,
      Pro Patre qui Filium dedit ad Passionem.

Reliqua, quæ tempus, locum, crucisq; obtentæ occasionem suggererent, cum ipsis eorum nominibus ignota manent. In Calendario Coptico duo indicantur hoc die Martyres, Bastæmon & Eudæmon, sed alia desunt argumenta, e quibus coniiciamus, eos patrem esse & filium, & crucis martyrium subiisse.

DE S. POLYEVCTO MARTYRE, MELITENÆ IN ARMENIA

CIRCA AN. CCLIX.

Commentarius præuius.

Polyeuctus Martyr, Melitenae in Armenia (S.)

Avctore G. H.

§ I Cultus sacer S. Polyeucti: templa illi dicata.

[1] Melitenen, siue Melitinen, vrbem esse Armeniæ minoris, caput cognominis regionis, haud procul a dextera ripa Euphratis, eamque primum Romani præsidij stationem fuisse, [In vrbe Armeniæ Melitene] inde Traiani Imperatoris nutu vrbem factam, exiguam quidem sed validam, ac sensim mirifice amplificatam, templis, foro, porticibus, balneis, theatris, extra muros constructis, ac nouis a Iustiniano mœnibus circumdatam, diximus X Ianuarij ad Vitam S. Domitiani: qui sub finem seculi sexti floruit Melitenæ Episcopus.

[2] In hac vrbe S. Polyeuctum, de quo hic agimus, omnium primum Martyrij coronam adeptum, solenni cultu iam olim venerati sunt ciues Melitenæi, [passus est S. Polyeuctus:] templo eius nomini dicato, vt ex Vita S. Euthymij Magni XX Ianuarij constat. Huius namq; parentes Paulus & Dionysia, genere & virtute clari habitabant Melitenæ. Cumque illa esset sterilis, & careret liberis, [fusis illic in templo ipsi dicato precibus,] multumque tali premeretur calamitate, ad propinquum ambo diuini Polyeucti Martyris templum venerunt, in eo perseuerarunt multis diebus in oratione. Petebant autem, vt sibi soluerentur vincula sterilitatis, & rogabant, vt fructum ex se natum viderent. Noctu autem eis aliquando seorsum orantibus, diuina quædam apparet visio, dicens: Estote bono animo. Dat enim vobis Deus filium, qui a bono & tranquillo animo, nempe ἐυθυμίᾳ nomen accipiet, & eo dignos mores est habiturus. [ex sterilibus parentibus natus S. Euthymius,] In illius autem ortu animi quoque tranquillitatem dat Deus suis Ecclesiis. Hactenus gesta istic in templo S. Polyeucti, quæ in Vita S. Euthymij Cyrillus monachus, discipulus S. Sabbæ Abbatis, diligens auctor scripsit cap. 1. Est autem natus S. Euthymius, vt istic additur, quarto Consulatu Gratiani, anno Christi CCCLXXVII: post cuius ortum, cum nondum quintus aduenisset mensis, Valens Imperator Arianus a Barbaris turpiter captus est, & vna cum vico combustus: & a difficili tempestate respirarunt Ecclesiæ. Tertio post anno offertur Euthymius Otreio, qui Melitinensi præerat Ecclesiæ. [apud Otreium Ep. educatus,] Hic Synodo Constantinopolitanæ Oecumenicæ interfuit anno CCCLXXXI, & Macedonianam hæresim cum aliis Episcopis condemnauit. Cum autem S. Euthymius, vt traditur cap. 2, sic fuisset educatus & institutus, Sacerdos ordinatur, eiusque fidei committitur cura monasteriorum & asceteriorum, quæ erant in ciuitate. Sed quoniam quietis & silentij eum ab ineunte ætate magnum tenebat desiderium, [solitus sæpe in illo tēplo orare.] veniebat assidue ad diuini Martyris Polyeucti ædem, atque ad Triginta trium sanctorum Martyrum, & longissimo tempore in iis versabatur. Coluntur hi Martyres VII Nouemb.

[3] Venerationem hanc S. Polyeucti ex Armenia in Græciam, Melitene Constantinopolim delatam olim fuisse, [Aliud tēplum Cōstantinopoli.] ibiq; propriam ad eius honorem extructam ecclesiam, mox ex Menæis dicemus. Huius cameram a Iuliana quadam vrbis illius matrona, tempore Iustiniani Imperatoris, auro purissimo tectam fuisse, infra ex Gregorio Turonensi lib. 1 Miraculorum referemus. Vbi addit hunc Martyrem contra periuros prȩsentem vltorem existere. Quo nomine antiquis Francis notus fuit, & sanciendis pactionibus seruandisq; iudex arbiterque inuocatus. Ita apud eumdem Gregorium Turonensem lib. 7 Histor. Franc. cap. 6 S. Gunthramnus Rex Burgundiæ, [Per S. Polyeuctum in pactis sanciendis iuratur.] post obitum fratris Chariberti Regis Parisiorum, inter alia sic locutus est: Ecce pactiones, quæ inter nos factæ sunt, vt, quisquis sine fratris voluntate Parisius vrbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polyoctus Martyrcum Hilario & Martino Confessoribus iudex ac retributor eius. Post hæc ingressus est in eam germanus meus Sigebertus, qui iudicio Dei interiens amisit partem suam. Similiter & Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque quia illi iuxta Dei iudicium & maledictiones pactionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris eius meis ditionibus, lege opitulante, subiiciam, nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate indulgeā.

[4] Hæc de antiqua veneratione S. Polyeucti apud Armenos, Græcos, Latinos: cuius dies natalis varius a variis statuitur. Antiquiora Martyrologia MSS. aliquot referunt VII Ianuarij. ita vetus Romanum, [colitur 7 Ianuarij.] quod sub nomine S. Hieronymi citamus: In Melitena ciuitate Polieucti. MS. monasterij S. Cyriaci, quo multum vsus est Baronius: In Militana ciuitate natale Poliocti. Eumdem referunt eodem die MS. Rhinowiense & Richenouiense, ac Poliotum nominant, vbi S. Polyeuctum vbique intelligi sequentia confirmant.

[5] Græci admodum solenni ritu eum celebrant IX Ianuarij, quo die in Menologio a Canisio edito hæc traduntur: Sancti Martyris Polyeucti, qui Decio & Valeriano Imperatoribus, cum in Melitina Armeniæ primum militasset, [9 Ianuarij,] ac postea ad Christum conuersus, neglectoque de fide ipsa abiuranda edicto, Gentilium simulacra confregisset, nullis cognatorum precibus aut blanditiis persuasus, ac ne ipsius quidem vxoris gemitibus, & fæmineis vlulatibus commotus esset, stabili confessione securi percussus, martyrij palmam consecutus est. In Menæis Græci variis eumdem hymnis, odis & canticis exornant, & hanc recitant Vitæ epitomen: Memoria S. Polyeucti Martyris. Hic Decio & Valeriano Imperatoribus Melitinæ in Armenia miles fuit, & primus in ea prouincia pro Christo Martyr occubuit. Erat namque impium edictum promulgatum, quo prȩcipiebatur vt aut Christum eiurarent, aut non obedientes morte punirentur. Hic nihil territus Christum libere professus est, & ingenti fiducia simulacra, quæ ab infidelibus colebantur, confregit. Quocirca, cum neque soceri adhortationibus ac blandimentis flecteretur, neque vxoris lacrymis lamentisque commoueretur, sed in fœdere cum Nearcho Martyre, amico suo verente, ne ipse a fide Christi descisceret, firmato, constans in confessione perseueraret, gladio vitam finiuit: cuius celebritas in ipsius Martyris templo sanctissimo peragitur. Eadem fere in Anthologio Arcudij & Menologio Cytheræi leguntur. Colitur XXII Aprilis S. Nearchus Martyr, qui forte est hic S. Polyeucti Martyris socius.

[6] Nonnulli Latinorum eumdem referunt X Ianuarij, quo die in MS. Florario SS. hæc leguntur: [10 Ianuarij,] Ipso die Polyeucti Martyris anno salutis CCLIX, anno octauæ persecutionis primo, sub Valeriano & Galieno Imperatoribus. In Martyrologio lingua Gallica Leodij excuso hæc referuntur: Melitinæ vrbe Armeniæ S. Polyeucti Martyris, qui multa passus in persecutione Decij, tandem martyrium subiit. Meminit quoque Polyeucti Martyris Hermannus Greuen absque alio elogio. Differentia illa dierum aßignandorum videtur exorta ex ipsis Actis Græcis, siue eorum Appendice, vbi dies martyrij exprimitur προτεσσάρων Ἰδῶν Ἰανουαρίων: quo Latini indicari censuerunt diem IV Idus Ianuarij, qui decimus est, vti etiam Heruetus vertit. At Græci præcedentem, seu nonum Ianuarij, sumpserunt, vt sit dies ante IV Idus Ianuarij.

[7] Celeberrima apud Latinos veneratio S. Polyeucti incidit in ipsas Idus Februarij: [13 Februarij,] quo die ita legitur in antiquo Martyrologio Romano a Rosweido edito: In Militana Armeniæ, S. Polyeucti Martyris. Beda vulgatus & in multis MSS. & Vsuardus in antiquißimis MSS. In Militana ciuitate Armeniæ S. Polyocti Martyris, qui Latine interpretatur Multum-orans. Imo aliquibus Polioctus, Polyotus & Poliotus dicitur: Bellino anno ⅭⅠƆCCCCXCVIII edito Policrates, vbi etiam pro Melitene ponitur Mauritania. Similia leguntur in codicibus MSS. Adonis Lobiensi & Morinensi: in Leodiensi S. Laurentij Polictus dicitur. Verum Ado a Rosweido excusus ita habet: Item in Melitena ciuitate Armeniæ Natalis S. Polyeucti Martyris, qui Latine interpretatur Multum-orans. Quæ etiam exstāt apud Notkerum, & Vsuardum a Molano recensitum. Galesinius: Melitenæ in Armenia S. Polyeucti Martyris. Is in Deciana persecutione, datis pro Christo ceruicibus, coronatur. Quæ eadem sed aliis verbis ita referuntur in Martyrologio Romano: Melitinæ in Armenia S. Polyeucti Martyris, qui in persecutione eiusdem Decij multa passus, martyrij palmam adeptus est.

[8] Denique XIV Februarij hæc leguntur in antiquo MS. Martyrologio S. Hieronymi supra indicato: [& 14 Febr.] In Militena ciuitate natale S. Policti. At MS. S. Maximini prope Treuiros: In Militana ciuitate Armeniæ Natale S. Poliocti Martyris.

§ II Acta duplicia S. Polyeucti. Tempus martyrij.

[9] Acta S. Polyeucti olim tam Latinis quam Græcis, fuisse notißima ex iam dictis satis constat. [Acta Latina,] Vnicum hactenus exemplar Latinum nacti sumus ex MS. Vltraiectino, & forte contractum, vt plurima Acta eiusdem Codicis sunt. Alia addimus ex Græco MS. Vaticano reddita Latine, [alia Græca,] & collata cum translatione Herueti, vulgata a Lipomano & Surio ad IX Ianuarij. Hæc Acta distinximus in tria capita, & Appendicem, quam suspicamur postea additam, [an a Metaphraste exornata?] saltem tempore Metaphrastæ, quando videntur oratoria amplificatione magis exornata: vti collatis vtrisque Actis apparet.

[10] De tempore, quo vixerit S. Polyeuctus, & pro Christo interemptus fuerit, controuersia est, quod Decius & Valerianus Imperatores vbique coniungantur. Ita Latina Acta exordiuntur: Dum Decij & Valeriani Imperatorum persecutione, [Miles fuit S. Polyeuctus sub Decio & Valeriano.] Christiani … premerentur, erant duo viri inter se amicissimi, Polyeuctus & Nearchus … Sed cum Decius & Valerianus cædibus Sanctorum saturari non possent, statuerunt edictum &c. Acta Græca sic habent nu. 2: Κατὰ τούς Δεκίου καὶ Ὀυαλεριανου χρόνους τῶν βασιλέων, ἦν τις Νέαρχος καὶ Πολύευκτος, στρατιῶται μὲν τὸ ἐπιτήδευμα. Temporibus Decij & Valeriani Imperatorum viuebant Nearchus & Polyeuctus, instituto vitæ milites. ac dein num. 3: Ἐπεὶ δὲ Δέκιος ἐκεῖνος καὶ Ὀυαλεριανὸς οὐ καλῶς τῇ βασιλειᾳ χρησαμενοι, οὐ δὲ τὸν δεδωκότα ταύτην ἐπιγνῶναι καὶ λατρεῦσαι θελήσαντες… πᾶν τὸ ὑπήκοον ἐγγραφοις ἐπιτάγμασιν ἐις τοῦτο παρακαλουντες. Quoniam autem Decius ille & Valerianus, non recte vtebantur Imperio, neque illius datorem agnoscere & colere volebant … dum omnes sibi subiectos scripto propositis edictis ad idem præstandum incitabant &c. In Menæis Græcorum hæc ita exprimuntur: Οὗτος ἦν ἐπὶ Δεκίου καὶ Βαλλεριανοῦ τῶν βασιλέων ἐν Μελετίνῃ τῆς Ἀρμενίας στατευόμενος &c. Hic Decio & Valeriano Imperatoribus Meletinȩ in Armenia miles fuit &c. Eadem leguntur in Anthologio Græcorum auctoritate Clementis VIII approbato, & phrasi Græca paullulum immutata in Menologio Maximi Cytheræi: Οὖτος ἦτον ἐις τὸν καιρὸν Δεκὶου καὶ Βαλλεριανοῦ τῶν βασιλέων παγενάμενος στρατιῶτης ἐις τὴν Μελετινὴν τῆς Ἀρμενίας.

[11] Cœpit Decius imperare anno Chr. CCXLIX, & mox in Christianos persecutionem mouit, quæ ordine septima habetur: in qua inter alios paßi sunt S. Fabianus Papa & S. Agatha Virgo. de illo egimus XX Ianuarij, de hac V Februarij, vbi § 1 annos Imperij & Consulatus Decij ordinauimus. Decio cum filio extincto succeßit Gallus Hostilius, qui Volusianum filium consortem adsciuit, & inchoatam a Decio persecutionem promouit. Sed illis interemptis, atque Æmiliano, qui militaribus suffragiis Imperium adeptus erat, tertio post mense sublato, rerum potitus est anno Christi CCLIV Valerianus cum Gallieno filio, atque atroci in Christianos persecutione, quæ octaua habetur, [passus videtur sub Valeriano & Gallieno.] sæuiit: in qua anno CCLIX sub Valeriano & Gallieno Imperatoribus passus dicitur S. Polyeuctus in MS. Florario, atque ita a Decij temporibus potuit cum Nearcho miles fuisse, ac dein sub Valeriano & Gallieno Martyr occubuisse: eo fortaßis tempore quo aduersus Persas mouebat Valerianus, a quibus anno CCLX victus, ac postea barbare trucidatus est. De eadem persecutione egimus IX Februarij ad Acta S. Nicephori sub eisdem Imperatoribus Decio & Valeriano Antiochiæ in Syria paßi. Potuerunt etiam hi Imperatores edictum Decij contra Christianos olim latum additis atrocioribus minis innouasse, vt vel hac ratione persecutio Decij habita fuerit; ad ea vsque tempora non intermissa. Baronius martyrium eius refert ad annum Decij II, Christi CCLIV, quem eius computum sæpius correximus.

ACTA S. POLYEVCTI
auctore anonymo Latino,
ex MS. Vltraiectino.

Polyeuctus Martyr, Melitenae in Armenia (S.)

BHL Number: 6886

ex MSS. Latinis

[1] Dvm Decij & Valeriani Imperatorum persecutione Christiani, maxime in orientalibus partibus, premerentur; erant duo viri inter se amicissimi, Polyeuctus scilicet & Nearchus. Sed Nearchus Christianissimus erat, [S. Polyeuctus Gentilis, amicus Nearchi Christiani,] Polyeuctus vero Paganus. Sed cum Decius & Valerianus, cædibus Sanctorum saturari non possent, statuerunt edictum, vt, qui vellent Christiani diis immolare, erga eos maiestas Imperij benigne ageret; qui vero nollent, atrociter punirentur. Quibus auditis, Nearchus, qui cupiebat dissolui, & esse cum Christo, dolebat, quod socium, quem vt alterum se diligebat, in periculo damnationis æternæ derelinqueret. Accedens itaque ad socium suum Polyeuctum, [intelligit edictum contra Christianos:] amicitiam eorum in crastinum sinituram fore nuntiauit. Cumque ille hoc non posse fieri, nisi morte, responderet: ait illi Nearchus: Verum, inquit, dicis, quia morte separabimur. Et indicauit ei Imperatorum edicta de Christianis. Et, quia ille Paganus & ipse Christianus, amicitiam eorum ipsius Nearchi morte finiri.

[2] [viso Christo animatur:] Tunc Polyeuctus narrauit B. Nearcho, quod Christus sibi per visionem apparuerat, & ferdidam * sedem quamdam ab eo sustulerat cum chlamyde militari, qua ipse Polyeuctus indutus erat: circumdans eum chlamyde pretiosa holoserica nimisque splendida, annectens insuper humero eius fibulam auream, & dans sibi stolam cum equo pennato. [fit Christianus: expetit martyriū:] Audiens autem Nearchus, lætus efficitur: & exposita visione, de fide Polyeuctum plenius informans, reddidit perfecte credentem, & iam martyrium sitientem.

[3] Cum ergo Polyeuctus publice se Christianum esse diceret, & idololatras reprehenderet, a persecutoribus tentus, [captus,] diutissime tortus est. Et cum diutissime virgis cæsus fuisset, [virgis cæditur:] fatigati tortores cum blandis sermonibus & promissis ad cultum deorum reuerti suadebant. Sed illo in confessione Domini immobiliter permanente, & eos irridente, in eum acrius sæuiebant verberibus.

[4] Tandem superuenit vxor cum vnico filio eius, quæ clamoribus locum replens, [vxoris clamoribus & lacrymis non mouetur:] & filium ostendens, fœdusque matrimoniale allegans, nunc lacrymis, nunc gemitibus nunc filij sui ac diuitiarum suarum & amicorum consideratione, a martyrio reuocare Sanctum studebat. Sed ille diuinitus inspiratus, a Christo nullis poterat tentationibus separari; sed magis vxorem, vt relictis idolis in Christum crederet, hortabatur.

[5] Cum ergo Præsides cernerent, constantiam Martyris nulla posse ratione moueri, dederunt in eum sententiam capitalem. Quod audiens Martyr, gratias egit, [sententiā mortis lætus excipit:] & laudans Deum, ad locum destinatum vltro properabat, confirmans suis sanctis monitis fideles, adeo, vt infidelium non paruus numerus crederet. Conuersus tandem ad B. Nearchum, vt ex condicto se sequeretur, [occiditur.] monebat: & illi valefaciens gloriosa morte consummatus est.

[Annotatum]

* forte stolam

ALIA ACTA
auctore Græco anonymo,
exornata a Simeone Metaphraste,
Ex Græco MS. Vaticano,
collata cum versione Gentiani.

Polyeuctus Martyr, Melitenae in Armenia (S.)

Ex MS. Græco, interpr. G. H.

CAPVT I
S. Polyeucti & Nearchi amicitia: metus dissolutionis ob edicta in Christianos.

[1] Pvlcherrima hæc est, si quæ alia fuit, de S. Polyeucto Martyre narratio: quæ cum vtilitate magnam habet coniunctam iucunditatem: atque huius rei non falsam testem potest adducere experientiam. [Exordiū.] Dicenda ergo est atque in medium proferenda vobis, Deum amantibus auditoribus, & pro viribus, quæ vestra sunt, ad ferentibus; dum & aures orationi adhibetis attentas, & prompto excitatoque animo excipitis narrationem.

[2] Temporibus Decij & Valeriani Imperatorum viuebant Nearchus & Polyeuctus, instituto vitæ milites, [S. Polyeuctus & Nearchus summi amici,] at maiori amicitiæ vinculo inter se constricti, quam si sanguinis & cognationis intercessisset necessitudo. Tanto enim sui inuicem desiderio tamque insigni consensione erant eorum animi coniuncti, vt vterque in alterius corpore se & viuere & respirare putaret. Erat autem Nearchus Christianus, [hic Christianus, ille Ethnicus, sed virtute deditus:] in fide ac vera pietate excellens: egregius vero Polyeuctus religione Gentilis, & nondum veritatis splendore collustratus: ceterum animum intus Christianum accurate seruans, omni se virtute exornabat, factus olea frugifera, cui hoc solum deerat, quod necdū in domo Dei esset.

[3] Quoniam autem Decius ille & Valerianus non recte vtebantur Imperio, neque illius Datorem agnoscere & colere volebant, in quem impiam potius ac sceleratam manum erexerant; dum illum non solum ipsimet negabant abiiciebātque, [ob edicta Imperatorum in Christianos sæuiētium,] sed omnes quoque sibi subiectos, scripto propositis edictis, ad idem præstandum incitabant, omnibusque modis a Dei cognitione arcebant: in eius veri Dei locum substituentes deos, pro dolor, falsos & vanos, illisque licet minus sensuum habeant quam statuæ & lapides, cultum adorationemque impendi cogentes. His rebus ita constitutis, ex improuiso proposita sunt supplicia & præmia; his quidem qui parebant, honores, dona & pecuniæ; illis autem, qui non obediebant, minæ, pœnæ, & vltimum malum mors. Tunc amico timuit Nearchus, [Nearchus timet amicitiæ dissolutionem:] hoc ratus esse tempus, quo ob dissensionem in religione contingeret amicitiæ dissolutionem apparari. Hæc animo inclusa versans, non poterat non foris manifestare, se vehementer cruciari, magnisque intus fluctibus agitari, atque occulte amicum deflere.

[4] Cum Nearchum ita affectum, pungique aculeis doloris atque inexplicabilibus obrui gemitibus, videret præstantissimus Polyeuctus; ad eum, conantem magna se animi consternatione leuare, [S. Polyeucto renuit indicare caussam tristitia:] attamen vestigia lacrymarum prodentem oculis, amice accedens, interrogabat, & qua de caussa ita afficeretur, cupiebat scire. Nam & ipse nihilo minus dolebat, cum eum, quem eiusdem secum animi sciebat, videret sic affici. Ille autem dicere quidem volebat, neque quod amicum posset celare, subesse significabat: esse tamen caussam aliquam, propter quam, etiamsi dicere velit, necessario debeat tacere, & quam posset amici habere consolationem, hac in re minime frui. Cum autem Diuus Polyeuctus multum vrgeret, peteretque sibi secretum reuelari, imo exprobraret ei, & amorem nihili fieri, & affectionem quæ ergo eum soleret esse, immutatam videri; Numquid, dicens, in aliquo offendimus? [multū vrgenti indicat metū dissoluenda amicitiæ:] Quanam molestia affecimus? Quæue res adeo atrox euenit, quæ Polyeucto tuo omnem veniam intercludat? Quæ cum ille diceret, animoque angeretur, non potuit Nearchus perferre, lacrymis oppletus, & profundo suspirio internam cordis flammam portendens, O amicissime, inquit, quia futuram nostræ consensionis & dilectionis separationem mecum cogito, animum cogor quoque nunc abrumpere.

[5] Hoc vbi ille audiit, corde grauissime perculsus, Quomodo hæc, inquit, Nearche, quomodo & cur hæc inexpectata verba? Et vndenam hæc nobis erit separatio, [iterum instante] quam ne quidem a morte inferendam inter nos statuimus? Tum Nearchus, Hoc enim est, inquit, o carissime, quod me propemodum suffocat, ipsumque comprimit spiritum atque animam: quoniam hæc separatio, quam dixi, humana morte difficilior nobis & magis molesta accidit. Quoniam vero quorsum hæc dicerentur, nondum posset capere Polyeuctus, subito surgens, amplectitur amicum, atque eum ita detinens ardentissimo complexu, Sed dic mihi, inquit, Nearche, loquere clare, & explica, quomodo hæc futura sit separatio: neque enim amplius fero hoc minime amicum silentium. Sin minus, videbis nunc me, tuum Polyeuctum, iacentem in terra mortuum atque exanimem. Nearchus quoque videbatur velle loqui, sed animo concitatus, linguam nequibat mouere: & (quod solum apparebat, triste & perturbatum) fixis oculis adspiciebat amicum & mœrorem animi indicabat admodum vehementem. [& nimiū afflicto indicat edicta Imperatorum.] Postquam autem vidit Polyeuctum affligi, animo deiici, atque in terram procidere, esseque a dolore iam prorsus superatum, cogitur in hanc vocem erumpere. Hoc edictum Imperatoris, inquit, o amantissime Polyeucte, nobis separationem & disiunctionem adferet. Quæ vbi audiuit sapientissimus Polyeuctus, quid sibi ea verba Nearchi vellent, statim coniecit. Cogitabat enim quod amborum in religione dissensio iam examinanda, & seueritas Principum cogeret eos a se inuicem disiungi.

CAPVT II
S. Polyeucti ad fidem conuersio: reuelatio illi facta. Edictum Imperatorum & idola confracta.

[6] At diuinior quȩdam eum erexit cogitatio. Reuoluens enim animo quam viderat visionem, eamque huic tempori iudicans conuenientem, [S. Polyeuctus confirmatus reuelatione Christi, donantis vestem pretiosam,] cœpit gaudio ac voluptate repleri: & qualis hæc fuerit visio, communicauit amico, dicens: Est aliquid, Nearche, quod hanc fieri separationem nobis breui prohibebit. Vidi enim ego Christum, quem tu adoras, ad me accedentem, qui hac me sordida, qua sum indutus, veste exuit, aliqua valde pretiosa (o quis eius pulchritudinem ac splendorem enarrabit?) induit, fibula aurea circa humeros constricta: deinde equum mihi alatum quoque tradidit. [& equum alatum;] Atqui talis fuit visio, quam vidit Diuus Polyeuctus: nequaquam autem vanus auctor hæc dicebat, sed quod futurum erat, accurate exprimebat. Mutata namque illa pulcherrima vestis est, e deteriore in meliorem facta mutatione, dum a terrena militia ad cælestium & diuinorum militum assumitur numerum, per quem Martyr in choro Martyrum erat collocandus. Alatus autem ille equus quid aliud poterat significare, quam illius celerē a terra in cȩlos ascensum?

[7] Hæc postquam audiuit Nearchus, gauisus est, ac multa lætitia repletus, dixit: Christum nosti? Christum, Polyeucte, qui vere Deus est? Ad quæ ille respondit. Quando eum ignoraui? [fidē Christianam amplectitur:] Nonne, quando de eo loquebaris, animum meum subibat tremor? Nonne te legente eius sermones, in admirationem rapiebar? Solum mihi deerat nomen, cum alioquin affectu essem Christianus, ac Domini Christi mancipari seruitio properarem; multum valere iubens falsam Deorum idololatriam. Quid ergo facimus, o Nearche, cur non aperte declaramus nostram in Christum confessionem? Et Nearchus hæc libenter accepit, ac veluti seipsum denudans & reuelans, dixit: Sed neque mihi, Polyeucte, diuitiæ, neque gloria, neque militaris vlla dignitas, neque res aliqua huius mundi præferenda est vitæ, quæ est in Christo. Hanc solam desidero: reliqua autem parui & nullius pretij æstimo. Deinde rursus diuinus Polyeuctus, quasi eius sententiam exploraturus, inquit: [de eius dignitate loquitur cū Nearcho:] Quid vero, nonne concupiscis hanc, qua iam frueris, dignitatem? Nearchus quoque hæc ex animo, & non tentandi gratia, existimans prouenisse, Videris mihi, inquit, Polyeucte, ignorare & veram in Christo dignitatem, & eam, quæ apud ipsum est, gloriam & beatitudinem nullo vnquam tempore finiendam. Sic igitur inter se colloquentes, sibi inuicem mentem interiorem aperiebant.

[8] At bonus Polyeuctus volens aliquid & iucunde & lepide dicere amico, Tu suspicatus es, inquit, me ignorare eam, quæ in Christo est, gloriam, quæque apud illum est, beatitudinem. Ego vero videor, & te, Nearche, præcessisse, & regiam cælestemque, vt nosti, chlamydem per reuelationem accepiste. Attamen cupio te de spirituali aliquo capite interrogare. [cupit instrui:] Vereor enim, vt, si absque expiatione & Sacramentis accesserim ad Seruatorem, coram eo gratus appaream, & dignus qui valeam eius militibus annumerari. Quibus auditis, statim surgit Nearchus animoque seruentiore incipit amicum recreare, promptioremque reddere ad fidem Christi, dicens: Nulla sit tibi, o carissime hac super re dubitatio. Scriptum est enim, posse Deum etiam ex his lapidibus filios Abrahæ suscitare. Hoc quid est aliud, quam posse etiam Gentiles ex insperato saluos fieri, & milites Christi constitui? [Matt. 3. 9] Quoniam omnibus omnino cælorum aperta est porta, & nulli ex omnibus occlusus est salutis aditus. Vnde etiam is, qui credit, magnam mercedem paruæ illius mercedis recipiet: propterea enim iis, qui prima, tertia, sexta & nona hora in vineam iuerunt, [docetur quomodo sero vocati, copiosā mercedem accipiant:] æqualis etiam decernitur merces, adeo vt, quamuis sero ipse accesseris, eisdem tamen, quibus primi, dignus habendus sis præmiis. Ad hæc Diuus Polyeuctus, tamquam eius mentem subiisset recordatio, Per veritatem, inquit, audiui aliquando te, o carissime Nearche, ex diuina Scriptura eiusmodi aliquid latenter legere; quomodo Christus in conferenda mercede eos; qui vna operati hora fuerant, eadem honorauerit portione, qua eos qui totum diei æstum sustinuerant. At Nearchus, Si miranda velis, inquit, & alia multa eiusmodi reperies exempla. Latro enim, qui cum Christo cruci affixus fuit, quamuis multorum reus esset criminum, pro modico tamen & breui verbo magnam confestim inuenit meriti compensationem: ita qui multis emitur sudoribus ad Paradisum introitus, admodum facile ab eo comparatur: quoniam parua etiam fides magnos potest montes transferre.

[9] Quibus auditis, Diuus Polyeuctus animo statim erigitur, [terrena spernit:] & quasi corporeorum ac terrenorum omnium plane iam oblitus, dicit Nearcho: Prolixe paciscamur, nos quibuscumque mandatis constantius obtemperaturos esse: ego enim rebus humanis de cetero renuntiaui. a Hoc autem, aliquem nostrum debere pro Christo martyrium subire, manifestum nunc reddidit: ea quæ etiam, [cælorum pulchritudine recreatur:] de illo inquam præsciuit Diuina Domini clementia. Ecce enim, quæ in cælis pulchra sunt, tamquam mihi præsentia, repræsentat cogitatio: Christum ante oculos video, & splendore visionis illius vultus meus illuminatur. Cæterum tempus iam est, vt impium Imperatorum edictum legamus, & quidnam nos facere velit, accurate sciamus.

[10] Sic dixit, & irruens accepit, inter legendum conspuit, atque in particulas confractum abiecit vento dispergēdas. [frangit, edictū Imperatorū.] Deinde sic conuersus videt idola deportari, atque vt ab insipientibus adorentur, ad aras deferri. Ea cum iucundo admodum & calido risu perfundisset, primo simulat se æquo ad illa animo accedere, [& idola:] tum singula illorum accipit, protinus humi allidens simul omnia contriuit, & in subtilem puluerem redegit.

[Annotatum]

a Græce, τὸ δέ, τινα ἡμῶν ἐν Χριστῶ μαρτυρῆσαι δεῖ, δῆλον δὴ πεποίηκεν, καὶ προγνοῦσα, φημὶ περὶ τύτου, θεία τοῦ δεσπότου φιλανθρωπία. Quæ Gentianus sic vertit: Quodnam autem de Christo nos oporteat ferre testimonium, planum fecit, quæ id præsciuit Diuina Domini clementia. At noster sensus clarior est, maxime si loco vocis dei, δεῖ δεῖναι legatur.

CAPVT III
S. Polyeucti inuictus animus inter lamenta soceri & vxoris. Verbera, mors, sepultura.

[11] His ita factis, a Felix eius socer accessit: erat enim persecutor ab Imperatoribus cōstitutus: [non mouetur minis soceri Fælicis,] is intuitus quæ Polyeuctus fecerat, ægre admodum tulit. Heu, inquiebat, absque liberis constituitur Felix, & qui ob eos prius eram conspicuus, repente eorum orbitate infelix reddor. Nullus deorum aut hominum potest misereri Polyeucti, qui talia est ausus, ac deos nostros contriuit. Ad hæc Diuus Polyeuctus, veluti magis hoc facto gloriabundus (tantum enim aberat, vt reformidaret aliquid & extimesceret) Nunc ego, inquit, quia eos contempsi, reipsa quam sint imbecilles, deprehendi. Quod si alios Deos habeas, etiam hi in medium proferantur: hinc etenim cognosces, quomodo nos Christi seruos conspuere illa idola oporteat. Tum Felix humana quadam & miserabili affectione de Sancto cogitans, [non obiecta vxoris & filiorum memoria,] ita eum alloquitur: Quin velis aliquantisper viuere, Polyeucte, donec vxorem tuam adspicias. At quomodo, inquit Sanctus, vxoris ac filiorum adhuc sollicitus sim, qui nullam omnino rerum humanarum curam sustineo, sed cælestibus solum & incorruptibilibus bonis mentem occupo? At tua filia, si me sequatur, vel hac cogitatione atque intentione erit beata; sin minus cum diis tuis mala male peribit.

[12] Ob hæc lacrymis perfusus Felix, spem eius omnem amisit: ideo dupliciter cæcutiens, tum quod illa animi defectione obrueretur, [non artibus magicis conuersione eius adscripta:] tum etiam quod erga idola insaniret, hæc verba tantis tenebris tantaque dementia digna locutus: Hei mihi, te quoque, Polyeucte, artes Christi magicæ in errorem abduxerunt. Cui Martyr valde prudenter ac generose respondit: Non per sacra Martyrum certamina, non, inquam, nego ad veritatis cognitionem ab illo me vocatum esse. Ipse enim est, qui sua benigna gratia animam meam demulsit, atque a tenebris ad lucem & ab errore ad veritatē deduxit, dignumque fecit, qui eius miles & essem & nominarer.

[13] Cum hæc dicerentur, accesserunt, qui Sanctos persequebantur, [capitur:] & comprehendentes Martyrem, sacrum os eius percutiebant. Oderant in veritate ab eo in foribus redargui, [percutitur:] nec poterant malis auribus vim veritatis ferre. At generosus Polyeuctus plagas illas neutiquam curabat. b Nam Christum, qui pro se passus fuerat, prope se videbat adstare: quo sibi posito refugio, contempsit quodcumque ad se accederet malum, [a Christo adstante confirmatur:] ne quidem flagellum, quod appropinquaret tabernaculo suo.

[14] Has ergo plagas, vti dictum est, parum curabat Polyeuctus: luctabatur autem aduersus aliam maligni diaboli artem. Nam adductis ad eum socero & vxore lacrymantibus, [adducta coram vxore immobilis,] ac vario affectu commotis, conabatur animum eius istis præstigiis decipere, & quantum fieri posset, vires eius & robur dissoluere. Hic vero insidiarum diabolicarum non ignarus, seipsum valde vtiliter commouit, animæque fortitudinem, atque irā aliquatenus excitatam, effæminatæ mollitiei ex lacrymis progenitæ, opposuit, grauiter admodum & fortiter c socerum allocutus: O sceleste, inquit, & profanorum mystagoge idolorum, [adhortatur socerū,] cur me insidiosis tuis & vxoris lacrymis studes a confessione in Christum abducere? Et quorsum defles Polyeuctum? Deberes multo magis teipsum deflere ac lamentari, quod, postquam ad tempus seruitium Principibus breui perituris impenderis, æterno igni sis tradendus. Et hæc quidem dixit Felici socero. [dein vxorem:] Intuitus dein vxorem Paulinam, miserabiliter lacrymantem, & dicentem: Quid tibi, Polyeucte, accidit? Qua fraude inductus es, vt duodecim deos nostros confringeres? Suauiter admodum irrisit Sanctus, dicens: Si ego solus duodecim deos vici & contriui, ecce deorum omnino facta es egena. Age ego, o Paulina, docebo te notitiam veri Dei, quem festina adorare, & hanc breuem vitam æterna commutare.

[15] Interea dum hæc dicerentur, & multi Gentiles per ipsum ad fidem Christianam conuerterentur; persecutores simul omnes congregabantur, [audita mortis sententiā exsultat,] & partim promissis, partim minis contrarium conabantur Sancto persuadere. Quoniam vero illud factu difficile atque perarduum erat, neque vlla ad illud peragendum spes affulgebat; vt ense statim mortem subeat, sententia contra eum fertur. Hæc res dum indicata fuisset Polyeucto, ecce nihil apparebat in eo mœstum, nihil subtriste: nihil eum omnino effæminatum, & ignobile loqui, aut videri pati. Ecquis alius tum non succubuisset, iucundæ huic luci vitæque indulgens? Verum hic, quasi ex tenebris & afflictione ad gloriam deliciasque transiret, magnam ostendebat lætitiam animique alacritatem; vt pote qui iam ea, quæ istic est, inciperet beatitudine frui. Nam & iis, qui aderant affirmādo dicebat: Vidi quemdam ad me accedentem iuuenem, [cælitus corrobaratus:] & alloquentem, & omnibus modis inducentem, vt terrenorum omnium immemor fierem.

[16] Sed quis tui, Diue Polyeucte, vel hoc solum laudandum assumens, dignam te possit laudem contexere? Nam iam eras moriturus, & diuinum baptismum atque in Christo signaculum per sacrum tuum sanguinem accepturus (O generosam animam! [alloquitur Nearchū:] O mentem stabilem & minime fallacem!) & necdum amicitiæ Nearchi oblitus es, sed eum intuitus, Vale, Nearche, inquis, & fœderis recordare. Hac voce, [gladio caditur.] instar vltimi doni, amico generose relicta, ad ensem procedebas, & per eum alacri animo mortem subibas.

[17] Cum igitur hoc modo vitam finiisset Diuus Polyeuctus, qui erant inter fratres diligentiores, [sepelitur.] sacrum eius corpus Melitenæ, vrbe Armeniæ, deponunt, æternamque sibi hæreditatem acquirunt. d Quatriduum autem fuit, quod vidit vtique & finem Polyeucti & corporis depositionem. Inseruiit istic quoque Nearchus, accepitque Martyris amici sanguinem, nitidoque impositum linteo, portauit in ciuitatem e Cananeotarum, conferens illis arma salutis, & hereditatem reuera beatam.

[Annotata]

a Græce φίλιξ.

b Gentianus: Videbant enim Christum, qui pro eo erat passus, prope ipsum assistere Quæ melius in singulari de S. Polyeucto Græce ita leguntur: Εὥ γὰρ τὸν ὑπερ ἀυτοῦ παθόντα Χριστὸν πλησίον αὐτοῦ περιστάμενον.

c Græce, πρὸς μὲν τὸν κηδεστήν. Quæ verba defuerunt exemplari Lipomani.

d Græce τετρὰς δὲ τῶν ἡμερῶν ἦν quaternio dierum seu quatriduum. Gentianus: Fuit autem dies quartus, qui vidit &c. scilicet ab eius ad Christum conuersione.

e Græce εἰς τὴν Κανανεωτῶν πόλιν: at quænam ea vrbs fuerit, nos latet.

APPENDIX
De Fulminatrice legione.

Polyeuctus Martyr, Melitenae in Armenia (S.)
a

Hæc facta sunt tempore b Decij & Valeriani in prima Orientis persecutione. Nam primo Martyr effectus est Hierosolymis sacratissimus Stephanus, secundo c Philoromus Alexandriæ in Ægypto, & tertio Diuus Polyeuctus Melitenæ in Armenia ante diem quartum Idus Ianuarij. Huius extant magna & frequentia, non leuiter sed euidenter Christianis etiam post mortem exhibita patrocinia. dEt quidni essent? Cum ipse talis foret, & genus illinc duceret, eiusdemque esset sodalitatis, illustrium, inquā, & omnibus fide in Christum conspicuorum: qui sequebantur Marcum Imperatorem, aduersus barbaros bellum gerentem. Laborabat aquæ penuria exercitus Romanorum, atque anxius admodum erat Imperator, quod & hostes valde præualerent, & nostros inter cetera sitis assligeret. Tum Christi milites, & hi conserendæ pugnæ pares, qui eamdem legionem, in qua & hic venerandus e Martyr, complebant, separati, & procul ab exercitu remoti, manus sanctas ad Deum tollunt, piāque fidem, quam colebant, feruentissime proponunt. Implorāt autem Dei clementiam, vt benignis eos oculis adspiceret, & hac necessitate, quæ opprimebat multitudinem, liberaret: qui ita precati, suis votis non sunt fraudati. Nondum enim precibus finem imposuerant, quando & densa nubes cælum subiens, aërem impleuit tonitru, & fulgura elisa micabant, & magna erupit pluuia, adeo vt dum sic ferrentur fulmina & imbres, recreati quidem sint Christiani, at plurimi barbari interierint: & legio nomine conueniente sit nuncupata Κεραυνεβόλος, id est Fulminis iaculatrix, huc vsque ex hac tanti miraculi efficientia cognita ad gloriam Patris & Filij & Spiritus sancti, vnius & consubstantialis Diuinitatis: cui conuenit omnis gloria, honor, adoratio, nunc & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hæc seiungimus postea ab homine imperito adiuncta, quorum in Menæu, aut Latinis Actis vestigium nullum est.

b De his Imperatoribus supra actum. ac sub Decio septimam, sub Valeriano, quando & passus est, octauam fuisse persecutionem constat.

c Dedimus 4 Februarij Acta SS. Phileæ Episcopi, & Philoromi Tribuni militum, qui Alexandriæ passi sunt, sed anno Ch 304, ante quos istic quam plurimi Martyres fuerunt.

d De hac pluuia precibus Christianorum militum exercitui M. Aurelij Antonini impetrata agunt S. Iustinus Martyr Apologia 2 pro Christianis, Tertullianus lib. ad Scapulam cap. 4, & in Apologeteo aduersus Gentes c. 5, Eusebius lib. 5 hist. Eccl. c. 5 Orosius lib. 7 cap. 15, Nicephorus lib 4 cap. 12, Baronius an. Ch. 176, & passim alij. Contigit autem an 174.

e Non tunc fuit in fulminatrice legione Polyeuctus integro fere seculo iunior, sed postea in eam legionem, quæ nomen retinebat, cooptatus, vt hic quidem dicitur, si fidem hæc appendix mereatur.

DE TEMPLO CONSTANTINOPOLITANO S. POLYEVCTI,
ex S. Gregorio Turon. lib. 1 Miraculorum cap. 103.

Polyeuctus Martyr, Melitenae in Armenia (S.)

BHL Number: 6887

Ex S. Grægor. Tvron.

[1] Apud Constantinopolim vero magno cultu Polyoctus Martyr colitur, pro eo præcipue, quod cum magnis virtutibus polleat, [In templo S. Polyeucti Constātinopoli periuri diuinitus puniti.] in periuris tamen præsens vltor existit. Nam quicumque vt assolet occultum scelus admiserit, & data suspicione ad hoc perductus fuerit templum, aut hoc, quod admisit, virtute Martyris perterritus, confitetur, aut si periurauerit, protinus vltione diuina percellitur.

[2] Huius basilicæ cameram Iuliana quædam vrbis illius matrona, [Diues matrona, auro, a Iustiniano Imperatore expetito.] auro purissimo texit, hoc modo. Cum ad Imperatorem Iustinianum fama facultatis eius multis narrantibus peruenisset, ad occursum illius properare celerius non tardauit, dicens: Latere te non puto, o venerabilis mater, qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diuersorum dando conquirimus. Ergo quia tibi potentia maiestatis Diuinæ multum contulit auri, quæso vt nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniæ commodes, vt, cum tributorum publicorum fuerit summa delata, illico tibi, quæ commodaueris, reformentur, ac in posteros laudis tuæ titulo præcurrente, canatur, vrbem Constantinopolitanam a Iuliana matrona fuisse pecuniis subleuatam. At illa intelligens Imperatoris ingenium, sapienter obtegit, quæ Deo deuouerat, dicens: Paruitas redituum meorum tam de tributis, quam quod de fructibus speratur per ipsas adhuc residet domos: si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuit, cum collectum fuerit, conspectui vestro repræsentabitur. Cumque oculis propriis cuncta contemplati eritis, quæ placuerint, & relinquetis & auferetis; erit mihi ratum, quod voluntas cordis vestri censuerit. His ita delusus Imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam iā in thesauris publicis retinere. At illa vocatis artificibus, [fornicem templi tegit,] quantum reperire auri in promptuariis potuit, tradidit occulte, dicens: Ite & factis iuxta mensuram tignorum tabulis, Beati ex hoc Polyocti Martyris cameram exornate, ne hæc auari Imperatoris manus adtingat. Illi vero perfecta omnia, quæ matrona præceperat, cameræ affixerunt, texeruntque ex auro mundissimo.

[3] Quo opere explicito, vocat mulier Imperatorem, dicens: Paruitas pecuniolæ, quam coniūgere potui, adest: veni ad contemplandum eam, & quod libuerit, facito. [inuitat Imperatorem:] Surrexit gauisus Imperator de solio, nihil percepturus ex auro: pergit ad domum mulieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare. Cui cum mulier occursum humiliter reddidisset, inuitat in templum Martyris ad orationem: erat enim proximum domui eius, & hæc quæ habere poterat, [ostendit aurū impensum:] loco illi delgauerat sancto. Adprehensa autem Imperator manu mulieris, eo quod esset senex, ingreditur ædem: prosternitur ad orationem, qua expleta, ait mulier: Suscipe, quæso, cameram huius ædis, gloriosissime Auguste, & scito, quia paupertas mea in hoc opere continetur. Tu vero quod volueris, exinde facito, non aduersor. Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit: &, ne pudor eius manifestaretur, conlaudans opus, & gratias agens, abscedere cœpit. Sed ne rediret vacuus a munere, [donat ei pretiosum annulum.] extractum mulier annulum a digito, cuius gemmam vola concluserat, qui non amplius auri pondus quam vnius semiūciæ continebat, obtulit, dicens: Accipe, Imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod supra pretium huius auri valere censetur. Erat enim in eo a lapis Neronianus, miræ viriditatis ac splendoris: qui cum fuisset ostensus, omne aurum quasi in viriditatem visus est conuertisse. At ille accipiens, & iterum atque iterum gratias agens, & collaudans matronam, in palatium est regressus. Vnde non est dubium, etiam in hac re Martyris huius intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis & pauperibus delegatæ, in illius transferrentur dominationem, cuius non fuerant studio congregatæ.

[Annotatum]

a Id est Smaragdus gemma. Nam, vt S. Epiphanius lib. de 12 gemu cap. 3, smaragdus Neronianus est parua forma valde viridis, pellucidus & splendens: additque ita appellatum ferri, quod Nero oleum in mulra vasa infuderit, & interuallo tēporis oleum viridem colorem contraxerit, hocque oleo lapis copiosius rigatus, floridioris coloris euaserit. Ast alios ait dicere, Neronem quemdam antiquum artificem, gemmarum scalptorem, smaragdi præcipuum vsum inuenisse, & gemmam istam ab illo Neronianam dictam. Hæc Epiphanius, at teste Plinio lib 37 cap. 5 Princeps Nero gladiatorum pugnas smaragdo spectabat.

DE S. IVLIANO MARTYRE.

[Commentarius]

Iulianus Martyr (S.)

I. B.

[1] Ivlianum Martyrem vrbi Lugdunensi (haud sane exiguum decus, si verum) primus attribuisse videtur Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 63, [S. Iulianus Martyr colitur 13 Febr.] ita scribens: Stephanus Episcopus & Iulianus Martyres eodem die Lugduni passi sunt. Galesinius eū secutus ex parte est; nam de Stephano ista habet: Lugduni item S. Stephani Ep. & Confess. Atque antea: Lugduni S. Iuliani Martyris, [an Lugduni passus?] cuius fortiter & religiose facta, Ecclesiasticis annalibus consignata sunt. Citat in Notis codicem MS. & monumenta Ecclesiæ Lugdunensis: quæ monumenta ignorata sane Theophilo Rainaudo fuere, dum Indiculum conscriberet Sanctorum Lugdunensium, vt ne quidem explorare potuerit, quo tempore is mortem obierit. Neque amplius assecutus Saussaius: diuinat tamen, non ab hæreticis, aut alioquin Christianorum tempore ab sceleratis hominibus trucidatum, sed cum idolorum cultus vigeret; atque ista de eo prædicat: Lugduni S. Iuliani Martyris, qui dire exagitatus, vt a Christi cultu ad idolorum impietatem traduceretur; cum fortiorem in fidei assertione se præberet, æternum erexit moriens suæ pietatis & patientiæ monumentum. Verum hæc de quolibet ab Ethnicis interfecto dici possunt. Romano quoque Martyrologio ita inscriptum a Baronio Iuliani nomen: Lugduni S. Iuliani Martyris.

[2] Antiquiora Martyrologia, præsertim MSS. vel nullum locum, in quo ille certamen exegerit, designant, vel saltem diuersum a Lugduno. Ita MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij. Ipso die passio S. Iuliani. Vsuardi Martyrol. Lubecæ an. ⅭⅠƆCCCCLXXV excusum: Lugduno natale S. Stephani. Et S. Iuliani. Ex simili codice manasse error videtur, vt, extrita interpunctione, vterque Lugduno aßignaretur. Maurolycus ita eos mutuo seiungit: [an Nicomedia?] Lugduni S. Stephani Episcopi, & Iuliani apud Nicomediam, Martyrum. MSS. peruetusta monasteriorum S. Cyriaci Romæ, S. Martyni Tornaci, ac Lætiensis: In Nicomedia passio S. Iuliani Martyris. Idem habent Hermanius Greuen, MS. Martyrol. Eccl. Aquisgranen. MS. Florarium, Martyrol. Coloniæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCXC, plurima Belgicarum Ecclesiarum MSS. Martyrologia, Vsuardi nomine insignita.

[3] MS. S. Hieronymi, siue vetustißimum Romanum, Nicomediensem hic memorat, non Iulianum, sed Iulianam, ita enim habet: Nicomediæ passio S. Iulianæ Virg. At XVI Februarij, quo ea Fastis Romanis inscripta, [an Iuliana Virgo?] idem MS. In Campania Cumbas nat. Iulianæ. Quasi vel diuersa fuerit, vel, si vna, ea Idibus passa, XVI Cumas postea translata sit. Diuitis-Augiæ, siue Richenoniensis cœnobij perantiquum MS. hic Iulianum statuit, quem alij Tullianum vocant, aut qui Iulianum, saltem pridie passum Alexandriæ; nam ita habet: In Alexandria Iuliani, Cyriaci & Ammonij. At Wandelbertus Iulianum S. Basilissæ Virginis sponsum ante tot iam secula hoc die coli censuit, his verbis:

Idibus æthereum Iulianus scandit honorem, [an Iulianus qui 9 Ianuarij?]
Sponsa Beata animum cælo cui iunxit ouantem.

Horum Acta dedimus IX Ianuarij. Hinc saltem liquet, ante nonum a Christi ortu seculum, quo vixit Wandelbertus Prumiensis in diœcesi Treuirensi monachus, aliquem hoc die, quicumque is demum sit, celebre in Ecclesiæ Fastis nomen obtinuisse Iulianum.

[4] In veteri Missali Tornacensi, & Breuiario antiquo Bruxellensi celebratur hoc die S. Iulianus Martyr Mißa propria atque Officio III Lectionum: [an Hospitator, qui 29 Ianuarij?] vti & in Breuiario Ecclesiæ Antuerpiensis antiquo. Sed in hoc videtur agi de S. Iuliano Hospitatore; qui tamen cur Martyr vocetur, nos latet. Ita habet Collecta: Deus, qui B. Iulianum, pium Martyrem tuum, hospitalitatis gratia insignem reddidisti, præsta, quæsumus, vt eius meritis & intercessione ad hospitiū congruum & diuinæ Maiestati acceptum nos tuos famulos perducere digneris. Per Dominum. De S. Iuliano Hospitatore egimus XXIX Ianuarij: quem & quidam XII Februarij, alij XXXI Augusti venerantur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS TVLLIANO, ANTIO, CYRIACO, AMMONIO.

[Commentarius]

Tullianus, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Antius, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Cyriacus, Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)
Ammonius Martyr, Alexandriae in Aegypto (S.)

G. H.

[1] Sanctos hos Alexandrinos Martyres exhibent plura MSS. Martyrologia. Tornacense S. Martini: In Alexandria natale SS. Tulliani & Ammonij. Lætiense: In Alexandria SS. Tullij & Ammonij. S. Maximini: Passio Iuliani & Ammonij. Richenouiense: In Alexandria Iuliani, Cyriaci & Ammonij. MS. Aquisgranense hosce Martyres hic recenset: In Nicomedia passio S. Iuliani. In Alexandria Tulliani, Anciriaci, Aminonis. Lucdiuio, (imo Lugduni,) Stephani Episcopi. Cyriaci. Castoris Presbyteri. De S. Stephano & S. Castore hoc die seorsum agimus. Cyriacum Martyribus Alexandrinis iungimus. Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum duos etiam ordines constituit his verbis: Cyriaci. In Alexandria Tulliani, Anchiriani, Ammonis. Martyrologium MS. Romanum, quod S. Hieronymo attribuitur, ab his Martyribus ita hunc diem auspicatur: Idibus Februarij in Alexandria Nat. Tulliani, Antij, Cyriaci, Ammonij. Hæc ibi, ex Antio & Cyriaco videtur in Aquisgranensi vnicum nomen conflatum Anciriacus, & corrupte magis apud Hermannum Greuen Anchirianus: ac dein alius statuitur Cyriacus. XIV Februarij alius Ammonius Alexandriæ passus colitur, sed S. Dionysij socius. XII Februarij cum pluribus sociis relati in Fastos Iulianus, Cyriacus, Ammonius, & quidem Alexandriæ coronam promeriti. Itemq; XI Februarij, Cyriacus, Ammonius, sed cum aliis: vt non sit certa vlla nota, ex qua statuere poßimus eosdem esse secundo aut tertio recensitos.

DE S. BENIGNO PRESBYTERO MARTYRE TVDERTI IN VMBRIA

svb Diocletiano

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Benignus, Presbyter Martyr, Tuderti in Vmbria (S.)

G. H.

[1] Tvdertum vrbs antiqua Vmbriæ, media inter Narniam & Perusiam, ab vtraque ad XX circiter millia passuum distat, haud procul Tiberis ripa, olim Tuder dicta: scilicet quando, vt canit Silius lib. 6,

— — Colleis Vmbros atque arua petebat
Hannibal, excelso summum qua vertice montis [Tuderti vrbe antiqua,]
Deuexum lateri pendet Tuder.

Ita & Strabo lib. 5: Τοῦδερ εὴτελυς πόλις, splendida vrbs Tuder. At Plutarchus in Crasso: Πόλιν Ὄμβρικὴν Τουδερτίαν, Tudertiam vrbem Vmbricam appellat. Eadem vrbs a temporibus Apostolorum fidem Christianam suscepisse traditur, [fuere Episcopi Martyres,] quamuis Episcoporum, quitribus prioribus seculis istic sederint, duorum tantum nomina reperiantur. Horum alter S. Terentianus, Tudertium Patronus, creditur circa annum CXXXVIII Martyr in cælos migrasse Kalendis Septembris. Alter est S. Pontianus, persecutione Diocletiani & Maximiani martyrio perfunctus, coliturq; IX Iulij.

[2] [& S. Benignus Presbyter:] Sub hoc Pontiano vixit S. Benignus Presbyter, eadem persecutione palmam assecutus: cuius hoc die ita meminit Martyrologium Romanum: Tuderti S. Benigni Martyris. Ioannes Baptista Posseuinus libro de Vitis Sanctorum Tudertinorum, anno ⅭⅠƆⅠƆXCVII edito, etiam XIII Februarij adscribit S. Benignum Presbyterum & Martyrem Tudertinum, de quo asserit nihil aliud cōpertum, nisi Martyrem persecutione Diocletiani & Maximiani occubuisse, eiusque corpus cum magna veneratione adseruari in monasterio Tudertino Ordinis S. Benedicti, Militiarum appellato, siue de Militiis, vt vocat Baronius in Notis ad Martyrologium, vbi & addit, esse monasterium monialium, [de eo extāt vetera monumenta,] & de S. Benigno se vidisse vetera monumenta Ecclesiæ Tudertinæ, impartita ab Angelo Cæsio eius ciuitatis Episcopo: qui illi Ecclesiæ per quadraginta annos præfuit ab anno ⅭⅠƆⅠƆLXVI vsque ad ⅭⅠƆⅠƆCVI, & vetustas Ecclesiæ constitutiones & nouas synodales additas imprimi fecit, vna cum Officio Sanctorum Tudertinorum, Apostolica auctoritate approbato: [& officium Ecclesiasticum:] vti ex Catalogo MS. Præsulum Tudertinorum bibliothecæ Barberinæ refert Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Tudertinis. Ludouicus Iacobillus in libro de SS. Vmbriæ, ad XIII Februarij agit de S. Benigno, & vetera a Baronio indicata monumenta, appellat Lectiones antiquas MSS. additq; eum celebrari per totam diœcesin Officio Ecclesiastico sub ritu duplici. Ex his officiis Ecclesiæ Tudertinæ approbatis, hanc vitæ epitomen edidit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, XIII Februarij.

[3] Benignus Tuderti natus, a prima ætate in Christiana religione eruditus, ita in ea profecit, [Vitæ compendium ex Ferrario.] vt sacris ordinibus insigniri mereretur, ac tandem ad sacerdotij dignitatem perueniret: quo tempore Diocletianus & Maximianus Imperatores in Christianos persecutionē commouerant. Cum autem Benignus diuinæ pietatis ardore incensus, nullo terrore perculsus, fidem verbo & exemplo promulgare non desisteret; ab idolorum cultoribus captus, variis assicitur suppliciis, ac demum munus sacerdotale martyrij gloria cumulauit. Corpus eo loco sepultum est, in quo basilica cum sacrarum mulierum cœnobio eius nomini ædificata fuit: cuius vestigia ad hæc vsque tempora, ecclesia ipsa solo æquata, cernuntur: vnde celebri pompa ad ecclesiam monialium S. Benedicti translatum est.

[4] Contigit autem miraculum huiusmodi: quod, cum monachus quidam conuersus, vt vocant, [Furaturus quidam eius caput, diuinitus impeditur.] sacrum Benigni caput, quod in argentea theca inclusum asseruabatur, furaturus, in ecclesia se abdidisset, ac theca lapide confracta, abstulisset; numquam loco egredi potuit: circumiens enim numquam ecclesiæ ostium, Diuina operante virtute, reperire potuit. Quare caput referre, in eademque theca recludere coactus est.

DE S. PALLADIO MARTYRE ROMANO, ANTVERPIÆ.

[Commentarius]

Palladius, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)

I. B.

Refossa Romæ e S. Agnetis cœmeterio SS. Flori & Palladij Martyrum corpora, Antuerpiamq; allata, huiusq; Antistite vrbis approbante, [S. Palladij Translatio an. 1652] publicæ venerationi exposita anno ⅭⅠƆDCLII, diximus XII Februarij, cum de S. Floro ageremus: nam is dies illius celebritati dicatus, sequens S. Palladij. Ac de hoc, præter quæ illic de vtroque communiter dicta, nihil suppetit: [13 Febr.] nisi quod vt illud Dominica Quinquagesimæ illatum solenniter in ecclesiam Domus professæ Societatis Iesv, ita hoc feria secunda post vespertinam itidem concionem: at feria tertia splendido sacrorum apparatu honoratum. Palladium Romanum Martyrem nusquam alium legimus. VIII Ianuarij Palladius memoratur quidam, vti & VII mensis eiusdem Palladas, vterque cum pluribus sociis, quos vetera nonnulla Martyrologia in Græcia martyrij confecisse cursum tradunt: quare hunc ab vtroque illo diuersum suspicamur.

DE S. IVLIANA MATRONA TAVRINI IN PEDEMONTIO

Secvlo IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iuliana matrona, Taurini in Pedemontio (S.)

BHL Number: 0085, 0086

Avctore G. H.

§ I S. Iulianæ Vita, obitus, cultus sacer.

[1] Dvobus proxime perlustratis diebus egimus de S. Tigrino Martyre, & S. Goslino Abbate, [Taurini in templo Societatis Iesu,] quorum sacræ Reliquiæ adseruantur Augustæ Taurinorum in templo Societatis Iesu, quod vrbis istius Patronis, SS. Solutori, Aduentori, Octauio, e legione Thæbæa Martyribus, [inter alias Reliquias,] dicatum est. Horum trium pugilum sacra corpora olim collegit, & simul in oratorio a se condito sepeliuit S. Iuliana matrona: eisq; a morte adiuncta est, in eodem, [est corpus S. Iulianæ,] quo ipsi sepulta oratorio, vti eiusdem est in cælis gloriæ consors. Obtinuit quoque eadem Societas Iesu Taurinensis sacra pignora & horum trium Martyrum, & sanctæ huius matronæ: [quæ colitur 13 Febr.] illosq; præcipuocultu veneratur XX Nouembris, hanc XIII Februarij. Eo die officium Ecclesiasticum ex communi non Virginum sumitur, quod vidua credatur obiisse.

[2] Eximias S. Iulianæ virtutes, cum Vita illius seorsim scripta non reperiatur, [Agitur de illa in Actu SS. Solutoris, Aduentoris, Octauij,] excerpimus ex dictorum trium Martyrum Actis, quæ integra XX Nouembris daturi sumus ex MSS. codicibus collegij Taurinensis Societatis Iesu, a R. P. Ioanne Iacobo Turinetto, eiusdem collegij Rectore ad nos transmißis. Antiquiora horum acta ductore anonymo sic incipiunt: Multa & magna sunt, quæ de beatissimorum Martyrum Aduētoris, Octauij atque Solutoris certaminibus, [tum antiquioribus,] Christianorum mentibus debeant imitanda proponi. Sunt illa distributa in lectiones, eo die in officio Ecclesiastico ad Matutinum recitari solitas; atque etiam a Bonino Mombritio tomo 1 Sanctuarij in lucem edita, insertaq; lib. 1 Historiæ Thebææ Italice scriptæ a Bernardino Rosignolio Societatis Iesu; viro docto & sancto, qui postquam scientias naturales ac diuinas Mediolani XI circiter annos professus fuerat, præfuit collegiis Taurinensi, [ætam Historiæ Thebææ insertis,] Romano aliisq; ac prouinciis, Romanæ, Venetæ, Mediolanensi, sub quarum vltima continetur Taurinum cum ditione Pedemontana. Edita hæc est historia anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXIX, atque iterum auctior anno ⅭⅠƆⅠƆCIV sub nomine Guilielmi Baldesani; quod etiam in bibliotheca Societatis Iesu obseruat Philippus Alegambe, additq; eumdem Rosignolium Taurini magna sanctitatis opinione obiisse anno ⅭⅠƆⅠƆCXIII.

[3] Alia quædam de eisdem Sanctis extant monumenta, in antiquis libris monasterij S. Solutoris, (de quo egimus ad Vitam S. Goslini eiusdem loci Abbatis) reperta, [tum aliis] atque ab eodem Turinetto nobiscum communicata. Prior præfatio pro solennitate festi SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij ita incipit: Videntes, fratres carissimi, huius fidelis populi multitudinem sanctam. Alter eidem historiæ prologus præponitur hoc initio: Omnis Catholica religio, & omnis salutifero delinitus lauacro, corde credit, ore perhibet. Ipsius vero historiæ est exordium eiusmodi: Cum per partes totius mundi nomen Christi, suscepta Apostolorum doctrina & crucis triūpho, parato flammeo semine cresceret, gens Thebæa veloci auditu ad fidem Catholicam euolauit &c. Auctor habetur Guilielmus Episcopus Taurinensis, diciturq; in citata Historia Thebæa, [a Guilielmo Episc Taurinensi circa an. 900 scriptis.] & floruisse circa annum ⅠƆCCCC, & de horum Martyrum gestis scripsisse librum, qui in eodem S. Solutoris cœnobio extiterit: ex quo eadem, quæ in hisce Actis leguntur, ibidem proferuntur. Guilielmum hunc gesta D. Solutoris & aliorum Thebæorum Martyrum edidisse asserit etiam Franciscus Augustinus ab Ecclesia, in Chronologia Pedemontana cap. 5.

[4] Eporedia antiqua Romanorum colonia est, Mario VI Valerioq; Flacco, [S. Iuliana Eporediæ vixit:] teste Paterculo lib. 1, Consulibus, id est, integro ante Christum natum seculo, condita apud Salassos ad ripam Doriæ maioris, qui hodie Doria Baltia & Bautia dicitur, vti vrbs ea Yurea & Inurea. In hac vrbe ferunt S. Iulianam ex diuite nobilique familia prognatam, & Christiana religione sanctisq; moribus imbutā, temporibus Diocletiani & Maximiani vixisse: quādo S. Solutor, vt Acta antiquiora habent, e persecutorum manibus elapsus, [vidit S. Solutorem capite plecti:] e Taurinensi ditione ad Eporediense oppidum profugit, atque a puero proditus comprehensusq;, iuxta amnem Doriam, quod Christianum se plena voce confiteretur, decollatus est; & quidem spectante S. Iuliana, vt sequentia ex eisdem Actis prolata innuunt.

[5] Cum B. Soluto rictu gladij fuisset interfectus, quædam venerabilis & Christianissima fæmina, Iuliana nomine, operiens pretiosi Martyris sacratissimum corpusculum, simulans sibi placere, quod factum fuerat, persecutores illos domi recepit, & humanitatis gratia cibum potumque apposuit, [carnificibus laute exceptis,] atque ab ipsis sciscitans, didicit S. Aduentorem Octauiumque in Taurinēsi territorio fuisse interfectos. Quibus illa venerabilis fæmina tamdiu vini poculum ministrauit, donec nimie inebriati, & soluti a vino, grauiter obdormirent. Tunc beatissima Christi famula Iuliana S. Solutorem in quadrigæ suæ leuans vehiculum, [corpus eius aufert.] ad Taurinensem pergens ciuitatem, nocturnis horis properare disposuit. Sic Christi maiestas gloriam sui Martyris illico manifestans, memorati fluminis impetu dexteræ suæ virtute diuiso, per siccum eam cum vehiculo gradi concessit: [fugit fluuiis vltro siccatis:] sicque omnium fluminum cursus, qui interiectis spatiis vtrarumque ciuitatum decurrere noscuntur, virtutis suæ potentia diuidens, eam absque vllo obstaculo hilari profectione ad beatissimorum Martyrum Aduentoris & Octauij corpora deduxit. [adiungit corpora SS. Aduentoris & Octauij:] Quorum sanctissima membra cum omni veneratione suo pari coniungens, superna sibi imperante Maiestate, in alteram partem transtulit ciuitatis, & illic Dei nutu sepeliuit, atque in eorum honorem ibidem cellulam construxit oratoria, sibi in proximo memoriam sepulturæ coniungens, [ eaq; sepelit Taurini, & oratoriū extruit:] quā oratoriam cellulam gloriosissimus S. Victor, Taurinatis Ecclesiæ Antistes, ampliori spatio, miro opere miraque celebritate dignam decoramque basilicam cum atrio ædificauit.

[6] Hactenus antiqua Martyrum illorum Acta. Qui in iis innuuntur fluuij exiccati, quinque enumerantur lib. 1 Historiæ Thebææ, Doria major prope Eporediam, Orgus, Malo, Stura, & Doria minor, vulgo Dorietta prope Taurinum. At S. Iuliana ob singularem pietatem ac religionem, qua erga Martyrum sanctas Reliquias ferebatur, non quadriga, cui impositæ erant, vehebatur; sed pedes & fluuios pertransiit, & reliquum iter confecit. Cum autem super lapidem marmoreum, [vestigia pedum imprimit marmori,] qui in fundo Doriæ maioris iacens, viam transeunti planiorem reddebat, S. Iuliana graderetur, pedum illi vestigia impreßit, vbique inter se æqualia: e quibus colligunt, ætate eam tunc grandem fuisse. Seruatur enim etiamnum lapis ille, cum reliquo corpore ad templum Societatis Iesu delatus, vbi visitur e parte sinistra maioris altaris: & vestigia pedum in magna sunt veneratione, vt ea certatim osculis homines terant. [hactenus cum veneratione sernate:] Vnde etiam minus nobis probantur, quæ in posterioribus Actis dictorum Martyrum refert Guilielmus Episcopus, scilicet duodecim annorum numero versatam fuisse in corpore, ætate paruissimam, at sensu grandæuiorem, dum S. Solutoris corpus translatura, acceptis ministris per opacæ noctis silentia, omissis calceamentis gradiens, vestigia pedum impressit durissimo saxo, quod in plaustro componens, statuit in memoriam futurorum: vti seruatum fuisse suo tempore testatur idem Episcopus.

[7] De aliorum duorum Martyrum corporibus inuentis, & sepultis ita scribit idem auctor: Orto quippe Phœbo, venerandorum Martyrum corpora Aduentoris & Octauij inuenit sancto ostendente Spiritu, [præuia precatione,] quæ fusis lacrymis prona in terra, ad pedes Sanctorum iacens, sic humilibus exorauit eloquiis. Bonorum omnium Deus dispositor, qui hos viros triumphali corona decorare voluisti; vt polorum bonis ditarentur in tuis habitaculis; sit nomentuum gloriosum atque laudabile per seculorum spatia. Nunc ergo eorum meritis & me & omnem Christianum populum ab omnibus libera maculis & tecum transferre digneris, Amen. Expleta oratione cœpit cogitare, vbi & qualiter sancta membra dignæ sepulturæ traderet, quæ, donante Diuina clementia, cogitatu adinuenit celeri, vt ad alteram partem vrbis, quasi ad axem australem dignis venerationibus transferret. Quod cum fecisset, [transfert corpora Martyrū:] in quodam labello cum prona reuerentia Beatorum corporum condiuit. Ibi etiam cellulam desuper ob eorum memoriam construxit modo mirifico: nam & oratorium in proximo tempore condidit, vt ibi eorum suffragia, se inuocantibus, misertus sit Rex æthereus. Hæc Guilielmus Episcopus.

[8] Quid deinde egerit S. Iuliana, quamdiu vixerit, quo anno, mense, dieue obierit, nusquam legimus. Baronius dictos Martyres censet palmam gloriosi certaminis obtinuisse anno CCXCVII, vt ex Annalibus eius constat, vbi num. 1 & sequentibus agit de S. Mauritio & legione Thæbæa, & nu. 16 de tribus hisce Martyribus. Discutienturea XXII Septemb. quo coluntur S. Mauritius ceterique Agaunenses Martyres, & XX Nouemb. quo Taurinensibus his peculiaris habetur veneratio. Omnes sub Maximiano occisos esse Acta & Martyrologia testantur. Addit in Historia Thebæa Rosignolius, S. Iulianam, cum perfecto rerum terrenarum despectu, [pie reliquū vitæ trāsigit:] se omnibus Christianæ pietatis exercitiis dedidisse, in eisq; ad finem vitæ perseuerasse. Vnde etiam colligimus, cum sacrificium Missæ, ac reliquum officium Ecclesiasticum, ex antiqua traditione ad eius honorem de communi non Virginum siue viduarum peragatur, eam antea coniugio, adstrictam fuisse, at prius quam dicti Martyres certamine perfungerentur, viduatam marito sanctis actionibus insudasse.

[9] Qui supra memoratur S. Victor Episcopus Taurinensis primus illius nominis est, diciturq; vixisse an. CCCX. At Victor II datus est a Rege Ostrogothorum Theoderico petenti S. Epiphanio Episcopo Ticinensi comes itineris ad Reges Burgundionū Gundebadum & Godegisilum, vt dictum est in S. Epiphanij Vita 21 Ianuar. cap. 11 & 12: contigit ea legatio anno CCCCXCIV. De primo Victore ita scribit dictus Guilielmus Episcopus: Cellulam oratorij, [S. Victor Episcop. Martyribus basilicam cōdit, vbi ipsa antea oratorium:] a S. Iuliana consiructam, Victor Antistes Taurinatis Ecclesiæ sanctissimus, opere mirifico, ac dilatato spatio, dignam basilicam cum decoratis porticibus atque additis composuit dotibus: in qua vniuersæ prouinciæ populi, & monachorum ordo atque Clericorum, nec non & viduarum tumultus, honoris cultu natalem eorum exultationis iubilo annue concelebrant. Ea in solennitate inter alia cantica recitatur ad Missam Sequentia, vt vocant, in qua hæc de S. Iuliana:

Laudent sancti Iulianam,
Taurinenses Christianam,
Cuius ductu fruimur.

[10] De monasterio S. Solutoris ibidem extructo iam egimus ad Vitam S. Goslini, [festum inuentionis Reliquiarum celebratur 10 Febr.] qui Abbas illius secundus obiit anno ⅭⅠƆLXI. Antiquitus celebrabatur in illo monasterio X Februarij festum commune S. Goslino Abbati, S. Iulianæ, sanctisque Martyribus Solutori, Aduentori & Octauio; sub titulo Inuentionis. Goslini dumtaxat ac Iulianæ Inuentionem prædicant Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani & Ferrarius in generali SS. Catalogo. Iam vero die X Februarij officium fit solum de Inuentione SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij, solennitate S. Iulianæ in XIII Februarij reiecta.

§ II Reliquiæ S. Iulianæ & aliorum Sanctorum deportatæ ad ecclesiam Societatis Iesu.

[11] Franciscus I Francorum Rex bello præcipuas Ducis Sabaudiæ ditiones armis subegit, ac misso in Pedemontanam regionem exercitu, summa celeritate Taurinum anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI intercepit: [Destructo an. 1536 monasterio S. Solutoris,] quod filius eius Henricus II ad annum ⅭⅠƆⅠƆLIX tenuit. Franci ergo vrbe Taurinensi potiti mox quatuor suburbia cū monasterio S. Solutoris aliisq; ædibus sacris subuerterunt. Quieuerant ad illud vsq; tempus in ecclesia inferiori huius monasterij SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij Martyrum corpora, nec non SS. Iulianæ matronæ & Goslini Abbatis, [Reliquiæ eleuantur,] infra altare deposita in tumulo marmoreo, ac lapide magno cooperta. Extabat autem in posteriore parte altaris tumba muri instar ad longitudinem tumuli erecta, quam alter lapis marmoreus claudebat. Præsentibus igitur Benedicto de S. Sebastiano, dicti monasterij Priore, atque aliis monachis, & Clero plurimisq; viris religiosis ex eadem vrbe, destructum est altare, sacrumque monumentum apertum. Dein facibus accensis, [& ad sacellum S. Mariæ de Cōsolatione transferūtur;] Prior ac monachi Sanctorum corpora, reuerenter e tumulo exempta, ac magnæ thecæ imposita, cum frequenti præcipuorum vrbis religiosorum comitatu, solēni supplicatione in vrbē transtulerunt, inque S. Andreæ Prioratu, in sacello Deparæ, cui a Consolatione nomen est, tantisper deposuerunt anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI, die XXV Aprilis, vt ipsa authentica instrumenta Taurino nobis submissa fidem faciunt.

[12] [Collegio Societatis Iesu Taurinian. 1567 erecto] Aduocata dein Societas Iesu Taurinum, collegium ibidem erigere cœpit anno ⅭⅠƆⅠƆLXVII, cuius exordia describit Franciscus Sacchinus tomo 3 Historiæ eiusdem Societatis lib. 3 num. 113 & seqq. Ac num. 118 asserit præcipuum firmamentum collegio fuisse tum Alerami hæreditatem, tum Vincentij Parpaliæ liberale ac religiosum donū. Erat hic Vincentius perpetuus Abbatiæ S. Solutoris Commendatarius, qui, impetrata anno ⅭⅠƆⅠƆLXVIII Idibus Iulij a Pio V Pontifice Maximo facultate, [varia bona huius monasterij donantur,] varia huius monasterij bona contulit Societati, ea conditione, vt templum extrueret sub titulo SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij, ad quod postmodum dicta corpora Sanctorum transferrentur. Erectum interea sacellum, in quo sua ministeria Societas obiret, dum illustrius templum conderetur? Acceßit Pontificis Maximi auctoritas, qua ratam hanc esse translationem decreuit. Est autem illius diploma eiusmodi.

[13] Gregorius Papa XIII vniuersis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. [& ex auctoritate Gregorij XIII,] Tunc animarum fidelium saluti opportune consuli non ambigimus, cum earumdem benedictionem ad pia opera exercenda, ad Sanctorum Dei Corpora & Reliquias venerandas, qui certissimum testimonium Christo Domino proprio effuso sanguine reddiderunt, indulgentiis & peccatorum remissionibus propositis excitamus. Itaque per nos accepto, corpora sanctorum Martyrum Solutoris, [corpora S. Iulianæ & aliorum addicūtur,] Aduētoris & Octauij ex legione Thebæa, ac S. Iulianæ & S. Guslini Abbatis, olim ex ecclesia monasterij tunc sub inuocatione eorumdem Sanctorū prope & extra muros Taurinenses, dum bella eis in locis proximis temporibus vigebant & exarserant, diruta & demolita, ad ecclesiam prioratus S. Andreæ, seu S. Mariæ de Consolatione nuncupatæ, Taurinensem, translata fuisse, ad effectum vt in ecclesia, sub eorumdem Sanctorum inuocationibus intra eamdem ciuitatem postmodum erigenda, decentius, quomodolibet fieri posset, [in nouam ecclesiam Societatis transferenda:] collocari valerent; eamque ob caussam dilectum filium Vincentium Parpaleam, eiusdem monasterij tunc Cōmendatarium, antequam commendam eiusdem monasterij in felicis recordationis Pij Papæ v prædecessoris nostri manibus sponte & libere cessisset; idemque prædecessor cessionem huiusmodi admisisset, ac dictum monasterium dilecto filio Cathelano etiam Parpaleæ Clerico commendauisset, nonnullorum bonorum stabilium & annuorū reddituum ad dicti monasterij mensam spectantium, separationi & dimembrationi, illorumque dilectis filiis Rectori & religiosis Societatis Iesu ciuitatis Taurinensi concessioni & applicationi, ita tamen vt ipsi Rector & religiosi nouam ecclesiam intra mœnia eiusdem ciuitatis sub dictorū Sanctorum inuocationibus construere tenerentur, expresse consensisse.

[14] Nunc vero per eiusdem collegij Rectorem & religiosos capella erecta & constructa fuerit, in qua ob eximiam deuotionem, quam erga eosdem Sanctos non solum iidem Vincentius & Cathelanus, verum etiam dilectus filius Nobilis vir Emanuel Philibertus Sabaudiæ Dux, & vniuersus ciuitatis prædictæ Taurinensis populus gerunt deuotionis affectum, [imo ob pietatem Ducis Sabaudiæ & aliorum permittuntur transferri ad sacellū Societatis:] eadem Sanctorum corpora eadem in capella recondi summopere cupiant. Propterea eorumdem nobis porrectis supplicationibus inclinati, venerando fratri Archiepiscopo Taurinensi, ceterisque, ad quos spectat transferendi prædicta corpora Sanctorum licentiam concedentes, omnes & singulos vtriusque sexus Christi fideles, quo possimus affectu, hortamur in Domino, vt processioni indicendæ, caussa & occasione transferendi Sanctorum corpora huiusmodi ad dictam capellam nuper constructam, frequentes pro eorum pietate interesse velint. Et vt ipsi Christi fideles eam ob caussam libentius conuentant, quo spiritualibus muneribus vberius se refici nouerint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus & singulis vtriusque sexus Christi fidelibus vere pœnitentibus, & confessis, [danturq; indulgentiæ,] qui dicta corpora Sanctorum, dum ad capellam prædictam transferentur, processionaliter, vt moris est, concomitati fuerint, & pias ad Deum preces pro sanctæ Romanæ Ecclesiæ exaltatione, ac hæresium extirpatione, & infidelium conuersione ac pace inter Christianos Principes conseruanda & augenda, fuderint, decem annos & totidem quadragenas de iniunctis eis aut alias quomodolibet debitis pœnitentiis, [solenni processioni interfuturis.] Apostolica auctoritate, tenore præsentium, misericorditer in Domino relaxamus, præsentibus post dictam processionem celebrandam minime valituris. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVIII Decembris ⅭⅠƆⅠƆLXXIV, Pontificatus nostri anno III.

Cæ. Glorierius.

[15] Præerat tunc collegio Taurinensi Rector Achilles Gagliardus, cuius eximiam doctrinam virtutemq; deprædicat Philippus Alegambe in Bibliotheca scriptorum Societatis. [Rectori collegij Societatis Iesu donantur sacra corpora,] Huic Rectori in prædicta ecclesia S. Andreæ, seu S. Mariæ de Consolatione, coram Eminentißimo Cardinali Hieronymo de Ruuere Archiepiscopo Taurinensi, ante memoratus Dominus Cathelanus Parpalea monasterij S. Solutoris Abbas Commendatarius, anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXV, die XIX Ianuarij, tradidit sacras Reliquias quinque corporum, [tribus arcis inclusa:] diuersis inclusas thecis, quarum & claues obtulit. Erant autem in arca nucea ossa sanctorum Martyrum Solutoris, Aduentoris, Octauij reposita; in duabus aliis ossa S. Iulianæ & S. Goslini. Allatæ autem fuerant iussu Gagliardi Rectoris aliæ arcæ, [deponuntur in aliis quatuor,] in quas Archiepiscopus Taurinensis eadem sacra pignora transposuit, videlicet ossa præcipua atque integra sanctorum Martyrum in primariam ex ære insigni artificio fabrefactam, atque inauratam: cui & imagines Martyrum Sanctæque Iulianæ insculptæ, cum eorum nominibus. Cranium S. Iulianæ intra pyramidem positum, cuius in fastigio sculpta Christi resurgentis effigies. Tres aliæ aderant nuceæ, ære intus opertæ, thecæ. Earum vni imposita ossa reliqua S. Iulianæ, alteri corpus S. Goslini, tertiæ cineres & fragmenta Martyrum.

[16] Quatuor hæ arcæ, vti ius fasq; erat, obseratæ, deportatæ dein sunt in Chorum eiusdem ecclesiæ, [& solenni supplicatione deferuntur ad ecclesiam Societatis Iesv:] ac post Vesperas ibidem decantatas, ad ædem Societatis Iesu, instituta solenni supplicatione, cui interfuerunt Dux Sabaudiæ Emanuel Philibertus cum Principe filio & nobilitate aulica, Archiepiscopi Viennensis & Tarantasiensis, Episcopi Ventiensis & Geneuensis, aliique ex omni ordine illustres viri, ac potißimum Cardinalis de Ruuere Archiepiscopus Taurinensis, qui totam hanc solennitatem adornauit: ac postridie XX Ianuarij Missæ sacrificio ad Sanctorum honorem peracto, de eorum laudibus ad nobilißimum conuentum perorauit. Extat ea oratio in Historia Thebæa excusa. Interfuerunt denuo Serenißimi Principes, Archiepiscopi, Episcopi, Nuntius Apostolicus, diuersorum Principum & Rerum-publicarum Legati, Senatorum varij ordines, & Ecclesiastici, aliiq; viri illustres: quam solennitatem ab Achille Gagliardo Rectore Italice descriptam habemus, XX Nouembris cum Vita SS. Solutoris, Aduentoris & Octauij daturi.

[17] [Corpus S. Iulianæ in summo altari adseruatur: claret miraculis.] Asseruatur autem hactenus corpus S. Iulianæ in templo Societatis Iesu, postea extructo, ac sanctis Martyribus dicato. Est autem illud in maiori ara ad latus sinistrum, siue Epistolæ, in vrna affabre elaborata conditum. Coniicere ex oßibus licet, statura proceram fuisse. Baldesanus, seu potius Rosignolius, in eadem historia Thebæa affirmat, inuocatione S. Iulianæ multa facta esse miracula, ac morbos incurabiles depulsos: quæ omnia edere statuerat singulari historia, sed morte præuentus parare eam haud potuit. Edidit Romæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVIII Franciscus Saccus Riccobonus martyrium S. Octauij & sociorum Italico sermone, in quo nonnulla de S. Iuliana repetit, quæ a nobis aliunde iam sunt prolata.

DE S. DOMNINO PRIMO EPISCOPO DINIENSI IN GALLIA.

SECVLO IV.

[Praefatio]

Domninus, Episcopus Diniensis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Prouinciæ superioris in Gallia vrbs est Episcopalis Dinia olim Sentiorum, vt Ptolemæus lib. 2 cap. 10 tab. 3 Europæ tradit; aut, vt Plinius lib. 3 cap. 4, Ebroduntiorum; sub Ebredunensi etiamnum Alpium maritimarum metropoli. [S. Domninus I Diniensis Ep.] Primum ea Episcopum habuit S. Domninum. Doninum vocat Papirius Massonus in Notitia Episcopatuum Galliæ, eumq; esse censet, qui in Italia celebris est: illum indicat, vt arbitror, a quo Burgum S. Domnini appellatur, agri Parmensis oppidum; vbi Domninus Martyr colitur IX Octobris. Verum is Maximiani Herculei Cubicularius fuit, non Episcopus.

[2] Diniensis Domninus cum S. Marcellino, siue (vt alij appellant) Marcello, Episcopo Ebredunensi in Galliam venit ex Africa, Euangelium prædicaturus: quoq; Marcellinus die colitur, ipse quoque Martyrologiis adscriptus, XX Aprilis. Ita illic de iis canit Wandelbertus:

Marcellinus, Domninus, Vincentius æque [inscriptus Martyrologiis 20 April.]
Nomine bissenam radiant festoque fideque.

Vetustum Martyrologium monasterij S. Richarij, Bedæ præferens nomen: In Galliis ciuitate Ebreduno, S. Marcellini, primi eiusdem ciuitatis Episcopi & Cōfessoris, Vincentij & Domnini sociorum eius. Fusius Vsuardus: In Galliis ciuitate Ebredunensi, S. Marcelli eiusdem vrbis Episcopi & Confessoris, qui diuino iussu cum sanctis sociis Vincentio & Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium Maritimarum verbo & signis admirādis, quibus vsque hodie refulget, ad fidem Christi conuertit. Eadem de iis prædicant, phrasi aliquantum mutata, Maurolycus, Galesinius, aliique. Nonnulli in sequētem diem eos reiiciunt.

[3] Ado Viennensis in Martyrologio, ad elogium, quod ex Vsuardo dedimus, quædam ex S. Gregorij Turonensis libro de gloria Confessorum cap. 69 de admirabili S. Marcellini baptisterio adnectit, ac primum fuisse illius vrbis Episcopum affirmat. Tum illa de sociis subdit: [Eius tumulus clarus miraculis.] Venerabiles socij eius apud Diniensium vrbem conditi, gloriosis nihilominus miraculis commendantur. Eadem habent Notkerus & MS. Martyrol monasterij S. Maximini. Postrema sic effert Petrus Equilinus lib. 4 Catalogi SS. cap. 69: Socij vero eius Confessores Christi in Domino dormierunt apud Clunensium vrbem conditi. Hallucinantur & alij in vrbis nomine, dum Cliniensium, Dimensium, Dunensium scribunt. Ita S. Auentinum Episcopum Dunensem, siue Carnotenum, [Diniensis vrbis nomen alibi mendose expressum.] qui Concilio I Aurelianensi subscripsit, quidam, fatente in Notis Sirmundo, Diniensem vel Diuiensem mendose appellarunt. Massonus certe in Notitia ante citata sic scribit: Diniam fuisse Metropolim ex subscriptionibus primæ Synodi apud Aureliam habitæ, certum & perspicuum est. Ita in editione Conciliorum Sixti V Veneta, inter subscriptos huic Concilio, primo loco est, Auentinus Diniensis metropolis. Adnotatur in margine, Diuiensis, Diensis vel Dignensis. In Parisina Sirmondi, ac Regia, vltimus est. Annotat autem ista Sirmondus: Digestæ hactenus fuerant in vulgatis, nescias quo consilio, tum Synodi huius, tum sequentium subscriptiones in ordinem alphabeticum, quod in nullis exemplaribus antiquis factū meminimus. De illo sancto Dunensi Episcopo egimus IV Februa. Diniensem porro vrbem cuius alibi vitiose expressum nomen, Canisius nouo errore Cliuensem appellat. Ita enim Germanice habet: inn einer Cleuischer statt. In aliqua Cliuensi vrbe. Cliuia, vt notum vulgo, Ducatus est peramplus Mosam inter ac Rhenum, vltraque hunc, ad Batauorum fere confinia.

[4] Postrema Adonis verba ita exponit Saussaius in Martyrologio Gallicano: Quod miraculum Ado Viennensis suo ad huc æuo perseuerasse graui assertione testatus est: [ad eam delatus,] subiiciens beatorum cooperariorum S. Marcellini corpora, post inclytum eorum transitum, ad Diniensium oppidum delata, ibidem condigno cultu quiescere, signisque micare gloriosis. Non ait Ado delata Diniam corpora, [an ibi mortuus?] sed sepulta Diniæ esse, siue, vt habet Equilinus, apud eam vrbem in Domino dormierint, siue alibi. Illic certe ambo prædicarunt. Domninus etiam Episcopus fuit. Hoc infra ex Vita a Gassendo scripta perspicuum fiet: illud ex S. Marcellini Vita, quæ ita habet.

[5] B. Vincentius, cuius supra fecimus mentionem, tanto collega dignissimus, vna cum viro venerabili cōdiscipulo suo Domnino, quem superius pro quadam * obligatione mentis pene omisimus, Diniensium ciuitatis eligentes partes, plures suo saluauerunt exemplo. Nam & ipse non immerito Domninus scripturæ commemoratur eloquio, quem parem fecit beata deuotio. Denique vsque in hodiernum diem ad venerabiles sepulturas eorum & dæmonia eiiciuntur & multi sanantur infirmi. [eo profectus cum S. Vincentio,] Nec enim fas erat, vt in tribus personis non trina dominaretur potestas, & inseparabilis Trinitas, dum tres in vnum connectit affectum, sanctitatis inde efficeret caput.

[6] [S. Marcellino Ep. Ebredunensi annuente] Memoratum quidem Antistitem Ebredunensem relinquentes, sese minoris meriti iudicantes, tamen nec posse vnum sine alio comitari, nisi forsitan illum, in quo Christi perfecta ad integrum manebat plenitudo. Sed hoc beati viri permisso potius, quam suo visi sunt præsumere ausu. [iisq; benedicente:] Denique vir beatissimus his eos verbis alloquitur, dicens: Ite, inquit, filij, Domini custodientes præceptum; quoniam ipse misit discipulos suos binos & binos prædicare pœnitentiam in remissionem peccatorum. Vos vno vtimini * comitatu. Ego etsi corpore absens, spiritu semper vsque ad diem resolutionis meæ præsens vobiscum manebo. De cetero Domini, vt confido, nos nullatenus dispensatio separabit. Cumque huic præcepto contradicere omnino non possent, vestigia eius osculantes, vale dicto profecti sunt. Et cum eos non sine lacrymarum imbre prosecutus fuisset, in ciuitatem, quam elegerat, regressus est.

[7] Episcopum deinde vrbis Diniensis ab eodem Marcellino consecratum esse Domninum significauit Petrus Gassendus Diniensis Ecclesiæ Præpositus, [Episcopus fit S. Domninus:] humanitate editisq; in lucem libris clarißimus, qui ad Godefridum Wendelinum, & ipsum eruditißimum, nobisq; amicißimum virum, Vitam S. Domnini a se ex monumentis illius Ecclesiæ compositam, inque tres Lectiones ad vsum officij Ecclesiastici digestam, anno ⅭⅠƆⅠƆCXLIV misit nobiscum communicandam: [colitur 13 Febr.] monuitque Idib. Februarij coli.

[8] Quo autem vixerit tempore S. Domninus, colligi ex S. Marcellini ætate potest. Hunc Ghinius statuit circa annum Domini CCCX claruisse. [quando vixerit?] Gassendus venisse ex Africa Romam tradit tempore S. Eusebij Papæ, circiter annum Christi CCCX, & ab eo Episcopum creatum Alpium Maritimarum. Ast in Vita apud Boninum Mombritium dicitur S. Eusebius Vercellensis, adscito sibi in socium Æmiliano Valentinæ vrbis Episcopo, Marcellinum consecrasse. Quod arbitror contigisse, postquam ab exilio, Iuliano imperante, rediisset Eusebius: nam & Æmilianus Epis. Concilio Valentino I legitur subscripsisse Gratiano Aug. III & Equitio Coss. an. CCCLXXIV. Eusebius autem qua in Oriente functus erat Apostolici Legati auctoritate, eam deinceps etiam alibi a Pontifice iussus videtur exercere. Itaque non nisi Valentiniani I temporibus Episcopatum suscepisse dicendus est S. Marcellinus, S. Domninus aliquanto serius, vt ad Imperium Theodosij potuerit peruenire.

[Annotata]

* al. obliuione,

* al. commeatu.

VITA
in Lectiones 2 Nocturni distributa,
auctore Petro Gassendo.

Domninus, Episcopus Diniensis in Gallia (S.)

[1] Domninus ex Africa oriundus, cum zelo Christianæ religionis arderet, [S. Domninus ex Africa oriūdus,] vna cum comite Vincentio secutus est B. Marcellinum Ebredunensium Antistitem, quo tempore ille Romam appulit, ac a Eusebium Pontificem, Constantino iam imperante salutauit. Sed & simul cum Marcellino in Galliam Inalpinam missus, operam assiduam illi præstitit, [prædicat in Alpibus:] donec fides Christi in Ebredunensium ciuitate & circumuicina regione disseminata radices egit. Tum vero a Marcellino dimissus cum Vincentio est, fidem vlterius propagaturus. [tum Diniæ,] Constituit autem ad Diniensium ciuitatem accedere, in qua idolorum cultores & Christiani nominis osores esse fama erat.

[2] Et certe quamprimum os aperuit, aduersus idola verba faciens, & Saluatorem Christum prædicans, [vbi fidei resistenses] repugnanteis acriter dissertatores habuit, quousque & ratione persuasionem deorum euertit, & oratione in cælum fusa fidem in Christum obtinuit, [verbis & miraculis conuertit:] & signis ac virtutibus fidem habitam confirmauit. Siquidem postquam exaggerauit promissa facta credentibus, adduci infirmos vndequaque iussit, ac magna illorum multitudine corā vniuerso populo coacta, omnibus in nomine Iesu sanitatem restituit. Quare ingenti applausu facto, cœpit magna pars Deos detestari, [500 prima vice baptizat:] & baptismum deposcere; adeo vt parato baptisterio abluerit prima vice animas circiter quingentas.

[3] Cum postea etiam procurasset construi ecclesiam in honorem Deiparæ Virginis, [ecclesiam ædificat:] adfuit Marcellinus eam consecraturus, qui & simul consecrauit Domninum in Episcopum. Cœpit interea Ecclesia Dei in Oriente laborare propter Arrianam hæresin, [fit Episcopus:] sacraque Synodus Nicæna b per ea tempora celebrata est. Domninus autem tenerum gregem indefesso labore pascens, [resistit hæreticis:] illum in confessione sanctæ ac indiuiduæ Trinitatis perseuerantem continuit. Tandem vero cum sese iam prope deficere sentiret, postquam hortatus est Vincentium vt curam gregis susciperet, imperante iam c Constantio Eidibus Februarij migrauit ad Dominum. Sacrum eius caput cum altero brachio in Diniensi Ecclesia asseruatur hactenus, [moritur.] venerationique habetur.

[Annotata]

a Probabilius est, serius venisse, cum sit a S. Eusebio Vercellensi & Æmiliano Valentinensi, tempore Valentiniani Imp. Episcopus consecratus, vt ante diximus.

b Imo multo ante, vt ostendimus.

c Mortuus est Constantius, priusquam ab exilio reuerteretur S. Eusebius Vercellensis, qui S. Marcellinum Domini magistrum, ordinauit.

DE S. CASTORE PRESBYTERO, CONFLVENTIÆ IN GERMANIA

SVB FINEM IV SEC.

Commentarius præuius.

Castor Presbyter, Confluentiae in Germania (S.)

I. B.

[1] Prodiit, (inquit Christophorus Browerus noster Annal. Treuiren. lib. 4.) ex S. Maximini schola Presbyter insigni morum & pietatis laude, Castor: cuius in Caradonum, prænobilem & antiquitate multa visendum populi Ripani vicum, perquam egregia exstant merita. [S. Castor colitur 13 Febr.] Is gemino Caradonensium & Confluentinorum gaudens patrocinio, vtrobique ab honestissimo Canonicorum ordine Patronus lubens merito colitur. At eius reliquias in perueteri D. Castoris basilica, pone maximum altare, Confluentes præcipue seruant, easque tertiodecimo Februarij, qui Diui recolendæ memoriæ anniuersarius, offerunt spectandas.

[2] Ab Rheni Mosellæq; concursu nomen Confluentibus factum, vulgo Confluentiæ, Germanice Cobelentz, diœcesis Treuirensis percelebri oppido, [Confluentiæ & Caradoni ad Mosellam,] medio Moguntiam inter Coloniamq; Agrippinam spatio. Caradonum lubet eiusdem doctißimi Broweri verbis describere: Ceterum Cardoni, inquit, origines euoluenti, occurrebat, infero Mosellæ sinu, præcipuum castellum fuisse Romanis limitaneis, custodiendo flumini; quod, licet montibus vndique clausum ac munitum, hac tamen per fauces occultas, faciles habet aditus. Stationis Romanæ multiplex olim indicium dedimus; fauetque nomen loci, vt quod aliud, vsu Romano tritum: nam Carrodonum, ab edito quod imminet iugo; seu Caradonum, pro Castello Romano, diuersis locis Ptolemæus numerat. Et Cardonum quoque in peruetusto Hierosolymitano itinerario asscriptum reperio inferiori Pannoniæ; vt locus ipse suo nomine testetur vetustatem. Hæc Browerus. Rectius, vt opinor, Carrodunum scribit Ptolemæus, quod vox dunum, vt sæpius indicauimus, addita oppidorum nominibus significet ea in colle aliquo, aut ad collem, sita. Carrodunum statuit Ptolemæus lib. 2 cap. 11 in Germania magna: aliud cap. 13 in Vindelicia: tertium cap. 15 in Pannonia superiore: quartum lib. 3 cap. 5 in Sarmatia Europæa. Huius ad Mosellam siti nec ipse meminit, nec in Mosella Ausonius; licet hic Alisontiam fluuium celebret, vulgo Eltz dictum, qui haud longe a Caroduno in Mosellam influit. Agit idem Browerus de Caraduno, (ita enim ibi appellat) in Proparasceue Annaliū cap. 17.

[3] Porro in sacras tabulas relatum XIII Februarij S. Castoris est nomen. Vetus MS. Martyrologium, quo adhuc vtitur Ecclesia Aquisgranensis, [inscriptus Martyrologiis:] ista solum habet: Castoris Presbyteri. Maurolycus: Ipso die Castoris Conf. MS. monasterij S. Maximini. Et depositio Castoris Presbyteri & Conf. discipuli S. Maximini. Multarum in Belgio Ecclesiarum MSS. Martyrologia, Vsuardi præserentia nomen: In territorio Treuirensi, S. Castoris Conf. cuius gesta habentur. Molanus in additis ad Vsuardum: In territorio Treuerensi, Confluentiæ castello, S. Castoris Conf. cuius gesta habentur. Eadem de illo, verbis aliis, prædicat Galesinius. Meminit etiam Ferrarius. Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani ista habet: Confluentiæ Treuirensium, S. Castoris Conf. oppidi illius Patroni gloriosi. Martyrologium Coloniæ excusum anno MXD hoc illum elogio ornat: In territorio Treuirensi S. Castoris Presbyteri, & Conf. cuius gesta habentur: qui tempore iuuentutis suæ a parentibus suis nobilibus B. Maximino Treuerorum Episcopo coniunctus est. Qui cum ordinem sacerdotij ab eodem accepisset, eremum intrauit: in qua Deo fideliter seruiuit, & tandem bono fine quieuit. Eadem habet Doctrinale Clericorum an. MDIX Lipsiæ excusum. Eadem, verbis paullum immutatis, Hermanni Greuen auctarium ad Vsuardum an. MDXXI editum, & Canisij Martyrologium. At Viola SS. Hagenoæ an. MDVIII excusa: S. Castoris, qui a nobilibus & religiosis parentibus in omni disciplina nutritus est. Tandem Maximiano Episcopo Treuerensi coniunctus est, qui eum Diaconum fecit. Tandem etiam sacerdotio suscepto eremum intrauit: & ibidem plures deuoti sibi sociati sunt. Qui cum vna die a mercatoribus, nauem plenam habentibus, modicum salis petiuit, quod negatum est ei, ob hoc nauis in profundum mersa est. Vnde mercatores compuncti de immisericordia sua doluerunt. Sed S. Castore pro eis rogante, nauis sursum se leuauit.

[4] Vitiose in Bruxellensi S. Gudilæ Martyrologio Episcopus nuncupatur S. Castor his verbis: Treuiris S. Castoris Episcopi, cuius gesta habentur. [non fuit Episcopus,] Probabilius suspicari forsan liceat Archidiaconum fuisse. Browerus certe lib. 4 Annal. de Caraduno loquens, Eminet hic, inquit, [forte Archidiaconus,] B. Castor Archidiaconi quoque titulo, & iurisdictione prisca, famam loci nomenque Sancti tuetur. Quamquam non omnino inde conficitur, ipsummet Archidiaconum fuisse, sed in illius honorem Archidiaconatum S. Castoris appellatum, cuius iurisdictioni subiectus Caradunensis districtus. Eadem ratione de S. Lubentio Presbytero, eiusdem S. Maximini discipulo, [vti & S. Lubentius 13 Octob.] qui XIII Octobris colitur, idem ista scribit Browerus: Fidei per Treuirorum Antistites trans Rhenum propagatæ vestigia tenemus certissima, ex inspectione sacra & iurisdictione, quæ secundum Loganam vtrimque latissime patet; cui & Archidiaconus olim impositus, sede ac titulo S. Lubentij, ad hunc vsque diem insignis. Logana, vulgo Germanis Lhon dicitur, ad cuius ripam, triginta duo ab Rheno millia passuum, (vt ait Browerus; nam eius Vita habet octo circiter milliaria) versus Orientem in editiore stat rupe Dietekirchen Ecclesia, quæ S. Lubentij corpus asseruat illuc aduerso amne, vi diuina, aduectum, cum Cuberini obiisset, siue Coberini, qui pagus est medio fere inter Confluentiam & Caradunum interuallo, aliis Cauerna S. Lubentij dictus, vulgo Coberen.

[5] Mendosum est, quod auctor Florarij SS. scribit ad hunc diem: In territorio Treuirensi, inquit, S. Castoris Confess. Translatio a Treuiri in Confluentiam ciuitatem tempore Normannorum anno salutis ⅠƆCCCXXXVII. Claruit anno salutis CCLXXIX. Ad eius preces nauis submersa & onusta se leuauit, mercatoribus compunctis de immisericordia, quod ipsi petenti modicum salis negauerant. [vixit seculo 4.] Si ad numerum in Florario expressum anni centum addantur, (qui forsitan oscitanter describente librario omißi) ætas S. Castoris apte constituetur. Videtur enim circiter annum CCCLXXIX deceßisse, qui discipulus fuerit S. Maximini II, quem S. Agritio anno CCCXXXV vita functo subrogatum diximus XIII Ianuarij ad Agricij Vitam; Browerus anno CCCLI mortuum scribit: Vitam eius dabimus XXIX Maij.

[6] At S. Castoris natalem IV Februarij statuit Florarium, Translationes duas, vnam XIII Februarij, alteram XII Nouembris. In nullo præterea Martyrologio nomen eius ad IV Februarij reperimus: [alibi colitur 4 Feb.] alioquin geminæ Translationis siue Inuentionis sub Weomado Ep. ac Translationis sub Hetti, mentio est in Vita. Hanc nos Vitam, ante secula aliquot, [Vita vnde hic edita?] sed parum accurate exaratam, descripsimus e MS. codice monasterij S. Maximini iuxta Treuiros. Huic addemus ex Browero hymnos, de quibus ita sentit lib. 4 Annalium: Inuenimus isthic (Caraduni) in antiquis membranis rhythmos nonnullos de B. Castoris actis, forte aliorum narrationibus fideliores, [de eo hymnus antiquus.] quorum ob Sancti reuerentiam hic partem proferre lubet.

[7] Inuentionem S. Castoris ita lib. 7 narrat Browerus: Weomadus S. Castorem decentiori tumulo collocauit, [Corpus cælitus reuelatum,] populo Cleroque Carodonam vsque Pontificem comitante, ac tridui abstinentia propitiante Numen. Gesta hæc Martij insigni pietate Sacerdotis ductu & auctoritate: qui a B. Castore inter quietem, constanti viso, ac recurrente tertium, de loco sepulchri admonitus, latentem denique e tenebris eruit, ac fauore operaque Weomadi, [a VVeomado Ep. eleuatum 8 seculo,] sanctissimis ad eam rem adhibitis cæremoniis, translatum e Virginis Matris templo, in æde D. Paulini Cardonæ reposuit. Quo id anno contigerit, non indicat Browerus; sed S. Weomadum tradit VIII Nouembris, anno ⅠƆCCLXXXI, e vita migrasse.

[8] De Translatione, quæ anno Ludouici Pij Imp. XXIII, Christi ⅠƆCCCXXXVI, aut, vt Browerus statuit, ⅠƆCCCXXXVII, contigit, ita breuiter agunt Gesta Treuirorum MSS. cap. 13. Post Fortunatum Trebirorum Ecclesiæ Hetti præfuit Abbas Mediolacensis. Hic admonitus in visu a S. Materno in vicesimo tertio anno Ludouici Imp. asportauit corpus S. Castoris, de loco qui dicitur Caridena, ad Confluentiam, ad monasterium, quod ipse construxerat, & v Id. Decembris consecrauit in honorem S. Castoris & omnium Confessorum, [translatū Confluentiam diuino iussu,] & post consecrationem sanctum corpus in ecclesia recondidit: ibique Lodowicus Imp. multa dona præsentauit. Agunt de eadem Translatione Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. 847, atque ex eo Wilhelmus Kyriander parte II Comment. de Augusta Treuer.

[9] Plenius ac floridius id Browerus describit in hunc modum: Inter hæc Hetti Treuirorum Archiepiscopus, vir spectata vitæ integritate, magno Ecclesiæ suæ prouehendæ studio inflammatus, opus egregium & magnificum regiis impensis inchoauit. Confluentiam antiquorum Franciæ Regum domicilio, & insigni iam tum castro munitam & frequentem, ad hæc duorum fluminum Rheni & Mosellæ coitione, & ceteris omnibus amœnitatibus ad cultum & abundantiam locum peropportunum, vt sensit ab vna tamen religionis celebritate curaque prope destitutum, muneris sui esse ratus est, [in templū ab Hetti Ep. ædificatum Canonicis Regularibus,] amplissimum ibi D. Castori, Cleroque canonicam vitam sequenti, monasterium & ædem erigere; quo locus is non situ magis ac fluuiorum præterlabentium opportunitate, quam vsu famaque sanctitatis sese efferret. Atque huic rei vt auspicandæ consilia religio peperit, ita perficiendæ Luduici pietas & munificentia plurimum sane commodauit. Hetti namque a D. Materno per quietem admonitus, vt ossa S. Castoris e Cardona Confluentiam deportaret, re prius cum Luduico communicata, eius sumptu basilicam extruxit, & sacras reliquias Confluentiam, frequenti pompæ spectaculo translatas, in ædem nouam, quam ipse V Id. Decembr. eiusdem Diui & omnium Confessorum nomini dicauerat, honorifice reposuit: Hæc ille.

[10] Trithemius & Kyriander de ea æde ac monasterio istud addunt: [(qui iam seculares)] Canonici S. Castoris ante plures annos regulam abiecerunt. Inscripta est Martyrologio Coloniæ an. MXD excuso Translationis huius memoria ad XII Nouembris his verbis: Apud Confluentiam, [12 Nou. 837.] Translatio S. Castoris Presbyteri & Conf. Et Florario: Translatio sanctorum Confessorum Martialis Ep. & Castoris Treuerensis.

HYMNVS DE S. CASTORE
ex MSS. Caraduni editus a Browero.

Castor Presbyter, Confluentiae in Germania (S.)

Avctum Maximine virum
Fama, virtuteque mirum,
      Prouehis Ordinibus.
Fit diuinis sociatus, [S. Castor vir apostolicus,]
Præco verbi Dei gratus,
      Via luxque tenebris.
Cardonum Virgo pudens
Intrans, eremique prudens
      Cultor ouans latebris.

Inde diuersi generis hymno corporis inuenti gloria descripta;

Quod inuentum, est translatum
In hoc templum consecratum,
Quondam Paulino dicatum,
      Cunctis venerabile.
Genti cuius mens benigna
Offert Deo vota digna:
Per diuersa patent signa
      Dei mirabilia. [miraculis clarus,]
Nam origo bonitatis
Fons Diuinæ maiestatis,
Ægris sæpe sospitatis
      Hic dat beneficia.
Naue salem deferente,
Et Mosellam ascendente,
Seruo Dei sal petente,
      Negatur munusculum.
Insurgit tempestas fortis, [nauim signo Crucis eripit naufragio.]
Vrget omnes metus mortis:
Hic vim diræ fugat sortis
      Per Crucis signaculum.
O tam felix eremita,
In valle doloris sita
Ab hac vita nos inuita
      Ad æterna gaudia.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. monasterij S. Maximini.

Castor Presbyter, Confluentiae in Germania (S.)

BHL Number: 1642

Avctore Anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Castoris sacerdotium, virtutes, miracula, mors, sepultura.

[1] Secretum Regis celare bonum est. Dei vero mirabilia prædicare gloriosum est. Ad quam vt posset pertingere gloriam, eorumdem mirabilium prædicator esse Psalmista desiderabat dicens. [Ps. 9. 2] Cōfitebor tibi Domine in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. [Mirabilis Deus in S. Castore;] Cumque Dei mirabilia in principio noni psalmi se narraturum proposuisset, & eorum plurima narrando prosequutus fuisset; denique quatinus sciremus vbi maxime mirabilis esset Deus, in fine sexagesimi septimi psalmi, qui etiam, sicut & nonus, de mirabilibus Dei contexitur, conclusit dicens: Mirabilis Deus in Sanctis suis. [Ps. 67. 36] Si autem generaliter in Sanctis suis mirabilis Deus est; ergo & in B. Castore, cuius specialiter hodierna die natalitia celebramus, mirabilis.

[2] Præuenit namque eum iam ab ineunte pueritia Spiritus sancti gratia, vt non in terra, sed in cælo toto animo conuersaretur: [qui adhuc puer pietati deditus,] & quod melior esset dies vna in atriis Dei super millia, sicut postmodum in libro lectitabat, in corde prius illiteratus adhuc meditaretur. [Ps. 83. II] Præclaræ igitur puer indolis gerebat in se quasi quoddam speculum futuræ probitatis: & nonnullos compulit opinari puerulus, qualis postmodum esset futurus. De generis autem prosapia, licet satis fuerit alta, quid tamen attinet dicere, cum apud Deum nullius sit acceptio personæ, sed in omni gente, & in omni populo qui timet Deum & operatur iustitiam, acceptus sit illi? Parentum tamen religio facile apparet in filio. Non enim irreligiosi tam religiosum possent educare; neque mali si fuissent, tantis bonis moribus informare. Traditus itaque a parentibus litterarum studiis, non, [litteris dat operam:] vt multi, in seculari & inani desudauit philosophia, sciens per Apostolum sapientiam huius mundi stultitiam esse apud Deum: sed totus in legis mandatis, totus in euangelicis præceptis, singula singulis conferens. Mox thesauros plenissimæ adeptus est scientiæ; vt cum sponsa in Canticis Canticorum & beatissimus Castor cantans cantaret: Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinauit in me caritatem. [1. Cor. 3. 19] [Cant. 2. 4] Erat enim caritas Dei ita ordinata in corde sancti viri, vt prius ordinaliter diligeret Deum ex toto corde, [ordinata caritate præditus:] ex tota anima, ex totis viribus, deinde proximum sicut se ipsum: vt prius disceret amare cælestia, deinde contemnere terrena: vt prius desudaret in vita actiua, deinde quiesceret in vita speculatiua.

[3] Cuius caritatis geminis alis subleuatus, tamquam de nido auicula ad volandum prouocata, [relicta patria, adit S. Maximinū Ep.] euolauit de patria, a quasi cum Abraham Patriarcha voce audisset diuina: egredere de terra & de cognatione tua. Christum itaque sequi studens, nudus ardens, seipsum sibi abnegans, Crucem suam baiulans, quasi quodam Diuino conductu Sanctum petiit b Maximinum: vt iuxta Psalmistam cum sancto fieret sanctus, cum innocente innocens, cum electo electus. [Gen. 12. 1] [Psal. 17. 26] Intuens autem præfatus Præsul B. Castorem, iam in sui stabilitate propositi sanctum, innocentem a læsione proximorum, quippe quos æque vt se diligebat, ideoque electum, vt ex multis vocatis vnus esset electorum; sacris ordinibus paullatim & discrete susceptis, prout speciale Sanctorum est ire de virtute in virtutem, [fit diaconus:] demum ad Diaconatus gradum illum promouit; eo quod eius caritatem, continentiam, castitatem tam ex gratia, quam ex nomine sibi inditam, ita exigere cognouit.

[4] Christi igitur præco, gradu functus Leuitico dignissime & cum magna humilitatis reuerentia, sanctum exhibuit officium, [castitate, aliisq; virtutibus cōspicuus,] illud meditans attentius: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Inter ceteras autem virtutes, tanta mentis & corporis præcellebat munditia, vt Spiritus sanctus per eum, sicut per Esaiam Prophetam exituris de Babilonia clamare videretur ac dicere: [sancte viuit:] Mundamini qui fertis vasa Domini. [Eccli. 3. 20] Propter tales tantasque virtutes, acceptus erat B. Castor præcipue S. Maximino, carus vniuerso Clero, dilectus populo Catholico. [Isa. 52. 11] Ex ore omniū laus eius redundabat: de qua quidem fama irreuocabilis veritas ait: Non potest ciuitas abscondi supra montem posita. [Matth. 5. 14] Dum autem pro summis dignis efferretur laudibus, laudes istas a seipso, [laudem humanam fugit:] vt suo non obessent præmio, quodam repulit odio. Laudes etenim boni operis seculares, si quæruntur, minuunt quidem præmium; si autem non quæruntur, augent illud per exemplum. Inde est quod Dominus in Euangelio dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. [Matt. 5. 6] Vt ergo meritum suum non minueretur, noluit in laudibus seculi gloriari, sed in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quam veram gloriam posset adipisci, non ignorans quia huiusmodi gloriam signorum vel virtutum Saluator discipulis suis prohibuerit, vt in eo potius gloriarentur quod commune esset omnium Iustorum, quam in aliquo speciali dono virtutis vel signorum. Gloriantibus enim eo quod dæmonia sibi subiicerentur, ait: Nolite gloriari quia dæmonia subiiciuntur vobis, verumtamen in eo gloriamini, quia nomina vestra scripta sunt in cælis.

[5] O virum per omnia beatum, quem nec aduersitas fregit, nec prosperitas extulit: qui adeo pestilentem mundani fauoris auram declinauit, [Sacerdos ordinatur:] vt mallet inter bestias siluarum conuersari, quam vitam suam inter homines leui saltem famine maculari. Sacerdos itaque a prædicto Episcopo consecratus, deuitauit populi conuentus, tanto ardore desiderans eremum, quasi lectuli dulce foret somnum. Dum ergo Christi peregrinus diu errabundus, [solitudinis amore] nec tamen errans per loca montuosa, siluestria, inaquosa, bestiis associatus, carne maceratus, in speluncis terræ, & cauernis petrarum conuersatus, afflictus, angustiatus admodum & fere supra vires fatigaretur; tandem, Deo duce per omnia, peruenit ad locum a Christo sibi destinatum, tunc quidem desertum, nunc vero ex viri sancti meritis c Karadonum nuncupatum. Contemplatus autem locum vir egregius, [Caradoni habitat:] totus in illam Apostoli sententiam raptus; fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam prouentum, vt possitis sustinere: immensoque gaudio repletus, dixit: Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitatio, quoniam elegi eam. [1. Cor. 10. 13] Proposuit enim vir Deo plenus ibidem permanere solus, vt Dei faciem, quam requirebat, contemplaretur dulcius, eo quod ab hominibus foret semotus, illud Psalmistæ assidue soli Deo susurrans: Tibi dixit cor meum, exquisiuit te facies mea; faciem tuam Domine requiram: ne auertas faciem tuam a me; ne declines in ira a seruo tuo. [Psal. 26. 8] Ecce sane tu pulcher es dilecte mi, & decorus: lectulus noster floridus. [Cant. 1. 15] Deus autem interiorum cognitor, animorum scrutator, intuens militem fieri iam posse Ducem; [discipulos congregat:] noluit eum pro se pugnare solo, sed pluribus fore præsidio, deditque ei contubernales plurimos: quatenus lucerna non abscondita sub medio, sed posita in candelabro, luceret omnibus qui essent in domo. Vir itaque insignis virtutibus, vita cælibe splendidus, ad exemplum sanctitatis vt lampas fulsit subditis: quoniam qui illuminat omnem hominem in hunc mundum venientem, multos magis illuminauit per eius lampadem caritate inextinguibili ardentem.

[6] Nemo propterea dubitet de sancti viri meritis, quod minus claruerit in signorum miraculis, tum quia eius tempore non erat opus signorum effectibus; quæ vt Paulus ait, data sunt infidelibus, non fidelibus, tum quia si quædam vel plura fecerit, paucis erant cognita, quæ si etiam non fuerint incognita, sunt tamen obliuioni tradita diuturnitate temporis & scriptorum inopia. [1. Cor. 14. 22.] Fecit tamen Deus duo, vt dicitur, simul, [ob salem sibi negatum, mersam auaui nautæ nauim] per manum ipsius magna admodum miracula, alterum quidem iustitiæ, alterum vero misericordiæ. Ascendente etenim per flumen Mosellæ, in cuius ripa eius cella erat fundata, naui magna sale aliisque mercimoniis plena, exiuit pauper Christi, qui totum reliquerat mundum, paullulum salis rogatum, magis ad necessitatem Fratrum quam ad vsum proprium. Cumque inuerecunde & pertinaci, vt ita dicam, auaritia, institores nauis viro Dei quæsitum sal denegarent, orta repentina tempestate, nauis quidem iusto Dei iudicio patuit naufragio. Iustum quippe erat, vt quoniam minimam partem seruo Dei negarent, totum quod ex eo habebant amitterent. Cum vero iustum Dei sentirent in suo damno iudicium, tum demum, tarda quidem sed salubri pœnitentia ducti, [signo Crucis ex aquis eruit:] opportunam meruere sentire misericordiam. Facto sane a Dei seruo Crucis signaculo, nauis, quam modo tempestas d aquis obruit, illacerata & absque omni damno statim ab aquis emersit. O vere Crucis Christi seruum, qui per Crucis signaculum, quos terruit naufragio, mox eruit periculo! Quod factum vir sanctus non sibi, sed totum Deo tribuens, obortis præ ingenti lætitia lacrymis, exclamauit dicens: Dextera tua, Domine, fecit virtutem: dextera tua, Domine, exaltauit me.

[7] Mansit autem Confessor Christi pretiosus in eodem suæ peregrinationis loco donec ætate perfectus, mundo, cui olim quidem mortuus fuerat, carnaliter moreretur; cælo vero, in quo iam a puero conuersabatur animo, nasceretur. A priuilegio ergo dignioris partis sancta consueuit Ecclesia die hodierna, id est, Idibus Februarij, potius eius natalem celebrare, quam mortem: eo quod dignior sit anima, [moritur 13 Febr.] quæ hodie nata est cælis, quam caro quæ mortua est terris. Igitur beati viri anima, corporeis compagibus soluta, tanto liberior penetrauit ad æthera, quanto minus dilexisset aliquid eorum quæ essent in terra. Videns autem cuncta quæ crediderat multo maiora esse speratis, (verius sane creditur de eo quam lingua possit exprimere, verius autem est, quam quisquam possit credere) assumpta Doctoris gentium sententia ait: Vere videbam tunc per speculum in ænigmate, nunc autem facie ad faciem. [1. Cor. 13. 12] O vere Christi adamator, mundi fortis triumphator, morte sacra per eremum scandis regnum, quo coronam gestans vitæ, Regi Regum regnans rite. Nunc pro nobis preces funde, vt qui dona dat abunde Deus & fons pietatis, nos purgatos a peccatis illuc leuet hinc ab imis, vbi manes tam sublimis: vt cum illo conregnemus, inde grates sibi demus, quod se ad nos inclinarit, & nos ad se subleuarit, Deus natus Dei Patris exuens nos de barathris. Ergo salus ingenito, eius & Vnigenito, sit in sancto Paraclito, qui Castori Confessori inclyto, vitam dedit & spiramen, Deus vnus trinus, Amen.

[8] Conuenerunt circummanentes vndique cum magna alacritate, [magno concursu populi] quasi Diuino quodem edicto, Clerus & populus vtriisque sexus, ad venerabiles B. Castoris exequias, more Christianorum frequentantes, non quidem nænias, vt vulgo solet fieri, verum, vt religiosus mos inoleuit, hymnos & psalmos cum canticis tali officio congruis, cum oratione & obsecratione. Erat sane in eis pietatis affectus, sancti viri deflere absentiam, cuius tamen corporis gaudebant habere præsentiam. Plangebāt igitur in melliflua allocutione tanti Doctoris, atque solatio desolati; gaudebant autem vt eius patrocinio & assiduo interuentu consolati. Erat igitur &, sicut de Beato legitur Martino, pium Sanctum deflere Castorem, & pium quidem Sancto congaudere Castori. Peractis itaque exequiarum vigiliis, iuxta sanctorum Patrum exempla rite protelatis, [pie & honorifice sepelitur.] accesserunt viri timorati, non quidem temere, sed ad id officij prouidenter deputati: cum ingenti planctu & tremore sustulerunt illud venerabile corpus, in feretro positum, de cella, in qua iacuerat, portantes cum psalmis & canticis in ecclesiam, quam ipse ad honorem Domini nostri Iesu Christi & eius Genitricis semperque Virginis Mariæ fabricauerat. Dignum namque reputantes, vt corpus Ecclesiastici viri infra ecclesiam pausaret: Missamque solenniter ex more celebrantes, sepelierunt illud in sepulchro nouo, in quo nondum quisquam positus fuerat; condientes cum aromatibus, diuersisque odorum generibus; per omnia laudantes & glorificantes Christum, qui Confessori suo tantam largiri dignatus est gratiam, vt cuius anima cælestem possideret patriam, corpus vero præsentem consecraret ecclesiam.

[Annotata]

a Cuias fuerit S. Castor, nusquam indicatur: an forte Aquitanus, vt ipse S. Maximinus, Paulinusq; eius successor? an e Belgica, cuius tunc caput Treuiri, Cæsarum sedes? At non saltem Treuirensis, si patriam reliquit, vt S. Maximinum adiret.

b Hic secundus est eius nominis Maximinus Treuirorum Episcopus, qui 29 Maij colitur. Primus 20 Iunij martyrio coronatus: quem multi etiam Tungrorum fuisse Episcopum putant, cum hi tamen suum Maximinum Confessorem indigitent, non Martyrem.

c De Caradono antea actum. iacet ad occiduam Mosellæ ripam, cuius situs infra cap. 2 nu. 13 describitur.

d Videtur Hymnus Caradunensis innuere, seruatam nauim ne periret, non, cum periisset, vndis ereptam.

CAPVT II
S. Castoris Reliquiæ inuentæ: pars Confluentiam translata.

[9] Iacuitautem sancti corporis desiderabilis thesaurus multo tempore in terra occultus, vt nemo hominum sciret vbi esset positus; siue quod antiquis morientibus, noui homines superuenerint, qui sanctitatem viri ignorarent, ideoque locum, in quo positus erat, magis ac magis negligerent, donec omnino obliuioni traderent; siue quod terra, posteaquam ibi poneretur, penitus fuerit desolata, prius quidem a a Normannis, deinde vero ab Hunis; qui, vt legitur, [Diu ignoratus locus sepulturæ S. Castoris.] b omnes Galliarum, præter c Metensem B. Stephani Protomartyris Christi, diruerunt ecclesias; seu quod Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis, quem constat, vt superius dictum est, & in isto esse mirabilem, ita præordinauerit, vt quo diutius iacuisset in terra, eo demum clariori apud homines fulgeret in gloria. Vnde contigit, vt duo d Canonicorum monasteria, [Ecclesiæ illi dicatæ.] præter villanas ecclesias, in honore Sancti huius Domino consecrarentur: quod nemini Confessorum Christi, in territorio quidem Treuirorum quiescentium, tribuit Deus, quantalibet deuotione ab hominibus venerantur. O quam iustum Dei iudicium, vt qui vnam Christi ædificauit ecclesiam, plures ipse habeat! o quam verum Filij eius promissum, vt quod pro nomine eius erogauit, quasi centuplum in hoc mundo accipiat, & vitam æternam possideat! [Matth. 19 29]

[10] Tempore autem Weomadi, qui a B. Maximino S. Castoris ordinatore e vigesimus nonus Treuirorum extitit Episcopus, placuit Deo in terra absconditam margaritam reuelare, & sancti viri reliquias hominibus diu incognitas, Deo autem pretiosas, sua manifestatione glorificare. [Martio Presbytero reuelatur eius tumulus:] Ostendit igitur per visionem cuidam Presbytero, nomine Martio, venerabili quidem & sancto viro, quo in loco thesaurus pretiosus esset absconditus: simulque adiecit, vt Treuericæ vrbis Archipræsulem adiret, & præclaram visionem de reuelatione sanctarum reliquiarum illi aperiret. Illo autem dissimulante, & visionem vanitatem somnij æstimante, seque indignum cui talis fieret reuelatio iudicante, secundo hæc eadem visio illi apparuit, & vt Episcopo innotesceret admonuit. Tum vero Martius miro modo stupefactus, Deum precabatur obnixius, vt si ex eo esset hæc visio, appareret ei & tertio, voto vouens quod faceret, quod cumque illi præciperet. Tertio igitur ostendit ei manifesta Dei clementia, quæ venerabili viro ante fuerant bis ostensa, præcipiens vt præfato Episcopo suggerat quatinus absconditam margaritam in lucem proferat. Weomadus autem Treuericæ vrbis Archiepiscopus Martium Presbyterum, cuius aduentum per reuelationem ante cognouerat, [is VVeomado Archiepiscopo significat;] cum ingenti honore suscepit: auditaque itineris caussa, Deo omnipotenti gratias egit quod suis tēporibus dignaretur reuelare sanctas beatissimi Castoris reliquias. Accersitis itaque ad Archiepiscopum optimatibus suis, Archidiaconis, Clericis, cum Laicis religiosis, mysterium consilij sui eis communicauit, quo modo vel quo tempore ad Karadonum descendere posset, quo comprouinciales & regionis Principes sibi occurrerent: vt communi deuotione ad salutem cunctorum sancti viri reliquias de terra leuarent. Aptum quippe erat, vt vna omnes deuotione eius venerationi assentirent, cuius oratione & patrocinio vna omnes sibi subueniri apud Deum desiderarent.

[11] Constituto itaque die, indictoque ieiunio, præfatus Pontifex, vna cum venerabili comitatu monachorum atque Clericorum cuiusque ordinis, [qui post tridui ieiunium,] sed & laicorum vtriusque sexus, ad Karadonum descendit: vbi & multitudo innumerabilis comprouincialium, sed & aliarum regionum diuersæ conditionis, diuersæque ætatis, cum mentis alacritate ei, sicut ante indixerat, occurrit. Facto ergo ab omnibus triduano ieiunio, preces & obsecrationes fuderunt ad Deum, vt qui reliquias sancti Confessoris sui dignatus esset reuelare, illos non reputaret indignos, ea quæ reuelata essent de sepulchro leuare. Celebratis vero ab Episcopo Missarum solenniis, [corpus eius eleuat,] sepulchrum sancti viri cum ingenti timore & tremore adeunt: quo adaperto, cælestem thesaurum inueniunt, inuentum autem cum hymnis & laudibus & canticis spiritalibus in ecclesiam, quæ tunc Domus f Paulini dicebatur, transferunt, vbi fiunt orationes & obsecrationes ad Dominum vsque in præsentem diem. Dominus autem omnium exauditor, omnium quidem miseretur, & de quacūque tribulatione ad eum clamauerint, vel quidquid in nomine Iesu Christi petierint, consolationes & beneficia consequuntur: [miraculis dein illustratum:] præstante eodem Domino nostro Iesu Christo, cui est cum Patre & Spiritu sancto iuge imperium, regnum indeficiens, gloria permanens in secula seculorum, Amen.

[12] Post multum temporis, cum Deo placeret ampliorem adhuc honoris gloriam Castori Cōfessori suo tribuere in terris, [pars postea translata Confluentiam,] quatinus cunctis innotesceret, quantum eius merita valerent in cælis; inspirauit g Archiepiscopo temporis illius aliisque terrarum Principibus, vt reliquias S. Castoris diuiderent, partemque vnam apud Karadonum in præfata ecclesia, quæ antiquitus dicebatur Sancti-Paulini-Domus, reponerent; aliam vero ad Confluentiam, vbi Mosella fluuius Rheno confluit, vnde etiam locus congruum sortitur nomen, transferrent. Ibi sane esset & locus latior & copia rerum vberior, [vbi ei structa ecclesia.] & accessus popularis frequentior. Quo in loco fabricata est regalibus impensis, miri decoris basilica, & omnipotenti Deo ad honorem S. Castoris Confessoris.

[13] O quam altum & inscrutabile omnipotentis Dei iudicium, quo sancti viri ossa, quæ multis seculis clauserat angustia sepulchri, postmodum non retineret arcti quidem & vnius angustia loci. [Caradoni situs.] Est enim locus, vt pluribus notum est, admodum angustus supra ripam Mosellæ situs, montibus inclusus: vnde, sicut in quibusdam scripturis legimus, Carta-domus, quasi Coarta, appellabatur antiquitus. Vnde Deus recompensabat hoc sancti viri meritis, inquantum capere potest intellectus humanæ mentis; vt quoniam diu iacuerat in angusto sepulchro, postmodum foret contentus vno & augusto loco. Obtinet igitur primatum vtriusque loci: fouet vtrumque ac defendit sui protectione patrocinij: habet in vtroque loco Clericos Canonicos Christo & sibi nocte dieque famulantes: reddit eos in vtroque loco pro sui corporis translatione annua deuotione exultantes.

[14] Exultat Karadonum, quoniam Patronum suum non amisit: sed aliorum Patronum esse fecit. Exultat Confluentia, quoniam Patronum, quem prius non habuit, hodierna die recepit. Exultat vterque locus Idibus Februarij, [Translationis memoria 12 Nouemb.] cum sanctissima anima ab Angelis est translata de angustia corporis ad cælestem patriam. Exultat hodierna die, id est, pridie Iduum Nouembrium, cum ossa sacri corporis a Principibus terræ translata sunt, de angustia Karadoni Confluentiam. Illo die cælestes chori exultabant, quo Christi Confessoris animam in suum consortium susceperunt: isto die Confluentini exultabant, quo tanti Pastoris ossa recipere meruerunt. Exultabant autem in vtroque Karadonenses, illo Angelis congaudentes, [dies vterque lætus, & hominibus & ipsis elementis.] isto Confluentinis congratulantes. O quam felices illi dies, quos illustrat celebris quies, quæ tot reddit lætabundos, hilares, mente iocundos. In solennitate nostri Patroni, fratres carissimi, non solum rationabilis creatura Angelorum & hominum lætatur; verum etiam irrationabilium mundi elementorum vnumquodque pro suo modo iocundatur. Cælum enim concinentibus Angelis resultat, cum beati viri animam infra ambitum sui palatij collocat. Terra resultat cum eius corpus sinu suo commendat. Item canentibus, & Deo gratias reagentibus resonuit, cum idem corpus feliciter custoditum aspectibus hominum reddidit. Aër autem resonando exultauit, cum eam odor suauissimus bis perfudit. Perfusus est enim inæstimabili suauitatis odore, cum eius corpusculum sepulturæ traderetur: profusus est item, cum ex sinu terræ eleuaretur. Aqua vero miro modo reconsiliendo exultauit, cum partem eius ossium Confluentiam portauit. O felix vita, cuius mors læta fecit cuncta mundi elementa! O felix vita, quæ post mortem, totiens honoris accepit incrementa! O felix vita, quæ necem temporalem non formidauit, & æternam mortem omnimodo non gustauit! Hæc est vita beatissimi viri, hominibus quidem non multum cognita, quoniam est cum Christo in Deo abscondita: cum autem Christus apparuerit vita vera, tunc & ipse apparebit cum illo in gloria. Tunc enim mortale hoc corpus eius, quocumque depositum est, induet immortalitatem, & corruptibile hoc, velut Prædicator gentium docuit, induet incorruptionem. [1. Cor. 15. 53] Tunc & nos quidem, qui viuimus, qui residui sumus, obuiam Christo rapiemur in aëra, sicque semper cum Domino erimus in gloria. Quod ipse idem Dominus noster precibus & meritis beatissimi Confessoris sui Castoris præstare dignetur, qui cum Patre & Spiritu sancto a principio viuit & gloriatur, & nunc & in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Normanni hic pro VVandalis positi, qui vere Septemtrionales viri, quod vox Nort man sonat, fuere. Nam qui Belgium nostrum Galliamq; dire populati sunt Normanni, & sedem tandem in Neustria fixere, longe Hunnis posteriores fuere, seculo Christi 9 ac 10, cum Hunni quinto præcipue Gallicanas prouincias incurrerint.

b Multas voluit auctor scribere, vt Sanctorum historias legenti patet.

c S. Gregorius Turon. lib. 2 hist. Franc. cap. 6 tradit Metensi vrbe tota exusta, populo ac Sacerdotibus trucidatis, solum S. Stephani oratorium flaminas euasisse.

d Confluentinum & Carodunense, vt antea dictū ex Brovvero.

e In Claudij Roberti catalogo Episcoporum Treuirensium, 28 est S. Maximinus, S. Weomadus 60. De hoc agemus 8 Nouemb.

f S. Paulino, opinor, S. Maximini successori, qui 31 Augusti colitur, ea sacra ædes fuit.

g Hetti, vt diximus, quem Kyriander Hecti, Hettonem, Hettingum vocat. Adfuit is morienti Ludouico Pio, celeberrimi nominis Episcopus.

DE S. MARTINIANO EREMITA IN PALÆSTINA

CIRCA AN. CCCC.

Commentarius præuius.

Martinianus Eremita, in Palaestina (S.)

G. H.

[1] Celebris est ad diem XIII Februarij memoria S. Martiniani, cuius res gestas Græci in Officio Ecclesiastico variis odis, antiphonis, aliisq; canticis excornant. [S Martiniani Vita Græce scripta, auctore coæuo,] Vitam eius, e qua reliqui sua encomia excerpserunt, scripsit auctor antiquus, &, quantum ex ea colligimus, coæuus: qui testatur, sibi notum fuisse S. Martinianum, cum aliis monachis, siue eremitis in Arcæ-loco degentem. Ἐν ὂις, inquit, ἔγνων καὶ τὸν μακαριώτατον Μαρτινιανὸν ὀικοῦντα. Inter quos noui etiam habitantem beatissimum Martinianū. Videtur auctor in Palæstina floruisse, vbi, tam in continente quam maris insula, S. Martinianus diutißime vixit, nautam pium vitæ in rupe maris exactæ cooperatorem nactus. Ibi etiam in Bethlehemitico monasterio meretrix Zoë ab eo conuersa piißime obiit. Hanc Vitam damus Latine redditam ex antiquo codice MS. Medicæo Regis Franciæ. [edita ex MS. Regis Franciæ: exornata a Metaphraste:] Est illa a Metaphraste varia paraphrasi aucta, atque e versione Gentiani Herueti ab Aloysio Lipomano & Laurentio Surio ad hunc diem XIII Februarij vulgata, deinde in varias linguas ab aliis trāslata. Eiusdem Vitæ epitome continetur in magnis Menæis Græcorum, in Anthologio nouo auctoritate Clementis VIII ab Antonio Arcudio edito, [eius epitome Græca] & in Βίοις Ἁγίων a Maximo Episcopo Cytheræo conscriptis. Nos solum antiquiorem Vitam hactenus ineditam damus; seruata pluribus locis Herueti versione.

[2] In Menologio Græcorum Henrici Canisij hæc leguntur: Eiusdem mensis Februarij die XIII. [S. Martiniani natalis 13 Februarij:] Natalis beatissimi Patris nostri Martiniani, qui fuit ex Cæsarea Palæstinæ, vir pietate & monastica exercitatione insignis. In Menæis hi versus adduntur:

Μαρτινιανὸς σαρκικὴν σβέσας φλόγα
Φευγει τελευτῶν, μὴ τελευτῶσᾳ φλόγα.
Ἐν τριτάτῃ δεκάτῃ δέμας ἐξέδη Μαρτινιανός.

Martinianus carnalem extinxit ignem,
Fugiens mori, ne in ignem resoluatur.
Decima tertia die corpus exuit Martinianus.

Molanus etiam eumdem refert in auctario Vsuardi, vti & Ferrarius in generali SS. Catalogo, cuius hæc sunt verba: Athenis S. Martiniani monachi. In eius namque vrbis ecclesia, præsente Episcopo, ad aliam vitam migrauit. At præcipua eius solennitas solebat peragi Constantinopoli in æde Principis Apostolorum Petri, [veneratio Constantinopoli.] quæ prope sanctissimam magnam ecclesiam erat sita, vti in eisdem Græcorum Menæis, & apud Maximum Cytheræum legitur.

[3] Quo floruerit tempore S. Martinianus sic fere videtur colligi posse. [Floruit sub finē seculi quarti,] Nulla tum erat persecutio: non Imperator, neque Præses persequebatur Christianos, vti legitur num. 19. Pacifica tempora Theodosij Magni, filiorumque Arcadij & Honorij innuuntur, quando vel maxime per Orientem floruerunt monachi atque anachoretæ. Tum exciti non solum viri, sed religiosißimæ etiam fæminæ Roma in Orientem perrexerunt. Inter has fuit S. Paula nobilißima matrona, quæ Bethlehemi annos vixit viginti, [mittit in Bethlehē meretricē Zoën ad S. Paulam,] ab anno CCCLXXXIV, ad annum CCCCIV. Ad hanc a S. Martiniano missa Zoë meretrix num. 10, vbi dicitur illa ædificasse templum Christi quod num. 11 appellatur monasterium S. Paulȩ, in quo cum ipsa degebant Virgines e diuersis prouinciis congregatæ, nobiles, medij & infimi generis, in tres turmas diuisæ. Situm erat hoc monasterium a latere ecclesiæ, quæ ad antrum Natiuitatis Christi a Constantino Imperatore & matre eius Helena erat extructa: vt diximus XXVI Ianuarij § 2 ad Vitam ipsius S. Paulæ ab S. Hieronymo scriptam, qui num. 46 ait illam in media ecclesia speluncæ Saluatoris esse sepultam. Quod autem inter Virgines vixerit, aut eis etiam præfuerit, diximus § 1 num. 2 in variis antiquis Martyrologiis MSS. etiam Virginem appellari. Quod etiam auctor Vitæ S. Martiniani secutus, qui ait sub ea meretricem Zoën a S. Martiniano submissam annos decem, [quæ ante S. Paulam mortua, vti & ipse.] aut, vt apud Metaphrasten legitur, annos duodecim vixisse. At S. Martinianus post hanc a se dimissam mulierem, vixit menses septem in solitudine, sex annos in rupe maris, ac biennium in varia peregrinatione, vt etiam ante S. Paulam e vita migrasse dicendus sit.

VITA.
auctore coæuo
Ex MS. Græco, collata cum Metaphraste.

Martinianus Eremita, in Palaestina (S.)

Avctore coævo, ex MS. Græco.

CAPVT I
S. Martiniani vita solitaria, miracula, insultus diaboli meretricis opera.

[1] Mons, Arcæ-locus appellatus, est proxime Cæsaream vrbem Palæstinæ. In hoc monte est solitudo sita, in qua multi viri, [S. Martinianus adolescens petit eremum:] qui monasticam agunt vitam, habitant: inter quos noui etiam habitantem, celebri memoria dignum, & diuina virtute præditum, beatissimum Martinianum. Hic namque iam dictus vir in iuuenili adhuc ætate (vt qui annos circiter octodecim esset natus, ac corporis pulchritudine excelleret) reliquit a ciuitatē cum omnibus incolis, eorumque tumultibus: seque quietæ ac solitariæ vitæ tradens, venit ad hanc solitudinem, in eaque annos quinque ac viginti habitauit, vitam in terra Angelicam agens. Dignus propterea is habitus est, qui a Deo dona curationum acciperet: multosque Dominus per sanctas eius preces sanauit. Quosdam enim, [claret miraculis:] qui variis detinebātur b infirmitatibus, alios vero, qui a dæmonibus vexabantur, cum ad eum venissent, a dæmonum insultu liberauit. Et alia miracula per eius preces operatus est Dominus. In dies autem singulos in exercitatione sua pulcherrima proficiebat: omnemque in partem, quæ de eo erat, fama bona peruadebat: & omnes vt iuuarentur, ad eum veniebant.

[2] Sed virtuti infestus hostis, virtutem, qua in senectute excellunt alij, vt secure in adolescente splendesceret, non tulit. Ac primum quidem diuersas cœpit ei excitare tentationes, ac per visiones terrere hominem visus est. Deinde etiam per antiqua sua arma, per quæ Adam eiecit e paradiso, machinatus est eum quoque a bono proposito auellere. Quodam itaque die psallente Beato mutatus in maximum draconem, [a diabolo infestatur:] eius cellam subtus subiens, cœpit suffodere fundamenta, tamquam qui vellet eam euertere. Beatus autem Martinianus cum sine vlla perturbatione implesset suas preces, per fenestram adspiciens, dicit ei: Vere te decet serpere supra terram. Quid frustra laboras, o infelix? Me tuæ non terrent visiones. Habeo enim Christum, qui mihi fert opem, & tuam conculcat potentiam. Diabolus autem cum hæc audiisset, in c adolescentem mutatus, dixit: Expecta me, expecta Martiniane, & sic te deiiciam. Inueni enim artem, per quam sum te deiecturus, & tua te spe frustraturus. Nisi enim te humilem & abiectum reddidero, a te recedere haud potero. Tantam enim in te fero iram, vt portare eam nequeas: educam te e tua cella, deiiciamque, non secus ac folium a vento deiicitur: & videbo, quis sit qui tibi opem ferat. Hæc cum dixisset diabolus, euanuit. Vir autem sanctus tam quiete degebat, [non terretur:] ac si nullum spectrum vidisset: sed lætabatur in meditatione diuinorum eloquiorum.

[3] Accidit vero quodam die, ambulantibus quibusdam in ciuitate Cæsarea, qui inter se de diuina viuendi ratione loquebantur. Quibus adhuc colloquentibus de rebus S. Martiniani & admirantibus eius constantiam, ecce transiens mulier quædam meretrix, audiit quæ dicebant. Quæ a diabolo impulsa, viris appropinquans, dixit: Quis est is, quem inter vos admiramini? aut quæ sunt eius recte facta, aut quamnam habet is viuendi rationem? Quem ego si voluero, tamquam folium ab arbore, sic detraham. Quodnam est enim eius laude dignum studium, [meretricē fallendi artibus instructā,] quod se tamquam agrestem feram conclusit in solitudine, non valens ferre cupiditates carnis? An adspiciens mulierem, non habet cupiditatem? Scitote autem, si non ad sit ignis, fœnum non vri. Sed si igni prope sito manserit incombustum, hoc est admirabile & magni faciendum. Ita etiam de illo dicendum est. Si cum ego ad eum iuero, illeque me adspexerit, neque a proposito suo dimotus, neque in me offensus, neque motus fuerit eius animus propter meam pulcritudinem, tunc talis erit admirabilis, non solum apud homines, sed etiam apud Angelos Dei. Hæc cum dixisset, pacto cum viris illis inito deviri beati animo generoso oppugnādo, iuit in domū, detractoque ornatu suo, laceris se pannis inuoluit, & pannosum velum capiti imposuit, ac se fune cinxit: accepta pera, in eam immisit omnem vestitum ornatus sui: ac cum aduesperasceret, profecta e ciuitate, venit in montem vento ingruente & pluuia.

[4] Cum autem fuisset prope eius cellam, cœpit miserabili voce rogare virum sanctum, dicens: Miserere mei, serue Dei, & ne sinas me miseram consumi a bestiis: a via enim aberraui, & incidi in hanc solitudinem, & nescio quo vadam. Ne me ergo despicias, quæ sum in tali necessitate, neque abomineris me peccatricem. Nam ego quoque creatura sum Dei. Hæc & his plura cum fletibus & eiulatibus illa dicebat, quando Beatus eam in tali habitu videns pannis obsitam & imbre madefactam, [petentem in cellam admitti ne a bestiis deuoretur,] motus est animo, & dixit: Væ mihi peccatori: nunc vel a præcepto excidam, vel a proposito. Mulier est in necessitate: si eam despexero, & in cellam non introduxero, deuorabitur a bestiis, & maculabit animam meam. [fusis precibus,] Sin vero sit tentatio, & huc ingrediatur, timendum est, ne me pellat a præcepto: neque scio quid agam, & manibus in cælum sublatis, dixit: In te, Domine, speraui, non confundar in æternum: neque irrideant me inimici mei: neque sinas me hostis dominatu teneri: sed secundum tuam voluntatem serua me in hac hora, & a maligno valida manu tua protege me.

[5] [intromittit:] Hæc cum dixisset, aperuit ostium, & eam introduxit: cumque ignem accendisset, dixit ei: Mulier calesce, & attende tibi ipsi: tecum enim non manebo, & cum attulisset dactylos, quibus ipse reficiebatur, d apposuit ei, & dicit: Comede, & cura teipsam: mane hic, [secedit:] & cras vade in pace. Ipse vero ingressus in cellam interiorem, clausit ostium: & cum Psalmos cecinisset tertia hora noctis, [orat:] & orasset, humi dormiit vt consueuerat. Mulier vero noctu surgens, omnia sua ornamenta e pera extracta induit, seque ornauit ad decipiendum B. Martinianum, laceris pannis in peram iniectis. Vir autem sanctus mane surgens, post cantatos Psalmos exiuit e cella, [a meretrice exornata,] vt dimitteret mulierem. Et cum eam vidisset sic ornatam, non agnouit eam: & cum obstupefactus diu obmutuisset, dicit ei: Quænam tu es, & vndenam huc es ingressa, & quis hic est diabolicus habitus?

[6] Illa vero respondens, dixit ei: Ego sum, Domine mi. Dixit ei Sanctus: Et quanam de caussa est mutatus tuus habitus, vt, quæ esses vespere miserabilis, & nunc superba? Illa vero dixit ei: Ego sum ex Cæsarea ciuitate Palæstinæ: & cum audiuissem de tua iuuentute, quod talem habeas corporis pulcritudinem, cor meum valde exarsit propter venustatem tuam & pulcritudinem, & accessi vt te viderem, & explerer tua pulcritudine: non enim temere tantum confeci itineris. Quodnam est autem, Domine mi, hoc vestrum importunum ieiunium? Et quanam de caussa talem vestram iuuentutem & nitidam ætatem maceratis afflictione & intempestiua abstinentia? Quænam Scriptura dicit, non esse comedendum, nec bibendum, nec legitimum ineundum matrimonium? [Heb. 13. 4] Non dicit Paulus Apostolus, [illato de matrimonio colloquio,] Honorabile connubium, & thorus immaculatus? Quis ex Prophetis aut Patriarchis non fuit iunctus matrimonio, & factus est hæres regni cælorum? Nonne Enoch ille magnus & admirabilis, coniunctus matrimonio, non vidit mortem vsque in hodiernum diem? Similiter quoque Abraham & Isaac & Iacob vir ille generosus, & Moses legislator, Dauid quoque, & Salomon, & omnes posteriores, numquid coniuncti matrimonio, digni sunt habiti regno cælorum? Hæc dicens mulier, eneruauit eius bonam cogitationem, & cœpit eum in barathrum peccati deturbare.

[7] Et respondens, dicit ei: Si te accepero vxorem, quo te ducam, [inducitur ad consensum:] aut vnde alam, cum nihil habeam? Ego enim, vt vides, pauperem vitam vixi. Illa autem dicit ei: Ne sollicitus fueris de tali aliqua re; tu solum mihi assentire, & mecum habita, & fruar tua iuuentute, neque affligas in hoc cor tuum. Habeo enim & domum, & aurum, & argentum, & præclaras possessiones, seruosque & ancillas: & horum omnium ego te dominum constituam: solummodo assentire meo voto. Hæc ea dicente, vel potius diabolo per eam loquente, cœpit vir demoueri a suo proposito, & inflammari ad carnis cupiditatem: & de cetero de peccato cum ea loquebatur, vt id cum ea faceret. Deinde dicit ei: Mulier, expecta parumper. Quoniam solent aliqui venire, & a me benedici. Dimitte, spectabo vias, [cauet ne ab hominibus videatur:] ne forte aliqui ad nos veniant, & nos inueniant in hac actione. Et si enim Deo manifesta fuerit actio nostra, inter homines saltem ne incomposite nos geramus, eos offendentes. Hæc cum dixisset, e cella sua egressus est, & stans supra rupem, vias considerabat.

[Annotata]

a Cæsaream Palæstinæ, vti explicant Menæa, & Anthologion Græcorum. Erat hæc Metropolis Palæstinæ primæ: de qua alibi sæpius agimus.

b Apud Metaphrasten ordo narrationis immutatur & febres habet Gentianus, Græce ἀσθενίαις.

c Gentianus, turbinem. Græce νεανίσκον.

d Addebatur apud Metaphrasten: Stabant enim duæ palmæ extra cellam.

CAPVT II
Pœnitentia S. Martiniani in ignem se coniicientis. Emendatio meretricis, & vita monastica sancte peracta.

[8] At benignus & clemens Deus, qui non vult aliquem perire, [a Deo motus resipiscit,] non despexit eius laborem a iuuentute susceptum, & precationem, sed opem ei tulit. Nam cum staret super rupem, & vias consideraret, auertit cor eius, vt mutaretur a mala hac actione: & descendens ex petra, collegit quam plurima sarmenta arida: ingressusque in cellā, proiicit in mediū, acceptoque igne accendit sarmenta. Magna autē flamma accēsa, [prosilit in ignem:] in eam insiliit, & stetit in medio igne, vehementer cōbustus, & cum ei dolerent valde pedes, egressus est: & veluti secū depugnans, dicebat: Quid est Martiniane? Recte te accepit hic ignis. Sustines hanc castigationem in experimentum, si potes hæc pati accede ad hanc mulierem. Per hanc enim diabolus ignem æternum tibi præparat. Non enim hæc est caussa, sed is, qui eam mouit, vt impediret bonum tuum propositum. Cogita ergo æternum supplicium, o Martiniane: in mentem reuoca ignem illum æternum. Hic enim ignis, qui videri potest, ab aqua extinguitur: æternus autem ignis ab aqua non extinguitur, & illi vermes numquam cessant: angeli, qui præsunt suppliciis, sunt immisericordes. Cogita hæc omnia, o Martiniane. [adustus iacet humi:] Cum autem parum remisisset labores, rursus ingressus est in ignem, & stetit in medio: & valde combustus exiuit, ceciditque humi, & ingemiscens, cum lacrymis dixit: O Deus, esto mihi propitius propter consensum meum ad peccatum: tu enim es scrutator cordium & renum, [misericordiam Dei implorat:] & tu cognoscis cor meum, Domine. Quoniam te dilexi, & te desideraui, & propter te corpus meum igni tradidi. Condona mihi, qui solus benignus & clemens existis. Hæc precatus est humi iacens: non poterat enim stare propter plagas vstionis.

[9] Hæc cum mulier & vidisset & audiuisset, veluti e somno profundissimo surgens, [meretrix mouetur ad pœnitētiam:] cum apud se considerasset virum, quod propter animæ suæ salutem corpus suum igni tradidisset, & recordata esset suarum improbarum actionum, surgens exuit omnem suum mundum vestimentorum, & omnia coniecit in ignem, & laceros pannos e pera extractos induit: & procidens ad pedes B. Martiniani humi iacentis, cœpit cum lacrymis clamare, dicens: Ignosce mihi, serue Dei. Tu enim, Domine, scis varias artes & fraudes diaboli: sed ora pro me, rogo tuam sanctitatem, vt per tuas preces salua fiat peccatis obnoxia anima mea. Hoc autē aperte scias, me non esse aliquando reuersuram in meam ciuitatem, neque ingressuram domum meam, neque mala esse via ambulaturam: sed serua meam animam. [proponit non redire in vrbem:] Scias enim, Domine, quod quomodo diabolus contendit, aduersus te militare, ita ego quoque militabo contra ipsum, in nomine Domini nostri Iesu, qui mundauit meretricem, & eum pudore afficiam. Arbitratus est enim fore, vt me contra te sustolleret: sed me contra se ipsum sustulit, & expectans fore, vt te vincerem, a me habendus est ludibrio. Hæc ea dicente, assidue lacrymæ ex eius oculis manabant.

[10] Beatus autem Martinianus respondens, dixit ei: Dominus Deus meus condonabit tibi peccatum; vade in pace, [suadente S. Martiniano] & quomodo dixisti, decerta pro tua salute, milita aduersus carnem, & sic poteris malignum pudore afficere. At illa respondens, dicit ei: Rogo te, dirige me ad salutem: dic mihi, quo vadens, potero esse salua? Sanctus autem dicit ei: Vade Hierosolymam: & abi ad sanctam Bethleem, quære illic Virginem, nomine a Paulam, quæ ædificauit templum Christi: & ingredere ad ipsam & renuntia ei, [Bethleemum abit,] quod factum est: & poteris apud eam esse salua. Illa vero surgens, adorauit eum, dicens: Ora pro me, Pater. Et ipse cum dolore pedum surgens, dedit ei paucos dactylos ad viæ solatium: & egressus e cella, ostendit ei viam, quæ ducit Hierusalem, & dicit ei: Vade in pace mulier, & seruans serua tuam animam, & decerta pro tua salute. Vide ne retro conuertaris. Nemo enim, qui manum misit ad aratrum, & conuersus est retrorsum, aptus est regno cælorum. Ne ergo retro conuertaris, hoc est, ad huius vitæ voluptates: sed attende tibiipsi, ne irridearis: & perseuera in pœnitentia. Deus enim est eorum, qui agunt pœnitentiam. [eius monitis corroborata:] Ea autem his auditis, fletum suum plurimum auxit, dicens: Spero in eum, in quem sperarunt gentes, & pudore non sunt affectæ, quod diabolus b spem in me non inueniet. Cumque sic precata esset, & adorasset Dei seruum Martinianum, abscessit. Beatus autem cum eam signasset signo Crucis, dixit: Dominus Deus meus custodiet animam tuam, & hoc cum dixisset, ingressus est in cellam suam, humique cecidit, & suspirans atque orans. Et illa similiter ibat deflens ac precans, vt Dominus eam deduceret ad salutem. Et illa quidem nocte, cum non potuisset permeare latitudinem solitudinis, mansit in loco, ad quem venit. Mane autem cum surrexisset, ambulabat flens & orans.

[11] Sub vesperam itaque peruenit Bethleem: & cum venisset in monasterium B. Paulæ Virginis, ingressa ad eam, renuntiauit omnia, quæ contigerant: Illa autem cum audiisset, [in monasteriū ad missa, austere viuit:] Deum glorificauit, qui est clemens & misericors, eamque accepit in monasterium, ac per singulas horas instituebat in iis, quæ pertinent ad salutem. Ea vero vsque adeo perseuerabat in exercitatione, vt Beata sæpe eam admoneret, & diceret: Parce carni tuæ, vt possis vsque ad finem sufficere. Illa vero magis magisque intendebat, nulla in re remittens laborem exercitationis vsque ad obitum suum. Benignus ergo Deus beneficia curationum ad certam eius probationem præstitit per eius preces. Quodam enim die mulier quædam, cui grauiter dolebant oculi, in monasterium venit vt curaretur. Volens ergo B. Paula probare eius pœnitentiam, dicit ei: Filia ora pro ea, vt per tuam intercessionem ei Dominus præbeat sanitatem. In paucis itaque diebus, cum ea precata esset, sanauit eam Dominus. [claret miraculis:] Quæ etiam seipsam collocauit in eodem monasterio. Hæc autem c cum d decem annos vixisset in monasterio, fuit in Christo consummata peracto cursu. [sancte moritur:] Toto enim tempore suæ conuersionis vinum non bibit, oleum non comedit, nec vuam, nec alium fructum, neque aliud aliquid excepto pane & aqua, eaque non ad satietatem, vespere accipiens, & nonnumquam secundo die. Ea autem humi quoque dormiebat. Hic est finis huius Beatæ, & hæc sunt eius certamina. e

[Annotata]

a An ea sit S. Paula vidua. mater S. Eustochij, quæ hic Virgo dicitur, id est sanctimonialis, supra inquisiuimus. Gentianus Paulinam vertit, vt scripserat fortassis Metaphrastes. In nostroGræco exemplari perpetuo Παύλη appellatur.

b Græce ἐλπίδα. Gentianus partem, Græce. μερίδα.

c Additur apud Metaphrasten, Beata Zoë (hoc enim erat eius nomen) quod is aliunde potuit scire.

d Idem, duodecim.

e Hactenus non reperimus eam vlli Martyrologio inscriptam, nisi forte aliud habuerit nomen.

CAPVT III
Vita solitaria S. Martiniani sub dio in rupe medio mari.

[12] Sed necesse est, vt nos reuertentes ad vitam B. Martiniani, narremus præclara viri facta ad multorum vtilitatem. Post septem ergo menses curatus a plagis vstionis, ratiocinari cœpit apud se dicens: Reuera nisi ex hoc loco recessero, & iuero in locum ignotum & occultum, non me sinet malignus requiescere. Deinceps ergo debeo talem locum habitare, ad quem fieri non potest vt muliebre genus ingrediatur. [S. Martinianus ab vstione curatus,] Cumque hæc dixisset, surrexit & orauit, dicens: Domine cæli & terræ, præsto sis ad prouidendum id, quod est conducibile meæ humilitati: neque sinas animam meam perire in finem, sed fer mihi opem, Domine, & esto mihi medicus & via vitæ, & virga, & pera, & panis. [relinquit cellam.] Hæc cum dixisset, seque obsignasset, egressus est. Exclamauit autem dæmon, dicens: Fortitudinem iactent meæ virtutes: & sit nomen meum præclarum, quia contra te præualui. E cella te tua expuli, & fugitiuum te effeci & captiuum. Et rursus dicit: Quid Martiniane? quocumque iueris, quocumque discesseris, illic adero: & quomodo te hinc fugaui, ita etiam te fugabo, vbicumque volueris habitare. Beatus vero dicit: Imbecille & miser, [Diaboli minas ridet:] existimasti me esse a te expulsum e mea cella, aut angore confectum recedere? Absit: sed vt te magis conculcem. Et rursus dicit: Non tibi suffecit primus & secundus insultus tentationis? aggredere etiam adhuc semel. Officinam, quam aduersus me construxeras, eam dissolui, & Deo meo obtuli. Vnde etiam illa te reputauit tamquam a folium, & conculcauit tuas vires, & nec eius quidem vmbræ audes appropinquare. Hæc eo dicente, euanuit ab eo diabolus: Beatus autem cœpit hunc Psalmum psallere: Exurgat Deus & dissipentur inimici eius, & fugiant a facie eius, qui oderunt eum, & psallens inibat viam, quæ ducit ad mare. [Psal. 67.]

[13] Cum autem venisset ad portum, inuenit nauclerum quemdam timentem Deum: & cum accessisset, dicit ei: Frater, scisne aliquam paruam insulam in medio mari, in qua nemo habitat? Nauclerus autem dicit ei: Quanam de caussa interrogas, & quid vis? Dicit ei: Volo quietem agere ab hoc mundo, & non inuenio locum, in quo quiescam, & fugiam maligni offensiones. At ille dicit ei: Est rupes angusta & terribilis, & quæ distat a terra. [inquirit insulam maris nullo habitatā:] Si quis enim fuerit proxime illam rupem, terror eum inuadit. Dicit Beatus: Tali loco valde delector, ad quem maxime non possit muliebre genus accedere. Dicit ei nauclerus: Vndenam es postea habiturus nutrimentum? Dicit ei Beatus: Pactum inter nos inibimus. Tu mihi victum suppeditabis, [pacto inito cum pio nauia,] & ego pro te ad Deum intercedam. Quinetiam operabor sedens super rupem: ad me solum adfer ramos palmarum, & eos contexam meis manibus: quos tu a me tolles & vendes, & ad me adferes alimentum. Porro autem mihi quoque accipies lagenas, in quibus aquam reponamus: & cum panem fregerimus & refrigerauerimus, eum immittemus in lagenas. Venies vero tu in anno bis aut ter, ad me adferens panem & aquam. Hæc cum audiisset nauclerus, & cognouisset eum esse virum spiritalem, alacri animo cum eo conuenit, se omnia esse facturum. Et cum paruam accepisset nauiculam, & Beatum in ea accepisset, recta contenderunt ad rupem, cum ventus esset secundus, & vespere ad locum peruenerunt. Cum autem locum vidisset aptum, valde lætatus est: & cum Deo egisset gratias, & nauclero benedixisset, ascendit super rupem. Cumque ascendisset, psallebat, dicens: Expectans exspectaui Dominum, & intendit mihi: & exaudiit deprecationem meam, [euehitur ad rupem maris: sub dio degit:] & eduxit me de lacu miseriæ & de luto limi. Et statuit supra petram pedes meos, & direxit gressus meos. Cumque preces implesset, dicit nauclero: Abi, & adfer ad me lagenas, & panem & aquam. Dicit ei nauclerus: Visne adferam etiam tibi ligna, vt faciamus tibi paruum tabernaculum? Sanctus autem non est passus: sed erat sub dio sedens supra petram: & æstu quidem torrebatur, algore vero nocturno constringebatur. Naucletus autem adferebat omnia, quæ ei iusserat Beatus: & ad eum b quotannis adferebat panem & aquam. Beatus autem Martinianus requieuit veluti egressus e mundo, lætabaturque in Scripturarum meditatione.

[14] [in tempestate a diabolo excitata] At malignus ne sic quidem cessauit iustum bello lacessere, sed cœpit ei iterum inferre tentationes. Nam cum vna nocte mare mouisset & fluctus excitasset, ei ostendebat quod fluctus ferebantur supra eius caput quindecim cubitos, & dæmon clamauit, dicens: Nunc te suffoco in aquis, Martiniane. Beatus vero respondens, dicit citra vllam perturbationem: Imbecille & infelix, cur frustra laboras? Tua enim spectra me non terrent, neque tuæ minæ me timore afficiunt. Spero autem in nomine Domini Iesu Christi, [fortis & inuictus, orat:] quod te ad finem vsq; pudoreafficiam. Cumque hȩc dixisset, cœpit psallere: Saluū me fac Domine, quoniam intrauerunt aquæ vsque ad animam meam. [Psal. 68.] Infixus sum in limum profundi, & non est substantia. Veni in profundum maris, & procella me obruit. Cumque Psalmum implesset, cœpit dicere: Fili vnigenite, qui propter nostra peccata in terram descendisti, exaudi. Domine, qui increpasti mare, & continuisti eius, qui nequit cohiberi, impetum; qui increpasti ventos, & vicisti ea, quæ vinci nequeunt; quoniam tibi omnia cum tremore obediunt, exaudi me in hac hora, & fac cessare eam, quæ aduersus me excitata est, tentationem, & pudore affice diabolum, qui aduersus me erigitur: quoniam omnia potes, Domine. Et eo hæc dicente, euanuit ab eo diabolus. c Sex itaque annos sic degebat Sanctus supra rupem, [sex annos perseuerat.] omnem laborem & perpessionem sustinens pro animæ suæ salute.

[Annotata]

a Gentianus, tamquam fimum & lutum. Græce ἀρτίως φύλλον.

b Metaphrastes addit, ter, ita conuenerant, vt quod annis bis aut ter adferret necessaria.

c Menæa, δέκα χρόνους, decemannos.

CAPVT IV
E naufragio appulsa puella. S. Martiniani fuga ope delphinorum. Peregrinatio. Obitus.

[15] Sed sic quoque ab eo non quieuit malignus, sed ei aliam intulit tentationem. Nam cum obseruasset dæmon nauem venientem, quæ portabat viros & mulieres, vento confregit nauem, & allisit ad petram, & suffocauit omnes, qui erant in naui. Vna vero puella, [E naufragio ad rupem appulsam puellam,] potuit apprehendere tabulam, & seruari. Et cum appropinquasset rupi, vbi sedebat Beatus, ab ea pependit, & cœpit clamare: Miserere mei, serue Domini, & porrige mihi manum, & serua me ab hac aqua, & ne sinas me perire in profundo. Beatus autem videns eam non aliunde habere salutem, dixit subridens: Hoc quoque est maligni machinatio. Reuera non vinces promptum meum animi studium, diabole. Et cogitabat apud se, dicens: Væ mihi peccatori, rursus mihi adest cordis probatio. Quid ergo faciam? Si eam dimisero in aquis, suffocatur, & maculat meam animam. In grauiori necessitate hæc est, quam prima. [fusis precibus,] Nam illa quidem cum esset in terra, poterat sæpe seruari: hæc vero non potest aliunde seruari, & cum suos oculos in cælum extendisset, dixit: Domine ne sinas me perire, sed prouide id, quod est vtile animæ meæ. [admittit:] Cumque hæc dixisset, tradidit ei manum.

[16] Cum autem animaduertisset eam esse speciosam, dicit ei: Igni cum fœno nequaquam bene conuenit. Non possum ego & tu hic simul esse: malignus enim in me operatur putrefactionem. Sed tu hic mane, [euitaturus occasionem peccandi,] ne quicquam timueris, habes enim panem & aquam, & quomodo comedebam ego, tu quoque comede, vt tibi sufficiat, donec veniat nauclerus, qui adfert ad me panem: adhuc enim restant duo menses, post quos veniet: & cum huc venerit, narra ei quid acciderit. Is vero te hinc educet, & deducet in tuam ciuitatem. Cumque hæc dixisset, mare obsignauit signo crucis, & dixit: [Crucis signo munitus,] Domine Deus meus, qui increpasti ventos & mare, eaque tibi cum tremore obediunt, me quoque adspice & mei miserere, & ne sinas me perire. Ecce enim, Domine, confidens in sancto tuo nomine me in mare proiiciam. Malo enim mori inconsiderate, quam cum corporis perturbatione consuetudinem habere cum muliere. Ad puellam autem conuersus, dixit: Esto salua, [mittit se in mares] mulier. Dominus custodiet animam tuam, & te conseruabit in finem. Quæ cum dixisset, [delphinorū tergis ad litus euehitur:] se statim iecit in mare. Statim autem eum duo delphines exceperunt, & portantes eum extulerunt e mari, & in terra deposuerunt. Puella vero, donec excessit ex oculis eius, videbat ipsum ferri super aquas, neque sciebat amplius, quid factum esset. Beatus autem Martinianus in terram egressus, orauit dicens: Ago tibi gratias Deus, quod fecisti mihi indigno misericordiam: & vsque ad finem ne me relinquas, bone & benigne Domine.

[17] Hæc cum dixisset, dicit apud se: Quid faciam? In montibus non me sinit satanas, nec in mari, & quid faciam nescio. De cetero bonum est mihi meditari dictum Euangelij & hoc facere. [Matth. 10. 23] Docet enim sic: Si persequantur vos ex hac ciuitate, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non finietis ciuitates Israël. Quæ cum dixisset, cœpit fugere, & dicere: Fuge Martiniane, ne te comprehendat tentatio: fuge monache: sicque fugiens, & seipsum persequens, finiit dies vitæ suæ, numquam ferens a neque duas tunicas, neque æs in zona, neque aliquid aliud portans ad vsum corporis ex iis, quæ debent inseruire homini. [perpetuam suscipit peregrinationem:]. Sed vbicumque ingrediebatur in ciuitatem aut in pagum, quærebat quisnam esset in ea vir pius, & illuc veniebat: & sumens quæ necessaria erant ad alimentum, exibat, & sic fugiens, perfecit dies suos: & vbicumque eum deprehendisset vespera, seu in monte, seu in solitudine, seu in petra, illic manebat. Duos ergo annos currens & se persequens, pulchrum impleuit cursum, cum centum, [biennio peracto,] & sexaginta quatuor ciuitates obiisset.

[18] Cum autem esset decetero moriturus, venit Athenas. Porro beato Episcopo, qui illic erat, [venit Athenas; moriturus, vocat ad se Episcopum:] reuelatum est de decessu Beati. Beatus vero Martinianus ingressus ecclesiam, cum præsciuisset horam mortis suæ, cadens supra scamnum, dicit: Vocate ad me cito vestrum Episcopum. Illi autem eum existimauerunt esse stultum. Eo vero adhuc magis rogante, abiuerunt annuntiatum Episcopo, dicentes; quia, homo iacet in ecclesia, & sitne stultus nescimus. Nobis certe dicit: Vocate ad me Episcopum. Ille autem dicit: Stulti estis vos. Ille enim & me & vobis est altior, & surgens protinus, propere iuit in ecclesiam. Beatus vero cum eum vidisset, non potuit quidem surgere, sed manus suas extendit supra solum, & sic debitum honorem ei reddidit. Episcopus autem abundantiorem ei honorem tribuit, dicens: Iampridem Deus mihi est pollicitus, se suum seruum mihi esse ostensurum, & qui est a mendacio alienus, impleuit quæ dixerat. Tu autem quando habitabis in regno cælorum, meæ quoque animæ recordare. Hic vero respondens, dicit ei: Benedic me, Pater, & ora pro me, vt inueniam fiduciam, dum sistar ante tribunal Christi. [accepta benedictione,] Hæc cum dixisset, clausit oculos, & dixit: In manus tuas Domine commendo spiritum meum: & cum circumquaque se obsignasset, dicit Episcopo: Commenda me Deo, Pater. Quod cum dixisset, subridente vultu, Domino emisit spiritum, cum cursum consummasset, & fidem seruasset, propositæ coronæ accepta promissione, [sancte moritur,] dignatus regno cælorum.

[19] Quis non miretur hunc sanctum & generosum athletam? Quis non beatum pronuntiet inuictum eius cursum, & vitam plenam fiducia? Quis non narret & stupeat eius admirabilem, quæ ex virtute agebatur, viuendi rationem? Quomodo ad finem vsque decertauit pro anima sua? Et martyrium suæ decertationis ipse sibi construxit. [Martyris instar habendus.] Nam cum non adesset persecutio, neque Imperator, neque Præses persequerentur, ipse sibi extruxit martyrium, qui propriis viribus cum diabolo bellum gessit, & eius fastum conculcauit. Ipse ergo fuit sui & persecutor, & Rex & carnifex seipsum torquens, & Martyr decertans, & iustus renuntiatus. Quid ergo? eum vocabis b Martyrem? Certe. Etenim vt fortis athleta ignem contempsit: & quod est admirabile, ipse sibi accendit fornacem, & per hunc ignem conculcauit ignem æternum: & quam aduersus ipsum mulierem excitauit diabolus, eam per preces perfectam Dei ancillam fecit.

[Annotata]

a Addit Metaphrastes, neque peram, neque virgam.

b In odis Græcorum dicitur, Μάρτυς ἐθελοὐσιος, Martyr voluntarius.

CAPVT V
Puellæ in rupe maris vita sancte peracta, obitus, sepultura.

[20] Sed oportet nos de illa quoque puella, quæ fuit super rupem relicta, narrare, quemnam finem acceperit, & quemadmodum finem vitæ suæ citra vllam reprehensionem peregerit. Ipsa enim relicta super rupem, sic comedebat, [Puella in rupe e præcepto S. Martiniani degit:] sicut ei iussit Sanctus. Cum autem veniret nauclerus, qui afferebat panem & aquam, abscessit, & cum appropinquaret petræ, & videret puellam stantem, existimauit esse spectrum: & timore perculsus, cœpit a rupe recedere, remis agens nauiculam. Illa autem clamans, dicebat nauclero: Ne timeas, frater: sum enim reuera mulier, & sum Christiana, sed veni prope me, & narrabo tibi quid contigerit. Illo autem minus fidente, & magis timente, ipsa iurabat, dicens: Per Regem Christum, sum Christiana. Noli timere: sed accede ad me, & tibi ordine narrabo quid acciderit. Tunc nauem suam adduxit nauclerus, & dixit ei: Vbi est, qui hic erat, monachus, aut quid ei factum est, quod recessit? Quis vero te huc adduxit? Hæc autem cum se signasset, quæ ipsis acciderant, cœpit omnia narrare.

[21] Nauclerus cum audiisset, dicit ei: Veni huc, vt te hinc educam, [a nauta sibi afferri petit vestes viriles:] & ibis in tuam ciuitatem. Ast illa respondens, dicit ei: Ne eludas, domine mi, ne me eiicias ex hac rupe: sed fac mecum misericordiam & clementiam, & vadens in tuam ciuitatem, affer ad me a chlamydem & tunicam ex pilis contextam; & panem & aquam, quomodo afferebas ad Beatum, & eamdem mercedem accipies a Domino Christo. Non est enim apud Deum distinctio masculi & fæminæ, sicut dixit Paulus Apostolus: Omnes vos vnum estis in Christo Iesu. [Galat. 3. 28] Ne ergo me abomineris humilem & abiectam, quæ volo salua fieri. Nisi enim Deus me voluisset esse saluam, ego quoque cum omnibus periissem in mari. Volente ergo Deo me seruare, tu ne me perdas, quoniam sum fæmina. Memento, quod qui finxit Adam, is Euam quoque creauit; ambos Deus est fabricatus, & in vltims diebus per fæminam est manifestatus. Age ergo, rogo te, vade in tuam ciuitatem, & quomodo prædixi tibi, affer ad me chlamydē & tunicam, & panem, & aquam, & lanam, & adduc huc vxorem tuam, vt cum illa verba faciam de lana, & vt illa me induat virili habitu: & Dominus Deus meus erit tecum & dabit tibi in hac vita misericordiam, in illa autem fiduciam.

[22] Hæc cum audiisset nauclerus, & vidisset eius in Deum desiderium, dicit ei: Ecce ego faciam omnia, quæcumque mihi mandasti: solum esto fortis & strenua, & Dominus implebit desiderium tuum. Quæ cum dixisset, mouit suum nauigium, & iuit in suam ciuitatem: & b post duos menses accipiens vxorem, & quæcumque ei iusserat, accessit ad illam. Et cum mulier asscendisset supra rupem, amplexata eam, [induit eam] lapsaque facie in terram adorauit, omniaque ex naui apportauit. Ista vero rogauit virum, vt parū secederet, dum virili habitu indueretur. Cum is secessisset, exuit vestes muliebres, ac simul deposuit muliebrem imbecillitatem, & virili se accinxit prudentia ac fortitudine: & stans precata est, dicens: Qui exaudisti omnes Sanctos tuos, exaudi me quoque peccatricem, & consumma me in hoc habitu: conserua meam animam Domine, & confirma cor meum: corpus meum corrobora, & deduc meam animam, vt libens conquiescat in tuis mandatis: & iis, qui mihi obedierint, præbe bonam mercedem, quoniam es benedictus in secula seculorum, Amen. Et dicit mulieri: Rogo te, domina, dum panis & aqua ad me affertur, fac vt lanam quoque ad me afferas, & cum parauero, reddam tibi mercedem, ne panem gratis comedam. Has quoque meas vestes tibi habe ad mei monumentum. Hæc cum dixisset, demisit eos in pace.

[23] [orat die noctuq;] Tertio autem mense accedebant ad eam nauclerus & vxor eius, ei adferentes, quæ necessaria erant ad alimentum. Beata autem exultabat, in bona vitæ ratione. Fundebat vero interdiu quidem duodecim preces, noctu autem vigintiquatuor. Alimentum autem eius erat, in duobus diebus libra panis. Sicque perfecit cursum suum in bona viuendi ratione. Erat autem, cum venit ad rupem, nata annos vigintiquinque: in rupe vero vixit sex annos. Duobus autem mensibus, antequam veniret nauclerus & vxor eius, tradidit Beata c Christo spiritum suum, cum peregisset cursum in bona vitæ ratione. [sancte moritur:]

[24] Postquam autem impletum fuit tempus duorum mensium, accessit nauclerus cum sua vxore, & inuenit eam mortuam, & decore honesteque iacentem, & manus habentem in formam Crucis, osque honeste, & oculos diligenter clausos, &, vt semel dicam, eam tam honeste iacentem, vt ipsi putarent eam dormire. Accedentes vero eam inuenerunt mortuam, tamquam florem matutinum: & cum adorassent venerandas reliquias, acceperunt in nauiculam, [sepelitur Cæsarea] & tulerunt Cæsaream ciuitatem Palæstinæ, & renuntiarunt Episcopo vitam quam ex virtute egerat. Quamobrem iussit Episcopus eam sepeliri in loco honesto & insigni, cum lampadibus & hymnis diuinis in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria & potentia, in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Gentianus, pileum & virilem tunicam. Græce Βηρὶν καὶ στιχαρὶν τρίχινον. & infra magis corrupte τὸν βάριν καὶ στηχάριν. In Vita S. Athanasij 2 Maij, λαβὼν ἀυτοῦ τὸ στιχάριν καὶ τὸ βιῥῥίν. [βηρὶν.] accepta stichari & birrhi. Dicebantur autem hæ voces corruptæ pro βηρίον. & στιχάριον. Artemidorus lib. 2 Onirocrit. cap. 3 χλαμὺς δὲ, ἣν ἔνιοι μανδίαν, ὁι δὲ ἐφεστρίδα, ὁι δε βηρίον καλουσι. [τιχαρὶν.] At στιχάριον, siue στοιχάριον est tunica sacra: vnde in Missa S. Chrysostomi διάκονα ἐνδύεται τὸ στοιχάριον. Ac deinde, ἱερεὺς λαβὼν τὸ στοιχάριον, ἐνδύεται. En Diaconus & Sacerdos induuntur sacra tunica. Infra in hac Vita vocantur τὸ ἀνδρικὸν σχῆμα, virilis habitus.

b Metaphrastes seu Gentianus, secundo die. at Græce est μετὰ δύο μῆνας.

c Apponitur apud Metaphrasten, Photina, quod nomen auctor antiquus non expressit, De ea inter Prætermissos ad hunc diem egimus.

DE S. GVIMERRA EPISCOPO CARCASSONE IN GALLIA NARBONENSI.

[Commentarius]

Guimerra, Episcopus Carcassonensis in Gallia Narbonensi (S.)

G. H.

[1] Carcasso, Carcassio, seu Carcassium, posterioribus Carcassona, vrbs Galliæ Narbonensis, ad Atacem flumen in inferiore Occitania seu Languedocia, [Carcassone] suos olim Episcopos habuit, quamuis in Notitia antiqua Prouinciarum & ciuitatum Galliæ nulla huius vrbis mentio fiat. Sergius Episcopus Carcassonensis anno IV Reccaredi Regis Gothorum Æra ⅠƆCXXVII, [antiqua Sedes Episcopalis:] id est, anno Christi ⅠƆLXXXIX, subscripsit Concilio III Toletano, die VIII Iduum Maiarum, & Concilio Narbonensi die Kalendarum Nouembrium. Ab hoc Sergio exorditur Claudius Robertus suum de Episcopis Carcassonensibus catalogum. At Guilielmus Catellius lib. 5 Commentarij rerum Occitanarum, eorumdem Episcoporum seriem ampliorem edidit, præpositis Sergio tribus, iisq; Sanctis, Episcopis, Guimerra, Hilario & Valerio, [cuius 1 Episcopus S. Guimerra] asseritq; duorum posteriorum memoriam inter sacra recoli III Iunij: at S. Guimerræ, quem Gallice S. Gimier appellat, diem natalem aßignat XIII Februarij.

[2] Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani ex Catellio hæc de eo scribit ad Idus Februarij: [colitur 13 Febr.] Ipso die S. Guimerræ primi Episcopi Carcassonensis in Gallia Narbonensi, qui populo suo, quem acquisiuit Christo, totum decennium mirabili virtutum & diuinæ sapientiæ splendore præluxit, bonoque certamine confecto, cursu felicissime consummato, coronam iustitiæ adeptus est suis laboribus repositam a Domino. Eius sacratissimum corpus in summo templo S. Nazarij conditum, [quiescit in ade S. Nazarij,] emerita potitur veneratione. Hæc ibi. Quo vixerit S. Guimerra tempore, ait Catellius non constare.

[3] Alius ab eo habetur Gimara Carcassonensis Episcopus, cui & Canonicis Ecclesiæ Cathedralis S. Nazarij, nec non Ecclesiæ Abbatiali S. Saluatoris eiusdem vrbis ab Eudone factam esse donationem quamdam anno XXVI regni Caroli Calui, id est, Christi ⅠƆCCCLXV, [alius a Gimara Episc. Carcassonensi sec. 9.] tradit ex archiuio Carcassonensi idem Catellius. Longo tempore præfuit huic Sedi Gimara, qui anno Incarnationis ⅠƆCCCXCIV Indict. XII, Nonis Maij in regno Septimaniæ, territorio Magolonensi, loco Iuniarias vocato, cum aliis Episcopis istarum ditionum interfuit Synodo, cuius breue fragmentum ex antiquis schedis vulgauit Sirmondus.

DE S. STEPHANO EPISCOPO LVGDVNENSI IN GALLIA.

CIRCITER AN. ⅠƆXII.

[Commentarius]

Stephanus, Episcopus Lugdunensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Sanctus Rusticius Lugduni Episcopalem cathedram possidebat, cum eo sub annum CCCCXCIV S. Epiphanius Episc. Ticinensis de redimendis captiuis Legatus a Theodorico Ostrogothorum Rege venit, vt in Epiphanij Vita XXI Ianuarij cap. 12. nu. 50 scribit S. Ennodius eius successor. Rusticio subrogatus Stephanus est, sancto sanctus. [S. Stephanus S. Rusticij successor, S. Ennodij amicus,] Familiaris Stephano Ennodius fuit, vt ipse lib. 3 ep. 17 testatur, queri ausus, quod nullas, postquam Episcopus erat renuntiatus, ad se litteras dedisset, cetera humanißimus: Postquam, inquit, meritis vestris dignitas vestra restituta est, & honor, quem exigit vita, collatus, nulla beatitudinis vestræ pro peccatis meis scripta suscepi. Aliena est a proposito, vel a moribus vestris circa supplices, quæ in me seruatur, obliuio. Sub finem deinde epistolæ ita illius preces implorat: [humanus,] Domine mi, salutationis seruitutem tota deuotione persoluens, spero principe loco, vt precum vestrarum serenitas meæ quoque mentionem non omittat facere, [ac pius;] cum Diuinitati supplicat sine intermissione, personæ.

[2] Ea epistola Stephano Ennodius Benenatum commendat, Gallias pro certis negotiis expetentem, siue, vt in præcedenti epistola, qua eumdem commendat Laconio, idem loquitur Ennodius, propter fugaces suos venientem, id est, fugitiuos seruos persequentem. Atque inde solidam coniecturam ducit Sirmondus, Stephanum hunc Episcopum Lugdunensem fuisse, [Lugduni Episcopus,] quamuis alioquin solum Stephano Episcopo inscripta epistola sit, quia & ipse Lugduni degebat Laconius, vbi regia erat Gondobadi, apud quem quantum gratia valeret, quibus meritis, [vbi & Lacenius] Laconius, in citata Epiphanij Vita nu. 54 ostendit idem Ennodius his verbis: At ille (Burgundionum Rex Gondobadus) vocato Laconio, cui & rerum & verborum fides ab illo semper tuto mandata est, [intimus Gondobadi Regis Consiliarius.] quem & prærogatiua natalium, & auorum curules per magistræ probitatis insignia sublimarunt: cum quo confert, quoties & pia & religiosa meditatur: & sicut non est cum vitiis sociata nobilitas, nec adstringitur ad illecebras lux naturæ; si quid ille benigne facere voluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. Cui Princeps, Vade, inquit, Laconi, & tota votorum tuorum vela suspende, [vir pius:] & Sacerdos a nobis & Beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos verba faceret, animorum indices lacrymæ testabantur &c.

[3] Hanc igitur gratiam, inquit Sirmondus, Ennodio Lugdunenses debent, quod Episcopi sui memoriam, quæ tenuis apud ipsos & obscura restabat, hac epistola conseruatam vident. Extat ad eumdem Stephanum S. Auiti Viennensis Episcopi epistola XXIV, qua hortatur, vt cupientem a Donatistarum hæresi conuerti personam quamdam, [S. Stephanus S. Auitum cōsulit de Donatista conuerso,] statim Ecclesiæ reconciliet, ne vel nomen ipsum transmarinæ illius hæresis in Gallia audiatur, vbi alioquin lolium Ariani germinis numerosa erat, vt ait, corruptione diffusum. … Quocirca, inquit, Donatistarum nomen, ne diu in loco viuere possit alieno, benedictione protinus sepelite vitali. In ipso fomitis sui ortu peregrinantis igniculi frigescat incendium. De quo ne vel famæ fumus narem Galliæ innocentis aspergat, manus impositionem personæ, de qua scribitis, adhibete, interdicta nominis ipsius in posterum, si ex corde conuertitur, mentione. Hinc porro Stephani ipsius perspicitur sollicitudo, qui ad insoliti monstri conspectum veluti conterritus sapientissimum Antistitem Auitum subito consuluit, quid sibi ea in re esset faciendum. Cuius zelum it a solatur & excitat initio epistolæ Auitus: Quamlibet attentis culturæ Dominicæ famulis, [sollicitus & zelosus,] inter assidua plantandi studia, semper etiam quæ succidi expediat oriūtur. Ergo peruigilibus sollicitudinis vestræ studiis opportunissimum his operibus acquirendæ salutis fœnus accrescit.

[4] Ad eumdem Stephanum (licet Episcopi titulus inscriptioni desit) scriptam ab Ruricio Lemouicensi epistolam 51 lib. 2 coniicit Sirmondus: cuius epistolæ exordium, Stephani comitatem morumq; suauitatem indicat: Ita me, inquit, [amicus Ruricio Ep. Lemouicensi:] paucissimis diebus ad cultum suum pietas vestræ sanctitatis inlexit, vt cum vos, Deo propitio, corde detineam, & oculis mentis intuear; tamen semper affectu instigante perquiram. Sub finem, longe sese ab eo semotum esse ostendit, quantum scilicet Lemouices inter Lugdunumq; spatium est: Salutem itaque beatitudini vestræ plurimam dico, & rogo, incessanter communi Domino supplicetis, vt secundum diuitias bonitatis suæ atque virtutis, cui omnia possibilia confitemur, vt si in hoc seculo, propter vitæ istius turbedines ac procellas, & regionum interualla, sæpius videre non possumus, vel ad illam vrbem, quæ ædificatur vt ciuitas, faciat conuenire, ad quam nos misericordia Domini poterit perferre, vos merita.

[5] Stephano Veranum succeßisse innuit Vita S. Auiti nu. 1. Hic, inquit, venerabilem Abbatem monachorum Veranum Episcopum Lugdunensibus dedit. Hic etiam S. Viuentiolum de grege Presbyterorum Dei electum, [an a S. Auito ordinatus, vt S. Viuentiolus?] eisdem Episcopum designauit. Haud scio an non Stephanum potius legendum, quam Veranum. Vnum quidem Veranum exhibent Episcoporū Lugdunensium Catalogi, sed qui S. Leonis Sanctiq; Hilari Papæ temporibus vixerit, XXX aut XL ante Auiti Episcopatum annis. At S. Viuentiolum scribit Sirmondus immediate Stephano subrogatum. Cum autem Auitus, vt eius Vita habet, S. Viuentiolum Episcopum Lugdunensibus dederit ac Veranum II, (si fuit secundus Veranus) cur non & Stephanum? Pollebat enim iam tum pari ac postea auctoritate Auitus cum adhuc Rusticius viueret. Ita de eo Ennodius in S. Epiphanij Vita nu. 55: Dedit etiam præstantissimus inter Gallos Auitus Viennensis Episcopus, in quo se peritia velut in diuersorio lucidæ domus inclusit. Cur non igitur S. Rusticio, circa annum fortaßis ⅠƆ, exstincto, Stephanum suffecit, vti postea Viuentiolum? Interfuit Viuentiolas concilio Epaonensi anno ⅠƆXVII. Vnde colligi potest, aliquot annis ante obiisse Stephanum, circa annum forte ⅠƆXII, aut ⅠƆX.

[6] [quando mortuus?] Adscriptus est Cælitum Fastis Stephanus. Et in nonnullis quidem MSS. codicibus ad XII Februarij; quo die Galesinius, atque ex eo Canisius ita habent: Lugduni SS. Stephani Episcopi, Damiani, & Iuliani. Hic ille noster est Stephanus. Iulianus, qui hoc ipso XIII die a plerisque memoratur. [inscriptus Martyrologiis, 12 Febr.] Damianus vero miles in Africa lauream martyrij adeptus, inscriptus & aliis Martyrologiis ad eumdem diem XII Februarij.

[7] Die autem XIII ita Stephani meminit vetustißimum MS. Martyrologium Romanum, [pluribus, 13 Febr.] quod S. Hieronymi appellamus; si ab eo scriptum, postea certe auctum, vt vel hinc liquet, cum fuerit Stephanus centum annis Hieronymo posterior; ita ergo Stephani meminit: Lugduno, depositio Stephani Episcopi. Idem fere habent MSS. Augiæ-Diuitis, & monasterij S. Cyriaci Romæ; Beda item, Rabaniis, Notkerus, Bellini editio Paristen. an. 1536, & MSS. quam plurima. Petrus de Natalib. lib. 11 cap. vlt. nu. 63 Martyrem facit, [Martyr quibusdā,] vti & Maurolycus: Confessorem Martyrol. Romanum, MS. Florarium, Ghinius, ac plures alij. Testatur quoque Theophilus Rainaudus noster, in Lugdunensi Breuiario Officium de eo annotari vt de Confessore Pontifice: [rectius Confessor.] eoq; titulo donari etiam in syllabo Reliquiarum Ecclesiæ S. Iusti, in qua quiescit. Meminit Stephani Iacobus Seuertius in Chronologia Episcopor. Lugdunen. Sed fallitur, dum ita scribit: Seculum eius non legitur. At Saussaius S. Lupicini, de quo III Februarij egimus, decessorem facit, vulgares Catalogos secutus.

DE S. MODOMNOCO, SIVE DOMINICO OSSORIENSI, IN HIBERNIA.

SECVLO VI.

[Commentarius]

Modomnocus, siue Dominicus, Episc. Ossoriensis in Hibernia (S.)

Avctore G. H.

[1] Ossoria, siue Osseria, Hiberniæ in confiniis Momoniæ & Lageniæ regio, Episcopis Ossoriensibus nomen dedit. Sedes horum Saigeræ, quam hodie Seir-keran appellant, [S. Modomnocus colitur in Ossoria] olim fuit: inde, vt nonnullis placet, Aghauoam in Ossoria superiori, demum Kilkenniam, quæ Cella-S. Canici dicitur, translata. Iacobus Vsserius de Primordiis Britannicarum Ecclesiarum pag. 958 tradit ex Kilkenensi Martyrologio, [13 Febr.] Idibus Februarij in Hibernia S. Modonoc Confessoris memoriam celebrari. Eumdem sub nomine Dominici celebrari XIII Februarij ex Kalendario Casselensi & Festilogio Ængußj tradit Colganus ad eumdem diem, asseritq; regia exortum stirpe.

[2] Florebat seculo Christi sexto in Cambria, quam Walliam nunc appellamus, S. Dauid Meneuensis Antistes, Kalendis Martiis anni ⅠƆXLIV in monasterio suo Meneuensi mortuus. [fuit discipulus S. Dauidis Meneuensis:] In huius Vita tradit Giraldus Cambrensis, viros bonos de Hibernia & authenticos in consuetudine habuisse, quod peregre profecti, vel in eundo vel redeundo B. Dauid alloquiis frui (quoniam oleum effusum erat nomen eius) votiuo desiderio affectarent. Inter discipulos Hibernos, diutius a S. Dauide institutos, fuere S. Aidanus, siue Mædocus, dein Fernensis in Hibernia Episcopus, cuius Vitam dedimus XXXI Ianuarij, & S. Modomnocus, de quo in altera & præcipua S. Dauidis Vita, ex MSS. Kilkeniensibus, ad Kalendas Martij illustranda, hæc leguntur.

[3] Quidam de discipulis S. Dauid, Modomnoch nomine, quamdam viam asperam cum ceteris complanabat, vt ad deferenda onera facilior esset transitus. Hic cum segniter quemdam agentem videret, voce increpatoria ad eum ait: [eum percutere volentis brachium obrigescit:] Quid tu tam desidiose sic laboras? Is vero, cui verbum dicebatur, furore iræ commotus, ferrum, quod manu tenebat, in altum eleuans, eum in vertice nitebatur percutere. Quod S. Dauid in spiritu videns, manum cum signo salutiferæ Crucis eleuauit, & brachium ferientis mox aruit.

[4] Cum S. Modomnoch discipulus sancti Patris ad Hiberniam redire conaretur, & nauem ad transfretandum adscenderet; [discedente in Hiberniam apes sequūtur,] ecce omnis multitudo opum terræ illius, vnde exierat, consequens eum, in naui cum eo consedit. Ipse enim examinibus apum nutriendis atque seruandis diligentem curam de Patris Dauid mandato dabat, vt indigentibus aliqua cibi suauioris oblectamenta ministraret. Discipulus vero nolens tanto beneficio Fratres defraudare, iterum ad Patris Dauid præsentiam rediit, sequente tamen eum turba apum, quæ ad aluearia propria perrexerunt. Cum secundo valefaceret Fratribus, vt viam suam carperet, ecce apes, vt prius, eum insequuntur. Quod cum videret, iterum ad Fratres reuertitur, & similiter eum apes omnes concomitantur. Cum tertia vice hoc factum iterassent, & vir Dei nullatenus vellet eas a Fratribus, abducere, cum omnium Fratrum benedictione ac Patris Dauid, [iteratis vicibus:] licentiam transfretandi cum apibus accepit. Apes quoque S. Dauid benedicens ait: Terra, ad quam properatis vestro abundet semine, nec vnquam deficiet vestrum inibi semen vel germen: nostra autem ciuitas a vobis in perpetuum immunis sit, nec vltra semen vestrum in ea excrescat. Quod vsque in præsens tempus completum esse cernimus. Nam si aliunde ad illam ciuitatem deferantur, nequaquam durare possunt. Hibernia autem insula, in qua vsque tunc apes viuere nequibant, postea magna mellis & apum fertilitate florebat. Hæc ibi.

[5] Beda lib. 1 cap. 1 appellat Hiberniam, diuitem lactis & mellis insulam. Ex regula S. Ailbei, quam ferunt seculo Christi quinto scriptam, probat Colganus apes in Hibernia ante fuisse. Intelligenda potius aliqua ditio Hiberniæ, in quam S. Madomnocus apes deuexit. In Vita S. Molaggæ, quam Colganus ad XX Ianuarij edidit, dicitur oppidum in Fingallia idcirco Lann-beachaire dictum, quod S. Molagga apes per S. Modomnocum, siue Dominicum, in Hiberniam adductas, illic collocauerit. Est Fingallia ditio Comitatus Dubliniensis versus Droghedam vrbem, [eas collocat in Fingallia:] seu Pontanam, in qua nobile monasterium, nomine Mellifons, fuit. Giraldus in Vita S. Dauidis eamdem transmigrationis apum ex Cambria in Hiberniam historiam habet, sed pro S. Modomnoco Mondobnaucum scribit. at distinct. 1 Topographiæ Hibernicæ cap. 5. tradit S. Dominicum Ossoriensem, vt asserunt quidam, apes in Hiberniam detulisse.

[6] Idem Giraldus distinct. 3 cap. 3 asserit montem altissimum, qui illi imminet mari, quod Hiberniam interfluit atque Britanniam, olim Salangam nominatum; cuius ad radices quia longis post temporibus S. Dominicus nobile monasterium construxerat, [an monasterium extruxerit?] montem Dominici iam vsitatius nomen habere. Quæ de eodem S. Dominico Ossoriensi intelligit Vsserius pag. 954. Colganus contra ait S. Domangardum, monasterium illud construxisse, atque ab hoc Sancto adhuc Sliabh-Domhangaird, id est, montem Domhangardi nuncupari. Mentio S. Domangarti est 3. par. Vitæ tripartitæ S. Patricij, cuius dicitur discipulus: quem Iocelinus Douengardum appellat. Eius diem natalem refert Colganus ad XXIV Martij.

DE S. STEPHANO ABBATE REATE IN ITALIA

SECVLO Chr. VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Stephanus Abbas, Reate in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Stephani cultus sacer: vita & obitus ex S. Gregorio Magno relata.

[1] Reate antiqua Sabinorum vrbs, itinere Hannibalis apud Liuium lib. 25 clara, Ciceroni in Catilinaria 3, & de Natura deorum lib. 2, vti & Festo præfectura tantum est, [Reate in Sabinis,] in valle sita, per quam Velinus amnis decurrens, vrbem diuidit, Roma XL millibus passuum distat, & cum ea creditur a temporibus Apostolorum religionem Christianam suscepisse, inferente lumen Euangelij S. Prosdocimo Petri Apostolorum Principis discipulo, Patauinis dein dato Episcopo, vt VII Nouembris, die eius natali, dicetur.

[2] Inter Sanctos Reatinos est Stephanus, Abbas monasterij iuxta vrbis mœnia constituti: cuius annua memoria celebratur XIII Februarij; [colitur S. Stephanus Abbas 13 Febru.] quo die hæc Galesinius habet: Reate S. Stephani Abbatis & Confessoris. Martyrologium Romanum: Reate S. Stephani Abbatis, miræ patientiæ viri, in cuius transitu (vt refert B. Gregorius Papa) sancti Angeli, ceteris etiam videntibus adfuerunt. Quæ eisdem verbis leguntur in Martyrologio monastico Menardi & Dorganij, at magis contracta apud Wionem; aliquanto fusius deducta in Martyrologio Germanico Canisij. Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi Sanctorum, cum cap. 120 egisset de S. Stephano Abbate Ordinis Grandimontensis fundatore (cuius Vitam dedimus VIII Februarij) adiungit capite sequenti 121 S. Stephanum alium Abbatem Reatinum, eiusq; gesta ex S. Gregorio Papa narrat. [a S. Gregorio Magno laudatus:] Petrum reliqui Martyrologi sequuntur: quibus accedit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, vbi aliud ex S. Gregorio compendium edidit. Eumdem S. Stephanum iterum refert Wion XXIV Martij, eumq; secuti Dorganius, & auctor Martyrologij Gallice Leodij excusi. Agit autem S. Gregorius de eo homilia 35 in Euangelia, [& 24 Martij.] & lib. 4 Dialog. cap. 19. Vtrumque locum hic damus: in priore ita habet.

[3] Non abs re arbitor, fratres carissimi, si vnum vobis exemplum seruandæ patientiæ ad ædificationem loquar. Fuit quidam diebus nostris, Stephanus nomine, Pater monasterij iuxta Reatinæ vrbis mœnia constituti, vir valde sanctus, virtute patientiæ singularis. Et supersunt multi, qui illum nouerunt, eiusque vel vitam vel obitum narrant. Erat autem huius lingua rustica, sed docta vita. [deditus paupertati. orationi, maxime patientiæ:] Hic pro amore cælestis patriæ cuncta despexerat, possidere aliquid in hoc mundo fugiebat. Tumultus deuitabat hominum, crebris ac prolixioribus orationibus intentus erat. Virtus tamen patientiæ in eo vehementer excreuerat, ita vt eum sibi amicum crederet, qui sibi molestiæ aliquid irrogasset. Reddebat contumeliis gratias. Si quod in ipsa sua inopia damnum fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat. Omnes suos aduersarios nihil aliud quam adiutores æstimabat.

[4] Hunc cum dies mortis egredi de corpore vrgeret, conuenerunt multi, vt tam sanctæ animȩ de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque circa lectum illius, hi qui conuenerant, [in morte ab Angelis inuisitur,] omnes assisterent alij corporeis oculis ingredientes Angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt. Alij omnino nihil viderunt, sed omnes, qui aderant, ita vehementissimus timor perculit, vt nullus egrediente illa sancta anima illic stare potuisset. [fugientibus omnibus qui aderant:] Et hi ergo qui viderant, & hi qui omnino nihil viderant, vno omnes timore perculsi & territi fugerunt: nullusque illic assistere illo moriente potuit.

[5] Pensate ergo, fratres, omnipotens Deus qualiter terreat, quando districtus Iudex venturus est; si sic assistentes terruit, quando gratus & remunerator venit: aut qualiter timeri potest, cum videri potuerit, si sic mentes præsentium strauit, [abundanter remuneratur,] & quando videri non potuit. Ecce fratres carissimi, seruata illa in Ecclesiastica pace patientia, ad quantum hunc retributionis culmen euexit. Quid huic suus Conditor intus dedit, de quo nobis tantam gloriam in die eius exitus & foris innotuit? [Martyribus similis] Quibus hunc credamus, nisi sanctis Martyribus sociatum, quem attestantibus corporeis quoque oculis a beatis spiritibus constat esse susceptum? Nullo iste gladio percussus occubuit, & tamen coronam patientiæ, quam in mente tenuit, in egressione percepit. Hactenus S. Gregorius in Homilia 35 in Euangelia: qui libro 4 Dialogorum De transitu Stephani viri Dei caput XIX his verbis explanat.

[6] Prædicto etenim Probo aliisque religiosis narrantibus viris, agnoui ea, quæ indicare audientibus de venerabili Patre Stephano in homiliis Euangelij curaui. Fuit enim vir, sicut idem Probus & multi alij testantur, nihil in hoc mundo possidens, nihil requirens, solam cum Deo paupertatem diligens, inter aduersa semper patientiam amplectens, conuentus secularium fugiens, vacare semper orationi concupiscens. [æquo animo fert messem incensam,] De quo vnum bonum virtutis refero, vt ex hoc vno valeant multa eius bona pensari. Is namque cum quadam die messem, quam sua manu secuerat, decisam ad aream deduxisset: nihilque aliud cum discipulis suis ad totius anni stipendium haberet, quidam peruersæ voluntatis vir, antiqui hostis stimulis instigatus, eamdem messem igne supposito, ita vt erat in area, incendit. Quod factum dum alter conspiceret, eidem Dei famulo cucurrit & nunciauit. Quod postquam indicauit, adiunxit, dicens: Væ, væ, Pater Stephane, quid tibi contigit? Cui statim vultu ac mente placida ille respondit: Væ, quid illi contigit, qui mihi hoc fecit? [magic condolens inconsori ob peccarum cōmissum] nam mihi quid contigit? In quibus eius verbis ostenditur, in quo virtutis culmine sedebat, qui vnum, quod in sumptum mundi habuerat, tam secura perdebat mente: magisque que illi condolebat, qui peccatum commiserat, quam sibi, qui peccati illius damna tolerabat: nec pensabat, quid ipse exterius, sed culpæ reus quantum perdebat intus.

[7] Hunc itaque cum dies mortis egredi de corpore vrgeret, [Morienti soli Angeli,] conuenerunt multi: vt tam sanctæ animæ de hoc seculo recedenti suas animas commendarent. Cumque lecto illius hi, qui conuenerant, omnes assisterent, alij ingredientes Angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt: alij omnino nihil viderunt. Sed omnes, qui aderant, ita vehementissimus timor perculit, vt nullus egrediente illa sancta anima illic stare potuisset. Et hi ergo qui viderant, & hi qui omnino nihil viderant, [nulli homines adesse meruerunt.] vno omnes timore percussi & territi fugerunt, vt palā daretur intelligi, quæ & quanta vis esset, quæ illam egredientem animam susciperet, cuius egressum nemo mortalium ferre potuisset.

§ II Alius ab eo Stephanus Abbas Ratensis in Lusitania.

[8] Noua hic suscitatur difficultas a Lusitanis, quasi hic Stephanus non Italiæ sed Lusitaniæ esset tribuendus. Est Braccara Augusta, [Eodē tempore vixit in Portugallia Stephanus Abbas Ratensis,] Regum Sueuorum & Gothorum olim sedes, ab antiquis Tarraconensi Hispaniæ inclusa, dein sub regno Portugalliæ comprehensa: cuius Archiepiscopi cum Toletanis de primatu certant. Prope hanc Braccaram antiquißima Ecclesia Ratensis est, cum adiuncto monasterio Benedictino, cui temporibus S. Gregorij Magni præfuisse Abbatem, nomine Stephanum, scribit Maximus Episcopus Cæsaraugustanus in Chronico. Ac primo ad annum Æræ Hispanicæ ⅠƆCXXVIII, Christi ⅠƆXC inter Abbates, qui præter LXXII Episcopos interfuerunt Concilio Toletano, refertur Stephanus Abbas Ratensis Ordinis S. Benedicti: cuius tamen in ipso Concilio Toletano III, a Garsia Loaisa e quinque codicibus MSS. edito, nulla fit mentio. Deinde ad annum Æræ Hispanicæ ⅠƆCXXXVI, Christi ⅠƆXCVIII in eodem Maximi Chronico hæc leguntur: S. Stephanus Rate prope Braccaram Augustam.

[9] Occasione horum verborum Rodericus de Acunha par. 1 Histor. Braccarensis cap. 79 de illo Stephano ita scribit: Quatetenus ad Vitæ Acta apud nostros altum silentium. Ille luminum Pater, qui videt in abscondito, illius sancti Abbatis merita retribuet. Ipse enim M. Maximus Sancti mortem ad annum ⅠƆXCVIII post solutum Concilium Toletanum III anno IX reiicit. Aliqua nos feruida suscipio capit, quod iste B. Stephanus Abbas est ille, [creditus idem, qui a S. Gregorio laudatur,] de quo Martyrologium Romanum Idibus Februarij meminit, in cuius gloriosa morte Angelorum turba, quam qui aderant, sentire meruere, eius spiritum ad cælos asportauit, vt S. Gregorius refert. Sicque loco Reate, substituendum esse Rate, vt non in Italia, sed in Portugalia euenisse miraculum credatur: cuius odor Romam vsque ad tanti Pontificis solium penetraret. Hæc Acunha citatus a Tamaio-Salazario in Notis ad XIII Februarij. Quæ ex huius feruida suspicione fuerunt proposita, vt certa atque indubitata assumuntur a Georgio Cardoso in Agiologio Lusitano, cui S. Stephanus Abbas inscriptus est.: in cuius transitu, vt refert B. Gregorius, sancti Angeli, ceteris etiam videntibus, adfuerunt: contenditq; apud S. Gregorium iuxta Ratinæ (non Reatinæ) vrbis mœnia legi oportere.

[10] Verum S. Gregorium de Reatina Sabinorum vrbe loqui certum est, ex cap. 12 euisdem libri 4 Dialogorum, cui hic titulus præfigitur: De anima Probi Reatinæ vrbis Episcopi: ac deinde ita caput exorditur: [sed per errorem:] Qua de re neque hoc sileam, quod Probus omnipotentis Dei famulus, qui nunc in hac vrbe monasterio præsto est, quod appellatur Reatum, de Probo patruo suo Reatinæ ciuitatis Episcopo mihi narrare consueuit. At prædicto Probo aliisque narrantibus agnouisse se testatur cap. 19 quæ de S. Stephano Reatino narrauit. De S. Probo Episcopo Reatino agemus XV Martij.

[11] Io. Tamayus Salazarius vtrumque Stephanum distinguit, & quia Stephanus hic Braccarensis cum S. Stephano Reatino Italo nomine lociq; vocabulo conuenit, [alter etiā Sanctus habetur, & hoc 13 Febr. refertur.] & eodem fere tempore vixisse dicitur, & de die obitus nihil constat, eumdem hoc XIII Februarij suo Martyrologio inscripsit. Verum quia teste Acunha, altum de illius Vita apud Lusitanos silentium est, vni Maximo non satis fidimus, veriti etiam, ne per errorem ab amanuensibus littera S. adiecta forte sit, cum alia desint, quæ hunc errorem refellere poßint, eiusq; cultum Ecclesiasticum confirmare.

DES LICINIO EPISCOPO ANDEGAVENSI

CIRCA AN. ⅠƆCXVI.

Commentarius præuius.

Licinius, siue Lucinius, Episc. Andegauensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Licinij Vita duplex, tempus Episcopatus.

[1] Andegauensis in Gallia Episcopus initio septimi a Christo nato seculi S. Licinius fuit, ordine XVII secundum Claudij Roberti indices Gallicanorum Antistitum: Ioannes Chenu Biturix decimum sextū statuit, quartumdecimum Antonius Demochares to. 2 de Diuino sacrificio, [S. Licinij Ep. Andegauensis,] cap. 23, atque Andreas Chesnæus in commentario de Galliæ antiquitatibus. Licinius plerumque, aut Lucinius appellatur, Lucinus ab nonnullis, ac Leocinus in quodam codice; in alio Lupicinus, mendose; in pluribus Lecinius ac Lizinius, & Gallico S. Lezin.

[2] Baronius in Notis ad Martyrol. Roman. hunc esse eum affirmat Licinium, [non Turonensis,] qui Clodouei I tempore, centum nempe annis prius, Turonensem rexit Ecclesiam, patria Andegauensis, cuius non vno loco S. Gregorius Turonensis meminit. Refellit Baronij sententiam, qui S. Licinij res gestas scripto mandauit, ei prope suppar ætate, & ipse Andegauensis, vti paßim indicat, ac diserte cap. 4 nu. 25. Nam cum de leproso egisset, quem Licinius aqua benedicta ablutum sanarat, [Vitā scripsit quidā Andegauensis,] ac secum retentum litterarum scientia imbuerat, exin Diaconum, demumq; Sacerdotem ordinarat, ista subiungit: Nec prætereundum arbitror, quod prædicti viri meritis actum in prædicta nostra est ciuitate; Andium videlicet metropoli. In Prologo quoque, nu. 2 Patronum nostrum Dominum Licinium appellat. Ætatem suam auctor, & vnde quæ scribit acceperit, ita cap. 1 nu. 4 patefacit: Huius itaque sancti viri, inquit, laudabilia facta quæ gessit, nonnulla ego a familiaribus eius narrantibus, [qui eius acta didicerat ab oculatis testibus:] qui eius discipulos viderunt, a quibus & hæc quæ mihi tradiderunt, perceperunt; pleraque & per memetipsum, quæ scribenda atque prædicanda sunt, ad eius tumulum suis meritis fieri cognoui. Et nu. 2 in Prologo: Qualiter autem idem sanctus Antistes maxima ex parte conuersatus sit, vel qualiter cum suis egerit, a Daniele quodam eius discipulo narrante cognoui. Nonnulla vero & in eius suorumque discipulorum epistolis & opusculis scripta reperi. Huius Vitæ geminum nacti exemplar sumus, ab Andrea Chesnæo Regis Christianißimi Historiographo vnum, alterum a Iacobo Sirmondo nostro.

[3] Eam Vitam quinto post seculo recensuit styloq; exornauit Marbodus Archidiaconus Andegauensis, qui dein Redonensis Episcopus fuit. Hanc eius lucubrationem e manu exarato codice descripserat Rosweydus, [scripsit & Marbodus Ep.] quam nos cum alio veteri, atque optimæ notæ, codice contulimus. Ex vtraque, & aliis nonnullis Andegauensis Ecclesiæ monumentis, aliam Gallico sermone concinnauit ediditq; Franciscus Grandinus, Pastor in Ecclesia S. Iuliani, siue S. Ioannis Baptistæ, a S. Licinio iuxta vrbem Andegauensem exædificata. Meminit & Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus S. Licinij lib. 11 cap. vlt. nu. 62. Vitæ epitome extat in Lectionibus 2 Nocturni in Breuiario Andegauēsi.

[4] Ætas S. Licinij, ac tempus, quo Ecclesiam Andegauensein administrauit, colligi ex Vitæ eius historia potest: at minus forsitan solide ac perspicue. [S. Licinio scribit S. Gregorius an. 601.] Primum fatentur plerique, Licinium Episcopum, cui, simulq; Mennæ Tolosano, Sereno Massiliensi, Lupo Cabilonensi, Agilo Metensi, Simplicio Parisiensi, Melantio Rotomagensi, S. Gregorius Magnus, litteris mense Iulio Indict. IV datis, anno ⅠƆCI Christi, SS. Laurentiam ac Mellitum, monachosq;, ad S. Augustinum in Angliam missos, commendauit, licet Sedes eius non exprimatur, hunc nostrum esse. Nullus enim hoc tempore alius Galliarum Episcopus Licinius in Conciliis aliisue publicis actis memoratur.

[5] Ex Vita priore isthæc habemus de illius ætate. Cum ad roboratam peruenisset ætatem, protinus pater eius commendauit eum Chlothario Regi Francorum … Erat enim memoratus S. Licinius adolescens sapiens … Cumque prædictus Rex ita eum probatum habuisset dignum, [ipse sub Clotario II militarat,] suo in ministerio aptauit, atque Comitem sui stabuli & omnium equorum, custodemque eorum constituit. Nam virtutem belligerandi, seu potentiam illius. [magnis ab eo honoribus ornatus,] Domino adminiculante, qui eum suis in actibus custodiebat, multam habetat. Marbodus cap. 1 ita scribit: Eum Rex Clotarius … libens suscepit, breuique post tempore cingulo militiæ honoratum, inter amicos habere cœpit, dignum plane cognitum, cum quo de magnis rebus ac regni administratione tractaret. Ac post pauca: Vnde factum est, vt a Rege flagitantibus cunctis, Tribunus militum crearetur, qui nunc more nostro Comes Stabuli nuncupatur. Dein Comes atque Dux Andegauensium factus; &, vt prior Vita nu. 9 habet, inter primos in palatio iam dicti Regis pollebat. Sed demum Clericus factus est: cumq; in religiosorum hominum congregatione aliquamdiu vixisset, fama sanctitatis eius, vt cap. 2 nu. 11 dicitur, per multa loca vulgata, etiam vsque ad palatium regium, [tandem Episcopus factus,] Regisque notitiam peruenit. Tandemq; interuenientibus annis contigit, vt præfata Andegauensium vrbs Præsule indigeret.

[6] Ex his de tempore, quo sit ad Episcopatum euectus, ducenda coniectura est. Clotharius II, Chilperici filius, regnum iniit anno ⅠƆLXXXIV, menses quatuor natus; obiit anno ⅠƆCXXVIII. Grandinus Liciniū scribit anno ⅠƆLXXXVI ordinatum. Fatendum quidem, quæ in palatio officia geßit ac dignitates, [nō an 586] ei pleraque a Clotarij tutoribus, non ipso infante Rege, esse collata. Qui tamen potuit anno ⅠƆLXXXVI, Clotarij tertio, Episcopus fieri? Dictorum enim officiorum fuere gradus quidam, vti & ipsius ætatis. Venit ad Aulam adolescens, annos fortasse natus XXIV aut circiter, nam ad roboratam (vt dictum) peruenerat ætatem: dein militauit, intimis consiliis ab Rege adhibitus, Stabulo regio præfuit, prouinciam Andegauensem Comitis ac Ducis potestate rexit: tum his omnibus nuntium remisit, inq; sacrorum hominum cœtu aliquamdiu vixit. Quis non videat plures ei in hisce gerendis muneribus annos decurrisse? [tamen ante 601.] Ante tamen annum ⅠƆCI iam Episcopus erat, habebatq; celebre nomen, vt ex citata S. Gregorij epistola patet.

[7] Quot autem annis Episcopatum gesserit S. Licinius, colligi posset ex S. Magnobodi, successoris eius Vita, quam XVI Octobris dabimus, si ea esset accurate digesta. Natus is dicitur, quando Lotharius, filius Chilperici, cum consanguineis suis, Theoderico scilicet & Theudeberto, adhuc intra adolescentiæ annos constitutus, exortis vndique grandinum simultatibus, litem exercebat. Sæpius autem Clothario cum duobus illis Regibus bellum fuit: nam primum eos ipse anno ⅠƆXCVI inuasit, & graui clade affecit. [S Magnobodus,] Anno vero ⅠƆC simul eum adorti, cæso exercitu, ad duras conditiones adegerunt, notabili suæ ditionis parte erepta. Anno ⅠƆCIV vltro rebellantem Theodericus denuo oppreßit: [tempore Clotarij II natus,] paxq; Compendij sancita. Natus igitur S. Magnobodus videtur intra illud IX annorum spatium. Cumque infantiæ pueritiæque transcenderet curricula, pubescente iam annorum incremento, a S. Licinio Andegauensium Episcopo, verticis ablata cæsarie, sanctæ Ecclesiæ instituitur officiis, ac graduum honore sublimatus, ordine sacris commendatur oraculis. Ita memoratur cap. 1. nu. 3. [a S. Licinio in Clericum at tondetur,] Ac deinde decreuit eum aliquantulum in superiori gradu constituere, & penes se retinere, vt adiutor sui in omnibus foret, & exempli eius ceteri æmulatores fierent. Siquidem Patrem eum præfectum sanctæ congregationi, quæ in cœnobio Colonetensi Christo famulabatur &c. Paullo explicatius Marbodus in eiusdem S. Magnobodi Vita nu. 5. Hæc cum ad beati Episcopi Licinij notitiam peruenissent, cuius mirabilis sanctitas inter Gallicanos Episcopos tunc temporis habebatur; congratulatus diuinorum munerum largitati, vocatum ad se iuuenem more Ecclesiastico tonsurauit… Procedente mox tempore per gradus Ecclesiasticos ad sacerdotium vsque prouexit; dignum sane iudicans, [Sacerdos ordinatur.] cui sollicitudinis suæ curam deberet partiri, cuiusque posset consilio, emergentium difficultatum ambiguitatibus explicari. Idem deinde Pōtifex Licinius, vt prior habet Vita, recolendæ sanctitatis virum Magnobodum, Ecclesiastici ordinis ministerio promotum, [Romam legatur;] Romam ad summum Pontificem Legatum misit.

[8] His ita perpetratis, atque euolutis multorum annorum curriculis, cum omnipotens Dominus Præsulem Andecauensem ab hac ærumnosa ac caduca vita vellet absoluere, & B. Magnobodum in Ecclesia sua Pastorem constituere, infirmitate cogente, viribus cœpit destitui propriis. Qui Fratrum ad se conuocans examina, viaticum petiit, & percepta sacri corporis Christi Eucharistia, [ei succedit,] a discipulis summa cum diligentia terræ conditus est, resurrecturus cum gloria. Illo ita assumpto, plebs vniuersa Andecauensium, tam Clericalis quam laicalis, in vnum coaceruata, parili animo, vna cum consensu inclyti Francorum Regis Dagoberti, filij Lotharij, Magnobodum sibi fieri Pastorem adelamare cœpit… At vero B. Magnobodus, vt assensus populi ferebat, infulam sacerdotalem adeptus, voto omnium fauente in cathedra Episcopali sublimatur. Marbodus non immediate S. Licinio suffectum Magnobodum scribit, [licet forte non immediate,] sed vt alius substitueretur obtinuisse. Verum & illo, inquit, post modicum, Dei dispensatione, defuncto; iam satis clarum erat, istum Diuino iudicio postulari. Communibus igitur omnium votis, cum assensu Dagoberti Regis, ad quem iam successio regni descenderat, electus est, &, secundum Dei dispositum, Ecclesiæ Andecauensi præsidere compulsus. Qui inter duos hosce sanctos Antistites interiectus est, eum Demochares & Chenu Cardulphum vocant, Claudius Robertus Cardulphum vel Radulphum.

[9] Quod de Dagoberti Regis assensu hic dicitur, manifestus est error. Nam S. Magnobodus iam Episcopus synodo Remensi sub Sonnatio habita interfuit, anno Christi ⅠƆCXXIV aut ⅠƆCXXV, vt alibi probatum; saltem regnante adhuc Clotario. Interfuit enim etiam Ioannes Pictauensis Episcopus, [interest an. 624 synodo Remensi:] cuius successori Didoni Pictauensis vrbis Præsuli a Clotario Rege litterarum studiis imbuendus S. Leodegarius in primis ætatis initiis traditus est, vt in ipsius Leodegarij Vita, Ansoaldo Didonis successori dicata, scribit Vrsinus. Interfuit eidem Remensi synodo Lingonensis Antistites Modoaldus, cui qui succeßit Bertoaldus, in diplomate eiusdem Chlotarij II pro monasterio S. Benigni dato memoratur, vti tradit in Gallia Christiana Claudius Robertus. Interfuit denique Senocus Episcopus Elosanensis, qui anno ⅠƆCXXVI Chlotarij iussu videtur in perpetuum relegatus. Ita quidem scribit cap. 54 Fredegarius: Anno XLIII regni Chlotharij, Palladius eiusque filius Senocus Episcopus Elosanus, incusante Aiglinane Duce, quod rebellionis Wasconorum fuissent conscij, exilio retruduntur. Aliæ alibi congestæ, quæ id probent, rationes.

[10] Licet autem Rex tunc esset Austrasiæ, sed non totius, Dagobertus, nihil tamen ad eum Andegaui spectabant, vt illius esset ad Episcopum iis præficiendum auctoritate opus. Et ante fortaßis Magnobodus Episcopus fuit, [S Licinius obiit ante annū 618,] quam vel illud dimidiatum regnum Dagobertus adipisceretur. Prius certe quidem obiit S. Licinius. Id quod perspicere est ex S. Bertranni, siue Bertigranni, Cenomanensis Episcopi testamento, in quo meminit sanctæ memoriæ Domni Licinij Episcopi: quæ verba non nisi de eo, qui vita functus sit, vsurpantur. Ita ergo habet: Vineas vero, quas mihi sanctæ memoriæ Domnus Licinius Episcopus, pro amoris adfectu, secus Cariliacenses suo munere dedit, quas nos antea de Sargite quodam, negotiante parte diuina, cum terra comparauimus, & inibi vineas posuimus, [vt patet ex testamento S. Bertranni Ep.] & in vna clausura cum vineis sanctæ Ecclesiæ adiunximus, volumus vt pro mercede animæ nostræ hoc Ecclesia sancta Cœnomanica possideat. Citat hoc ipsum Testamentum Auctor prioris Vitæ S. Licinij cap. 2. nu. 16. Extat porro integrum illud testamentum in Antonij Coruæserij V. CL. historia Cenomanensium Antistitum, conscriptumq; dicitur sexto Kalendas Aprilis, anno vigesimo secundo regnantis gloriosissimi Domini Clotarij Regis. Triplex autem statui potest regni Chlotarij exordium: primum a morte patris Chilperici, quæ contigit anno ⅠƆLXXXIV, secundum a morte Childeberti Regis anno ⅠƆXCVI, quando haud pauca, vt diximus, sibi vindicauit, quæ in consanguineorum Regum fuerant potestate, ac fortaßis Cenomanorum quoque ciuitatem. Tertium denique monarchiæ anno ⅠƆCXIII adeptæ, regnorumue Burgundiæ & Austrasiæ, initium est. [eo anno scripto.] Videtur autem annus eius vicesimus secundus in citato testamento, secundo modo accipi debere, vt sit ⅠƆCXVIII, ante quem annum obiisse S. Licinium oporteat. Neque enim nobis probatur quod Ioannes Bondonnetus, vir cetera eruditus, in Actis Episcoporum Cenomanensium censet, Licinium, qui Bertigranno vineas illas donauit, fuisse Chorepiscopum, siue Coëpiscopum, in aliqua intra Cenomanensem diœcesim ciuitate: nam vt notus passim, ac celebris famæ Episcopus a S. Bertigranno nominatur.

§ II S. Licinij sepultura, anniuersaria celebritas, Reliquiæ.

[11] Circiter itaque annum sexcentesimum decimum sextum, feliciter Kalendis Nouembris migrauit ad Dominum S. Licinius: sepultusque est cum magnifico honore in ecclesia S.Ioannis Baptistæ, [mortuus 1 Nou. sepultus est S. Licinius in ecclesia Ioānis Baptista,] quam ipse a nouo fundauerat: in qua agmina monachorum congregauerat, & in ea regulariter militare constituerat, vt in priore Vita cap. 5 nu. 29 dicitur. De hac exædificata ab sancto Pontifice ecclesia monasterioq; plenius agitur in S. Magnobodi Vita cap. 1 nu. 5 his verbis: Cum autem ipse prædictus beatus Pontifex Licinius in suburbio iam prælibatæ ciuitatis Andegauensis basilicam in honore S. Ioannis Baptistæ, miro ordine constructam, dedicare vellet, recolendæ sanctitatis virum Magnobodum, [quā eius reliquiis Roma per Magnobodum acceptis] Ecclesiastici Ordinis ministerio promotum, accersiens, ad vrbem Romam, vbi pignora Apostolorum debita veneratione recoluntur, direxit, vt reliquias a summo Pontifice consequi mereretur, quibus basilicam moderno cultu insertam consecrare posset. Ac deinde nu. 7. Igitur perceptis, pro quibus ierat, S. Ioannis reliquiis, prospero cursu ad venerabilem Licinium Andecauis repedauit Pontificem, [dedicarat,] ferens pignus affabile. Quod ille alacriter acceptum, vt mente conceperat, intra oratorium moderno opere ædificatum recondens, exspectabili functione dedicauit: in quo contuberniale collegium monachorum coaceruans, [addito locuplete monasteria.] iuxta normam sanctæ professionis viuere instituit: ac plurima prædia ad opus Deo ibi militantium delegauit; atque xenodochia ac bioptochia, diuersaque mansionum habitacula ædificare procurauit. Idem narrat Marbodus, & construxisse S. Licinium ait a fundamentis ecclesiam sumptuosi operis ac præclari, quæ ex ipsius nomine nunc vocatur. Andreas Chesneus collegium Canonicorum in ea nunc ecclesia esse scribit & S. Iuliani appellari. Est tamen in ea sacellum S. Licinij. At de prima illius ecclesiæ dedicatione ita scribit Marbodus: Acceptis itaque S. Licinius, quas Magnobodus deferebat, reliquiis, primum Deo bonorum omnium largitori, deinde etiam discipulo, non modicas referens gratias, dedicationis ecclesiæ nouæ cum eodem discipulo gaudia, sicut optauerat, celebrauit, collocatis ibidem, quo digna erant honore sacro, sanctis Præcursoris Christi pignoribus.

[12] Etsi autem Kalendis Nouembris decesserit S. Licinius, in nullo tamen Martyrologio ad eum diem eius nomen reperimus adscriptum, præterquam in Ferrarij generali SS. Catalogo, [colitur, nō eo die,] qui in Notis citat Martyrol. monasticum, & Renati Benedicti Vitas SS. At neque in his, neque in illo, mentio eo die S. Licinij est. Credo, quia diei illius solennitas, tunc quidem Romæ ipso viuente Licinio, omnium Sanctorum memoriæ erat a Bonifacio IV consecrata, atque altero post seculo eadem a Gregorio IV præscripta ceteris per orbem Ecclesiis religio, alium eius nomine diem festum agitari a posteris cœpisse. Is XIII Februarij est, [sed 13 Feb.] quo ab Ecclesia Andegauensi Officio duplici colitur. atque ad eum diem ita illius meminit Vsuardus: Ciuitate Andegauis S. Lucinij Episcopi, venerabilis sanctitatis viri. Consentiunt Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Martyrol. Romanum, & plurima MSS. sed quædam addunt: cuius corpus crebris honoratur miraculis: multa Licinium vocant, non Lucinium.

[13] Benedictus Dorganius in Kalendario Benedictino, & Ferrarius in Notis ad 1 Nouembris, censent XIII Februarij in Cælitum tabulas relatum, [quo dicitur canonizatus,] quod anno ⅠƆCLXIV factum tradit Grandinus, Vitaliani Pontificis Maximi auctoritate. Non agitur saltem depositio illius hoc die, vt est tamen in Martyrol. Rom. expressum, & consentire videtur Saussaius in Martyrol. Gallicano eodem die, ac rursus VIII Iunij, vbi ita habet: Ipso die Andegauis ordinatio S. Lucini Ep. & Conf. qui aulam cælestem ingressus recolitur die XIII Februarij. Ad illum alioquin octauum Iunij diem in vetustis Martyrologiis, Adonis, Bedæ, Nothkeri, itemq; in MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, & in Hermanni Greuen auctario ad Vsuardum, ita memoria extat S. Licinij nullo posito discrimine ordinationis aut alterius celebritatis: Andegauis S. Licinij Ep. & Conf. Nominatur & in Martyrol. Coloniæ anno MXD excuso, sed Lucianus, pro Lucinio aut Licinio.

[14] Pridie Id. Februarij Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani canonizationem S. Licinij, ratus postridie (vt diximus) excessisse e vita, consignauit his verbis: Iuliomagi Andium, [vel pridie an. 664.] commemoratio canonizationis S. Lucini Ep. Andegauensis: quem antiqua fert illius Ecclesiæ traditio a S. Vitaliano Papa (qui anno ⅠƆCLV sedere cœpit) in Sanctorum album fuisse relatum. Eodem die in generali Catal. SS. Ferrarius: Item Canonizatio S. Licinij Ep. Andegauen. Sed in Notis admonet, apud alios die sequenti statui. In MS. Florario, & Hermanni Greuen excuso ad Vsuardum auctario memoratur eodem XII die Febr. Liuinus Ep. & Conf. quem suspicamur Licinium esse, cum alioquin Liuinum Episcopum non nouerimus nisi Martyrem. At Maurolycus, qui cum ceteris S. Licinium Ep. Conf. Idibus adscribit, pridie ista habet: Item Andegauis, Licinij Ep. & Mart. Luciani Confess.

[15] Anno ⅭⅠƆCLXIX, Comitatum Andegauensem obtinente Henrico II Angliæ Rege, translatæ solenni pompa, [Reliquiæ translatæ 21 Iunij 1169] die XXI Iunij, S. Licinij reliquiæ, ab Gaufrido Ep. Andegauensi, Stephano Redonensi, Hamone Leonensi, vti Grandinus tradit, qui & ipso eodem die olim pontificio inauguratum scribit. Translationis huius meminere in Martyrol. Benedictino ad XXI Iunij Hugo Menardus & Benedictus Dorganius.

[16] Testatur citatus sæpius Grandinus, S. Licinij corpus, ossa, ac cineres, thecis affabre factis inclusa, religiose asseruari in ea ecclesia, quam S. Ioannis Baptistæ honori ædificarat: [adhuc exstant ossa,] sacras item vestes, quibus amictum eius cadauer tres & triginta annos in terra iacuit, etiamnum post tot secula, incorruptas integrasq; extare. Addit plurimas confluere ad eam ædem prægnantes mulieres, [vestes, zona, prægnantibus salutaris,] etiam e longinquis regionibus, & sancti Antistitis sese zona reuerenter præcingentes, felicem sibi partum precari; plurimasq; hinc certam experiri opem.

[17] Operæ pretium est orationem, quam solennibus S. Licinij feriis recitat Ecclesia Andegauensis, ex eius Breuiario subnectere: Da nobis, [Oratio de S. Licinio.] omnipotens Deus, Ducis & Pastoris nostri Licinij digne memoriam venerari: & sicut ille suam precibus, te annuente, tutam ab inimicis & seductoribus protegit vrbem; ita animabus nostris atque corporibus, aduersus cunctas hostium versutias sit ipse munimen. Per Dominum.

VITA
auctore Andegauensi anonymo,
ex duobus veteribus MSS.

Licinius, siue Lucinius, Episc. Andegauensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4917

Avctore coætaneo anonymo, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Sanctorum virorum venerabilia opera commemorantes, Dominum deprecamur, vt aperiat os nostrum, vt condigne aliquid de iis narrare valentes, posteris admirationem & exemplum tradere, [S. Licinij gesta scribit Auctor hortatu Episcopi,] atque memoriæ commendare scriptis valeamus. Dicente quippe Domino, Aperi os tuum, & ego adimplebo illud; hortatu vero amicorum, atque multorum seruorum Dei exhortatione, ac præcipue Antistitis a nostri, vt hoc opus aggredi auderem sum prouocatus. [Ps. 80. 11] Quorum iussionibus parens, ne inobedientiæ malo damnarer, ac maxime nostri Pontificis, (quia Episcopo neminem inobedientem esse oportet) conatus sum aliquid de bonis S. Licinij Andegauensis Episcopi sciendo commemorare.

[2] [quæ ex fide dignis testibus didicit, ] Qualiter autem idem sanctus Antistes maxima ex parte conuersatus sit, vel qualiter cum suis egerit, a Daniele quodam eius discipulo narrante cognoui. Nonnulla vero & in eius, suorumque discipulorum b epistolis & opusculis scripta reperi. De multis ergo ab eo gestis miraculis pauca, quæ colligere, & huic opusculo inserere dignum iudicaui, non vno quolibet auctore, sed fidelium innumerorum testium, qui hæc scire vel meminisse poterant, assertione didici. Precor autem Lectorem, vt quidquid addendum vel corrigendum crediderit, veraciter agere satagat. Apud memoratum autem Patronum nostrum, Dominum videlicet Licinium, & apud omnes legentes supplex oro, vt fructum piæ intercessionis inueniam. Illud etiam prouido decernetis consilio, quia sicut mercedis est, ad erudiendas animas in Catholica religione nouum quippiam doctrinæ ac conuersationis bonæ fidelibus pandere, ita criminosum esse arbitror illa silentio occultare, quæ audientibus, imitarique Sanctorum exempla volentibus, proficere valent in augmentis.

[3] Ceterum Sancte Pater & Pastor, tuis, vt dictum est, [sed assequi omnia non potuit.] iussionibus parens, hoc opus edere non distuli; sed simplicitas cordis mei, & mentis facundia non valet explicare tanti viri laudes virtutum, cui sancta, satque laudanda vita & operatio modernis exorta temporibus quanta bona egerit, nemo nouit, nisi ille solus cui intrinsecus protulit. Nam finis operis eius ostendit extrinsecus, quanto intus latendo fuisset operatus: quippe vbi nec minister aderat qui hoc videret; quoniam ipse in occultis latibulis priuata oculorum acie hæc agere solebat, laudem vero vitans humanam Deo soli placere & vacare studebat. Vnde constat ampliora & mirabiliora eum gessisse, quam succedentibus videatur temporibus relatio pro populo transmissa recolere. Id namque humiliter & supplex flagito, vt supplicatio obtineat communis, quatenus veniam consequar deuotus, si quid de eius virtutibus prætermisi, ne innorme volumen legentibus ederem. Hæc tamen sub breuitate scribere rogatus dignum duxi, vt appetant cuncti eius imitari exēpla, qui illius intellexerint miracula audiendo. Si quis ergo prædicti Sancti studiosius gesta perquirat, semper aliquid quod plus miretur inueniet. Quæcumque vero in hoc c sancto acerba toleramus, & pro Saluatore nostro bona agimus, scire debemus in illo æternæ gloriæ præmio in melius nobis per Christum Dominum nostrum esse reddenda.

[Annotata]

a Andegauensis, vt patet infra, vbi S. Licinium Patronum nostrum appellat, & cap. 4 nu. 25 Andegauum nostram ciuitatem.

b Non arbitror has epistolas & opuscula extare.

c Forsan seculo legendum.

CAPVT I
S. Licinij vita aulica, ac religiosa.

[4] Beatissimus igitur Licinius Episcopus, prosapia Regum genitus Francorum, vtilis satis nobilisque, atque ditissimus in rebus seculi fuit, nobilior quoque atque sublimior in disciplina & fide Christi permansit. Crescebat ergo in fide & ætate de die in diem melius atque plenius, & gratia Dei erat repletus. Huius itaque sancti viri laudabilia facta quæ gessit, [S. Licinij gesta ab eius familiaribus didicit Auctor, miracula pleraque ipse vidit.] nonnulla ego a familiaribus eius narrantibus, qui eius discipulos viderunt, a quibus & hæc quæ mihi tradiderunt perceperunt; pleraque & per memetipsum, quæ scribenda atque prædicanda sunt, ad eius tumulum suis meritis fieri cognoui.

[5] Ipse quoque, vt a prædictis sanctis viris didici, erat in pueritia formosus ac nobilis, gente vero electus; & in progenie sua crescebat benignus. Inter famulos vero & a cognitos suos vultu fulgenti in omni b aspectu pollebat eminenti ætate. Cumque vidisset c pater eius tantam filij industriam, [S. Licinius formosus puer.] cunctisque bonis eum cognouisset dilectum, lætabatur animo, & in gaudio exultabat, gratiasque immensas Domino referebat, qui eum consolari de tam decora dignatus est prole. Cumque iam tempus adueniret, vt literarū studiis imbuendus daretur, mox traditur præceptori, & doctissimis sacrarum litterarum magistris edocendus informatur. Qui inter ceteros contubernales suos sagax ingenio, & memoriæ capax, amabilis refulgebat; [feliciter litteris studet,] eratque Domino instigante cunctis subditus, sed obedientia, fide & caritate celsior omnibus. Cum autem imbutus fuisset a viris prudentissimis, reuersus est ad domum patris sui, pueritiæ excedens animum, adolescentiam cum industria gerebat. [pietati in adolescentia deditus:] Spiritu quoque sapientiæ & humilitatis gratia fulgebat suis in actibus nobiliter; & crescebat de virtute in virtutem, quotidieque bonis & sanctis operibus resplendebat.

[6] Cumque iam pleniter edoctus ad roboratam peruenisset ætatem, protinus pater eius commendauit eum Clothario Regi Francorum, cuius & consanguineus proximus erat. Nam & pater prædicti S. Licinij Satrapa antedicti Clotharij Regis erat, [inter Clotharij II aulicos honeste versatur:] atque inter proximos eius superiorem locum tenebat. Erat enim memoratus S. Licinius adolescens sapiens, aspectu amabilis, colloquio affabilis, recta conuersatione tam cum ipso Rege & sancta fide, quam cum omni domo eius gradiens, ita vt omnibus bonis fieret conformis, malis vero & indisciplinatis informis. Erat etiam forma præcipuus, fortis & velox, agilis & multum sapiens & dulcis, castitate vero, caritate & humilitate fundatus.

[7] Cumque prædictus Rex ita eum probatum habuisset dignum, suo in ministerio aptauit, [fit Comes Stabuli.] atque Comitem sui stabuli & omnium dequorum, custodemque eorum constituit. Nam virtutem belligerandi, seu potentiam illius, Domino adminiculante, qui eum suis in actibus custodiebat, multam habebat: præsertim cum suo mucrone multas aduersariorum phalangas sæpissime, [insignis miles,] Domino opem ferente, fugaret. Erat enim sedulus in oratione & in ieiuniis, siue in misericordia pauperum præcipuus incumbebat: etiam sæpissime lectioni vacabat, &, sicut scriptum est, reddebat quæ Domini sunt Domino, & quæ Cæsaris Cæsari restituebat. [Matth. 22. 21] Intantum vero erat aptissimus omnium seniorum, [interq; Proceres eminet:] & coæqualium ac subiectorum, vt eloquentia sua placeret omnibus sibi consequentibus, ita vt mœrentibus lætitiam redderet, sceleratis disciplinam.

[8] Interea vero cum tempus adueniret, vix cogentibus amicis atque parentibus ab inclyta & nobilissima gente puellam sibi desponsauit, vt eam tempore congruo duceret vxorem. Cumque tempus adueniret, & amici atque parentes eius amplius cogerent, vt sponsam suam duceret vxorem, [coactus ad nuptias,] ne sine prole remaneret, & eius hæreditas sine hærede subsisteret proprio, quoniam magnam habebat hæreditatem, & ingentia prædia possidebat; sane cum ipse iam verbis atque exhortationibus amicorum resistere sine magno odio non valeret, contigit vt inito placito diem statueret, qua cum consensu amicorum & propinquorum memoratam sponsam in coniugium duceret. Quam cum suadentibus cunctis iam ducere vellet, [cum sponsa subito leprosa facta esset,] nutu Dei coram omnibus inuenit eam lepra percussam, quoniam sic Dominus voluit, vt ipse postmodum eius fieret Pontifex, & sicut castus erat in animo, ita & castus fieret corpore.

[9] Dum hæc itaque agerentur, sicut supra diximus, diuersis ipse in palatio honoribus, & in ministerio primus floruit, sed iugis illius meditatio circa monasteria vel loca sancta inuigilabat. Sed cum prædicta res ei de iam dicta vxore accederet, rubore confusus statuit in animo vt cunctam seculi militiam dimitteret, & Regi omnium Sanctorum Domino soli militaret. Quod & nutu Dei factum esse haud dubium est. Consilio autem inito secundum Domini præceptum, qui dixit: Vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni, sequere me, relictis omnibus, militiæ spirituali & clericali se tradidit, & Domino soli vacare studuit. [Matth. 19. 21] [ipse, iam Comes & Dux Andegauēsis,] Nam antea Comes atque Dux Andegauensium erat, & inter primos in Palatio iam dicti Regis pollebat. Sed demū Clericus effectus, soli Domino & spiritualibus e fratribus placere satagebat, [fit Clericus:] pauperem & communem vitam ducere desiderans, pompam seculi spernens, omne desiderium suum in Diuina voluntate eiusque serūitio constituit.

[10] Dehinc vero iam factus S. Licinius spirituali gratia plenus, fide robustus, regulis sanctarum Scripturarum subditus, diuina litterarum scientia imbutus, omnibusque Christi militibus & spiritualibus fratribus existebat amabilis. [in piorum hominum congregatione,] Erat enim multum facundiæ honestissime deditus, & statura procerus, inter plerosque pulcherrimus, aspectu decorus, eloquio suauis, ingenio acutissimus, [omni religiosa virtute excellit.] prudentia prouidus, zelo diuino & amore feruidus, perpetuæque virginitatis vt erat amantissimus custos, quoniam Dominus Saluator omnium, eum a nuptiis volentem nubere subtraxit, atque Pontificem sibi futurum fieri, in castitate viuentem seruauit. Erat etiam caritate, & mansuetudine plenus, obedientiæ deditus, districtus parsimoniæ, castigatus ieiuniis, prolixis noctium peruigil excubiis, reminiscens scriptum esse quoniam Beati sunt serui illi, quos cum venerit Dominus, inuenerit vigilantes. [Luc. 12. 37]

[Annotata]

a Ita MS. Sirmondi. Chesnei cognatos habebat.

b MS. Sirm, affectu.

c VVion in Adiunctis ad lib. 2 Ligni Vitæ, Warnerium vocat Burgundiæ Comitem, citatq; Grandinum qui solum ait patrem in palatio secundum a Rege fuisse. At Saussaius, Garnerium Maiorem Palatij Austrasiæ sub Cloratio Rege appellat. [Quis eius pater?] Fuit quidem Warnacharius (unde Warnerij, vti Carnerij, deflexum nomen) Maior-Domus in Austrasia, transiitq; ad Clotharium Regem anno ⅠƆCXIII, factus postea Maior-Domus in Burgundia, ac tandem anno XLIII regni Clotharij, Christi ⅠƆCXXVI mortuus. Verum S. Licinius pridem ante Episcopus erat: neque a patre ad Aulam Clotharij deduci adolescens potuit, si parens tunc sub Austrasiæ Regibus merebat. Qua ratione conficitur neque Warnacharium alterum Licinij patrem fuisse, quem anno IV regni Theuderici, Christi ⅠƆIC mortuum tradit Fredegarius, nam is Maior Domus Theoderici erat in Burgundia, quæ ad Clotharium non pertinebat, neque Warinarius Francus, quem S. Gregorius Turonensis lib 4 cap. 33 scribit a Sigeberto Rege ad Iustinianum Imp. cum Firmino Aruerno Legatum missum, existimari pater Licinij potest, nisi is ex Austrasia in ditionem Chilperici, siue filij eius Clotharij postea transierit.

d MS. Sirmondi, eius rerum.

e VVion monachum factum scribit, in monasterio Cincillacensi, siue, inquit, vt exemplar habet, sed corrupte, Colonetensi. Si exemplar habet Colonerensi; vnde ipse Cincillacensi restituit? aut cui id memoratum monasterium? [an Licinius Coloneti monachus?] S. Magnobodus a S. Licinio præfectus est monasterio Colonetensi, sed nusquam dicitur ipse Licinius in eodem antea habitasse. Dubitat Grandinus an non Colonetense monasterium fuerit, vbi nunc Chalonnæ præfectura est, vetusq; castellum, [vbi illud?] ad Ligerim flumen, quatuor infra Andegauos leucis, via Nannetensi, ad mensam spectans Episcopi Andegauensis.

CAPVT II.
S. Licinij Episcopatus, præfectura Palatij.

[11] Cvm autem tempus adueniret vt agricola fructum redderet, & tanti viri bona ad effectum totius populi peruenirent, iamque fama sanctitatis eius per multa loca vulgata, etiam vsque ad palatium regium, Regisque notitiam peruenit, quoniam non potest abscondi ciuitas supra montem posita. [Ipse virtutis fama clarus,] Nam non est amplius omnipotens Dominus passus, vt tantus vir sub huiusmodi articulo occultaretur, testante Euangelica tuba, Nemo enim accendit lucernam & ponit eam sub modio, sed super candelabrum, vt luceat omnibus qui in domo sunt. [Matth. 5. 15] Cumque in his atque reliquis diuersorum bonorum operum studiis, tamque potentissimus auriga memoratus S. Licinius inuigilaret; interuenientibus annis contigit, [expetitur in Episcopum Andegauensem:] vt præfata Andegauensium vrbs Præsule indigeret. Tunc copiosa multitudo virorum, regionem illam habitantes, & cognoscentes præscripti S. Licinij prudentiam, fidem, & opera, conuersationemque nobilissimam, & vitam clarissimam, consona voce in inuicem & in Pontificem sibi fore eligere disponebant.

[12] Optimates vero atque viri illustrissimi, qui eo tempore rectores Palatij videbantur, glorioso memorato Clotario Francorum Regi eius consanguineo famam beati viri innotescunt, & actus eius non silentes, [nominatur ad id Clotario:] testimonium perhibent, dignum tantum talemque virum Pontificem eorum fieri, atque summo fungi sacerdotio eorum electione deberi. Quorum petitio effectum auxiliante Domino obtinuit, libenterque impetrauerunt, quod deuoti postulauerunt. Tunc omnis plebs in Spiritu sancto simul pariterque accepto consilio, cum Regis eiusdem imperio, adminiculante Domino, a quo olim electus erat, subrogatus est vt præesset prædictæ Ecclesiæ Andegauensi. Ille autem lacrymans, & compulsus, quia sic Domino placitum erat, [inuitus ordinatur:] iam dictam Ecclesiam ad gubernandum suscipiens, canonice Episcopus ordinatur.

[13] In quo gradu verbum diuinum in corda credentium seminans, [subditis benefacit:] animarum corporumque languores curans, captiuosque redimens, viduarum, inopumque præ omnibus curam gerens, plebem sibi a Domino creditam vtiliter gubernabat. Sicque deinceps Episcopales gestans infulas, timore Domini repletus officium suum inopibus bonum multiplicabat quotidie. Et inde factum est, vt etiam domesticam sollicitudinem atque a primatum Palatij, acsi nolens, Regis cunctorumque Procerum suorum electione teneret. [præficitur Palatio:] Denique tanta, tamque profusa munificentia in eleemosynis pauperum prædictus sanctus vir floruit, vt etiam de longinquis regionibus atque ciuitatibus, fama percurrente, innumera caterua pauperum ad S. Licinium Pontificem refocillanda festinaret.

[14] Qualem enim se demum, quantumque exhibuerit, nullus, [eleemosynas large tribuit:] vt reor, sermo valet explicare. Erat enim in Lege Diuina assidue persistens: actus vitæ suæ ad Dominum defixos semper habebat, attendens illud propheticum: Oculi mei semper ad Dominum &c. Pedes eius directi erant ad euangelizandum pacem: consilium, [populis prædicat:] & opus suum semper ad Dominum conuertebat: prædicationi & orationi sine intermissione vacabat: etiam sicut fidelis seruus & prudens a Domino constitutus, vt eius familiæ tribuat cibum in tempore opportuno, sic ille populum sibi commissum omnibus modis festinabat spiritali reficere cibo. [Ps. 24. 15] Erat enim spiritu feruens, & sollicitudine impiger, operibus bonis ornatus, & oppido clarus, inter diuites & pauperes medius, non respiciens personas potentum, sed magis mores elegantium, & Dominum timentium considerans. Clementer docebat, [omnes a peccato reuocat:] & dulciter omnes imbuebat, atque a consuetudine peccandi cunctos omni virtute retrahere nitebatur. Quantum enim vnumquemque iustius & sanctius viuere cernebat, tantum eminentius honorabat. [pedes pauperum lauat:] Ipse quidem pauperibus cibum ferebat, eisque ministrabat, atque eorum pedes propriis manibus abluebat ac tergebat, nudosque, prout possibilitas ministrabat, vestire satagebat.

[15] Quando monasteria aut Ecclesias parochiæ suæ visitabat, eleemosyna prædicationem comitabatur. Erat itaque in vestimento & omni habitu suo vilis, [egregie Episcopatū gerit,] pontificio dignus, & doctrina munitus: honores seculi recusabat, & spiritales diligebat, fortis in periculo, patiens in aduersis, gloriosus in misericordia, strenuus in iustitia disciplinæ, [clemens erga delinquentes:] ad ignoscendum paratus, ad obediendum pronus, semper mente reuoluens illud quod Dominus ait, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Matth. 5. 7] Ad synodum quotiescumque conuenire solebat, amplius de misericordia, quam de iudicio tractabat. In degradatione vero Sacerdotum, nec mentem, nec corpus vnquam exhibuit. Ad defendendum vero eos, quos reliqui Sacerdotes degradari cupiebant, mente & corpore prudenter se inferebat, & rationabiliter tuebatur.

[16] Erat namque iugiter sollicitus atque intentus in cunctis bonis actibus, præsertim in susceptione monachorum seu peregrinantium deuotissimus inuigilabat; [in sacras personas liberalis,] eosque interrogans, quidquid boni audiebat, memoriæ commendabat. Dedit igitur prædictus sanctus Pontifex b Bertigranno Cenomanensium Episcopo quasdam reiculas & vineas in adiutorium ad monasterium c Apostolorum construendum, quod ipse tunc temporis, [S. Bertigranno Ep. ad construendū monasterium varia largitur:] in honore diuino & sanctorum Apostolorum, iuxta prædictam Cenomanicam vrbem, in territorio suæ Sedis Ecclesiæ construere, & deuote tam proprij quam & prædictæ suæ Sedis Ecclesiæ dotare atque ditare nitebatur: sicut in testamento, quod de præfato monasterio memoratus Dominus Bertigrannus composuit, & propria manu, vna cum aliorum bonorum virorum legali consensu etiam regie atque canonice corroborauit, hactenus habetur insertum.

[17] Iam dictus enim S. Licinius quotidie Missam cum ingenti cordis compunctione cantabat, [quotidie celebrat:] Dominoque diligenter sacrificabat, & Eucharistiam Dominici Corporis & Sanguinis mente deuota percipiebat, populoque sibi commisso sumere suadebat. Etiam illud sancti Euangelij testimonium eis prædicabat, vbi Dominus ait: [frequentē cōmunionē suadet:] Qui non manducat me, non viuit propter me. Et alias ipsa Veritas inquit: Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, & ego in eo. Et reliqua talia & his similia.

[Ioan 6. 55]

[18] Porro abstinentiam & humilitatem, atque sanctitatem, normamque illius nullus nostrum enarrare valet. Quoniam si omnia illa, quæ a præscriptis viris didicimus, scribere cœperimus, ante deficiet dies quam sermo explicare possit. Nam vt de ceteris sileamus, [diu & arcteieiunat:] post triduana seu amplius protracta ieiunia pane d hordeaceo, siue lymphæ poculo sæpissime pro summis deliciis vtebatur. Indutus itaque iugiter tunica occulta cilicina, [semper cilicium gestat:] sicque exesis iam membris vigiliis atque ieiuniis geminum iniiciebat cruciatum: sicque verbis & exemplis Diuina sibi suffragante gratia, innumerabiles conuerti a pompa seculi fecit, [multos a seculo conuertit:] & Domino soli inhærere, eique vacare perdocuit. Verbum vero diuinum concurrentibus ad eum vndique prædicando turbis, multosque in Diuino nomine variis liberando languoribus, magnarum sibi signa virtutum gratia concessit Diuina. De quibus, inquam, almigeris illius virtutibus subsequens sermo, Christo fauente, [miraculis claret:] pauca depromere properat.

[Annotata]

a Etiam Episcopi ea ætate ad Palatij profecturam adhibiti, vt S. Leodegarius, dequo 2 Octobr.

b De S. Bertigranno, siue Betranno agemus 6 vel 30 Iunij: nam hoc die obiisse dicitur, illo coli. Supra diximus de eius Testamento.

c Situm id in suburbiis Cenomanicæ vrbis, vulgo de Cultura, siue de la coulture dictum: cuius mentio fit cap. Venerabili. 24 de censibus.

d Grandinus ait, Dominicis & solennibus diebus, hoc vti cibo potuq;, prosummis deliciis, consueuisse.

CAPVT III.
S. Licinij miracula. solitudo expetita.

[19] Qvadam vero die cum sæpedictus sanctus Dei Pontifex Licinius triduanum generaliter celebraret ieiunium, [enargumenam liberat:] accidit vt quædam fæmina dæmonio plena ante populum debacchando & perstrependo diabolicos ludos agere cœperit. Quam sanctus vir respiciens, populo a strepitu & risu silere innuit: ipsamque coram omnibus, signo Crucis iniecto, exorcismis & sacris orationibus ipsa hora, suffragante diuina gratia, a dæmonio liberauit: quæ in ecclesia cuncto populo septem in se habere dæmonia confessa est.

[20] Item quadam die Dominica dum memoratus sanctus Dei Pontifex publicum in Ecclesia sua cum religione haberet officium, & verba diuina seminaret in populo, quidam vir, nomine a Ghiso duo capitis luminaria amissus, rogare cœpit Pontificem, vt suis meritis ac precibus lumen sibi restitueret amissum. [cæcum cælesti monitu ad se missum,] Quem sanctus vir increpans, ait: Quare, frater, turbasti me & populum? Cui idem cæcus respondens dixit: Domine mi, electus a Domino Pontifex, nihil carius b inspicit appetitus meus, quam vt lumen tua sancta oratione habere merear: quoniam confido in Domino, quod lumen tuis meritis & precibus consequi debeam. Nam & hac nocte quidam sanctus vir in visione ad me veniens præcepit mihi, vt ad te festinās venirem, quoniam tuis meritis lumen recepturus essem; cuius iussionibus obtemperans huc veni. Modo quidquid imperas libens sustinebo. Pro quo Sanctus Dei communem Clero & populo iussit facere orationem: & officio peracto, [cum populo precatus, seorsim sacro oleo illuminat:] populoque ad propria reuerso, sacrati olei vnctione eum in secretario suo circa oculos liniens, diuina fauente gratia, lumen restituit proprium.

[21] Quo audito cœperunt multi cæci & debiles debita ammiratione de die in diem iugiter ad eum concurrere, & sanitatem restaurationis ab eo expetere. Vnde ille admodum turbatus, [latet in cella,] iactantiæ laqueum fugiens, recessit, in secreto persistens, tantummodo cum vno Clerico & duobus puerulis qui ei ministrarent; remotusque a seculi actibus soli Domino vacare cœpit. Qua de re & multa turba debilium, cæcorum, claudorum, & aliarum variarum infirmitatum pressa, excubabat ad ostium cellulæ, in qua Sanctus Dei legens orabat: [& vel sic præcibus agros sanat:] ex quibus multi, suis precibus & meritis sanati, ad propria incolumes repetebant. Celare se cupiens latebat, & non latebat: fugiendo gloriam, gloriam merebat, quia Dominus sic volebat.

[22] Videns autem sanctus vir nec sic se posse remotum esse a turbis concurrentium populorum, cœpit a Rege prædicto, seu a reliquis consacerdotibus & Episcopis licentiam postulare, [cupit in eremum secedere,] qualiter ad eremum penetraret, & ibidem soli Domino vacaret. Quibus petionibus Episcopi, Sacerdotes, Rex, & populus resistentes, cœperunt cum rogare, vt, sicut Diuina & canonica auctoritas penes se habet, ageret, & populum sibi a Domino commissum non negligeret, sed sapienter doceret, & prudenter gubernaret, ouesque sibi commissas Domino lucrari decertaret; vt veniens ex eis in conspectu Domini multos manipulos repræsentaret, quatenus a Domino audire mereretur: [sed Regi & Episcopis id vetantibus acquiescit:] Euge serue bone & fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Quibus exhortationibus sanctus vir parens, quoniam cognouit aliter fieri non posse, sicut in omnibus obediens erat cunctis bonis & modestis, cœpit sapienter prædicare, & prudenter populum sibi commissum regere & gubernare. Vnde & gratiam Domini assequi meruit, quoniam in omnibus operibus suis Dominus semper erat, dicente Scriptura: Omni operanti bonum Dominus cooperatur.

[Annotata]

a MS. Chesnei Guiso. Grandinus, Gliso.

b MS. Sirm. conspicit.

CAPVT IV
S. Licinij ædificia. alia miracula.

[23] His igitur peractis transeamus ad alia. Quadam autem die, peracto officio, Dominus Pontifex dixit discipulo suo a Magnobodo: Eamus ad artifices nostros, [re qua cæcos qua claudos,] videre quid operentur: & dum ambularent, inuenerunt duodecim viros inter cæcos & claudos, qui inter manus aliorum differebantur, qui statim interpellabant eum dicentes: Domine Licini, porrige nobis aliquid de substantia tua, [petentes importune eleemosynam,] vt possimus viuere. Et ille nihil respondit eis, quia in oratione intentus erat. Iterum antem clamauerunt eum vsque ad tertiam vicem. Ille autem quasi ira commotus, respiciens eos leuauit manum suam, & fecit signum sanctæ Crucis contra eos, [signo Crucis sanat:] & confestim viderunt cæci, & claudi steterunt super pedes suos, & sequuti sunt cum. Et respiciens discipulus eius retro, vidit eos sequentes se, & ait ad S. Licinium: [dein vbi tunc steterat, ecclesiam sanctæ Crucis ædificat:] Domine mi, vide mirabilia. At ille cum respexisset eos, interrogauit eum, dicens: Vbi stabam, quando feci signum sanctæ Crucis? Et ille ostendit ei locum. Beatus vero Licinius reuertens ad ipsum locum, & stetit ibi, & misit ipsum discipulum ad operarios, qui construebant ecclesiam in honore b S. Ioannis Baptistæ, mandans illis, vt facerent ecclesiam in honore sanctæ c Crucis: quam ipse sanctus Pontifex postea ædificauit.

[24] [visitans diœcesin,] Quadam vero die præscriptus S. Licinius, dum circuiens parochiam suam prædicando, confirmando, & cetera bona faciendo d perageret, & singulas Ecclesias visitaret; venit quidam vir leprosus ad eum, eleemosynam deprecans, elegans quidem statura, sed misericordia destitutus. [leprosum hospitio excipit,] Super quo, vt semper erat misericors, misericordia motus, præcepit eum hospitio recipere, eique omnia necessaria diligenter ministrare. Cumque peracto officio & ministerio suo, domi sanctus Pontifex regressus, cibum cum hospitibus & peregrinis sumere cœperat, præcepit ante se memoratum leprosum adducere, & de cibo suo reficere, & post completum Memoratorium eum sibi præsentari. Peracto autem Completorio, [cibo recreat,] tota nocte pro ipso leproso peruigil sanctus vir in oratione persistit: & mane facto, fecit aquam benedictam, qua eum propriis manibus abluens, a lepra sanauit, ac eleganti formæ decoratum, sicut prius fuerat, Diuina fauente gratia, restituit: ipsumque secum retinens litterarum scientia imbuit; & nonnullis euolutis annis iam benedictum Diaconum ordinauit, & postea, transacto aliquo tempore, [aqua benedicta lotum sanat, dein Sacerdotem consecrat:] probatum moribus & actibus, Sacerdotem sacrauit; cuius etiam vita admirabilis, sanctum secuta Patronum, atque laudabilis admodum fertur fuisse.

[25] Nec prætereundum arbitror, quod prædicti viri meritis actum in prædicta nostra est ciuitate. Quadam autem die cum sæpedictus S. Licinius ante portam iam dictæ vrbis deambularet, rei, qui in carcere seruabantur, clamabant ad eum, dicentes: Adiuua nos, [pro captiuis intercedit:] Pater & Pastor noster, qualiter de isto ergastulo liberemur, ne hic innocentes periclitemur. Pro quibus deprecaturus Sanctus Dei ad custodem carceris misit, vt cunctos saltem sua deprecatione extraheret, & ipse suis rebus pro eis, quidquid neglexerant, libens emendaret, indicans etiam se ipsa die non ante iam dicta porta vel carcere elongaturum, antequam vincti carcere demitterentur. [repulsam a custode passus,] Cuius preces custos carceris spernens, nihil se inde facturum esse remandauit. Cuius inobedientiam & pertinaciam Sanctus Dei cognoscens, nihilque sua deprecatione apud eum proficere, fisus de Dei misericordia, signaculum Crucis super ostium carceris iniecit. Ad cuius vocem etiam ostium carceris, nutu diuino, vltro apertum est, [Cruce carcerem aperit,] & nullo illud tangente, neque seras ferreas, quibus conligatum & munitum erat, rescrante aut frangente, vincti de carcere prosiliunt, & honorati a Pontifice, pollicitique ne vltra furtum, rapinam, homicidium, [eos dimittit.] adulterium & reliqua mala facerent, gauisi remeant ad propria, & Pontifex redit ad Sedem.

[26] Reliqua autem magnarum virtutum signa & magnalia quæ fecit, prolixitatem vitantes, & breuitati studentes, hic nō inseruimus, sed in alia schedula e nōnulla eorum descripta, ne prolixitate eorum pigri hanc nolentes legere per omnia Vitam, minus ex eius bonis ineruditi reperirentur. Super ea quoque quæ f deseruimus, sunt & alia multa, [Alia eius miracula ab Auctore alibi scripta;] quæ Dominus per iam dictum S. Licinium operari dignatus est, nobis quidem incognita, Domino autem nota. Sed quantum ad nostras, narrantibus memoratis fidelibus viris, perlatum est aures. Si cuncta persequi cœperim, vt iam dictum est, dies, vt opinor, antequam sermo, cessabit: [longe plura omissa.] siquidem cæcis visum, periclitantibus vitam, paralyticis gressum, leprosis munditiam, surdis auditum, a dæmonibus nempe obsessis restituit sanitatem.

[Annotata]

a S. Magnobodus, vulgo Mainbeuf, Episcopus Andegauensis, colitur 16 Octob. De eo egimus in commentario præuio.

b De ea ecclesia supra dictum, esse nunc in ea Canonicos.

c Hanc sanctæ Crucis ecclesiam scribit Grandinus ipsum S. Magnobodum curasse ædificari.

d Ita MS. vtrumque. Fors scriptum ab auctore, iter ageret.

e Ea schedula an extet, nusquam legimus.

f An forte, disseruimus?

CAPVT V
S. Licinij ægritudo, mors, sepultura, ad sepulchrum miracula.

[27] In his igitur atque ceteris innumerabilibus bonis dum Angelicam ageret vitam, iamque omnipotens Dominus athletam suum ad destinatum suum brauium vocare vellet, vltimo vrgetur die. [febri laborat,] Nam mense Augusto feruescentibus æstibus incidit in ardorem febris. Et cum post desperationem, Domini misericordia respirare cœpisset, [qua remittente dolet, ad cælū adspirans,] flens (vt a narrantibus didici) aiebat: Hei mihi! quia peregrinatio mea prolongata est: habitaui cum habitantibus Cedar; multum peregrinata est anima mea. Flens etiam suspensis ad cælum oculis & manibus, dicere sæpius solebat: Quare miser ego reuersus sum a lumine Angelorum, & maligno huic mundo, in tenebris videlicet posito, reseruatus? Siquidem non meremur quod amisimus: sed tantum gratias omnipotenti Domino immēsas referimus quod habuimus, imo Domino largiente habebimus. Domino enim viuunt omnia, & quidquid refertur ad Dominum, in numero familiæ computatur: quamque amissio illius cælestis domus habitatio sit. Vnde & alias crebrius ingemiscens aiebat: [Ps. 38. 13] Aduena ego sum & peregrinus, sicut omnes patres mei. [Phil. 1. 23] Et iterum: Cupio dissolui, & esse cum Christo. Quotiens autem infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia, & duplicatis contraxerat in ieiuniis, vexabatur, hoc in ore voluebat: Subiicio corpus meum, & in seruitutem redigo, ne aliis prædicans ipse improbus inueniar. [1 Cor. 9. 27] Et, Bonum est vinum non bibere, & carnem non manducare. [Rom. 14. 21] Et, Humiliaui in ieiunio animam meam. Et, Totum lectum meum versasti in infirmitate. [Ps. 34. 13] Et, Versatus sum in miseria dum mihi infigitur spina. [& 40. 4, & 31. 4] Atque inter doloris aculeos, mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi cælos aspiceret, loquebatur: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, & volabo, & requiescam?

[28] Porro antedictus Dominus Pontifex Licinius ita singulis sibi creditam diuidebat pecuniam, [impense eleemosynis deditus:] prout singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Raro enim quisquam ab eo pauperum vacuus reuertebatur: quod obtinebat, non diuitiarum magnitudine, sed prudentia dispensandi; illud semper replicans: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Mat. 5. 7] Et, Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. [Eccli. 3. 33] Et, Facite vobis amicos de mammona iniquo, qui vos recipiant in æterna tabernacula. [Luc. 16. 9 & 11. 41] Et, Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. [Dan. 4. 24] Et verba Danielis ad Regem Nabuchodonosor, monentis vt eleemosynis suis redimeret peccata sua: & cetera talia, & his similia, audientibus dicebat.

[29] Cum autem eo ægrotante, non tamen ipso grauiter laborante, quia Dominus suspendit infirmitates suas, cursu fideliter peracto, repletusque omnium bonorum operum fructu, adueniente obitus sui die, feliciter Kal. Nouembris migrauit ad Dominum: [moritur 1 Nouemb. sepelitur in monasterio S. Ioannis,] sepultusque est cum magnifico honore in ecclesia S. Ioannis Baptistæ, quam ipse a nouo fundauerat: in qua agmina monachorum congregauerat, & in ea regulariter militare constituerat. In qua etiam, ad tumulum videlicet eius, multa cunctis præstantur beneficia orationibus suis aduenientibus, [suaui cælitus diffuso odore:] illucque orantibus. Fertur namque tantum odorem ibidem tempore sepulturæ eius fragrasse, quantum nemo medicorum componere potest: vt omnes odore suauitatis repleti, Dominum ingenti lætitia conlaudarent.

[30] Duo itaque cæci eadem die suis meritis sunt illuminati; & alij a diuersis languoribus oppressi, [ipso die facta miracula, & alia postea plurima, ipso auctore spectante:] curati. Nos vero ad tumulum eius vidimus innumeros febricitantes sanari, & cæcos diuersos illuminari, claudosque, qui etiam non a se, sed ab aliis deferebantur, gressum recipere, & surdis auditum suis meritis restitui, & aliarum magnarum virtutum innumerabilia, & diuersorum generum miracula fieri: &, quod maius est, credimus multorum onera peccatorum ibidem assidue, Diuina fauente gratia, absolui.

[31] Vidimus etiam & quemdam virum ad prædicti viri sepulchrum diu excubantem, [cuidam visus, & oculi ipsi oranti dati.] qui numquam oculos habuerat, nec signum aliquod oculorum perceperat. Sed sicut facies, ita & planities in loco oculorum erat. Sed nec fossam, in loco vbi oculi esse debuerant, habebat. Quod monstrum omnibus in nostra prouincia notum erat, qui meritis prædicti S. Licinij, ad tumulum videlicet eius diu excubans, & veraciter seruiens, ita lumen amborum recepit oculorum, quasi numquam cæcus fuisset.

[32] [Plurima hic omissa.] Hæc nos pauca de plurimis huius viri miraculis, vel operibus bonis, vt valuimus, scriptis indidimus. Ceterum si omnia bona, quæ egit, stylo prosequentes membranis inserere studuissemus, enorme volumen & magnum legentibus edidissemus. Sed nos breuitati studentes, cetera diligentioribus atque sapientioribus magistris scribenda seruamus. In loco autem venerabili requietionis ipsius multa, vt diximus, eius meritis, nobis quoque videntibus, fiunt mirabilia, & languores diuersi vsque in hodiernum diem curantur, in nomine Domini nostri Iesv Christi, cui est cum Deo Patre honor, laus & gloria in Spiritu sancto, per omnia secula seculorum, Amen. a

[Annotatum]

a MS. Sirm. alius.

ALIA VITA
auctore Marbodo Archidiac. Andegau. ac postea Redonensi Ep.
ex duobus veteribus MSS.

Licinius, siue Lucinius, Episc. Andegauensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4918

Avctore Marbodo Ep. ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Vitam & actus B. Licinij Episcopi & Confessoris explicare cupientes, Dominum Deum, a quo omnis sapientia est, voluimus inuocare; vt eodem Sancto intercedente ostium nobis sermonis aperiat quatenus & vera, & non superflua, & auditoribus profutura dicamus. Quod ita demum fieri posse putamus, si nihil gestorum prætermittentes, sicut ea ex priori a editione collegimus, diuersas adiectiones & replicationes, [Marbodus priorem S. Licinij Vitam expoliuit, rogatu Canonicor. Andegauensiū.] quæ vel prolongationis vel ostentationis notam habent, magisque lectori tædium, quam lectioni ornatum afferunt, ex toto recidamus. Hæc enim vel maxime caussa extitit, quæ Fratres nostros ad iniungendum nobis præsens opus impelleret, quoniam in priori opere superfluæ orationis importuna loquacitas minuere videbatur materiæ dignitatem. Significat enim quodammodo dicendorum defectum, frequens circa idem verborum reuolutio. Neque vero nos aut animi leuitate aut vanitate aliqua ducti sumus, vt quasi alieni operis correctores, studij nostri ostentatione vellemus vulgares rumusculos aucupari, sed æternæ potius mercedis intuitu, probabiliumque personarum precibus victi sumus, vt maiorem viribus non recusaremus laborem. Non enim de nobis, sed de auxilio Diuino præsumimus. Referemus ergo, quantum poterimus, sub ope Christi, quæ dicenda sunt, salua rerum fide, ad prædicti Sancti laudem, [ad Dei, & Sancti, gloriam.] & gloriam Dei; non solum nostram, sed & omnium legentium, vtilitatem consequi cupientes. Magnum enim studij sui fructum capit, qui ea scribens, quibus ædificentur legentes, multorum profectibus famulatur. Dabimus, igitur operam, oratione vti mediocri & temperata; quatenus nec grauitas obscuritatem, nec humilitas vilitatem, nec tædium prolixitas operetur. Lectoris autem partes erunt, attente & fideliter hæc accipere: ne sibi, quod ad salutem comparatum est, in perniciem vertat, dum negligit. Sed iam narrationis initium faciamus.

[Annotatum]

a Erat inter lineas eadem manu, vel saltem antiqua, adscriptum, vel lectione.

CAPVT I
S. Licinij studia, officia Palatina, sanctioris vitæ professio.

[2] [S. Licinius ex regia stirpe,] Igitur Licinius clarissimo genere ortus (Reges enim Francorum in suis maioribus numerauit) bonis omnibus animæ & corporis a natura ditatus, felicitatem suam virtutis studio cumulauit. Cuius iam inde a pueritia talis extitit conuersatio, vt in eo futuræ cuiusdam perfectionis & inusitati exempli species præluceret. Nam præter exterioris formæ bonitatem, & vultus modestiam, qua spectantium mentes occulto quodam munere permulcebat; illud in puero cernebatur egregium, [in pueritia moderatus,] quod ea vitia, quæ nouellæ ætati videntur ingenita, & quasi iure naturæ omnibus dominantur, iam tunc Dei gratia præuentus aspernabatur. Neque enim vel ad ludendum nimius, vel ad edendum importunus, vel ad loquendum garrulus erat. Non iram temere colligebat: nec inter coæuos superbula violentia grassabatur: non animi leuitate, vt est puerilis mobilitas, ad diuersa protinus raptabatur, vt cupide quid inceptum, repente contemneret. Prorsus in puero virilis constantiæ plurima videbantur.

[3] Cum ergo post prima elementa, sicut liberi nobilium solent, in disciplinam litterariam datus esset; ibi vero generosæ naturæ benignitas & ingenium capax enituit. [in studiis diligens] Audita a magistris facile capiebat & retinebat memoria. Nec eius attentionem, sicut plerumque solet, timor verberum extorquebat, sed amor scientiæ accendebat. Doctoribus reuerentiam, pædagogis obedientiam, condiscipulis beneuolentiam, omnibus humilitatem nouerat exhibere. Nec aliena tarditate offensus, nec de suo est acumine gloriatus. [& alienus ab adolescentiæ vitiis] Non operum tantum, sed & verborum turpitudinem sic horrebat, vt eam nec in aliis irreprehensam pateretur. Iam plane puer censorius a contubernalibus timebatur, si quid auderent illicitum. Æmulorum inimicitias tolerabat æquanimiter, finiebat velociter. Iram patientia, superbiam humilitate vincebat: detractionibus sociorum nec aurem nec linguam adhibuit: contumelias in se iactatas dissimulauit, in alios mitigauit. Prorsus in professione discipuli, morum magister factus erat.

[4] Decursis ergo in hoc studio pueritiæ annis, cum sibi ad magistrorum scientiam in sacris & secularibus litteris propria industria non modicum adiecisset, ad imperium patris, qui primum post Regem in Palatio locum tenebat, [a patre ad Aulam ducitur:] compulsus est philosophiæ renuntiare, & ab otio ad negotia, a studio ad militiam, a scholasticis ad palatina munera translatus est. Quem Rex Clotarius, cum propter sanguinis propinquitatem, tum propter egregiæ formæ dignitatem, ac morum elegantiam, quæ in adolescente eminebant, libens suscepit: breuique post tempore cingulo militiæ honoratum, [miles creatur a Chlotario II,] inter amicos habere cœpit, dignum plane cognitum, cum quo de magnis rebus & regni administratione tractaret. Non enim illi deerat vel ad consulendum prudentia, vel ad tegendum fides, vel strenuitas ad exequendum. Nec expedita facundia carebat, nec amore iustitiæ: vnde & actioni caussarum & iuris dictioni perutilis videbatur.

[5] Præterea perpetuæ castitatis custos & cultor, de sua familiaritate Regis apud omnes iudicium decorabat. Erga commilitones suos ita se gessit, vt singulorum gratiam aliquo studeret obsequio demereri. [benignus erga aulicos] Omnibus affabilem se præbebat: omnium necessitatibus, si ope non posset, occurrebat consilio: in omnium contristabatur aduersis: in suis lucris omnium prospera numerabat. Apud Regem proderat quibus posset, poterat autem omnibus quibus vellet. Sic nullus relinquebatur, ad quem non eius aliquod beneficium perueniret. Prædicabat facta fortia singulorum, cum de ipsius virtute præter ipsum nullus sileret. Prorsus in Aulæ satellitio Procuratoris partibus fungebatur. Vnde factum est, vt a Rege, flagitantibus cunctis, Tribunus Militum crearetur, qui nunc more nostro Comes Stabuli nuncupatur. Quod officium sic transegit, [fit Comes-Stabuli:] vt ampliori dignissimus haberetur. Animus tamen eius inter hæc semper vigilabat ad Deum, cui sine intermissione puras fundebat preces, vt se de præsenti seculo nequam incorruptum eriperet. Sacræ lectioni quoties posset operam dabat; cuius assiduitate desiderium suum ad superna magis accenderet. Iuuentutis ardorem crebris ieiuniis, non tam extinguebat, quam anticipabat, [pie in Aula viuit:] ne per luxum & licentiam humanus animus posset insolescere. In pauperes & afflictos vsque adeo misericordiæ visceribus abundabat, vt nullam in his iuuandis loci vel temporis prætermitteret occasionem. Plane in milite monachum, in actiuo contemplatiuum gerebat: vtrumque sic implebat, vt alterum; & a neutro ad alterum tardabatur.

[6] Interea succedentibus sibi prosperis, cum & patria bona iam ad eum iure hæreditario deuenissent, & ex regali munificentia amplissimis polleret honoribus, (nam & Comes Andecauensium factus erat) cogentibus amicis & ipso Rege, [fit Comes Andegauensis:] de clarissima familia sibi Virginem desponsauit, contra animi sui votum, quo cælibem vitam ducere, & abdicatis honoribus iam dudum Deo vacare decreuerat. [cogitur ad matrimonium: sponsa subito leprosa facta,] Quam cum traducere iam pararet, (mirum dictu!) in solenni conuentu lepra percussam deprehendit. Sic a nuptiarum necessitate, quam sibi amicorum consilia importabant, optato infortunio solutus est.

[7] Neque vero ruborem suum, festinato alio matrimonio studuit abolere: sed potius Dei prouidentiam votis suis concordare intelligens, vertit casum in occasionem; ne tentare iterum cogeretur, quod prius tentatum secus cessisset. Itaque confirmato animo ne quod olim voluebat, vltra differet, petita protinus missione, cingulum militiæ deposuit, & caducis renuntiauit honoribus, totumque se in Dei seruitium tradens, tonsuram Clericalem cum professione suscepit. O quantum gaudium de se Fratribus dedit! [fit Clericus, & monachus.] Quibus Dei laudibus ora omnium adimpleuit! Quam multorum corda in compunctionem, oculos laxauit in lacrymas, cum viderent illam nobilissimæ stirpis indolem, fascibus & diuitiis sublimatam, forma præcipuam, gloria perpollentem, contemptis omnibus, Christi iugo generosas inclinare ceruices; & de diuite pauperem, [magno bonorum gaudio:] de potente infirmum, seruum de domino, spontanea commutatione fieri! Rarum hoc quidem & magnis laudibus prosequendum, ea, cum adsint, sine difficultate contemnere, quorum spem solam vix vllus etiam inter aduersa dimittit. Sed Dei seruus futuram gloriam cogitabat, cuius pulcritudini comparatum terrenum omne sordescit. Bonum ei erat, Deo adhærere, & non in incerto diuitiarum, sed in Domino Deo spem suam ponere.

[8] Iam vero in clericatu quantum promouerit, ex antecedentibus possumus ȩstimare. Totam industriam, quam seculi functionibus prius impenderat, ad animæ suæ & Fratrum, cum quibus viuebat, vtilitatem conuertit: & qui ad vtrumque diuisa intentione suffecerat, collectis viribus maxime suffecit ad alterum. [sancte & humiliter in congregatione viuit:] Numquam illum alti sanguinis gloria titillauit, quo minus vilissimorum obsequiis subderetur: nec eius eruditio indoctorum aliquando simplicitatem irrisit, ieiunans aliorum prandiis non detraxit, dormientes excubans non despexit: dissidentes reuocare festinauit ad pacem, indisciplinatos ad ordinem: bona sibi omnium ad imitationem, mala vero proposuit ad cautelam. Et cum ab omnibus amaretur vt pater, omnes venerabatur vt dominos.

CAPVT II
S. Licinij functiones episcopales.

[9] Secundum Christi præceptum ad Ecclesiæ conuiuium inuitatus, in nouissimo loco recubuerat. Cum ergo iam tempus esset, vt ei a Domino diceretur, Amice ascende superius, dictum est & Andecauensis Sedis Episcopo, pulsante corpus ægritudine: Da huic locum. [Luc. 14. 10] [fit Episcopus Andegauensis, inuitus:] Defuncto igitur a Audoino, qui prius Andecauensem Ecclesiam regere videbatur; cum iam sancti viri longe lateque percrebuisset opinio, vtriusque ordinis acclamatione, cum promptissimo Regis assensu, petitur, rapitur, ordinatur: & qui in domo Dei abiectus esse elegerat, inuitus & lacrymans præesse compellitur. Dignissime plane, vt bona quæ diu per otium in se conuexerat, tandem per dispensationem in multorum vtilitatem refunderet.

[10] Suscepto ergo regimine, non tam sibi honorem quam onus iudicans accreuisse, quasi nihil hactenus promouisset, quod consummauerat, tunc incepit, & qui sanctitate vitæ iam dudum ceteros cunctos prȩibat, quod solum restabat, vincere se ipsum instituit. Sed cui nulla probaretur deesse virtutum, [maiores suscipit pœnitentias,] quo cresceret non habebat, nisi quod numero non poterat, adderet quantitati. Extendit ergo vigilias, ampliauit orationes, protraxit ieiunia, triuit carnem cilicio, corpus frigore cruciauit; & qui de se quod lueret non habebat, exemplo Christi, commissorum sibi peccata in se transtulit & languores. [in omne opus misericordiæ effusus,] Eleemosynarum largitionem sic profudit, vt de remotis quoque prouinciis ad eum fama exciti greges pauperum properarent: quippe qui nullam prætermitteret munificentiæ portionem. Operiebat nudos, famelicos reficiebat, procurabat languidis medicinam, mortuis sepulturam: peregrinis dabat hospitium, mœstis impendebat solatium: captiuis redemptionem, pupillis tuitionem, viduis patrocinium exhibebat: abluebat manibus pauperum pedes, flebat oculis, ore osculabatur, capillis tergebat. Postremo tot exercebat misericordias, quot patitur humana vita miserias. Nec solum in pauperes, sed in omnes quoque ordines, in quosdam etiam Episcopos sese liberalitas eius extendit.

[11] Nec minus interea suscepto fungebatur officio, singulis quibusque diebus Sacramentorum mysteria celebrans, [quotidie celebrat:] & publice prædicans verbum Dei, intentans peccantibus terrores pœnarum, proponens gementibus gaudia præmiorum. Misericordiam & iudicium cantabat tibi, Domine: iudicium in rebelles, in supplices misericordiam. [prædicat verbum Dei:] Tanta in labiis eius gratia diffusa erat, vt quæ dicebat nemini displicerent. Notabat latenter vitia singulorum, culpam corripiens non personam: & cum in eius dictis se quisque recognosceret, nihil in se iniuriose dictum poterat recognoscere. Neque vero aliquando illum in docendo materia destituebat, cum vita sua pro libro vteretur. Quotiens illi quærendum erat quid diceret, in promptu sibi erat meminisse quid faceret.

[12] Quantum ad districtionem, culpas persequebatur, naturæ parcebat; vitia odiens, homines diligebat. Arguebat in iustitia delinquentes, [lenis in puniendo.] suscipiebat in mansuetudine pœnitentes: sic zelum indulgentia, & zelo indulgentiam temperabat, vt nec ista corrumperet nec illa vulneraret. In synodali tractatu de misericordia plurimum disputabat, & in reorū defensionem, quantum ratio pateretur, mentem exercebat & linguam: Sacerdotes accusatos maxime tuebatur. In personarum acceptionibus non honores attendebat sed mores, vt tanto cuique plus deferret, quanto plus quemque Deum diligere perspexisset. [visitat diœcesin,] Circuibat Ecclesias, monasteria visitabat: quocumque se verterat, spiritualis lætitia nascebatur: animas verbo, corpora cibo reficiebat: circumquaque vitiis extirpatis inserebat virtutes, & expulsis languoribus sanitates restituebat. Immoto vultu & eodem animo fortunam vtramque spectauit; vt nec prospera extolleretur, nec frangeretur aduersa. In habitu & incessu mediocritatem seruauit, in famulorum numero necessitatem, [constans,] in qualitate honestatem quæsiuit: prorsus sic publica ministrauit, [frugans:] quasi priuata contemneret: sic priuata curauit, quasi publica non curaret: nec, sicut plerique solent, a fulgore ad fumum recidit; sed a splendore ad splendorem, a minori virtute transiit ad maiorem.

[13] Iam totam Galliam splendor eius irradiauerat, & ad solam eius famam non pauci nobilium, spretis diuitiis, Christum pauperes sequebantur. [multos exemplo conuertit:] Vnde æstimandum est, quantum præsens Domino lucraretur, qui & vbi non erat plurimos conuertebat. Iam Regis Francorum & Optimatum spes opesque de ipsius potissimum auctoritate pendebant: [consulitur ab omnibus:] iam & ipsis Episcopis magnus quidam & mirabilis habebatur. Omnes ad eum, velut ad fontem sitientes, in suis necessitatibus recurrebant. Omnes ex eo, quod quisque cuperet hauriebant. Iam plane omnibus quidam humanus Angelus, vel potius homo angelicus videbatur. Nam præter incomparabilem sanctitatem, [multa facit miracula:] qua mensuram hominis excedebat, tanta miraculorum potentia coruscabat, vt ei Apostolicam inesse gratiam nullus ambigeret. De miraculis aliqua recensebimus, ex quibus cetera fides lectoris poterit æstimare. Nam & ex paucis multa, & maiora ex minoribus, & ex manifestis occulta colligi solent.

[Annotatum]

a Grandinus, Audouyno. Gazetus, Andouino. Saussaius, & Chesn. to. 1 Francic. Audouino. Claud. Robertus, Audoëno & Audonino.

CAPVT III
S. Licinj ædificia, quietis studium, miracula.

[14] Cvm in solenni ieiunio frequens populus ad ecclesiam conuenisset, quo scilicet secundum Pastoris sui institutum, deuotissime recurrebat; ecce mulier, quæ a dæmonio tenebatur, cum vocibus furibundis & gestu vesano cœtum irrupit, cœpitque per ecclesiam discurrendo mimos theatricos exercere, & verbis erraticis, qualia proferre solent ebrij, risum populi commouere. Intellexit vir sanctus conatum diaboli, cuius studium est semper quantum potest, [dæmoniacam, turbantē concionem, precibus & signo Crucis liberat:] Dei seruitium impedire. Imperato ergo silentio cum populum de instanti materia pro tempore breuiter monuisset, dæmoniacam illam sibi iussit adduci: & fusa super eam oratione, spectante populo & rei exitum suspensis mentibus expectante, virtute Crucis & sacris adiurationibus statim expulit inimicum. Recepta mente fæmina grates egit, & publica oris sui confessione grande apud omnes miraculum ampliauit. Nam se testata est septem prius habuisse dæmonia. Neminem ibi laudes Dei crediderim siluisse, nullum tacuisse putauerim merita Sacerdotis. Vere enim forma capitis relucet in membro, & simul virtutis imagine magistrum discipulus repræsentat. De Maria Christus septem eiecit dæmonia, de hac fæmina totidem, Christo præstante, Licinius. O! quamuis non possit seruus Domino comparari, in hoc tamen miraculo qualitas qualitati, sexus sexui, & numerus numero respondet.

[15] Rursum dum inter Missarum solennia die Dominica more suo populum hortaretur; cæcus quidam, Ghiso nomine, in parte consistens, leuata voce rupit silentium, implorans Episcopum, vt qui verbo doctrinæ suæ mentium tenebras effugabat, ab eius oculis, suis sanctis precibus, pelleret cæcitatem. [cæcum, diuinitus monitum se ab eo curādum,] Cui cum respondisset vir sanctus non esse hic locum interpellandi, & ne intempestiue obstreperet, quoniam populi turbaretur intentio; Non hoc, inquit, Præsul sanctissime, importunitati asscribas, sed fidei: non enim dubito me lumen protinus tuis meritis recepturum. Nam nocte præterita per visionem mihi reuelatum est, hanc tibi gratiam reseruari. Vnde & ad te properare sum iussus, vt mihi, quod desidero largiaris. Hæc cum audisset Episcopus, & de promissæ virtutis effectu nullatenus dubitaret; malens tamen hoc totius Ecclesiæ precibus, [indictis, populo precibus,] quam suis meritis reputari, communem pro cæco poni iussit orationem: sicque finito Missarum officio, populum dimisit, non quod ei futuri miraculi gratiam inuideret; sed vt ipse popularem gloriam declinaret: deinde secreto cæcum assumens, cum eius oculos sacro oleo circumliuisset, [sacro oleo illuminat:] videntem & lætum remisit ad propria.

[16] Cum ad B. Licinij virtutum famam infirmorum turbæ confluerent, & de vulgari frequentia contemplationi mens dedita molestiam pateretur, timens Dei seruus, ne forte de miraculorum magnitudine fauor suam apud Deum mercedem minueret, statuit non vltra se turbis præbere concurrentium, sed intra secretam cellulam clausus quietem cœpit Angelicam meditari, [cellæ inclusus, cōtemplationi vacat:] vno tantum Clerico contentus & duobus ministris. Sed cum nec sic pulsantium tumultus posset excludere, quippe qui ostio tenebantur vocibus irrumpebant, & improbitate sua plerique desideratum extorquebant suffragium; [nec sic ab affluxu miserorum liber,] necessitate coactus locum dimisit, cœpitque ex illo flagitare a Rege & comprouincialibus Episcopis missionem, quatenus in locum suum alio subrogato, ipse ad eremum properaret. Cui petitioni cunctis reclamantibus, [dimittere vult Episcopatum,] (Quis enim dubitaret, destitutum Pastoris absentia Christi gregem, lupis rapacibus prædam futurum?) cum ei plus in hac parte detrimenti, quam in altera lucri fore obiicerent; [nisi Rex & Episcopi obstitissent:] præterea priuatum commodum publicis vtilitatibus anteferre, contra legem esse contenderent caritatis, non quærentis quæ sua sunt, sed quæ multorum vt salui fiant; victus tandem precibus & ratione confratrum, solitudinis intentionem deposuit, totusque quasi de integro ad exequendam sibi creditam dispensationem conuersus, familiæ Christi cœpit necessaria prouidere, intermissæ contemplationis iacturam fructuosȩ actionis compendiis supplere festinans. Vnde factum est, vt ampliorem a Deo gratiam mereretur, qui totum se vtilitatibus deuouerat proximorum. [maiora facit miracula:] Quod vt & mundo euidens esset, miraculis eum Dominus exinde maioribus & frequentioribus decorauit. Ex quibus nonnulla recitanda sunt: quorum tamen paucitas pro sua magnitudine multorum possit numero coæquari.

[17] Cœperat vir sanctus ædificare monasterium a extra ciuitatem non longe a muris, quod postmodum rebus & possessionibus copiose dotatum in honorem S. Ioannis Baptistæ, [ædificat monasterium:] sicut optauerat, dedicauit. Ad quod opus visendum aliquando dum pergeret vno tantum familiarissimo sibi discipulo comitatus, obuiam habuit pauperum turbam, [12 partim cæcos, partim claudos] qui ab eo cœperunt vocibus importunis eleemosynæ subsidia postulare: inter quos erant duodecim, quos cæcos partim, partim claudos fuisse accepimus; quibus cum nihil responderet Episcopus, quippe cuius mentem assiduæ orationis, etiam inter eundum, rapiebat intentio, iteratis eum pulsare clamoribus, & nullam permittere dissimulandi licentiam. Commotus ergo paullisper gradum fixit, & velut ad sui defensionem eleuata contra eos dextra, signum Crucis obiecit instantibus. Protinus ad Sancti zelum debilitas expauit & cæcitas, & fugata omni ægritudine virtus Crucis intulit sanitatem. [signo Crucis sanat] Sanati ergo medicum, qui iam discesserat, sequebantur, vt ei grates agerent, quas debebant. Respexit prior, agnouitque miraculum Magnobodus (hoc nomen discipulo) & præeuntem Magistrum territus exclamauit: qui & ipse respiciens vidensque gratiam, quam meruisset ignarus, pro multiplici dono multam dedit gloriam Creatori: [ignarus,] statimque accersitis per eumdem discipulum opificibus, quos visebat, locum ex quo signauerat, requisiuit, sibique in honorem & memoriam sanctæ Crucis fundari iussit ecclesiam, quæ vsque hodie permanens, antiquum credentibus miraculum repræsentat.

[Annotatum]

a [ibiq; ecclesiam sanctæ Crucis ædificat.] Huius meminit idem Marbodus in Vita S. Magnobodi 16 Octobris: In suburbio, inquit, ciuitatis suæ cœpit ædificare monasterium, exemplo videlicet beati Magistri & prædecessoris sui Licinij.

CAPVT IV
Alia S. Licinij miracula, morbus, mors, sepultura.

[18] Mos erat, vt dictum est, sancto Pontifici, Episcopatus sui per semetipsum visitare diœceses, & pia sollicitudine singularum non solum regionum verum etiam personarum necessitates inquirere, ne qua forte vel sua vel Sacerdotum negligentia grex sibi commissus periclitaretur. [visitat diœcesim:] Spargebat vbique semina verbi Dei, [pauperibus subuenit:] & confirmationibus & benedictionibus populum roborabat: super hæc de facultatibus suis indigentium supplebat inopiam, & cum hospitibus habebat omni tempore mensam communem. Contigit ergo, vt inter alios pauperes hospitio leprosum reciperet, [leprosum cibo reficit,] cuius statura corporis egregia & membrorum elegans compositio maiorem infelici morbo faciebat inuidiam. Quem Sanctus cum cibo proprio refecisset, in oratorium se recepit, & noctem, quæ instabat, eodem assistente, duxit insomnem, dum precibus indefessus misericordem Dominum interpellat pro misero. [& post preces lotum sanat,] Iam mane facto, exorcizatis aquis lauat infirmum; & ad sacrarum manuum tactum dicto citius lepra disparuit. O virum propheticæ dignitatis! O nouum antiquæ virtutis exemplum! Non glorietur in miraculis populus prior, vt Legem veterem nouo præferat Testamento. Vnus Dominus vtriusque, cuius est æqua in vtroque potentia. Habemus aquam, habemus Prophetam, habemus leprosum: præsto sunt & nobis Naaman, Elisæus, Iordanis. Sed in hoc melior noster mundatus, quod ad priorem conuersationem non est vltra reuersus, nec a suo recedere sustinuit Elisæo, a quo litteris instructus diuinis, & Christianæ disciplinæ moribus institutus, mutato habitu comam deposuit, [qui dein Sacerdos fuit, vir sanctus.] sicque per minores gradus probatus ex tempore, ad dignitatem sacerdotij tandem meruit peruenire: cuius vita laudabilis, & a Magistri vestigiis non recedens, multis postmodum bene viuendi formam præbuit & exemplum.

[19] Prætereunte Præsule iuxta portam ciuitatis, rei qui portæ iuncto carcere tenebantur, cognito quod transiret, lacrymosis eum vocibus inclamabant. Super quorum motus angustia, statuit a loco non recedere, nisi prius miseros liberaret: nimirum in illis se vinctum reputans, quorum in se per compassionem transferebat catenas. Missis ergo nuntiis interpellat custodem, offerens pro captiuis redemptionis pecuniam. Sed cum illius pertinacia nec precibus flecti posset nec pretio, vertit se fides vindicis quo solebat, vt quod ab hominis nequitia non poterat impetrare, ab insensibili materia mirabilius obtineret. Iecit in ostio carceris Crucis signum: & statim (mirum dictu!) [Cruce carcerem pādit, & compedes reorum soluit, eosq; dimittit:] ferrea serarum compago dissiluit, nec potuit solitam catenarum natura seruare duritiam, vbi fortior incubuit fides. Solutis ergo vinculis, omnes prosiliunt, & a sancto Sacerdote verbis & sumptibus confortati, cum gaudio reuertuntur ad sua. Sunt & alia eius multa non minus digna memoratu, sed propter compendium ista sufficiant. Nam fidelis quidem animus nihil vltra desiderat, infidelis autem nec plura reciperet. Nunc ad eius transitum properemus.

[20] Iam Dei seruus bonum certamen certauerat, cursum consummauerat, fidemque seruauerat: restabat illi a iusto Iudice merces, victoriæ corona vel brauium. Debebatur militi iam emerito bonus ager, terra viuentium: debebatur operario, qui pondus dici & æstus portauerat, æternæ quietis denarius. Correptus ergo mense Augusto vehementibus acutæ febris ardoribus, in spem adductus quasi iam dissolueretur, [laborat fabri,] exitum suum lætissimus expectabat. Sed eum post tempus refrixisset incendium, intelligens chronicam passionem, dilatum se & velut a vicino iam portu repulsum mœstus ingemuit: quippe qui præsentem vitam nauifragium iudicans, futuram patriam totis viribus inquirebat. Creuit ex dilatione desiderium, [sed nil de pœnitentia ideo remittit:] nec quidquam sibi propter recurrentis sæpe febris molestiam de prioris abstinentiæ consuetudine relaxauit. Non id circo mollioribus stratis incubuit, nec cibi aut potus qualitatem mutauit in melius. Imo vero multo nunc magis sollicitus ad Domini iam pulsantis ingressum, quantum temporis superuixit, mentem semper reduxit a corpore, sola cogitans ad quæ ibat, oblitus omnium quæ linquebat.

[21] Aderat mensis iam quartus, & aurum Christi purissimum tribulationis caminus satis probauerat. Dignus ergo per omnia in æternos Domini thesauros reponi, [moritur 1 Nouemb.] Kalendis Nouembris Præsul sanctissimus migrauit a corpore, sepultusque est magnifice, cum multa ordinum frequentia, in monasterio S. Ioannis Baptistȩ, quod ipse a fundamentis construxerat, [sepelitur, diffuso per Angelos suaui odore:] ibique ad Deo seruiendum assidue collegium instituerat monachorum. In cuius exequiis Angelos astitisse, quicumque aderant persenserunt, tam insueta repente perfusi fragrantia, vt ei nullam prorsus terrenam gratiam compararent. Sed & ibidem signorum ostensa consolatio, cunctorum, qui de Pastoris sui dolebant absentia, tersit mœrorem. Nam sanati sunt ipsa die ad eius tumulum cæci duo, ægri complures. Nec sequentibus quidem vsque ad ætatem nostram temporibus in ipso loco diuina munera cessauere, [multis tūc ac postea miraculis illustratus.] ad animarum & corporum pertinentia sanitatem. Datur hic fideliter petentibus remissio peccatorum, datur languentibus optatum remediū, datur egentibus præsentis vitæ subsidiū.

[22] Hic ostensum est per præsentis Patroni merita tam grande miraculum, vt merito plus quam miraculum nominetur. Nam si est miraculum, extinctum lumen oculorum reparari; plus esse patet miraculo, vbi numquam fuerunt, oculos ipsos creari: & si est cæcus, qui habens oculos, caret visu; qui ipsis caret oculis, [Quidam plana facie absque oculis,] plus est quam cæcus. Homo igitur plusquam cæcus, sed fide illuminatus præclara, vt rei exitus approbauit, ad Sancti sepulchrum multo tempore precibus assiduis & deuotis supplicationibus incumbebat, in quo tanta naturæ nouitas apparebat, [illic oculos obtinet & visum.] vt nec orbes haberet, nec locum, sed quod monstro simile videatur, a superciliis facies plana descenderet. Vndique multi ad hoc spectaculum confluebant, vt tanto latius manaret postmodum inauditæ fama virtutis, quanto prius vbique tanti monstri nouitas neminem latuisset. Hic ergo dum incessanter precibus pulsat Sanctum ante ipsius corpus repente oculos inuenit & visum; & quod illi abstulerat naturæ defectus, Diuinæ gratiæ, per Sancti merita, reparauit effectus.

[23] Hoc potissimum in fine operis velut Epilogum iccirco posuimus, vt quia vltimum recitatur, primum occurrat memoriæ, cum nulla superiectæ narrationis mole sit obrutum. Ex quo vtique vel solo constat id, ad quod scilicet tota huius laboris nostri spectat intentio, quam bene summo Domino seruiatur, & quam nihil sit desperandum fideli, [Huius scripti finis.] quandoquidem Diuinæ gratiæ etiam naturæ impossibilitas non obsistit, per Christum Dominum nostrum; qui cum.

[24] Ego Marbodus indignus Archidiaconus Andegauensis Ecclesiæ, Vitam B. Licinij Episcopi descripsi, & recognoui, rogatu Canonicorum eiusdem Ecclesiæ Vnde mihi illi pro laboris mei mercede promiserunt & dederunt partem & communionem orationum & benefactorum, [Auctori egregia data pro hoc scripto merces ab Andegauensibus.] quæcumque in ipsa ecclesia fient omni tempore, & singulis diebus, dum vixero, vnam Collectam in Missa matutinali, Deus qui iustificas impium: post obitum vero meum, totum seruitium quod fit pro vno Canonicorum in orationibus & Missis, & per singulos annos commemorationem anniuersarij mei facere, sicut vnius Canonici. Insuper omnibus & singulis diebus, præter festos dies, vsque ad finem seculi cantare mihi post Primam, dum vadent in Capitulum, psalmum De profundis cum Capitulo, Requiem æternam, & Collecta Absolue, Domine. Huius conuentionis inter me & Canonicos sit Dominus meus S. Licinius mediator & testis, & sponsor. Amen.

DE S. ERMENILDA REGINA MERCIÆ IN ANGLIA ET ABBATISSA ELIENSI

CIRCA AN. ⅠƆCC

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ermenilda, Regina Merciorum in Anglia (S.)

Avctore G. H.

§ I Progenies S. Ermenildæ & VVulfheri mariti, Regis Merciorum Christiani. Conuersio Merciorum.

[1] Illustris est Ermenilda, quia sanctißima Regum stirpe ortunda, & piißimo Regi nupta; at multo illustrior ob regiam gloriam spretam, & vitam reliquam inter monasticas exercitationes in omni virtute & sanctitate finitam. [S. Ermenildæ genus regiū, pater,] Pater illius Rex Cantiorum Ercombertus, primus, teste Beda lib. 3 Histor. Eccl. gentis Anglorum cap. 8, præcepit in regno suo & idola destrui, & quadragesimale ieiunium obseruari. Auus Eadbaldus a S. Laurentio Archiepiscopo Cantuariensi institutus, [auus,] suscepit fidem Christi, & baptizatus, Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac fauere curauit: vti idem tradit Beda lib. 2 cap. 6. Proauus denique S. Ethelbertus, [proauus, Reges Cātij,] e Regibus Anglo-Saxonibus primus fide Christi & sacro baptismate initiatus est: cuius Vitam damus XXIV Februarij. Quæ S. Ethelberto vxor erat, & S. Ermenildæ proauia, e primis Francorum Regibus prognata, nomine Bertha, siue, vti eam S. Gregorius Papa appellat, Aldiberga, [proauia, eiusque maiores Reges Frācorum] filia fuit Regis Parisiorum Chariberti, neptis Chlotharij 1, filij Chlodouei I a S. Remigio Episcopo Remensi baptizati: quos illustres Francorum Reges habuit S. Ermenilda abauum, at auum ac tritauum. Vxor Chlodouei I, & S. Ermenildæ tritauia fuit S. Chrotildis Regina, filia Chilperici Burgundionum Regis, [& Burgūdionum:] de quo infra agemus XXVIII Februarij ad Vitam SS. Romani & Lupicini. Colitur S. Chrotildis III Iunij. De Regibus Francorum egimus I Februarij ad Vitam S. Sigeberti. Ex eadem Regum Francorum familia genita est Emma Eadbaldi Regis coniux, & auia S. Ermenildæ.

[2] Regis Ercomberti vxor, ac mater S. Ermenildæ fuit S. Sexburga, a Regibus Anglorum Orientalium oriunda: de qua & aliis vtriusque regiæ stirpis fæminis sanctis infra nonnulla dicemus. [mater S. Sexburga, filia Annæ R Angl. Orientalium.] Auus ergo maternus fuit Rex Anna, vir bonus, ac bona sancta sobole felix: apud quem Cenwalchus Occidentalium Saxonum Rex triennio exulans, fidem Christi cognouit, ac veritatem suscepit. Ita Beda lib. 3 cap. 7. Succeßit Rex Anna patrueli S. Sigeberto, & cognato Egrico, a Penda Rege Merciorum in prælio occisus. Colitur S. Sigebertus XXVII Septembris. Anna etiam Sanctus appellatur in Historia Eliensi MS. His ergo Christianis maioribus prognata Ermenilda, & vt Ioannes Bromton in Chronico regni Merciorum ait, [S. Ermenilda pie educata:] Protodoctoris S. Augustini alphabeto a parentibus informata, nec non in virtutum exercitio a Dorouernensium Archiepiscopis adiuta, plurimum profecit. Præerant illi Sedi post SS. Augustinum, Laurentium, Mellitum & Iustum S. Honorius, eiq; anno ⅠƆCLV mortuo substitutus S. Deusdedit: quorum illi dies XXX Septembris, huic XXX Iunij sacer est.

[3] Nuptui dein tradita est Merciorum Regi Wulfhero, viro eximie & constanter Christiano, [nupta VVulfhero Regi Merciorum Christiano,] neque enim Erconbertus Rex, qui omnia in regno Cantiorum idola primus destruxit, filiam Regi idololatræ dedisset, æmulator hac in re virtutum patris sui Eadbaldi, a quo, teste Beda lib. 2 cap. 9, cum S. Edwinus Northan-Hymbrorum Rex, necdum Christianus, S. Edelburgam illius sororem missis procis in coniugem peteret, responsum est; non esse licitum Christianam Virginem Pagano in coniugem dari, ne fides & Sacramenta cælestis Regis consortio profanarentur Regis, qui veri Dei cultus prorsus esset ignarus. Et hanc de Erconberto eiusq; coniuge S. Sexburga sententiam confirmat altera eorum filia S. Earcongota, quæ a Beda lib. 3 cap. 8 appellatur condigna parentibus soboles, magnarum Virgo virtutum. Hæc namq; ab iis trans Oceanum missa, Deo dedicata est apud Francos in monasterio S. Faræ, cuius sancta anima carnis vinculis absoluta, inter concentus Angelorum psallentium ad æterna patriæ cælestis gaudia est ducta: cui tabulæ Ecclesiasticæ diem VII Iulij sacratum indicant: quo etiam die S. Ethelburga eius matertera, sub qua illic Abbatißa sanctimonialis vixerat, sacris Fastis inscripta est. Verum his non obstantibus posteriores nonnulli scriptores, nescio qua anili fabula seducti, ausi sunt scribere Wulfherum longo tempore regnasse a Christiana fide auersißimum, & tyranni in morem violentas filiis propriis manus in odium Christianæ religionis intulisse: a qua calumnia vt pium Regem vindicemus, eius genus, acta, tempus regni, paucis indicamus.

[4] Regum Merciorum traditur circa annum Christi ⅠƆLXXXII erexisse Cridda, [Merciæ Reges Cridda, VVipha, Cherlus,] seu Creadda, quem & proauum Wulfheri auctores faciunt. Successerunt filius eius Wipha, seu Wibba, dein consanguineus Cherlus, seu Keorlus: quos aliqui solum Regulos appellant, quod pauculas possederint prouincias. Regulis hisce successit Penda, Wulfheri pater, [& Penda idololatræ:] Rex factus circa annum ⅠƆCXXV. Quem asserit Beda lib. 2 cap. 20 virum fuisse strenuissimum de regio genere Merciorum, sed cum omni gente Merciorum idolis deditum, & Christiani nominis ignarum: a quo regnum Merciæ quam amplissime est auctum, SS. Edwino & Oswaldo Regibus Northan-hymbrorum, S. Sigeberto, Edrico & Anna Anglorum Orientalium, in prælio variis occasionibus occisis, & regno expulso Occidentalium Saxonum Rege Cenwalcho: de quibus legendus Beda lib. 2 cap. 20 & lib. 3 capp. 7, 9 & 18.

[5] Filius Pendæ senior Peada Middelenglis, siue Mediterraneis Anglis, [dein Christiani Peada Middelenglis conuersis,] viuo patre Princeps imperabat. Hos Middelenglos a Merciis distinguunt Wulfherus infra in diplomate, & passim Beda: qui lib. 3 cap. 21 asserit, hos Middelenglos sub Principe Peada, fratre Wulfheri, fidem & Sacramenta veritatis suscepisse: neque enim aliter Alhfledam filiam Oswij Regis Northan-hymbrorum, quam postulabat sibi coniugem dari, impetrare potuit. Baptizatus est ergo Peada a Finano Episcopo, cum omnibus, qui secum venerant, comitibus ac militibus, eorumque famulis vniuersis… Et acceptis quatuor Presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius & eruditione & vita videbantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Anno igitur ⅠƆCLIII hos subditos Peadæ Principis rectam fidem suscepisse, legitur in Chronologia Anglo-Saxonica. Nec prohibuit, inquit Beda, Penda Rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum natione, verbum, si qui vellent audire, prædicaretur … Cœpta sunt hæc biennio ante mortem Pendan Regis, qui interiit anno ⅠƆCLV, [& S. Osvvius Merciis fidem amplectentibus,] quando & Mercios factos esse Christianos addit Chronologus Anglo-Saxo. Tunc, inquit Beda, occiso Rege, Oswius regnum eius accepit, & ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum ad fidei Christianæ gratiam conuertit, & a Finano Episcopo ordinatus est Diuma Episcopus Mediterraneorum Anglorum simul & Merciorum. Paucitas enim Sacerdotum cogebat vnum Antistitem duobus populis præfici. At Diuma defuncto substitutus est secundus Episcopus Cellach. Idem autem Rex Oswius post occisionem Regis Pendan tribus annis Merciorum genti, neo non & ceteris Australium prouinciarum populis præfuit: qui etiam … donauit Peadan filio Regis Pendan regnum Australium Merciorum, qui sunt fluuio Treanta ab Aquilonaribus Merciis discreti, sed idem Peada proximo vere multum nefarie peremptus est.

[6] [& VVulfherus an. 657,] Dein rebellauerunt aduersus Regem Oswium Duces gentis Merciorum, leuato in Regem Wulfhero filio eiusdem Pendan adolescente, quem occultum seruauerant. Sicque Mercij cum suo Rege liberi, Christo vero Regi pro sempiterno in cælis regno seruire gaudebant. Præfuit autem idem Rex genti Merciorum annis decem & septem, habuitque primum Episcopum Trumherum, secundum Iaruman, [constitutis Episcopis.] tertium Ceaddan, quartum Winfridum. Omnes hi post ordinem sibimet succedentes sub Rege Wulfhero, gentis Merciorum Episcopatu sunt functi. Hæc Beda lib. 3 cap. 24. Tempus regni in Wulfherum translati indicat Chronologus Anglo-Saxo. Anno, inquit, ⅠƆCLVII obiit Peada, & Wulfherus Pendæ filius Merciorum regnum capessit. imo triplex regnum. Nam Wulfherus infra in diplomate se Regem appellat Merciorum, Mediterraneorum Anglorum, & Australium regnorum. Hæc regna Beda Australes prouincias appellat. De singulorum regnorum limitibus alibi dicendi locus erit.

§ II Acta VVulfheri Regis. Huius & S. Ermenildæ filia S. VVereburga. An etiam filius Ceonredus Rex?

[7] Qvæ a Wulfhero in propaganda fide præclare gesta sunt, eximia sua prudentia, pietate ac zelo plurimum promouit S. Ermenilda. Nam, vt ait Ioannes Bromton in Chronico regni Merciorum, sua dulcedine, suis blandifluis hortamentis, [S. Ermenildæ opera] moribus ac beneficiis indomita pectora mulcebat, & ad suaue Christi iugum ac perpetuæ beatitudinis præmia excitabat: peruersos vero & nimis rebelles potentia reprimebat. Nec quieuit inuicta, donec idola & ritus dæmoniacos extirparet, & regnum Merciorum ecclesiis & Sacerdotibus adimpleret. Rex vero Wolfherus maritus eius, sanctis vxoris Ermenildæ desideriis, petitionibus ac monitis vltro se inclinans, [VVulfherus fidem Christi propugnat:] nefanda simulacra a suis finibus extirpauit. Hæc ibi, quæ Regis gesta apud antiquos auctores fusius leguntur.

[8] Ac primo in antiqua Chronologia Saxonica hæc habentur ad annum ⅠƆCLXI: Kenwalchius in tempore Paschali apud Possentesburgum pugnauit, & Wulfherus Pendæ filius vastauit vsque ad Escesdunam, [per eum ad fidem Vectæ incolæ an. 661 conuersi,] & Vectam insuper vastauit: nec non Vectæ incolas Ethelwaldo Rege Suthsaxonum donauit: quia illum Wulfherus ad baptismi fontem susceperat. Et Eoppa Presbyter Wulfheri iussu, & ipse Rex Wulfherus baptismum Vectæ incolis primi attulerunt. Hæc ibi, quæ fere omnia Wigorniensis describit, at paullo vberius explicat Westmonasteriensis: Anno, inquit, gratiæ ⅠƆCLXI Kiniwalcus Rex Westsaxonum contra Wulfherum Regem Merciorum rebellauit. Sed ipse, paterna virtute & fortuna vsus præualuit: Rege quoque Westsaxonum fugato, terram eius spoliauit. Tandem ad insulam Vectam perueniens, [Æthelvvaldus Rex baptizatus:] bello eam obtinuit. Hoc etiam tempore Æthelwaldus Rex Australium Saxonum, anno regni sui XIII, a præfato Wulfhero subiugatus, fidem Christi suscepit, & ab eodem Rege de sacro fonte susceptus est. Regis huius baptismum ita narrat Beda lib. 4 cap. 13. Erat Rex Ædilwalch non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum, præsente ac suggerente Rege Wulfhere: a quo etiam egressus de fonte, loco filij susceptus est: in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Vectam videlicet insulam, & Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum. Quæ Regem Wulfherum an. ⅠƆCLXI fuisse sincere Christianum conuincunt.

[9] Præter hos Occiduos & Australes Saxones, insuper, teste Beda lib. 3, cap. 30, Regi Merciorum Wulfhero subiecti erant Reges Orientalium Saxonum Sighere & Sebbi. Cum autem prouincia mortalitatis clade premeretur (quam anno ⅠƆCLXIV longe lateque desæuiisse cap. 27 narrauerat) Sighere cum sua parte populi, [Sigherus Rex cum subditis ab apostasia reuocatus an. 664 aut seqq.] relictis Christianæ fidei Sacramentis, ad apostasiam conuersus est. Nam & ipse Rex, & plurimi de plebe, siue Optimatibus, cœperunt fana restaurare, & adorare simulacra: quasi per hæc possent a mortalitate defendi. Quod vbi Rex Wulfhere comperit, ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem veritatis prouinciam, misit Iarumannum Episcopum, qui successor erat Trumheri: qui multa agens solertia, longe lateque omnia peruagatus, & populum & Regem præfatum ad viam iustitiæ reduxit; adeo vt relictis siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent; magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiæ sordibus inter idola viuere cupientes. Quibus ita gestis, & Episcopus, & eorum Doctores domum redierunt. At S. Sebbi, cohæres regni, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit & magna vitam fidelem felicitate compleuit, Londoniæ in ecclesia S. Pauli sepultus. quem XXIX Augusti celebrant fasti sacri. Hæc Wulfherum anno ⅠƆCLXIV & sequentibus acerrimum Christianæ religionis propugnatorem fuisse ostendunt.

[10] Eodem tempore vt scribit Ricardus Hagustaldensis de statu & Episcopis Ecclesiæ Hagustaldensis, S. Wilfridus Episcopus Eboracensis ordinatus, Sede a Ceadda præoccupata, in cœnobio suo in Ripum Deo seruiebat, nisi quod quandoque a Wlfario, [S. VVilfridus Ep. Eboracensis ad Mercios iuuandos inuitatus:] siue Wulfhero, Rege Merciorum, & Egberto Rege Cantuariorum, ad Episcopalia officia in eorum regionibus, quæ tunc Episcopis carebant, exercenda, magnis precibus inuitabatur. Vacauit Sedes Cantuariensis ab Iunio mense anni ⅠƆCLXIV, quo S. Deusdedit obierat, ad annum ⅠƆCLXVIII, quo S. Theodorus Romæ ordinatus, inde VI Kalendas Iunias in Britanniam missus, Ecclesiam Cantuariensem rexit. Erant & absque vllo Episcopo Mercij, Iarumano aut apud Orientales Saxones, dum Reges ab apostasia ad fidem Christianam reducerentur, impedito, aut postea vita functo. Tunc namq;, vt Beda lib. 4 cap. 3, Rex Wulfhere cum sibi suisque a Theodoro Archiepiscopo dari Episcopum peteret, [dati Episcopi Merciis S. Ceadda, an. 669] non eis nouum voluit ordinare, sed postulauit a Rege Oswio, vt illis Episcopus Ceadda (qui hactenus Sedem S. Wilfridi Eboracensem administrarat) tunc quietam vitam in monasterio Læstingeu agens, daretur. Susceptum itaque Episcopatum gentis Merciorum simul & Lindisfarorum Ceadda in magna vitæ perfectione administrare curauit. Cui etiam Vulfherus donauit terram quinquaginta familiarum ad construendum monasterium, in loco qui dicitur Adbearuæ, id est, Ad-nemus, in prouincia Lindissi. Habuit autem Sedem Episcopalem in loco, qui dicitur Liccidfelt, in quo defunctus est VI die Nonarum Martiarum, quo eius Vitam illustrabimus. Annum obitus illius aßignat Wigorniensis ⅠƆCLXXII.

[11] In cuius locum (ita pergit Beda) ordinauit Theodorus Winfridum, virum bonum & modestum, qui, [VVinfridus an. 672.] sicut prædecessores eius prouinciis Merciorum, & Mediterraneorum Anglorum & Lindisfarorum Episcopatus officio præesset. In quibus cunctis Wulfherus sceptrum regni tenebat. Hic idem, vt tradit Beda cap. 5, interfuit Synodo Heorutfordēsi habitæ anno ⅠƆCLXXIII, Indictione I, die XXIV Septembris. Nec multo post, vt legitur cap. 6, Theodorus Archiepiscopus per meritum cuiusdam inobedientiæ offensus, Winfridum de Episcopatu deposuit, & in loco eius ordinauit Episcopum Sexwulfum, [Sexvvulfus an. 674.] qui erat constructor & Abbas monasterij Medeshamstede in regione Giruiorum. Quæ ad annum ⅠƆCLXXIV refert Westmonasteriensis.

[12] Eodem anno ⅠƆCLXXIV regnum Saxonum Occidentalium capessiuit Escwinus, quem anno sequente cum Wulfhero in loco Bedanheafde dimicasse legimus in Chronologia Saxonica & apud Wigorniensem, cum quibus Bedæ epimote obitum Wulferi refert his verbis: Anno sexcentesimo septuagesimo quinto Wulfhere Rex Merciorum, postquam septemdecim annos regnauerat, defunctus, Ethelredo reliquit imperium. Wigorniensis: [Obit VVulfherus anno 675,] Eodem anno ipse Wulfherus, qui Regum Merciorum primus fidem & lauacrum sanctæ regenerationis accepit, & in tota gente sua dæmoniorum culturam destruxit, & penitus eradicauit, Christique nomen vbique locorum regni sui prædicare iussit, [eximius fides propagator,] & multis in locis ecclesias ædificauit, XVII anno, ex quo regnauit, ad Vranica regna migrauit. Cuius Regina S. Eormengilda peperit ei magnarum Virginem virtutum S. Werburgam. In huius Vita III Februarij, auctore Gotselino, dicitur Wulfherus multarū Ecclesiarum ædificator, Christianæ fidei summus amator ac dilatator: qui etiam subiectos Reges, datis in mercedem prouinciis, ad Christi cultum attraxerit. & sicut S. Ethelbertus Doroberniæ, ita in Merciis Christianitatem primus dilatarit. Nam Peada frater Anglis mediterraneis, & pauco admodum tempore Australibus solum Merciis imperarat. qui tamen Godselino, vti & alij duo fratres Ethelredus & Merpala, [cum fratribus etiā Regibus,] cum Wulfhero dicuntur Christianæ institutionis non solum cultores, verum etiam primi atque intensissimi propagatores. At Christianitatem vix in regno suo palpitantem, & per fratrem Peadam initiatam, Wulfherum fauore suo enixe iuuisse docet Malmesburiensis lib. 1 de Regibus Anglorum cap. 4. De Merwaldi fratris regno Westan-hecanorum in Occidentali Merciorum plaga vltra Sabrinam fluuium, vbi dein Episcopali Sedi Herefordensi diœcesis attributa est, & S Milburgæ filiæ eius monasterium Wenloch extructum; dicemus ad huius Vitam XXIII Februarij. De altera eius filia S. Milwida egimus XVII Ianuarij, de tertia S. Mildreda acturi XIII Iulij. Wigorniensis ad calcem Chronici tractatu de Genealogia Regum Merciæ, Sanctos appellat tres Wulfheri fratres, S. Æthelredum regni hæredem (cui IV Maij sacer est) S. Mereualdum, de quo egimus, & S. Mercelmum Mereualdi successorem: sed horum duorum in factis sacris nomen necdum legimus. Duæ eiusdem sorores SS. Kinesburga & Kineswitha coluntur 6 Martij.

[13] Acta infra S. Wereburgam vnicam prolem S. Ermenildæ statuunt. Aliis creditur Kenredus, seu Ceonredus, [Ceonredus Rex an VVulfhere & S. Ermenildæ filius?] eorumdem filius, qui S. Ethelredo Regi anno Christi ⅠƆCCIV monacho facto succeßit. Silent genus eius Beda & auctor Chronologiæ Saxonicæ. Ethelredum illi suo fratrueli regnum dedisse scribit Wigorniensis: quem cognatum Ethelredi nominat Huntindoniensis, lib. 4, filium Wulfheri tradunt Ingulfus, Malmesburiensis, Cestrensis, & paßim posteriores: addit Cestrensis lib. 5 Polychronici cap. 19, Conredum filium Wulfheri ab huius obitu præ immatura ætate regnare non potuisse, ideoq; S. Ethelredum successisse. Hic autem Ceonredus apud Bedam lib. 5. cap. 20, nobilissime regno Merciorum tempore aliquanto præfuit, verum nobilius multo sceptra regni reliquit anno Christi ⅠƆCCIX. Nam venit Romam, ibique attonsus ac monachus factus ad limina Apostolorum, in precibus, ieiuniis & eleemosynis vsque ad diem permansit vltimum, succedente in regnum Ceolredo filio S. Æthelredi: in quo Pendæ Regis posteri desierunt. Huic autem Pendæ tres fuerunt fratres in historiis noti: horum primus Eoppa genuit Alweum, patrem Ethelbaldi Regis, qui Ceolredo anno ⅠƆCCXVI vita functo substitutus, ad annum ⅠƆCCLV regnauit, tum a Beornredo tyranno interemptus: quo mox sublato, Offa regnauit, cuius abauus Eawa alter Pendæ frater fuit: quorum genealogiam profert Chronicon Saxonicum. Offæ anno ⅠƆCCXCIV mortuo, succeßit filius Egfredus, immatura morte sublatus. Cuius loco regnum Merciorum nactus est Kenwulfus, quinto genu, vt tradit Malmesburiensis lib. 1. Regum Angl. cap. 4 ex Kenwalchio, tertio fratre Pendæ, prognatus. Cum huius filiis S. Kenelmo occiso, & Ceolwulfo anno ⅠƆCCCXXI expulso, decus omne regni Merciorum potestasq; paullatim concidit. Colitur S. Kenelmus XVII Iulij.

§ III Martyrium SS. VVulfhadi & Ruffini affictum VVulfhero. An huius & S. Ermenildæ ij fuerint filij?

[14] Hæc fusius deducta sunt, si forte inde lux affulgeret martyrio SS. Wulfhadi & Ruffini, qui perperam creduntur Regis Wulfheri & S. Ermenildæ filij, [VVulfhadus & Ruffinus perperam eorum filij & a VVulfhero occisi traduntur a Cābdeno,] in odium fidei Christianæ a patre Wulfhero occisi. De iis hæc habet Cambdenus in Coritanis, agens de initiis ac fundamentis monasterij Medeshampstedani, seu Petroburgensis, in Nordhamptonia siti. Peada, inquit, filius Pendæ, qui primus Christianus Merciorum Rex, anno salutis ⅠƆCLVI ad propagandam Christianam religionem fundamenta monasterij ad Medeshamsted in Giruiorum regione iecit, quod malis vxoris artibus sublatus perficere non poterat. Peadæ successit Wolpherus eius frater, qui cum a Christiana religione auersissimus esset, Wolphaldum & Rufinum filios barbara immanitate trucidauit, eo quod Christo se addixissent. Ipse autem paucis post annis Christianam religionem amplexus, vt hanc suam impietatem pio aliquo opere elueret, monasterio a fratre incepto manum admouit, quod ope Ethelredi fratris, Kineburgæ & Kineswithæ sororum, perfectum anno ⅠƆCXXXI (legendum ⅠƆCLXXIII) S. Petro consecrauit, (vnde locus Petriburgus dici cœpit) amplissimisque prouentibus ditauit, Sexwulfumque, virum admodum pium, qui præcipuus operis suasor fuit, primum Abbatem instituit. Hæc Cambdenus e Roberto de Swapham, de quo infra. [& aliis:] Eamdem historiam Tragico stylo sub nomine Merciæ in lucem edidit Iosephus Simonis Anglus Societatis nostræ Theologicarū æque ac humaniorū scientiarum apprime doctus, citatis post Cambdenum Annalibus Stoi, & Historia Petroburgensi, quam etiam sequitur auctor Martyrologij Anglicani ad Kalendas Iunij in priore editione, in posteriore vero XXIV Iulij, quo in Historia Paßionis dicuntur interempti. Ex Codice MS. monasterij Petroburgensis nacti sumus illam Paßionis fabulam cum hoc exordio: Beatos adolescentulos Wlfadum & Ruffinum natura generando germanos edidit; sed eos gratia regenerationis in fide atque sanguinis effusione feliciori germine germaniores reddidit. Dicuntur enim fuisse filij Wlferi Regis Merciorum & sanctæ Reginæ Erminildis.

[15] En verbo dicuntur innuitur ex vulgi fama spargi eorum filios esse. In ea historia Wulfherus ante, vti frater eius Peada, a S. Finano Episcopo Lindisfarnensi baptizatus, post ductam coniugem S. Erminildam, [historia MS. passionis fabulosa,] incitante Werboldo (qui illi a secretis, filiam vtriusq; S. Wereburgam sibi coniugem, matre impediente, non impetrarat) apostata fidem Christi abiurasse dicitur: S. Germanus Anglorum Orientalium Episcopus, cum S. Ermenilda Regina in Merciam profectus, ibidem verbum Dei euangelizasse, ex hoc tenuem aliquam fidei nominis Christiani notitiam hausisse eorum filij Wulfhadus & Ruffinus: quorum ille, cum aucupio venatuiq; indulgeret, ceruum persequendo ad cellam S. Ceaddæ Episcopi peruenerit, ab eoq; in fide Christi instructus, baptizatus, & sacra Eucharistia munitus, ex siluis redux Ruffinum fratrem ad S. Ceaddam adduxerit: quo baptizato cum ambo cellam S. Ceaddæ, propius ædes regias translatam, sæpius inter venandum inuiserent, Wulfherus Rex impij Werboldi furiis instigatu; ante altare Wulfhado caput amputarit, Ruffinoq; fugienti letiferum vulnus inflixerit: corpora S. Ermenilda mater in saxeo sarcophago sepelierit. Deinde Rex Wulfherus ab eodem Ceadda ad Christianam fidem reductus, curarit sub claui pœnitentiæ in toto regno delubra destrui, idololatriam euelli, ecclesias extrui, monasteria fundari, Clerum ordinari: extructumq; tum fuisse nobile monasterium in Medeshamstede, postea Petriburgense dictum: Collegium etiam Canonicorum Regularium in loco sepulturæ SS. Wulfhadi & Ruffini, Stanes dicto, erectum esse, vbi signis coruscantibus multa beneficia salutem postulantibus, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, meritis Sanctorum præstantur. vt his verbis ea historia finitur, relationi superiori Cambdeni plurimum opposita, quod ille velit Wulfherum regnare cœpisse a Christiana religione auersißimum: quam hic auctor tradit ab eo repudiatam, postquam S. Wereburga filia iam adulta, Werboldi coniugium aspernata fuit: quod sub finem vitæ Wulfheri oportuisset factum esse; cum hic adolescens Rex factus, XVII solum annos regnarit. Verum quomodo tum Wulfhadus & Ruffinus filij non fuissent baptizati, [reiicitur] Christianisq; moribus cum S. Wereburga a prima ætate instructi ab iis parentibus, quorum sancta industria & Æthelwaldum Regem, cum suis Australibus Saxonibus, & Vectæ insulæ procul dißitæ incolis, baptismum suscepisse, & Sigherum Regem cum Orientalibus Saxonibus ab apostasia reuocatum esse, supra ex Beda retulimus? Præterea S. Germanus eo tempore Anglorum Orientalium Episcopus alibi ignotus est. Forte Iarumannus intelligitur in translatione Saxonica Bedæ lib. 3, cap. 30 Germanus dictus. Sed hic ab Wulfhero ad Orientales Saxones missus, Regem populumque ad fidem Christianam reduxit; quos auctor ab Anglis Orientalibus non distinxit. Dein idem Iarumanus, seu Germanus ante vita functus est secundum Bedam lib. 4 cap. 3, quam Ceadda Merciis Episcopus daretur: qui tamen Wulfhado & Ruffino martyrium paßis fingitur superstes fuisse.

[16] Ioannes Spedus in Theatro magnæ Britanniæ cap. 28 Martyrium ipsius Wulfheri addit: Saxonum, inquit, Regum pius & religiosus, Petriburgum celebriorem reddit, [eadē apud Spedum aliter conficta.] antea Medeswell dictum: vbi Wolpherus Merciorum Rex amplissimum & magnificentissimum monasterium S. Petro sacrum inchoauit, scilicet vt expiaret cædem duorum filiorum suorum, quos in Christianismi caussa trucidauerat: sed cum ipse eadem de caussa, quod Christianam religionem amplecteretur, a matre sua sublatus esset, frater eius Penda operi incepto manum admouit, quod ope Ethelredi fratris, Kineburgæ itidem & Kineswithæ sororum suarum, perfecit. Annus cœpti monasterij ibidem margini est adscriptus ⅠƆXLVI, enormi mendo. Peada etiam ante Wulferum regnauit, nefarie peremptus, proditione, vt dicunt, coniugis suæ, teste Beda lib. 3 cap. 24, qui alius Spedi error est.

[17] Ceterum monasterium Medeshamstede, seu Petriburgense, a Peada Rege ante tempora regni Wulfheri cœptum esse docet Robertus Swaffam monachus huius cœnobij, in Historia fundationis eiusdem MS. quæ ita incipit: Est nobile monasterium in regione Gyruiorum, quod quondam Medeshamstede, nunc autem consuete Burch vocatur: [Monasterium Medeshāstede] quod cuius auctoritatis & dignitatis extiterit, vel qui fundatores, & constructores vel restautarotes ipsius fuerint dicemus. ac situ loci descripto ita pergit: Vbi Mediterranea Anglia fidem Domini suscepit sub Principe & Rege Peada, biennio ante mortem Pendæ, idem strenuissimus, [a Peada & Osvvio cœptum extruit] & Deo & hominibus amabilis Rex Peada cœpit dictum monasterium summo studio cum Oswio Rege, & cum deuotissima plebe, quæ fidei sacramento erat imbuta, per Sexulphum virum potentissimum a fundamentis construere. &c… Ast eo occiso, vbi frater Wulfherus regnum adeptus est, bonum opus, quod frater eius inchoauerat, bene ipse diligere, honorare, terris & aliis rebus ditare, ac per ipsum Saxulphum, virum strenuissimum & religiosissimum, & tam mundanis quam Ecclesiasticis rebus doctissimum, [a VVulfhero, S. Ethelredo & sororibus perfectum:] cœpit instantissime ædificare, adiuuantibus sibi fratre suo Ethelredo, & sacris sororibus Kynelburga & Kyneswitha. Monasterio autem nobilissime condito vel gloriose ædificato, ipsi qui obtinet principatum cunctarum Ecclesiarum, & claues regni cælorum, scilicet B. Petro tamquam Ecclesiæ primitias consecrauerunt … Rex vero Wulfherus ipsam cælestis Clauigeri domum in Medeshamstede authenticam, ac si Romanā coluit ecclesiam: regia largitate, qua finitimas illustraret Ecclesias, prouexit: æternam libertatem, ne cui regia sponsa seruiret, donauit,… priuilegiis & auctoritate propria, sicut & successores sui, corroborauit.

[18] Ipsum etiam Wulfheri diploma huic monasterio datum in Codice MS. exhibetur, [& confirmatum diplomate VVulfheri,] hoc exordio: Wulfere Dei beneficio Rex Merciorum, & Mediterraneorum Anglorum, Australium quoque regnorum, præsentibus & posteris omnibus Christum sanctamque eius Ecclesiam colentibus perpetuam salutem. Benedicat anima mea Dominum Iesum Saluatorem meum… Quapropter illum diuinæ fidei & Ecclesiarum Principem, regnique Dei Clauigerum, per quem admittar in Paradisum Domini, specialius reconciliari mihi gestio, per priuilegium domus suæ, quæ Medeshamstede studio venerabilis Abbatis Saxulfi gloriose est condita, & diuina Monachorum familia bene disposita. Cui quidquid antecessor germanus meus Peada, vel Oswius Christiana fide confrater & coregnator concessere, non solum mea cupio auctoritate stabilire, verum etiam de meo aliqua addere. Deo & B. Petro & monasterio suo de Medeshamstede & Abbati, & eiusdem loci conuentui in puram & perpetuam eleemosynam omnia hæc subscripta tenementa confero & confirmo … Sancitum hoc priuilegium anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCLXIV. [anno regni 7 Christi 664,] Wulfere Regis VII, Deusdedit IX. Hæc ibi. Congruunt hisce Decretalis epistola Agathonis Papæ, & Synodus Heatfeldensis apud Spelmannum in Conciliis Britannicis pag. 163 & sequentibus; vbi S. Ethelredus Rex hæc ait: Omnia quæ frater meus Peada, & frater meus Fulferus, sorores etiam meæ Kineburh & Kynesuith dederunt & legauerunt S. Petro, & Abbati, huic rata sint volo & immutabilia. Et volo vt in anniuersariis suis ea habeant pro anima sua & mea. Ipse etiam hac die do & cedo S. Petro & Ecclesiæ suæ de Medeshamsted terras istas subscriptas cum pertinentibus suis vniuersis. [& S. Ethelredi anno 680.] Quod actum notatur anno Domini ⅠƆCLXXX, Regis Ædelredi VI. Vtrique diplomati Regiæ, Episcopales, aliæq; subscriptiones adduntur. Robertus Swaffam his etiam relatis subdit: Similiter & succedentes Reges terris & libertate honorare & priuilegiis corroborare, & anathemate percutere & terrere, quicumque aliquid fraudare vel auferre tentaret, omnino studuerunt. Vixit hic scriptor Robertus Swaffam sub Henrico II, qui Anglorum regnum administrauit ab anno Christi ⅭⅠƆCLIV ad ⅭⅠƆCXC. eiusq; historiam maiorem allegat Clemens Reynerius in Appendice ad Apostolatum Benedictinorum in Anglia, Scriptura 64. Huic suspicamur falso attribui historiam martyrij Wulfhadi & Ruffini supra relatam, quam aliter sub eius nomine citatam Cambdenus & Spedus descripserunt.

[19] Ingulsus, Abbas monasterij Croylandensis vicini, sub initium historiæ suæ dicta confirmat: [Ingulfus idē scribit:] Peada, inquit, monasterium de Medishamisted fundasse disposuit, sed prȩmatura morte præuentus, feruorem suum fratri suo Wulfero ad regnum succedenti, & Saxulpho viro præpotenti reliquit. Quod monasterium postmodum per eosdem fundatum esse non est dubium in anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCLXIV. quo Wulfherus suum diploma edidit anno regni VII, quod quia adolescens adierat, anno Christi ⅠƆCLVII, non poterat ante genuisse & Wereburgam pridem nubilem, & Wulfhadum Rufinumq; ab aliquo iam tempore, postquam accreuissent venationibusq; atque aucupiis fuissent exercitati, ab eo in odium fidei Christianæ interemptos. [quid de Martyribus dicendum.] Martyrium potius paßi aut olim in antiqua sub Romanis mota persecutione, aut certe a seniore Penda Christianorum hoste acerrimo in odium fidei occisi, eius fuerunt consanguinei ex sanguine regio Merciorum, cum tribus supra memoratis Pendæ fratribus prognati. Ex sola coniectura nihil statuimus asserere. Sufficit apostasiam & parricidium a Wulfhero marito S. Ermenildæ amouisse, & laudem propagatæ fidei, eidem a Beda, aliisq; supra memoratis rerum Anglicarum antiquioribus scriptoribus attributam, vindicasse.

§ IV Vita monastica S. Ermenildæ. Veneratio.

[20] Reges Anglo-Saxonum vix vlli fidem Christi acceperunt, qui non continuo sua regna extructis monasteriis exornarunt, nec virorum modo, sed etiam fæminarum, in quibus plurimæ Regum filiæ monasticam vitam egerunt, [Sanctimoniales e familia regia Cantiorum,] aut subditæ sanctimoniales, aut his præpositæ Abbatissæ. Inter eas primæ censeri possunt SS. Edelburga & Eadburga sorores, filiæ S. Ethelberti Regis Cantiorum, magnæ amitæ S. Ermenildæ, quæ ambæ in monasterio Lymingensi apud Cantios, prope oppidum Elham, paucis a mari & portu Dubrensi millibus passuum, [S. Ermenildæ amitæ magnæ S. Edelburga & Eadberga:] a fratre Eadbaldo Rege, auo S. Ermenildæ extructo, floruerunt: ac reliquis S. Edelburgæ præfuit, ante S. Edwino Regi Northanhymbrorum nupta: colitur VIII Septemb. Eadburga refertur XIII Decemb. sed quam & iuniorem Edburgam Abbatissam monasterij S. Mildredæ in insula Taneto pro vna eademque a multis haberi alibi docuimus. Alterum in Cantio celebre monasterium fuit ad Oceanum, cui prima Abbatissa præfuit S. Eanswyda, amita S. Ermenildæ, soror Ercomberti Regis, [amita S. Eansvvyda:] de quo agetur XII Septemb. De S. Earcongota, altera filia Ercomberti, & sorore S. Ermenildæ, [soror S. Earcongota:] & vtriusque matertera S. Ethelburga, quæ apud Francos in monasterio S. Faræ vixerunt, supra egimus. Altera matertera fuit S. Witeburga, quæ constructo apud Derham in Comitatu Norsolciæ cœnobio, [e Regibus Anglorum Orientaliam materteræ S. Ethelburga,] vitam monasticam sancte traduxit, cui dies VIII Iulij dicatus est. Harum soror fuit celeberrima Virgo S. Edeldreda, tertia Ermenildæ matertera. Hæc bis nupta, primo Tondberto Giruiorum Principi, tum Ecgfrido, dein Regi Northan-hymbrorum, virginitatem tamen seruauit. Facultate dein a marito impetrata, [S. VViteburga,] vitam monasticam exorsa est ad Coludi vrbem in finibus hodiernæ Scotiæ; [S. Edeldreda,] vnde post anni vnius moram reuersa ad Anglos Orientales, Eliense monasterium cœpit ædificare anno ⅠƆCLXXIII, & cum plurimis illic Sanctimonialibus præfuisset Abbatissa, obiit anno ⅠƆCLXXIX die XXIII Iunij. Eius virtutes miraculaq; refert Beda lib. 4 cap. 19 & 20. Harum trium sanctarum Virginum soror S. Sexburga, mater SS. Earcongotæ & Ermenildæ, [mater S. Sexburga:] in insula Cantij Orientalis Shepeia monasterium sanctimonialium extruxit; a quo vicus etiam nunc Minster appellatur. Eam istic a morte mariti (obierat Ercombertus anno ⅠƆCLXIV) a S. Theodoro Archiepiscopo, qui anno ⅠƆCLXVIII eam dignitatem susceperat, velamine sanctitatis accepto, aliquamdiu Abbatissam vixisse, in historia Eliensi MS. legitur. Ad S. Edeldredam sororem dein profecta, eidem conuixit, ac vita functæ in regimine monasterij succeßit secunda Ahbatissa.

[21] At S. Ermenilda marito Wulfhero anno ⅠƆCLXXV mortuo secundum eamdem historiam Eliensem, [S. Ermenilda vbi facta Sanctimonialis.] apud Cantiam sub S. Sexburga genitrice sua, in monasterio de Shepeia, habitum religionis suscepisse dicitur, indeque Sexburga ad monasterium Eliense discedente, istic relicta. Abbatissa; quæ ab aliis traditur sub matre S. Sexburga monasterium Eliense ingressa: vbi matri desunctæ tertia Abbatissa in eadem historia, canonica electione substituta, atque a cunctis digne suscepta, Mater omnium est effecta. Est autem Elie, Bedæ lib. 4, cap. 19 Elige, [Abbatissa Eliensis] in prouincia Orientalium Saxonum, a copia anguillarum, quæ in vicinis paludibus capiuntur, nomen sortita; in Comitatu Cantabrigensi ad fluuium Grantum, qua hic Cantabrigia relicta versus mare defluit. Quo anno ibidem aut Abbatissa aliis cœperit præesse, aut quo ea dignitate vitaque functa fuerit, in silentio antiquorum non liquet. Wion in Notationibus ad Martyrologium Monasticum hoc XIII Februarij, factam fuisse Abbatissam Eligensem anno ⅠƆCCIII prodit: [obit 13 Febr.] quo eam tempore aut etiam citius obiisse diximus III Februarij, atque Abbatissam factam non diu post annum ⅠƆCLXXX. Obiisse autem Idibus Februarij tradunt Vitæ epitome, & historia Eliensis MS. Quanta vero (verba huius historiæ sunt) sanctitatis & pietatis ipsa extiterit, vita eius atque ipsius mors pretiosa plenius attestantur. Quiescit in Eliensi cœnobio cum beata genitrice sua & virginali matertera Etheldreda tumulata. In Vita MS. huius Etheldrethæ hæc referuntur: Elge monasterium solatio Matris non diu, auxilio Dei prouidente, destituitur: etenim voto vnanimi, [elogium ex Vita MS. S. Edeldredæ.] & consensu totius Congregationis, post obitum B. Sexburgæ, loco eius S. Ermenilda successit; quæ totius dominationis ambitione neglecta, commendatis Christo Virginibus, quibus præfuit, sanctissimam matrem secuta, ad Christi paupertatem, quam optauerat, pauper ipsa deuenit: & dum apud homines honorari refugit, apud Deum & apud homines honorem percepit ampliorem, vbi a cunctis digne suscepta totius Mater congregationis effecta est. Transiit autem plena sanctitate & iustitia ad regna cælestia, & cum matertera sua, Sancta videlicet Ætheldreda, iuxta matrem requiescit condita. Testatur mors eius pretiosa, quantæ sanctitatis & pietatis extiterit, quod liber Vitæ eius plenius docet. [Liber Vitæ eius hactenus ignotus:] Hunc librum Vitæ hactenus nancisci nequiuimus: quem suspicamur a Gotselino monacho conscriptum, qui Vitam filiæ Wereburgæ, vt III Februarij diximus, scripsit. Vtriusque Vitæ epitomen tradunt Capgrauius in Legenda Sanctorum Angliæ, [eius epitome.] & Co lex MS. monasterij Rubeæ vallis prope Bruxellas, ex quibus eam damus. In Appendice ad Chronicon Petroburgense MS. traditur, in Ely requiescere S. Etheldritham, S. Witburgam, & S. Ermenildam & S. Sexburgam. & aliquam harum reliquiarum factam esse eleuationem XVII Octobris prodit Chronicon Eliense.

[22] Celebris eius memoria est in plurimis Martyrologiis hoc XIII Februarij: [Virgo, id est, Sanctimonialis dicitur.] in quorum nonnullis Virgo appellatur; id est, teste Molano, Vidua sanctimonialis. Ita Baldericus lib. 2. Chronici Cameracensis cap. 26 S. Rictrudem, quatuor sanctorum liberorum parentem, Virginem Dei gloriosam, & Walterus Abbas in Vita S. Vindiciani, apud Coluenerium in Notis ad Baldericum, magnificam virginitate Rictrudem nuncupat: quo loco ait Coluenerius, Virgo pro sanctimoniali, seu Deo deuota appellatur: sic & Mater vocari solet ea, quæ præest sanctimonialibus, etiamsi Virgo sit. De S. Rictrude, eiusq; liberis egimus II Februarij ad Vitam S. Adalbaldi mariti; [nomen in sacris fastis:] amplius acturi XII Maij die eius natali. MS. Martyrologium Vltraiectinum: In Britannia S. Ermohildæ Virginis. Florarium MS. Ermenhillæ Virginis. & die præcedenti, Ermenildæ Virginis. Richardus Witfordt: In Britannia festum S. Ermenildæ Virginis e nobili sanguine. MS. Martyrol. Coloniense Carmelitani monasterij, Doctrinale Clericorum Lubecæ 1490 excusum, & antiquum Martyrol. Coloniense: Eodem die B. Ermenildæ Virginis. Maurolycus: Ormenildæ Virginis. Carthusiani Colonienses in auctario Vsuardi: In Britannia, cœnobio Eliensi, B. Ermenildæ Reginæ. Eadem fere habent Ferrarius & Canisius in Martyrologio Germanico. Dorganius in Kalendario Benedictino: S. Ermenildæ Reginæ sanctimonialis. VVion: In Britannia S. Ermenildæ viduæ sanctimonialis, addit Menardus: quæ fuit vxor Vulferij Regis Merciorum, & filia Ercomberti Regis Cantiæ. Agunt de eadem Petrus de Natalibus lib. II cap. 67, Bellouacensis lib. 25 Speculi Historialis cap. 32, & paßim omnes historici rerum Anglicarum istius seculi. [ad eā antiphona,] In Breuiario MS. Ecclesiæ Sarisburiensis hæc de ea referuntur: Antiphona. Vnguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulæ dilexerunt te nimis. Vers. Ora pro nobis B. Ermenilda. Resp. Vt digni &c. Oratio. Concede nobis, quæsumus, omnipotens Deus, vt qui B. Ermenildæ commemorationem agimus, [oratio.] ipsius apud te interuenientibus meritis ab omnibus mereamur absolui peccatis. Per Dominum.

VITÆ EPITOME,
Ex Io Capgrauio & MS. Rubeæ vallis.

Ermenilda, Regina Merciorum in Anglia (S.)

BHL Number: 2612

[23] Sancta enim Ermenilda Ercomberti Regis Cantiæ sanctæque Sexburgæ filia, ad omnem pietatem, compassionem & omnium necessitudinum subuētionem materna viscera ante omnia induebat. Eadem in omnibus benignitas, in Christo caritas; eadem iugiter ad cælestia regna & desideria animositas erat. Tradita est autem a parentibus Wolfero Regi Merciorum in vxorem; & illa mediante regnum Merciorum & Cantuariorum quasi vnicum effectum est. Interfecto Penda Rege pagano cum triginta Ducibus suis, a Rege Oswio S. Oswaldi germano, a Wlferus eius filius suscepto baptismate regnare cœpit. Eius vxor Erminilda, a parentibus informata, sua dulcedine, blandifluis hortamentis, moribus ac beneficiis indomita mulcens pectora, ad suaue Christi iugum rudes populos & indoctos excitabat; & peruersos & rebelles potenter reprimebat. [Cultū religionis apud Mercios promonet:] Nec requieuit inuicta, donec idola & ritus dæmoniacos extirparet, ecclesiis ac Sacerdotibus regnum impleret, populum ad sacra oratoria, ad diuina officia, ad omnia pietatis opera assuefaceret. Rex vero sanctis ipsius desideriis ac petitionibus animo volenti obediens, eius monitis vltro se inclinabat. Non solum enim ipsius vota regia potestate adiuuare studuit, verum etiam eius prouocatus exemplis multa faciebat; nefanda simulacra execrans, a finibus suis exterminauit. Hanc Christi famulam mirabatur venerando, eiusque inter secularia flumina fixam cælo intentionem æmulabatur. Nata est autem S. Erminildæ proles vnica S. Werburga. Ac post XVII annos regni sui Wlfero Rege mortuo, [monasticam vitam agit:] ipsa cum filia sua Deo dilecta monasterium Eliense sub matre sua Sexburga intrauit: ac habitum religionis suscipiens omnem spem & amorem, seculi propter Christum reliquit: vigiliis, abstinentiis, precibus & lamentis corpus castigando, omnibus se inferiorem exhibuit, & tandem bonis operibus Idibus Februarij vitam finiuit.

[24] Vir quidam Saxonicus ferro vinctus inter Missarum solennia ad ipsius tumulum orabat, [ferrea catena ad cumulū dissoluitur:] & lecto Euangelio ipsum ferrum de brachio tanta vi diuinitus excussum est, vt super altare in conspectu omnium eminus euolaret. Cum magister quidam pueros correptos sermonibus, verberibus plectere tentaret, & illi disciplinam vitantes ad sepulchrum Sanctȩ Ermenildæ clamantes & pro sua liberatione orantes confugerent; insequutus eos Magister rapit, & vsque ad satietatem animi verberat, cum tali insultatione flentes increpans: An putatis S. Erminildam vestrarum culparum semper habere patronam? Nocte sequenti Sancta eidem apparens, pedes & manus fortius quam compedibus strinxit; contractusque est subito, vt nullo modo mouere se posset. [alter punitus, sanatur.] Mane autem vocatis ad se pueris veniam suppliciter efflagitat, & vt pro se intercedant lacrymabiliter implorat. Delatus post hæc ad b tumulum Sanctæ saluti pristinæ restituitur.

[Annotata]

a Inter Pendam & VVulferum regnasse Peadam supra ex Beda probatum.

b Capgrauius, tumbam.

DE S. GREGORIO II PONTIFICE MAXIMO, ROMÆ,

An. Chr. ⅠƆCCXXXI

Commentarius præuius.

Gregorius II Papa, Romae (S.)

Avctore I. B.

§ I Gesta ab S. Gregorio II ante Pontificatum. ad Iustinianum Rhinotmetum Imp. iter.

[1] Celeberrima est in Ecclesiasticis annalibus S. Gregorij II Pontificis Maximi memoria. De quo pronuntiare ad an. 731 nu. I non veretur Baronius, eius si scripta exstarent, resque ab eo gestȩ diligentius scriptis mandatæ essent, [S Gregorius II] Gregorio Magno haud minorem existimandum. Græci quidam scriptores, vt apud eumdem Baronium ad an. 726 obseruat Fronto Ducæus in notationibus ad Gregorij epistolam, cognomen illi Dialogi imposuerunt, quod Magno Gregorio apud alios proprium. [perperam Dialogus agnominatus a Græcis,] Ita Georgius Cedrenus ad annum X Leonis Isaurici: Gregorius, vir apostolicus, in Petri Apostolorum coryphæi considens throno, ὂς διὰ τὰ ἱπ᾽ αὐτοῦ γινόμενα υ α πονήματα Δίαλογος ἐκλήθη. qui ob diuinas suas lucubrationes Dialogi cognomen obtinuit.

[2] Romæ is natus est, parentibus Marcello & Honesta, claris atque opulentis, vt duplici ex capite coniici potest: primum est, [Romæ opulentis parentibus natus,] quod ædes illi propriæ adeo amplæ fuere, vt matre mortua eas in templum monasteriumq; conuerterit, cœnaculis solum de nouo exædificatis, prædiis vrbanis ac rusticis dotarit. Ita Anastasius in Vita nu. II & nos V Februarij in commentario de reliquiis atque ecclesiis S. Agathæ, § 2 nu. II pag. 632. Nam eius honori fuit templum illud dicatum, in Transtiberina situm regione, ac nostra memoria a Clemente VIII donatum Congregationi, quæ Doctrinæ Christianæ dicitur. Alterum caput, vnde fieri coniectura queat, locuplete eum familia fuisse prognatum, illud est, quod, vt idem Anastasius habet, a parua ætate in Patriarchio, [in aula Pontificis a puero sancte educatus sub S. Sergio Papa,] siue aula Pontificia, nutritus sit: quo ei non sola capax virtutis indoles, sed parentum dignitas videtur aditum patefecisse. Est autem illic sub Sergij sanctißimi Pontificis domestica disciplina ad omnem pietatis & scientiæ splendorem educatus. Sunt tamen qui ita Anastasij verba dispungant; vt a parua ætate sub Sergij decessoribus in patriarchio videatur nutritus, sub Sergio vero Subdiaconus atque Sacellarius factus. Ita diserte scribit in Gallicis Pontificum Vitis accuratißimus Andreas Chesnæus. At quam posuimus interpunctionem, firmat editio vtraque, Moguntina & nupera Parisiensis, duoq; codices MSS. ac deinde Abbo Floriacensis ita scribens: Nutritus in parua ætate in Patriarchio sub sanctæ memoriæ Domno Papa Sergio. Atque Sacellarius factus. Est autem Sergius creatus Papa initio anni ⅠƆCLXXXVIII, vel fine præcedentis, seditq; ad IX Septemb. ⅠƆCCI. Demus quo tempore is est ad pontificatum euectus, Gregoriū summum XVIII natum annos, in illius cooptatum esse familiam: neque enim multo senior videtur fuisse, cuius mater Honesta sub annum ⅠƆCCXVIII decesserit; [non monachus,] forsan etiam longe iunior. Sed illud mihi hic mirum videtur, cur qui sit a parua ætate in patriarchio nutritus, eum Trithemius lib. 3 cap. 161, Ciacconius, Wion, Menardus ex monacho factum Cardinalem scribant.

[3] Sub eodem fortaßis Sergio, aut Ioanne sexto, septimoue, factus Subdiaconus atque Sacellarius, dein Bibliothecarius, ac tum ad Diaconatus Ordinem prouectus est. [dein ad honores promatus, factus Sacellarius, siue Thesaurarius Ecclesiæ,] Erat Græcis Σακέλη, σακκέλλη, σακέλιον, σακκέλλιον, Latinis sacellum, Sacculus, saccus, ærarium Principis, aut etiam Pontificis, ad eleemosynas. Singularum vocum harum exempla congerit Ioannes Meursius in Glossario: notatq; procarcere Patriarchali etiam accipi. Agit quoque de hac voce Baronius tom. 8 ad an. Chr. 595 nu. 17 & alia profert ex Gregorio Magno exempla. Erat ergo Sacellarius (seu malit quis Saccellarium dicere) Thesaurarius Ecclesiæ. Neque enim probamus quod quidam statuunt inter eas voces discrimen, vt Sacellarius sit Pontificij Sacelli siue Capellæ, Præfectus; Saccellarius, ærarij.

[4] His in muneribus probatus Gregorius, Constantinopolim est cum Constantino Papa, imo Nicomediam vsque, profectus ad Iustinianum Rhinormetum Imperatorem. Agit de eo Constantini Papæ itinere in eius Vita Anastasius, [cum Constantino Papa ad Imp. profectus] nec tamen inter comites eius Gregorium habet, sed Georgium Diaconum, qui forsan idem est, vt aut vitiose scriptum eius nomen videatur, aut mutatum cum Pontificatum iniit. Neque enim suspicari quis potest, plures adfuisse Pontifici, ac non omnium expressa nomina esse: nam XIII nominatim recensitis, Episcopis, Presbyteris, aliaque conspicuis dignitate, subnectit: & de reliquis gradibus Ecclesiæ pauci Clerici. inter quos paucos non erat Gregorius, iam Diaconus: qui Georgio Diacono iungi debuisset, si diuersus fuisset, ac non saltem ad inferiorum graduum Clericos ablegari.

[5] Egressus est autem a portu Romano Pontifex, vt in eius Vita scribit Anastasius, die quinta mensis Octobris, Indictione IX, iam scilicet a Septembri inchoata, [mense Octob. 710:] anno nimirum Christi ⅠƆCCX. Eum summo vbique honore Præsides vrbium ac prouinciarum excepere: missum quippe erat sigillum Imperiale, continensita, vt vbi denominatus contingeret Pontifex, omnes Iudices ita eum honorifice susciperent, [vbique honorifice excepti,] quasi ipsum præsentialiter Imperatorem viderent… Contingentes in insula, quæ dicitur Cæa, occurrit Theophilus Patricius Exstraticus Carauisianorum, cum summo honore eum suscepit, & amplectens, vt iussio continebat, iter absoluit peragere cœptum. A quo loco nauigantes venerunt a septimo milliario Constantinopolim: [veniunt Constantinopolim,] vbi egressus Tiberius Imperator filius Iustiniani Augusti, cum Patriciis & omnibus inclytis, & Cyrus Patriarcha cum Clero & populi multitudine, omnes lætantes & diem festum agentes … Domnus autem Iustinianus Imperator audiens eius aduentum, magno repletus gaudio, a Nicæa Bithyniæ misit Sacram gratiarum actione plenam: [inde Nicomediam,] & vt debuisset Pontifex occurrere Nicomediam, & ipse venire a Nicæa: quod & factum est. In die autem qua se inuicem viderunt, Augustus Christianissimus cum regno in capite sese postrauit, [vhi summo gaudia eos excipit Iustinianus Imp.] pedes osculans Pontificis. Deinde in amplexum mutuum corruerunt, & facta est lætitia magna in populo, omnibus aspicientibus tantam humilitatem boni Principis. Egimus de hoc Pontificis & Imperatoris congressu VIII Ianuarij ad Vitam S. Cyri Patriarchæ, cuius monitis videtur ad hanc demißionem inductus Imperator.

[6] Hic illud contigit, quod in Gregorio narrat Anastasius, vt idem Gregorius a Iustiniano Principe inquisitus de quibusdam capitulis, [cui ad quæsita respondet Gregorius:] optima responsione vnamquamque solueret quæstionem. Capitula isthæc esse videntur Canones CIII, qui a pseudosynodo Constantinopolitana in Trullo, sub nomine quintæ & sextæ synodi Oecuminicæ sanciti, opera præcipue Callinici Patriarchæ hæretici, habenturq; to. 3 Conciliorum. Ea capitula Anastasius in Sergio scribit quasi synodaliter definita, & in sex tomis descripta, licet essent extra ritum Ecclesiasticum annexa, ab Imperatore & Episcopis suscripta, reiecta constantißime a Sergio Papa. Hos ipsos Canones συνόδου πενθέκτης (vt eam vocarunt) fusißime doctißimeq; confutat Baronius ad annum 692 nu. I ad 52 & rursus eorum meminit ad an. 710.

[7] Dum ista Nicomediæ agitarētur, Constantinus Papa die Dominico Missas Imperatori fecit: & communicans Princeps ab eius manibus, proque suis delictis vt deprecaretur, Pontificem postulans, omnia priuilegia Ecclesiæ renouauit, atque sanctissimum Papam ad propria reuerti absoluit. Egressus igitur a Nicomedia ciuitate crebris valetudinibus Pontifex attritus, tandem sospitatem Deo tribuente, [redeunt Romam 24 Oct. 711.] incolumis ad portum Caietæ peruenit: vbi Sacerdotes & maximam populi Romani reperit multitudinem, & XXIV die mensis Octobris, Indictione X, Romam ingressus est, & omnis populus exultauit atque lætatus est. Hæc Anastasius. Ex quibus manifestum est, non in vrbe regia Constantinopoli, sed Nicomediæ, suas Imperatori quæstiones persoluisse Gregorium, idq; anno Christi ⅠƆCCXI.

[8] De cæde Iustiniam paullo post subsecuta ista subnectit idem Anastasius: [Iustiniano occiso inuadit Imperiū Philippicus,] Post menses autem tres lugubre nuntium personuit, quod Iustinianus Christianissimus & orthodoxus Imperator trucidatus est, & Philippicus hæreticus in imperiali promotus est arce: cuius & Sacram cum praui dogmatis exaratione Constantinus suscepit, sed cum Apostolicæ Sedis consilio respuit. De eodem Philippico Bardane scribit idem Anastasius in historia ex Theophane, [sibi apseudomonacho mago prædictū,] cum ei quidam monasterij Callistrati pseudomonachus, hæreticus ac præstigiator, imperium prædixisset, monuisse vt sextam synodum, contra Monothelitas, vnius in Christo voluntatis actionisq;, ac per consequens naturæ, assertores habitam S. Agathonis Papæ auctoritate, sub Constantino Dogonato Imp. Iustiniani Rhinotmeti parente, abiiceret, velut non legitime celebratam. [cuius suasu damnat sextam synodum,] Cum regnaret ergo, inquit Anastasius, fecit pseudosynodum Episcoporum iuxta pseudomonachi & inclausi sermonem, & abiecit sanctam & vniuersalem sextam synodum. Et post pauca: Erat autem hæreticus & adulter. Porro Cyro Patriarcha pulso, Ioannem communicatorem suum atque hæreticum in Patriarcham promouit. Ac deinde: Porro non præualuit sæuius moueri contra sanctam & vniuersalem sextam synodum, [& S. Cyropulso] subuertere studens diuina, quæ ab ea roborata sunt, [Ioannem hæreticum Patriarchā facit:] dogmata. Reperit autem sui sensus Ioannem, quem Episcopum Constantinopoleos fecit, deposito Cyro Præsule huius, quem exilio relegauit in monasterio Choras.

[9] Quid ad hæc Romani & sanctißimus Pontifex Constantinus? Ad huius siue opprobrium seu terrorem, caput Iustiniani orthodoxi Imperatoris per Romanum Spatharium ad occidentales partes vsque Romam misit Philippicus. Ita idem ex Theophane Anastasius, & S. Nicephorus in historia. At cum Pontifex Philippici epistolam cum impij dogmatis assertione damnasset, [Philippici litteras damnat Papa,] zelo fidei accensus omnis cœtus Romanæ vrbis, imaginem, quam Græci votaream vocant, sex continentem sanctas & vniuersales synodos in ecclesia B. Petri ere xerunt. Ita Anastasius in Constantino. ac deinde: [nomen & figuram abiicit populus Rom.] Cum statuisset populus Romanus nequaquam hæretici Imperatoris nomen, aut chartas, vel figuram solidi suscipere; vnde nec eius effigies in ecclesiam introducta est, nec suum nomen ad Missarum solennia proferebant, &c. Atque hæc ad ea illustranda, quæ sub Gregorio gesta sunt, spectant.

[10] Non post multos autem dies scripta venerunt, inquit idem, a Siciliensi insula, quæ nuntiauerunt Philippicum hæreticum a principali vertice depulsum. Nam vt omnes historici tradunt, sabbato Pentecostes coniurati quidam oculos ei eruerunt. [eo excæcaso] Postridie autem, Dominica videlicet Pentecostes, inquit Cedrenus, populo in magnum templum collecto, inauguratus est regno Artemius princeps secretariorum, & Anastasij ei nomen inditum, sub Ioanne patriarcha hæretico. Nicephorus Patriarcha Artemium ait fuisse φιλιππικοῦ γραμματέα, οῦς τῇ Ἰταλῶν φωνῇ καλοῦσιν ἀσηκρῆτις. [fit Imperator Artemius, Anastasius dictus] Philippici notarium, quem Latini a secretis nominant. De Anastasio Beda libro de 6 mundi ætatibus: Hic Philippicum captum oculis priuauit, nec occidit. Idem inperasse Philippicum ait anno vno, mensibus sex. Quæ cum Anastasio congruunt. Nam is scribit, tertio post mense quam Romam reuerterat Constantinus, allatum de cæde Iustiniani nuntium: mense igitur Ianuario, cum sub finem Octobris anni ⅠƆCCXI, vt diximus, Romam Papa redisset.

[11] Quare trucidatus videtur Iustinianus initio Decembris anni eiusdem ⅠƆCCXI. [anno 713 4 Iunij] Vnde si annum vnum ac menses sex numeres, peruenies ad Iunium anni ⅠƆCCXIII, cuius mensis quartus dies in Pentecosten eo anno incidit. Theophanes, Nicephorus, Cedrenus anno secundo Philippici labente id aiunt contigisse, quod verum est. Falli autem videtur Zonaras qui imperasse scribit annos duos ac menses aliquot. Nam cum deiectus e solio sit pridie Pentecostes, quod post Octobrem anni ⅠƆCCXI inuaserat, [vt clare probatur:] si solidos duos annos ac menses aliquot in eo exegit, debet ad peruigilium Pentecostes anni ⅠƆCCXIV, qui dies erat XXVI Maij, id tenuisse. Quod omnino falsum esse liquet ex Actis de puella a dæmone liberata per reliquias S. Anastasij Martyris Persæ, quæ recitat Baronius to. 8 ad an 713 nu. 5 & seqq. In iis dicitur imperante Domino nostro piissimo perpetuo Augusto Anastasio Magno Imp. anno primo, & post consulatum eiusdem serenitatis anno primo, temporibus sanctissimi & beatissimi & Apostolici summique Pontificis Constantini Papæ vibis Romæ … in puellam dæmon ingressus die secunda mensis August, Indictione XI … Item die Kalendarum Octobris istius duodecimæ Indictionis, tunc sunt reliquiæ venerabilis Martyris Anastasij (id est caput eius) positæ super altare. Conuenit Indictio vndecima mense Augusto, eademq; duodecima initio Octobris, in annum Christi ⅠƆCCXIII, quo proinde Imperium adeptus Anastasius. Et nu. II de S. Petro Apostolo ita queritur, qui puellam insidebat dæmon: Ego feceram vt regnaret Philippicus, quia amicus noster erat: & iste abiit in die Pentecostes, [a S. Petro ordinatus.] & ordinauit ibi alium. Hæc mense Octobri anni ⅠƆCCXIII iactabat nequißimus dæmon: iam ergo Philippicus, ideo dæmonum amicus quia hæreticus, deiectus ab imperio erat.

§ II S. Gregorij II Pontificatus. Ioannes Patriarcha CP. hæreticus depositus. Anastasij & Theodosij Imperium.

[12] Qvod de Anastasij regiminis initio diximus, minime ambiguum esse potest apud eos, qui Constantinum Papam statuunt deceßisse anno ⅠƆCCXIV, inter quos sunt Baronius & Chesnæus. Nam cum ex Anastasio Bibliothecario constet, IX Aprilis eum sepultum fuisse, accepisse tamen Sacram Anastasij Principis, per quam veræ se orthodoxæ fidei prædicatorem, & sancti sexti concilij confessorem esse omnibus declarauit; consequens est, [Constantinus Papa mortuus an. 715, 8 aut 9. Apr.] iam ab anni præcedentis Pentecoste Imperatorem fuisse Anastasium. At Constantinum mense Aprili Indict. XIII, siue anni ⅠƆCCXV obiisse tradunt Bibliothecarij exemplaria vulgata typis Moguntinis & Parisinis, & MS. vnum, nam in altero omissa est Indictio. Baronius Indictionem XII posuit, nullo allato codicis cuiuspiam testimonio aut ratione. Radulfus de Diceto in Abbreuiationibus Chronicorum & Chronologia monasterij Cantuariensis Gregorij pontificatus initium ponunt anno ⅠƆCCXV.

[13] Ita colligi, quo Ecclesiæ præfuit, tempus potest, Sisinnius Papa, eius decessor, obiit die VII Februarij, Indict. VI, siue anno Christi ⅠƆCCVIII. Et cessauit Episcopatus mensem vnum, dies XVIII, vt est in vetustißimo MS. exemplari, quod penes nos est: alterum habet mensem vnum, dies XIX. Electus igitur successor die XXV Martij: seditq; hic annos VII, dies XV, nempe ad diem IX Aprilis anni ⅠƆCCXV. [electus 25 Martij 708,] De anno mox viderimus. Dierum inter Sisinnij & Constantini mortem numerus apte quadrat. Obiit ille VII Februarij: cessauit episcopatus mensem vnum (ad VII Martij) & dies XVIII, vsque (quod diximus) diem Martij XXV. Sedit Constantinus, vltra VI aut VII annos, dies XV. En diem IX Aprilis. Excusa Anastasij exemplaria habent, post Sisinnij obitum vacasse Episcopatum mensē vnum, dies XXIX. Baronius, mensem vnum, seu dies XXIX. Neuter computus quadrat. Reponendum ergo pro XXIX, XIX vel XVIII, vt codices nostri habent.

[14] De annis Constantini minus liquida ratio. Excusi codices & optimæ notæ MS. habent sedisse annos VII, dies XV. alter MS. annos VII, dies XX. procliui errore, vt X pro V pingeretur. Baronius statuit annos VI, dies XV. Arbitror correctionem adhibuisse, [sedit annos 7 dies 15:] quia Gregorius sedisse dicitur annos XVI, menses VIII, dies XX, obiisse XI Februarij, Indict. XIV, qui est annus Christi ⅠƆCCXXXI. Nam inter eum annum & ⅠƆCCXV, non interfluxere XVI anni, atque VIII menses. MS. codex Cusanus & Abbo Floriacensis habent solum annos XV, menses VIII. Nam manifestus error est quod alibi ad annos seu XVI seu XV, addantur menses IX, cum VIII tantum fuerint. Similis irrepsisse error potest in numerum annorum. Martyrologia quædam, aliiq; auctores non pauci, sedisse Gregorium tradunt annos XVI, nullis adiectis mensibus: quasi indicent XV annos, & sextumdecimum non integrum.

[15] Post Constantini igitur decessum qui IX aut VIII Aprilis contigit, cessauit Episcopatus, inquit Anastasius, dies XL. Ita codices excusi ac MS. vnus, cum Abbone. Suffectus est Gregorius II die XX Maij. Baronius XXII Maij creatum scribit. Verum sic vacasset Cathedra dies XLII, quot Chesnæus statuit. Codex Cusanus habet cossasse Episcopatum annum vnum & dies XL. [Gregorius 2 electus 20 Maij 715] Refellitur a ceteris, ipsaque serie rerum.

[16] Vbi auditum Constantinopoli est, Gregorium Constantino subrogatum, Ioannes hæreticus Patriarcha, qui, quod Anastasium Imperatorem coronasset, & fortaßis improbitatem suam fraude aliqua celaret, [is Ioannē inuasorem Sedis CP. hæreticum deponi curat] hactenus occupatum S. Cyri thronum, conniuente aut eius simulatione circumuento Imperatore, pacifice obtinebat, eo venit amentiæ, vt speraret se a nouo Pontifice suffurari communionis litteras posse. Mittit igitur ei synodicam, inquit Anastasius; forsan sub nomine pseudosynodi Philippico imperante habitæ, in qua sexta generalis synodus, non vt ante sub Callinico assistis canonibus adulterata, sed penitus erat abrogata: aut certe ne qua ob eam synodum eius nomini macula inhæreret, fidei suæ profeßionem edere voluit, fraude itidem aliqua velatam. Quid Gregorius? Ad eum rescriptis vsus est, inquit Anastasius; obscure. Abbo Floriacensis synodicæ ait subscripsisse, falso. Nam mißis Constantinopolim litteris Imperatorem permouit, vt impudentem hæreticum abdicaret, eiq; Catholicum alium substitueret. Verisimile est S. Cyrum iam antea obiisse: alioquin reuocandus is fuisset, inq; pristinum gradum restituendus. Baronius ad eam rem missum a Gregorio Apocrisarium Michaëlem Presbyterum scribit to. 9 ad an. 714 nu. 3. Antea tamen ad an. 713 nu. 4 scripserat, eumdem Michaëlem Presbyterum Cardinalem Apocrisarium Constantinopolim ad Catholicum Imp. a Constantino Papa missum fuisse. [per Michaëlem Apocrisariū antea missum a Constantino:] Atque hoc credibilius videtur: eumq; de Ioannis pseudopatriarchæ moribus ac doctrina Gregorio pro officio scripsisse, & ab eo iussum ad illius depositionem incumbere.

[17] Quomodo ea peracta res sit, narrat in historia Anastasius ex Theophane: Anno imperij Artemij, qui & Anastasius dictus est, secundo … Germanus Constantinopolitanus habetur Antistes, qui eidem throno quindecim præsedit annis. Eodem quoque anno translatus est a Kyzico vrbe metropoli Constantinopolim, in quo & commonitorium translationis, quod subinfertur, pronuntiatum est, continens ita: Electione & approbatione religiosissimorum Presbyterorum & Diaconorum, [subrogatus S. Germanus,] & totius venerabilis Cleri, sacrique senatus, & amici Christi populi Deo conseruandæ huius regiæ vrbis, diuina gratia, quæ semper infirma curat, & ea quæ sunt adimplet, transtulit Germanum sanctissimum Præsulem Cyzicinensium metropoleos, in Episcopum huius Deo conseruandæ ac Imperatoriæ ciuitatis. Facta autem est præsens translatio in præsentia Michaëlis sanctissimi Presbyteri & Apocrisarij Apostolicæ Sedis & reliquorum Sacerdotum & Præsulum, sub Artemio Imperatore.

[18] Georgius Cedrenus, nescio an non Græca fide, nullam facit Apocrisarij Apostolici mentionem, atque ita S. Germani translationem narrat: Sub hoc Artemio, Germanus ex metropoli Cyzico Constantinopolim transfertur: editumque est decretum translationis, cum approbatione & consensu sanctissimorum Præsulum factæ, in hanc sententiam: Diuina gratia quæ vbique infirma sanat, & mutila integrat, Germanum sanctissimum Præsulem Cyzicenæ metropoleos transfert ad archiepiscopatum huius a Deo custoditæ regiæ vrbis, sub Artemio Imperatore. [initio Aug. 715.] Contigit ea Germani translatio anno ⅠƆCCXV vt ex Theophane coniicitur, qui eum summo sacerdotio functum scribit annos XIV, menses V, dies VII: a Leone Isaurico depositum mense Ianuario Indict. XIII, anno scilicet Christi ⅠƆCCXXX. Nam si hoc ex numero dempseris annos XIV, menses V &c. habebis mensem Augustum anni ⅠƆCCXV.

[19] Sub eius anni exitum mota seditio est aduersus Anastasium Imp. de qua infra in Gregorij Vita Bibliothecarius, [Anastasius imperauit 3, annis,] atque a rebellibus Imperium Theodosio publicorum tributorum exceptori delatum, imo inuito obtrusum. Fluxerunt tamen, vt ex Theophane patet, sex menses, priusquam vrbe regia hic potiretur, ac tum demum purpuram posuit Anastasius anno ⅠƆCCXVI. Nam eum annos tres imperasse Beda eo ipso tempore scripsit: cui proinde magis adhibenda fides, quam Theophani, in quo multa perturbate posita. Theodosius, vt idem Beda scribit, anno vno Imperium tenuit; & cum esset Catholicus, [Theodosius vno:] mox in regia vrbe imaginem illam venerandam, in qua sanctæ sex synodi erant depictæ, & a Philippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. Quæ totidem fere verbis a Beda descripsit Anastasius. Imperium deinde Leo Isauricus inuasit anno eodem ⅠƆCCXVI. [Leo Isauricus fit Imperator an. 716, at 25 Martij 717 inauguratus.] Infra namq; ex Gregorij ad eum epistola constabit, eum Indict. XIV, quæ Septembri mense eius anni expirabat, dedisse ad Gregorium litteras, quibus se orthodoxum profitebatur, arrepto iam in Asia Imperio, cuius annos Theophanes numerat ab octauo Kal. Apriliarum decimæ quintæ Indictionis, anni videlicet ⅠƆCCXVII, cum vrbem a Saracenis obsessam ingressus, abdicante se Theodosio, inauguratus videtur. Tenuit autem deinde Imperium vsque ad decimumquartum Kal. Iulias nonæ Indictionis, cum regnasset annis XXIV, mensibus II, diebus XXV. Mortuus igitur est XVIII Iunij ⅠƆCCXLI, de cuius sceleribus infra quædam, plura alibi.

§ III S. Gregorij II ædificia. Illustres Romam peregrini eius tempore. Casinum reædificatum.

[20] Qvo tempore ita ad Orientem Gregorius per orthodoxos Imperatores, perq; suos Legatos, Catholicam restituebat ac stabiliebat fidem; Romæ & per reliquam Italiam ad instaurandum sacrorum locorum ornatum, veræq; cultum pietatis, operam pari ardore conferebat: simul & ipsius almæ Vrbis securitati consulebat, & alibi per viros Apostolicos sementem Euangelij faciendam curabat. Nam ipso exordio Pontificatus sui ad mœnia Vrbis, [S. Gregorius II Romana mœnia restaurare cœpit,] quæ vetustate atque oppugnationibus labefactata erant, reparanda, calcarias decoqui iussit: quod opus ante annos septem aggredi Sisinnius cogitabat, si ei vita diuturnior contigisset. Alexander Donatus noster lib. I de vrbe Roma cap. 19 plures recenset Pontifices, qui post S. Gregorium II mœnia Vrbis refecere. Et quidem S. Gregorij III, qui huic immediate succeßit, temporibus, vt Anastasius testatur, plurima pars murorum ciuitatis Romæ restaurata est. Inchoarat autem opus S. Gregorius II a porta S. Laurentij, quam viri quidam eruditi autumant olim Esquilinam fuisse. [a porta S. Laurentij:] Nomen postea accepit a proxima S. Laurentij Martyris basilica extra muros, quæ a Constantino Magno ædificata supra S. Cyriacæ cœmeterium, via Tiburtina, in agro Verano quo de cœmeterio ac basilica agit Paulus Aringus in Roma subterranea lib. 4 cap. 16. Nosq; X Augusti agemus ad S. Laurentij illic sepulti Acta, & ad ipsius S. Cyriacæ XXI eiusdem mensis.

[21] Interruptum opus emergentibus incongruis variisque tumultibus. Ea incongrua, quæ ad operis absolutionem impediendam emerserunt, censet ad an. 715 nu. 2 Baronius, [destitit,] fuisse castri Cumani interceptionem, & quæ pro eo recuperando suscipi debuere, vti nu 8 describit Anastasius. [forte ob hostes,] Fortaßis quæ ad opus murorum destinata pecunia erat, danda Neapolitanis auxiliaribus fuit: forsan iudicatum caueri oportere, ne magis irritarentur Longobardi Græciq;, si hæc contra eos erigi in Vrbe castra ac munitiones viderentur. Quod in editis Anastasij exemplaribus habetur Cumanum castrum, Baronius ita legit: Tempore etiam ipso castrum vnum a Longobardis &c. Vetus codex MS. Cumunam. alter, Cumanum. Quod ait Anastasius ipso fuisse tempore castrum illud peruasum, argumento est tunc id factum cum ingens illa Tiberis contigit inundatio. Contigit autem hæc Indict. XV cum serere oportebat, autumno nimirum anni ⅠƆCCXVI. Concordat cum Anastasio Beda, qui anno quo imperauit Theodosius, inundationem hanc statuit, [& inundationem Tiberis an. 716.] aitq; agentibus crebras letanias ciuibus, octauo demum die resedisse. Fuit & hæc fortaßis inundatio inter illa emergentia incongrua, non quod ad eam partem murorum, quæ renouari cœpta erat, pertigerit; sed quod alibi, quæ ad opus præparata erant, corruperit, aut immensa damna dederit, vt fieri solet, quibus præmature occurrere, opere intermisso, oportuerit.

[22] Quæ absolui eam mœnium substructionem vetuerunt caussæ, haudquaquam tamen efficere potuerunt, quin idem magnanimus Pontifex templa Diuorum alia reædificaret collapsa, [multa instaurat templa & monasteria:] alia ruinam minantia fulciret, & quæ labesacta neglectaq; erant monasteria renouaret, atque ad pristina reuocaret sanctorum Patrum instituta, noua etiam nonnulla exædificaret; fundaret gerocomia, siue gerontocomia, in quibus senes inopia conflictati alerentur. Quæ omnia prolixe enumerat infra in eius Vita Anastasius nu. 3.

[23] Exciuit ille fortaßis (inter alia) vigor splendorq; efflorescentis Gregorij industria pietatis exteros Romam, vt ipsa spectarent ac venerarentur templa locaq; Sanctorum, & Vrbi nouum ipsi quoque ornatum suæ sanctimoniæ luce ac munificentia afferrent. Præ ceteris Anglorum enituit pietas. De iis Beda sub finem libri de sex ætatibus in Theodosio Imp. narrata Tiberis inundatione, [multi eius tempore Romā peregrinantur,] His temporibus, inquit, multi Anglorum gentis, nobiles & ignobiles, viri & fæminæ, Duces & priuati, diuini amoris instinctu, de Britannia Romam venire consueuerant. [Angli præsertim: in his S. Ceolfridus Abbas,] Inter quos etiam reuerentissimus Abbas meus Ceolfridus, annos natus LXXIV, cum esset Presbyter annis XLVII, Abbas autem annis XXXV, vbi Lingonas peruenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum Geminorum Martyrum sepultus est. Ita Beda, qui & de donis meminit, quæ ille Romam ferebat, misitq; ex itinere. De Sanctis Tergeminis Speusippo, Eleusippo, Melasippo fuse egimus XVII Ianuarij. Agit de S. Ceolfrido alibi Beda, [in via mortuus an. 716,] & Simeon Dunelmensis in historia Regum Anglorum. Nos Vitam eius dabimus XXV Septembris.

[24] Sed libet hic ex ea S. Ceolfridi Vita, quæ apud Capgrauium extat, exordium recitare epistolæ, qua eumdem Ceolfridum Pontifici successor suus Wetbertus, siue (vt habet Simeon Dunelmensis) Hwetbyrhtus, commendauit. Ita ergo orditur: Domino in Domino Dominorum dilectissimo terque beatissimo Papæ Gregorio, Wetbertus, humilis seruus vester, [Pontifici commēdatus a VVetberto per litteras:] Abbas cœnobij Apostolorum Petri & Pauli perpetuam in Domino salutem. Gratias agere non cesso dispositioni superni examinis, vna cum Fratribus, qui mecum in his locis ad inueniendam requiem animabus suis, suauissimum Christi iugum portare desiderant, quod te nostris temporibus tam glorificum electionis vas regimini totius Ecclesiæ præficere dignatus est: quatinus per hoc, quo ipse impleris, lumen veritatis & fidei, etiam minores quosque affatim iubare suæ pietatis aspergeret. Commendamus autem tuæ sanctæ benignitati, dilectissime in Christo Pater & Domine venerabilis, Patris nostri dilectissimi canos, Colfridi videlicet Abbatis, ac nutritoris tutorisque nostræ spiritualis in monastica quiete libertatis & pacis. &c. Obiit autem Ceolfridus, vt in eadem Vita dicitur septimo Kalend. Octobris, anno Domini septingētesimo sextodecimo.

[25] Omitto hic Danielem Wintoniensem Antistitem, quem Chronologia Saxonica tradit anno ⅠƆCCXXI Romam adisse. [Daniel Ep. an. 721,] Omitto alios Episcopos & Abbates, qui frequenter ea ætate vel negotiorum caußa Romam ibant, vel pietatis, vt sacra loca venerarentur, atque a Pontifice Christi Vicario, supremo religionis præside in terris, benedictionem obtinerent. Duos Reges hoc ipso mense retulimus ex eadem Anglia Romam profectos, Richardum & Inam, quorum prior in itinere, alter Romæ mortuus est, vterque in Sanctorum numero habitus a posteris. De Richardo egimus VII Februarij, [S. Richardus Rex in itinere mortuus an. 722,] diximusq; Lucæ in Etruria mortuum videri anno ⅠƆCCXXII, cum præcedente ⅠƆCCXXI iter capeßiuisset, vna cum filiis Wunibaldo & Willibaldo, huius præcipue hortatu, de quo mox iterum dicemus. Rex alter Ina fuit, cuius gesta ex variis auctoribus VI Februarij collegimus. Is cum antea regnum suum vectigale Pontifici Romano fecisset, [S. Ina Rex,] ea ratione vt familiæ singulæ nummum argenteum penderent, quem Denarium S. Petri vocabant; [qui denarium S. Petri instituit,] tandem regno se abdicans, Romam profectus est. Quo cum peruenisset, inquit Matthæus Westmonasteriensis ad annum Christi 727, fecit in ciuitate domum, consensu & voluntate Gregorij Papæ, [Romæ Scholam Anglorum fundauit] quam Scholam Anglorum appellari fecit: ad quam Reges Angliæ & genus regium, cum Episcopis, Presbyteris & Clericis, in doctrina & fide Catholica erudiendi venirent; ne quid in Ecclesia Anglicana sinistrum aut Catholicæ vnitati contrarium doceretur, & sic in fide stabili roborati ad propria remearent … Fecit præterea, iuxta domum præfatam, ecclesiam in honorem beatæ Virginis Mariæ fabricari, [& templū,] in qua Anglis Romam aduenientibus diuina celebrarentur mysteria: in qua & posset, si quem ex Anglis Romæ mori contingeret, sepeliri. [ibidem mortuus.] Demum & ipse haud multo post illic mortuus est, miraculis a morte illustratus.

[26] Eodem Gregorij tempore Theudo, siue Theodo, eius nominis quintus, Dux Boiorum ad Apostoli Petri limina primus de gente eadem occurrit, orationis voto, inquit Anastasius nu. 5. Et quidem ante vtrumque illum Anglicum Regem, [venit & Theudo 5 Bauariæ Dux,] Indictione forsan XIV, siue anno ⅠƆCCXVI, vt ex eodem Bibliothecario colligit Brunnerus noster annal. Boior. lib. 5. Exemplo motum scribit Raderus aliorum Regum Anglorum Ceadualdæ, Coënredi & Offæ: ast hi non solum ad limina Apostolorum peregrinati fuerunt, sed ibidem monachicam vitam amplexi; Offa Orientalium Saxonum Rex, Kenredus Merciorum, anno ⅠƆCCX, tempore Constantini Papæ, vt habet Westmonasteriensis: Ceadwalla autem West saxonum Rex, Inæ decessor, multo ante. Theodonis narrata peregrinatione, illud subnectit Andreas Brunnerus: Hæres huius pietatis felix posteritas, [quem posteri sequuntur.] facem a suo Principe accensam prælucet hodieque orbi Christiano: neque enim facile gentem reperias sacrarum perigrinationum studiosiorem. Matthæus Raderus in Bauaria pia aliqua affert posteriorum eius gentis Principum exempla.

[27] Alius Gregorij tempore Romam venit non illustri quidem conspicuus seculi dignitate vir, sed ad præclari molitionem operis, eiusdem Pontificis consilio instigatus. [S. Petronax a Gregorio II missus Casinum,] De eo lib. 6 de gestis Longobard. cap. 40 ita scribit Paulus Diaconus: Circa hæc tempora Petronax ciuis Brixianæ vrbis, diuino amore compunctus, Romam venit, hortatuque tunc Gregorij Apostolicæ Sedis Papæ, Casinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Patris Benedicti perueniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris, iam ante residentibus, habitare cœpit, qui eumdem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerant. Hic non post multum tempus, cooperante diuina misericordia, & suffragantibus meritis B. Benedicti Patris … multorum ibi monachorum, nobilium & mediocrium, ad se concurrentium Pater effectus, [monasterium restituit,] sub sanctæ regulæ iugo & B. Benedicti institutione, reparatis habitaculis, viuere cœpit, atque hoc sanctum cœnobium in statum, quo nunc cernitur, erexit.

[28] Leo Ostiensis lib. I Chronici Casinensis cap. 4 & M. Antonius Scipio in Elogiis Abbatum sacri montis, id sub Gregorio III scribunt contigisse. Petrus Diaconus in libro de ortu & obitu Iustorum sacri cœnobij Casinensis cap. 21 ad S. Zachariæ, qui sub finem anni ⅠƆCCXLI Gregorio III succeßit, [præcipue sub S. Gregorio 3 & S. Zacharia,] tempora refert, ita scribens: Petronax Casinensis Abbas, dum caussa salutis Hierosolymam pergere vellet, a Zacharia Papa monitus Casinum aduenit, eumdemque locum restaurans, vsque ad finem vitæ sanctissime ac religiosissime ibi conuersatus est. Camillus Peregrinus in Serie Abbatum Casinensium solide demonstrat, etsi Petronaci Gregorius III & Zacharias ingens ad eam cœnobij instaurationem auxilium postea præbuerunt, venisse tamen illuc sub Gregorio II. Nam, quod 7 Februarij ad Vitam S. Richardi § 2 annotauimus, [cœpit sub Gregorio 2.] S. Willibaldus ex Anglia cum patre ac fratre disceßit anno ⅠƆCCXXI, & decem in peregrinatione per varias prouincias annis exactis, venit ad montem Casinum, ac decimo post anno Romam petiit, atque a Gregorio III ad S. Bonifacium missus est. Obiit S. Gregorius III anno ⅠƆCCXLI IV Kal. Decembris. [cuius tempore ibi repertus a S. VVillibaldo.] Disceßit autem Roma S. Willibaldus in Pascha, vt eius Vita habet, qui illuc veniebat in natiuitate S. Andreæ. Venerat ergo Casinum anno ⅠƆCCXXX, anno decimo suæ peregrinationis, vltimo S. Gregorij II. Reperiebat autem ibi paucos monachos & Abbatem nomine Petronacem. Igituriam ante isthic erat Petronax.

§ IV S. Corbinianus & S. Bonifacius in Germaniam ad prædicandum Euangelium missi a S. Gregorio II.

[29] Venerat alius antea Romam vir sanctus, nomine Corbinianus, anno ⅠƆCCXVI, vt Baronius, Brunnerus, atque alij putant. Venerat autem non e Germania, vt ad eum annum nu. 10 scribit Baronius, sed, vt Brunnerus, Velserus, Raderus, e Galliamam Aribo Episcopus in eius Vita, Roma in Galliam reuersum ait. [S. Corbinianum,] Huius vsus ad Gentilium conuersionem industria est Gregorius. Quartum decimum, vt idem Aribo tradit, cum paucis discipulis, in cellu a impleuerat annum. Tunc demum iniens consilium, ad limina sacratissima beatorum Apostolorum Petri & Pauli orationis caussa ite decreuit, & ibi se Apostolici viri doctrinæ & orationibus commendare; [petentem vt vspiam secreto posset viuere,] &, si fieri posset, impetrare ab eo sibi & suis, qui cum eo venirent, in quodam angulo latitandi facultatem, vt ad sanctorum Apostolorum patrocinia posset secretius peruenire, & ibi sub sanctæ conuersationis regula liceret ipsi vitam ducere. Mouit autem vir sanctus comitatum suum cum vniuersis supellectilibus, & incolumis cœptum perfecit iter. Oratione autem facta in confessione beatissimi Apostolorum Principis Petri, ad beatæ memoriæ Gregorij Papæ pedes se prostrauit, eique secretum animi sui diligentissime explicauit, & quibus necessitatibus coactus suum amisisset secretum…

[30] Venerabilis autem Papa Gregorius audiens viri Dei verba, intellexit zelum animi eius, qualiter & quam magnam in Dei opere haberet animi puritatem. Erat enim vir Dei valde facundus… Spiritu sancto repletus, [idoneum ad conuersionē aliorum cernēs S. Gregorius II] vnicuique congruens erat sexui vel ætati, vt per sanctæ conuersationis studium posset vnicuique sanctarum exempla virtutum ostendere. Sed hæc beatissimus Papa Gregorius intuens, cœpit cum suis inire consilium, ne tanti luminis fulgor absconderetur sub modio; sed vt, secundum dicta veritatis, supra candelabrum posito illo, multi ab eo illuminarentur: cogitauitque vt ex auctoritate B. Petri Apostoli sacerdotalem ei honorem conferret. [Matt. 5. 15] Itaque in viro Dei, quæ consultando tractauerat, opere perficiens, per singulos gradus ad summum vsque pontificalem eum prouexit honorem. [Episcopum ordinat ad prædicationem Euangelij:] Vir itaque sanctus… coactus sacerdotalem suscepit benedictionem, accepto etiam pallio cum benedictione, & adiutorio B. Petri Apostoli, vt vbique prædicationis officium exercere in toto orbe posset, & tanti Patris concessu potestatem haberet.

[31] Tanto autem accepto honore & priuilegio in Galliam reuersus est: cœpitque diuinum largiter ex ore eius emanare verbum … atque per vniuersam Galliam verbum doctrinæ illius in virorum ac mulierum sanctis creuit moribus, [cum in Gallia. prædicasset,] & tam in sacrarum Virginum ac viduarum, quam & monachorum & Clericorum pectoribus diffusum est… Ad pristinum ergo rediit ergastulum in foribus B. Germani ecclesiæ, ibique sub protectione eius proprium quæsiuit secretum, turbas hominum deuitauit, paucosque secum Clericos retentauit, quos ad monendo & docendo deserere non valebat… Ibique continuis septem annis permanens, eo aduenientibus secumque commorantibus verbum Dei sedulo ministrauit. Sed quanto secretius se in ima loca contulit, eo amplius fama eius sanctissima altius eminebat in publicum, & quotidie superuenientium turbas sustentare non valens,… ad pristinum se contulit orationis auxilium: iterumque Romam pergere disponebat, & a tanti Patris munimine absolutionem percipere, & secreta monasterij petere atque alterius magisterio se commendare petractans, si eum summus Papa sub patrocinio, vt prius poscebat, B. Petri militare sub manuum suarum concessisset sudore. Qui non publicum a Gallorum partibus arripiens callem, sed secretiorem eligens viam, in Alemanniam peruenit, deinde in Germaniam: & sic in Noricum veniens, [& in Bauaria,] ibi aliquantulum demoratus, verbi diuini seminauit doctrinam, & nonnullorum sacra verba penetrabant, gratia Dei, corda, in augmentum fidei Christi. Quæ gens adhuc rudis erat, & nuper ad Christum conuersa. Eo namque tempore erat ibi deuotissimus Theodo Dux &c.

[32] Subnectit auctor, quæ apud Theodonem, dein eius filium Grimoaldum egerit. ac tandem post multa, ita prosequitur: Ipse vero iter persequens, Romam vsque peruenit, & oratione facta ad vtraque beatorum Apostolorum Petri & Pauli limina, ad summi Pontificis B. Gregorij præsentiam veniens, ad eius se strauit vestigia. At ille surgere illi imperans, [Romā reuersus petit eo onere liberarit] sedemque iuxta se poni faciens, sedere præcepit. Qui cum sedisset, non modica dona tanto Dei viro obtulit, & cuncta sibi de sua conuersatione displicētia enarrauit, quomodo videlicet & quibus quasi immensis fluctibus quateretur huius mūdi honoribus, & quomodo ei nec murorum claustra tranquillitatem præstare potuissent, & quantum huius mundi formidaret diuitias, quippe qui nec vnum vellet habere colonum. Secretum ergo petens, vt ei omnes perturbationes animi sui atque angustias libere posset referre, lacrymis fusis, flebili voce deplorat, vt suum secretum imposito honore perdiderit; in pristina petitione persistens, vt ad cœnobium ipsum ire permitteret, vel in quamdam cellulam includeret, vel in aliqua secreta silua ad operationem ipsi concederet agellum. His auditis, tantam humilitatem eius miratus est summus Papa: eoque a se dimisso, ad secreta necessaria synodum congregauit, [sed iubetur a S. Gregorio & concilio ad opus redire.] & in eo conuentu ista recitauit. Quibus illi auditis, vna voce omnes eum reuerti debere proclamabant, multis testimoniis Scripturarum id confirmantes. His ita dicentibus, virum Dei in medium venire iussit. Quorum verbis se victum considerans, vt iniunctum sibi a tanto Patre officium nullo modo omitteret, & a lucro vacuus rediret ad aream, cum summo ibi aliquantum temporis retentus honore, benedictione accepta, valefaciens omnibus tristis abscessit. Deinceps auctor multa narrat, quæ in itinere, & in Bauaria geßit passusq; est vir sanctus, vtq; Grimoaldus Theodonis filius interfectus sit, & Piltrudis eius pellex Carolum Martellum in Gallias secuta, atque ab eo deinde repudiata, in Italia misere finierit vitam.

[33] Fusius hæc relata ex S. Corbiniani Vita per Aribonem, in qua insunt tamen nonnulla quæ correctione egeant: nam cum prima vice Roma redisset, dicitur ad Pipinum Herstallum acceßisse, qui biennio ante obierat: [Quædam in eius Vita corrigenda.] quem errorem censet Baronius ad an. 716 nu. 10 culpa librariorum irrepsisse. Secundo autem Romam profectum ait Baronius anno 724, cum Episcopatu Frisingensi annos octo esset perfunctus. At quæ ex Vita protulimus, annos VII in Gallia hæsisse afferunt, vix forte menses VIII in Bauaria. Consentit Ariboni Velserus, cuius ipsa verba etiam Raderus describit. Otto Frisingensis Chron. lib. 5 cap. 24 a B. Gregorio vrbis Romæ Episcopo, Præsulem ordinatum, ad gentes destinatum scribit: ac per vallem Tridentinam redeuntem, ac Baioariam ingressum, a Tassilone Duce, eiusque filio Theodone benigne susceptum, montem Frisingen accepisse; nulla facta redirus in Galliam mentione. Plura de S. Corbiniano ad VIII Septembris, quo colitur. Sufficit hic indicasse, a S. Gregorio II ordinatum Episcopum, cumq; id onus deponere postea optaret, vt in eo persisteret animatum, etiam habita ad eam rem synodo, siue instituta cum Cardinalibus & Præsulibus, qui aderant, deliberatione.

[34] Alium Germanis diuini Euangelij præconem misit Gregorius, longe rerum gestarum gloria, exanthlati præsertim martyrij, illustriorem, Bonifacium, Moguntinum postea Archiepiscopum. Is in Anglia clarißimo genere natus, Winfrid antea dictus, monasticam vitam ab ineunte ætate complexus, ad prædicandum Gentilibus Dei verbum animum adiecit, [VVinfridum, siue Bonifaciū,] atque in Frisiam nauigauit. Sed cum ea expeditio, quod bello arderet prouincia, optato successu caruisset, in Angliam rediit, iunctisq; sibi aliquot sancti operis adiutoribus, Romam profectus est; vbi quid egerit, ita narrat S. Willibaldus eius consanguineus, Aystetensis Episcopus, in ipsius Vita: Cum Sanctorum suffragante patrocinio, & Domino Deo dispensante, omnis quippe cohors contubernalium comitatu huius sancti viri inhærens, limina beati Apostoli prospere aggressus: immensas statim Christo pro sospitate eorum grates persoluunt, atque ecclesiam S. Petri Principis Apostolorum magno cum gaudio ingressi, abolitionem peccaminum postulantes, diuersa quidem munera quamplurimi detulerunt. Transactis hic diebus non multis, sanctus vir venerabilem Sedis Apostolicæ Papam beatæ memoriæ Gregorium a primo secundum, & a nouissimo priorem affatus est, [sedis animarum ardentem,] qui & vulgarica Romanorum lingua dicitur Iunior: omnemque sibi per ordinem itineris sui atque aduentus occasionem manifestauit, & quali annexus desiderio diutius desudasset aperuit. Sanctus itaque Papa repente hilari vultu, arridentibusque oculis intuitus in eum, [benigne excipit Gregorius, & ab eo Episcopi sui litteras exigit:] inquisiuit, an litteras ab Episcopo suo commendatitias detulisset. At ille etiam concitus, exempto pallio, chartam ex more inuolutam litterasque protulit, deditque mirabili sanctæ recordationis viro, qui statim acceptis litteris annuit ei vt abiret.

[35] Apostolicus vero Papa perlectis litteris, & recensita commendatitiæ conscriptionis charta, sedulum deinceps cum eo habebat quotidianæ disputationis colloquium, [committit illi Apostolatum in Germaniā] donec proficiscendi redeundique æstiuum instaret tempus. Cum vero Nisan mensis, qui est Aprilis, præteriret, & Iair, qui & Maius, iam portæ patescerent, tum etiam postulata atque etiam accepta Apostolicæ Sedis benedectione & litteris, a beatissimo Papa ad inspiciendos immanissimos Germaniæ populos directus est. Recitat Othlonus monachus Fuldensis in S. Bonifacij Vita litteras S. Gregorij Pontificis, quibus ei Apostolatum, siue, vt loquitur, in cunctis Germaniæ populis curam prædicandi commisit. [anno 719:] datæ Idib. Maij, imperante Domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato, anno tertio Imperij eius, Indictione secunda, qui est annus Christi ⅠƆCCXIX.

[36] Cum iam apud Frisones, Turingos, Hessones, multa millia hominum baptismatis sacramento abluisset Bonifacius, vt idem Othlonus scribit, misit quemdam ex suis fidelem, nomine Binnam, ad Romam cum litteris, denuntians venerando Præsuli Apostolico vniuersa quæ circa illum Diuina pietas egerit, quantaque multitudo hominum sancti Spiritus gratia illustrata regenerationis lauacrum ab eo susceperit. [eius dubiis respondet,] Sed & de rebus variis quæ ad quotidianam regulæ Ecclesiasticæ necessitatem, populique nouiter conuersi curam pertinebant, prudenti interrogatione conscripsit. Prædictus vero Legatus cuncta sibi commissa fideliter complens, Apostolico Præsuli missas detulit litteras; aliasque ab illo, super vniuersis quæstionibus propositis continentes responsa, Magistro suo deferens quantocyus rediit. [eumq; Romā euocat:] Cum autem sanctus vir delegatas legisset litteras; seque inter cetera inuitatum ad Romam intellexisset, mox summum obedientiæ gradum contendens, clientum fratrumque circumseptus agmine, Italiæ fines adiit…

[37] Deinde comperto sancti viri aduentu, statim venerabilis Papa Gregorius illum ad se inuitauit, & verbis familiaribus salutatum honorifico xenodochio deputauit. [honorifice excepit,] Adueniente vero opportuno collocutionis eorum die, ad ecclesiam B. Petri Apostoli hic Dei famulus inuitabatur. Vbi cum se mutuis ac pacificis satiassent colloquiis, Præsul Apostolicus illum de Symbolo fideique Catholicæ traditione inquisiuit… Paruo dehinc tempore transacto, [de fide interrogat,] vir Domini sanctæ atque Catholicæ fidei sententiam omni conuenientia & eloquentia prolatam litteris præfato Principi obtulit. At ille lectis eiusdem litteris, eum iuxta se sedere fecit, & vt huiusmodi fidem constanter retineret, diligenter edoceret, admonuit. Multa quoque de religione spiritalis vitæ cum illo conferens, [de spiritualibus cum eo loquitur:] ita vt interdum integrum pene diem colloquendo ducerent. Ad extremum quot populi per deuia idololatriæ vel facinorum prius oberrantes, fidei documenta prædicatione perciperent, seiscitatus est.

[38] Cumque Apostolico de his omnibus satisfecisset respondendo; tunc ille intimauit sancto viro, [Episcopum eum designat,] quia Episcopatus gradum sibi imponere voluisset, vt eo constantius errantes quoslibet corrigere & ad viam veritatis conuertere posset, quo maiori auctoritate Apostolicæ dignitatis fulciretur, essetque cunctis tanto acceptior prædicandi officio, quanto plus claresceret, quia ad hoc, a Præsule ordinatus esset Apostolico. Quæ omnia vir Dei sagaciter perpendens, simulque cauens quod scriptum est, Qui noluit benedictionem, elongabitur ab eo, benedictionis tantæ gratiam non recusauit. [Psal. 108. 18] Adueniente ergo ordinationis eius die, quæ erat pridie Kalendarum Decembrium, hoc est, in natali S. Andreæ Apostoli, [ipseq; ordinat,] imposuit ei venerabilis Papa & Episcopatus ordinem, & alterius nominis, quod est Bonifacius, dignitatem, nam antea Winfrid dicebatur. Recitat deinde Othlonus iuramentum, quo se is Pontifici obstrinxit; cuius initium est: In nomine Dei Saluatoris nostri Iesu Christi, imperante Domino Leone Magno Imperatore, anno VII post consulatum eius, sed & Constantini Magni Imperatoris eius filij anno IV, Indict. VI, promitto ego Bonifacius Dei gratia Episcopus, tibi Beate Petre Apostolorum Princeps, Vicarioque tuo B. Gregorio Papæ & successoribus eius &c.

[39] Postquam ergo huiusmodi promissionem iurando coram Gregorio Papa peregit, tunc & ipse eum in omnibus adiuuare, præferre & venerari studuit. Nam libellum, [libris monitisq; instruit,] in quo sacratissima Ecclesiasticæ institutionis iura, pontificalibus digesta conuentibus, habebantur, ei donauit præcipiens, vt tam Clerus quam ceteri populi, suo regimini subiiciendi, institutis talibus erudirentur. Sed & familiaritatem Sedis Apostolicæ sibi omnibusque sibi subiectis perenniter reseruandam priuilegio confirmauit: sicque eum litteris transmissis non solum Karolo Duci glorioso, [& Carolo Martello cōmendat:] qui per id tempus Francorum regnum gubernabat, sed etiam vniuersis Ecclesiasticis viris Principibusque in Germania constitutis muniendum commendauit. Recitat Othlonus hasce omnes epistolas. Quæ Karolo Duci inscripta, Martello nimirum, Pipini Herstalli filio, non habet diem nec annum, quo data, adscriptum. Noluit enim Pontifex ad Francos scribens Æram Imperatoriam signare. Quæ Episcopis, Ducibus, Comitibus &c. data Kal. Decemb. imperante Domno piissimo Augusto Leone, Imperij eius anno VII, sed & Constantini Imperatoris eius filij anno IV. Indict. VI. Sunt & aliæ ad Clerum & plebem litteræ, aliæ ad Turingos Principes Asolfum, Godolaum, Wilarium, [dat ei ad varios litteras.] Cuntharium, Albordum, iam Christianos: aliæ ad vniuersum populum Turingorum: aliæ denique ad vniuersum populum prouinciæ Altsaxonum. Eæ quia ab Othlono Vitæ S. Bonifacij insertæ sunt, cum ea referentur V Iunij. Recitat eas Baronius in annalib. ad an. 723, quo existimauit Bonifacium fuisse Episcopum ordinatum: idq; opinor propter annum Leonis Isaurici septimum; nam cum Imperator sit factus anno ⅠƆCCXVII mense. Martib, annus eius septimus, fuit Christi ⅠƆCCXXIII. [Hæc gesta an. 722 vel 723.] Verum Sirmondus in Notis ad to. 1 Conciliorum Galliæ corrigendum censet, ac reponendum annum sextum, quocum mense Nouembri congruit Indictio sexta, a Septembri inchoata. At supra diximus, Leonem Indict. XIV Imperium in Asia inuasisse: & ab ea Indict. subinde eius anni supputantur. Itaque December Indictionis VI, congruet cum anno Imperij eius septimo, vt nulla in eo numero correctione opus sit. Sed quid Constantini annis fiet? Est is anno quarto Leonis, Indict. tertia, die Paschæ a S. Germano coronatus, Christi ⅠƆCCXX. Annus igitur Imperij eius quarius non potuit ⅠƆCCXXII censeri, sed sequens. De bis alibi.

[40] Alia extat Gregorij ad Bonifacium epistola, quæ data pridie Non. Decemb. Leonis anno VIII, filij eius anno V, Indict. VIII. Qui calculus annorum cum præcedenti non congruit: nam in posteriore hoc Imperij initium ducitur ab anno ⅠƆCCXVII, indicaturq; annus Christi ⅠƆCCXXIV, vt etiam statuit Baronius. Sæpius litteras, quæ non omnes extant, inuicem scripsere duo illi Germaniæ Apostoli. [Vterque Germaniarum Apostolus dicendus.] Ita enim ambos licet appellare: nam vt Gregorius I misso in Angliam S. Augustino, fere etiam præ illo, Anglorum Apostolus est appellatus; ita misso in Germaniam Bonifacio Gregorius II meretur & Germaniæ Apostoli titulum, qui alioquin Bonifacio ipsi iure optimo tribuitur.

§ V S. Gregorij II studium tuendæ auctoritatis Ecclesiasticæ, ac disciplinæ morum: cum Regibus amicitia.

[41] Fvit eximium propagandæ religionis in Gregorio studium: sed & ingens ad tuendam Ecclesiæ auctoritatem, ac disciplinam Ecclesiasticorum moresq; instituendos, vis fuit. Curauit, vt ante scriptum, ipso Pontificatus sui initio deturbari e Cathedra Constantinopolitana Patriarcham hæreticum. Leonem Imperatorem, qui S. Germanum ex eadem Cathedra deiecerat, intrepide redarguit, [S. Gregorius acer contra improbos Episcopos,] ipsumq; & Cathedræ illius inuasorem Anastasium anathemate perculit. Serenum Foroiuliensem Episcopum, quod Donati Gradensis Patriarchæ niteretur inuadere iura, paterne monuit, vti ex eius ad illum litteris ad annum 729 nu. 3 commemorat Baronius, ac diserte ista inculcauit: Dum ad cumulum tui honoris, precibus eximij filij nostri Regis (Luithprandi) flexi, [aut alieni iuris vsurpatores:] … rectitudine fidei, per quam te tuamque Ecclesiam amplecti cognouimus, prouocati, Pallium tibi direximus, interdicentes, & inter cetera prohibentes, ne vnquam aliena iura inuaderes, aut temeritatis ausu vsurpares iurisdictionem cuiuspiam: sed his esses contentus, quæ vsque hactenus possedisti.

[42] Eiusdem Gregorij esse, atque ex eodem tuendæ Ecclesiasticæ auctoritatis zelo scriptam existimauit Baronius epistolam ad Tilpinum Remensem Archiepiscopum, quæ extat to. 2 Conciliorum Galliæ, & apud Flodoardum lib. 2 historiar. Ecclesiæ Remensis: est vero ea Adriani Papæ, annis amplius XL post Gregorij II decessum data. Sed quia fragmentum dumtaxat illius epistolæ nactus erat Baronius, quod & recitat, de S. Rigoberto a Sede Remensi contra canones deiecto, [nō legitur tamē scripsisse pro S. Rigoberto Ep. Rom.] existimauit scripsitq; quæ in eum gesta erant a Carolo Martello, per Gregorium Romanum Pontificem irrita penitus reddita esse, huiusque eam esse epistolam. Verum qui totam legerit, aliter sentiet: nam ea Adrianus antiqua iura Ecclesiæ Remensis confirmat, & quæ de S. Rigoberto inserit, sibi a Tilpino relata scribit: meminitq; S. Abelis Ecclesiæ Remensi a S. Bonifacio præpositi, Zachariæ & Stephani Pontificum: Caroli item & Carolomanni Regum, quorum ille XVII post Gregorij secundi mortem annis natus est, hic vno & viginti.

[43] Ad corrigendam disciplinam illa spectant, quæ idem Gregorius contra sacrilegas atque incestas nuptias, contra incantatores ac magicis phylacteriis vtentes, [synodum cogit pro morum emendatione.] contraq; Clericos comam relaxantes, constituit in Concilio Romano, Indict. IV, anno ⅠƆCCXXI, Nonis Aprilib. habito, cui præter ipsummet Gregorium Episcopi XXII, Presbyteri Cardinales XIV, Diaconi IV subscripserunt.

[44] Vt porro tutior esset Ecclesiæ sanctæ auctoritas, gratia effecit, qua Reges ac Principes sibi Gregorius conciliabat. Non repeto ante dicta de Imperatoribus Anastasio ac Theodosio, de Ina Rege Anglorum, ac Boiorum Principe Theodone: uorum potentia nixa alibi Catholica res, armis quoque defendi, [Reges & Principes sibi conciliat:] si qua exegisset neceßitas, poterat. Ita Neapolitani Ducis parata illi arma fuere, quamuis non omnino gratuita. Auxilium Ducis Veneti imploratum aduersus Longobardos, qui Rauennam occuparant. Extat epistola qua Ducem ita rogat: [Ducē Venetū instigat, vt Rauenna pellat Longobardos:] Debeat nobilitas tua ei (vt ante dixit, filio nostro Domino eximio Exarcho) ad hærere, & cum eo nostra vice pariter decertare, vt ad pristinum statum sanctæ Reip. in Imperiali seruitio Dominorum filiorum nostrorum Leonis & Constantini magnorum Imperatorum ipsa reuocetur Rauennatum ciuitas, vt zelo & amore sanctæ fidei nostræ in statu Reip. & Imperiali seruitio firmi persistere, Domino cooperante, valeamus. Neque inanis hic conatus fuit. Recuperata Venetorum armis Rauenna est, restitutaq; Imperio, vti Sigonius lib. 3 de regno Italiæ scribit, atq; ex eo Puteanus in Insubricis. Debuisset ea res ipsum quoque Pontifici conciliare Ecclesiæq; Leonem Imp. si non eius animum in belluinam immanitatem hæresis efferasset.At mox de eo plura.

[45] Luithprandum Longobardorum Regem qua eloquentia idem permouit alias Gregorius, vt iniuste occupata restitueret Ecclesiæ, alias, vt quæ impiis scelerate consociarat, deponeret, [horū Regem mouet vt ablata restituat Ecclesia,] ferretq; retro arma! Vtrumque in Vita eius commemorat Anastasius, etsi, vt cetera, cursim fere. Post eum Sigonius: Luitprandus regiæ consulendum vectigalibus ratus, Patrimonium Alpium Cottiarum paullo ante ab Ariperto Rege Pontifici restitutum repetiit. At postea de Gregorio ita scribit: Luitprandum autem Regem haud obscure Italiæ imperium affectantem, grauibus ac piis admonitionibus tanto pietatis studio imflammauit, vt mox Patrimonium Alpium Cottiarum Romanæ Ecclesiæ restituerit, & ratam Ariperti donationem habuerit. Ac postea ad annum 728. Luitprandus Sutrium oppidum dolo Ecclesiæ ademit. Verum mox muneribus monitisque Pontificis victus post dies XL restituit. Idem scriptor elegantem deinde componit orationem, [& ab iniusto bello desistat:] qua Regem eumdem perpulerit, vt omißa Romanæ vrbis obsidione in gratiam cum Ecclesia rediret.

[46] Eudonem Aquitaniæ Ducem quam arcte, quam pie deuinctum idem habuerit Gregorius, ex iis patet, [piis muneribus deuincit sibi Eudonem Ducem.] quæ illum victis anno ⅠƆCCXXV Saracenis scripsisse Anastasius memorat. Eam victoriam Martello plerique scriptores Galli tribuunt, post auctorem historiæ, quam Childebrandus Comes scribi curauit, extatq; Chronico Fredegarij subnexa to. I Francicorū scriptorum Chesnæi: sed neque in anno satis ij inter sese consentiunt, & primus ille auctor merito suspectus est, familiæ Martelli addictus. Videtur sincerior Pauli Diaconi narratio, vtcumque cum Anastasio congruens. Ita ille scribit lib. 6 de gestis Longobard. cap. 46. Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur, ex Africa transfretantes, vniuersam Hispaniam inuaserunt. Deinde post decem annos cum vxoribus & paruulis venientes, Aquitaniam Galliæ prouinciam, quasi habitaturi, ingressi sunt. Karolus siquidem cum Eudone Aquitaniæ Principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in vnum se coniungentes, contra eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt. Nam irruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque millia Sarracenorum interemerunt. [a quo victi Saraceni:] Ex Francorum vero parte mille & quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis super eorum castra irruens, pari modo multos interficiens, omnia deuastauit. Hactenus Paulus Diaconus. Quem autem locum Septem vocat, Septa est ad fretum Gaditanum, aliis Septem fratres dicta, Ἑπταδελφοι, in Mauritania Tingitana. Non aliter euocasse mihi in Galliam Saracenos Eudo videtur, quos quadriennio ante eius aditu arcuerat, quam quia inter eum ac Carolum inimicitiæ gliscebant, vt spes ita iniecta Barbaris ocupandæ Galliæ poßit existimari. Ita Turcas solemus dicere Christianorum Principum inter se bellis ad reliquam occupandam Europam euocari.

[47] Ceterum Carolum quoque sibi deuinctum habebat Gregorius, ad quem, vt antea diximus, commendatitias S. Bonifacio litteras dedit, in quibus profitetur se comperisse, Carōlum religiosæ mentis affectum gerere. Non pertinent tamen ad hunc Gregorium (vt putauit Baronius ad an. 726 nu. [amicum habet Carolū Martellum,] 41) quæ in historia Childebrandi iussu scripta narrantur cap. 110; sed ad S. Gregorium III. Ita habet scriptor ille anonymus: Eo etenim tempore bis a Roma, Sede S. Petri Apostoli, [quem maioribus muneribus Gregorius 3 coluit.] beatus Papa Gregorius claues venerandi sepulchri cum vinculis S. Petri & muneribus magnis & infinitis, legatione (quod antea nullis auditis aut visis temporibus fuit) memorato Principi destinauit. Eo pacto patrato, vt ad partes Imperatoris recederet, & Romanum Consulatum præfato Principi Carolo sanciret. Ipse itaque Princeps mirifico ac magnifico honore ipsam Legationem recepit, munera pretiosa contulit, atque magna præmia cum suis sodalibus missis, Grimonem Abbatem Corbensis monasterij ac Sigobertum reclusum basilicæ S. Dionysij Martyris ad limina S. Petri & S. Pauli destinauit. Verum ea vltimo Caroli Martelli Principis anno, vltimoq; S. Gregorij III contigerunt; Christi ⅠƆCCXLI, vt in Annalibus Metensibus videre est. De his igitur nos XXVIII Nouembris ad S. Gregorij III Vitam.

§ VI Quæ pro cultu sacrarum Imaginum contra Leonem Isauricum Imp. geßit, & ab eo tulit S. Gregorius II.

[48] Vt autem quibus posset beneficiis Francos sibi Gregorius vterque demereretur, Leo Isauricus coëgit. Nam cum honorari, atque adeo retineri sacras imagines, etiam Saluatoris, ac Deiparam Sanctosq; ceteros inuocari, scelestis edictis vetuisset, & tormentis quoque sæuire in eos, qui nollent obtemperare, cœpisset, ecclesias crudeliter expilasset, in necem ipsius Pontificis manus impiorum ministrorum armasset; Numinis sane Diuorumq; implorandum Pontifici auxilium fuit, [Necessaria S. Gregorio amicitia Regum, persequente ipsum Leone Isauro Imp.] & humana quoque conquirenda præsidia. His tamen ita Gregorius II vsus est, vt nec Francum vnum exciuerit in Italiam, nec ipsos passus sit Italos alium sibi eligere Imperatorem, aut hæretici Principis iugum excutere, quandiu spes fuit, eum reuocari a furore illo posse. Minime autem hoc loco vniuersa persequemur, quæ sunt a tyranno illo impie in sacras Imagines, in earum defensores truculente designata. Erit alibi sæpius de iis agendi locus, præsertim VI Maij ad S. Ioannis Damasceni Vitam, atque ad S. Germani Patriarchæ XII eiusdem mensis.

[49] Anno Imperij Leonis nono, inquit Theophanes ex eoq; Anastasius, Gregorius Papa Romanæ præest Ecclesiæ. Quo videlicet anno cœpit impius Imperator Leo depositionis contra sanctas & venerabiles imagines facere verbū. [cultumq; sacrarum Imaginū velante:] Quod cum didicisset Gregorius Papa Romanus, tributa Romanæ vrbis prohibuit, & Italiæ: scribens ad Leonem epistolam dogmaticam, non oportere Imperatorem de fide facere verbum, & nouitate violare antiqua dogmata Ecclesiæ Catholicæ, quæ a sanctis Patribus est prædicata. De vectigalibus postea factum, vt ex ipso Theophane mox dicemus. Restitit illico Leoni Patriarcha Germanus, [cui restitit S. Germanus Ep. CP.] & Gregorium Papam, quid Leo machinaretur, admonuit. Extat Gregorij epistola apud Baronium ad an. 726 nu. 15, quæ & in 2 Concilio Nicæno act. 4 recitata: hac Germani litteris respondet, appellatq; benedictum & a Deo amatum fratrem, & insignem Ecclesiarum propugnatorem, [ideo laudatus a S. Gregorio:] cuius certamina omnium ore celebrentur: additq;, multa passum, & pro benefactis iniuriam accepisse. Tum varia subnectit de imaginibus, deq; liberata antea Constantinopoli per Dei Genitricem: hancq; appellat Propugnatricem illam sanctam, & omnium Christianorum Dominam.

[50] Extant & duæ Gregorij ad Leonem ipsum epistolæ, datæ postquam is suum de abolendis imaginibus edictum Romam miserat. Edidit vtramque Græcolatine Baronius ad annum ⅠƆCCXXVI. In priore ait se eius epistolas, XIV XV I II III IV V VI VII VIII IX Indictionibus datas, in sancta Ecclesia repositas, [Gregorius epistolas Leonis annorum 10 orthodoxas publice seruat,] in limine Confessionis sancti & gloriosi ac Principis Apostolorum Petri diligenter seruare, vbi & Christi amantium prædecessorum eius, qui pie imperarunt, sunt litteræ. In iis autem litteris eum asserit, recte admodum ac religiose confessionem inculpatæ & orthodoxæ Fidei nostræ edidisse. Ac paullo post, decem annos Dei benignitate recte ambulasse. Primæ ergo Leonis litteræ Indict. XIV scriptæ fuerunt, siue anno Christi ⅠƆCCXVI, quo Imperium in Asia inuasit: et si non nisi ab VIII Kal. Apriliarum decimæ quintæ Indictionis, siue die XXV Martij anni ⅠƆCCXVII, regnasse eum Theophanes scribat: quia tunc fortaßis diadema imperatorium accepit, obsessam a Saracenis vrbem ingressus, cum se iam Theodosius eo honore abdicasset. Quas vltimas ab eo orthodoxas litteras se accepisse Gregorius testatur, eæ anno ⅠƆCCXXVI aut sub autumnum præcedentis datæ erant, Indictione IX. De prioribus autem illis Leonis epistolis ita scribit Gregorius: [& cū aliis Regibus communicat,] Testis est Deus, quascumque misisti ad nos epistolas, auribus cordibusque Regum Occidentis obtulimus, pacem illorum tibi ac beneuolentiam conciliantes, teque laudantes ac mirifice efferentes, prout te antea conuersantem intuebamur. Idcirco etiam laurata tua receperunt, vt Reges a Regibus honore affici conuenit: idque cum nondum inceptum hoc conatumque tuum, [quos illi conciliat:] quo aduersus imagines insurrexisti, audiuissent.

[51] Ceterum in ea epistola ita Ecclesiæ doctrinam de cultu Imaginum defendit, vt simul Imperatoris superbiam egregie castiget: Necesse, inquit, habemus crassa tibi & indocta scribere, vt indoctus es & crassus… Per Deum te obtestamur, [hæreticum factum litteris increpat,] vt arrogantiam deponas & superbiam, qua circumfluis. Ac post plura: Obtestamur te tamquam fratres in Christo, ingredere rursum ad veritatem, [vt stupidū & superbum,] vnde exiuisti: excute spiritus elatos, & peruicaciam tolle, atque ad omnes scribe quoquouersum, eosque quibus offendiculo fuisti, erige, quosque excæcasti; tametsi præ nimia tua stupiditate illud pro nihilo habes. Ac deinde: Auerte cogitationes tuas malas, te obtestor; & libera animam tuam a scandalis & execrationibus, quibus ab vniuerso mundo incesseris, quandoquidem vel a puerulis paruis illuderis. Ac non paucis interiectis: Scis, Imperator, sanctæ Ecclesiæ dogmata non Imperatorum esse, sed Pontificum &c. Ostendit deinde superuacaneum esse vt concilium generale cogatur. Ac tandem: Non animaduertis, hunc tuum conatum, quo aduersus Imagines insurrexisti, facinus esse turbulentum & insolens & superbum?

[52] Postremo quantam sibi infamiam apud exteros conflarit, cum deiici imaginem Saluatoris iußisset, & mulieres aliquot id impedientes, necari, quæq; damna Imperio suo accersiuerit, docet, & eius minas magnifice ridet. Ait ergo id factum, adstantibus vtilibus viris Romanis & ex Francia, [& iam vbique terrarum insamem,] ex Wandalis, ex Mauritania, ex Gothia, &, vt generatim dicam, ex toto interiori Occidente. Cum autem aduenissent & in suis regionibus singuli iuuenilia tua pueriliaque facta narrassent; tunc proiecta laurata tua conculcarunt, & faciem tuam conciderunt: ac delectu habito Longobardi & Sarmatæ, [damnoq; suarū vrbium multatum:] ceterique qui ad Septemtrionem habitant, miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque metropolim Rauennam occuparunt, & eiectis magistratibus tuis proprios constituere magistratus: & vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam sic tractare statuerunt, cum tu nos defendere minime possis. Et hæc ob imprudentiam ac stultitiam sustinuisti. [ridet minas eius,]

[53] [ridet minas eius, cupiētis vt Martinū Papam abducere,] Atenim nos perterrefacis, aisque: Romam mittam & imaginem S. Petri confringam, sed & Gregorium illinc Pontificem vinctum adduci curabo, sicut Martinum * Constantinus ad duci iussit. Scire autem debes, ac pro certo habere, Pontifices, qui pro tempore Romæ extiterint, conciliandæ pacis caussa sedere, tamquam parietem integerrimum, septumque medianum Orientis & Occidentis, ac pacis arbitros & moderatores esse: quique ante te fuerunt Imperatores, in hoc componendæ pacis certamine desudarunt. Quod si nobis insolenter insultes & minas intentes, non est nobis necesse tecum in certamen descendere: ad quatuor & viginti stadia secedet in regionem Campaniæ Romanus Pontifex; [cum facile possit declinare:] tum tu vade, ventos persequere. Prædecessor noster Martinus Pontifex ad pacem cohortans sedebat: idcirco malignus ille Constantinus de fide sanctæ Trinitatis male sentiens, & hæreticis Pontificibus proscriptis adstipulans, Sergio & Paulo & Pyrrho, missis satellitibus rapuit illum, & Byzantium tyrannica violentia abduxit, multisque malis obsessum in exilium amandauit. Quin etiam Maximo monacho, & huius discipulo Anastasio mala multa exhibuit, & Lazicam in exilium misit. [sed cum, persecutore male pereunte,] At Constantinus, qui eos relegarat, interfectus & in peccato suo mortuus est. Nezeuxius enim, qui tum Comes obsequij eius erat, ab Episcopis Siciliæ certior factus hæreticum eum esse, ipsum intus in templo trucidauit, & in peccato suo interiit. Beatum vero esse Martinum testatur ciuitas Chersonis, [Martinus clarescat miraculis,] in quam relegatus est, & Bosphori, totusque Septemtrio & incolæ Septemtrionis, qui ad monumentum eius accurrunt & curationes accipiunt. Atque vtinam Dei munere nobis contingat, vt per Martini viam incedamus: tametsi ob plebis vtilitatem viuere volumus & superuiuere, [paratū se hūc sequi,] quandoquidem Occidens vniuersus ad humilitatem nostram conuertit oculos: ac licet tales non simus nos, [etsi ob alios viuere malit:] illi tamen magnopere nobis considunt, & in eum, cuius denuntias te imaginem euersurum atque deleturum, Sancti scilicet Petri, quem omnia Occidentis regna velut Deum terrestrem habent. Quod si hoc velis experiti, plane parati sunt Occidentales vlcisci etiam Orientales, quos iniuriis affecisti.

[54] Verumtamen per Dominum te obsecramus, a iuuenilibus ac puerilibus factis auertere. Nosti quod Imperium tuum vlcisci Romam non possit, nisi forte solam vrbem propter adiacens illi mare ac nauigia. [hortatur vt resipiscat:] Vt enim ante diximus, si ad quatuor & viginti stadia Roma fuerit egressus Papa, nihil tuas minas extimescit. Vnum est quod nos male habet, quod agrestes & barbari mansueti fiant, & tu mansuetus contra agrestis & ferus. Totus Occidens sancto Principi Apostolorum fide fructus affert. Quod si quospiam ad euertendam imaginem miseris S. Petri, vide, protestamur tibi, innocentes sumus a sanguine quem fusuri sunt: verum in ceruices tuas & in caput tuum ista recident. Nuper siquidem ab interiori Occidente preces illius, quem Septelum appellant, accepimus, qui vultum expetit nostrum Dei gratia, [nuntiat se ire ad Principem recens conuersum baptizandum:] & vt ad impartiendum ei sanctum baptisma illuc proficiscamur: ac ne socordiæ negligentiæque nostræ ratio nobis reddenda sit, ad iter nos accingimus. Deus autem timorem suum in cor tuum immittat, & te ad veritatem conuertat ab iis, quæ in mundum perperam inuexisti: tuasque litteras quamprimum accipiam, quæ nobis tuam annuntient conuersionem.

[55] Eadem Gregorius Leoni inculcat posteriore epistola, quæ ita incipit: Accepimus vestri a Deo conseruati Imperij atque in Christo fraternitatis litteras per Rufinum Legatum vestrum delatas: [alia epistola eum iterum hortatur vt resipiscat,] meque prorsus vitæ meæ tæduit, quod sententiam non mutaris, sed in eisdem malis perseueres, nec ea quæ Christi sunt sapias. Inter alia ei exprobrat: Cum sanctas ecclesias fimbriatis aureis vestibus conuestitas & variegatas inuenisses, eas ornatu priuasti atque vastasti. Deinde: Audi humilitatem nostram, Imperator, cessa, & sanctam Ecclesiam sequere, prout inuenisti atque accepisti. Non sunt Imperatorum dogmata, sed Pontificum; quoniam Christi sensum habemus… Militarem ac ineptum quem habes sensum & crassum, in spiritalibus dogmatum administrationibus habere non potes… Quemadmodum Pontifex introspiciendi in palatium potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi; [nec sacris se misceat;] sic neque Imperator in Ecclesias introspiciendi & electiones in Clero peragendi, neque consecrandi, vel symbola sanctorum Sacramentorum administrandi, sed neque participandi absque opera Sacerdotis. Sed vnusquisque nostrum in qua vocatione vocatus est a Deo, in ea maneat. Sub finem epistolæ rursus meminit itineris, quod ad baptizandos Principes recens conuersos ingredi parabat. Qui illi fuerint, nusquam legimus: Germani forsan, a S. Bonifacio conuersi. Ne autem illud deinde iter susciperet, turbæ eæ videntur effecisse, quas aduersus eum identidem Leo excitauit. Ita autem scribebat ad eum de sua profectione: Nos, prout ante scripsimus tibi, iter ingredimur, Dei benignitate, in extremas Occidentis regiones, versus illos, [ait se ad Principes quosdam conuersos ire:] qui sanctum baptisma efflagitant. Cum enim illuc Episcopos misissem, & sanctæ Ecclesiæ nostræ Clericos; nondum adducti sunt, vt capita sua inclinarent & baptizarentur eorum Principes, quod exoptent, vt eorum sim susceptor. Hac de caussa nos ad viam, Dei benignitate, accingimus, ne forte damnationis & incuriæ nostræ rationem reddamus. Det tibi Deus prudentiam ac pœnitentiam, vt ad veritatē conuertaris, a qua desciuisti.

[56] At non litteris solum conatus est Gregorius Imperatorem ab hæresi reuocare, sed & Legatis ad eum mißis, quos ille in exilium expulit, moriq; coëgit. [mittit ad Leonem Legatos,] Ita Nicolaus 1 Papa epistola 8 Michaëli III Imperatori exprobrat, quod antecessores eius per tot annorum curricula diuersarum hæreseon morbis languentes medicinale remedium non quæsierint: quin potius medicinam sponte sibi porrectam, quasi desperati, vel quasi cor impœnitens gerentes, ab ipsis faucibus proiecerint; dum tantæ salutis oblatæ ministros duplici modo interemerunt: quoniam aut participes illos sui erroris effectos spiritaliter occiderunt; sicut tempore reuerendæ memoriæ Cononis Papæ contigit, qui post sextam synodum extitit; aut certe corporaliter illos non consentientes sibi necauerunt, sicut sub venerabili Papa Gregorio factum est, [quos ille in exilio mori cogit:] qui post sextam synodum fuit; quando pro zelo fidei & sanctarum Imaginum reuerentia religiosi viri ac Dei famuli directi in exilium missi sunt, & bona confessione huius mundi finierunt vitam.

[57] Quid autem aduersus Gregorium Leo? Toto furore in id incubuit, vt eum seu vi seu fraude e solio vitaque exturbaret. Anastasius breuiter quidem, sed solus ex antiquis, fideliter tamen, litteris, quæ ille machinatus, tradidit, quaque moderatione animi, qua ingenij lenitate Gregorius se gesserit, & Feronymum illum (vt Græci appellant) placare conatus fit, [omnibus frustra tentatis,] nisi plane colubrina indole fuisset præditus, vt magis efferaretur beneficiis. Tandem ergo mansuetißimus Pontifex, quos diu continuerat in officio Italicos populos, passus est iugum excutere impiißimi Principis, cædem ipsis, Ecclesiæq; exitium parantis. Theophanes, qui & antea ne tributa penderentur sanxisse Gregorium scripserat, sed intempestiue ad annum Leonis nonum, ad decimumtertium hæc habet: [Italos soluit obligatione et parendi:] In seniori vero Roma Gregorius vir apostolicus & Petri verticis Apostolorum confessor, verbo & actu coruscans, qui remouit Romam & Italiam, nec non & omnia tam Reip. quam Ecclesiæ iura in Hesperiis, ab obedientia Leonis & Imperij sub ipso constituti.

[58] At cum initio anni ⅠƆCCXXX e throno patriarchali exturbatus esset S. Germanus, inq; eum intrusus Anastasius Syncellus, tum vero, vt idem habet Theophanes, [Anastasiā, S. Germano deposito. intrusum in eius Cathedram,] Gregorius sanctissimus Præsul Romanus, Anastasium vna cum libellis abiecit, Leonem per epistolas, tamquam impie agentem, redarguens, & Romam cum tota Italia ab illius Imperio recedere faciens. Qui ij libelli fuerint, exponit in Gregorij Vita Anastasius nu. 23, meritoq; inflictum ei fulmen excommunicationis.

[59] Cedrenus nono quoque anno auertisse Gregorium Italiæ tributa (in tempore falli certum est) ita scribit: Anno nono Leo impius cœpit de sacris imaginibus euertendis mentionem facere. Quo cognito Gregorius Romæ Papa tributis Italiæ & Romæ eum prohibuit: missa etiam decretali epistola monens, non esse Imperatoris de fide statuere, aut veteris Ecclesiæ decreta, a sanctis Patribus facta, conuellere. Melius idem Cedrenus, vbi de euecto in Germani Cathedram Anastasio egit, ista subdit: Romæ autem Gregorius, apostolicus vir, & Petri Apostolorum coryphæi assessor, qui ob diuinas suas lucubrationes Dialogi cognomen adeptus est, a Leone ob eius impietatem defecit, & pacto cum Francis icto tributa Leoni denegauit: Anastasium ac socios anathemate perculit, [excommunicat,] Imperatoremque multis epistolis & a multis lectis manifeste redarguit. Ita ille. De Dialogi cognomine quod ait, supra resellimus, & pluribus refellit Fronto Ducæus noster in annotationibus in priorem Gregorij ad Leonem epistolam apud Baronium. Excommunicationis sententiam in eumdem Leonem tulit, aut comminatus est, Gregorius in secunda epistola, [& Leonem ipsum,] priusquam depositus esset S. Germanus. Ita illic scribit: Persequeris nos, ac tyrannice vexas, militari carnalique manu. Nos inermes ac nudi, qui terrenos ac carnales exercitus non habemus, inuocamus Principem exercitus omnis creaturæ, sedentem in cælis, Christum, qui est super omnes exercitus supernarum virtutum, vt immittat tibi dæmonem, sicut ait Apostolus: Tradere huiusmodi in interitum carnis, vt spiritus saluus sit. [I Cor. 5. 5]

[60] Ad ista sancienda synodum a Gregorio coactam indicat Zonaras. Habita enimuero synodus est, quo Iconomachorum condemnata hæresis, vsusq; sacrarum imaginum confirmatus. Eius meminit Hadrianus Papa I in epist. ad Carolum Magnum, vbi ista leguntur: [habita prius Roma synodo,] Pro his firmissimis exemplis, prædecessor noster Dominus Gregorius II Iunior Papa, in suo sacro concilio (quod etiam in alio concilio prædecessoris nostri Stephani Papæ, vna cum Sacerdotibus partium Franciæ atque Italiæ acto, susceptum & veneratum est) in eo ipso præsidente sanctissimo ac beatissimo quondam Domino Gregorio Papa, per semetipsum similiter dixit &c. Sed Zonaram audiamus. Gregorius, inquit, qui tunc Romæ veteris Ecclesiam gubernabat, repudiata societate præsidis nouæ Romæ, necnon eorum qui illum sequerentur, illos vna cum Imperatore synodico anathemate obstrinxit: & vectigalia quæ ad id vsque tempus Imperio inde pendebantur, inhibuit, icto cum Francis fœdere. Ac paucis de Francorum origine interiectis: Igitur Papa Gregorius deserta Imperatoris obedientia, vt dictum est, ob peruersam illius opinionem, pacem cum Francis fecit; cum prius sæpe dedisset operam, [sæpe commonitum.] vt Leonem per litteras ab odio Dei reuocaret, atque ad cultum sacrarum imaginum reduceret. Sed id plane erat Æthiopem lauare.

[Annotatum]

* Constātius, siue-Constās

§ VII S. Gregorij II scripta, obitus, acta.

[61] De S. Gregorij II lucubrationibus ista habet ad annum 726 nu. 28 Baronius: Præter epistolas aliquid scripsisse nullus meminit: sed erant epistolæ illæ dogmaticæ, [Gregorius II an & quid scripserit?] graues, quas ipsi Orientales in Græcum e Latino translatas custodierunt. Ad annum 731 nu. 1 videtur quod scripserat retractare: Cuius si scripta extarent, inquit, quasi innuat, aliqua eum scriptorum monumenta reliquisse posteris. De hisce ista tradit Sigebertus Gemblacensis libro de scriptoribus Ecclesiast. cap. 74. Gregorius secundus huius nominis Papa Romanus, interpellatus apud Constantinopolim a Iustiniano Imp. super quibusdam capitulis, optima responsione vnamquamque quæstionem absoluit, & scripta edidit. Rescripsit etiā ad synodicam, quam Ioannes Constantinopolitanus Antistes Romam misit. Hic constans Ecclesiasticorum dogmatum defensor, & contrariorum fortissimus impugnator, scripsit contra Leonem Imp. qui seductus a quodam refuga fidei, nomine Beser, iussit vbique imagines Dei & Sanctorum eius deponi & incendi. Ista Sigebertus. At supra ostendimus non Constantinopoli, sed Nicomediæ, cum Iustiniano egisse. Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis ita de Gregorij scriptis pronuntiat: Scripsit plena eruditionis quædam opuscula, de quibus feruntur subiecta: Ad interrogata Iustiniani Responsionum liber vnus. Ad Ioannem Episcopum Constantinop. lib. 1. Contra Leonem Augustum lib. 1. Epistolarum ad diuersos lib. 1 De epistolis nemo ambigit, (etsi non omnes, extam) quin plurimas scripserit. Neque contra Leonem Augustum, contraq; Ioannem, aut etiam Anastasium, Pseudopatriarchas, aliud reor edidisse quam Epistolas, sed prolixiores quasdam, vt ex iis patet quæ Græcolatine editæ a Baronio, e Græco versæ a Frontone Ducæo nostro, notisque illustratæ. De aliis quibusdam eius epistolis & scriptis curiose inquirit Ludouicus Iacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia. Quia horum quædam an eius sint dubium est, nec ea vidimus, longiori disputatione supersedemus.

[62] Eximia autem humanitate aliorum ipse lucubrationes promouit, Testis Beda in historiæ gentis Anglorum præfatione ad sanctum Regem Ceolulphum, cuius XV Ianuarij dedimus Vitam. Illic recensens quibus maxime auctoribus didicerit, quæ scribit, ita habet: Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus Abbas, reuerendissimus vir per omnia doctissimus extitit. Qui in Ecclesia Cantuariorum a beateæ memoriæ Theodoro Archiepiscopo & Adriano Abbate viris venerabilibus atque eruditissimis institutus, diligenter omnia quæ in ipsa Cantuariorum prouincia, vel etiam in contiguis eiusdem regionibus, a discipulis beati Papæ Gregorij gesta fuere, vel monumentis litterarum vel seniorum traditione cognouerat, ea mihi de his quæ memoria digna videbantur, per religiosum Londinensis Ecclesiæ Presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi viua voce referenda, transmisit. Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens, [sinit e bibliothecā Apostolica describi, quæ alios scriptores iuuent:] nonnullas ibi B. Gregorij Papæ simul & aliorum Pontificum epistolas, perserutato eiusdem Sanctæ Ecclesiæ Romanæ scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi Ecclesiæ præest, Gregorij Pontificis, inuenit: reuersusque nobis nostræ historiæ inserendas, cum consilio præfati Albini reuerendissimi Patris, attulit.

[63] Anno tandem ⅠƆCCXXXI, Indict. XIV, multiplici decoratus ouansque victoria, in cælum migrauit Gregorius, III Idus Februarij, quo tamen die vix vlla meminere illius Martyrologia: pleraque cum Romano nomen eius ipsis Idibus habent, [moritur 12 Febr. inscriptus Martyrologiis 12 & 13.] cū variis elogiis e Vita sumptis, breuibus nonnullis, aliis prolixioribus. Alij pridie Id. ponunt, Notkerus, auctor Florarij, plurimaque MSS. Martyrologia: Maurolycus vtroque die. Quosdam in elogiis concinnandis fefellit ratio, dum quæ Gregorij III sunt, huic tribuunt. Ita Canisius ac Hermannus Greuen natione Syrum faciunt; hic solum decem pontificatus annos tribuit, menses octo, dies XIV, quot circiter successori Anastasius aliique. In secundi alioquin Gregorij annis multorum fœde titubat calculus.

[64] Præter eam Vitam, quam hic damus ex libro de Romanis Pontificibus, ab Anastasio Bibliothecario, vt creditur, [qui alij Vitam eius scripserint?] compositam, sed a nobis in capita distributam, minuendi fastidij gratia; alia extat paullo breuior ab S. Abbone, siue Albone, Abbate Floriacensi: breuißimæ aliæ a Luithprando in Vitis Pontificum, Ferrario in Catalogo SS. Italiæ, Petro Equilino lib. 10 cap. 117, qui Syrum facit, successorem Romanum Marcelli filium; ὕστερον πρώτερον. Scripsit denique Gregorij res gestas Platina, sed in multis hallucinatus; vt cum Saracenos a Martello victos ait, a ceruicibus Hispanorum & Gallorum pulsos, rabiem omnem & indignationem ex tanta clade conceptam in Constantinopolitanos vertisse, [Platina parum accurate.] vrbem enim terra marique triennio obsedisse. Minimum septem annis prius soluta obsidione Constantinopolis est, quam cladem illam in Aquitania Saraceni accepere: & diuersi hi erant ab iis qui Constantinopolim obsederant: neque sunt illa Gallorum victoria ab Hispanorum pulsi ceruicibus. Eiusdem rationis est, quod Leonem Imperatorem ait Gregorio cædem per Paulum Exarchum machinatum, quod ab eo prohiberetur ne noua vectigalia exigeret … ac tandem, cum aperte inuehi hi in eum non posset, edictum proposuisse, vt omnes qui sub Imperio Romano essent, Sanctorum omnium, Martyrum & Angelorum, statuas atque imagines e templis abraderent & auferrent. Quamdiu Imagines suis edictis Leo non violauit, nihil ei cum Gregorio negotij fuit, vt fidem faciunt citatæ illius ab hoc litteræ, quas per decem annos plenas humanitatis & obseruantiæ dederat. Accuratius Gregorij huius Acta prosecutus Ciacconius est in libro de Vitis Pontificum, licet Platinæ ferme narrationi insistat, sed plerisque erratis, quæ diximus, correctis.

[65] Corpus S. Gregorij II scribit Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, [Reliquiæ in S. Petri.] regione septima, que Burgi dicitur, eccl. 17, etiamnum in basilica Vaticana asseruari.

VITA
auctore Anastasio Bibliothecario.

Gregorius II Papa, Romae (S.)

Avctore Anastasio Biblioth.

CAPVT I
Gesta a S. Gregorio II primis duobus annis sui Pontificatus, circa publica ædificia, conuersionem gētium, Ecclesiæ defensionē.

[1] Gregorius II natione Romanus, ex patre Marcello, sedit a annos XVI, menses octo, dies viginti. Fuit autem temporibus b Anastasij, Theodosij, Leonis, atque Constantini Augustorum. Hic a parua ætate in patriarchio nutritus sub sanctæ memoriæ Domno c Sergio Papa: [Gregorius varia munia gerit:] Subdiaconus atque Sacellarius factus, Bibliothecæ illi est cura commissa. Deinde ad diaconatus ordinem prouectus est, & cum viro sancto d Constantino Pontifice ad regiam profectus est vrbem, [Catholicā fidem defendit:] atque a Iustiniano Principe inquisitus de quibusdam e capitulis, optima responsione vnamquamque soluit quæstionem. Erat enim vir castus, diuinæ Scripturæ eruditus, [vir egregius:] facundus loquela, & constans animo, Ecclesiasticarum rerum defensor, & contrariis fortissimus impugnator.

[2] Hic exordio pontificatus sui f calcarias decoqui iussit, [Vrbem munit:] & a porta S. Laurentij inchoans, huius ciuitatis muros restaurare decreuerat, & aliquam partem faciens, emergentibus incongruis, variisque tumultibus præpeditus est. [hæretico Patriarchæ respōdet:] Huius temporibus Ioannes Constantinopolitanus Antistes Synodicam ei misit, atque ad eum rescriptis idem vsus est Pontifex g.

[3] Hic maximam partem basilicæ B. Pauli Apostoli, quæ ceciderat, allatis de Calabria trabibus cooperuit; & altare a nouo fecit, & h ciborium argenteum, quod fuerat ruina quassatum. S. Laurentij pariter ecclesiam foris muros sitam, quæ trabibus confractis ruinæ iam erat vicina, [reparat & ornat templa:] reparauit, atque i aquam fistulis compaginatis post multum tempus in eamdem ecclesiam reduxit; diuersasque ecclesias in ruinis positas innouauit, quas per ordinem dicere longum est. Hic in Germania per Bonifacium Episcopum verbum salutis prædicauit, [Germanorum conuersionem curat:] & gentem illam, sedentem in tenebris, doctrina lucis conuertit ad Christum.

[4] Hic monasteria, quæ secus basilicam S. Pauli erant, ad solitudinem deducta innouauit, atque ordinatis seruis Dei monachis, congregationem post longum tempus constituit, vt ibidem die noctuque Deo redderent laudes. [monasteria varia restituit:] Hic k gerocomion, quod post absidam sanctæ Dei Genitricis l Ad præsepe situm est, monasterium instituit: atque monasterium S. Andreæ Apostoli, quod m Barbaræ nuncuparunt, ad nimiam deductum desertionem, in quo nec vnus habebatur monachus, adscitis monachis ordinauit, vt vtraque monasteria ad sanctam Dei Genitricem singulis diebus atque noctibus Deo laudes canerent.

[5] Eo tempore n Luitprandus Rex donationem patrimonij Alpium Cottiarum, quam Aripertus Rex fecerat, hicque repetierat, admonitione tanti viri, vel increpatione redditam confirmauit. [bona Ecclesiæ recuperat.] Huius temporibus signum in luna factum est Indictione XIV, & visa est cruentata vsque ad mediam noctem. Eo itaque tempore o Teudo Dux gentis Baioariorum ad Apostoli B. Petri limina primus de gente eadem occurrit, [Teudo Romā venit.] orationis voto.

[6] Huius temporibus Anastasius Imperator classem nauium præparatam in partibus Alexandriæ direxit contra a Deo destructos Agarenos: qui ad aliud versi consilium, antequam peruenissent ad destinatum locum, ab itinere medio ad regiam regressi sunt vrbem, Theodosium Orthodoxum inquirentes Imperatorem elegerunt, [Theodosius 3 fit Imp.] atque coactum in solio Imperij confirmauerunt. Anastasius itaque cum ciuibus, vel quibus potuit de exercitu, munitam ciuitatem Nicæam perrexit: illic cum classe, in qua Theodosius fuerat Imperator, dimicauit, & fere septem millia exercitus sunt interempta. [Anastasio victo, & Clerico facto.] Cuius Anastasij superata pars verbum iam immunitatis expetiit: datoque sibi sacramento Clericus factus, atque Presbyter est consecratus. Protinus etiam vt ingressus est memoratus Theodosius regiam vrbem, imaginem illam venerandam, in qua sanctæ erant sex synodi depictæ, & a Philippico nec dicendo fuerat deposita, in pristino erexit loco, ita vt huius fidei feruore omnis ab Ecclesia cessaret quæstio.

[7] Eo autem tempore fluuius, qui appellatur Tiberis, alueum suum egressus sese per campestria dedit: intumuit etiam inundatione aquarum multarum, & per portam, quæ Flaminia dicitur, ingressus est: [inundationem Tiberis Vrbi & agris exitialem] transscendit interea aliquibus in locis & muros Vrbis, atque vltra basilicam S. Marci per plateas se extendit, ita vt in via lata ad vnam & semis staturam aqua eiusdem fluminis excreuisset, atque a porta B. Petri Apostoli vsque ad pontem Miluium aquæ se distenderent, & iuxta remissa in ipsius fluminis alueum se dederint. Domos itaque euertit, agros dissipauit, eradicans arbusta & segetes: nam nec serere ipso potuit tempore pars maxima Romanorum. Pro hoc imminebat tribulatio magna. [diuinitus reprimi Litaniis obtinet Gregorius.] Per dies autem septem aqua Romam tenebat peruasam. A Domno itaque Papa Letaniæ crebro fiebant. Cumque in oratione & Letaniis persisteret, post octauum iam diem misertus Deus aquam amouit, & fluuius ad proprium regressus est alueum per XV Indictionem.

[8] Cumanum etiam castrum ipso fuerat tempore a Longobardis pacis dolo peruasum. Quo audito omnes sunt redditi tristes. [Cumanu castrum dolo occupatum,] Adhortans etiam sanctissimus Pontifex & commonens Longobardos vt redderent: qui si non acquiescerent, in iram se Diuinam incidere pro dolo, quem fecerant, suis scriptis detestabatur; nam & numera eis dare, vt restituerent, voluit multa. Sed illi turgida mente neque monitis audire, nec reddere sunt passi. Vnde nimis idem sanctus indoluit Pontifex, seseque spei contulit Diuinæ, atque in munitione Ducis Neapolitani, & populi vacans, Ducatum eis qualiter agerent, quotidie scribendo præsentabat. Cuius mandato obedientes, consilio inito, [per Neapolitanos recuperari impetrat,] mœnia ipsius castri virtute sub nocturno ingressi sunt silentio. Ioannes, scilicet Dux, cum p Theodimo Subdiacono, & Rectore, atque exercitu, & Longobardos pene trecentos cum eorum Castaldione interfecerunt, viuos etiam amplius quingentos comprehendentes, captos Neapolim duxerunt. Sic castrum recipere potuerunt: pro cuius redemptione septuaginta auri libras ipse sanctissimus Papa, sicut promiserat antea, [eosq; muneratur.] dedit.

[Annotata]

a Ita editio Moguntina & Parisiensis. MS. nostrum habet cum Luitprando, annos 16, menses 9, dies 11. Cusanum MS. annos 15, menses 8, dies 22. Abbo Floriac. an. 15 m. 8 d. 24. Martyrologia quædam annos 16, nullis adiectu mensibus. De tempore quo ipse ac decessor Constantinus sederunt, egimus § 2.

[]

b Quo hi tempore imperarint, explanatum in Prolegomenis.

c Ita hæc dispungenda, § 1 nu. 2 ostendimus.

d De hoc quoque itinere actum fuse § 1.

e Capitūla hæc, fuisse videntur Canones a pseudosynodo in Trullo conditi, opera potissimum Callinici Patriarchæ hæretici.

f De fornacibus calcariis & inchoato murorum opere actum § 3.

g Imo & e throno patriarchali, in quem a Philippico Bardane intrusus erat, deiici curauit, hominem hæreticum.

h Exponit Alexander Donatus de vrbe Roma lib. 4 cap. 4 Tabernaculum.

i Aquam Martiam opinor, cuius formæ non longe absunt, eodem reduxit, inquit ibidem Donatus.

k Est γηροκομεῖον, siue γηροτροφεῖον, domus vbi senes aluntur. Id hic versum in monasterium ait Donatus.

l Hæc est basilica quæ vulgo Maria maior appellatur, de qua 5 Augusti festo S. Mariæ ad Niues.

m Vnicam S. Barbaræ in vrbe Roma ædem (siue oratorium, vt supra ianuam ait inscribi) recenset Octauius Pancirolus, in regione nona siue Ripensi sitam, ecc. 31. at precedenti capite agit de ecclesia & monasterio S. Andreæ in eadem regione.

n De pio hoc Rege Longobardorum a S. Gregorio plus vice simplici placato egimus ante.

o Quintus is fuit illius nominis, vti diximus.

p Theodimum hunc scribit Baronius ad an. 715 nu. 4 S. R. E. Subdiaconum & Correctorem Campaniæ fuisse, recitatq;eius epitaphium, ac munus Subdiaconorum regionariorum nu. 5 exponit. Theodorum vocat Platina, atque a Beneuentano Duce Longobardo occupatum fuisse hoc castrum scribit.

CAPVT II
Saraceni bis ingenti clade affecti. Missi quater a Leone Isaurico Imp. qui S. Gregogorium II occiderent.

[9] Hic a Hierusalem ecclesiam sanctam, quæ multo fuerat detecta tempore, [a reparat ecclesiam sāctæ Crucis in Ierusalem.] & circumquaque porticus vetustate quassatas trabibus deductis cooperuit ac reparauit. Ambonem etiam marmoreum in eadem Ecclesia fecit, eamque diuersis ditauit linteis atque ministeriis. Eodem tempore nefanda Agarenorum gens, cum iam Hispaniarum prouinciam b per decem tenerent annos peruasam, [Franci Saracenos 375000 cædunt] vndecimo anno Rhodanum conabantur fluuium transire, ad Francias occupandum, vbi Eudo præerat. Qui facta Francorum generali motione contra Saracenos, eos circumdantes interfecerunt. Trecenta enim septuaginta quinque millia vno sunt die interfecti, vt eiusdem Eudonis Francorum Ducis missa Pontifici epistola continebat. [paucis suorū desideratis,] Mille tantum quingentos ex Francis fuisse mortuos in eodem bello dixerunt. Adiiciens quod anno præmisso in benedictionem a prædicto viro eis directis tribus spongiis, quibus ad vsum mensæ Pontificis apponuntur, in hora qua bellum committebatur, [ceteris per spongias a Gregorio missas seruatis:] idem Eudo Aquitaniæ Princeps populo suo per modicas partes tribuens ad sumendum eis, nec vnus vulneratus est, nec mortuus ex his, qui participati sunt.

[10] Eo quoque tempore in Campaniæ partibus combustum triticum, hordeum, seu legumina, quasi pluuia in loco quodam e cælo missa sunt. [corrupta annona e cælo pluit:] Hic quadragesimali tempore vt in quinta feria ieiunium, atque Missarum celebritas fieret in ecclesiis, c quod non agebatur, instituit. Oratorium sane in patriarchio in nomine B. Petri Apostoli, [Gregorius oratorium in patriarchio struit.] diuersis ornatum metallis, a nouo refecit, & circumquaque altaris parietes deargentauit, ac depinxit duodecim Apostolos, qui pendunt libras centum & octoginta.

[11] Illis interea diebus d Constantinopolis biennium est a nec dicendis Agarenis obsessa. [Constantinopolis obsidio:] Sed Deo eis contrario, maxima illic eorum parte fame ac bello interempta, confusi recesserunt, Leone Principe. Nā & eiusdem ciuitatis populum e trecenta dictū estmillia diuersi sexus & ætatis fuisse necessitate pestilētiæ vastatū. [fames secuta.] Eo namque tempore moribus certe Honesta & nomine, Pontificis mater ab hac vita subtracta est. Post cuius obitum Gregorius domum propriam in honorem sanctæ Christi Martyris Agathæ, additis a fundamento cœnaculis, vel quæ monasterij erant necessaria a nouo construxit. Prædia illic vrbana vel rustica pro monachorum obtulit necessitate. Fecit autem in eadem Ecclesia B. Agathæ ciborium ex argento, quod pensabat libras septingentas & viginti; [Gregorius ex domo sua templā & monasterium facit.] arcus argenti sex, pensantes singulos libras quindecim; canistra decem, pensantia singula libras duodecim, & alia dona multa largitus est.

[12] Eo tempore castrum est Narniæ a Longobardis peruasum. Rex vero Longobardorum Luitprandus generali motione facta Rauennam progressus est, atque illam obsedit per dies aliquot, & castrum peruadens, classes captas abstulit plures, & opes abstulit innumeras. f Post aliquot dies Basilius Dux, Iordanes Chartularius, [Duces varij a Leone Isaurico Imp. missi, vt Papam occiderēt,] & g Ioannes Subdiaconus cognomento Lurion, consilium inierunt, vt Pontificem interficerent. Quibus assensum h Marinus Imperialis Spatharius, qui Romanum Ducatum tenebat, a regia missus vrbe, Imperatore mandante hoc probauit: sed tempus inuenire non potuerunt, quia Dei iudicio dissolutus, & contractus est, & sic a Roma recessit. Postmodum Paulus Patricius, & Exarchus missus in Italiam est, qui i denuo vt hoc scelus perficerent, meditabantur. Quorum consilium Romanis parefactum est, qui morte cuncti Iordanem interfecerunt, & Ioannem Lurionem. k Basilius vero monachus factus, in loco quodam retrusus vitam finiuit l. Paulus vero Exarchus, Imperatoris iussione, eumdem Pontificem conabatur interficere: m eo quod censum in prouincia ponere præpediebat, & cogitaret suis opibus Ecclesias denudare, sicut in ceteris actum est locis, atque alium in eius ordinaret loco n. Post hunc Spatharius cum iussionibus missus est alter, [a Romanis & Longobardis impediti sunt.] vt Pontifex a sua Sede amoueretur. Denuo Paulus Patricius ad perficiendum tale scelus, quos seducere potuit ex Rauenna cum suo Comite, atque ex castris aliquos misit. Sed motis Romanis, atque vndique o Longobardis, pro defensione Pontificis in Salario ponte Spoletini, atque hinc inde Duces Longobardorum, circumdantes Romanorum fines, hoc præpedierunt.

[Annotata]

a Est hæc basilica sanctæ Crucis in Ierusalem a Constantino Magno in ædibus Sessorianis, extremis Esquiliis, ædificata. Consule Donatum lib. 4 cap 2. 8. 9. Pancirolum reg. 2 eccl. 13

b Anno Christi 714 Ruderico Rege cæso, Hispaniæ regno potiti sunt Saraceni: sæpius exinde Aquitaniam, aliasq; Galliarum prouincias aggressi: quæ hic relata de iis victoria memoratur, anno 725 contigit.

c Baronius legit, in quibus non agebantur. Vt edidimus habentomnia exemplaria. Hallucinatur autem Radulphus de Diceto, dum in Abbreuiationibus Chronicorum ita scribit: Hic constituit vt Quadragesimali tempore ieiunium Missarumque celebritas fieret, quod ante eum non erat. De sola feria quinta agit Anastasius, qua vt illa omitterentur, locis quibusdam praua consuetudo inualuerat.

d De hac obsidione agunt Theophanes, Cedrenus, Zonaras ceteriq; Græci. S Nicephorus obsideri cœptam vrbem scribit sub Theodosio, ideoq; illi facilius persuasum, vt se Imperio abdicaret.

e Citati auctores non meminerunt ita grassatæ in vrbe pestilentiæ; sed in hostium castris, ciuibus multa instantia ad Deum clamantibus, vt ait Beda de 6 ætatib. Soluta est vrbs obsidione XV Augusti, vt habet Cedrenus & Baronius ad an. 718 nu. 2, idq; ope Deiparæ, vt sæpius auctores inculcant.

f Baronius legit, Post aliquod tempus. Initæ sunt, quæ hic narrantur, aduersus sanctissimum Pontificem coniurationes, postquam is Leonis Isaurici Imp. impiis consiliis de abolendo sacrarum imaginum cultu, resistere missis litteris legatisq; cœpit.

g Hic velut alter Iudas, vt adnotat Baronius, adiutorem se designati a regiis ministris paricidij præbuit.

h Baronius legit, Mauritius.

i Hæc secunda conspiratio ab iisdem inita, a quibus & prima.

k Notat Baronius nullum post hunc amplius legi Romam missum Ducem, quales mitti ab Imperatoribus solebant, ad curandam Vrbem & ad eam spectantes ciuitates.

l Ista est tertia coniuratio.

m Ita MS. & Baronius. Edita, eoque.

n Quarta coniuratio.

o Id miraculi simile, quod qui iam per annos CL Romanam vrbem ditionesq; Pontificis infestare non desierant Longobardi, nunc ad dius defensionem vltro prouolent.

CAPVT III
Hæresis Iconomachorum a Gregorio damnata. Hic neci sæpe ereptus, studiis Italorum, & Dei nutu.

[13] Ivssionibus itaque postmodum a missis decreuerat Imperator, vt nulla imago cuiuslibet Sancti, aut Martyris, aut Angeli vbicumque haberetur; (maledicta enim omnia asserebat) & si acquiesceret in hoc Pontifex, [Leonis eiusdē edictū de abolēdis imaginibus detestatur, eiusq; monitu ceteri Itali:] gratiam Imperatoris haberet: si & hoc fieri præpediret, a suo gradu decideret. Respiciens ergo pius vir profanam Principis iussionem, iam contra Imperatorem, quasi contra hostem, se armauit, renuens hæresim eius, scribens vbique cauere se Christianos, eo quod orta fuisset impietas talis. Igitur permoti omnes b Pentapolenses, atque Venetiarum exercitus, contra Imperatoris iussionem restiterūt, dicentes numquam se in eiusdem Pontificis condescendere nece, sed pro eius magis defensione viriliter decertare. Ita vt anathemati Paulum Exarchum, vel qui eum direxerat, eiusque consentaneos submitterent, spernentes ordinationem eius, sibi omnes vbique in Italia Duces elegerunt, atque sic de Pontificis, deque sua immunitate cuncti studebant. Cognita vero Imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit, [quos tamē impedit ne nouū Imperatorem eligant:] vt sibi eligerent Imperatorem, & Constantinopolim ducerent. Sed compescuit tale consilium Pontifex, sperans conuersionem Principis.

[14] Ipsis interea diebus Exhilaratus Dux Neapolis, deceptus diabolica instigatione, cum filio suo Adriano, Campaniæ partes tenuit, [varij Duces ei necē machinātes occisi a populo:] seducens populum, vt obedirent Imperatori, & occiderent Pontificem. Tunc Romani omnes eum secuti comprehenderunt, & cum filio suo interfecerunt. Post hunc & Petrum Ducem, c dicentes contra Pontificem Imperatori scripsisse, turbauerunt. Igitur dissensione facta in partibus Rauennæ, alij consentientes impietati Imperatoris, alij cum Pontifice & fidelibus tenentes, intra eos contentione mota, Paulum Patricium occiderunt. Longobardis vero Æmiliæ castra, d Ferrorianus, e Montebelli, f Verablum, cum suis oppidis g Buxo, & h [castra multa Imperij occupant Longobardi.] & Persiceda, Pentapolis quoque, & Auximana ciuitas, se tradiderunt.

[15] Post aliquod vero tēpus Eutychium Patricium Eunuchum, qui dudum Exarchus fuerat, Neapolim misit Imperator, vt illud, quod Exarchus Paulus, Spatarij quoque, & ceteri malorum consiliatores facere nequiuerunt, perficeret ille. [Papa ad se occidendū missum protegit, ne occidatur a populo] Sed nec sic iubente Deo latuit miserabilis dolus; sed claruit cunctis pessimum consilium, quia Christi violare conabantur Ecclesias, & perdere cunctos, atque diripere omnium bona. Cumque mitteret hominem proprium Romam cum scriptis suis, in quibus continebatur, vt Pontifex occideretur cum Optimatibus Romæ, agnita crudelissima insania, protinus ipsum Patricij missum occidere voluerunt, nisi defensio Pontificis nimia præpedisset. Verum eumdem anathematizauerunt Eutychium Exarchum, sese magni cum paruis constringentes sacramento, numquam Pontificem Christianæ fidei zeloten, [coniurato ad defēsionem sancti Pontificis,] & Ecclesiarum defensorem se permittere noceri, aut amoueri, sed mori pro illius salute essent omnes parati.

[16] Munera tunc hinc inde Ducibus Longobardorum, & Regi pollicentes plurima, [vna cum Longobardu, spernētibus hæreticorum dona.] vt ab iuuamine desisterent Pontificis, per suos Legatos Patricius ille suadebat. Qui rescriptis detestandam viri dolositatem despicientes, vna se quasi fratres fidei catena constrinxerunt, Romani, atque Longobardi, desiderantes cuncti mortem pro defensione Pōtificis sustinere gloriosam, numquam illum passuri perferre molestiam, pro fide vera & Christianorum i certantem salute.

[17] His ita se habentibus, elegit maius præsidium Pater ille, [ipse sanctis operibus insistit, diuina opes fretus,] distribuere pauperibus largissima manu quæ reperiebat, incumbens orationibus, & ieiuniis, & letaniis, Deum quotidie deprecabatur. Et spe ita manebat semper fultus plusquam hominum: gratias tamen voluntati populi referens pro mentis proposito, blando omnes sermone, [gratias agens populo:] vt bonis in Deum proficerent actibus, & in fide persisterent, rogabat: sed ne desisterent ab amore, vel fide Romani Imperij ammonebat. Sic cunctorum corda molliebat, & dolores continuos mitigabat.

[Annotata]

a Quæ iam in Oriente promulgarat contra imagines edicta, misit in Occidentem Leo. Sed vanus is quoque rugitus fuit.

b Continebat Pentapolis vrbes quinque, vt ex nomine patet, Rauennam, Cæsenam, Classem, Forum Liuij, Forum Pompilij. Ita Hieron. Rubeus histor. Rauen. lib. 4, pag. 223.

c Nostrum MS. habet: dicentem contra Pontificem Imperatorem scripsisse.

d MS. nostrum Ferromantis. Cusan. Ferromannus. Sigonius Feronianum vocat.

e Sigen. & Leander, Mons bellus.

f Vtrumque MS. Verabulum. deest Sigonio.

g Sigon. Buxeto.

h Ita Cusan. MS. at nostrum, Persita, Editio Mogunt. Pernicteta; & in margine, Persiceda. Sigonius Perficetum vocat.

i MS. nostrum, certantes.

CAPVT IV
Bellici tumultus S. Gregorij II opera discussi. huius obitus, piaque opera.

[18] Eodem tempore per a XI Indictionem dolo a Longobardis peruasum est b Sutriense castellum, quod per centum quadraginta dies ab eisdem Longobardis possessum est. Sed Pontificis multis continuis scriptis atque commonitionibus ad Regem missis, [a Longobardis obtinet restitui castris Ecclesiæ ereptum.] quamuis multis datis muneribus, saltim omnibus suis nudatum opibus castrum, donationem beatissimis Apostolis Petro & Paulo antefatam emittens Longobardorum Rex restituit atque donauit.

[19] Eo autem tempore Indictione XII c mense Ianuario, per decem & amplius dies, stella, quæ antifer vocitatur, cum radiis in cælo apparuit in occiduo, cuius radij partes Aquilonis respiciebant, [apparente cometa,] & vsque ad medium cælum se extendebant. Eo vero tempore sæpius dicti Eutychius Patricius, [conspirant contra Papam Exarchus & Luitprandus:] & Luitprandus Rex inierunt consilium nefarium, vt congregatis exercitibus Rex subiiceret Duces Spoletanum, & Beneuentanum, & Exarchus Romam; & quæ pridem de Pontificis persona iussus fuerat, impleret. Qui Rex Spoletum veniens, susceptis ab vtrisque Ducibus sacramentis, atque obsidibus, cum tota sua cohorte, in Neronis campum secessit.

[20] Ad quem egressus Pontifex eique præsentatus, studuit, vt potuit, Regis mollire animum commonitione pia, ita vt se prosterneret eius pedibus, [is hūc adit, & verbis placat,] & promitteret se nulli inferre læsionem: atque sic ad tantam compunctionem piis monitis flexus est, vt quæ fuerat indutus exueret; & ante corpus Apostoli poneret, [& mirifice compungit:] mantum, armillaausiam, balteum, spatham, atque ensem deauratum, nec non coronam auream, & Crucem argenteam. Post orationem factam, obsecrauit Pontificem, [ac per eum Exarcho reconciliatur,] vt memoratum Exarchum ad pacis concordiam suscipere dignaretur, quod & factum est. Et sic recessit, Rege declinante a malis, quibus inierat, consiliis cum Exarcho.

[21] Igitur Exarcho Romæ moranti, venit in partibus Tusciæ in castrum d Mantuarianense quidam seductor, Tiberius nomine, cui cognomen erat Petasius, [eumq; contra Tiberium tyrannum] qui sibi regnum Romani Imperij vsurpare conabatur; leuiores quoque decipiens, ita vt Mantuarianenses, Lunenses, atque Bledani, ei sacramenta præstitissent. Exarchus vero hæc audiens, turbatus est: quem sanctissimus Papa confortans, & cum eo Proceres Ecclesiæ mittens, [missis copiis adiuuat.] atque exercitus profecti sunt. Qui venientes in Mantuarianensi castello, ibidem Petasius interemptus est: cuius abscissum caput Constantinopolim ad Principem missum est.

[22] Et nec sic Romanis plenam gratiam largitus est Imperator: nam post hæc claruit eiusdem Imperatoris malitia, pro qua persequebatur Pontificem, ita vt compelleret omnes Constantinopolim habitantes, [Leo Imp. iubet sacras imagines comburi:] tam virtute, quamque blandimentis, vt deponerent, vbicumque haberentur, imagines tam Saluatoris, quamque eius Genitricis sanctæ, vel omnium Sanctorum, easque in medio ciuitatis (quod dicere crudele est) igni cremarent, & omnes dealbarent depictas ecclesias. Et quia plerique ex eiusdem ciuitatis populo tale scelus fieri præpediebant; [in non parentes dire sæuit:] aliquanti capite truncati; alij in partem corporis excisi, pœnam pertulerunt.

[23] Pro qua caussa etiam Germanum sanctæ Constantinopolitanæ Ecclesiæ Antistitem, [Anastasiū, S. Germano amoto, intrusum] eo quod ei consensum præbere noluisset, pontificatu priuauit e isdem Imperator, sibique complicem Anastasium Presbyterum in eius loco constituit. Qui missa Romam synodica, dum tali hæresi eum consentientem reperiret, vir sanctus non censuit eum Fratrem, aut Consacerdotem solito vocari: [excommunicat Gregorius,] sed rescriptis commonitoriis, nisi ad Catholicam conuerteretur fidem, etiam extorrem a sacerdotali officio esse mandauit. Imperatori quoque suadens salutaria, vt a tali execrabili miseria declinaret, scriptis commonuit.

[24] Hic fecit calicem aureum præcipuum, diuersis ornatum lapidibus pretiosis, pensantem libras XXX, similiter & patenam auream pensantem libras XXVIII & semis. Hic dimisit omni Clero, monasteriis, Diaconiæ, [& Leonem monet: donat varia ecclesia & Clericis:] & mansionariis solidos duo millia centum sexaginta, & ad luminaria B. Petr. Apostoli solidos mille. Hic fecit Ordinationes quinque, quatuor per mensem Septembrem, & vnam mense Iunio, [Ordines confert:] Presbyteros triginta quinque, Diaconos quatuor, Episcopos per diuersa loca centum quinquaginta. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum sub die III. Idus Februarij, Indictione XIIII, Leone & Constantino Imperatoribus. [moritur.] Et cessauit Episcopatus dies quinque, mensem vnum.

[Annotata]

a Cœpit ea Septembri anni 717.

b Erat id olim Etruria claustrum.

c Anno 729. Meminit ad hunc annum Cometæ Chronologia Saxonica, & Beda lib. 5 histor. Eccl. cap. 24.

d Baronius Maturanense, & in margine Maranitense. MS. Manturianinse.

e Id factum an. 730, vt antea diximus, mense Ianuario.

DE SS. HAYMONE ET VEREMVNDO MEDÆ IN DIOECESI MEDIOLAN.

CIRCA AN. ⅠƆCCXC.

[Praefatio]

Haymo, Confessor, Medae in agro Mediolanensi (S.)
Veremundus Confessor, Medae in agro Mediolanensi (S.)

I. B.

[1] Coriorum est Mediolani familia antiqua & illustris, e quo ortus, Marco patre, anno ⅭⅠƆCCCCLX, Bernardinus Corius Patricius, [Coria familia orti SS. Haymo & Veremundus] primus origines & inclyta Mediolanensium gesta monumentis litterarum mandauit: quam lucubrationem anno ætatis suæ XXV auspicatus, quadragesimo absoluit, Christi nimirum ⅭⅠƆCCCCXC, die VIII Septembris, vt ipsemet testatur. Ex eadem Coria stirpe iam olim prognati existimantur Haymo, vt eum vocat Philippus Ferrarius, siue, vt alij, Aymo vel Aymus, ac Veremundus: adeoq; idem Ferrarius eos Comites Turbigij, seu potius Turbigi, appellat, Bernardinum Corium secutus, quod eo nunc titulo potiantur eius familiæ Proceres. Sancti autem illi fratres monasterium in Meda vico diœcesis Mediolanensis ædificarunt, [Medæ cœnobium fundant:] ac S. Victori Mauro Martyri, qui VIII Maij Mediolani colitur, dedicarunt. Hæc idem de iis affirmat Corius, ad ⅭⅠƆCLXXXIX Christi annum: Discessit tandem Mediolano, inquit, Henricus, Frederici Ænobarbi filius, cum Constantia vxore, Germaniam repetens, hospitatusque est prima nocte in castello Meda, pridem fundato ab Aymondo & Vermondo fratribus, ex vetustissima nostra Coriorum familia natis, ac Turbigi Comitibus, qui deinde Sanctorum Catalogo adscripti. Eorum res gestæ ex ipsorum Legenda notæ.

[2] Agitur illorum anniuersaria solennitas Idibus Februarij. Ita Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum, [coluntur 13 Febr.] qui in Romano Martyrologio desiderantur, ad eum diem: Medæ in territorio Mediolanensi SS. Haymonis & Veremundi. De iis idem meminit in Catalogo SS. Italiæ, vbi & Vitæ eorum epitomen a se contextam recitat, ac mortuos affirmat circa annum ⅠƆCCLXXXX. [mortui circiter an. 790.] Idem in annotationibus ad generalem Catalogum ista habet: Extat ipsorum Vita cum officio eorumdem a F. Modesto, olim Comensi Inquisitore, edita. Ad Catalogum tamen SS. Italiæ annotat, in officio memorato nonnulla parum verisimilia, quæ corrigi possent, contineri. Nos neque officium illud, seu Vitam, neque quam Corius citat (si non tamen eadem est) Legendam vidimus: [Vita eorū a quibus scripta?] neque aliam eorum Vitam editam ab Gaspare Bugatto, grauiscriptore multæque auctoritatis, vti Emanuel Laudensis, siue Lodi, ex Triuillio diœcesis Mediolanensis pago oriundus, Theologiæ Doctor, & sanctimonialibus Medani cœnobij a confeßionibus, testatur. Ipsemet Emmanuel quatuor capitibus Medanam historiam complexus, situm loci & antiquitatem, nuperam Sanctorum translationem, cui interfuerat, conuersionem, miracula, Italico sermone explanauit, anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIX, inscripsitq; eam narrationem Catharinæ Sicæ Medanæ Antistitæ sacro ipsius parthenoni: Ioannes Baptista Alciatus typographus Comiti Antonio Corio dicauit. [vnde hic edita] Eam omnem narrationem in pauca contuli, multa resecans, quæ visa ad ornatum elocutionis congesta potius ab auctore, quam ad veritatis expositionem necessaria.

VITA
contracta ex Italica
edita ab Emmanuele Laudensi.

Haymo, Confessor, Medae in agro Mediolanensi (S.)
Veremundus Confessor, Medae in agro Mediolanensi (S.)

ex Italica Emmanvelis Lodi.

CAPVT I
SS. Aymonis & Veremundi conuersio, sanctitas.

[1] Meda passuum millia XIV abest Mediolano, via Comensi, pagus perantiquus, situ amœno, miti cælo ac salubri, splendidis aliquot ornatus ædificiis, [Meda pagus diœcisis Mediolan.] habitatoribus, pro loci capacitate, satis frequens, etiam nobilibus habitatus familiis. Sed præcipuum illi ornamentum ab magnifica S. Victoris Martyris æde, ac monasterio, quod Virgines incolunt, instituta Benedictina sectantes, omnes illustri genere prognatæ, ac sanctimoniæ fama late per Italiam celebres. Sunt & Cælitum illic exuuiæ ad ædis ornatum totiusque præsidium loci.

[2] Origo nominis incerta: cuius vix pauci recentis memoriæ scriptores meminerint. Sunt qui olim ab aduenis Troianis primum habitatum fingant, [incertum, vnde sic dictum:] ac Medam appellatum in Medeæ honorem, cuius forma ac diuinitatis quædam species, magicis asserta præstigiis, ea tempestate per Græciam Asiamque celebrabatur. Alij conditum ab Orobiis volunt, & a Medo fortassis quopiam eorum Duce Medam nuncupatum. Quid si ab situ ipso fluxerit nomen, vt quia æquali fere spatio ab Mediolano Comoque distet, Meda quasi Media dicta fuerit? Hemistichium se veteris, sed ignoti, poëtæ reperisse Auctor scribit huiusmodi, Silua Medea fuit, vocibus reliquis ita vetustate exesis, vt legi non possent. Hinc ergo diuinat, futili sane coniectura, siluam illic fuisse Medeæ sacram, vt multæ erant Dianæ, diisue aliis: superesse hinc nomen, licet mutilum.

[3] Sed mittamus inutilem eam de nomine disputationem, frustra veteribus implexam fabulis. Constat illic in summo colle ædem constructam dicatamque S. Victori Mauro, [illic Virginum cœnobium,] qui Mediolani lauream martyrij adeptus, multis in ea diœcesi templis honoratur. Monasterium postea condidere Haymo ac Veremundus fratres, e nobilissima (vt traditur) orti Coriorum familia, [conditum a SS. Aymone & Veremundo:] quæ nunc Turbigum oppidum ad Ticinum flumen, Comitatus titulo insignitum, tenet, pluresque vicos alios ac castella. Vixisse ij memorantur octauo post Verbi Incarnationem seculo, atque admirabili modo ad pietatis studium a vanis seculi curis traducti sub annum circiter ⅠƆCCLXXVI. Venatu, qui fere mos nobilitatis, delectabantur. [ij in venatione ab apris discerpendi,] Accidit igitur, vt in auios colles, densis obsitos siluis, ardor quidam eos prædæ capiendæ, procul ab famulis comitibusque abriperet, vbi ipsi se in venabula diuini Amoris, dudum in eam prædam imminentis, induerunt. Cum in profundos saltus ita soli deuenissent, apros duos conspicantur inusitatæ magnitudinis ac ferociæ, e latebris suis egressos, ad se rapido cursu prouolare. Quid agerent? Erat iis quidem animus cuiuis par discrimini, sed vires iam fortassis vtcumque debilitatæ, spes auxilij nulla. Fugam igitur ineunt, vnicam hanc rati superesse viam salutis. Sequuntur belluæ pari velocitate. Conspicati summo in colle ædem, [huc fugiūt, & in altas lauros ascendunt,] quam diximus, S. Victoris, ad eam velut asylum feruntur. Imminebant, ac proxime vestigia premebant feræ. Stabant ad latus ædiculæ geminæ laurus, satis proceræ: quarum etiamnum radices supersunt, e quibus noui identidem frutices progerminant, magnoque apud sanctimoniales, ob sanctorum fratrum memoriam, in honore sunt. In eas ergo laurus celeriter singuli enituntur, vel sic rabiem frustraturi ferarum, quæ neque saliendo, neque adrependo pertingere ad eos possent.

[4] Sed nec illa satis secura statio fuit. Belluæ enim vt sibi ereptam prædam senserunt, horribili primum circum arborem vtramque rugitu edito, [quas nitētibus subruere feris,] feralibus dentibus refodere terram cœperunt, vt nudatis conuulsisque radicibus arbores ipsas prosternerent, vnaque solo adolescentes affligerent, ac vorarent. In extremo hoc discrimine, metu iam fere exanimati adolescentes, cum exitus omnes obseptos viderent, neque modum esse quo ferarum immanitatem euaderent, ad cæleste auxilium, quo solo seruari desperatis iam rebus suis poterant, recurrunt: ac (mirum dictu!) cum neuter conscius esset, [vouent se monasterium ædificaturos:] quid alter animo agitaret, simul ambo, momento eodem temporis, votum Deo, Deiparæque Virgini, ac glorioso Martyri Victori nuncupant, si præsenti certoque exitio eripiantur, eo loci in Martyris eiusdem honorem monasterium se suis facultatibus, quæ erant peramplæ, ædificaturos. Vix conceptum erat votum, cum Pater misericordiarum & Deus totius consolationis, ratum id habuit, &, vt Danielem olim ex ipsis fere faucibus leonum eripuit, ita hos a præsentissimo periculo liberauit. Eius numine, quæ ita efferatæ ad eorum perniciem erant belluæ, [ac mox feræ abscedunt:] ab effodienda terra, radicibusque subruendis momento desistunt, submissisque capitibus, velut si adhibere aduersus eos, qui se iam Dei seruos professi essent, reuerentiam cuperent, instar mitissimorum agnorum, ad sua antra recesserūt.

[5] Exclamare cum Apostolo licet: Quam incomprehensibilia sunt iudicia Dei, & inuestigabiles viæ eius! [Rom. 11. 33] Petrum pauperem piscatorem blande inuitat ad Apostoli munus, ac facile persuadet. Vt hosce fratres ad curam salutis pertrahat, quippe nobiles & opulentos, terrorem incutit: qua ratione & ipsum quondam Paulum ad Euangelij prædicationem perpulit. Diuini igitur amoris iaculo icti, [ipsi lauro coronati in ecclesia vota firmant:] ac veluti cælo iam auctorati pugiles, ingenti perfusi solatio & voluptate, fugatis sancti Martyris præsidio belluis, ex arboribus securi descendunt, ac de earum frondibus sibi coronas contexentes, iisque redimiti, veluti insignem de morte superata triumphum agentes, ædem ingrediuntur: infinitas Deo gratias agunt, cuius tam illustri essent beneficio liberati, ac sponsione, quam antea fecerant, firmata, domum reuertuntur.

[6] Hic continuo, ne qua surreperet obliuio aut segnities, qua ratione quod vouerant peragi queat deliberant. Consilio deinde consanguineis amicisque indicato, famulos large muneratos dimittunt, supellectilem ac monilia & possessiones quasdam diuendunt: atque inde redacta non mediocri summa pecuniȩ, ad locum, in quo periculum euaserant, adeunt, fundumque mercati, monasterium ædificant, quod sacris Virginibus habitandum tribuunt, præscripta, quam seruarent, S. Benedicti Regula, quoniam ea præcipue illa ætate per Italiam vigebat. [monasterium Virginū ædificant, ac dotant,] Luculentis deinde prouentibus idem monasterium dotarunt: in quo mox virginitatem cælesti spondo deuouerunt quamplurimæ Virgines, plerȩque nobili genere ortæ, e remotis etiam locis, non solum Mediolano ac vicinis vrbibus, eo excitæ, florentis illic sanctimoniæ fama. [priuilegiis celebre ac sanctitate:] Multis postea ornatum munitumque Imperatorum priuilegiis idem cœnobium est. Nam Abbatissa pagum eum incolentibus vicinisque ius dicebat. Ea potestas, longinquitate temporis, qua cuncta mutantur, intercidit: amplificatus interim monasterij splendor est, ipsarum monacharum nobilitate ac sanctimonia.

[7] Illic se quoque generosi ili fratres cultui Numinis manciparunt: itaque vitam instituerunt, [ipsi iuxta illud sancte viuūt,] vt omnibus admirationi essent & exemplo, sacris præsertim Virginibus, dum eos cernerent quotidie se inedia macerare, tribus per hebdomadam diebus pane solo & aqua victitare, [in ieiuniis,] quasique contendere ne in psalmis hymnisque Deo decantandis monacharum ipsarum industria diligentiaque superarentur; millies in diem flexis genibus Deo supplicare, & quoties Christi sua caussa in crucem acti subibat memoria, solui in lacrymas, [precibus,] pectoraque pugnis tundere, veniam peccatorum exposcentes. Virtutum, quarum se maxime studio dedebant, præcipua caritas erga proximum fuit: [caritate,] quotidie in viduas, orphanos, aliosque inopes, suas erogabant facultates, & quidquid ædificationi monasterij, monacharumque sustentationi supererat nummorum. Ipsi interim pauperem vitam agebant: [vestitus asperitate] stramen iis aut paucula sarmenta lectus erant; ceruical, saxum; stragulum, rudis storea; indusium, asperum cilicium: ita enim existimabant, iis qui sequi Christum constituissent, propriam exuendam esse voluntatem, ferendamque Crucem pœnitentiæ & mortificationis. Hanc illi rationem viuendi tenuerunt ad extremum vsque diem, quem obiisse existimantur sub annum ⅠƆCCXC. Corpora eorum in S. Victoris, quod iuxta veterem Sancti eiusdem ædiculam fabricarant, templo humata. [hic sepultis] Anniuersaria eorum memoria, [& cultis] magna religione & populorum concursu recolitur, Idibus Februarij.

CAPVT II
SS. Haymonis & Veremundi miracula.

[8] Cvm multi ab horum obitu Sanctorum anni præterissent, Comitissa Besutia, quæ tunc monasterij erat Abbatissa, instaurare S. Victoris, in quo sepulti erant, templum cœpit, exædificatura subinde aliud, eorumque nomini dicatura. Tunc ergo lateritio opere tumulum erexit, in quo honorificentius reconderentur: atque eo ex tumulo translata nuper, [eorum prima translatio,] vt infra narrabitur, eorum pignora sunt. Constituto, quo prior illa Translatio fieret, die, conuocatisque (vt ea ferebant tempora) plurimis Sacerdotibus, virisque religiosis, immensa vltro confluente populi multitudine, reseratum est, magna cum reuerentia ac pietate, Sanctorum sepulchrum. In eo iuxta illorum corpora reperta est viuis expressa coloribus tota series vitæ, iam narrata, aprorumque & lauri vtriusque, in quam confugerant, effigies. [diffuso diuinitus odore:] Hæc cum fierent, magna circumstantium pietate, ac spirituali voluptate, subito ab Sanctorum corporibus suauissimus quidam planeque diuinus odor late diffusus est.

[9] Eidem Besutiæ Abbatissæ genu alterum acerbus inuaserat dolor: cuius vim cum nulla leuare medicorum ars posset, [sanata eorum mersugonagra,] Sanctorum horum opem pie implorat, voto facto tibiæ ac genu e cera appendendi: & continuo incolumis extitit.

[10] Galdina, eiusdem cœnobij monacha, eorumdem inuocata ope, arthritide, quæ brachium discruciabat, liberata est. [arthritis,]

[11] Conradæ de Besutiis, ibidem monachæ, pars corporis ita erat paralysi resoluta, [paralysis,] vt neque moueri insito vigore posset, neque tactu quidquam sentiret. Lacrymabunda adit ad templum, Deum ac sanctos fundatores pie obsecrat, obtinetque pristinam sanitatem.

[12] Margarita Iussana ibidem monacha, cum ægritudine molesta, [dentium stridor,] & assiduo motu maxillarū, dentiumque stridore vexaretur, Deo & Sanctis Aymoni ac Veremundo, vbi conualuisset, quæ prima manibus dein fila neuisset, daturam se pauperibus vouit, & conualuit.

[13] Cita in eodem cœnobio monacha erat. Huic enatum in gutture apostema, ita intumuerat, vt iam ducere spiritum vix posset, nec vlla eam medicamenta leuarent. [apostema:] Ottolina illius neptis, ibidem & ipsa sanctimonialis, Deo & Sanctis votum nuncupat, ieiunij in horum peruigilio seruandi, pane dumtaxat & aqua adhibitis, integri recitandi Psalterij, cereique illis ponendi. Simul votum conceptum, subito ruptum est vlcus, infirmæ reddita sanitas.

[14] Bertarolo Porro adhuc puero incisum in gutture apostema: [curatus moribundus:] cuius sensu doloris ita prostratus est, vt omnes mortuum conclamarent, deque eo sepulturæ tradendo ageretur. Territa filioli periculo parens, ad filiam, quæ erat eiusdem cœnobij monacha, mittit, vt pro fratris salute Sanctos exoret. Paret illa, insolita quadam pietate: frater sanitati restituitur.

[15] In diœcesi Nouariensi Margarita, vxor Ottonis viri nobilis, locum, cui Momo nomen, incolentis, filium enixa est omnino deformem ac monstrosum, in quo neque motus aut sensus, neque omnino vllum deprehendi vitæ indicium poterat. Perculsæ quæ parturienti adstiterant mulieres, [mortuus suscitatus:] Deum obtestantur, vt viuere infantem tantisper velit, dum sacris Baptismi aquis tingatur. Aderat in iisdem ædibus Gualdrada Medani cœnobij monacha, Ottonis soror: ob eam ceteris recordatio incidit SS. Aimi & Veremundi: his vota faciunt, & si tantillam vitæ vsuram impetrent dum baptismate lustrari queat, Aimum appellaturas pollicentur. Plus etiam obtinuere, quam petierant: non vita solum data infantulo, verum & membrorum idonea compago, ac totius forma corporis, peruenitque ad maturam ætatem, Aimi nomine insignitus.

[16] Mariam Andreæ Confalonerij Patricij Mediolanensis coniugem adeo grauis inuaserat febris, vt iam viribus defecta haud longe ab exitu abesse videretur. Nuntiari id iubet germanæ suæ Guilielmæ, [moribūda sanata:] quæ Medæ monacha erat, vt sibi hæc Deum precibus conciliaret. Vouet illico, si sanitatem soror SS. Aimi & Veremundi patrocinio, recuperet, se per annum integrum quotidie gemina minimum genuflexione eos, Deumque in illis, veneraturam. Voto concepto, ægra continuo sanitate pristina potitur.

[17] Mulier quædam Medana, Donella nomine, ipsa luce quæ Sanctis hisce erat dicata, nescio quid aggressa operis, [eorum festum violans paralysi punita,] ab alia muliere admonetur nefas id esse sacro die. At illa, Tu, cui Sanctorum munere affatim diuitiarum est, eorum festum celebra: numquam ego id colam. Non impune tulit profanas voces. Neruos rigor quidam subito inuasit, vt mouere artus ad inchoatum opus non valeret. Agnoscit temeritatem, [dein sanata:] intento in Deum animo Sanctosque hos obsecrat, sibi vt impietatis veniam obtineant, se quotannis eum diem religiose peracturam. Ita precata, vigorem pristinum recepit.

[18] Alteram eiusdem vici inquilinam, Stramnazam nomine, [alia cæcitate:] simile quid illiberalis operis iisdem Sanctorum feriis molientem, parique proteruitate salutaria domesticæ cuiuspiam suæ monita spernentem, cælestis vltio luminibus multauit. Aperti tamen mentis oculi, vt scelus videret defleretque: votum adiecit, si Diuorum istorum ope visum recuperasset, se festum eorum religiose quotannis veneraturam, nocte quæ præcederet peruigilata, & cereo ad tumulum accenso. Simul ista spopondit, cælitus ei reparatus est visus.

[19] Ibidem bimulam puellam, nomine Allegranzinam, in platea lusitantem, humique temere iacentem, [puella innoxie carro obtrita:] grauis carrus obtriuit, imprudente auriga. Vidit eminus mater, neque alia ratione valens pereunti opitulari, SS. Aimum & Veremundum, eam vt seruent, precatur: mirabili euentu. Consurgit enim mox puella plane incolumis.

[20] In pago Medam inter & Comum sito, Cantu vocitato, degebant Leo Otassus & Conrada coniuges, perpetuis paruulæ vixque in lucem editæ prolis funeribus mœsti: suscepere tandem filium vitalem ac vegetum, singulari ideo gaudio delibuti. Sed & hunc (vt solet Deus lætis tristia miscere) lethalis ægritudo oppressit, vt extremum iam ducere spiritum videretur. Confecti ambo tristitia, mater ad filij cunas excubabat, dormiebat pater: qui visus est in somnis turbam militum, videre per conclaue transeuntem, & quȩrenti. [meribundus sanatus:] Qui essent, respondentem ex iis vnum audire: Sumus Aimus ac Veremundus Medani; vade, viuit ac valet filius tuus. Experrectus illico, quærit qui filio sit? Videt vbera matris sugentem, morbo leuatum. Beneficium hoc Sanctis acceptum tulit, eosque colere religiosius instituit.

[21] Quam grauiter iidem sancti Fundatores iniuriis monasterio a se condito illatis offendantur, declaratum viso, quod dignum sane vt hic memoretur. [bonorum Ecclesiæ inuasores morte puniti:] Discruciabat animum Mediolanensi cuidam nobili viro Medanæ familiæ studioso, quod monasterij fundos potentiores quidam e nobilitate iniuste vsurparent. Videt is in somnis SS. Aimum ac Veremundum supra Nobilium illorum ædes, vultu irato, ardentes tedas manu vibrantes, minantesque se acceptas iniurias incendio vlturos. Ipse Sanctos obtestatur, vt incendio pareant, ne pars magna vrbis eo inuoluatur. Euanuere tunc illi quidem cum somnio, neque vllum flammarum vestigium exstitit. At sacrilegi illi haud multo post vrbe pulsi sunt, bonis ipsorum publicatis: alter deinde in acie interemptus, captus alter vitam in custodia miserrime finiit.

[22] Martinus Luaninus, Siroldi Biagognatis filius, Bono Fargæ famulabatur: is graui correptus ægritudine, [vsus pedū ad eorum sepulchrū restitutus:] vsu pedum captus est, vt iam fulcris nixus victum mendicare cogeretur. Cum audisset quæ SS. Aimi & Veremundi meritis ederentur miracula, eorum adit sepulchrum, opem summa pietate atque animi submissione implorat, voto addito, quotannis die qui illorum solennitatem præcedit ieiunium seruandi, nocte religiosas cum precatione vigilias. Hæc vt ille vota susceperat, sanus consurgit, Deo Diuisque sospitatoribus laudes canit, fulcris appensis, seque in reliquam ætatem seruitio monasterij mancipat. Extant de hac re tota tabulæ, a publico tabellione confectæ, adscriptis testium nominibus, die XVIII Aprilis, feria VI anno ⅭⅠƆCCCXXXVII, Gualdrada Meniana cœnobij Antistita. Plura euenere miracula, sed vitandi fastidij caussa omissa.

[23] Nec illud præteriri silentio fas est. S. Carolus huius diœcesis Archipræsul, cum primum nobile ac religiosum hoc cœnobium anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXI a die vltimo. Maij visitauit, in interiorem Sanctorū ædem ingrediens, locū sanctitatis esse pronuntiauit. [visitatum id a S. Carolo Borromæo,] Erant tunc illic adhuc Sanctorū tumulata corpora. Est porro ea ædes antiquæ illi S. Victoris Martyris contigua, aliquanto altior, lauris, in quibus ij seruati fuerunt, propinqua, ab ipsis Sanctis ædificata, crypta adiecta. Nam priorem ædem, quæ tunc illic extabat cum ipsi mortis periculum euaserunt, haudquaquam demoliendam censuerunt, ampliori licet constructa. At vetus illa nunc S. Ioannis Baptistȩ appellatur, seu quia binas ædes prope contiguas eidem dicatas esse Sancto haud ita decorum putabatur, seu quæ alia monacharum deuotio caussam præbuit: eaque videtur, cum habitari vicus cœpit, parochialis fuisse, quod in medio vas etiamnum extat prægrande lateritij operis, quod fontis baptismalis exhibere formam videtur. [& specus:] Specum, vbi pietati carnisque macerationi Sancti olim vacarant, subiit idem sanctissimus Antistes, accurate omnia contēplans, singulari perfusus sensu pietatis, vt sui eum inde abducere vix possent. Ea deinde caussa sculpi in sedilibus metropoliticæ ædis Mediolani horum Sanctorum conuersionem curauit. [coluntur Mediolani.] Publica iisdem Mediolani in templo S. Francisci impenditur veneratio, anniuersariam eorum celebritatem musico concentu festaque pompa peragentibus, in sacello Doctoris Iulij Cæsaris Corij, religiosissimis eiusdem cœnobij Patribus.

[Annotatum]

a Recenset Ioannes Petrus Iussanus lib. 6 Vitæ S. Caroli Borromæi cap. 12 & seqq. quæ loca suæ diœceseos is illo anno visitarit, Medæ tamen peculiariter non meminit. De eo plenius agemus ad 4 Nouembr.

CAPVT III
SS. Aymonis ac Veremundi reliquiæ solenniter translatæ a Federico Borromæo Cardinali.

[24] Iacebant SS. Aimi ac Veremundi corpora in æde nomini ipsorum dedicata, contigua templo quod olim S. Victori ædificarant, sed intimis monasterij septis inclusa, vt non tam exposita populorum venerationi, quam ab omnium aspectu notitiaque summota videri possent. Angebat ea res monachas, quod perspicerent neque sanctissimis sui cœnobij Fundatoribus honorem, quem mererentur, haberi, neque in ceteros mortales, [transferri eorum corpora] quem optabant, fructum ab iis redundare pietatis cælestiumque donorum. Iam diu obsecrarant, quibus fas erat modis, Cardinalem Federicum Borromæum Mediolanensem Archiepiscopū, vt sacra isthæc pignora in decentiorem magisque conspicuum locum transferenda, [petunt monachæ:] atque elegantiori includenda thecæ sanciret, ad spirituale ipsarum solatium, ac publicam vtilitatem.

[25] Annuit ille tandem earum diuturno desiderio. Alexander Mazenta, qui dein Archipresbyter Ecclesiæ Mediolanensis, [annuit Feder. Borromæus Card.] tunc Archidiaconus erat, & sanctimonialium Vicarius generalis, insigni vir iudicio ac prudentia, præmissus Medam est, vt de horum Diuorum benefactis, antiqua veneratione, atque editis iam olim portentis ad eorum testandam sanctitatem, [omnibusq; rite discussis] indagaret. Quæ res omnes a Ioanne Ambrosio Lonato in acta relatæ sunt.

[26] Ipse tandem Cardinalis XXIV Aprilis, ⅭⅠƆⅠƆCXIX, sacris rite operatus, perlustrata exteriori æde S. Victoris, cum eodem Mazenta, Aloisio Bosso Canonico ordinario & Theologo Ecclesiæ Metropolitanæ, cumque monasterij Confessario ac paucis aliis, & Lonato tabellione, in ipsum ingressus monasterium est: magno exceptus monacharum gaudio, cantantium psalmum, Benedictus Dominus Deus Israël: itaque sub vmbella ad interiorem ædem deductus, sacram Eucharistiam breui precatione veneratus, ad Sanctorum ædem, vbi eorum iacebant corpora, eodem ritu processit. Ad ipsorum tumulum prostratus cōcipit preces, [& a se examinatis,] tum recitari iubet quæ de eorum conuersione ac sanctimonia vitȩ & miraculis erant antea iā relata in tabulas, & cum veteri pictura, qua eadem expressa erant, confert. Dein rogatus ab Abbatissa vt ipsas eorum recognoscere reliquias dignaretur, [ipsas reliquias 14 April. 1619 visitat,] effringi sepulchri partem mandat: sicque sacra ossa ac cineres inspexit probauitque. Tum ad agendas Numini gratias compulsatæ Campani æris machinæ sunt, cantatumque Te Deū laudamus. Postea obstrui denuo sepulchrum præcipit, &, quod vnice monachæ optabant, nouam aram ædificari in maiori S. Victoris æde, ac thecam collocandis honorificentius sacris pignoribus. [ac parati necessaria ad trāslationem iubet:] Eam ad rem duo erecta altaria sunt pretiosissimi generis marmore, alterum in interiori æde, in exteriori alterum, sed contigua, eo artificio, vt sacrarum exuuiarum conditorium sub interiori positum altari, a populo exæde exteriori, per vacuum altare anterius spectari posset. Ter mille ad eam rem aurei impensi.

[27] Ea vbi parata fuere, Praxedis Laudensis Antistita, ceteræque monachæ, per eumdem Mazentam Cardinali supplicauerunt, vt absolueret beneficium, ac sacrum thesaurum quo constituerat transferret. Tandem benignissimus Princeps, inito sæpius cum suis consilio, omnibusque mature discussis, præcipuo rei totius administro Mazenta, diem statuit perficiendæ translationi, Dominicam quæ intra octauas solennitatis corporis Christi occurrit, [translationem faciēdam 14 Iunij 1626 decernit:] eoque anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVI in diem XIV Iunij incidebat. Vt omnia rite disponerentur, biduo ante, die videlicet XII, Medam profecti sunt Alexander Mazenta, Iulius Cæsar Vicecomes, Aloisius Bossus, Hieronymus Septalius, Canonici ordinarij Ecclesiæ Metropolitanæ Mediolanensis, cum Francisco Casato cæremoniarum magistro. Ij re diuina peracta, ecclesiam omnem perlustrant, ac locum designant vbi constituendum Cardinali solium pulpitumque ac conopeum, ad maiorem conciliandam actioni vniuersæ gratiam ac maiestatem.

[28] Adfuit postridie Cardinalis ad horam IX, hospitio vsus Parochi Cormanensis: salutatus, [pridie Medā venit:] cum Medæ propinquaret, a geminis cohortibus peditatus Ecclesiastici e legione Ginetti, quæ in subsidium vallis Tellinæ eo tractu tunc excubabat. Eum ab illis honorem Cardinali haberi iusserat Torquatus de Comitibus supremus eius militiæ Præfectus. Occurrere quoque, ad eius aduentum honestandum, Meda aliisque ex locis, viri nobiles permulti. Electica desiliit ad imos gradus, per quos ad templum S. Victoris ascenditur. Hoc ingressus, ante sacram Eucharistiam, quæ in laterali ara erat locata, preces cōcipit: inde ad domum Parochi diuertit, viatorias vestes positurus, ac tantilla quiete reparaturus vires.

[29] Post paullo ad templum idem reuertit, ac sacras induit vestes. Aderant, vti mandarat, Iulius Cæsar Vicecomes Primicerius pluuiali vestitus, Alexander Mazenta Archidiaconus, Hieronymus Septalius Pœnitentiarius Maior, tuniculis, quas Dalmaticas vocant, amicti, atque Aloisius Bossus Theologus. Tum maius altare, quod ad recondenda sub eo sacra corpora, veteri euerso, elegantius erat constructum, [altare nouum dedicat:] dedicare Cardinalis aggreditur, iis ritibus quos Romanum Pontificale præscribit, positis intra illud, vt moris, Diuorum reliquiis, nimirum ipsius S. Victoris, a S. Zenonis, aliorumque Martyrum e Catacumbis Romanis refossȩ. In eodem postea sacrificium Missæ obtulit, ac perbreuem sermonem habuit ad monachas intra clathros considentes. Tum ad Parochi domum rediit, vbi hospitium sibi legerat.

[30] Hora XX stola imposita supra Cardinalitiam exomidem, [monasterium cum sacro comitatu ingressus,] quam Mozzettam vocant, monasterium ingreditur, comitantibus Mazenta, Vice-comite, Bosso, Septalio cappas rubeas indutis, insuperque Ioanne Paulo Corio, Cæremoniarum Magistro, Crucifero, & quem Caudatarium vocant, Cardinalitiæ vestis syrma sustinentem. Sonantibus interea festiuum in morem campanis, ac sanctimonialibus, quæ binæ anteibant, Benedictus Dominus Deus Israël ad musicos numeros concinentibus, ad interiorem ædem processit: hinc adorata Eucharistia, fusisque ante eam precibus, eodem ordine ad alteram SS. Aimi & Veremundi ædem, itidem ab accessu secularium seclusam, deductus est. Hic eorum tumulus stabat, coctis lapidibus fabricatus, cubitos duos ab solo eminens, pictis tabulis, quæ ipsorum Sanctorum miracula exhibebant, circum ornatus. Eo accedentem duæ nobiles puellæ, ex iis quæ sub monacharum disciplina litteras, pietatem ac probos mores edocentur, vario carmine alternis salutarunt. Ipse ad tumulum prostratus ac pauca precatus, ad latus Euangelij sub conopeo consedit, [tumulo aperto] adstantibus, quos ante diximus, & sanctimonialibus spectantibus: tum effringi partem tumuli mandat, quatenus ad reliquias extrahendas opus videbatur. Canonici stolis supra cappas amicti, [extractas reliquias in noua theca ipse reponit,] reuerenter reliquias protrahunt sigillatim, inque plumbea theca reponunt intra marmoream postea includenda, & ipsa interius conuestita candida sindone, qua & opertæ inuolutæque reliquiæ. Ipse Cardinalis suis eas manibus in theca locauit, eo situ ac modo, qui aptissimus videbatur: duo inde sibi frustula retinuit, quorum alterum Ioanni Paulo Corio donauit, in parochiali æde S. Zenonis vici Castani, ad districtum Dairagum attinente, collocandum; alterum Virginiæ Spinolæ Coriæ misit, in parochiali itidem æde SS. Nazarij & Celsi, [partemq; in alia,] vico Bussero, districtus Gorgonzolæ reponendum. In minori quadam lignea theca, ossa quædam capitis singulorum Sanctorum reposita sunt, eaque claustris obserata, appresso sigillo, [quas & obsignat:] vt dein venerationi publicæ ita proponerentur, inclusa argenteo capiti, aut alterius modi capsæ, quæ monacharum studio paranda esset, cuius rei sibi illæ facultatem fieri poposcerant.

[31] His ita peractis, Cardinalis manus, quibus sacras reliquias tetigerat, [quæ per hortum,] religiose abluit. Postea instituta inde per cœnobij hortum supplicatio: Cruce prælata, primæ incedebant monachæ, accensos cereos gestantes, psalmumque Laudate Dominum de cælis modulate canentes. Feretrum, cui theca imposita pretiosis conuestita pannis, gestabant Mazenta, Vicecomes, Bossus, Septalius: vmbraculum sericum supra eamdem thecam palis in altum attollebant primariæ sex monachæ, tedas totidem aliæ ferebant. Feretrum sequebatur Cardinalis. Cum ad ianuam ventum, in atrium ducentem, quod est ante S. Victoris exterius templum, [atriumq;,] quia id extra canonica monasterij septa erat, alterum stabat præparatum vmbraculum, quod sex nobiles ferebant, & Sacerdotes aliquot e vicinis locis acciti superpelliceis induti, ac cereos manibus gerentes: claudebat supplicationem frequentissimus populus egregia ordinatus serie. Ingressi omnes in vicinam ædem, sonantibus campanis, tubis, organis, tympanis, militibus quoque schlopos in venerationis communisque lætitiæ argumentum identidem displodentibus. Cum ad aram maximam ventum, subter eam theca fulcris duobus imposita. Monachæ Litanias vocibus pulsuque organi decantarunt: [ad tēplum deportantur.] Cardinalis orationem propriam hisce Sanctis concinuit, ac dein præsentibus solenni ritu bene precatus, de more indulgentiam concessit centum annorum, breuique rursus oratione Deum ac Sanctos veneratus, sub horam XXIII ad suum se hospitium recepit. Monachæ statis vicibus ad reliquias in sanctis obsecrationibus excubuere.

[32] Die insequenti, quæ Dominica erat, XIV Iunij, sub horam XIII, ad eamdem S. Victoris ædem exteriorem contendit Cardinalis, cum numeroso comitatu virorum nobilium, qui partim e castellis pagisque vicinis, [14 Iunij, die Dominica,] partim Mediolano, ad cælestia isthæc spectacula conuenerant. Salutauere transeuntem festa displosione cohortes peditum, de quibus supra scriptum, in varias distributæ turmas. Ipse breui peracta precatione, cultu pontificio vestitus, assistentibus sibi Canonicis antea memoratis, aliis pluuiali, aliis Dalmatica indutis, [Missa cælebrata,] Missam solenniter fecit, sacramque Eucharistiæ communionem sanctimonialibus impertiit. Dein pluuiali sumpto pulpitum conscendit in eos vsus antea ad cornu Euangelij erectum conopeoque inumbratum, & ad frequentissimum populum verba fecit de horum Sanctorum cælesti vitæ ratione; illud tum eorum exemplo, [de Sanctis concionatur Cardinalis:] tum aliis argumentis, grauiter solideque affirmans, posse etiam Nobiles non solum æternam consequi salutem, sed illustris quoque sanctimoniæ gloriam, vt etiam publicis Ecclesiæ Fastis eorum nomina adscribantur: errare vero eos, qui veræ nobilitatis has esse notas laudesque arbitrentur, si in ludis, blasphemiis, perpetrandis cædibus, oppressione pauperum, ambitione, voluptatibus, aliisque id genus caducis rebus, alios antecellant: hanc enim esse summam nobilitatem, vt Deo Principi supremo ac monarchȩ seruiat quis, seque in illius conspectu humiliet, ac proximis opituletur: demum aduersa, licet inuitis eueniant, sæpe ad Dei cognitionem mortales ad ducere: ita namque sanctis illis adolescentibus Aymo & Veremundo, quod a feris animantibus imminebat, periculum ansam præbuisse vitæ sanctissime instituendȩ. Ista prosecutus Federicus Borromæus Cardinalis eximia qua pollebat orationis efficacia ac suauitate, e suggesto descendit, & quinque puellas, ex iis quæ in illo monasterio erudiuntur, sacramento Confirmationis muniuit.

[33] Hora demum XVI in hospitium suum ad prandium secum duxit Optionem legionis Pontificiæ. Canonici, atque alij Nobiles, ipsaque Cardinalis familia, [post prandium,] in exteriore monasterij diuersorio prandere. Militibus copiosa præbita annona: nam per duos dies in eo pago substiterunt, in area templi & ad Cardinalis hospitium honorarias vigilias alternis obeuntes. Decantatis vesperis, venit rursus ad templum Cardinalis, sumptoque cultu pontificio, cum monachæ consonante organo canticum aliquod sacrum concinuissent, ipse orationem de Sanctis cantauit, usque ad honoranda sacra pignora adoleuit, posteaque hymnum Te Deum laudamus incinuit, prosequentibus ad musicos numeros sanctimonialibus. Interea versus horti ianuam, [solēni supplicatione,] per quam intra monasterij septa intratur, instituta hoc ordine supplicatio. Crux Cardinalitia præferebatur: inde pagorum vicinorum Curiones superpelliceis amicti, cereos gestantes manu, Clerici alij cum turibulis, nauicella, tedis: feretrum cum sacra theca, succollantibus Vicecomite & Septalio Canonicis, Sebastiano Riccio ac Bernardo Porro, illo Secreti, hoc Cantus, locorum vicinorum Præpositis, singulis pluuiale candidum indutis: vmbraculum gestabant viri sex primariæ eo tractu nobilitatis: sequebatur proxime Cardinalis, stipantibus Mazenta ac Bosso.

[34] Cum ad septa cœnobij, externis imperuia, ventum, iussis subsistere ceteris, [etiam per hortum,] ingressus cum iis qui feretrum baiulabant Cardinalis, cumque duobus assistentibus Canonicis, Cæremoniarum Magistro, monacharum Confessario, Ioanne Paulo Corio, & paucis e sua familia superpellicia indutis. Ingressos excepit monacharum supplicatio, Cruce prælata, tedis lucentibus, alioque vmbraculo, sub quo feretrum gestabatur. Ianua ceteris clausa, qua antea exportatæ, ad ædem interiorem relatæ sacræ exuuiæ sunt, cœtu omni sanctimonialium hymnum Te Deum laudamus concinente. Sub quo altari recondendæ intra arcam marmoream erant, ante illud depositæ in mensa ad id præparata. [sed ab hoc turba secularium exclusa,] Orationem, quam ante, concinuit Cardinalis, atque omnibus solenniter benedixit.

[35] Tum Vicecomes ac Septalius cum artifice, qui ea altaria fabricarat, & operis aliquot, quæ summi altaris mensam, [reliquiæ relatæ reconduntur sub altari interiori,] ex vnico factam saxo, pridie fabrilibus machinis in altum eleuarant, capsam plumbeam intra marmoream sub altari condidere: ita nimirum vt spectari queat ab iis qui in exteriore templo preces fundunt, per ipsum maius altare eiusdem exterioris templi, parte inferiore apertum, [sed vt etiā e templo cerni possint.] cancellis dumtaxat e ferro munitum affabre perpolitis varioque ornatu decoratis. Quamquam & ipsum sacrum depositum recludi extrinsecus possit, si quispiam aliqua conspicuus dignitate venerari contemplarique cælestem thesaurum velit; clausum alioquin clauibus duabus, quarum vnam Confessarius monasterij, Abbatissa alteram custodit.

[36] In ipsa autem plumbea capsa inclusa quoque e plumbo lamina, [posita intra thecā inscriptione,] cui hæc insculpta epigraphe:

D. O. M.
CORPORA SANCTOR. AYMON. ET VEREMVN.
FRATRVM COMITVM EX CORIORVM AGNAT.
AB ANTIQ. COENOB. ECCLESIA, AD HANC
ARAM A FEDER. CARDIN. ARCHIEP. TRANSLATA.
XVIII. KAL. IVLII. ⅭⅠƆⅠƆCXXVI.

In basi vero eiusdem altaris interioris ecclesiæ, e marmore niueo fabricata, sed nigro circum insito eleganter ornata, quæ res singularem addit operi splendorem, vncialibus litteris hæc exarata: [& alia basi insculpta:] Sanctorum Aymi & Veremundi Comitum de Coiris corpora huiusce primum cœnobij fundamenta, nunc ornamenta, sacræ Virgines, vt quos in cælo propitiores, loco propiores venerarentur, huc e proximo D. Victoris sacello, in quo diu asseruata, Federici Cardinalis Archiepiscopi Mediolani nutu, transferri curarunt. ⅭⅠƆⅠƆCXXVI. XVIII Kal. Iulij.

[37] Dum fabri, quem diximus, summæ aræ lapidem denuo imponunt ac firmant, [Cardinalis lætus omnia spectat:] sanctimonialibus cantica varia voce pulsuque organi concinentibus, Cardinalis Pontificio cultu posito, ad latus consedit, magna cum animi voluptate contemplans quæ ab artificibus fiebant. Quibus peractis, frutices spectauit e radice germinantes vtriusque lauri, in quas Sancti euaserunt, [lustrat sacræ laurus frutices:] mortis periculum vitaturi: ad dein hospitium repetiit. Diei insequentis primo mane, ad S. Victoris ædem adit, ac facta precatione, in locum ingreditur, in quo clathris interpositis fas est externis sanctimoniales affari. Ibi vniuersæ lætitia gestientes immensas illi gratias egere, [postridie redit Mediolanum. ] quod tam diuturnis tamque inflammatis votis expetitam ab ipsis suorum fundatorum ac tutelarium Diuorum translationem, ita benigne peregisset. Ipse iis fausta precatus, Mediolanum reuertit.

[28] Mirabitur lector, nullam fieri a nobis mentionem exterioris ornatus ad eam solennitatem adhibiti. Cupiebant quidem monachæ, & natura magnanimæ, & splendoris, in iis rebus quæ ad Dei honorem pertinent, vehementer appetentes, apparatum quam possent nitidissimum adhibere; sed Præsidum moderatione coërcita earum studia sunt, certaque præscripta mediocritas, ne sumptu & magnificentia vltra prodirent, quam calamitosi temporis ratio pateretur. Est ecclesia exterior, sæpius iam memorata, anno ⅭⅠƆⅠƆXX a Maria Cleophæ Carcana Abbatissa ædificata, [qui ornatus fuerit templi exterioris & interioris] forma & opere elegantissimo, longa cubitos XXXV, lata XVII, alta XXVIII, ornata præclaris Diuorum imaginibus, altaribus quinque. Par magnitudo elegantiaque ædi interiori, vbi & sedilia monacharum scite facta & venuste, triplexque organum. Ædes vtraque præter eum quem diximus splendorem, vasis argenteis, luminaribus, floribus natiuis atque arte factis, necnon peristromatis, præstringuebat oculos ac mentes intuentium. Arcus varij foris erecti, [atque atrij.] tabulisque & inscriptionibus ac carminibus exornati erant. Quæ omnia accurate citatus auctor Emmanuel Lodi exponit.

[Annotatum]

a Fas est coniicere, frusta hæc fuisse aliqua reliquiarum S. Zenonis M. qui 14 Februarij memoratur in Martyrol. vel eius qui 9 Iulij, quoniam vtriusque corpus tradit Ferrarius Romæ in æde S. Praxedis asseruari, cuius titulo Cardinalis fuit S. Carolus, eiusq; ædis reliquias, vt scribit lib. 1 cap. 8 Iussanus, honorificentius reposuit, vt fortassis particulas aliquas deciduas sibi sumere potuerit, quæ ad Fredericum fratrem postea deuenerint, iisq; hic secundum ritus Ecclesiæ ad altarium consecrationem vsus sit. Quanto alioquin studio eiusmodi reliquias vndique colligeret S. Carolus, exponit idem Iussanus lib. 8 cap. 8. S. Victotis diximus § 1, aginatalem 8 Maij.

DE S. FVLCRANNO EPISCOPO LODEVENSI IN GALLIA.

AN. CHR. ⅭⅠƆVI.

[Praefatio]

Fulcrannus, Episcopus Lodeuensis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Ciuitas Lutauensium, id est Lutaua castrum, in Gallia Narbonensi prima, vt habet vetus Notitia prouinciarum ac ciuitatum Galliæ, aliis Loteua, Lodaua, Lotoua, vulgo Lodeua dicta, inde a primis Christianæ religionis temporibus Episcopali solio ornata est. In quo primus consedisse traditur S. Florus, [Lodeuæ, a S. Floro olim conuersæ,] qui fidem illic plantarat. Ita in illius Vita IV Nouembris scribit Bernardus Guido, & ipse eiusdem vrbis Episcopus: Perueniens, inquit, vir Dei ad ciuitatem Lodouensem, vbi Pastor Ecclesiæ & Episcopus electus est primus, & errantes oues propriis humeris ad ouile Dominicum reportauit. Præcipuus vrbis Patronus est S. Genesius Martyr Arelatensis, secundarius S. Fulcrannus, [Episcopus S. Fulcrānus:] Lodeuensis & ipse Episcopus. Illius XXV Augusti, huius XIII Februarij aguntur feriæ. Fulcranum alij, Fulchrannum, Fulcrandum, Folcrandum appellant.

[2] Triplicem se eius Vitam habuisse Guilielmus Catellius lib. 4 Commentariorum historiæ Languedociæ testatur. Nos geminam nacti sumus. [eius Vita vnde hic edita?] Breuierem vnam Tolosa misit Petrus Poßinus noster, in Lectiones distributam ad vsum Officij Ecclesiastici. Pleniorem alteram e codice Ecclesiæ metropolitanæ Pragensis describi nobis curauit Ioannes Scholtzius noster. Hanc solam damus, e qua altera contracta. Huius vero auctor idem Bernardus Guido, ex ordine Prædicatorum, [a quo scripta?] Episcopus Lodeuensis creatus anno ⅭⅠƆCCCXXIV, Catellio auctore Testatur in titulo se hanc Vitam cōcinnasse ex gestis eius antiquis, [alia prolixior antiqua.] resecatis superfluis, quæ ex prolixitate nimia fastidium legentibus generabant. Et videtur aliquid sub finem desiderari, cum omnino abrupte desinat. In apographo, quod Praga accepimus, perpetuo Sultrammus scribitur, amanuensis vitio, vt remur: quare, vt altera habebat, Fulcrannum restituimus.

[3] Eleganti eum elogio prædicat Saussaius Idibus Februarij in Martyrologio Gallicano, vbi & tradit Ecclesiæ illi annos LVII præfuisse: dies nouem adiicit Catellius. [ætas ac tēpus Sodis:] Vita diserte asserit migrasse ad Dominum anno generationis Christi MVI Idib. Februarij, feria IV, cum nempe Cyclo Solis VII, Lunæ XIX, Indict. III, littera Dominicalis erat F. Addit mansisse in Episcopatu annis LXII, diebus IX. Verum cum antea tradat cap. 1 nu. 6 pridie Non. Februarij, anno generationis Christi DCCCCXLIX consecratum esse, alicubi error est: nam ab anno ⅠƆCCCCXLIX ad ⅭⅠƆVI, non nisi LVII intercedunt anni. Forte pro ⅠƆCCCCXLIX, legendum ⅠƆCCCCXLIV, tumq; omnia constant, V pro X posito. Verum aliud obstat, quod anno ⅠƆCCCCLIX dies IV Februarij fuerit Dominicus, an. ⅠƆCCCCXLIV Sabbathum: solent autem eiusmodi Episcoporum consecrationes fere Dominicis diebus fieri.

[4] Durauit S. Fulcranni corpus integrum atque incorruptum per annos ⅠƆLXVII. [corpus 567 annis incorruptū,] Caluinistæ tandem anno ⅭⅠƆⅠƆLXXIII Lodeua occupata, in ignem illud coniecere. Verum ignis, velut suam iis exprobraret immanitatem, sacris exuuis pepercit. Nihil tamen moti eo miraculo feri homines, per compita illud Bacchico furore raptarunt, dein in frusta dissecuerunt, vix vt manus altera, [in frusta concisum a Caluinistu,] ac frusta quædam corporis subtrahi ferali sæuitiæ potuerint. Atque has nunc, licet exiles, sui Antistitis reliquias custodit ac religiose veneratur Ecclesia Lodeuensis: multaq; ad eas eduntur etiamnum miracula. Narrantur ista a Catellio in Catalogo Episcoporum Lodeuensium, Andrea Chesnæo in Antiquitat. [manu erepta, & frustis aliis:] vrbium Galliæ pag. 699. At vindicatum cælitus sacrilegium indicat Claudius Robertus in Gallia Christiana, & Saussaius in Appendice ad Martyrol. Gallic. pag. 1223, aitq; si tempori missas ad se tabulas nactus esset, ad IV Iulij signari hoc debuisse.

[5] Illud quoque ad S. Fulcranni honorem facit, quod ex MS. libro de Episcopis Magalonensibus auctore Ioanne de Verdala Magalonensi seu Montepessulanensi Episcopo, Bernardi Guidonis æquali, [sorores eius sua bona dant Ecclesiis.] narrat lib. 4 Catellius. Duas ait fuisse S. Fulcranno sorores, singulorum dominas pagorum, quorum alter Monspessulanus, vulgo Montpellier, alter Montpellieret dicebatur: quæ fratris æmulatæ in res sacras munificentiam ac pietatem, voto nuncupato, suas omnes ad diuini cultus propagationem facultates contulere, & pagos quidem illos Ecclesiæ Magalonensi atque Episcopo Ricuino donauere. Dein Melgorij Comiti id flagitanti, feudi iure Montispessulam oppidum contulit Ricuinus, pacto clientelam se posterosq; debitis obsequiis testaturos. Restituit illa tamen Ecclesiæ Magalonensi Guilielmus Melgorij Comes sub annum ⅭⅠƆXC. Ac tunc cœpit in hodiernam amplitudinem splendoremque Monspessulanus excrescere: estque eo Sedes Magalonensis translata.

[6] Adfuisse reperitur Folcrannus Episcopus Lodouensis & subscripsisse donationi, [S. Fulcrāni alibi memoria.] quam Froterius Episcopus, in præsentia Regimondi Comitis & Girfeudis Comitissæ aliorumq; fecit, anno ab Incarnatione Domini noningentesimo septuagesimo secundo. Recitat tabulas eius donationis Catellius lib. 1 historiæ Comitum Tolosanorum cap. 15 in Raimundo III.

VITA
auctore Bernardo Guidone Ep.
ex MS. Ecclesiæ Pragensis.

Fulcrannus, Episcopus Lodeuensis in Gallia (S.)

BHL Number: 3207

Avctore Bernardo Gvidonis Episc. Ex MS.

CAPVT I
S. Fulcranni ortus, educatio, Episcopatus.

[1] Beatus Fulcrannus ex territorio Lodouensi, quod antiquitus Lutoronense territorium, & Luteua ciuitas dicebatur, Narbonensis prouinciæ, Aquitaniæ regionis, ex parentibus secundum seculi dignitatem genere & potentia magnis extitit oriundus. [S. Fulcrānus genere nobilis,] Ferturque genitrici eius a Biligardi per noctem ostensa visio, cum grauida eum adhuc gestaret in vtero, [qualis postea futurus, matri grauidæ declaratur in somnu:] quod arborem frondosam, pomis refertam, loco filij peperisset: sub cuius vmbra multos homines quiescere ac refici, multumque gaudere cernebat. Quam visionem cum cuidam sancto viro narrasset, audiuit ab eo quasi diuinum responsum, quod talem filium paritura esset, qui magnum in Ecclesia Dei locum teneret, magnique apud Deum meriti futurum esse: sub cuius vmbra multi Ecclesiæ filij optimam sibi requiem inuenirent, fortitudine roborarentur, bonis actibus, tamquam ramis, protegerentur, virtutibus quoque ac moribus, quasi floribus, ornarentur, ac reficerentur doctrinæ eius pabulo, & fructibus meritorum. Quæ omnia postmodum luce clarius rei veritas comprobauit. Percepto autem responso mulier læta efficitur, & in amorem necdum nati geniti se totam effundens, toto corde Dominum precabatur, vt sicut audierat sic videret.

[2] Natus est autem infans, puerque effectus magistris traditur litteris imbuendus: [litteris eruditur,] in quibus non mediocriter eruditus, in breui illarum scripturarum præcipue scientiam attigit, quæ vel ad diuinum cultum, vel ad salutem pertinent animarum. Præuenit enim eum Dominus in benedictionibus dulcedinis, notas faciens ei vias vitæ, & aqua sapientiæ potauit illum. [optima indole præditus,] Ab infantia namque sortitus est animam bonam, puer ingeniosus, docilis & amabilis valde: cui dulce erat ecclesiam frequentare, & studiosum esse in lectione audienda, pro viribus corporis & ætatis. In disciplina vero morum, [diligens] atque virtutum profectu super coætaneos suos, imo supra docentes se, in breui doctus apparuit, Diuina vnctione & gratia. Nobilitatē quoque sanguinis morum nobilitate venustare satagens, verecundus erat facie, purus mente ac corpore, omnibus placens, [& probus:] omnibus gratiosus. Talemque B. Fulcranni pueritiam melior subsecuta est adolescentia.

[3] Cum autem iam ad maiorem peruenisset ætatem, & iuuentutis flore vernaret; crescente in eo ætate crescebat simul sapientia ac gratia apud Deum & homines. Intantum enim virginitatis & castitatis amor animo eius insederat, [virginitatem tenere amat] vt eam super salutem & omnem pulcritudinem adamaret, aspernareturque atque fugeret, vt quamdam pestem, quidquid eius contrarium foret. Castigabat corpus suum ieiuniis & vigiliis, & spiritui seruire cogebat. Innocens manibus & mundo corde & corpore in adolescentia sua conuersatus, [atque illibatam seruat,] virginalem pudicitiam mentis & cordis vsque ad finem vitæ suæ conseruauit illæsam, prout ipse moriens in præsentia sacratissimi corporis Iesu Christi constitutus veraciter est confessus. [quam corporis a morte incorruptio declarauit:] Attestatur autem virginali corpori eius examinata ipsius corporis integritas, quod post longa tempora contentum intra se fossa humus reddidit mirabiliter integrum & illæsum, sicut a corruptione carnis receperat alienum.

[4] Per singulos autem gradus Ordinis Ecclesiastici proficiens ad Ordinem Diaconatus, [fit Sacerdos:] deinde ad Presbyteratus honorem ascendit: quem vita & moribus illustrauit, proficiens atque succrescens, donec magnus effectus est vehementer. In carnis suæ maceratione tanti rigoris fuit, [castitatis amore, corpus varie macerat] vt eam ob castitatis amorem indesinenter fame, siti, frigore, nuditate, laboribus, vigiliis, & ieiuniis multis affligeret: iamque pretiosarum vestium cultus abiicitur ab eodem, & dulcium escarum despicitur apparatus. Intrinsecus enim ad carnem gerebat pro delicata veste cilicium, [ciliciis] cum tamen forinsecus honoratis vestibus tegeretur. Pernoctabat in orationibus, quas cum lacrymarum effusione, [vigiliis,] ac mentis deuotione, diuinis auribus offerebat. Sic igitur secundum doctrinam Apostoli corpus suum possidere didicit & studuit, vt esset vas sanctificatum, in honorem coram Deo, & ad omne opus bonum paratum. [1 Thess. 4. 4]

[5] Erat autem eo tempore venerandus vir & per omnia laudabilis b Theodricus Ecclesiȩ Lodouensis Antistes, qui B. Fulcrannum ab ipso pueritiæ suæ æuo tenerrime diligens enutriuit, ac moribus bonis insigniuit. [educatus ab Episcopo Theodrico,] Apud quem cum cottidie meritis crescentibus de virtute ascenderet in virtutem, tantam ipsius Antistitis, Cleri quoque ac populi totius, consecutus est gratiam, pro gratia Dei & sapientia, [ipsi & ceteris carus.] quæ relucebat in vultu eius, vt eum omnes affectu nimio venerarentur diligenter, ac loco Patris haberent. Cumque prædictus Pontifex iam processisset in diebus suis, ipsum præ cunctis mortalibus desiderabat sibi in Sede Lodouensi habere & fieri successorem: & ad hoc ipsum Cleri & populi Lodouensis intentio suspirabat. Consummato igitur feliciter cursu dierum suorum memoratus Theodricus Pontifex, vocante se Domino, migrauit ad Christum.

[6] Defuncto autem memorato Episcopo Theodrico conuenit vniuersa Ciuitas, cum Odone & Eldino Principibus populi, [expetitur ei successor, eoq; mortuo eligitur:] postulantes & requirentes sibi Dominum & Episcopum fieri Fulcrannum venerabilem Sacerdotem. Audientesque Cathedrales Canonici & attendentes denotionem populi, gauisi sunt, quod eum sibi præesse desiderarent, quem ipsi eligere proponebant. Conuenientesque in eum vno ore eademque sententia, B. Fulcrannum elegerunt in Episcopum & Pastorem animarum, fitque repente lætitia magna in populo & ciuitate. Quo audito vir Dei vltra quam credi potest expauit, [ex fuga vetractus] & fuga lapsus, latere cupiens, sed non valens, repertus tandem atque coactus Narbonam Metropolim vrbem vsque perductus est, & ab c Imerico Reuerendissimo Archipræsule Sedis illius confirmatus est, [consecratur 4 Feb. 949] & consecratus in basilica S. Pauli primi Episcopi ciuitatis illius, pridie Non. Febr. anno generationis Christi d DCCCCXLIX. Indeque reuersus ad ciuitatem & Sedem suam Lodouensem, susceptus est cum gaudio, & exultatione vniuersæ terrœ.

[Annotata]

a Eustorgiam vocat Saussaius.

b Alia Vita Theodoricum vocat: Catellius Teudericum.

c Catellius Aymericum vocat: Vita altera Æmericum.

d Supra monuimus, si hoc anno consecratus est, decissitq; anno 1006, non potuisse, vt infra dicitur, 62 annos in Episcopatu exigere.

CAPVT II
S. Fulcranni zelus iustitiæ contra male ægentes.

[7] Inter cetera vero charismatum dona quibus S. Fulcrannus refulsit, virtus humilitatis in ipsa exaltatione sua potissime claruit, per quam omnibus ita communem se fecit, [valde humilis,] vt in nullo a moribus discrepare ab eo quod prius fuerat videretur. Quia vero largitor omnium gratiarum Deus humilibus consueuit dare gratiam, [omni gratia conspicuus,] hunc humilem seruum suum adeo gratia sua large perfudit, vt nihil ei in vlla gratia deesse videretur. Hic fuit veraciter arbor illa frondosa pomisque referta, quam venerabilis genitrix eius Biligardis, antequam pareret, parituram se in visione præuidit, sicut superius in sermonis exordio est prætactum. Quia igitur

Arbore de dulci dulcia poma cadunt,

quam cito potuit vir Dei Fulcrannus, sumpto Episcopatu, manum misit ad fortia, [diœcesin visitat] euaginato gladio Spiritus, quod est verbum Dei, per totam diœcesim suam discurrens, dicebat iniquis: Nolite inique agere. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: manusque eius fuerunt in ceruicibus inimicorum, pacisque perturbatores perturbare studebat. Tantus ergo iustitiæ zelus in eius corde feruebat, [& iustitiā zelose exercet:] vt sola sua præsentia magnum metum incuteret criminosis.

[8] Non ambigebat vir Dei se murum opponere pro Ecclesia Dei & domo Domini, præfulgens ipse regali sacerdotio tamquam Pontifex & Prælatus. Ita videlicet vt regali magnanimitate opprimeret fastuosos, & sacerdotali benignitate bonis & humilibus fauorabilem se præberet. Hic vir sanctus zelo Dei ductus Comitem Tholosanum nobilem ac potentem, [Comitem adulterum repellit ab osculo & dure increpat.] sibi aliquando obuiantem, officiose ac venerabiliter se osculari volentem repulit, ac dire redarguit coram multis, eo quod vxorem propriam dimisisset, & aliam a viro suo dimissam duxisset, ac pro hoc grauiter improperando adulterum fore dicebat vtrumque. a In quo Heliæ ac Ioannis Baptistæ factus est imitator, quia, sicut illi, maluit eiusdem Comitis indignationem incurrere & periclitari de capite, quam ipsum peccantem publice increpatione publica non ferire. Beato igitur Fulcranno omnes libenter obediebant, quia videbant quod vita sua non dissidebat a doctrina.

[9] Aliquantulum autem temporis post susceptum Episcopatum effluxerat, cum humilem & exilem suæ Sedis ecclesiam, [templum Cathedrale ædificat, & turrim,] quam in honore S. Genesij Martyris vili schemate fabricatam inuenit, exaltādo & ampliando repararet, & in eiusdem extremitate basilicæ disponeret turrim ædificare. Quod audiens Vicecomes Heldinus, qui ciuitatem Lodouensem iniuste ac violenter tunc dominari videbatur, nuntium suum ad B. Fulcrannum continuo destinauit, mandans ei & interdicens, ne turrim illam erigere plus auderet quam ipse iuberet. Sed ipse qui missus fuerat cum tanti Pontificis oppressus auctoritate simul & animositate, non fuit ausus hoc Domini sui mandatum eidem significare, sed cuidam de famulis suis occulte significauit, [contempta prohibitione Vicecomitis,] vt sic mandatum Vicecomitis denuo in alium transfusum tandem ad aures Præsulis perueniret. Cuius nequaquam ausus est expectare responsum, sed occulte fugiens statim disparuit, & licet diligenter quæsitus, non tamen potuit inueniri. Sanctus autem Episcopus plenitudinem iurisdictionis, quam per donationem regiam & auctoritatem Apostolicam habebat in ciuitate Lodouensi, attendens, confisus in Domino & in potentia virtutis eius, eminentiorem & fortiorem quam disposuerat perfecit turrim.

[10] Tunc prædictus Vicecomes factus asperior solito, cum ad eamdē vrbem quadam die multum commotus & quasi furibundus venisset, & ad contumeliam tanti Pontificis exigendo a ciuibus vectigalia male vsurpata, dire nimis eos affligere cœpit. [quem iniusta vectigalia extorquētem] Licet autem per interpositas honorabiles personas ex parte Pontificis exoratus, a tanta barbarie resipiscere nollet, vir Dei super contritione populi sui nobiliter iratus, prout nobilem virum nobilis ira decet, iussit illico Vice comitem ipsum capi, captumque tamdiu detineri quousque redderet ac restitueret vniuersa, quæ tam ipse, [captiuum detinet, donec ablata restituat,] quam prædecessores sui violenter & iniuste rapuerunt & abstulerunt Ecclesiæ Lodouensi, ac vt de cetero nihil eorum prorsus repeteret in perpetuum, data sufficienti & iuratoria cautione. Quo facto, non perius, muneribus placatum Vicecomitem liberum abire permisit. Sic igitur ne vsque interemptionem mucro correctionis in manu S. Fulcranni sæuiret, [dein placatum dimittit:] eo vsque ipse correctionem suam temperare curabat, vt vltioni suæ aliquid demeret, quia vix est sine culpa totam semper prosequi, vt de eo veraciter dici posset:

Verbera Patris habes, vbera Matris habes.

Tanta nihilominus lenitate studuit dulcorare, nonnumquam exasperatos a se, vt eos non solum non pigeret fuisse contristatos ad pœnitentiam, sed multum inde gauderent, propter lætitiam & gratiam subsecutā.

[11] Sic itaque vir Dei prouidentia sua alios quidem blandimentis, alios alacritate, alios seueritate, alios officiis, [alias lenis, alias seuerus.] alios verbis, alios verberibus corrigebat, & ad vitæ semitam reducebat.

Vir pius atque grauis, vir sic in vtrosque modestus,
      Vt liuor neutro reddere posset eum.

Licet enim B. Fulcrannus generosus esset potensque secundum seculi dignitatem, plus tamen ad faciendum ea quæ agebat, valebat in eo animi nobilitas, quam generis fortitudo. Propositum autem B. Fulcranni fundatum firmiter in corde eius erat, vt aduersariis Ecclesiæ, [fortiter resistit hostibus Ecclesiæ:] fidei & pacis pro posse suo semper aduersaretur, & ascendens ex aduerso se murum opponeret contra eos. Eo enim in Sede sua sederite, filij multi Belial in virga furoris Domini perturbabant in patria quietem populi, & intantum exarsit eorum impietas, quod permultos seruos Dei contristauit, multumque eis molestiæ intulit. Sicut enim b Iuncellense cœnobium humiliauerunt vsque ad terram, detraxeruntque vsque ad puluerem, sic & alia sacra religiosorum loca ministri Sathanæ deuastabant, nec sinebant in pace viuere filios pacis: bulliebant c ruptarij, sæuiebant hæretici, ac fautores eorum fideles: vix alicui & alicubi tunc licebat in suo tabernaculo operari. Inter hæc vrebatur anima viri Dei, [zelo se] vbi tot rerum discrimina, tot crimina hominum perditorum desæuire multiplicarique cernebat; vnde cum Apostolo dicere potuit: Quis infirmatur & ego non infirmor? [2 Cor. 11. 29] Quis scandalizatur, & ego non vror? Aduersus hominem iugem conflictum assumpserat, [& pœnitentiis excruciat:] indefessum certamen, vitamque eius, quam ducebat asperrimam in vigilis, disciplinis, & ieiuniis multis, in ciliciis, & ferreæ tunicæ ad carnem nudam gestatione: cui non fuit ante sitim potus, nec cibus ante famem. Quasi grande martyrium sine gladio possumus in eo confirmare.

[Annotata]

a Quia plures S. Fulcranni tempore Comites Tolosani vixere, quorum tamen non satis perspicuus ordo statuitur, ac ne nomina quidem, apud Catellium in peculiari de iis volumine, quis hic fuerit a sancto viro obiurgatus, nobis non liquet. Meminimus supra donationis factæ anno 972, Raimundo III, siue Regimundo, Comite Tolosano præsente , ipsoq; S. Fulcranno.

b Ita minor Vita, cui, vtpote apud Tolosates descriptæ certior in propriis nominibus fides. Apographum Pragense habebat Mutilense.

c Eadem vox cap. 6 nu. 38 repetitur, extatq; in minori etiam Vita. Gerardus Ioannes Vossius lib. 2 de vitiis sermonis cap. 16 subscribere videtur cuidam existimanti Ruptarium equitem esse, a Belgico Ruter. Nescio sane, an qui cap. 6 nu. 38 Gybretum castrum, in prærupta rupe positum, ideoq; inaccessibile, insederant ruptarij, equites esse potuerint.

CAPVT III
S. Fulcrāni opera misericordiæ, sacra ædificia.

[12] Pauperum ac perigrinorum curam maximam B. Fulcrannus habebat, [liberalis in pauperes,] & ad supplendam eorum inopiam largissimus erat. In diebus illis vocauit Dominus famem super terram, & omne firmamentum panis contriuit. Confluxit ad eum maxima multitudo pauperum, tam ex vicinis locis quam a remotis & ignotis, [fame grassante] ita quod vix erat locus in Lodouensi vrbe vel circa, quem egenorum inopia alias frequentia non impleret. Vidensque pius Pater innumerabilem multitudinem pauperum, [plurimos alit,] vehementer condoluit, cœpitque quomodo eis subuenire posset anxius cogitare: tunc enim terra negauerat fructum cultoribus suis. Propterea pius Pater omnia quæ in stipendiis propriis habebat, pauperibus distribuit, sibique prorsus nihil retinuit. Cumque omnia eius mobilia pauperibus erogata fuissent, & adhuc multo plures pauperes superessent, [supellectili distracta, & aliunde conquisita annona:] qui vrgente fame amplius indigerent, totum Episcopatum suum circuiens omnia pecora, a quæ cum magna diligentia adunauerat, diuisit pauperibus vniuersa.

[13] Audito vero quod in b Ruthenico territorio frumentum venundaretur, assumpto secum non modico pretio, iuit illuc vt emeret pauperibus escas. Raymundus autem c Comes Ruthenensis ei in via parauit insidias, [insidias sibi paratas euadit,] vt totam pecuniam illam sibi tolleret, eamque haberet. Sed vir sanctus eo comperto, nil hæsitans, sed quasi leo confidens absque vllo terrore audacter accessit ad locum insidiarum. Tunc inimicum suum vis quædam diuina perterruit, vt a loco fugauit. Cœpit enim Comes pallescere dolore, & vehementius anxiari. Et cum tot doloribus vrgeretur ait suis: [auctore diuinitus punito:] Dimittamus, quia iste, quem persequimur, seruus est Dei placidissimus. Vixque ad sua reuersum durissima febris inuasit.

[14] Sanctus vero Pater consummato feliciter negotio suo, cum sufficienti annona secure reuersus ad Sedem suam, multitudinem pauperunt illorum vsque ad nouas fruges abunde refecit. Et tunc donante Domino benignitatem, & terra dante fructum suum, cum gaudio vnusquisque ad propria remeauit. Consuetudinem sibi fecerat B. Fulcrannus, vt in omnibus Apostolorū festiuitatibus, diebus quoque Dominicis & festiuis, ac per Quadragesimam, pauperibus cottidie lauaret pedes, & victum & vestimentum præberet, excepta communi eleëmosyna, quam largiter omnibus superuenientibus faciebat. Et insuper si quos in diœcesi sua sciret pauperes ægrotantes, [pedes pauperum lauat:] quos diligenter inquiri faciebat, curam eis medendi tamquam suis domesticis impendebat: plusque gerebat curam pauperum, [ægris subuenit:] quam consanguineorum, qui nec ad argentum nec ad aurum lumina flexit, sed doluit quoties cui daret hæc, non haberet. Qui non cessauit inopum fulcire ruinas, donec inops dando factus &ipse fuit.

[15] Consummato autem opere basilicæ S. Genesij, quo ipsam erexit, ampliauit & roborauit, tandem eam honorifice dedicare studuit conuocatis ad dedicationem viris Reuerendissimo Domino Imerico Archipræsule Narbonensi, d Ryquino Magalonensi, & e Deusdedit Ruthenensi Episcopis Reuerendis. [dedicat ecclesiam Cathedralē an. 975] Quæ facta est anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXXV. Cuius celebritas dedicationis agitur in mense Octobris, in octauis S. Michaëlis Archangeli. Cui Ecclesiæ, & altaribus quæ construxit in ea, multa contulit bona, & larga munera fecit ex bonis, quæ ei ex patrimonio suo proueniebant: & ordinauit quid Canonici, [& large dotat:] quid & quantum Presbyteri celebraturi in illis altaribus, & ministri eorum inde haberent; prout in testamento eius plenius continetur.

[16] Construxit quoque cœnobium Ordinis S. Benedicti prope ipsam ecclesiam Cathedralem in honore f sancti Saluatoris, ex alio loco minus idoneo translatum ad locum illum subiectum ipsi Ecclesiæ S. Genesij, & Episcopo Lodeuensi, quod multis donariis, [monasterium S. Saluatoris ædificat,] & possessionibus ditare curauit, & dotare: & primo ecclesiam ipsam sancti Saluatoris ipsi monasterio contulit, quæ prius veterano ædificio in honore sanctæ Crucis ædificata, postmodum a prædecessore suo bonæ memoriæ Theodrico in honore sancti Saluatoris consecrata fuit. [templumq; restaurat:] Quam pene dirutam ipse S. Fulcrannus firmiter reparauit, exaltauit, & ex patrimonij sui prædiis locupletauit, ac Algemarum quemdam dilectum suum, ex Canonico monachum factum, virum prouidum ac bene litteratum cœnobio illi præfecit. His itaque consummatis anni iam DCCCCXCVI Dominicæ Incarnationis computabantur.

[17] Non solum autem in vrbe seu diœcesi Lodouensi, vbi præsidebat, sed etiam extra eam ramos suæ sanctitatis & bonitatis extendebat. Studuit enim reparare atque propagare religionem. Monasterium enim g Iuncelense, sibi vicinum, in honore S. Petri & omnium Apostolorum fundatum, sibi acquisiuit, [monasterium Menalense restaurat,] & a malefactoribus, qui tunc temporis humidabant in terra, iam pene euersum atque dirutum, multo labore & studio reparauit: & exti pauit inde quæ noxia erant, & Sarabaitis reprobis monachis inde eliminatis, & cœnobitis probis illuc introductis, [& reformat, dyscolis eiectis:] strenuum & religiosum virum, nomine Stephanum, Patrem eisdem præposuit & dedit in Abbatem. Quem, quia vir venerabilis vitæ erat, ipse S. Fulcrannus plurimum amauit. Pro cuius etiam amore monasterium ipsum multis & optimis possessionibus ampliauit.

[18] Quis autem sufficiat explicare, quæ, qualia, & quanta bona & dona fecerit his & aliis piis locis, & ordinarit facienda post mortem suam? Quæ enim Ecclesia in eius diœcesi fuit, quæ reparari indiguit, [Ecclesiis multis benefacit:] quam ipse aut non reædificauit, aut ad reædificandum sumptus non dedit? Quæ persona inclusa, quæ pauper, quæ peregrina & infirma, quam ipse sciuit in Episcopatu suo, quam non pauit & vestiuit, & cui medelam impendi non fecerit? [indigentibus subuenit:] Quam viduam pauperem de bonis suis non sustentauit? Quam pauperem adolescentulam non maritauit? Numerum & nomina pauperum & peregrinorum diligenter faciebat inquiri, & habere volebat in scriptis, vt in omni eorum necessitate, & indigentia paterno eis prouideret affectu, & congregationi pauperum affabilem se præberet.

[Annotata]

a Vita minor ita habet: quæ reperit, cum magna diligentia decimauit, & dimisit pauperibus vniuersa.

b Ruteni a Languedocia Tarno amne separantur. Galli vrbem ipsam Rutenam, olim fortassis Segodunum, Ptolemæo lib. 2 cap. 7 memoratum; Rhodez vulgo, territorium ipsum Rouergue vocant.

c Vita minor: Comes impius Ruthenensis.

d Catellius in Catalogo Magalonensium Episcoporum, vbi huius dedicationis meminit, Ricuinum vocat: Vita minor Deodatum Requinum.

e Cl. Robertus Deusdedit, & Deodatum vocat; sed non suo ordine locat.

f Meminit huius cœnobij Cl Robertus in Gallia Christiana.

g Ita minor Vita. In Pragensi videtur esse Monasense.

CAPVT IV
S. Fulcranni humilitas, aliæ virtutes, pœnitentia ob imprudens dictum.

[19] Cvmque B. Fulcrannus virtutum varietate fulgeret, sic in eo virtutes virtutibus illustrabantur, vt modestiæ suæ, qua pollebat, numquam deesset auctoritas, mansuetudo constantiam commendaret, contineret patientia libertatem, & declinaret vbique superbiam. Humilitas namque sic ab eo amabatur, vt eius existeret indefessus … [omnibus est exēplo & venerationi ob singulares virtutes,] Ita namque se gerebat, vt cunctorum imitatione pariter & veneratione dignus existeret, vtpote vir nobilitate, scientia & doctrina ac sanctitate famosissimus, honestatis, grauitatis, totiusque probitatis quasi quoddam simulachrum & imago. Si staret ipse ad orandum, eo deuotiorem, lacrymis profusiorem inuenire non posses: si ad sacrificandum, non tam hominem quam Angelum crederes. Si caussas audiret, ita iusti & æqui tenax erat iudicij, vt regulis cælestis iuris omnia moderaretur.

[20] Alias vbique lætus & affabilis erat, sancta quadam affabilitate præsentes lætificans & recreans miro modo. Sermo eius semper magistro sale conditus erat, ignitus incendio caritatis, [efficax in sermone,] incendium diuini amoris audientibus, & sapientiæ condimentum infundens. Dederat ei Dominus linguam eruditam, vt sciret quando deberet proferre sermonem, vt lapsos posset erigere verbo. Tantaque docendi gratia diuinitus ei data fuerat, vt audiendi verbum Dei ex ore eius nulla vnquam satietas audientium sequeretur. Nimirum diffusa gratia in labiis eius, gratiam in audientium cordibus infundebat. Erat etiam homo Dei studiosus in litteris, vnde non tam sibi legendo, quam aliis prædicando, salutem prouideret æternam. Erat in pietate loquens, quia sermo eius purus & efficax semper erat, nec aliquis mutire contra præceptum eius audebat, cum sermones eius rectissimos vita illustraret.

[21] Tantam gratiam virtus diuina ei contulerat, vt populi ipsum audire, ipsum videre, sibique præsentem esse semper desiderabant. Nouerat enim ipse gaudere cum gaudentibus, [gratus omnibus,] & cum flentibus flere. Nullus eo in a commendando vrbanior, nullus temperantior in bibendo, nullus mansuetior erat afflictis, nullus pauperibus affabilior, nullus importabilior contumacibus ac superbis. Agnus erat domitis, indomitis leo. Eius erat proprium dare dante Deo. Sic interior eius homo cum exteriore conueniebat, vt in eodem statu semper inueniretur, nec vnquam mutaretur, [semper sui similis:] nisi forte de bono in melius: quamquam circa ipsum fieret multiplex & varia mutatio rerum. Non ergo mirum videatur si ab omnibus amabatur, qui tot bonis erat & gratiis cumulatus.

[22] Cumque tot & tantis bonis ipsum gratia Diuina cumulasset, ipse tamen de se humilia semper sentiens, se seruum reputabat inutilem, se infructuosum aiebat, qui locum Pontificis occuparet, [indignum se Episcopatu profitetur,] Pontificis honorificentiam susciperet, Pontificis vero nec merita, nec fructus se habere reputaret. Solus ea quæ sibi inerant bona non videbat, solus nesciebat quæ sciebant omnes: imperfectionem suam tantummodo cogitans, vt sciret quantum sibi deesset. Numquam sibi virtutis aliquid esse, subtili valde ac studiosa discussione pensabat: intantum vt huius considerationis aculeis, multoties corde compunctus resolueretur in lacrymas, [ex intimo animi sensu;] & velut mortuum se defleret. Sola indignitatis suæ vox audiebatur, crebris intercepta singultibus, ita vt oculos audientium filiorum paternæ lacrymæ tunc replerent. Cum autem B. Fulcrannus dignitatem & nomen, sed non opus Episcopi se doleret habere; [indignum quoque martyrio, quoa valde desiderabat:] martyrij quoque desiderio flagrans cuperet multum pro nomine Iesu Christi ludibria & verbera experiri, insuper & vincula & carceres, pro iustitia pati, lapidari, secari, & in occisione gladij pro Domino consummari, vt posset esse de numero eorum qui tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia; longe se distare ab his, quos legebat hæc omnia pro Domino passos, vitæ merito reputabat.

[23] Quia vero bonarum mentium est, ibi culpam timere vel agnoscere vbi culpa nō est; remordebat eum multum conscientia sua, quod cum semel, in iudicio seu extra iudicium, simpliciter quidam fabularentur coram eo, de quodam illius temporis miserrimo Præsule, [Episcopum iudaizantem pronūtiat priuatim incendio dignum:] quod apostata a cultu Christianitatis & fidei, ac nequiter iudaïzando grande in populo scandalum suscitasset; ipse vir Dei, nimio fidei zelo succensus, hoc audito dixerat, non insinuando, sed simpliciter loquendo, Comburi deberet homo ille; ac non longe post audierit apostatam illum a populo combustum, timens nimium homo Dei, quod incaute prolatum verbum illud, quod dixerat, illi apostatæ nocuit, [cum id postea euenisset,] grandi cœpit scrupulo permoueri, atque cogitare in corde suo, ne forte ad aures vulgi illud verbum delatum sit, & ob hoc crematus homo ille fuerit. Quod ergo totus populus fecerat, ipse sibi soli, & solum pro eo solo quod verbum illud sic incaute protulerit, imputabat. [sibi imputans,] Et vt sibi & omnibus illa remitteretur offensa, quam ipse grauissimam reputabat, acsi ipsum suis manibus proiecisset in ignem, grauem satis pro ea deluenda pœnitentiam facere voluit. Ob hoc igitur veniens Romam, cum appropinquaret portæ ciuitatis, exutus proprio indumento, [Romam it vt absolautur,] spinisque circumdatus in vtroque latere verberari acriter, ac duci verberando se fecit, publice spectante populo in ecclesia B. Petri Apostoli: [curatq; se palam verberari:] & facta ibi confessione lacrymabili, se absolui fecit ab hoc & ab omnibus aliis peccatis suis, ibique diutius mansit in vigiliis, in ieiuniis, & obsecrationibus Deo seruiēs die ac nocte.

[24] Quia scriptum est, De propitiatu peccatorum noli esse sine metu; iterum tandem non longe post repetiit Vrbem, timens ne forte foret pro præmisso reatu insufficienter punitus, cum hoc ipsum, quod prius, in seipso amplius fieri voluisset, impetrare non potuisset. [Eccl. 5. 5.] Opportunum itaque præbuit exemplum cunctis pœnitentibus confluentibus ad Apostolicam Sedem, [iterum ea caussa it Romam,] pro obtinenda suorum indulgentia peccatorum: vt non obstante humano pudore seu rigore pœnitentiæ austerioris, peccata sua confiteri, & iniunctam sibi pœnitentiam perficere humiliter ac deuote studerent, cum viderent tantum virum hoc facere tam ardenter.

[25] Post hæc etiam S. Fulcrannus iter suum ad curiam Romanam tertio repetiit, & in ea, vt plenius absolueretur, per totam Quadragesimam mansit, [ac tertio,] atque diuini amoris intuitu Cardinales omnes sanctæ Romanæ Ecclesiæ, qui tunc ibi erant præsentes, [munificus in Cardinales:] cottidie sumptu proprio vsque ad Pascha copiose procurauit. Qui tandem Apostolica fretus benedictione & absolutione potitus, petito munere Apostolico sanctarum Reliquiarum, [Reliquias impetrat.] maxilla scilicet beati Martyris b Sebastiani & gratia priuilegiorum, quæcumque voluit & postulauit, obtenta, [& priuilegia:] feliciter remeauit ad propria. Vt autem luce clarius foret, quod hoc ipsius peccatum, si tamen aliquod fuit, deletum omnino fuit in eo per humilem eius pœnitentiam supra scriptam, [clarescit miraculis:] cœpit post hoc vberius gratia Dei se in eo per signa & miracula declarare, ita vt signis & miraculis ostenderetur, quanti foret meriti apud Deum, quorū aliqua inferius perstringemus.

[Annotata]

a Ita scriptum fuit. an forte comedendo legendum, vt commendetur eius accumbentis honestas & vrbanitas?

b De variis reliquiis & translationibus S. Sebastiani egimus ad eius Vitam 20 Ianuarij.

CAPVT V
S. Fulcranni ægritudo, mors, post hanc miracula.

[26] Talis igitur fuit vita & conuersatio S. Fulcranni, quem mors non dissimilis est secuta. Vere etenim pretiosa in conspectu Domini mors illius fuit. Cum enim placuit Deo, vt eum de mundo vocaret, & supra mundum mundi victorem remuneraret; sanctus Pater longo confectus senio, [febri corripitur:] ac laboribus fractus, tandem febre correptus lecto decubuit: conuocatisque omnibus Canonicis Sedis suæ, & Abbatibus quibusdam & Reuerendissimo Præsule Rutenensi, a Magfredo nomine, [prædicit mortem suam:] qui ei carissimus erat, indicauit omnibus diem vocationis suæ instare, fecitque tunc legi ac recitari ordinationem a se factam de Ecclesiis S. Genesij & sancti Saluatoris, quam inuiolabilem atque perpetuam sanxiuit habere firmitatem, [facit testamentum:] prout in testamento plenius suo est expressum.

[27] Audito autem quod dixisset instare finem dierum suorum, cucurrit statim hæc fama per totam diœcesim, imo longe lateque se sparsit. [magnus propterea omnium luctus:] Et confluentium ad eum vtriusque sexus populorum non erat numerus: plorabant omnes & lamentabantur, ac si mundi finis instaret. Videres omnes angulos basilicæ, claustri & domorum omnium Canonicalium, totiusque ciuitatis impleri gemitibus, suspiria suspiriis iungi, & communi lamētatione totius terrȩ desolationem ab omnibus implorari. Si quando seniores iunioribus voluissent consolationis adhibere medelam, statim & ipsi lacrymis complebantur. Per omnes autem Missas oratio fiebat ab omni Ecclesia Lodouensi ad Deū pro eo, vt populus tutorem non amitteret, serui dominum, filij patrem, Episcopum Clerici, Abbatem monachi, discipuli doctorem, protectorem procuratoremue patria, Ecclesia lectorem. Hæc enim omnia illis semper extiterat, quia omnibus omnia factus erat.

[28] Cum autem violentia febris vir Dei acrius vrgeretur, licet toto desiderio cuperet dissolui, & esse cum Christo, motus tamen flentium fletibus, & ipse misericordiæ visceribus affluens, [flens orat prosuis,] flere cum flentibus cœpit, & intentis in cælum oculis, ac manibus protensis, flens largiter Dominum precabatur, vt Ecclesiæ Lodouensi misericorditer prouideret, illustraret eam atque protegeret, & omnibus pius Pastor ipse existeret, ac sua prouidentia gubernaret. Assistebant ei omnes Canonici Lodouenses, monachi, Prælati, atque nobiles plures, qui audita infirmitate eius conuenerant, flentes atque dicentes: Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Hæc & his similia multa gementes ingeminabant. [eosq; solatur,] Porro ipse, quantum poterat, consolabatur eos, & instruebat, monens vt semper Deū timerent; & amarent, & memores essent, quoniam misericordia Dei numquam defuit, sed semper affuit timentibus eum. Et se ipsum ipse dicebat eis cum voluntate Dei post mortem affuturum in omni eorum necessitate: [& patrocinium addicit:] dummodo præcepta bona, quæ illis dederat, custodirent.

[29] Ipse quoque Sanctus preces ad Dominum, ac supplicationes fundebat, vt eum in præsenti cælestis medicus vrgeret & secaret, & in futurum sibi parceret, nihilque superesset quod purgandum vel puniendum in eo restaret. Cum ergo in antea semper verbis & operibus in anima eius Deum habitare claruerit; præcipue tamen eius infirmitatis afflictione extrema instante, quis vel quanti foret meriti claruit, [amplius pati optat:] & quam vera dilectione in vita sua iustitiam dilexerit, & odio habuerit iniquitatem, latere non potuit.

[30] Ingrauescente igitur morbo, iussit sibi parari sepulchrum in Cathedrali ecclesia S. Genesij, quam ipse reædificauerat, & dedicauerat, suis sumptibus, [sibi sepulcrum fieri curat, idq; benedicit:] sub Oratorio sancti Michaëlis, ad quod deferri se fecit pridie Nonas Febr. instante anno recurso Episcopalis Ordinationis suæ, vt benediceret illud. Quo benedicto; reportari se illico fecit ad proprium stratum.

[31] His itaque gestis, cum fatiscentibus toto corde membris, hora iam transitus eius instaret, [inūgitur:] beatus Pontifex Fulcrannus, recepto Ordine extremæ Vnctionis, & facta humili confessione coram Sacerdotibus præsentibus & Reuerendissimo Magfredo Rutenensi Episcopo, exitum suum perceptione sacri corporis Domini nostri Iesu Christi muniuit. Et licet se incusaret in multis offendisse, [viaticum sumit: fatetur se virginalē pudicitiā nō amisisse.] in præsentia tamen corporis Domini Iesu Christi tunc confessus est, numquam se, custode Deo, integritatem sui corporis perdidisse. Nonnulli autem audientes finem suum instare; cereos afferebant sacro eius funeri profuturos.

[32] Instante igitur hora felicis transitus eius cœpit clamare ad Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, suscipe in pace spiritum meum. His dictis sterni fecit cilicium & cinerem: omnesque qui conuenerant, litanias, ipso præcipiente, [in cilicio iacens, Litanias cū suis recitat: suis benedicens & orans,] cum magno fletu & planctu dicere coram eo cœperunt: quas cum ipse frequenter repeti faciebat, & moriens eas cum eis & ipse dicebat. Cum autem quasi iam penitus defecisset, quidam ex circumstantibus apprehensa manu eius dextera omnes qui aderant, & totam ciuitatem Deo assignabat, ipso quoque, quantum poterat, conante, ac benedictionum verba frigescentibus labiis vix tenuiter proferente. Sicque dum benediceret & oraret, sancta illa anima carne soluta cælum petiuit. Migrauit autem ad Dominum anno generationis Christi MVI, Idus Febr. IIII feria, [sancte moritur 13 Feb. 1006 fer. 4] VIII fere diei hora transacta, lætantibus cælis pro suo conciue, terris plorantibus pro amisso Pastore. Mansit autem in Episcopatu annis LXII & diebus IX. Protracta vero est mora sepeliendi sanctissimum corpus vsque in feriam sextam. Tanta vero luminarium ibi copia fuit & cereorum ardentium claritas, vt claritatem diei quodammodo vincere videretur.

[33] Cum autem adhuc esset in feretro corpus eius, quidam vir, Raynardus nomine, quem ipse b interuenerat, anxio nimis dolore dentium torquebatur adeo vt maxillam, in cuius parte dolor furebat, tumor nimius deformasset, & nec comedere, nec quiescere ipse patiens sineretur. Accedens autem ad feretrum, & applicans illi dolentem partem, ibi, præ tristitia quam habebat de morte Domini sui, aliquantulum obdormiuit: [feretri eius attactu dolor dentium ac tumor subito curatur.] euigilansque statim ab vtroque incommodo, tumoris scilicet & doloris, se omnino curatum inuenit, & in conspectu omnium, qui aderant, Deo & B. Fulcranno gratias egit, multis mirantibus, qui paullo ante viderant tunefactam nimis faciem eius, & super nimio dolore, quem patiebatur, plangentem audierant vehementer.

[34] Sacro itaque B. Fulcranni corpore venerabiliter in sepulchro, quod ipse sibi parauerat & benedixerat, tumulato; non pepercit sanctificatis amictus sui palliis, ac stramentis funeris eius, populi fides: [tegumenta feretri a populo discerpuntur pro reliquiis,] quæ pro maximo habuit, si vel minima potuerit vnquam fimbria prouenire, dum minutatim propter hoc omnia scinderentur, & rumperentur, singulis, prout quisque potuit, partem sibi rapientibus, & hac de caussa inter se certantibus. Nam & ipsum feretrum serris desectū est, & ferramentis mox incisum, ita vt & ipsas minurias a serrȩ dentibus decidentes, diligenter in panniculis mundis sibi colligerent, & ligarent, & pro benedictione secum deferrent; fide firmiter præsumentes, non esse a beneficiis vacuum, quidquid corpus tam sanctum tetigisset. Mouit autem populi fidem ac deuotionem ad hoc, [ipsumq; feretrum:] vt feretrum eius confringerent ac secarent, atque eius omnia stramenta sibi inuicem partirentur, quia audierant, & viderant, quod applicatione maxillȩ dolentis atque tumentis ad feretrum, Raynardus prædictus alumnus B. Fulcranni curatus fuerat, & ideo hoc fecerunt de feretro, quia viderant eum fecisse hoc signum in feretro. Corpus itaque sacrum B. Fulcranni sepultum fuit in tumulo, quem ipse viuens sibi fecerat præparari, infra ecclesiam S. Genesij Martyris, [sepelitur:] Cathedralis Sedis Lodouensis, in oratorio sancti Archangeli Michaëlis.

[35] Postquam autem corpus sacrum sub terra latuerat multis annis, tandem diuino nutu, ac Dei reuelatione, populi deuotio dignū duxit, [corpus diu post integrū repertū transfertur,] ipsum corpus, quod fuerat apotheca charismatum, a terra tollere, & eleuare supra terram: fuitque repertum totum integrum & incorruptum penitus & illæsum in omnibus & singulis partibus & artubus suis, in pelle, carne, ossibus, & vnguibus manuum ac pedum, diuino munere conseruatum. Sicut ab omni carnis corruptione, dum vixerat, fuit alienum, ita vsque in hodiernum diem conseruatur integrum & conspicitur in ecclesia Lodouensi, vbi ipse sanctus Pontifex & Cōfessor integer cū Sanctis & iustis secundam expectat resurrectionē, decoratus vna stola immortalitatis animæ, securus de reliqua corporis in die resurrectionis ornandus, vbi miraculis gloriosis cum Deo se viuere euidentius manifestat. Annus autem Dominicæ Incarnationis, quo leuatum fuit corpus eius sacrum a terra, non inuenitur notatus in scriptis gestorum eius, & hoc per incuriam & negligentiam Clericorum illius temporis, aut forsitan scriptura, si qua fuit, perdita fuit. Quædam vulgata narratio cucurrit ad posteros, [Diuina reuelatione, vt creditur. Translatio ea recolitur feria 5 ante Ascēsionem.] quod post C annos ab eius fideli transitu, corpus eius sit translatum, & vt etiam fieret extitit diuinitus reuelatum, quamuis reuelationis series non fuit per consimilem incuriam seu negligentiam scripturæ testimonio commendata. Translationis autem prædictæ memoria a Clero & populo Lodouensi festiue semper recolitur c feria quinta ante festum Ascensionis Domini.

[Annotata]

a Deest hic Cl Roberti Catalogo: nisi is sit quem Maganhedum, siue Mangafredum appellat, sed male circa annum 942 sedisse scribit. Nam Deusdedit eiusdem Sedis Episcopus iam antea an. 975 adfuerat dedicationi basilicæ Cathedralis Lodouensis, vti dictum cap. 3.

b An nutriuerat, aut quid simile? nam mox alumnus B. Fulcranni dicitur.

c Saussaius 5 Maij signat hanc translationem his verbis: Lodeuæ feria quinta ante ipsa Dominicæ Ascensionis solennia fit festum translationis reliquiarum S. Fulcranni Episcopi eiusdem Ecclesiæ & Confessoris. Si 5 Maij, & feria 5 ante Ascensionem, ea Translatio contigit, dicenda est contigisse an. 1043 aut 1048 aut 1054. Neque enim ab anno 1006 ad 1127, feria illa in 5 Maij, Pascha in 3 Aprilis, nisi tribus illis annis incidit, circa id tempus, si tabulæ non fallunt.

CAPVT VI
Facta a S. Fulcranno miracula, dum adhuc viueret.

[36] Sequitur de miraculis, quibus Deus mirificauit Sanctum suum Fulcrannum, dum adhuc viueret in carne mortali. Cæcus quidam ex territorio a Albiensi venit ad S. Fulcrannum, dicens se in visione commonitum, vt quantocyus ad ipsum accedens, cæcatos oculos suos lauaret ex aqua, qua sibi Confessor Domini manus suas lauisset, & tanti Pontificis meritis lucem recuperaret amissam. [aquā quā manus lauerat, cæcus illuminatur, diuinitus præmonitus:] Cum autem sanctus Antistes ad immolandum Deo hostiam laudis accessurus manus sibi lauisset, ex aqua ille a ministris sibi data oculos suos lauit; & statim vidit, magnificans Deum.

[37] Visitauit aliquando vir Dei quemdam nobilem Clericum, dominum castri Niphiani, grauiter infirmantem, qui ad suggestionem eius atque consilium portionem quorumdam prȩdiorum ad se spectantium, monasterio sancti Saluatoris Lodouæ, ob suorum remissionem peccaminum, in sua vltima voluntate legauit. [ægrum ad piam donationem inducit,] Qui etiam sanctum Episcopum a se recedentem rogauit obnixe, vt peracto pro quo festine recedebat negotio, ad se sine mora reuerti dignaretur. Interim prȩdictus æger amissa loquela obinutuit, & iam reuerso ad eum Episcopo, frater ægrotantis & consanguinei eius, eum mortuum æstimantes dicebant, quidquid monasterio reliquisset, in eius absentia reuocasse languentem. Quorum mendaciis non adhibens fidem, accedens ad ægrum vltimum trahentem spiritum, postquam eum ter nomine suo vocauit, [& vt eam confirmet, agentem iam animam excitat:] illico reacceptis viribus & apertis luminibus, quæsiuit absoluto sermone, quā de caussa vocatus fuisset. Cui cum vir Dei caussam exposuisset, & ab illo protinus responsum accepisset, se nolle aliquatenus irritum fieri quod fecerat, sed perpetuo firmitatem habere, denuo se sanctis eius commendans orationibus, migrauit in pace.

[38] Quoddam castium satis ferte erat in diœcesi Lodouensi, quod Gybretum incolæ vocant, pertinens ad iurisdictionem B. Fulcranni. Quidam autem ruptarij milites, in rapinam rerum pessime inhiantes, intra fortem munitionem eiusdem castri, cum rapta præda se aliquando receperunt, confidentes in loci munitione, [castrum a prædonibus occupatum] eo quod vastitate præruptæ rupis inexpugnabilis & inaccessibilis videretur, & quamlibet prædam in eo receptam securam, seque in eo tueri possent. Quo audito vir Dei zelo iustitiæ succensus, tam immane scelus abhorrens, & volens ablatum sibi castrum repetere festinauit ad locum cum expeditione deuenire. Et posita obsidione, cum inexpugnabile cerneret castrum esse, inuocata virtute sanctæ Trinitatis, vicibus tribus castrum circuiuit. Et (mirum dictu! [inuocata sācta Trinitate ter circuit, & muris collapsis recipit,]) post ternum eius circuitum, illico totus castri murus vndique corruit, & præbuit expugnantibus patulum & latum ingressum. Tunc irruentibus hostibus cum se captos illi ruptarij cernerent, ad pedes sancti Prȩsulis prostrantes se, quantumcumque potuerunt humilitate & instantia supplicarunt, vt eis saltem vita concederetur. Quod vir Dei clementer indulgēs obsidibus ab eis acceptis, ne talia vlterius attentarent, viuos & illæsos abire permisit, prædamque eis restituit, quibus fuerat violenter ablata. Et cognouit omnis terra, quia exaudiuit Dominus Sanctum suum, & orationem eius suscepit, hostiumque vires ac munimenta miraculose subuertit.

[39] Diuulgatus est sermo iste per totam prouinciam ab omnibus qui viderant & audierant, omnesque Deum in hoc facto magnificabant. In quo etiam nouo facto antiquum illud Iosue factum renouatum est, [sicut Iosue Iericho,] nisi quid tunc septeno dierum circuitu, cum Arca fœderis Domini, vociferante populo, muri Iericho corruerunt: nunc vero post ternum circuitum, orante & clamante ad Deum S. Fulcranno, & significata Arcæ fœderis Domini in fide sua continente, murus castri maledicti Gybreti collapsus est. Et sicut per imprecationem Iosue Iericho mansit diu inhabitabilis, sic quoque propter maledictionem huius sancti Pontificis castrum Gybreti inhabitabile diu fuit. Comperto igitur, [& maledictum inhabitabile reddit:] quod Dominus sic pro Sancto suo pugnasset, timor eius & terror statim irruit super facientes mala, intantum, vt qui illum aliquatenus prouocasset, Deum se prouocasse metueret, [hinc a peccantibus timetur:] & ei se nullo modo opponere audebat. Sanctum & terribile nomen eius erat omnibus audientibus illud, propter bona opera, & miracula quæ per eum Dominus faciebat.

[40] Dedicabat aliquando quamdam basilicam in b Auerna sanctus Præsul, & cum in subsellio suo pontificalibus indutus, [cereus vestem eius nil lædit,] Clero cantante Graduale Missæ, ipse sederet, lapsus de pariete contiguo cereus ardens cecidit super eum, & in conspectu omnium qui aderant, prius quam ei subuenire quis posset, tamdiu ardens in indumento sericeo cereus mansit, quod damnosa multum combustio facta esse potuisset. Et cum qui viderant statim accurrerent, vt succurrerent ei, tollendo desuper eo cereum ardentem; [seq; vltro parieti applicat:] ecce (mirabile dictu!) cereus ipse per se, nullo eum homine contingente, ipsi parieti, vnde ceciderat, sese altius impressit, & vestimentum sancti Pontificis in nullo penitus læsum apparuit.

[41] Veniens apud Anicium c homo Dei, in festo SS. Simonis & Iudæ, præmisit duos vel tres de familia sua, qui parare sibi facerent qualiter posset ibi celebrare diuina. Et quia duorum Apostolorum festum fuerat, quatenus bis duodenos pauperes colligerent in hospitio suo, quibus, secundum quod consueuerat, pedes lauaret, alimenta & vestimenta præberet. Cui venienti occurrentes de Clero quidam viri honorati petierunt secrete ab eius domesticis dari sibi de aqua, qua sancti Pontificis manus lotæ fuissent. Quam cuidam nobili Clerico illius Ecclesiæ, [æqua, qua manus lauerat, febris & pleuritis sanata:] febribus ac dolore laterum multum laboranti, dederunt in potum, & ex ea dolentem locum inunxerunt: qui confestim ab vtroque curatus incommodo, dedit laudem Deo.

[42] Est monasterium sanctimonialium in Auernia, cui nomen est Enciatum, vbi multum rogatus ab ancillis Dei S. Fulcrannus quamdam ibidem basilicam dedicauit. Et cum finito prandio surrexisset a mensa, & recessisset a loco, sanctimoniales illæ, magno fidei ac deuotionis ardore succensæ, [reliquiis ciborum eius, varij morbi:] reliquias ciborum eius cum magna diligentia ac studio colligentes, & sibi altrinsecus rapientes, post discessum eius, quotquot ex illis sanctificatis reliquiis gustauerunt, sani statim facti sunt a quacumque detinerentur infirmitate. Hoc totum illa congregatio ancillarum Dei, hoc multi sanitatis beneficium consecuti, hoc totum illa patria publice prædicabant, laudantes & benedicentes Deum.

[43] Quidam vir potens & honoratus erat in Auernio, B. Fulcranno familiaris multum & carus, quem cum circa solis occasum aliquando suscepisset hospitio, [in hospitalis viri domo] & omnis eius familia gratulabanda cum faculis ardentibus huc illucque discurreret, pro his quæ tanto hospiti erant paranda, casu accidit, vt carbo viuus ex ardenti facula decidisset in cellarium eius, arentesque paleas, super quas cecidit, accenderet, ac flante vento vorax flamma statim totum inuaderet penu. Et cum tota familia domus cum magno strepitu accurreret, clamitando Ad focum, & vicini pariter concurrerent, vt ignem illum extinguerent; ad hanc vocem ipse quoque sanctus Præsul de loco, in quo erat, exiuit, vt videret quid hoc esset: vidensque flammam ignis cum vento luctantem, mox eleuata dextera signo Crucis edito flammam sæuientem orando compescuit: [incendium signo Crucis & precibus restinguit, damnūq; diuinitus reparari obtinet:] & blande hospitem consolatus, omne damnum, quod ex illo incendio pateretur, se restauraturum ei promisit. Mira res! Perscrutatus totam domum suam, quæ combusta quasi penitus videbatur, illæsam prorsus, cum omnibus quæ in ea erant, hospes inuenit, nihilque sibi deperisse gauisus est. Hoc autem miraculum celeberrimum fuit, tum quia multos testes habuit, qui ad extinguendum illum ignem accurrerant, tum quia alij multi excitati fama miraculi, nihilominus conuenerunt ad locum, vt benedictionem & benedictionis virtute S. Fulcranni saluatam domum illam ab igne viderent. Cui cum lætus hospes nil damni vel læsionis se pertulisse referret, vir sanctus omnipotenti Deo, cuius bonitate hoc factum nouerat, immensas gratias egit.

[44] Cum in monasterio d Itidoro sanctus Antistes aliquando præsens esset, contigit quamdam prouectæ ætatis mulierem cæcam, [cæca diuinitus monita, aqua illuminatur, qua is lauerat manus.] quæ a remotis partibus ipsum Sanctum Dei expectauerat, ibi præsentem esse, quæ domesticis sancti Episcopi familiariter cum magna humilitate significauit, se in visione fuisse cælitus de nouo commonitam, vt ad S. Fulcrannum mature vbicumque illum præsentem sciret fore, veniret, & de aqua manuum eius oculos suos lauaret, sicque visum pro certo recuperaret. Quo audito gauisi sunt, & mulieri consulendo dixerunt, ne se longius absentaret a Sancto, sed cum patientia expectaret quo vsque aquam, quam peteret, habere posset. Factum est autem vt & Sanctus ibi lauaret manus, & mulier ex illa aqua oculos ablueret, & continuo, sicut in visione sibi promissum fuerat, recuperata luce videret. e

[Annotata]

a Albiga, & in Notitia prouinciarum & vrbium Galliæ ciuitas Albiensium, Gallice Alby, vrbs est Episcopalis Galliæ Narbonensis, licet eius Antistes subsit Metropolitæ Bituricensi, quia pleræque vrbes Albigensis diœcesis cis Tarnum sunt, extra prouinciam Narbonensem, vt obseruat Catellius lib. 2 cap. 10.

b Forte Aruernia legendum. vti & infra nu. 42 pro Auernia ac nu. 43 in Auernio positum, pro Aruernico. Nam & iam Galli Auuergue dicunt.

c Velaunorum vrbs est, vulgatius Podium, Gallice le Puy.

d Issiodorum esse videtur, siue Icciodorum, vulgo Issoire, oppidum in Aruernis, in quo monasterium S. Austremonij Benedictinum.De eo egimus 25 Ianuarij in 2 Vita S. Præiecti cap. 1 nu. 3 & annot. b

e Mirum est, si ita abrupte desierit auctor, satis alioquin verbosus.

DE S. GILBERTO, SIVE GISLEBERTO, EPISCOPO MELDENSI IN GALLIA

Post an. ⅭⅠƆ.

Commentarius historicus

Gilbertus, Episcopus Meldensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Meldi, Ptolemæo Meldæ dicti, regionem Galliæ coluerunt, quæ inter Matronam Sequanamq; amnes iacet, ac postea Saltus Brigensis, nunc Bria appellata. Primaria eorum vrbs, siue Ptolemæi Iatinum, seu quo alio nuncupata vocabulo, nomen deinceps assumpsit gentis, [S. Gilbertus Meldensis Ep.] vt Meldi, aut Meldæ, Gallice Meaux, vocetur. Cathedra illic Episcopalis a S. Dionysij temporibus stetit. Fuisse enim is dicitur, vt Parisiorum, ita & propinquorum Parisiis Meldarum Apostolus, primumq; illic Antistitem S. Sanctinum ordinasse, qui XXII Septembris colitur. Post hunc plures illic illustres Episcopi vixere, in Sanctorum tabulas relati: interq; hos octauo post Sanctinum seculo S. Gilbertus, siue Gillebertus, aut Gislebertus.

[2] Ætatem eius indicat Franciscus Belforestus to. I Cosmographiæ pag. 356, vbi & ceteros eius vrbis Episcopus vsque ad Ludouicum Breszæum recenset: Quadragesimus tertius, inquit, [quando vixerit?] S. Gilbertus fuit, qui anno ⅭⅠƆIV viuebat. De eo ita meminit monachus Altißiodorensis pag. 74 Chronologiæ: Floruit hoc tempore Gislebertus Meldensis Episcopus, [laudatur ab historicis,] vir eximiæ virtutis, & gloria miraculorum insignis: cuius Vita stylo clarissimo edita, multarum exempla virtutum viuentibus & victuris per secula exhibet.

[3] Cl. Robertus in Gallia Christiana annotat a Leotherico Metropolite consecratum … dedisse Canonicis S. Mariæ & S. Stephani (quos vocat Fratres sanctæ Sedis Meldensis) plures Ecclesias, inter quas recensetur Abbatiola S. Rigomeri Episcopi & Confessoris: obiisse XIII Februarij circa annum Christi ⅭⅠƆIX, eiusque festum agi in Ecclesia Meldensi: [multa ad caussas pias largitus, colitur 13, Febr.] & officio quidem duplici, vti ex Meldensi Breuiario patet. Eius ita memoriam consecrat Molanus in auctario ad Vsuardum: Ciuitate Meldensi, S. Gisleberti Ep. & Conf. Eadem habet Canisius. Meminere illius etiam Ferrarius in generali catalogo SS. Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicor. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano. [alibi 4 Febr.] Bellinus de Padua die IV Februarij, quo S. Gilberti Sempringamensis celebratur natalis, ista habet: Eodem die S. Giliberti Ep. & Confess. An illum perperam Episcopum existimarit fuisse, an Meldensem eo die coli, haud equidem scio. Fit huius mentio in aliis quoque Episcoporum Galliæ indicibus, apud Democharem de sacrificio Missæ to. 2 cap. 19, & Ioannem Chenu. Quia autem Vitam illam stylo clarissimo editam necdum adipisci potuimus, dabimus hic illius aliquam epitomen ex Breuiario Meldensi, tribus secundi Nocturni Lectionibus expositam: & quæ de eo Claudius Hemeræus ex eodem Breuiario, alteroq; vetustiore, & aliis monumentis, in Augusta Veromanduorum illustrata congeßit ad annum 983. Ita ergo habet Breuiarium.

[4] Lectio IV. Gilbertus in agro Viromandensi natus est, [claro genere ortus,] parentibus Fulcardo & Gilla: quorum nobilitatem, & cum Alberto II Comite necessitudinem, singularis pietas commendabat. Eosdem parentes habuit in ætate tenera sollicitos præceptores, & ad ea quæ cultum diuinum spectant pios instigatores. Vbi vero adultioris ætatis robur accessit, [egregie educatus,] ipsi eum apud Clericos Ecclesiæ S. Quintini Viromandensis, tum sanctitatis & eruditionis nomine celeberrimos, deposuerunt. Vbi optimos sortitus duces Gilbertus, paullo post militiæ Christianæ nomen dedit, [Canonicus Quintinopoli factus,] & Canonicorum adiunctus collegio ita pie vixit, vt Clericis ac laicis magnæ esset admirationi, omniumque sibi conciliaret animos. Eumdem carissimum habuit Odo Comes Viromandensis Alberti successor, in cuius aula vel persæpe inuitus versabatur: nec tamen eius polluebatur puritas, aut deuotio frigescebat.

[5] Lectio V. Illius sanctitatis virtutumque fama permotus pissimus Meldensium Præsul Hercanraudus eum accersiit, [postea Meldis Archidiaconus,] & in Archidiaconum assumpsit. Quo quidem in munere tanta cum caritate, prudentia & moderatione versatus est, vt si quid contra Canones aut Ecclesiasticum decorem accidisset, animaduerteret statim benigne, prudenterque resarciret, atque id sæpe Clericis largiretur quod ab illis iure poterat reposcere. Mortuo præfato Pontifice, [ac tandem Episcopus:] Dei nutu, ac votis omnium, in defuncti locum suffectus est Gilbertus: qui tamen eum honorem tanto auersabatur studio, quanto in eum desiderio totus populus ferebatur. Electionem Odo Comes, qui tum in vrbe Sparnaca morabatur, suo calculo comprobauit: & quem sæpius Episcopatu dignissimum pronuntiarat, eumdem ad id muneris electum non potuit non exosculari.

[6] Lectio VI. Consecratus in Episcopum, mores non mutauit, nec de consuetis pietatis officiis, orationibus, ieiuniis, corporisque castigationibus quidquam remisit: [quo in munere sancte viuit:] in pauperes misericors, in bonos benignus, in peruicaces asperrimus semper fuit. Eius mentem non erexit in vanum dignitas, sed humiliter & nihil de se magnificum sentiens, onus potius quam honorem suscepisse iudicabat. Atque ita animo vere paterno, non imperioso, suos excipiebat, fouebat, instruebat. Cum autem Meldensem Ecclesiam sibi creditam pie ac sancte per XX annos administrasset, & verbis ac exemplis suæ plebi lampadis instar præluxisset; [moritur 13 Febr. 1009] tandem meritis plenus, & miraculis clarus, vitam Angelicam felici exitu consummauit, Idibus Februariis, anno salutis ⅭⅠƆIX, tempore Roberti Christianissimi Francorū Regis.

[7] Ista hactenus. Imperauit Francis Robertus ab obitu patris Hugonis Capeti, qui anno ⅠƆCCCCLXXXXIX XXVIII Augusti deceßit, ad XX Iulij ⅭⅠƆXXXII. Qui hic Hercanraudus appellatur, Hemeræo Hercaraudus est, Archanradus Claudio Roberto, XLIII Ecclesiæ Meldensis Episcopus. Discrepat ab iis quæ Lectione IV affirmantur, Hemeræus: nam Alberti I tempore natum Gilbertum statuit, Albertum II anno ⅭⅠƆXV capeßiuisse Veromanduorum regimen, Heriberto patre mortuo, [Qui tum Comites Veromanduorum] Alberti I filio, cui Otho frater, siue Odo, successerit anno demum ⅭⅠƆXXV, vt non potuerit in huius palatio versatus fuisse, priusquam Meldas euocaretur ab Hercanraudo, cui anno ⅠƆCCCCLXXXIX in solium Episcopale suffectus sit, cum id tenuerit annos XX, defunctus ⅭⅠƆIX. Ista porro de S. Gilberto scribit idem auctor, veteribus aliis vsus monumentis, & ipsa fortaßis, quam desideramus, veteri Vita.

[8] Clarissimum refulsit iubar Ecclesiæ S. Quintini Viromanduæque ditionis Gilbertus, Alberto principante, ortus Fulchardo & Gilla nobilissimis opulentissimisque Viromanduorum. Hic enim vbi attigisset eos annos, qui primis litteris ad Christianas virtutes informantur, collegio Canonicorum San-Quintinensium traditus in disciplinam, vim indolis ad præclara quæque compositæ breui exeruit: ob idque Alberto Comiti gratissimus, insinuante præsertim eum in Principis amicitiam, familiæ claritate; [Gilbertus Canonicus sanctus] & in eodem Clero sortem assecutus suam, sacræque militiæ adscriptus, illuxit apud nostros ea sanctitate vitæ, nemo vt virtutibus ornatior haberetur. Quarum suauitas vbi viciniam quoque afflasset, expetitus ab Episcopo Meldensi, (is tum erat Hercaraudus) Archidiaconus efficitur eius Diœcesis: & vita paullo post defuncto Præsule, [fit Episcopus Meldensis,] omnium votis eligitur, qui Cathedræ præficeretur. Cui se nominationi annuere Meldarum & Trecarum Comes Otho, successor Stephani, Clericis duobus ad se eam ob rem missis in villam Sparnacam, in qua tum residebat, beneuolentissime testatus; [probante Comite Meldensis] gratulari se porro ait vniuersæ diœcesi, & sibi, quod eum Præsulem Deus obtulisset, qui ab aula Alberti piissimi Comitis, sibique iuncti consanguinitate, iam pridem ad Meldensem Archidiaconatum inuitatus; is vnus etiamnum ad infulas Episcopales, consentientibus omnium animis, euocaretur.

[9] Præsulatum ille obiuit integerrime sanctissimeque. Primus tamen Ecclesiasticam substantiam, [bonorum portionem assignat Canonicis:] id fieri Meldensi Clero postulante, secuit in partes, alteram Episcopo, collegio alteram Canonicorum attribuendam. Cuius rei charta est in eiusdem Ecclesiæ archiuis anni ⅭⅠƆIV. Illo in munere dum sustinet laboriosas & perpetuas curas, interceptus morbo, quo terris excessit, ad Leotericum Senonensem & Fulbertum Carnotensem, ad se vt venirent exoratos, Immortales, inquit, [æger munitur Sacramentis a 2 Episcopis,] habemus grates vobis, sacra capita, luminaque Galliarum, qui extremos amici veteris halitus vestra benedictione coronetis: qui vestrum collegam cum ipsa morte, atque aduersario insidianti vitæ cuiusque calcaneo, colluctantem salutari viatico recreetis: qui denique cadauer exangue tumulo Christiano componatis. [& sepelitur:] Ac paucos post dies anima, innocentis vitæ meritis, velut alis, in cælum sublata, corpus reliquit: quod sepultum in ecclesia B. Stephani Meldensis ante altare, sub gradibus apsidis, frequentissimis diu maximisque portentis coruscauit. [clarescit miraculis] Memoria eius apud Viromanduos & Meldenses religiosa veneratione cultuque celebratur.

[10] Est Fulchardus (nescio an Gilberti parens) inter illustres aulicos Alberti & Heriberti Comitum, in Regesto, eiusque liberi Anselmus & Raimboldus. Sed vetus Meldense Breuiarium, vnum tantum Gilberti fratrem Iuonem appellauit. [Hami natus creditur, ibiq; Canonicus,] Gilbertum Hamenses ciuem suum esse, & in monasterio B. Mariæ eius vrbis Canonicum aliquando egisse volunt, priusquam in illud monachi Baldrico Nouioduni episcopante, inducerentur. Certe municipium illud, quamquam mediocre, sua tamen dynastia nobile, præter Gilbertum, ortu etiam parituraque gloriatur viri litterarum rerumque gestarum decore præcellentis Ioannis de Bellinis Aroasiæ Abbatis, cuius illustrem & floridam in dicendo facultatem in concilio Lateranensi, sub Alexandro III, Patres summopere sunt admirati.

[11] Est Hamum, quod (vt hic testatur Hemeræus) S. Gilberti sibi vindicat natales, oppidum exiguum illud quidem, sed validum, [siue Hani, ad Somonam:] ad Somonam flumen, inter Quintinopolim & Peronam: nostrates vulgo Han appellant. Hallucinatur fortaßis Claudius Robertus, dum consecratum scribit Gilbertum, a Leotherico Metropolite, [a quo ordinatus?] quem alibi scribit anno ⅭⅠƆ electum, cum iam vndecimum annum Meldas regeret Gilbertus, secundum ea quæ ex Breuiario Meldensi recitata de obitus anno ac Sedis tempore. Et vero Robertus idem fatetur synodum celebratam a Seuino, qui ante Leothericum Senonensi Ecclesiæ præfuit, eiq; synodo cum aliis Reginaldum interfuisse Parisiensem Episcopum, cum alibi Glabro teste affirmet, eiusdem Reginaldi decessorem an. ⅠƆCCCCLXXXXIII obiisse. Igitur ante eum annum neque illa habita Senonensis est synodus, neque Leothericus Episcopus fuit, nedum quadriennio prius Gilbertum consecrauit. Sed quæ nunc parum plana, expediemus, vbi Vitam illam ab Altißiodorensi monacho collaudatam nacti erimus.

DE S. PETRO EPISCOPO VERCELLENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. ⅭⅠƆX.

[Commentarius]

Petrus, Episcopus Vercellensis in Italia (S.)

I. B.

[1] Vercellis celebri Pedemontij vrbe, colitur Idibus Februarij officio duplici S. Petrus illius vrbis Episcopus. Meminit eius Ferrarius in generali Catalogo SS. & in Catal. SS. Italiæ. [S. Petri Episc. Vercellensis natalis,] Extat hoc ipsius elogium in Francisci Augustini ab Ecclesia Salutiensis Episcopi Historia Chronologica Pedemontanæ regionis cap. 10 de statu Vercellarum & serie Episcoporum: S. Petrus tertius huius nominis, qui ex deuotione Palæstinam visitans, a Saracenis vinculis & compedibus adstrictus in carcerem detruditur: sed liberatus opera S. Bonini ad suam Ecclesiam reuersus eumdem Boninum ad regimen abbatiæ S. Michaëlis de Laucedio per certos nuntios euocauit. Obiit sanctitatis laude clarus Idibus Februarij, qui dies publicis Ecclesiæ Vercellensis officiis celebratur. Ferrarius Petrum hunc non tertium, sed secundū ait fuisse illius nominis.

[2] De eo tres hæ Lectiones ad secundum nocturnum in Ecclesia Vercellensi recitantur, [Vita ex Officiis.] vt ex Officiis patet an. ⅭⅠƆⅠƆLXXXI ibidem excusis. Lect. IV Petrus Episcopus Vercellensis, patriæ cælestis sitiens, præclaris religionis studiis se in Episcopali munere excitauit ad omnem eximiam pietatis Christianæ exercitationem. [Captus in Ægypto a Saracenis,] Is aliquando peregrinationis Hierosolymitanæ religioso desiderio ductus, Babyloniam venit: quo tempore Christianorum copiæ a Babyloniorum Rege magnam cladem acceperunt: in qua ipse cum ceteris multis captus est. Itaque vinculis & compedibus astrictus, in carcerem detruditur: [diuinitus discit se liborādum,] vbi profusis lacrymis continenter Deum orans, Diuino admonitu in ea regione virum sanctum, Bononium nomine, esse cognouit, cuius opera inde liberaretur.

[3] Lect. V. Diuina igitur ope ad liberationis spem excitatus, suppliciter cum B. Bononio egit, vt ad se veniret: qui perspecta huius religiosa pietate, [quod factū S. Bononij opera,] cognitaque caussa quamobrem is & ceteri Christiani eo loco in vinculis essent, huic & illis opem ferre non destitit. Primo enim id a custode impetrauit, vt sibi ad eos consolandos aditus in carcerem patefieret: tum Regis domesticos, qui plurimum apud illum gratia possent, precatus, hoc effecit, vt Petrus Episcopus & ceteri Christiani e custodia liberarentur. Quamobrem data abeūdi facultate, [quem secū ducit:] beatus Antistes, quo magis ad omnem sanctæ disciplinæ exercitationem instrueretur, monachum illum, ad religionis studia eruditum, secum socium & comitem adhibuit.

[4] Lect. VI. Itaque nauim Episcopus cum Bononio ceterisque Christianis conscendens, [visunt Hierosolymam:] Hierosolymam venit. Vbi totus meditationis studio deditus, Domini sepulchrum inprimis, & reliqua illius sacra rerum gestarum monimenta, ac singula loca sancta quæ absens intima pietate coluerat, præsens veneratus est religiose. Quibus omnibus incredibili mentis ardore perlustratis, inde Constantinopolim appulit: vnde B. Bononius cum Hierosolymæ desiderio ob loci sanctitatem teneretur, eo rediit, indeque ad Sinai montem. Sanctus autem Episcopus Vercellas tandem venit ad Ecclesiam suam. [Petrus Vercellas redit:] Paucis vero post diebus cum Abbas Locediensis monasterij obiisset, hic Hierosolymam certos homines misit, qui illum Vercellas perduxerunt. Cuius religiosa sanctaque consuetudine & frequenti congressu beatus Antistes ita perpetuo vsus est, [Bononium eo euacat, & Abbatem facit,] vt Bononij socius vocitatus sit. In omni autem Episcopali officio ad Dei inprimis religionem, ad gregisque salutem Petrus Episcopus attentissimus, Ecclesia Vercellensi pie recteque administrata, [ei perfamiliaris:] sanctitatis laude clarus obiit in Domino, Idibus Februarij.

[5] Hæc eadem in S. Bononij Vita XXX Augusti narrantur. Erat is patria Bononiensis, monasticam vitam ibidem in S. Stephani complexus: inde in Ægyptum profectus, in solitudine circa Babylonem Ægypti vrbem vixit, miraculis clarus, etiam Alexandriæ. Tandem Petro Episcopo aliisq; captiuis, Reginæ aulicorumq; patrocinio, libertatem obtinuit. Dein ista & illi & S. Petro Episcopo euenerunt: Naui ergo impositos, postquam mare transissent, Hierosolymam primum, inde in montem Sinai perduxit … Post quæ loca perlustrata Constantinopolim contendit, [visitarant antea simul montem Sinais capti pro exploratoribus Constantinopoli,] vbi cum ad littus appulissent, tamquam a quibus insidiæ metuendæ essent, ad Imperatorem delati, eius iussu custodiæ mancipati sunt, antequam qui essent, & quid venissent, edoceri se esset passus. Quorum cum deinde innocentiam, referentibus in ea vrbe Dei cultoribus, didicisset, non solum liberos, sed muneribus ex fisco insuper vestibusque donatos, eorum sortem miseratus, dimisit. Conscensa igitur rursus naui, cum læti in suam quisque patriam reuersi essent, [dein benigne dimissi:] etiam Petrus Episcopus suæ Sedi est restitutus, cui multo post tempore præfuit. Ceterum Bononius Dei seruus ad montem Sinai regressus & c.

[6] Dicitur in eadem Vita S. Bononius obiisse anno ⅭⅠƆXXVI. Idemq; in historia miraculorum eius asserit scriptor coæuus, qui profitetur, [vtriusque ætas.] eorum quæ refert plura se ipsum vidisse, non visa autem a se, a veridicis & fidelibus viris audiuisse, multorum testimoniis confirmata. Hinc de S. Petri ætate fieri coniectura potest. Ferrarius in generali Catal. SS. annotat anno ⅭⅠƆX obiisse. Idem habet Franciscus Augustinus Episcopus Salutiensis antea citatus, qui pro Bononio Boninum scribit, atque abbatiam S. Michaëlis de Lucedio, prope Crescentinum castrum diœcesis Vercellensis sitam, nunc S. Ianuarij appellari, ob S. Ianuarij corpus illuc Roma allatum. De S. Bononio, siue Bonino alibi.

DE B. IORDANO II GENERALI ORDINIS PRÆDICATORVM

AN. CHR. ⅭⅠƆCCXXXVII.

Commentarius præuius.

Iordanus, II Generalis Ord. Praedicatorum (B.)

Avctore G. H.

§ I B. Iordani patria, ingressus in religionem, generale Ordinis magisterium, virtutes.

[1] Inter præclaros Heroës, qui sacratißimam S. Dominici familiam sub primum eius exortum illustrarunt, extitit B. Iordanus, quem natione Teutonicum, [B. Iordanus natus apud VVestphalos seu Saxones,] siue Germanum, de Westphalia natum esse, tradit Thomas Cantipratanus lib. 2 Apum cap. 57 § 52. In Chronico MS. quinque primorum Generalium Ordinis Prædicatorum dicitur Teutonicus de Saxonia, de villa quæ dicitur Burchberge, in diœcesi Maguntina, oriundus. Locum hunc natiuitatis illius alij Borterge & Boterge nuncupant. Ægidius Gelenius Serenißimi Electoris Coloniensis Historiographus, ac libris eruditis de antiquitate Ecclesiastica editis clarus, nobis eo loco quærentibus respondit, oppidum illud nunc Borrentrick appellari, [an in diœcesi Paderbornensi?] situm haud procul Warburgo in diœcesi Padebornensi, quæ ad Metropolitanam Moguntinam spectat. Gelenio assentitur Bernardus Mallinckrodt Ecclesiæ Cathedralis Monasteriensis Decanus, vir nobilis, omnigenæq; antiquitatis peritißimus, suggeritq; B. Iordanum fuisse illustrem genere, [an ex illustri prosapia?] ex familia Comitum de Ebernstein in diœcesi Hildesiensi, seu potius in Ducatu Brunswicensi: vestigia se aliqua hausisse e libello vetusto, cui titulus, Mensa philosophica. Verum cap. 38 istius libelli dicitur Iordanus filium Comitis de Dachia, de cuius idem Iordanus progenie natus esset, ad Ordinem Parisiis recepisse: ac reliqua describuntur ex Vita infra danda cap. 8 num. 63, vbi solum nobilis de Teutonia Dominus secundum mundum dicitur.

[2] At minus probamus, quæ Guido in commentario de rebus Ordinis, [ab aliis dicitur natus in Palæstina, & baptizatus in Iordane:] eumq; secuti Sebastianus de Olmeda in Chronico Magistrorum Ordinis, Ioannes Rechacus in Vita eius Gallice edita & Thomas Maluenda in Annalibus Prædicatorum ad an. 1220 cap. 2 referunt. Hic Iordanus, inquit Guido, fertur & scribitur in Vitis Fratrum, natus fuisse in Terra sancta, & baptizatus in flumine Iordanis a parentibus Teutonicis illic peregrinantibus, vnde & nomen Iordanus habuit. Nec dubitat Maluenda, quin a celebri illo Palȩstinæ amne, cuius laudes tantopere Scriptura commendat, nomen sancto viro factum: ideoq; variam nominis interpretationem ex Hebraico adiungit. Nos ex ipsis Vitis Fratrum Acta B. Iordani damus, sed nihil de eius apud Palæstinos natiuitate reperimus. [est nomen Germanicum sortitus.] Nomen ipsum Germanicum est, quo multos nuncupari obseruat Molanus in prima editione Vsuardi a se aucti, ad hunc XIII Februarij: atque ex Actis S. Thomæ Cantuariensis colligit nomen Iordani ex voce Gordiani esse desumptum. Primam vtriusque vocabuli litteram sæpius confundi certum est. Ipsa autem vox Gorden Teutonico sermone cingere seu zona adstringere significat. Hinc Gordianus, Gordanus & Iordanus vsitata apud Germanos Latinorum terminatione scribitur, non Iordanis, vt Maluendæ aliisq; placet. Inter alios hoc nomine appellatos floruit olim apud Augustinianos Iordanus de Saxonia, & rebus gestis & libris editis clarus, vti diximus X Februarij ad Vitam S. Guilielmi Magni in Commentario de Ordine Guilielmitarum § 1 nu. 4.

[3] Cœpit Ordo Prædicatorum auctore S. Dominico sub finem anni ⅭⅠƆCCXVI, confirmatus ab Honorio III anno Pontificatus I, [Ordinem Prædicato tū confirmatum 31 Decemb. an. 1216] Indict. V, II Kalend. Ianuarij. Cuius proinde Ordinis annus primus componitur cum anno Christi ⅭⅠƆCCXVII. Anno sequente eidem Ordini adiunctus est Reginaldus ante Aurelianis Ecclesiæ S. Aniani Decanus, quem S. Dominicus anno ⅭⅠƆCCXIX Parisios misit, vbi in eius notitiam peruenit B. Iordanus, [ingredi vouet an. 1219,] sacræ ibidem Theologiæ Baccalaureus, ab eoque ad Ordinem receptus, cum altero socio Henrico Coloniensi, qui ambo voto se obstrinxerunt, se Ordinem quamprimum ingressuros. Mortuo interim eodem anno Reginaldo, ingressum distulerunt in Feriam quartam Cinerum anni ⅭⅠƆCCXX, componendis rebus suis impediti. [habitam sumit an. 1220 cum Henrico Celoniensi] Rem gestam ita narrat Theodoricus de Appoldia in Vita MS. S. Dominici lib. 3 cap. 10: Post mortem vero ipsius Reginaldi, illi duo Teutonici, Iordanus videlicet & Henricus, valde gratiosi, qui in manibus ipsius votum emiserant, vt prædictum est, in capite ieiunij, dum Fratres cantarent, Immutemur habitu, secularibus vestibus exuti, Ordinis habitum induerunt. Incipit dictis verbis Antiphona, quæ canitur, dum cineres imponuntur capitibus. Sed pergit auctor: Isti sunt duo Fratres limpidissimi, qui de obturato fonte protinus orti sunt, pro vt visio præfigurat, infra in Actis num. 6. Erant quippe virginei corporis munditia purissimi, [ambo excellentes,] effluentis doctrinæ gratia dulcissimi, laudibus præteritorum patentissimi. Isti sunt duæ oliuæ, pietatis & misericordiæ visceribus affluentes, qui suæ suauitatis odore totam Ecclesiam resperserunt. Hi sunt candelabra, super quæ clara, quæ non marcescit, sapientia, lucem pedibus insipientium præbuit in hac vita, quæ nunc augent Sanctorum gaudia ante Dominum lucentia. Hæc Theodoricus. In Chronico MS. quinque Generalium dicitur Frater Hēricus, iuuenis Angelicus, gratiosissimus in omnibus, qui postea prædicatione sua totam Vniuersitatem Parisiensem multum commouit, [huius ille virtutes descripsit.] & fuit primus Prior Coloniensis. De cuius laudibus mira scripsit in libello suo prædicto Iordanus, quem, vt ante dixerat, composuit de initio Ordinis, qui sic incipit: Filiis gratiæ & cohæredibus gloriæ.

[4] Eodem anno ⅭⅠƆCCXX, vti legitur in dicto Chronico MS. primum Capitulum Generale celebratum est Bononiæ sub B. Dominico, [interest nouitius 1 Capitulo generali,] cui interfuit etiam Frater Iordanus missus ad illud de Parisius, vbi intrauerat Ordinem paullo ante in Quadragesima præcedente. Theodoricus lib. 4 Vitæ S. Dominici cap. 4, Missus est, inquit, venerabilis Frater Iordanus Teutonicus cum aliis tribus, vt ipse mandauerat Pater sanctus. Frater vero Iordanus cum missus fuit ad Capitulum, nondum in Ordine peregerat tres menses. Erat autem gratia plenus, & ad omne opus bonum idoneus & paratus. In hoc Capitulo … collocata sunt huius Ordinis fundamenta. Statutū etiam vt singulis annis generalia Capitula celebrarentur. Transacto Capitulo, Frater Iordanus, accepta benedictione a Magistro S. Dominico, valedicens eidem, Parisius est reuersus: [Parisiis exponit Euangeliū S. Lucæ:] vbi Euangelium B. Lucæ tam gratiose Fratribus legit, quod ex eius doctrina & profectum magnum veritatis in scientia & affectum pietatis in conscientia perceperunt. Eratque conuersatio eius sancta & vita perfecta: vnde & doctrina ipsius vtilis extitit & accepta. Hæc Theodoricus. Interea, vt habet Chronicon MS. anno Domini ⅭⅠƆCCXXI celebratū est Capitulum secundum generale Bononiæ sub eodem Patre S. Dominico, [an. 1221 absens in 2 Capit generali eligitur Prouincialis Lōbardiæ,] & de illo Capitulo missi sunt Fratres in Angliam, & Fratri Iordano, qui præsens non erat, iniunctum est officium Prioratus prouinciæ Lombardiæ. Ad quod officium exequendum dum iret… mortuus est B. Dominicus VIII Idus Augusti, & intra ecclesiam Fratrum est honorifice sepultus. Et Frater Iordanus cœptum iter perficiens Bononiam superuenit, (vt addit Theodoricus lib. 4 cap. 7) iniunctum sibi per illam prouinciam ministerium peracturus.

[5] Vacauit post obitum S. Dominici per decem fere menses generale Magisterium Ordinis, vsque ad feriam secundam Pentecostes anni Domini ⅭⅠƆCCXXII: quando, vt in citato Chronico MS. legitur, [& an. 1222 in 3 Capitulo generali, Magister Ordinis,] celebratum est tertium Capitulum generale Parisius, in quo electus est Frater Iordanus, licet nondum complesset annos duos & dimidium in ordine. Quæ Theodoricus lib. 6 Vitæ S. Dominici cap. 1 ita explanat: Anno Dominicæ Incarnationis ⅭⅠƆCCXXII Patre nostro Dominico inter Angelos & Sanctos translato, celebratum est Parisius tertium Capitulum generale, in quo vitæ vir venerabilis Frater Iordanus Teutonicus, & de Saxonia oriundus, per voluntatem Dei, dirigente Spiritu Iesu, in Magistum Prædicatorum Ordinis est electus. Hic primus eiusdem Ordinis Fundatori S. Dominico non tam administratione regiminis, quam æmulatione iustitiæ & rectitudinis successit, intentionis ac religionis feruorisque Fratrum factus perfectissimus imitator. [hunc late adauget,] Qui dilectus Deo & hominibus, quæsiuit quæ sunt bona genti suæ, & dilatauit gloriam Ordinis sui, amplificans eum in prouinciis, in conuentibus, & in optimarum multitudine personarum. Nam multi natalibus & dignitatibus præeminentes, plurimique possessionibus & beneficiis locupletes, plerique diuinarum scientiarum Magistri & Doctores; aliique innumeri iuuenes & litterati scholares, ad sermonum eius mellifluum compuncti eloquium, omnia propter Christum & Euangelium relinquentes, Prædicatorum Ordinem assumpserunt. Creuerunt tunc filij Dei, & quasi germinantes multiplicati sunt, & roborati nimis impleuerunt terram &c. Hæc Theodoricus, qui toto libro sexto enarrat perfectam Fratrum Ordinis conuersationem, mutuam caritatem, orationem aßiduam ac diligentem Diuini officij frequentationem, [omni virtute decoratum,] cultum ac venerationem Deiparæ Virginis, ceterasq; eximias virtutes; quas hic omittimus recensere: quamuis, vti auctor gloriam honoremq; S. Dominici illis conscribendis plurimum promouit, ita nec parum laudem splendoremque B. Iordani accumularemus.

[6] In citato Chronico MS. hæc de eius virtutibus summatim narrantur: Fuit Magister iste valde notus & dilectus a Domino Papa Gregorio IX, [gratus Papæ, Magnatibus, aliis,] & ab aliis mirabilibus; & gratiosus apud Magnates, & religiosus apud Clerum & populum & Vniuersitatem scholarium, vsque adeo, quod vix poterant satiari de verbis gratiæ, quæ procedebant de ore eius, siue in sermonibus, siue in sanctis collationibus, quas habebat. Vnde quando erat Parisius, incumbebat ei omnes sermones Fratrum facere. Et quando alius prædicabat, & scholares sciebant eum præsentem esse, vix valebant in fine recedere, priusquam ipse aliquid diceret post alios. [Academicos amat,] Fuit autem eius summum studium, Ordinem dilatare propter fructum animarum. Propter quod se totum dabat ad attrahendas personas ad Ordinem. Et ideo commorabatur in locis quasi semper, vbi scholares erant, & præcipue Parisius, nisi quando ad Curiam eum ire oportebat. Erat autem illi consuetudo, quando erat Parisius, quasi omni die, [nouitios libenter instruit.] quando non erat sermo, facere collationem nouitiis: ad quam etiam alij maiores conuenientes, magnam consolationem & instructionem recipiebant in eis. Hæc ibi.

§ II S. Dominici Translatio & Canonizatio a B. Iordano procurata: Libri ab eo editi. Prouinciæ & cœnobia Ordinis sub vtroque erecta.

[7] In eodem Chronico MS. ista traduntur: Sub eo etiam Iordano anno Domini ⅭⅠƆCCXXXIII translatum est corpus B. Dominici ad locum honorabiliorem, [Anno 1233 corpus S. Dominici transferri procurat] & eodem anno est Sanctorum catalogo aggregatus apud Perusium per Papam Gregorium IX: in quo tempore tanta gratia prædicationis & mirabilium per Fratres diffusa est in Lombardia, & alibi per Fratres inde venientes, quod totus mundus fere ex auditu stupebat. Hæc ibi, quæ Theodoricus integro fere libro VII Vitæ S. Dominici exponit: cuius hactenus non nisi parua fragmenta edita sunt; reliqua nos ad IV Augusti ex antiquo codice MS. supplebimus: paucula tamen hic excerpimus.

[8] Crescentibus, inquit, per totam Italiam per merita S. Dominici euidentibus miraculis, fidelium dignum duxit deuotio, corpus eius humili prius loco repositum ad altiorem locum debito cum honore reuerenter transferre … Erat tunc Prior Prouincialis Lombardiæ Frater Stephanus vir strenuus & probatus … Ordinatione ipsius dies & modus transferendi sacrosanctum corpus Confessoris sanctissimi constitutus est, [cum Prouinciali Lōbardiæ,] & deuotione celeberrima frequentatus. [tempore Capituli Generalis.] Ad Capitulum namque Generale quod tunc occurrerat celebrandum, Fratrum copiosa confluxerat multitudo … Statuta igitur hora, qui ad hoc opus sanctissimum exequendum & intuendum digni & idonei reputati sunt, conuenerunt; videlicet Dominus Archiepiscopus Rauennas, [coram Episcopis & Magnatibus.] aliique plures Episcopi, nec non Magister Ordinis dulcis Pater Iordanus cum Diffinitoribus Capituli, Potestasque ciuitatis cum multis Bononiensibus, aliarumque ciuitatum non paucis honoratis, cum Fratribus & Clericis adfuerunt, ambientesque sepulchrum almi Confessoris circumsteterunt simul … Erutis denique clauis ferreis, quibus firmata fuerat arca inæstimabilis odor cum abundantia de sacrosanctis ossibus expirauit. Tunc Magister Ordinis aliique Fratres cum multa deuotione & reuerentia de veteri capsa tollentes ossa sacra, in noua, quam præparauerant, posuerunt, [imponit nouæ capsæ,] clausamque & firmatam claui, quam tenebat Potestas Bononiensis, & tenet idem Magister, & Prouincialis Stephanus, coram omnibus ad sepulchrum marmoreum transtulerunt. Mane facto, præsidentibus Archiepiscopo aliisque Episcopis cum Fratribus & multis aliis, aperta denuo & reserata fuit arca, pristinum odorem fundens, per manusque Episcoporum deposita est capsa cum ossibus sacris in nouo sepulchro, seris & clauibus obfirmato. Deinde cum octaua die Potestas Bononiensis cum multis honorabilibus ciuibus, ad instantiam eorum, qui Translationi non interfuerunt, sepulchrum iterum aperuit, vt a deuotis filiis sacrosanctæ Reliquiæ continenter viderentur. Tunc dulcis Magister Ordinis Iordanus piissimi prædecessoris sui Dominici corpus purissimis manibus tenēs, [præbet variis osculandum:] filiis obtulit osculandum… Facta est autem Translatio hæc anno Domini ⅭⅠƆCCXXXIII, Indictione VI, Pōtificatus Domini Gregorij IX anno VI, Frederici II Romanorum Imperatoris XI, a confirmatione Ordinis anno XVII, a transitu vero Dominici anno XIII, sed partibus anni pro anno numeratis, alias anno XII. Translatio namque hæc facta est XXIV Maij, quæ illo anno conueniebat in Feriam III Pentecostes, cyclo Lunæ XVIII, Solis X, littera Dominicali B & Pascha celebratum fuerat die III Aprilis.

[9] Ne autem tantæ rei gestæ memoria apud posteros aboleretur, B. Iordanus Translationis huius historiam misit ad Ordinis cœnobia, [de ea Trāslatione litteras circulares ad suos mittit,] postquam Gregorius IX eumdem Dominicum Sanctorum catalogo inscripsisset. Edidit illud monumentum Abrahamus Bzouius in Annalibus ad an. 1233 num. 5. cuius hoc est exordium: Dilectis in dilecto Dei Filio Fratribus Ord. Prædicat. vniuersis F. Iordanus eiusdem Ord. humilis Magister & seruus salutem & gaudium sempiternum. Solet Diuina bonitas sua indagabili sapientia plerumque bonum differre, non vt auferatur, sed vt dilatum surgat vberius in tempore opportuno. At sub finem hæc habet: Delatum est corpus ad monumentum marmoreum, cum propriis aromatibus ibidem recondendum. Spirabat odor mirificus ex corpore sancto ostendens cunctis lucide, quam bonus odor Christi hic esset. Celebrantur Missarum solennia ab Archiepiscopo. Et quia tertius dies Pentecostes enituit, Accipite iucunditatem gloriæ vestræ, gratias agentes Deo, qui vos ad cælestia regna vocauit, in Introitu chorus intonat. Quam vocem de cælis sonantes Fratrem in sua iucunditate susceperunt. Turbæ concrepant: innumeram cereorum multitudinem populi erigunt: processiones etiam honestæ fiunt. Benedictus Iesus Christus vbique resultat. Acta sunt in ciuitate Bononiensi IX Kalend. Iunij, anno Gratiæ ⅭⅠƆCCXXXIII. Indictione VI, Romanæ Sedi Gregorio IX præsidente & Imperij sceptra Frederico II gubernante.

[10] Peracta corporis S. Dominici translatione, cœptum agi de eiusdem memoria diuinis honoribus ad aras consecranda. Theodoricus lib. 7. Vitæ S. Dominici cap. 10. ea de re hæc habet: Eodem igitur anno, [peracta dein canonizatione S. Dominici,] quo sancti Patris Dominici corpus translatum est, Summus Pontifex Dominus Gregorius IX honorabiles viros Trancredum Bononiensem Archidiaconum & Priorem S. Mariæ de Reno, Fratremque Palmerium Ecclesiæ de Compagnola Bononiensis & Regmodiotum, Inquisitores auctoritate Apostolica delegauit, vt de vita, conuersatione, transitu, miraculisque prædicti Confessoris perquirerent diligenter. Coram quibus varij testimonia dederunt mense Augusto a die VI ad XIV dicti anni ⅭⅠƆCCXXXIII, Indictione XI. Dein vt traditur cap. 10, Anno eodem ⅭⅠƆCCXXXIII cōstitutus apud Perusium Romanus Pontifex, Pater Patrū, præsentibus Archiepiscopis & Episcopis, alijsque Ecclesiarum Prælatis multis, cum Fratribus & populis, fidelem Christi famulum, humilem Dominicum inter Sanctos Dei nominauit, eiusque nomen adscribi Sanctis ac celebrari, vniuersali Ecclesiæ mandauit. Consummatum est hoc Canonizationis officium solenniter apud Perusium per Dominum Gregorium Papam, regnante Frederico Imperatore Romanorum, a confirmatione Ordinis Prædicatorum XVIII, sub venerabili ac sancto Patre Iordano Prædicatorum Ordinis Magistro secundo. Bulla canonizationis data traditur Reate III Idus Iulij, Pontificatus anno VIII, Christi ⅭⅠƆCCXXXIV, ad quem diem & locum alij solennitatem reliquam peractam scribunt. Quæ ad IV Augusti erunt examinanda.

[11] Cum igitur S. Dominicus Cælitibus adscriptus esset, varij eius res gestas litteris mandarunt, de quibus agit Theodoricus in præfatione ad Magistrum Ordinis: Sciendum, inquit, quod venerabilis Pater noster B. Iordanus secundus nostri Ordinis Magister, [Vita eius prima collecta est ex libro B. Iordani,] successor S. Dominici dignissimus, libellum de initio Ordinis composuit, in quo primorum Patrum & Fratrum sanctorum gesta gloriosa & mirabilia opera conscripsit. De quo libello prima S. Dominici Legenda conscripta. At Bernardus Guido in MS. Cōmentario de Rebus Ordinis hæc tradit: Gesta præclara B. Dominici conscripserunt, qui sequuntur, viri præclari. Primo omnium venerabilis Pater ac Frater Magister Iordanus, dignus eius successor, in libello, seu tractatu suo, quem intitulauit de principio Ordinis Prædicatorum ante canonizationem ipsius, & generale Capitulum approbauit, qui incipit in prologo: Filijs gratiæ, cohæredibus gloriæ, Fratribus vniuersis &c. Vita autem incipit in secundo Capitulo: Huius temporibus fuit quidam adolescens, nomine Dominicus &c. Compositum etiam olim est Officium Ecclesiasticum, quod in hanc vsque diem eiusdem S. Dominici festo a Prædicatoribus recitari solet, [num hie composuerit Officiū Ecclesiasticum de eodem S. Dominico?] atque a nonnullis refertur ad B. Iordanum, vt primum eius auctorem. Qua de re ista tradit Sebastianus de Olmeda in B. Iordano: Edidit vero Iordanus Magister & successor S. Dominici officium Ecclesiæ diurnum pariter & nocturnum, quod in tanto die decantaretur, incipiens, Gaude felix parens Hispania, cum sequentia & oratione. Quæ vtique regnantis triumphum & peregrinantis spiritum aperte pronuntiant. Sunt qui tribuant Humberto, qui post quartus fuit a Iordane Magister. Ita Olmeda, cuius & Guidonis verba citat Maluenda ad an. 1234. cap. 3, qui ad an. 1237. cap. 25 asserit illud quoque scitu dignum, B. Iordanum singulari affectu dilexisse S. P. Dominicum adhuc viuentem, & post mortem incredibili erga eumdem deuotione & amore flagrasse, vnde auctor extitit pijssimæ illius orationis, cuius initium est, [auctor habetur orationis de S. Dominico.] Sacerdos Dei sanctissime, Confessor alme &c. in qua miram deuotionem & affectum erga carissimum parentem ostendit: quæ sane Dominicanis Fratribus assidue est merito recitanda.

[12] Quas præterea commētationes & lucubrationes composuit, necdum licuit vllas videre. Tradunt autem Philippus Bergomensis in Supplemento chroni arum, Trithemius, Eijsengreinius, Posseuinus, atque alij qui de scriptoribus Ecclesiasticis egere, eum scripsisse de Ordinis institutione commentarios, Sermones ad populum habitos valde vtiles, [aliæ eius commensationes.] & Exhortatorias ad Fratres suos plures epistolas. Addit Iacobus Susatus in Chronico Ordinis, eumdem scripsisse super Apocalypsim Postillam gratiosam, item super Priscianum minorem, item quædam Grammaticalia delicata. Verum expositionem illam Apocalypsis S. Ioannis tribuunt reliqui auctores Iordano de Saxonia Ordinis Eremitarum S. Augustini, cuius etiam Sermones de Sanctis ei in Dominicas Parisijs & Argentorati olim typis editi fuere, hic posteriores an. 1483, illic priores an. 1521. de epistolis a B. Iordano scriptis hæc leguntur in citato Chronico MS. Scribebat etiam sæpe Fratribus, quos videre non poterat, litteras dulcissimas sanctæ consolationis & exhortationis, & modo omnibus, modo aliquibus prouincijs vel Fratribus sic scribebat. At qui de Ordinis institutione commentarij citantur, forte alij non sunt a libello de Initio seu Principio Ordinis Prædicatorum, de quo egimus.

[13] Ordinem Prædicatorum administrandum suscepit B. Iordanus per varias regiones latesparsum, atque ante obitum S. Dominici in II Capitulo Generali anno ⅭⅠƆCCXXI in octo prouincias distributum, Hispaniam, Franciam, Lombardiam, [Ordinis prouinciæ & collegia erecta sub S. Dominico] Romanam, Prouinciam Prouinciæ, Teutoniam, Hungariam, Angliam, in iisque fuisse tunc sexaginta Conuentus paßim tradunt: ex quibus recenset Maluenda erectos, in Hispania Segouiæ, Zamoræ, Barcinone, Cæsaraugustæ, Madriti, Palentiæ, Toleti; in Italia Venetijs, Patauij, Romæ, Bononiæ, Bergomi, Mediolani, Nouocomi, Florentiæ, Fauentiæ, Genuæ, Viterbij; in Galliæ Tolosæ, vbi primum omnium cœnobium cœptum est, Lemouici, Aurelianis, Remis, Parisijs, Narbone, Monte-Pessulano, Anicij, Cadurci, Baionæ, Massiliæ; in Germania Frisaci & Pragæ, in Dalmatia Spalati, & in Polonia Cracouiæ. Brixiæ etiam in Italia tum cœptum domicilium tradit Vghellus in Alberto Brixiensi Episcopo. In Angliam qui pro monasterio sufficerent missos scribit Theodoricus lib. 4. cap. 7, quibus præfectum tradunt Prouincialem Fr. Gisilbertum, & Hungariæ quoque denominatum Prouincialem Fr. Paulum Hungarū. At B. Iordano anno ⅭⅠƆCCXXII creato Magistro Generali, Ordo Prædicatorum plurimum creuit, ac tandem anno ⅭⅠƆCCXXVIII, qui erat a fundato Ordine duodecimus, [& B. Iordano.] quatuor Prouinciæ superadditæ sunt, Polonia, Dacia, Græcia, Terra sancta. & hi referuntur a Maluenda sub B. Iordano erecti Conuentus, in Hispania, Ilerdæ, Pampelone Maioricæ, Cordubæ, Coimbricæ; in Italia Neapoli, Trani in Apulia maritima, Vrbe-vetere, Perusij, Cremonȩ, Senis, Lucæ; in Gallia Burdegalæ & Auenione; in Belgio Insulis, Gandaui, Louanij, & in Burgundia Vesontione, in Germania Ratisponȩ, Cōstantiæ, Basileȩ, Friburgi, Confluentiæ Heluetiorum, Argentorati, Wormatiæ, Francofurti, Treuiris, Coloniæ, Turici, Erfordiæ, Isenaci, Magdenburgi, Erflingæ, Caminij, Vratislauiæ, & Rethauij, quod cœnobium prouinciæ Hungariæ attribuitur. In Polonia Sandonuriæ, Posnaniæ, Ploci in Mazouia, Gedani, Culmi in Prußia, Krouiæ in Rußia; in Dalmatia Ragusæ, Iaderæ, & Dyrrachij. Et quamuis certum tempus, quo Fratres Ordinis Prædicatorum in Daniam, Noruegiam, Sueciam, & ditiones Septemtrionales penetrarint, tradat Maluenda sciri non posse, id tamen sub B. Iordano contigisse vel inde colligimus, quod anno ⅭⅠƆCCXXVIII, vt diximus, constituta sit prouincia Dania, quam Daciam, illius æui more, etiam Fratres Minores in antiquis Catalogis appellarunt. Primordia Ordinis magnifice illustrarunt tum duo & triginta Fratres pro Christo a Turcis submersi, [Varij in odium fidei occisi.] tum alij circiter nonaginta partim gladio, sagittis, aut lanceis a Tartaris interfecti, partim igne cremati, dum erectis apud Cumanos conuentibus, Paganos hosce mysterijs fidei imbuerent. De quibus post alios Scriptores Ordinis Prædicatorum pluribus agit Maluenda ad an. 1222, qui dolet certum tempus rerum tam præclare gestarum assignari non posse. In codice nostro MS. post Vitas Fratrum de hisce Cumanis agitur, dicunturq; ad fluuium de Neper habitasse. Alio is nomine Borysthenes appellatur. Alij eorum necem ad annum XL aut LX istius seculi referunt.

§ III. Locus & annus mortis B. Iordani. Acta vnde edita. Titulus Sancti & Beati.

[14] Vltima Ordinis Prædicatorum prouincia sub B. Iordano constituta, appellatur, vt supra diximus, Terra sancta, ad quam visitandam mare trāsiuit ipse Magister Iordanus, qui inde rediturus irruente tēpestate cum duobus Fratribus Dominicanis & plurimis alijs submersus est, & multis clarus miraculis a Fratribus Achonensibus in ecclesia sua honorifice sepultus. [B. Iordanus sepultus Accone in Palæstina,] Est autem Achon, siue Accon, a Ptolemæo quodam Ægypti Rege, vt docet Adrichomius in tribu Aser num. 66, Ptolemais dicta, maritima & celebris Phœnices vrbs, versus Septemtrionem a monte Carmelo quatuor, versus Meridiem a castro Lamberti totidem, a Ierosolyma vero triginta sex miliaribus distans. Hoc in loco multis B. Iordanum miraculis claruisse, infra in Actis traditur, sed quæ auctor illi narrationi inserere noluit, neque vllus postea scripsisse creditur.

[15] Annus obitus infra in Actis num. 43 dicitur millesimus ducentesimus, trigesimus sextus. Quem etiam annum exprimunt auctor sæpius citati Chronici MS. Matthæus Paris in Historia Anglicana, [Submensus, non an. 1236,] S. Antoninus 3 par. Histor. tit. 23. cap. 9 § 4, Leander lib. 1. Castillus lib. 2. cap. 13 & plerique auctores. Verum, vt Bernardus Guido Commentario de rebus Ordinis asserit, anno Domini ⅭⅠƆCCXXXVI celebratum fuit secundum Capitulum Generalissimum Parisius ab eodem Magistro Iordano, qui beatus Pater ipso eodem anno post Capitulum Generale memoratum, dum transiret ad visitandum Terram sanctam & loca sancta, transiuit ex hoc mundo ad Patrem Deum ad terram viuentium, Idibus mensis Februarij sequentis. [sed in. 1237.] ergo anno ⅭⅠƆCCXXXVII: sed quem auctores illi more Gallorum istis temporibus apud plurimos vsitato, solum a Paschate sequenti inchoabant. Maluenda arbitratur annum numerari a festo Pentecostes, quo celebratum est anno ⅭⅠƆCCXXXVI Capitulum Generale ad sequentem vsque Pentecosten anni ⅭⅠƆCCXXXVII, eumque ritum annorum numerandorum per Generalia Capitula vsurpari etiamnum in Ordine in plerisque rebus.

[16] Acta B. Iordani damus ex Vitis Fratrum Prædicatorum, quæ iussu Humberti, eiusdem Ordinis Magistri Generalis quinti, vndequaque collectæ sunt, atque a Gerardo, siue Geraldo, Lemouicensi, [Acta eius hic eduntur ex Vitis. Fratrum,] Priore Prouinciali Prouinciæ conscriptæ. Extant hæ in duplici MS. Codice nostro, & tertio Rubeæ-vallis iuxta Bruxellas: editæ etiam in lucem sunt Duaci typis Bellerianis, sed ea hic ex MSS. sæpius emendantur. Ille autem Magister Humbertus, natione Burgundus de diœcesi Viennensi, villa quæ dicitur Romanis, oriundus, cum rexisset Parisius in artibus, & post ius canonicum aliquanto tempore audiuisset, ingressus est Ordinem circa annum Domini ⅭⅠƆCCXXVI, vti legitur in Chronico MS. quinque Generalium, [auctoritate Humberti collectis,] quod cum eiusdem Humberti obitu finitur. Vixit ergo assumpto habitu sub B. Iordano per decem annos, deinde sub S. Raimundo de Pennafort & Ioanne Teutonico, cui succeßit anno ⅭⅠƆCCLII electus in Hungaria apud Budam, vbi viuente adhuc Magistro Ioanne fuerat assignatum Capitulum ob deuotionem Regis & Reginæ Quæ in eodem Chronico habentur. Humberto attribuit Vitas Fratrum Theodoricus de Apoldia in epistola ad Nicolaum de Taruisio Magistrum Ordinis ante Vitam S. Dominici: Succedens, inquit, sanctus Pater Humbertus, Magister Ordinis quintus … librū, qui Vitas-Fratrum dicitur, sua deuotione & diligentia compilauit. At Bernardus Guido in MS. Commētario de rebus Ordinis asserit Gerardum Frachetum Lemouicensis diœcesis, [a Gerardo Fracheto conscriptis,] Priorem Prouincialem Prouinciæ librum, qui Vitas-Fratrum inscribitur, composuisse, & in quinque libellos distinxisse. Dicauit Guido circa annum ⅭⅠƆCCCIV suum Commentarium Aymerico Magistro Ordinis, ante quem Theodoricus anno ⅭⅠƆCCXC res S. Dominici conscripsit septem libris quos integros & primigenio stylo dabimus IV Augusti.

[17] Constant hæ Vitæ-Fratrum Ordinis Prædicatorum quinque partibus seu libris: ex his tertia pars complectitur gesta B. Iordani, a nobis in octo capita diuisa, quibus adduntur capite 9 analecta ex alijs partibus decerpta. Est autem quinta & vltima pars de pertinentibus ad egressum Fratrum de hoc mundo, in nouem capitula distincta: eaque solum in altero MS. nostro continentur, [auctis postea Chronico Ordinis, & alijs rebus:] & finiuntur in editione Duacensi pag. 137, ac sequentibus præfigitur hic titulus: Ista addita sunt post compilationem prædicti libelli. Eadem continentur in altero nostro MS. aliaq; subnectuntur sub duplici hoc titulo: Sequitur Chronica Ordinis Fratrum Prædicatorum, & Quædam deuota de sancto Fratre nostro Wichmanno: ad cuius sepulchrum quidam nobiles venisse dicuntur circa annum Domini ⅭⅠƆCCCXI, professi puerum a Deo sancti Dei Fratris Wichmanni meritis a morte suscitatum. additque auctor: Testimonium præsentis & videntis habui, quando miraculum istud scripsi. At dicta Chronica Ordinis in editione Duacensi pag. 100. inter titulos capitulorum vltimo loco citantur, licet in ipso dein opere desint. Hinc Maluenda auctorem Chronici appellat Humbertum cum reliquo libro de Vitis-Fratrum. Verum cum Humberti gesta obitusq; in eo Chronico narrentur, ab alio postea scriptum arbitramur, & Chronicon MS. quinque Generalium Ordinis Prædicatorum citauimus. Maluenda suum exemplar habuit a Constantino Caietano, ex quo pag. 526 tradit S. Dominicum catalogo Sanctorum aggregatum apud Reatem. At nostrum MS. id factum tradit apud Perusium, consentitq;, vt supra diximus, Theodoricus in eius Vita.

[18] Addimus nonnulla virtutum B. Iordani exempla auctore coæuo Thoma Cantipratano, qui etiam sub B. Iordano Magistro Generali circa annum ⅭⅠƆCCXXXII ordinem Prædicatorum ingressus, scripsit dein Bonum vniuersale de Apibus, [addita ex Cantipratano:] postquam Humbertus Generalis, vti is in epistola operi præfixa huic scribit, in quodam Capitulo generali Fratribus demandarat, vt in singulis prouincijs digna memoriæ scriberentur, si per Fratres vel occasione Fratrum, siue alias nota Fratribus contigissent. Quæ idem Cantipratanus ante in Vita B. Lutgardis de B. Iordano scripserat, infra in prioribus Actis habentur.

[19] Extant etiam res gestæ B. Iordani in quodam codice MS. satis antiquo, qui pertinuit ad ecclesiam Vltraiectinam; in quo hic legitur titulus: Vita S. Iordani Magistri Ordinis Prædicatorum, [aliorum de B. Iordano scripta:] quæ ita exorditur verbis Vincentij Bellouacensis lib. 30. cap. 137: Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo sexto, Idibus Februarij Magister Iordanus totius Ordinis Prædicatorum Pastor & Rector, obiit in mari. Omittimus hanc Vitam proferre, quia paßim omnia ex Vitis-Fratrum aut Cantipratano contracta sunt: ex eisdem aliam Vitam collegit Leander Albertus in opere de viris Ordinis illustribus editam lib. 1, & insertam Vitis Sanctorum Laurentij Surij. Similia habet S. Antoninus 3. par. Hist. tit. 23 cap. 9. iu varios § § distincto, quæ fere ex Vitis-Fratrum, Cantipratano & Vita S. Dominici desumpta sunt: nonnulla addit cap. 12 & fere ex citato Chronico MS. Demum Thomas Maluenda in Annalibus Prædicatorum Acta B. Iordani proponit ex eisdem antiquis monumentis, & longo ordine auctores, qui de eo agunt, & sequenti enarrat, quos hic repetere superuacaneum foret.

[20] Qui Iordano in codice MS. Vltraiectino Sancti titulus tribuitur, etiam expreßit Lippelous ad eius Vitam, atque in titulis præfixis eiusdem Vitæ paginis. Theodericus ab Appoldia a quadringentis fere annis vti Fundatorem Ordinis Dominicum appellauit Sanctum, [Titulus Sancti & Beati:] ita successorem eius Iordanum nuncupauit Beatum: quo eum honore illustres scriptores exornant. Odoricus Raynaldus in Annalibus Ecclesiasticis Romæ excusis ad an. 1236. num. 29 ista habet: Cum in sanctorum virorum historia stylus decurrat, superioribus B. Iordani supremi Ordinis Prædicatorum Magistri funus adijcere visum est. Quo relato addit, sepulturæ mandato B. Iordani corpore, per multos dies sepelientium manus suauissimum odorem spirasse. At margini hæc inscribit: B. Iordanus mari mergitur. Idem numerum 30 ita concludit: Hȩc de B. Iordano suffecerint. Deniq; sub calcem libri in Indice eadem repetit: B. Iordanus supremus Ordinis Prædicatorum Magister mari mergitur &c. Henricus Spondanus Appamiarum Episcopus in Annalibus etiam Ecclesiasticis ad an. 1236. num. 10 de eo ita scribit: Hoc item anno B. Iordanus primus post S. Dominicum Ordinis Prædicatorum Generalis, vir scientia, prudentia, pietate valde insignis, ac miraculis tam in vita quam post mortem clarus, celebrauit Parisijs ad Pentecosten Comitia totius Ordinis, quæ vocantur Generalissima. Post quæ Hierosolyma, visendi sancta loca ac Fratrum cœnobia visitandi gratia, naui delatus, in reditu prope Acconem, siue Ptolemaidem, orta grauissima tempestate, perijt Idibus Februarij anni proximi &c. vbi in margine hæc habentur: B. Iordani Generalis Prædicatorum naufragium. In indice huius libri idem Beati titulus præponitur. Omitto plura testimonia congerere, ac potißimum eorum, qui ex Ordine S. Dominici eius res gestas scripserunt, inter quos Abrahamus Bzouius in suis Annalibus eumdem semper Beatum appellat: quem titulum centenis vicibus eidem tribuit Maluenda in Annalibus Prædicatorum Neapoli excusis. Hermannus Crombach lib. 7 Historiæ Vrsulanæ cap. 24 Sanctum appellat.

[21] Memoria B. Iordani inscripta est ad XIII Februarij varijs Martyrologijs, Germanico a Canisio, Vsuardi auctario ab Hermanno Greuen & Molano, [eius memoria in Martyrol.] Catalogo generali Sanctorum a Ferrario, qui citato Martyrologio Prædicatorum ista habet: Ptolemaide in Palæstina B. Iordanis, Magistri secundi Generalis, Ordinis Prædicatorum. Antonius de Balinghem in Kalendario Mariano, Natalis, inquit, dies S. Iordanis, Generalis Ordinis S. Dominici &c. Petrus Cratepolius eumdem inter Sanctos Germaniæ recenset, & Sancti titulo honorat. At Gelenius in Fastis Coloniensibus ad hunc diem Beatis adscribit, Rechacus cap. vltimo Vitæ hoc eius elogium ex Martyrologio Ordinis Prædicatorum tradit: Beatus Iordanus Saxo cunctarum choro virtutum & miraculorum laude resplenduit, cuius Vitam Leander Albertus accuratissime descripsit.

ACTA
ex Vitis-Fratrum Ord. Prædicat.
MSS. & Duaci editis,
auctoritate Humberti V Generalis collectis,
& a Gerardo Fracheto conscriptis.

Iordanus, II Generalis Ord. Praedicatorum (B.)

Ex Vitis Fratrvm MSS.

PROLOGVS HVMBERTI.

a

[1]

Dilectis in dilecto Dei Filio Fratribus Prȩdicatoribus vniuersis, Frater Humbertus, seruus eorum inutilis, salutem, in patria & via salutaribus semper exercitijs occupari.

Saluator mundi, cui cura est b de salute omnium seculorum, Spiritu suo sancto misso in corda multorum, inspirauit eisdem, vt quædam facta & dicta seruorum suorum Dei laude digna &. ædificatoria, in scriptis redigerent; [Petentibus varijs,] vt tanto per generationes venturas pluribus fierent in salutem, quanto efficacius ad posteros eorum perpetuaretur memoria per scripturam. Sic Eusebius Ecclesiasticam historiam, [Ex Vitis Fratrum MSS.] Damascenus librum de Barlaam & Iosaphat, Cassianus Collationes Patrum, Gregorius dialogum, c Hieronymus, Beda, Florus, Odo, Vsuardus, diuersa martyrologia, Gregorius Turonensis, Petrus Cluniacensis, & alij quammulti, plurima opuscula de huiusmodi materia ediderunt. Sane multimoda Fratrum de diuersis nationibus relatione frequenter ad nos peruenit, quod multa contigerunt in Ordine & Ordinis occasione circumquaque per orbem in domibus Fratrum; quæ si scripto commendata fuissent, multum valere possent in perpetuum ad d consolationem Fratrum & spiritualem profectum. Sollicitauerunt nos insuper Fratres multi Deo deuoti, vt super huiusmodi scripto compilando curam aliquam apponere non pigeret, antequam obliuio, quæ iam plurima de cordibus Fratrum detulerat, omnia sepeliret. Super his! [& constitutione in Capitulo generali facta,] igitur habita collatione cum Prioribus Prouincialibus in Capitulo generali, quod anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto fuit Parisius celebratum, de consilio eorum fuit Fratribus vniuersis mandatum, vt si quid dignum memoria de prædictis occurreret, illud nobis significare curarent.

[2] Circa quod exequendum etsi multi de negligētia se non potuerunt excusare; quidam tamē nobis multa de huiusmodi conscripserunt. Nos autem huiusmodi scripta recepta, tradidimus carissimo nostro Fratri Geraldo Lemouicēsi, tunc Priori Prouinciali Prouinciæ; [aliunde submissa in librum redigit Geraldus Lemouicensis,] de cuius industria in huiusmodi multam gerebamus fiduciam, rogantes & imponentes eidem, vti perlectis & examinatis singulis, de his, quæ laudabiliora reperiret, libellum aliquem ederet; quod & fecit, prout inferius continetur. Cum autem multis discretis Fratribus opus illud legentibus placuisset, & dignum approbatione iudicarent; nos tandem de approbatione multorum discretorum & bonorum Fratrum illud inter Fratres duximus publicandum. Nolumus tamen, quod extra Ordinem tradatur sine nostra speciali licentia. Vos ergo, carissimi, prædicta legentes, aduertite, [approbat Humbertus.] quanta cura fuerit Prouidentiæ supernæ de Ordine: & hoc attēdentes, cōfirmamini magis ac magis in ipsius amore. Consulimus autem & rogamus vt, qui negligentes in scribendo nobis de supradictis fuerint, negligentiam corrigant diligenter; illi vero, apud quos similia contingent in posterum, nobis vel Magstro, qui fuerit pro tempore, scribere non omittant, vt ad vtilitatem Ordinis vel post prædictum opus scribantur, vel in locis debitis in ipso opere inserantur. e

[Annotata]

a Est hæc præfatio sub initium totius operis cum hac inscriptione: Epistola venerabilis Patris, Fratris Humberti, Magistri Ordinis Fratrum Prædicatorum, de libello qui dicitur (in excuso intitulatur) Vitas-Fratrum. In alio MS. hæc proponuntur: Incipit prologus in Vitas Fratrum Prædicatorum.

b In altero MS. desunt de salute.

c In MS. altero, Hieronymus, Florentius, Beda, Odo, imo Ado, Vsuardus: de quorum martyrologijs egimus in Præfatione generali ad Ianuarium cap. 4 § 4, 6, 7, 8.

d MS. collationem,

e

Addebatur diuisio libri in 5 partes. Prima continet de pertinentibus ad inchoationem Ordinis. Secunda multa de B. Dominico, quæ in Legenda eius non habentur. Tertia de Magistro Iordano, quam hic edimus, de prioribus acturi 4 August. ad Vitam S. Dominici. Quarta de processu Fratrum. Quinta de egressu Fratrum de hoc mundo.

CAPITVLA TERTIÆ PARTIS DE B. IORDANO.

1 De munditia eius.
2 De misericordia eius, quam primo pauperi dabat.
3 De cingulo quod dedit, & in Crucifixo vidit.
4 De ingressu eius, & visione fontis.
5 De pietate eius ad pauperes, & ad Fratres.
6 De nouitio quem a tentatione per orationem liberauit.
7 De oratione, & modo orandi, & meditatione, & qualiter se habeat in via.
8 De pauperibus panibus datis, ac multiplicatis.
9 De fluxu sanguinis, eius oratione restricto.
10 De Sacerdote a quartana sanato.
11 De gratia prædicandi, quam dederat ei Dominus.
12 De multitudine scholarium, quos ad ordinem traxit.
13 De efficacia verborum eius.
14 De nobili, qui volens eum occidere, viso eo conuersus est.
15 De Fratre a spiritu blasphemiæ tentato, quem verbi efficacia sedauit.
16 De febricitante sanato.
17 De compuncto Clerico, cui continentiam impetrauit.
18 De animali siluestri, quod se ei domesticum præbuit.
19 De eo, quem consolatione sua, & Fratrum oratione retinuit.
20 De humilitate sua, & qualiter honorem declinauit.
21 De patientia eius.
22 De amissione vnius oculi, & qualiter se consolabatur.
23 De abstractione eius ab exterioribus, & de cingulo quod non aduertit.
24 De deuotione eius ad B. Mariam.
25 De beata Virgine. quæ ei apparuit, & quanta Ordini impetrauit.
26 De eo, quod B. Maria ei legenti cum Angelis astitit.
27 Quod ipsam cum filio, Fratres signantem vidit.
28 Quod B. Maria ad eius consilium quamdam, quam liberauerat, misit.
29 Qualiter eum infirmum diabolus sub specie boni tentauit.
30 Qualiter ei sitienti potum mortis diabolus obtulit.
31 Qualiter diabolus pacem cum eo facere voluit.
32 Qualiter ei nocere voluit, sed non potuit.
33 Qualiter eum elatione decipere voluit.
34 Qualiter eum per odorem decipere voluerit.
35 De læta paupertate eius.
36 De vino meritis eius meliorato.
37 De muliere quam a veneno & peccato liberauit.
38 De visione, & miraculis in morte eiusdem.
39 De obitus eius reuelatione.
40 De sanctimoniali ab eo consolata.
41 De Priorissa sanata.
42 De Carmelita in suo ordine confirmato ab ipso.
43 De puero matri reddito.
44 De Fratre murmurante punito, quem Dominus ad eius inuocationem sanauit.
45 De prudentibus responsis, & verbis.

Nos capitibus hisce in margine annotatis, more nostro Acta hæc distinguimus. In altero MS. capitula 42 solum prænotantur.

CAPVT I
Vita B. Iordani in seculo. Ingressus in religionem. Eleemosynæ. Orationes.

Cap. I

[3] a De sancto b ac venerabili Patre nostro Fratre Iordano, secundo Magistro Ordinis Prædicatorum & B. Dominici dignissimo successore, aliqua cum diligenti indagine quæsita, & quæ vidimus & audiuimus ab eo, iuuante Domino disseremus ad Dei gloriam & legentium vtilitatem. [B. Iordanus] In primis igitur dicimus, eum tamquam speculum totius religionis & virtutum exemplar, vtpote virum, qui castimoniam mentis & corporis dicitur conseruasse illæsam. [caste vixit:]

Cap. II

[4] Denique pietatem, quæ secundum Apostolum vtilis est ad omnia, non solum in Religione, sed etiam existens in seculo, sibi plenissime vendicauit. [1 Tim. 4. 8] Erat enim super miseros & afflictos pia gestans viscera, ita quod raro vel numquam, [liberalis in pauperes:] licet non multum esset pecuniosus, aliquis pauper sine eleemosyna ab eo recessit: sed maxime pauperi sibi primo occurrenti, etiam si non peteret, erat solitus dare.

Cap. III

[5] Semel contigit, cum ipse Theologiæ studio Parisiis operam daret, & consuetudinis suæ esset, omni nocte surgere ad matutinas, quadam nocte solenni contigit eum subito surgere, [pauperi dat cingulum,] cum iam ad matutinas crederet pulsatum. Vnde solam cappam super camisiam induens, & cingulo se præcingens, festinanter ad ecclesiam properauit; cui illico quidam pauper occurrit, eleemosynam petens: qui nihil inueniens quod pauperi daret, corrigiam dedit. Cum autem ad ecclesiam veniens eam clausam inuenisset, quia pulsatum, vt crediderat, nondum erat; tamdiu permansit ante fores ecclesiæ, donec ministri surgerent, & ecclesiam aperirent, quam cum intrasset, [quo videt Christum crucifixū cinctum:] & ante Crucifixum oraret, ipsum deuote frequenter inspiciens, vidit eum corrigia ipsa cinctum, quam ante modicum pauperi amore dederat Crucifixi.

Cap IV

[6] Cum igitur iam Baccalaureus esset in Theologia Parisijs, receptus est ad Ordinem a beatȩ memoriȩ Fratre c Reginaldo, quondā Decano d S. Aniani Aurelianensis, [ingreditur Ordinem:] in cuius felici obitu visio mirabilis cuidam religioso viro apparuit. [de eo cuiusdam visio:] Videbat enim in claustro B. Iacobi Parisiis fontem limpidissimum subito arefieri, & post illum, riuum magnum in eodem loco oriri, qui discurrens per vrbis plateas, & inde per totam prouinciam e lauabat, potabat, & lætificabat omnes, & semper crescens vsque ad mare currebat. Reuera enim post obitum B. Reginaldi dictus Pater surrexit: qui primo legendo Parisiis Fratribus Euangelium B. Lucæ gratiosissime, & post prædicando discurrens per orbem fere viginti annis, cirra mare & vltra verbo & exemplo annuncians Iesum Christum, æstimatur plusquam mille traxisse ad Ordinem, gratus Deo, & Ecclesiæ Romanæ Prælatis deuotus, Clerum & populum inducens ad pœnitentiam, & ad intrandum regnum Dei inuitans. Consummauit autem beatus Pater cursum suum cum B. f Clemente in mari, & ibi ad Deum viam inueniens, sine impedimento in Dei potentias introiuit.

Cap. V

[7] g In Religione tantum in eo pietas redundauit, vt frequenter se exueret tunicas, dum iret per vias, nudos tegens pro Christo: [vestes suas dat pauperibus.] super quo Fratres sæpe reprehenderunt eum, ac etiam accusauerunt aliquando in Capitulo generali. Fratribus autem intantum erat mansuetus & pius, non solum compatiendo infirmitatibus, subueniendo secundum posse ipsorum necessitatibus; sed etiam interdum parcendo humanis transgressionibus, vt plus ipsa pietatis virtute, [mitis erga suos,] ipsa attractionis mansuetudine Fratres corrigeret, quam austeritatis disciplina: quamuis & hanc secundum tempus & locum & personas habere optime ab eo, qui docet de omnibus, doctus esset. Tentatis autem & infirmis se pium & compassibilem exhibebat, præsentia sua sæpius visitando, & eos verbis & exemplis, exhortationibus & orationibus confouendo, vnde consuetudo illi erat, cum ad aliquem conuentum veniret, visitare infirmos, [maxime ægros & tentatos:] & ad mensam suam vocare nouitios, &, si essent aliqui tentati, inquirere, vt consolaretur eosdem.

Cap. VI

[8] Contigit autem cum semel venisset Bononiam, quod Fratres dixerunt ei de quodam nouitio turbato ad exitum. Fuerat namque adeo delicatus, & singularis vitæ in seculo, vestibus, lectis, ornamētis, cibis, potibus, lusibus, & ceteris delectationibus carnis, quod nesciebat quid esset afflictio vel angustia spiritus; nisi quantum se litterarum studio applicabat, in quo tantum profecerat, [nouitium ante delicate educatum,] vt in sequenti anno posset in legibus commentari. Numquam infirmatus fuerat, raro iratus: numquam nisi in Parasceue ieiunauerat, rarissime a carnibus, nisi in sextis feriis se abstinuerat: numquam confessus fuerat, & eorum, quæ in Ecclesia dicuntur, nihil præter Dominicam orationem sciebat. Hic quadam die cum venisset ad Fratres ex mera curiositate, cum negare nesciret, Ordinem est ingressus; sed mox pœnituit, & omnia, quæ videbat & sentiebat, sibi mors altera videbantur: comedere non poterat & dormire, &, licet in seculo vix fuisset iratus, intantum succendit eum tentatio, quod Suppriorem, qui eum ad Ordinem traxerat, percutere voluit cum psalterio, quod tenebat. Sic igitur tentatum Magister Iordanus inueniens dictum Fratrem, audiens quod h Theobaldus vocaretur, cœpit eum confortare, [tentatum oratione confirmat:] ex ipso nomine dicens, Theobaldus dicitur, quasi ad altum tendens. Et post aliqua monita ducens eum ad altare B. Nicolai, monuit eum, vt flexis genibus diceret Pater noster, nullam enim aliam orationem sciebat; ipse vero positis manibus super caput eius, cœpit toto cordis affectu Dominum deprecari, vt omnem tentationem ab eo auferret. Dum ergo orationem protenderet multum, videbatur nouitio quamdam dulcedinem in mentem eius subintrare paullatim, & quamdam cordis sentire mutationem. Eleuatis denique manibus a capite, visum est sibi, vt postea pluribus Fratribus retulit, quod duæ manus stringentes cor eius subito eleuarentur a mente, & quod animus eius in magna tranquillitate & dulcedine remaneret. Remansit autem adeo consolatus & feruens, vt multos labores sustinuerit in Ordine, & plura vtiliter fecit in eodem.

Cap. VII

[9] Orationis gratia specialis Sancto huic collata fuit a Domino, quam nec cura officij circa Fratres, nec viarum laboribus variis, nec aliqua occupatione, seu sollicitudine negligebat. [feruens & assiduus in precibus.] Mos suus in oratione erat flexis genibus, iunctis manibus, erecto corpore, nunc etiam diu sedendo orare, intantum quod interim quis octo miliaria posset ambulare de facili, maxime autem post completorium & matutinas horas hoc faciebat. Lacrymarum autem erat multarum, propter quas oculorum infirmitatem grauem dicitur incurrisse. Item meditationibus se totum dederat, siue in domo, siue in itinere, & in eis miram dulcedinem sentiebat. Et hic erat mos eius in via, totum tempus orationibus & meditationibus dare, nisi quando vel diuinum dicebat officium vel de aliquo vtili cum sociis conferret: quod tamen certa faciebat hora, & idem facere socios hortabatur. Vnde sæpe seorsum a Fratribus ibat, aliquando autem, Iesu nostra redemptio, vel Salue Regina, cum lacrymis cantabat in via alta voce, & affectus totus intrinsecus ex meditationibus & dulcedine cordis aliquoties a Fratribus oberrabat. Nullus tamen eum turbatum ex deuiatione itineris vidit, aut conquerentem illum, aut socios culpantem: quin potius alios turbatos interdum confortando dicebat: Nec curemus, totum est de via cæli.

[Annotata]

a Leander ita incipit: Iordanes vir sanctissimus, oppido Botergæ prouinciæ Saxoniæ originem duxit, quibus parentibus non produnt auctores. Constat enim, vitam, antequam religionis togam indueret, mitem, sanctissimam atque iustissimam eum egisse; ac quæ de eleemosynis habentur subiungit. De patria iam egimus.

b Excusum, memoriali. aliud MS. memorabili.

c De Reginaldo passim omnes historici Ordinis agunt, quorum quamplurimos citat Maluenda ad annum 1219 quo obiit,

d Colitur S. Anianus 17 Nouemb. ad cuius honorem extat Aureliæ dicata ecclesia collegiata.

e Alij, patriam.

f Colitur S. Clemens Papa 23 Nouemb.

g Alterum MS. In corde suo tantum pietatis abundauerunt viscera, vt frequenter &c.

h Leander Thedaldum vocat, vti etiam legitur in altero MS.

CAPVT II
Miracula B. Iordani: vis dicendi. Plures ad Ordinem ab eo conuersi.

Cap. VIII

[10] Qvodam tempore de Lombardia in Theutoniam vadens, venit ad villam, quæ a Vrsatia dicitur, sitam in Alpibus, habens secum duos Fratres, & vnum Clericum secularem, qui post factus est Frater, qui etiam in illo loco deserto eis necessaria ministrauit. Declinantes igitur lassi & famelici ad domum cuiusdam tabernarij nomine Vnthar, rogabant, vt eis velocius mensam & necessaria præpararet. Et ille, Non, inquit, habeo panes: quia ante vos transierunt hic plures, qui b omnia quæ reperta sunt consumpserunt, duobus exceptis panibus, quos mihi & familiæ reseruaui: [Panes benedictione multiplicat:] sed hæc quid sunt inter tantos? Cui illi simpliciter dixerunt: Appone, carissime, quod habes, nam multum egemus. Appositis igitur duobus illis paruis panibus, Magister Iordanus, data benedictione, cœpit illos per largas eleemosynas inter pauperes accurrentes diuidere: vnde hospes & Fratres valde turbati, dixerunt: Quid facitis, Domine? An nescitis quod panes inueniri non possunt, & etiam hospes clausit ostium, ne pauperes intrarent? Magister vero iussit quod aperiret, & iterum cœpit dare, ita vt triginta eleemosynas daret adeo magnas, vt singulis sufficere possent. Comederunt ipsi quatuor, & saturati sunt: tantumque adhuc illis superfuit, quod hospes cum vxore, & tota familia ad vnam refectionem satis habuit. Tunc hospes, viso miraculo, dixit: Vere hic homo sanctus est. Et noluit a dicto Clerico pretium accipere prandij, sed impleuit lagunculam eius vino, vt in via daret Fratribus ad bibendum.

Cap. IX

[11] Postea Magister versus Turingiam dirigens iter suum, in villa, quæ dicitur c Rugir, quemdam fabrum, qui fluxum sanguinis multis annis per nares passus fuerat, [fluxum sanguinis sistit:] ita quod triginta vicibus inter diem & noctem fluebat, cognita fide & deuotione ipsius, tactu manus & oratione sua in eodem instanti perfecte sanauit.

Cap. X

[12] Inde veniens in villam, quæ vocatur Vren, inuenit Sacerdotem quartana longo tempore laborantem, qui iam fere corpore defecerat, & in medicos totam substantiam suam consumpserat, sed frustra. [quartanā pellit:] Huic Magister, audita confessione sua, & imposita pœnitentia, suis precibus perfectam a Domino obtinuit sanitatem; sicut idem Sacerdos postea Fratribus retulit cum lacrymis, beati viri magnificans sanctitatem.

[13] Cum autem alia vice transiret Magister Iordanus per Alpes, faber quidam, [visum restituit:] qui ex calore fornacis visum amiserat vnius oculi, ab eo cum Crucis signo tactus, statim visum plene recuperauit.

Cap. XI

[14] Circa verbum Dei & prædicandi officium dictus Pater fuit adeo gratiosus & feruens, vt vix ei similis sit inuentus. [excellit in concionibus,] Dederat ei Dominus quamdam prȩrogatiuam & gratiam specialem, non solum in prædicando, sed etiam familiariter colloquendo; vt, vbicumque & cum quibuscumque esset, [& colloquiis:] ignitis semper abundaret eloquiis, propriis & efficacibus fulgeret exemplis; ita quod secundum conditionem cuiuscumque cuilibet loqueretur, vnicuique satisfaceret, quemlibet hortaretur: vnde omnes eius eloquia sitiebant. Propter quod diabolus plurimum ei inuidens, de eo aliquando conquestus est; laborans si quo modo posset eum a prædicatione auertere, vt infra patebit.

Cap. XII

[15] Frequentabat autem ciuitates in quibus vigebat studium: vnde Quadragesimam vno anno Parisius, alio Bononiæ faciebat: [multos ad Ordinem allicit,] qui conuentus eo morante apum aluearia videbantur, plurimis intrantibus, & multis ex hinc ad diuersas prouincias transmissis ab eo. Vnde cum veniebat, multas faciebat fieri tunicas, habens fiduciam in Deo, quod mitteret Fratres. Multoties autem tot ex insperato intrabant, quod vix vestes poterant inuenire. Vnde semel in festo Purificationis recepit ad Ordinem prædictus Pater viginti & vnum scholares Parisius; vbi fuit maxima effusio lacrymarum; [vna vue XXI:] nam Fratres ex vna parte flebant præ gaudio, & d seculares præ dolore, de amissione seu separatione suorum. De numero istorum fuerunt plures, qui post rexerunt in Theologia in locis diuersis: inter quos fuit etiam quidam iuuenis Theutonicus, quem Magister pluries repulerat propter nimiam iuuentutem: sed, quia tunc aliis viginti se immiscuit, durum videbatur Magistro ipsum repellere, cum circumstarent fere mille scholares: sed dixit coram omnibus subridendo; Vnus ex vobis furatur nobis Ordinem. Quod dicebat propter iuuenem illum. Vnde cum vestiarius non detulisset nisi viginti paria vestium, oportuit quod Fratres exuerent se, vnus cappa, alius tunica, alius scapulari; quia non potuit vestiarius exire de Capitulo præ multitudine scholarium, qui astabant: tamen iste Frater iunior intantum profecit, quod post fuit Lector, & optimus prædicator. Item frequenter obligauit dictus Pater suam Bibliam pro solutione debitorum scholarium, qui intrabant. e

Cap. XIII

[16] Cum in quodam festo, facto sermone, quemdam scholarem reciperet, & plures adessent scholares; verbum ad adstantes dirigens, ait: Si aliquis vestrum ad magnum festum & conuiuium iret solus, numquid omnes socij adeo essent incuriales, [alium vi verbi trahit:] quod nullus vellet eum associare? Ecce videtis, carissimi, quod iste ad magnum festum auctoritate Domini inuitatus est, nonne eum solum permittetis abire? Mira res: verbum eius tantæ virtutis fuit, quod mox quidam scholaris, qui prius nullam voluntatem intrandi habuerat, mox in medium prosiliuit, dicens: Magister, ecce ad verbum vestrum associo in nomine Iesu Christi: & sic eum eo pariter est receptus.

[17] Cum quidam Frater tentaretur, & supra modum doleret, quod non poterat accessum habere ad ipsum, [tentatum sedat:] quadam die cum veniret ad ipsum, inuenit eum dicentem Vigilias pro mortuis, & tunc Frater incepit dicere Vigilias cum ipso ex parte opposita. Et cum versiculum illum diceret, Credo videre bona Domini in terra viuentium; Magister respondit deuote, & morose: Expecta Dominum, viriliter age, confortetur cor tuum, & sustine Dominum. Mox igitur Frater recepit in hoc verbo, tamquam ore prophetico prolato, magnam consolationem: & qui tentatus venerat, consolatus discessit.

Cap. XIV

[18] Cum idem Magister f Paduæ, vbi tunc erat studium magnum instantissime prædicaret; recepit quemdam Theutonicum, genere nobilem, ætate floridum, moribus gratiosum: cuius Magister, & socij præscientes ingressum, [alium filium vnicum & ditissimum admittit:] tamquam ministri diaboli, quādam mulierem secundum carnem formosam cum eo in camera concluserunt, vt per voluptatem carnis mentem eius auerterent a proposito sancto: sed Christus in eo vicit, & ad Ordinem fortius traxit eum, qui etiam postmodum Magistrum suum ad Ordinem induxit. Denique pater eius & potens, & diues valde, alium filium non habebat. Vnde audiens ingressum filij, & ad mortem turbatus, cum multo comitatu venit in Lombardiam, proponens firmiter, vel quod filium retraheret, [patrē summe iratum leni respōso placat.] vel Magistrum Iordanum occideret. Cum ergo quodam die cum sociis equitans, Magistrum Iordanum obuium haberet; turbato vultu & rabido clamore cœpit quasi ab aliquo Fratre quærere, vbi esset Magister Iordanus, nesciens illum esse. Ille vero memor Dei, qui ait Iudæis, Ego sum; læta facie & humili corde respondit: Ego sum M. Iordanus. [Ioan. 18. 5] Mox ille viri sancti virtutem præsentiens ex verbo veritatis, prosiliens de equo, ad pedes eius humiliter se prostrauit: & peccatum, quod in corde suo contra eum conceperat, cum lacrymis confitendo, ait: Iam de filio meo consolatione accepta, promitto tibi quod cum isto apparatu, antequam ad terram meam redeam, vadam vltra mare in seruitium Dei, quod & fecit habens in comitatu fere centum equitaturas.

[Annotata]

a Aliis Vrsata, Vrsacra & Vrsaria.

b Maluenda, cum altero MS. qui omnes, qui reperti sunt.

c MS. Ysuyer. Leander Susim. Maluenda Rugim vel Zuzium. alterum MS. Zugir.

d MS. Scholares.

e Thomas Cantipratanus, qui an. 1232, & 6 ante obitum B. Iordani in Ordinem admissus est, tum scriptis clarus, lib 2 de Apibus cap. 19 § 2 hæc refert: Memor sum loci, temporis & personæ, quod beatissimæ memoriæ Frater Iordanus, Magister Ordinis Prædicatorum secundus, prædicator strenuus, iuuenes vno tempore tam paruæ litteraturæ ad Ordinem recepit Parisiis sexaginta, vt plures eorum vix possent, [alios LX admittit, & parum litteratos,] vt audiui, cum multa repetitione ad matutinale officium vnam legere lectionem Super quo, vt dicitur, a Fratribus grauiter ad generale Capitulum accusatus, Spiritu sancto repletus, dixit: Sinite istos, ne contemnatis vnum ex his pusillis. Dico vobis, quod multos & fere omnes prædicatores videbitis glorioses, [prædicit illustres fore.] per quos Dominus super multos lucidiores & litteratiores in salutem operabitur animarum. Quod nos veridico ore dictum vsque in hodiernum diem vidimus & videmus

f Patauium vrbs ditionis Venetæ antiquitate, magnitudine, munitione ac doctrina celebris.

CAPVT III
Varia B. Iordani in proximos beneficia: eius humilitas & patientia.

Cap XV

[19] Qvidam Frater fuit a Fauentiæ, qui ob nimiam contemplationem & inuestigationem de Deo, in tantum cecidit nubilum cordis, vt iam sibi videretur credere, quod Deus non esset. Contigit autem Priorem illius conuentus ire Bononiam: qui per ordinem dicti Fratris tribulationem Magistro Iordano exposuit, [Absens tētatū blasphemia, liberat:] & quomodo nec suasionibus, nec Scripturis, nec rationibus, Fratris poterat tentatio mitigari: cui Magister ait: Prior, dicas ei ex parte mea, quod ipse ita bene credit sicut ego. Igitur ad conuentum suum rediens Prior, statim vt verbum Magistri Fratri retulit, quasi de graui somno euigilans, atque a quadam extasi rediens, ait: Certe verum dixit Magister, ego enim optime credo quod Deus sit: statimque ab omni illa tentatione blasphemiæ est liberatus ad plenum.

Cap. XVI

[20] Frater quidam in conuentu Francofordiensi, Engelbertus nomine b, quem Magister Iordanus iuuenem receperat, infra annum nouitiatus sui grauissima febre laborauit, quem cum multum debilem & grauatum dictus Pater Magister conspiceret, dixit: Si fidem, inquit, fili, haberes, ab infirmitate tua citius posses liberari. [febricitantem sanat:] At ille cum responderet, se firmiter credere; Magister Iordanus imponens sibi manus, dixit: In nomine Domini recipias sanitatem. Et statim ab omni febre curatus est.

Cap. XVII

[21] Quidam Clericus c Sanctonensis diœcesis dum confiteretur semel Parisiis ipsi viro Dei, & inter cetera cum lacrymis conquereretur, quod continere non posset; pius Pater ex intimo cordis illi compatiens, [continentiam Clerico obtinet:] firma de Deo concepta fiducia, ait: Dico tibi, carissime, quod numquam amplius hæc carnis incontinentia præualebit contra te. Quod & completum sancti viri meritis, ipse Clericus multis Fratribus in confessione aperuit, gratias agens Deo.

Ca. XVIII

[22] Exiuit quodam tempore de d Lausana, volens videre Episcopum, qui in vicino erat: quia valde se mutuo longis temporibus diligebant. Cum ergo plures Fratres eum præcederent, & ille cum sacrista Lausanensi colloquens de Iesu, sequeretur; ecce mustela coram Fratribus pertransiuit. Igitur Fratribus subsistentibus ante antrum, quod intrauerat, Magister superueniens ait: Quid hic statis? Dicunt ei: [aduocat mustelam sibi obedientem.] Quia pulcherrima & candidissima bestiola intrauit in caueam istam. Tunc Magister inclinans se deorsum, ait: Egredere pulchra bestiola, vt nos te videamus. Statim illa egrediens in os foraminis, fixo intuitu respiciebat in eum. Tunc Magister substernens anterioribus pedibus eius manum suam & aliam manum, duxit frequenter super caput eius & dorsum: quod totum mustela sustinebat. Cui Magister dixit: Modo reuertere ad locum tuum; & sit benedictus Dominus Creator tuus. Statim ergo in antrum bestiola se recepit. Et hæc narrauit prædictus sacrista.

Cap. XIX

[23] In promotione Ordinis sicut ad attractionem scholarium erat sollicitus supra omnes, ita ad conseruationem receptorum super omnes erat discretus. Refulserat enim in eo quædam gratia specialis, vt numquam culpa sua vel negligentia perdiderit aliquem; vt cum Christo dicere possit: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. [Ioan. 18. 19] Vnde Parisius accidit, quod cum quidam nouitius tentaretur ad exitum; pius Pater omni qua poterat eum consolatione fouebat. Cumque ille nullam consolationem reciperet, [egredi volentem ab Ordine] sed vestes & res suas instanter repeteret; dixit ei Magister, quod in crastinum eum lincentiaret. Erat autem dies Pentecostes: & Fratres ad e Capitulum conuenerant generale. Peracta igitur processione in caputiis albis, & omnibus rite peractis, dictum Fratrem in Capitulum vocans, coram omnibus monuit dulciter, rogauit suppliciter, vt maneret: nec a tanta & tam sancta societate recederet, suadente diabolo. Tandem cum ille in nullo emolliret cor suum, misit eum in vestiarium, vt vestes suas seculares reciperet. Interim tamen ipse dixit Fratribus: Pulsemus adhuc misericordiam Dei: & flexis genibus, Veni Creator Spiritus, legendo dicamus. Mira res sed amanda. [oratione detinet:] Necdum hymnum compleuerant, & ecce iuuenis ille totus imbre lacrymarum perfusus, in medium Capituli se proiecit, petens veniam, & Ordinis perseuerantiam deinceps repromittens. Aguntur Deo gratiæ, Fratribus exultantibus cum timore de Fratre ab ipsa fauce tartari liberato. Profecit postmodum in vita & scientia, vtilis Lector & gratiosus prædicator existens.

Cap. XX

[24] Fuit adeo humilis, quod omnem pompam seculi & honores sibi oblatos discrete & sapienter sciuerit declinare. Vnde cum semel adueniret Bononiam, & tota ciuitas, [declinat honorem publicum:] eius præscito aduentu, processionaliter sibi exire obuiam vellet; humiliter concito gradu declinauit a turba, & gyrans ciuitatem per quasdam semitas nescienter a tergo venit ad domum Fratrum Prædicatorum. Quod fuit pluribus in exemplum.

Cap. XXI

[25] Quidam fuit dæmoniacus Bononiæ, cui casu solummodo contigit in claustro Magistrum habere obuiam: [verberāti præbet alteram maxillam:] qui eleuata manu dedit ei fortissimam alapam. Sanctus autem Pater, vt erat præditus patientiæ & humilitatis virtute, alteram mox præbuit maxillam. Qui virtutem eius non ferens, inclinato capite, mox verecundus abscessit.

[26] In Capitulo autem generali multum elucebat eius patientia & humilitas. Nam cum proclamaretur a Diffinitoribus de quocumque, [renuit se excusare.] & diceretur ei, quod excusare se posset si vellet, humili voce dicebat: Numquid credi debet latroni se excusanti? Quo verbo multum ædificati sunt.

Cap. XXII

[27] Cum inualescente graui infirmitate ex toto visum vnius oculi perdidisset, [agit gratias oculo amisso:] conuocatis Fratribus in Capitulum, dixit: Fratres agite gratias Deo, quia ego iam vnum perdidi inimicum. Sed & rogate Dominum, vt alium, si sibi placet & mihi expedit, reseruare dignetur.

Ca. XXIII

[28] Sed quis posset dicere, quomodo se ab exterioribus colligens totus internus esset, vt nihil de forinsecis cogitaret vel perpenderet? Contigit enim semel, quod quædam nobilis & deuota persona corrigiam eius peteret & accepit. Cum autem vir sanctus non haberet aliam, accepit suam. Post aliquantulum autem temporis cum Magister sederet in quadam recreatione cum Fratribus, & corrigia illa, quæ fibulam habebat argenteam, f e fune penderet, accepit quidam Frater eam, & eleuans, ait: Quid est hoc, Magister? Numquid vos corrigiam argenteam portatis? [ad exteriora non multum attendit:] Ille autem eam diligentius intuens, ait: Deus meus, quis apposuit hæc? Certe ego nūquam attendi istud. Vnde ædificati Fratres perpenderunt animum eius ad interiora intentum.

[Annotata]

a Ita MS. ast excusum, in quodam conuentu vicino Bononiæ, a qua distat Fauentia circiter XX millia passuum, vrbs episcopalis Romandiolæ ad viam Æmiliam: in qua S. Dominicus cœnobium impetrauit an. 1220.

b Erectum esse Francofordiense cœnobium anno 1240, id est, vno ante obitum B. Iordani, scribit Maluenda, sed citius id factum esse hic locus innuit. Merianus in Topographia Hassiæ & vicinarum ditionum maiori menda initium refert ad an. 1260. In eo diu adseruatum fuisse caput S. Guilielmi parentis ordinis Guilielmitarum diximus 10 Februar. pag. 485.

c Sanctonum in Aquitania II, celebris vrbs, & sua antiquitate nobilis, media inter Pictauos & Burdegalam.

d Lausana, seu Losana, ad lacum Lemanum, qua a Bernensibus hæreticis occupata, Sedes Episcopalis Friburgum Heluetiorum translata est.

e Capitula generalia quotannis fiebant in Pentecoste, & alternis Parisiis.

f Ita Maluenda. at MS. & fines penderent. aliud MS. & finis penderet. edit. Duac. & finem pendentem.

CAPVT IV
B. Iordani pietas erga Deiparam. Huius beneficia illi & Ordini collata.

Ca. XXIV

[29] Erat autem quam plurimum deuotus Dominæ nostræ B. Mariæ, vtpote quam sciebat esse sollicitam circa promotionem & custodiam Ordinis, cui eius adiutorio præerat ipse. Vnde Frater quidam curiosa deuotione explorans & auscultans ipsum ante altare Beatæ Mariæ deuotius orantem, [Addictus B. Mariæ,] & sæpius Aue Maria cum pondere dicentem. Quem sanctus Pater adstantem deprehendens, ait: Quis es tu? Ego sum, inquit, filius vester Bertoldus. Cui ille: Vade, fili, quiescere. Qui respondit: Non, Magister. Imo volo, quod dicatis mihi, quid modo orabatis. Tunc Sanctus cœpit exponere ei modum orationis, & specialiter ad B. Mariam, & de quinque Psalmis secundum a litteras huius nominis Maria, quod primo diceret, [legit quinque psalmos:] Aue maris stella, deinde Magnificat, Ad te Domine leuaui, Retribue, In conuertendo, & Ad te leuaui: Et in fine singulorum post Gloria Patri, Aue Maria cum genu flexione: Et adiecit: Dicam tibi exemplum, fili, per quod videre poteris, quam bonum sit ipsam Matrem Christi laudare.

Cap. XXV

[30] Frater, inquit, b quidam stabat ante lectum suum orans, & vidit Beatam Virginem, quibusdam comitatam puellis, per dormitorium euntem, [refert B. Mariam cellas circumire,] & aspergentem Fratres & cellas eorum, vna puellarum aquam benedictam portante. Pertransiuit autem cellam cuiusdam Fratris, quam non aspersit. At qui hæc videbat, cucurrit ad pedes Dominæ dicens: Obsecro, Domina, dic mihi quæ es tu, & quare hunc Fratrem non aspersisti? Cui illa respondit: Ego sum Mater Dei, & veni visitare hos Fratres: istum autem non aspersi, quia non est paratus. Dic ergo ei, vt se paret. Diligo quidem speciali amore Ordinem tuum: & hoc inter alia habeo gratum, quod omnia, quæ facitis & dicitis, a laude mea incipitis, & in ea finitis. [& Ordine a peccatis custodire:] Vnde impetraui a Filio meo, vt nullus in Ordine tuo possit diu in mortali peccato persistere; quin aut cito deprehendatur, aut cito pœniteat, aut extra proiiciatur, ne Ordinem meum fœdet.

Ca. XXVI

[31] In nocte Circumcisionis Dominicæ cum secundum morem Parisius dictus Pater nonam legeret lectionem, quidam Frater obdormiens, [ab ea apparente honoratur.] vidit quamdam pulcherrimam Dominam stantem in pulpito, habentem coronam auream in capite, & pallio miri decoris ornatam, respicientem attentissime in legentem. Cum autem finiuisset lectionem, ipsa librum accipiens de manu illius, cœpit mature ante ipsum per gradus descendere, hinc inde assistentibus Sanctis; inter quos vnus aliquantulum caluus maior & dignior videbatur: qui baculum portans in manu, quasi viam faciens, ipsam Dominam præcedebat. Frater autem, qui hoc manifeste viderat, æstimans ipsam esse beatam Virginem, & præcedentem Paulum vel B. Dominicum, qui circa finem vitæ fuerat caluus. Et accedens ad Magistrum, quæsiuit, an in ista lectione aliquid sensisset dulcedinis, ei quod viderat manifestans. Qui ad verba eius arridens, noluit aliquid reuelare.

Ca. XXVII

[32] Narrauit idem Pater Fratribus in Capitulo, quod quidam Frater deuotus vidit: & suspicati sunt Fratres quod ipsemet fuerit. In eodem conuentu Parisiensi cum in festo Purificationis Fratres inciperent Inuitatorium, [& reliqui benedictionem accipiunt.] Ecce venit; & quod Domina processit cum filio ad altare, vbi supra thronum paratum sedit, dulcissime respiciens Fratres, ad altare iuxta morem conuersos. Cum autem ad Gloria Patri inclinarent; ipsa apprehensa filij dextra eos & totum chorum signauit.

C. XXVIII

[33] Nobilis quædam & valde pulchra puella, relicta a Patre suo sub custodia patrui, dum sperauit ab eo tutelam, incidit in corruptelam. Denique imprægnata, bis eo suadente procurauit aborsum, [Peccatrix] & imprægnata tertio, cum patruo non auderet resistere, in barathrum desperationis corruit, nulli audens facinus reuelare. Vnde cum quodam cutello tam valide se percussit, vt ipsum ventrem miserabiliter aperiret. Diri ergo vulneris dolore sauciata, sed Dei misericordia visitata, de peccato suo toto corde compungitur, & cum lacrymis ad Matrem misericordiæ conuersa, [sanitatem corporis & anima impetrat, missa ad B. Iordanum.] deprecatur, vt solita pietate illi succurreret, ne saltem anima cum corpore periret. Mox beata Virgo ei adstans, & corporis conferens sanitatem, præcepit, vt se totam consilio Magistri Iordani, qui in breui venturus erat, submitteret. Quod ipsa deuotissime compleuit: & Ordinem Cisterciensem eo monente intrauit, & in sancto desiderio & proposito perseuerans. c

[Annotata]

a Imitatus est beatos monachos Benedictinos Ioscionem apud Bertinianos in vrbe Audomaropoli an. 1163 mortuum, & Iosbertum Dolensem in diœcesi Bituricensi anno 1186 defunctum, ex quorum auribus, oculis & ore a morte prodibant quinque rosæ referentes litteras Maria. de Iosberto agit Thomas Cantipratanus lib. 2 de Apibus cap. 29 § 15 & Saussaius in Martyrologio Gallicano ad 29 Nouembris, vbi Piis eum adscribit. At Ioscionem referunt idem Saussayus, Miræus in Fastis Belgicis, Molanus in Natalibus SS. Belgij ex monumentis Bertiniensium, Vincentius lib. 7 Speculi historialis cap. 116 aliiq;.

b Maluenda arbitratur ipsummet B. Iordanum absque dubio fuisse, additq; similes huic visiones ostensas S. Dominico & Fr. Raoni Romano, quas refert an. 1221 cap. 18. & an. 1233 cap. 28.

c Monet Maluenda, hæc rite intelligenda de primæuo illo surgentis Religionis vigore, quando cuncta mirifice florebant, & rara quædam & eximia sanctimonia Ordinem ornabat, id diuinum beneficium a Diua Virgine impetratum: alioquin labente tempore in cœtibus quantumuis sanctissimis delitescere interdum occultos peccatores.

CAPVT V
Variæ illusiones dæmonis a B. Iordano depulsæ.

Ca. XXIX

[34] Tentauit eum malignus semel, cum esset Parisius infirmus, sub mira fraudulentia sanctitatis. Veniens enim ad portam in forma venerandæ personæ, petiit se ad Magistrum Iordanum deduci. Cum ergo deductus, [B. Iordanū tentat diabolus sub specie viri probi,] cum eo aliquos habuisset sermones familiares; postulauit Fratres secedere, quasi secreto locuturus cum eo. Quo facto, sic ait: Magister, tu es caput huius sanctissimi Ordinis, & quasi in te respiciunt oculi vniuersorum Fratrum. Quod si paruum vel grande quid a te exierit, a contra religionis feruorem, relaxationis b vestigium, cum humana natura prona sit ad declinandum, tu exinde pœnam reportabis a Domino, & in tanto Ordine relinques exemplum dissolutionis, & turbationis materiam. Es enim infirmus, sed non tantum, vt non possis carere culcitra, & a carnibus abstinere. Quod si cras vel post cras non fiat eadem dispensatio Fratri plus vel æque infirmo; fiet inde iudicium, murmur & turbatio orietur. Vnde rogo & consulo, sicut hactenus fuisti religionis exemplum in aliis; ita & te præbeas in istis. Sic ergo versipellis ille verba sua colorans, licentiatus recessit, c ruminando aliquid, ac si diceret psalmos. Credidit homo Dei simpliciter verbis suis, & abstinuit multis diebus ab illis. Vnde intantum creuit eius debilitas, quod vix subsistere valebat. Reuelatum est autem ei a Domino, quod, qui suggesserat illa, diabolus erat, qui eius prædicationibus inuidebat. d

Cap. XXX

[35] Alia vice cum transiret per e Bisuntium, antequam Fratres ibi domum haberent, contigit eum grauiter infirmari. Quadam ergo die cum vehementer febribus æstuans, in immensum sitiret; ecce iuuenis habens mappam albam ad collum, [oblata potione,] lagenam vini portans in vna manu, & scyphum argenteum in alia, obtulit ei, dicens: Magister, ego porto vobis optimum potum, de quo bibatis secure: quia in nullo vobis nocebit. Qui non ignorans astutias suas, commendauit se Deo, signans se signo Crucis: statimque disparuit. Nec silenda est deuotio, quam Episcopus & alij habuerunt ad ipsum ex his, quæ viderunt in eo, f ex signis sanctitatis: ob cuius reuerentiam multa precum instantia conuentum petierunt, & obtinuerunt.

Ca. XXXI

[36] Locutus est ipsi Magistro Iordano quandoque ipse diabolus per quemdam, quem obsessum tenebat, minas & maledicta congeminans, & multas querimonias de eo faciens; quod ei sua prædicatione multas animas subtrahebat, & ait: O cæce, cæce: [oblato fœdere mutuo,] ego tecum feriam pactum, quod numquam Fratres tuos tentabo spiritu, vel corpore vexabo, si mihi promittas quod numquam de cetero prædicabis. Cui vir sanctus respondit: Absit, quod g fœdus ineam cum morte, & pactum faciam cum inferno.

Ca. XXXII

[37] Quidam alius Frater fuit Bononiæ dæmoniacus, qui adeo fortis erat, quod funes omnes rumpebat & vincula, & frequenter in Fratres sæuiens, [conādo per energumenum nocere,] eis multas molestias inferebat. Semel ergo toto corpore ligatus, & resupinus in lecto, dixit Magistro adstanti: O cæce, si te modo haberem, confringerem te totum. Quem Magister statim iubens dissolui, dixit: Ecce solutus es, fac quidquid potes. Ille vero non potuit se mouere. Tunc iterum ait: O si nasum tuum tenerem inter dentes. Sanctus autem inclinans se, ad os eius posuit nasum suum. Quem ipse in nullo potuit lædere, sed labiis contingens nasum Sancti, leni tactu lambebat. h

C. XXXIII

[38] Alia vice cum Fratres omnes vituperaret, adueniente Magistro Iordano mira quadam reuerentia assurgens, [inducendo ad inanem gloriam,] laudauit eum tentationis gratia, de prædicatione singulari, de religionis feruore & omni perfectione commendans, vt per hæc posset eum in elationem deducere. Sed vir sanctus maligni astutias non ignorans, ipsum sua humilitate confudit.

C. XXXIV

[39] Cum esset beatus Pater Bononiæ, tantis eum tentator perfudit odoribus, vt ipse manus suas absconderet, ne aliis redolerent, veritus eam, [deceptione odoris:] de qua nondum sibi conscius erat, prodere sanctitatem. Si gestaret calicem, tanta de ipso prodibat odoris suauitas, vt totus conuentus immensitatem dulcedinis miraretur. Sed non est passus Spiritus veritatis, maligni diu durare fallacias: nam quadam die, cum celebraturus Missam, Psalmū, Iudica Domine nocētes me, expugna &c. pro propulsandis tentationibus efficaciter diceret, & illum ruminaret versum, Omnia ossa mea dicent, mira deuotione perfusus est; vt reuera viderentur ei omnes medullæ ossium Dei spiritu irrigari. [Psal. 34] Tunc igitur rogauit Dominum, vt si diabolicis odor dictus ageretur insidiis, ei sua gratia reuelaret. Mox per Spiritum cognouit, hoc antiqui hostis esse figmentum, vt eum præcipitaret per inanem gloriam. Et ex tunc cessauit a manibus eius ille deceptorius odor. Hæc in suo libello Magister descripsit: & nouitijs Parisiis me præsente narrauit. i

[Annotata]

a Edit. Duac. circa.

b MS. fastigium.

c Idem MS. murmurando.

d Alia dæmonis illusione æger prope Alpes vexatus est, vt infra ex Cantipratano referemus.

e Bisuntium, Vesuntium & Vesontio, vrbs libera & Imperialis in Comitatu Burgundiæ, Sede Archiepiscopali nobilis.

f Ita MS. aliud & Maluenda. edit. Duac. cū altero MS. insigniis.

g De fœdere Bononiæ cum dæmone inito & soluto infra ex Cantipratano agemus.

h De B. Iordano Romæ a simili insano grauiter vulnerato, & vino ablutionis in Missa sanato, agit infra idē Cantipratanus.

i Aliud MS. pariter. Cantipratanus refert similem odoris deceptionem.

CAPVT VI
Necessaria B. Iordano suppeditata: eius obitus: gloria reuelata.

Ca. XXXV

[40] Semel cum iret dictus Pater cum multis Fratribus ad Capitulum generale Parisius, quadam die dispersit Fratres per villam, pro pane pro prandio quȩrendo: mandans vt ad quemdam fontem conuenirent. Qui cum reportassent modicum panis grossi, [Lætus in paupertate,] quod vix quatuor suffecisset; prorumpens sanctus in vocem exultationis & laudis, verbo & exemplo Fratres hortabatur ad idem. Quod cum mulier quædam e vicino vidisset, a male ædificata, dixit: Cum vos sitis religiosi, ita mane & tam iocunde lætamini? Intelligens autem ab eis quod propter defectum panis sic exultabant in Domino, [accipit necessaria:] pro quo pauperes erant; cucurrit ad domum, & attulit eis panem & vinum & caseum in abundantia, se eorum orationibus commendans.

C. XXXVI

[41] Quædam Domina in Francia deuota Deo, Fratres recipiebat libenter; licet viro eius admodum displiceret. [excipitur hospitio,] Cum igitur recepisset Magistrum Iordanum cum sociis, & iam essent in prandio; contigit superuenire maritum eius: & dissimulato corde posuit se ad mensam. Vbi autem comperit illud bonum vinum Fratribus propinatum, magis dolens clamauit ministro dicens: Vade cito, & porta de vino meliori, quod est in vegete. Hic autem ironice ista dixit, quia illud erat corruptum, vt perturbaret vxorem. Iuit nuntius: [vino in melius mutato:] attulit, propinauit. Quo gustato, inuentum est vinum in summa excellentia bonum. Iste ergo in famulum turbatus, rabida voce dixit: Quare non apportasti de illo dolio, quod dixeram tibi. Qui respondit se pro certo attulisse. Secundo remittitur, & idem inuenitur. Tunc cum furia surgens, iuit ipsemet; hausit, gustauit, & optimum inuenit, & ex corrupto vino in bonum conuerso. Tunc ipse in melius conuerfus, factus est amator Fratrum, & vxorem inuicans ad dandas eleemosynas.

C. XXXVII

[42] Mulier quædam propter grauium peccatorum frequentem recidiuationem lapsa in desperationem, vt se occideret, [liberat mulierem a veneno.] venenosam araneam deglutiuit. Morte autem appropinquante compuncta, cœpit cum lacrymis Matrem misericordiæ inuocare. Audiuit itaque vocem dicentem sibi: Frater Iordanus Prædicator, ordinis Magister venturus est modo, ipsum voca, dicens, te esse a me missam ad eum, & confitere illi, & salua eris. Venit Sanctus, & confessa est peccatrix mulier: & cum vomitu peccatorum araneam & venenum euomuit, & Deo gratias agens, plenissime sanata est.

Cap. XXXVIII

[43] Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo b sexto, Idibus Februarij idem Magister Iordanus, qui in Terram sanctam iuerat, ad visitanda loca sancta & Fratres, obiit, vt patet in litteris infra scriptis.

Venerabilibus & dilectis Priori & conuentui Fratrum Prædicatorum Parisiensium, Fratres Godefridus & Reginaldus, Domini Papæ Pœnitentiarij, salutem & Spiritus sancti consolationem.

Noueritis quod inundante maris sæuitia, ac suo impotu c propellente nauem ad littus Galileæ: in qua dulcis Pater noster Magister Iordanus erat, [Submergitur:] cum duobus Fratribus aliis: ipse & viginti nouem personæ aliæ mortis vinculis liberati sunt ab hoc seculo nequam. Super hoc tamen carissimi, non paueat cor d nostrum: quia nobis orphanis pius Pater & Deus totius consolationis remedium, & post tempestatem prouidit tranquillum. Nam dum iacerent corpora inhumata, vt testantur, [lumine cælesti innotescit:] qui de illo naufragio euaserunt, & qui eos tradiderunt propriis manibus sepulturæ, luminaria de cælo super eos singulis noctibus effulserunt; sed & cruces multæ super eos visæ sunt a multis. Ad quod miraculum loci incolæ confluentes tanti odoris fragrantiam hauserunt, vt iuxta testimonium eorum, qui post visa miracula e eos tres sepelierunt, vsque post decem dies odor nimius ab eorum f manibus non recessit. Sed & per circuitum sepulturæ eiusdem odoris suauitas latius emanauit; [sepelitur:] vsquequo Fratres de g Achon venerunt cum h barcha, & eos in suam ecclesiam transtulerunt. Vbi dictus Pater quiescit, & multa multis beneficia præstat. [claret miraculis.] Per omnia benedictus Deus. Amen.

C. XXXIX

[44] In conuentu i Lemouicensi, qui fuit de primis Ordinis, erat Frater quidam, qui diligebat multo affectu Magistrum Iordanum. Qui diu antequam circa Alpes innotuisset transitus eius, stabat semel in ecclesia orans post matutinas: [Reuelantur submersio cuidam Fratri Lemouecensi,] cumque Dominus rore cæli illustrasset cor eius, subito obdormiuit; cum prius orasset pro Magistro deuote, quem esse audiuerat vltra mare. Et ecce videbatur ei, quod esset in ripa cuiusdam aquæ, latæ admodum, etiam profundæ: in qua videbat mortuos multos, quasi de aqua recenter eductos. Et cum hoc considerans miraretur, videbat ipsum Magistrum Iordanum, quasi ab inferioribus aquæ subito emergentem, fixum in cruce, iocundiorem solito, extensis manibus & pedibus, quemadmodum solet B. Andreas depingi, alacriter sine aliquo adiutorio ascendentem in cælum. Quæ cum prædictus Frater aspiceret & stuperet; beatus Pater illi blande subridens, ait: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quo dicto, eleuatis & confixis in cruce manibus, cum ipsa cruce ferebatur in cælum. Quo disparente, videbat dictus Frater sigillum eius iacere in terra. Cum igitur post sibi innotuisset obitus eius & modus, quid portendebat visio, plenius intellexit.

Cap. XL

[45] Eo tempore fuit in Brabantiæ partibus, in k Acquiria monasterio Cisterciensis Ordinis, sanctimonialis quædam, virgo grandæua, nomine l Lutgardis, per quā Dominus multa miracula fecit in vita & post obitum eius. Hæc beato Patri Iordano valde nota extitit & deuota. Hæc cum quadraginta annis in sanctimonialis habitu Domino deseruisset, iamque præ senio & lacrymis non videret, in ipsa vigilia Natiuitatis Christi beatus Pater apparuit ei in hunc modum. Cum enim ipsa ab hora diei prima vsque ad sextam orasset, nec solitam deuotionem sentiret, tædere cœpit, & in hæc verba prorupit: Bone Domine, quid hæc patior. Certe si aliquem amicum in cælo vel in terra, [in cælo obtenta gloria S. Lutgardi,] qui pro me nunc oraret, haberem, talem cordis duritiam non sentirem. Hæc illa cum lacrymis dicente, subito ante mentis eius oculos Frater quidam tam lucidus & tam gloriosus apparuit, quod eum præ claritatis magnitudine non agnouit. Vnde stupescens dixit. Quis es Domine? Et ille. Ego sum Frater Iordanus, quondam Magister Ordinis Prædicatorum. Ego de hoc seculo ad gloriam transiui, & inter Apostolorum, & Prophetarum choros sublimatus sum, & missus ad te, vt te in festo isto gratissimo consolarer. Tu ergo iam secura esto: quia in proximo es vt a Deo coroneris. Psalmum vero, Deus misereatur nostri, cū collecta de sancto Spiritu, quem me rogante pro Ordine nostro dicere promisisti, vsque in finem tuum dicere non omittas. Post hæc disparuit, eam in tanta consolatione, quantam numquam habuerat, [& alteri ex Ordine.] derelinquens. Hæc eadem fere, etsi modo alio, dictus venerabilis Pater cuidam Fratri Ordinis m reuelauit, & quod in ordine sublimium n Prælatorum in cælo locatus esset, honorabili schemate demonstrauit. Hæc autem in vita ipsius B. Lutgardis per ordinem sunt descripta.

[Annotata]

a Alterum MS. multum.

b Ita MS. & edit. Duac. Maluenda septimo; quem tum fuisse supra diximus.

c Excusum, propellente ad littus galeam.

d Exc. vestrum.

e Alterum MS. eos etiam.

f Idem naribus.

g Achon, siue Ptolemais, vrbs maritima, de qua supra actum.

h Barcha, aliis barca, pro minuto nauigio: qua voce vsi Matthæus Parisius, Abbo aliiq; multi: de ea agit Vossius lib, 2. de Vitiis sermonis cap. 3.

i Lemouicense secundum Ordinis monasterium cœpit extrui anno 1217, aut, vt alij 1218, quo S. Dominicus misit Petrum Scillanum, seu Cellanum, quem ferunt post S. Dominicum, Ordinem Prædicatorum primum amplexum & professum esse.

k Aquiria, vulgo Ayvviers, in Brabantia VVallonica, distat Bruxellis quatuor nostratibus leucis, duabus Niuellis.

l Colitur 16 Iunij: De eius Vita tres librosscripsit Thomas Canripratanus, qui illi familiarissimus fuit. & lib. 2 de Apibus cap. 57 § 53 asserit se ab illa audiuisse, quæ hic ex lib. 3 Vitæ lib. 2. referuntur.

m Hæc ita narrat Cantipratanus dicto lib. 2 de Apibus cap. 57 § 53. Frater quidam Ordinis Prædicatorum electus & bonus, Arnoldus nomine, ex partibus Treuerensibus natus, & Prior Fratrum in oppido Wibuigensi, dictum beatum virum Magistrum Iordanum, vt ipsemet retulit mihi, statim defunctum vidit inter choros Apostolorum & Prophetarum. Angelorum manibus ferri. De eodem Arnoldo refert § 54 eum vidisse in pectore Christi librum vitæ, in quo inuenit nomen suum scriptum aureis litteris.

n MS. Prædicatorum. ast Cantipratanus Apostolorum & Prophetarum.

CAPVT VII
B. Iordani miracula post mortem.

Cap. XLI

[46] a Dictus Pater sororem excellentis vitæ instituit Priorissam b in monasterio quodam sororum. Quæ post multos annos, cum laudabiliter administrasset in illo officio, incidit in paralysim; ita vt de lecto se mouere non posset sine subsidio ministrantium sibi. Vnde frequenter & instantissime petiit ab illo officio c absolui: sed conuentu reclamante numquam obtinere potuit; eo quod vtilior videretur ad regimen sic etiam languida, quam quæcumque alia. Accidit autem quadam die post obitum dicti Magistri Iordani, [B. Iordano inuocato sanatur paralytica:] cum nonnulla miracula dicerentur ad inuocationem nominis eius facta; vt prandente conuentu, facereta duabus sororibus in gestatorio se portari in ecclesiam ante altare: & emissis sororibus d deuote rogauit B. Iordanum, quem firmiter credebat cum Christo glorificatum; vt impetraret ei a Domino, quatenus vel cito moreretur, vt sic sorores amplius non vexaret, vel vt impetrare posset a Prælatis ordinis beneficiū absolutionis ab officio, quod exequi non valebat: vel vt daretur sibi virtus & sanitas, per quam valeret idonea fieri ad ipsum officium exequendum: statimque sensit sibi quamdam virtutem infundi diuinitus: & cœpit primo vnum pedem, & post alium ponere extra gestatorium: demum surrexit & cœpit deambulare per chorum, quasi tentans si vere sanata esset. Interim audiuit nolam refectorij pulsari, surgente a prandio conuentu: & processit obuiam conuentui ad ecclesiam venienti cantando, Miserere mei Deus. Quam cum vidissent Sorores iuniores, primæ processionaliter de refectorio exeuntes, mirabantur si vere Priorissa esset: quæ contra consuetudinem sic ambularet erecta. Cantorissa autem cum antiquioribus vltimo exiens de refectorio, cum vidisset deambulare recte, quam paullo ante reliquerat in gestatorio, obmisso, Miserere mei Deus, incepit alta voce, Te Deum laudamus. Et conuentu altissime cantante, audientes vicini clamorem inconsuetum, & timentes insultum ab aliquibus malignis fieri in Sorores; venerunt cum armis, parati defendere illas. Sed cum rem ex ordine ab ipsa Priorissa per fenestram audirent, Deum pariter laudauerunt.

Ca. XLII

[47] Frater quidam de Ordine Carmelitarum, ad recedendum paratus; audito quod Frater Iordanus submersus fuisset, magis ac magis turbatus, hæc apud se dicebat: Vanus est omnis, qui seruit Deo. Numquid iste bonus homo non fuit qui sic periit? aut Deus non bene remunerat eos qui seruiunt sibi? [eo apparēte nutans in vocatione firmatur:] Cum igitur ad mane recedendum firmasset animum; ipsa nocte apparuit ei persona pulcherrima cum luce immensa circuiens eum. Tunc tremens & stupens orabat, dicens: Domine Iesu Christe adiuua me: & ostende mihi quid hoc sit. Et statim respondit: Non turberis, Frater carissime, quia ego sum Frater Iordanus, de quo hæsitabas: Et saluus erit omnis, qui vsque in finem seruit Domino Iesu Christo. Et disparuit, ipso in omnibus consolato. Hoc ipse Frater, & Prior eiusdem ordinis Frater Simon, vir religiosus & verax, nostris Fratribus retulerunt.

Ca. XLIII

[48] Fuit in Praga metropoli Bohemiæ quidam ciuis nomine e Cunsicus, cognomento Albus: qui habuit vxorem nomine Elizabeth. Quæ partui propinqua frequenter fœtum iam animatum senserat in vtero: vt solent sentire grauidæ mulieres: sed tribus diebus antequam pareret non sensit: pro quo multum timebat, & in se turbabatur. Cum autem nocte partus grauiter laboraret; [voto illi facto] deuouit infantulum, si masculus esset S. Iordano Magistro Ordinis Fratrum Prædicatorum; affirmans impossibile eum non esse Sanctum, cuius vitam & doctrinam tam gloriosam sæpius audierat: si autem fæmina esset, deuouit S. Elizabeth, quæ f de nouo fuerat tunc canonizata. Nato igitur infante, quæsiuit ab obstetricibus vtrum masculus esset vel femina. Responderunt masculum esse, sed mortuum. Tunc mater cœpit inconsolabiliter eiulare, incessanter patrocinium inuocans B. Iordani: vt sibi redderet filium suum. Cumque hæc ageret pene a noctis medio, faciebat semper aspici ad infantem. Tandem, vt experirentur certius si viueret, tempore hyemis posuerunt puerum in aquam frigidissimam: & nulla signa vitæ perceperunt in eo. Consolabantur autem Dominam ij qui astabant: sed illa tamquam mater perseuerabat B. Iordani auxilium implorando. Et dum dies esset, fecit iterum aspici puerum: & ecce inuentus est viuus. [infās mortuus reuiuiscit.] Vnde gratias agens Deo, & B. Iordano, imposuit filio nomen Iordanus in miraculi testimonium, quod per ipsum fecerat Deus. Et dum signum daretur ad Primam in domo Fratrum Prædicatorum, misit pro Fratribus. Et ad illud signum & miraculum examinandum, missi sunt Frater g Tymmo Polonus, tunc Lector Pragensis, & Frater Simon quondam Archidiaconus, tunc Supprior, postmodum Prior domus eiusdem. Qui venientes ad locum, inuenerunt vniuersa, sicut in narratione prætacta sunt: cunctis qui aderant sic se habere attestantibus vere.

[49] [alia miracula.] Ceterum de miraculis, quæ in loco mortis suæ, & quæ in multis partibus euenerunt & quæ specialiter in Achon, vbi sanctum corpus eius allatum est, facta sunt, describere nolumus ad præsens.

Ca. XLIV

[50] Iniunctum fuit cuidam Fratri qui scientiæ & auctoritatis alicuius videbatur, quod iret ad remotum conuentum & incognitum sibi. Quod ipse moleste accipiens, ibat tota die de iniuncta sibi pœnitentia murmurando, dicens frequenter: Quid feci, [cōtra obedientiam murmurans,] aut quid merui ego? Quare hoc iniunctum est mihi? Quis consuluit? Quis procurauit hoc mihi? Cum igitur quadam die taliter audiente socio murmuraret; subito percussit eum Dominus, cui nihil occultum est: & ad terram prostratus, omnibus fere sensibus est priuatus, Inflata erat facies, & os inflatum: & lingua quam maxime ingrossata, [apoplexia punitus,] grossata, ipsum os ita videbatur implere; vt merito crederetur a Deo propter peccata murmuris percussus. Frater autem, qui socius eius erat, hoc videns, multo timore ac dolore perterritus, timens confusionem suam & Ordinis, quid faceret, penitus ignorabat. Tali autem perturbatione sollicito venit in mentem, Deum per merita Magistri Iordani, qui tunc obserat, humiliter inuocare. Ait ergo: Magister Iordane, pie Pater: tu qui hunc Ordinem exaltasti, succurre nunc mihi filio tuo: ne Ordo confundatur in facto Fratris huius. Domine Deus, [inuocato B Iordano] per preces & merita serui tui Magistri Iordani libera nos a periculo isto. Dehinc conuersus ad Fratrem, alta voce clamauit, dicens: Frater recogita, quod propter peccata tua & murmur, quod quotidie replicabas, hoc contigit tibi. Vnde fac votum Deo, & Magistro Iordano in corde tuo, quod si te liberauerit, cessabis a murmure: & quod obedientiam tuam in pace complebis.

Infirmus ergo ad verbum eius compunctus: & ad se aliquantulum rediens, annuit nutu, nam voce non poterat, se ita facturum. Miranda Dei vltio, sed plus dignatio admiranda. Statim enim vt Frater fecit votum in corde suo, [sanatur.] & ad Magistrum Iordanum preces deuote direxit: mox recepit plene beneficium sanitatis, obedientiam non solum patienter sed hilariter complens. Hoc vterque eorum etiam in diuersis locis positi Fratri Humberto Magistro Ordinis concorditer retulerunt.

[Annotata]

a Idem miraculum videtur referri a Cantipratano lib. 1 Apum cap. 24 § 2, nulla B. Iordani facta mentione.

b Cantipr. in prouincia Sueuiæ.

c Idem, Priorem Turicensem Fratrum Prædicatorum, qui Sororibus præerat, rogat cum lacrymis se absolui.

d Idem, eleuato vultu ad Corpus Christi in pyxide cum lacrymis dixit:

e Alterum MS. Tunsicus. Leander & Maluenda, Cursitius.

f A Gregorio IX anno Pontificatus 9 Chr. 1235. Colitur 19 Nou.

g Ita MSS. At Maluenda, Timotheus. Edit. Duac. Tympolonus.

CAPVT VIII
Dicta & responsa B. Iordani.

Cap. XLV

[51] Laicus quidam interrogauit Magistrum Iordanum, dicens: Magister valet tantum Pater noster in ore nostro, [Oratio laici æque ac Clerici grata Deo.] qui sumus laici & ignoramus virtutem eius; sicut in ore Clericorum qui sciunt quid dicunt? Respondit Magister: Tantum valet, sicut lapis pretiosus, tantum valet in manu illius, qui ignorat virtutem eius.

[52] Venit aliquando Magister Iordanus ad Fredericum Imperatorem a: & cum sedissent simul, & diu tacuissent; tandem ait Magister: Domine, ego discurro per multas prouincias pro officio meo; vnde miror pro quo a me non quæritis rumores. Cui Imperator respondit: Ego nuntios meos habeo in omnibus curiis & prouinciis: & omnia scio quæ fiunt per mundum. Cui Magister ait: Dominus Iesus Christus omnia nouerat, sicut Deus, & tamen a discipulis quærebat: Quem dicunt homines esse filium hominis? Certe vos homo estis: [Monito Frederico II Imperatori data.] & nescitis multa, quæ dicuntur de vobis, quæ vos scire plurimum expediret. Dicitur autem de vobis, quod Ecclesias grauatis, sententias contemnitis, auguriis intenditis, Iudæis & Saracenis nimis fauetis, Consiliariis veris non acquiescitis, Vicarium Christi & B. Petri successorem, qui Pater Christianorum & Dominus noster spiritualis est, non honoratis: & certe hæc personam vestram non decent. Et ita curialiter ingressus eam de multis correxit.

[53] [Regula Prædicatorum.] Cum ab eo quidam quæreret quam regulam haberet; respondit: Regula Fratrum Prædicatorum hæc est: Honeste viuere, discere, & docere, quæ tria petit Dauid a Deo dicens: Bonitatem, & disciplinam & scientiam doce me. [Psal. 118. 66]

[54] Secularis quidam dixit eidem Magistro: Magister, quid est quod nos seculares quandoque dicimus inter nos; quod, [Regiones puniuntur] postquam Fratres vestri & Minores venerunt, numquam fuit ita bonum tempus in terra, hec terra portauit ita bene, sicut ante? Magister respondit: Possem hoc negare si vellem, & ostendere contrarium. Sed esto, monstro vobis quod hoc iustum est. Postquam enim nos venimus in mundum, docuimus mundum, cognoscere peccata multa, quæ ante non cognoscebat, & ab illis nolunt cauere. [ob peccatis] Vnde sunt illis grauiora: quia peccatum scienter commissum grauius est. Igitur propter peccata hominum grauiora, Deus immittit terræ sterilitatem, sicut dicit Propheta: Posuit terram fructiferam in salsuginem a malitia habitantium in ea. [scienter facta.] [Psal. 106. 34] Et ideo iuste immittit Deus modo sterilitates & tempestates. Et plus dico vobis: Nisi corrigatis vos, ex quo scitis, quid debetis facere, & a quo debetis cauere; adhuc peius faciet vobis. Quia ipsemet, qui non mentitur, dicit in Euangelio: Seruus sciens voluntatem Domini, & non faciens, plagis vapulabit multis. [Luc. 12. 47]

[55] Tempore quo Frater b Ioannes Vincentinus Bononiæ prædicans fructum mirabilem fecit, & totam fere Lombardiam c miraculorum, & prædicationis gratia commouit, & ad se videndum & audiendum trahebat; venerunt nuntij Bononiensium, quos vocant Ambasiatores, d Magistri & litterati ad Magistrum exeuntem ad eos cum Diffinitoribus & aliis Fratribus, qui conuenerant ad Capitulum generale. Petierunt igitur ex parte totius ciuitatis & communitatis, quod Fratrem Ioannem prædictum non remouerent de illa ciuitate: inter multas rationes hanc prætendentes efficacem, & multum ponderantes, quod seminauerat in ciuitate verbum Dei gratiose, & fructus qui sperabatur sequuturus de eius prædicatione, totus posset in eius absentia perdi. Magister autem commendata eorum deuotione & beneuolentia, quam habebant ad Ordinem, [Prædicatores debet variis euangelizaro verbum Dei.] respondit in hunc modum: Boni Domini, illa ratio, quam vos allegatis, vt Frater Ioannes deberet hic morari, quia seminauit vobis verbum Dei, & posset perire fructus si recederet, non multum e conturbet vos. Non enim est consuetudo seminatoris camporum, quod cum seminauerit agrum vnum, apportet ibi lectum suum, & iaceat ibi quousque videat, quomodo semina fructificent: imo potius commendat semen & campum Deo, & vadit ad seminandum in alium campum. Ita fortassis expediret, quod Frater Ioannes iret ad seminandum verbum Dei alibi, sicut de Saluatore scriptum est: Quia & aliis ciuitatibus oportet me euangelizare verbum Dei. [Luc 4. 43] Verumtamen propter amorem, quem habemus ad ciuitatem, habebimus consilium super petitione vestra a sociis nostris Diffinitoribus: & faciemus tantū pro vobis quod debeat vobis sufficere.

[56] Cum esset in quadam abbatia Cistertiensi Magister Iordanus, circumdederunt eum multi de monachis, & dixerunt ei: Magister quomodo poterit durare Ordo vester, qui non habetis, vnde viuatis, nisi eleemosynas? Et scitis bene, quod, licet modo sit vobis mundus deuotus, tamen scriptum est in Euangelio, quod refrigescet caritas multorum, & tunc non habebitis eleemosynas, & deficietis. [Matth. 24. 12.] [Religio in paupertate melius subsistit.] Respondit Magister cum omni mansuetudine: Ostendo vobis rationabiliter ex verbis vestris, quod prius deficiet Ordo vester quam noster. Respiciatis illud in Euāgelio, & inuenietis quod dicitur. Refrigescet caritas multorum, scriptum est de tempore illo, quando abundabit iniquitas: & erunt persecutiones intolerabiles. Tunc autem bene scitis, quod persecutores & tyranni illi abundantes iniquitate, auferent vobis bona vestra temporalia: & tunc vos, qui non consueuistis ire de loco ad locum, & quȩrere eleemosynas, necessario deficietis. Fratres autē nostri tunc dispergentur, & facient fructū maiorem, sicut Apostoli, qui dispersi fuerunt tempore persecutionis. Nec ita terrebuntur: imo ibunt de loco ad locum duo & duo, & quærent victum suum, sicut consueti fuerant. Et plus dico vobis, quod illi, qui vobis auferent, dabunt illis libenter, si recipere voluerint. Quia multoties iam experti sumus, quod raptores & prædones cum magno gaudio volunt nobis dare frequenter de illis, quæ auferunt aliis, si vellemus recipere.

[57] Cum Magister Iordanus semel in via dedisset vnam de tunicis suis cuidam ribaldo, [Eleemosyna data mendico emprobo est pium opus.] qui simulabat se pauperem & infirmum; accepit & portauit eam ad tabernam. Frater autem, qui hæc vidit, dixit Magistro: Ecce Magister, quam bene dedistis tunicam vestram: nam f ribaldus eam portauit ad tabernam. Respondit Magister: Sic feci, quia credidi quod multum indigeret tamquam qui pauper & infirmus videbatur, & erat valde pium ei succurrere: adhuc iudico melius amisisse tunicam, quam pietatem.

[58] Dum Papa Gregorius commisisset inquisitionem quorumdam monasteriorum quibusdam Fratribus, & ipsi, [In depositione Abbatum.] non seruato iuris ordine, deposuissent quosdam Abbates, quia inuenerant eos malos; & essent de hoc Papa & Cardinales turbati intantum, vt vellent reuocare quod fecerant Fratres; superueniens Magister & volens eos placare, dixit: Pater sancte, mihi accidit frequenter, quod cum vellem declinare ad aliquam abbatiam Cisterciensium, inueni interdum viam communem, quæ ducit ad portam, ita longam & circularem, quod tædium erat mihi & sociis tantum circuire, cum abbatia esset prope ante oculos meos. Et tunc aliquando iui per prata, & sic citius perueni ad portam. Si tūc mihi dixisset portarius: Frater, per quam viam venistis? [Via iuris prolixa.] & ego dicerem: Veni per prata illa; & ipse diceret: Non venistis per viam rectam, reuertamini retro, & veniatis per viam vsitatam, alioquin non intrabitis; nonne nimia esset duritia? Sic Pater sancte, licet Fratres non iuerint per viam iuris, quæ forte videbatur eis nimis prolixa ad depositionem istam, cum bene fuerint digni deponi huiusmodi Abbates, sicut potestis de facile scire, si volueritis inquirere; sustineatis, si placet, quod factum est, per quamcumque viam ad hoc deuentum sit.

[59] Dum semel quæreretur ab eo, cur g Artistæ frequenter Ordinem intrant, [Philosophi præ Theologis & Iuristis facilius ingrediūtur monasteria.] & Theologi & Decretistæ tardius, respondit: Facilius inebriantur bono vino rustici, qui aquam consueuerunt bibere, quam nobiles & ciues, qui vina fortia non reputant, quia in vsu habent. Artistæ quidem tota hebdomada aquam Aristotelis & aliorum Philosophorum bibunt. Vnde cum in sermone diei Dominicæ vel festi, verba Christi vel suorum feruentium hauriunt; statim inebriati vino Spiritus sancti, capiuntur: & non tantum sua, sed & seipsos Deo donant. Isti autem Theologi frequenter audierunt talia: & ideo contingit eis sicut rustico sacristæ, qui ex frequenti transitu ante altare irreuerenter se habet, & ad illud dorsum vertit frequenter, extraneis inclinantibus reuerenter.

[60] Cum venisset aliquando ad h aliquorum Episcoporum conuentum, & quærerent ab eo, quomodo Episcopi, qui de tantis Ordinibus assumebantur, [Our monachi in Episcopos electi, minus ædificent.] se in Episcopatibus suis minus bene habebant; Hoc, inquit, vobis imputate: quamdiu enim de nostro fuerunt Ordine, nos bene correximus eos: sed hæc dissolutio, quam eis imponitis, in Ordine i vestro accidit eis. Præterea ego fui multis annis in Ordine isto: nec recordor, quod a me aut alio Prælato, vel Capitulo generali vel prouinciali Dominus Papa, vel aliquis k Prælatus, vel aliquod Capitulum cathedrale, petierit dari vnum bonum Episcopum: sed ipsi vel amore parentum, vel alia minus spirituali caussa, eligunt sibi ad placitum: vnde non est quod nobis imputetis. Item alias dixit quod non esset mirum, si Fratres nostri in Episcopatu minus bene se habebant, quam alij religiosi: quia magis contra suam professionem faciunt, quam alij religiosi: cum nos nec in speciali, nec in generali possessiones habeamus. Vnde ipsi cum ad propria veniunt, magis quam alij religiosi faciunt contra suam religionem: quasi qui hæc saltem in generali habere possunt.

[61] Cum in quodam Capitulo generali propter grauem infirmitatem non posset conuentui prædicare; tandem rogatus, vt aliquod consolatorium verbum eis diceret; ingressus Capitulum, ait: [Quomodo repleri possint Spiritu Sancto.] Fratres hac septimana frequenter dicimus: Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Sciatis autem quod plenum non impletur ab aliquo, sed potius effunditur quod infunditur super plenum. Sancti igitur Apostoli repleti sunt Spiritu sancto, quia euacuati fuerunt a suo spiritu. Et hoc etiā in Psalmo cantamus: Auferes spiritum eorum & deficient, a se scilicet, vt proficiant in te, & in puluerem suum reuertentur: & sic emitte Spiritum tuum & creabuntur. quasi diceret Dauid: Si tua gratia voluntatem propriam & sensum singularem & priuatum a se amorem euacuauerint, tuo sancto Spiritu replebuntur. [Psal. 103. 29 & 30.] Quo verbo Fratres multum ædificati sunt.

[62] Semel monens Fratres, vt leuitates cauerent, ait: Mihi & veris Prælatis accidit, sicut pastori, [Fratres alij instar ouium.] qui magis grauatur custodia vnius hirci, quam centum ouium: sic magis vnus insolens grauat Prælatum, & turbat conuentum; quam alij Fratres ducenti, qui sicut oues Domini Pastorem sequuntur, & sibilum eius intelligunt, nec socios relinquunt; sed simul vadunt, stant, accubant, comedunt, bibunt, capite inclinato herbas colligunt, in omnibus fructuose, in paucis tædiose. Sed aliqui, vt hirci turbantes pastorem & gregem, discurrunt, perstrepunt, in socios capita impingunt, ad alta saliunt, [alij instar hircorum.] viam non tenent, sata aliorum lædunt: nec virga nec pastoris clamore cohibentur, & ad vltimum breuem caudam, id est, curtam patientiam habent: & ideo quandoque fœda sua ostendunt. Pro Deo, carissimi, fugite huiusmodi mores hircinos, & estote vt oues Dei.

[63] Semel monens Fratres, vt l otiosa cauerent, ait: Videtis, carissimi, quod imperceptibiliter, quantumcumque alte incipiatur Psalmus, paullatim vox cantantium cadit & frangitur: [Verba otiosa quomodo euitentur.] sic quantumcumque bona verba incipiamus dicere, vel ad alterutrum conferre, paullatim ex humana corruptione ad vana prolabimur. Sed qui bonus est, & hoc percipit, debet facere, sicut cantor in choro, qui in locis competentibus eleuat vocem. Sic bonus vir casum otiosorum verborum aduertens, debet interponere aliqua verba & exempla grata: vt interrumpat nociua. Eodem modo cum ex carnis corruptione paullatim non solum a verbis, sed etiam a solito religionis feruore tepescimus, nos inuicem excitare debemus.

[64] Fiebat mentio semel coram eodem Magistro de quodam Fratre viro magno & bono, [Horror episcopatus.] quod deberet fieri Episcopus. At ille: Magis vellem videre eum portari in feretro ad tumulum, quam in cathedra exaltari ad episcopatum.

[65] Quidam nobilis de Theutonia, dominus secundum mundum matris Magistri eiusdem, abstulit vaccam matri illi. [Ob vaccam furto ablatam] Ipse autem Magister quemdam filium eiusdem nobilis traxit ad Ordinem. Cum ergo quidā ex parte prædicti nobilis conquererentur multum ipsi Magistro, quod filium illum abstulisset Domino illi; respondit in quodam solatio ad placandum eos in hūc modum: Vos, inquit, [excusat filium admissum in Ordinem.] scitis secundum consuetudinem Theutoniæ, quod si quis fecisset iniuriam matri alicuius, & filius vindicaret in eum; nullus in Theutonia deberet hoc habere pro malo. Cum ergo Dominus vester & meus fecerit iniuriam matri meæ, auferendo sibi vaccam; quomodo debetis vos, & ipse pro malo habere, si ego abstuli sibi vitulum.

[66] Cum idem Magister inuitatus fuisset a Templariis vltra mare, quod faceret eis m collationem aliquam, [Concionatur Gallicē vix lingua peritus:] sed nesciret nisi valde parum de Gallico, & ipsi essent Gallici; exposuit se libenter ad dicendum. Cum autem esset in quadam platea, & ipsi ante ipsum; contigit, quod ante oculos suos habebat quemdam murum altum quasi ad staturam hominis. Volens autem eis in principio dare intelligere, quod licet nesciret de Gallico nisi parum, tamen confidebat, quod ex vno verbo modico intelligerent vnam magnam n scientiam, dixit sic: Si vnus, inquit, esset asinus vltra murum illum, & eleuaret caput, ita quod videremus vnam auriculam eius; iam omnes intelligeremus, quod ibi esset vnus asinus totus: ita quod per modicam partem intelligeremus totum. Ita accidit quandoque, quod si in vna sciētia magna dicatur vnum verbum modicum, per illud intelligitur tota scientia, o licet alia sint Theutonica.

[67] Cum idem Magister duceret secum multos nouitios, quos receperat in quodam loco, vbi non erat conuentus; accidit quod in quodam hospitio cum Cōpletorium cum eis & aliis suis diceret, vnus cœpit ridere: & alij hoc videntes similiter fortiter inceperunt ridere. Quidam autem de sociis Magistri incepit eos per signa compescere: at illi magis ac magis ridebant. Tunc dimisso Completorio, [risum nouitiis permittens, corrigit:] & dicto benedicite, incepit Magister dicere illi socio suo: Frater quis fecit vos Magistrum nouitiorum nostrorum? Quid pertinet ad vos eos corrigere? Et conuersus ad nouitios dixit: Carissimi ridete fortiter, & non dimittatis propter Fratrem istum: ego do vobis licentiam. Et vere debetis gaudere & ridere, quia exiuistis de carcere diaboli, & fracta sunt dura vincula illius, quibus multis annis tenuit vos ligatos. Ridete ergo carissimi, ridete. At illi in his verbis consolati sunt in animo: & post ridere dissoluto non potuerunt.

[68] Cum Magister idem prædicaret semel Parisius de commorantibus diu in peccato, & occurreret ei, quod peccatum vocabatur in Scriptura porta inferni, dixit: Si quis veniens hodie ad domum istam, videret vnum scholarem sedentem in porta, [peccatum portam inferni vocat.] similiter cras, similiter multis diebus, nonne de facili cogitaret, iste scholaris intrabit ordinem? [Isa. 38. 10] Quomodo ergo non est credibile quod illi intrent infernum, qui tam diu sedent ad portam inferni?

[69] Dixit idem Magister: Sicut cæmentarius, qui indirectum murum reparare satagit, quosdam lapides extrahit absconditos, & repercutit prominentes: sic in emissione Fratrum Prælatum oportet facere: [qualis adhibenda disciplina.] vt videlicet illos, qui nimis latitare cupiunt, ad actionem dirigat, & qui nimis exponunt se, intus remanere faciat.

[70] Idem Magister in prædicatione solebat eumdem sermonem aliquoties reiterare. Quod cum obiiceretur ei, respondit: [eadem repetit:] Si aliquas bonas collegisset herbas, & illas ad faciendum pulmentum studiose præparasset; essetne conueniens illas abiicere, & pro colligendis aliis laborare?

[71] Idem Magister dixit: Si studuissem in alia facultate tantum, [omnibus omnia factus:] vt in hoc verbo Apostoli, Omnibus omnia factus sum, Magister iam in illa potueram extitisse. Semper enim studui qualiter me aliis conformarem, & me non deformarem, nunc videlicet me conformando militi, nunc religioso, nunc clerico, nunc tentato. [1 Cor. 9. 22]

[72] [apostatam recipit.] Idem Magister quemdam apostatam ad ordinem recipere nitebatur: & cum de hoc consensum Fratrum quæreret in Capitulo, & vnus non consentiret; dixit Magister: Etsi hic modo peccata multa fecit, forsitan adiiciet multo plura. Sed cum hoc ille se assereret non curare, Magister respondit: Certe, Frater, si vos vnam pro isto fudissetis guttam sanguinis, sicut Christus pro isto sanguinem suum dedit, aliter curaretis. Tunc ille ad se reuersus, & confusus, in terram se proiecit, & libenter consensit.

[73] Quidam Frater timorem habuit de eleemosynis, quas quotidie comedebat: quia per orationes tot beneficiis respondere difficile erat ei. Cum ergo Magistro de materia hac loqueretur, ille dubitanti sic respondit: Cum spiritualia sint impretiabilia respectu temporalium; constat illa in infinitum his præcellere, & esse incomparabiliter meliora. Vnde sciatis certissime, [Quæle pretium piæ orationis:] si pro omnibus eleemosynis, quas comedistis, vnum Pater noster deuote dicitis, plenarie persoluitis.

[74] Cum quidam Frater, procuratoris gerens officium, pro absolutione supplicaret instanter; respondit Magister: Officiis, vt frequenter, ista quatuor sunt annexa, scilicet negligentia, impatientia, labor, & meritum. A primis igitur duobus absoluo vos: [Procuratori præstanda & omittenda.] reliqua vero duo in remissionem peccatorum iniungo.

[75] Quidam Frater accusauit alium in Capitulo, quod manum tetigerat mulieris. Qui ait: Mulier bona fuit. Tunc ille qui præsidebat, respondit: [Tactus manus mulieris malus:] Pluuia bona est, & terra bona est, lutum tamen ex horum commixtione generatur. Sic & manus viri licet bona sit, similiter & mulieris, ex coniunctione tamen illarum cogitatio nonnumquam vel affectio mala consurgit.

[76] [Oratio miscendæ lectione:] Quæsiuit a Magistro Iordano quidam Frater, vtrum vtilius foret orationibus insistere, aut Scripturarum se studiis occupare. Qui ait: Quid est melius, semper bibere vel semper comedere? Et vtique, sicut competit ista alternatim facere, sic & ista.

[77] Rogauit illum quidam Frater, vt instrueret, quid ad orandum sibi melius expediret. Qui respondit: [e deuotione non eligenda.] Bone Frater, quidquid tibi maioremdeuotionem excitat, huic obsistere non omittas. Nam ad orandum Deum salubrius tibi erit, quod affectum tuum fructuosius irrigat.

[Annotata]

a Hic est Fridericus II, sub quo Italia in duas scissa est partes, quarum vni, quæ Pontifici studebat, Guelforum nomen inditum est, Gibellinorum alteri, quæ Fridericum sequebatur. De eo sæpius agimus, vti X Februarij ad Vitam B. Arnaldi Catanæi Abbatis, & alibi.

b Ioannes Vincentinus, aliis Vincentius, & Vincij cognominatus, in MS. Bisuntinus, etiam de Bononia dictus, quod diutius in ea vrbe prædicarit Habitum Ordinis de manu S. Dominici accepit anno 1220.

c Mortuos suscitasse 7, vel, vt alij, 10, & 200 alia miracula patrasse, tradunt auctores apud Maluendam ad an 1233 cap. 14.

d Ita MS. asi excusum, Magni & litterati ad Magistrum existentem tunc in Capitulo.

e Excusum, mouit nos.

f Ribaldus pro homine vili & nebulone accipitur, vulgo Germanis & Belgis Rabaut. Matthæus Parisius ad an. 1251. [Ribaldus] Confluebant ad ipsorum consortium fures, exules, fugitiui, excommunicati, quos omnes ribaldos Francia vulgariter consueuit appellare.

g Artistæ, Doctores artium liberalium, [Artistæ.] vt Decretistæ Magistri decretorum iuris Canonici. Ita Cæsarius lib. II Miracul. cap. 46. ait, Decretistam mortuum esse.

h Edit. Duac. quorumdam magnorum.

i MS nostro non accidit.

k Edit Duac. Legatis.

l MS. leuitates.

m MS. consolationem aliquam in colloquio.

n Edit. Duac. sententiam.

o Hæc desunt in MS.

CAPVT IX
Analecta ex aliis libris de Vitis Fratrum.

LIB. I

CAP. VII

[78] Sanctæ memoriæ Frater Iordanus, secundus huius Ordinis Magister scripsit in libello, quem De initio ordinis edidit, [Antiphona, Salue Regina.] quod sibi retulit vir quidam sanctus & verus, se vidisse frequenter, cum Fratres a cantarent, Eia ergo Aduocata nostra, ipsam B. Mariam, ante Filium procidentem, & pro ipsius Ordinis dilatatione & conseruatione deuotissime supplicantem.

LIB. IV

CAP. I

[79] Temporibus duorum Patrum Dominici & Iordani tantus fuit feruor Ordinis, quod nullus sufficit enarrare … In quodam b Capitulo generali Parisiis, [Feruor in Ordine] cum incumberet aliquos Fratres mitti ad prouinciam Terræ sanctæ, dixit Magister Iordanus Fratribus in ipso Capitulo, [eundi in Terram sanctam.] quod si qui parati essent bono animo illuc ire, quod hoc significarent ei. Vix verbum finierat, & ecce vix fuit aliquis in illa multitudine, quin faceret statim veniam cum multitudine lacrymarum & fletu, petens se mitti ad illam terram, Saluatoris sanguine consecratam.

Cap. IV

[82] Fratrem quemdam decorum corpore, & admodum simplicem mulier quædam, ferens speciem sanctitatis, multo tempore concupiuit. Quem miris quibusdam & coloratis deceptionibus intantum seduxit; vt vsque ad noctis crepusculi secreta silentia dulciter colloquendo pertraheret: [Ob castitatē Fratris, repulsa mulierculā,] eique tunc concupiscentiæ suæ venena occultans, expectabat infelix, vt opus aggrederetur nefarium, quem iam concupiscentia captum esse credebat, eo solum quod in tali loco & tempore solus cum sola femina loqueretur. Sed mentita est iniquitas sibi: nam Frater licet fatue, tamen innocenter sedens, nihil immunditiæ cogitabat. Vbi ergo sensit affectum illius miseræ, subito quasi damula de loco, & manibus se trahentis exiliit, & aufugit. Cum autem illud esset omnino celatum, contigit sanctæ memoriæ Magistrum Iordanum, [B. Iordanus energumenum liberat:] qui tunc temporis illic aderat, ad quemdam a diabolo vexatum fuisse deductum, vt oraret pro eo. Cum igitur vir sanctus dæmonem adiuraret, vt a Dei creatura exiret, respondit se non exiturum, nisi Frater veniret qui in igne extitit nec fuit combustus. Cum autem hoc sæpius dixisset, nullum specificans, mirabantur qui audiebant, nescientes quid facerent, vnde secundo & tertio dictum Magistrum, quem sciebant virum sanctum & iustum, ad visitandum obsessum, venire rogauerunt. Contigit autem, cum Magister tertia vice venisset, vt dictus Frater socius eius esset: statimque in eius ingressu, dæmon exiuit clamans: Frater autem cum audisset a Magistro præcedentia, aduertens quæ facta fuerant; Magistro retulit in secreto, & cum lacrymis vniuersa.

Cap. X

[83] Tempore quo beatæ memoriæ Magister Iordanus prædicabat Vercellis, c vbi etiam tunc erat in paucis diebus, tredecim magnos Clericos & litteratos traxit ad Ordinem. Erat autem ibi Magister Walterus Theutonicus Regens in artibus, [Vercellis admittit plures in Ordinem,] & physicæ peritissimus, qui ad legendum magno stipendio conductus erat. Hic audiens Magistrum Iordanum venisse, ait sociis & scholaribus suis: Cauete ne ad prædicationem ipsius eatis, neque aliquando verba eius audiatis, quia sicut meretrix polit sermones suos, vt capiat homines. Mira res, [etiam qui alios abstrahebat,] sed a Domino facta: quia qui alios retrahebat, ab eo ipse primus captus est in sermone illius, imo verius Dei. Et cum sensualitas misera vellet eum ab Ordinis ingressu retrahere, claudens vtramque manum, pugnis quasi calcaribus percutiebat latera sua, dicens sibi: Tu illuc ibis, vere tu illuc ibis. Venit ergo & receptus est, & fuit multis exemplum magnæ salutis.

[84] Fuit etiam ibi alius magnus Clericus & in iure peritus, qui audiens ingressum quorumdam scholarium amicorum suorum, [alium iurisperitum] oblitus suorum librorum, quos ante se tenebat apertos, quos etiam non clausit, oblitus etiam omnium quæ in domo sua habebat, solus quasi amens factus cursim festinabat ad Fratres. Cum autem obuiasset cuidam sibi noto, & quæreret quomodo sic solus currebat, non sistens gradum, hoc solum respondit: Ego vado ad Deum. Veniens autem ad locum, vbi se receperant Fratres, quia nondum habebant ibi domum, & inueniens Magistum Iordanum & Fratres congregatos, proiecto quodam mantello serico, prostrauit se in medium quasi ebrius, nihil aliud dicens, nisi hoc: [dicentem, se Dei esse:] Ego sum Dei. Ego autem sum Dei. Magister Iordanus nulla alia facta examinatione vel responsione præmissa, hoc solum respondit. Ex quo estis Dei, & nos consignamus vos ei: & surgens, eum induit. Hæc autem duo narrauit, qui interfuit illis, & hæc vidit & audiuit, & vnus ex illis fuit.

Cap. XI

[85] [Parisiis Ioannem de Columna nepotem Cardinalis:] Frater Ioannes de Columna Romanus, dum iuuenculus a d patruo suo Cardinali missus fuisset Parisius, & a sanctæ memoriæ Iordano induceretur, quod Ordinem intraret; a quodam magno Clerico retrahebatur. Cumque ei promisisset, quod non intraret priusquam ei super ea re iterum loqueretur, quadam die iuit ad locum, vbi ille manebat, vt scilicet illi suum denuntiaret ingressum, & hoc etiam de licentia Magistri Iordani, qui dicebat, quod confidebat in Deo, quod non peruerteret eum. Cumque eum diutius quæsisset, tandem inuenit eum defunctum, in medium chori cuiusdam Abbatiæ Parisiensis delatum, vnde ex subita eius morte ipse magis accensus, quod conceperat, deuote compleuit. Hic autem tantæ constantiæ fuit & feruoris in suo nouitiatu, quod cum fuisset data audientia Magistro suo, vt ei loqueretur, coram Fratribus multis adeo confudit eum in suis responsis, licet multum iuuenis esset: quod ille stupefactus cum suis abscessit…

Cap. XII

[86] Narrauit bonæ memoriæ Magister Ioardanus de quodam iuuene nobili pulchro & delicato, quod cum intrasset ordinem Prædicatorum suadebatur sibi a quodam magno & litterato, & amico parentum suorum, vt Ordinem exiret, & dicebat: [alterius constantiā laudat:] Melius est vt modo exeas sine peccato & nota, quam postea. Tu tenerrimus es, tam durum Ordinem non poteris tolerare. Cui iuuenis ille respondit: Caussam quam vos mihi allegatis ad exitum, hanc ego scio fuisse motiuam ad meum ingressum. Cogitaui enim apud me dicens: Si nullam asperitatem sustinere possum in seculo, quomodo pœnas illas intolerabiles & inenarrabiles sufferre potero in inferno? Ideo decreui istam in præsenti sustinere asperitatem, vt in alio seculo non patiar æternam. Sed quandoquidem cum pauperibus hic pauper sim, diues ero in regno cælorum.

[87] e Vir famæ eximiæ & sanctitatis magnæ, qui excellens fuit in physica & Prior Prouincialis in Theutonia Frater Albertus Theutonicus, Magister in Theologia, cum adhuc inuenculus studeret Paduæ, ex admonitionibus Fratrum, & maxime ex prædicationibus Magistri Iordani, habebat sæpe voluntatem intrandi Ordinem, sed non plenam. Auunculus enim eius, qui ibi erat, contradicebat ei. Vnde & iurare ipsum compulit, ne infra certum tempus iret ad domum Fratrum. Post quod transactum, iuuenis frequenter ad Fratres ibat, firmabatque propositum, sed timor, ne exiret, faciebat eum multum vacillare. Quadam autem nocte vidit in somnis, quod intrasset Ordinem, [Quas B. Albertus Magnus patiebatur tentationes circa ingressum Ordinis,] & quod post modicum exiisset. Euigilans ergo mirabiliter est gauisus, eo quod non intrauerat, in animo suo dicens: Nunc video, quod illud, quod timebam, eueniret mihi, si vnquam intrarem. Contigit autem eadem die, cum interesset sermoni Magistri Iordani, qui inter cetera loquens de tentationibus diaboli, quomodo subtiliter decipit aliquos, ait: Sunt aliqui, qui proponunt relinquere mundum, & Ordinem intrare; [concionās B. Iordanus,] sed diabolus facit eis impressiones in somnis, quod intrent & post exeant, & equitantes vel in rubeis vestibus, vel variis vel cum dilectis inueniunt se, vt scilicet sic eis timorem incutiat intrandi, quasi non possent perseuerare: vel si iam intrauerint, vt terreat, atque conturbet eos. [eumq; alloquio cōfirmans indicat.] Tunc iuuenis miratus vehementer, post sermonem accessit ad Magistrum Iordanum, & ait: Magister, quis reuelauit vobis cor meum? & exposuit ei omnes cogitationes suas prædictas, & somnium. f Dixitque ei Magister Iordanus: Firma de Deo percepta fiducia, fili, promitto tibi, quod si intraueris, numquam de cetero exibis, replicans ei pluries hoc verbum. Ille vero ad verba eius toto corde conuersus, omnem moram rescindens, Ordinem introiuit. Hæc autem omnia ipse Frater Albertus narrans dixit, quod ad omnes quas habuit in Ordine tentationes, siue a diabolo, siue a mundo, recordatio promissionis illius sancti viri erat ei remedium singulare.

Cap. XV

[88] Fratrem quemdam, nomine Martinum virum valde honestum & litteratū per tres annos continuos insecutus est diabolus, apparens ei sub formis diuersis, vt eum terreret: quem cum Magister Iordanus secum Romam duxisset, & quodam sero in Biblia sua, quæ pulchra erat, legeret; venit diabolus in specie monachelli nigerrimi saltans coram eo, modo ad vnam partem, modo ad aliam, & dicebat; Idolum, Idolum. Cuius dicti caussam cum Frater quæreret, respondit: Cur tu bibliam istam pro Deo tibi fecisti? [diabolum Fratri insidiantem compescit:] Cui cum Frater diceret, Cur me tantum persequeris? respondit: Cur? totus meus es. & abiit. Tunc Frater admodum timidus, licet de nullo peccato sibi conscius esset, venit ad Magistrum exponens ei omnia quæ diabolus fecerat, & dixerat illi, & addidit: Non video, quid mihi possit obiicere nisi bibliam istam, vnde resigno eam vobis: facite de ea quidquid placuerit vobis. Magister ergo Iordanus tamquam a Deo illuminatus, intelligens astutias diaboli, qui per hunc modum volebat impedire studium Fratris, & animarum profectum, ait: Et ego in nomine Domini eam tibi concedo, vt proficias in ea. Ex tunc igitur cessauit diabolus ab infestatione Fratris propter suam humilitatem & Patris orationem.

[89] Quidam Frater dæmoniacus fuit Bononiæ tempore Magistri Iordani, qui Fratribus multas vexationes & iniurias inferens tam in die, quam in nocte, multa falsa seminabat, & vera aliquando dicere cogebatur. Exponebat etiam aliquando Scripturas, quamuis prius illarum inscius esset. Cum ergo quadam die Fratres in scholis essent, & nullo modo audiri de Infirmaria possent; nec aliquis de adstantibus sciret, quid ibi dicebatur, ait: [interrogat quid lucri ex tētatione habeat:] Modo disputant Caputiati, an Christus sit caput Ecclesiæ, cum magna indignatione & vultu turbulentissimo sæpius hæc repetens, quasi multum de hoc ipse doleret. Huic cum Magister diceret, Miser quid tentas Fratres, & animas pertrahis ad peccatum, cum tibi maiorem pœnam ex hoc accumules? respondit: Non facio quod peccatum placeat mihi, imo fœtet, sed propter lucrum facio hoc, sicut Magister Olricus qui mundat cloacas Parisius, non quia fœtor eum grauet, sed omnia sustinet propter lucrum.

Cap. XXV

[90] De quodam Fratre iuuene. Theutonico honesto & admodum deuoto, narrauit sanctæ memoriæ Magister Iordanus, [Frater sētit tormēta a Christo tolerata.] quod Christus Dominus in die Cœnȩ eum communicauit, & in die Parasceues passionem Christi totam in corpore suo sensit: eratque mirum, quod dicebatur illi, vt se pararet ad illam, vel illam passionem, & neminem inferentem videbat, sed tamen singulas sentiebat.

Lib. V

Cap. II

[91] Scripsit beatæ memoriæ Magister Iordanus in suo libello hoc modo: Cum intrasset Parisius Ordinem Frater Euerardus, Archidiaconus Lingonensis, vir multarum virtutum, opere strenuus, consilio prouidus; quanto fuerat magis notus in seculo, tanto plures assumptæ paupertatis ædificauit exemplo. g Hic mecum in Lumbardiam vadens, vt videret Magistrum Dominicum, apud Lausanam infirmatus est, [B. Iordanus socium itineris sācte mori lætatur.] vbi quandoque in Episcopum electus fuerat, sed renuerat acceptare. Cum autem medicos tristes mussitare videret, dixit: Cur celatur a me hic exitus vitæ? ego mori non timeo: celetur ab eis mors, quibus est amara mortis memoria: nec ei timendum est, qui, etsi domus eius terrestris destruitur, domum non manu factam æternam in cælis felici commutatione consolatus expectat. Vitam igitur hanc ærumnosam festiuo quidem sed felici fine compleuit. Felicis autem defunctionis eius hoc mihi indicium fuit, quod in exitu spiritus eius, cum me anxiari crederem, quia tam bonum socium & tam vtilem Ordini amittebam, e contrario subito sum iucunda hilaritate & deuotione perfusus, vt minime flendum eum, qui ad gaudium transierat, testimonio conscientiæ commonerer.

[92] [Frater addictus Christo crucifixo,] In conuentu Parisiensi fuit quidam Frater Lumbardus, nomine Iacobus; qui sibi & doctrinæ attendens, ad tantam perfectionem venerat, quod in corde & in ore nihil nisi Dominum Iesum Christum portabat crucifixum, nihil infelicius dicens, quam talem Dominum non amare. Hunc, quia acceptus erat Deo, miserabilis probauit tentatio. Inuasit enim eum grauis infirmitas, per quam ipse sibi innotuit; & qui sibi pro Christo mortem posse tolerare videbatur, ad tantam deuenit impatientiam, quod nihil sibi fieri posset quod sibi placeret. Nullus ei cibus, [æger, impatiens,] nullus ei lectus acceptabilis erat: ipsum nomen Domini nostri Iesu Christi, quod sibi consueuerat esse dulcissimum, iam audire non poterat. Imo dicebat, quod Dominus ei illuserat, qui sibi seruientem tam violenta infirmitate oppresserat, vt neque corporis neque sui spiritus compos esset. Posthȩc orātibus pro eo Fratribus cœpit paulatim patientia in eo nutriri, cœpitque iam in illa tribulatione silere, & inde ad tantam venit patientiam, vt iam, [dein summe patiēs,] quæ prius nolebat tangere, libenter ederet, & omnia sibi diceret bona valde. Verum quia diuturna infirmitas carnem fere totam consumpserat, nec in lecto volui poterat, nisi aliorum manibus verteretur, mirum omnibus videbatur, quomodo anima in tam consumpto corpore remanebat. Idcirco benignus Iesus non est oblitus pauperis sui, sed effudit in abundantia oleum gaudij sui in visceribus afflicti: & cœperunt exultare ossa humiliata intantum, quod mortem expectabat cum desiderio, & ineffabili lætitia replebatur, cum ei aliquis de huiusmodi loquebatur. Quod cum sanctæ memoriæ Magister Iordanus, qui tunc aduenerat, cognouisset, statim ad eum vadens, sedensque in lecto in quo ipse iacebat, ait: [coram B. Iordano sancte moritur.] Noli timere, carissime, quia in proximo es iturus ad Christum. Ad hoc ille Dei adiutorio fultus, subito surrexit & erecto brachio super collum Magistri, clamauit: Educ, bone Iesu, de carcere animam meam, vt confitear nomini tuo. Et in lectum recidens obdormiuit in Domino. Si igitur aliquos impatientes in infirmitate videmus, non iudicemus, neque indignemur: fortasse enim dispensatio Dei est, qui facit ventis pondus, & misericordia Dei est æterna, quod ira Dei videtur.

Cap. IV

[93] De duobus Fratribus & iuuenibus & valde feruentibus qui se speciali affectione diligebant, narrauit Magister Iordanus, [alius a morte ei apparet:] quod vnus post obitum suum apparuit alteri sole splendidior, & ait: Frater, sicut audiuimus & frequenter contulimus, sic vidi in ciuitate Dei nostri. Et hoc dicto disparuit.

[Annotata]

a Solebat tēpore S. Dominici Antiphona, Salue Regina, post Completorium sine cantu dici, vt scribunt Theodericus lib. 2 Vitæ S. Dominici cap, 13, S. Antoninus & alij. [Antiphona Salue Regina.] At sub B. Iordano consuetudinem solenniter eam cantandi cœptam esse Bononiæ tradit Olmeda: vtq; id per totum Ordinem fieret statutum esse Parisiis in Capitulo generali anno 1224 annotat Michaël Pius lib. 2Virorum illustrium pag. 346. Quæ pluribus disputat Maluenda ad an. 1237 cap. 14.

b Habitum anno 1222, & missum Brocardum cum sociis tradunt Antonius Senensis in Chronico, Bzouius, aliiq; ac tum Hierosolymis, Damasci, Bethlehemi, Nazarethi & alibi erectos fuisse conuentus.

c Edit. Duac. nam tunc studium ibi erat.

d Hic est Ioannes Columna an. 1216 ab Honorio III creatus Cardinalis, mortuus circa an. 1245.

e Edit. Duac. Frater quidam famæ eximiæ & excellentis status atque scientiæ, suppresso nomine. Est hic B. Albertus Magnus, postea factus Episcopus Ratisponensis: in cuius Vita, 15 Nouemb. danda, hæc cap. 2 referuntur.

f Reliqua hactenus edita multum abbreuiata.

g Anno 1221.

ALIA VIRTVTVM B. IORDANI EXEMPLA
auctore Thoma Cantipratano Ord.
Prædicat. ex lib. II De Apibus.

Iordanus, II Generalis Ord. Praedicatorum (B.)

Ex Cantipratano.

Cap. XVII

§ LXIII

[1] Beatæ memoriæ Iordanus, Frater & Magister Ordinis Fratrum Prædicatorum, gratia visitandi Fratres, [B. Iordanus agros inuisit,] Romam venerat: qui accepta benedictione in domo Fratrum a Fratribus, legit Missam. Intrauit postea infirmariam videre languentes, & inuenit Fratrem Conuersum, quasi sanæ mentis esset, tamen diligentissime compeditum. Quærit ergo Magister ab illo compedito caussam compedum. Respondet ille, Alienatum se fuisse hactenus; sed in aduentu eius sanitati integerrime restitutum. Credidit Magister spiritui nequitiæ citius quam decebat, [delirum solui curat,] & compeditum solui præcepit. Nec mora: felix Papa Honorius, audito aduentu eius, mandat eum dormitatione facta post prandium intrare Curiam, facturum in Clero sermonem. [& mensæ accūbere:] Hinc postea venitur ad prandium: mandatur venire Frater Conuersus, qui fuerat compeditus: accubuit ille, sensate se habuit.

[2] Vbi facto prandio, & dictis gratijs, Magistro stratum est ad pausandum; [ab eo læditur in gutture & digitis:] venit dæmoniacus ille, & accepto rasorio guttur Magistri dormientis incidit, sed non ex toto, nondum certo loco vulneri dato. Qui læsus, subito euigilans, manum obiecit rasorio, & in duobus aut tribus digitis vsque ad emutilationem, vt credebatur, læsionem accepit. Expergefacto ergo in tumultu toto conuentu, accurrunt Fratres, Magistrum quasi seminecem iacentem inueniunt, & elato fletu cum clamoribus eiulabant. [deploratur a toto monasterio] Tunc Prior domus, imperato silentio, præcepit ne res in scandalū Ordinis diffunderetur, & ne inuerteretur ab æmulis sæcularibus, celaretur. Venit ergo hora prædicandi, & Prior Fratrum vice Magistri prædicaturus accessit. At vbi themate prælibato prosequi sermonem debuit, subito resolutus in fletum, cum clamore valido mugitum emisit. Attonitis autem omnibus Cardinalibus quidam fidelissimus Ordini Priorem trahit in partem, quærit quid causæ sit doloris. Fatetur Prior. Nec mora, ambo ingrediuntur ad Papam, aperiunt infortunium, conclamat in planctum Papa, [& Summo Pontifice:] dicens: Heu, Domine Deus, quid actum est? hodie magna Ecclesiæ columna cecidit. Quid plura? Accedunt chirurgici, perspiciunt & pertractant vulnera, [a medicis depositus.] diuinum potius, quam humanum suadent adiutorium cum omni precum instantia postulandum.

[3] Tertia autem die huius infortunij illucescente, innuit Magister adolescenti nouitio, vt sibi altare præparet in occulto. [tertiā die æger surgit,] Stupefactus igitur (nec mirum) iuuenis, Priori indicat, quid sibi præcipitur. Qui quasi raptus stupore nimio, currit ad Magistrum; quærit si deliret, an falsum sit, quod Missam in supremo vitæ periculo velit celebrare. [Missam facit,] Magister ergo intuitus Priorem auersis oculis, innuit, vt recedat. Quo parente, & exspectante rem tam grandis euentus, surrexit Magister, vt potuit, sacris vestibus se induit, celebrauit. Et sumpto Corpore viuifici Sacramenti, vulnera manus & gutturis secundæ ablutionis in calice liquore perfudit, [vino ablutionis vulneralauat, sanus coram Pontifice concionatur:] & sic in integrum sospitatus, eadem die in admirationem omnium, qui rem sciuerant, in consistorio coram Papa, & Cardinalibus, & omni clero gloriosissime prædicauit.

§ XLV

[4] Igitur vbi dies aduenit, quo, accepta licentia a Cardinalibus, exire Curiam debuit, a Domino Papa inuitatus, [cum eo prandet:] contra consuetudinem vnquam visam, ad mensam eius in modum lunæ corniculatam, sedere compulsus est, & post prandium sic dimissus. Et vide quid actum sit. Extra Romam ad sex fere miliaria noctis tenebris deprehensus, hospitium cum suis a Sacerdote villæ petiit, nec accepit. Sed cum receptus fuisset a paupere, [absque cœna lætus apud pauperem pernoctat:] & præ penuria recipientis, incœnatus vespere remansisset, dixit cum ingenti gaudio Fratribus, qui secum erant: Benedictus Presbyter ille, qui nobis negauit hospitium, quia mihi gloriam abstulit, qua hodie cum summo orbis Pontifice in vna mensa consedi.

§ XLVI

[5] Hinc per Alpium iuga non longe a montis pede digressus, acutam febrem grauissimam, labore itineris fatigatus, [febri oppressus,] incurrit. Et vide Lector, quam callide & huic insidiatus sit diabolus sancto viro. Episcopus ciuitatis, ad quam declinauit, vt audiuit tanti Patris aduentum, hospitio recepit infirmum, & violenter in proprium sui secreti thalamum, & in lectum sibi proprium collocauit. Habebat autem Magister Priorem secum sui Ordinis, virum discretum, litteratum valde & prouidum, in moribus probatum & physicum; qui Magistri sciens propositum etiam in infirmitate durissimum, [decumbit in lecto Episcopi:] dixit: Oportet vt magisterio exinanias te, & mihi sis obediens & subiectus. Cui Magister humiliter: Fiat, inquit. Mox ergo contra consuetudinem Ordinis suauiter in plumis stratum est infirmanti. Primo enim, vt vidimus, in lectis plumeis iacere Fratribus non licebat: sed quia in multis locis & terris, maxime apud pauperes, palearum copia vel stramenta non sunt, statutum est, vt, sicut sterneretur, Fratribus iacere liceret.

[6] Nocte igitur Magistro solo in thalamo quiescenti apparuit diabolus, transfiguratus in Angelum lucis, [a dæmone, specie Angeli apparente, obiurgatus.] dicens: Estne hic Magister Iordanus, qui fama celebris & virtute, Pater tanti Ordinis Prædicatorum claret? Dubitare poteram, nisi ante longo tempore te nouissem. O quam vilis & impudens factus es, qui quasi dominator terræ in lecto plumeo, & sericis requiescis! O miser, quale exemplum Ordini tuo & Fratribus relinquis? sed non est tui Deus oblitus in finem, qui ad redarguendum te, misit me. Et tu igitur surge, & terræ supplex incumbas. Nec mora, diabolo disparente, territus Magister, [huminabat:] in terram corruit, & sic iacens, mane a Priore dicto & Fratribus inuenitur. Quem Prior seuere valde corripuit, & per obedientiam in lecto iacere coëgit. Sequenti autem nocte Satan iterauit audaciam; durius quam prius sibi inobedientem redarguit, [vti sequēti nocte, iterum deceptus:] & Magistro ad terram descendere mox præcepit. Quem cum mane Prior iterato inuenisset ad terram, indignatus, dixit: Miror vestram, non tantum, vt ita dicam, stultitiam, imo prorsus insaniam, qui in periculum, non solum corporis, sed etiam animæ, contra obedientiam hoc facere voluistis. Et ego testor Altissimum, quod nollem pro toto mundo ita grauiter contra Deum & Ordinem excessisse. Et hæc dicens, flere cœpit vberrime. Quod, vt vidit, conlacrymatus est & Magister, & procidens ad pedes eius confessus est, qualiter ei (vt ideo verius crederet) transfiguratus diabolus in Angelum lucis, [agnoscit fraudes dæmonis] illusisset. Tunc Prior admiratus valde, mitigatus est, & præcepit, vt lectum ascenderet, & tempus criticum expectaret. Erat autem debilitatus valde, & indurata materia, vix habebat spiritus ad pausandum.

[7] [quem tertia nocte apparentem spernit,] Tertia autem nocte non destitit nequam diabolus triplicare vesaniam, & vbi mox ad increpandum verba composuit, præuenit eum vir beatus, & dixit: O nequissime humani generis inimice, quomodo simplicitatem meam, quasi per zelum qualemcumque ad Ordinem, illudere voluisti? Et ego quidem, nisi hoc omnipotentis Dei dispensatio permisisset, sapientius aduertissem, quod multo melior est obedientia, quam stultorum victimæ: & quod quasi genus ariolandi est, nolle acquiescere. Sed & hinc mihi, o miserrime, accessit gloria; tibi autem confusio sempiterna. Et statim his dictis in faciem vmbraticam expuit disparentis. [expuens in illum:] Magister autem; postquam cum alacritate spiritus & sine perturbatione quieuit, circa diem septimum optime criticauit: [conualescit:] qui infra paucos dies ab ægritudine recreatus, integerrime conualuit. Quid autem sibi in ipsa sua infirmitate contigerit, ad exemplum posteris affuturum, Fratribus enarrauit.

§ XLVII

[8] [Odorisfragrantiam arte dæmonis excitatam,] Hinc & aliud per illusionem dȩmonis in Bononia contigit. Celebrauit idem beatus vir Missam die quadā, vt solebat fere quotidie, in secreto. Sensit autē tam mirifici odoris fragrantiam in susceptione Dominici Sacramenti, vt nulli dubium esse posset, hanc non esse nisi a Deo, nisi forsitan alicui, qui discretionem spirituum habuisset. Os mire odoriferū per longum tempus habebat & manus: ita vt vix ei cibus saperet ore sumptus. Palato tamen cordis interius discernebat, quia odor ille recreationem spiritui non præstabat. Adijt ergo Dominum deprecari, quid sibi vellet odor ille respersus in vanum, reuelatumque est ei, quia dæmonis arte sit gestum, & facto Crucis signaculo mox cessauit. [precibus & signo Crucis pellit.]

§ XLVIII

[9] Eodem tempore, cum idem Magister Iordanus multos litteratos Clericos ad Ordinem conuertisset, & in Bononia recepisset, multique ex eis grauissimis dæmonum impulsibus tentarentur, [Obtentationes sub ditorum, cum dæmone paciscitur:] & propter hoc Magister mira orationum instantia repugnaret, vna dierum dæmon libera voce locutus estei: Facias, inquit, cessare Fratres tuos a prædicatione & confessionibus hominum audiendis; & ego cessare faciam socios meos ab omnimoda tentatione Fratrum & lucta. Consensit mox Magister ad tempus, & effectum mox consecutus est sponsionis. Nec multi post hoc dies effluxerunt, cum Magistro oranti dictum est ita: [instruitur diuinitus de modo iis resistendi,] Quid est, quod facere voluisti, vt inires pactum cum morte? Orent Fratres pro tempore, & pro tempore studeant proximorum instructionibus & saluti; & proculdubio puræ & vigilantis orationis instantia tentationes dæmonum repellentur. Nec mora, vbi hoc Magister in Capitulo Fratribus indicauit, & illi mandatum eius miro spiritus feruore complerent, virtus dæmonum eneruata est, & Fratres in communi omnes mira alacritate mentis ab omnibus tentationibus quieuerunt.

C. XXVIII

§ XI

[10] Puer nobilissimus annorum tredecim, in Theutoniæ partibus fuit, filius Comitis de Flankenberch, a matre missus ad Regem Franciæ cognatum suum, [Albertum filium Comitis de Flankenberch,] cum eius filijs educandus. At quoniam mos est in alienis maxime terris, compatriotas sibi inuicem congaudere, accidit vt dictus puer, Albertus nomine, beatissimæ memoriæ Fratrem Iordanum, Magistrum Ordinis Prædicatorum, natione Theutonicum, eo tempore Parisijs commorantem, [colloquio priuato docet] & alios Fratres Theutonicos visitaret. Cumque id sæpius & diutius faceret, ex collocutione sancti viri, puero cœperunt terrena vilescere, & placere cælestia, concepitque intrare Ordinem, & apud Magistrum Iordanum occulte pro Ordine petere. Erat autem puer parumper imbutus litterus, sed Magister inconstantem ducens affectum pueri, [vegere subditos,] eum ad regimen Comitatus sui, cuius solus puer legitimus hæres erat, vt mansuetudine subditos gubernaret, potius hortabatur.

[11] Factus ergo puer annorum sexdecim, per solennes nuncios a matre mandatus est, quasi ducturus vxorem nobilissimam, & Comitatus gubernacula suscepturus. Pater enim eius iam longa ætate senuerat. Dicit ergo puer militibus, & seruis suis: Eamus videre compatriotas nostros Fratres Ordinis Prædicatorum Parisiis, antequam recedamus. Veniens ergo cum suis omnibus ad domum Fratrum, in conclaui seorsum Magistrum vocauit & Fratres, [petentem habitum Ordinis] quorum pedibus prouolutus, dixit: Contestor Deum coram vobis, quod hodie paratus sum mundum deserere, & vobiscum in Ordine Christo Domino deseruire. Quod si volentem respuitis, videat & iudicet ipse Deus, & non inultum ire a vobis meum sanguinem patiatur. Hæc vt dixit puer, Magister fleuit & Fratres, & attoniti in verbis eius, [post conuo catum Capitulum admittit.] arctati sunt spiritu, & soli Domino negotium commiserunt. Conuocato itaque Conuentu, caussam & verba pueri diligenter exposuerunt, & receptum statim habitu Ordinis induerunt. Quod vbi suis innotuit, planxerunt valde, & reuersi ad patriam rumores tristissimos parentibus detulerunt. Cuius pater senex assumpta copiosa familia, venit Parisios, & cum filium violenter extrahere conaretur, a nouitiis Fratribus membratim fere laceratus, ad patriam infecto negotio est reuersus. a

[Annotatum]

a Videtur idem supra relatum cap. 5 num. 37, sed hic aliis adiunctis narratur.

HYMNVS DE B. IORDANO
auctore eodem Cantipratano.

Iordanus, II Generalis Ord. Praedicatorum (B.)

Ex Cantipratano.

Ca. LVII

§ II

[12] De ipso autem pie memorabili, & vere sancto viro Magistro Ordinis Prædicatorum, Sancto Iordano, quid ad petitionem Fratrum in prosa posuerim, indicetur. >
      Gaude, felix Theutonia,
Tempus instat lætitiæ,
Quondam virtutis gloria
Surgit virore gratiæ, [E Germania]
Rorem misericordiæ
Spondens in abundantia,
Si vas sit capax veniæ.
      Riuum rorantem edidit
Fons aquis indeficiens,
Qui patens idem indidit
Riuus late scaturiens: [instar rius exortus]
Quem bibens ager sitiens,
Fructum centenum reddidit,
Triplo centenum faciens.
      Pater Iordanus effluit,
Vt riuus fonte, gratia: [B. Iordanus misericors,]
Quem numquam quis imminuit
Bibens ex indigentia:
Sed stat misericordia
Plenus, qui pressos doluit
Dira mundi miseria.
      Allexit ore melleo
Multos vt Christo viuerent,
Spreto cultu phalereo, [multos ad Ordinem adducit,]
Cultum cordis induerent,
Et verba vitæ spargerent:
Ore flammantes igneo,
Frigus peccati pellerent.
      Orbatus Sanctus oculo,
Fabro lumen restituit, [cæcum illuminat,]
Et fame presso populo,
Multiplicatum præbuit
Panem turbæ, dum eguit:
Christum sequens miraculo, [panē multiplicat.]
Per quem hoc munus habuit.
      Prece Sancti conceperat
Vxor viri Bohemiæ, [prolem impetrat.]
Prolem Sancto deuouerat
Ob spem maioris gratiæ:
Sed abortiua specie
Nesciuit quid commiserat
Sancti patris custodiæ. [& mortue]
      Peractis horis pluribus
Voti memor efficitur, [resuscitat:]
Inclamat Sanctum precibus,
Et in fletus resoluitur:
Nec mora, vitæ redditur
Puer, datis vagitibus,
Et sic Iordanus dicitur.
      Satan Sanctum aggreditur,
Tentat modis mirificis: [a dæmone tentatur ingesto odore:]
Odor fuscatus spargitur
Dum sacris instat mysticis:
Sed non valet artificis
Diu dolus, dum proditur
In prece viri supplicis.
      Hinc Terram sanctam adiit,
Fratres illic inuisere:
Sed cum per mare rediit, [in mare submersus,]
Mergendo cœpit psallere,
Christumque benedicere:
Sicque cælum mox subiit, [claret miraculis:]
Vt signis datur credere.       Nec mora, mox incanduit
Columna lucis maxima: [luce apparente]
Quæ dum de cælo micuit,
Membra lustrans sanctissima,
In quo transisset anima
Videntes scire voluit,
In re manifestissima.
      Adiecto Sancto littori
Cæli lampas emicuit,
Quæ ter superstans funeri, [sapiens,]
Quarto quoque resplenduit
In hunc quem secum habuit:
Et sic recursu celeri
Rapta nube non patuit.
      Corpus fragrans mirifice
Curatur a fidelibus,
A Græcis dantur vnice, [corpus agnoscitur,]
Latinis, & gentilibus
Laudes Christo, cum fletibus:
Et sic verum magnifice
Sub tribus patet testibus.
      Hinc in Achon deliciæ
Fertur Pater almisicus,
Recipitur cum gloria,
Fit mox signo mirificus:
Sanatur paralyticus, [Achonem defertur: sanantur paralyticus, energumeni, surdi, claudi, cæci.]
Sicque virtutum gratia
Propalatur magnificus.
      Antiqua tunc prodiga
Iubar nouum recipiunt:
Prece Sancti dæmonia
Victa clamant, & fugiunt,
Et surdi sonos audiunt,
Claudos soluit lætitia,
Cæci lumen recipiunt.
      Nunc Patris tam eximij
Sequamur nos vestigia:
Vt digni Patris filij,
Patris ditemur gratia:
Sicque secum in gloria
Sortem sperantes præmij,
Ducamur ad cælestia, Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 14. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.