Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

15. Februar


XV FEBRVARII.

SANCTI QVI XV KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiæ in Italia.
S. Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Iosephus Diaconus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Zeno, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Apollonius, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Phœbus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Romanus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Zosimus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Barolus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Zocus Presbyter, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Rufinus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Craton Orator, domesticus, Martyr Romæ.
Eius uxor, domestica, Martyr Romæ.
S. Agape Virgo, Martyr Interamnæ in Umbria.
S. Aduentus, Martyr in Syria.
S. Xystus, Martyr in Syria.
S. Pomponius, Martyr in Syria.
S. Gemella, Martyr in Syria.
S. Victor, Martyr in Syria.
S. Generosus, Martyr in Syria.
S. Victor, Martyr in Syria.
S. Gemellianus, Martyr in Syria.
S. Cuturnus. Martyr in Syria.
S. Castula, Martyr in Syria.
S. Faustina Virgo Martyr.
S. Maior miles Maurus, Martyr Gazæ in Palæstina.
S. Eusebius anachoreta Asichæ in Syria.
S. Georgia Virgo Deo deuota, Claromonte in Gallia.
S. Severus Presbyter, in Valeria apud Italos.
S. Quinidius, Episcopus Vasionensis in Gallia.
S. Berachius, Abbas & Episcopus in Hibernia.
S. Faustus monachus Casinensis, Romæ.
S. Decorosus Episcopus Capuanus in Campania.
S. Walfridus Abbas Montis-Viridis in Etruria.
S. Columbanus Abbas, Inclusus Gandaui in Flandria.
S. Sigfridus Episcopus, Vexione in Svecia.
S. Vinamannus, Martyr, Vexione in Svecia.
S. Vnamannus, Martyr, Vexione in Svecia.
S. Sunamannus, Martyr, Vexione in Svecia.
S. Henricus, Martyr in Svecia.
S. Alfardus, Martyr in Norwegia.
S. Euseus, Eremita calceolarius, Serraualle in Pedemontio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Antonij Abbatis Translatio inscripta est MS. Florario Sanct. De hac post Vitam illius egimus pag. 149 ad diem XVII Ianuarij.
S. Deicolus Abbas, discipulus S. Columbani, vt habet idem Florarium. Vitam dedimus XVIII Ianuarij.
S. Seueri Episcopi Rauennatis Translatio refertur in eodem Florario, Martyrologio Coloniæ 1490 excuso, Auctario Vsuardi per Hermannum Greuen, & Martyrol. German. Canisij, a quo Eleuatio appellatur, vti diximus ante eius Vitam num. 22 I Februarij.
SS. Blasius Episcopus & VII mulieres Martyres Sebastæ memorantur ad hunc diem in variis Martyrologiis relatis § I num. 3 ante S. Blasij Acta, quæ dedimus III Februarij.
S. Veronæ, alias Veronicæ, matronæ, quæ sudario faciem Domini crucem portantis extersit, in Aquitania commemoratio. Ita Saussaius in Martyrol. Gallic. Vxor statuitur S. Amatoris, diciturq; cum S. Martiale in Gallias venisse. Multa, quæ circa hanc Veronam obscura difficiliaq; sunt, examinauimus ad Vitam S. Veronicæ § IV IV Februarij.
S. Gilbertus Abbas in quibusdam Belgicis Kalendariis memoratur. Opinamur esse eum, de quo egimus IV Februarij.
S. Dionysius Presbyter inscriptus paruo Martyrologio MS. sed per antiquo, monasterij S. Maximini. Inter Alexandrinos Martyres celebrantur tres Dionysij, quorum vnus Episcopus, alter Presbyter fuit. De his egimus XIV Feb.
S. Vitalis, S. Feliculæ, S. Zenonis, Martyrum solennitas in Breuiariis Antuerpiensi, Herbipolensi, aliisq; ad hunc transfertur diem, hesterno celebritate S. Valentini impedito, quando de iis egimus XIV Februarij.
Descensus Dominȩ a monte refertur in priore Kalendario Coptico a Seldeno edito. Aliquod singulare festum Deiparæ Mariæ Virginis apud Ægyptios fuisse arbitramur.
S. Camillus Martyr Romanus (cuius corpus ex S. Callisti cœmeterio extractum, & ab Vrbano VIII donatum D. Emanueli de Moura Marchioni Castri-Roderici, atque ab hoc in Hispaniam delatum) inscriptus hoc die Martyrologio Hispanico Io. Tamaij Salazarij, quia in Kalendario MS. reperit nomen Camilli Martyris, adiunctum SS. Saturnino, Castulo, Magno, & Lucio, qui Romæ sub Hadriano Imperatore pro fide cruciati dicuntur. Hi Martyres inscripti Martyrologio Romano hoc die, sed Interamnæ in Vmbria, &, vt multi coniectant, sub Aureliano Imper. coluntur Interamnæ XVII Februarij, quo die de Camillo ex illo Martyrologio adiuncto nonnulla refutamus: ab eoq; alium credimus S. Camillum, cuius corpus in oratorio Marchionis Castri-Roderici Madriti seruatur, quousque alibi collocetur, & forte alius tum dies cultui eius aßignabitur.
S. Darercæ Virginis Hibernæ natalem hoc die in Martyrologiis Hibernicis notari tradit Colganus VI Februarij ad Vitam S. Melis Episcopi annot. 22. Verum illius hoc die non meminit.
Oswius Rex Northanhymbrorum, teste Beda lib. 4 cap. 5, die XV Kalend. Mart. defunctus est anno ⅠƆCLXX. Cuius res præclare gestas (cæde tamen S. Oswini Regis obscuratas) refert idem Beda lib. 3 cap. 14, 21, 24, 28. & lib. 4 cap. 3 & 5. Oswij filia fuit S. Elfleda Virgo, Abbatissa Streneashalensis monasterij, cuius Vitam dedimus VIII Februarij. Sepultus in eodem monasterio videtur Oswius Rex: nam, vt § 9 num. 62 diximus, testatur Malmesburiensis, inuenta illic nouiter & in eminentiam elata Sanctorum corpora, Trumwini Episcopi, Oswij Regis & Elfledæ filiæ eius, quæ eidem monasterio post Hildam præfuit. Hinc etiam Martyrologio Anglicano anno ⅭⅠƆⅠƆCXL recuso insertus est ad hanc diem Rex Oswius, ac Sanctus appellatur. Nos vni huic Malmesburiensis loco non satis fidinus, quasi corpus Oswij non potuerit etiam in eminentiori loco collocari ob hanc solum caussam, quia ipse Rex fuerat, & pater S. Elfledæ, a qua cœnobium illud posseßionibus ei a patre donatis fundatum videri diximus § 5 num. 24. Quare absque aliis antiquorum scriptorum & martyrologiorum de eius veneratione testimoniis nihil audemus asserere, remittentes lectorem ad Vitam S. Elfledæ Virginis, in qua gesta Oswij parentis pleraque explicantur.
Gabriel Patriarcha Alexandrinus memoratur in Kalendario Coptico MS. Agitur de eo in Georgij Elmacini historia Saracenica lib. 2 diciturq; cōstitutus anno Hegiræ CCCI, Christi ⅠƆCCCCXIII, sedisseque annos vndecim, monasteria viris & mulieribus ædificasse, & die XXI Amsiiri obiisse: is est XV Februarij. Orthodoxus fuit Patriarcha, cui oppositus ab aliis Cosmas Iacobita. Nihil tamen de veneratione Gabrielis audemus statuere, in illis vere Ægyptiacis tenebris miserrimorum temporum.
Anno, siue Hanno, Ep. XXVI Mindensis in Saxonia inferiore, obiit anno ⅭⅠƆCLXXXV in crastino B. Valentini Martyris, vt ait auctor Chronici Episcoporum Mindensium a Pistorio editi, in quo & sanctus Episcopus & sanctus Hanno Episcopus appellatur. Hinc Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem: Memoria B. Hannonis Episcopi Mindensis. Agunt de eodem Krantzius in Metropoli lib. 7 cap. 12, Demochares, Cratepolius, Bucelinus de Episcopis Mindensibus, sed omnes absque Sancti aut Beati titulo: neque aliis Martyrologiis hactenus nomen reperimus inscriptum. Fuisse sanctarum Reliquiarum conquisitorem sedulum obseruant auctor Chronici Mindensis & Bucelinus.
Ioannes Ioyaci Abbas in diœcesi Senonensi, ac dein Meldensis Episcopus, inscriptus cum Beati titulo Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez: sed nemo alius, quod sciamus, Beatum appellat.
Milonis Episcopi Taruanensis consecrationem hoc die contigisse scribit Chrysostomus vander Sterre in Natalib. SS. Ord. Præmonstrat. Claudius Robertus XVII Aprilis. Sed non colitur vt Sanctus aut Beatus, licet in Ordine recitandi diuinum officium Madriti 1635 excuso dicatur ritu duplici coli. Sunt plura in eo libello menda.
Gertrudis reclusa iuxta castrum Volmsteine in Westphalia sancte vixit, ob reuelationes nota: de qua agit Cæsarius lib. 5. cap. 47 & lib. 12 cap. 27. Aliquam inde illius Vitam Gallice concinnauit Lahierius in Menologio Virginum ad hunc diem, quo etiam Chrysostomus Henriquez eam inscripsit Menologio Cisterciensi, & vterque Beatam appellat: Gelenius in Fastis Coloniensibus Venerabilem indigetat.
Ioannes Leonardus Cerusus, cognomento Litteratus, hoc die anno ⅭⅠƆⅠƆXCV obiit, & vt in eius epitaphio habetur, vir vitæ integer, & paternæ egenos notus in pueros benignitatis. Habemus eius Vitam Italico sermone scriptam a Marcello Mansio Presbytero e religione Ministrantium infirmis. Sed nihil adhuc cælestium honorum illi ab Ecclesia decretum.
S. Onesimi Ephesiorum Episcopi festum hoc die agitur apud Græcos: apud Latinos die sequenti XVI Februar.
S. Faustinus Episcopus Brixiensis inscriptus Adonis Martyrologio MS. Ecclesiæ Telonensis, nunc Reginæ Sueciæ. De eo agimus infra ad Acta SS. Faustini & Iouitæ § I. At colitur XVI Februarij.
S. Saturninus, S. Castulus, aut Castula, S. Magnus, S. Lucius, S. Rogatus, S. Ioannes, varij socij, Martyres, cum S. Agape Virgine Interamnæ in Vmbria occisi, referuntur in pluribus Martyrologiis hoc die, vt ad vitam S. Agapes dicemus. Priores quatuor, addito Camillo hactenus ignoto, leguntur in MS. Kalendario apud Tamayum Sazalariū in Martyrol. Hispanico, sed Romæ paßi. Coluntur reliqui Interamnæ XVII Februar.
S. Siluinus Episcopus memoratur in MSS. Martyrologiis, S. Lamberti & S. Laurontij Leodij, S. Richarij, Bruxellensi, aliis. Vitam dabimus XVII Febru.
SS. Agape Virgo Martyr & Thionia soror eius. Martyrol. MS. Carthusiæ Vltraiectinæ. Sunt hæ Agape & Chionia, colunturq; III Aprilis.
S. Iosephus Confessor, hymnorum scriptor, sub Theophilo Imperatore in exilium missus, refertur a Ghinio in Natalibus Sanct. Canon. & Notationibus Baronij ad Martyrol. Roman. idemq; putatur, qui hoc die colitur S. Iosephus Martyr Antiochenus, a quo eum infra diuersum ostendimus, coliq; III Aprilis.
S. Calocerus ex officio Hadriani Imperatoris, ob miracula facta, dum torquerentur SS. Faustinus & Iouita, ad fidem conuersus, inscriptus ad hunc diem Martyrol. Sarisburiensi Witfordi. In Actis istorum Martyrum Vita illius continetur. At passus est XVIII Aprilis.
S. Farannani Confessoris Hiberni Vita ex sermone Hibernico versa editaq; hoc die a Colgano, qui tamen an ea Vita sit indubitatæ fidei ambigit, additq; Farannanum, cuius hoc die volunt Marianus & Martyrol. Tamlachtense celebrari natalem, eum videri, qui Walciodori in diœcesi Namurcensi, vt loci Patronus colitur, quod ad huius Vitam examinabimus XXX Aprilis.
S. Cælestini Papæ V & Ordinis Cælestinorum Fundatoris Translatio Ferentini in Heruicis celebrata, memoratur hoc die in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganij, Menardi, Catalogo Ferrarij & Saussaij Supplemento ad Martyrol. Gallic. qui addit eius Reliquias aliquas inde in Gallias fuisse translatas. Natalis agitur XIX Maij.
S. Austregisili Episcopi Bituricensis depositio refertur hoc die in MSS. Martyroll. Tornacensi, Lætiensi, Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentij, Florario, & Excerpto ex MS. monasterij S. Sabini apud Saussaium pag. 1247, qui tamen Saussaius in Martyrologio Ordinationem appellat. Colitur XX Maij.
S. Desiderij Episcopi & Martyris passio adscripta hoc die MS. Martyrologio Tornacensi S. Martini. Videtur Episcopus Viennensis indicari, qui a pluribus refertur XI Februarij. Acta eius reiecimus in XXIII Maij.
Mater & duæ filiæ Virgines in persecutione Diocletiani & Maximiani pro fide Christi ad mortem ductæ, memorantur a Witfordo in Martyrologio Sarisburiensi: a quo ad diem præcedentem XIV Februarij referuntur S. Syrus Martyr Alexandrinus, & S. Chæremon Episcopus Nilopolitanus, inscripti Martyrologio Romano ad diē XXII Decemb. Hos autem Witfordus repererat in Catalogo Petri Equilini, lib. II cap. 27 & 28, qui cap. 29 agit de sancta matre quadam & filiabus Virginibus & Martyribus, quas Witfordus ad hunc diem retulit. Earum obitum narrant Eusebius lib. 8 cap. 24, Ruffinus lib. 8 cap. 12, Baronius an. 309 nu. 15 & 16, dubitatque num eæ sint, quarum S. Ambrosius lib. 3 de Virginitate res gestas mirifice laudat, earumque vnam appellat Pelagiam, ad cuius Vitam hæc accuratius inquirentur IX Iunij.
Zacharias Episcopus in Coptico Kalendario MS. Ignotus est nobis, nisi forte sit S. Zacharias Episcopus Nicomediensis, qui colitur X Iunij.
S. Antonij de Padua corporis Translatio, quando illud arcȩ argenteæ & magna capitis pars pretiosissimæ thecæ inclusum dicitur anno ⅭⅠƆCCCL & in Capitulo generali anno ⅭⅠƆCCCLII decretum, vt XV Februarij ritu duplici Officium diuinum fieret de illa Translatione. Ita post Wadingum aliosq; Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano. Refertur ea Translatio in Martyrol. MSS. Bruxellensi, Albergensi, Florario, & recentioribus excusis. De ea agemus ad illius Natalem XIII Iunij.
Arnwal, siue Arnual memoratur quidam S. Kiliani Episcopi & Martyris socius, quem alij Erwaldum vocant, vt Trithemius lib. 3 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 146. Hunc alij XIX Ianuarij ponunt, vt ad eum diem diximus. Dauid Camerarius hoc die, plures cum S. Kiliano VIII Iulij.
Locufati Arciana in Spaniis. Ita MS. Martyrol. S. Hieronymi. Forte Cucufatis Barcinonæ legendum, cuius postridie in eodem & aliis Martyrologiis fit mentio. Colitur is XXV Iulij.
S. Dominici capitis eleuatio, & depositio in theca argentea, annotatur a Masino in Bononia perlustrata ad hunc diem, quo contigit anno ⅭⅠƆCCCLXXXIII, stella crinita, vt addit, tamdiu apparente, atque loculus, cui inclusum corpus, fuit apertus. De eo agemus IV Augusti.
S. Faustus Martyr Mediolanensis, adscriptus ad hunc diem a Galesinio & Ferrario. Is est cuius celebris extat memoria VII Augusti.
S. Erenæus eremita hoc die refertur a Ferrario, consentiente Dempstero in Menologio Scotorum, & in Histor. Eccl. gentis Scotorum lib. 5. cap. 493. Laudatur a S. Adamnano lib. I Vitæ S. Columbæ. Si certiora venerationis occurrant monumenta, poterimus cum Camerario locare XXVI April. aut cum Colgano XVIII Augusti.
Ebbo, siue Elbo, Episcopus adscriptus ad hunc diem in MS. Coloniensi Carmelitarum, Florario, Martyrol. Coloniæ anno 1490 excuso, a Maurolyco, Hermanno Greuen, & a plerisque Episcopus Terouanensis dicitur, qui nobis ignotus. Ferrarius Senonensem Archiepiscopum esse ait, de quo agemus XXVII Augusti.
S. Iuliani, S. Ferreoli, Martyrum inuentio memoratur in MS. Martyrol. Coloniensi Carmelitarum & a Maurolyco. De iis agemus XXVIII Augusti.
S. Iuliani, S. Ferreoli, Martyrum inuentio memoratur in MS. Martyrol. Coloniensi Carmelitarum & iterumq; de S. Ferreolo XVIII Septemb.
S. Marcellus Episcopus inscriptus Martyrol. MS. Aquisgranensi & Auctario Hermanni Greuen. Sed cum plures huius nominis celebrentur Episcopi, haud facile, quis hic sit, licet coniicere. S. Marcellus Diensis colitur IX Aprilis.
S. Marcellus Episcopus inscriptus Martyrol. MS. Aquisgranensi & Auctario Hermanni Greuen. Sed cum plures huius nominis celebrentur Episcopi, haud facile, quis hic sit, licet coniicere. S. Marcellus Diensis colitur Apameensis XIV Augusti.
S. Marcellus Episcopus incriptus Martyrol. MS. Aquisgranensi & Auctario Hermanni Greuen. Sed cum plures huius nominis celebrentur Episcopi, haud facile, quis hic sit, licet coniicere. S. Marcellus Diensis colitur Treuirensis IV Septemb.
S. Marcellus Episcopus incriptus Martyrol. MS. Aquisgranensi & Auctario Hermanni Greuen. Sed cum plures huius nominis celebrentur Episcopi, haud facile, quis hic sit, licet coniicere. S. Marcellus Diensis colitur Parisiensis I Nouemb,
S. Anthilia Virgo colitur hoc die Vrbeueteri in Etruria, vt scribit Ferrarius in Catalogo generali & SS. Italiæ, atque in hoc Vitæ epitomen recitat: sed Aretij, vbi ait commoratam, proq; castitate & fide interfectam, coli fatetur die XXIV Septemb.
S. Thomas Episcopus Herefordensis in Anglia, a Galesinio ex Annalibus Anglorum profertur. Est Martyrol. Romano adscriptus II Octobris.
Petrus Metropolita Damasci inscriptus posteriori Kalendario Coptico Seldeni. Quis sit nescimus. Occisus est ab Arabibus Damasci S. Petrus Maiumenus, siue, vt in Romano Martyrol. scriptum, Mauimenus, XXI Febru. aliusq; S. Petrus Episcopus Damascenus, (qui hic est fortaßis) IV Octobris.
S. Leopoldi Ducis Austriæ translatio facta est hoc die, anno ⅭⅠƆⅠƆVI, vt obseruat Galesinius, qui vti etiam Canisius in Martyrol. Germanico eum huic diei ideo adscripserunt. Colitur XV Octobris.
S. Aquilinum Episcopum Ebroicensem in sua Ecclesia Cathedrali hoc die coli tradit Claudius Robertus. Nos, Martyrologia secuti, Vitam eius dabimus XIX Octob.
S. Donatus inscriptus est ad hunc diem Catalogo præcipuorum SS. Hiberniæ ab Henrico Fitzimon nostro. Quis hic sit haud diuinamus in silentio Colgani. Est S. Donatus Episcopus Fæsulanus, qui ponitur etiam in illo Catalogo, & aliis Martyrologiis XXII Octobris.
S. Aurelianus Episcopus Lemouicensis, S. Martialis discipulus, refertur hic a Ferrario: ab aliis XIII Nou.

DE SANCTIS FRATRIBVS FAVSTINO PRESBYTERO, ET IOVITA DIACONO, MARTYRIBVS BRIXIÆ IN ITALIA

AN. CHR. CXX

Commentarius præuius.

Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiae in Italia (S.)
Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I Memoria sacra SS. Faustini & Iouitæ. Vita a variis conscripta.

[1] Brixia, antiqua Galliæ Transpadanæ apud Italos ciuitas, gentis Cenomanorum caput, a quibus in Italiam profectis eam conditam fuisse innuit Liuius lib. 5, qui alia eius decora memorat lib. 21 & 32. Sita est ad radices fere Alpium Rhæticarum, [Brixiæ] quarum Præfecto sub Imperatoribus subiectam fuisse infra Acta horum Martyrum tradunt. Strabo lib. 4. Geographiæ, [sub Alpiū Rhæticarū Præfecto,] quam imperante Tiberio scripsit, asserit τοὺς Ῥαιτοὺς μέχρι τής Ἰταλίας κατήκειν, τής ὑπὲρ Ὀυήρωνος καὶ Κώμου. Rhætos in Italiam vsque protendi supra Veronam & Comum. Inter quas vrbes Brixia est, quam Veronæ matrem, a qua minus distat, cecinit Catullus. Et Ptolemæus, qui temporibus M. Aurelij & L. Ælij Veri Imperatorum floruit, lib. 2 Geographiæ cap. 12, affirmat τῆς μὲν Ῥαιτίας τὴν ἀπὸ μεσιμβρίας πλευρὰν ὁρίζεσθαι τοῖς ἐν τεῦθεν ὑπὲρ τὴν Ἰταλίαν Ἀλπίοις ὅρεσιν. Rhætiæ latus meridionale terminari Alphibus, quæ hinc super Italiam extenduntur.

[2] Sub eisdem Imperatoribus Brixia ab Apostolorum temporibus lumen fidei Christianæ hausit, ac plurimos cælo transmisit ciues martyrij palma coronatos. [Martyres SS. Faustinus & Iouita,] Ex his fuerunt sancti fratres Faustinus Presbyter & Iouita Diaconus, quos XV Februarij, post plurima, vt infra constabit, tolerata tormenta, capite plexos veneratur Ecclesia Romana, & singulari cultu, ad octo etiam dies extenso, vt Diuos tutelares ac Patronos, prosequitur vrbs ac diœcesis Brixiana. Antiquam venerationem testantur præcipuorum Martyrologorum tabulæ. Ac Beda ita paucis: In ciuitate Brexia SS. Faustini & Iouitæ Martyrum. Eadem leguntur in Martyrologiis MSS. Coloniensi Carmelitarum, Treuirensi S. Martini, Vltraiectino ecclesiæ S. Mariæ & alio Reginæ Sueciæ, [adscripti antiquis Martyrologiis,] sed absque mentione Brixiæ. In alio antiquo MS. nostro, quod in Italia exaratum videtur, loco Brixiæ, traduntur ciuitate Colonia paßi. Coloniam huc fuisse deductam a Romanis testatur Plinius lib. 3 cap. 19. In mediterraneo, inquit, regionis decimæ, coloniæ Cremona, Brixia Cenomanorum agro. Vnde forte aliquot verbis illi Martyrologio additis, sic legi debet: Brixiæ ciuitate, colonia Romanorum, sanctorum Martyrum Faustini & Iouittæ, aliis Iouitæ. Sed maiore implicantur errore plerique codices Vsuardi tam manu exarati, quam excusi, dum Iouita quasi fæmineo adscribenda sexui foret, Virgo appellatur. Sic etenim legitur: Ciuitate Brixa sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ Virginis. In antiquo MS. nostro, quod Bedæ nomen præsefert, Sobita Virgo appellatur. Scimus S. Ioannem Euangelistam aliosq; Sanctos viros ob singularem continentiam, qua eminuerunt, subinde Virgines cognominari ab auctoribus, sed id in Vsuardo similibusq; Martyrologis necdum obseruauimus. Notkerus omisso Iouita, (quia forsan minus res ei dilucida erat) In Brixia, inquit, Faustini Martyris. In Adone MS. Leodiensi S. Laurentij additur, & Iobitæ Virginis, quasi Martyrium non subiisset. At Molanus eraso vocabulo Virginis substituit vocem Diaconi.

[3] In aliis Martyrologiis plura ex Actis horum Martyrum commemorantur. MS. Albergense Canonicorum Regularium hæc habet: In Italia ciuitate Brictia, natale SS. Faustini & Iobitæ Diaconi. [& cum maiori ex Actis elogio:] Qui Adriano imperante, ferocissimis bestiis, flammisque expositi, eorum brachia constringi & in altum suspendi iubentur, ibique vehementer torqueri: demum lampadibus accensis ad eorum latera positis, decollatione capitis gloriosum martyrium consummauerunt. Crediderunt autem eorum passione roborati plusquam tria millia hominum. Eadem leguntur in Martyrologio Coloniæ excuso anno 1490, & apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi. Sed in his error Vsuardi de Iobita Virgine retinetur. Tormenta illis illata in vtrisque Actis infra referuntur; quod vero dicuntur credidisse amplius quam tria millia, ex Actis posterioribus desumptum est: de quo numero ita Martyrologium MS. Bruxellense S. Gudilæ: Apud Brixiam natale SS. Faustini & Iobitæ Diaconi. Qui sub Adriano Imperatore post diuersa tormentorum genera capitis abscissione gloriosum martyrium compleuerunt. Quorum passione plusquam tria millia hominum Christo crediderunt. Similia leguntur in MS. Florario. At quæ apud Bellinum in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ anno 1498 excuso traduntur, ex aliis Actis, quæ integra necdum vidimus, videntur excerpta. In eo hæc habentur: Apud Brixiam natale sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ, qui sub Adriano Imperatore examinati, dixerunt ei: Audi Adriane, tortuose coluber, imo & sæuissime anguis, per ambages & anfractus cursitas, vt nos a recto possis deuiare tramite. Hoc tibi sit agnitum, quod latratui tuo non obediemus, nec diis thura ponemus: sed Domino Creatori nostro thura simul & libamina iugiter immolamus. Quod audientes populi ex Mediolanense vrbe Sanctorum constantiam, conglobantes se mutuo, venerunt ad beatos Dei Martyres & baptizari se fecerunt. Tunc Adrianus hæc audiens, furore accensus, mox eos gladio plecti fecit, & capita truncari. Hæc Bellinus; ac fere eadem, citato Martyrologio Romano, Molanus. Quæ paßi Martyres sunt Mediolani, referuntur in prioribus Actis num. 16, sed abest illa in Imperatorem inuectiua. Alia elogia habent Wandelbertus, Felicius, Maurolycus, Galesinius, Canisius. De Epitome Actorum, quæ in aliquibus codicibus Adonis est, mox agemus. In martyrologio hodierno Romano hæc leguntur: Brixiæ natalis sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ, qui sub Hadriano Imperatore post multa præclara pro Christi fide suscepta certamina, martyrij coronā acceperunt.

[4] Acta horum Sanctorum diuersa a variis conscripta sunt. Horum alia damus ex MS. codice monasterij S. Maximini prope Treuiros, collata cum editione Laurentij Surij. Extant eadem Acta MSS. Romæ apud Patres Oratorij, [Acta hic eduntur duplicia ex MSS. & Surio:] & Capuæ in monasterio sanctimonialium S. Ioannis, vti inde per litteras nobis indicauit vir humanißimus D. Siluester Ayossa. Alia Acta Neapoli ad nos misit Antonius Beatillus noster, quæ hactenus inedita etiam luce publica digna existimamus. Horum aliquam partem citant Antonius Bosius & Paulus Aringus lib. 3 Romæ subterraneæ, ille cap. II, hic sequenti 12, asseruntq; ea Acta MSS. in Codice Lateranensi haberi. Videntur vtraque illa Acta ex aliis vberiori & stylo & rerum copia conscriptis esse contracta. Eius rei indicium in prioribus est num. 19, vbi hæc leguntur: Quia longum est beatissimorum Christi Martyrum Faustini & Iouitæ omnem textum passionis seu miraculorum exponere, ad gloriosum eorum exitum veniamus. [aliorum partes ex Mōbritio,] Illorum autem vberiorum Actorum pars forsan aliqua est, quam de S. Calocero edidit Mombritius, & nos hic ex illo adiungimus, quia res ab his Martyribus gestas præclare illustrat: & sunt etiam verba in aliis Actis subinde eadem. Demum excerpta addimus ex Vita S. Secundi Martyris Astensis a S. Faustino baptizati, [& Vita MS. S. Secundi:] quam ex peruetustis MSS. Ecclesiæ Astensis ac variis aliis dabimus XXX Martij. Quæ fere eadem continentur in Vita S. Marciani Episcopi Dertonensis & Martyris ex Mombritio & MSS. ad diem XXVII Martij edenda.

[5] Galesinius annotat ad suum Martyrologium, SS. Faustini & Iouitæ martyrium primo mandasse Faustinum VII Brixiæ Episcopum, deinde Philastrium itidem Episcopum, a quorum scriptione gesta extare, quæ a Surio exscripta sunt. [auctores habentur Episcopi, S. Faustinus,] Vghellus etiam in Episcopis Brixiensibus asserit a S. Faustino Episcopo consignata esse litteris Acta S. Apollinaris Sanctorumque Faustini & Iouitæ: & Ascanius Martinengus, Abbas Brixianus monasterij S. Afræ, in proœmio ad Vitam horum Martyrum, quam Italico sermone edidit, antiqua fama celebrari ait, septem a S. Faustino Episcopo conscriptas esse epistolas, quibus non tantum gloriosa martyrij certamina, sed etiam res aliæ, tota vita ab his fratribus præclare gestæ, accurata narratione exponantur, sed quam periisse ingemiscit. Colitur hic scriptor S. Faustinus XVI Februarij factus Episcopus circa annum CCCL, diciturq; in Adone MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ corpora SS. Faustini & Iouitæ collegisse: at qua occasione, necdum legimus. S. Philastrius eius successor, teste Vghello in proœmio ad Brixienses Episcopos, descripsit certamen pro Christo S. Afræ martyris, cuius infra in Actis conuersio habetur, [& S. Philastrius:] ac natalis celebratur XXIV Maij: in qua non potuit non agere de illustri martyrio SS. Faustini & Iouitæ. Extare horum paßionem anno ⅭⅠƆⅠƆXI excusam, eamq; in adiuncta præfatione Iacobi Riccij attribui S. Philastrio, scribit ante memoratus Martinengus, dubitatque num eius poßit censeri opus, qui a libro eius de Hæresibus, in Magna Bibliotheca Patrum excuso, stylo ac modo scribendi prorsus differat. Fuit S. Philastrius vir nobilißimus tum doctrina tum sanctimonia vitæ, familiaris SS. Ambrosio, Augustino aliisq; viris sui temporis primariis, adscriptus Martyrologio Romano ad XVIII Iulij: cuius Vitam S. Gaudentius successor scripsit.

[6] Quidquid sit de Vitæ horum Martyrum auctoribus, sane antiquis, illud videtur dicendum, eam ex præsidalibus Actis, quæ a notariis olim excerpta erant, sequentibus seculis scriptam fuisse, ab aliisq; auctoribus nunc auctam, nunc breuiatam. Sunt eorumdem Actorum variæ epitomæ:quarum præcipua censeri potest, quæ in Adone a Surio edito extat, [epitomæ apud Adonem,] atque a Rosweydo nostro in Appendicem reiecta. Est idem Adonis martyrologium inter libros MSS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, quod fuit olim Ecclesiæ Telonensis in Prouincia, eiusq; aliquos Episcopos alibi ignotos in prioribus foliis suggerit: ac multa per totum annum de Sanctis Brixianis, & ad hunc XV Februarij illustre horum Martyrum elogium, ex vberiore aliqua Vita, quam modo habeamus, profert, cum hac conclusione: Quorum Missa habetur in Gelasio solummodo. reliqua apud Surium & Rosweydum videri possunt, & infra in notationibus nostris indicantur. Alia epitome est in Officio Ecclesiastico in Lectiones secundi Nocturni pro vrbe ac diœcesi Brixiensi distributa, [in Breuiario Brixiensi,] quæ eadem aliquanto contractior in Breuiario Romano continetur. Alias epitomas edidere Petrus de Natalibus in Catal. SS. lib. 3 cap. 127, & Vincentius lib. 10 Speculi historialis cap. 83, [apud Equilinum, Vincentiū, & alios.] a quibus ipsa antiqua Acta dum summatim attinguntur, magis certa atque indubitata redduntur. Inter recentiores elogia horum Martyrum texuere Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Peregrinus Merula in Sanctuario Cremonensi, ob singularem cultum, quo eos prosequitur Ecclesia Cremonensis, Haræus, Lippelous, aliique, qui Vitas SS. variis linguis vulgarunt.

§. II Tempus martyrij SS. Faustini & Iouitæ, item SS. Marciani, Secundi, Caloceri, & aliorum.

[7] Inter persecutiones ab Gentilibus Imperatoribus contra Christianos motas tertia numeratur, [Tertiam persecutionem an. 107 cœptā a Traiano,] quam Traianus anno regni X, Christi CVII, cum in Oriente esset, instituit. In ea S. Ignatium Episcopum Antiochenum Romæ dentibus leonum deuoratum esse anno CIX diximus Kalendis Februarij. In eadem occisi sunt S. Simeon Hierosolymorum Episcopus cruci affixus, & S. Onesimus Episcopus Ephesinus lapidibus obrutus, quorum hic colitur XVI Februarij, iste XVIII eiusdem mensis. Post hanc indictam persecutionem Traianus in Oriente semper mansit, numquam Romam aut in Italiam reuersus: ac tandem Selinunte in Cilicia, quæ vrbs deinceps Traianopolis est appellata, viuere desiit die IV Idus Augusti, Coss. Quintio Nigro & Vipsanio Aproniano, [Hadrianus an. 117 succedens continuat:] anno Christi CXVII. Traiano succeßit Ælius Adrianus, Plotinæ, quæ Traiani vxor fuerat, studio & fauore, homo versutus & callidus, quem Dio in epitome apud Xiphilinum περίεργον καὶ πολύτροπον appellat. Erat, teste Ælio Spartiano in eius Vita, idem seuerus, lætus: comis, grauis: lasciuus, cunctator: tenax, liberalis, simulator, sæuus, clemens & semper in omnibus varius: quem Dio scribit in odium venisse propter nefarias & indignas cædes, quas initio & sub finem principatus fecit. Interim sub initium Imperij, vt tradit Spartianus, omnia quæ duplicere vidisset, mandata sibi, vt faceret, decreto Traiani esse simulabat. Hinc etiam persecutio Traiani contra Christianos, ab eo aliquamdiu continuata est: vnde & SS. Faustinus & Iouita dicuntur in Lectionibus Officij Ecclesiastici, sæuiente Traiani persecutione vincti per varias Italiæ vrbes ducti, cum tamen, vt mox constabit, sub Hadriano comprehensi primum & carceri inclusi sint.

[8] Sulpitius Seuerus lib. 2 sacræ historiæ quartam ait sub Hadriano persecutionem numerari, quam tamen postea exerceri prohibuit. Verum alij aliam in persecutionibus numerandis rationem iniuerunt, & hanc Hadriani ab ea, quam cœpit Traianus, [nullū nouum edictum promulgat per Imperium,] non distinguunt: quod, teste Tertulliano in Apologetico aduersus Gentiles cap. 5, leges nullas Hadrianus, quamuis curiositatum omnium esset explorator, contra Christianos impressit: scilicet publicum aliquod edictum per totum Imperium promulgando. Sed qui, teste Spartiano, sacra Romana diligentissime curauit, peregrina contempsit, & Pontificis Maximi officium peregit; aliis id rogantibus potestatem fecit sæuiendi in Christianos, [sed sæuiendi dat facultatem:] data sacra scriptione, siue imperiali sanctione, vt Acta priora num. 2 & 3 explicant. At quo hæc anno sint facta, indagamus. Imperium adeptus, cum Parthis composuit, illisq; Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam restituit, Alexandriam publicis restaurauit impensis. Et hæc anno CXVII. Sequenti vero, Coss. Imp. Cæsare Hadriano II & Claudio Fusco Salinatore, (quem Baronius anni Imperij primum, [an. 118,] Petauius secundum appellat) Romam reuersus est: sed Sarmatus & Roxalanis tumultuantibus in Mœsiam profectus, pacem cum iis firmauit. Quo eodem anno Imperatori, forsan proficiscenti versus Mœsiam, occurrit ad Adduam fluuium Italicus Rhætiarum Comes, [Brixiæ corā se iubet SS. Faustinum & Iouitam torqueri,] ac potestatem in Christianos sæuiendi accepit, & captos dein SS. Faustinum & Iouitam in reditum Imperatoris reseruauit carceri inclusos. Redit Imperator, examinantur Martyres, obiiciuntur feris, sed illæsi permanent. Conuertuntur tria hominum millia, inter illos S. Calocerus eiusq; ministri. Hos decollari iußit Imperator XIII Kalend. Decemb. Vnde mense Nouembri eum Brixiæ fuisse scimus. [alios occidi 19 Nouēb.]

[9] Anno CXIX Imperatore Cæsare Hadriano III & Q. Iunio Rustico Coss. die XVIII Aprilis S. Calocerus occisus palmam martyrij meruit, qui post interemptos XIX Nouembris officiales suos vna cum SS. Faustino & Iouita abductus Mediolanum, [anno 119 Mediolani degit:] variis iussu Hadriani excruciatus est tormentis. Inde solus Astam abductus, ac tandem Albingauni Martyr effectus euolauit in cælum. Eadem tempora confirmantur in Actis SS. Marciani Episcopi Dertonensis, [eo tempore occisi S. Martianus 27 Martij,] & Secundi ciuis Astensis. Illum comprehendit Antiochus Alpium Cottiarum Præfectus, cum Mediolanum ad Imperatorem Hadrianum proficisceretur: quo tempore illic variis tormentis affligebantur SS. Faustinus, Iouita & Calocerus. In locum Antiochi substitutus Sapricius Astam abduxit S. Calocerum: a quo instructus S. Secundus, Mediolanumq; profectus a S. Faustino baptizatus est. Regressus Dertonam, vidit S. Marcianum Episcopum capite plecti, raptumque corpus eius sepeliuit XXVII Martij, [S. Secūdus 30 Martij,] ac regressus Astam cum S. Calocero collocutus, amputato capite martyrium passus est XXX Martij, quo eodem die Albingaunum abductus est S. Calocerus, ibidem, vt diximus, XVIII Aprilis interemptus. [S. Calocerus 18 Aprilis.] Iußi dein Romam proficisci SS. Faustinus & Iouita, inuiserunt Romanum Pontificem ad Catacumbas latitantem. Is erat S. Euaristus, dein hoc eodem anno CXIX, die XXVI Octobris, [S. Euaristus Papa 26 Octob.] martyrio coronatus. Campaniam eodem adhuc anno petiit Hadrianus, eiusq; omnia oppida beneficiis & largitionibus subleuauit, vti apud Spartianum legitur. Auectos etiam naui cum Hadriano Imperatore fuisse SS. Faustinum & Iouitam eiusq; iussu in mare proiectos, [SS. Faustinus & Iouita 15 Febr. an. 120.] sed Angelorum ministerio ereptos, Neapolim venisse, tradunt Acta posteriora. Tandem Neapoli remißi Martyres sunt, atque Aureliano Comiti traditi: cuius iussu Brixiæ decollati sunt XV Februarij anni CXX, Coss. L. Catilio Seuero & T. Aurelio Fuluo.

[10] Eodem anno Hadrianus rebus in Vrbe & Italia compositis, in Gallias & Germanias profectus est: inde in Britanniam transiit, vbi murum per LXX millia passuum duxit, [Hadrianus abest ab Italia vsque ad an. 124:] qui barbaros Romanosq; diuideret, quod factum esse anno CXXI verosimilius est. Anno sequenti Imperator e Britannia in Gallias reuersus, Nemausi basilicam in honorem Plotinæ Traiani vxoris construxit. Post hæc Hispanias ingressus, Tarracone hiemauit. Inde in Orientem anno CXXIII profectus, anno solum sequente transacta Athenis hyeme, Romam reuisit: quando S. Quadratus Apostolorum discipulus & S. Aristides Atheniensis philosophus libros de religione Christiana eidem Imperatori obtulerunt: quibus hic commotus Minutio Fundano Asiæ Proconsuli scripsit, sine obiectu criminum Christianos non esse condemnandos. [remittie persecutionem.] E quibus constat aßignatis annis prædictos Martyres captos, tormentis afflictos, & capite plexos fuisse. Baronium epocham annorum Christi biennio præuertere sæpius monuimus, adeoq; anno CXXII eos Consules cum anno tertio Hadriani proferre, sub quibus anno CXX interemptos hos Martyres diximus.

§ III Variæ Translationes SS. Faustini & Iouitæ. Altaria, tēpla, cœnobia iis dicata.

[11] Inter Episcopos Brixienses quartus numeratur S. Latinus, Martyrologio Romano inscriptus ad XXIV Martij, [In cœmeterio a S. Latino dedicato] quem ferunt pro religione Christiana sub Domitiano Imperatore multa perpessum esse, ac cœmeterium Martyrum prope vrbis mœnia dedicauisse: in quo & ipse e vita discedens sepultus fuit, ac sancti Martyres Faustinus & Iouita ab Apollonio Episcopo S. Latini successore vno eodemq; tumulo contecti. [sepultura SS. Faustini & Iouitæ:] Quo in loco insignis extat basilica, quam Canonici Regulares tenent, ad honorem S. Afræ excitata: hanc enim vna cum multis millibus ciuium Brixiensium pro confeßione Christi Iesu necatorum, ibidem conquiescere tradunt Ascanius Martinengus eiusdem cœnobij S. Afræ Abbas in horum Sanctorum Vitis Italice editis, Vghellus in Episcopis Brixiensibus, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, aliiq;. Locum hunc Christiani cœperunt olim castissima veneratione excolere. Nam volunt tempore Alexandri Imperatoris circa an. CCXXV aram erectam fuisse, lumina accensa, [ara illis erecta: ædes SS. Faustini & Iouitæ ad sanguinē dicta:] sacrificium oblatum, ac dein sub Philippis Imperatoribus circa an. CCXLVI ædem sacram siue oratorium erectum, quod SS. Faustini & Iouitæ ad Sanguinem ideo appellarint, quia ibidem pro Christi nomine morientes sanguinem suum fuderant. Ad tempora forsan Constantini Magni aut aliorum Christianorum Imperatorum hæc referenda potuis videntur, nisi tum, quæ in summa Diocletiani ac Maximiani aliorūmq; fidei Christianæ hostium persecutione destructa fuerunt, dicantur restaurata: quod post crudelem Italiæ deuastationem a Radagaiso Gothorum Principe, Attila Hunnorum Rege, factum esse memorant. De qua Brixianorum traditione consulendus est Martinengus. Templum S. Faustino Martyri dicatum extitisse Brixiæ suo tempore testatur S. Gregorius Magnus lib. 4 Dialog. cap. 52, quod hic recitabimus.

[12] Ioannes, inquit, vir magnificus, in hac Vrbe locum Præfectorum seruans, cuius grauitatis atque veritatis sit, nouimus: qui mihi testatus est, Valerianum Patricium in ciuitate, quæ Brixia dicitur, fuisse defunctum. Cui eiusdem ciuitatis Episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia præbuit in quo sepeliri debuisset. [in æde S. Faustini sepulto homine nefario,] Qui videlicet Valerianus vsque ad ætatem decrepitam leuis ac lubricus extitit, modumque suis prauitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte, qua sepultus est, B. Faustinus Martyr, in cuius ecclesia corpus illius fuerat humatum, [denuntiāte S. Faustino] custodi suo apparuit, dicens: Vade, & dic Episcopo, vt proiiciat hinc fœtentes carnes, quas hic posuit; quod si non fecerit, die trigesimo ipse morietur. Quam visionem custos Episcopo timuit confiteri, & rursus admonitus declinauit. [moritur Episcopus.] Die autem trigesimo eiusdem ciuitatis Episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum rediisset, subita & inopinata morte defunctus est. Hæc S. Gregorius: ex cuius verbis non liquet an templum SS. Faustini & Iouitæ ad sanguinem, quo loco nunc S. Afræ basilicam esse diximus, tunc illorum sacra corpora adseruabantur, intelligi debeat; num illud SS. Faustini & Iouitæ templum, ad quod post ducentos fere annos illorum Reliquiæ translatæ sunt, tunc fuerit extructum. Priorem ecclesiam fuisse innuunt Martinengus aliique Brixiani: & Vghellus ait Cunipertum Episcopum, non multis ante eam Translationem annis, sepultum esse in æde SS. Faustini & Iouitæ ad sanguinem.

[13] Cuniperto succeßit Amphridius, siue Amphrigius, qui, vt idem Vghellus tradit, Brixiensem tenuit Sedem optima fama Pastoris, annoque ⅠƆCCCVI, die XIII mensis Maij, [Anno 806 transferūtur corpora SS. Faustini & Iouitæ 13 Maij ab Amphridio Ep.] solenni pompa transtulit corpora SS. Faustini & Iouitæ, vt in Vita eorumdem Sanctorum legitur. Amphridius, dum precum instantia cælum pulsaret, sancte pieque decessit, sepultusque est in ecclesia S. Faustini: vbi sequens memoria legitur Longobardorum litteris exarata, vt Octauius Rubeus obseruauit: Hic iacet Beatus Amphridius Episcopus, qui in orando coram sanctissimis Faustino & Iouita animam Deo reddidit. Succeßit Amphridio Petrus, qui fertur anno ⅠƆCCCVII die XIII Aprilis sacellum consecrasse in ecclesia S. Faustini; [ad ecclesiā S. Faustini maioris,] anno ⅠƆCCCXIV excessisse e viuis, sepultusque esse in ecclesia S. Faustini maioris: in qua scilicet tum corpus eius & S. Iouitæ quiescebat. Subuectus eodem an. ⅠƆCCCXIV ad hanc Sedem Rampertus, qui gallum æneum fundi curauit, collocarique in turris fastigio, vbi adhuc spectatur cum hac inscriptione: Dominus Rampertus Episcopus Brixianus gallum hunc fieri præcepit an. D.N. Iesu Christi P. M. octogentesimo vigesimo, Indictione 13, anno Translat. SS. decimoquarto, sui Episcopatus vero sexto. Hæc Vghellus: e quibus annus Translationis ⅠƆCCCVI confirmatur, quando & Carolus Magnus Imperio potiebatur, a quo tradunt Capreolus & Martinengus Brixianæ vrbi præfectum esse Naimum, [sub præfecto Naimo:] seu Namum, Ducem e Baioaria oriundum, eiusque directione & sententia rem totam fuisse consectam.

[14] Idem Episcopus Rampertus Leuthgarum Abbatem ac Hildemarum monachum (verba sunt Vghelli) sanctimoniæ laude doctrinaque præstantes euocauit e Gallia, constructoque cœnobio illis attribuit ecclesiam, [monasteriū extruitur a Rāperto Ep.] vbi SS. Faustini & Iouitæ corpora requiescunt… Diu superstes fuit Rampertus, abiitque ad superos, cum sibi creditam Ecclesiam, qua disciplina Ecclesiastica, qua opibus mirifice auctam suis successoribus reliquit, sepultusque iacet in eadem ecclesia SS. Faustini & Iouitæ, quam augustiorem fecerat. Translatæ ab eo etiam sunt Reliquiæ SS. Faustini & Iouitæ, forte ad augustiorem locum, aut nouum altare illis erectum. Ado MS. olim Ecclesiæ Telonensis in Prouincia, nunc Serenißimæ Reginæ Suecorum, diem IX Maij ab ea Translatione auspicatur his verbis: Translatio beatorum Martyrum Faustini & Iouitæ in ciuitate Brixia, [& Reliquiæ iterū transferūtur anno 843, 9 Maij,] facta a Domino Ramperto eiusdem ciuitatis Episcopo, anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCCCXLIII, Indictionis VI. Ferrarius etiam in Catalogo generali refert eodem IX Maij Translationem sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ, citatque Ecclesiæ Brixiensis tabulas.

[15] [non sub S. Antigio aut Ansigino Ep.] Alij aliam Translationem aßignant, factam a S. Antigio, siue Ansigino, Episcopo. Vghellus hos distinguit, & S. Antigium asserit post S. Apollonium fuisse anno CLX sextum Brixiensem Episcopum, de quo Brixiense martyrologium XVIII Kalend. Decemb. & Sanctorum eiusdem Ecclesiæ indiculus. At S. Ansiginum ait vixisse anno ⅠƆCLXXXII Deodedit Episcopo suffectum, cuius festum Brixiæ celebratur XVIII Kalend. Decembris, quem diem ante aßignarat S. Antigio. Hunc Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ & Catalogo generali eodem die refert asserens eum Sancto Deusdedit successisse: ferrique in sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ translatione orando expirasse, ac corpus in æde S. Faustini quiescere: quæ supra de Amphridio legi diximus. Citantur Elias Capreolus & Ascanius Martinengus: apud quos tempore rerum gestarum ac translationum SS. Faustini & Iouitæ confusa sunt & intricata. Si antiquitati sua auctoritas concedatur, corpus S. Antigij Episcopi, sed non Brixiensis Ecclesiæ, ad seruari in templo SS. Faustini & Iouitæ docemur in citato ante Adone MS. ecclesiæ Telonensis, nunc Reginæ Sueciæ, quem apud ipsos Brixienses auctum olim suspicamur, quod accuratißima de Sanctis Brixiensibus encomia complectatur. In eo autem codice de S. Antigio ad XVIII Kalend. Decemb. hæc leguntur: Lingonis ciuitate Galliæ in territorio Magnomontense transitus S. Antigij Confessoris & Episcopi: [cuius corpus e Gallia Brixiā translatū.] qui primo ibidem sepultus, postea vero inde translatus & in Caiciaco villa in ecclesiam S. Mariæ & S. Martini a Domno Haymone venerabili Sacerdote honorifice reconditus est. Deinde post non plurimos annos, ob metum Nortmannorum, qui tunc maximam partem Franciæ ac Burgundiæ vastauerunt, ab ipso sancto Sacerdote perlatus, & in Italiam adductus, atque in ciuitate Brixia, in monasterio sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ, quod ipse iam dictus venerabilis Abba postea per annos octo, menses quatuor, dies viginti tres honorifice rexit, venerabiliter collocatus quiescit. Hæc in illo Martyrologio.

[16] [Tēpli SS. Faustini & Iouitæ priuilegia confirmata:] Huius monasterij SS. Faustini & Iouitæ priuilegia ad preces Notengi Episcopi Brixiani perhumaniter confirmauit Stephanus Papa Romanus IX, aliis VIII habitus, qui præfuit Ecclesiæ ab anno ⅠƆCCCCXXXIX ad annum ⅠƆCCCCXLIII. In basilica eorumdem Martyrum sepultus est seculo vndecimo Adelmannus ex Clerico & Scholastico Leodiensi Episcopus Brixiensis, qui inter alia ingenij sui monumenta posteritati reliquit librum de Corpore & sanguine Domini in Eucharistia, seorsim & in magna Bibliotheca Patrum sæpius recusum, quo Berengarij, sui olim condiscipuli, hæresim ingulauit. Huius & trium aliorum Episcoporum corpora in decentiorem locum hoc seculo translata sunt, vt videre est in hac adiecta inscriptione: Donec immortalitatem induant, Apsidij, Petri, Ramperti, [in eo sepultura 4 Episcoporū.] & Adelmanni Brixiæ Episcoporum reliquias hic grata Cassinensis Congregatio reposuit MDCXII. Est Apsidius, Amphridius aliis appellatus, sub quo ad eam ecclesiam corpora SS. Faustini & Iouitæ translata fuisse diximus. cui succeßere Petrus & Rampertus, illic etiam sepulturæ dati. Seculo Christi duodecimo extructa est noua ecclesia SS. Faustini & Iouitæ, [noua ecclesia dedicata 13 Augusti an. 1152.] quam Idibus Augusti anni ⅭⅠƆCLII Maifredus Episcopus Brixiensis simul cum Oberto Archiepiscopo Mediolanensi, Gerardo Episcopo Bergomate, & Theobaldo Veronensi consecrauit. Apud Martinengum extat instrumentum sequens repositionis reliquiarum SS. Faustini & Iouitæ, quod hic damus.

[17] Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo vigesimotertio, Indictione vndecima, octauo die intrante Augusto, aperta est arca sanctorum Martyrum Faustini & Iouitæ: [Reliquiæ an. 1223, 8 Augusti repositæ:] & reposita est in loco isco cum corporibus eorumdem Martyrum & B. Faustini Confessoris, præsente Archidiacono & Archipresbytero, vna cum Clero suo Brixiano, & Fratre Iordano Magistro Ordinis Prædicatorum & Fratre Gualla Priore eiusdem loci cum Fratribus suis: & hoc factum cum solenni processione. Et tunc reposita sunt corpora eorum Sanctorum Faustini & Iouitæ Martyrum in hac arca lignea, & corpus S. Faustini Confessoris in hac alia, a venerabili Patre nostro Alberto Brixiensi Episcopo, & inuentum est ibi epitaphium marmoreum, cuius tenor est talis: Faustino & Iouitæ Martyribus Victor Maurus ex voto posuit mensam ciuibus suis. Hæc ibi. Interfuit Albertus Concilio Lateranensi III anno ⅭⅠƆCCXV, & S. Dominicum Brixiæ excepit, eidemque locum idoneum cœnobio exædificando attribuit: cui memoratus Gualla, nonnullis Gaula, præfectus, tanta sanctimoniæ fama vixit, vt, Alberto ad sedem Antiochenam in Syria promoto, Episcopus Brixiensis fuerit ordinatus anno ⅭⅠƆCCXIX. Vitam B. Iordani Generalis dedimus XIII Februarij.

[18] Demum Vghellus in encomio Brixiensis vrbis ante catalogum Episcoporum hæc scribit: Diuos tutelares colit SS. Faustinum & Iouitam, quibus dicatum est insigne templum, & cœnobium Ordinis S. Benedicti inuidiosis diuitiis dotatum. [arca Reliquiarum marmorea.] Horum sacra lipsana celebri in arca marmorea super altari maiori eiusdem templi, ære ciuitatis extructa, figurisque ornata asseruantur. Arcam illam sex columnis marmoreis inniti factamque anno ⅭⅠƆCCCCLV tradit Martinengus.

[19] In Adone MS. monasterij Lobiensis adscripta est ad XVIII Martij memoria SS. Faustini & Iouitæ, forsan ob aliquam, quæ eo die contigit, reliquiarum eleuationem aut repositionem. Bononiæ in æde parochiali S. Ioannis in monte Oliueti, quam poßident Canonici Lateranenses, [Aliquæ reliquiæ Bononiæ,] aliquas SS. Faustini & Iouitæ reliquias in veneratione esse, testis est Masinus in Bononia perlustrata. Aliquas item SS. Faustini & Iouitæ Martyrum Reliquias Veronæ in ecclesia S. Georgij in locello prope altare S. Helenæ reconditas fuisse ab Andrea Aquileiensi Patriarcha circa an. Chr. ⅠƆCCCXXVIII inscriptio lapidi incisa testatur, [& Veronæ:] edita ab Vghello tomo 5 Italiæ sacræ in Theobaldo LXXIII Episcopo Veronensi colum. 716. Romæ obtinuerunt Brixienses ab anno ⅭⅠƆⅠƆLXXV locum aliquem, in quo ecclesiam siue oratorium ad SS. Faustini & Iouitæ honorem excitarunt, [ecclesia Romæ,] cui anno ⅭⅠƆⅠƆCIV adiunctum domicilium, in quo pauperes, peregrini, ægrique Brixienses excipiuntur, vti legi potest apud Octauium Pancirolum in Thesauro vrbis Romæ regione 6 eccl. 15. In memorato ante Adone MS. ecclesiæ Telonensis celebratur XXI Septembris memoria S. Castoris Episcopi Aptensis in Prouincia, [an etiam Aptæ in Prouincia?] qui necdum Episcopus in agro posseßionis propriæ ecclesiam S. Faustini construxit, & collectis monachis regulam a S. Caßiano Maßilia petitam præscripsit. Sed num Faustinus Brixiensis Martyr & frater S. Iouitæ ecclesiæ huius assumptus fuerit Patronus, non liquet.

VITA
auctore anonymo,
Ex MS.S. Maximini & Surio.

Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiae in Italia (S.)
Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

BHL Number: 2837

Avctore anonymo, ex MSS. et Svrio.

CAPVT I
SS. Faustini & Iouitæ fides, ordo sacer, captiuitas, constantia. Statua Solis deiecta.

[1] Beatissimi viri Faustinus & Iouita, nobilissimis in ciuitate a Brixiana orti parentibus, fidem Christi, quam religiosa mente didicerant, instante solicitudine prædicabant. Erant enim non solum germanitate carnis coniuncti, sed etiam virtute spiritus ita vniti, [Fidē Christi prædicant.] vt concordi vbique studio Christum annunciantes, copiosam regionis illius multitudinem ad veræ fidei cultum perducerent. Erat siquidem eo tempore eiusdem Brixianæ ciuitatis Episcopus, b Apollonius nomine, qui ob metum persecutionis sese in abditis occultabat. Is cum famulos Dei ardentissimum feruorem erga prædicationis studium habere conspiceret, ad se accersitos, c Ecclesiasticis eos gradibus sublimauit. Denique Faustino, quia maior natu erat, presbyterij d ordinem tradidit; Iouitam vero iuniorem natu, ministrorum Christi numero sociauit. Susceptis itaque beati viri Faustinus & Iouita diuinis ministeriis, [ordinātur Faustinus Presbyter, Iouita Diaconus:] cœpere nihilominus tanto propensius verbo prædicationis insistere, quāto magis eos ipsa etiam sacerdotalis dignitas inuitabat. Cumque innumerabilem quotidie populum Christo acquirerent, nec esset aliquis qui eorum doctrinæ repugnaret, cœpit opinio prædicationis eorum ad vicinas etiam prouincias se circumquaque diffundere.

[2] Eo itaque tempore Italicus e Comes, qui f Rhætiarum populis præerat, cum esset paganissimus, & supra modum dæmoniacis cultibus occupatus, lumen fidei, quod ipse cæcitatis suæ inuolutus tenebris respuebat, moliebatur etiam insano studio a suæ prouinciæ hominibus arcere. Vnde factum est, vt veniente Adriano Imperatore g in partes Liguriæ, ad fluuium h Adduam ei occurreret, ac talibus apud eum ore sacrilego niteretur conquestionibus: [accusātur apud Hadrianum Imp.] Inuictissime Imperator ac triumphator, inquit, consule Romanæ reipublicæ tuæ, consule sacratissimis diis nostris. Sunt duo viri in ciuitate Brixiana, qui nescio quem Christum prædicantes, plures iam a magnorum deorum nostrorum cæremoniis auerterunt. Hos nisi vestri numinis censura coërcuerit, certum est, eorum subuersionibus diuinam in his locis oblitterari culturam. Audiens talia Imperator Adrianus, dat ei, vtpote quem tenebat studiosissimum sui erroris fautorem, huiusmodi per sacram scriptionem potestatem, vt vbicumque Christianos inuenisset, aut diis eos inclinaret, aut diuersis suppliciis exterminaret.

[3] Accepta itaque Italicus Comes, vt optauerat, sæuiendi in Christianos potestato, processit iturus Brixiam, [sistuntur Italico Comiti:] sicut iusserat Adrianus. Qui mox vt in ciuitatem ingressus est, misit statim i Liberium consiliarium suum ad Faustinum & Iouitam, qui eis imperialem innotesceret sanctionem. Quos cum in fide nominis Christi persistere immobiles comperisset, repletus indignatione præcepit militibus, vt eos comprehensos suis adspectibus præsentarent. Qui cum adducti essent, ita eos Comes Italicus allocutus est dicens: Inuictissimus Imperator sacris suis iussis constituit, debere omnes Christianos ad deorum nostrorum religionem conuerti. Si qui vero eius inuenti fuerint repugnare præceptis, diuersa in eorum contumaciam animaduerti supplicia. Vnde æquum est, vos, o Faustine & Iouita, tam salubribus monitis colla submittere, & relicto nouo superstitionis errore, ad veterem sacrorum deorum, quam status reipublicæ constituit, repedare culturam. Beatissimi Faustinus & Iouita dixerunt: Tempus nostrum aduenit, vt exultare potius, quam terteri, debeamus. Vnde scire te certius volumus, [includuntur carceri:] quia neque fidem Domini nostri Iesu Christi, qua semel imbuti sumus, vllo possumus modo relinquere, neque huiusmodi præceptis obedire. Audiens hæc Italicus Comes, iussit eos in carcere custodiri vsque ad Adriani Imperatoris aduentum, qui in proximo sperabatur venturus. k

[4] Quinta igitur die cum introisset l Adrianus Imperator Brixiam, retulit ei Italicus Comes de beatissimis Faustino & Iouita, quod iussis eius obtemperare contempsissent, & quia ad eius audientiam clausi reseruarentur in carcere. Adrianus Imperator dixit: Et quali progenie orti sunt, vt ad nostram maiestatem audiendi reseruarentur? Italicus Comes respondit: Ex præclaro genere originem ducunt. Nam parentes eorum caput senatus in hac ciuitate fuerunt, qui tantam diis nostris exhibuerunt reuerentiam, vt, sicubi compeperissent esse Christianos, summo eos flagrantis zeli studio persequerentur. [accusati apud Imperatorem,] Isti vero qua insania dementes effecti sint, nescio, vt obstinata cordis intentione deos nostros blasphemantes respuant, & Christum, qui a Iudæis ligno affixus asseritur, colant. Adrianus dixit: Isti homines mihi plurimum necessarij sunt, vt per eorum supplicia multos ad deorum nostrorum religionem conuertam. Tunc præcepit eos eductos de carcere, suis præsentari adspectibus, quibus & dixit: Estne aliquis Deus m Sole præstantior, vt relicto eius numine, ad alium vos quasi potiorem debeatis conferre? B. Iouita respondit: [adducuntur in eius conspectum:] Nos verum Deum veneramur & colimus, qui est Deus cæli & terræ & vniuersæ creaturæ: qui & ipsum Solem constituit, ac dedit illi officium, vt luceat per diem, sicut & lunæ stellarumque ordinibus, vt tenebras illuminent noctis. [respuunt oblatos honores:] Adrianus dixit: Consultius facitis, si nostram impleatis voluntatem, vt primi in nostro palatio esse possitis, quam in hac insania perseuerantes, acerbissima morte consummemini. Sanctissimi Faustinus & Iouita dixerunt: Non faciemus rem nefariam, quæ nos ad interitum perducat æternum. Adrianus dixit: Nefarie facitis, cum vos Christianos esse denuntiatis, vt exclusa a vobis tranquillitatis nostræ gratia, infamiæ macula denotemini. S. Iouita respondit: Optime nos profitemur & denunciamus esse Christianos: nam gratia tua nobis vitanda est, vt ad æterni Regis gratiam peruenire possimus. Adrianus Imperator dixit: Nimis duro corde estis, quos verba mea inclinare non possunt. Pietas enim nostra erga vos est: ideoque vos optamus modis omnibus effici meliores, vt dignam habeatis apud nos militiæ potestatem. B. Faustinus respondit: Dignam habemus militiam, quam nobis Christus noster tradidit. Nam militia vestra cum tempore finienda est, quia & vosipsi cum tempore deficietis: nostra vero militia in æternum permanet.

[5] Adrianus dixit: Iam satis est, quod vos patienter sustinui. Aut sacrificate Deo iuuicto Soli, aut permulta faciam in vos tormenta expendi. Faustinus & Iouita responderunt: [renuunt sacrificare Soli.] Nos sacrificamus Deo viuo, qui Solem in ornamenta constituit. Sol autem quem nobis adorandum præcipis, a Deo vero nobis in obsequium datus est. Tunc Adrianus ira commotus, iussit eos ante templum Solis perduci. Erat autem statua Solis auro perfusa, habens in capite radios ex auro puro. Quibus dixit Adrianus: Videtis gloriam inuicti Solis? Accedite, & sacrificate ei, vt dignos vos habeat in conspectu suo, & liberi efficiamini ab his, quæ vos expectant, tormentis. B. Faustinus respondit: Nunc videbis gloriam Dei nostri, vt cognoscas hunc inualidum esse, quem tuum Deum confiteris. Tunc vna voce pariter dixerunt: Sol cognouit occasum suum: posuisti tenebras, & facta est nox. Adrianus dixit: Quid est, quod submurmuratis? Accedite propius, & sacrificate Deo inuicto Soli.

[6] Tunc Iouita conuersus ad statuam Solis, dixit: Nos adoramus Deum, qui regnat in cælis, qui Solem lucere constituit: tu autem cum sis statua in adspectu tantum Solis, transfigurare in effigiem picis ad confusionem eorum, qui te quasi Deum adorant. Cumque hæc dixisset, illico facta est statua vt fuligo in conspectu populi: radij autem, qui in capite illius erant, tamquam carbones mortui decidebant in terram. [verbo reddunt Solis statuam instar fuliginis,] Cernens Adrianus talia, dixit: Quid est, quod video? Italicus Comes dixit: Præcipe ministris, vt cum spongijs ei restituant splendorem. Iubet ergo Adrianus ascendere ministros cum spongijs, vt superductam fuliginem eidem statuæ detergerent. Quod dum ministri conarentur efficere, tota simul in fauillam resoluta est, [mox in fauillam redactam] vt nihil penitus ex ea remaneret. Beatus vero Faustinus ait ad Imperatorem: Animaduertis quod factum est Deo, quem colis? Quomodo ad nihilum redactus est?

[Annotata]

a MS. S. Maximini, Brixania.

b Colitur S. Apollonius 7 Iulij, quem Vghellus asserit anno 116 Episcopum creatum, diutissime in ea dignitate vixisse, ac totam Brixiam, (Ferrarius, maximam ciuium partem) ad fidem Christi conuertisse, & SS. Faustinum & Iouitam sacro baptismate lauisse.

c In altera Vita post plurima ab ijs tolerata tormenta dicuntur ab Angelo, e carcere ad S. Apollonium educti & ordinati.

d Surius, officium.

e Iul. Capitolinus in Vero Imperatore: Confecto bello regna Regibus, prouincias vero Comitibus suis regendas dedit.

f Brixiam ad radices Alpium Rhæticarum sitam supra diximus, & eidem Comiti subiectam fuisse hinc colligimus.

g Forte legendum esse ex partibus Liguriæ, innuunt sequentia.

h Addua fluuius exoritur in excelso Rhæticarum Alpium iugo, & per vallem Tollinam lapsus, Larium lacum transit, dein per agros Orobiorum & Insubrum inter Placentiam & Cremonam in Padum deuoluitur. Huc forsan venit Imperator ex Liguria, inde progressus contra Roxolanos & Sarmatas, quod anno 118 factum esse supra probauimus.

i Alia Acta Tyberium, Martinengus Tiberium.

k Sanctione hac voluisse eum decreta Traiani contra Christianos lata obseruari, supra dixiusus.

l Post reditum e Mœsia, & Danubij accolis firmatam pacem, anno 118 in hyemem vergente.

m Soli Hadrianum Imper. addictum fuisse constat ex Spartiano, dum colossi, opera 24 elephantum translati, simulacrum ante Neroni dicatum, testatur Soli ab eo consecratum esse.

CAPVT II
SS. Faustini & Iouitæ victoria de feris, & igne. SS. Caloceri, Afræ & aliorum conuersio.

[7] Tvnc iratus valde, iussit eos ad bestias damnari. Cumq; | introducti essent in medio a ludi, Adrianus dixit ad Italicum: Introducantur ferȩ sæuissimæ, ad quarum adspectum statim timore deficiant. Conuersus vero Adrianus, dixit ad Martyres: Animaduertite, o Faustine & Iouita, quia iam in morte estis constituti, & prope est, vt acceleretur finis vitæ vestræ. Consentite itaque mihi, & sacrificate deo Saturno, siue Dianȩ, [Contemnunt Saturnum,] vt a ferarum morsibus absoluamini. S. Faustinus respōdit: Saturnus, quem dicitis, homo fuit pollutus immanissimis sordibus, qui suorum fertur carnes vorasse filiorū. Diana vero turpis extitit mulier, quæ pudore abiecto, succincta more venantium, [& Dianam:] feras dicitur insecuta. Hosne tales nobis præcipis ad summi Dei iniuriam adorare? Adrianus Imperator dixit: In morte estis constituti, & adhuc in blasphemiis perseueratis?

[8] Tunc conuersus ad satellites suos, imperat eis, vt quatuor aduersus Christi athletas b leones admitterent. Dimissi sunt itaque leones, quorum erant oculi flammantes, & adspectus terribiles. [manent illæsi inter leones,] Qui venientes cum grandi velocitate, proiecerunt se ad pedes Sanctorum, dantes intolerabiles fremitus, ita vt contremisceret populus paganorum. Ipsi vero demisso in terram capite, lingebant Sanctorum vestigia. [leopardos,] Cernens Adrianus quod gerebatur, iussit ministris suis, vt dimitterent leopardos. Qui & ipsi venientes ad locum, vbi serui Dei stabant, volutauerunt se ad pedes eorum. Videntes hæc populi, clamauerunt, dicentes: Tolle magos de medio nostri, vt possimus libere deos adorare. Adrianus amplius ira stimulatus, ait ad ministros: Dimittite ad eos c vrsos, ponentes prius tamen circa latera eorum faculas ardentes, [& vrsos,] vt cum exusti fuerint, dolore eos instigante, ipsos deuorent. Fecere ergo ministri, vt sibi fuerat imperatum, [ministris interemptis:] dimiseruntque vrsos. Qui cum ad seruos Dei appropiassent, leones & leopardi faciebant in ipsos miniseros impetum, & ita eos morsibus suis conciderunt, vt ne vnus quidem viuus euaderet.

[9] Electi autem Dei stabant inter bestias securi, quibus ait Adrianus: Animaduertitis, Faustine & Iouita, quia miserationem suam adhuc deus Saturnus, cui iniurias intulistis, erga vos exhibet, & idcirco a feris minime contingimini? Faustinus respondit: Erubesce Christianorum tyranne. [insultant victores Imperatori.] Non enim, vt tu putas, Saturnus tuus ab his feris nos eripuit, sed potius verus Deus ille, cui nos seruimus, qui regnat in cælis. Vbi itaque sunt minæ, quas nobis intendebas? Ecce feræ, quas cum grandi ad nos feritate misisti, adorantes Deum, iacent ante pedes nostros prostratæ, nihil feritatis habentes. Sed si qua adhuc habes fortiora, accelera, vt in omnibus te victum esse cognoscas. Adrianus dixit: Nolite vrgere, quia iam duriora præparata sunt, quæ vobis adhiberi præcipiam.

[10] Tunc quidam sacerdos, Orphetus nomine, qui d consanguineus erat Imperatoris, dixit ad eum: Si iubet pietas vestra, [Deuorantur Italicus Comes, & Sacerdotes Saturni:] tollentes inuictissimum deum Saturnum, eamus ad eos, vt liberentur a feris, & sic poterimus lucrari animas eorum. Adrianus dixit: Facite, sicut vobis videtur. Tunc Orphetus vna cum alijs sacerdotibus, nec non Italico Comite, tollentes Saturni statuam, pergebant ad locum, vbi erant Sancti inter bestias positi. Qui cum propius accessissent, continuo feræ insilientes super eos, vniuersos suis morsibus peremerunt, clamantibus paganis ac dicentibus: Deus Saturne, adiuua ministros tuos. Statua quoque ipsa, bestiarum conculcata pedibus, suorum iacebat fœdata sanguine sacerdotum.

[11] Audiens vxor Italici, Afra nomine e, virum suum a feris interemptum, cum magna velocitate venit ad theatrum, & ita cum clamore dicebat Adriano: O quales deos colis, Adriane, qui nec sacerdotes suos, nec seipsos potuerunt liberare. [Calocerus, Afra; & alij multi credunt in Christum.] Quapropter & ego misera ob vestram perfidiam vidua facta sum. Quid multa? Videntes populi, quod erat factum, magnificabant Deum Faustini & Iouitæ, & multi f ex eis crediderunt in Domino: inter quos simul etiam g Calocerus, qui erat in officio Imperatoris, cum multis officialibus suis crediderunt Christo: sed & Afra, coniux Italici, relicto errore idololatriæ, credentium sociata est numero.

[12] Adrianus Imperator ait ad Martyres: Si verus Deus est, quē colitis, exite liberi a feris. Beatissimi athletȩ responderūt, dicentes. Et in hoc tibiostendemus potentiam Domini nostri Iesu Christi. Tunc conuersi, dixerunt ad bestias: In nomine Domini imperamus vobis, vt exeatis extra ciuitatem, neminem omnino contingentes. Quæ statim a conspectu eorum, velut oues mansuetissimæ, [feræ ad vocem Martyrū cicures discedunt.] recedentes, portas ciuitatis egressæ, montium deserta petierunt. Adrianus vero fortissimos Christi milites præcepit retrudi in carcerem.

[13] Postera igitur die iubet sibi in Capitolio Adrianus sedem parari: quo cum Sanctos Dei adduci præcepisset, compellebat eos Ioui thura imponere. Qui cum immobiles in fide Christi persisterent, iussit Adrianus ignem copiosum accendi, & in medium incendij eos proiici. Stabant vero bellatores Christi inter flammas immobiles, & expansis manibus hymnum dicentes. Ampliori ergo dehinc Adrianus indignatione correptus, magos eos esse & sceleratissimos inclamitans, [Manent Martyres inflammis illæsi: in carcere ab Angelis corroborantur:] præcepit eos rursus in carcerem trudi, & nullum penitus ad visitationem eorum admitti, vt famis penuria interirent. Angeli autem Domini intempestæ noctis silentio descenderunt ad eos, quorum adspectus in modum radiorum Solis, tenebras effugabat. Qui confortantes beatissimos Christi athletas, ab oculis eorum lapsi sunt.

[14] Iubet itaque post hæc Adrianus tribunal ante templum Martis præparari, & ibidem sibi beatissimos Faustinum & Iouitam exhiberi. Cumque isset Calocerus, vt eos exhiberet, ecce occurrit sanctis Martyribus totum officium Caloceri, [imperterriti minitanti Imperatori respondēt:] & præcedebat eos cum magna reuerentia, vsque dum venirent ad fanum Martis. Cernens vero Adrianus omnes ex officio pari consensu Sanctis exhibere reuerentiam, suspirans, animique dolore permotus, recepit se in palatium, & iussit Faustinum & Iouitam inscio populo ad se adduci, quibus & ita dixit: Existimatis, quod & me vanū per maleficia vestra faciatis, sicut & populum fecistis? Vnde nisi sacrificaueritis, per h diuersas vos faciam vinctos trahi ciuitates, & per varia demum tormenta viuendi vobis terminum imponam. B. Faustinus respondit: Quocumque nos duci præceperis, semper in nomine Domini nostri te scies confundi: quia Saluator noster, qui nos protegit, semper nobiscum est. Adrianus dicit: Probabitis tunc, cum vehementiora vobis adhiberi præcepero tormenta. B. Iouita respondit: [carcere arcte includūtur.] Quascumque nobis pœnas adhibueris, non timebimus mala, quoniam Dominus suscipiet nos. Tunc præcepit eos iterato in carcerem claudi vsque ad diem prosectionis suæ, mandans ministris, vt nullum ad eos ingredi permitterent. Sed & carcerem annuli sui impressione obsignari præcepit.

[Annotata]

a Spartianus de Hadriano, In omnibus, inquit, pene vrbibus ludos edidit,

b In circo multas feras, & sæpe centum leones interfecit; scilicet per suos, at de ipso ait: Venatu frequentissime leonem manu sua occidit. SS. Eustachius & socij ab Hadriano leonibus obiecti, manserunt etiam illasi, Acta 20 Septemb.

c Idem Spartianus tradit Hadrianum vrsam in venatione occidisse.

d Hadrianum Pontificis Maximi officium peregisse supra diximus: ex consanguineis etiam Sacerdotes in comitatu habuisse hæc Acta confirmant.

e S. Afra ad fidem Christi conuersa, martyrio etiam coronata est an. 120 die 24 Maij.

f Ad tria millia credidisse habent alia Acta.

g S. Calocerus colitur 18 Aprilis: a quo incipiunt vberiora Acta mox danda.

h Ea fuisse indole Hadrianum, vt plures socias vrbes, quam vllus vnquam Imperator, viderit, ac publicis operibus auxerit atque ornarit, scribit Die in epitome apud Xiphilinum.

CAPVT III
Officialium S. Caloceri martyrium, itemque SS. Caloceri, Faustini, Iouitæ, post alia tormenta.

[15] Omnis vero populus, qui crediderat vna cum Calocero & officialibus eius, inquirentes B. Apollonium, qui propter metum infidelium occultabatur, inuenerunt eum non longe a Brixiana vrbe absconditum. Cui cum omnia, quæ gesta fuerant, retulissent, [S. Calocerus & Officiales eius baptizantur:] Deum benedicens Appollonius, iuit pariter cum eis ad cuiusdam montis remotiorem locum: ibique eis iuxta morem fidei seriem tradens, baptizauit eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti: & confortans eos in Christo, dimisit a se. Nuntiatum est autem Adriano, quia Calocerus & Officium eius credidissent. Qui iratus valde, præcepit eos comprehendi, & vinctos sibi in circo præsentari, & ait ad Calocerum: Calocere, quæ te dementia inuasit, vt vniuersis, qui in palatio meo sunt, te abiectiorem redderes? Conuersus quoque ad Officium eius, dixit Dicite, morti destinati, qua vos insania compulsi, deos nostros reliquisus, vt inter damnatitios puniri non metuatis? Illi ad hæc responderunt, dicentes: [hi martyrio afficiuntur.] Non timemus huius seculi mortem, quia adiutor noster Deus est, qui regnat in cælis. Tunc furore nimio succensus Adrianus, iussit eos circumduci, & in eodem loco decollari. Quod cum factum fuisset, venit Apollonius cum Christianis, & rapuit corpora eorum, & digne tradidit eos sepulturæ sub die a XIIX Calend. Decembrium.

[16] Calocerum vero præcepit Adrianus vna cum Faustino & Iouita catenis ad strictos, [Faustinus, Iouita, & Calocerus vincti ducuntur Mediolanum:] post se ad Mediolanensem ciuitatē, quo erat profecturus, adduci. Cumque portas ciuitatis beati Martyres fuissent egressi, prosecutus est eos omnis populus Christianorum vna cum S. Apollonio Episcopo, & venerunt cum eis vsque ad fluuium, qui dicitur Mella: & ibi confortantes se inuicem, dataque sibi pace, multis cum lacrymis separantur. Reuertentibus itaque populis beatissimi athletæ Faustinus & Iouita, vna cum Calocero vincti catenis, sub custodia perducti, die tertio Mediolanum sunt ingressi: statimque Adrianus iubet sibi in thermis Herculanis tribunal parari, & in conspectum suum fortissimos Christi Martyres, sic vt erant fatigati ex itinere, exhiberi, sperans infelix robustissimos Dei milites, fessos iam dolore viæ, suis obedire præceptis. Ad quos taliter inflata voce locutus est: [respuunt primos palatij honores:] Scitis miseri, quomodo translati estis de ciuitate vestra: vel modo conuertimini ad sacrificia deorum magnorum, vt liberi a pœnis esse possitis, & inter primos in nostro palatio computari. Beati Martyres responderunt: Sacrificium offerimus Deo nostro, qui nobis in omnibus præbet auxilium: ceterum securus esto, quia dæmoniis, quæ colis, non sacrificamus, promissiones tuas pro nihilo computantes.

[17] Adrianus hæc audiens, stimulis furoris b sui exagitatus, iussit eos supinos alligari, & supra ora eorum fistulas poni, & lique factum plumbum infundi: quod dum eorum guttura pertransisset, vocem simul eis & vitam extorqueret. [illæsi a plumbo liquefacto,] Faciunt ministri imperata: sed mox resiliens plumbum in eos, qui illud infundebant, dispergebatur: Sanctos autem in nullo contingebat incendium. Cernens talia Adrianus, magis infremuit, iussitque eos in eculeo torqueri, & circa latera eorum laminas ardentes adhiberi. Quod cum ministri fecissent, exclamans Calocerus, dixit: Orate pro me, beatissimi Martyres, quia grauiter comburor ab his flammis. [& a laminis ardentibus:] S. Faustinus dixit: Sustine modicum Calocere: adest ecce Angelus Domini, ferens auxilium tibi. Nec mora, affuit adiutorium Domini, confortatusque Calocerus, [in pœnis corroborati:] gratias Christo cœpit referre, asseuerans se dolorem minime sentire. Adrianus dixit: Calocere, vere ignem non sentis? Calocerus dixit: Vere tibi dico, quia flammarum tuarum incendia prorsus non sentio. Adrianus dixit ad Officium: Afferte stupam, resinam & oleum, & circa eculeos ignem supponite, vt cum ipsis pariter eculeis concrementur. Cumque ministri sibi imperata perfecissent, cernens Adrianus prolixam circa eculeos flammam diffundi, æstimans Sanctos Dei vehementer aduri, præcepit eis acclamari: Vel modo sentite fortissimorum deorum virtutem. Beati vero Martyres vultu lætissimo benedicebant Dominum, ita vt cunctis patenter innotesceret, quia nequaquam eos incendium molestaret. Videntes autem populi, qui assistebant, tanta mirabilia, clamare cœperunt: Vere magnus est Deus Christianorum. Et multi ex ipsis crediderunt in Domino.

[18] Confusus igitur Adrianus, & iam nesciens quid ageret, iussit c eos celerius ad carcerem trahi: & dehinc post aliquot dies proficiscens Romam, præcepit inuictos Christi Martyres per singulas quasque ciuitates ferro vinctos secum pertrahi, quatenus & Christianis eorum exemplum metum incuteret, & Dei athletas itineris labore conficeret. Calocerum vero tradidit cuidam Antiocho, Alpium Cortiarum Rectori, præcipiens illi, vt eum ad immolandum compelleret; aut si in sua sententia persisteret, diuersis excruciatum supplicijs, morti addiceret. Accepto itaque Antiochus Calocero, proficisci ad Alpes Cottias dparans, ante se eum e vinctum f præmisit. Sed quia res ita exigebat, vt Antiochus cum Adriano proficisceretur, g Fabricium quemdam, qui eius vices perageret, [Calocerus martyriū peragit.] ad Alpes Cottias direxit, a quo B. Calocerus multa pro Christi perpessus nomine, ad extremum reductus h Mediolanum, ibique fortis in fide i martyrium constanter accepit.

[19] Porro beatissimi Martyres Faustinus & Iouita, Romam perducti sunt, trahentes vbique per prædicationis officium populum ad Christum. Quibus non longe ab Vrbe positis, k Calimerus quidam, iam Christi fide imbutus, occurrit, eosque in vehiculum suum, [Faustinus & Iouita abducti Romam, agunt cum Pontifice:] quo ipse sedebat, ascendere persuasit, Vrbemque cum eis ingressus est. Cuius fidem beati Martyres explorantes, permissi a custodibus, petierunt a l Romano Pontifice, qui eodem tempore occultus ad m Catacumbas morabatur, vt Calimero Episcoporum honorem traderet, eumque ad Mediolanensem populum, qui in Christo crediderat, confortandum dirigeret. Quod & factum est. Verum quia longum est, beatissimorum Christi Martyrum Faustini & Iouitæ omnem textum n passionis seu miraculorum exponere, ad gloriosum eorum exitum veniamus. Denique cum apud vrbem Romam ab Adriano Imperatore diis immolare compulsi essent, & fortissima, suffragante Deo Martyribus suis, cordis intentione restitissent, ac multum, tam robore suæ constantiæ quam verbo fidei, Christo populum acquisissent, nouissime tradidit eos Adrianus Aureliano Comiti, dicens: Tolle istos deorum nostrorum contemptores, & reduc eos in ciuitatem Brixianam, & ibi eos, nisi sacrificauerint, interfice.

[20] Qui suscipiens beatissimos Martyres, vinctos eos ferro ad ciuitatem rursus Brixiam reduci præcepit. [reducti Brixiam:] Quibus occurrentes Christiani cum S. Apollonio Antistite, nimia de eorum regressione exultatione gauisi sunt. Tunc Aurelianus Comes iussit sibi beatos Martyres exhiberi. Quos cum de immolandis deorum suorum sacrificijs compellasset, beati Martyres responderunt: Nos libenter parati sumus pro nomine Domini nostri Iesu Christi potius mori, quam tuis obedire præceptis. Audiens hæc Aurelianus, iussit eos foras ciuitatem duci, & ibidem eos decollari. [capite plectuntur. 15 Febru.] Ducti sunt ergo fortissimi Martyres Christi extra portam ciuitatis in via Cremonensi, ibique genibus positis, a gladiatoribus decollati sunt, suscipientes momentaneam mortem, vt vitam acquirerent sempiternam. Facta sunt autem hæc tam in Brixiana, quam in ceteris vrbibus vel regionibus sub Adriano Imperatore. Et consummata est gloriosissima eorum passio sub die o quintodecimo Calendarum Martiarum, regnante Domino nostro Iesu Christo.

[Annotata]

a Anno 118. De ijs Martyribus ad eum diem Martyrologos silere valde mirum est.

b Ita Marius Maximus apud Spartianum dicit Hadrianum natura crudelem fuisse: quod hinc confirmatur.

c Iussit S. Calocerum Astam duci secundum Acta S. Secundi Mart. Astensis; qui ab eo instructus venit Mediolanum ad SS. Faustinum & Iouitam.

d Alpes Cottiæ a Rege Cottio, qui eas montium partes possedit, dictæ. Oriuntur in ijs fluuij Druentia, & Duria. Hic Segusium, vulgo Susam, alluit, ac dein haud procul ab Augusta Taurinorum in Padum labitur. Druentia ex Cotijs Alpibus, definit Ebredunum, & longo per Prouinciam circuitu, iuxta Auenionem Rhodano immiscetur. Cum his Alpibus Cottijs simul præfuisse videtur Antiochus Alpibus maritimis & finitimis, Liguriæ locis, in quibus Asta, Dertona, Albingaunum. Æntiochi etiam mentio fit in Actis S. Eustachij & sociorum num. 15.

e MS. S. Maximini, vinculatum.

f Astam vsque, vrbem Liguriæ, nunc Principis Pede montani ad Tanarum amnem.

g Alijs omnibus Sapritium, vt infra constabit.

h Imo abductum Albingaunum habent Acta reliquia.

i Die XVIII Aprilis anni 119.

k Calemerus & Calimerius alijs. Martyr obijt 31 Iulij.

l S. Euaristo Papa, eodem anno 119, 26 Octobr. pro fide Christi interempto.

m Locus ad Catacumbas extabat ad Callisti cœmeterium, vbi etiam S. Vrbanum Papam latitasse tradunt Acta S. Cæciliæ. Legenda Roma subterranea lib. 3 cap. 11 & 12.

n Reliqua hic omissa in sequentibus Actis continentur.

o Anno 120.

ALIA VITA
Auctore anonymo,
ex MS. Neapolitano.

Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiae in Italia (S.)
Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

BHL Number: 2838

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
SS. Faustini & Iouitæ captiuitas & constantia. Diuina protectio contra feras, ignem, aliaque tormenta. Multorum conuersio.

[1] Dvm crebra sanctorum Martyrum acta reuoluimus, a nostris nos desiderijs torpentes, citius agnoscimus: quia cum illos telorū mucrones terrere nequiuerūt, nos vero exigua verborum molestia perturbat. Igitur si volumus ad Beatorum eorum vsque peruenire certamina, [Inter alios Christianos] prius ortus, tempus, finisque eorum indagandus est. Eodem quoque tempore, quo perfidus Adrianus Imperator totum quadrato cardine mundum a cœpit magis perturbare, quam regere, ac numerus Christianorum Diuino auxilio pubescere, [clari sunt SS. Faustinus & Iouita:] tum claruerunt in vrbe Brixiana duo viri germani inclyti: ex quibus vnus Faustinus, alter vero Iouita vocabatur. Quorum generositas, & laus longe lateque per orbem emicat terrarum.

[2] Quodam namque b anno, aduenienti Imperatori eodem tempore in partes Italiæ, occurrit Italicus Comes c Regiarum… vna cū Tyberio consiliario ad Adduam fluuium. Qui cum adorasset, sic ait: Inuictissime Imperator ac triumphator, Romano subueni Imperio tuo, [accusantur apud Hadrianum Imperatorem.] subueni & dijs nostris: sunt namque duo viri in ciuitate Brixiana, qui prædicant verum Deum esse in cælis; deos autem nostros pro nihilo habent, & multum populum seducunt. Audiens hæc Adrianus dedit tali modo conscripta: Dignitas nostra constituit, vt liceat tibi, vbicumque Christianos inueneris, aut sacrificent dijs, aut variis tormentis eos facias puniri. Acceptis itaque Italicus Comes conscriptis processit sicut iusserat ei Imperator. Qui ingrediens in ciuitatem Brixianam, misit statim Tyberium consiliarium suum ad Faustinum & Iouitam, vt eis imperialia innotesceret iussa, scilicet vt omnes Christiani aut sacrificent dijs, aut gladio puniantur. Audientes hæc verba Faustinus & Iouita, constanter responderunt: Nos non obedimus præceptis Principis vestri, neque adoramus deos ligneos æreosque, atque lapideos, in quibus non est auditus, [sistuntur coram Italico Comite.] neque intellectus. Hæc cum audisset Tyberius, omnia retulit Italico Comiti. Ille autem statim, vt hæc audiuit, furore arreptus misit, vt comprehenderentur a militibus, ductique sunt ante eum: qui sic allocutus est, dicens: Inuictissimus noster Imperator ita constituit, vt omnes Christiani aut deos nostros adorent, aut certe diuersis sententijs vel gladio puniantur. Sancti autem Dei, quia iam decreuerant mortem pro Domino libentissime suscipere, respondentes dixerunt: Tempus nostrum aduenit, vt gaudeamus. Nam minas vestras non pertimescimus, neque præceptis vestris obedimus. [includuntur carceri:] Audiens hæc Italicus Comes, iussit eos in carcerem recludi vsque ad aduentum Adriani Imperatoris.

[3] Cumque ingressus esset Adrianus in ciuitatem Brixianam, Italicus Comes cum ingenti clamore suggessit, dicens: Clementissime Imperator, datis sacris conscriptis constituisti de contemptoribus legum vestrarum, debere eos gladio interire. Adrianus dixit: Et vbi sunt, qui iussa nostra contemnunt? Italicus respondit: Secundum præceptum vestrum, in custodia sunt reclusi. Adrianus inquit: Ex qua progenie sunt, vt per me audiantur? Italicus Comes respondit: [accusati apud Imperatorem,] Ex nobili genere quidem descendunt; isti vero qua insania arrepti sint, ignoro, vt deos nostros respuant, & Christum, qui in ligno suspensus est, adorent. Adrianus ait: Isti homines mihi plurimum necessarij sunt, vt per eos multos contemptores deorum faciam ad nostram religionem conuerti. Tunc iussit eos ante se vocati, quibus dixit: Estne alius deus præter Solem, aut potior illo? Iouita respondit: O qualem rem dixisti! Et meliorem dico Sole, qui ipsum constituit Solem. Deum colo, qui dedit potestatem Soli lucere per diem, & lunæ per noctem, atque ornauit cælum stellis. [renuunt sacrificare Solis statuæ,] Adrianus dixit; Nefarie facitis, vt vos Christianos annuntietis. Iouita respondit: Optime profitemur & annuntiamus nos esse Christianos, vt alta cælorum ad gaudia peruenire possimus. Tum Adrianus veluti inuidiose ait illis: Duro corde estis, & ferrea habetis viscera, quos mea reuocare nequeunt verba: sed nolite mihi tam audacter respondere, cito sacrificate Deo Soli. Faustinus & Iouita responderunt: Nos non sacrificamus Deo Soli, sed Deo, qui constituit Solem in ornamento cæli, offerimus hostiam laudis. Adrianus dixit: Modo vos dicitis alium Deum habere, & non adoratis in conspectu magni Solis? Faustinus & Iouita responderunt: Vis videre gloriam Dei? Tunc vterque vna voce dixerunt: Sol cognouit occasum suum; posuisti, Domine, tenebras, & facta est nox. Inscius Adrianus dixit: Ignoro carmen, quod mihi cecinistis. [mox furua factæ:] Continuo autem facta est statua solis furua & caligo in conspectu populi. Respiciens vero Adrianus, ait: Quid est quod video? Beatus Faustinus respondit: Vides quod factum est de Deo, quem colis; quomodo ad nihilum redactus sit.

[4] Tunc iratus Adrianus sæuiens iussit eos ad bestias damnari, dixitque Italico Comiti: Introducantur feræ sæuissimæ, in quarum aspectu præ timorestatim deficiant. Quibus introductis, dixit Adrianus: Faustinus & Iouita videte, [contemnunt Saturnum & Dianam:] quia iam accelerat finis vester: ad quiescite cōsilijs & sacrificate diis nostris Saturno, & Dianæ, vt liberemini a morsibus ferarum, & honoratiores in aula regali habeamini. Sancti vero Dei in magna responderunt constantia: Sis tu, vt Saturnus, quem adoras, & vxor tua Dianæ similis computetur. Tunc Adrianus ait: In morte estis, [manent illæsi inter leones,] & in blasphemia perseueratis? Electi autem Dei stabant alacres corde in medio ludo, & quatuor leones lingebant vestigia eorum, neminem lædentes. Post quos dimissi sunt pardi, [pardos,] qui abeuntes prostrauerunt se ante pedes Sanctorum. Ait autem Adrianus ministris: Mittite super eos vrsos potentes, [vrsos:] & circa latera eorum ardentes faculas ponite, vt flammeis cruciati doloribus, in furoris iram conuersi, protinus perimant eos. Ministri vero, vt eis fuerat imperatum, fecerunt: sed Diuina in eis cooperante virtute bestialis ferocitas ita in mansuetudinem conuersa est, vt in nullo penitus Dei Martyres terrerent.

[5] Audiens autem quædam mullier, nomine Afra, signa virtutum, quæper hos Dominus Sanctos suos operabatur, perrexit ad amphitheatrum. Cumque introgressa fuisset, [S. Afram accedentem ad se] intuens procul, vidit beatos Dei Martyres inter feras crudelissimas intrepidos adstare, & licet timore perterrita, vt femineus sexus fragilis esse solet, tamen ad locum, in quo sancti Martyres stabant, vsque peruenit, prostrauitque se ante plantas eorum, cœpitq; rogare eos dicens. Obsecro vos ȩterni ostensores luminis, vt dignemini mihi insinuare, quemadmodum in Christum credere certius possim. [instituunt fidei mysterijs:] At illi videntes eius constantiam, ouanter sacris eā imbuerunt doctrinis, vt vni soli Domino, cæli terræque conditori, mundo corde castoque amore impenderet famulatum, integritatemque fidei illibatam totis viribus conseruaret. Quam postea a B. Apollonio Episcopo cum ceteris in Christum credentibus sacri baptismatis vnda perfusā fuisse, haud dubium est. Videntes autem populi mulierem inter feras intrepidam stantem, multi crediderunt, & magnificabant Deum cæli.

[6] Igitur Adrianus videns hæc ira repletus, ait ministris: Adducite mihi d tauros indomitos, [tauros signo Crucis cicures reddunt:] quorum magnitudo & furor ingens sit, vt cornibus perforēt latera, & sic expirent. Quibus veniētibus sancti Dei Faustinus & Iouita signum Crucis opposuerunt, in magna vero humilitate versi sunt tauri, ita vt se pedibus eorum prosternerent. Quod videntes populi, vna voce dixerunt, Magnus est Deus cælorum. [conuertūt 3000 hominum:] Quibus B. Faustinus dixit: Videte conciues mei mirabilia, quæ per nos Dominus ostendit, nolite credere in iniquitate Adriani. e Credentes autem ex eis amplius quam tria millia, a B. Apollonio Episcopo sacri fontis vnda perfusi sunt. Post hæc tauri iussu Sanctorum abierunt ad pascua, neminem tangentes. [in carcere cælitus illuminantur:] Conspiciens autem Adrianus quod factum fuerat, gemens in semetipso, dixit ministris: Tollite eos a conspectu meo, & trudite in carcerem. Erant autem Sancti Dei in carcere lætantes & psallentes die ac nocte, cælesti circumfusi lumine.

[7] Surgens autem diluculo Adrianus iussit sibi Dei Sanctos offerri, quibus & ait: Ego vos liberos esse volo ab omni iniuria, tantum sacrificate Deo Saturno. B. Iouita cum fiducia respondens, [imperterrite respondent Imperatori:] dixit: Adriane, Princeps malitiæ, veritatis inimice, cur nos cogis sacrificare simulacro nefando, cuius os si colapho tundas, non tibi irascitur: si vero poplite curuo præsidium ab eo deposcas, non tibi opitulabitur. Desine ab hac dementia, & noli surdum mutumque adorare metallum. Adora Deum viuum & verum, qui fecit cælum & terram, mare, fontesque aquatum; cuius iussu mare a feruore suo quiescit, cuius intuitu fundamenta montium contremiscunt. Qui habet potestatem mittendi diabolum suosq; satellites in profundam foueam mortis, quorum tu primus es, nisi conuersus fueris. Adrianus hoc audiens iratus est, iussitque afferri ligna, & adhiberi in flammam, [manent in flammis illæsi:] atque beatos Martyres mitti in eam: sicque factum est. Stabant autem Sancti Dei in medio flammæ expansis manibus, dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, ab æterno vsque in æternum, & benedictum nomen gloriæ tuæ, quod est sanctum, qui nos inter flammæ globos integros ita custodire dignatus es, vt nec capillum capitis nostri contingere queant.

[8] Videns autem impius Imperator, quod nihil eis flamma officere valuisset; iratus dixit ministris: Afferte huc cultros acutissimos, & sub oculis nostris decoriate corpora eorum, vt sciant quia ego regno in terra per deos immortales. f Ministri vero satagebant iussis parere iniquis, [pelle nequeunt nudari,] sed opitulante diuina gratia, quod Princeps iniquus maluit, ministri implere nequiuerunt. Erat enim quidam ibi homo, Dux militum, Calocerus nomine, qui ingressus videns, quod nihil Sancti Dei aduersi paterentur, clamauit voce qua poterat: g Vere magnus est Deus Christianorum. Audiens Adrianus clamorem eius, iussit eum cum contumelia foras expelli. [stupente S. Calocero:] Videns autem eos Imperator nihil penitus læsos, dedit palmam in faciem suam, dicens: Certe victus sum ab eis: præcipiensque ministris trudi eos in carcerem, dixit: Cogitabo quibus pœnis eos afficiam. Beati Martyres ingressi in carcerem psallebant, [psallunt in carcere cum Angelis.] dicentes: Ecce quam bonum, & quam iucundum habitare fratres in vnum. Statimque apparuerunt Angeli Dei, psallentes cum eis, ac confortantes eos, abierunt.

[Annotata]

a Anno 117 Traiano IV Idus Aug. mortuo substitutus.

b Anno 118.

c Imo Rhæticarum Alpium.

d Tauri superbissimi appellantur apud Adonem; eorum non meminit prior Vita.

e Eumdem numerum exprimunt Vincentius Bellouacensis lib. 10 cap. 83 & varia supra indicata martyrologia. Silent Acta priora.

f Eadem habent Lectiones Officij Ecclesiastici, & Vincentius: desunt in priori Vita.

g Hæc eius verba referunt Petrus Equilinus & Vincentius.

CAPVT II
SS. Faustinus & Iouita non læsi plumbo liquefacto & fornace accensa. Energumeni liberati. Variorum martyrium.

[9] Altera autem die procedens Imperator ad templum Martis, vt ibidem sanctos Martyres Dei Faustinum & Iouitam audiret, iussit afferri a vas æneum, quod præparari iusserat, eductisque de carcere sic ait: Intuemini formidolosam, [Nolunt Marti sacrificare:] quam vobis prȩparaui pœnam: prius sacrificate, quam vobis mortis sententia detur. B. Faustinus respondit: Cui nos compellis sacrificate? Adrianus ait: Magno Deo Marti, S. Iouita respondit: Adriane, vt intuemur, magna tibi dominatur stultitia, qui putas nos b latratu tuo a sācto proposito reuocare. Erubesce infelix, & plures deos colere noli. Iratus autem Princeps sæuissimus, ait: Antequam me faciatis erubescere, ego vos morti tradam vtrosque. B. Iouita respondit: Tormenta tua pro nihilo habemus, fac quod facturus es, [manent illæsi a plumbo liquefacto,] vt videant populi magnalia Dei. Audiens autem verba eorum Imperator, iratus est vehementer: iussitque eos in vase æneo poni, & plumbum liquefactum dextra leuaque mitti. Sancti autem Dei in nullo tangebantur. [& in fornacem ardentem missi:] Videns itaque Imperator eos non lædi in aliquo, iussit incendi fornacem, & ibidem vas æneum cum sanctis Martyribus mitti, quovsque concremaretur cum eis. Sancti autem Dei stabant in medio flammarum tamquam in fonte & delectantes canebant hymnum Domino, quem tres pueri in Babylonia cecinerunt. Videntes hæc populi, clamauerunt dicentes: Vere magnus est Deus Christianorum: qui tanta mirabilia per Sanctos suos operatur.

[10] Cognouit enim Adrianus omnes in vno consensu, fugam sibi petijt & intra palatium se recepit: iussitque Faustinum, & Iouitam, inscio populo, ad se deduci, quibus & dixit: Æstimatis quod & me vanum per artem magicam faciatis, sicuti fecistis & populum. Amodo deducam vos per diuersas ciuitates, vt per varia tormenta finem vitȩ excipiatis. B. Faustinus respondit. Vbicumque nos duxeris, semper te scias in omnipotentis Dei nomine confundi, quia Saluator noster nobiscum est semper. [e carcere ab Angelo educti,] Tunc iussit eos Imperator in carcerem recludi vsque ad diem profectionis suæ, & ait ministris: Videte ne ab aliquo videantur, signate carcerem annulo meo. Ministri vero ita fecerunt. Eadem autem nocte eduxerunt Angeli Dei beatos Martyres de carcere, adduxeruntque eos ad B. Apollonium Episcopum , cui & dixerunt: Impone istis manus & consecra eos, qui multos in Christi partem sunt lucraturi. Beatus vero Apollonius c consecrauit Faustinum Presbyterum, [ordinātur S. Faustinus Presbyter, Iouita Diaconus:] & Iouitam Diaconum: populi autem, qui crediderunt, venientes ad sanctum Episcopum, & ad sanctos Martyres Dei, rogabant eos vt sibi baptismi gratiam retribuerent: & baptizati sunt eadem nocte promiscui sexus numerus non modicus.

[11] Currens autem Calocerus, venit ad eos cum officio suo, [S. Calocerus & Officiales baptizantur:] & volutans se ad ante vestigia Sanctorum, hanc sibi suisque grariam sancti baptismatis dari poscebat. Qui eadem hora baptizatus est cum officio suo in trino Maiestatis nomine. Audiens autem Adrianus, quod Calocerus Christianus esset effectus, iratus est valde, iussitque eum comprehendi, & ferro vinctum tradidit hunc d Sapritio e primicerio scholæ candidatorum, vt, cum ad Alpes Cottias pergeret, multis eum suppliciis laniaret. Sapritius vero innumeris eum pœnis afficiens, in f Albeganense oppido eum decollari præcepit. [ille Albingauni,] Ibique sanctus requiescens Calocerus præstat orationibus suis beneficia cunctis fidelibus suis. Deinceps intimatum est sæuissimo Imperatori de officio eius & confestim in furorem versus, prȩcepit eos ad se celerius pertrahi: quos multis ac diuersis exprobrauit sermonibus, cupiens eos a bono sanctoque reuocare proposito. Illos vero in confessione Domini perseuerantes iussit Tyrannus potius, quam Princeps, foras muros Brexiæ circumdeduci, [isti Brixiæ capite plectuntur:] & capita eorum amputari. Quo facto, a Domino in gloria sunt suscepti æterna.

[12] Cumque hæc agerentur, Angeli Dei deduxerunt sanctos Martyres Faustinum & Iouitam ad carcerem, [SS. Faustinus & Iouita diuina apparitione dignantur:] & introduxerunt eos, intacto signaculo. Factum est autem in noctis medio odor suauissimus fragrans, & lumen magnum refulsit in carcere, quia Dux Sanctorum Angelicis officijs in splendore claritatis, ac suauitatis odore, suos visere dignatus est milites. Sancti vero Dei Martyres cadentes in facies suas, adorauerunt Deum, dicentes: Benedictus es, Deus immortalis, quia visitasti nos, & non deseris seruos tuos in tuo fidentes nomine: adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi, in Trinitate Deus regnans: tibi honor, tibi virtus, & perpetua gloria in cuncta secula seculorum, Amen.

[13] Cum autem egrederetur Adrianus Imperator ciuitate Mediolanensium vt Romam pergeret, beatos Martyres Faustinum & Iouitam sub custodia dari Antiochi præcepit, & cui & ait: Per singulas ciuitates properantibus nobis ad vrbem Romam, [abducūtur Romam:] diuersis eos supplicijs fac subiacere, vt videntes eorum pœnas ceteri, minime nitantur deorum nostrorum culturam contemnere. Cumque perducti essent ad vrbem Romam, hoc est, ad g pontem Miluium, Adrianus ad Lubras resedit; & ecce multitudo populi occurrens Adriano, peruenit ad pontem Miluium, vbi erant Martyres Christi Faustinus & Iouita sub custodia militum, inter quos venit & Calimerus. Dumque ibidem morarentur, cœperunt eis beati Martyres de æterni Regis aduentu & de gloria eius ac perpetua felicitate multa prædicare. [conuertūt multos:] Plerique ex eodem populo per eamdem prædicationem crediderunt, & baptizati sunt in nomine sanctæ Trinitatis: eratque clamor magnus in populo laudantium Deum & dicentium: Vere modo cognoscimus, quia vnus est & verus Deus in cælis, semper viuens in gloria, quem nobis prædicant boni ministri eius. Falsi autem & sine sensu sunt dij, quos vsque hactenus cernimur adorasse. Audiens autem Imperator clamorem populi, dixit: Quis clamor tantus est? aut vbi sunt voces istæ? Cui proceres sui responderunt, dicentes: Voces quæ ad aures vestras perueniunt, populi sunt, qui cum lætitia magna pietati vestræ occurrunt. Tunc Imperator ait: Ergo propter nostrum aduentum gaudent Romani. Populi vero erant alacres cum beatissimis Martyribus Dei, stantes ad pontem, expectantes eum. Igitur cum appropinquasset Adrianus ad pontem Miluium, videns beatos Dei Martyres cum innumera turba populi adstare, in ira furoris sui commotus, præcepit Aureliano Comiti suo, vt sibi eos intra aulam palatij repræsentaret. Dumque ibi aliquamdiu moras facerent sancti Martyres Dei, multa turba populi, audita fama Sanctorum, cucurrit ad pontem Miluiū, vbi sancti Martyres erant prædicantes in Christo renatis. Qui audientes eos in populo prȩdicantes, [clarent miraculis:] ac videntes multa fieri signa, crediderunt & ipsi, atque baptizati sunt in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[14] Cumque hoc ageretur, venit Aurelianus ad beatos Dei Martyres, & ait illis: Inuictissimus Imperator præcepit vos suo conspectui præsentari, vt sacrificetis deo Mercurio, Marti, Ioui, & Saturno, [Aurelianum ad se missum,] si vultis viuere. Statimque Satanas comprehendit eum, deditque vlulatum vocis magnum, dicens: Video vndique igneis catenis me ligatum, [a diabolo obsessum,] si vado autem ad deos nostros quid mihi proderunt? eratque percutiens caput in terra, dicens: Subuenite mihi Sancti Dei, vt quid me tormentis atrocibus subditis? aut quid ignem ministratis? Ardeo cruciorque vehementer. [remittunt ad Imperatorem,] Tunc iusserunt ei Martyres Christi dicentes: Perge, ingredere Vrbem, & ostende Adriano, quod pateris, aut quales deos venerantes adoratis, vel quid sit pœna eorum. Statimque pergens vociferando ibat, quousque ad nequam Principem perueniret, ita vt metuens Adrianus tremens fieret. Tunc Aurelianus, ait illi: Adriane, attende quod patior propter deos, quos veneramur nefandos.

[15] Audiens hæc Adrianus, & intuens, quæ contigissent Aureliano, indoluit valde, iussitque eum diligentissime custodiri, adhibens curam. Altera autem die misit Adrianus Calimerum ad Beatos Faustinum & Iouitam, vt compelleret eos ingredi Vrbem. [vocati ad Imperatorem veniunt:] Moxque abiit Calimerus ad beatos Dei Martyres, dicens: Cito properate, ingredimini Vrbem, vt signa & prodigia in populo faciatis. Qui adhuc Deum ignorant, forsitan conuertentur. Sancti vero sequebantur Calimerum, vsque dum ad palatium peruenirent, ac in Adriani obtuitu astarent. Iussitq; Adrianus Aurelianum deduci in conspectu Martyrum: qui cum adductus fuisset, statim a dæmone correptus est præsente Adriano. Cum autem cœpisset vehementer ac crudeliter vexari, Adrianus flens, orabat beatos Martyres, dicens: Obsecro vos, subuenite Comiti nostro, quia super hunc doleo valde. Beatus enim Faustinus dixit. Volumus, Adriane, [extorquēt a dæmone confessionē de diu,] vt prius coram populo confiteatur, quæ facturus est, eique innotescat. Tunc vehementius in eo dæmon exarsit, cœpitque vociferari, dicens: Ego sum dæmon, qui habito in omnia idola paganorum. Ego sum qui habito in superbia Adriani. Ego etiam vos, Faustine & Iouita, gladio faciam vitam finire, omnesque metuentes Deum atque colentes tradā in damnationem mortis. Tunc B. Faustinus dæmoni dixit: [eumq; eiiciunt ex homine:] Exi ab eo miserande, vt videat Adrianus cunctusque populus, quem adorabant. Statimque exiit dæmon, eratque valde turpissimo vultu teterrimus ac despicabilis nimis & subito nusquam comparuit.

[16] Adrianus vero procedens, ascendit in Capitolium cum ingenti turba, offerens suis sacrificia diis: iussitque Faustinum & Iouitam secum in Capitolium scandere & sacrificare. Cumque ingressi fuissent in Capitoliū, loci ipsius fundamenta contremuerunt, ita vt omnis populus timore perterritus fugeret. Tunc Adrianus præcipiens beatis Martyribus, dixit: Sicuti ego sacrifico, & humilio me ante conspectum deorum, venite vos, ac facite similiter. Videntes quoque cælorum Dei cultores, simulacrorum ac dæmonum cultores, præsentem licet iniquissimum omnium tamen principem terrenorum, precibus subnixum curua ceruice, flexisque genibus simulacra adorare nefanda, corde compuncto palam cunctis adsistentibus dixerunt: Væ vobis corde cæcati, cæca, surda mutaque venerantes metalla. Audiens hæc Imperator, furibunde præcepit militibus, dicens: Confestim comprehendite hos contemptores legum nostrarum deorumque inimicos, [reprehendunt Imperatorem adorantem simulacra:] eosque vehementer coarctate. Quo facto, mox dæmon comprehendens ministros, cœperunt huc atque illuc discurrere, vociferantes ac dicentes: Eruite nos, Christi beati Martyres, per Deum quem colitis viuum. Statimq; dæmoniis per virtutē Domini eiectis, [ministros a dæmone obsessos liberant & baptizant.] sani effecti sunt, ac proiicientes se ad vestigia Sanctorum, supplici prece petebant, vt eis baptismi gratiam tribuerent. At illi, sacri eis baptismatis contulerunt vndam. Cumque hoc Adrianus audisset, statim iussit eos capitalem subire sententiam.

[Annotata]

a Olla ænea dicitur apud Adonem.

b Bellinus & ex eo Molanus in Martyrologio: Latratui tuo non obediemus. Sed Mediolani ita responsum: vbi & illa tormenta passos tradunt Acta reliqua.

c Ita post prædicta tormenta consecratos esse iussu Angelico legitur, apud Adonem & Martinengum aliosq;: quod ante captiuitatem factum habent Acta priora.

d Monumenta Astensia tradunt hunc Sapritium fuisse Astendem ciuem ex familia Cosimbradæ, quæ castrum Cossembradi ædifi a at atque a se denominarat, adhuc post annum 1000 inter illustres familias recensita. Ita obseruauit ad Acta MSS. S. Secundi Martyris Astensis nobis missa. R. P. Philippus Malabayla Visitator Congregationis S. Bernardi Ordinus Cisterciensis.

e Eodem modo appellatur in epitome Adonis. De schola candidatorum alibi sæpe egimus.

f Albium Ingaunum antiquū, Albingaunum, & corrupte Albeganum. vulgo Albenga, ad mare Ligusticum inter Sauonam & Ventimilium antiquis Albintimelium.

g Pons Miluius, vulgo Ponte Molle, viam Flaminiam pandit supra Tiberim, paullum vltra primum ab Vrbe lapidem. De eo etiam egimus ad Vitam S. Valentini Presbyteri 14 Febr.

CAPVT III
Feræ cicures redditæ. Varia tormenta terra marique superata. Martyrium consummatum.

[17] Eodem vero die Adrianus in arena munera dabat, iussitque sibi Martyres Dei Faustinum & Iouitam exhiberi, vt eos ibidem audiret. Tunc vero ministri euntes comprehenderunt eos, ac ante Adrianum adduxerunt, quibus & ait: Accedite protinus, sacrificate Deo nostro; sin autem, dies mortis vestræ accelerat. Beati autem Martyres respondentes dixerunt: Nequaquam deos tenebrosos, quos hactenus non venerauimus, nec nunc adoramus. Tunc Adrianus fremens dentibus, [Obiiciuntur feris,] iussit deduci eos in arenam, prȩcepitque deduci bestias velociores, nec non & sæuissimas, id est, leones, tygres, ac leopardos, vt horum rugitibus pauore perterriti expirarent. Cumque introducti fuissent, [sed illæsi,] continuo amissa ferocitate, cum ingenti mansuetudine coram omni populo ruerunt ante plantas beatorum Martyrum. Cunctus autem populus stupore depressus, admirans quidnam hoc esset, pariter clara voce clamauerunt, dicentes: Magnus vere est Deus, quem isti egregij Martyres, prædicant, atque annuntiant esse venturum. [excitant populos ad fidē Christi,] Erat enim ingens turba populorum, quibus beati Dei Martyres dixerunt: Credite in Deum, qui in Trinitate regnat in secula, & gloriam consequemini sempiternam. Tunc populi vna voce respondentes, dixerunt: Vere credimus in Deū, quem vos prædicatis, qui magnus est super omnes deos. Hæc audientes Martyres Christi, illico exeuntes de arena, venerunt ad locum, vbi fons purissimus erat emanans aquam. Tunc sancti Dei Martyres orationem pro eis fecerūt, apparuitque eis Angelus Domini, stans ante fontem, amictus niuea veste, corruscans oculis, ita vt a populo videretur. Cumque vidissent eum, nimio pauore perterriti, [& iussis Angeli apparentis] corruerunt in facias suas. Angelus autē Domini conuersus ad B. Faustinum & Iouitam ait: Festinate baptizare populum, eosque firmate. Deinde vero proficiscimini ad beatum Papam a Telesphorum atque ad consecrandum ei Calimerum Christi tradite seruum, vt ab eo in ciuitate Mediolanensi Episcopus ordinetur, atque sit Pastor populi, quem Domino acquisistis. b Et hæc dicens Angelus, ab oculis eorum ablatus est: Sancti vero Dei erexerunt populum, atque dixerunt: Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit & fecit redemptionem plebis suæ. [baptizant:] Post hæc baptizauerunt innumeram turbam populi in trino Maiestatis nomine. Ac post hæc confirmauerunt eos sacro corpore Domini & sanguine.

[18] His peractis omnibus, iuxta sermonem Domini ad locum, qui ad Catacumbas dicitur, vsque peruenerunt, ibique beatum repererunt Episcopum Telesphorum inter sepulchra sanctorum Martyrum proter metum paganorum latitantem. [inuisunt Pontificō:] Qui dixerunt ad eum: Benedictio Domini cum spiritu tuo, beatissime Pontifex. B. Telesphorus læta facie vultuque sereno dixit: Venite benedicti, ac sanctissimi Martyres, in quibus habitat Dominus, atque Saluator noster qui est desiderium vestrum: benedictio illius permaneat vobiscum in misericordia per secula. Quo prædicto osculatus est eos. Denique beati Martyres clara voce locuti sunt ei: Nos quoque Dominus atque Redemptor noster ad te vsque direxit, [petunt S. Calimerū consecrari Episcopum Mediolanensem:] vt fratrem nostrum Calimerum ordines Episcopum, eumque ad vrbem Mediolanensem dirigas. Audiens hæc B. Telesphorus, magno repletus gaudio, beatorum Martyrum sancta adimpleuit monita, consecrauit eum, & ad vrbem Mediolanensem iuxta præceptum Martyrum direxit, vt ibidem Christiani populi Pastor existeret. Cumque B. Telesphorus hæc omnia consummasset, subito ministri Adriani aduenientes, comprehendentes eos, ac vsque ad palatium perduxerunt. c

[19] Post hos non multos dies Adrianus itinere lymphatico pergens Neapolim, præcepit armari nauim cataractas habentem, ac in eadem sanctos ascendere Martyres perfidus iussit, in aliam vero nauim stolidus Princeps Adrianus ascendit, [naui impositi,] iussitque afferri deos suos cunctos in naui, id est, Iouem, Mercurium, Apollinem, ac Saturnum, & Martē, eosque ornauit lapidibus pretiosis. Electi vero Dei Martyres ex iussu iniqui ferro vincti tenebantur astricti. Cum autem nauigassent biduo, iam lucescente die tertia, requiescentibus nauibus, cœperunt vniuersa genera musicorum clangoribus resonare. Tunc quoque tuba rauca altaque roboans voce, [musicam diu impēsam spernunt:] fistula etiam cum cytharis clamantibus æthera pulsant: sambuca vero salpicibus respondens musica crebris, vt flexis genibus sancti Dei Martyres simulacris Tyranni ponerent thura. Adrianus vero aptans deorum ostendere suorum gloriam, iussit omne velamen a conspectibus eorum tolli: vocansque Faustinum & Iouitam, ait illis: Ecce dij quos tam audacter stulti contemnitis. B. Faustinus respondens, dixit: Tu enim, Adriane, vocaris stultior, & in hac sermocinatione pecorum similis, qui tam vilibus diis tam magnos tamque altos honores impendis. Cōmotus Adrianus dixit: Nunc videbo, quod præsidium vobis Deus vester præbuerit. Iouita vero ait illi: Videntur mihi, Adriane, cuncta, quæ ex ore tuo profers, de insulso pectore manare, atque consilia patris tui diaboli fore.

[20] Cumque Adrianus sæpe talia a beatis Martyribus responsa perciperet, furibundatus est valde, iussitque tortoribus Dei Martyres suspendere in eculeo, ac vehementer torquere. [in eculeo suspenditur:] Cumque in eculeo suspensi fuissent, virtus tortorum eneruabatur, Martyrum vero virtus confortabatur in Domino. Intuens hæc Adrianus iureiurando pollicitans, dixit: Per deos immortales atrocibus flammis vos faciam interire. Tunc iuxta pollicitationem suam iniquam incendi lampadas iussit, [admotis lampadibus ardentibus, sed extinctis:] easque erga latera eorum poni, sed, Diuina gratia annuente, statim lampades extinctȩ sunt. Martyres autem Christi stabant soluti, & in nullo penitus flammarum pœnas perpessi. Adrianus vero, qui in necem beatorum Martyrum sæuiens crudeliter dimicabat, voce procaci exclamauit, nautis suisque militibus dicens: Festinanter apprehendite omni cum virtute argatam, vt deorum nostrorum contrarij subito in clausum demergantur gurgitem. Cumque eos in ponti demersissent cerula, [proiecti in mare, ab Angelis liberantur:] confestim sancti Dei Martyres Angelico suscepti officio, veluti in lintre positi, marinos fluctus pedibus calcantes, velocius abibant, quo vsque ad littora maris peruenirent.

[21] Adrianus vero cum ad portum adpropinquasset Neapolitanum, beatos vero Martyres Dei reperisset in cœtu populi prædicantes verbum Dei, statim in iram conuersus, suis præcepit militibus, vt comprehenderentur ab eis, [remittuntur Brixiam:] vocatumque Aurelianum, ei dixit: Festina, tolle hos contemptores de medio nostri, duc igitur eos ad Vrbem Brixiensem, ibique eos interfice gladio. Statimque, dictata sententia, Aurelianus cum quinquaginta militibus vinctos trahentes beatos Dei Martyres, ad Brixianam ciuitatem profecti sunt. Hi vero cum ad Padum fluuium vsque peruenissent, audierunt vocem dicentem sibi: Ecce iam viri triumphatores, & adnuntiatores iustitiæ, [docentur ab Angelo finem instare:] calcantes mundi istius illecebras, nunc tempus aduenit, vt a labore quiescatis, & ad vitam quam semper optastis, perueniatis æternam. Septem namque diebus vobis induciæ in hoc dabuntur seculo, octaua vero die cum radiante corona martyrij, ad palmam peruenietis victoriæ. Audiens autem B. Apollonius, [a S. Apollonio Episc. salutātur:] quod sancti Dei Martyres aduenerunt, gratias Deo Creatori omnium maximas retulit, eo quod sanctos Dei Martyres intueri meruisset: sanctumque sibi dantes osculum pacis inuicem, pariliter introierunt in vrbem.

[22] Cumque relatum nequissimo Aureliano fuisset de aduentu beatorum Martyrum, furoris ira repletus est, statimque sibi eos præsentari præcepit. Quibus superbe ac furiose minitari cœpit, dicens: Adhuc in priori sententia perseueratis? Nunc autem videbitis, quod vobis Deus vester, quem colitis, auxilium defensionis ac liberationis præstiterit, cum ego vos illico interfici iussero. Tunc beati Martyres de spe certi retributionis æternæ, [constantes in confessione fidei,] respondentes dixerunt: Miser, quid tamdiu moraris? accede huc propius, & hoc quod nobis iam longo tempore minaris, fac celeriter: nos autem pro nomine Domini nostri Iesu Christi parati sumus mori. Audiens hæc Aurelianus, sæuire cœpit, iussitque eos extra ciuitatem deduci, eosque vna cum populo, qui sacram eorum doctrinam secuti sunt, decollari. Milites vero, sicuti eis ab Aureliano fuerat imperatum, ita fecerunt. Exeuntes autem de ciuitate, haud procul ab vrbe, iuxta viam Cremonensem, optimo in loco positis genibus orationem fuderunt, Domino gratias referentes, moxq; gladio plexi, sacris amputatis capitibus, mortis pro Domino debitum reddiderunt: [capite plectuntur] sanctas quoque reddentes animas astris, corpora vero terris de terræ corpore sumpta. Purpureo namque suo sanguine passum Christum Dominum venerantes gloriosi effecti Martyres quinto decimo Kalendarum Martiarum, [15 Febr.] Angelicis prouecti manibus, a Domino sunt in gloria suscepti æterna: cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a In epitome Adonis & Lectionibus Ecclesiasticis dicitur Euaristus, quod nobis verosimilius videtur. Creatus S. Telesphorus Papa an. Ch. 140.

b Sequentia habentur in Roma subterrane a, vbi etiam obseruatur error de intruso Telesphoro Papa.

c Hæc § 19 & 20 desunt in priori Vita. Verum eos Neapolim perductos fuisse etiam legitur in Officiis Ecclesiasticus, epitome Adonis, & Vita Italica per Martinengum. Et Hadrianum Imperatorem apud Neapolim Demarchum creatum fuisse, & Athenis Archonta, eumq; in Campaniam profectum, omnia eius oppida beneficus & largitionibus subleuasse, tradit Spartianus.

VITÆ MAIORIS PARS
ex Mombritio.

Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiae in Italia (S.)
Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

BHL Number: 1529

Avctore anonymo, ex Mombritio.

CAPVT I
SS. Faustino & Iouitæ illata Brixiæ tormenta. Eductis per Angelos e carcere sacri Ordines collati. S. Caloceri & aliorum conuersio ac baptismus.

[1] Cvm beatissimi Martyres Faustinus & Iouita diuersa tormentorum genera ab Adriano Imperatore pro Christi nomine sustinerent, accedens vnus ex ministris, nomine Calocerus, vidit Faustinum & Iouitam Itare extra Capitolium. [SS. Faustinus & Iouita diuinitus eculeis erepti,] Et ingressus ad Adrianum, vidit eculeos vacuos, & ministros torquere: leuauit vocem ante Adrianum populumque, dicens: Vere magnus est Deus, quem Faustinus & Iouita colunt, qui tanta beneficia in se credentibus præstat. Adrianus dixit: Qua insania arreptus es, Calocere? Attende sanguinem tuum. Quid vidisti, vt ista loquaris? Calocerus dixit: Bone Imperator, quid modo vides in his eculeis torqueri? Cui ille, Faustinum, ait, & Iouitam. Et Calocerus: Visionem vides. Ministri autem clamabant: Iam torquendo deficimus, & hi in nullo pœnas sentiunt. Hæc fieri cernens Calocerus, doluit valde, atque exiens fleuit vehementer. [apparent S. Calocero,] Et ecce apparuerunt ei Faustinus & Iouita, dicentes: Calocere, quid de nobis doles? Vade, & intra ad Adriani conspectum, & quod ministri faciant, vide. Quibus Calocerus, Non recedam, ait, a vobis, quousque detis mihi signum Christi, per quod liber efficiar. Faustinus dixit: Calocere, confidenter spera te Christi signum accepturum, in quo diabolus effugatur. Ille vero: Vtique obsecro vos, Sancti Dei, vt dignus merear esse, & ad tantam claritatem peruenire. Iouita inquit: [eumq; confirmant:] Fidem serua, Calocere, Creatori tuo, & Redemptori animæ tuæ. Et cum hæc ille dixisset, intrauit Calocerus ad Adrianum, viditque ministros congerere carbones, quasi super Sanctos Dei. Tunc scindens chlamydem suam Calocerus, Vere, ait, magnus, & potens est Deus Christianorum, quem, Adriane, denegas, & eos persequeris, qui ei sancte deseruiunt. Adrianus ait: Calocere, ista loquendo vanus capite factus es. Cui ille, Vere caput, inquit, mortuum habetis, & sensus in vobis nullus est, vt contra Deum cæli, factorem huius mundi, statuas diuersorum, opera manuum hominis, facta conferatis. Audiens Adrianus Caloceri vociferationem, [illæsi ab igne prodeunt:] iussit eum foras mitti, ne amplius magnificaret Deum, & ait ad ministros: Videte iam si mortui sunt? Ministri prunas excutientes, inuenerunt eos tamquam de somno faciem habentes, & nulla in eis arsura apparuit.

[2] Et videns Adrianus nihil passos, iussit eos in carcerem reduci, vt aliam illis pœnam excogitaret. [includuntur carceri:] Qui ad carceris custodes conuersus, Cauete, inquit, vt a nullo penitus videantur, vel sic demententur magia eorum. Ducti itaque Sancti Dei in carcerem Dominum collaudabant, dicentes: Ecce quam bonum & quam iucundum habitare fratres in vnum. [inuisūtur a Christo,] Et Saluator ad eos aduenit circa mediam noctem: erat enim in carcere lux magna nimis, & odor suauitatis fragrabat, [fugiētibus custodiis:] ita vt custodes præ timore domum Caloceri fugerent, omniaque ei, quæ in carcere fieri viderant, retulerunt: quibus Calocerus, Ambulate, inquit, mecum ad carcerem, vt videam quæ narratis. Tunc abeuntes nullo modo potuerunt appropinquare, sed procul stabant propter Saluatoris splendorem, qui cum Faustino & Iouita ad eos confortandos prospiciebatur. Hic tunc Calocerus fide ductus accessit ad ostium carceris, & dixit: Memento mei, [S. Calocero orante] Saluator Domine, vt merear ingredi in numerum ouium tuarum, vt signatus inter eos cognoscam te esse Creatorem meum: & accepta purificatione merear pati, & sustinere persecutionem pro nomine tuo, vt contra diaboli artes possim resistere. Tunc facta est ad eum vox, [in socium iis dato:] dicens: Calocere, accipies quod petisti: crastino enim venies cum seruis meis Faustino & Iouita ante Adrianum, refutare eum in conspectu populi ad eius confusionem. Quæ vbi Calocerus audiuit, fletu magno ingemuit, proiiciens se ante carceris ostium vsque mane.

[3] Postea ministri ad Calocerum venerunt, dicentes: Ecce Adrianus ad templum Martis vadit, vt Faustinum & Iouitam audiat. [ab eo,] Calocerus mox ad Officium suum conuersus, ait: Vsque hodie dæmonibus militaui: similis enim ero cymbalo tinnienti, in quo sensus non est. Audite me, & faciam vos fieri collegas & consortes meos: quoniam militia huius seculi damnum est animæ. Vere vobis dico, quia magnus est Deus Christianorum, quem colunt Faustinus & Iouita. Hæc dicebat ad Officium suum, vt & ipsi conuerterentur. Iterum ait ad eos: Fratres audite me, & conuertamur ad Dominum Deum cæli, qui est super omnes deos, & super omnes Reges terræ: [& Officialibus per eum conuersis,] qui vnus est Deus, Creator puræ conscientiæ, qui fecit mirabilia solus in Ægypto. Audientes eum omnes ex Officio eius, dixerunt ad eum: Vnde nobis, vt possimus ad istam tantam virtutem attingere, aut quis erit homo, qui nos ducat ad illum Deum, quem gloria vestra præfert? Calocerus dixit: Si ex toto corde vestro quæritis Deum, veniet ad vos, & videbitis eum, & erit vobis salus, & illuminabuntur corda vestra, & dabuntur vobis habitacula, in quibus requiescere possitis ante conspectum Saluatoris, qui vos eripiet ab inimicis vestris. Et cum hæc diceret, omnes vno animo illi responderunt: Nunc vsque fuimus sicut oues sine pastore, non habentes ad quem conuerteremur: cito anticipiet misericordia tua, Domine, quia pauperes facti sumus. Mitte ad nos veritatem lucidam de sede regni tui, quæ obscuret mendacium cordis nostri: vt refutemus Adrianum principem iniquitatis, & perueniamus ad te Principem veritatis, in quo veritas lætatur vna cum Sanctis tuis. Hæc illis ad Calocerum dicentibus, misit Adrianus Calocerum ad templum Martis vocari, [ad Hadrianum frustra admonitum] cui dixit Adrianus: Paratum est, quod iusseram vobis vt faceretis? Calocerus respondit: Sed ad confusionem tuam hæc dicis, vt iniquitas tua confutetur. Cui Adrianus, Calocere, ait, dignum te inter omnes habeo; sed ista dicendo pro Faustino & Iouita, inimicum me facis animæ tuæ. Et ille: Propitiatio tua animam meam ducit vsque ad mortem. Adrianus, Adducite, inquit, Faustinum & Iouitam, vt ab eis veritas excerpatur. [adducuntur:] Ministri vero statim e carcere eos produxerunt: & ecce occurrit eis totum Officium Caloceri, & præcedebant eos vsque ad templum Martis. Adrianus dixit: Ego inimicus vester sum, & nihil apud me valetis cum Deo vestro. [remittuntur ad carcerem:] Iouita dixit: Sufficit tibi vt per plures deos erubescas. Tunc iratus Adrianus iussit eos iterum recludi in carcerem.

[4] Congregauerunt autem se omnis populus ciuitatis Brisianæ, quærens Pastorem bonum Apollonium Episcopum, vt eis baptismum traderet. Inuenerunt autem eum absconsum propter persecutiones Adriani, & adduxerunt eum secrete in ciuitatem, [ad S. Apollonium Episc. & populum Brixiēsem] dicentes: Trade nobis signum, per quod ciuitas nostra vel nos liberi efficiamur. Ait ad eos S. Apollonius: Filioli venite, & ascendite mecum ad montem, qui est supra ciuitatem; vt, cum adorauerimus, ostendatur nobis signum de cælis. Verebatur enim Apollonius propter populi turbam, ne circumuenirent, ascenderētque cum eodem omnes in montem: ibique genua ponentes adorauerunt in conspectu Dei. Tunc B. Apollonius erexit se a terra, & dixit: Domine, exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniat. Hæc cum dixisset, populo orante, apparuerunt septem Angeli fulgentes sicut sol, [ab Angelis apparentibus] & dixerunt Apollonio, Quid quæris? Misit nos Dominus, vt tibi simus in auxilium ad istum gregem, qui fontem salutis desiderat numquam deficientem. Ecce paratum habemus fontem, in quo eos renoues: fac eos surgere, imponens eis benedictionem Domini. Nos enim ibimus ad carcerem, & adducemus Faustinum & Iouitam, quos iussit Dominus fieri Sacerdotes; Faustinum Presbyterum, & Iouitam Diaconum propter oues, quȩ errant per diuersa, vt restituant eas Creatori suo. Et abierunt Angeli ad carcerem, & salutauerunt Faustinum & Iouitam, dicentes: Gaudete iusti in Domino, [e carcere adducuntur:] in conspectu gentium date laudem & claritatem. Surgite ergo sancti Martyres Dei, & venite nobiscum, vt videatis oues, quas Domino acquisiuistis. Qui mox exeuntes de carcere abierunt cum Angelis ad S. Apollonium, & inuenerunt eum benedicentem populum.

[5] Consummata vero benedictione venit ad locum, vbi erant Angeli cum Faustino & Iouita, & salutauit eos, dicens: Ecce viri, in quibus dolus non est inuentus. Imposuit Faustino manum, [ordinātur S. Faustinus Presbyter, S. Iouita Diaconus:] & benedixit illum in Presbyterum: similiter & Iouitam benedixit, & fecit eum Diaconum, & dedit eis pacem. Tunc dixerunt Angeli Faustino & Iouitæ: Vbicumque habueritis cum Adriano certamen, baptizate omnes, qui crediderunt per martyrium vestrum in Domino. Accedite ergo, modo baptizate oues istas. [baptizant populum,] Erat autem quasi hora diei sexta, & baptizare cœperunt populum credentium in Domino. Venit deinde Calocerus cum Officio suo, & prostrauit se in terram sic precatus: Miseremini mei, quoniam deficio vehementer; & corpus meum tremor comprehendit a timore Dei gloriæ, qui in Sanctis habitat, & humilia respicit in cælo & in terra. Videns autem Apollonius confidenter Calocerum petere signum Christi, iussit venire eum ad fontem, edixitque ad eum: Calocere, credis te Deum resuscitaturum a mortuis? Respondit: Vtique credo per renouationem fontis me resurrecturum a mortuis. Fecit adduci & Officium eius: similiter & illis dixit. At illi vna voce omnes dixerunt: [& cum Episcopo S. Calocerū,] Credimus vnum Deum in Trinitate esse in cælis. Et imposuit illis manus, & fecit eos catechumenos, & baptizauit eos. Suscepit vero Calocerum Apollonius: [& Officiales,] & Officium eius Faustinus & Iouita sicut omnem populum. Erant omnes baptizati quasi ad duodecim millia hominum, & erat hora circiter duodecima: [simul 12000 hominum;] & altare non habebant, in quo eis firmamentum Dominici Corporis traderent. Fecerunt itaque orationem, & respicientes viderunt sindonem niueum expansum tamquam supra altare: & erat plenum Corpore Domini; & calix Dominici Sanguinis erat plenus in eo. Tunc accedens Apollonius ante altare Domini, [qui omnes mox sacra Eucharistia refecti,] precari cœpit: & ecce apparuerunt quatuor luminaria ardentia in conspectu populi, quoniam iam nox erat: & fecit Missam, & tradidit Corpus Domini, similiter & Calicem.

CAPVT II
Martyrium Officialium S. Caloceri: huic & SS. Faustino ac Iouitæ inflicta Mediolani tormenta.

[6] Omnes deinde per noctem abierunt cum Apollonio: beati autem Martyres Dei redierunt ad carcerem. [reuersi ad carcerem,] Mane facto venit Calocerus ad carcerem cum Officio suo, & intrantes ad Faustinum & Iouitam salutauerunt eos, [excipiunt S. Calocerum cum Officio] dicentes: Ecce firmati sumus accepto Corpore & Sanguine Christi, vt & noster sanguis fundatur pro nomine eius. Faustinus dixit: Oremus in conspectu Saluatoris nostri. Cumque orarent, ecce Angelus Domini venit ad eos, dicens: Forti animo estore: accepistis petitionem vestram. [ab Angelo confirmatum,] Tu vero Calocere, sic dicit Dominus omnipotens: Mitto te in medio luporum, vt conuertas eos, & accipias paratum tibi fructum. Tunc dixit Calocerus ad Angelum: Ego fui homo in peccatis meis ambulans; quid faciam, si non conuersi fuerint homines ad Deum cæli? Respondit Angelus: Calocere, tu tamen spera in Domino, & in illa hora dabitur tibi petitio tua: & replebuntur omnes Spiritu sancto, qui crediderint verbis tuis: & ibi accipies coronam martyrij. In illa die venient Angeli, qui tollant te de isto seculo, & portabunt te ad Creatorem tuum. Transactis igitur diebus, in quibus Adrianus luxit fratrem suum Pompeium, iussit dari Circum, vt valediceret populo; & misit ad carcerē Aurelianum Comitem Italiæ, [eos ianuis clausis ingressos esse mirantibus aliis] vt videret signaturam annuli eius: qui veniens ad carcerem, vt fuerat, ita signatum inuenit. Tunc aperuerunt ostium carceris, vbi erant Faustinus & Iouita inclusi: & inuenerunt cum eisdem Calocerum & Officium eius. Admirati sunt valde, quod ostiis clausis & signatis ad eos ingressi fuissent. [cum Imperatore:] Renuntiatum est Adriano Calocerum cum Officio suo in custodia carceris inuentum, vbi erat Faustinus & Iouita. Admiratus est valde, & eos iussit ligatos adduci.

[7] Quo facto, sic alloquitur eos Adrianus: Calocere, quid fecisti, infirmum te reddere his, qui sunt in palatio meo? Deinde conuersus ad Officium eius dixit: Vos vero qualis insania compulit, vt participatam cum Faustino & Iouita, & Calocero mortem desideretis? Illi vero vna voce dixerunt: Adriane, non timemus mortem istius seculi: quia adiutor noster est in cælis. Adrianus dixit: Et vos scitis Deum esse in cælis? Simul omnes dixerunt: [capite plexis Officialibus,] Per renouationem fontis vidimus eum ascendentem in cælis cum multitudine Angelorum: & hunc credimus Deum verum & viuum esse in cælis. Tunc iussit Adrianus eos post terga ad Circum adduci, & amputari capita eorum; Calocerum vero cum Faustino & Iouita, in ferrum mitti præcepit, & proficisci Mediolanum. [ducuntur Mediolanum SS. Faustinus, Iouita, Calocerus:] Quibus post triduum ingressis ciuitatem Mediolanensem, iussit Adrianus in thermas Herculinas Faustinum & Iouitam cum Calocero in conspectum suum adduci, quibus dixit: Scitis quoniam translati sub custodia estis de ciuitate vestra: modo ergo conuertimini ad me, vt liberi a pœna esse possitis: [respuunt promissa & minas Imperatoris:] Sacrificate ergo deo Saturno: & eritis nobiles in Italiæ partibus. Calocerus respondit: Tyranne Christianorum, vbique oratio eorum confundit deos tuos & teipsum cum eis. Et Adrianus: Audite me & sacrificate, priusquam morti vos tradam. Faustinus respondit: Sacrificamus, & offerimus Deo nostro, qui nobis in omnibus auxilium præstat. Adrianus dixit: Videbo citius, qualiter adiuuat vos Deus vester.

[8] Tunc ait ministris: Afferte eculeos, vt videant populi pœnam eorum, [suspendūtur in eculeis,] & suspendite eos, & torquete vsque dum animam reddant. Ministri ita fecere, torquentes eos vehementer. Calocerus clamabat: Beati Martyres orate, quia grauiter circa me diabolus pœnam exercet. Faustinus respondit: Sustine modicum: ecce enim Angelus veniet in auxilium tibi contra diabolum. Calocerus dixit: Orate, quia video me superasse diabolum, qui mihi dolores inferebat: modo enim pro nihilo habeo tormenta Adriani. Audiens Adrianus verba Caloceri, cum grandi risu dixit: Calocere, modo senties, cum videris circa vos vehementiora adhiberi tormenta. [lampadibus ardentibus ad latera admotis,] Tunc dixit ministris: Afferte ante nos lampadas, & ponite circa latera eorum: vt sciat Calocerus, si non sentit sententiam nostram. Ministri autem infigebant membris eorum multitudinem lampadum. Calocerus clamabat: Adriane, nondum est tertia hora: quomodo te tenebræ comprehenderunt, vt lampadas tibi afferri præciperes? Adrianus dixit: Calocere, quantum video, adhuc ignem non sentis. Cui ille. Vere tibi dico, quia in nullo tormenta tua sentio. Adrianus dixit: Afferte stupam, resinam, & oleum, [infusis in ignē oleo & resinas] & ponite circa eculeos, vt cum ipsis eculeis concrementur. Faustinus respondit: Adriane, pœnam nobis adhibuisti ad confusionem tuam. Tunc ministri, quod iussum est, impleuerunt. Videns Adrianus flammam circa eculeos copiosam, iussit eis clamari: Vel modo sentite vim deorum, quos non adoratis. Erat enim flamma ignis circa eculeos: beati vero Martyres ab igne non tangebantur. [illæsi manent:]

[9] Calocerus de igne clamabat: Adriane infestissime, cultor idolorum, præpara tibi aliam pœnam, quia hanc non sentimus. Hæc Adrianus audiens, iussit ministris, dicens: Augete stupam & resinam, vt sentiant calorem deorum. Faustinus respondit: Vide, quia in mediis flammis stamus: modo videbitis & confusionem vestram. Erant enim statuæ Saturni & Herculis, vbi sedebat Adrianus & audiebat sanctos Dei seruos. [verbo accendūt statuas Saturni & Herculis:] Iouita dixit ad ignem: Imperamus tibi in nomine Domini, vade ad statuas Saturni & Herculis, vt calefacias eas, quia frigidæ sunt. Tunc ignis ad præceptum eorum perrexit, vbi stabant statuæ, & ita circumplexus est eas, vt mox velut cera defluerent. Adrianus videns ardere statuas, exiliit de sede, & foras fugit: quia statuæ, [fugientem Imperatorem sequuntur:] quæ ardebant, super sede eius positæ stabant. Faustinus & Iouita, & Calocerus foras secuti sunt Adrianum, dicentes: Vbi pœnæ tuæ sunt, Adriane? Confudit te Dominus Deus noster, & pro nihilo habemus pœnas tuas.

[10] Adrianus ad ministros ait: Adducite tauros, & auferte istos magos ab oculis meis; [alligati ad tauros deferuntur in siluam,] ligate eos ad posteriora taurorum, vt in deserta loca delati deficiant. Tunc ministri tulerunt Faustinum & Iouitam & Calocerum, & ligauerunt eos post tauros indomitos, & dimiserunt eos in silua abdita. Steterunt autem tauri in silua quasi ad præsepe ligati. Venerunt Angeli ad eos, dicentes: Faustine, misit nos Dominus, vt reducamus vos ad ciuitatem, [liberati ab Angelis,] vt videat Adrianus confusionem suam. Conuersi postea Angeli dixerunt ad tauros: Abite cum Faustino, Iouita, & Calocero in ciuitatem, & dabitur vobis virtus, vt multa per vos mirabilia ostendantur. Regressi sunt Faustinus, Iouita, & Calocerus in ciuitatem, sicut præceperant eis Angeli, [redeunt ad palatium,] tauri vero sequebantur eos. Qui intrantes ciuitatem, prima luce perrexerunt ad palatium, vt a populo viderentur. Annuntiatur Adriano: Faustinus, Iouita, & Calocerus foris stant, & tauri, ad quos ligati fuerant, cum ipsis sunt. Audiens ille valde miratus est, & præcepit, vt ad se intrarent: tauri vero illos sequebantur: custodes autem palatij, eos foras expellebant. Quod videntes tauri, [tauris vi facta sequentibus,] & a sanctis seruis Dei se segregari, facti sunt subito tamquam tempestas valida intrantes palatium, ostia confregerunt, & quotquot in medio inuenerunt, tamquam ferro percussi, mortui sunt, donec ad Martyres Dei peruenirent. Vbi vero peruenere, mansere vt agni læti quasi de pascuis redeuntes. Adrianus vero tauros videns grādi furore ingressos, & subito tamquam agnos effectos, miratus dixit: Faustine, video in vobis gratiam esse magnam dei nostri Siluani; adeo vt tauri, quos vobis quasi leones adhibuimus, facti sint tamquam oues. Cui Calocerus: Quem dicis deum Siluanum, cuius similitudinem sibi infantes de frondibus faciunt, & statim mittunt focum, & nusquam comparet? Adrianus dixit: Audite me, priusquam faciam vos ferarum morsibus tradi, & sacrificate. Calocerus respondit: Non audimus consilia tua, sed quam habes paratam pœnam adhibe: vt qui non viderunt, videant, & qui non audierunt, audiant.

CAPVT III
S. Caloceri a SS. Faustino & Iouita separatio: certamen, obitus.

[11] [Calocerus adhortatur Mediolanenses ad fidem Christi:] Avdientes hic populi verba eorum, omnes vna voce clamabant: Tolle magos de medio nostrum. Quibus Calocerus, Audite nos, inquit, ciues Mediolanenses: intendite veritati, & nolite sperare in mendacio Adriani, a quo veritas alienata est. Et subdit: Vbi sunt minæ tuæ, Adriane? Ecce tauri iacent in conspectu nostro mites ad tuam confusionem: sed prouideat tibi pater tuus diabolus acriora tormenta aduersum nos. Audite itaque populi, & intendite verbis meis. Dei, quos colitis, cum tempore veterascunt. Si enim in vobis esset sensus, & acciperetis verba nostra in cordibus vestris; Deum cæli pure adoraretis, & dæmonia idolorum execraremini. Vnum Deum timete, qui est super omnem faciem terræ, qui suscitat a terra inopem, & de stercore erigit pauperem. Certe videtis, quanta sit misericordia in seruis suis, vt non patiatur verum in mendacio teneri: quoniam iustus est Dominus, & iustitiam diligit, æquitatem vidit vultus eius. Tunc facta est vox ad eum, dicens: Tibi dicitur, Calocere, quia hodie traderis in manus iudicis, [voce cælesti admonetur de instante corona:] qui te ducat per diuersa loca, quo vsque peruenias in ciuitatem, in qua multi per te in nomine meo credent, & ibidem accipies coronam tuam.

[12] Tunc iussit Adrianus Calocerum ad palatium adduci, vt eum traderet Antiocho Præsidi. Quare Antiochus ad Officium suum dixit: Tollite Calocerum foras, vt per me mortem euadere non possit. Hic Calocerus osculatus est Faustinum & Iouitam, [væledicit SS. Faustino & Iouitæ,] dicens: Memores estote mei, incessantem orationem facientes, vt detur mihi diabolum superare. Cui Faustinus: Calocere frater vide, quoniam certamen tuum non est graue: dederuntque ei pacem, dicentes: Vade in nomine Domini, & præpara nobis habitacula; vt, cum superauerimus diabolum omniaque phantasmata eius, accipiamus palmam iustitiæ, & inueniamus a Deo prȩparatam habitationem, in qua gloriemur. Tunc dixit Antiochus: Calocere, exi foras. Erat enim complexus Faustinum & Iouitam, feceruntque sibi inuicem vale. Hic ministri ligauerunt Calocerum, & duxerunt ad palatium, cui Adrianus ait: Calocere vide, quantæ magiæ te auerterunt a nobis; vt Iudex in nostro palatio constitutus, ita sis circumuentus, vt nos per multas fallacias refutares. Hic Antiochus Præses dixit: Per clementiam vestram iubete mihi parari secretarium, vt eos iussu vestro audiam, & adorent Deos nostros, aut grauissimis tormentis eos faciam extendi. Cui Adrianus: Ecce quinquennij tibi dono administrationis honorem; [destinatis vt Romā mittātur:] tantum age, vt conuertantur ad Deos nostros: ecce satis age, vt sacrificent diis. Tunc iussit Adrianus in capitolio secretarium Antiocho parari, vt audiret Faustinum & Iouitam, Calocerum vero ad Alpes Cottias præcedere iussit. Et dixit Adrianus Antiocho: Isti homines mihi in Vrbe plurimum sunt necessarij: tu vero nobiscum proficiscere, vt te agente ad nostram religionem conuertantur.

[13] Antiochus dixit: De Calocero quid faciemus, quem ad Alpes Cottias præcedere iussistis. Adrianus dixit: Mittemus, qui vices tuas agat, quamdiu nobiscum fueris. [Actæ a Sapritio examinatur:] Antiochus respondit: Pietas vestra talem ordinet, qui versutus sit circa contemptores legum vestrarum. Erat quidam Sapritius valde in legem nostram durus: hic militabat in palatio Primicerius Candidatorum: hunc ordinauit Adrianus vices gerere Antiochi, cui sic præcepit: Mittemus te ad Alpes Cottias vices gerere Antiochi, ita vt quoscumque inueneris Christianos, gladio animaduertas. Sapritius itaque cum ingressus fuisset ciuitatem Astensem, ait B. Calocero: Sacrifica, vt possis indulgentiam consequi. Calocerus respondit: Sacrifico Deo meo, & adoro in loco sancto eum; quia suauis est laudatio eius. Sapritius dixit: Quem dicis Deum? quem nemo videt? Nam certe dei, quos colimus, omni hora videntur, & ab omnibus adorantur: & quæ ab ipsis postulata fuerint, ea hora præstantur. Iussitque Sapritius ministris, [nullis pœnis terretur:] vt regelarent picē, & mitterent super resinam. Quiq; Sapritius denuo ad Calocerū ait: Calocere: priusquam tibi adhibeantur tormenta, quæ sunt præparata; consenti mihi, & sacrifica, vt liber a pœna esse possis. Calocerus respondit: Non videbis seruum Dei in aliquo contristari: tu vero vide retro, quia non valebis lædere famulum Dei. Sapritius itaque ministris, Afferte, inquit, vt videat præparata sibi tormenta. [illæsus a pice, resina;] Et attulerunt ministri ollas cum pice & resina, quas iussit iratus Sapritius mitti in caput eius. Cum vero mitterent, resiliuit in eos, & Sanctum Dei penitus non tangebat. Iterum fecit afferri liquamen feruens, & in os eius mitti præcepit. [liquamino feruenti:] Quod vbi ministri facerent; quasi aquam suauissimam biberet, gaudio magno delectabatur: proinde leuans oculos ad cælum, dicebat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine. Et ad circumstantem populum conuersus ait: Ergo, inquit, cauete, ne vos seducat Sapritius per pœnas, quas mihi infert, quandoquidem eas penitus non sentio. Vos vero respicite ad Creatorem vestrum, & conuertimini ad eum, & adorate Deum, qui est in cælis & fecit vos, & nolite adorare deos lapideos & ligneos, in quibus non est salus.

[14] Audiens hæc verba Sapritius, iussit Calocerum fustigari, & in carcerem recipi: & furore correptus dedit Calocero sententiam, [Albingauni anhelans ad SS. Faustinū & Iouitā, occiditur.] vt mox Albiganum ductus esset, & finem vitæ acciperet. Tunc exiens muros ciuitatis Astensis, ait: Domine fac cum seruo tuo, vt videam ante conspectu tuum Faustinum & Iouitam. Et accepta sententia ductus Albiganum, huius vitæ finem accepit: & in locum subito aduenit non parua multitudo psallentium Angelorum. Vniuersas vero sententias, quas in Calocerum tulerat Sapritius, transmisit ad Principem Adrianum: cui, cum omnia relecta fuissent, valde placuerunt.

EXCERPTA
ex Vita MS. S. Secundini Martyris Astensis.

Faustinus Presbyter, frater, Martyr Brixiae in Italia (S.)
Iovita Diaconus, frater, Martyr, Brixiae in Italia (S.)

BHL Number: 7566

ex Vita S. Secvndi.

[1] Secundus ciuis Astensis, miles strenuus, atque Comes Palatinus genere præclarus fuit, dignitate, diuitiis ac moribus adornatus: idolorum tamen errore deceptus. Eo tempore regebat Romanum Imperium quidam Imperator impiissimus, nomine Hadrianus, & erat Præfectus Alpium Cottiarum quidam Antiochus in crudelitate ei similis: qui missus fuerat ab Imperatore persequi Christianos. Hic cum Mediolanum pergeret ad Hadrianum Imperatorem, [S. Marciano Dertonæ capto,] transiens per Dertonensem ciuitatem, audiuit quod Marcianus ipsius ciuitatis Episcopus multos quotidie induceret ad relinquendum adorationem idolorum, & suscipiendam fidem Christi. Sed cum non posset ibi tum morari, iussit illum tum in carcere custodiri vsque ad suum reditum. Vbi vero Mediolanum peruenit, [SS. Faustinus & Iouita torti Mediolani reseruantur,] salutauit Imperatorem, qui eodem tempore ad eamdem ciuitatem adduci fecerat sanctos fratres Faustinum & Iouitam & S. Calocerum ex Brixiensi ciuitate. Quos cum multis modis ac tormētis afflixisset, vt eos ad adorationem idolorum pertraheret; videns quod nihil proficeret, SS. Faustinum & Iouitam reseruauit, vt eos Romam secum perduceret: Sanctum vero Calocerum consignauit eidem Antiocho, vt eum Astam mitteret… a Sed loco ipsius Hadrianus Imperator crudelissimum sibi vicarium substituit quemdam, qui Sapricius vocabatur. [S. Calocero Astam misso:] Idololatra enim erat, & contra Christianos crudelissimus persecutor…

[2] Cum Sapricius & B. Secundus a S. Calocero instructus, Dertonam ingrederentur, B. Marcianus Angeli præcepto de carcere exiens, ad portam ciuitatis B. Secundo occurrit, [ad S. Secūdum a S. Marciano missum Mediolanum] eique dixit: Intra Secunde viam veritatis, & perge Mediolanum, vt accipias palmam fidei, ibique inuenies præclarissimos Christi ministros Faustinum & Iouitam, a quibus baptizatus ad me venies… Tunc acceptis vehiculis Secundus abiit cum duobus seruis suis. Cumque ingressi fuissent Mediolanum quasi hora circiter sexta, cœpit in semetipso cruciari, qualiter ad sanctos Dei Faustinum & Iouitam peruenire posset, qui in carcere tenebantur. Et cum medio ciuitatis appropinquasset, ecce Angelus Domini apprauit Secundo, dicens: Secunde, vade foras muros ciuitatis in dextram partem muri. Ego adducam ad te Faustinum & Iouitam. Audiens Secundus verba Angeli Dei, [ab Angelo e carcere educūtur:] gaudio repletus perrexit ad locum. Angelus vero Domini abiit ad carcerem, & dixit: Faustine & Iouita, fratres & consortes nostri, venite mecum: quia venit ad vos vir sapiens de ciuitate Astensi Secundus nomine, vt baptismum recipiat, qui a B. Calocero eruditus est, & a B. Marciano vobis missus. Faustinus & Iouita dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine, quia visitasti nos & misisti ad nos salutem Caloceri serui tui. Et eduxit eos Angelus de carcere, & duxit eos ad Secundum. Qui videns eos a longe, proiecit se in terram ante conspectum eorum & dixit: Redimite animam meam de manu inferi, vt liber ad Deum cælorum perueniam. Faustinus dixit: Domine, respice super fidem famuli tui, vt perueniat ad desideriū suum.

[3] Et cum hæc verba orationis finita fuissent, ecce subito deficiente aqua, apparuit tamquam columna nubis descendentis, & aquam eis ministrauit abunde. b Videns Faustinus c quem ad effectum Secundus venerat ad eum, [S. Secundū accepta e nube aqua baptizat S. Faustinus,] apprehendit Secundum & posuit eum sub aqua fluente de cælo, lauans eum & dicens: In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti baptizo te. Et signauit eum: & ecce subito columba de cælo venit, Corpus & Sanguinem Domini deferens, quod posuit in manibus Faustini & Iouitæ, [communicat ei sacram Eucharistiā,] dicens: Ecce panis viuus, qui de cælo descendit, dare vitam mundo huic. Tunc Faustinus tradidit Corpus & Sanguinem Domini Secundo, dicens: Vade Secunde, & accipe palmam iustitiæ in ciuitate tua. Et data ei pace dixerunt: Audiamus de te cursum consummations fidei tuæ. Et dederunt pacem denuo dicentes: Hoc Corpus commixtum in Sanguine Domini porta ad fratres nostros Calocerum & Marcianum, quos per fontem martyrij renouandos esse scimus. Ex facta oratione fecit eis vale, & ascendit vehicula, [donat ad SS Calocerum & Marcianū deferendā.] in quibus venerat…Et ingressus ciuitatem Derthonensem dixit Secundus ad Angelum: Rogo te, perdue me ad Marcianum, vt eum salutem, & tradam ei transinissum Faustini & Iouitæ. Tunc Angelus duxit eum ad locum, vbi erat B. Marcianus in custodia. Et cum ingressi fuissent in carcerem, salutauerunt S. Marcianum dicentes: Gaude & lætare sapiens cultor Dei. Secundus dixit: Ecce quod tibi Dominus transmisit, mittentibus Faustino & Iouita. Accipiēs Marcianus Corpus & Sanguinem Domini, sumpsit sibi dicens: Corpus & Sanguis Domini sit mecum in vitam æternam. Et osculatus est Secundum, dicens: Pacem meam portabis fratri nostro Calocero…

[4] Tunc B. Marcianus Episcopus sublatus est foris murum ciuitatis Dertonensis…posuit genua, [S. Marcianū occisum 27 Martij sepelit S. Secundus:] & facta oratione spiculator amputauit caput eius. Secundus vero misit se, & rapuit corpus eius, ac sepeliuit cum omni studio sub die VI Kalend. Aprilis… Tunc ministri tollentes B. Secundum duxerunt eum in custodiam obscuram carceris. Vbi cum esset S. Secundus, facta est subito in eodem carcere lux præclara & resplendens: & ecce Angelus… illæso & clauso carcere eduxit eum ex ciuitate Dertonensi perduxitque eum in ciuitatem Astensem… vt eum poneret in custodia cum B. Calocero… Audiens hæc Sapritius; iussit S. Calocerum fustibus cædi & in carcerem recludi: [ab Angelo Astam ductus,] Beatum vero Secundum capitalem iussit subire sententiam. Sanctus autem Secundus apprehendens Calocerum, osculatus est eum præsente populo & Sapritio Quod videns Sapritius, furore repletus, dedit Calocero sententiam, vt mox ipse Albigauni finem mortis acciperet. Tunc exierunt sancti Christi Martyres foras muros ciuitatis Astensis, dicentes: Domine, fac cum seruis tuis, vt ante conspectum tuum videamus SS. Faustinum & Iouitam, sed & Patrem nostrum Marcianum, [anhelans ad SS. Faustinū & Iouitā, occiditur 30 Martij.] & fecerunt sibi vale. Quo facto abiit Secundus cum spiculatore ad locum, vbi positit genua, & sic deprecabatur: Domine, suscipe spiritum meum, vt mereatur in conspectu tuo inuenire gratiam. Et hoc dicto ablatum est caput eius sub die tertio Kalendas Aprilis.

[Annotata]

a Hinc paucis mutatis incipiunt Acta S. Marciani apud Mombritium.

b Interponitur in Vita S. Marciani : Tunc dixit Angelus Domini: Faustine; ecce aqua, quam desiderabas.

c Ibidem, quia Dei præcepto Secundus venerat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IOSEPHO DIACONO, ZENONE, APOLLONIO, PHOEBO, ROMANO, ZOSIMO, BAROLO, ZOCO PRESBYTERO, RVFINO, ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

[Commentarius]

Iosephus Diaconus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Zeno, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Apollonius, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Phoebus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Romanus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Zosimus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Barolus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Zocus Presbyter, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)
Rufinus, Martyr, Antiochiae in Syria (S.)

Avctore G. H.

[1] Antiochia amplißima quondam Syriæ & clarißima vrbs, infinitum prope numerum Martyrum habuit: ex quibus ad hunc XV Februarij spectat illustris turma, [Antiochiæ S. Iosephus, seu Iosippus: varij ab aliis assignati socij,] a qua eum diem auspicatur perantiquum Martyrologium MS. Romanum, quod sub nomine S. Hieronymi citari solet, in quo hæc leguntur: XV Kalendas Martij, Antiochiæ S. Iosippi Diaconi, Zenonis, Apollonij, Phœbi, Romani, Zosimi, Barali, Zoci Presbyteri, Rufini. Ex hac turma duo priores inscripti sunt antiquo MS. Martyrologio Richenbuiensi siue Augiæ-diuitis prope Constantiam: In Antiochia Iosippi Diaconi, Zenonis. In MS. Tornacensi S. Martini valde antiquo: Eodem die in Antiochia natalis SS. Iosippi & Rufini. At Bedæ Martyrologium tertio tomo operum eius excusum, & manu exaratum apud Richenbergenses in Bauaria, hæc habet: In Antiochia natale S. Ioseph Diaconi, Zenonis. Quæ fere eadem leguntur in Martyrologio Rubani: In Antiochia natiuitas S. Iosephi Diaconi, Zenonis. MS. Leodiense S. Lamberti hæc refert: Natale SS. Iosephi Diaconi, & Apollonij. Gælosinius ex codice MS. Antiochiæ sanctorum Martyrum Iosephi, Ioannis & Victoris Verum hos duos aliis & quidem distinctis claßibus adiungendos esse arbitramur, Ioannem Martyribus Interamnensibus, Victorem Syris. In amiquo MS. Treuirensi S. Maximini: Iosippi Diaconi, Dionysij Presbyteri, Auenti. Ex quibus Auenius, aliis Aduentus, primus habetur Martyrum aliorum, qui in Syria occisi, hoc etiam die referuntur. De Dionysio maior controuersia, num his adiungendus, an censendus, qui in Martyrologio S. Hieronymi est Zocus Presbyter. Inter Alexandrinos XIV Februarij sunt Dionysij, quorum vnus Episcopus, alius Presbyter fuit: quem ad hunc diem videtur retulisse auctor Martyrologij Treuirensis.

[2] In aliis Martyrologiis solius S. Iosephi, alisque vllo socio, mentio fit: [ab aliis solus refertur:] qui nullo etiam loco adscripto refertur in Martyrol. MS. Lætiensi. MS. Bruxellense S. Gudilæ: Antiochiæ Iosippi Diaconi. At Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Canisius, Hermannus Greuen, Molanus, MS. Florarium, & Martyrologium Romanum: Antiochiæ S. Ioseph Diaconi. Addit Baronius: Beda, Vsuardus, ac ceteri eadem hac die. Verum nulla in sinceris Vsuardi exemplaribus Iosephi huius mentio est. Apud Molanum, typographorum errore, verba tali charactere excusa sunt, vt videantur Vsuardi, quæ ab Molano ex Bellino sunt adiecta. At maius in eisdem Notationibus mendum, dum ait, S. Iosephum bunc coli a Græcis III Aprilis, vt ex eorum Menologio apparet, fuisseque sacrorum hymnorum scriptorem, [perperam creditus 9 seculo vixisse,] qui temporibus Theophili Imperatoris ob cultum sanctarum imaginum factus est Confessor illustris: de eoque agere Nicephorum lib. 21, cuius libri tantum habetur summarium. Baronium sequutus Ghinius in Natalibus SS. Canonicor. Antiochiæ, inquit, S. Ioseph Diaconi. Fuit sacrorum hymnorum scriptor, & sacrarum imaginum propugnator accerrimus, & pro earum cultu temporibus Theophili Imperatoris multa perpessus, [Hymnorū scriptor:] tandem Confessor illustris dormiuit in pace. Hæc ibi. Forte preæiuit auctor Martyrologij Coloniæ an. 1490 excusi, quod etiam Vsuardus augmentatus appellatur, in quo hæc leguntur: Ananiæ S Iosephi Diaconi & Confessoris; vbi vt pro Antiochia legitur corrupte Anania, ita loco Martyris titulus Confessoris est appositus.

[3] Ceterum scimus sacrorum hymnorum Græcos scriptores, duos seculo Christi IX floruisse Iosephos; [quales fuerunt S. Iosephus Archiep. Thessalonicensis.] ambos ob cultum sanctarum imaginum propugnatum illustres Confessores, sed qui huc nullo modo spectant. Alter horum Archiepiscopus Thessalonicensis fuit, S. Theodori Studitæ frater, Constantinopoli cum S. Platone in monasterio Studij sepultus, ad quod etiam sub S. Theodora Imperatrice corpus S. Theodori delatum esse, diximus ad huius Imperatricis Vitam XI Februarij § 8 nu. 56. Colitur hic Iosephus XIV Iulij: alter eo iunior, vt bene aduertit Baronius, III Aprilis, Hymnographi nomen in Ecclesia Græca sortitus. Hic Thessalonicæ Presbyter ordinatus, Constantinopolim migrauit. Inde sub Theophilo Imperatore in exilium est pulsus, [& S. Iosephus Presbyter;] atque a morte eius redux, diu Constantinopoli vixit, custos suppellectilis ecclesiæ a S. Ignatio Patriarcha constitutus: postea iterum sub Photio Patriarcha exul in Chersonem relegatus est, sed eo pulso reuocatus, tandem Constantinopoli in pace obdormiuit, miraculis a morte clarus. Quæ exactius ad III Aprilis narranda sunt. Hæc sufficiunt vt constet ab vtroque S. Iosepho, & maxime iuniore, diuersum esse S. Iosippum siue Iosephum, de quo agimus; vtpote qui Diaconus obiit, non Sacerdos aut Episcopus: qui Antiochiæ in Syria vixit, non Constantinopoli aut Thessalonicæ: cuius præterea sacra memoria est in antiquis martyrologiis, annis centum aut ducentis ante conscriptis, quam duo illi nati essent Iosephi. Arbitramur proinde S. Iosippum, seu Iosephum, [ab hoc Diacono diuersi.] sub Imperatoribus Gentilibus in aliqua contra Christianos persecutione mota cum indicatis sociis, martyrij palmam assecutum esse. Ab eo diximus hunc diem inchoari in antiquo S. Hieronymi martyrologio, illique postponi Martyres Interamnenses sub Aureliano Imperatore occisos. De illis autem Iosephis hymnographis agit Simon Wangnereckius in prolegomenis ad Pietatem Marianam Græcorū nu 22.

DE S. CRATONE ORATORE, EIVS VXORE ET DOMESTICIS, MARTYRIBVS ROMÆ.

CIRCA AN. CCLXXIII.

[Commentarius]

Craton Orator, Martyr Romae (S.)
Eius uxor, Martyr Romae
Domestici, Martyres Romae

Avctore G. H.

[1] Dvo in S. Cratone expendi præcipue debent; primum vitæ institutio atque ad fidem Christi conuersio, alterum pro fidei susceptæ defensione certamen. Prius in Actis S. Valentini Episcopi Interamnensis, [S. Craton] quæ die præcedenti, XIV Februarij dedimus, tam accurate explanatum, vt, si pauca demantur, poßit Vita & conuersio S. Cratonis nuncupari: posterius, quod de mortis genere agit, tabulæ plerorumque martyrologiorum docent. Nos hic ad Vitam illam S. Valentini pauca obseruamus, sed quæ solum S. Cratonem spectant, reliqua in eisdem Actis lector reperiet.

[2] Primo Craton ciuis Atheniensis fuit, vt recte aduertit Petrus Equilinus lib. 3 Catalogi SS. cap. 126. [Atheniensis,] Nam SS. Proculus, Ephebus, & Apollonius, nobiles, & viri scholastici apud Græcos Athenienses erant: [Romæ Orator, lingua Latina & Græca clarus,] qui cum studia Latina desiderassent, apud Cratonem, ciuem suum, Oratorem vtriusque linguæ, in vrbe Roma hospitabantur, cuius & magisterio & hospitio fouebantur. Hæc Acta S. Valentini. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, philosophum & rhetorem appellat. Acta vtriusque linguæ, Latinæ & Græcæ, Oratorem. Ac certe adeo eximius fuit, vt S. Valentinus ab eo per nobiles viros ad se missos rogatus, relicta vrbe ac diœcesi sua, Romam venerit, eiusq; adhuc Gentilis se peraniserit hospitio.

[3] Hæc conuersionis eius occasio. Instabat S. Craton, vt filio suo Chæremoni ægro valetudo pristina redderetur, oblata etiam omnium facultatum suarum media parte. Respuit quæ obtrudebantur Valentinus, solumque vt fidem Christanam amplecteretur, expetiit. [docetur mysteria fidei a S. Valentino Ep.] Explicantem mysteria religionis nostræ lubens auscultauit Craton, atque vt docentem quasi amplius excitaret, quæ sibi difficilia videbantur, proposuit. An non vnusquisque persuam fidem assequeretur salutem? Quomodo vni prodesset alterius fides, aut infidelitas obesset? Quæ sint difficilia ad credendum, quæ hactenus nec audire potuerat, nec corde concipere? Quæ etiam sint opera Christianorum, per quæ fides ostendi poßit? Quomodo aqua, quæ sordes corporis lauat, poßit a peccatis mundare? Hæc & his similia S. Valentino Episcopo explicante, Craton orator cecidit ad pedes eius, dicens: Credo quod ille, quem prædicas, verus sit Deus, & præter ipsum non sit alius, qui imperet languori, vt abscedat; imperet morti vt fugiat, imperet vitæ vt redeat. Ac tandem vocauit coniugem suam cum omni familia, & prostratus pedibus eius, cœpit promittere, quod si saluus esset filius, omnes crederent Christo. [ac filio percū sanato.] Pactum admisit S. Valentinus, inclusus cubiculo orauit, & filio sanitatem impetrauit. Tunc Craton cum coniuge & omni domo sua credidit, & baptizatus est. [baptizatur cum suis:] Chæremon autem vestigia S. Valentini relinquere, nulla potuit ratione suaderi. Hactenus illa Acta S. Valentini.

[4] Martyrium Cratonis ita narrat Equilinus : Postquam Valentinus Episcopus passus est, Craton etiam a senatu Romano ex inuidia detentus, & eorum sententia decollatus est. [Martyrio coronatur,] Cuius corpus Chæremon filius sepeliuit in prædio suo XV Kalendas Martij: qui post patris martyrium in sanctis operibus Christo deseruiens, & ipse post tempus aliquod laudabiliter ex hac vita decessit. Hæc Equilinus, quæ fere eadem edidit Ferrarius. Inscriptus hoc die est S. Craton Martyrologio veteri Romano a Rosweydo edito, Martyrologiis MSS. S. Richarij, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, Serenißimæ Reginæ Sueciæ Christinæ, in quibus hæc leguntur: Romæ S. Cratonis Martyris. addunt Beda & Ado, qui cum haberet filium, [inscriptus Martyrologiis,] Chæremon nomine, scholasticum, qui inciderat in ægritudinem grauissimam, eumque B. Valentino Episcopo ad sanandum obtulisset sub tali conditione, vt si puer sanaretur, ipse cum omni domo sua fieret Christianus; sanato puero, quod promiserat impleuit, atque cum vxore atque vniuersa domo baptizatus, non multis post diebus martyrio est consummatus. Similia habent Notkerus, Maurolycus, MS. Florarium, Viola Sanctorum, Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, aliaq;.

[5] In aliis Martyrologiis martyrium clarioribus verbis ad vxorem & reliquam familiam extenditur. De iis Vsuardus, Bellinus aliiq; ita scribant: Romæ S. Cratonis Martyris, qui a B. Valentino fidei documentis institutus, non multis post diebus, eum vxore & vniuersa domo, martyrio est consummatus. Similia habent Martyrologia MSS. Vltraiectinum S. Mariæ, Bruxellense S. Gudilæ, [vna cum vxore & domesticis occisis,] Viola Sanctorum. At Galesinius, Romæ, inquit, S. Cratonis Martyris. Hic cum filium a B. Valentino Interamnæ Episcopo sanatum vidisset, fidei rudimentis ab eodem instructus & baptizatus, paucis post diebus vna cum vxore & vniuersa familia capitis damnatus, martyrium constanter & fortiter subiit. Deniq; in Martyrologio Romano omniū martyrium ita exponitur: Romæ S. Cratonis Martyris, qui cum vxore sua & vniuersa domo a B. Valentino Episcopo baptizatus, non multo post vna cum illis martyrio consummatus est.

[6] S. Valentinum Episcopum videri in persecutione Aureliani circa annum CCLXXIII interemptum esse, supra ad eius Acta diximus, [circa an. 273.] circa quod tempus etiam S. Cratonem cum suis occubuisse necesse est. Annus CCLXXI aßignatur in MS. Florario.

DE S. AGAPE VIRGINE MARTYRE INTERAMNÆ IN VMBRIA.

CIRCA AN. CCLXXIII

[Commentarius]

Agape Virgo, Martyr Interamnae in Umbria (S.)

G. H.

[1] Qvatuor continuis diebus festum duplici ritu, vt vocant, de sanctis suis Patronis agit Ecclesia ac diœcesis Interamnensis in Vmbria. Illorum præcipuus est S. Valentinus Episcopus, [Inter Patronos Interamnenses] reliquorum fidißimus Pastor, cui XIV Februarij sacer est, quo die eius Acta dedimus. Succedit proxime S. Agape, siue Agapes (nam vtroque modo nomen apud antiquos scriptū reperitur) Virgo ac Martyr, [colitur S. Agape 15 Febru.] cuius venerationi XV Februarij est attributus. Vtrique plures in Martyrologiis adiuncti socij sunt, Valentino Proculus, Ephebus & Apollonius, qui XVI Februarij coluntur: Agapæ vero Saturninus, Castulus, Magnus, Lucius, Rogatus, Ioannes, aliiq; quorum sacra veneratio ab XV ad XVII diem translata est, quando cum Ecclesia Interamnensi de illis agemus. Hoc ergo die solam Agapen damus, cui dum in MS. Martyrologio Carthusiæ Vltraiectinæ adiungitur soror Thionia, quæ Chionia est, alia pro hac Agape ponitur, Thessalonicæ sub Diocletiano III Aprilis passa, vti ad eum diem dicetur.

[2] Celebris est hoc die in quamplurimis Martyrologiis memoria S. Agapes, quam solam referunt Vsuardus, Bellinus, Canisius, [inscripta Martyrogiis aut sola,] MS. Florarium, Martyrologia MSS. S. Richarij, Vltraiectinum S. Mariæ, Bruxellense S. Gudilæ, aliaq; his verbis : Interamnæ S. Agapes Virginis. Notkerus: Interamnis S. Agapæ Virginis. Maurolycus: Apud Interamnium Agapes Virginis. Galesinius: Interamnæ S. Agapis Virginis, Wandelbertus:

Hinc decimo & quinto meritum clarescit Agapes. Nusquam apud hos auctores de martyrio eius mentio: & videtur Equilinus lib. II Catalogi cap. 130 nu. 67 eam illi lauream præcidere: Agapes Virgo, inquit, in ciuitate Interamnis eodem die (XV Kalend. Martij) in Domino obdormiuit.

[3] Alij socios iungunt. Rabanus. Interamnæ S. Agapæ Virginis, [aut variis cum sociis:] Saturnini, Castulæ. Eadem habet Beda excusus, in MS. Richenbergensi Agabæ scriptum. MS. Tornacense S. Martini, & Ado MS. S. Laurentij iuxta Leodium: Interamne natalis S. Agabæ Virginis & triginta Martyrum. Martyrologium MS. Romanum, quod S. Hieronymi appellatur: Interamnæ natalis S. Agapis Virginis, Saturnini, Castulæ, Magni, Lucij, Rogati, Ioannis & aliorum XII. At Martyrologium Romanum hodiernum martyrium clare exprimit: Interamnæ S. Agapis Virginis & Martyris. Item natalis sanctorum Martyrum Saturnini, Castuli, Magni & Lucij. Io. Tamayus Salazar ex quodam MS.adiuugit Camillum, vt mox dicetur. De sociis, vt diximus, inquiretur XVII [ Februarij. Acta S. Agapes ex monumentis Ecclesiæ Interamnensis ita exponit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ.

[4] Agapes Virgo nobilis Interamnæ nata, sub Valentino Episcopo Interamnensi floruit, [Acta eius ex Ferrario,] vna ex numero earum, quæ ex eiusdem S. Valentini institutione, in societate tamquam in cœnobio ac vti moniales, degebant. Cum autem idolorum cultores in Christianos furerent, Interamnæque eos maxime persequerentur, post Magistri mortem, & ipsa Interamnæ comprehensa, cum in Christi confessione immobilis persisteret, gladio animaduersa, virginitati martyrij palmam adiunxit XV Kalend. Martij. Cuius corpus in eo loco, qui Inter-turres dicitur, a Christianis conditum est: vbi templum eius nomini a S. Anastasio Episcopo Interamnensi erectum fuit. Caput huius Virginis Romæ in basilica sanctorum Apostolorum asseruari dicitur.

[5] Tamayus in Martyrologio Hispanico edidit aliqua Acta S. Valentini Episcopi Interamnensis ex Legendario MS. Asturicensi, in quibus hæc leguntur. Hoc nouo indutus onere Episcopali Valentinus, [pia sub S. Valentino institutio,] ad religionis Christianæ fidem propagandam, animum conuertit, duas Clericorum & Virginum congregationes, ex cuius claustro quædam mirabilis Agapes alumna Virgo processit, instituit. Ludouicus Iacobillus in Vita huius, cum Actis Sanctorum Vmbriæ Italice scripta, addit S. Agapen voto virginitatis Christo sponso suo fuisse adstrictam, ob eiusque amorem, quas habebat possessiones, in pauperes erogasse ac tandem, post vitam religiose sancteq; peractam, sub Leontio Præfecto Aureliani Imperatoris anno CCLXXIII Martyrem obiisse.

[6] Qui templum S. Agapes extruxit Episcopus Anastasius, colitur XVII Augusti, Martyrologio Romano adscriptus: [templum,] cuius Sedis contrauersa est ætas; nam alij electum anno ⅠƆXLII contendunt, obiisse anno ⅠƆLIII. Vghellus tomo I Italiæ sacræ asserit sub S. Martino Pontifice anno ⅠƆCLII concilio interfuisse, quod suo tempore examinabitur. Octauius Pancirolus in Thesauris Vrbis Romanæ regione 3 cap. 5 tradit etiam caput huius sanctæ Virginis ac Martyris in templo sanctorum Apostolorum adseruari. [reliquiæ Romæ,] Addit Iacobillus aliquas eiusdem Sanctæ reliquias reperiri in ecclesia S. Petri in capella, quæ vulgo Sancta Sanctorum appellatur: reliqua ossa permansisse in cœmeterio prædictæ ecclesiæ, [& Interamnæ.] anno ⅭⅠƆCLXXIV ab exercitu Frederici Ænobarbi Imp. dirutæ cum monasterio Virginum Ordinis Benedictini. De S. Agape agit etiam Laherius noster in Menologio Virginum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SYRIS ADVENTO, XYSTO, POMPONIO, GEMELLA, VICTORE, GENEROSO, VICTORE, GEMELLIANO, CVTVRNO, CASTVLA.

[Commentarius]

Aduentus, Martyr in Syria (S.)
Xystus, Martyr in Syria (S.)
Pomponius, Martyr in Syria (S.)
Gemella, Martyr in Syria (S.)
Victor, Martyr in Syria (S.)
Generosus, Martyr in Syria (S.)
Victor, Martyr in Syria (S.)
Gemellianus, Martyr in Syria (S.)
Cuturnus. Martyr in Syria (S.)
Castula, Martyr in Syria (S.)

G. H.

Generosus hic piorum athletarum manipulus vitam pro fide Christi in Syria prosudit. [In Syria S. Aduentus] S. Aduenti solius mentio est in antiquo & breui MS. monasterij S. Maximini prope Treuiros & Auentus dicitur, vti & apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi. Aduento velut Duci reliqui adiunguntur in perantiquo martyrologio MS. Romano, quod S. Hieronymo attribuitur, [& socij,] in quo hæc leguntur: In Syria Aduenti, Xysti, Pomponij, Gemellæ, Victoris, Generosi, item Victoris, Gemelliani, Cuturni, Castulæ. Aliam ex eodem MS. Castulam dedimus XXV Ianuarij, sed Capuæ in Campania adscriptam. Plures, vti hic duo sunt, [alia alibi Castula, plures Victores.] alibi coluntur SS. Victores Martyres: at reliquorum sociorum nullus hactenus a nobis memoratus est: vt vel ideo, dum acta a latent, a nominum confusione securiores videamur esse debere. Qui a Galesinio Victor additur socius Iosephi Antiochiæ paßi, ad hanc classem pertinere arbitramur. Quæ vero Castula additur Martyribus Interamnensibus, iterato expressa in eodem MS. S. Hieronymi, ac nonnullis Martyrologiis; in aliis Castulus est, quem Interamnenses colunt.

DE S. FAVSTINA VIRGINE MARTYRE.

[Commentarius]

Faustina Virgo Martyr (S.)

I. B.

Excusum est anno ⅭⅠƆⅠƆXVIII, Leydæ in Hollandia, typis Ioannis Seuerini, Breuiarium Ecclesiæ Vltraiectinæ, cuius solam partem æstiuam habemus. [S. Faustina culta olim Vltraiecti.] Sed ei præsixum Kalendarium anni totius, inq; hoc ad XV Februarij ista leguntur: Faustinæ Virginis. De hac vt supra Eulaliæ. Eodem die ista habet MS. Florarium: Et Faustinæ Virginis. Fuisse Martyrem inde colligimus, quia ossicium de ea idem quod de S. Eulalia V. M. præscribitur. Nondum alibi nomen eius reperimus. Dubitari posset, an non vna fuerit ex S. Vrsulæ sodalibus, quarum reliquiis omnes Belgicæ. Ecclesiæ olim locupletatæ fuerunt.

DE S. EVSEBIO ANACHORETA ASICHÆ IN SYRIA.

Post an. CCCC

[Praefatio]

Eusebius anachoreta Asichae in Syria (S.)

G. H.

Inter illustres asceticæ vitæ exercitatores, quos Theodoretus in Philotheo, seu lib. 9 de Vitis Patrum prædicat, duo appellantur Eusebij, ambo sacris fastis Græcorum adscripti. Horum primus fuit Abbas montis Coryphes in Syria, coliturq; XXIII Ianuarij, ad quem diem eius Vitam dedimus ex cap. 4 Philothei. Alter in eadem Syria vixit in vico Asicha, familiaris Theodoreto Episcopo Cyri, a qua vrbe non procul videtur abfuisse. Eius Vitam aliquam habet cap. 18 Philothei, quam ad hunc XV Februarij referunt Græci in magnis Menæis, & Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων. Præponitur in Menæis hoc distichon.

Ἀνθρώπινον παρῆλθεν ἀσμένως βὶον
Ἐυσέβιος τὸ θαῦμα θαῦμα καὶ τῶν Αγγέλων.

Humanam prætergressus est suauiter vitam
Eusebius ad stuporem etiam Angelorum.

VITA
Ex Philotheo Theodoreti cap. XVIII.

Eusebius anachoreta Asichae in Syria (S.)

Avctore Theodoreto Ep.

[1] Prius dictis Sanctis magnum quoque addam Eusebium, qui non longo quidem abhinc tempore est mortuus. Cum multis autem annis vixisset, tempori quidem æqualem sustinuit laborem, labori autem æqualem simul delegit virtutem. Multiplex autem lucrum ex eo retulit: magnitudine enim remunerationum agonotheta superat certamina. [S. Eusebius sub aliorum disciplinā degit,] Hic ergo cum primo aliorum fidei sui curam credidisset, quo illi ducebant, ducebatur; erant enim ipsi quoque viri diuini virtutisque athletæ & exercitatores: & cum aliquo tempore cum eis esset versatus, & bene recteque philosophiæ accepisset scientiam, vitam monasticam est amplexus: & cum quoddam dorsum montis occupasset (imminet autem ei vicus maximus, [dein solus sub dio:] quem nominant Asicham) fossa solummodo facta, & lapidibus ne luto quidem coniunctis, sub dio reliquam transegit vitam, seipsum affligens, veste quidem opertus pellicea, cicere autem & fabis aqua madefactis se nutriens. [pelle vestitus, cicere & fabis viclitat:] Quinetiam aliquando quoque vescebatur caricis, sic vtcumque conans sustentare imbecillitatem corporis.

[2] Cumque ad summam peruenisset senectutem, vt etiam dentes plurimos amisisset, neque mutauit cibum, neque habitationem. Sed & cum hieme congelaretur, & æstate vreretur, fortiter ferebat contrarias qualitates aëris, [constansin mortificatione:] faciem quidem habens corrugatam, arefacta autem omnia membra corporis. Tam multis autem corpus consumpsit laboribus, vt ne zona quidem maneret super lumbos, sed caderet inferius: nihil enim erat quod vetaret, nam & clunes & coxendices consumpti erant, & zonæ facilem descensum præhebant. ad inferiora. Zonam itaque adsuit tunicæ, [auersatur conuersationem terrenam:] hac ratione vt staret excogitans. Ægre ferebat autem conuersari cum multis. Nam cum diuinam contemplationem visione assidue apprehenderet, mentem ab ea nolebat abstrahere: sed tamen, etsi esset amore tam vehementi præditus, permittebat aliquibus ex notis, vt id quod portam obstruebat auferrent, & intrarent: & cum eis exhibuisset doctrinam ex diuinis eloquiis, iubebat rursus abeuntes portæ lutum imponere.

[3] Verum cum omnino satius existimasset, etiam cum paucis vitare congressionem, [cellæ aditū obstruit:] aditum omnino obstruxit, illi portæ maximo admoto lapide. Per quamdam autem fossam colloquebatur quidem cum paucis ex familiaribus, sed non videbatur. Sic enim prouiderat: illinc autem illud quoque exiguum accipiebat nutrimentum. Rursus autem cum omnibus colloqui denegasset, [solii Theodoretum admittit:] me solum dulci illa & Deo grata voce dignabatur, & abire volentem me sæpe detinebat, de rebus disserens cælestibus. Cum multi autem ad eum venirent, & postularent bonum benedictionis, & eum ægreferret tumultum, nec senectutem considerans, nec vrgentem reputans imbecillitatem, transilit fossam quȩ nec a robustis quidem & valentibus facile transiri poterat: & cum ad quamdam propinquam venisset monachorum classem, parua rursus fossa acta ad muri angulum, cum consuetis decertabat laboribus.

[4] Huius autem gregis Præfectüs, vir omni virtute plenus, dixit, eum cum comedisset quindecim caricas, transegisse septem hebdomadas sancti ieiunij. [caricis 15 transigit Quadragisimam:] Hoc autem subiit certamen, cum vixisset plus quam nonaginta annos, imbecillitate autem, quæ narrari non potest, esset affectus: sed imbecillitatem superabat animi alacritas, & Dei amor omnia facilia reddebat & expedita. Cum hic talibus circumflueret sudoribus, [feliciter obit.] peruenit ad metam cursus, & agonothetam videns, & coronam de siderans. Ego autem rogo, vt illam consequar intercessionem, quam huc vsque percepi dum esset adhuc superstes. Credo enim eum viuere, & habere puriorem ad Deum fiduciam.

DE S. GEORGIA VIRGINE DEO DEVOTA, CLAROMONTE IN GALLIA.

[Commentarius]

Georgia Virgo Deo deuota, Claromonte in Gallia (S.)

I. B.

[1] Claromonte metropoli Aruernorum in Gallia celebratur XV Februarij S. Georgia Virgo Deo deuota, de qua Martyrologium Romanum: [S. Georgia colitur 15 Febr.] Aruernis S. Georgiæ Virginis. Prolixius elogium contexuit Saussaius in Martyrol. Gallicano. Petrus Galesinius XI Martij eius natalem ita consignauit: [alibi II Martij:] Aruernis S. Georgiæ Virginis, quæ orationibus ac ieiuniis dedita, vitam & mentem virginalem ita spirituali cultu exercuit, vt virginitatis fructum Dei gratia & munere consecuta, dum ad ecclesiam efferretur, mirabiliter cælestibus honorata sit exequiis. Eodem die illam reposuit Molanus in additionibus ad Vsuardum in prima editione, sed omisit in posterioribus. Item Canisius, & Ferrarius.

[2] De eius vita ac funere ita scribit S. Gregorius Turonensis lib. de gloria Confessorum cap. 34, a quo ceteri descripserunt: Fertur etiam fuisse in ea vrbe (Aruerna, vt præcedenti capite dixerat) puella quædam religiosa atque deuota Deo, [ruri degit:] quæ in rure commanens, quo ab vrbica populatione summota, liberius dignas Deo laudum hostias exhiberet. Quotidie autem ieiuniis & orationibus insistebat. Factum est igitur, vt migrans ab hoc mundo, ad basilicam oppidi, caussa sepeliendi portaretur: verum vbi leuato feretro corpus per viam ferri cœpisset, adueniens grex magnus columbarum super eam volare cœpit, [funus eius comitati Angeli specie columbarū:] atque illuc volitando sequi, quo hæc a proximis ferebatur. Qua in basilicam delata, grex totus super tectum ædis ipsius visus est consedisse. Illaque sepulta ad cælos euolauere columbæ. Vnde non immerito Georgia nuncupata est, quæ sic exercuit mentem cultura spiritali, vt adepto virginitatis sexagesimi fructus prouentu, egrediens de seculo, cælestibus honoraretur exequiis.

[3] Hactenus Gregorius, qui dum sexagesimi fructus prouentum aßignat Virgini, centesimum Martyri vult conuenire. Saussaius diserte scribit, eius funus Angelos in columbarum specie ambitiolo quasi famulatu prosecutos fuisse. Franciscus Lahierius noster in magno Menologio Virginum asserit, columbas hasce niue candidiores fuisse. Fallitur quoque dum Georgiæ nomen terrestrem ait sonare: significat enim γεωργία agriculturam, aut segetem. Vult item funus Virginis ad maiorem vrbis ecclesiam deportatum: [sepulta in templo S. Cassij:] cum ex libro veteri de ecclesiis vrbis Claromontanæ a Sanarone edito constet, maiorem, siue Matrem ecclesiam in S. Mariæ honorem esse consecratam; S. Georgiam autem in ecclesia S. Caßij quiescere, vt dicitur cap. 9. Eam idem Sauaro hodie parochialem esse affirmat, inq; ea reliquias S. Georgiæ arca lignea inclusas superesse, cum hoc titulo, qui incisus est opertorio marmoreo:

Hoc iacet in tumulo sacrata Georgia Christi
      Et deuota bonis, mente, fide, merito:
Ob quam magna patrem premeret cum turba procorum,[multu procu expetita Christū prætulit:]
      Illa Deum legit feliciore toro.

[4] De ætate S. Georgiæ idem ista notat: Vixisse circa annum Domini 480 Baronius sine auctore scribit to. 6. Fides sit penes eum. Non scribit hoc Baronius, sed solum eius meminit ad illum annum num. 21 & 22 occasione Victorij Præfecti Aruernensis. Quamquam ita eius meminit Turonensis, [quando vixerit?] vt perantiquam esse eius memoriam ostendat: quare non temere coniicere quis poßit sub sinem quinti seculi aut sexti exordium vixisse, aut etiam prius. Nam quod Lahierius circa annum ⅠƆC dicat deceßisse, probari cui potest, qui meminerit ipsum Gregorium Turonensem ante eum annum obiisse?

[5] S. Georgiæ sepulchrum, vt addit Sauaro, anno Domini ⅭⅠƆⅠƆXXXII Guillelmus Duprat Claromont. Episcopus aperuit, [Reliquiæ visitatæ.] caputque Illidiano cœnobio concessit. Est S. Illidij cœnobium Ordinis Benedictini ad vrbem Claromontanam.

DE S. SEVERO PRESBYTERO IN VALERIA APVD ITALOS

CIRCITER AN. CHR ⅠƆXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Seuerus Presbyter, in Valeria apud Italos (S.)

I. B.

[1] Nobilis olim via Valeria fuit, quæ, vt Strabo lib. 5 scribit, a Tibure (aut vbi Tiburtina desinebat) incipiens, ducebat in Marsos & Corfinium Pelignorum vrbem primariam. Quæ circum eam fusa late regio, [S. Seuerus Presbyter in Valeriæ prouinciæ valle,] Gothorum temporibus ab ea nomen accepi. Valeriæ, aut, vt quidam volunt, ab adsita illi vrbe Valeria, quæ alibi Varia appellatur. Erant in Valeria vrbes Tibur, Reate, Amiternum, atque aliæ, vt XXIII Ianuarij ex Paulo Diaconn diximus ad S. Martyrij Vitam. Inter Reate & Amiternum, haud lōge ab Aquis Cutiliis locus erat, qui Straboni Ἰντεροκρέα κῶμη, Interocrea vicus appellatur, in Romanis Itinerariis Interocrium, atque vrbs non modica videtur, cum ea scripta Itineraria sunt, extitisse: nunc Interdoio, vel Anterdoio aiunt vocari.

[2] Ab Interocrio nomen adepta videtur vallis Interocrina, in qua S. Seuerus Presbyter vixit, [dicta Interocrina,] S. Gregorio lib. 1 Dialogorum cap. 12 laudatus. Quamquam aliter eam ipse appellare videatur: In eo etiam loco, inquit, id est, in Valeriæ prouinciæ partibus, vti habet cap. 10 sub finem, Interocrina vallis dicitur, quæ a multis verbo rustico Interocrina nominatur. MS. nostrum pro Interorina, habet Interurina. Browerus in Annalib. Treure. Terrorinam. S. Zacharias Papa, vel quisquis Dialogos S. Gregorij Græce vertit, vallem illam ait ἐπιχωρίως Ἰντεροκρίναν ὀνομαζομένην. vulgo ab accolis, vel more eius regionis, Interocrinam nominatam. Sed in Etruria eam, vel Tuder Etruriæ vrbem in Valeria locare videtur. Antea enim cap. 10 ita sensum recte expresserat S. Gregorij: ἠδέως δὲ πάλιν Πέτρε, τῶν μερῶν τῆς Βαλερίας χώρας τὴν τοῦ λόγου διήγησιν ἐπανάγω. vbi verba S. Gregorij sunt: Sed libet, Petre, adhuc ad Valeriæ prouinciæ partes narrationis meæ verba reducere. Hic autem ita habet Græcus interpres: In iisdem Tudertinæ vrbis partibus (τῆς του δέρεως πόλεως μέρεσι) inter duos montes in valle quadam, accolarum vocabulo Interocrina appellata, ecclesia est Dominæ nostræ sanctæ Deiparæ & semper Virginis Mariæ. Fortaßis id fefellit interpretem, quod cum illo cap. 10 multa S. Gregorius narrasset de S. Fortunato Episcopo Tudertino, sub finem capitis ista habet: De quibus me eximia valde miracula ex ore venerabilis Fortunati, cuius longe superius memoriam feci, contigit audisse. Qui crebro ad me nunc vsque veniens, dum facta mihi veterum narrat, noua refectione me satiat. Verum alius hic a S. Fortunato Episcopo Tudertino, Abbas nimirum monasterij quod appellatur Balneum Ciceronis, vt idem Gregorius eodem libro, cap. 4 scribit, vbi eum ait S. Equitio, in Valeriæ prouinciæ partibus, familiariter notum fuisse.

[3] Porro S. Seueri, qui in ea valle Presbyteri, & (vt reor) Curionis, [colitur 15 Febr.] functus munere est, inscriptum ad XV Kalendas Martij nomen Martyrologiis. MS. Carmeli Coloniensis & Franciscus Maurolycus ita habent: Et B. Seueri Presbyteri. MS. Ser. mæ Reginæ Sueciæ: In Valeria prouincia S. Seueri Presbyteri, de quo B. Gregorius scribit. Luculentius de eo agit Martyrol. Romanum a Cardinale Baronio auctum: In prouincia Valeriæ S. Seueri Presbyteri, de quo B. Gregorius scribit, quod fusis lacrymis defunctum reuocauit ad vitā.

[4] Kalendis Februarij ista leguntur in vetustißimo Matyrol. Romano MS. quod S. Hieronymi præfert nomen: [& I Febr.] Item S. Seueri Confessoris. Quos in eo Martyrologio recentißimæ memoriæ Sanctos reperimus, quantum valeo reminisci,, Auitus est Viennensis Episcopus & Brigida Virgo, quorum ille anno Christi ⅠƆXXIV, hæc ⅠƆXXIII videntur obiisse. Nihil caussæ est cur non eodem tempore videri poßit vixisse Seuerus, de quo S. Gregorio Pontifici fere LXX post annis narrabat venerandæ senectutis Abbas Fortunatus. Nolim tamen asseueranter affirmare de eodem Seuero sermonem esse Gregorio & illius vetusti Martyrologij scriptori. Eodem die ita illum Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum anre annos CXL edito, inq; Germanico Martyrol. Petrus Canisius noster inscripserunt: Seueri Presbyteri & Cons. de quo I Dial. Gregorius narrat, quod ad infirmum vocarus, cum propter opus putationis vineæ suæ paullulum tardassetire, illeque defunctus fuisset, amarissime flens ad vitam eum reuocauerit. Alij tamen hunc habent XV Kalend. Martij.

[5] Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 6 duos in vnum conslat Seueros, Martyrem Rauennatem, quem ex Rubeo Kalendis Ianuarij lauream adeptum diximus, [apud Equilinum idem habitus qui Rauenna Martyr:] & Presbyterum hunc Interocrinensem, & fortaßis tertium, qui Vrbeueteri colitur. Ita ergo scribit Petrus: Seuerus Presbyter & Martyr Rauennæ ortus & nutritus, ab infantia Deum timens, miraculis clarere cœpit: inter quæ Eutityum CIIII annorum decrepitum senio visu priuatum illuminauit. Veniens autem ad vrbem Romam adhuc iuuenis in valle Interocrina ecclesiam in honore Dei Genitricis ædificauit: in qua & Presbyter ordinatus Deo multis annis deuote seruiuit, & pauperibus sedule ministrauit. Cum autem quidam paterfamilias … Hæc Gregorius I Dial. cap. vltimo. Post hæc Maximianus Imp. audita fama Seueri, eum comprehendi fecit: & sacrificare nolentem in prædicta valle decollari mandauit. Cuius animam duo Angeli in specie columbarum visi sunt ad cælum deferre. Corpus autem eius apud Vrbemueterem conditum est. Passus est autem Cal. Februarij. Rubeus Vrbeueteri, siue Herbani, corpus S. Seueri Martyris asseruari scribit, Interocrinensis Presbyteri Ferrarius, citatque MSS. codices Ecclesiæ Vrbeuetanæ.

[6] De eo Seuero, qui I Octobris colitur, ista habet Martyrolog. Romanum: [Oruiete colitur I Octob.] Vrbeueteri S. Seueri Presbyteri & Confess. Eadem Galesinius. Citat in Notis ipse ac Baronius antiqua monumenta eius Ecclesiæ. At Maurolycus hunc nostrum esse indicat: Apud Vrbemueterem, inquit, S. Seueri Presbyteri, de quo Gregorius. Asserit idem Ferrarius, qui XV Februarij illius natalem celebrari existimat, Kalendis Octobris Translationē, aliamue festiuitatem recoli. Ista tamen subdit: Corpus Treuiris extare Tabulæ Treuirenses testantur, cum Vrbeuetere asseruari fama sit. Sola ergo fama nititur eorum sententia, qui Vrbeueteri, siue Oruieti extare contendunt. At quando illuc delatum? [si tamen idem:] Kalendis Octobris, inquit Ferrarius. Qua ratione? Plaustro duobus indomitis iuuencis iuncto impositum. Cur hoc capi consilium debuit? Propter ortam inter incolas vbi sepeliendum esset controuersiam. Ergone credibile est, ita lente indomitos illos iuuencos prorepsisse, vt in non longißima via, ab Interocrio Herbanum, menses septem, & quod excurrit, consumpserint? aut controuersa illa multos menses durauit, & inhumatum tamdiu iacuit corpus? Haud fortaßis errauerit, qui Seuerum aliunde Vrbemueterem aduectum ex Etruria Vmbriaue existimarit, seu martyrij gloria clarum, seu solius sacerdotij: cum deinde, tot populationibus Italiæ, vrbiumq; direptionibus, intercidissent vetera monumenta, arreptum quod de Seuero alio scripserat S. Gregorius, eumdemq; creditum. Quæ de corpore Interocrinensis Seueri Treuiros, indeq; Meyfeldiam deuecto, tradita ab antiquis, vt neutiquam abhorrentia a fide, infra depromemus. De actis eius, quæ minime ambiguæ fidei, [eius Vita.] ea a S. Gregorio conscripta a loco citato. His subnectemus quæ Ferrarius I Octobris ac XV Februarij ex codice Vrbeuetano in membrana exarato profert.

VITA S. SEVERI
auctore S. Gregorio lib. 1 Dial. c. 12.

Seuerus Presbyter, in Valeria apud Italos (S.)

[1] In a eodem etiam loco Interurina vallis dicitur, quæ a multis verbo rustico Interocrina nominatur: in qua erat quidam vir vitæ valde admirabilis, nomine Seuerus, Ecclesiæ B. Mariæ Dei Genitricis & semper Virginis Sacerdos. [S. Seuerus Presbyter ad agrum vocatus,] Hunc, cum quidam paterfamilias ad extremum venisset diem, missis concite nuntiis rogauit, vt ad se quantocyus veniret, suisque orationibus pro peccatis eius intercederet, vt acta de malis suis pœnitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui videlicet Sacerdos inopinate contigit vt ad putandam vineam fuisset occupatus, atque ad se venientibus diceret: Antecedite; ecce ego vos subsequor. Cumque videret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, [paullum differt:] paullulum moram fecit, vt opus, quod minimum restabat, expleret. Quo expleto cœpit ad ægrum pergere. Eunti vero in itinere, occurrentes ij qui primi venerant, obuiam facti sunt, dicentes: Quare tardasti, [eum interea mortuum,] Pater? Noli fatigari: quia iam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque vocibus se interfectorem illius clamare cœpit.

[2] Flens itaque peruenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque vehementer fleret, & in terram caput tunderet, & se reum mortis illius clamaret, [orans cum lacrymis,] repente is qui defunctus fuerat, animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspicerent, admirationis vocibus emissis, cœperunt amplius præ gaudio flere. Cumque eum requirerent, vbi fuerit, vel quomodo redisset, ait: Tetri valde erant homines, qui me ducebant, & ex quorum ore ac naribus ignis exibat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulcræ visionis iuuenis cum aliis nobis euntibus obuiam factus est, [resulcitat, e dæmonū manibus ereptum,] qui me trahentibus dixit: Reducite illum: quia Seuerus Presbyter b plangit: eius enim lacrymis Dominus eum donauit. Qui scilicet Seuerus protinus de terra surrexit, c eique pœnitentiam agenti opem suæ intercessionis præbuit: [eumq; absoluit, qui dein lætus moritur.] & dum per dies septem de perpetratis culpis pœnitentiam æger rediuiuus ageret, octauo die lætus de corpore exiuit. Perpende, d quæso, hunc (de quo loquimur) Seuerum, quam dilectum Dominus adtendit, quem contristare nec ad modicum pertulit.

[Annotata]

a In prouincia scilicet Valeriæ, vt ex cap. 10 & 11 liquet. S. Zacharias, vt antea diximus, circa Tuder vallem hanc locat.

b Ita excusi codices, MS. noster habet: plangit cum lacrymis, & Dominus eum ei donauit. Græca excusis consentiunt: τοῖς γὰρ ἐκείνου δάκρυσιν Κόριος ἀυτὸν ἐδωρήσατο.

c In Græco additur: καὶ τῷ θεῷ ἐυχαριστήσας. Et cum gratias Dei egisset.

d Excusi codices hic interiiciunt, Petre. Deest Græcis & MS.

VITÆ EPITOME
auctore Ph. Ferrario in Cat. SS. Ital.

Seuerus Presbyter, in Valeria apud Italos (S.)
a

Seuerus Presbyter ex valle Interocrina Valeriæ prouinciæ, quæ & Vallis S. Seueri nominatur, ortum ducens, puer a parentibus magistro litteris imbuendus traditur. [S. Seuerus Presbyter] Is inter ceteras virtutes, quibus præditus erat, humilitatem & caritatem maxime coluit. Factus Clericus per gradus ad sacerdotium peruenit. Ecclesiam B. Mariæ Virginis in ea valle frequentare b deuotionis caussa solebat: seque post preces, & alias spiritales exercitationes, [agros colit,] ne otio torperet, in suorum agrorum cultura exercere. Pauperes, orphanos & viduas suis facultatibus laboribusque sustentabat; non tantum famelicos pascens, [beneficus in pauperes,] sed etiam nudos operiens. Tanta fuit illius sanctitas, vt infirmi, qui ad eum nequirent accedere, sanitatem nihilominus consequerentur, si panis aut alterius cibi ab eo benedicti tantillum degustassent… Describit deinde suis verbis, [miracula clarus:] quod ex S. Gregorio retulimus miraculum. ac deinde ista subnectit: Denique vir sanctus cum aliquot sui instituti discipulos reliquisset, cessite vita. Cuius corpus, [corpus dictur Oraietum delatum.] orta de loco sepulturæ controuersia, a rustico in somnis admonito, plaustro impositum, ab indomitis iuuencis nusquam diuertentibus ad Vrbemueterem delatum, ibi honorifice conditum fuit.

[Annotata]

a Ad Octobris. Eadem fere habet 15 Febr.

b Imo S. Gregorius ait illius Ecclesiæ Sacerdotem fuisse, id est, vt interpretor, Parochum seu Curionem.

DE TRANSLATIONE S. SEVERI
in Meinfelt diœc. Treuiren.

Seuerus Presbyter, in Valeria apud Italos (S.)

[1] Nvnc quia diximus supra, non satis probari translatum ad Vrbemueterem S. Seueri corpus, saltem integrum; quid de eo Treuiros, [Meinfeldense monasterium vnde dictum?] indeq; ad Meinfeldense monasterium aduecto scribatur, videamus. Est Mein siue Mayen, oppidum ad Nettam amnem, qui prope Andernacum, infra Confluentiam, Rheno illabitur. Magniacum vocat Browerus in Notis ad ep. 12 lib. 3 Fortunati, atque agrum Magniacensem, alibi pagum Meginensem, qui inde ad Mosellam protenditur districtus miræ fertilitatis. In hoc, non procul a Mosella, iacet oppidum, quod Monasterium Meinfeldense, vulgo Munster in Meinfelt, aut absolute Munster appellant. Id primus muro cinxit Arnoldus Isenburgius, [creuit in oppidum,] vt parte 15 Annalium Treuiren. testatur Kyriander, atque elegantius Browerus lib. 16 ad an. 1249 hisce verbis: Confluentiam nullisdum suo tempore mœnibus aut turribus instructam, sed ad villæ campestris modum peregrinis iuxta atque incolis apertam, vallo & munitionibus circumdedit, ac aliquatenus obsepsit, septingentis marcis Coloniensis monetæ parta sibi, Ecclesiæque, eiusdem oppidi aduocatione. Monasterium Meinfeldiæ, quod istius tractus nomen aliquando proprium fuit, [murisq; circumdatum:] Aduocatia arctius sibi obstricta, aggere item & vallo, muris aliquousque productis, firmauit. Monasterium quod illi oppido nomen fecit, suspicatur Gabriel Buccelinus Germaniæ sacræ parte 2, Virginum esse. Browerus lib. 10, vt postea dicemus, Canonicorum collegium fuisse ait, cœpisseq; inde S. Seueri Monasterium appellitari.

[2] Eo translatarum sancti huius Presbyteri reliquiarum meminere quoque Martyrologia. Quod Coloniæ anno ⅭⅠƆCCCCXC excusum fuit, [eo translatum seculo 10 S. Seueri corpus,] ita habet ad XV Februarij: In monasterio Meyfelt circa Confluentiam S. Seueri Presbyteri & Conf. de quo beatus Papa Gregorius in Dialogo scribit. Hermannus Greuen Carthusianus Coloniensis in additionibus ad Vsuardum anno ⅭⅠƆⅠƆXV editis: In monasterio Meyfelt circa Confluentiam, S. Seueri Presb. & Conf. qui supra etiam ponitur Kal. Febr. Petrus Canisius noster in Martyrolog. Germanico: In monasterio Mayfelt iuxta Confluentiam, sancti Presbyteri & Conf. Seueri, de quo S. Gregorius scribit. Positus etiam est primo huius mensis. Corpus eius per Robertum Treuirensem Episcopum ex Italia eo est translatum. Doctor Molanus in auctario Vsuardi: Ipso die B. Seueri Presbyteri & Confess. cuius meminit B. Gregorius in libro Dialogorum. Huius corpus attulit ex Italia Ropertus Episc. Treuirensis. Breuius MS. Florarium: Apud Treuerim S. Seueri Presb. & Confess.

[3] Videtur illius Translationis memoria recoli XXX Iunij, quo fortaßis contigit. Eo certe die vetus Martyrologium Coloniæ an. ⅭⅠƆCCCCXC excusum, [30 Iunij,] sic habet: In monasterio Meyfelt translatio S. Seueri Presb. & Conf. Eadem habent Greuen & Canisius: sed hic addit, ex Italia allatum. MS. Florarium: Item translatio S. Seueri Ep. & Conf. Sed videtur de alio quopiam Seuero esse sermo, nam in Indice ita habet: Seueri Ep. & Confess. XVIII Nouemb. Eius translatio XXX die Iunij.

[4] Quæ in citatis Martyrologiis Roberto, siue Ruotberto, aut Ruperto Archiepiscopo tribuitur S. Seueri translatio, ea alibi imputatur S. Egberto, qui quartus ab eo Treuirensem rexit Ecclesiam. In huius certe Vita ista habentur: Iste namque Egbertus Archiepiscopus & Theodericus Metensis Episcopus anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo septuagesimo cum Ottone Magno & gloriosissimo Imperatore Augusto, [a S. Erberto Episc. Treuir. allatum cū aliis reliquiis ex Italia,] cuius coniux filia Theophani Regis Græcorum, in Italia constituti per triennium, multa Sanctorum corpora collegerunt, quæ ad Sedes suas transmiserunt. Egbertus S. Seuerum Presbyterum in Tarentima valle sepultum, de quo S. Gregorius in libro Dialogorum meminit, adiutorio Regis Ottonis acquisiuit. Obtinuit etiam in Spoleto ciuitate ossa Gregorij Martyris, & caput Pontiani Martyris, reliquiasque Felicis & Regulæ. Episcopus autē Corfinij Theoderico Episcopo Metensi dedit corpus S. Luciæ Virginis, testificans manu sua Euangelio superposita, hanc ipsam esse Syracusanam, de qua Responsoria & Antiphonæ cum Missa cantarentur vbique: quod dimidium idem Theodoricus Egberto, Archiepiscopo deuotissime petenti tradidit. Eadem habentur in Chronico Belgico Ioannis Gerbrandi a Leidis lib. 8 cap. 2, sed quæ hic Tarentina dicitur vallis, Tarontinam scribit, & in margine Tridentinam: sed hoc forsan a Francisco Swertio, qui edidit, adscriptum. Sumpta hæc videntur ex Gestis Treuirorum ante annum Christi ⅭⅠƆCCC conscriptis, vbi totidem verbis ea habentur, atque alia nonnulla quæ illi auctores omisere: vt illud de S. Lucia, eo loci per Fordum (voluit Foroaldum scribere) quemdam Ducem Spoletinum translata. Seuerum ibidem obtinuisse Egbertus dicitur in Terientina valle, reliquias Felicis & Regulæ in castro Turegum.

[5] Licet porro eo anno Deodericum Metensem in Italia fuisse, multasq; Sanctorum reliquias in Galliam attulisse testetur Sigebertus Gemblacensis, qui Metis in monasterio S. Vincentij, quod Deodericus ædificarat, multis annis habitauit; Egberti tamen non meminit. Et vero repugnat hæc Chronologiæ quam in Annalibus Treuirensibus sequitur Browerus, qui S. Egbertum anno demum ⅭⅠƆCCCCLXXVIII scribit Archiepiscopum esse factum. Potuit tamen partem istarum reliquiarum a Deoderico adhuc superstite impetrasse, aliasq; ex Italia attulisse. Nam quod dicitur Otto, [quo Ottonem 2 secutus erat,] cuius fauore S. Seueri corpus sit adeptus, Theophani Regis Græcorum filiam coniugem habuisse, manifestum est de Ottone II sermonem esse, cui Theophano, siue Theophania, Constantini Imperatoris filia, agente Ioanne Zemisce Imp. anno ⅭⅠƆCCCCLXXII nupta fuit. Hic autem Otto II anno ⅭⅠƆCCCCLXXX iterum Italiam petiit: quem tunc fortaßis Egbertus comitatus.

[6] Christophorum Browerum audiamus accurate hæc in Annalibus lib. 10 pag. 600 expendentem. Profectus, inquit, in Italiam Egbertus, Henricum Treuirorum Antistitem, Parmæ nuper sepultum reduxit in Treuiros: qui, ne incomitatus rediret, magno vndique studio quæsitas beatorum Cælitum exuuias adiunxit. Adeoque ferunt, Ortonis Imp. auctoritate, Seuerum Presbyterum, quē B. Gregorius laudat in suis Dialogis, ex valle Terrorina Valeriæ prouinciæ, corporaque Martyrum Felicis & Regulæ, quæ præclaro a Luduico Germaniæ Rege, Magni Caroli nepote, sanctimonialium condito monasterio, vico Turego, aut Tiguri quiescebant, [& in Meinfelt deuectum,] impetrasse. Beati autem Seueri corpus Egbertus (id quod nonnulli, diuersam forte traductionem significantes, Ruotberto tribuunt) in peruetustam pagi Meginensis sacram S. Martino basilicam, quam Pipinum maiorem Cleri cœnobio cohonestasse legimus, non sine miraculorum gloria transtulit. Atque ex eius tam insignis Patroni corporis accessione, Canonicorum Meinfeldiæ collegium, S. Seueri Monasterium appellari cœpit. Quod monasterium inde tectorum frequentia in oppiduli formam coalescens, sanitatis caussa fidissimique patrocinij confluentium eum in locum, [quo dein frequens peregrinatio:] ætas insequens tanta frequentia coluit, vt ex vltima Aquitania magno numero isthuc accurrerint ægri, compotesque sint facti votorum, experimento redditæ valetudinis minime dubio.

[7] Ita illic Browerus. Idem antea lib. 9 pag. 563 eo inclinare visus, vt a Ruotberto allatum ex Italia Seueri corpus, ab Egberto deinceps Meinfeldiam deuectum vellet. Nec vanitatis arguerim, inquit, quædam Ecclesiæ collegialis Meinfeldensis oppidi documenta, quæ S. Seuerum Presbyterum, [vel a Roberto Ep. sub Ottone 1 allatum ex Italia,] loci Patronum ac Tutelarem, ex Italia & prouincia Valeria meminere in Treueros primū a Ruotberto traductum: etsi gloriæ partem Egberto quoque concedamus licebit. Nam in Translationis actis Ruotbertum, ait vetus scriptor, corpus S. Seueri in Terrorina valle inuenisse, vbi Deiparæ Matris ædem Sacerdotum nonnemo procurabat.

[8] Quæ hinc vero nectit, Egberto dederim: placuisse scilicet Episcopo, annis aliquot euolutis, vt B. Martini monasterium, in Meinfeldia positum, [a S. Egberto in Meinfelt translatum,] S. Seueri patrociniis dicaretur. Itaque naui impositum Diui pignus: quam cum, oborta procella seu tempestate, ne remis quidem vectores propellerent, vndis denique ventisque permissam, sponte prolabi cœpisse, donec appulsa ad ripam, cui Condeda Mosellæ vicus adiacet: [naui vltro ad eum locū appulsa, secutisq; alius miraculis.] vbi, quia sarcinam piam ad vigilias nocturnas Clerus deposuerat, exortam tunc Diui memoriam, quæ consequentes item attinuit seculorum ætates. Et inueni in nonnullis quoque temporum monumentis, etsi non probatissimis, S. Seueri corpus sub * Ruotberto traductum pari miraculo, eum in vicum, qui infra Caradunum, * Hattonis tunc portus appellitatus: indeque exceptum a Clero monasterij Meginensis pagi, conditumque veteri basilica. Ista Browerus. Sanctorum porro, quorum facta mentio, agitur anniuersaria memoria hisce diebus: S. Pontiani XIV Ianuarij, Felicis & Regulæ XI Septembr. IX Decembris Egberti, XIII Luciæ, Gregorij Spoletini XXIV eiusdem.

[Annotata]

* forte Egberto.

* Hatzeport iam vulgo.

DE S. QVINIDIO EPISCOPO VASIONENSI IN GALLIA.

circa An. Chr. ⅠƆLXXVIII.

[Praefatio]

Quinidius, Episcopus Vasionensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Vasionensem in Gallia Episcopum circa ⅠƆL Christi annum extitisse S. Theodosium XIV Februarij diximus. Ei S. Quinidius succeßit, qui a quibusdam Quinidus, ab aliis Quindius appellatur, multo celebrius quam decessor nomen adeptus, quippe vrbis Tutelaris, vt Claudius Robertus & alij scribunt. De eo Vsuardus XV Kalendas Martij: In Galliis ciuitate Vasionensi, S. Quinidij Episcopi, cuius mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. [S. Quinidij Ep. naalis,] Eadem extant in Beda vulgato, Adone, Bellino de Padua, Martyrologio Romano, Canisio, aliis. Hagiologion Francogalliæ a Labbeo nostro ex antiquo Martyrologio abbatiæ S. Laurentij Bituricensis editum ita habet: In Galliis ciuitate Vasionensi S. Quindij Episc. Idem legitur in Martyrol. MS. Carmeli Colonien. sed Narsionensem vrbem habet apographum nostrum, pro Vasionensi. Sunt paria apud alios de eodem nomine menda. Hermannus Greuen in additis ad Vsuardum, & vetus Martyrol. Adonis monasterij Lobiensis Vangionensem nuncupant. Eiusdem Adonis Martyrol. quod extat in cœnobio S. Laurentij iuxta Leodium, Wangionensem. Viola SS. Vasconnensem. Bellinus Vasianensem. MS. Florarium Wansionensem. Beda MS. ciuitatem Wangionum. Antiquæ Notitiæ Vasiensium, Vasionensium, Vasensium. Meminere hoc die S. Quinidij Maurolycus, Galesinius, &, veluti nomen eius non esset in Martyrologio Romano, Ferrarius in generali Catalogo SS. Breuius MS. S. Mariæ ad gradus Coloniæ: Et S. Quinidium Ep.

[2] Gesta eius in Ecclesia Vasionensi extare scribit Galesinius & Claudius Robertus. [Vita.] Ea ad nos misit Camberio Ioannes Ferrandus noster anno ⅭⅠƆⅠƆCLII, in Lectiones ad vsum Ecclesiasticum distributa, ex antiquo codice membranaceo, qui exstat in archiuo Episcopi Vasionensis Gothico charactere exaratus. Robertus ait nuper editum eius Officium, in quo dicitur monachus Lirinensis, tempore Suffredi Carpentoratensis, & Eutropij Arausicensis. Eadem prolixius tradit Saussaius: [dicitur discipulus S. Siffredi fuisse, monachus Lerinēsis;] Vasione Vocontiorum, inquit, S. Qunidij eiusdem ciuitatis Episcopi & Confessoris. Hic S. Suffredi Carpentoractensis Ecclesiæ Episcopi (sub cuius magisterio Sancti permaximi adoleuerunt) nobilis discipulus, ex monacho cœnobij Lerinensis (celebris Ecclesiarium Galliæ seminarij) ob virtutis & sapientiæ suauissimos odores ad pontificalem hanc Cathedram diuino nutu euocatus, summa pietate & doctrina gregi credito præluxit, adeoque Episcopalibus dotibus excelluit, vt inter sui æui Pontifices præcipuum sanctitatis decus consequeretur. Cumque in terris vitam cælestem duceret, tandem diuinæ gratiæ charismatibus cumulatus, ad cælos, gloriæ munera quæ promeruerat percepturus, euolauit: multisque post excessum miraculis diuinitus clarificatus est.

[3] Sed hæc non admodum cum Vita congruunt: in hac enim neque monachicæ profeßionis mentio fit, [quod non satis probabile:] neque Suffredi magistri. At neque Abbas cœnobij Lerinensis fuit S. Siffredus, siue Suffredus, sed monachus: inde anno XXX ætatis ad Episcopatum eductus. An sub eo iam Episcopo diuinarum litterarum studiis forsan vacarit aliquamdiu S. Quinidius, an puer in Lerinensi cœnobio rudimenta hauserit scientiarum, neque argumentum suppetit, quo affirmemus, neque vt inficiemur perspicua vlla ratio mouet. In Vasensi Ecclesia Diaconi officium sortitus dicitur cap. 2 num. 5. Ad id officium euocari e claustris monachi vulgo non solent. Reliquus Vitæ contextus innuit in eadem Ecclesia aßidue esse versatum, nisi si quo spatio temporis studiorum caußa abfuerit. S. Siffredi Vita extat in Chronologia Lerinensi Vincentij Barralis Salernæ & in tertia Surij editione ad XXVII Nouembris. Longe minus probabile est, quod scribit CL. Robertus S. Eutropij Arausicensis temporibus vixisse, quo totis centum annis posterior fuit, vt ad Eutropij natalem XXVII Maij liquebit.

[4] Ceteroquin ipsius ætas Quinidij minime obscura est. Nam Concilio Arelatensi V (quod habitum dicitur anno Childeberti XLIII, [floruit post annū 550,] Christi ⅠƆLII, vt ex alibi dictis constat) ita subscripsit: Quinidius in Christi nomine Archidiaconus missus a Domino meo Theodosio Episcopo subscripsi. Adoptatus est ab eodem Theodosio sene Coadiutor, siue successor designatus, assentiente Childeberto Rege, circa annum fortaßis ⅠƆLIII, ante saltem ⅠƆLVIII quo Rex idem deceßit. Concilio deinde Parisiensi IV, anno Chilperici & fratrum Regum XII, Christi ⅠƆLXXII ita subscripsit: Quinidius in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Vasensis constitutionem nostram relegi & subscripsi. Obiit fortaßis circiter annum ⅠƆLXXVIII. Nam concilio Matisconensi I, die Kalendarum Nouembrium coacto, [mortuus ante 581.] anno Guntramni Regis XXI, Christi ⅠƆLXXXI, subscripsit Artemius Episcopus Ecclesiæ Vasensis. Vnde Claudium Robertum refutes, qui illi concilio interfuisse Artemium fatetur, eum tamen Quinidio præponit.

Incipit Vita beatissimi Quinidij Episcopi & Confessoris, quæ celebratur XV Kal. Martij.

Quinidius, Episcopus Vasionensis in Gallia (S.)

BHL Number: 6996

Avctore Anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Quinidij ortus, institutio.

[1] Secularis eloquentiæ viri, seculari eloquentia præditi, & famosissimorum verborum copia ditati, memorias priorum diuersarum rerum, siue in certaminibus potentium, siue carminibus fauores indebitos succinentium, siue quid aliud ad mundi gloriam fauentium, ad notitiam iuniorum præmittere studuerunt: ipsum huiusmodi suum laborem vanitati & plausibus popularibus subdidere. Quid enim ad rem flagitia, stupra, insecutiones etiam turpissimas, non dicam hominum, verum etiam, quos false dixerunt, suorum deorum; [Non vt Ethnici vanas fabulas canere,] in aures vulgi speciosissimis orationibus diffundere? Quid conferunt vtilitatis magicarum rerum miserabilium & fallentium animas superstitiosissimæ commendationes? Quid superantibus verbis turpissima illa a bos Ægyptia miserabiliter a miseris pro Deo culta? Quid nobis fœdissima fabula vtilitatis præbebit? Quid Minois taurus, & b Pasiphaȩ no dicendus concubitus? Quid Tantali cupiditas? Quid c Pygmalionis, Sichæi, Didonisque fabulæ, doctrinæ conferent? Nisi forte Titanis & Saturni dura pro regnis quæsita cōcertatio, Iouisque, patris d patruique postmodum fraudulentissima regni expulsio, affectum naturæ docuerit postponere. Vlyssis proinde, Achillisque non tantummodo certamina, verum menda cissima tropæa scire, si animo humano suadibile sit, commodumque vel parum afferat; mentis iudicio submittendum. Digesserunt tamen ista studiosissimi, & ad decipiendum solertissimi locutores: vt qui veritatis inscij, & diuinarum bonarumque rerum minus erant experti, post vanitatem, quæ ex cultura creaturæ eis accreuerat, errando deperirent. Seruierunt ipsi tempori, non rationi: famæ non veritati: ingenium in rebus visibilibus exacuerunt. Nobis, quibus longe aliter animus est, non transitoriis grauari, sed sine fine mansuris & æternis gaudiis oportet interseri: [sed Sāctorum acta scribere debemus:] pro quibus vera fide viuere, vera diuinarum rerum religione crescere, amatores veritatis, vera fidei pietate, e caritate iuuari, honorare & excolere, & ad profectus nostri cumulum vitam illorum continuo expedit meditari: si quid lingua potest, laudem Dei in his narratu porrigere, deuotissime conuenit, vt egrediatur expellere. Hac re permoti, hoc amore compulsi, Vitam B. Quinidij, Vasensis Ecclesiæ Pontificis, [atque inter hos S. Quinidij.] ad notitiam multorum scriptis perducere curauimus. Non dubitantes, quod ingenio deesset, propter meritum viri, Domini Dei gratiam suppleturam.

[2] Quinidius igitur non infimis parentibus infra Galliam, ea parte quæ mediterraneo adiacet mari, Vasensium municipio oriundus fuit. Qui quantus erat futurus, ipse ortus sui primordijs, vt vulgatur, [qui, grauidæ matri,] clarissime prætulit. More Christianæ religionis, festiuitas f B. Genesij Martyris Christi, Arelas pro eius confessione passi, agebatur. Et ecce inter turbam, quæ vndecumque ad limina beati Martyris colligebatur, Quinidij mater mox futura, grauata sinu, felici puerperio onerata, ardore pietatis ducta peruenit: nam & ipsa familiarius locum amplectebatur. Obseratis ianuis Ecclesiæ, [in peruigilio S. Genesij,] cum pro amore Martyris vigilias factura foris substitisset, affectu pio lacrymis suffusa, vt in amorem Dei rapitur, orationem continuat, illico audit, [diuinitus patefactis foribus,] propter memoriam sancti Martyris, Angelorum dulcissimum stupendumque concentum. Nam ianuæ, quas custodiæ vigilum clauserant, Diuino nutu panduntur. Sancta fæmina terrore pio verecunde introgressa, & visione mirabili perculsa, solo prosternitur, claritate inexperta pascitur. [ecclesiam ingressæ, ab Angelo qualis futurus sit, indicatur:] Cui, ne timeret, de beatis Angelis vnus ex multitudine illa consolationem præstiturus astitit. Diligenter, inquit, fæmina, quæ munere Dei tibi donantur, accipe: habitura es filium, quem Vasensium vrbs aliquando susceptura est Sacerdotem. Is votis obsequiisque Deo placiturus, multis est causa salutis futurus.

[3] Redit Angelus. Mulier gratulabunda Domino promissa committit: spectatȩ prolis sustollitur gaudijs: non iam nascituri filij, verum meritis potissimum ipsius reficitur. [similis in eo, Isaaco,] Miramur Isaac repromissum senibus parentibus, natum fide & obedientia patris, Deo proinde, sed in figura Christi, oblatum. Miramur & Samson Nazaræum matri prædictum: cuius crines Dalilæ fraudibus abscissos, [Samsoni,] oculos suffusos: & si contemplamur, maioris eum tamē victoriȩ mortis articulo tropæum subsequitur, quam vsquam potuerit illi alicubi succedere. Sed & Salomon, qui dignitate nominis adeo sublimatur, [Salomoni,] qui sapientia præ ceteris decoratur, qui templum. Deo famosissima potentia dicauit, prudentiæ luminibus in senectute turbatis, alienarum complexu in stultitiam decidit fæminarum. Miramur tam felices huius viri progressus. Miramur tam beatum in puero auspicium, iudicij discretione sapienter procedere apparatum. Sed finem Apostoli, vasis Dei, sapientia concludimus: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ illius! [Rom. 11. 33] Et huic Christi figura comitando non defuit. [Iosiæ,] Porro Iosiæ nomen, priusquam nasceretur,hominibus notum, si aliud figura re non deferret, simulacrorum interitus & ararum destructio mundo prope vniuerso fructum salutis ministraret. Ac de Præcursore Christi, veteranis parentibus nato, [S. Ioanni;] nisi gratiam in eo & pietatem supernam excreuisse prædicemus, nisi eius vitam singularem, ipsamque lucernam mundi venisse, parum aut nihil dictum parebit. Iam noster Quinidius, nostro æuo venerabilis, si non figura illis accedit, gratia & pietate, Dei promissione, illis non impar succedit. In illis diuina munera sic exuberant, vt fide roborent, verbis edoceant, figuris suis nos pascant: in isto diuina gratia sic coruscat, vt vita sanctitatis ipsius nos ad primum lætificet, ad vitam beatam quærendum arctissime inciter. In illis Christus figuratus ostenditur: in istius opere Christus idem verus iam donatus mundo præcinitur. Beati illi, nempe fide, beati spe, qui Christum venire ad suam vtique salutem desiderabant, expectabant, prophetias videbant. Beatus sane iste, qui eumdem Dominum Christum mundo aduenisse, salutem attulisse, fide credidit, pijs moribus & dignis operibus hoc ipsum, quod credidit, declarauit. Crediderim & istam fæminam consimilem B. Annæ, cuius vultus persistentes in oratione, & alacriter perseuerantes, & filium Deo petentes, non sunt amplius in diuersa mutati. Illi tabernaculum & domum Dei frequentanti Pontifex filium pollicetur: [mater Annæ matri Samuelis.] isti memoriam Martyris honoranti Angelus Sacerdotem futurum prædicit. Illa Prophetam parit: ista Prophetarum omnium Domino seruum & Sacerdotem gignit

[4] Complentur igitur quæ mulieri diuinitus fuerant concessa: parit puerum: cum affectu pietatis officium naturæ g quousque protēdit, vt eum sacro fonte renatum Domino Christo potius sacrū esse faceret. Denique litteris imbuendus traditur ministris Ecclesiæ, [Quinidius infās Deo oblatus,] vt sicuti Samuel Propheta in templo summi Dei religione pietatis, sinceritatis, fidei, pararetur futurus populo Dei Antistes, quousque profecit, vt tonsoratus præclariorem sortem populi Dei assequeretur. Qualis vero aut quantus in ipsis adhuc tenerissimis annis, in ipsis deinde puerilibus, abinde iuuenilibus fuerit, non verbum cuiusquam nostrorum supplebit. Maturitate morum sic circumspectus, [in pueritia ac iuuentute præclaris viriutibus præditus,] vt senibus coæquaretur. Verecundia, quæ in ipsis adolescentibus prima virtus est, adeo illi sociata, vt innata ei videretur. Humilitas autem & patientia præter humanum modum. Castitas gratum Deo & hominibus veris indiciis commendabat. Vigilantia orationis, lectionis assiduitas, meditatio & scrutatio Legis Dei, illi continuam contra hostes inuisibiles expedituram præstabant.

[Annotata]

a Isis, antea Io dicta, Inachi filia, Iouis pellex.

b Minois ea coniux fuit, Cretæ Regina, cuius nefandum partum poetæ cecinerunt.

c Satu hæc nota ex Virgilij Æneide.

d Iouis pater Saturnus fuit, Saturni senior frater Titan.

e Vereor ne mendose hæc scripta.

f 25 Aug.

g Minus clara sententia, si librarij mendum abest.

CAPVT II
S. Quinidij Episcopatus, robur animi in aduersis.

[5] Ecclesiastico fauore aliquando peruentum, vt in Vasensi Ecclesia Diaconi officium sortiretur, [fit Diaconus:] quod per omnes gradus decurrendo Canonico ordine seruus Domini promeruerat. Tunc temporis Vasensem Ecclesiam venerabilis & Domino carus Episcopus a Theodosius regebat. Huic obsequentissime Dei vir Quinidius adstabat: augebatur meritis, inde augebantur in eo superna munera: Euangelica præcepta & viua voce populis, & sinceris moribus, [vbique celebris opinione sanctitatis,] & integritate fidei proferebat. Sed cum vnū oppidum munera omnipotentis Dei in eo redundantia nequaquam præualeret tegere, circumquaque regiones fama ipsius occupauit. Alpes b Cottias, Apenninas villas, Italiamque peruagatur, Romam non vsque latuit. Regna Gallorum, Remis denique c cum suis Germanicis populis, Pyrenæa iuga non eam texerunt. Erat siquidem sectator iustitiæ, pietatis, fidei, caritatis, de corde puro & conscientia bona, quærens quæ Dei sunt, semper omnium vtilitati deseruiebat. Accedente ætate, & succedentibus temporibus, vir Domini Theodosius senio grauatus, annuente populo, cumque pariter & Clero, de custodia gregis Dei sollicitus, [expetitur successor a Theodosio Ep.] vt sanctum virum sibi successorem relinqueret moliebatur. Communis omnium vtilitas, in sancto viro, communis necessitas, commune vniuersorum votum fecerat. Diuino nutui Episcopi, Cleri & populi animus se subdiderat, [Clero populoq; consentiente,] Quinidium Episcopatu dignissimum, Quinidium solum esse, qui alter alteri, Sanctus Sancto succederet, populi suffragium præbitura vox vna efficitur. Vrbes vicinæ consentire, Arelatensis d Episcopus etiam votis populorum cedere: nullus de Clero, nullus de plebe cōtradicere.

[6] Confirmatur sententia Episcopi Theodosij: votum & petitio populi ad e Childebertum Regem, qui Francorum genti principabatur, pia sollicitudine dirigitur. Sed nec ipsius voluntas dispar, in tam bono & præclaro opere inuenitur: accipit Ecclesiæ preces: [Rege Childeberto annuente,] dat sua auctoritate fauorem: Proceres ipsius absque mora roborant: Regina, f Vltrogota nomine, nec ipsa excluditur, sed particeps tantæ bonitatis festinat inueniri. Celeres alacresque legati repedant, festiuam lætitiam vrbi suæ referentes. Lætus & ipse Pontifex, iam sub spe boni Pastoris oues sibi commissas reliquens, ad diem vltimum, præmia æterna percepturus, accedit: dormit in Domino: corpusculum illius clauditur tumulo: fructus & profectus boni operis ipsius fulget in Quinidio. Remuneratur & hoc inter alia merita gratiæ Dei in Theodosio, quod amore gregis Dei præelegit Pastorem Quinidium: licet fuerit corpore mortuus, quia beatum hæredem post se reliquit, [designatur Episcopus,] in quo imago ipsius vitæ reluceret, dixerim quasi non fuerit mortuus. Quis separare possit horum duorum merita? Quis temperantiam imperij senis, quis ardorem fidei, & obedientiam iunioris non miretur? Quis caritatem illius, & huius humilitatem non susciperet? [virtute par dessori:] Video Eliam & Elisæum Prophetas Dei diuerso donorum munere florentes: Eliam cælum petentem, Elisæo gratiam muneris relinquentem. Sic omnino Theodosius & Quinidius, clari Dei muneribus, vnus alterum præcessit, Christi gloriam petendo: alter munus præmisit, alter promeruit remanendo.

[7] Suscepto Episcopatu, qua temperantia in omnibus vsus sit, dictu supergreditur. Prudentiam, quam in omni vita sua tenuerit, cum lingua, multo minus pagina sufficiet g … Vnumquemque in ordine suo religiose manere, [in Episcopatu sancte viuit:] & secundum Apostoli Petri dictum vigilare in orationibus; ne aduersarius omnium diabolus, qui quasi leo rugiens circuit quærens quem deuoret, quemquam illorum inordinatum & incautum inueniret, sollicitissime præmonebat. Intentus itaque tam digno officio, sicut solet sanctis viris ad remunerationem & meritum augendum, tentatio per diabolum ipsi beato viro infertur. Nam quidam Patricius, cui nomen h Mummulo, ferocis naturæ, Vasensem vrbem fastu turgidus ingreditur. [Mummolo Patricio sibi superbe indignāte,] Cui sanctus vir præceptum præ oculis habens Apostolicum, Subditi estote omni humanæ creaturæ propter Deum, siue Regi, quasi prȩcellenti, siue Ducibus tamquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei, vt benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; obuiam elati Patricij aliquantulum processit. [1 Pet. 2. 13] Tunc idem seipsum vix præ superbia ferens, (sicut familiare est stultis hominibus, qui ea quæ foris se, non quæ infra se habent, potiora putant) in contumeliam serui Dei prorupit, indignans cur ad recipiendum submissius & pomposius non paruisset; atque inter alia, vt se habet opinio, malitiose composuit: Bos necdum cornua geris. Cur nostrum aduentum non sustinuisti, nobisque occursum solennem non præbuisti? O veternose serpens, qui similis Deo, superbia instigante, esse concupisti, tu in Patricio circa seruum Dei, vt eum tua fraude prosterneret, & per impatientiam reponeres, venena tuæ malitiæ sparsisti. Ad vocem superbi hominis, & gestu austerioris circa se animi B. Quinidus armis virtutum subcinctus, [ad preces conuerticur:] ad cellulam suam regreditur, ac sese in orationem profundens, Domine, inquit, Iesu Christe, tibi seruit omnis creatura: sub tuo nutu omnia disposite & ordinate currunt: in potestate tua non tantummodo rationabilis creatura, verum feræ, iumenta, boues, & siqua in montibus errando tua prouisione aluntur: tu nosti omnia volatilia cæli: tecum est pulchritudo agri: tu cum Patre, & Spiritu sancto, creasti omnia, gubernas omnia, regis omnia, disponis omnia: tu superbos humilias, & exaltas humiles: te benedicit anima mea, & omnia interiora mea in nomine tuo, & in confessione tua exultant.

[8] Properat iter cœptum Mummulus perficere: diuino iudicio e vestigio correptus, tandem inuitus meminit se hominem esse quod erat. Vi calotis nimij siquidem præreptus, [mox ægritudine percussum] lassitudine & defectione corporis grauissime fatigatus, vicinam sibi mortem inesse putabat. Inter famulantium vero manus sustentatus ad sancti viri cellulam protrahitur, potius quam progreditur. Æstuante incendio officium membra perdunt: horrore vitali sanguis congelascit: supponitur ad pedes sancti hominis, affectu, lacrymisque, quibus potuit, deprecans, numquam se deinceps in quemquam seruorum Dei talia tentaturum pollicitus. Vir Domini misericordiæ & pietatis visceribus plenus, vltro veniam roganti misero indulsit, [sanat, & monitis instruit:] sanatumque, vt in seruis Dei Christum veneraretur, pius Pastor monuit: Habeas, inquit, fili & cordis tui præcepta salutaria: Qui vos audit, me audit; & qui vos spernit, me spernit.

[9] Humiliatus vero ille, & de castigatione cautior factus, reddi debere curatori suo cupiens munera condecentia, seruo Dei direxit: quæ ille ad subleuationem pauperum, ne hominem contempsisse videretur, recipere iussit. Sed quid fraus antiqua experiri voluit? [ab eo munera recipit, in vsū pauperum.] Vnum de sociis vel contubernalibus ipsius Patricij, nota auaritiæ adgreditur. Is consiliatore diabolo Pontificem post paullulum, suppresso dolo, alloquitur, se missum, qui pecuniam olim datam a Patricio pauperibus erogandam, iussu ipsius reciperet. Sed mentientem, [quæ fraudulenter repetens quidam, subito moritur.] non eum vltio diuina vsquequaque sustinuit. Vt enim mentientem Spiritui sancto, per Apostolum Petrum, Ananiam sententia diuina coërcuit, & ne deinceps quicumque talia præsumerent, pœna mortis cum vxore perculit, ita & hunc suo iusto iudicio morte festina prostrauit. Ponat autem in talibus cauendi exemplum aliis, ne in similibus præcipites veniant, quando ipsis malis pœnam corporis subitam infligit. Nonne Giezi a S. Elisæo, pecuniam Naaman cupide petiturus, clanculo discessit, quod oculo Prophetali nequaquam celare possibile fuit, & pro eadem pecunia, quam fallaciter auareque subripuit, lepra Naaman æternaliter est damnatus? Sic sancti viri in peccatoribus quotiens plagam correptionis incurrant, aut a pœna æterna eos per flagella corporis absoluunt, aut ne plures ipsorum exemplum sectando pereant, ferire & damnare circumspectius vident. Sic Paulus i Bar-iesum magum, conantem Paulum Sergium Proconsulem a fide veritatis auertere, cæcitate percussit. [Act. 13. 7] Credibile est eodem spiritu, Quinidius noster fallentem, & pietatis opus remouere cupientem, pœna corporis tantum corripuerit.

[Annotata]

a De eo egimus 14 Febr.

b MS. habebat, Scoticas.

c Nam sub Rege Austrasiæ Remi erant, & Germanicæ F. ancorum prouinciæ.

d Erat is Sapaudus, siue Sabaudus, cuius sæpe in conciliis Gallicanis mentio fit.

e Fuit Childebertus Chlodouei 1 filius, Rex Parisiensis.

f Extat Fortunati in eius hortum carmen. Ex multis locis historiæ Francicæ constat, valde religiosam fuisse.

g Aliquid videtur deesse

h Celebris in historia Francita Mummoli Patricij memoria est.

i Scriptum erat Bergæum: sed patet, magum illum esse, cuius mentio fit Act. 13. 3, cui nomen erat: Bar-Iesu.

CAPVT III
S. Quinidij miracula, mors, sepultura.

[10] Mvlta sunt quæ ex dono gratiæ Dei indigentibus, & opem poscentibus beneficia ministrauit, dissolutis paralysi, lepræ maculis fœdissime turpatis, & asperrime exulceratis & dilaceratis, a dæmonibus miserrimis possessis quibuscumque, [Sanctus miraculis clarus,] & qualibuscumque infirmitatibus prægrauatis, virtute omnipotentis Dei, quotiens manus imposuit, totiens opus salutis instituit, & si quos diabolus suasione peruersa in culpam deiecit, sanis & secretis suis consiliis ad salutem reducere medicabiliter vir Dei amore succensus curauit. Fuit ei familiare, [omnibus succurrit spiritualiter:] blandientem & sæuientem mundum, oratione superuincere in aduersis hilariorē fieri, secula fortiori gressu calcare, omnibus omnia factus, vt omnes faceret saluos. Nullus vnquam æger ab eo non melioratus recessit. Dolere de aliorum miseriis, gemere cum quemlibet in malo iacere, & maxime cum pœnitentiam spernere videret, lacrymis assiduis, contemplatione præcipuus, compassione piissimus. Hæc tua sunt, Domine, hæc tua sunt: quia serui tui gratia tua sunt quod sunt. Et quid enim essent, si ex te non essent? Sed qui dedisti, vt ex te tales essent, perfecisti vt in eis gratia tua vacua non esset, vt non modo ipsis prodesset, verum & per ipsos aliis misertus subuenires.

[11] Iam porro cum veniret tempus, vt beatus vir laborum suorum messem colligeret, & quod seminauerat in lacrymis in gaudio meteret, tanto feruentior in eam felici opere perstitit, quam remunerationem sui viciniorem adesse, ianuamque sibi præ manibus tenere conspiciebat. Paucis præterea diebus ante quam dormiret in Domino, [moritur 15 Febr.] grato sibi languore correptus, tandem quintodecimo Kalendarum Martiarum die, functum sui cursus officium consummatur. Ciuitas se Patre orbatam, se solatio tanti Pastoris destitutam, profundis lacrymis, & altis suspiriis ingemebat.

[12] Grex vniuersus, filij pane vitæ ab eo nutriti, funus beati viri mœstissimi, nisi quod spe subleuabantur, procurant. [sepelitur] Dici non potest, quot multitudo hominum, cum tumulandus ferretur, lacrymosis vocibus vndique se obuiam tulerit. Inter canentium voces & pie flentium, ad sepulturæ vsque locum deducitur. Inde condigne a piis filiis Patronus pius, Pastor ab ouibus sepelitur. Tantus affectus circa Patrem, vt vix corpus exanime caris oculis separaretur. Incertum qua potius arte mœstitia de morte Pastoris curaretur. Extinctum videre affectus nimij doloris non sinebat: & iterum separari, vt vel frigidum corpus oculorum acies non diu lustrarent, [magno suorum dolore:] visecrum excruciato non ferebat. In vtroque dubia concertatio: quid mallent, non facile eligere. Defuncti membris, vltima necessitate adducti, se iam credunt consolari, quia viuum secum non potuerunt amplius promereri. Tandem consummantur exequiæ: mirus circa locum cultus, & frequentatio abinde crescit populorum.

[13] Quærunt in cælis oratorem, quem aliquando meruerunt in terris doctorem. [illustratis miraacalis:] Fiunt præterea diuina miracula: commendatur pretiosa mors sancti viri, & beati Pontificis: dæmoniaci & variis oppressi infirmitatibus curantur, & quantus apud Dominum esset, signis & miraculis continuis monstratur.

[14] Habemus Patronum, habemus protectorem: & noster semper erit, quia cum Christo, cuius sumus, sine fine regnabit. Et eum tanto plus habebimus, quanto quod docuit arctius sectati fuerimus, vitam, mores, [Patronus suorum,] doctrinam, & pietatis opus. Potest iuuare coniunctus Christi visioni iam plurimum, qui vt ei iungeretur, ouibus ipsius non destitit ministrare beatæ incitationis solatium. Ora pro miseris, subueni opem poscentibus, [ab iis inuocatur.] impetra de Christo misericordiam, per quem meruisti, beate Pontifex, sine fine æternam & felicem coronam: quam nobis retribuere dignetur ille, qui cum Patre & Spiritu sancto regnat per immortalia secula seculorum, Amen.

DE S. BERACHIO, SIVE BERACHO, ABBATE ET EPISCOPO IN HIBERNIA

CIRCA AN. CHR. ⅠƆC

Commentarius præuius.

Berachius, Abbas et Episcopus in Hibernia (S.)

I. B.

[1] Inter veteres illos Scottorum Antistites, per variorum prodigiorum editionem testata fide celebratos, S. Berachius, siue Berachus, non infimum decus tulit: [S. Berachij nomen a miraculis:] quippe vel ipsum suum ex huius gratiæ prognostico nomen adeptus. Nam primum illi nomen Fintanus: deinde Berach appellatus est, propter insignem numquamque frustratam in patrandis miraculis efficaciam ac virtutem. Ita in posteriori Vita nu. 2 dicitur in priore autem, nulla alterius nominis facta mentione, de Berachi vocabulo ita pronuntiat S. Frægius eius auunculus: Recte hoc nomen est ei impositum, nam beatus erit, & locus eius in cælis permaneb: t. Ioannes Colganus, doctißimus vir ac religiosißimus, ait Berach apud Hibernos significare eum qui sagittam aut iaculum aliquo directe collineet, aut scopum prospere feriat. Vim eius in ostentis faciendis illa declarat oratio, quam recitat Colganus: Deus, qui B. Berachum Abbatem in terris fecisti coruscare magnis miraculis, concede propitius eius nos hic precibus adiuuari, & æterna beatitudine cum Angelis adunari. Per Christum Dominum nostrum, Amen. Multa tamen eius miracula sunt ita scriptorum ignorantia vel variis adiunctis exaggerata, vel eorum caußa modoq; prætermißis inuoluta, vt appareat potius ex fama, quæ quo longius serpit, plura contrahit menda, quam ex certis hausta a monumentis. Sed communis ea fortuna est plerisque Scottorum aut Hiberniensium Diuorum Actis.

[2] Duplicem S. Berachij Vitam damus, vtramque a Colgano primum vulgatam. Priorem ait e codice monasterijj insulæ omnium Sanctorum descriptam: [Vita duplex: I non antiqua:] eiusq; auctorem esse suspicatur Augustinum Magraidinum eiusdem monasterij Canonicum regularem. Nam hunc Iacobus Waræus lib. 1 de Scriptoribus Hiberniæ cap. II scripsisse Vitas Sanctorum Hiberniæ testatur, annoq; ⅭⅠƆCCCCV deceßisse. Et sane multa sunt, quæ ostendant Vitam hanc non esse admodum antiquam, vt cum cap. 3 nu. 16 Ædanus filius Gaurani Scoticæ gentis Rex appellatur: quasi non & alij tunc Scoticæ gentis Reges haberentur. Beda lib. 1 Eccles.historiæ gētis Anglorum cap. 34 eum vocat Edan Regem Scotorum, qui Britanniam inhabitant. Tum illud cap. 2 nu. 8, Anno siquidem probationis in nouitiatu elapso, professionem ex more iuxta ordinis obseruantiam compleuit, magis ex disciplina dictum eius ætatis, qua scriptor vixit, quam antiquo instituto, quod apud Coemgenum aliosq; veteres Hiberniæ ascetas viguisse constet. Vita altera ex ampliore Hibernica decerpta ad ea supplenda quæ in priore vel omissa erant, vel aliter narrata. [2 ex Hibernica:] In neutra tamen Vita habetur, quod idem Colganus XI Februarij ad S. Echani vitam notat, vt ibidem nu. 5 diximus. S. Berachium a S. Eciano Episcopo Presbyterum ordinatum, cumq; eo confraternitatis & spiritualis amicitiæ fœdus iniisse.

[3] Mentionem fieri S. Berachij in variis Hibernicorum Sanctorum Actis, quæ nos adhuc non vidimus, auctor est Colganus. De eo agi videtur in Vita S. Columbæ Abbatis per S. Adamnanum scripta, quam IX Iunij dabimus, vbi lib. 1 cap. 19 ista habentur: Quadam die cum vir venerabilis in Iona demoraretur insula, quidam Frater Berachus nomine, ad Ethicam proponens insulam nauigare, ad Sanctum mane accedens, ab eo benedici postulat. Quem Sanctus intuitus, inquit: O fili, hodie intentius præcaueto, ne Ethicam cursu ad terram directo, [ipse neglecto S. Columbæ cōsilio inter nauigandum periclitatur.] per latius coneris transmeare pelagus: sed potius circumiens minores secus nauiges insulas, ne videlicet aliquo monstruoso perterritus prodigio, vix inde possis euadere. Qui a Sancto accepta benedictione secessit, & nauem conscendens, Sancti verbum quasi paruipendens transgreditur. Maiora proinde Ethici transmeans spatia pelagi, ipse & qui ibi inerant nautæ vident, & ecce cetus miræ & immensæ magnitudinis, se instar montis erigens, ora aperit patula, nimis dentosa, supernatans. Tum proinde remiges, deposito velo, valde perterriti, retro reuersi, illam obortam ex belluino motu fluctuationem vix euadere potuerunt, Sanctique verbum recognoscentes propheticum, admirabantur.

[4] Ætas S. Berachij tum ex dictis, tum ex Vita colligi potest, at non annus obitus eius definiri. S. Columba anno ⅠƆLXIII ex Hibernia in Britanniam migrauit, obiitq; ⅠƆXCVIII. Edanum Regem, de quo iam egimus, tradunt ab S. Columba in Iona insula anno ⅠƆLXXIIII Regem inauguratum. [vixit sub finem seculi sexti?] Eumdem Beda lib. 1 cap. 34 scribit, anno ⅠƆCIII ab Ethelfrido Rege Nordhumbrorum prælio victum. Is autem postea, vt ex Fordono scribit Vsserius, continue mœrens, tantis seipsum afflixit doloribus, quod anno secundo post fugam, adeo grandæuus vt annorum octoginta pene metas attingens, apud Kentyre obierit. Cum ad hunc iam regnantem S. Berachius adierit, constat sub finem sexti seculi vixisse, licet annus mortis, vt etiam Colganus fatetur, incertus sit. Eadem Berachij ætas ex S. Coemgeni confirmatur ætate, qui S. Columbæ familiaris fuit, diciturq; obiisse anno ⅠƆCXVIII, CXX aut plures natus annos: sub eo autem in Glendalochensi cœnobio vitæ monasticæ rudimenta posuit Berachius.

[5] Natalem eius præter Hibernicos scriptores, quos citat Colganus, consignant XV Februarij Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum anno ⅭⅠƆⅠƆXXI edito, & Canisius, his verbis: [colitur 15 Febr.] In Hibernia Beracij Ep. & Conf. MS. SS. Florarium: Beracij Ep. & Conf. Ferrarius in generali Catalogi SS. In Hibernia S. Beracij Ep. At scriptores Hibernici a Colgano citati Abbatem solum faciunt. Verum iis temporibus viulti Abbates vel coalitis ad sua monasteria frequentibus oppidis, horum Episcopi facti; vel ad munus Apostolicum, cum doctrinæ & sanctitatis nomine celebres essent, [an fueris Episcopus?] Episcopi ordinati: etiam in Belgio nostro, & apud alias nationes, sed nullibi frequentius quam in Hibernia. Quamquam sunt, qui existiment nonnullos a posteris Episcopos appellatos, qui solum Presbyteri fuerant, quia id honorificentius videretur, & ne aliis vrbibus, quibus Apostoli obtigerant qui vere Episcopi essent, cedere viderentur, quod alibi monuimus.

[6] Quem quidam XXIV Februarij referunt Berectum monachum, haud alium esse quam hunc Berachium existimat Colganus. Berectum primus in lucem protulit Petrus Galesinius, ex MS. Martyrologio, vt ait, hocq; elogio ornauit: In Scotio S. Berecti monachi & Confess. [videtur idem esse qui alibi Berectus appellatur.] qui profuit & vitæ sanctissimæ exemplo & prædicatione. Galesinium secuti Wion, Menardus, Dorganiis, eum suis Martyrologiis, ceu Benedictinum monachum, adscripserunt, licet fateatur Wion, nihil se de eo præter verba Galesinij reperisse. Recenset eum quoque Henricus Fitzimon noster in Catalogo SS. Hiberniæ. Dauid Camerarius hæc eius Acta, nescio vnde hausta, procudit: Eius consilio, inquit, narratur Mordacum Scotorum Regem ordine quinquagesimum nonum Scotiam in summa pace, subditorum gaudio & commodo, annos rexisse multos. Præter ceteras Sancti huius virtutes, magnus illi fuit animarum zelus, in summisque se habere deliciis ait, si Deo suo vel vnius peccatoris animam lucrifaceret. Esca quippe iustorum (vt bene S. Gregorius lib. 31 Moralium cap. 22) est conuersio * peccatorum. Vitam hanc cum beatiore mutauit anno Christi ⅠƆCCXX. Hæc Camerarius. De Mordaco agunt Hector & Lesleus: Berecti non meminerunt. Ioannes Wilsonus in Martyrologio Anglicano miraculorum gloria in Scotia floruisse circa annum ⅠƆCCXIV scribit. Demsterus, qui solum Wionem & Galesinium citat, addit tamen scripsisse Berectum homilias in sacram Scripturam. lib. 1. Sed quo seculo floruerit, cum illi non prodiderint, se diuinare non posse. Vnde ergo diuinauit, eum scripsisse, quod illi non prodiderunt? Nihil de Berecto certum, nisi Berachus sit.

[Annotatum]

* peruersorum habet S. Greg.

VITA INCERTO AVCTORE
ex MS. edita a Ioan. Colgano

Berachius, Abbas et Episcopus in Hibernia (S.)

BHL Number: 1168

Ex Colgano.

CAPVT I
S. Berachij ortus, institutio.

[1] Inter cetera, quæ Dei plena sapientia, infinita potentia, perfecta bonitas in creaturis huius nascentis mundi ab ipsius exordio tam magnifice, quam mirifice perfecit, ipsa incomprehensibilis in se Deitas summe & excellenter in Sanctis, quos ab æterno prædestinauit atque præordinauit, specialiter relucet. Regnum siquidem Hiberniæ ab ortu Solis longius existens, ipsius incolas idololatriæ cultui diu inhærentes, per plures Sanctos gloriosos in Domino suam voluntatem mirificauit, voluit, ne perirent, visitare. [S. Berachius ex Connatia oriundus,] Inter hos autem Sanctos post sanctissimi Patricij transitum surrexit in finibus a Connaciæ vir præclarus, & magni apud Deum meriti, Berachus nomine, qui velut nouum sidus refulgens, obscura quæque tollebat, & viam veritatis errantibus & viuentibus in regione vmbræ mortis ostendebat. Fuit enim homo a Deo missus, qui viam Domini præparabat in huius mundi eremo: ipse etiam populum cultui dæmonum deditum pie visitans, nunc increpando, [vir Apostolicus,] nunc visitando, nunc exhortando, nuncque miraculis coruscando, ad fidem Christi perfecte conuertit. De ipso quoque potest dici illud Prophetæ: Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.

[2] De eo etiam b B. Patricius spiritu prophetiæ plenus prophetauit: nam cum terram, in qua vir Dei nasceretur, ex more visitasset, nec tamen cultores eius omnino a gentilitatis errore conuerteret, discipulis hoc admirantibus, quare monitis ac sanctis exhortationibus tanti viri Dei non obedirent, Spiritu sancto edocente respondit prophetizans: Sinite Fratres, sinite, c in breui post me venturus est, qui hanc plebem vita & doctrina illuminabit, [a S. Patricio prædictus,] qui & de hoc genere hominum nascetur: & hic potens erit, non solum gentem hanc, quam furentem, quam indomitam conspicitis, verum etiam multas alias plebes suis sanctis documentis velut agnos ad Christum conuertere. Et hoc totum euenit, vt Propheta egregius pronuntiauit.

[3] Huius viri sancti pater d Nendalus, mater vero Finscad vocatur. Et licet inter nobilium cateruas fuerint educati, & terrenis rebus nimium locupletati, tamen omni mentis studio spretis idololatriæ cultibus, [piis parentibus natus,] cælibem vitam actitare satagebant. Hunc enim cum in primæuo iuuentutis flore genuissent, in natiuitatis eius primordio, qualis esset, diuinitus præmonstratur eis: nam illa nocte, qua matris vterum exiuit, e S. Frægius circa mediam noctis horam, [in ipso ortis lumine cælesti illustratus,] post laudes matutinales cellam exiens, & versus fines Connactiæ oculos dirigens, circa locum habitationis parentum eius conspicuum lumen conspexit, ac si globus igneus extitisset.

[4] Admirans autem vir sanctus quid hoc signum portenderet, quodam de suis ad se accersito, ait: Ad domum Nendali f generi mei progredere, & si forte soror mea partum edidit masculum, cum partu ad me veniat. Nuntius vero iussa Patris Frægij complens, ad domum parentum pueri nati veniens; speciosum valde infantem cum matre reperit, ac voluntatem hominis Dei eis indicauit. [a S. Frægio auunculo baptizatus] Auditis quoque nuntij verbis, mox infans ad S. Frægium ducitur. Conspiciens autem vir Dei infantem donis Dei luculenter g præuentum, gratias diuinæ pietati reddens, ait: Hunc infantem ad ecclesiam perducite, vt lauacro salutis abluatur, & sic Christo adiungatur. Cumque ad locum baptisterij adducitur, a S. Frægio requisiti parentes, quo nomine infans vocaretur, respondent: Ipsum Berachum vocate. Ipso vero baptizato, & hoc nomine ei imposito, [& Berachus appellatus,] ait S. Frægius: Recte hoc nomen est ei impositum: nam beatus erit, & locus eius in cælis permanebit.

[5] Infantem autem in Christo regeneratum mater secum detinere conabatur, vt scilicet lacte proprio tenerius aleretur, quam cum nutrice aliena. Sed sanctus vir Dei hoc non permisit, dicens: Scias, soror mea carissima, quod huius pueri sollicitudinem amplius non portabis: mecum enim in Christi nomine remanebit. Potens est enim Deus, qui ipsum creauit, vt ad perfectum perueniat incrementum membrorum absque ministerio lactis mulierum: quod & rei probauit euentus. [ab eoq; mirabiliter nutritus,] Nam cum a viro Dei diligenti cura educaretur, solitus erat vt matris mamillam, S. Frægij auriculam h sugere dexteram: sicque factum est nutu illius, qui mel de petra potens est producere, vt contactu auriculæ viri Dei puer cresceret, tamquam omnem lactis materni exuberantiam haberet.

[6] Peractis sic quidem infantilibus annis, litterarum studiis traditur imbuendus; in quibus magno cum ingenio & intellectus capacitate de die in diem proficiebat. [& litteris eruditus.] Hic siquidem Doctoris sui S. Frægij vestigia sacra diligenti animo amplectens, nunc studio, nunc orationi ac Dei laudibus vacabat: sub tanto quoque Doctore proficiens. Eius vota Deus ex alto prospiciens, bonis operibus Sanctum hunc decorauit, vt vix in terra similis putaretur ei. i

[Annotata]

a Connacia, siue Conacia, & Conachtia, pars occidentalior Hiberniæ.

b De S. Patricio Hibernorum Apostolo fuse agemus 17 Martij.

c Videtur tamen S. Berachius facile annis 30 aut etiam pluribus post S. Patricij obitum natus.

d Colganus hic de nominibus parentum S. Berachij, deq; eorum genealogia, multa disserit in Notationibus.

e Idem, Frœgius habet, postea Frægius, quomodo passim vocari annotat; Hibernice autem Cruimilier Fræch vel Frœch, quod est Presbyter Fræchus: [S. Frægius,] colitur 20 Decemb. vt in nostris quibusdam Martyrologiis videre est.

f Sororis maritum intelligit, vt mox liquet.

g Quæ scilicet ei iam Diuina bonitas destinarat, non autem contulerat, quasi ante baptismum esset sanctificatus.

h Ridicule id a posteris ex anili fama excogitatum, vt multa in Hiberniensium Sanctorum Vitis. Conatur excusare Colganus exemplis Sanctorum aliorum, qui a fer is nutriti leguntur. Non tame lac suxisse ex sancti viri auricula ait, sed aliis Diuinæ prouidentiæ viis poruisse enutriri. Quis dubitat? Quid ad id mentione auriculæ opus?

i In 2 Vita, nu. 3 dicitur septennis traditus S. Dagæo, vt litteris imbueretur, vbi & miracula ab eo facta narrantur.

CAPVT II
S. Berachij vita monachica Glendalochæ, miracula, quæsitus nouo cœnobio locus.

[7] [Angelo duce it Glendalocham:] Postquam vero ad annos peruenit discretionis, parentum suorum consortium effugere satagens, licentia Doctoris sui habita, ad partes a Lageniæ, Angelo comite, properat, vno cum comitante ministro. Ad ciuitatem tandem b Glendalochensem perueniens, sub S. c Koemino monasterij Glendalochensis præclarissimo Abbate, se subiicit disciplinæ. Cumque ecclesiam oraturus ingrederetur, ecce S. Coeminus præforibus illius ecclesiæ consistens, præuidens in spiritu quantæ conuersationis futurus esset, eum intuens, Fratribus dixit: Ecce seruus Dei; eamus, & salutemus eum. Quem, cum salutassent, [fit monachus sub S. Coemgeno:] caussam sui itineris ab eo quærunt. Quibus ille: De finibus Connachtiæ huc veni, cupiens mni desiderio sancti Patris Koemini parere præceptis, ac sacra doctrinæ pocula ab eo haurire. Quo audito S. Koeminus gratias Deo egit ac eius propositum commendans, eum benigne suscepit, atque sacræ religionis habitum ei tradens, normam bene viuendi edocuit.

[8] Anno siquidem probationis d in nouitiatu elapso, professionem ex more iuxta ordinis obseruantiam cōpleuit. Qui deinceps ob sanctitatis meritum, [dein Præpositus,] propositi stabilitatem, ab omnibus commendatur, & in ipsius monasterij Præpositum illo renitente assumitur. Sed vir Dei sollicitudinem tanti officij patienter supportans, ministerium sibi traditum iuxta datam sibi a Deo gratiam conuenienter administrabat. [quod munus strenue gerit:] Nunc enim necessitatibus Fratrum prouidus intendens, nunc pauperum inopiæ pie subueniens, interdum culturæ ac aliis laboribus ipsius monasterij insistebat. Sicque curam, quam suscepit, tamquam strenuus dispensator, cum summa diligentia peragebat. Sub ipsius enim cura bona monasterij de die in diem crescebant: de quo omnes gratias Deo & sibi referebant.

[9] ePost hæc euigilante monasterij armentario minus caute erga curam armenti sibi commissi, ecce lupus e vicino loco prædam expectans, rapido cursu irruens, vitulum occidit cuiusdam vaccæ, lactis copia superabundantis, secumque tulit, & comedit. Protinus mater vituli horribiles mugitus dabat, [diuinitus obtinet, vt lupus vorati vituli loco vacce vbera sugat:] ac huc illucque quasi insana ferebatur. Sed viro Dei orante, res mira accidit. Lupus enim amissa feritate ad mugientem vaccam reuertitur, ac more vituli se mansuetum offerens, eum vacca lambendo, lac abundanter præbebat. Sicque factum est, vt Dei virtute feritas lupina in vitulinam conuerteretur mansuetudinem, ita quod non vt lupus, sed vt vitulus in posterum vaccæ seruiret.

[10] Non multo post tempore filius f Regis Lageniæ, qui cum S. Coemino a pueritia fuit nutritus, tam graui infirmitate cœpit laborare, vt vitalem videretur expirare spiritum. Ad quem S. Cayminus accedens ait: Heu, inquit, mihi misero, quia non habeo quod dolori tuo possit mederi. Cui puer infirmus ait: Ad refrigerandum calorem intolerabilem, quo interius exuror, pomis & acidulis mihi opus est pro remedio sanitatis opportuno. Tunc S. Coeminus accersiuit suum baculum ad se, dicens: Mi Frater Berache, cito, si placet, [itē vt media hieme acidulæ herbæ, & in salicibus poma nascātur,] egredere; & tecum defer, quæ anima languentis huius pueri desiderat. Tunc Berachus, iussionem Patris Caymini complere desiderans, ascendit in vicinum collem, & flexis genibus Dominum orauit, vt desideriis subueniret. Sciens quoque se in orationibus exauditum, salicibus vicinis in nomine Domini imperans ait: In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui omnia creauit ex nihilo, fiat vt hæ salices poma producant, & terra acidulas germinet: vt sciat omnis populus, quia tu es Deus solus potens cum Patre & Spiritu sancto omnia ex nihilo creare. Et subito flores produxerant salices, ac speciosa poma postmodum protulerunt. Similiter in g hyemis algore, cum tunc terra esset sterilis & arida, dedit copiose acidulas. Collectis ergo herbis cum pomis de salicibus productis, gratias Deo, [quibus agrum sanat:] cui omnia sunt possibilia, egit, ac eas S. Caymino obtulit. Cumque hos fructus mirabiles vir Dei infirmo puero offerret, mox sanitatem recuperauit. In huius miraculi insoliti signum fertur quod h vsque ad hæc tempora in loco eodem salices ibi crescentes producunt poma, quæ infirmis sæpe conferunt sanitatem. [ac deinceps salutaria ægris poma iniis salicibus nata:] Hac in re Dei magnificentia debet deuotissime venerari, quæ tam mirabiliter, extra naturæ potentiam, suam ostendit inexhaustam sufficientiam.

[11] Quodam alio tempore vxor Regis Lageniæ, maligno eam excitante spiritu, eumdem Regis filium arte magica, vt perfida i nouerca, interimere voluit: timuit enim quod proli suæ præualeret, ac eam contemneret, si post obitum Regis regnaret. Ascendit ergo, cum aliis concinnatricibus magicæ artis peritis, cuiusdam collis summitatem, vt adorando dæmones, ab eis impetrarent vel filij Regis mortem, vel membrorum eius mutilationem. Sed desiderium peccatricis Reginæ periit; quia spiritui Sancto, qui in Sancto suo operabatur, contraire non valuit. Dei enim virtute instigante, vir Dei ad videndum pecora monasterij eumdem locum ascendit, [magicæ incantationis vim precibus elidit,] ac Deo sibi reuelante quænam Regina ibi ageret didicit. Quamobrem vir Dei ad orationis præsidia conuolans, Deum cæli deuotissime rogauit, ne malignantium mulierum incantationes puero innocenti præualerent: & exaudiuit Dominus Sanctum suum, puerum innocentem defendendo, ne magica ars ei præualeret. Sed qui vindictam accepit de iniquitate malorum laqueum parantibus fecit eadem in laqueum. Sicut enim quondam deglutiuit Dathan & Abiron propter malitiam suam, [terrā saga deglutiente:] sic simili pœna has magicas concinnatrices k cum Regina terra absorbuit.

[12] Post hæc cum iam omnipotens Deus vitam Sancti huius super candelabrum in domo Dei ponere conaretur, vt omnibus radios lucis suæ immitteret, ecce vir Dei in noctis visu Angelicum accepit responsum dicens ei: [Angeli monitis] Cras mane occurret tibi l ceruus ad fores monasterij, quem sarcinulis appositis sequaris recto tramite, & in loco, quo requiescat, ibi & tu fac requiem: nam ibi erit sedes tua, & memoriale tuum in posterum. Mane igitur facto ceruum ad fines monasterij reperit, & S. [farcinas ceruo imponit,] Caymino & Fratribus vocatis, quidquid in visione fuerat ostensum enarrans, licentiam eorum cum benedictione obtinuit. Apposuit igitur sarcinulas super ceruum tamquam super domitum asinum, eum gressu mansueto præcedentem, [eumq; sequitur cū socio:] & vir Dei cum suo ministro Deum laudantes sequuntur. Ab huius igitur itineris labore non cessant vsquequo ad locum, qui dicitur Cluainchoirpi prospere peruenientes requiescunt. Et cum ibi ceruus onus suū deponeret, paullisper requiescens ab oculis viri Dei disparuit.

[13] Tunc S. Berachus gratias Deo agens mandat ministro, vt locum quærat opportunum, in quo solitarij possint Deo seruire. Cumque minister locum aptum ad manendum requireret, reperit octodecim virorum corpora in terra palpitantia, vt si eadem hora illi viri occisi essent. Duo enim filij Regum hostilium inibi commisere conflictum, sicque in conflictu eodem cecidere totidem viri. [18 occisos precibus suscitat.] Horrore igitur ac terrore minister attonitus ad virum Dei reuertitur, nuntians ei quod viderat, scilicet agrum quemdam ad inhabitandum aptum, nisi quod sanguine nouiter occisorum corrumperetur ac fœdaretur. Cui vir Dei ait: Tu loco quod ignoras nomen imposuisti; Ager enim corruptus vocabitur in posterum locus ille, quod in Hibernico sonat Cluain-coirpthe, Coirpthe enim Hibernice sonat idem quod mortale vel corruptum. Tunc vir Dei ad locum accedens eumdem, Deum pro occisis illis rogauit suppliciter, ac resuscitationem eorum promeruit. Resuscitati igitur ad viri Dei pedes se prostrauerunt, ac gratiarum vota Deo & sibi persoluerunt. Filij quoque Regum, qui inter ceteros erant resuscitati, in posterum ac si essent duo germani se mutuo diligentes, Deo fideliter seruierunt.

[Annotata]

a Lagenia pars Hiberniæ Orientalis, quæ ceteris cultior habetur: metropolis eius Dublinium est.

b Eius situs describitur in Vita S. Coemgeni 3 Iunij his verbis: Ambulans beatissimus Coemgenus per deserta loca solus, [Glendaloch vrbs.] inuenit quadam die vallem quamdam inter concaua montium altissimorum posiram, irrigatamque pulchris aquis: duo enim stagna & clari riuuli hinc & inde confluunt in ea de montibus. & c. Monasterium illic construxit S. Coemgenus, quod in vrbem Episcopalem dein excreuit. Glandilaugh vocat Cambdenus, qui desolatam ait, ex quo Archiepiscopatui Dublinensi fuit adiunctus eius Episcopatus,

c S. Coemgenus, hic Coeminus, a Colgano Kyminus, & Coemginus appellatur, vulgo Keiuinus, vt scribit pag. 956 Vsserius. colitur 3 Iunij.

d Hinc coniicio Vitam non admodum antiquam.

e Quod hic S. Berachio tribuitur miraculum, id in maiori S. Coemgeni Vita dicitur ipse Coemgenus iubente S. Beoano fecisse, absque vlla S. Berachij mentione.

f In Vita S. Coemgeni vocatur Felanus, filius Colmani Ducis quartæ partis Aquilonalium Lagenensium, multoq; fusius tota hæc historia narratur. Colganus infantem patre orbatum scribit anno 576. Fuit deinde apud S. Coemgenum educatus (vt hic dicitur, & clarius in Coemgeni Vita) & quidem lacte ceruino.

g In Vita S. Coemgeni, dicitur ipsemet Coemgenus benedixisse arborem, quæ statim dulcia poma produxit, idq; vernali tempore.

h Confirmat hoc Siluester Giraldus dist. 2 de Mirabilibus Hiberniæ cap. 28 ita scribens: S. Keivvinus cum apud Glindelacham vita & sanctitate claruisset, puer quidam nobilis, quem alumnum habuerat, ægrotans forte poma desiderabat. Cui Sancto compatiente, [S. Reivvini poma in salicibus nata, ægris salutifera.] & orationem ad Dominum fundente, salix quædam non procul ab ecclesia poma protulit, tam puero quam aliis ægrotantibus salutifera. Et vsque in hodiernum diem tam salix illa, quam aliæ ex ea circa cimiterium transplantatæ, more pomarij (salicis tamen alias per omnia tam foliis quam frondibus natura permanente) singulis annis poma producunt. Sunt autem hæc poma alba & oblonga, salubria magis quam sapida, in magna reuerentia ab indigenis habita: quæ etiam ad remotas Hiberniæ partes contra varios conferentia morbos a multis deseruntur, & S. Keivvini poma dicuntur.

i In Vita S. Coemgeni dicitur prima fuisse Colmani vxor, sed repudiata, cum non conuenirent sibi inuicem moribus suis, quod illa forsan adhuc idola coleret, venesica, & artibus magicis dedita. Hinc quotquot liberos exsecunda vxore suscipiebat Colmanus, eos illa magicis incantationibus necabat. Felanus patre iam sene natus, baptizatus & statim ad S. Coemgenum missus, ab eoq; sollicite seruatus & educatus.

k Vita S. Coemgeni non meminit sociarum, sed ipsam Coemgeno orante excæcatam, cumq; adhuc in malitia persisteret, cecidisse de cacumine montis per aspera in præceps, in vallem scilicet Cassain, & membratim laceratam, ibi infelicisseme periisse. Respexit fortassis scriptor Vitæ S. Berachij ad id quod in Vita S. Patricij cap 60 narrat Iocelinus.

l Notat Colganus, in Hibernica Vita dici, S. Coemgenum ceruo in vicino monte pascenti mandasse hoc ministerium: quod cum in supplemento ipse minime referat, perspicuum est, quod supræ diximus, non totam Vitam ex Hibernico editam ab eo, sed illa solum quæ in Latina deerant, aut aliter narrabantur.

CAPVT III
S. Berachij de fundo construendi cœnobij longa cum pertinace mago contentio.

[14] Fvit in regione eadem vir magni honoris apud gentiles, qui in magicæ artis peritia erat valde peritus: hic enim apud illos quasi numen cæleste vocabatur, ac in reuerentia habebatur. Idem magus vindicabat sibi ius a hæreditarium in terram, quam vir Dei ex miraculo ibi facto possederat. [monasterium ædificat,] Audiens autem quod vir Dei ibi inhabitare proponeret, festinus ad locum accessit, & suis machinationibus & magicis artibus turbare virum Dei cœpit: verbis contumeliosis ipsum a suo proposito subuertere satagebat. [magi machinationes contemneni:] Sed homo Dei nec minis nec terroribus quatiebatur, sed tamquam murus inexpugnabilis constanter permanens, opus, quod inceperat, Deo commendabat.

[15] Tandem magus Sanctum ad examen Regis conuocat: in cuius præsentia allegat, quod iure suo nemo priuari debet, nec ipse terra natiua. Cui constanter vir Dei respondens ait: [ab eo in ius vocatur:] Pater tuus Sathanas a cælesti hæreditate deiectus, ad ima miserabiliter corruēs, profunda petiit infeni:tu ergo tuo similis patri dignus non es hanc terram Deo dicatam possidere: quin potius etiam hæreditatem infernalem cum patre tuo diabolo comparticipabis.

[16] His aliisque rationibus coram Rege decertantibus, ad Ædanum filium Gaurani b Scoticæ gentis Regem mittuntur, [remittitur ad Regem Scotiæ:] vt quomodouis motam litem diiudicet. Cumque iussu mittentis Principis ad oppidum Regis Scotiæ venirent, magus gressu veloci virum Dei præuenit, ac pueris regiæ aulæ ad pilam ludentibus in platea ait: O iuuenes nobiles, [magi technis,] hunc miserum pauperem me in via sequentem cernite, & a vestro conspectu, quo dignus non est, proiicite: non enim decet nobilitatem vestram, vt per vos transitum faciat. Cuius monitis iuuenes lasciui parentes, in virum sanctum impetum vnanimiter fecerunt, [illuditur & lapidatur a petulcis iuuenibus, qui terræ hærēt immobiles:] atque quidam ex eis lapides in eum proiecerunt, alij alapis percutiebant, alij verbis contumeliosis ei improperabant. Sed Dei virtute factum est, vt pedes improperantium, terræ, quam calcabant, sic fixi inhærerent, acsi lapides grandes immobiliter permanerent.

[17] Magus vero, cum esset cultioribus vestitus indumentis, ostium palatij regalis statim aperitur: [ab aula exclusus,] sed viro sancto Beracho tamquam despicabili ac vilibus pannis induto clauditur. Cumque vir sanctus sic positus prope portam staret, & massam ibi de niuibus confectam inspiceret, inuocato Dei nomine niuem insufflauit, & mox congeries illa niuea instar lignorum aridorum flamma vehementi exuritur, [flatu niue accendit:] ita vt ædes vicinæ portæ inciperent comburi.

[18] Talium itaque signorum notitia ad aures Regis cum perueniret, illum magum ea fecisse putauit, ad quem ait: O bone vir, scimus te in magicis artibus potentem, & quod numina deorum tibi parent ad nutum: vade ad pueros, & eos solue, & ignem similiter extingue, ne eius incendio periclitemur. Cumque magus hæc nequiret, licet attentaret, Rex suum vocat ariolum, mandans eidem vt cito egrederetur, & quænam essent hæc signa agnosceret. [Rege deprecante, illos soluit, ignem exstinguit:] Qui cum iussa Regis compleret, & quis esset horum signorum factor addisceret, ad Regem rediens ei nuntiat, quod vnus Sanctus de Hibernia, Berachus nomine, qui cum in omni opere bono sit potens, a pueris illusus esset, & ad fores curiæ regalis sederet, & quod in Dei omnipotētis virtute hæc signa fecisset. Quo audito Rex ad virum Dei accedens, eius pedibus prouolutus, veniam petiit de offensis, & eum cum honore debito admisit, qui talia fecit signa: insuper rogat vt pueros soluat, atque ignem extinguat.

[19] His iam peractis vir Dei caussam sui itineris ac magi Regi per ordinem enarrauit. [recusat bona a Rege oblata:] Rex igitur, consilio cum suis inito, sententiam quæstionis in se suscipere pertimescens, ad arbitrium c Odonis Nigri, Regis scilicet Breffenensium, & Odonis Principis d Teffeorum, ipsos decreuit remittendos. Promisit nihilominus amplas agrorum possessiones Sancto Dei, si secum in regno suo vellet permanere: sed vir Dei renuit, nolens deserere locum a Deo deputatum. Duo quoque leprosi & tres cæci Sanctum ibi insequuntur, [2 leprosos & 3 cæcos aqua benedicta curat:] clamantes importune vt sanitati restituerentur. Qui miserorum infirmitati compatiens, in Deo suo confidens, aqua benedicta leprosos aspersit, & mox mundauit. Et loca oculorum cæcorum eadem aqua lauit, & statim sanitati pristinæ restituit.

[20] Responso quidem Scotorum Regis accepto, vir Dei & magus alta pelagi remigantes, ad propria remearunt. Tandem per e Midensium terram iter agentes, ad quemdam locum, qui nunc f Dubberaith dicitur, peruenerunt. g Tunc vir Dei labore itineris fessus, domum cuiusdam diuitis, [cereuisiæ haustu sibi negato,] qui ibi dominabatur, subintrans, & se siti aggrauari pandens, potum sibi dari famulam exhortatur: sed licet septem vasa medone plena pro Rege terræ villicus ille præfatus haberet parata, viro tamen sancto repulsam dedit, asserens quod pro eo potum non haberet paratum. [7 vasa imprecatione exsiccat:] Cui Sanctus: Quæso, omnipotentis Dei iussu vt sic fiat prout ore tuo es locutus.

[21] Tunc Sancto recedente, Rex statim aduenit, & potum sibi propinari postulauit. Cumque pincerna vasa omnia per ordinem probaret, & Dei virtute vacua reperiret; nihil aliud quam aranearum telas in eis se reperisse Regi nuntiauit. Qua de re hospes plurimum contristatus, Regi nuntiauit, quod cuidam viro aduenienti, ac potum in Dei honore petenti denegauit, & quod in hoc verbo prorumperet: Fiat prout ex tuo ore es locutus. Dixi enim, inquit, quod pro eo paratum non haberem. Quo audito, Rex statim agnouit, quod S. Berachus fuit, qui hæc verba sibi dixit; & quod in pœnam potus sibi denegati, eorum vasa fiebant vacua. Tunc Rex ministros suos statim in equis velocibus post Sanctum misit, vt cum honore reducerent, qui sine honoris dignitate recessit. Precibus igitur supplicantium condescendens vir sanctus, [Rege deprecante, eadem benedicens replet:] reuertitur ad Regem, a quo cum gaudio est receptus. Ad pedes vero eius Rex procidens veniam de commissis postulauit. Sanctus igitur Regis deuictus precibus, inuocata Dei potentia, stans supra vasa vacua, infundensque benedictionem, liquore pristino sunt repleta. Quamobrem Rex multas Sancto donauit ibi terras.

[22] Ibi quoque vir Dei construxit in honore Dei omnipotentis cellam ad cuius constructionem Rex dedit necessaria. [construit in Midia monasterium:] Et licet magus maleficus tantis virtutibus coruscare virum Dei conspiceret, flecti tamen non potuit, vt in Deum crederet: potentes adeo contra eum prouocabat, vt non sanctum, sed miserandum eum æstimarent. [multa patitur a mago:] Quod tamen vir Dei patienter sustinuit, vt per patientiam vinceret malitiam, & Dei de mago iudicium. i

[23] Tandem præsentiam illorum iudicum adeunt, cupientes diffinitiuam ab eis audire sententiam. Iudices ergo timentes offendere partes, viros sanctos sibi assignant assessores, scilicet k S. Samthannam & Athracteam, cum aliis Prælatis, Virginibus, ac viris sanctis. Magus vero dæmonibus immolat, nomina deorum suorum inuocans, [eodem mago dæmones inuocante,] vt eum in suo certamine contra tot Sanctos ac Sanctas defenderent. Tunc iudices cum aliis in vnum conuenientes, cum magna virorum ac mulierum multitudine ad iudicium audiendum properant, vt finem rei viderent. Vnus quoque ex iudicibus, scilicet Odo Niger, qui Rex Breffenensium dicebatur, ait: Heu mihi infelici, cum sim turpis & niger corpore, [ipse Regem quemdam breuem & turpem cuculla su a tegens, magnum & formosum reddit:] quod inter tot honestos viros ac mulieres debeam comparere! Quid enim mihi prodest generis nobilitas, aut diuitiarum opulentia, cum a tot hominibus habeam opprobrium meæ turpitudinis? Vadam igitur ad hos Sanctos, quorum virtutem noui esse admirabilem in sanandis infirmorum corporibus, ac suffragium pietatis eorum implorabo, vt pusilli corporis mei reforment staturam. Cumque præsidium horum omnium Sanctorum nominatim imploraret, ad vltimum se ad S. Berachum conuertit, flagitans obnixe, vt desiderium suum adimpleret. Ad quem vir Dei ait: Fili rem insolitam tibi petis a nobis dari. Sed vt experimento sensibili ediscas potentiam Dei nostri esse visitandam, & ad omnia quæcumque paratam, cuculla mea te modo indue, ac fidem Trinitatis in corde complectere. Cumque Rex iussa viri Dei compleret, ac se veste eius indueret, super gremium Sancti recumbens, graui est somno soporatus. Pro quo dormiente vir sanctus per vnam horam Deum exorat, vt staturam ac formam corporis eius mutaret. l Tunc exurgens se agnoscere non poterat, eo quod longam staturam se habere sentiret, qui paruus homuncio ante erat, & speciosam formam se habere conspiceret, qui ante deformis ac niger erat. Ministri quoque, qui eum comitabantur, ipsum cognoscere recusabant: quousque signis euidentibus se miraculose sic transfiguratum asserebat.

[24] Magus autem perfidia atque inuidia plenus iudicium coram tot viris bonis subire recusauit: & dixit quoque, quod in loco, qui dicitur Raithin, & non in alio subiret iudicium. Et hoc ideo promisit, quod ibi erat arbor excelsa quædam, in qua, vt fertur, diabolus responsa dare consueuit infidelibus: arte enim magica ibi inclusus, cultoribus suis quæ poterat responsa dabat. Credens enim, vt præsidio dæmonum fulcitus ibi facilius posset iudicum sententiam pro se flectere, & propter hoc sub arbore dæmonibus consecrata iudicium subire voluit. Cui iudices aiunt: Quia illuc nobis eundi accessus non patet, tu qui arte magica es imbutus, m radices illius solue, & illam ad nos ducere festina, ex quo in ea confidit anima tua: [arborē ex remoto loco vi diuina alio transplantari, precibus impetrat:] aliter enim vere iustum & æquum iudicamus, vt si S. Berachus in nomine Dei sui in hoc tibi præualeat, vt scilicet possit arborem adducere, tu ipsi succumbas. Tunc S. Berachus assumens secum viros sanctos ac Virgines, protelantes se in oratione fere vsque ad quatuor horas diei permanserunt prostrati. Tunc nubes caliginosa vniuersum populum operuit, & ecce arbor illa, quam magus desiderabat, per aëra virtute orationis Sanctorum ad eos volitabat, tamquam alter Abacuc ad lacum leonum, vbi Daniel orabat. Ibi quoque miraculose arbor illa in terra est transplantata atque firmiter radicata. De hoc signo insolito populus qui aderat admirabatur, ac Deum, qui in suis Sanctis est mirabilis, collaudabat.

[25] Post modicum vero tempus lux immensa de cælo refulsit, ac in admirationem duxit. Facto autem silentio, audita est vox Angeli de medio fulgoris dicens: n Hæc mandat Dominus Iudex magnificus, [Angelica voce & iudicium suffragio caussa superior.] quod magus perfidus est victus cælitus. Quo audito omnes sunt stupefacti, & iudicium Angelica voce prolatum se recepisse protestantur: sed & iudices ipsi, quod non est opus in hac caussa humano laborare iudicio, ex quo diuino est satisfactum. Magus autem nec voci Angelicæ, nec arboris transplantationi mirificæ, ad credendum est motus: quinimo more furentis bestiæ furore repletus, in verba contumeliæ ac blasphemiæ prorumpere non formidauit:asserebat enim non fuisse verum, quod in aëre intonuit verbum, sed esse phantasticum. Vir itaque sanctus moleste tulit, quod magus voce malefica dixit. o Videte, Fratres mei, quid maleficus iste agat, qui nec Deum timet, nec Angelum, vel hominem reueretur. An non dignus est, vt vltione diuina feriatur, qui signis diuinis credere renuit? Nunc igitur omnipotentis Dei clementiam obsecro, [magum blasphemū mutum reddit.] vt miser ille maledicus officio linguæ sit priuatus, ne in Deum viuum & verum verba blasphemiæ valeat amplius proferre, quousque pœnitentiam de commissis velit peragere. Et quod Sanctus optauit, cælitus euenit. Magus enim vindicta Dei correptus loquelam amisit.

[26] Antiqui autem hostis laqueo constrictus iam pœnitere noluit, [qui diulatet,] sed se in quodam loco secreto abscondit a ceterorum hominum communi habitatione segregatus: vbi per totum annum deorum suorum flagitauit auxilium, sed non inuenit. Expleto autem anno, quo se sic occultauit, ecce venatores Regis ceruum quemdam insequentes, ad habitaculum magi peruenerunt: qui clamore ac strepitu venatorum commotus, per fenestram respicit, quid tantus tumultus portenderet scire cupiens. Sed nutu Dei accidit, vt venator hastam post ceruum aptare cupiens, [ac tandem male perit:] non ceruum, sed ipsum magum in frontis vertice vulnerauit : & sic fracto vertice miserabiliter miser interiit, & ceruus nusquam apparuit.

[27] Non post multum vero temporis spatium post hæc, [eius cognati Berachij monasterium incē dere cupientes,] supradicti magi nepotes circiter octo conuenientes, consilium fecerunt, vt virum Dei occiderent, & sic sanguinem fratris sui vindicarent. Ex eis vero quidam existimabant fore iustum opus in Sanctum irruere, & eum mala morte damnare. Alij autem, si hoc fieri non posset, annuunt monasterium ipsius incendio deuastare, & sic eius habitatio fieret deserta. Sed superna pietas, quæ suos nouit semper protegere, hæc peccatorum desideria non permisit adimpleri: nam miseris sanguinem innocentem effundere cupientibus, infortunium tale mox contigit. [terra absorbentur,] Terra enim sub pedibus eorum se aperiens vious eos transglutiuit, sicut quondam Dathan & Abiron absorbuit : vnde adhuc est ibi puteus valde horribilis, qui ab incolis loci illius Puteus infernalis vocatur. [patente deinceps fœtido hiatu.] Ex eo enim, vt fertur, immensus fœtor ascendit, ita quod præ nimio horrore vix ei aliquis appropinquare audeat.

[Annotata]

a Colganus ex Hibernica Vita tradit Notat. 30, iure hæreditario ad S. Berachium, aut ipsius saltem maiores fundum illum pertinuisse: mago vero donatum a Rege Conaciæ in mercedem vani poëmatis, in eius laudem a nequissimo illo mago compositi: nec ausum Regem donationem retractare, ne magus satyricos in ipsum versus scriberet, vti minabatur.

b Hunc Scotorum in Britannia habitantium Regem, Gaurani, siue Gabrani filium, a S. Columba anno 574 in Iona insula inauguratum scribit Vsserius, anno 606 mortuum. Quid vero ad eum lis hæc spectabat? an possessiones in vicinia habebat? an arbiter, honoris caussa, velut inter illustres viros, sapientiæ ac iustitiæ fama charus, electus est? Eius Beda aliiq; meminerunt.

c Ædus aliis, siue Edus, aut Aidus appellatur, aliis Hugo, Colganus ait vtriusque Brefniæ in Conacia Principem fuisse.

d Idem Colganus, quæ olim Teffa siue Teffia dicebatur regio, nunc Engaile siue Angaile, & Comitatum Longfordiæ ait appellari.

e Midia siue Media, Hibernis Myh, Anglis Methe, olim regnum fuit, & quinta Hiberniæ portio, fere in totius insulæ meditullio.

f Colganus ait esse in regione Bregiorum in Media.

g Paullo aliter id narratur in altera Vita, diciturq; potus hic paratus fuisse Regi Temoriæ a Rege Bregiorum.

i Hic aliquid deesse patet ex Colgani Notat. 24 & 25, vbi S. Finianum & S. Vltanum ait adfuisse.

k Dedimus 9 Febr. Vitam S. Attractæ , quæ cum velata dicatura S. Patricio, vix videtur ad tempora S. Berachij potuisse peruenire. S. Samthannam ait Colganus multo serius vixisse. Coniicit ergo huic iudicio adfuisse præfectam monasterij quod S. Athracta rexerat, itemq; alterius, cui postea S. Samthanna præfuit.

l Rex hic, vt idem ait, in historiis Hibernicis propter hoc miraculum passim vocatur Aedh Fionn, id est, Ædus Albus. Simile fere miraculum retulimus ex Vita S. Patricij per Iocelinum, 6 Febr. in Vita SS. Melis & fratrum § 4 nu. 27.

m Qui id postulare a mago licuit? Arbitror ironice id Iudices poposcisse, quod crederent fieri non posse.

n Fuse insectatur Colganus. Notat. 30 imperitiam multorum scriptorum Hibernicorum, qui prodigiorum caussas reticent, aus ineptis quibusdam adiunctis ea deturpant. Suspicor multa ex vulgari fama inscite assus, & quæ ab vno Sancto semel sunt facta, pluribus tribus, aliter atque aliter composita.

o Videtur verbum aliquod deesse.

CAPVT IV
Varia S. Berachij miracula, obitus.

[28] Non est prætermittendum hic, qualiter quidam impij numero duodecim venerunt quadam nocte ad monasterium viri Dei, vt liberius valerent prædam secum deferre, vnum ex Fratribus, qui super bonis monasterij custodiendis inuigilabat, occiderunt. Cumque rapta præda boum monasterij per quoddam vadum saxosum transire vellent; [S. Berachius monachum occisum precibus suscitat:] factum est Dei virtute, vt hastæ, quas manibus tenebant, saxis vadi firmiter inhærerent, ac manus eorum similiter hastis: & sic immobiliter in medio fluminis stabant, tamquam lapides immobiles essent. Quod factum cum ad notitiam viri sancti cælitus peruenisset, multitudine monachorum secum assumpta, ad locum, vbi defuncti Fratris corpus iacebat, festinant: [homicidas medio flumine harentes soluit:] & prece ad Deum omnipotentem fusa, occisum Fratrem ad vitam resuscitauit. Ad miseros quoque fures propter scelus suum ligatos postea accedens, eos misericorditer absoluens abire permisit. Qui ad pedes viri Dei se prosternentes, sub ipsius monitis imposterum religiose vixerunt.

[29] Fuit in collegio venerabili sancti Patris Berachij monachus a quidam, qui sine consensu sui Superioris votum emisit peregrinationis, videlicet quo limina Apostolica nouiter visitaret. Hic cum propositum omnino adimplere desideraret, [intempestiue peregrinari cupiēti impetrat, vt in somnis sacra loca vrbis Romæ lustret:] de eius recessu pius Pater plurimum anxius, & excogitans quomodo eum a voto suæ peregrinationis retrahere valeret, ait: Mi Frater, cellam nostram ambo ingrediamur ante ingressum tui itineris. Quod cum complessent, clauso ostio tribus diebus & tribus noctibus, ieiuniis & orationibus ibidem vacantes, tandem discipulus somno est oppressus: quo tandem euigilante, somnium quod viderat enarrare viro sancto curauit : Vidi, inquit, me iter peregrinationis arripuisse, in quo iuuenis quidam valde pulcher se mihi in peregrinatione sociauit, & marinis fluctibus transactis recta via eodem comite me ducente Romam perueni, & per ordinem peregrinationem, quam voui, cum prædicto iuuene ad nutum voluntatis meæ peregi. Quo audito, Altissimo gratias reddiderunt, qui vouentis desiderium adimpleuit, & caritatis ardorem in S. Berachio augmentauit.

[30] Postquam vero sanctissimus Pater Berachius tantis miraculorum prodigiis coruscaret, fama sanctitatis eius per Hiberniæ regnum diffusa est: & ecce ad eum ex diuersis teeræ partibus confluunt diuersi generis languidi ac infirmi, vt sanitati valerent restitui, [plurimos ægros sanat:] a quo quicumque fide integra sanitatem poscebant, obtinebant. Ipse etenim in se miræ sanctitatis & perfectionis erat, & præpotens in eiiciendo dæmones de obsessis ab eis.

[31] Hic multis præerat monachorum gregibus, quos Dei operante gratia perfecte rexit veluti Abbas præclarus, [plura monasteria præclare regit:] sanctitate vitæ eminens, luce sapientiæ fulgens, & caritate feruida flammescens. Ipse quoque aspectu erat decorus, sermone facundus, prædicatione mellifluus, fluus, in oratione deuotus, in iudicio verax, in iniuriis sibi illatis patientissimus, in morum disciplina rigidus, in conuersatione mansuetus. Cum igitur his & aliis polleret virtutibus, cernens mortem corporis esse vicinam, armis se cælestibus muniens astantibus Fratribus benedicens, ac Deo animam suam recommendans, signo se salutiferæ Crucis muniuit, [pie moritur.] & sic in pace dormiens beatam animam suo reddidit Creatori.

[Annotatum]

a In altera Vita appellatur S. Colminus Coel, & diuerso paullum modo miraculum hoc narratur.

ALIA VITA
ex Hibernico translata, editaque a Colgano.

Berachius, Abbas et Episcopus in Hibernia (S.)

Ex Colgano.

[1] Lvcerna ardens & iubar præfulgidum S. Berachus prænobili in Connacia ortus familia, [S. Berachius illustri genere ortus,] patrem habuit a Nemnaldum Nemargenij filium; matrem vero Finmathiam Carthagij filiam, S. Frægij sororem. Nemargenio pater fuit Fintanus, ex Mailo filio nepos Dynastæ cuiusdam nomine Dubhtha, qui e stirpe Briani Connaciæ Principis descenderat.

[2] Editus autem est in lucem S. Berachus apud auunculum suum S. Frægium Presbyterum in prædio de Gort-na-luachra prope Cluaniam in Conmacnia: [a S. Frægio auunculo infas educatus,] a quo vnda salutaris lauacri regeneratus, & in litteris ab infantia educatus, ac demum loco isto natiuitatis suæ donatus fuit. Primum illi nomen Fintanus: deinde Berach appellatus est, propter insignem numquamque frustratam in patrandis miraculis efficaciam & virtutem. Peperit præterea Finmathia marito suo Nemnaldo filiam, [frater S. Midabariæ,] postea sanctitatis fama percelebrem, nomine b Midabariam, cui dicata est Ecclesia de Buimlinn.

[3] Postquam autem sanctus puer Berachus septimum ætatis annum compleuit, ad S. c Dagæum Carilli filium deductus est, [litteras doctus a S. Dagæo,] in bonis litteris & diuinæ scientiæ paginis instruendus: sub quo doctore tantos fecit progressus, vt sapientissimus vir euaserit, signis & virtutibus, ac singularis obedientiæ prærogatiua clarus & illustris.

[4] Quodam autem die hospites aliqui ad S. Dagæum diuierterunt, cum nec panem, quo illos reficere, nec ex ministris aut monachis vllum, qui eos tractare aut eisdem inseruire posset, [missus vt moli curet triticū in eseam hospitum,] præter S. Berachum, præsentem haberet. Mandat ergo pius Pater Beracho duas, quas habebat, tritici mensuras ad molendinum in Campo Murthemne positum molenda pro hospitum refectione deferre. Confestim filius obedientiæ Berachus Patris iussa executurus ad molendinum contendit: quo cum iam peruenerat, d fæminam quamdam cum puerulo filio, granorum, quæ ipsa quoque aduexerat, molituram præstolantem, ibidem inuenit. Cum autem seruus Christi, mandata sui Patris, & necessitatem hospites in caritate excipiendi humiliter expone. ret, mulier illa duræ ceruicis, animique malignantis, pertinaciter recusauit viro Dei molæ vsuram permittere, sanctum insuper iuuenem, eiusque magistrum Dagæum, atrocibus verbis & diris imprecationibus insecuta. Videns autem mitis iuuenis inexorabilem peruicacis mulieris animum, [mulieris cedere nolentis procacia miraculo cōfusa,] eius insolentiam patienter sustinuit, voluntati tamen non acquieuit: sed iacto in Deum cogitatu, quæ apportauerat grana molæ commisit. Quod videns peruersa mulier, sua etiam grana simul iniicit: & sic ambo pergunt, nec desistunt a granis hinc inde orificio molæ contradendis, donec stupendo miraculo vident, ex mola, iuxta variam immissi grani naturam, hinc auenaceam & illiuc seorsim triticeam profluere farinam.

[5] Quod miraculum cum omnes, qui aderant, attoniti admirantur, mirabiliora mox succedunt: nam vt mundo manifestius fieret, [filio eius submerso,] quantum Deus illatas suis seruis detestetur & vlciscatur iniurias, memoratæ mulieris filiolus in vicinum fluuium delapsus submergitur, [ipsa mortua,] & mox ipsa mater in suæ peruersitatis pœnam, extremis perculsa doloribus, ex tempore e vita decedit. Mox ergo accurrit vicinia, amici & cognati defunctæ aduolant, clamantes S. Berachum esse tantæ iniseriæ auctorem, [amicis obrigescentibus,] eumque idcirco nituntur opprimere. Verum nec in hos etiam tardior fuit diuina animaduersio: nam eorum plantæ solo adhæserunt, extenta obriguerunt brachia, ipsique viribus destituti toto corpore immobiles hæserunt.

[6] Rumore tantæ cladis perlato ad defunctæ maritum, & submersi pueri patrem, ad salubriora consilia se conuertens, festinus ad S. Berachum accurrit, eumque in terram prostratus precibus simul & lacrymis afflicte rogat, vt tam multiplicem inopinatamque calamitatem suam clemens respiciat, [marito mulieris orante,] commiseratus auertat, & Deum iuste iratum placare, atque ad misericordiam flectere satagat: daturum se prompte quamlibet possibilem sibi satisfactione, sancto viro iniuste prouocato, iuste offenso. His aliisque viri precibus flexus Berachus, pietate plenus, [omnes restituit vitæ ac sanitati:] ad diuinæ misericordiæ fontem preces deuotas effudit, meruitque pro sua reuerentia, & Christi clementia exaudiri, & non tantum membris captos libertati, sed & puerum & matrem vitæ restituere. Vnde in tanti beneficij recognitionem, deuotus ille resuscitati pueri pater pagum illum, qui exinde Raen-Beraigh, & molendinum, quod Mulendeleand appellatur, Deo & S. Berachio in perpetuum consecrauit.

[7] Post hæc S. Berachus ad monasterium de Iniscaoin ad Patrem suum Dagæum reuersus, ex farina ista miraculose confecta, [farinā mirabiliter augeri impetrat:] & postea in alimoniam magnæ multitudinis non sine miraculo adaucta, hospites & monachos, & multos insuper aduentantes pauperes, abunde refecit. Cum autem videret S. Dagæus tantas discipuli virtutes, ait ad eum, se indignum esse discipulo, cuius magisterio ipse potius esset instruendus. Igitur discedenti baculum seu pedum dedit, quod Hibernice Bacullhgearr, id est, baculus breuis; & cymbalum, quod Clog-beraigh; [discedit a S. Dagæo:] id est tintinnabulum Berachi vocatur, quod Cluan-dalachiæ vsque in hodiernum diem asseruatur.

[8] Perrecturus autem S. Berachus in Lageniam ad S. Coemaginum, transiit per Campum Murthemne in regione de Crich-rois, & per e Boandam fluuium in regione Bregiorum, venit ad quemdem locum, in quo per Regem Bregiorum instruebatur pro Rege Temoriæ conuiuium. Vbi sanctus vir siti pressus pro Dei amore, ab eo qui præparandi conuiuij & regij promptuarij curam habebat, haustum petiit: quem illiberalis homo diuinum amorem semel atque iterum alleganti recusauit. [ob negatū sibi potum vasa 50 diuinitus exhausta] Digresso igitur cum repulsa Christi famulo, superuenit Rex Temoriæ: cui cum œconomus haustum præsentare properaret, nihil prorsus liquoris in vase ex quo prompturus erat, aliisue vicinis, vel vllo ex quinquaginta plaustris, quæ in cauea habebat, reperit, sed omnia plane vacua. Ea re cum suis circumstantiis ad Regem perlata, miraculi caussam coniiciens, mandat extemplo suis asseclis, vt virum Dei insequantur, ipsumque, citra tamen omnem violentiam, reducant. Reductus igitur vir sanctus, [benedictione caucæ replet:] quemadmodum rogatus erat, caueam benedixit: & mox vasa omnia, vt prius, plena reperiuntur. In cuius miraculi memoriam Rex viro Dei concessit locum in ea regione situm, qui ab eius nomine postea Disert-Beraigh, id est, Desertum Berachi, appellatus est.

[9] Quidam aias ex monachis sancti viri, Sillanus nomine, dum ad locum Rath-ond appellatum, [absentia cognoscit] obedientiæ executurus mandatum, proficisceretur, in latrones in via incidit, qui in ipsum irruentes, innocentem impie trucidarunt, & truncati caput a collo excisum crudeliter in terram proiecerunt. Id immane facinus illico fuit viro Dei diuinitus reuelatum. Qui statim accurrens, [latrones membrorū rigore punitos, sanat:] grassatores in flagranti delicto offendit: quibus, dum virum Dei directis in eum lanceis interimere conantur, manus & membra obriguerunt. Vnde miseri in fletus resoluti veniam precantur, pœnitentiam promittentes & vitæ emendationem. Indulget ergo illis vir piissimus, & liberos dimittens iubet occisi monachi caput discissum corpori adaptent: ipseque in iuncetum vicinum secessit, vbi flexis genibus ardentissimas ad Deum preces fudit pro innocentis discipuli resuscitatione, [occisum suscitat,] meruitque vir mirificus a clementi Domino exaudiri. Quare oratione finita extractum inde iuncum occisi collo circumdat, mandans vt Christi nomine resurgat. Ad cuius imperium vitæ & integritati mox restitutus est. Et ab eo die iunci, quos locus iste germinat, qui iunci S. Berachi vocantur, [oratione inter iuncos,] multas virtutes faciunt, & multis infirmitatibus medentur.

[10] [ex eo alexicacos:] Quidam discipulus S. Berachi, Colmanus cognomento Coel, cui vir Dei dedit Cellam de Cluainingreach, firmo & constanti animo statuit Romam proficisci, visum veneratumque limina Apostolorum: nec vllis sancti Patris renitentis, vel alterius persuasionibus, aut precibus a proposito retrahi potuit. Itaque discipulum supremum valedicentem, & propositum iter aggredientem, [signatis oculis, facit vt Romā clare videant in Hibernia.] velut aliquantisper eum in itinere deducturus, comitatur: donec ad locum veniunt, in quo Kieranus, cognomento Moel, habitabat, qui & ipse Colmani iter dissuadebat. Cum autem Colmanus neutri acquiesceret, diceretque numquam se posse requiem habere, donec propriis oculis Romam videret, S. Berachus illum simul & S. Kieranum benedixit, formato super amborum oculis salutiferæ Crucis signo: & mira Dei virtute Romam clare & dilucide intuentur. Et S. Colmanus suo sic expleto desiderio a concepta destitit peregrinatione: ibique postea duæ Cruces erecte sunt, vna in horum Sanctorum & patrati miraculi memoriam, altera in honorem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli.

[Annotata]

a Nomina parentum paullo aliter referuntur in priore Vita nu. 3

b Notat Colganus huius agi anniuersariam memoriam 22 Februarij, ad quem tamen diem eius non meminit.

c Colitur S. Dagæus, vt hic notat Colganus, 18 Aug.

d Breuius hæc & nonnihil diuerso modo narrantur in Vita S. Dagæi a Colgano citata Not. 7 ad priorem Vitam his verbis: Quadam die cum B. Dagæus in quodam suo monasteriolo, quod Delenua dicitur, fuisset, quædam fæmina molendinum eius ad grana molenda ingrediens, ab aliquo homine vulnerara est: quam Berachus B. Dagæi discipulus, ab eo ad eam missus, illico sanauit. [S. Berachius sauciā sanat:] Quæ deinde domum rediens de filio suo antea relicto ibi, sed runc temporis non inuento, domesticos suos vbinam esset interrogauit. Qui dixerunt: Post te ad molendinum abiit. Quo audito, illa misera puero diligenter quæsito, & non reperto, in amne, qui supradictum prȩterfluit molendinum, ipsum fuisse submersum coniiciens, ad virum Dei miserabiliter lacrymans festinanter cucurrit. Qui eumdem cum ea ad amnem misit discipulum: [submersū suscitat.] qui oratione facta aptea submersum de profundo fluminis reuocans matri viuum assignauit & incolumem, insuper hoc firmiter promittens, quod in posterum nemo in eadem fluminis parte mergeretur: quod vsque hodie in miraculi commemorationē Piscina Berachi dicitur.

e Aliis Boandus dicitur, olim Buuinda, vulgo Boyn, & Boan, in mare influit ad Droghædam vrbem.

DE S. FAVSTO MONACHO CASINENSI ROMÆ,

CIRCA AN. ⅠƆCVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Faustus monachus Casinensis, Romae (S.)

Avctore I. B.

[1] Etsi Faustus, S. Benedicti discipulus, ac S. Mauro coloniam instituti Casinēsis in Galliam deducenti comes adiunctus, nondum est sacrorum Officiiq; Ecclesiastici honoribus dignatus; [Faustus monachus iam oim Sanctus habitus,] Sanctus tamen est pridem indigetatus, & in tabulas Diuorum relatus. Vincentius Bellouadensis, qui ante CCCC annos vixit, ita caput 68 libri 21 inscripsit, si ipsius sunt tituli capitum: De institutione SS. Fausti & Mauri sub B. Benedicto. Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, qui anno Christi ⅭⅠƆCCCLXXI Catalogum Sanctorum, qui in manibus est, absoluit, capiti 128 libri 3 hunc titulum præfixit: De S. Fausto monacho & Conf. Ioannes quoque Trithemius de viris illustribus Ord. S. Benedicti (quod opus ante annum ⅭⅠƆⅠƆV composuit) libri tertij, qui est de Sanctis & Canonizatis, caput 3 inscribit, De S. Fausto monacho.

[2] Hinc Martyrologiis inscriptum eius nomen. Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum edito anno ⅭⅠƆⅠƆXV & ⅭⅠƆⅠƆXXI, ita scribit ad XV Februarij: Fausti monachi & Confessoris, discipuli B. Benedicti, qui Vitam ipsius scripsit. Eadem habet Constantius Felicius, & paullum variantibus verbis Franciscus Maurolycus. [inscriptus Martyrologiis 15 Febr.] At Galesinius: Apud Casinum Sancti item Fausta monachi. Is vt sanctissimi Abbatis Benedicti discipulus fuit, sic eximia illius imitatione clarus. Arnoldus Wion & Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino eum hoc elogio celebrant: Apud Casinum S. Fausti monachi, discipuli S. P. N. Benedicti, qui aliquamdiu in cœnobio Andegauensi sub S. Mauri Abbatis disciplina religiose conuersatus, eo mortuo Romam reuersus, bonis operibus plenus quieuit in pace. Benedictus Dorganius ad eumdem diem isa habet: S. Fausti discipuli S. P. N. Benedicti, magnæ obedientiæ viri, quem sanctus Pater specialiter dilexit ob eius regularem obseruantiam. Celebrat eum quoque insigni encomio Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani: Depositio, inquit, S. Fausti monachi Cassinensis, ac discipuli S. Benedicti: qui aliquamdiu in cœnobio Glanofolij, in Andegauensi præsulatu ad Ligerim, sub S. Mauri disciplina conuersatus, postea redux in Italiam, apud Cassinum suum cursum finiuit, bonisque operibus affluens, optatum æternæ felicitatis brauium assecutus est. XIII Februarij memoratur in MS. Kalendario ordinis S. Benedicti his verbis: S. Fausti monachi, discipuli S. Benedicti. [& 13 Feb.] Hic Vitam eiusdem conscripsit, & socius S. Mauri Abbatis fuit.

[3] Quæ de S. Fausti rebus gestis a variis traduntur, ex S. Mauri Vita hausta sunt, quam Faustus ipse composuit, Odo Abbas Glannasoliensis nono Æræ Christianæ seculo interpolauit, nos XV Ianuarij edidimus. Ita ergo tradit in Præfatione: Cum a parentibus meis, omnipotentis Dei seruitio nutriendus, secundum regularis normam institutionis, [septennis traditur S. Benedicto formādus in monachus,] septennis B. Benedicto, in eius sanctissimo cœnobio, quod idem totius sanctitatis vir in Casino ædificauerat castro, traditus fuissem, iuxta miserantis Dei pietatem, qua & velle & operari in nobis perficit, pro bona voluntate, gratuita nos & omnipotentissima miseratione vt velimus præueniens, ac misericordissima gratia, ne frustra bona, quæ inspirare dignatur, aggredi conemur, subsequens; quin magis, vt recta in illum fide credentes, atque in bonitate & simplicitate cordis de illo sentientes, pro his quæ ipse tribuit & immittit, præmia nos æternorum ab eo recipere speremus gaudiorum; si tamen propositi nostri & fidei rigorem ad finem vsque firmum ac inconuulsum seruemus. Postquam autem, vt ipsi superno placuit opifici, annos puerilis ætatis emensus sum, & vti iam liberæ facultatis cœpi permissione; ex integro me pro viribus, vti licuit posse tunc & scire, monasticæ mancipaui obseruationi: adeo vt ne momento quidem visioni beatissimi & sanctissimi Benedicti disiungi vllo modo vellem; sed semper eius Deo placita & hominibus imitanda instrui doctrina, [cui sedulo auscultat,] ac radiantibus ædificari exemplis, ardentissimo desiderabam amore.

[4] Cernens itaque beatissimus Pater, me per omnia saluti propriæ & regulari institutioni operam dare, multis sæpissime argumentationibus propositum animi mei nisus est experiri, etiam de his, quæ ipse homini omnibus modis impossibilia ac importabilia esse sciebat. Sed vbi per gratiam omnipotentis Dei, [varieq; ab eo probatur.] qui omnes homines vult saluos fieri, me paratissimum atque prōptissimum ad omne quidquid illud erat aggrediendum ac attentandum, siue etiam perferendum, esse peruidit; illico specialius prȩ ceteris obsequiorum meorum vti seruitiis cœpit, [& serio instituitur:] meque arcanis quibusque, & nulli pene ab eo, vt ipse asserebat, antea creditis, paterno affectu instruere, ac contra tentamenta præmunire vitiorum. Vnde factum est, vt cum beatissimo Mauro discipulo suo, qui ab eo religiosissime nutritus & eruditus fuerat, quique vitæ merito & perfectione virtutum Magistri cooperator extiterat, me ad partes dirigeret Galliarum, [mittitur cū S. Mauro in Gallias,] quo illi aliquod solatium mea præberet cohabitatio: (ego quippe ex prioribus, qui ab eo educati primi fuerant, solus superstes eram tironibus) gratia siquidem fundandæ cœnobialis Religionis, ad tam longinquas exterasque ab eo transmissus est regiones.

[5] Ac paullo post, quo apud S. Benedictum loco Faustus esset, ipsemet indicat, dum ista refert diuinitus inculcata Benedicto, post prænuntiatum Casinensis cœnobij excidium mœrenti: Noli, probatissime ac dilecte Deo Benedicte, pro his quæ huic euentura didicisti loco, mœstum vllo modo gerere animum: quoniam quod semel præfixum atque decretum inscrutabili summæ Deitatis consilio est, [monito diuinitus S. Benedicto,] intransibile atque irreuocabile, sine dubio patrabitur, solis tibi tuo merito cunctorum concessis habitantium animabus. Sed aderit omnipotentis quam nuperrime propitia consolatio, quæ & locum hunc in pristinum, imo in ampliorem, quam nunc videtur, tuis nihilominus meritis, restituet gradum: & aliis perinde nationibus huius lumen religiositatis de hoc eodem irradiabit loco. Pro quo vt interpellatus, vel potius efflagitatus fueris, [vt proba tos aliquot monachos mitteret,] extemplo quos probabiliores in huius grege sanctæ habes congregationis, quo deposceris mittere maturato, sciens procul dubio, quoniam laboris eorum fructus vberrimus & tibi ad cumulum recipiendorum augmentabitur præmiorum, & illos ad habitationem perennis introducet beatitudinis. Hoc ergo sanctissimus Deoque carissimus Pater certus factus respōso, mox vt legatione Cenomanici Antistitis conuentus & exoratus est, continuo summȩ religionis virum euocans Maurum, cum consilio totius congregationis, legatis eum ipsius assignat Præsulis; dans illi socios & cooperatores, Simplicium & Antonium, ac Constantianum; me quoque laboris eorum & peregrinationis, non dico operum perfectorum, comitem deputans.

[6] Cenomanicus Antistes, cuius hic mentio fit, cap. 3 nu. 16 Bertigrannus appellatur. [petente Episcopo Cenoman.] Verum memoria lapsum videri Odonem Abbatem, dum S. Mauri Vitam stylo suo expoliuit, breuiter monuimus ad caput 6 Annot. 2, cum S. Bertigrannus multo post Ecclesiæ Cenomanensi præfuerit, vt ad eius Vitam VI Iunij ostendemus. Euocatus ergo erat S. Maurus a S. Innocentio Episc. qui XIX Iunij colitur: repulsus ab eo qui inter illum & S. Domnolum eam Ecclesiam tenuit. Qua de re docte & solide disserit Ioannes Bondonetus in Actis Episcoporum Cenomanensium. Legatis supradicti Antistitis (inquit cap. 3 Faustus, [præfectus ceteris Maurus:] id est S. Innocentij) tam beatissimum Maurum, quam nos quatuor, quorum nomina proœmio inseruimus, assignauit; præcipiēs nobis, vt non minus ipsi beatissimo Mauro, quem nobis Magistrum constituebat, quam ei eatenus, pareremus. Quæ in itinere, quæq; in Gallia per annos XL gesta a S. Mauro, ea in huius Vita Faustus idem describit: quorum ipsi quoque & tribus sociis gloriæ pars communicari debet, cum eum ipsi in omnibus fideli consilio & opera adiuuerint.

[7] S. Mauro mortuo, Antonioq; & Constantiano, in Italiam reuersus est cum Simplicio Faustus. Ita cap. 10 nu. 68. Post obitum denique ipsius sancti viri, [quo mortuo, vt ipse iusserat, redit in Italiam Faustus.] cum ego vna cum Simplicio, sicut ipse nobis ipso die depositionis suæ præceperat, ad nostrum decreuissem reuerti monasterium; vir Domini Bertulphus nos obtestando deprecatus est, ne illum, quoad viueret, desereremus tempore. Quem cum offendere pro sua sanctitate ausi non fuissemus, per biennium, quo superuixit, cum illo commorati sumus. Quo defuncto, cum Florianus vir totius religionis, filius ductoris nostri Harderadi, qui a B. Mauro nutritus fuerat, ei in monasterij regimine successisset, ac nos multis precibus retinere voluisset, reuersi ad vos, o sanctissimi Patres, Deo gubernante sumus: atque hæc vestris obsecundantes imperiis, de vita & conuersatione seu virtutibus B. Mauri, imperito licet sermone, conscripsimus.

[8] Quæ hic de se Faustus, eadem de ipso, sed breuius aliquanto, commemorant alij: Bellouacensis Spec. hist. lib. 21 cap. 67 & 68. Trithemius de viris illustr. Ord. S. Benedicti lib. 2 cap. 2 & lib. 3 cap. 3. Antonius Yepezius in Chronico Benedictino ad annum 606 &c. Ex Gallia reuersum ad Casinense cœnobium scribit Trithemius: Equilinus etiam illic obiisse, vti & Saussaius atque alij antea citati, cum Ferrario, [non Casinum,] qui in gener. Catal. ista habet: In monte Casino S. Fausti monachi. At Petrus Diaconus in libro de ortu & vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis cap. 6, Faustus, inquit, septennis in Casino B. Benedicto oblatus, atque ab eo in Galliam ad construendum monasterium cum B. Mauro transmissus, stetit ibi annis XL. [sed Romā,] Indeque post obitum B. Mauri Romam reuersus, plenus dierum obiit. Sepultus vero est in monasterio Lateranensi. Merito plenum dierum ait obiisse, qui octogesimum octauum ætatis annum videtur attigisse; aut etiam superasse: nam septennis in S. Benedicti disciplinam traditus est, XX annos cum eo vixit, XLII aut XLIII in Gallia, Romæ facile XX, cum ante ⅠƆLXXXVII eo redierit, qui tamen Vitam S. Mauri a se scriptam testatur sese Bonifacio Papæ ostendisse: non secundo, qui anno ⅠƆXXXI deceßit, cum Faustus circiter XVII esset annorum. Porro Bonifacius III creatus est Papa XV Februarij ⅠƆCVI, obiitq; XII Nouembris eiusdem anni, cui sequente Septembri Bonifacius IV succeßit. Vixit ergo minimum Faustus vsque ad annū ⅠƆCVII.

[9] Refelluntur ex his quæ de tempore reditus S. Fausti scribit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casin. cap. 3 illis verbis: Tertio interea Bonifacio Apostolicæ Sedi præsidente, memoratus Faustus, qui cum B. Mauro ad Gallias perrexerat, [non anno 606] ad prædictum Lateranense cœnobium rediit: atque a B. Theodoro (qui tunc post sanctæ memoriæ Valentinianum, tertius eamdem congregationem regebat) rogatus atque compulsus, historiam de vita B. Mauri signata veritate conscripsit: quam idem Papa Bonifacius approbans, sua auctoritate roborauit. Rediisse videtur Pelagio II Ecclesiam Apostolicam moderante. Sequitur Leonem in temporis ratione Antonius Yepezius in Chronico Benedictino ad annum ⅠƆCVI ita scribens: [sed ante 590:] S. Faustus autem hoc ipso tempore e Gallia in Italiam reuertit, vetus S. P. N. Benedicti discipulus. … Labente anno sexcentesimo sexto in montem Casinum profectus, vbi squallere locum vidit, Romam e vestigio conscendit grandæuus senex. … Ipse vero annis, viribus, ad Dei gloriam, ad sacri ordinis incrementum consumptis, beatam animam Romæ edidit, quem Ecclesia ad XV Februarij colit.

[10] De Vita S. Mauri a se conscripta ita meminit in Præsatione idem Faustus: Ego itaque cum longe post transitum egregij Confessoris Christi Benedicti Magistri nostri, operum mirabilium patratoris, sepulto iam beatissimo Mauro, & duobus comitibus nostris, Constantiano scilicet & Antonio, [ibi, Fratrum regatu,] ad nostrum monasterium, vltimam pene iam agens ætatem, vna cum Simplicio, iuxta mandatum B. Mauri fuissem regressus; compulsus ab omnibus Fratribus Casinensis cœnobij, de quo profecti fueramus, & præcipue a religiosissimo viro ac cum honore nominando Theodoro, qui tertius post sanctæ memoriæ Valentinianum prolixiori tempore Lateranensis congregationem rexit monasterij, historiam de vita & conuersatione siue etiam de profectione eiusdem beatissimi Mauri, [scripsit exacte Vitam S. Mauri,] necnon etiam de constructione cœnobij, quod Deo se iuuante strenue atque comptissime ædificauit, quin & de miraculis quæ per illum Dominus ad laudem & gloriam nominis sui operari dignatus est, quæ & nos ipsi coram positi oculis nostris inspeximus, altius & ab ipsa eius repetens infantia, scribere sum aggressus, ad omnium ædificationem monachorum. De veritate porro gestarum rerum & narrationis, neminem ambigere suadeo, quia multo melius de toto silere esse scio, quam aliquid friuolum confictumque narrare. [probatam Bonifacio 3,] Denique hoc opusculum beatissimo Papæ Bonifacio ostendi: quod ipse sanctissimus Pontifex approbans dignum laude duxit, suaque sancta auctoritate roborauit.

[11] Deprecor autem eos, qui hoc ad legendum sumpserint, [licet suam imperitiā ipse excuset:] ne rustico incultoque conscripta stylo fastidiant: sed potius veniam mihi tribuant, qui quamuis imperitus existerem, ac nullius prærogatiua litterariæ artis, qua inniti valerem, essem instructus, ea tamen quæ per seruum suum Dominus operari voluit, & quibus ipse interfui, silentio non sum passus abscondi: præsertim cum ad hæc exaranda, quoquo modo possem, tam fraterna caritate & deprecatione, quam non parui pendendo sanctorum virorum sum prouocatus imperio. Hæc Faustus: qui cum se ad suum monasterium redisse scribit, illud intelligit, non quod iam in Casino monte a Zotone Longobardo Beneuenti Duce erat euersum, sed quod Romæ erat ædificatum, siue Fratres ipsos Casinensis congregationis, qui Romam refugerant. Ita exponit Marcus Antonius Scipio Placentinus in Elogiis Abbatum sacri monasterij Casinensis, & alij. Romam e Gallia redisse Faustum, VVion aliiq; antea citati consentiunt, licet apud Casinum agi præcipue eius memoriam significent.

[12] Sigebertus Gemblacensis lib. de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 32, Faustum Vitam S. Mauri descripsisse tradit. Petrus de Natalib. atque antea citati Maurolycus, Greuen, Felicius, etiam S. Benedicti composuisse Vitam volunt. Nobis hoc non liquet. Fatetur Odo Abbas Fossatensis in prima Præsatione ad historiam Translationis S. Mauri nu. 3, se [an & S. Benedicti Vitā scripserit, incertum.] reperisse in sportula cuiusdam Clerici, qui Petrus, vt asserebat, vocabatur; quique ante biennium, vt fatebatur, Romam ex pago Abrincatino, de loco sancti Angeli Michaëlis, qui Ad duas vocatur Tumbas, perrexerat, quaterniunculos nimia pene vetustate consumptos, antiquaria & obtunsa olim conscriptos manu, Vitam B. Benedicti, ac quinque discipulorum eius continentes, Honorati videlicet, Simplicij, Theodori, Valentiniani atque Mauri: quos vix emeruit datis non paucis redimere nummis. Et quia tam inculto sermone, quam vitio scriptorum deprauati videbantur, Vitam B. Mauri, [S. Mauri interpolauit Odo Ab.] prout potuit, corrigere satagens, viginti dierum plus minus consumpto labore, salua fide dictorum ac miraculorum inibi repertorum, sicut nunc habetur, apertiorem eam legentibus reddidit atque expressit. Maiorem sane a curiosa posteritate gratiam iniuisset Odo, si edidisset vt repererat: aut si quid addere cupiebat, id alio commentario præstitisset. Quid aliis quatuor Vitis factum, an neglectæ ab Odone, postea perierint, an vspiam in vetustis codicibus lateant, augurari haud possumus: neque an earum auctor Faustus fuerit. Vita certe S. Benedicti alia videtur ab ea quam S. Gregorius lib. 2 Dialogorum edidit, neque enim hæc poterat Odoni esse ignota. Petrus Diaconus in libro de viris illustrib. Casinensibus (nuper Romæ edito cum egregiis annotationibus Ioannis Baptistæ Mari) cap. 2 non recenset præter S. Mauri Vitam aliam vllam Fausti lucubrationem. Ita porro illic scribit: Faustus eiusdem Patris (Benedicti) discipulus, septennis in Casino oblatus, & a sanctissimo Benedicto cum Mauro Casinensi Præposito in Gallias directus, post suam reuersionem, B. Mauri Vitam ex iussione Abbatis Theodori lucidissime valde composuit. De Fausti scriptis & ætate quæ tradit Gerardus Ioannes Voßius lib. 2 de historicis Latinis cap. 24, quæque Ioannes Baptista Marus in Annot. ad Petri Diaconi cap. 2 iam citatum, omnino solida sunt.

DE S. DECOROSO EPISCOPO CAPVANO IN CAMPANIA

CIRCA AN ⅠƆCXC.

Commentarius præuius.

Decorosus Episcopus Capuanus in Campania (S.)

Avctore G. H.

[1] Ecclesia Capuana in Campania veneratur XV Februarij S. Decorosum, suum olim Episcopum: cuius in Martyrologio Romano hoc extat testimonium: Capuæ S. Decorosi Episcopi & Confessoris. [S. Decorosi cultus sacer,] Eadem habentur apud Michaëlem Monachum in Sanctuarij Capuani Kalendario tertio, quarto & quinto; in hoc additur Duplex, in prioribus nouem lectionum. Est tertium Kalendarium desumptum ex MS. Thesauro Capuano charactere Longobardico, alia ex aliis antiquis MSS.

[2] Acta eiusdem S. Decorosi aliqua edidit dictus Michaël Monachus, [Acta,] quæ in nouem Lectiones distributa in Officïo Ecclesiastico ad Matutinum solebant recitari. E quibus Vitæ epitomen edidere Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ & Ludouicus Zacconus de Vitis Sanctorum Italice editis. Oratio sequens ab eodem Monacho ex dictis Breuiariis edita, eius sepulturam indicat: Propitiare, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, [sepultura:] per huius S. Decorosi Confessoris tui atque Pontificis, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, vt eius pia intercessione ab omnibus semper protegamur aduersis.

[3] In Actis S. Rufini Episcopi Capuani, qui colitur XXVI Augusti, hæc de S. Decoroso leguntur apud eumdem Monachum lect. 2. Temporibus Iustiniani Minoris Imperatoris, filij Constantini, [eius tempore cœmeteria exculta,] sub Sergio Papa atque Grimoaldo Duce Longobardorum, erat quidam religiosus valde, nomine Decorosus, in Sede Capuanæ Ecclesiæ Episcopus Huius siquidem tempore cum religiose a Longobardorum gente cœmeteria excolerentur, contigit vt in Martyrologio seriatim nomina Sanctorum exquirerent; & inuenta sunt hoc modo duorum Sanctorum nomina scripta: Octauo Kalend. Septemb. natales S. Rufini Confessoris, & vno intermisso die, [martyrologia discussa,] quod est sexto Kalend. Septemb. natales S. Rufi Martyris. Hactenus ex Vita S. Rufini, qui ad dictum diem reperitur in antiquioribus Martyrologiis MSS. S. Hieronymi, Richenouiensi, aliis. At Rufus paßim in omnibus Martyrologiis inscriptus est. Vixit cum S. Decoroso S. Barbatus Episcopus Beneuentantis, in cuius Vita infra XIX Februarij danda hæc leguntur: Quamquam Longobardi lauacro baptismatis se simularent perfundi, [Longobardi emendati.] tamen despicabilis error illorum amentia corda satis suffocata tenebat: quem errorem vt S. Barbatus Beneuenti, ita Capuæ S. Decorosus laborauit excellere luculentis & mellifluis sermonibus, vt infra Acta vocant.

[4] S. Decorosum triginta vel etiam amplius annos in Episcopatu vixisse affirmandum censet Monachus, ab anno circiter ⅠƆCLX ad annum ⅠƆCXC. Nam & in Actis S. Rufini, [Fuit Episcopus sub Grimoaldo Duce,] & in Vita eius, traditur Episcopus fuisse sub Duce Grimoaldo, quem ex Duce creatum esse Regem Longobardorum anno ⅠƆCLXII aut sequente diximus IX Februarij ad Vitam S. Sabini Episcopi Canusini § 10 num. 60. Habita ab S. Agathone Papa contra Monothelitas Synodus Romæ anno ⅠƆCLXXX, centum & quinquaginta Episcoporum, [interfuit Synodo Romæ an. 680,] inter quos post S. Barbatum decimus tertius subscribit S. Decorosus epistolæ ex hac Synodo ad Constantinum Imperatorem, Heraclium & Tiberium Augustos missæ, quæ refertur actione quarta sexti Concilij Oecumenici eodem anno ⅠƆCLXXX mense Nouembri inchoati: vbi hæc S. Decorosi subscriptio habetur: Decorosus gratia Dei Episcopus sanctæ Ecclesiæ Capuanæ prouinciæ Campaniæ, in hanc suggestionem, quam pro Apostolica nostra fide vnanimiter construximus, similiter subscripsi. [vixit adhuc sub Iustiniano II & Sergio Papa.] Græce Δεκόρωσος appellatur. Dicto Constantino succeßit anno ⅠƆCLXXXV filius eius Iustinianus II, ob præcisas dein nares Rhino: metus a posteris appellatus, quo imperante creatus est Sergius Papa XXVI Decembris anni ⅠƆCLXXXVII, sub cuius Pōtificatu mortuus creditur S. Decorosus.

VITA
Ex antiquo Breuiario edita a Michaële Monacho.

Decorosus Episcopus Capuanus in Campania (S.)

BHL Number: 2117

Lect. 1

Commendabilia Sanctorum trophæa, & Christi gesta fortium athletarum, factaque victricia memoratu digna venerabili, ad imitationem animos prouocantia infirmorum, [Prologus.] non sunt aliquatenus reticenda, iuxta Psalmigraphi celebris dicentem versiculum: Annuntiaui iustitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. [Psal. 39: 10] Nec non iuxta illud Tobiæ misericordis elogium adstruentis: Etenim secretum Regis abscondere bonum est: opera autem Dei reuelare & confiteri honorificum est. [Tob. 12. 7]

Lect. 2

Ideo huius Confessoris almifici, & egregij Antistitis Decorosi vitam celebrem recensendo, [S. Decorosus laude dignus;] Fratres carissimi, iubilationibus ouantes mentaneis, sincerisque prȩcordiorum affectibus, & indefessis laudum præconiis iocundemur. Hæc est enim dies, in qua sancta Mater Ecclesia multiplici exultatione tripudiat huius recolendo festum: cuius exemplis & verbis multifariis supernorum ciuium participem se esse cognoscit.

Lect. 3

Beatus igitur Decorosus Capuanæ vrbis indigena, qui non tantum fuit nomine Decorosus, sed opere & sermone. Fuit quippe caritatis obseruator inuictæ, cultor fidei, [virtutibus ornatus,] spei sectator, pietatis alumnus, zelator iustitiæ, prudentiæ norma, temperantiæ forma, & veræ titulo fortitudinis insignitus: largus pauperibus, hospitibus gratus, orphanorum ac pupillorum & certa protectio viduarum.

Lect. 4

Residebat enim in Ecclesia Capuana idem B. Decorosus Episcopus & Antistes Christi, temporibus Iustiniani minoris Imperatoris, filij Constantini, [seculo 7 floret:] ex parte Constantino sub Papa Sergio Romanæ Ecclesiæ & sub Grimoaldo Duce gentis Longobardorum. Erat enim B. Decorosus valde religiosus ac timens Deum, qui cum quadam die staret in cella sua solus, & cum Deo oraret, subito factus est eiulatus & clamor maximus ante fores ecclesiæ beatorum Martyrum Stephani & Agathes.

Lect. 5

Ad cuius clamoris strepitum de cella exiens, quæsiuit humiliter quidnam hoc esset. [accipit a matre puerū moribūdum,] Illico sibi quædam mulier occurrit, cuius filius graui arreptus incommodo, & ad extrema quasi deductus, tandem pro mortuo habebatur. Quæ anxia & plena doloribus de graui eius filij statu, a S. Decoroso Episcopo diligenter cœpit inquirere de Translatione corporis B. Rusini Capuani Episcopi & Confessoris, prædecessoris sui, facta per ipsum de loco, in quo id condiderat.

Lect. 6

Qua per manum apprehensa, ad tumulum, in quo eiusdem S. Rusini erat conditum corpus, perrexit cum ea, ipsius filium quasi defunctum secum ferens. Et cum vehementi gemitu & eiulatu ante altare sancti Protomartyris Stephani iuxta locum, vbi tumulatum fuerat ipsius S. Rusini corpus, puerum posuere prædictum, [iuxta tumulum S. Rufini deponit,] & clausis ianuis, quæ ante ipsum consistebant altare, præsati pueri mater, intus ecclesiam degens, orabat.

Lect. 7

Beatus autem Decorosus orans foris stabat, & dum aliquantisper expectarent, [orat,] sollicita mater plorans & eiulans videre voluit, quid de filio esset actum: & cum appropinquaret loco, in quo ipsum posuerat, vidit eum ambulantem & ambientem altare sancti Protomartyris Stephani, [reddit sanū matri,] & per manum eum apprehensum ad B. Decorosum hilarem perduxit & sanum.

Lect. 8

Demum mater sciscitata est Decorosum, quid de filio esset factura. Cui B. Decorosus respondit: Vade & educa eum vsque ad tempus conueniens, [monet Deo offerendū:] & ad illum seruiturum reduc, a quo hilarem & sospitem assumpsisti. Et mulier facto vale, cum filio ad propria remeauit, & sic in caritate Dei & proximorum dilectione perseuerans, soli Deo vitam finire gaudebat.

Lect. 9

Cumque iam dictus Antistes Decorosus, vt per cuncta laudabilis, quodam die Dominico loca sancta ex consuetudine circumiret, ascendens pulpitum, [concionatur:] sermonem ad populum fecit mellifluum ac etiam luculentum. Quo expleto syncopi cordis sibi superueniente, statim ad cælum extensis brachiis, manibusque complosis, Saluatorem omnium collaudabat, dicens: Magnus es, Domine Deus noster, magnus & mirabilis, cuius magnitudinis non est finis. His dictis, [sancte möritur.] conuersus ad Clericos suos, ante altare Domini in pace & tranquillitate obdormiens, spiritum Altissimo commendauit.

DE S. WALFRIDO ABBATE MONTIS VIRIDIS IN ETRVRIA

CIRCA AN. ⅠƆCCLXV.

Commentarius præuius.

Walfridus Abbas Montis-Viridis in Etruria (S.)

G. H.

[1] Mons-Viridis Etruriæ oppidum, inter Volaterras & Populonium, quod vulgo Plumbinum dicitur, videtur suum debere primordium monasterio Palatiolo, [S. VValfridi Vita scripta] quod modo dicitur in Monte-Viridi situm, modo secus Viridem-Montem positum. Abbas huius monasterij primus, seu fundator, fuit S. Walfridus XV Februarij vita mortali exutus. Ei succeßit Gimfredus filius; nam relicto coniugio tam S. Walfridus, quam eius vxor vitam suscepere monasticam. Tertius postea Abbas, nomine Andreas, fuit filius Gundualdi, [ab Andrea Abbate.] quem etiam relictis vitæ huius deliciis socium conuersionis & monasticæ disciplinæ fuisse tradunt Acta S. Walfridi, quæ hic tertius Andreas conscripsit. Acta illa damus ex antiquo codice MS. celeberrimi monasterij S. Maximini prope Treuiros, [natalis 15 Febr.] quibus hic titulus erat præfixus: Vita S. Walfridi Abbatis, diciturque num. 7 mense Februario quinto decimo Kalendas Martij vitam finiuisse. Quo die in MS. Martyrologio seu Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti (quod annexum MS. Vsuardo adseruatur in monasterio S. Saluatoris Ordinis Cisterciensis) hæc leguntur: Sancti Waltfridi Abbatis monasterij Palacioli. [aliis 14 Febr.] At pridie seu XIV Februarij in MS. Florario refertur his verbis: Sancti Waltfridi Abbatis & Confessoris. Quæ etiam leguntur apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 excuso.

[2] Ioannes Trithemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti libro 3, in quo se agere de Sanctis & Canonizatis præfatur, De Sancto Walefrido Abbate caput 281 his verbis proponit: [& 17 Aprilis.] Walefridus monachus & Abbas cœnobij Palatioli (quod dudum esse desiit) vir sanctus & Deo dilectus, fertur sanctitatis magnifica reliquisse indicia, quæ studiosi lectores possunt inquirere: cuius festum agitur XV Kalendas Maij. Quo die, nimirum XVII Aprilis, Martyrologiis monasticis Wionis, Menardi & Dorganij adscriptus est: vti & Indici Alphabetico Ferrarij de Sanctis Italiæ, eiusq; Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano: vbi illud emendandum, quod Palatiolum monasterium in Belgio statuat.

[3] Quod Walfridus, ac comites sequerentur, exemplum dedit ipso tempore Rex sanctißimus Rachis, [floruit sub Langobardis] qui regno Langobardorum relicto, comaque a S. Zacharia Papa attonsa Clericus factus, & monastico habitu indutus, inter Casinenses monachos reliquam vitam exegit: vti & vxor eius Thesia, ac filia Rattruda, in extructo a se monasterio. Succeßit Rachisi anno ⅠƆCCL Aistulphus frater, cuius regni anno IV S. Walfridus ad veram pietatem conuersus, diuino se seruitio mancipauit. Mortuus vero est cum decimo anno præesset circa annum ⅠƆCCLXV. Post quem regimen monasterij triginta annis peregit Gimfredus filius, [mortuus circa an. 765.] ad annum circiter ⅠƆCCXCV, cui dein succeßit Andreas vitæ huius scriptor, qui in titulo Beatus appellatur.

VITA
auctore Andrea Abbate
ex MS. S. Maximini.

Walfridus Abbas Montis-Viridis in Etruria (S.)

BHL Number: 8792

Avctore Andrea Abb. Ex MS.

CAPVT I
S. VValfridi secularis vita: eaque relicta, monastica.

Incipit vita vel obitus Beatissimi Walfridi Abbatis, qui fuit oriundus de ciuitate Pisa, moderno tempore instituta a B. Andrea venerabili Abbate monasterij siti in Monte Viridi.

a

[1] Mvltis siquidem relationibus fateor me per experimentum cognouisse huius sancti viri miracula vel acta, quæ gesta sunt nuper in monasterio meo, & a multis relata sunt Fratribus, [Prologus.] nos vero sub breuitate, iuuante Domino, exponere conamur. Igitur illo tempore regnante b Aistolfo Rege in Italia, hoc primum miraculum relatum est nobis. Multi quidem discipuli post Patres vel suorū Magistrorum obitum remanentes, Vitam illorum vel sancta miracula ad supernum amorem describere conati sunt, quia sæpe bona audientes, vel noua miracula ad amorem Dei humana corda accendere solent. Et quosdam de multis legimus, qui talia audientes, de seculo exierunt, & Christi seruitio se mancipauerunt. Sicut c Antonius adhuc puer cum esset, & ecclesiam ingressus fuisset, audiens sanctum Euangelium legi, dicente Domino discipulis suis, d Nisi quis renuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; ipse hoc audiens, non solum res, sed semetipsum relinquens, secutus est Christum. [Luc. 14 33] Porro ista audiens, maiora horum intellexit ab ipso promissa, qui supra hæc mandauerat, vt est illud: [Matth. 19. 29] Et omnis qui reliquerit patrem, matrem, fratres, sorores, vxorem, aut agros propter nomen meū, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Iste amor illum trahit ad vitam, qui diligit vitam.

[2] Namque illo in tempore Rex magnus Haistulfus, Italiæ, Tusciæ, Spoletanæ, [Tempore Aistulphi Regis Lāgobardorū,] Beneuentanæ prouinciæ principabatur, anno regni ipsius fere plus minus e quarto antequam regnum ipsum, in manibus magnorum Regum Galliarum vel Francorum, Domino permittente. f traderetur. Fuit illis diebus quidam vir illustris Walfridus, secularis habitu, sed vir Christianissimus & timens Deum. [S. VValfridus] Qualiter autem ad summæ sanctitatis gratiam pertigisset, subsequamur: vel vnde ortus fuerit plenius indicemus. [Pisa oriūdus,] Igitur ex Tuscia prouincia ortus, de ciuitate quæ tunc Pisa nominatur, quæ antiquitus g Alfea dicta erat, pro eo quod vrbs ipsa in typo litteræ posita fuisset, quæ apud Græcos Alfa nominatur. Quamquam secularis & magnus in vita, & sua persona decorus, mente purus, fide rectus, [virtute deditus,] sermone nitidus & suauis, diuitiis locuples, in pauperibus largus, in suis misericors, in proximos fidelis, in caritate perfectus, dilectione plenus, ad iustitiam rectus, in iudicio verax, sapiens in verbis, litteris imbutus: coniugem diligens, in ea Dominicum complens præceptum, quemadmodum Apostolus dicit: [Ephes. 5. 25] Viri diligite vxores vestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam. Quæ mulier sic ab eo dilecta est, vt præter ipsam solam coniugem, numquam eum aliam fæminam nouisse manifestum sit: cui ex ea Dominus quinque filios dedit, [post susceptos 5 liberos,] qui toti perfecti, & ad summum sunt studium perducti. Nam pater vbi pompas huius seculi aspexit suum nauseare animum, [statuit vitam monasticam assumere:] mutuo inter se sua cum coniuge quærere cœperunt, vt istud triste desererent seculum, & Deum possent sequi. Sed ille pius & misericors Deus, qui ista in cordibus illorum accenderat, ipse suum per hominem ad eos misit Angelum, qui talia & horum similia in suo gerebat pectore.

[3] Nam erat quidam vir sanctissimus, nomine & opere Fortis, de insula quæ h Cyrnus dicitur, quæque vulgariter Corsica nominatur, [accipit socios Fortē e Corsica oriūdum,] & ipse nimis diues in rebus & in famulis famulabusque, qui ad eum caritatis amore sedulo venire consueuerant, & inter se inuicem de regno Dei disputantes, qualiter se in monasterio collocarent, tractabant; secuti illum qui dixit: Vbi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. [Matth. 18. 20] Tunc assumpto secum & tertio viro perfecto, cognato ipsius Walfridi, [& Gundualdum Lucensem;] qui Gundualdus dicebatur, de vrbe Luca: qui & ipse erat diues in multis facultatibus, cui vnicus erat filius, nomine Andreas, qui tertius in regimen monasterij Pastor successit. Hi tres caritate coniuncti, firmati fide, cœperunt anxie quærere, huc illucque pergere, vbi pro Diuino amore colla sua submitterent, atque alienæ se subiicerent potestati, Domino seruituri. Sed Dominus, qui tres illos coniunxit amore, illorum conspexit deuotionem: quique se solos saluare sciebant, a Domino erat futurum, vt ab eis plurimi saluarentur.

[4] [hi facta Episcopo, reuelatione] Ecce autem talia in suis cordibus tractantes, factum est vt quadam nocte dormiens i supradictus Episcopus, magnopere ducens per visionem, quasi auis volans ad locum deductus est, [ædificant monasterium;] qui nunc vsque hodie Palatiolus, secus Viridem Montem positus, dicitur, qui in prædio supradictæ personæ pertinens erat: in quo loco fontem, qui Sanctus dicebatur, reperit, qui miræ magnitudinis emanabat aquas, qui & hactenus ad Fratrum officium ibi profluit: sed illo in tempore inter k frutecta & magnis cōdendis sistebatur locis. Sed post hæc expergefactus Episcopus, omnia per ordinem retulit ad suos. Qui confestim equos ascendentes, ad locum quantocyus potuerunt, festinantes venerunt: qui locus a supradicta vrbe sexaginta fere distat miliariis. Quo cum venissent, viso loco, gaudio sunt repleti, in quo loco oraculum construxerunt ad honorem B. Petri Apostolorum Principis, eiusque ibidem recondentes Reliquias simul & multorum Sanctorum, pariter sunt ibi honorifice cumulatæ. [aliud suis vxoribus:] Quo in loco de die in diem magnum ædificauerunt monasterium sibi ipsis ad habitandum. Nam & aliud simili modo construxerunt oraculum in loco, qui dicitur Pytiliano, situm secus fluuium l Versiliam, in honore Domini Saluatoris, nec non & B. Mariæ semper Virginis & S. Petri Apostoli: & aliorum multorum Sanctorum reliquias ibidem pariter recondentes. Similiter in suo prædio longe ab altero supradicto, non minus quam octo decies miliaria, aut quinque supra: in quo monasterio suas coniuges deuotissime cum aliis nobilissimis fæminis intromiserunt, quæ sacras ac religiosas vestes per manus Sanctorum accipientes, capita sua sancto velamini submiserunt: & data sibi regula, colla regulari disciplinæ manciparunt. Et hi supradicti viri cum supra memorato Episcopo de suis facultatibus sua monasteria mirifice dotauerunt. E quibus relictis suis coniugibus, reuertentes ad priorem cum gaudio refestinant locum. Hæc videntes de suis parentibus multi seculum cœperunt relinquere, & monasterio se sociare.

[Annotata]

a Hic titulus a posteris adiunctus videtur, & forte ab eisdem Vita paullulum contracta.

b Imperauit Aistulphus Rex Longobardorum ab an. 750 ad 756.

c Vitam S. Antonij dedimus 17 Ianuar.

d In Vita hæc sententia legitur: Si vis perfectus esse, vade; vende omnia, quæ cumque habes, & da pauperibus, & veni, sequere me, & habebis thesaurum in cælo. Matt 19. 21

e Anno Christi circiter 754.

f Anno 774, quando Carolus Magnus Desiderium Regem, Aistulphi successorem, cepit, atque in Galliam abduxit.

g

Pisam cognomento Alphæam dici apud Virgilium lib. 10 Æneido, v. 179 legimus his verbis:

Hoc parere iubent Alphææ ab origine Pisæ,
      Vrbs Hetrusca solo.

Certe Plinius, Solinus aliiq; Pisam conditam volunt a Pisanis Græciæ populus, qui e Pisa Achaiæ castello, quod Alphæo alluitur fluuio, traduntur aduenisse.

h Plinius lib. 3 cap. 6 tradit Corsicam a Græcis Cyrnon appellari. Ita & Græci, Diodorus lib. 5, Dionysius in Περιηγήσει, Procopius, Eustathius, Stephani epitomator aliiq; a Cluuerio indicati.

i Hinc patet Vitam hanc contractam, cum in ea Episcopi illius ante non sit mentio facta.

k Potius fruteta, vel fruticeta, legendum.

l Versilia fluuius Etruriæ, inter Lucensem & Genuensem ditionem mari illabitur, vbi locus Mostrone, forte ab antiquo monasterio nomen sortitus est.

CAPVT II
Præfectura monasterij, mors, sepultura.

[5] Factus est prædictus Walfridus Abbas, habens secum sanctam regulam, [S VValfridus fit Abbas] seu & Magnum peregrinum, monachum ex monasterio S. Vincentij, doctum, & miræ conuersationis virum: qui ei & Fratribus disciplinæ magnum præbuit exemplum. Cœpit prædictus Abbas miræ vitæ cursum peragere, sanctæ conuersationis habitum custodire, curā monasterij gerere, suam & Fratrum animas custodire. [60 monachorum:] Et quidem non post multum tempus tanta de illorum conuersatione sanctitatis exiit opinio, vt pene infra paucos annos, non minus quam fere sexaginta efficerentur monachi. Sed cum ipse sanctissimus Pater in multis se affligeret ieiuniis & orationibus seu vigiliis; malignus spiritus affuit, & eum magnis impugnationibus de spiritu fornicationis stimulare cœpit. Sed miles Christi, qui hæc patiebatur, amplius pugnare cœpit, & suis spiritualibus Fratribus confiteri. [diuinitus accipit donum castitatis.] Hæc agens Deum fortiter rogabat, vt a se impugnationem hanc repelleret, & vitium pollutionis a sua carne abscideret. Et ecce quadam nocte Angelū ad se venire conspiciens … confestimque pugna ab eo recessit: & vltra suæ carnis pollutio nulla fuit vsque dum seruus Dei vitam finiret. Cui dum plene sex annis vixisset, hoc testatus est: sed in vita sua patefacere noluit, cauens ne vana gloria in eius corde adscenderet, & causam sui certaminis perderet. Veniens itaque ad exitum vitæ discipulis narrauit miraculum: vt tali in Patre facto signo esse firmi deberent discipuli in Domino.

[6] Iam vt cœpimus fateri, iuuante Domino, in suo seruo facta miracula vsque ad finem vt valemus integre fatebimur, dicente Domino per Prophetam: [Psal. 80. 11] Aperi os tuum & ego adimplebo illud. Iam dictus Pater non minus secum, quam sexaginta fere habens monachos, prudentes & perfectos in Dei seruitio, contigit vna cum Fratrum consilio, vt vnus ex filiis suis, plus a patre dilectus, [Gimfridus filius, fuga elapsus,] Gimfridus nomine, qui supra adhuc infantulus a parentibus Ieronymus vocabatur, ad Diaconatus honorem perduceretur. Quo perductus aliquādiu mansit: deinde ad Presbyterij peruenit honorem. Cui graue cum esset onus portare, instigante diabolo, fugam petiit. Monasterio egressus secum homines, caballos, chartas monasterij abstulit. Pater vero more solito ad vigilias surgens, filium requirens, vt solitum sibi fuerat obsequium præstare, non inuenit. Intelligens autem quod fecerat, expletis vigiliis matutinisque laudibus iam clara die, orto iam sole cum Fratribus residens, more solito sanctam lectionem legit, & verbum prædicationis suis discipulis fecit. Inter hæc quid de filio eadem nocte contigisset aperuit. Nam electos de Fratribus viros prudentes post filium misit, vt si possent eum ad monasteriū reducere deberent. [illo orante amittit partem digiti:] Qui pater plus animam quam affectum filij sitiebat, & filium deplorans orationemque faciens, vt suum sibi Dominus filium redderet, precabatur. Nam factum est vt ipse die tertio inter Fratres residens, irato animo dixisset filio nominatim. Quia turbasti me, fili Gimfride, & te Dominus turbet: & tale in te signum ponat, quod, quoad vsque vixeris, ante oculos habeas. Et tunc eadem die, eadem hora a militibus comprehensus, secundus eius digitus manus dexteræ fere medius ei amputatus est, qui quamdiu vixit ita permansit. Et ipse quidem cum Fratribus, qui eum sunt persequuti, domum rediens, colligentesque diem vel horam, [redit, dein Abbas 2 factus:] factum esse repererunt, quando pater per commotionem animi contra filium irascebatur. Et tamen ipse post patrem magnus & egregius Pastor effulsit: & regimen monasterij triginta annis peregit. Et hoc Dei pietas fulsit, vt in se ipse cognosceret, qualiter in aliis sibi commissis misereri debuisset, sicut de Petri Apostoli legimus negatione, qui Pastor Ecclesiæ futurus erat, & reliqua.

[7] Sed quando voluit Deus seruum suum a labore quiescere, sicut ipse promisit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos reficiam, ei de suo obitu voluit indicare. [Matth. 11. 28] [VValfridi mors & sedes in cælo parata, alteri reuelata.] Nam cuidam de suis Patribus per Angelum contigit, vt quasi in excessu mentis ad paradisum deductus sit, sedes aureas vel gemmatas multas ibidem aspiciens; alias vacuas, & alias in se sessores habentes. Sed de vna quidem, quam inter vacuas sedes plus omnibus speciose fabricatam esse conspexerat, Angelus ait: Vides hanc sedem præ ceteris speciosam? Abbati tuo Walfrido debetur: & in Pascha præsenti veniens ipse super eam sedere debet. Sed cum hæc Pater audisset, expauit dicens: Et quis mihi hanc rem credere potest? Et Angelus ait ad eum. Hoc erit signum quia monachum talem in Corsicam direxistis, & Clericus ille, quem secum habuit, defunctus est, & damnum maximum pertulit, quia ipse in aquis interiit. Et Presbyter in se rediens, omnia Abbati suo retulit: & infra paucos dies nuntius venit, & sicut Presbytero per visum reuelatum fuerat, de Clerico contigit. Nam mense Augusto hanc visionem Presbyter vidit: Abbas vero mense Februario, quinto decimo Kalendas Martij vitam finiuit: vt sedem acciperet, quæ per Angelum in Presbytero ei fuerat reuelata.

[8] Factum quippe est, vt a decimo veniens in anno, postquam erudierat monachorum agmen, [Aeger adhortatur Fratres:] non minus quam sexies decem monachos, ipse vero dolore lateris attactus, die septima ad se Fratres conuocans, & eos docens de verbo vitæ & regno Dei, & in se factum miraculum narrans; quod in vita latuit, in morte aperuit: vt de morte Magistri fisi in Domino essent discipuli, [statuit de sepultura:] & Fratribus præcepit dicens: In medio claustro monasterij ibi me sepelite. Nam tabulam insertam cera ferri sibi iussit: in qua tabula ipse suis manibus sepulchrum designans, & super sepulchrum modicum cœnaculum, in quo cœnaculo in vtrasque partes arcus haberentur: vt transeuntes Fratres sui memoriam fecissent. [sūpto Viatico obit:] Hæc explens & Fratres singillatim exosculans, benedicens iussit sibi corpus Domini nostri Iesu Christi afferri. Quo accepto gaudens & gratias agens, orationem fudit: [auditur cælestis musica.] Fratribusque benedicens, sancta illa anima carne soluta est. Factumque statim est vt spiritum emisit, tanta eadem hora Angelica psalmodia psallentium audita est, vt non solum a Fratribus audiretur, verum etiam a pastoribus ipsius monasterij, animantia foris pascentibus, audiretur: sed & nobiles homines non minus longius a monasterio positi, quam pene triginta miliaria, se has laudes audisse testati sunt: & tam diu illa psalmodia permansit, donec penitus corpus sancti hominis sepulturæ traderetur. Nam completo a Fratribus funeris officio, psalmodia recessit. Sed quid ad eius sepulchrum Domino annuente post euenerit, indicemus.

[Annotatum]

a Circa annum 764 aut sequentem.

CAPVT III
S. VValfridi miracula post obitum.

[9] [S. VValfridi patrocinio curantur, dolor dentium,] Monachus quidam erat, nomine Adhelmus, magnus vita, qui nimium dolorem dentium suorum patiebatur, qui dormire nec cibo aliquo vesci poterat, ad sepulchrum Sancti veniens, ibique corruens eum rogare cœpit, vt sibi remedium præstaret. Inter hæc sopori deditus monachus, & prædictus Pater apparens dixit: Herbam, quam primitus foris sepulchrum meum repereris, eam carpe & bibe: & sanus efficieris. Ipse euigilans, extra exiens, herbam inuenit; quæ verbago appellatur, quæ a multis septemneruia vocatur: eamque colligens & in mortariolo terens, vino mixto bibit: qui statim vt eam accepit, ab eo dolor recessit, & molaris in suo permansit loco.

[10] Contigit etiam & alia vice, vt quidam vir iuuenculus monachus, quem nomine & facie scimus, nam Nūcius dicebatur, [febris,] vexaretur acriter a febribus, qui pene ardere in suo corpore putabatur: sed nocte surgens, vt potuit, ad sepulchrum hominis Dei venit, eumque cum iuramento rogabat, dicens; vt si sanctus Dei esset, sibi auxilium præstaret. Qui diu in terra prostratus, & sepulchrum exosculans, de terra surgens, ambulare cœpit, iam ad lectum sanus rediens, nec vlterius illa febris eum inuadere præsumpsit. Qui mane surgens, quid sibi contigisset, Fratribus omnibus indicauit. Igitur Abbas, qui tunc monasterio præerat, cuius superius mentionem fecimus, dilectissimus inter sancti hominis filios Gimfredus, magnus vita, & sapientia doctus, cum hæc tanta miracula de Patre agnouisset suo, cognoscensque ex Deo esse, conatus est aliquos philosophice factos versiculos, ad laudem ipsius superius sepulchrum in pariete describere. Sed mox vt gradus adscendit & scribere cœpit, illico a febribus correptus recessit: sed a febre liberatus, iterum rescribere voluit: sed tunc maiores in eum febres expressæ sunt. Intelligens ergo, quia Pater in hac vita vanam fugit gloriam, ita post mortem, non sibi placere: ita ab eo correptus est scriptor, & post hæc vlterius scribere non præsumpsit. Sed ipse Pater habens apud Deum meritum, virtutes operari non cessat.

[11] Frater quidam erat vir religiosus, qui grauem renum dolorem patiebatur. [dolor renū:] Qui vt potuit ad sepulchrum hominis Dei venit, psallere cœpit, eumque anxie rogare, vt sibi adiutorium præstaret: & a renum dolore, quem patiebatur, liberaret. Qui stans in oratione defixus in terram se deiiciens, sursum deinde se eleuans iam sanus, & absque vllo dolore a sepulchro egressus est.

[12] Præterea Frater quidam erat, qui suæ negligentiæ vsu ducebatur, & nocturnis vel meridianis temporibus extra cucullam illicite iacere præsumpsit, [ab eo apparente monachus obiurgatus cæditur:] eique per visum apparens fortiter increpauit: & vbi suam haberet cucullam inquirebat. Et dum ipse per somnium vbique quasi angustians cucullam quæreret, ab eo ferula quam tenebat manibus cæditur, & sic fortiter, ac si verius ab aliquo cæderetur. Nam mane surgens Fratribus narrauit: Abbatem, qui preerat, veniam petiit, cum iuramento affirmans, quod sic omnia sui corporis membra dolerent, quasi verius acriter verberatus fuisset: & a die illo hoc vitium monachus penitus vltra nō incurrit, vt Pater, qui viuens eorum curam gerebat, mortuus apud Deum semper de eorum salute curam haberet.

[13] Nam verum hoc esse sanctissimo de Patre quod narramus, vt curam animarum Fratrum tam mortuus quam viuens haberet, vel de sanctitate & merito apud Deum, non dubitet quisquam. Monachus quidam ex eius monasterio defunctus est: sed negligentem quia duxit vitam, pœnalibus deputatus est locis. [alius e pœnis purgatorij liberatur:] Infra paucos itaque dies, quidam secularis homo vicinus monasterio, qui etiam eiusdem pertinens erat, sed simplex & rusticus, contigit vt moreretur: qui de corpore exiens, ad paradisum deductus veniens, sanctissimum Abbatem cum monacho transire velocius conspexit. Qui se ducentes interrogans dixit: Vt quis ille esset sibi innotescerent, eique aiunt: Iste est Abbas Walfredus Sanctus. His verbis inter se conferentibus, ipse iam rediit hilari vultu gaudens. Cum hæc secularis ille aspiceret, dixit vbi fuisset, & quid fecisset inquisiuit. Cui supradicti sui ductores dixerunt: Monachus ille, qui modo ex eius monasterio defunctus est, pro suis delictis inter tormenta est deputatus. Pro hoc sanctus Abbas Dominum deprecatus est, vt sibi eum concederet, a pœnalibus locis erueret, & ad Sanctorum consortium monachorum suorum secum in paradiso sociaret. Pro hoc ipse Pater lætus regreditur: quia secum monachus qui perierat reducitur. Et secularis ille ad corpus rediens, hæc omnia ad quosdam monachos retulit, affirmans quod sic certius vidisset: & quādiu vixit ita tenebatur.

[14] Manent vsque hodie duo cœnobia, ab eo constructa puellarum atque virorum: in quibus quotidie ampliatur numerus Fratrum atque Sororum ad laudem Domini nostri Iesu Christi. Sed qualiter amplietur numerus Fratrum & Sororum, [Monasteriorum VValfridi incrementum.] & salua consistant ipsa monasteria, vel cuius sint meriti apud Deum omnipotentem, crebrius est reuelatum a Domino quibusdam Fratribus. Nam de numero Fratrum & Sororum quod sint ampliati narrabimus. Sex decies, vt supra legimus, fuisse in tempore primi Abbatis homines sanctos, interito vero Abbate, cuius superius mentionem fecimus, non minorem ibidem manere numerum monachorum, quorum bis octo decies numerum esse cognouimus. Et in alio supradicto monasterio fȩminarūm, non minus quam nouem fere decies, & supra illas quæ illic effectæ sunt monachæ. Similiter & tertia manens in Abbatissæ officio. Nam vt præfati sumus superius: saluationem de prædictis monasteriis narremus. Monasterium illud virorum positum quidem longius a mari videtur: pene miliaria triginta a portu qui Populonius dicitur, vbi corpus quiescit humatum a S. Ceruonij Confessoris atque Pontificis, & de alia parte longe a mari, fere plus minus miliaria duodecim: in quo nullus reperitur portus in quo se naues saluare possint: & ipsa via quæ ascendit ad monasterium arcta & angusta nimis videtur. Et illud aliud monasterium non plus a mari longius videtur manere, quam duo miliaria ad radicem montis positum, eminens supra fluuium Versiliæ. Sed sic clausæ manent ipsæ sorores hactenus, vt nec vna ex illis postquam intrauerit possit exire: sed illic in claustro sui monasterij vt defuncta fuerit sepelitur.

[15] Contigit autem tempore Karoli Cæsaris Augusti, nec non & Pontificis b Leonis vrbis Romæ, [contra Mauros piratas,] quod gens nefandissima Maurorum ex Mauritania cum classe multa exiret, & per marinas aquas iter habens, huc illucque per c insulas pergeret, Ecclesias & aras Dei suffoderunt & igni cremauerunt & captiuos multos deduxerunt: sed & de illis Francis & Langobardis multi interierunt. Sed nec sic erubescebant filij scelerati, & insonuerat illorum terror & malitia in longinquis regionibus, in tantum vt prædicti Fratres & Sorores de monasteriis egredi debuissent. Sed omnipotens Deus, qui saluat confidentes in se, ipse cuidam Fratri de ipso monasterio voluit per suum Angelum reuelare, quid Abbas agere cum Fratribus debuisset. Erat quidam Frater, [iussi cælitus ad sepulchrum S. VValfridi confugere,] qui in obedientia sibi iniuncta extra monasterium manebat longius non minus quam decem miliaria ad Ecclesiam B. Iacobi fratris Domini: cui per visum quidam senex splendidissimus, vultu prȩclarus, ante spatium noctis mediæ ad lectum stetit, eique dixit: Surge & quantocyus potes ad monasterium perge: quia Abbas cum Fratribus magnam pro Mauris illic ducit tristitiam. Et ad hæc Frater ille respondens, ait: Certe, Domine, verum est. Et iterum ad eum Angelus ait: Vade, dic Abbati tuo & Fratribus vt cuncti pariter cum letaniis pergant ad sepulchrum Walfridi Abbatis, & ipsum deprecentur, vt pro vobis apud omnipotentem Dominum intercedat, quia tale eius est meritum apud Deum, vt si ipse pro vobis intercesserit nullus vobis Maurus nocebit. Hæc dicens disparuit. Monachus vero surgens, Ecclesiam ingressus est, &, pro vt potuit, suum officium fecit. Quod complens, mox equum ascendit, & quam cito potuit, ad monasterium venit, Abbati suo omnia retulit per ordinem. Abbas vero hæc audiens, flere cœpit præ gaudio: & Fratribus præcepit statim letanias agere, sanctum Euangelium, Cruces cum Reliquiis sanctis secum omnes deducere: & ad sepulchrum hominis Dei venire: & diutissime illuc cum fletibus Dominum deprecari, & ipsum sanctissimum Patrem inter Sanctos inuocare, [eum inter Sanctos inuocant,] vt intercessor pro illis existeret: quatinus a supradicta tribulatione fierent securi. Peracto itaque die illo officio, alio die compleuerunt similiter: tertio vero die fecerunt iterum similiter.

[16] Sed cum omnes primo mane ad sepulchrum hominis Dei venirent, letanias facerent, de cælis emissa tonitrua conspexerunt, & cȩlum contemplantes, arcum eadem hora apparuisse viderunt: sed quid hæc signa significarent nesciebant. Completa letania, eadem die & eadem hora nuntius venit, qualiter Mauri illi qui se monasterium prædaturos censuerant interfecti sunt. Nam ter quaternas naues plenas hominum numero sexcentorum septuaginta, qui ad portum venerunt d Populonium, Deo contrario sibi, volentes venire monasterium destruere, sed omnipotens Deus, qui seruis suis pridie antequam quid facere deberent, innotuerat, vt scriptum est: Et in seruis suis consolabitur. Sic a Deo electi, [& pauci Mauris cæsis victores fuere.] non plusquam quadraginta pugnatores homines inuenti sunt, qui illis nefandissimis resisterent, ne venire possent ad monasterium. Sed eodem die, quo ipsi ad prælium procedere debuerant, Fratres omnes ad sepulchrum Walfridi venerunt, cœperuntque omnes letanias facere, & ipsum inter Sanctos Dei attentius inuocare, videruntque subito de cælis emissa tonitrua, & arcum apparuisse super eos, qui in certamine steterant contra eos. Pugnauerunt enim ipsi a prima hora diei vsque fere septimam: & ceciderunt ex Paganis vulnerati non minus quadringenti octoginta, & reliqui qui in nauibus remanserant fugerunt: etiam & de ipsis cum nauibus plurimi perierunt. De Christianis autem hominibus nec vnus quidem cecidit neque læsus fuit: sed omnes ouantes de triumpho, cum illorum spoliis & armis ad suas redierunt domos: agentes Christo gratias, qui suis cultoribus talem dignatus est dare victoriam, & suorum famulorum, monachorum videlicet monacharumque animos a timore impiorum liberare meritis & intercessionibus beatissimi Walfridi, sicut Fratri illi per suum Angelum reuelare dignatus est Iesus Christus Dominus noster, cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Colitur S. Cerbonius 10 Octob.

b Est hic Leo III, qui Carolum Magnum an. 800 Imperatorem coronauit, mortuus an, 816.

c Mauros piratas anno 809 Corsicam insulam diripuisse traduntAnnales Francorum Loisoliani, Bertiniani, Eginhardi, & Vita Caroli Magni auctore incerto.

d In iisdem Annalibus dicitur Populonium ciuitas maritima eodem an. 809. a Græcis, qui Orobiotæ vocantur, depopulata. Sed Abbas Andreas, qui tum vicino monasterio præerat, id melius scire potuit, nisi aliæ & distinctæ sint incursiones.

DE S. COLVMBANO ABBATE, INCLVSO GANDAVI IN FLANDRIA.

AN ⅠƆCCCCLIX

[Commentarius]

Columbanus Abbas, Inclusus Gandaui in Flandria (S.)

Avctore G. H.

[1] Varij apud Hibernos seu Scotos fuere Columbæ, Columbani, Columbini, doctrina ac sanctitate conspicui. Is, de quo hic agimus, honores fugiens, in Flandriam venit, [S. Columbanus Gandaui inclusus] atque in cella inclusus vitam sancte peregit. De eius aduentu hæc pauca extant ex MS. codice cœnobij S. Bauonis apud Sanderum lib. 4 rerum Gandensium: Anno ⅠƆCCCCLVII Columbanus Abbas Hiberniensis, vir sanctissimus inclusit se in cœmeterium Gandensis cœnobij IV Nonas Februarij, [an. 957] [2 Febr.] sanctam ibidem ducens vitam. Ad quem diem de eo agunt Molanus in Natalibus SS. Belgij, Sanderus in Hagiologio Flandriæ, Menardus in Martyrologio Benedictino, Gazæus in Vitis Sanctorum & tabulis sacris SS. Belgij, Colganus in Actis SS. Hiberniæ, [quo & Martyrologiis inscriptus, aliis 13 Febr.] aliiq;.

[2] Henricus Fitzsimon in Catalogo SS. Hiberniæ natalem eius statuit XIII Februarij. Dempsterus in Menologio Scotiæ inscripsit eodem die S. Columbanum Abbatem Sutrij, cognomento Reclusum, cum magna, vt ad eum diem inter Omissos monuimus, in paucis verbis confusione. Fuit S. Deicolus, seu Deicola, Abbas Lutrensis in Burgundia, quem Sutrensem Abbatem appellat Wion ad XVIII Ianuarij, quo die eius Acta dedimus, in quibus frequens mentio fit S. Columbani, seu Columbini, de quo Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani ad XIII Septemb. ista scribit: In minori Britannia S. Columbini Abbatis Sutrensis, discipulique & successoris S. Deicolæ. Maiori mendo Dempsterus, Lutrensi, istis Sutrensi, Columbino coniungit Columbanum, cognomento Reclusum, quem hunc innuit eumdem esse qui Gandaui reclusus fuit, dum Molanum citat qui de eo non XIII, sed II Februarij agit.

[3] De obitu S. Columbani hæc leguntur in eodem codice MS. apud Sanderum: [mortuus an. 959] Anno ⅠƆCCCCLIX Columbanus Abbas, vir sanctissimus, & Gandensis ecclesiæ S. Bauonis inclusus, in ipso cœnobio Gandensi obiit, qui in crypta B. Mariæ ante altare B. Andreæ parum remotius sub arcu lapideo sepultus requiescit. Eadem ex eodem Chronico contractius habent Rosweidus & Mudsardus in Annalibus Ecclesiasticis Belgicis sermone Belgico editis, Molanus aliiq;. Obitum autem S. Columbani in libris Rubeæ-vallis notari XV Kalend. Martij, [25 Febr.] id est XV die Februarij monet Molanus supra, & Rayßius in Hierogazophylacio Belgico, agens de Cathedrali S. Bauonis apud Gandenses ecclesia: quamquam non in eius ecclesiæ vel cœmeterio inclusus vel crypta sepultus fuit Columbanus; sed eius quæ tunc S. Bauoni sacra erat, vbi postea arx est ædificata.

[4] Extat Proceßionale ritibus Romanæ Ecclesiæ accommodatum, iussu & auctoritate Mathiæ Houij Archiepiscopi Mechliniensis concinnatum, atque editum Antuerpiæ typis Plantinianis anno ⅭⅠƆⅠƆCII, idq;, vti Houius in epistola adiuncta monet, vt omnibus Belgicæ Ecclesiis, [inscriptus Litaniis ecclesiarū Belgicarū.] quæ vsum Romanum receperunt, aut in posterum recipient, vsui sit. In hoc Proceßionali præscribitur Litania maior, feria secunda Rogationum cantanda, in qua plerique Sancti, qui in Belgio floruerunt, inuocantur, & inter Confessores non Pontifices, S. Columbani, vt pro nobis oret, patrocinium imploratur. Eumdem Sancti titulo insigniunt Menardus, Gazeus, Fitzimon, Colganus: alij virum sanctissimum appellant.

DE S. SIGFRIDO EPISC. CONF. VINAMANNO, VNAMANNO, SVNAMANNO, MARTYRIBVS VEXIONE IN SVECIA

CIRCA AN. ⅭⅠƆXLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sigfridus Episcopus, Vexione in Svecia (S.)
Vinamannus, Martyr, Vexione in Svecia (S.)
Vnamannus, Martyr, Vexione in Svecia (S.)
Sunamannus, Martyr, Vexione in Svecia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Sigfridi cultus sacer. Aduentus ex Anglia in Norwegiam ad S. Olaum Regē.

[1] Smalandia, seu Smolandia, Gothorum in regno Sueciæ prouincia est, Sconiæ & Bleckingiæ versus meridiem contigua, inter Westrogothiam media & Ostrogothiam, [Vexione in Smalādia] cui annumerari solet, a nonnullis Gothia meridionalis, siue australis, dicta. In hac visitur vrbs antiqua, Vexio, Vixia, & Wexionia appellata, ac Sede Episcopali olim exornata, ad lacum & fluuium sita Salen, qui inde per Bleckingiam decurrens, [colitur 15 Febr. S. Sigfridus Episc.] in mare Balthicum exoneratur. Celebris fuit, dum fides orthodoxa in Suecia floreret, apud Vexionenses die XV Februarij S. Sigfridi Episcopi memoria: de quo Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum hæc habet: Ipso die S. Sigfridi Episcopi & Confessoris. Molanus in auctario Vsuardi: Vexione in Dacia S. Sigfridi Episcopi, præclaræ sanctitatis viri, qui Sueciam ad Dominum conuertit. [Gothorum Apostolus,] Galesinius: Vexione in Dacia S. Sigfridi Episcopi. Hic ab impietate ad verum Dei cultum Suetiam auocauit, ceteraque diuine gessit, ob quæ in cælis sempiterno perfruitur gaudio. Eadem in Martyrologio Germanico Canisij leguntur: at Daniæ, quæ a pluribus scriptoribus Dacia appellatur, perperam vrbs Vexio adscribitur. Melius Ferrarius in Catalogo generali: Vexione in Gothia S. Sigifridi Episcopi Gothorum Apostoli. At magno exornatur elogio in Vite Aquilonia Ioannis Vastouij, & Martyrologio Anglicano. In antiquo Missali Suecico solenne de eo officium recitatur, ex quo Orationes & Hymnum, qui Sequentia vulgo dicitur, hic edimus, adiuncto ex Officiis propriis regni Sueciæ altero Hymno.

[2] Hermannus Greuen in auctario Vsuardi ad XVI Februarij hæc habet: [& 16 Feb.] In Swecia S. Sigfridi Episcopi & Confessoris. Vtroque die resertur in Florario MS. sed aut Daniæ aut Norwegiæ adscriptus: & forsan auctor duos fuisse arbitratus est: [Norvvegorum Doctor.] ad XV diem hæc leguntur: In Dacia S. Sigfridi Episcopi & Confessoris. At sequenti die: In Norwegia S. Sifridi Episcopi & Confessoris. In illud namq; regnum ex Anglia ad S. Olaum Regem primum venit, inde in Sueciam progressus. Quæ altius aliquanto repetenda duximus.

[3] S. Olaus, vt in eius Vita ad XXIX Iulij illustranda legitur, Euangelicæ veritatis sinceritate in Anglia olim cōperta, [S. Olaus] fidem toto admisit pectore, & ad baptismi gratiam, in vrbe Rotomagi, deuota animi alacritate conuolauit. De eius in Angliam nauigatione Adamus Bremensis lib. 2 Hist. Eccl. apud Septemtrionales cap. 36 ista narrat: Suein Rex Danorum atque Nordmannorum, seu Nordwegorum, veteres iniurias tam occisi fratris, [cum classe Suenonis Regis in Angliam profectus] quam suæ repulsionis vlturus, classe magna transfretauit in Angliam, ducens filium suum secum & Olaph filium Craccaben. Hanc primam expeditionem refert Simeon Dunelmensis in historia de gestis Regum Anglorum ad an. ⅠƆCCCCXCIII, & hæc de Anlafo, qui Olaus est, addit: Interea iussu Regis Ethelredi Elfegus Wintoniensis Episcopus, [an. 993,] nobilisque Dux Ethelwardus, Regem Anlafum adierunt, obsidibusque datis illum ad regiam villam Andeafaram, vbi Rex manebat, cum honore deduxerunt: Quem Rex honorifice suscepit, confirmari ab Episcopo fecit, [& ad fidē conuersiis,] sibi in filium adoptauit, regioque munere donauit. Ille vero se non amplius ad Angliam cum exercitu venturum, Regi Ethelredo promisit, & ad naues postea rediit, æstateque imminente ad patriam deuectus, sua promissa bene custodiuit. Eadē habent Chronologus Anglo-Saxo, Wigorniēsis, alij. Sed quæ dein gesta sunt, ita paucis exponit Adamus: Itaque multo tempore plurimis præliis aduersum Anglos exactis, Suein veteranum Regem depulit Ethilredum, & insulam in sua tenuit ditione, verum breui tempore. Nam tertio mense postquam victoriam adeptus, ibidem morte præuentus occubuit, anno ⅭⅠƆXIV, vt indicant præfati Dunelmensis, Wigorniensis, aliiq;. Tunc Knut filius Suein Regis (pergit Adamus) cum exercitu reuersus in patriam, [mortuo Suenone Rege an. 1014, creatur Rex Norvvegiæ an. 1015.] denuo bellum molitur in Anglos. Olaph a Nordmannis, id est, Norwegis, electus in Principem, separatus est a regno Danorum: quod factum est anno ⅭⅠƆXV. At titulus regius eidem in gestis prioribus, vt a pluribus eodem Olai nomine appellatis diuersus agnosceretur, a citatis supra scriptoribus aliisq; per quamdam anticipationem attributus fuit.

[4] Quos ab Anglia euocatos viros Apostolicos suscepit S. Olaus, recenset idem Adamus Bremensis, [accipit ex Anglia Episcopos, Ioannem,] qui in descriptione Norwegiæ sub calcem historiæ ista tradit: In Nordmanniam primus ab Anglia venit quidam Ioannes Episcopus, qui Regem cum populo conuersum baptizauit: cui successit Grinkeil Episcopus, [Grinkelū,] qui tunc erat ad Vnwanum Archiepiscopum Regis Olaph legatus. Tertio loco venit ille Sigafridus, [S. Sigfridum,] qui & apud Suecos & Nordmannos iuxta prædicauit. Isque durauit vsque ad nostram ætatem, cum aliis æque non obscuris in illa gente Sacerdotibus. Idem Adamus lib. 2 histor. cap. 40 eorumdem virorum Apostolicam mißionem ita exponit: Habuit etiam secum Olaph Rex Episcopos & Presbyteros multos ab Anglia, quorum monitu & doctrina cor suum Deo prȩparauit, subiectumque populum ad regendum commisit. Ex quibus clari doctrina & virtutibus erant Sigafrid, [aliosq;,] Grimkil, Rodulf & Bernard. Hi iussu Regis ad Suediam & Gothiam, & ad ceteras insulas, quæ trans Normanniam sunt, accedentes, barbaris verbum Dei & regnum Iesu Christi euangelizabant. Misit etiam Rex nuntios ad Archiepiscopum nostrum cum muneribus, petens suppliciter, vt Episcopos eius benigne reciperet, [mittit ad Vnvvanū Arch. Bremens.] suosque ad eum transmitteret, qui rudem Nordmannorum populum in Christianitate confortarent. Hæc Adamus. Sedit Vnwanus Archiepiscopus Bremensis annis XVI, substitutus S. Libentio vita functo pridie Nonas Ianuarij anni ⅭⅠƆXIII, ad quem diem eius Vitam dedimus. Obiit vero Vnwanus VI Kalend. Februarij anni ⅭⅠƆXXIX. At S. Olaus Rex Norwegiæ, facta Procerum cum Kanuto Rege Anglorum & Danorum conspiratione, ex regno depulsus est anno ⅭⅠƆXXVIII, & biennio post a Norwegis iniuste peremptus: vti Dunelmensis, [moritur an. 1030.] Wigorniensis, aliiq; narrant.

§ II Aduentus S. Sigfridi in Sueciam.

[5] Illustre profectionis S. Sigfridi ad Suecos testimonium habetur lib. 8 Reuelationum S. Birgittæ cap. 46, vbi Deipara Virgo, [S. Sigfridus Archiepiscopus appellatur, an honoris gratia?] Regina cæli, loquitur sponsȩ S. Birgittæ, dicens: S. Sigfridus Archiepiscopus exiuit de Anglia, & fecit voluntatem Dei in regno Sueciæ. Sic ille Sacerdos, pro quo tu oras, constituat Ecclesiam &c. Qui S. Sigfrido hic datur Archiepiscopi titulus, ob eminentiam legationis ad Reges Norwegiæ & Suediæ posset videri attributus. Ita Drogo Episcopus Metensis filius Caroli Magni, quod Archicapellanus esset Ludouici Pij Imperatoris fratris sui, paßim Archiepiscopus fuit appellatus. In Lectionibus nuper excusis solum Episcopus Anglus dicitur. Ioannes Magnus lib. 17 historiæ Gothorum & Sueonum cap. 18 S. Sigfridum & Archiepiscopum Eboracensem, & ad Suecos primum, non Norwegos, euocatū scribit his verbis:

[6] Cum Olaus, cognomento Schotkonung, iuxta morem priorum Suetiæ Regum, qui eum Anglis contra Danos confœderari consueuerant, integerrimam amicitiam cum Mildredo Anglorum coniunxisset, diuque inuiolatam conseruasset, [an petente Olao Rege Suetia] tandem per idoneos Legatos apud eum egit, vt viros aliquot optimos in Christiana lege eruditos, ad se mittendos curaret. Quam quidem petitionem ipse tamquam ex plo affectu depromptam, decreuit optimo effectui quantocyus mancipare. Proinde Mildredus, alias Eldredus, vt erat in Christiana fide propaganda studiosissimus, ita nulla intercedente mora, congregato omnium Pontificum & Prælatorum concilio, iustam & honestam Sueonum Regis postulationē coram omnibus aperit, hortaturq; vt ex suo numero aliquot idoneos dilatādȩ Christianȩ fidei ministros eligant, qui labores & vitæ pericula, ac mortem pro Christi gloria sufferre velint. Actum est hoc pium negotium triduano concilio, dictæque hinc inde variæ sententiæ, nunc de periculorum & laborum magnitudine, nunc de gentium illarum seueritate, nūc de dulcedine patriæ in perpetuum exilium commutandæ. Tum sanctus Archiepiscopus Eboracensis Sigfridus, cum considerasset nullos aut paucissimos esse, [ipse ante Archiepiscopus Eboracensis] qui auderent, aut vellent se tot tantisque periculis cōmittere, in medium omnium surgens, longam & eruditam ac pietate plenissimam orationem habuit, in cuius fine se ad tam longinquam & difficillimam peregrinationem sponte offerens, suo exemplo ostendit primum in pontificatu, primum esse debere ad martyrium & persecutionem pro Christi gloria sustinendam. Excepta est ea sanctissimi Pontificis oratio, [expetierit in Sueciā proficisci,] non solum a Pontificibus, verum etiam ab optimo Rege Mildredo per summam congratulationem: actæque sunt ei in publico regni consistorio singularibus verbis gratiæ, quod in humeros suos tantam negotij molem suscipere decreuisset. Itaque postquam omnia ad tam gloriosam peregrinationem necessaria, disposita essent, videri poterant in Pontificibus ac proceribus, & præsertim in optimo Rege gemini affectus, vnus mœroris, alter gaudij: gaudebant quidem per tam insignem & piissimum Pontificem diuinæ voluntati gratissimum præstari obsequium: dolebant vero plurimum, quod ab eis amplius non videndus abiret, quod tanti Pastoris solatio destituerentur, quod dulcissimam patriam perpetuo exilio commutaret, [& quidem cōsanguineus Regis Angliæ?] quod in totum reliquum vitæ tempus inter duros Paganos in summo discrimine victurus esset. Quis etiam dubitat maximum in eo Rege fuisse dolorem, quando tam propinquum consanguineum suum a se, non secus ac dimidium animæ suæ, auelli pateretur. Sed necesse fuit Regi Anglorum voluntati Regis Angelorum subseruire.

[7] Hæc magnifico stylo Ioannes Magnus, quæ tamen non omnem continuo apud alios fidem merentur. Ac primo nulla apud antiquos scriptores Archiepiscopatus Eboracensis S. Sigfrido collati extat mentio: at contra eorum, qui eo tempore, [non fuit Archiepiscopus Eboracensis:] quo S. Sigfridus vixit, fuerunt Archiepiscopi Eboracenses, accurata extat succeßio, ex qua necessario videtur Sigfridus excludendus. Fuerunt namq; S. Oswaldus, cuius Vitam damus XXVIII Februarij, ad regimen illius Ecclesiæ adsumptus anno ⅠƆCCCCLXXI, vita functus anno ⅠƆCCCCXCII, cui Aldulfus Medeshamstadensis Abbas succeßit, mortuus pridie Nonas Maias anni ⅭⅠƆII. Substitutus Abbas Wistanus, defunctus V Kalend. Iunij, feria III anni ⅭⅠƆXXIII, successorē habuit Alfricum Wintoniensem Præpositum, qui ad annum ⅭⅠƆLI in ea dignitate vixit. Quæ accuratißime leguntur conscripta apud Simeonem Dunelmensem in Historia de Gestis Regum Anglorum & in Epistola de Archiepiscopis Eboracensibus, & alios scriptores rerum Anglicarum. Auctor Martyrologij Anglicani, qui ad marginem Ioannem Magnum & Molanum citat, ratus S. Sigfridum non posse appellari Archiepiscopum Eboracensem, id nomen, & forsan ex nuda coniectura, in Archidiaconi titulum permutauit. Vastouius in Vite Aquilonia idem postea edidit: [an ex Archidiacono Eboracensi creatus Episcopus?] qui descripta ex Ioanne Magno Olai Regis Suecorum legatione, addit, B. Sigfridum, regio virum genere, doctrina & auctoritate illustrem, sponte sua ad eam se peregrinationem obtulisse, atque ex Eboracensi Archidiacono Episcopum creatum esse.

[8] Hæc ibi absque antiquorum scriptorum testimonio; quod etiam requiri videtur, vt memoratæ a Ioanne Magno legationi Olai Sueuici in Angliam, & triduano illic habito concilio, indubitata adhibeatur fides. Verendum enim est, ne quæ Adamus Bremensis aliiq; de S. Olao Rege Norwegorum tradiderunt, per errorem ad Olaum Suecorum Regem sint translata, [Olaus Rex Suecorum quando vixerit?] potißimum si, quod idem Ioannes Magnus sub finem libri 17 asserit, Olaus Sueticus tantæ pacis consiliator & conseruator circa annos Christi MXVIII in fata concessit, cum tertio solum aut quarto anno regnaret apud Norwegos S. Olaus. Verum post huius Olai cædem, quam diximus contigisse anno ⅭⅠƆXXX, adhuc superfuisse Olaum Suecicum, arbitramur cum Vastouio, qui eum vsque ad annum ⅭⅠƆXXXVI vixisse coniicit, & Confessoribus Scandinauiæ annumerat. Adamus Bremensis postquam lib. 2 cap. 40 narrasset, iussu Regis Norwegorum S. Olai, vt supra diximus, S. Sigafridum aliosq; ad Suediam & Gothiam accessisse, & barbaris verbum Dei & regnum Iesu Christi euangelizasse; hæc cap. 41 addit: [Christianam amplecus religionem,] Simili religionis amore alter Olaph in Suedia dicitur floruisse. Is subditos sibi populos ad Christianam volens conuertere fidem, magno laborauit studio, vt templum idolorum Vpsola, quod in medio Sueoniæ situm est, destrueretur. Cuius intentionem Pagani metuentes, placitum cum Rege constituerunt, vt si ipse Christianus esse vellet, optimam Suediæ regionem, quam vellet, suo iure teneret, in qua ecclesiam & Christianitatem constituens, nemini de populo vim recedendi a cultura Deorum inferret, nisi qui sponte ad Christum vellet conuerti. Huiusmodi Rex placito gauisus, mox in Occidentali Gothia, quæ Danis proxima est vel Nordmannis, Ecclesiam. Deo Sedemque fundauit Episcopalem. Hæc est ciuitas Scarane maxima, [Scaranæ erigit Sedem Episcopalem.] in qua petente Christianissimo Rege Olaph, primus ab Vnwano Archiepiscopo, Thurgot est ordinatus Episcopus. Ille vero strenue legationem suam agens in gentibus, duos nobiles Gothorum populos Christo suo lucratus est labore. Per illum ergo Episcopum Rex Olaph ingentia Metropolitano Vnwano direxit munera. Hæc ibi.

[9] Vnwano Archiepiscopo Bremensi anno ⅭⅠƆXXIX mortuo, creatus est Libentius II, alterius Libentij nepos, seditque annos fere quatuor. Hic Thurgoto successorem posuit de Ramsola Gotescalcum Episcopum. Illis nāque diebus beatissimus Thurgot Episcopus pro labore prædicationis Bremæ cum Archiepiscopo diutius consistens, asperrimo lepræ percussus morbo, diem vocationis suȩ cum magna expectauit patientia, tandemque bono consūmatus fine, in S. Petri sepultus est basilica. Aderant vero tunc cum Archiepiscopo Prædicatores inclyti, [S. Sigfridus cōfert cum Libētio Archiep. Bremensi:] Odinkar iunior, Sigafrid a Suedia, Rodolf a Nordmannia Episcopi, narrantes ei, quanta fecerit Dominus in salute gentium, quæ quotidie conuertebantur ad Dominum. Quos noster Pontifex, vt par fuit, honorifice dimissos ad prædicationem denuo misit. Hæc Adamus cap. 45 & 46. In descriptione vero Norwegiæ ait, [a reditu in Sueciam diu viuit.] S. Sigfridum, vt supra monuimus, apud Suedos & Nordmannos vsque ad suam ætatē durasse cum aliis Sacerdotibus: postque eorum excessum petentibus Nordmannorum populis ordinatum esse Tholf in ciuitate Trondemni, & Siguardum in easdem partes. Fuerunt hi duo Episcopi ordinati ab Adalberto Bremensi Archiepiscopo, qui Alebrando XVII Kal. Maij anni ⅭⅠƆXLIII defuncto succeßit. Huius Adalberti anno XXIV, Christi ⅭⅠƆLXVII, se Bremæ Canonicum factum esse innuit Adamus lib. 3 cap. 5. Hinc de tempore, quo apud Norwegos & Suecos vixit S. Sigfridus, statui potest. Venit in Norwegiam, cum ibi regnaret S. Olaus, ergo post ⅭⅠƆXV annum: imo post Ioannem & Grinkelum tertio loco, [quo potissimum tempore ibi laborarit?] forsan circa an. ⅭⅠƆXX aut serius. Missus a S. Olao in Sueciam est, ergo ante annum ⅭⅠƆXXVIII, quo is e regno pulsus est. Demum superfuit ad tempora circiter Sedis Adalberti, qui successores consecrauit. At Rex Angliæ Ethelredus, supra Eldredus, & Mildredus, a quo ab aliis dicitur S. Sigfridus ad Olaum Regem Sueciæ missus, post varias a Danis acceptas clades mortuus est IX Kalend. Maij anno ⅭⅠƆXVI.

§ III Miraculum Eucharistiæ. Baptismus Regis Suecorum. Fontes S. Sigfridi.

[10] Aliquam laborum ab S. Sigfrido in Suecia susceptorum partem enarrat ante memoratus Ioannes Magnus eodem lib. 17 historiæ Gothorum Sueonumq;: atque ista quidem cap. 19 tradit: Hoc igitur modo gloriosus Christi Pontifex Sigfridus, relicta patria & amplissima prosperitate, quam felix patria ei polliceri poterat, [S. Sigfridus ecclesiam Vexione erigit:] superatis longissimi & periculosi maris itineribus, peruenit ad Gothiam meridionalem, vbi nunc cernitur ecclesia Cathedralis Vexionensis, quam tunc, Angelica visione in somnis præmonitus, erigendam curauit. Interea vero cum in eodem loco extensis tentoriis paullulum moraretur, regius Præfectus, explorata, vt poterat, conditione aduenarum, Regem apud Vestrogothos in ciuitate Scarensi constitutum velocissimo cursu accessit: a quo de peregrinorum moribus aliquid referre iussus, respōdit, pacificos esse homines, & nullas moliri insidias: senem eis præesse venerando vultu & graui auctoritate conspicuum, [a suis honoratur:] qui lintea & candidissima veste ad talos dimissa vtitur: huic omnes assurgunt, & genibus flexis se ad eius pedes prosternunt.

[11] Præterea, inquit, vidi tabulam siue mensam quamdam mappis albissimis cooperiri, panemq; candidum & admodum exiguum superimponi, vna cum vasculo, cui potus parcissime ab aliquo astantium infundebatur. His ita dispositis, nunc submissa voce murmurabat, nunc altiore clamabat. Interea senex ille mirum in modum a planta pedis vsque ad verticem capitis indutus, [celebrat Missam puero in hostia apparente:] panem illum post multa murmura in manus acceptum eleuauit, visusque est mihi puerum paruulum, admodum speciosum, qui eidem seni arridebat, eleuare. Tum Rex Olaus ex ea Pagani militis relatione prudenter collegit, Anglos esse, quos ad se pridem a Mildredo mitti petiuerat. Proinde expedita confestim ad eos solenni legatione, effecit vt ad se cum summo honore adducerentur: processitque obuiam aduentantibus, & nihil omisit, [Regem instituit,] quo erga eos summum amorem suum testari potuisset. Nec diu distulit se ad veræ fidei sacramenta conferre. Quippe auditis per interpretem eximij & doctissimi Archiepiscopi Sigfridi sermonibus, quos de fide in Deum omnipotentem & Filium eius, quem pro redimendo humano genere in terras miserat, adduxit; mox Diuina cooperante clementia plene persuasus, atque in fide confirmatus euasit, statimque suscepto per manus Pontificis Baptismatis sacramento, arcem regiam Husaby, [baptizat:] quæ in eodem loco erat, in ecclesiam consecrari præcepit: in qua sanctus Christi Pontifex diuturnam moram complexus, totam Vestrogothiam, [VVestrogothiam cōuertit:] quæ est tertia Gothiæ regni pars, ad Christum conuertit, conuersamque sacri baptismatis vnda perfudit.

[12] Hæc Ioannes Magnus, quæ sociis itineris adiunctis apud Vastouium in Vita S. Sigfridi ita exponuntur: Igitur patria relicta, superatis longissimis & periculosissimis maris itineribus, cum tribus nepotibus & B. Æschillo consanguineo suo peruenit ad Gothiam meridionalem, [socios habet S. Aeschyllū & 3 nepotes:] vbi nunc Cathedralis ecclesia Vexionensis conspicitur. Quo in loco cum sub papilionibus Missæ sacrificium Deo offerret, a Præfecto Regio in eleuatione hostiæ puerum visus est eleuasse. De cuius appulsu & miraculis Rex ab eodem Præfecto certior factus, mox obuiam processit aduentanti, atque viro Dei verba salutis prædicanti credidit ipse & omnis populus. Hac præda Christo acquisita lætus Sigfridus, signa fidei Christianæ quaquaversum per Gothiam, & vti fidelis seruus & prudens talentum sibi creditum, non sine multi spe fœnoris, erogauit. Idem Vastouius in Vita Olai Regis Suecorum hæc addit: S. Sigfridum Episcopum dum prædicantem auscultaret Olaus, & Christo dedit manus, & baptismatis salutari lauacro initiatus est, quodam Vestrogothiæ in fonte, qui ob crebram, præsertim in morbis curandis, miraculorum coruscationem ad hæc vsque tempora celeberrimus habetur, & a multis, qui valetudini suæ consultum volunt, frequentatur, vulgoque Fons S. Sigfridi nuncupatur. Idem Rex mox arcem Husaby in magnificum templum & Ecclesiasticos vsus conuertit, [accipit a Rege arcem Husaby:] quam Sigfrido & Christianis in stationem tutissimam assignauit.

[13] Ioannes Loccenius in historia rerum Suecicarum ex MSS. quam plurimis Suecicis concinnata, de hoc Rege Olao agens, ista scribit: Ab Sigfrido, qui postea Episcopus Wexionensis fuit, Rex sacræ lotionis aqua tinctus est in fonte Westrogothiæ prope Husabyum, qui morborum curandorum miraculis clarus, [vbi fons S. Sigfridi miraculis clarus:] Fontis Sigfridi nomen accepit. Inde Rex delubrum Vpsaliæ destruere conabatur. Sed obstitere non pauci &c. vt supra ex Adamo retulimus. Sed hinc confirmatur supra statutus rerum gestarum ordo, placetq; eiusdem Loccenij præmonitio ad chronologiam Iacobi Gislonis subiunctam. Chronologia antiquior, inquit, in historia Sueonum valde lubrica & incerta est, priscis rerum quam temporum obseruantioribus. Proinde ne lectori studiose imponerem, placuit nullam potius quam incertam ad oram Annalium attexere, donec ad ætatem S. Erici deueniretur: a quo librum 2 incepit apposito margini anno 1150. De S. Anschario Archiepiscopo Hamburgensi & primario Danorum ac Suecorum Apostolo egimus III Februarij, vbi § 11 primam eius ad Suecos legationem ostēdimus conuenire in annum Christi ⅠƆCCCXXIX, non autem ⅠƆCCCXVI, vt cum Ioanne Magno Iacobus Gisto aliiq; Suecici scriptores tradunt. Simili mendo, aut etiam grauiori, aberrant in annis S. Sigfridi & Olai Regis. Michaël O Wexionius in epitome descriptionis Sueciæ, anno 1650 Aboæ excusa, lib. 10 cap. 10 asserit Episcopatus Wexionensis fundatorem & primum Episcopum numerari S. Sigfridum: at lib. 7 cap. 41 ait, Wexoniæ S. Sigfridum primum Episcopum templum Cathedrale fundasse circa annū Chr. ⅠƆCCCCIX. Eumdem errorem Chronologicum repetit, dum lib. 10 cap. 3 scribit S. Sigfridum decimo a natiuitate Christi seculo ex Anglia ab Olao Rege accersitum fuisse. Quæ satis superq; refutata sunt. Idem Michaël O lib. 1 fontes variis occasionibus enumerat, [alius fons S. Sigfridi in Vplandia.] & cap. 4 in Vplandia ait innumeros esse celebriores S. Erici Vbsaliæ, S. Sigfridi ad Swingarn; & cap. 10 Smolandiam fontibus scatere, celebres esse S. Sigfridi, aliosq;.

§ IV Socij laborum S. Sigfridi SS. Æschylus & Dauid. Item III nepotes. horum martyrium. S. Sigfrid. obitus.

[14] Qvi supra relatus est S. Æschyllus S. Sigfridi consanguineus, eiusq; ex Anglia ad has septemtrionales plagas peregrinationis comes, [S. Sigfridus habet S. Aeschillum Capellanum,] colitur XII Iunij. Hic, inquit Vastouius in eius elogio, in Sueciam perrexit cum S. Sigfrido, cuius Capellanum agebat, certus tanto plus se appropinquare cælo, quanto longius propter Deum a solo paterno recederet. Creuit in ipso cum annis gratia, & cum ætate iustitia, & fecit omnia secundum exemplar, quod ei in monte, scilicet in S. Sigfrido virtutum speculo, monstratum est, cuius vitæ sanctissimæ studuit esse imitator. Cumque Christianam fidem apud Gothos & Sueones indefesso animo prædicaret, bonumque omnibus odorem afflaret… in Episcopum a B. Sigfrido fuit consecratus. [eūq; creat Episcopū,] Hæc fusius in Lectionibus II Nocturni in Officiis propriis regni Sueciæ leguntur. Agunt de eodem Ioannes Magnus lib. 18, cap. 11, aliiq; scriptores rerum Suecicarum, & paßim Stregnensis primus Episcopus, aut potius Sedis fundator habetur, vbi, ceu quondam Stephanus, pro Zelo fidei ac defensione veritatis, lapidibus obrutus, Martyr in cælum migrauit.

[15] Alij peregrinationis S. Sigfridi comites fuerunt tres eius nepotes, [tres nepotes] & ipsi apud Vexionem martyrio coronati: de quibus Ioannes Magnus lib. 17 cap. 20 ista habet: Interim vero, cum ea apud Vestrogothos feliciter agerentur, Proceres quidam sanguine quam moribus nobiliores, tres nepotes S. Sigfridi Vinamannum, Vnamannum & Susamannum, quibus Ecclesiam Vexionensem custodiendam commiserat, [crudeliter occisos dolet:] crudeliter occiderunt, occisosque multis & pretiosis rebus, quas ex Anglia secum adduxerant, spoliauerūt. Insuper corporibus eorum in vicinam paludem, ne inueniri possint abiectis, capita in vasculo imposita, & grandi saxo alligato, in proximum stagnum submerserunt. Quo audito sanctus Archiepiscopus vehementer indoluit: nec minor mœstitia Regem inuasit, qui confestim sumpto secum Archiepiscopo ad terras illas descendit, [pro occisoribus Regē exorat:] sumpturus condignum de tam atrocibus sanguinariis supplicium: pro quibus etiam benigssimus Pontifex, ne occiderentur orauit: factumque est ob preces eius, vt vitam, quam iuste amissuri essent, pecunia data redimerent. Quam cum Rex Pontificitam insigniter offenso dare voluisset, ipse Pontifex magnanimiter reiecit & contempsit, atque interim se totum in Diuinam prouidentiam iactans, desursum omnem consolationem expectabat.

[16] Nec Deus Sancto suo in tanto dolore laboranti defuit. Cum enim vna noctium circa stagnum ecclesiæ Vexionensi contiguum orans & plorans ambularet, [triplici lumine coruscante] vidit a longe tria luminaria diuinitus micantia ad se super aquas afferri. Que cum littoribus appropinquarent, subito ingenti desiderio succensus, aquas insiliit, remque stupendam & sempiterna admiratione dignam contemplatur: quippe vrnam prægrandi saxo alligatam pariter adnatare: in qua capita suorum carissimorum nepotum adhuc roseo cruore peifusa adspiciens, [eorum reperit capita, auditq; loquentia:] flendo inquit: Vindicet Deus. Cui mox vnum ex capitibus respondit: Vindicatum erit. Alterum vero inquit: Quando? Tertium deinde nimis horrendum subintulit verbum, dicens: In filios filiorum. Quod hodie quoque ad eo veraciter prædictum fuisse experimur, vt passim ex illis nobilium familiis, quorum maiores tam nefarium scelus perpetrauerunt, illæ querulosæ voces audiantur:

Sentit adhuc proles, quod commisere parentes.

[17] Hæc Ioannes Magnus, quæ fere eadem in Vita S. Sigfridi referuntur apud Vastouium, cui Viuamannus est, qui apud Ioannem Vinamannus. Horum cædis mentio est in Vita S. Dauidis Abbatis ex Annalibus Suecicis & vetustis Breuiariis breuiter a Vastouio collecta. S. Dauid, inquit, [horū martyrio excitatum S. Dauidem excipit,] in Anglia nobilibus & Christianis parentibus natus… postquam de sanctorum Martyrum S. Sigfridi nepotum nece certior factus erat, cupiens & ipse martyrij pro Christo particeps fieri, in Sueciam se contulit, atque ex consilio S. Sigfridi apud ecclesiam Sneuingensem in Vesmania (locus hodie Munkatorp dicitur) sedem fixit, [locum prædicationis assignat:] vbi verbum Dei constanter annuntiando, multas iniurias & persecutiones perpessus est. Eadem leguntur in Officiis propriis regni Sueciæ ad XV Iulij, quo S. Dauid colitur. Eum æque ac SS. Sigfridum & Æschyllum ex Anglia in Sueciam sub Canuto Suecorum Rege aduenisse asserit etiam supra nominatus Loccenius. Tres nepotes Martyres, vna cum patruo, aut certe auunculo, Sigfrido referimus hoc XV Februarij, quo die eorum memoriam olim viguisse apud Suecos innuitur in antiquo eorum Kalendario apud Michaëlem O, qui lib. 3 cap. 4 de Baculo Runico agens, tradit securim in eo Kalendario depictam indicare festum S. Sigfridi Episcopi Wexionensis, quod nepotes eius ibi securi percußi fuerint. Ita tres spicæ indicant festum S. Erici Regis, rapa S. Bothulphi, bipennis vel securis Amazonum S. Olai Regis, ædes S. Birgittæ.

[18] De S. Sigfridi extremis laboribus, obitu & sepultura, Ioannes Magnus eodem capite 20 ista scribit: Nepotibus occisis iusto Deo sanctus Christi Confessor Sigfridus suam caussam iudicandam commendauit. [in fide præpaganda perseuerans,] Neque interim animum a Christi fide propaganda & eius sancto Euangelio quotidie annuntiando remisit: qui tandem post multiplices labores & continua sanctissimæ vitæ studia felicem spiritum Deo commendauit, [sancte obit,] sepultus in ecclesia Vexionensi, & demum multis miraculis clarus in numerum Sanctorum dignissime est relatus, annuaque festiuitate vsque ad hæc nostra infelicia tempora ab omnibus Gothis & Sueonibus ceterisque Aquilonaribus regionibus merito honoratus. Hactenus Ioannes Magnus. Vastouius hisce paucula addidit, primo S. Sigfridum indefesso studio nunc Gothos nunc Noruegos interuisentem, plurimosque lucratum, Ecclesiam Dei lætis passim reddidisse floridam incrementis: dein plenum dierum ad Deum, cui fideliter seruierat, migrasse anno salutis humanæ circiter millesimo trigesimo. [in Sanctos ab Adriano IV relatus.] at quindecim aut viginti annis serius vixisse supra diximus magis probari. Demum tradit ab Adriano IV circa annum ⅭⅠƆCLVIII in Sanctorum numerum fuisse relatum.

§ V Officium Ecclesiasticum de S. Sigfrido.

[19] Extat Missale regni Sueciæ votiuale cognominatum, olim ante annos forsan centum & quinquaginta, aut etiam prius (nam annus impreßionis nusquam additur) excusum: in quo Officium Missæ de S. Sigfrido ordinatur fere in hunc modum: Introitus, Statuit ei Dominus. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui semper vbique es præsens, vbique gloriosus in Sanctis tuis atque mirabilis, meritis B. Sigfridi Confessoris tui atque Pontificis quȩsumus immensam clementiam tuam, vt sicut illi inenarrabilem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos precibus facias adiuuari. Per Dominum &c. Epistola, Ecce Sacerdos magnus: quibus etiam verbis Graduale incipit. tum post Alleluia, hic versus: Sigfridi reuerende Pastor & Patrone, nobis dona gratiæ posce, Pater bone. Dein hæc Sequentia, vt vocant, additur:

[20]

Clara laude turma plaude
      Dulci voce aëra,
Ad æterni Regis laudem,
      Qui gubernat omnia,
Quam iubilant cæli lumina,
      Sol, luna atque astra,
Mare, solum & flumina
      Cunctaque nascentia.
Qui Sigfridum his adduxit
      Oris olim ab Anglia, [De eius apostolatu, & conuersione Gentium]
Vt gentium nationes
      Vnda dilueret sacra.
Dæmonum dolo seducta
      Idolatra effecta,
Redemptoris in contemptum
      Errorum per deuia;
Ad cultum Dei vocata
      Sigfridi per doctrinam,
Pro meritis cælestia
      Si colis vestigia;
Sponsa Christi iam es facta,
      Cooperante gratia,
Fœcundaris infœcunda,
      Prole lætaris inclyta.
Gaude namque Christicola
      Sweorum nunc Ecclesia:
Tanto Patre sublimata;
      Lauda Sigfridi merita.
Cuius festa iam deuota
Frequentate, iam sacrate [ne festi celebritate.]
      Colendo celebria.
Nunc Beate o Sigfride,
Commendare nos dignare
      In cæli palatia.
Vbi Deum collaudare,
Mereamur & amare,
      Per æterna secula. Amen

[21] Euangelium Matthæi: Homo quidam peregre proficiscens. Offertorium, Veritas mea. Oratio Secreta: Deus fidelium remunerator animarum, præsta, quæsumus, vt B. Sigfridi Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festiuitatem, precibus veniam consequamur. Per Dominum.

Communio, Beatus seruus. Vltima Oratio: Deus, qui populo tuo B. Sigfridum fidelem dedisti prædicatorem, concede propitius, vt tanti Pontificis & Doctoris intercessione & tuæ pietatis defensione, ab omnibus vbique liberemur aduersis, & tranquilla prosperitate in tua iugiter laude lætemur. Per Dominum.

[22] Quæ nunc extant typis Plantinianis & aliis sæpius recusa Officia propria sanctorum Patronorum regni Sueciæ, ex vetustis Breuiariis eiusdem regni deprompta atque ad instantiam Sigismundi III Sueciæ & Poloniæ Regis a Sacra rituum Congregatione auctoritate Apostolica recognita & approbata; [In Officiis regni Sueciæ] in his præscribitur festum S. Sigfridi Episcopi & Confessoris ritu duplici celebrandum, cuius Lectiones secundi Nocturni citatis Annalibus Sueticis, sunt fere desumptæ ex Ioanne Magno. [Lectiones de S. Sigfrido,] Duplex ad eius laudem compositus Hymnus additus, alter ad Vesperas, alter ad Laudes recitandus: hunc omisso priore damus.
Ignitus sancto Flamine
      Et Dei tactus famine
      Sigfridus gentem patriam
      Postponens, adit Sueciam. [Hymnus ad Laudes]
Illic Regem cum populo
      Potatum fraudis poculo
      Inuenit, & condoluit,
      Quod hæc gens deos coluit.
Mox vnum Deum prædicat,
      Regi sic fatur & indicat:
      Saluus erit, qui crediderit,
      Baptizatusque fuerit.
Rigatus verbo fidei
      Olaus, fit cultor Dei:
      Cor præbens sancto dogmati,
      Collum subdit baptismati.
Sigfridus dictus signifer,
      Et Dei verus armiger,
      Hostem strauit nequitiæ,
      Gentem baptizans Sueciæ.
Deo Patri sit gloria:
      Eiusque soli Filio
      Cum Spiritu paraclito
      In sempiterna secula, Amen.

De genere S. Sigfridi regio hæc in priore Hymno habentur:

Hic Anglicus, natalibus
      Procreatus nobilibus,
      Testatur id prosapia
      Anglorum Regum regia.

DE SANCTIS MARTYRIBVS HENRICO, ET ALFARDO, IN SVECIA ET NORVVEGIA.

CIRCA AN. CHR. MLV.

[Commentarius]

Henricus, Martyr in Svecia (S.)
Alfardus, Martyr in Norwegia (S.)

G. H.

Sigfrido Episcopo & Apostolo Norwegiæ ac Sueciæ, eiusq; nepotibus Martyribus, coniungimus hos duos Martyres, quorum alter Henricus, Hericus, seu Ericus, effuso sanguine Sueciam, alter Alfardus, Aluardus, vel Alfuardus, Norwegiam decorauit. Recenset eos Adamus Bremensis lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 16. quorū martyrium a Rege Daniæ Suenone Esthritio se intellexisse scribit his verbis: Nouissimis Archiepiscopi Adalberti tēporibus, cum ego Bremam veni (quod anno ⅭⅠƆLXVII factum innuit lib. 3 cap. 5) audita eiusdem Regis Suein sapientia, [Referente Rege Suenone scribit Adamus.] mox ad eum venire disposui: a quo etiam clementissime susceptus, vt omnes, magnam huius libelli materiam ex eius ore collegi. Erat enim scientia litterarum eruditus, & liberalissimus in extraneos, & ipse prædicatores suos Clericos in omnem Suediam direxit & Nordmanniam, atque in insulas, quæ sunt in illis partibus; cuius veraci & dulcissima narratione didici, suo tempore multos ex barbaris nationibus ad Christianam fidem conuersos: aliquos etiam tam in Suedia quam in Norwegia martyrio coronatos, ex quibus, ait, Henricus quidam peregrinus, [Martyrio perfuncti, S. Hēricus in Suecia,] dum apud Sueones vlteriores prædicaret, martyrij palmam capitis abscissione meruit. Alter quidam, Alfardus nomine, [Alfardus in Norvvegia,] inter Nordmannos sancta conuersatione diu viuens ac latenter, abscondi non potuit. Ille igitur, dum protexit inimicum, occisus est ab amicis. Ad quorum requietionis locum, magna hodie sanitatum miracula populis declarantur. Hæc Adamus, [clarent miraculis.] quæ ex eo refert Baronius tomo XI historiæ Eccl. num. 18 an. Ch. 1067 quo hæc Adamus a Rege Suenone intellexit. Agit de illis Ioannes Vastouius in Vite Aquilonia, eosq; inter Sanctos Martyres Scandinauiæ magnæ numerat, arbitratus floruisse an. 1055, & quos Henricus vlteriores Sueones instruxit, Maris Borhnici accolas intelligit.

DE S. EVSEO EREMITA CALCEOLARIO,
Serraualle in Pedemontio.

[Commentarius]

Euseus, Eremita calceolarius, Serraualle in Pedemontio (S.)

I. B.

[1] Sessites est amnis Galliæ Cisalpinæ, vulgo nunc Sesia, qui diœcesin Nouariensem a Vercellensi, ab Ducis Sabaudi ditione Mediolanensem diuidit. Ad eum vallis est quædam non incelebris, quæ inde Valsesia Italis dicitur: cuius circa extremas fauces, [Serraualle, oppido agri Vercellensis,] minus aliud in Seßitem decidit flumē, Sessera dictum. In horum confluente oppidum positum, cui primum Burgo Franco nomen aiunt fuisse: nunc Serrauallis, quasi Vallis Sesiæ claustrum, appellatur, inuidioso apud Vallis Sesiæ incolas vocabulo. Eius oppidi originem, incrementa, secundas res aduersasq;, descripsit Italico sermone Vercellinus Bellinus, Nobilis Vercellensis, Serraualle oriundus: edidit vero in lucem Carolus Amadeus Bellinus, eius filius, iuris ciuilis ac Pontificij Doctor. In eo libello meminit S. Eusei, cuius aliunde necdum nobis innotuerat nomen. Quia vero pestilentia, hostili direptione, incendiis scripta pleraque eius oppidi deperdita sunt, fatetur Vercellinus, fama sese a maioribus tradita didicisse, aut inspectis quibusdam monumentis eruisse, quæ breuiter de S. Euseo commemorat, in hunc fere modum.

[2] Ortus fuit Euseus Serraualle, vitamque anachoreticam ante CCC minimum annos egit in ea rupe, [ortus Euseus eremita,] vbi eius nomini dicata ecclesia, in qua corpus illius asseruatur. Inter vepres ac virgulta, quibus ea obsita erat rupes, vile tuguriolum construxerat, in quo degens victum sibi suendis calceis parabat. [sutor,] Id opificij agentem exhibent veteres picturæ in multis templis illius districtus, atque etiam Vercellis. Eæ ergo picturæ, multaq; appensa donaria, ac populorum ad eum venerandum confluxus, clara indicia sunt eius sanctitatis, quæ & miraculis diuinitus est confirmata. Hinc templum S. Eusei nomine constructum: [ab antiquæ Sanctus habitus, colitur pridie Cinerum.] eiusque fit in diuino officio commemoratio. Peragitur autem auniuersaria dedicati tēpli celebritas III Kal. Iunias, beati vero illius obitus pridie Cinerum, siue seria III post Dominicam Quinquasimæ. Eo enim die traditur e vita migrasse, quo mense, quoue anno, non constat.

[3] Narrant autem, cum personati quidam, pro illorum dierum ludicra hilaritate, e vico Bornato Serramuallem ambularent, saxum, vbi casa Eusei stabat, prætereuntes, vidisse (quod ea anni tempestate prodigiosum) supra eam casam tria lilia, [Lilia eo moriente nata:] eaq; præalta floruisse: excitos ergo miraculi nouitate, spectatum acceßisse vidisseque Eusei corpus exanime. Parochus Serrauallensis atque oppidani, re cognita, eo quoque venere, vt & lilia viderent, & corpus sepulturæ mandarent. Deportatum hoc ad S. Martini parochialem ædem tumulandum. [corpus ad eumdem locum ter diuinitus relatum:] Sed nouo prodigio in priorem locum vltro, vi diuina, relatum: idq; tribus vicibus. Nemini dubium fuit, quin illic sepeliri se vellet vir sanctus, vbi vitam egerat. Subito ergo constructa ad eius sepulturam ædicula: quæ, populi crescente pietate ac concursu, ampliata in eam formam, quæ nunc cernitur. [ecclesia illi erecta.] Semper celebratum illius festum pridie Cinerum, sed quo anno cœperit, cuiusue auctoritate, incertum. Nouem aliæ eo tractu Ecclesiæ sunt, in quibus Officio Ecclesiastico honoratur S. Euseus.

[4] Hæc Bellinus. Quia vero, vt is scribit, quo anno, mense, die obierit, ignoratur, hic adscripsimus, vt ad eum diem eius extaret memoria, circa quem vt plurimum dies Cinerum occurrit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 16. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.