Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

14. Februar


XIV FEBRVARII.

SANCTI QVI XVI KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Valentinus, Episcopus Martyr, Bagæ & Tauri in Hispania.
S. Vitalis, Martyr Romæ.
S. Felicula, Martyr Romæ.
S. Zeno, Martyr Romæ.
S. Zeno, Martyr Romanus, Bononiæ.
S. Vitalianus, Martyr Spoletij in Vmbria.
S. Vitalis, Martyr Spoletij in Vmbria.
XLIV Milites Martyres Spoletij in Vmbria.
S. Iulianus, Martyr Ægeæ in Cilicia.
S. Marcianus, Martyr Ægeæ in Cilicia.
S. Anthimus, Martyr in via Flaminia.
S. Marcianus, Martyr in via Flaminia.
S. Tianus, Martyr in via Flaminia.
S. Celerinus, Martyr in via Flaminia.
S. Magnus, Martyr in via Flaminia.
S. Iulianus, Martyr in via Flaminia.
S. Ammon, Martyr.
S. Ionas, Martyr.
S. Stoppius, Martyr.
S. Protidius, Martyr.
S. Proconidius, Martyr.
S. Moyses, Martyr.
S. Eleuchadius Episc. Rauēnas in Italia.
S. Paulianus Episc. Velaunensis, in Gallia.
S. Valentinus, in Gallia.
S. Albinus, in Gallia.
S. Bassus, Martyr Alexandriæ.
S. Antonius, Martyr Alexandriæ.
S. Protolycus, Martyr Alexandriæ.
S. Cyrion Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Bassianus Lector, Martyr Alexandriæ.
S. Agatho Exorcista, Martyr Alexandriæ.
S. Moyses, Martyr Alexandriæ.
S. Dionysius, Martyr Alexandriæ.
S. Ammonius, Martyr Alexandriæ.
S. Armata, Martyr Alexandriæ.
S. Arbasus, Martyr Alexandriæ.
S. Dionysius Episc. Martyr Alexandriæ.
S. Paulus, Martyr Alexandriæ.
S. Leuiorus, Martyr Alexandriæ.
S. Orbasus, Martyr Alexandriæ.
S. Plebus, Martyr Alexandriæ.
S. Dionysius Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Amantius, Martyr Alexandriæ.
S. Saturninus, Martyr Alexandriæ.
S. Aduotus, Martyr Alexandriæ.
S. Præcunus, Martyr Alexandriæ.
S. Maximus, Martyr Alexandriæ.
S. Valentinvs Presb. Martyr Romæ.
S. Valentinus I Episc. Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Valentini Martyris veneratio Capitis Gemmetici in Gallia.
S. Valentinus, Romanus Martyr, Socuellami in Hispania.
S. Valentinus, Romanus Martyr, Hamedij & Armenteriæ in Belgio.
S. Valentinus, Martyr in Africa.
Milites XXIV Martyres in Africa.
S. Modestinus Episc. Martyr, Abellini in Italia.
S. Florentinus Presb. Martyr, Abellini in Italia.
S. Flauianus Diaconus, Martyr, Abellini in Italia.
S. Maro anachoreta iuxta Cyrum in Syria.
S. Abraames Episcopus, Carris in Mesopotamia.
S. Auxentius Presb. Archimandrita in Bithynia.
S. Theodosius Episc. Vasionensis in Gallia.
S. Antoninus Abbas, Surrenti in Italia.
S. Bruno Archiepisc. Martyr in Prussia.
SS. XVIII socij Martyres in Prussia.
B. Christina de Vice-Comitibus, ex tertio Ordine S. Augustini, Spoletij in Vmbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Seuerini passio. Ita MS. Martyrologium S. Hieronymi, siue antiquum Romanum. Varij sunt Seuerini Martyres, ex his tres dedimus in Ianuario, sed duos in comitatu aliorum, Martyrum, quorum vnus V Ianuarij in Africa passus est, alter XI Alexandriæ, tertius Rauennæ in Italia Martyr occubuit, nullo addito socio, qui forsan ad hunc diem relatus est. De eo egimus. I Ianuarij.
SS. Felix & Ianuarius Heracleæ passi leguntur in antiquo Martyrologio sub nomine S. Hieronymi. Iidem, quantum olim coniecimus, in Martyrologio Romano referuntur VII Ianuar.
S. Palladius in Græcia Martyr inscriptus est eidem Martyrologio S. Hieronymi, cum Candidiano, de quo mox agemus. Forte hic Palladius est, qui in Græcia cum aliis sociis passus, colitur VIII Ianuar.
S. Polianus, S. Filoronus, S. Candidus, seu Candidianus, Martyres memorantur in eodem S. Hieronymi Martyrologio, & quidem Candidus cum duobus hisce sociis, at Candidianus cum Palladio, vt diximus. At MS. Richenouiense perantiquum coniungit Filoronum & Candidianum. Arbitramur esse SS. Polyeuctum, Philoromum & Candidianum, quorum Acta dedimus XI Ianuar:
S. Sabinus Episcopus Placentinus memoratur ad hunc diem in Martyrologij Galesinij. Vitā dedimus XVII Ianu.
S. Richmirus Abbas Cenomanis. Saussaius in Martyrologio Gallicano, & Menardus in monastico. De eo egimus XVII Ianuar.
S. Vitalis Martyris Romani corpus, a Clemente VIII donatum, adseruatur Abulæ in Hispania. De eius veneratione agit hoc die Io. Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico, vti infra dicemus ad SS. Victorem (quem ille Vitalem esse arbitratur) Zenonem & Feliculam. De Vitale actum est VI Febru.
B. Guilielmus Presbyter, Fundator cœnobij Oliuæ in Hannonia, inscriptus hic est Menologio Cisterciensi Henriquez & Martyrologio Gallicano Saussaij. Vitam dedimus X Febru.
S. Meletius Episc. Antiochenus Confessor memoratur a Molano in prima editione auctarij ad Vsuardum & Ferrario. De eo actum XII Febru.
S. Sabilina Martyr. Florarium MS. Videtur intelligi Sauinella, aliis Sauinilla, Sabbilina, & Sibinella, quæ S. Valentinum Presbyterum Martyrem, vt infra in huius Actis traditur, sepeliuit. Verum eam obiisse Martyrem necdum legimus.
S. Euodius, S. Priscus, S. Agatanus, S. Vitalis, S. Orentius, S. Aurinus, S. Caprasius, S. Erus Episc. Lucensis, Martyres in Gallæcia sub Diocletiano, referuntur a Georgio Cardoso in Hagiologio Lusitanico. Citatur Seruandiis Confessarius Regis Roderici dein Episcopus Orensis, quem non vidimus. Neque hactenus aliud de his Martyribus legimus apud scriptores Gallæciæ & Hispaniæ. Silet Tamaius Salazar in prioribus mensibus Martyrologij Hispanici, qui forte in sequentibus aut appendice de iis aget.
Conwanus, vel Conranus, inscriptus est Martyrologio Anglicano & Menologio Scotico Camerarij, diciturq; monachus in insula aliqua Orcadum vixisse circa annum ⅠƆCXL. Agit de eodem Ferrarius, sed perperam citato Martyrologio Germanico Canisij, loco Anglicani. Confugiunt ad Wionem, qui in Appendice alphetica ad Martyrologium, inter Sanctos, quorum ignoratur dies, collocat Conuanum Scotum, monachum Insulæ Helluensis, qui anno ⅠƆCXL floruit. Forsan Huensis insula intelligitur. Citantur Leslæus lib. 4 de Rebus gestis Scolorum in Donaldo LIII Rege, & Hector Boethius lib. 9 Histor. Scot. Sed hi ex Beda lib. 2 Hist. Eccl. Angl. cap. 19 Conuanum, siue Connanum, proferunt, cum Thomianus legatur, ad quem eiusq; socios Hilarius aliiq; Sedis Apostolicæ Consiliarij Roma scripserunt. Hunc Thomianum Archiepiscopum Ardmachanum in Hibernia statuit Colganus in Actis Sanct. Hiberniæ ad X Ianuarij, quo ait in Hibernia coli. Idem hoc die quemdam S. Comanum profert, sed num inter Orcades vixerit, ignorat. Hæc in re obscura indicasse sufficit, potißimum quod, quæ de templis atque aris huic Conwano erectis dicebantur in priore editione Martyrologij Anglicani, in posteriore omissa sint.
S. Manchanus, seu Manchenus, Abbas Moëthensis ex quodam nobis ignoto Martyrologio MS. Hibernico refertur a Colgano de Sanctis Hiberniæ, additq; in ea insula decem Sanctos Manchenos floruisse. At Manchenum hunc coniicit esse, cuius Vitam scripsit Richardus Ardmachanus Episcopus, teste Vsserio de primordiis Eccl. Britannicæ cap. 17 pag. 969 Quod nobis non satis probatur. Quare dum hæc Vita aut alia certiora monumenta edantur, poterit Lector Colganum adire.
Vitalis conuersus a S. Sulpitio refertur in Catalogo Sanctorum & Beatorum Ordinis Cisterciensis, verum sine Sancti aut Beati titulo.
Otho Ordinis Minorum Presbyter, sepultus in Conuentu Halberstadiensi in Saxonia, quem a morte miraculis claruisse tradit Waddingus tomo 1 Annal. Minorum an. 1234 num. 12, & Martyrologio Franciscano inscripsit ad hunc diem Arturus a Monasterio, a quibus plures, qui de eo scribunt, indicantur.
Ioannes Ordinis Minorum, primus prouinciæ Hungariæ, Minister, apud Francauillam in eodem regno conditus, inter alia miracula traditur tres mortuos resuscitasse. Agit de illo post alios Ordinis scriptores Arturus ad hunc diem, Waddingus tomo 2 an. 1270 nu. 37, & an. 1287 nu. 7, appellatq; V. P. F. Ioannem, in Indice etiam inter Beatos recenset.
Tres sanctimoniales tertij Ordinis S. Francisci Anconæ sanctißime vitam finierunt, vbi maxima cum religione earum ossa custodiri testatur Gonzaga 2 par. Conuentu I Monial. prouinciæ Marchiæ, additque: Cum earum corpora integra perseuerarent, maximique a Sororibus fierent, voluit quædam Abbatissa, ex Monialium tamen consensu, ea ex suis locellis exhumata ad honoratius sepulchrum transferre. Dumque ea pro religioso more lauari atque ad solem exiccari curat, consumpta protinus carne, ipsa tantum nuda ossa remanserunt. Quæ nihilominus in pulcherrimam arcam inferri & in editiorem locum statui fecit.
S. Faustinus coniungitur cum SS. Vitale, Cirione, Felicola in MS. Aquisgranensi. Leguntur hi paßim hoc die in plerisque Martyrologiis absque Faustino: hic forsan socius est S. Iouitæ, qui colitur XV Febru.
S. Walfridus Abbas & Confessor. Florarium MS. & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi. Vitam damus XV Febru.
S. Proculus, S. Ephebus, S. Apollonius, Martyres Interamnenses: quorum conuersio & martyrium narratur infra in Actis S. Valentini Episcopi Interamnensis, & referuntur hoc die cum illo in variis Martyrologiis. Ast Ecclesia Interamnensis colit XVI Febru.
Sancti XL Martyres Sebaste in Armenia passi, coluntur hoc die apud Mediolanenses, alibi IX aut X Martij.
S. Nectanus Confessor. Martyrologium Anglicanum secundæ editionis, ex Camdeno in Danmoniis, qui ait Nectani viri sancti reliquiis Hertland, prope Cornwalliam ad Sabrinianum fretum, olim clarum fuisse: in cuius honorem monasteriolum ibi erexit Githa Godwini Comitis vxor, quæ Nectanum inprimis coluit, eo quod eius meritis maritus efferatam tempestatem euaserit. In Catalogo religiosarum ædium ex Anglico Ioannis Spedi Latine post Historiam Anglicanam Harpsfeldij editam dicitur non Nectanus Confessor, sed Necanus Martyr, cui templum monasterij nigrorum Canonicorum Hartlandiæ in Deuonia dicatum est. In Martyrologiis nostris nomen Nectani aut Necani nos legisse non meminimus. Dempsterus lib. 17 Hist. Eccl. gentis Scotorum ait S. Nectanum a S. Dauide Rege constitutum Episcopum Aberdonensem, & licet sileant Martyrologia, vt Sanctum ab Aberdonensibus coli. Sed hic iunior fuit Godwino Comite, quem circa an. ⅭⅠƆXL floruisse constat ex Martyrologio Anglicano, & Vita S. Eduardi Cons. V Ianuarij. Antiquior S. Nectanus, nepos S. Patricij ex Mielania sorore memoratur ad II Maij in Martyrologiis Hibernicis a Colgano relatis VI Februarij in Vita S. Melis Episc. annot. 18 & XXII Martij in Vita S. Dacercæ viduæ cap. 3, vti in 5 appendice ad Vitam S. Patricij nu. 6. Quare cum videatur hic dies a Wilsono designatus, quod deesset Angliæ Sanctus, qui eo die coleretur, malumus expectare tomum II Monastici Anglicani de Canonicorum monasteriis, si maior forsan lux oboriretur. Alias quia hæc Deuoniæ pars Hiberniæ obiicitur, posset censeri Nectanus Hibernicus, de quo agetur II Maij.
S. Quadragesimæ Virginis & Martyris corpus inuentum esse Calari in Sardinia XIV Februarij anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVI scribit Dionysius Bonfant lib. 4 Triumphi Sanctorum Sardiniæ cap. 14. Si quid certi de hac Virgine nanciscamur, referemus ad diem, quo passa dicitur, IV Maij.
Ceolathus Episcopus Lichfeldiæ in Anglia & Confessor consignatur in Catalogo Sanctorum Ferrarij ex Calendario Scotico & Anglicano. In Martyrologio Anglicano nulla eius mentio. At Menologio Scotico Dempsteri inscriptus est, citatis Collectaneis Bruni & Sinclari, quæ non vidimus. Colganus ob solam auctoritatem Ferrarij eumdem Sanctis Hibernis adiungit, coniicitque eum fuisse Abbatem de Fothen-mhor in Hibernia. At Ferrarius & Dempsterus tradunt Lindesfarnensem postea Archiepiscopum rexisse Ecclesiam. Beda vero lib. 3 Hist. Angl. cap. 21, ait Ceollah de natione Scotorum, relicto Episcopatu, reuersum esse ad insulam Hy, vbi plurimorum caput & arcem Scoti habuere cœnobiorum. Si quæ de cultu eius rebusq; gestis certiora occurrant, cum Kalendario MS. SS. Ordinis S. Benedicti, & Menologio Scotico Camerarij de eo agemus II Iunij.
S. Antonij de Padua corpus anno ⅭⅠƆCCCXLIX, XIV Februarij fuisse translatum in arcam, super quam Legatus Papæ Missam celebrauit, legitur in Mantißa adiecta Chronico monachi Paduani, & adnotatur ea translatio in MS. auctario Carthusiæ Bruxellensis. Ac postridie eadem celebratur. Natalis huius Sancti est XIII Iunij.
S. Sisinnius Tei in Ionia Episcopus obiisse traditur hoc die, coli tamen officio duplici Torcelli prope Venetias scribit Ferrarius in generali Catal. SS. XIV Iulij.
S. Leum, seu Leonem, vrbis Montis-Feretrani, quæ ab eo Leopolis appellatur, Patronum, in aliqua veneratione esse hoc die colligimus ex Indice Catalogi SS. Italiæ Ferrarij. Natalis agitur 1 Augusti.
S. Philiberti Abbatis translatio hoc die consignatur in recenti MS. Carthusiæ Bruxellen. Colitur XX Augusti.
S. Valerij Regis & Martyris e sacro comitatu S. Vrsulæ Translatio memoratur in MS. Florario, Martyrologio Coloniæ an. 1490 excuso, in Hermanni Greuen auctario ad Vsuardum, in Martyrologio Germanico, & Catalogo Sanct. Ferrarij, & pluribus ab Hermanno Crombach lib. 7 Historiæ Vrsulanæ cap. 27. De sacræ illius legionis triumphali agone agemus XXI Octobris.
S. Theodoræ filiæ S. Valerij Regis, & aliorum Martyrum ex eadem S. Vrsulæ societate Translatio, vna cum S. Valerio, refertur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus. De iis omnibus agendum eodem XXI Octobris.
S. Cordulæ Virginis & Martyris inuentas hoc die a B. Alberto Magno & translatas esse reliquias legitur in ante citatis Martyrologiis Greuen, Ferrarij, Canisij, Gelenij, & Menologio Virginum Lahierij, & Hermanni Crumbrach Historia Vrsulana lib. 7 cap. 24 & 25. Colitur XXII Octobr.
Petrus Alexandrinus, qui & 10 Papphi celebrauit. Ita Kalendarium Copticum MS. Ast excusum a Seldeno in lib. de Synedriis veterum Hebræorum, pag. 367 habet festum Petri Martyris XIII Februarij. alterum vero pag. 394, refert hoc XIV Febru. Petrum Patriarcham. S. Petrus Episcopus Alexandrinus & Martyr, qui intelligi videtur, colitur potißimum XXVI Nouemb.
Helinwardus Episcopus Mindensis in Saxonia inferiore inscriptus est Catalogo Ferrarij, iterum in eo & variis Martyrologiis monasticis (non tamen Breuiario Mindensi) XVI Decemb.
S. Syrus Martyr Alexandriæ præacuta sude per viscera transfixus, refertur in Martyrologio Sarisburiensi Richardi Witfordi. Is est Ischyrion, inscriptus Martyrologio Romano XXII Decemb.
S. Chæremon Episcopus Nicopolis, qui in persecutione Decij in montes Arabiæ fugit. Idem Witfordus in Sarisburiensi Martyrologio. Est is S. Chæremon Episcopus Nili, seu Nilopolis, in prouincia Ægypti Arcadia, & colitur cum S. Ischyrione XXII Decemb.

DE S. VALENTINO EPISCOPO MART. BAGÆ ET TAVRI IN HISPANIA,

svb Traiano

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Valentinus, Episcopus Martyr, Bagae et Tauri in Hispania (S.)

Avctore G. H.

[1] Acta Sancti vnius, alteri qui eodem appelletur nomine, sæpenumero attribui, a nobis est non semel inculcatum. [Acta Sanctorū eiusdē nominis facile confundūtur.] Ita XII Februarij diximus duas SS. Eulalias, Virgines Hispanas, Emeritensem & Barcinonensem, ab ipsis etiam Hispanis scriptoribus aut in vnam conflari, aut quæ vnius propria sunt ad alteram transferri, aut quæ vtriusque paria fuere vni illarum temere detrahi. At quod pronius est vt fiat, & iam aliquoties factum fuisse ostendimus, quæ ab aliis extra Hispaniam patrata sunt illustria facinora & Martyrij certamina, Sanctis Hispaniæ, quorum frequenter Acta latent, haud satis considerate ab nonnullis applicantur. Quod, ne ad hunc XIV Februarij iteratis erroribus contigerit, plurimum veremur. [Plures SS. Valentini coluntur 14 Febr.] Obuium apud Romanos fuit nomen, Valentium, Valentinorum, Valentinianorum, quo appellati Imperatores, Consules, Episcopi, viri sancti, imo & hæresiarchæ. E Sanctis plures ad hunc XIV Februarij inscripti Fastis sacris, publicam venerationem in Ecclesia obtinuere.

[2] Luitprandus, qui seculo Christi decimo floruit, in Aduersariis (si vere illius sunt) hæc cap. 62 tradit: S. Saluius Episcopus Ambianensis & Martyr creditur allatus prope Barcinonem, [S. Valentini, forsan Hispani,] vt S. Valentinus Episcopus & Martyr (quem alij faciunt Interamnij Flauij in Hispania Episcopum, alij autem Italum, Romæ passum sub Traiano Imperatore) ad monasterium quoddam prope Rubricatam vrbem; nunc Manresam dicunt. Alij putant huius vrbis Interamnij fuisse Confessorem Episcopum. Meminerunt Interamnij Flauij Lanciatorum in Hispania Tarraconensi vrbis Ptolemæus lib. 2 cap. 6 Antoninus in Itinerario a Bracara Asturicam directo, [& Interamnij Flauij Martyris,] qui huic proximam collocat, Ambrosius Morales lib. 9 Chronici Hispaniarum cap. 25, ratus esse oppidum Feunte en Calada in Episcopatu Asturicensi vix altera a Nucalensi monasterio leuca. Quem Biuarius ad Dextri Chronicon an. 160 num. 2 oppugnat, statuitq; Benauentum iam dici oppidum inter Ezlam & Orbigum flumina. In Vita S. Valentini Episcopi ex Legendario MS. Asturicensi, a Tamayo Salazario in Martyrologio Hispanico ad hunc XIV Februarij edito, dicitur eius corpus ad vrbem Rubricatam prope Barcinonem translatum, vbi in monasterio S. Benedicti Bagensi honorifice adseruatur, & debita veneratione colitur. Caput ad Taurum vrbem Zamorensis diœcesis, olim dictam Sabariam, deuectum, argentea capsula custodiri. Sunt Zamora & Taurum, [caput Tauri,] vulgo Toro, vrbes illustres ad Darium fluuium in confiniis regnorum Legionis & Castellæ, de quibus post alios agit Ægidius Gonzales Dauila tomo 2 Theatri Eccl. Hispan. asseritq; Tauri in Ecclesia collegiata Deiparæ Virgini dicata ad seruari caput S. Valentini Martyris: reliqua silet, ac ne quidem Episcopum nuncupat.

[3] Meminit & Rubricatæ, ciuitatis Læetanorum mediterraneæ Ptolemæus loco supra indicato: eam nonnulli Mattorelium oppidum nunc dici arbitrantur, vbi Noia amnis Rubricato flumini, vulgo Lobregat, illabitur. At Legendarij Asturicensis auctor, [corpus in Bagensi monasterio:] cum Luitprando Manresam oppidum intellexit: a quo non procul abesse Bagense monasterium indicat Antonius Vincentius Domeneccus de Sanctis Cataloniæ ad XIV Februarij, asseritque a religiosis viris illius monasterij, qui reformationem, vt vocant, regulæ S. Benedicti assumpserunt, corpus S. Valentini magna veneratione adseruari, ac per vniuersum illum tractum, [memoria annua 14 Febr.] solenni ad eius honorem cultu celebrari diem XIV Februarij. Eam sacrorum S. Valentini pignorum apud Rubricatam depositionem inscripsit Martyrologio Hispanico Tamayius Salazar, annoratq; monasterium Bagense nomen recipere ab antiqua vrbe, quam olim dictam ferunt Baccasium, hodie Bagam, quam ædificasse Dionysium Bacchum referunt Petrus Ioannes Nunnius & Hieronymus Puiadus. Antonius Yepes tomo 5 Chronici Benedictini fundationem monasterij Bagensis factam scribit anno ⅠƆCCCCLXXI, quo tempore florebat Luitprandus, qui ad illud monasterium, licet nomen reticeat, reliquias illas translatas primus tradidit.

[4] Et hæc de antiqua veneratione Reliquiarum S. Valentini Martyris apud Taurenses & Bagenses indubitata sunt. Latet earumdem Translationis historia, neque Acta hactenus sciri possunt. In Legendario Asturicensi excerpta ea sunt ex Vita S. Valentini Episcopi Interamnensis in Vmbria, quam infra damus, [Acta ex S. Valentini Itali gestis decerpta,] sed ea parum considerate amplificata protrudūtur hoc exordio: Valentinus Interamnæ nobilis nascitur in Italia Aprutij, in Præcutiorum finibus intra colles Apennini montis, vbi dein Interamnensium Præsul effectus. Collocat Ptolemæus duplicem in Hispania Tarraconēsi vrbem Interamnium. Plures in Italia vrbes, quibus Interamna, Interamnia, Interamnium sit nomen. Quæ S. Valentinum Episcopum habuit Italiæ Interamna, ea in Vmbria est Nare flumine circumstua, vnde id ei nomen; vulgo nunc Italis Terni dicitur. Illius Valentini Antitistis Martyris Acta inferius dabimus, quem & vetera omnia Martyrologia celebrant. Verum ab hac Interamna eum transfert auctor Legendarij Asturicensis ad Interamniam Prætutiorum in Piceno. De ea hæc tradit Ptolemæus: [ipseq; Interamniæ Prætutiorum adscriptus,] Πικηνῶν μεσόγειοι πόλεις Οὔρβα Σαλουία, Σεπτέμπεδα Πραιτουτίων, ὅι εἰσιν ἀνατολικώτεροι Μαρσῶν, Βέρεθρα, Ἰντεραμνία. Picenorum oppida mediterranea sunt, Vrba Saluia, Septempeda… Prætutiorum, qui Marsis sunt orientaliores, Berethra, Interamnia.

[5] In eodem Legendario Asturicensi dicitur S. Valentinus a S. Feliciano Fulginensium Episcopo Interamnensium Præsul effectus, & tamen anno Domini CXI imperante Traiano, iussu Placidi, fractis ceruicibus vitam inuenisse æternam. [aliaq; de ætate perperā scripta.] Dedimus ad XXIV Ianuarij triplicia Acta S. Feliciani Episcopi Fulginatis, e quibus constat eum sub Decio martyrium subsisse anno CCL, ab eoq; S. Valentinum Interamnæ in Vmbria Episcopum consecratum eodem seculo floruisse, & plures fortaßis post eius martyrium annos vixisse. Demum Interamnates habent Episcopi sui corpus & solenni cultu venerantur: Venerentur & Bagenses & Taurenses quæ habent sacra pignora, cuiuscumque demum Valentini ea sint. Quid ni vero potius Hispanum natione fuisse coniectent? Yepes supra citatus ait secundum traditionem huius monasterij & vicinorum locorum S. Valentinum haberi consanguineum S. Benedicti Ordinis Fundatoris: vnde infert, & recte, secundum hanc traditionem non esse S. Valentinum Martyrem, qui S. Cratonem aliosq; ad Christi fidem conuertit.

DE SS. VITALE, FELICVLA, ZENONE MARTYRIBVS ROMÆ,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Vitalis, Martyr Romae (S.)
Felicula, Martyr Romae (S.)
Zeno, Martyr Romae (S.)

Avctore G. H.

§ I Horum Martyrum cultus sacer: reliquiæ.

[1] Inter varia Martyrologia hæsitabundi pendemus, dum quid fas sit affirmare, quid reiicere oporteat, haudquaquam animo succurrit. Singula proferimus. S. Bedæ nomine vulgatum Martyrologiū, [Martyres relati absque loco:] MSS. Treuirensia ad S. Paulinum & S. Maximini, Leodiense S. Lamberti, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Tornacense S. Martini, Centulense, Lætiense, omisso loco martyrij ista solum habent: Eodem die sanctorum Martyrum Vitalis, Feliculæ & Zenonis. Eadem ad diem XIII Februarij leguntur in MS. Treuirensi S. Martini, Antiqua hæc & magni nominis Martyrologia sunt.

[2] Romæ hos athletas pro fide Christi passos scribunt alij. Vsuardus, Ado, [ab aliis Romæ attributi,] Galesinius, Canisius, Martyrologia MSS. Vltraiectinum S. Mariæ, & Bruxellense S. Gudilæ, & cum iis Romanum his verbis: Item Romæ sanctorum Martyrum Vitalis, Feliculæ & Zenonis. Bellinus & Maurolycus titulum martyrij omittunt. [& viæ Ardeatiuæ:] Notkerus ordinem mutat, & viam Ardeatinam adiungit, hoc modo: Item Romæ via Ardeatina Feliculæ, Vitalis, Zenonis.

[3] Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ eadem, quæ Vsuardus & Martyrol. Romanum, tradit: at quo tempore, & quo genere martyrij affecti fuerint, nullibi legi. Petrus Equilinus in Appendice libri II num. 64, Ghinius in Catalogo SS. Canon. & ab eo citatus Ioannes de Nigra-valle, [Vitalis Presbyter,] Vitalem Presbyterum fuisse scribunt. Wandelbertus S. Feliculam Virginem celebrat hoc versu:

Tum decimo sextoque die præeunte Kalendas
Martis, Vitalis nitet, & Felicula Virgo. [& Felicula Virgo habentur:]

Eamdem Virginem appellat Lahierius in Menologio Virginum: qui ei titulus etiam datur in Breuiario Virdunensi anno 1625 excuso.

[4] Cum Wandelberto Zenonem omittit auctor perantiqui Martyrologij Romani seu S. Hieronymi, [alij iuncti iis socij.] in quo alij iunguntur his verbis: Spoleti ciuitate, Vitaliani, Vitalis, Marciani, Feliculæ, Iuliani. Suspicamur hic & loca omitti & nomina transponi, atque ita forte legendum: Spoleti ciuitate, Vitaliani. Romæ, vel, via Ardeatina Vitalis, Feliculæ. In Ægæa ciuitate Iuliani, Marciani. Antiquum Martyrol. MS. Richenoniense, siue Augiæ-diuitis prope Constantiam, hanc nobis lucem præfert istis verbis: Spoleti Vitaliani. & in Via Ardeatina Feliculæ. In Egea ciuitate, Iuliani, Marciani. De his, vti & Vitaliano, seorsim agemus. MS. Aquisgranense alios socios iungit: Natalis Zenonis. Via Appia in Tusculano Natalis SS. Vitalis, Cirion, Felicolæ & Faustini. Est Cyrion Presbyter cum Caßiano, Agathone & Moyse igni combustus, de quibus quoque infra. Faustinus forte socius est S. Iouitæ, & cum eo XV Februarij colitur.

[5] Via Ardeatina ibatur Ardeam Rutulorum vrbem, quæ statim ab Vrbis porta Capena procedebat ex Appia via. [Viæ Ardeatina & Appia.] Hinc celeberrimum Callisti cœmeterium, quod via Appia extare apud omnes notißimum esse ait Paulus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 10, in variis Sanctorum Actis via Ardeatina constituitur: ita viæ vtrique potuerunt hi Martyres ab auctoribus attribui. Præterea, vt asserit Strabo lib. 5, incipit via Latina ab Appia, ad sinistram ab ea prope Romam deflectēs: transiensque super Tusculanum montem, [Tusculanum.] inter Tusculum vrbem & montem Albanum tendit ad Algidum oppidum. Potuit biuium Ardeatinæ Appiæq; intelligi versus Tusculanos montes, aut villam Ciceronis Tusculanam, omnium scriptis celeberrimam, quod vulgo Tusculanum Ciceronis appellatur: aut forte ibi aut in oppido Tusculo Martyres sepulti fuerunt. Fuit alia Felicula Virgo & Martyr, S. Petronillæ collactanea, coliturq; XIII Iunij. Esse via Ardeatina hanc sepultam legimus in Actis SS. Nerei & Achillei XII Maij. An ab ea huic laurea virginitatis & via Ardeatina ab aliquibus attributa?

[6] Celebris est memoria horum trium Martyrum in Missalibus & Breuiariis variarum Ecclesiarum, in quorum nonnullis fit officium Ecclesiasticum de eis simul & de S. Valentino Presbytero, [Officium de iis SS.] recitatis omnium nominibus in eadem Oratione; vt videre est in Breuiariis Virdunensi, Ambianensi, Antuerpiensi, Bambergensi, Raceburgensi, Caminensi, aliis. At propria de iis recitatur Oratio in Ecclesiis Burgensi, Argentinensi, Coloniensi, Mindensi, Leodiensi, Bruxellensi. Quam tamen Orationem sub vnica clausula Per Dominum & c. dicendum esse cum Oratione de S. Valentino, in plerisque Breuiariis præcipitur. In Herbipolensi & MS. & excuso anno 1575, in crastino Valentini, seu XV Februarij, officium solebat fieri de hisce solis Sanctis. [Oratio.] Est autem hæc fere vbique præscripta Oratio: Tuorum nos, Domine, precibus tuere Sanctorum, vt festa Martyrum tuorum Vitalis, Feliculæ & Zenonis sine cessatione venerantes, & fideli muniamur auxilio, & magnifico proficiamus exemplo. Per Dominum & c. In Breuiario Remensi Lectio III recitatur de S. Valentino: sub cuius finem hæc adduntur: Vitalis autem, Feliculæ & Zenonis certamina pro Christi nomine solenniter recoluntur, quod eodem die itidem Romæ martyrio sint coronati.

[7] Corpus S. Zenonis Martyris adseruari Romæ in ecclesia S. Praxedis asserunt Ferrarius in Indice Alphabetico ad Catalogum SS. Italiæ, [Corpus Zenonis Romæ in S. Praxedis.] & Pancirolus in Thesauro sacro Vrbis, regione 2 cap. 42, vbi addit in sacello S. Zenoni dicato S. Paschalem Papam collocasse corpora duorum sanctorum Martyrum, nomine eodem Zenonum, quorum alter Presbyter fuit, alter vero ille, qui XIV Februarij colitur. Alterutrius reliquiarum particulam vide fuisse, quam Fredericus Boromæus Cardinalis nouo altari cœnobij Medani inseruit, [Reliquiæ Medæ,] diximus XIII Februarij in SS. Haimonis & Veremundi Vita cap. 3. S. Zenonis Martyris os longum adseruatur Antuerpiæ in templo Societatis Iesu, quod Carolus Scribanius an. ⅭⅠƆⅠƆCXV tum Prouinciæ Flandro-Belgicæ Prouincialis, Romæ acceptum, vna cum aliis Reliquiis permissu Pontificis Maximi, [& Antuerpiæ.] & Mutij Vitelleschi Generalis Societatis Iesu, tradidit Domui professæ Antuerpiensi an. ⅭⅠƆⅠƆCXIX, vt fidem faciunt eiusdem litteræ Societatis sigillo munitæ, & a Ioanne Maldero Episcopo Antuerpiensi anno ⅭⅠƆⅠƆCXXV approbatæ. Dies hisce Reliquis appositus XIV Februarij, quo hic Zeno Romanus colitur.

§ II An aliquæ eorum Reliquiæ adseruentur in Hispania, & S. Vitalis etiam Victor vocetur?

[8] In monasterio B. Mariæ de Serrateix, quod apud Catalanos in diœcesi Vrgellensi extat Ordinis S. Benedicti, magua veneratione adseruari sacra corpora Victoris, Zenonis & Feliculæ, [Memoria SS. Victoris, Zenonis & Feliculæ 14 Febr.] eorumque solennem memoriam XIV Februarij & septem sequentibus diebus celebrari tradunt Antonius Vincentius Domeneccus de SS. Catalaniæ, Antonius Yepez in Chronico Ordinis Benedictini tomo 5 ad an. 977, Tamayus Salazar in Martyrol. Hisp. ad hunc XIV Februarij; qui historiam Translationis ex antiquis illius cœnobij documentis ab illis Hispanice editam, Latine vertit; quod fere ipsius verbis damus.

[9] Anno ab Incarnatione D. N. Iesu Christi ⅠƆCCCCLXXVII, regnante in Barcinona Serenissimo Comite D. Borello, [in cœnobio Serrateixensi a Comite Oliba Cabrera dotato,] D. Oliba cognomento Cabrera Comes Bisoldunensis, vt Comitis D. Guifridi, cognomento Pilosi, aui, & Caroli Magni Imperatoris, e cuius linea fæminea originem trahebat, imitaretur opera, sciens quod Froylanus Abbas cœnobium construxisset apud Serrateixense oppidum sub inuocatione beatæ Virginis Mariæ, approbantibus DD. Mirone Gerundensi & Wisaldo Vrgellensi Episcopis, decreuit prædicto monasterio dotis nomine magna conferre donaria. Ideo Deo, beatæ Virgini, Abbatique Froylano & Fratribus Domino seruientibus, omnem illam Serrateixensem parœciam cum omnibus decimis, domibus, primitiis, & redditibus, ex illis obuenientibus, vna cum siluis, pratis, aquis, fontibus, riuulis: item & omnes aquas, quas in molendinorum vsum necessarias habere dignosceretur, etiam in fluuio Cardesner, & in Comitatu de Berga, sine aliqua diminutione concessit. At ista tali conditione donauit, vt nullo vnquam modo Abbatis electio fieret sine consensu & consilio ipsius Comitis, aut eius successorum, & Episcopi Vrgellensis, & quod eligendus ex ipso esset cœnobio, interueniente monacho habili & bene merito, alias ab alio trahatur. Ad hoc monasterium translata sunt sacra Martyrum Victoris, Zenonis & Feliculæ pignora, [ad quod illorū SS. corpora translata.] vt eorum meritis & interuentu Deus contra diaboli ei victoriam concederet fraudes.

[10] Hæc ex Domenecco Tamayus Salazar. Fuit autem Guifridus, siue Wifridus, aut Giffridus, cognomento Pilosus, eius nominis II, Comes Barcinonensis IV, filius Guifridi I, [Stirps Comitū Barcinonensiū a Carolo Magno,] gener Balduini Ferrei, I Comitis Flandriæ, ducta in vxorem eius filia Guinihilde, quæ ob matrem Iuditham neptis erat Caroli Calui, nati Ludouico Pio filio Caroli Magni, quod supra indicatur. Eiusdem Guifridi Pilosi facta mentio est XII Februarij in prima Translatione S. Eulaliæ Virginis & Martyris Barcinonensis, cui interfuisse dicitur num. 8 Fuere Guifrido Piloso ex Guinihilde Flandra filij quatuor, Rodulfus Episcopus Vrgellensis, Wifridus III, Comes Barcinonensis V, sed nullo relicto hærede mortuus; Miro Comes Barcinonensis VI, & Sunnerus Comes Vrgellensis, cuius filius Borellus fuit, Comes Barcinonensis VIII, idq; in relato Domenecci testimonio anno ⅠƆCCCCLXXVII. Ante hunc fuit VII Comes Barcinonensis, Seniofridus, filius Mironis VI Comitis, cuius fratres ab hoc Mirone prognati sunt Miro Episcopus Gerundensis, qui cum Wisaldo Episcopo Vrgellensi dictam donationem approbauit; Oliba Cabrera Comes Bisoldunensis, qui dona ista contulit monasterio Serrateixensi. De hac familia præceteris præclare scripsit Franciscus Diagus lib. 2. antiquorum Comitum Barcinonensium a cap. 4 ad cap. 25. [ad Reges Hispaniærum.] Per eamdem familiam deduci ortum Regum Hispaniæ a Carolo Magno Imperatore indicat Oliuarius l'redius in Genealogia Comitum Flandriæ tabula I: idem tabulis expansis ostendit Ioan. Iacobus Chifletius lumine 8 ad Vindicias Hispanicas.

[11] Tamayus Salazar ab Oliba Cabrera Comite Brisoldunensi scribit corpora horum Martyrum Vitalis, [an ab istis Comitibus donata SS. corpora?] Zenonis & Feliculæ cum reliquis beneficiis data fuisse monasterio Serrateixensi, sed id non legerat apud Domeneccum, quem allegat. Is solum ait ad illud monasterium, ab Comite Oliba dotatum, translata esse sacra illa Martyrum lipsana. Præterea supra dictos Episcopos Gerundensem & Vrgellensem addit ex thesauro Ecclesiæ largitos esse indulgentias iis qui isthic aut sepulturam eligerent, aut pia munera pro ecclesiæ reparatione conferrent. Sed ea etiam ad hanc Translationem non spectant: quæ tamen vel ideo a Tamayo Salazario reseruntur.

[12] Idem Domeneceus suspicatur hos tres sanctos Martyres esse illos eosdem, quorum mentio fit hoc die in Martyrologio Romano, atque, vti ostendimus, in plerisque antiquis Martyrologiis. Sed vbique in illis Martyrologiis Vitalis est, [An iidem, qui supra relati ex variis Martyrologiis?] qui hic Victor, neque vllus Martyrologus ad hunc diem meminit Victoris. Dein corpus S. Zenonis esse Romæ in ecclesia S. Praxedis supra ex Ferrario & Pancirolo diximus: imo esse ibidem corpus alterius Zenonis Presbyteri & Martyris, cuius in aliis Martyrologiis non est mentio. Possent alij ab istis Romanis censeri, qui forte coronam martyrij in ipsa Hispania sint adepti. Fateor interim de reliquiis S. Feliculæ Romanæ hactenus nihil nos reperisse: sed neque quod hic asseritur, eas in Catalaniam translatas esse.

[13] Tamayus Salazar eos ortu quidem Hispanos facit, non tamen ab illis Martyribus Romanis diuersos. De S. Victore, inquit, si verum profitendum est, quis Martyr fuerit, penitus ignoro. At si coniecturis daretur locus, crediderim aut illum fuisse S. Victorem Episcopum Barcinonensem tempore Imperatoris Claudij passum, [An S. Victor idem qui S. Vitalis?] cuius sacras glebas oblitterauit temporum cursus, de quo agemus IV Aprilis; aut hic non agi de singulari aliquo Martyre vocato Victore, sed agi de Vitali Archipresbytero Toletano, qui comes in vita SS. Zenonis & Feliculæ existens, itidem in sepulchro partem cum illis tenere concupiuit: ideoque cum ipsorum lipsana ex cœmeterio Calixti extrahere Comes Oliba curauit, itidem aliquod ex S. Vitalis ossibus fragmentum cum illorum exuuiis deuenisse credendum est. Sed cum Vitalis prænomen Victorius esset, dilabentibus æuis, & nomen Martyris ignoratum, solo Victoris pro Victorij titulo cognitus Martyr perseuerat. Qua bona fide illos copulauit cœnobium Serrateixense. Hæc ille. Sed tradit Domeneccus, non ex oßibus S. Victoris, (quem hic Vitalem facit) aliquod fragmentum, sed sacrum corpus S. Victoris cum magna veneratione adseruari in illo monasterio. Dein corpus S. Vitalis Martyris, quod Clemens Papa VIII Sanctio Dauila Carthaginis Spartariæ Episcopo anno ⅭⅠƆⅠƆXCV donauit, atque ab hoc accepit anno ⅭⅠƆⅠƆC Abulensis Ecclesia, [a quo alius Vitalis adseruatur Abulæ,] in bulla Pontificia dicitur Corpus vnum integrum venerandum S. Vitalis Martyris ex religiosissimo cœmeterio S. Callisti ad Catacumbas. Quem S. Vitalem non solum a S. Victore Serrateixensi, sed a S. Vitale socio SS. Feliculæ & Zenonis prorsus diuersum arbitramur, deq; eo seorsim hoc die ageremus, nisi illud fecissemus VI Februarij. quando Abulæ S. Vitalis Martyr ritu duplici colitur, vt patet ex Ordine recitandi Diuinum officium Madriti anno 1635 excuso. Bullam Clementis de S. Vitalis corporis donatione excudit Tamayus Salazar ad hunc XIV Februarij, eiusq; partem Thomas Tamaius de Vergas in Disquisitionibus ad Dextri Chronicon nouitate 4 fol. 96. Denique nusquam legitur Comitem Olibam, aut horum Martyrum corpora curasse extrahi ex cœmeterio S. Callisti, aut ea monasterio Serrateixensi donasse.

[14] Videbamur hic posse concludere cum Ferrario in Indice ad Catalogum generalem SS. qui non sunt in Martyrol. Romano, vbi littera V hæc habet: Victor, Zeno & Felicula Martyres in territorio, seu diœcesi, Vrgellensi XIV Februarij. Verum alia mouetur controuersia, postquam in lucem extracta sunt Chronica Flauij Dextri & Iuliani Petri. Et quidem apud hunc ista num. 37 leguntur: S. Vitalis Toletanus Archipresbyter missus a S. Eugenio ad consolandum Christianos detentos in insula Pontia, [An S. Vitalis Archipresbyter Tolitanus?] ex itinere consulit S. Dionysium Parisiorum Episcopum, deinde Clementem. Post visos & consolatos Martyres, ad exilium missos comitatur. Illo vero mortuo Romam rediens, illustre martyrium patitur cum Cenone & Felicula viæ comitibus. In Flauij Dextri Chronico ad an. 110, num. 6 hæc traduntur: S. Vitalis primi Toletanorum Archipresbyteri, (ex his quos venisse scimus) qui cum Zenone & Felicula venerant Toletum, [& cū SS. Zenone & Felicula sub Traiano occisus?] Romamque ex Chersoneso reuersi, mirificum certamen fuit, quod ad Ecclesias totius Occidentis scribitur. His motus auctoribus Tamayus Salazar, hos Martyres inscripsit Martyrol. Hispan. his verbis: Romæ SS. Vitalis Archipresbyteri Toletani, Zenonis & Feliculæ Martyrum, qui B. Marcello Eugenio adhærentes Toletano Pontifici, ab eo in insulam Pontiam dimissi, post Romam reuersi, demum Traiani Imperatoris decreto conprehensi, martyrio coronati sunt. Eorum corpora demum ad Hispanias delata honorifice coluntur, Abulæ S. Vitalis, in cœnobio Serrateixensi SS. Zenonis & Feliculæ, Item ibidem S. Victoris Martyris, quem, vt supra retulimus, diuinat videri esse dictum ante S. Vitalem, quem appellatum putat Victorium Vitalem Marcellum, [an ille Vitalis sit appellatus Victorius Marcellus?] quod in Chronico Iuliani Petri num. 55 hæc verba legantur: Floret Victorius Marcellus, ad quem Statius scribit. Fuit hic S. Marcelli frater, Vitalis dictus. Addit, Flau. Dextrum in Chr. an. 110 suppresso nomine cetera referre num. 7, vbi ait: Marcellus fratris S. M. Marcelli filius, vir pius, carus est, sicut & patruus, Imperatori Hadriano: cui quamdam Syluam, vt viro doctissimo, Papinius Statius dedicauit. Verum quomodo S. Vitalis anno Christi CX potuit, vt e Dextro diximus, sub Traiano Martyr obiisse, & Hadriano Imperatori carus dein vixisse, cum Traiano IV Idus Augusti anni CXVII vita functo subrogatus sit Hadrianus? Quare Rudericus Carus ad hanc Dextri locum vocat hunc quintum Marcellum, miraturque Thomam Tamayum, eumdem cum Vitali confundere.

[15] Nobis hæc omnia, vt diximus ad Acta S. Vitalis VI Februarij, neque confirmare, neque refellere animus aut otium est: quare ea citatorum auctorum fidei relinquimus. Illud solum monitum Lectorem volumus, [Eius apud antiquos nulla mētio.] in antiquis seu Martyrologiis seu Breuiariis nullum nos hactenus vestigium reperisse S. Vitalis Archipresbyteri Toletani, ne quidem in officiis propriis Ecclesiæ Toletanæ. Quæ de SS. Vitale, Felicula & Zenone in antiquis Breuiariis, etiam Ecclesiæ Burgensis in Hispania anno 1502 cuso, propria Oratio seu Collecta recitatur, eam supra dedimus, a qua diuersa hæc legitur apud Serrateixenses de SS. Victore, Felicula & Zenone, quam Domeneccus refert his verbis: Deus, qui nos concedis Sanctorum Martyrum tuorum, [Oratio de SS. Victore & sociis:] Victoris Feliculæ & Zenonis natalitia colere, da nobis in æterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per Dominum &c. Ceterum iidem sint censendi an diuersi, penes alios sit vltima decisio.

DE S. ZENONE MARTYRE ROMANO BONONIÆ.

[Commentarius]

Zeno, Martyr Romanus, Bononiae (S.)

G. H.

Sanctimoniales Ordinis S. Benedicti obtinent Bononiæ ab anno ⅭⅠƆCXCIX ecclesiam S. Margaritæ Virgini ac Martyri dicatam, quæ antea fuerat parochialis ædes. Ad pietatem suam & exterorum excitandam impetrarunt hæ Sanctimoniales a Gregorio XV anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIII corpus S. Zenonis Martyris, cuius sacram memoriam recolunt hoc XIV Februarij, quo alius S. Zeno Martyrologio Romano inscriptus est. Agit de illo Masinus in Bononia perlustrata.

DE SS. VITALIANO, ITEM VITALE, ET XLIV MILITIBVS, SPOLETII IN VMBRIA.

[Commentarius]

Vitalianus, Martyr Spoletii in Umbria (S.)
Vitalis, Martyr Spoletii in Umbria (S.)
XLIV Milites Martyres Spoletii in Umbria

G. H.

Spoletum, Ptolemæo Σπολήτιον, & paßsim antiquioribus scriptoribus Spoletium, splendida & rerum omnium copia affluens vrbs Vmbriæ, quæ Langobardorum Principum sedes aliquando fuit. [Spoleti] Ciuitas hæc, quamuis admodum munita sit, tamen ea, & permulta huius diœcesis oppida, inquit Vghellus tomo I Italiæ sacræ, magis corporibus Sanctorum quam turribus aut vallis munita & honorata noscuntur. Duas classes Martyrum illi vrbi ad hunc diem adscribit Martyrol. MS. Romanum, siue S. Hieronymi, ac prima sic exprimitur: [S. Vitalianus,] Spoleti ciuitate, natale Vitaliani, Vitalis, Marciani, Feliculæ, Iuliani. Verum eos, Vitaliano excepto, ad alias vrbes pertinere supra probauimus ex antiquo Martyrologio Richenouiensi, in quo hæc ita distinguuntur: Spoleti Vitaliani. & in Via Ardeatina Feliculæ. In Egea ciuitate Iuliani, Marciani. Qui restabat Vitalis, [& Vitalis cum 44 militibus.] S. Feliculæ in martyrio socium fuisse diximus. Altera Martyrum claßis in eodem Martyrologio S. Hieronymi ita indicatur: In ciuitate Spoleti Vitalis & militum quad raginta quatuor. His adiunximus S. Vitalianum, licet alia forsan occasione, atque etiam persecutione, obierit, sed eadem in vrbe Spoletina, & eodem XIV Februarij recurrente.

DE SS. IVLIANO ET MARCIANO MARTYRIBVS ÆGÆÆ IN CILICIA.

[Commentarius]

Iulianus, Martyr Aegeae in Cilicia (S.)
Marcianus, Martyr Aegeae in Cilicia (S.)

G. H.

[1] Ciliciam duplicem distinximus IV Februarij ad Actæ S. Theophili Pœnitentis: in huius altera metropolis fuit Anazarbus, [Ægææ vrbe Ciliciæ II,] & sub ea Ægæa vrbs Episcopalis, cuius Antistes Alexander Concilio Chalcedonensi subscripsit. A Ptolemæo, Stephano, aliisq; Ἀἰγαὶ dicuntur, a Strabone lib. 14 Αἰγαῖαι, qui situm his verbis indicat: Post Mallum Ægææ est oppidulum cum statione … post Ægæas est Issus oppidulum cum statione, & flumen Pindus. Domitius Corbulo lib. 13 Annalium Taciti cap. 8. Armeniæ retinendæ a Nerone præpositus, apud Ægæas ciuitatem Ciliciæ obuium Quadratum habuit. Vrbis huius nulla hoc tempore extare monumenta dicuntur, [varij Martyres colluntur:] cuius memoriam posteris immortalem reddunt plures illic pro fide Christi interfecti Martyres, inter quos eminent SS. Cosmas & Damianus, quorum Acta illustranda sunt ad XXVII Septembris.

[2] Antiquum Martyrologium MS. monasterij Richenouiensis siue Augiæ-diuitis prope Constantiam vrbem Germaniæ, duos suggerit athletas Ægeæ passos, his verbis: [hoc die SS. Iulianus & Marcianus:] In Egea ciuitate Iuliani, Marciani: Notkerus: In Egea ciuitate S. Iuliani. In Martyrologio MS. perantiquo Romano, quod S. Hieronymi appellatur, hæc leguntur: Spoleti ciuitate Vitaliani, Vitalis, Marciani, Feliculæ, Iuliani:e e quibus Vitalem & Feliculam paßim Romæ attribui diximus, & SS. Marcianum, Iulianum Ægææ in Cilicia.

[3] Præter dictos Ægææ vrbis Martyres aliud par athletarum Christi profert idem Martyrologium S. Hieronymi his verbis: [an ab iis diuersi Seganus & Iulianus:] In Cilicia Segani & Iuliani. Reliqua latent. Incidit hic scrupulus, num apposito nomine Marciani ita legendum sit: In Cilicia, Ægææ scilicet ciuitate, Marciani & Iuliani. At forsitan, quia hi duo ante in eodem martyrologio leguntur, alij sunt: quod monuisse sufficit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTHIMO, MARCIANO, TIANO, CELERINO, MAGNO, IVLIANO IN VIA FLAMINIA.

[Commentarius]

Anthimus, Martyr in via Flaminia (S.)
Marcianus, Martyr in via Flaminia (S.)
Tianus, Martyr in via Flaminia (S.)
Celerinus, Martyr in via Flaminia (S.)
Magnus, Martyr in via Flaminia (S.)
Iulianus, Martyr in via Flaminia (S.)

G. H.

Inter Romanas vias præcipua fere habetur Flaminia, ex qua aliæ nouem deriuantur: de ea agimus hoc die ad Vitam S. Valentini Presbyteri & Martyris. [In via Flaminia] Huic viæ adscribuntur sequentes Martyres in perantiquo Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi nuncupatur, in quo ista ad XIV Februarij leguntur: Via Flaminia Anthimi, Marciani, Tiani, Celerini, Magni, [hi Martyres occisi.]Iuliani. Celebris est Anthimus Presbyter ad XI Maij, sed viæ Salariæ attribuitur, & absque sociis. Marciani plures martyrio coronati sunt, & quidem alius hoc die in Cilicia passus: aliquis adscriptus est Auctario Hermanni Greuen ad Vsuardum. Alius colitur XXVI Martij, sed qui socios certaminis habuit Petrum, Iouinum, Teclam, Cassianum, & alios. Celebres sunt Abundius & Abundantius cum Marciano, eiusq; filio Ioanne, in via Flaminia XVI Septemb. decollati. S. Magnum dedimus IV Februarij, Forosempronij in Vmbria ad eamdem viam Flaminiam martyrio coronatum, sed cum aliis sociis. Iuliani nomen plurimis Martyribus cōmune est: ex illis hoc die alius in Cilicia, pro fide Christi occubuit: alius Romæ colitur VII Augusti cum Petro aliisq; coronatus. Celerinum dedimus III Februarij, sed Afrum Diaconum, quem, quia tormenta plurima passus est, non tamen iis immortuus, Confessorem appellamus. Solus Tianus alibi vix noto nomine, accedit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AMMONE, IONA, SAMMONO, STOPPIO, PROTIDIO, PRÆCONIDIO, MOYSE.

[Commentarius]

Ammon, Martyr (S.)
Ionas, Martyr (S.)
Stoppius, Martyr (S.)
Protidius, Martyr (S.)
Proconidius, Martyr (S.)
Moyses, Martyr (S.)

G. H.

Martyrologium Romanum, siue S. Hieronymi, a mille fere annis exaratum, de his Martyribus hæc habet: Passio Ammonis, Ionas, Sammoni, Stoppi, Protidi, Præconidi, Moysis. Quamplurimi occurrunt Ammones & Ammonij, vti in eodem Martyrologio ad hunc diem inter Martyres Alexādrinos Ammonius est. Moseus & Ammonius milites in Ponto, ad metalla primo damnati, dein igni traditi memorantur XVIII Ianuarij in plerisque Martyrologiis, & hoc etiam, quod S. Hieronymo attribuitur: sed alij de sunt socij, hic recensiti, quorum nomina necdum inter Martyres reperta meminimus. Ionam dedimus XI Februarij, sed monachum in Ægypto, non Martyrem. In eadem Ægypto Martyres referuntur, Peticonides IX Februarij, sed cum triginta aliis athletis, & Protheus X Februarij, cum aliis item sociis: neque horum nomina cum Præconidio & Protidio consentiunt.

DE S. ELEVCHADIO EPISCOPO RAVENNATE IN ITALIA, Commentarius historicus.

An. CXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Eleuchadius Episc. Rauennas in Italia (S.)

BHL Number: 2448

Avctore G.H.

§ I S. Eleuchadij Episcopatus, cultus sacer, Reliquiæ translatæ.

[1] Tertium hunc damus hoc mense Episcopum Rauennatem, cum aliis Martyrologio Romano inscriptum, in quo ita legitur XIV Februarij: [cultus sacer S. Eleuchadij 14 Febru.] Rauennæ S. Eleuchadij Episcopi & Confessoris. Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum non recte Presbyterum appellat. Aptiori encomio illustrant eum Galesinius, Felicius, Ferrarius, ex monumentis Ecclesiæ Rauennatis & historia Hieronymi Rubei: [Vitæ varia compendia,] nec absimile elogium profert Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ in Archiepiscopis Rauennatibus. Aliquod Vitæ compendium, sed pertenue, descripserat nobis Ioannes Gamansius ex codice MS. cœnobij Bodecensis in Westphalia. Alia, net sat plena, vitæ SS. Aderiti & Eleuchadij historia ex Rubeo decerpta extat apud Surium. Colitur S. Aderitus eius decessor XXVII Septembris. Egimus XI Februarij de S. Calocero Episcopo, eius olim condiscipulo sub S. Apollinare primo Rauennatium Episcopo: atque ex huius Vita, XXIII Iulij illustranda, nonnulla dedimus S. Calocero, [& homilia S. Petri Damiani.] Sanctoq; Eleuchadio communia, quæ adire Lector poterit. Denique diem eius natalem homilia exornauit S. Petrus Damianus.

[2] Fuit S. Apollinaris, patria Antiochenus: Romæ Rauennam a S. Petro missus, [A S. Apol linare Diaconus ordinatur:] multos ibi conuertit: e quibus videtur fuisse hic Eleuchadius, natione Græcus, studio philosophus, ab illo intra duodecim primos annos cum S. Marciano Diaconus ordinatus, vti SS. Aderitus & Calocerus Presbyteri. Relegato, ac tres annos, eoq; amplius, ab sente Apollinare, Ecclesiam, quæ erat Rauennæ, gubernarunt hi Presbyteri & Diaconi: quod itidem factum cum is per quatuor annos captiuus detentus. Cui tandem, sub Vespasiano Imperatore martyrij palmam adepto, [S. Aderito succedit,] succeßit in Episcopatum Aderitus, qui omnibus muneribus optimi Antistitis traditur perfunctus ad annum Christi centesimum, Sedem reliquisse S. Eleuchadio successori: de quo ita scribit Rubeus lib. 1 Historiæ Rauenn.

[3] Aderito mortuo, cum Rauennates conuenissent, de Antistite eligendo tractaturi, Deumque precarentur, vellet eum eligi, [columbæ indicio electus:] qui populo ex Diuina sententia præesset; statim, vti in Aderito contigerat, descendens columba de cælo, capiti incubuit Eleuchadij, viri Grȩci summique philosophi, quem iam Apollinaris sacris initiarat. Hic Græce Latineque doctus, interpretatus est grauissime ex diuinis libris complures, elegantissimeque conscripsit de Christi conceptu atque ortu ex Virgine, deque ipsius nece: [libros scribit:] quæ omnia iniuria temporum exhausit. Anno duodecimo supra centesimum ab Christi ortu XVI Kalendas Martias obiit: sepultus extra muros Classis: [moritur an. 112] vbi non multo post ædificatum est eius nomini templum, quod Petri Damiani tempore adhuc extabat, in eoque anniuersaria sacra fiebant.

[4] Eius ossa deinde, vt plerique opinantur, ab Astulpho Longobardorum Rege Ticinum translata sunt & in D. Michaelis posita. In cuius templi libro quodam, vbi de Reliquiis Diuorum, [transfortur Ticinum:] quæ ibidem locatæ sunt, fit mentio, hæc de Eleocadio leguntur: A parte dextra in cornu ipsius templi est corpus S. Eleocadij Archiepiscopi Rauennatis, qui dum ob philosophiam, cuius erat peritissimus, fidem Christi studiosissime impugnaret, tandem superatus & conuersus est a B. Apollinari discipulo Principis Apostolorum & cælestis Clauigeri Petri: qui post eiusdem conuersionem de fide Christi mirabiliter scripsit & disputauit, adeo vt tempore suo appellaretur hæreticorum metus. Et primus in Italia ordinauit officium nocturnum pariter & diurnum, solenniter distinguendo libros noui & veteris Testamenti, vt hodie per totam leguntur Ecclesiam in Matutinis. Et Rauenna huc translatū fuit per Christianissimū Imperatorem Constantinum natum S. Helenæ, [an sub Cōstantino Magno?] qui hanc basilicam fundauit anno natiuitatis Domini CCCXV, propter gloriosum triumphum quem tunc obtinuit, contra Gallicos Imperium non verentes, precibus signiferi S. Michaelis. Hæc ibi.

[5] Sigonius de Occidentali Imperio lib. 3 ad an. 314 hæc itæ narrat: Ticini etiam templum S. Michaeli dicitur Constantinus construxisse ob victoriam Francicam precibus ipsius Archangeli partam, atque eo Rauenna corpus S. Eleocadij transtulisse. Eadem & de templo S. Michaeli a Constantino extructo, & reliquiis S. Eleuchadij eo translatis, habet Stephanus Breuentanus lib. 4 Historiæ Ticinensis, sed annum exprimit CCCXXV. Antonius Mariæ Spelta de Episcopis Ticinensibus in Thoma Episc. XI, confirmat quæ de extructa a Constantino S. Michaelis æde diximus. At Bernardus Saccus lib. 8 histor. Ticinensis cap. I solum ait, templum S. Michaelis constare ante Gothorum incolatum ædificatum fuisse. Iacobus Gualla lib. 4 Sanctuarij Papiæ cap. I ita sentit: Illud Diui Michaelis Archangeli delubrum non a primo Constantino, post quem plures eiusdem nominis Principes fideli scripturarum testimonio Latio regnasse feruntur: at ab alio Italiæ Rege Ticinensium Chronicæ attestantur ædificatum: eumdemque Constantinum in eo fuisse tumulatum. [adseruatur in templo S. Michaelis.] Cuius generis & temporis non referam, quonlam melatent. … Decoratur basilica ipsa venerandis Reliquiis Ennodij, Antistitis Ticinensis… Eleuchadij quoque natione Græci, magna sanctitate, doctrina & virtute Archiepiscopi Rauennæ corpus venerandum Ticinum delatum, scriptis, antiquis eiusdem vrbis attestantibus, eodem in templo seruatur. Antiquum scriptum id Constantino Magno attribuit: si alia alteri, proferantur. Sed quomodo Rubeus ante idem scriptum præsatur, ossa S. Eleuchadij, vt plerique opinantur, ab Astulpho Rege Longobardorum translata? Quinam illi plerique opinantes? An verba memorata apud Guallam, ab alio Rege Italiæ, legerit Aistulpho Rege ?Regnauit hic seculo Chr. VIII, temporibus Pippini & Caroli Magni Regum Francorum, cum quibus bella geßit.

§ II Excerpta ex S. Petri Damiani sermone de S. Eleuchadio Episc. & Conf.

[6] Hodierna festiuitas, Fratres carissimi, geminum sanctæ deuotioni vestræ, imo nostræ, gaudium cumulat: [S. Eleuchadius laudandus cum S. Apollinare magistro,] quia, dum venerandi Confessoris Eleuchadij solennia celebramus, necessario mox etiam beati triumphatoris Christi Apollinaris ad memoriam præclara gesta reducimus. Quia enim, vt Salomon ait, gloria patris est filius sapiens, sic alterius caussa pendet ex altero; vt, quisquis vnius laudes digne retulerit, alterius etiam insigne præconium tacere non possit … Habuit B. Apollinaris quatuor egregios discipulos, post felicem martyrij sui gloriam sibimet in Ecclesiastico regimine succedentes, Aderitum scilicet, & Beatum hūc, cui præsens sermo famulaturus est, Eleuchadium, subinde Marcianum, postremo Calocerum. [Prouerb. 10. 1] Erat autem Eleuchadius iste philosophus, sicut in ipsa beati magistri eius narratur historia.Superata est ergo sapientia Platonis a discipulo Piscatoris. [ab eo a sapientia mundi ad simplicitatē Christi conuersus,] Misit rete verbi Dei in profundam salsuginem Rauennatis Oceani, & magnam auratam ad fidei littus traxit. Porro cuius magister olim nouerat cuncta per stagna nauiculam regere, discipulum docuit cum arguta dialecticorum versutia disputare: docuit, inquam, discipulum, acris ingenij & acutæ facundiæ homines simplici sermone concludere, qui ad includendos per profunda pelagi pisces, vilia consueuerat retia subnodare. Plane postquam nauicularius pelagi, Clauicularius constitutus est cæli, discipuli piscatorum magistri facti sunt oratorum, & sapientia mundi victa est a simplicitate Christi. Hac simplicitate conclusit B. Apollinaris Eleuchadium philosophum in vrbe Rauenna: qui & ipse consultus de curationum peritia, respondit, nihil se scire sine nomine Iesu …

[7] Beatus igitur Eleuchadius tunc philosophus magnus, tamquam aureus vitulus, contritus est malleo prædicationis, [& Doctor Ecclesiæ factus,] & transfusus est in membra corporis Christi. Tunc doctor terrenæ sapientiæ, nunc magister effectus est Ecclesiasticæ disciplinæ. Tunc naturalium caussarum rimabatur indaginem, nunc omnium naturarum ipsum perspicue contemplatur Auctorem. Et qui tunc sidera radio fortasse notauerat, nunc sub cæli machinam cum sideribus volui gratulabundus aspectat. Nimirum qui prius fuerat philosophus vanitatis, conuersus ad Dominū prædicator factus est veritatis: tertius scilicet a B. Petro Apostolo in ordine discipulatus, tertius etiam nihilominus a B. Apollinari in arce Pontificatus. Et personarum quidem ordo productus, sed eadem fidei puritas, quæ ex ipso summo & originali fonte processerat, per deuexam aluei seriem decurrebat. Nam a Christo in Petrum, a Petro in Apollinarem, ab Apollinari in Eleuchadium cælestis eloquij fluuius emanuit; vt illud Psalmistæ præconium impleretur: Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo eius. [Psal. 147. 15] Beati denique cultores & adiutores Christi Apollinaris & Eleuchadius, pater videlicet & filius, magister atque discipulus, vnius operis ministerium, vnius, vt ita loquar, agri fundum, vnius susceperunt vineæ colonatum: [bene cœpta a S. Apollinare ad persectionem deduxit:] ille nimirum vt obscura siluarum condensa succideret; iste vero vt residuos arbustorum truncos & horrescentium veprium dumeta radicitus extirparet. Ille vt acuto verbi vomere dura squalentis deserti rura proscinderet; iste vt nihilominus sanctæ prædicationis sarculo tumentium vitiorum post eum glebas effringeret, & bonorum operum frugibus noualia diligenter exculta vestiret. Ille vt cum Paulo plantaret; iste vt cum Apollo rigaret. Atque, vt altius repetam, ille cum Moyse populum Domini, diuiso mari rubro, in deserta transposuit; iste cum Iosue, magistro succedens, eumdem populum in terram repromissionis primus introduxit. Ille docuit, qualiter Ægyptum Israel accola sperneret; iste vero, qualiter terram lactis & mellis irriguam, distributis inuicem sortibus, possideret. Alter nimirum colla de ferreo iugo Pharaonis excutere; alter admonuit triumphatricibus plantis deuictas hostium calcare ceruices. Alter edocuit seruitutis opprobrium quam celeriter fugerent; alter autem ipsos libertatis titulos quam cautissime custodirent.

[8] Neque vero credendum est, fratres mei, B. Eleuchadium, dum adhuc viueret, martyrij caruisse laboribus, [instar Martyris habendus,] etsi non fuerit martyrio consummatus. Videbat nimirum gentilitatis nuper extinctæ nonnullas adhuc superesse reliquias: dolebat in populo sibi commisso vel extrema superstitiosi ritus vestigia remansisse: atque ideo, licet persequentium manus gladios non exereret, cruciabatur anima sancta, pij zeli ac paternæ compassionis incendio concremata. Quid enim prodest, si quisquam Catholice credat, & gentiliter viuat? … Quapropter beatus Pontifex Eleuchadius non contemnendum pertulit in ipsa Ecclesiæ pace martyrium; quandoquidem etsi non cum perfide credentibus, sed peruerse viuentibus infœderabilem probatur habuisse conflictum: quamquam & in fidei doctrina desudasse eum non sine ratione colligimus, cum omnium Rauennati metropoli adiacentium diœcesium ciuitates & oppida nullos pene recondere Martyres agnoscamus. Vnde B. Appollinaris quanta gloria, quanta sit excellentia, mirari digne non possumus: cuius martyrium cum per viginti & nouem annorum spatium per innumerabilia fuerit tormenta productum, tantum solus elaborauit, quod alter quispiam, vbi in totis illis partibus pro testimonio fidei potuisset occumbere, non inuenit. Si quid autem forte superfuit, discipulorum eius successio veneranda suppleuit, inter quos B. Eleuchadius, veluti aureum sidus enituit, & iuxta nominis sui etymologiam, paterni candoris atque splendoris insignia, vt reuera filius, reportauit. [a candore appellatus:]Eleuchadius quippe Græce, Latine intelligitur candidus. Nec immerito. Ex eorum nempe fuerat numero, de quibus dicitur: Candidi facti sunt Nazaræi eius, splendorem Deo dederunt, & sicut lac coagulati sunt…[ex Thren. 4.7]

[9] Quas diuitias insinuat Propheta, cum dicit: Diuitiæ salutis sapientia & scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius; has B. Eleuchadius concupiuit, [quales diuitias concupierit.]cum de cathedra se philosophicæ doctrinæ deposuit, cum ferulam præceptoris abiecit, cum de magisterij principatu Christi se discipulatui humiliter subdidit. [Isa. 33. 6] Quidquid sane istic antea superfluum didicit, in huius scholæ longe nobilioribus studiis amputauit: quidquid illic mendacij, quidquid superstitionis edocuit, in Ecclesiasticæ puritatis disciplina correxit … Moyses Israelitico populo aurum & argentum, cum vestibus ab Ægyptiis mutuari præcipit … quod B. Eleuchadius mutuatus tuatus est ab Ægyptiis, [aliisq; donarit:] profecit Israëlitis, & thesaurum, quem Gentilitati surripuit, sanctæ dispensator Ecclesiæ fideliter erogauit.

[10] Cuius quidem gesta non reperiuntur apicibus tradita, sed non sine caussa vetustas, vel basilicam in eius honorem construxit, [templo & annuo festo celebris:] vel eius obitum annuæ solennitatis honoribus dedicauit. Nam & nonnulla super veteri & nouo Testamento, siue etiam de Incarnatione vel passione Domini perhibetur exarasse volumina, [libros scripsit:] quæ tamen scriptorum arbitramur obliuione deleta. Quamquam & hoc ad cumulum meritorum eius pertinere non immerito videatur, quod tunc se fieri consensit Episcopum, cum Ecclesiam egestas opprimeret, & rudis adhuc fidei nouiterque plantatæ labor difficilior immineret: cum denique ad pristini ritus pullulantia germina radicitus euellenda incumberet, [Episcopus Ecclesiam rexit difficili tempore.] graueque fatigium, & temporalis subsidij deesset emolumentum. Licet enim Ecclesia iam tunc fuerit in fide fundata, Christiana tamen religio necdum erat viuendi moribus expolita. Et nos itaque, fratres carissimi, huius sancti feruoris imitemur exemplum … imitatorem Christi sequentes, fugiamus blanditias seculi, ad aduersa quælibet pro Deo perferenda, lumbos mentis nostræ viriliter accingamus &c.

DE S. PAVLIANO EPISC. VELAVNENSI, SIVE ANICIENSI, ET SS. VALENTINO ET ALBINO,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paulianus Episc. Velaunensis, in Gallia (S.)
Valentinus, in Gallia (S.)
Albinus, in Gallia (S.)

I. B.

[1] Rvesium, siue Ruessium, Velaunorum in Gallia vrbem, Ptolemæo, lib. 2 cap. 7 in tabula 3 Europæ, memoratam, quidam eam esse censent, [Ruesium Ptolemæi,] quæ nunc S. Flori dicitur. Verum neque hæc vetusta, & in Aruernis sita, loco qui quondam Mons planus nuncupabatur, ac propter celebrem isthic erectum Prioratum, [non S. Flori vrbs,] hominum confluxu, vt fit; frequentibus habitari ædificiis cœpit, tandemq; Sede Episcopali a Ioanne XXII Papa ornatus est. Alij Riuos esse, siue Villam de Riuis volunt, vulgo Rieux, episcopatu ab eodem Pontifice ornatam. [nec Riui,] At neque hæc in Velaunis est, sed supra Tolosam ad Risam flumen. Plures cum Odone Gisseio nostro in historia Podiensi, & Guiliel. Catellio lib. 2. Antiquitat. Languedociæ, illic Ruesium (quam Velauam S. Gregorius Turon. lib. 10 hist. Franc. cap. 25 appellat, [sed Velaua;] ex ipsius populi Velauoram, aut Velaunorum, nomine, vti Lutetia, Parisij dicta, Samarobriua, Ambiani; Atuatuca, Tungri, aliæq; paßim vrbes) illic igitur Ruesium fuisse censent, vbi nunc S. Pauliani est oppidum: ibiq; priores sex Episcopos sedisse.

[2] Cum deinde, extructa duabus inde leucis, in Anicio, siue (vt scribit Papirius) Auicio monte dicataque Dei parenti æde, plurimis isthuc miraculorum, [nunc, Sede Anicium translata,] quæ fiebant, fama excitis, haud modicum coaluisset oppidum; & fortaßis aliqua clade labefactatum Ruesium esset, hinc ad nouam vrbem, Sedem S. Euodius, septimus Velaunorum Antistes, transtulit. Veteri vrbi nouum sensim nomen a S. Pauliano Euodij decessore, cuius ibi reliquiæ asseruabantur, [S. Pauliani;] claræ miraculis, fieri cœpit. Innuere videtur Andreas Saussaius, eum locum solo S. Pauliani sepulchro nobilem in oppidi modum post eius tempora primum excreuisse; ita enim, XIV Februarij scribit: Apud Anicienses, in veteri Podio Velaunico, S. Pauliani sexti Podiensis Episcopi & Confessoris, qui attritam persecutionum procellis hanc Ecclesiam Apostolicæ virtutis præsidio suffulsit, mirabilisque zeli ac pastoralis studij officiis erectam feliciter instaurauit: demumque idolorum ferme cultu prostrato, atque triumphantis vndique Christianæ religionis erectis insigniis, beato fine quiescens, eo in loco sepultus est, [nisi hoc oppidum ob eius miracula post erectū sit:] vbi postea erectum in eius memoriam oppidum cernitur, & proprio eius nomine, & dicata Deo sub eius patrocinio ecclesia haud magis insigne, quam sacratissimis eius pignoribus, ac perenni veneratione conspicuum.

[3] Verum ea mißa quæstione, an Rueßium, siue Velaua ibi extiterit, an sine nomine locus; oppidum nunc est S. Pauliani, Episcopo quidem Aniciensi, siue Podiensi subiectum, in iis quæ sacri sunt iuris, [eius ibi reliquiæ,] in ciuilibus hoc tempore ad Aruernensis Præsidis iurisdictionem respiciens. Isthic in parochiali ecclesia eius nomini dicata, sub maiore altari honorifice asseruatur illius corpus, capsæ inclusum.

[4] Agitur anniuersaria eius solennitas XIV Februarij, in ipsa quoque Podiensi Ecclesia officio duplici. [natalis;] Quo die ista in Podiensi Martyrologio de eo recitari testatur Gisseius: XVI Kal. Martij apud territorium Vellaicum natale S. Pauliani Episc. & Confess. Eadem prope Ferrarius; plura Saussaius, iam relata. Ætas eius nobis ignota. Nam quod Catellius scribit, successorem eius Euodium circa tempora S. Callisti Papæ, [ætas ignota,] tertio Christi seculo, ad nouum Anicij montis oppidum migrasse, veremur vt certo firmari charactere queat. In obscuro quoque eius sunt Acta, [vti & Acta,] & quæ plurima ad eius tumulum patrata feruntur miracula. Ioannes Baptista Bellus noster, de quo I Februarij ad S. Agrippani Acta, hanc ex Officio Aniciensi, recitari solitam in secundo nocturno, Lectionem nobis transmisit.

[5] S. Paulianus vnus e primis Velaunorum Præsulibus extitit, antequam Anicium Cathedra deportaretur. Eum morte sublatum apud territorium Vellaicum, conditum esse constans est fama eo in oppido, quod vetulæ ciuitatis appellatione reiecta, ab ipso S. Pauliano sibi nomen inuenit, ob frequentes piorum hominum ad beati huius Antistitis sepulchrum conuentus: vbi mirabilibus virtutum operibus erga multos clarescebat. In eo oppido templum visere est ipsi beato Præsuli dicatum, [miracula,] & ab eo cognominatum, vbi sacra eius pignora asseruantur, cum reliquiis & ossibus SS. Valentini & Albini in lapidea capsula sub altari principe collocata. [reliquiæ cum SS. Valentini & Albini,] In territorio autem Vellaico sepultum S. Paulianum testatur Aniciense Martyrologium ad XVI Kal. Martij. Hæc ibi. Agunt, præter citatos, de S. Pauliano Ioannes Chenu & Claudius Robertus in Catalogo Epp. Podiensium.

[6] SS. Valentinus & Albinus, quorum ossa cum reliquiis S. Pauliani condita sunt, qui sint, quoue die colantur, & an omnino peculiares iis honores certo die exhibeantur, [quorum itidem Acta ignota.] assequi hactenus non potuimus. Albini sunt quidam & Valentini in Gallia; sed eorum alibi asseruantur exuuiæ, ac sere Martyres aut Episcopi fuisse narrantur: cum hisce neuter ille titulus tribuatur. Quare ne fortaßis horum intercidat memoria, ad hunc diem ipsorum nomina adscripsimus vna cum S. Pauliano, que cum in eadem lapidea arca conditi sunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS BASSO, ANTONIO, PROTOLYCO. ITEM CYRIONE PRESBYTERO, BASSIANO LECTORE, AGATHONE EXORCISTA, MOYSE. ITEM DIONYSIO, AMMONIO. ITEM ARMATA, ARBASO, DIONYSIO EPISCOPO, PAVLO, LEVIORO, ORBASO, PLEBO, DIONYSIO PRESBYTERO, AMANTIO,

Sylloge historica.

Bassus, Martyr Alexandriae (S.)
Antonius, Martyr Alexandriae (S.)
Protolycus, Martyr Alexandriae (S.)
Cyrion Presb. Martyr Alexandriae (S.)
Bassianus Lector, Martyr Alexandriae (S.)
Agatho Exorcista, Martyr Alexandriae (S.)
Moyses, Martyr Alexandriae (S.)
Dionysius, Martyr Alexandriae (S.)
Ammonius, Martyr Alexandriae (S.)
Armata, Martyr Alexandriae (S.)
Arbasus, Martyr Alexandriae (S.)
Dionysius Episc. Martyr Alexandriae (S.)
Paulus, Martyr Alexandriae (S.)
Leuiorus, Martyr Alexandriae (S.)
Orbasus, Martyr Alexandriae (S.)
Plebus, Martyr Alexandriae (S.)
Dionysius Presb. Martyr Alexandriae (S.)
Amantius, Martyr Alexandriae (S.)

Avctore G. H.

§ I Martyrium horum omnium an Alexandriæ vrbi attribuendum?

[1] Non satis inter scriptores explorate perspectum, an hi Martyres omnes vna eademq; in vrbe Alexandrina paßi sint. De prioribus nouem hæc habet Vsuardus: Apud Alexandriam sanctorum Martyrum Bassi, [Nomina priorum IX Martyrum:] Antonij, Protolici, qui in mare mersi sunt. Item Cyrionis Presbyteri, Moyseos, Bassiani, Agathonis, qui omnes igni combusti sunt. Item Dionysij & Ammonij decollatorum. Eadem habent Beda excusus & MS. Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Martyrologia MSS. SS. Richarij, Maximini, S. Mariæ Vltraiecti, S. Gudilæ Bruxellis, Florarium MS. Pro Cyrione a nonnullis Tyrion vel Tiron scribitur: pro Bassiano in Vsuardo MS. S. Germani Bassinianus: pro Moyse in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij, Mesanus. Bassianus paßim Lector & Agatho exorcista habentur.

[2] Ceterum quam particula item bis repetita inferat connexionem, inquiritur. Indicari diem eumdem XIV Februarij opinantur aliqui. [non solum tres primi Alexādriæ passi,] Interpolator Vsuardi Coloniæ anno 1490 excusi ita intellexit qui ista habet: Apud Alexandriam sanctorum Martyrum Bassi, Antonij, Protolici, qui pro defensione fidei in mare mersi sunt. Eodem die SS. Cyrionis Presbyteri, Moyseos, Bassiani Lectoris, Agathonis Exorcistæ, qui omnes igne combusti sunt. Item eodem die SS. Dionysij & Ammonij decollatorum. Rosweydus noster in Indice ad Adonis Martyrologium, Bassum, Antonium, Protolicum agnoscit Alexandrinos, reliquorum locum martyrij tamquam incognitum prætermittit.

[3] Verosimilius tamen arbitramur particula Item bis repetita indicari tres illas classes Martyrum, quorum alij aqua, alij igne, gladio vltimi interfecti sunt, ad vnam eandemque vrbem Alexandrinam pertinere. Antiqua habemus martyrologia monasteriorum S. Martini Tornaci, & Lætiensis, de quibus egimus cap. 4 Præfationis generalis ad Ianuarium § 6, [sed & 4 sequentes:] In his Sancti aliqui ex secundo ordine horum Martyrum Alexandriæ tribuuntur ad hunc XIV Februarij istis verbis: In Alexandria Bassiani, Orionis, Agathonis, qui igne combusti sunt. Qui isthic Orion est, supra Cyrion dicitur. Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum de eisdem secundæ claßis Martyribus, vtpote suo instituto magis conuenientibus, solum agit, & Alexandriæ attribuit: Alexandriæ, inquit, sanctorum Martyrum Cyrionis Presbyteri, Bassiani Lectoris, Agathonis Exorcistæ, & Moysis, qui omnes igne combusti euolarunt in cælum. In Martyrologio MS. quod Coloniæ in ecclesia S. Mariæ ad Gradus adseruatur, ante quingentos, vt creditur, annos conscripto Martyres primæ & secundæ claßis Alexandrini habentur his verbis: In Alexandria sanctorum Martyrum Bassi, Anthonij, Protolici, Cirionis, Prisci, Moseos lectoris, Agathonis. vbi forte legendum, Cirionis Presbyteri, non Prisci, ac post Moseos, Bassiani lectoris.

[4] Canisius vltimam etiam Martyrum classem attribuit Alexandriæ in Martyrologio Germanico. Hic namq;, proprio quadam more, [& cum iis SS. Dionysius & Ammonius:] post primum Sanctum quocumque die relatum ad reliquos transiens semper vtitur dicta particula Item. Vnde hic accurate explicaturus secundam classem addit, Item etiam Alexandriæ SS. Cyrionis Presbyteri, Moysis &c. ac dein pro tertia classe, Item præterea Alexandriæ, inquit, sanctorum Martyrum Dionysij & Ammonij pro fide decollatorum. Præiuit Petrus Equilinus lib. 3 Catalogi cap. 124. Bassus, inquit, Antonius, Protolicus, Tyrion Presbyter, Moyses, Bassianus, Agathon, Dionysius & Amonius apud Alexandriam passi sunt. Quorum Bassus, Antonius & Protolicus pro Christi nominis confessione in mare demersi sunt. Tyrion vero Presbyter, Moyses, Bassianus & Agathon igne combusti sunt. Dionysius autem & Amonius gladio cædente passionem consummauerunt XVI Kalend. Martij. Hæc Hieronymus in Martyrologio. Galesinius etiam citato in Notationibus Martyrologio S. Hieronymi martyrium hac paraphrasi exponit: Alexandriæ sanctorum Martyrum Bassi, Antonij & Protolici, qui pro Christo Iesu contumelias cruciatusque fortiter perpessi, postremo in mare proiecti coronantur. Sanctorum præterea Cyrionis Presbyteri, Moyseos, Bassiani, Agathonis, qui omnes in flammam positi, constanter martyrij cursum confecerunt. Beatorum item Martyrum Dionysij & Ammonij, quibus in maxima fidei constantia ceruices abscissæ sunt. Hæc Galesinius, qui dum particulas præterea & item aliis periodi cœptæ verbis subiungit, omnes Martyres eidem loco attribuendos esse innuit. Demum tabulæ Martyrologij Romani idem confirmant his verbis: Alexandriæ sanctorum Martyrum Bassi, Antonij & Protolici, qui demersi sunt in mare. Item sanctorum Martyrum Cyrionis Presbyteri, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistæ & Moysis, qui omnes igne combusti euolauerunt ad cælum. Ibidem SS. Dionysij & Ammonij decollatorum. Hæc in Martyrologio Romano, in cuius Indice topographico omnes vrbi Alexandriæ attribuuntur.

[5] Baronius in Notis ad hos Martyres, ait a Petro in Catalogo plures alios addi, quorum & nomina recenset. Verba Petri dedimus, in quibus iidem prorsus Martyres, nec plures, recensentur. At Martyrologium Romanum antiquum, quod S. Hieronymi appellatur, plures habet Martyres, eorumq; nomina ita recenset: In Alexandria Basiani, Tonnionis, Proti, Lucij. Item Cyrion Presbyter, Moyseos, Bassiani. Item Agathon exorcista. Item Dionysius, Ammonius. Item Armatæ, [alij nouem aliuncti in Martyrol. S. Hieronymi.] Orbasi, Dionysij Episcopi, Pauli, Leuiori, Orbasi, Plebi, Dionysij Presbyteri, Amantij. Hæc ibi, & primis nominibus aliquantulum immutatis. Nam pro Basso, Bassianus, pro Antonio, Tonnio, pro Protolyco Protus & Lucius leguntur. Qui additur Dionysius Episcopus, forte Alexandrinus est, qui multis confeßionibus clarus, variisq; tormentis probatus, temporibus Valeriani & Gallieni quieuit in pace. Celebratur eius memoria a nōnullis XVIII Februarij, a pluribus XVII Nouembris: quibus diebus dictum S. Hieronymi Martyrologium eius non meminit. At Dionysius Presbyter memoratur XV Februarij in paruo martyrologio, sed antiquo, monasterij S. Maximini, qui forte hic reliquis Martyribus est annumeratus.

§ II An SS. Dionysius & Ammonius non Alexandriæ, sed in Hispania passi?

[6] Alia sedet sententia quibusdam Hispanis post excusum anno 1628 quoddam Chronicon sub Fl. Lucij Dextri nomine, in quo ad an. 300 num. 7 hæc leguntur: Rhodæ in Hispania Celtibera sancti Martyres Dionysius & Ammonius. [In Hispania dicuntur passi SS. Dionysius & Ammonius,] Ad quem locum Franciscus Biuarius annotat, horum diem natalem in XIV Februarij incidere, vt apud Bedam, Adonem & Vsuardum videre est his verbis: Item SS. Dionysij & Ammonij decollatorum. Locum ipse adiungit, ex illo Chronico, Rhodam Celtiberam, vocarique nunc Ruedam, [Rhodæ, quæ triplex assignatur:] vbi celebre ad est cœnobium Cisterciensis Ordinis ad Iberi confluentem. At Didacus Portocarrerus par. I Historiæ Ercauicensis cap. 11 & 15 Ruedam statuit aliam, non procul ab Ercauica, quæ hodie Molina dicitur. Verum ab vtroque dissentit Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad XIV Februarij, & Rosas in Catalania, antiquis Rhodam & Rhodopen appellatas, arbitratur intelligi: sed eam extra Celtiberiam fuisse alij ostendunt. Frustra controuerti de loco innuit Rodericus Carus in Notis ad dicti Chronici verba pag. 107 litt. S. vbi ait, SS. Dionysium & Ammonium in Martyrol. Rom. XIV Febr. Alexandriæ, non Rhodæ, passos inueniri.

[7] Huic sententiæ aduersatur vehementer idem Tamayus Salazar, arguens Petrum Equilinum, qui cum insequi debuisset Bedam, Vsuardum, Adonem, Notkerum, non fecit, quin imo apud Alexandriam passos effinxit. Cuius nouitatem vt vidit Petrus Galesinius, protinus illi ad hærentem, commento vires adauxisse. Istorum Baronium in Romano a se reformato amplexum sententiam, omissis antiquioribus, etiam Alexandrinos fecisse. [an iidem qui Alexandriæ decollati traduntur?] Contra allegat Ferrarium, qui in noua Sanctorum Topographia hos Martyres ab Alexandria penitus amandet, vt videre est fol. 4 verbo, Alexandria. Verum oscitanter legit Ferrarium, qui præfatur, quod innumeri Martyres Alexandriæ sub diuersis Imperatoribus passi sint se eos tantum recensere, qui in Romano Martyrologio desiderantur, ac ne quidem meminit ad XIV Februarij SS. Bassi, Antonij, Protolici, quos Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus Alexandriæ adscribunt: quibus alios secundæ claßis Martyres addunt Martyrologia Tornacense & Dætiense, ante illorum forte tempora exarata, vti & Coloniense: quibus alij cum Martyrologio Romano adiungunt SS. Dionysium & Ammonium. nec refragantur dicti Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus. Demum in Martyrologio Romano siue S. Hieronymi, quod ante mille circiter annos exaratum, apud nos extat, alij nouem adiunguntur.

[8] Sed pergit Tamayus: Si cupis, inquit, dissidij soluere inuolucrum, audi Flau Dextr. in Chronico anno CCC, [id non probatur ex Dextri Chronico.] qui & tibi locum præbebit agonis & temporis exhibebit computum, absque tergiuersatione martyrij. ac dein eius verba addit, quæ repeto: Rhodæ in Hispania Celtibera sancti Martyres Dionysius & Ammonius. Verum vnde constat de iis agere Bedam, Vsuardum, Adonem, Notkerum? Quomodo probatur decollatos esse, & quidem die XIV Februarij? Nam in solo Martyrologio S. Hieronymi tres Sancti Dionysij hoc XIV Februarij referuntur Alexandriæ passi, & præter socium Ammonium alius Ammon alibi passus traditur. Hinc tametsi minime dubia esset huius Chronici auctoritas, non tamen continuo SS. Dionysium & Ammonium Hispanos referri posse ad XIV Februarij coniicerem, multo minus auderem Martyrologio Romano obniti. Possent Alexandrini suos retinere Martyres, possent & Hispani aliquo die anni suos habuisse Martyres, ac sic ea sopiri disceptatio.

[9] [Reliquiæ S. Ammonij Bononiæ.] Masinus in Bononia perlustrata ad XIV Februarij tradit aliquas reliquias S. Ammonij adseruari in templo sanctimonalium quæ a Iesu Maria appellantur, de quarum instituto agit ad Kalendas Ianuarias.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS SATVRNINO, ADVOTO, PRÆCVNO, MAXIMO.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr Alexandriae (S.)
Aduotus, Martyr Alexandriae (S.)
Praecunus, Martyr Alexandriae (S.)
Maximus, Martyr Alexandriae (S.)

G. H.

Sanctos hosce athletas alio a præcedentibus anno atque occasione passos arbitramur, qui seorsim, variis aliis Martyribus interpositis, in antiquo Martyrologio Romano, quod diximus sæpius S. Hieronymo attribui, ita indicantur: In Alexandria Saturnini, Aduoti, Præcuni, Maximi. Hactenus non meminimus vllum Aduotum aut Præcunum in Fastis sacris repertum esse. Saturnini & Maximi plurimi occurrunt. XXXI Ianuarij colitur Saturninus Martyr Alexandrinus, sed cum XI aliis sociis, & XXVII Decemb. S. Maximus Episcopus Alexandrinus, qui S. Dionysio anno XII Gallieni Imperatoris succeßit.

DE S. VALENTINO PRESBYTERO MARTYRE ROMÆ VIA FLAMINIA,

ANNO CCLXIX

Commentarius præuius.

Valentinus Presb. Martyr Romae (S.)

Avctore G. H.

[1] Illustris S. Valentini Presbyteri & Martyris Romani memoria in Fastis omnibus, ac Breuariis Missalibusq;. [S. Valentini memoria in Martyrologiis.] Martyrologium antiquum Romanum a Rosweydo editum: Romæ Valentini Presbyteri, in Centulensi MS. additur, & Martyris. Beda, Vsuardus, Ado in excusis & manu exaratis codicibus, Rabanus, Notkerus, Bellinus, MSS. Martyrologia, Tornacense S. Martini, Lætiense, Vltraiectinum S. Mariæ, S. Cyriaci, aliaq; eisdem fere verbis hæc tradunt: XVI Kalendas Martij, Romæ natalis B. Valentini Presbyteri, qui post multa sanitatum & doctrinæ insignia, fustibus cæsus, & sic decollatus est sub Claudio Cæsare. At Romanum incipit: Romæ via Flaminia natalis B. Valentini Presbyteri & Martyris, qui post multa &c. Nonnulla exemplaria apponunt, pro fide Christi decollatum esse. In paucis hæc clausula legitur: Et a SS. Mario & Martha filiisque eorum venerabiliter traditus sepulturæ. Imo illis tum carceri inclusis, sepultus est a Sauinella, illustri matrona. Alia, ex Actis desumpta, habent elogia Maurolycus, Galesinius, Ghinius, Canisius.

[2] Vita S. Valentini continetur in Actis SS. Marij, Marthæ, Audifax & Abachum, [Acta ex Vita SS. Marij Marthæ &c.] quæ ad XIX Ianuarij edidimus ex Bonino Mombritio & pluribus antiquis MSS. duximusq; fide dignissima: neque scimus, quid in iis reprehensioni obnoxium perspexerit Baronius ad an. Ch. 270 num. 8, vbi alia tradit, sed ex hisce contracta: quæ ex eo in tertia editione Surij sunt ad hunc XIV Februarij publicata, eliminatis prioribus Actis, quæ Surius, sed stylo emendato, ediderat. Gesta solius S. Valentini exhibent MSS. Vltraiectinum S. Saluatoris, & Romanum Patrum Oratorij. Sunt ea in sex Lectiones, quæ ad Matutinum recitabantur, distributa, quam nos distinctionem teneinus. Congruunt iis, quæ in antiquis Breuiariis Hispaniarum, Galliarum, Germaniarum traduntur: cum quibus eadem collata damus. In plerisque Breuiariis eadem Oratio legitur, quæ in Missali ac Breuiario Romano habetur, ex libro Sacramentorum S. Gregorij. In aliquibus Breuiariis colitur cum SS. Vitale, Felicula, Zenone, præposito nomine Valentini in Oratione, quam supra de illis dedimus. Eadem Acta in compendium redacta ediderunt Lippelous, Haræus, Ferrarius aliiq;, & quotquot Vitas Sanctorum in vulgares linguas verterunt.

[3] Martyrium obiit S. Valentinus sub Claudio II, qui regnare cœpit anno Chr. CCLXVIII circiter diem IX Kalend. Aprilis vsque ad initium anni CCLXX, [Martyriū an. 269.] vt obitus necessario conferendus sit in annum CCLXIX, neque enim mense Februario anni insequentis in viuis fuit Claudius. Athletæ huius palæstra fuit via Flaminia, quæ teste Strabone lib. 5 e Roma per Etruriam & Vmbriam Ariminum vsque munita strataq; fuit: [extra portam Flaminiam,] a qua vrbis Romanæ porta, quæ ante ob Tiberim flumen vocabatur Flumentana, dein Flaminia appellata est: quam subsecutis temporibus portam S. Valentini dictam tradit, qui seculo Christi XII floruit, Willielmus Malmesburiensis lib. 4 historiæ Regum Anglorum in Willielmo II Rege, vbi, dum portas Romanas describit, ista habet: Secunda porta Flaminia, quæ modo appellatur S. Valentini, & Flaminia via, [(quæ dein porta S. Valentini dicta,] & cum ad pontem Molbium peruenit, vocatur via Rauennana, quia ad Rauennam ducit. Ibi in primo milliario foris S. Valentinus in sua Ecclesia requiescit. Hac nostra ætate vocatur Porta populi, [nūc Porta populi appellatur)] quod frequentiori hominum affluxu teratur: Via hæc Flaminia, seu S. Valentini, paullo vltra primum ab vrbe lapidem a Tiberi fluuio intersecatur eo loco vbi pons Miluius (Malmesburiensi Molbius, [& vltra Miluium pontem:] in Actis MSS. S. Leopardi Martyris XXX Septembris Molinus, Italico sermone Ponte-mole) hactenus conspicitur.

[4] Vltra hunc pontem in primo, vt dictum, milliario S. Valentinus capite plexus est: [sepulchrū,] cuius corpus Sauinellam collegisse, ac sepeliuisse in eodem loco vbi decollatus est, Acta habent: [ecclesia a S. Iulio Papa exstructa,] adduntq; in MS. Romano, ibi postea a Iulio Papa fabricatam esse ecclesiam in honorem S. Valentini Presbyteri & Martyris, & mirifice decoratam. Anastasius vero Bibliothecarius de Vitis Pontificum in eiusdem S. Iulij gestis illum non ecclesiam solum, sed cœmeterium etiam ibidem construxisse scribit. [cœmeterium,] Fecit, inquit, duas basilicas in vrbe Romana, vnam iuxta forum, & aliam via Flaminia. Fecit autem & cœmeteria tria, vnum via Flaminia, & aliud via Aurelia, atque aliud via Portuensi. Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 39 asserit illud cœmeterium vnicum via Flaminia situm esse, quod B. Iulij Papæ nomine, qui illud extruxit, ac item S. Valentini Martyris, qui conditus ibidem fuit, ad hanc vsque diem nuncupatur. Sedit S. Iulius Papa ab anno CCCXXXVI ad annum CCCLI, coliturq; XII Aprilis.

[5] Priore hac ecclesia destructa, Theodorus Papa, vt idem narrat Anastasius, fecit ecclesiam B. Valentino via Flaminia iuxta pontem Miluium a solo, quam ipse dedicauit, & dona multa obtulit. Theodoro huic succeßit S. Martinus anno ⅠƆCXLVII vt alibi ostendimus. [alia de nouo ecclesiæ extructa a Theodoro Papa,] Eamdem ecclesiam exornarunt alij Pontifices. Benedictus II, qui anno ⅠƆCLXXXIV sedit, in ecclesia B. Valentini via Flaminia fecit coopertorium super altare, cum clauis & fistellis, & in circuitu perlargum chrysoclauum pretiosissimum. [exornata a Benedicto II,] Seculo sequenti S. Hadrianus, qui ab anno ⅠƆCCLXXII ad ⅠƆCCXCV sedit, [S. Hadriano I,] fecit in basilica S. Saluatoris vestem de stauracin, seu cortinam maiorem ex palliis quadrapolis … In basilica autem B. Valentini simili modo fecit vestem de stauracin. S. Hadriani successor Leo III in ecclesia S. Valentini fecit vestem chrysoclabam, [S. Leone 3, Gregorio IV.] & alia veste fecit de fundato pulcherrima. & postea: Fecit autem & in ecclesia S. Valentini Martyris, quæ ponitur foris murum, vbi corpus eius requiescit, fecit coronam de argento pensante libras sex. Idem sanctissimus Pontifex sarta tecta basilicæ B. Valentini Martyris sita via Flaminia, quæ iam præ nimia vetustate ruitura erant, prudentissimo studio mirifice a nouo refecit. Denique Gregorius IV, qui ab anno ⅠƆCCCXXVII Ecclesiam rexit, in ecclesia S. Valentini fecit vestem de fundato & gammadias de octapulo. Hæc Anastasius. Est autem gammadia, seu gammadium, vestis patriarchalis & episcopalis, a forma triangulari auro expreßa, quæ figuram litteræ γάμμα imitabatur? dicta. At stauracinæ vestes, quibus intexti pampini: στουράχια Moschopulo ἕλικες, tortiles pampini: dictæ autem a forma quadrapolæ, octapolæ, vti iudicat Ludouicus la Cerda noster in Aduersariis sacris cap. 55 § 13, quem consule.

[6] Ceterum ecclesiam S. Valentini celeberrimam olim extitisse ac præcipuo conspicuam cultu, [Supplicatio solennis ad ecclesiā S. Valentini in Litaniis maioribus.] indicat receptus antiquæ consuetudinis ritus, secundum quem totus Romanæ vrbis Clerus ad eam accedebat, dum publicæ supplicationes haberentur, quæ Litaniæ maiores dicuntur, & in festo S. Marci celebrari consueuerunt. Tunc, inquit Aringhus cap. 39, vniuersa populorum collecta apud ecclesiam B. Laurentij in Lucina, ipso Bibliothecario in S. Leonis Papæ III gestis teste, fiebat: inde vero omnes ac singuli ad eamdem S. Valentini ecclesiam ordinatim procedebant: a qua per Miluium pontem ac Neroniana prata solenni ritu ad S. Petri basilicam progredientes, vno agmine & vnanimi in supplicantium morem cœtu deueniebant. Sacræ autem ac recolendæ eiuscemodi supplicationis ordo in MSS. duobus vetustissimis eiusdem basilicæ codicibus recitatur: vbi & Collectæ inseruntur, quæ in eadem supplicatione recitari solent. Illas numero quinque recenset Aringus sub his titulis: VII Kalendas Maij. Litania maior. Ad S. Laurentium Oratio I ad Collectam. Ad S. Valentinum II, Iuxta pontem Miluium III. Ad crucem Dominicam IV. & In atrio S. Petri V.

[7] Denique, ne quid ad pium ac religiosum S. Valentini cultum eiusdemq; ecclesiæ celebritatem deesset, [Abbatia S. Valentini:] hæc eadem ecclesia Abbatiæ olim titulo decorata est, & inter ceteras Vrbis Abbatias a Petro Manlio apud Aringhum his verbis recensita: Extra Vrbem via Flaminia Abbatia S. Valentini. In vetusto etiam basilicæ S. Petri rituali hæc legi dicuntur: Abbatia S. Valentini iuxta pontem. Nunc vero, vt videre est, addit Aringhus, Ecclesia ruinis obruta ac penitus inculta iacet: eius tamen memoria, vt & ipsius cœmeterij, haud omnino inoleuit. Nam, vt tradit cap. 41, dum lynceus sacrarum antiquitatum explorator Bosius Flaminiam viam, cœmeteria, si quæ ibi forte laterent, [ecclesiæ deiectæ vestegia:] inuestigaturus, frequenter terit, atque perlustrat, in villa Fratrum Eremitarum S. Augustini, quæ via eadem est, dextrorsum quidem Miluium pontem respiciendo progrediens, nonnulla antiquissimæ B. Valentini ecclesiæ vestigia, perexiguas videlicet eiusdem parietinas offendit, quæ nunc ruinis omnino interceptæ subsidunt. Porro subest villa hæc monti, quem in antiquis quibusdam villæ suæ tabulis Valentini nomine nuncupatum Bosius testatur. Villa autem illa olim Bosij, [mons S. Valentini:] nunc Abbatis Francisci & Laurentij fratrum de Rosa, nobilium Parmensium, in vertice eiusdem montis sita est: ad cuius radices scrobs quædam perscrutanti se obtulit, in quam vbi primum ille ingressus fuisset, cœmeterialem adinuenit semitam, quæ deduxit ad locum quemdam paruæ cuiusdam ædiculæ, [cœmaterij ingressus.] vel certe cubiculi formam præ se ferentem, in qua sacras nonnullas extare adhuc imagines, quamuis magna ex parte exoletas, didicit. Ita Aringhus, qui iconismum ædiculæ exhibet, cum duabus tabulis rerum in ea inuentarum.

[8] Ex hac S. Valentini æde, corpus sancti Martyris intra Vrbem delatum est, atque in ecclesia S. Praxedis in regione Montium collocatum, [Corpus S. Valentini in S. Praxedis,] vbi hactenus pie adseruari tradit Pancirolus cap. 42. At caput Sancti depositum est in templo S. Sebastiani extra eamdem portam Flaminiam, quod appellari SS. Valentini & Sebastiani, [caput in S. Sebastiā, digitus in S. Clemētis.] & monasterium habere adiunctum tradit idem Pancirolus regione 10 cap. 5, qui in Indice addit, digitum eiusdem Valentini esse in ecclesia S. Clementis, aliasque reliquias in aliis ecclesiis ostendi. Aliquas eiusdem S. Valentini reliquias adseruari in duabus ecclesiis Bononiæ tradit Masinus in Bononia perlustrata. [reliquiæ Bononiæ,] Maceratæ in Marchia Anconitana in templo Societatis Iesu, S. Ioanni dicato, est brachium S. Valentini, [Maceratæ brachium:] & creditur esse huius S. Valentini Presbyteri & Martyris.

[9] Aliud eiusdem S. Valentini Presbyteri & Martyris brachium adseruari, [aliud in Belgio:] & publice venerationi Christianorum exhiberi ac proponi in ecclesia Abbatiæ Benedictinȩ S. Dionysij in silua Brochorensi, secundo a Montibus Hannoniæ lapide, tradit in Hierogazophylacio Belgico Rayßius. Inter sacras Reliquias Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, quas Ioannes Malderus Episcopus Antuerpiensis XXX Octobris anno ⅭⅠƆⅠƆCXXV approbauit, est S. Valentini magna oßis pars, [aliquæ Reliquiæ Antuerpiæ,] de qua aliisq; vna acceptis hæc leguntur in Episcopali diplomate littera I. S. Seueri Martyris ex IV Coronatis os longum. S. Valerij Mart. ossis longi medietas. S. Valentini Mart. Presb. ossis magna pars. S. Zenonis Martyris os longum. Has Reliquias P. Carolus Scribanius anno ⅭⅠƆⅠƆCXV acceptas permissu suæ Sanctitatis & Reu. Patris Generalis, Domui professæ tradidit XIV Augusti ⅭⅠƆⅠƆCXIX, vt fidem faciunt eiusdem litteræ sigillo Societatis munitæ. De S. Zenone supra hoc die egimus. At S. Valerius colitur XIV Iunij, & S. Seuerus VIII Nouemb. In Gallia aliquas S. Valentini reliquias esse testatur Saussaius in Martyrologio Gallicano his verbis: Ipso die claret triumphus S. Valentini Presbyteri & Martyris, [& in Gallia.] cuius Reliquiarum pars Roma in Gallias cum aliquot pretiosis Cælitum lipsanis delata, Meloduni ad Sequanam in S. Petri cœnobio deposita est, non sine signorum diuinorum coruscatione.

ACTA
Ex MSS. Vltraiectino & Romano, Breuiario Romano anni ⅭⅠƆⅠƆXXII aliisque, collata cum Vita SS. Marij & Marthæ, XIX Ianuarij.

Valentinus Presb. Martyr Romae (S.)

BHL Number: 8465

ex MSS.

Lect. I

aTempore quo persequebatur Claudius Christianos, tenuit quemdam Presbyterum, venerabilem virum, Valentinum nomine, [S. Valentinus Claudio Imp. adblandienti] & clausit in carcere in compedibus & catenis. Quem post biduum iussit præsentari in palatio suo b iuxta amphitheatrum. Qui dum præsentatus fuisset aspectibus eius, dixit ad eum: Quare amicitia nostra non frueris, & c viuis cum cœtu Reipublicæ nostræ? satis mirandam sapientiam de te audio, & cum sis sapiens ostendis in superstitione vanitatis. [ostēdit veritatē fidei Christiana,] Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: Si scires donum Domini, gauderes & tu, & Respublica tua, & refutares dæmones, & idola manu facta & confitereris vnum d Deum Patrem omnipotentem Creatorem cæli & terræ, maris, & omnium quæ in eis sunt, & filium eius Iesum Christum. Respondit quidam e Legis consultor, qui adstabat Claudio, [& vanitatem deorum:] & dixit voce clara ad B. Valentinum Presbyterum: Et quid disputas de deo Ioue vel Mercurio? Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: Homines miserrimos & turpes, qui toto tempore vitæ suæ semper in immunditiis & delectationibus & contumeliis corporum suorum male vixerunt. Sed ostende mihi genealogiam eorum, & videbis quam turpes fuerint.

Lect. II

Respondit Legis consultor voce clara exclamans: Blasphemauit Deos & gubernatores Reipublicæ. Eodem die Claudius magis patienter audiebat, & respondebat ad Valentinum Presbyterum, dicens: [eum benigne auscultātem instruit,] Si Christus Deus est, quare mihi non diuulgas, quod verum est? Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: Audiat pietas vestra. Tu vero audi me Rex, & anima tua salua erit & Respublica tua augebitur, & inimici tui exstinguentur, & tu in omnibus victor eris, & hic regno frueris, & in futuro seculo. Hoc tantum commoneo, vt pœnitearis de sanguine Sanctorum, quem effudisti, & credas Iesum Christum, & baptizeris, & saluus eris. Respondit Claudius, & dixit adstantibus sibi: Audite ciues Romani, & cœtus Reipublicæ, quam sana doctrina diuulgatur ab homine isto. Respondit f Calpurnius Præfectus, & dixit voce clara: Seductus es, Princeps, [quo auerso] in doctrina falsa. Et si iustum est, vt derelinquamus, quod a cunabulis nostris coluimus & adorauimus, vos iudicate.

Lect. III

Eadem hora mutatum est cor Claudij, & cum tristitia tradidit eum Calpurnio Præfecto, dicens: [a Calpurnio Præfecto, traditur Asterio:] Patienter audi eum, & si sanum consilium non est quod declarat, fac in eum, quod in sacrilegum leges præfixerunt. Sin vero, audiatur iusta postulatio eius. Tunc Calpurnius Præfectus suscipiens Valentinum Presbyterum, dedit eum cuidam Asterio Principi suo, dicens: Si potueris eum mollibus sermonibus humiliare, intimabo doctrinam tuam Claudio, & eius eris amicus, & multiplicaberis diuitiis & facultatibus. Accipiens autem Asterius eum, duxit in domum suam. [coram eo inuocat Christum:] Et cum introisset in domum Asterij Valentinus Presbyter, genibus positis orauit, dicens: Deus omnium rerum, visibilium & inuisibilium, factor & creator generis humani, qui misisti filium tuum Dominum Iesum Christum, vt nos de præsenti seculo liberares, & de tenebris ad lucem veram perduceres, qui nobis præcipiens, dixit: [Matth. 11. 28] Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos; tu conuerte domum hanc, & dona ei lumen post tenebras, vt cognoscant te Dominum & Christum, in vnitate Spiritus sancti in secula seculorum. Amen.

Lect. IIII

Audiens hoc Asterius Princeps, dixit ad Valentinum Presbyterum: Miror prudentiam tuam, vt dicas, quia Christus vester verum lumen est. [eum instruit:] Respondit Valentinus Presbyter, voce clara dicens: Vere quia Dominus Iesus Christus, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, verum lumen est, qui illuminat omnem hominem venientem in mundum. Respondit Asterius dicens: Si illuminat omnem hominem, modo probabo, si Deus est, aut fallaciam tuam extinguam. Et subiunxit dicens: Habeo filiam adoptiuam, quam diligo a cunabulis, & subito ante fere duos annos g hypochymatis obscurata est fœditate: ipsam adducam ad te, vt, dum curata fuerit, omnia quæcumque præceperis faciam. Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: [filiam cæcam,] In nomine Domini nostri Iesu Christi adduc eam ad me. Currens vero Asterius anxiando adduxit puellam cæcam ad B. Valentinum Presbyterum. Eleuans autem B. Valentinus in cælum manus, oculis h fluentibus lacrymans, dixit: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, [inuocato Christo,] qui misisti filium tuum Dominum nostrum, vt nos de tenebris ad lucem veram vocares, te inuoco ego peccator indignus, qui omnes vis saluos fieri, & neminem vis perire, vt cognoscant, quia tu es Deus, & Pater omnium & Creator, qui cæco nato oculos aperuisti, & fœtentem Lazarum de monumento resuscitasti: Te inuoco qui lumen es verum, & Dominus omnium Principum & Potestatum, vt non mea voluntas, sed tua fiat super hanc famulam tuam, & dignare eam illuminare lumine intelligentiæ tuæ. [& manibus impositis illuminat:] Et posuit manus suas super oculos eius, dicens: Domine Iesu Christe, illumina famulam tuam, quia tu es Deus lumen verum. Et cum hoc dixisset, aperti sunt oculi eius.

Lect. V

Hoc cum vidisset Asterius, cecidit ad pedes B. Valentini, & ita agebant ambo, dicentes: Per Christum, per quem lumen cognouimus, [credentē,] rogamus, vt, quod seis facias, vt saluentur animæ nostræ. Respondit Valentinus Presbyter, & dixit: Ergo facite quod dico: & si ex toto corde creditis, confringite omnia idola, & ieiunate, & relaxate culpas omnibus, [post triduanum ieiunium,] & baptizetur vnusquisque in confessione sua, & saluus erit. Tunc indixit eis triduanum ieiunium, & quia multos habebat Asterius in custodia de Christianis, relaxauit omnes. Tribus autem consummatis diebus, [baptizat cum familia ad 44:] die sancto Dominico baptizauit Asterium cum omni domo sua. Et vocauit ad se S. i Callistum Episcopum, qui veniens signauit Asterium cum omni domo sua, animas fere promiscui sexus numero k quadraginta quatuor. Hoc factum audientes Marius & Martha vxor eius cum filiis suis Audifax & Abbacum, [gratulantibus SS. Mario, Martha, Audifax & Abachum.] scilicet quia cæca illuminata est a B. Valentino, & per illuminationem eius omnis domus Asterij credidit, venerunt cum gaudio ad domum Asterij, gratias Deo agentes, & fuerunt ibi dies triginta duos.

Post hos dies requisiuit Claudius Asterium Principem. Et nuntiatum est illi, quia illuminata fuisset puella in domo eius, & per hoc signum baptizatus esset in nomine Christi cum omni domo sua per Valentinum Presbyterum. Qui iratus misit milites, & tenuit omnes, quos inuenit in domo eius. [His iussis Imperatoris occisis,] Et cum adducti fuissent vincti, inter quos erant Marius & Martha, Audifax & Abbacū nobilissimi ex Persida, qui venerant ad orationem sanctorum Apostolorum; iussit eos separari a congregatione Sanctorum, & præcepit Asterium cum omni domo sua duci vinctum in ciuitatem Ostiam, & ibi eum sub pœnarum examinatione l exhalare. Marium & Martham, Audifax & Abbacum per se audiri. Valentinum vero Presbyterum fustibus cædi, & subire sententiam vt capite truncaretur. [S. Valentinus capite plectitur,] Qui decollatus est via Flaminia sub die sexto decimo Kalendarum Martiarum. Cuius corpus collegit quædam matrona m Sauinella, & sepeliuit in eodem loco, vbi decollatus est, [sepelitur:] accipiens coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. n Ibi postea a Iulio Papa fabricata est ecclesia in honorem S. Valentini Presbyteri & Martyris, [ei ecclesia construitur.] & mirifice decorata, in qua deuote petentibus beneficia Domini præstantur vsque in hodiernum diem.

[Annotata]

a In Actis S. Marij & sociorum 19 Ianuar. incipit caput 2. Tunc tenuit Claudius quemdam &c. MS. Vltraiect. incipit: Claudius Imperator tenuit quemdam. Breuiarium Rom. anni 1522, Romæ natale S. Valentini Presbyteri & Martyris, quem Claudius Imperator ad se adduci faciens reclusit in carcerem &c. Similia habent Breuiaria, Eborense anni 1548, Passauiense 1505, Slesuicense 1512 aliaq;, sed breuius. Andegauense, Turonense, Lexouiense, aliaq; ita incipiunt: Valentinus Presbyter sapientiæ eximiæ multa edidit sanitatum & doctrinæ insignia. Is Claudio in Christianos sæuiente de Christiana religione accusatus &c. Moguntinum anni 1570. Valentinus Presbyter vrbis Romæ, ea persecutione, quæ sub secundo excitata fuit, comprehensus &c. Alia aliter paullulum incipiunt: re omnia conueniunt.

b MS. Vltraiect. in amphitheatro.

c Breuiar. Rom. an. 1522, vnus sis.

d Ita idem Breuiar. alij, Dominum omnipotentem & Iesum Christum filium eius, Creatorem &c.

e Idem Breuiar. Regis Consultor. MS. Vltrasect. solum Consultor.

f MSS. Galphurnius. Acta S. Marij, Calpurnius, MS. Vltraiect. Calporinus, Breuiar. Calphurnianus.

g ὐπόχυμα suffusio est, vitiose MS. Rom. ymocimatis. MS. Vlt. epithematis obscuritate fœdata est.

h MS. Vltr. flentibus. Acta S. Marij, fluentibus lacrymis.

i MS. Vltr. Callixtum. MS. S. Maximini Capiasium. Baronius an. 270 num. 14, quia Romæ sedebat S. Dionysius Papa, existimat proximum Portuensem aut alium quempiam intelligendum esse.

k Acta S. Marij & Breuiaria, quadraginta sex.

l Eadem Acta, iudicium sumere, aliqua MSS. exhalare spiritum. In eisdem Actis additur martyrium S. Asterij & sociorum, quos arbitramur 18 Ianuarij coli, vt ad eum diem diximus.

m Eadem Acta Sauinilla. MS. Vltr. Sabbillina. Surius Sabinella. etiam Martyr habetur, vt supra inter Prætermissos dictum.

n Reliqua solum habentur in MS. Romano. De Iulio Papa supra egimus. In Breuiariis Turonensi, Andegauensi, Lexouiensi, aliisq; tradunt capite plexum iuxta pontem Miluium, vbi postea S. Theodorus Papa ecclesiam Martyris nomine ædificauit, multisque locupletauit donis.

DE S. VALENTINO I EPISCOPO IMTERAMNÆ IN VMBRIA, MARTYRE,

Commentarius præuius.

Valentinus I Episc. Martyr Interamnae in Vmbria (S.)

Avctore G. H.

CIRCA AN. CCLXXIII.

[1] Interamna vrbs Vmbriæ antiqua, inter amnis Naris cornua, qui situs nomen ei peperit, ab Apostolorum discipulis illuminata, fidem Christi inter primas Vmbriæ ciuitates creditur suscepisse. [Interamnæ vrbe Vmbriæ 3 Episcopi Valentini:] Tertius huius vrbis Episcopus habetur in Italia sacra Vghelli S. Valentinus Martyr. Alter ibidem Episcopus Valentinus Confessor, de quo egimus VII Ianuarij, vixit circa annum ⅠƆXXX, post quem duobus interpositis floruit Valentinus III eiusdem vrbis Episcopus circa annum ⅠƆLX.

[2] Quæ S. Valentinus primus Interamnæ gesserit, ita narrat idem Vghellus: [primus nobilis, litteris excultus,] S. Valentinus, inquit, Romanus, ex nobili prosapia, vt videtur non nemini, cum sanctissimis moribus esset, nobiliter litteris excultus, a S. Feliciano Episcopo Fulginate, qui illam prouinciam tunc temporis per prædicationem ad Christum adducere conabatur, supplicante populo, Interamnensis Episcopus ordinatus est, circa annum Dominicæ salutis CCIII. Eo anno S. Felicianum Romæ a S. Victore Papa consecratum esse Episcopum tradit in huius Vita Ludouicus Iacobillus, quam ex Italico Latine versam dedimus XXIV Ianuarij. In ea hæc leguntur cap. I num. 7. Hac auctus potestate S. Felicianus, summique Pontificis benedictione, iter Fulginium versus arripuit cum suis, Diuinæ gloriæ Christianæque fidei propagandæ studio æstuans. [fratrē habuisse creditur S. Abundiū Martyrē,] Comes illi itineris Abundius Interamnas fuit, vir sanctitate & doctrina conspicuus, qui postmodum martyrij lauream adeptus est, existimaturque is esse Abundius, qui Romæ cum Irenæo XXVI Augusti anno CCLXI gloriosum certamen peregit. Vulgata sanctitatis fama, [hospitio excipit S. Felicianū Episc. Fulginatem,] amplissimæque potestatis, quæ Feliciano erat collata, Interamnæ appropinquantem, eius vrbis Clerus obuiam progressus, maxima excepit honoris & reuerentiæ testificatione. Hospitio isthic vsus & Valentini Diaconi, clari cumprimis primis ciuis, & virtute eruditioneque præstantis, qui ante memorati Abundij germanus erat, & nobile martyrium Romæ XIV Februarij sub Placido Præfecto subiit. Hic Felicianus prædicationem insigni doctrina & ardente quodam spiritu auspicatus, multis in ea vrbe vt Christianis sacris initiarentur, persuasit. Aliquot isthic commoratus est dies cum optimis suis hospitibus Valentino & Abundio, identidem erudiens atque exhortans populum, [ab eo Episcopus ordinatur:] ipsumque tandem Valentinum Episcopum sacrauit, & petentibus Interamnatibus præfecit: Sacerdotes quoque complures ordinauit, quasdam quoque restaurauit ecclesias, omnique populo benedixit. Hæc Iacobillus, qui S. Valentinum, non Romanum, sed Interamnatem statuit cum S. Abundio, de quo suo tempore reliqua examinanda hic omittimus. De Episcopatu S. Valentini in Actis eiusdem Feliciani ex MSS. Metensi & Treuirensi hæc edidimus: Tunc namque S. Felicianus Valentinum Diaconum Interamnensium ciuitatis, [permissu S. Victoris Papæ,] dum sibi fortiter adhærere cognosceret, permissu supradicti Victoris eum Episcopum ipse sacrauit: aliosque nonnullos, quos ipse docuerat, per Domini aspirationem Presbyteros ordinauit.

[3] S. Valentinus in dignitate Episcopali constitutus, vt pergit Vghellus, [congregationes instituit,] vbique & semper studium Christianæ pietatis mirabiliter ostendit. Duas Congregationes instituit, alteram Clericorum, Virginum alteram, e quarum S. Agapes fuit. Erudiuit præterea in fide Saturninum, Castulum, [erudit varios, dein Martyres:] Magnum, atque Lucium, qui postea illustres Martyres euasere, quorumque meminit Martyrologium Romanum die XV mensis Februarij, Ecclesiaque Interamnensis concelebrat festum die XVII eiusdem mensis. Hæc ibi. De S. Agape Virgine & Martyre agemus cum eadem Ecclesia Interamnensi XV Februarij. Ioan. Tamayus Salazar Martyrologio Hispanico inscripsit S. Valentinum ad XIV Februarij, eiusq; Acta addit ex Legendario MS. Asturicensi, in quibus Sedes eius Interamna, non Vmbriæ vrbs, quæ vulgo Terni dicitur, sed altera Aprutiorum ciuitas, Teramo paßim appellata, asseritur. Ita enim incipiunt illa Acta: Valentinus Interamnæ nobilis nascitur in Italia Aprutij in Præcutiorū finibus intra colles Apennini montis, qui præmissis primarum studiis litterarum, ad Diaconij ministerium accitus est, omnesque suæ ætatis & maioris Clericos superando, postulante populo & instante Clero, a S. Feliciano Fulginensium Episcopo Interamnensium Præsul effectus est. Hoc nouo indutus onere, ad religionis Christianæ fidem propagandam animum conuertens, [zelosus fidei propagator:] duas Clericorum & Virginum congregationes, ex cuius claustro quædam mirabilis Agapes alumna virgo processit, instituit. Hæc in MS. Asturicensi.

[4] Quæ a S. Valentino, ante martyrium Romam euocato, in extrema vita præclare gesta sunt, extant accurate ab antiquo auctore scripta. [Acta martyrij & Romæ gesta,] Ea Surius ex peruetustis MSS. codicibus, sed, vt monet, stylo aliquot locis modice mutato, ad hunc diem edidit: quæ nos, primigeniis verbis seruatis, damus ex Mombritio, & MSS. variis, potißimum Gladbacensi in Ducatu Iuliacensi, S. Maximini prope Treuiros, Vltraiectino, alio codice nostro, alio Serenißimæ Christinæ Suecorum Reginæ. Extant eadē in monasterio S. Huberti & in Cæsaris-insula. Recitantur eadem Acta, sed aut contracta, aut non integra, in Officio Ecclesiastico ad Matutinum in varias lectiones distributa: vti videre est in antiquis Breuiariis, [in variis Breuiariis relata,] Argentoratensi anni 1478, Spirensi anni 1477, Osnabrugensi anni 1516, Erfurtēsi anni 1518, Sarisburiensi admodum antiquo, Insulensi, Brugensi, Lingonensi aliisq;. Additur eadem Oratio, seu Collecta, quæ de S. Valentino Presbytero habetur in libro Sacramentorum S. Gregorij, & hactenus in Breuiario & Missali Romano: in aliquibus dignitas, seu gradus Pontificis aut Episcopi interponitur. In Erfurtensi Breuiario tres priores Lectiones de S. Valentino Presbytero recitantur, quibus totidem de S. Valentino Episcopo Interamnensi adduntur. In codice Patrum Oratorij Romæ Vita S. Valentini Presbyteri in sex Lectiones distributa est, quibus adduntur septima, octaua, nona de Vita S. Valentini Episcopi Interamnensis, quæ illic minus quam in aliis Breuiariis contracta est. Baronius hæc forsan Acta intelligit dum in Notis ait, haberi eorumdem vetustiora exemplaria MSS. in sua bibliotheca. Alia Vitæ huius compendia ediderunt Petrus Equilinus in Catalogo lib. 3 cap. 122, qui Episcopum Ichtyranensem appellat, [ab aliis scriptoribus contracta.] Georgius Vicelius, qui Ithiranam in Parthia collocat, sed Interamnæ potius credit Episcopum fuisse. Zacharias Lippelous, ex ea, inquit, quæ optima fide extat apud Mombritium, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ.

[5] Celebris est eiusdem S. Valentini antiquis Martyrologiis adscripta veneratio. In antiquo Romano, [memoria sacris Fastis inscripta.] quod S. Hieronymo attribuitur, hæc primo loco leguntur: XVI Kalend. Martij Interamnæ via Flaminia Natalis Valentini. Occisus est illa via alter S. Valentinus, vt videatur vtriusque memoria confusa. Vtrumque paßim alij celebrant, & de hoc vetus Romanum a Rosweido editum hæc habet: S. Valētini Interamnensis Episcopi. MS. S. Richarij: Interamnis S. Valentini Episcopi & Martyris. Beda, Ado, Rabanus, Notkerus, Martyrologia MSS. S. Cyriaci, S. Maximini Treuiris, S. Martini Tornaci, Lætiense, Aquisgranense, aliaq; hoc elogio, ex Actis sumpto, exornant: Eodem die natalis S. Valentini Interamnensis Episcopi, qui tentus a paganis ac virgis cæsus, & post diutinam (aliis diuturnam) cædem custodiæ mancipatus, cum superari non posset, mediæ noctis silentio eiectus de carcere decollatus est, iussu furiosi Placidi Vrbis Præfecti. Tunc Proculus, Ephebus & Apollonius discipuli transferentes eius corpus ad suam Ecclesiam Interamnæ vrbis, noctu sepelierunt. Vbi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a Gentilibus, custodiæ sunt traditi Consulari Leontio, quos ille iussit noctis medio suis tribunalibus præsentari, & cum a fide reuocari, nec blandimentis, nec minis possent, iussit capite cædi. Qui non longe sunt a corpore S. Valentini sepulti. Quorum martyrium officio Ecclesiastico celebrat XVI Februarij Ecclesia Interamnensis. Solius Valentini meminerunt Vsuardus, Bellinus, MSS. Martyrologia Leodiense S. Lamberti, Vltraiectinum S. Mariæ, aliaq;: quorum verba fere in Martyrologio Romano extant: Interamnæ S. Valentini Episcopi & Martyris, qui post diutinam cædem custodiæ mancipatus, cum superari non posset, mediæ noctis silentio eiectus de carcere, decollatus est, iussu Placidi Vrbis Præfecti. In Martyrologio Romano additur martyrium SS. Proculi, Ephebi & Apollonij. Alia ex Actis elogia formarunt Galesinius & Maurolycus, & Chæremonem S. Cratonis filium ab eo sanatum tradunt. S. Cratonis natalis est XV Februarij.

[6] Quo tempore floruerit S. Valentinus, indicant Acta MSS. S. Feliciani, [floruit seculo Christi III,] a quo permissu S. Victoris Papæ est Episcopus consecratus. Præfuit Ecclesiæ S. Victor ab anno CXCII ad annum CCI, quando martyrio coronatus est XXVIII Iulij: in cuius locum circiter annum nonum Seueri Imperatoris successisse S. Zephyrinum docet Eusebius lib. 5 Histor. Eccles. cap. 27. Martyrium obiit S. Felicianus in septima persecutione a Decio anno CCL in Christianos mota. At sub quo Imperatore passus sit S. Valentinus, nescitur. Arbitrantur, inquit Vghellus, circa an. CCLX, alij CCLXXIII sub Aureliano, qui persecutionem, quæ nona habetur, [num mortuus sub Aureliano aut Claudio II?] in Christianos instaurauit. Ast Aureliani decessorem Claudium II tradunt Acta S. Valentini in MS. nostro, quæ sic incipiunt: Tempore Claudij Imperatoris fuit quidam Christianus, nomine Valentinus, Interamnæ ciuitatis Sacerdos, qui illustre duxit martyrium sub Placido vrbis Romȩ Prȩfecto. Cum igitur Athenienses nobiles nati Proculus &c. Sed potuit conuersio Cratonis aliorumque contigisse sub Claudio, ac martyrium sub Aureliano. Quocumque sub Imperatore occubuerit, id factum est seculo Christi tertio, & menda variorum scriptorum vltro innotescunt. In Legendario MS. Asturicensi, dicitur & Præsul a S. Feliciano effectus, [non sub Traiano,] & iussu Placidi fractis ceruicibus vitam inuenisse æternam anno Domini CXI imperante Traiano. Quæ non cohærent, atque ab alio Valentino Martyre perperam ad hunc translata.

[7] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij ad XXX Septembris, citatis Ecclesiæ Aquisgranensis Lectionibus, refert S. Leopardum Martyrem, cuius in ea Ecclesia corpus adseruatur, Romæ iuxta pontem Moluium scholasticum fuisse Valentin, illumque Iuliani decreto extra muros ciuitatis fuisse decollatum, [neque sub Iuliano,] atque a Valentino Vtricolæ sepultum. Eadem habent Acta MSS. & pontē Molinum, qui Miluius est, appellant, de quo egimus ad Acta S. Valentini Presbyteri & Martyris. Molanus arbitratur Valentinum dictum, esse Interamnensem Episcopum, cuius tempus in gestis non exprimatur. Molanum sequuntur in Historia Aquisgranensi Petrus Beeckius cap. 9, & Franciscus Haræus, ad XIV Februarij. Molanum oppugnat Ferrarius in Notis ad S. Leopardi Vitam, asseritq; S. Valentinum Episcopum Interamnensem sub Diocletiano martyrio affectum fuisse: neque est ipse Ferrarius satis sui memor, qui ad diem XIV Februar dixerat sub Imperatore Aureliano circa an. CCLXXIII caput illi amputatum. Et in noua Topographia, sub Claudio Martyrem occubuisse: quando S. Valentinus Presbyter Christi athleta obiit. Alius vero Valentinus S. Leopardi Magister nusquam in huius Actis aut Sanctus aut Martyr appellatur.

[8] Annotat idem Ferrarius ad XIV Februarij, acta alterius Valentini Episcopi Interamnensis, [neque tēpore Iustini Imp.] qui sub Iustino Imperatore, a nonnullis cum huius actis confundi: quod in huius successore Proculo etiam obseruat Vghellus. Lippelous etiam, seu Cornelius Graßius, in recognitione ad Acta S. Valentini præmonet, hunc alium esse ab eo, cuius meminit Petrus in Catalogo lib. 1 cap. 15 in Vita S. Proculi Episcopi & Martyris, qui vixit temporibus Iustini Imperatoris. Ob quem locum Tamayus Salazarius ait illos martyrium huius Valentini ad tempora Iustini Imperatoris reiicere, cum prorsus asserant cum Baronio, passum videri tempore Gentilium Imperatorum. In Breuiario Wormatiensi anno 1578 excuso Legenda S. excuso Legenda S. Valentini ita desinit: Senatores indignati, [neque an. 1048.] Valentinum virgis primo cædunt, postea decollauerunt, anno Domini millesimo quadragesimo octauo. Mendum suspicor in numeris aliculi irrepsisse, & forte scriptum fuisse anno CCXLVIII, & a quopiam descriptum anno ⅭⅠƆXLVIII.

[9] Corpus S. Valentini anno ⅭⅠƆⅠƆCV, die XXI mensis Iulij, [Corpus inuentum an. 1605.] ab Episcopo Interamnensi repertum fuisse in arca plumbea tradunt Vghellus & Ferrarius: qui in generali Catalogo ad illum diem ita consignat hanc inuentionem: Interamnæ in Vmbria Inuentio S. Valentini Episcopi & Martyris. annotatq; de eadem agi in monumentis eiusdem Ecclesiæ MSS. seu necdum excusis. Præfuit tunc Ecclesiæ Interamnensi Episcopus Ioannes Antonius Honoratus, anno sequente ⅭⅠƆⅠƆCVI vita functus. Fuerunt simul inuenta corpora SS. Proculi, Ephebi & Apollonij, vti dicemus XVI Februarij.

VITA
auctore anonymo antiquo,
ex V MSS. & Mombritio.

Valentinus I Episc. Martyr Interamnae in Vmbria (S.)

BHL Number: 8460

EX MSS.

[1] Propheta loquitur ad Deum: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. In ipsa ergo multiplicatione illi specialiter ad Deum pertinent, qui vitam suam vouerunt Creatori, [S. Valentinus clariis virtute miraculorum,] ita vt corpus & animam intentissime Christo faciant adhærere. Vnde beatus vir Interamnensis Episcopus, S. Valentinus, bene viuendo meruit virtutibus adhærere, quæ virtutes latentem hominem omnimodo credentium animis perspicuū tradiderunt.

[2] Igitur cum Athenienses quidam, nobilies nati, Proculus, a Ephebus & Apollonius, scholastici viri apud Græcos, [euocatur Romam a S. Cratone ob morbū filij:] Latina studia desiderassent, apud Cratonem ciuem suum, oratorem vtriusque linguæ, in vrbe Roma hospitabantur, cuius & magisterio & hospitio fouebantur. Factum est autem, vt vnicus Cratonis filius, b Chæremon nomine, iuuenis scholasticus, sic incurreret ægritudinem, vt incuruatus dorso, caput habens inter genua, remaneret. Cumque omnes pene medici, qui in vrbe Roma erant, nulla ei possent ratione succurrere, extitit quidam Fonteius c Tribunitius, qui diceret, istam passionem acrius suo euenisse germano, & curatum esse a quodam Sancto, Valentino Episcopo, qui est Interamnis vrbis ciuis, & hortabatur transmittere ad eum. Denique & ipse puer, ex quo curatus est, non illum deseruit, dicens, se nimio eius bonitatis affectu constrictum. Audiens hæc Craton, mittit ad illum nobiles viros, amicos suos, qui illum rogarent, vt ad vrbem Romam dignaretur venire. Quem cum venientem Craton hospitio recepisset, ostendit ei filium suum Chæremonem, & cœpit petere eum, vt, sicut curauit germanum Fonteij, ita & huic succurreret.

[3] Cui S. Valentinus Episcopus dixit: Tu si vis, curabitur. Et Craton ad eum, Dimidiam, ait, partem substantiȩ meȩ tibi dare disposui, si tu eū ab hac infirmitate liberare potueris. Cui S. Valentinus respondit: Miror te magistrum prudētem non aduertisse quod dixi: Tu si vis curabitur. Nā si credideris Christo meo, fides tua pretiosa est Deo magis, quam tu, qui in rebus vilissimis & vanis d spem collocas tuam, credens effigies malignorum hominum, [vtq; fidem complectatur, petit:] in ligno aut in quocumque metallo expressas, aliquam diuinitatem habere: qui suo merito hoc obtinuerunt. Nunc autem, vt non possint dij credi, cum sordidissimis actibus & crudelissimis occupati, nullum tempus immune ab sceleribus habuerunt. Sed si fidem, quam insinuo, ab hac defendas iniuria, & Deo illam inuisibili & omnipotenti committas, dabitur salus filio tuo, quam postulas: censum vero tuum, cuius mihi medietatem polliceri voluisti, offer pauperibus, qui orent pro filio tuo: mihi autem nulla ratione persuadere poteris, vt pro salute eius aliquid aliud abs te quam fidem quæram. Crede ergo filium Dei, verum Deum esse, Iesum Christum, & omnibus renuncia simulacris, & videbis saluum filium tuum. Dicit ei Craton: Licet ignorem, quo ordine religio vestra teneatur, audiui tamen, quod vnusquisque per fidem suam saluetur, nec prosit alteri alterius fides, nec obesse poterit alteri alterius infidelitas.

[4] S. Valentinus Episcopus dixit: Certæ caussæ sunt conuersationis humanæ, quæ alios pro aliis nec liberari faciant, nec perire. Neque enim in fide dubius pater, filio potest obesse fideli. In his ergo caussis, quas necessitas flagitat, sanitatem quærunt, dum patitur, pater pro filio, soror pro fratre, pro seruo dominus: & filium patri esse redditum, & fratrem sorori, & seruum legimus domino restitutum. Igitur pro eorum interitu hi, qui cruciabantur, fidem integram acceperunt ad hoc, [docet ob fidem aliorum plures adiutos esse:] vt efficerentur vtrique fideles, & salus temporalis data corporibus, vt acquirerent animabus æternam salutem sicut & factum est, vt Centurio morientem seruum suum reciperet, & filiam mortuam archisynagogus ad vitam reuersam adspiceret, & sorores Lazarum, iam sepulturam quatriduanam habentem, quem lugebant & flebant, voce Domini suscitatum esse gauderent. Sunt & multa alia, quæ in nouis & veteribus sacris voluminibus ista affirment, & fides alterius subuenisset aliis doceatur, & infidelitas alterius aliis nocuisset, quæ nunc memorare longum est. e Nam & Pharaonis vnius hominis infidelitas totam Ægyptum cædi fecit variis plagis, quoadusque cum suo interiret exercitu. Et fides Moysis præsentibus victoriam, ex hostibus tribuit. Et Iesu Naue sanctitas populis in dispersione positis plurimum triumphum attribuit. Quid memorem viduæ credenti ab Elia mortuum vnicum suscitatum, dolenti e feretro redditum a Christo vnicum viduæ? Quid paralyticum a credētibus cum lectulo suo funibus depositum ac curatum? Nonne fides alterius ita aliis profuit, vt fides credentium Diuini oris laudem f adquireret, & a non credentibus incredulitatē eiiceret, & sanitatem languentibus restitueret, & vitam in mortuis repararet.

[5] Hæc & his similia multa S. Valentino Episcopo prosequente, Craton orator cecidit ad pedes eius, dicens: Credo, quod ille, quem prædicas, verus sit Deus, & præter ipsum non sit alius, qui imperet languori, vt abscedat; [suadet cōfractis idolis baptismum:] imperet morti, vt fugiat; imperet vitæ, vt redeat. S. Valentinus Episcopus dixit: Fides Christiana non tantum verbis, sed & operibus demonstratur. Dicit ei Craton: Quæ sunt opera, per quæ fides possit ostendi? S. Valentinus Episcopus dixit: Vt abrenuncietur idolis manufactis, quorum effigies adoratur in templis, & ab omni peccato lotus fonte purissimo, Dei filius adopteris. Craton dixit. Aqua, quæ sordes corporis lauat, quomodo poterit peccata mundare? S. Valentinus Episcopus dixit: Aqua ipsa per mysterium inuocatæ Trinitatis, Spiritum sanctum in semetipsam recipit, & per ipsum vniuersa peccata & crimina dimittentur. Dicit ei Craton: Dum disputatio nostra longius tenditur, vita filij mei Chæremonis breuiatur.

[6] Dicit ei S. Valentinus Episcopus: Nisi credideris ea, quæ nec audire potuisti aliquando nec videre, saluus esse non poterit filius tuus. [explicat vitā Christi & mysteria religionis:] Dicit ei Craton: Quid est, quod ego nec audire potui, nec corde concipere? S. Valentinus Episcopus dixit: Numquid audisti aliquando virginem concepisse, virginem peperisse, virginem post partum permansisse? Audisti aliquando aut vidisti quempiam siccis pedibus vndarum pelagus pertransisse, imperasse ventis, tempestatem iussu compescuisse, postremo crucifixum, mortuum & sepultum, die tertia resurrexisse, atque multis videntibus in cælos ascendisse, Angelis testantibus, ita vt ascendit, denuo venturum ad iudicium? Si ista facta credis, accede & baptizare, vt possis ad salutem filij tui pertingere, & per ipsum ad vitam perpetuam peruenire. Dicit ei Craton: Quantacumque dixeris, & verborum ampliata fuerit multitudo in vno hoc colligi poterit, si saluetur hic, pro quo ista dicuntur.

[7] S. Valentinus Episcopus dixit: Quoniam sapientia mundi, in qua tu magister esse videris, stultitia est apud Deum, [Cratone admittēte pactum, si filius sanetur,] & non potes tam perfecte credere, quam fides ipsa deposcit, cui credendum est; da mihi fidem tuam sub hac pollicitatione, vt si filius tuus per meam fidem saluetur; tu per salutem filij tui cum omni domo tua conuertaris ad Christum. Tunc Craton vocauit coniugem suam cum omni familia, & prostrarus pedibus eius, cœpit promittere, quod, si ille saluus esset, omnes crederent Christo. Erant autem in hoc spectaculo Proculus & Ephebus atque Apollonius, quos cognouimus in Græco perfectos, ad Latina studia peruenisse. Hi itaque simili modo oratoris sui filium Chæremonem cupientes saluum fieri, se credituros affirmant.

[8] Tunc S. Valentinus Episcopus iussit sibi cubiculum præparari, [inclusus cubiculo, orat,] & vnius diei atque noctis silentium fieri: & clausit ostium super se & puerum Chæremonem, qui tertio anno transacto ita per totum corpus implicatus atque glomeratus iacebat, vt caput inter genua habens remaneret, & nullam partem corporis posset liberam in membris habere. Erant enim eius brachia simul & crura contorta, vt nullus medicorum passionis istius adsereret repertum esse vocabulum. Tunc S. Valentinus Episcopus vir Dei, fide plenus, clauso, vt diximus, ostio, stratoque humi cilicio, eleuauit puerum Chæremonem de lecto, & proiecit eum seminecem in eo cilicio, in quo ipse orare consueuerat, & per totam noctem in Dei laudibus & oratione manenti, lumen circa mediam horam noctis tantum apparuit, [impetratq; puero sanitatem:] vt hi, qui in spectaculis erant circa cubiculum, putarent intus flammam accendi. Sed spatio vnius horæ transacto, surgens sanissimus puer, simul cœpit voce clara in Dei laudibus incolumis concrepare. Audientes autem illum parentes eius Domino canere, cuius per tres annos solum gemitum audierant, mugitumque reddentem, omnes simul gaudentes, fores vt reseraret eis, S Valentinum exorabant. At ille dixit: Nisi compleuero statutum orationis numerum & hymnorum, non vobis aperiam.

[9] [baptizat S. Cratonē cum familia,] Sed cum iam aurora nocti finem imponeret, S. Valentinus referat claustra cubiculi, & Chæremonem iuuenem parentibus, ac si nihil perpessus fuisset, ab omni ægritudine liberatum assignat. Tunc Craton cum coniuge & omni domo sua credidit, & baptizatus est. Chæremon autem vestigia S. Valentini relinquere, [& SS. Proculū, Ephebum, Apolloniū, applicātes se studiis spiritualibus:] nulla potuit ratione suaderi. Proculus vero & Ephebus atque Apollonius, abiicientes studia humanæ sapientiæ, ita se contulerunt ad Dominum, vt vltra penitus nihil humanarum legerent litterarum: sed conuersi ad Dominum, spiritalibus se studiis tradiderunt magistro, cuius non tantum verba, sed etiam facta probarentur mirabilia.

[10] Interea per hos confluebat multitudo scholasticorum ad Christum, ita vt g Abundius Præfecti Vrbis filius animo duceretur, [pluribus conuersis,] & tota fidei plenitudine Christi se famulum publica voce clamaret. Tunc indignatio pene omnium Senatorum accensa est, & tentus S. Valentinus Episcopus atque virgis cæsus, [captus, casus, capite plexus:] compellebatur sacrificare dæmoniis, & post diuturnam cædem custodiæ mancipatur. Videntes autem eum constantiorē fieri, & in ipsa cæde & custodia gloriari, & omniū, qui per ipsum Christo crediderant, animos cōfortantē, medio noctis silentio eiectum de carcere decollauerunt iussu furiosi Placidi, Vrbis Prȩfecti. Tunc a Proculo, Ephebo atque Apollonio ablatū corpus venerandi Christi Martyris, [Interānæ sepelitur.] ad suam ecclesia Interamnæ vrbis nocturno itinere transtulerunt, ibique in suburbano empto terræ spatio non longe ab eadem ciuitate sepulturæ honestissimæ tradiderunt: vbi cum quotidianis vigiliis in Dei laudibus permanerent, tenti a Gentilibus, custodiæ sunt traditi Consulari Leontio. h Qui Leontius agnoscens Proculum, Ephebum atque Apollonium, multos e populo, quos cognouerant, amatores habere, timens ne violenter ei a populo tollerentur, noctis medio suis eos iussit tribunalibus præsentari. Quos cum vidisset nec blandimentis decipi, nec terroribus frangi posse, [SS. Proculus, Ephebus, Apollonius Martyriā subeunt.] iussit eos capitalem subire sententiam. Ipse autem statim fugiens cum officio, & quo porrexit, non se permisit sciri. Tunc omnis populus luctum quidem de nece eorum, sed gaudium de martyrio habuerunt. Porro Martyres sancti a S. Abundio non longe a corpore S. Valentini sunt sepulti, collaudantes Dominum Iesum Christum, qui viuit & regnat cum Deo Patre & sancto Spiritu in secula seculorum, Amen. i

[Annotata]

a MS. S. Maxim. & Breuiar. Argentinense anni 1478, Esibus, Gladbas. Esybus. Breuiar. Erfurtense anni 1518, Esibus qui & Phebus. Mombritius Ephibus.

b MS. Regium, Mombritius, Breuiar Argentinense & Insulense Cerimon, Spirense Cerumon, Osnabrugense Kerimon.

c MS. S. Maxim & Breuiar. VVormatiense, Tribunus, qui Frōtonius dicitur in Breu. Erfurtensi.

d Idem MS. Vitam tuam consumis. MS. Regium, Gladb. Membritius Vitam tuam expendis.

e Reliqua istius numeri desunt in Surio.

f Sequentia in MS. S. Maxim. ita leguntur: promeruit, & vitam in mortuis reputauit.

g MS. S. Max. Abundantius.

h Mombritius, Licentio, varia MSS. Lucentio. Fuit quidam Leontius Præfectus Campaniæ sub Diocletiano, de quo Acta SS. Archelaæ, Theclæ. & Susannæ 18 Ianuar.

i MS. S. Max. Abunculo. Fuisse quemdam Abundium fratrem S. Valentini tradit Iacobillus in Vita S. Feliciani Episc. Fulginatis 24 Ianuar. cap. I. opinaturq; eumdem dein Martyrem occubuisse cum S. Irenæo, coliq; 26 Augusti. quod suo tempore exāminabitur.

DE VENERATIONE CAPITIS S. VALENTINI MARTYRIS GEMMETICI IN GALLIA

Commentarius præuius.

Valentinus Martyr (S.), Veneratio Capitis Gemmetici in Gallia

G. H.

[1] Gemmeticū Ordinis Benedictini antiquum monasterium in Sequanæ fluminis peninsula, a Rotomago, in cuius situm est diœcesi, quinque circiter leucis distat. In huius monasterij ecclesia adseruatur caput S. Valentini Martyris, [Historiam huius venerationis scripsit Baldricus Dolensis Episcopus circa an. 1020.] Roma eo delatum: quod pluribus miraculis clarum, ac venerationi publicæ expositum, annuo festo honoratur. Translationis huius & miraculorum historiam scripsit Baldricus vrbis Dolensis in Britannia Armorica Episcopus, siue, vt ipsemet scribit, Pontifex Metropolitanus, qui sub initium seculi XII floruit: a cuius calamo habemus Historiam Hierosolymitanam libris quatuor distinctam, & inter Gesta Dei per Francos editam. Orditur eam ab anno ⅭⅠƆXCV, a quo initium habet militaris illa in Orientem expeditio: desinit vero cum captis Hierosolymis, quod quinquennio post cōtigit. Eam describit Ordericus Vitalis in Historia Ecclesiastica lib. 9, vbi sub finem hæc de auctore tradit: Ciuis fuit Aurelianensis, monachus & Abbas Burguliensis, liberalibus imbutus studiis, & religiosæ meritis vitæ venerabilis. Inde pro religione & sapientia ad gradum Dolensis Archiepiscopatus, delectione prouectus est Ecclesiastica. In Episcopatu monachatū seruauit, & cum monachis, prout fors dabat, plerumque habitauit. Indomitis enim Britonibus præerat, quorum peruersitatem tolerare non poterat. Vnde proteruos & exleges frequenter deserebat, & in Normanniam fugiebat: vbi Dolensis Ecclesia super Riselam fluuium a temporibus S. Sampsonis regnante Hildeberto Rege Francorum fundos habebat, [qui sæpe in Normannia degebat,] & quiete pacificeque possidebat. Ibi scriptis & dogmatibus suis auditores suos ad Dei cultum incitabat, & vicina cœnobia, Fiscannum scilicet ac Fontinellam atque Gemmeticum aliaque plura visitabat, [& Gēmeticenses inuisebat:] & in timore Dei sacris sermonibus confortabat. Tandem in senectute bona defunctus est, & Pratellis in basilica S. Petri Apostoli ante Crucifixum sepultus. Hæc Ordericus, qui Historiam suam absoluit anno Christi ⅭⅠƆXLI. De aliis Actis Sanctorum ab eodem Baldrico scriptis suo tempore agemus.

[2] Hanc historiam Translationis capitis S. Valentini & miraculorum ex codice MS. Ecclesiæ S. Audoëni nobis communicauit Fredericus Flouetus noster. Baldricus Episcopus pro scriptionis huius auctoritate allegat num. 1 Gemmeticensium non discredendam sinceritatem, antiquam simplicitatem, puram relationem, [qua auctoritate censeat eā:] & pro miraculis testimonia. Ac num. 17 relato miraculo valetudinis redditæ Fratri Hugoni Præcentori, addit: Hoc ex ipsius ore hausimus, Fratribus aliis, qui cum eo illud attestati sunt, audientibus.

[3] Cuius S. Valentini illud caput sacrum censeri debeat, non æque liquet. Appellatur num. 2 Presbyter Interamnensis. Ast Interamnensis Episcopus fuit: & S. Valentinus Presbyter, Romanus traditur fuisse, eiusq; apud Romanos in S. Sebastiani æde adseruari caput. Anno autem ⅭⅠƆⅠƆCV corpus S. Valentini Episcopi apud Interamnenses in arca plumbea inuentum est, [cuius Valentini sit caput.] quod itidem in monasterio S. Benedicti Bagensi ad vrbem Rubricatam prope Barcinonem opinati sunt Hispani adseruari, eiusq; caput ad Taurum vrbem Zamorensis diœcesis deuectum, argentea capsula custodiri. Quæ de altero Sancto eiusdem nominis Valentino accipienda esse videntur.

ACTA TRANSLATIONIS CAPITIS ET MIRACVLA,
auctore Baldrico Episcopo Dolēsi,
ex MS. Rotomagensi.

Valentinus Martyr (S.), Veneratio Capitis Gemmetici in Gallia

BHL Number: 8461

ex MSS.

CAPVT I
S. Valentini caput Roma Gemmeticum delatum. Agris incursu bestiarum liberatis, veneratio accessit.

[1] Qvaliter beatissimi Valentini caput Gemmeticum vsque allatum sit successiuis temporibus, stylus noster licet admodum impolitus, scribere non pigritetur; sicut nobis retulit Fratrum non discredenda sinceritas, & ipsis illud promulgauerat antiqua Patrum & mira simplicitas. [Prologus auctoris.] Ego igitur sanctæ Dolensis Ecclesiæ Sacerdos, quamuis indignus, dignitate Pontifex metropolitanus, nomine Baldricus, monachorum Gemmeticensium puram relationem pro auctoritate recompensans, litteris perstringere procuraui, quod de capitis translatione audiui: nec non & pauca quæ de multis miraculis, quæ per eum Dominus operari dignatus est, ipsorum testimonio credulus cognoui.

[2] Quidam qui sacerdotio fungebatur, orandi gratia ad Apostolorum limina properans, Romam perrexit, [Obtinetur a Sacerdote Romam profecto] & iter arreptum, Deo prosperante, consummauit. Quasdam tamen ascensiones in corde suo disposuerat, vt, si quo modo Sanctorum pignora reperisset, ea diligenter apportaret, & diligentius conseruaret. Et Sacerdos in domo cuiuslibet hospitatus est, patefecit alicui desiderium suum; si quod forte sui desiderij solatium inueniret. Dum super his confabularentur, quispiam affuit, qui de Valentino Presbytero Interamnensi mentionem fecit: Illius caput, care mi, [caput S. Valentini Mart.] tibi possem largiri, non cupiditate lucri allectus, sed Vltramontana vt inde gaudeat & illustretur prouincia, valde sollicitus. Quod, si mihi dicenti discredis, saltem iuranti credas volo: quia, quod dico, sic verum esse profiteor: & illico iurauit igitur id ita Sacerdoti vltroneus, & caput Valentini, quod absconditum sciebat, post Sacramentum exocculuit, & illud Presbytero tradendo satisfecit. Nam & Presbyter ei de honorifice tractando capite adiuratus spopondit: & sic alter ab altero salutatus discessit. Intellexit ergo Sacerdos, quia Dominum itineris sui habuerit prosperatorem: quia voti sui eum effecerat compotem.

[3] Redit sacerdos thesauri diu desiderati baiulus, spemque suam totam collocat in Valentini orationibus: aspera & inuia montium & rupium indemnis trāsuolat, & demum Neustriam applicat. Commendauit Presbyter illud sanctissimi capitis patrocinium, [defertur Gemmeticum:] vbi libuit: quod aliquanto post tempore Gemmeticum ad cœnobium allatum, Ecclesiæ illius alumnis tradidit, ibique monachum induit. Reposuerunt autem illud pro tempore retro secus altare beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, [deponitur absque veneratione,] quoniam non audebant de eo adhuc publice prædicare. Multa consumpta sunt tempora & hos rumores senescens pene obliterauit vetustas: creber tantum inter Fratres illos de Valētino fiebat sermo & frequens confabulatio. Nouerant quidam eorum locum, in quo caput erat absconditum, quod tamen nemini exterorum volebant propalare. Differebant igitur in tempus, vsquequo temporum Moderator eis opportunum indulgeret tempus. Timebant quatenus ab eis exigeretur, quod occultatum seruabatur. Iam tantum illud pignus nobile in theca reposuerant eburnea, [in theca eburnea,] & inter alias veteres capsas collocauerant. Quidam siquidem dubitabant, ne forte pro Valentini capite caput aliud haberēt. [quibusdā dubitantibus.] De sacramento tantum audierant: sed periurium suis in cordibus auidissime timebant. Beatus etiam Valentinus nondum quibuslibet auditus euidenter eis innotuerat.

[4] Contigit aliquando, quatenus benignus Deus colonos Gemmeticenses visitaret, eosque clementer corriperet: nec iam famulum suum vlterius volebat absconditum, quem Neustriæ decreuerat profuturum. Misit ergo Rex Regum, [Bestiolis agros vastantibus,] artifex mirabilis, quemdam suȩ vltionis exercitum, Gemmeticensibus valde nociturum, & omnes suas segetes, nisi cito ad eum clamauerint, exterminaturum. Misit, inquam, bestiolas ad genus humanum impugnandum & expugnandum, muribus assimiles, quas vocant mulotes: quæ totam agriculturam depopulabantur, & mirum in modum hominibus cunei truces inimicabantur: sata secabant, grana consumebant, & terram excultam in vastitatem redigebant. Sic sic serenissimus aliquoties contra nos immissiones malas præparat, vt corrigamur, vt clamemus, nec deficiamus, [opem Dei inuocantibus accolis,] quatenus exaudiamur. Clamauerunt autem Gemmeticenses ad Dominum, ad quem & clamare oportebat: quia iam ab animalibus illis vix aliquid residuum erat. Non enim vel in die vel in nocte a segetum consumptione absistebant: sed inimicum examen inimico dente omne messium culmen secabant. Videres illas feras legiones per agros lasciuientes: nec erat qui vltioni Diuinæ resisteret. Clamauerunt igitur ad Dominum medullitus, qui tandem exaudiuit eos, & hoc modo liberauit afflictos: etenim fateri compellebantur, non aliunde passionem illam illudue flagellum, nisi ex Dei vindicta, processisse.

[5] Erat in ecclesia Gemmeticensi quidam inter Fratres religiosos religiosus, cui semel in ecclesia & denuo Sanctus apparuit Valentinus. [S. Valentinus apparens monacho.] Erat autem honesta persona, pallio comptus candido, sacerdotali decoratus indumento: voce quoque imperiosa dicit ei: Vade, inquit, & dic Fratribus, vt caput nostrum, de quo quidam ambigunt (Valentinus siquidem ego sum) per agros & regionem istam deferant, compita vel plateas circumeant: quia reuera Deus eis propitiabitur, si nostri ex hoc nunc festinius reminiscentur. Contempsit homo, quoniam arbitrabatur de somnio. Die altera Valentinus eadem visus est replicare verba. [sæpius,] Nec tunc monachus acquieuit: sed adhuc taciturnus exspectauit. Nocte subsequenti dum Fratres pene Matutinas consummarent orationes, [monet vt caput suū in supplicatione circumferatur:] increpatiuus affuit Valentinus: & voce, quæ a multis audiri potuit, monachum desidiosum ita redarguit: Vsquequo dissimulas? vsquequo pigritaris? nonne vides, quantæ terræ isti imminent clades? Vade, loquere: iam noli tardare. Sin autem. Audierunt aliqui homines loquentem, & strepitum: sed tamen non intellexere verbum. Adest, cui erat imperatum, euocatus, minis Valentini terribiliter excitus, enarrat primam & secundam visionem, suamque redarguit negligentiam.

[6] Postquam is de tertia collocutione locutus est, crediderunt ei; quoniam audierunt vocem increpantis. Statim omnes accelerant moras, exornant B. Valentini capsulam, vt portari debeat, coaptant illi, venerando subdunt colla gestatorio: quia id præsumebant de Domino. Confluunt accolæ cateruatim: fundunt preces & lacrymas, aliquatenus castigati: agunt processionem, per Beati suffragia Valentini expetunt & expectant pietate sua liberationem. [circūfertur caput:] Peragunt Litanias, & Christianas in circuitu deducunt choreas. Feretrum illud sanctissimum, nobile illud propitiatorium, quod vehebatur, continebat: in quo post Deum singulariter confidebant. Mira res. Agmen inimicum hominibus, & satis inimicum, mulotes illi, ac si Valentini sensissent increpationem, ex tunc indemnes conglobati ad Sequanæ fluuium properabant, vel vltronei, vel Valentini iussu coacti, [bestiolæ in Sequanam insilientes mergutur:] alueum fluminis inextricabilem ingrediebantur, & mergebantur, & vastis gurgitibus intercepti, suffocabantur. Omnipotens etenim, ad ostendendam cari sui virtutem, illum exterminatorem cuneum exterminabat, & Valentini sui nomen per hoc propagabat.

[7] Mirabantur & obstupescebant piscatores inconsuetam prouidentiam, retibus suis retinentes. Sic paucis diebus mulotes illi altis hiatibus absorpti sunt, & de eorum absentatione omnes indigenæ gauisi sunt. Nam nondum ille malus exercitus vsque ad internecionem totum triturauerat, [lætantur accolæ:] quoniam Valentini oratio luem illam anticipauerat. Messuerunt igitur quod residuum inuenerunt, plus de tam præsenti miraculo hilarati, quam de præcedenti damno fere contristati: siquidem secum habebant fidelem Patronum, exauditorem promptum, adiutorem efficacissimum, cui se commiserant, Dominum suum Valentinum. Confidebant etiam, [Patronum eligunt S. Valentinā:] quia de omnibus aliis angustiis per B. Valentinum liberaret eos Dominus: quoniam promittebant se illum posthac habituros honorificentius. Diuulgatum est istud circumcirca miraculum: & iam in ore omnium frequentari, beatissimum audire Valentinum. Apparatum igitur extemplo præordinant venustiorem, [thecam argento tegunt.] in quo requiesceret vel circumferretur & capsulam deargentant suis munificis largitionibus.

CAPVT II
Ope S Valentini incendia extincta. Pestis & siccitas sublata.

[8] Ad ignes autem nociuos sopiendos experta fuit in huiusmodi virtus sæpe nominandi Martyris. Officinæ famulorum amplæ & porrectæ monachorum officinis erant conterminæ & contiguæ; ita vt vix angustum spatiosum a seipsis dirimeret vtrasque. [Incendiū exortum,] Ignis incaute subcineratus incanduit, & totam domum illarum fabricarum illico corripuit. Flammis crepitantibus furebat incendium, & grauiter minabatur domibus monachorum, quod etiam esset ipsius ecclesiæ detrimentum. Ventus tectis monachilibus erat contrarius, & prosilientes scintillæ & flammæ inuehebantur in Dei seruorum ædibus. [interposito capite S. Valentini,] Monachi Matutinos psallebant: sed ignis necessitate cogente, psallentium illud interruperunt: quia quod imminebat periculum formidabant. Iam vero totam spem euadendi amiserant, cum quidam eorum ferculum Valentini aduehunt, & pene flammis ingerunt, incendiisque furentibus opponunt. Deseruerunt autem thecam illam inter domos propinquiores & discesserunt: quia vim & calorem ignis exciti ferre non potuerunt. [sistitur, vento in contrariū verso:] Eodem momento ventus ille desipuit, & ventus ei contrarius sufflare cœpit: ita & ignis in seipsum retortus extabuit & defecit. Videres cuiusdam domus tignum altera parte combustum, altera manere illæsum. Ad tam præsentis miraculi præbendum testimonium gaudebant omnes. Quis enim inde non gauderet, Deum & B. Valentinum alta voce collaudantes? Quanto enim erat Martyr ille in miraculis copiosior, tanto erat eis populisque finitimis gloriosior.

[9] Iterum contigit, quatenus temporibus nocturnis furtiuus ignis escam in domo sibi præparatam inuenerit & corripuerit: [iterum incendium allatis Reliquiis] nec iam clandestinus domus fastigia transiliuit; sed tetris vaporibus, quidquid ligneum erat, consumendo inuasit. Vis vaporantis incendij sidera reuerberabat, & densarum fauillarum globus ipsi ecclesiæ periculum intentabat: nam & ventus contrarius scintillas in ipsam ecclesiam retorquebat. Allatæ S. Valentini Reliquiæ, [restinguitur:] & ventus confestim tamquam erubuit, & equis a furore suo desciuit, & omnis feruor immanissimus illico siluit.

[10] Sancti Martyris Valentini virtutem in aliis etiam expertam habemus miraculis. Nam & immoderatam hominum mortalitatem sæpe mansuetauit, & quanti sit apud Deum meriti, manifestis indiciis insinuauit. Vt vero de multis pauca reducamus ad memoriam, adhuc aliquid addam, quatenus & in his glorificetur Deus, Beatus quoque magnificetur Valentinus. Modernis temporibus mortalitas horribilis cuiusdā villæ, quæ Durclerus videtur, [Pestis in pago quodam,] hominibus incubuit, quæ sic mortalibus illis grauis lues irrepsit, vt quotidie vel decē vel ad minus septem vel sex efferrentur cadauara, vix a superstitibus tumulanda. Qui enim aliquando sani putabātur, veloci morbo afflicti, oppetebant & subsequebantur, quos heri vel perendie humandos extulerant. Sic erat in illa clade, vt quicumque parum quid doleret, nihil nisi mortem intempestiuam expectaret. Desierant aliquatenus consuetas exequias celebrare, quia vel omnis vel vnus quilibet sibi timebat in commune. Lacrymas quoque, quas residui solent immolare sepultis, quas a caris suis humanitatis extorquet affectus, ordine prosposterato, ex se impendebant viuis, quia iam securi de mortuis: & tamquam eorum exsiccatis lamentis, postquam aliquis suorum morbo percellebatur, ipsi diminueret, mox migraturo dumtaxat plorabatur. Luctum suum & lamentationes gens tremula, gens anxia, conuertunt ad Dominum, & supplicant sibi Beatum afferri Valentinum: [illuc allato capite S. Valentini, sistitur:] erat enim & est locus ille Fratrum Gemmeticensium. Quid longius morer? Fertur illuc illud amplectendum propitiotorium, & Sancti Dei sentiunt adiutorium. Qui enim ægrotabant, Deo gratias, confestim conualuere: nec postea nisi naturali morte & diuturniori infirmitate aliqui migrauerunt. Lætatur & exultat plebs illa, quia aufugerat pestis iniqua: gratias agunt Deo, seque cordetenus beatissimo commendant Valentino.

[11] Quia semel de mortalitatis effugio per Diuum Valentinum fecimus mentionem, quoniam huic rei interfuimus, aliam per Valentinum hominibus impensam referamus consolationem. In loco, qui dicitur Blinguitutum, mortalitas cœpit desæuire: & potestatem illam profligare. [idem alteri pago contigit:] Mittitur Gemmeticum: rogat populus, & coloniæ illius Maiores, illuc sanctissimum debere dirigi Valentinum, vtpote vico illi satis conterminum. Valentinus illuc dirigitur & quantum apud Deum valeret confestim ostenditur. Sedata lues tepuit, Diuus quoque Valentinus ad sua rediit magna cum alacritate & ingenti processione, cui & nos interesse promeruimus. Quia in nullo inefficax Valentinus inuenitur, die tertia subsequuntur illum terræ illius habitatores, gratias agentes, & quod cessauit pestis illa, nuntiantes. Adiiciunt etiam: Qui in lectulis decubabant, & velut in extasi, dum nobiscum essetis, extabuerant, ecce per Diuum nostrum Valentinum conualuerunt.

[12] Vnum aliquid, licet multa supersint, scripto adiiciendum autumo, quod nullatenus deputari possit, nisi miraculo. Herbæ marcuerant, segetes exalbuerant, quoniam terram intempesta siccitas siccauerat: omnis ager puluerulentus sterilitatem minabatur, [ob magnā siccitatem,] & omnis homo timoratus conquerebatur. Indicunt Gemmeticenses processionem, ad quam populorum conspiceres deuotionem: nec remanere potuit Valentinus processionem necessariarum comes opportunus, & idcirco irremotus: per illum siquidem spem omnes habebant in Domino. [circumlato capite S. Valentini,] In honore S. Philiberti quædam est ecclesia, aliquanto interstitio a Gemmetico semota, tamen orantibus idonea: illuc pedem dirigunt, & ad oratorium perueniunt. Sol in nimio feruore suo coruscabat, & nubilum nullum polus ostendebat: imo serenus erat. Ibant interim monachi per B. Valentinum, suum collegam, ad Deum conquesturi, & pluuias impetraturi: neque super hoc diffidebant. Quis enim diffideret qui Valentinum propter se intercessorem statueret? Intrauerunt ecclesiam, & sacrificare accelerabant (tanto dum scribo vel relego concutior tripudio, vt vix explicem quod sentio) cælum ex se nubeculis obfuscari cœpit & modicum, & iterum modicum intonuit, & statim pluuia copiosa distillare cœpit. Missa celebrata chorus ille monachorum sedit, [pluuia impetrata,] expectans si forte pluuia cessabit: non enim poterāt ad monasterium redire, nimia disturbati imbrium distillatione. Ea re nudus aër modicum quid exalbuit, & nubium densitas latices suos sustinuit, & tempus illis Fratribus redeundi opportunitatem permisit. Reuertebantur, & pluuias imminentes reuerebantur: nec tamen a pluuiarum elapsu fatigabantur: videlicet quæ magis stupeas, [intactis supplicantibus.] pluuiæ a dextra & a læua ipsis videntibus cadebant, nec tamen processionem offendebant. Reuersi sunt ad monasterium, & a pluuia, pro qua supplicauerant, exhilarati, & a pluuia illa in nullo læsi,

CAPVT III
Varij ægri, implorato S. Valentini patrocinio, sanati.

[13] Impium est silere de Valentino, pium est autem, sicut coactus fuerit, de Valentino loqui. Taciturnitatis impiæ & ingratitudinis redarguendi sunt, & prȩcipue sui, qui vident hæc & alia, & silent, qui contegunt Valentini gloriam, quam decet amplificare, qui offuscant quem decet publice commendare. Corrigant igitur culpam suam & loquantur, adiiciant scriptis scripta, quia summus Opifex non cessat adiicere miraculis miracula. Modo ad pluuiam iterum postulandam Fratres cū Valentino suo exierant & redibant. Abbatis agaso, quem magistrum equorum intelligimus, [sanantur cacus,] iam diu videndi vsum amiserat, & iam super hoc in desperationem exciderat. Vident propinqui sui capsam Valentini præsentem, & cucurrerunt, vt adducerent ingemiscentem: quem tenentes manibus generosum quid intonuerunt auribus, & sistunt eum coram Valentini occursibus. Substitit parumper processio, quoniam suo condolebant mancipio, circumdant famuli collum ligno ad candelam faciendam, & adiungunt ad illud Sancti mausoleum. Capsam tangit, & tenerrime deosculatur, & pro infirmitate sua singultuosus deprecatur. Subiungebant qui aderant (aderant autem & multi) suas preces eius precibus, & nullatenus vacabant a supplicationibus. Vouet & immolat pro se ipso Ranulphus, (Ranulphus etenim vocabatur) vtpote pro se ipso gemebundus. Paruo dierum interuallo postquam de se ipso satisfecit Valentino, vtrumque ex integro recuperauit sensum, quia sibi separauerat Valentinum.

[14] Hæc quidem pauca sunt, quia plura & ampliora supersunt. Nepos eiusdem agasonis ætate iuuenis, nec multo post valetudine graui detentus, in lecto decubuit, & vehementer ægrotauit; ægrotauit, inquam, quoniam & visum & auditum amisit, [item cæcus, surdus & amens;] insuper & amentiæ passionem incurrit. Parentes adolescentuli dolebant, & corde & voce pro nesciente Valentinum inuocabant. Per parentum inuocationem visus ei redditus est, sed auditus aliquatenus abstupefactus est. Amentia quoque parum quid siluerat, sed adhuc omnimodis ægrotabat. Per manus ad Valentinum adducitur, & pro eo ingemiscitur. Subiiciunt eum Sancti feretro: & quid agere debeat, illi plus indicitur signo, quam verbo: aures siquidem eius oppilate claudebantur. Parumper obdormiuit, & totus illico sanus surrexit.

[15] Mulier quædam tempore meridiano ad suas segetes visendas exiuit, sed nescio quid vidit, quoniam dementiam incurrit. Tenta est gratis a suis & alligata vinculis: quoniam aliter nequaquam poterat cohiberi. Adducta est vincta Gemmeticum, vbi non nesciebant dominum cū Deo perennare Valentinum. Adducta est, [alia demens,] inquam, & vesano spiritu sauciata, in ecclesiam illam immunda fȩmina inducta est. Pro sua vero immunditia de cœnobio illam emiserunt, & extra in atrio locauerunt: lotum est illud Sancti domicilium, & insanæ præbuere loturam ad sorbendum. Sorbuit & extemplo conualuit; & post gratiarum actiones ad proprios lares incolumis repedauit.

[16] Quoniam de in amētiam versis, & per Beatum illum curatis, quælibet paruula facta est mentio; aliud haud ei dissimile occurrit animo, quod nec præterire vel dissimulare non audemus; ne forte frustremur eiusdem Protectoris patrocinio. [item alia demens:] Quædam annis illa, de qua dictum est superius, iunior, amens casu accidente effecta est, & vltra modum efferata est, vel pro amicorum inopia, vel pro graui nimis iniuria, vel pro vicinorum incuria passim vagabatur, & a nemine compescebatur. Idcirco semper inualescebat furor, quoniam agitabatur vagabunda per compita & per agros: quidam subsequebantur eam illudentes, & super eius stultitia plerumque ridentes. Talis est enim inscitia secularis, & leuitas puerilis, vt inde persæpe rideant vnde dolere debuerant. Erat iam horrori & timori omnibus, timentibus vt malum aliquod singularis hominum inimicus per ipsam ipsis machinaretur, & nox erat nocte & die, quoniam talium insensatorum abdicatur dormire. B. Valentini festiuus dies aduenerat, & populus aliquantulus confluxerant: adducunt eam, dum Missas celebrant, ante Sanctum, & dum adhuc celebrarentur, pristinum dementata illa recuperauit sensum. Egerunt Deo gratias, & B. Valentino voluntaria immolauere præconia.

[17] Agamus & nos Valentino laudes, qui omnibus Christianis & specialiter Gemmeticensibus semper præsto & promptus exauditor. Quod miracula miraculis noua veteribus proponimus nemo caussetur, [Gemmeticēsis Præcētor graui morbo æger,] quoniam non ignorantur. Tempora temporibus anticipamus, dum & a narrantibus, sed modeste ingerentibus, anticipamur. Quidam Præcentor in Gemmeticensi ecclesia, Hugo nomine, graui corporis in infirmorum domo deprimebatur infirmitate: Valentini solennitas aderat & de vespertina synaxi Fratres Hugoni suggerebant: Non poteris, inquiunt, ad ecclesiam pergere, quocirca te oportet hic seorsim Vesperas celebrare: hic tecum remanebimus, & pro vt poterimus, solennizabimus: infirmus enim a nudiustertius multis anxiaris passionibus. Absit, inquit, vt hic audiam: quia, vt illuc, quo caput est Valentini Domini mei, vadam, me ipsum cogam. Ibat vt audiret, ibat vt capsam deoscularetur, ibat vt oraret & rediret: non ad vsque monasterium peruenit, quia pro deuotione sua ei sanitas obuiauit: & vt laudibus peractis sanus rediuit & vt gustaret famelicus obtinuit: appetitum siquidem comedendi retroactis diebus amiserat, quem curatus recuperauerat. Ad Matutinos quoque choro Fratrum interfuit, & ac si nihil passus fuisset, tota nocte, sequenti quoque die Præcentoris officium expleuit. Hoc ex ipsius ore hausimus, Fratribus aliis, qui cum eo illud attestati sunt, audientibus.

[18] Frater alius, Turaldus nomine, ætatis aliquantulum prouectæ, sacerdotalis dignitatis & ipse, in sinistra mamilla grauiter patiebatur, [item alius Sacerdos ægar.] multisque diebus affectus affligebatur. Vix tamen stare poterat, vix poterat anhelare; quia corpus & lectus ei versabatur in infirmitate. Tempus affuit, quo Valentini solennitatem celebrari oportuit. Turaldus, qui sui ipsius compos non erat, quoniam dominabatur ei infirmitas, vt ad ecclesiam properaret, secū deliberauit: sed per se non potuit, donec infirmatio accito, super eum incubuit, & sic ad ecclesiam tremulo gessu maturauit. Spem enim habebat in S. Valentino, nec ab ipsius volebat defraudari festo. Subiacuit feretro, & post septem Psalmorum expletionem ac Litaniarum consummationem ad capsam deosculandam erigitur, sed quia statura pusillus erat, ipsam minime deosculatur. Strepitum dedit illa tamen quam maximum, ita vt famulus ille, qui longiuscule abscesserat, tinnitum illum audierit, & expauit monachus, quod aliquod infortunium capsæ accidisset veritus est: sed postquam omnia solerter perspexit & aliter esse perpendit, factus securior, in se ipsum reuersus, & sanus factus est. Alluserat enim sibi Valentinus exultationis signo, strependo, non loquendo.

[19] Tempora mihi deficient, vel ego temporibus, si recapitulare singula præsumo, quæ per B. Valentinum operari disposuit Dominus. Multis autem prætermissis, saltem ad pauca succingamur. [Vrsio Prior vir eruditus,] Frater quidam Vrsio magnæ opinionis homo, & Prior ecclesiæ Gemmeticensis erat, qui & honestate vitæ & litterarum peritia a fatim perlucebat. Sed sicut imperium Imperatorem, regnum Regem, principatus Principem nequaquam defendit a morte; ita honor & littera neminem tuetur ab infirmitate: possumus tamē differre & exinde quodlibet emolumentum habere: sed tandem non omnino possumus aufugere. Passus est itaque Prior, quem non satis munierat vel littera vel honor. Iacebat pene per duodecim dies impastus, quoniam priuatus ab eo abscesserat appetitus. Imbecillis membris omnibus tabescebat & per momenta singula deficiebat. In mente ei venit Valentini pia recordatio: [admodūm languidus,] quia nec erat negligendum etiam insipido de tanti Patroni patrocinio. Rogat famulum, vt se ad thecam beati viri ducendo vel baiulando sustentet: quia per se pedes ire non valeret. Discalceatus erat caligis monachilibus, quoniam vehementer imperitabat ei morbus, toto corpore sustentatus, adductus est: & capsam alte sublatam subingressus est. Orauit, vouit, plorauit: sanusque effectus sine sustentante, quo voluit, reuersus est. Nemini siquidem Valentinus est inexaudibilis, qui eum tetigerit vnguento pietatis: adest desolato, adest afflicto, adest quibuslibet miseris.

[20] Humores mali hominibus aliquoties dominantur, per quorum immoderantiam vapores ignitos patiuntur. Procedit autem hæc passio vel ex inordinato phlegmatis vel sanguinis vitio: [2 laborates aliquo furore,] multoties vero prouenit occulto Dei iudicio. Est autem huiusmodi, vt calor ille igneus vix possit extingui, nisi vel vsque in mortem, vel plerumque per misericordiam inuocati Dei. Aufert autem illa passionalis infirmitas somnum patientibus, quoniam semper stridentes dentibus, dumtaxat vlulant. Est autem morbus ille furori assimilis, quia caro marcida putet, fumat & deficit. Huiusmodi duo patientes, alter homo, mulier altera, Beato astiterunt Valentino, horrendum vociferantes, & tamen auxilium eius efflagitantes. De sua paupertate obtulerunt alter pedem cereum, alter manum: quia & in his auxiliabantur membris: & sani facti vterque ad propria remeauit incolumis. In nullo siquidem Valentinus impotens est, nisi si quis ei ingratus & inconueniens est.

[21] Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, qui & ipse facit mirabilia magna solus: in quo sane viuit Valentinus, operarius & ipse per eum non otiosus. Non etenim potest otiosus esse, quicumque Deo noscitur adhærere. Ecce iterum per B. Valentinum, imo Valentinus per Deum cuidam subuenit misellæ, [cæca,] quam prius Dominus Deus percusserat cæcitate. Sanctæ quippe percussiones omnipotētis Dei multæ sunt, & eiusdem sanitates innumeræ. Est tamen in vtroque gratia Dei tam multiformis, vt sit etiam indicibilis. Ipse percutit vt sanet, sanat vt saluet, saluat vt coronet & glorificet. Ipse prædictam mulierem orbauit lumine, cui per Dominum Valentinum decreuerat subuenire. Et credo, ipsa peccauerat: sed occultum Dei iudicium hoc ad laudem suam & ad fidelis sui memoriale futurum esse prouidebat. Scriptum quippe est, neque hic peccauit, neque parentes eius; sed vt manifestentur opera ei. [Ioan. 9. 3] In illo fuit autem sic. Vxor cuiusdam famuli Gemmeticensis, famuli videlicet monachi eleemosynarij, grauissimam incurrit inualetudinem, ita vt pene omnibus dissoluta membris multo tempore debilis in lectulo quieuerit, [grauiter ægra.] imo laborauerit: erat namque languor fortissimus, ita vt vix in ea remanserit halitus. Eadem vrgente incommoditate, oculorum lumine priuata est, magnæque miseriæ irremediabiliter addicta est. Processit tempus & tēpus, & mulier inopibiliter conquerebatur. In somnis enim vix quolibet somno potiebatur, vel magis semimortuo suo marcebat orba lumine: qualiscumque sua sanitas, infelix erat, quoniam in lamentis tota subsistebat. Tempus diutinum ita processit, & ipsa ab oculis pene desperauit. Locutus est tamen vir ad coniugem, & ita blandiloque consolatus est lugentem. Iam quoque stillare inceperant oculorum pupillæ, vt magis desperaretur a salute. Si mea, inquit, mulier te voueres B. Valentino, cuius dies ista festiua, vt Sancti te seruam illius prositearis, vt ei capitale tuum reddas quotannis, credo conualesces: quia apud omnipotentem adiutor efficacissimus est. Mulier lugubris, cuius specialiter mentem præcordiales corrodebant iniuriæ, libenter acquieuit, & præambulum gradu maturato subsequens, ad ecclesiam in die festo cucurrit: vouit, orauit, dormiuit, & mirum in modum applaudentibus populis sine duce domum suam illuminata rediuit, promissumque capitaneum annuatim B. Valentino reddidit: nec immerito, quoniam Valentinum valens sibi repererat refugium. Luctus ipsius diuturnus diuturnum reuersus est in gaudium: quia fugatis tenebris deinceps habuit lucis oculare subsidium. Fratres præ gaudio flentes ad Dei laudem signa pulsauerunt; & quoddam Iubilæum cecinerunt canticum: quia super his virtutibus tacuisse autumabant sacrilegium.

[22] Frater alius ægrotauit, & pene vsque ad vltimum defecit: ab aliis obnixe Fratribus amabatur, quoniam bona conuersatione decorabatur. Quadragesimale tempus affuit, [monachus ad mortem æger.] ipsum tamen carnibus sustentari opportuit. Tandem de morte Fratris dubitauerunt, & iuxta Christianitatis consuetudinem, infirmorum oleo delibutus est. Ipse tamen in se vtcumque reuersus plus signo quam verbo famulos exhortatus est, quatenus eum coram Beato sisterent Valentino, si forte ipsius adiuuaretur precario: factum est, & illico ab infirmitate illa curatus sanus egressus est.

DE S. VALENTINO ROMANO MART. SOCVELLAMI IN HISPANIA.

[Commentarius]

Valentinus, Romanus Martyr, Socuellami in Hispania (S.)

G. H.

[1] Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad XIV Februarij, Romæ, inquit, S. Valentini Martyris, qui pro Christi nomine tentus, & cruciatibus afflictus, [S. Valentinus Martyr colitur 14 Febr.] tandem intrepidus agonista ad Superos euolauit. Cuius sacra lipsana Vrbano VIII Pontifice Maximo concedente, e Calixti cœmeterio extracta, & Fratribus Ordinis sanctissimæ Trinitatis Excalceatis tradita, in monasterio ipsorum, quod de Socuellamos dicitur, collocata, honorifice quiescunt.

[2] De cœmeterio S. Christi, & variis nostra memoria ex eo refoßis Martyrum corporibus egimus XII Februarij, occasione S. Damiani Martyris, [eius Romæ refossum corpus,] cuius corpus Salmanticam delatum est, eadem Vrbani VIII auctoritate, qua corpus S. Valentini, ex dicto cœmeterio extractum. Vtrumque Ioannes Baptista de Alteriis, vti ibidem diximus, Episcopus Camerinensis, atque Eminentissimi Vrbis Romæ Vicarij vices gerens die IX Ianuarij anni ⅭⅠƆⅠƆCXL donauit R. P. F. Ioanni de Annuntiatione, FF. Discalceatorum Ordinis sanctissimæ Trinitatis Redemptionis captiuorum in Romana curia Procuratori Generali, conceßa facultate ab Vrbe transmittendi seu transportandi, aliis donandi, ac in Ecclesiis collocandi & exponendi, vt a piis fidelibus deuote venerati possent.

[3] Porro Salazar recitatis donationis tabulis publicis addit, Corpus S. Valentini Martyris cum aliis XXXV sanctis corporibus a dicto R. P. F. Ioanne de Annuntiatione eodem anno die XXVIII Augusti donatum fuisse Fratribus excalceatis sanctissimæ Trinitatis Congregationis Hispaniæ: [missum in Hispaniā.] eaq; sancta Corpora in Hispaniam adlata R. P. F. Isidorum a S. Ioanne Ministrum Generalem ipsius Ordinis distribuisse inter Ordinis conuentus, & illi, quem de Socuellamos dicunt, S. Valentini lipsana donauisse. Liquere illa, [donatum monasterio de Socuellamos.] tum ex autographo signato a Ioanne Bapt. Maro Presbytero Romano, I.V.D. Notario Apostolico, tum ex instrumentis donationis & distributionis coram Apostolico Notario Lamberto Tito Madridij facto XXXI Martij ⅭⅠƆⅠƆCXLI.

DE S. VALENTINO MART. ROMANO, HAMEDII ET ARMENTERIÆ IN BELGIO.

[Commentarius]

Valentinus, Romanus Martyr, Hamedii et Armenteriae in Belgio (S.)

G. H.

[1] Dvo sacra corpora, quibus Valentini Martyris nomen adscriptum erat, [Corpus S. Valentini Mart. Gādaui,] in Belgium aduecta sunt, Romæ ex subterraneis sacellis eleuata. Horum alterum quieuerat in cœmeterio S. Cyriacæ, & nunc Gandaui in templo Societatis Iesu colitur Dominica II post Pascha, publicæ primum venerationi expositum an. ⅭⅠƆⅠƆCLI, quo illa Dominica incidebat in XXIII Aprilis, ad quem diem authentica instrumenta dabimus. [aliud Hamedij in Hānonia,] Alterum S. Valentini Martyris corpus Excellentissimus Dominus Ludouicus Comes Egmōdanus anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIII a Gregorio XV ex muris cœmeterij S. Laurentij via Flaminia obtinuit, ac primum in sacello castri sui Hamediensis in Hannonia iuxta Athum oppidum, venerabili loco reposuit, vbi & miraculis claruit: & in subsidium aduocatus herniosis maxime auxilio fuit & opitulationi. Hæc Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 238. Colebatur ibidem XIV Februarij, quo die iam exponuntur Reliquiæ aliquæ S. Valentini in templo dicti pagi Hamediensis, non sine populi concursu. [nunc Armenteriā dolatum.] At reliquum Corpus relatum est Armenteriam, oppidum Gallo-Flandriæ ad Lisam fluuium, atque in monasterio S. Birgittæ adseruatur.

DE SS. VALENTINO ET XXIV MILITIBVS MARTYRIBVS IN AFRICA.

[Commentarius]

Valentinus, Martyr in Africa (S.)
Milites XXIV Martyres in Africa

G. H.

Lvstrauimus bactenus præcipuas Europæ regiones in cultum SS. Valentinorum, & sacrarum Reliquiarum eorumdem, venerationem hoc XIV Februarij euocatas. Modo antiqua Africa accedit, & S. Valentinum tamquam illustrem Principem cum sacra militum cohorte præsentat. Eius rei testimonium extat in antiquißimo Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi appellamus: in quo ista leguntur: In Africa Valentini & militum viginti quatuor. Reliqua horum Martyrum notitia latet.

DE SANCTIS MARTYRIB. ABELLINENSIBVS MODESTINO EPISCOPO, FLORENTINO PRESBYTERO, FLAVIANO DIACONO.

[Praefatio]

Modestinus Episc. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Florentinus Presb. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Flauianus Diaconus, Martyr, Abellini in Italia (S.)

BHL Number: 5981

Avctore G. H.

[1] Abellinum vrbs est Episcopalis, ōlim Hirpinorum, nunc Principatus vlterioris (vt ea prouincia in regno Neapolitano appellatur) ad Sabatum flumen. [Abellini adseruantur Reliquiæ S. Modestini:] Celebris hic XIV Februarij veneratio est S. Modestini Episcopi, quod sacræ eius Reliquiæ in æde cathedrali ibidem quiescant, olim, vt mox ex Actis antiquis constabit, sub Guillielmo II vtriusque Siciliæ Rege translatæ. Regnauit is ab anno ⅭⅠƆCLXVI ad ⅭⅠƆCLXXXIX. Quo imperante Guilielmus vrbis Abellinensis Episcopus sacrum illum thesaurum obtinuit: Historiam Translationis damus ex antiquo codice MS. ab Antonio Beatillo nostro anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVI Neapoli nobis transmissam, [Translationis historia:] cui hic titulus præfigitur: Illustris admodum & Reuerendissimi Domini Rogerij, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Abellinensis ciuitatis Episcopi, tractatus de sanctorum Martyrum Modestini & sociorum a Prætorio in Cathedralem eiusdem ciuitatis translatione. Auctor coæuus est, vt qui testatur num. 2 quinque miracula, quæ in ipsa Translatione contigerunt, se ab illis, qui viderunt, veraciter excipere potuisse. His addimus ex eodem codice MS. tres hymnos, in quibus ad aliqua Modestini gesta tormentaq; alluditur.

[2] Ceterum Acta eius ac sociorum nacti sumus duplicia: vtraque ab eodem Beatillo procurata, [Acta in 2 MSS. suspecta:] suspecta nobis vtraque: quod eadem paßim contineantur, eisdemq; pene verbis, quæ in Actis S. Erasmi Martyris II Iunij leguntur. Vtrorumque initium damus. Vita ergo SS. Modestini & sociorum in altero MS. ita incipit: Antiochiæ ciuitate facta est persecutio Christianorum a Diocletiano Imperatore, [pars eorū relata:] vt si quis inuentus fuisset, qui diis non sacrificaret, diuersis interiret suppliciis. Hoc audiens B. Modestinus, qui illis temporibus ibidem Episcopus præerat, eremum annis septem petiit, in qua multa mirabilia fecit, die ac nocte Dominum deprecans: & per columbam ei esca de cælo veniebat. Angeli vero etiam cum eo loquebantur, & agrestes bestiæ in eius locis venientes, obsequium ei faciebant, eius manus & pedes lingentes. Tunc ab eo vox de cælo audita est, vt ad vrbē Antiochiæ descenderet: cumque per viam iret, qui ab immundis spiritibus vexabantur, ei obuiauerunt. Ille autem eis in nomine Domini manus imponens, omnes sanabat: multi autem per baptismum ad Dominum conuertebantur.

[3] Hactenus Acta S. Modestini. En & Vitæ S. Erasmi initium, quam suo loco daturi sumus ex pluribus codicibus MSS. ac fere conuenit cum ea quam Mombritius edidit, [eadem in Vita S. Erasmi:] quæq; ex eo tertiæ editioni Surianæ insertæ. Ita autem incipit: Apud Antiochiam ciuitatem facta est persecutio Christianorum a Diocletiano Imperatore, vt si quis inuentus fuisset, qui non sacrificaret diis, multis interiret suppliciis. Hoc audiens B. Erasmus, eremum petiuit annis septem: vbi multa mirabilia fecit in monte, qui dicitur Libanus, die ac nocte Dominum deprecans: nam & esca ei per coruum veniebat. Multas enim virtutes per eum Dominus faciebat, ita vt Angeli cum eo loquerentur. Diuersæ etiam feræ veniebant in cellulam eius, & prosternebant se ad vestigia eius, & adorabant eum. Et facta est ad eum vox de cælo, dicens: Erasme, descende ad tuam ciuitatem. Et statim surrexit, & descendit in ciuitatem Antiochiam. Cumque descendisset, multi, qui vexabantur a spiritibus immundis, occurrebant ei. Tunc B. Erasmus imponebat eis manus in nomine Domini, & statim salui fiebant. Multos etiam per baptismum conuertebat ad Dominum.

[4] Ita Acta illa S. Erasmi, quæ aliquantum contracta exstant in Legenda, [alia vtriusque Vitæ exordia.] annis 1483 & 1485 Coloniæ & Louanij excusa. Alia nobis Bellouaco submisit Petrus Louuetus, idem ille, a quo historia Bellouacensis extat edita. Horum est eiusmodi exordiū: In Antiochia ciuitate persecutio grauis aduersus Christianos a Diocletiano Imperatore cōcitata est, decretūque ab eo processit, vt quicumque diis non sacrificaret, multis suppliciis deperiret. Hoc audiens B. Herasmus eremum petiit, & inhabitauit in ea per annos septem & c. Similis extat S. Modestini Vita, verbis paullum diuersa, quæ sic incipit: In Antiochia ciuitate, Diocletiano Imperatore facta est Christi fidelium persecutio: idque mandatum est, vt quisque diis sacrificare respuens acerbis ac variis obiret suppliciis. B. Modestinus, tunc temporis illic Pastor, hæc audiens eremum petiit, ibidemque septem annis habitauit & c.

[5] Et hæc quidem Acta vtriusque, quæ paucis admodum exceptis vbique eadem sunt. Ex iis edidere epitomen de SS. Modestino & sociis Marius Vipera in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneuentanæ, Neapoli anno 1635 excuso, [epitome Vitæ S. Modestine ab aliis edita.] & ante eum Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: qui annotat hanc historiam sibi maxime suspectam esse, quod eadem prorsus contineat, quæ in Actis S. Erasmi Episcopi & Martyris leguntur: seq; plura omisisse, quæ ne quidem verisimilia videbantur. Nos integra illa Acta, quaniuis prælo parata, omittimus, veriti ne Abellinates, quas Formiana Ecclesia in Latio maritimo solita fuit de S. Erasmo recitare lectiones in officio Ecclesiastico, easdem paucis immutatis assumpserint, ob nonnulla forsan quæ vtrique illata sunt eadem tormenta. De S. Modestino & sociis altum est apud Martyrologos antiquos silentium. Ast peruetusta Martyrologia, manu exarata & excusa, Bedæ, Vsuardi, Adonis, ac ceterorum, Breuiaria item Romanum atque alia quamplurima, aliquod S. Erasmi encomium ex antiquis Actis suggerunt: vt huic ea potius quam S. Modestino vindicanda videantur: quamuis neque illa omni careant difficultate: confundi enim cum Actis alterius Erasmi, qui apud Antiochiam passus est, scribit ante citatus Ferrarius ad II Iunij. Duos etiam Erasmos, Antiochenum alterum, alterum Italum statui a Canonico Capuano Michaële Monacho, indicauit nobis eius ex sorore nepos. D. Siluester Aiossa, dum alia S. Erasmi Episcopi & Martyris Acta transmitteret, in quibus traditur post excisas a Saracenis Formias, corpus S. Erasmi Caietam delatum fuisse, & in æde Deiparæ Virginis reconditum, ac dein elapsis triginta annis, temporibus Ioannis Papæ VIII, inuentum a Bono Episcopo Caietano: quod contigisse anno ⅠƆCCCLXXX indicat Vghellus tom. I Italiæ sacræ in Caietanis Episcopis. Ista accuratius II Iunij. Corpus S. Modestini Episcopi & Martyris, sed quis ille sit non constat, adseruari in Sanctuario magno monasterij Montis Virginis, tradit ad Vitam S. Guilielmi huius Ordinis Fundatoris Felix Renda.

TRES HYMNI

Modestinus Episc. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Florentinus Presb. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Flauianus Diaconus, Martyr, Abellini in Italia (S.)

I

In Martyrum rosario, cælicoque populo,
      Rosa fulget prærutilans, Modestinus cum sociis.
In passione rosa est, [Comparatur rosæ,] vita prælucens lilium,
      Enituit mirifice, Christum sequendo filium.
Hæc rosa de Prætorio, Auellinum translata est,
      Nares sic implet omnium, spernant vt noctis somniū.
Auellinensis ciuitas, huius odorem redolens,
      Dat auitis ab erroribus sacris instare moribus.
O rosa plena roribus, infunde rorem moribus,
      Fac extinctis nequitiis, tuis iungi militiis.
O rosa rore diuino, Deique verbo munita,
      Talis apud te fidei, fac quilibet sit vt Dei.
Patris suprema potestas, Natique sapientia,
      Spiritusque benignitas, benignos nos efficiat. Amen.

II

Translationem Martyrum, Modestini & comitum,
      Auellinenses pariter placando colant hodie.
Hic ad lethum fortissimus, [varia Antiochiæ passus,] Christi æmulator extitit,
      Vincula, pœnas, carceres, passus est Antiochiæ.
Aduenit in Italiam, sed stipatus agmine,
      Illum conducens Angelus, quē miserat Altissimus.
Ad locum diu perueniens, [obit cum sociis Prætorij,] qui dicitur Prætorium,
      Compleuit cum conciuibus, metam sui certaminis.
In quo loco Reliquiæ illius sacratissimæ
      Requieuerunt tempora feliciter per plurima.
In Abellinum postea translatæ sunt, [Abellinū trōslatus.] vbi iacent:
      Quarum florent illustria in dies beneficia.
Cælestia quæ munera grato condamus animo:
      Vt huius Sancti meritis, donis fruamur cælicis.
Sit præpotenti Patri laus, Natoque vnigenito,
      Spiritui paraclito in seculorum secula. Amen.

III

Inuicti festum Martyris, omnes canamus socij,
      Et Modestino Præsuli vota soluamus debita.
Hic Pastor Antiochiæ, verbum salutis docuit,
      Prædicans Dei filium, [Docet Antiochenos fidem,] sæuum subit martyrium.
Sæuire cœtus fustibus, dilaniantes vngulis,
      Sacra tunduntur latera plumbatis & crudelibus.
Æris candentis tunica vestitur Martyr inclytus, [dira tormenta patitur,]
      Cuncta fert imperterritus, habens hæc dona cælitus.
O nobilis victoria, nouus triumphus gloriæ,
      Martyrium mirabile nunc & in perpetuum.
Precamur omnes supplices Te, Prȩsul Martyr inclyte,
      Nobis exores grauium vt peccatorum veniam.
Patri Deo sit gloria, laus, honor Vnigenito,
      Benigno sit & Flamini in secula laudabili. Amen.

ACTA TRANSLATIONIS
auctore Rogerio Episc. Abellinensi.

Modestinus Episc. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Florentinus Presb. Martyr, Abellini in Italia (S.)
Flauianus Diaconus, Martyr, Abellini in Italia (S.)

BHL Number: 5982

ex MSS.

Avctore Rogerio Ep. Abellin.

PROLOGVS

[1] Beatorum gesta meritaque sæpius recensere non laudabile solum, verum etiam ad salutem apprime meritorium semper fuit: [Exemplo sanctorum Martyrū.] vt illis Christi fidelium mentes in dies magis deuotiores reddantur, & ad martyrij æternæque gloriæ certamen alacriores erigantur. Quid enim Domino pro tot tantisque in nos collatis beneficiis referre valemus, ni salutarem calicem, Domini nomen inuocantes, accipiamus? Ex Augustini namque sententia, nihil Christo Domino gratius, nihil delectabilius, quam pro illius nomine reddere sanguinem ac mori: quod ipsemet pro nobis facere non dubitauit. [vti & S. Modestini ac sociorū,] Quæ me caussa mouit, vt sanctorum Martyrum Modestini & sociorum perquam illustria gesta enarrarem, quorum memoriam, dum hac fruimur luce, numquam deponemus, quæ cælitus stylo ferreo exarata, vigebit semper. Quare cum filiorum Zebedæi genitrix efflagitasset a Domino, vt natorum suorum alter ad dexteram, alter vero ad sinistram in cælorum regno assideret, responsum accepit, quod ab angustiis ad gaudia, ab hac communis naturæ fragilitate ad æternitatis memoriam non essent transituri, nisi ærumnarum miseriarumque calicem potarent, [multa patiendo,] quem Christus pro humani generis redemptione erat bibiturus. Cupiebat ipsa, ne filij sui inexorabile lethum subirent: cui ob primi nostri parentis peccatum genus humanum, nemine excepto, subiacet: & non attendens quæ per Prophetam dicuntur, Vox in Rama audita est, Rachel plorans quotidie filios suos, petiit vt in perpetuæ felicitatis gloria transferentur, &c. [Ierem 31. 15] Sed Sanctorum sanguine in temporis progressu, vt sacræ testantur Litteræ, sic est Ecclesia inundatione fertili fœcundata, vt a Psalmista non dissidentes dicere possimus: Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, & in eam vberrime redundat, ita sunt ossa nostra secus infernum dissipata. [Psa. 140. 7] Velut enim terrestri crassitudine (cælesti adeo inferiore, vt præ illa habenda nihil ista videatur) nimium pinguescit terra; sic etiam, qui ab hac communi rerum omnium vanitate se discretos esse facile sunt passi, in altissimo Dei domicilio nimiam habent pinguedinem. [peruenitur ad calos.] Vt autem inde fides Ecclesiæ pullularet, hæc Sanctorum mors extitit caussa, quæ pro nihilo a mortalibus habetur, Domino vero pretiosa. Contemptibilia namque elegit Deus, vt exaltet illa: at quo sunt in terris abiectiora, eo illustriora in cælis sedent.

[2] Quapropter ego Rogerius præpotentis Dei & Apostolicæ Sedis gratia Abellinensis basilicæ Flamen, [auctor ægit de S. Modestini Translatione,] ad ipsius honorem & gloriam, sanctorum Martyrum Translationem Modestini & sociorum maiore qua fieri poterit pietate & apparatu magnificentiore faciendam curaui, vt Sanctorum memoria cælestis habeatur, templique ad limina omnes alliciantur. [& miraculis in ea factis.] Quinque enim miracula, quæ in ipsa Translatione Christus Dominus suis demonstrauit fidelibus, vt ab illis, qui viderunt, veraciter excipere potui, hic annectere procuraui: vt exinde Martyrum merita effulgeant gloriosa, & Deus in Sanctis suis potens, & maiestate mirabilis veneretur: cui sit honor, & gloria in secula seculorum, Amen.

CAPVT I
Historia translationis.

[3] Tempore quo Rex Guilielmus regni Siciliæ secundus regnabat, nec minus feliciter quam pacifice gubernabat, in Abellinensi vero Ecclesia Guilielmo venerabili Episcopo nimiæ sanctitatis ac religionis, [Ab Episcopo Abellinensi,] in loco, quod Prætorium dicitur, a ciuitate Abellinensi tria distante milliaria, gloriosis sanctorum Martyrum corporibus quiescentibus, prædictus Episcopus cælitus de Sanctorum eorumdem illustri in Abellinensem Cathedralem facienda Translatione inspiratus atque commonitus fuit: idemque diu mente animoque peruoluebat. Qui cum pacifice & absque vlla degeret populi commotione, vt voti compos redderetur, vtque opus sancte religioseque ad finem vsque perduceretur; Clero & populo conuocatis præpotentis Dei voluntatem nuntiauit. Nacta itaque occasione de quadam asportanda columna Episcopo perutili, quæ tunc temporis vbi dicti Martyres quiescebant, erat, omnis populus illuc eo conuenerunt consilio, [post effosā columnā,] vt cælestia illa secum deportarent munera. Cumque omnes vnanimiter ad effossæ iam columnæ delationē solliciti forent, præfatus Præsul vna cum quibusdam religiosis Presbyteris aliisque nonnullis in defossæ columnæ loco sese abdidere, ac sollicite quærentes, vbinam Sanctorum Reliquiæ laterent, illico ad vnius illorum percussionem locus propter suam concauitatem insonuit: non secus ac si Deus, qui mutis loquelam concedit animantibus, & insensibilia ad sentiendum immutat, Martyrum illic esse sepulchra apertius indicaret. Genuflexo itaque ac supinis manibus innixe Deum orante Præsule, [ac preces fusas,] vt per suæ misericordiæ viscera Sanctorum sepulchra reuelare dignaretur, ex tempore, quærentibus aliis, inuentus est loculus, in quo Modestini Martyris corpus, [reperitur corpus S. Modestini cum colūba argentea:] argenteam columbam ante pectus habens, quiescebat, vt, quod in illius depositionis tractatu legitur, apertius demonstraretur. Illi namque in eremo degenti cælestis apportabatur a columba cibus, in quo spiritualiter ipsius Martyris meritorum attollitur titulus, cui Spiritus extrinsecus apparere dignatus est. Et hæc dico quoad charismatum infusionem, quibus indutus miles ille strenuus loricatus, martyrium minime formidabat. Columba namque, Augustino asserente, innoxie pascitur, & eius victus est innocuus; corui vero mortiferis nutriuntur.

[4] Deo itaque dante desideratis diu Martyrum corporibus repertis, dictus Antistes, sine vlla vociferatione desumptis reliquiis, [facta ad populum exhortatione,] diu tandem silere omnino nequiret, vna omnium voce in simile canticum prorupit: Gaudete, iterumque gaudete, & in Domino exultate, Fratres carissimi, modestia vestra nota sit omnibus hominibus, flores namque apparuerunt in terra nostra, tempus putationis aduenit. Statuite itaque, dilectissimi fratres, diem hunc solennem in assiduis frequentationibus. Hæc dies, quam fecit Dominus nobis, posterisque nostris sit in perpetuum celebris, sancta ac salutaris in qua noua resonent cantica. Nostras itaque haud rectæ conscientiæ prauitates amputemus, ac trita eradamus, vt Sanctorum flores ac lilia legere valeamus. Sic ergo socios alloquente Præsule, eosque exorante, omnibusque vnanimiter de veneratione Sanctorum reliquiis impendenda fideliter promittentibus, cuidam viro bonitate conspicuo, [defertur a Guilielmo de Archidiacono,] omnibus noto, Guilielmo de Archidiacono S. Modestini Martyris corpus dedit baiulandum, secum moliens animoque peruoluens, quod si quis fortasse ex iuxta positi Merenliani ciuibus irrueret, nullis lacessitum iniuriis Antistitem, Modestini secum reliquias non deferentem, haud detineret, sed progredi permitteret.

[5] Cumque dictus Guilielmus istorum cateruas deserens ad locum, [impositum currui, mox reddito immobili,] qui dicitur Terminus, peruenisset, ibique tutus atque ab omni quoque periculi suspicione alienus, traditas sibi reliquias in curru, ad ciuitatem asportaturus, collocasset, mirum quidem, tanto grauatus est pondere currus, vt nulla prorsus ratione moueri posset. Interea eo loci idem, qui insequebatur, Antistes aduenit: cumque currum, cui dictæ Reliquiæ erant impositæ, [sed actis Deo gratiis] haud moueri posse cerneret, deuote ac reuerenter illum præire cœpit, mandans viros, mulieres, ceterosque, qui de ciuitate illuc confluxerant, immortales gratias Deo referre, laudes & hymnos cum lacrymis intonantes. [celerrime moto:] Quibus sic stantibus ex communi omnium concentu, cælo laudibus & canticis resonante, immobilis currus agillimus redditus est, & quasi sponte ciuitatem versus tendere cœpit.

[6] Hic itaque veneranda senectus graui modulamine, iuuentus pleno ore, pueritia deductis vocibus, diuersos edere cœpere sonos, hymnos & cantica. Mulieres præterea preces multiplicant, [summo cū triumpho in vrbem inuehitur,] Clerus omnis illius exultationes faucibus modulatur, vulgus demum rudis vocibus obstrepit lætabunde. Floribus sternuntur plateæ, ramis & vndique redolent odores: inde resultat innumera cantantium multitudo citharœdorum, omnisque generis musicorum. Quid plura? Rumor omnis pulsus & exterminatus est, omneque fugatum gaudium aduentauit: succedunt cantibus cantilenæ, mentes tripudiant singulorum: venerationem condignam Martyribus impendendam omnes deuouent & singuli. Sic igitur ad Cathedralem ecclesiam, [collocatur in æde cathedrali.] in honorem beatæ Deiparæ conditam, honorificentissime delatis Sanctorum Reliquiis, ibique honore, quo potuit maiori, collocatis, absolutis diuinis laudibus vniuersoque populo benedicto, lætabundus quisque suam petiit domum, præpotentem Deum enixe laudans, qui sit benedictus in secula. Amen.

CAPVT II
Miracula in Translatione facta.

[7] Dvm vir bonæ memoriæ Guilielmus de Archidiacono venerandas reliquias Abellinum asportaret, quia sibi ossis vnius particulam clanculo retinuerat, in quadam ara, [Ob surreptas aliquas Reliquias] in eadem basilica ab eo erecta, illam condere quam maxime desiderabat. Dum autem in sui thalami arca posuisset, [terrores varij incussi,] illico & in dies magis diu noctuque per illam quasi cursitationes audiebat, eamque ac suam identidem illa percuti sentiebat. Videns præterea ignis quasi flammam, scintillantesque fauillas, suam fere comburentes domum, percitus terrore ante lucem surgens, ecclesiam petens, subreptas restituit Reliquias, rem vti gesserat, enarrans Pontifici. Cumque tanti commissi sacrilegij pœnas dedisset, tumultus illi & huiuscemodi cessauere visiones, & Sanctorum precibus veniam exorauit.

[8] Eodem prorsus fere tempore cum vndique ad Abellinensem vrbem sanctorum Martyrum corpora visuri propemodum confluerent infiniti, [inflictus tumor gutturis] Sereni Comitissa sub nomine deosculandæ capsæ dictarum reliquiarum quoddam surripuit os, quod asportans, antequam e ciuitatis foribus pedem efferret, illius intumuit guttur. Cumque autem nollet crimen agnoscere, peiusque ad suam peruenisset domum, gula capitis sui adæquauit magnitudinem, [cūdæmonu vexatione:] & obdurato persistens animo, palam a dæmone vexari cruciarique cœpit. Diutius itaque vexata, suo agnito peccato, corde contrito ad Sanctorum basilicam pedem referens, triduo pernoctans, Deo Sanctisque dantibus, prorsus a gulæ tumore ac dæmonis vexatione meruit liberari, [patrocinio S. Modestini sanitas reddita:] immortales agens gratias, quod etiam iratus non desinit misereri. Hæc quidem cum Sereni Comitissæ innotuissent, vt suam præ se ferret pietatem religionemque, lineam cortinam in Sanctorum laudem transmisit, vt in ea Sanctorum corpora requiescerent.

[9] Insuper non multum post temporis interuallum Illustrissimus vir Guilielmus de S. Seuerino, nobilissima e familia, & in Magnatibus facile Princeps, [sublata Principe brachij infirmitas:] brachij nimia laborans infirmitate, quæ vulgo ignis siluester dicitur, plurimaque pro recuperanda valetudine fuerat medicis elargitus, nec tamen a languore diutino, vllo poterat auxilio liberari Magna itaque stipatus caterua cum Abellanum venisset, basilicam maiorem ingressus, corde contrito, puris lacrymis supplex ac humilis ad Deum fundens preces, brachij sanitatem meruit exorare. Cuius non immemor beneficij recepti, domum rediit, Sanctorum merita publice prædicans. Deum illorum meritis mirabilia operari testabatur, brachiumque purissimo ex argento confectum ad basilicam, in qua Martyrum memoria veneranda colitur, transmittendum curauit, idque ad eorum tabernaculum, vt nemini celaretur, appensum dimitti iussit, ex quo miraculo & aliud prouenit.

[10] Clerici namque Abellinenses dum pro Ecclesiȩ necessitatibus Salernum peterent, argentum, quod ex fidelium peruenerat oblatione, asportarunt: & itinere defatigati, in peruia consederunt via, pecuniam cum argento obliti reliquerunt, & numquam facta innotuit illis iactura, donec Salernum ingressi, cum in exorato hospitio sarcinas deponerent, pecuniam & argentum non inuenientes grauiter dolere & mœsti esse cœpere. [amissa pecunia] Cumque credibilem excusationem aliquam inuestigare molientes, qua suum apud Antistitem suosque socios possent purgare vecordiam, nec adinuenirent, domum referre pedem decreuere, id damnum propriis bonis compensaturi. Cumque mœsti ideo fuissent, iter aggressi preces multiplicabant, Martyres obnixe deprecantes, & votis omnibus obsecrantes, vt amissum inuenirent argentum. Quid plura? Mœstis ac præ dolore lentis passibus cum ad locum, in quo, gradientes Salernum versus, consederant, pergerent, qui locus omnibus & singulis patens erat, Martyrum meritis tantopere rutilabat, vt nemo prætereuntium amissum argentum videre posset. Verum cum eo præfati Clerici peruenissent, [recipitur:] multa defatigati mœstitia, quod desperauerant argentum, oculis lustrauere: quod lætabundo leuantes animo, immortales Deo ac Sanctis agentes gratias, diligentius custodierunt, & patriam propriam ingressi, conciuibus nuntiauerunt, quæ quantaque fuissent a Deo sibi intercessione Sanctorum collata beneficia.

[11] Præ ceteris vero memoriæ traditis miraculis, hoc potissimum celebrandum videtur, [ex attactu columnæ sanatur dolor vitri.] quod quæ iuxta Sanctorum tumulos requieuerat columna, in ædificio tunc temporis subiacens Episcopatus, ea erat virtute prædita, vt quicumque vteri vexatus dolore, propria zona eamdem præcingi curaret columnam, eademque deinde se accinxisset, de Martyrum meritis confidens, propulsatis doloribus, pristinæ restituebatur sanitati. Deo gloria, cultus & honor sit in secula seculorum. Amen.

DE S. MARONE ANACHORETA IVXTA CYRVM IN SYRIA.

CIRCA AN CCCLXX.

[Praefatio]

Maro anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)

G. H.

[1] Cyrus, Ptolemæo Κύῥῥος, vrbs Episcopalis prouinciæ Euphratensis in Syria, itinere duorum dierum ab Antiochia, multos olim sub suo districtu, seu territorio, aluit sanctos anachoretas, [S. Maronis Vita,] variaq; habuit a viris religiosis excitata cœnobia: de quibus agit Theodoretus Cyri Episcopus in Philotheo, qui est liber IX de Vitis Patrum, a Rosweydo nostro editus, Græce dein ac Latine, a Sirmondo nostro tomo 2 Operum Theodoreti recusus. Qui illic capite XVI memoratur Maro, [cultus sacer,] colitur die XIV Februarij a Græcis in magnis Menæis, & a Maximo Episcopo Cytheræo ἐν βίοις ἁγίων, eiusq; Acta ex citato Theodoreti Philotheo descripta, memorantur, præfixo hoc disticho:

Μνήμν τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Μάρωνος.
Λύσει μαρανθεὶς σαρκίου θάλλει Μάρων
Μετεμφυτθεὶς τῆς Ἔδεμ τῷ Χωρίῳ.

Memoria sancti Patris nostri Maronis.
Dum soluto corpusculo emarcuit, floret Maron,
Transplantatus in regionem Edem.

[2] Alius ab hoc Marone est, qui ab eodem Theodoreto cap. 4 in Vita S. Eusebij, [non idem est qui Marosas monachus:] quam XXIII Ianuarij edidimus, appellatur monachus Marosas, quem ex Nechelis oriundum commemorant Sozomenus lib. 6 cap. 34 & Nicephorus lib. II cap. 41. Quorum scriptorum dicta dum huic Maroni adscribit Laurentius Barreus in sua Philothei editione, perperam res vtriusque gestas confundit, vti bene in Notationibus num. 27 & 45 a Kosweydo obseruatum est. Aliqua etiam huius Maronis Acta a Iacobo Iacobillo attribuuntur S. Mario Abbati Bodenensi, [& S. Marius Abb. Bodanēsis:] quæ XXVII Ianuarij ante huius Vitam § 9 refutauimus. De hoc autem Marone agit infra Theodoretius cap. 24 in Vita SS. Zebinæ & Polychronij, quibus XXIII Februarij sacer est, [Magistrū agnoscit S. Zebinam:] vbi hæc leguntur: Zebinam magnus etiam ille admiratus est Maro vehementer, aduentantesque ad se omnes hortabatur, vt ad eum se conferrent, eiusque benedictione fruerentur, Patrem illum vocans & Magistrum, & virtutum omnium exemplar appellans. Quin & eodem sepulchro vt conderetur, orabat. Sed non permisere, qui sacrum illud corpus rapuerunt, & memoratum in locum deportarunt.

[3] Inter ipsius discipulos Maronis infra habetur S. Iacobus Hypæthrius, qui & Syrius cognomine, quem Græci colunt XXVI Nouembris: de quo Theodoretus cap. 21 hæc habet: [ipse discipulos habuit S. Iacobum Hypæthrium,] Cum Iacobus in inclyti Maronis consuetudinem esset receptus, diuinaque eius doctrina institutus, Magistrum ipsum laborum magnitudine obscurauit. Habuit siquidem ille pro muro vetusti erroris delubrum, & ex pellibus cilicinis tabernaculum, cuius ope pluuiæ niuisque iniurias omnes declinabat. Hic vero his omnibus valere iussis & tabernaculo & tugurio & muro, cælum habet pro tecto, contrariis aëris impressionibus omnibus expositus &c. Alter eius discipulus est S. Limnæus, [S. Limæum.] qui cum S. Thalassio colitur XXII Februarij: vtriusque Vitam habet Theodoretus cap. 22, in qua hæc leguntur: Postquam Limnæus Thalassij diuini senis doctrinam abunde percepit, virtutisque illius effigiem in seipso expressit, ad magnum Maronem se contulit. Conuenit autem eodem ipso tempore, quo diuinus Iacobus. Et multum hinc quoque vtilitatis fructum cum cepisset, vitæque subdialis æmulandæ studio teneretur, cacumen alterum occupauit, vico cuidam imminens, quem Targalam vocant. Demum, teste eodem Theodoreto cap. 30, [& S. Domninam.] diuini Maronis vitam æmulata est admiranda Domnina, quæ in maternæ domus horto paruum tugurium defixit: in quo dies totos continuis lacrymis ducens non solas rigat genas, sed amictus quoque cilicinos &c. S. Domninæ dies natalis incidit in Kalendas Martias. Denique meminit S. Maronis cap. 6 in Vita S. Simeonis Prisci, quam dedimus XXVI Ianuarij.

VITA
Ex Philotheo Theodoreti cap. XVI.

Maro anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)

[1] Maronem post hæc commemorabo: hic enim diuinum quoque Sanctorum chorum exornauit. [S. Mare subduo viuit:] Nam vitam cum sub dio agere instituisset, verticem montis apud impios olim in honore habitum occupauit, dæmonumque delubrum cum Deo consecrasset, in eo versatus est paruo extructo tabernaculo, quo tamen raro vsus est. [oratorium extruit:] Laboribus autem se non consuetis modo exercebat, sed alios excogitabat, philosophiæ opes accumulans. Agonotheta vero gratiam supra labores dimensus est. Curationum enim donum tam abunde illi largitus est munificus Deus, vt omnes in oras eius fama peruaderet, omnesque vndique attraheret, & famæ veritatem experientia doceret. Videre namque erat benedictionis rore exstinctas febres, & horrorem sedatum, [curat morbos corporum,] & dæmones in fugam actos, & diuersos omnium generum morbos vno pharmaco sanatos. Medici quippe vnicuique morbo suum applicant remedium; Sanctorum autem oratio commune malis omnibus est remedium.

[2] Nec vero corporum tantum ȩgritudines curabat, sed animis etiam congruentem curationem adhibebat, [animi vitia tollit:] huius sanans auaritiam, illius iracundiam: huic temperantiæ doctrinam tradens, illi præcepta dans iustitiæ: huius castigans incontinentiam, illius excitans socordiam. Hanc exercens agriculturam, multas philosophiæ a plantas eduxit, & hortum hunc, qui in Cyri regione nunc floret, Deo ipse conseuit. Huius plantationis opus est magnus Iacobus: in quem propheticam vocem illam merito quis transferat: Iustus vt palma florebit, sicut cedrus, quæ in Libano est, multiplicabitur, aliique omnes, quorum, Deo dante, faciam mentionem singulatim. [Psal. 91. 13]

[3] In hunc modum diuinæ opem dans agriculturæ, animasque simul sanans & corpora, [moritur:] breui morbo defunctus, qui & naturæ imbecillitatem & constantiam illius declararet, excessit e vita. De corpore autem inter vicinos acre ortum est bellum. Sed vici finitimi & populosi aduentantes incolæ simul omnes, [sepelitur in templo ei extructo.] ceteris fugatis optatissimum thesaurum abstulere, temploque exstructo maximo, in hodiernum vsque diem vtilitatem capiunt, publica celebritate victorem illum honorantes. Nos vero etiam absentes benedictione fruimur: sufficit enim nobis memoria illius pro loculo.

[Annotatum]

a Hæc sic explicantur in Menæis: Πολλὰ κατασκευάσας μοναστήρια, πολλους δι᾽ ἀσκήσεως τῷ θεῷ προσῆξε. Multa condidit monasteria, & multos per religiosam disciplinam Deo adiunxit. Eadem habentur apud Maximum Cytheræum.

DE S. ABRAAME EPISCOPO CARRIS IN MESOPOTAMIA.

CIRCA AN. CCCXC.

[Praefatio]

Abraames Episcopus, Carris in Mesopotamia (S.)

G. H.

[1] Carræ vrbs Mesopotamiæ antiqua ad Chaborem fluuium, ob Craßi cladem olim nota, at Sede Episcopali ac, sāctis Antistitibus postea magis illustrata. Carrarum namq; Episcopus fuit S. Protogenes, tabulis Martyrologij Romani ad VI Maij adscriptus: a quo fides Catholica aduersus hæreticum Imperatorem Valentem strenue propugnata. [Carrarū in Mesopotamia Episc. S. Abraames, colitur 14 Febr.] Huic suffectus Vitus interfuit Concilio Oecumenico Constantinopolitano anno CCCLXXXI. Vito succeßit S. Abraames, quem sub Theodosio Magno & floruisse, & diem extremum obiisse tradunt Græci in Menæis, & Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων, ad hunc XIV Februarij, quo sacram eius memoriam recolunt, atque aliquam Vitæ epitomen recitant, sed fere ex cap. 17 Philothei desumptam; in quo Theodoretus eius Vitam, quam hic damus, satis accurate describit.

[2] Idem Theodoretus lib. 4 Histor. Eccl. cap. 25 contexens aliquem celebriorum monachorum catalogum, [alij Abraamæ anachoretæ.] duos memorat Abraamas. Fuere & alij, inquit, per id tempus, qui monasticæ vitæ fulgore collucerent. In Chalcidensi eremo Auitus & Marcianus & Abraames, & alij vix numerabiles, qui in patibilibus corporibus impatibilem vitam meditabantur. Et nonnullis interpositis. In Antiochena rursus Marianus & Eusebius & Ammianus, Palladius & Simeones, & Abraames, & præter hos alij diuinam imaginem integram conseruantes. Sed nos & horum & illorum Vitam litteris consignauimus, in historia nempe, quam ipse capite præcedenti Philotheon appellat. Eadem hinc descripsit Nicephorus lib. 11 cap. 41. Colitur S. Eusebius XXIV Ianuarij, vbi in eius Vita de Mariano & Ammiano etiam actum ex cap. 4 Philothei: ex cap. 6 dedimus Vitam S. Simeonis Prisci XXVI Ianuarij, & XVIII eiusdem ex cap. 7 Vitam S. Palladij, in qua hæc de Abraame leguntur. Eiusdem quoque ordinis fuit admirandus Abraames, qui Paratomum, quod vocant, extruxit, virtutisque suæ radios omnem in partem diffudit. Vitæ autem illius claritatem testantur, quæ post mortem fiunt miracula. Scatet enim hodieque loculus eius omnium generum curationibus, quarum testes sunt, qui has inde per fidem affatim hauriunt. Hæc de illo Abraame, viro prorsus sancto, qui alius a S. Abraame Episcopo videtur fuisse, & de quo forsan Theodoretus & Nicephorus ante relati agunt, quos tamē pro Episcopo Abraame allegat Rosweydus in Notationibus.

VITA
Ex Philotheo Theodoreti, cap. XVII.

Abraames Episcopus, Carris in Mesopotamia (S.)

Ex Philotheo Theodoreti.

[1] Nec admirabilis Abraamis memoriam fas est prætermittere, hoc prætextu, quod post vitam monasticam pontificiæ sedi fuerit ornamento. Nam hoc quidem certe nomine iure fuerit dignior qui commemoretur, quod institutum vitæ mutare coactus, vitam non mutauerit; sed cum monasticæ exercitationis transierit afflictione, & simul monasticis laboribus & curis pontificalibus circumsessus, [Abraames simul monachus & Episcopus:] vitæ cursum peregerit. Porro autem est hic quoque fructus Cyri regionis. Hic enim & natus & educatus, collegit opes virtutis monasticæ. Qui enim simul cum eo versati sunt, [corpus domat vigiliis, statione, ieiunio:] dicunt eum & vigilando & stando & ieiunando ita corpus edomuisse, vt longissimo tempore permanserit immobilis, minime valens ingredi. Diuina autem prouidentia liberatus ab illa imbecillitate, voluit grauia pati pericula pro diuina gratia.

[2] Venit ergo in Libanum, cum didicisset vicum quemdam teneri magna impietatis caligine: & sub persona mercatoris vultum celans monasticum, [personam mercatoris induit, vi alios lucrifaciat:] cum iis qui simul versabantur ferens canistros, tamquam nuces empturus: hunc enim fructum præcipue ferebat vicus. Cum domum conduxisset, & aliquantum pecuniæ prærogasset possessoribus, quieuit quidem tres & quatuor dies. Deinde paullatim diuinum aggressus est officium, vtens voce moderata. Postquam autem senserunt psalmodias, præco quidem clamauit, & omnes conuocauit. Erant autem simul congregati & viri & pueri & mulieres: & obstructis extrinsecus foribus, desuper ex tecto multum puluerem congerentes deiiciebant. [variis iniuriis afficitur:] Postquam autem eos viderunt suffocari & obrui, & nec aliquid aliud velle facere nec dicere, sed solum Deo preces offerre, seniorum monitu destiterunt ab insania. Deinde apertis foribus cum eos euulsissent ab aggere, iusserunt eos statim abire.

[3] Sed eodem tempore venerunt exactores, qui eos vectigalia cogebant exoluere: & alios quidem ex iis vinciebant, alios vero per contumeliam afficiebant verberibus: sed vir ille diuinus, nullius ex iis quæ in ipsos facta erant recordatus, Dominum imitans, qui cruci affixus, eorum qui hoc fecerant curam gerebat, orauit illos exactores vt moderate ac clementer exigerent. Cum autem fideiussores requisiissent, [pro aduersariis orat, & fideiubet:] sua sponte suscepit fideiussionem: & paucis post diebus centum aureos se daturum est pollicitus. Qui autem grauia illa eis fecerant, valde admirati viri benignitatem, de iis quidem quæ ausi fuerant petunt veniam, rogant autem vt ipse fiat eorum præses: neque enim habebat vicus dominum, erant autem ipsi & agricolæ & domini. [in præsidē ab aduersariis eligitur:] Centum autem aureos, cum venisset in ciuitatem, (est autem ei nomen a Emesa) & notos aliquos inuenisset, accepit mutuo. Deinde in vicum reuersus, die præstituto implet quod promiserat.

[4] Cum hoc eius vidissent studium, vehementius id ab eo contendunt. [ecclesiam ædificat?] Cum is autem se id facturum esset pollicitus, si se pollicerentur ædificaturos ecclesiam, rogarunt vt statim aggrederentur, & deduxerunt beatum virum, aptiora loca illi indicantes: & vnus quidem hunc, alius vero locum illum laudabat. Cum autem meliorem elegisset, & fundamenta iecisset, tectum breui tempore imposuit. Cumque finem accepisset ædificium, iussit vt admitterent Sacerdotem. Cum autem dicerent se nullum alium electuros, & rogarent vt eum haberent & Patrem & Pastorem, accipit gratiam sacerdotij. Postquam autem cum eis versatus est tres annos; & eos pulchre deduxit ad res diuinas, cum effecisset vt vnus ex eis qui simul erant, [Sacerdos ordinatur:] vice sui præficeretur, ad monasticum rediit habitaculum.

[5] Et ne, si omnia illius narrem, prolixiori vtar narratione, cum in his resplenduisset, [fit Carrarum Episcopus:] fit Carrarum Pontifex. Erat autem ea quidem ciuitas circumsessa ab ebrietate b impietatis, & seipsam dederat debacchationi dæmonum; sed cum esset dignata huius agricultura, & accepisset ignem huius doctrinæ, permansit quidem libera a prioribus sentibus, nunc autem vberem profert segetem Spiritus, maturarum frugum Deo offerens manipulos. Sed non sine labore vir diuinus hanc exercuit agrīculturam, sed laboribus vtens innumerabilibus, & eorum qui corporibus medentur artem imitans, partim quidem dulcem adhibens ad hortationem, [subditos instruit:] partim vero acribus vtens medicamentis, nonnumquam vero & vrens & secans, effecit hanc sanitatem. Doctrinæ autem & alij eius diligentiæ vitæ quoque lumina suffragabantur: illis enim illuminati, & audiebant ea quæ dicebantur, & ea quæ fiebant lubenter accipiebant.

[6] [non panem non aquā gustat:] Toto enim tempore quo fuit Antistes, ei quidem fuit panis superuacaneus, aqua quoque superflua, inutilis autem lectus, & superuacaneus vsus ignis. Noctu enim quadraginta hymnos, [40 hymnos noctu decantat:] quos inter se inuicem loquendo & respondendo dicunt, implebat, earum quæ intercedunt precum duplicans numerum; reliquum autem noctis in sede sedebat, concedens palpebris vt aliquantulum quiescerent. Atque quod non in solo quidem pane viuit homo, dixit quidem contemplator Dei Moyses; meminit autem huius quoque vocis Dominus, prouocationem diaboli recusans. [Deut. 8.] Quod autem etiam sine aqua viui possit, a nullo loco diuinæ Scripturæ didicimus. [Matth. 4.] Etenim tantus ille Elias primum quidem ex torrente aquam hausit, deinde etiam cum ad viduam accessisset Sarephtanam, sibi primum iussit aquam afferri, deinde panem. Sed hic vir admirabilis, toto tempore pontificatus, neque panem, neque legumina, neque olera quæ igni appropinquassent, comedit: neque aquam bibit, quæ ab iis qui in his rebus sibi docti sunt visi, [lactucis viuit:] propter vsum existimata est prima ex elementis: sed lactucas, intyba, & apia, & similia, cibum ducebat & potum, pistorum & coquorum artes ostendens superuacaneas: tempore autem autumni, fructus ei illum vsum implebant. Hæc autem sumebat post officium vespertinum.

[7] Cum corpus autem talibus consumeret laboribus, in aliorum cura gerenda erat insatiabilis: aduenientibus enim hospitibus erat & totus paratus, [liberalis in hospites,] egregius autem & selectus panis eis offerebatur; & vinum odoriferum, piscesque & olera, & quæcumque sunt eis coniuncta. Quin etiam ipse quoque meridie assidebat conuiuantibus, eorum quæ apponebantur partes vnicuique offerens, [Abrahamum Patriarcham imitatus:] & dans vnicuique calices, & iubens bibere, & eum qui erat eiusdem secum c nominis imitans, Patriarcham, inquam, qui ministrabat quidem hospitibus, sed non simul conuiuabatur.

[8] Interdiu autem versans in iudiciis eorum qui inter se litigabant & decertabant, aliis quidem persuadebat vt inter se inuicem reconciliarentur, alios autem cogebat, qui leni & mansuetæ doctrinæ non parebant. Nullus autem iniustus recessit, [iudicia recta procurat:] sua audacia aduersus iustum victoria potitus. Ei enim qui iniuria afficiebatur, iusti partem semper addens, reddebat eum inexpugnabilem; & eo qui volebat iniuriam facere superiorem. Similisque erat optimo medico; qui semper prohibet eos humores qui redundant, & procurat vt sit inter materias æqualitas.

[9] Hunc quoque desiderauit videre d Imperator, (est enim allata fama, [a Theodosio Imper. accersitus,] quæ facile omnia quæ bona sunt & quæ mala significat) & ad se accersiuit, & veniens salutauit & excepit: & agreste illud cilicium sua purpura existimauit præstantius. Iam vero Reginarum quoque chorus eius & manus prehendit & genua; [honoratur:] virumque rogabant qui nec audire quidem poterat linguam Græcam. Adeo & Regibus & omnibus hominibus res honore & reuerentia digna videtur philosophia. Quinetiam vbi obierint ij qui eius sunt amatores & sectatores, maiorem assequuntur gloriam. Et potest quidem hoc sciri etiam ex multis aliis, sed vel maxime quidem ex iis quæ diuino huic viro acciderunt.

[10] Postquam enim e obiit, & hoc resciuit Imperator, voluit quidem eum deponere in aliqua æde sacra: [mortuus asportatur apud suos sepeliēdus,] cum autem intellexisset pium esse & honestum; vt gregibus redderetur corpus Pastoris, f ipse quidem & id deduxit præcedens, & Reginarum chorus consequens, omnesque & magistratus & qui ab iis regebatur, populus, militesque & priuati. [in comitatu Imperatoris.] Tanto studio eum accepit & ciuitas Antiochia, & quæ eam sunt consecutæ, donec peruenit ad magnum illum fluuium. Ad ripam autem Euphratis concurrebant quidem ciues, & concurrebant etiam hospites, concurrebant etiam rustici: quinetiam finitimi festinabant ad fruendum benedictione. Lectum autem multi sequebantur lictores, [populis pānos pro reliquiis auferre conantibus,] eos percutiendo terrentes, qui corpus veste nudare conabantur, & cupiebant illinc pannos sumere. Et licebat audire alios quidem psallentes, alios vero lamentantes. Alia enim deflens eum vocabat Præsidem, alia vero Altorem, alia autem Pastorem & Magistrum: & alius quidem lacrymans nominabat Patrem, alius vero Adiutorem & Curatorem; [sepelitur.] & cum tot laudibus & lamentationibus sanctum illud & sacrum corpus sepulcro mandauere.

[11] Ego autem admiratus quod cum vitæ mutasset institutum, vitam non vna commutauerit, neque dum esset Antistes, remissum ac solutum vitæ genus sit amplexus, sed exercitationis monasticæ labores adauxerit, [eius benedictionem expetit scriptor.] eum recensui in historia monachorum: nec recessi ab eo qui ei placuit ordine, benedictionem quoque ab eo desiderans.

[Annotata]

a Emesa in Phœnicia Libani, de qua egimus 6 Febris. ad Vitam Sanctorum Martyrum Emesenorum, Siluani Episcopi, [Emesa] Lucæ Diaconi & Mucij Lectoris, qui ibidem sub Maximino Galerio passisunt.

b Theodoretus lib. 4 Hist. Eccl. cap. 15. de temporibus S. Protogenis, quem Carrarum sub Valente Imp. fuisse Episcopum diximus, [S. Protogenes.] hæc scribit: Protogeni admirando excolendæ datæ sunt Carræ, vrbs inculta, & spinis Gentilium referta, multoque egens labore ac studio.

c Alludunt Menæa in disticho apposito:

Πράξει τὸ πἀυτὸν, ἐ͂υρεκλήσει τὸ πλέον
Πρὸς τὸν σύνοικον Ἀβραὰμ Ἀβραάμης.

Reidem, appellatione plus habet,
Cum ille familiatis sit Abraam, hic Abraames.

d Theodosium Magnum appellant Menæa, quæ sic incipiunt: Οὗτος ἦν ἐπὶτῆς βασιλείας Θεοδοσίου τοῦ μεγάλου. Eadem habet Cytheræus. Sed iuniorem fuisse coniicere licet ex choro Reginarum num. 9, quæ eius sorores.

e Obiisse in vrbe regia Constantinopoli addunt Menæa.

f Menæa. Τὸ δὲ σῶμα ἀυτοῦ ἐυσιβέστατος καὶ μέγας βασιλεὐς Θεοδόσιος ἐν Κάραις μετὰ τιμῆς ὅτι πλεἳστης παρέπεμψεν. Corpus eius religiosissimus & magnus Imperator Theodosius cum ingenti honore Carras remisit.

DE S. AVXENTIO PRESBYTERO, ARCHIMANDRITA IN BITHYNIA

CIRCA AN. CCCCLXX

Commentarius præuius.

Auxentius Presb. Archimandrita in Bithynia (S.)

Avctore G. H.

[1] Avxentium Orientalis plaga natum suscepit educauitq;, aula iunioris Theodosij Constantinopolitana inter milites virum suspexit, virtute ornatum, atque ad miraculum dæmonibus terribilem; [S. Auxentius] denique Archimandritam habuit Bithynia Thaumaturgum, ac post plures variis in locis exantlatos labores cælo transmisit, vbi deinceps experiretur Patronum. Quæ de eo narrantur apud Sozomenum lib. 7 Hist. Eccl. cap. 21 indicant progeniem eius ac militiam. Relata namque inuentione ac translatione capitis S. Ioannis Baptistæ, [ex Perside oriundus, natus Adda patre,] facta sub Theodosio Magno, dicitur Vincentius Presbyter natione Persa, cum tempore Constantij Imperatoris persecutio in Perfide Christianos affligeret, fugiens vna cum Adda consobrino suo ad Romanos venisse: atque ipse quidem in Clerum assumptus est, & ad Presbyterij dignitatē peruenit. Addas autem vxore ducta plurimum profuit Ecclesiæ, & filium reliquit Auxentium, virum erga Deum fide, erga amicos promptitudine insignem, vita integrum, litterarum amatorem, & omnigena tum gentilium, [vir eruditus,] tum Ecclesiasticorum scriptorum eruditione prȩditum, moribus commodis, licet Imperatori & aulicis familiaris esset, [militia clarus,] & in bellicis expeditionibus splendide se gessisset: verum illius quidem crebra mentio est tum apud probatissimos quosque monachos, tum apud homines studiosos, qui eius virtutem experti sunt. Hæc Sozomenus, qui Theodosio Iuniori suam historiam inscripsit, [adhuc viuus laudatus a Sozomeno;] quam sub calcem dedicationis asserit se ad XVII eius Consulatum, id est annum CCCCXXXIX, perduxisse: ac necessario ante eius obitum, siue annum CCCCL, absoluit, quando iam Constantinopoli S. Auxentius secesserat in Bithyniam. De eius familiaritate cum S. Marciano aliisq; viris studiosis agitur infra in huius Vita num. 2. vbi auctor eodem quo Sozomenus loquendi genere vsus, eius familiares etiam ἄνδρας σπουδαίους appellat.

[2] In duplici apud Bithynos monte vixit, primo e regione montis Oxiæ, decem circiter vltra Chalcedonem milliaribus in partibus desertis. [secedit in montem Bithyniæ Oxiam,] Inde euocatus iussu Marciani Imperatoris atque Episcoporum in Synodo Oecumenica IV Chalcedone congregatorum, aliquamdiu in vicinis monasteriis fuit, ac fidem Synodi Chalcedonensis probauit. Vnde Cardinalis Baronius ad an. 451 nu. 159 plane Dei consilio factum fuisse ait, quod prope Chalcedonem in prominenti loco, tamquam supra cathedram collocatus, [propugnator Synodi Chalcedonensis:] sublimis professor fidei Chalcedonensis Auxentius degeret: vt clarissima atque altissima voce virtutis, nempe signorum omnium, plus satis manifestum redderetur, quænam esset fides vera, nempe ea, quam Deus in Auxentio iugi operatione miraculorum firmissime approbaret: cum scilicet post hanc Synodum ad vicinum montem Siopa receßisset, in quo tandem sanctißimam Deo reddidit animam. De hoc monte agit Cedrenus in Constantino Copronymo: [degit in monte Siopa,] Anno XXV, inquit, insania contra omnes Deum timentes percitus, Stephanum iuniorem, quod illustribus excelleret virtutibus, omnibus venerandum, (sexaginta enim annos inclusus in colle S. Auxentij exegerat) varie excruciatum occidit. Hinc Baronius ad an. 767 num. 8 insignem illum sanctissimum Stephanum Auxentianum indigetat: Cuius S. Stephani & sociorum Acta Martyrum omni fide conscripta extare apud S. Ioannem Damascenum ait ad an. 726 num. 4. Sunt eadem a Surio edita ad diem XXVIII Nouemb. in quibus de monte S. Auxentij hæc cap. 5 leguntur.

[3] Tum videre erat multos eorum, qui orthodoxam fidem complectebantur, patrium solum tamquam inimicum & hostile fugientes, atque ad solitudines & deserta perfugij caussa se conferentes, tutiusque censentes cum feris habitare, quam cum viris huiusmodi conuersari. Cum quibus tametsi admirabilis quoque Stephani parentes patriam relinquere constituissent, tamen hoc eorum cupiditatem morabatur, quod Stephani ætatem expectarent, vt pollicitationem eam, quam de eo fecerant, minime fallerent, sed eam ad finem perducerent. Cum autem id secum vna perpendissent, haudquaquam vtile esse eum in Byzantinis monasteriis detondere, ad Auxentij montem se conferunt. [inde S. Auxentij dicto, sito e regione Constantinopolis.] Situs est porro hic mons e regione Byzantij circa Bithyniæ prouinciam: vicinosque omnes montes altitudine longe superat, nomenque ab eo Patre traxit, qui primus in eo domicilium fixit. Hic autem locus ad vitæ tranquillitatem non parum iis adiumenti adfert, qui eius cupiditate tenentur: vt qui ab omni turba ac tumultu immunis sit. Est enim in ipsius fastigio antrum quoddam, in quo Patres, sede per successionem sibi constituta, tandem hinc in Paradisum migrarunt. Siquidem post diuini viri Auxentij e vita discessum Sergius ipsius discipulus tum vitæ generi, tum antro successit. [Successores eius fuere, Sergius, Bēdianus,] [] Hunc secutus est vir admiranda virtute ornatus Bendianus, demum S. Gregorius, ac denique ille Stephani antecessor ac singulari mentis perspicacia præditus Ioannes, ad quem beati huiusce viri parentes filium, [S. Gregorius, Ioannes.] quem ex promissione susceperant, cum duxissent, precibus ab eo contendebant, vt ipsum exciperet ac monastica veste donaret. At Ioanne, vt cap. 9 legitur, [S. Stephanus iunior,] ad Deum profecto, statim & speluncæ & gratiæ non solum duplicis, sed multo etiam amplioris, hæres spiritualis ipsius filius Stephanus extitit. Ergo angustissimam illam speluncam ingreditur, atque apiculæ more in antrum seipsum includens dulce virtutis mel conficiebat. Eumdem dein tum Constantinus Copronymus, tum eius ministri, monachum Auxentianum, [Auxētianus dictus.] & Auxentianum Stephanum appellant, vt videre est cap. 38, 45, 47 & 48, Quin & eius habitatio. Auxentianus mons, aut collis nuncupatur capp. 19, 22, & 28.

[4] Ab hoc monte seu potius antro in ipsius fastigio constituto, longo ac difficili spatio, vt legitur cap. 6, dissitum erat admirandi viri Auxētij cœmeterium, [S. Auxētij cœmeterium, Trychinaria,] quod ille adhuc superstes extruxerat, atque in sanctarum mulierum monasterium consecrarat, ac Trychinariam, vel ob itineris asperitatem ac difficultatem, vel etiam ob vestium ipsarum rigiditatem appellarat. Quæ infra ex Vita S. Auxentij cap. 10 confirmantur. At S. Stephanus, vt in huius Vita dicitur cap. 20, ab Imperatore a cella sua abstrahi, & ad inferius monasterium deduci iussus, mox a sicariis ad Patris Auxentij cœmeterium, vna cum monachis, qui cum eo versabantur, inclusus est. At cap 22 monasterium illud ad Auxentiani montis radices positum traditur. & infra in Actis S. Auxentij num. 61 dicitur circiter vno milliari distare, Gyreta nomine. [ad radices montis Auxentiani.] Græce ὡς ἀπὸ ἑνὸς σημείου, τού νομα Γυρῆτα Ibidem S. Auxentius sepultus atque miraculis claruisse dicitur num. 66.

[5] Acta S. Auxentij magno iudicio scripta ab auctore coæuo, qui suam indicat ætatem, dum a Sergio discipulo eius, quem illi & in genere vitæ & in antro succeßisse diximus, [Acta eius Græce accurate scripta ab auctore coæuo,] num. 57 se aliqua accepisse testatur. Οὗτος γὰρ, inquit, οὗτος περὶ τουτου ἡμᾶς στοιχειώσας, τῇ γλώττῃ μὲν βάρβαρος ὑπῆρχεν, ἐκτῆς Μυσίας ὁρμώμενος, τῇ γνώμῃ δὲ πάνσεμνος, ὃς προσκαρτερῶν τῷ μακαρίῳ Αὐξεντίῳ καὶ μετὰ τὴν τοῦ μακαρίου κοίμησιν σὺν τῷ τρόπῳ καὶ τὸν τόπον διαδεξάμενος. Ille enim, qui nos de hoc instruxit, erat quidam lingua barbarus, vt qui ortus esset ex Mysia, mente autem honestissimus, qui perseuerauit apud B. Auxentium… & postquam Beatus obdormiuit, cum moribus in loco quoque successit. Hanc Vitam damus ex antiquo codice MS. bibliothecæ Regis christianißimi, [adseruata MSS. Parisiis,] collatā cū interpretatione Gentiani Herueti, quam edidere Aloysius Lipomanus & Laurentius Surius, ex collectione Metaphrastæ, qui Vitam hanc, vtpote accurate scriptam, fere intactam reliquit, pauculis hinc inde aut additis aut immutatis, [collata cū Vita a Metaphraste edita.] nisi hæc variis amanuensibus sint attribuenda.

[6] Meminit eiusdem Sancti Nicephorus Callistus lib. 14 hist. Eccl. cap. 52. Eodem etiam tempore, inquit, virtutis incrementis longe processit celeberrimus ille monachus Auxentius in monte Bithyniæ eo, [Eius mentio apud Nicephorum:] qui ex aduerso Constantinopolis situs, omnes circa colles altitudine superat. Hæc Nicephorus, qui cum Sozomeno ad tempora Theodosij Iunioris ea refert, post cuius obitum superfuit sub Imperio Marciani & Leonis Imperatorum ad annum circiter CCCCLXX. [obitus sub Leone Imp.] In Actis apud Metaphrasten traditur obiisse sub imperio Zenonis, sed eius loco Leonem habent Acta Græca, quibus vsi summus.

[7] Celebris est memoria eius in Fastis sacris apud Latinos & Græcos ad XIV Februarij, [Memoria in fastis Latinis] quo die deceßit. Tabulæ Martyrologij Romani hæc habent: In Bithynia S. Auxentij Abbatis. Annotat Baronius res eius gestas pure germaneque conscriptas haberi. Referunt eumdem Molanus in auctario Vsuardi ac nonnulli alij. Græci Officium Ecclesiasticum hoc die ad S. Auxentij laudem honoremq; propriis Odis, [& Græcis:] antiphonis, aliisq; canticis concinnatum habent, & ad pleraque miracula in Actis contenta alludunt. In Menologio Henrici Canisij hæc leguntur: Commemoratio sancti Patris Auxentij sub Theodosio minore, pietate & exercitatione monastica illustris. In magnis Menæis hi versus adduntur:

βουνὸς ὡς Κάρμηλος ἦν Αύξεντίῳ
Φανέντι τ᾽ἄλλα, πλὴν τελευτῆς, Ἠλίᾳ.
Λειψε βίον δεκάτῃ Αύξὲντιος ἡδὲ τετὰρτᾐ.


Collis instar Carmeli erat Auxentio,
Qui, excepto obitu, in omnibus visus est alter Elias.
Reliquit vitam Auxentius die decima quarta.

At mirum proinde hunc alterum Eliam non esse Paradiso Carmelitico ab Alegræo inscriptum. Breue Vitæ compendium tradunt Græci in eisdem Menæis, & Anthologio Arcudij auctoritate Clementis VIII edito, & Βίοις Ἁγίων Maximi Cytheræi, quod hic addimus.

[8] Floruit S. Auxentius imperante Theodosio minore, ex Oriente oriundus, [elogium ex Menæis.] atque inter scholares miles factus. At monastica vita suscepta, montem ex aduerso Oxiæ situm adscendit. Exercitia pia constanti patientia peregit, sinceræ fidei propugnator, infames hæreses Eutychetis & Nestorij plurimum auersatus, & quartam Synodum Chalcedone habitam amplexus, ab ipsis etiam Imperatoribus in veneratione habitus. Et omnes, quibuscum agebat, ex vultu eius diuinam quamdam gratiam effulgere cernebant fontesque miraculorum & curationum semper scaturire. Postquam in pace requieuit, in oratorio, quod ipse condiderat, depositus est. Festus autem dies in Callistrati cœnobio peragitur.

VITA
auctore coæuo,
ex MS. Græco,
collata cum versione Metaphrastæ, a Lipomano & Surio edita.

Auxentius Presb. Archimandrita in Bithynia (S.)

Ex MS. Græco.

CAPVT I
Vita S. Auxentij Constantinopoli acta. Virtutes inter opera militaria.

[1] Cvm antiqui Patres, factis ac verbis clari, labores Sanctorum, qui in vineam spiritalem, mane simul, & hora tertia & sexta, similiter & nona vocati sunt, ad ædificationem corporis Ecclesiæ variis voluminibus conscripserint; [Prologus auctoris.] non est absurdum, si nos quoque, qui propter socordiam & inscitiam ab eis longe sumus remoti, ad vtilitatem fidelium accurrentium & auscultantium, vitam iustorum virorum, qui circa horam vndecimam in eadem vinea laborarunt e veritate conscribamus: vt, qui volunt ducem vitæ præsentis habere piam rationem, constanter sequantur viam Patriarcharum, Prophetarum, & Apostolorum, Martyrumque & iustorum: vt eorum & fiant virtutum æmuli atque imitatores, & orationibus suffulciantur. [Rom. 15. 4] Quæcumque enim scripta sunt, vt dicit diuinus Paulus, ad nostram doctrinam scripta sunt. Eo ergo freti, qui dixit: Dilata os tuum, & implebo illud, conuertamur ad propositam narrationem. [Psal. 80. 11]

[2] Tempore Theodosij iunioris, a anno XXXV, fuit vir quidam, nomine Auxentius, adscriptus quartæ scholæ fortissimorū & Christi amantium Scholarium b, genere quidem ab Orientalibus ducto, in pietate autem & omni Christiana doctrina eruditus, [S. Auxentius miles,] robur & fortitudinem ipsa corporis forma prȩse ferebat, morumque modestiam & virtutem in animo gerebat, dogma habens sanum in fide Apostolica, & plurimum studium in generalibus vigiliis pernoctationum. Quoniam vero, quæ ante hæc ab eo facta sunt, nos latuerunt, ab hoc argumento initium ducemus orationis. Habebat hic vir Byzantij patruum in militia c Optionem cohortis constitutum. Quem requirens cum ascendisset ex Syria, & non inuenisset, propterea quod prius discessisset, militauit inter Scholares. Cum ergo esset in exercitu insignis, frequenter etiam versabatur cum iis, quorum celebrabatur exercitatio & virtus: maxime autem cum quodam Ioanne monacho, qui prope d Hebdomum stabat in Clubo, cuius etiam vestigiis insistebat e miles Christi, simul cum quodam, qui vocabatur Setas, viro omni ex parte honesto, & f Marciano, qui tunc erat laicus g sectæ Nouatianorum, haud ita multo post vnitus Catholicæ fidei, [pietati deditus, habet socios S. Marcianum & alios.] ac factus Oeconomus sanctissimæ magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ; & Anthimo viro magno & admirabili, qui tunc h decimus erat in ordine diuini palatij, deinde factus Diaconus, & postea etiam Presbyter: qui etiam post decessum eorum, qui prius dicti sunt, ornauit, & cum lætitia in hymnis & canticis, per choros virorum & mulierum, celebrauit easdem pernoctationes, quibus assidebat B. Auxentius. Vt plurimum autem ambo simul congregabantur in S. i Irene, quæ sita est ad mare, humi cubantes & vigilantes, & fontes lacrymarum effundentes, perseuerantes in ieiuniis & orationibus.

[3] Cum ergo ad quamdam congregationem cum eis venisset, antequam auspicarentur k doxologiam nocturnam, siti eum vexante, l aquam petiit ab vno ex ministris: qui currens in Diaconicum, dicit Oeconomo, Dominum Auxentium cum reliquis viris bonis petere potum. Data ergo commissione vini benedictionis poculum temperauit, atque ad eum tulit. Postquam autem id accepit magnanimus Auxentius, ori admouens refecit naturalem sitis necessitatem: & sic prius dicto pio Marciano, [in siti aquam petens vinū ædmittit,] qui petiit, reliquum tradidit. Ille vero cum labris admouisset, & sensisset esse vinum, ægre ferens, quod præter morem talis potus esset eis allatus, proximum hac voce compellauit: Vinum est, o frater. Memoratus autem ei dicit Auxentius: Ne ægre feras, inquit, Dei dona: nam nos quidem aquam petiimus. Sin autem Dominus Christus eius loco vinum præbuit, gratias agamus, & ne ægre feramus. Etenim cum vinum defecisset in nuptiis, per suam gratiam aquam mutauit in vinum. Sic alter quidem ostendit inuitus perfectam, quæ ei aderat, abstinentiam: alter vero lubens conculcauit fastum vanæ gloriæ.

[4] Rursus autem quidam ex huius studij comitibus, se pauperem esse significans, [liberalis in importunū mendicū,] molestus erat B. Auxentio, petens ab eo m tunicam interiorem, benedictionis gratia & paupertatis. Is vero dicit ei: Ora, vt Dominus mittat, & accipies. Non enim supererant ei vestimenta, propterea quod quæcumque ei obtingebant daret pauperibus. Ille vero promissionem arripiens tamquam schedulam, assidue exigebat. Quamobrem cum multum ei esset molestus, quadam vespera rursus ab eo admonitus, Adsis Frater, inquit, in loco opportuno, accepturus petitionem, vt talem submoueas necessitatem. Postquam autem fuit in loco occulto, exuit se tunica, qua erat indutus, & dedit ei, & mansit in sola penula. Post hymnum vero dictum ambobus recedentibus, sensit quod factum fuerat, qui prius dictus est vir pius, & dicit ei: Estne hæc omnis tua viuendi ratio & caritas, Domine Auxenti, vt carens tunica, nobis non fidas? At tamquam subridens dicit ambobus: Ab eo, qui mihi sæpissime vobis præsentibus impudenter parabat insidias, vix tandem sum liberatus. Sed rogo vos, vt eamus ad Dominum Ioannem monachum, qui est in Clubo, visuri Dei gloriam.

[5] Cum itaque inter eos conuenisset, post vnum diem ad eum veniunt, & vident eum, qui tunicam acceperat, adesse tristem. Finitis autem precibus, dicit B. Ioannes, [eo iuste punito gaudet:] tamquam amicis suis & familiaribus: Orate Fratres pro hoc mendico. Nam quos habebat viles pannos, abstulit aliquis & aufugit. Beatus vero Auxentius læto vultu cœpit ei, qui id fecerat, benedicere. Dicit autem ei vir iustus, sicut Balaam Balac: Iussi te execrari; & tu ei benedicis? [Num. 23. 11] Respondens autem B. Auxentius, dicit mendico: Redde vota tua Domino, Frater, quot habebas tunicas? Ille vero respondit cum fletu: Septem ad obsequium tuum, & quam mihi dedisti. Dicit ei B. Auxentius: Quoniam ergo cum septem haberes, non fuisti contentus, sed vnam, quam habebam, tantam mihi molestiam exhibens, accepisti; desine tristari; hæc effecit, vt illæ quoque fugerent. Cum eum ergo placide redarguisset, & cum iis, qui simul erant, ferculum accepisset, recessit.

[6] Quodam vero die in palatio procedens, videt quemdam teneri & trahi a militibus, orans autem dicit de more: [liberat vinctum.] Eripiens inopem de manu fortiorum eius, veni nunc quoque ad dandum auxilium. [Psalm. 34. 10] Quæ cum dixisset, effecit vt is relaxaretur.

[7] Transiens autem per n Battopolium, vidit quosdam opifices deflentes & dicentes: Venit ad nos tempus, quo sumus absque opere: claudamus nostras officinas. Cum vero audiisset, & eorum esset misertus Christi miles Auxentius, die sequenti in vnam ex illis officinis diuertit mutato habitu, vt fertur de o Serapione, & dicit: Quam mercedem mihi dabitis, & stabo in vestra officina? Illi autem dixerunt: Ludificaris nos iuuenis. vnde tibi dabimus mercedem, cum simus pauperes? Respondens vero, dixit eis: Laboro vobiscum, accipiens quotidie tres p obolos. [cum opificibus laborat:] Illi autem læti eum acceperunt. Qui cum fuisset illic tres dies, valde creuit & floruit illa officina. Acceptis itaque nouem obolis, recessit ab illis. Is autem ea dedit pauperibus. Dolore vero affecti sunt opifices illius officinæ, egresso admirabilium effectore Auxentio. Tres enim dies, quos illic egit, non gustauit neque panem neque vinum, nec aliquid aliud, adeo vt mirarentur, qui illic erant, & dicerent ei: Cur non comedis & bibis nobiscum? Et dicebat eis: Non in solo pane viuit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. [Matt. 4. 4] Illi vero siluerunt, non ausi amplius ei esse molesti. Renunciarunt autem omnem copiam & prosperitatem, quæ facta est per preces eius in officina sua, Deum glorificantes.

[8] Rursus vero aliquot post diebus, venienti ipsi in palatium occurrit prægnans quædam mulier passis crinibus, clamans: O vis, quæ affertur ab Auxentio, qui comedit dæmonia! Viginti annos latui in hac creatura, & eius transitus me abduxit ab huius vnguibus. Sic enim per me transiit tamquam ensis, & me discerpsit: & ecce separor ab hac creatura post viginti annos. [curat dæmoniacā.] Equo autem suo subditis calcaribus Christi seruus Auxentius, ne cognosceretur ab hominibus, festinabat transire, celans, quæ in se erat, gratiam. Immundus autem spiritus sequebatur eum, dicens: Quid me trahis? egredior. Congregatæ vero sunt circa eum multæ turbæ, adeo vt suspirans & flens Beatus orauerit, vt ea curaretur. Hoc autem facto, & ea statim mundata, illæso fœtu, (erat enim grauida) stupebant omnes & admirabantur, Deum glorificantes, qui talem potestatem dedit seruis suis aduersus immundos spiritus.

[Annotata]

a An. Christi 442. Nam Arcadio patri anno 408 successit.

b Scholarij ex militiæ peritis exercitatisq; præmij loco seligi solebant, vt in aula versarentur, [Scholarij.] atque Imperatorem in publicum prodeuntem comitarentur, a Gordiano iuniore vna cum Candidatis & Protectoribus primum instituti: vti diximus 7 Februarij ad Vitam CIII Martyrum Nicomediensum ex clientela Sanctorum IV Protectorum.

c [Numerus pro cohorte.] Græce Ὀπτίονα νουμέρου καταλεγόμενον. Oecumenius ad Acta Apostolorum cap. 15. σπεῖρα δὲ ἐστιν, καλουμεν νῦν νούμερον. Cohors autem est, quam nunc vocamus numerum. De vtroque vocabulo a Latinis sumpto consule Glossarium Meursij.

d De Hebdomo suburbio Constantinopoleos, [Hebdomū:] vbi Theodosius Magnus templum S. Ioanni Baptistæ extruxit, agit Gillius lib. 4 Topographiæ Constantinop. cap. 4.

e Gentianus, tamquam nubes. At Græce στρατιώτης τοῦ χριστοῦ.

f Vitam S. Marciani dedimus 10 Ianuar.

g Theodorus Lector lib. 1 Collectaneorum ait, eum relicta Catharorum secta, ad Ecclesiam translatum. Volebant autem Nouatiani, Καθαροὶ, id est, puri, appellari, [Cathari hæretici.] suamq; illam vanam puritatem ea superiorem dicebat, quam doctrina Apostolica complectitur.

h Græce, Τότε δεκαστῷ ὄντι ἐν ὀρδίνῳ. Videtur δεκαστὸς quasi δέκατος decimus, sumi. Gentianus vertit, qui erat ordinarius Decanus, sed vox Δεκανὸς Græcis etiam tum in vsu erat, [Decanus.] vt constat ex Homilia 13 S. Chrysostomi in epistolam ad Hebræos. Consule Notas Goaris in caput 1 Curopolatæ nu. 56, & Meursium in Glossario.

i Esse illud templum a S. Marciano extructum dicitur in huius Vita cap. 5 num. 14, vbi de variis Sanctis, quæ Irenæ vocantur, egimus litt. A.

k [Doxologia maior & minor.] Inter preces Ecclesiasticas Græcorum eminet Doxologia, quæ duplex μεγάλη, & est Hymnus Angelicus Gloria in excelsis Deo, & μικρὰ, dum Gloria Patri & Filio sæpius in fine Psalmorum repetitur: eaq; est Doxologia, seu glorificatio sanctissimæ Trinitatis.

l Græce εὔκρατον, quasi bene temperarum potum dicas, ast mox ait se aquam petiisse.

m Gentianus, indusium, Græce τῶν χρωτῶν σαρκοκάλυμμα quasi dicat corporum carnis operimentum, ac mox vocat στιχάριον, [Vestes S. Axentij.] tunicam oblongam virilem, & fere Sacerdotum & Diaconorum, vbi Gentianus tunicam vertit, vti dein, vbi Græce χιτὼν & χιτωνίσκος appellatur. Ast ea veste data mansit in penula, seu pallio, Græce ἐκ τοῦ φελονίου διῆγε.

n Gentianus, Bassopodion.

o Colitur hic S. Serapion 21 Martij. Legendus in Vitis Patrum lib. 2 Ruffinus cap. 18 & lib. 8 Palladius cap. 83. Leontius & Metaphrastes in Vita S. Ioannis Eleemosynarij 23 Ianuarij cap. 8.

p [Pholles.] Gentianus, pholes, & mox pholibus. Græce φόλλεις. Suidas ὀβολους, οὑς φόλλεις καλοῦσιν. Obolos, quos pholles dicunt.

CAPVT II
Habitatio S. Auxentij iuxta Oxiam montem: cæca illuminata, energumeni liberati.

[9] Postquam autem hæc facta sunt, non volens Christi miles Auxentius efferri laude hominum, [Secedit ex vrbe] sed encomiis celebrari Angelorum; Spiritu præuidens in sanctissima Ecclesia nascituram vani dogmatis hæresim, a Nestorij, inquam, & b Eutychis, relicta terrena militia & aula Imperatoris, cum magno gaudio peregit id, quod olim desiderabat. Nam omnia, quæ ad vitam huius mundi pertinent cum ipsa regia ciuitate relinquens, proficiscitur ad partes desertas Bithyniæ: [in Bithyniam: habitat in monte Oxia,] & cum ascendisset ex transuerso montis, qui vocatur c Oxia, qui distat decem circiter milliaribus a Chalcedone; stetit supra rupem extollens sanctas manus, Deūque glorificans, & dicens: Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me. [Psal. 4. 10]

[10] Cum ipse vero vno circiter mense fuisset in montis latere supra petram, ascenderunt illuc pueri gementes & clamantes, quoniam cum pascerent oues, eas perdidissent: & cum vidissent virum iustum, valde sunt consternati, existimantes eum esse feram agrestem, & fugerunt. Indutus enim erat veste contexta ex pilis & pellibus, imitans vitam Ioannis Præcursoris & Baptistæ. Cum eos autem aduocasset B. Auxentius, dixit: Nolite timere, filij, sum enim homo vobis similis. Quid vero quæritis? [asperis vestibus indutus:] Dicunt pueri: Greges nostros: eos enim amisimus, & ideo affligimur. Christi autem seruus Auxentius misertus, orauit multas horas. Cum vero ipsis pueris benedixisset, dicit eis: Ite ad sinistrum latus montis, & inuenietis vestros greges. Respondentes autem pueri, dicunt ei: Ter circumiuimus montem hunc inaccessum, [eues perditas precādo restitui impetrat:] & non potuimus eos inuenire: & quomodo nunc inuenientur? Sanctus autem dixit eis: Ite, vt dixi vobis, in nomine Domini ad sinistrum latus montis, & eos inuenietis. Euntes vero, eos statim inuenerunt: & cum rediuissent, renuntiarunt suis parentibus: Cum perdidissemus greges, & ter Oxiæ montem circuissemus, & eos non inueniremus, adspeximus virum in veste ex pilis, & graui timore affecti, fugiebamus. Ille autem nobis aduocatis precatus est, & cum accepisset caussam, propter quam flebamus, iussit nos ad sinistrum latus montis ire, pecudes illic reperturos. Cum sic ergo fecissemus, eas statim inuenimus.

[11] Cum hæc autem audiissent parentes illorum puerorum, congregatis viris ex vicinis circumquaque prædiis, supplicantes ad eum iuerunt, & inuenerunt Beatum solum stantem supra petram, [cellæ includitur:] ac Deum precantem: & omnes vno ore eum rogarunt, vt ascenderet supra verticem montis, & oraret pro eis. Sanctus vero persuasus eorum adhortationibus, iussit eis ædificare paruam cellam, & d seram extrinsecus apponi cellæ, in qua etiam fuit inclusus, lætus corde psallens & dicens: Factus sum sicut passer solitarius in tecto. [Psal. 101. 8] Frequenter ergo ascendentes, fruebantur eius precibus. Nam per paruam fenestram eis benedicens, & consulens quæ pertinent ad salutem, lætos dimittebat.

[12] Cum ergo Dei in eo scaturiret gratia, & eius fama in omnem partem peruaderet, quædam Comitissa ad eum venit e Nicomedia, repente excæcata, procidensque ad eius pedes, dixit: Miserere mei serue Dei altissimi. Beatus autem præsentibus iis, qui conuenerant, dixit: Ego quidem sum homo peccator, & iisdem affectionibus, quibus vos, obnoxius. Si vero creditis, quod qui eum, qui erat ab ortu cæcus, curauit, hanc quoque rogantem non despicit; sincere pro eius salute deprecemur. Cum autem omnes orassent, tangens eius oculos, dixit: Sanat te Iesus Christus lux vera. [Ioan. 9] Cumque ea statim respexisset, & pauperibus, [cæcam sanat:] qui in eo loco assidebant, plurima erogasset, eam dimisit Sanctus lætantem & Deum glorificantem. Hoc fuit principium miraculorum eius in monte Oxiæ.

[13] [curat dæmoniacos:] Eorum autem, qui ab immundis vexabantur dæmonibus, magna aduentabat multitudo, partim quidem ex indigenis, partim autem ex alienis: ex quibus plurimi fideliter accedentes, & digne pœnitentiam agentes, per eius preces sunt curati. Non sustinens vero nullam curam geri eorum, qui assidebant in monte, & eorum, qui longi interualli labore erant afflicti, cum ipse nullo egeret eorum, quæ oblata fuerant, iussit panes afferri hora sexta, & dari iis omnibus.

[14] Cum decem autem annos illic esset versatus, & plurima peregisset certamina, non aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates & principes tenebrarum mundi huius, vt dicit Apostolus, aduersus spiritalia nequitiæ, & ea vicisset fide per patientiam; vir quidam fidelissimus, ex iis qui aliquando fuerant eius familiares, cum soleret ad eum accedere, & ex eo magnam caperet vtilitatem, dicit cuidam alij ex eadem quarta schola: Volo die sequenti ire ad Dominum Auxentium. [Ephes. 6, 12] Veni tu quoque, & plurima frueris vtilitate. [patitur acerbum obtrectatorē:] Ille autem diabolico quodam instinctu ab eo alienus, non solum non fuit persuasus vt iret, sed etiam eum cœpit maledictis incessere & irridere, eum vocans planum & impostorem, & mercedem præbentem iis, qui se simulant esse dæmoniacos propter tres & sex obolos, vt videantur conuinci, multos ita deceptos esse. Cum alter vero his esset obstupefactus, & maius studium adhibuisset, postquam eum increpauit & iuuit, moderatius egit, ita vt incredulum secum assumeret. Quem etiam persuasum, vix tandem secum sursum duxit. Sed cum ad eum venissent, vt solebat, hora tertia excepit eos, qui accedebant. [quem ad se adductū,] Neque enim licebat indiscriminatim ei exhibere molestiam, nisi in tempore solito: in quo eos, qui aderant, primum adhortabatur ad doxologiam. Deinde sic verbo gratiæ adhortans & benedicens, vnumquemque dimittebat. Cuius quidem doxologiæ expressas quoque ab eo laudes dicemus postea. Læto ergo vultu ei, qui ad eum accedebat cum fide, dixit quæ erant conducibilia: [non alloquitur:] cum altero, qui erat incredulus, ne verbum quidem locutus. Quamobrem postquam fuit dimissus, pluribus rursus maledictis B. Auxentium insectatus est incredulus, vt qui gloriæ caussa, & non virtutis, quidquam faceret.

[15] Cum ipsi autem ad Hemerum descenderent ad nauigandum, (hoc est autem emporium Chalcedonis) puer increduli fit obuiam scissa tunica, eiulans & lamentans. Cum vero caussam sciscitatus eius dominus, non quamprimum intellexit, puero præ timore & mœrore id, quod acciderat, narrare differente; hoc autem solum dicente, Quoniam res mala, o domine, nobis accidit; acrius & vehementius respondens eius dominus, dixit: Dic, quid sit: furtumne in me est admissum, an passus sum incendium? Puer dicit: En filia tua domi grauiter vexatur a dæmone, [punitum filia a dæmone obsessa.] adeo vt nos eam non possimus superare. Tunc ille stimulo motus conscientiæ, cœpit faciem suam percutere, & vellere capillos suos, & magna voce clamare: Væ meæ incredulitati. Eo autem se diu lacerante & lamentante intolerabiliter, alter, qui cum ipso erat fidelis, dixit ei, sicut Seruator Iairo: Solum crede, & salua erit puella. [Marc. 5. 36] Cum ille vero incredulitatem perfecta fide correxisset propter hanc occasionem, & clamaret: Credo, Domine, fer opem meæ incredulitati; traiicientes simul venerunt domum. Qui cum vidissent calamitatem, & puellam, vexari intolerabiliter, & inuocare B. Auxentium, clamabant omnes cum fletibus & eiulatibus. Deinde dicit amicus patri puellæ: Age, quamprimum & quomodocumque poterimus, eam vinciamus, & transmittentes adducamus ad sanctum virum, cum ipse a Deo possit impetrare eius curationem.

[16] Cum hoc autem fecissent, & viro sancto appropinquarent, puella cœpit efferari, & mirandum in modum furere, & latrare vt canis, & perinde ac si traheretur ab aliquo, maiori cursu currere. Cum vero peruenisset ex aduerso fenestræ cellæ Beati, [atque ad cellam adducta,] constitit, & ibi grauiter torquebatur. Et qui sequebantur, cum valde deflerent calamitatem, & ipsa valde vexaretur, aperiens fenestram sanctus Pater noster Auxentius, & eam grauiter adspiciens, dixit: Propter tres obolos aut sex obolos. Qui autem aderant, cum iterum hanc vocem a Sancto dictam audiissent, se cum patre puellæ humi proiecerunt, clamantes: Miserere, serue Dei altissimi, & ignosce. [ebiurgat:] Omnium enim Dominus & Seruator Christus per te præuidet ea, quæ procul absentia per te dicuntur & fiunt, vt qui in te habitet, qui es eius famulus. Beatus itaque mansuetudine reprimens seueritatem, omnibus prope accersitis, dixit patri puellæ: Si etiam reliquis, vt tu dixisti, mercedem præbeo trium & sex obolorum, filiæ tuæ quantum dedi? Ille autem rursus flens vehementer, se proiiciens in terram, petebat veniam.

[17] Cum itaque esset precatus B. Auxentius, & Crucem, quæ super baculum erat in eius manibus, misisset per vnum ex iis, qui apud eum perseuerabant, fecit cessare puellæ vexationem, & docuit omnes, qui conuenerant, non oportere non habere fidem Dei admirabilibus, quæ ab ipso fiunt in vnaquaque generatione per eos, [Cruce cōpescit dæmonem] per quos ei videtur. Patriarchæ enim & omnes Prophetæ, & similiter etiam Apostoli, erant homines, & a Diuina incitati gratia, secundum diuinum Apostolum, extinxerunt vim ignis, obstruxerunt ora leonum, & fecerunt omnia, quæ deinceps scripta sunt. [Heb. 11] Porro vero ipsa quoque vox Domini, quæ nos adhortatur vt credamus, sic dicit: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, & euenient vobis. [Mat. 11. 24] Deo ergo prȩbente quando vult, & per quos vult, non oportet nos esse incredulos. [& puellā liberat.] Cum itaq; vnam hebdomadam iussisset puellam manere cum parentibus, precatione armatis & ieiunio, & ipsam sanam restituisset, dimisit eos in pace, atque vt frequenter ad sanctissimam Ecclesiam irent, iniunxit.

[Annotata]

a Nestorij hæresis ante an. 428 cœperat, quo is factus Episcopus Constantinopolitanus eam vulgarat, dicens Christum personaduplici constare, [Nestorius.] ac B. Mariam haud esse Dei matrem. Quæ hæresis in Ephesina Synodo an. 431 damnata est.

b Eutyches Archimandrita Constantinopolitanus, dum Nestorij hæresin oppugnat, nouam condidit an. 448, qua naturarum in Christo omne discrimen sustulit. [Eutyches.] Circa hoc tempus contigit S. Auxentij secessus.

c Gentianus, Oxea. Græce Οξία. Ortelius S. Auxentij montem postea dictum asserit, [Oxia mōs.] sed eum Siopam esse, in quo sepultus est, supra diximus.

d Gentianus, Clubum extra cellam, in quo etiam fuit inclusus. Est autem κλοῦβον sigillum, sera, claustrum. infra etiam pro cellula clausa accipitur, [Clubum.] vti vulgo claustrum. Vide Meursium, qui hinc illustrari potest.

e Nicomedia metropolis Bithyniæ.

CAPVT III
Leprosus, paralyticus, energumenæ sanātur.

[18] Aliquot autem post diebus ascenderunt ad eum duo quidam viri laborantes elephantia, qui a Deo per ipsum petebant sanationem. Sanctus vero dicit eis: [Ob crebra iuramenta punitos lepra,] Quodnam est vestrum peccatum, quod hæc plaga in vos incidit? Illi autem hæc audientes, prociderunt ad eius pedes, dicentes: Miserere nostri, serue Christi, & ora vt nos curemur. Respondens vero Beatus, dicit eis: Hoc vobis accidit, o fratres, propter iuramenta vestra. Sed decetero oportet vos desistere, neque ad iram prouocare Dominum Deum vestrum. Quæ cum dixisset, & omnes esset ad precandum adhortatus, ipse quoque flexis genibus ad aliquot horas, [oleo sancto curat:] & effusis lacrymarum riuis, surgens accepit oleum Sanctorum, eosque vnxit a vertice vsque ad pedes, dicens: Sanat vos Iesus Christus, ego enim sum homo peccator. Statim autem sunt sanati, & domum redierunt cum gaudio, Deum laudantes, eique tribuentes gloriam, & omnibus renunciantes, quoniam vidimus hominē, qualis nec fuit in a sanctis generationibus. Dixit enim nobis omnia peccata nostra: & cum pro nobis multum ad Deum defleuisset, nos curauit vngens sancto oleo.

[19] [fæminam coxæ dolore,] Rursus autem duæ mulieres ad ipsum venerunt e Phrygia: quarum vna quidem habebat coxam ab immundo spiritu percussam; altera autem habebat legionem dæmonum, quæ etiam tertio a monte lapide cœpit clamare & dicere: Quid mihi tecum rei est, o Auxenti, quod me castigans traxisti e Phrygia? Nescis me esse legionem? Sed scio rursus legionem Angelorum te circumdare noctes & dies: qui quidem accipiunt tuas preces, quæ nos vrunt, & eas offerunt altissimo Deo, per quas etiam punimur. Ecce etiam post triginta annos me separas ab hac creatura. Hæc ergo & his plura dicens, accessit proxime cellam, in qua Beatus erat inclusus: quam spiritus ante fenestram discerpit, fecitque obmutescere. Sanctus autem cum respexisset eam intuitus, iussit vni ex iis qui aderant, ei dare manū, eamq; etigere: iacebat enim humi tamquam mortua. Cum vero surrexisset, [aliam dæmonio liberat:] rogabat Sanctum cum altera muliere, vehementer ambæ flentes & ad eius genua procidentes, vt a Deo impetraret, vt ipsas curaret. Sanctus autem dicit eis: Vndenam huc venistis, & quis de me vobis dixit, quod possum vos sanare? Quæ læsam habebat coxam, dixit: Ego, o Domine, huc veni per reuelationem. Quæ autem habebat legionem, dixit ei: Ego nescio, quomodo venerim. Quamobrem miserere mei, quia triginta annos vexor a legione. Earum itaque misertus Beatus, cum Deum vehementer orasset cum lacrymis, eas curauit. Illæ autem propter insignem suam grati animi virtutem, permanserunt in monte Oxiæ, in quo stabat Beatus, neque domum reuersæ sunt.

[20] Quidam vero alius paralyticus ad eum est allatus, iacens super currum. Parentes autem eius proni ceciderunt, rogantes B. Auxentium cum magno fletu, vt eorum misereretur, & eum curaret, dicentes: Propter multa nostra peccata hoc accidit filio nostro. [paralyticū sanat inunctum oleo benedicto:] Sanctus autem Auxentius dixit eis: Ex creditis, quod per me humilem & abiectum potest Deus eum curare? Illi vero dixerunt: Certe, Angele Dei, missus es ad nostram salutem, & credimus omnia apud Deum esse possibilia. Sanctus autem dixit: Secundum fidem vestram fiat vobis: & accepto oleo Sanctorum, cum totum corpus eius per se vnxisset, & eum sanum reddidisset, tradidit eum suis parentibus: qui abierunt læti in domum suam, laudantes Deum & glorificantes propter magnalia, quæ fecit per seruum suum in filio vnigenito.

[21] Paucis autem post diebus venit mulier quædam ex b Claudiopoli, filia cuiusdam ciuis, quæ habebat dæmonem formæ serpentis similem, vt quæ sibilaret solum, & non posset loqui, nisi vt canis, propterea quod eam desolasset Satanas. [dæmoniacam:] Quam cum vidisset Dei seruus Auxentius, fleuit acerbe, dicens: Hei mihi, quomodo redactum est genus hominum in seruitutem alieni? Ipsa enim non est hoc passa propter sua peccata, sed propter multam sæuitiam &in homines maleuolentiam aduersarij: & clausa fenestra cellæ, spatio trium dierum, non conuenit aliquem, sed rogabat Deum, vt conculcaret tyrannidem draconis. Eo autem orante in cella, cœpit draco loqui, rugiens in muliere, & dicens: O ab vtero, qui te edidit, mihi infeste Auxenti, quomodo non combussisti tuam parentem, [triduo inclusus orans,] sed natus es ad mei exterminationem? Riui enim tuarum lacrymarum me conburunt, & preces tuæ, tamquam tela arcus, discerpserunt mea intestina. Non potes me separare ab hac creatura. Nam valde amo eius crines, & eius ætatem, & decetero ex ea non egredior. Compressus autem statim fuit aër, extiteruntque fulgura & tonitrua, [liberat,] & valde magnus imber. Mulierem vero discerpens draco, & ei os obstruens, eam proiecit humi, ab ea egressus. Cum fenestram autem aperuisset Beatus post tres dies, vidit eam iacentem tamquam mortuam: & cum iussisset iis, qui adstabant, eam erigere, & solam reclinare, adhortatus omnes ad orationem, cum sanctas suas manus multis horis sustulisset, clamabat cum omnibus: Gloria tibi Domine, Gloria tibi Domine, Gloria tibi Domine. [ac dato potu olei sancti, ei loquelā reddit:] Mulier autem iacebat muta, non dans homini responsum. Post preces vero iussit eam coram se adferri: & cum dedisset ei potum ex oleo Sanctorum, statim locuta est: & cum surrexisset, ambulauit, vsque ad suam senectutem a monte non separata, sed precibus & Sancto perpetuo assidens, & Deo agens gratias, qui eam sanauit.

[Annotata]

a Gentianus, in antiquis generationibus. Græce est ἐν ταῖς ἁγίαις γενεαῖς.

b Claudiopolis erat metropolis Honoriadis, quæ ad Pontum Euxinum vicina est Bithyniæ prouinciæ, [Claudiopolis.] cuius tunc erat Calogerus Episcopus, qui Chalcedonensi Concilio subscripsit.

CAPVT IV
Euocatur S. Auxentius ad Concilium Chalcedonense. Miracula in via.

[22] Post decem aut circiter annos, cum iam decessisset fidelissimus & orthodoxus Imperator a Theodosius minor, imperassetque venerandus & Christi amans Marcianus, [Sub Marciano Imper.] fuit magna confusio & perturbatio circa dogma veræ nostræ fidei, sicut etiam cœpimus dicere superius, cum esset B. Auxentius recessurus a rebus huius seculi. Quidam enim Eutyches Presbyter & Archimandrita vnius ex monasteriis vrbis regiæ, conabatur renouare b Apollinaris deliramenta & verba, quæ fuerant refutata & abolita a sanctæ & beatæ memoriæ Dei amantissimis Episcopis, Basilio & Gregorio c & aliis post illos. Cum ergo alij quidem eius dogma sequerentur, alij vero eadem sentirent quæ Nestorius, adeo vt venirent in periculum dogmata fidei Catholicæ, videns Imperator Ecclesiam in magna confusione & perturbatione, decernit vt Dei amantissimi Episcopi totius fere orbis terræ venirent Chalcedonem, [ad Synodë Chalcedonensem euocatus, se excusat,] ciuitatem Bithyniæ.

[23] Cum omnes ergo conuenissent Episcopi, d iusserunt etiam conuenire B. Auxentium Imperator & indigenæ Episcopi. Cum autem resisteret, & nollet descendere, dicens non esse monachorum docere, sed potius doceri, hoc vero iis solis conuenire, qui sunt honorati pontificatu; misit Imperator Marcianus quosdam ex monachis & Clericis, qui erant circumcirca, simul cum militibus, res eius cognoscentes, & iussit, vt nisi vellet sua sponte venire cum eis, inuitum adducerent. Illi autem cum accessissent, eum maxime vrgentes, nequaquam persuasere, adeo vt conuersi sint ad eum incessendum maledictis, [neque vi cogi potest:] & affirmarent eum non sapere. Conabantur itaque eum vi exturbare. Sanctus autem eis cedebat, sed nondum perfecta mente, absque superna voluntate. Nam cum duxissent artifices ad seram cellæ, in qua erat, soluendam, & totum diem permansissent, nihil potuerunt facere. Mane vero dicit eis: Dicite mihi, Fratres & Patres, in quanam re male credo? & deinde sic prouidentia Dei sera aperietur. Illi autem dixerunt: Quod cum pius Imperator Marcianus pios, qui vbique sunt, Episcopos congregauerit ad vtilem considerationem dogmatum sanctissimæ Ecclesiæ, tu non vis venire. Scis enim eam, quæ nunc est, confusionem: cum alij quidem sentiant cum Nestorio & schisma moliantur, propterea quod vocem Dei-parentis auferant a casta & veneranda Virgine & Matre Domini: alij vero Eutychis & Apollinaris potius tuentur dogmata, & confitentur Dominum Iesum Christum non perfecte carnem suscepisse ex semine Dauid: sed specie externa eum fuisse hominem, prodigiose asserunt.

[24] [profitetur fidem:] Hæc cum Beatus audiisset Auxentius, dixit: Ego confiteor Verbum perfecte carnem suscepisse ex non experta opus nuptiarum: & ipsum adoro, vt qui sit Filius vnigenitus, qui cum Patre quidem est expers principij, quod attinet ad Diuinitatem; in vltimis autem diebus ex ea visus est, quod spectat ad humanitatem. Solum enim hominem, vt nonnulli nugantur, Filium Dei confiteri, est impium. Hæc cum dixisset, & eos vidisset instare, & manibus in cælum sublatis iussisset intensam fieri precationem, e tradidit seipsum. Illis autem insultantibus, [exit e cella:] & dissoluere seram rursus aggredientibus, & nihil omnino valentibus efficere, Beatus cum signasset seram, & ter dixisset, Benedictus Dominus, miti voce imperauit artificibus, & sic eius voluntate sublatis tabulis, quæ erant clauis affixæ eius fenestræ, eum exemerunt.

[25] Adstiterunt vero iumenta & currus, vt eum collocarent, vbi vellet ascendere. [imponitur currui,] Cum autem recusasset locari super iumētum, aptato clathris curru, Sanctum in eo reclinarunt. Erat enim imbecillis & deiectus toto corpore, ex nimia exercitatione, & maxime ex laboribus, adeo vt exiret sanies cum vermibus. Inter quos quidam, nomine Theophilus, acri fide accurrens, cum vidisset effluxisse vnguem magni digiti dexteri eius pedis, eum abstulit. Sanctus vero dolens dixit: Ego quoque sum homo, obnoxius iisdem quibus vos affectionibus, ne mihi exhibeatis molestiam. [Cruce, quam gerebat, boues signatos, facit progredi:] Cum autem cum magno tumultu imperarent bobusij qui missi fuerant, vt mouerent currum, & nihil efficerent, diu animalibus manentibus immobilibus, cœperūt eos crudeliter verberare, & stimulis pellem eorum sauciare. Ægre ferens ergo Beatus iussit eos cessare: & cum Cruce, quam, vt solebat, habebat in manibus, signasset animalia, eisque leniter imperasset, fecit iter ingredi.

[26] In via autem occurrit agricolis deflentibus & lamentantibus propter suas bestias, quod scilicet paterentur, sicut homines, vexatæ ab immundis spiritibus. Misertus itaque Beatus, [pellit dæmones e bestiis,] cum omnes iussisset intentos esse orationi, & ex imo corde suspirasset, & Deo supplicasset, eas curauit.

[27] Quædam autem mulier passis capillis ei mox occurrit in via, quæ etiam ad eum attulit infantem circiter trium annorum, qui possidebatur a dæmone. [infante,] Iustus vero cum eum vidisset, cœpit manus extendere, & lacrymas effundere, & dicere iis qui aderant: Ne existimetis, o insipientes, qui corde estis submersi, hunc puerum peccasse, & vexari ab immundo spiritu: sed hoc propter nos contigit & propter nostram conuersionem. erat enim & vultus infantis in ceruicem versus. Cum ergo precatus esset B. Auxentius, & increpasset immundum spiritum, inspirans in faciem infantis, eum curauit. Egresso enim execrando dæmone, fuit eius vultus sicut prius restitutus. Cumque eum sanum recepisset mulier, domum rediit læta, & Deo agens gratias.

[28] Rursus autem in via puella quædam, neptis Dorothei Comitis, ex peregrinatione venit f in lectica, vexata a sæuo dæmone. Quam etiam a modico spatio allisit humi immundus spiritus ex lectica in terram. Cum autem surrexisset, scissa veste cucurrit ad currum, in quo erat Beatus, latrans & clamans: Quid tibi rei mecum est, [& puella:] Auxenti? Quid me vris? Quid me persequeris? Vtinam abortum fecisset vterus, qui te peperit ad nostrum exitium. Ecce enim cum quatuordecim annos latuerim in hac creatura, studes me ab ea separare. Cum autem vidisset Christi athleta eius, cum vexaretur a dæmone, nuditatem, magna ira percitus, non siuit eam loqui: sed cum increpasset immundum spiritum, clamans magna voce, dixit: Egredere immunde spiritus ex hac creatura, in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui incarnatus fuit ex Spiritu sancto & Maria Virgine. Stridens itaque & eiulans dæmon, exiit protinus ex puella, cum nec ei quidem fuisset omnino permissum nugari per creaturam.

[29] [ab incredulis calumnias patitur:] Milites autem cum Clericis & monachis, qui consequebantur ex monte, cum viderent signa, quæ per ipsum faciebat Seruator, admirabantur, & magis dubitabant, quam crederent, dicentes ei: Hæc facis, vt oculis appareant, o illusor Christi. Sanctus autem subridens, dicit eis: Ego non sum Christi illusor, sed seruus Dei, credens in sanctam eiusdemque essentiæ & indiuiduam Trinitatem, confitensque Deiparentem, sanctam & incorruptam Virginem.

[30] Cum vero peruenisset ad prædium, quod dicitur g Digides, iuuenis quidam, nomine h Ægorius, i ex regione Lyddorum, habens spiritum immundum, accessit ad Sanctum in eamdem possessionem, ad eius pedes procidens, [energumenum liberat.] & dicens: Miserere mei serue Dei altissimi, quoniam vexor a maligno dæmone. Beatus autem Auxentius, imposita manu eius capiti, cum esset precatus, spiritum quidem non sinit loqui, vt ipse autem exiret, per Christi gratiam procurauit. Malus vero dæmon egressus, latebat sub spina propter viam, vt reuertente adolescente, ad eum rursus rediret, postquam autem percussi sunt boues, & ipsi currum erant moturi, cognoscens Beatus in sancto Spiritu, dixit adolescenti: Adolescens, tibi dico, caue ne eas per viam sinistram, per quam venisti. Illic enim a spinis est absconsus, qui te expectat, malignus: sed vade ad dexteram, Deo agens gratias, & dicens: Gloria Patri, gloria Filio, gloria Spiritui sancto, qui locutus est per suos Prophetas.

[Annotata]

a Mortuus est Theodosius Iunior Kalendis Augusti anno 450. Ab huius sorore S. Pulcheria Marcianus factus Imperator, mortuus exeunte Ianuario anni 457.

b Vixit Apollinaris potissimum sub Valente & Valentiniano, cuiushæreses damnauit S. Damasus Papa in Concilio Romano anno 373. [Apollinaris hæreticus.] Consule Baronium ad illum annum, qui num. 16 recenset eius hæreses circa Verbi diuini Incarnationem.

c Hæc apud Metraphrasten ita augentur: A Basilio Magno beatoque & luminari orbis terræ, & Gregorio inclyto Theologo, & Ioanne Chrysostomo & iis similibus. Quæ tam alibi tum ad eorum Vitam, præsertim S. Basilij 14 Iunij, & S. Gregorij IX Maij plenius dicentur.

d Sexcenti triginta, vt additur apud Metaphrasten, a quibus cœpta Synodus an. 451, 8 Octob. ac post sessiones 13 finita Kal. Nouemb. sequentia ex hac Vita tradit Baronius ad an. 451 nu. 155 & seqq. [Syn. Chalcedonensis.]

e Gentianus, non tradidit seipsum. Abest a Græcis particula negatiua.

f Idem, eques venit. Græce, ἐν βαστιρνίῳ, in basterna, seu lectica. S. Augustinus epist. 116, Bastarna innoxiete vehi posse, [Bastarna:] noster Lucianus auctor est. Glossæ Isidori, Basterna, lectica manualis.

g Gentianus, Sycides.

h Idem, Gregorius.

i Græce, ἀπὸ χωρὶου Λύδδων. Gentianus, ex pago Lyddorum. Videtur Lydia Asiæ minoris regio intelligi, inter quam & Bithyniam interiacet Phrygia. [Lydia Lydda.] Est etiam Lydda vrbs Palæstinæ Episcopalis, de qua ad Vitam S. Georgij XXIII Aprilis agemus.

CAPVT V
Quæ S. Auxentius egerit tuleritque in monasteriis ad Ruffinianas & in Philio.

[31] Cvm autem iam accessissent in martyrium a S. Thalalæi, eum sequentes pauperes ex monte Oxiæ, simul deflebant, & lamentabantur, & amplectebantur sancta eius vestigia. [Iubet pauperes redire in montem:] Videns vero Christi discipulus Auxentius intolerabilem luctum cordis eorum, dixit eis: Abite filij, & sedete interea in monte, ego enim sum vobiscum. Nam etsi corpus meum abducunt, at meus spiritus est inter vos, nec vos vnquam relinquam. Atque milites quidem hæc ægre ferebant: pauperes autē reuersi sunt, sicut eis dixit Christi seruus.

[32] Cum in curru autem venisset ad monasterium, quod erat in b Philio, repente iuuenis quidam, nomine Isidorus, cœpit vexari a dæmone, & clamare: Væ tibi Auxenti, qui non dedisti mihi potestatem vlciscendi impios deorum hostes, qui te suscipiunt, [venit in monasterium in Philio:] ad meam & meorum perniciem. Tuus enim transitus omnia sanctificauit, & fugauit ex nobis plurimos. Dixit autem ei Beatus: Tace & obmutesce, qui malis gaudes dæmon in nomine Iesu Christi. Deduxerunt ergo e curru virum iustum, & eum introduxerunt in ecclesiam S. Ioānis. Stans ergo orauit horas aliquot, propterea quod ob vibices pedum non posset genu flectere. [dæmoniacū sanas:] Postquam autem impleuit suas preces, eum introduxerunt in inferius triclinium, vndique clausis ianuis. Eo vero intus precante, foris fuit curatus Isidorus, qui vexabatur a dæmone.

[33] Quædam autem mulier, vxor Maximiani aurigæ, putans B. Auxentium esse in monte Oxiæ, venit, ferens oneratis animalibus oleum, vinum, panem, caseum, legumina, stupam & ceram. Et magno quidem dolore est affecta, cum sanctum virum illic non inuenisset. Distribuit vero omnia pauperibus, qui in eo loco perseuerabant. Eius enim puella, quæ vexabatur ab immundo dæmone, ab ipso assecuta fuerat curationem, [inclusus non permittitur adiri:] & beato viro valde erat dedita. Mirata ergo, quod vi propemodum deductus fuerat a monte, & degeret inclusus in monasterio, quod est in Philio, venit illuc meditans eloquium Scripturæ, quod dictum est in pulcherrima Sapientia Salomonis, & impletum in vita sanctissimi Patris nostri Auxentij, c Examinemus iustum, quoniam inutilis est nobis, & contrarius est operibus nostris. [Sap. 2. 12] Nam cum condemnassent eum tamquam maleficum, incluserunt, non concedentes, vt quisquam eum conueniret. Cum fidelissimæ ergo huic fæminæ Beatum videre non licuisset, aut eum conuenire, abiit flens domum, & marito suo omnia renuntians.

[34] d Constantinus autem Dux exercitus & e Artacius Comes, qui soliti erant venire ad sanctum virum, venerunt vbi erat, vt viderent eum, & fruerentur solita vtilitate. Qui cum eum conuenissent, & ab eo consecuti essent benedictionem, rogarunt ne daret occasionem iis, qui male sentiebant:sed spe in Deum omnia quidem probaret, quod bonum autem est, teneret, [inuisitur & animatur a Constantino Duce:] ad pacem & concordiam sanctissimæ & Catholicæ Dei Ecclesiæ. Sanctus autem dicit eis: Fiat voluntas Dei, sicut in cælo & in terra. Rogarunt vero Beatum, vt aureos aliquot acciperet, qui dedita opera ab eis adferebantur. Ille autem id non sustinuit, dicens eis: Pauperibus, qui sunt in monte Oxiæ, & Fratribus meis in Domino, eos date: Ego enim habeo omnia, & abundo per gratiam Dei. Valde vero magna sunt ex hac re affecti molestia, qui erant in loco, monachi. Sed illi quidem Christi amantes impleuerunt, quod eis fuerat mandatum. Plurimi autem cum decetero audiuissent, Beatum de monte esse deductum & illic degere, eo venerunt.

[35] Cum vero ad eum accessissent monachi monasterij, rogabant tentantes, quare non comederet. Ille autem dixit eis: Quoniam experimentum quæritis Christi, qui in me loquitur, qui non est infirmus, sed potens in nobis. [Matt. 4. 4] Præterea scriptum est: Non in solo pane viuit homo, [cibū oblatum non gustat:] sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Quodam itaque die aperuerunt domum, in qua erat, & posuerunt in ea sportam betarum, & sportam dactylorum, & sportam diuersorum bellariorum, omnia autem certa meniura: & eum rogabant, vt ex eis sumeret. [ei prælucēs candela non consumitur:] Cum itaque candelam fecissent & puerum apud eum manere iussissent, incluserunt eum vna hebdomada. Et candelam quidem inuenerunt non consumptam & ardentem; puerum vero rogarunt, quidnam faceret, & vndenam aleretur. Is autem dixit eis: Cum eo quidem vidi somno correptus, glorificantium multitudinem, quin etiam ingredientem columbam & eum pascentem. [cælitus alitur:] Vermes autem, qui cadebant e suis pedibus, recolligens, eos rursus imponebat vlceribus. Quoniam autem puer a Sancto iussus nemini dicere, quæ viderat, rursus coactus fuerat effari, febre arreptus, vno post die decessit.

[36] [benigne excipitur in monasterio S. Hypatij:] Cum hæc autem facta essent, deductus fuit a monachis & Clericis, & quibusdam aliis viris præclaris ad f Ruffinianas, prope sanctos Apostolos, in monasterio g B. Hypatij, illic iussus agere silentium. Cum magno vero gaudio eum exceperunt, qui illic erant monachi cum eorum Præposito, viro vndiquaque optimo & gratia Dei dignato, vt qui esset Christi discipulus. Abillo autem tempore non clauserunt fores monasterij, propter multitudinem eorum, qui affluebant, partim ex hac regione, partim autem ex longe beatissima Constantinopoli: sed omnes benigne excipiebant, promptoque & alacri animo, plurimas accipientes oblationes, magnum vero propter victum facientes apparatum, adeo vt fieret illud monasterium tamquam Abrahæ tabernaculum. Omnes enim fere, seu dignos seu indignos, tamquam Angelos Dei accipiebant. Beatum autem Auxentium cum in alto triclinio cancello inclusissent, rogabant vt oraret pro mundi & ipsorum salute, omne ei ministerium, & iis, qui ad ipsum concurrebant, impigre offerentes, propter cuiusuis boni operis a Deo promissam remunerationem.

[37] [multos curat:] Multi, qui immundos habebant, spiritus, & lunatici, infirmique & paralytici illic assidebant, & illic curationem petentes per seruum Dei Auxentium, omnes curabantur. Vnde etiam quædam Comitissa, cum de hoc Beato audiuisset Auxentio, contendit venire & eum adorare. Chalcedone ergo in lectica venit. Et cum fuisset prope sanctos Apostolos, descendit ex lectica, & venit in monasterium. Cum autem esset ascensura, vbi erat Beatus, rupta veste & abiectis ornamentis suis, cœpit clamare: Quid mihi rei tecum est Auxenti vermipes? pulchre abscondebar in eius intestinis. h Cum increpuisset malignum & immundum spiritum, & iussisset eum obmutescere, & e creatura non erumpere, a Deo supplex petiit, [Comitissū dæmone liberat.] vt faceret suam cum ea misericordiam. Cum autem dedisset ei de oleo Sanctorum, & eam ieiunare iussisset quadraginta dies, sanam eam dimisit Christus, eam curans per huius orationem. Multa vero præbuit pauperibus & monasterio S. Hypatij.

[Annotata]

a Colitur S. Thalelæus Martyr 20 Maij. De variis Thalelæis egimus 20 Ianuar. ad cap. II Vitæ S. Euthymij litt. C. [S. Thaledaus.]

b Gentianus, in Phelio, at Græce, ἐν τῇ φιλίῳ.

c LXX Interpretes, Ἐνεδρεύσωμεν. Vulgata, Circumueniamus.

d Constantino & Rufo Coll. obiit Marcianus Imp. An idem Constantinus, qui hic Dux exercitus appellatur, nondum nobis constat Inter appositos Concilio Chalcedonensi ex amplissimo Senatu sub initium actionis primæ, [Constantinus Dux.] est magnificentissimus & gloriosissimus Expræfectus prætoriorum Constantinus. Græce μεγαλοπρεπέστατος, καὶ ἐνδοξότατος ἀπὸ ἐπάρχων πραιτωρίων Κωνσταντῖνος.

e Gentianus, Attabius.Græce, Ἀρτάκιος.

f Est id suburbium Chalcedonis, quod, inquit Sozomenus lib. 8 cap. 17 a Rufino Consulari cognomen habet, in quo & regia est & ampla ecclesia, [Suburbiū Chalcedonis.] quam ipse Ruffinus in honorem Apostolorum Petri & Pauli extruxit & Apostoleum ab ipsis appellauit. ante ad Quercum, ἐις Δρῦν dicebatur, vbi Pseudo-synodus contra S. Chrysostomum habita fuit an. 403.

g In Menæis 17 Iunij est memoria S. Hypatij τοῦ ἐν Ῥονφιαναῖς, vti hic Græce appellatur. Gentianus etiam ad Ruffinianas, [S. Hypatius.] ita infra num. 43 mons Siopadicitur πλησιώτερος Ῥουφινιανῶν. Idem eo die refertur in Martyrol. Romano. Videtur tum monasterio præfuisse, vt qui sub Arcadio natus, & octogenarius obierit.

h Ex Metaphraste hæc interponit Gētianus: Et certe me eduxisti post viginti annos. Eam enim ingressus sum, cum esset duodecim annos nata: nec me cognouit quisquam ad hoc vsque tempus, & me inuitum ab ea separas. Signifer vero & magnus Pater noster Auxentius cum increpasset. &c.

CAPVT VI
Colloquium S. Auxentij cum Marciano Imp. professio fidei orthodoxæ.

[38] Post hæc autem pius Imperator, misso a dromone ex Hebdomo, quod illic esset b Procensus, ad se accersiit B. Auxentium: & cum eum vidisset toto corpore afflictum ex exercitatione , magnam in eum ostendens reuerentiam, dicit ei: Scio te esse Dei seruum, Domine Auxenti, & debes consentire sanctæ & œcumenicæ Synodo ad hoc, ne tu fias auctor offensionis iis, qui eam c nolunt admittere. Sanctus autem respondens, dicit Imperatori: Quis sum ego canis mortuus, [Euocatui loquitur cum Marciano Imp:] quod vt cum sanctis Pastoribus connumerer, iubet tua Potentia, qui non recuso pasci, & doctrina egeo? Imperator vero postquam plurima cum eo esset locutus, dixit: Considera quid expediat, & ne nos afficias molestia. Nam nec nos quidem quidquam præter id, quod oportet, sed vt decet, ad sanctissimæ Ecclesiæ concordiam, & non destructionem, Concilium congregauimus. Hæc cum dixisset Imperator, & preces ab eo petiisset, eum dimisit.

[39] [regressus in monasterium, instruit accedētes,] Cum vero venisset B. Auxentius in monasterium S. Hypatij in Ruffinianis, vidisset illuc magnam affluxisse multitudinem, cœpit omnibus præcipere, vt abstinerent a theatris, vt quæ essent caussa impudicitiæ, adulteriorum, & falsi testimonij, & omnium, quæ sunt prohibita & Deo minime placent: hortabatur autem sincere credere in sanctam, & quæ est eiusdem essentiæ, Trinitatem, & confiteri Dominum nostrum Iesum Christum incarnatum ex sancto Spiritu & Maria semper Virgine & Deiparente, & assidere sanctissimis ecclesiis, in psalmis & hymnis & canticis spiritalibus. Quidam vero ex multitudine, qui accesserant, [tactu curat febrē:] febricitantes & horrentes, dignati contactu eius manus, sani sunt redditi. Ei autem significatum est, adesse puellam quamdam recens nuptam, quæ in thalamo correpta fuit ab immundo dæmone, & se diuellit & cōedit. Sanctus vero cum eam iussisset ascendere, dixit lacrymans: O malam vestram phalangem, quæ generi hominum semper insidiatur, [energumanam liberat:] obmutesce maligne spiritus, & egredere e Dei creatura sine perturbatione & vlla iniuria. Perinde ergo ac si in soporem esset resoluta puella, ab ea recessit dæmon. Cum autem surrexisset, abiit rursus sana in domum suam, lætans & Deo gloriam tribuens.

[40] Cum vero rursus mittens Imperator eum accersiisset, rogauit an assentiretur sanctæ Synodo, & cum sancta communicaret Ecclesia. Dixit autem Beatus: Quomodo possum communicare, [ab Imperatore interrogatus profitetur fidem Cōcilij Nicani,] si non confiteatur esse Deiparentem semper Virginem? Dixit ei Imperator: Si videris, quæ sunt recte confirmata & stabilita a Synodo ad destructionem reliquarum hæresum, tune quoque assentieris? Respondit Sanctus: Si nihil aggressa est hæc sancta Synodus, quod tendat ad euertendum Concilium trecentorum decem & octo Patrum, qui erant Nicææ, sed perfectam enuntiauit carnis susceptæ œconomiam Seruatoris nostri Iesu Christi, & quæ conuenit Virgini Dei-parenti, vocem rursus non abstulit, communico & assentior, Deo agens gratias & vestræ pietati. Hæc cum audiisset Imperator, osculatus est venerandum eius caput: & sic deinde iussit eum cum maximo honore venire in magnam & sanctissimam Dei ecclesiam. Quamobrem magna eum populi consequebatur multitudo. Significans autē Imperator Archiepiscopo Constantinopolitano, quȩ ab eo dicta fuerant, iubet ei legi omnia, quȩ a sancta Synodo fuerant definita.

[41] Qui cum diligenter & accurate acta legisset, & persuasum habuisset, quod Dei voluntate, quæ a Nestorij impiis nugis, & Eutychis manifesto furore in perniciem multorum decreta fuerant, execrabilia esse sancta confirmauit Synodus; quandoquidem illa quidem direxit aciem aduersus eos, qui negabant essentiam vnigeniti Dei Filij; hæc autem aduersus eos, qui infirmant & conuellunt Dei œconomiam, dicendo quod cum Deus esset ex Deo Dei filius, coæternus & eiusdem essentiæ, & similiter atque pater carens principio, in vltimis diebus nostræ vnitus naturæ, carnem suscepit immutabiliter, inconfuse, indiuidue. Nam cum quidam plane emotæ mentis, quæ propter nos facta est, Seruatoris dispensationem ausi essent corrumpere, humanæ naturæ susceptionem putantes esse phātasiam; quidam autem cæleste corpus Dominum detulisse prodigiose assererent; alij vero duarum naturarum commixitionem & confusionem definirent; & alij Diuinitatem passam esse nugarentur; reliqui autem Virginem Deiparentem nominare recusarent; qui in hac magna & Oecumenica Synodo erant sancti Patres, [& mysterium Incarnationis secundum decreta in aliis Conciliis,] omnium, quos ante scripsimus, euertentes hæreses, non ex suis syllogismis, sed ex diuinis Scripturis, & præclaris, qui antea fuerunt, Doctoribus, magnum pietatis mysterium obsignantes, confirmauerunt vnicum & vnigenitum Dei Filium, conuenienter fidei trecentorum decem & octo sanctorum Patrum, propria sua natura esse inaccessum: hoc enim labefactant Arriani, aduersus quos fuit illa Synodus Nicæna: & quæ postea fuit in vrbe regia, Synodus centum quinquaginta Patrum aduersus Macedonianos, vt qui cum Spiritu sancto pugnarent Scripturæ testimoniis munitam comprobarunt. De cetero aduersus eos, qui abelebant Seruatoris nostri Iesu Christi œconomiam, vt qui specie externa & non veritate esset incarnatus; & qui nudum esse hominem, qui natus erat ex sancta Virgine & Deiparente Maria, nugati fuerant; aduersus eos, inquam, operam dederunt: & ex diuinarum Scripturarum testimonio, & ex Synodalibus beatissimi Cyrilli Alexandrini, & Leonis sanctissimi Archiepiscopi Romani, & omnium, qui cum eis erant, & prorsus beatissimi Petri confessioni consentiebant, congruenter ei, quod est, Tu es Christus filius Dei viui: excelsam quamdam columnam contra eos, qui mala imbuti erant opinione, merito erexerunt, ad confirmanda recta & vera dogmata. [Matth. 16. 16]

[42] Nam & aduersus eos dirigunt aciem, qui œconomiæ mysterium conantur distrahere in duos Filios, & eos, qui patibilem vnigeniti Filij Dei audent dicere Diuinitatem, expellunt a sacro cœtu: & iis resistunt, qui duarum naturarum in Christo inducunt confusionem: & eos, qui cæleste corpus aut alicuius alterius essentiæ dicunt esse, ex nobis ab eo acceptam serui formam tamquam delirantes eiiciunt: & eos, qui duas quidem Domini naturas fabulantur ante vnionem, post vnionem vero vnam, feriunt anathemate: vnum & eumdem Filium concorditer confitentes, Dominum nostrum Iesum Christum, perfectum, in Diuinitate, & perfectum in humanitate: Deum vere, vnum & eumdem: & hominem vere, ex anima rationis compote & corpore, qui est eiusdem essentiæ, cuius pater, quod attinet ad Diuinitatem: & eiusdem essentiæ, cuius nos, præter peccatum, eumdem, quod ad humanitatem: ante secula quidem natum ex Patre, in vltimis autem diebus, propter nos homines & propter nostram salutem, ex Maria Virgine & Deiparente, quod attinet ad humanitatem: vnum & eumdem Dominum Iesum Christum in duabus naturis, inconfuse, [& Scripturam sanctam.] immutabiliter, indiuidue, qui pie cognoscitur & adoratur ab omnibus fidelibus: quoniam Sanctus quidem Ioannes conscribens principium Euangelij, dixit: In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum. [Ioan. 1, 1] Sanctus vero Matthæus, Liber generationis Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraham: & iis conuenienter, qui postea secuti sunt sancti Patres, Diuinitatem & humanitatem vnius Filij Dei docentes, tradiderunt omnibus. Quomodo etiam dicit diuinus tradiderunt omnibus. [Matt. 1. 1] Quomodo etiam dicit diuinus Paulus: Paulus seruus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Euangelium Dei, quod prius promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem: qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri. [Rom. 1. 1] Qui etiam rursus dicit reuerentius: Quoniam enim per hominem mors, & per hominem resurrectio mortuorum. [1. Cor. 15. 21. & 22] Et hȩc interpretans, subiungit: Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, ita etiam in Iesu Christo omnes viuificabuntur. Hæc ergo cum legisset & admisisset Beatus, in diuina satisfactione & spiritali intelligentia assensus, abiit Ruffinianas. Non oportet autem nos ex ignorantia maledictis insectari aut calumniari hanc sanctam Synodum: sed potius quod manifestum est & verum agnoscentes admittere.

[Annotata]

a Dromon, seu Dromon, velox ad cursum nauis. Cassiodorus var. l. 5. decreuimus mille dromones fabricandos assumere. Marcellinus in Chronico, cum 100 armatis nauibus, [Dromogenus nauigij.] cum 100 armatis nauibus, totimque dromonibus. & hic Græce ἀποστείλας δρόμωνα.

b Græce, διὰ τὸ ἐῖναι πρόκενσον. Ita Cedrenus ad an. 22 regni Iustiani meminit προκένσου γενομένου ἐν τῷ ἑβδόμῳ. Est autem procensus, processus regius, siue ad pietatem siue ad solam pompam. [Procēsus.] Legatur Goar in cap. 15 Curopalatæ nu. 6.

c Gentianus, volunt admittere. Græce, μὴ βουλομένοις ἀποδέχεζαι.

CAPVT VII
Habitatio S. Auxentij in monte Siopa. Insultus dæmonum superati. Modi orandi. Adhortatio.

[43] [Degit in monte Siopa,]Itaque cum sancti quidem Patres hæc concorditer in Synodo declarassent & definiissent, & vnusquisque ad suos reuerteretur, noluit B. Auxentius redire ad priorem montem, sed in alium asperiorem & altiorem, propiorem autem Ruffinianis, nomine a Siopa, rogauit eos, qui conueniebant, ipsum deducere. Sicque in priori habitu eius desiderium implentes, cum Fratribus, qui erant ex monasterio, in quo est versatus, cum psalmis & hymnis & canticis spiritalibus, eum deduxerunt: & cum cellulam obseratam ex lignis fecissent, tamquam auem sublime volantem, ipsum in ea incluserunt, vnam solam sinentes fenestram, ad conueniendum eos, qui accedebant, eo ritu quo prius. Quibus bene precatus, & vnumquemque osculatus, [arcte inclusus;] omnes dimisit, relictus tamquam passer solitarius supra tectum, Deo agens gratias propter consuetam conditionem & doxologiam.

[44] Non alienum autem existimamus, atque adeo vtile, singulatim narrare, quæ hic ei contigerunt tentationes ab immunes ab immundis & malignis spiritibus. Vna enim nocte eo orante, accedentes dæmones innumerabiles, diuersarum visionum species præse ferentes, strepentes, rugientes, minantes, non potuerunt mentem eius terrere. Cum eum ergo plagis affecissent, putabant fore, vt se deturbaret per fenestram, cum vi magna tumultum edentes, & seipsos magis quam illum conturbantes inconditis vocibus exclamantes: [contra dæmonū insultus se Crucis signo munit:] Quid tibi cum desertis? Recede a rebus nostris. Sed B. Auxentius fortiter ferens, Crucis salutaris figuram in eos exprimens, reddidit imbecilliores. Facto autem mane, Deo ita volente, ex sæpedicto emporio Ruffinianarum, & eo, quod illic erat, monasterio, accesserunt plures monachi & mundani, vt benedictionem ab eo consequerentur, & fruerentur pulcherrima eius societate. Cum vero propter nimiam immundorum spirituū afflictionem vix tandem eis aperuisset fenestram, & verbis vsus esset apud eos consolatoriis, rogarunt caussam tantæ imbecillitatis. Cum is autem dixisset, non esse afflictionem corporis, sed diabolicam operationem, id cognoscentes, qui aderant, siluerunt, & contentionem auferri deprecantes descendebant. Frequentius autem accedebant ad eum visitandum, maxime qui erant ex monasterio. Nos vero, ne in immensum cresceret oratio, reliquas tentationes, quæ in priori monte & in hoc factæ sunt in eum, narrare recusauimus. [2. Cor. 11. 14] In Angelum enim lucis mutatus malignus, vt dicit Apostolus, putabat se eum decepturum. Sed non facile capi poterat Beatus, at fortiter resistebat, valde peritus doctrinæ diuinarum Scripturarum.

[45] [cadet sacras Scripturas:] Vnde etiam ils, qui ad ipsum conueniebant ex clarissima Constantinopoli, & reliquis eius loci hominibus, erat valde mitis & placidus, & ad eos consolandos accommodatus, vt si quis alius: omnes aduocante eius verborum virtute, & eius fama trahente eos etiam, qui procul erant remoti. Vt ergo consueuerat, eos, qui mane veniebant, dimittebat post horam tertiam: & qui postea, [quotidianu claret miraculu:] post sextam. Non sinebat autem in otio considere eos, qui accesserant: sed erant intus cum ipso, dum ipse legeret aut oraret. Conueniebat enim sine intermissione ad ipsum multitudo, maxime ex Ruffinianis & reliquis emporiis, propter eius beneficia, quæ accipiebant per curationem eorum, qui ægrotabant, & laborabæt. Multi enim gratia Domini nostri Iesu Christi, dum ipse illic esset, curati sunt dæmoniaci: & quotidie, vt semel dicam, curabantur.

[46] Quosdam autem versus ex duobus aut tribus dictis, valde iucundos & vtiles, cum simpliciori & minus curioso ritu descripsisset, faciebat omnes eos psallere. Nam cum primus sæpe dictus esset per successionem, rursus quoque iussu beato incipiebant alterum: & deinde post secundum, tertium, & reliquos ordine. Consentaneum autem fuerit eorum quoque dicta inserere narrationi, [preces præscribit aduenientibus:] ad eorum, qui legunt, vtilitatem. Sunt vero hæc: Mendicus & pauper laudamus te Domine. Gloria Patri, gloria Filio, gloria Spiritui sancto, qui locutus est per Prophetas. Cum eo autem exercitus in cælis hymnum emittunt, & nos quoque, qui sumus in terra, doxologiam: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus: pleni sunt cæli & terra gloria tua. Et deinceps: Creator omnium, dixisti, & facti sumus: mandasti, & creati sumus. Præceptum posuisti, & non præteribit. Seruator, agimus tibi gratias. Et rursus: Domine virtutum, passus es; resurrexisti, visus es, ascendisti, venturus es iudicare mundum, miserere & salua nos. Et rursus: In anima afflicta tibi procidimus, & rogamus te Seruator mundi. Tu es enim Deus eorum, qui agunt pœnitentiam. Et rursus: Qui sedes super Cherubim & cælos aperuisti, miserere & serua nos. Deinde: Exultate iusti in Domino, intercedentes pro nobis. Gloria tibi Christe, Deus Sanctorum.

[47] Atque multitudo quidem eorum, qui aderant, tam diuitum quam pauperum, & tam virorum quam mulierum, seruorumque & liberorum, ex cantico, a vana gloria alieno, a Beato definito hæc psallebat numerose: alij quidem eorum vsque ad horam tertiam, & dimittebantur in spiritali exultatione: alij autem perseuerabant vsque ad horam sextam. Ipse vero decetero per se eis sub finem acclamabat hymnum trium puerorum, Ananiæ, Azariæ, & Misael, [cum iis recitat Canticum 3 puerorum:] qui est in Propheta Daniele: Benedicite omnia opera Domini Domino: respondentibus omnibus, Laudate & superexaltate eum in secula. [Dan. 3.] Cum autem hymnum implesset, secundum gratiam verbi quam habebat, eos qui aderant consolabatur, sic dicens:

[48] Omni tempore propter facultates & copias, in astutiis & negotiis rerum, quæ ad hanc vitam pertinent, corpus consumentes, debemus etiam propter res spiritales aliquam partem tribuere laudibus Diuinis, vt Dominus Iesus Christus & nostra opera dirigat & vitam nostram ædificet. Oportet ergo menti nostræ, [adhortatur ad relinquenda caduca, & inquirēda cælestia,] quæ ita est occæcata, & obdurata, vt neque diuinarum Scripturarum doctrinam admittat aut intelligat, adhibere ducem piam rationem, & prȩcipue timorem. Dei, qui recte suo fungitur officio per frequentem orationē, ad hoc, vt relictis rebus terrestribus, & corruptibilibus, ad cælestia & incorrupta suspiciat. Qui enim est animo perspicax, & mente eruditus, non corporeis solum mandat oculis inspectionem eorum, quæ cernuntur; sed animæ quoque, atque adeo multo magis, oculis intendere in considerationem eorum, quæ non cadunt sub adspectum; eorum quæ intelligentia & fide percipiuntur, contemplans sine errore substantiam, fugiens autem errantem & improbam vitæ affectionem, & sensus diligenter exercens ad boni & mali discretionem. Homines enim, qui a cura & studio eius, quod est vere bonum, defecerunt ad amorem corporum atque in pecuniæ inanimam materiam, per auaritiam prolapsi sunt, ac circa gulam ac ventrem omne studium posuerunt. Vnde nobis quoque antiquus lapsus contigit. Qui ergo ab his defecimus, erigamus animum ad ea, quæ sunt diuiniora . Fruamur illa magnificentia, quæ est supra cælos quidem elata, promissa est autem omnibus electis: & nihil mali patiamur a lapsu affectionis, sed efficiamur digni boni æternis. Deus enim nos fecit libero arbitrio præditos, neque seruientes vlli externæ necessitati, sed libere nostro arbitratu eligentes, quod nobts placet.

[49] Hanc enim calamitatem, qua nunc tenetur humanum genus, fraude inducti attraximus, non a Deo factam; Deus enim mortem non fecit, [& reformandam naturam peccato deprauatam:] neque delectatur interitu viuorum: sed quodam modo nos homines sumus mali creatores. Quomodo enim lux Solis est communiter proposita omnibus, quibus adest vis videndi; potest autem, si velit quispiam, claudens oculum, separari a dono lucis, non quod Sol in illo effecerit tenebras, sed quod radij splendorem auersatus, tenebras sua sponte attraxerit. Et quomodo si quis domum sibi construens, nullum luci aditum præbeat, intrinsecus obscuram domum efficit; ita nos quoque in natura habentes bonum & honestum, nostro arbitratu innouamus, quæ sunt præter naturam, nostra sponte malorum experientiam, in boni & honesti auersione, electione nostra & instituto fabricantes. Malum enim secluso animi proposito, propria substantia consideratum, nullum est in rerum natura. Quidquid enim a Deo creatum est, bonum est, & omnia quæcumque fecit Deus, sunt valde bona. Sed quoniam modo iam dicto ad peccandum vita nostra fuit inducta; & consequenter ex parua occasione in nos maximum est effusum vitium, adeo vt diuina illa animæ pulchritudo, quæ facta erat ad imitationem primariæ, tamquam ferrum est nigrefacta rubigine vitij; non amplius nobis a natura propria est, quæ ad imaginem conseruatur gratia, sed ad extremum peccati transformata , vt propterea nobis perierit dignitas incorruptionis, quæ est secundum imaginem; debemus omni studio a mortuis operibus recurrere ad opera vitæ per pœnitentiam, vt nostram recipiamus naturam summo Dei munere. Si ergo a nobis expurgemus sordes, quæ a vitio inuruntur, & illustremus, quæ latet in anima, pulchritudinem, tunc fit intra nos regnum Dei: etenim Dominus dixit: Quia regnum Dei intra vos est.[Luc. 17. 21]

[50] Hoc autem dicens, ostendit quod bonum Dei non est separatum a nostra natura, neque procul ab iis qui eum quærere eligunt, positum, sed est in vnoquoque. Ignoratur quidem & latet, quando a curis huius vitæ suffocatur: inuenitur autem & cognoscitur, quando ad illum solum nostram conuertimus cogitationem. Hoc enim etiam in drachmæ, quæ periit, inquisitione nobis Dominus ponit in Euangeliis. [Luc. 15.] Si enim accensa lucerna nostræ cogitationis, quæ later & periit, drachmam inquisierimus, sub stercore eam omnino inueniemus. Stercus vero intelligere oportet sordes carnis. Quibus ablatis, [explicat exemplo drachmæ Euāgelicæ,] & per bonæ vitæ curam ac studium repurgatis, fiet manifestum quod quæritur: & cum inuenerit anima, quæ est per boni priuationem vidua, id quod perierat, gaudet gaudio ineffabili: & ad talis lætitiæ societatem conuocat omnes vicinas, nempe proprias facultates per sensus, dicens: Mihi congratulemini, quoniam inueni drachmam, quam perdidi: hoc est, id quod erat ad Dei imaginem, quod perdidi per peccatum, recepi autem per pœnitentiam. Si ergo est hæc intelligentia eius, quod quæritur, inuentionis, nempe diuinæ imaginis restitutio, quæ nunc est absconsa in sordibus animæ, studeamus illud fieri, quod erat protoplastus in prima eius vita: nudus quidem ab amictu mortuarum pellium, b reuelata autem facie & libera gloriam Domini speculans. Per quam ergo rationem extra paradisum eiecti sumus, [in Paradiso perditæ.] expulsi simul cum primo parente, per contrariam ascensionem licet nobis reuerti ad antiquam beatitudinem. Nam tunc quidem voluptas, quæ ingressa est per deceptionem, dedit initium lapsui. Nunc autem vitæ puritas, per doctrinam Christi mandatorum & curam bonorum operum, nos illic rursus restituit. Sed quoniam est paradisus viuentium, & purura habitaculum, nos vero carnales & mortales & sordidati peccatis; nec in hac regione esse possunt, qui mortis tenentur potestate; necesse est modum aliquem & rationem inuenire, vt cum fuerimus extra hanc potestatem, acquiramus viuendi rationem, quȩ potestatem mortis non extimescit, vt æternis quoque bonis fruamur.

[Annotata]

a [Siopa mōs.] Gentianus Scopem. Græce, Σιωπᾶ, vt videatur nomen impositum a silentio.

b Perfectiori adhuc modo, quam Moyses in monte, non tamen assecutus visionem beatificam.

CAPVT VIII
Vestis anochoritica variis a S. Auxentio data: itemque monita. Dæmonum insultus varij, & remedia.

[51] Cvm hæc & his plura Beatus diceret Auxentius, ex iis, qui conuenerant, non solum viris, sed etiam fæminis, plures diuino amore sauciati, volebant renuntiare rerum mundanarum & nefariarum vanitati, & per ipsum Christo Domino adhærere. Ille autem eos magis admonebat, vt vitam suam corrigentes, dispensarent eas, quas habebant facultates: & non in præsentia quidem bonum & honestum expetentes, postea vero labentes, [Instruit desiderātes perfectiorem vitā:] reuerterentur tamquam canis ad vomitum, nempe rursus ad imbecilla & egena huius mundi elementa. Cum maxima enim cautione & non leui consideratione oportere eum, qui vult ad præclarum hoc opus accedere, tamquam iam moriturum esse, & simul expellere omnem corporis voluptatem. Deinde panibus de more distributis, sicut in priori monte, omnes dimisit. Quidam autem ex eis stabiliori armati cogitatione, illic perseuerabant, quæ quotidie illic suppeditabatur, contenti benedictione. Si quis enim volens aliquid ad Sanctum afferret, nihil accipiebat præter oleum & ceram: iubebat autem id rursus dari a pistori, qui illa suppeditabat. Plurimi enim ex iis, qui morbis aliquibus laborabant, & qui egebant, [nihil ab aliquo accipit, præter oleum & ceram:] illic permanebat, vt quibus subueniretur per beneficentiam eorum, qui accedebant. Maximam vero molestiam & plurimum laborem sustinebat ab iis, qurerant dæmoniaci: adeo vt quosdam ex eis (non enim omnes, sed eos, qui erant digni) per suas preces curauerit Dominus. Quod autem rei faciendæ & pecuniæ amplificandæ nullam haberet rationem, vere sciet, tam qui legit, quam qui audit, quod cum post eius decessum deberet pistori plusquam centum numismata, ad monitus ab eius successore & discipulo, de quo suo loco dicetur, quidam Christi amans & pius ea soluerit.

[52] Æmulantes autem & beatam ducentes quidam hanc diuinam eius vitam, negotium ei exhibebant, vt ab eo initiarentur & consecrarentur eius habitu. Cum itaque dedisset tunicam ex pilis contextam, [induit varios veste expilis cōtexta & pellicea,] aut pelliceum ex iis, quibus erat indutus, precabatur dicens: Vade Frater, quo te ducet Dominus. Inter quos ex numero eorum, qui illic perseurabant, Basilius quidam nomine hoc petiit. Cum largus ergo esset Beatus, & Fratrum valde amans, ei bene precatus, & data quam induerat pelle ouilla, eum dimisit. Ille autem longius abiens ad viginti milliaria, cum in quodam colle curasset cellam sibi ædificari, illic habitauit. Post aliquod vero tempus accedentes dæmones, [& Basiliū dein a dæmonibus cæsum] eum adeo inuaserunt, vt eum propemodum fecerint expirare. Ad quem cum qui ex locis, quæ erant circumcirca, venerant ij qui pascebant pecora, abiissent, & consuetas eius preces dum sæpe clamassent, non essent assecuti, cellæ fenestra vi aperta, vident eum mutum & pronum iacentem: & existimantes eum esse mortuum, rursus accurrentes, suis renunciarunt. Qui cum ascendissent, inuenerunt eum fere semimortuum, & nec valentem omnino loqui, sed solum parum respirantem. Cum autem corpus eius vidissent sauciatum, curru cito allato, eum in ipso imponunt, & ducunt ad B. Auxentium. Qui cum post horam nonam despexisset e fenestra, & eum vidisset, voce dixit apertiore: Frater Basili. Cum is ergo eum vocasset, & ille non exaudiisset, [erigit,] tertio magna vi clamauit: O tibi dico, Frater Basili. Cum is autem cito assedisset, dicit ei: Surge, [& sacra Eucharistia securū contra dæmones reddit:] accipe potestatem aduersum tentatorem, non amplius timens improbos & immundos dæmones. Iussit itaque eum surgere, & sumere venerandum corpus & viuificum sangutinem Domini nostri Iesu Christi, & statim rursus reuerti in suum locum. Qui cum abiisset, & hoc modo non amplius fuisset tentatus, & se tribus annis fortiter exercuisset, in pace migrauit ex hac vita.

[53] Sed post eius discessum monachis & mundanis, qui aderant, [explicat varios modos, quibus dæmon seculares oppugnat:] & omnibus reliquis dixit Beatus: Dæmones homini inuidentes, o fratres dilecti, perpetuo machinantur nobis esse impedimento in bonis operibus, & maxime in temperantia & continentia, humilitateque & beneficentia, orationeque & silentio, lenitateque & patientia, paceque & tolerantia, & caritate in proximum, qua nihil est maius. Obiiciunt enim iis quidem, qui volunt esse temperantes, diuersas quasdam & inter se discrepantes species, & corporis titillationes: quemadmodum continentibus etiam ventris appetitiones: & iis, qui volunt humiliter de se sentire, vanam gloriam: iis autem, qui in animo habent benefacere, suorum potius curam: iisque, qui orant, & agunt silentium, diuersas animi perturbationes & multitudinem veterum negotiorum: iis vero, qui se in lenitate exercent & tolerantia, opponunt animi angorem atque timiditatem, & omnem suam improbitatem: paci autem & patientiæ, maleuolentiam, per quam post odium erga proximum perdit eam, quæ est in Christo, caritatem, & omnes, vt semel dicam, fructus sancti Spiritus, quos enumerauit Apostolus, per contraria conantur euertere. Sed qui sunt muniti gratia Domini nostri Iesu Christi, permanent immobiles. Quamobrem non est mirandum, quando nos plagis conscindunt. [Gal. 5. 22] Quando enim per cogitationes & reliquas corporis perturbationes non possunt nos deturbare, [qui Sāctos per se terret,] tunc per se, si adsunt, terrent exercitatores.

[54] Qui sæpissime signo Crucis repressi, deflent se esse victos, & vlulātes discedūt. Nos ergo ne cedamus, & illi deiiciuntur: nos resistamus, & illi euertuntur: nos Dominum inuocemus, & dissipatur vniuersum eorum consilium. Est enim stadium, certamen & martyrium, vita cuiuslibet Christiani, qui vult ingredi conuenienter præceptis nostri Seruatoris: & maxime eius, [quibus armis vincatur?] qui est insignis in vita monastica, vt dicit Apostolus: Non est nobis colluctatio aduersus sanguinem & carnem, sed aduersus principes, & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ. [Ephes. 6. 12] Præcipit autem nobis, dicens: Induite armaturam Dei, vt possitis resistere insidiis diaboli: & loricam fidei, & galeam salutis, & gladium spiritus docet ipse nos possidere: vt per hæc inuicta arma, quæ non cadunt sub adspectum, resistamus nostris cogitationibus, quæ videri nequeunt, & per eas inimicis, quomodo dicit: Consilia destruentes & omnem altitudinem, extollentem se aduersus scientiam Dei, & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequiū Christi, qui semper vincit in nostra imbecillitate diabolicam audaciam, & non permittit nos tentari supra id quod possumus, sed præbet euentum per tolerantiam, vt nos possimus sustinere. [Ibidem., 2. Cor. 10. 5] Nam absque eius auxilio nos infirmi & imbecilli, & quibusuis volucribus & pecudibus captu faciliores. Dignati autem eius auxilio, qui imbecilli, fortes; qui abiecti, gloriosi; qui terreni, cælestes; qui mortales, immortales reddimur, per multitudinem eius miserationum, & æterni regni hæredes efficimur.

[Annotatum]

a Græce μάγκηπι, quod Gentianus seruauit. Ita apud Socratem lib. 5. cap. 18 præerant panibus conficiendis, [Mancipes, pistores.] οἳ μάγκιπες τῇ Ῥωμαίων γλώσσῃ καλουνται. Qui mancipes a Romanis appellantur. Et Suidas ἀρτοπωλεῖον, τὸ μαγκιπεῖον, ἐν οὗ οἱ ἄρτοι γίνονται. pistrinum in quo panes fiunt.

CAPVT IX
Cultus diuinus a S. Auxentio aliis præscriptus. Mors S. Simeonis Stylitæ, aliaque reuelata. Monasterium sanctimonialium inceptum.

[55] Cvm satis ergo vtilitatis percepissent, qui ingenue auscultabant, læti descenderunt, gratias agentes vniuersorum Domino nostro Iesu Christo. Porro autem hoc quoque præcipiebat Beatus, [Præscribit diuitibus vt Dominicam celebrent & feriam 6:] vt non solum die Dominico, sed etiam die Parasceues singulis hebdomadis feriarentur, si posset fieri: maxime quibus quotidianus victus abunde suppetit: hunc quidem in ieiunio & precatione, propter passionem Seruatoris; illum autem in conuiuio & Sacramentorum participatione, propter eius resurrectionem. Quamobrem si quando contigisset ipsum habere operarios, aut etiam eius successorem, de quo suo loco dicemus, hos duos dies iubebant feriari: die quidem Parasceues cum impensis mercedem quoque præbentes, Dominico autem solum impensas. Illucescente vero die sabbatorum, familiares suos cum iis, [Sabbatis tota nocte vigilat cū suu.] qui inueniebantur, Pater iubebat tota nocte vigilare.

[56] Cum de more ergo in quadam nocturna vigilia ipse intus precaretur, & reliqui foris insomnes permanerent, aperta fenestra Beatus, cum, Benedictus Dominus Deus, ter vehementer dixisset, & grauiter suspirasset, & caput in terram inclinasset, dicit: Quod erat in oriente luminare, o filij, a Simeon Pater noster dormiit. Cum ij autem propter psalmodiam non sensissent, quod dictum fuerat, valde flens Beatus, [S. Simeonis Stylitæ mortē indicat suis,] rursus dicit eis: Sanctus Pater noster, columna & firmamentum veritatis Simeon requieuit, & nulli culpæ affinis & munda eius anima me inutilem & sordibus inquinatum, non est dedignata præteriens salutare. Hæc cum audiissent & valde essent perculsi, non sunt ausi respondere, sed siluerunt, signantes noctem, in qua hæc dicta fuerant. Cum autem paucis post diebus hoc ad pium b Imperatorem inter primos regni annos, relatum esset, & omnibus id esset notum, diligenter scrutati qui audiuerant, inuenerunt fuisse certum, quod Sanctus dixerat, vt quod diuina gratia prædixisset per reuelationem in consummatione S. Simeonis. Valde ergo obstupefacti & Deum glorificantes, in hoc quoque docti fuere, Deum posse omnia.

[57] Quod vero hæc a nobis, non sola motis coniectura, dicta sint, sed quod ea accuratissime didicerimus, nemo dubiter. Nam ille, qui nos de hoc instruxit, [nominatim suo successore, a quo scriptor ea accepit:] erat quidem lingua barbarus, vt qui esset ortus ex Mysia, mente autem honestissimus, vt qui perseuerans apud B. Auxentium, non vinum biberit, non oleo vsus sit, non pulmento, non fructu, non denique vllo alio, præter panem & aquam & semina, quæ non coquebantur, eaque non ad satietatem. Tota fere nocte orabat, interdiu autem partias quasdam cruces ex siliquis valde elegantes, suis manibus assidue faciebat. Qui autem ascendebant, eas accipiebant gratia benedictionis. Ipse nobis hæc ore suo significauit, qui etiam postquam dormiit Beatus, cū moribus in loco quoque c successit.

[58] Rursus ergo pluribus congregatis, & ex prædicta consueta regula hymnum dicentibus, cum beatissimus Auxentius aperuisset fenestram, & vt consueuerat, precum finem fecisset, respondens vnus ex iis, qui ad erant, dixit: Rogo te, Domine, benedic, & precare, quod cum tribus mensibus vnam pro mercede menstrua ouem accipiam, ea perdita, frustror mercede vnius mensis: solebam enim Beato hostias adferre. Ad hæc subridens, respondit Beatus: Mihi hoc dicis, vt qui sim solitus diuinare, aut qui greges possideam? Ille dixit: Nequaquam, sed adoro te, vt ores, & inueniatur. Deinde cum paullulum intermisisset, Alypium quemdam clara voce, vt solebat, Beatus accersiit. Cum duo ergo inuenti essent eiusdem nominis; Tibi, inquit, dico, [ouem perditam curat restitui:] qui stas a sinistris. Scio te non esse suffuratum ouem, sed inuenisse: vade ergo, & redde. Hic enim, qui perdidit, dat vobis ad sumptum sex obolos, vt vos congregemini. Qui cum fecisset vt iussus fuerat, recepta oue, Domino egit gratias, qui per Sanctos suos facit magna & inuestigabilia, gloriosaque & admirabilia, quorum non est numerus.

[59] Quodam autem die congregata multitudine tam rusticorum quam ciuium, & Beato ea disserente, quæ pertinebant ad salutem, quidam qui aduenerat rusticus salutans dixit ei: Bonus dies tibi, Domine mi. Cum ille autem honeste arrisisset, (erat enim reuera lepidus) & dixisset, Bonum tibi tempus; qui aderant, apud se ridebant. Ille vero dicit eis: Est sermo Scripturæ, o fratres: d Ne responde stulto iuxta stultitiā suam. Si dixisset, Benedic; audiuisset: Dominus te benedicet, sicut consueuimus. Ipse est enim, qui honorem per suos seruos in se accipit, [lepide modum pie salutandi docet:] & vnumquemque remuneratur mercede suæ gratiæ. [Prou. 26. 4] Quoniam autem bonum diem mihi attribuit, is contra accepit bonum tempus. Cum sic correxisset non solum eum, qui offenderat, sed etiam reliquos omnes; intro ingressus, rursus siluit.

[60] Seruatoris autem nostri Iesu Christi opem ei ferente gratia, multi dæmoniaci ad eum veniebant, sua quidam sponte & per se quærentes curationem, quidam autem inuiti atque ab aliis adducti. Quos quidem oleo sanctarum reliquiarum irrigans, quartumque & Parasceues diem maxime iubens ieiunare, cum oratione intensa & sincera fide, [dæmoniacos imposito ieiunio liberat:] curans dimisit. Inter quos quidam ab eo sunt deprehensi, qui turpis lucri gratia se simulabant esse dæmoniacos. Quos quidem Sanctus vehementer increpuit, dicens: Nisi essetis dignati dono sancti e Spiritus, immedicabilis dæmonis dominatus vos tenuisset.

[61] Quædam vero nomine quidem Eleuthera, ortu splendida, at splendidior quia piæ f Pulcheriæ fuerat cubicularia, solebat ad eum venire, & cum omnibus eius fruebatur precibus. Ea, cum esset ipsi animus diuino amore saucius, quas habebat Sanctorum reliquias, deposuit apud Beatum. Deinde tentabat supplex ei persuadere, vt vitæ monasticæ ab eo initiatam, auelleret a terrenis negotiis. Eo autem variis modis differente, & dicente, [Eleutheræ,] eam, se recte gerendo, & beneficentia vtendo, etiam in mundana vita posse placere Domino; illa non cessabat ei negotium exhibere, vt hoc assequeretur. Postquam vero perspicaci oculo animaduertit firmam & immobilem eius constantiam, &, quæ numquam deficiebat, compunctionem, voluntate Dei, qui vult omnes esse saluos, annuit Sanctus, & in campo suburbano, qui distabat circa vnum milliarium, nomine g Gyreta, iussit interea perseuerare vacantem meditationi diuinarum Scripturarum. [Cosmiæ,] Atque hac quidem se in Domino iucundissima explente voluptate, & omnem laborem corporis lubenter ferente ob gratiam, quæ a Deo Patre ei suppeditabatur; coniux quoque alterius cuiusdam h Pentepitropi, nomine Cosmia, accedens rogabat eum, [alteriq; fæminæ,] cum illa locaretur recedens a corruptione. Cum autem plurimis admonitionibus non potuisset ei persuadere, vt marito coniungeretur, eius quoque necessariis eam cum minis ad id incitantibus, neque quidquam proficientibus, propter insuperabilem eius in Deum amorem; id animaduertens Sanctus, iussit hanc quoque versari cum priore. Quinetiam vxor cuiusdam i nutritoris ferarum, omnibus relictis, suam exigens salutem, rogabat Sanctum, ne eam expelleret. Quam cum satis iustituisset, vt prius fieret templum Dei, quomodo ostendit eius vita, quæ postea est consecuta, iubet eam admitti. Non multo post autem dat eis habitum, ad exercitationem plane accommodatum: vt qui k tunicis ex pilis contextis eas induerit, & magnis quibusdā palliis: adeo vt reuereretur quispiam, vel solum videns tantam tristitiam. [vestem religiosam tradit.] Nondum enim in his partibus talis vnquam habitus apparuerat.

[Annotata]

a Mortuus est S. Simeon Stylites 5 Ianuarij, ad quem diem varia eius Acta dedimus, diximusq; obiisse anno 460.

b Leonem nominat Metaphrastes, qui Marciano successerat an. 457, cuius 3 anno obiit S. Simeon; & dicitur ἐν ταῖς ἀρχαῖς ἀυτοῦ in plurali, id est inter primos regni annos, quia imperauit vsque ad 474.

c Sergium illi nomen fuisse supra ex Vita S. Stephani iunioris diximus.

d Ita Græce ex versu 4. At Gentianus absque particula negatiua ex versu 5, Responde insipienti ad eius insipieutiam.

e Gentianus, baptismatis. Græce, ἁγίου Πνεόματος.

f Mortua est anno 453 S. Pulcheria Augusta, soror Theodosij Iunioru 10 Augusti, quo colitur.

g Græce, Γυρῆτα. Gentianus, Cyreta. De eo supra egimus.

h Gentianus Pantepitropi. forte Procuratoris generalis, ἐπίπροπος Procurator, [Pentepitropus.] & Πεντεπίτροπος Quinque viris rerum procurandarum.

i Iterum variat Gentianus, appellatq; Arcotrophum. at Græce, θυριοτρόφου τινός.

k [Trychinavia.] Ob hunc vestitum monasterium dein Trychinariam appellatum diximus supra ex Vita S. Stephani iunioris.

CAPVT X
Monasterium sanctimonialium constitutum. Adhortatio de virtute castitatis. Obitus & sepultura S. Auxentij.

[62] Deinceps ergo ab eo tempore aliæ quidem ad idem exercitium accedebant, harum aliquæ ab ingenuis adducebantur parentibus ad custodiam virginitatis; aliquæ theatro & scena relictis, [Ad 70 sāctimoniales diebus Dominicis & feria VI dicit:] diabolo renuntiabant: ad eo vt breui tempore congregatæ sint plusquam septuaginta, quibus iussit Beatus oratorium ædificari. Citra vllam igitur intermissionem in die Parasceues & in die Dominico eas accersens, & de virginitate pudicitiaque eis verba faciens, rogabat eas, admonens persuadensque, vt obliuiscerentur omnium, quæ sunt in vita iucunda, [adhortatur ad cōtinentiam:] vtpote quod sint iucundiora & his incomparabilia bona, eis promissa: & ne attraherentur a carnis voluptatibus, nam etsi nobis ad coniugium naturam dedit Creator, at nos rursus dignatus est meliori instituto, vt bono id, quod est melius, præferamus: pro naturali namque matrimonio, in quo situm est illud: Cresciter & multiplicamini, & replete terram, opponitur viduitas & orbitas liberorum; & pro conuersione ad virum cum seruitute intolerabili, mysticas & admirabiles, & in quas non cadit viduitas, nuptias eligamus, sponso vniti immortali, forma specioso præ filiis hominum. [Gen. 1. 28.] Quamobrem non oporte intueri ad alium, qui sit in terra speciosus, cum Filij Dei specie non sit alia speciosior. Si autem & diuitiæ & insigne ornamentum a marito procedit, quid eo ditius, qui est cæli & terræ Dominus, & præbet spiritum & vitam? Si vero sponsus est claro genere natus, quid est Rege Angelorum clarius & gloriosius? Si autem est sapiens & circumspectus coniux, quid est sapientius opifice omnium, tam quæ sub adspectum cadunt, quam quæ non cadunt? Cuius coniunctio iis, quæ illi sunt disponsatæ, adfert gaudium ineffabile: iis autem, quæ ordinem deserunt, est supplicium ineuitabile. Huius desponsationis nulla est carnalis experientiȩ voluptas; sed vniuersæ virtutis, beneficentiæque & concordiæ, cum ea, quæ ex ieiunio vigiliisq; percipitur, animi fortitudo.

[63] Maiori vero sobrietate opus, quod iis quidem, [docet pro magnitudine certaminis continentiæ ingens esse præmium] qui in mundo vexantur a libidine, in promptu est remedium per legitimum consensum: Virginibus autem & continentibus, si propensæ sint ad voluptates, graue est naufragium & grauis casus. Est enim magnum certamen temperantiæ, quoniam magna quoque est eius corona. Sed quo est maior labor, eo est etiam maior merces. Si eam ergo non tradideritis torpori & segnitiæ, in vestris membris frustra laborabit voluptas, fores obsidēs. Audiet enim a vobis, illud, quod in peccato est iucundum, esse breuissimum: æterna autē est grauitas supplicij. Recede a nobis: celesti enim sponso desponsæ Christo, nos Virgines castas exhibemus. Statuite ergo rationes vestras, custodes huius thesauri, in sensibus mandata Christi semper ferentes ad virginitatis & temperantiæ sanctificationem: ne forte eius latrones ascendant per fenestras oculorum, ingrediantur per auditum, ne facile persuadeant animo, tamquam ianitori, & aperta virginitate, clanculum vobis vestram eripiant lætitiam, & faciant virginitatem quauis viduitate miserrorem. Est vero hoc magnum & graue peccatum iis, qui faciunt. Non est enim par peccatum, [vti est grauior labētium culpa:] tunicam frangere & purpuram: Imperatoris imaginem rumpere & priuati. Dei enim imagines sunt Virgines, ipsum habentes descriptum in cogitationibus: in quas audere aliquid admittere, est facinus tyrannicæ amentiæ: & ideo Virgini, quam ei, quæ fornicatur, vitium afferre, est magis sceleratum. Non est enim par libido in eam, quæ prostat, & in eam, quæ est Christo coniuncta. Non est enim par furtum vasis a argentei, & sacerdotalis. Vas autem sacerdotale est Virgo, & purpura, quam nulli alij licet induere, præterquam Regi & Domino vniuersorum.

[64] Quod si etiam vos legitimum mouet matrimonium, audite eius calamitates, [ostendit incommoda matrimonij.] & quæ in Euam pronuntiatæ sunt sententiæ, a quibus vos estis liberatæ, remotæ per virginitatem a mala suspicione patiendi crimina mariti fornicantis, qui habet potestatem vt eas, quo tibi expedit, non permittendi, conuersationem prohibendi, comptas zelotypia prosequendi, ei, quæ peperit, exprobrandi: Cur non est masculus, sed fæmina fœtus, quem peperisti? Quod si sit etiam masculus, cur non formosus? Maior restat cura: nondum est ablactatus, & de educatione magna est contentio. Sin autem creuerit, ne ægrotet: si autem ægrotat, ne forte moriatur: quomodo etiam si viuat, maior est sollicitudo, ne non fiat eruditus, ne malus euadat, ne euertatur ab aliquibus, ne in improborum pertrahatur consuetudinem, ne a bestiis mutiletur, ne, dum proficit, in inuidiam vocetur & seditionem. Vndenam suppeditabunt, quæ sunt necessaria? Vndenam comparabunt, quæ pertinent ad contrahendum matrimonium? Vndenam suppeditabunt, quæ faciunt ad eius decus & ornamentum? Vndenam alet ministros? Eadem ratio est reliquarum, quæ huc & illuc distrahunt, curarum & sollicitudinum: ne dicam dolores partus & naturæ necessitates. Reuera, vt dicit diuinus Apostolus, innupta cogitat quæ Domini sunt, ab his omnibus liberata: sola autem ornata incorruptione, quam subministrat & perficit eius auctor Iesus, & qui vos potest custodire in tolerantia, & augere in spe bona. [1. Cor. 7. 34] Custodite ergo vosipsas in ea, in qua vocatæ estis, vocatione, vt Virgines Christo castas vos exhibeatis, vt etiam bona æterna consequamini, gratia eius, qui vos vocauit in suum regnum & gloriam.

[65] Postquam autem cessauit ab ad hortatione, bene precatus, eas Christo commendauit, iubens omnibus, vt die sequenti venirent ad synaxim, quæ circumcirca erant, hymnis sanctificans. Postquam ergo venisset in monasterium, quod extruebatur, intensis fusis precibus, cum multitudine, quæ eum sequebatur, [Moritur,] adscendit in montem: vbi post tres quidem dies ægrotauit, post alios vero decem est mortuus.

[66] Congregata ergo multitudo piorum virorum ex Clero, & iis, quæ circumcirca erant, monasteriis, cum iis, qui erant amantes virtutis, ex mundanis, ei iusta fecerunt quartodecimo mensis Februarij. Atque volentibus quidem aliquibus, & maxime iis, qui erant ex monasterio beatissimi Hypatij, in quo versatus est, [sepelitur in oratorio a se extructo:] cum descendisset propter Synodum, pretiosas eius reliquias deponere in templo sanctorum Apostolorum, quibusdam autem in templo S. Zachariæ, quod est aliquot milliariis illinc situm in prædio, quod dicitur Theatrum. b Quæ ab eo congregatæ fuerant, iis, qui aderant, supplicabant cum multis lacrymis, ne pater separaretur a liberis. Tunc Dei voluntate, [claret miraculis:] ad c habitantium illic salutem, in oratorio ab eo condito instar monasterij, eum deposuerunt. Cuius monimentum per multiplicem Christi benignitatem efficit curationes vsque in hodiernum diem.

[67] Consummatus autem fuit sanctus Pater noster Presbyter & Archimandrita & magnus inter exercitatores Auxentius in imperio pij & Christi amantis d Leonis, Februarij mensis XIV. [defunctus sub Leona Imp.] Fuit vero depositus in prædicto monasterio, ad gloriam Dei nostri, qui operatur dona in Sanctis suis. Quoniam eum decet gloria cum Patre & sancto Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Gentianus, forensis. At Græce ἀργυραίου.

b Idem, Quæ ab eo congregata fuerant monasteria. At Græce: ἁι ὑπ᾽ αὐτοῦ συναχθεῖσαι. & constat ex Vita S. Stephani iunioris loco supra indicato.

c Cœmeterium S. Auxentij dicitur in Vita S. Stephani iunioris.

d Ita Græce Λέοντος. At Metaphrastes habet Zenonem, qui illi successit.

DE S. THEODOSIO EPISCOPO VASIONENSI IN GALLIA,

CIRCA AN. CHR. ⅠƆLIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theodosius Episc. Vasionensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Vasio ciuitas olim Vocontiorum, in Venuxino est nunc Comitatu, sub ditione Pontificis Romani, in colle sita, a metropoli sua Auenione XIV leucis distans, vt in Gallia Christiana tradit Claudius Robertus. [Vasionēsis Episc. Theodosius] Episcopus hic fuit sexto seculo Æræ Christianæ Theodosius, S. Quinidij, de quo XV Februarij agemus, decessor. Ætas illius ita colligi potest. Concilio Aurelianensi IV, habito anno ⅠƆXLI Christi, interfuit Alethius Episcopus Vasensis. Arelatensi V, [quando vixerit?] anno Childeberti Regis XLIII, Christi ⅠƆLIII ita subscripsit S. Quinidius: Quinidius in Christi nomine Archidiaconus missus a Domno meo Theodosio subscripsi. Cum autem Theodosius, iam senio, fors & ægritudine, inhabilis ad onus Episcopale gerendum, eumdem Quinidium sibi curauerit adiungi Coadiutorem, siue successorem futurum designari, consentiente Childeberto Rege, qui anno ⅠƆLVIII obiit; coniicere licet circiter annum ⅠƆLIV aut ⅠƆLV ipsum deceßisse Theodosium.

[2] Andreas Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani eum inter Sanctos recenset, an Breuiarium Vasionense, quod non vidimus, aliaue monumenta secutus, haud scio. Reposuit autem XIV Februarij, [Sanctis adscriptus 14 Febr.] credo vt sancti decessoris mentionem sancti successoris recordationi præmitteret. Hoc autem eum elogio ornat: Vasione Vocontiorum S. Theodosij Ep. & Conf. qui plenus Dei gratia, illam Ecclesiam gubernauit: factusque imminentis excessus, iam grauatus senio, diuinitus præscius, S. Quinidium Apostolicis charismatibus præditum, omnique gratia rutilantem, ex supremo afflatu, suum designauit successorem. Cum autem pia sua vota Cleri adstipulatione, populi desiderio, Primatis Arelatensis comprobatione, & Regis Childeberti consensu, vidisset obfirmata, alter Elias, relicto cum pastorali melote duplici suo spiritu huic nouo Elisæo, ouans de eius delectu & prouectione, gregisque tantum Pastorem sua cura consecuti, futura vtilitate, denique de peracto ad Dei beneplacitum ministerio, securus de præmio, exuta carnis mole, glorificandum spiritum ad æthereas sedes transmisit. Ita Saussaius, qui quod de successore designato videri posset Ecclesiasticis Canonibus contrarium, speciose purgat, dum & diuinitus præscium factum imminentis sui excessus scribit, & ex supremo afflatu id procurasse.

[3] Hoc quidem postremum in S. Quinidij Vita diserte non traditur, sed de virtutibus eius alia, publicam eius sanctimoniæ opinionem testantia, vt & consecratam eius ad aras memoriam coniicere liceat, dum cum Quinidio in eodem gradu componitur. Igitur cap. 2 nu. 5 ista habentur: Tunc temporis Vasensem Ecclesiam venerabilis & Domino carus Episcopus Theodosius regebat. [Coadiutorem sibij adoptat S. Quinidiū,] Huic obsequentissime Dei vir Quinidius adstabat … Accedente ætate, & succedentibus temporibus, vir Domini Theodosius senio grauatus, annuente populo, cumque pariter & Clero, de custodia gregis Dei sollicitus, vt sanctum virum sibi successorem relinqueret moliebatur. Communis omnium vtilitas in sancto viro, communis necessitas, commune vniuersorum votum fecerat. Diuino nutui Episcopi, Cleri & populi animus se subdiderat. Quinidium Episcopatu dignissimum, Quinidium solum esse, qui alter alteri, Sanctus Sancto succederet, populi suffragium præbitura vox vna efficitur. [cum publica approbatione,] Vrbes vicinæ consentire: Arelatensis Episcopus etiam votis populorum cedere: nullus de Clero, nullus de plebe contradicere.

[4] Archiepiscopi Arelatensis, cuius hic mentio fit, quemq; superius Saussaius Primatem vocat, Suffraganeus erat Vasionensis, qui modo Auenionensi subest. Erat autem tunc Arelatensis Archiepiscopus Sapaudus, siue Sabaudus. Sed reliqua de S. Theodosio ex Vita S. Quinidij recitemus. ita nu. 6 habet: Confirmatur sententia Episcopi Theodosij: [etiam Regis:] votum & petitio populi ad Childebertum Regem, qui Francorum genti principabatur, pia sollicitudine dirigitur … Celeres alacresque Legati repedant, festiuam lætitiam vrbi suæ referentes. Lætus & ipse Pontifex, iam sub spe boni Pastoris oues sibi commissas relinquens, ad diem vltimum, præmia æterna percepturus, accedit: dormit in Domino: [pie moritur,] corpusculum illius clauditur tumulo: fructus & profectus boni operis ipsius fulget in Quinidio. Remuneratur & hoc inter alia merita gratiæ Dei in Theodosio, quod amore gregis præelegit Pastorem Quinidium. Licet fuerit corpore mortuus, quia beatum hæredem post se reliquit, in quo imago ipsius vitæ reluceret, dixerim quasi non fuerit mortuus. Quis separare possit horum duorum merita? [sanctitate par successori.] Quis temperantiam imperij senis, quis ardorem fidei & obedientiam iunioris non miretur? Quis caritatem illius, & huius humilitatem non susciperet? Video Eliam & Elisæum Prophetas Dei, diuerso donorum munere florentes: Eliam cælum petentem, Elisæo gratiam muneris relinquentem. Sic omnino Theodosius & Quinidius clari Dei muneribus, vnus alterum præcessit, Christi gloriam petendo: alter munus præmisit, alter promeruit remanendo.

[5] Honoreturne tamen Theodosius sacrorum celebritate, & quo die, haud nobis constat, qui Tabulas Ecclesiæ Vasionensis non vidimus. Viri grauißimi auctoritatem secuti, & moti iis quæ in successoris Vita de illo dicuntur, hic nomen eius adscripsimus.

[6] Operæ pretium videtur Vasionensis Episcopi memoriæ epitaphium subnectere Pantagashi Senatoris, nuper Vasione in parietinis veteris ecclesiæ repertum: [Pantagashi Senatoris] quod Reuerendißimus Vasionensis Antistes cum Ioanne Ferrando nostro communicauit, hic ad nos Camberio misit XX Aug. anno ⅭⅠƆⅠƆCLIII. Ambigi potest an non in Sanctorum album adscribi debeat, præsertim ob istum epitaphij versum:

[(dubiū an Sancti)] Quem sic Christicolæ celebrent post fata iacentem. Verum accipiis fortasse potest de tumuli honore, quo eum Christicolæ celebrarint. Fateor tamen prima fronte aliter visum nobis fuisse, cælestes nimirum ei habitos honores. Erit fortaßis qui certiora alia de eo eruet. Nec incredibile est S. Theodosij æuo vixisse, quo & alius Pantagathus Viennensi Ecclesiæ præfuit, qui XVII Aprilis colitur. An Pantagathus vir inlustris, qui cum aliis post Episcopos subscripsisse Synodo Arelatensi secundæ reperitur, hic Vasionensis Senator fuerit, an idem ille Viennensis Episcopus, haud temere coniectem. Ille certe ante Episcopatum seculares dignitates geßit, vt ex eius epitaphio to. I Franciorum Chesnæi patet, vbi pag. 515 ista de eo dicuntur: [repertum nuper Vasione Epitaphium.]

Cuius vita fuit gemino sublimis honore,
      Fascibus insignis, religione potens.
Arbitrio Regum Quæsturæ cingula sumpsit, &c.

At Vasionensis Pantagathi epitaphium sic habet:

Inlustris titulis meritisque haud dispar auorum
Pantagatus fragilem vitæ cum linqueret vsum
Malluit hic propriæ corpus committere terræ
Quam precibus quesisse solum. Si magna Patronis
Martyribus quærenda quies sanctissimus ecce
Cum sociis paribusque suis Vincentius ambit
Hos aditos seruatque domum dominamque tuetur
A tenebris lumen præbens de lumine vero
Militiam si forte roges quam gesserit ille
Prestiteritque boni positus in luce superna
Quem sic Christicolæ celebrent post fata iacentem
Inuenies quod iura dedit iustissima sanxit:
Arbirtiis nam custus patrie Recturque vocatus
A patria rexit quoniam prontissima ciues
Libertate animi parcus sibi largus amicis
Et fidus Dominis primum quod postulat ordo
Vitæ & æternum fama transmittit in orbem.
Abstulit hunc rebus decimo mors inuida lustro
Namque Senatoris posuit post cingula vitam.

Sola mutata forma litterarum, cetera dedimus vt scripta fuere, cum erratis contra orthographiam, & absque interpunctionibus.

DE S. ANTONINO ABBATE SVRRENTI IN ITALIA,

CIRCITER AN. ⅠƆCCCXXX.

Commentarius præuius.

Antoninus Abbas, Surrenti in Italia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Antonini natalis, patria, vitæ historia.

[1] Svrrentum regni Neapolitani vrbs celebris, solioq; Archiepiscopali ornata, quinque veneratur, vt alibi diximus, Diuos Tutelares; Episcopus quatuor, Valerium XVI Ianuarij, Athanasium XXVI, Baculum XXIX eiusdem, Renatum XII Nouembris, Abbatem vnum XIV Februarij Antoninum. De quo ista leguntur in Martyrologio Romano: [S. Antoninus Surrēti patronus] Apud Surrentum S. Antonini Abbatis: qui e monasterio Cassinensi a Longobardis deuastato, in solitudinem eiusdem vrbis secedens, ibidem sanctitate celebris obdormiuit in Domino: cuius corpus multis quotidie miraculis, [colitur 14 Febr.] & præsertim in liberandis energumenis effulget. Eadem in monastica sua Martyrologia transscripserunt Arnoldus Wion, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius. Verum quæ ad ætatem illius attinent, atque ad id, in quo primum vitam monasticam amplexus est, cœnobium, infra discutientur. Citat Antonius Caracciolus vetera aliquot Martyrologia Longobardica manu exarata, vnumq; Florentiæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVI opera Antonij Vespucij Canonici; in quibus isthæc habentur: Idib. Febr. S. Antonini Confessoris. [alibi 13.] Cetera a Cardinale Baronio ad diem insequentem tabulis Martyrologij adscripta, auctores haud vsquequaque in omnibus solidos secuto, quos mox citabimus.

[2] Iis certe refragatur S. Antonini Vita, quam ante aliquot secula ab auctore anonymo scriptam, e vetustis exemplaribus publicauit idem Caracciolus, atque eruditis illustrauit Notationibus, e quibus nonnulla delibabimus. Vitam alioquin eamdem MS. Neapoli ab Antonio Beatillo nostro pridem accepimus. Auctoris in ea nomen expressum non est. [Vita eius scripta ab anonymo.] Erui necne aliunde poßit, haud equidem scimus, cum Surrentinæ ciuitatis vetera monumenta ad eo multa periisse idem auctor sit Caracciolus, vt proinde viri ex ea vrbe, aut regione, longe Biographo illo illustriores nunc prorsus lateant in obscuro. Hanc deplorandam veterum codicum calamitatem tot tantæque Campanis Picentinisque illatæ a Barbaris clades direptionesque pepererunt: a Gothis videlicet, Wandalis, Langobardis, Sarracenis, Nortmannis, & ab impiis denique Turcis, qui anno superioris seculi quinquagesimo octauo spoliatam ciuibus fortunisque vrbem tantum non funditus euerterunt. Fuisse tamen scriptorem illum Surrentinum, coniicere licet, non solum quia cap. 7 nu. 33 S. Antoninum obsecrat, vt sui scriptoris recordetur, [Surrentino,] & ciuitatem istam suæ intercessionis adiutorio protegat; sed præcipue ex iis quæ cap. 1 num. 3 idem scribit: Sanctus iste noster Patronus Antoninus ad has partes aduenisse .. dicitur. Et in prologo nu. 2: quando in has partes venisset.

[3] Scriptoris antiquitatem ista probant: scribit cap. 1 nu. 5, in ædicula S. Michaëlis, quam olim cum S. Catello Stabiensi Episcopo ædificarat S. Antoninus, [antiquo.] bonorum omnium auctori Domino & B. Michaëli Archangelo habitatori laudem quotidie offerri … De vicinis & longinquis partibus concurrere, & vota pro quibuslibet tribulationibus promissa soluentes, accepta consolatione alacres in propria redire. At desiit iam pridem frequens illa peregrinatio. Vocatur nunc ædicula illa S. Angeli ad Faitum: sed celebrem illum cultum ante aliquot hominum ætates cessasse compertum est, inquit Caracciolus: additq;, characterem Longobardicum, quo codices de Vita S. Antonini scripti sunt, multis ab hinc seculis obsoleuisse, vt hinc etiam scriptoris coniici possit quatuor circiter seculorum antiquitas. Scriptor idem anonymus cap. 2 num. 11 ista habet: In ipso igitur muro, adiuncto nunc oratorio decoro, corpus B. Antonini fouetur. Atqui nemo Surrentinorum ciuium, vt Caracciolus ait, quantumuis longæuus, meminisse potest, se vidisse Agrippini ædem, & illi quondam inclusum, siue adiunctum, oratorium S. Antonini nomine ædificatum, neque a maioribus, qui id sua ipsorum ætate viderint, audiuisse: adeo magnum temporis spatium præteriit, ex quo id oratorium Agrippinensi ædi adiunctum est.

[4] Huic Vitæ subnectit Caracciolus, & nos ex illo, Vetus Ecclesiæ Surrentinæ Lectionarium, siue Vitam eiusdem S. Antonini, per Lectiones antiqui Ecclesiastici officij distributam. [Alia de eo scripta.] Alia extat S. Antonini Legenda, Neapoli anno ⅭⅠƆⅠƆXXXV edita, auctore Fr. Antonio de Ebulo de Porta Ordinis Minorum regularis obseruantiæ, vti ipsemet tradit in fine capitis vltimi, licet se Antoninum ibi vocet, sed in dedicatoria ad Marianum Branziam S. Antonini apud Surrentum Abbatem, Antonium, vti eum & alij appellant. Vsus is fuit veteri Vita, quam damus: sed multis adeo latiniis eam interpolauit Vitam, vt crebro doctißimi Caraccioli censuram incurrat: a qua neque omnino immunis Dauid Romæus Philocasius, qui anno ⅭⅠƆⅠƆLXXVII, stylo alioquin non ineleganti, gesta descripsit quinque Diuorum custodum ac Præsidum vrbis Surrenti: neque Paulus Regius Vicensis in Surrentina prouincia Episcopus, qui anno ⅭⅠƆⅠƆXCIII tomos duos Italice edidit de Sanctis regni Neapolitani, in quorum altero pag. 611 Vita quoque recensetur S. Antonini. Breuem eius epitomen e Romæo expreßit Philippus Ferrarius in Catal SS. Italiæ. Solidius Vitam eamdem Italice composuit anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVI Michë Laccheus Campaniensis, qui vsum se fatetur Romæi, Regij, Caraccioli commentariis, Ecclesiæq; Surrentinæ antiquis Lectionibus.

[5] De S. Antonini patria aut parentela tractare, inquit in Prologo auctor anonymus, sicut incognitum habemus, ita non necessarium existimanus. At constans minimeq; contemmenda traditio est, [Natus is Campaniæ in Picertinis,] Campaniæ vrbis Picentinorum ciuem fuisse. De ea re ita Romæus: Campania est oppidum agri Picentini prope fluuium Silarum, qui XXX millia passuum a Surrento abesse dicitur. Hoc superioribus annis Paulus III Pont. Max. in Vrbium numerum aggregauit. Hic Antoninum honesto loco natum esse, constanti fama atque omnium sermone celebratum est: cuius domus modo stare, atque extra oppidum manere, religiosaque facta, eidem Diuo Antonino consecrata dicitur: imo vero ager ille, qui circum templum est, hodie D. Antonini territorium est. Cacciotti eum suum gentilem fuisse dicunt. Probantur ea omnia Caracciolo, [Catellorū familia] nisi quod Cacciuttos vocat, Latine Catellos, e quorum stirpe prognatus fertur Antoninus. Itaque Campaniensibus, inquit idem, vtpote B. Antonini ciuibus, danda iure est sui municipis cognitio exactior, quam in extero hoc scriptore extiterit. Quod ad familiam attinet, e qua natus, nobilem fuisse indicat Lectio prima sacri officij his verbis: Antoninus itaque noster ex quam nobili processerit genere, honestisque parentibus fuerit ortus &c. Ac deinde: Optimæ namque indolis infans, honestis natus parentibus &c. [nobili,] Laccheus nobili Catellorum familia procreatum asserit, quæ ad hæc tempora Campaniæ, [nuper exstincta] vrbe Principatus citerioris, vt vocant, viguit, ac nuper adolescentis cuiusdam, itidem Antonini dicti, funere extincta est. Caracciolus S. Catellum Stabiensem Episcopum, ad quem, monasterio suo incursione hostili eiectus, confugit Antoninus, consanguineum eius fuisse, aut certe gentilem, coniicit.

§ II Ætas S. Antonini.

[6] De S. Antonini ætate sic idem ratiocinatur Caracciolus: Post decessum B. Antonini non multo tempore euoluto, Princeps Beneuentanus Sicardus, [mortuus paullo ante obsessum Surrentū a Sicardo:] ceteris finibus suæ ditioni subiugatis, terram etiam Surrentinorum eadem intentione inuasit. Ita enim cap. 3 nu. 12 scribit auctor anonymus. Siconi patri succeßit Sichardus, siue Sicardus, anno ⅠƆCCCXXXII, tenuitq; principatum ad finem ferme anni ⅠƆCCCCXXXIX, vti IX Februarij diximus ad Vitam S. Sabini Episcopi Canusini § II nu. 68. Si porro is post decessum B. Antonini non multo tempore euoluto Surrentum obsedit, post ⅠƆCCCXXXII tamen annum Christi; consequens est, vt circa ⅠƆCCCXXX fortaßis, aut non multo ante, vir sanctus decesserit: [sub cuius patre Sicone venerat Stabias,] vt proinde Stabias ad S. Catellum venerit, quo tempore Longobardorum ferina immanitas, vt cap. 1 nu. 3 dicitur, Campaniæ prouinciam hostili gladio & incendio vastauit, Sicone Duce, seu Sigone, Sichardi patre, qui Grimoaldo Principi Beneuētano anno ⅠƆCCCXVIII interfecto subrogatus erat. Nam manifestum est, recentiores quosdam, qui (vt ait Notat. 3 Caracciolus) de Vita Diui huius scripserunt, magno consensu, [non sub Zotone,] sed nulla prorsus Chronologiæ, quæ lux historiæ est, consideratione, in quamdam plane absurdam, & secum pugnantem, conuenisse sententiam, atque asseuerasse B. Antoninum tunc emigrasse Stabias, cum Zoto Dux Langobardorum, Cassinense monasterium diripuit atque vastauit. Quam opinionem ipse pluribus consutat.

[7] Ita perstringi res breuiter potest: Mortuus est Zoto, siue Zotto Dux primus Beneuentanus, homo crudelis & impius, circiter ⅠƆXC annum Christi, cum aliquanto ante Caßinum vastasset. Sed demus hoc factum vltimo ipsius anno: [qui anno 590 obiit,] S. Antoninum autem, vt volunt, anno ⅠƆCXXV aut ⅠƆCXXX obiisse: erunt tamen ab huius decessu ad initium Sichardi CCII anni. Qui ergo potest, quod sub Sichardo gestum, dici accidisse post decessum B. Antonini non multo tempore euoluto? [240 annis ante Sicardum,] An quisquam exiguum, aut non multum censebit tempus CC annorum? Neque hiatum illum immanem satis explet Antonius a Porta, dum a Romoaldo Beneuentano Principe obsessum Surrentum scribit cap. 8. contra omnium antiquorum codicum fidem, qui constanter Sichardum retinent. Etenim si de Romoaldo I loquatur,[pro quo male fingitur Romualdus Surrenteū obsedisse:] is patri Grimoaldo vita functo successit anno ⅠƆCLXXI vel ⅠƆCLXXII, tenuitq; principatum annos XVI, quem & antea patris in Insubria regnantis nomine IX annos gubernarat: ab anno ergo vltimo Zotonis, Christi ⅠƆXC, ad Romoaldi primum, Christi ⅠƆCLXXI, intercurrerunt LXXXI, qui non multi temporis nomine haud videntur apte intelligi. Maior etiam erit temporis inter capedo, si de Romualdo II Duce nono, qui post annum ⅠƆCC prouinciam illam rexit, accipiatur. Primus sententiam illam de S. Antonini

Avctore I. B.
ob Zotonis incursionem fuga excogitauit Antonius a Porta, secuti, Romæus, Regius Ferrarius, ipseq; Baronius: ad Siconis tempora reuocat Laccheus.

[8] Caracciolus Notat. 3 disertius rem explanat his verbis: Cum iam satis constet, [venit Stabias Antoninus an. 818, cum a Sicone vexati bello Neapolitani,] non multo ante Sichardum Principem, in cælum migrasse Antoninum, cogimur proinde illum statuere circa annum Salutis ⅠƆCCC. Atque adeo dicere non dubitamus, beatum virum secessisse Stabias, quo tempore Sico Beneuentanus Princeps, Sicardi pater, Campaniam longe lateque populatus, Neapolim etiam longa obsidione fatigauit, vt Herempertus in historia fusiore & Leo Osciensis lib. 1 cap. * 19 tradunt. Id quia accidit Bono Neapolis Consule & Duce, vti ex epitaphio lapidi inciso constat; Bonus autem iste annum tantummodo cum dimidio Ducatum gessit, mortuusque est V Id. Ianuarij, anno Christi ⅠƆCCCXIX, quod ex Indict. XII, quæ ibi legitur, facile habetur; necesse proinde erit figere iam dictam cladem a Sicone illatam, & B. Antonini secessum Stabiensem, ad annum Christi ⅠƆCCCXVIII. Idque bene congruit cum anno primo Siconis, quem Annales Francorum, ab auctore illius temporis scripti, tradunt Principem Beneuentanum factum eo anno, non autem an. ⅠƆCCCXVII, vt Leoni Ostiensi lib. 1 cap. 19 placuit. Erat vero tunc iam senex B. Antoninus. Sic enim vetus pictura imaginis eius aperte significat: vt mirum haud sit, non vltra XII annos produxisse vitam. Ita Caracciolus. Perspicuum est quidem ex Heremperto, siue Erchemperto, bellum a Sicone aduersus Neapolitanos ipso mox principatus sui initio motum; mortem tamen Boni Consulis & Ducis cēset doctißimus Camillus Peregrimus anno ⅠƆCCCXXXIV contigisse, quo anno æque ac ⅠƆCCCXIX Indictio XII fuit. Recte tamen statuit Caracciolus circa annum ⅠƆCCCXVIII videri S. Antoninum Stabias venisse: nam eo anno bellum cœpit, quo, vt ait idem Erchempertus, oppressi durius a genitore & filio per XVI cōtinuos annos ciues Neapolitani, [postea a Sicardo,] & socij. Postea soluta, S. Antonini patrocinio, Surrenti obsidione, [vti & Surrētini:] pax ad quinquennium data. Promittimus nos Dominus vir gloriosissimus Sicardus Langobardorum gentis Princeps, (inquit ipse in suo Capitulari Sicardus apud iam citatum Camillum) vobis Ioanni Electo sanctæ Ecclesiæ Neapolitanæ & Andreæ Magistro Militum, vel populo vobis subiecto Ducatus Neapolitani, & Surrenti & Amalphi, & ceteris castellis vel locis in quibus dominium tenetis terra marique, pacem veram & gratiam nostram vobis daturos ab hac quarta die mensis Iulij, [an. 836 iis pax data, mortuo nō longe ante Antonino:] Indict. XIII, vsque ad annos quinque expletos. Erat is annus Christi ⅠƆCCCXXXVI. Præcedenti forsan anno, aut etiam superiore, obsessum fuerat ab eo Surrentum, ac postea de pace, non soli illi vrbi, sed & reliquis eiusdem Ducatus, concedenda, actum.

[9] Ad hanc normam corrigenda, quæ XIX Ianuarij de S. Catelli ætate statuimus, Regium, Romæum, & Italicam narrationem, quæ missa Stabiis erat secuti; nondum visis Caraccioli Notationibus, neque MSS. S. Antonini miraculis satis accurate expensis. Sabiniani Papæ, aut Bonifacij III mandato Romam pertractum Catellum, detentumq; haud exiguo tempore in custodia, illi statuere, [nec S. Catellus Episcopus Stabiensis fuit circa an 605,] nosq; eorum auctoritate. Sedit autem Sabinianus a Kalendis Septemb. ⅠƆCIV, ad XI Kalend. Martij ⅠƆCV. Ei Bonifacius III subrogatus XV Kalend. Martij ⅠƆCVI, cum Sedes menses XI, dies XXVI vacasset; obiit XII Nouemb. anni eiusdem. Creatus Papa insequente Septembri Bonifacius IV, a quo demum Stabias remissum volunt S. Catellum. Verum toto Sabiniani ac Bonifacij III tempore, & quinque prioribus Bonifacij IV annis, non S. Catellus Stabiis, sed Laurentius Episcopus fuit. Testatur enim Caracciolus Æquis extare inscriptum lapidi hocce epitaphium: [sed Laurētius,] In hoc tumulo requiescit V. B. Laurentius Episcopus sanctæ Ecclesiæ ciuitatis Stabiensis, qui vixit annis plus minus XXXX. Sedit in Episcopatu XII. Depositus die IIII Kal. Martiarum Ind. XV imperante Heraclio Aug. anno secundo. Annus is fuit Christi ⅠƆCXII. Sederat ergo ab anno ⅠƆC Christi, sub Pontificibus Maximis, Gregorio Magno, Sabiniano, Bonifacio III & IV. Quare credibilius videtur, S. Catellium accusatum esse apud Paschalem Papam, qui ⅠƆCCCXXIV XIV Maij deceßit; ab Eugenio II, qui quarto post Paschalis obitum die in solium Apostolicum euectus est, Stabias remissum: vel, [ipse circa 820.] vt sentiunt Caracciolus & Laccheus, apud hunc accusatus, a Valentino successore anno ⅠƆCCCXXVII absolutus videri potest. Sed cum solum XL dies sederit Valentinus, nescio an ei satis illa conueniant, quæ in Vita S. Catelli narrantur, ad menses aliquot captiui vatis oblitum.

[10] Exiam dictis erui & illud certo videtur, nequaquam e Casinensi monasterio profugisse Stabias Antoninum. [neque S. Antoninus antea Casini monachus fuerat,] Primus id Antonius a Porta eam ob rem excogitauit, quod Zotone imperante id factum existimaret. Hoc iam subrutum fundamentum est, osten sumq; sub Sicone, anno ⅠƆCCCXVIII, vel paullo post, contigisse, quando S. Apollinaris Casinense cœnobium feliciter administrabat. Neque vero eum tractum armis Sico infestasse legitur, sed Campaniam: & Casinensibus vel ideo fauisse existimandus, quod Radelchis Comes, qui interfecto Grimoaldo, ipsum Siconem Principem constituerat, illio monachus esset sub S. Apollinare Abbate, vt habet Leo Ostiensis lib. 1. cap. 22, qui cap. 24 tradit donationes quasdam S. Apollinaris successori Deusdedit ab eodem Sicone factas. Neque omnino asseueranter affirmauit Porta monachum Casini fuisse Antoninum. Nam cap. 1 sic scribit: In quo (Casinensi cœnobio) cum Sanctus Dei Antoninus vitam cælibem semel Deo oblatam, vt pium est credere, degeret, cum aliis Deo famulantibus fuga seruatus &c. Quid vero pium est credere? Vitam cælibem egisse? At certum est. In Casinensi cœnobio habitasse, inquit. Quia id nullo testimonio constat, se pia id coniectura posse cōminisci autumauit.

[11] Dauid Romeus non monachum tantum, sed Abbatem eum cœnobij Casinensis constituit: Credibile est, inquit, illum & a primis temporibus ætatis in Casinati societate Diui Benedicti esse versatum. [nedum Abbas,] Corroborata ætate ita viuebat, vt quasi lumen aliquod elucereteius sanctitas, & vniuersa societas illustrius in iuuentute veteris sanctitatis exemplum non habens, vna voce eum præsidem declarauit, Abbatem vocamus. Eadem fere narrat ex Romæo Ferrarius. At Bonitum Abbatem fuisse constat, cum cœnobium demolitus est Zoto, Romamq; cum suis se recepisse. Mirum sane foret, si vnquam Casini Antoninus habitasset, nullam eius mentionem fieri a Petro Diacono, Leone Ostiensi, Trithemio, & aliis, qui viros illustres monasterij Casinensis recensuerunt. Marcus Antonius Scipio aliiq; recentiores e Martyrologio acceperunt, in quo id ante Baronium non legebatur, ac ne nomen quidem Antonini. Cum autem in Notationibus non alium citet Baronius auctorem, nisi Surrentina monumenta a Paulo Regio Italice edita, ostendit eiusce rei fidem penes vnicum illum auctorem se reponere.

[12] Caracciolus Notat. 3 ita arbitratur: Anno ⅠƆCCCXVIII B. Antoninus ex incerto quodam Campaniæ monasterio Benedictini instituti, & Cassinensi Abbati, [sed alibi,] vt puto, subiecto, profugit Stabias. Ex incerto, inquam, monasterio; quia nullus veterum scriptorum quodnam fuerit declarat. Michaël Laccheus suspicatur in patria monachum fuisse. Nam illic, vbi nunc monasterium est S. Mariæ Nouæ ordinis Minimorum, fuisse olim aliud traditur instituti Benedictini, eo ipso vico in quo natus memoratur Antoninus: cumq; a prima ætate monachicam fuerit vitam complexus, non alibi id quam in patria fieri commodius potuit. [forte in patria, monachus,] Vt proinde minus videri mirum debeat, quod Stabias se receperit, non admodum quidem validam vrbem, munitiorem tamen quam Campania erat, nullis tunc adhuc circumdata mœnibus.

[Annotatum]

* imo 22.

§ III S. Antonini ecclesia, præsidium curandis energumenis, statua argentea.

[13] Qvod cap. 2 nu. 11 ait vetus scriptor, in ipso muro, adiuncto nunc oratorio decoro, [Vetus S. Antonini eratorium destructū;] corpus B. Antonini fouetur; id oratorium Caracciolus notat. 17 S. Agrippini templo adiunctum fuisse interpretatur, eiq; inclusum: sed vtrumque ab immemorabili tempore destructum. At Notat. 12, in eodem propemodum loco, vbi olim ecclesia stetit S. Agrippini, atque oratorium S. Martini nomine ab ipso S. Antonino cōstructum, ibi nunc ecclesiam esse ipsius S. Antonini. Nam posteaquam, [ecclesia adificata,] inquit, in ea sepultum est sacrum Antonini corpus, adeo ob crebra miracula celebre euasit Antonini nomen, vt non iam Agrippini aut Martini, sed solius Antonini titulo ecclesia illa postmodum fuerit appellata. Existimare videtur Dauid Regius, quæ nunc Surrenti extat S. Antonini ecclesia, eam post paullo quam est vrbs obsidione liberata, fuisse ædificatam, atque oratorium illud, quod destructum putat Caracciolus, ipsum illud esse quod nunc extat, ita enim scribit: Confirmata ac ab omni morbo & ab omnibus tentationibus Theodatæ valetudine, perspectum Surrentinis est, B. Antoninum multum posse, ac piorum virorum caussa velle: fanum ei nobile ac religiosum cum sacello subterraneo fecerunt, vbi est eius sepulchrum. Quod templum pauimentatum dignitatem habet: [non tempore Sicardi,] nam & pauimenta & interiores eius parietes emblemate sunt vermiculato, columnæ marmoreæ rectæ, politæ & e regione collocatæ, quæ sacellum subterraneum, templum & porticum sustinent.

[14] Scriptor antiquus solius oratorij meminit: vt templum postea ædificatum, [sed post ætatem scriptoris Vitæ,] poßimus agnoscere. Consentit Caracciolus Notat. 17. Nunc, inquit, non iam, vt olim, paruum aliquod oratorium, sed amplam & antiquo schemate decoram basilicam, de B. Antonini nomine nuncupatam, frequentant fidelium turmæ populorum, e remotis etiam prouinciis toto propemodum anno, aut subsidij aduersus dæmones, aut voti orationisque caussa confluentium. Incolunt vero eam ex nostro ordine Patres, ac sacris officiis noctu diuque celebrant, & Diuini verbi satione, [data Teatinis: alibi plures ei dicatæ.] cultuq; Sacramentorum opimant. Fuit autem Caracciolus ex Ordine Clericorum Regularium, qui vulgo Teatini appellantur. Idem alibi testatur, ædiculas complures in ecclesiis Surrentinæ diœcesis, & in ciuitate Campaniæ basilicam, eique attigua prædia ab Antonini huius sanctissimi Abbatis nomine appellata.

[15] Quod hic de perfugio ad S. Antonini ædem energumenis parato dictum, confirmat Martyrologium Romanum, cuius ex verbis, [Ad corpus energumeni liberantur,] superius relatis, constat eius corpus multis quotidie miraculis, & præsertim in liberandis energumenis effulgere. Ad quæ ista annotat Baronius: Quæ autem nostra ætate ad sepulchrum eius admiranda fiunt, eademque crebrius iterantur, percepi non a quibusuis narrata, sed a sincerissimis prudentissimisque Sacerdotibus, qui interfuerunt. Romæaus quoque relato miraculo quod cap. 4 nu. 17 memoratur, ista subnectit: Ex hoc euenit, vt hoc tempore, cum quis a veteri, nefario, sempiternoque hoste vexatur, ad sepulchrum Diui Antonini ad columnas alligent: [ad columnam alligati,] & extra ostium limenque sacelli subterranei ad breue tempus expectant, & valuas aperientes, illum ab Antonino solutum, & in libertatem vindicatum vident. Horum miraculorum testes non solum Surrentini, sed etiam omnes finitimi citari possunt. Caracciolus quoque in scholiis nu. 23 ita morem illum illustrat: Refert hoc loco obseruare atque cognoscere antiquum morem, id est, a multis retro seculis vsitatum, ante sepulchrum B. Antonini alligandi energumenos ad columnā aræ proximam, eosque clausis foribus ibi relinquendi, quousque suam Diuus cælestem virtutem, si ei libitum esset, in iis a dæmone liberandis ostenderet. Idem successu temporum factitatum, [more antiquo:] imagines in pariete hypogæi antiquitus depictæ significant. Idem quoque alibi ad Sanctorum sepulchra lipsanaque vsitatum, historiæ produnt…Romæ etiam ad columnam illam e Salomonico templo ad Vaticanum aduectam energumeni, successu salutifero, alligantur.

[16] Campaniæ quoque, S. Antonini vrbe natali, vt Laccheus est auctor, multa istius generis prodigia eueniunt. In parochiali æde sancti Saluatoris, [Campaniæ quoque ad eius imaginem liberantur:] inquit, pia visitur Antonini imago in ara sodalitij S. Mariæ ad niues, quam turmatim vicini ac longinqui frequentant: ad eam plurimi quotidie a dæmonio insessi perducuntur, & libertate adepta læti abscedunt: ac sæpenumero vix ingressi pomœrium vrbis, ad eam visendam imaginem, illico liberi & incolumes euadunt.

[17] Ista singulis mortalibus impensa ab Diuo beneficia; hoc ad vniuersam ciuitatem pertinet. De eo cap. 10 scribit Antonius a Porta, quod sua ætate acciderat. Barbarus sum, inquit, [eius ope an. 1534 repulsi a Surrento Turca:] magni Turchi classis Ducem aduersus Tunetum irruentem terruit: qui cum duas illuc speculatrices triremes destinauerit, classe haud longe distracta, veluti a persequentibus fugatas, quasi exanimes retro accepit. Hoc ⅭⅠƆⅠƆXXXIV Christi anno contigisse patet ex Supplemento Spondani ad Baronij annales, qui eo anno Prochytam, Fundos, Tarracinam aliaq; loca a Barbaroßa incendiis, cædibus, captiuitatibus deformata narrat, ac dein Tuneti regnum occupatum: vnde est anno sequenti pulsus a Carolo V Imp.

[18] Illud quoque suorum saluti ciuium consulere Antoninum argumento est, quod sibi Romæus, de eo curiose requirenti, fidelissimo animo narrasse Surrentinos testatur. Non multo, inquit, antequam Surrentum caperetur a Turcis, extiterunt veridicæ voces, cum ex occulto missæ, tum ab æde Diui Antonini sunt exauditæ, vt consulerent sibi, prospicerent patriæ, prouiderent saluti: futurum esse breui, nisi prouisum esset, vt Surrentum caperetur. Quod neglectum, cum caueri poterat, [an. 1558 monitum cæleste negligentes ciues capti a Turcis 13 Iunij, direpta statua argentea S. Antonini:] post acceptam illam maximam cladem explicatum est. Triduo post, hoc est, Idibus Iunij ⅭⅠƆⅠƆLVIII, Surrentini capti sunt, sanctissimis simulacris Dei depulsis, statuis Diuorum deiectis, Diui Antonini simulacrum argenteum ex religiosissimo delubro hostes sustulerunt: ex quo liquefacto pecuniam redegerunt, monilia, bullas, annulos, ceteraque florentis prosperæque fortunæ indicia & insignia facienda curarunt.

[19] Lacertum ex argento, intus in quo inclusa erant ossa lacerti Diui Antonini Turca quidam venale habebat Byzantij, circumferebat, & ostendebat omnibus, qui circum fora erant. Neminem inuenire potuit, cui argentum addiceret. Argentum illud iacebat, [theca argentea cū brachij reliquiis miro modo redempta:] non propter nammorum caritatem, sed omnes vt sibi non aptum, nec venustum, diuino Spiritu acti, contemnebant. Cum quidam Surrentinus, qui apud Turcas seruiuerat, & pecunia se ex illis incommodis liberauerat, a diuino Spiritu (quod pie dicam) obuiam missus, non magno pretio ab eo mercatus, & allatum certum constitutum pretium, nobis non notum, enumerauit, & secum in patriam reportauit.

[20] Superioribus annis Surrentini statuam Diui Antonini argenteam, non solidam, altiorem duobus cubitis, faciendam, & in eius templo statuendam HS. [statua noua curata,] XX locauerant: nec constitutam mercedem persoluerant, nec quod esset simulacrum corporis & faciei Diui Antonini dicere aurifici sciebant. Polliciti sunt tamen se paucis diebus, coacta pecunia, Neapolim redituros, & secum nummos laturos, & qua facie Diuus Antoninus fuisset, dicturos. Stips, quæ tantisper cogebatur, eorum profectionem impediebat & retardabat. Cum ignotus senex Neapoli præsto fuit cælatori ad officinam: [Sancto apparente & pretij partē soluente:] interrogat eum num D. Antonim speciem cælarit. Non, inquit, expressam imaginem vidi, nec ad nummos peruentum est. Senex exposuit, numerauitque reliqua HS. VIII. rogatque vt se intentis oculis tamquam exemplar intueretur: tum deinde nusquam apparuit. Surrentini factis nominibus versurisque, nummos secum tulerunt: & ita seipsos excusabant, vt omnem culpam in pecuniam transferrent, quæ moram & tarditatem attulerat. Cum caussam suam se probasse sperarent, aurifex sibi satisfactum, & a quodam sene sibi ignoto solutum respondit, & ab initio res quemadmodum gesta esset exposuit. Surrentini quisnam fuerit ab eo quæsiuerunt, & acurissima omnibus vestigiis, inusitatas vias, tritas non relinquentes, indagarunt: scrutati sunt quæ potuerunt, & quæsiuerunt omnia, quis fuerit: nec de eo aliquid sciuerunt, vel existimauerunt, vt qui ad aurificem profectus sit, scire non potuerint. Eum fuisse Diuum Antoninum, qui semper benigne facit, opemque suis fert, nullum eius officium, nullumque studium in absentes, vel in præsentes defuit, omnes crediderunt.

[21] Hæc Romæus, qui deinde exponit, vnde sumptus ad edem Antonini reficiendam præbeantur: [sarta tecta eius tē plicurant nautæ.] Hoc tempore, inquit, de eius ædis sacræ tuendis sartis tectis nautas, quoad facultas fert, cura attingit: qui ædem sacram, præter campanas, & organa, quæ vocamus, pecunia cum sua tum aliena refecerunt, tabulam pingendam & in ara ponendam curarunt. Nullum intermittunt diem, quin nauigent, nisi hieme maxima, vel Neapolim vel alio: & antequam perueniatur eo, quo sumpta est nauicula, nauarchus pyxidem, quæ & arcula dicitur, in medium profert, & stipem a singulis nauigantibus cogit. Aliquot post menses, proferunt nummos ex arculis denariorum impletis, numerantque iis quibus per ea tempora sacræ ædis procuratio est commissa.

VITA
auctore Surrentino anonymo,
ex veteri MS. & Ant. Caracciol. editione.

Antoninus Abbas, Surrenti in Italia (S.)

BHL Number: 0582

Avctore Anonymo, Ex MS. et Caracc.

PRÆFATIO AVCTORIS

[1] Commendat nobis a orthodoxorum traditio, vt ad salutis nostræ augmentum, ad fidei quoque confirmationem, nec non ad beatæ spei certitudinem, sanctorum operum insignia, [Ad Dei gloriam & proximorum vtilitatem] seu virtutum miracula, in lucem prolata propagemus: quatenus visa & audita, in segete Domini, videlicet Ecclesia, fructificent. Hæc enim in memoriæ conclaui reposita, vigilantes Christi ministros in diuinæ Legis custodia confirmant, dormientes ad præcepta Dei exequenda excitant, sedulos promouent, tardos admonent, fidem adaugent Catholicam, diuinam notificant gloriam. Hinc saluberrimæ doctrinæ magister idemque Redemptor noster Christus Iesus sic inquit: Luceat Iux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. [Matth. 5. 16] Huiusmodi profecto iudicium communi hominum saluti, & omni religionis ordini est proficuum, vt puta per quod humana fragilitas diuinæ Maiestati tali ordine conciliatur, vt dum gloria Dei in splendoribus Sanctorum manifestata nobis b insinuatur, ipsi a nobis debita reuerentia, nobis ab ipso solita clementia exhibeatur: quatenus qui in Sanctis suis faciens prodigia semper est gloriosus, a nobis deuote famulantibus glorificetur. Ipsi quoque Sanctorum communioni taliter est nos associari, vt dum merita eorum magnificata & preces apud Deum, virtutum signis testantibus, non dubitamus, nos ipsis debitam c venerationem, ipsi nostræ necessariam fragilitati consolationem; illi nobis auxilij beneficium, nos illis obsequij præbeamus officium. Huius rei gratia, scripturæ istius Antonini merita stylo prosequi aggredimur, [scribenda fuit S. Antonini Vita.] quia eius insignia silentio deprimi, aut litterarum inuidia aboleri, indignum, inutile, immo perniciosum, & nefas iudicamus: & huius iudicij id rationis reddimus, quia quanta gratiarum actio, auditis eius virtutibus; Deo refertur, tanta eisdem prætermissis, illi denegatur: & quot possunt in meliorem viam permouere sanctæ vitæ exempla prædicata, tot poterunt, aut in negligentia detinere, aut in semitam deteriorem detorquere taciturnitati data; quamuis pene idem sit negligere, quod errare: sicut non longe distat delinquere & peccare; delinquere enim est non facere, quod debes: peccare, facere quod non debes: & non faciendo tibi mandata, delinques; faciendo tibi prohibita, peccabis: hoc est, iustum vitando, delictum; iniustum amando, peccatum perpetrabis. Id circo si Deo datori data, aut ex datis non offerimus ea, quæ ingrati retinemus, & si concessa largitori parcitate iniqua denegamus, eadem nos inconsiderate cupidos, violenter rapere censeamus.

[2] Age ergo in commune consulamus, & ad Dei laudem, & auditorum ædificationem de sancti Patris huius meritis sit mihi fas audita loqui. Ac primum de eius d patria, aut parentela tractare, sicut incognitum habemus, ita non necessarium existimamus. [Omissa patria,] Nam omne hominum genus in terris simili surgit ab ortur. Vnus enim rerum pater est, vnus cuncta ministrat, apud quem seruus & liber, nobilis & ignobilis, diues & pauper, omnes vnum sumus: cum non sit personarum acceptor, sed operum indeceptus sequestrator. Frustra etiam inquiris generis qualitatem, cum opera sancta veram testantur nobilitatem. Nequicquam disponis indagare conditionem, cum felicem vitæ miraris conuersationem. Superuacue exploras eius natiuitatis ortum, quo decedente vtilitatis opimæ possides fructū. Prætermissis igitur iis, quæ cum incerta habeamus, non necessaria existimamus, [quæ de eo dicturus sit Auctor?] ad expedienda in rem pertinentia succingamus, idest, quando in has partes venisset, quibus, aut vbi, aut quomodo vixisset: finem etiam vitæ, & locum sepulturæ assignabimus. Deinde virtutes per ipsum hominibus demonstratas, quantum ad nostras aures peruenit, subnectentes, ad calcem operis perueniemus.

[Annotata]

a Ita editio Caraccioli. MS. hodierna.

b MS. intimatur.

c Idem MS. reuerentiam.

d De ea quod traditur, diximus § 1 nu. 5.

CAPVT I
S. Antonini aduentus Stabias, vita in solitudine acta.

[3] Qvo a tempore Longobardorum ferina immanitas Campaniæ prouinciam hostili gladio & incendio vastauit, sanctus iste noster Patronus Antoninus ad has partes aduenisse, & Episcopo Stabiensis Ecclesiæ b dicitur adhæsisse. Cuius cum idem Episcopus & vitæ puritatem & honestam morum conuersationem actuumque didicisset, [S. Antoninus venit Stabias ad S. Catellum Ep.] suo eum consortio familiarius associauit, quo fine iam deinceps nihil ageret. Omnibus denique consiliis consors astitit, cuncta curarum pondera particeps adæquauit, fidelis amici & strenui ministri officium obseruauit. Denique morum & sensuum conueniente parilitate, tam tenaciter breui coaluerunt, vt cor vnum & animam vnam in duobus veluti gemellis esse dixisses: quippe in quibus nec velle nec nolle aliud inuenisses.

[4] De huius talis hospitis, imo proprij iam filij, seu vnici amici, prudentia & fide securus Catellus, [qui, commisso illi Episcopatu,] pastoralis curæ regimen ex toto illi commisit. Ipse vero secularis pelagi fluctus declinans, c vastas siluarum solitudines, inter nubigera montium cacumina Eremitis conuenientia, petiit. Mons ipse, cui Michaël Archangelus, propter caussam paullo post demonstrandam, nomen dedit, per transuersum extensus, vtraque extremitate matinis fluctibus alluitur. [in mōtem iuxta Surrentum secedit:] Laterali vero longitudine terram Surrentinorum, quasi linguam terræ in mare porrectam, a mundo patente distinet, & per præcipites scopulos angustas viantibus semitas præbens, ab omni hostili tumultu securam reddit. In summitate autem, dorso ipsius iam finito, continuatim caput mare versus audacius erigit: ita vt latera sæpius nubilosis cinctus inuolucris, nubesque imbresque serenus despiciat. Quo de loco totus Campaniæ situs, ciuitates, oppida, castella item, & marina planities, quantum oculus penetrare potest, videri & demonstrari solet. Illum tunc verticem prædictus Dei famulus Catellus assumpto certamini aptum iudicans, occupauit: ibique Dominum pura mente contemplando, diuinis officiis vacauit.

[5] Nec socij vnanimis d disparationem diutius ferens Antoninus, concito gressu, ad eum properauit: & sicut in mundana occupatione, ita in diuina seruitute sibi inseparabiliter adhæsit. [eodem ve nit Antoninus:] Quorum vnanimitatem & parem conuersationem taliter demonstrata visio Angelica probauit. Nocte enim intempesta vnus & idem vtrique apparens, Volo, inquit, vt in quo loco vos orationibus insistere soletis, & vbi cereum ardentem e nuper vidistis, [cælitus ambo seorsim moniti] oratorium sub meo nomine construatis. Qui cum de nomine interrogatus, Archangelus Michael respondisset, disparuit. Qui confestim f expergefacti, cum alter alterius eamdem visionem audisset & retulisset, mutui testimonij auctoritate confirmati, Angelico præcepto assentire parant. Accinguntur deinde strenui diuinæ fabricæ opifices, & g ligneis compaginibus paruum quidem, sed Archangelo monitori gratum, habitaculum prospero successu ædificarunt. O mira iustorum potentia! o saluberrima Sanctorum fortitudo! [oratorium S. Michaeli ædificant,] o ineffabilis mundatum precum virtus! o inæstimabilis puræ mentis efficacia! Ecce meritis Sanctorum istorum operantibus, & orationibus eorum quodammodo fundamenta ponentibus, in lustris h ferarum construitur oratorium, in cubilibus bestiarum ædificatur Angelicum habitaculum, in terra vacua, vasta & inculta fabricatur domus sancta, celebris & humanæ saluti apta. Ibidem enim bonorum omnium auctori Domino, & B. Michaël Archangelo habitatori laus quotidie offertur. [peregrinationibus celebre.] Cuius beneficiis præstantibus, nullus non impetrat, quod digne postulat. De vicinis & longinquis partibus concurrunt, i & vota pro quibuslibet tribulationibus promissa soluentes, accepta consolatione alacres in propria redeunt.

[6] Huiusmodi beneficia hominibus ægris illic concedenda, & fidelium gaudia multiplicanda, iam tunc præuidens humanæ salutis inimicus, iuxta solitam inuidiam frustra gratiam Dei subuertere nitebatur, quod ad laudem Dei, & ad prouectum hominum condebatur. Concitabat ergo suos familiares detractores, [Catellus ab æmulis accusatus comprehēditur:] qui querimonia superuacua murmurarent, Catellum Episcopum Sedem & plebem suam deseruisse, &, quod peius esset, contra ritum Christianorum Missarum solennia per horrida ferarum cubilia & inuia montium cacumina celebrare; hæresim denique periculosissimam seminare. Quid plura? Catellus comprehenditur, Sedis Apostolicæ Rectori statuitur. Quo k volente districte rem examinare, Catellus in carcerem retruditur, & diuino, vt dignum est credere, nutu, (vt sequens rei euentus comprobauit) quidam ex Clericis Papæ custos sibi adhibetur. [prædicit cuidam Pontificatum:] Cui paullo post Catellus prophetiæ afflatus spiritu, Memento, inquit, mei dum bene tibi fuerit, vt educas me de isto carcere, quia violenter sublatus sum, & hic innocens in lacum missus sum: cito enim Papa defuncto in Sedem Apostolicam succedes.

[7] Iuxta verbum vaticinantis in summum Pontificem eleuatus, & prosperitatis abundantia circumfluus suæ dignitatis significatorem tunc obliuioni transmisit. l Quem tamen paullo post eductum, tanto honoris cumulo donauit, [a quo liberatus] vt quicquid peteret, se procul dubio daturum promisisset. Quem cum omnes aliquid magni rogaturum putarent, ille tantum Christo & monitori suo Michaëli Archangelo deditus, Rogo, inquit, vt quantum plumbi petam, [plumbum obtinet tegendo oratorio.] mihi concedas. Quo ille accepto, prospero nauigio in sua reuersus, oratorium lignea materia constructum, petris a fundamento reædificauit, & plumbo quod apportauit, cooperuit. m

[Annotata]

a Ostendimus gesta hæc esse sub initium noni ab Christi exortu seculi, cum Sico Grimoaldo interfecto principatum Beneuentanum occupasset: non vero ea tempestate, qua Italiam primum barbaraea gens inuasit, quando & Casinense cœnobium ab Zotone primo Duce Beneuentano direptum combustumq;, monachu fuga seruatis.

b S. Catellus is fuit, qui 19 Ianuarij colitur, vbi de eo egimus, non tamen satis rationem temporum assecuti, vti hic fatemur § 2 nu. 9. De Stabiis ita Dauid Romæus: Hanc vibem, [Stabiæ vrbi.] in littore in finibus agri montis Gauri positam, Castellum ad mare Stabiatum vocant. Diximus alibi Gaurum montem cis Neapolim fuisse: eum qui ad Stabias Surrentumq; pertingit, Lactarium fuisse olim appellatum.

c Romæus, Regius, Ferrarius, Vitaq; ex schedis Stabiensibus, priorem secessisse Antoninum volunt. Potior nobis scriptoris vetusti fides; quem & Larcheus sequitur.

d MS separationem. reliquimus vt ediderat Caracciolus: ita enim primitus scriptum coniicimus, quia Porta, qui ea quoque Vita vsus, disperactionem habet.

e Romæus & alij, facem ardentembis vtrique visam, & oranti quidem scribunt; ac secunda vice simul adstitisse Angelum, egregij iuuenis specie.

f Non ergo orantibus visum illud obiectum, vt Romæus, Regius, a & Porta, & altera S. Catelli Vita, atque etiam Laccheus habent.

g A Porta & Romæus scribunt, Catellum ad celeritatem e lignis, Antoninum, posteritati seruientem, e lapidibus construi voluisse: sed hunc illi, vt parerat, cessisse.

h Dum ædiculam eam construerent, sæpius eo conuenisse ferarum multitudinem, veluti sanctis illis fabru gratulantem, scribit Romæus Porta id factum ait sacello iam constructo. [Fons a SS. Antonino & Catello olicitus.] Altera S. Catelli Vita nu. 4 habet, cum ædificantes aqua defecisset, eos fontem precibus elicuisse, qui etiamnum fluit, diciturq; Aqua sancta, aduersus morbos salutaris. Item Sanctorum conspectis cantuq;recreatos.

i Desiisse magnum illum peregrinorum concursum scribit Caracciolus. Romæus stare adhuc eam ædem tradit, diciq; S. Michaelis ad fagos, quia plurimæ in eo monte: confluere præcipue ad eam ædem populum 8 Maij.

k MS. ita habet: Quo non perpendente, in omniloco dominationem Dei esse, & mundi cordis arcanum Christo esse gratum habitaculum; illo, inquam, inconsiderate rem examinante, & inconsulte iudicante, Catellus in carcerem retruditur. Recenset Caracciolus plures Sanctos, qui hæreseos, etiam apud Apostolicam Sedem, accusati, sed postea absoluti sunt: adducitq; ad Pontificis excusationem illa S. Gregorij verba lib. 1 Dialog. Multum vero necesse est, [Qui fieri possit vt in S. R. curia iudicia tarda aus minus æqua reddantur?] quod vniuscuiusque Præsulis mentem curarum densitas deuastet: cumque animus diuiditur ad multa, fit minor ad singula, tantoque ei in vna qualibet re subripitur, quanto latius in multis occupatur. Fatetur autem, se verba aliquot hic in Vita S. Antonini, quæ sententiam deprauabant, cotrexisse. Romæus inepte negligentiam, si quæ fuit, tarditatem certe iudicij, ita exaggerat: Pontifex de iis rebus ab aduersariis & obtrectatoribus laudum Catelli doctus, temere, inconsiderate ac negligenter rem agens, ei iniuriam intulit, pontificaru eum abrogauit, comprehendi & in carcerem condi iussit, nec eius satisfactionem accepit. Quis tunc Pontifex fuerit, superius dictum.

l Porta, Romæus, Laccheus aiunt, visum in somnis nouo Pontificimonachum Benedictinum (ipsum videlicet Antoninum) Catelli caussam agentem: anteaq; viuente adhuc decessore, itidem in somnis admonitum, [S. Antoninus absens S. Catelli caussam agit.] iuisse ad carcerem vbi Catellus detinebatur, ex eoq; futurum se Pontificem didicisse, & spopondisse ipsi libertate: Antonino quoque diuinitus reuelatum, breui absolutum iri Catellum: ipsumq; sibi visum in somnis pro eo coram Pontifice perorare. Quæ ab veteri scriptore omissa, an ab Antonio a Porta conficta sint, an ex veteribus aliis hausta monumentis, haud disquirimus.

m Romæus, a Porta, alij, plus quam plumbum integulas petiisse aiunt, quantum nempe ad sacellum sat esset Diuo Michaeli ex lapidibus, & tegulas ex plumbo faciendas.

CAPVT II
Surrenti a S. Antonino gesta: monasterij præfectura, ædificia, sepultura.

[8] Antoninus autem sub exulantis amici tempore, haud segnius solito in loco eodem Domino seruiebat, non iam sibi soli sed vtrique orabat: in commune precum libamina Domino offerebat. Sed quia ciuitas supra montem posita non potest abscondi, [Antoninus Surrētum migrat, ciuiū rogatu:] nec lucerna accensa sub modio ponitur, sed supra candelabrum, vt lumen in domo manentibus præbeat, talem tantumque virum suæ Ecclesiæ Christus quasi columnam supponere voluit. Et ecce ciues Surrentini celeberrima eius fama perculsi, suæ Reipublicæ consultissime prospicientes, intra suæ ciuitatis mœnia honorifice inuitatum accuratissime susceperunt. At ille susceptæ professioni, in seculari licet turbine, tenaciter inhærens, beatæ memoriæ viro Abbati a Bonifacio apud oratorium S. b Agrippini titulo ascriptum sese associauit. Ibi ille mira admodum conuersatione, & illustrissimo operum certamine agonizans, cunctis beatæ vitæ prætendebat exemplum.

[9] Nec multo post Abbas supra nominatus, ad huius vitæ metam perductus, Fratribus persuasit, vt Antoninum probatæ vitæ sibi successorem subrogarent. Illo igitur defuncto, Fratres consilio Patris acquiescētes, vno ore, [sit Abbas:] pari consensu, vnanimi iudicio, dignum acclamarunt Antoninum, qui prolapsum magisterij culmen susciperet gubernandum. Quibus ille primo quidem pro humilitate, temperata contradictione, reclamans, tandem consensit, & pro voluntate eorum abbatiam suscepit. In huius dignitatis gradum promotus viuebat, [suos exemplo & verbo stimulat ad vir tutem,] quod dicebatur: qui Pater appellabatur vocabulo, vere pater erat misericordiæ & pietatis officio, cunctis beniuolus, cunctis compatiens, omnibus mitis aderat. Ipse magister omnium virtutum prærogatiua insignis, discipulis doctrinæ felicis regulam sermone & opere commendauit, admonens, castigans, instans, opportune, importune, arguendo, increpando, obsecrando, desipientium vulneribus oleum & vinum infudit. Fratribus, [reuocat a vitiis:] aut necessaria communiter præbendo, aut si non erat vnde, c patientiæ virtutem piis verbis & exemplis proponendo, murmurationis periculo occasionem abstulit. Detractionis autem & inuidiæ morsus, item alias vitiorum pestes, sicut ipse declinabat, ita alios declinare commonebat.

[10] Inter cetera etiam suorum operum monimenta, construxit in honorem S. Martini d oratorium, cuius introitus valuas e haud ignobili opere sculptas ipse manibus suis composuisse dicitur: [construit ædem S. Martini:] nam in arte architectonica laudabilis magister perhibebatur. Nullum igitur tempus vnquam sibi ad inimicam animæ otiositatem est elapsum, de quo seruitutis Christo non redderet pensum. [otium fugit:] Aut enim aliquid in rem pertinens faciendo vtilis artifex, aut in orationibus pura mente Christum contemplando spiritualis cælicola, aut communi necessitati prouidens terram colendo frugi reperiebatur agricola. Ita demum sese beatum, & bene sibi esse iudicans, si suis alimentis spiritu primitus cibato, ipse etiam labores manuum suarum manducaret. Plantauit igitur in terra inculta vineam, [vitem plantat] quæ capite ad atrium suæ basilicæ iuncto, extremitatem in ipso marinæ ripæ præcipitio terminat. Hæc vinum virtute & sapore mirabile emittit, quod suo inuentori Antonino etiamnum in proprio nomine monimentum seruat, vinum omni condito melius, vt puta quod natura, non ars, quod sanctis manibus plantatæ vites, non peregrinæ species temperarunt. [vini optimi feracē:] Ex hoc quia celeberrime prædicatur, Principibus & Magnatibus pro munere dato misceri solet, dicas ipsum Antoninum ineffabili benignitate largum, hoc suis ciuibus in laudem & vtilitatem contulisse, & in iugem sui memoriam quasi pignus reliquisse.

[11] His aliisque talibus virtutum operibus infatigabiliter insistens, [moriturus iubet se nec intra nec extra vrbē sepeliri:] dies huic vitæ concessos exegit. Emenso tandem vitæ corruptibilis spatio, Fratres & populos, vbi sibi sepulturæ locus placeret quærentes, rogabat, vt nec intra nec extra vrbem eum sepelirent, & hoc dicto expirauit in Domino f sexto decimo Kal. Martij, g Cōsule Probiano. At illi de dubio quasi oraculo incerti, & quod loci spatiolum, nec intra, nec extra vrbem, fuisset reliquum, hæsitando voluentes, tandem, prudentia monstrante, in ipso muri ciuitatem circumdantis latere, a terra quantum humana statura potest esse, contra Orientem dolauerunt, [sepelitur in muro:] & ibi corpus sanctum posuerunt. h Ecce autem ipsius i parentes curiosa indagatione circumquaque eum quærentes, fama tandem duce Surrentum applicuerunt, supplici voce a ciuibus rogantes, vt vel exanime corpus in patriam reducere daretur. A quibus salua nimirum veritate audientes, quod nec intra nec extra suam vrbem eum sepelissent, nec nocua, imo proficua fraude, nec falsa assertione decepti abierunt. [hinc elusi repetentes corpus eius.] k Hanc igitur suorum parentum inquisitionem vir Dei in suis extremis; Spiritu sancto indicante, præuidens, paterna deliberatione prospexit, vt qui viuum eum ciuem & Patrem fouerunt, nec tristitia afficerentur corpore amisso, nec mendacij aut periurij reatum incurrerent, eodem retento, cum in disterminio interiorum & exteriorum, non autem intra nec extra corpus eius positum fuisset. In ipso igitur muro, vt diximus, adiuncto nunc oratorio decoro, corpus B. Antonini fouetur. Cuius meritis præstantibus, digne quæsita indigenis & aduenis beneficia præbentur, & insignia virturum miracula frequenter demonstrantur. Quæ quia multa & præclara esse constat, nec ad plenum dicere, nec ex toto reticere possumus.

[Annotata]

a Bonifacij huius nusquam reperi relatum in sacras tabulas nomen.

b S. Agrippinus Ep. Neapolitanus, vnusq; ex illius vrbis Protectoribus, colitur 9 Nouemb.

c Addit Ebulensis (vnde accepta, ipse viderit) miracula: Sæpe e cælo, inquit, numquam excogitata, paterna Saluatoris clementia ministrauit. Et non sufficiente humana industria, inopiæ subueniebat diuina miseratio.

d Caracciolus Notat. 12 ait & hoc S. Martini oratorium & ipsam S. Agrippini ecclesiam pridem diruta, vt & nos supra ex eo retulimus.

e Laccheus ait, Antoninum insculpsisse in marmore Dominicæ Passionis mysteria. Idemfere tradit Romæus. Obscure loquitur a Porta.

f Quædam Martyrologia, teste Caracciolo, habent pridie obiisse. Suspicatur ipse, Idibus obitum, postridie depositionem contigisse.

g Surrentinæ vrbis, inquit idem. Romæus ait anno 625 id contigisse. Baronius Notat. ad Martyrol. Migrauit, inquit, ex hac vita (vt ferunt) anno Domini 625. Antonius a Porta cap. 7 habet Salutis anno 825 tumulatum: quod eum iis quæ cap. 1 de Zotonis temporibus (qui illi Zatus, seu Zato) haud satis concordat, quamuis propius adnostram chronologiam accedat.

h Capsæ marmoreæ inclusum, vt ait Laccheus.

i Idest, consanguinei. Ita vulgo mediæ ætatis scriptores.

k Romæus destitisse ab Antonini repetendis exuuiis Cāpanienses scribit, etsi satis assequitumulum eius possent, propterea quod facile præsagirent se caussa casuros.

a CAPVT III
Surrentum ab hoste defensum per S. Antoninum.

[12] Post decessum B. Antonini non multo tempore euoluto, Princeps Beneuentanus b Sicardus, ceteris finibus suæ ditioni subiugatis, terra etiam Surrentinorum eadem intentione inuasit. Cunctis ergo in circuitu terminis hostili manu vastatis, [Sicardus Surrentis obsidens,] prædictam ciuitatem, acie in gyrum ordinata, expugnare aggreditur. Bellica mox eriguntur instrumenta: c vineæ in altum prominentes proxime murum allabuntur: de quarum propugnaculis armati vrbem despicientes, ædificia petris, miseros ciues palis cuspide præfixis, aut igne duratis, desuper impugnant. Interius autem murum creber aries tundit: phalanx inimica testudine facta impellit: iacula crebra volant, nec vllum telorum genus cessat. Interea per totam ciuitatem trepidatur: vterque sexus, omnis ætas, omnis ordo pauore percellitur. Planctus mulierum cum vagitu infantium sidera ferit, & quod extremæ spei residuum fuerit, ad ecclesias curritur, d diuina clementia & Sanctorum suffragia implorantur. [murum, in quo sepultus S. Antoninus, frustra quatit:] Cum interim lapis murali tormento emissus, vasto impetu stridens ferebatur, & ad muri locum, vbi corpus sanctum fouetur, aduolauit, sed non violauit: assiluit, sed non comminuit: clamor furentium attollitur: plausus interea dissultat, credentium se hiatu per lapidem facto pro porta mox vsuros. Sed cum ingenti crepitu repercussa e mole ne signum quidem collisionis dedisset, mirantibus quidem cunctis, sed cæco furore ad repetendum ictum machinam reficientibus, nox soporifera perueniens prælium diremit.

[13] Ducem dehinc in somnum artus fessos resolutum sanctus Christi Confessor Antoninus super assistens, Tune, [abeo in somnis obturgatus,] inquit, etiam ossa in Christo quiescentium dissipare venisti? Et viso, auditoque Dei miraculo, ne sic quidem ab incepto noxio desistere volussti? Tene ius & fas contumaciter confundente, & violenter disturbante, nobis in cubilibus nostris lætari non datur? Disce nunc, qui leuem admonitionem spreuisti, seuera saltem correptione castigatus resipiscere, & accepta tuo nondum rigore digna animaduersione, disce errata corrigere, disce Christo satisfaciendo iam deinceps disciplinate agere. Hæc dicens, [& verberatus,] f virga, quam manu gestabat, itus & reditus per dorsum emetiens salubris magisterij, grauiter ad viam eum errabundum retraxit.

[14] Mane igitur facto, visa per ordinem referens, & minus credentibus liuidos ictuum tractus in cute demonstrans, quid opus esset facto sciscitatus est. Illis in diuersum consilia distrahentibus, & de statu discessuque, bello & pace dissentientibus; ecce nuntij prepero cursu vix respirantes astiterunt, qui filiam g herilem a dæmonio vehementissime correptam, humanos tactus & affatus fugere, artus proprios mordicus laniare, & horrenda quæque facere & pati assererent. A quibus cum didicisset eamdem horam filiæ primum desipientis, [intelligensq; filiam a dæmone possessam,] quam petræ tumulum sanctum pridie ferientis, omni iam erroris perpetrati & Confessoris exacerbati ambiguitate remota, castra illico deserens, propria repetit, & filiam confestim malesanam, salubri consilio reperto, [discedit,] gemmis auroque fulgentes vestes indutam, & pretiosissimo metallici operis apparatu exornatam, sui monitoris arbitrio transmisit regendam. Rogabat ab eo veniam, cui nuper intulit iniuriam. Tumulato pro sanitate recuperanda commendauit filiam, [ac filiam ad Sancti tumulum mittit:] cuius pridem tumulo petra illa fecit violentiam.

[15] Nec preces supplicis, solitus subuenire miseris, aspernatus Antoninus, inimicum expulit, animum reddidit, hostem fugauit, [ibi sanata,] hominem redintegrauit: & quæ veniebat rationis & sui nescia, redibat tranquillissima mente composita; iuxta præceptum patris, totum ex integro, quo parata venit, ornatum, suæ salutis mediatori Antonino tradens. [donaria offeri:] Dedit etiam sibi Crucem vnam gemmis & auro compactam. In cuius medio particula de ligno Dominico, lucidissimo crystallo cooperta, quasi nuda resplendet, quam collo appensam quasi pectoris & totius corporis custodem apportauit. Ipsa sibi ad restituendam sanitatem satis efficax fuisset, nisi Christus sui Confessoris gloriæ adscribere maluisset. His omnibus ibidem dimissis, sana & hilaris remeauit, sua relinquens, & sese recipiens.

[16] [quamquam Deus & SS. magis donantis animum, quam dona respiciunt.] Quid ergo? Sanctusne Dei Confessor, cunctis in commune largus, & vltra quam credi potest beneuolus, beneficium sanitatis vendidit? Numquid ipse iuxta Apostolum iustificatis gratis per gratiam Dei, gratiam diuinam, sub commercij mutuatione redimendam exposuit? Absit a cordibus fidelium ista dictu horrenda cogitatio. Eradicetur ista nefanda opinio. Simoniaca auaritia, per Petri Apostoli sententiam semel damnata, amodo iam radicitus extirpata emarcescat. Quum ergo talem audis compensationem, o fidelis, Christum principaliter accipere crede deuotionem: ipsum mundam complecti fidem, qui cunctis diuitum muneribus duo paruissima viduæ pauperculæ, sed deuotæ minuta præposuit. Non ergo datum, sed datoris animum respicit: te, non tua, aut te cum tuis, non autem sine te tua recipit, vt ipse testatur. Si, inquit, offers munus tuum ante altare, & recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo: & tunc veniens offeres munus tuum. [Matth. 5. 23.] Ac si dixisset: Si vis, vt tua recipiam, te prius mihi præparato, & præparatum offerto: quia sine te tua non admittam: te autem accepto, tunc demum tua recipiam. Hac autem receptione, vt ex vocatis præ destinati, & ex prædestinatis iustificati, digni efficiantur, diuerso modo, alij spontanei, alii etiam inuiti, ad veritatis nutum diriguntur. Multa enim & occulta esse Dei iudicia non dubitamus, qui per innumeras misericordiæ semitas, nec hominibus cognitas, errabundos ad se trahit, vt ipsa veritas ait: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit illum. [Ioan. 6. 44] Propterea igitur omnem filium, quem recipit, flagellat, castigat & mortificat, mortificat item & viuificat: viuificat in spiritualibus, mortificat in carnalibus, vt Apostolus, Mortificate, inquit, membra vestra, quæ sunt super terram, fornicationem, inuidiam, auaritiam, &c. [Coloss. 3. 5] Ita & nunc iste Dei famulus Antoninus documento & assensu Christi, sine quo sui nihil possunt facere, ipsius, inquam, exemplo, & auxilio prius castigauit, deinde blandiuit, Ducem errantem correxit, corrigendo exacerbauit, exacerbatum mitigauit, desipienti filiam abstulit, resipiscenti reddidit pro erroris ab renuntiatione, non pro auratarum vestium oblatione; pro culparum emendatione, non pro gemmarum rutilanti splendore; pro fidei deuotione, non pro terrenæ dignitatis possessione.

[Annotata]

a Caracciolus habet: Explicit Vita. Incipiunt miracula S. Antonini Confessoris. At MS. Inuentio S. Antonini Confessoris. Vnus contexius videtur, ab eodemq; auctore.

b Porta: Beneuentanus Princeps. Romoaldus nomine. Regius: Romoaldus vel, Sicardus Grimoaldi F. qui Beneuenti dominabatur. Qui Beneuenti dominatus est Sicardus, Siconis filius fuit, non Grimoaldi. Quod addit, illud contigisse aliquibus interpositis annis circiter annum 745. Certe eo anno, vt 9 Febr. diximus, non Romoaldus, sed Gisulphus 2, Romoaldi 2 filius, Gisulsi nepos, Beneuentanam prouinciam regebat. Et vero qua ratione dici possunt, anni aliquot, S. Antoninum scribit, & 745, quo hæc gesta vult?

c Vineæ hic machinæ militares sunt.

d Amplificat hæc hyperbolice Porta: Vrbe fere ab omnibus destituta, singuli mares & fæminæ ad templa fugerunt ad Sanctorum suffragia, & præcise ad S. Antonini merita atque ad promissa patrocinia

e Excusum erat mosa, in MS. correctum machina, vt mox sequitur.

f Romæus: hastili, quo nitebatur, eius humeros tangens & pulsans, discessit.

g Romæus & Porta Theodatam vocant, adduntq; eam Tarenti, ex victoriæ paternæ manubijs, in Apostolorum Principis Petri gloriam, templum a fundamentis ædificasse, cui Virginum cœnobium insigne adiecit, & sese ibi Domino consecrauit. Subnectet Porta: Quare Romualdus Grimoaldum fratrem sibi hæredem instituit: cui virili stirpe orbato Gisulphus germani filius successit. Imperite ista dicuntur. Romualdus primus eo nomine Dux Beneuentanus, Grimoaldi Regis filius ex Theoderada filios 3 habuit, Grimoaldum, Gisulsum, Arichis. Grimoaldo Gisulphus frater successit, huic filius suus Romualdus 2 post quem Gregorius Luitprandi Regis nepos, post hunc Godeschalcus, ac tandem Gisulfus 2 Romualdi 2 filius imperauit. Neuter ergo Romualdus prole mascula caruit. Caruit Sicardus, principatu ideo diuiso inter Radelchin ipsius Thesaurarium, & Siconolphum eiusdem Sicardi fratrem.

CAPVT IV
Variæ ægritudines ope S. Antonini curatæ.

[17] Neque solos nobiles aut diuites curat Antoninus, curare solet & pauperes. Ecce enim qui nuper sanauit filiam ditissimi Principis, modo suscepit curam rustici pauperis. Qui paullo ante gloriosi Ducis sanauit prolem, nunc despecti ruricolæ similem curauit furorem. Quemdam enim per quinquennium totum ab hoste maligno vexatum, contribules sui rata fiducia patroni Antonini animati, [alius energumenus in S. Antonini ecclesia curatus,] ad ecclesiam ipsius traxerunt, & nocte superueniente, ne quid aut sibi nocui, aut intra sancta sanctorum illiciti committeret, ad columnam manus & pedes miserum arctius ligarunt, & foribus obseratis solum intus benigni & salutiferi hospitis contubernio vsurum reliquerunt. Dato autem ad vigilias nocturnales signo, ostio, quod ipsi hora vespertina occluserunt, ab ipsis item reserato, introierunt, & ad columnam depositi consciam properantes, cum sola ligamina dissoluta, & induuias ibidem, sed seorsum conuolutas, inuenissent, obstupefacti per diuersas coniecturas animos versarunt. Cum interim eminus eum super nudam petram nudum conspexerunt sedentem, brachijs strictim complicatis, & corpore angustum in modum coarctato: cui appropiare dubitantes, eo quod pristina rabie dissimulata intractabilem adhuc crederent, per diuersos sermones cum circuitu mentem eius a longe explorabant. Quem cum sanum sapere, sanum loqui lætarentur, placatissimis eius responsis animati ad tactum vsque processerunt. Deinde cum omnia circa eum tuta, tranquilla, & ad plenum composita perspexissent gratias Deo datori, & B, a Antonino sanitatis conciliatori deuotione intima retulerunt: cum gaudio reducentes sui compotem, quem attraxerant mentis & rationis inanem.

[18] Audi nunc non minori admiratione stupendum beneficij ordinem, & salutiferam Antonini medicinam gratanter excipe. [Stephanus sanctus Presbyter,] Erat quidam Stephanus Sacerdos religiosus, idemque sancti loci Præpositus, & venerandi corporis custos sollicitus, vir rigidæ abstinentiæ, intantū vt toto anno per tres legitimas hebdomadæ ferias pane & aqua cōtētus, semel in die se reficeret. Quod si forte festiuitas celebrior remissionem indixisset, leguminum aut olerum deliciis admissis, & aqua vino modico condita conuiuabat. Ille Surrentinis, item & aliis, pro qualibet infirmitatis molestia opem implorantibus, propter vitæ probatæ merita nuntius ad beneuolum Patronum missus, tali ordine solatij mandatum referre solebat. Fecit cerotum, b siue vnguentum, cuius compositionem diligentius inquisitam subscribere non grauarer, si aut eius medicamini, & non potius Antonino medicanti virtutem curationis operatricem ascriptam cognouissem, [vnguento in S. Antonini ara posito.] aut ipse compositor in hoc solummodo curandi fiduciam habuisse videretur. Confectum enim medicamentum, in pyxide eburnea diligenter sigillatum, in ipsa altaris c arca reposuit: triduoque cum ieiuniis & orationibus peracto, depositum repetit: [& diuinitus signato, multos sanat:] & si resignatum signo Crucis per vestigium pollicis euidenter impresso exaratum reperit, efficacis medicinæ securus, languentibus membris induxit, totumque dolorem consequenter effugauit: si autem absque Crucis signaculo planam superficiem inuenit; nullam prorsus curandi fiduciam habuit.

[19] Hoc igitur modo, sicut dictum est, salubris signi, & sancti pollicis impressione facta, vnguento virtutem cælitus illapsam, & pia curatoris Antonini arte medicamen intellexit conditum, ac sanitatem quærentibus promittebat. Sin autem, patientiam laborantibus persuadebat: vt quos superno iudicio obstante curare non potuit, [alios ad patiētiam hortatur.] monitis salutaribus instrueret: &, Deus, inquit, omnipotens pius animarum medicus omnes homines vult saluos fieri, non vt conualescant ad complenda desideria illicitæ voluptatis, sed vt veniant ad agnitionem veritatis, fide videlicet & opere, quia fides sine operibus mortua est. Hoc vt fieri possit, diuerso ordine diuersos hominum appetitus, multiplices singulorum voluntates, diuinæ dispensationis clementia ad vnum salutis iter temperat: hunc humiliat, & hunc exaltat: illum flagellatum sanat, alium sanum flagellat: & ipsum flagellare, sanare est, vt est illud:

Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris. Idcirco cum diuinum imploramus auxilium, & misericorditer audimur, & misericorditer non audimur.

Noxia si petimus, si iure neganda precamur, misericordiam non auditi consequimur. Si proficua rogamus, misericordiam auditi impetramus: nam prope est Dominus omnibus inuocantibus eum in veritate. [Ps. 144, 18 & 19] Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, & saluos faciet eos. Si ergo non in veritate inuocamus, quomodo Deum timemus? Si non timemus, quomodo exaudiemur? Si non exaudiemur, quomodo sanabimur? Quocirca, vt ista consequantur, antecedat necesse est veræ inuocationis affectus. Vera autem inuocatione vtimur, si nou vt nostra, sed vt sola Dei voluntas in nobis fiat, precamur. Vera igitur inuocatione veri & pij Iudicis arbitrio, vos fratres ex toto commendate: & omnem aduersus Deum, aut B. Antoninum murmurationem procul a cordibus vestris relegate. Quin potius iuxta Apostolum, Spe gaudentes in tribulatione, patientiæ virtutem seruate: & clementiam Diuinam æquo animo expectate, sicut scriptum est: Bonum est cum silentio præstolari Dominum. [Rom. 12. 12, Thr. 3. 26] Hȩc & his similia repetens B. Antonini interpres Stephanus Presbyter, tam non curatos quam sanatos alacres reddidit, quos pro medicamenti virtute salubri admonitione perunxit, & quibus pro corporali sanitate spiritualem curam exhortando adhibuit.

[Annotata]

a Porta cap. 9 Propius accedentes accepetunt ab eo, Sanctum Domini Antoninum propriis manibus cōrrectarum absoluisse a nexibus, & pristinæ valetudini reddidisse. Idem aliis verbis referi Romæus.

b Porta ait eum a S. Antonino edoctum fuisse rationem huius conficiendi vnguenti.

c Romæus: in sepulchro Diui Antonini tenebat. Porta: intra capsam, in qua sacrum corpus seruabatur.

CAPVT V
Victoria de Barbaris relata, iuuante & exhortante S. Antonino.

[20] Tempore autem procedente a Sarracenorum infinita multitudo contra Christianæ pacis tranquillitatem coniurata, omnia quæ attigit loca more nimbosissimæ grandinis proterens erasa reliquit. Emenso tandem infesti illi prædones pelagi spatio, applieuerunt ad insulam Neapolitanæ potestati subiectam, quæ b Ænaria, vsitatiori vero nomine c Insula maior nuncupatur. Nauibus in alto relictis, terram Liburnicis petierunt, & castris sitis consederunt, [Cōtra Saracenos, capta Ænaria sæuientes,] terrarum culta flamma prædaque vastantes, cultores sine humanitate, sine pietate miserabiliter necantes, aut in captiuitatem & exilium traducendos ad naues vinctos trahentes. Illorum immanissimam crudelitatem, adhuc autem & securam stationem, vicinarum vrbium habitatores, scilicet Surrentini, Neapolitani, [conspirant cum vicinis Surrentini:] & Caietani non ferentes, felici fœdere, & omine prospero conspirarunt, Christianos captos & capiendos liberare, patriam defendere, gentem nefandam propellere.

[21] Hic, Antonino, vt paullo post apparebit, duce, & ceteris, d quorum corpora Surrentum fouet, Sanctis comitantibus, gloria Surrentinorum emicuit. Quibus non immerito victoria ascribitur, dum ipsorum Patronis signiferis rabies hostilis vincitur. Triduo namque ante futurum prælium, quinque, quorum nomina posterius liquebunt, in naui Gentilium ductrice, [S. Antonino & aliis 4 in naui hastili apparētibus,] deambulantes apparuerunt: in quos hostes, aut vinculorum nexibus extricatos fugam tentare, aut occulte inlapsos nauim amoliri suspicantes, cæco furore irruerunt. Sed Sanctis subito ab aspectu subtractis, ab incepto haud sine admiratione desierunt. Rursus cum armis in abditis latentibus sese occultius locantes, [frustraq; impetitus] & custodiam vigilantius adhibentes; ecce iterum priore habitu & incessu eodem in loco spatiantes Sanctos Dei viderunt. Quos subitaneo terrore & clamore assilientes, alius conto, alius gladio, alius saxo furibundi petierunt: sed Sanctis item disparentibus, cum ictus non nisi in nauim cecidissent, sese miro modo frustratos obstupuerunt.

[22] Sed cum iterum atque iterum mente cæcati eodem impetu tentato, eadem illusione deciperentur, ductor idemque augur eorum a longe rei ordinem considerans, [sortium monitu,] Isti, inquit, dij sunt Christianorum, ad quorum, vt opinor, defensionem, aut vltionem conuenerunt. Deinde cum sors, gentilis superstitionis more, consuleretur, & paganis aduersa, Christianis prospera portenderet, Acceleremus, clamat, fugam, & nauibus festinanter armatis, [fugiunt barbari,] auolemus. Iuxta verbum præcipientis, sociis circumquaque dispersis, cum rapinarum congerie congregatis, & ceteris omnibus ordinatis, quum festinanter diis ieiunaturi retulissent; ecce prædictæ conspirationis socij subito irruentes, cunctis quos consequi potuerunt occisis, decem nauigia cum armamentis, cum præda, [sed a fœderatorum classe opprimūtur:] cum captiuis arripuerunt, iis quæ superfuerunt, sine remigiis, sine gubernaculis, sine sustentaculis, vix & inutiliter elapsis.

[23] In ipsius autem noctis bellum antecedentis extremitate, idest, matutino tempore, in ipso, inquam, imminentis pugnæ articulo, quinque viri superius in naui demonstrati, cuidam ciui Neapolitano e seni, cui Sergius Pipinus nomen, tali ordine, sicut ipse postea retulit, f apparuerunt. Præcedebat habitu monachi venerandus, & sancta canitie reuerendus, [S. Antoninus seni apparens cum SS.] qui sese, de nomine interrogatus, Antoninum dicebat, quem velut ordine, &, vt mox patebit, affatu priorem comitabantur reliqui quatuor: quorum vnus caluus, barba prolixa, canus, maturus, venerabilis, sese Renatum: duo vero comitantes, ambo senes, ambo barbam rasi, sed alter caluus, Athanasium sese, alter cæsarie crispus, sese Bachulum, quartus vero, iuuentutis gratia floridus, Valerium, sese nominauit. Illis ita ordinatis, Antoninus, sicut prior venit & stetit, ita excellentioris personæ etiam in loquendo prosequebatur officium, [Neapolitanorum desidiam arguit,] & semiuigilem senem ita affatur seuera increpatione, & amica cohortatione admonens: Vos, inquit, nunc istius vrbis habitatores per stratus vestros mollissime compositos securi laborum quiescitis, & ciuibus vestris pro Reipublicæ salute in ipso extremi periculi discrimine laborantibus subuenire nec cogitatis. [nō succurrentium suis, saltē precibus:] Ignaui, pigri, inertes, qui nec precibus, nec viribus vestros adiuuetis: qui nec diuinam nec humanam opem eis conferre curetis: qui tot defensores vobis a Deo concessos, & pro vobis quamuis ingratis sollicitos implorare negligatis. Nam egomet ipse modo Dominum g Ianuarium vestrum Patronum conueniebam, & sicut nos nostros in periculo non reliquimus, ita eum ad vestrum auxilium inuitans. Cum imminente vestrorum periculo citius eum subuenire vrgerem, & nisi ocyus succurreret, aliquot de suis casuros affirmarem, Sustine, inquit ille, paullulum: nam istius, quam offero, h immolationis consummato mysterio absque mora veniam. [vnde serius iu subueniete S. Ianuario, aliquot occisi ab hoste.] His dictis B. Antoninus cum sociis comitantibus abscessit: & senex somno solutus visa per ordinem retulit. i Cuius visionis approbatio mox consecuta est. Nam confecto prælio venerunt, qui dicerent, hostibus fusis, fugatis, aut captis, victoriā feliciter patratā, & ex Neapolitanis septem tantum in primo congressu cecidisse, ex Surrentinis vero nec vnum quidem vel leuiter plagatum esse: in qua assertione probantur verba Antonini, nam ipse & superius nominati Sancti, suis Surrentinis continuatim assistentes, omnes pariter ad portum salutis euexerunt. Tardante vero in oblatione sacrificij B. Ianuario, septem, vt diximus, ex tota multitudine Parthenopensium corruerunt. Ipso vero adueniente, reliqui, qui reperti sunt, omne periculum sani euaserunt.

[24] Factum est autem post hæc, vt vnus ex nobilioribus Neapolitanorum Gregorius k Prancacius ciuili decreto in exilium Surrentum relegaretur: qui l vnum ex Sarracenis in prælio captum, [Saracenus Sanctos in naui visos testatur.] & iam baptizatum secum deduxit: quo referente, seseque vnum ex persequentibus esse affirmante, quinque iam nominatos Sanctos, tali habitu, & forma in naui regia apparuisse didicimus, qualem habitus aut formæ proprietatem vnicuiq; eorum in visione senis assignatā supra docuimus.

[25] O felix Surrentum! O felices Surrentini habitatores! O secura Surrentinorum tranquillitas, quibus Deus quinque Patronos, quasi quinque Legis Doctores, eos denique defensores præfecit! Defensores, inquam, si audiuntur, si amantur, si venerando coluntur: accusatores, si negliguntur, si contemnuntur, si refutantur. Vere beati conuincuntur Surrentini: tali tamen dumtaxat conditione, si quinque, quos habent, [Sācti protegunt se colentes.] Patres audiendo, custodiunt iudicium, & faciunt iustitiam omni tempore. Si corpora ipsorum venerando colunt & diligunt; altaria & oratoria eorum accuratissime reficiendo & ornando; seruitia eorum in Sacerdotibus & Clericis promouendo; luminaria nocturnalibus horis procurando; donaria iuxta facultatem quisque propriam sedule offerendo; præsidia Dei in suam suæque diuinitatis protectionem per ipsorum suffragia implorando, & dicendo. Nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Hæc illi facientes, & ista de corde dicentes, Dominum continuo ciuitati suæ audient promittentem: Non vocaberis vltra derelicta, & terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis ciuitas sancta; quia voluntas mea in ea, & terra tua inhabitabitur, quia conplacuit Domino in te. Quod si studiis in contrarium versis, ecclesias eorum dirutas negligunt, reliquias sanctas negata veneratione, aut debita seruitute, contemnunt, proprio se iudicio damnant, dum beneficiorum per ipsos sibi sæpius collatorum, & quotidie superuenientium immemores, bonis mala rependunt. [cultum suum negligentes deserunt:] Suo se gladio confodiunt, si patribus impij, si tutoribus inofficiosi, si largis parci, si benefactoribus ingrati existunt. Surrentum Hierosolymæ propter repudiatos Sanctos damnatæ addicunt, si Saluatorem, item per Sanctos suos custodire ipsos volentem, reiiciunt, iusta de caussa dicturum: Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, & noluisti? [Matth. 23. 37] Duritiam sibi saluare venienti reclamantium redarguit, & sic iudicauit, culpam præmisit, sententiam subintulit. Prius accusauit, deinde damnauit. Ecce, inquit, relinquetur vobis domus vestra deserta. Constat igitur, & per rationem, & per sacræ Scripturæ auctoritatem, Surrentinos, imo omnes Christianos felici prosperitate promoueri per Sanctorum venerationem, & dilectionem: & e contra per ipsorum contemptum deprimi aduersitate, quia par est vt vnde per obseruantiam adscendas, inde per negligentiam cadas; & vbi obedientia leuat, ibi superbia demergat. Quicquid ergo in seruitia Sanctorum promouenda expendimus, non solum non perdimus, sed multiplici lucro rediturum credendo deponimus, dum ipsis pro nostra deuotione gratum & acceptum per multa indicia cognoscimus.

[Annotata]

a Hæc imperite Antonius a Porta ad tempora Desiderij Regis, annumq; Christi 776 refert: cum, vt alibi aliquoties diximus, extremis temporibus Michaelis Balbi, videlicet 828 vel 829 Christi anno Siciliam occuparint, Liparam aiiasq; Vulcanias, siue Æolias, Sicardi tempore, quando inde Beneuentum translatum est S. Bartholomæi corpus anno 839. Caracciolus Notat. 25 circa annum 849 suspicatur hæc contigisse, ac multa habet de fœdere contra eosdem Saracenos inito a Campaniæ vrbibus populisq;: multa quoque Baronius ad eumdem annum ex Anastasio Bibliothecario in Vita Leonis 4 Papæ.

b Ænaria, nunc Ischia, Miseno promontorio obiacet.

c Ita forsitan dicta, quia inter eam & continentem alia interiacet. Prochyta dicta olim, nunc Procita, auulsa forsan ab Ænaria, vel potias vtraque a continente.

[]

d Ij supra a nobis nominati, Valerius, Athanasius, Baculus, Renarus.

e Porta, Patricio. At Romæus ita eum laudat: cuius vita & existimatio sanctissima erat.

f Romæus & Porta aiunt lampadem accensam in cubiculo habuisse, vt facile agnoscere eos potuerit.

g Colitur S. Ianuarius 19 Septembris.

h Sæpius eiusmodi immolationis in actis SS. mentio fie, non quod vere in cælis Deo fruentes Sancti, incruentism sacrificium, vt nos in terris, [Quomode SS. in cælo sacrum offerant?] offerant, sed quod Christi Passionis merita Deo Patri coram repræsentent. Ita sere Caracciolus.

i Episcopo & ceteris Patriciis, inquit a Porta, & Romæus.

k Ita MS. at Romæus & Porta, Pancratius. Fatetur Caracciolus Pancratios olim dictos, qui nunc Brancatij. Atque ipsum quoque sanctum Martyrem Pancratium Ioannes Villanus Chronic. Florentin. lib 3 sub finem cap. 2 S. Brancatium appellat.

l Puerum vnum ex hostibus captis emit, inquit Romæus, qui puer in Christianorum numerum adscriptus &c.

CAPVT VI
Diuinitus inflicta vltio, præsertim periuris, ac depulsa, S. Antonini nutis.

[26] Hoc etiam mihi probare datur, quod non solum maiora suæ domus ornamenta, sed etiam minima quæque, vt ita dicam, vtensilia Sanctos inspicere & custodire videmus, vt subiectæ rei euentus probat. Pessulum, quod vulgo a catenatium vocatur, cum quo valuæ maiores casæ S.Antonini claudebantur, [S. Antoninus, furem amentia castigatū, sanat:] longo vsu attritum ad exitum facile ferebatur, & non tam affixum, quam appensum videbatur. Hoc adolescens quidam percipiens, sicut est leuis adolescentia, prona ad malum, ianuæ approximauit, & callida dissimulatione, quasi acclinandi gratia assistens, pessulum agitare rentauit: quod cum facile sequeretur, audaci manu extraxit, & nocuo gaudio repletus, in sinu quasi ignem in paleis reposuit. Mox enim dementiæ feruore succensus, hominem animo exuit, & per immanissimum furorem tamdiu bestialiter vixit, quousque beneuolus Antoninus, nulli malum pro malo reddens, magistrum eius, eumdemque Presbyterum dormientem visitauit, & pessulum, quod discipulus eius a domo sua rapuisset, reddi commonuit. Ille autem excitatus, raptorem cum rapina B. Antonino præsentauit: eumdemque sanitate mox recepta lætū & hilarem reduxit.

[27] Aduerte & aliud signum, quod item Sanctis res suas curæ esse indicat. Quidam ostio, quod est ex latere ecclesiæ, latenter reserato, noctu introiuit, & rebus, quas inuenit, rapaci tractu & auaris manibus corrasis, exire, vnde ingressus est, trepida festinatione parauit. At contra suum conatum mora tardante, [furem ex acclesia egredi non sinit:] lucem ibidem expectare coactus est. Nam caligine oculis mentis ab Antonino immissa, neque ostium ingressus sui conscium, neque exitum alicubi potuit inuenire. Errore igitur probabili, imo confesse bono, per totam noctem sanctam domum gyrando, & parietes palpando, quum non nisi in murum solidum vbique offenderet, tempore matutino deprehensus est. Qui cum ingressus sui locum monstrare vrgeretur, ostium quod eum introduxit visitando ostendit patulo quidem ictu, & eodem quo ipse reserauit modo apertum. Tunc digna castigatione recepta, & B. Antonino satisfactione peracta; via tandem aperta abscessit.

[28] Nec prætermittendum existimo, quod & ipsi Antonino inter cetera signa specialem quamdam non tam miraculorum, quam iustitiæ prærogatiuam ascribit, & cunctis audientibus vtilis obseruantiæ cautelam indicit. Ferunt enim, quod & ipsa veritas, vt mox audies, testatur, [per suas reliquias peterantes punit,] nullum vnquam per suas reliquias impune periurare; quin & aliquo seueræ animaduersionis flagello punitus, aut ad præsens, aut cito vindictæ succumbat, & mendacij procaciam Christo & Antonino faciendo luat. Nuper duæ pauperculæ, quarum altera creditum acceptum negabat alteri, conflictu diuturnæ altercationis collisæ, ad sacramenti testimonium coram Antonino iudice prorupere, illa se credidisse, ista se non accepisse iuraturæ. Videns hanc contendentium proteruiam Petrus Archipresbyter Ecclesiæ custos, rigidam Antonini censuram cognoscens, pro humanitatis condescensione, periculo vtriuslibet peterritus, rogabat quærentem, vt ex credito aliquantulum resecaret. Et iuxta consilium suadentis quum tertiam partem remisisset, illa nec sic quidem a rigore nexio emollita, audaci incessu procaci vultu ad altare accessit, & obstinato animo linguaque perniciosa creditum abiurauit: non autem impune; nam recedere parans, [in his quadam creditum negantem,] quasi debiti exactione iam soluta, subito in terram elisa corruit eiulans, spumans, palpitans, & bestiali more frendens. Deinde cum tota iam b præmortua extremum palpitaret, quum raros singultus traheret, quum spiritus in suprema lingua hæreret, prædictus Archipresbyter aquam benedictam in calicem sanctum missam guttatim in os reclusum stillabat, [quæ aqua benedicta sanata:] & inter hæc simul cum astantibus pro ea incessanter orabat. Hac illi refectione iniecta, anima in sedem propriam reuersa, vitam reddidit, & calor paullatim in ossa diffusus sensum restituit. Per hanc sententiam castigata periura, omnibus exemplum sanxit, ne quis in præsentia Antonini mendacium iureiurando confirmare præsumat. Præsens enim omni tempore in aula sua regnat Antoninus iustis præsidium, iniustis excidium, persugium miseris, offendiculum elatis, subuersio, vt audisti, male pertinacibus, spes & solatium, vt mox audies, bene supplicibus.

[29] Idem ille, de quo nuper nobis sermo fuit, Archipresbyter Petrus, cuius ipsius relatione quæ sequuntur didicimus, horridissimam elephantiæ lepram contraxit, adeo vt in totius corporis superficie, [lepra laborantem] ne vnum quidem naturalis coloris signum notare potuisses. Tota cutis asperitate sulcosa, in modum quercini corticis exarata, horrorem tangere volentibus, horrorem videntibus ingerebat. Omnes eum fugiebant, cuncti pro contagij timore vitabant, eundo, stando, reficiendo, dormiendo, per omnia omnibus immunis manebat. Huic tam intolerabili molestiæ quum medicina peritissimorum ne leuamen quidem adhibuisset; quod solum extremæ spei residuum erat, ad Antoninum suum cucurrit. Imo ægre prorepsit, & manibus in cælum expansis, (manibus, nam oculos, pro grauitate doloris palpebras prementis, aperire non potuit) palmis, inquam, & corde sursum intentus, ante altare astitit: Et, O, inquit, clementissime Pater Antonine, respice me miserum, respice moribundum, miserere tui famuli, recordare tui quondam ministri. Ecce vindicta peccatis meis ingruente, omnes me quasi profanum fugiunt, omnibus sum horribilis, & mihi meisque quum per omnia sim inutilis, nec cælo viuendo frui, nec terram moriendo datur ingredi.

Antonine Pater famuli miserate labores,
Tolle, precor, miseram tali de carcere vitam,

aut me redde mihi mortuo. Exaudiuit Antoninus, & nocte proxima semiuigilem super assistens, totum eū, vt sibi videbatur, denudauit: deinde vnguento, quod induxit, a summo vertice incipiens, cum ambabus manibus extensis, totum corpus non tam perunxit quam perfudit. Expergefactus ille vlceribus potenti medicamine arefactis, tunicam illam horribilem exuit, [in somnis apparens sanat,] & nouus exiit, non aliter ac si nouellæ arbori librum detrahas, & renitentem albicantis ligni gratiam aspectibus occurrete videas. Nocte iterum sequenti prima somni illabentis parte sopito, Antoninus affuit, &, Ecce, inquit, sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Cohibe vagam mentem, astringe lubricam muentutem, [iterum apparent indicat cuream incurrerit:] abige voluptatem præuaricatricem, & auerte oculos tuos ne videant vanitatem, illud Euangelij semper in corde ferens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mæchatus est eam in corde suo. Hoc dicens c commonefecit eum de quodam humanæ fragilitatis errore, quem ille quidem patrare destinarat, sed pia sui magisterij vigilantia per supradictam plagam præuenientem non perpetrauit. Hac ille disciplina correctus, iam deinde temperata omni lubricæ temeritatis offensa, studiosus in mansione sua paterfamilias Antonino, continentia comitante, seruiebat, vbi ipse semper, vt dictum est, præsens inhabitat, quod adhuc etiam de subiecta probatione affirmatur.

[30] In latere muri, vbi sanctȩ eius reliquiæ continentur, in imagine ipsius designata, quum pictor coronam inauratam capiti circumponere pararet, parietem prout necesse fuit cauabat. Et ecce per rimas factas lux inæstimabilis & inenarrabilis subito emicans, vultum dolantis feriebat. [pictorem a lapsu seruat:] Quam ille per intolerabiles radios oculorum acie reuerberata non sustinens, ruinam dare in terram minabatur: sed tamen pro deuotionis intentione confirmatus, opus festinanter consummauit. Confesse igitur pronuntiamus, quod B. Antoninus in suo tabernaculo numquam non inuenitur, vbi sicut raptores damnat, ita offerentium vota suscipit, & remunerat: sicut elatos repudiat, ita oppressos releuat. Ibi beneficia petentibus per ipsum quotidie præstantur. Ibi per ipsum Christus suarum virtutum miracula fidelibus ad spei certitudinem, & ad fidei confirmationem incessanter ostendit.

[Annotata]

a Eamdem vocem retinet Porta. Romæus nec pessulum, nec catenatium habet, sed repagulum.

b Amplificat Romæus: Non secus ac membra fustibus debilitata, manus ictibus contusæ, digiti lapidibus confracti, nerui virgis concisi essent, mortua concidit: ac postea: & reuiuiscens, depulso morbo, a morte, ex omni periculo, ex miseriis erepta &c.

c Ita MS. recte. Editio Caracciol. habebat: commotione fecit.

CAPVT VII
Epilogus Auctoris.

[31] Sed quid ego ista? quid nocens? quid pollutus? quid aggregatus peccatoribus, innocentis, impolluti, segregati a peccatoribus potentiam polluto ore violo. [excusat se scriptor, quod peccator ipse Sanctum laudet,] Peruersæ vitæ conscientia, & veri Iudicis sententia perterritus, timeo ne vnde quærere destinaui remedium, inde horrendum incurram iudicium; vnde Deum affectaui mihi facere propitium, inde iusta de caussa audiam iratum, & dicentem: Quare tu enarras iustitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? [Ps. 49 16. & 17] Tu vero odisti disciplinam, & proiecisti sermones meos retrorsum. Vtique Domine, fateor, assentior, nec cordis ac renum scrutatorem mendose pertinax inficiari ausim. Et si quis diligit me, sermones meos seruabit, dum te dicente audio, mea conscientia accusante, iam damnatum cognosco, qui dum sermones tuos retrorsum proieci, non dilexi: dum non dilexi, erraui: dum erraui, perij, sicut ouis quæ perierat. Quid ergo prodest peccatori, te solis laudare verbis, dum nullius meriti mihi conscius, a te tremebundus audio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. [Matth. 7. 21] Et iterum: Populus hic labiis me honorat, cor autem ipsorum longe est a me. [Marci 7. 6] Fateor plane peccata mea maiora esse, quam vt veniam merear: quia omni genere impietatis pollutus, tuæ pietatis opera per famulum tuum hominibus demonstrata, lingua scelerata attingere præsumpserim, qui tuæ potentiæ miracula modis absonis obscurando, fumum ex fulgore dare non per horruerim.

[32] Sed inter cetera tuæ misericordiæ documenta, peccatoris Sacerdotis ab eremita repudiati exemplo animatus, eo audaciæ prorupi, vt tuas virtutes posteritati quoquomodo tradere, quam omnino abscondere maluerim. Maius certe est misericordiæ iudicium, peccatorem corpus tuum manibus tractantem non puniri, [licet id speret laudi eius nil obstare:] quam de te loquentem non damnari, & plus est te tangere, quam de te dicere. Legitur enim eremitam quemdam Sacerdotem Missarum solennia sibi celebrare solitum, pro fama sese sanctum, illum vero mundanis contagiis inuolutum prædicantem, quasi immundum, nec Deo iam seruire dignum, repudiasse. At illum in visione Angelus Domini per inuia siluarum deducens, sitis ardore ad extrema vsque redactum, tandem super puteum statuit, cuius os auro circumdatum, cuius aqua purior electro, aurea hydria, aurea catena, sed leproso hauriente trahebatur. Qui cum admonitus bibere, solam haurientis immunditiam sibi cupienti obsistere docuisset, ab Angelo audiuit: Sicut, inquit, omnia ista quæ ad vsum bibendi pertinent per se iucundissima, ministrantis non maculantur lepra; ita Sacramenta diuina per se saluberrima, Sacerdotis nequaquam violantur culpa. Expergefactus ille, didicit diuini mysterij efficaciam per ministri nequaquam labefactari culpam: credidit supremæ maiestatis virtutem per lubricam nullo modo infirmari posse fragilitatem. Tali modo Christum prædicans, & auditores vtiliter instruens oratio, oratoris nequaquam contaminatur vitio: nec scribentis peccata ad ædificationis efficaciam impediunt scripta, sicut & mundæ materiæ naturam nullo modo videmus corrumpi per artificis culpam.

[33] Credo etiam te, Pater Antonine, scriptoris tui non prauam actionem, sed officiosam deuotionem respicere, & sicut per te mediatorem facta sunt, quæ scripsi, ita per te intercessorem non puniri, si qua scribendo peccaui. Quin etiam pro tua ineffabili beniuolentia præmio me donari non diffido, quod potius in futurum iudicium mihi referuari cupio, vbi sola veritate nocentem vitam accusante periclitari, & sola misericordia adiuuante liberari me posse non dubito. Recordare, [S. Antoninum inuocat.] quæso, tui exulis scriptoris, nam & tu quondam in hoc mundo exul factus, qualis ærumnarum tumultus cor exulantis circumuallet non nescis: expertusque malum, miseris succurrere nosti. Communi nunc supplicatione, & vnanimi deprecatione te, Pater sancte, te, Patrone beneuole Antonine, rogamus, vt ciuitatem istam tuæ intercessionis adiutorio protegas, populumque ipsius Christo tibique deuotum facias, quatenus Deo seruiendo, & te amando & venerando, officium complens, hic & in futuro mercedem accipiat ab eo, qui est retributor omnium bonorum, Christo Iesu Domino nostro: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum, Amen,

EIVSDEM SANCTI VITA
ex antiquis Lectionibus Ecclesiæ Surrentinæ,
edita ab Antonio Caracciolo.

Antoninus Abbas, Surrenti in Italia (S.)

BHL Number: 0583

ex Lectionib. Antiqvis.

Cvm ex fructu cognoscatur arbor, vt ab effectu cognoscimus caussam, nil verendum arbitremur, bonos fructus præ Domini sententia ex bona arboris radice progredi, vt solares radios ex solis luce cernimus effulgere. Antoninus itaque noster, ex quam nobili processerit genere, honestisque parentibus fuerit ortus, tum grauitate morum patefecit, tum vitæ sanctimonia plurimum commendauit. Optimæ namque indolis infans, honestis natus parentibus, honeste adeo vixit a puero, vt non solum mundo gratus esset iuuenis, [S. Antoninus grassantibus Barbaris] verum etiam cælo quam gratissimus senex. Nam superno illustratus lumine cor suum illico Spiritui sancto dignum sacrauit sanctuarium. Quo quidem duce, velut alter Patriarcha Abraham, de terra sua, de cognitione sua, & de domo patris sui egressus, tempore, quo immanis Longobardorum feritas, & ferina a Winilorum immanitas omnia fere Campaniæ oppida igne succenderet, [Stabias fugit:] ferroque deuastaret, Parthenopes ingressus est agros, vbi amplissimo Stabiensis Ecclesiæ Præsuli, nomine Catello, viro quidem doctrina insigni, sanctæque vitæ fama præclaro, familiarissime adhæsit.

Lect. II.

Cui cum perinde coniungeretur, atque vmbra corpori, vnus in duobus corporibus animus erat, par voluntas, idem de virtute in virtutem proficiēdi studium, non discors ad beatitudinem regni perueniendi officium. Pontifex non vt Clericum diligebat Antoninum, sed tamquam Episcopum & collegam. Venerabatur Clericus Catellum, [cum S. Catello Ep. viuit cōcorditer] vt Pontificem Christi atque Dei vicarium: certatim se honore præueniebant, amore exosculabantur, virtute instruebant, adeo pie, religiose atque Christiane communem vitam degebant, vt alter alterius magister & discipulus facti, vterque pari studio Christum imitarentur: mutua humilitate decertabant, vicariis officiis alter alterum superare contendens, sanctæ vitæ exemplis populum Dei ædificare absque odio & inuidia moliebantur: cor vnum & anima vna facti, idem velle, idem nolle in Iancta conuersatione habebant: nulli graues, nulli agrestes, nulli inhumani, omnibus grati, cunctis vrbani, singulis benigni, in humana conuersatione Angelicam vitam vniuersis præferebant: lectione atque oratione spiritum roborantes, carnem ieiuniis ac vigiliis edomabant, non minus sal terræ, quam lux mundi singulariter effecti.

Lect. III

Verbum Crucis non erubescebant, sed omnibus palam reuelata facie voce & opere euangelizabant. Crucem Christi non tamquam Cyrenæus ille in b agonia deferentes, sed velut athleta Paulus Crucem & stigmata Iesu in suis corporibus exprimentes, mundo crucifixi, vitiis & concupiscentiis mortui, dilecti Deo & hominibus inter homines viuebant in terris: [& sancte:] inter Angelos vt cælestes Angeli mente versabantur in cælo, vt ciues Sanctorum & domestici Dei. Pontifex interea Catellus, cum quietius sacræ theoriæ operam nauare vellet, nec alterum haberet, cui fidentius pastoralem curam committeret, [eo secedente in solitudinem, regit Episcopatum:] quam Antoninum, protinus illum ad se accersitum, ad subeundum Episcopatus onus adhortatus; in nemorosos siluarum recessus, atque in vasta montium fastigia se illico recepit, vbi velut emensus vndisoni maris fluctibus in tuto portu delatus, anachoriticam diu vitam solus transegit. Denique montem quemdam & maris prospectu gratum, & camporum planitie amœnum ascendit, cui nomen, ob nocturnam Michaëlis Archangeli apparitionem, accensique cerei visionem sibi & B. Antonino ibidem cælitus factam, atque ob oratorium eodem in loco erectum in Michaëlis Archangeli honorem, Michaël Archangelus vulgo inditum est.

Lect. IV

Huc non multo post tempore B. Antoninus, dimissa Episcopatus cura, atque contemptis seculi fauoribus, perrexit: vbi tamquam ciuitas supra montem posita, [secedit & ipse:] & lucerna super candelabrum accensa, non solum cæli se in dies reddebat municipem puritate spiritus, sed etiam omnium circumiacentium oppidorum populis, vitæ sanctitate, bonorumque operum exemplis adeo se præferebat imitabilem, vt ab omnibus certatim populis diligeretur vt pater, veneraretur vt sanctus. Inter quos Surrentinus populus maiori erga eum dilectione affectus, præstantiorique pietatis officio studiosus, nacta opportunitate adit, consulto alloquitur, humiliter rogat, enixe compellit, precibus persuadet, vt ob Christi amorem, hominumque salutem, posthabitis ferarum lustris, atque squalentibus montium antris, in Surrentinam descenderet vrbem, inter homines conuersaturus, atque eos ad melioris vitæ frugem suæ sanctæ conuersationis exemplo allecturus. Cui, vt pius erat & benignus, gratanter annuens, ciuitatem sibi fecit eremum, [Surrentū inuitatus,] eremitam sub monachali cucullo gessit. Monachus vero sub Bonifacio monasterij S. Agrippini Abbate, [in monasterio degit,] viro quidem doctrina præstante ac morum grauitare insigni, militare Deo cœpit, subesse potius quam præesse desiderans, atque discere magis tentans quod nesciret, quam docere impudenter quod ignoraret.

Lect. V

Hic vigiliis & orationibus incumbens, non tantum cum Angelo, acsi alter Iacob, vsque mane luctabatur, sed cum Elia speluncæ ot. o innixus, sibilum auræ tenuis degustabat, non tam lipposæ Liæ iunctus, quam speciosæ Racheli copulatus. Stiuam, quam acceperat aratri, non dimittebat, sed posita manu super aratrum, quæ retro sunt oblitus, ad anteriora se in horas extendebat, [pietati & mortificationi deditus:] tunc minus otiosus cum otiosus esset. Illecebras gulæ carnisque petulantiam lectione & oratione infrænans, ieiunio & quotidiana manuum opera edomabat, non modo cum satagente Martha Christum pascens in paupere, verum etiam cum Maria ad Christi pedes sedens, pauper ipse opipare pastus. Ligone & ascia non minus vtebatur, quam fabricatoris trulla & perpendiculo c

Lect. VI

…vt eius vinum ob sui optimi saporis virtutē, Antoninum nomine vocetur vulgo. Exstruxit quoq; oratorium quoddam, Diuoque Martino dedicauit, [sacellum suis manibus ædificat:] eiusque ostia perquam fabre dolauit, exsculpsit, atq; artificiose composuit, otiositatem omnium virtutum nouercā, cūctorumque vitiorum alumnam ita quotidiano labore effugabat, vt de virtute in virtutem strenue ascenderet, & inter Angelos crebro discurreret.

Lect. VII

Cum autem Abbas Bonifacius graui affectus ægritudine, capulo pene instaret, accersitis ad se Fratribus persuasit, vt post obitum suum, Antoninum, quem præ ceteris dignum decernebat, in Abbatem sibi eligerent. Quod illico monachi omnes communi consensu, pari voto, vnanimi studio, quam libentissime perfecerunt. Ipse autem diu, qua præstabat humilitate, reluctans, [Abbas eligitur:] & se potius ab aliis regendum, quam alios recturum existimans, importunis Fratrum precibus tandem deuictus, humillime consensit. Institutus itaque Abbas, talem se omnibus exhibuit, vt a singulis amaretur vt pater, timeretur vt magister, diligeretur vt socius, virga non minus vtens quam baculo, & desides correptionis verbere excitabat ad bonum, & infirmos sustentabat caritatis officio ne laberentur in vitium, infundens oleum & vinum in eorum vulnera. Nil aliis inconsulto imperabat, quod ipse prius consulto non egisset: opere potius docebat, quam voce. [præclare regit cœnobium,] Se ita Abbatem erga monachum gerebat, vt monachum optaret erga se acturum, si esset Abbas, nulli infestus, omnibus comis. Aliorum virtutes ita inuidebat vt vinceret, non vt negligeret: ita persequebatur vitia, vt vitiosos non exulceraret, sed conuerteret. Aliena facinora vt propria deflebat, & suam miseriam animaduertens, aliorum defectus benigne curabat; omnibus omnia factus, vt Christo singulos lucrifaceret. Opere potius quam verbo Fratribus se reddebat imitabilem, atque amari potius studebat quam timeri, & humilitate ceteris præstare, quam elatione superare.

Lect. VIII

In vno eodemque homine & deuotum præseferebat monachum, & humilem agebat Abbatem, non quærens quæ sua sunt, sed quæ alterius. Zelum sic exercebat, vt amaritudinem non sentiret: iustitiam sic operabatur, vt hypocrisi nulla afficeretur. Caritate profusus, a proprietate alienus, sua curabat, [suam & suorū vitam ad omnem sanctitatem instituoris] vt omnibus essent communia: communia prouidebat, vt nihil sibi reseruaret: prodesse cunctis, nulli obesse vnquam inuigilabat. Seniores, vt patres honorabat, iuniores in Christi amore, vt filios diligebat. Nil sibi carius cælo existimans, omnia mundi oblectamenta vt stercora reputabat. Quam felix Pastor, quam illustris qui gregem suum quandoque ita præibat imitabilis, vt tardos operum luce accenderet ad virtutes, & celeres verbo auerteret a vitiis: infirmos manna pasceret: paruulos nutriret lacte, & fortes reficeret pane & solido cibo. Tentationes dæmonum, oblectamenta carnis, mundique irritamenta fide firma, spe certa, caritate non ficta, superabat, suggestiones dæmonum oppugnans, carnis illecebras edomans, mundi luxum ludumque contemnens, vere Israëlita, in quo dolus non erat. Fidelis seruus & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam: qui accepta talenta non in sudario ligauit, nec effodit in terra, diligens vinitor, strenuus agricola, qui non minus laborauit in vinea Domini, quam in agris illius.

Lect. IX.

His demum studiis inuigilans vir Dei Antoninus, non velut villicus iniquitatis, sed tamquam seruus, qui in pauca fidelis super multa esset constituendus, intraturusque in gaudia Domini sui, graui mox ægritudine affectus, strato decubat, quieturus quidem a labore suo, [de sua sepultura quid statuerit?] & de talentis geminatis accepturus in breui mercedem suam. Monachi vero prospectantes Abbatem in momento deficere, mortique paullatim adhærere, post diuina eius monita, & salutis documenta, humillime percunctantur, vbi post funera vellet sepeliri. Quibus ipse sagaciter: Nec me intra nec extra vrbem sepeliatis, suppliciter oro, deuoti filij, piissimi Fratres. Quo dicto, corpus terræ commendandum alacriter dimittens, spiritum super æthera, ad eum qui dederat illum, feliciter emisit XVI Kal. Martij. [14 Febr. moritur: in mœnibus sepelitur.] Monachi autem extrema Abbatis verba diligenter & accurate scrutati, vno omnium consensu decreuerunt, venerandum Abbatis cadauer intra ciuitatis mœnia honorifice tumulandum. Quod & pie, & religiose confestim perfecerunt, aspirante eis gratia Spiritus sancti, qui cum Patre & Filio regnat Deus in seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Paulus Diaconus de gestis Longobardorum lib. 1 cap. 9 ita scribit: Certum est Langobardos ab intractæ ferro barbæ longitudine, cum primitus Winili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam, LANG longam, BAERT barbam significat. Cap. 8 ridiculam, vt ipsemet fatetur, fabulam de illius nominis origine narrat, & alibi sæpe a prolixa barba denominatos tradit, vti & alij quidam scriptores. [Lāgebardi a longa barda appellati, id est, securi vel hasta,] Nonnulli a Bardis Saxoniæ populis dictos affirmant. Haud scio tamen, an non a longis securibus aut lanceis, vel etiam machæris, dicti potius videri debeant. Langebarden gentis sermone nuncupatos minime dubium est. Perspicuum item lingua Teutonica, qua & illi vsi, Langli longum significare. Malim tamen a veteri vocabulo Barde, quod bipennim, asciam, dolabram significat, quam a Baerd, id est barba, deduci. Ita Hellebarde securim bellicam vocamus, ab hel quod lucidum, clarum, altum est, & barde. Ita Haeghebarde, securis est aut forfex maior, qua sepes nimium hirsutæ attondentur. Ysenbarde, stiria in longam veluti sicam geludurata. Plura id genus, vetusta præsertim, reperire facile esset vocabula. Nomen inde factum Langebardis coniicio, quod istiusmodi gestarent, & dextre vibrarent, longa cuspide contos. [qua in bellis vtebantur.] Id ex ipso Paulo Diacono eruo, qui lib. 5 cap. 10 ita scribit: Tunc vnus de exercitu Regis (Grimoaldi) nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quemdam Græculum eodem conto vtrisque manibus fortiter percutiens, de sella, super quam equitabat, sustulit, eumque in aëra super caput suum leuauit. Quid aliud est hic contus, quam hastæ lanceæue genus, longæ ac validæ, vt ea in aëra attolli eques e sella exturbatus posset? Neque existimandum, Regem solum eiusmodi conto vti solitum. Nam illi prælio Rex non intererat, vt nec contus eius illus afferri debuerit. Sed qui eum prægestare contum, siue bardam, Regi solebat vir fortissimus, in aciem descenderat alia armatus barda, vt Romualdo Principi virtutem suam probaret.

b Angaria scribi debuit, παρ ἀγγαρείας, violento & coacto ministerio. Patet Matth. 27. 32, & Marci 15. 21. ad quæ loca respexit auctor Lectionum,

c Hic aliqua desunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BRVNONE ARCHIEPISCOPO ET XVIII SOCIIS IN PRVSSIA,

An. Chr. ⅭⅠƆVIII.

Commentarius præuius.

Bruno Archiepisc. Martyr in Prussia (S.)
XVIII socii Martyres in Prussia (SS.)

Avctore I. B.

[1] Sinum Codanum, siue Balthicum mare, variæ circumsident nationes: ad Australe littus, quod inter Vistulæ annis ostia ac Samogitiam spatij iacet, Prußi tenent, Germanicæ an Slauicæ originis, nil modo attinet quærere. [Prussos maris Balthici accolus] Helmoldus Pruzorum nomine etiam Liuoniam ac Samogitiam complecti videtur, dum cis mare illud barbarum, vt vocat, seu pelagus Scythicum, primos ab Oriente Ruzos locat, dein Polonos, qui a Septemtrione Pruzos habeant, ab Austro Boiemos. Arctius aliquanto nunc patet nomen.

[2] Ea gens serius Christi fidem percepit. Nam Helmoldi æuo, qui Frederico I imperante scripsit, circiter ⅭⅠƆCLXX Christi annum, Pruzi necdum lumen fidei cognouerant, vt ipse Chronici Slauorum lib. 1 cap. 1 testatur. Et mox: Multa poterant, inquit, dici de hoc populo laudabilia in moribus, [fidei aduersantes] si haberent solam fidem Christi, cuius prædicatores immaniter persequuntur. Apud illos martyrio coronatus est illustris Boëmiæ Episcopus Adelbertus. Vsque hodie profecto inter illos cum cetera omnia communia sint cum nostris, [adit S. Adelbertus Ep. Pragensis;] solus prohibetur accessus lucorum & fontium, quos autumant pollui Christianorum accessu. Ista Helmoldus. Passus est autem sanctus & gloriosissimus Martyr Christi Adalbertus IX Kal. Maij, imperante rerum Domino Ottone III pio & clarissimo Cæsare, feria sexta, vt tradit illius Vitæ scriptor, quam XXIII Aprilis dabimus: Imperauit Otto III ab anno ⅠƆCCCCLXXXIV vsque ad XXIII Ianuarij ⅭⅠƆII. Bis eo imperante incidit dies XXIII Aprilis in feriam sextam; [eoq; occiso,] anno imperij eius III & XIV, Christi ⅠƆCCCCLXXXVI & ⅠƆCCCCXCVII, quibus littera Dominicalis C fuit. Non potest priori martyrium subiisse S. Adalbertus. Nam Gregorio V Papa iubente Pragam reuersus, eodem annuente Prussos paullo post adiit. vt ex citata iam illius Vita patet: atqui anno demum ⅠƆCCCCXCVI Pontifex renuntiatus est Gregorius. Anno igitur ⅠƆCCCCXCVII coronatus martyrio est Adalbertus.

[3] Eius vel exemplo, vel etiam monitu, eamdem prouinciam Bruno petiit, & cum XVIII sociis eamdem martyrij lauream retulit anno ⅭⅠƆVIII. Erat is illustri genere ortus, Ditmari Episcopi Merseburgensis (quem constat Sifrido Comite natum) consanguineus. [S. Bruno Querfortensis,] Prosapiam Brunonis disertius exponit Paulus Langius monachus Bozauiensis Ord. S. Benedicti in Chronico Citizensi: Bruno, inquit, Episcopus & Martyr, & ipse nostri ordinis, Apostolicus extitit prædicator. Qui natione Saxo, ex illustri Baronum de Querffurt prosapia genitus, educatusque in monasterio Magdeburgensi sub Adelberti cura & magisterio Archiepiscopi supradicti, creuit in religionis probatissimæ & eximiæ virum sanctimoniæ. Petrus Cratepolius lib. de SS. Germaniæ, ex illustri Saxonum Ducum familia ortum scribit. Est Quernfurtum inter Salam, Vnstrutum, Rauam amnes sita ditio, quæ peculiares olim Comites habuit, nunc Mansfeldiæ coniuncta est: sed ex Quernfurtensibus genus ducunt, qui Mansfeldiam tenent clarißimi Comites. [nō Italus,] Falluntur Trithemius in lib. de scriptorib. Eccles. & Guilielmus Eysengreinius in Catalogo testium veritatis, dum volunt natione Italum fuisse Brunonem: itemq; Sixtus Senensis, qui lib. 4 Bibliothecæ ait in Italia natum & eruditum.

[4] Idem Trithemius lib. 2 de viris illustrib. Ord. S. Benedicti tradit fuisse monachum cuiusdam cœnobij in Italia, [nec in Italia monachus.] cuius nomen non occurrebat scribenti, idq; repetit lib. 3 cap. 230 & lib. 4 cap. 116. At Sixtus Senensis monachum Cassinatem ait fuisse. Probabilius est (quod & Gabriel Bucelinus in Germaniæ annalib. ad annum 1008 annotauit) Magdenburgi, [sed Magdenburgi,] vbi cum Ditmaro litteris erat eruditus, monachum deinde esse factum. Ædificauerat illic monasterium, Edithæ sanctißimæ coniugis suæ hortatu, Otto Magnus: deinde in Sedem id Archiepiscopalem mutandum curauit, monachis in suburbanum collem translatis. Adalbertus porro, sub cuius magisterio & cura educatum Brunonem Langius scribit, Treuiris in S. Maximini cœnobio monachus fuerat, & Rußiæ ordinatus Præsul. Inde a Gentilibus pulsus, primus Magdeburgensis Archiepiscopus anno ⅠƆCCCCLXX, XV Kal. Nouembris Apostolica auctoritate constitutus est, vt scribit Ditmarus, cum monasterio post Annonem & Otwinum, ad Episcopatum alibi euectos, Richarius præesset, qui & sibi delatum Episcopale munus deprecatus est. Ad illum ergo sanctißimum Antistitem Adalbertum missus est alter Adalbertus, (qui deinceps Pragensis Episcopis & Prussorum Apostolus fuit) deditq; Magdenburgi Othrico doctißimo monacho operam, donec is Archiepiscopo Adalberto anno XIII suæ ordinationis vita functo, [vbi litteras didicerat:] successor electus, in Italiam ad Ottonem II abiit, ibiq; extinctus est. Hic ergo litteras quoque didicit Bruno, vel eodem superstite Adalberto Archiepiscopo, vel post illius decessum, quippe qui Geddonem philosophum audierit, quem verisimile est post Othricum scholæ præfectum fuisse.

[5] Ad Aulam postea ab Ottone III euocatus Bruno, magna beneuolentiæ significatione susceptus; [Aula relicta monachus factus,] post paullo eam omninoq; seculum deseruit, vitam religiosam complexus. Elias Reusnerus in auctario operis genealogici pag. 45 scribit Canonicum Magdeburgium fuisse, post monachum Benedictinum. Trithemius lib. 3 de viris illustrib. Ord. S. Benedicti cap. 230 prædicat eum moribus & conuersatione sanctissimum, doctrina quoque & scientia Scripturarum valde præclarum. Et lib. 4 cap. 116 ait scientia Scripturarum & morum honestate nobiliter effulsisse. [sanctitate & doctrina clarus,] At lib. 2 cap. 85, Scripsit, inquit, præclarum opus in Genesim, & nonnulla alia, quæ ad manus nostras non venerunt. Eadem habet in lib. de Scriptorib. Ecclesiasticis, [non tamen scriptis:] & post eum Eysengrenius & Sixtus Senensis. Verum, vt optime Arnoldus Wion animaduertit, ij Brunoni huic tribuere, quæ alterius sunt S. Brunonis, Signiensis in Italia Episcopi, ac deinde monachi in monte Cassino, cuius Vitam dabimus XVII Iulij: eius enim extant non solum in Genesim commentarij, sed & in totum Pentateuchum, & aliæ præclaræ lucubrationes Venetiis excusæ anno ⅭⅠƆⅠƆCLI.

[6] Prodiit dein duodecimo post anno sanctis suis e latebris Bruno, Adalberti Martyris, vt reor, tropæis potißimum excitatus: statuitq; & ipse Gentilium terras adire, vel Christo eos lucraturus, vel sibi martyrij comparaturus triumphum. Neque eam tamen suo nutu aggressus est expeditionem. Sed Romano primum Pontifici coram consilia aperuit sua: qui fausta apprecatus, censuit Episcopali ornandum dignitate, & Pallium, quo consecratus insigniretur, dedit. Detulit id secum in Germaniam Bruno, & probante quæ moliebatur S Henrico Rege, Merseburgi consecratus est a Taginone quarto Magdeburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo, [fit Archiepiscopus,] quem Reineccius & alij Tagmonem appellant; Krantzius Dagonem; Bucelinus Dadonem, Dageni, Dudonem; Paulus Langius Dagenonem.

[7] Martyrologium Romanum Brunonem indigetat Rutenorum Episcopum. Quare eum Antonius Demochares lib. 2 de Missæ sacrificio cap. 25 Rutenensibus in Gallia Episcopis perperam annumerauit. [non Rutenorum Galliæ,] Quem secutus Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani ad XIV Februarij ita scribit: Apud Rutenos passio S. Brunonis Episcopi & Martyris, qui gregem suum viscerali amore complectens, fidemque & iustitiam seruare contra omnem impieratem & iniustitiam contendens, ab iniquis, quos insectabatur boni Pastoris voce, ceu a lupis ouis, imo ouilis generosus aries, ferociter interemptus, agonis supremi coronam emeruit sempiternam. Fatemur esse quidem Rutenos Galliæ populos, quorum ciuitas vulgo Rutena appellatur, Gallice Rodez en Rouergne; sed alij sunt finitimi Polonis Ruteni, qui rectius forte Russi aut Rossi appellantur, & S. Brunonis ætate adiuncti sunt Christo. Baronius to. 11 ad an. 1008 nu. 5 existimat, [sed Russorum,] cum in Prußiam intulisse fidem Bruno dicitur, Prußiam pro Rußia poni. Verum qui tum viuebat Ditmarus, multaq; de Rußis scripsit, diserte ait eum ad Prussiam perrexisse, ac deinde in confinio prædictæ regionis & Russiæ occisum. Erat quidem haud multo ante Wlodimirus Rußorum Rex cum duodecim filiis ac gente fere vniuersa Christiana religione initiatus: sed quia Græcanicos ritus, etsi orthodoxus, sequebatur, merito ambigi potest, an Latinum Antistitem vel expetierit vel omnino fuerit admissurus, nisi fortaßis vt extraordinarium Pontificis Maximi Legatum. Verisimilius est, Brunonem non Rußis, [vel potius Prussorū:] sed Prußis Apostolum & Episcopum fuisse destinatum. Certe quo tempore aduersus Iaroslaum Wlodomiri filium bellum geßit Boleslaus, erat proprius Kiouiæ; Russorum tunc metropoli, Archiepiscopus, vt ex eodem Ditmaro constat. Alios tamen Russos adhuc tunc Ethnicos fuisse colligimus ex Vita S. Romualdi VII Februarij cap. 8, vbi memoratur ipsorum Rex a S. Bonifacio, eiusdem Romualdi discipulo conuersus.

[8] Comites videtur Bruno, sanctiq; operis adiutores, ex suo monasterio secum duxisse. Octodecim certe quidem cum eo mortem oppetiere: sed eorum nonnulli Prußi fortaßis neophyti fuere. [fauente Rege Poloniæ Boleslao,] Fauit præclaris Brunonis conatibus Boleslaus Polonorum Rex, quem Chabrum Rußica voce, id est, Animosum & Potentem, ob res præclare gestas, cognominatum tradit Matthias Michouius historiæ Polonicæ lib. 2 cap. 7. Is cum S. Adelberti Martyris corpus Gnesnam reportandum, ibiq; magnifice collocandum curasset; Brunonem ac socios, sancti Martyris cœpta vrgentes, amplis muneribus prosecutus est, illiusq; exemplo alij Poloni Proceres. Et Prußiam idem Boleslaus bello adortus, [eumq; donis honorante,] ad pendenda tributa traditur coëgisse. Id tamen, si recte computum init Michouius, post S. Brunonis cædem contigit: in eius fortassis vltionem.

[9] Porro quæ a religioso ac munifico Princepe acceperat Bruno, ea mox Ecclesiis ac familiaribus suis & pauperibus diuisit, vt Ditmarus testatur. Quod argumento est, aliquanto amplius quam S. Adalbertum profecisse, qui & Ecclesias isthic excitarit: [in Prussia cū fructis prædicat,] nisi forte Poloniæ Ecclesiis regia dona ab eo erogata sensit Ditmarus. Vt vt est, horrida Prussorum corda non potuit facile mollire. Quamdiu in eo colendo agro desudarit, inde colligi potest, quod non ante annum Christi ⅭⅠƆV est Episcopus ordinatus a Taginone, [non diu:] qui ipso eodem anno II Februarij Magdenburgenses insulas suscepit. Lituanos ab eo conuersos censet Bucelinus. Nam in annalibus ita scribit: Magnus Germaniæ Apostolus cælos triumphans laureatusque ingreditur S. Bruno monachus S. Ioannis Magdenburgensis cœnobij, idem illustrissimæ familiæ decus æternum, [nec Lituanos conuertit:] Gebhardi Saxoniæ Ducis germanus: qui post Lithuanos ad Christum conuersos, cum in Prussia magno similiter fructu laboraret, a barbaris quibusdam crudeliter interemptus est. Ferme CCCC post eius martyrium annis conuersi sunt Lituani sub Iagellone & Vitoldo: licet subinde quidam veritatem amplexi ante id tempus reperiantur, sed non gens vniuersa. Neque video qui potuerit amplißimam prouinciam triennio ita imbuere religione, vt sacris ibi ordinatis ad Prussos ei abire licuerit.

[10] Quod idem ait Gebhardum Saxoniæ Ducem fuisse, nescio quo auctore id affirmet. [non fuis eius frater Dux Saxonir.] Elias Reusnerus in operis genealogici auctario pag. 45 vbi stemma exhibet Nobilium Dominorum Querfortensium, a quibus Comites Mansfeldenses suam deducunt originem, Brunonis fratres recenset Gebhardum & Burchardum, sororem Elisabeth quam ait Pragæ Abbatissam fuisse. Burchardo genitum ait Gebhardum alium, cuius filius Lotharius Dux Saxoniæ creatus ab Henrico V Imp. ac demum anno ⅭⅠƆCXXV Imperator. Sed neque Gebhardus pater, neque Gebhardi huius patruus, Brunonis germanus, Duces Saxoniæ nominati apud Saxonicarum rerum scriptores reperiuntur. Seniori illi Gebhardo, vt tradit idem Reusnerus, ex antiquis familiæ monumentis, vt reor, vxor fuit Sophia Mansfeldensis, quæ nouem illi liberos vnico partu edidit, quos omnes in fonte limpidissimo infra Querfortum Bruno patruus baptizauit, cuius nomen postea retinuit. An ex iis fuerit Mechtildis, [fratris nepos S. Bruno Ep. Herbipolēsis.] quæ Conrado Carinthiæ Duci nupta fuit, non indicat. Ea mater fuit S. Brunonis Episcopi Herbipolensis, cui ipsa a patruo suo, quo de hic agimus, Brunone Martyre indidisse nomen videtur. Geminorum e numero fuit Burchardus, Mechtildis frater.

[11] Anno ⅭⅠƆVIII XIV Februarij, cum XVIII suis comitibus interfectus est S. Bruno. Ita Marianus Scotus ad eum annum: [ipse eum 18 sociis martyrio coronatus anno 1008.] Brunus Episcopus a Prucis multis suppliciis affectus, & pedibus manibusque abscissis, postremo capite plexus cælos petiit. Idem habet Vrspergensis. Paulus Langius: Qui cum constantissime nouis frugibus Dominicum locupletare agrum satageret, & Christum assidue ingenti ardore memoratis euangelizaret gentibus, in confiniis Russiæ, ab quibusdam induratis & furibundis fidei irrisoribus, manibus truncatis & pedibus, lingua insuper præcisa, ac erutis sancti viri oculis, ad palmam peruenit martyrij. In Sigeberti Chronico id anno ⅭⅠƆIX dicitur contigisse, in Miræi editione ⅭⅠƆX. Meminit eiusdem martyrij Krantzius Saxoniæ lib. 4 cap. 28 & Metropolis lib. 4 cap. 3. Trithemius item & Sixtus Senensis supra citati: & Trithemius quidem multos suscepisse labores, multis claruisse signis, antequam interficeretur, tradit.

[12] Subiiciemus Ditmari de Brunonis agone ceteris exactiorem narrationem, quæ & in tertia Surij editione Idibus Octobris excusa, [die 14 Febr quo colitur,] cum alium martyrij diem ipsa exhibeat, videlicet XVI Kal. Martias. Quo die in generali Catalogo SS. ita scribit Ferrarius: In Prussia passio SS. Brunonis Episcopi & sociorum. Eodem die MS. Kalendarium Ordinis S. Benedicti: S. Brunonis Archiepiscopi Ruthenorum, martyrizati a Ruthenis, prius monachi in Italia. Nec in Italia monachum fuisse, nec a Rutenis interfectum, iam ante ostendimus. Saussaius eodem die illum refert, sed quod Rutenis Galliæ populis eum tribuit, iam refutatum.

[13] Martyrologio Romano inscriptus est XV Octobris his verbis: [ab aliquibus 15 Octob.] In Prussia S. Brunonis Episcopi Ruthenorum & Martyris, qui Euangelium in ea regione prædicans, ab impiis tentus, manibus pedibusque præcisis, capite truncatus est. Eadem habent illo die Arnoldus Wion & Hugo Menardus. Benedictus quoque Dorganius ita scribit: S. Brunonis Episcopi & Martyris, Prussorum & Lituanorum Apostoli. Censet Baronius in annalib. ad annum 1008, eo die factam illius translationem, cum XIV Februarij constet interemptum. Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 29 de eodem sancto Antistite multa scribit: [quo forte trāstatus.] illud mendose, Idib. Octobris obiisse.

VITA
auctore Ditmaro Episc. Merseburg.
ex codice MS. & editione Reineccij.

Bruno Archiepisc. Martyr in Prussia (S.)
XVIII socii Martyres in Prussia (SS.)

BHL Number: 1470
ab

[1] Fvit quidam c Brun nomine, contemporalis & d conscholaris meus, ex genere clarissimo editus, [S. Bruno nobilis,] sed Diuina miseratione præ ceteris parentibus suis inter filios Dei dilectus. Hic ab e Yda venerabili matre sua vnice dilectus, magisterio f Geddonis philosophi traditur, & omne quod habere debuit cum abundantia ei præbebatur. Huius pater g Brun dicebatur, senior clarus & per omnia laudabilis, amicus mihi consanguinitate & omnibus familiaritate erat proximus. [puer liberaliter educatus:] Filius autem eius & æquiuocus cum mane ad scholam ire debuisset, antequam ab hospitio exiret veniam petiit, & ludentibus nobis in oratione ipse fuit. Otio negotium præposuit, & sic fructificans ad maturitatem peruenit. [fit monachus:] A tertio Ottone igitur desideratus suscipitur. Quem non longe post deserens, solitariam vitam quæsiuit, & de opere manuum suarum viuebat.

[2] Regnante vero, Dei gratia, secundo Heinrico post mortem gloriosissimi Imperatoris, Merseburg veniens benedictionem Episcopalem cum licentia Domini Papæ ab eo petiit, [factus Episcopus,] & eius iussione ab Archiepiscopo Thaginone consecrationem, & quod ipse huc detulit Pallium ibidem suscepit. Dehinc ad lucrum h animarum, laborem grandis & diuersȩ viæ subiit, castigans & crucians corpus suum inedia & vigiliis. [fauente Rege Poleniæ] Multa a Bolizlauo ceterisque diuitibus bona suscepit: quæ mox Ecclesiis & familiaribus suis & pauperibus, nil sibi retinens, diuisit.

[3] Duodecimo i anno suæ inclytæ conuersionis ad k Pruciam pergens, steriles eius agros semine diuino fœcundare studebat. [prædicat Prussis:] Sed spinis pullulantibus horrida non l poterant facile mollire. Cum itaque in prædictæ regionis confinio & m Rusciæ, primo ab incolis prohiberetur, & plus euangelizans capitur, & amore Christi, [occiditur cum 18 sociis:] qui Ecclesiæ caput est, XVI Kalend. Martij, mitis vt agnus decollatur, cum decem & octo suis sociis. n Quorum corpora insepulta iacuerunt, quoad vsque Bolizlauus id comperiens ipsa mercatus est, [corpora redimit Rex Poloniæ.] & domui suæ futurum solatium acquisiuit. Facta sunt autem hæc tempore Serenissimi Regis Henrici, quem omnipotens Deus triumpho tanti Præsulis honorificauit, &, o vt spero, multum saluauit. [S. Brunonis pater fit monachus.] Pater autem prædicti Antistitis longe post infirmatus, &, vt ipse mihi narrauit, præcepto filij monachicum habitum suscepit, & quartodecimo Kalend. Nouembris in pace quieuit.

[Annotata]

a Lib. 6 Chronici.

b Quipenes nos est, fuit olim collegij Paderbornensis Societatis Iesv.

c Ita MS. at Reineri Reineccij editio, Bruno.

d Eadem Reineccij editio, conscholasticus.

e Rein. Ida.

f Rein. Giddonis.

g Idem, erat Bruno.

h Idem, animæ.

i Reinec. conuersionis ac inclytæ conuersationis suæ.

k Fefellit ergo Philippum Cluuerium memoria, dum German. antiq. lib. 3 cap. 44 ita scribit: Prussiorum primus, quorum scripta extent, meminit Helmoldus in Chronico Slauorum. At fuit Helmoldo 150 annis antiquior Ditmarus. Omitto inter vtrumque medios Marianum supra citatum, & auctorem Vitæ S. Adalberti &c.

l Rein. potuit, forte melius.

m Rein. Russiæ. Male ergo Cluuerius loco cit. Russi nullo vnquam æuo prope Prussiam incoluerunt.

n Reinec. Corpora tot Martyrum.

o Idem, vt multum spero.

DE B. CHRISTINA EX TERTIO ORDINE S. AVGVSTINI, SPOLETII IN VMBRIA,

AN. ⅭⅠƆCCCCLVIII

Commentarius præuius.

Christina de Vice-Comitibus, ex tertio Ordine S. Augustini, Spoletii in Vmbria (B.)

BHL Number: 0000

G. H.

[1] Spoletium Vmbriæ vrbs antiqua ac munita, olim in Ducatum erecta, regioni circumiacenti hactenus nomen titulumq; suum communicauit. Præter alias religiosorum hominum domos, [Spoletij] plura extant in Spoletino Ducatu monasteria Ordinis Eremitarum S. Augustini, quorum prouincia Vallis Spoleti appellatur. Eorum monasteriorum syllabum, [apud Augustinianos] quæ quidem extabant anno ⅭⅠƆⅠƆLXX, edidit Alphonsus de Herrera par. 2 Alphabeti Augustiniani pag. 414. interq; ea secundum collocat Spoletinum: cuius ædem S. Nicolao Episcopo sacram anno ⅭⅠƆCCLXV Fratribus Eremitis S. Augustini donauit Episcopus Spoletinus Bartholomæus Voratus. Ditatur hæc ædes, inquit Herrera, pretiosis exuuiis B. Christinæ de Vice-Comitibus de Spoleto, [in altari est corpus B. Christinæ de Vice-Comitibus,] quæ in arca supra altare S. Michaëlis honorifice custodiuntur. Idem Herrera par. priore pag. 138 ad huius Vitam eadem repetit. Quiescit, inquit, sacrum Christinæ corpus, integritate virginea incorruptum, Spoleti in vrna, siue arca, supra altare sancti Archangeli Michaëlis, in templo S. Nicolai Ordinis Eremitarum S. Augustini. Quæ etiam scribit Iacobillus de Sanctis ac Beatis Vmbriæ ad XIV Februarij.

[2] Imaginem B. Christinæ & S. Claræ de Monte-Falco altari S. Monicæ impositam esse in monasterio Pisano scribit Simplicianus a S. Martino in Historia Augustiniana pag. 626. [imago Pisæ in altari.] Colitur B. Clara de Monte-Falco XVII Augusti. Imagines B. Christinæ, addit Herrera, titulo & diademate referunt fæminam Beatarum numero adscriptam. [Beata declarata creditur:] Quod obtenta Superiorum facultate factum credi tradit Ludouicus Torellus in Compendio Vitarum virorum ac fæminarum sanctitate illustrium Ordinis Augustiniani centuria 3 cap. 86, adiuncta inscriptione, quæ prope eiusdem corpus appensa legitur his verbis: [mortua an. 1458.] Anno Domini MCCCCLVIII, die XIV mensis Februarij, hora quinta decima, migrauit de seculo B. Christina Virgo, innumeris decorata miraculis, cuius corpus in ecclesia S. Nicolai de Spoleto est reconditum. Herrera eadem habet cum hoc Epigrammate ad tumulum:

Virginis illustris Christinæ hic sanguine Diuæ
      Ossa sub hoc tumulo sancta sepulta iacent.
Ipsam Augustini pia regula sustulit. O quam
      Limite seruato fortis & acris erat! [ex tertio Ordine S. Augustini.]
Clara Ducum veteris Comitum-vice gloria gentis
      Italiæ, vt radiet, cernite, signa docent.

Tertium S. Augustini Ordinem a duodecimo ȩtatis anno suscepisse Christinam, & nigra cuculla adinstar Fratrum Eremitarum D. Augustini indutam fuisse scribit idem Herrera.

[3] Vitam B. Christinæ conscripsit olim Coriolanus, vt ipsemet in Chronica apud Herreram testatur: Christina, ait, de Vice-Comitibus, nostris temporibus obiuit Spoleti cum innumeris miraculis, [Vita olim scripsit Coriolanus,] cuius vita & sanctitas, sicut in Vita, quam de ipsa edidimus, constat, stupenda fuit. Hæc ob memoriam Passionis Christi clauo perforauit pedem suum. In die Veneris comedebat absinthium, & acetum felle mixtum, ob memoriam Saluatoris nostri Domini Iesu Christi, bibebat. Quam Coriolanus scripsit Vitam B. Christinæ, [nuper Cornelius Curtius,] se habere MS. testatur Herrera: aliam hic damus, sed stylo nitidiore excultam a Cornelio Curtio Ordinis Augustiniani historiographo generali, & Coloniæ anno 1636 excusam. Adiungimus Carmina pro Diua Christina composita ab Adamo de Montaldo, siue Montalto, Genuensi, qui in eodem Ordine Augustiniano circa an. ⅭⅠƆCCCCLXX floruit, [carmina de illa Adamus de Montaldo circa an. 1470.] & Philippo de Leuiz Cardinali, at que Archiepiscopo Arelatensi dicauit Ioannis Aretini Orthographiam. Carmina illa ex veteri membrana monasterij Spoletini, sed mutila, edidit Herrera his verbis:

[4]

Nota de Nigrarum gremio data gloria terris,
. . . . . . . . . . . .
Ecce Augustini Virgo immaculata parentis,
Exemplum humanæ per opaca piacula vitæ,
Filia, quæ quondam teneris exarsit in annis, [Vitæ epitome,]
Subdere se rigido, Christo auxiliante, labori.
Stabat habens habitum sacra Religiosa cruentum,
Cilicij introrsum domitans sua membra flagellis.
Tota videbatur siliqua contenta refundi.
Morte tenus fuerant ieiunia panis & vndæ:
Sæpe cibo cineres, asperrima vita, tot annis
Miscuit, vrgebant lacrymæ noctesque diesque.
Sæpe flagellatum faciendo precamina corpus.
Destitit attonitum grauibus, dum vita manebat,
Vulgus imaginibus, quibus arida nympha rigebat.
Formosum diadema patris, spectabile sidus,
Lumen & Italiæ, decus immortale potentis, [an gloria]
Inter Amadryadas turbatis … campis
Clara refulgebat Christinæ inuicta, nec vsquam
Defuit armato contra idola marte triumphus.
Ornauit benedicta patrem, Monicamque gementē
Pro genito; atque Eremi lux Tolentina coruscat.
Si qua fuit mulier titulis famosa Latinis,
Si qua per Italiam sacra Virgo refloruit annis
Niue pudicitiæ, aut si qua est celeberrima mundo,
Sol micat hæc soboles, atque eminet alma. Quid vnquam
Vlterius? redolet nitidis eremita tiaris.
Prata virent, cælumque exultat imagine tantæ
Virginis. Accelerat gens Spoletana per vrbem
Accensas offerre faces. Tot stantia circum
Vota dabat populum & pendentia signa Latinum.
Plaude Augustini, & manibus iace lilia plenis
Regula, da flores roseis circum ista quadrigis.
Marmora qui hæc relegis, tumulum cole, munera confer.
Oscula fer lapidi pia Virginis ossa tegenti.
Audiet Omnipotens populorum vota, precantis
Christinæ in meritis, superasque extollet in auras.
Vosque viatores huc huc dare vota venite:
Vt dedit hæc aliis, vobis dabit auxiliumque.

[5] Vitæ eiusdem compendia ediderunt varij historici Ordinis Eremitarum S. Augustini, vt ex Cornelio Curtio Franciscus Lahierius noster in Menologio Virginum ad hunc XIV Februarij, & Ludouicus Iacobillus supra relatus.

VITA
auctore Cornelio Curtio.

Christina de Vice-Comitibus, ex tertio Ordine S. Augustini, Spoletii in Vmbria (B.)

Avctore Corn. Cvrtio.

CAPVT I
Res a Christina gestæ: eius obitus: sepultura.

[1] Vice-Comitum a Mediolanensium domus a multis toga sagoque clarissimis Principibus illustris diu fuit: [Christina illustri progenie orta,] sed Christina omnem familiæ claritudinem superauit: quæ non modo per Insubriā, sed Picenum etiam totamque Italiam sanctitatis suæ radios transmisit.

[2] Altioris vitæ spiritu eam agi primi statim anni prodiderunt. Vix primum lustrum absoluerat, cum virgo imbellis acre bellum carni indixit, [a primis annis ieiunio dedita:] in quam flagris asperrimis sæuiebat, & certas sibi esuriales ferias præscripsit, quas orationum suauitate condiebat. Rarum in teneris annis exemplum obstupuere cognati & cogniti, futuræque vitæ certum id præsagium iam tum habuerunt.

[3] Parentes, qui Deo, filiæque & sibi inprimis exinde gratulari debebant, more & amore humano, nepotum magis quam virtutis cupidi, moram iniicere voluerunt tam sancto exercitio, & occinere castissimis puellæ auribus ingratum hymenæum. [a parentibus ad nuptias destinata,] Alterum ergo vitæ lustrum nondum egressa, quando aliæ adhuc nuces tractant, ad nuptias transire iubetur: Christina vero, vel solo nominis sui etymo monita, Christum sponsum iam diu cogitabat, cui soli pudoris sui lilium sacrare statuerat, neque odorem eius libandum mortali homini concedere. Genus, diuitias, formam adolescentis pater laudare: Virgo, & ista & alia omnia præ cælo insuper habere. [se Christo maritat:] Ille sacris argumentis probare connubia, & thorum maritalem verbis euangelicis etiam celebrare: hæc vero pluris æstimare immaculatas Agni nuptias, & in pretio non æstimabili habere præmium virginale. Velitatio hæc acris iuxta ac longa annis non minus duobus durauit, cum voce a cælo animata, proponit Sirenia propinquorum lenocinia fugere, & declinare periculum, in eremo tutius inter feras, quam parentes victura.

[4] [fugit in solitudinē:] Alas itaque quæ non habuit, animos sumpsit, & nocte concubia, paternis relictis laribus, in loca sola aufugit: cum prius familiarem virginem, quæ sequeretur, ad præsignatas siluæ latebras, auctore Numine, inuitasset. Illic plusculos dies sine socia, sine cibo vixit. Sed cæli interim deliciis satura ebriaque, densum fluentibus inter orandum lacrymis.

[5] Sodalem aduenientem, seque ipsam nigro, qui Eremitarum Augustinianorum est, [vestē eremiticam induit:] cucullo induit: vt hac se veste cælo signarent, hominibus autem viuerent ignorabiles. In eam caussam nullo stabiles loco, crebro latibulum suum mutarunt, ad maxime remota horridaque siluarum penetrantes. Ita absolutum decem annorum curriculum, herbulis tantum, quas eremus dabat, & fontana victitantibus.

[6] Veritæ insuper, ne hæ quoque lautitiæ ad carnis petulantiam excitabulum fierent, [asperam vitam ducit:] perquam duriter corpus habuerunt, assiduis vigiliis longoque orationum numero exercitum, & verberibus crebris in seruitutem datum. Hisce earum studiis cȩlum quoque benigne adspirauit, vt tenellum corpusculum neque frigoris asperitas læderet, neque solis ignes adurerent, neque affligeret loci duritia, neque corrumperet temporis diuturnitas. Videres rediisse patrum Hebræorum felicitatem; quibus in deserto continuum a cælo alimentum pluit, & vestimentis sua durauit integritas.

[7] [Romanam peregrinationem instituere a cælo iubetur:] Annorum decas fluxerat, cum diuino monito iubetur Christina sacram profectionem instituere, & Romana Apostolorum limina osculo salutare. Vrbem ergo ingreditur ætatis suæ anno circiter vigesimo. Credi non facile potest, quanto gaudio perfundi cœperit, cum loca tam multorum Martyrum sanguine purpurata, tot sanctorum corporum monumentis celebria adspiceret. Dixisses, fontes esse illius oculos, ita large manantibus dulcium lacrymarum riuis scaturiebant. At vero cum b Veronicæ sacram sindonem, & in ea expressum Sponsi sui multo sanguine madentis vultum videret, rerum omnium sensu destitui, & in statuam saxescere visa est: ita penito dolore, suo Christo Christina condoluit.

[8] [tendit Assisium:] Aderant Calendæ Sextileis, & Virgini animus petere Assisium, Reginamque Angelorum (de Portiunculis vulgo vocant) pietatis officio deuenerari; ac veniæ gratiam, quam stato illic tempore cælum indulget, lucri facere. Commodum accidit, vt in via Spoletij apud Galitiam religiosissimam feminarum amicum diuersoriolum reperiret. Inde transiit ad sanctam Magnæ Virginis ædem: vbi tanta piorum hominum vnda confluxerat, vt luctando per confertam multitudinem vix euadi illuc posset.

[9] Dum vis fit, & Christina huc illuc, quasi in procelloso mari, ab æstu feruentis populi, propellitur, socia eius, quo nescio abrepta, numquam postea visa fuit. Anxia Christina Assisium totum oberrat. Fulginij, in Falconio-monte, Meuaniæ, Spoletij, & vbi non, eam, sed frustra, inuestigat. Cum in quæstione tam diu ei fuisset, Romam reuertitur, illic etiam, [iterum Romam abit, illinc Assisium reuertitur:] pro reperiunda sua, nihil omissura. Ibi quoque nodum quærit in scirpo. Cum ergo turturis instar sola inter suspiria & gemitus annum exegisset, recurrente Sextili iterum ad Reginam Angelorum Assisium cogitat.

[10] [in oratione per noctas:] Spoletij eamdem hospitem habuit Galitiam, quam & viæ comitem secum Assisium traxit. Peracto ibi studiose pietatis obsequio, matrona reditum adornabat: sed comitari eam Virgo non sustinuit, quod noctem insequentē sancto peruigilio consecrare statuisset.

[11] Postridie ergo legit illius vestigia, & Spoletium reuertit quidem, sed diuertit ad hospitalem pauperum domum: vbi amice accepta, sex totos menses produxit, [in zenodochio ægrotis famulatur Spoletij:] ministrando pauperibus, & ægrotis famulando tam sedulo, vt ære multo conducta videretur.

[12] Interim, dum benigne ibi alios habet, in corpus suum crudelis est, adeo immani c castigatione; vt non tantum vibicibus liuedinis depictum dorsum, sed profundis etiam stigmatibus plagosum vtrumque latus circumferret. Dominicis diebus pauxillulum vini sumebat, quo ad reliquum hebdomadis in pane cibario & aqua ieiunium se roboraret. [pœnitētia operibus incumbit:] Durum solum illi pro cubili erat, securus castitati thalamus: pro interula asperrimum cilicium, tuta contra carnis iaculum lorica: pro veste superiori ex panniculis cento consutus, quo ceu muliebri mundo, quantum nulla alia virgo, superbiebat. Alteram noctis partem cubitu, alteram genuflexione transigebat. At vero ne somnus, quo premi imbecille alioqui corpusculum aliquando senserat, inuitæ subreperet, collum sibi fixo ad parietem funiculo, illaqueabat, a quo, capitis ad somnum declinatione intenso, vigilare moneretur.

[13] [inter orādū radiare visa:] Interea a precibus numquam desistebat: in quibus ita feruebat, vt sæpe non sui, non vitæ compos pro exanima haberetur. Imo orantem nocte intempesta ignes cælestes honorare non ab vno aut semel visi, qui splendidissimis eam radiis ambiuerunt. Quotidiana pene apud Sacerdotem exomologesi animum expiabat, & parabat ad Eucharisticum epulum. Tota vero erat in commentanda Sponsi sui passione: cuius memoriam vt plane imbiberet, sextis quibusque feriis bibit acetum felle mixtum. Porroin Cruce Domini viuebat, vt Domino posset commori.

[14] [tota est in meditatione Dominicæ Passionis.] Illud æterna memoria dignum miraculum magis, quam exemplum. Percurrebat curioso piæ mentis oculo omnia patientis Sponsi sui mysteria, & in singulis examinabat attente Diuinæ erga homines caritatis pondus: cum autem ad immanem manuum pedumque clauationem attonito diu animo obstupuisset, seipsam verbis Deo plenis ita adhortata fertur: Vah te ingratam, & terræ cælique propudium! Ecce Sponsus tuus, quam multo sanguine pro te fluit! quam dira sibi tormenta inferri pro te amat! vt denique te sibi adfigat, quam horridis clauis infami se ligno adfigi patitur! ecquid tu vicem illi reddis, aut redhostis insigni aliquo amoris testimonio? O mi Sponse, inquit diuino igni accensa Christina, quis mihi det dolorum tuorum, quos pertulisti, partem aliquam in hoc etiam corpusculo persentiscere?

[15] Et ecce, non exiguum clauum fixum auellit a proximo pariete, [clauo pedem suum transfigit,] & valido illum nixu, per alterum pedem transadigit. Ita non satis illi fuerat imbibisse patientis Sponsi memoriam, nisi quoque fortiter infixisset. Inter hæc corporis animique præclara exercitamina, Spoletij mensibus sex peractis, adornat iter Romam ad quadragintadiale ieiunium. Prope enim aberant insolentiæ publicæ solennes dies, quos Christiani adhuc de veteri superstitione aliquid sapientes, Bacchanales nuncupant. Sed, indicante Deo, quam illic obhæsisse istac-tenus non cognouerat; Christinam suam Galitia feliciter reperit: decurrensque in amplexus amicos, multa prece exorat eam, tandem vt nota tecta subeat, & aliquantillum apud se moræ trahat.

[16] [intelligit vitæ terminum sibi instare,] At vero Christina, quæ vaticinio alia plura prænuntiauerat, intelligit quoque vitæ hic sibi metam a cȩlo figi. Febricula ergo eam tentare cœpit. Ad ægram cælestes medicos inuisisse testis est Galitia; quæ cum beatis Geniis dulce eius colloquium non semel audiuit.

[17] [Virg. Maria apparente:] Sæpe etiam sæpius Cælitum Regina manifesta in luce ei se obtulit, & inuitauit verbis mellitissimis ad Filij sui thalamum, quem vnum contemptis aliis, ambitiosa expetierat. Vi ergo maiore fores animæ ad exeundum pulsantibus febribus, Viaticum sacrum rogauit accepitque: & ad luctam, quæ postrema, difficillima est, vngi voluit. Eaque omnia tam placido vultu, vt, quod res erat, e seruitute ad libertatem, e miseriis ad gaudia, e solitudine ad delicias nuptiasque transire videretur.

[18] [obit 14 Febr.] Mortuam aiunt, ætatis suæ anno d XXII, restaurati vero orbis e ⅭⅠƆCDLIII, mensis Februar. die XIV Sed quis mortuam eam putet, quæ vitam viuit immortalem? Certe id non dicunt, sed clamant mira, quæ ab obitu statim plurima maximaque patrauit.

[19] [Aeger, qui feretro eius humeros supponit, subito valet.] Cum deportando ad Ecclesiam funerali eius ferculo succollasset aliquis, cui dorsum malo inueterato adfectum omnem medicinam respuerat, sensit sub sancto isto onere vegetiorem se fortioremque reddi, & inuisibili manu velut spongia, quod nulli ante Machaones curare potuerant, totum toto tergo malum simul detergi.

[20] [Corpus eius post mortem viuidos colores retinet:] Reclinato in terram corpore, matrona quædam, more ingenij feminini, pie curiosa, sublato tribus digitis velamine, quo integebatur, in faciem eius intuita, vt viuido adhuc colore roseam eam notauit, ore ridenti, Ecce, inquit, vultum iam non humanum, sed Angelicum; neque mortuæ, sed quasi in nouam melioremque vitam redditæ. Quo præconio, veluti sonoro cymbalo excitus Spoletinus populus, cateruatim in ædem sacram irruit, spectaculi huius amœnissimi ergo: miratusque est tum, [& hodie adhuc tractabile est.] quod hodie quoque omnes stupent, cadauer manere tractabile, & facile ductu alienæ manus quolibet inflecti.

[Annotata]

a Ita plerique scriptores. Simplicianus a S. Martino ait in Hungaria a parentibus dignitate Vice-Comitibus natam.

b De S. Veronica & sacro hoc velo egimus 4 Februarij.

c Nicolaus Crusenius par. 3 monastici Augustiniani cap. 28 ait se Spoleti vidisse corpus adhuc integrum, vna cum cilicio & disciplinis sanguine quasi recente madentibus.

d Herrera, anno ætatis 22, vel potius 23.

e Imo anno ⅭⅠƆCCCCLVIII, forsan incuria typothetarum annis vomissis. Hinc infert Elssius in Encomiastico Augustiniano, natam anno 1435 vel 1436, At Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus in Chronico Ord. Eremit. S. Augustini ex hac vita decessisse anno 1465 scribit: eum sequitur Crusenius, sed ex supra dictis reticiendi.

CAPVT II
Miracula S. Christinæ post mortem.

[21] Tvmulum eius, morbidorum asylon fuisse testes loquuntur: ciues imprimis Spoletini, qui medicinam & salutem hic non frustra petiuerunt. Quando enumerare omnes non licet, libet aliquot e plurimis aduocare. Luculentum certe testimonium Racella dedit, quæ vtramque tibiam, a quibus portari solebat, interno quodam vitio afflictam & omnino eneruem, molestissimum onus, plus sex mensibus tulerat, [Tibias diis affectas sanat:] cum tanto interim tormento, vt præ illo crurifragium optare potuerit. Cum in medica manu nullum reperisset solatium, animum ad Christinam pedesque ægros conuertit; genu cum dolore, vt potuit, flexit ad eius tumulum, & finita prece, cū gaudio in sanos pedes surrexit.

[22] Matthiam, nobilem sanguine mulierem, incredibilis in tergo dolor tria lustra pertinaciter vexauerat, [mulierem a graui malo curat:] vt nullas ei ferias daret. Vnguenta & fomenta pluria adhibita, sed omnia conatu irrito: omnibus remediis superius erat malum. Desperatis ergo naturæ atque artis subsidiis, placuit nouissime B. Christinæ opem implorare. Consilium fæminæ oppido bonum. Inuocata enim Virgo confestim affuit, & fracta morbi contumacia, Matthiæ restituit integram sanitatem.

[23] Illuminata (id fuit fæminæ nomen) magni mali crucem, grauem cephalalgiam, [vertiginē capitis sedat:] & cum ea vertiginem continuam adeoque sæuam diutine tulerat: vt totum caput non nisi mola machinaria sibi videretur. Quid solatij misellæ? Ad tumulum Christinæ accessit: hæc omnem mali nubem dispulit, & statim stare iussit postilla semper in perenni quiete futurum caput.

[24] Parthenonis ad D. Paullum Spoletij Antistita, Gratiosa, [oculum amissum reddit:] nescio quo sequiori casu alterum oculorum amiserat. Ex alterius oculi præstantia facile æstimauit lusca, quantum boni perdidisset. Nihil ergo antiquius habuit, quam vtroque oculo diem & amicam lucem admittere. Humanis auxiliis non esse fidendum iam satis experta, in tutelam se Christinæ dat, eamque pro alterius luminis vsura suppliciter inuocat. Et mirum! rediit oculo sua acies prorsus integra, vt numquam ante læsa fuisse credi posset. Tanti erat luscam fuisse, vt omnes oculorum tenebras Christina depelleret. Certe medicæ suæ Gratiosa gratias egit immortales, & professa est se Christinam deinceps amaturam plus ambobus suis oculis.

[25] Mulieres Spoletinas produxi: cur viros præteream? Eorum quoque preces Virgo audiuit non surdis auribus. [cuidam brachij facultatem:] Labatritius (barbara vox, vir non item) vnimanus erat: altera enim manus esse manus desierat, graui neruorum resolutione cum brachio ipso reddita inutilis. Vt hanc integram reciperet, medicorum manum rogauerat: sed ad eam reddendam illi quoque nullam habebant, cum nihil profutura opera tempus consumpsissent. Ab hominibus ad Christinam iuit: admotum ad sacra lipsana leuiter brachium retraxit cum manu sanum viuidumque.

[26] Malum simile simili iterum curatione sublatum. Paullus de Massa ex coniuge sua filium genuerat vitiosum manu vtraque, scilicet, [puero vtriusque manus vsum:] quæ neruis suis destitutæ penderent, & nullam officij partem implerent. Cum ætate vitium quoque creuerat. Miserati parentes futuri semper miseri calamitatem, Numini committunt, & spem in Christinam transferunt, a qua sola corrigi posse puerum credunt. Adeunt eius tumulum: quam cum precibus filiolo suo conciliassent, ille e vestigio protendit vtramque manum, quæ bona fide ad integritatem redierant, quasi nullo ante morbo languidæ fuissent.

[27] Marianus Angelus, acuta horridaque febri prostratus ad ipsa mortis limina iacebat: [febrienti viro sanitatem:] cui medicorum filij ad plures abiturienti iam vale dixerant. Nondum tamen desperauit æger. Christinam pie salutat, oratque supplex, vt se ab hominibus derelictum in suam tutelam accipiat, præsentique fato eripiat. Quid faceret salutata tam blande Virgo? saluere virum rursus iussit, & melius quam medici, Vale, dixit.

[28] [mulier sermone & pedum vsū recipit:] Non minus benefica Christina in extraneos, quam ciues Spoletinos fuit. Anna, domo & gente Polona, neque lingua, neque pedibus vti poterat, ad loquendum & gradiendum omnino inepta. Et nulla spes salutis reliqua illi erat. Nam ad quem iret clauda, aut cuius opem inuocaret muta? Fecit tamen iam non inepte vtrumque. Ad Christinam profecta est, sed pedibus alienis: eamdem quoque inuocauit, sed corde intus loquente. Et vero audita, recepit linguam, qua Diuæ gratias referret, & pedes, quibus ad omnes eius laudes deferret.

[29] [aliā morbus comitialis deserit:] Impleuit certe aures mulieris Hungaræ, Margaritæ, magaritæ iam non venustæ; fœdus enim morbus, imo morborum omnium monstrum epilepsia eam deformauerat. Quam turpe, præsertim in fæmina, subito languescere, rigescere, stridere dentibus, ore spumare & latrare, caput ad terram elidere, volutare humi corpus, & pudoris etiam velamina non seruare! Res spectantibus terribilis iuxta & miseranda. Ærumnosa mulier nequidquam apud homines remedium quæsierat: sacer morbus erat, non curabilis nisi sacra quoque manu. Audierat de miraculis per Christinam patratis, votum concipit, & Crucis-Castellum sacros illius cineres veneratura, abit. Sed rediit venusta iterum Margarita, & libera deinceps ab omni comitialis morbi fœditate.

[30] Matthæus quoque de Longissa, e D. Francisci familia, [cardiaco sanitas redditur:] præsentem ibi Numinis fauorem expertus est claro miraculo. Vitæfontem obstructum, cor, inquam, dolore continuo obsessum habebat: quo languente reliqua etiam corporis membra deficere necessum est. Morbo nomen inuenire medici poterant (syncopen vocabant) sed non remedium. Christina voto nuncupata totum fontem purgauit, & vitam fluere a corde in reliquos artus iussit libero meatu.

[31] Vt multa Diuæ beneficia ad compendium conferam, Clara, [infirmæ pristinus membrorū vigor:] religionem professa virgo, iacebat resolutis morbo artubus, affixa lecto: sed cum oculos in cælum defixisset, seque Christinæ voto addixisset, rediit subitus in neruos vigor, & ad Diuam celebrandam, ægram, iam non amplius ægram, erexit.

[32] [membrorū contractio remittitur:] Antonillam item Aquilanam arescentes toto corpore nerui ita sensim contraxerant, vt lignum non mulierem dixisses. Virginis nostræ opem flagitauit, & pleno succo validosque neruos recepit.

[33] [podagricus cōualestit:] Baptistæ, de Monte S. Mariæ, quam tollere nescit medicina, podagram chiragramque nostra momento Diua abstulit.

[34] [a pluribus concepta pestis auertitur.] Theodorus Mediolani pictor, Margarita Spoletina, aliique plures, grassantis pestilentiæ lue infecti, patrocinio eiusdem Diuæ venenum a se depulerunt.

[35] [ab aliis febris periculosa:] Martinus ex oppido S. Ioannis, & mulier quædam Iordana, febrium æstu ardenter exerciti, pestilentiæ ignem eadem ope a se propulsarunt.

[36] Neque in morbos tantum, etiam in malos dæmones valuit Christinæ potentia. In Florentinæ mulieris corpore hospitium rebellis genius ceperat, & tyrannidem illic solens more suo insolenter exercebat. [e mulieris corpore dæmon pellitur.] Venit propinquis in mentem, eam ad tumulum Christinæ adducere. Papæ! quanto opere pugnandum hic fuit, vt illuc (inuita erat) vi raptaretur. Validissimi quæsiti lacerti, loco eam mouere non potuerunt: ita fortiter contra cacodæmon nitebatur. Nulla est fera in silua Hercinia, aut Africæ desertis, cuius terribilia ora iste non efformaret. Audisses repente bouem Lucam barrire, rugire leonem, lupum vlulare, vidisses spumare aprum, melem sudare: denique omnibus modis viribusque obluctari stygium monstrum, vt ne ad Christinæ cineres perduceretur. Vi certe humana premi non potuit: stola sacra veluti catenari debuit, adeoque cicurari infernalis bellua. Virginis deinde flagello, quo in corpus suum desæuire consueuerat, collum vincta mulier, ad sacram tumbam procumbere, & sancta lipsana tangere compulsa est. Ibi horrendum latrare auditus Cerberus ille, timensque flagris dare, fugæ terga dedit.

[37] [alia mulier energumena liberatur.] Pulsi frequenter postea atri isti Genij sedibus, quas inuaserant. Diuitiam ex villa Barsano, Feliciani neque diuitem neque felicem, vxorem, iniustus possessor habitauerat triginta perpetuos annos, & videbatur præscriptionis ius allegare mali iuris consultus: sed quam nihil valeret pro violentia, ostendit Christina, quæ eum meliori iure de possessione deiecit.

[38] [Item plures alia.] Alterum similiter deturbauit ex veteri domicilio, quod inuita Domina, Matthæa Paullo Tridentino nupta, sibi vsurpauerat, & annis quindecim incoluerat: &, vt breuis sim, ex aliis pluribus.

[39] [Mulier in difficillimo partu seruatur.] Miraculorum catalogum nō absoluo, sed abrumpo, & claudo vno maxime memorando, quod magno cum stupore Romæ visum. Prægnans illic Catharina quædam, ferebat vterum, aut, vt verius dicam, viuum denati prius quam nati homini sepulchrum. Mensem enim totum extincto se fœtu grauidari aduerterat. Sudarunt medici, arte aliqua aut medicata buccea infelix onus depellere: sed cassa erant eorum omnia tentamina. De matris ergo vita ipsi medici conclamarunt, & abiecerunt tamquam pueri sui tumulum simul in alterum tumulum quammox efferendam. In eo statu iam desperatissimo, virili animo mulier spem maximam concipere, & quando eam homines deseruissent, suppetias Cælitum rogare. Salutem suam cum B. Christina paciscitur & sacram ad eius cineres peregrinationem vouet, si id periculi euaserit. Voti damnata confestim eiicit fœtidum fœtum, ipsa salua incolumisque. Medici, & qui morbum mulieris non ignorabant, miraculum confiteri, & naturæ vim illatam. Idem ego: & præterea non sufficere hunc calamum, qui omnia Christinæ miranda præscribat: quare tollo manum de tabula.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 15. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 14. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 14. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.